QUinovus Aoniae cupis esse cohortis alumus.
Castalioque tuum tingere fonte caput:
Pelle moram utdiscas, duro nec parce labou,
Ardua sollicito nulla labore carent.
Sedulus ingenii sopites cxcitat ignes
Nisus, ut arsuros flamina multa rogos.
Nec diffet, tacito donec pede segnior aetas
Ingruat, et lasso pigra senecta gradu.
Dum tener humor adest, et membra calore virescunt,
Incipe: non omni sidere vernat ager.
Non semper croceos fragrantia rura colores,
Necretinet virides frondea silva comas.
Si bene floruerit tepido sub sole ubetum,
Autumnus varias dives habebit opes.
Si sub nynbifero Capricorni rusticus astro
Agricolam cogit sub iuga panda bovem,
Ingemat ille licet, dum stivam immergitaratro;
Nil tamen optatae frugis habebit iners:
Ipse sed in sacrâ quaeret Iovis arboreg andes,
Falciferi renovans saecula dura Dei.
Non aliter iuvenis senio ven turus ad artes
Egregias, damno luditur usque suo.
Quid quid doctrinae capis, hoc didicisse iunabit,
Dum caput annosum ruga senilis arat.
Quae legit aestivo formica sub aethere, gaudet
Sed sub Hyperboreâ grana tenere nive.
Ne tibi spem ponant venturi crastina Solis
Lumina. cras stultos saepe fefellit avos.
Cras hoc Menalios, credo, non ivit ad Arctos,
Nec colit ignivomâ regna perusta face.
Hoc si thurilegos cras concessisset ad Indos
Isset ad aurifeil vel vada fulua Tagi;
Nil dubito nostros dudum hoc subiisse penates.
Nec iuvenum tantos praeteriisse sonos.
Sed, vereor, gentes adiit merso orbe sepultas,
Nec redit externi per freta saeva maris.
Non redit. ergo, puer, ne dic, cras prosequar artes:
Quod sapis hoc hodie, cras meminisse iuvat.
Tristesit occiduas Phoebum prius esse sub undas.
Quam te doctrinas non didicisse novas.
Sic te perpetuum decus, et quem nulla vetuftas,
Obruet, aeternâ lege manebit honos.
Omnia roscidulae quaecumque sub orbe Diane,
Vivunt, sunt fatis interitura suis:
Virtus sola meri, Divorum munere nescit:
Cumque suis Musae vatibus usque manent.
Hanc tibi mittit amans Coruinus, Flora, salutem.
Quam nisi tu dederis non dabit ipsa Salus.
Hei mihi, quam tristes peragunt ivunenilia soles,
Corda! nec in requiem nocte silente cadunt.
Nostra salus et amor, longo spes, vita, recessu,
Vivis ab aspectu, casta puella, meo.
Sine famem lemo dapibus, seu poto liquores;
Cum dape tesapio, cumque liquore bibo.
In longum hora diem, mensis mihi ducitur annum:
Haei mihi, quam tardis annus abibit equis!
Annus Nestoreo fiet vel tardior aevo,
Fiet Erythraeo segnior annus avo.
O utinam tenues faceret mihi Daedalus alas!
Esset ad insuetas impetus ire vias;
Qua nova semiruto surgit Glogovia muro,
Piscosusque vagis Odera spumat aquis.
Quam laetus nostrae properarem ad limen amicae,
Pulsando digitis ostia nota meis.
Obvia non pigro gressu mihi, Flora, venires,
Osculaque in primo limine multa dares.
Felix illa dies. nox ter felicior haec, quâ
Ibis in amplexus, Flora pudica, meos.
Interea nostris obftant dum sidera voris,
Una salus, et amor, spes, mea vita, vale.
Quam bene consuluit nostro Deus aequns amori,
Iunxit ut arsuro corpora bina foco.
Dum quoque ad ignivomum flammâ crepitante caminum.
Blanda repercussis iunximus ora genis
Talia Gnosiacae dedit oscula saepe coronae
Cecropius Theseus: talia Bache dabas.
Valia vix Sestae dederas, Leandre, puellae,
Hellespontiacas saepe remensus aquas
Talia purpureae Venert rubicundus Adonis
Iupiter Europae, Cygnigenaeque Paris.
Astra licet nebulis subduxit aquosus Orion,
Necvisa est nitido roscida Luna globo:
Quamvis insanuw spirabat turbidus auster;
Plurimus et largâ curretet imber aquâ.
Nox tamen illa fuit redolenti dulcior Hybla;
Ah certe Libycis suavior illa favis.
Non si etiam Superis convina vocatus adessem,
Ambrosiae moli cederet illa favo.
Nox mihi nimbiferâ Ganymedis dulcior urnâ.
Quamvis nectareas versa resundat aquas.
Bachica dona aderant, aderat Venus ipsa; Cupido
Torquebat placiais anrea tela mods.
Sopitum veners Bacchi liquor evocat oestrum;
Admovet ocultas aliger ipse faces.
Primo seiunctis ardemus in ignibus ambo,
Donec ab alterius flagrat urerque Sude.
Ilicet increpunit flammis magis aeftus adauctis,
Unaque de geminis est pyra facta rogis.
Tum Cythereafavens, coecae non nescia flammae,
Conserit in molli corpora bina toto.
Venerat in nostros non rustica Nymphalacertos,
Nec rudis amborum bracchia nectit amor.
Sed nimis ah, celeri mox iila recessit habenâ.
Ocior et Libyco nox erat illa Noto.
Quid tam praecipiti, vel quo cogente, avadrigâ,
Sustuleras croceas, auree Phoebe, rotas?
Quam cito mortaleis alio fugis orbe sepultos,
Et spatium in nostro longius axe trahis!
Sed me felicem, dum talem argentea noctem
Ducat veloci vecta Diana rotâ.
Fac age, Diva procor, nesit motalonga: nivales
Sic tibi non unquam frater obumbret equos
Auricomus medium dum seandit? hoebus ad axem,
Et canis aestivos efflat ab ore dies.
In nemusire iuvat, densaque iacere sub aluo,
Raucus arenosâ quâ sonat amnis aquâ.
Quaque salutiferos exhalat floris odores
Vernus, et aprico gramine ridet, aget.
Florigeta eliciunt sopitam rura Mineruam:
Sublcuat ingeniom pingue susurrus aquae.
Rure fatigativ vocant sua robora sensus;
Et capiunt vires languida membra novas.
Delia, quid nostrae vigiles exosa penateis
Urbis, in aprico gaudia quaeris agro?
Non solet in patulis tam pulchra puel a rubetis
Degere: sormosam moenia tuta decent.
Forre salutiferas dices, ibi carpimus auras,
Fessaque florigero membra levamos agre.
Sol tepidâ tortet resolutos lampade cumps,
Blandaque compositâ sidera lucefavent.
Alituum dulci resonat nemus omne susurro,
Et levis innam eros excitat aura sonos,
Candida iam surgunt in aquosis lilia pratis
Pendet ab hamatis nunc rosa pulchra rubis.
Quae prius hiberno se condidit herba rigore,
Nunc reparata novis surgit in alta comis.
Fetreas est certe durique adamantis alumnus,
Quem non frontiferum per nemus ire iubet.
Rura iuvant homines vernos spirantia odores,
Oblectantque rudes florea rura greges.
Nemo roscidulo Nymphas miretur in aruo,
Nam capiunt fortes gramen et herba viros.
Quid genus hum anum memorem? Deus axcrelicto
Feitur in agrestes, plurimus isse cases.
Nec mea Riphaeis durata rigoribus algent.
Pectora, nec Lybicae Syrtis alumnaferor.
Caspia non unquam numquam Gangetica tygris
Admovit labris ubera faeta meis.
Dicta probo: vereor tantum sub imagine ruris;
Ne foret innumero qui secat arua bove.
Hic timeo dives, nostrum laesurus amorem,
Est tibi direptae purima caussa viae.
Divitiae stolidas hac tempeftate puellas
Infecere, sinunt nec quod ametur inops.
Phocaicas croceo perfulas murice lanas
Nunc Venus, et rubil littoris optat opes.
Aurea non tales aetas quaerebat amictus,
Mollia nec placidae vellera norat ovis.
Tegmen erat durus correx, iuncique palustres,
Et quae limoso stabat arnndo lacu.
Sub Iove de hinc proprios mutavit lana colores:
Hac tunc felices veste fuere senes.
Sed nunc, usque adeo crevit furiosa libido,
Optat Agenorcos quaeque puella sinus.
Outinam numquam, Tyriâ fabricata bipenni,
Isset in Assyrias cerula pinus aquas!
Aut si Sarmaticas venturuw ducat in otas
Ostrum fluctivagis obrueretur aquis.
Hoc primum timeo hocetiam est quod saepe tremisco.
Ipse amor in mediis ne obvius iret agris.
Saepe Cupido leves gestat per rura pharetras,
Et celer um brosis vibrat ab arboribus.
Illic si qua cius fuerit bene nympha sagittis
Saucia, gramincâ deinde quiescit humo.
Sic cadit Oenone Phrygium complexa maritum;
Oenone idaeis cognita vitgo iugis.
Inachus in Silvis formosam perdidit Io;
Perdidit Orythiam Attica terra suam.
Infernus Siculos errantia praedo per agsos
Cepit Eieusinae pignora cara Deae.
Iupiter antiquo sic cepit Agenore natam.
Stipat ubi croceris vimina lenta rosrs.
Idem Parrhasiâ mansit de virgine victor.
Et tu caelesti, Delia, digna Iove est.
Non equidem invideo tibi si Deus ipse pudorem
Auferat: humanos tu modo temne toros.
O numquam referat mihi fama, cupidinis arcu
Te laesam herboso procubnisse solo!
Talibus ite procul sermonibus, ite, nefandis,
Ne talis nostrâ rumor in aure sonet.
Me prius hinc rapidus desertas turbo peroras,
Euehat, ignoto meque sub axelocet.
Quâ genus Ethiopum, sitiemi admota calore,
Oceani refluos potat adusta sinus:
Quâ vel, Hyperboreis adiuta Aquilonibus, atctos,
Spargit ad Hippophagos vellera cana Scytas.
Num tibi Stygis sorores
Rabiem, Maure, ministrant.
Quod tuam manus, puellam
Duro verberat ictu.
Nonne pulchri te abstinere
Candor cogit ocelli
Ver rubor per ora casta
Niveo lactere fusus?
Sit satis bibisse largo
Lacrimas imbre profusas,
Flente qui furit puellâ,
Saxo durior omni est.
Forsitan pio parentum
Non est sanguine cretus:
Faeta teleaena partu est
Libycis nixa in arenis;
Ant in aequoreis procella
Genuit te alta charybadis:
Vel Scy harum inhospitalis.
Tellus proxima Ponto
Quem gelu coegit asprum
Glaciem ferre rigentem.
Siste pectus inquietum,
Tenerae et parce, marite.
Ne tuos ruant in artus
Saevae spicula Divae.
Nam Venus superba inultum
Scelus haud linquit amoris
Inter Sarmaticos gloria principes
Rex Alberte, sacrâ nate propagine:
Quis testudineam Pieridum lyram,
Lesboum et solitus tendere barbiton
Dicit magnanimi robora pectoris,
Quo tu, noctivagisideris, et nivis
Hibernae patiens, milite Martio,
Iuxta pisciferi prata Boristhenis,
Ausus Cimmerios fternere Bosphoros?
Fecisti populo foedcra subdito.
Non illis validi specula bracchi;
Hircanâ vel equus rigride promptior
Prodest, vulnificâ aut atcus arundine.
Quicumque ad Tanais littora frigidi
Degit, vel Scithycum frigus abhorruit,
Euxini penetrans aequora gurgitis;
Formidat trepido pectore te ducem.
Robustus duce te Sarmata prospcros
Soles emerito ducit in otio.
O portus patriae; et magna salus tuae,
Qui aequas Martigenam pectore Romulum.
Et multos superas, numine Palladis,
Marcellos, Fabios Fabricios simul,
Coruinum placido respicias tuum
Vultu; et quae dederit fonte Polymnia
Parua e Castalio suscip munera.
Virtus te solium ducet ad aetheris,
Unde a flammi vomis facta Cyclopibus
Mittit sidereus fulmine Iupiter.
Edite Caesareo Regumque e sanguine, avitae
Virtutis specimen, atque parentis honos:
Quae tibi pro magnis fatnun caeleste triuwphis
Promisit quondam sceptra parerna tenes;
Heîc vi, in aequoreum numquam casura liquorem
Frigida Satmaticas despicit ursa plagas.
Qua quoque praerupto se tollit in aera muro,
Strcta in frugifero, regia Croca, solo.
Te duce falcifeli redeunt pia saecula Divi:
Non sonat in trepidâ classicus aure tremor.
Alma sed Esigones grafsu comitata benigno,
Passim it securâ Pax redimita togâ
Ipse securigeros fasces, te Rege, Senatus
Roborat, et populis dat sua iura tuis.
Nullo oneratus, opes tuti legit incola muri,
Sulcat et innumero rusticus arua bove.
Flava Ceres mutâ ditat cum messe coloncs;
Herbifer et multos pascit Apollo greges.
Sic tua regna bonis crescunt: croscetibus antis
Accipies gentis laeta tribura tuae.
Deinde tuum, patriis sublatum nomen ab oris,
Perget ad igniferi solis urrumque larem.
Tamque diu in terris tua fama manebit, amoenus
Istula piscosas donec habebit aquas.
Denique sub pedibus mundum visura iacentem,
Ibit ad Heroum nobilis um bra domos.
Bache frondosis redimite ramis,
Linque Nysaeum petimus cacumen.
Quodque fecundis Achelous undis
Irrigat aruum.
Linque, Tithoni crocem cubile,
Indiam bono cereris feracem:
Quam que aronoso rigat inquietus
Gurgite Ganges:
Et celer ductus pede concitato
Tigridum campos cole Sarmatarum.
Heîc ubi doctam gelidus peragrat
Istula Crocam.
Qua que candenti scythicus pruinâ
Montium celsum Borcas cacumen
Contegit septem gelido triones
Flamine turbans.
Heîc tuo doctae faveas cateruae
Munere: intensi capitis racemum
Comprime, et dulci modo plena funde
Pocula musto.
Hanc Ceres, frontem redimita sertis
Spiceis, terram bove subiugato
Incolit, durum agricolae laborem
Messibus aequans.
Heîc sibi pulchram Iove nata sedem
Pallas elegit; teneramque virgo
Imbuit, summi patris eruditâ
Dote iuventam.
Pegasi sanctae laticis puellae
Heîc sonant plectro modulos canore:
Colle Cyrchaeo heîc sapiens relicto
Ludit Apollo.
Educat pulchras Venus heîc puellas,
In lovis magni thalamos ituras:
Poma, quaesolae tencant Atlantis
Aurea digne:
Adt odoretis sedeant in herbis
Quâ nemus myrrha redoler Sabaeum:
Fundit et rubri pelagi in valles
Concha lapillos.
Heîc in umbrosfis pharetrata silvis
Cynthia, hortatur catulos sagaces,
Buccinâ fuluos agitare saeuâ
Cum sue ceruos.
Tu meri solus fugis, heu repertor
Dulcis: huc laetus venias precamur:
Insere et cultos teneram per hortos
Palmitis uvam.
Gnofium heîc fidus niveum corone
Cui piger levum Arctophylax lacertum
Porrigit, tentans retinerecurua
Falce, videbis.
U vidae vitis pretium quotannis
Flore coniungent roseo virentem
Pampimum, nostrae tibi pulchra dantes
Serta puellae.