March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

CASPARIS CROPACHI PELSINENSIS

Bohemi. Facile imperium in bonos.

SVb iuga difficile flectunt sua colla rebelles:
Ingenuos facili conditione regas.

Cede Domesticis.

Quos ius, relligio, patriae quos copula iungit;
Cedere concordes ne sibi turpe putent.

Homo puluis.

Quisquis es, esto memor te vili e puluere natum.
Quodque iterum puluis mox eris, esto memor.


page 946, image: delb0946

De simpliei rustico.

Rusticus a parocho, fidei num Symbola nosset,
Quaesitus, vultu simplice nosse negat.
Clericus exclamat: Heu, heu scelus! ille subinfert,
Ergo ego non volui discere quod scelus est.

Mala administratio.

Si male se, clavo qui praesidet, ipse gubernat;
Quid mirum est navem non bene posse regi?
In populum commissa fluunt peccata regentum:
Hinc est quod populum tristia fata gravant.

Numquam obliviscendum Dei.

Inter opus, mensas inter, dulcemque Lyaeum,
Auctoris memores convenit esse Dei.

Bona conscientiae.

Fraudis inops, mens labe carens, sibi conscia recti,
Invidiae stimulos, duraque fata fugit.

In Floridum.

Floride, successu rerum dum divite flores,
Fortunae instabilem disce timere fidem.
Miscet summa imis, exaequans insima sum mis;
Euehit oppressos, magnificosque premit.
Sic quoque qui nunc es felici Fioridus astro,
Temporis accessu Marcidus esse potes.

In hominem nauci.

Cur quod promittis verbis, res ipsa fatetur
Esse nihil? te te sic dare verba decet.

Virtus immortalis.

Promeritum virtute decus fatalia iura
Effugit, et mortis spicula temnit honor.

Mora ingrata.

Gaudia quae differt, mora longa videtur amanti;
Et quod vel minimum tardat, obesse putat.

In Lupum.

Quis negat esse lupum, cum te tua nomina procant?
Naturae titulus convenit iste tuae.


page 947

Et risi tale malum sub ovili pelle lateret;
Omnibus invisus, fraude patenta, fores.
Nunc quia fronte tenus pietas simulata relucet,
Quam facile incautis est bibi vetba dare!

In Dolomedem.

Te quoties video, toties cor palpitat aegrum.
Cur? quia corde tua sentit inesse dolos.

Lingua praepostera.

Nunc reticenda loqui decus est nunc digna relatum
Suprimere, et summum fanda tacere decus.

Poetarum opes.

Carminibus vates nomen famamque meretur.
Quid iuvat? infamis cogitur esse fame.

De iisdem.

Semper abundamus divino carmine vates:
Attamen humanâ semper egemus ope.

Principi Megalopyrgensi.

Cura Ducum Musae quondam regumque poetae,
Et vatum in pretio praeses Apollo fuit.
Nunclyra, nunc citharae, nunc mystica turba Camenae,
Doctaque vix aliquod carmina pondus habent.
Tu tamen ingenuas, bone Princeps, erigis artes,
Unde docus serae posteritatis eris.
Unde tibi merito gratam testantia mentem,
Offerimus plaidae carmina mentis opus.
O gemmis studium et suluo pretiosius aurum;
Cui non in pretio est quod nihil artis habet.

E Germanico.

Valle sub umbrosâ viridi Philomela recessu
Arguto teneros soluerat ore sonos.
Audierat Cuculus: cur non quid possit uterque
Vocibus alternis experiamur ait.
Et me penna levat, vehit et lenis aura volantem;
Et mihi vox lepidos docta ciere modos.
Daulias arridens vanis conatibus ales,


page 948, image: delb0948

Ecquis, ait nobis arbiter aequus erit?
Quis nisi (respondet Cuculus) qui simplice mente
Ingreditur tutum lentus Asellus iter:
Ille animi rectus nulli livore tenctur;
Hunc ego iure aliis praefero iudicibus.
Cur? quia iudicium fieri de carmine debet;
Auribus attentis res ubi perficitur.
At nemo est A sino longis insignior alter
Aruibus. hic iuden ut meus, esto tuns.
Annuit arguti Cuculo Philomela canoris,
Mellifluumque prior reddit ab ore melos.
Subsequitur Cuculus feriens ululatibus auras,
O quam dissimilis vox utriusque fuit!
Et tamen Arcadici praeclari iudicis arte,
Inferior Cuculo fit Philomela rudi.
Sic hodie meritis raro sua praemia dantur;
Atque locum gnavi desidiosus habet.
Caussa est, iudicibus res non committituraequis:
Exsertis Asinus proditur auriculis.

De medicastris.

Si medici flerent quos demisere sub Orcum,
Augerent lacrimis flumina quaeque suis.

Lusus in Priores.

Quos aetas olim vocitavit prisca Priores,
Prae reliquis castâ mente fuere boni.
Nec, nisi quis virtute fuit Pietateque maior,
Censeri primi nomine dignus erat.
Nunc monachis reliquis siquis petulantior unus;
(/Usteron hunc hodie scilicet est pro/teron.

Patria contemnit suos.

Acceptus patria non est in gente Poeta,
Ille licet Phoebi digna canat tripode.


page 949