March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

CASPARIS, ENSII.

Historia Belli Ditmarsici a Friderico II. Daniae Rege, etc. eiusque Patruis Ioanne et Adolpho Ducibus Holsatia, etc. gesti.

HEroas quondam caelo si laudibus aequos
Antiqui cecinere patres; si magnus Achillem
Maeonides vates, veteris rarissima saecii
Gloria caelesti Musa celebravit Homerus;
Aeneaepieras et Martia gloria belli
Si non Minciadae fuerunt indicta Maroniae
Noseequid nostro faci mus Princile, Musae?


page 1237

Ah valeat tantum qui non his omnibus unum
Autistare putat quantum lux alma tenebras
Exsuperat, quantum fictos pia numina Divos.
Non heic errores circum freta Ulyxis, inertes
Penelopesue proci non Circes pocula: vero
Omnia plena Deo spirant pietatis honores.
Nimirum tanti est virtutibus addere cultum
Numinis et primis pietatem discere ab annis.
Ergo ô Mnemosides, si quidquam Principe digum
Inscriptum chartis vestris cedrove tenetis,
In nostros, precor, omne sinus effundite; vati
Iam primum vobis facienti in carmina vires
Adspirate novas: tuqueô Latonia proles
Phoebe potens citharae; seu te capit incluta Delos,
Seu resides sacro Parnasi in culmine praeses
Musarum didisque piis sua dona Poetis,
Huc ades, aerernos divi dum regis honores
Molimur, nostrosque iuva, Pataraee, sabores.
Sed mihi quid demens nequicquam numina fingo?
Te te Christe voco; teque ô spirabile numen,
Caelitus unde fluens emanat lactea vena,
Et pius ardor agens caelestis semina mentis.
Tu mihi Phoebuseris; te te mea Musa fatetur
Auctorem esse suum. Vos olim numine vestro
Implestis animum regis, quando entheus ille,
Virtutis calido tanta expatravit amore:
Nunc quoque (iusta peto) tanto praeconia digna
Principe sufficite; et dum per vestigia rerum
Summa volo, placido mea numine vota iuvate.
Et tu rex iuvenis divi patris incrementum,
C Hristiane, Arctoi flos ô pulcherrime mundi,
Cimbria cui fasceis iam iam submittit adorans
Transfusas animi patrio de sanguine dotes,
Dexter ades precor; atque tuum miirare patentem,
Nec mirare modo, pulchris sed et exprime factis.


page 1238, image: delb1238

Estaliquid, rege esse satum, pouplosque potenteis
Imperiis frenare suis; at dicere iura
Subiectis, morumque decus niveum addere sceptro,
Hoc opus. hic labor est et verae semita laudis.
Sic te felicem tantis natalibus olim
Accipiant regem populi, bellisque sopitis
Munera perpetuo gustent pacalis oluae.
Et vos, ô regni proceres, queis regia cura
Incumbit. patrias componere legibus oras,
Dum maturescat sceptro aetas apta gerendo
Regis: adeste animis, et plenum fluctibus aequot
Emensam tuto scapham deducite portu.
Tuque inter primos nitidissima stella Senatus,
Magne Kaas, domino quo se iactare Tarupa
Cernitur, at caelo sublimen nobilis aula
Euehit, et merito primos adsignat honores:
Huc demitte animum quaeso paullisper, et aureis
Porge canat quamvis inculto carmine, Musae.
Bella leges terraque marique exhausta Secundus
Dum Fridericus ovans victrici hostilia dextra,
Arma domat, pacisque optatae foedera condit.
Scilicet hinc aliqui seri fortasse nepotes
Addiscent, pulchraeque calebunt laudis amore.
Nec te praeteream Muncci, ô pars magna sacrati
Consilii, liquidas cui passim turba per undas
Nereidum adsurgunt, viridisque examina Phorci,
Triconumque cohors, et quidquid Balthica subtus
Stagna colit; quin ipse pater tibi tradit habenas
Neptunus, pontoque inbet dominarier alto,
Scit bene, qum vidit constratum navibus aequor
Oeselia atque tuis, pulso mox hoste subacta
Auspiciis, auxit Danorum clara tropaea.
Quantus in arma ruas, quanta experientia ponto
Te terraque ducem summis heroibus aequet.
Nec nostrae desis, ô Aurea Stella, carinae


page 1239

Petre, nitens caeli Arctoi iubar, incluta dudum
Cuius ad ignotos fama est facrata nepotes,
Munia dum belli pariter pacisque ministras.
Non ego Laedeis faciam nunc rite gemellis,
Queis mage nulla lubens cognoscit sidera nauta:
Sat mihi si placido tantum micet Aurea caelo
Stellâ; nec indomitos tunc horrescam aequore fluctus,
Nec quemquam, fluctus soleat qui tollere ventum.
Sed neque certa tui nobis Rosecranze. favoris
Signa nega, ô patriae columen, praeclare Georgi,
Quem Venus ipsa sai voluit de nomine dici
Floris. odoratam capiti imposuitque corollam.
En etiam Charites, Musae, Themidisque ministrae
Serta fuerunt, cupiuntque ruos ornare capillos
Aeterna lauru: nimirum praemia virtus
Non alia ulla petit (sibimet pulcherrima merces)
Quam cantatrices laudum sibiiungere Musas.
At te Ranzoviae celsissima gloria gentis,
Henrice, Aonidum splendor germenque Gradivi,
Quonam adeam digno sat carmine? pon dere rerum
Mens evicta stupet, quas in te suspicit orbis.
Ecquis namque tuum nescit genus? undique toto
Cuius ad Eoas se fama extendir in orbe
Hesperiasque plagas non si mihi vena Maronis
Maeonidaeve foret. possem exaequare canendo
Illustres titulos et avitae stirpis honores.
Quidipater ille tuus toties victoria cuius
Parta manu totam sese transcripsit eidem,
Qui toties vicit. quoties bellavit an illo
Maiorem quemqueam dilapsi protulit aetas
Temporis, armorum partiter pacisque ministrum?
Atqui tu laudeis longe transgressus avitas,
Non patriam tantum tutaris fortibus armis,
Consiliisque iuvas, et publica commoda curas:
Quin etiam Graias doctus latiasque loquelas,


page 1240, image: delb1240

Astrorumque vices, et quaeque turba Sophorum
Edocet et pandit Naturae Daedala facta,
Pectore clausa tenes; totum ut monumenta per orbem
Testantut. numquam saeclis abolenda futuris:
Munificusque adeo non solum diligis arteis
Ingenuas, et praecipuo dignaris honore,
Sed quoque promotum doctos is strenuus omneis,
Atque iuvas opibus vateis studioque fideli,
Quorum iamdudum tibi conciliatus amor stat,
Et tua doctificae clamant praeconia chartae.
Eia age, seu nunc con siliis bona publica versas,
Seu porro famam doctis extendere seriptis
Pergis, et astrigero nomen suspendis Olympo;
Auspiciis ductuque tui confecta parentis
Bella legas, quorum quoque tu pars magna fuisti.
Nam tua quid referam fuerit prudentia quanta?
Quanta fides? ardor quamque indefessus agendi?
Tum fandi vires. rigidas queis flectere mentes
Ad pacem possis; rigidas quin ducere cautes?
Non semel obstupuit te Cimbrica terra loquente,
Dum tibi cura fuit tutandae credita pacis.
Vellem equidem leges isthaec meliore polita
Ingenio, quali decet haec describere rerum:
Verum quid faciam? quod si vel sola voluntas
Sufficit ad laudem: non aspernabere Musam,
Spero tuo genro quae quod canit, imputat omne,
Est locus egelidam longe porrectus ad Arcton,
Oceani disclusus aquis utrimque, sed una
Parte haerens terrae; iam Balthica litora dicunt.
Cimbrigenae coluere viri, gens aspera bello,
Ausonidum quondam terror gentisque Latinae.
Quos olim Arpinas ingenti strage cecidit
Cum Catulo Marius, Romanae funera pubis
Ultus et Arctoo madefecit sanguine campos
Oenotriae sensit tum quid vis Cimbrica posset


page 1241

Roma, diu tumuitque suum perterrita casum,
Martis idem studium seric coluere nepotes,
Et qui relliquiae restabant cladisacerbae.
Non illis quisquam saevos audacior ibar
Contra hosteis nulli torque bant certius ictus:
Nulla fugae venia aut desertis turpiter armis.
Tantus amor patriae, laudumque immensa cupido,
Vulnera quin etiam contemnere fata iubebant.
Illi etiam pacti memores fideique tenaces,
Non versare dolos, non fallere dicta solebant.
Aurea libertas omneis aequabat: onustus
Qui spoliis victo persaepe redivit ab hoste,
Inter honoratos princeps audivit: alius
Nullius imperium consuerant ferre, iugumue.
At post Saxonico se submisere coacti
Imperio, Henricus donec Billingius omnes
Possedit terram sic Magno Ottone iubente.
Inde alios nacti dominos. Schauburgia dicta
Quos domus antiquo de stammate protulit ortos,
Instabiles docuere vices; quam credere sceptris
Non liceat, summis quando sors infima matans,
Nunc huc, nunc illuc devoluat pondera rerum.
Tandem sceptrigeros dedit Oldenburgia reges,
Quorum postgeniti dicionem fascibus istam
Coniunxere tribus, retinent hodieque nepotes;
Retineantove diu caelestia numina quaeso.
Multi hoc illustri prognati semine, factis
Adfectare viam caelo feliciter ausi,
Aeternum meruere decus, qua fortibusarmis,
Qua Themidis studio et sanctarum pondere legum
Quos inter, veluti Phoebeum lumine sidus
Obscurat reliqua astra suo sic optime regum,
Nomen et omen habens Christi de nomine, fulges,
Illustrasque tuis totum virtutibus orbem
Saluete ô sancti cineres, saluete recepti


page 1242, image: delb1242

Indigeteis inter caelestia numine maneis.
Tuque ô nomen avi referens, Christiane. paterna
Dum calcas felix vestigia; se mperavitas
Virtutes simitu memor alto pectore conde.
Non mihi crede, ullum referent illustrius omnes
Historiae exemplum; seu tu compescere habenis
Discese vis populos; seu tractare arma Gradivi;
Sive fovere scholas, verumque indicere honorem
Templis. et pura revereri mente tonantem.
Qui simul ac rerum fuerat, moriente, potitus,
Friderico genitore, prius nil pace putavit.
Hinc turbatores regni victricibus armis
Edomitos, dignis affecit crimine poenis;
Reddidit et pariae multo sudore quietem;
Hinc placida. bellis compostis, pace quievit.
O quoties rabidum damnavit Martis amorem,
Cum vicina fere iam ferro excisa videret
Regna, Ducesque feros in mutua libella ruentes:
Hinc dum Daniacas pax incolit aurea terras,
Undique se ostendit locuplete opulentia cornu.
Mox trepidae redeunt bellorum turbine pulsae,
Haffnia clara, tuas, Musae ad domicilia, sedes,
Pristina, rege pro pio patrono et vindice summo.
Dum sic ille suis condit saecla aurea regnis:
Ceu lucerna flagrans exstinguitur, inque favillas
It tenueis, aliis dum lucis commodat usum:
Aegros paullatim sic rex consumitur artus,
Et meliora animo suspirat regna polorum.
Iam nox nigra suas terris induxerat umbras,
Mulcebatque sopor fessos animalibus artus;
In somno regie ecce citae praenuntia mortis
Vox audita fuit: Rex ô sanctissime vasa
Collige; fata vocant, terris, super astra, relictis.
Ecce suum praesens ad finem labitur annus,
Principiumque novi redit; ô quae gaudia tum te,


page 1243

Corposis accipient ista compage solutum!
Dixerat, et tenueis simul evanescit in auras.
At rex fatidicae voluens insomnia mentis,
Quisquis es aligero seu de grege nuntius adis,
Enthea seu mea mens, ait, hoc praesentiat: omen
Accipioque sequorque lubens: tu maxime rerum
Arbiter effugientem animam gremio accipe laeto.
Iam signatum aderat mortis, genio mdice tempus:
Ferreus illi oculi somnus mox occupat; at mens
Euolat, et caeli adscribi novus incola gaudet.
Extemplo regis spargens fata ultima passim
Fama volat. magno completur regia luctu,
Soluitur in luctum patriae concussa parentem
Amissum maerens ingenti Dania lesso.
Ipse sed ante alios princeps Friderice, ferebas
Os maestum hei teneris orbus genitore sub annis.
Felices ambo! tuque ô dignissime tanto
Gnate parente satus; tuque ô sanctissime, tanta
Prole parens memori numquam vos eximetaevo
Tempus edax; pietas et gloria vestra manebit
Dum nitidi Arcturi versabit plaustra Bootes,
Balthica dum liquidis radentur litora lymphis.
Inde ubi rite suo Fridericus iusta parenti
Fecerat: unanimis procerum sententia regem
Esse iubet patriaeque ipsi committit habenas.
At veteres volnens Ditmarsum fortis Adolphus
Insidias, et multa olim crudeliter acta,
Et patrata recens; irarum in canduit aestu.
Iamq adeo linguis famam gens dura petulcis
Attemerare Ducum, et voces inctare superbas
Ausa, Dei poenas debebat vindicis irae.
Discite mortales sccptrum reveren ter habere,
Nec libertatis vetitae dulcedine capti,
Elata cernere iugo subducite collum.
Funestas equidem semper traxere ruinas,


page 1244, image: delb1244

Subditus in regem quae commovet arma rebellis,
Exemplo miseri quod et heic docuere Asarisci.
Ver erat et soles umbra maiore redibaut
Aestivi, strictus Zephyris spirantibusaer
Funditur et putri se gleba humore resoluit.
Iam gaudebat equus campo decurrere aperto,
Militiaeque patebant rura laboribus apta.
Urbs iacet Holsatiae terris, quam nomine dicunt
Chilonium prisco, liquidis circumflua lymphis.
Heic procetum coeunt insignis turba quotannis,
Atque super patriae consultant rebus agendis.
Huc mox fratre suo lano comitatus Adolphus
Approperat, belloque vigil paratapta gerendo,
Nec mora; continuo delectum e milite robur,
Convenere equitum turmae peditumque cohortes,
Et iussa exspectant. mussat vicinia late,
Nequicquam metuens in se convertier arma.
Haec postquam Henricus praeclaro stemmate natus
Ranzordum, Holsaticis qui mania regis obibat,
Ante annos animumque gerens curamque senilem,
Audiit, ad regem deferri protenus omnem
Rem iubet, et tantis mature promere rebus
Auxilium, ne late isthaec in cendia serpant,
Et semel admissus Mavors furibundus habenas
Respuat, agnatae et gliscat discordia stirpis.
Haec ubi lecta; animos varii subiere tumultus.
Pars Ducis insidias fingunt atque atma parari
In regem, regnumque peti conatibus istis
Ah male suada istis tantos incessere dictis
Suspicio ausa Duces! num tantam illustria corda
Concipiant labem, fas ut violare lubido
Surgat, et innocuum iuvenem depellere sceptro?
At queis dexterior sedit sententia mente,
His regi errorem tentabant demere dictis:
Parce metu regis sudoles: non tantus eadem


page 1245

Stirpe satos agitat furor, ut tua regna tyranni
Concupiant, ausintue patentis laedere maneis.
Ne tu, ne tantis iuvenis te in volue periclis,
Admittas semel ut saevum in praecordia Martem.
Non heic Poena fides; non haec subsidere tanta
Nascitur Arctoo labes: manet insitus ille
Candor adhuc animis Cimbrorum et pectus apertum:
Quin hosteis potius feriat timor ille, rebelleis
Dithmarsos quorum iam longo effrenia facta
Tempore pertulimus nec adhuc gens effera cessat
Adgerere irarum molem petulantibus ausis.
Ac veltit in bivio deprensus forte viator
Haeret et an cipiti quaerit vada regia mente:
Sic iuvenis, nullo tum rerum instructus ab usu,
Credulus haut dum vult, simul et catus esse laborat,
Haerebat. parteisque animum versabat in omneis,
Spemque metquque inter dubius. Sed nec ninor urbeis
Vicinas cepit timor Hamburgum atque Lubecam.
Sidera magna duo Arctoi felicia mundi.
At Martem interea tractare peritus Adolphus
Dislimulat belli caussas: tamen esse quieto
Vicinos animo iubet: ut ne forte coloni
Ditmarsi audito belli in se ineumbere molem,
Obsideant aditus, decernere Mazte parati.
Quin etiam socium monet arma capessere regem,
Acceptamque novo cladem decorare tronpho;
In partemque vocat praedae; tum suscitat iras
Commemorans caedeis mainorum et stragis aceruos,
Atque negata suis (heu) corpora caesa sepulchris.
Ergo placet Martis fortunam iungere utrosque
Et regem et patruos: signantur foedera; miles
Undique colligitur, quir regis in aere mereret.
Iamque dies aderat lustrandae dicta cohorti,
Cum sese effundit totis exercitus aruis;
Mille virum species: tormenta hic torquet ahena


page 1246, image: delb1246

Pars frameam gestat: totos inducitur artus
Parsngido thorace: sedet pars alta caballo,
Pars pedibus (sed non pedibus certare parati)
Incedit, bellique moras animo increpat ultro.
Nunc Heliconides divae mihi pandite montem
Pimplaeum, cantuque edissere diva Thaleia,
Qui bello exciri ductores; Cimbrica queis tum
Floruerit terra alma viris, quos bellica virtus
Militiaeuqe labor solido mactarit honore,
Primus in arma ruit quo non praestantior alter
Saxonidum meliorue armis tum forte cluebat,
Ianus Ranzovius, cui iam venerabilis aevo
Canicies longo steterat: sed enim tamen acreis
Effeto vegetasque gerebat corpore vires.
Huic procerum nutu rerum commissa potestas
Summa fuit: cui se condeptis obligat omnis
Mox legio verbis, et inauctorata salutat
Supremum belli caput et bona multa precatur.
Fillus huic iuxta Henricus, quo doctior alter
Non fuit, a teneris Heliconia castra sequutus:
Sed neque Martis amor generosum pectus avitus
Liquerat: unde etiam iussus se immiscuit armis,
Bellator bonus et rebus bonus auctor agendis.
Inde alii peditumque duces equitumque magistri
Signantur, claris equidem natalibus orti,
Sed mage clari animis, et nori fortibus ausis:
Qui castris aptare locum, qui indagine mentis
Sollerti hostileis conatus prendere possint,
Plectere captivos, et quicquid beilicus usus
Exposcit mox consiliis inquirere iunctis.
Hinc treagnatae coniuncti sanguine stirpis
Arma aptant humeris, Mavortia pectora belli,
Ranzovii: Breido teneris adsuetus ab annis
Militiae, tum facundo satis ore disertus:
Mauriciusque satus Caio genitore, phalangem


page 1247

Aeratam ducens equitum, fortissimus ibat:
Christophorusque sagax, eiusdem nominis heres.
Hinc adsunt alii: inprimis Alefeldius heros
Bertramus, stirpe et natus Benedictus eadem:
Holgerusque aptum cui nomen serta rosarum
Indiderant; flagrans patriae indefessus amore:
Sestediusque suae Bertramus gloria gentis,
Acer consiliis et duro robore Martis.
Nec praefecti aberant peditum: quos inter honore
Excellit reliquos Schonevesius, incluta cuius
Fama mori nescit profuso sanguine parta.
Altera cui legio parebat, nobilis heros
Valderthumus erat, qui balthei equestris honorem
Nomine iamdudum fuerat virtutis adeptus.
Tertius ibat ovans Raimarus U Valdius, alae
Dux peditum, ostentat campis seque agmine longo.
Ast hinc Nicoleos celebris belloque togaque,
Ranzivius, patrii tutandis finibus agri
Missus qua rapidis Albis secat arua fluentis.
Huic faciei decus augustum, canique decentes
Eximium addebant gravitasque senilis honorem,
Pectus at ornabat domitrix prudentia rerum,
Armorumque usus, Tuscis collectus in oris,
Dum peregrina tuis sequitur tentoria, Quincte
Carole in auspiciis, Italas et terriatat urbeis.
At parte ex alra, Eidorae munire patenteis
Ripas atque aditus armata cingere dextra,
Henricus senior iussus, cui stirpis origo
Ranzoviana domus: variam qui castra sequutus
Fortunam subiit belli, ancipitesque tumultus.
Nec minus insttaurat classem Fridericus, et Albis
Ostia, ne pateat fortasse hac transitus hosti,
Obsider: aeratae passim stant litore puppes,
Et nautae exspectant regalia iussa parati.
Hinc quoque sena suis quisque e dicionibus aere


page 1248, image: delb1248

Advectant tormenta gravi soliferrea, glandes,
Caeli horren dum imitantia nitro accensa fragorem,
Olim cum tonitru mistum cadit aere fulmen:
Inventum ah nimium Germani immite magistri!
Inde alii fossas qui ducant, aggere castra
Circumdent vallos disturbentqueagmine facto
Hostileis, lecti media de plebe fuerunt,
Ductantur longo navalesordine pontes,
Atque crates quidquid bellorum postulat usus
Denique; feratique gemunt sub pondeie currus:
Omnia iam pugnae fuerant instructa futurae:
Praecipitare moras proceres. hine nomine mittunt
Communi qui Ditmarsis haec dicta sub aureis
Haut pla citura ferat: Vos, ô gens aspera, semper
Spes fuerat, tandem posituros pectora cruda,
Infreneisque animos, queis detrectare supremi:
Iussa magistratus vestri infelicibus ausi
Auspiciis estis: quin et concurrere signis
Infestis, praedasque agris abducere nostris,
Et ferro foedare lares et perdere flammis.
Nam quid ego memorem a vestris maioribusolim
Effusum toties ingenti strage cruorem?
Quo tellus quoque nunc mader; agrique ossibus albent:
Ingentes: vetitae dum libertatis amore
Vesani, imperii ruperunt vincula iusti.
Vos furoridem agitat: nec adhuc satiata lubido
Vestra est, ni linguis in nos convicia diris
Iactetis, vestris meritumque negetis honorem
Principibus, data queis est caelitus ista potellas
Regnandi populos, legum et frenare lupatis.
Haec equidem dudum fuerant ultore pianda.
Ense sed innocuas a fuso sanguine dextras
Tendere maluimuslapsis; veniamque precanteis:
Dignari nostro fuerat mens certa favore.
Hactenus ast aluit vestrum clementia fastum


page 1249

Nostra; nec indomiti visi emollescere mores,
Spe veni eitantos igitur cohibere furores
Mente sedet ferroque rebellem exscindere gentem,
Obsequio cladem ni praeveniatis acerbam.
Nunc quoque testamur numen; nos parcere malle
Supplicibus, miseros quam caede haurire colons.
Officium facianr subiecti dummodo nostris
Fascibus, et dominos non ficta voce salutent.
Quod si igitur vestris spes est qua re condita inarmis,
Queis insultastis non una clade fugatis:
Eia age nunc vires iterum experiare potenteis
Rustica turba tuas: caussam deus ipse iuvabit
Tam instam: veniet nobis victoria caelo.
Ut Ditmarsorum trepidas hic nuntius aures
Contigit; extemplo vulgus fremere atque minari
Supplicium iniser mortisque pericula mille
Intentare, nefas, clamantes, vinere ab hoste
Missum, qui vitam ereptum iam accederet ipsis.
At qui Ditmariae titulo sese esse serebant
Rectores duodequinquaginta, ocius illum,
Ereptum medio abducunt ad tura furori,
Atque epulum praebere iubent donisque Lyaei
Carnifices animo procul omneis pellere curas,
Dum sic ille animum recipit vultumque serenat,
Ponderat agrestis regalia scripta senatus.
Atque istis tandem signatur epistola verbis,
Ad regem atque duces quam portet nuntius idem:
Ergone stat diro gentem rex inclute ferro
Insontem et versas exscindere stirpitus urbeis?
Quae nullum meruere nefas; nisi sit scelus istud
Quod libertatis defendimus aurea iura,
Iam multo per avos ad nos transmissa labore.
Non equidem in nostras vos ulla tenere fatemur
Iura domos: usque huc dominandi immune tot annos
Gessimus imperium et porro defendere certum est.


page 1250, image: delb1250

Auxiliante Deo: nisi victi agnoscere nullum
Stat dominum: amissa, nec libertate, pacisci
Morte recusamus. Quid enim sperare salutis
Possimus, nostros si deserat illa penates?
Pro qua tot nostri pugnando vulnera passi
Maiores, atque innumeros adiere labores.
Quin aequo potius iure experiamur amice,
Depositis armis Sin vero pectore fixum
Immotumque sedet rigido decernere ferro:
Arma quidem inviti capimus; Dominumque precamu
Euentum beili regat, et fera pectora flectat.
Haec postquam responsa duces a plebe tulerunt:
Ilico sublatis maudant procedere signis
Agmen et hostileis facto penitrare sub oras
Ordine, nelongo noceat mora tempore tracta
Postera lingquebat roseum Matuta cubile,
Praevia solis equos ducens lucemque diei:
Cum sese glomerant ferratae umbone phalanges,
Aere ciente viros rauco cum murmure passim
Pulsa sonant taratantare, belli acuuntque furorem,
Ipse inter primos, flagrans insignibus armis,
Rex ibas Friderice tuos equitesque recenses,
Armatamque tuens gaudes ante ora virum vim.
Sed neque pigra Duces retinet mora: fortis Adolphus
Infert se altus equo, stimulat generosa cupido
Fortianimo pulchram per vulnera quaerere laudem.
Ianum idem ardor habet; nitidisque ostentat in armis,
Inde locos proceres sortiri quo ordine quisque
Incedat: primum, ex omni delecta cohorte
Corpora cursores tentare iubentur itiner.
Horum pone legit vestigia nobilis ala
Mauricio ductore, equitum, qui stirpe superbit
Ranzovia; cui mox saccedunt, rustica turba.
Fossores, et vecta suis torments quadrigis.
Hinc binae peditum legiones regis utcumque


page 1251

Claudebant procerumque latus: praetoria turma
In medio incedit. densum hinc Schonevesius heros
Agmen agit. parte exalia se U Valdius infert
Raimarus: cui terga premunt vexilia manipli,
Valderthumbe tuis parentia splendide, iussis.
Postremum eludit ductor Blancburgius agmen,
Cui Theodorus adest Hollana stirpe oriundus,
Ambo praestantes animis, et laude decori
Armorum; glomerantque equitum denso agmine turmas.
Post quoque Saxonicis haerens Antonius oris
Quem belli fulmen domus Oldenburgica iactat,
Densa nube virum comitatus, castra subintrat
Er firmat socias invicto robore vires.
Et iam fessus equos Titan mergebat in undis
Occiduis; cum mox bostilia rura teneebant,
Qua vocitata suis iacet Alverstorpha colonis.
Heic cito castra locant; pedites tentoria figunt
Tras rivum leni qui praeterit agmine vicum.
Succedunt equites tectis, lucisque labores
Solantur dapibus vires reparantque sopore.
Nox erat et tenebris horrebant omnia densis,
Vix pauci excubias agresli pondera plumbi
Liventis spargunt complentur castra tumultu.
Maiorem esse ratus vim miles clamat, Ad arma.
Extemplo turbatianimi, mox evolat acer
Dux belli. Henrico gnato comitante parentem,
Atque hostes quaerunta lacres nullisque repertis,
Ad sua se confert propere tentoria quisque.
Inde ubi lux polsa radiabar postera nocte,
Se praedae accingit miles spoliisque futuris.
Hinc armenta greges poterant et quidquid apisci,
Ante se agunt: utrimque oritur satis aspera pugna:
Caede cadunt multi, multi capiuntur ab hoste;
Atque incensa igni late magalia fumant.
Ac velute specula praeceps delatus opaca,


page 1252, image: delb1252

Instigante fame, fremebundus ovilia circum
It munita lupus: trepidat grex conscius intus,
Sub cra tibusque latet, nec campo fidit aperto:
Sic turba agrestis vallis atque aggere cincta
Delitet, atque intra saepes se continet altas.
Est locus undosi propter vada fluminis altis
Praecinctus fossis, Tilebruggam nomine dicunt.
Huc mox praesidio summus munitus equestri
Dux belli accedit, pugnae speculatur et ansas,
Quove modo possint hinc exturbarier hostes.
Hos ubi conspexit pubes Ditmarsa propinquos,
Protenus in medios nequicquam murmure diro,
Sulphureas spargunt ingenti pondere glandes,
At non ista ferens generoso pectore miles,
Ecquis, ait, pugnae nunc signum efferre futurae
Audetiage hostilem contra vim fortiter ire,
Invictis animis placet, et perrumpere vallum.
Quos sic alloquitur dux belli, et mitigat iras:
Non equidem abnuerim tentare pericula Martis
Iam dubii; quin ipse ultro pugnare paratus
Inter ero primos, ne me quis dicere segnem
Degeneremue queat: sed enim perpendere casus
Mente decet varios. Non haec mihi digna videtur,
Materies animo tanto: servate futuris
Vos rebus, quando pessum dabit unica strages
Hostes ac domitos demittet sub iuga nostra.
Haec ita dum magno parte ex utraque geruntur
Conatu atque ardent animi: miserata Lubeca
Vicinas strages, delectum e flore senatus
Insignem pietate virum, Suadaeque medullam,
Ablegat, tantos num qua componere motus
Fors ratione queat pacemque redu cere pulsam:
Huic Erasmus erat nomen praelustre Sebastus,
Quem mirata graveis est incluta saepe Lubeca
Orantem caussas et iuris acuta secantem.


page 1253

At postquam hanc operam frustra se sumere vidit
(usque adeo saevi furit heu violentia Martis,
Atque pied pacis leges non accipit ullas)
Ad patrios remeat multis comitantibus agros,
Ne qua viro belli noceat vis forte maligna,
Multa super patrii testatus amore Senatus.
Urbs iacet in medio terrae Ditmarsidos, orae,
Quae caput huius erat, Meldorfae nomine nota.
Hanc magno studio defendere turba parabat
Agrestis, vallis confila atque aggere firmo.
Huc properar studio visendi Martius heros
Ranzovius, prudensque situm notat urbis adiri
Qua posset, rigido qua sitque imperuia ferro.
Exin consilii proceres dum cura fatigat,
In diversa trahit dubias sententia mentes.
Tum sic Ranzovius Ioannes farier orsus:
Quod si praeteritas res mente expendere fas est,
Atque hinc non falsis bene coniectare futura
Indiciis equidem quotquot domuere feroces
Antehac Ditmatsos, vim convertisse notani
Primam in Meldorfam: nec res ratione carebat.
Namque hinc in medios pateat cum transitus agros,
Et qua se Boreas, et qua se iactitat Auster,
Queis vis clausa locis est omnis. flosque iuventae:
His domitis; equidem facilis victoria laudem.
Spondet perpetuam belli, finemque laborum.
Dum corda ergo novus gerit imperterrita miles,
Prodigiosa hostis qui nondum robora sensit,
Qua mentis tabie, quanta vi surgat in arma;
Esse aliquod magnum facinus statuo adgrediundum,
Ne (veluti creperi semper sunt Martis eruntque
Ancipites casus) dum se sors forte minuta
Adversa opponat tentantibus; ardua fracti
Desperent, animique, im belles, robora perdant.
Hinc mox Ranzovius Breidosic ora resoluit


page 1254, image: delb1254

Oproceres, equidem vellem sententia mentes
Iungeret una omnes: sed enim diversa probare
Cur ausim brevibus dissertabo orgine verbis.
Funestas retinere puto vos pectore clades
Ma orum hei urbemn mis infeiciter istam
Dum tentant: stragem hanc et adhuc monumunta loquuntur.
Sed nque captasuis aliquid victoribus umquam
Nomentiad rerum summam tulit adquirendam:
Quin potius casi passim effudere cruorem
Victores victi a victis; dum lubrica versat
Sors aleam belli et nunchos nunc deprimit illos.
Infaustis igitaur moneo his abscedere rertis,
Arque alibi cunctis invadere viribus hostes,
Dulcis ubi tanto non stabit palma labore.
Quin his illiciis depescet proelia miles.
Ultro qtque indomitam capiet vix pectore mentem.
Flia incer sese iactabant talia dictis:
At proceres sammi ducis aurea dicta probare:
Quin et consilio bona sors subscribere visa est.
Ergo ubi raucisono strepuit cava buccina cantu:
It longum compis agmen volataere multus
Puluis, dant sonitum currus atque esseda acutum.
Hinc cum Meldorfae iam rura propinqua tenerent:
Belli dux aciem mira mox instruit arte.
Atque animat sermone viros ac pectore firmat;
Inde suam adlignat stationem cuique tuendam.
Dein mox invadunt urbem cinguntque corona.
Qua siccans. quilo terras sonitu ruit ingens,
Aspellans laevam Meldorfae flamine partem,
Tres ibant peditum doctores: Hollius ala
Quos equitum iuncta sequitur Theodorus et ardens
Exspectat signum pugnaerat qua frigidus Auster
Humectat campos florum popu! atus honorem,
Iam pugnam meditans Comes Oldenburgicushaeret
Optio quem summi comitatur militiai.


page 1255

Praefecti praestans animi Franciscus honore
Bulovies quorum tergis insistere Maurus
Ranzovius. ducens propere agmen equestre videtur.
At frontem invadunt proceres, stipante caterua
Condensa iuxtahos qua crux devota malorum
Stebat suppliciis: dux belli summus opacat
Mollibus aggeribus, vallisque horrentibus agros:
Huc tormenta locat queis concutit alta fragore
Moenia terrifico, quo caelum et terra remugit.
Iamque propinquabant creperae confinia noctis,
Cum signo excitae legiones protenus adsunt,
Ecasirisque runt. murum invadunt valida vi.
Ipse sed in primis fortis Schonevesius omneis
Antevolat primus penitratque hostilta valla,
Atquei cum nimio pugnandi raptus amore
Prodigu; hei anima per coeca pericula sese
Praecipitat fossis demersus poene profundis
Suffecaturerat: videas collotenus illic
Unda exstare viros alto ceu grugite pisces.
Haec ubi diff cilis fuerat superata vorago.
Nequicquan instaurat bombardam miles ahenane,
Ignem dum madidus puluis, flamamque sequacem
Denegat: hincanimis instat maioribus acer
Hostis, spequesibi palmam despondet inani
Illi retro pedem referunt pugnamque relinquunt.
Huic ita palanti Theodore supervenis Holli
Festinus, trepida fers suppetiasque cohorti.
Dumque alacris rabidos coedis rigido ense colonos,
Traiiceris pilae liventis pondere crura.
Inde palucoso iimo elusctatus et undis,
Cominus it pugnans sumtis Schonevesius armis.
Fulmineamque rotat quaqua versum impiger hastam.
Sulphurea ecce autem tormento impulsa volat glans,
Illius atque haurit lethali vulnere corpus.
Concidit, exanimis: mox hinc in casira refertur.


page 1256, image: delb1256

Passim luctificis implentur questibus aurae.
Inde nonant diras pugnas, ac vulnera miscent:
Aenea dant sonitum tormenta, gemuntque cadentûm
Corpota, foedat humum stans atro sanguine rivus.
Interea flamma crepitante incensa, inbente
Ranzovio Henrico, quae stridula stabat ad urbem,
Subsidet in cineres mola, fulgorem undique spargens,
Tessera quae pugnae fuerat signata futurae.
Extemplo arma movent ductores, undique muros
Invadunt animis alacres, caeduntque ruenteis
Agricolas passim, et deturbant aggere pulsos.
Qualis ubi rapidus torrens e montibus altis
Praeceps fertur, et ingenti secum omne rapit vi:
Diffugiunt agris cladem vitantque coloni.
Ranzovii haut aliter gliscit violentia Iani,
Qui stans prima acie ferro metit obvia quaeque;
Hortaturque viros, exemplo atque incitat ipse,
Vulnera contemnant praeclarae ut laudis amore.
Aemulus infertur magna vi miles; et armis
Effringit tandem portas; quas plurima circim
Corpora caesa iacent vitali luce carentûm.
Hac pacis infert sese comitatus Adolphus,
Occupat atque aditus reclusos; proximus inde
Rex Fridericus adest auratis fulgidus armis,
Quem iuxta Henricus graditur, patris aemula proles,
Ranzovius, valida circumdatus undique turma.
Iam plateasque tenent effuso milite; caedes
Mox miseranda oritur, rabido Mars impetefertur.
Funeribus squalentque domus fusoque cruore,
Multa iacent passim foedata cadavera tabo.
Parte alia eiectise proripuere coloni,
Atque fuga miseri quaerunt trepidante salutem,
Planicies erat, irriguus quam rivus inundat:
Vectantes aliquot secum hac tormenta pererrant
Non spernenda manus glomerantque sua agmina rursus.


page 1257

Undique conclusi: vitae ultima spes vocat omneis,
Atque pericla iubet praesenti temnere mente.
Hisce superveniens Comes Oldenburgicus, acer
Obviatsigna infert, et primus dimicat ense,
Consertaque manu, paullatim cedere cogit:
Ranzovius donec vi magna invectus, equestri
Agmine ceu magno disiecit turbine Maurus
Pugnanteis, letho prosternens corpora multa
Infestisque premit fugientum terge maniplis.
Sic postquam Meldorfa suis exhausta colonis,
Victori, ac Ducibus, concessit, subdita, regi;
Ad praedam cupidus discurrit miles opimam,
Exuniasque refert caeso spoliator ab hoste.
Mira canam, sed vera canam; visa inter acernos,
Femineisexus, caesorum, corpora, duro
Ense accincta lauts, rigidaque induta lorica.
Inunc, femineumque imbellem credere sexum
Aude, et Amaxonias mirare in proelia vires.
Iam nox humenteis spargebat latius umbras;
Cum Ducibus rex tecta subit, Meldorfa ruinam
Qua miseram ostendit, cladis funestaque signa.
Heic lucem exspectant, viresque labore minutas
Restaurant epulis et dulci munere Bacchi.
Vulneris interea victus crescente dolore,
Hei animam toties victor Schonevesius efflat,
Rite prius veniam numen caeleste precatus.
Attoniti maerent proceres et pectore ab imo
Dant gemitum, herois recolentes fortia facta.
Funus ad Holsaticos hinc mox deducitur agros,
Atque viro praebet praeclarum itzoa sepulchrum.
Iamque satur Mavors requierat caede cruenta
Paullisper; terrae caesourum corpora mandant,
Quotum tanta stetit victoria sanguine parta.
Vix centum inveniunt saevi discrimine belli
Absumtos de plebe viros, vix nomine notos;


page 1258, image: delb1258

Nifera Strugmannum violentia Martis acerbo
Funere mersisset, media inter proelia magno
Depugnantem animo, et pulchram per vulnera mortem
Quaerentem tumulo servatur triste cadaver:
Sed manet aeternos laus illibata per annos.

Belli Ditmarsici pars secunda.

HAec ita tum celeri studio curaque geruntur,
Tertia nocturnas tenebras aurora fugarat:
Ilico castra mone: dux bell et vellere signa
Mandat: et assumtis ternis legionibus amnem
Praegreditur vailis quem iam muniverat ante
Agresli sindio. fugiens Ditmarsica turba.
Considet heic. prima luce invasurus in hostes:
Intentusque oculis regionem subicit omnem,
Ut discat quanam pateat via quaeve locorum
Sit natura, hostes facile ut profliger adortus.
Area plana iacet caeli sub parte Borea,
Velivoli curuis Albis contermina ripis.
Heic numerosa cohors sese collegerat amnis
Propteraquas rigui, qui se transversus in Albim
Exonerat: structos satagit defendere vallos
Gens, ab inaccessis circumdata; ceu putar undis.
Stant onerata gravi passim effeda pondere currus
Annona, Cereris donisque frequentis onnsii.
At tentare vadum dux circumquaque laborat
Fluminis. et tandem sabulosa et scrupea tarnat
Per loca: iam vallo nudati vertere terga
Protenus agrestes et vasa relinquere praedae
Conclamata: volans equitum pernicibus alis,
Turma quadringentos nigrum demittit ad Orcum.
Ac velut imbellem accipitersi quando columbom
Insequitur, curuoque premit serus ungue fugacem:
Illa citis, metuens lacerari, remigat alis,
Innumerosque rotat guros: tum fessa latebras


page 1259

Quaerit, et umbrosis se, si queat, occulit antris.
On secus agrestes effusi ata per arua
Errabant, victor queîs a tergo imminet hostis,
Pailanteis ferro caedens ac funera densans.
Hinc Brunsbuttelio belli dux admovet arma,
Cingebat muros ubi rara corona virorum,
Atquesuis maerent domicilia vasta colonis;
Suadetanire fugam dum spes abiecta salutis.
Hoc vi non magna potitur nec sanguine multo:
Magnanimique virisors omnia coepta secundat.
Non procul inde fugae studio, miserabile vulgus,
Femina milta viris, pueri innupraeque puellae,
Consedêre lacu limo quem foeda palustri
Undique claudebat, gressus quae praepedit unda.
Ac veluti quondam venator claustra ferarum
Perlustrans, saltus indagine cingit odora,
Et timidas agitat protensa in retia damas:
Sic circum sessum miserabile vulgus ab hoste,
Quaqua versum oculos tendit, necis omnia cernit
Intentare metam. Iam strictis cominus ardens
Advo lat hei armis infesto pectore miles.
Illi nequicquam (vivendi tanta cupido
Scilicet est animis) vim vi depellere tentant,
Aggereasque struunt moles et plaustra coacta
Hostibus opponunt, sperantes obice tali,
Atque velut claustris, hostilia posse morari
Agmina vicino iam iamgra dientia campo
Tandem ubi devictas cernunt succumbere vires;
Pacem orant trepidi, proiectis protenus armis,
Et dextras caelo tendunt (miserabile) intermeis,
Utliccat saltim vitam servare, precantes.
Hos ubi Ranzovius belli moderator Ianus
Conspexit, miserumque imbellemque esse popellum:
Mente pia adfectus faciem miseratur acerbam,
Clamorem puerorum et femineos ululatus.


page 1260, image: delb1260

Mox vetat ergo necem, Martis cohibetque furorem,
Tarons increpitans miseris fera fata minanteis:
Quo ruitis? fuerit quae laus nece perdere cives
Semmeces, et femineum concidere sexum,
Imbelleis pueros, et nondum firma ferendis
Armis, immerito demittere corpora letho?
Quis furor aut quaenam rabies haec, strage virorum.
Non contenta, simul nisi vivos hauriat omneis?
Sit vicisse satis, numquam me turba, iubente,
Exposcens veniam prece supplice, concidet ense.
Sic ait, et coeptis nimium crudelibus obstat.
Ecce autem subito Rex et Dux lanus eosdem
Devencre locos: mox commiseratio mentes
Illustres sabit, atque rei tam tristis imago
Commovet, et cordis dolor altus viscera turbat.
At nonnulli alii, aeternum sub pectore vulnus
Servantes; Marsicum iam primum arma rebelles
Anderent capere, atque immaneis edere caedes,
Saepeque captivos cruciatu urgere nefando.
Parcendum esle negant victis; quos si penes esset
Florenteis armeis victoria: nullus eorum
Effugitare queat dirae discrimina mortis.
At non rex animo miti placabilis, iras
Admittit, flammam aut vindictae concipit intra
Pectora; sed (quamquam summum meruisse fatetur
Supplicium, regis spernenteis mollia iussa,
Et Maiestatis noxam committere laese
Ausos) sanguineas voces sic ore refellit:
Me licet oppressum gens aspera forte duello
Auderet ferro exstinctum delere nefando,
Parcere nec victis vellet gravis ira ministris:
Numquam animum inducam tamen, hos ut perdere malim
Quam servare, suae confessos crimina culpae.
Non equidem nostrae fuit haec intentio mentis,
Tunc cum prima manu victrici cepimus arma,


page 1261

Euacuare suis incensas civibus urbes,
Vasticiem miseramque agris inducere totis:
Stat iustis armis tantum domuisse rebelleis,
Legitimoque iugo subiungere colla superba.
Quod si forte alios iuvat indulgere dolori,
Inferiasque suis veluti maioribus, umbris
Mactatam Stzgiis istam demittere turbam:
(Quam quam ô quis, proceres, gestet am ferrea corda!)
Non prohibere queo: sed enim quae tertia cedit
Pars mihi (nam terni gerimus communia bella)
Servabit vitam, me defensore, tuendam.
Ofactum excelsum! ô victoria magna, trium phis
Innumeris potior! qua te, Rex ipse animumque
Vicisti, Friderice, tuum: tibi querna corona
Sacro fixa tholo, aeternum servabit honorem.
Haec equidem vera est pietas, ea regia virtus,
Et bello premere armatos et parcere victis,
Nec tantum laudis referet, qui funditus urbes
Diruit, et late stragem facit, omnia complens
Caede virûm, et rapidis permiscens omnia flammis
Indomitus; quam qui miserabile vulgus, inerme,
Supplex ipse ultro venia dignatur amica.
Nec te destituet tua gloria maxime belli
Arbiter, Arctoi flos illibatus honoris,
Ranzôi: et quamquam cineresiam frigida seruet
Urna tuos iaceatque infracto robore, dextra
Tot domitrix populorum et bello vinida virtus:
Non tamen invictam miti sub pectore mentem,
Et facta aeternum saeclis aequaeva futuris
Ulla umquam poterit veniens abolere vetustas;
Atque imitabundi celebrabunt laude nepotes.
Sic servata uno clementi iudice, turba
Iam iam militibus laniare parantibus atrae
Effugit mortis nimis hei vicina pericla;
Ranzovio acceptam que refert regique salutem,


page 1262, image: delb1262

Consternatum animum lethi terrore resumens.
Hinc iurata fidem postquam obstrinxisset, abunde
Contestata deum nil contra velle mourer
Et regem atque duces; nec iussis esse rebelleis;
Et patriis (quoniam sic visum) excedere terris
Haut renuente animo; donec fors mitigert iras
Victor, ad antiquos iubeatque redire penateis:
Imbelles pueri, natae cum matribus. et vir,
Exsilio vulgus collectum imponitur altis
Navibus, et patria extorris, trans ducitur Albim.

Belli Ditmarsici Pars Tertia.

POstquam Ditmariae non uno Marte colonos
Devictos, paslim fuga sparsos urget anhela;
Et Meldorfa notas caedis (miserabile!) servans
Flebilis, iniectis facibus fulgentibus ardet,
Litu: itemque daret propugnatore Boreume
Metropolim terrae Ditmasae exercitas Heidam
Adproperat, statuitque illic traducere noctem
Venturam: nec enim quemquam restare putabat,
Qui tutari ausu profugis e civibus, urbem.
Quattuor exremplo tum conspexere maniplos
Emiaus audaciqui gressu tendere contra
Ausi invadenteis validis a moenibus arcent;
Quin conferre manus saragunt, ultroque patenteis
Protenus in campos erumpunt, rara putantes
Agmina speratae caussa discurrere praedae.
Ut vero medios delatam sensit in bostes
Rustica turba nimis pugnae secura futurae:
It cessim properequer fert fugientia signa,
Imparibus Iongenon fidere viribus ausa.
A tergo insistuntequites, et caede fatigant
Innumera duro dum proterit ungula cornu
Obvia quaeque, metit quaeque implacabilis ensis.
Clivus ibi tenui surgebat vertice in auras,


page 1263

Adlaevam fossa quem cinxerat unda palustri:
Heîc rex, cui comes it praetoria turma latebat
Atergo, exspectans ineundae tempora pugnae
Commoda: mox simul ut misceri proeiia vidit,
Ipse infertur equo sublimis, et arma decora
Indutus; Veneris matre obtestante, maritus
Qualia Pelidae cusit fornacibus Aetnae:
Primus et hostilem vim, qu tormenta boabant,
Invadit fractasque fugat caeditue phalanges,
Ipse Duces inter medius: quos Holsata iuxta
Et Dana armorum solem fulgore lacessens,
Turma volet, Praebet regis praesentia vires,
Securosque sui per mille pericula mittit.
Parte alia circumuectus Blancburgus equestri
Agmine, qua laeva urbis erat. praetoria signa,
Imminet oppiduli tergo, et confusa moratur
Agmina, ne possint sedes iterum urbis apisci,
Aut sugiendo alias tuto penitrate sub oras.
Dumque ita concluii non quo se vertere possent
Inveniunt, nec iam super est spes ulla salutis,
Niquid forte iuvent ante infelicibus arma
Tentata aulpicis: magno conamine quisque
Pugnantes vitam media inter proelia linguunt:
Vix pauci occultant se limo undaque palustri;
Nec tamen effugiunt mortem nam corpora glande
Traiectiexspirant rubeum trabit unda cruorem.
Ecce autem rigidi dum vis furit impia Martis,
Ah nimium regis iateri vicinus Ericus,
Nobilitate cadit, florens, Podobuschius ictu
Tormenti atque animam simul haasto vulnere linquit.
Extimuere omnes regi: quin ipse etiam Mars
Audaces nimium damnavit ceimine vires.
Nec te lane quidem Pruci leviora periola
Excepere, feros dum caedis fortiter hottes,
Effasis et equum in medios immittis habenis.


page 1264, image: delb1264

Nam lapfo graviter tibi pectus laedit apertum
Lancea: sed fatis multo melio ribus usus,
Illaesam servas, caelesti munere vitam:
At non Andreas, qui fato functus acerbo,
Frisius occubuit, laesis dum missile plumbum
Visceribus recipit lucem optatamque relinquit,
Interea effundunt denso sese agmine portis
Signa novena virûm, properantque ad proelia (fati
Hei nimium secura sui, cladisque, prioris
Corda oblita) aciemque struunt, atque arma coruscant
At dux Ranzovius montis post terga lacere,
Et iubet insidias agresti rendere piebi.
Illi ala cres campi medium iam forte tenebant:
Magna voce suos dux incitat inde repente
Ceu rapidus turbo, volat hostica turma colonos
In medios, magnoque globos fugat impete fusos.
Non procul inde locus vernabat gramine laeto,
Adgesta munitus humo, fossaque palustri.
Colligit huc vires reliquas Ditmarsa iuventus,
Et diras renovat pugnas, non illa pericli,
Telorumue memor: dubium stat cernere bellum
Rursus, et in mediis occumbere fortiter armis.
Accelerant equites pariter, complereque fossas
Aut saltu superare parant, et scandere vallum.
Illi telorum genus omne effundere, mira
\Et sesesaltu dare transfossam arte profundam,
Innixi contis rigidis, et pellere vallo
Missilibus pro cul, at praelongis cominus hastis.
Nec iam ferre valent agrestûm regia vires
Agmina, corripiuntque fugam, retroque recedunt:
Protenus exarlit violentia fortis Adolphi
Atque advectus equo: Quo iam convertitis, inquit,
Ora viri? invisos alibi num quaeritis hostes?
Huc vos pugna vocat: manet heîc victoria forteis
Magnanimosque viros, an rustica turba, cruento


page 1265

Quae toties bello victa ultro porrigit herbam
Paene manu possit tot Martia corda fugare?
Hoc tantum prohibete nefas: quique ante fuistis,
Este viri, timidos victoria nulla coronat,
Dixit, et arripiens iam iam fugientia sistit
Corpora; tum primus turmas invadit agresteis.
Mox iaculum torquens celeres emittit in auras,
Adversique viri condit sub pectore telum.
Nec tamen ingenti consurgens, segnius ille,
Robore, victori, moriens licet imminet hosti,
Atque manu valida vibratam dirigit hastam
Corpus in adversi magno conamine nisus.
At Dux ut vidit magna in se mole ruentem;
Qua densatur equi iuba, se demittit, et ictus
Declinare cupit: sed enim non effugit o,nem;
Illius acceptoque hiat alto vulnere corpus.
Saucius extemplo (nec enim vim vulneris esse
Exignuam sensit, tantus dolor occupat artus)
Iungat equos triiuges aurigae mandat, et aspra
Excedit pugna, quaerens somenta doloris,
Et medicas adhibere manus iubet ocius artis:
Aesclapiae secum quos duxit forte peritos.
Miles ut heroem cedentem ex agmine vidit,
Turbatasque acies: ardenteils concipit iras,
Indomitaque ruit rursum hinc in proelia mente.
Tempus erat. siccos cum Seirius ardor hiulcat
Agros, et rapidis adfert mortalibus aestum
Ignibus: elanguent animi arida faucibus haeret
Lingua, premit morosa viros sitis, ardua lasiis
Gestanteis humeris arma. At non feruidus ullus
Ardor, pugnandi poterat sedare calorem
Militibus: qui mox agresteis aggere pulsos
Undique concîduntue. fugaeve insistere cogunt.
Illi praecipites demittunt vorpora vallo,
Si qua fugae monstret latebras occasio tutas


page 1266, image: delb1266

At circum fusi pedites equitesque, ruenteis
Quaqua intercludunt, ac obvia corpora quaeque
Prosternunt ferro tergisque fugacibus haerent.
Interea mistus cineri volat ignis. et atras
Concipit Heida faces: it caelo fumida nubes,
Ignitasque refert Vulcanus ad astra favillas.
Irrumpuntequites portas, fusique per omneis
Convolitant plateas; at rustica turba propinquot
Sub tectis latitans iaculis petit altaque sternit
Corpora, tum frameis obnixi et fortibus hastis,
Corporibus claudunt aditus, gressusq morantur,
Improperata illi referunt vestigia retro,
At procul ut vidit misceri incendia Maurus
Ranzonius, sonitus armorumq auribus hausit:
Mex Hemmingsiadium turma comrtante relinqui:
(Heic ubi collectas iam fuderat aute cohortes
Agrestûm) celeri cursu contendit ad Heidam,
Occluditque vias omneis non agmine magno.
Qui cursu trepidi fugiunt ex urbe citato;
Hos inimica premit celeri instans agmine turba,
Nec miserie effugiunt mortem: nam feruidus instat
Veles, funeribus condensans strata viarum.
Ut se Ditmariae penitus sensere coloni
Devictos armis, nec posse resurgere lapsam
Spem libertatis: trepidi vix ulla salutis
Confilia inveniunt: tum damnant Martis amorem,
Armaque funesto toties maculata curore,
Oppositasque acies, titulos Ducibusque negatos
Advertuntque graveis offensi numinis iras,
Consternatianimis sed quae mutatio mentis
In meliora venu sero, tristissima semper
Illa venit, mise amque trahit plerumque ruinam.
Ed locus immersus stagnantibus undique lymphis,
Incinctusque altis fossis, circumfluus humor
Quas havet: angusto patet huc vix semita colle.


page 1267

Ergo ubi Ditmarsi tantas didicere suorum
Strages, et toties fusas victore phalanges,
Exstinctumque virûm florem: misto agmine vicos
Certatim linquunt profugi, patrioique penateis,
Seque locis abdunt fecunda uligine plenis.
Iam serum nigricaus claudebat velper Olympum,
Cum nox fert miseris mortalibus alma quietem:
At non Ranzovii passas requiescere mentem
Laudis amor; stimulat vincendi corda cupido,
Et monet optatum ad finem perducere bellum.
Protenus ergo acies validas in proelia iungit,
Obsessamque capit frustra frendentibus urbem
Vitmarsis, rebonant horrendo rauca fragore
Tormenta, et caeli displosa tonitrua vincunt.
Nec minus exercet vires Vulcania flamma:
Iam tenet alta domos, summa et vestigia lambit,
Voluitur ad caelum densa caligine nubes;
Exanimesque cadunt ambusto corpore cives;
Confecit reliquos rigidi inclementia ferri.
Tum nox praecipitat caelo: dux castra movere
Imperat, atque alia stationem figere caeli
Sub parte; amniculus qua leni praeferit Hammam
Murmure et armentis bona commoda praebet aquandis,
Tum dapibus renovant vires defessque curant
Corpora, poenesuis vix insistentia neruis.
Mox etiam (quamquam nondum dolor omnis abislet
Vulneris) adproperat castris dux fortis Adolphus;
Et belli discit fortunam resque peractas.
Hunc rex visendi studio cenatus adibat;
Alloquioque levat fidum restatus amorem.
Interea belli proceresca cura fatigat
Sollicitos, quanam profligent arte cohortem
Agrestem desis quaese occultabat in uluis;
Omnem aleam belliiactura ibi; certa salutis
Aut spem nancisci, aut rigidam per vulnera mortem


page 1268, image: delb1268

Oppetere. hinc laetus discedit quisque, suosque
Instruit, et pugnae extremae iubet esse paratos.
Ecce autem bini veniunt ad castra ministri
Sacrorum, orantes veniam, niveosque bacillos
Praetendunt manibus; tum fuso poplite terrana
Contingunt, et humi sternunt se corpore toto,
Ut liceat saltim sibi fari pauca, rogantes,
Accipiatque pia miseras rex aure querelas.
At rex corde trahens suspiria mitis ab imo,
Erigit ipse manu prostatos; deinde ita fatur:
Ponite corde metum, mystae: tam pectora cruda
Non gerimus, sacris operatos ritibus, ulla,
Ut violare viros compellant improba mentis
Consilia. et nobis reverentia numinis alti est.
Et licet invictos iam sit laevire potestas,
Qui victis numquam didicerunt parcere (nam quid
Artinet hei dudum nequicquam ingrata referre,
Facta virûm atque immane nefas, caedesque cruentas?)
Me tamen haut poterit crudelem dicere quisquam
Supplicibus, vero veniamque precantibusore.
Nec si forte illi res non potuere secundas
Ferre olim, niveis dum fulsit adorea pennis,
Pectoraque insolito complevit agrestia fastu;
Nos etiam abripient, ae limite mitis et aequi
Transversps, caeli a domino concessa tropaea.
Dixit: at hi gelido nondum omnem corde timorent
Mittunt; deinde manu porgunt trepidante libellum,
Nulla munitum cera, sed aperta ferentem
Stigmata, quo dominos iam blanda voce salutant
Ditmariae, regem atque Duces: tum multa precantur,
Parcerer interea victis vis Martis acerba,
Dum lecti veniant ad castra, ferantque querelas
Octo viri miserae plebis, sollemneque tradant
Imperium Ducibus, certis et iussa futura
Legibus accipiant, At rex dum ventilet ista


page 1269

Consiliis, procerum, maturis, lecta corona,
Comiter affatus, Coldingo (castra sequutus,
Quo divini uti verbi praecone solebat)
Nicoleo curam commendat voce virorum
Humana: sinat hos epulis accumbere iisdem,
Eripiatque morae tempus sermone molestum.
Hinc mox, tunc belli qui munia summa gerebat,
Ranzovius gentilitio munita sigillo
Legatis tradit diplomata, rege iubente
Et Ducibus; tutum venturis tempore fixo
Accessum praestans: neque quidquam hostile timendum
Interea, dum pax coeatur et arma quiescant.
Inde etiam, metuens rabiosi militis iras,
Agmine stipatos castris eduxit amico.
O quemte memorem, Friderice Secunde: parentem
An patriae? miti qui pectore, mitis avitas
Rexisti, atque bonis hrmâsti legibus oras,
Posthabitisque tuis curâsti commoda civis.
Magnaniumum heroem? nam quis te, maxime princeps,
Re poscente, feros devicit fortius hostes?
Deliciansne Dei? timor et reverentia sancti
Numinis, aetatem te dilexere per omnem.
Hinc quoque non tantum coluisti mente tonantem
Sincera; quin et sacros violare ministros
Es veritus, solo ductus pietatis amore.
Iamque aderant octo legati a gente Marisca,
Deducti multis custodibus. Ende subintrant
Paulli Ranzovii tentoria, quem bona quondane
Anna suo peperit Iano VVaistorpa mariro,
Fratrem, Henrice, tibi germanum: posthuma cuius
Fama viget, virtutis ope et quaesita per arma.
Castrensi postquam convivia sunt data more;
Iussi adsunt Ducibus; tum, qui non possit haberi
Infa cundus, erat sic verba effarier orsus:
O proceres (quamquam veniam meruisse videmur


page 1270, image: delb1270

Vix ullam) miti miserescite pectore mortis,
Et terrore gravi perculsos mente benigna
Conservate, viri; Martem saevire nec ultra
In miseros sinite, et vix vitae luce fruenteris:
Quae cumulo una potest accedere poena malorum.
Vastati squalent agri; Mars impius urbes
Civibus orbavit; flamma hausit tecta cremata:
Nec miseris quidquam, nisi (quem vix ducimus aegre)
Spiritus hic superest; saltim hunc servare misellis
O liceat Nec praeteriti vos temporis ira
In rigidas poenas exasperet. Arbiter ille
Et caeli et terrae, numquid non omnibus horis
Parcit eis, meritis quos posset perderere poenis?
Hoc facit ipse Deus; quanto vos aequius ergo est
D Is genitos, facere, et caelo vos reddere dignos?
Armorum ah miseretque pigetque pudetque, rebelles
Legitimum contra imperium quae strinximus ausu
Immani. Obsequium porro spondemus in aevum.
Dixerat; at proceres ingentem corde dolorem
Concipiunt, subiit dum tristis imago malorum,
Quae sibi gens animis adsciverat ipsa proteruis:
Nec Dux bellipotens, licet alto vulnere, Adolphus,
Langueat et tantos iam vix perferre dolores
Sustineat, veniam negat; aut studium urguet amarus
Vindictae: egregia generosa sub indole virtus
Emicat atque inimica sibi devincit amore
Pectora. Macte animo tanto fortissime princeps!
Cerera vicisti; te nunc quoque vincis et iram:
Ecquidad ulterius possit restare tropaeum?
Mox inde acciptunt sancitae foedera pacis
Ditmarsi; victor quae sic moderatur ad almae
Iustitiae leges ut non fas surgere contra
Sit victis: regi et Ducibus iubet esse fideles;
Tum spolicatque suis vexilla erepta reposcit
Olima atavis; numero convecta que protenus arma


page 1271

Tradere principibus monet, et riru inde petentum
Supplicibus veniam verbis orare volutos
In terram, atque sacras iuratos edere voces.
At rex in terea, cui nondum sacra corona
Ornabat regale caput, iam castra relinquit,
Atque ltzoa tuis victor se moenibus infert,
Matrem ibi complexus, quae gnato in Martis eunti
Proelia; virtutis generosaegnara, timebat.
Quacumque ingreditur. victori gaudia mentis
Undique restatur gratanti voce colonus;
Nestoreosque dies optat. laudemque perennem;
Quin etiam situae mage dulcia murmura fundunt.
Herbicomae, ac undas maiores Balthica voluunt
Litora, iamque suo capitur vix Albis in alueo.
Aequore dumque tuas petit, Huffnia reg a sedes:
Navibus alludunt Nymphae vitulantque virentes
Nereides, geminant Acheloia numina cantus.
Excipit ingenti venientem Danica plausu
Haffnia et ex illo se visa augustior ipso est.
Ditmarsi ut certis ceperunt foedera pactis:
Limosas trepide linquunt confusa paludes
Agmina; relliquias armorum hinc indeque vectas
Curribus iniciunt, framcas, et pita. bipennes,
Loricas, enfes, lethalia pondera nitri:
Hinc etiam tormenta gravi iaculantia bombo,
Ante suum agmen agunt, victori cunctaque dedunt.
Iam medium subire locum proceresque Ducesque,
Et Dux germano lanus stipatus Adolpho
(Quamquam huic tardabat vires via vulneris atrox)
Et dux militiae supremus et incluta proles
Ipsius Henricus; queis rex tum plurima iussa
Difcedens dederat, pacem bellumue pacisici
Arbirrium, et pactas capere aut rescindere leges.
Nec Bertramus abest Alefeldae gloria stirpis;
Breidoque Ranzovius, quem virtus nescia mortis.


page 1272, image: delb1272

Extulit, armorum florentem laude togaeque:
Quum circumcirca sese Ditmarsica turba
Prosternunt, et humum curuato poplite tangunt,
Vertice nudato: mox circumfusa, corona
Turma equitum cingit medios; pavor occurpat illis
Corda, tremuntque artus nequicquam: hinc ore precantur
Noxarum veniam, et verbis solemnibus omnes
Obstringunt uno ore fidem, immotamque vicissim
Hinc pro ceres pacem spondent et foedera firma,
Sic ubi victa suae soluit temeraria poenas
Gens noxae, imperii contemti vindice summo
Astrorum domino; miles dilabitur; illa
Mox repetit sedes desolatosque penates.
Iamque, ô deliciae mundi, generosa propago
D Is. genitum? Christiane, feri sat proelia Martis
Sit spectasse, triumfatosque tuo a patre Marsos.
Iam litui cessent; Bellonae et dira flagella
Strideretinaurato iam te, Eriderice, sedentem
In solio, atque sacros cinctum diademate crines
Regali, et longo procerum lubet ordine pompam.
Cernere; et ingeminatum urbis per compita plausum
Haffniacae, et populi pro Regis vota salute
Audire, et festas hilares agitare choreas.
Falloran ipse brevi trabea sceptroque decorus,
Ingredieris ovans templum, atque liquore perunctus
Regales humeros, divinam stabis ad aram.

De Coronatione Friderici II. Daniae et Noruegiae Regis Panegiris, ad Christianum IV. Filium.

CRuenta mecum bella Musae linquite
Paullisper: alia nos vocat festivitas:
Non illa Martisplena quidem tumultibus,
Non proeliorum vicibus, aut caede aspera,
Sed Gratiarum, sed Voluptatis comes,
Et iubili laeti, et vitulantis gaudii.


page 1273

Sertis odoris impeditus en comas,
Fert civis Haffniae per urbis compita
Gressus: viarum strata sparsi contingunt
Flores: renident splendidis tapedibus
Quaqua superba tecta pictarum aedium.
Fallorne? iuvenem an conspicor regem eminus,
Et hinc et illinc splendido cinctum agmine,
Tendentem ad alti sacra templi limina?
Sic est. Adeste et fausta verba famini
Huc quotquot accestis videre regiae
Pompae apparatum. Tuque flos pulcherrime,
O Christiane, Christiani nominis,
Istis ocellis, quorum et aequor temperas
Nutu potenti, et aridos terrae sinus,
Lustrare luxum ne gravare regium,
Patrique honores caelitus tuo datos,
Quod Dana dudum terra praeparat tibi.
O lucis illud aureae clarum iubar!
Quum te paternis colloca tum in sedibus,
Sacratam ad aram turba sistet principum,
Insignibusque ornabit altum regiis.
Quam laeta surgent (Iupiter) tum iubila,
Quum tu potitus rite sceptro regio,
Sanctumque fasque subditis didet tuis:
Atque aeviterno earminis digna alite
Facturus, altis nomen astris inseres:
Simulque Musas (unicae superstit eis
Quae dant vigere mortis a fato ultimo)
Virtutis adsciseces tibi testes aureos.

REgaleis fasces, eborisque curulis honores,
Et gemmis pompam radiantem auroque coruscam,
Hinc canere incipio. Tu, quo sine nil cadit umquam
Fauste, animo invictas defesso suffice vires.
Mater ut ad gnatae thala mum taedasque iugaleis


page 1274, image: delb1274

Innumeris trepidat curis, et fluctuat aestu;
Et sit comta licet, numquam sat comta videtur:
Sic ubi sollemni ritu, rex inclute. festos
Indixti, Friderice dies; queis velle subire
Declaras humeris onus imperii, atque coronam
De manibus procerum capere. obtestante Senatu;
Haffnia sollicito fuit anxia valde labore.
Undique conquirens pompae instrumenta futurae.
Hinc violis plateas conspergis civis odoris,
Et passim arboreas defigit ad ostia frondes,
Euerritque vias, et sordes eluit omneis.
Induit ipsa novam faciem urbs; et cuncta renident.
Interea proceres diversis undique ab oris
Adproperant, sacris videant ut ritibus unctum
Fridricum regem, et regalis parte fruantur
Laetitiae. Celeri subit ardua meonia curru,
Adducens regina tibi, Friderice, minorem
Natu germantum genitrix, charasque sorores
Innuptas, quibus haut forma contendere diva
Audeat ipsa Venus. quacumque iter ingrediuntuae,
Sectantur Charites, lepox aurea gtaria morum.
Huc etiam Holsaticis tendit Dux Ianus ab oris,
Non sine fratre suo, bellorum fulmine, Adolpho,
Sollemnem celebrare diem et bona dicere verba,
Dum novus accipiat, patrii successor honoris,
Rex Fridericus quans consueta insignia regni;
Ambo florentes animis. et fortibus armis
Aeternum meriti praeclarae laudis honorem.
Quos iuxta niveis victoria concolor alis,
Iungit inaurato Famam Laudisque decorem
Eximium, biiuges curru, aurigatque tropaea
Parta recens factis ostentans splendida Marsis:
Inde Lubeca potens terraque marisque, Senatu
Eligit ex omni, tantum qui munus obire
Sustineant, et rite novo gratentur honores


page 1275

Regi atque aeternum felicia sceptra precentur
A rerum Domino. mox lectos divite gaza
Instruit et magnum iubet auri tradere pondus:
Hoc studium restata suum, mentisque favorem.
Segnior at neque retinet mora, nobilis olim
Oldenburga domus quo se iactavit alumno.
Haffniacam hinc properas laeta festinus ad urbem
Mente, ac magnificae non pars cluis insima pompae;
Et tua testaris Friderico gaudia praesens.
Ibat et Hamburga missus legatus ab urbe,
(Qua vix ulla iacet terris opulentior istis)
Regia dona ferens; ut regi multa precetur
Fausta novo, atque urbis promtum testetur amorem.
Nec minus ex aliis proberabant urbibus alma
Quas Germania habet. Gedanum mox mitter ad oras
Daniacas aetare graveis et a cumine menzis
Sollerteis, et dona viros iubet aurea regi
Ferre novo sidi monumentum et pignus amoris.
Tunc etiam imperii Romani nobile sidus,
Augustus, patriae patrem quem Saxovis ora,
Indigetat molitur iter, magno agmine iuncto,
Pompae ornamentum regalis grande futurus.
Hic sibi iam dudum, decus associarat amore
Annam feminei sexus praelustre: sororem
Rex Frideric tuam. Fratris cupida illa videndi,
Audet per vada salsa cira decurrere trabe,
Nil undas metuens inimicum aut navibus imbiem,
Iamque emensa maris tumidas feliciter undas,
Haffniaco portu classis succedit, et ingens
Agmen equeste virum exponit, vix litore toto
Quod capitur. Celsa tum rex egressus ab arce,
Complexu invadit te dilectamque sororem,
Augustae hinc monet optatis succedere tectis,
Fluctibus attritas vires dapibusque fovere.
Protenus horrifico completur murmure caelum,


page 1276, image: delb1276

Immensumque cient tormenta accensa fragorem,
Quo caelum tretnit, et tellus quassata remugit.
Qualis ubi diro Summanus fulmina vibrat
Nocturna in terras stridore, impletque tumultu
Silvasque fluviosque et agros: tremebunda ferarum
Agmina diffugiunt, caecis excita latebris:
Non secus adveram qua regia prospicit urbem,
Et qua firmabat muros densissimus agger
Inclusos, sonitu ingenti tormenta boabant;
Tectaque collucent flammis ac luce coruscant.
Nec minus interea quae stabant litore naves
Vicino, horrisono cessant dispergere massas
Sulphureas tonitru: adventum gratantur amicis
Hospitibus rauco evacuatae murmure cannae:
Et iam laeta dies caelo veniebat Eoo,
Conscia, rex Friderice, tui regalis honoris:
Quum passim complent festivis plaussibus urbem
Campanae, coetusque vocant ad templa frequenteis.
Nec mora: regali se pompa effundit ab arce,
Vestibus auratis fulgens ostroque decora.
Ingreditur primus venerabilis ordo Senatus,
Danica consiliis qui mente negotia versat
Sollicita, regisque levat ex parte laborem.
Hos proceres in equis sublimes pone sequuntur,
Regia qui gestat inlignia nobile pomum
Ex auro, civis monstrabat forma rotundum
Sphaerica circuitum mundi, fortissimus heros
Holgerus gestat manibus, Rosecranzia proles.
Hunc sequitur Magnus non tantum nomine; verum
Ipsa re Magnus; cui nomen amabile et omen
Aurea stella dedit: sceptrum regaleque praefert.
Fulmineum ostentat nudum Otto Crumpius ensem:
At diadema manu gerit Hardenbergus Elerus.
Ac veluti Phoebe stellis raditantibus olim
Cincta utrumque latus (fulgat licet hinc Cynosura,


page 1277

Hinc Helice: et claro Berenices ardeat igne
Crinis; nec careat rutilo splendore corona
Gnossia) caelesti tamen omneis lumine vincit:
Sic Fridericus ovans reliquos anteibat honore
Heroas, quotquot sollemnis splendida pompae
Festa frequentabant. Hoc illi candida virtus,
Humanoque animus maior, tum regia stirpis
Maiestas dederant, augustae et gratia formae.
Huic laevam claudis Dux Saxo Auguste, sacrati
Ensifter imperii (quo non augustior alter
Tum ferat princeps) gradiens sub tegmine eodem.
Pone equitant patrui regis, duo sidera fratres,
Holsatiae ambo duces, et lanus et acer Adolphus:
Anteeunt longum hinc ductores. Prisius agmen
Ranzoviusque legunt quorum vestigia clari
Nobilitate viri, atque addunt pompae decus ingens,
Dvenere locos sacros, qua surgit in auras
Aethereas templum, turrem super ardua iactans
Nubila; quo vates populo sacra verba sonabat,
Voce salutis iter monsttans, et vota litabat.
Heic instrata nitet rubeo passim area panno
Iuxta aram, celebrat divina ubi rite sacerdos.
Nec procul auratum solium fuit inde videre:
Cui iacet impostum puluinar, vellere Serum
Contextum, nitidis interlucentibus auri
Lamnis: quo sedeat rex, aut nitatur utroque
Poplite, dum iubeat profundere vota sacerdos,
Ut coeptis adsit Deus; et bene dirigat acta.
Iamque subintrarant sacri laquearia templi
Ordine solemni proceres insignibus aram
Mox onerant, velutique Deo ante altaria donant;
Deinde locant solio regem; tum more decenti
Hinc se quisque suam recipit mox ad stationem:
Ast animo puro puraque in veste sacerdos,
Solucre vota Deo iubet, atque orare silenteis


page 1278, image: delb1278

Numinis omnipotentis opem: tum pectore pronus,
Multa Deum rogitans, castam procumbit ad aram.
Ergo preces postquam conceptas rite peregit,
Orditur longi telam sermonis, et inquit
O proceres quotquot lucem hanc decorare, lapillo
Signandam nrueo, venistis, condite pauca
Haec animo: Haut equidem credo caelestibus absque
Auspidiis, iuveneo ad regni adspirare coronam
Daniaci: solus Deus est qui sceptra gubetnat,
Atque manu conclusa tenet, diditque vicissim
Cui placer. Ergo lacri quod nunc insignia regni
Imposuit procerum dininae splendidus arae
Ordo, Oeoque velut donum obtulit: ipse fatebor
Hunc designari caelesti a numine regem.
Nunc igitur tanto quae sint dignissima festo
Pectora ferte viri, casta atque carentia labe
Omnisint procul hinc fordes, ac intima quidquid
Humanae mentis vitiat; Deus ut pia vota
Accipiat facilis, bonus et pia coepta secundet:
Interea procerum iuvenem deducit ad aram
Agmen, et ante viri sistit sacri ora decenter;
Utque velit rogat haec insignia tradere, regem
Quem patriae poscat lectus de more Senatus.
Annuit ille ultro: mox hinc divina duobus
Contingit digitis oracula Rex Fridericus;
Iuratus patriam. so defensore, futuram
Incolumem, et cultus saluos fuore semper honores
Divini; Musisque suum non defore victum.
Caelicus accingit se obeundis ritibus inde
Antistes, regi accelerans novo tradere signa.
Quod felix igitur, faustum sit et utile: Ayamu
Hoc ait. ô pro ceres. poctus mox rite liquore
Illinit acrio mul: um fragrantis olivi;
Hinc scapolas: tantaeque rei mysteria pandit:
O iuvenis durum, subis hoc onita, atque laboris


page 1279

Omni ex parte ferax. circumstant mille pericla,
Regna caputque tuum corde idcirco atque lacertis:
Heic opus est validis, et firmo robore mentis,
Etgo oleo veluti quondam, ut monumenta loquuntur,
Corpus inunxerunt athletae, forte vocabat
Quos puluis mediam pugnaturos in arenam,
Ut valide exciperent ictus, et membra vigorem
Contraberent vegetum: sic tu quum mille labores
Terga prement; oleo divini flaminis ungat
Mentem animumque tuum, numen caeleste precator,
Hoc duce quantosuis poteris superare labores,
Hoc duce nulla tibi poterunt obstare pericla
At proceres sacro perfusum membra liquore
Deducunt alio tunicam ut commutete amictu.
Induitur pallam gemmis avorque rigentem
Ille redirque sacra sic veste decorus ad aram.
Musicus interea concentus perstrepit alta
Templa, tubaeque sonant, et queis nil suavius aureis
Permulcere potest, caelestia murmura fundunt
Organa; nec vivae desunt modulamina vocis.
Arripit hinc gladium capulo fulgenre sacerdos
E medio altari, regi tradirque tenendum:
Utque pios. monet hoc defendat, at arceat hosteis
Virtuis Rex hinc propere conversus ad orbis
Quattuor ore plagas, ensem vibrabat acutum,
Testatus, patriam se velle ex parte tueri
Omni, atque hinc hosteis venienteis pellere regno.
Hinc gladium procerum vagina condidit unus;
Ad latus accinxit regis iuvenile sacerdos.
Tum diadem anitens gemmis, auroque coruscum
Imponit capit: proceres quod tangere dextra
Porrecta mandat testesque datae esse coronae.
Hinc rutilo sceptrum conflatum porrigit auro,
Atque ingens dextrae decus addit; eoque notari
Iura refert, legesque pias, quae vincula sancta


page 1280, image: delb1280

Sint hominum vitae, caelesti a patre profecta,
Ac veluti pedo commissum pastor ovile
Dirigat atque vetet recto discedere calle:
Sic fas esse sibi regem frenare subactos
Legibus, ac intra pietatis septa tenere.
Tandem etiam malum, cui crux infixa nitebat
Aurea, laeva capit regis praebente sacrorum
Praeside; quod faciem effigibat totius orbis:
Ut discat quae iam latissima regna capessat,
Esse sibi gestanda manu quasi, durior olim
Si qua prematmiseros sors regni forte colonos:
Imperiumque uni, quem Crux desinet, lesu,
Accepteum referat; solus qui temperet orbem
Arbitrio et nutu caelestem torqueat axem.
Hunc, si quando premat curarum pondus anhelum;
Poscendum auxilium; praesto qui rite vocanti
Protenus esse velit, partemque levare laboris,
Haec sic facundis edisserit ordine verbis
Praeco Dei, menteisque trahit sermone stupenteis,
Dulcior Hyblaeo qui melle ex ore fluebat
Suailoquente viri; ritusque decenter obire
Cernitur. Officii sine adproperante peracti,
Congeminat festos suavissima Musica cantus,
Iucundo replens templa obstupefacta sonore.
At gestataprius templi cum tecta subirent,
Datgestanda viris rex rursum insignia regni;
Ad sedemque suam properat: tum Crumpius Otto,
Aula suum coluit quem Daniea rite ministrum,
Quotquot, ait, nostri regis spectastis honores,
Nobiscum et festum voluistis pectore laeo
Hunc agitare diem; vobis rex optimus idem
Ingenteis grateis agit officiique vicissim
Huius se memorem spondet captique laboris.
Tandem etiam auratos equites creat, ense sinistrum
Rex feriens hunc rum, patriae qui multa tulissent


page 1281

Commoda; praesertim quorum bello incluta virtus
Emicuit. Laeti discedunt singuli honorum,
Accipiuntque suae virtutis praemia digna.
Sic ubi iam tandem accepti sacra actio finem:
Egressi linquunt proceres templum ipse corona
Rex cinctus radiante caput sceptrumque soperbum
Gestans rite manu, gressus per strata decoros
Fert, atque ora virum sese convertit in unum.
Insilit hinc generosum in equum pulcherrimus, aedeis
Regaleis repetens, seriem servatque priorem
Ordo sequens procerum pone auro insignis et ostro.
Utrimque eariam qua semita ducit ad arcem
Stant armata cohors et lara hastilia crispant,
Omnes laeti animis et gaudia mille ferentes.
Dumque subit pontem Rex, igneu evolatalis
Flamivomis, mitra arte draco confectus: honores
Ceu regi augustos gratuadum conscius iret:
Fumidus et tandem consumto exaestuat igni.
Et iam tecta tenent; nitet intus regia luxu
Magnisco; aulaeis passim ornanturque superbis
Atria praeclare picturarisque tapetis.
Tum famuli instaurunt epulas, Cererisque beatae
Dapsilibus meusas onerant donisque Lyaei.
Regali proceres iussi decumbere mensa.
Diffundunt animos et Massica pocula libant:
Regia laetisico passim strepit aula tumultu,
Fungunturque viri geniali laetitia omnes.
Iam ter Hesperiis samanteis Phoebus in undis
Abluerat festinus equos: placet inde subire
Ludicra confictis belli simulacra sub armis:
Atque ciere viros certamine Martis, et hastis
Cominus illatis medio decurrere circo.
Area lata fuit, constrata uligine molli,
Planicie insignis: media heic consistit arena
Ferrea turma equitum, duris horrentia squamis


page 1282, image: delb1282

Omnia membra gerens, habitu galeaque decora
Armorum vulgus rude, percupidum ista videndi,
Obsedêre aditus matres, pueri atque puellae
Tecta renent domuum, prospectant eque fenestris,
Iamque tubae lituique sonant et murmure rauco
Tympana dant sonitum: longis certamina contis
Praepete cursu ineunt equites, hastasque impactas
Alter in alterius confringit corpore: praeceps
Deturbatu: aquo hic; fert alter praemia victor.
Tunc etiam in mediam prodit Fridericus arenam,
Altus equo, solemque imitatur fulgidus armis,
Et longae quatiens durissima robora pinus,
Emicat. huic totam velatus casside frontem,
Ranzovius, fulmen bellorum et Martia proles,
Obvis intentat dextra telumque coruscat.
At meliore usus fato, prior occupat hasta
Adversum validus Rex; ille excussus equo, ultro
Ad terram pronus, victori porrigit herbam,
Postquam regales epulae festumque peractum:
Quilibet ad patrios properat rursum ire penateis.
Certatim linquunt aulam: portasque tenebat
Iam Dux Saxonaie Augustus pius arcis apertas:
Quum mugire solum et tremere omnia visa repente,
Dum nimis horriscos fonitus imitantur Olympi
Tormenta, atque graveis bombos siphonibus edunt,
At iuvenem amplexus, Patriae felicibus orte
Auspiciis Augustus ait Friderice, peremne
Sis felix: et regna tuis frenata lupatis
Pace tuere diu florentia: prole beatus.
Innumeros vincas trissaeclis Nestoris annos.