QUisquis aves varias herbarum visere formas,
Et plantas lepidis floribus et foliis:
Quas vel longinquis portar mercator ab oris,
Vel quas ipsa usquam Slesia culta tulit;
Huc properes moneo: rara heic quam plurima cernes,
Quae facili inseruit Scholtzius ipse manu.
Adsenam dulci rapiunt certamine passim,
Nares, mentem, oculos, spiritus, ordo, color.
Omnia pulchra: nihil tamen hospite suavius ipso,
Quas spectas gratis qui tibi pandit opes.
Heic aeger vitam, heic vitae solatia sanus
Accipit angusto, heuc, commoda quanta solo.