March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

NATHANIS CHYTRAEI PALATINI.


[Gap desc: text available in CAMENA editions except the following]


page 337

Mundus liber Dei.

QUid nisi nocte dieque patens liber aureus, intus
Atque extra, circumque ostro gemmisque refulgens
Est fabrica haec ingens mundi alto a cardine caeli
Imum usque ad centrum a in quo mox absque arte legndi,
Scribendique usu, doctis vel doctior ipsis
Discere quottidie quamplurima possit. in illo
Nam libro ingenti nulla est nota, littera nulla,
Pagina nulla etiam plane, minimusue character,
Contineat qui non opus aut daedalma venustum,
Quod queat egregii doctoris munere fungi,
Mente licet, linguaque carens, surdumque silensque.
Ipsam etiam Suadam haec nam sape silentla vincunt


page 338, image: delb0338

Eloquii splendore sui, nisi coecus et amens
Destituare oculis fidei, rebusque creatis
Intendens mirabundus, consurgere ad ipsum
Mente creatorem nequeas. quod qui nequit; in se
Ipso convictus, non excusandus aberrat
A vero vivoque Deo, verque salute.

Mundus Templum Dei.

QUidnam hic est mundus? templum regale Iehovae
Fornice sidereo ornatum. cum nasceris ergo
In mundum hunc, simul ingrederis tam nobile templum.
Quisquis es hic igitur Dominum ut constanter adores,
Laudibus et celebres, tibi sit cura unica, vitae
Principio a primo supremi ad funeris horam.
Nil aliud templum hoc augustum et grande requirit.

Mundus Adami nondum ereati hospitium instructissimum.

NOndum factus erat terrai cultor Adamus,
Cum sudo in caeli ardebat sol aureus orbe.
Aera repebant volucres: animalia silvas:
Arborei fetus ramos: vaceinia vepres:
Aequoreos fluctus amnesque et flumina pisces.
Hospitium incoleret vacuum ne pauper Adamus
Coniuge cum natisque suis, curante Iehova.
Qui cum pro nondum factis vivisque paterne
Sollicitus iam tum fuerit; quanto ille favore
Iam factos complectetur, vuosque fovebit
Nos miseros, quibus est sexcentis insuper arcte
Obstrictus quoque promissis. quid plura requiris?

Vera gaudia sunt caelestia.

NIl hic sincerum est: non gaudia vera: dolore
Laetitiam sine quis vidit? pacemque vacantem
Discidio? solidam quisnam absque timore quietem?
Quis sanum sine morbo omni? lucemque tenebris
Quis sine cognovit? quisnam panem absque labore?
Aut potum sibi secluso sudore paravit?


page 339

Cui risus tristi sine fletu contigit unquam?
Scilicet e scatebris summorum et fonte leporum
Surgit acerbi aliquid. terrae inter sidera flores
Spina micat pulchri pulchro sub cortice mali
Vermiculus latitat. viridi latet anguis in antro.
Tristia sic maestam media inter gaudia mentem
Exstimulant. tu si sapias modo, gaudia quaere
Mature sincera magis, solideque beata:
Quae caelum, non terra, dabit mala gaudia cuius
In fumos abeunt, curis post terga relictis
Continuis, quae cor miserum crucia tibus angunt.
Quorum expers caelum est: ubi gaudia vera piisque
Supra vota fluent plane omnibus omnia, quisnam
Vir pius illorum pauperrimus esse, sed horum
Non optet longe ditissimus esse bonorum?

Providentia divina.

COruorum pro pullicie, taurque terente
Grana, Deus si sollicitus recte omnia curat,
Numne hominem non curabit, quem singula propter
Condita sunt toto vivuntque animalia mundo?
Quod si homines omnes curat; sua pabula cuivis
Si praebet, vestesque suas, agrosque, domumque,
Impius, atque hostis quamvis sit saepe Iehovae:
Quam curam geret illorum, quos foedere firmo
Natorum in numerum patrio suscepit amore?
Quique ipsum reverenter amant et honore decenti
Afficiunt, precibusque suis votisque fatigant
Rebus in adversis pariter, pariterque secundis,
Fidentes uni huic patri constanter. amorem
O superantem omnes orbis totius amores!
O curam superantem omnes me iudice curas!

Iuste et ordinate omma agit Deus.

HEi mihi quam coecis rapiuntur cuncta procellis
Rebus in humanis! quam nullus cernitur ordo!
Est in honore malus; premitur bonus. atra tyrannis


page 340, image: delb0340

Sceptra tenet: dudum terras Astraea reliquit:
Regnat avaritia, et dominandi insana libido:
Et pudor, et virtus nil sunt nisi nomen inanc.
Sed tu certa tamen rerum, supereme Iehova,
Frena tenes, fons iustitiae, norma unica veri
Et recti. solo tu dirigis omnia nutu.
In te uno sumus. et vita motuque potimur
Quidquid agis iustum certo, quod praecipis aequum est,
Sufficit una mihi tua culpae ignara voluntas.
Omnibus haec causis, cunctis rationibus una
Est potior mihi. nam quae non satis assequor, illa
Suspicio admirans, et pronus adoro, reveles
Illa quoad doceasque tuos, quando altera vita
Labe carens aderit, nec non fatale tribunal
Non ulli declinandum, iustusque bonusque
Interea mihi, quidquid agas, tuaque aequa voluntas
Semper erit: lausque ista tibi sine fine manebit,
Conturbent furiae licet omnem funditus orbem.

Deus benefaciens aut puniens est supra naturae ordinem.

GRandinis et pluviae ignara est Aegyptia tellus,
Unde igitur grando quasi saxea, quando nocentes
Perplacuit punire Deo? dubio procul inde
Unde suis Man dulce dedit per inhospita tesque
Deserti ingentis. non desunt quippe Iehovae
Arma modique pios seu sustentare, malosque
Seu domuisse velit quamvis natura repugnet.
Cui Deus et Dominus rex et pater imperat unus,
Ceu placet et libet, in nostram, sine fraude, salutem,
Et simul in cladem, damna interitumque malorum.

Caelum.

TE praeter quod cuncta tegis revolubile caelum
Salue clara domus stellarum, et solis amoeni
Grande morae impatiens, atque orbe decemplice notum.
Mundi iter et via totius: tu mensis et anni


page 341

Horarumque parens, aestivarumque dierum es
Atque hibernarum spacio tu semper in uno
Degis et aeterni cursus vertigine vincis
Alas ventorum, et volunrem levitate sagittam.
Quem gyrum nemo assequitur comprendere nemo
Sat ptis est, tua praeterquam pia filia docti
Mens homnis, radio et numeris armata nec ipsa
Hac in parte tamen tenebrarum ignara suarum
Tu sinite in finitum tu mortis es experis,
Expers dissidii, languoris, et incrementi
Ullius, aut decrementi. tibi mille sonores,
Mille chori choreaeque placent tu semper ubique
Et simile es remanesque tui, totum in super in te es
Clarum pellucens, sublime, rotatile, signis
Distinctum innumeris, claudens in se omnia magno
Circuitu, ipsum expers metae. sedesque thronusque
Principis aeterni qui te, qui cuncta creavit,
Conservatque potens intra atque extra omnia solus.

Lux.

Obona lux ô dulce iubar fax publica mundi,
O lampas caeli, salue ô lux aurea, salue
De pultrix noctis, luctus, trepidique timoris.
Mater Aletheae victrix formido latronum
Et furum iusta ô quam bella et pulchra refulges!
Quam sine te nil sunt toto pulchra omnia mundo!

Stellae e tenebris emicantes.

UT tenebrae, quamvis densae horrendaeque figuram
Terrenis adimant rebus, vivumque colorem.
Vergiliis tamen, et stellis queiscumque minutis
Non adimunt lucem fa culae non clara pusillae
Lumina non tenerae rutilantia lumina flammae
Scintillis minimis: imo quo densior umbra est
Horrificae noctis; tanto fulgentius ignes
Stellarum faculaeque micant. Sic nobile lumen
Dulcis Alctheae, fidei sic flam mula vinci


page 342, image: delb0342

Nescia Christiadum tenebras micat inter opacas,
A nullis Satanae flabris, mortisque tenebris,
Non etiam insidiis, non vi, non fraude dolisque
Antichriste tuis, dirave tyrannide regum
Exstinguenda unquam micat haec, semperque micabit.
Viscera vel stygio rumpantur ut ima leoni:
Atque inter vulpes, onagros, faevosque dracones,
Inque ipso Satanae mundique furore triumphat.

Nox.

UT mage conspicuus tibi fiat candor oloris;
Adiungatur ei coruus. quo pulchrior alma
Lux siet adiuncta huic nox est nigrantibus alis,
Constituente Deo, sic ut nox ordine lucem;
Lux noctem serie numquam fallente sequatur.
Quod radiis solis sicatum est luce diurna,
Temperat id subiens nox humida nocte labores
Et curae cessant hominum, mussantque silentque
Omnia. et optato requiescunt cuncta sopore.
O bona nox, ô grata quies nocturan, quid oro
Te sine vita esset nisi carnificina gehennae,
Et labor assiduus, miserandaque mortis imago,
Excrucians pari er fessas cum corpore mentes?
O nox tu personam aufers fictumque colorem,
Quo sese osten dat simulatio luce diruan.
Purpureis siquidem agricolam tu regibus, Irum
Tu Croeso aut Crasso. Thersitae Nirca, servum
Tu domino, uxori famulam, doctoque magistro
Discipulum exaequas nigrae tu tegmine pallae
Omnia quando tegis, penetrat qui viscera terrae
Auro inhians fossor placidae dat membra quieti.
Nauta agitans remos, vel tondens falcibus agros
Foeniseca, aut messor te regna tenente quiescunt.
Unica mens docti numquam satianda poetae
Doctrinae eximiae studiis, noctesque diesque.


page 343

Pervigilat velut immoriens, praenoscere caelum
Hic avida, et Musis stellas superare canoris.

Planetae.

SEptem illas caeli faculas hinc inde vagantes
Aspice, si libet observans vicibusque viisque
Diversis huc atque illuc ut snaviter errent,
Et tamen i larum motus, vestigia primi
Ad rectam sequitur caeli motoris amussim.
Hinc tibi discendum est, quamvis sua quisque sequatur
Et desideria et curas prout quemque libido
Exstimulat per saepe ipsi contraria caeli
Summo Rectori et domino, tamen esse sequendum
Quocumque illius revocat te sancta voluntas,
Nolis sive velis, tu quo trahit ille libenter
Atque hilaris sequere, ut placeat vehementius illi
Mens prompta invitis sua facta et fata relinque,

Sol.

AStrorum rex caeli oculus, lux publica mundi,
Mundi ornamentum, et currens sine fine veredus.
Luminis et vitae fons aureus atque caloris
Vivifici sol est quo nil vel pulchris usquam,
Utiliusue, aut splen didius magni inclita mundi
Machina complexa est: quo nil caruisse creatum
Est pote quando opera illius discernitur atro
A noctis nigrore dies pulcherrima visu:
Quando opera eiusdem Iuces noctisque tenebrae,
Iam longae rursumque breves, paribusue reversae
Cernuntur spaciis. hinc partes quatuor anni
Ver, aestas, autumnus, hiems, se lege sequuntur
Perpetua et simili, valde quantum libet ipsae
Dissimiles, variaque aliis in partibus oribis.
Tem pus aratori hic, piagras quo vertere glebas,
Semina quod fulcis committere, figere plantas,
Quo fructus legere, et fumo suspendere aratrum
Debeat, ostendit quis feruentem illius aestum,


page 344, image: delb0344

Quis lumen fugisse queat, radiante per orbem
Caesaric quando ille volat claudente pyropum
Conspicuus, iam Vulturno, iam proximus Austro,
Mex Boreae aut Cauro vicinior, unus et idem,
Absque mora et requie sua per vestigia quamvis
Voluatur nunc has oras, nunc protinus orbem
Antipodum invisens, quod si per signa loquentis
Elinguis sensum assequeris, caelestia cur non
Haec quoque signa notas? et quid tibi dicat in illis
Ipse Deus cupide advertis, docilique recondis
Pectore. verba oculis sunt haec subiecta, loquique
Multa licet possunt. Liber hic est aureus ille,
Naturae hic rerum codex, amplumque volumen,
Quo nullum toto invenias formosius orbe,
Sine characteres spectes pressasque figuras:
Caerula sive notes late expansae aequora chartae.
Os habet Idolum sed fari nescit; at omni hic
Ore caret, non voce liber, vox illa pererrat
Et maria et terras omnes, gentesque remotas,
Illam moilis Arabs, nudusque intelligit Indus,
Iudaeus, Graecus, Scytha barbarus, incola Thules.
Haec, quacumque solum circumfluit Amphitrite,
Auctoris maiestatem laudesque receset,
O vocem, ô toti praeconia didita mundo!

Aula et politia Solis

ER rones septem, ceu Rex pulcherrimus, inter
Sol medium tenet incedens, circumdatus aula
Principibus ducibusque suae, fidisque ministris,
Una ex parte autem Mars proximus ambulat illi
Armorum bellique potens, pro rege paratus,
Si sit opus, ferro decernere. Martius illi
Est rubor, eque oculis micat igneus ardor acutis,
Parte Hermes alia incedit, metuitque videri,
Consilio et sermone valens Orator, et aulae
Legatus quasi sidereae Venus aurea regem


page 345

Aut praeit aut sequitur, si lux reditura propinquet
Lucifer: aut redeant si sole abeunte tenebrae,
Noctifer: et sic nominibus celebrata duobus,
Sed Venus una tamen socia est cui candida Luna
Virginco saepe et faciem suffusa rubore,
Ancillae hae veluti geminae, hospitiique ministra
Sidereo dant regi operam, procul excurrendo
Haec equidem, et propere redeundo; ast illa manendo,
Curandoque domi quae regia tanta requirit.
Sanguineam Martis vicinus Iuppiter iram
Temperie optata bonitatis mitigat. instat
Desuper huic meditabundus, tardusque remisso
Incessu, canusque comas, gelidusque senecta
Saturnus satur annorum raroque daturus
Consilium regi, nisi forte negotia poscant
Ardua et ardori non committenda iuventae,
Hos acies circum innumerae, innumeraeque phalanges
Stellarum astrorumque simul magnae atque minores
Ordine quaeque suo circumstant, iussa lubentes
Accipere et facere, et regi seruire paratae
Tam pulchro, tam conspicuo, tam lucecorusco,
Complentique suo caelum terramquc nitore,
O aula! ô magni fulgens respublica caeli!
Ad quam collatae nil sunt nisi pulus et umbrae
Regum aulae terrenorum, pompaeque fugaces.
Quod cum ita sit, maior quanto et mage mira Iehovae
Qui stellarum opifex, et solis conditor audit,
Gloria, maiestas, et lux aeterna futura est,
Angelicas inter fulgentes luce cohortes,
Sperata in caeli patria, aeternisque piorum
Deliciis? quas nec oculo, nec aure, nec ullo
Humano hic licitum est cuiquam comprendere sensu.
Has ad delicias quis non moribundus anhelet?
Infidi satur hospitii, oblitusque dolorum,
Quos morib, mortisque metus morientibus affert.


page 346, image: delb0346

Luna.

QUid ventose tuis opibus famaque superbis?
Quid iactas dona ingenii, linguaeve disertae?
Aspice formosam diversa luce sororem
Fulgentis Poebi, proprii quae luminis expers
Fraterno splendore micat, quo cassa, tenebris
Induitur sic tu dives formofe, diserte,
Quidquid habes, non est proprium, sed desuper ipso
A patre spirituum cunctorum et fonte bonorum
Mutuo ut acceptum manat, pone ergo superbis
Cornua cum cristis, et contrahe vela aliena
Veste superbire est fatui, vanique Thrasonis.
Num dare qui potuit non et data tollere possit?

Corporum mundi concordia

NE sociis quidquam innideas. ne lividus esto.
Namque sine invidia inter se caelestia degunt
Corpora, non solis radiis maioribus uri
Luna solet: non terra humilis caelo invidet alto;
Ponto amnes, semper placida sed pace fruuntur.
Cur tu ergo alterius rebus macrescis opimis?

Ignis.

OMnia fert ignis, fert lucem, almumque calorem,
Dat motum, et vires animae, foetoribus obstat.
Hoc fine nil chymici possunt, nihil aurificesque
Chrurgi nihil, et fabri, nil pharmacopolae,
Nil bombardarum artifices, medicique, cocique,
Nil bellatores imitantes fulmine nubes.
Et facit, et potis est cuncta unus in omnibus ignis.

Ignis cum Deo comparatus.

FVlgore atque claore placet pulchertimus ignis
Utenti bene sed si malis forsan abuti;
Non modo laederis, sed consumeris ab illo.
Natura est eadem cernentis cuncta Iehovae,
Electos qui luce sua illustratque fovetque,
Conservatque illis vitam aetenumque vigorem:


page 347

Sed reprobos idem flammis ultricibus urit
Consumituqe, ignis si vel levis ardeat. eheu
Quid fiet totam si quando accenderi iram?

Ignis sursum Amor deorsum.

ALta petunt ignes. sed et est vis ignea amoris:
Hic tamen ima, furens ille sed alta petit.
Plus genitor sobolem soboles quam nata parentem
Diligir in vita hac res quod et ipsa probat.
Quantum igitur pater omnipotens nosterque creator,
Quantum in nos frater Christus amoris habet?
Cur si noster amor se, quamvis mutuus, ausit
Conferre, ah prunis conferet ille nives.

Usus Meteororum generatim.

AVdio cum horrisoni trepidanda tonitura caeli,
Tunc audire Dei claram videor mihi vocem,
Ad cuius sonitum regnorum ad culmina viles
Custodes pecudum ascendunt; regesque superbi
Deturbati ineunt tenebrosi carceris umbras.
Fulmina cum montes atque edita Pergama tangunt;
Robora tum subeunt dextrae mihi mira Iehovae,
Cui pugnare nihil, cui nemo resistere possit.
Fulguribus quando rapidis caelum omne coruscat;
Cernere mî videor penetrantes cuncta Iehovae
Toto in mundo oculos momento iugiter uno.
Cum tempestivis pluviis sata laeta rigantur;
Cornua Amaltheae e caelo tum largiter in nos
Cogito defundi. nocuus cum decidit imber
Disperdens misere taurorum hominumque labores;
Crimina non plorata hominum lacrimabile caelum
Lugere, et secum quasi deplorare gemisco.
Iris cum triplices adverso solo colores
Lunata ostentat; laeta tum mente recordor
Promissi illius celebris, certique sigilli;
Indicio cuius constar quod nulla deinceps
Talia diluvia huic mundo metuenda supersint,


page 348, image: delb0348

Quae caput Atlantis, Rhodopes, celsive Vesevi,
Aut Heclae, aut undis Alpina Ceraunia vincant,
Caucaseas tepidove nives humore resolvant,
Tu simile in reliquis facito et meteora sine ullo
Non fructu aspiciens, melior tua tecta revises.

Cometae et alia prodigia irrita.

FVlserunt toties in caelo triste cometae:
Sanguinei cecidere imbres, et sulpure mixti:
Tellus horribili passim est concussa tremore,
Foetorem exhalans tetrum: Turca ipse propinquat:
Ardet et annossis passim vicinia bellis,
Et fame coniuncta bellis pestisque veneno.
Quis tamen haec curat? cui talia tantaque damna
Lacrimulam eliciunt unam, gemitumue vel unum?
In fratrem frater saevit: praetexitur iris
Atque odiis sacre relligio, sanguisque caroque.
Christi hominum Servatoris, summique Iehova
Gloria. pro pastu interea caro propria, sanguis
Pro potu est nobis proprius. quod protinus affert
Perinciem, hoc placet, afflictis quod ferre salutem
Forte queat, fugnimus, quin nobis desuper ictus
Quo intentat gravius Deus et vehementius, illum
Cornua nos contra violentius heu iactamus:
Malleus incudem frustra ceu verbere tundit.
Instantis nec iam nos communisque pericli
(Iurati coniunguntur quo saepius hostes)
Ant metus aut formido domat, terreture, cruentum
Quo minus in ferrum miseri exitiumque ruamus.
Ah quonam miseri sumus imbellesque redacti?
Germanorum olim sub vili condita panno
Vis virtutis erat, validumque in pectore robur,
Atque hosti cuivis plane insuperabilis ardor:
Aurum hodie, et gemma, vestisque holoserica sordes
En nostras, trepidosque animos et crimina velant.
Militibus Dux magnanimus bellique peritus,


page 349

(Mauricius qualis fuit aut fortis Casimirus)
Ecce deest aciem et fulgorem qui imminet ensis
Flacati tyro ecce nequit perferre: dynastae
Obducto veluti callo, curisque relictis,
Luxuria fastuque tument: coguntque bibaces
Conventus patria in fines cum iam irruit hostis
Disciplina iacet Martis: plebs luget egena
Terrifluis spoliata bonis a milite Ibero,
Atque aliis qui communem mittuntur in hostem,
O utinam non a patriae vel patribus ipsis.
A Domino sic percutimu: sed nemo dolere
Cernitur ex animo: suspiria fundere nemo
Conspicitur: vitam nemo emendare priorem.
Durior est scopulo ceruix, frons ferrea, corda
Tamquam adamante rigent, nec vult convertier ullus,
Ut iam iam urgentes avertat naminis iras,
Et poenas passim nobis hinc inde minates.
O sopor! ô cunctos superans torpedo veternos!
O furor omnimodos superans feritate furores!

Tonitrua et Fulmina.

'> QUam blanda nos voce vocat Saluator Iesus,
Gallinae sese assimilans tam suaviter ipse!
Audi igitur modo si sapias, quam blanda loquatur,
Alliciat qua voce suos, quam suaviter instet,
Invitaus omnes peccati mole gravatos.
Nam si blanditias istas audire recuses;
Voce alia mox te trepidantem affabitur ille
Irata, atque adeo vincente tonitura, et ipsa
Fulmina, et horrifico caelum terramque tremore
Conventiente, sibi quando sine fine rebelles
Ignibus addicet semper flammantis averni.
Quis tantae possit tolerare tonitrua vocis?
Quorum hoc quod sentis tonitru tenuissima imago est.

Iris quomido signum foederis divini.

'> Opposita soli plures in nube colores.


page 350, image: delb0350

E speculo veluti referens, nota foederis, Iris
Qua ratione sacri est hominemque interque lehovam
Vis dicam? bello sacer est, neruoque sagittas
Eicit intenso, atque hostes transuerberat ictu,
Diversis diversus abit cum cornibus arcus.
Foederibus sed mox ictis, et pace reducta;
Qui prius adductis ferie bat cornibus hostem
Iam languet neruus: terram iam cornua spectant
Cornua et ex humero dependet inutilis arcus.
Confecta sic pace Deus caelo intulit Irim
Lunatam, ut medium referat curua mine circlum.
Sed nec neruus ei, nec adest prior illa sagitta
Lethifera, irati iudicium lethale lehovae:
Nullae adsunt pharetrae: dependent prona deorsum
Cornua placatae quod signum expressius irae
Esse queat pacisque ipso cum numine factae?
Hanc meditare igitur quoties in nubibus arcum
Caelestem hunc spectas: et tot pectore grates
Christo age, qui felix est foederis arbiter huius
Comparis impatiens, atque unica ianua caeli
Foedifragusque ullo ne dici tempore possis;
Sobrius esse stude, vigila precibusque Iehonam
Continuis lauda. et spretis terrestribus istis
Sursum cor animos, mentemque ad sidera tolle.
Unica sidereas haec te via ducet ad arces.

Grando.

'> QUid lympha magis est liquidum? quid mollius unda?
Quae vis hanc ergo indurat tam fortiter? instar
Ut silicum cadat in segetes et brachia frangat
Silvarum, arbereasque comas pepuletur. et ipsos
Vi quandoque homines ingulet pecudesque vagantes?
Id quod Amorrhaei. et populi Pharaonis iniqui
Cum magno didrcere malo. cicurare tyrannos
Tam validos qui tum potuit, gentesque superbas
Opprimere, is caelisummus terraeque monarcha


page 351

Viuît adhuc, regnumque tenet, semperque tenebit.
In felix hunc qui sensit, vel sentiet hostem.

Usus maris sluminum, lacuum. et c.

'> QUam bene tot sinuum gyris, tot faucibus, isthmis,
Tot lacubus, stagnis, fluviisque perennibus almam
Distinxit terram Dominus, quo scilicet illi
Siccam humectarent caecis terram undique venis:
Gemmarumque velut decorarent cuncta nitore:
Limitibusque suis, quasi limbis, purpura et udo
Argento ornatis, finirent dissita regum
Imperia: et populorum iras Martisque furores
Comprimerent: rerumque adeo commercia toti
Commodiora darent mundo, fluviisque saloque
Nam via fit brevior vento spirante secundo
Mense uno a Tamesi ad Gangem quis venerit;alta
A Thule ad Nilum, et celebres feritate Moluccos,
Antipodasque alios, sua qui vestigia nobis
Obvertunt: et sera rubens Venus aurea primam
Quis faculam accendit, cum primo solnovus ortu
Se osten dit nobis, quaenam via planior? ecquis
Commodius quidquam in nostros invenerit usus?

Fluminum ortus, incrementa confluentes et ostia.

'> VEre novo niveis albens in montibus humor
Liquitur, hinc lymphae spumantes undique magno
Cum strepitu petras et ardua saxa feruntur.
Torrentes hinc sexcenti magniatque mineres
Convalles et prata secant, camposque patentes.
Quorum aliquis fratrem aspiciens maioribus undis
Turgentem, cupide associat seprotinus illi.
Exemplum cuius reliqui mox deinde sequuntur:
Ex multis et sic torrentibus unicus amnis
Marginibus sese herbosis includit, et ultra
Progreditur serpentum instar sinuosus. in illo
Iam grandi plures alii sua nota minores


page 352, image: delb0352

Nominaque et vivas amittunt protinus undas,
Ille autem damnis alienis ditior, et iam
Non amnis verum fluvius rapidusque fremensque.
Cornua ceu victor iactat, similisque Draconiest;
Qui Draco non foret ante, angues nisi dente minores
Trivisset tandem ipse sua quasi mole laborans,
Centum praeteriit postquam arces, oppida centum:
In septem, aut etiam se brachia plura resoluit,
Vectigalq suum Oceano numerare paratus,
Sic tamen ut nullum mare sentiat incrementum,
Exonerat sese, et salsis sua dulcia miscet,
Nescius has ultra metas procedere, caeli,
Et maris, et terrae quas rector amabilis ipsis
Praescripsit fluviis, toto cum tolleret orbe.
Diluvium, quo tellurem contexerat aequor,

Idem brevius.

'> FOns generat rivum. de rivo nascitur amnis.
Amnibus c multis ingentia flumina turgent.
Fluminibus stagna atque sivus implentur, et ipse
Undarum patet Oceanus, limesque, caputque

Terra centrum universi.

'> FOrnicis istius ingentis ratione, suoque
Omnia claudentis gyro interiora capaci
Terra nihil praeter punctum est, centrumue, quod orbis
Aut circii in medio positum, undique distat ab illo
Exatic spaciis aequa libus. Includeine.
Sed minus inclusum, quis nesclat? Astra quoque inter,
Parunla nulla adeo stella est (hic lampatia solis
Praeterco ingentis) quae non terraeque marisque
Bis nonies orbem superet si credimus illis,l
Quis numer qum alis fas est na tirier alta
Caelorum spacia et radio describere mundum.
Adde quod exiguae istius pars maxima terrae
Aequoreis tumulatur aquis velut insula quaedam
Quod superat salsis cinctum est atque innatat


page 353

Hoc angusto etiam terrae de carcere quantum
Surripit Oceanus late porrectus ad ipsam
Americam atq Indes? quantum eius brachia, mille
Huc illuc agitata locis, quantum insuper ampla
Flumina sexcentique lacus vastaeque paludes
Abripiunt hominique negant, seclisque ferarum?
Terra eadem quantum cumulatis squalet arenis?
In celsos quantum sine fruge sine arbore montes
Exsurgit, flammisve ardet, vel frigore torpet,
Tecta gelu et glacie, aut hominum mansuescere cultu
Indocilis propter colubros, dirosque chelydras,
Bestiolasque alias terrae quibus omnibus orbi
Subtractis, quidnam reliquum tibi manserit? an non
Exiguum hoc plane in nihilum redigetur? et haec est
Illa hominum sedes augusta extendere nomen,
Resque suas gestas in qua sine fine laborant.
Quadrupedum haec volucrumque domus spaciosa capaxque
Ut credunt censentq illi quis terrea tantum,
Sunt curae Ignari Lunam ultra extendere sensus,
Expertesque Dei et vitae melioris amorum.
Opudor! ô hominum vesana insania! punctum hoc
Quantuia pars mundi est? in qua se gloria nostra
Iactrtat ira fremit timor et dolor angit egestas
Excruciat, calamo insidiis, ferro atque venenis
Cogere divitias satagens hic tendit in altum
Ambitio angustis includi nescia metis.
Omnia sic trepido feruent humana tumultu,
Dum stolide quivis magna illa Palatia caeli
Prae terrae stabulo, ceu vilia spernit et odit.
Audiat hoc rex vultu, oculis animoque superbus,
Qui regni ad saltum pulicis protendere fines,
Dum cupit, arma movet, populorum et sanguine campos,
Corporibusque tegit, iudex hocaudiat ipsum,
Venales cui sunt leges quemque aucrio ditat
Iustitiae in cathedra, ut fiat de virgine scortum


page 354, image: delb0354

Illa Astraea olim fulcrumque et gloria mundi.
Audiat hoc, cui relligio pietasq fidesque
Nil visi sun quaestus nil praeter sacra lucellum
Officin usaris usuras callidus augens,
Corrumpensque adeo mensuras, pondera, libras,
Pluribus ut vertat camporum ingera ara tris,
Andiat hoc ipsum, patriam qui vendere nummis
Sustinet acceptis, veteres aut tollere cippos,
Ut vicini horti, vicini aut angulus agri
Sub iuris specie patrio adiungatur agello,
Et pede sic fiat vel pollice rusticus uno
Ditior, hoc ipsum patula au diat aure colonus.
Eheu quid lucri facis, ô rex, fraude vel armis
Vel totum hunc subigens. quod nulli contigit, orbem?
Quid lucrare inquam? glebam unam, atomumue vel unum
Pulueris exigui vel setae simplicis umbram.
Virtutum haec merces tam insta et magna tuarum est.
Nit nisi punctus erit regnuminisi pulueris umbra,
Tam graude imperium nihilominus elmians ipso
Si nihilo quidquam esse queat Genialiter i nunc,
Deque auro sceptrisque tuis, regnisque triumpha.
Quodsi conditio est miserorum tam mala regum;
Sunt nihil illorum si gloria nil thesanri,
Nil regna et magni perrura. per aequora tractus;
Quidnam de reliquis miserae tellurus alumnis,
Illerumque agris hortis fundisque bonisque,
Deque supercillio Phoberi, vanoque tumore
Censendum esti qui prae magnis velut umbra vagatur
Regibus? ô quaumm est terrai in rebus inanc.

Tella bommis matat.

'> Saepe hominem investant imbres, mare, flumina, venti,
Infectusque aer srepe illi caelicus ignis
Terrenusque noceat, perdens sata laeta domosque,
Cum stabulisque pocus tantum terra unica tutum
Et mite hospitlum perbnt non duriter illi


page 355

Terra recens natum passis complectitur ulnis,
Acceptumque fovens alit insuper, et sustentat
Tempore toto ilio vitae quo vescitur aura.
Exilio et quamvis interdum patria mutet
Limina; non tamen hospitio sine fine carebit:
Omne solum quando patriacst fortique pioque.
Sola immota manet tellus, dum cetera natant
Omnia contmua veluti vertigine torta aut
Innumeris variata modis, vicibusque caducis.
Illa homines eadem sine fastu aut murmure, aperto
Excipit alma sinu, terrae cum terrea reddunt,
Poetentesquamvis olida putredine. tellus
Haec eaedem nobis iterum nova corpora reddet
Depositi fideique memor vitaeque perennis.
Usque adeo est tellus caris pia mater alumnis.
Quam quo iure ausis diram dixisse novercam,
Cum tibi plus mundi quam cetera cospora prosit.
Nascenti, vivo, et tumulum post fata petenti?

Regionum et regnorum per mare, montes et fluvios distinctio.

'> Saepe fit effrenes uno ut stabulentur equili
Ferripedes, et denre truces, et calce minaces,
Quos loro tenui custos tignoque rotundo
Separat, ut spatio contentus quilibet uno
Stet sonipes placideque sua vescatur avena.
Sic vicinorum quoque iurgia terminus agro
Impositus dirimit Quin ipsius ore lehovae
Et sacer et maledictus is est qui tollit eundem,
Aut alio transfert. Sic magni conditor orbis
Montibus et silvis imprimisque aequore et amplis
Fluminibus veluti metis habitacula terrae
Distribuit certis populis et regibus, ultra
Quas transire nefastnisi quis maledictus ab ipso
Esse Deo malit, rabiem quam vincere cordis
Hei numquam saturi, et media fitientis in unda.


page 356, image: delb0356

Quin mare praescriptos metuis transcenderefines?
Erge mari est ipso furiosior, atque caballis
Intiactabilior, qui metae nescrus huius
Et inaria et montes et flumina transilit, uno
Augendi imperium studio, multosque premendi,
Hoc caput, hic fons est cunctorum paene malorum.
O Deus, ô tantam, Deus ô bone, comprime pestem.

Aurum.

'> Igne sub ardenti semper fit purius aurum:
Bracteolasque eius dilatat malleus, atque
Mirifice attenuat, nec bractea rumpitur auri,
Quantumuis tenuis manet unum pondus idemque,
Idem etiam color et facies, non ictibus istis,
Nonigni mutanda aurum hoc imitare libenter,
Quando sub igne crucis coqueris, vel tunderis ictu
Eiusdem innumero, ne vel fragare, vel aegro
Deperdas animo quidquam mala multa ferendo
Magnanima, et veri semper studiosa piique
Innocuis vincit patientia sola triumphis.

Calx.

'> Petrosum quiddam calx est frigensque rigensque
Inice aquis illam en subito fumabit, et ignes
Concipiet, saliet, trepidabit, bullier, ardens
Indomitum, nisi vis maior compescat anhelam:
Non alla est zeli veri, atque a pneumate sacro
Accensi ratio, cum psychotyrannis amara
Ingruit, et pedicas, flammas, mortemque minatur
Innocuis tunc evigilat paulo ante quietus,
Plaminis instinctu sacri:tum vota profundit:
Tum monet officii astantes: defen dit Alethen:
Increpat obstantes vero: et convincit eosdem:
Negligit et totus quidquid magni aestimat orbis,

Hydrascopiae subiungenda Mare.

'> Infremit Oceanus, spumat, furit, aetheracredas


page 357

Tangere, cum tanti montes voluuntur aquarum.
Sed tamen interea metas, transcendere mundi
A Domino pesitas metuit. num tuergo per orbem,
Dum furit ambitio, et regni ventosa cupido
Pontificum et regum quasi terrae sidera miscet,
Omnia sunt dum plena malis variisq periclis:
Pseudepie dum regna tenet, vexatur Alethe.
Numne inquam tu propterea transcendere fines:
Institues mandatorum legisque lehovae?
Non facies, sis magno animo, qui tollere fluctus
Hos potuit, tandem omnipotens sedabit eosdem.

Amnis Sabbaricus in Palaestna.

'> Hunc Titus ipse suis Caesar conspexit ocellis
Cursu sat rapido senis turgere diebus,
Et post hos, eius siccato flumine fontem
Deficere, inque suis undas agitare cavernis
Sabbata tranquillas atque his de more peractis,
Mox iterum renovare suos cum murmure cursus
Continuo, quis te hoc docuit pulcherrime quaeso
Rivule? nimirum totius conditor orbis,
Cuius iussa facis promptissimus. interea dum
Pravus homo tor mandatis, tot legibus actus,
Exemplis tot poenarum parere inbenti
Nec vult, nec potis est, surdis mutisque fluentis
Turpior et peior, poenaeque obnoxius illo
Nomine maiori sibi quam persuaserit ipse.

Torrens et fluvius.

'> Unde fit ut toties affligat Pseudos Alethen,
Nec superet tamen aut vincar, licet omnia tentet.
Misceat, et turbet, vel nigrum Acheronta movere,
Cum superos nequeat, promptum? quia futile Pseudos
Torrenti simile est subito rapidoque vel ipsum
Vincere quem Rhodanum credas undisque minacique
Impete sed vix hora abiit, cum evanuit ille,
Et post se sordes teras spurcasque reliquit


page 358, image: delb0358

Interea effigies Rhodanus constantis Alethes,
Amne vehens pulchro puras uberrimus undas
Voluitur, et voluetur in omne volubilis aevum.

Populus ad mare rubrum.

'> Nunc quoque Erythraeas stamus gens tristis ad undas.
Ante oculos mare fluctisonum est:ad sidera surgunt
Hinc illinc scopuli et montes: tergo imminet hostis.
Quid faciemus ais, via visa per invia Christo est
Vel mare per medium cui tu conside, sileque
In caelum corde intento et magnalia cernes
Armipotentis, et impediet quam nemo Iehovae.

Ex uno duo et ex duobus unum.

UNum corpus erat primus rex orbis Adamus,
Facta sed ex uno hoc corpore mox duo sunt,
E costa humanigeneris quando aurea mater
Formata est digitis Eua venusta Dei.
Qui tamen haec voluit rursus duo corpora in unum
Coniungi dulci consociata modo.
Sic cum vult Deminus duo mox formantur ab uno,
Atque unum fiunt, iam duo quae fuerant.

Homo multiformis.

Omnibus una viris facies vultusque perorbem
Si foret; ingeniumque unum, status unus et idem;
Vox eadem similes gestus moresque colorque.
Non vis ille Dei tam raira et provida nobis
Conspicua usque adeo fulgeni in luce pateret.
Iam cum diversa est facies, vultusque cuique,
Diversum ingenium, quando hic procerus, at ille
Est brevis: hic voce exili, voce ille sonora:
Hic rudis, ille sagax: hic rusticus ille politus:
Hic infans balbus mutusue, sed ille disertus:
Hic gravis ille evis: bonus hic malus ille: lehovae
An non hic sapiens illa omnipotentia pandit
Multo se melius toti et conspectius orbi?
(Ni quis forte videns ultro talpa esse laboret)


page 359

Pro libitu faciens, formans fingensque movensque
Omnia, et ad certos dispensans omnia fines,
Fortunam excludens omnem casusque timendos.

Generatio hominis est imago resurrectionis.

Quidnam hominis semen? pallens liquor ut ratio ipsa
Iudicat. et tamen hoc in sese continet omnia
Membra hominis carnes, venas neruosque curemque,
Viscera, cor oculos, humores, ossa, medullas,
Et reliqua, officiis variis distincta situque,
Et specie et forma quae cernimus omnia nato
Et solide perfecto homine ast quis crederer unquam
Hoc fieri sic posse nisi experie ntia passim
Invitos etiam convinceret: ergo miselle,
Quid dubita de supremi virture Iehovae?
Num vitam et motum putridae iam reddere carni
Distinctim possit num quando parentibus istam
Prolificam vim concessit Deus optimus, ipse
Nil prorsus sibirettin vitian non habet ille
Complures aliosque modis contraque supraque
Naturam faciendi aliquid: de semine calrhae
Qui caltham educit: mente de semine mentam:
Semine de coryli corylum: numneille sepulchris
Eductos homines nequeat discernere et uni
Cuique suam vitam et iustam quoque reddere formarn
An plane ex nihilo qui condidit omnia mundi
Corpora iam terrae de puluere non queat illos
Vivifice revocare sono, qui viva fuere
Corpora iam pridem, et regis caelestis imago?
Cede Deo, verboque eius sine murmure crede.
Qui dixit, facier dictum sinc fraude Iehova.
Hoc quamvis Saducaee neges stolido impius ore.

Divinis nec adde quicquam nec deme.

Adde oculis oculum: geminis adde auribus aurem:
Adde pedem pedibus digitis digitum insuper adde:
Iam monstrosus eris. simili ratione modoque


page 360, image: delb0360

Deme oculis o culum, geminis deme auribus aurem:
Deme pedem pedibus, digitis digitum. faciei
Nasum ad me, aut labrum, aut mentum dentesue priores:
Iam mutisus, iam mancus eris: deformis utroque
Turpatusque modo, reliquis de animantibus esto
Iudicium, si quaeris, ide. Quin caelifluarum
Est eadem legum ratio, verbique lehovae,
Scitorumque et quos ritus vocitare solemus,
Et ceremoniolas. quîs seu quid dempseris aut quid
Addideris, vitium subito patet. Ergo nec adde,
Detrahe nec quicquam effatis scitisque Iehovae
Perfectis plane insolitum, nec labe notandis.
An gemmas aurumue into decorare labores?
Aut faciem exornes oculum si exsculpseris unum?

Supercilium sedes superbiae.

Consortum impatiens cum semper ad ardua fastus
Contendat, supraque alios extare laboret;
Iure supercilii sedem sibi legit ivarce
Undique conspicuam et celsam. sed cogietet ille
Quam locus hic etiam sit praeceps. pendulus. atque
Ad casum pronus subitum, celeremque ruinam,
Qua multi collum et suras fregere superbi:
In plano aut medio mage tuti forte futuri.

Dentes.

Mandunt et minuunt ingesta cibaria dentes,
Percipiuntque parum fructus: multumque laboris
Continui, haud queruli, tolerant, tunc ergo cuereris
Agricola aut serue aut ludi templine minister
St tu sustincas alieno nomine curas
Aerumnasque graves, cum fructusaepe minnto;
Commoda dum segnes capiunt, et honore fruuntur?

Stomachus.

Ventriculus quaevis ingesta aiimenta, liquoresque
Haud adversatus recipit sed postea magnum
Excrementa inter vitaeque alimenta caducae


page 361

Discrimen statuit capitans haec illa repellens.
Sic verbi auditor, dubic doctore sagaci
Sit praesens animo, a lolio secernere fruges,
Et verum a fa so ut possit, cum pelle sub agni
Saepe lupus lateat voce, ungue, et dente timendus.

Schola Auium et Fringilla.

O doctrix fringilla hominum me doctior ipso,
Ah tua vivendi ratio quam dulcis imago
Est vitae sanctae atque piaeltu tempore noctis
In nido late brisve tuis secura quieti
Indulges deinstrata iterum consueta relinquens
Arboreas quaeris frondes, aurora rubentes
Cum digitos terrae ostendit, cupideque salutas
Hancii sam, eque vocas formosi lampada Phoebi,
Pactoremque orbis celebcas, gratelque lehovae
Grata memorque canis:mox escam quaeris, et agros
Nunc hos nunc illos peragrans, rivosque pererrans,
Votorum compos revolas victrixque tuorum:
Ad cantusque tuos nidumque reversa quie scis,
Mane novo tibi dum redeatlabor actus in orbem.
Interea non ullus ager tibi fruigus horret,
Nulla tibi lectos condunt granaria fructus.
Nulla cnlina tibi sumendas praepararescas.
Cista nec ulla tibi corrasum continet aurum.
Nulla tibi cella est, penuaria nulla, nec arcae.
Et tamen aeque hilaris semper, virgulta canore
Imples densa sono lucis secura sequentis,
More tuo confisa Deo, contentaque paucis.
Ome ter stolidum prae te quater inque fidelem,
Inter qui fruges, ollas, arcasque, cibosque
Tam varios tamen esuriem formido sitimque,
Et quae praeterea vitae mala multa minantur.
Quam doctrix fringilla hominum medoctior ipso es!

Philomela.

Salue dulce [(transcriber); sic: duce] decus silvarum et ruris amoeni


page 362, image: delb0362

O Philomela, mihi doctrix carissima longe
Exsuperas quae me fidei et pietatis honore:
Ut pote gnara eius, cuius sum nescius artis
Ipsemet, et mecum magni pars maxima mundi.
Tu canis iu rumo viridi noctesque diesque
Dulce melos secura cibi potusque Iehovae,
Qui tibi suppeditatquantum satis, haud procul escae
Nomine quantumnis volites alimentaque qui dat
Haec hocierna tibi cras hunc quoque cuncta daturum
Non dubitas plaususque cies meturpiter eheu
Insipidum pigrumque senem, qui carmina, libros,
Scripta tot evoluisacra atque profana: licetque
Multo plura habeam misei instrumentamodosque
Hinc illinc alimenta mihi victumque parandi,
Non tamen hanc didici, quam tu mihi praecinis artem,

Bos et Asinus

Bos asinusque suum agnoscunt praesepe suosque
Pastum qui praebent dominos: tolerantque labores
Innumeros, valdeque graves, sine fine modoque:
Verbera nec renuunt pro quîs vix pabula foeni.
Nil aliud paene accipiunt. tu corpus et ipsam
Mentem animi atque adeo bona cuncta et singula, passim
Obrueris quibus a solo et nancisceris uno
Caelorum Domino; nec ei persoluere grares
Quas par est satagis nunquid non vilior ipso
Es bove tardigradisue asinis ingratior ilii
Cum mortali homini maiores redderegrates
Pro vili studeant merito quam tu impie reddis
Persoluisque Deo qui te cumulare tot amplis
Divinisque bonis ulla non desinit hora
O pudor, comni culpadum dedecus aevo!

Canis.

Iudaeos, Moscos. Turcas, similesque solemus
Impuros vocitare canes. verum aspice ne vox
Haec eadem incutiat iustum tibi iure pudorem,


page 363

Si recte excutias illam. canis incola factus
Cuiuscumque domus ditis vel pauperis, illic
Durat, et agnoscit dominum observatque fideli
Affectu et studio: sequitu, quocumque profectum
Per mare per terras, custos noctesque diesque
Fidus et assiduus quin quamvis verbera saepe
Immerito accipiat, pulsusque ex aedibus erret
Nonnumquam; tamen oblitus mox deinde flagelli
Regreditur, dominumque suum non deseritunquam,
Defuncti et tumulo quandoque accumbere visus.
Quid facimus simile huic nostro dominoque Deoque
Munificoque patri, qui tot tantisque subinde hic
Nos cumulans meritis, caeli quoque gaudia spondet
Defunctis, regnique adeo caelestis honores.
O misere ingratos homines! an non sumus omnes
Indigni quos terra ferat quos ambiat aer?

Gallus Gallinaceus.

UNius ad cantum galli resipiscere Petrus
Si lapsus voluit, lacrimasque effundere amaras;
Quam nos censendi stupidi, miserique malique
Iure sumus, qui non dico tot cantibus oris
Cristati non tot lituis nolisque tubisque;
Sed tot pastorum et doctorum vocibus atque
Clamore assiduo tor scriptis denique libris,
Tot psalmis odisque sacris non tangimur hilum,
Excusso ut veteri somno diroque veterno
Intenti ex cubiis simus, vigilare parati,
Et circumspecti in propriam vitam atque salutem.
O turpem et foedum super omnia foeda veternum!

Stellio.

STellio lucidulis stellatus tergora guttis
Quadrupedans, caudamque trahens, caecaeque caverna
Incola quando suam scabra cum pelle senectam
Exuit hanc subito ventri ingerit Herenleone
(Vis ea pelliculae est) praestet medicamina morbe


page 364, image: delb0364

Invidus in miseros homines, expersque pudoris,
Ad praesepe cani et similis, qui vescier ipse
Non foenq potis est, cupide et tamen invidet illud
Vescenti aut tauro, vel fesso membra caballo.
Stellio sicqua drupes, qui raro cernitur. ô si
Non plures essent bipedes hoc crimine foedi!
Qui sua lucra putant alterum damna. nec ulli
Quam sibi consultum cupiunt bene. quo vitio, eheu
Est hodie nihilin toto vulgatius orbe.

Herinaceus.

TErgora quem spinis vallatum ita cernis echinum,
Ut non impune attingat vel verna vel hospes,
Sic, ubi lapsa iacent sua quaeque sub arbore poma,
Castaneaeve nuces, sive autumnalia corna,
Vuarumue acini dulces; non immemorille,
Adventurae hiemis sese in sua terga volutat
Tantisper, donec liventia poma supremis
Sentibus haerescant infixa ac acinive rubentes.
Quis latera atque humeros cum lente incedit onustus;
Cornere te credas gradientem segniter vuam,
Quam natis ille optatam exspectantibus escam
(Non iniucundo sibi pascens obvia ludo)
In notas la:ebras, tutumque cubile reponit.
Et tu desidia segnis socorsque sedebis
Imposnis sinui manibus, positove pudore
Immunis venies aliena ad pabula fucus?
Immemor uxoris miserae. sobolisque tenellae
Cum fame luctantis melior te nunquid echinus?

Aries vellere candidus, hypoglottide niger.

O Pater o caeli princeps Ecclesia cuius
Tuta patrocinio miti fuit hactenus et cui
Complucuere greges villis in mollibus albi.
Ingruiten Aries sat vellere candidus, at cui
Nigra subest venis impuro et lingua palato.


page 365

Hunc, tua ne maculis infuscet vellera pullis,
Reice tu, plenoque alium circumspice campo:
Qui geritor nivei pecoris sit, candidus ipse
Lanitio linguaque simul, venaque micante:
Errantesque greges in prata salubria ducat,
Atque emanantes puris e fontibus undas.

Papilio.

QUid lychni circumuolitas miserabilis ignem
Papilio? quid deliciis tibi plaudis in istis
Tam brevibus, tam funestis? membranula adusta
Alarum iam cum rostro pedibusque perustis
Disperiit: tuque ipse iaces memorabile cunctis
Exemplum, quibus est cordi exitiosa libido,
Una voluptatis quîs guttula mille dolorum
Excitat assiduos cruciato in pectorc fluctus.

Aspis.

'> DIc mihi cur magicos aspis clausa aure susurros
Callidior cantante mago timet? illa venenum
Sic amat ipsa suum, ut metuat deperdere quidquam
Ex illo vel quam minimum sic Aspis imago est
Perversorum hominum, quando excoe cantur amore
Sic vitii quandoque sui, ut sacra verba lehovae
Plane aversentur, metuentes perdere quidquam
De serpentino ingenio, Satanaeque veneno,
Imbuti quibus usque adeo sunt, atque deinceps
Esse volunt; ut vel vitam deperdere malint;
Huius quam guttâ minimâ caruisse veneni.
Quid facias illis? miseros sinito esse libenter,
Quando volunt quid enim invitum servare labores,
Adversumque suae, qua vi, qua fraude, saluti?

Insecta.

'> QUid musca minus esse potest flavoque pediclo?
Quid culice aut pulice exili? quîs crabro vel oestrus
Non multo est maior tamen haec animalia vaccas
Et tauros hominesque simul sic saepe molestant


page 366, image: delb0366

Exagitantque adeo, ut quonam se denique vertant
Ignorent. secum trepidantes, nec tamen hilum
Proficrant. hinc disce gigas, hinc disce tyranne
Cornua contrahere, et tumidas demittere cristas.
Spernere necpraete, quos credas forte minores.
Qui benesi placeat Domino, prosternere possune
Te quoque non secus ac vastum valuit Goliathum
Sternere Davidulus baculo fundaque tremandus.
Disce etiam quisquis vel homo es, tua maxima quamvis
Robora vel minimo cogi succumbere vermi
Viribus imparia, e caelo nisi desuper adsit
Auxilium maius, soli cui nemo resistet.

Rex apum.

'> REctor apum illustris cui tota examina parent
Unus prae reliquis stimulo caret. at tamen illum
Et venerantur apes, et demirantur, et ipsis
Attollund humeris, proque hoc sua corpora bello
Obiciunt, ultroque ineunt per vulnera mortem.
Disce hincrex, princeps disce hinc populique magister
Quilibet, ut gladlos et spicula ferrea plebis
Pacta in perviciem povas et mite sequaris
Imperium cuius certum ut clementia fulcrum
Er basis ess; sic einsdem vis certa ruina est.

Arborsterilis et fecundae.

'> CErnis ut haec rectis consurgat in aera ramis,
Frondibus et foliis, non fructu sertilis arbos,
Nullius tangenda manu, nec flexilis ulii.
Illa autem longe multis uberrima pomis
Ultro se inclinans demittit brachia, et offert
Fetus ipsa suos, mitis cuicumque volenti
Carpere, et e terra flexos contingere ramos.
Hoc ipsum faciant quos caeligratia raris
Prae reliquis donis cumulavit. stultus et excors,
Usibus et nullis aptus, capur altius effert,


page 367

Contemptore animo, et simul ardua cornua iactat
Non sibi non aliis in toto hoc utilis orbe.

Palma.

'> Femina palma suo ime nullos dat mare fructus,
Sed vidua et sterilis manet illo forte remoto.
Num tu igitur facies tuus ut curruca maritus
Audiat, ô mendax alieni succuba lecti?

Vitis.

'> QUam pia Christiadae pulcherrima vitis imago est?
Quae plagis falce inflictis fit purior, atque
Vividior: ferroque adeo durescit; et ima
Stiroe recisa iterum generosa repullular arbos,
Florem ex crde velut referens, ex funere vitam.
Sic verus quoque Christiades, ceu palmes amoenus
Chtisto ipsi verae viti velut insitus, inter
Et ferrum, et flammam et laqueos fit fortior atque
Vividior. quando aerumnas, variosque dolores
Virtutis messem esse suae scit certus, honesti
Propositique tenax. non illum prospera rerum
Conditio inflarit: non praecipitaverit unquam
Ulla. aerumnarum moles: manet unus et idem
Ceu cubus huc illuc iactus quin purior atque
Euaditmelior medio ex ardore pericli,
Purius ut calidis redit e fornacibus aurum.

Arbor montana.

'> ARbor ut in celsi sita vertice montis ab Euro
Quo magis et Borea et Cauro quassatur, et ictu
Tunditur assiduo; tanto radicibus haeret
Firmius insixis rupi, velut inscia prorsus
Euellia aut sterni: sic Christi Ecclesia quanto
Opprimitur passim furiosius arte manuque
Hostili; tanto maioribus incrementis
Augetur numerosa magis, longeque resurgit
Pulchrior. et stabilita magis. compesce fuorem
Herodes scelerate tuum. Pharisaee tumorem


page 368, image: delb0368

Comprime quos ruis aedificas quos vincere credis
Te posse, hi certos referunt ex hoste triumphos.

Rosetum.

PVlcra velut scabrosa ex arbore gemma renidens
Indicat aestatem non procul esse novam:
Utque calix quando teneri turgere roseti
Incipit optatam non procul esse rosam
Arguimus: sic cor spinas hic angitur inter:
Sed tamen aeternae turget amore domus.
Haud calici absimilis roseo, gemmaeve venustae
Arboris horridulae quam spoliavit hiems,
Quae mox parturiens clausos modo pandit honores,
Fragrantique hortos replet odore rosa.
Pungire me spinae, hirsuti me pungite vepres,
Dum licet, et placitum est, qui videt ista, Deo.
En iam tempus erit, quod nec procul esse putandum est,
Cum nulla hanc poterit laedere spina rosam.

Rosae calix similis Ecclesiae afflictae.

FOrmam equidem tibi sponsa Deique hominisque perennem
Formam, inquam, tibi crux praesens sat dura negavit.
Defectum tamen hunc specie interiore rependis,
Sicque rosa occultam quae nondum expandit opum vim
Dissimilis non prorsus eris. namque illa videtur
Sat deformis ad huc, et spinis aspera acutis.
Sed clausum explicuit totum cum floris honorem;
Quam colorest praestans! qualis fragrantia odoris!
Unde oculi et patulae capiunt sua gaudia nares:
Laetatur cerebrum externo ne crede colori:
Interiora vide: et potius sub cortice echini
Castaveam quaere, et sub acutis semen aristis.

Lilia.

QUid faciunt cultis nascentia lilia in hortis,
Aut etiam incultis in agris, candore nivali


page 369

Conspicua, et croceis auri pulcherrima filis
Usque adeo, ut Salomo regum ornatissimus unus
In summo splen dore suo, si credimus ipsi
Servatori hominum, specie sit victus ab illis.
Quaeris quid faciant? ex probrant pectora coeca et
Cassa fide mortali homini, qui frigora brumae et
Solstitium metuens, et nudos corporis artus,
Difidit patri et Domino, qui cuncta creavit
Omnipotente manu, et quae condidit omnia servat.
Lilia quem verbis credas affarier istis;
O homo quid tibi vis tam vanis dedite curis?
Non secus ac nequeat te sat vestire Iehova,
Aspice me floresque alios, violasque, rosasque,
Texendi et nendi ignaras, vestesque suendi.
Quis tamen in pulchris nihil est formosius hortis.
An Deus omnipotens hesbas flore sque caducos
Plusquam te curet, qui viva ipsius imago es?
Pelle metus, et rite Deo considere disce,
Unus homo est domino potior quam mille per agros
Lilia. quidnam igitur siet hoc tibi triste benigno?

Seges.

PLenior est granis quo spica, hoc fertili in agro
Demittit magis illa caput, nutatque modeste;
Quo leviorvero est et inanior: hoc mage celsum
Tollit ad astra caput, prae se ceu fortiter omnes
Despiciat. sibi quid velit hoc absque indice nosti.

Heliodropium.

LVteolum hunc floremque amplum cum cernis in hortis
Solis ad ora sui se vertere semper, euntis
Quamcumque in caelivel mane aut vespere partem
Sympathia quadam arcana: num tu quoque solem
Iustitiae non respicies, moresque decentes
Illius, et cursum studiosa mente sequeris?
Quod flos hic potis est, durum tibi numne putabis?


page 370, image: delb0370

Cinnama.

CInnama cum spinas inter vepresquerubosque
Proveniant densos, durum est ea quaerere, durum
Cinnama colligere. ast nihilominus illa Molucci
Zeilanique adeo magna sat mole quotannis
Ad nos emittunt, et televis umbra pericli
Terrebit magna aggressum fer dura. labori
Fortiter invigila, et constanter. nulla corona
Contigit ignavo: nulli sine Marte triumphi.

Vita pii navigatio.

NAuigo turbati per vastas aequoris iras.
Continui reflant venti: mihi cernere portum
Non licet optatum, oppositi non littoris actam.
Pergo tamen, fretusque tuis veracibus ultro
Pollicitias, auram et ventos sperare secundos
Audeo, quando huius rector vectorque carinae
Est Deus ipse, omnes qui ventos condidit, aequor
Quique sua tenet ipse manu atque potenter utrisque
Imperat, iratos seu impellere forte aquilones,
Sistere seu libeat, Zephyrosque inducere caelo.
Idque cito ut faciat votisardentibus una
Comprecor, eventumque Deo commendo Deorum.
Qui fecit, faciet posthac quoque cuncta decenter.

Venatio sacra.

QUid regnum Satanae? venatio. retia quaenam?
Illecebrae mundi, multiplicesque doli.
Venator quinam? Satanas, Satanaeque ministri,
Mundani et proceres bellicrepiqui duces.
Turba canum quaenam? Monachi, lesumque professi
Papicolae, atque hostes maxime Christe tui,
Quotquot enim cathedras templorum hoc e grege scandunt
Tot te tartareos crede videre canes,
Certatim quilatratu, cursuque tremendo
In Satanae cogunt multiplices laqueos
Innumeras animas hominum, quos devius error


page 371

Abripit, et recta non sinit ire via.
Christe tui miserere gregis: compesce tytannos,
Et Satanam, et monachos, cerbere osque canes.

Villico.

CVm auros et equos procul hinc in sola releges
Pascua, quo stimulos mature avertere ab illis
Damnosae veneris bene firmo robore possis,
Qua non ulla magis vires in corpore frangit
Debilitans: cur ipsa nimis Cypriaeque meroque
Indulgens, et mancipium meretricis avarae
Absque modo minuis fractas in corpore vires,
Accelerasque necem tibimet? furiosior ecquid
Es tauro, indomitosue refers ardore caballos?
Indignus et similis, regeret qui frena, magistri
Durius, et custos custodis amarior esset.

Holoserici et plumati.

QUidnam aliud mortalis homo est quam terreus atrae
Vermiculus terrae? verum hic cum tollere cristas
Efferus incoeptat se stercore vermiculorum
(Serica namqui aliud quid sunt?) se velat et ornat:
Et capiti imponit plumas. quid foedius autem
Stercore? quid levius pluma? tamen ista superbi
Materia est fastus longe dignissima, vermis
Vestiat ut vermem, et plumant se plumeus ornet.

Conspicilla.

CVr naso imponis speculum? visum adiuvet ut iam
Poene hebetem, modo mox caecus simul esse recusem.
Disce igitut mature alium tibi quaerere solem:
Disce alios oculos et lumina quaerere, quorum
Firma acies non deficiat, nec desinat unquam.
Haec autem nusquam invenies, nisi prorsus in uno
Christo iustitiae fole illo et lumine mundi,
Cimmerias etiam solide illustrante tenebras.


page 372, image: delb0372

Epitaphium commune omnibus pie.

REs nihili expertus terrenas esse, nihilque,
Hic nihili iaceo pulueris umbra, nihil.
Ex nihilo sed qui caelum hoc terramque crcavit,
Me cum carne mea non nihil esse sinet.
Non aninam sinet esse nrhil: falsumque probabit
Hoc, Redit in nihilum quod nihil ante fuit.
Hac spe ipsam nihili mortem, nihili omnia feci,
Et nihili vermes hic quoque curo nihil.
Nil tenebras, nil foetorem: Christus modo nil non
Sit mihi, quo sine sunt omnia nostra nihil.

Lingua cordis et mentis interpres.

VIcinus cordi pulmo est, linguae organon atque
Vocis praecipuum. linguae supereminet altum,
Ancillae tamquam, cerebrum, ut situs ipse propinque
Oilicit admoneat linguam, ne motibus aegri
Se cordis subito spreta ratione ministram
Praebeat ast cerebri potius secreta sequatur:
Et se contineat, donec mens frenet habenis
Victrix indomitos cordis iecorisque tumultus.
Hinc factum interpres rationis lingua cerebro ut
Sit praesto velut apparens, et iussa capessens,
Ste tamen, ut claustro gemino compressa cavoque,
Abstineat dictis, donec cum corde cerebro
Conveniat placide. ô linguae tum nobilis usus,
Intra istas si contineat se sobria metas?
Caelcstique simui primo ipsa calescat ab igni:
Accendatque a iis etiam hoc aufore medullas.
Sin minus; ô immane malum! ô lethale venenum!
Cerbereo ô tinctam imbutamque cruore sagittam!
O faculam accensam flammantis ab igne gehennae!

In Muros urbium male moratarum.

REx ubi regis eget; lex vindicis indiga languet;
Vatum ubi sancta oracla silent, ubi Christus egenus
Pulsus in exilium est; ubi quod liber omne placetque


page 373

Cuique licet; desunt virtuti ubi praemia; sontes
Nulla ubi poena premit: pridem urbs haec morbida pestem
Intus habet, saevosque hostes, causamque ruinae:
Quin muris fossaque caret licet undique cincta
Moenibus, et vallo caput inter nubila condat.

In Munttiones.

'> QUid munire iuvat cel;sas tam fortiter urbes?
Cum tu sis hostis maximus ipse tibi.
Criminibus vitiisque tuis: nisi viceris illa,
Nil prosunt fossae, nil catapulta tibi.
Nil validi, et caeli tangentes sidera muri.
Absque DEO cuncta haec viribus orba iacent
Vel zephyri adflatum. si propugnacula quaeris
Rebus in adversis optima, quaere Deum.

Caritas annonae.

'> SOla Dei quod nos benedictio pascat alatque
Edocet atra fames, quae cum irascente Iehova
Incubuit terris; sterilescunt omnia: vel si
Proveniunt aliqui fructus; vis deserit illos
Vifi ca et nutrix, quae pridem his esse solebat.
Macra seges non respondet vato atque labori
Messoris: collecti etiam sub mergite culmi
Decrescunt veluti sensim: rimis arcta totannos
Horrea tam sunt laxa nimis: tritura quoque ipsa
Imminuit numerum: et pridem granaria plena
Quae fuerant, iam pene vacam. lapis ipse molaris
Furfuribus, pro candidula teneraque farina,
Iam scatet. ipse etiam pistor decrescere massam
In manibus sibisen tiscit, furnoque calente.
Inque penu mensaque adeo paniaccidit idem,
Nec non in manibus buccaque vorantis eundem,
Ieiunoque eius stomacho licet ingerat, olim
In triplum quod sufficeret. visscilicet illa,
Illa adest, pia qua domini benediction nutrit
Omnia sustentans. sine qua cibus ipse fatiscit,


page 374, image: delb0374

Esurieque perit vel pingui taurus in aruo,
Iuter opes inopemque agitant animalia vitam.
Ergo tibi ut faveat benedictio dia precare.
In mediis sine qua sitiens nat Tantalus undis.

Superbientes in vestitu.

'> QUid cristas adeo attollis, tibimetque superba
Veste places; quae quod nudus nascare, rebellis
Exosus que Deo, et donis exutus avitis
Exprobrat ostenditque tibi. quin contrahe cristas,
Hinc potius memor exuvias hasce esse bidentum
Ceruorumne adeo pelles, caprive, bovisue,
Aut ovium lanas, ope quarum hic indigus ipsees,
Pauperior quippe his ipsis animalibus. ecquid
Inde superbire auderes, nisi stultus et excors
Corde animoque fores, et talpa caecior ipsa?

Splendide vestiti in sacris.

'> CVr, quando ad sacram properas accedere cenam,
Recludis cistas omnes, arcasque repostas,
Depromisque aurum, vestes, gemmasque; nitentes,
Quis caput et digitos ornes, corpusque misellum?
Siccine te monstrare Deo genialiter audes
Tum quoque cum ratio officii, tempusque requirunt
Ut tua delicta agnoscas fordersque medullis
Abstrasas imis, quantaque immersus abysso
Sis reputes, Christique rui pro te omnia passi
Agnoscas meritum quo nos ex morte redemit
Morie sua, peperitque suo tibi funere vitam.
Haec ne humilis sunt signa animi, cordisque modesti
Contritique in sese ipso, timidique Iehovae
Irarum memorisque adeo crucis atque dolorum
Pro nobis quos sustinnit terram inter et astra
Pendulus aspectu foedus sine honore latrones
Exspirans inter medius, ceu pessimus ipse.
Illi pauperiem sic ne exprobrare laboras,
Pfane inopi, nude, lacero, retum omnium egeno?


page 375

Certe haec ut par est humili si voluere corde
Inciperes; iam defluerent gemmae atque corollae:
Nulla apparerent cum torque monilia: saccus
Quin tibi mon pro veste foret: pro syrmate puluis
Aut cinis. ô mentes verae pietaris egenas!

Speiulum.

'> Est maculata tibi facies tuque inscius ipse
Illiuseo maculae. speculum sume ergo, videque
Sed sum coecus ais, circumseptusue tenebris.
Frustra ergo utaris speculo, quod tantum oculatis,
Inque adeo luce inseruit. cum nullius usus
Sit speculum coeco aut densa quasi nocte sepulto.
Haud alia est ratio divinae legis, aperto
Quae speculo similis, maculas quas ille malignus
Impressit Satanas animae omniex parte miselle,
Detegit et monstrat sed non, nisi muncre caeli
Illustrati adsint oculi, et lux aurea cordi
Affulgens pulsis densa cum nube tenebris.
Nam speculum hoc caeleste animam, lucemque oculosque
Caelestes poscit, sine quîsmens coeca, oculique
Lumina sunt tenebrae atque omnis conatus inanis,
Oter felices speculum hoc, oculique Dei quîs
Munere contingunt! culpas hi protinus omnes
Agnoseunt damnantque suas. morbique pericla
Cernunt magna sui, et medicum bona pharma ca poscunt;
Caelestent medicum lesum, sacra vulnera cuius
Vulneribus sunt et nostrismedicamina morbis,
Grata magis miseris, sua queis bene cognita pridem
Sunt mala et inferni horribiles sine fine dolores.
Nam morbi ignarus medicum quis quaerere curet?
Quis satis agnoscat die pretatis amorem?
Quis dignas referas tanto pro munere grates
Servatori hominum? nisi pridem agnorit abyssum
In quam demersus fuerat miser aerumnarum,
Non prece, non precio, aut ulla revocabilis arte,


page 376, image: delb0376

Extra unum Iesum, cui sit sua gloria honorque
Et laus aeterno numquam violabilisaevo.

Voluptarii nihilo bestiis meliores.

'> CVm finis tibi propositus sit sola voluptas:
Quid tibi tot vites, tot agri, tot prata, domusque,
Piscinaeque adeo et spaciosa palatia prosunt?
Bestia cum tantundem habeat, cum fessa cavernam
Sub noctem subit, aut volucris cum se abdere nide
Incipit arboreo, et placidam captare quietem,
Tutior, et contenta magis, quam purpureus Rex,
Quem muri centum, millenaque spicula cingunt.
Praeterea dum tu lapides, coementa, trabesque,
Structoresque paras magno sumptu, atque labore,
Ipsa sibi nidum volucris parat, aut sibi pridem
Invenit exstructas latebras et lustra, vel ipso
Naturae stinctu, cui nil certaverit artis
Humanae solers quamvis, confinia quod si
Terrarum et metas spectes; volucesque feraeque
Te numero atque modo superant, quae limite nullo
Clauduntur. patet his teilus, patet aequor et aer,
Et montes, vallesque omnes, silvaeque lacusque,
Nec vita illarum tantoest onerata labore.
Interea te vel montes, vel flumina metas
Exiguas intra claudunt, tranicendere tuto
Quas numquam liceat libeat licet, et tibi prata
Sint satis ampla licet, foenum tamen inde paratum
Man dere non poteris: vitis tibi vestiat ulmum
Crebra licet, vastoque seges tibi fluctuet agro;
Non tamen iccirco plus hinc comedesque bibesque
Quam satias poscit, sed enim quoque bestia bruta
Tantundem capit ex modica quam celligit esca.
Qua tu parte igitur fueris felicior illa,
Cui venter tantum et ventris sunt commoda curae?


page 377

Oleum insusum camino.

'> Quid status hic rerum prae se fert pessimus? ignem
Flammineum, qui corripuit iam totius orbis
Regna plagasque omnes, a cunctis partibus ad quem
Recte exstinguendum, gelidis e fontibus undas
Nemo fere adportat, cuncti sed sulphura, lignat,
Virgulta et stipulas cumulant, oleum atque bitumen
Insuper addentes flammis, piceosque liquores.
Coniurasse putes patriae in communis acerbum
Interitum, nec ferre moram, quin fundirus ille
Corruat, exinguatque suâ sua damna ruina.
O miseram rerum faciem! ô aerterne Iehova
Tu tamen haud ideo ignoras te rite colentes,
Addictosque tibi, quos flammas inter et undas
Conservare potes, nec conservare recusas
Placatus precibus tu nos hic respice mitis.
In tantisque malis heroica pectora tandem
Euigilare iube, et fessis succurrere rebus,
Quod nisi tu solus facias divinitus; actum est.

Boni et maliodores.

'> QUi sit, quo viso fetente cadavere nasum
Obtegis, et spuis, atq alio te vertis, odoris
Tam diri impatiens? et mox tamen inde lupanar
Gauponamue subis, aut consectare rapinas,
Idola, aut caedes, blasphemae aut spicula linguae
Exacuis, dicisque ipsi convicia caelo.
Omnia quae domini ad nares, quam totius orbis
Sentinae, sordes, et rosa cadavera vermi
Plus sordent, fetentque: sui nisi Christus odore
Sacrificii et tumuli te suaviter afflet, et addat
Pigmentum tibi sidereae virtutis, eoque
Corrigat obscoenum peccati turpis odorem,
Ture precum accenso, et missarum ad sidera laudum.
Hunc igitur quaere ut teneas: hunc nactus, aroma
Nullum erit, invenics opoballama nulla, Ichovam


page 378, image: delb0378

Quae magis afficiant. quoties florum ergo maniplos
Falciculosve [(reading uncertain: print faded)] vides violarum, et odora roseti
Sidera vel carpis, vel mala tibi aurea misso
Aere paras, plenis aut tus depromis acerris,
Suffitumue facis; toties, ruber ante, memento
Quae sceleris sentina tui sit quanta cloaca
Ante Deum:tecumque simul meditare, quidillos
Corrigat invisos Domino et dispellat odores.
Sic neque sentinam impuram fructu absque videbis:
Nec violas, nitidasque rosas, roremue marinum
Absque operae precio, et solida dulcedine carpes.

In carnisices rusticorum et itsmentorum.

'> Ruricolas tibi subiectos sine fine modoque
Cur vexas? miserosque boves; macrosque cabillos
Exhauris quasi continuo duroque labore?
Quod requie caret alterna durabile numquam
Esse canit vates. pastor si mulserit hircum
Sanguineum eliciet laticem si glubserit agnum;
Spem lanae abiciat: si gallinam ense necarit:
Oua quid inquirat? si nunc exhauseris orcam;
Quid cras invenies? sic qui servosque bovesque,
Subiectosue adeo quosuis sine fine gravarin
Quottidis, utlucro subito ditescere possit;
Ipse sibi plus saepe nocet quam profuit, illi
Dum sensim languescentes. et viribus orbi
Desiciunt, sociosque gravis sub mole relinquunt,
Donec moxserui et Domini, iumentaque cuncta
Intereunt una paulatim exstincta ruina.
Quando alii, dictis operis mediocriter usi,
Florent cum sociis operum, vitaque fruuntur
Curarum experte. interea dum Scaurus avare
Intentus nummis, qua vi, qua fraude parandis.
Pro nummis noxas, pro lucro damna reportat,
Turpis avaritiae quae merces iusta putanda est.
Horum ego vel cupio pauperrimus esse bonorum.


page 379

Thesaurus.

'> Si thesaurus ubi est hominis, cor semper ibidem est;
Tuque meus sis thesaurus dulcissime lesu
Unicus et verus fac toto ut pectore tecum
Sim maneamque lubens: fac ut tibi semper adhaerens
Mente, animo, voeisque meis te laeter in uno,
Terrenis his et vere fallacibus umbris
Neglectis fugitivorum sine fine bonorum.

Amalesicu quid discendum.

'> Pervigilat totas frigetque Lavernio noctes,
Dum furtum facere atque aliis nocuisse laborat,
Imbres atque nives perfert ventosque sonoros,
Ut scorto placeat turpi vesanus amator.
Latro viatorem ut iugulet de nocte profunda
Surgit, et in silvis inter spelaea ferarum
Errat atrox caedi intentus vilique rapinae
Tu vero ut lucem caeli intueare. Deique
Aspicias opera atque tuam meditere salutem,
Non caput e lecti puluino attollere cures:
Non, bene sisedeas, e plena assurgere mensa.
Interea Satans tuus implacabilis hostis
Insidias struit ecce tibi sine fine dolosas,
Et vigil observat qua te ratione modoque
Praecipitem ruat et perdat nisi desipis, an non
Euigilare aliquando velis, pulsoque sopore
Invigilare tuae cura meliore saluti?
Surge igitur, fac vota Deo, bona caelica terrae.
Nec postpone bonis. quae si quis conferat illis,
Diffugient velut ad solis nix alba colorem.

Remedium contra artes magicas tutissimum.

'> Magna quidem Satanae vis est, satis ampla magorum
Est rabies, si permittat quandoque lehova.
Cui tufide uni, et metue hunc sinceriter unum,
Tunc tibi nec Satanas, nec pharmaca dira magorum


page 380, image: delb0380

Ulla nocere queunt. quin te vehementius illi
Tunc metuent, quam tu metuas tutissimus illos.
Qui domini sub praesidio est, timet eminus illum
Trux Satanas, vanasque coquit sine viribus iras.

Minantt exilium.

'> EXilium mihi quid tristi extorrique minaris?
Hoc minitare aliis, qui nil nisi terrea curant,
Caelestis patris obliti patriaeque perennis.
Ille pater veluti sine me, me sponte creavit,
Sic quoque me nasci voluit, non arbitrio ullo
Consilioque meo, sed iis in partib. orbis
Quae placuere illi, posthae c me transtulit idem
Nunc huc nunc illuc puerum iuvenemque, mihique
Nunc aliquam sedem attribuit cum munere certo,
Hanc teneo, et tenui velut hactenus, ut placet illi:
Sic etiam invito Satana illam deinde tenebo,
Si volet hoc Dominus, si non volet; en patet orbis
Hac illac, Dominusque in eo dominatur ubique:
Hospitium ille etiam in reliquae mihi tempora vitae,
Maxima pars cuius iam poene elapsa recessit,
Inveniet, certoque dabit mihi, filiolisque,
Uxorique meae prout, atque quousque placebit
Ipsius arbitrio, cui me submitto meosque.
Aut si etiam hospitium tellus mihi denegat aegro;
In caeli patria est certo mihi certiorarce,
A qua me nemo arcebit, non invidus ullus
Eiciet, patriam quis non suspiret in illam?

Finis Mundt.

'> Quando erit illa dies, scopuli rupesque pavore
Ceu trepidae dissoluentur, fissaeq ruina
Procumbentmagna: caelum trepidabit, amictu
Et ferrugineo tectum rumpetur: in altos
Exsurgent montes campestria preta: profundae
Nec non et valles aquatae collibus imae
Alta petent: fluvii arescent: humoris et ipsis


page 381

Si quid erit stagnis, nihil id nisi turpis et ater
Sanguis erit: mare caeruleum mutabitur igni:
Balenae arenres in siccis edere arenis
Mugitus fatagent: mediam nox horrida lucem
Invadet: caeli aequoreo stellae imbre madescent:
Incum bet Lunae lampas Phoebea, quadrigis
Luna retis Phoebi: caelo delapsa iacebunt
Sidera noctis erunt tempestatumque fragorumque
Horrorisque adeo et mortis plena omnia, vindex
Iudicis ira Dei siquidem omnia desuper instans
Miscebit, redigerque rogum simul omnia in unum,
Ut terram pridem effusis circum dedit undis,
O quater et quoties non est numerare beatos,
In terris vera qui relligione fideque
Quaesivere polum et vitae sensere beata
Principia in tenebris. non hos sua vota precesque
Decipient, quamvis minitentur cuncta ruinam.
Hic plus quam compos votorum quisque piorum,
Et nactus maiora fide, et meliora triumphos
Liber aget curis morbis angore. periclis,
Insidiis, odiis, omni tum ex parte beatus,
Atque inimicorum victor sine fine suorum.

De nomine Friderici II. Regis Daniae.

SVnt tria, Rex Friderice, tuum quae nobile nomen
Imperio spondet temporibusque tuis.
Pax honor, et plenolocuples opulentia cornu;
Est quibus in toto carius orbe nihil.
Macte animo, rex Arctor clarissime mundi,
Haec tria fac populis sine diuturna tuis.
Aurea perpetuam praestet concordia pacem
Regno, animo genti consiliisq tuis.
Hinc virtutis honos, et honestas publica regnet;
Sit pudor, et probitas, sit pietatis amor.
Quin tua cunctarum proventu divite rerum
Fiat, et aeternis gens opulenta bonis,


page 382, image: delb0382

Sic vere optati ae nominis omine, dives
Pacis, honoris, opum, Rex Fridericus eris.

De erusdem cum Sophia uxore in Megapolin ingressu.

Dum Varni Roseas cum coniuge navigat undas
Magnanimis maior Rex Fridericus avis;
Varnus ovans, tanti dudum praesagus honoris,
Corniger e fluvio conspiciendus, ait:
Quis novus atque adeo excellens meilluminat hospes?
Quaenam Nympha meas aurea sulcataquas?
Fallor? an Arctoi rex florentissimus orbis
Compare cum Sophia ren Fridericus adest?
Rex Fridericus adest, Sophia comitante nec unquam
Intravit nostras clarior hospes aquas.
Non mihi iam Rhenus, plures licet alluat urbes,
Non mihi se turgens conferat Eridanus
Sed neque dum pompa tali mea flumina fulgent,
Mi iactes reges Tibri vel Arne tuos.
Hic meus, est nostro regum rex optimus aevo;
Et vehitur nostris altera Pallas aquis.

In honorem eorundem.

Vis ipsum spectare Iovem? vis nosse Mineruam?
En tibi cum Sophia rex Fridericus adest.
Rex aequans bonitate Iovem; Regina Mineruam
Facundae exsuperans laude pudicitiae.
Felices oculos! felix Megalepolis! una
Cuilus dat geminos posse videre Deos.

De Ulrico duce Megapolitano Patavii agente in kartis herbariis.

Euganeo nuper cum Dux ulricus in horto
Plantarum inspiceret germina, Phoebus ait:
Cur tu quaeso. sacris Princeps carissime Musis,
Hac regione mihi conspiciendus ades?
Tunc ille Ulricus, proavis qui Regibus ortur,
Maenalia procul hinc me regione colis?


page 383

Dignaque doctiloquis largiris praemia Musis,
Et claris Musas qui coluere viris?
Salue gentis honos patriae Dux inclite Salue:
Tu quoque tu nostro munere clarus eris.
Cumque adeo celebri plantas scruteris in horto,
Et placeant oculis munera nostra tuis:
Fallor? an heroe heros imitatus avitos,
Has quoque laude illis te cupis esse parem?
Huic olim praestans animi invigilavit Achilles:
Deditus huic Hieron Lysimachusque fuit.
Posteritas hinc grata illos post funera laudat,
Nomen et illorum germina certa ferunt.
Fortunate heros, tu nunc eris alter ab illis,
Quos genere aequiparas, ex superasque fide.
Perge modo. doctasque libens defende forores,
Varnus ubi roseas en tibi fundit aquas.
Nomine siameritque tuo sine fine manente,
Floridius quovis germine germen eris.

De Aristide et Quintilio Varo.

Pauper Aristides ad censum egressus agendune,
Quam fuit egressus pauperior rediit.
Cur igitur subito en factus de paupere dives
Est Varus Syrii praeses avarus agri?
Pauper Aristides patriae fuit utilis uni,
At sibi, non aliis utilis iste fuit.

In Harpatum.

Qui deglubebat miseros, violabat inermes,
Quaestor erat miseris Harpalus agricolis;
Invisus pueris, senibus simul atque puellis:
Namque operum exactor vix rolerandus erat.
Subditus huic Damon vicino saepe Menalcae,
Dicebat querulis talia verba modis:
Finiat ô utinam nostros mors certa labores!
Unica nam nobis illa parata quies
Quin neque post mortis, respondit, fata, menalcas,


page 384, image: delb0384

Aeterni requies certa la boris erit.
Nam gravius stygio crucietur ut Harpalus igne,
Ligna ferenda mihi, ligna ferenda tibi.

In Bassarum.

UT lapidem iactore canis sectatur omisso,
Ignrbus ut ferulam dat puer innocuam:
Bassarus immodico sic cum se proluit haustu,
Quae placuere prius frangere vitra solet.
Vitra nihil meruere: tibi tu rectius ipsi
Prange manus, bibulam vel tibi frange gulam.

Domus ampla et splendida.

MAgna domus inagnos sumptus magnosque labores
Aedificanda simul simul et reparanda requirit.
Si pereat; damnum est marus: si spendida duret,
Excitat invidiam stimulis oculosque malignos
Urit et exitium domino fert saepe potenti,
Prae reliquis locuples mihi villa Aurelia testis.
Qui sapis ergo tibi. laudato ingentia tecta,
Exigua incolito: poteris sub limine paruo,
Et gaudens paruisque sodallbus et lare certo,
Libertate frul, et regum praecurrere reges.

In Villium.

Villius it toties curto quadrante lavatum,
Et iactat generis nobile stemma sui.
Iactat et acceptam generoso a Caesare laurum;
Mirificeque sibi se celebrando piacet.
Interea famulusque cibis, eget aere crumena:
Non etiam murem quo bene pascat habet.
Quid tibi nebilitas prodest iam stirpis avitae?
Hic honor est aurum si ribi desit, onus.
Nil mihi cum lauro fulnumsi deficit aurum:
Nil mihi cum fama, si toleranda fames.

In Pseudolum.

Te sapere, et cunctis morbis cum laude mederi
Posse putas; quin et Pseudole dicis idem.


page 385

Credo equidem resque ipsa docet, te pellere vitam;
Sic simul et morbus vitaque pulsa fugit.
Egregium vero medicum! tua pharmaca praestant
Mortuus ut nollis post egeat medicis.

In filium Viti et Vitae.

Vita tibi mater. pater est tibi Vitus; idipsum
Perpetuo iactas, perpetuo repetis.
Viralemque isto solum te nomine clamas;
Omina nominibus nam quis inesse neget?
Non nego, sed vitulam potuit quoque Vira creare;
Et patre de Vito nasci etiam vitulus.

In Pseudolum.

Sinceri candoris amans, et candidus ipse,
Ut bonus est, alios sic putat esse bonos.
At niger, et tenebris plenus, fraudisque dolosae,
Ut malus est, omnes sic putat esse malos.
Non tibi non aliis igitur cum Pseudole credas,
Esse bonus quaeso qua ratione queas.

Boni colendi et mali.

Qui quaecumque petens laquecata palatia scandit,
Cogitur ille bonis blandus et esse malis.
His equidem, ne quid noceant, quia noxia turba est.
Illis ut solita pro bonitate iuvent.
Romula sic olim non tantum turba salutem,
Cum Scabic saevam sed coluere Febrim.

In Galbam.

Movisti quoties turbas, hoc ebrius egi
Dicis, et ut veniam dem tibi Galba rogas.
Nocte suburbanas adiisti hoc ebrius egi
Dicis, et ut veniam dem tibi Galba rogas.
Officium est quoties neglectum, hoc ebrius egi
Dicis, et excusas crimina criminibus
Quin pudeat dignaum baculo caput, improbe Galba!
Criminibusne tegi crimina posse putas?


page 386, image: delb0386

Ebrius es gemina dignus me iudice poena;
Sobrius hanc nullo te redimente lues,

In Barrum.

In templo, mensa, et ludo, vis primus haberi,
Deque loco rixas saepe priore moves.
Fallorian in caelo. quo vix perveneris unquam,
Barre voles ipso celsior esse Iove.

De Trapula suspeso.

Trapula qui toties mendacia dixit, et ausus
Qui toties furtis contemerare manum.
Quid faciat quaeris? lavat illum luditer imbre:
Expositum radiis ungit Apollo suis.

In Fabianum.

Stultorum dicis regem, Fabiane, ministrum
Esse tuum, quod sit tardior ingenio.
O te infelicem, siquidem modo vera profaris!
O iterum serui maxima regna tui!
Stultorum rex, immenso dominatur in orbe;
Et metues famuli tu quoque sceptra tui.

De Poeto.

Poetus adulterii uxorem convin cere certus,
Signa viri cultro sustulit ipse sibi.
Ut si itefurn parerca certo, sine iudice scire
Posset, eam certi criminis esse ream.

In Moschum Pseudochristini.

Affidue cur bella gerat, cur fulminet armis
Moschus, et ulterius castra pedemque locet,
Miramur caussas? haec est: non incitat ullus
Relligionis cum, sed regionis amor.

In Cisiophorum.

Nomine Christophori gaudes, Christumque subinde
Ingeminas rebus spemque Ducemque tuis.
Sed tamen in loculis animus cistaque moratur:
Assidue haut tecum sis ubicumque trahis,


page 387

Sic ego cum Christum iactas, intelligo cistam;
Et modo Christophorus fit mihi Cistophorus,

In Luciferum.

Lucifere egregie si se putat omnia scire
Cur nescit fatuum se miser esse rudem?
Hoc unum ignorans, non se scire omnia dicat:
Ille spit, qui se scit bene scire nihil.

Animafatida.

Ad cenam mesaepe vocas, ad prandia faepe;
Et me saepe tuum limen adire iubes:
Non venio. quae caussa rogas? non prandia vito,
Non aedes: animae stercor vito tuae.

in Doxosophum.

Doxosophus nuper quidam me forte rogavit,
Barba priorne viro posteriorve foret:
Huic ego; barba viro prior exstitir horrida, dixi:
Nam post barbigenas conditus ille capras.

Vinum, Aqua.

Quid mihi vim vini. quid Bacchi robora laudas:
Roboris et lymphas dicis habere nihil?
Circumagens celeresque roras, lapidemque molarem,
Est equidem forti fortior unda mero.

In Lentulum.

Lentule te mecum iactas vixisse totannos,
Intentum studiis sed didicisse nihil:
An fueris studiis intentus nescio dicent
Hoc aliis mores ingeniumque tuum.
Me vero immeritum posthac ut laedere cesses,
Hoc simile a nobis convenienter habe:
Ut non omnis ager profert cum foenore fructum,
Hunc licet agricolae sedula dextra colat:
Haud secus ingenium fidi non omne magistri
Reddere frugiferum cura laborque potest.

In Euclionem maledicum.

Ut tibi sunt putridi scabra rubigine dentes.


page 388, image: delb0388

Sic video dentes carminis esse tui.
Ipse quidem mordere cupis; sed robora desunt:
Enta ciunt dentes vulnera nulla tui.
Ergo quid allatas aliosi ut mente canina
Et rabie osten das te tamen esse canem.

In Polytropum.

Silvestres asinos caelo ridente sereno
Tristari, et questus edere, rumor ait,
Lascivire autem saltu, et gaudere vicissim,
Per nebulas pluviis si cadat imber aquis,
Tu quoque laetitiara cum publica gaudia poscunt
Tristis et in tetrica veste severus ades.
Laetior es contra nitidaque in veste superbus,
Flebile cum cunctis tempus adesse vides.
Si tibi cum stolido mens est communis onagro,
Quisnam silvestrem te neget esse asinum?

In Rubrium.

Tu fidum esse negas Rubrium: fidissimus ille
Sed tamen arbitrio creditur esse meo.
Nam barba rutilisque comis cavet ipse videnti:
Et sibi, ne pereas, derogat ipse fidem.

In Chremylum.

Rugosam fastidit anum rugosior ipse
Chremylus, et quaeritur fata sinistra tori:
Virgineasque comas laudat, ridetque puellis,
Nescius opprobrio talibus esse senem.
Chremyle, si sapis, ô vetulam ne sperne vietam:
Faex illi placeat, qui bona vina bibit.

Turca.

Quodtidie cur Turca Istri vicini or oris,
Advolat? et nemo qui remoretur adest?
Pro patria patinas curat; pro limite limen,
Pro re communi quisque studet propriae.
Sic sensim patriae et patinae, et cum limite limen,
Et cum privatis publica cuncta ruent.


page 389

Bonus liber.

Ut bonus est melior sublimi gemma colosso;
Non gravitate quidem, sed bonitate placens,
Egregios sic arte libros, non mole probamus
Et superat gran dem saepe epigramma librum.

De nomine Maximiliani II. Augusti.

Quis gentem Fabiam, Quintus quam Maximus olim
Cunctando fecit maximam:
Quis gentem Aemiliam, Aemilii quis nomina Paulli
Nescit. viri integerrimi?
Scilicet Ausonias inter, dum Roma vigeret,
Locum hae tenuere Principem.
Quid divine tuo dicam de nomine Casesar?
Quod gentem utramque denotat:
Maximus Aemilius, Maxemiliane, vocares;
Fabium quod illum Maximum;
Et simul Aemilium virtute animoque fideque
Verisque vincas laudibus.
Sis felix divinae heros, Regesque nepotes
Diu superstes aspice.
Quodque facis, cumula meritis ingentibus orbem,
Ter optimus, ter maximus.

In historiam Ioan. Sleidani.

Non paucis, Sleidane libris dum proelia Regum,
Gestaque pro vera relligione doces;
Nobile nomen habet virtus pietatis alumna,
Atque hanc ex animo qui coluere Duces.
Urtur impietas, vultum suffusa rubore,
Tot cupiens fraudes, totlatuisse dolos.
Nequidquam, neque enim rorum pulcherrimavirtus,
Nec scelera aeternum tecta latere queunt.
Fama volat, totoque implet clamoribus orbem,
Dura: et in seros viva recensque dies.
Cui vitam ut tribuis; vitam sic nactus ab illa,
Hoc opere aeternum tu quoque nomen habess


page 390, image: delb0390

De Hieronyma Columnia.

Unira mena aliis, et vates contigit unus,
Vix potuit vates unus habere duos.
At tibi diversae cum dia Columnia mentes,
Contigeritque ori vox variata tuo,
Quid mirum est uni totidem contingere vates?
Ipsa etiam celebres quos celebrata facis.

De eadem.

Oris nonore Venus. thalamis et stemmate Iuno,
Arte praeit reliquas casta Minerua Deas.
Sed tu fatidicis sacrata Columnia Musis,
Singula sint illis cum data, cuncta tibi:
Cur non una trium titulo sis clara Dearum?
Stirpe, animo, facie, Iuno, Minerua, Venus.

In Alexandrum Magnism.

Magnus Alexander paruum si credidit Orbein,
Quem sibi pugnacis subdidit ense manus:
An non pro Magno Minimum se iure vocasset?
Orbe erenim paruo quomodo Magnus erat?

In Labrenem.

Ne minus aut nimium te laudem Labro, rogasti:
Laudari nimium quod grave, turpe minus.
Hoc ego sed medium cum me vix posse putarem
Tangere, nec laudo te, neque culpo: vale.

Stella Aurea.

Quamprimum emicuit roseo stella aurea Varno,
Orta procul Gothicis aurea stella iugis;
Extemplo insolita micuit Venus aurea luce,
Ceteraque insolitum signa dedere iubar.
Scilicet hac stella caeli quoque sidera gaudent.
Ridet ab aetherio Iupiter ipse pilo.
Aera nam veluti rutilante hic lumine complet;
Sic eadem meritis regna propinqua suis.

In Lunas Iacobi Monavit.

Omnia dum tenebras, dum noctem cuncta minantur,


page 391

Barbariesque nonis viribus aucta redit:
'Tu mihi pra cipuos inter memorande Monavi,
Sedulus hanc contra fortia bella moves.
Et Sophiam sanctamque Themnis defendis et ornas,
Depromens doctos qui latuere libros.
Ergo e nocturnis argentea Luna tenebris
Ut pene obscurans aftra minora nitet:
Sic virtus nomenque tuum quandoque nitebunt:
Denotat id clypei candida Luna tui.

In Nacam.

Cur toties iam scripta iterat, chartamque nitentem,
Inquinat, usque adeo cur sibi Naca placet?
Scribendi ca coethes habet; quare undique plures,
Stultitiae testes expetit esse suae.

In eundem.

Sordet Aristoteles, fordet tibi magnus Homerus:
Sordet item magnus cum Cicerone Maro.
At sapiuntmireque probas quos tempore nostro
Evomit insulsos gens asinina libros.
Non mirum est: homini rosa quod pulcherrima praestat;
Praestat idem coenum spuricitesque sui.

De laurea Georgii Fabricii.

Fabricio Lauri meritissima germina Caesar
Cum generis dederat, nobilitate sui,
Hoc Deus ut vidit, maiori hic dignus honore est,
Quam quibus in mundo condecorantur, ait.
Nec mora, caelestes ilîum conscendere sedes
Iussit, et angelicis plectra ciere modis.
Conspicuamque inter vates gestare coronam,
Et vera aeternum nobilitate frui.

In Furium.

Dic mihi cur plenis toties convicia buccis
Euomit et totis cur maledicta libris
Ingeminat Furius? cur multi imitantur eundem,
Queis nisi rixosum nil placuisse potest?


page 392, image: delb0392

Nil Furio est, male inscribat, quod scribere possit,
Nec tibi quod dicat, maledicat habet.

In Fannium Bibulum.

Dum vitam incolumem potando precatur amicis,
Dum patris et sponsae nomina saepe bibit;
Fannius insano similis, pallensque tremensque
Concidit, ut vitae spes quoque nulla foret.
Ridiculu! qui multa bibens nec profuit illis,
Et sibi pene fuit caussa pudenda necis?

In Auaros.

Semper eget locuples congesto pauper in auro:
Utilis et nulli ni moriatur erit.
Hinc tenuis tenuem pascit: qui dives egenum
Sublevet, hoc duro tempore nemo fere est.
Recte igitur dictum; quando mendicus egeno
Munera dat, caeli ridet in arce Deus.

In Hannam Morosopham.

Hanna sapis nimium, nimium sapis Hanna: mariti
Est sapere. huic mulier discat habere fidem.

Auicula blandissimae.

Heic tibi pro cavea tumulus mea surgit Acanthis
Parua, sed argutos fingere docta sonos.
Tu mihi cara quidem volueris, tu blanda fuisti:
Gutture processit nil nisi dulce tuo.
Sed tamen asperius si quis te forte teneret,
Hunc iterum rostro pungere cura fuit,
Sic minimo sua bilis inest: sic spicula melli,
Floribus et morsum sedula miscet apis.
Parua quiesce tamen, mea parua quiesce volucris:
Certatim volucres ad tua busta volent:
Exsequiasque canat: violae nascantur ibidem:
Et rosa te foliis contegat orta suis.
Est eadem natura rosae: blandissima visum
Floret, et ambrosio repler odore locum.
Sed tamen et spinis carpentem: pungit acutis,


page 393

Ut subito laesas retrahat ille manus.
Sic mala iuncta bonis blandae tibi gratia vocis;
Spicula sed rostri dura fuere tui.
Non ita dura tamen, quin vox tua dulcior esset:
Ergo mihi multum saepe gemenda vale.

In Iberum.

Belgarum in cenis admirabatur Iberus
Delicias, artem, pocula, vitra, merum.
Ergo unde ingenia atque artes regionibus istis
Sint, ubi mos vinis invigilare, rogat.
Huic Belga: ingenium exacuens et nobile vinum
Nos bibimus: fatuae potor Iberus aquae est.
Non artes mirare igitur, non mentis acumen,
Sunt ubi caelifluo pocula plena mero.
Nec mirare tuam stupido cum pectote mentem:
Quod bibis, id tecum bos asinusque bibunt.

In Polyphemum.

Potor aquaees, panemque domi parcissimus atrum,
Ex iure hesterno, trux Polypheme, voras.
At si quando sedes aliena ad prandia fucus,
Larguses et lauto praebibis ore merum.
Importune alios etiam clamoribus urges,
Utque bibant fastu, voce, minisque, iubes.
De proprio largire mero, Polypheme, domique
Prandens vel ventrem rumpe bibendo tuum.

Doctor. Auditer

Nemo docere potest, nisi sit qui praebeat aurem,
Et nisi qui doceat, discere nemo potest.
Excitat auditor studium, doctorque fidelis;
Frigente alterius friget uterque fide.

Votum genethliacum pro Christiano Daniae Rege, filio Friderici II.

Prodiit in Danaum nuper stirps mascula regno,
Marte sata, et casto plantata in Palladis aruo.
Stirps Marti dilecta patri, matrique Mineruae:


page 394, image: delb0394

Stirps Danaum spes et columen; quam fertilis aether
Imbribus et largis, et vivi fonte caloris
Sic vegetum faciat foliorumque ornet honore,
Ut patulis disssusa olim pulcheriuma ramis,
Et caput auricomum extollens et brachia pandens,
Optati foveat populos sub tegminis umbra;
Audiat et dulces Philomelae in vertice cantus,
Confugium que avibus cunctisque animalibus astet,
Sic impacta solo, sic omni uredine mator,
Sic tunica durae sic corticis obsita crustis,
Sic celsis erecta comis, ut laedere nemo
Vel velit, aut possit tam pulchram evellere plantam.

Pro Udalrico, eiusdem filio altero.

Nomen avi patrii, ductum de nomine Christi,
Primus habet, tanto dignus honore nepos.
Materni iam nomen avi datur Udalrici,
Inclite filiolo rex Friderice tuo.
Fallor? an ille prior mores quoque reddet avitos.
Ut cumulet meritis regna paterna suis?
Fallor? an iste alter dives cui gratia nomen
Nunc dat, avi alterius dulcis imago venit?
Fallor? an et quandam se iunget tertius illis,
Qui referat genium rex Friderice, tuum?
Felices Danaos veterum quando ora parentum
In tribus his cernent esse renata sibi!

In Sciolum.

Quod cumque argutum doctis lepidumque putatur,
Id fatuum Sciolus frigidulumque vocat.
Quod vero insulsum doctis fastidia movit,
Id Sciolus laudat mirisiceque probat.
Quae sit caussa roga? non omnibus omnia rident:
Ulcus amant muscae; germina sloris apes.

In Violettam.

Nobile de violis te nomen habere putabam,
Cognita quando oculis es, Violetta, meis.


page 395

Sed postquam ingenium sensi fandique leporem,
Ardentes oculos, Cyprigenasque manus.
Cedite iam violae dixi: violentius uror,
Quam violae aut florum germina ferre quearit.
Vis tibi maior inest et nostris viribus impar
Sic violenta mihi, non Violetta, vale.

In Gryllum.

Segnis erat Gryllus, saxique immobis instar,
Mandibula excepta denique totus iners.
Viderat hoc Scabies; Gryllumque ut redderet acrem,
Pruritu, huic vexat membra manusque suo.
Mox ille evigilans ungues in vulnera stringit;
Et quod agat semper nunc scabiosus habet.

In Batrachum.

Conspexisse asinum Batrachus se pernegat ullum:
Non asinos patriae dicit inesse suae.
Vix equidem credo: quin cum se viderit ipsum,
In speculo toties, dicere vera nego.

In tres Petros poetas.

Carmine quid possint Itali, et cum Teutone, Galli,
Scire cupis, ternos aspice quaeso Petros.
Italia Angelium Ronsardum Gallia, suave
Lotichii ingenium Teutonis ora tulit.

Carolo Utenhovio. F.

Te mortalem equidem clari genuere parentes,
O decus et scaldis Carole fama tui.
Ast ego pro letko vitae immortalis honores
Promitti statuo culte poeta tibi.
Nam si vita tibi nihil est, quod nomine pandis
Non video possis qua ratione mori.

In Melissum celibem.

Spirantem charitas, fundentem mella Melissum
Quid mirum viduo posse cubare toro?
Nam Veneres qui corde fovet, fontesque leporum,
Sophrosyncmque sacra sobrictate colit;


page 396, image: delb0396

Cur ille alterius Veneris succumbere flammis?
Cur vellet Cyprio subdere colla iugo?

De eodem proco.

Sola Rosina rosas, plantabat sola Melissus
Lilia, flore sui dives uterque soli,
Sed iam liligero coniuncta Rosina Melisso
Mellisluis pariet lilia compta rosis.

Ioan. Alberto Principt Megapolit.

Ioannes Alberte, Ducum dux optime, librum
Quem damus, augusta suscipe quaeso manu.
Non infecta quidem canimus, nec dissona vero;
Sed ramen arbitrio subicienda tuo.
Si tibi displiceant nec nobis illa placebunt:
Sin placeant, aliis non placitura, placent.

Friderico Stipitio.

Cur truncum, Friderice vocas te candidus ipsum?
Cum tibi det tales blanda Thalia modos?
Crede mihi, fundunt si talia carmina trunci;
Vix nemora et volucres quo celebrentur habent,

De Iudaeo baptizato.

Venerat Ausonias quandam Iudaeus adarces,
Baptismi cupidus, Christicolaeque gregis.
Heic mores Sodomae inveniens vitamque Gomorrae.
Certum ait, est, verum gens colit ista Deum:
Gens verum colit ista Deum; miseratio cuius
Et bonitas vatum tot celebrata libris.
Nullus enim posset reliquorum credo Deorum
Cernere tam placidis fanda nefanda oculis.

In Batrachum.

Batrachus assidue faciles in carmina Musas
Iactat ab his quidquid iam meditatur habet.
Sed tu cum iactat Musas, intellige Muscas:
Carmen cum iactat, crimen inesse puta.
Eius enim in cerebro magno circum agmine muscae
Nidificant; foedum pectora crimen olent.


page 397

Germania degenerans.

Quid sibi vult quam cernis anus macilenta tremensque,
Coeca oculos, vultum pallida, cana comas?
Ferali ingluvie ptisanam quae sorbet, ut aegrum,
Quod libitina vocat postuma, corpus alat?
Haec illa est veteri amisso Germania flore,
Elumbis macie, turpis, inermis, iners.
Nulla pericla videns, quamvis sint proxima, quamvis
Omnia perniciem mox ruitura trahant.
Luxuriae interea indulget Bacchoque gulaeque,
Fortiter ut reliquae dilapidentur opes.
Omniseram patriae faciem! ô miseranda! veternum
Auferet ex oculis quae medicina tuis?

De Cerebro cerebrosi.

Concavitas capitis tota est repleta cerebro,
Quod Physici monstrant conpora secta manu.
Vix ceruo maius cerebrum Natura vel urso,
Vix vitulo tribuit cornigero que bovi.
Si placet ipse vide: teque ipso iudice disces,
Quam magno in cerebro nil habeas cerebri.

Echo.

Nympha repercussa repetens data carmina voce,
Dic quid proficimus divitiis? vitiis.
Qui pascit gentes, urbes et regna, laborum
Praemia numne refert certa colonus? onus.
Quid Bibulo fiet qui multos opprimit, et quem
Salsos iam pisces mandere taedet? edet.
Qui cumulabat opes misere violando misellos,
Quomodo privatus postmodo deget? eget.

Echo.

Nusquam tuta fides: qui credit fallitur ergo
Num mihi Nympha voles dicere fide? vide.
Hactenus in viduo consumpsi tempora lecto;
An mihi nupta datur satgenerosa? rosa
Anne etiam ingratos alo nunc praeceptor alumnos,


page 398, image: delb0398

Ut mihi sit pietas exitialis? alis.
Quis caput huic noxe quis damni segnifer? Ifer,
Non erit hoc ipsis exanimale? male.

Echo.

Tantum equitare queunt curnati Regibus? ecquis
Est regi et miseris omnibus aequus? equus.
Num nativa tui quaeso vox gutturis? uris
Queisnam couventet lingua Thrasonis? ovocs.
Quis novus hic verborum opifex orator? arator.
Miles num felix est, veteranus? anus.
Quae cito vita fugit nunquid revo cabitur? itur.
Sic volat a Borea concita navis? avis.
Ergo vale tandem resonaus e vallibus Echo,
Nil tua sentiscant gaudia tabis? abis.

In Auratum

Auratus fueras rebusque et nomine quondam,
Quando erat officio congrua Musa suo.
At nunc infami manes cum voce lacessas.
Persidaque Antiochi carmine facta probes:
Nequaquam Auratus posthac censeberis ulli;
Dignior auriti nomen habere Phrygis.

De Crotalo et Lalage.

Garrulus est Crotalus, Lalage cui contigit uxor
Garrula quo videas iungere fata pares.
Quid censes? an non tali de matre disertos
Producet natos ille loquax Crotalus?
Non nego. de Crotalo mera quin crepita cula nasci,
Ex tam multiloqua coniuge posse puto.

In Lollium Salinatorem.

Fons salis in patria Lolli est, quem praedicat ipse,
Quando salinarum de strue multa crepat
Sed si hominis mores, si vultum, verbaque spectes;
Non est in toto corpore mica salis.

In Quantulum.

Est mihi, laus superis, mens sano in corpore sana;


page 399

Membra lacertosis sunt benefirma toris.
Tu levior pluma, et digito vix ligneus uno
Altior, et costas cui numerare licet.
Me pinguem crassumque vocas: an Quantule nescis,
Me crasso ingenium crassius esse tuum?

Porcius.

Basia nasutae cupiens libare puellae
Porcius: ista vetat basia nasus, ait.
Illa sub haec: ergo adversae da basia parti,
Impediens a qua basia nasus abest.

Iuvenis et Vetula.

Sitne rogas melius vetulam si ducat ephebus,
Aut nubat tremulo si nova nupta seni?
Quaestio digna quidem: cuius me soluere nodum
Si iubeas, a me talia dicta seres.
Hoc illo est melius, vetulae nam iunctus ephebus,
Hei miser, in sterili solus arabit agro.
At senior teneram ducens aetate puellam,
Multorum iuvenum sentiet auxilium.

Pasiphae.

Pasiphae potius formoso nubere tauro
Quam licito voluit regis amore frui.
Credis ab hac stolidas multum differre puellas,
Quae stolidos doctis praeposuere viris?

Chronologia.

Ordine gestarum disponere tempora rerum,
Et mundi varias arte notare plagas,
Est geminos gestis assingere rebus ocellos,
Et nautis media pandere nocte polum.
Totius historiae liber hictibi lumina praefert:
Silibet, ambiguas hoc duce carpe vias.

Aliud.

Si quis in historiis ignarus temporis erret;
Nec loca pervideat res ubi gesta fuit:
Coecus in ignota misere is regione vagatur,


page 400, image: delb0400

Ceu nauta in vasto nocte silente mari.
Historiae liber hic certum tibi pandit ocellum,
Qui velut ambiguae sit cynosura rati.

Sofoi\ a)sofoi\.

Pulsare innocuam matrem, amledicta parenti
Ingerere et domino fraude nocere suo,
Saepe impune licet; punit quoque nemo, sed ultro
Mercedem fures, quam mereantur, habent.
Qua ratione etenim non illos dixero fures?
Qui praestant operas fraude doloque suas.
Immensus quorum numerus, quos nemo coercet,
Nemo pollicitum cogit ad officium.
Sed servum si mendacem turpemque malumque
Offi cii mulctes pro ratione tui;
Tunc tibi vellites certae, vel poena parata est,
Quam subito nullo te redimente lues.
Egregias vero leges, legumque patronos!
Si malefacta iuvant et benefacta nocent.

In carmina Malisaei.

Nuper ut haec Pietas Melisaei carmina vidit;
Haec ait est nutu vena probanda meo.
Scribite vos alii Veneres et furta poetae:
Haec mihi prae vestris carmina sacra placent.
Carmina quae recitant divini en comia verbi,
Laude nihil toto dignius orbe fuit.

Ex Graeco.

Suspicis Asterie stellas mea: caelum utinam sinae
Pluribus ut videam te, mea lux, oculis!

In defunctam.

Asterie vinens vivis fuit alter Eous:
Mortua defunctis Hesperus alter erit.

In Pseudoastronomum.

Te caelum caelique vias et sidera nosse,
Te simulas acie mentis adire polum.
Sed magis ingluvie semper distentus anhelas,


page 401

Rarius et nihil est sobrietate tibi.
Numne igitur coeno in mersus prositebere caelum?
Cum sis gastronomus, nume eris astronomus?

In imaginem P. Melissi.

Si faciem tibi nosse libet vultumque Melissi,
Mellisero cuius nectare vena fluit:
Hic ille est, frontemne vides sine nube serenam,
Quaeque supercilio lumina blanda carent?
Hoc caput, haec frons est, dudum cui laurea Caesar
Aonio imposuit serta probante choro.
Hoc caput, hoc cerebrum, quo princeps illa sororum
Calliope sedem gaudet habere suam.
Hi vigiles placidique oculi, quibus ipsa venustas
Emicat, et blando lumine grata Charis.
Haec labra hyblaeos, late spirantia flores,
De quibus ipsa favos Attica singat apis.
Hoc pectus plenum fidei, pietatis, amoris,
Atque adeo castae sobrietatis amans.
Quisquis es huic iuveni felicia cuncta precare;
Nec pigeat voris sollicitare Deum,
Seruet ut alueolos, et amantes mella melissas
Atque suis fucos arceat ipse favis.

In Codrun.

Dedicat ipse sibi quare sua carmina Codrus?
Se magis in toto diligit orbe nihil.

In Auarum.

Morbo animae curisque levat te quando sacerdos,
Huic das vel minimo quod minus est obulo.
Si corpus curat medicus, paullo am plius addis;
Sic tamen ut sordes arguat ille tuas.
Sed nummi si caussa agitur, si foenora poscunt;
Caussidicis imples largus utramque manum.
Hos tibi patronos offendere cautio, prima est;
Cernitur hinc animae quae tibi cura tuae.


page 402, image: delb0402

In Hillum.

Cur toties excandescit, clamatque salitque,
Cum nulla aut saltem frivola causa subest?
Morose usque adeo curseruis imperat Hillus?
Imperat, et semper flagra minasque crepat?
Vis dicam? a teneris nulli unquam seruiit annis,
Liber et arbitrio vixit ubique suo.
Hinc serui affectum ignorat, fidoque ministro
Quam grave sit rixas, iurgia, probra pati.
Ergo mali ignarus, miseris, ignoscere nescit:
Semper et ad domini munus ineptus erit.

In lusciniam Steph. Praetorii.

Lusciniam Stephanus veris dum laudibus ornat,
Vocis et argutae vimque modumque docet:
Attendunt Philomelaeomnes, laudantque vicissim
Nomina praeconis iudiciumque sui.
Illius hinc laudes memori nemo eximet aevo,
Donec lusciniae, carmina donec erunt.
At tu lusciniae qui ingratus honoribus obstas,
Bubonum in tenebris flebile carmen ama.

In Micropsychum.

Cum tibi nemo parem referat, te iudice, grates;
Ingratos omnes et fore et esse refers.
Hoc ais, hoc repeits, pleno ipse ingratior ore,
Inculcans meriti pondera mira tui.
Odi equidem ingratos foedo cane peius et angue:
Nescio sed gratus quis queat esse tibi.
Cum sis ipse etenim meritorum praeco tuorum,
Quis facere assidue quod facis ipse velit?

Menses anni. Ianuarius.

Ianus amat victum tepidum, gratosque liquores,
Qui bene iam puro sanguine corpus alant.
Vene nocettuncsecta tibi: sed balnea prosunt;
Et labor, et dulcis, si sit honesta, Venus.


page 403

Februarius.

Febris nomen habens, et lenta febre timendus,
Scindendam venam pollicis esse monet.
Idem vitat olusngidum, volucresque palustres,
Pharmacaque et calidi flumina fontis amat.

Martius.

Dulcia Mars, acrique tamen condita sa pore,
Diligit: humores nam ciet ille graves.
Iam puris te pasce cibis, et pharmaca linque:
Quin etiam venae sectio saepe nocet.

Aprilis.

Ut terrae vires, aperit sibi corpus Aprilis,
Nostraque sunt multis pervia membra poris.
Humores nimios; vinum, venterque solutus,
Et labor, et Cypris, venaque secta levat.

Maius.

Maio flava tumet bilis: iam dulcibus uti
Convenit et liquidis: sit moderata Venus:
Nec labor immodicus: multum iam balnea prosunt,
Pharmacaque, et modico vena fluore fluens.

Iunius.

Iunius ex animo tristes expellere curas,
Laetitia et mentes exhilarare iubet.
Ergo fuge humori quaesunt contraria vivo:
Vescere lactucis; pharmaca nulla bibe.

Iulius.

Omnia nunc ardent, nunc est calidissimus annus:
Vita igitur Cypriae feruida sacra Deae,
Intactae maneant venae: fuge balnea et aestus;
Et tibi sit somni parca brevisque quies.

Augustus.

Augustus Venerem, somnos, et reicit escas
Immodicas: atra corpora bile tument.
Tu liquidis gelidisque utens falsisque, cavebis
Pharmaca, aquas gelidas: nec tibi vena fluer.


page 404, image: delb0404

September.

September vinum redolens, et aromata curat:
Tum tibi de feto palmite poma nitent.
Lacte caprae presso nunc vescere; pharmaca sume
Si sit opus, venas scinde cruore graves,

October.

Nobilis aucupio, vinis, plagisque ferarum
October, volucres, vina, ferasque refert.
Haec cape, sed modice: membra exerceto labore;
Vescere a cetosis: nec prohibenda Venus.

November.

Balnea iam raro, Veneris sed gaudia numquam
Expedient, subito ni cupis esse senex.
Iam stomacho mulsum, iam gingiber utile credunt,
Conditum aerio si tibi melle fluat.

December.

Cum sudore lava ieiunus mense Decembri,
Ante focum calidis utere, membra move,
Defende et frigus cerebro, capitisque cruore
Vena fluat: spiret cinnama grata calix.

Iano Grutero.

Quid, Grutere, decus vatum, Phoebique satelles,
Fringillam obstreperam canis adiungere cycnis,
Vergiliasue ipsi sa tagis componere Soli?
Qui me Balthiaco fremituque et frigore septum,
Etenebris, velut in lucem producere, et inter
Tam magnos censere viros ultroneus audes?
Lipsia dem dico et Dousam, qui tempore nostro
Vel primos Sophiae ipsius summosque decorae
Euepres mystas non tantum aequasse putantur,
Sed superasse etiam: quid ego si conferar illis?
An non sider as nebulis adspergere flammas,
Aut tenebris dicas caelum obscurasse serenum?
Nolenti, Grutere, tamen nihilominus instas
Quid faciam? vis haec equidem est, quâ cogis amice.


page 405

Ergo tibi hunc sulcum pallentis in aequore chartae
Vomere plumifero, velut exaro, et insuper illum
Constantis Fidei et sinceri semine Amoris
Consero: quod floris numerosi et fertile fructus
Incolumes quondam et laeti ut videamus utrinque
Is faxit qui cuncta facit, qui cuncta gubernar,
Clauditur et cuius nullis clementia metis.

In candorem poetarum.

Derident aliqui, cum, candida pectora, vates,
Se laude tollunt mutua.
Quos ego ridendos iterum veliure putarim,
Et improbandos maxime.
Namque alias cum plena malis sint omnia rixis;
Certare cur non gratiis,
Proque odiis augerefidem iam quisque laboret,
Et mitigare vulnera?
Certe quantum odio praestat concordia, tantum heîe
Poeta praestat ceteris.

In Discolum.

Quando noces aliis, verbis factisue malignis,
Immemorem subito quemlibet esse cupis
Si memorest aliquis; niger est ingratus, et effrons;
Indignusque tua dirus amicitia.
At te vel verbo si quisquam offen derit uno,
Tum clamas miris conquererisque modis.
Singula tum repetis, scribisque in marmore cordis:
Nulla dies animis eximit illa tuis.
In concinne equidem. nam cum cupiasque velisque
Ignosci ulceribus tuberibusque tuis;
Verrucas cur alterius tolerate recusas?
Fallor an, es nimio coecus amore tur!

Latax.

Quod teneros Regum natos plerumque videmus
Degeneres; causa est, si tibi nosse libet,
Turpis adulator: puerum hunc, cum lacte, veneno,


page 406, image: delb0406

Imbuit, et coeco perdit amore sui.
Huic omnes se submittunt, et saepius ante
Quam sit homo, magnus creditur esse Deus.
Qui Deus est, iam nec melior nec maior haberi
Postulat; alterius nec sibi quaerit opem.

xa/ris a)/xaris.

Sunt benefactores, veterem qui prorsus amicum
Cui bene quid faciunt, semper egere volunt.
Anutu ipsorum solo quo pendeat ille;
Quo sine nil tentet, quo sine nil faciat.
Ergo supercilium tollunt grave: quin nec amari
Sed metui cupiunt, et sua laude vehi.
Sinon cuncta probes, si sputum lingere noblis;
Ingrati subito nobile nomen habes.
Hos tu ne bene quid faciant tibi forte caveto:
Hos Charitum tamquam probra pudenda fuge.
Exaequo ingenuos cum libertate sodales,
Vera loqui natos, qui tolerare nequit,
Qui premit imperio, dominari assuetus. amicos,
Aut meritum in culcat, pestis amicitiae est.

In domum musculosam.

Cum pene instantem minitantur recta ruinam,
Tum tacire emigrans musculus omnis abit.
Una etiam secum relam amolitur arachne,
Nulia ruinoso conspicienda domo.
Belle igitur tantas heic texit aranea telas,
Heic minor et maior mus sua regna tenet.
Iudicio illorum cautus, quia praevidet hospes,
Instet quod domui nulla ruina suae.

In Labragoram.

En tibi Labragoram fraudis nummique ministrum,
Patronum furti, caedis, adulterii.
Quin scelus haud ullum est, quod non defendere iuris
Labragoras titulo iustitiaeque queat.


page 407

Sic torquere igitur norit cum cerea iura;
Haud legum doctor, sed mihi tortor erit.

In Birrum.

Gaudete ô Bavii, miseri ô gaudete Batylli:
Qui vestra obscuret nomina Birrus adest.

In Vulpeculam.

Blanditur Vulpes, sed non ego credulus illi.
Pessimus est simulans se malus esse bonum.

Eiymon Pecuniae.

Quod pecudum inducat pecunia pecunia mores,
Est brutum a bruto nomen adepta pecu.

Compedes aureae.

Aulicus exosam totius ne deserat aulam,
Aurea vincla quibus detineatur habet.
Auto etiam muto vis maxima persuadendi est;
Tum quoque quod loquitur plurima, quando tacet.

In Messalam.

Laurigerum se saepe vocat Messala poetam;
Mirisiceque sibi dum crepat ista, placet.
Ast ego, cum dicit lauros, intelligo laruas:
Audio Baeotum quando Poeta canit.
Quin Betam potuis: tanti nam carmine vatis
Nil magis insulsum, nil magis insipidum.

Vivendum.

Vita brevis; curae innumerae, quid gaudia differes,
Dat tibi tam parca quae brevis hora manu?

Adulatori.

Laudari nimis est grave, nimium desine quaeso
Laudibus immodice nos onerare tuis.

Rana crepans.

Rana bovi certat, sed nondum rupta quid obstat?
Disrumpenda brevi rupta putanda tibi est.

Discidium amicorum.

Non vivit fido quisquis prinauramico.
Dimidum siquidem perdidit ille sui.


page 408, image: delb0408

In Lycissam.

INfanti dare quod nequeat laeso ubere mammam,
Sollicita est miris torua Lycissa modis:
Nutricum incusans vitam moresque pudendos,
Quos puerum non vult imbuere ante diem.
Esto animo bene composito mea quaeso Lycissa:
Nil caussae est tantum cur doluisse velis;
Nam nulla est mulier, lupa nulla, nec ulla leaena,
Cuius lac posset plus nocuisse tuo,

In Rasos.

CVr caluos per se monachos quandoque futuros,
Rasura caluos reddere Papa sinit [(transcriber); sic: sint] ?
Caluitii caussam novit pater ipse Phalantus,
Eunuchum et clavum quid vetet esse, videt.
Quocirca ut melius monachorum furta premantur;
Sponte quod hinc fieret, iam sieri arte iubet.

In Zoilum.

Carmina quid rodis non intellecta Sabelli?
Optima tene unum scribere posse putas?
Quae tibi nulla placent, aliis fortasse placebunt:
His praeiudicio ne gravis esto tuo,

In male sibi conscium.

Ut canis in reliquo mordax grege vetbere laesus
Latrando est index vulneris ipse sui:
Sic qui se excusat non accusatus eundem
Quid dubitas dicti criminis esse reum.

Ad Ianum Gruterum.

Quid non credamus? quid non speremus amici?
En pridem e Batavis qui nostro inhiabat amori,
Cycnifero heic coram Varno gratissimus hospes,
Ipsus adest lanus, Charitum Themidosque verendae
Flos sacer, omniferi et ditis satus accola Scaldae:
Sed ditis quondam: nunc diro a Marte subacti
Pallentisque fame. Sic scilicet omnia verti
Pebus in humanis a primo cernimus ortu:


page 409

Atque eadem nostri cernent quandoque nepotes.
Sed Docto omne solum patria est. Si Scalda negavit
Hospitium; vel Trava dabit, vel Vistula sedes,
Aut saltem latebras, vitae quas postulat usus.
Interea Christi fortes vexilla sequamur,
Cui nos curriculo in simili praecessit, et ipse
Hospitio in stabulum extrusus; nec non vagus exul
Pulsus in Aegyptum Sed spe mala nostra levemus.
Magnanima adversis numquam ut patientia rebus
Succumbat fracta; ast casus sese armet in omnes:
Donec nos patriam in veram solidamque quietem,
Evocet hinc, idem nostrae dux ille salutis.

Ripsaspis.

Ex bello incolumis rediens Ripsaspis, adaram
Cur sua suspendat calceamenta rogas?
Non clypeum aut galeam, partae monumenta salutis?
Qui mos servati militis ante fuit.
Defendere pedes illum, non arma vel ensis;
Nec clypeum aut galeam rettulit ille suam.
Ergo in defectu reliquorum, haec dona videnti
Virtutis voluit signa referre suae.

In Reges. Nic. Reusneri.

Regibus antiquis tantos dum praestat honores
Reusnerus, Clarii gloria certa chori:
Dignus erat cui certarent dare munera Reges,
Praeconi tamquam signiferoque suo
Sed licet hoc fiat numquam (nam tempore nostro
Rara venit Musis gratia, rarus honos.)
Ille tamen sibi sic peperit memorabile nomen,
Claraque tot vetuit nomina nocte premi.

Quid fuisti, es, eris.

Quid nam annos centum aut sex centos ante fuisti?
Nil plane aut si quid vel minus est nihilo.
Quid nunc es? corpus fragile heu, vivumque sepulchrum,
Undique quem cingevut mille necis species,


page 410, image: delb0410

Sed quid eris paullo post? foedum et putre cadaver,
Ergo tibi cristas tollere cur volupe est?

In Betonicam et Lysimachiam herbas.

Betonica, ut referunt, in mutua vulnera diros
Serpentes adigit iam satis ante feros.
Lysimache sedare boves taurosque putatur,
Sub gravitate iugi qui fera bella cient.
Talia bella cient hodie qui oracula tradunt
Caelica, utrinque tuum rurba professa iugim.
Betonicam bone lesu aufer iustosque tuere;
Et tandem optatam deplue Lysimachen.

Malus pastor.

Lana cui cordi magis est, quam vita bidentis,
Esse bonus pastor qua ratione potest?

Letio mentis.

Ora manusque lavans, maculas prius ablue mentis:
Hac foedus, nusquam foedior esse potes.

Modestia.

Est iter ad folidam submissa modestia laudem:
Ille placet stulto, qui placet ipse sibi.

Sperandum.

Fide Deo, bene spera inter tot tristia: saepe
Spes pia, spem contra, spe meliora tulit.

In obitum Iani Gulielmii.

EVepies, Sophiaeque simul Graiae atque Latinae,
Artis Apollineae quin utriusque decus,
Hîc Biturix Ianum Gulielmum condidit, eheu
Quam procul a Travo dia Lubeca tuo!
Quam procula Varno! quorum illi exordia vitae;
Culturam huic animi debuit ille sui.
Sed docto omne solum patria est: commune sepulchrum
Terra dat in quovis mater amica loco.
Ianus ut et Celtas inter mitesque Cadurcos
Hospes agens media ceufuit in patria.
Tanta illi virtus et morum gratia, tantus


page 411

Et vigor ingenii, iudicirque fuit.
Trave dole, hoc etenim, licet id plebs perneget, una
Cum rapto, est apici gemmula rapta tuo.
Varne dole, meliusque tuum defende Roserum,
Cui dederint similem vix tua fata Rosam.