March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

LACTANTII IOANNIS CODICII SLUCNAuiensis.

Ad Iohannem Schosserum, Poetam Laureatum. Elegia.

LAurus honoratis debetur odora Poetis:
Sub vegeto vivum pectore numen habent.
Clara per hos durat magnorum fama virorum,
Eximio quorum gesta lepore canunt.
Expoliunt mentes, vulgi mala crimina damnant,
Rectius ostendunt, ne quis aberret, iter.
Sicut ab hiberno non frigore laeditur unquam,
Firma sed aeterno laurus honore viget:
Ceu frondent hederae, gelido nec tempore marcent,
Perpetuis pandunt quae sua dona comis:
Sic sacra turba manes, ô felicissima turba,
Atque tuum feruas, non recidiva, decus.


page 626, image: delb0626

Nec tibi livor obest, nec amarae spicula linguae.
Altius humana conditione volas.
I nunc, insidiis castos offende Poetas:
Non cessaturum dedecus inde feres.
Sic qui Moeonidae laudem violavit Homeri,
Zoilus infami funere probra luit.
Cum Bavio sorptus nigro sic Maevius Orco,
Nil nisi stultitiae stigma perennis habent.
Sic lxionios lbis religatus ad axes,
Dive tibi poenas, Naso Poeta, dedit.
Tu quoque, si numquam Phoebi cortina fefellit.
Omine nec laevo visa volavit avis
Gloria Pieriae praestans Schossere cateruae,
Tutusab atrocis fraudibus hostis eris.
Te licet inudant quidam furia libus ausis,
Invidia semper qui meliora gravant.
Te licet invadant, qui candida facta perosi
Saepe dolo iustos insidiante petunt.
Dignus es oranri florenti baccare crines,
Ne nocea: capiti lingua sinistra tuo.
Dignus es ornari Daphneo tempora ramo,
Nam tuus insigni laude refulget honor.
Nec tua venturo sordebit Musa sub aeno,
Cui facili vena carmina docta fluunt.
Quem sum Maenalia miratus saepe sub arcto,
Tangentem lepidae fila canora lyrae.
Sicut ad ismarium vates Rhodopeius Hebrum,
Detinuit dulci siumina, bruta sono.
Fecit et e celsis accurrere montibus ornos,
Dum gemit urydices fata dolenda suae:
Aut velut inflabat facundus Apollo cicutam,
Quo miser Admetitempore pavit ones.
Nempe suave tuo spirabat carmin nectar:
O salue teneris culre Poeta modis.
Dicite vos Musae, cur tempestate sub ista,


page 627

Accumulant vest um praemia nulla chorum?
Si fuerat claros qui quam sensurus honores,
Qui petit intrepido Thespia prata gradu,
Hic Schosserus erat, fidibus quem dulce canentem.
Obstupuit gelido parrhasis ursa polo,
Cuius ad aequoreas ludens concentibus undas,
Movit Aronia saxa, nemusque lyra.
Ut superat raucas Pandione nata cicadas,
Praestat ut anseribus voce canorus olor:
Sic sacer hic vates divino carmine vincit,
Et velut alatus Paegasus ante volat.
Ille bibit puro Cyrrheos ore loquores,
Cur non fert studii munera digna sui?
Ipsius an semper vilescat messis in herba?
Mutua cultori reddite dona pio.
Sic Musas tacite sanctam venerabar ad aram,
Schossero cupiens optima fata meo.
Protinus (ut memini) ra diantibus astat ocellis,
Uranie flavis conspicienda comis.
Illa quid in cassum curis perstringeris? inquit,
Quod petis, effectus nunc habuisse scies.
Nec mora, Thespiadum viridantibus applicor antris,
Manat ubi viva Phocidos unda specu,
Hîc erat in solio spectandus Apollo corusco,
Circumstatque suum turba novena ducem.
Phoebus ad astautes divas venerabilis inquit,
Quaelibet ut inssit conticuisse lyram.
Stamus adhuc, coeptum nec finiet hora laborem?
Nostra quid optatum concio tardar opus?
Quod res sua det, erit, nostro ne desit alumno,
Quo mihi praecipue dignus habetur, honos.
Vidmus ardenti Schosserum mente paratum,
Parnassi celebres ut sequeretur opes.
Huic ego donavi facundae palladis artes,
Rettulit ut fidos in mea castra pedes.


page 628, image: delb0628

Hunc ego dilectum complectar amore perenni,
Scilicet immota me pietate colit.
Ergo ferat tandem nostri monumenta favoris,
Ne sibi nos gratos non satis esse putet.
Et vos propensa faciles ex mente sorores,
Quaelibet huic meriti quaerite dona sui.
Haec ubi finierat, (semotus cuncta notabam)
Grata cupit vati quaelibet esse suo.
Haec legit in calathum violas, roremque marinum,
Ambrosias carpit cetera turba rosas.
At bona Calliope, rutilos innexa capillos,
Frondibus e lauri nobile texit opus.
Admiranda parat mellito serta Poetae,
Non nisi Schosseri cingere digna comas.
Cynthius aspexit postquam memorabile donum.
Inclita miratus facta sororis ait:
Labere Nympha ciro pede, tanti muneris auctor,
Officii caeas iura negare tui.
Nomine blanda meo dic vati verba Sabino,
Picta sed et facili porrige serta manu.
Ornet ut hoc charos Schosseri pignore crines,
Nec specimen mecum ferre gravetur idem.
Dixerat, alato dea vecta per aera gressu,
Alloquitur vatem ralibus ipsa suum:
Accipe compositam vivaci fronde coronam,
Aspera quam nullo frigore laedet hiems.
Hac pia Schosteri praecingas tempora vatis,
Id iubet Aonii ductor Apollo chori.
Sic ait amplexuque dato secessit in auras,
Arguit esse Deam sede relictus odor.
Fata quis impediat: faustis intervenit astris
Schosserus, patriae fama decusque suae.
Donat odoratae cui munera pulchra coronae,
Gloria Castaliae summa Sabinus aquae.
Haec mandante fero ribi serta virentia Phoebo,


page 629

Quae sint eximit signa favoris ait.
Clata per haec discas animi suffragia nostri,
Magna quod est studio laus tribuenda tuo.
Talibus ex donis ventura docebitur aetas,
Gnaviter Aonias te coluisse deas.
Dixit, et imponens vernantia serta, precatur:
Cum lauro vivas, docte Poeta, diu.
O quam te memorem, vates Schossere, beatum?
Ecce tui curam Delius ipse gerit.
Arripe, quid cessas? et crinibus excipe laurum.
Texuit hanc nivea Calliopea manu.
En etiam restant studiis nunc praemia nostris,
Nec penitus vatum concidit omnis honor,
Vive diu felix tua maxima gloria vivet,
Dum laurus virides est habitura comas.

In nuptias Ioh. Schosseri. Ad eundem.

Schossere, vates culte, vir clarissime,
Amice delectabilis:
Fratris loco quem veneror; et fidus colam
Dum me vocet Proserpina:
Tibi leves Elegos tuis de nuptiis
Favore mitto sedulo.
Si post vacabit a iugo gravissimo,
Modo quo premor, te plenius
Tuamque sponsam nostra tollent carmina:
Nunc vive felix et vale;
Et corda Codicii puta tibi dari,
In hoc rudi poemate.

Epithalamion.

Alternis vicibus rerum conuretitur ordo:
Iam bona messis adest: iam fera saevit hiems.
Non semper tegitur glomeratis nubibus aether:
Lux sequitur noctem, nox sequiturque diem.
Sic neque fortunae tenor unus in orbe videtur,
Sustinet et matris saepe noverca fidem.


page 630, image: delb0630

En ego lugubri compulsus lege viator,
Lustravi variis dissita regna plagis.
Iam velut in porru, superatis naufragus undis,
Immoror ad liquidi Vandala rura Spreae:
Qua Leisentritii tenor penetralibus hospes,
Quem vehit ad summum gloria vera polum.
Ne penitus trifris me sollicitudo fatiget,
Mitigat aerumnas aura serena meas.
Nuper enim dubiis ubi casibus actus inhaesi,
Cresceret et curis addita cura mihi:
Littera Schosseri venit exoptata poetae,
Littera sin cero digna favore legi.
Quam bene solatur veterem Schosserus amicum,
Servat et incolumi corda priora fide.
Hoc tamen in primis fuit oblectabile, narrat
Quod de coniugio prospera fata suo.
Quando dies aderit pluvii bis nona Novembris
Laetus honorata coniuge sponsus erit.
In thalmum ducet praeclaram laude maritam:
Sit bene Schossero tempus in omne meo.
Grata laeticia tam nuntia fausta recepi,
Plurimus et nostro plausus in ore fuit.
Abieci gemitus, abieci mente dolores,
Nuncego non vila clade dolere queo.
Cum bene Schosseram Deus et fortuna tuentur
Salua quidem vitae pars manet una meae,
Me quoque fraterno prospectus amore rogavit,
Ad sua ne segnis festa venire morer.
O utinam celeres aptet mihi Daedalus alas,
Aut. ut Tripolemus carpere dicar iter.
Atlantisque Nepos nostris talaria plantis
Induat aeram calce movente viam.
Protinus ad Viadri clarum iuvet ire Lyceum,
Ut sacra Schosseri conspicer ora mei.
Quid precori et vanis cur impleo vocibus auras?


page 631

Dum modo sicliceat, vel pedes ire velim.
Sors vetat: illa meis obstat durissima votis,
Impedit et medio vela regenda mari.
Vera tamen fido testabor gaudia sensu,
Quaque licet, laetum mente videbo diem.
Sicut in Euxinis Pelignus finibus exul,
Tristitiae posuit signa sinistra suae,
Cepit ut a caris, quos Roma fonebat, amicis
Nuntia, quae certae plena salutis erant.
Ac licet haud animum praesens ostendere posset
Gratia transmisso carmine maior arat.
Sic ego cum cogar varia ratione morari,
Desit ut ad licitas copia iusta preces,
Ne pius eximio cessem parere poetae,
Musa veni, blando carmine plectra regas.
Marchiacam subitis Dea cursibus ibis in urbem,
Nunc ubi schosserus gaudia sponsus aget.
Crede mihi docto venies gratissima vati,
Scis, non ingenio candidiore caret,
Servat adhuc nostri constantem fidus amorem,
Grata tuo venies nomine, grato meo.
Invenies illum multa virtute colendum,
Tantus honor clari. gloria tanta viri.
Fulgebit Tyrio vates spectandus in ostro,
Hic tua quod mire lumiva pascat, erit.
Aut igitur templum turba comitante subibit,
Pangat ut illaeso foedera digna thero
Aut ubi formarit sponsum sponsamque sacerdos,
Tendet ad instructis fercula lauta cibis.
Aut alacri ducet sinuosus fronte choreas,
Hacque die populus quem colat, unus erit.
Aspergent Charites casiam roremque marinum,
Sti pabuntque pii vatis ubique latus.
Quicquid aget, placidis ipsi te grossibus offer,
Adventu poteris grata placere tuo.


page 632, image: delb0632

Mox tamen illustrem paucis affata poetam,
Optima sic coram verba memento loqui.
Inter honoratos praestans Schossere poetas
Teutona quos dextro sidere rerra tulit,
Salue Pieridum decus et doctissime cultor,
O salue patriae gloria certa tuae.
Me meus huc dominus mittit, tuus ille sodalis,
Tester ut hoc tecum gaudia laeta die.
Exoptatque tibi, fatis ut care secundis,
Coniugii stabili pace fruare tui.
Tecum salua diu iucundos exigat annos
Margaris, ornatasinter habenda nurus.
Quam tibi Guel horum Princeps de sanguine nata,
In thalamum, veluti pronuba luno, dedit.
Quin etiam multa faciat te prole parentem,
Ut generis crescat longa propago tui.
Hoc precor, hoc mecum vero candore precatur,
Cuius ego veni nomine missa tibi.
Qui praesens equidem voluit conviva videri,
Horrida sed coeptae restitit aura viae.
Nec male digna ruis scripsisset carmina taedis,
Obrutus angusta ni modo clade forer.
Adde, quod Austriacas mox est rediturus in oras,
Semper ut hunc dubio sors levis axe rotat.
Nunc rogat, ut felix maneas in amore beato,
Sic tamen, ut constans sis in amore sui.
Qui monet, ut facias, monitistua pectora laudat,
Noum enim mentem, cultepoeta, tuam.
Quid louqor? aut hortor? celeri pede tempora currunt,
Musa, tibi curae sint mea vota, vale.
Dum moror et longo necto suspiria questu,
Schosseti raedis imminet apra dies.
Quid faciam? carum Musis veneratus amicum,
Debueram citharae sollicitare fides.
Cuius honor lata praeconia laude requirit,


page 633

Ne vacet, in curas area magna patet.
Felices, hodie qui prona sorte merentur,
Legitimo lepidi vatis adesse roro.
Quam bene gratanti studio tun omnia fient,
Laetior immensas Odera voluet aquas.
Non chorus hinc aberit vatum, procerumque potentum,
Splendida Schossero munera quisque feret.
Munera Septemuir Ioachimus Marchio mittet,
Marchio Pierisfirma columna chori.
Quos habet optato Schosserus amore patronos,
CumThomaveniens hîc quoque Paulus erit.
Facundos Elegos culto meus ore Bocerus
Fundet, amicitiae certaque signa dabit.
Qui modo Urnovii ripas concentibus implet,
A Musisque tulit nomina clara suis
Chesselius Graio praestaret carmine laudem,
Ausoniam nuper nisubiisset humum.
Nec puto Molleri gratantia plectra tacebunt,
Cuius in exculta maximus arte lepor.
Quid loquar Haslobium Phoebea voce canentem?
Quid memorem Petri Caelica Regna mei?
Quid, quibus est passim Schosserus amabile lumen,
Ceu quondam Romae Naso poeta fuit?
Pergite Germani, dilecti pergite vates,
Schosseri meruit Musa diserta coli.
Tollite victuro Schosseri carmine laudes,
Cuius Apollineo numine vena calet.
Ipsius ô pompam cantu celebrate iugalem,
Alternisuqe sonent carmina laeta modis.
Cordia nunc cedat nuptae, satis abstulit ante,
Schosserique sacro carmine nomen habet.
Nunc celebrem placida iunctum sibi sorte poetam,
Afficiat licitis Margaris ipsa iocis.
At tu Pierio vates celeberrime coetu,
Concipe delitias, concipe quaeso novas,


page 634, image: delb0634

Fausta tuis Musis ostendunt numina portum,
Ergo verecundo gratulor ore tibi.
Sit satis adversis passim mefluctibus angi,
Cum bene fit tecum, nil mihi triste puto.
Ah quam saepe tibi felicia fata precatus,
Schosseri volui cernere tecta mei.
Nunc pia vota valent, vivit Schosserus, et alto
Stelligeri tangit vertice signa poli.
Restat, ut ô laetis ad te successibus olim,
Propitii ducat me pia dextra Dei.
Tunc ego te pulchra patrem si prole videbo,
Quae non composita gaudia mente feram?
Interea longam feliciter exige vitam:
Quisque fuum placido pectore portet onus.