ME tua, Wursthisi, pridem vox blanda magister,
Aeri qui vultu metiris sidera Caeli,
Et totam radio describis gentibus orbem,
Sollicitat, monitisave vocans invitat amicis:
Ut patriae victura TVAE praeconia texam:
Rauriacamque brevi BASILEAM condere versu,
Te suadente, velim: Votis en obsequor aequis:
Et patriae refero non pulchro carmine pulchram,
Tantum summa sequeus rerum fastigia, sortem.
Nam quia Ter cenrum finire encomia metris
Poene cupis: libanda mihi sunt plurima paucis:
Non dicenda? loquar non omnia: plurima stringam.
Hoc genus officii tibi debeo care Magister:
Hoc BASILEA tibi: doctis me moribus alter
Imbuit: eximiam dedit altera fida puellam
Nunc quae me dulci carum vocat ore maritum:
Et facit assidue numeroia pro e parentem:
Extenditque meae surgentia nomina gentis.
Unde sed incipiam? dubius feror: undique densa
Obicitur mihi silva, tuae percongrua laudi,
O felix BASILEA? volant rumore secundo
Namque tuae laudes hinc usque ad sidera notae
Iampridem: gemino tuo fama sub aethere floret.
Sunt aliis aliae praestantes dotibus urbes:
Quas habet Elysio tellus Oenotria tractu.
Urbs, armis, Venetum: valido Florentia Iaccho
Praestat: coenobiis Monachorum Roma superbis:
Fertilibus campis, Verona: Bononia Musis:
Mantua at armentis: Sulmo felicibus undis.
Et multas hodie GERMANIA fertilis urbes
Enumerat: proprio quarum problemata quaevis
Nobilitanda venit: producta ad sidera TURRIS
Argentina potens peperit tibi nobile nomen.
Nobile Gymnasium peperit quoque nobile nomen.
Clara Vienna beat magni te Caesaris Aula.
Tinctum mutandae Francfurtum flumine Moeno.
Undique commendant Germana per oppida, merces.
Toto Daedaleas Mundo celebratur ob artes
Noricaberga, rudis sterili sita margine campi.
Urbem de Monachis dictam nunc Boia tellus
Obtinet, illa nitet domuum splendore superbo:
Misnica consimilis poterit cuî Dresda videri.
Et mire cultis tu Lipsia feta puellis.
Quas omnes vidi mirans: sua maxima dos est
Omnibus: et propria quaevis virtute triumphat.
At Basilea fenet cumulo regalis in uno
Plurima, quae reliquae divisis partibus urbes.
Accepere: furt Superum nec parca voluntas,
Cum Basilea tibi sua munera larga dedêre.
Sed iuvat in specie quaedam memoranda referre,
Quae tibi concetlit blando sors aurea vultu
Munera: U Vursthisi, tua mollia iussa secutus.
MAGNA Dei bonitas in te, Gens Rauraca, miti
Est effusa polo: nam tu caelestia Vitae
Verba tenes pure, caelestibus eruta Libris.
Et per Templa NOVEM, multis adaperta dicbus,
Aurea divinae resonant Oracula vocis.
O fortunatam nimium, tua si bona noris
Regia Gens: ductumque Dei, tractumque sequare,
Vana superstitio tibi pulsa: recessit ab aris
Impietas idola pro cul fugêre perusta.
Successitque Dei simplex Reverentia: plenam
Quae iacit in Christi meritoque fideque salutem:
Non in laruati dubio molimine cultus.
EST TIBI praeterea sanctasque piusque Senatus,
Sunt patriae patres, niveum ius dicere prompti
Omnibus urbe viris, dubia si lite laborent.
Sunt veteres marsi: sunt pieni iure Catones:
Sunt et Aristides: indeprensique Camilli
Fraudibus: et fratres hîc Scipio pulcher haberes.
ABSUNT Hannibales, Catilinae avidique Nerones:
Absunt Pompeii: Brutique: et Cassius audax
Haud aliquem tota consortem cerneret urbe.
Hûc fugiens Italos Astraea novissima, propter
Candorem populi posuit veftigia tuto
Sera loco: pax et requies comitantur eandem.
Coeca nocte licet sine TELIS ire per umbras
Civibus ut media res est tutissima luce.
Iusticiae id praestat solers tua cura, Senatus.
Et recti generosus amor: poenaque statutae
Sontibus: hic pulsi propter Pietatis amorem
Ad te confugiunt homines ex omnibus oris:
Inque tuo tuti gremio requiescere gaudent.
Si tamen est aliquis, miseros qui vexet et angat
Insanus nebulo: vinclis ac carcere frenant
Hunc proceres: pacemque docent: vim vique retundunt.
PACIS amans Basilea, procul discordibus armis,
Tranquillos sinit ire dies: sinit arma proteruis
Vana Getis: nec bella gerit, nisi poene coacta
Hostibus: innocuas armis defendat ut aras:
Proque focis ugnet: sociisue vocantibus adsit:
Et fidam meditetur operm: tunc martia virtus
Emicat: Heluetici tunc usus foederis ingens
QUID CIVES memorem fortesque gravesque piosque.
Et varie doctos: animis genus acre leonum
Germina virtutis,metuandaque fulmina Martis?
Quid studia? ut gnavae flaventis tempore messis
Formicae satagunt operis: nigroque feruntur
Agmine per sulcos: alimentaque lecta requirunt.
Inque domos condunt: operâ omnis semita feruet.
Florilegas aut qualis apes sub sidere verno
Exercet per rua labor: cum cerea fingunt
Tecta: vel ambrosio constipant nectare cellas.
Ardet opus: fragratque thymo redolentia mella.
Talis Rauriacos exercet cura Colonos:
Et tacitum patris agitant sub legibus aevum.
Cetero pate censu vivit, quo dives abundat.
Matronae magnis possunt aequare Lacaenas
Viribus: haec, dices, sed et illa, atque illa Virago est,
Obvia cum tulerint plateis: vestigia Musis
Succifluae forma certant praestante puellae:
Quae norunt legisse: colo subtilia ducunt
Fila: canunt hymnos: et amicula verba loquuntur.
Inque sui iuvenes, nudis aspectibus usae,
Invitant tractu rapiente poteuter, amorem.
Sunt Basilea tibi, speciosis plurima formis
Atria: verticibus sublimia: lata capaci
Circuitu: solidaque rigent ex pumice stiucta.
Quae magni poterant vel Caesaris aula videri:
Et Superos decuisse: Iovi dari limina digna:
Extra culta minus: miro sed splendida luxu
Intus et argento, Iaccho,granisque repleta:
Sunt variis opulenta bonis, mirabile visu.
Et Septem magnae claudunt vaga moenia portae:
Nec facili U ulcanus edax ratione nocebit:
Cumque nocet dira late volitante favilla,
Continuo cives domuum sarcire ruinam
Festinant: etiam quoties in cendia surgunt,
Vim prohibent: volitantque armis: atque aere coruscat:
Exspectantque hostem: serpitque peragmina murmur,
Ut campana dedit flammarum tiannula signum,
Pars altis haeret sonlis: pars advehit undas:
Et fontes haurit: properant, contisque revellunt
Semustas avido igne trabes: et flumina fundunt,
Dum restincta cadat vis flammae, atrique vapores
Tartaream late voluant ad sidera nubem.
Nec dos illa minor reliquis clarissima laude
Quod Basilea tuis Academia floret in oris,
Quae tibi concilict vivax in saecula nomen:
Te celebremque facit, cuius te nomine Saxo
Visitat: et toto divisus ab orbe Britannus,
Hessus item: Gallusque fugax crassique Poloni,
Atque loquax Italus, Boiusque, Variscia lato
Quos silvestris habet, vaga quosque Silefia tractu,
Huc fluitant iuvenes, Musarum blanda secuti
Castra gravesque viros, sua quos doctrina per orbem
Nobilitat notosque facit volitante triumhop.
Namque Lycaea tenent magnam Basileia laudem,
Quae, veluti Troianus Equus, cultissima fundunt
Pectora im externas studiis felicibus oras.
In quibus hoc superant Cicerones tempore docti,
Socraticique viri vivunt: doctique Platones,
Sunt Augustini, praestantesque arte Galeni.
Hypocrates, Legumque patres, iutisque periti.
Solus honore caret Vates Andinus, et Heros
Maeonius, qui tempus habent nunc forsan iniquum.
Hac etiam merito nobis celebrabere laude
Prae reliquis Basilea locis, quos spumeus ambit
Oceanus sub utroque iacent vel climate mundi.
Calcographia tua quod mire excellit in urbe,
Ars priscis ignota viris, ars, munere cuius
Mortales vivunt libri, fugiuntque tenebras,
Excusique typis totum sparguntur in orbem:
Ut ptecio effundant magnos leviore redempti.
Thesauros, haec sola facit, mirabile dictu,
Ur iam quisque suo totum late possit habere
Parnassum: Musasque novem cum principe Phoebo.
Haec mihi te notam fecit, carmaque, priusquam
Te Basilea meis inspexi ignotus ocellis
Hospes, et exacuit prono demulsa favore
Corda mihi, iussitque tuum pede limen inire.
Haec te commendat plus, quam res ulla per omnes
Terrarum populos, ut liber opinor aruspex,
Mitior aura ribi, caelumque salubre tenetur;
Et placrdi spirant consueto tempore venti
Urbe tua, non acre gelu brumalia foedat
Tempora: cumque venit cupidis messoribus aestas
Spicea, parturiens et feta campus arista
Flavescit, signo iam feruescente leonis,
Aestifer haud nimium dissindit Sirius arua,
Rhene pater fortasse solo geniale levamen
Sufficis amne tuo: qui frigore temperevauram,
Auram frigidulam. permistam flatibus auram.
Quam non inficiunt sordes, turpesque latrinae,
Curita? namque minor maleolentes Birsula sordes
Abluit immissa cum subterlabitur unda
Fornicibus: mira qui pendent arte cavati:
In Rhenumque vehit scrutandam piscibus escam.
Mira cano sed vera cano: qua fraude cavetur,
Ur non exhalet sceleratum clausa mephitis
Foetorem: quo saepe bonus corrumpitur aer,
Et morbosa procul tandem contagio serpit:
Cumque viris pecudes immani tabe trucidat.
Est victus facilis tibi: pleno copia cornu
Undique si credas, felicibus adfluit horis.
Ingeniosus ager dat farra: dat optima vina:
Mutatae merces, nummos: dant flumina, pisces:
Hercinium dat ligna nemus: quae nantia prono
Sponte vado veniunt, Birsaque humilique Visello.
Relueticique vehunt mulsores pingue butyrum.
Marchicus ipse frequens adit oppida pastor, et in fert
Gallinae teneros fetus: captasque volucres:
Auritos alii lepores: Sungavia pubes
Advectat frumenta rotis stridentibus: omni
Sunt fora plena die dapibus, quibus indiget usus.
Nil tibi paene deest: utinam cognoscere posses.
An liquidos etiam fontes, in poene trecentis
Quos videas scaturire locis in saxea labra,
Eloquar? et mira gratas dulcedine lymphas?
Quales vix alibi nostro gustavimus ore:
Has emptas magni reor Argentina, nec erro,
Optares tibi posse vehi: nam lympha salubris,
Erbona, praesentis non est dos ultima vitae.
Denique carminibus referam pulcherrima Tempe,
In gremio Basilea tuo quae maxima condis.
Quae si tansuolitem, lectori coecus haberi
Iure bono poteram: modo si m ca carmina lector
Ullus dignetur, placidis ut spectet ocellis.
Quatuor esse tibiconstat regalia Tempe:
Unumpons Rheni, cuius pars altera saxo,
Altera constructa est ligno bipatente, ministras.
Utque fugax Rhenus binas intersecat urbes,
Gurgtre caeruleo: sic pons super additus undis
Contiguis geminas quasi tignis copulat urbes.
In medio paruum veteri de more Saceilum
Conspicitur: quondam facturis vota Colonis,
Cum mare sulcandum foret, exoptabilis Ara.
Visitur ostiolum potro: per guttura cuius
Insidae matres (quae vel sua pignora ferro
Clam superant, velatroce manu thalamumue iugalem
Forte libidinibus maculant) truduntur in imum:
Ut bibulas saturent lethali flumine fauces:
Et vitam claudant constrictae fune sub undis.
Hoc in ponte viri, iuvenesque senesque, diurnis,
Si modo non prohibent immani murmure Cauri,
Et terris desunt pluviae, spaciantur in horis.
Commiscentque sonos: longisque fugacia fallunt
Tempora colloquiis: videas ternofque duosque,
Quatuor, et quinos vestigia compare motu
Tellere: tumque pari vestigia figere motu.
Numquam plebe vacat. pars ambulat, altera quernis
Incumbit fulcrisque cohors, et caerala spectat
Flumina pulsarum subterlabentia pontem.
Ex alto iuvenes aestivo tempore nudi
In freta desiliunt flunio mersantque profundo
Corpera cum collis: madidis neque crinibus extant.
Sed cito praecipites fundo voluuntur in imo:
Anser ut humidulus lymphis cum ludere gaudet:
Aut imas volitans sub aquas ad pabula mergus.
Interdum dulces animas in gurgite linqunnt:
Interdum remeant: iunctae stant undique naves:
Ad quas contendunt, sulcantes caerula palmis.
Hos spectant. alibi piscator nante carina
Alta petens, latam funda transuerberat undam
Et mox conclusis pelago trahit humida lina
Piscibus: ex alia puerorum parte maniplus
(Omnibus id licitum) sufpensos stipite pisces
Decipit, et calamo salientes ducit ab undis:
Quos sua credulitas uncum pelexit ad hamum:
Pensilia aut traxit tacitis in retia technis
Singulo sunt visu gratissima: Turris ibidem
Pulchra stat: et Rheni profugae superimmet undae:
In cuius supra spectatur machina tergo,
Aequales spaciis resonans distantibus horas:
Lucentemque globum lunae, lunaeque labores
Edocet aspectu. Nuper renovatus at infra
Stat Sonipes, ac frena ferox ingentia laxat:
Spiranti similis: depictus et arte magistra:
Torui barba viri flavet: volitantque capilli:
Lumina glauca micant: magnis flat naribus austros:
Praelongoque pedis pungit calcare Caballum
Horrendum, ingentem, visu mirabile monstrum.
Cum pede, quinque pedes calcar pedis esse sinistri
(Dexternamque latet) longum memoratur: equini
Crispantur villi: densissima cauda sed albet,
Insurrecta pilis: aurataque cingula lucent,
Pons etiam secreta tenet loca; bina Coloni
In quibus exonerant olidas in flumina feces
Ventrorum; quoties sors in superabi is urget.
Prima satis cantata mihi: nunc Altera Tempe
Succedant: Gemina summum qua Turre sub Astra
Erigitur Templum, roseas Orientis ad oras,
Est locus illustris: versus testantur Erasmi,
Quos legisse licct caelatos marmore quadro
Arberis ad patulae vivacem corpore truncum,
Pfaltz dixere locum Germani nomine: late
Illic diffusis Tilia est ampliqssima ramis:
Quam tredecim sua fulcra tenent: sunt sedibus apta
Marmora: dispositis condensaque frondibus arbor
Sessores dulci aspirans complectitur umbra.
Hic oculos pascit laram prospectus in aruum:
In silvas, montes, et amictas gramine valles:
In pagos: dalcique etiam loca consita Baccho,
Inq. trrepentis aquas Rheni: nam perfurit infra
Aestus atrox, capidus: vasta que voragine gurges
Murmure sorbet aquas: et volvit gurgite spumas,
Obvia cum scopulis illisa retunditur unda.
Demersam requiesse ferunt hoc gurgite quondam
Campannm: verum fama est obscurior annis.
Necsicus hic tantum celso locus aggere, pulcher.
Pulchrius est Templum quod proxima sustiner ora:
Rotterodame tua Templum memorabile tumba:
Antiqui splendoris opus, pulcherrima tota est
Plancies: circosque tenet spaciantibus aequos
Sub tin circaitu, sub fornice sacro.
Terria sunt Tempe septem subiecta trioni:
Hic ubi longa adiitum sancti dat porta Iohannis,
Incumbitque vadis saxosa rupe profundis.
Ad quam cum tendunt homines, in parte sinistra
Est locus, antiquum surgit de marmore Templum:
Et prope Templa viret saltus: quem saxeus ambit
Murus: sacra loci cognomen concio prodet.
Illic sunt Choreae depictae in pariete Mortis
Effigie vîva vivisque coloribus: illas
Praeceriens casu multum ducente Viator
Suspicit: et variae confusus imagine formae
Multa stupet: Caesar. Princeps Rex, curuus Arator:
Et Baro et Upilio, tatdusque bubulcus, avarus
Mercator: proceres alii, lurisque magister
Conspiciendus adest: et plurima femina mixta est.
Eminet inter eos, quae vix tamen ossibus haeret,
Mortis imago ferae: tortis accincta chelydris:
Nuda caput: dentesque albos, feralis imago.
Et secum iubetire. duces: iubet ire Tyrannos:
Doctos ire viros: pecorum iubet ire magistros,
Ire iubet iuvenes secum: iubet ire puellas,
Sive velint nolint, iubet ire: trahitque necatque
Clepsydraeque manu praetendit labile fatum.
Spectares luctam: sed mors rapit Omnia victrix:
Et nulli parcit sexu: nec denique parcit
Aetati: similem pauper cum divite sortem
Obtinet: et similem dives cum paupere sortem
Non pro cula foribus, depictis ossibus albet
Marmoreus paries: populi septusque corona
Oecolampa dius sacra verba docere videtur:
Talari fuscus tunica, facieque decorus.
Os hiatiarte micant gigiti: laevaeque volumen
Incumbit: pendet populus mussantis ab ore.
Oecolampadius, vivae qui verba salutis
Primus Rauriaca soluit constanter in urbe
Dogmata, Leucoreis quo tempore fulsit in oris
Lux nova, detersis pulsa cum nocte tenebris.
At Te planicies Petri quo carmine dicam?
Re tua prima venit; postrema sed ordine, palma.
Talia non alio vidi Viridaria saltu,
Qualia tute foves decorat quae plutima silva:
Ut possis Martisue nemus, saltusue Dianae,
Silva vel Alcinoi, ferres si poma, videri.
Elysius vix campus habet, Peneiaque ora:
Aut Cananaeus ager, nec tu Saturnia tellus
Delicias similes Caelo stant poene minaces
Aeriae ordinibus tiliae: serieque magistra:
Quae iucunda suis texunt umbracula ramis:
Ramis, lene quibus strepitans immurmurat aura:
Et molli somnos ibi suadet inire susurro.
Castaliis loca grata viris: loca grata pusillis,
Ludere quando parant: venit huc aestiva Iuventus.
Pars in gramineis tractant ioca laeta palaestris,
Pars pedibus plaudunt choreas: saltantque per herbam
Herbosa pars errat humo: tempusque tuendo
Conterit: hi currunt: illi praegrandia trudunt
Saxa manu: iaciuntque procul: pars denique pubis,
Cum pare quisque suo, viridi luctatur in herba.
Consonat omne nemus strepitu mistisque cachynnis
Spectantum: feruerque iocis ignobile vulgus.
Ut vero nequeant pecudes accedere brutae,
Setiger aut porcus: duris vel bucula plantis:
Aut caper aut urentes culta capellae,
Pumiceus prohibet murus. Domus insuper adstat
Ampla loco gremioque capax. Hac arma tenentur
Bellica: bombardae ferrata que plaustra: globique:
Fraxineaeque hastae: simul et thoraces aheni:
Et clypei et capitum terso cava tegmina ferro
Hic etiam cives missis certare sagittis
Fasta luce solent: puerique impuberis aevi:
Victori pannos, et pocula stannea ponunt.
Hic etiam legitur solenni more Senatus,
Annua Baptistae cum lux reuluta recurrit,
Er pictas viridi terras aestate salutat.
Hic etiam surgit nemoroso tegmine Quercus,
Quercus armata Iovi: late quae brachia iactat
Ingens ter denis ramos suffulta columnis,
Pulchra quidem visu, qua non insignior ulla
Chaonio in saltu lapsos est visa per annos.
Sub qua Caesaribus placuit requiescere prisicis:
Grataque reg sico convivia ducere luxu.
Infra perpetuae leni cum murmure lymphae
In puteum canna quernum funduntur ahena:
Unde solent pueri, quoties caluere iocantes,
Dulcis aquae properante sitim restinguere gustu:
Et tandem recubant patulae sub tegmine Querci,
Graminibus fusi captent ut frigus opacum:
Plurima praeterea poterant hoc carmine dici.
Quae Basilea tuam sunt admiranda per urbem:
Ante sed exhausto moriens defeceritamne
Rhenus: Birsa rathro converso flumine curret.
Nec nemore Hercinio sinuosa valle Visellus
Pro fluet, et Rheni socias voluetur in undas.
Quatuot ante solo montes aequarier alti,
Quos Basilea tenes adversa fronte locatos,
Vi poterunt toridemque ruent a culmine turres
Montibus extructae: Martin templa, Petrique:
Et Lecuarte tuum: summaeque palatia sedis:
Gramine, prata: feris. Alpes et robore silvae:
Sideribus caelum: lymphis Basilea carebis
Ante, tuas possim bene quam percurrere laudes
Et longo memorans comprendere singula versu
Sis ignur, sis grata Deo de divite cuius
Omnia thesauro capis, haud elata tumesce:
Utere legitime, felicibus utere fatis,
Salua quibus frueris tot iam labentibus annis.
Sit cordi tibi prisca fides, ut hactenus: esto
Caudida Iusticiae fautrix pretatis amatrix:
Musarum cultrix: et fidum semper asilon
Exulibus miseris: pepulit quos saeva Tyrannis
Finibus a patriis, et dulcia rura coegit
Linquere: praecipue placeat mens conscia recti.
Ipsa etiam, possunt si quid praesagia vatum,
Perpetuo vives Basilea, nitentibus ampla
Laudibus, insignis pietate et pinguibus aucta
Divitiis, virtute potens armisque tremenda.
Cumque erit illa dies, qua rubri machina Mundi
Igne laborabit, totusque exarserit axis,
Fatalis spacium tandem tibi desinet auri.
Interea Basilea vale, Basilea triumpha,
Et flore Basilea, precor sic pectore toto
Pincemiae vates ego rusticus annue votis,
Omnipotens Genitor. Fili, sacer annue Flatus.