March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

NICOLAI CISNERI PALATINI

Descriptio eorum, quae in nuptiis duorum Comitum Dn. Philippi Com. ab Hanavu, ets. et Dn. Philippi Com. a VVesterburg, ets Heidelbergae acta sunt.

QUae thalami pompam cecinsiti carmine Musa,
Cum Theris e liquidis emergens aequoris undis
Cum grege Nympharum Pharsalia tecta petituit:
Ut sibi perpetuo so ciaret Pelia nexu,
Nereis humanos non despiciens Hymenaeos:
Seu te Cyrrha tenet, seu Pindus gratior illa,
Seu nemus Aonium: placidi seu flumen Ilissi,
Seu fons Pegaseus, seu qua Permessides undae
Perpetuo vatum perfundunt labra liquore:
Huc ades, et sublime mihi da scribere carmen,
Castaliosque meo latices asperge palato,
Grandibus ut numeris Hymenaeia gaudia possim
Dicere, lata quibus resonarunt atria longa
Te duce et immensus pervenit ad aethera plausus:
Cum tibi consensu et magnorum numine Divum
Egregium veteris decus et moderator Hanavi
Iuncta fiat castis proles Simereia taedis,
Alta Palatina deducens nomina stirpe.
Et tibi legitimo vinclo coniuncta Philippe.
Occiduis orto castris Busera virgo:
Hic ubi vitiferos colles et mollia prata,


page 412, image: delb0412

Decurrens vitreo perstringit flumine Niter.
Non ego cuncta meis comprendere versibus opto,
Non mihi si sacram laurum tribuisser Apollo:
Sit satis hoc nostro loca summa notasse labore.
Tempus erat gelido cum perfulgentia curru
Sidera semiferi Titan Chironis abiret,
Chironis rapidis cui dextra armata sagittis:
Cum Phoeboque simul pelagi surgebat ab undis
Fraepetibus pennis fuluus lovis armiger ales:
Qui pulchrum Phrygia puerum subuexit ab Ida:
Attica quo coluit quondam Antisteria pubes,
Crateras magnos statuens et vina coronans,
Induigensque epulis concessa per otia festi.
Exspectata dies aderat qua tempora longo
Iactatus rumor finem eventumque teneret:
Et longis tandem precibus notisque petitus
Clamaretur hymen, thalamosponsusque iugali
Virginis intactae succederet omine laeto.
Ergo Palatini solenni regia cultu
Ornatur summoque fremunt, celsa atria luxu,
Nobilitasque coit, splendentia tecta frequentans,
Urbis et exsultant laetanti moenia coetu,
Effusustudio cives ad flumina Nicri
Adstabant cupido exspectantes pectore sponsum.
Et iam sol medium caeli conscenderat orbem:
Cum procul obscuro glomerari puluere nigram
Perspicimus nubem, tenebrasque insurgere campis:
Nec mora, mox densum se profert agmen equorum.
Utque propinquarat structo prope moenia ponti,
Hic ubi vicinam Nicer praeterfluit urbem:
Intonat ex altis en bellica machina muris,
Sulphure fumantes ia cens ad sidera glandes:
Unde resultabant immenso cuncta fragore:
Haud secus ac tonitru nubes cum rupta corusco
Cum fremitu stridens deturbat ab aethere fulmen:


page 413

Quod turres quatit, et celsis in montibus ornos.
Hoc Pater irriguo Nicer sub gurgitis antro
Commotus sonitu, summa caput extulit unda,
Squal nti facies musco perfusa madebat:
Rorabantque udi limosi uligine crines,
Et tetricam barbam destillan, alga rigabat.
Qui simulac falsi agnovit figmenta timoris,
Certaque conspexit venientis gaudia turbae,
Risit, et ex ima confestim sede vocavit
Naiadas, et dulci cithara modulante Ligea,
Permixtus lepidis vicino margine nymphis,
Candida quas inter Lence, suavisque Lycoris,
Clioque, Drimoque, oculisque nitentibus Aegle,
Festivas duxit plausu comitante choreas.
Illi autem stimulis mandentes aurea frena
Quadrupedes, tenues agitantque, rotantque subauras,
Laetificio cordis prodentes gaudia vultu,
Iamque aderant portis, et moenia celsa subibant;
Ante alios prima Sponsus lanugine malas
Vestitus teneras: cuisummo pectore torques
Irradians auro pendet, gemmisque corsuaus.
Quem iuxta stirpe insignis Ludovicus avita,
Vir praestans animi, et facundo maximus ore:
Regia cui clarum cognomen saxa dederunt.
Atque senis gaudens Siculi Sulmonius arte;
Ingenio latias longo qui tempore vires
Vicit, et arreptas demersis in aequora naves.
Post alii mixtim proceres, quos magna caterua
Continua famulum serte comitatur cuntes.
Omnis in hos oculos desixos vulgus habebat;
Compita quod passim complerat Iata viarum.
Utque Palatinae subierunt limina sedis:
Qua gemini surgunt ingenti mole Gigantes,
Accincti gladiis, nixique ingentibus hastis,
Terribilesque altis fictasub imagine cristis,


page 414, image: delb0414

Horrendo aspectu facies, barba aenea mentum
Vestit, et aerato totum munimine corpus
Contegitur, ferrosqualent immania crura,
Materies operis mira superatur ab arte:
Sic oculos diro vultu; sic ora ferebant:
Ceu quibus a Domino vivis penetralia ad ima,
Regalis commissa foret custodia sedis.
Protinus in media comitantibus arce ministris
Coninge cum chara Danis a regibus orta.
Regalem spargens oculis Fridericus honorem
Talibus ante omnes dictis excepit Hanavum.
Ut te magnamium soboles generosa virorum
Accipio, videoque lubens, charissime sponse,
Ut te animo toto complector, speque benigna:
Quem diis auspicibus reor, et lunone secunda
Has nostras tetigisse fores; thalamique petiti
Perpetuo laetis fruiturum tempore votis.
Salue animo praestans, nec magni degener ortus
Connubiis succede tuis sponsaque potitus,
Quae mihi deproavis cognato sanguine iuncta est,
Suscipe felicis praesentia gaudia sortis.
Te nobis generis decus, et notissima virtus,
Cognatique patres, et veraegloria samae
Foedere perpetuo tempus coniunget in omne:
Non tibi subsidium nostrum, Dii coepta secundent,
Non studium dcerit; dabitur tibi sponse quod aptas.
Talia cui contra laetus respondit Hanavus.
O decus, et verae lux ô clarissima laudis,
O venerande Pater, maior me nulla cupido
Incessit quam cum felicisidere Tempus
Optatum, luces fatorum orbisque ministrae
Indicti adveherenrfesti pactos Hymenaeos
Amplecti, et stabili connabia stringere nodo:
Nec te regificio nobis eqnui via luxu
Ornantem, fas est sponsum tardare morantem.


page 415

Quin his pro meritis, hac pro pietate parentis
Quas referam grates, quae praemia digna rependam?
Non opis est nostrae tantos aecuare paratus:
At licet haec ima benefacta reponere mente,
Perpetuoque tuum nomen, laudesque sonare,
Talibus orabant inter se, et tecta subibant
Regia, quae nitido gazae splendore coruscant,
Ceu medio Solis fulgur rutilantis Olympo,
Et plenae iubar obscura sub nocte Dianae;
Aeregradus primo radiantin limine valvae,
Qui curua in superas ducunt testudine sedes.
Hinc ubi perventum est, ad lata Palatia tecti,
Marmorei buxo postes, hederaeque virentis
Visuntur foliis tecti, slavisque Corymbis,
Et dispersa iacent alieno feta calore
Rosmaris, et grata genialis amaracus aura.
Nam quos vere novo flores viridantia tempe,
Et quos prata ferunt nitidis gemmantia ripis,
Cum placidi Zephyri sibilant, auraeque repentes:
His gravis obstabat saevi violentia Cauri.
Aulaeis paries Tyriae de sanguine rubro
Perfusos conchae, fuluo quis fila metallo
Aurea collucent telae per mille colores,
Hinc atque hinc tegirur, miraque tapetibus arte
Contextis, quae mirificis variata siguris
Heroum claras virtutes, gestaque signant.
Nota Palatinae celebrat quos gloria stirpis
Per tot dura viros, antiquae ab origine gentis.
Namque potens duris senior Fridericus in armis
Viribus invictis praestans, animoque virili
Emicat argenti claro splendore corusucus,
Fulgentes equitum turmas, peditumque cohortes
In latos ducens signis subfortibus agros,
Inclita cum geret pro charo sceptra nepote,
Qua celer humentes Nicer devoluit arenas.


page 416, image: delb0416

Hos opibus freti, maioraque viribus ausi,
Tres simul ingressi numeroso milite vastant
Ductores Helenae iungentes castra sacello,
Hic qui cum geminis velocis cornua cerui
Pisicibus adiunctis insignia gestat avorum.
Et qui Marchiacis Princeps dominatur in oris,
Hic ubi silva iacet vasta Maurotia saltu.
Transversam monstram patrium decus aegide trabem,
Quique sacras leges dictat Metensibus agris.
Cum quibus ut saevi commisit proelia Martis,
Mox illi optatam tribuit victoria palmam.
Nam miseri saevis affecti cladibus hostes,
Arrepto cursu cupiunt evadere pugna:
Ast illi obiciunt sese ad divortia nota.
Atque aditum circum posito custode coronant,
Ingentemque parant conversa peragmina stragem.
Dumque cadunt crebri violentia caede perempti,
Ecce duces inter turmas capiuntur equestres,
Quos laetus Friderius, agit victisque triumphat
Hostibus et victor spolias exulatat opimis,
Quadrupedum hic phalerae, crisitae, gladiique virorum,
Et dispersa iacent pallenti corpora letho,
Oraque cor susim nigro stillantia tabo,
Purpureo campos undantes tela cruore,
Puniceoque refert perfusum fanguine Nicrum,
At parte ex alia circundata tutribus altis,
Aggeribusque novis, et fossis cincta profundis,
Cernitur, excelsis, muris constructa Vienna,
Undique quam Scytica saevi de gente Latrones
Ismariisque iugis prognati, et saltibus Aemi,
Dacique Parthique. sagittiferique Geloni
Obsidione premunt, variisque assultibus urgent:
Pars rapidas pilas tormento excludit aheno
Quis concussa procul murorum saxa resultat,
Pars fossas implere parant, pars vellere vallum


page 417

Murorum effosae subter fundamina terrae:
Attentunt alii tacite subvertere molem,
Infestosque cavis imponere moenibus ignes,
Admois alii muros ascendere scalis.
Nec minus inclusi munitae turribus urbis,
Assueti duros bello perferre labores,
Principis eximia freti virture PHILIPPI,
Qui duce Boiorum natus genitore ROBERTO,
Laudibus, et magnis implens virtutibus orbem,
HENRICUM pulchra facie referebat OTHONEM,
Pars muris astans, pars condita turribus altis,
Quâ spissa est acies, et quâ globus imminet ingens
Turcarum, eiciunt nigrantes puluere glandes,
Multaque pugnantem demittunt corpora leto;
Iamque propinquantes duris detrudere contis,
Et stantes altis hostes depellere scalis
Certant, et magno voluentes pondere saxa.
Audaces late sternunt, galeisque solutis
Effuso raluae conspergunt ossa cerebro.
Ter cunctis hostes glomeratim viribus, instant,
Aeros summâ muros evertere opum vi,
Aggeribus scissis positisque ad moenia scalis,
Praecipitantque moras omnes, ceu turbidus imber
Labitur undanti montis de vertice cursu,
Immittens stragemque satis, aruisque ruinam,
Ter saxorum ictu, scalis valloque repulsi
Diffugiunt trepidâ versi formidine Turoae.
Haud secus atque canum raucis latratibus actus
Pastorisque minis, praedâ delusus inani
Subiciens utero caudam lupus, orequefrendens
Aufugit et vastis se saltibus avius abdit.
Interea turmas ducens Fridericus equestres,
Sumtibus haec cuius fuerat textura parata,
Qui nunc imperii gaudet Septemuir honore,
Magnificisque sedet tectis, rerumque potitur,


page 418, image: delb0418

Auxilio obsessis veniens superimminet Urbi
Auratis fulgens telâ cataphractus in armis.
Quem simulic sensit venkntem Turcicus hostis
Ilicet ingentem concepit corde timorem,
Turbatique duces, desolatique manipli
Aufugiunt, et equis d ffusa peraequora campi
Gestantes laxos humeris languentibus artus,
Ardua Pannonicae tendunt ad moenia Budae.
Quin etiam multi per in hospita saxa, per Alpes
Riphaeos ultra montes Tanaimque rigentem
Tuta petunt, magnis animo terroribus acti.
Non tamen effugiunt omnes discrimina mortis,
Sed triti pars magna fame spatioque viarum
Viribus exhausti fuso dant sanguine poenas:
Hos inter medio multi feso agmine mixtos.
Agnoscunt proceres lato darefunera campo,
Et rapidas inferre Getis fugientibus hastas.
His sua picturis proceres dum lumina pascunt
Artificumque manus celebrant, operumque labores,
Aedibusinteren in mediis ubi clara moratur
Thorothea Cimbiûm veniens ab origene Regum
Legitimo thalami Friderico foedere iuncta
Sese sponsa parat magna ad solennia Diuûm,
Nec mora, cum facibus splendescerre tecta corsucis
Inciperent, matres inter Nymphasque pudicas
In medium comitata venit Simereia Virgo
Sidereos deiecta oculos, cui plurimus ignem
Subicit in pulchrâ facie rubor, oraque tingit,
Purpureas inter veluti cum lilia mixta
Alba rosas fulgent: Indo vel quale per artem
Artifices addunt ebori decus, hoc ubi fuluo
Includunt auro vel flavi cortice buxi,
Auro nodati crines, gemmâque rigenti,
Formosoque micant baccata monilia collo,
Et Phryxaea tegunt ornatum vellera pectus


page 419

Auratusque pedum coliibet vestigka limbus
Addirus Assyrio contextae stamine pallae,
Quam longo Nymphe gradientes ordine stipant,
Qualis in irrigua Nili septemplicis orâ
Femineus pulsans proceris tympana palmis
Inachiam chorus est arguris iside sistris
Sectatus, Pharium quando quaerebat Osirim.
Hinc etiam sponsus sequitur cui gemmea circum
Tempora proscrpit capitus, flavosque capillos
Tortilibusque auri silis distincta corona.
Cui sese Comites clarum genus omne virorum
Addiderant, castasque simul comitantur ad aras,
Sacra ubi coniunctis firmantur foedera dextris
Coniugii, iustâque canunt cum laude Hymenaeos,
Et laetam vocem per templi tecta volutant.
Ac iam luciferos vicinâ nocte parabat
Mergere Phoebus equos, subter vada Caerula Ponti
Splendida Regali subeunt cenaeula cultu,
In quibus immenso feruent conviva luxu,
Strata iacent roseo depicta tapetia fuco.
Hincatque hinc partes rutilo collucet ab aere,
Innumera argenti mensis aurique talenta,
Chrysolito fulgent, et Iaspide pocula glauca.
Inde toris pario fultis sua membra reponunt
Marmore, iam lautis dapibus se inferre parati.
Dat manibus Crystallus aquas, promptique ministri
Susceptas vario distinguunt ordine curas:
Pars almae Cereris imponunt munera mensis,
Pars epuiis onerant, manibus Dictaeaque plenis.
Vina ferunt, referuntque simul, vacuosque Lyaeo
Spumtanti calices ponunt, paterasque capaces.
Nec non insignes Citharâ, cantuque fluenti
Et resonos leni pulsantes pectine neruos
Assistunt festis mensis sidibusque canoris,
Permnlcent anumos, vario et discrim ine vocum,


page 420, image: delb0420

Ad nunc arma canunt, et equo, pugnasque v rorum,
Nunc Caeli niridos orbes, Solisq labores
Nunc contracta novo celebrant connubia plausu,
Amborum genus et laudes super astra ferentes.
Non hcs Threicius vates, non blandus Arion,
Quos tenuisse suo silvas et flumina cantu,
Et rigidos montes dicunt, turbasque ferarum,
Non modulis Linus, citharâ non clarus lopas
Vinceret, aut Thamyras docti certamine cantus.
Denique turba frequens nunc hâc, nunc voluitur illâc,
Et varios miscent per culta Palatia motus.
Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae
Labentem fando seniores fallere noctem
Incipiunt, actae memorantes tempora vitae:
Qui rum mulriloquo tem pus sermone trahebant,
Interea exoritur sonitus, clangorque tubarum,
Quem subitus sequitur fremitus st epituque replentur
Atria collucent lychni laquearibus aias,
Er rutilis noctem vincunt funalia flammis.
Ingeminant plausum iuvenes, facilesque puellae,
Compositique leves agitant de more choreas,
In numerum certo iactantes corpora moru.
Iamq fere ta dus caelo sua plaust a Bootes
Flexerat, et snedios cursus nox atra tenebat,
Suadebantque leves labentia sidera somnos:
Cum placidam proceres properant captare quietem,
Acensis igrtur taedi Simereia virgo
Duciur ad thalamum charo iungenda marito,
Dulcia cui taeitum pertentant gaudia pectus.
Est in secessu longo domus alta coluonis,
Hic veneranda torum pictis Regina tapetis
Ornâ at, quo cum magno deducta pararu
Cum sponso caperer somnos nova nupta iugales.
Huc voi perventum est, praeeuntibus ord netzlis,
Ipse Pater cupido sociat sua pignora sponso,


page 421

Et thalamo positam verbis commendat amicis:
Ast plaudunt tenerae gratanti voce puellae
Ante torum et festun cantu celebrant Hymenaenm.
Postera iam roseârat lampadeterras
Humentemque dies caelo dimoverat umbram:
Cum rursum procerum completur Regia coetu,
Et laetis deffusa sonat clamoribus Aula:
Utque suis precibus Diuûm de more vocârant
Numina felicemque torum, superosque faventes;
Continuo sponsa Regale cubile petentes,
Certatim magnis cumulant connubia donis:
Arte laboratas vestes signisque rigentes,
Intextasque varo Getulo murice tinctas:
Pocula Sardoniche, et rubro Variata Pyropo,
Iunctaque Erythraeis gemmata monilia baccis:
Praecipue Dani soboles cla; issima Regis
Dorothea certam sponsae dat pignus amoris
Cingula conspicuis auri radiantia bullis,
Priscum opus et charae matris mirabile donum,
Quod quondam coniurx Mar a forissimus Heros
Pannonios inter populos Regnator amoris
Indicium veri sponsae dedit: haec Isabella
Germanae, uxori Cinebrorum in litore Regis.
Illa suae natae moritura reliquit habendum.
Hoc ubi nuda suo est cireundata corpore sponsa,
Diffugiunt celeri lites et iurgia passu,
Et tranquilla subit castum concordia lectum.
Hos simul ut grato suscepit pectore sponsa
Cultus; innumerimox laeta fronte ministri
Instaurare dapes. lucosque, adolere Sabaeos
Accelerant, mensasque onerant, Bacchumque ministrant.
Grata igitur proceres peragentes otia virae
Vescuntur lautis cpulis, hilaresque sedendo
Epotant calices, et fallunt tempora facdo,
Tertia sideros lux orta fugaverat ignes


page 422, image: delb0422

Cum proceres tectis Princeps bipatentibus arcis
Concuocat, et medio conventu talia fatur:
Virius egregiis animi, et bello apta iuventus
Quandoita Caelicolûm nobis propensa voluntas
Concessit laeto celebrare iugalia festo
Vincula, et huic nostro sponso supera addere honorem,
Ergoagite, et ludos ficto certamine Martis
Ducite pro merito facti sua praemia quisque
Digna feret, gemmis textas auroque coronas.
Ergo cui virtus, animusque in pectore praesens,
Exilit, et summus illatos viribus ictus
Excipere, et pugnae simulacra ciere sub armis
Ardet, is in Circo concurrat grandibus hastis.
Est genus antiquo ludi quod Teutones zuo
Prisci exercentes, belli ar morumque volebant
Esse rudimentum, ut primis assueta iuventus
Annis, ad motus duraret membra sutuors
Ingens armorum pondus, quibus undique tecti
Pubetenus, trunco similes per tergora cquina
Compositi resident, animocertare parati.
Praecipue aere gravis quassat cava tempora cassis:
Additur armatis ingens hastile lacertis
Confectum ex dura quercu ferroque tridenti
Quod nec magnus Eryx nec grandis corpore Polluz,
Posset equo residens nudis vibrare lacertis.
His licet extarent valdissima brachia, duris
Fulta rotis, velut ex altis surgentia petris:
Ni teneat lateri fixum tela horrida ferrum,
Atque tenax unco comprendat fibalo curuo.
Corxipedis totum est cinctum velawine corpus:
Conditaque imposito velantur lumina velo:
Ut ruat adversum citius stimulatus in hostem,
Ac si directo concurrunt tramite circi
Ductorum impulsu, tanto subiguntur in hostem
Impete, ut adversis figentes pectota telis


page 423

Fulminis in morem aut tormento ponderis acti,
Praecipites pariter fulua extendatur arena:
Aut aliter totis emittens viibus hastam,
Advecsum sibi deciciat, ruat ille recedens.
Ut summas caeli Phoebus triaecerat arces:
Bis seni clari genere, et virtute parentum
Ingrediuntur equis iuvenes certare parati:
Quos alli celebres huins certaminis arte
Sublimes in equis hastas manibusque ferentes,
Duxere ad solitam solenni more palaestram.
Ast quâ circus erat spissa copspersus arena,
Urebforum studio visendi vulgus inerme
Convolatrat senior chara cum coninge Prince
Femineique chori et generis stirps inclita prisci,
Porticibus Tyrio stratis velmaine stabant.
Inde ubi signa dedit sublato buceina cantu:
Haud mora prosrluere suis e finibus omnes:
Adversique foroapparent, haftasque tenentes
Protendant longe dextris urgentque tridenti
Instantis contra clypei leptemplicis aeta
Continuo plures prostrati corpore terram
Dant alrum sonitum: ut sublimi vertice montis,
Aeriae secta quaecus radsce recumbunt.
Rursus ut exceptitergo consuetalocârunt
Membra, et quisq suae triplicata cuspide dextrae
Admorat lignum, mox summâ nixus opum vi,
Obvius adverso occurrit, seseque viro vir
Confert, iamque alium turbiam concidit ipse
Ante alios huius ludi praestantior arte,
Ur cecidit vasto detrusus pondere teli
Hortavus, casu hand quaquam perterritus illo
Acrior ad pugnam redit, et vim suscitat ira:
Praecipites ardensnunchunc, nunc deicit illum,
Hastilique truci partes prorampie in omnes:
Carrere quem contra specuieturin aequore toto,


page 424, image: delb0424

Adversumque sibi pulsu deturbet ovantem.
Saepius occurrit, varilsque msultibus urget,
Sponheimus forma egregia, viridique inverta,
Viribus at minor, et praestantis robore dextioae,
Sternitur infelix quoties illi incutit hastam:
Cuius ut incendit vegetas magis inclita virtus,
Atque pudor vires pugna feruentior instat,
Quadrupedem celerem ferrata calce fatigans,
Hortavumque suo tanta detrudit equo vi:
Ut veluti magna consttuctus mole Colossus,
Sternatur tumidi spumantilittore ponti,
Quando fumificis arctatus spiritus antris
Prorumpirdiro terrae per viscera motu.
Nec minus ipse sui commotus turbine teli
Cornipedis iaciens resupinus tergore, celsum
Aspicit in caelum, nec se suskollere sursum,
Tam vasto poterat galeaesub pondere pressus:
Et nisi coniuncti dextra mox membra levassent.
Diffaso rursus turpasset puluere corpus.
Nec minus Hortavi gliscit violentia corde
Insurgitque magis, validos ut turbidus artus
Composuit per equi dorsum, circumque pererrans,
Obvia quaeque virûm demisit corpora terrae:
Ille velut rupes pendes, ad cornua Nicri
Terrisicis Euris, Boreaeque adversa fureati
Ventorum furias perfert, imbresque profusos
Ipsa immota manens, sic omnes sustinet ictus
Reiciensque hastam versis aufertur habenis.
Ast Princeps saevas producere longius iras
Et saevire animis iuvenes haud passus acerbis
Imposuit finem pugnae; sponsaeque futurae,
Bitseia veteri comitum de gente creatae
Membra Deae similie Gnidiae, nymphisque beatis.
Tempus erat sacris thalamum, firmare iugalem:
Quam satus Occiduis, claroque a sanguine, castris


page 425

Egregius fama, et clarus virtute PHILIPPUS
Perpetuo, superum nutu, sibi foedereiunxit.
Extemplo proceres aulai ad limina tendunt
Et penetrale demus, atque atria longa per arcem.
Conventu resonant crebro invenumque senumque.
Procedit nitida circundata cyclade virgo,
Et cen stella poli splendebat murice peplum:
Aurum quam croceo intextum velabat achanto:
Flagrantes saffusa genas, vultumque pudore:
Flaventes compto dependenr vertice crines.
Qui teretes stipant humeros, et eburnea colla
Hanc sponsus primos inter viridante iuventa
Heroas sequitur, forma praestante decorus.
Inde ubi caelicolis solennia facra dederunt,
Discubuere toris solitis, et fercula mensis
Excipiunt, laticesque sacros praedulcis lacchi
Exiccant, postquam amor est compressus edendi,
Potandique merum phialis,,mensaeque remotae:
Illecti blandae dulci modulamine: Musae,
Incepete choros serie deducere longa,
Et pedibus varios aptare in carmina saltus,
Per terram leviter vestigia certa moventes.
Ha sinter choreas forma pulcherrima virgo
Quam vestit roseo conchilis purpurea fuco,
Insigni manibus deportans arte coronam
Effictam, magno plausu cava tempora cingit
Hortavi, primam meruit qui laude coronam.
Inde locum tenuit pulchra virtute secundum
Sponheimus iuvenis rutilantibus acer in armis.
Tertia dona tulit Venningius integer amplis
Viribus, atque hosti robusto pectore notus.
Proxima Callioros, quo non formosior alter
Et virtute bonus, formaque insignis avita.
Dumque choros illi socios ex ordine ducunt,
Interea Regina iubet reparare puellas


page 426, image: delb0426

Porticibus thalamum, et genialem sternerc lectum:
Sponsus ubi placido Sponsae coniunctus amore
Accubuit, suavi resoluti membra sopore
Donec puniceis iterum se lutea bigis
Extulit aequoreis surgens Pallantias undis.
Protinus hinc saevi belli simulacra subarmis
Qui praebere velint, cursuque effingere equorum:
Ut quondam longam pulcher cum conderet Albam
Nertulit Ascanius, Troiani nomine ludi,
Et Priscos illum docuit celebrate Latinos:
A quibus et nostros haec ludrica proelia Martis
Acetpisse puro, nullr virtoute minores
Genti Germanos belop, et praeslantibus armis:
Hocigitur ludo truculenta ad proelia ficto
Qui certare velinr, procerum clarissimus Heros
Invitat preciisanimos, et proemia ponit.
Undique conveniunt, qoibus est inducta voluptas
Pugnandi, et sese cinguntfalgentibus armis:
Huncdecus egregium forenae, laudemque Cupido;
Hunc atavi proavique movent, et fama suorum.
Interea? rinceps procerum comitante corona,
Quadliiugo inuchitur curiu, quam pone sequuntur
Esseda, quae summo manuum variata labore
Ostendant varias picta sub imagioe formas,
Nupta quibus sedet, aciltustris Principis uxor.
Circa mnis famulumque manus, commixtaque turba
Quatuor ex auro facti fulgente Leones
Exceisi stabant, quos mira Mulciberarte
Fecerat ignipotens, fictis ceu viva figuris
Corpora fulgebant, ceviam rugire parati:
Qui, Friderice, tuum monstrabant unguibus ameis,
Uxorisque tuae pictis insignet tabellis.
Qui simul ac strictis currus fuit actus habenis;
Continuo motu partes versantur in omnes.
Nec minus hoc studio matres, et vulgus inerme


page 427

Invalidique senes, iuvenumque immensa caterua.
Effusi laeto complêrant omnia coetu
Pars bifeses valuas: pars inclita tecta domorum
Obsedit: portis alii sublimibus aftant.
Iam patulis procerum successit turba fenestris,
Curia quas altis monstrat constructa columais,
Serica queis tenui pendebant vellera lana.
Primus honorato generosae munere formae
Astat, qui Rheni latas moderatur habenas,
Imperlique tenet clarum Septemuir honorem:
Qui similis celsis venerando corpore Divis
Fundit ab ore iubar, vultuque augustior aidet.
Regalisque oculis maiestas eminet altis.
Huic coninoct. ledet formerregina dccora,
Aurato niveum circundaia corpus amictu,
Cesarios quae monstrat avos 2 sanguine matris
At genus illustres reges tribuere paternum,
Quos rerum dominos geirdr maris accola Cimber,
Et serus agnovit Danns iam tempore longo.
Inde Palatinae sent de sanguine stirpis
Assistune alii, ques summa gratia mentis
Commendat, prastansque elucet corpore virtus.
Vangionum summa praesulgravitate vetendus
Henricus, cui cura fuit non ultima pacis.
Quique sacris tribuir sua debita praemia Musis.
Egregius Sponsae genitor Simereius leros
Ianus, quirelegens veterum monumenta virorum,
Quae mala Mars saevus, quae pax bona commoda prastet,
Quidque decensvirtus, et quid sapientia possit,
Ex aliis didicit prudens, expeisque malorum,
Horrida praecipue cui gens obtemperat altas.
Condita per silvas, ductisque txeicita giebis,
Quae vetus indomitis deduxit nomenab Hunnis:
Queis vagus â Tausi veniens Scythiaque nivosa
Atislae, devastans Germanae iugera terrae,


page 428, image: delb0428

Intulit imperio, spoliis et caede peracta,
Romano innumeras funesto milite clades.
Filius unc inxta Frtdericus maximus aevo
Natorum verae sollers pietatis amator,
Iustitiae vindex, et clarus cultor honesti.
Post aniwomitis, diraeque tyrannidis osor
Henricus, magnosimilis quoque nomen Orhoni:
Qai Solimas quondam patria digressas ad oras.
Nunc vi praedonum, nunc tempestatibus actus,
Qualia multa mari nautae patiuptur in alto,
Secra Palestinae vidit loca condita terrae:
Nunc degens tutam privata per oria vitam,
Astrorum varios cursus, ca lique meatus,
Et varias rerum scoutatur noscere causas.
Et decore insigni laudis IVo ffgangus vierque
Marte potens senior, validas quitaepecohotres
Victor in adversos eduxit strenuus hestes;
Alter et Aoniinemoris nutritus in antro,
Excultae suavilinguae dulcedine pollens,
Eloquio proceres inter supereminet omnes,
Nec patrio tantum sermone ditertus habetitr:
Sed Romana fluit nitidis oratio verbis.
Hincse Marchiaca gemoni de stirpe nepotes
Ostendant, ammo Bernbardus maior et annis
Filius Ernesti, Phorcae qui sede moratur.
Ast viridis primo Philibertus flore iuqentae
Ingeniosque valens sceptro cum fraire potitur:
Hic ubi sulphureis venis in lionine przmo
Herciniae sylnae, late tellure subimz
Feruentem thermae eseruntexignevaporem,
Et eaidi spumant fumantia bainealymphis.
Preximus his alto, qui Regia verticesaxa
Obrinet, hîc pingue vederae quâ flumina campos
Illîe Neda rigant, magno contermina Moeno,
Ad bellum patiter Ludovicus, et otia pacis


page 429

Utilis, et magnis sustendans sumptibus artes
Ingenuas, clarae viriutis laude decorus.
Affinisque suus Vedae de stemmate natus
Qui sibisubiectos placida sub pace gubernat
Iustitiam, pulchraeque colit virtutis amotem
Hic ubi Rhenusagros mediis intersecar undis,
Hunc iuxta eximiis Musarum dotibus auctus.
Qui bona munificus virtuti piaemia confert,
Antiqua veniens Vverthemia sede Michael,
Inclyca quae Moeni spumantibus adiacet undis.
Atque huic vicinus, quâ Moenus lucidus errat
Conditus in silvis, quo non praestantior alter,
Sincerum verae servat pietatis amorem.
Qui sua de Rheni deducit nominaflcxu.
Post comites priscâ Naslavi stirpe creati,
Quos toga, quos duri commendant proelia Martis,
Qui loca in xhaustis chalybum generosa metaliis
Imperio, lateque suâ ditione gubernant,
Inde suos atavos, et avorum antiqua Iodocus
Nomina virtutis referens Holsteinus amator,
Haud probitate minus, patrio quam sanguine clarus.
Hinc qui Leininga proceres dominantur in arce
Pectore pollentes robusto, et viribus ampli.
Et qui rura tenet silvis coniuncta Toringis,
Quâ foxosa iacet turritis moenibus Arna,
Guntherus clarus studiis. et rebus honestis,
Cuius ad imperii proavus conscendit habenas.
Tum latis praestans humeris Bitseius Heres,
Divitiis, et Marte potens, generisque decore.
Tuque simul veteri Castellae ab origine nate
Noolis Aonidum cultor, legumque sactarum.
Et vos Caprolithri prisco de sanguinecreti
Insignes virtute viri, belloque potentes.
Vos quoq, semideis Comites Heroibus aequi
Inclita qui trahitis serri de nomina monte.


page 430, image: delb0430

Ac magno incensi sanctae pietatis a more
Iustitiamque fidemque suis constanter in oris
Servantes silvis qui rura ruentur Othonis,
Ingenuis culti studis, linguaque diserta:
Plurima quis tantos virtus concessit honores,
Omniut pincernae veteri de iure peraevune
Vina Palatinis libent, et pocula mensis
Nec von Oetingâ Comitum de gente creatus
Carolus hand modico flagrens virtitis amore.
Tuque beate, tuimagna viitute parentis
Sarmatiae dominograti, regque Quvitum,
Cuius promeruit summam facundia laudem,
Hasce Heliconiadum stud is add ctesororum.
Inde alli claro proceres a sanguine nati
Laudibus insignes aderant virtutis avitae.
Iamque omnis plateis exercitus ibat aprrtis
Dives equum, cristis iuvenes gladiisq corusci:
Haud secus instructi ferro quam si fera Martis
Pugna vocet, saevoque velint decernere bello.
Binae equitum numero turmae, totidemque vagantur
Ductores, Comites duc tbis quisque novenos.
Una acies iuvenum quam clarus ducti ovantem
Stemmate ab egregio Sponsus generatus Hanavus
Siderio flagranti vultu et fulgentibus armis,
Quem gemini fratres, galees ensesque decori,
Atque Palatini nati de stiupesequuntur,
Span heimi Comites, praestans virtute Georgus,
Ac alios inter Richardus pulchorior omnes.
Post nulli egregia bellorum laude secundi
Incedunt fratres, creti de gente vetusta,
Cui quodam commissa fuit custodia Rheni,
Abietibus similes longis et queroubus altis.
Quorum summa virum celebratur fama per ora
Fortior Alcide, ac Mavorte potentior ipso,
Francisus, rutilis nec Thomas fegnis m armis.


page 431

Nec ductoris abest Reinhardus ab agmine fiater,
Laudibus armorum nullis herobius impar,
Castalios latices qui primis hausit in annis
Unde piae tanto est captus vi tutis amore,
Ut per multatum funesta percula rerum
Laetus Ldumaeas invenis fit vectus ad oras.
Te quoque cognati moverunt signa Philippe.
Cui coniuncta genus tribuit cognomina Sponsi,
Gentilem ut nitidis sequereris, splendidusarmis,
Inclitae militiae studio, pacisque quietae.
Inde duo forti iunenes Sulwone creati
Armatis spectantur equis cristaque inbenti,
Vivida queis laeto flagrabat pectore virtus.
Ora licet prima vix sint langnine tincta.
Nec minus Hunniaci clarus cognomine saxi
Aere caput tectus, splendore refuisit aheno
Et conferre manum bonus, et pede tendere in hostem
Ibat et armato munitus tegmine corpus,
Stultitia ditione potens, et montibus altis.
Quos Tungorum olim comitum domus alta regaba
Non procul, Alsaticos Elnus quâ dividit agros.
Hincquoque Vangionum veteri Dalbnrgus ab arce
Natus: et a vario qui duxit nomina Saxo:
Atque alii multi quorum fortissima bello
Pectora, et egregii, rebus spectata iuventus.
Alter ductor erat priscum qui nomen ab oris
Occiduis, veterum ducens ab origine patrum,
Obtinet, et thalamo cui coasociata iugali
Et genere, et formâ praestans Bitsheia proles,
Armipotens invenis, laudes virtute paternas
Exaequans propriâ, belli certamine clarus.
Proximus Hassiacâ graditus susceptus in orâ,
Qui clarum tenet a rudenti nomen Asello.
Impiger Henricus, quo non pugnatior alter.
Musarumque magis doctis vesisatus in armis,


page 432, image: delb0432

Consilioque prior, multoque celebrior usu.
Tertius ille potens virtute Leontius Heros,
Cognita stellantis cu lucida sidera caeli,
Astrorumque ignes, et fata regentia mundum
Et sacra Musarum. sequitur pulcherrimus armis,
Inclita progenies comitum cognomine Barbae.
Tuncquoque Parnassi nutritus vertice montis,
Pieriis notus Musis, doctae que Mineruae,
Laud bus et belli celebris Gemmingius Heros.
Ille etiam nitidis paestans Hortavus in armis,
Laetus equum domitor, Martis certissima proles.
Festivique simul ludi Venningus amator.
Sectatorque bonus pugnae Sponhemus honestae:
Brantoque Call orusque manu et Corytheius accl,
Dienhoemusque velens bellis: aliique potentes
Viribus, et magnis iuvenes Herobius orti.
At Circi ad partem surgebat parua sinistram,
Asseribus contexta domus, suffaltaque signis,
Consignata notis quae versicoloribus, arma,
Signaque nobillium clavis affixa tenebat,
Horum qui fuerant sorte ad certamina lecti.
Hic, quibus interior cura, et prudentia rerum
Altior; astabant: equitum bellique magister
Landschadus, pietate valens, et maximus inter
Iustitiâ proceres et servantissimus aequi,
Qui sibi commissas regit inculpatus habenas.
Quem iuxta factis, et corpore magnus honesto,
Iura suburbanis qui dictat debita pagis:
Quique suum puro deducit nomen ab amne,
Ostentans insigne canem fortissimus armis.
Hi quae sit virtus celebri in cuinsque palaestra:
Quaevis, quod studium, certâ rarione notabant.
Hinc, ut clara dedit signumtuba, protinus omnes
Incedunt alacres divisis aequore turmis,
Quos celeres delectat equos versare per auras:


page 433

Omnibus in morem tecti sunt casside crines,
Ornati variis signis, flammasque vomente:
Ense latus rutilo pectus thorace refulget:
Squamatisque pedes ocreis et crura teguntur:
Fulgentique ferunt, praefixa haftlia ferro.
Achos qui sponsi partes sectantur lanavi
Portat equus nigro serum velaminetectus,
Cui binae nirdidis alis cristaque rudente
Intextae volucres inter se strenua rostris
Proelia vulnificts miscent, et utrinque fatigint.
Atveo alterius partis rubra purpura cingit,
Quadrupedes, croceis oras circundata filis,
In qua puniceo vulpes efficta colore
Arte suâ gestit pictos invadere gallos,
Postquam omnis circo comitum successerat ordo
Utque dato signo spacia in sua quisque recessit:
Contihuo adversis Leinmgus, et acer Hanavus,
Ductores primi, concurrunt eminus hastis:
Mox et districtis gladiis non segnius instant:
Pulsibus icta tremit crebria in vertice crista
Sanguinea, et thorax vibrantia fulgura mittit:
Insultat sonipes, et pressis pugnat habenis,
Hucque obversus et huc pedibus dispargit arenam.
Hos alii simili pugnae ratione sequuntur,
Atque ut quemque tulit sors, in certamina bini
Concurtunt. hastisque fremunt, ferrumque rettactant.
Ast ubi clara dedit clangorem buccina raucum,
Et procul impulsu sonuerunt tympana caelo:
Ecce simuliuncti vibrantes spicula dextris
Compositi in turmas binas, magnoimpetetotas
Implicuêre inter seacies, legirque virum vir
Tum vero totus vario splendore relucer
Circus, et armorum late feriz aethera fulgor:
Quales praecipiti ventis aestate coortis,
Degasrens rutilis virguita sonantia flammis.


page 434, image: delb0434

Claraque per summas spargens incendia nubes,
Cernitur in latis acies Vulcama campis.
Puluere quadrupedes actisinancia cruea,
Sublatâ ceruiceferunt, spamantque frementes.
Iam circi in medio rapidi, toroque feruntur
Agmine, neclongis inter se passibus absunt,
Cum velucri cursu protensis eminas hastis
Inasamant pugnam, magnoque fragore reivitant
Spicula robsasis inter se miss lacerns
Crebra nivisritu vacuas spa guatur in auras,
Imgeminat late stridor. caelumque remugit.
Mox positis rigidos stringunt hastilipus enses.
Dant gemitum flictu galeae, et cava tempora circum
Tinnitu assiduo resonant, pulsu aera fatiscunt,
Dicussrque iube sulua spectantur arena.
Dat sonitum tellus, ingens fragor aethere complet:
Quantus vib volucris longis in a. sa covaris
Alba venit, vernasque pates fold mdir horas,
Verberatimber humum: ver cum per mania grande
Pondere fassalsuo, ac vasta sab mole dchilcens,
In vada praecipuat, glomerataque verbere stragem.
Arberibus sublime fuens, aruisque minatur.
Hinc atque hme turbatae acies, discrimine ulle
Quisque sibi oblatum str oto wucrone farigat:
Denique qua densa est acies. premiturque corona
Spissa viris, pro se quisque huc intorquet habenas,
Hosque aditus, iamque hos aditus, perumpn, et omnes
In partes rapitur stimulisagitatus acerbis:
Non aliter quam cum venantum turba Leonem
Infensis agitat teils, canibusque lacessit:
Ille ruens immane furit, validaque comantes
Excutiens ceruice toros, fremit ore cruento,
Fluctuat ira intus, turbatur pectore virru.
Atq satigatisin verbera viribus itur.
Diffiliunt gladii, glacies ceu futllis, ictu,


page 435

Albaque collucent infuluofragmina circo.
Tantus amorlaudum, tantae est victora curae.
Ast tanto f. emitu perculsae pectora matres
Ex speculis iuvenum sortem miserentur inicinam
Dissoluique petunt tanto certamina moru.
Ergo avidis pugnae, quamquam dolor ossibus ardet.
Aestuat et furiis pugnandrineensa cupido,
Altius irarum largas effundere habenas,
Praefectifuluae non permisêre palaestrae:
Verum alternentes multâ vi proelia telis
Disiunxêre suis, et equos repulêre fereces.
Postquam igiturfactâ glomeratim paceferuntur,
Effusi subito cuncti, circique ruentes
Puluerulenta cito percurruntaequora cursu,
Quisque suum repetendo locum, et clangore tubarum
Audito, niridis late spumantia frenis,
Ora iubatorum daetra moderentur equorum
Exin discurrêre pares, atque agmina bini
Diductis soluêre choris, rurlusque citatos
Quadrupedes media versi iu: xêre palaestra.
Hincternos expient cursus, ternosque retexunt,
Adversis spatiis, alternosque orbilbus orbes
Impedivat. variosque monent in puluere gyros:
Quales ramlferi per denia lustra volantes,
Concubitus quando primos iam nota voluptas,
Sollicitat, coecque furor pertentat amoris,
Illecebris ceini Veneris petulantibus acti,
Involuunt texuntque fugas, retrahuntque sequentes.
Sed pelago reseus iam fessos Phoebus Ibero
Tingit equos. noctemque dielao pente reducit:
Tum senior Princeps prae larae praemia lzudis
Prima dari ex au otelum mandavil Hanavo
Reinhardo proceiun. que nemoperitius haftam
Vibrabat, tereti auttorquebat telalacerto,
Plurima in adverso qui spicula fregerat hoste.


page 436, image: delb0436

Post auro gladium rutilo, gemmisque coruscum
Sponheimo dat ferre decus, qui flore iuventae
Primaevo rigidum sic insurrexit in ensem,
Sie durae galeae cristis conoq re mi anti
Inflexit, validos aliis fic fortiter ictus
Intulit: ut stricti resiliret Iamina ferri.
Terrius insigni donatur Brantocorona,
Cui fuluo radians annectitur annulus auro.

HInc ubi quinta dies primo surgebat Eoo,
Horrida succedit pugnae maioris imago.
Nam validi summa Martis virtute potentes,
Corporis et firmo membrorum robore fulti,
Ut dubia certent immitis [(transcriber); sic: imitis] sorte duelli,
Cornipedes ostro velant, pictisque tapetis,
Candidaque imponunt hirsutis tegmina collis.
Diversis ipsi cincti spectantur in armis,
Quam quibus in primis alii sunt lusibus usi.
Armatinullo nudi sunt aere lacerti:
Sed tenui fulgent bysso, coccoque rubenti,
Nec tam vasta premit turgentia tempora cassis,
Dissimilesque ocreae iunctae sunt cruribus imis,
Immensum ac toto propendet corpore scutum,
Multiplici chalibus candentis pondere fictum,
Quod ter pellis obit torui circumdata tauri.
Additur his ingens nodosa lancea quercu:
Cuitanta est summa praefixum cuspide acumen.
Ut nimultiplicis clypei figatur in orbe,
Transadigat corpus, tenersique recondita fibris
Spiramenta animae lethali vulnere soluat:
Non illam galeae tegmen, non aerea cassis
Sustinet aut collum circumdans sutile lorum:
Sed penetrans cerebro insistit transfixa cruento,
Aut torti tepidum iuguli bibit acta cruorem.
Quin etiam tanta clypeum vi saepe fatigat.


page 437

Ut durum chalybem, perlinea terga boumque
Traiciat tectuna neruis, et perforet ima
Viscera, thoracem pariter cum pectore rumpe 5.
Primi delectum, fulgentes undique cristis,
Instructi nitidis scutis, et grandibus hastis,
Pictarumque novo chlamydum splendore corusci,
Devenere locum, cingenribus omnia vulgi
Infusi turbis, Heros de rupe Leonum:
Hortavusque valens: ferit admirantia pulsans
Corda pavor populi, et mista formidine terror.
Illius aere gravis clypeus chalybisque metallo,
Atque auri maculis fulgens, nitidoque argento,
Quem Comiti Princeps dederat Fridericus habendum:
Cuncta Palatinae monstrabat nomina stirpis,
Et genus omne Ducum, factasque ex ordine pugnas.
Illic auratis venerandus Carolus armis,
Carolusa claris Francorum regibus ortus.
Tempora regali cinctus diademate Caesar,
Arduus, Ausoniae latos spectatur in agros,
Ducere Germanas vires, saevumque domare.
Insubriae Dominum terrae, populosque feroces
Albi, tuos: duris compescere Saxonas armis.
Hosque salutifero Christi profundere fonte,
Exstincto veterum cultu, rituque sacrorum:
Pannoniisque truces contundere in urbibus Hunncs:
Atque Saracenos ab Iberi pellereripis.
Haud ptocul hinc tanto prognatus sanguine, canus
Additur insigni spectandus imagine Frinceps
Henricus: rerum qui tum moderatus habenas
Elector natam forma, castoque pudore
Eximiam, thalamo forticoniungit Othoni,
Ca saris Arnolphiclara de stirpe creato:
Ardua cum saevis gessit qui ptaelia Cimbirs.
Et patrio domitos armis submovit ab lstro.
Non fuit ad bellum hoc quisquam magis aptus Othone:


page 438, image: delb0438

Sive velis tutam castris deducsrefossam:
Sive locum dacto munitum claudere vallo
Sive gravis rectam faciem co ponere pugnae.
Hic manms artificis celebri genialia pompa
Fecerat exstructis sponsae couluia mensis.
Laetitiaque aulam magna plausque frementem,
Marmoribus pulchras Nymphas residere politis.
Vest bus illosis auro, tinctilque veneno
Assyrio, et pictis ornatas tempora sertis.
Has inter! eliquas Boio socianda marito
V. rgo Palatini comitis pu!cherrima forma
Emicat: ut viridis vernanti gramine prati
Exuperat relsquos flores fragraes Hyacinthus:
Aut velut astrorum stellantes Luciferignes
Lucesua; claro caelo, supereminet omnes.
Inde Palatini, tantae desangnine sponsae,
Caesareo, elucent omnes longo ordine nati,
Quos inter vulru, facioque robente Robertus
Loniner hic sacris qui cond dit atria Musis,
Ingenuasque suis reuocavit sumptibus artes,
Hucubi decurrens nicer sub montibus altis
In late opposit os fundit sua flumina campos.
Hoc ab aun samma cum maiestate verendus
Iunior Augusta residens in sede Robertus,
Inra recoguosct Procerum, et moderstor honessi,
Iustuiam, sanctamque fidem, legesque tuetur,
Nec non indeanimi magnis virtutibus auctus
Emicat Elector multa cum prole Philippus,
Felixp: ole xirûns magna virtute potentum:
Haud secus ac Ph: ygiis Cybele comitata cateruis
Laeta Deum partu, viridque spectatur in Ida.
Extrema clypei manabar Nicerin ora,
Pinguia perlabens sinuosis flexibusarua,
Tali magnanimus clypeo circundarus Heros
Et rutilis armis percircum indutus oberrat.


page 439

At manibus virgo retinens insigne parenfum
Alterius scuto est miro depieta labore,
Insigniformâ, viridi eucundata Palla.
Reticuloque comas pictoredimita decoras.
Postquam omnem procer um confessum et lumina Patrum
Lustrauêce in equis: ut notum buccina signum
Ciara dedit, cursa medium prupiere tenentes
Interius circi, praefixum robur acuto.
Protendunr ferro ac summa fatione zuentur.
Quo medium possint contingere cuspide scutum
Inde Leontinus clypei septemplicis osbem
Hortavi ferit, et tot ferri terga, tot aeris
Intentolonge teli transuerberat ictu:
Non tamen illa cutem strinxit thorace recepta,
Sed med oin tcuto noxa sine fixa pependit:
Viribus at winot, et motu delatusiniquo
Ipse Comes tergo lapsu defluxit equino.
Alter ut in vacuas telum contorserat auras,
Ocius hinc clypeo stridentem dimoner hastam,
Et licet in partem motas spectaret utramque
Haud tamen in fuluam reiro est delapsus arenam
Tres ali inrerea subeunt: Gemnsingia proles,
Auro quo viridis vestit chlamis intertexto,
Et clypeo auratos rutilans diffundit aheno
Sol radios, pater ipse hominum, ater ipsedierum,
Sol, qui cuncta suo nalcentum semma motu
Euocat, extremis oris, cum fore comantes
Ostentant varias herbas, vernantia prata,
Et cultu teneris agricumulantur ariftis:
Nec procul hincelypei appatrent pictaeque sagirtae,
Argutaeque Lyrae, et doctarum iunenta sororum:
Ex quibus ille bonos magni sectatur Achillis
Noscitur, et studiis elarus, belloque celebris.
Tum chlamyde effulgens, et versicoloribus arrniae
Creutensis, patriis invenis virtutibus auctus:


page 440, image: delb0440

Cuius in aerato depicta est noctua scuro,
Armigerae, et Martis Germanae, Palladis, ales.
Tertius a viridi quiducit nomen avena:
Qui gentile decus pictas umbone secures
Gestat Romulidum nov ultima consulisarma:
Queîs quondam Phrygii gelidas Simoentis ad undas,
Feminia adducens lunatis agmina peltis,
Plurima prostravit Graecorum corpora regum,
Penthesilea furens, rapidis invecta quadrigis,
Cum quibus infesto concurrens ordine telo,
Et medias pulsans adversa cuspide parmas,
Creutensis vicit geminatis cursibus ambos.
Inclitus hoc misso Princeps certamine primam
Cum veheret noctem fulgenti Cynthia curru,
Regia tecta petens, iuxta comitante corona
Immensa procerum, solitam conscendit in arcem,
Laetaque constructis peragit convivia mensis.
Non tuba non cytharae, nec suavi tibia cantu,
Et vario mixtae cessent discrimine voces:
Queîs iuvenum accensae mentes, mixtaeque puellae,
In numerum dictas agitant, miscentque choreas,
Doncetarda leves suaderent tempora somnos.

IAmque eadem sexta celebrabant gaudia luce:
Et soliis fulti multo fulgentibus ostro,
Sumebant lautas epulas, ex lancibus aureis,
Plenaque spumantis libabant pocula Bacchi,
Donec purpureus Tartessia littora Phoebus
Presserat, et terras tenebris nox texerat atris,
Post ubi sunt mensis epulae, vinumque remotae,
Extima profuso complêruntatria coetu,
Visuri vario spectacula facta paratu.
Est ingens inter splendentia tecta domorum
Planicies, mediam spacio quae dividit arcem,
Hic stabant iunctis duo propugnacula tignis,


page 441

Asseribusque novis docti constructa labore
Assficis, spaciis inter se dissita longis:
Et picta inducta circum tabnlata papyro,
Externa ut lpecies referatsuhimagine turrim:
Ast intus pingui compactae glutine chartae,
Et pice nigranti perfusae, et sulphure vivo,
Farreque densatae tabulis ponuntur in imis:
His brevis in clavis formara est canna figuram,
In quibus excoctirapido cum puluere nitri
Conditur haud parua violentum mole bitumen.
Hinc atque hinc seni manibus tormenta tenebant
Aenea quae vastas trudantad fiedera moles,
Qui tantum structis atcerent turribus hostem,
Seluarentque aditus portarum, abdita claustra.
Exin florentis sanguis quibus integer aevi,
Et solidae fiemo stabant in rabore vires,
In medium veniunt, criltis capita alra corrusci,
Lentaque crispantes valivis hastilia cextris,
Qua fontem salientis aquae cava stipula fundit,
Et capit excisum suavi cum murmure saxum,
Inde pavimento subter, structoque canali,
Splendidaregalis inxta laqueariasedis,
Coetuleos latices excelsa in culn ina defert.
Atque hos ductores gemini de more regebant,
Quorum alter nitido quae sunt loca proxima fonti
Obtinet, irrigui fortissimus accola Rheni
Franciscus, veterum nulli virtute secundu:
Quo cum militia pollens, Musisque dicatus
Eximia virtute valens, et viribus amplis:
Egregiusque animi et genetris Sulmonius Heros:
Atque alii promptainuen es virtute, mannque,
Qui mox oppositis duo partibus agmina structa
Constituêre acie: vigilesque urtinque quaternos
Excubias agitare nigrae subtem pora noctis
Quique sui castris iussere; asque omnia cautis


page 442, image: delb0442

Observare oculis: ceu pleni pastor ovilis
Committit caribus curam, qui pellere hiantes
Quos collecta luposrabies instigat edendi,
Latratu, fremituque velinr, ne claustra revellant,
Excuciantque peccus caulis rapimtque perarua.
Inferiora tenet dux alter max mus armis
Hssiecos mter proceres, et rebus agendis
Aptus, confiliis danis nec furills auctor:
Quem iuxta haud envers sponsus virtutis avitae
Leiningus nitido pectus thoracdlefulgens,
Pars pugnae haud temnanda viris, cui strenua bello
Dextera, cui surgit praesen in pectore vitrus.
Inde alii bello, et praeclara stirpe iuventus.
Hîc cum consilium summis de rebus haberet
Rhenanus iuvenum rector rerumque magister,
Quid faceret, quando adversum prodiret in hosten,
Percepit subito fremitus, crepitusque sonokos
Armorum adversa de patre, ac talia fatur:
Ecquis erit vestrûm tam fortibus inclitus ausis,
Qui tantam validis alicer spem ponat in armis,
Aut tantum ipse sibi confidat, ut audeat hostem
Accedens quid agar, quae sit sententia pugnae
Noscere tum nobis voces memorare loquentum
Hinc ego digna suis proponam munera factis.
Haec ut dicta dedit. cordi quibus ardua virtus,
Tres innenes animis in apert; pericla parati.
Alterius partis tentant succedere castris.
Nec mora discedunt per amica silentia noctis,
Cum galea tectam subl stei noctis in umbra
Progressi paulum cernunt fulgore mioanrem.
Haud temerest visum, dextro mox lmite gressum
Flectentes propius subeunt: ut protinus ipsum
Proflantem toto viderunt corpore lomnum,
Prosternunt: genibus lapsantibus ille cadebat,
Etreiectabat glomeratum ex ore cruorem


page 443

Hoc alii strepitu moti, statione relictâ,
Accurrunt vigiles, et quae sit causa tumultus,
Quo sociifortuna loco, qui casus agat res
Nosse volunt: illi contra qtos ense cecluso
Mox subeunt saevisque infligunt vulnera relis:
Protinus ergo ac res surgunt his altius isae,
Adversumque ferunt robustum pectus in hostem,
Inq vicem strictis gladiis non segnius instant,
Et magno inter se commiseen proelia motu.
Audit uterque ducum fremnum vocerrque suorum:
Neclongum in wedio tempus, cum concitatanto
Castae fragore runt, aciesque ad proelia ducit
Quisque suas magnisque acunt clamoribusiras.
Cerratim proceres sese exhortantur in arma:
Stat conferre manum, stat uninera saeva subire.
Ardescit fremitusque virûm, clangorq tubarum,
Saevaque multiplici resonant tormenta fragore.
Iamque intra teliflorentes aere cateruae
Substirerant ambaeiactum, hmul undique teto
Agmine concurrunt, et suwwis viribus hastam,
Quisque suam adverso cupit in thorace recondi.
Horrendum arma sonant, stridentque hastilibusaurae:
Tum super incumbunt gladiis, ferroque miconte
Confligunt, haeret pede pes densosque viro vir,
Plurimaque inter se multa vi vulnera mscent.
Ignescunt conigaleis, et tempora crcum
Errat crebra manus, crepitantque sub ictibus ora:
Inde alios super, ac alios dant pectora pulsus,
Et magis atque magis crebrescit Martius horror.
Nec mora, hec requies tantos subpectore vertunt
Irarum stimulos, ut diros ensibusictus,
Usque inter sese cettamina Martis anheli
Incensiingemient, donec, velut unda scatenti
Fonte fluens, toto maneret corpore sudor,
Defficeretque cavis invectum roburin armis,


page 444, image: delb0444

Fassaque lassnis penderent brachia neruis,
Nequicquam exhaustisstringentia viribus enses.
Ecceautem in medio pugnae, flagrante tumultu,
Beilica terrifice resonant termenta fragore,
Sulphureo rapidasigniiaculantia glandes.
Inde accensa prior flagranri fomite turris,
In sum mout tremulas monstravit culmine flammas,
Omniex partae pilae lubito glomerantur in altumi,
Tucbine tumantes plceo: quae plurima passim,
In vatias aulae partes inendia spargunt.
Utvero inferior, maior cui copia nitri,
Pet tenues concepta vias incend a sensit,
Ilicet ingenti sontru vis concitaflamma
Oppositas rumpit moles tabmataque findit,
Torrentesque globos nudantipulueris aestu,
Attollens sursum fundo iaculatur ab imo
Voluitur hinc, illineignis, praecepsque sanantis
Aequoris in medium pulsantes dissipat ictus.
Fit tremor immensus, gemita et caus recta resultant.
Atque haec diversa parieer dum parta geruntur
Ecde inter sonitus, candentilumine steila,
Funibus occultis subuecta ex curribus altis,
Ingenio artisicum: relut aethera missa per altum:
Emicat, ex arcis medio (mirabile visu).
Haec accensa novas flammas facit, et simulictu,
Effundens atrocomn ixtas puluere glandes,
Cum gemitu tenues passim dispergit in auras
Hinc flammis liquefacta suis, et pondere tracta
Immani latam strepitu procumbir in aulam:
Impetus exoritur, fragor horridus omnia complet.
Haud aliter calido quam cum tonataechere nubes,
Quae piceum densa traxit caligine fumum
In superas autas rapido qui motus ab a stu
Horrificus sonitu lato secat aera tractu:
Iamque alimenta vagis deerant, iam pingue bitumen,


page 445

Materiesque omnis renovandis igmbus apta
Igne absumpta iacet, tantilque exanausta ruinis:
Omnis et in cinerem flamo ae consederat ardor,
Humida cum medii pulsabarc eimina caeli
Noctivago Phoebus labens per nubila curru,
Et proceres positis armis, fua quisque petabat
Limina capturî placidum per membra soporem.

HInc postquam una, et item lux altera venit Eois
Orta iugis, tempusque monet dissoluere coetus
Cum rerum curae procerum ad sua quemque vocatent,
Instaurata dies epalis, festoque Hymenaeo.
Atque iterum vatio splendescit regia cultu:
Non desunt miro convivia facta paratu,
Non aurum dapibus, non mensis dulcis Iacchus,
Non tuba, non cantus, non rauco tympana plausu,
Non docti iuvenum saltus, blandaeque choreae.
Quaeque aliae exhilarant animos et pectora mulcent
Delitiae, gaudent mixti iusenesque sen esque,
Et sua laetitiae praebent documenta vocatis:
Haec nova dum pro se studio connubia quisque
Euehit, et laeto peragit solemnia cultu,
Ludicra quin etiam repetuntur proelia circo
Et proceres solitis armis, animisque parati,
Mutua compacti ferientes tergora scuti,
Setrudunt ab equis ingentis cuspide feli:
Materiesque iterum reparatur fertilis igni.
Bellica nam flammas inter cava cista micantes
Euomit, ardentes ad lucida sidera glandes,
Resplendetque novis iterum fulgorbius aether.

NOna dies aderat, cum circum rite peractis,
Quae sacer exposcit fieri de more Hymenaeus,
Hinc placidus verbis, hincaevo maximus Heros,
Dimittit proceres. quemque ad sua regna vocstos.
Ergo duci meritos pro tantisrebus honores.


page 446, image: delb0446

Longaevosque dies, et tempora laeta precati,
Sublimes in equis redeunt notasque pet urbes,
Euectirepetunt sedes et tecta suorum.
At vos, quos summus celsi moderator Olympi,
Auspiciis dext. is thalamo coniunxit eodem,
Divitiis clari, genciolso stemmate nati,
Dotibus ximis celebres re umque decore
Gestarum magnis, et virtutis laude paternae,
Dulcia concordis petagentes temporae vitae,
Laetaque legitimi celebrantes otia lecti,
Vivite felices castae moderamine mentis:
Sint thalami vobis felicia pignora vestri
Egregii nati, vestrum qui fortibus ausis,
Nomen in astra ferent: quorumque a stirpe nepotes,
Excellant summa primos virtute parentes.


[Gap desc: text available in CAMENA editions]

Genethliacon Weirichi Filii Philippi a Gemmingen.

Tempore, quo calidi torrentia lumina Solis,
Consita maturis frugibus arva premunt,
Exieram, petiique virentis proxima silvae
Antra, Heliconiadum ceu bibiturus aquam.
Iam nemus intraram densum florentibus umbris,
Roris adhuc praegnans fetibus herba fuit,
Vallis erat viridi nemorum secreta recessu,
Plurimus herbosam fons rigat intus humum.
Hic ego per virides sociis errantibus herbas,
Gramineo posui corpora fessa toro:
Venit et Oreadum prope constitit una, Deaeque
Vestibus inscriptum nomen Amoris erat.
Et nisi virgo foret, potuit vanus illa videri,
Haec ego dum stupido pectore miror, ait;
Quos nuper thalamos quae sacra Hymenaea canebas,
Nunc tibi sunt iterum voce canenda novâ.
Nunc cane qua sponsum cecinisti voce parentem,
Quae nunc nupta fuit nomina matris habet.
Dixit, et in tenues fugiens evanuit auras,
Me subito celeres inde tulere pedes.
Cum tibi servata donatam coniuge prolem
Cognosco, hoc laetae virginis omen erat.
Et quisquam tenui claudat tua gaudia versu.
Exprimat exiguis laetitiamque modis.
Aut tibi nunc qualis perfundat corda voluptas,


page 456, image: delb0456

Ullum quod possit dicere carmen erit:
Cedite Pierides, fassoque ignoscite Diva
Non capiunt nostros gaudta tanta modos,
Mascula suscepta est proles tibi, clare Philippe,
Egregium priscâ nobilitate decus.
En patri similes oculos, en mater in ore est,
En vultus in quis, spirat uterque parens.
En puer, en vobis iam pridem optata voluptas
Delitium matris, deluiumque patris.
En vobis solamen adest, vos spargite multo
Flore domum, et thalamis lenior afflet odor.
Suscepta est proles, clathis date lilia plenis,
Et niteant inter gramina sparsa rosae.
Limina iam sertis ornentur, et atria fronde
Fumenta accensis tura Sabaea finis.
Spiret adoratis domus ignibus, aemula lauro,
Myrtus adoratos pendest ante lares.
Ite procul curae insomnes, sint omnia laeta,
Cretensi lux haec more notanda tibi est.
Ite iterum curae insomnes, procul ite dolores,
Fulserit haec nitidido sidere fausta dies.
Illa tibi niveo signanda est illa lapillo,
Illa voluptatem laetitiamque dedit,
Illa tibi peperit socii nova pignora lecti,
Atque auxit vestras illa, Philippe, domos.
Pro capto celebrant alii convivia rege
Et referunt celso munera multa Deo.
Et tu pro charo non ducis gaudia nato
Nec tibi succenso limina ture calent=
Pro gestis illi bellis, et caede triumphant,
Et reddant fuso sanguine upta Deo.
Auxit te partu facilis Lucin a beato,
Et cessas pleno gaudiaferre sinu?
At puto non cessas, et te tua gaudia tangunt,
Iamque tenes gremio vilcera chara tuo,


page 457

Et for casse manu mulcens, sic ore precaris
Vive diu, et laetos exige nate dies;
Vive diu, et nostros supera feliciter annos,
Et cladant digiti lumina nostra tui.
Produc fatalesque colos, et longa sororum
Stamina, dent faciles in tua fila manus.
Spesque patris, matrisque auge, superesque parcntum
Vera fluant Hermus, Lydiaeque unda tibi.
Haec eadem genitrix, aut his quoque plura precatur
VVeiricho praebens oscula multa suo,
Illa tamen tenero fubridens cre parentem,
Noscitat. in terris darque ea signa sonis.
Quodque nequit verbis, gest u confirmat et ore
Tendir et in vestras brachia pariva preces.
Atque ita cum patris lassatus colla reliquit
Matris in amplexus dum redit ille suae,
O quae tum matria pertentant gaudia mentem
Quantas spes animo concipitilla suo.
Cum tenet in gremio duri solatia partus
Inspectatque viri pignora cara sui.
Iam nati molles gaudec tetigisse lacertus
Milleque dem ulcet pectora blanda modis.
Et quacumque potest dulcem testatur amorem
Laetitiaeque ullum nescit habere modum.
Non ita laetat um credo, quae nupsit Achilli
Cum peperit Pyrrhum Deianira suum.
Quamvis hic Thetidos nepos, et quintus ab ipso
Progeniem posset dinumerare Iove,
Nec sic Thebani gaudebat filia regis,
Aspexit quoties Astyanactea suum,
Quamquam ea tum magnas spes cepit et Hectore dignas
Votaque apud surdos nonva litura Deos,
At tua VVerichum primum complexa replevit,
Ingenti mentem spe Catharina suam.
Salue magnanimi coniunx veneranda Philippi


page 458, image: delb0458

Dii tibi dent multa crescere prole domum.
Macta viro sic constat honos, sic astra petuntur,
Debentur casto praemia tanta toro.
Nec vestra haec solum pertingil corda voluptas.
Aspice iam matres gaudia quanta tenent.
Undique grarntes videas, et fausta precantes
Figentes roseis oscula multa genis.
Conneniunt precibusque diem, sacrisque frequentant,
Afficiunt ipsos laetitiaque Deos.
Aspice restantem passim sua gaudia pubem
Usque sub alta poli sidera plausus abit.
Hand secus ac victis si quando Caesar ab Afris
Aut secus Parcho victor ab urberedit.
It populus, magnoque ducem clamore petendo
Laetus iô, clara voce, triumphe canit.
Audivit sonitus caelo reperitus ab alto
Et reboant celsi lucida recta lovis.
Tum quoque caeruleum caput obstupefactus ab imo
Extulit, et coeptuns lestitit Niceriter.
Et sua miratus, quae tam nova regna voluptas
Implicet, ornatis dicitur esse comis.
Hinc alii vina distinguunt carmina voce
Et variant flexo murmura grata sonol
Ceu solet aestiva dulcis Philomela sub umbra
Cum sedet, et magnas concinit inter aves.
Aut quales sonitus reddebant cymbala quondam
Inter turrigerae tympana pulsa Deae.
Hinc cytharaeque lyraeque et molli nablia voce
Hinc variant dulces barbita blanda modos.
At tu care puet, cui gaudia tanta parantur,
Cuins laetantur femina virque vice.
Perge, bono et nostras dete spes omnie sumtas
Perfice, et in patrias perge venire vias.
Et clari monitis cupias audire parentis
Vivendi leges cum dabit ille tibi.


page 459

Sic tibi sic faciles producant stamina Parcae
Et veniat fausta sera senecta pede.

Encomium Coniugii in nuptias Davidis Chytrei.

SI quando pater aethereus fons omnis honetti
Humano generi duras pro crimine poenas
Imposuit vindex itâ indignatus acerbâ:
Illicitam Venerem, turpemque libidinis usum
Innumerâ semper turbâ pressisse malorum
Prodita de factis memorant exempla vetustis.
Non veteres fratrum per mutua vulnera Thebar
Excidio versas gemeret Boeotica rellus,
Oedipus incesto ni mixtus amore fuisset.
Troianas nec opes. et Laomedontia regna
Cepissent Danai per multa pericula rerum,
Si Paris infamis v tasset furta Lacaenae.
Quoque Corinthus opum dives, quod nobilis armis
Sparta iacent fuso et maduerunt sanguine Leuctra,
Causafuit sparsae sine lege libidinis aestus.
Nam qui luminibus molem radiantibus aptam,
Qui mare, qui terras, qui cuncta animata creavit,
Qui genus omne hominum regit, et genus omne ferarum,
Spiritus est castus, vitiosa a labe remotus,
Impurosque gravi poena insectatur amores.
Hinc animis nostris casti divina pudoris
Semina nascentis iam prima ab origine mundi
Inseruit, castique simul pia foedera lecti
Instituit, quo per sociae commercia vitae
Dulcia coniugis proferret pignora coniunx,
Unanimi sensu caro sociata marito.
Hac serie est visum Diuûmque hominumque parenti
Humanum servaregenus, tristemque piorum
Interitum vice continuâ sarcire sequentum:
Dum quaecumque globis caeli, Phoeboque nitenti
Ordine nascendi certo subiecta ferentur:
Atque vagus latum Nereus circum fluet orbem:


page 460, image: delb0460

Illum quo rerum dominum regemque supremum,
Auctoremque suae vitae primamque saluris
Causam gens hominum divina praedita luce
Nosceret, atque accepta Deo bona cuncta referret,
Omnipotensque sacrumque eius pers saecula nomen,
Laudibus assiduis ad lucida sidera ferret.
Et quoniam vafro perverso Daemonis astu
Motus Adam veritâ decerpserat arbore poma,
Poma gravi seros damno laesura nepotes:
Iamque erraret inops, et veri luminis expers
Viribus amissis, primus quas indidit auctor
Hauriretque sui nocitura oblivia iuris
Mens hominum Stygis tenebris et nocte profundâ
Obruta, praecipiti ferretur in omnia casu
Crimina, per peimae contagia noxia culpae:
Rursus quid fieri iubeat, quid non sit agendum,
Quas scelerum poenas statuat quae praenia recti
Omnipotens genitor crassae sub imagine nubis
Ardua Sinaidos veniens ad culmina rupis,
Cornigero expotuit severâ lege Prophetae:
Qua rapidos stuctos vesani damnat amoris
Et vetat alterius thalamos vilolare iugales.
Usque adeo quae post generis primordia nostri
Elysiis sancitrector connubia campis:
Illius ut iussu glebosae portio terrae
Cesserat in nostram (mirum) resoluta figuram
Corporis, utque artus luteos terrenaque membra
Aethereo sensu, arque aurai simplicis igne
Ornârat, laterumque viri compage solutâ
Consortem thalami mi â forn averat arte,
Aerern um voluit repetita lege manere.
Et quamnis aliqui mortali in corpore, sancti
Auxilio flatus, caelesti et munere freri
Sese adeo firma terraeque polique satoli
Coniunxere fide, spretis quae maxima vulgus


page 461

Admiratus iner, et pigris carceris atri
Moribus exuti, rupera et seluce foventes
Oblitique sui laetentur caelibe vitâ:
Non tamen hâc cunctis concessu vivere Divum
Conditione licet, facta est haec gratia paucis,
Virginitate quibus super ûm genitor dedit uti.
Sed quia post primi commissa piacula patris
Im perfecta animi vis est, pollutaque labe
Pluraque succedant, valido quae pectora motu
In foedas rapiant flammas, coecosque furores,
Est melius multo certas non temnere leges
Naturae, et divina sequi mandata Tonantis
Coniugioque frui, non solum ut nostra propago
Longaevum foveat per plurima tempora mundum,
Sed tua ne turpi conspurces crimihe membra.
Atque age succurrat quanta caligine sacrae
Notitias mentis fallax in voluerit error,
Error in orbe regens, et celsa ad sidera tendens:
Et quam peste gra vi sit debilitata voluntas
Ad mala propendens, et per deserta viarum
Proposita sine lege vagans ductore relicto
Denique quantopere cordis viciosa facultas
Terrenis inhians umbris, rebusque caducis,
Corporeaeque nimis vita haec obnoxia moli
Insurgat contra normam rationis honestae,
Atque eius victrix praeclara molimina frangit.
Qui vitant igitur iam concessos Hymenaeos,
Ni mensaethereo potiatur numine caeli,
His furiale malum Sathanae fraudesque malignas
Effugere haud facile est flammati pectoris aestu.
Nam veluti stimulante fame Leo feruidus irâ
Ore immane fremens; et saevis dentibus asper
Insidies pecori tendit stabula omnia circum:
Sie scelerum sator ante alios immanior omnes,
Quem tesra invidia stimalis divexit acerbis,


page 462, image: delb0462

Nunc hos, nunc illos aditus pettentat, in omnes
Se versans partes, alto ut ne fraudet olympo,
Et secum miseros Acherontis ducat ad undas,
Et pigeat quenquam, ne diri fraude Draconis
Illecebrisque malis, turpi fallatur amore,
Quos Deus ipse suo toties sermone probavit,
Legitimos thalamos, re sic poscente, subire?
Quin eriam quo nos Christus complexus amqure est
Cum scelerum lue foedates, et regis Auerni
Insidiis coptos, sortem miseratus iniquam
Tartareo eripuit regno, Stygiaque palude,
Atque sua nostram pensavit morte salutem:
Huius iura tori Paulus caelestibus ingens
Viribus, exemplum esse monet, cum mutua sponsus
Dilectâ in sponsâ flam marum incendia sentit.
Sed tamen ut stabili iungantur pectota vinclo
Coniugiumque bonis avibus, cursuqe secundo
Firmetur, precibus summis, a patre petendum est,
Numine ut ipse suo praesens dignetur adesse.
Nam gemmas, aurum, fecundaque frugious arua
Structaque magnificis operosa palatia tectis
Divitibus linquunt sublati morte parentes:
Ast bona caelesti contingit munere conianx.
Talem igitur tibi quod nulli pietate secundo
Egregiaque fide ac studio sua iussa colenti,
Uxorem dedit ardentis fabriator olympi,
Qui sibi fidentes nullo unquam deserit aevo:
Docte Chythraee, ti bi gratamur pecteretoto.
Fama etenim nostras nuper pervenit ad oras
Egregra formâ si mtil et florentibus annis
Margarin esse tibi sociali foedere iunctam.
Quae ceu stella nitet facie, quam nocte serena
Erigone claro candescens lumine, dextra
Consp cuam monstrat multâ cum luce videndam,
Quam celebret clarum gentis cognomen avitae.


page 463

Virtutesque domus, priscaeque Encemia stirpis.
Et enitor primos inter Laurentius urbis
Vir pius et magna doctrinae laude celebris,
Eximio in summo praelucet honore senatu.
Quid referam, in cunctis quae sit solertia rebus,
Quas curare domi matronas aexigit usus.
Accedunt mores placidi, et reverentis cari
Coniugis, et pulchrae quod consova ptctora formae
Plena pudicitiae, lucetque modestra nulru,
Praecipue divina illi super omnia cordiest
Relligio, cultusque Dei, pletas que verenda.
Felix ô david, taedaque beate iugali,
Quem tali rerum moderator dirat honore,
Ut to honoratis virtutum dotibns aucta
Perpetucs virgo tibi consocietur in annos.
Nec minus his thalamis felix es tu quoque virgo
Namque tibi summo devinctus amore maritus
Tanta suo ingenio praeclare nomina laudis
Et virture decus, primaevo in flore iuventae
Protulit, ut docti sanctas ob pectoris artes
Innus in egregiis Albertus strenuus armis,
Antiqua validi nigrum caput aegide tauri
Cornibus auratis gestans insignia avorum,
Cimbrorum veteri regem de stirpe creatus,
Traxerit Arctoae vestram telluris ad urbem:
Hic ubi cum magno Musarum sacra senatu
Instaurat, clarisque scholam doctoribus auget,
Atque bonas magnis illustrat sumtibus artes,
Et veterem priscae renovatpietat is honorem:
Aeterno dignus celebrari nomine princeps.
Hîc igitur patris aetherei praecepta sonantem,
Et pia sanctorum reserantem oracula vatum,
Iustitiamque homin um reparatam sanguine Christi,
Miratur pubes doctis sacrata Camenis,
Ad vestras aliis procul e regionibus oras,


page 464, image: delb0464

Adventans celebri doctorum percita famâ.
Scilicet hanc virtus laudem et doctrina meretur,
Quod superest igitur votis ardentibus oro,
Utqui cuncta suo moderatur numine solus,
Mortalique piis vitae solatia praestat:
Is vostran quille castae moderamine vitae,
Unanimes aevum placide tueatur in omne,
Atque piâ laetos faciat vos prole parentes:
Perpetuoque domus procuret commoda vestrae.
Et post Nestoreosannos, seramque senectam
Sidereos inter proceres, animas que beatas
In nitidam sedem stellantis ponat olympi
Pacis ubi domus est, requiesubi certa la orum.

Epithalamium Arnoldi Obsopaei et Euae Reginae.

VEnerat Arctoi procul ad convivia mundi
Qua Nicer quaque immenso fluit agmine Rhenus,
Etiuxta scopulos attoliit Silva nivosos
Martia, et aerias ex imo prospicit Alpes,
Exiguus puer ille Deus, qui patre creatus,
Aechere per totas late domat omnia terras.
Utque erat armatus pharetrâ et fulgente sagittâ,
Fixerat alternis iuvenum duo pectora telis,
Mutuaque amborum motis praecordia flammis,
Ipse pedem referens magno compleverat aestu.
Horum iam pridem summos erat alter honores,
Doctrinâ et studio solidae virtutis adeptus:
Iamque Palatinâ residens sublimis in aulâ
Consilia, et casus rerum, eventusque notabat,
Altera de veteri Regis cognomine, stirpe,
Edita patre fuit, prisco qui rure Nemetum:
Publica Teutonicis dictavit iura colonis,
Ipsa animo, et pulchris morum virtutibus aucta,
Ante alias alias magno formae excellebat honore:
Iamque adeo summis ardebant viribus ambo.
Molliaque aetatis languentes pectora flammis,


page 465

Alter in alterius contabescebat amore,
Non secus ac nimo si quando gramina sole,
Tabidus arentes urit cum Sirius agros,
Demittunt capital, et siccis moriuntur in herbis:
Cum pater omnipotens, cui nota pericula rerum,
Qui mileros hominum casus, variosque, labores
Cernit, et humanae dispensat tempora vitae
Illorum longos tandem miseratus amores,
Ambos legitimi sociavit foedere lecti.
Ergo has ut praesens firmaret numine taedas,
Et faciles animos solido vinciret amore,
Imperio Divae, placidos quae pascit amores,
Nectaris aethereo Cypri per rura liquore,
Coniugii praeses croco velatus amictu,
Vestitusque genas tenerâ lanuginis umbrâ.
Quo sine fas non est socialia foedera lecti
Appetere, aut thalami primas attollere taedas,
Telluris linquens Hymenaeus amabilis oras,
Qua Paphos alta iacet, qua celso colle Cythera,
Hîc ubi perpetui patet in dulgentia veris,
Perpetuo viridisepti stant gramine campi,
Parataque multiplices fundunt gemmantia flores,
Narcissum et violas, germentque virentis Anethi,
Lilia, Chrysocomen, casiamque crocumque rubentem,
Lenta ubi praestanti frondescunt vimina costo,
Arboreique vomunt stillantia balsama rami,
Et liquidas Myrrliae lacrimas, et thuris odores:
Protinus ad nitidae contendit Phocidos arua,
Mons ubi Parnassus, gemino qui vertice surgit,
Castalii laticesque et dHyantea Aganippe,
Fonsque Medusaeus, quem praepetis ungula rupit,
Huic sese consites blandae iunxere sorores
Nudae humero, nudis diffusâ veste papillis.
Aglaia, Euphrosine et nitidos resoluta carillos,
Sive ca pasithea est, sive est dicenda Thalia.


page 466, image: delb0466

Quae secum pulchrae centum ad connubia sponsae
Dona ferunt, laetos Pantheae mercis honores,
Et Casiam, atque alias intextas floribus herbas
Collectas Veneris prato, variosque liquotes
Ambrosiam, Stactenque et amoeni balsama succi,
Quos scisso Idalius desudat vulnere cortex.
Ergo ubi Gorgonii tetigêre cacumina montis,
Et ventum ad sedes viridanti gramine pictas,
Quâ manant subitis factae pedis ictibus undae,
Ecce vident suavi modulantes carm,ina voce,
Hinc atque hinc passim patulâ resi dere sub umbrâ
Intentas operi Musas, certoque labori.
Harum pars Platani recubans sub tegmine lato
Serta auro intertexta parant gemmaque rigenti:
Pars ad glandiferae frondentia brachia faig,
Arguto tenues percurrunt pectine telas:
Ast aliae fusae, virides ubi plurima ripas
Alluit, et dulces resonans ciet unda susurros
Purpureis mtra depingunt arte tapetis,
Clara vetustorum facta et monumenta virorum.
Aggreditur propius, cui sunt sponsalia curae
Festus Hymen, talique Deas sermone sorores,
Affatur: numquam ne bicornis frondea montis
Vos luga linquetis? numquam Phorcinidas undas
Linquetis, fontesque Heliconidos dHippocrenes?
Dicite, quid ruri vos cultos pangere versus,
Quid resonare iuvat, cantus: Istisque morari
Sedibus accinctas textricum pectora ritus
Iamne piget Rheni, iam vobis flumina Nicii
Sordent, vitiferi et notissima moenia tractus?
Aut nondum vestra rumor peru enit ad autes,
Insignem virtute virum, famoque ceietrem
Doctrinaequi saepe sacra suo valle liquores
Hausit Castalios, riguos et Phocidos amnes,
Araoldum vinclo sibi conionxisse iugali,


page 467

Clutoris clara vestri propagine natam
Moribus eximiis Euam, formaque decenti.
Quae sua de Regis ducit cognomina voce?
Quara hodie cum prima thorisit iura daturus,
Cur offerre nova cessatis munera sponsae?
Huc igitur mox ferte pedes, huc protenus omnes
Veloci mecum Musae contendite gressus.
Ad gelidos flatus proius, Zephyrumque tepentem,
Quâ sacer invehitur spatioso flumine Rhenus,
Quaque minor prono descendens tramite Nicer
Liberiora vagi cursu petit aequora campi,
Nec procul inde suo miscetur gurgite Rheno,
Hic ubi conspicitur felici regia cultu
Prisca Palatino generis desanguine sedes
Incylta, et umbroso incet Heidelberga recessu
Artibus ingenuis Phoebo, vobisque dicata.
Ut meritum sponso tandem plaestemus honerem,
Muneribusque datis; nostros testemur amores.
Dixerat, at brevibus codntrâ mox talia verbis,
Calliopecxcepir,doctarium prima fortorum,
Ipsa refers, meritoq probas rbemque locumque.
Ac fuit ante alias nobis gratissima sedes,
Quae de Myrtilli fertur sua nomina baccis
Accepisse iacens Nicri flavendis ad undas.
Namque erat Aonii longe cupidissima fontis,
Assiduo et nostras serris halantibus aras
Ornabat, studiis docttinae dedita rectis.
Hic domus, hic requies, hiclaeto rempla nitore,
Hic erat hospitium nobis, Phoeboque comato.
Nec minus ad nicri placuit considere ripas.
Quam Pernesse tuis errare ad flumina campis.
Dum faciles rectis spirabant artibus aurae,
Iupiter et laetas servabat numine Musas:
Quamquam etiam istus video nova lumina secli.
Et melior nostris fulget spes addita rebus.


page 468, image: delb0468

Ac si certa fides, si stat non irrita fatis
Si quid habent veri ductores carmina nostri,
Non procul illius lucis reor affore tempus.
Quo nos pesttferae feruatâ a cladae ruinae
Amissum revocare decus, veteremque nitorem,
Possimus, meritumque sacris repetamus honorem.
Namque Palatini multos modo Curia nuttit
Praestantes pietate viros, nobisque faventes,
Qui veterem cupiunt nobis renovare decorem.
Praecipue ante alios summae fastigia sedis
Qui tenet: et stabili moderatur iure senatum,
Consilio pollens, excellens aibiteraqui,
Cui clarum est celebri Christi de nomine nomen,
Cognomenque Probi pietas, virtusque dederunt.
Qui quoniam iuvenis nost 10 versitus in antto
Fonte Medusaeo large sua proluit ora,
Nunc summo nostrûm studio defendit honorem,
Cui quoniam firmo nexu non segnis adhaeret,
Et iuvat exulibus sedem instaurare priorem.
Anoios inter non infima gloria vates
Arnoldus rectiqu renax et amator honesti.
Quem sibi coniugio, et taedâ sociasse iugali,
Fama modo haud dubiis agitata per aera pennis
Rettulit adveniens, Eram, probitate puellam
Et genere in signem, natam quo prisca Nemetum
Moenia piscoso praeterfluit agmine Rhenus,
Vix cquidem dicam quanta haec solatia nobis,
Quantave sint animis curae haec nova gaudia nostris.
Nec nos blanditiae nemorum rurisque voluptas,
Nec vitium, aut mentis stupor, aut ingrata voluntas
Detinuit, sed erant nostri nova munera sponsae
Cultoris studio, cureque paranda fideli.
Verum age ne pompae nos gandia tanta moremur,
Quae tam patta breni nobis suut tempore sponsae,
Ut decet indutae, tecum iam dona feremus.


page 469

Talia respondcns breviter cum dicta dedisset
Calliope: mox diffuso sine lege capillos
Colligit, et morsu numerosi dentis eburno
Effingit varios certo discrimine nexus.
Iamque simul niveis indutae vestibus omnes
Pierides, nudis mediâ plus parte lacertis
Albaque puniceis evinctae crura cothurnis:
Et textis hederâ redimite tempora sertis,
Phocica linquentes arua, et Cadmeid arces
Munera portabeant manuum figmenta suarum,
Cyniphio ex auro Clio, gemmisque coronas,
Cingula Melpomene fuluis radiantia bullis,
Uranie gravibus gemmata monilia baccis,
Euterpe Tyriosaturatam murice pallam,
Lutea virgineos volantia fia mina vultus
Terpsichore: niveo peplum candore Thalia:
Purpureo tinctam Polyhymnia cyclada succo:
Egregiis Erato variata aulea figuris,
Et circumpictum viridi velam en acantho.
Ast tibi quae quondam sunt condita carmina Phoebe,
Calliope, auratamque chelyn citaramque bicornem.
Hic iter ingressi, casti Deus auctor amoris,
Et Mulae, et triplices nexae per mutua Divae,
Quâ tellus, quaque unda patet, vestigia carpunt.
Et thalamum laetae properant contingere sponsae.
Nec mora, nec requies, donec per longa viarum
Deveniunt gressu, qua laeto gurgite Nicer,
Vitiferos colles fecundis segregat aruis.
Atque hos Nimpharum sequitur comitatus euntes,
Undique quas laetis sustentant flumina ripis,
Hin Savus, hinc ister hinc cursibus impiger Oenus
Nec non et vitrei blando quas murmure fontes,
Quasaque fovent passim nemeroso vertice colles
Teurona Pannoniis distant quibus arua colonis.
Omnes hae solito Musas venerantur honore,


page 470, image: delb0470

Quaque pedes referunt, aut qua vestigia tendunt
Purpurea spargunt violas, herbasque virentes.
Iamque Patatini turrita palatia sedis
Cernehant, liquido stantes in margine Nicri,
Cum procul adverso refonantia tympana caelo,
Argutaeque lyrae pulfum, cytharamque sonoram,
Et iuvenum plausus, et verba precantia matrum,
Auribus excipiunt vicinae e moenibus urbis.
Nec minus interea celeres in gurgite cursus
Sistentem, et placido stringentem murmure ripas
Conspiciunt Nicrum, festosque in flumina lusus.
Nicrigenas udis Nymphas agitare capillis,
Plaudentesque suae pariter fe iungere turmae.
Ut ventum est nitido fulgentia ad atria cultu,
Omnia regali cernuntur splendida gaza.
Obducti myrto postes, hederaque virenti
Et croceo circum paries velamine splendet.
Sidoniaeque solo sternuntur vellern lanae.
Ast ubi longevae matres, teneraeque puellae
Circumstant rutilo stagrantem lumine sponsam,
Et sponso assistunt, iuvenumque virumque cateruae
Omnia collucent auro. gemmisque refulgent:
Quo post quam pervenit Hymen, sanctaeque sorores,
Et dextram tetigere viri, dextramque puellae,
Principio colathis fragrantes veris honores
Balsamaq effunde nt toto redolentia tecto,
Quîs permulsa domus iucundo risit odore.
Mox ea promentes quae secum quoque tulere,
In gremium mittuntlaetae sua munera sponsae,
Cinculaque et pictas auti sub tegmine vestes,
Cemmatamque coronam et densa monila baccis,
Tum superis charum et magnis virtutibus auctum
Calliope Arnoldum, Musarum maxima, vultu
Laetifico aspiciens, his vocibus ora resoluit:
Chate decus nostrum iuvenis, gratissime caelo,


page 471

Quem quondam superas mater generavit in auras,
Cum Ionis in summo flagraret cardine stella,
Et Venns, et nieido surgens Cyllenius astro
Aspexit primos radiis fulgentibus ortus:
Hin nostros latieces prine aesub store iuventae,
Cum Clarii fontis sormosa vireta subires.
Hausisti, vitidi redimitus tempora lauro,
Unda tuam tanto firmasti munere mentem,
Ut te aqui, rectique modum, legumque tenorem
Flectere non odium cogat, nec gratia vincat.
Quod tibi perpetuum pariet per saecula nomen.
Sidere tu fausto subiisti clara Nemetum
Moenia, cum subito castae perfusus amore
Virginis, illam ardens animo interiore secares.
Quam probitas, et forma decens, moresque pudici
Divite prae reliquis commendant dote puellis.
Quam quonian firmo casti tibi foedere lecti
Iungere collibuit; toto tibi pectore grator.
Utque Ioni haec certi thalami decreat probantur,
Et placet haec sociae con conrs coniunctio vitae,
Sic precor incolumes longum vivatis in aevum,
Muruaque unanimi peragatis tempora lecto,
Nec maledissiliant quocumque ea pectora motu,
Quae Deus et melior socia vit amore Cupido,
Sic vos fara iuvent, sic vitam fata secundent,
Sic ait, et retro vest gia facta relegir;
At parte ex alia festivo gratia vulta
Huphrosine, sponsam teneris amplexa lacertis,
Sermonem Musae tali eum voce secura est.
Ovirgo praeclara venust s dotibus ancta,
Cin sese tot dona, tot explicuere Deorum
Munera, virtutes, praestantis gratia formae,
Divitiae. genus, et stirpis veneranda propago,
Quis tua nunc merita celebret praeconia laude?
Aut quae lingua satis formae tot dona decorae


page 472, image: delb0472

Commemoret? non labra rosae, non lumina flammae,
Non crines aurum superat non bractia cigni.
Ac veluti pleno cûm lucet Cynthia vultu,
Aut alto rapidos tollens a gutgitocurrus
Candida procedit roseis aurora capillis,
Aut tepidum pulso mulcet cum frigore caelum,
Albaque purpureis depingit floribus arua:
Sic alias inter fulges candore puellas,
Et formosa tui vincis decora omnia coetus.
O digno sociata viro, pulcherrima virgo,
Cuius pura fides, probitas, industria folers,
Ingenii dotes, et sancti pectorisartes
Ieque tuumque ferent ad lucida sidera nomen.
Tu modo fac placido cndentia brachia nexu
Illius inicias collo, et grata ocula figas.
Sic vos futa iuvent, sic vitam fata secundant.
Excipit hanc tandem fulgenti taedifer ore,
Atque his amborum sancit connubia dictis.
Eia agite, optatos cupidis coviungite amores
Pectoribus, firmoque tenere iugalia nexu
Vincula coniugii, communi vinite lecto
Concordes, eadem sit mens eademque voluntas:
Hoc etenim nullo laxatur tempore foedus,
Mutuaque hae sacri ius taedae vindula stringent,
Seu Sol in liquidas pronus ruat aequoris undas,
Seu repetat nostras roseo sub lumine terras.
Quare age, chare tuis sponsam coniunge lacertis
Sponse nonique animo thalami cape gaudia laeto.
Tuque tuas deterge genas, quid lumina saevis
Corrumpis lachrimis? aut aversare maritum?
Ne moveas duras infensis unguibus iras.
Neve diu optatis subducas colla lacertis
Sed placidis complecte sinu, gremioque maritum,
Qui tua nunc oculis spectat flagrantibus ora,
Illo virgineum ponas cupiente pudorem,


page 473

Primitiisque sinas laetum gaudere iuventae.
Sic uterus crescat, sic pulchra prole parentem
Te faciat lovis alma soror, sic numine dextro
Vos recreet solita ludens Arnoldulus aula
Dum pia fata siriunt, dum vitam fata ministrant,
Sic effatus abit, celsos qua semito lucus
Tendit in Idalios, ac laetos Phocidis amnes,
Et gelidos fontes Charites Musaeque revisunt.

In nuptias, Georgii Volsii, et Margaritae Dimaridis,

UT strepitus fremitusque hominum, cytharaeque sonorae,
Argutique sonus litui; stridorque monauli,
Personat omne nemus, mentisque cacumina pulsat
Saxea, quem vario redd bant atria plausu:
Actutum Oresdes, montis iuga celsa colentes,
Et Dtyides, digitis ducentes filia supinis
Obstupuêre, sed ante alias Theroque Drymeque
Tali commotae sonitu, mox sede relictâ
Et fasis positis, currunt ad flumina Nicri.
Vix iam contigerant viridantes gramine ripas,
Cum passim nitidis gemmis auroque coruscae
Naiades, ovantes ad amoena vireta ruebant,
Undique qua Nicri patris circumsluit unda:
Non secus ac siccam ad terram cum gurgite ab alto
Hinc atque hinc glomerantur aves, ubifrigida ventis
Tempestas instat. pelagoque impendet aprico;
Quae suum ad summum studiose munus adornat,
Pars teneris florum digitis populatur honorem,
Pars nectit flavos redimentia serta capillos,
At flava Torymone, Panopaeaque Cymodoceque,
Caesariem visae per candida colla fluentem,
Puniceoque sinu Kantho, niveisque lacertis
Spio, depictas auri subtegmine vestes
Aera mulcentes concinnâ voce, placabant,
Hîc Thero (mirantur enim non gaudia coetus)


page 474, image: delb0474

Quid, rogat, ô charae quae flumina rauca sorores
Servatis, tantus quid sigpet in urbe tumultus?
Quidque velit gelidis vester concursus in undis,
Dicite, vobiscum ut simul exsultemus; At illae
Advenisse docent tempus que virgo venusta
Dimaris, antiquo Nemetum de stem mate nata,
Cui pretiosa dedit notum gemma Unio nomen,
Digna Polo virgo, supremo digna Deorum
Coniugrio, Vobl flammis incensa Georgl,
Moribus egregii lunenis formaque, sideque,
Connubii firmum foedus, pactosque hymenaeos
Exercere velit, placito et se iungete lecto.
Haec voli cognorunt nuptâ de virgine dicta
Oreades tacitum pertentant gaudia pectus.
Nec mora, praemittit cella ad fastigia montis
Thero Drymen, reliquis ferat hae sponsalia Nymphis,
Atque vocet comptas laetum ad Paeana canendum:
Munera praeterea, mananm figmerta suarium,
Ferreiubet, niveo peplum candore refu gens:
Et variis pallam signis auroque rigentem:
Et circum pictum viridi velamen acanto:
Aeriasque super textas aulaea copresios.
Tum simulac reliquae summo de vertice montis
Oreades venêre, ostro gemnisque superbae,
Arte saboratas vestes, sua dona ferentes,
Continuo cunctae redimite rempota sertis
(Naiades et Dryadessimul Oreadesque soreres)
Ad sponae aelerem moverunt atria gressum.
Magrisico cernunr instructa palatia sum tu,
Iamque corruscantis superarunt limina porrae,
Cum domus interior lato splen dore refulget,
Aulaeisque nitent circum penetralia pictis;
In queîs virtutes antiquâ ab orgine mundi,
Clarorum mirâ variatas arte virorum
Mirantur cupide spectando Numina sacra.


page 475

Ast ubi fulcra toris collucent aurea culiis,
Irechumera ehic sponsam mares teneraeque puellae
Stipant quae, velnti radianti Cynthia vuitu
Vincit longe alias stellas, quando orbe recurrit
Pleno sic alias formâ supereminet omnes.
Parte aliâ, sponsi, iun enumque virûmque cohortes
Optato assistunt lateri, queîs plurima cicrum
Tempora circum dant flanentes seta capillos,
Volsius ante alios forma pulcherrimus omnes,
Sydexeis oculis latum spargebat honorem,
His mixtisytharâ dulci fid besque canoris,
Cantant Amphion, atque Orpheas, carmine clari,
Pulsintes blando Phoebeos pectine neruos,
His coetum visis adeunt ambosque salutant,
Inque sinum sponsae pulchrae sua munera portant.
Talia post clarâ fuderunt carmine voce.
Sidere quod fausto socialis foedera lecti
Iunxistis, roto gratamur pectore vobis,
Nam Iovis hoc opus est, ipsi sunt foedera curae,
Certa tori cafti, thalamique statuta iugalis,
Iuppiter haec sanxit focsae commercia vitae,
Cum primâ nitidum fabricasset origine mundum
Vivite concordi felices vivite lecto.
Hinc placet haec ipsi castae coniunctio vitae,
Quae facit humanae maneant ut semina gentis:
At foedi graviter flaminas condemnat amoris,
Maec necis, haec caedis, multorum haec causa malorum
Labes sola fuit, tantum nectela, nec hostes,
Urbisu unquam obsunt, quantum haec infanda voluptas:
Vivite concordi felices vivite lecto.
Felix ô. Volsi, taedâ que beate iugali,
Cum stabili vin clo longe pulcherrima virgo
Iungitur, atque aevum soli tibi in omne dicatur,
Quae veluti saevae fugiunt ut tempora brumae
Floriferoque sinum terra ver gramine pandit;


page 476, image: delb0476

Sic superat formosa sui decora omnia coetus,
Vivite concordi felices vivite lecto.
Haec tam clara tuae dotes tibi vincla dederunt.
Nomina non tantum gentis virtute potentis,
Arque opibus, nec avus bellis et ace verendus.
Necqui sana tbae tenuêre iugalia gentis
Eloquo reffines clati, iurisque periti,
Sed magis ingenii et divinae pectoris artes,
Vivite concordi felices vivite lecto.
O decus eximium, praeclari inclita donis,
Ptogenies Nemetum praestantis in urbe parentis,
Quique fuit lumengrandevi insigne senatus,
Felix, ô nimium felix, quam soluere zonâ
Volsius exoptat, quo non formosior alter
Moribus atque prior, sacrisue frequentior aris:
Vivite concordi felices vivite lecto.
Est tibi piaestânti doctinâ atque arte Mylaeus
Affinis, liqeidas qui hausit Photcynidos undas,
Cuique dedit docto modulari car mine plecto
Phoebus, Castaliae caepit cum visecerura:
Illius auxilio sponsus praeclara Thaliae.
Sacra colet melius, quamvis satis ante colebat:
Viulte concodi felices vivite lecto.
Vos Pater aethereus iunxit, vos foedus inire
Impulit atque pari devinxt pectora amore,
Numina non igitur gravibus vos sancta periclis
Iactabunt, neque vos funestis casibus actos,
Fata ttahent, at iam tranquillam ducer vitam,
Elysliique dabunt tandem laeta arua tenere?
Vivite concordi felices vivite lecto,
Quare agite optatos cupidis coniungite amores,
Pectoribus, firmoque tenete iugalia nexu
Vincula, coniugii communi vivite lecto
Concordes, eadem sit mens, eademque voluntas:
Sic superisemper connubia vestra fovebunt,


page 477

Perpetuoc, domus curabunt commoda vestae:
Vivite concordi felices vivite lecto.
Quod superest pulchrâ faciat vos prole patentes
Sancta Iovis coniux, cui clari sidera caeli.
Lucida, nascenti tribuent bona cuncta suorum,
Candida post decimum quam Luna peregerit orbem
Lusibus ut recreet vos, et fastidia pellat
Pectora cum quodam perculsa dolore tumebunt.