Concio quam fecit Davidis origine cretus
Rex Solymis sapiens eloquioque potens.
OMnia sunt nihili, quaecumque sub axe geruntur,
Omnia sunt hominum vana, caduca, labor.
Quid superest homini post tot sub sole labores,
Quos in finitos irrequietus habet?
Constituente, Deo, quae nunc eff, praeterit aetas,
Succeduntque aliae, terra sed ipsa manet.
Sol obit atque oritur, perque alta cacumina caeli
Vectus, ad Auroram, surgat ut inde, redit.
Ventus ad australes, rursusque Aquilonis ad oras
Circumit, inque locum, flaverat unde, redit.
Flumina in Oceanum refluunt, neque plenior inde est,
Ad caput, unde oriens profluit unda, redit.
Omnia difficili terris sunt plena labore,
Et satis effari singula nemo potest.
Expleri nequeunt oculi vultusque vid endo,
Nec saturari auris vocibus ulla potest.
Sunt ea, quae finnt, eademque fact faerunt,
Quaeque tuêre prius, postmodo rursus erunt.
Nilsub sole novum, circum spice quicquid ubique,
Num sit, ubi dici possit, Id ecce novum est.
Quiquid id est, certe quondam labentibus annis,
Qui praecesserun tempora nostra. fuit.
Quid fuerit quondam, praesens non congitat aetas:
Nec quod nunc geritur, secla futura serent.
En me, qui loquor haec, Solymorum clarus in urbe
Israelia cae rex ego plebis eram.
Et mihi proposui, quaecumque sub aeihere fiunt,
Pectore prudenter discuterenda meo.
Hanc Deus aerumnam tribuit mortalibus aegris,
Excruc ent vanis non sua corda modis.
Omnia, quae terris fiunt sub sole, videbam,
Vanaque cuncta simul, cunctaque ventus erant.
Esse nequit rectu, curuum quodeunque creatum est,
Et quae deficiunt, quis numer are potest?
Hinc ego sum mecum tacito sub corde lccutus:
En ego sum magnus, magnaque gesta mihi:
Antreoque omnes sapientis acumine mentis,
Et regum Solytnis par mihi nemo fuit.
Et mea mens luctrans sapienter plurima vidit,
Et quoque sunt usu cognita multa mihi:
Et porro quicquid sapiens prudensque, quid esset
Stultumatque insipiens, discere cura fuit:
Cognour vero, quod et haec afficitio mentis
Esset, et excructans pectora nostra labor.
Qui plus namque sapit, plus indipnetur oportet,
Et cum doctrina crescit et ipse dolor.
SIc igitur tacito ub pectore cogito mecum:
Ergo voluptates deliciasque sequar.
Sed fuit hoc etiam vanum: Mox gaudia sperno,
Et risum damno, stultitiamque voce.
Hinc mihi proposui freno compescere carnem,
Atque omni post hac abstinursse mero.
Et dare me rotum studio prudentiae honesto,
Quin et stultitiam cura videre fuit.
Ut sic perspicerem, quid nam mortalibus esset
Utile, quod facerent, dum superesse datur.
Hinc ego convesrsus praeclare plurima fect.
Et coepi magnas ad ficare domos.
Plantavi vites, conseur floribus hortos,
Quicquis et herbarum suavis odoris erat.
Arbaribus varii generis pomaria feci,
Prscinaque addo, quae nemus omne sigent.
Innumeros etiam famulos famulasque paravi,
Hinc mihi vernarum copia nata suit.
Et pecoris locuples habui tot ovesque bovesque,
Quot nulli Solymis ante fuisse reor.
Maximus aigenti numerus mihi, maximus auri,
Moltaque ab externis merx preciosa fuit.
Cantores habul cantatricesque puellas,
Atque voluptatum quidquid ubique fuit.
Neu quid lauticrae mihi laetitiaeque decesset,
Ornabant mensam Musica plectra meam.
Maior eram cunctis, quos secla priora tulerunt,
Ingeniique mihi dos sapientis erat.
Nec, quae grata meis oculis sunt visa, negavi,
Concessique animo gaudia cuncta meo.
Ut simul his fruerer, quaecumque labore parassem,
Sudbris fructus hos ratus effe mei.
Sed cum respicerem meditans opera atque labores,
Cunctaque quae manibus gesta fuere meis:
Irrita prorsus erant et vana, simillima ventis,
Omnia vana simul nil nisi ventus erant.
Hinc iterum coepi stultum conferre scienti,
Et quanto spacio distet uterque, noto:
Et miros, regem post me quem turba creârit,
Aut quis successor debeat esse meus.
Ac vidistulto tantum praestare scientem,
Quantum lux tenebras excuperare solet.
Nam subiecta gerit sapiens sua lumina fronti,
Stulti lucis egent, in tenebrisque menent.
Et tamen eventum sapiens et stultus eundem,
Ut Deus hunc ipsis suppedi târit, habent.
Sic igitur mecum stomachans ego cicere coepi:
En itidem stultis cvenit atque mihi:
Cur igitur sapiens prae multis esse laboro?
Aut cur res omnes tam sapienter ago?
Hoc etiam vidi vanum et miserabile terris,
Fama quod ut studlti sic sapientis obit.
Cunctaque, quae terris fiunt, oblivio delet,
Et moritur sapiens, ut rationis egens.
Haec ita dum reputans animo considero mecum,
Coepit me vitae paenituisse meae.
Indigneque tuli, quod quae sub sole geruntur,
Omnia sunt prorsus vana, mernsque labor.
Pertoesumque fuit tot tantorumque laborum,
Quos exantlâram, dum mihi vita fuit.
Namque relinquendos alii post fata videbam,
Quem successorem vult Deus esse meum.
Qui num sit sapiens, an vir sine mente futurus,
Ante potest obitum dicere nemo meum,
Et tamen illo meo quaesita labore tenebit:
An non hoc vanum est anxificusque; dolor?
Ergo laborando decrevi ponere finem,
Ft vacuo petius corde quiete frui.
Cum, quae quis magno peperit sub sole labore,
Res animo longe prospiciente gerens,
Hac alii tandem post fata suprema relinquat,
Cui super his aunquam cura laborque fuit.
Hoc certe vanum est, cordisque affictio magna:
Infelix hominem quid invat ergo labor?
Quippe nihil praeter curas multosque dolores
Percipit in terris dum superesse datur.
Ac ne nocte quidem secura mente quiescit:
Quaeso quin hoc vano vanius esse potest?
Optima none homini res est, edisse, bibisse,
Atque animum partis exhilarasse bonis?
Hoc quoeque divina vidi contingere dextra:
Nam cui splendidior, quam mihi, mensa fuit?
Cui bene fata volunt, illi sapientia cordis,
Et prudes animus. mens hilarisque datur.
At peccatoris praemit haec afflictio mentem,
Ut sese curis macret usque suis:
Dum coacevat opes, alius quibus inde fruatur.
Cui Deus ipse favet: vanus et iste labor,
OMnia tempus habent, quaecumque sub aethere frunt.
Certaque propositum quodlibet hora regit.
Ac sicut certo mortales tempore nasci,
Tempore sic certo cernis obire diem.
Tempore quae certo quondam plantata fuerunt,
Extirpanda suo temporeursus erunt.
Est occidendi tempus, tempusque medendi:
Haec demolitur, construit illa dies.
Nunc fles nunc rides: modo luges, et modo saltas:
Disicit haec apides, colligit illa dies.
Nunc petis amplexus, nunc rursus respuis illos:
Quod quaerit praesens, perdet id hora sequene.
Nun aliquid servas, nunc taedet et abicis illud:
Haec quod discindit, consuet illa dies.
Nunc tacuisse placet, nunc longa silentia rumpis.
Iam quod amas, odio post tibi rursus erit.
Nunc bellum geritur, Mars et ferus omnia turbat:
Nunc post arma redit pax et amica quies.
Quicquid agas, nihil efficies, nisi venerit hora.
Praescriptumque nequis anticipare diem.
Hanc ego rem miseram vidi, quae nostra fatigat
Pectora, sic fato constituente Der.
Nam Deus aeternus pulore et sapienter ab aevo,
Cuncta facit iusto tempore, cuncta loco.
Ac in corda dedit mundum morralibus omnem,
Cunctaque iucundo corde fruenda dedit.
Ast homines neque facta Dei cognosecre possunt,
Nec finem illorum principiumque seiunt.
In terris igitur melius nihil esse putavi,
Quam curis animum non cruciare suum.
Et dum vita manet rebus praesentibus uti,
Deque labore suo cor recreare suum.
Hoc tamen ut possis, potuque iboque fruaris,
Laetus. et hoc donum vidimus esse Dei.
Vidimus hoc etiam, quod quae Drus efficit auctor,
Sunt rata, vil addi, nil adimique potest.
Et Deus his ipsis sese docet esse timendum:
Illius ad verbum quod iubet, extat opus.
Qoud iubet, exisit: quod vult, id fiat oportet:
Ac opus hoc durat: Quod fuit, est, et erit.
Hoc etiam vidi sub sole, quod impia passim
Iudicii fierent iusticiaeque loco.
Hinc ego sic mecum rationcior: Ipsemet ultor
Impietatis erit insticiaeque Deus.
Est sua cuique dies, et habent hic omnia tempus,
Iudiciique aliquem sic reor esse diem.
Hoc quoque de natis hominum sub sole videbam,
Quod similis brutis esse putatur homo.
Nmque homini et brutis eadem contingere possunt,
Et pariter brutum mors hominemque rapit.
Spiritus utrique est idem, quo vescitur aura,
Nec brutis illo no mine praestat homo.
Omnia sunt nihili, sedemque feruntur ad unam,
Et puluis fieri puluere nata solent.
Quis vidit superas hominis quod spiritus auras,
Et contra bruti spiritus ma pertar?
Haec mecum reputans, melius nihil esse putavi,
Quam si sit laeto pectore sem per homo:
Iucundeque suo partis sudore fruatur,
Idque ipsum partem noverit esse suam.
Nam quis eum deducet, ubi cognoscere possit,
Quae post multa dies secta futura trahat?
CVm circumspicerem, quid agi sub sole viderem,
Vis mihi conspecta est et violenta manus.
Oppressidacrimasque dabant gemitusque trahebant,
Nec, quid solari pectora posset, erat.
Et vis maior erat miseris sua colla praementum,
Ut ne quis posset ferre misertus opem.
Felices igitur visi mihi funera passi,
Aut hoc qui nondum vidit in orbe diem.
Quod mala non cernunt, quae mulra sub aethere fiunt
Viventivariis experiunda modis.
Hinc opera aspexi solerti facta labore,
Artificum docta quae fabricata manu:
Invidiaque praemi praestantes arte videbam:
Hoc etiam visum cura dolorque suit,
Invidus et stultus palmas componit inertes,
Et curis carnem conficit ipse suam.
Unica cum requie prastat vola plena duabus,
Cura quibus comes est anxificusque labor.
Dispiciens aliud vanum sub sole videbam,
Quod quendam vitae caelibis ardot agit:
Cui non est uxor, neque proles, sive propinquus,
Et tamen urget opus, divitiasque, parat.
Nec venit in mente livic: Ehcui bona cuncta relinquo,
Defraudans genium, quae conaceruo meum
Hoc certe vanum, cordisque affictio magna est,
Nec scio, num quid ea vanius esse queat,
Rectius ergo domo duo coniunguntur in unae,
Quam thalamo vitam caelibe si quis agat.
Piet enim fructus communis utrinque laborum.
Si cadat alteruter, poeriget alter opem
Ac si quis solus degit sine compare vitam,
Si fuerit lapsus, nemo iuvare solet.
It duo cum veniunt in cundem corpora lectum,
Mutuus amborum tunc fovet ossa calor:
At qui solus eric, qua nam ratione calescet?
Sentiet in vacuo frigore saepe toro.
Ed tuo plus praestant: unique resistere possunt:
Namque triplex silum firmius esse solet.
Saepe puer pauper, sapientis acumine mentis
Praeditus, at tenuis conditionis homo,
Regesene et stulto melior potiorque putetur,
Qui surda monitus sespuit aure bonos.
Saepe quis ad regni decarcere surgit honores,
Natus et ad regnum regis honere caret.
Ettex cum puero versatur quisave pusillo,
Quem Deus ipsius suscitat esse loco.
Hunc omnis regem plebs ante retroque salutat,
Et tamen in populum durus et asper erit.
Hoc etiam vanum terris sub sole videbam,
Est et in imperiis multus ubique labor.
CUM sacra templa petis, puro pede limina tangas:
Auditum venias, quid Deus ipse velit.
Hoc melius fuerit sacris, quae plurima stulti
Pantaris, ingens nec scelus esse sciunt.
Ante Deum praeceps nec corde nec ore loquaris:
Tu quod es in terris, at super astra Deus.
Pauca loquare: velut pariunt insomnia curae:
Sic quoque stulticiam gatrula lingua notat.
Ne tardes praestare Deo, quod voveris ultro,
Odit enim stultus stultaque verba Deus.
Solue tuum votum. Praestat non esse locutum,
Quam non promissis postea stare datis.
Nepecces lingua, totoquod corpore pendas,
Facta nec excuses; Angelus illa videt.
Ne levitate tua Deus exar descat inira,
Et male cuncta tuae dissipet acta manus:
Somnia sunt, et res nihili, sine pondere verba:
Ergo mem ento pio cor de timere Deum.
Si premitur pauper, si vis dominatur inqua,
Duraque iudicii iustitiaeque labat:
Nulla tuae subeat tunc admiratio menti,
Summus enim index, qui speculetur, adest.
Nam super excelsos excelsior imperat alter:
At Deus in summo praesidet ipse loco.
Rex autem scemptrum tenet et moderamina regni,
Ut sub eo cultum floreat omne solum.
Quisquis amat nummos, numquam saturabiturillis,
Et qui captat opes, commoda nulla capit.
Hoc etiam vanum est: Rerumque ubi copia maior,
Maior ibi turba est, quae bona parta voret.
Et quid habet fructus magnis ex tebus avarus,
Quam quod eas oculisafpicit ipse suis.
Cumque laborantis dulcis sopor occupetartus,
Seu frugalis ei seu bona cena fuit.
Lregione, domi mulium qui possidet ouri,
Hunc dormire suae non patiuntut opes.
Hoc etiam sub solc malum miserabile vidi,
Divitias domino saepe nocere suo.
Cumqusuis opibus dites quandoque perire,
Et nihil, haeredum quod iuvet, esse super.
Nudus ut est natus, nudus sic transit ab orbe,
Ut venit, vacua sic abit ipse manu.
Quaeque habuit manum congesta labore suarum,
Excedens terris auferet in de nihil.
Nae misera haec res est, quod abit, cen venit in orbem,
Irrequietus eum quid iuvat ergo labor?
In tenebris edit totius tempore vitae:
Pars eius gemitus, cura, dolorque fuit.
Hoc igitur tandem plucrum me iudicevisum est,
Si quis homo comedat suavites atque bibat.
Deque suis laeto sit corde laboribus omni
Tempore, quo tetris dat superesse Deus.
Et non solicitus discat praesentibus uti,
Et partem terris hanc liciet esse suam.
Ast ita divitiis opibusque et honoribus uti,
Et pro parte sua posse labore frui:
Atque animum fatiare suum comedendo, bilbendo,
Laetando: vidi munus id esse Dei.
Cui Deus hoc dederit, via non angitur ista
Nec metninit, quantis plena sit illa malis.
Inque diem vivit, quoniam Deus optimus ipse
Cor usuructu laeticiaque replet.
GRande noscensque malum magni sub lumine solis,
Idque ipsum teris vidimus esse frequens.
Quod multis et opes et honores fata dederunt,
Quicquid et optaridulce bonumque potest.
Sola fruendarum ion est data copia rerum,
Absumit partas sed peregrinus opes.
Hoc certe vanum est, et forma miserima retum,
Ut nihil hac retris tristibus esse putem.
Si quis natorum centum pater esset, et ipse
Viveret aetatis saecula multa suae:
Nec saturata bonis esset mens eius, et ossa
Corporis iniecta non tegerentur humo:
Esset ab ortivus longe felicior infans,
Qui nondum primum vidit in orbe diem.
In tenebris venit, renebris discessit in ipsis,
Et tenebris eius nomina pressa manent.
Non vidit solem, non est gavisus, et ipsi
Non fuit hîc, illic non erit ulla quies.
Acquamvis vitam ducat bis mille per annos,
Non tamen est hilaris, laeticiaque caret.
Sic humana suos tevoluta feruntur ad ortus,
Factaque deterrae puluere, puluis erunt.
Unicuique suos Deus et natura laberes
Muneris imposuit pro ratione sui:
Verum mens hominis numquam contenta quiescit,
Sed fertur variis rapta cupidinibus.
Quid tamen aursapiens stulto plus navat agendo?
Aut quid apud proceres pauperinopsoque valet?
Praestat id amplecti, quod adest, oculisque videtur,
Quam quod abest, animo semper hiante sequi.
Hoc etiam quaedam res est vanissima terris,
Ac aerumna gravi pondere corda premens.
Insuper ut fama quis sit su0er aethera notus,
Non tamen obscntum est hoc quoque, quod sit homo.
Nec pugnare potestilli, qui fortior ipse est,
Quicquid agat contra, nil nisi verbaputa.
Vanorum teris est infinitus aceruus.
Praeter vana homines amplius ecquid habent?
Nam quis scire potest, hominiquid prosit et obsit,
Dum super hîc vanos degit, ut umbra, dies?
Aut quis ei dicet, quid sit sub sole fututum
Post ipsum, quando morte solutus erit?
UNguento praestat fragrandi nomen honestum:
Natalique obitus anteferenda dies.
Praestat apud flentes lamentantesque sedere,
Quam competantum se sociate gregi.
Est ubi luctus, ibi vitae de fine monetur.
Et vivens animo cogitat illa suo.
From tristi risu melior, quia corda coercet,
Nec sinit in mores luxuriare malos.
Cor sanientis adest inter sua vata querentes,
Co vero fluti gaudia semper amat.
A sapiente viro reprehendi praestat amice,
Quâm fluti laetos accipere aure sonos.
Ut spinae flamma crepitant ardente sub olla:
Sic risus stulti est: Haec quoque vana puta.
Mens ingrata virum sapientem turbat, et ipsum,
Ut discat dando parcior esse, fracit.
Principio finis praestat, faftuque tumenti
Longanimis, qui scit ferre, nec alta sapit.
Ne tua mens subitam cito commoveatur ad iram,
Nam stultum praeceps in dicat ita vitum.
Nec dicas, cur praeteriti praesentibus anni
Praestabant? Vox haec non sapientis orit.
Diviliis coniuncta bonum sapientia magnum,
Incundo solem corde videre facit.
Fraefidium vitae magnum sapientia praebet,
Hoc itidem praeftat copia dives opûm.
Sed dat praeterea multis sapientia vitam,
In quorum residet pectore, dante Deo.
Contemplare Deus quod agit, rectumque nequibis
Efficere hoc, curuum quod Deus ipse facit.
Pectore sis laeto, cum tempora prospera fulgent,
Nubila si fuerint, consule et illa boni
Namque diem iuxta faustum Deus addidit atrum,
Ut venturorum nescius esset homo.
Omnia dum vani per lustro negotia mundi,
Hoc etiam vidi, dum mihi vita fuit:
Iusticiae cultu iustos quandoque perire,
Et fortunatos improbitate malos.
Ergo nimis iuftlos, sapiens nimis esse caveto,
Ne pereas forsan dotibus ipse tuis.
Nec nimium stultus, nec sis nimis impius idem,
Non exspectato ne moriare dic.
Sic fac, ut apprendas hoc, nec tamen illud omittas:
Qui Dominum metuit, tutus utrinque manet.
Maiores unius habet sapi antia vires,
Quam clypearorum robur in urbe decem.
Tam bonus et iustus toto non extat in orbe,
Qui nusquam peccet, sed bene semper agat.
Omnia ne credas homines quaecumque loquuntur,
Neservius contra te maledicta serat.
Te quoque sic duras aliquando fuisse precatum
Alterius capti, conscius ipse tibi es.
Haec ego tentavi sapienter cuncta, sed ecce
Dum sapientis ego nomen habere volo,
Longiusipsa meo sapientia pectore fugit:
Est procul, et quid id est? Ima quis inveniet?
Dum mihi per multos sapientia quaeritur usus,
Atque acie mentis cuncta pererto meae:
Impia dum mecum considero facta malorum,
Erroresque horum stultitiamque noto:
Invenio, ulier peior quod morte sit ipsa,
Cuius cor laquei et retia: vincla, manus.
Incidit in casses istos peccator: at Ille
Effugiet tutus, quem Deus aequus amat.
Hoc, inquam, vidi, dum plurima discere conor,
Nec satis inveni, mens mea quaerit adhuc.
Inter mille viros vix est mihi cognitus unus:
At mulier de tot nulla reperta mihi.
Hoc tamen inventum est: Hominem quod pectore rectum
Fecerit in prima conditione Deus.
Ast homines ipsi varias vertuntur ad artes:
Hoc mihi quis sapiens explicuisse potest?
ILlustrat laetos hominis sapientia vultus:
Ast odio petulans omnibus esse solet.
Regis ego sancto dependeo totus ab ore,
Et iuramenti foedera servo mei.
Ne faciem fugias ipsius corde libelli,
Neve operere maluin: Quod lubet, ille facit.
Regis in edicto vis est et magna potestas,
Nec quis ei dicet: Quid facis, aut quid agis?
Ipsius quisquis iussis patienter obedit,
Recta sequens, nullum sentiet ille malum.
Cor sapiens autem novit tempusque modumque;
Tempus enim cuique est iudiciumque suum.
Multa premunt hominem mala: quaque fututa trahantur,
Nescit et haec ipsi dicere nemo potest.
Non est in manibus vitalis spiritus villi,
Ut cohibere illum vel rerinere queat.
Nemo die mortis veniente diutius illam
Extriahet, ut vitam proroget ipse luam.
Ex pugna nemo belli mortisue redibit,
Impietate sua nemo superstes erit.
Hocigitur vidi, dum cuncta sub aethere specto.
Perpendens ahimo singula facta meo.
Saepe homini dominatur homo, sed cedit ip ipfi
In detrimentum perniciemque suam.
Crudeli porio dominatos mente tyrannos
Supremum vidi rursus obire diem:
Inque locum iustos vidisuccedere, sanctas
Qui gradiebantur cum pietate vias:
Saevitiaeque memor non ullus in vibe tyranni,
Qui regnârat, erat: vanus et iste flatus.
Iudicium quoniam differri saepe videmus,
Nec malefacta statim debita poena premit:
Idcitco mentes hominum replentur amore,
Ut magis atque magis flagitiosa velint.
Sed centena licet pecator crimina patret,
Et superet vitae tempora longa suae:
Hocramen est certum, sic stat sententia cordis,
Nullius verbis eripienda mihi:
Quod quicumque Deum metuunt, faciemque verentur
Ipsius, ut fas est, his bene semper erit.
At quicumque carent pietate, Deique timore,
His male semper erit: vitaque, ut umbra, brevis,
Hoc igitur vanum fieri sub Sole videbam,
In tetraque frequens hoc solet esse malum.
Sunt aliqui iusti, quibus omnia fine sinistro,
Ut quorum fuerintimpia facta, cadunt.
Suntque mali contra, dextre quibus omnia fiunt,
Ut quorum fuerit vita peracta pie.
Haec fieri cernens, racito sic pectore mecum:
Hoc, inquam, vanum est, laeticiamque probo.
Piaecipuumque puto si quis comedatque bibatque.
Atque omni vitam tempore laetusagat.
Eius et hunc usumfructum reor esse laborum,
Dum super hoc vanos viuît in orbe dies.
Et quia praemultis sapientior esse laboro,
Aerumnasque graves multiplicesque noto:
Quae sic sollicitant homines, ut cernere somnum
Non possint ocuiis nocte dicque suis:
Singula dum lustro video cognoscere nullum
Posse creatoris facta stupenda Dei.
Sed quo quisque magis pervestigare laboret,
Hoc minus inveniat, quod meditatur opus.
Ac licet ingenio multum se posse sagaci,
Remque tenere putet, non tamen inveniet.
HOc ego sum totum meditatus pectore mecum,
Ut notum fieret cognitione mihi.
Suntiusti, sunt et sapientes, suntque ministri,
Hos tamen in manibus noveris esse Dei.
Sed nec ab eventis odii vel amoris aperta,
Divini quisquam sumere signa potest.
Omnia namque solent pariter contingree cunctis,
Mundis, immundis: Sontibus atque bonis.
Tam qui sacra facit, quam qui non immolat aris:
Tam peccatori, quam sine labe viro.
Tam qui faedifraga loquitur periuria lingua,
Quam msiurandum qui violare timet.
Pessima res haec est, quam Sol despectat ab alto,
Ex aequo cuncti quod patiuntur idem.
Hinc mala consuescunt homines et stulta patrare,
Hoc sibi propositum, dum moriantur, habent.
Dum spitant, sperant homines, spes optima rerum:
Exstincto est melior viva Leone Canis.
Nam sibi viventes moriendum denique norunt,
At nhihil hi, quos mors abstulit atra, sciunt.
Nil ultra tractant operando, nihilque merentur,
Omnis sensus abest, in tenebrisque cubant.
Nunc odii finis, nunc finis amoris eorum est,
Nunc inimicitiis invidiaque carent.
Nullaque iam terris illorum propria res est,
Ex cunctis quas Sol cernit ab axe suo.
I nunc, atque tuo laetus iam vescere pane,
Et laeto vinum iam bibe corde tuum.
Officiumque tuum, pia quod tibisata dederunt,
Conatusque tuos corde placere Deo.
Vestimenta tibi semper siut candida, nardi
Tinge tuas oleo balsameoque comas,
Transige dilecta laetam cum coniuge vitam,
Quam superesse diu te tua fata sinunt.
Hic tuus est ususfructus, mercesque laborum,
Quos sub sole capis, dum tibi vita manet.
Quod potes et debes als ctis fac: namque sepultis
Non ars, non labor est, ingeniisque decus.
Dum rursus specto, quid ubique sub axe geratur,
Haec quoque res oculis est mihi visa meis:
Quod neque felicem reddit properatio cursum,
Nec belli palmam vis animosa parit:
Nec dat abundantem solers industria victum,
Nec labor ingentes providus auget opes.
Nec parat artifici famam vulgique favorem,
Ars sua per longos conciliata dies.
Omnia lege sua tempus fatumque gubernat,
Temporis et fati nescius huius homo est.
Sed ceu fallaci, pisces capiuntur ab hamo,
Et laqueo miserae corripiuntur aves:
Sic homines etiam subito tristissima clades
Opprimit incautos, et lacrimosa dies.
Haec quoque sub magni sapientia lumine Solis,
Et non parua quidem pondere, visa fuit.
Oppidulum vidi tectis et robore paruum
Ac in eo populus non numerosus erat.
Hoc expugnatum multo rex milite venit,
Et cinctum vallis obsidione premit.
Unus erat sapiens, sed inops et pauper in illo,
Consiliis ipsi qui tulit unus opem.
Mox tamen illius delent oblivia factum,
Nec benefactoris plebs memor huius erat.
Tunc ego: ne, praestat sapientia viribus, inquam,
Quantumuis sapiens despiciatur inops.
Maius apud placidos sapiens oratio pondus,
Clamor apud stltos quam dominantis, habet.
Viribus omnino sapientia praestat et armis:
At bona peccator perdere multa solet.
Sicut in unguentum delapsae nobile muscae
Corrumpunt illud, pcior ut insit odor.
Gloria dos magna est, ingens sapientia donum est:
Et tamen interdum desipuisse iuvat.
Cor gerit in dextra sapiens, stultusque sinistra:
Insi piens fatuum quemlibet esse putat.
Ne moveare, ferox quando petulantia regnat,
Cedere posse malis, est medicina mali.
HAec quoque visa mihi ratio praepoitera terris,
In regnis adeo quae solet esse frequens.
Dius humi residet, stulto tribuuntur honores:
Servus equo vehitur, Dux pede carpit iter.
Sed quicumque fodit foveam, labetur in illam,
Qui sepem vertit, morsus ab angue cadet.
Qui saxum voluit, durum capit ille laborem,
Et qui ligna secat, vulnera faepe feret.
Si sit hebesque acies ferri planeque retusa,
Vix ea vi multa cote subacta redit.
Sic solet ingenium sapiens et mentis acumen,
Gignere longa dies assiduusque labor.
Non incantatus quasi si quem mordeat anguis,
Sic nihilo melior garrulus esse solet.
Ex sapiente velut mera gratia profluit ore,
Sic stultus labiis interit ipse suis.
Incipit a stultis, in stulraque desinit amens,
Verbaque multa sua garulitate facit.
Nec scit, quae quondam sint facta prioribus annis,
Nec quos eventus secla futura trahanr.
Quae tractat flutus, magno facit illa labore,
Inque urbem notam non videt ipse viam.
Vae tibi terra, puer cuius moderatur habenas,
Et cuius proceres mane comesse solent.
O fortunatam terram, vereque beatam,
Imperium cuius rex generosus habet.
Et cuius proceres cenant in tempore, vires
Ut recreent, luxu nec sua corda gravant.
Est ubi deses herus socorsque ibi perpluit imber,
Et putrefacta situ tigna trabesque ruunt.
Ad risum panis vinumque inseruit in aulis,
Et nummos omnes divitiasque colunt.
Ne regive tuo male divitibusue preceris:
Nam blasphema palamvora querentur aves
MItte tuum reliquas panem super aequoris undas,
Ipsum post longos inveniesque dies.
Pauperibus septem tua divide dona, vel octo,
Nam nescrs, terras, quae mala forte premen:
Si plenae fuerint nubes, tunc depluet imber,
Arbor et in silvis cumcadit alta iacet.
Seu ruat ad Boream, seu proma feratur ad austrum,
In quemcumque locum lapsa sit illa, iacet.
Qui meruit ventos, numquam sua semina spat et:
Qui spectat nubes, huic neque messis erit.
Sicut iter venti nescis, aut matris in aluo
Ut sunt ossa suo singula nata loco:
Sic opus omnino nullum cognoscere quis quam,
Quod Deus omnipotens praestat ubique, potett.
Sparge tuum semen, seu mane refulserit Eos,
Seu perat occiduas vespere Phoebus aquas.
Nam tibi non constat, meliusue sit istud, an illud,
Aut si proveniat messis utrinque, bene est.
Res dulcis lux est, oculisque haec grata voluptas,
Iucundum Solis posse videre iubar.
Sed si cui multos detur superesse per annos,
Ut videat laetos et sinie nube dies:
Attamen et semper vivit memor ante malorum,
Et vitae vanos cogitat esse dies.
Sis igitur laetus viridis dum pullulat aetas,
Atque hilari florem transige corde ruum.
Obsequium cordi gere, fac quodcumque libebit,
Et quae sunt oculis grata futura tuis:
Sic tamen, ut noris venturum tempus id olim,
Quo sistêre Dei iudicis ante thronum.
Abice duriciem cordis, fuge crimina carnis,
Pubertas vana est, vana iuventa fuit.
ERgo creatoris viridi memor esto iuventa,
Ante, ubi veniat quam lacrimosa dies.
Ante, malis pleni veniant quam pluribus anni,
De quibus affirmes non placuisse tibi.
Cum Sol et lumen stellaeque et Luna nigrescent,
Post pluvium nubes cum solet atra sequi.
Custoldesque domus trepidant fortesque labascunt,
Et pauci facti, qui moluere vacant.
Quando tenebrescunt qui per videre fenestras,
Omnia cum stabunt ostia clausa foris.
Cum vox languescet molitricis, filia cantus
Inclinata iacet, nox vigilata perit.
Surgitur ad cantum, quando praenuntius ales
Sargentem querulo provocat ore diem.
Celsa timent, et eundo pavent, et amygdalus albet,
Pieque locusta gravis, nil mage dulce iuvat.
(Namque homo transic cô moriens, ubi semper in aevum
Permanet, hic deflens funera planctus obit.)
Cum pessum funis tumpens genteus ibit,
Fontis et auroctivena negabit aquas.
Vinaque frangerucsontis, remisque fatiscet,
Etrota fonte saper pendula fracta cadet.
Puluis enim redit in terram rellure creatus,
Spiritus ad Dominum, nam dedit ille, redit.
Res omnes nihil: Salomonis concio dicit,
Omnia sunt, inquit, vana, caduca, labor.
Concio cui nomen dedit hoc perscripta libello,
Non modo vir sapiens clarus et ante fuit:
Sed quoque praescripsit praecepta salubria plebi,
Et reperit studio plurima docta suo.
Plurimaque egregiis scripsit proverbia guomis,
Et dedit haud dubia dogmata vera fide.
Atque haec, utrius pastoris ab ore, Magistri
Scripserunt, clavos quae stimulosque puta.
Haec reverenter habe fili, neque plura requiras,
Scrib endi quemuis iam cacoethes agit.
Nec modus aut finis iam cernitur esse librorum,
Et corpus lassum concio multa facit.
Finis hic est omnis doctrinae et summa salubris,
Nempe tim ere Deum, et quod iubet ille, sequi,
Omnibus hoc semper faciendum, atque omnibus olim.
Reddenda est ratio numinis ante thronum.
Quin eriam quaecumque diu secreta fuerunt,
Seu bona seu mala fint, proferret ille Deus.
MAxima cunctarum terris confusio rerum est,
Omniaque incertis casibus acta cadunt.
Non bene progreditur, quod, quis bene sensit et egit,
Et spes eventus fallere saepe solent.
Tam bonus et sapiens moritur, quam stultus et excors,
Praecipuumque tenet bardus inersque locum,
Improbitas regnat, pedibus calcatur honestas,
Iniustus floret, iustus ubique iacet.
Unde quis haec temere sine lege ruentia cernens,
Esse aliquod numen, quod regat astra, neget.
Quapropter praesens Salomenis concio regis,
Omnia curantem comprobat esse Deum:
Et post hanc vitam, quae momentanea vere est,
Aeterna in caelo secla futura docet.
Ergo utut eveniant, patienter cuncta ferenda,
Muneraque officii cuique gerenda sua.
Euentusque Deo prece comittendus in axe,
Quo sine res finem non habet ulla bonum.
Quamlibet in terris iusti plerunque praemantur,
Successusque habeant, quos voluêre, mali:
At speranda bonis super alto praemia caelo,
Atque sub inferno poena timenda malis.
Et cum sint varii sensus de fine bonorum,
Ille voluptates, ille sequatur opes:
Nominis ille decus quaerat famamque perennem,
Secteturque artes, magnaque facta gerat:
Indicat hic Salomon, quae nam sit vita beata,
Quidue bonum lummum: Nempe timere Deum.
Ex manifestato numen cognoscere verbo,
Et facere officium speque fideque suum,
Nam quicumque Deum recte cognoscit, et ipsum
Mandata sancte relligione colit:
Inque fide Christi sequitur, quodeunque iubetur,
Et quiduis perfert: Ille beatus erit.
Et quoniam nostris mihil est in viribus usquam,
Cuncta sed omnipotens datque regitque Deus:
Cunctaque tempus habent, et certam temporis horam,
Qua sine quicquid homo caeptat, inane cadit:
Arbitrii nostrri libertas tota negatur,
Quam scimus doctos asseruisse vitos.
Rebus in externis, quid agas, electio fane
Te penes est, finem sed regit ipse Deus:
At novisse Deum; tota vi mentis amate,
Credereque in Christum non dubitante fide:
Non id in arbitrio, non est in robore nostro,
Haec est munifici gratia dosque Dei.
Stultum est quod vitae quosdam genus omne perofos,
Iuvit in occultis delituisse locis,
Iussit id excellens Hieronymus ipse Blesillam,
Factus et insipiens ex sapiente fuit.
Hinc ortum ducic Monachorum plurimus ordo,
Hinc et Ecemitae semina prima trahum.
At non res ipsas Salomonis concio damnat,
Sed pra sente frui nescia corda bono.
In mundovivas commissa negotia tractes,
Sis pater, aut quem ae iufferit esse Deus:
Ac opus ad coeptum poscas prece supplice numen,
Et facias finem principiumque Deum.
Et quocumque modo tibi res evenerit, aequo
Pectore fata Dei, non stomachante, feras.
Fertunaque frui noris praesente futura
Non cures, habeas quod hat habere Deus.
Idque ipsum do cet haec Salomonis concio regis,
Cuius et haec summa est, quam meminisse decet.
CVr tamen in scriptur liber est hic concio regis?
Nam sie ipse suum nominat auctor opus.
Quod deceat reges operam dare scilicet omnem.
Ut vigeat verbi concio sacra Dei.
Subdita plebs ipsis ur procurata salubrem,
Corporis arque animae possit habere cibum.
Forsitam et Christi Salomon typus atque figura,
Ut quoque Melchisedech eius imago fuit.
Sicut in urbe Salem pariter rex atque sacerdos,
Ignota stirpis Melchisedechus erat:
Sic Deus existens et homo (mirabile) Christus,
A patre ad hoc unctus munus utrunque gerit.
Et Sicut Salomon, quo non sapientior alter,
Imperii sceptrum fert, pariterque docet:
Sic etiam Chistus rex est summusque sacerdos,
Munus ad hoc unctus nomen et omen habet.
Vana docet Salomon quaecumque sub axe geruntur:
A vanis Christus monstrat ad astra viam.
Est sapiens Salomon: Christus sapientia patris.
Interpres mentis consiliique Dei.
Ac (ut Paulus ait) factus sapientia nobis,
Iusticia et lytron, totaque abyssus opum.
Pacificus Salomon, sub quo pax floruit olim:
Per Christum pax est cum patre facta mihi:
Et vox ipsa Salem, Salomonis, Melchisedechi,
In Christum facto conveniente quadrat.
Pacis enim princeps trrepidantia pectora pacat,
Et rex iusticiae est, iustitiamque docet.
Naturae pctuit Salomon exponere causas,
Quicquid et aethereo Phoebus ad axe videt:
At Christus pandit nostrum superantia captum,
Et patris aeterni dogmata lata sinu:
Maior quam Salomon Christus, sapientio quare
Et Christi maior quam Salomonis erit.
Ergo si placuit Salomonis concio quondam,
At placeat Christi concio sancta magis.
Hunc pater audiri caelestis praecipit unum,
Hic via, vita, salus: Cetera vana puta.
De quibus haec praesens Salomonis concio regis,
Carmine quae nostro discutienda, docet
Sed libro nomen cur non persona docentis,
Concio sed potius, quae recitata, dedit?
Quod non haec scripsit Salomon, sed fecit in aula
At proceres regni publica verba sui.
Quos auscultandi causa collegit in unum,
Taliaque incoetu dicta frequente dedit.
Quae sunt per certos Synagogae scripta magistros,
Fine sub extremo quod liber ipse monet.
Dictio Graeca quod est Ecclesia, Ebraea Cohaeleth,
Romana dici concio voce potest.
Quin et apud veteres reperitur Homilia patres,
Hac etiam dici concio voce solet.
Hinc mea Musa suum vocat isto nomine carmen,
Quo perscripta animi sunt meditata mei.
Sermonesque suos titulos Camerarius isto,
Quos duplici lingua prodidit ipse, vocat.
Vanitas vanitatum, et omnia Canitas, dixit Ecclesiastes.
HOc thema seu status est, in quo sita concio tota,
Et pars praesentis, sit tibi prima libri.
Res honinum vanas, et vana negotia terris,
Vanum, quicquid agit vel meditatur homo.
Non res vituperat divina voce creatas,
Quos Deus aspiciens viderat esse bonas.
Quasque salutares hominum fabricavit ad usus,
Et iubet his latos cum pietate frui.
Sed studia humanae reprehendit inania mentls,
Quae quod adest, odit: sed petit id, quod abest.
Nec contenta bono quod habet, plus quaerit et optar.
Quodque fugit, sequitur: quod sequiturque, fugit,
Et vanis misere curis se macerat aegra,
Cum sua successu coepta carere videt.
Non contenta suis mens irrequieta vagatur,
Supplicium vult hoe illus esse Deus.
Hos hominum mores, studia haec praepostera mundi
Haec regis Solymae concio docta notat.
Tranquilloque bonis animo praesentibus uti,
Et vacuum curis pectus habere iubet.
Cum non eveniat quae nos optare solemus,
Sed quae providit Rector in axe Deus.
EX his apparet, nec eget res testibus villis,
De quibus hoc sermo debeat esse libro.
Utpote de studiis hominum vanoque labore,
Quo sese cruciant, efficiuntque nihil.
Non de rebus agit, quibus hic licet omnibus uti,
Quasque supra per se diximus esse bonas:
Nec quoque de manuum fiunt hic verba labore.
Quem nobis auctor praecipit ipse Deus:
Sed de consiliis hominum, studiisque cadusis,
Quae propriis tentant viribus, absque Deo.
Quae curis animum varusque laboribus angun:
Et facile tame fine carere solent.
Quae bona sunt perse, mala fiunt propter abusum,
Si neque legitimis sint ea parta modes.
Est bona res aurum, sed habendi semper amore
Per fas atque nefas huic inhiare, malum est:
Gloria laus, et honor, bona sunt, sed laudis amore
Omnia conari fanda nefanda, malum est.
Sed quis non auri, quis non est laudis avarus?
Rara avis hoc siquis crimine purus erit.
Omnia proprer opes omnes et propter honores
Conamur miseri, nec modus villus adest.
Et tamen his partis non oblectamur, utaequum est.
Aut usumfructum mors inopina negat.
Tunc quorum causa fuimus tot tantaque passi,
Linquimus ignari post modo cuius erunt.
Hoc igitur vanum est, et vano vanius ipso,
Tam cito casuris inugilare bonis.
HOc vanos hominum debet cohibere labores,
Hic cum fit firmum perpetuumque nihil.
Quid mortalis homo torques tua pectora curis,
Dum venaris opes, gloriolaeve decus?
An te perpetuo victurum tempore credis?
Aut haec aetornos secla futura dies?
Falleris: intereunt quaecumque sub axe videntur,
Transit honor, transit copia dives opum.
Dum tibi vita fuit, voemebas iugera terrae,
At nunc terra tamen te moriente manet.
Cum bene fudâris, lapidem cum moveris omnem,
Occidis, et sub humo corpus inane iaces.
E terra factus, terram mutaris in ipsam,
Nasceris et moreris praecipiente Fleo.
Namque ita disposuit mundum divima potestas,
Ut nova succedant tempora temportibus.
Id patet ex Chronicis, quae praeteriisse loquuntur,
Quod post diluvium tempus et ante fuit.
Dic ubi primus Adam nunc est, et Sethus, et Enos?
Aut ubi sanctus Enoch, Aut ubi Noa? Fuit.
Aut Abramus ubi nunc est? ubi filius eius,
Cum totaque Iacob post eritate? Fuit.
Nunc loachimus ubi dictus cognomine Moses?
Aut ubi multa gerens losua bella? Fuit.
Fortia ubi Simson nunc est? ubi Goliat ingens?
Aut sapiens Salomon, qui cavit ista? Fuit.
Nos quoque non erimus, sed ab hoc migrabimus orbe,
Et nova progenies est habitura locum.
Fitque fere denis quaedam mutatio lustris,
Sed rato in melius, quod probat ista dies,
Saecula praetereunt quae sunt, venturaque surgent,
Dum veniat mundum compositura dies.
Cur igitur vanas agitamus pectore curas?
Cur auri cupidi tor cumulamus opes?
Cum nihil aeternum, nil sit sub Sole perenne,
Omnia sed finem fint habitura suum.
Et nosmet superis abituri simus ab oris,
Sitque relinquendum, quicquid habemus opum.
QUatuor haec, utsunt, tellus, Sol, ventus, et unda,
Qualia sint terris omnia nostra, docent.
Haec ea semper agunt, ad quae Deus ille creavit.
Officiique manent in statione sui.
Pondere terra suo consistit, nescia motus,
Inque suo perstat non removenda loco.
Sol oritur, ducitque diem, vectusque per Austrum
Occidit, et Boreae frigida regna petit.
Hinic ortum repetit, cursuque revectus eodem
Signa suam peragit per duodena viam.
Sic etiam ventus citumgyratur in orbem,
Sic repetunt ortus flumina cuncta suos.
Omnia nimirum constanti lege moventur,
Atque intra metas stantque manentque suas.
Solus homo non est constans, sed fluctuat anceps,
In studiis vanis, consiliisque vagus.
Non intra metas fertur, sed tran silit extra,
Et facit officio multa aliena suo:
Ubique est vanus homo, sic et vanissima tentat,
Et sola constans in levitate sua est.
Ac ut eontinuo Sol permeat aethera cursu,
Et ventus spirat semper, et unda fluit:
Sic alia ex aliis homo vana negotia tentans
Immoritur vanis, vanaque semper agit.
Soluitur hîc etiam Physicorum quaestio: Fontes
Unde trahant ortus fluminaque alta suos.
Respondet Salomon, unhde exoriuntur, eodem
Refluere, inque maris cuncta redire sinum.
Per venas igitur terrae coecosque recessus,
Ex pelago in pelagus quaelibet unda fluit.
Dumque per ocultos in terrae ventre meatus
Rimatur scatebras, quâ data porta, ruit.
Perque superficiem longis anfractibus errans,
Fertur in Ocanum, nec mare crescit aquis.
Sed neque transcendunt tumidi sua littora fluctus,
Nempe, quod est unus tersa fretumque globus,
Suntque simul caeli centrum, quod cedere nescit,
Sed fixum medio perstat in orbe loco
Neu cumulentur aquae, quantum influic, effivit inde,
Et nunc nuda subit, nunc aqua cedit aquis.
Absque hoc esset enim, torrens iam cuncta replesset
Unicus a primka conditione fluens.
Sed Deus hoc prohibens, iussit per viscera terrae
Flumina continuas ire redire vias.
NOn Physiees studium, non ipsa Mathemata carpit,
Ut quidam stulta cum ratione putant.
Fas homini tacitas naturae quaerere causas,
Factaque mirari prodigiosa Dei.
Et sunt in sacris quamplurima dicta libellis,
Quae sine naturae cognitione latent.
Est quoque multarum tam nota operatio rerum,
Ut facile sciri causa vel in de queat.
Sed tot vana hominum do cet esse negotia terris,
Ut satis exponi nullius ore queant.
Atque hoc exemplis oculi demonstrat et auris,
Quae tuo membra hominis non satianda docet.
Et studia illorum verbis exponere vana
Qui velit, huic certe non satis, oris erit.
De studiis igitur cum possit nemo duorum
Dicere membrorum deficiente sono:
Quis studia humani tot tam vanissima cordis,
Quae numerum superant, explicuisse queat?
Nam cor semper hians et non explenda vorago est,
Insatia bilibus plena cupidinibus.
Quo plus assoquitur, plus appetit atque requirit.
Et desiderii nescit habere modum.
Magnus Alexander, cum pene subegerat orbem,
Et dominus mundi totius unus erat:
Democrito plutes mundos perhibente, dolenter,
At mea vix unum dextra subegit, ait.
Sic infinitos mens iliius appetit orbes,
Et tenuisse unum, non satis esse putat.
Scilicet hoc animis hominum Cacoethes inhaeret.
Ut quo plus habeant, plus tamen usque petant.
Sic sumus affecti, quod adest, id spermmus osi,
Enixe contra quaetimus id, quod abest.
Hoc vanum Salomon et inenarrabile dicit,
Et sunt hic rebus verba minora suis.
Rursus idem Salomon loquitur de ebus iisdem,
Sed verbis aliis, dissimilique modo.
Affectus hominum, plenumque cupidine pectus
Explerinullo tempore posse docet.
Nulla quies animis, et non est finis habendi,
Sine aliquo careas, sive fruar: bono.
Si tibi quid placuit, te mox amor eius habendi
Invadit, cunctas persequerisque vias.
Nec prius absistis, quam fias compos amati,
Et cadat in casses praeda petita tuos.
Hoc ubiiam factum surgit nova deinde cupido
Alterius, quod ames, fitque quod ante fuit.
Non requiescit enim tua mens cupidissima rerum,
Et prorsus nullis est satianda modis.
Namque alia ex aliis petis, et sudore paratis
Addere plura cupis, nec modus ullus adest.
Ac ita, quod factom est, iterum fit, idemque recurrit,
Atque dehinc alio tempore fiet idem.
Magnus Alexander quamquam sibi subdidit orbem,
Iamque fere totumsub ditione tenet:
Mon tamen hoc sar habet, sed plus contendit et ultra,
Et solus terris esse monarcha cupit.
Et nequit imperii consortem ferre Datium,
Ut nescit Soles mundus habere duos.
Herculis hinc armis petit insuperabile saxum.
Eius et acta suis esse minora cupit.
Usque adeo nullus modus est neque finis in ipso,
Mens in Alexandro, quae fuit ante, manet.
Istque suisimilis, pectusque cupidine plenum
Circumfert omni tempore, quoque loco.
Et sit quod factum est, et idem molitur et audet,
Dum manet imperii non saturanda fames.
HIc graviter quidam cura torquentur inani,
Conati vatios conciliare locos.
Cum nihil esse novum Salomon sub Sole loquatus,
Sitque novum, quod fit virgo Matia parens.
Et nova facturum sese Deus omnia dicat,
Pollicitus caelos velle create novos.
Naec nova sunt, (aiunt) sic est Deus ipse locutus,
Cur igitur Salomon nil ait esse novum?
Distinguenda sciant humana negotia terris,
Ac opera omnipotens quae Deus ipse creat.
Quae nos hic agimus, nemo nova dixerit esse,
Namque ca maiorum tempore facta leget.
Sum ptibus extruiumus magnis urbesque domosque:
Haec cadem veterum cura laborque fuit.
Nos cumulamus opes, suluumque reponiums aveum:
Praeterito vulgus tempore fecit idem.
Nos bellum getimus pro relligione focisque:
Gesserunt itidem plurima bella patres.
Et nihil est dictum, quod quis non dixerit ante,
Ut vare et graviter Comicus Afer ait.
Omnibus est aninus de rebus inanibus idem,
Mens eadem cunctis, et Cacoethes idem.
Quotquot sunt homines, humana negotia tractant,
Et cruciant variis pectora vana modis.
At Deus omnipotens hominum superantia captum.
Et nova, quae nulli sunt imitanda, facit.
Ille potest solis cursus inhibere marisque,
Ignis et urendivim cohibere potest.
Ille porest duris fontes emittere petris,
Et facit, ut pariat nestia virgo viri.
Naturasque duas persona iungit in una,
Et pariter Deus est et manet, et fit homo,
Haec nova sunt, et facta Dei super astra sedentis,
At sub Sole nihil dixetis esse novum.
Sed Salomon sapiens adeo fuit, (inquis) ut eius
Nulla parem tulerint saecula, teste Deo.
Haec nova res certe est, similis cui nulla fatura,
Cui similis veterum tempore nulla fuit:
Et sub sole tamen fuit is, quod nemo negabit:
Cur sub Sole igitur nil ait esse novum?
Est, ut ais: certe nova res sapientia tanta est:
Sed fuit ipsius munus opusque Dei,
Quae faciunt homines, ea sunt sub Sole vocanda,
In quibus haud quicquam dixeris essa novi.
Num fuit, ut nunc est, affectus in omnibus idem,
Quae nunc est, eadem prava cupido fuit.
Ergo quod in nobis operatur, id egit in illis:
Namque pares causas par comitatur opus.
Hoc igitur verum sit et irrevocabile verbum,
Ex hominum studiis hîc nihil esse novum.
Non est recordatio priorum: Neque posteriorum, quae futura sunt, recordatio erit apud posteros.
HActenus exposuit, sub sole quod omnia vana:
Nunc aliud gravius praedicat esse malum.
Nempe quod haec animos hominum dementia cepit,
Ut neque praeteriti temporis acta notent:
Ut facerent illos aliena pericla cautos,
Et fugerent damnum ne paterentur idem:
Sed sine mente ruant quo propria quemque voluntas
Et sub corde latens caeca cupido trahit.
Cum tamen excemplis aliorum noscere possent,
Quae soleat merces illa vel illa sequi.
In cruce pendentes cernens fur discere posset,
Ne patiatur idem, furta cavenda sibi.
Sed caelaturum sese sua crimina sperat,
Speque sua falsus postmodo fune perit.
Praemia quae maneant homines plerunque rebelles.
Rustica gens mota seditione docet:
Quam Deus extinxit xcelerum gravis osor et ultor,
Proque magistratu vindicis arma tulit:
Et tamen adversus dominos plebs subdita frendet,
Ac velut indomitus frenda recusat equus.
Inseruire negat, sed libertate poriri
Optat, et impositum vult removere iugum.
Iamque magistratus in ius estcausa vocare,
Et breve post tempus forsan adarma ruet:
Immemor, ultorem scelerum, qui caede rebelles
Sustulit agricolas, post caput esse Deum.
Comprobat Achitophel, dum sese strangulat ipse.
Quae sit consilio poena timenda malo:
Et tamen immemores huius sub pectore quidam
Suaserunt domino non sat honesta suo.
Et grave supplicium diffecti membra luerunt,
Interius ipsi causa pudenda sui.
Hoc est, quod queritur Salomon sub Sole dolendum,
Vana quod insano pectore rentat homo.
Cum tamen historiae veterum testentur aperte,
Talia successus non habuisse boros.
Quae licet audimus, legimusque, oculisque videmus,
Non tamen illa movent quifuimusque sumus.
Donec in exitium (quod fit plerumque) ruentes
Discamus propriis, vera fuisse, malis.
Ac velut immemores secli sumus anre peracti,
Sic veniens aetas immemor hulus erit.
His igitur monti veterum monumenta legamus,
Exemplumque sibi qudibet inde petar.
Felix, quem faciunt altena pericula cautum,
Alterius damno qui sapit, ille sapit.
DE studio mundi Salomon quoq dixit inani,
Id nunc exemplo comprobat ipse suo.
Omnia se toto conarum pectore dicit,
Legibus ut regeret tradita regna bonis:
Dispositisque bono (ceu par erat) ordine rebus
Esset honestati, iusticiaeque locus:
Et satis officio facerent populusque ducesque,
Et passim fierent omnia grata Deo:
Sed nihil effectum, vulgo sine lege ruente,
Et temere leges despiciente bonas.
Conausque suos operamque oleumque perisse,
Coeptaque pondus ait non habuisse suvi.
Emphasin hîc specta, librataque varba bilance.
Quae, si dispicias, fingula pondus habent.
Rex est, imperii titulis et honoribus auctus,
Ipse cuitribuit munera tanta Deus:
Quem penes est unum robur, vis, atque potestas,
Qui prohibere malos et cohibere potest:
Nec tamen effecit, quod vult et cogitat ipse,
Sed frustratur eum spes, renuente Deo.
Quid facerent alii, qui non tam robore pollent,
Nec regni titulos aut diadema gerunt?
Est etiam sapiens, quo vel sapientior alter,
Vel par ingenio non fuit, est, nec erit:
Nec tamen eventus coeptis respondit honestis,
Nec potuit mentes flectere consiliis:
Quid facerent hebetes, qui non tot pectore dotes,
Nec tantum doctae mentis acumen habent?
Praeterea rex est populo praefectus in illo,
Cui Deus et leges et sua iura dedit:
In quo pontifices sanctique fuêre propherae,
Et multi celebres integritate viri.
Et rex est sancta Solymorum clarus in urbe,
Quam sibi prae reliquis legit in orbe Deus:
Stabat ubi templum cunctis memorabile seclis.
In quo sancta fuit foederis arca Dei:
Et conspersa sacris semper fumantibus ara,
Additaque ad castas tura Sabaea preces:
Nec tamen in populo hoc quicquam nauavit et urbe,
Rex sapiens studiis consiliisque bonis.
Non igitur mitum, nostri si quando labores
Successus midem non habuêre suos.
Quapropter nobis, quae nostra vocatio possit,
Omnia sunt studio perficienda bono:
Euentus vero qui sunt in fine futuri,
Non disquirendum: Cura sit ista Dei.
NVnc addit causam, cur vana sit actio nostra,
Nempe, quod invito coepta sit illa Deo.
Vult Deus ut partes nostras et munus agamus,
Et studium nostrae sedulitatis amat:
Euentus autem sibi nos committere soli
Postulat hanc curam unlt Deus effe luam.
Hoc cum non facimus, sed mentis acumine nostra
Nitimur audentes quidlibet, absque Deo:
Euentus contra Deus omnes reddit inanes,
Ut labor infelix et sine fruge cadat.
Quod cum fit, vanas agitamus pectore curas,
Preslaque multiplici corda dolore iacent.
Absque hoe esset enim, sibi quisque accepta referret,
Quae bene gesisset, laus tamen ista Dei est.
Sic licet ingenio Salomon supereminet omnes,
Ut tulerint ipsi tempora nulla parem:
Non tamen effectum potuit dare, quod bene sensit,
Nec mala, quae vidit, corrigere arte potest:
Ne sibi successus assicriberet ipse secundos,
Sed sciret summi munus id esse Dei:
Auxiliumque sibi divinitus esse petendum,
Ut, quod agit, fauste progrediatur opus.
Nam nihil esse potest felix, laudabile, sanum,
Ni Deus auxilio consilioque iuvet.
Hic igitur rebus servandus in omnibus ordo,
Curet et officii munera quisque lui:
Euentumque Deo commendet, et invocet ipsum,
Ut velit auxilio promptus adesse suo.
Et curis vacuus vivens nil cetera curet,
Quo res cumque cadat praecipiente Deo.
Hoc qui non faciunt, cura torquentur inani,
Conatusque horum ridet in axe Deus.
Et iuberipsorum fieri contraria votis,
Ut secus id, quod agunt, quam voluêre, cadat.
Ut causas habeant aegro sub corde dolendi,
Cum sua successu coepta carere vidant,
IAm sibi cum multis illud commune fuisse,
Ut curis animi conficeretur. ait.
Et tot defectus terris, et prava tot esse,
Ut possint hominis nullius arte regi
Sicut enim, quicquid curuum natura creavit,
Hoc ars in rectum flectere nulla potest:
Sic ea, quae fieri iubet immutabile fatum,
Vitari nequevat, aut ratione regi.
Nil igitur melius, quam te committere fatis,
Quicquid agis rerum, consilio: Dei.
Ac utut eveniat fatis ita credere factum,
Cordeque non aegro consuluisse boni.
Velle tuum nihil est, bona nil intentio cordis,
Nil est propositum consiliumque tuum.
Nil operae precium, labor est tuus omnis inanis,
Ni tua propicius dirigar acta Deus.
Quod proponit homo, Deus id disponit in axe,
Et fa cit eventus ad pia vota bonos.
Cum tua praesertim mandati pensa laboris
Soluis et ad verbum dirigis illa Dei.
Et tamen interea patienter ferre memento,
Quae te cumque Deo praecipiente premunt.
Nec praescribe Deo formam tempusque, locumque,
Ista voluntati libera sunto Dei.
Hoc qui non faciunr premet hos afflictio cordis,
Et labor illorum prorsus inanis erit.
Et applicui animum ad discendam sapientiam et scientiam, et stultitiam et imprudentiam.
PLuribus exponit verbis quod dixerat ante,
Et bene coepta sibi vana fuisse docet:
Quamhbet ingenio longe superaverit omnes,
Et fuerit sapiens, consilioque potens,
Quippe nec immerito debet res mira videri,
Irrita quod tanti coepta fuêre viri.
Qui simul et rex est et sancta regnat in urbe,
In populo, voluit quem Deus esse suum.
Estque adeo sapiens, ut iisdem dotibus aetas
Post ipsum tulerit nulla, nec ante parem.
Si quid menshominum, si quid sapientia nostra,
Id posset Salomon cui data dona Dei.
Sed cum non possit, nihil est sapientia nostra,
Inque Dei sita sunt omnia facta manu.
Novit id expertus Salomon, scriptumque reliquit,
Et nos exemplo commonet ipse suo.
Sed cur stult tiam fuit ipsi discere cordi?
Praestiterat studiis invigilare bonis.
Est ut ais: Sed non ideo vult discere stulta,
Ut fa ceret stultis omnia stulta modis:
Sed magis, ut regni moderans sapienter habenas
Stuticiam fugeret quae dare damana solet.
At male vitari, male possunt illa caveri,
Quae non visa prius pectora nostra latent.
Nemo Sophistatum fa lacia dogmata soluet,
Ni scieret, quo sit fraus adoperta loco
Ergo probe parte mdiscat Dialecticus illam,
Quae tacita factos indicatarto dolos.
Non utfallaci mentes praestringer fneo,
Atque ita pro veris vendere falsa velit.
Sed magis utfallaxa liorum dogm fell,
Et nodus solui Gordius arte queat,
Sic veteratorum disci versutia deber,
Non animadversis necupiare dolis.
Et quia nonnumquam fas fraude repellere fraudem,
Ut facere id possis fraus meditanda tibi.
Denique vera docet collatio mutua rerum,
Et res illustrat conspicuasque facit.
Obliquo rectum quid discrepet, urile vano,
Si simul opponas e regione scies.
Hanc propter causam rex prudentissimus iste,
Discere stulticiam se voluisse docet,
Scilicet, ut stulto sapiens discernere factum,
Et bona sectando prana cavere sciat.
REbus in humanis sapientia maxima gaza est,
Et quae, cum percant cetera, sola manet.
Et tamen haec etiam cum magno iuncta dolore
Excru ciat mentes inquibus essesolet.
Cum quis enim sapiens cernens quae stulta geruntur,
Euentus secum cogitat ante malos:
Vix poterit fleri quin exardescat in iras.
Stulticiae nullum cum videt esse modum.
Et quod mens hominum coecoruitimpere praeceps,
Nec locus est monitis consiliisque bonis.
O quoties oculos tuncnullos vellet habere,
Cum temere quovis plebs sinementer ruit:
Aut pudextremis habitantes orbis in oris,
Ne mala spectaret, vellet abesse procul.
Sollicitas adeo reddit sapientia mentes,
Et curas animis tristicia sque parit.
Et quo quisque magis doctrina praestat et arte,
Hoc etiam maius ferre videtur onus.
Namque capessenda est illi Respublica primum,
Mox pro legitimis cura gerenda sacris.
Mittitur externas etiam legatus in oras,
Imperii caussas ut sapienter agat
Quas ut ibi expediat dextro, noctesque diesque
Cogitat, et somnus parcior esse solet.
Nunc audit partes, quarum commissa potestas,
Et controversos conciliare studet.
Succedit causis nova causa diesque diei,
Nunc hoc, nunc illo cogitur esse loco.
Nulla quies ipsi non intermissio quaedam
Temporis, aut certe rata brevisque datur.
Scilicet has illi curas doctrina facessit.
Qua sine tranquillos posset habere dies.
Quineriam quantum plerumque scientia crescit,
Tantundem doctis crescere cura solet.
Idque, est quod queritur Salomon multique fatentur.
Et tu, cui scriptum hoc dedico testis eris.
OMnia multiplici cum sint hic plena labore,
Er nil quam vanum, quod modo coeptat homo:
Afferat et multos sapientia multa dolores,
Quae tamen est aliis dignior una bonis:
Nunc vacuam curis Salomon vult degere vitam,
Laetitiisque animi deleliciisque frui,
Sed fuit haec etiam meditatio regis inanis,
Tristicia laetos impediente dies.
Nulla fere terris homini est sincera voluptas,
Estque voluptatis maeror ubique comes.
Sic placuit caeli Domino, qui fidera torquet,
Cunctaque consilio qui sapiente regit,
Ille voluptati maerorem iunxit, ut alter
Alterius semper sit maneatqui comes.
Tristia post laetum, laetum post tristia nobis
Alternis semper suppeditarc solet.
Iamque sit, ut Sophocles vates dulcissimus inquit,
Vel flet vel ridet quisque volente Deo.
Ergo prout dederit Deus, accipiamus oportet,
Seu bona, seu mala sint, nec meliora peras.
Nam licet inducas animum bene vivere semper
Teque voluptati laeticiaeque dare:
Ni tamen annuerit vultu Deus ipse benigno,
Spes tua te fallet, consiliumque tuum:
Ac interveniens turbabit gaudia maeror,
Mellaque fel fient, dulcoramaror erit.
Hoc probat ipsa dies atque experientia vitae,
Et multi damnis hoc didicere suis.
Saepe quis instituit structis convivia mensis,
Et ponit largo pocula plena mero:
Et parat hospitibus variis specta cula ludis,
Et quicquid mentes exhilarare potest:
Sed quia sunt aliqui caperata fronte Catones,
Aut aliquid stupido corde Melancholici:
Aut altercantes aliqui convicia miscent.
Aut iaciunt variis scommata salsa modis:
Res solet a verbis ad verbera saepe venire,
Turbaturque chorus, symposiique decus:
Gaudiaque in luctum vertuntur, et irrita spes est,
Sic fit, ubi coeptis non favet ipse Deus.
Interdum contra, quo non sperata fuissent
Tempore, contingunt gaudia, dante Deo.
Illius in manibus sita sunt haec omnia semper,
Et nobis placito dividit ista suo.
Maxima stulticia est, et summa insania, risus
Qui studiis hominum quaeritur, absque Deo,
Et si quis proprio quaerat sibi gaudia Marte,
Huic merito dicas: Insipiens quid agis?
Optima laetitia est, et demum vera voluptas,
Ex insperato quam Deus ipse dedit.
Ergo Deus quicquid nobis liberrimus offert,
Hoc ipsum fas est consuluisse boni.
Si bona dat, gande laetoque age pectore grates:
Sin premit, impositum fer patienter onus.
NVnc genus austerum vitae vultnusque severos
Sumere vult Salonmon: Vanus et iste labor,
Pulchra quidem res est moderatam degere vitam,
Et dapis ac potus posse tenere modum:
At sibi vivendi certam praescribere formam,
Atque his aut illis abstinuisse cibis:
Id labor et dolor est atque aegra molestia cordis,
Vanaque relligio, displicitura Deo:
Est igitur falsum, Latius quod Pap0a ciborum
Discrimen ceritis iussit habere modis.
Quicquid enim nostros Deus ipse creavit ad usus,
Id per se totum dixeris esse bonum.
Sanctificatur enim per vota precantia cordis,
Perque Dei verbum, Paulus ut ipse docet.
Ergo cibi quoties et potus copia nobis.
Contigit, his fas est cum pietate frui.
Cum vero victus penuria forte coorta est,
Tunc patienda fames, tunc toleranda sitis.
Dante Deo nobis et edendum. et rursus egendum,
Prorsus ab illius pendet utrumque manu.
At qui sponte sua patitur ieiunia, victus
Cum sit ei praesens, hunc sine mente puta.
Namque Deum contra pugnans nihil efficit amens,
Et frustra carnem macerat ipse suam.
Hoc vidit Salomon, et vanum clamitat esse,
Et miserum est animum sic cruciare suum.
Hoc dum vita manet fugias cane peius et angui,
Consultum vitae si cupis esse tuae.
ENumerat Salomon, postquam compescere carnem
Coeperit a vino, quod fabricarit opus:
Et simul exemplum nobis illustre relinquit,
Ut vitium fugias quae facienda tibi.
Otia dant vicia, et faciunt assuescere pravis,
Otia vina docent luxuriamque sequi.
Otia si tollas, fugiet contemta voluptas,
Otia si tollas, coecus abibit amor
Res age, tutus eris, Si, quae sint, quaeris, agenda,
Exemplo salomon te docet ista sue.
Aedifica, planta, sere vites, arua domosque,
Permuta merces, sit tibi cura boum.
Dumque instas operi, quod agis, noctesque diesque
Ante tuos oculos semper obibit idem.
Nec prius absistes, placida neque mente quiesces,
Quam consummatum sit tibve prorsus opus.
Dumque es in hoc totus, parui tibi cetera fient,
Nec tibi grata Venus, nec tibi dulce merum,
At si deses eris, libabis pocula Bacchi,
Dumque cutem curas, est subitura Venus.
Et terum demens obliviscêre tuarum,
Nec, quod adornaras perficietur opus.
Exemplnm dicti tibi sit Sidonia Dido,
De qua Virgilium sic cecinisse legis:
Dum flagrat Aeneae velut ardens pinus amore,
Participemque domus coniugiique petit:
In media nimiis convivia sumptibus aula
Instruit et laute vina dapesque parat.
Intermissa iacet passim structura minaeque
Murorum pendent undiq., friget opus.
Ut fugias igitur nocituri pocula vini,
Et veneris flammas, res age, tutus eris.
Sic tamen ut quicquid rerum conaris, id ipsum
Committas manibus consilioque Dei.
Quem penes est unum felix inceptio rerum,
Quo sine res finem non habet ulla bonum.
PIngitur hic iterum non exaturanda cupido,
Quae quo pluta tenet, plura tenere cupit.
Non sat habet Salomon, quod tot bona possidet unus,
Quot multi reges non habuêre simul:
Sed quoque delicias sibi vult genus omne parare,
Et quicquid gratum sensibus esse potest.
Cantores habuit plectris et voce sonoros,
Du centesque modo conveniente choros.
Talis mens hominum, saturari nescit habendo,
Spernit enim, quod adest, et petit id quod abest.
Poscit habere domum, cumque hanc habet appetit arcem
Post illam culti iugera multa soli.
Einc vineta cupit pomaria, pascua, silvas.
Mox pagos, urbes, im periumque petit.
Magnus Alexander regnum non appetit unum,
Sed dominus mundi totius esse cupit.
Democritus mundos plures cum diceret esse,
At mea vix unum dextra subegit, ait.
Si plures essent, omnes quoque vellet habere,
Usque adeo regni nescit habere modum:
Sic sumus affecti natura scilicet omnes:
Natura nobis hoc cacoethes inest.
Si cui sunt centum, petit idem mille talenta,
Qui duo regna tenet, quattuor ille cupit.
Quodque magis miserum, nunc hoc, nunc poscimus illud
Quodque probat praesens, damnat id hora sequens.
Idque magis faciunt fasces et sceptratenentes,
Ille dedit leges, abrogat iste datas.
Ille domos struxit regales, diruit alter,
Illi sic visum est, huic nova forma placet.
Quotque homines, tot sunt capita, et sua sensa cuique,
Mos est cuique suus, velle cuique suum.
Sic placuit cantus Salomoni et Musica dulcis,
Quae mollit mores, nec sinit esse feros:
Atdoboles eius crudeli mente tyrannus,
Durior in populum saeva flagella quatit.
REx pius et sapiens Salomon moderamina regni
Ingenio rexit consiliisque bonis:
Et tamen, ut queritur, spes ipsum saepe fefellit,
Coeptaque successus non habnere suos.
Nam non eveniunt, homines quae pectore voluunt,
Verum in divina sunt sita cuncta manu.
Fortunante Deo feliciter omnia fiunt,
Irrita sunt, quae non comprobat acta Deus.
Hoc sensit Salomon, hoc experientia multos
Quottidiana docet, re fa ciente fidem.
Curia testis erit dictorum, et quaeliber aula,
Testis quaeque domus, qua patet orbis iter,
Non desunt regnis proceres, quibus optima mens est,
Et studiis celebres ingeniisque viri:
Qui rectum suadent uno communiter ore,
Et nocitura monent et facienda docent:
Hoc opus est facto, dicunt, hoc utile regno est,
Omnis in hoc populi est im periique salus,
Nec mora, subscribunt reges mandataque sigunt,
Sic fierique volunt, sic fierique iubent.
Sed nihil efficiunt, si non deus ipse supremus
Annuat et coeptum consiliumque probet.
Hic hominum sermo est sic expedit atque necesse est:
Sermo Dei vero est, sic volo fiat opus.
Velle Dei est fieri: nihil est humana volumtas:
Vanum est, quicquid homo cogitat absque Deo:
Sic aliquis consul secum deliberat, urbis
Quomodo communes multiplicentur opes:
Et meditans dextre reperit, verbisque disertus
Consulit in medium, quae facienda docens:
Sed nisi cousultor Deus adsit et approbet illa,
Consilium sapiens consulis omne perit.
Sic aliquis iuvenum socii commercia lecti
Dum petit, uxorem quaerit habere bonam:
Quae patrae nata bono, quae sit pia, casta, modesta,
Fida domsus custos, sedulitatis amaus:
Sed spe deceptus potitut, quae prava, morosa.
Improba, stulta, levis garrula deses, iners:
Quod Deus optatis eius non annuit aequus,
Quo sine res finem non habet ulla bonum.
Sic pater esse bonos optat sua pignora natos,
Et patriae laudi, laeticiaeque sibi:
Sed renuente Deo pondus fit inutile terrae
Filius, et patrias depopulatur opes.
Eveniumt nostris semper contraria votis,
Si renuat moderans omnia nostra, Deus.
Velle quidem nostrum est verum deus acta gubernat:
Proposuisse tuum est disposuisse Dei est.
Ergo relinguantur regnumque urbesque domiusque,
Inquis, quandoquidem nil mea cura valet?
Non ita: Consilio nobis sunt cuncta gerenda,
Muneraque officii cuique tuenda sui:
Hoc Deusa nobis poscit, mandatque laborem:
Euentum vero se penes esse iubet.
Quem seu felicem, seu non velit esse secundum,
Te nihil hoc angat, tu tua semperage.
HActenus est dictum, quod quae sub Sole geruntur,
A solo veniant, qui regit illa, Deo.
Nunc aliud vanum rex prudentissimus affert,
Et dignum lacrimis praedicat esse malum:
Nempe quod eventum sortiti vidit eundem
Tam stulti coeptum, quam sapientis opus.
Est aliquid, cordis donum sapientis habere,
Et res consilto disposuisse suas:
(Nam quantum distant, oculis qui cernit acutis,
Et qui per tenebras lumine captus obit:
A stulto tantum saprens distare viderur,
Cerait enim sapiens, lumina stultus eget.)
Non tamen eveniunt dextre, ceu sperat et optat,
Quae sapiens multum praemeditatus agit.
Nec sine fruge cadunt semper molimina stulti,
Quae sine consilio praecipitanter adit:
Sed vice conversa sapientis coepta siniistre,
Et stulti dextre sacpius acta cadunt.
Nonne fuit Cicero vir cum Demosthene prudens?
An non consiliis usus uterque bonis?
Et tamen illorum successibus acta carebant,
Hinc Cicero de se sic queribundus ait:
Hei mihi, quam numquam sapiens et providus, inquit,
Qualis sum semper creditus ante, fui.
Alter apud doctas orator clarus Athenas
Dixit: Si geminas cerneret esse vias:
De quibus haec summos ostenderet urbis honores,
Ad vertam vero duceret illa necem
Se prius ad mortem rectâ propetanter iturum,
Quam suscepturum totms urbis opes.
Vidit uterque suis inventis pondus abesse,
Coeptaque successus non habnisse bonos.
Iulius at contra temere atque Octavius egit,
Et Macedo praeceps saepe Philippus erat:
Et tamen huic dextre sua res successit, et illis,
Fortuna cuentum suppeditante bonum.
Hinc aliquis iuxta veterum proverbia recte
Dixerit: Audentes sorsque Deulque iuvant.
Usque adeo rerum, recte quas gesseris unquam,
Exitus in manibus non solet esse tuis.
Sed Deus omnipotens hominum res ponderat omnes,
Cunctaque pro libitu digerit acta suo.
Omnia cum fuerint bene condita, scita, peracta,
Omnis et unanimi calculus ore datus:
Unus adhuc superest summus primusque Senator,
Quo sine nil geritur consule, nempe Deus:
Hic ubi consensum dederit rata dogmata fient,
Et pede felici progredietur opus.
Sin aliter visum fuerit super astra sedenti,
Irrita prorsus erunt, quae bene coeptat homo.
Sic fit et in bellis, ubi cum sunt arma virique,
Et currus et equi magnanimique Duces:
Non tamen exguus numero supera bitur hostis,
Ni ferar auxilium consiliumque Deus.
Hoc rex Franciscus Ticini sensit ad urbem,
Quom superas armis Carole Quinte ruis,
Vicisset Gallus, si palma veniret ab armis,
Sed vicit Caesar, suppelditante Deo.
Nam ren vente Deo labor est pugnantis inanis,
Certaque continguit palma iuvante Deo.
Seu quid agas temere. seu quid sapienter adornes,
Nil refert, fieri si velit ipse Deus.
Auxiliante Deo felixcia cuncta geruntur,
Adversante Deo cura laborque perit.
Nec tamen interea temere quocumque ruendum est,
Nec stultis debent frena regenda dari.
Nam praeclara Dei dos est sapientia mentis,
Qua brutis melior, vult Deus, ut sit homo.
que tuli, quod quae sub Sole fierent, mera essent vanitas et afflictio.
OMnia perpetui conamur nominis ergo,
Et cupidi laudis gloriolaeque sumus:
Ncc tamen assequimur fructum finemque laborum,
Sed bona nos fallit spes, renuente Deo.
Euoluunt alii sinuosa volumina iuris,
Et dextre causas ac sapienter agunt:
Ut celebres fiant, regumque vocentur in aulas,
Et summos inter sint in honore viros.
Cognoscunt medicas alii feliciter artes,
Et captant studiis nomen opesque suis.
Contcribunt alii multis bona plurima lioris,
Nomen ut a sera posteritate ferant:
Sed spe falluntur miseri, frustraque iabores
Exantlant, placito non comitante bono.
Sunt quibus ingenium nocuit coluisse per artes,
Et quibus exitio plurima scire suit.
Qui, quia doctrina multum se posse putabant,
Et princeps illis fautor et aequus erat:
Ex polypragmosyne qua lam sumsere gerenda,
Quae non ipsorum conditionis erant.
Sed Deus has fraudes in apertum protulit almus,
Auctoresque suis interiere dolis.
Amisere suum decus, amisere favorem,
Amiscere bonum nomen, opesque suas.
Pro ctathedraque alius princeps lam carcere donat,
Auxiliumque aliis vertit in exilium.
Sunt, quibus in partes sunt corpora secta quaternas,
Et carnes avibus praeda futura datae.
Multa quid ars illis, quid multa scientia prodest?
Ad mortem nullis artibus esset opus.
Sed polypragmosyne sua, non ars obfuit illis,
Non nocetars ullis, artis abusus obest.
Munere quisque suo fungens bene collocet artes,
Quas illi tribuit gratia larga Dei.
Ut per eas Christ felix Ecclesia crescat,
Aut ut communes multiplicentur opes.
Hoc sem per spectans lapidem cum moverit omnem,
Caerera commendet, qui regit acta, Deo.
Omnia nostra Dei sapientia coepta gubernat,
Nil hominum sapiens ars valer absque Deo.
Quod vero Salomon terris non esse perennem
Vel stulti famam vel sapientis ait:
Non de personis vel earum nomine dicit,
Quae momorabuntur. donec his orbis erit:
Verum de gestis scriptisque intellige dici,
Quae nemo meminit discat ut illa sequi.
Prodita sunt scriptis aevi monumenta prioris,
Et bene quae fuerint vel male gesta, docent:
Ut res ille suas sapienter gesserit olim,
Praemia conatus quae comitata bonos:
Ut prae ceps alius temere res egerit omnes,
Quae sint audacem damna secuta virum:
Nos tamen immemores haec non perpendimus unquam,
Sed stulti, incauti, praeci pitesque sumus.
Et nihil exemplis, quorum sunt multa, movemus,
Perque minus rectas pergimus ire vias.
Quisque suos sequitur sensus, quae consulit ipse
Cogitat eventus sic habitura bonos:
Cum tamen historiae diversum saepe loquantur,
Sed quotus est, scriptis qui perarata legat?
Aut quis praeteriti reputat sic temporis acta,
Discat ut alterius cautior esse malis?
esset in omnia illa, quae et magno labore et multa prudentia acon sivissem sub Solo. Hoc quoque vanum est. Mutavi igitur consilium, et constitui apud animum avocare cor meum ab omnibus laboribus, quibus me maceraveram sub Sole: Cum plerumau is, qui magnolabore sapienter. etudenter et industria suae comparavit, relinquere cogatur ei qui non laborârit in acquirendu illis. Id certe vanum est et magnum malum. quid enim haber homo ex omnibus laboribus et curis, quibn; exercetur sub Sole, praeter dolores, agritudines et molosiias, prae quibus ne noctu qutdem cor eius quiescit? Id vere vanum est.
PRolis amor quid non mortalia pectora cogis?
Saepe tamen patrum fallere corda soles.
Omnia conatur, nil non perferre patique
Sustinet assiduus, prolis amore pater:
Ut saltem natis nomenque relinquat honestum,
Divitia sque auri, magnificasque domos:
At postfata patris, bona degener omnia natus
Prodigit et patrias depopulatur opes.
Quamque pater studiis pulchrisque inclaruit actis,
I am natus viciis stulticiaque scatet.
Imo vix etiam cedunt bona patria natis,
Saepe quis externus nequiter illa rapit.
Et quan doque patris fama super aethera noti
Filius infami morte perire solet.
Ergo cura patris fuit et labor omnis inanis,
Et frustra partum laudis opumque decus,
Hoc ita non aliter fieri sub Sole videmus,
Non opus exemplis nec recirare velim.
Heroum natos perhibent proverbia noxas,
A patre quod nati degenerare solent.
Pauca patri soboles sit par, at plurima peior,
Rara patre est melior, sicut Homerus ait.
Nec fit id in natis solum quodammodo fatis,
Cuncta sed in peius degenerando ruunt.
Prima loco praestant et sunt meliora, secundum
Quodlibet inferius dereriusque puta.
Peius et asperius tempus succedit, et hora
Tam bona non sequitur, quam bona prima fuit.
Est ali quis ludi rector, bene doctus et aptus,
Qui disciplina corda tenella regit:
Pro captuque libros tradit paucosque bonosque,
Et fundamentum Grammaricale iacit:
Progressusque facit cum fructa et laude iuventus,
Et discit mores cum pierate bonos.
Hunc alius sequitur lentus, qui frena remittit,
Et, quae cun que puer patrat, inulta sinit.
Vult audire bonus. vult mitior esse priore,
Fitque sui pestis perniciesque gregis.
Grammaticae studium poni sublimia tractat,
Dumque aliena docet, plus nocet atque docet,
Rectorisque perit studiumque laborque prioris,
Et quicquid recte sanxerat ille, ruit.
Sic aliquis Pastor Christi praefectus ovili
Crimina lege notans grandia verba tonat:
Atque aliquid navat dinini robore flatus,
Cordaque in officio rettiner, inque meru.
Hunc alius sequitur, qui numquam crimina taxat,
In populum numquam dicit acerba suum:
Omnia sed sursum ferri sinit atque deorsum,
Dum ventrem pascat desidiamque colat.
Interea vero, postquam metus omnis ademtus,
Ex vicio in vicium plebs peritura ruit.
In cassumque perit fidi pia cura ministri,
Qui castigator crimins acer erat.
Sic urbis conful vel consiliarius aulae.
Prudenti cives ore Ducemque regit:
Consiliisque suis facit ut Respublica crescat,
Et sit apud populum Dux in amore suum:
Ut vigeat regnum, firmataque lege colatur
Cum virtute pudor, cum pietate fides:
Et curis animum nunc huc nunc dividit illuc,
Et fa cit huic somnos nox vigilata breves.
Hunc alius sequitur suadens contraria recto,
Quae sunt vel populo vel no citura Duci:
Et quod consiliis prior ille extruxit honestis,
Diruit hic, frustra sedulus ille fuit.
Sic alter cumulat num mos, quos prodigit alter:
Filius et vendit, quos pateremit agros.
Ergo laboramus frustra? nihil ergo gerendum,
Nil acquirendum cum salomone putas?
Non ita vir sapiens censet: Prudentia vana est,
Et labor et studium, quo cruciatur homo:
Euentus quoniam rerum praestare secundos
Nemo potest: Solus dirigit acta Deus.
Et tamen interea nobis prudenter agendum,
Et circumspecte cuncta gerenda scias.
Quod iuvet haeredem, quo postera turba fruatur,
Absque dolo, per fas, legitimeque para:
Euentumque Dei fato committe regendum,
Omnia qui placito digerit acta suo.
Nec crucia curis de rebus corda futuris:
Fac, quod agis, fiet quod volet ipse Deus.
OMnia cum careant successu facta secundo,
Et male claudatur, quod bene coepit homo:
Et possessurus nostro sit parta labore
Prodigus aut stultus iudicioque carens:
An non praestiterat, dape nos potuque benigno
Cum requie cordis laeticiaque frui?
Non Epicureae nunc astero dogmata sectae,
Sed vere dictum cum Salomone loquor.
Namque Deus corpus nobis animamque creavit:
Ergo bonis corpus fas animamque frui.
Corpus enim duros toleravit ob ista labores,
Et super his animae plurima cura fuit.
Et domus est animae corpus: Quaecumque laborat
Corpus ut his an imae sit bene, cuncta facit.
Scilicet haec ar est, hoc omnia fine parari,
Ut possis illis cum pietate frui.
Idque Dei donum Salomon hic esse fatetur,
Atq hoc exemplo comprobat ipse suo.
Si faceret vitam, laute vixisse, beatam,
Felices inter primus ego, inquit, eram.
Nam mihi mensa fuit tam splendida semper, ut esset
Lautitiis nemo par mihi nemo prior
Sed nihil est, lauta ventrem curare sagina,
Ni requie possit mens quoque laeta frui.
At Deus hoc donum sibi sponte placentibus offert,
Ille dat hoc solus, dat quibus ipse favet.
Cui Deus est clemens, illi sapientia cordis
Et ratio solers ingeniumque datur:
Ut paret et partis iucundo corde fruatur,
Et finem curae norit habere suae.
At peccatori mentem Deus eripit omnem,
Errorisque illum stulticiaeque replet:
Deditus ut lucri studio noctesque diesque
Captet opes, partis adiciatque bonis:
Et tamen his ipsis stolidus non audeat uti,
Sustineatque famem, sustineatque sitim:
Et quiduis potius malit tolerare patique,
Quam de divitiis deminuisse suis.
Et tamen has abiens moriturus ab orbe relinquit,
Insuper haeredis nescius ipse sui.
Quas Deus externo, cui vult bene, donat habendas
Quid sua tunc illum iuvit avaricia?
Discimus hinc ergo, felices esse putandos,
Non, qui multa suo patta labore tenent:
Sed qui iucundo partis bene corde fruentes,
Inde voluptatem laeticiamque ferunt.
Et rerum dominos solos hos esse vocandos,
Quos partis uti mens sinitaequa Dei:
At rerum servos, qui semper habere laborant,
Et nequeunt partis quomodocumque frui.
Hinc usumfructum rerum nostrique laboris
Solius donum discimus esse Dei.
Quin et ab eiusdem proficisci munere gratis,
Cum nostrae nobis multiplicantur opes,
Idque agnoscendum gratesque has propter agendas,
Utendumque datis cum pietate bonis.
Successusque ab eo felices esse petendos,
Nec bona non licitis dilapidanda modis.
PRaefinita dies cunctis est rebus et hora,
Quae si sit praesens, omnia sponte fluunt:
Si non sit praesens, hominum prudentiae vana est,
Et labor inselix et sine fruge cadit.
Nam velut ex nihilo Deus omnem condidit orbem,
Sic fovet arbitrio cuncta creata suo:
Omnibus et certum tempus praevidit agendis,
Idque ipsum certa lege modoque regir.
Nec potes hoc citra quicquam praestare nec ultra,
Propagare nequis, anticipare nequis.
Tem pore sic certo superas generamur in auras,
Certaque nascendi fetibus hora data est.
Uxor erat multos Abrahami Sara perannos,
Sed iuvenis nullo pignore facta parens:
Extremo tandem fatis fit tempore mater,
Isaacumque parit spem columenque domus.
Annos viginti vivit sine prole Rebecca.
Sed peperit geminos postea dante Deo.
O quoties Rachel cupiit par esse sorori,
Indignata suo corde fremente viro!
Et tamen est sterilis, quia nondum venerat hora,
Quam desinierant abdita fara Dei,
Quae simul atque aderar bis prole puerpera facta est,
Posteriorque suae mors genitricis erat.
In partu Thamaris palmam prior exerit aluo,
Et primogenitus Zora futurus erat:
Sed praevenit eum Peres fratremque retorsit,
Matris et ex utero nascitur ipse prior.
Sic super axe Deo visum qui cuncta gubernat,
Certaque nascendi tempora cuique dedit.
Quid faciunt matres, quae parturientibus adsunt?
An non sollicite quae facienda, monent?
Suffitum faciunc, uterumque salubribus ungunt;
Nunc aegrum lecto. nunc gremioque locant:
Sed nihil efficiunt, nisi partus venerit hora,
Sarcina nec ventri demitur ante diem.
Vincuique datur nascendi tempus et hora,
Hos nemo fines anticipare potest.
Sic criam certum moriendi tempus habemus,
Dat vitae finem principiumque Deus.
Stat sua cuique dies, et inevitabilis hora,
Longuius aut propius mors sua quemque manet.
Quem Deus ipse diem nobis vult esse supremum,
Hunc ultra vitam ducere nemo potest.
Hinc aliquos morbo non praecedente videmus
Exringui subito, tunc quia finis adest.
Et bona pars flammis pereunt aut aequoris unda,
Inque a cie telis milia multa cadunt.
At quem fata volunt superesse et ducere vitam,
Is prasinitum non obita ante diem.
Hinc aliqui pugna superato fortiter hoste,
Hlaesi redeunt incolumesque domum,
Aut licet inflicto graviter sint vulnere laesi
Desperabundi non periere tamen.
In mediis aliqui flammis servantur et undis,
Aut graviter lapsi, spes ubi nulla fuit.
Quemque unam noctem non vivere posse putaras,
Huic Deus octavum dar superare diem.
Sic impune no cent fures saevique latrones,
Cum nondum vitae terminus ater adest.
Qui sibi consciscunt mortem crudeliter ipsi,
Hoc ramen invito non potuere Deo:
Perque alio coeptis aliqui prohibentur ab ausis,
Tempus enim nondum, quo morerentur, erat,
Nemo perire potest invito numine, nemo.
Invitoque potest vivere nemo Deo.
Sic hostes Christum voluerunt caedere saxis,
Aut dare praecipitem, non potuere tamen.
In promtu causa est quia nondum venerat hora.
In eruce pro nobis qua inoriturus erat,
Non aqua, non ignis, non nos penuria victus,
Non pestis, non Mars auferet ante diem.
Et stolidi tremimus, mortemque timemus amaram,
In manibus cum sit vita que morsque Dei?
Ille dies virae nostrae numeravit et horas,
Et nihil his addi diminuine potest.
Nec tamen idcirco temere re credere flammis
Aut undis debes, pestiferisue locis.
Nam tentare Deum est, caput obiectare periclis,
Cum neque res cogit, nec quoque fara trahunt.
Sic etiam cunctis data sunt sua tempora plantis,
Et quicquid profert munere terra Dei,
Gramina vere novo surgunt, violaeque, rosaeque;
Et segetes in agris, arboribusque comae.
Demessas vero fruges foenumque dat Aestas.
Poma dat Autumnus, dat quoque dulce merum,
Omnia terra parit, verum nec ubique nec omni
Tempore, fert annus, non ager ipse rosas.
Non potes ante diem decerpere vitibus vuas,
Cum Sol per Tauri cornua carpit iter.
Nec tibi messis erit, cum vix pubescit in herba,
Prima seges, quando Castora Phoebus adit.
Omnia tempus habent, et certo tempore plantas,
Et certo fruges tempore falce secas.
Est occidendi tempus, tempusque medendi,
Fit nemo sanus nec perit ante diem,
Iosephum letho tentant demittere fratres,
Potiphari rursus cogitat uxor idem:
Sed saluus mansit, quamvis in carcere vixit,
Quod non interitus ipsius hora fuit.
Et Saul Davidem transfigere nititur hasta,
Persequitursque locis omnibus atque viis.
Sed manet illaeso Davides corpore tutus,
Namque occidendi non ibi rempus erat.
Et quoties vitae fuit in discrimine Paulus?
Non tamen occubuit, fata regente Deo.
Est quoque sanandi tempus: Nam vulnera multis
Magna fuere quidem, sed coiere tamen.
Paruaque nonnullis pepererunt vulnera mortem,
Nec potuit medicus ferre peritus opem.
Cum non tempus adest, ars est Chirurgica vana.
Nil emplastra iuvant, pharmaca nulla iuvant.
Est quoque vertendi tempus, tempusque struendi,
Res hominum studiis neutra fit absque Deo.
Pergama clara iacent, et scriptis nota Corinthus,
Nec nunc est qualis Roma superba fuit.
Concidit urbs Solymae cum sancto maxima templo,
Quod Salomon solus condere dignus erat.
Ae dificare quidem David decreverat illud,
Sed non in fatis ut strueretur, erat.
Sanheribi vero fuit hoc vastare negatum,
At Titus evertit, tunc quia tempus erat.
Tempora sunt etiam fletus, et tempora risus,
Tempora sunt choreae, tempora luctus habet.
Nemo potest cum vult rebus gaudere secundis,
Gaudio dat solus tristiciamque Deus.
Hinc dolor et lacrimae veniunt, et quicquid acerbum est,
Et quicquid mentes exhilarare potest.
Et locus et tempus tristes cum tristibus esse,
Cum laetis laetos non iubet esse dies.
Namqui inconveniens apud aegros Musica res est,
Oderunt laetos tristia corda iocos
Sic nobis res sunt, prout illas fata dederunt,
Quae tempus cunctis attribuere suum.
Disicimus lapides, rursus componimus illos,
Diruimusque domos, construimusque novas.
Nec tamen arbitrio fiunt haec omnia nostro,
Sed prout illa Dei fata diesque cient.
Oscula tempus habent, dulcisque amplexus amantum,
Et quoque rempus amor connubialis habet.
Saepe sit, ut iuvenis correptus amore puellae
Illius amplexus coniugiumque petat:
Sed fagit illa toros, hunc dedignata maritum,
Et magis illa negat, quo magis ille rogat.
Huic suc cedit amans alius potiturque puella,
Amplexuq potest colloquioque frui.
Insuper alternis dat et accipit oscula labris.
In partemque tori coniugiique venit.
Numine praevisum quia tunc est tempus et hora,
Omnia nam fieri tempore fata iubent.
Sic cum coniugibus res sunt aliquando secundae,
Pectora pectoribus conseruisse iuvat:
Blandiciis certant, ludunt simul atque iocantur,
Osculaque alternis dant capiuntque labris:
Ast ubi turbavit iactura domestica mentes,
Amplexus nullos, oscula nulla petunt:
Conticuere ioci, iacet omnis spreta voluptas,
Dulce quod est alias, tunc minus esse solet.
Cuique suum tempus Deus est dimensus et horam,
Dulciaque arbitrio datque negatque suo.
Quaerere res et opes magnosque solemus honores,
Quae non sunt quovis invenienda die.
Et servara diu nobis quae cara fuerunt,
Perdimus interdum cum ven ita atra dies.
Non rebus nostris solertia nostr a dat auctus,
Solus opes donat divitiasque Deus.
Quaerere tempus habet, sine quo labor omnis inanis,
Et partum rursus perdere tempus habet.
Abiieis et servas pro tempore quicquid habetur.
Iam nes, iam laceras, tempus utrique datum est.
Est etiam tempus fandi, tempusque tacendi,
Utraque res multum commoditatis habet.
Saepe taces aliquid, quod fas erat esse locutum,
Et contra loqueris, quod tacuisse decet.
Est ubi non visum neque notum diligis ultro,
Odistique alium, quem tibi fama refert.
Diligis uxorem plas quam matremque patreqmue,
Atrctor coniugi sanxit ut ipse Deus:
Et tamen hanc etiam fas est quandoque relinqui,
Cum pro laude Dei mors obeunda tibi est.
Quin etiam, quamvis tibi cara sit oderis illam,
Si velit ut Christi verba fidemque reges,
Sic et spernendi ocus est, et tempus a mandi:
Et pax et bellum tempus habere solet,
Ni Deus ipse suo nobis det munere pacem,
Omnibus ardebunt horrida bella locis.
Tem pus ubi fuerit belli, Mars omnia turbat,
Foedera nulla valent, pactaque nulla valent,
Sin fuerit tempus pacis, nihil arma nocebunt,
Insidiaeque cadent, multiplicesque doli.
Omnia tempus habent, quod cum non venit, indanis
Est labor, et frustra discruciatur homo.
Hac neque sit citius quicquam neque serius hora:
Hanc exspectandam noveris esse tibi.
ESt, vi ait Salomon: Pulchre Deus omnia fecit,
Iucundeque homini cuncta fruenda dedit:
Qua ratione tamen fit, ut affligamur in ipsis?
Estne voluptati crux ita nostra Deo?
Exponit causam Salomon, quod temporis horam
Non exspectamus, quae data evique rei,
Omnia tempus habent, quod cumvenit, acta secundum
Sortiri finem princ cipiumque solent.
Nos vero stolidi ferimur, quicumque libido
Abripit, audentes quidlibet ante diem.
Persequimurque vias omnes, et posse putamus
Euentus studio consilioque regi.
Sed Deus eventus rerum finesque gubernat,
Eius id est pioprium, munus id unus habet.
Quid velit fieri, fato praedestinat ante,
Quoque velit fieri tempore, quove modo.
Arcanis igitur cum fiant omnia fatis,
Non quae nos volumus, sed Deus ipse iubet.
Conficimur curis, et pectore ringimur aegro,
Et sem per tristes sollicitique sumus.
Proque voluptatis fructu maeroribus aucti,
In squalore sumus mortis ad usque diem.
Sic facimus stolidi sic nos affigimus ipsi,
Causa mali sibimet quilibet esse solet.
Sic mun dum nobis in cor Deus indidit, hoc est,
Mundanis nimium dedita turba sumus.
Quod placuit, sequimur, trahit ut sua quemque voluptas,
Immemores, an idem fata Deusq sinant.
Quod sit principium et finis, quod tempus et hora,
Quamque diu Deus hoc. quod dedit esse velit,
Et spe deceti, luctu tabescimus aegri,
Sic nosmet nobis cura dolorque sumus.
Nil igitur melius, Salomon ut censuit ipse,
Quam sese curis non cruciare suis:
De partisque bonis animo fecisse benigue,
Oblataque ultro commoditate frui.
Cuncta gubernat enim Deus a se condita: cunctis,
Ut sint et fiant, tempora certa dedit.
Omnibus exortum, finemque dat omnibus idem,
Quamque diu visum est, tam fovet illa diu,
Dar vitam cum vult, et cum vult, tollit eandem,
Cuique datur vitae tempus et hora suae.
Res privata domi, coniunx, Respublica, victus,
Pax omnisque salus, sunt mera dona Dei.
His, data si fuerint, iucundo corde fruamur,
Dicentes grates pro bonitate Deo.
Sin contra fiat patienti corde feratur,
Paupertas, bellum mors, viduusque torus.
Et quae praeterea nostram mala plurima vitam,
Permittente Deo cum gravitate premunt,
Muneris officio nostri fungamur, er aequum est,
Et commirtamus cetera cuncta Deo.
Ille quid ex re sit nostra novitque videtque,
Et bene vult nobis et bona cuncta dabit.
Si non corporibus dat in isto dulcia mundo:
At, quae sunt animis sana futura, dabit.
Summaque prosperitas est, haec agnoscere posse,
Et vere donum dixeris esse Dei.
NVnc aliam narrat Salomonis concio causam,
Quod sic afflicta conditione sumus
Nempe, quod eventus rerum mutare nequimus,
Quos Deus in manibus continet ipse suis.
Dumque hominum studiis divinos comparat actus,
Stulticiam mundi cum levitate notat.
Est Deus omnipotens aeterno numen ab aevo,
Et gerit immensa facta stupenda manu.
Cuncta potenter agit, nihil eius viribus obstat,
Quod facere est libitum, cum iuber, extat opus.
Quodlibet, effectum divina potentia reddit,
Impediunt vires nulla creata Dei.
Hoc agnoscendum fuerat, meritoque timendum
Omnibus hoc tantum nomen ubique Dei:
At nos mortales obsistere nitimur ipsi,
Vultque creatorem vincere plasma suum.
Tempus enim certamque dedit Deus omnibus horam,
Er fieri certo tempore cunctaiubet:
Quod neque cunctantes extendere possumus ultra,
Nec festinantes anticipare citra:
Et tamen id tempus non exspectamus et horam,
Sed quemuis aptum credimus esse diem.
Arbitrioque agimus quae cumque negotia nostro,
Omniaque in nostra credimus esse manu.
Euentusque bonos nobis promitrimus ipsi,
Cum tamen eveniant cuncta volente Deo.
Et bona, quae nobis offert Deus optimus ultro,
Fingimus haec nostrae parta labore manus:
Ac fore perpetuo nobis ea propria semper,
Cum dederit cunctis rempora corta Deus.
Cum fiant igitur votis contraria nostris,
Ringimur, et curis anxia turba sumus,
Et mutare tamen fato decreta nequimus,
Nuliaque divinum vis remoratur opus.
Davidi sceptrum dederat Deus: Absolo poscit
Rex designari, persequiturque patrenm.
Sed Deus omnipotens sua scita et facta tuetur,
Sceptraque Davidi reddit opesque suas:
At bellum patri lethumque immane parantem
Turpiter infanda morte perire sinit.
Quod vult, et cum vult Deus, hoc ita fiat oportet,
Et factum durat, perpetuumque manet.
Fac quodcumque potes, manet immutabile fatum,
Vique tua nescis vim cohibere Dei.
Stultus es ergo, tuis aliquid cum viribus audes,
Consiliisque geri vis opus omne tuis.
Hoc certare Deo est, seseque opponere fatis,
Consilioque ipsum vincere velle Deum.
Sed nihil efficies frustraque angeris agendo,
Vana tui merces cura laboris erit.
Sic igitur facias Studio curaq fideli
Officii tractes debita pensa tui:
Successumque operis speres, cum veverit hora,
Quam tibi non notam fata benigna dabnnt,
OMnibus esse suum tem pus mon stravit et horam
Pluribus exempiis. quae memorata supra:
Nunc quoque iudicii tempus docet esse futurum.
Quo male sit pravis, innocuisque bene.
Nam lex naturae divinitus insita nobis
Decernit iustis praemia. damna malis.
Sed terris fieri contraria saepe videmus,
Iniustus floret, iustus ubique iacet.
Ipse magistratus qui debet iura tueri,
Interdum iustis durior esse solet:
Iniustis contra victum pacemque ministrat,
Inque sua tutum dat ditione locum.
Ac quamvis domini per se virtutis amantes
Sint aequi instis, difficilesque malis:
Aulica turba tamen donis corrupta scelestos
Promovet, et studiis consiliisque iuvat.
Et fortuna homini terris praepostera tanto
Aequiorest, quanto nequior ipse vir est.
Haec ita cum fiant, si forma sit ista perennis,
Ut recti iaceant, quis velit esse bonus?
At non perpetuo terris haecforma futura est,
Inquit ut hic Salomon, et sacra scripta docent
Tempus enim veniet, quo maiestate tremenda
Descen let iudex iustus ab axe Deus:
Atque suum populos omnes quotcumque fuerunt,
Ante thronum sistet, iudicumque feret.
Tunc iustir capient aeternae praemia vitae,
Iniusti poenas cum gravitate luent.
Iustus enim iustis bene vult Deus, im pia damnat:
Haec manet aeternos regula firma dies.
Quin et in his terris atrocia crimina plectens
Atroci poena, se probat esse Deum.
Ergo magistratus memor huius temporis olim,
Officiique sui, quod Deus ipse dedit:
Sit pius et summi declinet iudicis iram,
Et cuivis aequa iura bilance ferat.
E medio tollat scelus et scelerata patrantes,
Et faveat iustis, innocuosque tegat.
Collegas habeat rectos, fidosque ministros,
In quibus est purae simplicitatis amor.
Qui non obtrectent aliis, neque falsa loquantur,
Nec soleant atro rodere dente bonos,
Quod si non omnem cum siirpe excindere labem,
Nec quiduis curuum rectificare potest:
Cetera cuncta Deo commendet in axe sedenti,
Ille suo iudex tempore iustus erit.
Non emendari mala terris omnia possunt,
Multa relinquuntur perficienda Deo,
Omnia tempus habent, tempus quoque credestatutum
Instauraturum quicquid hic orbis habet.
Id quia non venit, manet haec confusio terris,
Quam Deus extremo corriget ipse die.
Hoc exspectandum patienti pectore tempus,
Et quaecumque premunt esse ferenda, scias.
Eadem enim accidunt utrisaque, et ut moriuntur bestiae sic mortubtur et homines, et spiritus vitalis idemest utrisque, quo mihi babet bomo prae, ipus praeter cetera animantia: Sed omnina sunt minili, et ad eundem locum deveniunt, et nata ex puluere in puluerem rediguntur. Er nulli a natura certum exploratumque est, an spiritus hominis ascendat sursum, et spiruus iumenti desiendat deorsum in terram. Senttebam igitur nihil melius esse homini. quam laetari de labore suo et hane suam partem exestiriate. Quis enim cô deducet ipsum, ut post se sutura cognoscat?
NOn locus hic animas hominum cum carne perire
Asserit, ut credit grex Epicure tuus:
Sed de vitali loquitur vi, qua tenus illam
Cum brutis homini cernimus esse parem.
Quae vegetum reddit corpus, quae sentit, et auget,
Appetit, et gignit, cunctaque membra movet.
Haec sunt cum reliquis homini communia brutis,
Quaeque premunt homines, haec quoque bruta praemunt.
Nam veluti flagrat vivax in lampade flamma,
Dum superest oleum, dum cibus ignis adest:
Sic quoad in membris calor est vitalis et humor,
Vivere brura queunt, et quoque vivit homo,
At simulatque oleum consumrtur, occidit ignis,
Et nutrimento deficiente perit;
Sic homo cum brutis moritur, cum deficit ultro
Vitalisque humor, congenitusque calor.
Cum sit ventriculi paulatim languida virtus,
Ut minus ingestum concoquat ipsa cibum.
Languesit et sedes generandi sanguinis Epar,
Visque sit ciusdem debilitata minor,
Inde fit impurus sanguis; qui postea sparsus
Nec veetum reddit, nec bene corpus alit.
Cos quoque languescit tandem, neque spiritus inde
Vitalis fundi corpus in omne potest.
Deficit humiditas praebens alimenta calori,
Humiditate perit deficiente calor:
Hinc phthisis et macies aliique in corpore morbi,
Et tandem brutis mors hominique venit.
De terra sit homo, de terra bruta creantur,
Terraque rursus homo, brutaque rursus erunt.
Quo vitalis eat, cum corpore spiritus exit
Bruti sive hominis, nemo videre potest.
Haec ita quod fiant docet experientia cunctos,
Suntque homines brutis hac ratione pares.
Hoc aliquis spectans; animas cum corpore nostras
Exstingui pariter dicere forte queat.
Atque fuêre aliqui, qui sic docuere sedilli
Nescia scripturae turba fuere sacrae.
Nos aliter scimus divini lumine verbi,
Quod nostras animas posse perire negat.
Nam Deus afflavit nobis spiracula vitae:
Haec immortalis mens animusque fuit.
Ex elementari massa caro nostra creata est,
Inque elementarem morte soluta redit.
Mens animusque expers elementi venitab ore,
Expertis finis principiique Dei:
Proptereaque mori nescit sed carne soluta
Rursus ad archetypum migrat in astra Deum.
Cum brutis igitur similes moriamur, et ortus
In terrae repetant corpora nostra suos:
Nil homini melius toto quam tempore vitae
Iucunde partis posse labore frui.
Et quae fata Dei dederint praesentibus uti,
Nec curis animum discruciare suum.
Est hominis rerum pars ususfructus earum,
Quae sunt ante pedes quas Deus ipse dedit,
At vanus labor est de rebus corda futuris
Angere nam nulli nosse futura datur.
Et qui fastidit praesens, quaeritque futurum,
Hic, apud Aesopum quod canis ille, facit.
Ore canis carnem gestat sed ut: ilius umbram
Inter aquas captat perdidit id, quod erat.
Sic quicumque bonum sequitur captatque futurum,
Et praesente frui nescit, utroque caret.
OMnia plena malis passim terraque marique,
Nemo non queritur, resque diesque probant:
Sed magis est miserum quod ii plerunque premuntur,
Qui culpa prorsus criminibusque carent.
Et pro iusticia violentra regnat ubique,
Sub pede iure iacent, visque manusque valent.
Utque gemant miseri lacrimae voluuntur inanes,
Solari nerno nemo iuvare potest.
Hanc hominis ratio formam miseratur iniquam,
Utiliusq mori quam superesse putat.
Et si non aliter scires aliquando futurum.
Sed mala perpetuo perpetienda bonis:
Nec virtutis amaus, nec sis studiosus honesti,
Sed facias potius quam patiare malum.
At non perpetuo quae nunc est, f rma futura est,
Sed bona mercedem sunt habitura suam.
Sic sit in his terris, et in hoc ita vivitur orbe,
Ut plerunque loco sint meliore mali.
Comprobat hinc Salomon, vitam non esse beatam
In virtute sitam, donec hic orbis erit.
Principio do cuit, quod nulla scientia prorsus
In terris dici vita beata queat.
Hinc demonstravit, quod item quoque nulla voluptas,
In mundo summum debeat esse bonum.
Nec vitam reddat prudentia magna bearam,
Nec quenquam virtus ipsa beare queat.
Nunc porro, quotquor terris sint munera vitae.
In nullo verum dicet inesse bonum.
Parte sequente libri tradet, quid censeatergo
Esse bonum summum, nempe timere Deum.
Tertia pars operis finem monstrabit et usum
Huius doctrinae, qui solet esse duplex:
Unus, ut hinc habeas contra omnia vana medelam,
Alter ut in terris vivere rite queas.
Hic operis scopus est, in quo servatur hic ordo,
Quem semel hic obiter sit retulisse satis.
AN non res misera est terris, et digna dolore,
Quod simul ima nocent, et quoque summa nocet.
Pauper ubique iacet, pede calcaturque potentum,
Et qui nihil didicit, laude carere solet:
At qui prae reliquis vel re vel praevalet arte,
Huic comes invidia est. et nocuisse studet.
E regione tamen Deus hoc laudabile sanxit,
Ut pereat stimulis invidus ipse suis.
Invidus alterius rebus cruciatur opimis,
Tristis et ip sius pallor in ore sedet.
Confectum macie corpus vix ossibus haeret,
Somnus abest, animum cura perennis edit.
Et dum felices spectat quibus invidet ipse,
Cor gemit et lacrimis lumina maesta madent:
Omnis et intacto consumitur osse medulla,
Perque artus sudor frigidus ire solet.
Nil agit ipse quidem, recte tamen invidet actis,
Segnis et ignavus complicat ipse manus.
Nec cibus aut potus sapit huic, neque dulce Falernum,
Nec nox est illi grata nec alma dies.
Et magis atque magis tabescit obitque dolore,
Pectore vulnus habens, suppliciumque suum est.
Et nocuisse tamen studet excellentibus arte,
Nec cessat nigro rodere dente bonos.
Quod si successus illorum cvertere nescit,
Attamen hos ipsos impediisse studet.
Utque canis quondam pecus a praesepibus arcens
Foenum non comedit, nec sinit esse boves:
Sic facit, invidia cui mens in pectore plena est,
Nec sinit hoc alios, quo nequit ipse, frui,
Imo aliis magis ut noceat, quandoque nocere
Invidus ipse sibi corde furente solet.
Tempore cum quodam geminis responsa darentur,
Ut fierent voti compos uterque sui:
Sic tamen, ut quicquid rerumsibi posceret alter
Hoc Deus alterutrum vellet habere duplum.
Alter avarus erat, nil vult, ut nil ferat alter:
Invidus alter erat, qui nocitura petit:
Uno vult oculo privari, ut avarus utroque
Privatus reliquo tempore coecus eat.
Qui furor invidiae sit, ab hoc paradigmate disce:
Invidus infida rumpitur invidia.
Cuius ut effugias stimulos, mediocria posce,
Cernis ut et fulmen culmina summa petat.
Paruula cum requie Salomon meliora putanda,
Quam bona cum magno magna labore, monet.
ENumerat Salomon socialis commoda lecti,
Caelibis et vitae damnat avaritiam.
Est aliquis caelebs, mollis qui turpia vitae
Ocita sectatur, desidia mque colit:
Connubiumque fugit tamquam lethale venenum,
Cum natis uxor ne sit alenda domi:
Et tamen ille lucri sic est studiosus, ut auri
Congerat ingentes irrequietus opes.
Nil praeter num mos curat, pro numine nummos
Ore sonat, nummos numinis instar amat.
Sic coaceruat opes, tamquam sit semper alenda
Sum tibus immodicis plebs numerosa domi.
Et tamen ille sibi numquam fecisse benigne
Sustinet, et nummis abstinet ipse suis.
Et cum frumenti magnos cumulârit aceruos,
Innumerisque habeat plurima vina cadis:
Non tamen inde bibit nec edit, sed fonte vel herbis
Utitur, aut demens esurit atque sitit:
Tantalus ut pomis nescit fugientibus uti
Esuriens, medkias et sitit inter aquas.
Cumque habeat lectos et strata cubilia plumis,
Ipse super scamnis straminibufve cubat.
Ut fugeret curas, connubia fugit et odit,
Quas nunc maiores indit avaritia.
Scilicer has poenas connubia casta perosis
In fligit iudex iustus in axe Deus:
Ut curis animum multis et inanbius angant,
Atque hoc, qui cquid habent, non satis esse putent:
Sed magis atque magis congestis addere pergant,
Et partis nequeant quomodocumque frui.
Plurima pauperibus, sed avaris omnia desunt,
Et quod abest illos deficit, et quod adest.
Et tamen ignorant, bona cui congesta relinquant,
Nam nec ibi soboles ullas nec uxor adest:
At cui ducta fuit coniunx, susceptaque proles,
His iuste partes ille relinquit opes.
Hos habet haeredes, hi reque domoque fruuntur,
Quae fuit assidui parta labore patris.
Cui quamquam maior pro multis cura gerenda est,
Attamen et reditus postea maior erit.
Plus operis faciunt plures, et plura laborant,
Multus ibi labor est, est ubi multa manus.
Si quid difficile est uni, simul adiuvit alter,
Quodque unum premeret, sublevat alter onus.
Hic si procumbat dextram mox porrigit ille,
Et socio socius fert properanter opem.
Et patris in morbo soboles materque ministrant,
Et casus animo compatiente ferunt.
At caelebs aeger desertus et absq ministris
Decumbit, pereunt, quas cumulârat, opes.
Corpora prae terea contactu bina calescunt,
Quae sunt legitimo consociata toro,
Et possunt vertae sedare libidinis aestum,
Quo male coniugii nescia corda flagrant.
Dum fugit uxorem caelebs, dominamque recusat,
Nunc hac, nunc illa cum meretrice cubat:
Innumerasque suis dominas ceruicibus ultro
Suscipit, et scortis praeda sit ipse suis.
Cui cum legitime sociara coniuge res est,
Huic ex legitimo surgit amore calor:
At qui cum scortis vetito miscetur amore,
Huic pariet gelidum mens scelerata metum.
Et duo concordes animis et sensibus omnem
Propalsant facili vimque do lumque modo
Coniugis adiutrix solers et fida fit uxor,
Cumque suo concors coniuge sentit idem.
Vir caeloebs filum simplex duplumque maritus,
Qui pater est nata prole, sit ille triplex.
Iam velut est filo coustans extriplice sunis
Firmior ut facile rumpere nemo queat:
Sic si concordes fuerint vir et uxor et haeres.
Rum pere nemo potest, nemo nocere potest.
Res paruas animi concordia servat et auger,
Mens discors magnas depopulatur opes.
Bis quadradragiuta natos habuisse Scilurus
Scribirur et tali commonuisse modo:
Fasciculum ia culis consert um pluribus affert.
Hunc vi per medium frangere quemque iubet:
Hoc cum non possent, pater ordine singula frangit,
Et simul haec natis dat documenta suis.
Si vestros animos concordia firma ligabit,
Vos et res vestras frangere nemo potest:
At si consensum rumpet discordia vestrum,
Vos sine vi magna rumpere quisque potest.
Accidit hoc bohus quos dum concordia iunxit.
Non poterat per vim dilaniare Leo:
Ast cum discordes odiis et litibus ipsi
Distraherentur agris, praeda Leonis erant.
Sit nobis igitur concordia carior auro,
Quae quoad est praesens, omnia salua manent.
In primis iungat sociatos foedere lecti,
Et fratres uno de genitore satos.
Hanc Salomon verbis doctrinam subii cit illis,
Cum dicit filum firmius esse triplum.
Et nobis socii commendat vincula ecti,
Cum geminos melius posse calere docet.
NVnc in regales Salomon inquirit honores,
Quodque nec his insit vita beata, docet.
Principio reges sapientes esse decebat,
Ut quibus imperii summa regenda datur:
At non sunt tales quoniam puerilibus annis
Regandi verum non didicere modum.
Nascuntur regum deducti stemmate reges,
At non mens sapiens stirpe, sed arte venit.
Ut fiant igitur sapientia pectora regum,
Sunt ea praeceptis erudienda bonis:
Et Deus orandus sine quo labor omnis inanis,
Quid dare cor sapiens ingeniumque potest
Sic puer esse potest sapiens, qui recta docetur,
Si Deus huic larga dat sua dona manu
Longa dies rerum multarum suggerit usum,
Nec facienda tamen quaeque senecta videt.
Plus Daniel iuvenis muitis senioribus unus,
Viribus ingenii iudicioque valet.
Delirant etiam reges, et turpiter errant,
Auriculas asini scis habuisse Midam.
Deficiunt sensus summa veniente senecta,
Bis pueri fiunt desipiuntque senes,
Rex igitur stupidus sibimet non utilis ipse,
Qui poterit populo rite praeesse suo?
Praererea reges nolunt audire monentem,
Arbitrioque audent fanda nefanda suo.
Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas,
Hoc dictum reges semper in ore ferunt.
Sed qui consilium non vult audire salubre,
Nec sapit ipse quidem, pessimus ille vir est
Hoc autem morbo reges plerique laborant,
Ipsorumque animis hoc Cacoethes inest.
Et cum sint tales, ne diveris esse beatos,
Pars vitae dici nulla beata potest.
Accidit insignis porro mutatio regnis,
Hoc etiam magnum dixeris esse malum.
Eicitur regno regali stemmate natus,
Ex humilique alius surgit ad alta loco.
Aegypti princeps fit ab atro carcere loseph,
Proque pedo David regia sceptra capit.
Pro regis nato servus moderamina regni
Israelitici Ieroboamus habet.
Zedochias regno spoliatus vincula perfert,
Prole oculisque orbus carsere clausus obit.
Denique quantumuis regni possessio stirpi
Detur habenda, tamen degenerare solet.
Et de quo fuerat spes magna fit ille Tyrannus,
Et populum vinclis seruitioque premit.
Talis erat natus Salomonis degener olim,
Qui contra populum dira flagella capit.
Talis erat populis incommoda commodus augens,
Et Nero crudeli pectore talis erat.
Sceptra Deus donat cui vult animosque gubernat,
Ille bonos reges difficilesque creat.
Dat faciles populis animos et regis amantes,
Ut dominum metuant obsequioque colant.
Ut bene rex praesit populo populufque libenter
Pareat imperio munus utrumque Dei est.
Ergo Deus votis oretur utrinque benignus,
Ut pariter regum cor populique regat.
Subdita plebs dominos merito dignetur honore,
Et populum reges, ut redamentur ament.
Saevicia caveant iras odiumque mereri,
Nam quos oderunt, hos periisse volunt,
Et simul a puero doceatur regia proles,
Et commendentur cetera cuncta Deo.
Sicut arator agros proscindit, conserir, occat,
Ut segetum crescat copia, cura Deiest:
Sic etiam teneris puer informetur ab annis,
Ut bonus evadat rex Deus ipse dabit.
ISta secunda libri pars est a peritque beatam
Quid faciat vitam, nempe timere Deum.
Sed timor iste Dei pietas est illa, Deique
Cultus, quem nobis praecipit ipse Deus.
Non, qua quisque putat, Deus est ratione colendus,
Sed vult mandata relligione coli.
Propterea Salomon iuber hic te pectore cauto
Observare pedem, cum sacra templa petis.
Hoc est, ut videas ne fors a tramite recto
Discedens falsas ingrediare vias.
Nec, quae stulta docet ratio, commenta sequarie,
Quae varias species relligionis habent.
Unicus ut Deus est, sic illius una colendi
Est via, quam verbo prodidit ipse suo.
Quos extra verbum cultus tibi fingis inance
Esse scias omnes, nec placuisse Deo.
Quid sacras verbo Deus est testatus aperto,
Iilius Zuctum est tibi cura sequi.
Hoc tibi divino patefactum munere verbum
Norma sit, et pedibus clara lucerna tuis.
Neu mare per mundi te lubricus auferat error,
Ut Conosura tuas lux regat ista vias.
Hoc iubeta udiri Salomon, animoque teneri,
As ubi quaeratur, denotat ipse locum.
Ad templum venias, haec est Ecclesia sancta,
Hic audire datur verba sacrata Dei
Quae sint grata Deo, nostrae quaesumma salutis,
In solo verbo sunt patefacta Dei.
Sola revelatum sonat hoc Ecclesia verbum,
Ista Dei domus est, hic via, vita, salus.
Christus in hac nostro factus pro crimine lytron,
Unicus ante Deum propiciator adest.
Quem propter nobis Deus est placatus, et audit,
Quicquid in illius nominc corda petunt.
Inque fide Christi puro quod pectore factum est
A nobis, gratum vult id habere pater.
Sic est in nato Deus afficiendus honore,
Qui nescit natum, nescit et ille patrem.
Haec vera est pieras, vitam quaesola beatam
Efficit in verbo sic patefacta Dei.
Quicquid praeterea confingit opinio, falsum est.
Commentis hominum ne capiare cave.
Quid cumulas donis aras? quid templa coronas?
Quid das incensis pinguia sacra focis?
Hoc stulti faciunt, vanus quos fascinat error,
Ut gratum credant hoc opus esse Deo.
Sed Deus a sacris illorum totus abhorret,
Quodque fit absque fide, iudicat esse scelus.
Sunt sacra vera, preces in Christi nomine factae,
Et mens ad voces obsequiosa Dei.
Nam non audiri tantum caelestia verba,
Sed quoque obediri his corde volente decet.
HActenus est dictum, cauto pede sem per eundum,
Templaque sic puro corde petenda tibi:
Ut ductum verbi caelestis ubique sequaris,
Mandataque Deum relligione colas:
Nunc ne sis praeceps vel corde vel ore, vetatur,
Sermo nec immodicus sit tuus ante Deum.
Ut pietatis enim pars est primaria, verum
Ex manifestato dogmate nosse Deum.
Nec nisi man datis venerari cultibus illum,
Quos Deus in verbo praecipit ipse suo:
Altera sic pars est, sacri de dogmate verbi,
Si qua docenda, modo conneniente loqui.
De rebus sacris cauto sic corde oquendum est,
Ut tibi sit verbum regula certa Dei.
Non sunt pro veris, ratio quae censet, habenda,
Sed quae sunt verbo sic pate facta sacro.
Ille vir est praeceps stultus temerarius audax,
Qui loquitur quicquid mens rationque probat:
Utque fidem faciat dictis, aliena docendo,
Garrulitate novum dogma probare studet.
Sic multi violant sacrae mysteria cenae,
Dum verum Christi corpus adesse negant.
Nudaque constituunt absentis symbola carnis,
Quam super axe docent esse, lo coque capi.
Ast ubi verba manent Christi, qui prorsus idipsum,
In cruce quod patitur, se dare corpus ait?
Asserere haec igitur verbis contraria Christi,
Impia sacrilego non timet ore cohors.
Impietas, quicquid dictat rationis acumen,
Approbat, et multa garrulitate docet.
At pietas intra verbi se septa coercens,
Hoc quod ait, solum credit, habetque ratum.
Orandi porro modu hîc et forma docetur,
A qua garrulitas debet abesse procul.
Filius ipse Dei praecepta salubria nobis
Tradit et in precibus nos iubet esse breves.
In vicio est multis constans oratio verbis,
Offenditque sua garrulitate Deum.
Dum praescribit ei verbis, quid, quomodo, quando
Sit dandum tamquam nesciat ista Deus.
Cum tamen et cordis suspiria singula norit,
Et gemitus instar vocis habere sinat.
Et melius norit, quam nos narrare queamus,
Quid, quo sit dandum tempore, quove modo.
Sis brevis ante Deum, cum verba precantia dicis,
Teque exauditum crede, fer, atque tace.
Qui preculas recitat longas, dubitare videtur,
Eius an audierit vota precesque Deus.
Et tempus ponit, quoniam non desinit ante,
Quam videat votis pondus inesse suis.
An non stulticia est, hominem de puluere factum
Astra gubernantem velle docere Deum?
At velluti curas tacito sub corde diurnas,
Nocte repraesentat per simulacra quies:
Sic ubi stulticia est alicuius pectore clausa,
Futilis indicio proditur ipsa suo.
damnet apera manuum tuarum Somnia tantum et vanitates sum multi sermones. Ideo Deum time.
TErtia pars sequitur pietatis, debita voti
Soluere, promissam nec violare fidem.
Non locus hic vita de caelibe vota tuetur,
Ut Papalis eum torquet ad ista cohors:
(Virginitatis enim votum sine crimine vitae.
Ni Deus hanc dederit, nemo vovere potest:
Suntque ideo sexus homines utriusque creati,
Ut vivant socio femina masque toro:
Et qui coniugio prohibent in corde flagrantes,
Propositum turbant consiliumque Dei:)
Sed de Baptismi votis hîc accipe dici,
Quo damus aeterno nomina nostra Deo.
Hinc inimicitiae nobis et bella gerenda
Cum Satana, nullo concilianda die,
Ille locos omnes noctesque diesque pererrans,
Ex omni nobis parte timendus adest:
Persequiturque vias omnes ubicumque nocendi,
Exitiumque animis corporibusque struit.
Hunc contra Christi castris iuravimus arma.
Promissis standum est, non violanda fides.
In statione sua consistere quemque necesse est,
Ex acie profugum turpe referre pedem.
Turpius a Christo desciscere rursus ad hostem,
Foederis immemores pollicitique dati:
Quod faciunt aliqui discrimina multa timentes,
Et mortem quae stat tristior ante pedes.
Sollicitat multos donis ingentibus hostis,
Et spondet faciles absque labore dies:
Divitias aliis, aliis promittit honores,
Et quicquid terris dulce cuique placet.
Et bona pars hominum falso persuasa recedit,
Votaque non praestat destituitque fidem.
Sed melius fuerat Christo non vota dedisse,
Postea quam turpi deseruisse fuga.
Detestarur enim temeraria vota ferentes,
Atque inconstantes in pietate, Deus.
Sis igitur constaus, et quae tua lingua recepit,
Re praestes ipsa mortis ad usque diem.
Omnibus in pactis promissa fideliter imple,
Seu fuerint homini, seu soluenda Deo.
Nam si periuro men dax peccaveris ore,
Supplicium toto corpore grande dabis.
Et damnabit opus manuum Deus omne tuarum,
Et praesto coeptis non volet esse tuis.
At cum periuris tandem deiectus ad orcum,
Defectus peonas perfidiaeque dabis.
Neve tuae possis aliquid praetendere culpae,
Angelus inspectans omnia testis adest.
Quem Deus excubiis circum praefecit agendis,
Hostis ut incursus arceat atque dolos.
Ille tui cernit periuria cordis et ausus,
Perfidiaeque tuae testis et ultor erit.
Et scelus hoc nullis erit ex cusabile verbis,
Omnis sermo tuus prorsus inanis erit.
Ergo memento Deum perfecto corde timere,
Et vera constans in pietate mane.
Auxiliumque Dei votis ardentibus ora,
Erte non ullo deseret ille die.
Sed dabit extremo laerum tibi fine triumphum,
Praemiaque aeternos non abolenda dies.
Sic petimus vitam per multa pericla beatam,
Quae non in terris, sed super axe manet.
EXposui supra, quae sit partitio libri:
Primum, quid non sit vita beata: [transcriber: word missing]
Postea demonstrat, quidnam sit vita beata:
Hactenus ista duo commemorata mihi.
Tertia pars superest, quos haec doctrina det usus,
Quam nunc aggrediar dicere, dante Deo.
Quod supra Salomon sese vidisse recenset
Oppressos humiles vim sine iure pati:
Nunc quid in hac rerum forma sit corde tenendum,
Quo sustentemus pectora nostra, docet.
Quando vides regnare malos, florere Tyrannos,
Affligi iustos, innocuosque premi:
Ne credas coeco fieri sic omnia casu,
Aut nullum terras qui regat, esse Deum
Est Deus in caelo iustus, iustumque tuetur,
Iudiciumque iubet iusticiam que coli.
Constituitque aliquos, qui ius tueantur et aequum,
Et sontes plectant, innocuosque tegant
Quod si non facient rationes poscet ab illis,
Inspectorque suo tempore iustus etit.
Constituitque diem, quo res diiusdicet omnes,
Parua bonis aequo corde ferenda mora est.
Nec tamen in tempus differt hoc omnia, verum
Hoc etiam dirum punit in orbe nefas.
Macta enim saevos infanda morte tyrannos,
Et quibus humano dextra cruore madet.
Cumque magistratus iusta non punitat ira,
Blasphemos, caedes foenus, adulterium:
Ipse magistratum plectens cum sontibus, ignes
Desuper effundir sulfureasque pices:
Aut maris et caeli miscens cum fontibus undas
Diluvium terris exitiale creat.
Aut caelum clavens rorem subducit et imbres,
Areat ut longa terra pecusque siti.
Aut cingens castris populosam ingentibus urbem,
Peste fame, telis milia multa necat.
Non igitur debet cuiquam res mira videri,
Si cernat iustos vi dominante premi.
Seque hoc solentur, quos vexat agitque tyrannis,
Quod summus iudex vivit in axe Deus.
Et proceres metuant, quibus est violentia cordi,
Omnia cum praesens cernat ubique Deus.
Qui super excelsos est excelsissimu omnes,
Et cunctis aequa iura bilance feret.
Sitque magistratus sempermemor, istius olim
Sistendum sese iudiois ante thtonum.
Officiumque suum faciat, scelerique resisiat,
Et pro iusticia pugnet, agrumque colat.
Conseruer pacem, cunctis ut floreat oris,
Ut possit tuto quisque tenere suum:
Et vigeant artes, vitae quibus indiget usus,
Artificiumque manus, agricolaeque labor.
Ut bene cultus ager divino munere reddat
Semina cultori multi plicata suo.
Unde peti debent, verbi quaecumque ministris
Principibusque dari iura Deusque iubent.
Sic agriculturae praeses rex dicitur esse,
Eius et hîc Salomon munus id esse docet.
Ac velut agricolae labor est evellere spinas,
Et quicquid damno frugibus esse potest:
Sic quoque de medio debet rex tollere sontes,
Ne noceant animis transitione piis.
Si qua superfuerit labes medicamine maior,
Est ad iudicium reicienda Dei.
laboribus defatigato, sive parcior sive largior caena ipsi fuerit: Errgione copia divitus non sinit cum dormire.
NVnc et divitias Salomon res mon strat inanes,
Ac adversus eas pharmaca certa docet.
Divitias mundus multo sibi congerit auro,
Ac in iis summum cogitat esse bonum:
Sed nequit esse bonum, quod ei, qui possidet illud,
Curarum seges est, perniciemque parit.
Tale lucri studium, quod ubi sub pectore sedit,
Innumeris replet corda cupidinibus.
Noctes atque dies magis et magis ardet habere,
Et bona congestis accumulare bonis.
Crescit amor nummi, quantum res crescit et aurum,
Quo plus sunt auctae, plus sitiuntur opes.
Per mare, per terras, per frigora dura, per aestum,
Currere cogit opum non saturanda sames.
Nullus avaritiae modus est, aut finis habendi,
Sed cum possideat plurima, plura petit.
Semper avarus eget, nullo contentus aceruo,
Et, quod abest, illum deficit, et quod adest,
Non habet id quod habet: quia non capit illius usum,
Nec fruitur partis quomodocumque bonis.
Sed tamquam sacrum metuit contingere nummos,
Perpetiturque famem, perpetiturque sitim.
Et quid habet fructus aliud, nisi lumine coram
Ut comportatas intueatur opes:
Tantalus ut pomum super arbore spectat, et undas,
Sed semper sitiens, esuriensque manet.
Interea serui farris populantur aceruos,
Euacuantque cados luxuriosa cohors.
Furantur, rapiunt, exportant nocte sub atra,
Quantum quisque potest, ac ubicumque potest.
Cum magno dives videt hoc auditque dolore,
Et nihil in toto pectore mentis habet.
O quoties, sumtus fieri ne sentiat istos,
In gelidis optat montibus esse lapis.
Et quoniam plerumque comes dolor esse doloris,
Atque unum solum non solet esse malum:
Haec quoque divitibus veniunt in commoda semper,
Quod facit his somnos nox vigilata breves.
Qui tulit assiduos aestiva luce labores,
Huic lasso dulcis serpit in ossa sopor:
At variis cum sit mens divitis obruta curis,
Hunc dormire suae non patiuntur opes.
Dum vel sollicite partes meditatur in omnes,
Quomodo res possit multiplicare suas:
Vel timet insidias noctis, furumque rapinas,
Qui magnis inhiant clamque palamque bonis.
At nox insomnis cerebrum desiccat: et epar
Ar cor debilius ventriculumque facit.
Hinc mala multiplices generat concoctio morbos,
Ventriculo crudum suppeditante chylum.
Unde sit im purus sanguis transmissus ad epar,
Spiritus et cordis crassior esse solet.
Omnibus hinc membris nutritio iusta negatur,
Ac humore perit deficiente calor.
Hinc phthisis et macies, et tandem mors venit ipsa,
Scilicet hi fructus concomitantur opes.
Qua propter nemo, cui mens in pectore sana est,
Divitias summum dixerit esse bonum.
Cumque bonum summum non sint, non appetat illas,
Sit contentus iis, quae Deus ipse dedit.
Vectigal magnum, paulo si credimus, hoc est,
Mens contenta suis, et pietatis amans.
Et sapiens Salomon, ut opes contemnere discas,
Indicat hic, illas plurima damna sequi.
calamitate, ut nihil perveniat ad haredem ex illo natum. Ut egressus est ex utero matriu nudus, ita nudus disced t, et qualu venit, talis abit, nac quisquam hine abiens secum aufert ex omnius, quae labore suo arquisivit. Maxima profecto haec miseria est quodita abii, ut vemt, et quid fructus inde habet, quod in ventum laboraun? Omnibus diebus vi ae suae in tenebris comedit cum magnae aegritudine animi, morbis et maerore excruciatus.
PLuribus exponit Salomonis concio verbis,
Quae coa ceruatas damna sequantur opes,
Nempe quod exitio bona sint ingentia multis,
Et quoque non paucis sint operata necem.
Caede Polymnestor Polydori diripit aurum,
Nec timet hospitii Thrax violare fidem.
Sustulit affinem scelerata caede Sichaeum
Pygmalion propter, quas sitiebat, opes.
Nabotho peperit misero sua vinea mortem,
Quam sibi rex propriam cum lesabele petit.
Exemplis omnes pleni sunt pene libelli,
Multaque quottidie nuntia fama refert.
Accidit ut quidem nummis instructus et auro,
Iraliae doctas vellet adire scholas:
Ac equitem quendam quadam reperiret in urbe,
Qui fieret longae duxque comesque viae
Huic sua concredit, fidum ratus esse sodalem,
Sed nummis inhians hunc iugulavit eques.
Post paucosque dies homicida prehensus ibidem
Supplicium caedes haec ubi facta, luit.
Tempore sic uno malesuada pecunia binis
Obfuit et lethi fomes utrique fuit.
Cum mercatoris quidam venisset in aedes
Creditor et nummos vellet habere suos:
Vincula mercator parat huic mortemque minatur,
Debita ni dicat cuncta soluta sibi:
Chirographoque suo cogit, sic esse, fateri,
Et tamen hunc saeva postea mente ne cat:
Aedibus inque suis sepelit tellure cadaver,
Et caelat pat cos facta ruenta dies.
Amissum vero tandem quaerente Senatu,
Lustratumque omnes circumeunte domos:
Conscius ipse sibi sceleris mercator, in undas
Abilcit elatum corpus inane domo.
Hoc conspexit anus, proditque: statimque Senatus
Auctorem caedis, nil miserendo necat.
Forte puer quidam cum mendicaret in urbe,
Excipit bunc animo compatiente senex:
Donat ei vestes, praebet potumque cibumque,
Praestat et officium quod modo cumque potest.
Ille senis spectans nummos, nil tale timentem
In somno iugulat, divitiasque rapit.
Nec mora longa fuit, caedis comprenditur auctor,
Et recipir factis praemia digna suis.
Cernis ut exitio sit possessoribus aurum:
Non igitur summum dixerisesse bonum.
Imo aliqui sibimet vitam, stimulante furore,
Proprer opes telis eripuere suis.
Ac licet exitio non sit locupletibus aurum,
Nec semper Tragicis mors metuenda modis:
Exspectanda tamen mors et felicibus olim:
Omnibus infestas inicit illa manus.
Estque relinquendum terris hîc quicquid habemus,
Nil asportandum ceu nihil intulimus:
Nudos prima tulit lux, auferet ultima nudos,
Ut fuit exortus, sic quoque finis erit.
Nec tamen est certum, quisnam post funera nostms
Sit possessurus, quas cumulamus, opes.
Si non sit nobis haeres, alienus habebit,
Aut haeres si sit vix tamen ille capit.
Non semper cedunt ipsis bona patria natis,
Sepe et ad externos fraude redire solene.
Aut ad egestatem dites quandoque redacti
Relinquunt natis debita multa suis:
Quae vel cum magno coguntur soluere damne,
Haec ex divitiis commoda patris habent.
Ergo quid in vanum mortalia corda laborant,
Et pereunt curis excruciata suis?
Cur maerore suum multisque doloribus aevum
Conficiunt, magnis invigilando bonis?
Cum, cuius causa mala tot patiuntur, idipsum
Tale sit, ut nihrl hoc vanius esse queat.
ADversus lucri studium nunc pharmaca dantur,
De quibus et quaedam dicta fuere prius,
Suggerit haec nobis pietas, quae sola beatos
Effecit, et summum sola vocanda bonum.
Quisquis enim pius est Domino se subicit ultro,
Namque scrit aeterno numine cuncta regi.
Omnibas esse suum praeseriptum tempus et horam,
Cuncta Deum certo ferre referre modo.
Nos nihil absque Deo, nil contra numina posse,
Et nihil in inostris viribus esse situm,
Cuncta quidem nobis concessa sub axe fruenda,
Sic tamen, ut tector su maneatque Deus.
Officiumque suum pro sese cumque gerendum,
Et tamen enentus solius esse Dei.
Qui timet ergo Deum, pietas quem sancta gubernat,
Officii faciat munera iusta sui:
Euentusque Deo committat in axe futuros,
Qui reget arbitrio nostraque nosque suo.
Sipater est, domui praesit, gnavusque laboret,
Filiolisque suis remque domumque paret:
At non usura studeat corradere nummos,
Aut bona non licitis amplisicare modis.
Non engat curis animum noctesque diesque,
Defraudet genium nec miser ipse suum.
Nos quia sola Dei reddit benedictio dites,
Non labor hoc noster vanaque cura potest.
Divitias numero, mensura, pondere nostras
Distribuit sapiens omnipotensque Deus.
Dante Deo nescit nobis obsistere livor,
Et non dante, nihil cura laborque valet.
Divitiis igitur tranquillo corde fruamur,
Quantascumque Dei dextra benigna dedit.
Si nullas dederit, non aegra mente feramus,
Contenti pauco, quod dat habere Deus.
Et spe credamus certa, qui cuncta gubernat,
Non deserturum corpora nostra Deum:
Sed bonitare sua panem vestemque daturum,
Et quibus hic nobis esse putabit opus.
Quatenus haec nostrae non sunt nocitura saluti,
Et divinus iis non violetur honor.
Quid capta mus opes: Deus est qui donat et auget,
Ille creat corpus, servat, amicit, alit.
Nos partes nostras tantum fa ciamus, ut aequum est,
Et curam nostri sic Deus ipse geret.
Si non ingentes dat farris et aeris aceruos,
At dabit hoc ipsum, quod satis esse putat.
Hoc pietas czedens, lucri non anxia curis,
Est contenta suis perfruiturque bonis.
Euentumque Deo committens cuncta regenti,
Fungitur officii munera laeta sui.
Thesaurumque suum sibi scit super axe repostum,
Quem peperit Christus, sed capit una sides.
UT pietas rebus novit praesentibus uti,
Gaudiaque ex illis laetitiamque capit:
Sic contra lucri studium plus plusque requirens
Excruciat mentes, sollicitasque facit.
Nec tamen inventis fruitur, qui congerit, ipse,
Nec soboles eius, sed peregrinus habet
Hic geminus dolor est, haec est insania duplex,
Prorsus inutilibus sic inhiare bonis,
Qui coa ceruat opes, semper meditatur, ut addat,
Et nihil hinc audet demere, si sit opus.
Si sitiat, quamvis praestantis mille Falerni
Dolia possideat, non tamen inde bibit.
Sed potius vel fontis aquas, vel potet acetum,
Quam relinat veteri dolia plena mero.
Si sint mille cori farris, pinquisque ferina,
Sit lardum, petaso, perna, boves et oves;
Non tamen ex illis ausit decerpere quicquam,
Vescaturuel erbis, sustineatue famem.
Si sint et lecti molles et stragula vestis,
Sed sit ei durus cespes et herba torus:
Si vestes habeat, sed saccos in duat ipse,
Aut lacer, aut etiam nudus, ut Iras, eat:
Intereaque domi vestes et culcitra blattis
Sint cibus et tineis, intereantque situ:
Huic quid opes prosunt, siquidem non utitur illis?
Vita quid est talis, quam mera pauperies?
Quid iuvat hunc mundus, mundi si commoda nescit,
Et numquam Iaeta gaudia mente capit?
Conditione quidem meliore videtur abortus,
Qui numquam primum vidit in orbe diem.
Qui si non fruitur iucundae munere lucis,
Non etiam sentit quicquid in orbe mali est.
At parcus dives totius tempore vitae
Multa dolenda videt, laeticiaque caret.
Non fruitur praesente bono, sitit, esurit, alget,
Sudat, anhelat, iter nocte dieque facit.
Nalla quies illi neque respiratio cordis,
Conficitur curis mortis ad usque diem-
Sed facit haeredum causa, quaecumque laborat,
His comportat opes quomodocumque potest.
At nullos habuit natos, nullosque nepotes
Est sine prole torus, tota stat orba domus.
Congerit accumulat, coaceruat, congregat auget,
Nescius, has quis sit posthabiturus opes.
Ac quamvis habeat vel centum pignora lecti:
Et proles ipsi sit numerosa domi:
Ille tamen nescit super an stirps ulla futura
De multis sit post fata suprema patris.
Saepe videmus enim numerosa prole refertas
Orbari letho depopulante domos.
Et Deus ut donat natos, sic cripit idem,
Et vult agnosci munus id esse suum.
Utque dedit natos ultro, sic prospicit ipsis,
Utque penus sit eis quottidiana, facit.
Ille parens hominum socii dat pignora lecti,
Proque illis curam more parentis agit.
Illius hoc munus solius noveris esse,
Haec est unius propria cura Dei.
Quocirca si quis partes irrumpit in istas,
Deque opibus natis prospicit ipse suis:
Huic Deus iratus congestum dissipat aurum,
Datque peregrino, quas coaceruat, opes.
Aut quorum causa tantos congessit aceruos.
Eripit huic natos spem columenque domus.
Et pater haeredum post fata suprema superstes,
Nec deploratus nec tumulatus obit;
Quid labor et curae quid opes, quid profuit aurum?
Quid nox insomnis quid sine Sole dies?
Ergo bonis pla cido praesentibus utere corde,
Quantulacumque Dei dextra benigna dedit.
Quod satis est homini, Deus ultro donat, et aufert,
Divitias placito dividit ipse suo.
Datque bonis, ne forte malae res esse putentur.
Datque malis, ne quis censeat esse bonas.
Saepe bonis aufert, ut eorum corda probentur,
Saepe malis aufert, surgat ut in de dolor.
Ergo fruare datis, grates peragasque datori,
Quae data non fuerit, bis caruisse velis.
ESt dictum supra, quod nulla scientia terris
Felicis vitae nomen habere queas
Nam quo quisque magis sapientis acumine mentis,
Ingenioque bono iudicioque valet:
Hoc magis ipsius complura negotia curae,
Et graviora solent expedienda dari.
Unde breves illi noctis sunt tempore somni,
Plurima dum variis sunt meditanda modis.
Hinc cani veniunt, et praematura senectus,
Et capitis languor, ventriculique labor.
Nec tamen ex voto su ccedunt omnia semper.
Sed male, quae bene sunt praemeditata, cadunt.
Summaque praeterea quantoque scientia vana est,
Si quis eam vili schemate pauper habet.
Saepe quis est olitor satis opportuna locutus,
Sed cum sit tennis, nil bona dicta valent.
Aut aliquie ternens, quae non satis apta geruntur,
Flectere consiliis cogitat illa suis.
Nam sunt nonnulli, qui se, moderamina rerum
Si teneant, melius posse praeesse putant.
Et contra, rerum quibus est commissa potestas,
Otia privatae conditionis amant.
Sunt, quibus ingenium felix, et mentis acumen
Excellens tribuit rex super axe Deus:
Hi perscrutantur sinuosa volumina caeli,
Infernique domos, Oceanique sinus.
Aut nova confingunt sacris commenta libellis,
Exponuntque suo plurima dicta modo.
Sed melius fuerat quae sunt rata certa, propinqua,
Comminus ante pedes, in dubitata, sequi:
Quam procula nobis animos fugientia nostros
Captare, et summos pervolitare polos.
Et satius fuerat veterum monumenta probare,
Et verum casta simplicitate sequi:
Quam nova quae non sunt audita prioribus annis,
Affirmare novis fanda nefanda modis.
Hoc contra vanum pietas dat sola medelam,
Quae iubet, ut timeas simplice corde Deum.
Et maneas intra metas, neque longius unquam
A norma verbi digrediare Dei.
Hoc, quod ait, credas, neque sis sapientior illo,
Pareat auctori mens ratioque suo.
Credere posse Dei verbo, sapientia summa,
Summaque stulticia est, credere nolle Deo.
Quod cernunt oculi, putat experientia verum,
Sed magis est verum, quod videt alma fides.
Fallere nos possunt sensus, et saepius errant:
Voce Dei nescit fallere freta fides.
Nam Deus est verax: Fractus prius irruat orbis,
Quam dixisse tibi falsa querare Deum.
Ergo Deo credens animi sic utere donis,
Fama Dei studiis crescat ut alma tuis:
Et prodesse tua possis compluribus arte.
Ista sit ingenit summa scopusque tui.
Haec tibi sunt famam citius paritura perennem,
Quam si subtilis plus satis esse velis
Solus is est sapiens, Christum qui noverit unum
Quem sic proponit vox sacrosancta Dei:
Quod sit iusticia hic quod sit sapientia nostra,
Pro mundi factus crimine grande lytron.
Hunc unum Paulus sese didicisse fatetur,
Hunc artis summam praedicat esse suae,
Hunc quicumque fide cordis constante prehendit,
Is dici summa Doctor in arte potest.
Nos quoque Musarum doctas ita discimus artes,
Christus ut illarum summa sit atque scopus.
Hunc ego divini cognovi lumine flatus,
Hunc artis summam glorior esse meae.
Litera prima mihi est est ultima litera Christus,
Hic ars dicendi est atque Mathematica.
Sit sapiens, quicumque volet doctumque Platonem
Voluat. et Euclidem, scriptaque Aristotelis:
Est meus Euclides Christus meus est Plato Christus,
Et meus est verus Christus Aristoteles.
Nam simul et vere finem docet ipse bonorum,
Et tan dem vitae prandia vera dabit.
MVlta gerunt homines, quiduis conantur et audent,
Ut clarum toto nomen ab orbe ferant.
Magnificeque hominum de se prudentia sentit,
Et sibi sub caelo subdita cuncta putat.
Hanc igitur Salomon hoc iam sermone retundit,
Ac adversus eam pharmaca certa docet.
Qui bene gesserunt res et prudenter et arte,
Et fama clrrum nunc quoque nomen habent:
Hos ipsos homines mortali semine natos,
Sub rigida mortis lege fuisse scias.
Tu quoque quicquid agas, hominem te noveris esse,
Sed quid homo est? Humus est, et quoque siet humus.
Ut tibi prae multis data sit prudentia maior,
Et paucos habeas conditione pares:
Ne tamen intumeat tua mens, neq surgat in altum,
Sed te subiectum noveris esse Deo.
Quod celsum est, quamvis caput inter nubila condat,
Est tamen inferius suppositumque Deo.
Ergo ne quis homo cristas nimis erigat alte,
Is sibi cum summo rem sciatesse Deo,
Qui tumidas fastu mentes deturbat ab alto,
Et premit imposito colla superba pede.
Quin eriam coram mundo, quicumque superbus
Terrestris dici vult Deus, audit, Homo es.
Vanus homo, vana est omnis prudentia terris,
Et vanum, quod homo coeptat et audet opus.
Praeterea quamvis sit prudentissimus ipse,
Omniaque in terris experiundo sciat:
Hoc tamen ignorat, vere quid prosit et obsit,
De quo vel doctis lis diuturna fuit.
Huic placet hoc, illi placet illud, et appetit ipsum,
Cuique suum caput est, iudiciumque suum.
Nemo tamen constans, absentia quaerimus omnes,
At praesente bono scit bene nemo frui.
Ac ut homo nescit, quae nam sit summa bonorum,
Sed prout ipse putat, quae placuere, petit:
Sic etiam nescit, quam sint diuturna futura,
Quae petit et sequitur quae bona summa putat.
Namque dies eius vani sunt atque fugaces,
Et cito praetereunt, ut levis umbra fugit.
Et tempus quandoque parens, quandoque noverca,
Nunc homini donat, nunc data dona rapit.
Nunc hac, nunc illac fortuna volubilis errat,
Et commutates fertque refertque vices.
Nescit et hoc, post se quid sit sub Sole futurum,
Arida cum tellus morte solutus erit.
Cum quis obit fato, vitae cum terminus instat,
Tunc solet ob natos anxius esse pater.
Nescit enim, qualis rerum sit forma futura,
An sit opes soboles post habitura suas.
Hoc praescire potest nemo, praedicere nemo,
Quaefatum statuat, nemo futura videt.
Haec sit in hac igitur forma medicina malorum,
Et curas homini leniat ista suas:
Quod decus aeternum pariens prudentia terris
Haec est mens recti conscia, firma sides.
Sis pins, inque Dei, quae sunt peragenda, timore
Incipe sit sinis principiumque Deus.
Nec tua frera suis quicquam mens viribus ausit,
Sed tua consilio subice facta Dei.
Cumque hinc migrandum est decurso tempore vitae,
Commenda moriens te que tuosque Deo.
Qui tuus a teneris nutricius extitit annis,
Ille tuae sobolis fautor et altor erit.
Et vos ex ista deductos valle malorum
Transferet in vitam, quae super axe manet:
Mens ubi depulsa caoi caligine mundi
Aspicier coram, quae latuere diu.
NEmo voluptatis non est studiosus: at illa
Nequa quam dici vita beata potest.
Hanc igitur contra Salomon dat pharmaca nobis,
Quaeque petit mundus, spernere cuncta iubet.
Unguento proceres vestes et corpora spargunt.
Quale dabat nardus balsameusque liquor.
Apponunt mensas, et Bachanalia vivunt
Pocula circumegunt, ad numerumque bibunt.
Ante dapes astant citharas et plectra moventes,
Omnis et harmonicis Musica iuncta modis.
At tu ne facias itidem, neque vana sequaris,
Namque voluptatum diffluit omne genus.
Quin potius pietate pares tibi nomen honestum,
Unguento praestat nomen odore bonum.
Et thymiama domo fragrans sentitur in una,
Fama per externas spirat honesta plagas.
Exolet unguentum longoque absumitur usu,
At bona post mortem fama decusque manet,
Nil nisi laeti ciam quaetunt et gaudia stulti:
Tu pietatis amans corda severa geras.
Et lamentantes invisere saepe memento,
Quos aliquo casu fata Deusque premunt.
Namque horum luctu vitae de fine moneris,
Quamque infinitis plena sit illa malis.
Vita brevis nostra est, moriendum est omnibus olim,
Serius aut citius mors sua cuique venit.
Et nulli parcens omnes aequaliter aufert,
Pauperibusque affert divitibusque manus.
Tunc, qui felices fuerant semperque beati,
Quique in divitiis spem posuere suis:
His fit ad aeternas tristis mors ianua poenas,
Nullaque fortunae spes melioris erit.
At quifortunae fulmen sensere tonantis.
Et mala constanti sustinuere fide:
His sit ad aeternam mors laeta catastrapha vitam,
Turbat ubi nullus corda beata dolor,
Et suprema dies natali praestat iisdem,
Ut Salomon recte, si reputemus, ait.
Lux natalis enim, quae nos producit in auras,
Est ortus multi prin cipiumque mali:
At suprema dies est clausula summa malorum,
Et nos ex multis eripit illa malis.
Hic labor et dolor est, hic mille pericula vitae,
Quae nascendo subis, sed moriendo fugis.
Gaudia nulla diu durant, et nulla voluptas
In terris constans et diuturna manet.
Ut fragor est ingens, et late flamma relucet,
Cum vepres igni corripiente flagrant:
Sed mox subsidunt stridor flammaeque minaces,
Et moritur ligno eficiente fragor:
Sic quoties gaudent stulti sua iubila tollunt,
Et risus animo luxuriante cient:
At simul atque ipsis infausta supervenit hora,
Cum vita finem risus inanis habet:
Est igitur melior luctus, quam cantio mundi,
Luctu namque Deus corda fidemque probat.
Et res adversae fastum plerunque coercent,
Ignavosque acuunt, luxuriamque domant.
Res laetae contra faciunt plerunque superbos,
Securosque homines, immemoresque Dei.
Ergo voluptates spernas, patiaris acerba,
Sinceraque Deum relligione colas.
Nec dubites, quin te tamen amplectatur amore
Consultumque tibi sic velit esse Deus.
Qui tibi pro rebus duris et mole laborum
In caelo vitam laeticiamque dabit.
Nullus ubi dolor est sed vera manensque voluptas,
Quae non adiunctos est habitura metus.
REbus in humanis cum sit confusio magna,
Quae mentes turbat sollicitasque facit:
Pharmaca nunc tradens Salomon docet omnia lege
Ignota nobis ferre referre Deum.
Nec qua iudicium de re prius esse ferendum,
Quam finem videas: Exitus acta probet,
Nil benefacta iuvant, nihil est fecisse benigne,
Et benefactorem gratia rara manet.
Cui tu profueris multum, tibi damna dat idem,
Quaeque molesta tibi noverit esse facit.
Ut sapiens etiam promptissimus ante iuvando,
In reliquum parcas discat habere manus.
Sed quid ait Salomon? Finem docet esse videndum,
Qui emonstrabit numine cuncta regi.
Quod neque principio, neque prima fronte videtur,
Exitus extremo fine docere solet.
Est Deus omnipotens et iustus, et omnia cernit,
Et dat digna bonis praemia, digna malis.
Ergo licet multi, pro consuetudine mundi,
Immemores soleant muneris esse dati:
Et benefactori mala pro pietate rependant,
Officiumque putes interiisse tuum:
Haec ta men ex alto, qui conspicit omnia, cernis,
Impiaque infenso lumine facta notat.
Ingratumque suo pro factis tempore plectet,
Mercedemque tibi pro pietate dabit
Exspecta finem retributio certa sequetur,
Tu modo corde brevem fer patiente moram,
Ne sis elatus, neque commovearis ad iram,
Nam sunt haec stulti propria signa viri.
Sed neque sic dicas, cur dat praesentia nobis
Tempora praeteritis dereriora Deus?
Incusare Deum noli, qui, quicquid ubique est,
Irrepiehensibili datque regitque mode.
Commoda cuique loco sua sunt, sua commoda quoduis
Tempus habet. varie distribuente Deo.
Sic sua sunt itidem cuivis in commoda terrae,
Tempora defectus quaeque habuere suos.
Praeteriti frustra miraris temporis aevum,
Aurea nec recte secla fuisse putas.
Namque bonis omni mala tempore mixta fuerunt,
Saeculaque ingratos cuncta tulere viros,
Semper avaritiae crimen vis, furta rapinae,
Omibus in terra sunt dominata locis.
Te puero facilem victum pacemque fuisse,
Inquis. et in tuto cuique fuisse suum.
Sed neque tum noras annona quid esset et unde,
Patre tuo victum suppeditante ribi.
Nec quid Mars esset, quid pax, quid tela sciebas,
Bella quid exitii sanguinolenta darent.
Parimpar ludens, equitans in arundine longa,
Aequales inter conspiciendus eras.
Nec fraus nota tibi, neque rapta pecunia furto,
Divitiae globuli, turbo, et arundo tuae.
At nunc vir factus graviora negotia tractas.
Multaque turba tibi semper alenda domi.
Iam tibi divitias argenti quaeris et auri,
Et tibi iam curae est quotidiana penus.
Nunc tibi cum multis res est periuria sentis,
Et fraudes hominum multiplicesque dolos.
Quaeque tibi puero prius ignorata fuerunt,
Iam sunt cum damnis experiunda tuis.
Hinc peiora putas tua secla prioribus annis,
Quod mala te quaedam, quae latuere premunt.
Sed quae tantorum est, inquis, medicina malorum?
Esta pius tua fac, cetera trade Deo.
Ille suo compensabit bona tempore iustis,
Et contra vindex impietatis erit.
Est mora parua tibi patienti corde ferenda,
Nam penes est unum tempus et hera Deum.
sapientia etiam vitam dat possessori suo. Contemplare opera Dei. Quis enim rectum facere poterit, quod ipse curaverit? Laetus esto in die bono: Et mali temporis non sis immemor: Nam boc quoque iuxta illud treavit Deus, ut non invenire possit homo praeterea qutcquam. Omnia vidi in diebus vanitatis meae. Est iustus qui porit in iusticia sua: Et est impius, qui in malicta sua diu vivit. Neque nincium iustus, neque nimum sapiens sis, ne tempare inexpectato percas. Bonum est ut hoc teneas, et ab illo manum tuam non abstrahas. Qui Deum timer, is haec omnia evadel.
QUando quidem multos rerum confusio turbat
Traditur hic animis certa medela piis.
Haec est Sola Dei nitens sapientia verbo,
Numine cognoscens omnia nostra regi:
Divitiis potior, fuluo praestantior auro,
Hanc vitam servans, perpetuoque beans.
Si cui sint et opes simul et sapientia, felix,
Et laeto Solem corde videre porest.
Saepe tuentur opes hominem, sapientia semper,
Haec etiam vitam suppenditare potest.
Haec cognoscit opus, quod agit Deus arbiter orbis,
Et videt ipsius numine cuncta regi.
Haec, utut eveniant in terris omnia, perfert,
Et tacet, et patitur, seitque ita velle Deum.
Qui quodcumque facit, nulla mutabitur arte,
Quale Deus fecit, tale deinde manet.
Non fiet pronum, quod vult Deus esse supinum,
Nec rectum, curuum quod Deus esse iubet
Er bonus et iustus Deus est, reprehensio nulla
Magnificanda Dei carpere facta potest.
Rectum est, sive creat quicquam, seu destruit illud,
Nil sine consilio in dicioque facit.
Ersi consilium nos non agnoscimus illud,
Iudiciumque eius pectora nostra fugit,
Si tibi res igitur laetas Deus atque secundas
Obtulerit, laeto suscipe corde datas.
Ardentique Deo grates age pectore danti,
Et fruere, ut pietas ipsa Deusque iubent.
Et tibi cum bene sit, nulli sis causa doloris,
Nec pede res miseri luxuriante preme.
Impositoque tibi non sis in munere deses,
Et fac ab officio non aliena tuo.
Sin res adversae fuerint, patienter easdem
Perfer et has etiam scito dedisse Deum.
Peccatumque tuam causam cogno sce malorum
Et posita vi tam labe capesse piam.
Et melius spera, post tristia laeta sequentur,
Ut pulsa Phoebus nube redire solet.
Nam Deus alterna vice res donare secundas
A dversasque solet non sine lege tamen.
Haec arcana Dei lex est incognita nobis,
Cur faciat variis illa vel illa modis.
Quin cum iusta facit nobis iniusta videntur,
Quando mali florent, in tereuntque boni.
Id quod in hac vita fieri plerunque videmus,
Ut Salomon etiam ter queri bundus ait.
Hoc, inquit, vidi: Facientem iusta perire,
Exitiumque sua pro pietate pati:
E regione malos fortunis omnibus auctos
Improbitate sua flagitioque frui.
Sed ne sis nimium sapiens et iustus, ut ausis
Carpere consilium iudiciumque Dei.
Immatura Deum tua ne sapientia laedat,
Inque tuum veniat poena severa caput.
Nec nimis insipiens, nec sis nimis impius, istis
Ut moveare modis, ut malus esse velis.
Ne te florentem subita Deus opprimat hora,
Ac in flagitiis emoriare tuis.
Plusque minusque cavens, hoc prende, nec illud omitte,
Ut sic in mediis ingrediare viis.
Sis pius, inque Der sin cero vive timore,
Liber et ex istis egrediere malis.
Et timor iste Dei sepientia summa vocetur,
Corde Deum puro qui timet, ille sapit.
Nec succensebit cernens florere malignos,
Adversasque animo res patiente feret.
ALter hic est usus verae pietatis ut apte
Hac vitam possis instituisse tuam.
Haec pietatis recte sapientia summa vocatur,
Atque omni maius robore pondus habet.
Saepe vel unius tantum sapientia navat,
Robusti quantum non potuere decem.
Nec tamen est adeo quisquam sapiensque piusque,
Immensum triplicis qua patet orbis iter:
Ut bene semper agat necubi quandoque deerret,
Aut omni prorsus labe carere queat.
Sunt nobis faciles quaevis in crimina lapsus,
In vitium flecti cerea turba sumus.
Omnibus ergo modis opus est moderamine vitae,
Estque ea praeceptis rudienda bonis.
Quae tibi proponet Salomon complura deinceps,
Plenus enim gnomis est liber iste bonis.
Principio faciles ne delatoribus aures
Pandamus, certa nos ratione monet.
Tum quod nemo caret viciis mirumque videri
Non debet, si quem devius error agit,
Tum quod falsa magis, quam vera, calumnia narrat,
Cui, quod musca fuit, mox Elaphantus erit:
Tum quod nos ipsi morbo ia ctamur eodem,
Nostraque sunt fimilis conscia corda mali:
(Nam sumus, aut fuimus, vel possumus esse, quod ille est
De cuius naevis fama maligna refert.)
Tum quoque, quod quo quis peccat, punitur eodem,
Hic in plectendo mos solet esse Dei.
Obtre ctatori si tu patefeceris aures,
Crediderisque statim. quod mala fama refert:
Criminaque in vulgus porro disperseris illa:
Ut labor est, merces sic tua rursus erit.
Sermones sparget de te quoque fama malignos,
Invenientque aliquam dicta relata fidem.
Quodque magis miserum est, de te male saepeloquetur,
Qui tutor famae debuit esse tuae.
Teque decusque tuum dictis in cesset amaris
Servus, et extremae conditionis homo.
Et tua mens testis te sic meruisse loquetur,
Et tibi iure Deum par retulisse pari.
Ergo ne famam perdas et nomen honestum,
Aures et linguam sic cohibere scias:
Ut neque de quoquam convicia falsa loquaris,
Nec tribuas alii, qui ferit illa fidem.
Qui facit hoc, felix: hoc tu servare memento:
Qui sapit. ille cavet: qui cavet, ille sapit,
At non in nostris sapientia viribus ista est:
(Nam pietas haec est vera. Deique timor.)
Dos munusque Dei est sanctus quam spiritusipse
Efficit in nobis hoc sine nulla datur.
Nam procul a nobis super alta cacumina caeli,
Quo non pertingit mentis acumen abest.
Et procul a nobis in abyssis illa profundis,
Quod penetrare nequit mens ratioque latet,
Nemo parare potest propriis conatibus illane,
Nemo potst studiis hanc reperire suis.
Quo magis humanae captatur acumine mentis,
Hoc inagis a nobis longius illa fugit,
Est Deus orandus, det ut hanc vi flaminis almi,
Per sacra verba sua nos renovantis ope.
IAm de vitanda praecepta libidine tradit,
Remque illegitimam cum meretrice vetat.
Non genus hic totum damnat muliebre, sed illas,
Prava quibus mens est, quaeque pudore carent.
Namque Dei verbo tam vir quam femina facti,
Et fuit ex costa femina facta viri.
De meretrice loqui Salomonem, verba probabunt,
Quod cor eius ait retia, vincla, manus.
Inque suis gnomis verbis hoc dicit apertis,
Hunc ubi tractavit pluribus ipse locum,
Est autem meretrix, non cui dat nomina quaestus,
Quae cuivis corpus collocat aere suum:
Sed quaecumque fidem violat, castumque pudorem,
Et contenta si. o non solet esse viro.
Cumque aliis tacite consuescit nocte dieque,
Vestitu, verbis gestibus, ore pro cax.
Quae fermone suum lascivo prodit amorem,
Et trahit illecebris corda virosque suis.
Sed manet in felix eventus et exitus illos,
Quos iuvat insano pectore scorta sequi:
Aut quibus alterius moecha cum coniuge res est:
Aut castis etiam qui stupra vimque parant,
Totas saepe domos et totas diruit urbes
Unica non licitis femina tacta modis.
Excoecat mentes, oculos praestringit et aufert,
Ut multi damnis hoc didicere suis.
Simsonem meretrix oculis et robore privat,
Et misera tandem morte perire facit.
Excidium Troiae peperit lacrimabile regno
Improba Spartano femina rapta duci.
Pressaque Tarquinio per vim Lucretia, causa
Ut Roma reges eicerentur, erat.
Quod violata fuit patriarchae Dina Iacobi,
Ense perit miseris rex populusque modis.
Beniami dae pereunt tota cum stirpe necati,
Una quod illicitum femina passa stuprum.
Dulce malum mulier multos demisit ad orcum,
Urit et aspectu, bellaque saepe ciet.
Femina quae forma multis excellit, amore
Accedit multos, et nocet ipsa sibi.
Formosam propter lis est et pugna coorta,
Vulneraque et caedes, multiplicesque doli.
Castaque mansisset, quae non formosa fuisset,
Formosae quivis insidiaturamans.
Nunc prece, nunc precio tentat, neque desinit ante,
Quam cadat in positas praeda petita plagas.
Et citius, quam vir, mulier persuasa labascit,
Cor quia flexibili pectore molle gerit.
Quapropter discant omnes, sexusque virilis,
Femineumque genus cor cohibere suum.
Vir mulierque malas compescant pectore flammas,
Ut iubet aeternilex sacrosancta Dei.
Ne moecheris, ait: Vox ista libidinis ignes
Omne genus verbis reque animoque, vetat,
Femina quaeuqe suo vivat conrenta marito,
Et metuat socii frangere iura tori.
Et vir quisque sua contentus coninge vivat,
Nec velit externum sollicitate torum.
Oderit et fugiat Satana stupra peius et orco,
Haec ubi sunt, Satanas est ibi numen abest.
Consortem caelebs tha1 ami sibi foedere iungat,
Nec ruat insanus quô male raptat amor.
Ethnica gens etsi frenos indulsit amori,
Et Venerem nullum eredidit esse scelus:
Unde nihil scribit Comoedia praeter amores,
Et quis non Veneris furta poeta canit?
Qui tamen ex multis meliori mente fuerunt,
Damnarunt flammas con cubitusque vagos.
Legitimam praeter nuptam fas tangere nullam,
Hanc legem casto sanciit ore Plato.
In primis sexus caveant muliebris et arte
Ingenitum studeant exuperare malum,
E regione viri, mulier cum debile vas sit,
Nuptam quisque suam cum ratione regant.
Asperitate sua ne dent uxoribus ansam,
Ut faciant contra iura fidemque tori.
Munus utrinque suum faciant, quia circuit illos
Insidiasque struit trux homicida Satan.
Hunc contra, sese defendi flamine sancto
Assiduis precibus vir mulierque petant,
Inque timore Dei vivant, vitaeque probare
Facta suae studeant cum pietate Deo.
Nam quicumque Deo placuit, mala tanta cavebit:
Quae peccatorem cum gravitate proment.
Quod dicit Salomon hommem quod pectore rectum
Fecerit in prima conditione Deus:
Hoc aliqui dictum de libertate putarunt
Arbitriu Verum maximus error inest.
Nam de rebus agit Salomon sub Sole gerendis:
Et rectum, praesens ut gerat ille vocat.
Sed confisus homo rationis acumine praesens
Despicit, et stulto corde futura petit.
Seque suis eruciat curis, usuque fruendo
Privat, et aerumnae causa sit ipse suae,
Ac de naturae licet integritate loquatur,
Verbaque sint propriis accipien da sonis:
Non tamen arbitrii libertas in de probatur,
Integritas lapsu nam violata iacet.
Rebus in externis est libera nostra voluntast
Ast in diurnis nil valet absque Deo.
Ni sit homo sanct renovatus lumine flatus,
Nil eius per se mens ratioque potest.
Imo totus homo sic est corruptus ab ortu,
Ut neque defectus sentiat ipse suos.
Potestatem habet in die mortis, neque potest evadere ex belloeneque impietas eum, in quo est, eripiet.
NVnc, quibus est rerum terris commissa potestas,
Parendum Salomon corde libente docet.
Exemplum que suum tibi proposuisse videtur,
Ut facias regi, quod facit ipse Deo.
En ego regis, ait summi mandata capesso,
Inque meo iustam munere praesto fidem,
Tu quoque sic facias, et regis iussa sequaris,
Et serues domino pacta fidemque tuo.
Nec petulans ipsi dura ceruice repugnes,
Nec tacite staudes insidiasque struas.
Namque magistratus divina sede locatus
Fungitur officio iudicioque Dei.
Quique repugnarint illi, fuerintque rebelles,
Hi pugnant ipsi qui regit astra, Deo.
Is summus rex est, et reges ordinat omnes,
Proque magistratu suscipit arma suo.
Et iuramentum verbis animoque dedisti,
Vovistique tuo corpus opesque Duci.
Iuratusque homini, fecisti cuncta videntem
Dictorum testem pollicitique Deum.
Ergo fidem regi si non servaveris istam,
Laedituripse Deus, qui gravis ultor erit.
Nec tibi prinato fas est obsistere regi,
Cui Deus ante alios sceptra tenenda dedit.
Hunc penes imperii summa est omnisque potestas,
Yt gerat arbitrio, quae placuere, suo.
Dummodo dinini non posthabeantur honores
Iussaque permaneant inviolata Dei.
Cuncta licent ipsi fuerint qua visa gerenda,
Pro forma rerum, temporis, atque loci.
Nec tibi cogetur rationem reddere facti,
Cur ita praecipiat, cur id et illud agat.
Cumque gerat gladium stricto mucrone coruscum.
Quae gestanda suo dat Deus arma loco:
Non impune feres, si vel facienda recuses,
Vel contra facias, quae fugien da monet.
Nam patet illius late vis atque potestas,
Et longas aiunt regibus esse manus.
Ac utut effugias poenas illius et ensem,
Non tamen effugies vindicis arma Dei.
In quocumque loco fueris, quocumque sub axe,
Te Deus ad poenas suppliciumque trahet.
In manibus non est sua vita et spiritus ulli,
Adversante Deowivere nemo potest.
Ergo ubi tempus erit, vitam quo denique claudas,
Proque tua poenas improbitate luas:
Non fugies mortem, neque longius esse superstes
In terra poeteris fila secante Deo.
Sed vel carnificis crudeliter ense peribis,
Vel pugnans inter proelia Marte cades.
Vir sapiens igitur man dato regis obedit,
Inque magistratum candida corda gerit.
Eius et illustrat laetum sapientia vultum,
Cum sit nullius conscius ipse mali.
At mala cui mens est, fraudes qui pectore versat,
Illius facies tristior esse solet.
Demittit vultum, transversa tuen tibus hirquis,
Aspectusque hominum colloquiumque fugit.
Praeterea sapiens animo perpendit et illud,
Omnia quod praesens cernit ubique Deus.
Et tempus posuit certum finesque malorum,
Quos ultra nemo, quo gradia tur, habet.
Et mala patrantes scelerato perdet in actu,
Non exspectato disicientque die.
Hoc non perpendit gens impia prava, rebellis,
Immemor ultorem post caput esse Deum.
Sed ruit absque metu, quô vult, secura, nec iram
Numinis horrendam suppliciumque timet.
Dum suprema dies et ineluctabilis hora
Opprimat incautos exittique dies.
Iudicioque Deus tandem declarat aperro,
In se peccatum, quod statuêre mali,
Seque magistratum, quem sanxerit ipse, tueri,
Et defensorem muneris esse sui.
UT plerunque redit fulgens post nubilia Phoebus,
Sic post dura solet reddere laeta Deus.
In regnis itidem fieri plerunque videmus,
Succedunt faevis hic quoque saepe boni.
Cum duplicantur enim lateres, in tempore Moses
Advenit, et populo vincla iugumque levat,
Sed nimis ingratum meritis pro talibus omnis
Se praestare solet mun dus in axe Deo.
Cum sumus in vinclius regumque tyrannide pressi,
Et nimio ceruix est onerata iugo:
Fundimus ad caelum gemitus, onerisque levamen
Poscimus, adque Dei sollicitamus opem.
At simulatque Dens nostri miseretur ab alto,
Et facili querulas suscipit aure preces:
Crudelemque abolet properata morte tyrannum,
Temporaque imperii commodiora facit:
Mox opis immemores huius dormire solemus,
Ingratique Deo pro bonitate sumus.
Formaque quae fuerit rerum regnante tyranno,
Nemo recordatur, nam metus omnis abest,
Et postquam nostris sunt otia reddita terris,
Et maia sunt aliquo iam relevata modo:
Vivimus in viciis omnes, nil triste timentes,
Luxuriaeque sumus nequitiaeque dati.
Non igitur mirum, nostro si crimine motus
Immitat nobis pondera dura Deus.
Imo magistratus quoties nos durior urget,
Im periique iugo nos graviore premit:
Hoc ipsum culpa fieri nostrapte sciamus,
Et nos sic vita commeruisse mala:
Nec de sern itio frustrra vehemente queramur,
Sed magis hoc aequo corde feramus onus.
Utque magistratus semper non ipse sit asper,
Forma sed imperii sit toleranda quidem:
Attamen externos illi Deus excitat hostes,
Ipsius ut bello depopulentur humum.
Dictorum Chronicis extant exempla libellis,
Multaque sunt scriptis enumerata sacris.
Asper erat Pharao, Moses et losus lenes:
Davides melior Saule, magisque pius.
Aequus erat Salomon, at Rehabeamus iniquus:
Iothamus rectus pectore, pravus Achas.
Rex bonus Ezechias, stirps eius praus Manasses;
Strenuus et belli maximus arte iehus.
Infelix loachas, oas felicior illo,
Servator populi dictu et in de suit.
Ergo Deus quoties reges placidosque bonosque,
In quorum floret pax ditione, dedit:
Non oblivisci regum tamen ante malorum,
Sed duros etiam fas meminisse dies.
Cumque magistratus nobis dominabitur asper,
Huic quoque parendum, munus et iste Dei est.
Quod poscit, dandum: quo nos premit omne ferendum,
Quae mandat, studio sunt facienda bono.
Nam debemus ei fortunas, corpora. vitam,
Integra dum maneant mens animusque Deo.
HActenus ad monuit Salomon, ut regibus omnes
Subiecti simus: qui data sceptra tenent:
Addidit et causas: Quod eos Deus ipse creavit,
Suntque magistratus sanctio certa Dei:
Et iuramento quod nos obstrinximus illis,
Et promissa fides est data teste Deo:
Et citra dubium petulantes atque rebelles
Certa magistratus poena Deique manet.
Nec fugient ensem regis, neque duminis iras,
In quocumque loco vel regione manent.
Nec dolus aut te chnae quenquam fraudesque iuvabunt,
Cuncta sub apricum proferet ipsa dies.
Sed divina statim cum non vindicta sequatur,
Iudiciumque suum differat ira Dei:
Mox sibi persuadent homines, impune futurum,
Quod petulanter agi cernitur absque metu.
Inque suis pergunt scelerati fortiter ausis,
Intrepideque addunt ad scelus omne scelus.
Quin ipsi titubant iusti, cum facta malorum
Impunita diu cuncta manere vident:
Oppressisque bonis cernunt florere malignos,
Flagitiisque suis nequitiisque frui.
Ut sto machabundas emittant pectore voces,
Atque hanc corde ferant impatiente moram:
Aut illos pigeat ductae sine crimine vitae,
Tempus et in reliquum taedeat esse bonos.
Quapropter Salomon hic dat solatia rectis,
Utque sua pergant in probitate, monet.
Et promittit eis non emansura suarum
Praemia virtutum, quae Deus ampla dabit.
Perterretque malos, quibus est peccare voluptas,
Qui faciant libitu fanda nefanda suo.
Namque inopinato venturas tempore poenas,
Quas eus immittet cum gravitate, docet,
Sit fane felix terris hic impius, inquit,
Et numeret vitae tempora multa suae:
E regione crucis semper sint pondere pressi,
Inque sua pereant integritate boni:
Hoc tamen est et erit semper mihi pectore fixum,
Quod status hic rerum non diuturnus erit.
Sed bene semper erit iustis qui pectore puro
Conveniente Deum relligione colunt.
Hoc si non vita fit in hac, at fiet in illa,
Quam restare Dei vox sa crosancta docet.
In qua perpetuo gaudebunt tempore iusti,
Et nullus turbans gaudia maeror erit,
At male semper erit, quibus hîc percepta voluptas,
Aeternumque malos quod cruciabit, erit.
Quin et in his terris ita decurtabitur aetas,
Ut, quo non credent tempore, morte cadant.
Ipsorumque dies fugient, ut praeterit umbra,
Quae quando apparer maxima, vesper adest.
His quoque, quando sibi longissima tempora fingent,
Cum vitae praesens vespere finis erit.
sapientiam, et contemplandam occupationem, quae sit super terram, quod quis nec die nec nocte somnum videt oculis suis. Et vidi quidem omnta opera Dei, sed non potest homo inter ire quicquam, quod sit sub Sole, imo quo magis enititur in perscrut ando, co minus invenit, et quamus sibi videatur sapere, et rem tenere, tamen invenire non potest.
IAm quartum reperit Salomon, quod cuncta sub axe
Confuse fieri mens ratioque putet.
Censet enim iustum, rectis ut praemia dentur,
At poenas pendant suppliciumque mali.
Sed contra fieri terris plerunque videmus,
Ut male sit iustis, sacrilegisque bene.
Hinc aliqui, si non dicunt, at pectore censent,
Haec fieri coeca sorte, necesse Deum.
Et quia fortuna pravi meliore fruuntur,
Quam recti, multos paenitet esse bonos.
Obiectis igitur Salomon responsa dat istis,
Praemunitque animos ad mala tanta pios.
Et iubet, ut rebus tranquillo corde fruamur,
Sicut eas nobis tempus et hora dabit.
Laetemurque bonis, nostro quae parta labore
Divina nobis multiplicantur ope.
Si fuerit victus, si nobis adsit amictus,
Nil, quod praeterea iure petamus erit.
Nam nihil attulimus, nihil asportabimus, illud
Nostrum est, quod ventri gratificando datur.
Nec tamen ex aequo dat rem Deus omnibus amplarn,
Nec sem per laetos, nec dat ubique, dies:
Paupertate boni quandoque premuntur iniqua,
Indignis magnae suppeditantur opes.
Iniustum ratio putat hoc et prorsus iniquum:
Sed sit consilio iudicioque Dei.
Quale sit hoc autem, vel quaenam causa sit huius,
Indagare suo lumine nemo potest.
Estque manetque animis imperscrutabile nostris
Indicium summi consiliumque Dei.
Quamlibet intendas vires hîc pectoris omnes,
Quicquid et ingenii divitioris habes:
Noctes atque dies partes mediteris in omnes,
Defraudans oculos saepe quiete tuos:
Non tamen invenies illud; quod scire laboras,
Effugietque aciem res nimis alta tuam.
Quo magis atque magis sensu scrutaberis imo,
Hoc minus atque minus, quod videatur, erit.
Ipse sua supra Salomon hoc voce fatetur,
Se tentasse quidem sed reperisse nihil.
Si nequit Salomon, cuius sapientia vicit
Quotquot erant quondam, postmodo quotquot erut:
Certe non alius quisquam praestare valebit,
Cui non dona Deus tantaque totque dedit.
Quid vanis igitur cruciamus pectora curis,
Scrutantes nullis invenienda modis?
Quid fiat, sciri satis est: Cur fiat idipsum,
Scit causas auctor, qui regit astra Deus.
Quod vult nesciri Deus, id nescire velimus,
Mens intra metas est cohibenda suas.
Sis laetus, quando res dant tibi fata secundas,
Cum dant adversas, has quoque ferre velis.
Sic Deus aeterrnus, bene cur velit esse malignis,
Eregione bonis cur velit esse male.
Quicquid utut fiat, fieri sic numine credas,
Et causas, cur sic fiat habere suas.
Quas si tu nescis, at scit Deus ipsius auctor:
Quod tibi non notum est, novit in axe Deus.
et tamen ex omnibus, quae eveniunt homini, nec amor nec odium cognosci potest. Onibus enim sunt communes eventus, et insto non aliter evenit quam impio, mundo ut immundo, sacrificanti, ut non sacrificanti bono ut peccatori, periuro ut inramentum religiose servati. Hoc pessimum est omnium, quae fiunt sub Sole, quod omnib. eade indifferenter eveniunt. Unde et impletur cor bominum malo, et manet stulticta in cordibus eorum, quoad vivunt, et tandem meri coguntur.
IAm quintum queritur Salomon, promiscua ferri
Omnia, ceu nullus dirigat illa Deus.
Ac ne fracta malis patientia nostra labascat,
Demonstrat, certo numine cuncta regi.
Utque sciant reges uti sapienter habenis,
Legibus et populum iusticiaque regant:
Obsequiumque suo praester plebs subdita regi,
Seruitiumque ferat: munus id esse Dei.
Hoc, inquit, vidi: Sapientes pectore quosdam,
Et quosdam iustos sceptra tenere Duces:
Qui pietate quidem populos et lege regebant,
In manibus sed erat subdita turba Dei
Hoc est, ut vigeant recti moderamina regni,
Non satis est reges mentibus esse piis:
Sed qouque subiectos ipsis simul esse necesse est
Morigeros: Verum non sit id absque Deo.
Ergo magistratus, cui plebs reverenter obedit,
Acceptum referat gratus id omne Deo.
Viribus ipse suis hoc non asscribat et arti,
Sed magis agnoscat munus id esse Dei.
Nec tamen indicium bonus est eventus amoris,
Nec signum malus est irae odiique Dei.
Omnibus eveniunt aequaliter omnia terris,
Quae pravis, eadem sunt metuenda bonis.
Qui sacra fert aris thurisque incendit odores,
Ille sua recipit pro pietate bonum.
Nec minus est felix, sacra qui contemnit et aras,
Et qui non dubitat res spoliare sacras.
Foedifragus falso temere qui perierat ore,
Est miser, et poenas suppliciumque luit:
Nec minus ille etiam miser est qui foedera servat,
Promissamque timet destituisse sidem.
Nec placet ille Deo, felix qui transigit aevum,
Nec, quem fata premunt, displicet ille Deo.
Pessima res haec est, Salomon miseratur ut ipse,
Fortunae casus omnibus esse pares.
Ergo mali pergunt mala designare scientes,
Inqui suis viciis flagitiisque manent:
Cum videant poenas scelerum non esse timendas,
Vim pollere manus, sub pede iura premi.
Inque sua fiunt iusti pictate remissi,
Pertaesique fere sunt alacresque minus:
Cum videant legum pressos et iuris amantes,
Fortunaque malos prosperiore frui.
Et dubitant, an res despectet ab aethere cunctas,
Et curet leges iusticiamque Deus.
Sed videt et curat iustus Deus omnia iudex,
Et bona vult fieri, nec scelerata probat.
Cur vero terris iusti plerunque premantur,
Sintque in flore mali: novit id ipse Deus.
Non fas est nobis fatorum quaerere causas,
Hoc satis est sciri, sic placuisse Deo:
Nec rerum formam terris fore semper eandem,
Sed finem mundo constituisse Deum:
Inde secuturam vitam sine fine perennem,
Laetificam iustis, terribilemque malis.
Hac spe soletur mentes patientia nostras,
Adversasque animo res sapiente ferat.
moriendum esse, sed qui tam mortui sunt, nihil sciunt amplius, nibisque plera meremur, sed oblivioni tradita est memoria eorum, et amor, odium, atque invidea eorum tam desiit, neque partem habent in mundo ex omnibus qua siunt siab Sole. Vade igitur et comede cum gaudio panem tuum, et hilari animo bibe vinum tuum, quia placent opera tua Deo. Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleo caput tuum unge. Fruere vita cum uxore tibi dilecta ommbus diebus vitae vanitatis tuae, quos dat tibi Deus sab Sole. Haec enim est pars vitae et laborum tuorum, quibus exerceris sub Sole. Quod ante pedes est, id totis viribus effice. Apud inferos enim, ad quos devenies, nec opus ullum, nec ars, nec ratio, nec sapientia est.
CVm vita mortem confert, vitaque fruendum
Praecipit hic Salomon, dum superesse datur.
Sperandum vivis, quia spes est nulla sepultis,
Nulliusque rei sollicitudo subit.
Abstulit his omnes Lethaea oblivio sensus,
Nil mem inere, nihil quod meditentur habent.
Iam nil hic sperant, nihil hic patiuntur acerbi,
Non odii stimulos invidiaeque timent.
Nec quoque sunt aliis, quibus invidêre, timendi,
Cum vita pariter livor et ira iacet.
Quos quasi crudeles multi timuere leones,
Morte iacent domiti, saeviciaque carent.
Nunc anis est melior, vitae qui vescitur aura,
Qui cubt ante fores aut comitatur oves.
Sic melior vinens defuncto prin cipe servus,
Dum su perest, multis utilis esse potest.
Viventes igitur soli sub Sole laborant,
Et soli sperant, dum fovet ossa calor.
I nunc, et laetus praesentibus utere donis,
Quae tibi suppeditat dextra benigna Dei.
Vescere pane tuo, vinum bibe, tingere nardo,
Nam Deus haec, ipsis ut fruerere, dedit.
Non modo, quo nobis opus est, Deus omne dat ultro,
Sed quoque iu cundums dulce, salubre facit.
Cur gratum violae spirant et nardus odorem?
Cur bonus est vino vinificusque sapor?
Ut sit ab his ipsis homini iucunda voluptas,
Et sapor hic sensum dulcis odorque iuvet.
His igitur donis iucundo corde fruendum,
Munere cum fuerint suppeditata Dei.
Et quia coniugii Deus est fundator et auctor,
Inque una iussit vivere carne duos:
Coninge cum cara, tibi quam pia fata iugatunt,
Iu cundo laetos transige coide dies.
Illius amplexu dulcique fruaris amore,
Hanc sociam thalami noveris esse tui.
Sic tamen, ut proprio non sis in munere deses.
Sed facias, quod erit com minus ante pedes.
Non, tibi quad libitum fuerit. temerarius ausis,
Sed quocumque status postulat ordo tui.
Quas tibi concessit divina potentia dotes,
Nominis ad laudes verte decusque Dei.
Et simul his ipsis multis prodesse labora,
Sentiat auxilium plurima turba tuum.
Quod scis, quod nosti longo quod adeptus es viu.
Quicquid et ingenii, quicquid et artis habes:
Hoc tibi fine datur, multis ut prosit, et usu
Augentur mentis, non minuuntur, opes.
Quapropter benefac et te superesse memento
Longius, ut multis utilis esse queas.
Nam quando vacuas semel expiraris in auras,
Et super impositus conteger ossa lapis:
Tunc nihil ingenii, sapien tia nulla, nec ars est,
Tunc prodesse nequis, nec nocuisse potes.
Dum sinit ergo dies, quoad hoc es in orbe superstes,
Inseruire tua pluribus arte velis.
Si non pro meritis persoluit praemia mundus,
At cumulata tibi reddet in axe Deus.
HIs quoque firmatur cordis patientia nostri,
Et demonstratur numine cuncta regi,
Absque hoc esset enim, multos mora tarda moveret,
Ut coeptum numquam persequerentur opus.
Nam videas aliquos cursu properare citato,
Nec tamen ad finem posse venire suum,
Certe si quicquam velox properatio posset,
His festinatum perficeretur iter.
Sunt quibus innumerae coguntur ad arma cohortes,
Et sunt in signes strenuitate Duces:
Nec tamen in prima venit his victoria pugna,
Imo sub exiguo saepius hoste cadunt.
Victores essent, si rubor et arma valerent,
Sed non sic fieri resque diesque probant.
Robur erat magnum Franctsco et copia Gallo,
Sed capis hunc parua Carole Quinte manu.
Ad Troiam Graeci fortes multique fuerunt,
Annos bella tamen gesta fuere decem.
Ante diem verso componeret Hesperus axe,
Et fieret pulsa nocte secunda dies:
Quam, quae sunt passim chronicis exempla libellis,
Carminibus possem commemorare meis.
Sic multos videas studiis incumbere victus,
Et curare suam nocte dieque domum:
Dinitiasque sibi congesti, quaerere nummis,
Ac vel inaccessas ire redire vias:
Paupertate tamen presses sine fine iacere,
Ut quoque vix sit eis quottidiana penus.
Si quid in hanc partem solers industria posset,
Hos perquam dites esse, necesse foret.
Sic aliqui docta celebres sunt arte magistri,
Artificesque suum quos satis ornat opus:
Sed favor omnis abest studiumque et gratia vulgi,
Et ia cet ipsorum negligiturque labor.
Omnia tempus habent, fatumque gubernat id ipsum,
Hoc sine nil hominum cura laborque valet.
Ut bene vertat iter, cursumque absoluere possis,
Numinis est donum, nec sit id absque Deo.
Ut vincas hostes opus est ope numinis almi,
Vana perit virtus militis absque Deo.
Dives ut evadas, ut sit tibi victus, amictus,
Accipis a solo suppeditante Deo.
Ut sis acceptus, dignoque feraris honore,
Et proprer dores suspiciare tuas:
Hoc tibi non per se dabittars aut plurimus usus,
Sed datur a solo nomen honosque Deo
Cuncta dat ista Deus, sed tempore singula certo,
Omnia suc cedunt, hoc ubi tempus adest,
Istius vero nemo scit temporis horam.
Hanc sed in arbitrio vult Deus esse suo.
Nec quoque venturae quisquam scit tempora cladis,
Eximproviso damna venire solent.
Ac velut obdactum piscis qui devorat hamum,
Cum satur esse putat, se periisse videt:
Utque in agris volucres fallacia grana legentes
In cautas auceps fune latente capit:
Sic homines quando felices esse videntur,
In caput illocum damna repente ruunt.
Sic igitur statuas, rerum quodcumque geratuz,
Ut bene succe dar, vel minus, esse Dei.
Cumque ini fansto claudentur fine labores,
Ex voroque tuum progredietur opus:
Hoc asscribe Deo, qui nos et nostra gubernat,
Teque ipsi gratum pro bonitate proba.
Sin tua retrogrado cernes pede coepta relabi,
Hoc quoque corde tuum fer patiente malum;
Ft melius spera surget post nubila Phoebus,
Quaeque premunt finem sunt habitura suum,
NE sic impatiens, quamvis dominetur ubique
Stulticia, et sapiens post habeatur inops,
Dos praeclara Dei tamen est sapientia mentis,
Et qua pars vitae nulla carere potest,
Consilio toti quondam qui profuit urbis,
Nunc miser et nullo dignus hohore ia cet:
Qui tamen ante fuit, nunc est, neque desiit esse,
Et sapientis idem nunc quoque nomen habet.
Virtuti vicium mundi nil derogat ullum,
Sed mens et virtus, quae fuit ante, manet.
Sit licet igratus sapienti mundus et excors,
Idcirco sapiens non erit ille minus.
Viribus immensis sapientia praestat et armis,
Robustis virtus plus valet ista decem.
Et Salomon, armis quam rex obsederat urbem,
Huic, inquit, sapiens attulit unus opem.
Consilioque hostem sapiente repressit atrocem,
Quod reliqui telis non potuere suis.
Indicat hoc ipso, divinitus omnia ferri,
Et praesente Dei numine cuncta regi.
Insuper oppositis docet haec collatio rebus,
Saepe per infirmos maxima facta geri.
Urbs quia parua fuit. populus neque multus in illa,
At rex est magnus militibusque potens.
Imbelles quid agant tres in ter mille potentes?
Urbs fine praesidio est, at foris hostis adest.
Unus homo sapiens et inops tot dispulit hostes,
Est vi consilii vis superata manus.
Et tamen officii plebs immemor extitit huius,
Qui vellet grates reddere, nemo fuit.
Hic mundi mos est. hoc ut moveare caveto,
Quo minus in reliquum sit tua promta manus.
Morbus hic est etiam mundi, cacoethes idipsum
Regnat ubique fere, qua patet orbis iter:
Quod vult consilio nemo parere salubri,
Nec sua perstringi crimina ferre potest.
Mundus ut est stultus, sic stulta facitque probatque,
Et sapiens, quicquid cogitat, esse putat.
Quapropter stultum divina potentia regem
Excitat, ut stultis stulta statuta ferat.
Illius inssis omnes parete necesse est,
Seu stulte faciat, seu sapienter agat.
Et vox illius penerrat quasi clamor in aures,
Cum loquitur populo, grandia verba tonat.
Et rex talis amat parasitos stulta loquentes,
Qui, quicquid saltem rexait, omne probant,
Quique meras regis nugas oracula dicunt,
Quodque libens audit, semper id ore sonant.
Hique assentando perdunt, quodcumque monende
Consiliis sapiens suaserat ante bonis.
Ac velut in fragrans oleum si musca feratur,
Perdit id, et grave olens in de sit eius odor:
Sic assentator structum bene diruit unus,
Regis a dulando dum mala iussa probat.
Sed quid agas, quando parasitus hic aulica musca
Omnia perreptans non abigendus erit?
Quod mutare nequis, ptienti corde feratur,
Tu, tibi quae placeant dic, et honesta mone,
Consilium stulti si praevaluisse videbis,
Perfer, et inceptis cedere disce malis.
Nil agis aut navas, stultus rex stulta probavit,
Quae libuere, libens credere quisque solet.
Stulticiae regis qui consentanea dicit,
Is rem tangit acu, solus et ille sapit.
Qui cquid delirant reges, sapientia summa est?
Si contra dicas, stultus haberis iners.
Inter enim potos nil sobrius efficit unus,
Nil inter stultos, qui sapit unus, agit.
Sobria verba nequit plebs ebria ferre monentis,
Et stultis odio vox sapientis erit.
Cor stulti laeva est, sapientis cor quasi dextra est,
Laeva manus regitur, dextera iure regit.
Corde suo regitur stultus, quod cor vult, ardet et audet,
At sapiens novit cor cohibere suum.
Sis sapiens, et sis aptiens, dicendo, silendo:
Qui sapit et aptitur; denique victorerit.
PRaecedente loco Salomon quod dixit, idipsum
Explicat uberius grande nocensque malum.
Stultus ubi rex est, ibi fiunt omnia stulte,
Et stultus primo cernitur esse loco.
Proximus est regi, primaque in sede locatur
Et parasitus iners, et sine mente Thraso.
Qui seit adulari, stultos qui suspicit actus,
Dictaque cuncta sui regis inepta probat.
Pellitur ex aula, qui non a cclamat ineptis,
Qui vult esse Cato, cogitur ire foras.
Assentator equo vehitur curruque superbo,
Qui recte sentit cogitur ire pedes.
Nobilis et liber nullo donatur honore,
At seruilis homo munera summa tenet.
Ille suo libitu facitomnia, quodlibet audet,
Supplantat rectos, exagitatque bonos.
Innocuis foveam parat infidiasque latentes,
Perniciemque ipsis interitumque struit.
Et verteres mutat translato limite fines,
Dirutaque ex ima septa revellit humo.
Et struit et vertit, mutat qua drata rotundis,
Quae non plantavit ligna trabesque secat.
Alterius vastat silvam, caeditque columnas,
Ut sibi magnificam construat inde domum.
Sic fit, ubri rex est et consiliarius amens.
Sempet enrm stultis quae libuere licent.
Pellirur e medio sapientia, vi geritur res,
Insticiae nullus cernitur esse locus,
Utque fit obtusum longa rubigine ferrum,
Quod multa magnus vix polit arte labor:
Sic ius neglectum et sapientia prorsus hebescunt,
Multus et in tenebris occupat illa situs.
Nec nisi cum magno sunt instauranda labore,
Et vix per longos expedienda dies.
Haec ita cum fiant contra fas iusque piumque,
Quis non indigne, qui vidit ista ferat?
Aut quis non caeco fieri putet omnia casu,
Cum plerunque loco sint meliore mali?
At non perpetuo rerum status iste manebit,
Haec clim finem sunt habitura suum
Et qui nunc renis miser est et spretus in aula,
Sed constame Deum religione colit:
Proximus ille Deo residebit in aethere quondam,
Et consors vitae non pereunris erit.
Qui vero terris nunc est a rege secundus,
Et facit arbitrio fanda nefanda suo:
Magnifico quondam solio deiectas ad orcum.
In flamma poenas non moriente dabit.
Quin et in hac vita non imgunita malorum,
Dimittit semper facta nesanda Deus,
Qui dare vult aliis damnum sibi damna dat ipsi
In foveamquani quum fodit ipse cadit.
In caput auctoris mala fraus plerunq redundat,
Incidit in laqueos impia turba suos.
Hoc exempla probant, macedo truculentus Hamanus,
Iairidae mortem dum parat, ipse perit.
Funditus sacidum qui vult eurrterte gentem,
Cum tota infelix interit ipse domo.
Achitophel suadens Davidem morte necandum
Ipse tibi propria strangulat ora manu.
Qui duo Susannae probrum mortemq parabant
Infames propriis in teriere dolis,
Materiem tollensarci vineta Nabothi
Adicit et telo rex sceleratus obit.
Hortatrix sceleris coniunx quoque desuper eius
Praecipitata ruit, praeda furique canum.
Anguis hic ille fuit latitans sub sepe Nabothi,
Aquo lethali est vulnere laesus Achab,
Iusta Deus mens est, et nil dimittis inultum,
Serius aut ci tius debita poena venit.
Differt non aufert divina potentia poenas,
Et pensat longam cum gravitate moram.
Et premit atroces poenis atrocibus ausus,
Grande scelus fuerat, poenaque grandis erit.
Quale laborasti, tali mercede frueris.
Ex tali quali talio nomen habet.
STultorum pergit Salomon describere mores,
Frena quibus stultus rex moderanda dedit.
Futilitate sua mala dant aliisque sibique,
Pestiferoque solent rodere dente bonos,
Non secus ac mordet latitans sub sentibus anguis.
Ex improviso quem pede forte premis.
Pestiferum semper vomit ore calumnia virus,
Haec tam, quam satanas ipse nocere solet.
Imo parit triplicem plerunque calumnia caedem,
Et damnum mendax lingua dat una tribus.
Obtrectator enim, de quo male dicit, et ad quem,
Seq, ipsum perdit: fitque homicida triplex.
Nam necat hunc primum, famam cui demit honestam,
Quae multis vita carior esse solet,
Et labefactatam sequitur despectio famam,
Ira, simultates sanguinolenta manus.
Hinc necat hunc etiam, cui sic persuasit, ut illum
Derit, et caesum quomodocumque velit.
Et quamvis ipsineque mortem intendat atrocem,
Nec det crudeli vulnera saeva manu:
Attamen ira latens animi manet atque simultas,
Hanc etiam caedem iudicat esse Deus.
Ille igitur cum sic odiis aaccenderit ambos,
Causaque sit mortis factus utrique suae:
An culpa vacuus, neque dignus morte putetur?
Omnino poenas caedis et iste dabit.
Et damnante Deo tristem mitteturad orcum,
Finis ubi spes est omnis ademta mali.
Quin et in hac vita luit obtrectatio poenas,
Inque aliis positas incidit ipsa plagas.
Quae falsi testes Susannae saxa para bant,
His ipsi miseris interiêre modis.
Eripitur Daniel insons ex ore Leonum,
At delatores bellua saeva vorat.
Tres pueros servat Deus ex ardente camino,
Obtrectatores flamma vorabat edax.
Vir bonus et sapiens hoc crimen damnat et odit,
At stultus mordens aspidis instar obest.
Gratia promanat sapientis ab ore salubris:
Quod stultus loquitur. nil nisi damna puta.
Quicquid enim monuit sapiens, id vertit et aufert,
Consiliumque suo de orat ore bonum.
Stultaque dum sancit, regnis paritura ruinam,
Infelix sciris interit ipse suis.
Commentisque suis tandem linguaeque veneno,
Ut turdus visco, quem cacat, ipse perit.
Stulticia est quicquid profert stultissimus ore,
Principio, medio, fine loquetur idem.
Multaque de rebus nugatur verba futuris,
Nec videt id, quod adest comminus ante pedes.
Frustra se cruciat, nec quae via ducat in urbem
Novit, et est captus lumine mentis egens.
Lucidiora die palpando quaerit oberrans,
Quodque vident omnes, non tamen ipse videt.
HActenus est Salomon de stultis multa locutus,
Quos vel praecipuo cernimus esse loco.
Nunc quasi concludens, qualis rex deboat esse,
Sub quo sit felix terra futura, docet:
Quae mala desidiam regis plerunque sequantur,
Quid faciat procerum luxuriosa cohors:
Ut sint hi mores animo patiente ferendi,
Nec fas in superos aspera verba loqui.
Vae tibi terra, inquit, cui rex puer imperat: hoc est,
Qui rationis eget iudicioque caret.
Qui pueri similis nescit quid prosit et obsit,
Quae mala, vel quo sint praevenienda mode.
Sed quicquid suadent proceres, id credit et audet;
Et quod decernunt, id iubet esse ratum.
At proceres neque regis opes, neque commoda regni,
Nec populum curant, sed sua semper gunt.
Et ventrem pascunt, et Bacchanalia vivunt,
Indulgent epulis, et bona vina bibunt.
In multam poti ducunt convivia noctem,
Ad quae cum summo mane redire solent.
Tempora quae rebus fueraut tribuenda gerendis,
Luxuria perdunt, defidiave terunt.
Cura voluptatum prior est, quam iuris et aequi,
Visque manuique valet ius pietasque iacet.
Ut miseram nummis possint emungere plebem,
Inveniunt fraudes nocte dieque novas.
Non ut regales ad opes accessio fiat,
Sed res ut possiut amplificare suas.
Interea regni minitantur fulcra ruinam,
Nemine quae tandem subveniente cadent.
Ut cum deses herus non mox sua recta resarcit,
Inclinat paries, tigna trabesque ruunt:
Sic quoque desidia regis procerumque veterno
Omnia cum regno debilitata cadunt,
Terra sed o felix, cuius rex praesidet oris
Et bonus et sapiens et pretatis amans.
Quem sua nobilitat virtus non sanguis avitus,
Qui regni sceptrum dignus et aptus habet.
Qui fugienda vider per se, nulloque monente,
Et proceres quae sint efficienda docet:
Cuius ad exemplum populus parresque modesti
Cuncta suo faciunt tempore, cuncta loco.
Mane sub Auroram causas et munia tractant,
Nec prins ad mensam, quam peragantur, eunt.
Sic comedunt, tantumque bibunt, ut corpus alatur,
Non ut sint nimio cordagravara mero.
Nec prius in dulcem deolinant lumina somnum.
Quam sua sint quovis facta peracta die,
Iusticiam legesque bonas pacemque tuentur,
Ut possictuto quisque tenere suum.
Sed quid agam, regni si non bona forma sit inquis,
Nec faciant partes rex proceresque suas.
Ne contra proceres temere convicia dicas,
Nec capiti regis dira precere tui.
Namque Deus vetuit quen quam maledicere regi,
Idque impunitum non sinit esse nefas.
Rex quoque facta sibi dignis convicia poenis
Afficiet quamvis sint ea dicta domi.
Nam nihil occultum quod non referatur ad auras,
Es Salomon ipsum prodere dicir aves.
Nec tamen hîc illis libertas atque porestas
Demitur, in temple fur sacra verba docent.
Hi quoties opus est debent scelerata netare,
Sive magistratus sive idiora facit.
Munus id illorum verbique vocatio poscit,
Et conniventes poena severa manet.
At tu subiectae qui pars es plebis, idipsum
Ne facias debes os cohibere tuum.
Rem committe Deo gravis hic erit ultor in illos,
Qui sceptro populos asperiore premunt.
Ita et reliqua Dei opera ignoras, qua ubique facit. Manz sparge semen tuum, et vespere item non cesset manus tua, quta nescis utrum sit proventurum, et si proventat utrumque, tanlo erit melius.
UT conseruetur vitae communio terris,
Officiis homini consocietur homo.
Nam Deus idcirco ditemque inopemque creavit,
Poscat ut hic supplex, ille ministret opem:
Et inbet, ut dives dando succurat egeno,
Et compensator vult opis esse piae,
Hic quoque virtutem Salomon hortatur ad istam,
Munificisque dari praemia certa docer,
Mitre tuum penem super undas aequoris, inquit:
Ipsum post multos inveniesque dies.
Quamlibet ingratus tibi sit pro munere mundus,
Et sit pro meritis gratia nulla tuis:
Quodque datum fuerit, iactum videatur in undas,
Offciumque putes interiisse tuum.
Irritus est sane labor, ut proverbia dicunt,
Fluminis in liuqidas sparger semen aquas:
Sed tu sparge tuum panem vel munus in amnem,
Et fructum spera, quem Deus ipse dabit.
Invenies ipsum circumuoluentibus annis,
In longes capies foenora larga dies.
Imo velut tarde punit quo tardius autem,
Hoc punit gravius vindicis ira Dei:
Sic quoque compensat tarde, quo tardius autem,
Hoc solet uberius retribuisse Deus.
Mensuram Christus nobis promittit eandem,
Qua nos pauperibus corde libente damus.
Sin interveniat mora vel cunctatio quaedam,
Plenior et melior redditur illa tibi.
Hia concussa datur, cumulata, et prorsus abundaus,
Crescit enim foenus, crescit et ipsa dies.
Non perit, in miseros quic quid pia dextera confert,
Sed veniet merces tempore certa suo.
Qua propter septem largus tua dona vel octo
Divide pauperibus, denique quotquot erunt.
Quisquis enim ultum sementis spargit in agrum,
Largior huic etiam postmodo messis erit.
Et tibi non constat, mala quae ventura trahantur,
Quidue queat damni crastina ferre dies.
Post Solem veniunt nubes, et depluit Auster,
Aut silvas vertit praecipitesque trahit:
Tristia succedunt laetis, subitoque fit Iro
Pauperior, dives qui modo Craesus erat.
Et tibi fortuna est itidem metuen da sinistra,
Affligi fatis te quoque posse puta.
Omnia Mars vastat domuique opibusque repente
Flamma nocere tuis eluvioque potest.
Tunc te paeniteat non cuique dedisse petenti,
Pauperegensque tuas qui stetit ante fores.
Quod dare iam velles, non est tibi, perdita res est,
Alterius miser nunc ope rursus eges.
Aut fieri possit, res ut tibi salua sit au tu
Adveniente tuo tempore morte cadas.
Ut nubes tandem pluit humida desuper imbrem,
Sic tua vita brevis diffluet instar aquae.
Ac velut in silvis tollens caput ardua pinus,
Fulmine vel ventis tacta repente cadit:
Sic dites etiam multoque in honore sedentes
Praecipiti casu, cum valuere ruunt.
Sis igitur largus, patitur dum tempus et hora,
Et res salua tibi numine dante, manet.
Et te iam certo retributio larga sequetur,
Quam certo nubes humida spargit aquas.
Et tua, quô confers pietas ibi certa teposta est,
Ut quocumque cadit populus alta iacet.
Ut solers vento non deterretur arator,
Quô minus in cultos semina spargit agros:
Ac ut messorum nubes non detinet atra,
Quin cadat incurua falce resecta seges:
Sic quoque te vicium mundi non abstrahat ullum,
Quo minus in quemuis largior esse velis,
Cum sationis adest tempus, tunc terra serenda est:
Et cum messis adest, est resecanda seges:
Qui numquam spargit numquam quoque colligit idem,
Et qui nil resecat, nil vehet ille domum:
Sic qui nil cuiquam donat, nihil accipit idem:
Da quid, et accipies: semper hic ordo manet.
Quomodo vel quando tua compensanda vicissim
Sint benefacta tibi, novit id ipse Deus.
Ut ventum sentis verum quo spiret, et unde,
Nescis, idque tibi dicere nemo potest:
Utque fides fetum nasci, sed matris in aluo
Quomodo formentur membra, videre nequis:
Sic etiam nescis quae qualia quanta benignus
Sit retributurus pro pietate Deus:
Re tamen hoc ipsa quoquo tua lumina vertas,
In benedicendis experiêre bonis.
Non scimus, sed sentimus, quod ubique stupendum
Numinis omnipotens dextera praestat opus.
A quo vitalis datus est tibi spiritus, idem
Dat tibi quo vivas, quo miserosque iuves.
Qui te materna puerum nutrivit in aluo.
Hic alimenta tibi nunc quoque iusta dabit.
Non ru sed Deus est qui te conservat alitque,
Ille aluit puerum nutriet ille senem.
Nutrimenta tuae vis multa reponere vitae?
At nescis quam sit vita futura diu.
Principium nescis vitae nescis quoque finem,
Pro vita curam stule quid ergo geris?
Da quod habes inopi neque rem tibi defore crede,
Qui tribuit quod habes, is tibi plura dabit.
Semen et agricolae, sic tu tua munera sparge,
Messis ut es tillis, sic tibi foenus erit.
Proveniunt melius quaedam si mane serantur,
Et melius quaedam vespere sparsa ferunt:
Temporius quaedam prodest dare semina terrae,
Et quae da m sero semina sparsa iuvant:
Utraque si fundant locupletem semina messem,
Est tanto melius, fructus eritque duplex.
Sic tu mane iuva miseros, et vespere cunctis,
Sive dies seu nox venerit, affer opem.
Semper ubive pia tua divide munera dextra,
Multa tibi merces sic pietatis erit.
Si non unus agit grates, at forsitan alter
Gratus erit, pariter si sit uterque, bene est.
Si non se praestant homines pro munere gratos,
At compensabit rex benefacta Deus.
Forsan utrique tibi pietatis praemia reddant,
Pro meritoque duplex simplice fructus erit.
Summa est: Tu benefac semper cuivis, ubicumque,
Et magno reddet foenore cuncta Deus.
NE cadat ex animo mortis meditatio nostro,
Extremo Salomon iam Colophone monet.
In primisque iubet mortis meminisse iuventam,
Quae quia sana valet, funera nulla timet.
Dulce bonum lux est, inquit, suavisque voluptas
Est oculo, Solis posse videre iubar.
Vita bonis praestat cunctis, quaecumque sub axe
Auricomus vultu Solradiante videt,
Divitiae quid enim prosint omnisque supellex,
Vita tibi summum si fit ademta bonum?
Imo relinquantur potius vestesque domusque,
Et tandem quicquid prorsus habemus opum:
Dummodo vitalis maneat tibi vita superstes,
Et solem laeta fronte videre queas.
Ac quamvis sane multos vivatur in annos,
Et laeti fuerint ac sine nube dies:
Si tamen a prima repetatur origine cursus,
Ut fueriut vitae lustra peracta tuae:
Tristia plura tibi quam laeta fuisse videbis,
Et vanum dices, quicquid ubique fuit.
Ergo tuam gaudens adolescens transige vitam.
Sis hilaris, tempus dum iuvenile sinit.
Quae sunt grata tuis oculis cordique futura,
Haec sequere, et curas abice corde graves.
Non est in latebris tenera occluden da iuventus.
Auta communi dissocianda grege.
In coetu potius vivens assuescat honestis,
Et discat mores cum pietate bonos.
Inspiciat vitasaliorum. et discat ab illis,
Quid sit vitandum, quid fieri sit opus.
Qui nihil egregii vidit,nihil audiit unquam
Ex sapiente, rudis semperi inersque maner.
A teneris pueros rectis assuescere multum est:
Quo semel imbuta est, hoc sapit olla diu.
Sed cum sit petulans et ad improba prona iuventus,
Et scelus in quodius flagitiumque ruat:
Inicit hic illi Salomonis concio frenum,
Iudiciique Dei suppliciique metum.
Fac inquit, iuvenis, quô te tuus abripit ardor,
Obsequiumque animo, dum sinit hora gere:
Utere flore tuo, dum sunt in corpore vires,
Pasce bonis animum, tristiciamque fuge:
Sic tamen, ut fines non transgrediaris honesti,
Sed caste vivas, inque timore Dei.
Nam cogere tuae rationem reddere vitae,
Cum statuêre Dei, iudicis ante thronum.
Ille scit et novit, quodagis vel nocte sub atra,
Et latebras animicardiognosta videt.
Ergo pie vivens turpis fuge crimina vitae,
Nec fac arbitrio fanda nefanda tuo,
Quod non ipse sapis, disces ex ore docentûm
Illorum monitus iussaque disce sequi,
Ne sis ceruicis rigidae monitoribus asper,
Frena quid indomiti respuis instar equi?
Ne nimium confide tuae, ne crede iuventae,
Quae nunc est aetas, none a semper erit.
Iam tibi vel pallens barba candente senectus,
Vel veniet tacito mors truculenta gradu.
Nam quamvis valeas et adhuc sis integer aevi,
Non tamen a mortis iure solutus eris.
Tam moritur vitulus, quam bos validusue iuvencus,
Et sine lege senes mors puerosque rapit.
Utque diu vivas, cito flos tamen iste iuventae
Occidit, ut violae, cum viguêre, cadunt.
Aestati succedit hiems. seniumque iuventae,
Albet hiems nivibus, cana senecta comis.
videntes per fenestras: Cum claudentur ostsa extrinsecus, et vox malae fiet remissibr: Cum consurgitur ad vocum volucris et filiae cantici omnes inclinantur. Cum etiam alitudines trment et pavent in v a cum florit amygdalus, et locusla oneratur et omnis a petrius exstingutur: Eo enim discedit homo. ubi mat surus est aeternatum, et circumsbunt in placta plangentes). Antiquam funiculus argnteus rumpatur, et scatebra aurea crescat. Et urna fontis rimas agit, et tota cisternae confringatur. Puluis enim in terram revertetur, ut er at initio: Spiritus autem ad Deum, qui dedit epsum.
UT tibi venturam mortem floremque iuventae
Non fore constantem perpetuumque scias:
Hîc tibi proposita est summae pictura senectae,
Quam mox succedens mors soletatra sequi.
Ism flores iuvenis iam lascivire videris,
Ut solet in pratis luxuriare pecus:
Iam tibi dulcis amor, iam sunt tibi carmina curae,
Iam tibi blanditiae deliciaeque placent:
Sed veniet tempus deflorescentibus, annis,
Quo tibi nil gratum nunc quod amatur erit.
Et tua tam gravibus curis onecabitur aetas,
Ut dicas praesens non mihi vita placet
Obtenebrescet enim tibi Sol lumenque diei,
Lunaque cum stellis cara futura minus:
Et nova post imbrem nubes pluviosa sequetur,
Hoc est, corde tuo maeror et angor erit.
Sed quibus in luctu constringit pectora maeror,
His neque Sol lucet, nec nitet ipsa dies.
Imo lugentes Solemque diemque perosi
In tenebris atitant, et loca sola petunt,
Accidit hoc senibus, tristes quos semper et aegros
Arguit indicio frons caperata suo.
Cumque aliis redeat fulgens post nubila Phoebus,
Soli per petuo sunt sine Sole senes.
His est nulia quies angores excipit angor,
Maerorem maeror, continuusque dolor.
Et curis enimi comes est in corpore morbus,
Hic ubi vix abiit mox labor ille subit.
Sic tempestatem tempestas excipit imber:
Post imbrem sequitur, Sol ibi nullus adest.
Custodesque domus trepidant, fortesque vacillant,
Nec facit officium pesque manusque suum.
Dextra lborando quaerit rem, servat et auget,
Et peragit, quae sunt expedienda domi:
Omnibus inseruit membris, corpusque procurat,
Hinc meriot custos dicitur esse domus.
At senio veniente manus tremit atque labascit,
Imbecilla suum nec bene navat opus.
Et fortes quondam corpus gestare valentes,
Robore iam nutant deficiente pedes.
Genua labant, lumbititubant, et crura vacillant.
Et vis neruorum debilitata cadit.
Tunc etiam cessant, pauci fiuntque molares,
Et dentes, epulas qui secuêre cadunt.
Ut mola comminuit gemino frumenta molari.
Sic frangunt dentes comminuuntque cibos.
Estque duplex horum series infraque supraque,
Unde nec immerito dixeris esse molam.
Sed dentesfiunt hebetes veniente senecta,
In multisque cadunt, tunc mola fracta iacet.
Et qui per claras quondam videre fenestras,
Caligare solent, et quasi nube tegi,
Sunt hebetes oculi senibus, virtusque videndi
Deficit et lacrimis lumina saepe madent.
Ostia clausa molae stant et sonus ipse silescit,
Spiritus in senibus fit minor atque minor.
Vox quoque subsidit, quia non dant flamina folles,
Dum ventos pulmo suppeditare nequit.
Et requies senibus nocturno tempore defit,
Somnus eis rarus vel brevis esse solet.
Euigilant prima cum luce, thorosque relinquunt,
Cum vigili gallus provocat ore diem:
Aut philomela suos verno cum tempore cantus,
Garrula vel querulos fundit hirundo sonos.
Praeterea languens surdescit filia cantus
Auris, et auditus vis labefacta perit.
Alta metu curuata pavent: Vertigine tacti
Incedunt tremuli sollicitique senes.
Non modo non possunt altos conscendere montes,
Sed quoque non audent tollere ad alta caput:
Sed proni spectant terram silicernia matrem,
Et iam iamque sibi fata propinqua timent,
Albescitque caput, florens ut amygdalus albet,
Caniciesque nigras inficit alba comas.
Viribus exhaustum corpus vix ossibus haeret,
Aut nihil aut paulum carnis adesse vides.
Estque fenex similis gracili sine carne cicadae,
Quae vox est saltem, praetereaque nihil
Omne voluptatum genus est ibi prorsus ademtum,
Nec Venus aut Bacchus nec iuvat alma Ceres.
Sunt oblita seni. quondam quae grata fuerunt,
Et nihil est illi dulce quod ante fuit.
Mortuus est vivensque simul, vivumque cadaver
Dici iure potest hinc abitumque parat.
Nam sedes homini non est sub Sole perennis,
In terris nulli mansio firma datur.
Hîc sumus ad tempus mox his migramus ab oris,
Inque alio certas quaerimus orbe domos.
Quas super aethereis habitandas sedibus olim
Tempus in aeternum fata benigna dabunt.
Corpus inane solo tegitur quod praefica luget,
Et decorat lacrimis turba propinqua suis.
Funis enim pessum rumpens argenteus ibit,
Et fons aureolus destituetur aquis.
Urnaque fontis aget rimas, rota fracta labascet,
Corrnet humani corporis ista strues.
Rumpetur funis stomachi, ventrisque culina,
Ingest series continuata cibi.
Cor fons spitituum tandem subsident in actu,
Unde trahunt vires cetera membra suas.
Languescet sedes generandi sanguinis epar,
Urnaque distribuens hunc cava vena ruet.
Et rota cuncta movens caput alta in sede labascet,
Quod Quoad est saluum, non male corpus habet
Omnibus eversis tandem mors atra sequetur,
Et caro puluis erit, puluis ut ante fuit.
Mens animusque Dei commercia sancta reviset,
Sicut et archetypi venit ab ore Dei.
Hic immortales animas lo cus atque perennes,
Et non carne mori cum moriente, docet.
Ostenditque supra Salomon quae dixit iisdem
De rebus, quo sint accipienda modo.
Non pereunt animae pariter cum corpore nostrae,
Sed vivunt, post hanc altera vita manet.
Et sane causam liber hic est scriptus ob istam,
Qui, quae sit terris vita beata, docet.
Nempe timere Deum, totaque huic fidere mente,
Officiumque suum cum pietate sequi.
Laeticiamque fide gratis sperare perennem,
Credentes caeli quae super axe manet.
Absque hoc esset enim si non foret altera vita,
Nulla quidem terris vita beata foret:
Cum male sit iustis et moris impendeat atra
Tam metuenda bonis, quam metuenda malis,
Sed certe restat felix arernaque vita,
Exuperans terris quicquid ubique boni est.
Ad quam per varios casus transitur, ibique
Optatum tribuent fata benigna bonum.
UT coepit librum Salomon, ita claudit eundem,
Omniaque esse docet vana, caduca, nihil.
Atque ita quid libro tractaverit hactenus isto,
Quaeque sit ipsius summa statusque, probat,
Dicit enim finem rerum vitamque beatam
Esse, timere Deum, iussa Deisque sequi.
Nil solidum terris, nihil est sub Sol perenne,
Omnia praetereunt, et quo que transit homo.
Sola facit pietas hominem super axe beatum,
Haec Christi meritis est pia nixa fides.
De quo divini quondam docuere prophetae,
In quorum Moses ordine primus erat.
Hic de femineo perscripsit semine primus,
Quod promisit adae vox sacrosancta Dei.
Illius hauserunt omnes ex fonte prophetae,
Unanimique simul voce loquuntur idem.
Hoc ex fonte bibit Salomon, sanctoque magistri
Flamine repleti, quos Synagoga tulit.
A quibus haec etiam Salomonis concio scripta,
Atque inter sacros est numerata libros;
Namque fuisse sacro censores flamine pienos,
Qui collegerunt Biblia sacra, reor
Qui concordantes cum Mose aliisque prophetis
Asseruere libros ac habuêre ratos.
Ad quos lectorem Salomon hic ipse relegat,
Scriptaque sacra Dei sola legenda docer.
Illa Dei vox est, quam Biblia sacra loquuntur,
Dislona quae fuerint dogmata, falsa puta.
Scribunt indocti passim doctique libellos,
Et iam non paucos hoc cacoet hes agit.
Sunt docti, sacrs qui consentanea scribunt,
Et quibus est verbum regula certa Dei.
Indocti vero, qui dissentanea scribunt,
Nec per iter verbi, sed rationis eunt.
Sint excellentes quantumlibet arte Magistri,
Aut quoque Doctorum nomina magna gerant:
Attamen a verbi quoniam discedere norma
Non dubitant stulotos et sine mente puta.
Te nihil hoc moveat, mundus quod suspicit illos,
Ut celebres studiis ingeniisque viros.
Quamlibet eloquio vel cum Demosthene certent,
Grandius et possint vel Cicerone loqui.
Nam Deus elegit, mundo quae stulta videntur,
Et vuli infantûm simplicitate coli.
Quod vero magnum mundus miratur id odit,
Pertonas nec enim curat in axe Deus.
Quapropter fugias tales cane peius et angui,
Qui quicquid scribuns, ex ratione docent.
Necsua caelesti verbo commenta gubernant,
Sed magis hoc praeceps ad sua sensa trahunt.
Ad lapides normam perverso flectere more,
Er non ad normam saxa locare volunt.
Ergo quodaedificant tales male corruet olim,
Hoc opus hasque operas inspiciente Deo.
Qui iustus iudex fraudum scelerumque magistros
Deteget, occulti qui lautêre diu.
Et confundet opus, male quod struxêre Sophistae,
Mercedemque abris, quam meruêre, dabit.
Quaerentesque decus celebrisque insignia famae,
Infames faciet, dedecorique sibi.
Ergo Deum metuens bona fac, semperque memento
Quod sistêre Dei iudicis ante thronum.
Sive doces, ita fac doceas, ut concio sana
Sit tua, cum verbo conveniatque Dei:
Sive docendus eris, cautis sic auribus audi,
Ne specie recti decipiare dolis.
Omniaque ad sacrae scripturae dirige normam,
Haec Ariadna tua est, haec tua fila regat.
Doctor et auditor rationem reddet in axe,
Seu quid tradiderit, sive quid audierit.
Nemo tuae quicquam poterit praetendere culpae,
Et poterit iustum fallere nemo Deum.
Tunc elucescet verum semperque manebit,
Infami mendax lingua pudore cadet.
Quin et in hac vita verum rectumque tuetur,
Confunditque dolos et scelus omne Deus.
Interiêre libri multi flammisque marique,
At servante Deo Biblia sacra manent.
Biblia sacra manent rumpantur ut ilia mundo;
Invito Satana Biblia sacra manent:
Quae Deus ex tenebris Latii prolata Baalis
Teutonico nobis ore legenda dedit:
Abstersitque situm, quo conspurcata iacebant,
Restituitque suum, quo caruere, decus.
Usus ad illud opus magna virtute Luthero,
Quem sine fine virum fama loquetur anus,
Cuius bonos semper nomenque et scripta manebunt,
Biblia donecerunt donec hic orbis erit.
Cum tamen occiderint libri, quos illius hostes
Scripserunt, solii turba patrona Papae.
Quae sunt nugati Faber, Eccius, atque Coclaeus,
In tenebris, paucis cognita, pressa iacent:
At vivunt et semper erunt monumenta Lutheri,
Dum peragent cursus Luna, ve Solque suos.
Quod Deus aeternus faxit, cui gloria Soli,
Et sit pro meritis gratia magna suis.
Qui nos in claro patefacti lumine verbi
Seruet et in vera cognitione sui:
Inque fide Christi nos hinc decedere faxit,
Et vita post hanc fine carente frui,
Hoc precor hoc istum claudo Colophone libellum,
Annue personis in tribus une Deus.
Vota Pater, Fili, sanctissime Spiritus audi,
Summe Deus, Deus ô Maxime, Caste Deus:
Omnipotens, verax pia mens mundique creatrix,
Expers principii, nescia finis, Amen.