March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

HENNINGI CUNRADINI HAMBURGENSIS

De gubernandis vitae actionibus.

UT fragili cymbâ littus qui radit amoenum,
saepe putat longe littus abire fuga.
At fixum se stare loco; nec carbasa vento,
Neu cymbam valido sentit ab amne rapi:
Mox simul illidens saxo ratis haeret acuto,
Aut avide caeco gurgite rapta petit:
Sic pelago vasti qui sese crediderit erbis,
Aversum longe credit abire DEUM.
Nec velut insano ferri sibi turbine mentem,
Necfuriis intus pectora sentit agi.
Sur dior est pelago, dans velaque libera ventis
Successu proprii gaudet ovatque mali.
Securusque DEUM post terga volensque relinquit.
Aequoreas donec naufragus intret aquas.
Sana quidem ratio, rectrix sedet alta carinae,
Quae secat infidas per vada coeca vias.
Sola potest tamen illa nihil, quae nempe trementi
Grande gubernaculum sustinet aegra manu.
Si non aethercus sanctis se viribus addat
Spiriuts at foedâ labe repulsus eat.
Ali miser, e cordis talem statione Magistrum
Qui fugat, interitus causla caputque sui,


page 950, image: delb0950

Tunc laxata ruit, ceu turbine rapta volumas,
Saeutor et Boreâ, mobiliorque freto.
Fluctuat hucilluc vitii cor moie gravatum,
Et velu inimium puppis onusta gemit:
Affectus tumidas referunt feruore procellas,
Quaeque ruunt validi flabra sonora Nothi.
Immensum pelagus vitam mundumque figurat,
Quo venus et fastus, regna dolusque tenent.
Dux stygis est pelago latitans bland ssima Syrena,
Nec Syrinx edat suavius ulla melos.
Sunt vina et lusus, scopuli Maleaque sequaces,
Sunt mediis Syttes, Scylla. Charybdis aquis,
Sic maris abrepti pereunt in vertice rorto,
Quos agit ambitio, foeda libido, suror.
Oppressit pelago Nemesis Pharaona tumentem,
Ammon et incestus fratris ab ense cadit.
Indulgens nimium sic quem corruperat Eli
Concidit interitu natus uterque pari.
Nempe gulam fuerant venerem. fraudesque secuti,
Certum luxuries ad styga pandit iter.
Christe precor tumidi nos fluctibus eripe ponti,
Quo minus incautos ventus et unda ferant.
Tu regenos illo, trepidum qui rexit lonam,
Et lacere, flatu dirige navis iter.
Nam petit hic ratio sancti spiraminis auram,
Illustret radiis quae pia corda suis.
Mentibus hic nostris virtutum semina flatus
Suscitet; hoc cordis ferueat igne calor.
Des precor infaustos certatim slectere cursus:
Versaque felici flamine vela regas.
Da geminas partier lucere per aequora flammes,
Non quas dant fratres ille vel ille polo.
Nocte vel obscurâ quas fingitur edere nautis
Virgo veliferi credita stella maris:
Sed resides animos lex instruat ardua patris,


page 951

Luxque enangelii fulgeat alma tui!
Haec iubar extollant medio duo lumina ponto
Quae ferat ex alrâ praevia rupe Sion.
Haec laeti sequimur, tu Christe fequentibus adfis,
Per te stet placidis anchora fixa vadis.
Tu solus miseris, sacrâ qui claudimur Argo,
Aura favens nunc es portus amoenus eris.

Ad filiolos Adolphi a Volma. In Natalem pueri Iesus.

Vesper adest, pueri, noctemque reducit Olympo,
Quâ peperit puerum virgo pudica Deum.
Occulit Hesperiis sua Cyn hius ora sub undis,
Nox et ab umbriferis montibus atra cadit:
Quam cupit et toto gaudens puer appetit anne,
Sol icite lapsos dinumeratque dies.
Ergo refer gratam, refer ocius Hespere noctem;
Lux tua caeruleo provocer astra polo.
Non venit, et terram fascis amplectitur alis,
Candida dux etiam Cynthia noctis adest.
Ite boni pueri, tenerae simulite puellae,
Sacra redemptori sunt peragenda Deo.
Hanc prece, quam longa est et dulci carmina noctem,
Condere, nec finem lux ferat orta, decet.
Hîs tuz iam sacris proles operetur, Adolphe,
Cui fluit Attiacis lingua diserta famis.
Ianus et arguti formosus Adolphulus oris,
Utraque cum Paulo fratre venite soror.
Ponite quisque sibi patulas ex ordine lances,
Dum sacra natalistempora noctis eunt.
Namque puer mediam transit sanctissimus urbem,
Estque pios hominum visere cura lares.
Caelicus auratis iuxta chorus adnolat alis,
Ducitur a niveis currus onuftus equis.
Aureus est temo, micat aurcus ordo rotarum.
Aurea dona ferens, aureux axis inest.


page 952, image: delb0952

Serica Chrysolitis et Iaspide frena coruscant,
Gemmeaque alipedum purpura terga premit
Praevius illustri simul Hesperus ore reiucet,
Asperguntque suas astra minora faces.
Hic sedet in medio sellâ puer altus eburna,
Coccineamque gerit dextra tenella crucem,
Defluit albenti mollissima sindone vestis,
Et tegit aligeros candida palla choros.
Praevolat hic currum, nitidas hic tractat habenas,
Pars rutilo stratam murice velat humum.
Pars locat infantum paruis munuscula cunis,
Vixdum vocesonant qui titubante patrem.
Pullula invalidi quibus et iam flosculus aevi,
Quique Dei curam, quique parentis habent.
Pura quibus mens est, et nescia criminis aetas,
Nec sunt degeneris cognita facta patris.
Casta placent superis, castus puer ipse, paterque,
Et tantae soboli casta puella parens.
Sed veras pueri nunc mecum discite eausas,
Cur sacer hic vestro dignus honore puer,
Balba DEUM celebrent lactentibus ora labellis,
In laudes aperit quae Deus ipse suas.
Huc genibus flexis sanctam veniamus ad aram,
Et pariter iunctas tollite ad astra manus.
Corda manusque Simul: DEUS aspicit omniapraesens,
Largus et aeterni muneris auctor adest.
Non hic poma, nuces, mellitaque liba quotannis,
Expositâ tantum pendere lance solet:
Sed capit exili puerorum munere corda,
Ut maiora simul munera nosse queant.
Hanc habuit causam ritus puerilis origo,
Tunc, ut ad huc simplex et pius orbis erat.
Hic paulum te Musa leves, licet impare penni,
Fer tamen ad cunas carmina pauca DEI:
At, quid ab aethereâ nitidum iubar arce refulsit?


page 953

Quidue repercussa luce fenestra micat?
Numen adest, strepuere rotae, strepuere quadrigae,
Et resonant cytherae carmina numen adest.
Nosco Deum, caelirutilis exercitus alis
Accinit et ducunt sidera pura choros,
Vidit et in campis haec pastor Ephratidos orae,
Qua modicos Bethle regia spectat agros,
Huc et Iosephus faciebat et innuba Virgo
Stemmate Iessaeo natus uterque viam.
Caesaris Augusti cum publica iusla vocarent,
Dandus et immenso census in orbe fuit.
Sic erat in fatis, veniens ut lucis in auras
Christus Ephrataeis egrederetur agris,
Nec penitus veteri de stirpe potentis ludae.
Rapta Palaestino sceptra fuere solo.
Editus hic donec castae Rex ventre puellae,
Acciperet solii iura paterna sui.
Contigerant priscis habitatam regibus urbem,
Tecta sed hospitibus non satis urbis erant.
At casa vix hiemis nive tuta vel imbre patebat,
Vimen erat paries, culmen arundo fuit.
Pauperis excepit fessos hic cultor agelli,
Et subeunt humiles virgo senexque lares.
Nunc sanctum meditemu opus, procul este profani,
Quis quis ades, caste iam venerare DEUM,
Attulit haec sacrum fausto nox sidere partum,
Et decimo Phoebe desuper orbe micat.
Per terras homines carpunt pecudesque soporem,
Per silvas volucres, lustra per alta ferae;
Arua silent late, fluctus siluere marini,
Aeriis nemorum frondibus aura silet.
Per noctem tremuli scintillant lumina caeli,
Pronaque iam mediis lapsibus astra cadunt.
Ecce parit virgo mortali corpore natum,
Patre semel genitus qui fuit ante Deo.


page 954, image: delb0954

Virginis est soboles haec vera, Deique parentis,
Egenitore Deus, virgine natus homo.
Sed licet humani sibi corporis induit artus,
Hoc tamen absque viri semine corpus habet
Nam fuit intactae conceptus virginis aluo,
Auxit ut aetherei flamin s aura sinum.
Hinc quoque labe caret, carnemque hominisque figutam
Ossaq non labem de genitrice tulit.
Eniter ihaeso nivet quoque flore pudoris,
Ut rosa secreto virgo parensque toro.
Sicca veluttacto cum vellerore: ra manebat,
Uda vel intscto cum velere terra fuit.
Salue virgo parens, te matre, salutifer orbi
Et puer et superâ venit ab arce Dius.
Quali, le croceis Matuta cubilibus effert,
Aurea sic vultus exerit ora sui.
Mane vel ut puri referens Solluminis orbem,
Purpureo clarum spargit ab axe diem:
Aut rex e thalami procedens limine sponsas,
Cui venit auratis obvia sponsa comis.
Eia age, sic formose veni, dolcissime lesu,
Eta age, de caelo labere, sancte puer.
Pulcher ab Eois te sponse cubihbus effer,
Ibit et in terris obvia sponsa ribi
Sponsa tenebroso quae carcere vincta Tyranni
Expetit adventus tempora laeta tui.
Squalida sed quamvis, decus hos tamen addis amatae,
Ut nitidi radiis aemula solis eat,
Ultra hominum flagrans amat hanc quia sponsas amerem.
Et redimit vitae prodigus ipse suae.
Nec terrae quisquam regione, nec aetheris alti,
Vincula qui captae demere posset, erat.
At sate mente patris, summi patris unice fili,
Tufactus supplex, summus et ipse, patti:
Laberis in terras humiles e fede paternâ,


page 955

Ut repares generigristina iura tuo.
Nam tantas animo Genitor conceperat iras,
Tamque fuit iusti feruida flamma Dei:
Cuius Adam vetito legem violaverat esu,
Unde rei totâ posteritate sumus:
Ut nisi tu mentem placasses Nate paternam,
Labe carens hominum, carne sed ortus homo:
Iam stirps nostra rogis damnata furentis Auerni,
Debuit aeternâ soluere morte nefas.
Sic amor in genus hoc ultro luctatur, et ardens
Hinc furit in culpam viribus ira suis.
Par Deus hos subiens homini sociatur, et inse
Transtulit omnem iram, suftulit omne nefas.
Hic est qui prccibus lenit precioque parentem,
Morte necem soluens, integritate scclus.
Eluit hic fuso contractam sanguine labem,
Concidit irarum cuius ab imbre calor.
Conterit hic colubrum, viresque infringit Auerni,
Et superat stygii stagna profunda lacûs.
Qua vetus ad limen frustra nunc excubat Anguis,
Eumcnidesque suas occuluêre faces.
Hic animas nigro derentas evocat Orco,
Et spoliis caeli culmen onustus ad t.
Fortis ut Aegypti Moses regionibus agmen,
Duxit Erythraei per unda rubra freci.
Tum quoque iustitiam pretio sipi sanguinis emptam
Donat, et hac gratos nos sacit esse patri.
Immittitque novis spirantem flatibus auram,
Quae placido vinctas spargat amore faces.
Laetaque concussae reddat solaria menti,
Accedens alacri corda novata fide:
Quae Christi meritis et sanguine nixa rubenti,
Carpit iter caeli, partaque dona capit.
Tum similesque sui motus, Patrinque placentes,
Spiritus hic format, laeticiâque rigat.


page 956, image: delb0956

Incoat in terris, mox perfecturus Olympo,
Non cessaturâ gaudia summa die.
Haec puer ô tecum placidissime munera portas,
Hac geris imperii iam nosia sceptra tui.
Quas tibi, quis patri, quas sancto utriusque Vigori;
Incipiam grates reddere, Christe puer?
Qui Deus e caelo nostas homo tendis in oras.
Ut recrees sponsae languida corda tuae.
Ros velut aerii veniens e vertice montis,
Sicca perurenti gramina sole rigat.
Si mihi nunc essent in verba diserta canerae
Mille hominum linguae, mille hominumque soni.
Non mento possem tantas evoluere laudes,
Scilicet hic infans munere lingua suo est.
Non mihi sussicerent totius stamina secli,
Nuliaque par tantis copia rebus erit.
Vis tamen agnosci proprii tu muneris auctor,
Vis puer usque coli, vis tua facta cani.
Discutis et tenebras animorum lumine verbi,
Ex ilio, quantum mens capit aegra, pates.
Qualis Adam celebrans promissum pectore Christum
Gens quoque nostra colat, praecipiatque coli.
Lenisat ô qui das puerorum vocibus aures,
Da quoque te nostro iam puer ore cani.
Orbis opus magnum, ex nihilo quod et ante creasti,
Vincit at hoc ingens mole salutis opus.
Tusatus aeternae fulgenti e lumine mentis,
Slendor aequaevi progeniesque Patris.
Tu decor effulgens seseque tuentis imago,
Cum nec aquae, cum nec terra, nec astra forent,
Tuque parem sum mis genitorem viribus aequas,
Nec minor imperio, nec quoque laude minor.
Tuque potens verbum, telluris et aetheris orbes,
Quo pariter Flatu fecit agente Pater.
Primus et interpres reparatae pacta salutis


page 957

Orbe revelasti, consiliumque Patris.
Tum Patris e gremio nitidis demissus ab astris,
Virginis ipse subis viscera casta Deus.
Primus et es nostri qui sanguinis auctor et orbis,
Sanguinis es nostri factus in orbe puer.
Sic fragilem miro socians tibi foedere stirpem,
Esse homo coepisti, semper at ipse DEUS.
Plus loquar, assumptos semel hîc non deseris artus,
Sed Deus aeternum tu tibi iunctus homo es.
Hic natura Aupet, nec meris obsepta tenebris,
Edere consilii pondera tanta potest.
Hic pueri tantum tenues vix cernimus umbras,
Post dabit haec pulsâ nocte serena dies.
Tu sine matre DEUS, sed homo sine patre, creator,
Patre satus DEUS es: matre creatus homo es.
Has geminas vires, nostros coniungis in usus,
Plenaque diversae robora stirpis habes.
Unus utraque tamen, duplex quia lege perenni
Nexibus arcanis stirps sociata manet,
Sed neque mixta tamen, neque commutata vicissim,
Utraque sed constans proprietate suâ est.
Igne rubus veluti ramis crepitantibus arsit,
Et tamen illaesus mansit in ignerubus:
Luce vel ut splender candentis lamina ferri,
Sive corruscandifulget in aere nitor.
O favor aeterni mirandaque vincula nexus,
Ille homini stirpem iungit et ille DEO.
Foedere tam sancto vis foederis integra constat,
Quo polus est terraque iuncta polo.
Hinc patrii nostro redeunt commercia caeli,
Et gene ri nobis redditur alma salus.
Venit Eliaei nunctertia carminisaetus.
Progenies alto iam noea poisso polo est.
Ferrea quae fuerat, toto gens aure mundo
Surgit, et annorum nascitur c. do noum.


page 958, image: delb0958

Dux puer hic poenzae soluit formidine tetras,
Duxque caputque hominum, luxque nitorque Dei.
Ipse parens tras et Lex sua fulmina ponit,
Utraque nunc obitu, iustitiâque cadunt.
Eluit et sordes hac victima rore cruoris,
Mortis et hioc acies, hastaque fracta iacet.
Occidit et serpens et edentis virus Echidnae,
Et postes Erebi, versaque tecta ruunt.
Proque lacu nigro, per avitos limpida campos
Flumina lactis eunt, flumina mellis eunt.
Pinguia silvestres sudant ubi balsama rami,
Proque rubo mitis collibus vua rubet.
Lux nova Iustitiae terras nunc orta revisit,
Et pax et placidâ gratia fronte venit.
Nunc caelo terraque regit, mitique capescit
Cara Dei soboles tradita sceptra manu.
Siqua tamen suberunt veteris verstigia culpae,
Et tingentaliquae pectora sancta notae:
Nata fide pietas sat erit. dum corpore soluens
Has animas, animis oluerit omne scelus.
Cum simul aeterno perfusae lumine mentes,
Ante Deum vite secla perennis agent.
Forsan erunt etiam victi nova bella Draconis,
Atque furens imos appetet ore peder.
Acer at insistens subiget fera gutiura victor.
Vimque suam ventis lingua trisulca dabit.
Hunc ubi iam patriae stellata receperit aulae
Regia, vis captae cedet avara necis.
Sanctaque distribuet lust: atis munera terris,
Dotalis reparans arua beata plagae.
Qua sata nec pluviae, rigui nec fluminis herbae.
Vomeris aut tellus, vinea falcis eget,
Rubra coloratos nec purpura tinxerit agnos,
Veilera sed roseo sparsa cruore gerent.
Qua Deus in cunctis operabitur omnia solus,


page 959

Veris et aeterni tempora longa fluent.
Haec veteres acti cecinerunt numine vates,
Fatarecludentes orefusura suo.
Haec sugat exotiens densas lux mgna tenebras,
Quae matutini sideris instat adest.
Eque sinu patris caelique micantibus oris,
Filius hic datus est, natus in orbe puer.
Qui mens alta patris, mirandi nominis omen
A miro geminae foedere stirpis habet.
Qui restaurandae terris arcana salutis
Naucia siderei detulit arce poli.
Qui domito magnum referens ex angue triumphum,
Victor ovat, quô pax aurea rege riget.
Sen tulit haud orbis pacem, non orbis honorem
Ambiit est orbi pax brevis, arctus honor.
Hic sancto firmans aeternam foedere pacem,
Nos precio redimit conciliatque patrem.
Non nitet in gemmis, Tyrioque superbus in ostro,
Structa nec e niveo marmore tecta colit.
Lectus erat foenum, tenere praesepia cunae,
Atria stramineae culmina nigra casae.
Qua nec equi nitidi stabulis fremuere sub altis,
Cura sed Agricolae bos et asellus erant.
Non tamen hic cultus regis spoliavit honores,
Magnus is a sum mo numine splendorerat.
Nos inopes fuimus, nos labis origine serui,
Hic similis generi, sed sine labe, suo est.
Nostraque seruitio liberias inde redempta est,
Pauperieque novas hic cumulavit opes.
Quin domus orbiserat, tectum fuit arduus aether,
Et spaciosa patens atria terra dabat;
Aurea praebebat pictum laquearia caelum,
Et puer haec manibus fecerat ipse spis.
Splendor at hic, et summa novi miracula, partûs,
Quando Dei soboles virgine nara fuit:


page 960, image: delb0960

Deducunt caeli volucres ex arce ministros,
Et cunas magni circuiêre Dei.
Unus at in densâ pastoribus astitit umbra,
Occlusum septis qui tenuere gregem.
Hi tremuêre simul, tremuit simul ignibus aether,
Pura repentinas sparsit et aura faces.
Aliger excutiens trepidantum corde pavorem,
Nuntiat his dulci gandia magna sono.
Mox chorus advolitans rutilantibus aethere pennis,
Edit inauditis carmina sancta modis.
Gloria prima Deo, primi referuntur honores;
Et terrls pacem, laeticiamque canunt.
Pronus at infantem videt ad praesepia pastor.
Mollitur et vinctum fascibus esse latus.
Adstat Iosephus supplex, iterataque nati
Libat adoratis oscula Virgo genis.
At puer arridens dulcem cognoscere matrem
Incipit, aethereus spirat et ore decor.
Blandior humano flagrat cui iumine splendor,
Mitior humano pectore surgit amor.
Qui vultu caelique plagas, terraeque serenas,
Saeva procellosi quo cadit ira maris.
Tantus honor nostri est, et tanta potentia regis,
Lucida qui nutu temperat astra suo.
At pecoris custos passim Solymaeidae terrâ
Natalem pueri, visaque laeta canit.
Aeriaeque sonant Ebraeo carmina rupes,
Aura resultantes ingeminatque sonos.
Haec ea quaetangens sublimibus aethera ramis,
Arbot lessaeo germine nata viret.
Quam nec odorato frondosa cacumine cedrus
Vincat, Idumaeis palma nec orta iugis.
Huc sub grala pia venient umbracula gentes,
Maxima quam lato limite terra patet.
Qua sub utroque vident adversas cardine stellas,


page 961

Solque recurrentes tollit et abdit equor
Hic capient dulcem miti sub fonte quietem.
Numen adorantes maxime Christe tuum.
Huc nona stella viros Nahatheis duxit ab oris,
Quaeritur et patriâ regius urbe puer.
Donaque terna ferunt, aurisua pondera Regi,
Et stacten Homini, tura Sabaea Deo.
Huc ab Hyperboreis gens advolat usque pruinis.
Huc venit humenti qua flat ab axe Notus.
Huc et ab Hesperii properabunt littore ponti,
Vespere qua lassis Sol iuga soluit equis.
Nos etiam gelidis Puer alme recurrimus oris,
Qua micat e nostro moenalis ursa polo.
In cunis, pueri te verbi fasce ligatum
Quaerimus, ad sanctos procidimusque pedes.
Non datur ad gemmas fului neque ferre metalli,
Dona, nec incensis addere tura focis.
Ista ferant quibus a peregrino littore merces.
Per tumidum pottat puppis onusta fretum.
Nec cupis haec tribui satis est tibi prompta voluntas.
Scrinea sed nostri cordis aperta petis.
Ah, puer, haec nimium maculis foedata veremut
Ferte subaspectus lumina pura tui.
Sed reserare iubes: puer ô sanctissime parce,
Ecce patent oculis pectora tota tuis.
Tendis aripse manus et praefert vultus amorem.
Scilicet hoc freti munera parua damus.
Abluis aspersam proprio tu sanguine labem,
Flamine collustram scrinia nost a tuo.
Sunt tibi tura preces, accensi cordis ab igni,
Sunt grates gemmae, dimciaeque fides.
Haec Flatus tibi dona tui sacramus ad aras,
Sanct fave precibus sustineasque sidem.
Reffice iu fracta teneras in arundine vires,
Semextincta nouâ concute lina face.


page 962, image: delb0962

Flaminis et acrâ dispellens luce tenebras,
Iustrue praeceptis corda subacta tuis.
Laeta quibus crescens fidei tibi frondeat arbos,
Quam neque viturbo, nec ruat imber aquâ.
Eluctara novas sed te cultore sub auras,
Grata renascent munera fronde ferat.
Annuis ô plocidusque venis, gaudesque rogari,
Summe Deus, Rex ô mitis, et alme puer.
Dicito iô laudes, Puer hic apparuit orbi,
Nostrâ stirpe Puer, Sed potiore Deus.
Ille patris verbum nostris habitavit in oris,
Vidimus unigenae splendida facta Dei.
Quem iuxta plenis decurrit gratia rivis,
Promifsisque comes stat sua iuncta fides.
Cernite dininos pacatae frontis honores,
Labraque purpureis fulgidiora rosis.
Ridet amor vultu quô circum cuncta serenat,
Suaviter et molles subrubuere genae.
Porrigit en tenerasque manus et brachia cunis,
Invitantque suâ lumina pulchra face.
Vestra recens, pueri, nunc oscula iungite nato,
Oscula tom roseis figite mille genis.
Hic puer e caelo sacris natalibus alto
Munera mille refert, gaudia mille patit.
Hic vetus Herculei cesfet nunc fama laboris,
Et sileant fictis sacra peracta Deis.
Hic tener in cunis manibus Puer opprimit anguem
Cuinon safficiens viribus orbis erat.
Ergo tibi merito Puer hos Geramus honores,
Nostra iuves praesens flawine sacra tuo,
Ut tibi fumante referamus cotdis ab arâ
Cum precibus grates, cum probitate fidem.
Tu reprimas, diro colubri qui sanguine na i
Arte premunt verbisemina, Marte petunt.
Frange feras Moscique minas Tureaeque furentis,


page 963

Pelle famem terris, corporibusque luem.
Maxima sed latum celebrentur facta per orbem,
Auribus et nostris vox tua dulce sonet.
Haec ego cael esti memorans de prole canebam,
In maris Arctoas qua fluit Albis aquas.
Quae teneris soboles tua discat Adolphe sub annis,
Ipfe doces sanctas quam resonare preces.
Et natum celebrare Dei, qui missus olympo,
Edncat hîc regno pignora chara suo.
Interea pueros terris tibi sacra ferentes,
Aspice nos caeli de regione puer.
Amplexuque tuo verboque sonante fruamur,
Nostraque non alius pectora tangat amor.

PHOENIX. Ad Hectorem Mithobium.

Construit ut Phoenix ad solis lumina nidum,
Et flammas alis suscitat ipse suis:
Mox se sponte suâ medios immittit in ignes,
Mcmbraque sicreparat morte renata sibi:
Non aliter flammas patriae dum sustinetirae,
In cruce casus homo victima Christus obit.
Surgat ut humanum genus atrâ morte peremptum,
Corporis ut reparet mortua membra sui.

In imaginem Tristitiae.

Quae fugiens hominum coetus, loca sola pererras,
Arida semeso pectore Tristitia:
Quam cinvere dolor, furiae, suspiria, curae,
Intempestivae votaque cruda necis:
Quid transacta tuo, quid corde futura voluntas?
Utraque cura nocens, utraque cura nihil.
Nam transactorum manet immutabilis ordo,
Ferrea nec poteris fata movere loco.
Numina prospiclent de rebus at ipsa futuns,
Hîc omni vana est et tua cura nocens.
Ne luctu te saeva coquas; ve: um obu a periten.


page 964, image: delb0964

Naturae et fati legibus obsequium.
Quaere nec ulterius, sed ages praesentia recte,
Quisque volens propriâ sorte beatus eris.

De fortunae intquitate. Experientia. Ratio.

E. Quis status hic? an erunt virtutum praemia poenae?
R. Praemia fert semper sors ea coeca bonis.
E. Cur ca saepe malos ad culmina tollit honorum?
R. Ex alto ut gravius culmine praecipitet.
E. Quae sortis medicina malae? R. mens conscia recti.
E. Quid precii, si quis rem bene gessit, habet?
R. Ipsa sibi virtus precium iucundaque merces,
Numinis haec summi tuta favore manet.

In obitum Philippi Melanthonis.

Cessit ut emeritus vitae statione Melanchthon,
Lenis et astrinxit corporis ossa sopor:
Qui Sophiam et dectus Germanis tradidit artes;
Sacra tenent priscum quo duce templa decus:
Qui tulit egregias tot in uno pectore dotes:
Quot nunc vix bominum pectora mille gerunte,
Ad caelum rediit pia mens: humus ossarecept:
Orbis sed famae non satis unus erit.

De eodem.

Toller mors fuerat doctum conata Philippum,
Quique leni movit Sclavicus arma furor:
Sed iplendent magis atque magis pietasque fidesque,
Spirar et e scriptis vis animosa viri.
His vinit soperatque prus post fara Melanthon,
Turpiter et victi morsq furoque cadunt.

In Imaginem Ioachrmi Camerarii.

Tale decus cani pra fert Camerarius oris,
Hos Froncos habitus, tegmina prisca, senex.
Pro doctae effigie mentis, quae nescia pingi.
Gluria Romanitota sit eloquii.
Sint Mutae Charites, Phoebus, Parnassus, Athena,
Sociatica potior, vitaque sancta, domo.


page 965

De Georgio Sabino.

Labitur ut vitreâ rivus pellucidus undâ:
Vere novo Zephyri mitis ut aura sonat:
Sic fluit et culti nitidissima vena Sabins,
Siclenes numeriverbaque blanda sonant.
Flribus et var is ut amoeaus pingitur hortus,
Floribus aspersis sic ea scripta nitent.
Haec mirâ Ausonii capti dulcedine vates,
Haec rigide censens Gallia docta probat.
Sic volat auratis super aethe e Pegasus alis,
Quem clypeo vatis Carolus indiderat.

De Iohanne Stygelio.

Gloria Tyrigetum generoso pectore vates,
Scygelius, Phoebi pieridumque comes.
Cuimina Parnassi quem duxit ad alta Melanthon,
Cuius semper amor curaque magna fuit,
Sala redundanticomplet velut agmine valles,
Tales inexhaste flumine vena subest.
Vena Medusaeo fundens defonteliquores,
Qui dulces Italis vatibus esse queant.
Huic data Pelignae vis est et gratia vocis:
Osphaeam credas quem resonare chelin.
Hic Libani sacras duxit de vertice nymphas.
Et stupet Ausonios Iordanis unda modos.
Vallibus Elysris non hic post fata moratur,
Sed dedit Uranie serta locumque polo.

De Helio Eobano Hesso.

Quantum est ingenio famam meruisse perennem!
Niti necopibus nec sepulchro splendido!
Nen fuerat dives vates Eobanus, at ille
Animi viget clarus per orbem dotibus.
Nec regit exuvias moles operosa sepulcti,
Sed Arcghimedis vepribus septum utfuit:
Cespite sic regitur vatis quoque vile sepulchrum,
Qua templum Elisae splendet Hessico iugo.


page 966, image: delb0966

Dat Deus huic caelo restantia praemia; terris
Merces sibi virtus et eruditio est.

De eodem.

Si tumulum spectes, numquam vixisse videtur
Laus Hessus ingens Hessiae:
Si monumenta, annos centum vixisse videtur
Victurus aeternos dies.
Nec potuit vati conferre huic Hessia laudem,
Sedipse laudl est Hefsiae.

De eodem.

Non tua pyramides vates Eobane tuentur.
Nomina, marmoreis non opus est batulis.
Non statuat opus, auriis non Hessae columnis,
Cum tua sint tumuli tot monumentaloco.
Quin monumentum unum superarit cuncta. columna
Auratas, statuas, marmora, pyramides.

De bellis civilibus.

In sua ni proprios Germania verteret enses
Viscera, iam nullo vulnere tarda foret.
Prenderet haec angues, caperetque impune leones,
Viserer et Lybanum, Niliacamque pharon.
Conficeretque lupos et acutis unguibus visos,
Et phatetras legetet curuaque tela sibi.
Carperet Alcioni quin aurea mala per hortos.
Gestaretque suâ lilia pulchra manu.
Nec Româ inferior quondam foret: at quibus illa
Perdomuit, nunc his viribus ipsa ruit.
Sic Aquila, heu proprias agnosco in vulne pennas,
Alata quoddam cu pide fixa refert.

In sepulchrum Alberti Crantz i I. V. D. et Decani Hamburgi instauratum a Michaele Rhedero. Decan. et Syndico ibidem.

Vos sacri cineres, veterique recondita busto
Corpore quae gessit Crantzius ossa senex:
Nempe quiescetis vostrâ nunc mollius urnâ,
Quâ tenet erosu signa notusque lapis:


page 967

Non procul a templi foribus, qua plumbea ad Austrum
E tectispluvias lamina fundit aquas.
Nam pia ad hunc tumulum Michaelis cura Rhederi.
Et tabuiam et titulos effigiemque locat:
Qui nuncmagne tuo Crantzi successit honori,
In patriâ viraus quem dedit alta tibi.
Sic etiam in terris spiranti in marmore vivit
Cramtzius, et vultus exhibet usque suos.
Aethere mens superat: praeclara voluminaveram
Effigiem referunt, signaque mentis habent:
Quae procul Europaenuncsparsa leguntur in oris:
Laudat et ingenium Roma superba viri,
Saxonia indepotens ermis, et Vandalus acer.
Claret et Oceani Donia cincta vadis,
Et nive damnatos tollens Nortuegia montes,
Et calamo tantiest Succia nota viri.
Hanc quoque Germanis texit quos Insula terris
Sacratos proceres posthuma fama vehit.
Cui Pallas tumulo suspendit diva coronam,
Quae viret in clypeo, nomen honosque viri.
Canaque Mnemosyne servat monumenta peraevum,
Virtutem Phoebus Pieridesque canunt.
Sic animo facieque manet, famaque superstes,
Crantzius arctoaconditor Historiae.

Descriptis Dethlevi Langebechi Hamburg. IC.

Quam bene de longo ducit sua nomina rivo,
Dethlevus generis clara propago sui!
Ingenium, rivifons: ongo a fonte ministrat
Largifluus venâ divite vivus aquas.
Utilis hinc dulcem doctrinae percipit haustum,
Publica quem legum cura, laborque iuvant.
Saxa licet coeptis et trunci cursibus obstent,
Haud tamen admisso segnior amne fluet.
Det Deus hunc rivum late manere per orbem,
Ut leuct hinc multis limpida vena sitim.


page 968, image: delb0968

De equs aureo Burcardi Mithobis medici.

Pergameis tacitos ut moenibus in tulit hostes,
Ligneus atrifici Pallade factus equus:
Sic taciturna tuus capiti monet arma, Mithobi,
Aureus infuso nectare plenus equus.
Ille equus importat ruptis incendia muris,
Hic equus at capiti tela facesque movet.

Cistae Iohanna Holminni.

Arca capax ingensque domi est et pondere magno,
Ante fores stabant dolia quanta Iovis:
Scrinia sunt angusta etiam sine pondere magno,
Qualia vel gestet virgo tenella manu.
Arca mihilongis promissa reservat ab annis;
Scrinia sed servant praest ta dona mihi.
Semper at ista vacant et spe complentur inani:
Arca sed est dudum pondere rupta suo.
Ergo promissis ne fidite rebus Amici:
Nam longe distant praestita pollicitis.
At promissa meis ego ieddam promptus amicis,
Si modo substituant praestita pollicitis.

In imaginem Matthei Delii Rectoris scholae Hamburg.

DELIUS hac placidi spectandus imagine vultus,
Hamburgae tenuit tradita frena Scholae.
M serat hunc Sophiae niveo de monte Melanthon,
Ignotum ut nostris traderer artis opus:
Ausoniae et Graiae cultum et discrimina linguae,
Et quas abstrusas utraque servat opes.
Rexit et inftruxit studio vigilante iuventam,
Vitaque Socratio more peracta fuit.
Virtutem admirans hominum eontagia fugit,
Divitias summum qui statuere bonum.
Phoebus at huic ponens lauram Permessideripi,
Nomina cultoris iussit habere sui.

De eodem ad Apollinem.

Ipse tuum dederas cui, Phoebe, et nomen et artes,


page 969

Iunxerat et dotes larga Minerua suas:
Primus hic Aonii sontis me duxit ad undam,
Nec tanti meriti non meminisse queo.
Hinc pia deposcam, Cynthii si numina versu,
Aequivoco ignatum nomine fallo virum.
Netamen ifta gravem moveat tibi causa dolorem,
Tu mihi Phoebus eris, Delius ille mihi.

De Eberharde Deechero Musico.

Audiit ut cytharae dulces Polyhymnia cantus,
Edit ad Albiacas quos Eberhardus aquas:
Mox ait; antiquum quis reddidit Orphea terris:
Non homines tantum sed movet ille feras.
Hic sit Saxonicus; fuit alter Thracius Orpheus:
Dulcibus, ambiguum est, praestet urer numeris.

Ad Threnam fluvium.

Flumine Threna tuo qui praeterlaberis arcem,
Quâ me nunc aegrum febris anhela tenet:
Quam tibi de lacrimis nomen manantibus aptum est,
Dum crescis fletu, caerule Threna, meo.
Tempus iners viridis dum maerens duco innentae,
Saevior et morbo est hic mihi corde dolor.
Non volucrum cantus, non lustra propinqua ferarum,
Nec vitrei fontes, nec mihi rura placent.
Non sale iucandi, non blandi voce sodales,
Splendida delitiis nec monet aula suis.
Limina nel pulchrae visentes nostra puellae,
Quae capiant Ithaci corda severa Ducis.
Dum mihi non licitum est loca culta revisere Musu,
Est animo ac membris nulla medela meis.
Threna vale, et nostros tu serva ad flumina versus,
Qua patulam fagum proxima silva tenet.
Non semel arcanos ubi fudi pectore questus,
Ut valeam, liceat dicere Threna, Vale.

Pictura status Occonomici. ad Bartholdum Busch.

En duo pennigeri iuvenes splendente coronam


page 970, image: delb0970

Caelo ferunt: quod â Deo felicitas.
Hinc et Amalthaeae geminum data dextera comnu
Utrinque cingit copia rerum affluem:
Sic ditat servata fides: Hic quatuor astant
Una puellae, dispares habitu suo.
Formiois tritum gravis clipeum atque ligonem,
Fert prima; bona conquirit haec, Industria.
Altera habet clavem, quam iuxta aluearia spectas:
Servat, ut apis, quaesita Parsimonia.
Tertia sed spicas portans unamque rubentem;
Ornat benignum Liberalitas virum.
Quarta crucem librumque manu tenet, aurea frontem,
Stella ornat: haec Pietas bonos beat Vires.

De Melibaeo pastore, sine Iohan. Sturione Theologo.

Te raptum, Meliboee, greges, te pascua et undae,
Pastores etiam te doluere pii.
Stant muti maerore greges, sunt pascua nuda,
Quin et rore carent pascua, lacte greges.
At dulces nudae nuner, nunc heu sed amarae,
Pro lymphis tepidas devoluunt lacrimas,
Pastores sed laude vehunt perrura per urbes,
Carminaque incidunt undique corricibus;
Esyluis motus Meliboeus ad astra docebat
Astra sequi, in silvis quas modo pavit oves.

De Petro Chirsero Reip. Stadsanae Consule.

Indigus haud laudis, cum non agnosceret amplum
Quod merito tribuit candida fama decus.
Chirserus renuit laudem: at non optima virtus,
Cultorem passa est laude carere suum;
Ipsa sed externis famam vulgavit in oris;
Chirsorum hinc niveis. Cloria portat equis.


page 971

Ad Iohan. Traiectinum.

Sanguine mars terras, bellique tumultibus implet,
Corpora luxuries dat gula mille neci.
Seditione fuiit mucro sociosque truc dat:
Saevior est belli turbine dira fames:
Styx nigra submersos vitiis rapit atque coeret:
Obruirur tumido naufraga turba mari:
Tectaque saepe vorant rapidis incendia flammis:
Infectos subito rollit acerba lues:
Omnia vincit Eris doctorum quae mala portant
Maris, gula, mucor, fames, styx, mare flamma, lues.

Ad Theodorum Simonem.

Flos cadit, aurorae modo qui fulgebat ad ortum;
Praeterit extliens fornice rivus aquae;
Imbre natat giavide, sed mox vaga buila residit:
Frangitur et leviter splendida massa vitri;
Dulers abit subito languenti pectore somnus,
Excita cum studio est mens generosa suo:
Umbra velut speculo levis evanescit imago:
Auolat in ventos missus ab ore sonus:
His citius cadit omnis homo, licet omnia fluxa,
Flos, aqua, bulla, vitrum, somnus, imago, sonus.

Ver.

Flos oritur, primo quem vere Favonius afflat;
Cum certat modulans Daulias inter aves:
Induitur foliis procera virentibus arbor,
Levis odorato rure susurrat apis:
Muscoso saliens fons limpidus exit ab antro,
Proxima Pleiadibus fidet et alma Venus:
Mollibus herba toris viridantia pascua vestit,
Mugit et in riguis vallibus ore pecus.
Omnia floridulam pingunt haec vere inventam,
Flos avis, arbor, apis, fons. venus, herba, pecus.

Aestas.

Flace secat nitidâ flaventes messor aristas,


page 972, image: delb0972

Et sub sole viros torquet anhela sitis;
Nuda ferunt passim congestos arua maniplos,
Statque coronatis crinibus alma ceres:
Plauftraque tune onerant gravidae stridentia spicae:
Personat et strepetis nota cicada sonis:
Solis ab ore Leo, Sol ardet ab ore Leonis,
Implicat his flagrans lumina saeva Canis:
Sicca viros solidis designat viribus aestas
Falx, sicis, arua, Ceres, spica, cicada, Canis.

Autumnus.

Nux legitur pueris matura sub arboris umbrâ
Et bos detonso gramine pinguis abit:
Plena rubet sese flectentibus vua racemis:
Vuida dant spumans sub pede prela merum:
Saltibus errantes porcos glans nutrit in altis:
Arbor et aeriis intremit alta pyris:
Suave coloratis arbor niter ardua pomis,
Crasso securiferâ sus cadir icta manu:
Cuncta sub Autumno maruros dantur ad usus,
Nux, bos, vua, merum, glans, pyra, poma, sues.

Hiems.

Construit Halcyone seros avis aequore nidos:
Cum glaciet fluvios frigore densa tegit:
Incidit hirsuta cum nox longissima brumae,
Aegoceri toruum sole petente canut:
Horret per silvas, perrura, pruina per hortos,
Et densae volitant alba per arua nives.
Decrepitam depingit hiems inamoena senectam,
Halcyone, glacies, bruma, pruina, nives.

De studio Philosophico. ad D. Sebastianum Bergen Sonatarem Hamburgens.

Suave, renmascenti sub vere per arua vagari:
Suave, recens natam carpere mane rosam:
Suave graves epulis mensas cum vina coronant:
Suave sub argutâ cum sonat aute chelis:


page 973

Suave, nemus vitreâ fons sicubi perstrepit undâ
Suave virescenti ponere mewbra toro:
Suave, novis ridet cum frondibus hortus et herbis:
Suave, modos varicos cum vaga promit avis:
Suavior est Sophiae doctrina, nec ante serenda
Ver, rosa, vina. chelys, fons, torus, hottus, avis.

De eiusdem nuptiis.

Dulce quidem rutilis superat fulgoribus aurum:
Dulcis et aspectu est lucida gemma suo:
Grata Ceres plenas campis quae praebet aristas:
Grata nitet variis vestis et apta modis:
Iucunda est, per quam redolet vis thuris, acerra.
Iucundus vino qui lavat ora scy hus:
Gratior est thalamus: dulci superantur et usu
Aurum, gemma, Ceres, ucstis acetra, scyphus.

Ad Eberhardum Tuvestrengium, I. V. L. reipubl. Hamburgens. Consulem.

Qui premeris gravium civili pondere rerum,
Et Themidos tractas munera sacra Deae:
Otia qui raro capias modo libera vatum;
Quae tu dans aliis subtrahis ipse tibi.
Tu quoque par fueras venerandis ore poetis,
Quos tulit Ausoniis Teutonis ora wodis.
At tibi utrumque Deus tribuit, quo munere flores
Iure fori sacris Pieridumque choris.
Illud donat opes, et virae praebet honores:
Hoc sed mortales non finit esse suos.
Si, qui se studiis ornare fidelibus ardent,
Grata labore via est, grata labore via est.

De umbra Lyantis

Quem tacite exedit vivum dolor, umbra Lyantis
Hunc tumulum tenui puluere mista colit.
Scilicet illo suo quam corpore sparserat umbram,
Uno perpetno stansque dolensque loco:
Haec nequit a domino cineres amplexa revelli,
Consueta sed adhuc maeret et haeret humo.


page 974, image: delb0974

Heu curis hominum! mirum quod pinrima maeror
Pectora non duros transferat in lapides.

De pyris puellae missis.

Nata Iovi fuerat quondam sine matre Minerua,
Iunoni natus Mars sine patre fuit.
Belliger est tacto productus flore sub auras,
Edita sed Pallas semine mentis erat.
Ac sine patre gravis Iuno simul edidit Heben,
Lactucis ut erat improba pressa fames.
Res licet ista fidem veri superare videtur;
Non superat veri res tamen ista fidem.
Nam pyra sunt nuper languenti missa puellae.
Corpora languor abit, pondera venter habet.
Quid validum Martem? quid et Heben! quidue Mineram
Miraris? si nunc vis ea tanta pyris!

Epitaphium Miriii Aurigae.

Mirzins excedens terris quâ conditur urnâ,
Hac Aurigarum est tota sepulta fides.

De Verificatore.

Versisices inter, meretrix velut improba prostas,
Ut parias famam carmine remque simul.
Luderis cuentu: iactura utriusque dolenda est:
Nam perdis famam carmine remque simul.

Ad Iustum Politam medicum.

Hospitibus mos est fragrant is dona Lyaei
Mittere, qnos meriti candida fama vehit.
Inste, sed haec dives tibi sufficit aula potentum,
Nec mihi sunt veteri vina reposta cado.
At mihi Pegaseis haustae sunt fontibus undae,
Quae si post Bromium te relevare queant:
Prodigur has fundam, et Phoebum Musasque precabor,
Ut mihi fontis eant uberioris aquae.

Ad Seucrinum Gobelium medicum.

Dum Severine feris resonantes pollice chordis,
Post epulas referens carmina grata Deo:


page 975

Excita subsiliunt dulci mihi pectora motu,
Iucundusque rapit mesuper astra sonus.
Ut vero tali celebraris Numina cantu,
Crediderim Angelicum plectra dedisse chorum.

Ad Georgium Nigidium belli praefestum

Qui tractas simul arma manu, qui pollice chordas,
Et Martem et Phoebum consocias Nigidi.

De eodem.

Utrius es Nigidi? quoniam Mars invidet almae
Te chariti: Martite invidet alma Charis:
Hanc dirimit litem Pallas, quae Cypride pulsa,
Cum valido Charidem iungere Marte docet.

Ad Citharam

Est Citharae mihi dulcis amor, sed dulcior esset,
Si chordir semper consona corda forent,

Venus et Vinum.

Quvi Bacchum Veneremque colunt; his roboris ambo,
Mentis, opum, famae nil faciunt reliquum.

Insigne Meinhardi Crogeri. Sicut lilium inter Spinas.

Ut medidas inter candentia lilia spinas,
Altollunt, quamvis undique fixa, caput:
Sic Satanae variis Ecclesia saucia telis,
Desensum a Christo tollit ad astra caput.

Aliud.

Inter ut hamatas stant candida lilia spinas;
Sic pius in mediis statque viretque malis.

De Amicitiâ Werneri et Christopheri.

Qualis inest animae dulci cum corpore nexus,
Cum sine discidio cum sine lite manent:
Uernerum similis Cornero iungit. Amoris
G Nexus, et in geminocorpore pectus idem.

Vita Christianorum.

Christus amor nostri? Christi qui servat amorem,
Strenuus hic vitae nulla pericla timet.


page 976, image: delb0976

Per varios casus, Per mundi mille labores,
Tendimus in regnum Maxime Christetuum.

De Auicula ex Insula Canaria delata.

Daulias in silvis: frutices canit inter Achantis:
Aeriis volitans cantat Alauda plagis:
Alta sedens quercu resonat fringilla virenti:
Allicit et propriis quaelibet usa modis.
Mittit ab Hesperio Cannaris at insula ponto
Flexibus innumeris quae modulatur avem.
Aemula nostrates haec pronocat ore volucres,
Unaque pro nostris quattuor esse cupit.
Aut fallit suavis peregrinae gratia vocis,
Aut apte nostras haec imitatur aves.
Quidquid erit: nostras quo molliter ore lacessat,
Germano aeternum gaudeat ipsa solo.

Vulpecila.

Esuriens viridi conspexit in arbore vulpes,
Quae fuerant grato tincta rubore pyra.
Calsida mox iterat villosae verbera caudae,
Arbor ut incussis intremat alta comis,
Nulla sed immoto videt ut pyra stipita labi:
Nec volo, sint acida haec cum pyra prorsus, ait.
Tu quoque te cohibe quem virgo recusat amare,
Et dic, non est haec pulchra upella satis.

Epitaphium Adolphi a Volma, Reipubl. Stadianae a secretis et Margaritae uxoris.

Hic pia cum charo sita Margaris uxor Adolpho:
Raptaviro tamen haec sed prior uxor erat.
Quando calens animo, vir corpore languidus, inquit,
Sic mea vita cadis: sic tua vita sequor.
Ut nunc in gelido condo tua membra sepulchro,
Sic condo in membris mesimulipse meis.
Christe Dei fui, tibime commendo meosque,
Coningis adiungens ossibus ossa meae.
Ut torus unus erat: cor et unum: corpus et unum
Vitaque ut una fuit, mors sit et una prccor,


page 977

Iunxit Amor thalamo: tumulo mors iunxit et uno,
Una tulit, vitae reddet et uny dies.

Ex Graeco Platonis.

Forte Venus Musis: Venerem colitote puellae:
Aut meus hic in vos arma parabit Amor.
At Musae Cypridi: stolida haec age spicula Marti:
Nil puer hic in nos iuris habere potesi.

Casus Quo quidam ex suâ matre et seipsa susceptam filiam duxit uxorem.

Nata, parens, frater, socer, uxor, virque, generque,
Neptis et haec genetrix, hic avus haec avia:
Nupta, socrus, natus: numero non multa putabis,
Tota, sed hîc tantum corpora terna, domus.
Sic Cynirae perhihent arsisse libidine Myrrham,
Et patris infandum nocte subisse torum.

In rogum Didonis.

Ignibus ardebas vivens, et tota madebas
Fletibus, ut Dido te miser ussit amor.
Ignibus ardebas moriens et tota fluebas
Sanguine, cum gladio concidis atque rogo.
Et lacrimas sanguis, flammas et flamma secuta est:
Sic miser haud unâ morte necatur amans.

In tumulum ditissimi cuiusdam et miseri.

Haberet hic cum cuncta vitae commoda,
Nec sese haberet, perdidit tunc omnia.

Aenigma.

Dicite vos nuptae, quibus in regionibus uno
Nata simul virgo est, factaque nupta die?
Cumque suae nondum vitae compleverat annum
Quae sobolem genitrix edidit? Eua suit.

Aliud.

Dic age, dura cibus quando ieiunia sensit,
Passaque lympha sitim est, lassaque facta via est?
Appellat se Christus aquam panemque viamque:
Quem subiere fames, languor et arcte fitrs.


page 978, image: delb0978

Aliud.

Conspexere duae venientem forte puellae
Rure senem: cum sic altera voce refert
Ecce pater tuus, ecce meus, meus atque tuus vir,
Idem utriusque pater prolis, avusque venit.
Tum senior: salue utraque filia et utraque coniunx,
Salue et uterque mihi nate et uterque nepos.
Excipiunt nuptaeque virum, nataeque parentem,
Et patrem agnoscit natus, avumque nepos.

Literae Commendatitiae.

Chriserus celebri me commendarat amico,
Chartaque multiplicis plena favoris erat,
At laudatrices casu periere tabellae,
Laus omnis periit quam tenuere simul.
Si valet in fragili tantum laus scripta papyro:
Nil fateor laudis iam superesse mihi.

Auarus.

Aurum et opes et lucra freti miratus avarus,
Omnia momento quae periere levi.
Non ita dura chalybs rapitur magnetis ad oram,
Appetit et fitiens nonita messor aquas:
Quam sitit et rapitur studio malesanus liabendi.
Divitiae nimium cui placuere semel.
Atergo insequitur Nemesis noctesque diesque,
Abdita sub tenebris famaque et ossa latent.

Ad Hermannum Tontanum.

Musae tenellae et delicatulae modos.
Quibus canis tori iugalis gaudia,
Optata lux mihi legendos attulit,
Pontane duros inter orte Saxonrs,
Sed mollibus testudinis tuae sonis
Mulcens simul trahens et ipsos Saxones.
Qua se videndam Musa dulcis intulit,
Vestis sinus implebat aura candidae,
Comaeque odorato vidcbant vertrce.


page 979

Passu sed illa claudicabat impari,
Formae sed hoc multum decoris addidit,
Hac mollius nihil, nihil venustius,
Se fassus audinisse Phoebus ad vada
Permessidos ripae vel Hippocreniae:
Namque in tuis Pontane numeris hic suas
Horae manus lavere et almae Gratiae.

De Muscâ sculptâ in aureâ phialâ Henriei Ranzovii.

Quae delicatas semper ambii dapes,
Nec verita mensam adire musca Caesaris:
Non alite ullâ laesa sum, nec araneâ,
Mortem sed ipsa mî Voluptas attulit:
Fatoque longe functa iucundissimo:
Summersa vino, ac condor auro mortua.

Idem Aliter.

Aurato in Cyatho dum corsica gusto, nequivi
Suavius exstingui, splendidiusque tegi.

Aliter.

Quae lautas ego musca dapes libare solebam,
Nec semelin mensa Caesaris hospes eram:
Non rostro me fixit avis: nec aranea telae
Implicuit, nec me flabra dedere neci:
Nobilior mihi mors, preciosior urna: Lyaeo
Mersa cado, aurata condor et in phialâ.

Aliter.

Musca volans circum regalis fercula mensae,
Pocula nunc gusto, nunc ego gusto cibos:
Non mecondit humus: nec avis, nec aranea laesit:
Aurea dant tumulum pocula: vina necem.

Aliter.

Lautitiis inhians, et dulci musca Lyaeo:
Mortem hausi in vinis, aurum habui tumulum.


page 980, image: delb0980

Ad tumulum Luciae Filiolae Iohan. Rolabis.

Lucia sidereafruitur virguncula luce,
Quae dum vixit, amor spesque parentis erat.
Maiori tamen hanc dilexit Christus amore,
Lucidior cuius Lucia luce nitet.

In ingratos.

Qui confert benefacta molis aut praestat honorem,
Ignotis canibus porrigit ille cibum.
In bene promeritos sic hi convicia spargunt,
Ignotus dantem ceu petit ore canis.

In obitum Alberti Tuvestrengii, Philosoph. et Med. Doct.

Ver brene, flos brevior, sed vita brevissima nostra est,
Virtus, ingenium, gloria, fama manent.
Et Sophiam, et medicas coluit Tuvestrengius artes,
Mors mortis, vitae vitao; Christus erat.

Ad Henricum Copium.

Hic placet, in terris lecti qui servat amorem:
Hic placet in dulci cui stat amore fides:
Hic placet, est hilaris gravitas cui cognita vitae:
Hic placet, hic cui dat pignora clara torus:
Hic placet, est niveus simplex cui pectore candor:
Hic placet, officii quem datus ornat honor:
At placuit magis in caelo Clatis alma sequuntur,
Lectus, amor, gravitas, pignora, candor, honor.

Ad Turturem suum.

Turtur delitiae meae nigelle,
Qui mî saepius excutis molestas
Tristi e pectore cogitationes:
Qui cum ludere, cuique ferre grana,
Er lectum soleo parare arenâ:
Qui mensae atque humero involas vocanti,
Psillaco mage chare turtur Indo:
Qui spectacula comicosque ludos
Dulcis coniugii atque casti amoris,
In magno velut exhibes theatro,


page 981

Sub paruo lare quâ colo Camenas,
Dulci cum pare colloquens amantes
Grato murmure blandulisque ocellis:
Amplexum referunt subinde et alae.
Iunctis oscula personantque rostris;
Qui monstras quid amantium sit ardot.
Quid fides in amore coniugali,
Numquam solus edens, cibensue solus.
Qui vel cum pare grannlum minutum
Partiris, simul avolas aquatum.
O insignis amator et sidelis:
Tu vita alliceres tuâ ad iugalis
Vitae gaudia bellicam Camillam,
Vel durum Hippolitum feras sequentem.

De eadem mortuo.

Lugete ô volucres, piique Amores,
Turtur mortuus est mihi tenellus,
Quem plus ipse oculis meis amabam:
Hunc nudum reperi sub arbore alta.
Quem diu propriâ manu cibavi
Et gutas vittei dedi liquoris:
Qui me tam bene noverat, sub altis
Quam nosset bene frondibus parentem,
Si denso in nemore educatus esset.
Qui si tristis eram, simul gemebat,
Sin laetus simul ipse lusitabat:
Qui circum volitans et huc et illuc,
Nec sub sole patentibus fenestris,
Furtivos meditatus est volatus.
Nunc orcus niger arcet. heu, misellum.
Qui bella omnia devorat baratho,
Et bellum mihi turturem voravit.
Quem tantum haud doleo, simul sed ipsam
Consortem viduam gemo telicta.
Quae nec fiondibus in sidere sparfis,


page 982, image: delb0982

Nec iam granula iacta eurat ulla,
Nec sitim positâ levare lymphâ,
Luctu et tabe peresa tota amoris.
Sic am bo duplicant meum dolorem,
Ille, quem scio iam perîsse dudum,
Maec, quam nunc video periretotam:

De Fundo suo.

Non silvae mihi sunt comis opacae
Lustrisque Horridulae, quibus vel apros
Hit sutos agitem, levesque possim
Altis cornibus excitare ceruos:
Non alo accipitres, canesque odorqs
Ut vener leporem patente campo:
Nec fremunt stabulis equi sub altis:
Nec sunt praedia, vinearque laetae,
Pisco sive lacus, nec hortiamoeni,
Nec pratum nec ager ferens aristas:
Nec mulcet mihi corda suanis uxor?
Vel quid quid sibi postulat Voluptas.
At mî parnus erat benigniotis
Census ingenii, huicfabaris adens
Iusti pondus, ad abditos Dearum
Recessus aditum mihi paravi.
Hae tum pollicitae suos amores,
Concedunt cupido fores apertas,
Secretisque aditis opes recludunt,
Thesaurosque vetustioria aevi.
Lustravi si mul hîc amoena tempe,
Prataroscida limpidosque rivos,
Et canis habitata stagna cygnis:
Ac hortos Sophiae petivi amoenos.
Tunc mihi proprium dedere Musae,
Quem fido colorem labore fundum,
Hunc pattim in Sophiae situm recessu,
Partim ad fontis aquas situm Dearum


page 983

Et Phoebi nemus: ergo fundus ille, est
Iam fundus mihi, praeduim est, et horti,
Piscinae viridaria, atque silvae.
Cerui, apri, lepores, equi, canesque
Agri, palcua, rus, opes, voluptas:
At pro coniuge sunt piae Camenae,
Quae talem mihi tradidere fundum,
Parte cuius amoeniore primis
Haec mi Silvula pullnaluit annis.

De Philippe Melanthone.

Vis verbo? Sophiam, atque veri amorem.
Artes Palladias, uttasque Musas,
Tres linguas, charites, patremque vatum,
Exemplum pietatis atque henesti,
Candorem quoque saeculi? MELANTHON.

Ocelli Hippolyta.

Quae fax ô violenta? quae coruscas
Irrupere ibi flammulae per auras?
An sie Hippolytae micant ocelli?
An sic flammarelucet, haud ocelli?
An nequam Veneris puellus ille
Infistiumediis puellae ocellis
Missisque aureolis manu fagittis,
Imum cor mihi vulnerat sagittis
Ille, Ille hand dubie, proteraus ille
Formosae puer insidens Lacaenae
Musit spicula caesiis ocellis.
At parce Hippolite meis ocellis:
Cum flamma exilit e tuis ocellis,
Tum mî corsimul intimum peroreus
Molles lambit in ossibus medullas:
Cum sint arridulae magis medullae.
Quam sunt torridulae per arua aristae,
Cum furit caris aestulosus aestu.
O claude Hippolyte tuos ocellos,


page 984, image: delb0984

Qui flammis hebetant meos ocellos,
Imo urunt penitus meos ocellos,
Qui lucent velut alma manc Cypris,
Sed urunt velut ipse Phoebus urit,
Hoc cor, hos oculos et has medullas.
Sed tandem bene habet puella, parcis,
Flagrantesque finu recondis ignes.
At quae nunc mihi nox repens oborta est?
Quae circum horridulae volant tenebrae
Umbrâ praepete fusculisque pennis?
Quin, ô quin retege, ô puella vultum,
Lucentes retege ô puella ocellos:
Mox umbrae fugient tenebricosae,
Et mi fax referet corusca lucem.
Malo scilicet ô puella malo
Isto lumine centies peruri,
Istis quam semel obrui tenebris.
O numquam bene sana mens amantum?

De Magalosâ nave sueciâ Anno 1565.

Portentum Magalosa vasta Ponti,
Quae vicit Magalosa nuper arces,
Armis, milite, ligneisque muris,
Mole, fulminibusque machinarum,
Altae cui freta perstetere fossae:
Bellantle Magalosa spes Erici,
Sutgens Geliferis ad estra pinnis.
Quae duxir Magalosa Marte nomen,
Par vel nolla fult quod huic carina,
Postquam Pailadis utte stiucta divae est,
Dit matis stupuere, maximanique
Miraeli freta sustinere molem.
Fatum navis ut ederet rogarunt
Neptunum, matis haec peribit undis,
Dixit, quod simul sudiisset ater
Vulcanus tamido profatut ote.


page 985

In navi meus hac laber, meique
Sudores fuerunt, in igne coctas,
Tot cannas ego tot pilasque fudi,
Et ni fallor, ait. petibit igni:
Atque hunc Mercurius modum probavit
Euentus sed utrunque comprobavit,
Dictum Mulciberis Dei et Marini,
Nam fatum pariter duplex subivit,
Hausta est proa vadis, ad igne puppis.
Sic flammis Magalosa victa et undis
Portentum Magalosa vasta Ponti.

Metamorphosis eiusdem.

Aeneae perhibent fuisse puppes
Conversas pelago in Deas marinas,
Et nymphas vitreo natasse ponto.
At quam te Magalosa vasta dicam,
Quam saisis faciem induisse in undis?
Cum rexte Fridericus ense victor
Undas iresub aequoris coegit?
An saxum latitans tumultuoso
Dorsum immane mari? vel aspra stabis
Cautes, fluctibus altior refractis?
Qua phocae recubent, sonetque concha
Triton per vada Balthici profundi:
Qua Proteus Speculâ sedens acutâ
Pecus turpe recenseat per arua.
An ponto nova Scylla tu latenti
Sorbens gutture concoques carinas?
At tu nec scopulus Iatensue saxum,
Nec puppes nova Scylla tu vorabis,
Sed tu maxima Balthicum per aequor,
Sub coeco Magalosa mersa fluctu,
Celso cospiciere Nympha vultu,
Quâ non grandior omnibus sub undis,
Cumnymphis placido freto natabis.


page 986, image: delb0986

Neptunus tibi dat novam figuram.
In crines ablere mox rudentes,
In longos simul hinc et hinc lacertos
Antennae, simulneque colla mali:
At rostra in faciem, inque pectus amplum
Moles ardua vertitur caripae:
In plantas pedis ipse clanus xit.
Hanc ponti Deus, accolz vetusto,
Amplexu Galathea quam repellit.
Iungit counnbio suo cyelopi.
Ut simul Magalosa vasta lectum
Scandat et Polyphemus altus unum.

De se ipso.

Ut maerens avis et vaga et tenella,
Cum squalent nive rura candicanti,
Stat nudis spoliata silva ramis,
Canas pro foliis ferens pruinas:
Ut maerens avis et vaga tenella
Seu cassita in agro, rubisue achantis,
Seu luco philomela dehtescens,
Mutae omnes hiemis gravi rigore,
Solae omnes rehdent, hobentque rostrum
Defixum horridolie fuis sub alis:
Sic maerent quoque figidae latentque,
Et silent steriles meae Camenae:
Dum we Parthasio sub axe, Durae
Exercent hiemes, mororque lentus
Qua terra breviore separantur
Fluctus occiduique Balthicique
Nec caelo neque gente prorsos aequâ,
Non hie sponie moror, liced retardent
Spes promissaque; sed semel libebit
Sub tardo effugere hinc mihi Boote.
Tunc vernans imitans sono volucres,
Mites liberius canam por auras.


page 987

Ad Iohann. Benzium Mod. Dost.

Quae sit Musica, qui ioci, requiris,
Et qui sint lepidi mei sodates,
Dum viuc streperâ inquietus aulâ.
Dumque absunt domini bonique amici
Matutina meas venit sub aures
Vox diversa canum sonans per aulam.
Quales per medium lupi Decembrem,
Quorum vix saturat subinde inanem
Implens ingluvies et ipsa ventrem,
Haec est Musica: per diem audiuntur
Et dirae impiae et execrationes,
Quas caelum erubeat malae et tremendae,
Spargunturque leves velut cachinni:
Sic bello ioca, bella mixta cantu.
At consortia vesperi, feroces
In coenâ socii frequenter adsunt:
Nec rixae insolitae; et feri tumultus,
Quales scilicet excitasse fama est
Centauros, Lapithas, feros Cyclopas.
Sed poclum vacuabit haud supremum
Qui curat placide quiesce noctem:
Nec qui mane salutat ore blando,
Idem est ad positam tibi lucernam.
Crebra est dextera corda rara sentis.
Sic mî tertia bruma iam recurrit.
O brumam hanc melior serenet aestus?

De Georgre Buchanano Scoto.

Tantum Scotia protulit poetam,
Quamvis sit sub iniquiore caelo,
Quantum non capit ipsa tota regno.
VIX Graii et Latii tulere tantum,
Quamvis sint sub amoeniore caelo,
Quantum Scotia proturit poetam.


page 988, image: delb0988

De malâ merce.

Thais dura, eademque dira Lais,
Scylla quaeque voracior futente,
Et latrante sonantio charyboi:
Citce quaeque nocentior petaci,
Et nocente pete cior Calipso,
Sirenumque dolosior cohorte.
Harpyia rapacior Celeno,
Et quid quid malum et execrandum ubique est.
Quippe tu miseros tuos amantes,
Non tantum excrucias et uris intus.
Aut mutas in apros, tigtes et ursos;
Sed omnem exuis hisce mentem et omne
His famae decus eripis, vorasque
Opum quidquid habent: neque hocce solum,
Absorbes sed et integros, retortis
Velut vortilibus patens vorago,
Carnem omnem simul exedens et ossa,
Atque in ossibus intimas medullas.
Hoc monstrum iuvenes virique cauti,
Hoc monstrum fugite, excubans in ori
Iam nune Teutonici maris propinquâ.
Haec est Thais acerba, amara Lais,
Ad quam si modo deferantur imis
Malint Syrtibus aut rapi Malaea:
Ad quam si modo deferantur, olim
Thais nil ea, nilque dura Lais,
Nil erant Acheloides, Calipso,
Circe, Scylta, Charybdis et Celeno.

De Delphine.

Delphin pinnigerae corona turbae,
Pernix caeruleae natator undae,
Iucundos hominum ambiens amores,
Seu per littora curua, seu peraltum
Spectes veliferis vehi carinis,


page 988, image: delb0988

Qui nautas comitansque lusitansque
Libras corpora saepius perauram,
Summos transiliens amore malos.
Quis nostrae dubitet tibi esse partem
Aus nostrae quoque proximam esse mentis,
Aut vim sideris ignibus profectam,
Naturae et tacitum latere semen?
Qui cantus teneres lyraeque amator,
Qui mari in medio cales amore:
Aut cum fluctibus orta Cypris olim est,
Tum tu fluctibus ortus es marinis.
Hinc dignus merito videris inter
Caeli sidera conspici decorus.
Admirator, at euge, magne ratum
Pro magno simul hoc amore vates
Conspectus hominum tibi frequentes,
Lyrae et perpetuos sonos precamur:
Et semper tutiles polo serenus:
Et mari nimio evolans amore,
Siccâ destituaris haud arenâ,
Tunc quo vectus erat canens Arion,
Cantillans Philomela quo levata,
Delphin, Caeruleae natator undae,
Delphin pinnigeri corona coetus.

Luscinia vecta a Delphine, ex Graeco.

Horrentem Boream et frementis auras
Thraciae fugiens misella Aedon,
Immensum super aequor evolabam:
Cum mox lascula, vixque fulta pennis,
Submisse ingemui, edidique vocem.
Ad vocem mihi visus est repente,
Cano e marmore prosilite Delphin,
Qui summâ levis natans in undâ
Blanditur, fimul accipit paventem
Curuo tergore, remigatque pontum.


page 990, image: delb0990

Tum dulci exhilarata voce nautam
Demulsi medio canora ponto,
Pro naulo mihi vox erat: nec illud
Delphines dare poftulant Camenas.
Mendax fama mari nec est Arion.

Delphin.

Cum Delphin veheret maris per undas
Magnum Ariona, Aedonemque paruum,
Motus arte hominis, sono volucris,
Nereus, Nereidesque et ipse Triton,
Canis fluctibus evocati, eundem
Nautam, carbasa, remigem, carinam,
Spectabant fimul et simul stupebant;
Triton ante alios, suamque vellet
Permutare suâ volucris artem,
Permutare lyrâ sonante concham.

De Laeliâ.

Candida fulgentes in me vertebat ocellos
Laelia, et est geminas spargere visa faces.
Dulcibus inde fuit dignata lesoluere verbis
Ora, statim visa est tunc mihi suada loqui.
Addidit amplexus: amplexibus oscula iunxit:
Tunc animae partem sensi abiisse meae:
Ergo tuo posthac ego pectore Laelia vivam,
Et tantâ heu vitae parte carebo meae?
At partem oro tuae mihi redde per oscula vitae,
Et vicibus gratis spiritus aeger eat.
Sic mihi purpureis celebrabere suada labellis,
Si mihi erunt oculi sidera bina tui.

De eadem.

Ecce refert pulchros flores mihi Laelia: verum
Lilia tu vincis pectore et ore rosas.
Utraque sed niveus vincit sub pectore candor,
Utraque sed roseus vincit in ore pudor.


page 991

Nam cum meruerint et lilia pulchra rosaque:
Corde tuo remanet candor et ore pudor.

De Morte victâ â Christo.

Ut, quamvis cieat varios gyrata susurros,
Haud tamen, amissa cuspide, Vespa nocet,
Sic licet incutiat varios mors saeva tremores.
Altamen ereptâ cuspide victa iacet.
Victor adest Christus mortis qui spicula frangit,
Nos quoque victores mortis hic esse facit.

Officia Gallina applicata ad Christum, Luc. 13.

Incubat assidue gallina tepentibus ovis,
Excludens pullos fida vigilque suos,
Molliter exclusos tegit amplexantibus alis,
Corporaque arcano nuda calore fovet.
Aptaque deductae legit undique grana cohorti,
Duxque suâ femper proemia voce regir.
Dispersos glocitante vocat quoque gutture pullos,
Praessat et officium sedula matris avis.
Acriter accipitri miluisque rapacibus obstat,
Et rostro atque aliis agmen inerme tegit.
Sic Logos â primâ nos fecit origine mundi
Nos renovat flatu, cordaque purgat aquâ.
Hic fovet alatum verbo colecta sub umbris
Agmina, conferuat, protegit, ornat, amat.
Aetherei sucos per prata virentia verbi
Sufficit, im perio ducit agitque suo.
Congregat errantes passim, revocatque sub alas,
Seductasque suâ voce reducit oves.
Vim Sathanae contra pugnat saevosque tyrannos,
Dux armis, ortu frater, amore pater.

De Pace et Iustitiâ.

Cana Themis binas fertur peperisse Tonanti
Filielas, Pacem Iustitiamque Deas.
Haec gladium gestat cum librâ, et in orbe tuetur
Aequoiure bonos, tollit et ense malos.


page 992, image: delb0992

Altera quam longis concordia nutrit ab annis,
Alma fovet populos divitiasque parit
Tertia Relligio est, summo quam max ma patris,
Progenies caeli promisit ab arce Logos.
Haec tria flore bant alto data pignora caelo,
Cum nondum est pluniis obrutus orbis aq vis.
His etiam felix Salomonis floruir aetas:
Sed nunc heu vitiis pulsa dedere fugam.
Hinc aethertenet Astraeam: coetuque beato
Caelicolum sedem pax tenet alma suam.
Saucia relligio multo sed vulnere passim
Concidit et sociis non habet aegra fidem.
Hybris at Astraeae, Irenae successit Erinnis,
Inque locum subiit Relligionis Eris.
His sacra versantes flammam tribus. armoque subdunt,
At pulsis poterit quae tribus esse salus?

Emblema de tempore.

Clepsydra stat geminis utrimque volatilis alis,
Quam rosa purpureo grata colore tegit.
Supputat haec horas, annos notat als fugaces,
Arque hominum vitam flos docet esse brevem.
Sic breve rempus agas ut humi caeloque supersis,
Hoc monet ante oculos clepsydra, penna, rosa.

De C. Iulio Caesare.

Quando senescen ti sudierunt ferrea mundo
Saecula, tunc ferro pervius orbis erat:
Et ferro abstrusas perrupit Iulius oras,
Et summi Imperii quartus hic auctor erat.
Quique penetranti superaverat omnia ferro,
Non nrsi ferri acie victus et spse fuit.
Cumque tot effuso permifit sanguine menes
Hand siccum motiens ad styga fccit iter.

Maximilianus I. Romanorum. Imperator.

Maxima Romani quem requireret olim
Imperii, et cuius maxima facta forent,


page 993

Maximaque veheret caelo quem fama; vocatus
Maximus hic infans Aemilianus erat.
Maxima vicerunt fatale ad pectora nomen,
Maximaque invictae munera mentis erant,
Maximus hunc praeferc Fabius sibi: Iulius praefert,
Maximum et Aemilii, Scipiadaeque vocant:
Maxima nam pariter fulserunt omnia in uno,
Imperium, nomen pectora facta, decus.

De Carolo V. Rom. Imperatore.

Caesareum fuluo lunctum diademate sceptrum,
Cum cessit fato, Carole dive, tibi,
Addita tun c fuerat niveis victoria pernis,
Ut comes haec sanctum clauderer atma latus.
Submisere tibi pulctum non lilia florem,
Captaque teleni Caesare Roma fuit.
Non satis Europae, non Africa victa, nec ultra
Iam tellus Asiae, Turcaque pulsus erat:
Quin ea quae nobis obvertit America plantas,
Etfortunatis littora fluminibus:
Carnibalesque truces agnoscunt iura potentis
Caesaris et dominae mitia sceptra manus.
Quatuor imperii tanti bis lustra fuerunt,
Quaesiit ut senii tempora grata sui.
Tunc sceptrum fratri dedit imperiique coronam,
Optans sic placidum mortis obire diem.

Ferdinandus I. Rom Imperator.

Dum gerit Imperii summas Ferdinandus habenas,
Alma quatergemino floruit orbe quies:
Frater et assi duis peperit quam Carolus armis,
Pax oleae gessit fron de revincta caput.
Splendida Musarum passim monumenta vigebant,
Squalida Mars tenebris abdiditarma situ.
Tunc celebres precio decorati et laude Poetae,
Gesserunt cultis laurea serta comis:
Naturae causas latitantis acumine ce si


page 994, image: delb0994

Ingenii Caesar quaerere suetus erat:
Aurato sapiens aderat moderatio sceptro:
Auxit et hic sacrum providus Imperium.
Auocat in terea Deus hunc ad sidera caeli,
Quo nullus vita dignior orbe fuit.

De Armis Iohannis Ranzevii.

Dum certatur, uter fratrum sibi vendicar hae res,
Aurea Ranzovius quae tulit arma pater:
Mars Pallasque aderant: Prior haec, post funus Achillis
Ex armis quondam lis gravis orta fuit.
Haec neque partiri fas est non ensis ab hasta,
Non galea thorax dissotiandus erit:
Arma Thetis nato, nato Cytherea: sed haec tu
Belligero inneni belliger arma dabas,
Armorum cedit tibi ius et plena porestas:
At mihi. quae possim, munera ferre licet.
Ergo iuncta simul, cui tu dabis, alter habebit:
Armandus dono Pallados alter erit.
Tum Mars arrna humeris aptans fulgentia Paulo
Dixit: In his pugna, factaque vince patris.
Pectus ad Henrici propria tegit aegide Pallas,
Ac, opus in magnis hac tibi, dixit erit,

De Damele Ranzevio.

Mors retulit Marti, Parcas mox velle severas.
Rumpere ductori stamina Ranzovio:
Fataque mutari non posse exarserat ira
Belliges et voluens lumina torua refert:
Non ea Parcarum fuerit nunc glotia morti
Tradere Ranzovium praeveniam ipse Deas.
Miscuit in verbo denso simulaera fumo,
Flamma micat, reboant littora, terra tremit,
Acta simul volitans inopino percutit ictu
Ferrea glans frontem praecipitatque ducem
Ranzoutum stravisse ducem, non gloria mortis:
Non ca parcarum est gloria Martis erat.


page 995

Aliud.

Digna duci statuat si Dania grata petenti
Ranzovio Heroi qualia busta dabit?
Talia: Ne quoties dubiam fuso hoste salutem
Attulerit Danis nesciat ulla dies
Nec, quod vita dedit decus insuperabile bello,
Funere more pariter tam generosa tegat.

In obitum Mettae, Pauli Ranzovii filiae.

Ver erat, aetatis cum vere secuta parentem
Sub dura posuit frigida mole pedem,
Metta puellarum decorans ut stella cohortem.
Et comites ibant forma pudorque fimul:
Cum per odoriferos sub vere incederet hortos,
Carperet et violas pupureasque rosas.
Ver erit, aeterno cum vere fecuta parentem
Siderea felix ponet in arce pedem.
Claraque fulgebit coetu ceu stella beato,
Virgineos inter Metta recepta choros,
Conspicietque Deum dabiturque corona capillis,
Nobilior violis purpureisque rosis.

De Aula.

Aula quid est? splendor mundi: fastigia vitae:
Res videt Aula graves Marte togaque [(transcriber); sic: toga] geri.
Aula quid est: Iabes mundi: fastidia vitae:
Saepe malas etiam res videt Aula geri.
Curarum pelagus, vaga spes: via plena pericli:
Splendida damna: quies irrequieta: dolor.
Saepius utilius nihil est et clarius Aula:
Utilis et clara est Aula sed ignis edax.
Si quis abest nimium non percipit inde calorem,
Si quis adest propius, laeditur igne statim.
Nec prope, nec procul hinc sit, qui vult carpere fructum
Tutior omnino est, si quis abesse potest.

Ex Bachilide; referente Plutarcho.

Qui viget erecto dominans in pectore virtus


page 996, image: delb0996

Huic comes egregiae gloria laudis adest.
Siquis at ignauâ detrectat mente laborem,
Nil hic virtutis, nil quoque laudis habet.

Ex Pindaro.

Non satis est. opibus si quem fortuna beavit
Quae beat et stultos saepe fovetque viros,
At cui drua suas dederit sapientia dotes,
Hic propria demum sorte beatus crit.

De Paschasio Brismanno D.

Romanas docto servat qui pectore leges,
Foro colunt quas Teutones:
Qui tenet astrorum motus et sidera caeli,
Tenetque vim, discrimina:
Qui bene contracti conservat foedus amoris,
Colens amicitiae modum:
Has ternas Eberharte sibi celeberrime laudes,
Habere Brismannus docet:
Unus sulpitii peragit, Scaurique scientis,
Fidique munus Attici.