March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

LEONARDI ENGELHARTI HALENSIS

Malorum consortia fugienda.

OBlitus ut nummus, quamvis fuit ante probatus,
Argento vivo rumpitur, atque perit:
Sic puer ornatu variis virtutibus, inter
Perversos homines imbibit omne malum.

Bonus facile corrrumpitur.

Iusta moneta velut subito corrumpitur omnis;
Restitui tarde sed vitiosa solet:
Cernimus haud aliter citius periisse iuventam,
Tardius et mores addidicisse bonos.

Malus paterfamilias.

Corruet illa domus, cuius pater aut male curat
Officium, aut Bacchum Cyprigenamque colit.
Aedificans temere: pugnans vel iure, vel armis:
Indulgens ludo: debita nulla petens:
Aut sponsor factus; vel foenoris aere gravatus:
Extollens cristas: seditlosa loquens:
Quod placet omne volens, regiones absque pererrans
Caussa: alutitias qualibet arte parans.

Labor ac Voluptas.

Cum magno perages si iusta la bore: recedet
Mox labor ille: diu sed bene facta manent.
Turpia sin fecisse tibi sit parua voluptas:
Gaudia mox perdes: res inhonesta manet.


page 1236, image: delb1236

Semper sum Domini.

Sum Domino curae dum spiritus hos regit artus.
Et Domino curae lumine cassus ero.

De codem.

Vio Deo, moriorque Deo: dum vivo gubernor:
A Domino rector qui morientis erit.

Adhuc.

Vivo libens, moriorq libens: certo mihi constat
Nam fore praesto deum, quomodocumque cadat.

Item.

Vivens sum Domini Domini moriensque manebeor:
Ille meus semper fautor, ut auctor erit.

Praeterea.

Omnipotentis ero dum vita caduca manebit,
Quin etiam moriens omnipotentis ero.

In imaginem Nicol. Christoph. Radeis lii.

Talis erat Princeps Olicae Radevila, teneret
Quando Tybingiacae docta Lycaea scholae,
Principis illustris faciem depingere fas est:
Dona sed ingenii pingere nemo potest.
Corporis ut fulgent, animi sic munera candent
Signa pii cordis frons pia semper habet.