VIta brevis, Medicinae ars longa: occasio praeceps;
Iudicium perdifficile, experientia fallax.
Quod nisi cum medico conspiret et aeger, et huius
Fida domus, sternensque toros, epulasque ministrans:
Denique ni locus et caeli allabentis amictus.
Haud potis elidi gravis inclementia morbi.
Si plenior quis factus et speciosior,
Magis coloratusque: bona debet sua
Suspecta habere quae, quod in eodem diu
Subsistere habitu, utrave nequeant progredi,
Retro fere quadam revoluuntur velut
Ruinâ, et ingens procreant periculum,
Sua lborant quippe magnitudine,
Suis et ipsa conficiunt se viribus.
Extrema exquisite extremis recte adhibentur
Remedia morbis. at doce
Qui sint extremi? vis quorum est maxima, velox
Motusque, et acer impetus.
Index sui ipse morbus est et proditor
Qua constitutione sit, cuiusmodi
Accessiones habeat: obserues modo
Annique tempus, periodorum interque se
Proportiones, et vicissitudines;
Quantum priori posterior accessio
Distet, per incrementa parua, magnave;
Seu quottidie, seu tertio quoque incidat
Die, per interualla sive temporum
Maiora. Sed et ex postea apparentibus
Indicia sumuntur; velut in pleuritide,
Ubi inter initia sacile sputum appareat.
(Namque haec nota morbi fida brevis est) sin mora
Adsit, aliquanto post et erumpat, licet
Longum tibi persuadeas morbum fore.
Quin alui et excrementa, sudor, lotium,
Morbos vel aegre iudi candos indicant,
Vel facile; eosdemque et brevex et non breves.
Et viget, et vultus vernantibus aestuat annis
Qui regit innatus corpora nostra calor.
Sunt alimenta igitur tenerae praebenda iuventae
Plurima, ne absumat florida membra fames.
At senibus neque multus inest, neque vividus idem,
Quem decet haud multis pascere fomitibus.
Strangulat exiguum pastrus quia plurimus ignem;
Ceu large modico ligna reposta foco.
Propterea febres minus hi patiuntur acutas,
Pigra quod in gelido corpore regnet hiems.
Et dormire bonum et vigilare: sed utraque, quamvis
Optima, si fuerint immoderata, nocent.
Sic neque repleri neque ieiunare iuvabit,
Naturae si non temperet illa modus.
Qui quacumque dolet non sentit parte dolorem,
Huic mens aegrotat iudiciumque labat.
Ut quibus in gracili tenues sunt corpore vires,
Quod morbo adfecti decubuere diu;
Hos reflci lentis dapibus potuque necesse est:
Longo instauratur rempore fluxa caro.
Sic cuicumque brevi extenuatum est tempore, pauco
Et refici aridulum rempore corpus aniat.
Impura quanto corpora.
Plus nutries, tanto magis
Laedes. bonus contagio
Humor mali corrumpitur.
Sincera ni sit testula,
Acescet infusus liquor.
Non bene conveniunt simul esse nec utraque possum
Importuna fames, et labor immodicus.
Quibus iuvenibus fluxit aluus, his fere
Cum iam senescunt contrahi solet: quibus
Adstricta in adolescentia cadem sed fuit,
His meliorque humentiorque eva dere
Consvenit, albis cum senecta sparserit
Caput pruinis et calor se fregerit.
Quoscumque morbos satietas parit, fames
Hos sanat: et contra quibus repletio
Opem tulit horum occasio inanitio fuit.
Contrariis medentur enim contraria.
Et longa, et brevis est quartana: aestiva brevis, sed
Longa autumnalis; longissima quaeque sub ipsam
Invadens hiemem, nam lehto macerat igne
Corpus, et adquirit pedetentim robur cundo.
Move movendum est si quid inchoantibus
Morbis videtur: cum vigent, quietem habe.
Circa initia subque finem nam remissiora sunt
Omnia; in vigore multo fortiora, ut improbae
Vigiliae sitis, dolor, fastidium cibi, febres.
Haud impune ferunt purgantia pharmaca sani:
Sternuntur horum viribus.
Paullo deterior cibus idem et suavior aegro,
Praefertur quamvis meliori, insuavi et eidem.
Quicumque manfesta absue caussa saepius
Delinquit animo, et fortiter:
Is derepente moritur, imbecille enim
Vitale robur possidet
Forma citae gracilis minus est obnoxia morti:
Sin sit crassa, suis velocius interit annis.
Ex duobus non eundem simul habentibus locum
Alterius sensum retundit qui dolor vehementior.
Qui consueverunt solitos perferre labores,
Invalidique senes licet, generosius illos
Forcibus et viridis vegero pollentibus aevi
Robore, at insuetis iisdem, subeuntque feruntque
Tuta neutiquam via est semel, repente, et plurimum
Vel vacuare, vel replere, vel calorem inducere,
Vel refrigerare corpus aut alio quovis modo
Affatim subitoque movere. Omne enim nimium grave
Principi naturae et inimicum unde paullatim decet
Fiat id quod est necesse tutum enim hoc cum in ceteris
Tum in aliis cum transeundum ab altero est in alterum.
Omnibus haud omnes aetates partibus anni
Se vel bene habent, vel habent male.
Vere etenimk pueri primaque aestate valere
Et degere optime solent:
Mox adolescentes: senibus sed amicior aestas,
Nonnihil et Autumnus favet.
At quorum media est aetas, hieme hi reliquumque
Recte per autumnum valent.
Nil vetat in morbis, si sint vehementeracuti,
Materia turgente, cito medicamine poto
Profigare malum, pestemque educere in auras
Forte alibi prodest; nocet hic differre medelam.
Cum quis elleborum bibit,
Non perinde quies iuvat,
Non perinde sopor iuvat,
Atque motio corporis
Et levis fuga somni.
Navigatio hoc indicat,
Vela cum tumido natant
Aequore, et trepidat ratis;
Quod fastidia dum ciet,
Motus corpora turbet.
Si repetens horam febris bene servat eandem,
Seu paribus sive imparibus dimiserit horis.
Importuna crisis vix tandem incendia soluet.
Nam quae fixa loco radicibus insidet altis
Materies solita est multo conamine vinci.
Frigidus sudor in acuta febre, mortis est nota:
Mitiore in febre, morbi longitudinem indicar.
Quaque sudat parte, eadem morbum et aeger sustiner.
Qua calet frigetur parte, morbo ibidem vapulat.
Plurimus ex somno cum sudor perluit artus,
Nec manifesta subest manantis caussa liquoris;
Indicio est assumi alimenta benignius aequo:
Atsi contigerit, moderata stante diaera,
Sudor ut assiduus resoluto e corpore manet:
Rite superua cuum tolli debere notatur.
Febre superveniente fugit spasmus tetanusque:
Medicina morbi morbus est.
Qui sanguinem aut pus minxerit;
Vesica vel renes gravi
Huic exeduntur ulcere.
In quorum urinis resident sabulosa et arenae,
Vesica in iis laborat aegra calculo.
Largo nocte urina facta, interdiu brevem fore
Indicat deiectionem; ut plurima haec mictum brevem,
Hinc ciere urinam in alui fluxibus perquam utile.
Ni febris excipiat quae privat voce bibentem,
Exitio ebrietas crapulaque esse solet.
Lenta perustis tabe spura cum fetent
Iniecta prunis et glaber coma vertex
Fit defluente, mortis haud nota est fallax.
Refrigeratur quae cito et cito calet,
Levissima omnium est aqua.
Praegnans si qua marem concepit suave rubenti
Grata colore nitet: contra deformis intersque est.
Scire cupis sterilem num conceptura sit, audi:
Constitue in sella bene pannis undique tectam,
Utere suffitu qui inferne adscendat. odorem
Quod si sentiat ad nares per corpus euntem,
Coniugis haec vitio sterilis culpaque mariti,
Ex se fecunda et sobolem bene gignere solers.
Vesicae renumque malis vix ulla medentur
Putri in senecta pharmaca.
Puer podagra non laborat, antequam
Guidi dominae soluat sacrum.
Qui ructat acidum, huic morbus haud fere latus
Dolore acuto verberat.
Spasmus vel ex penuria vel copia:
Singultus eodem fit modo
Queis convenire medica vena sectio
Videtur, aut purgatio:
Hos vere purges, vere et his venam seces,
Summo eminentem corpore.
Autumno infestae plerunque et vere podagrae,
Artus dolentes macetant.
Si qua per abdomen penetranti vulnere ruptum
Pars pinguis omenti excidit;
De reliquo putrefacta necesse est corpore saluo
Praesecta ferre decidat.
Sudantem inhorrere, haud bonum. natura enim
Oppressa morbo dat manum.
Deliria apprendunt simul rupto patet
Capitis cerebrum tegmine.
Praegnans obortit, si qua tenasmi mala
Differtur aegritudine.
Excrementa fere canescunt oblita spumis,
In ventrem cerebro cum pituita ruit,
Illapsa thoraci a cerebro, intra dies
Viginti abire in pus solent,
Cui gelida intumuit suffusus venter ab unda 3;
Desperata salus tussi ubi corripitur,
A flatuoso spiritu quibus iecur
Insigniter tensum dolet,
His febris accedens dolorem mitigat,
Morbi medela morbus est.
Concusso cerebro ex aliqua, quacumque sit illa,
Causa, privari voce necesse hominem.
Et vigilare nimis, nimium indulgere et inerti
Somno cave: morbum parit.
Quarto quoque die, lento quem macerat igne
Febris, si gemina stillantem e nare cruorem
Videris, eventus sfrustra est sperare secundos.
Quae mala nullius sanantur pharmaci ab usu,
Par est illa seces urasque: urendo, secando,
Personantur enim. sed quae nec Mulciber ille
Scit sanare Deus, neque ferri plaga secantis,
Incurabilia haec stolidis tractanda relinquas.
Mhd' a)naballo/menos tua Posthi, symbola, laudo
Nil melius fingi nil pote dexterius.
Vicit Alexander Persas, fregitque Darium;
Pompeium Caesar,
mhd' a)naballo/menos.
Praecipiti velut ipsa volans occasio cursu
Destituit lento commoditate suo:
Sic ubi res poscit poscunt tempusque locusque,
Resage: dant parua maxima damna morae.