NIl magis obtundit doctae rationis acumen,
Aut adeo stringit mentes, sensusque fatigat:
Credere quam constante fide; quos terra sepulchro
Condidit, exanguesad Iumina surgere vitae:
Puluereis et quae tumulis putrefacta ia cebant
Corpora, post iterum liquidas remeare sub auras.
Sensibus haec nostris sint horrida, dissona vero:
Non tamen est neque fluxa fides, neque fallit imago:
Cretica mendacis nec sunt ludibria liuguae;
Mixta velut passim veris commenta vagantur,
Ipse suo verox, et fallere nescius, ore
Protulit et vitae et mortis Deus Induperator,
Imo etiam natura oculis vostigia vulgi
Obicit; ac superesse novam post funera vitam,
Haud vanis docet exemplis, firmatque figuris,
Pande sinus Natura tuos mihi pande volumen;
Ex pactabot enim;p atque sequens fastigia terum,
Ubele de campo lippis tonsoribus atque
Nota legam, vitae quondam simulacia futurae:
Et quod corporeos animae revocentur in artus.
Pande sinus Natura tuos, mihi pande volumen:
Tuque adt o letiqui carcere laetus ovansque
Clara triumphaiis dux sti syemara pompae,
Dum mea sese effert, poede sed titubante, Thalia,
Spicitus ille tuus placidis adremiget alis,
Abiteigatque animum nebulis et verba secundet.
Principio quoties nox furua nigrantibus umbris
Obruit, et tenebris mundi sublime theatrum:
Omnis abit species terrae: faciemque coloremque,
Imo etiam rebus nox aufert atra vigorem,
Omnia funereo noctu sunt condira velo.
Verum ubi Soi currum, pernix egitator ecciorum,
Extulit, ac radiare globum iubetigne calenti,
Cuncta salutifero rident elementa vapore.
Alma salus redit, ac vitae memorabile donum.
Iam veterem Luctus natura reponit amictum:
Hasque iterare vices tam multa in saecula suevit.
Et lemel exst in cto vitali luminis igne.
Pristina non remeet notos infusa per artus
Mens caelo servata, et diae particula aurae?
Tum glacialis hiems, et veris amabile sidus
Signa dabunt: olim quod spiritus ossa reviser.
Quando etenim Eorcas Arctois concitus oris
Saevit, et aetherias invertit Aquartus urnas:
Uritur apricis in collibus herba: nitore
Nec rutilant solito per agros gemmanna ligna.
Quid multa romniparens Tellus, mundiq crepido
Delitiis viduata suis viduata decore
Ingemit: Ostendunt praesentem tingula mortem.
O utinam labes, et conteia onimina mentis
Tam bene Hyperhoreas issent demersa sub vudas!
Sed simu atque micans Hellaeae veliera pressic
Phoebus onis propiorque polise ialat in aula:
Iavique tepore nono genit bilis au a favont
Perflat in amplexus, et Temae pervia citustra:
Concipit illa sinupra gnanti soeca calo s:
Parturit: et picti surgit nova remporis aetas.
Protinus ergo novam faciem nemus anduit omne:
Iam fecunda arbos criniturhonore commarum.
Prat vicene repaeque et flonferae convalles:
Hic viola adlusger, Christi patiensis in ago:
Hic aevi oblicus cessantis amatacus: inic
Narcissus, formae speciae deleusu inani:
Hic Salammiaciflores et ipic ea nardus:
Illie luteolo conmuent umine calthae:
Concra reux xerunt, et amitu luce coruscunt.
Ista creatuns possquam renovatio vicae
Contigit, astmiovins preti q minoris:
Non hominis pedeanecineres ad munia vitae,
Quem similen Dens ipse liolimavit in artus,
Induperatorem pelagi, mundique dynastam?
Ite proeu! seurra, quibus est semuncia mentis:
Ite procul, proculite Epieati de grege porci;
Non hune foraitre viriuti inin ida voluptas
Celutulet vitam: vitae melioris origo
Esrsuper, et virae ratio reddendo prioris.
Iu o enama pietate ferox diuxortia quisquis
Fecetit, his terris sequitur Metanoea flagello.
Suffice, Musa, novas languenti in carmine vires.
Iam mea se volucrum mens provida librat in aethram
Argumenrum ingens vitae melioris in annos
Plumea gens offert: res est lpeciosa, docebo.
Est locus Oceani salsa circumfluus unda,
Trans Indos: paret aeterni quo ianua caelt,
Et dolor omnis abest, et egestas obstrapannis.
Hic habitat felix nimium Titanius ales:
Phoeicem dixere: licer pars plena Sophorum
Qui variis nectunt contorta sophismata thombis
Ingenii lusum credar vel somma mentis.
Nos tamen in veterum spacibimut aurea tempe.
Impius est quisquis, sinere, sine frontis honore,
Scita vetustatis rabioso vellicat ore:
Nec melius tamen, aur mage sanum dogmareponit:
Sed nugas apinas, et inanincy mbala vendit.
Ergo suae pandat Phoenix spectacula formae.
Purpureis rutilat pennis nitidissimus ales:
Undique seintillant oculi flammante pyropo:
Colla micant auro torquatatin vertice crista
Emicat, et crinale decus se vantilat Euro:
Cauda coloratur, roseis interlita punctis:
Unus et est tantum, sexuque et nomine Phoenix.
Namque ubi mille hiemes, et tor numeravit aristas,
Iam senio rardus, reducis primordia formae
Innovat. Ergo sedens super ardua brachia palmae,
Congerit ecampis Arabum, lucisque Salbaeis
Cinnama, tus, stactae lacrimas, et vimen acanthi:
Instruit his nidum, rido superincubat: et mox
Commovet applausu Zephyros: dein Phoebus ab astris
Deiciens ignem, plumas populatur et ossa.
Nec mora; collapso mox de cinere exit in auras
Vermis, ab hoc ovum: dein n atus prosilit itdem,
Qui fuerat genitor, sibi proles et suus haeres:
Sic moriturque oriturque ales, sic integrat aevum:
Vitaque mors illi est: moritur, dum coepit oriti.
An typus ergo notet, vel pulchrior ulla figura
Ipsos Christicoolas obita de morte reduci?
Exsultans picea trabe mors immane minetur:
Non sinet ille sui, quos lavit sanguints imbre,
Inferni aeternum condi sub carceris amtro,
Qui volucrem vita privari noluit unam.
Vos modo, qui geritis Christi de nomine nomen,
Figite phoenicis quoque per vestigia gressus:
Dumque sinumatura dies, componite nidos:
Colligite et sucos et odores divite silva.
Quis nidus placer ergoifides innoxia: quate
Fas exornare, et Christum supponere cordi.
Qui succi quis odor gratus? polydaedala utrrus:
Intemerarus amor fratrum constantia candor,
Oris simplicitas, et grata modestia frontis,
Libera mens nulla tinctum ferrugine pectus:
Er casus animus bene communitus ad omnes
Haec adhibe, et felix sinethuris odore litabis:
Hic virtutis odor penetrat laquearia caeli:
Et facit aeternum soles sine nube tueri.
Si cui sorte tamen minus haec spectacula mentem
Expugnare queant vermes quos Gallia dives,
Quos Hispana fovet numeroso examine morus,
Angalia, Teutonidis regnum atque Oenotria tellus.
Graingenis olimk ignotos, Latiique colonis,
Nostra age stridenti decantet arundine Musa.
Bombycem dico; vah miranda arte magistrum.
Hic ceu papilio, alarum se verbere librat:
Moxabit in tineae nodos et reptile corpus
Induit; illa novam innumeris prolem excitat ovis:
Unde trahunt vitae nascentia membra vigorem:
Quique ales fuerat volucres rursum accipit alas.
Parturit ille domi, quae quondam in littore rubro
Stipite de molli pectebamt vellera Seres,
Integumenta Ducum Regumque insigne potentum:
Quae fastu levis, atque inflata superbia luxu
Iam nihili facit: ut liceat spectare bubulcos,
Quos ex parte aliqua pannus bombycinus ornat.
Hos rabiosa fames, et prodigus arguet error.
Tu vero bombyx, quam dulcia symbola vitae
Suggeris aeternaeltibi ter datur ite sub umbras,
Ter revocare gradus, superasque emergere adauras.
Anxia quid dubio mea mens te conficis aestu?
Nos semel ut iussit tumulo succedere terrae
Ipse Deum Deus ipse novis nova vestier ossa
Tendinibus, venis, neruis, cure, carne, medulla:
Cum veniet lux illa, poli qua regia flammis
Tecta ruent, molesque crepabit fulmine mundi,
Hic nimium contempta boni clementia Iovae
Terrificas tandem iustasque ardebit in iras.
Vidistine unquam putri de stercore mures;
Sine coaxantum sub aquosa secla palude;
Aut aliquod talpas vitai lumen apisci:
Aut vermes terrae traxisse e sordibus ortum?
Viderit haec quivis vel talpa coecior ipso:
Sed quia sunt usu pro trita, nec abdita coecis
Sub latebris, aut ancipiti fulgore coruscant;
Sordescunt: vanum sibi quaerit splendida vugus.
O vanumlin minimis mysteria maxima rebus
Saepe latent ac praesentis vis enthea sovae.
Qui nam igitur muri, ranae quis denique talpae
Aur quis vermiculis vitalem sufficit haustum?:
Sol pater est, matrix pauxillae portio terrae.
Excoquit humorem solterrae, et membra figurat.
Vah quanto melius solis parer optimus unus;
Pulvere de proprio collecta cadavera vitae
Restituet: primis facietque coire favillis!
Sed iam (ne pignet) tenebrosa in viscera terrae
Reptemus curuique specus subeamus opacas.
Hic etiam legitur nomen vegrande Tonantis:
Exuere hinc liceat vitae simulacra futurae.
Quisquis es, ire iuvat quem coeci in segmina montis,
Nil nisi, dum lustras face praelucente, latebras
Adspicis, et terrae grumos, et saxea scruta:
Credideris dignum nihil has sudare lacunas.
Adspice sed propius, penitasque indagine venas
Rimare: et rerum capiet te plurima forma.
Hic auri rutilant squamae: illic pluribus effert
Se decorargenti micis: quae commoda sancta,
Et neruos praestant homini, si noverit uti.
Hic aeris crustas, stannumque et flexile plumbum
Effodies, stibium sulphur miniiqui: ruborem.
Quid lapides loquar, et pretio so pondere gemmas?
Alma quod omnigeno Tellus effundit hiatu?
Quos tibi non reddit vera sub imagine vultus
Crystallus? quam fulget Onyx, quam splendet Iapsis?
Quam decet articulos viridi cum luce Smaragdus
Comminique expersadamaslquam fulgor Iberus
Fila notat puris hyacinthi caerula flammis!
Haec tamen informi sunt omnia condita limo:
Queis cumulat precium virtus, vel opinio fallax.
Tu Deus, omnipotens plastes, de puluere nostri
Corporis, haud poteris reparare nitentia membra
Quae Numen nomenque tuum super atria caeli
Laudibus exornenti: indutaque vestis honore,
Qua Paradisiacis resplendebamus in hortis,
Te psallant patremque bonum, facilemque magistrum,
Is decor Hermaeo non aequiparabilis auro,
Aut gemmis, numquam macula vitiabituraevi.
Hic mea se laxis effundere posset habenis
Musa et Naturae melius discludere septa:
Pluraque iam dictis sociare exempla figuris.
Sed modus in rebus praestat: modus optima virtus.
Unica mî somni dulcissima restat imago:
Inde legens vela, ad tetram mea carbasa vertam.
Somne veni; nostri tu meta novissima versus
Claude agmen, quondam quoque meta novissima vitae.
Blandu: ubi lassos sopor urget et occupar artus:
Succumbunt oculi; submisso vertice ceruix
Fessa labat; mutum est linguae atque immobile plectrum
Non discreta sonos auris non aeris tctus
Percipit aut variae pendit discrimina vocis:
Artificesque manus operum non iussa facessunt
Mentis: necreliquis comportant pabula membris.
Quis tibi cernenti tum membra labantia sensus?
Fallor ego; ipsius vel mortis frater habetur
Somnus; vel par est mortique simillimus atrae.
Quidquid agit leti fera vis, et missile telum:
Somnis agit: fucum mentito tergit ab ore:
Associat tumidos timidis, cum plebe tyrannos
Miscet, cum rudibus doctos, cum patte nepotes:
Ditem inopi iungit, deformia corpora pulchris.
I nunc et mortis sommique aequalia regna
Esse nega Verum non palliat avius error.
Postera sed quando surgens aurora quietem
Frangit et e strato fugit omnis inertia somni:
Torpentes calor ille prior spatiatur in artus:
Diffunduntque suas animai balsama vires.
Iamque homo rursus homo viget ante immobile lignum.
Quid mororioccidimus, quoties ruit Oceano nox:
Surgimus, aurato Phoebus cum surgit ab Oeta:
Omnibus haec quisquis videt ire redire diebus,
Tam facile esse putet, criticus cum luxerit ille
Ille dies, Iovam bustis excire cadaver,
Et nova funereae spiracula reddere terrae.
Haec Natura parens, nullique infesta noverca
Nota revicturae producit symbola carnis:
Quae stabilire fidem possint, mentesque tepentes
Spe certa firmare, proculque expellere tristis
Carnifices animi gravido de pectore curas.
Si tamen ista minus cuivis sunt grata palato:
Atque Israelidum depromere mavelit hortis,
Certius et melius vitae documenta sequentis:
Huic ego non ausim capitalem intendere litem:
Addo quin potius stimulos, et pectore dictis
Incendo: ut quivis oracula sancta lehovae
Nocturnis verset manibus, versetque diurnis:
Inde petiturus fidei firmissima fulcra:
Ser monem coluisse Der sapientia prima est.
Inde patebit enim simplex et nobile verum:
E cinere immundo pulchram remeare salutem.
Tu vero Musis iamdudum operata iuventus,
Scripturae librum lege, Naturaeque volumen:
Cordibus in puris ut agat venerabile Numen
Intimius fibras maneatque in mente repostum:
Cumque salutifero sacra dogmate personer aedes,
Christicolae quando colimus solennia Paschae:
Tu patulas adhibe, et vacuas a sordibus aures:
Intra etiam pia septa domus, cordisque sacellum
Magna resurgentis memora donaria Christi.
Is caput est nostrum vivax, nos insita membra:
Et quoniam caput aeterna modo vescitur aura:
Nos quoque membra suis non mors aeterna cavernis
Condet nec stygia cohibebit compede vinctos.
Et quia vipereos iactans Discordia crines
Horrida luctificaeque minantur in orbe Megaerae
Praeceps exitium aut dubii certamina Martis:
Et creperi gliscit ferri furiata libido:
Nunc opus est pre cibus palmas nunc supplice fletu
Tendere ad aeterni flammantia templa lehovae.
Abluat ut scelerumtetravieu piacula mentis:
Sit memor ipse sui: nec nostrae in crimina vitae
Quaesitor fiat rigidus: clementia lapsos
Erigat: in mitem vergat sententia partem.
Ne pudor inficiat vultus hostisve carentes
Nos ope deludat probrosae verbere linguae:
Et nostro e tragico pangat sibi iubila casu.
I procula Lybiae, Mavors, sitientis arenas:
Aut qua sphaeritenens regione subingemit Atlas.
Tu fas atque nefas nullo discrimine misces:
Pestiferaque rotas miserum vertigine mundum.
Tu vero, Pax alma, tuo, Pax aurea vultu
Respice nos: aditumque ad nos pede diva secundo
Fer facilem, ô requies defessis unica rebus.
Te veniente, fides, pietas; Astraeaque virgo,
Quo tuleris gressus, dominam comitantur euntem.
Te veniente, suas feto mitissima tellus
E gremio diffundit opes: sua munera Nereus
Suppeditat, merces alio sub sole latentes:
Te veniente. Dei sonat immutabile verbum:
Ingenuae optatis florent successibus artes.
Vince feros, pax, vince animos, allabere felix
Praepetibus pennis: et quae sub origine mundi
Fluxerunt, iam terricolis refer aurea secla.
Aut si non omni licet esse ex parte beatis,
Qualemcumque velis, serva, Deus optime pacem.
Pax melior iusto est quamvis iniusta duello.
SI quid quam possent proavitis atria ceris.
Alberte, aut pulchro veniens e corpore virtus,
Funereas contra fauces, letique furorem:
Non opus auratis mutari vestibus atras
Iam foret, ac fratris tolli sublime feretrum.
Viveret ille triseclisenis mitissima vatis.
Tempora et Euboicos superaret pulueris annos;
Si Pophie et mater Sophiae experientia rerum,
Ex adamante glomos possent infringere Parcae.
Ille tuus (tuus heu!) dum fata Deusque sinebant,
Unguibus a teneris Cyrrhaeo traxit ab amne
Pierios latices: et melle fluentis acumen
Excoluit linguae, Sua delae fotus in ulnis.
Noverat inprimis, quam ditet nobile pectus,
Posse alios pellace viros sermone ciere.
Dum alii levibus traducunt oria nugis.
Maiorumve putant satis esse nitescere plumis:
(Quae scabies aevi est) potius vigilare Cleanthis
Ad lychnum, et penitas Sophiae terebrare medullas
Maluit, inque via sudare nitentis Olympi.
Nil, Alberte, tuis ego largior auribus, ipsa
Res loquitur, Celare nequit se nobile verum.
Illum Gorlicium vidit feruente palaestra,
Nocturna certare manu, certare diurna.
Barbariem contra et ruditatem, immania monstra:
Inclita Palladiae adspirantem ad praemia laurus.
Ne primo voluit stadio studioque iuventae
Cedere, et externo sub sole videre ia centes
Musarum lucos: solido fundamina nisu
Quam prius Aoniae solers defixerat artis.
Non ita fex nostrûm sese componit ephebûm;
Quae vix Porphyrii humerare vocabula novit:
Et petaso tamen arrepto talaria nectit,
Et scandit praeceps sine mente Academiae in umbras.
Nonne hoc alarum est implumi remige ferri?
Smirzicium iuvenem maturis excipit annis
Rauria cis Basilea iugis, contermina Rheno.
Hîc, ut odoristuo fragrans Panthera vapore,
Post sua terga feras dispersas pellicit: ille
Non secus Aonios proceres, pubemque Mineruae
In sua pertraxit cupidos praeconia laudum,
Seu voluit linguae depromere mellea dona:
Seu dubiis sacra enodare oracula griphis;
Seu Romanarum mysteria pandere legum.
O quoties, Zvungere, illum, quoriesque Poline,
Ingressi patrium posito iam corpore caelum,
Praedixistis gemmam patriis fore Czechidos aruis!
Sed saepe augurii spes fallitur optima voto.
Nicrini illum etiam plutei sensere Lycei:
Ipseque septemvir, quem nunc via lactea divis
Miscuit hunc potius Museos carpere colles,
Quam bullas, vanasque aulae sectarier umbras,
Miratus, rarum, decus atque insigne iuventae.
Et bene Non constaut, nec in una sede morantur
Aularum strepitus, et amica silentia Musis.
Indeigitur iustis cum robur crevit ab annis,
Nec purae tantum Sophies potaverat undas:
Sed simul Eunomiesque Dicesque volumina sancta
Impiger, et speculum Historiae perspexerat omne:
Iam tandem statuit magnis exordia rebus:
Iam se Cyilenl, sacrisque Vialibus offerr,
Virrutem externis indagaturus in oris.
Sic volucrum regina suas ubi crescere plumas
Sensit et hamatos solidari fortius ungues,
Altius indugredi gestit, nidoque relicto
Enolat et liquidae se librat in aetheris aula.
Ergo per Allobrogum iuga per Sabatia flagna
It bonus, antiquo qua se novus orbis in orbe,
Lugdunum tollit Rhodanique Ararisque fluentis
Accipit omnigenas peregrino e littore merces.
Inde petit per Tecto sagos confinia perque
Culmina Pyrenes et pinea Caebennorum,
Inter Aquitanas gentes, bene culta Garumnae
Littora: tum Ligeris qua se fugat incitus undis:
Donec ad Henrici perventum est regia tecta:
Regia recta sed ô Domini iam caede cruenta!
Tam putri e filo regum diademata pendent:
Nec diram effugiunt sicam capita uncta regentum!
Smnzicius, Francos ubi longius haeserat inter,
Per mare velivolum divisos orbe Britannos,
Atque tuas, Iacobe, manus atque ora salutat:
Exemplum Regis, pieras quem laudat et aequum!
Inde per et Grudios, et proxima Gorduniorum
Rura, subit scaldis, Batavumque nitentia tempe.
Hinc per teutonidos terras ad dulce reversus
Boiemis natale solum, non lentus in umbra
Aetatis voluit crudae traducere soles.
Mens hominis divina, polique simillimus astris
Spiritus, aethereo gaudet se ferre rotatu
Illum ergo Oenotrius venientem suscipit aether:
Vidit eum mediis in collibus Apenninus,
Annibal infuso qua saxa cavabat aceto.
Illum etiam excepti stridenti murmure Tibris,
Augusti Circus, et Curia, et area Martis,
Et Venetum Adriacis urbs admirabilis undis.
Hinc quia tot mores hominum spectarat et urbes,
Boiemi proceres, et quius incola regni,
Haud sterilem spondent sibi spemque fidemque salutis:
Non aliter nigros currens mercator ad indos,
Sive metalliferis qua se Panchaia dives.
Tollit, ubi ad patriae retulit spolia ampla penates,
Mirantur merces cives, Eoaque signa
Atque aurata novae sperant donaria lamnae.
Vidit et invidit tantum decus improba Parca
Terrigenis, tristique metit mox forcipe pensa
Florentis iuvenis: leti caput occulit umbra.
I, iacta viridis nunc membra torosa iuventae.
Quisquis es, aut Clarii parnassia culmina Phoebi:
I, metire plagas terrae per saxa, per ignes:
Nil iuvat: urna urget parili Minoia sorte:
Nemo catenatos fatorum soluere nodos
Est potis: aut mortis ferale evadere naulum
Quorsumergo uranimo sesepraecordia fletu
Exaniment aut flebilibus cyparissus obumbret
Limm colsa modisi Dudum mortalia passus
Mortalis, vivit supra mortalia iura:
Atque infra sese postas despectat humi res.
Et patriae ancipites casus: quos civica nuper
Bella minabautur, fatali plena furore.
Sed tu, Alberte cui iuvenili in pectore fibrae
Nectare Musarum saliunt, Charitumque lepore,
Nempe vides, in te domus inciinata recumbit.
Per te, der Deus, ut domus instaurata resurgat!
Et quia longinquas stat mens invisere terras:
Aligerum te sancta cohors tegat agmine longo,
Impraegnetque animum divini Flaminis aura.
Haec ego, Smirzicit Doctor Ductorque perartes,
Perque urbes quondam, et peregrini climata mundi,
Haec voveo: astriferi domus audiat omnis Olympi.