July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

IOANNIS FABRICII MONTANI

Orion.

EReptam [(transcriber); sic: ETeptam] terris Thrinem lugebat Orion.
Assiduo gemitu silvas montesque fatigans:
Nec miser invenit tanti solatia luctus.
Tandem se raucus Sylae convertit ad undas,
Atque ita: Vos lymphae gelidis in montibus ortae
Vos ego (nequicquam surdis queror omnia silvis
Hactenus) extrema moriens en alloquor hora.
Forsitan haec alias etiam manabit in oras
Fama, nec ulla mei tellus erit inscia luctus:
Et pater oceanus, nam vos narrabitis ipsi;
Atque aliae quae cumque Deae maris aequora servant,
Haec simul audierint sument velamina pulla,
Inque pias lacrimas rorantia lumina soluent?
Ilias nam fama est mediis ardere sub undis,
Atque etiam immites sub pectore pascere flammas.
Omnis gramineo pubescit cespite campus;
Floribus exsaturata nitent gemmantia prata,
Luxuriantque novae segetes lactantibus herbis.


page 102, image: delc0102

Omnia nunc crescunt: fletu tabescit Orion.
Nunc etiam latis se fron dibus induit arbos,
Et passim virides texunt umbracula silvae:
Me tamen urit amor gelidae nec montibus umbrae,
Nec prosunt imis labentes vallibus undae.
O aliquis mihi quas pulchrum vereducat herbas
Misceat, et nostros medicando temperet ignes!
Aut si qui faciunt animis oblivia sucos
Praebeat! ipse metam magnum quaecumque perorbem
Gramina Sol pulchras effert in luminis oras.
Ipse bibam quidquid medicatur saga veneni,
Quidquid et irarum Circeia naenia nectit,
Omnia perpetiar; lethum quoque dum semel omnis
Noster in exstincto moriatur pectore sensus.
Me miserum, quod amor non est medicabilis herbis!
Saevior hibernis, Aquilo quas asperar undis,
Durior et saxis saxisque haerentibus ornis.
Ergo tuos oculos numquam, mea vita, videbo
Posthac? non notis saturabo pectora dictis?
Et tua perpetuus sepelivit lumina somnus?
Non igitur longos aestivo tempore soles
Amplius in silvis pariter condemus opacis?
Carmina nulla canes? non me pascente capellas,
Mollia tu plenis devolues stamina pensis?
Vidi te rigidis seceruere vellera setis,
Et nivei torquere colo glomeramina fili,
Tortaque mox roseis admorsa putare labellis.
Vidi te virides im itati stamine silvas,
Lanigerumque pecus nitidis intexere villis,
Desuper et textum ferro solidare tenaci.
Et vidi, et subito concepi pectore flammas:
Nec minus in felix arsi, quam pinea foeda
Usta foco. Si culisque ardet fornacibus Aetnae
Tunc vero tenerum submisi pectus amori,
Et nona connubii coniux in foedera veni.


page 103

Nec te poenitnit nigro tecta obsita fumo,
Non humiies habitare casas, squalentibus aruis:
Mollia non duro substernere brachia collo,
Quamvis pauper eram quamvis sine nomine pastor;
Et tu magnorum texebas munera Regum.
Tunc mihi purpureo fulgebant lumine soles;
Aurea tunc laeto surge bant sidera caelo,
Et mihi mille sinu portabat gaudia vesper.
Nunc seu noctis eunt, seu contra tempor lucis,
Idem perpetuo lacrimarum flumine mersor.
Qualis ubi species patefacta est verna diei,
Auricomus Phoebi roseo nitor emicat axe:
Ridet ager passim gaudent mortalia corda.
Tristia sed postquam subducunt nubila caelum
Squalet ager passim, lagnguent mortalia corda:
Talis ubi nostros praesenti lumine vultus
Aspexit Threne, terris illuxit imago
Illius at postquam tenebris lux occidit atris,
Dulcia amara mihi sunt, et sunt candida nigra.
Ipsi etram fontes lacrimis et flumina crescunt,
Duraque saxa madent, stillantibus humida guttis;
Maioresque cadunt densis ex nubibus imbres:
Omnibus unus amor Threne dolor omnibus unus.
It miserum pecus, et nuper mea cura capellae,
In custoditae solis nunc montibus errant:
Nec qui sufficiat vescas in pabula frondes,
Nec qui desertos oblitis matribus haedos.
Sub tectum referat miserans stabulisque reponat.
Quos nunc hen pernox gelidis Aquilonibus imber
Pulsat, et immiti consumunt frigore venti.
Sed vos quos annis servat melioribus aetas,
Si quando posthac dabitur sub collibus istis
Carpere gramen oves; tumido crescentibus herbis
Parcite: quae toties monstravit pascua vobis


page 104, image: delc0104

Threne, quae potum toties ad flumina duxit,
Plenaque pressavit felicibus ubera palmis
Conditur hoc tumulo sunt hae sunt funeris herbae,
Illas carpetis? dominam carpetis in illis:
Carpetis vestras, quas abstulit illa, medullas.
Me quoque (nam dudum coeperunt taedia vitae)
Prima dies tristi defunctum morte videbit.
Atque aliquis pastor nostros miseratus amores
Corpus humo teget, et tumulo componit eodem;
Taleque vincina describet in arbore carmen:
Quam thalamo tenuit, tumulo quoque servat Orien,
Cetera Syleades fluvialia Numina Nymphae,
Sylas et ipse pater, seri sub vesperis umbram
Audivere, citoque gradum pede praecipitantes.
Omnia natrarunt Limago, qui dicta probavit,
Misit et Oceano per conscia flumina Rheni.

Ad Bigandum Happelium.

ERgo delicias tuas,
Happeli, quoque mors abstulit improba?
Sic heu, Ferrariae deceus
Gentis flosculus; heu, sic periit bona
Coniux coniugis optimi?
Ah quid commeruit casta puella? quid
Mater tam piaiquid pater
Legum maximus interpres, et ipse quid.
Tu Happeli, et soboles tua.
Quam liquit moriens ipsa superstitem?
Sed nullum meritum necis
Transfert arbitrium. Penelopen fides
Est tutata nihilicomes
Iuit mox Capaneo flebilis Iphias.
Quotquot progenies sumus
Adae, difficiles has legimus vias:
Mox puluis levis et cinis.
Sed tu cum vacui signa vides tori,


page 105

Desertumque cubite, quid
Oro, fers animoiquid tibi subicis,
Tunc non simpliciter miser?
An fusco quoties humida nox pede
Serpit, fert et inutiles
A Hicto tenebras te coquit intimis
Crudelis dolor ossibus?
Et tecti subeunt pristina gaudia?
Tunc vero acrimabiles
Observant animo rursus imagines:
Tunc surgunt gemitus novi, i
Incussique micant ilia questubus.
Quis te iute reprenderit?
Quis sine lacrimis, quis statuat modum,
Quando sie amor imperate
Sint fortes alii, sint adamantini.
Nos queis Diva Cupidinum
Torret molle iecur quos puer improbus
Lentis destinet ignibus,
Molles haud lacrimas ducimus, haud pios
Fletus opprobrium grave.
Sed qua tempus edax sollicitudines
Aufaert, est sapientium
Ante has consiliis vertere, res levis.
Omnis fit patientia
Nec debet veniens corrigere id dies,
Praesens quod ratio est.
Sic vult atque iubet quando necessitas,
Et magnus superum pater:
Te parere Deo postulat aequitas
Happeli et pietas iubet:
Quare siste tuas iam querimonias:
Quod mors abstulit amplius
Haud ullis lacrimis est revocabile.


page 106, image: delc0106

Ad Iosiam Simlerum.

SIc Iosia boni Numinis alite,
Te dedis teneris victus amoribus?
Lecti sic obiens munie comparis,
Consuesces fieri pater?
Felix quem placido iumive conspicit
Non aversas amor qui dea Cyptia
Aequis dat pariter feruere flammulis,
Non praeter solitum potens.
Felix es nimium cui focer obrigit
Bullingerus ab hinc notus adusque vit
Terrarumque sinus et maris ultimos;
Qua sol surgit et occidit
Thesaurus Arabum sorte beatior
Idem sed tamen es atque opulentior;
In cuius thalamum iam datur et sinum
Exoptata puella.
Quam mater monitis imbait optimis
Formavitque piis sedula moribus.
Perfecta mque dedit; pectore Fallade,
Susanna similem fide
Non est quod timeas esse decentius
Illa: non aliquid pulchrius orbita
Qua Lunae vaga qua Cynthius ambulat
Infra aut Oceanum supra.
Nuptam tolle tuam moxque iugalia
Lecti iura doce: moxque parentium
Leges atque vices coniugii pares,
Multis non sine liberis.
Sie vos unanimes nodu aheneus,
Sic irrupta duos copula vinciat:
Vestrae sie memorem stirpis originem,
Vobis orta parentibus,
Seruet progenies tarda nepotibus.
Haec oro. Deus at mox precibus meis,


page 107

Namque in vota bonos ducit ad exitus)
Addet supplicibus fidem.

De una beata.

VIta datur nulli dono, datur omnibus usu:
Vis quicumque diu vivere, vive bene.
Quod tibi non gemmae dederint non divitis auri
Ponde a non calti iugera mille soli.
Dinitiis hominum mentes capiuntur avarae:
Nulius ab bis didicic cedere corde dolor.
Est piatas contenta Deo: cui contigit illa,
Possidet in parua maxima regna casa
Hane oro maneatque precor: tunc paupere cultu
Car etiam magnis regibus esse volo.
Quod si nulla mihi pictis nitet aula tapetis.
Si mea non Tyrio murice sponda rubet.
Nec Parios aurata supet laquearia postes
Lumine conspergunt versicolore domum;
Nil moror instar erit horum mihi parua supellex,
Et casa viminea crate reunicta latus.
Sic hiemis vitabo minas et frigora saeva:
Seruiet exiguo proxima silva foco.
Iuxta gtatus ager rapas dabit aut ubi messis
Tempus erit. plena farra refecta manu.
Si super haec Agathe lociat sua gaudia mecum;
Tunc etiam vita Caelicolûm potiar.
Ipsa mihi dulces natos pulchramque iunuentam,
Et simul amplexus et bona verba dabit,
Hanc vitam coluêre patres quo tempore primum
Aurea sub prisca seela fuere fide.
Tunc cibus herba fuit strataeque sub arbore baccae,
Arbutaque in mediis invenienda viis.
Navita caetuleam nec dum rate presserat undam,
Nullus et Eoi littoris usus erat.
Nunc mala quis numeretimedium percurrimus aequon
Luxuriae tellus sufficit una parum.


page 108, image: delc0108

Quaerimus extremo lapides Oriente iacentes;
Per mare sollicitis advehimusque viis.
Ah quemquam rapidis vitam committere ventis,
Et maris audaci pectore ferre minas!
Quam potius laudandus is est qui rura paterna
Incolit, in parua consenuitque casa!
Ipse manu curui stivam moderatur aratri,
Filius ad tardos increpat ante boves:
Filia postque comes, fert prandia nota canistris,
Aut in sagineis lac niveum patinis.
Mensa dehinc humilis viridi componitur umbra,
Garrula qua gelido murmurat unda pede.
Interea coniunx obsernat rustica villam,
Cum puerisque domi vescitur ante focum,
Aut etiam ante fores: tunc circum rustica pubes
Accubat berboso cespite fultalatus.
Caseolum tmaen interdum premit illa recentem,
Atquo fatigato lacte butyra parat.
Infirmas aut tondet oves, aut vellera signat,
Aut versat celeri stamina longa manu.
Si non vana precor liceat cum coniuge fida,
Sic mihi perpetuo vivere, sicque mori,

De paupertate.

PAupertas odiosa viris, odiosa puellis:
Diceris omnigeni proxima causa mali.
Te fur accusat te qui mendacia nectit,
Verbaque dat medias institor ante fores.
Te latro quivitam miseris mortalibus aufert,
Immitique feras obsidet arte vias.
Oppida tu saevis docuisti cingere flammis:
Tu fera mansuetis induis arma viris:
Exercesque malas odiis discordibus iras,
Miles ut ignoto caesus ab hoste cadat.
Ergo quod innumetis sunt omnia plena periclis:
Quod variis hominum vita reserta malis,


page 109

Ed vitium omne tuum est paupertas pessima rerum:
Adde quod es studiis exitiosa bonis.
Et quos eveheret sublimis ad aethera virtus,
Vile caput tenebris exonerare vetas.
Haec aliquis de te paupertas optima rerum,
Invidiam lingua conciliante refert.
Soilicet hanc olim legem mortalibus aegris
Luxus, et infamis dixit avaritia.
Hinc caedes et bella vigent: his vita magisttris
Et facere, et coepit fanda nefanda pati.
Felices homines quos saecula prisca tulerunt:
Paupertas illis non onerosa fuit.
Silva dedit larebras exeso pumicis antro,
Aut casa populeis stans adoperta comis.
Vestis erat niveo quod quis detraxerat agno
Vellus et ex villis nexile crevit opus.
Non radii, non fusus erat, nec stamina telis
Nebat ad invisas fixa puella colos.
Nec calidis suspensa foris versa bat ahena
Prima rudem lanam tingere docta Tyros.
Tunc facilis victus, tunc immerata iacebant
Iugera, cultori vix bene nota suo.
Paviatim succeisit amor sceleratus habendi,
Aegra parandarum curaque crevit opum.
Aspera mox segetem spinis includere sepes,
Mox incepit agri terminus esse lapis.
Dein fluviis tentare viam labentibus ausus,
Navida perplacidas lintre cucurrit aquas.
Post etiam peraperta volans maris aequora coecum
Lucida per caeli signa notavit iter.
Non modus aut requies: ventum est in viscera terrae,
Heu mihi quam multis ars stetit illa malis!
Concretum in sillicis venis excinditur aurm,
Et liquidis tivi, cocta metalla fluunt.
Hinc reboant magnae positis incudibus urbes,


page 110, image: delc0110

Amplaque distentis arca tumet loculis.
Hinc nona vix capiunt geminatas horrea messes,
Condit et autumnos unica cella decem.
Hinc tibi paupertas, venerunt mille labores:
Luxuriaeque nocens est adaqueperta via.
Exunias in duta tua matrona per urbem
Incedit, Tyrio conspicienda sinu.
Et gemmis evincta comas, evincta lacertos,
Progreditur spoliis virgo superba tuis.
Sufficis ipsa alimenta aliis: nec dives aratet,
Spargere aut culta fertile semen humo.
Purgarene solum: nec luxu segnis merti
Pampineas vellet caedere falce comas.
Et nisi tu contra luxum tam fortiter ires,
Deficerent vuae deficeretque seges.
Nec quisquam musas paruo contentus amaret:
Omnes unus amor sollicitaret opum.
Salue magua parens rerum, tibi Daedala tellus
Sufficit omnigeno munera larga sinu.
Gemmea purpureos tibi ducune prata colores,
Fetaque natinas explicat arbor opes.
Spicea triticeas tibi ponit messis aristas,
Area cum multo verbere tunia gemit.
Tu fruges torrere doces, tu frangere saxo.
Grandiaque in calidis pinsere liba focis.
Praetetea faciles Musae tibi carmina dictant,
Carmina tuis ipsis cognita caelitibus:
Carmina cua superant reges, et munera regum,
Carias aut si quid maximus orbis habet.
Possideant alii quicquid felicibus aruis,
Quicquid et in toto nascitur Oceano.
Cunique suo dives multum quoque palleat auro
Proximus argento sit tibi avare calor.
Et cum mille vias opibus natura nocendi
Invenit, metuas tu quoque mille vias.


page 111

Dummodo me sancto non dedignetur amore,
Qui reserat caeli lucida tempia puer.
Non dubitem solis habitare mapalia silvis,
Non olidas sterili pascere monte capras.
Duitias errcum labor et stat dira cupido:
Res est securae mentis habere nihil.
Sancte puer nostras non aversare Camenas:
Mecum Pieriis te quoque misce choris.
Paupertas sed prisca redi: sic pristina tecum
Simplicitas animi sic redeatque vigor.
Te sequevar et quantum vitae dant fata benigna,
Miles id in castris omne merebo tuis.

In fanere Catharina filia insantis.

MAtris nomen habes et habes commune sepulchrum
Ultima lux illi quae tibi prima fuit.
Orbam te genitrix orbum me nat relinquis:
Tu titulum patris, coniugis illa tulit.
Circulus iste precor torum cito compleatorbem,
Et simul in mortem desinat oro meam.
Ut qui praetereat tumulos hic, dicere possit,
Unica cum gemino nata patente iacet.

Epitaphium Felicis Bullingeri.

FElicis mihi nomen erat: sed nominis omen
Demum post obitus incipit esse ratum.
Quisquis enim Superûm decerpit gaudia, vere
Felix Pelicis nomen et omen habet.

Epitaphium Huldrici Hutteni.

HAec quicumque citâ decurris stagna catinâ,
Ponis et hoc nostro littore forte pedem.
Imperia sic aura tuo sic pareat unda:
Perlege quae saxo carmina sculpta vides.
Hoccquitum decus, hoc vatum Germanus ocellus,
Huttenus, iaceo conditus in tumulo,


page 112, image: delc0112

Ingenio dextrâque potens, dum vita manebat,
Musarum simul et Martis alumnus eram.
Caesar spaihneâ cinxit mea tempora lauro:
Idem pro meritis nomen equestre dedit.
Saepe bones mutare solum fortuna coegit,
Magna quibus patriâ poena carere fuit.
Ast mea non aiio tantum se iactat alumno,
Francia, nec meritis est male grata meis.
Aegera Ihas veni legatus Caesaris oras,
Cum me morsalias iussit imre vias.
Aute sopulturae seriret ut angulus iste,
Qum morerer sociis iussa suprema dedi.
Assiduis ubime lugerent planctibus undae,
Et gemerent plenis stagna refusa vadis,
Sertaque vernarent tumulo nativasub ipso,
Et querulae canerene slebile semperanes.
Vade sed admonitu nostri spes contrahe laxas:
Quo mivime credis staut tua sala loco.

In imaginem Ioannis Fuisii Tigurini.

SI vultum velut exprimunt colores,
Sic et, Frisi, bonas tui referrent
Dotes pectoris, elegantiamque
Morum: tres Charites daret tabella
Uno tergeminas in ofe pictas.

Renato Eirago.

FLoribus innatum Boreas detraxit honorem,
Nullaque per viduos herba virescit agros.
Hunc tamen essictum Venere aspurante hyacinthum,
Accipe, quem nobis culta Napaea dedit.
Suave rubet penuitus, minio fucatus hybero:
Et Charites modo non reddit odore tuas.


page 113