July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

SALOMONIS FRENCELII SILESII.

Deo auspice laborandum.

VIs bene, quid quid agis cedat? committe laberem
Spemque Deo: haec fructus spondet. at ille dabit.

Relligionis amor, et odium.

Non odium est peius quam relligionis, amorque
Acrior, atque haustae Relligionis amor.

Vitia non exprobranda vitam emendanti.

Exprobrare cave famae insidiatus, amico


page 327

Crimina declinat quae meliore via.
Tecum habira, ad veniam facilis: semperque memento,
Omnibus antiquam mentis insesse luem.

Bona fama

Circumscripta brevi, licet aurea tempore vita est.
Fama sed haud unquam novit honeste mori.

Piorum vita et mors Deo sacra.

Nemo sibi moritur nemo sibi vivit: utrumque
Acceptum fas est quemque referre Deo.
Seu morimur, Domino morimur: seu vivimus, ipsi
Vivimus: ergo Dei quod sumes, omne sumus.

In nomine Domini.

Si, tota quae universitas rerum capit,
Summa omnia uno verbulo
Mihi efferenda sint. nisi nomen Dei
Solum efferam ter maximi:
Nil dixero nam quid lehovae nomine
Stupendius? quid sanctius?
Quid celsius? potentius? venerandius?
Quid ô quid est immensius?
In hoc, per hoc, ab hocregunturomnis,
Mundi capit quae machina.
Oergo felicissimus vereomnium,
In hoc tremendo Nomine,
Res qui suas, adeoque totius genus
Vitae quietus collocat!
Non ulla vis, non valla fraus illi in cubat,
Non ipsa Mors, non Tartarus.

Cura Dei et famae.

Prima mihi cura est Numen: cura altera Nomen:
Haec duo sunt vitae Norma Decusque meae.

Vindicta.

Vis vin dicta suum tibi recte accommodet ensem?
Nec sitias illam, nec cupide esuries.


page 328, image: delc0328

Vine ut vivas.

Ut vinas aliam vitam hanc sapienter adorna:
Velle tuum aeternum vivere, velle mori est.

Causae bonae enentus.

Fata viam invenient et erit post nubila Phoebus:
Nam promissa Dei fallere nulla queunt.
Necspes praecipitat. quenquem quae Numine nixa est,
Stulte facesse timonnos bona caussa iuvat.

Deus auxiliator in adversis.

Rebus in adversis. quas aequis flectit habenis
Ipse Deus quis nos protegat Ipse Deus.

Laurentio Scheurlaeo.

Ecce tuo gaudet, quae nomine, tota serena est
Ista dies et tu gaudia nonne capis?
Tota serena precor, Laurenti. saepe recurrat
Ista tibi, ac tandem gaudia summa ferat.
Ut no men quibus unum, atque una professio, quondam
Una sit in caelo patria et unus honor.

Temporanea caduca.

Qui sa pis. aeternum quodcumque est, expete votis:
Quod circum scriptum est tempore, id omne perit.

Ante omnia Deus.

Primum quaere Dei regnum: tum cetera plenis
Affundet calathis quae petis ipse Deus.

Ne nimium in cumbas curis.

Da curis aliquid: nim ium dare stulta tyrannis:
Fit tamen hoc fieri quod Deus ipse iubet.

Deo parere, libertas.

Quisquis ab arbitriis hominum dependet, is intra
Seruilii metas spemque metumque iacet.
Libertas seruire Deo sed et optima et una est,
Haec mihi seruitii decurtit omne iugum.
Ducen tem sequor et Mandanti pareo sic si
Arbitrio haud hominum seruio, liber ego.


page 329

Kalendis Ianuarii.

Annus adest novus et nona Spes, Metus et novus anno
At comes. haec inter nam duo vita ruit.

Preces.

Sidera qui longo precularum ambage fatigas,
An credis posse aut velle iuvare Deum?

Pro malefactis beneficia.

Vis hominem exuere atque Deo quam proximus esse?
Heus, benefac ultro qui nocuere tibi.

De eodem.

Plus est plus quam hominis, laedentem laedere nolle;
Excelsique animi si culpam sponte remittas,
Etsi laesus atrociter, etsi laesus inique.
Perfectae at laudis demum est, ultricibus uti
Cum Poteras armis, hosti si denique par cas.

Humilis ac firmus. Casp. Mollero.

Esse humilis firmusque idem, Mollere, laboras:
Nec labor hic vanus, nec tibi vanus honos.
Vis fructum expediam et laudem, Mollere, laboris?
Esse humilem et firm um est, esse in amore Dei.

Preces.

Cura precum est genitrix. perit haec ubi filia nata est:
O felix partus! morsque dolenda minus!
Quisquis es, haud matrem fuge: sednec despice prolem.
Illa pium: haec tutum te simul esse iubet.

Insignia Christianorum.

Quaeris Christigenum quae sint in signia? crux est:
Qui vis cum Christo vincere disce pati.

Mutuum auxilium.

Est corpus, quod in his viget inviolabile terris:
Robore membra valent, consilioque caput.
Poscit opem pia membra caput nec membra recusant:
Mutuus hic demum consolidatur amor.
Fit, fieri longo nequiit quod tempore tandem
Cur? Capitis curam nam Deus ipse gerit.


page 330, image: delc0330

Quam bene'dum caput esse saluum salua omnia membta
Ergo ut vivatis membra, fovete caput.

Otii comparatio cum Lacuna.

Qualis clausa diu spelancisque obdita nigris
Putrescit veteri densa lacuna luto.
Inde venenatis sedemque dapesque ministrat
Bestiolis hominum noxia corporibus:
Sic mens desidiae scelerata labe peresa
Omne voluptatum gignit alitque genus.
Hinc omnes fibras. omnes hic inficit artus:
Sic homo qui fuerat cogitur esse pecus.

Omnium rerum vicissitudo.

Mentem in utraque gero fortuna intertritus unam
Nam video cunctis rebus inesse vices.

Insidiosum sodalitium.

Heic cui vivere maxime placebit:;
Ceu mutus nihil efferat. placebit:
Audiens nihil audiat placebit:
Et videns videat nihil, placebit.

Calumniae optimus quisque obnoxius.

Non est iudicio meo bonus vir
Quem non tela petunt calumniarum.

Disciplina morum.

In literis qui proficit,
In moribusque deficit,
Plus deficit, quam proficit:
Simulque multis officit?

Samueli Hornio.

Cornu nomen habes ferias quos improbus error
Non sinit officii commeminisse sui
Inde fluet merito tibi copia divite cornu:
Mollis ita e duro nomine fructus erit.

Ordo rerum.

Ordo gerendarum certissima Regula rerum est.
Ordo ubi pulcher abest, serpit inane chaos.


page 331

Virtute parta durant.

Immensas mercator opes corradit avarus,
Horula quas aufert saepe, vel una dies.
At bona perpetuo durant virtute parata;
Muneraque ingenii non moritura vigent.
Et vos divinis pudet im pallescere Musis,
Splendidiore ortu qui numeratis Auos?

Ad Matthiam Ungarum.

Vidi ego, summa fides quibus esset, rine rubentes,
Et vidi in quorum pectore nulla fides.
Quaerenti caussam, medicus respondit Erastus,
Natura hos inter nescit habere modum.
Ungare crine rubes! sed quisque vir optimus esset,
Natura efficeret si tibi quemque parem.

In album Ioan. Reinh Ernreiteri.

Iliber inque unum mihi collige corpus Amicos,
Multos quos unos efficit unus Amor.
Mens haec una mea est, cunctis prodesse, nocere
Nemini: Amicitiae pignus id esto meae.
Cui mens haec, cui pignus idemest, huic inserat albe
Se bonus. et dempto fine sit ille meus.

Perversa Respublica.

Peccant, qui recte faciunt, ubi crimina regnaut,
Addunturque malis praemia, poena bonis.

De Balinga Frischlini.

Patria Frischlini visa est mihi: patria visu
Digna serenati commoditate soli.
Parua Balinga quidem, sed fertilis ubereg ebae
Ditatisque satis civibus apta suis.
Excelsa turri stat conspiciendad; feraris
Quoqueo oculis tempedelitiosa vides.
Vitiferos colles gravidos et floribus hortos,
Prata que piscosa quae secat amnis aqua.
Iparua faciunt haec magnam nonne Balingam?
Maiorem at praestans laude poeta facit.


page 332, image: delc0332

Haec seu grata viro, seu non sit grata; manebit
Illa tamen vatis nomine clara sui.

Iacobo Iungio peregrinaturo.

Omnis ut in florem sese nunc induit arbos,
Flore tua aetatis ver, Iacobe, tuae.
Accedat cultura tenax et temporis usus,
Quae dao sispectat quod modo carpis, iter;
Om ne felicite prosequor: ito favente
Numine vis fructus? utere vere tuo.

In natalem Wolfangi Rumpfii.

Mirabar cur per nubes, imbresque fugatas,
Solhodie roseis inveheretur equis.
Solidem vidit mirantem, et scisne, quis olim,
Hauserit hac lucem luce? quis inde nitor.
Obticui. verum ille: hac Rumpfius editus orbiest:
Sum quod ego mundo, Caesaris ille throno est.

De Henr. Ranzovio, et literarum Contemperibus.

Arrigite huc aures, ô quotquot splendor Auorum,
Et Doctrinarum nobilitavit honos:
Quos tamen ob Musas, centaurorum offera proles
Prosequilurque odlis, priolequiturque dolis.
Nobilitatis honos, et gemma Henricus avitae
Ranzovius, per quem Teutonis ora cluet:
Audiit ut quosdam ex Equitum grege, prorsus iniquo
Ferre animo, Aonias quod cumularet opes:
Nempe quod in scriptis condendis poneret aevum,
Ederet et variis quod monumenta modis.
Subrisit primum cano adspectabilis ore;
Fost, memorabilibus vocibus usus, ait:
O brutos homines mihi qui non illa relinquunt,
Quae non sunt ipsis noxia grara mihi!
O heroica vox ô divo Nestore dignaî
Audite hanc thalamo nobiliore sati.


page 333

Doctrina in quovis pulchra est; se pulchrior ipsa
In vobis, armat, Mattis ut, artis honos.

Inangustum domicilium.

Parua demus nobis: quid tum? sub tegmine paruo
Spes, honor et virtus maxima saepe latent.

Paupertas.

Paupertas Ionga sit consuetudine dulcis:
Esse miser qui scit fortiter, ille sapit.

Theodoro Zwingero.

Ignoti venit ad te Musa notum
Fama. non facie celebriori.
Audax forte tibi nimis videbor?
Dici andax volo millies vir audax
Si ille est qui studet omnibus placere,
Quos sincera vehit per astra virtus.

Nulla felicitas solida.

Raro inter sese longo discrimine distant
Sors bona et adversas vis operata vices.

Ioan Friderico Hofman. Lib. Baroni.

Quod tu saluus ades nobis; certamus amici
Omina laetitiae quis dare plura queat.
Omnibus es carus praesens, es carus et absens:
Prosequitur fida te prece quisque bonus.
Omnibus idem animus dete, votum omnibus hocest;
Salue; exoptatus Ian-Friderice venis.
Maxima spes dete: quam si superabis; habebit
Patria quae statuat post monumenta tibi.
Vive modo! hoc voto certant in amore fideles:
Curadeo nam te spem superare vident.

Henr. Ranzovio cum Rege Wolfehuteliae advenienti.

Et tu etiam sceptri, quod amico numine vibrat
Rex tuus, o fulgens gemma, verende senex,
Ranzovi nostros ad duentu clare penates
Et luce illustras nominis usque tui?


page 334, image: delc0334

Quid mirum, Guelpham fulgere serenius aulam;
Et laeta a Musis carmina fornte cani?
Stella quod est caelo, capiti diadema quod qureum,
Ranzovi, hoc Regi tu generose tuo es.
Illi tu nec enim numero sapientia crescit,
Pro cunctis sapiens unus es: inde decus,
Ergo pro Henrico, liceat mihi dicere divum
Nestora: Nestoraos vive proinde dies.

Senatui Geilhusano.

Hincne abeam mutus, nec me cumulantibus ultro
Muneribus, munus reddere coner ego?
Reddam equidem: sed quale solent quod habere poetz:
Nam genus hoc hominum semper egere solet.
Prore verba locat: pro vino vena stat; auri
Pro numeris numeros charta dat uda leves.
Re, vino numeris me donas. clare Senatus:
Quid referam numeros: pratereaque nihil?
Imo aliquid: sed quid? votum hoc: qui praesidet orbi,
Perpetuo eymbae det bona vela tuae.

De Polonis peregrinantibus.

Gens patriae vicina meae sine labe Polona est,
Omnigena rerum fertilitate potens.
Extera quotquot ab hac penetrant in regna, videmus
Moribus excultos comiter esse bonis.
Hos inquam comitem queis se Prudentia iungit;
Plus quibus est mentem paseere quam faciem.
Hos iunat ingenuas animum excoluisse per artes,
Eloquii puros et didicisse modos.
Prima est ingenii aus altera corporis: usus
Elicit insignes utraque: neutra caret.
Haec quersum? cunctis invitamenta Polonis
Esse volo, laudes sic geminare suas.

In Primum.

Primus es obscoenos inter, scelerumque magistros,
Primus lurconis inter, et hereticos,


page 335

Primus in hospitio potor, postremus ad aram:
Nequitiae studium primus ad omne vir est.

Iurisconsultus nomine tenus.

Iurisconsultus quidam vult magnus haberi:
Iurisconsutus quod sit, id ipse probat.

Henrico Grunfeldio IC.

Floret honos Henrice, tuus: fortuna virescit:
Ex campo viridi quam bene nomen habes!

Sebastiano Zvvartz.

Te nil candidius, nihil integriusque Sebaste, est:
Miror dicaris qua ratione Niger.

In lauream Christ. Donaveri.

Docta Donaveri lauro quod tempore cingis
Phoebe, Donaveri carmine maior eris.

Wenceslao Ottero Seinatori.

Si quem nobilitat Virtus, Ottere, tibi iam
Dudum debetur nobilitatis honos.

E Menandro.

Pax etiam in saxis alit inviolata colonos:
At bella in campis noxia sunt mediis.

Vitium odi, non hominem.

Cur melicos odi, si non mihi displicet ipsa
Musica? cur sordent bella, placente viro?
Odi non hominem: vitium odi; exemplaque morum
Farua mihi satis est nosse, nec illa sequi.

In Aulam.

Aula vale satis es largita satisque negasti:
Cara mihi satis es. nec satis: Aula vale.

Maximiliano Archiduci, Exercttus Christiani Dusa desigriato contra Turcas.

Maximiliane tibi dat se respublica Christi:
Decerni poterat qui tibi maior honos,
Et quod maius onus? res seria, gloria Christi
Heic agitur. iam scis quae Duce digna fides?


page 336, image: delc0336

Carolo a Zerotin.

Qualis gemma novo pretiosa coruscat in auro,
Persteingens radiis obvia quaeque suis.
Sic tua se virtus omnes diffun dit in oras
Carole; sic fulget nomen ubique tuum.
Laeta perantiquae fplendet sicgloria gentis,
Quae vulgare nihil, vel mediocre tulit,
Annaius invicti Mcrauûm cultissima tellus
Caesaris est in quo, Carole Magne micas.
Nam coniancta tenes quae non sunt piuribus, unus
Ornamenta animi nobiliora beni
His orbem implesti radiis fulgentibus: his est
Gratia semideum con ciliata tibi.
O tongum niteas. heros: nec te aspera laedat
Aura, Deo caro o Carole care bonis.

Stella, insignis Davidis Hilchenii.

Nocti quod Hesperus. diei Lucifer
Quod est nitens, Hilchenius Poloniae
Hoc regis est aulae suae hoc est patriae,
Maioribus suis suis nepotibus;
Hoc est (probatque fama) Amicis omnibus,
Seu splendeat fortuna seu sir nubila.
Et quis roget quo iure Stellam in fulgidis
Late nitentem osten tet hic insignibus
Sub Sole vin edisseram verbis tribus,
Quae bestia omnium sit atrocissima?
Haec nempe Daemon quispiam in carnatus est.
Laruae quid hoc? monstri quid hoc? Hypocrita.

De Academia Samosiana.

Scilicet in patriam meritis, rebusque Samosci,
Gestis magne tuis hoc unum deerat ut intra
Sarmatiae fines tuaque Arua et Moenia sumptu
Auspicibusque tui Academia surgeretingens,
Ex te nemen habens seclifque habitura fururis.
Non facinus poteras augustius edere mundo,


page 337

Non patriae utilius, non te sublimisus astra
Ferre super macte ô heros! sua gloria Marti est,
Et sua laus Phoebo: sed quo exoptatior illo
Hic est, posteritas tanto plus debetamori
Gratatuo; tanto es te maior factus, erisque
Te maior, fuerit Musis dum vita Samosci.

Frider. a Razbar Carnourensis Prasidi.

Magnum munus obis, magno pro Principe: nemo
Miretur magno munere dignus eras.
Dignus eras. etsi non magnus corpore; magnus
Attamen ingenii vi, Friderice. tui.

Thomae Knesebecii honori et merito.

Phoenicem dixi Knesebecum ignoscite (verum
Dixi) vos alii. laus sua quemque manet.

Levino a Vorstel Equiti Marchtco.

Iampridem incalui flos gentis honosque enine,
Totus amore tui quamquam illum huc usque tacerem.
Nimirum au dieram lotum te Phocidosunda,
Praeclaro per se generi invectare decoris
Plus doctrinarum luce, et radiantibus armis
Aegisonae, Marti quae non ing! oria, Dinae
Et merito in calivi: quando haecex erdine paucos
Cura tuo invadit: seruilis opinio plures
Fascinat in dignam Maiorum nomine et armis,
Et cera et tabulis tetricae spissam esse ucernam
Palladis. hinc quorum melior sententia mentiest,
Maiori dignos censemus honore colendos.
Namque utab indomitao differt equus arte domatus;
Ille quidem haud ullosadiungi possit ad usus;
Possit hic ad cunctos; tanto discrimine distant
Insipiens Musarum Osor, sapiens et Amator.
Iure igitur storem gentis te dicimus aureum:
Iure, Levine tui maiori incendor amore,
Hae tenues nulla quem Musae aetate tace bunt.
Te modo ne Carii capiant fastidia templi;


page 338, image: delc0338

Nec capiant prolem, si quam pia Numina setuant;
Praebeat ut seclis nimirum exempla futuris
Atque sago atque toga felix Borstelia virtus.

Wenceslao Hurdio.

A cane nomen habet cur, Wenceslae, sagaci
Gens tua? virtutis nempe ea tota sagax.

De Ottone ab Hoym.

Si quis virtute et doctrina est nobilis, Otto est
Homins, ut generis nobilitate nitet.
Ergo revise senem nec desere prorsus Hygîa:
Dignus quem senium Nestoris ornet, hic est.

Tetro Albino.

Et merito Albini tu gaudes nomine! nam quid
Purius est Musi, candidiusve tuis.

De Davile Hoesebelto.

Quae vix hanc unquam lucem visuia fuissent
Scripta vetustorum semisepulta Sophûm,
Aurea venturo monumenta Hoeschelius aevo,
Multa a Lethaeis vindicat acer aquis,
Ac tenerae desit ne quid ratione iuventae,
Romano graecos efficit ore loqui.
O Augusta, cave minuat praesentia famam:
Qui foris est sidus. luceat ille domi.

Matth. Bilecero, de filii profectu.

Primitias Bilicere tui et conamina nati
Spem te quam iubeant mente fovere, vides
Non ullam melius poteras im pendere noctem,
Quam quae huic gignendo lecta, locata fuit.

Georgio Furstio civi opulento, etc.

Usus opum rectus, largo sine foenore numquam est:
Id licer exemplo nempe probare tuo.
Muneribus nam templa tuis florere scholasque
Cernimus et privos se relevare lares.
Et quo plura tamen das, Fursti plura receptas.
Quei sici sorte tua et nomine digna facis.


page 339

De Lipsio.

Disertus ille Lipsius, lux saeculi,
Passim suis miscet querelam literis,
De fluctuante firmitate corporis.
O phoebe, sanitatis aureae pater;
Oleum subinde hic recens clarissimae
Affunde luci. tam tuae quam saeculi:
Ne tam tibi exstinguatur haec, quam saeculo;
Exorta qua vix est solo serenior.

Ludou. Schwartzmarii nuptiis.

Cur Schwarzmarides taedas hoc mense iugales,
Quo redeunt pulso frigora sole, petat;
Nemo rogat flamma est ipsi Anna Maria: calescet
Plus satis, etsi omnis torpeat unde gelu.

De eisdem

Pareat et pariat (paucis precor omnia) tecum
Transigat et longos Anna Maria dies.

Georgio Wolsio Sponso.

Dictus es in sacro tu fonte Georgius huius
Dulce tuum peragat nominis omen amor.
Sis bonus orator, fias ut faustus arator:
Excole subiectum, qua potesarte, solum.

Ioan Bartero Sponso.

Qui cum laude sacri geminam Symphlegada Iuris
Tranavita puero impiger,
Barterus viduam ducit. num despit? imo
Suo sapit cum commodo.
Clari namque torum Smidsteti Rhetoris intrat
Ceu tertiam Symphlegada.
Atque ita se portu, fato duce, condit amico,
Virtutis uctus praemio.

Amantium divisio.

Quo mea vita fugis? salue aeternumque valeto:
Cetera, quae volui dicere, fletus habet.


page 340, image: delc0340

Iacobo Neubero, Sororio.

E prima quod te Deus auctor et auctor Amoris
Egregia fecit coniuge prole patrem,
Gratulor, hinc proles uxore secunda secunda,
Quod te iterum fecit. docte laeobe patrem;
Plus tibi. plus grator; mihi fratri gaudeo carae
Coniguis et vote prosequor illud opus.
Ingemino sotum par ô par dulce sororum
Nata Susanna bonis nata Rosina benis,
Ptrem imitans soboles, par ô par dulce sororum,
Cresce Susanna bonis, cresce Rosina bonis.
Matrem imitans soboles, par ô par dulce sororum,
Nube Susanna, bono, nube Rosina bono.
Utque boni ex vobis nascantur et aethere regnent,
Vive Susanna Deo, vive Rosina Deo.

Tumulus Henrici Ranzovii.

Toto clarus Auis Atavisque Henricus in orbe
Hoc sua Ranzovius condidit ossa solo.
Grande decus Mars est orbis. Decus orbis Apollo:
Unum utriusque huius sed decus ille fuit.
Regia per se maiestas res splendida: at huius
Uonsilio et fama clarior illa fuit
Maxima nobilitas habet ernamenta sed uno hoc
Ranzovio haud habuit clarius illa decus.
Virtus, Masa charis defuncti funera lugent,
Quidquid t eximium totus hic orbis habet.
Cur vero moritur tam carus Regibus ipsis?
Nam Regum Regi carior ille Deo est.
Una haec Ranzonuii fato nisi caussa subesset,
Mirarer tantos posse iacere Deos.

Tumulus Helmliardi Kirchbergeir.

Si quid germanum, si quid memorabile, si quid
Nobile magnificum siquid et ingenuum est;
Et si hoc omne potest Parcarum lege domari,
Et claudi tumulo; clauditur hoc tumulo.


page 341

Namque hac Helmhardus situs est Kirchbergius urna,
Quo nil Austriadum terra tulit melius.
Vix animam efflarat, cum terra nigrescere visa est,
Splendidiorque nova luce micare polus.

Tumulo Leonorae Hilkemae.

Lumina siderei gereret Leonora quod oris
Et mortale nihil, nil populare foret
In mente illius; cito iussa est scandere caelum,
Ur sua conferret lumina luminibus.

Tumulus Henr. â Sevitz.

Stirpe satus veteri iacet heic Sevitzius, uni
Cai devota Deo mens patriaeque fuit,
Prudens, ingenuus, nulli gravis aequus in omnes,
Sobrius, insignis Marte togaque senex.
Talis erat quales cupiunt plerique videri:
Talis vixit avet, sicuti quisque mori.
En ut prisca Fides, et nudus Candor, adempt.
Hospitis innumcris ossa rigent lacrimis!

Tumulo Annae Biloviae.

Pasvviti coniunx Ioachimi nobilis anna
Eilovia hac, victa morte, quiescit humo.
Si qua domus studiosa fuit, studiosa mariti,
Prolis amans, et amans Numinis; ista fuit

Tumulo Martini Schillingi.

Quis situs heic? nomen si dixero, dixeris ipse:
Elysiae hec candens Unio gentis erat.
Stirpe satus Schillingiadeum. nilamplius effer:
Sat didici: stirps haec nil mediocre tulit

Tumulo Laur. Baudisii.

Vere rena scuntur florum ornamenta caduntque:
Flos brevis est breuever, vitaque nostra brevis.
Vere cadit, vere flori assimulantus amoeno,
Baudisius, generis gloria prima sui.
Cur adeo immaturus obit! quia carus amicis,
Carus Principibus; cariorille Deo est.


page 342, image: delc0342

Tumulus Trisciani Grammatici.

Hic iacet ille bonus, violenta caede peremptus
Prisciades, Musis quo sine nullus honor,
Auctorem caedis vis dicam? Carolus ille est
Loffius, organica Musicus arte potens
Hic ter mille seni miserando vulnera linguae
Vi madida inflixit non feriente manu.
O facinus dirum, delium, denique mirum?
Carole dic, caedis solus erasne reus?


page 403