QUAM magis, inquiro, Vir Clarissime, in superioris saeculi felicitatem, tam magis persuadeor, nihil ei cedere nostrum istud praesens. Erat tunc quidem uberior excellentium Poetarum proventus, sed cui nihil profecto imputet gratiosior Principum Urbiumque benignitas. Quin si libeat sedere ad calculos, atque adeo examinare diras Celtis, Cordi indignationes, Eobani querelas, Stigelii aliorumque figuras, reperiemus hodie ferme aliquantulo mitiori lege tolerari Musarum militiam, quam saeculo praeterito. Unus tunc fortassis atque alter rem suam paullo faciebat unctiorem; verum non tam
aliqua virtutis eruditionisque, quam nescio qua felicioris constellationis praerogativa: quae etiamnum subinde nostro aevo huic vel illo lucrificam allucet facem. Ceteri omnes agunt inter capite censos inter proletarios; contenti totam vitam sordido oblectare pane. Nam cedo sis mihi vel profusissimae munificentiae Maecenatem, ostendam tibi rursus eundem hactenus amare literas, aestimare literatos, quatenus ipsis indulget alimenta carceris; quibus quidem vivant in diem, sed non etiam instruant rem familiarem. Unde quotidie videmus a funere eruditissimi quique [(perhaps: cuiusque)] , uxorem eius liberosque ad pudendam ilico dilabi egestatem. Unde: sed quid ego haec, qui non curo rem publicam? Sufficiat indicasse, videri a communi convicio liberandum saeculum praesens, firmandamque veterum sententiam, quae volebat aliarum quidem disciplinarum antistites fieri, nasci vero, unicum Poetam. Quare si nostra aetate rarescit studium poetices, imputemus sane astris, aut adeo adscribamus temporum vicibus, utque in ceteris rebus sic etiam in istis Musicis, agnoscamus quendam veluti orbem. Si cui tamen libet reicere causam huius mali, in praeposteros quosdam et
profanos homines, qui dignitatem divinae artis collutulant sua barbarie, sua inscitia, dum passim id videri dicique volunt, quod minime omnium sunt: cum eo minime pugnaverim: tamquam qui illud saltem consequantur; ut sanos viros ab studiorum omnium amoenitate avertant: tanto quidem proclivius, quod etiamnum ea nostra duret, quae et avorum memoria invaluerat ridicula plane opinio; Poetam etiam ilico esse, qui se esse dicit. Ceterum, saeculum nostrum produxisse ingenia vatibus antiquis paria, certe nihilo inferiora, ne dicam superiora, eis qui intra saeculum vixerunt, clarissime ob oculos ponent farragines istae, ex ipsorum monumentis raptim coacervatae, quarum primam honorificentissimo nominis tui praesidio insignire libuit, Reme indulgentissime, quei me tuear contra eos, qui nimis scrupulose in istud florilegium inquirere possent, vitioque vertere, non tam mea peccata, quam fortunae atque eventus: de quibus sic satis me purgasse videor apud amicos tuos alloquiis sequentibus, quos hoc casu, ut spero, experieris Optiones, aut, ut recentiores malebante Adiuvas strenuissimos. Sane, nisi graviora maximae Reipublicae negotia ingenium
tuum sublime industriamque incomparabilem non tam avocarent abducerentque, quam omnino abstraherent a florentioribus Musarum hortis; haberemus in te exemplar studii huius emendatissimum: utpote cum et illa tua quae furtim in hoc genere amicis tuis communicas, vocaliter quasi vociferentur, quam te olim delicate in Camenarum [(transcriber); sic: Camoenorum] gremio educarit Apollo melior; quam prolixe in nutricatu Gratiarum nectare ambrosiaque implerit Mercurius elegantior, quam. Sed nolo ei plura in os, cuius amicitiam hoc tempore exambio, ne videar eam malis impetrasse magis artibus quam bonis. Certe si me benevolentia tua dignum duxeris, neque a foribus humanissimae tuae comitatis abegeris palmarium quid consecutus mihi videbor, annitarque omni officio atque observantia, ne unquam tali honore inveniar indignus. Vale et salve vir summe, certe aurei adhuc saeculi insigne reliquium, in quo consensum concentumque omnium virtutum libentes meritoque et videmus et colimus.
T. T.
A. F. G. G.
NOstrae si tibi naeniae placebunt
Caesar, lux hominum, et decus Quiritum,
Quas nunc flevimus ad patris sepulchrum;
In quo sic cineres iacent, et ossa,
Ut nil invideant laboriosas
Regum Pyramidas, Phari potentum,
Debebo tibi plurimum, quod olim
Nugas sic potui meas probare.
Quod mî si dabis otium, tuorum
Caelo laudibus efferam triumphos.
Et tu maximus in meis camenis
Quondam perpetuo legere Princeps:
Quem cunctis Deus imperare terris
Vult paci facilem et timentum in armis.
Verum has ne legito graves querelas,
Uxor cum tibi blandietur; uxor
Sfortiadum genus et decus decorum:
Nec cum Strimonium fures furorem,
Alteriam merito Hercules et Euan,
Annos cui tribuant Iovis puellae
Ultra Nestoris et dies Sibyllae.
Sed quum iusta feres patri quot annis,
Et manes posita evocabis urna;
Donec flammigeros subibis orbes,
Terrios gloria, cognitumque Numen.
NVnc Age, dum questus, et lamentabile carmen
Praemaesti flemus sub tristia funera magni
Caesaris, ut quondam philomela dolentius ipsa
Matre suum queritur replicatis aepe nepotem
Fletibus: este procul, sanctissima Numina vatum,
Castalides, quibus et lucus blanditur, et antrum
Fundit honoratos sacro de fonte liquores:
Quasiacrae Dirces, quas facrae Heliconides undae
Coryciumque nemus, quas et Parnasus honorat.
Tu quoq ab ismariis solitus mihi collibus Euan,
Plectra movere manu, et grandem spirare furorem.
Et tu quoi Tripodes parent, quoi Delphica serta,
Phoebe, sacros circum pascuntur tempora crines,
Este procul: non bella modo non Caesaris arma,
Victricesve aquilas, non laeto carmine laudes
Ordior, ut quondam, non hîc Parna sia laurus,
Non hederae Bacchi circum nihi tempora serpunt:
Verum taxus iners, lacrimisque dicata cupressus,
Tam grandi in luctu, subnectit fronde capillos.
Non aurata sonat fidibus Paeana canoris,
Inter odoratas lauros Venerisque iugales
Myrtos, nostra chelis, sed acutas praefica voces
Et tuba lugubris praedictat maesta tenores,
Ac vocat in lacrimas; dum tristia funera flemus
Casaris, et magno viduatas Numine terras:
Ac rapto imperii tristes rectore quadrigas
Satque superque mihi, laceris Elegia capillis
Flet mecum, nigraque sinus in veste recincta:
Qualis erat positae nigri cum Memnonis urnae
Astabat foedata comas Tithonia coniunx,
Aut quam Peliden flevit Nereis Achillem
Ipsa sides maerore pigras in vota movebit
Attonitasque manus, et tristia pectora luctu,
Non expectato dum Caesaris ossa sepulchro
Conduntur, manesque aeterna nocte vagantes
Ad bustum, et cineres iterum capit urna vocatos:
Si qua potes miserae cantus solacia mortis
Flebilis aut ullam lacrimis afferre quietem
MAXMILIANE tuis, si non avertitur aures
Hinc tue maiestas, mecum partita dolorem
Tam grandem, maiorque velis in morte parentis
Nunc obita, et laudum plus sic meruisse videri:
Quam quum terribiles prosternis marte Sicambros,
Extremosque hominum Morinos, Gallosque minaces,
Im mites Brencos, immites Pannonas armis:
Auditisque tubis tremit horrida pralia Dacus.
Non equidem Ausoniae victricia signa ferentem
Flere decet regem, quamvis sanctissima cogat
In fletu pietas et amati cura parentis,
Debentisque animam Superis, et in astra re cepti,
Nec longum sperare diem: vum vulnera possint
Astringi subito medicata potentibus herbis,
Quin potius fas est monitus audire medeno
Auxihis adhibere manus, curare recentem
Acvivam plagam, ne si neglecta subinde
Horreat, et ferrum, et Chironis respuat artes;
Quum desperato copit putrescere morbo.
Quod si flere iuvat, la chrymisque levare dolorem
Et patrios cineres, et spargere fletibus urnam,
Ac manes Siculis quales iacuere sepulchris
Quales Dicteis Cretes venerantur in oris,
Iungamus lacrimas, ac tristia corda feramus:
Et nos maeror habet; merito debemus honorem
Hunc illi, sacro cuius de munere venit,
Ut mea Daphneis frondescant tempora ramis,
Ac liceat flavum digitis gestare metallum,
Auratoque sinus cinctu subnectere, et auro
Palladio, sacros inter splendescere vates;
Quum laeti canimus. non tu sine vate querelis
Cimbriaco invidiam facies fulgentibus astris,
Non scelus obii cies superis, caelumque lacesses:
Sed nec pallentem mortem, licet altius ipsum
Et tibi nunc propius subierunt vulnera pectus.
Me tamen in lacrimas licet effrenatius ire
Et clamare palam (tibi quod tua sacra negaret
Maiestas) laudesque meis miscere querelis.
Tu flebis (si flere libet) rex magne, se orsum:
Ipse ego publicitus, sic tristia munera inibo.
QUos mihi singultim praesumet Naenia cantus
Flebilis? infelix vates querar astra Deorum,
Et nimium humanae properantia stamina vitae?
Si tot vel pavidi transmittunt saecula cerui,
Garrula tam longos si cornix exigit annos,
Serpenntesque novo deponunt vere senectam
Exuti, ac totiens terris renovatur Eois
In melius, vivitque iterum nova saecula Phoenix
Hoc magis invidiam Superi meruere, quod horum
Nulla queunt rescire Deos, non ignibus aras
Supliciter sacras venerando adolere Sabaeis.
Tam longo annorum spacio, tot cursibus actis
Signorum, nullaque homini mercede negatis
Quoi fas sidereas caeli specularierarces;
Unum scire Deum, templisque imponere honorem;
Speratasque domos in sidera tollere vultus.
Et tamen accelerant Stygiae sic fata sorores
Ceu laeti videas biferique rosaria pesti
Fundere mane rosas, ferro sepelire cadentes.
Principrum sic mortis habet quae protulit astris
Prima dies hominem, ac vitalibus addidit auris.
Namque colo tantum decrescunt pensa severae
Quantum fatali fuso adnevere sorores.
Nostra brevis nimium variisque obiecta proceilis
Vita, nec in melius quondam reparabilisaetas.
Atque utinam in totum saltem vivenda sed eius
Pars rapitur somno, gelidae sub imagine mortis:
Tristibus ausertur vitae pars maxima curis.
Nunc subeunt morbi (ne quis se vivere credat
Ad plenum) tacitis nunc et rugosa senectus
Aggreditur pedibus: nec vivit paruulus infans
Compositus cunis qnamuis fulgentibus auro
Et segmentatis revolubilis instar Olimpi
Quum petit esuriens vagitibus ubera matris,
Aut maior factus, sed ad huc sub turbine ludit
Heu quota pars igitur vitae numerabitur an nis?
Vel si quod raro cecidit nos vivere centum
Fata sinant annos, cur non tibi Nestora Caesar
Fas aequare senem, cur non aequare Sibyllam
Concessere Dei? cum tu sapientior esses
Nestore, et Euboicis longe divinior antris:
Quamvis ille senex ter centum vixerir annos;
Innumerosque dies tam longe exegeritaevo,
Et soliis vates, et A pollinis ore locuta.
An quia caelorum inviderunt sidera terris
Tam praesens numen: sub quo iam bella quierant
Tristia, nec Getico Mars horridus arma furore
Tractabat, sed erat requies tranquilla per orbem.
Sic postquevam caeli translatus in astra Quirinus
Concessit, Curibus paruis ad regna vocatus
Pauper Romulidum placidae Numa sceptrartenebat:
Sic postquam Aemathii sudarunt sanguine campi,
Et victa A ctiaco fugit regina profundo
Imperium Augustus longa sub pace regebat,
Ergo te Caesar meritis iam laudibus omnes
Certatim efferre, et tanquam venerabile numen
Demissum terris caelesti ex arce Deorum
Excolere et castos impendere semper honores;
Quod per virtutum positos tibi currere sines
Et fidei sacrum et sanctos pietatis amores
Mens erat, et large rebus succurrere egenis:
Quorum nunc meritis caelestes respicis orbes,
Vanaque sablimis terrae ludibria rides.
Et merito; quoniam tu servantissimus aequi:
Tu pacis studiosus eras, non belkla probabas
Saeva, nec humano pollutas fanguine caedes;
Non mortes hominum, non capta evertere regna:
Non sanctos spoliare Deos, non trigide natus
(Ut multi) saevire avimis: non corde sub ipso
Aut ferrum aut chalybem, non horrida saxa gerebas.
Mitis eras, supra quam sit credibile et idem
Vaegrandis largitor opum: maiora sedendo
Fecisti quam qui crudelia bella movebant.
Sic et Belgarum possedit filius urbes;
Et nunc unperii diademata solus habebit.
Sic et Germanos in longa pace tenebas.
Et si quando fero surrexit in arma furore.
Mavors, sic etiam composta pace resedit
Hostibus evictis, hilari concordia vultu
Venit ad imperium, testis Panchirius esto,
Ausus in expertos bellis miscere tumultus.
Verum stultitiae precium tulit. ipsa fatetur
Sic etiam per te depulsis Nussia bellîs,
Se tibi debere aeternas persaecula laudes:
Sic et Pontificem cogis deponere honorem
Ereptum, titulosque statim perferre minores.
Sedis Apostolicae, rubrique insigne galeri.
QUid? quod tu fidei Reges hortatus ut irent
In Turcam, ac nostro spoliarent Marte subactum;
Assererent Solymos, et templi nobilis aras,
Cantatum Salomonis opus, sanctumque sepulchrum:
Et Domini natale solum, quo paruulus olim
Editus in lucem non tacta virgine CHRISTUS
Vagiit ante bovem rudis ad praesepia aselli;
Mystica quo reges retulerunt dona Sabaei,
Aurum, thus, myrrham, stellae data signa secuti.
At furor Ausoniae, coecasque insania mentes
Exagitans, regnumque amens et dira Cupido
Tam magnum turbabat opus. tu Caesar in arma
Excieras populos, qua currunt flumina Rheni;
Qua rhodanus pigrum veloci gurgite raptum
Im mare fert Ararim;qua ditia regna Britanni
Orbe tenent alio; qua caerulus aequora pulsat
Danubius, pigrique trahunt qua plaustra triones
Frigida bellum ingens, communi sorte ferebant
Maumethi in gentem sanctissima iussa secuti
Hortatusque tuos, quod si fortuna fuisset,
Ut caderent hostes uno certamine victi,
Non sic Ausonias vexaret barbarus oras
Turca vec innumeras faceret cum caede rapinas.
Testamut manes, et adhuc in morte vagantis
Pallentesque umbras, qua currit Sontius amnis
Et qua sepreno quum primum ex Alpibus exit
In freta prorumpit demissus fointe Timavus
Hic ingens hominum caedes, ac saepius hostis
Italiam aggressus, Carnorum terruir urbes
Praedatos vicos, grandesque exercuit iras:
Ne querar Euboicosque sinus, Bizantiaque arua,
Tot magna imperia, ac populos tot regna tot urbes
Ereptas nobis, dum sic bacchatur et ingens
Nostrorum miseras discordia suscirat iras.
Ne querar Hydruntis, ne tristia funera Scodrae
Et modo prostratas ingenti caede cateruas.
Ad Vunnam, totis animis in praelia cursum est,
Certarumque diu neutro victore sub armis.
Proh scelus infandum! vicit numerosior hostis:
Non impune tamen; nam grandi caede cruenta
Venit ad hostiles aegre victoria turmas:
Non haec acciderent tua si, iustissime Caesar,
Hortamenta sequi voluissent sceptra minora,
Communemque hostem fidei compescere bello,
Auxiliis iunct is, saevosque arcere furores:
Ac non italiam potius vexare sub armis,
Civiles miscere manus, spectare ruentes
Finitimas gentes. quo tanta amentia quaeso?
Quis furor est animis? aestu cum proxima feruet
Iam propiore domus, cur non vicinia tota
Surgat in auxilium properans restinguere flammas?
Ne quum forte domum vicini absumpserit ignis,
Tum propria petens paullatim serpit in omnem
Vicum flamma rapax, et non restincta sub ortu.
Aut cum Getuli rapiunt armenta Leones:
Proxima quisque sibi pastores agmine facto
Cur non unanimes communi sorte ruentes
Concurrant, armisque premant socialibus hostem?
Sed videant quorum non haec vidisse nocebit
Imoeriis. quondam. nunc inter sidera Caesar
Lucida terrarum secutus vivit. et axes
Aethereos cursusque videns miratur Olimpi
Caelesteisque choros, concordi voce canentes.
Sidereum patrem trina super astra sedentem
Maiestate Deum, cuius pia iussa sequuntur
Quaecumque erranti labuntur sidera cursu,
Et quae centena raptat vertigine mundus,
Quein caeli rerumque vices, quem mensis, et annus
Observat, regemque suum discreta fatentur
Unum elementa Daum, per quem freta vasta cucurri
Nobilis illa ratis; servataque semina rerum:
Vectoresque suos, iam discrescentibus undis
Diluvio ex illo quaesitis sospita terris
Reddidit in columes, et aquis illaesa resedit.
Quo duce ludaeos fugierites regna tyranni
Assertos senior diducta per aequora Moses
Ferre pedes iussit, quibus et sitientibus undam
Elicuit largam rigidis (mirabile visu)
De saxis. caelo cuncta haec speculatur in alto
Spiritus aeterno Caesar devinctus amore:
Nec vellet terris, sine rent si fata, redire.
Quos igitur flemus? sin nil iam contigit olli
Quod nunc horrescat. si gaudia summa per aevum
Nunc habet, et vita fruitur meliore sub axe.
Nos flendi potius, quorum subiecta periclis
Tam variis vita est, fatique ignara futuri.
Ille tenet portum: nos caerula vasta subimus
Incerti, quo fata ferant, quo ventus, et unda
Ire velint dubio furibunda peraequora cursu.
Securus tenet ille polos, nois terra moratur,
Et quantum aethereis haec tellus dissidet oris,
Hoc magis est felix, Caesar dum possidet astra.
PONE igitur lachry tas iam tristes, pone querelas
MAXMILIANE tuas, gemitus depone furentes;
Ductaque singul tim longo suspiria tractu:
Ac sic compositus tran quilla mente perennis
Vittutes imitare patris. fuit ille benignus
Imperii rector, studio sus pacis, et aequus
Iustitiae cultor, qualis Rhadamantus, et ipse
Aeacus, et minos Creteis fertur in oris:
Defensor fidei, cuius studiesus in aequor
Ascendit dubium Solymos visurus et Urbem.
Vidit, et attonitus sanctis dedit oscula terris,
Tantae illi curae pietas. et casta parentum
Religio, cultusque Dei ritusque perennes.
Non alia causa superatis alpibus olim
Alpinisque iugis Romam bis venit in urbem
Caesar Apostolici sanctissima limina templi
Visutus, faciemque Dei ruesque verendas.
Non his miscebo lacrimis, quae floridus aevo
Gessit, si quando descendit in arma vocatus
Extra propositum vitae moresque probatos.
Non genus et veterum longissima stemmata avorum
Quos superest gressus, quantum supereminet astra
Lunaremque globum Titanis nobile lumen.
Nunc sileatur amor, quo Caesar sacra subibat
Virtutum, et magnas orbis flectebat habenas:
Nunc morum probitas, longo maturior aevo;
Ac digni im perio maiestas plurima vultus;
Et castigatae dulcis facundia linguae;
Quae gravitas fuerit, vel quae prudentia rerum.
Et quum sepositae praestabant otia curae:
Quam laeti risus, et cum gravitate lepores,
Com positique sales, et gratia mixta pudori.
Non fatui placuere ioci, non moribus horror,
Non frons triste rigens, sed laetae gaudia vitae:
Sed simplex hilarisque fides, sed verba loquenti
Hybleis condita favis, condita sapore,
Qualem condit apis dulci Theseis Hymetto.
Nunc mensas, parcasque dapes, nunc sobria ferrem
Pocula. nec lacubus quaesita expressa Lyei:
Sed nos impediunt lacrimae, et manantia fletu
Ora vetant vix ausa loqui, quod triste levare
Attentet vulnus, saevumque in corde furorem.
En ego qui monitus, et qui praecepta ferebam,
Vincor, et immensum nequeo frenare dolorem;
Quum nostrum aspicio concussum fletibus orbem,
Praesertim quantum profert Germania fines
Solis ad occasum, solis venientis ad ortum:
Ad Tanaim gelidum, et Meotica stagna paludis
Quum subit illa dies omnis mihi flenda perannos
Quae tam praesenti viduavit Numine terras:
Quum subit illa dies, quamvis non indigus aevi,
Qua nos deseruit, caeli regressus ad astra.
Caesar, et humano demisit pectore vitam,
Linquens imperium, et corpus venerabile terris.
Tempus erat, quum solis equos videt hospita virgo
Liquisse Herculeum curru feruente leonem,
Quum mors triste caput Stygiis adoperta tenebris.
Falce ar mata manus, humeros armata sagittis
Ingressa est mediam aegrotantis Caesaris aulam,
Nuda pedes, macie corpus confecta suprema;
Trunca etiam nares, qualem finxere poetae,
Eumenidesque vident umbras habitare silentes:
Horrendum visu gelido sudore madescit.
Hanc faciem aspiciens Caeiar numenque malignum;
Illa prope accedit. laevamque susurrat in aurem:
Ne fugias mea tela, senex, quae nullus avorum
Vitavit prima quamvis ab origine mundi.
Quaeras, nulli unquam parsum, nec in omnia saecla
Farcetur; Superi nunc te concessa reposcunt.
Hîc Caesar, cognovit enim venisse sorores;
Stamina, fatalesque colus: quos alloquor, inquit
Extremum, Superi, Stygiis avertite lucis,
Ne me caeruleas transmittat portitor undas,
Ne latret furuae custos mihi Cerberus aulae,
Non Hecaten videam, non tristia regna tyranni
Elysiasve domos; sed caeli spiritus astra
Sublimis repetam, summoque reposcar Olympo.
Sic pater omnipotens faxit, si debita posco,
Diluat humanae quicquid mihi labis adhaesit.
Sic meus imperium natus florentibus annis
Suscipiat, longumque precor genitoris in aevum
Sit memor, ae claris nomen praetendere factis.
Nemo me lacrimet, longo de carcere euntem
In caelum, nemo peragat mea funera fletu
Viximus ad plenum, gelidae vocat ultima mortis
Nunc vox: non fugio fatum, non ire recuso,
Aeternum saluete (ait) aeternumque valete.
Sic memorans placido misit de pectore vitam,
Et quicquid fuerat terris mortale reliquit,
Factus in aethereos conscendit spiritus axes.
Qualis supremam sera iam nocte lucerna
Paullatim exhalat consumpto humore favillam.
Tum quicumque fuit presens, dulcedine motus,
Haud tenuit lacrimas; sed magnis fletibus aulam
Implevit: nulli sic deflevere parentes:
Tristia non nati sic flevit funera mater
Dilecti, qui solus erat spes sola senectae,
Et tamen in primis cecidit florentibus annis:
Non viduum coniunx sic lamen tata cubile est.
Illum ego crediderim sedem ascendisse Deorum
Tam mira pietate senem, perque omnia quondam
Saecula victurum, felicia regna piorum,
Angelicos intercoetus, et gaudia vitae
Perpetuae, donec tumulis surgemus apertis
Exciti, ad altisonum litui clangore vocantis,
Auditu horrendam Christo sub iudice causam.
Interea cineres et molliter ossa quiescant,
Quasitique diu manes, et fletibus urna,
Cui nihil invideant Phariae miracula molis,
Aut Maufolaei monumenta audita sepulchri.
QUamuis sic properes, tamen hoc precor aspice saxum,
Sub quo Friderici Caesaris ossa iacent.
Numen inest, ne laede Deum: sine, pace quiescat,
Cuius adhuc vivus grandis amator erat.
Audi virtutes: fecit plus ille sedendo,
Quam qui tractarunt arma cruenta manu.
Nam sic Bergarum divino robore natum,
Sic et Romolidum vexit ad imperium:
Et sic Germanos, longa sic pace Quirites.
Texit, et imperio praefuit Aeneadum.
Sic visit Solymos, fidei vexilla secutus
Et tandem serus, venit in astra senex.
QUod conspecta Pharus vario dat lumine vasta
Aequora sulcanti, cum vaga Luna silet:
Et quod lustratis Phoebi dat flamma tenebris,
Erranti in silvas dum manifestat iter:
Hoc nostri praestas secli, Taubmanne, poetis.
Iure igitur vatum Cynthius esse potes.
Sat Iesus, Iesus, Iesus: capit omnia Iesus:
Iesus in ore mel est: Iesus in aure melos.
Prava fugis, Dornini tabulas peccare vetantes
Perdius et pernox si meditaris homo:
Felix semper eris totoque exasse beatus,
Seu capiare solo, seu capiare polo.
Natus humo, versatur humi, per humumque fovetur,
Tractus humo, tumulo mox sepelitur Homo.
Vin' speculum, lector, virtutis, honoris et artis?
Mostelii speculum praebet imago tibi.
Corde sub Enteri se bis tria Numina condunt,
Suada, Dice, Virtus, Pallas, Apollo, Themis.
Fata ferenda fero patiens, melioraque spero:
Sperantem nescit deseruisse Deus.
Aspera fata fero patiens, spe divite plenus:
Fors meliora feret crastina fata dies.
Comprimor adversis, non opprimor. ecceferendo,
Sperando supero victor ubique malo.
Anxiferae mordent me curae; plurimus urget
Cumque labore dolor, cumque dolore labor.
Dum patiens spero curarum examina cessant;
Diffugit atque labor, diffugit atque dolor.
Sortem ferre gravem, sortem sperare secundam,
Haec est in mediis ancora tuta malis.
Sum tuus, et mea tu: mortis nos sola secabit,
Ah mihi dura dies! ah tibi dura dies!
Barbatus Brutus, Brutus quoque barbarus: illi
Barbariem non est tollere [(transcriber); sic: tollerae] ; barba potis.
Battale quid iaectas hirsuto vellere barbam?
Mento nempe vales, Battule; mente cares.
Saluage, num quid agis? multum: puto: plurima tentas.
Multorum satagis, Saluage, nec sat agis.
Illustribus ceu candidus
Amator hortus floribus:
Sic prae mihi vel omnibus
Est hic liber carissimus;
In quo flores velut, sua
Ponunt Patroni lemmata;
In quo flores velut, sua
Plantant Amici symbola,
Coloribus quae splendidis
Ornant, suis insignibus
Colore flos ut emicat,
Odore flos ut adiuvat:
Virtus Patroni ita eminet;
Et te clientem promovet.
Colore flos est fulgidus,
Virtute Amicus inclitus:
Odore flos inhalitans,
Candore Amicus albicans.
NOn ita monstrat iter Tegeaei dextra vialis,
Per varios sectum tramitis orbe locos:
Non ita nauclerus Helice regit aequor vasto,
Cum furit hinc Aquilo, cum furit inde Notus.
Ut populi Regem Sapientia rebus in arctis,
Cum dubias turbas subdita turba movet.
Hunc rapidis plumat praeceps Audacia pennis,
Huic volat ad Stygium dira Libido latus:
Huic alacris vibrat toruam Petulantia frontem,
Huic comes it tenebris Fraus adoperta caput.
Omnibus excantat mentem Phlegethontia Circe
Vipereis phyltris, omnibus arma placent.
Quis Labyrinthaeis, Rex. his exire lacunis
Monstret, quem Sophiae non docet ipsa viam?
Nullus: et hoc censes, Rex, qui sapienter ad omnes
Res populi; sceptrum dirigis arte tuum.
Hinc est exul Eris regnis et Martia Mola
Templa tenet lani clausa tenace serâ.
Pax at ubique manet patriae sub partibus una,
Una manet Pietas, et manet una Fides.
Lydius ut verum limâ lapis indicat aurum,
Quem sub gemmifero procreat amne Tagus.
Sic hominis veras virtutes arguit alma
Filia Alethosyne temporis atque lovis.
Illa latere nequit civis stellantis Olympi;
Tecta patris clypeis illa perire nequit.
Hunc tibi Sapphyrum Sophiae et Constantia collo
Suspendunt, o Rex, regis imago boni.
Verus es, et vero quod aberrat tramite veri,
Non sinis in vero corde tenere locum.
Scis, cum mens voci, scis cum cor consonet ori,
Dulcius haut Orphei posse sonare lyram.
Fulcit Atlas humeris regnum radiantis Olympi:
Fulcit Atlas firmo Danica regna pede
At quis Atlas? Atlas caelesti mator Atlante,
Perpetuis Pietas accumulata bonis
Hac astante, nequit non inclita Dania stare,
Dum stabit caeli mole gravatus Atlas.
Aspicis hanc faciem? Danorum cernis Achillem.
Aspice res gestas: te Nestora cernere dicas.
Sic viridi spirat Rex tantus pectore Achillem,
Cum tamen anticipet sapiendo Nestoris aevum.
Heîc adamantaeis intus constricta catenis
Bellona, arma sui fratris omissa premit.
Heic ia cet infrendens trux dentibus ira; cruentas
Heic Eridos Ate sauciat ungue genas.
Non datur egressus, non ulla potentia fertur;
Pax oleâ servat eincta virente fores.
Inclusit virtus, virtus Christiania, cuius
Empyreis radiis Danica regna micant.
Faxit Iova potens caelique solique salique,
Exitus ut caussas haud reperire queant.
Sic non sax, sed pax non crux sed lux pia regnet,
Danorumque hostes terror et error agant.
Quis novus hic Castor? quis Pollux? et quibus astra
Tam nova virtutis signa sub axe nitent?
Vos o Cimbrorum sanguis, vos estis; et ecce
Sidera vestra nitent, gloria vestra micat.
O balis ex ovis illos: vos omine fausto
Protuiet ex altis regius ortus avis.
Nil Fortuna potest, Stygio vel milite cincta,
Cum validas virtus promit ad arma manus.
Aufugiat, valeat, comitante satellite secta:
Brahiada a castris castra movere decet.
Liber hic a casu, virtutis in arce locavit
Praesidium, quo depulsa Acheronta petat.
Hic leges, arasque, et iura tuetur, et aequum;
Regis et invicti regia facta regit.
O ter felicem, cui virtus duxque comesque,
Quem bona cuncta beant, quem mala cuncta timent
Crusiadum, Eusebiae, Themidos, Virtutis, Athenae
Gloria, promotor, cultor, alumne, decus:
Nestorios annos, Parcarum lege favente,
Curriculo vitae tangere, magnus honos:
Magnus honos illis qui cum virtutibus annos
Amplificant: aliis res mala, nullus honos.
Magnus honos igitur nineis circumuolat alis
Te sacro Sophiae concomitante choro.
Nam tibi cygneo maturam vellere frontem
Vestit in cximio laeta senecta gradu.
Laude vires canus, praeclarus laude virebis,
Nec Clothûs densa nube nigrandus eris.
Condiet Eunomie te laudis aromate dulci,
Et virtus Famae ponet inante fores.
Duc nos cara Salus, Paradisi quae colis hortos,
Inter delicias divitiasque tuas.
Tu potes infirmum corpus curare salubri
Temperie, ut pessum pestifer Auster eat.
Tu facis ut nostras optata Lubentia mentes
Incolat, et triplici robore cincta Charis.
En umbrata genas intacta veste Iuventas,
Teque tunsque sibi semper amicat opes.
Te colit annorum series quibus ambedit artus,
Ne spoliet dulci luce nefanda dies.
Duc nos cara Salus, quocumque sub axe feramur,
Aslacique rui sis sine fine memor.
Sit fortuna tibi comes, et sit amica Minerua,
Sit tibi dux, Phoebus, sit tibi serva Charis.
Sit tibi Mercurius consultor, lupiter ultor,
Eunomieque quies, Eunomieque Labor.
Sic Aulae, et Musis, dura Sol mente serenus;
Ut terrae et nitido Cynthius ipse polo.
Sis aegris alius, Phoebeo munere Celsus,
Et tuus ante alios celsius exstet honos.
Forte per Aonios spatia bar alacriter hortos;
Pone sequebatur Momus hiante labro:
Cumque trias Charitum propere spexisset euntem,
Muneribus mactis obvia fecit iter.
Obtulit Euphrosyne tua dia Pericula, peplo
Mnemosynes Sophiae scripta decente manu.
En; ait, exemplar veteris praelustre nitoris!
Perlege; perlectum mentis in arce nota.
Cum legerem, Momus nasum ducebat aduncum,
De facie cupiens te quoque nosse virum.
Mox aderat; rutilis tabula splendente pyropis,
Effigiei pandens Calliopeia tholos:
En hic est Ianus Gruterus, gratus in omni
Versu, terdixit, ter resonante lyrâ,
En hic est omni ter prudens Argus in usu;
Ter dixit, Nestor, ter Charis, inquit, erit.
Interea Momus crepat omnibus intestinis,
Eitque suae matris versus in ossa lapis.
Tunc sibi tunc placnit Phoebi grex totus; et ille
Dum placet ipse sibi, tanta Grutere, facis,
Dimidiata dies fulgit, Pyroisque suprema
Fert Hyperionidem per tabulata poli:
Quis novus hic claror? quos sentio pectore motus?
Mercurius venit, magne Grutere, tuus
O quot sermonis de te dat edulia! quanti
Promus honoris adest, promus amoris adest!
Quam cupide gusto tam dulcis mattya succi!
Talia vix Iuno miscet honora Iovi.
Vos Heliconiades, iam vestri claudite rivos
Nectaris: hoc nectar dulcius amne venit.
Ecquid agis pictor? Taubmannum pingere tentas?
Ecquid agis vates? quid tua metra paras?
Anne illum tabulis, anne illum carmine claudas,
Claudere quem nullo limite Fama potest!
Quisquis amat Venerem, raro redamatur ab ipsa:
Fit sociis crebro fabula nota viris.
Quisquis amat Musas, Musis redamatur ab ipsis,
Et sibi perpetuum nomen ab orbe parit.
Qui sapit, is Veneris Musae postponit amorem:
Stultus amat Cyprin, atque ex Helicone fugit.
Grutere, pulcritatis,
Quâ Roma culta Suadae
Interpolavit ora,
Praelustris architecte:
Praelustris inter omnes
Atlas Critici Senatus;
Cui credidit supremum
Doctrina tersioris
Antiquitatis axem
Quid mirer? et quid, inquam,
Tua scripta mirer unquam?
Linenda scripta cedro;
Miranda scripta Musis,
Servanda scripta Laudi:
O sat gerunt Laboris!
O sat gerunt Honoris!
Laboris aeviterni.
Honoris aeviterni.
PERICULIS, iuventae
Vernante flore factis,
Documenta dignitatis
Tam clara prodidisti;
Documenta claritatis
Tam digna protulisti.
Ha quid Periculorura
Phrasi, stylo diserto
Disertius videtur?
Ha quid Periculorum
Inventione pulcrâ
Pulcralius videtur?
Nectar Persculorum,
Mulsum Periculorum,
Odor Periculorum,
Semper replete mentem,
Meam replete mentem.
Et tu Periculorum
Grutere dulcis auctor,
Faventiae sapores,
Lubentiae liquores,
Cornu mihi propina
Doctrinae Apollinaris;
Quod exhibes quod offers
Fidii tui ministris.
Fidii tui minister.
Gaudebo semper esse:
Gaudebo semper illi
Litare thure, mulso;
Gaudebo semper illum
Laudare pumilillis
Anacreonticillis.
IAm passim in terra liquefactis soluitur undis
Acris hiems, et qui flores ac gramina proflat
Faucibus e tepido spirare Favonius antro
Incipit, ut Boreae compresso frigore tellus
Amissum verna cum fronde resumat honorem:
Quid prohibet curuus dum vomere vertit arator
Molle solum, fissas aut iungit vitibus alnos,
Libera Picridum nossunt quibus otia cordi,
Artibus hic inter qui nostra Lycaea frequentant
Excultos iuvenes memorabile pangere carmen:
Non quale in silvis radiis cum Phoebe coruscas,
Integrat arborea residens Philomela sub umbra,
Aut quales liquido paribus sese aere pennis
Tollere sueta modos iterat campestris alauda,
Mortales mulcendo animos atque aetheris oras:
Sed quales Caeicis aves ad littora questus
Sunt solitae Alcyones lugubri voce sonare,
Insanum Nercus cum miscet fluctibus aequor.
Omnia nempe premunt nos tristia tristia tellus,
Quam late pater, et vastus minitatur Olympus.
Quae fuerant toris quondam laetissima terris,
Incipit in querulos sors omnia vertere luctus.
Quis scit qui rerum paucis voluentibus annis,
Wenturo sint nos mansuri tempore casus.
Visa fuit toties tenebris soror abdita Phoebi
Contegere aetheriis pallentia sedibus ora,
Funderet in media lacrimas quasi nocte profusas:
Flammiferumque trahens spatioso limite crinem,
In supera (horrendum) modo constitit arce Cometes;
Quali vel potuit terreri Graecia quondam,
Cum Bura atque Helice stagnantibus oppida campis
Absorpta, interitu sub aquis periêre nefando.
Vel qualem celebris Solymorum regia vidit
Per spacium fulgere polo revolubilis anni,
Cum mox horrendis Romanus caedibus hostis
Improvisus adest, et inundant sanguine terrae,
Viribus ac regni absumptis, urbs inclita ludae,
Non secus ac subira radicitus eruta pinus
Tempestate cadit, gemitu quassata supremo.
Scilicet obscuris quae sidera noctibus ardent
Ignota et facibus terrent humana tremendis
Pectora, non unquam contristent lumine terras
Incassum. Hinc belli rabies, hinc tabida surgit
Arboribusque satisque lues, et lethifer annus.
Hinc quae stare diu nequeunt insignia mundi
Regna ruunt, et habent tristes sub pondere lapsus.
Non etenim Libycis ingens ita Syrtibus aequor
Voluendo fluctus alternos effuirt, imis
Nec commota vadis Euxini ita tunditur unda,
Arctoo vicina polo, caudentia versat
Caeruleis immunisaquis ubi plaustra Bootes;
Ut nimis incertos vario discrimine casus
Negnorum Fortuna potensrotat, utque repente,
Quae quondam fuerant populis terrisque superbae,
Precipiti pereunt lapsu cum moenibus urbes.
Et ubi di tesopum, studiisque asperrima belli,
Ner non mermorei ad caelum educta columnis
Illustris Babylon, dominatrix inclita mundi,
Totque triumphantum regum docorata trophaeis?
Ne vel disiectae tanta de mole ruinae
Apparent. sun iam spelaea ignota ferarum,
Infestis atri latitantque cubilibus angues,
Induperatoris stetit arx ubi splendida Beli.
Quae doctrinarum facies tibi Graecia mater?
Unde tot ingenii praeclaris dotibus aucti
Ortum habuêre viri, quorum indelebile nomen
Posteritas stupet, atque sequens mira bituraetas.
Unde suum genus, immanem qui contudit hydram
Heroum traxit princeps, unde acer in armis
Pelides fuit, innumeros qui misit ad Orcum
Caede viros, claras bello disiecit et urbes,
Atque duces alii fama superaethera noti:
Pro scelus e Scythicis egressa paludibus ausu
Effera gens, campis impune vagatur in illis,
Hospitium Musarum ubi Athenae dulce vigebant.
Ducere laeta choros nympharum ubi turba solebat,
Arua quatit sonipes, falcato et acinace fulgens
Dira cohorsarmis coit, agmina conscia iungens.
Dicite vos Musae, quibus est arcana potestas
Pandere, tantarum caussasque evoluere rerum.
Terrarum flammis qui Sol opera omnia lustrat,
Sidera per duodena means, incertus Eoo
Non surgit caelo, incertus non incidit undis.
Non invecta suis bigis argentea Phoebe,
Immotos mutat cursus, licet aethere in alto,
Diversos sumat reparando cornua vultus.
Sic et nocturnis quae motibus astra feruntur,
Limitibus distincta suis, sua tempora norunt.
At vicibus quae caussa vagis ita regna retorquet?
Cur toties quae summa vigent, rediguntur adima?
Non equidem reor hoc fieri sine numine Diuûm.
Sic ego: Musarum sic maxima cominus astans
Calliope: dubio quaete sub pectore versans
Cura coquit, nulla est: Turpis scelera impia vitae,
Contemtus Superum, suadensque licentia luxus,
In vetitumque ruens damni secura libido,
Assiduos animis stimulos mortalibus addunt,
In clades ut et arma ruant, nocituraque poscant
Bella, quibus veluti propriae per tela perempti
Occumbant dextrae, fine accelerante supremo.
Tu vero magnos cupies si cernere reges,
Quos rerum prima conspexit origine Phoebus,
Usquead regnorum praesentia tempora mundi,
Imperiis atavis claros opibusque Monarchas:
Adspice (nec dubites) ingentis membra Colossi
Quem rex Chaldaicis qui scepta potentia terris
Obtinuit quondam, termango insignis honore,
Nocturni oblatum vidit sub imagine somnii,
Aurea dum medio voluuntur sidera lapsu,
Atque viri fessos recreat sopor humidus artus.
Obrizo viden' ut caput auro immane coruscet,
Quale vel auriferas Arabum latet inter arenas,
Vel Tagus Hesperius mittit, vel Thracius Hebrus/
Pectora qua geminis iunguntur parte lacertis,
Argenti radiant fulgentibus omnia lamnis.
Aere nitet circum circa fulgore corusco
Conspicuus venter latae et cum poplite surae.
Plantas inferius tenet intractabile ferrum,
Quale olim exercent vasto Cyclopes in antro,
Cum validi gemitum referunt incudibus ictus.
At sustentatur qua moles corporis ingens,
Pars est ima pedum ferro commixta lutoque.
Nunc quae turrigera vates Babylonis in arce
Divinus cecinit, fatorum arca na revoluens.
Exponam: memori tu condita mente reponas.
Qui vertex feluo rutilat spectabilis auro,
Assyriis populum dominantem denotat oris
Cui late regi sceptris regnoque potito,
Lege data, primo frenis submittere mundum,
Est visum Superis: series longissima regum
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis
Hinc ortum trahit, hinc magni tot in orbe Monarchae
Ceperunt, terras omni ditione tenentes.
Ante, viris nemo rigidas imponere leges
Ausus erat: populum sine vi pudor ipse regebat.
Aggere non triplici cingebant oppida muri,
Ad celsas stabant nec propugnacula turres,
Usus nullus erat galeae, sine militis armis
Mollia securae peragebant otia gentes.
Non extorqueret qui vectigalia praetor
Tunc erat, aut caussas qui cerneret arbiter aequas:
Non vagus ignotas collecta merce per oras
Mercator, ventis fidens, maris alta secabat.
Vertere consuetus rus pingue colonus aratro,
Cum cara residens sub opaca coniuge fago,
Mulcebat verbis expertia corda dolorum.
Ipsaque vomeribus non multum saucia tellus
Omnia liberius, nullo poscente ferebat.
Interea peior paullatim ac decolor aetas,
Indiga vinclorum, terris succedere cepit,
Et vitae mores alios nova protulit aetas.
Gliscere iam belli rabies, iam sumere vires,
Numquam audita prius quatiens Bellona flagellum
Sanguineum, instiget populos ut ad arma feroces.
Iam fieri poenae dempta formidine caedes,
Iam convectari praedae iam rapta requiri,
Condi divitiae per fasque nefasque paratae,
Innocuis fieri insidiae, fraudesque dolosae.
Quid moror? adversis coeperunt omnia fatis
In peius ruere et retro sublapsa referri.
Primus Nimrodus Chusi generosa propago,
Dispersos passim populos in montibus a tis
Composuit, leges dedit, imperiumque vocari
Antehac ignoto per terras nomine iussit.
Utque sibi ingentes populos adiungeret Heros,
Finitimos armis animo fidente lacessens
Pella parat cingit spaciosis moenibus urbes,
Molibus educitque altas ad sidera turres.
Quique reluctantes contra data ferre recusant
Vincula, vi subigit, poenis et atrocibus urget.
Tempora praetereunt, seri captiva nepotes
Iam dant colla iugo, nullis assuetaque nodis
Turba, sui discit placitis parere tyranni.
Iam Ninus Augustas regni sortitur habenas
Atque sibi plures tentat submitteregentes,
Haec oriente die sub noctem haec cura recursat.
Sicut enim raptim mediis fornacibus ardens
Subdita ligna vorat vel inexaturabilis Ilex,
Quo plus subicitur trabium, tanto actius ignis
Effurit, explerique nequit Vulcania flamma.
Sic mentes hominum regnandi coeca cupido
Cum cepit semel, haud ullis explebilis unquam
Thesauris Arabum est contenta, et divite gaza.
Huius opus Ninive de regis nomine dicta,
Chaldaicis Ninive quondam celeberrima campis,
Nunc turpi deserta situ et sine nomine terra.
Mors tandem atra virum nigro submersit Auerno,
Quinquaginta ultra messes ubi rexerat orbem.
Quis putet? Imperio et sceptris succedit avitis
Femina, Castaliis merito celebranda Camenis,
Laudibus et summis aequanda Semiramis astris.
Nimirum non illa colo calathisque Mineruae
Femineas assueta manus, sed bella ciere,
Praelia dura pati, clypeos consistere contra
Hostiles, strictoque aciem mucrone tueri.
Qualis Amazonidum lunatis aspera peltis
Penthesilea fuit, multis quae in milibus ingens
Agmen agens, ausa est hosti concurrere virgo,
Bellatrice viros dextra fremebunda lacessens:
Aethropum infesto positas sub sidere cancri
Invasit multo populatrix milite terras,
Et fusco gentes animosa colore subegit.
Extulit ardentes victricia signa per Indos,
Ignotum penetrans orbem, ingentesque recessus:
Hosque etiam fractos armis iuga ferre coegit.
Aggeribus struxit vastis Babylona, minasque
Murorum ingentes aequatave moenia caelo,
Qualia non condi prior unquam viderat aetas.
Omnibus in bellis dextra quae vindice gessit,
Successus habuit mundi regina secundos.
Iam felix poterat regio Chaldaea videri,
Hoc magnae ducis imperio, et victricibus armis,
Cum multi hanc etiam sequerentur in ordine reges,
Per quos cre vit honos regno; atque immensa potestas:
Passibus ambiguis sed quae fortuna vagatur,
Fert abigitque vices et nulla potentia longa est.
Otia dum procerum multi luxumque sequuntur,
Nec patria virtute gerunt Mavortia bella,
Viribus amissis paulatim concidit ingens
Hoc mundi decus, Eoo formosius astro,
Atque trahit late nullo prohibente ruinam.
Ecce (nefas) princeps, tot, iniquo sidere, regnit
Sardanapalus iners subit, execrabile monstrum;
Cui nec avitus honor cordi, nec bellica virtus.
Non innatus amor patriae, laudumque cupido:
Desidiae molles sed, et invitantia luxum
Otia, picta croco et fulgenti murice vestis.
Quin etiam pingens fucis menda crbus ora,
Assedit toties stimulante libidine coetus.
Interfemineos, et semiviros comitatus.
Non tulit hoc facinus Phul aequa mente Belochus,
Magnanimos inter proceres celeberrimus unus:
Issolio invisum regem turbare paterno
Cogitat, ac tantam terris avertere pestem.
Iamque sonantarmis late loca, milite multo
Compita iam complet dux strenuus, agminaque armat.
Quid faciat septus sic Sardanapalus ab hoste?
Accedatne ducem supplex, ventamque precetur?
Quo vero aspicia vultu compellet et ore?
An vero fugirat peregrinas exul in oras?
Non in deliciis patiuntur inertibus anni
Exacti. Expediat ferrum depromat et arma?
Apta manus nusquam bello: plangoribus aedes
Luctisonis resonant. et femineo ululatu,
Iamdudum vitam certum est abrumpere flammis
Invisam, et dubios leto finire dolores.
Ergo pyram solus tecto interiore sub auras
Erigit ingentem taedis atque ilice secta.
Cumque ardens ferri ram cepir ad astra favilla,
Festino sese desperabundus in ignem
Conicit insultu piceam qua plurimus undam
Fumus agit nebulaque strues exaestuat atra.
Collucent late flammis ingentia tecta,
Atque abit in cineres arx tot dominata per annos.
Haec finis regum Assyriae, hic est exitus, orbem
Per tria perque decem rexissent saecula postquam,
Et novus imperii rerum procederet ordo.
Vilius argentum est auro, sunt postera primis
Deteriora gravique ruunt ingentia lapsu,
Post caput aurata galea cristisque refulgens.
Pectora de solido propiora nitentia circum
Argento arcana fatorum lege, patescunt.
Alter ab integro regnorum nascitur ordo,
Arsa cidis domito Persis dominantibus orbi.
Argna duces rerum Domini divisa tenebant
Chaldaei, regum iam sceptris stirpe revulsa,
Forsitan et longo, si mens non laeva fuisset,
Tempore, tranquilla poterant his pace potiti:
At vero vicium rebus solenne secundis,
Virtutumque comes male grata superbia trister
Attulit inreritus tandem sceptrisque virisque.
Dum patrii siquidem laxantes iuris habenas,
Urbibus heu nimium securo pectore praesunt,
Et sacra blasphemis incessunt numina dictis:
Ipse potens mundi Rector, qui sidera torquet,
In cuius sunt regna manu, qui cuncta gubernans
Aspicit, egregiis animis opibusque potentem
Suscitat et mundi Cyrum iubet esse Monarcham.
Sic tantus tibi cessit honos clarissima bello
Persia sic domiti caput unica diceris orbis.
Cyrus magna gerens invicta praelia dextra,
Argolicas urbes, Lydosque subarma coactos
Cepit, opum dives quae Croesus regna tenebat,
Croesus in Ioniis olim celeberrimus oris,
Qui strue lignorum iam comburendus in alta,
Exemplo docuit, NULLUM debere beatum
Mortalem, ante obitum supremaque funera dici.
Tempore deficiar, si persequar omnia versu,
Quae virtute animi excelsa fortissimus Heros
Gesserit: Haud illo quisquam certamina Martis
Quando instant aciesque parant concurrere signis,
Hostilis melior faciem aut componere pugnae,
Aut teretem iacere arte sudem celeremve sagirtam,
Aut quando obsessas res cingere postulat urbes
Militibus longis obducere moenia fossis.
Nil animo leve molitus, nil liquit inausum,
Quo cupidum traxit generosi pectoris ardor.
Post varios casus, et mille pericula Martis,
Imperii sedem cum iam Babylona subactam
Cepisset, regum tenuit rex omnia victor,
Occanum spectat qua Sol utrumque recurrens.
His, puto, contentus regnis fortissime Cyre,
Perratas Iani poteras occludere portas,
Pace tuisque data reliquam traducere vitam.
At qui tantus amor pugnae, quae tanta cupido
Armorum? ignotas cur gentes Marte lac essens
Massagetas contra durum genus arma capessis?
Flecte animum, retro et cum signis agmina verte,
Saluus adhuc patriis quando regionibus astas,
Et tibi fatales nondum premis inscius oras.
Te trahet imperium quantam moriente ruinam?
Cambyses haeres, tua proles impia, regni,
Patre probo nimium diversus, dedecus addet
Heu quantum domuique tuae, laribusque paternis.
Quam proceres inter crudelia facta patrabit,
Impletus veteri venas, ut semper, saccho,
Caedibus innocuis quam terra refusa wadebit,
At necis a proprio, confixus vulnere ferro,
Post messes paucas, sed funera multa suorum,
Ad manes veniet sicca cum morte tyrannus.
Sed non Cyre audis, bellis exercita virtus
Te trahit atque animus lucis contemtor, ut ausis
In patriam infundi suetas avertere gentes.
Agmen in armatum velociter irruis, amplis
Ut leo cum campis meditantem praelia taurum
Cornibus adversis specula conspexit ab alta,
Nulla mora est, volat ille, iubas ceruice comantes
Extollens, certusque hostem demittere morti:
Sic animam pugnans in aperta pericula mittis.
Postque tot exhaustos conatu ingente labores,
Infelix occumbis, et hostes concidis inter;
Assiduis veluti concussa bipennibus Ornus,
Paulatim tremefacta, sub alto vertice nutat,
Vulneribus donec nimiis evicta ruinam
Prona trahens; terra resonante fragore recumbat.
Nec tua te pietas rutilum dia demave texit,
Ignota tellure iaces nec te tua coniux
Condit humi, et patrio decorat tua membra sepulcro.
At tu perpetuis celebrabere laudibus Heros,
Gloriaque et virtus longos durabit in annos.
Non ego cui modo summa sequi fastigia rerum
Propositum est, prima re petens ab origine, reges
Describam reliquos omnes, ductosve triumphos,
Divitis ingenii foret o labor iste, nec illud
Momentis properans sineret velocibus hora.
Te non praete reo Dasi, rex facte secundo
Omine, cui procerum, exeincto Cambyse, senatus,
Ut primum tremulis hinnitibus aura caballi
Clanguit, intonuitque polus de parte serena,
Protinus imperii fasces tribuêre superbos.
Zopyrus ille dolis cepit Babylona repertis,
Exemplum fidei mutilata nare probatae.
Te duce concussa est diuturno Graecia bello,
Impatiens regum iuga Graecia ferre potentum.
Tu terris etiam Xerxes aeterna dedisti
Nomina, qui claras adoriri miles Athenas
Ausus es, innumeris perterrens Hellada turmis,
Milia quot Graecas nuuquam venêre per urbes.
Marsque tibi poterat fors aspirare secundus,
Arma Neoclides nisi praestantissimus Heros,
Per latum aeratis invecta triremibus aequor
Arripiens, propera tot milia classe fugasset.
Hinc modo qui fueras ingens tremor urbis et orbis,
Terga hosti vertens, ingentibus excidis ausis.
Exutum tristis recipit te Persia castris,
Et factum ad seros transscribit fama nepotes.
Iam summo Titan caelo renouaverat annos
Bis centum, et regni postremus sceptra tenebat
Darius, fati ignarus fortisque futurae,
Qua ruere imperium vetus, et vilescere nomen
Persarum, toti modo formidabile mundo
Deberet, tantique aboleri gloria regni,
Maiestate novo digna surgente Monarcha.
O'fluxas mundi res! ô incerta potentum
Fata! cadunt rerum medio vel maxima cursu,
Vitra velut radlis Phoebeis pulsa relucent
Splendida, sed tenui contactu fracta fatiscunt,
Artificis vanas et abit labor omnis in auras.
Magnus Alexander, caput insuperabile bello,
Cuius ab Herculea genus ortum stirpe refertur,
Iura dabat Macedum populis, iuvenilibus annis
Integer, atque animo plus quam mortalia spirans.
Huic cum sufficerent nec regni sceptra paterni.
Nec spaciosae opibus florentes Hellados urbes,
Imperium mundi affectans, quicumque sequitur
Exitus, ad summum bellis contendere gettit.
Arma fremit vigilans, noctu fremit arma, requixit
Arma toro, tectisque, per intima viscera lapsus
Saevit amor ferri, rabidique insania Martis.
Ceu liquor infusus feruentibus ater ahenis,
Quae circum flammis ambit crepitantibus ignis,
Exultat, spumis feruensque exuberat alte,
Nec se iam capit unda, petit vapor igneus auras.
Emathiis toties adverso Marte rebelles
Est animus primum Graias agere agmen ad urbes,
Et multo infensos obsidere milite fines.
Ergo duces dictis hortatur, signa sequantur,
Atque animos aptent armis. Mora nulla frequentes
Exciti coeunt, stimulat simul ira furorem.
Pars pedes incedit, pars terga fatigat equorum,
It nigrum campis agmen, Martemque lacessit.
Vix bene in Argolicas rumor penetraverat urbes,
Pellaeum innumeras arman tem ad bella cohortes
Adventare ducem tolli super aethera nubem
Pulueream extemplo cecidêre animique manusque
Omnibus, insuetus trepidos pavor occupat artus.
Ac quia in incerto quid agant sunt quidve sequantur,
Sub iuga victoris se mox sine sanguine dedunt.
Vos Thebae nimium confisae turribus altis,
Et vallis, hostes clausis avertere portis
Ausae estis, sed fata urgent, aversa Dei mens,
Nobilis urbs capitur, direptaque tota crematur.
Vulcano superante, soloque exscinditur imo.
Hinc Asiae exultans fecundos transit in agros:
Miratur triplici fulgentes aere phalanges
Barbara gens altum regis miratur honorem,
Paciferaeque manu ramum praetendit olivae.
Ipsa putes validis gratari moenia turmis
Suppliciter, magnos et se demittere montes.
Nec vero pacem petit aut gratatur Achivis
Urbs antiqua Tyrus, pretiosaque murice Sidon,
Utraque praeclaris notissima mercibus orbi,
Quas vel puniceo sitiens vehit indus ab ortu,
Vel quas dives Arabs ventosa peraequora mittit.
Infelix, quae non praedictum vatibus olim
Extremum interitum sensit, miseramque ruinam.
Condunt se cives portis, et moenia complent,
Opposito certi defendere milite muros.
Instat at Herculeis fremebundus viribus hostis,
Obsidione premens, et propugnacula rumpens,
Portis vi potitur. Tum vero maxima clades
Exoritur, passim sternuntur inertia ferro
Corpora perque vias et limina nota domorum
Matres atque viri:reboat clamoribus aether.
Insuper ultrices flammas ad culmina iactat
Dira cohors, caedique infandae incendia miscet.
Parua mora est, Phoenissa Tyrus considit in ignes
Tota capitque suum extincto cum nomine finem.
Quin etiam Pharias furor hic penetrasset ad urbec
Et velut immani totas hausisset hiatu,
Ni regni dubiae proceres praesagia mentis
Nan processuro monuissent cedere bello,
Et mitem potius victorem poscere pacem.
Iamaque adeo super unus erat, qui sumeret arme
Totias caput imperii Darius et orbis,
Fasne sit hunc patria immeritum depeilere sede,
Aemathius dubio dum voluit pectore ductor,
Haec secum mene incepto desistere bello,
Dario terris nec principe posse potiri?
Non ego credo vetor fatis. Oracula Persis
Prodita sint quamvis Superis sua, sunt mea contra
Fata mihi sceptra inachios transmittere ad Argos.
At scelus insontem regni placabilis ultro
Qui partem defert solio detrudere avito,
Et bello populos infesto agitare quietos?
Qui cunctis portat radiantia lumina terris,
Esse nequit geminus Sol aureus esse nec alter
Iure potest, penes est quem tota potentia mundi.
Non divisa habeant plures tot regna. sed unus.
Dixit at in bellum prono, hoc tantum addidit irae,
Accenditque virum quantum clamore iuvatur
Elaeus sonipes, cursu celer, imminet altis,
Cum iam iam foribus, pedibusque repagula laxat.
Convocat armatas extemplo ad signa phalanges,
Utquie, alacres adsint animis, pugnaeque parent se
Edicit certum esse duci decernere ferro.
Non minus eductas hortatur ad arma cohortes
Darius, velabat honos quem regius ostro,
Auratis equites sagulis cristisque decoros
Inter et innumeros pedites, diversa gerentes
Tela quot in Libyco voluuntur marmore fluctus,
Aut in agris cum Sole novo torrentur aristae.
Iamque adversae acies campis structaeque cohortes
Procedunt dirum pugnae dat buccina signum.
Non mora se castris utrinque effundit apertis
Miles et ancipiti iam mutua vulnera ferro
Pertentans, penetrat cuneos, aperitque viam vi.
Sternun ur pedites, et totis funera campis
Miscentur, ruit acer eques cataphractus in agmen,
Fulminis in morem, sortissima pectora frustra
Darii socii pereunt Daique Cacaeque.
Non minus incaluere animi, et pugna aspera surgit,
Hinc atque hinc rabies, seges ensibus undique strictis
Horrescit, tonat omne solum, stat multus ubique
Terror, ubique pavor, mortisque simillima imago.
Anceps pugna diu fuerat, sed viribus alae
Persarum exhaustis, dum plurima grandinis instar
Tela volant, strepit assiduo galea ardua circum
Tinnitu, exceptis nec sufficit ictibus umbo,
Retro versa legunt lassis vestigia dextris.
Rex, cupiens animum fugitantibus addere turmis
Advolat, et fertur medios moriturus in hostes,
Quem circum glomerati omnes hinc cominus atque hinc
Proturbant, instat prae cunctis ac rotat ensem
Fulmineum dux Graecus et acri exaestuat ira,
Inque uno telis defixus rege moratur.
Tandem Darius dubii in certamine Martis
Ductores acie primos quoque cedere cernit,
Et Martem Graecis vires animumque cateruis
Addere. Quid faciat? num solus tendere contra,
Quod cupiat sane, tot tela tot audeat hostes/
Non vires et fata sinunt, non ferreus imber
Telorum, piceus fesso de corpore sudor
Flumen agit, trepidos quatit aeger anhelitus artus.
Quod solum victo rebus restabat egenis,
Terga fugae praebens, via qua datur, alite campos.
Quassat equo, refugoque hosti pede castra relinquit.
Arsa cidûm signis pugnae cum sine fugatis,
Victor Alexander, ducibus comitantibus intrat
Magnifico sedem Imperii Babylona triumpho,
Atque suis pedibus divina humanaque subdens
Omnia, subiecto fit tertius orbe Monarcha.
Hanc infelici cladem portendere Persae
Visa fuit superae facies tristissima lunae,
Quae niveis medium bigis dum pulsat olym pum
Sub noctem, et tacito cursu reliqua astra feruntur,
Luce fit orba sua, terrae et se immiscet opacae,
Multa gemens tanti casum miserata Monarchae,
Indignosque obitus quos acceleravit iniquo
Funere, Medorum terris infamia Bessus,
Qui tantum misit stygias heroa sub umbras,
Nil maiestatem veritus Diademaque regis.
Quam vero sunt cuncta pari mortalia sorte,
Quaeque loco nondum sunt mota, impulsa mover.
Quam facili possunt momento. Pulcrius orbe
Nil erat Imperio nascente, et rege Pelasge,
Cui soli dederat superi dominator olympi
Iustitia ante alios gentes frenare superbas.
Robur at hoc ingens animi, divinaque virtus,
Heu mihi quam subito vel primo in limine regni
Concidit, et tenebris nigrantibus implicat orbem.
Qui toties strictas acies stetit inter, et hostes,
Invictus, toties horrentes Marte phalanges
Contudit, et tantis tremefecit cladibus urbes,
Vincitur immodico Baccho, febrique flagrantes
Depascente artus, crudelibus occubat umbris.
Sic quondam densa venantum septa corona
Pardalis haud capitur, supra venabula pernix
Fertur, et incertos fugiendo deicit ictus.
Ast ubi vina hausit pando Baccheia rostro,
Atque sopere iacet totos extensa per artus,
Iam capta est sine vi, recipitque in gutture ferrum.
Extincto superis ita rege volentibus isto,
Cui similem numquam si quis facta ardua spectet,
Viderunt terrae Phoebo sub utroque iacentes,
Saecula nec similem, si sunt ventura, videbunt,
Consilium proceres regni de rebus habebant
Extemplo, tantae posthac qui pondera molis
Sustineat, tantoque queat succeder regi.
Nomen Alexandri vel Eoo clarius ortu,
Absterret cunctos nedumina clara supremi
Affectent apicis maiestatisque tremendae.
Quid vero faciant? Orbisne invadere gentes
Regna sinant alias? non ô non conscia virtus,
Non hoc admittit victoria dedecus ingens.
Ergo alius nigris rex arcessendus ab Indis?
Non fas est sceptris armare potentibus hostes,
Non: auras satius dulcemque relinquere vitam.
Partirine igitur libet aequo limite terras,
Hasque duci certo commitere sorte regendas?
Hoc placet, haec cunctis potior sententia visa est.
Cel sa ubi Pyramidum spectat mira cula Memphis,
Divitis Aegypti sceptrum Ptolemaee capessis.
Ad Syriae populos Nabathaeaque regna recedit
Maximus ille armis, maior virtute Seleucus.
Moeonis Antigonum pro rege vetusta salutat,
Atque ubi Troia fuit campi, et confinibus aruis
Qua fortes spectat Lydos Pataraeus Apollo,
Urbibus ac felix ubi claret Ionia magnis.
At cupido Macedûm recipit te pectore tellus
Antipater te rege suos defendere fines
Gaudet, et optato remanere quieta recessu.
Omnis coecus amor dominandi, ferre potestas
Consortes non ulla potest, nec tempore longo
Regni inter socios stabilis concordia durat.
Dum sibi bella novi faciunt crudelia reges,
Alter et alterius populatur milite terras,
Nec flammae longos odii extinguuntur in annos
Bellaque, ne desit serpenti occasio cladi,
Posteritas simili gerit ambitiosa paratu,
Paulatim Argolicis quoque fractis viribus, orbis
Deficit, et summo regna inclita culmine nuta nt.
Interea Ausonia regione potentia creseit
Procedeus sensim, viresque acquirit eundo.
Fonte Gigantaei montis radice sub ima
Ceu veniens Albis, sulcat sata pinguia rivo
Exiguo, per rura fluens fecunda Bohemi.
Misniacis magis hinc labendo viribus auctus
Surgit, Saxonicoque sonans se gurgite pandit
Victor, opes amnes varii auxiliaribus undis
Hinc addunt atque inde, suo nec se capit alueo,
Spumea latifluus se donec in aequora condat.
Romulus atque Remus fratres, de sanguîne nati
Assaraco Martis lupa quos nutrivit in antro,
Auspiciis posuêre illam felicibus urbem,
Postea quae septem circundans moenibus arces,
Imperium terris, animos aequavit olympo.
Inde tot illustres animae venêre tot alti.
Heroes, quos fama vehet plaudentibus alis,
In mare se donec fluvio Tyberinus amoeno
Fundet, et antiquae durabunt nomina Romae.
Non gentem hanc contra valuit vis ulla, nec ullus
Imperus armorum; quae barbarus intulit hostis,
Non cincti latis fossis atque aggere muri.
Romanus penetrans loca levibus omnia pilis,
Aeriae similis fundae; celerive sagittae;
Exultans hostes sternit, cum moenibus urbes
Deditione capit, positis non templa trophaeis
Non fora sufficiunt, petit ardua sidera virtus.
Nubiferas Tyrius superaverat Annibal Alpes,
Ingentique manu Hesperias invaserat oras,
Quin acies etiam miseranda clade fugârat
Romulidum sed non valuit quoque vincere, cedens
Terga tuis dedit impatiens terra Itala signis.
At licet invictis gererent ita praelia dextris
Romani, premerent et gentes Marte superbas,
Captivos etiam reges fulgentibus armis,
Vincla triumphales post currus ferre viderent:
Non summi nomen tamen affectare tyranni
Optavit quisquam magnatum, tempore longo,
In serrum cuncti pro libertate ruebant,
Coniunctis animis, te solum maxime Consul,
Collegaeque tui fasces et iussa sequentes.
Unus in innumeris proles Aenia Caesar
Exoritur celebrem quem tandem Marte togaque,
Excellens virtus properataque gloria rerum,
Subiecto solum dominari fecit in orbe.
Hic vir hic est acres domuit qui fortibus armis
Gallosque, Suevosque paludososque Sicambros,
Quaeque latent aliae Arctoo sub sidere gentes,
Ignotosque tibi meruit Romane triumphos.
Tandem etiam scindenteanimos discordibus armis
Bellona sociûm, bellumque, ciente cruentum,
Pompei te Magne petens, tibi funera portans,
Pharsalici Italico maduerunt sanguine campi.
Et tua libertas cecidit Mavortia Roma,
Quae fuerat toties fuso tibi sanguine parta.
Omnia vicisti Caesar, tua vincere fata
Non licuit, strictis nimirum templa relucent
Ensibus, inque tuam conspirant agmina vitam
Conscia, nec prohibet Domini sacra curia caedem.
At non maturis inglorius occidis annis.
Imperii, mixtum ferroque lutoque supremum
Quod fore sacrorum ce cinêre oracula vatum,
Tu caput es nomenque tuum per saecula multa
Magnorum retinet series longissima regum,
Quos tuo ab Augusto, qui condidit aurea rursus
Saecula per Latium atque ultra Garamantas et Indos
Protulit imperium, dominantes longa tulerunt
Tempora, se donec tenebris Germania densis
Exseruit, qua non contemtior ulla sub arcto
Ante fuit regio aut terris incultior ulla,
Prodiit et fama ille ingens, ingentior armis
Carolus, eduxit quem Francia nobilis ora,
Tantum alios forti superantem pectore reges,
Rerum et successa, quantum leo cuncta ferarum
Semina inexhaustis animis et viribus anteit.
Hunc toties vidit ducentem animosa triumphos
Gallia devictis e gentibus, Itala tellus
Est toties mirata sui facta inclita regis,
Invictosque an imos quos nulli frangere casus,
Nullae res unquam potuêre efferre secundae.
Iusque piumque duce hoc Veneris fulgentius astro
Luxit, et aureolis comptos redimita capillos
Frondibus, in toto plausit Pax candida munde,
Ast hostes, acies inter strictasque cohortes,
Ignitis oculis ardentem, animisque frementem,
Attoniti rapidi stupuerunt fulminis instar.
Nec vero Alcides, qui duros mille labores
Eurystheo quondam fertur sub rege tulisse,
Invicta tantum clava telluris obivit,
Quot gentes noster domuit fortissimus Heros
Carolus, aeternum meritus nomenque decusque.
Cedite Germanis Romani, cedite Graii
Regibus. Aeacidas habuit Germania bellax,
Scipiadasque suos: invictae mentis Othones,
Saxonicis cretos terris, et fulmina belli
Henricos, caelo quos virtus laudibus aequat.
Vester honos etiam Friderici, regia proles,
Durabit, donec stellis fulgentibus aether
Pictus erit, gemmisque micans vertetur Orion.
Vera loquor. prima nascentis origine mundi,
Vel melior virtute, vel observantior aequi,
Germanis gens nulla fuit, vel clarior armis,
Dum fortuna fuit, dum regum bellicus ardor
Coniunctos aenimos tenuit concorsque voluntas.
At nihil innumeros invito durat in annos
Numine, stans certa, quantumuis maxima, lege
Regna, suos et habent, poscunt ubi tempora, fines.
Quae viguit quondam virtus defecit avorum:
Idque tuum priscis Germania regibus orbum
Imperium labat, et rimis imbelle fatiscir,
Ceu pronis illisa vadis medio aequore puppis,
Iam consumpta annis, laterum compage soluta,
Accipit aequoream multum rimosa paludem,
Et nisi sit summas ferro munita per oras,
Anceps, sustentata diu soluatur et arma
Nautica disiciat medias dispersa per undas,
Quis non humectet vel largo flumine vultum,
Antiquumque decus gemebunda mente requirat,
Haec nostri aspiciens informia rudera regni?
Quae fuit egregiis regio celeberrima bellis,
Quam non iudomitae potuerunt frangere gentes,
Hanc lacerat fidei sanctae immanissimus hostis
Turcus: et ad gelidas Turcis immanior Arctos
Moscus, inauditum patribus persecula nomen,
Infandis claras funestat caedibus urbes,
Et populum ablutum pretioso sanguine CHRISTI
Ereptumque Erebo, falcato immaniter ense
Dissecat, horrendo cruciatu membra fatigans.
Seu fuerint belli ductores, Martia quondam
Intrepidis animis qui contra tela stetêre,
Seu pia submittens pudibundo lumina vultu
Femina seu generis spes magna puella parentum,
Im bellisve puer, nulla hic discrimina sexus.
Infantes matrum teneros vel ab ubere raptos
Sepibus aspicias (visu miserabile) acutis
Affixos, et membra atro fluitantia tabo.
O dolor, ô ingens ipsi execrabilis orco
Saevitia, haec moveat vel saxea corda tyrannis.
Quid loquar occultas Romani praesulis artes,
Qui nostris etiam ceruicibus imminet hostis,
Et coniuratos trahit ad socia agmina fratres,
Centimanumque Gyan, spirantemque igne Typhoea;
Quosque alios habet occiduo plaga Sole tyrannos,
Qui manibus cupiant magnum rescindere caelum
Terrificis, superisque Deum detrudere regnis.
Nec satis hoc nostros inter bella, horrida bella,
Cognatasque acies ruere in sua viscera, multo et
Teutonico flunios spumantes sanguine cerno.
Scilicet haec restant Germanis ultima fata,
Ut nobis tandem crudeli funere caesis
Omnibus, in eineres abeat Germania, nec sit
Nobile Caesareo reliquum de nomine regnum,
Tum vero laxis superae compagibus aethrae,
Ingens absque manu montis de vertice saxum
Decidet, immanem feriens ad crura Colossum,
Effigiem mundi regnorum, quo simul omne
Auri atque argenti liquefacti pondus et aeris
Cumque luto vacuas ferrum vanescet in auras,
Discordes veluti cum miscent praelia venti,
Ad resonos paleae flatus sparguntur inanes.
Nempe aderit caelo multis cum milibus Heros,
Vera Dei soboles, celsa hunc cernemus in aula
Fulgentem ciara in nebula, quem mille secuti
Caelicolae, auratis impellentaethera pennis.
Ille tuos hostes, Ecclesia sancta, triumphans
Pugnantes collo frustia, atque insueta rudentes,
Turbine corripiens terrae ima in viscera trudet,
Noctis ubi hortiferae nigror, aeternaeque tenebrae.
Et nova constituet puris ruti antia gemmis
Regna, quibus solus rex aeternusque sacerdos
Praeerit, et sanctos selus dominabitur inter,
Martia cessabunt cum diris agmina pugnis,
Paxerit et requies aeterna aeterna potestas,
Laetitiae non finis erit. Non amplius atrox
Quae toties spiclis mortales terrult uncis.
Mors erit, aut struet insidias regnator Auerni
Centimanus, centumque eructans faucibus ignes,
Perpetuos felix durabit vita per annos.
Hanc ô progenies aeterni viva parentis
CHRISTE diem accelera, coeco nos carcere clausos
In lucem, sanctam lucem, virtute potenti
Eductos, vita miseros dignare beata,
Corporis exuti vinclis celebremus ovantes
Ut te cum patre caelesti flatuque sacrato,
Aeternum sine fine Deum, cui gloria soli,
Cui soli divinus honor, victoria, virtus,
Almaque maiestas longum debetur in aevum.
SI fas est diuûm Musas succedere templis,
Nec renuunt Aganippaeis mysteria dici
Sacra modis, quae mens tenebris immersa profundis
Heu nimium, non nostra videt, nec acumine solers
Vestigare potest hominis natura sagaci:
Arce poli summa sed que delata superne,
Arcanisque Dei secessibus, indiga lucis
Et tellus stupet, et vastus miratur olympus:
Fas etlam mihi sit, tenui caelestia versu
Dicenti superas ad sedes tollere mentem,
Conspectuque frui divinae lucis. Ad illam
Ante quidem densae nubes et mille viarum
Ambages aditus arcebant, tempore longo.
At tandem patefecit iter, nubesque removit
Obstantes, summi soboles aequaeva parentis
CHRISTUS, in has terras caelo qui missus ab alto,
Verus homo, assumsit mortales corporis artus,
(O amor) et nostram proprio redimendo salutem
Sanguine, nos cives fecit, dominosque beati
Concilii superûm. Non devius amplius error,
Vepribus obiectis obstat, via plana per auras
Iam datur, ipsius ad magni penetrale tonantis,
Ut maiestatem liceat spectare tremendam,
Et coram sacras audire et reddere voces.
Ecquem non igitur monumentis condita priscis
Sacra iuvent? quis danda neget pia carmina templis?
Quis non laetitiae suaves in pectore molus
Concipiens, gratis animis agnoscere donum
Hoc cupiat, nobis miseris quod contigit, ingens?
Sunt sacra: luxaugusta vagum diffusa perorbem,
Qua sine voluuntur coeca caligine mentes,
Incertae quo ferre gradus, ubi sistere detur,
Hic fons est venis sine fine scatentibus undam
Sufficiens, ex quo manant ad gaudia vitae
Flumina, quae recreant ardores cordibus imis,
Et viros addunt quassis roburque medullis.
Haustus terreni laticis cui guttur inundat,
Ad breve forte sitim poterit restinguere tempus,
Quae tamen extemplo fumis stimulata recurrit,
Atque iterum torret siccatas arida fauces:
At sacer hic amnis, vivis argenteus undis,
Praebet inexhaustum laticem, quem nullius aestus
Sideris, ignipotens aut vis extinxerit unquam.
Hic flos, haec Panacaea, sacros exhalat odores,
Viribus occultis, qui cordis vulnera sanant,
Vulnera, quae nullis alias sanantur ab herbis.
Quid moror? Hîc vitam invenias, e faucibus orci
Eripientem animas, et in astra beata locantem,
Inter caelestûm prceres, sanctumque senatum,
Atque infinitas spondentem in saecula luces.
Iamque favere adeo linguis, et sacra profari,
Resque locusque sinunt, nostra solennis in urbe
Quando dies agitur, qua caeli sede recepto
Saluatore Deo, post denos aethere soles,
Omnipotens genitor, natusque aequaevus ab alto,
Affsavit sancto bissenos numine fratres,
Quos iunctos constante fide locus unus habebas.
Incutiens blandum cunctis in pectora amorem,
Ardentisque novas donans sub imagine linguae.
Edere, vel tanquam notas haurire loquelas.
Sive aliquis praesens tellure Libystide cretus
Affuit, aut latis Gallorum finibus ortus,
Aut ubi. Thraces arant gelido sub sidere campos,
Agnovit patriae quivis idiomata linguae,
Afri, Cretensesque, Phrygumque e sede profecti,
Cumque Indis Arabes, et arenivagi Garamantes,
Ebraeae haud doctos stupuerunt gentis alumnos,
Multiplici laudes divinas tollere lingua.
Nec satis audivisse semel fuit, usque morari
Iuvit, et insolito miraclo pascere mentes.
Laeta serenato rident hoc tempore mundo
Omnia, quivae gremio tellus amplectitur amplo,
Passim prata virent et amicti gramine campi,
Delectantque oculos variorum flore colorum.
Cum ferimus cupidos per tesqua virentia gressue
Iucundo videas blandiri murmure silvas,
In ripis volucres et amico fluminis alueo
Assuetae liquidis mulcent concentibus auras,
Signaque laetitiae dant arua nitentia circum,
Ipsi etiam memores fesri solennis, honores
Indicunt templis homines, multaque per urbes
Fronde domos nitidas et amata palatia velant.
Nos qui Pieridum sacris operamur in hortis,
Quid facimus? quo nam testari gaudia facto
Nostra licet superis quemnam tribuemus honorem?
Ingratos ne nos hic forte redarguat annus.
Si placet, hoc quoniam stirps inclita tempore Iuda;
Fata sequens, liquit septemplicis ostia Nili,
Traiciensque rubri sicco pede gurgitis undam,
Ad iuga praeruptae Sinaidos agmine magno
Venit, ubi accepit diivinae oracula legis,
In gemino digitis incisa Adamante tremendis,
Temporeque ex illo seri sacra festa nepotes
Instituêre quibus pecudes iugulavit in aris
Gens ea, perque domus scenis indulsit opacis:
Si placet, ad montem mecum contendite Sinam,
Magnorum testem factorum et foederis icti,
Quando tonante polo rutilis mons ignibus arsit,
Et tellus magno tremuit concussa fragore,
Aetheria resonante plaga, resonantibus agris.
Inde Palaestinam, populis et monte relicto,
Per patulos campos et amoena vireta, petamus,
Desuper effusi sancti miracula flatus
Visuri, auâ se Solyme clarissima quondam,
Nunc aequata solo, sublimes tollit in auras.
Hinc quid erit fructus? facili ratione licebit,
Et nostri et veteris cognosse exordia festi.
Longum iter est sane, pedibus peragrare rotisue,
Quod licitum nulli nostrûm, quibus orbis in oris
Nos sumus, has longo via dividit invia flexu,
Immensumque obstat cum mille recessibus aequor.
Sed quo non possunt nos corpora ferre, feramur
Mentibus, aligero penetremus et aera cursu.
Iam iuga contigimus Sinae, peregrina tueri
Iam datur ora virûm, vasto mons undique pulsu
Armorum sonat, et populi clamore propinqui.
Considunt castris, video in fulgentibus armis
Heroas magnos, caelo capita alta ferentes.
Hos inter medius Moses spectabilis ore
Incedit, formaque alîossupereminet omnes.
Quem circum clypeata virum glomerantur in orbem
Agmina, stat gravis ille levans ad sidera palmas,
Et magnum immoto vultu suspectat Olympum.
Hi sunt Isacidae, dum fata Deusque sinebant,
Gens olim in toto fortunatissima mundo:
Hanc pater omnipotens cui tellus paret et aether,
Niliacis servam cum primum duxit ab oris,
Aequora divisit, sese cumulante profundo,
Inter et aggestos undae stagnantis aceruos
Educens, salsas dedit treimpune per undas.
Nec post deseruit, comitans duce nube, serena
Luce, per obscuras flamma praeeunte tenebras.
Damnatosque siti ad scopulos cum posceret undas,
Flumina de solidi patefecit vulnere saxi,
Et longos siccis rivos donavit arenis.
Posthabitis aiiis gentem hanc longe omnibus unam
Esse Deus voluit, quondam labentibus annis,
Ex qua mortales heros prodiret in auras,
Antiquam propria qui culpam morte piaret,
Hoc monuit toties, toties hoc prodere vates
Iussit, et immenso manifestum reddere mundo.
Huc sacri spectant ignes, huc victima caesa,
Huc quaecumque datae leges, moresque sacrorum.
Ast heu quantus inest animis mortalibus error,
Quantum noctis habent homines in pectore coeco:
Non saluatorem, gens ô improvida, missum
Agnosces, donum summi aversata parentis.
Ille venit superi tibi claustra recludere caeli,
Teque coacturus, sortem miseratus, in unum,
Ceu cristara suos dispersa examina foetus
Singultu volucris vocat et plaudentibus alis:
Infandum tu supplicium meditaris, et illum
E medio tollis, tibi qui dat habere salutem.
Ergo tuos late vastabunt hostica fines
Agmina: Iamvideo collabi regna ruinis,
Exscindique altas celsis cum moenibus urbes.
Heu miseras, strages, quot corpora gurgite volues
Iordanis, placidis qui iam perlaberis undis?
Quam largo passim sudabit sanguine tellus?
Usque adeo scelus est Messiam temnere Christum.
Ecce quid hoc? subito misceri murmure caelum
Incipit, obducunt piceae simul aethera nubes,
Exorta surgunt quae tempestate tenebrae?
Quam metuo quid dira ferant, quo nubila tendant.
Dum loquor en flammis rutilo vibratus ab axe,
Cum sonitu fulgor micat. et polus intonat ingens.
Omnia collucent late, loca cuncta tremiscunt,
Flammiferum credas rupto ruere aethere caelum.
Montis apex etiam quem fumida silva coronat,
Vulcano et densa caligine mixtus anhelat.
Quin etiam mugire tubae per inania clangor
Incipit oppositas ferit et cava buccina cautes.
Nempe hoc est: Omnes irarum effundit habenas
Ipse Deus, signum dat conscius ignibus aether.
Israeligenis viden' ut tremor occuper artus,
Omnibus insueto soluuntur frigore membra,
Stantque paventque metu trepidi, vox faucibus haeret.
Pars dat terga fugae pars silvis conditur altis,
Pars petit antra, licet vel sicubi operta subire:
Pars prostrata solo vultus in tegmine voluit,
Praesentem timidis intentant omnia mortem.
Iamque Deus sonitus inter flammasque micantes
Horribilisuper impendens astantibus ore
Intonat, ima soli quo fundamenta moventur
Fixa alias, terris et rerum quîc quid ubique est,
Ac repetit tabulis haec verba inscripta duabus:
Sum Deus omnipotens, cui sedes lucidus aether,
Qui cupio iustis bene, sontes urgeo poenis,
Quas seri pendant stirpes in mille nepotes:
Me solum venerate Deum, me pectore toto
Dilige, sun solus tua sola et summa voluptas.
Intima se de dant mihi mentis, et intima cordis,
Extra me nullum numen fingasve colasve.
Idque meum nomen quod terra polusque tremiscunt,
Quod solum sanctum, solum inniolabile, nullis
Vubus illicitis adhibe. Sacra sabbata cultu
Quem tibidemando et sancta traducere vita
Sis memor, omnis ager cesset, cessentque labores,
Septima ubi Phoebus lustrabit lampade terras.
Tum per quos spectas iveundi lumina Solis,
A quibus es primis infans nutritus in annis,
Qui tibi conciliant tota bona plurima vita,
Obsequiis caros meritis reverere parentes.
Hos ullis caveas factis aut laedere dictis,
Si modo vis longam felix producere vitam.
Non adeo rabidos in pectore concipe motus,
Ut quenquam offensus miseranda caede trucides,
Frange feros animos, iram compesce furentem,
E vita procul hinc odia effraenata relega.
Ne vetitos thalamos inconcessumque cubile
Appetito, nulloque ferare libidinis aestu,
Sint casti mores sit casta per omnia vita.
Quidquid iunctus habet tibi, quidquid possidet arca,
Linque, sitis stimulans alieni desinat auri.
Non insit cordifraus ulla, nec artibus vilis
Accitus restis pugnes, nec falsa loquaris.
Immeritos homines verbis onerando malignis.
Denique mens hominum decepta cupidine falso,
Nullius affectet res, seu sit amabilis uxor,
Seu domus, aut quicquid modo rerum possidet ullus.
Haec fieri volo, sint haec imis fixa medullis,
Qui contra faxit, dirum detrusus ad orcum
Persoluat poenas, nullum redimendus in aevum.
Auditis miseri divinae fulmina legis?
Ecquis adest insons, cui non sub pectore versat
Lex stimulos, cui vita fuit sine labe peracta?
Hic licet ardentis scandat sumantia montis
Culmina flammiferis non ille afflabitur auris.
Nemo potest video, cura metus omnibus atra
Incubat, et nullam membris dat habere quietem.
Omnes noxa premit, comitatur ab ubere matris
Corda mali labes fecunda, nec ullius unquam
Libera vita fuit maculis, et criminis expers.
Ac veluti vario distincta colore sepulcri
Saxa nitent foris, et delectant ora tuentum,
Interius foedi vermes, et putre cadaver,
Inque specu tristi nigra nox circumuolat umbra:
Sic iuvat aspectu species humana, sed intus
Infandis viciis mens pressa laborat, homoque
Ante Dei iustum nihil est nisi culpa tribunal.
O igitur miseram sobolem infelicis Adami,
Numinis accensam quonam fugiemus ob iram?
Hinc nos vis legis non evitabilis urget,
Castigans, poenasque minans, subigensque fateri,
Quae non facta palam modo sunt, sed corde sub alto
Tecta latent: illinc nos ultrix vexat Erinnys,
Fumantes figens imo sub pecto re taedas,
Occultum et quatiens tortoris more flagellum.
O quae nunc tellus, ô quae nos aequora possunt
Accipere, aut quillnam damnatis denique restat?
Sive iter arripias pedibus, seu puppe per undas,
Alite seu liquidum tranaveris aera cursu:
Eumenidum diraeque faces et conscius horror
Insequitur, fodiens inimico pectora morsu.
Nulla salus superat: patet atri ianua ditis
In praeceps, et iam nos vasto absorbet hiatu.
Hoc furtas inter, tetro sine sole barathro,
Sunt expendendae nobis per saecula poenae.
Tu tamen ô qui summa tenes fastigia caeli,
Magne parens miserere precor, miserere malorum
Nostrorum, iustam nos iritavimusiram,
Iustus es, et repetis iustas ob crimina poenas.
Poscimus ô veniam, ne nos ad tartara trudas,
Commissum ob scelus: Extremo discrimine rerum
Affer opem dubiis animis solaria praesta,
Et nobis, ô si qua via est, ostende saluti
Qui miseris usquam possit locus esse per orbem.
Audiit in caelo votum (confidite) nostrum,
Omnipotens, nec enim precibus non flectitur ullis,
Mutatus iustae et bonus obliviscitur irae.
Non hominem (tanta est bonitas) vult morte perire,
Aeternam fato ereptum sed degere vitam.
Iam tandem nova lux oculis affulget, et atras
Discutiens tenebras,dulces mihi pectore motus
Excitat, ad Solymos Sinaeo monte relicto,
Ire Dei mandata iubent: Absistite luco,
O comites, rigidasque fuga cito linquite cautes,
Quas nigror, et terrae infestant cum fulmine nubes,
Diversum ingrediamur iter, terramque petamus.
Caelo ubi propitio fontes et flumina passim
Melle fluunt, dulci stillant ac nectare rupes.
Haec patria, hic locus est vivis uberrimus undis,
Post triste exilium certam dabit ille salutem,
Hoc etenim memini divinos voluere vates.
Illic aerias effert ubi turribus arces,
Illustris Solyme, regum antiquissima sedes,
Aeterni CHRISTUS proles aeterna parentis,
Mortali assumto demissus ab aethere summo
Corpore conspicitur, caeli ante patentia regna
Qui fuit, et cuius nescitur origo parenti.
Hic sol iustitiae, splendor de sole refulgens,
Illustransque suis totum splenderibus orbem
Speratam solus poterit conferre salutem,
Iratum solus poterit placare parentem,
Se contra opponens tonitru, fulmenque trisulcum,
Quod modo rerribili vibratum fulsit ab aethra.
Et nunc ille Deus ludaeis certus in oris
Regnum constituit, rerum quod fine carebit,
In quo Iustitia sanctos dominabitur inter,
Subiectumque novis frenabit legibus orbem.
Sic ego: sic aliquis, quem reris vinere CHRISTUM,
Is trabe funerea fixus plantasque manusque,
Informi heu diros finivit morte labores,
Conditus est tumulo. non est rediturus in auras
Aetherias, est nunc spes omnis ademta salutis.
Siccine ais vero? iacer altus Rector Olympi,
Conditus in tumulo, et spes omnis ademta salutis:
Non ita: non: mihi vera fides diversa profatur.
Ipse quidem CHRISTUS veteris vestigia culpae,
Thuricremas agnus veluti mactatus ad aras
Morte luit, ceciditque volens summo hostia patri,
Saxo etiam inclusus (fateor) terraque sepultus
Delituit, stygias et sensit mortuus umbras
Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam,
Lux sed ut Eoo se terria protulit ortu,
Manibus ex imis, has rursum lucis in oras
Victor iit, vivus saxumque reliquit inane.
Iam vivit, vivit iam mortis lege solutus,
Nec vivit tantum, sed et aethera vivus adivit,
Aurarum vectus sursum pernicibus alis,
Angelico plaudente choro, plaudentibus illis,
Ereptos tenebris quos secum et carcere iniquo,
Intulit in superûm sedes, soliumque beatum.
Iamque potens regum rex temperat omnia victor
Subdita sub pedibus, qua sol utrumque recurrens
Aspicit Oceanum, quae continet arduusaether,
Quaeque apud infernum vertive regive videntur.
Nunc animos revocate viri, maestumque timorem
Mittite, nunc imum penetrent nova gaudia pectus.
Vertitur hic rerum facies, hîc gaudia vera
Incipiunt, longe in melius versa omnia cerno.
Regna poli claustris Erebi patefacta refractis
Iam video, laetumque animas paeana canentes.
En hostes in vincla datos, qui prima malorum
Humano generi miserorum caussa fucrunt.
Arbiteren Orci, post tergum vinctus ahenis
Ut centum nodis fremat horridus ore cruento,
Dirum tergeminis et ut efflet faucibus ignem,
Nec quicquam pugnans et vincula rumpere tentans.
Quid tibi vis stimulo mors illaetabilis unco?
Ante quidem poteras tortis configere spiclis
Humanum genus, et stygias demittere ad undas,
At iam vis erepta tibi est, terrere minaci
Falce potes, nocuisse nequis, ut laedere nescit
Parietibus pendet quae pictae mortis imago.
Quin etiam, quo non magis est mirabile quicquam,
Facta patens verae nunc es mihi ianua vitae,
Dede modo me, dede neci, per funera vivam,
Reiectis liber vinclis et ad astra volabo.
Quod vero imperium peccati? morte peremta,
Illius in vanas quoque vis evanuit auras.
Ut quando terris noxabstulit atra colorem,
Omnia nigrescunt circum, volitatque per umbras
Qui metus, humanas mentes terroribus implet:
At tenebris pulsis, roseo nitor aureus ortu
Cum micat, et radiis dux praevia matutinis,
Oceani procul extremo se littore tollit
Exeriens aurora, fugit timor omnis, et omnis
Cura animis redeunt hominumque boumque labores:
Feccati species animos sic horrida quondam
Torsit, et offudit tristes in pectore nubes.
At postquam venit nostrae spes una salutis,
Lux de luce micans, clarum de lumine lumen,
Et radio fulsit rutilante per omnia CHRISTUS,
Peccati tenebrae fugerunt, illaque nubes
Atra screnato de pectore pulsa recessit.
Aurea iam sese mentes lux fundit in imas,
E fibris peccata fugans, omnemque reatum.
Lex de iure manu consertum iudice coram
Irato forsan mihi vult intendere litem?
En clavos, duplicemque trabem, infandamque columnam
Virgarum en fasces, quos vepresque hostia Christus
Gessit, et his veteris scelus omne piavit Adami.
Quae mihi lex minitans obiectas crimina, pridem
In cruce purpureo delevit sanguine Christus.
Idem tartarei sedes vastando profundas
Imperii, extinxit vastis fornacibus ignes,
Ne possint sanctos crudelibus urere flammis.
Nulla super metuenda piis damnatio restat.
Celestem demta formidine adire parentem
Intrepidi audemus, non aversatur amicos
Congressus, pater in CHRISTO gaudetque vocari.
Iam pax alma colit terras, pax reddita caelo,
Pax animis, fugêre simul terrorque metusque,
Omnia per mundum quo vertis lumina rident
Credenti caelo se iam putat esse receptum,
Aurea compositis procedunt saecula rebus.
Deerat adhuc unum, sanctus mittendus Olympo
Flatus erat, vivum rebus solamen in arctis,
Et tanquam CHRISTI firmum de mente sigillum,
Quem toties terris cum versaretur, amicis
Ante suis, verbo certo, promiserat Heros.
Is quoque luce sacra quam nunc celebramus onantes,
E caelo effusus specie penetrabilis ignis,
Corda virûm suavi devota replevit amore,
Perfuditque imos mira dulcedine sensus,
Unanimi ferrent alacres ut ad aethera voce
Facta stupenda Dei, Iudaeis edita terris,
Nil gentis patriae poenasve minasve timentes.
Hic illos trepido modo qui simul agmine iuncti,
Morte ducis latebris fidentes, cuncta timebant,
Vidisses subito versos, ingentibus ausis
Mira loqui variis linguis, varieque remotas
Inter se gentes imitari munere vocis.
Indociles et quirerum labentia circum
Flumina, consuêrant modô retia tendere pisci,
Priscorum repetunt hi nunc oracula vatum,
Atque canunt Solymam nullis audita per urbem,
Quanto autem veterum festo de stemmate patrum
Iudaeo, festum praestare putabimus illud
Posterius, CHRISTI quod cessit munere nobis
Coniungit quos una fides, quos spiritus unus,
Unaque relligio, de CHRISTI nomine dictos
Christiadas? Non iam tonitru caelum omne cietur,
Ad montis veluti rupes Sinaidos olim,
Nubibus elisus neque flammeus imber inundat,
Sed blando sancti cum murmure gratia flatus
Desuper incumbens, mirando inflammat amore
Bissenos proceres, vires animumque ministrans
Omnibus, et faciens plenos sacra numine verba
Fundere per gentes et Christi ferre trophaeum.
Quis donum hoc, sanctum donum immemorabile donum
Divinam flammam, digno satis evehat ore,
Et bona quae large praestat mortalibus aegris?
Cum pater omnipotens cum nato immania mundi
Moenia constituens, caeli procuderet orbes,
Spiritus hic aderat praesens, simul omnia condens
Omnipotente aura, simul omnia condita servans.
Hic quondam movit priscorum pectora vatum,
Essent venturos ut quae peragenda sub annos,
Consiliis ferrent superûm decreta per auras,
Euentu quae vera suo post serior aetas
Audiit, obscure quae quondam recta latebant.
Hoc vires animis Christum tribuente professis
Ingens credentum numerus pro nomine LESV
Ter sancto, et verae pro relligionis amore,
Sponte sua petiit pulcram per vulnera mortem,
Nil metuens ferrum aut flammas morsusque ferarum.
Pectoribus quidquid recti sanctique movetur,
Hoc manat de fonte, boni hinc fluit omnis origo.
Ille novam ist nobis mentem nova corda renatio
Sufficit, abstersa et facit omnia forde nitescant.
Hic quando tristis rodit praecordia maeror,
Foedque nos species peccati terret, et hostis
Tartareus nos mille modis oppugnat inermes,
Consolator adest praesens, pellensque timores,
Laetitiam maestis et gaudia mentibus affert.
Cum gemitu nostro fibris coniungit in imio
Ille suos, neque nos patitur suceumbere pressos,
Ante preces venit auxilio, pia robora praebet
Afflictis, aegros sanat, dat fidere maestis.
Et tandem cursu dederant quem fata peracto,
Ad lectum rictu mors astans tristis hiante
Horrificum ad bustum, placitae de limine vitae
Cum vocat, inducens moribundos frigus in artus,
Ille beatam animam ne luctas inter acerbas
Deficiens cadat, exuperet sed ut omnia victrix,
Tetribilis variis quae suggerit artibus hostis,
Erigit, et dulci pavidam solamine mulcet.
Atque ita corporea, sine vi, compage solutam,
Felici, ut lota est pretioso sanguine CHRISTI
Concilio superûm et lucentibus inserit astris.
O utinam hic nostris sese ossibus implicet ignis,
Sufficiens animo vires, torpore fugato
Ad sacra qui nimium nos munia reddit ineptos,
Infusis nimis et tenebris praecordia turbat.
Hoc duce stipati, quae tanta pericula nobis,
Dum sumus in terra, possunt incumbere quaenon
(Si res hoc poscat) toleremus pectore magno?
Praesidio tanto septus. perferre patique,
Quidquid erit, poterit, quod homo quia Erinnyes audent.
Scinde cutim tortor, bona tollite cuncta tyranni,
In manicis saevo nos sub custode tenete,
Impia sanguineum quatiat Bellona flagellum,
Assit pauperies, affligat corpora languor,
Dira fames cruciet, quae corpore languida macro,
Unguibus et raris evellit dentibus herbas,
Si sumus hac sancta firmati numinis aura,
In quavis nos certa manent solacia sorte.
Fallax et breve vita bonum est, Mors omnia finit,
In caelis expers quae restat vita malorum.
Hanc affectemus nihil est quod cetera cures,
Hinc migres, teneas si splendida regna, necesse est.
Sancte veni flatus, te mentibus insere nostris,
O lux sancta veni, pulsa caligine sensus
Illustra, sancta aura veni, caeli aurea flamma.
Pectora te quaeso nobis agitante calescant.
Et blandos ex te mens sentiat intima motus.
Tu nimium afflictos discentum hoc tempore coetus
Respice tu cursus nostros artesque secunda.
Te iam pressa malis et fessa senilibus annis,
Forsitan et paucos expiratura sub annos,
Deponat querulos Ecclesia, praeside, luctus.
Tu miserae duro solacia tempore praesta,
Tu potes ô ter sancte Deus. Tu suffice vires
Exhaustis animis, tuus omnia temperat ardor,
Tu requies tu noster amor, tu summa voluptas,
Te sine nil vivum, nihil est durabile, solus
Cuncta reples et cuncta foves, tibi gloria soli,
Cum patre, cum nato, soli victoria virtus,
Regnum, matestas, aevum debetur in omne.
HEroas magnos. et caelo laudibus aequos,
Praeclaris celebres meritis, ingentibus ausis
Plurima gessissent qui forti praelia dextra,
Esse pares quondam divis annosa vetustas
Edidit, et supera post mortem sede locatos
Aeternum caeli in penetralibus exigere aevum.
Sic ille Alcides, diram qui contudit hydram,
Notaque fatali portenta labore subegit,
Cum love caelicolas epulari dicitur inter.
Sic Liber pater, et Romanae conditor orbis
Romulus, et fido Pollux cum Castore fertur
Post ingentia facta deorum in templa receptus.
Quid? demens adeo coecavit opinio menres
Priscorum? facerent ut caeli numina, scirent
Quos homines inter mortali semine cretos
In terris vitam plenam duxisse laborum,
Et vita tandem post ultima funera functos
In cineres abiisse? quis ô quis talia demens
Crederet? haud veteres îta delirasse putentur,
Excellens quorum rexit sa pientia mentes.
Non homines igitur sed nomina clara virorum
Inclita viventes quos rerum gloria vexit
Gestarum. veteres expertia vivere lethi,
Et fama celebri magnum contingere Olympum
Senserunt. Etenim virtus est nescia mortis
Sola nec annorum cariem stabilissima sentit,
Sola maner tumulo post corpora functa superstes:
Cumque situ premat informi simul omnia tempus,
Illa vigens, dubiae nullis obnoxia sortis
Casibus, efficitur longis illustrior annis.
Sic tibi Magne, potens armis atque inclite factis.
MAURICI princeps dum fata Deusque sinebant,
Non tanquam divo solennes ponimus aras,
Aut ferimus pietate preces et vota vetante,
Indicto quando festo sacra templa subimus,
Magnifico praecunte viro, qui laudibus amplis
Praecellens, nostri moderatur sceptra lycaei.
Huicque latus laevum florente premente iuventa,
Quem genere et celebri proavorum nomine clarum
TAUTTENburgensis iactat domus alta Paronem.
Pone sequente choro praeclarorum ordine longo,
Canicie, meritis, titulis et honore virorum,
Addictaque sacris Musarum fontibus, ultro
Consensu secum tacito plaudente iuventa.
Non, inquam, tali circumstipante caterua,
MAURICI, divum tibi in aede sacramus honores,
Soli quos superum patri debere fatemur,
Qui caeli terraeque plagas, et quicquid ubique
Rerum conspicitur, Verbo omnipotente creavit,
Divino praesens conservat et omnia nutu:
Sed memores animis recolentes fortia facta,
Pectore quae magno subiisti nobilis Heros,
Ingentes quondam cum suscipiendo labores,
Certaque sanguinei subeundo pericula Martis,
Teutonico decus amissum conatus es orbi,
Optatam nostris et terris reddere pacem.
Inque scholas Parnassia das revocando sorores,
Artibus, et sacris oraclis addere lucem.
Haec grati colimus merita, haec ventura nepotum
Posteritas quondam longos celebrabit in annos.
Summo vota simul fidenti pectore CHRISTO
Fundimus, ut patrîam tueatur nostraque clemens,
Atque tui similes Heroas excitet: horum ut
Publica res ductu, sancta atque Ecclesia crescat.
Hoc animo iunctis templorum limen adimus
Coetibus, et precibus sanctis advoluimur aris.
Et iam cum procerum coram praestante senatu,
Qui digna longis gravitate sedilibus astant,
Carmina MAURICII iubeat solennia festo
Dicere, sincerum quae testificentur amorem,
Et desiderium devoti pectoris ingens
Hunc erga fortemque Ducem, patriaeque parentem,
Ante duos propero fato denosque ter annos
Quem tulit atta dies, et funere mersit acerbo:
Carminis auctorem Phoebum, Musasque faventec
Esse mihicuperem, cursusque iuvando secundos,
Qualescumque meis conatibus addere vires,
Vel levis ut nostros commendet gratia versus.
Sueta recrudescens sed enim vehementia luctus,
Commemorare sinet vix delectabile quicquam,
Vela tamen vento modo sunt pandenda ferenti,
Euentus coeptum cursum quicumque sequatur.
Vos ô Magnates, Phoeboque dicata iuventus,
Hunc mecum faciles decurrite quaeso laborem,
Propositumque meum relevate favore benigno.
Erfacitis (video) vultus ad carmina blandi,
Attentusque unimus, mihi quaelibet optima spondet.
Quae vero tandem surget mihi digna relatu
Materies? veterem quonam renovando dolorem
MAURICII manes tumulumque feremus honore?
Non ego Saxonicosve duces, laudesve potentum
Marchionum, magnis olim qui regibus orti,
Heroas claros Electoresque creandis
Caesaribus genuêre viros, praestantibus ausis
Et meritis celebres: non patris avique paterni
Mauricii rerum, repetens ab origine prima,
Percensebo decus, sunt pluribus ante Camenis
Omnia decantata diu, nequolara virorum
Tantorum virtus ullo delebitur aevo
ALBERTI vivet nomen, per Misnica rura
Dum vagus Arctoas Albis labetur in undas.
Principis HENRICI pietas super aethera nota,
Durabit constans, profitens sacra dogmata Christi,
Donec erit pius in terris Ecclesia coetus.
Commoda nec referam, quae quantaque contulit Heros
MAURICIUS patriae, pro relligione labores
Dum subit intrepidis animis, dum templa scholasque,
Tectaque Musarum largis proventibus ornat,
Et quovis nostras conatu provehit artes.
Nos praetermissis aliis quae plurima dici
Fando queant, versu postremam exponere cladem
Lux hodierna iubet, quam solis nomine dicunt,
Qua fatis nostro satis infelicibus orbi,
Facta fuit nimium crudelis et aspera pugna,
MAURICIO vitam qaae per grave vulnus ademit,
Quae tantos luctus, queruli tot flumina fletus
Innumeris peperit mortalibus ora profusa.
Perpagos. fama est, cum nuntius alite cursu
Contendens ferrer, lethali vulnere laesum
MAURICIUM, tantos exortos undique planctus
Agrestum, ut totus resonaret questibus aether.
Vos quoque primates, nostram, meministis, ad urbem,
Post ubi deductum pullo fuit agmin funus,
Qui fletus fuerint quae collacrimaio, passim
Lugentum, atque obitus indignos voce gementum.
Quid fletus hominum dico, lacrimasque profusas?
Ille ferox sonipes, obiens quo praelia vectus
MAURICIUS fuerat, sacrata constitit aede,
Pone sequens positus quo princeps triste feretrum,
Cernuus, immota in terram ceruice, iubisque;
Deiectis guttisque rigans ingentibus ora.
Ergo huius caussas luctus expendite mecum:
Quae pacem Stygiis Alecto missa lacunis
Turbârit terris, quid iusta coegerit arma
Sumere MAURICIUM, contra hostes cernere ferro.
Quae finis, quae sint mala praelia facta secuta,
Dum princeps summa cum laude phalange fugata
Hostili, victor crudelibus occubat umbris.
Iam dux MAURICIUS florentibus integerannis,
Replerat totum factis ingentibus orbem,
Congressus toties armis victricibus hosti.
Viderat ad Scythicum Turcarum exercitus Istrum
Ducentem turmas, et missis barbara telis
Agmina fundentem et retro conversa fugantem.
Viderat Heroa iam bis quoque Gallia dives,
Quid posset virtute ferox, quibus im piger armis
Herculcos ferret generosa mente labores.
Iam nostri partes et Caesaris arma secutus,
Teutonicis Aquilas cum CAROLUS intulit oris,
Saxonici tulerat clarum Electoris honorem.
Agmine transierat quin Alpes ille nivosas,
Aerioque EREBERGI quae sita vertice claustra
Ceperat, atque Aquilas dare terga coegerat ipsas.
Foedere mox facto, so ceroque per arma recepto,
Pannonia rursus dirum regione tyrannum
Expulerat, campos per et arua ia centia passim
Hostili fugiente manu, trepidantibus alis.
Denique tot solers animo res gesserat alto,
Concipere haud aliis ducibus quot mente liceret.
Et iam pacatis virtute hac undique terris,
Grata idebatur feliciter otia nactus:
Ecce ferox hostis, qui Norica moenia tristi
Presserat obsidione, propinquas Marchio terras
Caedibus Albertus variis vastabat et igni.
Hic rerum facies longe tristissima coepit,
Ut ferus armorum venientum increbuit horror.
Incensae flagrant villae, volat ater ad auras
Fumus et obductum densa caligine caelum
Eripit ex oculis hominum lucemque diemque.
Mugitus diros bos edit in igne relictus,
Diffugiunt reliquae pecudes, quas cogere nemo
Cogitat in stabulis. Plebs rustica nota relinquens
Tecta, trahit paruam sobolem, et se condit in atris
Speluncis, trepidans silvis aut errat in altis.
Nec sic effugiunt, sequitur vagus agmine miles
Terribili, gladio caedens quae proxima stricto,
Horrificis ingens reboat clamoribus aether.
Franciacos etiam clades haec transit in agros,
Atque hominum misero percellit pectora luctu.
Non minus his montesque locis campique relucent
Ignibus, et queruli passim resonant ululatus.
Saevit in innocuos immanis caedibus hostis
Mortales, veluri capream, quae montibus errat,
Dilaniat saevo lupus insatiabilis ungui.
Non sexus pudor ullus, non aetatis habetur.
Morte piae graviora timent, metuuntque puellae,
Amplexosque premunt matres ad pectora natos,
Nec quonam fuglant noverunt, quidve sequantur
Attonitae, stupor insolitus praecordia turbat.
Interea accelerans turritas miles ad urbes,
Fundit ab ore minas, et caelum territat armis,
Terribili vastans quaeque obuta caede cruentus.
Pondera tormentis volitant simul aenea vastis,
Pondera terrifico sonitu penetrantia nubes,
Atque hominum tonitrus instar terrentia mentes.
Diripiuntur opes magnatum, tecta cremantur,
Infandis miles loca aedibus omnia complet.
Compita per vicosque iacent data corpora morti,
Atque artus laceri, condit quos nemo sepulcro.
Infandas nimis heu caedes, heu funera dira,
Heu duras hominum mentes, heu dedecus ingens,
In proprios cives gladiis saevire nefandis.
Non tulit hoc bello solitus succurrere pressis,
Et profligatis hostilibus impiger armis,!
Quam nimis exoptant rerris reparare salutem,
Princeps MAURICIUS. Miseri trepidatio vulgi
Multa recordantem et tristi cum corde moventem
Instigat, movet et cunctantem Francia tellus,
Tellus heu nimium, si Mars adversa minetur
Praelia, Misniaco civi et vicina Turingo.
Promittunt socia arma duces Brunsuiga potentes
Quos genuit, studiis quae gens asperrima belli.
Lunaeburgenses alto quoque sanguine nati
Delectos equites, arma auxiliaria, spondent.
Ergo bella parat, certus confligere princeps
MAURICIUS, stimulos acres sub pectore versat
Cum pietate ardens amor in patriamque suosque,
Quique premit miseros vicinis casus in oris.
Non minus interea lecti mittuntur ad hostem
Legati, verbis qui pacis foedera tentent.
Hortentur: videat quanto in discrimine rerum
Sint patriique lares, simul et Germania tota,
Quae caedes fiant, feriat qui sidera plangor,
Lugentum misere, atque furente sub ense cadentum
Caesorum strages moveant ante ora ia centes,
Et quas ignis edax voret urbes. Cedat ab armis,
Franciacos linquat socio cum milite campos.
Quam poscat lacrimans plebs subdita pace fruatur.
Coniunctos hoc velle duces, patriamque ruentem
Hoc petere, ante avidos quam sic considat in ignes.
At nullas voces orantum et multa precantum
Marchio, consilium nullum tractabilis audit.
Perstat in incepto, sermone minusque movetur,
Quam fluctu concussa maris durissima cautes.
Imperat, ad Dominum redeant, et ut arma capessat,
Non vanae de pacis agat modo foedere, dicant,
Non pacem tempus iam poscere. poscere bellum.
Anxius ob miseras clades, responsaque dura
MAURICIUS, celerem nunc huc nunc dividit illuc,
In partesque animum varias rapit. Inde ubi pacis
Nulla datur spes, concilium, primosque suorum
Imperio accitos Lipsensem huc cogit ad urbem,
Consessu in medio et procerum sic farier insit:
Quod fuerit studium, quae cura potissima rerum
Nostra datas cari post fata suprema parentis
HENRICI terris his dum moderamur habenas,
Vos meminisse, viri, reor, et meminisse necesse est.
Non nos ambitio, laudumve immensa cupido,
Non aliquis rapidus iuvenilis pectoris ardor,
Non sitis humani (quod abhorreo) sanguinis, unquam
Ad varias toties pugnas et praelia traxit,
Collatis toties iussit confligere fignis,
Sed decus ut laudemque suam Germanidos ora
Spreta nimis, nostris factis reparare valeret.
Utque data nostris optata pace, iuventus
Divina posset de relligione doceri,
Subditus et populus tranquiliam degere vitam,
Propositum fuit hoc, fuit unica nostra voluntas,
Huc equitum turmae spectarunt, bellaque nostra.
Nunc alius nostris ceruicibus imminet hostis,
Vicinis faciens ducibus lacrimabile bellum,
Ignibus infandis et caedibus omnia vastans.
Huncne feremus inaudita sic caede vagari?
An tot Franciacos strages impune per agros
Ediderit? miseros homines tot miserit orco?
Ecquid nos victis tutos fore creditis illis?
Quin potius vestrae si stat sententia menti,
Si pietas patriae movet, et reverentia diuûm,
Si manet in vario conflictu cognita virtus:
Arma lacessentes mecum convertite in hostes,
Et deturbantes infestum finibus agmen,
A nostris caedes flammasque avertite tectis,
Munere quae superum bellis nos saepe secuta est,
Hoc quoque (nec dubito) victrix fortuna sequetur.
Sic aitiast omnes assensu dicta probantes
Ingenti, sese certatim hortantur ad arma.
Sepositam hic galeam repetit celer, ille frementes
Armat equos, alius loricam purgat et ensem,
Omnes, exposcit quae Mars ferus, arma requirunt.
Classica iamque sonant, educitur urbibus agmen,
Fara pedes it, pars fertur equis sublimis în altis,
Ipse inter medias praestanti corpore turmas
MAURICIUS, levi munitus tempora ferro
Ingreditur, qualis ponto cum rosidus exit
Lucifer, et radiis totum collustrat Olympum.
Insequitur nimbus peditum, clypeataque totis
Agmina densantur campis, effusa inventus
Qua niger obscuro se tollit in aere puluis,
Visendi studio fulgentes aere cateruas.
Proruit, exoptans prosperrima quaeque profectis.
Saxonicas, equitum validas peditumque phalanges
Adducens alacer iam venerat hostis ad oras,
Lunaeburgus ubi plano pater aequore campus.
Arx prope PEINA iacet sublimibus edita saxis,
Non procul herbosi labentia flumina LINI
Prata rigant vicina, nec amplis flexibus errant.
Connenit huc omnis manus, huc exercitus omnis
Cogitur, oppositisque locis tentoria figit.
Anfractu locus est declivior undique curuo,
Cuius utrumque latus cum frondea silva coronet,
Subiecta praebet tutos in valle receptus,
Atmorum apta dolls silva, atque accommoda fraudi.
His equitum rotum cum milite Marchio robur
Faucibus insidiis et tecta valle recondit.
At nostri promtis animis pugnare parati,
Ignari fraudum, ner aperros ordine campos
Castra locano rebusque usus quas postulat augent,
Pars circum longis tentoria fixa columnis,
Aggere vim stracto obiectis et curribus arcent:
Pars tormenta giobis onerant concussibus hastas
Crispando pars se funesta ad praelia firmant.
Nunc etiam armati patria ditione profecti
Brunsuigerique duces et Lunaeburgicus adsunt,
Atque alii pugnae quos feruidus ardor agebat.
Conveniunt omnes, simul et socia agmina iungunt.
Haec dum MAURICII castris properata geruntur,
Emicat e latebris secum truculentia raptans
Agmina, et in planum tollit se Marchio campum,
Insultans nostris, dictis et ad arma lacessens,
Degeneres vocitans, qui fossa atque aggere fifi,
Non ferro timidi decernere cominus ausint.
Exarsere ignes animo, iustique dolores
MAURICIO, factis sueto non tendere verbis.
Ergo, inquit, nobis hostes illudere tentent?
Atque adero nostras ausint contemnere vires:
Si quid inest animo nostro virtutis avitae,
Ibo hostes contra, nil nostra morabitur arma,
Ancipitis maneant quaecumque pericula Martia.
Vos quibus integro validum stat corpore robus,
Ite viri mecum, nunc illas promite vires,
Atque animos, Turcas usi quibus estis in hostes.
Ferte citi gladios, date tela, repellite ferro
Hostiles cuneos, ignominiamque recentem
Delete intrepidi. Si quid mens praescia veri
Augurat, in nostris manibus victoria certa est.
Haec dicens galeam poscit, capitique nigrantem
Imponit, loricam humeris circumdat, ahenis
Consertam squamis, fidoque accingitur ense.
Astat equus findens hinnitibus aera, cuius
Exceptus tergo postquam consueta locavit
Membra: Deus Deus haec, inquit, mihi coepta secundet;
Et iuvet infestos armis fundamus ut hostes.
Non reliqui minus arma duces, et cetera pubes
Expediunt, cupidis animis pugnaeque parant se,
Omnibus unus amor Martemque ducemque sequendi.
Iamque pari bello numerosas longa cohortes
Explicuit legio, campoque stat agmen aperto,
Directaeque acies. Iam signum buccina pugnae,
Et tuba terribili sonitu dat in aere lare,
Multiplici resonantque simul cava tympana pulsu.
Iam planum milos creber se fundit in aequor,
Pugnantum occursus, fremitusque ardefcit equorum.
Effulgent armis gerfusa micantibusarua.
Nec mora concurrit properis conflictibus agmen:
Adversos teriens, oriturque miserrima caedes,
Cum strepitu gemituque truci sub Marte cadentum.
Non ruit e gravidis tam creber nubibus imber,
Nec numero praeceps tanto cadit aere grando,
Tectorum feriens crepitanti culmina saltu:
Tela volant ut missa manu cita, ferreus hastis
Horret ager, caelum telorum obtexitur umbra.
Displodunt tormenta globos cum murmure vasto,
Immensum in terras sonitu ruere aethera credas.
Semianimes voluuntur equi excutiuntque regentes,
Sanguineis passim tellus natat horrida rivis,
Implentur pleni cumulatis stragibus agri.
MAURICIUS primas aci es interritus ante
Proxima quaeque metit ferro, latumque per agmen
Limitem agens, multos dextra demittit ad orcum,
Et nunc hostelis, nunc ictibus impetit illos,
Nil tormentorum flammasve globosve tremiscens.
Non secus ac silvis quondam commissus in altis
Getulus leo cum tauro, qui viribus impar,
Cornibus obiectis vi pellere ni titur hostem.
At validus leo nil certa mine territus acri,
Diversos aditus tentat, quo sternere possit
Fronte renitentem et mugitus ore cientem.
Invadens tandem fessi crudelibus armos
Unguibus, immani laniatum fauce trucidat.
Non aliter Princeps confertos saevit in hostes
MAURICIUS, superans nunc hos nunc caedibus illos,
Raptus equo torrentis aquae vel turoinis instar.
Quo ruis ô dux Magne? quid ô quid in hostica praeceps
Tela per et flammas te conicis agmina, vitae
Immemor heu nimium propriae, propriaeque salutis,
Nonne vides dubiis anceps Mars erret ut armis?
Impetus Heroas alius quos sternere nescit,
Infernas nulli parcens is raptat ad umbras.
Flecte retro cursus, inhibe volitantia fraena,
Saxonicae miserere domus, miserere tuorum,
Quos orbos; fatis si tu rapiare lelinques.
Si nihil est animi quo vis generosa prematur,
Inidiis oro tandem moveare paratis.
Terribili cannam repletam puluere nirri,
Infidis versat manibus modo perfidus hostis,
Acceleraturus tibi fata diemque supremum.
Sed tua te virtus et inexpugnabilis ardor,
Telorum nubes inter dum praelia solus
Inclinatam aciemque tenes, vestigia retro
Vertere non patitur, glomeratum animosus in agmen
Irrnis, ut properes pulcram per vulnera mortem.
Et iam (prôfcelus, heu facinus crudele) trisulci
Fulminis acta modo subito glans aenea pulsu,
Advolat a tergo, pugnantis et ilia rumpit.
Heu lucem qua non illuxit tristior unquam.
Sic cine cum fusis pene hostibus, agmine retro
Converso, in manibus certa est victoria casus
Tam teter pugnas venit inter et omnia turbat,
Tot luctus et tot lacrimas mortalibus affert.
Nos reducem patriae fore sperabamus ad urbes,
Tecta parabamus iam festa cingere fronde,
Carmina fingebant pueri innuptaeque puellae,
Optatos reditus gratantes pectore laeto.
Heu res incertas hominum, heu nimis irrita vota,
Securis animis dum nil nisi laeta fovemus,
Omnia sors mutat lacrimoso gaudia luctu,
Pro caro nobis est principe funus habendum.
Hi nostri reditus expectatique triumphi.
Saucius, ut vires pugnae certamine sensit
Deficere, ingentem capiens in corde dolorem
MAURICIUS, pugna excedit, loca tuta capessens.
Casum indignantes tam saevum et acerba gementes
Cum lacrimis socii fixa ad tentoria ducunt.
Hic medica quodcumque manu, quodcumque magistra
Arte potest fieri, Phoebique potentibus herbis
Tentatur. Vulnus secat ense globique latebram
Interiuschirurgus ahena forcipe tentat.
Assunt et reliqui fidissima turba ministri,
Quaeque opera possunt festinant omnia promta,
Dirum execrantes bellum, et fera Praelia Martis,
Auctoremque mali qui tanti corpora laesit
Herois, quivis scelerato deuovet orco.
Haec dum MAURICII curando vulnus aguntur,
Et maestis resonant tentoria tota querelis,
Nuntius innectus celeri advolat ecce caballo:
Agmina terga fugae retro conversa dedisse,
Fractam aciem, nostros victores undique fusos
Et capere, et campis agitare patentibus hostes.
Gratatus patriae sic edita Marte secundo
Praelia MAURICIUS, quamvis dolor acrior urget,
Nec membris aegris ullam sinit esse quietem,
Membra toto levat insurgens, superosque precatur,
Ut patriaeque suisque sit haec victoria feiix.
Inde datis ducibus, quae rerum tempora poscunt,
Mandatis, aliis curis e mente remotis
Omnibus, ad sacra se divini oracula verbi
Componit menti solamina viva requirens,
E'fragili iubeant superi si cedere vita.
Tristis adest genitor Mystes meus, arma tubasque
MAURICII fuerat qui saepius ante secutus,
E'sacris repetens et scriptis aurea dicta,
Vulnere luctantem verbis solatur amicis.
Excipit attenta quae subicit aure facerdos
Omnia, et îngenri spe plenus, mente recondit.
Tertia iam linquens Tithoni aurora cubile,
Subiectas fuso spargebat lumine terras
Tristior, et Parcae iam fila suprema legebant
MAURICIO, dolot incrudescit viscere in imo,
Maturaturus fatalem funeris horam.
Mens immota manet, fragilis, quae exosa catastam
Corporis, aetheriam tecipi se gaudet in arcem.
Vota precesque facit CHRISTO cui fidere soli,
Soli abeuntem animam se commendare fatetur,
Halitus extremus donec sit in ore superstes.
Assunt, quos reliquos voluit Mars esse cruenta
Ex acie celebri praestantes nomine et alta
Nobilitate viri, lata et tentoria complent.
Stantque videntque ducem moribundum vulnere saevo
MAURICIUM, et tristes tollunt ad sidera questus.
Hic illos videas diri quos Martis in armis,
Non enses stricti, telorum non seges ingens,
Non tormentorum movit penetrabile fulmen,
Iam fractis animis, iam luctisono ululatu
Non intermissis lacrimis et recta replentes.
Hosque inter luctus tristes, gemitusque frementes
MAURICII tan dem crudeli victa dolore
Concedit vita ad caelum, corpusque relinquit.
Sic moritur terris vere momora bilis Heros
Exempli, quem fama vehet plaudentibus alis,
Donec erit praestans virtus et gloria laudi.
Lipsica donec erunt et moena celsa, quotannis
MAURICII ducis hoc templum resonabit honore
Vos quoque dignus honos et gloria digna manebit
Illustres animae, qui vulnera Martia passi
Cum duce MAURICIO pro libertare, focisque
Pro patriis, dulcem voluistis fundere vitam.
Salue Brunsuigerae stirpis flos CAROLE Victor,
HENRICI soboles, illustri stemmate nate.
Et tu magne Philippe, decus, nisi fata negassent;
Grande tuaegenti quondam cum fratre future.
Marte potens etiam salue FRIDERICE, soleba:
Lunaeburgensis laetari quo duce tellus.
Te quoque non uno confossum vulnere ademit,
Qui ferus infido Mavors metic obvia ferro.
Vos etiam celebres multum saluete paterna
Nobilitate viri, qui nox vituris egentes
Tercentum (heu miseram cladem) cecidistis in armis,
Romanis Fabiisaequandi, quo, simul uno
Ad Cremeram occidit totidem Wars agmine iunctos.
Non licuit vobis, laetum ducendo triumphum,
MAURICIO patriae duce tecta revisere terrae:
At vestro auspicio celebris victoria parta est,
Quinquaginta acri vexilla et quatuor hosti
Sunt erepta quibus pedites confidere suerunt.
Quatuor atque decem sunt capta et equestria signa,
Vestrorum belli monumentum insigne laborum.
Saluete ôiterum, vestra haec fortissima facta,
Vester honos longum semper durabit in aevum.
At vobis male sit Germani dedecus orbis,
Opprobriumque ingens, qui signis versa relictis,
Terga fugae, obliti decoris, laudumque dedistis,
Atque ducem vestrum male deseruistis in armis,
Praelia conatu magno reparare volentem,
Conversamque aciem et misero iam vulnere laesunae.
Vestra, ô degeneres, culpa tam nobilis Heros
Ad nigros rapitur properato vulnere manes.
Quanto rectiushoc, quanto plus laudis haberet,
Si vobis acie densa pugnando peremptis,
In tumuli titulo legerentur talia vestri:
Dic hospes patriae, nos te haec vidisse iacentes,
Dum magnis animis victricia castra secuti
MAURICII ducis, in mediis occumbimus armis.
Iam contra princepsvitam cum luce relinquit,
Vos infelicis trahitis spiramina vitae
Indecores, nobis et dedecus additis ingens.
Nunc etiam noster peregrinis miles in oris
Quando bella gerit pugnas ubi buccina poscit:
Pro scelus, aut acie fidei fugit immemor, agros
Aut ubi per notos sociorum ducitur agmen,
In consanguineos cives fera praelia vertit,
Er gladiis quaevis sceleratis ebuia mactat.
Nec praeda miseris erepta civibus, aedes
Inflammare illi pudor est, aut sancta deorum
Templa, sacrumque aurum dextra spoliare rapaci-
Quin conspirantes aliqui Christi hostibus, ipsam
Prodere non patriam dubitant immanibus ausis.
Opprobrium ô nullis unquam delebile seclis.
Quo quo prisca tuum fugit Germania robur?
Quo virtus? mentes quondam quae stare solebant,
Quo se praecipiti instabiles flexêre ruina?
Hic amor? haec ne fides natali debita terrae?
Non ita maiores: quos unica cura tenebat,
Per caedes, ignes et mille pericula, caram
Contra hostes patriam et parnos defendere natos.
Sed qui ego haec autem nequicquam ingrata revoluo?
Temporis haec labes, hic fati flebilis orde,
In peius quo cuncta ruunt, retroque feruntur.
Est locus in caelo, gemmis illustris et auro,
Lucis inaccessae vivo splendore coruscans.
Pax ubi fine quies demto securaque regnat,
Maiestasque Dei praebet se trina videndam.
Heroum quondam degunt ubi morte solutae
Illustres animae, caelo post fata receptae,
Relligio curae quibus, et divina fuerunt
Dogmata cum divum cultu, dum vita manebat.
Quique graves belli quondam subiêre labores,
Atque sui memores multos fecere merendo.
Illic ABRAAM pater alta sede locatus,
Verba facit, quae tecta stupent ingentia caeli.
Illic ISAIDES narrat sua praelia vates.
Pro sacris aris quae rex celeberrima gessit:
Illic IOS APHAT quo non est iustior alter
Israeliticae gentis moderatus habenas.
CONSTANTINUS adest illic rex, Magnus et ille
CAROLUS, insignis Germanae gloria gentis.
Quique alii celebres pietate et fortibus armis
Subiectum rexêre suis virtutibus orbem.
Hos inter coetus caelesti sede receptus
MAURICIUS, prisci longo ordine conspicit aevi
Egregios Heroas, et illis ipse videtur.
Atque ita sub pedibus nubes et sidera cernens,
Divorum vitam per secla perennia ducit.
Non quae cirumstant numerosa pericula, sentit,
Mortales misero nos qui modo vivimus orbe.
Romani imperii lacrimis vel digna profusis
Rudera non spectat, minitantis ubique ruinam,
Et iam casuri penitus, nisi tata resistant.
Non infinitis distractum litibus orbem
Cernit et insidias quae nobis fraude latenti
Hostibus a multis ex omni parte struuntur,
Qui rabida nostrum sitientes fauce cruorem
In nostras acuunt clades immaniter enses.
Iam felix equidem possit fortuna videri,
Divino fruimur quo munere pluribus annis.
Sed vereor nimium ne post peiora sequantur
Tempora, permittente Deo, qui motus ad iram,
Anotis repetat iustas ob crimina poenas,
Hostis et occiduis egressus Iberus ab oris,
Caedibus has terras et multo sanguine vastet.
Praesenti nec enim, pugnaces bella gerentur
Donec apud Belgas, cessabunt cardine rerum,
Quos habet addictos Romani praesulis aula.
Et furit humani generis teterrimus hostis
Dux Erebi, vera cum relligione, sacrisque
Ritibus, Aonidum doctas extirpet ut artes.
Non frustra Nerens furibundis saevit in undis,
Flumina non frustra diffusa, tot imbribus aucta,
Cum stabulis armenta trahunt, tantamque repente
Per multas stragem terras immaniter edunt,
Sternentem misere sata laeta boumque labores,
Eluvies ingens inopino concita casu,
Bellorum aut cladis raro praenuntia fallit.
Nos tamen aerumnas interque pericula quaevis,
Non animis frangamur, ad alti limen Olympi
Sed convertentes oculos, caeleste precemer
Auxilium, nostris summissa mente rogantes
Delictio veniam, quae multa et magna patramus.
Assiduasque preces fundamus cordibus imis,
Ut Pater omnipotens, penes est quem cuncta potestas
Rerum quas tellus habet, et quas arduus aether,
Ofsensae oblitus clemens, oblitus et irae,
Illo quo pluvias quo pellit nubila vultu
Respiciat nos, et propria virtute resistens
Hostibus adversis, trans axem bella nivalem,
Et nobis possit quodcumque nocere, releget.
Hac nos consisi summi bonitate parentis,
Euentus placidos, si vel ruat altus Olympus,
Et quaecumque premant, animo sperabimus alto.
Fata modo nostrum longinquo tempore sernent
AUGUSTUM diuturna ducem, quo sospite nunquan
Res versas nostras aut victas principe dicam.
Hunc Deus, in cuius sita sunt nostra omnia dextra,
Quam superesse diu volet. haud incerta salutis
Spes erit, infusos neque formidabimus hostes.
Huius sancta ducis pietas. generosaque virtus,
Cana fides, studium inculpatum iuris et aequi,
Etquovis ingens animi constantia casu,
Quam late terris spaciosus panditur orbis,
Omnibus innotuit, nullas non nota per oras.
Huius praesidio bos tuta perambulat arua,
Nutrit rura Ceres, plenas pax incolit urbes,
In quibus Aonides Phoenbum Phoebique secutae
Carmins, grata sibi loca delegêre sorores,
Et teneris passim mulcent concentibus auras.
Et pia relligio vinctum frondente corona,
Ad superum vultu caput effert versa parentem,
Denique nil praesens rerum quas postulat usus,
Divina bonitate deest, modo numina dextra
Ulterius nobis fortunam hanc usque reseruent.
Fata sed et patriae qui spes est altera terrae,
CHRISTIANUM seruent annis felicia longis,
Cum sobole illustri gemina, virtutis avorum
Semina, quae teneris adolescens imbibit annis,
Et post insurgens aetate provecta, celebri
Ingentem fama et factis aequabit Olympum.
Hos ô CHRISTE duces, soboles aeterna parentis,
Prognatis una cum stemmate matribus alto,
Tantorum Heroum quae casta cubilia servant,
Illustrique dome tota, rege protege clemens,
Et vires animi, vires et corporis augens,
Innumeros iubeas saluos superesse per annos.
Horum praesidiis ut tuti, Martis et armis
Expertes, studiis obeuntesnostra paratis
Munia, pacatam possimus ducere vitam.
Teque Deo cum Patre Deum, cum Flamine sancts,
Cui soli debetur honos, cui gloria virtus,
Imperium soli, aeternum celebremus in aevum.
SI recte laudum praeconia. digna merentur
Facta virum. patriae memores memoresque suorum
Quae magno gessêre animo: Naturaque mentis
Insita si ducit fas esse rependere grates
Pro meritis, hominum collatis coetibus: Ecqua
Digna magistratu pietas et digna referri
Gratia, dignus honos poterit? qui plurima rebus
Commoda conciliant hominum, et bona plurima praestant.
Hi sunt quos mundi rerumque creator et auctor,
Omnipotente gerit qui sceptrum immobile dextra,
Et natum quatiens immensa volumina caeli
Attentis oculis videt omnia, numinis almi
Participes facit esse sui quibus ardua tanquam
Semideis recum terra est commissa potestas,
Hi sunt mortales inter ceu lucida gemma,
Illustrans auras circum splendore corusco,
Quam pretii nescit vis exaequare vel ingens,
Hi sunt qui legum sanctissima iura tuentur,
Hi pacem miseris retinent mortalibus, horum
Munere cum celsis cultae stant rurribus urbes.
Deme magistratus terris, spelaea ferarum
Vasta petent homines, cessabunt iura fidesque,
Nullus erit virtutis honos. Quid multa? Sine istis,
Coetibus haud poterit iunctis consistere mundus.
Hos animis igitur veluti terrena colamus
Numina, viventesque suo dignemur honore:
Sed vita cassis etiam sit fama superstes,
Laudibus ornentur, vigeant, celebrentur, amentur,
Praeteriti stet apud memores bene gratia facti.
Ullius at nostris praestans regionibus unquam
Si Ducis eminuit virtus et gloria rerum,
Inter honoratos et magni nominis olim
Heroas sit fas meritis factisque potentem
AUGUSTUM numerare Ducem, quem mensibus actis
Bis senis, tulit atra dies et funere mersit,
Cum desiderio magno luctuque suorum.
Huius, cum dolor acer adhuc praecordia pungat,
Non obitus nimis heu cito lamentemur ademti?
Huic non dilecto fiant ceu iusta parenti?
Durities Scythicis animi sit gentibus ista,
Est quibus et socios, et sanguinitate propinquos,
Atque patres aetate graves iugulare voluptas:
Ista Scythis, inquam, feritas sit, mitia nobis
Corda dedit natura moneri suetaque luctu,
Plangamus memores haec funera maesta quotannis,
Fundentes oculis lacrimarum flumina plenis,
Ncc Dacis ex animis tanti labatur imago.
Ipse quidem superum caelesti sede receptus
AUGUSTUS Princeps, lacrimas non curat inanes,
Iam radiis circumfusus caelestibus, inter
Heroas quondam magnos Germanidos orae:
Unigenamque Deum maiestatemque verendam
Aspicit, atque nequit satiari corda tuendo.
Illic angelici recinunt nova carmina coetus,
Carmina quae iuga summa movent illustris Olympi,
Illic laetitia est, qualem caligine mersum
Corimo nequit humanum comprendere sensu,
Non nox involuunt non atria sancta tenebrae,
Splendor inexhaustus decies qui lumina solis
Yincit, in immensis penetralibus undique fulget,
Immortalibus et gemmis sola lata coruscant.
Fons ubi at in medio scaturigine manat aperta,
Instar Christalli vivis argenteus undis,
Praebet se viva spectandam luce beatis
Vera Dei CHRISTUS soboles, et patris imago,
Illorum et lacrimaspro IESV nomine fusas
Linteolis oculis abstergens mollibus, ipsis
Mectareos vivi infundit solaminis haustus.
Non his ergo locis augusta luce repletis,
AUGUSTUS cuperet, sinerent si fata, reverti,
Oblitus mundi gravium oblitusque laborum,
Quos tulit, in propriis regionibus omnia recte
Dum fieti cupit, et curatum fluctuat aestu,
Perfruitur vita felix sine sine beata.
At nos quos Deus hunc voluit superesse per annum,
Quos Dux AUGUSTUS pacata pavit in umbra,
Lanigeras ceu pastor oves per rura vagantes,
Cum desiderio iustum decet addere luctum,
AUGUSTI, memori laudesque requirere voce.
Hic pietatis honos merito debetur, et unum,
Hoc prerium reddi sibi postulat inclita virtus.
Hunc igitur quoniam est completis mensibus orbis
Annuus exactus, luxque est heu tristis oborta,
Qua Dux AUGUSTUS meritis maturus et ano
Exutis membris mortalibus astra petivit,
Soluamus pia vota, piumque novemus honorem,
Qui nostrum haud animi fictum restetur amorem,
Nec lacrimas nos ostendat tenuisse fideles.
Vos ô quos longis astare sedilibus ampla
Conspicio pietate viri, quos nostra Lycaea
Agnoscunt proceres, dignoque verentur honore,
Vos mihi cui primo gravis haec provincia cessit,
AUGUSTI meritas repetando retexere laudes,
Quod facitis, cupidis animis studiisque favete.
Tu tamen inprimis Clariis memorande camenis
Magnifica celebris vir praestantissime laude,
Quo modo Rectore eximio schola nostra superbit,
Quaeso fave coeptis, et amicis auribus hauri,
Quae festinarunt humiles mihi carmina Musae.
Te scio (nec miror) sincero pectore tantum
Dilexisse Ducem, quo vixit tempore toto.
Indicicum praebet nobis haud debile, cultus
Oris honorati liquido de flumine manans,
Principis AUGUSTI quotres fit mentio, sermo,
Affectu plenus dictis et plenus amicis.
Auspicium ductumque tuum quae cetera pubes
Ingenuis studiis et doctis dedita Musis
Astat ad intuitum se componendo regentis
Praebebit faciles nobis arentius aures.
Non est quod solos iam nos lugere putemus,
Manibus AUGUSTI et postremum soluere honorem,
Tota dolens una regio suspiria ducit,
Funestam accusans lucem et crudelia fata.
Prae cunctis aliis pullo velatus amictu
ELECTOR tun lit CHRISTIANUS pectora palmis,
Quemque fuit veto in vita complexus amore,
Arbitrio cuius solitus se credere totum,
Quem solitus semper revereri numinis instar,
Cum desiderio patrem gemituque requirit,
Sublato nihil esse querens sibi dulce parente.
Quid vero? lacrimas dabimus tantumne profusas
Felici cineri? nec finem luctus habebit?
Quin aliquos potius laudum meditemur honores,
Atque minus tristi solemur carmine mentes,
Quantumuis ingratus adhuc dolor ossibus haeret,
Vulneris et nondum satis est obducta cicatrix.
Nec vero a primis proavis atavisque vetustis
Saxonidum genus unde Ducum, et gens ducitur alta
Incipiam, repetens magnarum exordia laudum.
Vos quibus aetatis superest vis integra vates,
Vos annis aliis, dederint si fata, caneris
Saxonas Heroas quos tempora prisca potentes
Egregiis animis olim factisque rulerunt.
Addetis grandi connubia regia versu
Principis AUGUSTI, dignamque parentibus altis
Egregiam sobolem, regio qua tota triumphat.
Ad propiora magis, magis obversantia nostris
Mentibus invitant atro me vela colore
Nondum demta tholis, veterem revocantia curam,
Ne nimis alta petat tenuem et stringentia venam.
Augustus Princeps, dum fata Deusque sinebant,
Christiani decus orbis erat, decus omne suorum.
Hunc oculis celsi magnates ferre solebant,
Hunc admirari magno cum Caesare totum
Imperium, cuncti facile huic concedere primas.
Diversas sublimis equo, quocumque per urbes
Ferrer iter, longis comitatibus: agmine denso
Laeta Ducis tanto conspectu, rebus omissis
Omnibus, occursu se efferre, per oppida, pagos,
Compita cum faustis votis effusa iuventus,
Nec vidisse semel satis est, iuvat usque tueri,
Atque irerumque iterumque augustos cernere vultus.
Hic ille AUGUSTUS, tuus o Germania ocellus,
Hic instar firmae est qua nititur illa columnae.
Non bello invadet nostras hoc Principe terras
Ignotis essusus atrox regionibus hostis,
Copia non deerit vitae quorum indiget usus,
O seruent longos nobis hunc fata per annos.
Ventum ad concilium procerum Imperiique senatum,
Ardua tractari coeptumque negotia rerum,
Hunc alii praeferre Duces, audireque voces
Missa velut sacra vatidicis oracula Delphis.
Hoc dabat oris honos, sapiens oratio verbis,
Et gravitas, candorque et nescia pectora fraudis.
Finxerunt veteres natam Iove Pallada vates
Armatam galea tortos rutilante capillos,
Atque hastam dextra valido vibrare lacerto,
Gorgonis at caput in laeva gestare tremendum,
Quo Perseus in Saxa viros convertere svenit,
Quorumcumque ardens ira retulisset ad ora,
Quaeritis haec nunquid designet fabula veri?
Nil equidem reor hac aliud quam dia notari
Ora magistratus, hominum tot milia legum
Propositis vinclis edictorumque regentis.
Illius aspectu terreri corda necesse est,
Terribili fuerint immania si magis urso,
Aut rigidas gestent in duro pectore cautes.
Quoque magistratu donum hoc contingere maius
Cernitur hoc illud divinius esse putandum est.
Palladis hoc Clypeo Princeps hoc Gorgone noster
Armatus fuit AUGUSTUS, ceu fulminis ictus
Quem tremuêre mali, nihil ausi fraudis apertae,
Nil clandestini sceleris committere furtim.
At contra iusti studio rectique flagrantem
Dilexêre boni, ducti virtutis amore,
Illius sen se subiecti lege tenerent.
Seu nostris essent terris alio orboremoti.
Ecquis enim Dux est Europae clarus in oris,
Qui non legatos et munera miserit illi,
Miratus laudes Ducis atque illustria facta?
Ambierit nec amicitiam? Quid Caesare maius?
Et tamen is (nullis quod credo contigit unquam
Principibus) gnatis aliquot comitatus, et alta
Coniuge. Dresdensis sublimia venit ad urbis
Moenia, et hospitio clemens indulsit amico
Principis AUGUSTI. quem vitae tempore toto
Non carum secus ac fratrem complexus amore est.
Hoc decus, has laudes, hanc famam nominis amplam
Augustus magis atque magis cumulare studebat,
Subiectos summa populos in pace regendo,
Commissique gregis sibi prospiciendo saluti.
Et quoniam merito pax creditur optima rerum,
Quas homini novisse datum est, fuit unica cura
AUGUSTO, constante suos in pace tueri.
Hanc ratus ille viam sacra discere dogmata CHRISTI
Atque artes tractare bonas, educere paolem,
Perque vagas terras merces mutare repostas.
In trucibus quid enim fieri consueverit armis
Heu nimis est notum atque animus meminisse retugit.
Ecquis honestatis locus est, cura ecqua pudoris
Ense ruente fero per apertos milite campos?
Hostis adest ubi tecta sonant, concurritur una,
Innumeris passim telis Mars impius horret,
Non scelerum facies ullae non funera desunt.
Innatat in campis cruor, atque madentia caede
Saxa rubent stupris peccatur ubique nefandis,
Oppida cum pagis fumant non ullus aratro
Restat honos, squalent confossis arua colonis.
Spreta later pietas templis oracula cessant.
Aonides Musae quibus otia dulcia curae,
Diffugiunt trepidae, loca barbarus occupat hostis,
Denique luctus ubique et plurima mortis imago.
Ast ubi sepitis sunt mitia tempora bellis,
Urbibus in cultis et pax suavissima regnat,
Instruitur sancta pia relligione iuventus.
Intemerata fides, legumque severa potestas
Culpari metuit, florent artesque scholaeque,
Cunctaque laetari grata loca pace videntur.
Hoc igitur tanto, post bella cruenta, necesque,
Quas satis est experta diu Germania, quando
Has dirus terras et agros vastavit Iberus,
Munere concesso pacis, quis grata referre
Vota Deo renuat? quis, quo pax Principe facta er.
Non caelo meritis AUGUSTUM laudibus aequet.
Quas prius informes nimium situs ater habebat,
Iam multae florent speciosis aedibus urbes:
Amplaque qua cingunt altos pomoeria muros,
Bensantur variis spaciosa suburbia tectis.
Extructae late sulgent in montibus arces
Regis opus celsae, decus his memorabile terris.
Subiecti qui sunt pagi sua commoda iactant.
Prata virent circum, replentur foetibus horti
Arboreis, rident solertibus arua colonis.
Cum teneras pecudes ingrata novalia pastor
Ducit, oves passim stridentibus edita cannis
Rustica pascentes balatu carmina rumpunt.
Inde domum recipit se fessus arator, et escis,
Quas coniunx operis assueta paravit inemtas,
Se reficit tutus, nihil arma tubasque tremiscens.
Non minus et cives sibi debita munera curant:
Educunt paruam sobolem, vigilique labore
Exercent operas quas cuique vocatio praebet
Ad sacra conveniunt homines oracula templis
Sedatis animis: puerorum voce magistri
Discentum strepitu conclavia densa resultant,
Nec quid sit miles fera quid Taratantara novit.
Per tutas licet ire vias, qua cuique cupido,
Urbes obiecto non claudunt obice vectes,
Excubat ad portas nec toruo lumine custos
Arcens introitu, licet ire redire volenti
Qua libet, ingressu nemo prohibere laborat.
Haec. ô magne Deus, dator es qui pacis et auctor,
Commoda, pro summa bonitate perennia faxis.
Nec quia sic pacem Princeps Augustus amabat,
Non et in Heroo fuit ingens pectore motus,
Militiaeque animus promtus tolerare labores.
Arma requisissent si sumere tempora nostra,
Inferior magnis Docibus non forte fuisset,
Acria qui sorti gesserunt praelia dextra.
Bellorum norat non quisquam rectius artes,
Quaeque usus poscit, cum Mars furit impius, arma
Quin animi celsi mortis contemtor et hostis
Impetus, eminuit mox in iuvenilibus annis.
FPANciscum peteret Caesar cum CARolus armis
Gallorum valido conscripto milite regem,
MAURIcio iunctus fratri cataphractus in illam
Militiam Augustus generosa est mente profectus,
Et praeclarus honor fratrem tum mansit utrumque,
Ad VICTORINI cum gentis nobile fanum
Clara reportata est caesis victoria Gallis.
Quando premebatur discors Germania bello
Difficili, diris circumuolitantibus Hunnis,
Caesareisque aquilis tota regione receptis,
MAURICIO cum fratre viris armisque potente
Caesaris auspicia eiusdem fuit ille secutus,
Et rarae specimen virtutis praebuit ingens.
Nomine quae Imperii. post, tradita munera gessit
ELECTOR, gessit cura studioque fideli,
Intentus propriis, rumores nilque moratus,
Quos vanos profert vulgus sine mente profanum.
Moenia GOTHANAE cum iussus cingeret urbis
Obsidione globos inter qui fulminis instar
Tormentis alta erumpebant iugiter arce,
Versari absque metu solitum, nec tela nec hostes
Formidasse ferunt: constans fiducia vires
Infractas animumque dabat, quae per vaga tela
Fulmineosque globos recte sperare iubebat.
Fama volans tulerat, cum Caesare velle Senatum
Imperii, Turcis late populantibusacres
Pannonas, ut Princeps adversis obvius iret
AUGUSTUS signis. Referenti talia, Numquam
Defugiemus, ait, iubeat si tendere Caesar,
Caesare cur belli molem mandante recusem
Ferre: Magistratus meus est, huic pareo recte
In bello quae me iusto sors cumque sequatur.
O vocem magnam, generoso Principe dignam,
Virtutis restem praeclarae, animique virilis.
Cetera quae restant si nunc ego carmine pleno
Commemorare velim, brevis haud suffecerit hora
Occiduo quin sole prius sub cardine merso,
Inductis terras nox tinxerit atra tenebris,
Quam cupidae partem possint pertexere Musae
Egregiorum operum, noster quae praestitit Heros,
Est toto penitus iam decantatus in orbe
Relligionis amor, nec opus modo multa referre,
Ne soli opposirum radianti debile lumen
Offuscet potius quam laudes augeat amplas.
Quas non sustinuit curasque gravesque labores
AUGUSTUS, lux ut doctrinae sana maneret
Caelestis, cunctis erroribus atque remotis
Lucifero, fieri si posset, clarior esset?
Quos curam non thesauros effudit in illam?
Quam multos aluit sancti qui dogmata verbi,
Et eoctas quibus est opus artes discere possent,
Ac quondam prodesse scholis remplisque docendo?
Ne desint ullo custodes tempore verbi
Divini, vigeantque bonae feliciter artes.
Ac per te Princeps si commemorande stetisset,
Et responderent votis eventa petitis,
Iam pax (nec dubito) ditionibus undique cunctis
Doctrinae constans esset, divinaque nunque
Dilacerarentur diverso dogmata sensu.
Cor AUGUSTE tuum verae pietatis amore
Incensum ardebat, CHRISTUM tu pecbore habebos,
Is tibi delitiae solus, solusque voluptas,
Quo sine vita quid est hominum nisi Iubricus error,
Et via senta situ Stygium quae ducit ad orcum?
Versantem quoties vidit te Biblia Titan,
Surgeret Eoo rutilis sine axe quadrigis,
Hesperio fessos seu mergeret aequore currus,
Et nox exortis sero sub vespere stellis
Fusca pruinosas terris induceret umbras.
Hoc nil Thesauro melius nil maius in orbe
Ducebas, caeli nobis qui creditus arce
Non fluxas largitur opes quas morte relinqui,
Postquam Parca ferox incidit sila necesse est.
Fonte sed e vivo solacia viva ministrat,
Cor imis pressum maerore levantia sibris,
Et tandem gelidos ubiylta reliquerit artus
Haeredes regni superûm facit esse beati.
Non minus innocuae quae regna gubernat et urbos,
Iustitiae studium fuit inculpabile: cuivis
Rite suum tuibui voluit, nullumque gravari
AUGUSTUS Princeps: Toties hinc edita fertur
Aureolis vox digna notis, vox Principe digna:
Mando, viri, vos consiliis mihi quotquot adescis,
Atque gubernandae partes regionis obitis,
Efficite ut nulli subiecto iniuria fiat,
Sint et divitibus communia iura et egenis,
Litibus in dubiis sententia iusta feratur,
Ne quisquam de iure queri se posse negato
Praedicet, et iustas nobis id provo cet iras.
Hic amor, hoc studium memorabile iuris et aequi
AUGUSTO quovis permansit tempore constans:
Quod velut obrizo conclusus Iaspis in auro
Ornabat gravitas cum gestu digna decenti,
Integritasque animi fucos et falsa perosa,
Innumeraeque aliae virtutes, et decora alta
Quae numquam poterit longaeva abolere vetustas.
Heu miseras hominumque vices incertaque lata,
Quam cito fortunam sequitur sors dura secundam,
Et modo quae fuerant perturbant gaudia luctus.
Sic ubi nonnumquam caelo lux clara sereno
Effulsit, subito tempestas nubila surgit,
Noctem hyememque ferens, et inhorrent imbribus autae.
Iam poterat felix AUGUSTI vita videri
Principis, haud laevo Ditio pacata vigebat
Successu, nusquam spargebat tristia rumor
Nuntia, gaudebant omnes hoc Principe terrae.
Iam quoque connubio Princeps taedisque beatus
Illustris Nymphae, mentem referebat ad alta
Consilia, ut rerum status optatissimus esset:
Cum subito (heu nimium fata heu crudelia fata)
Exeremum AUGUSTO meditatur pallida finem
Atropos, haud patiens duci fatalia fila
Ulterius, carae spem praecisuraque vitae.
Undecima in fausto lux Februa venerat ortu,
Cum laxaturus curas exhaustaque membra
AUGVstus nemori advehitur cum coniuge cara
Vicino DRESDAE (veluti consuerat) amicam
Laetitiam referens, et vultu blandus amoeno.
Viribus ac paulo post hac ratione resumtis,
Illustrem revehi curru se iussit in aulam,
Nec minima apparent properae praesagia mortis.
Vespererat, Ducis et lechum ne triste videret
Occiduo sese sub cardine condiderat Sol
Tristior, et nitidos tingens caligine vultus:
Accumbit mensae suetae dum tempore coenae,
Ecce acres sentit Princeps in corpore motus,
Ora notat pallor subitus, praecordia languent,
Membra stupent, oculis nox circumfunditur atra.
Accurrit Medicus, dulcisque ante omnia coniunx,
Mollibus ac stratis languentia membra reclinant,
Nec medicas adhibere manus, fomentaque cessant.
Quid querar? heu placidos sponda dum carpere somnes
Creditur, in ventos anima exhalata recedit
Principis, et leni superûm petit aethera flatu.
Non secus ac infans maternis fotus in ulnis,
Lumina, cum sentit somnos obrepere, claudit
Suaviter, et collum cunis imbelle reponit.
Interea rumore per atria longa vagante,
Dum trepidis ingens miscetur luctibus aula,
Nuntia diversus pede praecipitante minister
CHRISTiano fert dura Duci: languere parentem
Lethali pressum morbo, iamque ultima Parcis
Fila trahi. veniat, praesens si cernere saltem
Postremum cupiat, vitae nihil esse relictum.
Attonitus novitate stupens, citus advolat, inter
Spemque metumque haerens, patrem seu vivere credat,
Sive extrema pati, nec iam exaudire vocatum,
CHRIstianus Princeps, et dulci incensus amore
Irruit, ac mutos manibus complectitur artus.
O largo quoties humectans lumina fletu,
Vive, pater, dixit, vultus attolle iacentes,
Vive, pater, nec nos in tristi turbine rerum
Desere: sed frustra ferit ah vox lugubris aures,
Frigida torpebant aeterno membra sopore,
Spiritus et superam liber migrârat in aulam.
Scilicet hoc AUGUSTE tibi dedit inclite donum,
Quem toto es vitae veneratus tempore, CHRISTUS,
Ne te mors longo torqueret lenta dolore,
Sed mansueta quies placidoque simillima somno,
Auferret terris animam, sanctisque parata
Sentires et in hac Paradisi gaudia vita.
Diditur extemplo vicinas fama per urbes.
Et varias alis penetrat pernicibus oras,
AUGUSTUM subito vitali luce relicta
Excessisse Ducem properanti funere terris.
Fari hoc qui norint: Primo vix credere multi,
Fama sed aucta fidem fecit, dubitare nec ultra
Fas erat: Hic quanti gemitus, suspiria, luctus,
Qui planctus fuerint, verbis quis dicere possit?
Territa vox tacitis multorum faucibus haesit,
Ignotis velut effusi regionibus hostes
Vicinas urbes populentur et omnia vastent.
Aut velut immissis in tecta patentia flammis,
Vulcano superante domus considat in ignes.
Arbitrio sed quis superûm legique repugnet?
Tam tristis superanda fuit fortuna ferendo.
Mortales lexuna manet, moriantur ut omnes,
Seu magni fuerint reges, inopesve coloni,
Terra suum repetit, de terrae fragmine facta
Corpora debentur rursus mortalia terrae.
Vivit in amplexu CHRSTI, superique parentis,
AUGUSTUS Princeps, cum mentibus atque beatis
Aeternum priscisque Heroibus exigit aevum,
Imperii liber curis, vacuusque dolorum,
Qui quovis hominum momento pectora rodunt,
Nec membris ullam patiuntur inesse quietem:
Expectatque diem sublata mente supremum,
Quo terraque marique flagrante, flagrantibus astris,
Clara sonum tuba terribilem dabit aethere, index
Et CHRISTUS multis comitatus milibus, inter
Caelicolas residens illustris in iridis orbe,
Diva maiestate potens, cernetur in altis
Nubibus, et dicto citius rediuiva resurgent
Longis iam seclis infossa cadavera tumbis
Innumeris, alius rerum nascetur et ordo,
Arce piis caeli superûm solioque receptis,
Auctore at scelerum detruso ad Tartara coetu.
Hunc o CHRISTE diem da nos quoque cernere laetis
Luminibus miseros, sanctoque cruore redemtos
Aetheriis nos CHRISTE iube sire cedere regnis.
Interea quicquid nobis hoc vivitur aeni
Transeat in vera votis pietate secundis.
Sit nostri tibi cura Deo, sint mitia pacis
Tempora, quas usus poscit sit copia rerum,
Trans axem fugiant hostes et bella nivalem.
In primis postte quo solo nitimur, altis
Ingenii atque animi donis et pectore celso
CHRIS Tianum defende Ducem, rege, protege, serva,
Cuius in Heroa iam nunc florentibus annis
Mente, paternarum virtutum lucet imago.
Hoc Duce, quod nobis pietas clarissima spondet,
Non minus auspiciis quam consiliisque parentis
Doctae florescent artes, Ecclesia crescet,
Et pax in nostris erit optatissima terris.
Illustrem serva sobolem quoque numine dextro,
Una cum magna et generosa coniuge, cuius
O Deus instantes clementer provehe partus,
Et bona cum laeta fortuna cuncta ministra.
Nos inter coetus patiaris et esse perenni
Tempore, qui demto celebrent te fine potentem
Caelesti cum patre Deum cum flamine sacro,
Cui laus est cunctis honor et victoria seclis.
CVm passim liquidis resonet concentibus aether
Musarum, vatesque pii nova carmina fingant,
CHRISTiano gratando Ducr per avita fideles
Regna recensenti populos: Per et oppida passine
Turba sui Ducis aspectu laetissima. faustas
Cum cupidis voces animis ad sidera iactet:
Nos Parnassiadum Philyraeus Elister in umbra:
Quos fovet addictos studiis et rebus honestis,
Quando serenato missum velut aethere sidus,
Et lux his terris luci succedere iussa
Extinctae Princeps idem CHRISTIANUS, et altuas
Elector sonipe egregio, coetuque decoro,
Moenia Lipsiacae vultu subit urbis amoeno,
Nosne silere decet? nec laetae prodere mentis
Gaudia, quae cordis penetrant blandissima tibras?
Non ô non animis adeo stupor insidet, illud
Debita nec patitur pietas, et prona voluntas.
Quin primos inter, repetitis plausibus, omnes
Acceleremus in occursum, votisque fecundis
Heroem excipiamus, et omnia fansta precemur.
O salue nostris exoptatissime Musis
Elector, Princeps ô clementissime salue
Ut te post obitus, et funus triste parentis
AUGUSTI, caeli supera ad convexa vocati
Aspicimus laeti, et digno reveremur honore:
Adventuque tuo luctus solamur acerbos,
E patris accepit quos mens tristissima busto.
Ac velut ignaro. cum nox caelo ingruit atra,
Paruulus in dumis puer a genitore relictus,
Cum loca sola metu vider exanimata patremque
E notis abiisse locis, plangoribus auras
Sollicitat, querulaque parentem voce requirit:
Ille ubi rursus adest loca per nemorosa reversus,
Et nati nomen vocat eminus, ilicet omnis
Corde metus fugit, et lacrimae sedantur inanes:
Sic CHRISTIANE tuos Princeps cum cernere vultus
Optatos detur, cedunt e pectore luctus
Tristitiaeque omnes, et mens oblita dolorum,
Et casus oblita gravis nova gaudia sentit,
Gaudia quae sint ô nobis aeterna precamur.
En circum tellus herbarum dives amictu,
Tardius arboreis viridantes fundere ramis
Visa comas, luctus forsan constricta recentis
Frigore, nunc gratata Duci tibi laeta potenti,
Et folia innumero et flores examine profert.
Ipsa sedens picto Charitum pulcerrima prato
Euphrosyne, tenero decerpens stipite Rutam,
Adiungens Meliloto purpureos Amaranthos,
Serta tibi texit festina florida dextra.
Ut floris gerit aeternos Amaranthus honores:
Imperii sic duret honos, et fama per orbem
CHRISTIANI laudes praeclaraque facta celebret,
Hoc etiam seri maneant in honore nepotes,
Et patrias longa terras in pace gubernent.
Melliferis apibus (quibus observantia regis
Maxima, quo saluo mens est simul omnibus vua,
Agmine quem denso stipantes, corpora bello
Obiciendo petunt pulctam per vulnera mortem)
Dulcius ut nihil est Meliloti flore, suaves
Sugentes e quo luccos fragrantia mella
Conficiunt, dulci stipant et nectare cellas:
Sic Duce te tibi subiectis gratissima vitae
Commoda sufficiant, felix sit copia rerum,
Aoniae vigeant artes. Ecclesia crescat,
Et verbi augescens divini melle triumphet.
Denique ceu pellit metuendos ictibus angues
Ruta virens, membris lethale fugatque venenum:
Sic terris cupidos placidam turbare quietem,
Insidiis structis et bella cruenta minantes,
CHRISTIANI a nostris Maiestas nominis oris
Inclita, tetrisica ccu Gorgone terreat hostes.
I nunc ingredere ô felix tua moenia Princeps,
Heroum sanguis, patriae spes maxima terrae,
Et tibi subiectos populos parere paratos
Expleri desiderio patiare petito.
Supplicibus tibi se votis Academia nostra
Commendat, totamque tibi se dedit et offert.
Tu Musas humiles vultu dignere sereno
Aspicere, et robur quassae viresque resumant
Effice, quo sit honos suus artibus, atque iuventus
Divina possit de relligione doceri.
Nec dubito fiet: Tua clementissima virtus,
Et pietas, sperare iubet nos optima quaevis.
Dicite Io faciles et Io bis dicite Musae:
Vivat Christianus Princeps: secla aurea, CHRISTO
Auspice, Christiano procedant Principe terris.
QUando novus sancit thalami sacra foedera sponsus
Cum sponsa raris mentem virtutibus aucta,
GROSIUS, interpres legum, cui iuris et aequi
Cum studio ingenium, probitas, facundia, vita
Integra conciliant amplae praeconia laudis:
Quid prohibet, quamvis propero, connubia versu
Gratari sponsis, et laetos sumere vultus
Luce bona, clari quae ridet honore mariti,
Cui variis oris doctrinae propter, et altae,
Quam semper coluit, virtutis propter amorem
Iactato, alter amor modo fixit arundine pectus.
Scilicet illud amicitiae coniunctio nostrae,
Nos inter constans quae multos permanet annos,
Postulat, atque voluntatis propensa cupido.
Eia age sume fides et amabile concine carmen
Calliope, nec te taedas adiisse iugales
Poeniteat vatis genitrix quae diceris Orphei,
Quantumuis reliquis virgo sis addita Musis.
Quid vero dignum referemus carmine, laeto
Hoc veluti festo, dignum quid et aure polita
Doctorum caetus quorum modo confluit ingens?
Si libet, ornata cura sponso sponsa corona
Dum sacra templa petit, dum foedera numine fiunt:
Teste, ligent firmo duo quae iunctissima nexu
Pectora, quem nemo nisi mors exoluerit olim:
Sacrorum nemorum per amoena vireta vagando
Carmine coniugii laudes celebremus ovantes,
Coniugii resonent laudes fora, compita, templa.
Et nunc aera tubaeque sonant, cava buccina canzu
Signa dat, ut divum, ceu consuetudo requirit
Christiadum, iunctis animis tendatur ad aedem,
Caelestique patriquae debita vota ferantur.
En ut procedit gestus gravitate decenti
Sponsus, ut in sese convertit et ora tuentum.
Fraevia fert pietas gressus, qua sindene pura
Circumcincta oculos ad caeli lumina tollit,
Cui comes it virtus nativa splendida forma,
Et speciosus honos anratis fulgidus alis.
Postsponsum sequitur praestantum turba virorum,
Aut gravium tractant qui magna negotia rerum
Doctrinae donis celebres et honoribus ampiis,
Aut quibus est urbis rerum commissa potestas,
Aut alia prosunt humanis usibus arte,
His intermixti viridis quibus integer aevi
Sanguis inest alacres iuvenes vestigia tor quene.
Nec longo sequitur spacio nitidissima sponsa,
Dilectum tacito suspirans pectore sponsum.
Hanc praeeunt lepido ipseuses agmine Nymphae,
Quas semel haud vidisse sat est, iuvat usque tueri.
Hinc matronarum se fert pulcerrimus ordo,
Mexilibus cutilans gemmis et diurte cultu.
Quid multis opus est Encomia condere verbis
Coniugii, cum res, ut cernis, id evehat ipsa?
Hic numquam coetus spectandus nonore fuisset,
Ni quos maiores seclis habuêre vetustis
Connubialis Hymen geminos iunxisset amantes.
Ergo quod incedunt dignae totamore puellae,
Unde Cupido faces teneras accendere gestit:
Quod iuvenumque senumque cohors subit ordine longo,
Affines quod se blando tot et ore salutant:
Coniugium omne tuume est. Hominum tu pectora iungis,
Tu genus humanum servas: Ecelesia perte
Crescit, et innumeras sese diffundit in oras.
Per te stant muris cinctae sublimibus urbes,
Per te iusque piumque viget. viget omnis honestas,
Et tenero veluti quae crescunt germine plantas
Non longo multam producit tempore prolem,
Quae post firmatis ubi facta est auctior annis,
Magnanimis patriam cataphracta tuetur in armis.
Quid? Si coniugium tam maxima commoda praestat,
Quin iacis, ut livor stimulat, convicia in illos,
Qui sunt expertes thalami taedaeque iugalis?
Non ah non animo tam dura superbia surgat,
Ut nullo quivis tales discrimine damnet.
Quisque suam ferimus sortem, non omnia dantur
Omnibus, haud dubium est fieri connubia fato.
Vivant coniugii quos sancti vincula nectunt,
Vivant, laetenturque, sit illis copia rerum,
Attingant longam numerosa prole senectam,
Sit suus at lecus his quibus haec sors forte negavie.
Quis scit an et possint illis contingere nuptae?
Nil homini desperandum dum vita supersit.
Sed satis est: subeunt nunc aurea templa. sequamur,
Concipiet pro coniugibus pia vota Sacerdos,
Et verbo praecunte Dei, duo corpora ut unum
Consensu pectus fianc coniunget ad aram.
Quis sonus est adeo suavis, qui fertur ad aures,
Quae diversarum resonant modulamina vocum?
Musica per totam psallens diffunditur aedem.
Musica nata Deum maiesta temque verendam
Concentu celebrare pio, numerisque sonoris,
Et mulcendi hominum grata dulcedine mentes.
Laetitiae species haec qualiscumque videtur
Illius, in vita qua post haec saecula mundi,
Aeterna caeli haeredes sine fine fruentur.
In qua perpetuo choreae cantusque sonabunt,
Percipient mentes et gaudia tanta beatae,
Quanta nec in terris oculis mortalibus unquam
Conspexit quisquam, miranda nec auribus hausit.
Intima nec taciti senserunt viscera cordis.
Nunc ô attentis animis audite faventes.
En sacro prodit tectus velamine Mystes,
Et sponsos vocat: his sistunt se leniterarae,
Coniugii et dextris iunctis in foedera iurant,
Post sacra cognoscunt divini oracula verbi.
O' quae conceptis pandit mysteria verbis
Ore sacro, totis animis figenda, sacerdos.
Nam canit ut facti post prima exordia mundi.
Ille sator rerum liquidi fabricator Olympi,
Finxerite limo primaevi corpus Adami,
Inspirans ipsi divinae particulam aurae.
Et dederit rectae compos rationis ut ipsam
In terram imperium atque animantia cuncba teneret.
Utque reclinati terta somnoque sepulti.
Illius costam membris exemerit unam,
Indeque formoso construxerit ore puellam,
Quae foret adiutrix homini, quem vivere solum
In terris haud expediat, genus utque duobus
Coniunctis hominum post. primum cresceret ortum.
Ipse quidem somno sic membra ia cebat Adamus
Oppressus, rerum cura securus ab omni.
Forsan et oblatae species formosa puellae
Per somnum mulsit stertentis imagine mentem.
Idcirco excusso tandem permembra sopore
Euigilans, voluit requie sibi somnia visa
Dicere: quae voluit sibi dicere somnia visa,
Conspicit ante suos oculos astare venustam,
Et resplendentem clara ceu luce puellam.
Nec mora divino repletus numine fatur:
Haec de carne mea caro et os ex osse virago est.
Qui quaeso potuit demi de corpore nostro?
Est opus, ô agnosco, tuum, pater optime rerum;
Hanc mihi consortem voluisti condere vitae,
Quae coniuncta mihi pars altera corporis esset,
Qua socia mihi sit vitae iucundiorusus.
Nunc, nec ego dubito, patrem matremque relinquens;
Uxorique suae viradhaerens, illa marito,
Una caro duo erunt, et erit mens una duobus.
Tunc visa est primum specioso corpore virgo,
Femineus terris et sexus prodiit, in quo
Mirifica lusit divinus conditor arte,
Praeclara qui res forma praecellit et omnes.
Hinc amor est ortus, torrens ardore medullas
Occulto, ut, sitiunt velut arida prata liquorem,
Sic iuvenis tenerae capiatur amore puellae,
Et contra iuvenis capiarur amore puella,
Ipsaque cura sui sit dimidiumque mariti.
Et iam spirituum comitatus coetibus, aurea
Veste micans aderat supera Deus almus ab arce
Pronubus, et vultu clemens spectandus amico,
Iungendo dextram dextrae Euam tradit Adamo:
Resrituo En, inquit, costam tibi rursus ademtam,
Crescite multiplici repleteque semine terram,
Cuncta potestatis sint vestrae, quae vaga tellus,
Quae mare, quam late patet, et quae mobilis aer.
Continet, imperio sint omnia subdita vestro,
Praesto adero vobis, tutos praestabo maritos,
Este boni, et serae nomen transcribite famae.
Dixerat: Angelicae denso mox agmine turbae
Cum cantu cinxêre polum, cantusque dedere,
Per tractus late resonantes aeris altos:
Salue coniugium, vita ô sanctissima salue,
Quae modo cum mundi primo simul incipis ortu.
Sit tibi pro pitium caeli de vertice numen,
Et te perpetua reddat bonitate beatam.
Nunc ô nunc surgent humana stirpe nepotes
Innumeri, quorum iam terra creata regatur
Legibus, omnipotens Deus et quibus agnitus, una
Nobiscum aeternum celebretur laude peraevum.
Et quos transacto concessae tempore vitae,
Haeredes supera nos excipiemus in aula.
Laetetur tellus, laetentur sidera caeli,
Coniugiique novos homini gratentur honores.
Desierat chorus angelicus, plaususque secutus
Ingens, arrisit votis Paradius, et ipsi
Arborei visi motare cacumina rami.
Acci pit, et blandis EV AM, complectitur ulnis
Munere iam tanto diuûm cumulatus ADAMUS,
Seque iterum prae laetitia putat esse renatum.
O quoties dum per stellantem floribus hortum
Fert gressus, pictas dum contemplatur et herbas,
Ora retorquet, vib dilecta sie EVA requirens,
Omnis in una EVA stat cura parentis ADAMI.
Interdum vertensau caeli lumina vultus,
En, ait, ut radiis loca qui sol omnia lustrat,
Vivificum rebus quas profert terra calorem
Infundit, landeque fovet nascentia, contra
Humeros vegetos argentea luna ministrat.
Sic ubi se sociant calor et penetrabilis humor,
Omnia proveniunt toto et genera ntur in orbe.
Coniugii haec nostri tibi nunquid imago videtur?
Quin herbas videas aliquas concrescere lente
Amplexu, videas lepidos animalia lusus
Exercere, velut sit et illis mutuus ardox.
Floribus en hederae ut procera astringitur ilex,
En ut odorata residentis fronde columbae
Est parili niveus deninctus amore columbus,
Turtur amans rostris ut iunctis turture gaudet?
His se, peccato dum liber Adamus ab omni
Gircumit halanti delectat floribus horto,
Nec rosea sentit sese cum coniuge nudum,
Atq, utinam numquam malesua di fraude Draconis
Deceptus, vetitos gustasset ab arbore foetus,
Mansisset dictis, servasset foedera pacta:
O quam coniugii tum felix vita fuisset.
Gramineo curis expers omnisque doloris
Cespite cum cara socia sua membra reclinan:
Innovua vitam superis pietate probasset,
Mente Creatoris secum miracla revoluens,
Ignota donec nobis ratione modoque
Esset caelestem vivus translatus in aulam.
Nunce postquam est altis donis exutus Adamus,
Divinae lucis sacros amisimus haustus.
Et mentes nostras densae obsedêre tenebrae.
Libera quae fuerat, nunc est subiecta marito
Femina, nec fandos partus sentire dolores
Cogitur, hinc victus miseros gravis urget egestas,
Hinc dolor, hinc saevi populantur corpora morbi.
Praepete non ludunt volucres tot in aere penna,
Quot mala, quot casus miseros urgentque premuntque
Sive die surgit tenebris aurora fugatis,
Seu terras alis nox sera involuere fuscis
Incipit, exercent hominem sine fine la bores,
Nec membris ullam patiuntur inesse quietem,
Usq, adeo ut fesso sudor de corpore manet.
Inde qu ide Exhaustos post tot tantosque labores,
Mors ferit incautum teils, et lumina pressat
Victa reluctanti, sic conditus ille sepulcro
Infragilem redit, unde fuit, cinis umbraque terram.
Sed bene habet: fidos spes haec haud vana maritor
Solatur, vitam sese quod vivere norunt,
Quae sit grata Deo, cuius sit is unicus auctor.
Is vult ad latus esse piis, is plurima praestat
Commoda, difficili dalces et miscet amords
Fortunae, magnaque facit quo mente seratur
Quidquid incest oneris vitae adversique. iugali.
In cunctis mens aequa malis sit: sola levabit
Omnia (sit durum quamvis) patientia victrix.
Dum sto, divinis et totus in haereo dictis,
Perfectis Mystes sacris disceditab ara,
Et qui deducunt longo velut agmine sponsum,
Wultu candidiore parante excedere tempio,
Non obscura intus pertentant gaudia pectus.
Sic igitur, tota quod laetor mente, maritum
MAT THIAM video, video, iubeoque secundum
Et felix hoc con iugium faustumque venire,
Cui non adversae tempestas ingruat ulla
Fortunae, iuxta vigeat sed vota bearum.
Felicem, quem casta Dei reverentia tangit.
Illius inque timore pio qui iussa facessit,
Quisquises, officio vigili dum fungere dextrae,
Conaris promot victumque parare labore,
Te caelo Domini benedictio larga sequetur.
Fertilis ut surgit generoso palmite vitis,
Et dulci profert imbutos nectare botros,
Sic tua cara domus quae limina sedula lustrat,
Innumera coniux te com moditate beabit.
Qualis et est teneras producens termes olivas,
Talis etit sobolis numerosa caterua, coronae
Instructas instar circundans ordine mensas.
Scilicet ista virum comitantur praemia, cordi
Cui domini timore est iustos quique exigit annas.
In te caelesti pater almus depluet arce,
Quae desiderio mertis bona cumque requires,
Cum Solymia cernes patriamque domumque beatam,
Cernes et dulces cum laude vigere nepotes,
Atque frui cives optatae tempore pacis.
Quis demens opibus fidos uxoris amores
Praeferat, et gratam nimium spem prolis amatae?
Est constantis amicitiae, fideique probatae
Coniugrm Exemplar, durantis tempore quoius.
Nil animis hominum vel in una incertius hora est,
Nil mutabilius. Tibi iam blandituramicus
Omnia, post idem paulo capitaliterr odit.
Non tam se variat quae summo culmine tecti
Adversos contra ventos est fixa coronis,
Quam se hominum paucis momentis pectora mutant
At sincerus amor neque fallere sueta voluntas,
Nec non fortuna fidus consen sus in omni,
Coniugibus constans est tot tempore vitae.
Quoe faciunt quod fuscipiunt, quae mente revoluunt.
Auribus alter id alterius fidelque revelat.
Quas sibi fortunas vigili peperêre labore,
His sine dissidio communi sorte fruuntur.
Communis soboles est communesque penates.
Respondet votis quando fortuna sereno
Effulgens vultu, sunt mutua gaudia, contra
Si tonat, et vitae tempestas atrior instat:
Dura facultates si sors negat, aut premit acer
Natorum tentans natarum aut corpora morbus,
In caro sentit solacia certa marito
Uxor, in illius verbis et voce quiescit,
Qui certam nonit curis adhibere medelam.
Quid multum tristi iuvat indulgere dolori,
Inquit is, haud fiunt sine numine talia divum,
Averti precibus quae castis omnia possunt.
Sit nobis spes fixa Deo, dabit ille salutem,
Turbine concussae portum dabit ille carinz.
Tranquillis saevas auris mutando procellas.
Is noster pater es,t nos curat, amatque, putetur
Quantumuis tristes nobis ostendere vultus,
Cernis ut aeria volucres regione ferantur,
Quae nec arant, frugum neque messe in stante laborant,
Ecquis eas alit? En ut surgant lilia campis,
Quantus inest fragili flori decor atque; venustas?
Et dubitamus adhuc caelesti fidere patri?
Ac quid sollicitat te vis ita lauguida morib
Membra perurentis natorum: Credere vitam
Qui voluit Deus, idem, ubi ult, molimine nuilo
In medio servare potest discrimine mortis
Sin placeat sobolem complexu avellere nostro,
Cui poteris quaeso melius quam red dere caelo?
Solue metus. et quae te mordicat ulcere, curam
Abiice, cras fcrsan meliorfortuna sequetur.
Non fuit ullius tam vita beata perorbern,
Cui non attulerint diversos aspera casus
Fata, brevis nobis vitae conceditur usus,
Aerumnae nequeunt hiemes durare per omnes.
Quod pietas iubet, extollamus ad aethera vultus,
Auxiliuraque Dei contenta voce petamus.
Post tempestates auram dabit ille serenam.
Sic et ubi curis tutbari pectora sentit
Uxor, solatur verbis animosa maritum:
Anxius es nec ego fallor, carissime coniux,
Nec quamu is hoc dissimules, celare valebis,
Quid te sollicitat, quae mentem cura fatigat?
Si non, ut cuperes succedunt omnia, quid tum?
Cuncta quibus fuccesserunt mortalibus unquam?
Sis animo praesente vir. atque remitte dolores.
Quos alimus saepe incassum, cum pectora rodant
Crudeli moxsu, membris adimantque quietem.
In Dominum curas animique repone dolores,
Ille leunte potest pressos, et ferre salutem.
In nos multa Deus divini et plena favoris
Contulit, ut numquam grati satis esse queamus,
Exiguo cur non ipsi parere velimus
Tempore, dum tenui veluti nos vulnere striengie,
In melius donec se fors incommoda vertat?
Aspice filiolos ut te per tecta frequentes
Circumeunt, blandaque vocant te voce parentem,
Hosne Deo curae pulcellos esse negabis?
Nos quoq (num dubitare potes?) servabit, ut illos
Est servaturus, caeli quibus annuit arcem.
Hac vice fermonum cedit dolor omnis, et omnis
Fit levior labor, ipsaque cura repressa residit.
Ad solitas redit ille operas bonus, atque labore
Absoluis quae proposuit sibi pensa diurno:
Haec, curas sibi gnara domu incumbere, victu
Invigilat famulis mandata dat, apparat escas,
Balbam doctrina linguam precibusque figurat
Dilectae sobolis, peragrat loca cuncta penatum,
Ne quid omittatur sed ut omnia rite gerantur:
Non secus ac saltus apis et vaga prata pererrans
Purpureos flores metit, et fragrantia fingit
Mella, memorque hymis durae, prudensque futuri,
In secreta domus aestate parata reponit.
Aegra viri quando tentantur corpora morbo,
Assidet, et fomenta parat, medicoque vocato,
Reddat Eum natis, orat, carisque propinquis.
O quoties alte suspiria pectore ducit,
Defluit ex oculis quoties uberrimus humor?
Quin imis posset si corda recludere fibris,
Hoc faceret perpromta, medereturque marito.
Commoda sunt huius fatis haec ingentia vitae,
Quae quis non magni verbis faciendo celebret?
Dum loquor, ornatis succceditur aedibus, et iam
Urgetur longis residere sedilibus hospes,
Implentur dapibus mensae, stat Bachus in auro,
Adsis ô purum vivo qui e fonte liquorem
Vertisti in vinum mundi Saivator IESV,
Qua tenuis crebra se toliit arundine CANA,
Adsis ô, praesensque tuis benedicito donis:
Te sapiant escae positae te pocula IESV,
Te sine non membris, vires alimenta ministrant,
Nectareo frustra funduntur pocula vino=
Quid? quem nec vasti capit ingens machina mundi,
Qui Deus ante fuit spaciosi exordia mund,
Isne tori sociis hospes sub panpere tecto
Affuir? is vero convivas affuit inter,
Nec tenues epulas est aspernatus egentum.
Quin et inaudito tunc ambos munere sponsos
Affecit, quo tum maius non viderat orbis.
Et quid id est, adeo mirum? Sponsalia CHRISTUS
Ipse celebrabit, finem cum mundus habebit,
Ingentique ruent labefacta Elementa fragore.
Tunc eten im fancto decorata Ecclesia amictu,
Tota micans auro puro gemmisque coruscans,
Sponsa ad ducetur Sponso pulcerrima CHRISTO,
Sponsa beata, carens naevis, rugaque senili,
Vivaque de cuius se gratia corpore fundet,
Cum sponso aeternum sic et regnabit in aevum.
O'qui complexus, et erunt quae gaudia, rutsus!
Tunc ubi convenient uxor carusque maritus,
Et quos in terris olim vis mortis ademit,
Filiolis caeli reddentur in arce parentes,
Inque animis rursus novus instaurabitur ardor,
Quem non extinguet longi vis temporis unquam.
Quis non coniugio tribuat praeconia, Christus
Cum sit coniugii clausurus foedere mundum?
Concaluêre animi, vocesque peratria passim
Ampla volutantur feriunt laquearia plausus
Potantum et quaevis sponsis optata precatum,
Nos quoque quis curas animis laxare vetabit,
Discutete atqu mero turbantia nubila mentem?
Non vult sollicitis mentes maeroribus angi,
Qui nostri generis Deus est et fictor et auctor,
Tristitias odit tetrici vultusque Catonis,
Quae sunt laeta probat, laetis laetatur adesse,
Maerorad Aethiopas abeat Scythicasv e pruinas,
Non hilari, quia fas, moveamus gaudia frnte,
Et benefactoris celebremus dona parentis,
In nostros tot res qui ciements condidit usus.
Tolle manu pateram, quae proxima, quisquis es, hospes,
Sumantemque mero cupidis educito labris,
Et tacite sponsis sfelicia fata precator.
Ipse parens fidei caelo dilectus ABRAHAM,
Dicituer in struxisse piis convivia lauta
Coetibus, inque Deo laetatus pectore toto.
En animos acuit superûm quoque Musica donum,
Suavibus alliciens numeris ad gaudia sensus,
Musica permulcens imos in corde recessus,
Naturae a solitis operis recreatio fessae est,
Mitigat affectus concinno Musica cantu,
Compositosque magis facit elucescere mores.
Vivat lo sponsus MATTHIAS, viuvat, et illa
Gaudia quae sentit longinquis sentiat annis.
Nox ruit, et tacito serpunt dum sidera lapsu,
Se rutilans miti leo cum Iove tollit in ortu:
At summo dudum caeli de vertice labens
In cipit ire polo declivior aurea Phoebe,
Occano paulo se post mersura profundo.
Fallor? an adducunt ad laeta cubilia sponsam,
Complexu et iungunt cari laterique mariti.
Non ego nunc opto Veneris (quae fabula) ce stum,
Cestus amor Veneris verusqui corde profettus
Sincero vires omnes assumit in annos,
Non ortus casu coecove Cupidinis astro,
Sad supero sibiris infusus ab aethere cordi,
Ut flagret hoc velut lgne uxoris amore maritus,
Uxor et hoc vivo flagret ut velut igne marito:
Talis et hos sponsos ligetardox et intima iungat
Pectora, quae vecors dirimat discordia numquam.
Tobiae sanctis qui taedis Angelus olim
Auxiliis praesto fuit et mala cuncta fugando
Praestitit in columes sponsosivirtute potenti
Is praesens etiam sponfis dignetur adesse,
Et bona con cilians, mala trans mare cuncta relieget.
Haec ego dum ritus et sacra dicata frequento
Coniugio, sponsis et vitam gratulor istam,
Haud accurato festinus carmine sudi,
Quae tibi (nil alios moro) opto sponse probentur,
Vive diu cara cum costa, vive beatus,
Arbitrio tibi dextra tuo fortuna feratur.
HAnc etiam lucem spectacula laeta ferentem,
Ominibus [(transcriber); sic: Omnibus] superi iubeant de currere faustis,
Qua vir praeclaro maiorum stemmate natus,
Praertensque annos virtutum laude Badornus,
Cum Nympha stirpis generosae, et Iaspide Eoa
Nobiliore, sacrae penetralia tendit ad aedis
Teste Deo, secii iuncturus foedera lecti,
Magnarum stipante manu, quos omnis euntes
Prosequitur votis plebs, ardescitque tuendo,
Magnisicos mirata viros, cultusque decoros.
Quos inter vultu inixta gravitate sereno,
Iuris apex, virtutum exemplar. gloria terrae
Misniacae fama pcregrinas note per oras
Incedis PEIFFERE, Ducum fidissima cura
Magnorum, patrem quem sponsa venusta salutat,
Et praecedenti decus addis nobile pompae.
Ve vero reliquos inter micat Hesperus igne
Clarior et radiis diffusis aera lustrat:
Torquatos inter magnates, ore decoro
Corporis, Heroaque valensgravitate. per urbem
Sic in se verrit spectantum lumina sponsus,
Haerent obtutu qui fixi semper eodem.
Externa specie quae sunt oculosque morantur,
Admirans vulgus, potius nihil aestimat illis.
Non maiora iuvant: virtutis splendor avitae
In sponso, integritas, praeclara scientia luris,
Cum placida morum gravitate, peritia rerum,
Diversis vario terris quaesita labore,
Propositum recti firmum, constansque voluntas,
Quasque alis culto condit sub pectore dotes,
Quae summis ipsum, iam tum iuvenilibus annis
Principibus, magnarum in agendo negotia rerum,
Commendant, am plo procerum miscentque senatn.
Felices terras nostras, et tempora fati
Lege, viris quibus est concessum talibus uti.
His patriae patre magnanimo cum principe saluis,
Res etiam nostras ducemus et omnia salua
Tu quoque pars esses speciosi maxima coetus,
Ample Badorne pater prisco aequiparan de Metello,
Canitiem seu quis veneraneam, acremque senedtam,
Vix e mille uni concessam munere divum,
Seu vitam plenam gravitatis et ora diserta
Verba in star liquidi mellis fundentia, sive
Cum natis spectet natas, turbamque dnepotum,
Quem quoque, nec dubito, veniens mirabitur aetas,
Asque tuum nomen sublimia toller in astra:
Sed tenet invalidos morbus diuturn ior artus,
Nec patitur fixis vestigia figere plantis.
Quod potes, ornatis despectans aedibus, optas
Fausta tuo gnato, praefers et gaudia vultu.
At quid in hac festa facimus nos vilia luce
Corpora dum iuvenum plausus mixtaeque chereis
Exultant clamore tubae, et longa atria rident
Quod licet, exigno gratando carmine sponsis,
Ducimus ad nova non invitas gaudia Musas,
Quas hodie rutilum cum Cynthius altior orbem
Proferret terris, memini sic ore locutas.
Otta sic auspiciia lux haec felicibus opto,
Qua datur in thalamum claro nova nupta Badorno,
Dotibus egregiis virtutum praedita virgo,
Virgo puellarum deeus, ingens cura parentum.
Iunior Anoidum sponsus cum nostra secutus
Castra sit, et faveat propenso pectore doctis,
Vir tantus quid ni Musis redametur ab iisdem
Tantorumque die ipsius celebretur honorum,
Cui Deus, astra homines et cuncta favere videntur.
Namque oculos referens ad magnilumina mundi,
Aspice quam dextro procedant ordine stellae,
Quae motv variante plagis errate feruntur
Aetheriis: Omnes simul in supero axe morantur,
Nec vuls ulla imo mergi sub gurgite, donec
Agmine spectarint iuncto inceptos hymenaeos.
Blanda Venus curae cui sunt connubia, sedem
Ante alias celsa sibi legit in arce supremam,
Desuper et spectat radiis felicibus orbem.
Caelestis sequitur quam Cancellarius aulae,
Pinnatas gestans plantas Cylennia proles,
Hinc duce Gradivo Phoebus stipatus, in armis
Haud ira ardenti, qua fundit Aquarius urnas,
Conspicitur rex ipse throno sublimis in alto.
Pone legunt cuius lento vestigia passu,
Falicfer ille senex, et amico luppiter ore,
Primates regni, quos rex, si credimus idem
Fulgentem radiis frontem ullatus acutis,
Consiliis adhibere, ubi poscunt tempora, suevit.
Sede locata illa, castis quae addicta maritis,
Et iam sub terras spatio cessura diurno
LUNA, valedicit sponsis, bona cuncta precata,
Ad superas reditura plagas, ubi luce peracta
Optatos terris somnos nox humida sparget,
Castaque iungetur dilecto nupta marito.
Coniurasse pias ad taedas sidera dicas,
Ut VITO vitae sint tempora laeta, suaque
Innumeros felix cum coniuge floreat annos
SIc nobis docta quos Lipsia nutrit in umbra,
Invidet urbs secum retinens Rostochia magno
Kichlerum ingenio, et doctrinae laude celebrem,
Tamque bono grandi Misnen sia rura carebunt?
At non hoc caris olim spondebat amicis
Kichlerus nostra iam discessurus ab urbe,
Sed fore dicebat paucis ut euntibus annis
Compleret coeptos cum laude reversus honores,
Haecene fides promissa, redit sic sidere dextro
Kichlerus, coeptos completque reversus honores?
Sed bene haber sat amicitiae fideique solutum,
Maior ibi vellis sese fortuna secundis
Explicat, osten tans Kichlero prospera quaevis.
Virgo decens illic et magno nata parente
Est illius in amplexus ventura petitos,
Est expotatae sed et is sub tempore taedae
Doctoris felix altos aditurus honores.
Hanc tibi fortunam gratamur amice, lubente
Certatimque tibi felicia cuncta precamur.
Vive diu, de te tibi patria Saxona tellus,
Atque viris florens se Megalburgi ca iactet.
Vive, torique diu dulci consorte fruaris,
Quae fecunda beet multa te prole parentem.
Vive memor nostriquoque: sic quaecumque requites,
Euentus habeant felici finesocundos.
SIderei cursus quae contem plaris Olympi
URANIE, studio metiris et astra sagaci,
Musa fave modo MEURERO florente iuvente
Integer, et toto cui gratia corpore spirat,
FRIBERGAE Sponsus comitatu moenia digno
Dum petit, amplexus ubi Nympha venusta, parente
Consule nata, viro summis virtutibus ample,
Illius expectans flagranti carpitur igni,
Et fido carum suspirat pectore Sponsum.
Tu quando magno puer auras aetheris hausit
MEURERO genitore satus (celeberrima cuius
Fama viri, medica partumque peribit ab arte
Nomen, ubi propria caeli statione relicta
Parrhasides liquido se tingent aequore stellae)
Spondebas quaevis astrorum prospera motu.
Et fore dicebas insigni ut clarus honore,
Ingenioque et doctrina cultissimus olim
Laudatam seros famam proferret in annos.
Quin etiam firmata virum fecisset ubi aetas,
Ducturum forma sponsum praestante puellam,
Quae vitam placide dulci devincta marito
Exigeret, faceretque venusta prole parentem.
Nec vero tacito circumlabentia caelo
Astra fefellerunt, titulis ornatus honorum
MEURERUS doctis caelo caput artibus esten.
Et iam phoebaeis herbis altaque Mathesi
Excellens, sponsum vultu se iactat amoeno.
Ergo quod intrat iter MEURERUS, cedere felix
Musa iube, ac sponsus Fribergia quivando subibit
Templa novus, taedas sine faustas ire iugales,
Auspiciis coeptas laetis, votisque secundis.
Haec ego: mox caeli speculata volubilis orbes
URANIE: nitidus gyro viden' (inquit) ut aether
Concinno, lepidoque choro reliqua astra ferantur?
Oceanum supra sunt omnes ordine stellae
Errantes, quibus esse solent connubia curae,
Et fausto terras subiectas lumine spectant.
Efferus at Mavors flamma splendente rubescens
Occiduum Geminis intrat comitantibus aequor,
Iamdudum Saturnus ubi latet abditus, ignes,
Quos rentur thalamis minus esse iugalibus aequos,
Verum non equidem caeli tam fidera specto,
Danda novis quando sunt vota secunda maritis,
Quam summum specto caeli terr que parentem
Qui rerum Dominus celsisque potentior astris
Aeternis regit imperiis quaecumque moventur.
In terris, quaecumque ingens complectitur aether.
Ille DEUS, castis qui praeses adesse maritis,
Auxilioque solet turos praestare parato,
Sanctio coniugii quos intemerata recepit,
Et prohibetne quid socialia foedera turbet:
Ille toro MEURERE tuo quoque pronubus adsit,
Et te propitio cum pulcra numine costa
Respiciens clemens tibi suggerat omnia vitae
Commoda, dilectaque beet te prole parentem.
Haec tibi, Sponse, precor. sunt haec mea vota, profescta
Ex animo, tibi quae sint opto grata fideli.
QUi studio indagare solent miracula rerum
Abdita, quas terris natura vel aequore profert
Esse maritatas, quasdam quoque dicere gemmas
Non dubitant, quas arcano vis in dita nexu
Copulet, ut nequeas a se dinellere iunctas,
Quin simul intereat communiter insita virtus.
Quem non delectet naturae hic lusus amicus,
Quod sit et in sensu monstrans oxpertibus ardor
Mutuns. et mira vis qua ratione ligentur?
Forsan et exemplum voluit proponere casti
Coniugii, quod sint aliqui sa cra foedera lecti
Qui iungunt, similes puris in pectore gemmis.
Gemmeus est propter doetrinae nobile donum
Vinterus, quem iura Themis docuisse videtur
Ipsa, petit virtus et cuius sidera coli.
Ducitur auspiciis huic faustis gemmea virgo,
Virgo puellarum decus, alto nata parente,
Cui Charites formam moresque dedêre venustor.
Ergo quos antehac affectio mutua iunxit,
Nunc ambos Deus unanimi constringit amore.
Idem persiciat sancto quod numine coepit,
Sit diuturnus amor, sint intemerata maritis
Gaudia, sit sublimis honor, sit copia rerum,
Optata ducant vitam cum prole beatam.
NEldelio Phoebus sponso Musaeque favete,
Et date parnassi claros de vertice plausus:
Neldelii Charites sponsae Veneresque favete,
Promite candidulo faustas et pectore voces.
Cinigte multicolore comas utriusque coront,
Indice multiplicis doctrinae, laudis et amplae.
Et quis honore magis dignus, dignusque favore
Neldelio? sponsa quae carmine dignior ANNA?
Artibus ingenium doctis formavit Apollo
Neldelio, Fallas mores adiunxit honestos:
Quicquid habet Latium doctrinae, quicquid et ingens
Graecia, Neldelius fecundo pectore condit.
Chrysolitus tereti radians ceu fulget in auro,
Sic cum doctrina nitoreloquii, altaque rerum
Conitios sese pleno cum lumine fundunt.
Sponsa pii generis prognata e stirpe parentum,
Casta quibus vere laudari virgo meretur,
Omnibus excellit virtutum dotibus ANNA.
Atque utinam heu nimium propere quem fata tulerunt
Vivus adhuc genitor iam Leptzelterus adesset.
Legitimos toties qui conciliarat amores,
Ad sacras toties sponsos qui duxerat aras,
Quanta laetitia mentis, quam fronte serena,
Haec aspectaret caraesponsalia natae!
Interea patris quem sponsis fata negarunt,
Te supplere decet partes clarissime Doctot
Lepzeltere, decus patriae, quem Phoebus Apolle
Herbarum docuit vires artemque medendi,
Et quem nunc Medicum vicina Argelia iactae
Doctrinae donis rarae famaque celebrem.
Ast ego quid claro mortalia lumina soli
Infero, non laudum praeconia longa moratur
Neldelius non sponsa decens fraterve Iacobus,
Vota placent magis, haec gratantes pectore laeto
Demus, et inceptas taedas celehremus ovantes.
Coniugti qui magne Deus sacra foedera curas,
Propitiusque piis gaudes pater esse maritis,
Et iunctos donis illos iugentibus ornas:
Devincire novos flamma digneris amoris
Ecaelo sponsos, qui vitae tempore constans
Duret, amabilior quasuis et crescat in horas.
Sit soboles formosa brevi, sit et optima rerum
Commoditas, vitae gratos nil desit ad usus,
Denique divitlis, meritis et honoribus aucti
Cum suerint, seram contingat uterque senectam.
Haec ego dum voluo, divina in vota vocando
Numina, mens fausto mihi subicit omnie: Fiet.
TANCKIUS est sponsus, date serta, rosasque recentae
Spargite Pierides, et suaves edite cantus,
Quales in taedis CADMI cecinistis alumni,
HAR monia, ut fertur, cum sponso tradita coniux.
TANCKIUS est totus vester, vos carmine docto
Ornavit toties, et adhuc vos laudibus ornat,
Multiplicis donis doctrinae insignis, et arte.
Tu tamen ante alias vultu gratare sereno
URANIE, reliquas inter nitidissima Musas.
Te duce sidereos penetrat conatibus axes
TANCKIUS, et caeli nobis miracula pandit,
Qui labor est ingens, et digna laude vehen dus.
Ad decus hoc amplae doctrinae clarius addit,
Paeoniosniscens succos, artique medendi,
Quae properata potest hominum producere fata
Intentus, Coive senis magnive Galeni
Euoluit libros, et ad altos tendit honores.
Haec TANcki tibi IUSt Inam peperere puellam
Egregio quam patre satam, formaque venusta,
Moenia clara tibi sponsam Dresdensia mittunt,
In pace ut tecum felices exigat annos
Fallor? an et pulcram spondebant sidera sponsane,
Vitales infans es quando natus in auras:
Nimirum Venus in propria sublimior arce
Subiectas fausto spectabat lumine terras.
Et tam dum templum petis illustri comitatu,
Cardinis occidui vecta intrat turture limen,
Quam quasi sacra tenent propriam connubia sedem,
Fata novis precor ut sint felicissima sponsis,
Affluat ambobus fortunae quicquid ubique est
Ad votum. sit firma fides, sit mutuus ardor,
Augescens semper nullo qui desinat aevo.
MAiorum est magnum quiddam praecellere fama,
Ampla recensere et stemmata posse patrum:
His ubi divitiae iungunt se, et splendor honorum,
A vita possit nun quid abesse boni?
Non haec, non omni faciunt ex parte beatos,
Vulgus ut, ista nimis suspiciendo, putat.
Ingenium, praestans doctrina peritia rerum,
Et virtus quasuis inclita vincit opes.
His homines donis inter quem fata bearunt,
Felicis merito nomen habere potest.
Nil ergo ulterius? superest suavissima coniux,
Qua sine quid vita haec commoditatis habet?
Hanc vino potius DARII regius aulae
Esse quid, et potius Rege satelles ait.
Haec bona contingunt clarissime quando BADHORNE,
Fortunae seu sint, sint animive, tibi:
Hac quis luce tuo, quis non gratetur honori,
In vultu prae se laetitiamque ferat?
Te tua commendat doctrina, scientia Iuris,
Rebus et in gravibus consiliisque fides.
Dulcis honorato facundia profluit ore,
Nescio quid gestus et gravitatis habent.
Cetera praetereo, quae cura potissima numquam
Sunt tua, virtutis splendor honosque placet.
Nunc et habes sponsam, quae gemmas vincit et aurum,
Cum qua coniugii foedera sponsus inis.
Quam sentis dum sponsus inis haec foedera corde
Laetitiam, Christus perpuetuam esse velit.
Nunc ô nunc supero pater esset in orbe superstes,
Coniugii fautor quique patronus erat:
Clarus item sponsae genitor lenitschius, olim
Quem magni proceres et coulêre Duces:
Quanta putas animis sentirente gaudia, felix
Ille sui nati laudibus, hic genero?
Sed frustra votis optantur talia, postquam
Urget perpetuus lumina pressa sopor.
Hoc faxint superi: magnorum magna Virorum
Gloria, quam poterit nulla abolere dies.
Prole reuiviscat Vestra, fecunda furturis
Floreat et seeclis, opto, BADHORNA domus.
DVm passim luctus Philyraeam flebilis urbem
Consulis in maesto Buchneri funere turbat,
Et multi fundunt lugubri carmina questu,
Praecipite miserando obitus, indignaque fata,
Virtutesque viri celebrando laudibus amplas
Mene silere decet, Musis ad easque vocaris
Exequiae, iustum non declarare dolorem?
Haud ita sit: non me rigidis e cautibus ortum
Expertem sensus adeo natura creavit.
Humanos fas est mortales plangere casus:
Quae possunt uni, cuinis contingere possunt.
Quin ubi nos mala forte premunt, circumfluus aer,
Non raro nobis et tristis congemit aether.
Cum laeto nuper (memini) UBCHnerus obiret,
Ipsa poli facies, Phoebo sub nube latente,
Squalidior solito mortalia cotda movebat.
Curita, dicebam, tristi ferrugine caelum
Contegitur? nigrae quid cingunt aethern nubes?
Cur sic aducerso luctantur turbine venti,
Tamque repentinos tollunt ad sidera flatus?
Luctus nescio quis nostrae portendirur urbi.
Verus eram heu nimium vates, lux ertia sugrit,
Fama volat: propera Buchnerum morte solntum.
Hoc igitur caeli nigror, hoc fera lucta notabat
Ventorum, interse conuces peralta furentum.
Nempe velut liquido cum Titan clarior orbe
Illustrat radiis terras, animalia cuncta
Luxuriant, vultu plaudunt hominesque sereno:
At vero nitidas vib tristior ille quadrigas
Occulit, et lucem retrahit mortalibus aegris,
Cuncta dolent, animis et abit quaecudnque voluptas:
Si quando salua BUCHNERO vita manebat
Fortuna, felix hoc Consule LIPSIA, cuius
Consiliis, monitisque antehac sapientibus uti
Consuêrat, digno sese tollebat honore.
Nunc postquam cessit superis defunctus ab oris,
Maeror ubique ingens, vagus et tremor occupat vibem.
Ordo patrum luger, luget plebs tota, nec udo
Muhorum cessant oculi tabescere fletu.
Ante alios gemitus crebra et suspiria ducis,
Magne BADhorne senex, iuris clarissima lampas,
Iusticiae et columem, cui tantus sidere fausto
Contigerat gener, et tibi vinclo iunxerat arcto
Quem Deus, et rebus consensus amicus in altis.
Quid tibi tunc animi, quis erat color oris, ut index
Tam subiti casus rumor tibi perculit aures:
BUCHNERUM fatis expiravisse supremis?
Omnia (non dubito) sutpuerunt membra tremore,
Canas perque genas lacrimae cecidêre profusae,
Fassus et es nihil expertum te triffius unquam.
Quid vos, ô iuris, dicam, duo lumina, fratres,
Quosfuit affines vero complexus amore
Consul, et est vestro toties gavisus honore,
Quem rear hoc obitu vos accepisse dolorem?
Vestrae non ausim fletus efferre sororis,
Buchnero quae iuncta fait castissima coniux.
Excellens matrona fide, virtuteque praeftans.
Necfa cile est, animi tantos effingere luctus,
Quos uxor capit ob mortem turbata mariti.
Ante pedes nimio morientis ver aegra dolore
Stabat, inexpletum maerens. Morierene coniux,
Dicebat, mihi luce magis dilecte? relinques
Et me filio lamque tuam turoribus orbam?
O Parcae nimis immites! ô ferrea fata!
Singultus vocem interclusit plura querentis.
Et largae lacrimae sunt tota per ora secutae.
Filia prae luctu fusis incomta capillis,
Care mane pater, exclamat, ne desere natam,
Si moreris, tecum rape nos, haec sola voluptas,
Ingentem poterit nobis auferre dolorem.
Sed potius mihi care mane pater: Irrita vota
Dum ventis fundit, frigentes occupat artus
Pallida mors, tenues et in auras vita recedit.
Heu fallax heu vita bonum breve! fluxa voluptas?
Dum certos vitae nos edere credimus annos,
Nos haud provisis iaculis mors saeva trucidat.
Sed quod fata ferunt est aequa mente fernedum,
Hac nos conditione Deus produxit in auras,
Telluris tandem nigras subeamus ut umbras.
Tune decus rerum, Consul clarissime, longis
Qui dignus fueras seclis extendere vitam,
Tam cito non nimium provecto concidis aeno?
Concidit et tecum gens heu Buchneria claris
Splendentem titulis, et avita laude tumentem
Annis ter centum quam iam prope Lipsia novit.
O quoties gressus cum per fora lata ferebas,
Sive uchebaris fraenos mandente caballo,
Heroa gravitate valens spectabilis ore,
In te vertebas cunctorum lumina, capti
Qui tanto morum gestusque decore, nequibant
Expleri mentes, ardescebantque tuendo!
O quoties coetus inter quando ora loquendo
Soluebas, aut iura dabas poscentibus aequa.
Iurassent attendentes se Nestora priscum
Orantem caussas verbis audire disertis!
Nec blandis inerat fucus sed candor apertus,
Et veri iustique tenax constantia, dictis.
Reddite fata virum, de nostra demite vita
Quantumcumque, virum terris et reddite tantum.
Hoc Heliconiadum, cui promto pectore favit,
Exoptat chorus, hoc doctorum coetus et omnis,
Quos admiratus studiis ornavit et auxit.
Sed quid vana precor iacet heu iacet umbra seplcro
Condita, nec nostras reditus datur ullus ad auras.
At fati pietas expers manet, inclita virtus,
Et bene gestarum manet ardua gloria rerum.
Mens prius e supero quae traxit semina caelo,
Nunc tandem veram repetivit libera sedem,
Aetheriis excepta choris, sanctoque senatu.
Non illic labor est, non aerumnosa senectus,
Non dolor aut saevus cruciat qui corpora morbus,
Sed citharae cantusave sonant, animasque piorum
Vivisico praesens solatur nunmine CHRISTUS.
Ecquis delitiis vanas his praeferat umbras,
Quaeque aloes quam mellis habent plus gaudia mundi?
Vivit BUCHNERUS celsi novus aetheris haeres,
In terris etiam vivat, celebretur honore,
Nomen et aeterno BUCHNERI floreat aevo.
LAeta dies oritur, quam dextera fata secundent,
Et circumfuso collustret lumine Titan,
Delitias animis optataque gaudia fundens,
Qua pictis renitens aulaeis undique PAULI
Excipit ornato deductos agmine templum
Quinque Viros, quorum themis aurea ridet honore,
Omnes egregios praestantes laudibus omnes,
Et vel Apollineo cantari carmine dignos.
Hi sunt quos Vittutis amor, laudumque cupido
Ingentes animis fecit tolerare labores,
Dum per iter durum tendunt sacra iura profeffi,
Nec gravibus parcunt cum curis sumtibus ullis.
Hi sunt praesidiis quorum relpublica quondam
Stabit, et extollet capat inter nubila virtus,
Sacrarum septo legum firmata perenni.
Sed te praecipue patriae clarissime consors
Alloquor OEDVVINE, et te raris doribus aucte
HUMMELI, quorum mentes solertia, candor,
Iusticiae studium, doctrina, scientiaregum
Exornat, nec abest facundis gratia dictis.
Hunc vobis meruit quem Virtus grator honorem,
Grator, et ut longum sit felicissimus opto.
O mihi si superi concedant tempora vitae.
Vos ut praefectos, id quod mens augurat, altis
Muneribus, celebres aetatem degere cernam,
Et vestrum passim sese diffundere nomen.
Sed seu vita mihi detur, seu funere mersus
Immota condar fatorum lege speulcro,
Vos durate diu, vobis prosperrima vitae
Tempora sint, vestri vigenat et honore nepotes.
QUam sit perpetuis Ecclesia pressa periclis,
Quae vigeat tamen, evincendo gravissima quaevis,
Terribiles inter Satanae mundique furores,
Unio gemma notat pulcra sub imagine, ponti,
Ut natrant, tumidis quae sic generatur in undis.
Intensum siccae radiorum Solis ob aestum
Conchae quando iacent ad littora curua marinae.
Irriguum patulo captant velut ore liquorem
Rotis, ab aetheria qui si cadit arce, rigatque
Languidulas conchas, optatum munus adeptae
Extemplo claudunt oscilla, foventque receptas
Intus aquas. Tum si fit ut ingens fluctibus aequor
Tollatur spirentque immani turbine venti
Allisae et saxis conchae rapiantur in undas
Oceani: fluctus inter saevasque procellas
Naturae interna vi sic opera nte atentis,
Rore fit e fragili (mirum) nitidissima gemma
Unio, quae reliquas vincit candore vel omnes.
Non aliter sitiens Ecclesia rore fovetur
Caelesti, verboque Dei, quod Christus ab arce
Aetheria tulit, humanis spes unica rebus.
Hoc solo fidens thesauro animosior inter
Et saevos hostes, et diri daemonis astus
Permanet incolumis, tandem victrixque triumphat;
Ac licet arma parent, et vibrent tela tyranni,
Omnes. ut pariter verbum caeleste professos
Fune rota, flammis, undis ferroque trucident,
Aut propria faciant profugos a sede per orbem,
Qua surgit magnus, qua mergitur Oceano sol:
Men bra tamen nequeunt Christis fubmittere letho
Omnia, siterrasque meru pontumque fatigent.
Est Deus in caelo, sanctum defendere coetum
Qui scit, ad im perium cuius tremit arduus aether.
Ille gerit sceptrum nullo superabile ferro,
Quod poterit numquam vis impia frangere mundi.
Ille suum magnus populum tutabitur Heros,
Dones agens rimas immensus corruat orbis,
Cum sonituque trahat moles haec tota ruinam.
Ut post exhaustos constanti mente labores,
Cum CHRISTO laeti tandem potiamur Olympo.
Humanae obiciat cum sors mala plurima vitae
Quae variis vicibus mortalia pectora versant,
Ecquis erit modus adversos evincere casus
Quo possis, animi premere acceptumque dolorem?
Non opus est ut in arma ruas, tentesque datum vi
Avertendo malum tristes compescere curas.
Vincere si mens est, patienti pectore, vita
Omnis erit superanda tibi fortuna ferendo,
Quam te ferre iubet Deus, et mens conscia recti.
Degeneres animos iniuria frangere quaevis
Saepe solet, ne nocte dieve quiescere possint.
Usque adeo infelix haerens dolor ossibus utget,
Accenso et stimulat conceptos corde furores.
At sedata quibus mens et tolerantia curae est,
Fortiter opponunt hin maestis pectora rebus,
Et tacitos intus secum reprimendo dolores,
Haud vitae ambiguis succumbunt casibus unquam.
Omnia dum constans suffert patientia, vincit
Omnia, quae mundus Satanasque obtrudere possunt.
Perpetuoque im mota manet, velut aequore vasti
Qui pendent scopuli, ventorum et flabra minantum
Excipiunt, stabilesque ima radice resistunt.
Qui patiens est ad caeli aurea sidera palmas
Erigit auxiliumque a sancto numine poscit.
Tempus et optatum expectat, post nubila lucem
Quod feret, et vertat tristes in gaudia luctus.
Nec sps fidentem fallit, nam vivit Olympo
Rex regum, dextra cuncta omnipotente gubernaus.
Is tandem afflictos vultu dignatur amico,
Et post exhaustos vitae sortisque dolores
Adversae, facit ut possint contingere portum.
Ergo qui sinem fortunae quaeris iniquae,
Disce pari patiens quamusi durissima vinces.
NOs quia ab antiquis Germanis ducimus ortum,
Quaeso mihi liceat prisci memorare patentes
Qui fuerint inculta situ Germania quando
Prorsus adhuc fuit, et densis cre verrima silvis.
Digna est res, ni me fallit sententia, dictu.
Principio constat per saecula multa fuisse
Acre genus bello, durumque et pectore magno
Germanos, quamvis non illos oppida muris
Tuta, nec excelso munirent vertice turres,
Sed vitam tenui cum paupertate trahentes
Seu sub glandiferae sine curis arboris umbrae
Sive morarentur quovis e cespite factis
Sedibus, obscurove laterent forte sub antro.
Tanta sed in domitam tenuit fiducia gentem,
Tantus amor fuit armorum martisque cruenti,
Hostes ut medios inter bellique tumultus
Pro patriis aris occumbere maluerint, quam
Pace frui cum coniugibusque quiete sine armis,
Quin etiam si nulla fuit data copia belli,
Fama est ignotos traxisse ad praelia reges.
Roma eaput quondam domiti reginaque mundi,
Im perio quae regna suo tot avita subegit
Quantumcumque potens non unquam Teutovas acres
Ante triumphaeles poutit producere currus.
Non potuit totum Romanis frangere pilis
Iulius, Arctoo labentem vertice Rhenum.
Nil potuere tuae exquisitae Vare cohortes,
Te licet horribilem superavit strage, tuosque
ARMINIUS nostrae immortalis gloria gentis.
Nil hostis valuit belli vis saeva Neronis,
Terga tuis dedit impatiens Germania fignis,
Nemo unquam vel dux bello clarissimus illud
Effecit sociis ut se Germania fusis
Illius imperiis addiceret, omnibus ausis
Restitit, excussitque iugum, seruireque nulli
Victa quasi voluit, quaevis sed summa subire
Non renuit patria dum libertate fruatur.
Quis vero fortemque animum, pectusque virile
Non GERMANORUM miretur, cominus hostec
Accincti quando stabant ad praelia ferro,
Pulsaque prin dipium poscebant classira pugnae:
Illi, ut erat tum mos, sublata voce canebant
Alcidae intrepidi resonans super aethera carmen.
Inde moras soluentes hostis in agmina nudi
Et clypeis iaculisque furenti mente ruebant.
Non secus atque solet Libyts squalentibus aruie
Sese armare leo conspecto interrirus hoste.
Nam primo dubius totam dum colligat iram
Cunctatur, motae stimulansse verbere caudae.
Inde iubas tollens rictu grave murmurab imo
Infremit, inferturque inimicum pronus in hostem:
Tali GERMANUS rabie quoque miles inibat
Praelia, gandebatque animo vel vincere forti,
Vel si nulla salus rebus, spes nulla supersit,
Una cum sociis prostratis linquere vitam.
Quid? quod et ipsa frequens funesta ad praelia matrum
Turba sequebaturque suos, verbisque monebat,
Marcis ut invicto paterentur corde labores.
Saepe suas nudo retegentes pectore mammas,
Clamabant: moriare prius Germanice miles,
Quam capiant hostes patriam, carosque penates
Diripiant, moriare, patet tibi ia nua lethi.
Vel patriam defende et nos, citus arripe tela,
Flecte arcum, celeres pharetra deprome sagittas,
Hostis et infidum obluctantis traiice pectus.
Signa dedit dudum Mars desuper aethere summo,
Cui victrice manu meritos adolebis honores:
Talibus instabant matres, et mente labantes
His incedebant dictis. statione relicta
Deficerent ne forteanimis: Ita ad arma redibant,
Hostiles et per cuneos per tela ruebant,
Non ictus mortemve nec ulla pericla paventes.
Ducebant hoc garnde nefas, et morte piandum,
Si iuvenis cui sanguis adhuc erat integeraevi,
E dextra clypeum sibi siverat excuti ab hoste.
Quin sacra tales arcebant aede deorum
Lege sacerdotes patria, neque riribus illis
Uti Divorum sacris arisque licebt.
Id vero vires animis ad debat. ut omnes
Hostis ab innumeris multe cum vulnere telis
Mallent interimi, salua quam talia vita
Probra pati, clypeique erepti labe notari.
Ad patrias quando remeabant hostibus oras
Devictis, summo figebant colle trophaea,
Inque aris divis solennia sacra ferebant,
Praecipue Marti cui sunt fera praelia curae
Per diversa aliquot superabant compita tauros.
Vulnera quae gladiis illis inflixerat hostis
In facie, saeti sab aperta fronte ferebant,
Signa gravis nimium tanquam certissima pugnae,
Infractique animi, qui non conemnere dulcem
Pro patria mediis vitam dubitarit in armis.
Bellorum rabies suetique licentia ferri
Non admittebat leges, sine iudice caussae
Viventes aequo dirimebant pondere lites.
Non genitor sobolem pulcram virtutis ad arcem
Tendere cogebat neque duris aspera verbis
Corda coercebat. Iuvenes maturior aetas
Coeperat hirsuta quorum lanugine malas
Pingere, desidias securaque tempore pacis
Otia nec somnos non sectabantur inertes.
Turba senum curis expers et rebus agendis,
Paupertatis onus nec iniqua mente ferebat.
Non quisquam immisso campos scindebat aratre.
Nemo suis patulos signabat finibus hortos,
Infelix tellus rastcis intacta, nec vills
Sauci vomeribussentes loliumque ferebat.
Germanos epulae lautae trans et mare vectae
Non delectabant, partaeque labore, sed omnes
Inter se vili curabant corpora victu.
Prandia praebebant lac et syluestria mala,
Et quae deciderant summa Iovis arbore glandes.
Commoda specta bant tantum praesentia vitae,
Nemo secuturos aliquid servabat in annos.
Hibernas glacies t saevae frigora brumae
Ferre quidem poterant constantes gutture sicco
Sed tolerare sitim nil tristius esse putabant,
Tempore praestertim cum virginis aethere verteae
Ardet solis equis, aut feruent brachia cancri.
Tum veto arreptos insueto more liquores
Rictu vidisses illos haurire patenti.
Saepe illos roseis veniens aurora capillis
Potantes vidit, vidit quoque luce peracta
Hesperus, et flectens mediae post tempora noctis
Obliquo segnis plaustrum temone Booter.
Saevior at quamvis esset gens tigride in armis,
Tractaretque dies et longas pocula noctes,
Illicitis Veneris tamen infensissima furtis
Illa fuit, cordis quibus interit intimus ardor.
Rara reperta fuit thalamo denincta iguali
Femina, quae casti rupisset foedera lecti.
Quin etiam tali pollutam crimine coniux
Pellebat caesam virgis a sede paterna.
Nec lacrimae, nec opes, speciosae aut gratia formae
Offensi poterant animum mollire mariti,
Rursus ut in thalami partem legesque redisset,
Coniguii omnis amor cessabat curaque mentis,
Auri stulta fames et habendi coeca libido
Nulla erat, haud quisquam multis corradere curis
Thesauros, fuluique aeris tentabat aceruos
Pro contemnendo reputabant pondera saxo
Argenti, gemmasque niger quas colligitdndus.
Quin ubi mittebante ex auto pocula reges,
Non ipsis ea pluris erant, quam vasa rotarum,
Quae motu figulus testa cea fingere suevit.
Atque haec simplicitas gentis per plurima durans
Saecula, dines et angustis concordia rebus
Absque magistratus aliquo moderamine summi,
Cermanon tenuit tutos ditione paterna,
Immanem quamius populum gentemque rebellem.
Irrepsit donec gmnieris opinio vitae,
Quae vereres corpit paulatim invertere mores,
Desertissyluis ut spelaeisque ferarum
Extruerent ductis spaciosas moenibus urbes,
Nec magis obouris cuperent latitare sub antris,
Seraque commesta ieluina pellere glande,
Sed varias epulas, et dulcia ponere mensis
Coecuba, delitiasque alias, cum carnibus assis
Elixas miscere simul conchylia turdis,
Mollia cygnaeis invo luere corpora plumis,
Lautaque per seras convivia ducere noctes,
Tunc studuis coepit servari pluribus aurum,
Intima tunc homines foderunt viscera terrae,
Eruerent ut opes irritamenta malorum.
Coeperunt nautae metiri mercibus aequor,
Attritus longis vomersplendescere suleis
Est visus, pressaeque iugo gemuere iuvencae.
Sic tandem scelerum mater, quae semper habendo
Plus sitit, et patulis rimatur faucibus aurum
Venit avarities et honorum coeca cupido,
Irae, inimicitiae, fraudes, iniuria, caedes,
Impietas, tristi volitansque calumnia vultu.
Plurima quid me morem, coeperunt omnia fatis
In peius rurer, et retro subla psa referri.
Nostra quidem doctis est Musis dignoir aetae.
Congnitione Dei et longe quae praestet avorum,
Sed propter luxus et p urima crimina, multo
Deterior sensim evadit, non candor apertus
Non antiqua sides superest et amica volumtas.
Horrida quinetiam nunc passim bella moventes.
In sua cognati grassantur viscera rege.s
Interea Sythicus Geta confirmatur, et Litri
Depopulatur agros, et fortia pectora quondam
Germanos, potuit quos hostis frangere nullus
Seruitio premit, et diris cru ciatibus urget.
At Deus omntpotens propria virtute resistat
Hostibus, invictum Germanorumque gubernet
Imperium, cultasque sinat clarescere Musas:
Ut rebus vigeat saluis Ecclesia CHRISTI,
Isque Deus solus toto celebretur in orbe.
FOns Ebensfelti salue liquidissime pagi,
Franciacis passim populus quem praedicat aruis:
Aeternas qui fundis aquas, fessique perenni
Ora viatoris reficis sitientia vena.
Talis erat, credo, fons in Samaritide terra,
Cui mundi pius assedit saluator IESUS,
Verbaque divino dulcissima fudit ab ore,
Verba sitim pellunt aegris quae mentibus omnem,
Coe estem iugi et praebent scaturigine vitam.
Salue iterum patriis manaqui peren nis in oris.
Vivat SELMANI recum nomenque IOANNIS,
Qui te dum patriae praestat se munere gratum,
Structurae hoc summaequi coronidis auxit honore.
EXoritur lux festa, novo sacrauda marito,
Auspicibus superis fausta sit illa precor.
Phoebe decus caeli radiantes exere vultus
Desuper, et multa luce serenus eas.
Nulla per obductum decurrant nubila caelum,
Sint laeto nobis omnia laeta die.
Non aliquis vitae patriis ignobilis oris,
Aut populi socium de grege foedus init.
Ortus avis claris iuvenis sacra limina templi
Cum sponsa gemmis nobiliore petit.
O'utinam possem tantis felicia taedis
Thespiadum blandis dicere verba sonis,
Est sacris sponsi numeris dignissima virtus,
Digna sed et victus carmine sponsa tua est.
Audiit Aonidas tellus Boeota canentes,
Iuncta suo Cudmo cum fuit dHarmonia.
Pulcra placent animis, quae non sunt pulcra relinquunt
Pegaseas aiunt concinuisse deas.
Quid prohibet liagua nobis iterare favente
Carmen id atqu novo dicere fausta toro.
Iamque dedit sonitum tremulo cava buccina cantu,
Et fora spectatum vulgus in ampla ruit.
Fallor? an aulaeis linquens ornata superbis
Tecta, sacras aras sponsus adire parat.
Non fallor, faciem agnosco, floremque iuventae,
Quin etiam cingunt aurea serta caput.
Progredere ô felixque subi pede nota secundo
Templa, patent votis omnia sponse tuis.
Progtedere, hac furgunt tibi maxima gaudia luce,
Gaudia perpetuo quae Deus esse velit.
Ecce autem titulis amplis et divite cultu
Praeitantum sequitur quanra corona Virûm.
Hac reor incessit Romaegravitate senatus,
Tarpei subiens ardus templa Iovis.
Astant innumeri dextra laevaqui. Quirites,
Laetitia populi concio tota fremit.
O mihi quis referat quantum cognoscere farest,
Eximia qui sint integritate viri.
Sic ego, sic unus veteri mihi iunctus ab usu,
Certior illorum quae cupis, inquit, eris.
Qui dextra vultu mixta gravitate sereno
Ingreditur, patere est candide sponse tuus.
Huius prisca viri regnans in pectore virtus,
Sese per varias exerit aucta vices.
Inter lipsiaci primores ille senatus,
Curandae magnum sustinet urbis onus.
Vix alius studio commissa negotia tanto,
Innumeris rerum casibus aptus, obit.
Solerti nullo detrectat mente labores,
Dum modo sit cunctis patria salua locis.
Nec cedit proavis celebres virtutibus olim
Moenia Cicensis quos habuêre soli.
Atque parens vivus quondam nunc addita caelo
Gloria, ceu nofera clarus in urbe fuit:
Cuius et ingenii raras Academia dotes
Suspexit dubiis consiliisque fidem.
Et mirata fuit facundum Curia pectus,
Dum rerum gessit grande Scabinus onus:
Sic etiam meritis (quod sero numina donen:)
Post cineres partum nomen habere cupit.
Omnia praetereunt, quae magno fama labore
Quaeritur, ardentes effugit una rogos.
Interpres legum sed REIFF schneitterus, et ingens
Urbe decus Philyra notus opinor erit.
Fama viri nec enim tanti praeclarque virtus
Credo latet. praestans eloquiique nitor.
Hic laevum sponsi claudit latus, atque marito
Iungendaegaudet virginis esse pater.
Ante quiden genero felix Doctore superbit,
Instar cui sermo nectaris ore fluit:
Nun abii iuve nem natae florentibus annis
Addunz et geminant fata secunda bonum.
Dii clarum servate virum servate penates,
Sit felix opibus totaque salua domus.
Quid tibi nunc alios memoremus in ordine lento
Quos incedentes aspicis ite gradu.
Ante diem elaudat tenebroso vesper Olympo,
Deficiat medio linguaque fessa sono,
Quam tibi virtutesque virûm atq insignia dicam
Dona, nec huius ego temporis esse puto.
Te non praetereo, nequi sic licet, optime sponse,
Nostra chelys cuius carmen honore sonat.
Te propter taedasqui tuas laetantur amici,
Et fundunt faustas ore favente preces.
Nec sine laetitia plausuque decente recedet
Convexo nobis aethere tota dies:
Facta piis animis nimiique expertia luxus,
Credibile est ipsum gaudia velle Deum.
Si genitrix Eberhusiaca clarissima stirpe,
Pars supero coetus esset in orbe tui:
Quae pertentarent dilectum gaudia pectus!
Signa voluntatis quae daret ipsa suae!
Nunc quoque si quid inest sensus, ut inesse putamus,
Defunctis, cum non omnia busta tegant:
Elyfiis inter matronas illa viretis,
Ambrosia texit florida serta manu:
Et veterem recolens mentis flagrantis amorem,
Optat coniugio gaudia mille tuo.
Te tua commendat, nostrae nihil indiga virtus
Laudis, et innocua cum probitate fides.
Sunt placidi mores, et flore nitentius omni
Pectus, habent lau des cetera cuncta suas.
Ingenuas vernans exacta iuventa perartes,
Quae mentis stimulant in sita dona, fuit.
Nunc vero sacri numerosa volumina iuris
Euoluens, multis utilis esse cupis.
Te, neque me fallet sententia, maxima quondam
Inter honoratos gloria tollet avos.
Iamque tori sociam vitae sine labe peractae,
Asuperis Sponsam nobile munus habes.
Munus habes melius quas Lydius amnis arenis,
Quas voluit flavi lym pha superba Tagi.
Sed bene habet, templo iam succesêre frequentes.
Et sedêre suis ordine quisque locis.
Iamque sui tacito sponsi vestigia passu
Virginco sequitur nupta venusta choro.
Ore sedent Charites, lepidis amor haeret ocellit,
Emicat in reliquo corpore suave decus.
Astrorum Phoebe caelo regina sereno
Exuperat flammis astra minora suis:
Cincta verecundis formosa MARIA puellis,
Non minus has inter pulchrior ore nitet.
Felices taedae, cum talis flore iuveutae
Conveniunt uno pectora bina toro.
Sit felix faustumque manus iam iugnit adaras,
Et mystes sacro concipit ore preces.
Omine iam dextro socialia foedera fiunt.
Foedera ad extremos non soluenda dics.
Magne fave caeli Rector, coeptosque hymenaeos
Provehe, coniugii qui sacra iura probas.
Vincula coniungant saciles Adamantina mentes
Quae vis perpetuo solucere nulla queat.
Tranquillo vitae transm ittant tempora cursu,
Et votis cedant omnia prona suis.
Haec tibi sponse pecor: Nun desine Musa, relinqunut
Templa sat haec teneris sit cecidnisse modis,
Dicite io laeto convivae dicite plausu,
Cum sponsa vivas optime sponse diu.
DVn maris Hesperii Phoebo properante sub undas
Grata secuturae tempora noctis eunt:
Astraque paulatim tenues spargentia somnos
In celso repetunt axe, minora, vias.
Huc age Pieridum pulcerrima diva sororum,
Cum cltharis Erato carminibusque veni.
Cinge hymo redolente comas, vel rore marino,
Vestis candidulos et tegat alba pedes.
Nunc iterum Cytherae Venus molitur amores,
Sigliciusque novus templa maritus adit,
Siglicius decus Aonidum, Phoebique sacerdos,
Quem Musae donis erudiêre suis.
Gratemur socii fortunae carmine, donec
Mortales veniens stet soporante genas.
Sed viden' ut laeto sponsus procedat honore,
Inter praestantes emincatque viros.
Ore patet gravitas, pietatem florida virtus,
Virttis pietas arguit ipsa decus:
Ingenii dotes produnt sine crimine mores.
Candor et itegritas pectus aperta notat.
Sponsi pone legit lento vestigia passu
Cincta puellari sponsa venusta choro.
Quanta verecundos comitaturgratia gestus,
Formosoque micat quantus ab ore nitor!
Felices ambo quos hoc in flore iuventae
Sincerus stabili foedere iungit amor.
Dicite qui magnispectantes sider mundi,
Scitis quo surgant ordine, quove cadant.
Ominibus nunquid cursum felicibus urgent
Cypria munifici stellaque blanda lovis.
Sic ego, sic unus ques aetheris aspicis ignes
Coniugibus spondent prospera quaeque novis.
Est locus in caelo medio vicinus Olympo,
Occiduae spectans aequora vasta plagae:
Phoebus ubi pu sans iam pronioraethera, cursae
Paulatim fessis lora remittit equis.
Illic cum primum vita les sponsus in auras
Editus est, matri sarcina grata suae:
Iuncta tuis soboles Phoebe Latonia bigis,
In nonafulsit lucida sede Venus;
Nunc magno cum Sole loco remoratur eodem,
Provehit et radiis gaudia coepta suis.
Et quamvis errent reliquae sub gurgite stellae,
Sunt ubi Tartareae dira fluenta Stygis:
Ipsa tamen lepidos hilari spectans hymenaeos
Fronte, capistratas segnius urget aves.
Iuppiter incedit Phoebaeas ante quadrigas,
Occuluitque modo sub freta lata caput.
Connubium felix et vitae mille iugalis
Gaudia, nec fatum molle, nec astra negant.
Quid stamus: sacras ara set templa relinquunt,
Laetaque firmato foedere tecta petunt.
Si placet, ornatum praeeamus carmine coetum,
Carmine quae restat nam via suavis erit.
Ergo suo tandem gaudet Catharina marito,
Ergo tori sociam nunc quoque sponsushabet.
Gratia sit magno regi, qui talia curans
Instituit verbo ius sociale suo:
Ut possent homines thalamum servare pudicum,
Cresceret humanum coniugioque genus.
Cernere iam videor plaeido quam pectore vivent,
Mentibus amborum quantus et ardorerit.
Mirabar pictas quae concordia vestes
Indueret, Ceston et Venus alma suum:
Nimirum sponsi dudum venêre sub aedes,
Aeternis nodis ut pia corda ligent.
Quisquises in triviis in nos qui figis ocellos,
Optes Siglicio fata secunda meo.
Sic tibi contin gat quoque pulcra puella marito,
Commoda sors multas et tibi donet opes.
Sed satis est tecto succedimus, aspice circum
Fulgeat ut lychnis et face tota domus.
Implentur dapibus mensae, stat Bacchus in auro,
Exeat hinc rigidus qui volet esse Cato.
Nunc epulis recrearelicet languentia membra,
Nunc haustus vini guttura sicca riget.
Quid mihi vobiscum rodentes pectorea curae,
Ite dolor, luctus, maesticiaeque procul:
Iam multo fuimus mala plurima tempore passi,
Atque gravis nobis quaelibet hora fuit.
Quid nocet evicta miserorum parte malorum,
Interdum laeta fingere mente iocos.
Pocula funde puerlargo spumantia Zytho,
Tristitiamque fuget pectore dulce merum.
Adsit blanda modo diuûm quoque Musica donum,
Mulceat ut lepidis anxia corda sonis.
Laetemur dum fata sinunt, licitisque fruamur
Delitiis, aetas non ea sempererit.
Quis scit an ex acto spatio revolubilis anni
Haec nobis unquam sit redituraedies.
Dum bibimus simul et loquimur, cita labitur hora,
In caelo variant astraque celsa vias.
Fallimur, an medias nox attigit humida metas,
Atq. monet nostrum quenque redire domum.
Etiam sponsa venit manibus deducta suorum,
Iungitur et lateri sponse pudice tuo.
Nunc ades ô hymenaee, torus fovet unus amantes,
Quid cessas hymen o hymenae hymen?
Nunc castis nectas Adamantina vincula sponsis,
Quae vis perpetuo soluere nulla quaet.
Dii faciant soboles ut post breve candida tempus
Dilectae matris rideat ante pedes.
Cuncta silent, carpunt hominesque feraeque soporem,
Aequoris et liquidas Pegasus intrat aquas.
Eh etiam nocturna modo quae luna latebat,
In terras supera spargit ab arce iubar.
Desine nunc Erato, nemus antraque sacra revise,
Cantatum satis est, me premat alta quies.
Sponse vale, cedens bene potus, comprecor unum:
Sit pax coniugio firma fidesque tuo.
TE quoque vir praestans, Hartmanne, cupidine victum
Aurea nunc traxit sub sua iura venus.
Flagranres accensa faces praecordia tangunt,
Pectora constantis. vulnus amoris habent.
Barbara, si nescis, est huius vulneris auctor,
Spicula quae sentis fixit et illa tibi.
Verum sis animo laeto, quae vulnera fecit
BARBARA, praesenti sola levabit ope.
Iungetur nunc illa tibi nova nupta marito,
Et coniunx thalami sida iugalis erit.
Aera sub excelsa turri iam signa dederunt,
Auditur dulci Musica laeta sono.
Diversis coeunt e magnae partibus urbis
Aonidum sacro dedita turba choro:
Ut tua cum reliquis connubis coetibus ornent.
Atque ribi promae gratisifcenturope.
Nescio quae laeto declarant gaudia vultu,
Nescio quae studii signa faventis habent.
Omnia laetantur clausis in cacere ventis
Aeolio, mitis desuper aura venit.
Circum clara rotat selici cardine caelum
Sidera, coniugio fausta futurat tuo.
Aetheris alta petens summi fastigia Titan,
Ore iacens spectat splendidiore solum,
Illi sidus adest rutilo cum Marte sateiles,
Mercurius, Maiam quem peperisse ferunt.
Quae inodo sub radiis Phoebaeis luna latebat,
Nunc ex parte suum lumen adepta nitet.
Atque rotam fratris cursu volitante relinquit,
Tardius Eoo tollat ut axe iubar.
Alma Venus nona caeli regione moratur,
Legitimi fautrix quae solet esse tori.
Luppiter Hesperii subeat licet aequoris undas.
Anteiamen taedis gaudet adesse tuis.
Saturnus dudum Tartessia littora piessit,
A supcro tendens rursus ad ima polo.
Quid multum? nihil adversi minitantibus astris,
Omnia procedent fausta, volente Deo.
Quin igitur pete sponse libens penetralia templi,
Optant adventum limina sacrat tuum.
Praestantem virtute tibi patiare puellam
Iungi, quae vitae sit comes unatuae.
Vos Heliconiades iunctissima pectora Musae,
Quae canitis variis carmina grata modis:
Si modo cura tenet vos ulla fidelis alumni,
Ad sacra festino coepta venite gradu.
Tempora laureolis redimite decora coronis,
Et facili blandum fingite voce melos.
Egregium celebrate virum, qui tempore longo
Spes fuit Aonii dulce decusque chori.
Inter adhuc infans cunabula quando iacebat,
Oscula vos ipsi multa dedisse ferunt.
Tempore nam quodam primo sub vere sorores
Cum simul in viridi congrederentur agro:
Hic ubi densa iaet contermina silva Salinis,
Ostentans amplas lata per arua comas.
Vera loquor, cantu fessas aestuque diurno
HARTHManni haud piguit tecta subire deas.
URANIE infantem, quae conspicit omnia, primum
Vidit, et hos culto fudit ab ore sonos:
Cresce puer, dextris fatis attinge iuventam,
Firma diu Lachesis fila tibique neat.
Unica tu patriae dicêris gloria quondam,
Magnaque Pierii gloria fontis eris.
Artibus excultus summo potiêris honore,
Te digno docti semper amore colent.
Quin ubi te firmata virum iam fecerit aetas,
Intrabit thalamum virgo pudica tuum:
Cum qua concordem poteris traducere vitam,
Clarius et pamium reddere prole genus.
Sic est in fatis, faveat modo magnus Olympi
Rector, et eventu transigatista bono.
Dixerat Uranie prior, assensêre sorores,
Signaque laetitiae certa dedêre suae.
Nec vero divae praesagia vana fuerunt,
Euentus votires manifesta probat.
Vivit GREGORIUS virtutibus auctus et arte,
Vivit, et ingenii dexteritate viget.
Iungere iamque sibi sociali foedere sponsam,
Felici rerum commoditate parat.
Vivat post etiam, vigeat, florescat, ametur,
Sentiat in casto gaudia millc toro.
Ah miseros homines sacra qui connubia temnunz,
Atque piis thalamis crimen inesse putant.
Interea flammis foedaeque libidinis aestu
Incensi, patrant turpiter omne scelus.
NOn hominum tales divino nomine dignos,
Sed turpes potius dixeris esse feras.
Ad quid coniugio melius, quid sanctius usquam,
Quid superûm regi gratius esse potest,
Quam coniux castae cum flagrat amore maritae,
Sincere contra diligit illa virum?
Et sic viventes animis concordibus, una
Quae mala sunt et quae sunt bona cumque ferunt.
Talis coutigerit tibi cum doctissime sponse
Vita, precor taedis omnia laeta tuis.
Coniguii pater ille Deus, qui primus Adamo,
Perpetuo quondam foedere iunxit Euam:
Donet vosopibus, fortuna, prole, senest,
Atque liget stuido pacis, amore, fide.
TAndem dulce solum patriae Ludovice relinquens
Misnica festinans moenia sponsus adis:
Urget iter cupidis qui flagret in offibus ignis,
Atque moras omnes candidus odit amor.
Vade Deo felix duce, nil remoretur euntem,
Utilis ad coeptas sit precor aura vias.
Expectat dudum roseis re pulcra labellis
Virgo, tui consors fida futura tori.
Non deerunt comites Musae, per mille viarum
Ambages, volucer teque sequetur amor.
Vidi depositis hesterna luce pharetris
Sumere Phoebaeas plecra lyramque manus.
Luteolos Erato, memini, cum dulcis amictus
Indueret, nomen saepe sonare tuum.
Albiacam sic ipse pater tecum ibit ad urbem,
Pegasidum lepido sponte sequente choro.
Est nec enim Musis locus isto gratior ullus,
Et quo se iactet Phoebus Apollo magis.
Iamque rotas scandis genitore tuisque receptis,
Et ciutus a patria te movet axis humo.
Scilicet exacto vernantis flore iuventae,
Nunc ad coniugium te pia fata vocant.
Nec proprii post iuris eris, pars altera vitae,
Quae tibi casta viro iungitur. uxorerit.
Arridet coeptis aether, cestantibus austris
Sedibus e superis gretior aura venit.
O vitae sacra conditio, nimiumque beatus,
Qui caste thalamus pector iuncta fovet.
Coniugio pietas, et virtus in clita floret,
Inter et agnatos mutuus ardet amor.
Coniugium mundi leges et iura tuetur,
Coniugio vallis oppida cincta vigent,
Coniugio durans Ecclesia sancta, perannos
Innumeros, digno laudat honore Deum.
Foeda cucullati quid tandem corpora ventres
In licitos iacitis verba proterua toros.
Non homo, non rutili decus aetheris angelus ingens,
Arbitrio statuit ius sociale suo.
Est Deus. ô miseri, pimos qui iunxit amantes
Ipse prior mystes pronubus ipse fuit.
Sacra maritalis qui temni foedera lecti,
(Horresco referens) temnit et ille Deum.
Aspice quae rerum genitrix natura creavit,
Singula quo crescant in tereantque modo.
Forsitan ignarum te muta magistra, docebit,
Tale genus vitae qui probet, esse Deum
Sidereo geminum quod fulget in aethere lumen,
Est quoque coniugii dulcis imago pii.
Dura sere iam fugit hyems, viresque resumit
Hyberno tellus hactenus usta gelu.
Paulatim variis pingentur floribus horti,
Induet et teneras arbor opaca comas.
Frigore quae latuit brumae constricta, cacumen
Exeret e sulco molle virente seges.
Unde solo vigor hic? quae vis diumior herbas
Excitat et passim cuncta virere facit.
Vivificum radiis in fundis nempe calorem
Phoebe, regens superos, temporis autot equor.
Ipsa sed humores argentealuna minlstrat,
Quîs sine vis prorsum vana caloris erit.
Hinc crescendo vigent aspectibus omnia laetis,
Quae tellus emplo continet almasinu.
Fallor, an et veteres Phoebum dixêre maritum,
Cui noctis Phoebe iuncta sit uxor honos.
Nunc ad te redeo doctissime sponse, sed ecquid
Longius esse tibi dulce videtur iter?
Non reor, Apparent en paruae culmina villae,
Illa mihi num sint nescio nota satis.
Dic age quisquis ades, ratio quae certa locorum,
Misnenses recta nunquid adi mus agros?
Aggredimurvero, neque fallit opinso rects,
Agnosoco nostri iugera grata soli,
Hos circum genitor campos meus ire solebat,
Has salices propria sevit et ille manu.
Care parens expers qui nunc colis aethera curis;
Aeterni frueris colloquioque Dei.
Anne tui vocem nati cognoscis? at ultro
Cognoscis, salue perpetuumque vale.
Progreditur currus, loca iam propiora pateseunt,
Quaepetmus, levior carmine facta via est.
Pande tuas porta, quondam dum fata sinebatn
Dulcio ô vita Misnia cara mihi.
Pande precor, novus ipgreditur tua moenia sponsus,
Laudibas infigni sit via plana viro.
Tu quoque sponsa decens occurre Sibylla marito,
En desiderium ceruis adesse tuum.
Utsas est ipsum teneris in clude lacertis,
Hic coniunx tua lux, et tuus ignis erit.
Artibus ingenuis cum praestet, et auctus honore
Sit summo, pereum clarior esse potes.
Condita mente tenet memori iustque, reliquit
Bartolus ingenii quae monumenta sui.
Candor inestverbis, vultus grave pectus, et acre
Ingenium, mores vita modesta probat.
Obesquitur virgo monitis amplectere sponsam
Rursus et ô nostrum dic LUDOVICE decus.
Nunc tibi quaetandem fatales leniat aestus,
Et cordis sanet vulnus amantis, adest.
Haec tibi curarum requivies, et dulce laborum
Solamen, vitae spesque iugalis erit.
Nescio quae castos commendat gratia mores,
Nescio formoso qui nitet ore decor.
Scilicere pulcro quaeprodit corpore virtus,
Plus homines monet, et gratior esse solet.
Sic igitur thalami sociam LUDOVICE, maritum
Cara SIBYLLA tuum, quod bene cedat habes.
Nil restat nisi vota. Deus, quo cuncta reguntur.
Auspice, quae fient foedera sacra iuvet.
Cum sit amans vitae concordis, et illud Olympi
Ingens perpetua pace ligarit opus:
Vos quoque conservans animis concordibus, ultra
Sauromatas lites et mala cuncta fuget.
Illius extiterint et cum vinentia inssu,
Omnia quaetellus, aura, salumque fovet:
Vestram prole domum fecundet, et autr parentes
Gestiat ingenuo blandulus ore puer.
Cum sit et issolus vitae servator et auctor,
Illus inque manu sit sita nostra salus:
Ambos ad seram vos provehat usque senectam,
Et vita functos auferat una dies.
Iusta precor, Tu magne novis cum Christe maritis
Sis felix, votum pondus habere sinis.
A supera spirat regione serenior aer,
Sint etiam laeto pectora laeta die.
NVnc adeo Charites, si blandis ulla venustas
Gestibus, aut verbis si lepor ullus inest,
Aspirate mihi, dum casta iugalis amoris
Foedera Pieriis tento referre modis.
Aera quae ducunt, praesentibus omnia vobis
Gaudent ex animis maeror et omnis abit.
Vos ubi diffugitis, fugiunt risusque salesque,
Laetitiam querulus subsequiturque dolor.
Este mihi faciles quaeso: sed fallor: anaedes
Sponsi concordes iam subicre Deae.
Etanuncen niveis, neque fallimur artubus astant,
Panduntur nuptae dum facra templa novae.
Aspice quam lepidis iunctae complexibus haerent,
Quam teneras ornant serta decora comas,
In roseo laetam rubor arguit ore iuventam,
Longa dies illis quam minuisse nequit.
Qui rigidos posset sensus mulcere ferarum
Enitidis oculis quantus et exit honer.
Osaluete deae, decus ampli nobile mundi,
Aonidum summae delitiaeque chori.
Vos quid ab Orchomeno nostras attraxitad oras,
Iussit et hac dulces figere sede gradus?
Nunquid adesse sacris sponsalibus, atque marito
Laeritiam cupitis conciliare novo?
Omine venistis felicigratior auro
Adventus sponso, sat scio, vester erit.
Sic ego sic facie praestans AGLAIA decora,
Nosse quodexoptas, quisquivis es, inquit habes,
Nos almae Veneris vestigia pone legentes,
Venimus ad thalamos optima sponsa tuos.
Et coniuncta licet, Cytheraea Cupidine nato
Transiget officiis omnia rite suis:
Ut tamen ista dies convivis laetior esset,
Huch hilari libuit pectore ferre gradum.
Tum quia connubio cari laetamur amici,
Cura diu nobis qui tribus una fuit.
Vix auras siquidem vitales hauserat infans,
Cum dedimus teneris basia mille genis.
Cinximus et cunas circum redolentibus herbis,
Cederet ut paruo noxa repulsa toro.
Interea Phoebus mentem gravioribus ornans.
Artibus, Eloquii inssit habere decus.
Unde nec ingenuas contempsit degenerartes,
Desiit Aonidum nec sacra castra sequr.
Longinquas iuvenis quoties accessit ad oras,
Multa ferensacri taedia mente viae,
Hae simus adiunctae lateri, seu puppe peraequer,
Seu faceret terris irroquietus iter,
Montibus est testis Rhodanus celer ortus ab altis,
Atque tumescentis Sequana rectoraquae.
Testis et Ilicibus pater Appenninus opacis,
Aurea qui cinctum tollit in astra caput.
Felsinea o quoties vestigia pressit in urbe,
Medoacus cultes aut ubifindir agros.
Adriaco quoties torqueri gurgite remum
Vidit, ut ad Venetos appulit ipse sinus.
Hinc placidi mores hinc culti pectoris artes,
Hinc cum iudicio lingua diserta gravi.
Scilicet ignavo peragit qui tempora luxn,
Maternos numquam deserit arque socos,
Cum probro vitae segnes inglorius annos
Exigit, et vulgi pars rudis una manet.
At patrios linquens vircutis amore penates
Diaersis lustrat qui Ioca multa plagis,
Nec rapidos horrer morbosi sideris aestus,
Nec timet hiberni temporisacre gelu,
Hunc tandem mavet altus honos, hunc tollit ad astra
Prastantes inter gloria clara viros.
Dii seruent maltos re care IACOBE per annos,
Et nunc coniugio sit Venus aequa tuo.
Dicere Purpureo conautem plura labeilo
His interpellat puichra Thalia sonis:
Sit licet inter nos animi sententia concors,
Quae que placent tibi, sint et mihi grata soror.
Inprimis tamen eximio dignissima sponso,
Nunc mili prae multis nupta pudica placet.
Felix illa dies uno castissima partu
Edita cum cara quando sorore fuit.
Tunc reor insignes spondebat utrique marites
Circumagens rutilus sidcra celsa polus.
Altera nempe viro pridem Dectore superbit,
Dulcis honorato cui st ait ere sonus.
Altera nunc iuvenis florenti iungitur aeve
Legitimo coniunx intemerata toro.
Illius quid ego vitam moresque probatos,
Et raras dotes ingeniumque loquat?
Ut radiis falgens plenis argentea Phoebe,
Exuperat flammis astra minora suis:
Haud paucas animi sic integritate puellas
Anteit, in nostra quas Venus urbe fovet.
Addidit ad mores faciem natura venustam,
In qua nescio quae gratia blanda latet.
Qualis Apellaeis tabulis color esse putatur,
Quae referunt artus parue Cupido tuos:
Aut qualem rubei tunc ostentant amaranthi,
Cum niveis iungis lilia mixta rosis:
Talis et in facie colo est, vel livor iniquus
Quem putet egregium corporis esse decus.
Unde magis tenero probitas elucet ab ore,
Et saciles gestus plus gravitatis habent.
Nam velut obrizo si forsan laspis in auro
Clauditur, aspectu clarior esse solet:
Sic quoque virtutem magis admirantur, amantque
Mortales, pulchro corpore si qua venit.
Vive diu carisolamen dulce mariti,
Eveniant votis omnia laeta tuis.
Hactenus, ac tenuit vocem: quam deinde secuta
Laetior Euphrosyne talia dicta dedit:
Testor Acidaliifontis divina fluenta,
Me quoque connubio sponse favere tuo.
Dignus es ut tantae iungaris amore puellae,
Dignus ut a Musis hoc celebrêre die.
Haec animi virtus fortunae dona meretur,
Nobilis baec generis praestat origo tui.
Nominibus titulisque valent avus, ampla potentum
Cura ducum, et saecli gloria rara sui,
Si quid in Elysiis post fata suprema viretis
Cogitat, haec thalami foedera casta probat.
Et genitor, quem dives adhuc Pegnesse requiris
Praestantem meritis et gravitate virum,
Felices animas inter co tusgue heatoe,
Ante Deum pro teplurima vota facit.
Aureus ipse leo galea laetatur aperta,
Erigit et flavas ore parente iubas.
Aisore namque videt tempus labentibus annis,
Te socii sponso rura parante tori,
Quo vestra quondam surgant a stirpe nepotes,
Illius per quos tunc quoque durcthonor.
Sed ia m rauca sonantalterno tympma puliu,
Auspiciis laetis et sacra templa petis.
I fausio pede, quo vocat alti rector Olympi.
Perpetua qui te prosperitate bect.
Hac dulci Charites memini sunt voce locutae,
Signaque laetitiae certa dedere suae.
Ipfe quibus iungens fido mea pectore vota,
Optime sponse tibi gaudia mille precor.
Sit tibi cum tenera concordia coniuge firma,
Laedere quam possit nulla querela, diu.
Vaus amor vobis maneat, sit et una voluptas,
Quae sammum vitae duret ad usque diem.
Vins ut annosam frondens amplectitur ulmum,
Pt decorat siccas fronde virente comas:
Sic rua te quondam blandis Catharina lacertis
Includens, requies sit tibigrata seni.
Quae precor evenient Lux clarioratheresurgit,
Aspirant votis Phoebus et aura meis.
CErnitur ut nulli tacitae per tempora noctis
Abdita quae cineris mole favilla latet:
Gnana sed admotis flabris ubi suscitat ipsam,
Mave ministra novo sueta moucre socum.
Conspicias sensim vires acquirere flammam,
Nutrimenta ipsi sabdita quando vorat:
Aucta vago donec passim sulgore coruscet,
Et facrat totam luce nitere domum:
Sic generosa latens virtus impubibus annis,
Spiendorem, nulli conspiciende, tegit:
Qua datur obstantes sed mox perrum pere moles
Nititur, et longae fert male damna morae.
Quo crescunt anni magis, hecmagis arduatentams
Emicat, ac vires accipit aucta suas.
Nec mora, se vibrando solo pernicibus alls,
Tollit honoratum lucida in astra caput.
Exemplum petis? En iuvenilibus integer annis,
Qui sacra templa subit sponsus ABElusadest.
Quos non a pueris virtutis amore labores
Hic tulit, ad Musa dum parat acer iter?
Impiger ad quas non oras accessit et urbes,
Perlustrans studris intima quaeque suis?
Vidit Arar iuvenem, praeceps Rhodanique fluentum,
Vidit et in fidae Sequana Rectoraquae.
Saepe graves sensit flagrantis sideris aestus,
Inque pruinosis Alpibus acre gelu.
Nil intentatum liquit, nil liquit inausum,
Sicubi Pieridum fas fuit ire via.
Et tamen (usque latent adeo vel maxima) clarum
Hactenus haud nomen visus habere fuit.
Scilicet hoc verae proprium est virtutis, honores
Temnere nec titulis ante tumere diem.
At iam tecta diu tenebris segloria tollit,
Et sors munisi cas aequa recludit opes.
Strasburgi ingenium nunc mirari in cipitorbu.
Resque viri certam publica poscit opem.
Iamque Periclei caelesti sede recepti
Herois, felix dicitur esse gener.
Hcrois quem nulla aetas ventura silebit,
In terris aliquid si modo iuris erit.
Atque has dum taedas tibi, praestantissime sponse,
Gratulor, haec cupida carmina mente cano.
Quae licet haud facili sint condita forte Minerua.
Ut tamen illa probes ore favente, precor.
Iura modis alii numerosis inclita tollent,
Cognita quae docto sunt tibi totaviro.
Non deerunt qui dona vehant insignia sponsae,
Quae tribus esse potestaddita quarta Charis
Sorte hac qua gaudes toto me pectorelaetum
Virtutis testem sit satis esse tuae.
Hoc saris et tibi sit, qui non Encomia spectas
Grandia, sed proprio laudis honore viges.
Sic vel speratis vinas diuturnior annis,
Et cano soboles sit tibi dulcisavo.
DEbita consequitur tandem sibi praemia virtus,
Praestita constanti cumque labore fides.
Speque licet caepta interdum mora longior otster,
Laeta tamen certum gaudia tempus habent.
Quod vero donum terris uxore pudita
Aetheria melius possit ab arce dari?
Hic portus fine quo vita haec incerta vagatur,
Cen sine remigio quam mare navis agit.
Et te vittutem propter, fancto sque labores,
Impensam magnis principibusque fidem,
Eximium donum certo LEONHarte mancbat.
Quod facerct vitae tempora grata tuae.
Contigit hoc (tota quod laetor mente) tuamque
DOROTHEAM casti munus amoris habes:
DORotheam cuius claro cum siemmate blandes
Exornat mores cum pietate pudor.
Hoc dono laetare diu, laetare pudieae
Coniuge, sint votis omnia prona tuis.
Divitiis, dextra fortuna, prole venusta
Perpetuo vobis rideat aucta domus.
QUid SAlmuthe tibi Medicorum gloria Sponso,
Quid tandem voti nostra Thalia dabit?
Virtotem cunctis Phoebaeam propter et artem
Catus es, es carus propter et illa Deo.
Non igitur dubium sacra quae connubia sancis
Euentum fuerint quin habitura bonum.
Si pateris tamen, irriguos vertamus ad hortos
Lumina, ubi passim germina laeta virent,
Germina mirifico se complectentia motu,
Coniugii quae sunr dulcis imago pii.
Sunt ubi complexus suaves, et amica voluptas,
Fidaque perpetuus pectora nectit amor.
Hic hederae tenero pandentes brachia nexu,
Flexilibus cingunt robora longa comis.
Hic Amaranthe vires, hic mollis surgit Acanthus,
Hic Clytie Phoebi servat euntis iter.
Ecquid adhuc trahitur dilecti solisamore
Planta, licet radix fixa sit ima solo?
Parte alia spinis se fundit Eringyon albis,
O nimium nuptis utilis herbas novis!
Ausonius vites insertas hospes olivis,
Vuas vidisti ferre oleasque simul.
Vidisti gravidis et amictas vitibus ulmos,
His adeo fensus ut quis inesse putet.
Qual is inestigitur decor et consensio plantis:
Ut fecunda virens semina germen habet:
Tam vobis sepciosa sit haec coniunctio vitae,
Tam sit fecundus tamque perennis amor.
Denique qui magnus castis Deus omnia praestat
Coniugibus, vestrae sit panacea domus.
QUando dari sponso sponsam contemplor adaram,
Ore sacras mysta concipiente preces:
Iungentem dextris socialifoedere dextras
Ipse mihi videor mente videre Deum.
Mente vider Deum videor bona cuncta precando
Dictere coniugibus fata secunda novis.
Ille Deus, Deus ille tibi CASPARE MAriam
In dextram praesens tradit habere manum.
Vestraque succendens flamma constantis amoris
Perpetua ftringit pectora iuncta fide.
Hoc mernit pietas tua munus, et integra virtus,
Doctrinaeque fluens copia larga tibi.
Hocfruere, hoc longos laetare maritus in annos,
Obvia sipt vobis prospera, triste nihil.
Nactus es hic portum, qui cui conceditur, ille
A superis donum maius habere nequit.
ECquid templa vident Sponsum Lipsensia Mascum?
Esse quod ô faustum numina dextra velint.
Astitit ad sa cras vir magnus laudibus aras,
Cui cingit dextrum Sponsa venusta latus.
Tale reor Paradisiacis par constitit hortis,
Euam quando Deus iunxit Adame tibi.
Flos in utroque virens, formae decus, inscia fraudis
Pectora, et illustri cum pietate sides.
Vos ô vos Charites gressus huc ferte secundes,
Ad thalamum Aonides pangite dulce melos.
At quid opus monitis? iamdudum bellula sponsi
Cum Musis servat molle cubile Charis.
Ipse precor maneat, sacra quem connubia firmant,
Aternum sponsis intemeratus amor.
NOn semper glacie terra est astricta, sub arcto
Threicio bacchante aquilone:
Nec semper tristes viduantur floribus agri:
Post hyemes superingerit ortus
Sol oculus mudi tepidos, et tempore verno
Flore novo loca cuncta coronat.
Mutat terra vices, mutant humana, videntur
Tristitiam saevosque dolores
Laeta sequi: Non si male nunc est, omnibus annis
Sic erit, hora tulit meliora,
Quae minime speratur: edaces cedite curae,
Laeta die sint omnia laeto.
Ingens ille virûm decus, exemplumque bonorum
BERGERUS, qui coniugis antehac
Tristia demisso lugebat funera vultu,
Quam facie nunc gestit amica!
Dum tbalamos repetens matura aetate iugales,
Ingenio formaque venusta,
Quae vitae consors solitorum sitquelaborum,
Ante aras sponsam sibi iungit.
Et quis coniugio non huic gratetur amice?
Quis tibi non bona cuncta precetur?
Dignus es his taedis, hoc casti munusamoris
Insigni probitate mereris.
Vine precor felix, rerum tibicopia dives,
Unde potest modo, defluat alto
Acaeli Rectore, hominum custode piorum,
Nil unquam tua gaudia turbet,
Vitis ut annosam frondens amplectitur ulmum,
Et ramis decus aridulis est:
Sic tua te niveis includens sponsa lacertis,
Suave senescenti decus addat.
Altera sit virture tibi Cornelia, GRACCHUM
Tu cana aequipares pietare.
GRACCHUS cum geminos cepisset in aedibus angues,
Feminam (uti soripsêre) maremque,
Attonito monstris Tuscus respondit arusper:
Incolumem dimittere si vis
GRACCHE marem, uxori letum prius ingruet, Attu
Esse super plures potes annos.
Alterius quod si sexus dimiseris anguem,
Te fatum manet interiturum.
Quis credat?necat ense marem vir nobilis omni
Sidera dum vertet polus, aevo.
Esse nefas ducens summa virtute maritae
In vivis remanere superstes.
GEns ut Erythreas tua prisce Iacobe per undas
Incolumis sicco cum pede fecit iter,
Ad loca desertis et venit inhospita saxis,
Quo Moses iussit castra locare loco:
Quam nimio vaga rurba sitim collegerat aestu
Irriguo cupide fonte levare cupit.
Flumina iarga quidem nemora inter densa fluebant,
Sed sapor ingratam reddit amarus aquam.
Sicca ter admovit salienti labra liquori,
Ter populus potum respuit ore datum,
Et iam pertaesus vitae, convitia demens
Coeperat in fidum spargere saeva ducem:
Cum Deus ostenso viridanticortice ligno,
Amramidem iubet hac tingere fronde lacum.
In liquidas lignum vix hoc coniecerat undas,
Ambiguo turba membra pavente metu,
Fusus amaritiem cum mox liquor exuit omnem,
Melleque Cecropio suavius ora iuvat.
Hoc Superûm gaudens Isiaelitica pubes
Munere, ceu dulci proluit ora mero:
Et laetum paeana canens, modulamine dulci
Vocis, agirgrates officiosa Deo.
Dic age priscorum divina volumina vatum
Pectore qui memori condita, sponse, tenes:
Quid (nec enim dubito pia quin mysteria subsint)
Quid liquor ingratus, quid sibi ligna volunt?
Scilicet astligunt hominum quae corda piorum,
Adversas fluidusres notat humor aquae.
Arbore sed caesum lignum solacia certa,
E supera caeli sede profecta, docet.
Mortales varius dolor et fortuna fatigat,
Saepius ut vitam vivere triste putent.
Arumnis sed in his, et dura mole laborum,
Cum nil praesidii, cum nihi! in stat opis,
Ipse Deus, mediis, ne mens labet aegra, procellis,
Fidenti tandem corde vocatus adest.
Atque pios, laetis mutans tristissima rebus,
Sperata haud unquam commoditate beat.
Te quoque dum Musis impendis tempore longe
Otia, Doctorum nobile, sponse, decus,
Multa tulisse scio votis contraria, mentem
Saepius afflixit cura laborque tuam.
Nec vero studio potuit te vincere quisquam,
Dum Musis summa sedulitate vacas.
Intentum libris cupido te pectore vidit
Lucifer, Eois qui vigil exit aquis.
Vidit et Hesperus. et vertens post muta Bootes
Obliquum mediae tempora noctis iter.
Hinc tibi tam variae doctrinae copia manat,
Hinc tantas culto pectore promis opes.
Nec minus interdum, cum tempora dura tulerunt,
Invida fors fudirpocula amara tibi.
Quae tamen exorbens animoso pectore, cursus
Mansisti constans in statione tui.
Exhaustis igitur nunc mente laboribus alta,
A superis ingens post mala munus habe
Munus habes sponsam genere et virtutibus amptis,
Quam pietas decorat cumque pudore fides.
Haec tibi curarum requies erit unica dulcem
Quamlibet haec faciet dulcis amaritiem.
Hac fruere, hac longos cum casta vive per annos
Coniuge, sint voris omnia prona tuis.
Quaeque olim caros referant pietate parentes,
Ad vestros ludant pignora multa pedes.
AEMulus Hippocrati, innumeros qui fortious herbis,
Et medica nigris arcuit arte rogis,
Aureolo cirum redimitus rempora serto
GVALTERUS diuûm limina sponsus adit.
Quid precer huic summoque viro, Medicoque probate,
Qui tantae passim nomina laudis habet?
Qualis et est maltis aequari dignus honore,
Humano generi cum bona tanta ferat.
Tempore sit CLARA felix cum coniuge longo,
Illius ante falus excubet ipsa torum.
Quae desiderii votis animoque requiret,
Omnia siuccessu prona favente cadant.
Salua domus vigeat, fama clarescat honorum,
Sors tempestivas commoda fundat opes.
Quos succos agris ad opem miscebit et heroas,
Esiectu redaant corpora sana suo.
Denique cum fuerit cum laude peracta senectus,
Luserit et soboles auctior ante pedes:
Cum thalami haud uno consorte nepote relicto,
Transeat ad superi regua beata poli.
HOc erat in votis: templi sacra KATZschius intrans
Limina serta novus fulgida sponsus habet:
Katzschius Aonidum Medicus praeclarus in hortis,
Cui dotes tribuit Phoebus Apollo suas.
Quis gemma dubitet Sponsa ipsum iure poriri,
Pectora qui gemmaducidiora gerit?
Hunc ô hunc cupidi quoties optavimus, alto
Ut veheret nobis lucifer axe diem!
Vota movent superos nil te Saturne moramur;
Q isummo lentos conficis orbe gradus.
Errant. qui spectant rutilantis sidera mundi,
Et spes inde suas vanaque vota trahunt.
Qui sidit Christo vel refragantibus astris,
Optatum tandem, quod volet, omne feret.
Hunc Katzschi (memini) supplex in vota vocabas,
Ille tuas hausit, qua solet, aure preces.
Et nunc qu thalami sociam Sponsamque petebas,
In dextram inque animum datque dicatque tuum.
Nil optare potes melius: quod vincit et aurum,
Et gemmas casti munus amoris habes.
Quicqui ages posthac quae sumes cumque gerenda,
Ex voto cedent omnia prona tibi.
Quid? quid nos fausto tibi quaeso precabimurore
Sunxit amicitiae quos tibi firma sides?
Scilicet ex toto cum iam sis asse beatus,
Duret ut haec vobis vita beata diu.
Ambiat amplexu tua te suavissima laeto
Margaris, et figat basia mille tibi.
Qui vitae concordis amans Deus, illud Olympi
Ingens perpetua pace ligavit opus:
Et solaciolum vitae sociamque laborum,
Euam qui quondam iunxit Adamie tibi:
Is vos conservans animis concordibus, ultra
Sauromatas ires et mala cuncta fuget.
Idem proledomam laeta fecundet, et anno
Ludat adhoc puer hoc blandulus ante patrem.
Quae pre core evenient: lux clarior aethere surgit,
Aspirant votis Phoebus et aura meis.
GEmma velut terati quando circundatar aute,
Candidior radio lucidiorque micat:
Sic cum formoso sisplendet corpore virtus,
Egregium praestat conspicienda decus.
Virrutem propter, doctas FOR Sterus et artes,
Auriqui pectus nobilis instar habet.
Nunc iterum gemmam primaepost fata maritae
Legitsino iunctam foedere sponsus habet.
Hoc paro felix inb cat regnator Olympi
Essa parique liget mucua corda fide.
Firmiter inclusam ceu gemmam continet aurum,
Et gestata micant ambo nitore magis:
Sic sit in ambobus, longo incundior usu,
Perpetuo constans intemeratus amor.
TE quoque Doctorum, Frisi, decus aurea traxit
(Quod bene dii vertant) sub iuga blanda Venus.
Iam tibiso a placet specioso Barbara vulta,
Quae tibi vel mundi est totius inster opum.
Hanc unam tacito suspiras pectore spousus,
Omnis in hac una cura stat omnis amor.
Ergone, cum varias regiones hospes obires,
Laedere cor potuit nulla puella tuum,
Offerret cum se formarum mira venustas,
Quas fert diversis terra remota plagis.
Est aliquid magnum, casti retinere pudoris,
Per loca carpis iter dum peregrina, decus.
Nempe reservabas quovis te crimine purum,
Ut castus castos ingrederere toros.
Acpotius virtatis iter iaudemque capessens,
Tendebas Musas per loca clara sequi.
Iamqui ferebaris per florida tesqua virorum,
Quos claros quondam, Graecia docta tulit.
Iam te Arpinatum civis monumenta tenebant,
Dum fundit dulci verba diserta sono.
Nec non evoluens numerosa volumina Iuris,
Discebas aequi lustitiaeque modum.
Hiûc tibi tot faciles docti sunt pectoris artes,
Hinc tantus verbis eloquioque nitor.
Nunc etiam pretium virtutis amabile Spousam,
Solamen vitae commodioris, habes.
Tot concesssa tibi dicino munere dona
Gratulor, utque tibi sint diuturna precor.
Principio utque anni suanissima gaudia sentis,
Ad nostras vertit Sol ubi lora plagas:
Sic annus quaevis praestans felicia totus
Efflnat, et reparet gaudia quaeque dies.
Quique secuturi lengo sunt ordine menses,
Adiutore ferant omnia fausta DEO.
CVm par conveniens animis, et corpore pulcro,
Audio legitimi foedus inire tori:
Nescio qui motus mihi laetior occupet artus,
Illorum taedis ut bona quaeque precer.
Praesentem videor templis mibi cernere Christum,
Numine firmantem foedera facta suo.
Angelicos etiam pueros quasi cerno ferentes
Veste nonis sponsis candidiore faces.
CHRISTUS adest Lonnerstadi, connubia firmet
Qui tua propitio numine CHRISTUS adest.
Ille tibi (quid enim coniunx augustius optes?)
Et nuptae praesens ad latus esse velit.
Hoc duce per cunctos casus interritus ibis,
Ad votumque cadent omnia prona teum.
Sic sobolem cernens natos natasque venustam,
Innumeris laeta mente fruêre bonis.
MOribus egregiis, et forma sponsa venusta,
Praeclaro gaudens Consule neptis avo,
URSULA, cum praestante viro, vernante iuventa
MOSTELIO, thalami foedera inire parat:
Foedera coniugii quae dux socialis et auctor,
Approbat omnipotens orefavente Deus.
Talibus et quis non gratetur amantibus? aetas
Quos parilis parili et iungit amore fides.
Nobilis et quorum toto se corpore virtus
Exerit, e vultu blanda micatque Charis.
Quam laetor, iuvenem cum sponsum incedere, patrem
Conspicor exhnio inter avumque viros.
Exemplo quorum ad magnon sablimis honores
Contendet, generis spesque decusque sui.
Christe Deus rerum qui fons et origo maritos
Perpetuo curas promptus amosque pios,
Hoc ô par iunctum longis feliciter annis,
Divitiis pul raprole, et honore bea.
Ut quorum deposeit opern respublica summi
In sera vigranf pesteritate viri.
Exemtisque aliss vita mortalibus, olim
Sint, qui perpetua tepietate colant.
INgenii propter dotes et amabile donum
Doctrinae, morum conspicuumque decus:
GISBACHO quaevis spondebant optima Musae,
Promissumue ratum iusserat esse Deus.
En Musae meruêre fidem, quae maxima terris
Exoprare animo gaudia posset habet.
Nil opus est quae sintea gaudia quaerere, castum
Illius ingreditur sponsapudica torum.
Prosperitatis apex hic est, sortisqui benignae,
Hoc cui contigit, huic ontigit omne bonum.
Nos hoc ergo bonum cur non gratemur amico,
Dicamus fausto verbaqui fausta die?
Ceu felix in amorefuit GISBACHUS amator,
Plumine ubi expiicuit vela secunda rati:
Sic vitae cursu fortunam sentiat aequam,
Illius et votis prospera cunctafluant.
Sit soboles illi, sit honorum et copia rerum,
Quae longos senii duret ad usque dies.
QUid sibi vult quod sacra canunt oracula, casto
Una in coniugio vivere carne duos?
Ingeniis an non, cultu, studiisqui laborum,
Est dispar marium femineumque genus?
Est ita:sed sunt una caro quia pectora iungens
Intima in ambobus mutuus ardet amor.
Intemerata fides socialia iura tuetur,
Ille suam solam respicit, illa suum.
Quas res cunq favens fortuna ministrat, utrisque
Communes pletas et iubet esse sas.
Ac rursum si quid sors dura propinat an ari,
Amborum mordax insicit ora sipor.
Mutua vim contra simul hos defensio munit,
Inqui viri flagrans pectore zelus incsi.
Cor etiam siris potius rumpetur in imis,
Desertam costam quam sinat esse suam.
Denique stirps generis nostri ut longissima duret.
Producunt una pignora cara tori.
Quam dulcis savae eit haec contemplatio menti
Coniugi, infelix quem nihil ista movent.
At vobis, nova iam quibus instar vita, Georgi
Sint haec fausta ribi, sint Catharina tibi.
Vos divina beet pleno benedictio cornu,
Quodqui exo ptatis praebeat omne Deus.
Sir diuturnus amor defensio mutua, rerum.
Ius commune, fides. sit sobolesque recor.
LOssius ut templi sacra limina Erasmus adibat
Cum sponsa castis moribus atque fide:
Non levis Aonidum tenuit dubitatio mentes,
Essent quae sponso dona ferenda novo.
Una dari gemmas vult, altera divitis auri
Pondus, at haec pateram iudicat, illa scyphum.
Hic EBATO frontem myrto redimita virenti,
Splendida non sponsus dona moratur, ait:
Ille libris variis Musas industrius ornat,
Candidius verna pectus habetque rosa.
E vario quare texamus store corollam,
Quem iuga Parnassi montis amoena ferunt:
Haec auro teneros interlucente capillos
Ambiat, hoc gratum munus amoris erit.
Vivat amet, multis cum coniuge fioreat annis,
Hoc optant mites pectore et ore deae.
INsigni quamvis per se fulgore coruscet
Eois adamas gemma reperta plagis:
Caelato si forte tamen claudatur in auro,
Quam suevitradio lucidiore micat.
MAGDALENA nitens est inter gemma puellas
GROSIA. conspicuae laude pudicitiae.
Post tibi RULICHI fuerit cum iuncta marite,
Clarius hoc virtus exeret aucta decus,
Opar egregium puroqui decentius auro!
Cura illud Charitum credo coisse chori.
Aureolus gemmam velut undiq circulus ambit,
Pectora sic fiant iuncta ligante Deo.
Invictus quosuis Adamas et ut excutit ictus,
Sic, quem vis nequeat frangere, perstet amor.
CErnimus arcanis naturam iungere caussis
Res, quibus et ratio sensus et omnis abest.
Accrescit palmae iunctae velut oscula figens
Mutua, fecundo consita palma sole.
Et dulces botros et laetas gignit olivas,
Vitibus inseritur quando virens olea.
Servat iter Clytie Phoebi cum surgit in ortu,
Pronus in Hesperium cum mare condit equos.
Quantus amor castis incrit, quae blanda voluptas
Coniugibus, plantas cum quoque tangat amor.
Non illos virtute modo natura latente,
Foederc constanti sed ligat ipse Deus.
Salue vita Deo vere gratissima, salue,
Quae sacis humanum sola vigere genus
Mella fluant chalamis castis, concordia felix
Quem foveat quovis tempore duret amor.
Hoc opto FUR mane tibi, cui nata SIBERO
Iungitur auspiciis sponsa venusta bonis.
Tarda tibi veniat quae te cum coniuge dulci
Decrepitum terris auferat illa dies.
Cum costa interea vitae pius exige tempus,
Ad votumque cadant prospera quaeque tuum.
IAm fera fugit hyems, viresqui resumsit ademtas,
Ignavo tellus quae fuit usta gelu.
Ante Lyeaonia Borea stridente sub arcto,
Errabaet tristes per nemus omnes ferae:
In patulis volucres caveis sine voce latentes
Maerebant, silvis cesserat omnis honor.
At pictos videas nunc mille coloribus hortos,
Expandit teneras arbor opaca comas.
Abdita cantat avis ramis, laetissima tellus
Innumeras molli germine spondet opes.
Scilicet est vitae ver dulcis imago iugalis,
Sed desolati tristis amoris hyems.
Ut nive ver igitur praestat, connubia maius
Sic et habent vita caelibe laeta decus.
Ac quem coniugii lex intemerata recepit,
Felicem merito dixeris esse virum.
Seu fatum quosdam seu stella maligna moratur,
Ne tanta possint commoditate frui.
Tu, cui propitii fulserunt atheris ignes
ANDREA, liciti foedere digne tori,
Iungitur in prima cui casta puella iuventa,
Ius hoc coniugii laetior ecquid inis?
Laetus inis video sint omnia dextera sponsis,
Proposito caelum ridet et aura tuo.
Vive diu, tecum vivat carissima coniux,
Suscepto multo pignore vive diu.
FLorenti coniux iuveni, cui ducitur aevo,
Huic ornant merito florea serta comas:
Intemerata viro florente puella iuventa
Quae datur, aureolum iure monile gerit.
Illa notant animum, qui vicit pectoris aestus,
Hoc notat in casta mente pudicitiam.
Plaudite victori sponso, sponsaeque pudicae,
Victores casti sint maneantque diu.
Vincant a dversos casus, vincantque Iabores,
Et quicquid nubis vita iugalis habet.
Non dubito vincent: cui sunt connubia curae
Victorem nescis ad latus esse Deum.
QUae sacra iura tori parat alto clarus honore
Klugius (ut faciunt) numina dextra probent.
Vos Chatites penes est quas mentis amica voluptas,
Coniugibus praesto vos pre cor este novis.
Tempora sponso ornans viridanti AGLAIA serto,
Egregio geminet quod nitet ore decus.
In niveo gestet collo nova nupta monile
Aureolum munus pulcra THALIA tuum.
EUPHR osyne dextram constanti foedere dextrae
Implicet, et faciat sint rata vota diu.
Ut tres hae graciles sunt nudo corpore divae,
Coniugium fuco sic careatque dolis.
Ut digitos digitis insertos ordine gestant,
Sic liget amborum corda perennis amor.
Denique ceu laeto testantur gaudia vultu,
Tristitiae nubes sic procul omnis eat.
Haec opto eveniant: virtutem propter et artes
Fortuna sponsus sponsaque digna bona est.
ET quis non taedis felicia cuncta precetur,
Quas Waltere novus sposus inire paras?
Waltere ô nostri decus haud vulgare lycaei,
Egregiae Nymphae qui face dignus eras.
Non modo doctorum numerosa caterua virorum,
Quos vero candor iunxit amore tibi.
Concipiunt animo gratantia vota sereno,
Pangentes hilari carmina blanda chely:
Ipsa sed arridens facies pulcerrima mundi.
Gratantis speciem tem pore veris habet.
Aspice quam nit eant miro discrimine flores.
Spectantes vario quamque colore iuvent.
Semina mox foliis nova marcescentibus edent,
Ut generis crescens his reparetur honos.
An non coniugii haec tibi dulcis imago videtur.
Ut contra vitae caelibis acris hyems?
Ver hoc coniugiilongo tibi tempore constans
Duret, et augescat flore subinde novo.
Divitiis fama formosa prole beatus
Cum tibi dilecta coniuge vive diu.
QUid Lippache tibi, nove sponse, precemur amici.
Ut vitae tempus rideat omne tuae.
Non satis hoc, iuveniquod foedere iungitur arcto,
Moribus et facie virgo venusta tibi?
Forsitan insignes tribui tibi pectore dotes
Expetis? at tibi nil hac quoque parte deest.
Ingenium natura sagax, animique vigorem,
Cum varia rerum cognitione dedit.
Divitias famaequi, decus maturior aetas
(Non odiosa tibi sit mora parua) dabit.
Solum ego propitii tibi numinis opto favorem.
Hunc ubi habes, felix cuncta maritus habes.
Sis (ut eris) curae fida cum coniuge CHRISTO,
A thalamo CHRISTUS nescit abesse pio.
ELISABETHA suo IEGERO Francia nubit,
Certatim Aoniae serta parate deae.
Serta quidem florum foliis non texta caducis,
Quos varia. tellus educat inter opes:
Seavis viva quibus non marcescentibus insit,
Eriugi decorent laeta virore comas.
IEGIRUM vellivoramet, quem candor, et inter
Aequales virtus integritasque vehit.
His nitor eloquii venit et doctrina, remo tis
In terris alacri parta labore comes.
Scilice hae dotes ipsi peperere puellam
Egreiam formae laude, pudore, fide,
Quae poset decima esse novem superaddita Musis.
Aut si sint plures ordine quarta Charis.
URBANUS genero pater hoc, affineque longune
Gaudeat hoc concors Francia tota domus.
Coniugibusque novis diuturnae tempare vitae
Fecundus fundat nil nisi mella torus.
INgenio praestans et multa CRUSIUS arte,
Cui blandae Charites Pieridesque favent,
Coniugii palcram inngens sibi foedere costam
Sacra favente Deo limina sponsus adit.
Hanc ego fonunam dilecto grator amico,
Illius et taedis fata secunda precor.
Nunc tibi parta quies, CRUSI, nunc vita beata
Contigit, optatus quoque morere locus.
Det Deus ut quae iam coepit sors laeta perennis
Permaneat. stabili continuata gradu.
Crescat amor magis atque magis vosinter, honore
Floreat incolumis divitiisqui domus.
Atque parensferos videatis uterque nepotes,
Nec nisi decrepitos hinc ferat una dies.
Euentura precor tacitae praesagia mentis,
Nescio quod subitis motibus omen habent.
COniugio, stabili quod foedere iungit amantes
Virtute ornatos, integritate fide:
Et quo rem pietas iliustrat pectora constans,
In terris quicquam sanctius esse nequit.
Tale mihi videor sacro par cernere templo,
ZACHARIAE Salome dum nova nupta datur
Zacharias probus est, industrius integer, aequus,
Officii fungens munere rite sui.
Mente pia Salome est Helbornia gnava pudica
Omnia cum sponso promta subire suo.
Dent iilis superi bona divite plurima cornu,
Vitam fortunas, spem generisque precor.
QUod pia fata volunt tandem contingere certum est?
Longa intercedat seu mora, sive brevis
Quod pia fita volunt in CHRISTI nomine captum,
Euentum numquam nescit habere bonum
MUGIUS ut claro Salmutham sanguine natam
Duceret in fatis nemo fuisse neget.
Nempe merebatur superum tam nobile manus
Laud:bus insignis vita probata viri:
Cuius in integro certatim pectore regna:
Illustri constans cumpietate fides.
Nos hac fortuna cur non laetemur amici,
Officiis promti quemq iuvare suis?
Laetamurvero: et testantes gaudia plausu,
Cuncta exoptamus prospera, sponse tibi.
Vive diu tenera cum costa, vive nec unquam
Petturbent vestrum fata sinistra torum.
QUisquis ades, sponsosque novos accedere templum:
Ornatos habitu splendidiore vides:
HEILIGMEIERO sponso, sponsaeque SUSANNAE
Ad sanctum quaevis fausta precator opus.
Hoc votum facilesque preces utriusque meretur
Virtutum vera cum pietate decus
HEILIGMEIERUM, cum frigida strata perosus
Iura maritalis vellet inire tori,
Et de iungenda versaret coniuge mentem,
His credo precibus sollicitasse DEUM:
Magne Deus, Deus omnipotens, pater optime rerum,
Hoc mundi cuius dextera fecit opus:
Qui paranymphus Euam sociando primus Adamo,
Una iussisti vivere carne duos:
Quique piis pronus gaudes parer esse maritis,
Et casta castas percipis aure preces:
Si tua fert itasancte pater divina voluntas,
Uxorem mens est iungere certa mihi.
Sed quoniam felix sine te nihil esse putandum est,
Et sine te quaevis irrita coepta cadunt:
Te precor, ut sancto modereris numine mentem,
Propositum sanis consiliisque regas
Non ego quod Veneris stimulet vesana libido,
Coniugii mecum foedera sacra paro:
Sed quo dexterius curarum parte levatus,
Commissum liceat munus obire mihi:
Rectius et renerae studiis prodesse iuventae,
Artibus ingenuis instituendo, queam.
Quam mihi tu dederis clemens, retinebo, puellam,
Et tibi pro tali munere gratus ero.
Audiit omnipotens, et formosissima virgo
Coniugii consors, quod cupis, inquit, erit.
Nec mora, tacta calent subitis praecordia flammis,
HEILIGMEIERO cor et amore flagrat.
Etnunc sollicita toties quod mente petivit,
Amplexu fruitur pulcra SUSANNA tuo.
Hac nos fortuna merito laeta mur amici,
Optantes sponsis cuncta secunda novis.
Det Deus unanimes longos seruentur in annos,
Fecundam multa prole beentque domum.
EStne? quod am biguo nuper sermone ferebant:
LOTTERUS tempus post breve sponsus erit.
Est vero (toto quod laetor pectore) sponsus
Cum clari generis virgine templa subit.
Schilicet hoc pretium virtus, probitasque meretur,
Vitaque culpanda quae sine labe fuit.
Hoc modo contigerit dextris HIERONYME fatis
Cum tibi, felicem tenimis esse pute.
Iam solaciolum post funera maesta tuorum,
Tristitiaeque tuae dulce levamen habes.
Haec quae costa datur curas tibi leniet omnec
Siquid et in tacito pectore nubis inest.
Post tempestates saevas imbresque profusos,
Sic roseo Phoebus clarior orbe micat.
Dii faciant, multos ut possis saluus in annos
Cum tenera piacida coniuge pace frui.
Nec dubito, siquidem nullis quam foedere iunctic
Coningii propior suevit adesse Deus.
DIversis diversa DEUS mortalibus auctor
Dona dat, arbitrio distribuitque suo.
Sed non esse puto donum praestantius ullum.
Quam servans socium fida marita torum.
Hac quisquis potitur, spes et solacia cetta,
Dum caelifruitur luce superstes, habet.
Obvia sunt (aiunt) adversa haud pauca maritis:
Sint sed superat cuncta iugalis amor.
Huic qui colla iugo maturis subdit in annis,
Tempora nec vitae laeta perire sinit,
Est merito felix, omnique vehendus honore,
Haurit is a summo suavia dona DEO
Felices igitur numerandus KITSCHIUS inter,
Qui iuvenis thalami vincula casta subit.
Iam vere, costa devinctus, vivere discet,
Ad latus et praesto sentiet esse DEUM.
Vita sit haec illis fortunatissima: laetis
Excipitur nostrum plausibus omen: Erit.
HOc erat hoc, Plesi, quod in arce micantia cocli
Spondebant, quando natus es, astra tibi.
Regius occiduo clare leo cardine fulsit,
Excepit Thetys solis ut ima rotas.
Pone sequens hunc blanda Venus, Licet acriter insiaus
Urgeret, currus quas habet altus, aves.
Attamen exiguo data tempore lora reflectens
Substitit, ac soluit talibus ora sonis:
Vive precor superis modo nate faventibus infans.
Vitalis felix visa sit aura tibi.
Cum matura virum quondam te fecerit aetas,
Te thaiami consors splendida virgo manet.
O quae gaudia, quos tibi conciliabit honorest
Advehat ô citus hunc Phoebus ab axe diem.
Dixit, et avertens rosea ceruice capillos,
Laetior occulavit sub freta lata caput.
Arrisit caeli radios de vertice fundens,
Iussit et esse ratas aurea Iuna preces.
Astra favent, PLESI, favet ille potentior astris.
Ius babet auctorem quem fociale DEUS.
Ille tu untecum (USTINAM prole venustas,
Innumeris clemens augeatatque bonis.
Sis felix: Es iam felix divinius vilum
Coniugio vite non reor esse genus.
TEmpora sic querulus non durat in omnia luctus,
Suntque suae gemitus laetitiaeque vices.
Coniugis en antehac qui raptae funera flebas,
Cordis et in fioris nil nisi maerorerat:
Nunc Morline novam sentis in pectore flammam,
BARBARA qua sponsum pulcra calere facit.
Nunc animo curis emotis gandia fundis,
Hoc tibi qui claro ridet honore, die.
Et qui; non hilari tecum sua gaudia vultu
Testetur taedis vora feratqui tuis?
Integer est animus tuus, est et cognita virtus,
Quas et ab exculto pectore promis opes.
Ad latus in cedens assinis honoribus amplis,
Tecum templa favens aurea MASCUS adit:
MASCVA honor patriae quaevis ad maxima natus,
Quo ga idet magno Saxonis ora viro.
Splendidus hunc coetus conitatur in ordinelonro,
STRAUBIS quos numerat gens celebrata virum.
Ingemi lant alii plausus, et vota frequentes,
Et Sponsis optant omnia fausta novis.
Quos inter non esse volo postremus amicos,
Iunxit amicitiae quos tibi firma fides.
Fata velint ut quae prudens connubia sancit
Altera, fint nuptae fint tibi laeta diu.
Nulla nocens pariles tempestas turbet amores,
Ad placitum vestrum prospera cuncta fluant.
Bellula sit sobole, sit abundans copia rerum,
Et quodcumque boni vita iugalis habet.
Iusta preeor, tuconiugii qui sanctus es auctor,
His votis iubeas pondus inesse, DEUS.
SI luctus unquam, maesti si causa doloris
His antehac terris sors malefida fuit:
Nunc faciem nimis heu nobis ostentat acerbam,
Et lacrimis lacrimas continuare facit.
Regia progenies, Ducis occidit inclita coniunx
AUGUSTI, nostri splendor honosque soli.
Occidit heu, nec vana fides, et pressa recentis
Funeris aspectu DRESDA dolore stupet.
Quid Dresdam dico? regio quae subdita cumque
AUGUSTO, miseri signa doloris habet.
Hoc erat hoc, toties aestate quod horridus aer
Arcebat radios ignee Phoebe tuos.
Hoc portendebant undantia flumina passim,
Et toties imis stagna refusa vadis.
Heu incerta nimis mortalis tempora vitae,
Quam variae versant omnia nostra vices.
Dum spes praeclaras et gaudia saepe fovemus,
Non expectato sors pede tristis adest.
Sors, interuentu perturbans cuncta maligno,
Atque ferens quovis deteriora die.
Quae non laetitiae praesentia signa dabantur,
Quam nostris inerat laetus in ore rubor?
Hanc tener in lucem princeps felicibus astris,
Cum septem menses editus ante fuit.
Quam iucundus erat tota conspectus in urbe,
(lam vix bis sep em praeteriêre dies)
Hac huilari traducta fuit cum nupta triumpho
Aurea, principibus concomitata tribus.
Quis putet: haec subitus vertens laetissima casus
Disturbat cunctis gaudia nata locis.
Ponse cus ac caelo cum splenduit aura sereno,
Tempestas nitidum contegit atra polum.
Tristia cuncta quidem mortalia pectora pungunt.
Successu angores multiplicantque graves:
Ille tamen cacite mentes dolor acrius urit,
Quem non praevisum sors inopina tulit.
Et quis tam ferus est quem non maestissima nostrae
Haec Heroinae funera commoveant?
Connubio vixit magno dum iuncta marito,
Reguavitque tori foedere suavis amor.
Cum natis genuit carissima pignora natos,
In quibus Heroae lucet imago domus.
E quibus in curas succedere coepit avitas
CHRISTI Anus. patriae firma columna suae.
Sunt nataz reliquae quaevis ad summa sorores,
Quas magni castas expetiêre duces.
Connubio hoc saluis pax flornit aurea rebus,
Pax qua nil mundo gratius esse potest.
Quid reliquas mamorem virtutes ordine longo?
Corde sibi hoc pietas legerat ipsa locum.
Seu sol Eoo ridians emergerct crbe,
Hesperium peteret seu mare fessus equis.
Divinis intenta libris, animosaque verbo
Caelesti assiduas fudit ab ore preces.
Quin sape ingentis fidei certissimus index,
Audita haec ardens vox pietate fuit:
Oro, sacetdotes, defendite dogmata CHRISTI,
Sit vobis curae relligionis honor.
A sancto Christine quaeso recedite verbo,
Unica consiliis norma sit ista piis.
Munisicis opibus nullos non iuvit egenos,
Praebendo facili munera larga manu.
Deside cum luxu mores exosa superbos,
Vitam inculpatam degere visa fuit.
Praelucensque aliis virtutum dotibus amplis,
Exemplum, cuncti quod sequerentur, erat.
Qui non hanc igitur leto deplorat ademptam,
Durius ah rigido cor adamante gerit.
At vero, in primis morsu nos sauciat acri,
DAUGUSTE tuus Dux generose dolor.
Atque tuum quoties mens cogitar anxia luctum:
Ex oculis nostris gutta profusa fluit.
Heu desiderium moriens quale ANNA relinquit!
O nimis hoc solo mors vel iniqua modo!
Sed contra maestum recreent solacia pectus,
Divim e verbi fontibus hausta sacris.
Cui soli visa est, animam cui credidit uni,
In CHRISTI vivitmembra soluta sinu.
Iamque videt praesens caram sua pignora, prolem,
Quae caelo vita functa recepta fuit.
Reddeturque suo AUGUSTO rediuiva, supremis
Ingentis mundi tunc ubi sinis erit.
Nos quod amor pietasque iubet modo fungimur, atque
Defunctae maestas soluimus exequias.
Cetera CHRISTE tibi volumus committere, solus
Anchoratu solus portus et aura tuia.
AUGUSTO vires solamine suffice vivo,
CHRISTIINUM et serva quaeso potente manu.
Ftcerto facies: animo tibi fidimus alto,
Fidentes numquam deseruisse potes.
IOSIAM si gens Israelitica luxit,
Occidit in campis quando MEGIDDO tuis:
Planxit IEREMIA lacrimis et plenus amaris
Hocobitu patriae vulnera facta suae:
Nos non AUGUSTUM deploraremus ademtum,
Omnia quo vivo salua fuêre, Ducem?
Rex erat ille pius cui cordi iuris et aequi,
Atque illibarae relligionis hoaos
Non nost r minor Elector clartllimus Heros,
Exemplo rexit lustitiaque tuos.
Lugeatlmperli Maiestas inclita cuius,
Dum vikit, solusfirma columua suit.
Mirati quem sunt et suspexere, quor usquam
Cum magnis proceres regibus orbis habet.
Lugeat amisso Germania Principe tanto,
Virtutum donis vix habitura parem.
Lugeat hoc decus eximium, libi funere raprum,
Saxoniae Heroae stirps generosa domus.
Qui vero noster quiluctus convenit esse,
Qui fuimus tanto subdita turba Duct?
Cuius et aspectu vinentis numints instar
Conspicui licuit tempore quoque frui.
Heu res humanas miseras! heu flebilis ordo
Fatorum! Variat sors ita numne vices?
Haec ne novi, laetus qui currere debuit, inni
Auspicia? Haec verbis omnia facta bonis?
Quas nobis animis miseris spes finximus. ingens
Hac interrum pit morte fugatque dolor.
Sperata uro laetitia creberrima gutta
Ex oculis veluti fonte perenne fluit.
Dicite, qui caeli faciem spectare soletis,
Aeris et dubias forte notare vices:
Mensibus elapsis solito num fulserit orbe,
Sol volucres lucis quitegit auctor equos?
An non obscura texit ferrugine frontem,
Nube vaga radios impediente poli?
Ille index paribus distinguens partibus horas,
Visus nescio quid triste sonare fuit.
Saepe levans oculos ad magni lumina solis,
Dum quod praesagit mens tremebunda malum:
Non frustra, dixi, caelat sua lumina Titan,
Nec toties surgit turbidus axe dies.
Esse quid ah vereor tacitus quod lugeataerher,
O nostris terris parcite fata precor.
Tuque ô, qui nutu moderaris cuncta potenti,
Res clemens nostras aspice, magne Deus.
Cura magistratus tua sint, hos numine dextro
Longaevos praestes incolumesque diu.
Haec ego sollicitis srustra dum fundo querelis,
Et mens ambiguo pressa timore stupet:
Nuntius affertur nostrae tristissimus urbi,
AUGUSTUM terris fata tulisse ducem.
Quid dicam? praeceps visus ruere aethere Phoebus,
Involui tenebris clarus et ipse dies.
Qui gemitus hominum, quae comploratio facta est,
Qui consternato pallor in ore fuit?
Eheu res miseras! eheu lacrimabile fatum!
Mundi delitias abstulit una dies.
Quae poterunt posthac nos delectare, quid usquam
Iucundum nobis, dulce quid esse potest?
Nec satis hoc, tacitis mens carpitur anxia curis,
Hoc casu quid si nos graviora manent?
Ite una cuncti, sacras voluamur ad aras,
Prensemusque pia Numina laesa prece.
Non dubium, exarsit mens omnipotentis in iram,
Supplicia et iudex iustus acerba petit?
Ite piis animis, inhibebit forte flagellum,
Nos animadvertens poenituisse Deus
Ad poenam lentus facile obliniscitur irae,
Immissum clemens lenit et ille malum.
Tu parta felix AUGUSTE salute quiefcis,
Non angor vitam nec labor ullus habet,
Invisis linquis maesto nos funere terris,
Unica quas tutas reddere cura fuit.
Ante tuum pietas procumbie prona feretrum,
Relligioque sacras dilaniata comas.
Iustitia his comes est, fletu perfusa tepenti,
Atque gerens paln am pax gemebunda manu.
Virtutes sed Magne tuas AUGUSTE Camenae
Per terras posthac et freta lata ferent.
Nunc luctus vocem includit, nec plura dolore
Victa, dat ingenio Musa vocata meo.
Vive beatorum permiste Heroibus, aetas
Virtutes poterit demere nulla tuas.
QUisquis ad hoc tendis secura mente sepulcrum,
Atque vides oculis haec monimenta tuis:
Siste gradum, vultuque notans hoc marmor aperto,
Carmina ne cedas quin prius ista legas.
Mole sub hac dignis virtutum femina praestans
Dotibus, immiti morte soluta iacet.
Femina, quae fuerat quondam, dum vita manebat,
Inter Lipsia cas gloria magna nurus
Nomen erat SOPHIAE, quod ut imposuêre parentes,
Sic et conveniens rebus id omen erat.
A celebri quondam fama genus orta trahebat
Stemmate, cuius adhuc nomen ubique viget.
Non Eberhusiacae siquidem latet inclita stirpis
Gloria, si veteres enumerentur avi.
Orri vixerunt illo de sanguine multi
Praestantes meritis et gravitate viri.
Artibus exculti qui sacra volumina iuris
Ingenio atque operis excoluêre suis.
Testantur monumenta virûm praeclaraque scripta,
Nec non Lipsiacae docta theatra scholae.
Saepius hoc ortos magnus de stipite Caesar
Orantes vultus audiit ante suos.
Unde etiam pretium virtutis, nomen avitae
Munere Caesareo nobilitatis habent.
Est aliquid vera laudem virtute mereri,
Atque sibi magnos conciliare Duces.
Quae studio proprio propria virtute paratur,
Dici nobilitas haec generosa potest.
Bis duo contigerat lustra annis iuncta duobus,
Legitimum petiit cum nova nupt torum.
Et PELICANORUM veteri de stirpe oriundo
VVOLFGANGO florens tradita nupt fuit.
Sic proprii fama generis licet ante tumeret,
Attamen hoc coepit clarior esse viro.
Nempe huius quoque venerunt ab origine stirpis
Laude graves digna iustitiaque viri.
Grande Scabinatus, qui munus Lipsidos urbis
Sustinuêre, et quos iam manet altus honor.
Profuit et coniux patriae, dum tempore longo
Iudicis obtinuit grande Senator onus.
Tempus ad optatae venit matrona senectae
Sex annos vitae lustra gerensque decem.
Ac dulces tiam nati nataeque nepotes
Ante suos vidit ludere saepe pedes.
Tandem CHRISTE tibi constanti pectore fidens
In patria hac placide fata suprema obiit.
Heu quantum luctum desideriumque reliquit
Cara tibi soboles care marite tibi!
O quoties lacrimas effundens filia, dixit:
Vive precor, nec nos desre cara parens.
quoties gemitus visi sunt edere nati
Tundentes crebra pectora maesta manu!
Sed si fata vocant, vis mortis ahenea nullis
Placari lacrimis muneribusve potest.
Sit defuncta licet, vivit tamen, ossa recepit
Terra, sed exultat spiritus ante Deum.
Laetus et expectat venturae gaudia vitae,
Ipse piis tribuet quae sine fine Deus.
SIc nos perpetuo luctus nova caussa fatigat,
Sic semper miseri quod doleamus adest.
Quem modo florentem maturis vidimus annis,
En te nunc rapuit PAULLE suprema dies.
Paule Salina rum praeses celeberrime, quo non
Alter i hallensi clarior orbe fuit.
O dolor! invicti vis ô adamantina fati!
O nimium fallax et breve vita bonum!
Sicne iaces vir magne, tuam spumosaque tumbam
Praeteriens rauco murmure Sala videt?
Iamque furens tumidae nimis aucta liquoribus unde,
Forte tuae mortis funera maesta gemit.
Quos tibi viventi decuisset condere carmen,
Virtutum digna laude vehendo decus:
Hi luctus iterare graves, et fundere fletus
Coguntur cineri iusta ferendo tuo.
Reddite fata virum, vitae mihi demite partem,
Si licet, et tantum reddite fata virum.
Sed quid vana precor, iacet heu ia cet umbra sepulcro
Flebilis, et reditus non datur ad superos.
Parte tamen meliore sui famaque superstes
In rerris, caeli gaudia viva cait.
Ossa iacen? tumulo quem cespire cincta virenti
Floribus innumeris laeta coronet humus.
DOctrina excellens, et vitae laude probatae
Hertelius iacet hac pressus Erhartus humo.
Edidit hunc superae vitales lucis in auras
Structa Variscorum Curia culta solo.
Ingenio magnum, verae et pietatis amantem
Artibus instruxit LIPSIA clara bonis,
Inde docens teneram summa cum laude iuventam,
Per sex hac annos Rector in urbe fuit.
Parca viro vitam invidit, quae quando manebat,
Dignusis haud unquam qui moreretur erat.
QUem veterum sapiens aetas mirata fuisset,
Iactasset toto Romaque celsa foro:
Hoc magnus tegitur tumulo post fata BAD hornus.
Dum vixit, secli fama decusque sui.
Hunc alti coluêre Duce, Respublica curis
Huius nixa fuit consiliisque viri.
Muneribus variis summorum functus honorum,
Haec inter gessit grande Scabinus onus.
Hoc gavisa diu fuit inclita LIPSIA fido
Consule, quam promta iuvit et auxit ope.
Hoc gratata sibi decus est Academia, donis
Eximiis unquam non habitura parem.
Eloquium, virtus, gravitas, prudentia, candor,
Integritas, vera cum pietate fides,
Rerum usus, doctrina, scientia iuris et aequi,
Omnia tam clarum visa dolere virum.
Dum virtus erit ulla super, laus ulla vigebit,
Huius in his terris fama superstes erit.
Quod mortale fuit renui concluditur urna,
Mens immortalis vivit in arce poli.
Ossa solo placide recubent, quod tempore quovis
Germine perpetui floris obumbret humus.
QUi fuit ingenio qui summus et arte Prometheus,
Ad superos solitus scandere mente polos,
Caucasea affixus fuit olim rupe putatus,
Cuius coranido gutture vultur edat:
Quod tamen usque novum succrescat luce sequenti,
Rursus et immani pabula praestet avi.
Dicite vos veterum quibus est sapientia vatum
Cognita, quid sibi cor, rostra quid unca volunt?
Sic ego: sic alius: Qui magna negotia tractant
Magnatum curas corda perefa notant
Namque gubernandi quibus est commissa potestar
Publica eosingens sollicitudo tenet.
Nec vigil in membris sinit ullam cura quietem,
Seu nox atra volet, sive sit orta dies.
Unde cor apta tenens vitalis regna caloris,
Languidius, vires suppeditare nequit.
Hinc gelidi morbus lethi abricator et auctor,
Accelerat propero fata suprema gradu.
Consul in hac celebri sic FRAN cken steinius urbe,
Dum grave sollicito pectore munus obit:
Sustinet ingentemque excelso pectore molem,
Vi morbi victus mortis adivit iter.
Ille quidem longo decumbens tempore, sortem
Non ullo hanc fractus corda dolore tulit.
Quin cupiens aequa terris exceldere mente,
Arbitrio sese tradidit ipse DEI.
Felix qui potuit moriens confidere CHRISTO,
In cuius sita sunt vitaque morsque man.
Delet hic affectu quaevis delicta paterno,
Et nobis clemens non nequit esse DEUS.
Sic Consul curis peccato liber et omni.
Mortuus in caelo gaudia viva capit.
Terra quieta viro sit, amictum cespire laeto
Perpetuo et florum vernet honore solum.
CVm mihi fama tulit, vir prudentissime, Nata
Quod tua praeproperae mortis adisset iter:
Immaduisse genas fateor, dum multaque verso
Tristia, prae luctu cor mihi molle fuit.
Cara tibi (scio) cara fuit tibi, saepeque dulce
Solamen cutis ELIZABETHA tuis.
Et merito: quis enim non prosequeretur amore,
Ornarat quam tot dotibus ipse Deus?
Blanda Charis toto spirabat corpore, vultus
In rosei placida fronte sedebat amor.
Alloquio suavis gestuque decora modesto,
Ingenuo cunctis pectore cara fuit.
Huc accedebat pietas, fiducia mentis,
Et spes in CHRISTO sola locata DEO.
Quid multis: vitae iuvenilia tempora virgo
Cum traheret, decus hic Lipsidos urbis erat.
Coniugii at postquam socialia foedera iunxit,
In vita sensit tristia multa sua.
Multas aerumnas multos tristi ima luctus,
(Arcano fato sic statuente) tulit.
At semper constans atque alto pectore mansit,
Committens summo seque suosque Deo.
Atque preces miscens precibus, fore credidit, altis
Ut sol post nubes clarior iret equis.
Audivit tandem DEUS ardentissima vota,
His finem miseris imposuitque malis.
Incidit in morbum caussa quacumque premente,
Non letum ante fores Elizabetha putans.
Ore preces fundit CHRISTO confisa, nec unquam
Dimovet a supero lumina versa polo.
Tristis ades pater, et verbis solamina misces,
Maestitiae praebes signaque certa tuae.
Adsunt et multi qui consolantur amici,
Sperare et dictis optima quaeque iubent.
Vocibus illa piis hortantes praevenit omnes,
Escriptis repetens aurea dicta sa cris.
Filio laeque suisque valedicens, fieri quae
In ritu cupiat funeris ipsa monet.
Quinta dies aderat, molli non languida lecto
Membra movet, vitae spes melioris adest.
Parua mora est, dum nemo putat, mors frigida pectus
Concutit, et vires, deficiendo ruunt.
Vita simul propere tenues emigrat in auras,
Occupat et rigidus lumina victa sopor.
Mortua sic sequitur matrem post perbreve tempus,
Aetherias et adit mente beata plagas:
CHRISTUM ubi te Dominum, maiestatemque verendum
Aspicit, aeternis perfruiturque bonis.
Non veteres curat iam libera facta dolores,
In caelo dulcis corda serenat amor.
Illic dilecta matre occurrente, loquentis
Illius aspectu se satiare nequit.
Illic filiolis post mortem laeta receptis,
Figit candidulis oscula blanda genis.
Horumque aeternum sic consuetudine gaudens
Conspectu fruitur colloquioque Dei.
Tu vero maestum cordis moderare dolorem,
CHRISTO phore, arbitrio subiice teque Dei.
Non cadit in terram divum sine numine passer,
Evancuo labens aere vilis avis.
Illa capillorum quin confusissima moles
(O ingens bonitas!) est numerata tibi.
Ille suos tentat, sed eosdem liberat, atque
In laetos vertit tristia cuncta choros.
Is te, praestando menti solacia, seruet
Cum nepte et nata coniuge cumque, diu.
ERgo vir excellens decus et spes magna tuorum
Te tulit e terris atta SEHMANE dies?
Nec fera mors mota est pietas, prudentia, candor,
Esset et in niveo pectore quanta fides.
Iam maturus eras annis, Respublica curis
Lipsica gaudebat consilioque tuo.
Ah miseram sortem, subito febris arida venas
Tentat, et insolito membra dolore flagrant.
Nil medicae valet artis opus, medicamina torpent
Irrita, vis morbi saevior intus agit.
Illa furente tuos igni depascitur artus,,
E membris donec vita soluta fugit.
Bis Titan (memini) duodena per astra relapsus,
Adducens secum tempra verna fuit,
Carior ELIZABETHA tibi cum filia luce
Accessit manes Elysiumque nemus.
Quae pia tum fuerint maesti suspiria cordis,
Quae fuerint lacrimae testor ego ipse tuae.
Quam bene dilectae natae prospexit amori,
Cui merito pietas grata paterna. DEUS.
Ad loca deducto vita propiora relicta
Reddita nunc praesens ELIZABEtha tibi est.
Reddita sed coniux etiam carissima, vivens
Solamen rebus quae fuit omne tuis.
His aevum nunc laetaris vivendo per omne,
Gaudia quae grator iure SEHMANE tibi.
Ossa quieta solo recubent, circumque virescens
Innumeras violas terra benigna ferat.
UNde tibi pangam solacia, docte GEORGI,
Nescio, materiam Musa coacta negat.
Usque adeo rapta propero tibi coniuge leto
Tota mihi casu mens stupet aegra tuo.
Illius haud longum est cum fievi fata sororis,
Promta ministrabat tum mihi verba dolor.
Inde patris planxi lacrimosu carmine funus,
Cui, dum vivebat, iunctus amicus eram.
Nunc haeret mihi vena, tibi carissima coniux
Altera SEHMANI filia dum moritur.
Cur at id? afficior luctu gemituque recenti,
Quem scio te nimium pectore ferre gravem,
Ah extincta iacet CATHArina virente iunenta,
Vix ingressa facri limina convigii.
Hanc tu flagranti complectebaris amore,
Res nec erat terris dulcior ulla tibi.
Ipsi tu contra, fida quem mente ferebat,
Delitiae solus, solus et ardor eras.
Haec animo quando repetis, crudescit in horas
Maeror, et haec adeo lux odiosa tibi est.
Auget tristitias infantula parua relicta,
Ah nimium propere cui genitrix rapitur.
Sed quid agas? quid te afflictes? divina voluntas
Ca a tibi coniux ut moreretur, erat.
Hos et ei toties, ut scis, praefaga futuri
Mens properos obitus vaticinata fuit.
Vince animum, vivuit caelo CATHArina recepta
Phoebaeis radiis clarior ante DEUM.
Nec dubita quondam tibi restituetur, ut una
Coniuncti aeternum sitis in arce poli.
Curabit quoque filiolam DEUS. Orphana numquam
Illius auxili prospicientis erit.
Fide DEO, potis hic in gaudia vertere luctus,
Sic lux post nubes clarior ire soler.
Rebus in adversis est magnum fidere Christo,
Proximus hic, absens quando putatur adest.
SIC OETWINE tibi prima heu mors vulneta fecit,
Et nati spectas funera maesta tui.
Qua te tristitia patrem rear esse, profusis
Cum nobis foedet fletibus ora dolor.
Tene ferox rapuit formose puellule Clotho,
Nec timuit vitae rumpere fata tuae.
Iam poteras caro tener arridere parenti,
Figebat roseis oscula quando genis.
Matris et alludens notis festuus in ulnis,
Discebas blando fingere verba sono.
Heu vitam incertam nimis! heu fallacia vota!
Occidis, et patri gaudia magna rapis.
Sic ego gramineos vidi modo nata per hortos
Imbre gravi quondam lilia tacta mori.
Sed quid ego queror? haec superûm placuêre parenti,
In cuius sita sunt omnia nostra manu.
Non periit primo floret LAURENTIUS sevo,
In Paradisiacis plantula viva rosis.
Tu vero moderare ruum, vir docte, dolorem,
Placari lacrimnis mors tru culenta nequit.
Filioli maestus ceu nunc es funere laetus
Sic, illum CHRISTUS cum tibi reddet, eris.
Interea tumulum sparges ubi flore recentem,
Pars animae nostrae dicito nate vale.
SIc igitur miseris nihil est durabile terris,
Optima sic quaevis invida Parca metit.
O hominum infelix genus! ô immitia fata!
Quam subito turbat gaudia laeta dolor!
Vita quidest? nascens est bulla caduca per undas
Momento rursus quae perit orta brevi.
Dum stabiles vitae nos edere credimus annos,
Irruit ignoto mors inopina gradu.
En, tibi quae fuerat, GROSI, carissima coniux,
Solamen vestrae delitiaeque domus,
Proh dolor ante diem numerosa prole relicta
Occidit. et secum spem tulit illa tuam.
Funere concussas tristi nunc solus, ut olim
Amissa querulus compare turtur, agis.
Tota tibi solito domus amplior esse videtur,
Sunt, loca quae fuerant dulcia, grata minus.
At vero tecum quae conspicis omnia lugent,
Ipsa tuam credas tecta dolere vicem.
Non minus hoc obitu fidi tristantur amici,
Multi se lacrimas posse tenere negant.
Hi tamen (ut possunt) te consolantur, acerbum
Et casum forti pectore ferre iubent.
Mutari quae dura nequit fortuna, ferendo
Fit levior: vincit qui mala ferre potest.
Est magnum quiddam, quando sors intonatatra,
Credere propitio se, sua, posse DEO.
Ille potest lacrimas in gaudia vertere, laetos
Eluctu lusus efficere ille potest,
Huic qui sidit, habet quod votis omnibus optat,
Fidenti cedunt in bona cuncta DEO.
SIccine te rapuit tristis violentia mortis
ERNESTE, heu propero funere, belle puer?
Quid dicam? la crymae tepefacta per ora fluentes
Non me quae cuperem dicere verba sinunt.
Scilicet in campo veluti vernante videmus
Purpureas violas saepe rosasque mori:
Sic anno marces pulcerrima plantula primo,
Morte tibi saevas iniciente manus.
Heu quantos matri luctus, quantosque dolore
Concilias, aufers gaudia quanta, tuae:
Quin pater HENNINGUS pullo velamine tectus,
Amlius in vita nil sibi dulce putat.
Spes erat ah vitam si mitia fata dedissent,
Te generi, patriae te fore grande decus.
Hoc vigor in teneris membris et blanda venustas,
Hoc et spondebant astra secunda tibi.
Atropos invidit: Melior te nempe manere
Debebat, cunctis vitaque plena bonis.
Hanc nunc ingressus supero ducente parente,
In pura caeli luce beatus agis.
Angelicique choris permixtus, in alite coetu
Ante Deum blanda carmina voce canis.
Hic alias citharas audis hic gemmea cantu
Fundit inauditum tibia mixta sonum.
Felix in viridi qui mox extinguitur aevo,
Infandis mundi praeripiturque malis.
Non spes hunc ducit, non curis angitur ullis,
Quae nos hîc urgent nec tot acerba videt.
Sfati, sortis securus et omnis,
Tempora perpetuae laeta quietis agit.
At nobis, vitae quos huius inania versant
Somnia, quid quaeso tristius esse potest?
Invisam trahimus per multa pericula lucem,
Ignari quando nos fera fata vocent.
Quid multum? pressi miserorum mole laborum,
Aerumnisque, adeo quotidie morimur.
Nunc quae postremum donant ERNESTE parentes,
Accipito lacrimis serta rigata piis.
Cum quondam superis ipsis red deris in oris.
Phoebaet radiis aemulus orbis eris.
Interea constante ferant hunc pectore casum,
Pacata est aliquid tristia mente pati.
PArca ferox adeon saevit, neque parcitur ulli,
Cunctane sic avida mors metit atra manu?
Qui modo doctrina, medicaque peritus in arte
Clarebat, generis spes columenque sui,
Reinma nun properi tulit inclementia fati,
Tempus adhuc aevi dum iuvenilis agit.
Spes erat (ah miserum) si vita fuisset, honorum
Ire per infignes hunc potuisse gradus.
Iam multis aegro pellebat corpore morbos,
Intentus libris Magne Galene tuis.
Iam gavisurus titulo doctoris ad alta
Tollebat dignis laudibus astra caput,
Cum quae nil sinit esse diu laudabile vitae
Induida mors subito stamina ducta secar.
Nil ah cum succis valuêre salubrilbus herbae,
Quas aliis fida miscuit ante manu.
Sic navis quondam velis invecta secundis,
In medio remis dum volat acta mari:
Paulo post rabie ventorum quassa fatiscens
Soluitur ad portus nec vada tuta venit.
Ausoniis olim periit sic Cordus in oris,
Qui decus his terris grande futurus erat.
Sic nuper primo frater Christianus in aevo
Occidit, icta aestu ceu rosa blanda perit.
Heu quantos luctus inopina parentibus orbis
Funera, quot gemitus conciliantque graves?
Sed terris ambos rapuit, caelque locavit,
Cuius in arbitrio sunt sita nostra, Deus:
Humanae videant mala ne teterrima vitae,
Sed superûm vivant in meliore loco.
Care vale Reinmane, fragranti flore viresoen
Sit cineri tellus inviolata tuo.
DVm pueri nuper lacrimabile defleo fatum,
E cunis quem mors abripiebat atrox:
Et tibi filiolo, fertur, clariisime CAESAR,
Iniecisse feras impia Parca manus.
Ingemui tristi casu, plantaria nostris
Ingemui terris tam generosa rapi,
Quae quondam patriae poterant, nisi fata verarent,
Et generi magnum conciliare decus.
Indolis hoc etenim vigor in puerilibus annis
Prodebat, virtus signaque certa dabat.
Et iam doctrinae primordia prima IACOSUS
Hauserat ad Musas tendere certus iter.
Agnoscebat eum quin nostra Academia civem,
Illius nomen dum monumenta tenent.
Ipse animo patris fortuna laetus amici,
Fingebam frustra gaudia vana mihi.
Sic CAESAR pater adducet post tempora pauca
Filiolum quondam sic mihi notus erit.
Progressus faciet sic ille in qualibet arte,
Sic vegeto sensim corpore maior erit.
Heu spes fallaces, spes vana recessit in auras,
In medio cursu destituitque patrem.
Sed tu conceptum lenito corde dolorem
CHRISTOPHOre, ipse Deus curat amatque suoe.
Deplorata satis nostr sunt tempora seclo,
Luctus et gemitus per loca cuncta sonant.
Nemoque non metuit, ne post graviora sequantur,
Demens expotet qui superesse diu.
Ante hasaetumnas et haec mala tanta IAcobum
Praeripiens, recta duxit ad astra DEUS.
Et claris quondam radiis tibi reddet amictum,
Aeternae ut tecum tempora lucis agat.
Hocte soleris: cunctos qui vivimus orbe,
Seu cito ceu sero funera certa manent.
FLosculus ut surgens terra speciosus in auras,
Frigoribus paulo post iacet ustus humo:
Sic solaciolum et spes magna parentibus, ortus
B Althasar in lucem qui modo CAESAR erat,
Praeteritis vitae ter quinque diebus et uno,
Ultima post tempus tam breve fata subit.
Perpetui quondam venient ubi saecula veris,
Emerget rursus flosculus ille solo.
Angelicos interque choros ceustella micabit
Lucida, nec vicae terminus ullus erit.
SI, quos in viridi letum crudele iuventa
Sublatos mersit funere, flere decet.
Humanas et si tangit misoratio mentes,
Quando partum sobolem mors viclenta rapit.
Lugendus merito gererosa stirpe SEBASTUS
OLSNICIUS generis spesque de cusque sui,
Aetatis qui dum florentes exigit annos,
Ante diem morbi vi superatus obit.
Astra bis aetherio duodena recensuit orbe,
Sol moderans superos temporis auctor equos
Huc sese quando patrios linquendo Polonos
Contulit, urbs celebris qua Philyraca iacet.
Doctrinae laudum, virtutis et alta cupido
Longinquas adeo fecit adire plagas.
Flagtantem studuis Academia nostra recepit,
Ac moxingenio visa favere fuit,
Necmora, Pieridum cultis versatus in hortis,
Artibus impendit tempora grata bonis.
Affiduo didicit doctrinam quamlibert usu,
Circuitus Sophiae quam spaciosus habet.
In primis sed cura fuit sacra discere verbi
Dogmata, quod superi fluxit ab arce poli.
Hinc pietas nu li sine qualicet esse beatum,
Crevit et haud fictus telligionis amor.
Una exoruabat praeclara modestia mores,
Gratus et innocua cum probitate pudor.
Eheu spes hominum vanas incertaque fata!
Euentu quoties irrita vota carent?
Quos nobis animis cursus proponimus amplos,
Diversam in partem sors male fida trahit.
Non secus ac puppim pelago quae fertur in alto,
Invito retro remige fluctus agit.
Spes erat ah reducem magna cum laude Sebastum,
Ad patrios saluum posse redirelares.
Iam pateraducntu natorum laetus amico,
Pectore fingebat gaudia certa suo.
Sic maior mihi dicebat quas viderit urbes,
Emensus referet quas fueritque vias.
Post etiam paulo dectrina excultus et annis
Maturus quo se patria iactet, erit.
Haec frustra se cum rapientibus irrita ventis,
Vota pater findem non habirura refert.
Dulci pro reditu pro congressqu, SIBASTUM
Nuntius extremum fert obiisse diem.
Qui dolor et luctus cara cum matre futurus
Sit patri verbis dicere Musa nequit.
Flebilibus videor loca plena videre querelis,
Turgidulas lacrimis atq madere genas.
Sed quoniam superum fuit haecdivina voluntas,
Maestitiae quendam fas posuisse modum.
Caelestes inter coetus animasq piorum,
Aetheris in pura luce SEBAS US agit.
Cuique fuit moriens confisus pectore toto,
In CHR STI sentit gaudia viva sinu.
Hanc illi vitam demto nos finc beatam,
Gratari pietas officiofa iubet.
Est aliquid seu laeta iuvent, seu tristia pungant,
Aeterno firma fidere mente DEO.
SIC CASPARE igitur quae nulli parcere suevit,
Parca etiam supero te tulit orbe ferox:
Caspare ogeneris spes noblilis ampla, decusque,
Ongum qui seclum vivere dignus eras.
Vix abiit totus reevolutis mensibus annus,
Cum frater propera morte SEBASTUS obit
Iam fratrem sequeris prima florentee ivucnta,
Atque iterum maesti iam damus inferias.
Quis non hos obitus et fata immitia plangat,
Quae patriae hoc ingens eripuere decus?
Sed quodcumque parum sors affertaequa ferendum est,
Non lacrimis flecti mors inimica potest.
Corporis infirmi CASPARUS mole solutus,
In caeli vitam luce beatus agit.
Haec illi potius gratari gaudia par est,
Gaudia quae sanctos non peritura manent.
QUi grande Pragae claruerat decus
Cunctisque carus qui fuerat bonis,
Mors saeva quae nullum perhorret,
Abstulit heu modo CODICILLUM.
Lugete virtus et pietas virum,
Lugete Musae Relligio sacra
Sumens amictum tristiorem,
Fata streat cita CODICILLI.
Phoebo dicatis quidquid in artibus
Lingusque doctus, quidquid et in sacris
Mysteriis est, CODICILLIS
Mente bonus memori tenebat.
Regnabat alto pectore comitas,
Candorque fuci haud conscius ullius,
Auctoritas vultu relucens
Nescio quid grave praeferebat.
Hunc ergo terris eriputis virum,
Per longa dignum vivere saecula,
Fatalis horae vis? ruentis
Heu nimium fera iura lethi!
Sed nil iuvant tristes querimoniae,
Iam CODICILLV S liber, et angelis
Sanctisque permistus prophetis
Luce Deum meliore spectat.
Suprema rerum cum veniet dies,
Et orbis ingens machina corruet,
Ceu stella fulgens emicabit,
Praemia percipiens laborum.
Tu CODICILLI quae regis arida
Nunc ossa sellus, liliaque et rosas
Fundas et aevo vivat omni
Gloria famaque CODICILLI.
HELmricho vitam Parcae invidêre, sed illum
Transtulit e vivis ad meliora DEUS.
Sic quo quis melior viridi probiorque iuventa,
Hoc citius (miserum) fata suprema subit.
Scilicet aerumnas vitae ne spectet acerbas,
Et mala mortales quae nimis aucta premunt.
Nos obitum IOACHIME tuum sat luximusante,
In tristes cecidit gutta profusa genas.
Et nunc haec nostrum tibi quae testentur amorem
Carmina, ceu loculo serra suprema damus.
Viuc polo felix: vita quae maesta manet nos
Vita tua in quanto nunc meliore loco est?
HOs, ut erant quondam, mixta gravitate serenos
MEURERI vultus picta tabella refert:
MEURERI, Medica Doctor celeberrimus arte
Lipsensi is quando floruit urbe Senex.
Nemo hoc dexterius succis fuit usus, et aegris
Nemo magis potuit ferre peritus opem.
Doctrinae quivis miratus nobile donum
Cum varia rerum cognitione fuit.
Intima naturae penetravit acumine mentis
Omnia quae Lunae subditus orbis habet.
Huius ad haec animo Pietas, Constantia, Candor,
In sacra veluti legerat aede locum.
Post obitus corpus terris mortale recessit,
Clara Viri superest nescia fama mori.
QUae coram depicta nitent insignia, dignae
Sunt PEIFFErorum nobilitate domus,
MAXime, ceu summae virtutis praemia, CAelar
Munere quae data sunt AEMILIANE tuo.
Inflexa bicolor clypeus se margine pandit,
Qudratis spaciis dividiturque novem.
Quorum quinque color specie distinguit amoena,
Sideribus superis qualis inesse solet.
Quatuor at reliquis aequali parte diremtis,
Inductus croceus cernitur esse color.
In medio triplici serie tria cornua fulgent
Aurea, facta tribus rite foraminibus.
Abside post clypei galea eminet ardua summe,
Regia quam gemmis plena corona tegit.
Hinc geminae tollunt sese sublimius alae
Praepetis arma ferunt quam sua ferre Iovi.
Ordine distinctas has diversoque colore.
Per medium rursus cornua binasecant.
Virtuti debetur honor, virtuteque parta
Nobilitas, constans et diuturna manet.
Ceu quadrata patent quavisaequalia parte,
Sic virtus similis non nequit esse sui.
Auro confertur, quamvis pretiosiorauro,
Sit: sed et e caeli semina luce trahit.
Non obscura latens celebri replet omnia fama,
Sic edunt clarum cornua acuta sonum.
Quid iactamus opes, et avitae stemmata gentis
Hanc galea e gemmis hanc diadema decet.
Alite ceu penna conten dit ad ardua virtus,
Nullaque nitentem vis retinere potest.
Sint PEIFFERORUM stirpi felicia fata,
Floreat et saeclis innumerabilibus.
UT quando incumbunt pelago cum turbine venti,
Contrariis iactatur Adria fluctibus:
Sic homines terris studia in diversa feruntur,
Variisque distinentur actionibus.
Sunt quos castra tubasque sequi iuvet horridaque arma,
Dubiique mille perpeti Martis vices.
Contra alii grave Martis opus lituosque perosi
Ab eteris merces ferunt mundi locis.
Ignotos per Afros, et Eoos cursibus Indos
Vagantur, Alpiumque celsa per iuga.
Aut ubi perpetuo Scythiae vicinior oris
Inhofpitalis Caucasus reget gelu.
Non Scyllam metuunt, implacatamque Charybdim,
Minasque Neptuni furentis horridas.
Ut modo divitiis per summa pericula partis,
Praeire possint ceteris mortalibus.
Quin alios videas qui nulla negotia tractent,
Opes sed inter laeta ducant otia.
Aut luxu indulgentes Circes acrius herbis
Effeminentur, ut omne perpetrent scelus.
Verum qui cupiant doctis incum bere Musis,
Et comparare decus sibi scientia:
Vix reor insigni cum laude tot esse, quod aether
Circum rapit motu celer sphaeras suo.
Ast ô moratales coecos, aeterna caducis
Temerario qui praeferunt ausu bona!
Qui nonintendunt animos in rebus honestis,
Nec ut bonos deceret, honestatem colunt.
Divitias animi veras sed despiciunt dum,
Cultas et execrantur artes Pallados:
Incertae potius vitae bona fluxa sequuntur,
Quae legibus fortuna subia cent tuis.
E: quae ludicio numerosum vulgus iniquo
Felicitates esse censet maximas.
Errat at is fragilis praesentia commoda vitae
Praeferre qui donis volet scientiae.
Cum cito praetereant vi temporis omnia long
Quae corporis dubiaeque sunt sortis bona.
Libera sed maneat divina scientia fatis,
Nec interire possit ullo tempore.
Nam licet Aetnaeum quis vasto corpore fratrem
Excedat, altaque tangat astra vertice:
Quando tamen figit, diros Adamantina clavos
Necesstas, fatumque inevitabile:
Quo valuit magnum immani cum corpore robur
Sese expedire mortis haud la queis potest.
Nec diuturna manent insignis munera formae,
Qualis Venus tua, Tyndaris qualis tua.
Exiguo feruens spacio corrumpitur aetas
Ut aridum flaccescit aestu lilium.
Usum divitiae praeter vilissima sunt res,
Et nihil nisi curas ferunt mortalibus.
Praeterea fortuna potens his praesidet, et iam
Dat es, modoque quas dedit rursus rapit.
Sed nihil in Musis sacrator lubrica iuri
Habere sors longumque saeculum poteit.
Divitiae culta quas ipsi mente repostas
Gerunt, manent post ultimos saluae rogos.
Nunquid enim dotes divini vatis Homeri
Monumenta totque longa corrupit dies.
Scilicet in toto semper cantabitur orbe,
Circumuehet dum clara caelum sidera.
A memori doctus Maro posteritate legetur,
Rapidum sinu dum tybris influer mare.
Vivet et Ascraeus dum taurus aratra subibit,
Dulcisque dum latebit vua pampino.
Quam vero vitae partem non fulcit et ornat
Facit beatos sola quae scientia?
Deme viros terris doctos, natura peribit,
Et omnia antiquum velut repetent Chaos:
Desinet esse decu virtutis, et omnis hone stas,
Fugiet fides et vertias, fugiet pudor.
Cedite qui tumido, fastuque odioque frementes
Musas pias, doctosque remnitis viros.
Cedat robustus Briareus ingensque Typhoeus,
Cedat minis armisque miles horridus.
Cedat forma decens et amoeni gratia vultus,
Cedant opes Hermi Tagique divitis.
Omnia virtuti coniuncta scientia vincit,
Splendore sol quae lustrat aureus suo.
Ille satis locuples, satis est formosus, et audar,
Quicumque cultum pectus artibus gerit.
Ut libet, incultum miretur vilia vulgus,
Volubilis fidatque sortis passibus.
Interea vigeat doctorum gloria mentes
Nec artibus coli beatae desinant.
Uberiusque illis Phoebus, maioreque fructu
Scientiae liquore fundat pocula.
UT foveant homines moderato corpora victu,
Sectentur aureamque temperantiam:
Multa monent. Natura modum praescribit et ipsa,
Attentius si mente quis consideret.
Condita sic nostri sunt organa corporis, ut non
Onerata munus exequi possint suum.
Ventriculi siquidem calor absorbetur, et humor
Innatus immodico simul perit cibo.
Atque iecur vitiis alimenti impurius, intus
Generare alentis sanguinis parum potest.
Cor quoque vitalis marcescit origo caloris,
Exhalat unde flamma sanguine debilis.
Flamma, solet membrum quo corporis omne foveri,
Simulque sacra vigere mentis actio.
Denique qua veniunt motus sensusque cerebri
Vis tota languet et subinde deficit.
Sic homines onerans incuria perdere multos
Solet, dies ut ante deperiant suos.
Contra qui modico corpus potuque ciboque
Praescripta naturae sequens fovet:
Multos ille potest annos attingere vitae,
Et saeculum superesse viribus integris.
Mane statim vegetus praescripta ad munia surgit,
Opusque laeta mente quodque suscipit.
Est ventri bene, membra vigent expertia morbi,
Nativus ipso vernat in vultu rubor.
Sunt alacres sensus, dum vis viger integra mentis,
Seseque promtos exhibent ad omnia.
Hac vita quidnam quaeso iucundius, aut quid
Hac esse sanitate suavius potest?
Non etenim vita est multos implere dies, sed
Valere sola vita recte dicitur.
NOn numeri tantum, sed Christi nomine gaudens
Vis animi dignum laude poema facit.
Dulce sonant numeri sed plus pia pectora flagrans
Spiritus, e caeli qui venit arce, movet.
Ornat utrumque decus venerandi carmina Starckii
In numeris plenus numine motus inest.
SI res commendat praeclaras longa vetustas,
Auctorem sapiens si quod et ornat opus:
Quis celebrare satis possit connubia quorum
Ille sator rerum est fons et origo DEUS?
Huius ubi liquidi staret iam machina mundi,
Cura mari so ciam iungere prima fuit.
Foedus is hoc sanctum divino numine servat,
Humanum exaugens hac ratione genus.
Felices igitur nimium, nimiumque beati
Censendi, licitum qui subiêre torum.
Credibile est, illis, fuerint ubicumque locurum
Cum castis geniis ad latus esse DEUM.
Et quoniam tales hoc dulce poema celebrat,
Eximiam laudem quo mereatur habet.
UT, quando crasso permixta vapore per auras
Obducunt clarum nubila densa polum,
Omnia nigrescunt dubia caligine cirucm,
Sole suum terris eripiente iubar:
Corporis exhalans sic e penetralibus ater
Humor ubi cerebrum membraque tota petit,
Spiritus inficitur nigrore micantior astris,
Qui summa sedem corpori arce tenet.
Morborum hinc varium genus, hinc affectio mira
Sensibus officium mente negante, venit.
Nec levis artis opus levis aut solertia, tantum
Conceptum venis posse fugare malum.
Quo magis eximiae dectrinae nomine praestans
MASBACHUS magna laude vehendus erit,
Huius qui caussas morbi scrutatur, et ortum,
Demonstratque simul quae medicina iuvet.
Rectius Argolicis quondam Podalirius oris
Ferre Melancholicis non potuisset opem.
Vivat MASBACHUS, multis et floreat annis,
Posteritas dignus quem numerosa colat.
CVm varias habeant haec infima corpora vires,
Subdita quae radiis aurea luna tuis:
Quis caussas harum verbis satis explicet alras,
Quasque ferunt crebras omnia nata vices?
Atqui primaevo res solae quatuor ortu
Cuncta regunt, miro constituuntque modo.
Frigida cum coeunt calidis, humentia siccis,
Mutua congeniti vique caloris agunt,
Multiplici videas existere corpora forma,
Interius motus et peperisse novos.
Post et agendo sua quadam ratione feruntur,
Innata membris tempericque vigent.
Hinc est ad proprios sibi res haec pronior actus,
Naturae haec vires debilioris habet.
Hinc mire varians animorum affectio mannt,
Mens admirari quam satis ipsa nequit.
I nunc ex atomis volitantibus aere passim
Componas mundos Crasse Epicure tuos.
Naturae te sola vel haec miracula vincunt,
Atque Dei produnt omnipotentis opus.
Haec quoniam nobis rerum miracula pandit
MASBACHUS medici fama decusque chori,
Sit sua laus illi, sit gloria digna, supersint
Et longum tanti scripta diserta viri.
INgenio quo quis maior, magis ardua tentat,
Despiciensque animo vilia, summa petit.
Non satis est illi rerum cognoscere caussas,
Quas exploratas vel rude vulgus habet.
Altius assutgens quae sunt minus obvia quaerit,
Gestit caelestes et penetrare plagas.
Aerio quae pulcra micat Thaumantias orbe,
Muldiplici mentes picta colore movet.
Quae sit caussa latet: nec doctos convenit inter,
Tam mirus supero sit color unde polo.
MEUREUS dirimit lites, et proxima veris,
Enodans vigili cuncta labore docet.
Macte animo MEVrere, senis spes ampla parentis,
Ingenium spondet nil mediocre tuum.
Dii tibi dent cursus saciles, et ut edere possis
Multa, velint saluum te superesse diu.
USus remigiis alarum Daedalus, olim
Per vacuum pernix aera fecit iter.
Fabula: quis credat? lentos quis credat ad altum
Mortales alis posse volare polum.
At tu ne temere vatum sapientia ride
Scripta, sacri vates nil nisi vera docent.
Si quaeris celeres, quibus usus Daedalus, alas,
Consule Meureri quae modo vena dedit.
Ad superos caeli tractus divina Mathesis
Ducit, et insuetas nos docer ire vias.
Sola adhibens numeros ingehrem lustrat olympum,
Sidereosque globos ad rata puncta vocat.
Sola vagos terrae definit sedula campos,
Limite discernens quaelibet arua suo.
Sola per erratum metitur gentibus orbem,
Qua subit Oceanum Sol oriturue plaga.
Denique multiplices vitae civilis ad usus
Innumeris praestt commoda plena bonis.
Hanc quicunq tenet, renet indita semina caeli,
Dignus quem numquam fata perire sinant.
DOctrinae, CRUSI, rarae ingenique sagacis
In te quod memini saepe probare decus.
Iam magis admiror, terso dum factus ad unguem
Tobias doctum carmine prodit opus.
Non hauris undas impura fece fluentis,
Praeteriens quivis quas bibit ore lacus:
Sed labra fonte rigans liquido per amoena vireta
Priscorum sequeris scripta desrta virûm.
Macte animo Crusi quantum mens augurat, olim
Posteritas veniens et tua scripta leget.
DEfossus terris auri thesaurus in imis,
Quantumuis magnas ille recondat opes,
Nil tamen, obscuris nisi sit tellure remota
Erutus e latebris, uti itatis habet.
Clara Mathematices PSELLI monumenta latebant
Hactenus, et paucis cognitus usus erat.
Non tulit hoc cupidus doctae prodesse iuventae
MEURERUS, luci restituitque suae.
Illius hinc opera GEOMETRIA nobilis ante,
Nunc et Arithmetices utile prodit opus.
Dignus honore, viri quem virtus artibus ornat,
Dignus quem maneant praemia digna labor.
QUod triplici bellis arx est circundata vallo,
In dubio quod et est anchora fixa mari:
Sublimes penetrat quae sancta precatio nubes
(Quae sit fors) animis hoc solet esse piis.
Hoc qui se clypeo validis tutatur et armis,
Praesentem quovis tempore sentit opem.
Bacchetur mundus, Satan indignetur et Orcus.
Qui prece se munit cum prece victor erit.
His quondam casus armis TABornus in omnes
Ibat, et ingenti pectore victor erat.
Nunc etiam superis postquam concessit ab oris,
Tirones armis instruit hisce pios.
Vita sit eximio LINDNERO longa, labore
Cuius et auspiciis hocmodo prodit opus.
Gratum opus atque pium, quod dictavisse videri
Possit ab aetheria spiritus arce sacer.
MVlta tibi RICCI debet studiosa iuventus,
Edere quod veterum scripta diserta soles,
Hac lucem ratione bonis auctoribus addis,
Consulis et multis hac ratione scholis.
Ac velut obstaclis clausos qui praeterit hortos,
Nec vario pictum spectat honore solum,
Naribus halantem passim nec captat odorem,
Quem flos irrigua fundit amoenus humo:
Sic aditu quae difficili, nec nota, latebant,
Facta palam scriptis sunt opera alta tuis.
Ut, ductore via est quia te patefacta, legenres
Innumeras animis experiantur opes.
Nunc quoque postoperas tantas tantosque labores
Praeclarum tituli nobilis edis opus:
Quo vitae cutsumque refers obitusque supremos
Quos tulit Heroum saxonis ora Ducum.
Magnum opus et vera celebran dum laude tururum
Solamen multis delitiaeque piis.
Suspiciant alii sublimia gesta virorum.
Quos bellatores Graecia docta tulit.
Mirentur laudes et strenua facta Camilli,
Qui patriae vindex extitit ense suae:
Nos animis alto proavorum sanguine nati
Saxoniae teneant alliciantque duces.
Horum olim melior mentes sapientia rexit,
Et pietas supera quae regione venit.
Atque fide pleni vixere, negotia rerum
Sive domi gererent maxima siuc foris,
Exhaustisque malis multis post fata recept?
A CHRISTO in superi regna fuerepoli.
Hinc praeclararum virtutum exempla nitent
In speculo veluti cernere viva licet.
Quae quicumque leges ubi delectaberis horum
Auctori expores mollia fata seni.
ANtehac doctrinae praeclara laude celebris,
Edidit egregium qui Decimator opus:
Quo dites linguae campos vuiusque pererrans.
Ingentes pueris ille recludit opes
Suppetat ingeniis doctarum ut copia vocum,
Et solidae pateat cognitionis iter.
Congestum idem alium nunc publicat arte libellum,
Qui grata non est utilitate minor.
Nomina clara virûm, populos, vaga flumina, montes,
Astra, deos, ventos, oppida, stagna, lacus.
Cateraque illustres quorum meminêre poetae
Omnia quaerenti plana videre licet:
Ne sit opus mentes per plurima scripta vagari,
Sed teneat simplex obvia cuncta liber.
Quae bene de docili meritis tribuenda iuventa,
Et tibi perpetuo laus Decimator erit.
ARtis opus: brevibus complecti plurima scriptis:
Commodus ordo quibus sensus et aptus inest.
Artis opus: quae lucis egent illustria verhis
Reddere consueta progrediendo via.
Haec ira, ceu decti censent, si vera faremur,
Vulgaris non est hic liber artis opus.
Dicendi verbis doctrinam explanat apertis,
Densaque directum per loca monstrat iter.
Munere Blebelii fruere hoc studiosa iuventus,
Praemia non magni magna laboris erunt.
ASsyriae quondam thalamo rex magnus in alto
Dum cubat, et somno membra soluta iacent:
Multa secuturos olim ventura sub annos,
Illius occulta mens ratione movet.
Nec mora: terribilis somnis offertur imago,
Quae ceu pictura regna futura norat.
Excitus e somno, quae sint interprete discit
Dum Daniele, ingens pectora motus habet.
Scilicet est flagrans animis innata cupido,
Multiplici rerum cognitione frui.
Nec riget in gelido cuiquam sic pectore sanguis,
Quem non antiqui temporis acta iuvent.
Quare desera bene posteritate mereri,
Dum merito FAUSTUS dignus honore cupit,
Singula Chaldaici declarans membra Colossi,
Prudenter varias colligit historias.
Principioque orbis repetito ab origine prima,
Ad sua deducit rempora gnavus opus.
Historiis et ne memoratis gratia desit,
Omnia temporibus digerit apta suis:
Adiciens serie simul alto sanguine natos
Saxona continua quos tulit ora Duces.
Laude labor dignus, quo si capiêre legendo,
Exoptes Fausto tempora fausta seni.
SIc igitur KRIGI, Lipsensi cedis ab urbe,
In loca teque Deus commodiora vocat?
Vade (nec invideo) clementibus utere fatis,
Proposito veniant omnia prona tuo.
Te pietas animi; vitae commendat honestas,
Quique gravi candor Francicus ore sedet.
Hi tibi erunt comites, et quae loca cumque subibis,
Monstrabunttutas, CHRISTUS ut ipse, vias.
Hactenus impubem magna cumlaude iuventam
Artibus auxisti literulisque bonis:
Nunc tibi sacra Deus committit templa regenda
Illius verbi vox ubi laeta sonat.
Hoc sanctum munus tibi sit felixque bonumque
Ipse regat mentem et filius opto Dei.
Te pastore diu florens Ecclesia crescat,
Et sumar vires progrediendo suas.
Ut multi fiant haeredes aetheris alti,
Quovis et CHRISTI tempore duret honor.
LIpsica sic igitur Iohannes moenia linquis,
Est ubi vita tibi laude peracta diu?
Et nunc ad rerum munus sublime vocatus,
Utilis et multis officiosus abis?
Perge sequi ductum divini numinis, illo,
Quae debent fieri, prospiciente solent.
Nota tua est animi pietas, et candor apertus,
Nota fides, praestans ingeniique vigor,
Te crevit ductore aetas generosa Baronum,
Quorum oculis virtus intemerata micat.
Unde tibi ex meritis debetur gratia tantis,
Nec levis est longo tempore partus honor.
I felix, quo fata vo cant, conatibus adsit,
Quos animo versas propositoque, Deus.
I felix, memori nos pectore linque sodales,
Sincerus merito quos tibi iunxit amor,
Et quos in fibris fuerit dum vita videbit,
Sol oriens memores, occiduusque tui.
Vade, vale, votumque brevi quod carmine fudi
Ut cernis, gratum sit tibi quaeso, vale.
MAterna quaeris quamprimum prodit ab aluo,
Cur largis infans fletibus ora riget?
Desine scitari, mortalis pandere vitae
Conditio caussam scilicet ipsa potest.
Perpetuis lacrimis est vita repleta, dolores
Exeipit evictos insequiturque dolor.
Vita quid est: labor est atomi quot ubiq feruntui,
Pot mala morrales atque pericla premunt.
Edere dum vitae stabiles nos credimus annos,
Incautos cheu mors violenta rapit!
Sis licet egregius forma, sis dius, et omnes
Suspiciant mores ingeniumque tuum:
Cum re fata vocant, sis maximus, altera vivum.
Altera desenctum te videt esse dies.
Vita bonum fallax est, et breve: Credite numquam
Mottales vitae, mors comes atra prope est.
Sed quid ego ista queror? vita haec vanescat in auras,
Restat in aetheriis vita beata plagis.
Haec CHRISTI nobis est sangume parta redemtis,
Etumulis vivos hic revocare potest.
Cum brevis haec vitae volet hora sequemur oveutes,
Spes mundi valeant, vita caduca vale.
ROmulidae insignes varia arte dedere coronas,
His quorum virtus cognita Marte fuit.
Inde triumphales ambibant tempora Lauri,
Et Glans servati tessera civis erat.
Vilia signabant defensos Gramina muros,
Transcensos pinnis ut diadema frequens.
Servarae aut victae sunt Rostra insiguia classis,
Et valli palos, aurea serta gerunt.
Talia virtuti tribuit monumenta vetustas,
Conspicua ut celebri non sine laude soret:
Lumina sed pascens veneranda e sede niteret,
Pectora et ad similem vim generosa trahat:
Vique suum constet pretium pro fortibus ausis:
Artes resque bonas excitat almus honos.
Iustitiae haec pars est, sine qua res omine fausto
Non poterit terris publica stare diu.
Nam quamquam sibimet virtus pulcherrima merces,
Se contenta aliis indiget haud opibus:
Praemia cum poenis tamen, ut firmissima vincla,
Legitima servant in statione viros.
Absterrent pravos a turpis crimine facti:
Suavirer alliciunt ad bona facta bonos.
Acrior ibit equus, quem forti horta beris ore:
Ede minas, morsus non dabit ore canis.
Hoc sapiens nosset cum Roma, virilibus ausis
Praemia non uno contulit ampla modo.
Et os ille fuit nostrum translatus in aevum;
Hinc multi titulos nobilitatis habent.
Quin etiam, ingenuas cor qui poliere per artes,
Decreto Regum talia dona ferunt.
Non minorest virtus etenim studia inclita Pacis
Excolere, atque homines arte iuvare sua;
Quam coetus hominum iniusto defendere ab hoste:
Heroes pacis nomine bella gerant.
Aptius ut possit de relligione doceri
Posteritas, artes imbibat illa bonas.
Non aulem in bello locus artibus extat honestis;
Pace opus est; artes pace vigere solent.
Hanc animo forti pariunt praestantia nobis
Facta virûm, Belli pax ita finis erit:
Quae merito est potior, nec non optarior illo,
Quanto plus illo commoditatis habet.
Iudicio ergo gravi magnatum, bellica virtus
Civicaque eximio sunt in honore pares.
Aureus hinc iuvenes hoebeos annulus ornat,
Et notatanspiciis nomen equestre suis.
Inde etiam est cultis quod tempora vatibus ambit,
Victorum eingens Laurus odora comas
Atque aliis Meliboea caput lana obregit, olim
Qui fuit augusti non nisi Regis honos.
Hunc etiam tibi, lane, praealtum grator honorem,
Iane, cui a pura est nomen et emen aquar
Patria quem virtus studio inflammaun honesto,
Pectus ut excoleres gnaulier arte tuum?
Quapropter numero te vatum docta recenset
Pieris, et natum nuncupat alma Themis.
Ipse etiam Augustus, qui Saxona regn gubernat,
Leucorea te vult iura docere schola.
Salue Misorum decus et nova gloria gentis,
Quae prius exaequat laudibus astra suis.
Scilicet antiquae stat virtus integra famae,
Cantatumsque sacris vatibus elogium.
Chius Iusticiae Mylos proclamat amantes:
Iusticla melius quid vagus orbis habet?
Tu quoque ne Mysnensis honos, vetus ardor et qui
Concidat, et veri regula, Iane, facis:
Iusticiae studium quod honestis artibus addens,
Astraeamque simul Pieridasque colis.
Foedere quo quie (ut est toto nil pulcrius orbe)
Utilius patriae dulcius aut quid erit?
Ergo tibi, Rector bene quod fortunet Olympi,
Nunc ornat Nomio purpura dante comas.
Vive diu sacris carus, Iane optime Musis:
Dilectus hemidi vive; placensque Deo.
Rivulus ut septis sine labe serenus in agris
Gramina iucun do tacta liquore rigat:
Sic tua se partes patriae diffundat in omnes,
Et larga virtus omnia dote beet.
SYmbola Coniugii, Ramum felicis Olivae,
Mitto tibi Astraeae laus Ludovice domus.
Signum pacis is est: tuque omnia Pacis habeto
Perpetuae, ut thalamus sit sine lite tuus.
Si qua caret dono placidae coniunctio Pacis,
Non fere aetatem sed resoluta cadet,
At pax firma dabit socio tibi vincula lecto,
Ne tuus his ulla sorte fatiscat amor.
SVave per irriguos Oleae ceu flosculus hortos
Spirat, et hoc cerebrum gratus odore iuvat:
Sic tibi sit (bonitas thalami hoc a munere pendet)
Foedere nil socii suavius, opto, tori.
Hoc ideo instituit vitae genus, alma Tonantis
Gratia, ut humanis sit medicina malis.
Non sit tormentum placido gravis uxor amanti,
Sed fulcrum, ut summi vox monet ipsa Dei.
Quae sincerus amor praestabit gaudia sponsis,
Nectet ubi unanimi pectora fida fide.
QUin oleum infusis ut sanat vulnera guttis,
Et certam infectis tabe ministrat opem:
Coniugialis amor sortem sic lenit acerbam,
Mutuaque omne malum tollit amando Fides.
Omnia dulcescunt sociae fastidia vitae
Dante Deo, alterna si vice certat amor.
In virtute viri sed non sita parua facultas,
Ut coalescat amor dulcibus obsequiis.
Tu virtute praei, socii pars optima lecti,
Exemploque voces ad meliora tuo,
Et quae cumque decent matronam munera castam,
Uxorem cernes sponte subire tuam.
Fecundi typus est quoque Palladis arbor amoris,
Bacca quod illius termete multa viret;
Olim eriam duplices fructus producit oliva,
Vitis ubi in lentae stipite fixa fuit,
Dulcia vina parit generosque balsama fundit,
Ut Bacchi simul et Palladis unda fluat:
Non sine prole torus divini est numinis ingens
Munus, et exhilarat pectora cara patrum.
Spesque domus omnis cadit et pars maxima laudis,
Mensam ubi circumstant pignora nulla tuam.
Orandus tamen est Deus ut bene nata cubilis
Pignora sint matris gaudia, patris honor.
Nam bene si cessit natorum cura parentum
Laeticia; at male si, tristicia esse solent.
Non secus ac olei vis saucia corpora mulcet,
At vini ex usu vulnera cruda dolent.
POrro Olea nihil est duris vivacius annis,
Secatur laetis per duo saecla comis,
Numquam flavescit seu Syrius excoquit agros,
Horride, seu tua Sol, Scorpio, terga premit:
Scilicet humano generi, ne desinat unquam,
Perpetui praestat plantula multa tori.
Sunt venerauda Dei consulta, quod agmina semper
Providus hoc iussit crescere nostra modo.
Aeque hominum, si quis colesti a numine fluxit,
Aeterno viridis tempore duret amor.
COntra etiam moritur rigidae prope germina quercus
Consita, palladiis arbor amata sacris
Interit et ferro violata: Quis ista negabit
Legitimi mores signa notare tori?
Haud fragilis sexus plagis, sed amore, regeudus:
Franguntur nimiis mollia corda minis.
Virgo viri placidis melius succumbit bebenis,
Duricia has crebro non facit esse bonas.
Sit regni consors uxor. non serna severae
Hanc quamius etiam dedecet omen herae.
HOs Elegos Ludovice tibi clarissime cante,
Dum sacra coniugii foedera Sponsus adis.
Talis et obtingat precor ut tibi lectus, imago
Arboris haec qualem pingit oliviferae.
Dii tibi cuncta ferant quae cernis imagine parua:
Tectum pacis alant aurea dona tuum:
Aspiret tibi dulcis Amor, mala rollat acerba,
Quae tamen a thalamis sint pro cul opto tuis:
Vivit et innumeris viridans Oleaster ut unis,
Nomen et eximum fertilitatis bebet:
Sic quoque honoratum vivas feliciter aevum,
Et tecum vivat pectoris arra tui:
Sit fecunda tori tua consors, sicut Oliva,
Et faciat cara te cito prole Patrem.
O Patriae, Fernande, pater tu maxima Divum
Cura, atque Aonii luxque, salusque chori:
Qui magnum summis fratrem virtutibus aequas,
Rebus et es fractis aura secunda meis:
Hunc oculi videant sedata mente libellum:
Quaeso, tui, tibi quem mittit Amerpachius.
Est tenuis, fateor, tanto nec Principe dignus:
Verum aequi studium consuluisse velis.
Quaeque suos aetas (res digna) meretur honores:
Et iuvenes celebris laus manet, atque viros.
Haec, mihi cum prima levis lanugine mala
Serperet, expressit Caesatis altus amor.
Nos olim paulo forsan maiora canemus,
Cum reget ingenium Pieris alma meum.
Interea tua me, Caesar, clementia seruet,
Inque clientelam sumat adusque suam.
CAsareos luctus et tristia funera dicam
Magnanimi Herois, terraeque, marisque potentis,
Eximia pietate viri, ac praestantibus ausis,
Quem metuit pharetratus Arabs, cuique ultima Thule,
Ac Meroe assurgens extremis paruit oris.
Alme parens, qui summa tenes fastigia rerum,
Quo sine non homini concessume st condere quicqui,
Aspira et tanto vires, precor, adde labori:
Da faciles Musas, ceptisque allabere nostris.
Teduce, nunc magni liceat mihi Caesatis acta.
Condere te caelo Mavortia tollere gesta.
Hic mihi divinum contingere posse Maronem
Optarim nostrae qui duxque, comesque Thaliae
Esset, etc sacro praeberet carmina sonte
Carole, divino, Caesar divine poeta
Debueras tantum efferri, mea rustica Musa
Serpit humi tantoque premi se pondere sentit.
Sed tamen ipsa Iovi pietas placet atque voluntas
Saepe animum saepe is mentem, non munera curat.
Incipelugubres mecum mea tibia versus,
Vosque ô tierides, simul ingeminate querelas.
Et iam tristari rotam terramque, Polumque
Cernere erat passim pecudes, pecudumque Magistros.
Mellisonos prius ipsa ciens Luscinia cantus
In lacrimas iam tota graves resoluta gemiscit.
Ipsa etiam nusquam caelo lovis Ales aperto
Cernitur expansis transire per aethera pennis,
Et contemplari sese, totumque profundum,
Sed porius claudens clarissima lumina tristis
Inferiora tenet tanquam Iovis ignibus icta.
Usque adeo in luctus sunt omnia versa repem
Cum patriae pater est invito funere raptus.
Pergite Pierides lugubres dicere versus,
Deplorate caput vestrum, vestrumque parentem
Regnatorem Asiae, totius et hellesponti.
Hesperiae dolet inprimis Gens vulnere magno,
Ipsiusque viri virtutes, et bene facta.
Nusquam de memori demittet pectore, semper
Manibus illiusque incendet thura Sabaea,
Altaque de solido candenti marmore templa
Instituet, festosque dies de more quotannis.
Est locus Austriacae positus regionle ad oras
Regia dives opum, regali splendida pompa.
Urbs Augusta novis, atque altis sedibus ingens,
Et reliquas inter magnum quasi Teutonis orae
Lumen et ornatus, Maiestatisque potestas.
Hancque Licus celeri pede praeterlabitur, unda
Caerulea currens magnum vacuatur in Istrum,
Hic dum conveniunt proceres ex ordine Regni.
Caesareumque Caput fratri tibi, Carole, frater
Institui exequia curat, supremaque dona
Triste ministerium, sed iustum pignus amoris
Forte per ambages rediens ad tecta, laresque
Ex septem longe lateque trione rofectus
Incepi primam paulatim pingere partem.
Aggressus magnum facinus: quis non videt? ausus
Haudque pares nostris facile, nec viribus aequos
Vatibus at mcrito concessa est aequa facultas
Atove principio rerum, ductore Dearum.
Non ego profiteor talem me forte poetam
Antiquis similis fieri tamen ipse laboro.
Dive, tibi, Caesar, debemus, Carole, multum
Immortale decus propter, meritumque parentis
Ipsum quo tantum non lucida ad astra tulisti.
Atque utinam mihi tanta foret facundia tanta
Copia dicendi, quanta est bene prompta voluntas.
Non mea vel studium metuat, gratumue laborem
Musa neget patri patriae, capitique verendo
Donec Amerpachiana domus per numina stabit,
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis
Semper honos, nomenque tuum laudesque manebunt.
O amor in doctas, studiumque illustre Camenas
Caesaris Augusti rectoris totius Orbis,
Heroum Herois, Divorum sanguinis ortus.
Si nihi, quos doctos magno decoravit honore
Iam recitare viros concessa voce liceret,
Vix haec sufficerer mihi lux, aut altera, credam:
Atque ut propositum praeter cantemus, ab uno
Ordiar, unde qucas totum velut ungue Leonem
Nosse, quis insignis fama, pietateque multum
Couspicui tamos Aprani nesciat illos
Ornatus, ipsi donatos munere gratis,
Quo Caesar tantumque virum, tantumque Magistrum
Complexus mento est pergrato pectore, multas
Illustres propter virtutes,ingeniumque?
Sic videas necopes, auri nec pondera fului,
Sed mores magnum, sed indictique nitorem
Nobilitate gravem facere, et virtute coruscum,
CAROlus et Casar magno perculsus a more
Artis Cycliacae sancti Iovis incrementi
Stellarcm cursus. et caeli calluit Orbes.
Magni conatus, et rauto Principe digni.
Sed non ingredior spaciosa per aequora Campi
Cresceret in magnam versus fortasse volumes
Noster, et adferrer sacris sastidia Musis.
Eheu, si genitor nobis superesset ademptus
Fata per, et tristes angusto pectore casus.
Hic non aut studio, curis aut parceret ullis,
Huic ego nunc uti possem doctore fideli.
Interea maerens vin haec solusque miserque
Tarua cano: patri patriae tamen ipse libenter
Gratari, sicut res postulat ipsa, volebam.
Dicite Pierides lugubres dicire versus.
Casare non illo bellis felicior alter,
Alter crat nullus roti preciosior Orbi
Hec in praesertim crudeli turbine gentis
Christiadum, quae tota fremens in aperta pericla
Praecipitat se amens, nullumque (heu nescia) cordi
Pharmacon admittit morbo grassante perartus.
Ille usque Occiduas pugnator fortis ad oras,
Et felix sem per victor, clarusque trium, his,
Quos implorato supremo numine Divum
Gedit et extremos etiam pervenit ad Indos
Non abierat tellus, sed ubi omnia pontas, et aether
Binas cducens hic Herculeasque columnas,
Quas sua pespectui monumenta relinquere facti
Post sese voluit spacioso carolus Orbi.
Innotuitque novis populis, nova quandore perta est.
Insula, non ulli an tehac inventa vel usquam.
Atque hic errabant solis in montibus inter
Deserrasque cavasque domos absque ordine multa
Corpora nuda hominum (res mira) instarque ferarune
Inde serebantur nullis vel legibus usi,
Imbutique Dei vel cognitione, velipso
Verbo, sed noster Caesar ter maximus ille
Relligione bonus Doctores iusserat istuc
Ire, vel ipsorum sortem miseratus iniquam,
Qui sanam miseros doctrinam rite docerent,
Et constrmarent vera pietate labantes
Sola Sophocleo Mavorria facta cothurno.
Aethereos illimotus, caelestis et ignis
Semina permulti puero sub pectore forti
Dixerunt latuisse velut cinere igne sopito
Omnia quae prae se ciarissima signa tulerunt
Magnanimumque virum, bellatoremque severum
Aequum institia fore, fortunaque potentem.
Non minus et frater, quod nomen Ferdionando
Non casus, verum fortuna fecerat ipsi
Omnigena dignus cantari laude meretur,
Consilii prudens Casesar, moderaminerarus
Tam pierate bonus, quam servantissimus aequi.
Quemque ideo frater successoremque volebat
Esse sibi iam iam moriens, regnisque potiri.
Dignus uterque cani Princeps, laudandus utezque.
Carolus immites domuit vicitque Tyrannos
Carolus incepit velut hoc devoluere saxum
Iamdudum totum longe tremefecit et orbem
Fernandus tanto fincm in ponct honori.
Fernandus totum taudem sedauctit orbem.
Atque huius se sponte iugo subieccrit ille.
Huius et auspiciis fecundior inclita Roma
Euadct, steterint fuluae dum vertice ctistae.
Hic vir is est, quem samdudum Cumaa Sybilla
Vaticinata canit mansurum tristia secla
Fernandus Caesar Divum genus aurea conder
Saecula tuncordo, requies et cerra laborum
Huius in adventu tuncextremi Garamantes
Horrescent monitis Divum, et Maeotica tellus,
Et septemgemini parebunt ostia Nili.
Nec vero Alcides est tando munere functus
Aeripidem quamvis ceruam consixerit ille,
Lerneamque feram curuo tremesecerit arcu.
Quis dubitarit adhuc virtutem extendcre verbis
Quo tandem rapitur Vare s. hic maximus illc clt.
Unus qui nobis cunctando restituet rem,
Otia qui patriae rumper, qui focdera iniqua
Missus in Imperium magnum, sic sorre serente,
Caesar et hic primus ipsos residesque monebit
Atque rebellantes, et qui nova bella ciebunt
Contundet, parcetque bonis, pluresque iuvabit
Tantus amor patriae, pietatis tanta cupido
Iam, quibus ornanda est verbis constantia magni
Caesaris illius? quibus illa modestia summa?
Quam viduus, laesa nunquem pietate volcbat
Conservare, Deum facto nec laedere iustum.
Et prius aut pulchram per tristia funcra mortcm
Ipse pati, a Diris uri quam semper Erynnis
Torturis male factorum, mentisque flagellis.
Egregium Exemplum, vereque illustre pudoris,
Et dignum, sera quod posteritate canatur.
Crediderim sane constans divinitus ipsum
Perque bonosgenios hucusque fuisse retentum.
Hic multas animi dotes, et Gaesaris ausus.
Praetereo tacitus, quae nulli cognita non sunt.
Orbis ad extremum libro bene digna perenni
Pist, ubi consirmata virum me fecerit aetas,
Fluxerit et versus vena meliore canendi.
Non paulo magis Heroum describere laudes
Ausim dum liceat; quae sit, cognoscere, virtus.
Pergite Pierides pia numina dicere versus.
Nunc iacet omnis ager, montes, silvaeque fugaces,
Feralique Deae cinguntur tempora myrto,
Omnta funebri lugent iam carmine tristem
Caesaris interitum. Nymphis cava flumina testes.
Tu decus hoc aevi, post quam te fata tuleront,
Ipsa Pales steriles, Phoebusque reliquerat agros
Protulit haudillo consuetum tempore fructum
Terra suum, sua laeta dedit rus pabula nusquam.
Spargite humum violis, ornentur templa decora,
Ac summo dentur quoque debitae sacra. Tonanti
Tectus et acer equus sericis, et mascula Thura.
Pierides: mandat fieri sibi talia Casar.
Hocque sqper tumulum aeternum superaddite carmen:
Carolus armipotens hinc usque ad sidera notus,
Christiadum custos, atque invictistimus Heros,
Quem teura capit decus, Imperiumque togatum
Hac racet exrgua msnc contumulatus inurna.
Perdomuit multos, solam comsesiere mortem
Non poturt, frti tamen ect hunc pectore passus.
Caesarem ad astra feram dilexit nos quoque Caesar,
An quicquam tali nobis sit munere maius?
Et nunc ut spes est felix, dicitque beatus
post obitum Caesar, supremaque funera debet.
Nec mora, conscea dens insuetum limen Olympi
Sub pedibus vider et nubes, et sidera Caesar
Miratur sa octum, Christo ductore, Senarum,
Atque beatorum sedes, et limina lustrat,
Aethereosque renet tractus: haec sola voluptas:
Agnoscitque Deum genitor quem misit, lesum.
O aeterna salus, et non effabilis ulli!
Hic non esuries, hic non sitis ulla superstes,
Hic requies animi, hic exhaustorumque laborum
Praemia digna manent, hic sunt plena omnia laudis
Perpetuae, triadis summae reverenria summa
Unius aspectus et veri Numinis usus.
Cernis, ut exiliant tellus, et pontus, et aether,
Aeriaeque peraut fastigia summa columbae;
Iamque canat Philomena sonos, et carmen alanda
Panget, et in cedant pede nunc armenta secundo,
Orneturque novo rursus iam gramine terra;
Diffugere nives, atque alto nubila caelo.
Omniaque in solitum sunt commutata colorem,
Et nunc Aligeri, magna stipante cohorte:
Consccndunt laeti, sudumque per aera tranant
Ad sedemque patris, Maiestatemque tremendam
Debita vota canunt: praeeunt cytharaeque, lyraeque,
Atque potestates caeli duodena sonantes,
Sidereaeque domus summi in partibus haerent;
Testanturque Deum per saecula mille feruntque
Praesese gestus, et gaudia multa precesque
Propter adoptatum numero, sortique suorum
Aeternum Servatori Peana canentes.
Ergo age soluamus nos iam quoque inbila Musae:
Carolus aetherea cum Christo vescitur auta,
Et regnar summo Princeps cum Princrpe nostro.
NVper erat tristis nostris regtenibus Orbis,
Flebile plangebat tunc Philomena melos.
Et iam desierant suavissima plectra Deorum,
Nulla canebantur carmina laet: diu.
Moeita dei mater late loca questibus implens
Hen feta crudeli vulnere damna tulit.
Defectus etiam Solis, Lunaeque labores
Interitum Domini condoluere sui.
Et iam tunc atra clarus ferrugine Phoebus
Ibac, et obscuris cornibus ipsa soror.
Omniaque amisso, flebant elementa, Magistro
Muta simulgemitum saxa dedisse putes.
Intulit ut seriem la psis lux tertis rebus,
Venerunt laeti post mala tanta dies.
Noctis erat medium ferme, qua Christus lesus
Excitus e dira morte repente fuit,
Atque adeo (mirum) propria virtute revixit,
Solius Illud opus creditur esse Dei.
Arte laboratum victor supereminet ingens
Saxum, tunc quando ianua clausa foret.
Indaeis pressis, somnoque, ciboque sepultis,
Mox Christus tumulum linquit, et astra tenet,
Dicant nunc ii, qui custodivere sepulchrum,
Miles ut hic Regem perdidit ille suum.
Nec mora, mox sedes Orci tende bat ad imas,
Ferret ut in celsum corpora sancta Polum.
Primus Adamus ibi Christio contingere dexrram
Accurrit properans, atque ita laet us ait:
Expectate venis longos optate perannos
Christe, salus mundi totius una vagi.
Accedunt omnes, Regem propiusque salutant,
Et fundunt hilares linguaque, mensque sonos.
Onostrae dubiae reparator, Christe, salutis,
Quem tremit et tellus, pontus, et astra colunt.
Ergo vis, tecum liquidum scandamus ad axem,
Sir sernatori gratia magna tibi.
Et iam iam videas patres ex ordine longo
Ire peranfractus, Tartareasque domos.
Rex quatiens dextra chlamydem, vexilla sinistra
Torquet, et ostendit victa trophaea manu.
Nec mora sidereas seandit cum patribus aroes,
Fertur et astrigeram laetus adusque domum.
Et patulas simul ac portas imgressus Olympi est,
Angelicus totus coepit adesse chorus.
Fit via vi rumpunt aditus Dominumque receptant:
Omnia caelestis plena fnere boni.
Inque thronum laeti, Maiestatemque serenam
Hi Regem ponunt caelica turba suum.
Mox intersese vario sermone serentes
Incipiunt laudes promere caelicolae.
Parte alia cingunt se se, Regique ministraut
Virtutes caeli, Martyreumque decus.
Suavibus et mulcent clarum concentibus aethram,
Acceptantque suum glorisicantque Ducem.
Omnes hi proni faciem. genibusque refiexis,
Numen adorabant, voce sonanre preces.
Iam duodena cohors cytharas in Ruxit et omnes,
Lapsaque per sudum taugit, ut aute fides.
Imperus at multo maior, utgor atque redibat
Plenicr, ut renebras lux solet alma sequi,
Sicut, qui amisit lapidem sortasse Smaragdum
Invento semper gratior esse solet.
Non alium toto credam mortalibus aegtis
Illuxisse diem, plena salutis erat.
Ipsaque nostra parens Ecclefia laudibusaequis
Exultat, rumpitque in pia verba caaens.
Salue festa dies toto venerabilis aevo,
Qua Deus infernum vicit, et astra tenet.
Ecce renascenris reflatur gratia mundi
Omnia cum domino dona redisse suo.
Namque triumphanti post tristia tartara Christo
Undique fronde nemus, gramina flore favent.
Legibus infrni oppressis, super astra meantem
Laudant rite Deum lux, polus, arua, fret m.
Qui crucifixus erat Deus, ecce per omnia regnas,
Dantque creatori cuncta creata precem,
Hac Christus dira victor de morte resurgens
Non posthac tristes sentiet ipse rogos.
Hac etiam psotquam plebs est captiva redempta,
Ad vitae rediit praemia digna suae.
Occidit hac serpens, atrum periitque venenum,
Crux Christi facta est gloria nostra die,
Oter sancta dies, nitidoque notanda lapillo,
Quae nos praesentem fecit habere Deum.
Nostrum Pasca Deus vivens hac hostia nobis
Oblatus, nostris pectoribusque salus,
Qui cum patre regis victor pet saecula mille,
Atque triumphantis signa adaperta geris:
Fac nos id Festum recte celebrare, pieque,
Ut, quod sit, laudi seruiat omnetuae.
Fac et morte tua, vel caro sanguine fuso,
Ad Stygisas numquam praecipitem ur aquas.
Numinis atque tui flatum concede benignum,
Qui moveat vera pectora nostra fide;
Qui nos in venerum quoque Relligone parentum
Confirmet famulos tempus in omne tuos.
Claraque quaternis tuba cum de partibus Orbis
Signa dabit; serva corpora nostra, Deus.
Nil sapiunt homines in stulto pectore, quinon
Cum canis exoritur mollia vina bibunt.
Felici brevis est etiam longissima vita:
Nox ingens miseris temporis una mora est.
Vir malus est quassum vas; quo si infuderis omnes
Exhaustas Charitas, gratia nulla manet.
Divitias locupletis habes, animum sed egeni:
O successori dives, egene tibi!
In logâ si consistit sapientia barbâ,
Hircus erit barbae conditione Plato.
Quae pascant ventrem tu mittis munera nobise
Quae pascant oculos nos tibi dona damus.
Quanto igitur visus pigrâ praestantior aluo est,
Tanto magna tuis munera magna magis.
Qui graviter ex oculis laborat, hoc bono
Fruitur, graves dum fert labores, unico;
Quod non videt tempus per istud coniugem.
AT mea ne fuerint te tanto Principe digna,
(Nam tua quis possit te dare digna satis?)
O saltem placeat certa et devota voluntas,
Qua nihil Superis gratius esse reor.
Laus est magna, legat si magnus carmina Princeps
Maotor, si auctorem diligat atque probet.
Yulius Aristotelis non hic, non Socratis est hic:
Tantus in amborum vix fuit ore decor.
Sol velut auricomus radiis splendentibus antei
Siderei, longe lumina cuncta poli:
Sic proceres longe cunctos, Richarde, relinquis
A tergo, ingenii nobilitate tui:
Sic variae exsuperas doctrinae dotibus; usu
Sic magno rerum, moleque consilii.
Claruit haud aliis Nestor virtutibus ille,
Mellistuns casus fluxit ab ore sonus.
O utinam plures numeraret patria tellus,
Qui tibi conferri, magne Richarde, queant:
Prospectum melius rebus communibus esset:
Non ita lamentis omnia plena forent.
Sistedecem Aiaces huc; illuc Nestora siste
Unum: unus Nestor commoda plura dabit.
Quidam maritus coniugem audiens suam.
In amne vicino periisse, protinus
Erumpit, adversique currit fluminis
Ripa, queat si eam fluentem cernere.
Cur non secundo currat amnis gurgite
Rogatus; inquit: viva coniux omnia
Prapostere fecit: reor quod mortua
Faciat idem; nec defluat, sed refluat.
Manlinus melius suae maritae
Lascivae cupit, et satis politae,
Ipsi quam sibi, quam suis ocellis;
Non quod sit speciosa, quod pudica.
Sed quod desidia procul remota,
Quaestu quem capit ex labore grato,
Seruet sola domum, augeat, regatque.
Largius ignavam quod prandens fundis in alunm
Illud idem pransus turpiter ore vomis.
Hoc bibulos omnes facile aequas? viceris omnes,
Cum sanie foedam quando vomes animam.
Dormit in hoc tumulo Veneris pulcherrima proles.
Perpetuum luge quisquis amore cales.
Nam tua nunc circum glacies praecordia crescer,
Flamma nec in toto corpore dulcis erit.
Fallor, obire nequit Divorum cura Cupido.
In caelos, rerra post habita rediit.
Tu tamen hunc venerare locum, ceu Numine plenum.
Sparge colorati lilia mista rosis.
Si Veneris puerum quando contingat obire.
Non alibi cineres conderet ille suos.
Tempora odoriferis toties velata corollis;
Et nardo toties humida facta coma:
Accensum toties non unius igne pueliae
Pectus, et Ideliae furta Iocosa Deae.
Ardor inexpletus Ceretis, Bachique; innentae
Concta quid haec prosunt? quidve decoris habent?
Paullatim intereunt: docili sed condita mente,
Auribus et fidis funus ad usque manent.
Humanam quicumque putas hanc esse figuram,
Falleris: hos oculos, haec gerit ora Charis.
Addere si pictor potuisset caeetera; mente,
Haec eadem Pallas, stemmate luno foret.
Castra diu Radium tenuere Cupidinis, acer
In quibus et solers miles ubique fuit.
Vulnera saeva etiam pro cara passas amante est.
Chirurgi faciunt iurgia crebra fidem.
Nuncalus armis, alia nunc casside sumpta,
Miles Mavortis castra subire parat.
Valnera sia audia accepit tanta puellis;
Qualia armato cominus hoste feret?
Fidentine meum ne tangas obsecto librum:
Insano capiti pagina nulla patet.
Si tamen hoc caruisse nequis; tu sobrius illam,
Tange; alii tangent cum caluere mero,
Vis nobis facinus referre, cuncti
Quo risu moriamur ô amice,
Ne tantum scelus in tuos sodales
Comittas: facinus referre noli,
Inter Neptunum, Vulcanum, et Pallada quondam
Suborta fertur non levis contentio;
Nimirum utilius quis opus proferret in orbem,
Et plura multo quod ministet commoda.
In medium Neptunus equum, quod idoneus ille
Arationi sit futurus, et simul
Vecturae, statuit. Pallas commonstrat ad omnes
Iniurias procul fugandas aeris
Tecta. hominem fictum Vulcanus sistit; id ipsum
Rarus fore omnium magis praestans opus.
Arbiter his Momus delectus carpere caepit,
Et hoc et illud pro sua libidine:
Ante alia humanum rependit corpus, et eius
Fabrum, fenestellas minus quod pectori
Fer quas ocultum, si quid penetralibus imis
Lateret, aspici queat, is adstrinxerit.
Scilicet haud facile est hominum cognoscere corda,
Cum saepe dicant aliud atque sentiant.
At Nickharde tibi clatris nil est opus ullis;
In ore namque cor, et in corde os habes.
Vulnifico Codrus me rodit dente, mihique
Se veteri iunctum iactat amicitia.
Mentitur veteris non est hoc munus amici;
Est inimicitiae res manifesta novae
Pectore sollicito si quisquam nosse laboret.
Non quae sint Regum Pontificumque dapes
Sed quibus in supera consuevit Iupitet aula
Coniuge cum Diva caelitibusque frui;
Illetuis mensis, Ungnade, accumbat: Habebit
Caelum, caelicolas, nectar et ambrosiam.
Propria quam genitrix odit cane peius et angue:
Pignora quaeque odio propria ventris habent:
Quam tolerate nequit, tolerans licet, ipse matitus:
Haecbona sit? bona, si sit bona Tisyphonae?
Quis melior, medicus vel vates? gratus uterque
Est clario, hic succis, cantibus ille, Deo.
Corpora restituit medicus languentia; vitam
Saepe etiam ad multos protrahit usque dies.
Atvates curans animi vitia insita, dignum
Laude vitum nullo tempore obire sinit.
Vivida quantum igitur fragili mens corpore praestat,
Est tantum medico quisque poeta prior.
Hoc tamen excepto; medicus quod praemia sumat
Magna; miser vates nil nisi verba ferat.
Est hominis magni, posse, et non velle nocerer
Maior at ille, inopem qui fovet atque iuvat.
Ille suum Cicero non tanta laude poetam
Ornavit. quanta, tu Maripetre tuum.
Sum tuns aeternum, si der mihi vivere Clotho:
Sirapiat vitam sum tuus usque tamen.
At quia Pierias non norunt tempora frondes
Nostra, nec Aonio Flumine labra madent;
Ingenio quia destituor, melaudibus istis
Non ornas potius, sed Maripetre, oneras.
Laurea serta alius Parnaso quaerat in alto,
Et rapiat frondes ex Helicone sacras:
Ardua me tentate vetat, mediumque tenere
Phoebeiiuvenis sors meruenda indet.
Ah summa est virtus, post Numina dia, seipsum
Noscere, metiti seque suo modulo.
Horas me male collocare dicis,
Cum Phoebi citharam fidesque tracto:
Attu quid facis? amphoras lacchi
Cum noctem in mediam trahis bibendo?
Etvinum male collocas, et horas.
Pulcer in irriguo ceu surgit flosculus horto,
Et metuit nullas sole favente minas:
Sic Waikarde, tibi surgunt iucunda iuventae
Tempeta; sic pingit purpura rubra genas.
At sortis Mortisque metu quo liber haberi
Et decus aeternum commeruisse queas;
Utere, sicut agis, studio virtutis; in orbe,
Er virtute nihil sirmius esse puta.
Ex te quod nullam sobolem tua suscipit uxor;
Errat, desidiae qui putat esse tuae.
Quin ego te nimium solertem iudico, Bloti:
Alternis vicibus destruis atque struis.
Prandentem quoties te maiestate serena
Coenantemve oculis aspicio timidis:
Inclite vis dicam Princeps, quaetunc mihi sit mens?
Hospitem in aetherea me reor esse domo.
Ambrosiam reor esse dapes, tua pocula nectar:
Te, quamvis Iuno nulla sit, esse Iovem.
Doctus es in genio praestans, et multa diserte
Scribis; sed vitam turpiter exul agis.
Non aliter vili splender circumdata plumbo,
Gemma, merumque bonum foeda lagena fovet.
Omnia quod rodis, quod mordes dente canino,
Quis te non rabidum dixerit esse canem?
Sed quia nulla facis cum sanguine vulnera, non es
Re canis; ignavus nomine sed cynicus.
Res belli tractas, pacis non negligis artes:
Hinc tibi Mars, illinc ornat Apollo caput.
Cernis ut haec gemmas imitentur poma rubentes;
Turpiculos, vermes attamen intus alant?
Sic hominum formaenon tutum est fidere: vultu
Sub roseo tabes lunida saepe latet.
Res bona paupertas: Domnum cum cetera mutent,
Perraro dominum deserit illa suum.
Non male cum medico confertur Spongia: lympham
Dum bibit hac, aurum dum capit ille, iuvant.
Uxorem ducis: duplicas tibi, Adame, laboren:
Pingere namque die; fingere nocte potes.
Omnia cum possint expleri; tempore nullo,
Expleri possunt, femina, flamma, fretum.
Dormit Amor: caveas illi interrumpere somnum;
Confodiat iaculis ne tua corda suis.
Si quid in his chartis occurrat mollius, aures
Radere quodve tuas, lector amice, queat;
Da veniam: haud alti mores sunt temporis huius.
O te felicem qui levitate cares!
Ut sine labe tamen nostros percurrete lusus,
Possis, virgineus nec rubor ora notet;
Prudentes imiteris apes, quae dulcia maris
Ex herbis etiam fingete mella student.
Vel si non potes hos; ne saltem, sicut Arachne,
Suavibus e violis dira venena trahas.
Ut cuique est animus, sic prodest carmen obestve:
Aspergi maculis mens generosa nequit.
Quid te magnanimum, quid iactas, Castrice, fortem?
Quid capiti ostendas vulnera facta tuo?
Arguit ignavum et vilem numerosa cicatrix:
vulnera qui infligit fortiter ille facit.
Non opus est nostros ut rodas, Zoile, versus;
Ipse ego quos toties rodo, vocoque malos;
Quos toties nihil esse puto. seruire palato
Si vis, nerodas, Zoile, rosa prius.
Cur rosa multa meo passim nascatur in horto,
Et circum surgat gramen ubique novum;
Caussa subest. facit hoc curarum maximus aestus,
Pectore qui nostro nocte dieque funt.
Et facit hoc ingens lacrimarum flumen, ocellis
De nostris, nullo sine quod usque ruit.
Haec commista duo in solitos producere flores
Possint: ah possent vota replere ema!
Miraris magnumque putas tot bella, tot inter
Convertas acies te cecidisse minus.
Esse aliquid concedo; nihil sed miror: inepra
Nam belli arrider victima nulla Deo.
Militisille boni nomen laudemque tuetur,
Fortiter adversi qui cadit ense viri.
Et te virtutemque tuam mors aemula nobis
Invidet: ah nimis, ah hinc properanter abis.
Clade tua Princeps luget pius, indolet aula,
Et multi lacrimas haud cohibere queunt.
Ingeminant Musae suspiria tristia; quarum
Patronus toto tempore fidus eras.
Etipuit festina quidem Clotho tibi vitam;
Sed meriti famam saecula nulla adiment.
A sale nomen habes; defendis sed male nomen:
Nil magis insulsum te tua terra tulit.
Cum lux prima tibi fulgeret, nate, per hortos
Crescebat nostros copia larga rosae.
Nunc cum tenigras rapiant mala fata sub umbras.
Atque extrema dre; occidat ista tibi;
Pungentes spinae circum praecordia crescunt,
Ferales tribuli confordiuntque iecur.
Ille velut florum intempestivus fuit ortus:
Heu mihi, natalis sic quoque nate tuus.
Floribus hunc tumulum ne spargas hospes in illo
Nam nulli cineres, nulla nec ossa iacent.
Omnia quod rapiat, querimur mors impia: sed non
Est ita; Franciscum non potuit rapere.
Angleus Angelico caetu portatus ad astra,
Ignorat mortis vim. tumulique situm.
Ut tibi Romani veniat vindemia mellis;
Non alias foveas, quam Ciceronis apes.
ET quis erit finis? iam plus satis ante molestus,
Pergis adhuc fessis auribus esse gravis?
Haec aliquis vestro mihi de grege, cui mea paucis
Musa refert: sic me praedia curta beant;
Sic ego, quos caros habeo, quibus ampliorest res,
Uberiora istis et meliora ferant.
PRincipe cum vestro Patres saluete verendi:
Pieridum salue turba sacrata Duci:
Ante alios ego te iubeo saluere, GEORGI,
Cura recens animi deliciumque mei.
Provida quem voluit venerandi cura senatus
Drala gymnasii sceptra tenere sui.
Discendumque operas moderari, operasque docentum,
Ne quemquam in praeceps devius error agat.
Hinc pietas arcem meruit tua, raraque virtus,
Fecundumque bonis artibus ingenium.
Nec pudeat reliquos, sede inferiore locatos,
Sponte duos nutus et tua iussa sequi.
Quem DEUS et procerum digne chorus aestimat; illi
Grande nefas cultum velle negare suum.
Nec, si qui audebunt, facient impune. sed at te,
Dux bone, quo coepit tramite, sermo redit.
Materiam laudis Spertam, duce et auspice CHRISTO,
Nactus es; hanc orna moribus, arte, fide.
Multi illam tacitis votis petiere, sed unum
TeDEV Shoc dignum censuit esse loco.
Cui primis favet a cunis, cui divite cornn
Religio dores contulit alma suas.
Cui Sophiae licuit penitas intrare latebas,
Corque avidum solidis exsatiare bonis.
Quem taciles Musae, quem carminis auctor Apollo,
Lactea quem charitum turba dccenter amat.
Cuius ab ingenio, stolidi Soror impia fastus,
Ambitio procul est; frater et ipse procul.
Aurea virtutis comes esse modestia gaudet;
Laudis et artis inops, qui tumet, esse solct.
Instantes aversa fugit, fugientibus instat
Gloria, perque humiles surgit ad alta gradus.
Mox crit, ut titulisque novis et honoribus auctus
Egregium doctâ nomen ab arte feras.
Idque alibi. nunc hic habita, CHIST Oque vocanni
Obsequium et pactam perge probare fidem.
Est aliqu d tanti mandata capessere Regis,
Militis et laudem promeruisse boni.
Debellasse feros armia victricibus hostes,
Res Domini saluas Adseruisse sui.
Sisyphius nostrae labor est (quis nescit?) arenae,
Cordato sed enim convenit ille viro.
Posse dabit, qui velle dedit. sua castra sequenti
Militiae Princeps robur et arma dabit.
Fallor, an officii legesque modumque requiris?
Iusta rogas, et ab hoc non aliena foro.
Sed mihimusa pudens dextram modo vellicat aurem,
Praeceptisque monet non opus esse meis.
Omnia nota tibi dudum satis esse superque.
Vela igitur nostri contraho navagli.
Tutusiter carpes, sidux tibi regula VERBI,
Conscia si monitrix mens tibi semper erit.
Sitempus fore, certus eris, quo muncris omnes
Excutiet partes iudicis urna tui.
Netamen hic etiam tibi desit amica voluntas,
Te memorem iubeo Nominis esse tui.
AGRICOLAM pars Prima; COQUUM sonat altera. sat se
Multa monent, si rem dispicis, ista duo.
CURA sit Agricolae, cui messis et area cordi.
Nosse habitum et mores ingeniumque loci.
Nimtrum haud cauctis genius regionibus idem.
Omnibus haud idem fragibus aptus ager.
Gratior hic matri Siculae, Patrive Lyaeo;
Palladiis ille est gratior arboribus.
Hic bene farra virent; triticum felicius illic:
Haec milio tellus convenit; illa fabis.
Nec satis est curui terram proscindere aratri
Dentibus, et fosso spargere semen agro:
Ni simul exscindas pestes radicitus omnes,
Monstraque frugiferae non toleranda Deae,
Lappasque tribulosque, voraciaque agmina mures,
Furtivas sub humo qui posuere domos.
Saepe soli vitiosollers cultura medetur;
Irritus est hominum saepe boumque labor.
Nunc opus est gelidos sulcis inducer rivos.
Nunc pingui glebas exsaturare simo.
Expedit et vicibus cessare novalia certis,
Fertilis alterna gaudet ager requie.
Fas etiam solem et pluvias, aurasque faventes
Supplice munisicum vocerogare DEUM.
Nec fremere ad steriles annnos, sed pectore forti
Durare, et missis spe melioris ali.
Hictu care DeO, Musisque, mihique GEORGI,
Plurima quae fugias, quaeque sequaris, habes.
Ingenia inprimis puerorum, et captus, et aeta
Discernenda acri sunt tibi iudicio.
Quis nisi mentis inops teneris imponat alumnis,
Quae nequeant ipsi pondera ferre viri?
Utile saepe fuit paucis, quod inutile multis;
Qui pueri vires consulit, ille sapit.
His iocus est, operis fungi gravioribus; illis
Prima satis magnus sunt elementa labor.
Qiqe dare clava tibi magni neger Herculis; illa,
Per numeros venient sponte gradusque suos,
Arte opus, arte volans pelago ratis; arte quadriga;
Martius arte regi vult equus; arte puer.
Huius agri lex est: Nec ubique; Nec omnia. Prudens
Elige, quod ratio postulat, hora monet.
Nunc petat argolicas cursu, sed parcius, oras;
Nunc tuus in Latio puluere sudet equus.
Nunc puer in Tulli camopo spacierur aperto;
Nunc bifidi figat montis in arce pedem.
Discere praecipue teneris adsuescat ab annis,
Quae pascant animam, quaeque perenne iuvent.
Hoc caput, hic nostrae fons est et cardo salutis:
TE IESV, et meriti vim didicisie tui.
Quo sine, quid nugae poterunt prodesse canorae?
In tenebris iter est ars pietatis inops.
Laude carent etiam cultis sine moribus artes.
Prae docto, puerum praestat habere bonum.
Quid mihi profuerit, siplus satis omnia norim.
Nil faciam; vi â pessimus, arte potens?
Intus alam; quorum pudeat foris: exsecrer orc
Barbariem; factis turpibus usque sequar.
Nil nisi thus, messesque Arabum promittat odorac
Lingua; nor eructet, Styx quod olere solet.
Lethiferis igitur vitiis occurre, GEORGI,
Sentibus a rigidis sit tibi purus ager.
Exulet infamis, medicam qui respuit artem?
Sede sua dignum qui resipiscit, habe.
Verberibus resides, dociles hortatibus imple;
Degeneres accunnt verberâ verba; bonor.
Tristia cum meruit laesi puer ora Magistri;
Cum reus in vultu signa dolentis habet:
Tunctua salua tibi res est, mox causa serenae
Frontis erit, rugae causa quod ante fuit;
Occultae pudor est virtutis amabilis index,
Dedecus horrescit cum puer ipse suum.
Crede mihi, fugiet, quod nunc mase conscius odit;
Flagitii, qui sic uritut, hostis crit.
Praeterea fessos fine pausâ intendere neruos
Non decet, et curas perpetuare graves.
Otia debentur Musis sua. rumpitur arcus,
Si nimius validas experiare manus.
Indiger et precibus labor impiger. utile non est
Consilium, ni sit desuper auxtlium.
SED quid; als, de messe iubes sperate futurâ?
Solliciti merces ecqua lâboris erit?
Hoc vero, hoc ulcus tangi timet. ergo vetustae
Me satyrae verbis bis tribus expediam:
Scire volunt omnes, mercedem soluere nemo.
Praemia qui meruit. praemia rarus habet.
Sors eadem CHRISTI quondam fuit. omnia perfer,
Maganimi comitem te iuvet esse Ducis.
Sinegat ingratus, quae debetpraemia, mundus,
Fide DEO; mundus quae negat, ille dabit.
DIXIMUS Agricolae studium pro tempore paucis.
Restat, ut eximium te iuvet esse COQUUM.
Si bene Bibilici sapuit festiva poetae
Musa: conquus domini debet haberegulam.
At Coquus Aonidum mensis qui fercula ponit,
Agminis infirmi debet habere gulam.
Quid valeat pueri stomachus, quid ferre recuset,
Expendens, multâ temperet arte cibas.
Dura fugit, qui lactis eger, cui robur et anni,
Non amat exigui munere lactis ali.
Nec dulci femper locus est, nec semperamaro.
Nunc piper est stomacho, nunc crocus utilior.
Laus sit aromatibus reliquis sua: iudice CHRISTO,
Nobilitas salis est utilitas que prior.
Hic animarc cibos potis est, perit ars, perit omnis
Gratia, laudati cum salis usus abest.
Sic nisi sal ferulae mores compescat agrestes,
Et labor incassum sudat, et artis opus.
Exemplo libet e rebus vulgaribus uti:
Squamigeri grex hic agminis instar habet.
Quod sale conditum durat, gratumque palato est;
Ni bene condieris, putre cadaver erit.
Spectantumque immane oculos offendet, odotem
Tartareum castis natibus obiciet.
Scilicet haud montirum est aliud deformius ullum,
Quam puer insulsus moribus, arte rudis.
Haecte pauca docent, nec enim libet addereplura,
Ceruici incumbat sarcina quanta ruae.
Vix Phidias, vix iple Myron, vixipse Prometheus,
Deucalionve operipar queatesse tuo.
Esaxo formandus homo elt; e stipire duro
Pallas; et e puero, vir gravis atte, rudi
Templa; domus; urbes; ipsis cum Regibus aulae,
Implorant operam Villice magne tuam.
QUOD felix igitur tibi sit, quodque urile multis,
Aggredere immensi grande laboris opus.
Funde preces crebras; opere ne parce fideli;
Cetera celesti Numen ab arce dabit.
Rem facies, nec erit labor irtitus; et tibi quondam
Proderit ignavas non habuisse manus.
Nam generis nostri sator et reparator IESUS,
Qui mala pro nostrâ mille salute tulit,
Stirpe satus geminâ; lumen de lumine; verus
De genitore DEUS; de genitrice itidem
Verus Homo; tua cui tetis industria neruis
Militat; ille tuae buccina laudis erit.
Cum celso in solio spectandus, honore perenni
Afficiet iustos, suppliciisque malos.
Interea seruis (quando illius absque porenti
Nec sumus, aut quicquam possumus auxtlio)
Si bonus, o, faveatque suis, animosque sequaces
Instruat in laudes oraque prompta suas.
Conatuso pios fortunet, ut organa simus
Grata solo fructu divite, grata polo.
NE titulo metire librum, ne pondere, Lector;
Saepe sub exili tegmine gemma later.
Aucupii genus est, magni sua carmina Vates
Cum properata vocant, cumque parerga vocant,
Quis properata putet SCHEDH SCHEDIASMATA?
POSTHIUS Erga canit, nuda Parerga vocet? quis, quae
Quid GRUTERE, quis pote dulcius esse Periclis?
Quid, TAUBMANNE, tuis culiius esse avibus?
SCALIGERI quis non cupiat Teretismara: quis non
Totus amat Nugas, docte CATULLE, tuas?
Vatibus ergo bonis mos est, non velle videri,
Sed titulis foetus extenuare suos.
Hic MEUS Ausoniae promens Idiomata linguae,
Esse IDIOTISMOS, inquit. Apollo negat;
Triga negat Charitum; iurant Heliconis alumnae,
Mundius esse nihil; doctius esse nihil;
Sanctius esse nihil. Divini parcite vates
Ulterius fictis ludere nos titulis.
Sat liquet esse pares vobis ad maxima neruos,
Cum superent vestri seria nostra ioci.
POscimur adthalami taedas, eccarde pudicas.
Ibo prior versu. tu citus ambrosios
(Nam potes) adde modos. Tria sunt, quae nobilis auctor
Omnibus esse piis grata DEOque canit.
Intemeratus amoi fratrum vicinia concois:
Pax nivercustos fida perennee tori.
Autea dent alii: nobis labor unicus esto,
Haec tria coniugibus dona rogare novis.
NVper ut irrepens Paphios HULDRICHUS in horton
Audaci teneras messuit ungue Rosas:
Spina manum laesit; cor arundine fixit acutâ
Acer, in insidiis qui latitabat, Amor.
Utraque poena gravis, misro cor liquitur aestu:
Saucia crudeli vulnere dextra tumet.
Risit ad haec, furemque suum miserata Dionee,
I Buer, et medicum, dixit, anactoreum
Consule; Gaebelio nomen. nihil addidit ultra,
Gaebelii notos mox petit ille Lares.
Poscit opem, dextrae facilis medicina reperta est?
Difficiles aditus vulnera cordis habent.
Irrita vis herbis fuit omnibus, irrita verbis,
Artificum doctis irrita consiliis.
Sola superveniens, patruum dum forte salutat,
Auxilium virgo Goebeliana tulit.
Cui virtus animum finxit, cui gratia mores,
Virginei sidus quam liquet esse chori.
Cui Rosa conveniens nomen dedit; ilicet illi
Purpureus roseas stat pudor ante genas.
Emicat ex vultu probitas ex ore venustas,
Nectareos fundit lingua pudica favos
Quam genuit quondam nostrae Camerarius Aufz,
Ex mius meritis et pietate Senex.
Hanc miser Apelius cupidis dum spectat ocellis;
Mellitos avidâ dum bibit aure sonos;
Dum niveam tangit dextram; dum basia libat;
Et cor hians intus mitior aura fovet:
Conuluit, res mira; gravis deferbuit aestus,
Et patruo melior Virgo fuit medicus;
Nata solo, morbi fuerat; nunc causa salutis
Fit ROSA, parte sui principenata polo.
Nobiliot gemmis, flavo preciosior auro,
Pulchrior Hyblaeis casta SUSANNA rosis.
Hanc igitur laudat medicis magis omnibus unam,
Hanc vitae sociam deligit Apelius.
Hanc amat, hanc thalami sibi foedere copulat arcto,
Praesidiumque vocat dulce, decusque suum.
Fallimut? an placidi flatu satiata FAVONI.
Innumeras parier foeta SUSANNA Rosas?
FEsta dies ancto Phoebei luminis orbe,
Ingenuis festum mentibus urget opus;
Et citat emersi nos ad fastigia solis,
Nec finit infernas semper amate domos.
Quid tibi cum rebus mens caelo nata caducis?
Naturam genii quin age redderui.
Cur aliena magis quam quae ribi proxima curas
Cessat et in propriis mens aliena bonis?
Brutaque mortales cum stulti membra sequuntat;
Immortale suum non facit officium?
Appetit effreni perulans lascivia motu,
Inque procax venis vis meat illa tuis.
Bile per indomitos artus mittente venenum,
Vindictam nullâ cum rationepetit.
Inque avido coedis quae sanguine vita quiescit,
Ire leonino dicitur a stomacho.
Sic stupidi dubiis quaerunt latitate periclis.
Frigidus externum corpus ubi horror habet.
Porro ubi factorum pigeat, pudeatue tuorum,
Conscius heu tristi manat ab ore rubor.
Tolluntur dempto risusque socique liene
Et spes solicitos immoderata facit.
Nituntur sensus versâ ratione sub ipsos
Haec adeo et mentem reddere corpoream.
Quae si mutatâ vim conditione priorem
Induat, et pleno surgat in astra Iove:
Extenuer raris pereuntes ignibus artus,
Carnis et aethereas scandat inane plagas.
Magna revicturae sunt haec mysteria ca rnis:
Pendula in hoc speculo se probet ergo fides.
Tanta Deus physica incidit mysteria in aera.
Praeterea quod et haec pagina sacra docet.
Fingeret unde hominem fertur bonus ille Prometheus
Particulam e cunctis surripuisse feris.
Verum animum aethereo furtivum duxit ab igne,
Fluxit et a puro mentis origo Deo.
Ergo age imago Dei, nete contagio carnis
Effice mens ullâ morbida labe premat.
Quae patet emenso spaciosior orbita caelo,
Decrescit summis quae brevis umbra iugis.
Somniferum mentis divinae odere veternum.
Sidereo et noctem surripuere animo.
Aethereâ venit qui patris splendor ab arce.
Nos postliminiiiure aliquando vocat.
Ecce oritur nobis illustri sidere phoebus,
Angulus umbrarum quo nihil ulius habet.
Utpote divinus manat per singula fulgor,
Ambitur nullis fulgor et ille locis.
Cuius si rutilet tenuis scintillula nobis.
Unde meum tepeat quidlibet ingenium.
Exiguum sat erit tenera ad praesepia carmen
Dicere, cum socio sive boare gtege.
Nec puero turpe est grandes colludere natu.
Cuius opum consors fit sibi nemo senex.
Pax, grato quodcumque venit de pectore, quamuin.
Destituat numeros carmen inane suos.
Nam quoties cantu descendit somnus anili?
Et monet officii grata Neaera Deum?
Est qui Laedaeos interstrepit anser olores
Curarum aeterno portio quanta Ioni?
Donantis mentem plutis quam dona recenset.
Rimotur cordis qui penetrale, DEUS.
Placavit facilem quoties mola salsa tonantem,
Et summi est vitulâ gratia capta Iovis?
Imo et ob hoc nostras descendit paupet ad aras.
Pauperis ut tenues audiat ipse preces.
Et profugus phatiasasino defercur ad urbes.
Fors asino Aoniam me feriente lyram.
Et veniens asino Solimi ad sacraria templi.
Audiit a pueris: Rex benedicte venis.
Nempe e sublimi Christus miserator Olympo
Seruili venit conditione puer.
Saepelevi somnum cui suadet inire susurro
Et miscet numeros casta sine arte parens.
Magnificum techare puer mea corda fatentur.
Qui terrae et caeli es Oceanique potens.
Inque tuo mea mens exultat nomine fili,
Tu mihi nate Deus, tu mihi nate salus.
Quantumuis nihilipse siem, me respicis, hinc me
Felicem mundus terque quaterque canet.
Magna mihi, qui manga potes, concedis egenae
Et solum sanctum est nomen in orbe tuum.
Qui te chare puer, qui tereverebitur, eius
A stirpe in stirpem fers miserator opem.
Ipse tuo elatas dispergis robore mentes,
Sternis sublimes, euchis atque humiles.
Si quis te esuriat, convivam pascis opime.
Turpe eget immensas dives at inter opes.
Tu qui Israelem miseratus suscipis, ut qui
Vis Abrahae patris, vis meminisse patrum.
Pro queîs nate tibi et patri sit gloria donis,
Unde venit numen, Spiritus alme tuum.
Hunc neque purpureae natum excepêre ministrae,
Nec curant positos molliter articulos.
Nemo lavat, calida nec frigida temperat unda,
Anxia nec variis est domus obsequiis.
Et quod debebat nato sine coniuge mater,
Forfiitan et nullo non eget officio.
Nam quis praestet opem, cui diversira frigent?
Quisquepuerperium quaerat et ante boves?
Quae tam contemptum connixa est femina partum?
Vix oliso miseraecui locus in stabulo.
Quae tam barbarico fuit unquam natio ritu?
Ut non praeferret parturientis opem?
Qaudet avis nido, foveis vulpecula coecis,
Reptile amat petras, littora piscis habet.
Quae venite gremio soboles aeterna paterno,
Exiguum capiti non habet ecce solum.
Tuiba quae ad insolitum defert sua nomina censum.
Cedens Romano Regia sceptra iugo.
Ordine quae fierent urbana nego amiscet,
Humani leges turbat et hospitii.
Tempore in hoc nasci quo sfida oracula consteut,
Et tam neglecto maluit ille loco.
Quam inter Herodiacae cunabula eburnea spondae.
Quam mariamnai fulcra cruenta thori.
Crederet huic quisquam natum de virgineregem.
Sacro conceptum flamine, patre Deo?
Ex, quae condtderit prira is in membra coactum.
Cuius nec mundus quiverit esse capax!
Nec Dominum rerum rebus cognoscier ipsis?
Sed res factorem destituisse suum?
Argumenta fidem rebus praestantra tantis
Hic hominum callens defit et ingenium.
Congerit arenti cui custos stragula foenc.
Edicto cuius gramina laeta virent.
Stirpibus humenti vitam eradice ministrat,
Vermibus arroso qui modo lintre cubat.
Implicitus pannis hic qui fovet omnia, friget,
Vagit et ad trepidos pauper inopsque boves.
Et vivit modico cui vivunt omnia lacte.
Et praetentatos excipit ore cibos.
Fascia compositos stringit replicabilis artus,
Membraque vulgaris discita Zona regit.
Nunc flens virginco placandus ab ubere pendet,
Et merus in cunctis quid nisi rebus homo est?
Exulat a patria qui nil peccaverat infans,
Ut nos aeterno tolleret exilio.
Quis miserabilior verset mortalia casus?
Quam qui immortalem hic excipit (oro) Deum.
Aspice ad omnigenas naturae divitis artes,
Et non deprensas cuncti parentis opes.
Naturae artificem dehinc respice divitisipsum,
Factorem in mediis respice divitiis.
Non nolens, ut nos, nec paupertate coactus,
Attamen en operum, quae variavit, eget.
Nec modo dum puer est (quae sors mortalia rentat)
Haec, sed qua vixit ter tria lustra tulit.
Sordet, negligitur, famet et sitit, ultima passus
Nescitur, vermes nec precium inter habet.
Felix paupertas, qua nobis copia rerum
Parta est, quae nullo sit peritura die.
Vincit Amlataeum cuius profusio cornu,
Et quidquid totus nobile mundus habet.
Deficit hic quidquid ducit Pactolus et Hermus,
Et precium aequoreus vile lapillus habet.
Quidquid odoratus ditat Phoenices amomi,
Et antum Assytio balsamagrata solo.
Cumque autumnali Chloris fecunda marito,
Contatâ Alcinous dives et in patriâ.
Et qui so formas mutat Vertumnus in omnes.
Pauperem et exigui se putat ese pretii.
Atrabico Coae vestes bombice verentur
Istius cenlum posse subite fori.
Aemula Palladiae cessat virtutis Arachne,
Et quae Moeonio stamine tela nitet.
Pallas et ipsa suos quantae sunt maxima vires
Deicit, et natam se negat esse Ious.
Labitur e caelo tanti sapientia nati,
Natus ab aeterno prodiit ille patre.
Aurea quae speciem referebat gaza trabalem,
Et solymas inter praeradia bat opes.
Cedit Ephrataeo quamvis sit vile cubili.
Nec dono est alius fertiliore tholus.
Palmetune e caeso quod balsama codice stillat.
Bethlehemitanum nil facit ad stabulum.
Exiguae superant quodcumque anathema clitellae.
Et Ptolomeae numina lapsa Phari.
Nam profugi faciem postratus sentit Osyris,
Et patrio cedens Isis amica solo.
Parthica Phoebeo radiabant fulcra metallo,
Hic flavi multo lumine Chrysoliti.
Hic Amathuntiaca conchylis purpura testa,
Hic ab Erythraeo munera rapta solo:
Hic virides doctâ fulgebant arte Smaragdi.
Hic de cadmaeâ mollia pensa Tyro.
Hic quid quid fragrat, hic quidquid dulce palato,
Laevia contactu, dulcia quaeque sono:
Tanta parabantur, moribundae schemata cami,
Cuique parabantur, quid nisi pedor erat?
Qui stellas proprio distinxit quasque colore,
Unde fluit gemmis vis quoque sidereis.
In sicco, tali natus sub tempore, ligno,
En Deus en trepidos ponitur ante boves.
O felix pecus, ô, quamvis rationis egerent,
Pruta tamen dominum sunt venerata suum.
Quod possunt, flatu, qualem inspiraveratille,
Inflexis dominum prona fonent genbus.
Talis in humanos veniatreverentia mores.
Digna sit officio vox rearilla suo.
Hunc elementa tamen vixratum muta loquuntur,
Et celsi aguoscunt axe ab utroque poli.
Nam caeli veniunt praelagi numine Magi.
Praebentes homini mystica sacra Deo.
Alter ab Arrabicis fert qureae munera petris,
Felici regem largu et aere beat.
Alter Oronteae redolentem pixida myrthae.
Membra unget Domini quo moribunda fui.
Hinc quoque sacrificilibuntes thura Sabaei,
Quo magnum caeli numen honore colunt.
Turbaque pastorum veniebat rustica, quamvis
A Pharisaeaeo spreta supercilio.
Paret et Angelicis sub noctem credula iussis,
Intento ad superum carmina dia grege.
Cum quibus unanimes tibi Christe precamur honorem,
Et pacem terris, sit modo pacis amans.
Testetur reduces quae nos via denique cives,
Et menten Angelicis inseruisse choris.
Phoenicem, solemque ipsum, mundique monarcham,
Invida iusserunt marmore Fata premi.
Mac iacet exigua Princeps Ludonicus arena,
In toto quo vix aequior orbe fuit.
Nam (quis non laudet?) veluti poscebat honestas,
Gloria Pacis erat, gloria Martis erat?
Qui transis igitur, quam sit vis maxima mortis,
Interitu tanti certior esto viri.
Hac modica situs est princeps Henricus in urna:
Mens petit alta pios: nomen in orbe volat.
Siste, licet renuant peragenda negotia gressum;
Et lege. res paruam postulat ista moram.
Hoc (ita Diis placuit, sis fata tulêre)sepulchrum
Frigida Cun adi Principis ossa fovet.
Non Mausolaei celebrata toreumata saxi,
Nec data heic Phariam cernere Pyramidem.
Ipsa sibi satis est Suepris gratissima virtus,
Nec cupit ex alia quaerere laude decus.
Praesulis haec cineres Cunradi marmora claudunc:
Francis flebilibus quem gemit usque modis.
Fama sed immensum celeberrima pervolat orbem:
Spititus aeternae gaudia sedis habet.
Qui Marium saltem putat hoc recubare sepulcro;
Illius humana mens ratione caret.
Cum mario quoniam Pietasque Fidesque iacentes,
Divellia Domino non potuere suo.
Hoc probitas et cana Fides, Pietasque quiesunt,
Ossa pater, tumulo quo Benedictus habet.
Mois nisi more suo, dignos violenter in omnes
Iniiceret rapidas invidiosa manus;
Viveret aeternos sine fine superstes in annos;
Nostraque, quae magna est, nulla querela foret.
Quem sacro puerum lactaverat ubere Pallas.
Angelus hac tegitur Politianus humo.
Flete decus vestrum, divini Iuris alumni.
Flete vagas lauro turba recincta comas.
Heic tuus occulitus, divina Mathesis, alumnus:
Ut quondam vinus, sidera mente colit.
Defuit una dies sexta a trieteride, tristis
Iniecit saevas cum mihi Parca manus.
Heu, rapida innocuo debebant parcere fata.
Nec mihi natalis sic celebrandus erat.
Fallitur exstinctum si me putat esse viator,
Prorsus et in turpi iam periisse luto.
Invida nam rapuit quod mora mihi, Gloria reddit.
Nullaque sic fati sentio damna mei.
Nil tegit hoc Saxum: nam Cerberus ossa voravit:
Addita Tartareis manibus umbra gemit.
Si tibi forte opus est, onus heic deponito ventris.
Non alio certe dignus honore locus.
HEri Calliopen meam rogabam,
Ut mî suppeditaret Hiopocrenes
Tantillam modo guttulam serenae:
Quâ possem meliusque tersiusque
Expolite metrum suae Mariae
Suae Wackeriae probae puellae;
Quâ nulla ingeniosior puella est,
Quâ vix ingeniosior vir [(transcriber); sic: vix] usquam est:
Ille, inquit, mihi fons amarulentis
Totus nudique nunc scaturit undis,
Ut nullas ego turbulentiores
Ullo tempore viderim scatebras.
Nempe tot lacrimas, tot eiulatus,
Tot planctus vehit; ut licet profunde
Ex alto situlâ haurias capace,
Nil praeter lacrimas amarulentas,
Nil praeter gemstus et eiulatus,
Hinchaurite queas, et huic referre.
Ht quis non gemitus et eiulatus
Et quis non lacrimas amatulendas
Tam caro caprti vellt Sacrare?
Tam caro capiti meae puellae;
In quâ cor revurens Det et Parentum,
Doctorum reverensque cor virorum,
Morum grata rotund tas, loquelae
Expolita severitas, leporum
Iucundissima amoenitas nitebant.
Illa, inquam illa puelin, sed subinde
Ebullit lacrima e meis ocellis,
Ut non laudibus hanc satis deore
Et recte celebrare iam potis sim.
Quare quam modo guttulam petebas
Tibi suppeditari ab Hipocrene;
Hancinquam, tibi guttulam capesse
Ex meis oculis, ab his ocellis,
Ab Apolline; et a choro noveno,
Illa semper amabitur Maria.
Illa Dice, nitidam quam vestis candida velat,
Cingula cui pectus flava decusse ligant;
Ut gladum vibrent viden? aequo ut iure bilanos
Singula nunc trutinet fanda nefanda, viden?
Cur tamen alterutrâ depressior altera lanae est:
Hanc Bona rara levant: Hanc Mala plura graunant.
Institiam in clypeo gestas, et nomina Iusti?
Quam male defendis nomina cum clypeo.
Traxerat in multam Varius convivia noctem;
Et mane officium, sed bene potus, adit.
Ut caepit siccâ de sobrietate profari,
Continuos ructus edidit, et tacuit.
VItam seu dederint, vitam seu fata negarint;
Dulce mihi in Domino, vivere dulce mori.
Tota penes Dominum vitae est mortisque potestas:
Ergo Deo morimur: vivimus ergo Deo.
Est mortis pariter Deus, est etiam arbiter aevi:
Huius sum vivus mortuus huius ero.
Lucem seu videat, lucem seu vita relinquat;
Esse scio, qui me curet ametque, Deum.
Nostra salus Deus est, non solum tempore vitae:
Est etiam mortis tempore nostra salus.
In Domino quisquis didicit spem ponere; mortis
Scilicet et vitae tempore salvus erit.
REx primus, gentisque parens, et nominis auctor,
Ex Noae genitus sanguine Lechus ciat.
Post Lechinatos, longa interrequaque, Cracus
Cracoviam condens, regia sceptra tulit.
Heu fratrem horribili consumit vulnere Lechus,
Hinc merito ipse etiam spretus et exul obit.
Vanda gubernavit sublatis fratribus, unde
Vandalicis nomen gentibus impositum.
Transactis annis centum sine rege, coronant
Victorem Lescum qui sine prole obiit.
Persam hinnitus equi regem fecisse Darium
Traditur: huic regnum cursus equi peperit.
Rex bonus haud una contentus coniuge vixit,
Multa ex pellicibus qui sobole auctus obit.
Laude nihil dignum fecit nisi quod sua nato
Fatidica potuit voce notare mala.
Occidit patruos putribusqui e carnibus horum
Prognatis moriens muribus esca fuit.
Simplicitatis amans pacis cultorqui Piastus,
Extremum tarde clausit in orbe diem.
Occidit ante diem populum in maerore relinquens:
Annos qui patrios vivere dignus erat.
Ignavus longos vitam produxit in annos,
Mutataque senex cum patre sorte perit.
Hunc quoque Nestoreos postquam prope contigit annos,
Ipsa senem e vita morte senecta tulit.
Versus hic ad Christum, et sacro baptismate lotus,
Aeterna regnum prosperitate beat.
Magnus Alexander, Magnus Pompeius, et iste
Sarmatico ex merito hoc nomen in orbe gerit.
Post obitum patris Magni successit, et eius
Quam proprio potius clarus honore fuit.
Doctus hic, et primo monachus, succurrere lapsis
Rebus natus erat, regnaque restituit.
Iste Stanislaum sanctum necat, efferus, audax,
Exul, et a canibus dilaniatus obit.
Utilis Hermannus patriae belloque, togaque,
Principis egregii laudem animumque tulit.
Omnibus hic maior quos fecla priora tulere,
Et potior cunctis, laudis honore viget.
Consilia hic nimium dum stulte coniugis audit,
Exul in ignota contumulatur humo.
Romanam iste aquilam adversam sibi sensit, abactum
Dum regno fratrem restituisse cupit.
Nulla tyrannorum legitur diurna potestas:
Id quoque Mitzlai saeva libido probat
Pulso fratre, pius Casimirus regna gubernat,
Et laudem recti iustitiaeque tulit.
Mitzlao regnum repetenti restitit Albus,
Praefecto a proprio vulnere caesus obit.
Sal primum effoditur rerum potiente Pudico,
Hic ubi nunc multa Bochnia laude viget.
Barbatus tutor tantum quia multa peregit
Praeclara, hic etiam commemorandus erat.
Hic de Massovia victor cum laude triumphans,
Germanis didicit quae sit habenda fides.
Dux hic Massoulae, Nigro, suadente senatu,
Successit: tandem pulsus in exilium.
Regna Vuladislao temere invadente tuetut,
Atque haurit moriens dira venena Probus.
Successisse probo Cubitalis fertur, in ipsis
Sed mox principiis iussus abire gradu.
Rerum sponte sua curam suscepit, et ipse
Fortunam haud aliam quam cubitalis habet.
Dum vario eventu Cubitali armisque resistit:
Rex novus interea a patribus eligitur.
Post interregnum, primum huic collata coronacst:
Sed mox ante diem caesus ab invidia est.
Compsitis rebus belli, pacisque, redibat
Ad patrios, linquens regna aliena, lares.
Deicit, ut relevet multos fortuna: Ducatu
Pulsus adhuc sero rex Cubitalis obit.
Magnus hic et pace et bello cunctos superavit,
Et magnas laudes aedificando tulit.
Hungariam pariter rexit, fortesque Polonos,
Magni prognatus rite sorore nepos.
Est quoque Sarmatiae sua crede, Semiramis, et quae
Assyriam superet laude pudicitiae.
Heduigis hic coniunx variis clarissimus actis,
Cracoviae Musis condidit hospitium.
Varna tuam memoret stragem, et lachrimabile bellum,
Ex quo victor ovans Turca trophaea tulit.
Teuthonicos fratres sibi, Prutenosque subegit,
Et pariter bello paceque clarus obit.
Fortis hic, et sapiens, fortunam sensit imquam,
Vallachoque miser victus ab hoste fuit.
Arma togae cessere sub hoc, licet utraque rex sit
Expertus: verum pacis amator erat.
Maiorum aequavit, si non superavit utrinque
Gesta Sigismundus, laudis honore potens.
Salue Auguste diu, et patriam sub pace guberna,
Quod facis: et nulli laude secundus eris.
DIcebam amore victum,
Bersmanne, te daturum
Vinctas manus puellae;
At tu ista pernegare,
Sanctequi deierare,
Et gloriari in armis
Nuper tibi paratis:
Scutum tibi atque sclopos
Domi esse in id paratos,
Amoris ut sagittas
Repelleres et arcus,
Dixiti nec hisc ein armis
Tantum tibi placebas,
Exempla te iuvabant
Tot celibum Dearum:
Primo novem sororum,
Addixeras quibus te:
Doctae dein Mineruae,
Gleaque et ense cinctae:
Silvasque pervagantis
Noctu et diu Dianae.
At nunc ubi tua arma?
Nunc scutum ubi, atque sclopi?
Exemplum ubi Dearum?
Disparuêre cuncta,
Ab Amore praeliator
Victus iacesque vinctus.
Puer ilie plenus artis,
Victor Deûm et Dearum,
In olorem, aquam, inque taurum
Mutare qui coegit
Sele lovem: ipsius ille.
Cepit dolo novo te.
Nam MAGDALENAE ocellis,
Pulcerrimis ocellis
Insedit, inde saltu
Praeceps tuos petivit:
Et per cavos meatus
Irrepsit in tuum cor,
Succendit et face illud.
Quid arma, quidue sclopi
Prosunt foris dolo si
Bellum geratur intus?
Sed forte amore vinci
Plus proderit, quam Amorem
Vicisse, quod, tibi opto,
Res comprobent ut ipsae.
Faxit DEUS. tu ut huius
Pugnae et subactionis,
Fructus feras perennes,
Et uberes quotannis.
Ex coniuge cuge priumum
Dulcissimos lepores,
Bersinanulos deinde,
Qui patris arte docti
Rudes ferire possint,
Et Barbaros trucident.
GRatulator extructos thalamos Iunone secunda,
Quaeque tibi sponso gaudia ducit Hymen.
Gratulor optatam sponsam, socerumqui Siberum,
Cuius in Aonio est splendida fama choro:
Scilicet haec venerem sociare cubilia credam?
An iunctas ter tres ex Helicone Deas?
Dum sacro vati nubit pia filia vatis,
Credibile est castas isdta parare Dea.
Hae tibi monstrarunt Ascraei scripta poetae,
Essent quae vitae regula certa tuae
Ut cum ter denos prope sis porgressus ad annos,
Exhilaret thalamum iuncta puella tuum.
Hae tibi flexerunt mentem quae stare solebat,
Excutere et caeci tela facesqui Dei.
Legitimo ergo te quod non subducis amori,
Rem dignam humana conditione facis.
Ast omnem si quis refugit male sanus amorem,
Ligneus est. et nil sanguinis intus habet.
Non homo, sed dicendus hic est Narpesia cautes,
Expers laeticiae, delitiisque carens.
Palma sui gaudet conspergi flore mariti,
Praedita nec sensu creditur esse tamen.
Bruta licet res sit magnes, ferum inter et ipsum,
Sacra tamen faciunt coniugiumque sophi.
Dura silex coitu ferrati attrita mariti,
Partuedit flammam concutiente suo.
Hinc apud externos populos, gentemque Laponum,
Index coniugii est auspiciumque siliex.
Quanto rite magis socialia sacra parabis,
Tu sociale animal, connubiale animal?
Ergo tibi caelum clemens, terramque benignam,
Coniugioque precor prospera cuncta tuo.
Sic tua te coniunx amet, ut pia Portia Brutum,
Iulia Pompeium, Laeda vel ipsa Iovem.
Dilige sic illam, ut Brisedida amavit Achilles,
Ut Phoebus Daphnen, Phyllida Demophoon.
His tamen obtrusit si quid fortuna sinistri,
Omne tibi fato dexteriore cadat.
Non ego propter opes dignabar honore tyrannum,
Non ob pauperiem spretus egenus erat.
Oppressis datus est aditus, non munere dives
Iudicium potuit sollicitare meum.
Quaesivi numquam dicendo in iure favorem,
Inque reos etiam parcior ra fuit,
Ut decuit, iustis affeci crimina poenis,
Atque bonsi tribus praemia digna viris.
Nullam sum passus caussam tractare propinquos,
In dabia iudex haud ego solus eram.
Aspera non, aequum poscenti, verba remisi,
Iudice me, pronam sensit egenus opem.
Non quenquam sabita multavi concitus ira,
Promisi indignis dona nec ulla viris.
Non nimium rebus florens laetabar opimis,
Frangebant animum nulla pericla menum.
Non auri quicquam commisi caprus amore.
Nec nocuit trepidis, feruida dextra, reis.
Non assentator nostram est admissus in aulam,
Nec detrectanti mens patefacta fuit
Hoc erat in votis homines defendere iustos,
Et multare, decet qua ratione, malos.
Singula quid referam? miseros complexus amore
Sum patrio oppressis frater et hospes eram.
Quod superest, studui doctisque bonisque probari:
Maxima cura fuit posse placere Deo.
QUis Puer? IMMANVEL: quid fert? promissa salutis,
Ducit ad hunc puerum quae via: sola FIDES.
Magna mente ca dit Stephanus pro nomine IUSTI:
FELIX qui vera pro PIETATE, cadit.
Perfer et obdura, nec te crux terreat ulla:
QUA positus fueris in statione mane.
Frustrâ Rex ferro tentat cunabula CHRISTI:
Nil agit, in summum qui capit arma DEUM,
Vera refert CHRISTUS, non argue vera loquentem,
Ne tibi sis cladis iusta ruina tuae.
Pro nobis rerum Dominus praeciditur infans,
In se derivans flebile LEGIS onus.
Missus in exilium est Caeli possessor, et Orbis,
Exulibus patriam reddat ut ille suam.
Ecce Magi doant Regi tria munera CHRISTO:
Crux, myrrha est: aurum, gloria: thura, preces.
Qui fuit ablutus liquida Iordanis in unda;
Ille meas sordes abluit, ille tuas.
In templo quisquis puerum non quaerit IESUM.
Errat, nec recta tendit ad astra via.
Sponse voca CHRISTUM, non est fine munere Christus:
Ille merum tarde, dat tamen ille merum.
Qui tuba sanguineos te contra exciverat hostes,
Buccina sit verbi, Maxime CHRISTE, tui.
Credit Centurio, gratis servatur alumnus:
Res est gratuita plena salute FIDES.
NAVEtua si non servamur, CHRISTE, perimus:
Solus es in mediis anchora sacra malis.
Iam inoriens Simoen CHR Istum fert carmin ad astra,
Da mihi in hoc etiam carmine CHRISTE mori.
Non sum laeta seges, Iolium sum triste: sed oro,
Me tamen in messem collige CHRISTE tuam.
Non tua vult homines cessantes vines CHRISTE:
PRAEMIA fert gratis qui facienda facit.
Abiice spinam animae, Doctrinae collige semen:
Spina necem, viam nobile semen habet.
Coecus opem quaeras a vero lumine vitae:
QUI CHRISTI ridet munera, luce caret.
Voce DEI victus Stygius tentator abibat:
QUI pugnat Verbi numine, victor erit.
Quae sit magna FIDES, Cananaeae prngit imago:
Hanc statue ante oculos cum dabis ore preces.
Solue DEUS linguam, quam Spiritus obsidet ater,
Ut tibi pro meritis carmina grata canat.
Milia quinque virûm modico qui pisce replevit,
Pascet is aeternis credula corda bonis.
Flamine foeta sacro VIRGO parit innuba VERBUM:
O quantum est, hominis sumere membra DEUM.
Pramia doctrinae, lapides ECCLESIA sentit.
Haec absconsa DEI Numine tuta manet.
Terga premens asini Solymam SERVATOR adibat:
Rex novus hic pompam gaudet habere novam.
In lingo moriens, lingi dispendia soluit:
Hic pendet culpae syngrapha cassa tuae:
Quem pendere vides diro inter tigsa latronum.
Non rapuit quicquam, sed bona rapta refert.
Qui fons est vitae, sitit ipso in turbine mortis,
Et Sol insticiae crimina nostra luir.
Qui mundo formam tribuit. rebusque calorem,
Amittit speciem frigida massa suam.
De precibus, sudore, siti, de morte cruenta,
Disce homo, quod summus sit dolor ira Dei.
Sed nil scire tuum tibi prodest, haee nisi credas,
Omnia TE propter sustinuisse Deum.
Sanguine dat vitam pullis Aegyptius ales:
Tu mihi das vitam sanguine CHRISTE, tuo
Mortem non metuo, quia Christi funere vivo:
MORS nihil in CHRISTI funere iuris habet.
CHRISTE mori ut posses, VER Bum immortale quievit;
Estque tua nobis parta quiete quies.
Morte refert vitam CHRISTUS: qui credit in ipsum
Vines in aeternos post sua fata dies.
Vesper adest, ne te vagus error dueat in umbras,
Lux tua sit CHRISTUS, cetera noctis erunt.
Qui tractare manu Thomam sua vulnera iussit,
Est DEUS, et vero corpore verus homo.
Crede DEI verbo Thoma: cur signa requiris?
Non SIGNIS, Verbo nititur alma FIDES.
Pastor oves CHRISTUS propria cum morte redemit:
Hoc pastore piis nescit obesse lupus.
Nemo DEUM vidit, Patrem ne quaere Philippi
In CHRISTO, Patrem cernere posse datur.
In partu doler est, deîn gaudia: Vince dolorem:
SAEPE DEUS, quae sunt tristia, laeta facit.
Accusai triplici de causa Spiritus Orbem:
Sed veniam culpae, qui resipiscit, habet.
Ne dubita, quoties numen caeleste precaris:
IMPETRAT in CHRISTI nomine cuncta FIDES:
Christus ovans, hostes capituos duxit in altum,
Atque suo in caelum sanguine fecit iter.
Cum tibi crux oneri est, tunc causae SPIRITUS astat,
Patronus causae Spiritus ille tuae.
Omnibus in lingusi loquitur Spirabile numen:
Ergo omues populos ad sua regna vocat.
Ne quisquam dubitet summi de eorde parentis,
Pignus naturae tradidit ipse suae.
Ad superas artes tu vera es ianua, Christs:
Eirai, qui fine te quaerit ad astra viam.
Nescis insticiam FIDEI, Nicodeme Magister:
Ex CHRISTI pendet munere vera salus.
Sifueris Croesus, sic partis utere rebus,
Ne iaceat surdas Lazarus ante fores.
Nec te pinguis ager, nec bos, nec sponsa retardet:
COENA Dei humanis anteferenda bonis.
Sparsa ovis inventa est, et drachma, et prodigus haeres:
CONVERSIS reditus semper ad astra patet.
Venit magna dies, qua nemo maior in Orbem
Venit quam praeco, maxime CHRISTE, tuus.
ESSE Tyrannorum bellaria funera fatum,
Baptistae caput hoc te docet in patina.
Hic Petrus est, qui depetra, te CHRISTE, fatetur,
Quod sis aeterni viva propago DEI.
Visit anum VIRGO, Vates exultat in aluo,
Coecus adhuc Dominum vidit adesse suum.
Tolle trabem, quisquis festucam inquiris amici:
Si vis erratum carpere, carpe tuum.
Pisces sunt homines, mundus mare, reteque Verbum,
Captores, qui te caelica verba docent.
Pulcra, sed ante DEUM nihil est Pirarisaica virtus:
CHRISI iusticia est; quae pia corda beat.
Femina peccatrix doleractae crimina vitae
FELIX, qui veta flet sua stupra FIDE.
Aula decet Reges, CHRISTI decretara ministros:
REGNUM cum CHRISTO non habet Orbis idem.
Mille quater pavit DONINUS sua verba secutos:
Sis pius, et victus copia semper erit.
Carceris ex umbra Petrum puer expedit ales,
CURA DEI humano carcere maior erat.
Ne te forte lupi fallant fub pellibus agni,
VERBUM sit vitae regula certa tuae,
Dives opum, sis largus opum, rebusque caducis
Mansuras caelo fac tibi amicitias.
AEDibus in sacris non fas tractare prophana:
Aut emere, aut si vis vendere, quaere [(transcriber); sic: quare] forum.
Stulte quid ante DEUM meritis Phatisaee superbis?
TRITA beat, damnat corda superba DEUS.
Per sceins obstructae sunt aures, oraque clausa:
CHRISTE mea in laudes ora resolue tuas.
Mortiferum vulnus CHRISTUS Samarita ligavit:
Vicit et aeternae tristia iura necis.
Mundus leprosus fit mundus sanguine CHRISTI:
Ex multis grates vix tamen unus agit.
Pascit aves, vestit flores: cur pabula, vestes,
Non dare hic nobis, cuius imago sumus?
Filius effertur viduae, vivusque refertur:
Qui bene funus agit nobile foenus agit,
Linque lucrum, et Christum sequere ad meliora vocante,
Corpore mens melior, divitiisque salus.
Dux Michael, par nempe Deo, Patri aequa propago est:
Semper pro populo stat Deus ipse suo.
Turgidus aeger aqua, sacrata in luce levatur:
SACRUM non violat, qui facienda facit.
De patre dum quaerit MESSIAS, ora tenebant:
Infelix, quisquis, sicut Apella, tacet.
Fide DEO, ut fidit resolutis artubus aeger:
Fidenti medicas porrigit ipse manus.
Ut placeas sponso, nec proiciaris in umbras,
Candida fit vestis, sit sine labe FIDES.
Si credis CHRISTO, potes alter Regius esse:
Sentit opem crete, sit modo certa FIDES.
Cum DOMINUS gratis tibi debita magna remittat,
Tu quoque conservo serue remitte tuo,
Mors ovium lupus est, et mundi regna, piorum:
Heu quantum sacri sanguinis illa bibunt.
Non faciunt sanctos opera, et tua sanctio, Papa:
Si quis erit, CHRISTI sanguine sanctus erit.
In caelis DEUS est in terris Caesar: uterque
Numen habet, cultum defer utrique suum.
Sanguinis a fluxu tacto fit femina CHRISTO
Munda: Fide CHRISTUM tangito, mundus eris.
Ventum ad supremum est, mundus dat sigua ruinae:
Quem non signa monent, hunc sua poena manet.
Tempus adest, stabis cum iudicis ante tribunal:
Tu mala facta bonis corrige, tempus adest.
Quid spectas asinum? caelestem suspice regem,
Et SERVATORI dic Osianna tuo.
Andreas sequitur CHRISTUM, nec retia curat:
Ad sua cum vocat is munia, linque tua.
Ante oculos errant extremi signa diei:
Mundus securus non tamen ista videt.
Lex cum Mose vale, dux praevius ille Iohannes
Ad CHRISTUM ex coeco carcere monstrat iter.
Vera doce, et constans Baptistae exempla sequaris,
Nec metuas vera pro pietate mori.
Qui genus humanum e caelo Pater asser is alme,
Noticiae detur copia vera tuae.
Tu rege nos, et opem fer cuique in munere iusso,
Terra tibi obsequium praestet, ut ora poli.
Suffice praesidium vitae, noxasque remitre,
Ceu facile veniam, nos quoque corde damus,
Ne sine nos a fraude premi, sed solue periclis,
Postque tot aerumnas in tua regna refer,
Vive Deus, iuste et clemens, liberrime, verax,
Caste, potens, sapiens fine modoque carens,
Auctor, et assertor rerum, quas fabriea mundi
Trina suo passim continet alma sinn.
Et dator, et custos vitae cum compare Nato,
Et quae bissenos impulit Aura viros,
Voce tibi grates ago, quod mortalibus aegris
Ultro aperis numen, consiliumque tuum.
Et natum han fragilem voluisti assumere massam,
Victima qui nostra pro vice factus erat.
Et serie aeterna sacrum tibi colligis agmen
Et servas cultus munia fixa tui.
Quodque tuo et Nati mittis de pectore flatum,
Dasque piis usum numinis ipse tui.
Inseris et vitam lutea haec sub texta per ennem,
Sustentasque tuis indiga membra bonis.
Afficis et dubiam rationis luminc mentem,
Cernat ut officii congrua facta sui.
Vive Deus, nostro sceiere est tua laesa voluntas,
Tu tamen aut rollis, vel mala fata levas,
Sint tibi res animae curae, et res corporis omnes,
Nanque anima et corpus muneris omne ini est.
CHRISTE DEI soboles, aeterni Patris imago,
Cuius parta mihi munere vita, salus:
Respice menimia dolicti mode gravatum:
Sed me luminibus respice quaeso tuis:
Istis luminibus quibus illum, CHRISTE nostasti,
Esse suum quite voce negabat herum:
Illam, quae lacrimis lustrans, tergensque capillis,
Petulit ad sanctos oscula fide pedes:
Denique queis illum vidisti fronte serena,
In cruce qui tecum triste pependit cunt.
Ecce menm erimen nigro me destinat Orto,
Et sine te non est qui ferar alter opem.
Peccavi, fateor, peccavi terque quaterque,
Et mea tam multa est culpa, ut arena maris.
Sed tua peccati destruxxit gratia regnum,
ULTIMA spes miseris Gratia sola reis
Ergo qui lapsis es portus, et anchora rebus,
Tu mihi victricem porrige Christe manum:
Ut cum converso polorem mea crimina Petro,
Et te peccatrix sicut amavit, amem:
Utque tuos vultus possim, et tua templa videre,
Quae latro felix templa beata videt
Spiritus ut Domini manifesto robore praesens
Semper apud Patres duxque, comesque fuit:
Acer idumaeus sterili quem sensit in ora
Esse ducem, et rubri scindere terga maris:
Sic Pater hunc mittat nostra in prccordia Flatum,
Ducat ut in tantis agmina sacra malis.
Caega via est: sed nostra regat vestigia verbo,
Quae lux humanis gressibus alma venit.
Notitiamque Dei, verosque in pectore cultus
Excitet, et vera vota profecta fide.
Et motus similes sibi nostro in pectore gignat,
Legis ut ad normam sensaque et acta regat.
Igne suo lustret tenebras, et reprimat aestus,
Ut sileant summo subdita corda DEO.
Utque fides certa veniae spe nixa quiescat,
Quae miseris CHRISTI munere parta fuit.
Sit lux consiliis, duxque inter saeva pericla,
Ceu Mosis rubeum per mare rext iter.
Vis est, atque fides verbis quae Christe profaris;
Crusta sacra est corpus, Bacchica gutta cruor.
Hoc pignus meritique tui est nostreque saluris,
Crede Dei dictis cetera monstra, fuge.
Filius ipse Dei comendans munia verbi,
Quod patrio veniens protulit ante sinu,
Non poterat melius sacros ornare ministros,
Quam caput infirmos dum lavat amne pedes.
Ergo pedes ô Christe tui, tua facra ferentes
Turrigero praestant Pontificis capiti.
Flaminis in forma summi stat Filius orans,
Sacra ferens Patri seque suasque preces.
Tali deposiro Pater est contentus, et audit
Quae pia pro nostro nomine vota facit.
Tanta offensa fuit, tam magna picacula, quae non
Vel prece, vel precio soluere posset homo.
Sed DEus huic agno culpam, et stipendia culpae
Imposuit dirae tristia iura necis.
Nam brevis, immensusque labor, quem sustinet in so
Persona aeterni, vera propago DEI,
Fit precium culpae, quod erat satis ante Parentem,
Compensans iram, iusticiamque Dei.
Ira Dei victa est precibus, precioque cruoris
Iusticia: ô facti forma stupenda novi.
Si tamen haec pro me, non pro te, CHRISTE, tulisti,
Et mea culpa tua est, tunc tua plama mea est.
Ore Deum ficto prodit, quem vendidit aere:
Has artes Iudae triste monile manet:
Natura ad lapsum prona est: sed gratia Christi
In melius versis nocte, dieque pater.
Aere bonam causam prodit desertor Iudas:
Haec de discipulo dona magister habet.
Sit precor his merces samosa, catenaque Iudae,
Qui cum mens veri est conscia, vera negant.
Non vitreo cum rore manus a caede lavantur:
Omne nefas lustras sanguine Christe tuo.
In cruce gestanda Simon te Christe iuvabat:
Vox auditorum signa Ebraea Simon.
Propter doctrinae studium pia turba scliolarum
Partem CHRISTE tuae sustinet ipsa crucis.
Vestes Christe tuae, sunt lusus causa prophanis,
Nummus fit pietas, fit gula festa dies.
Cur Briareî manibus rapitis bona sacra potentes?
Si rapere est pietas, plurima tubra pia est.
Non equidem poenas me commeruisse negabo,
Iustave vindictae deprecor arma tuae.
Tantum ne poenae praeceps furor urgeat aegrum,
Nec gravis incumbens opprim at ira reum.
Mite cor in miserum Deus accipe, et assere lapsum,
Nam mea ad impositum massa fathiscit onus.
Da requiem fesso Pater, et mala nostra levato,
Intima nam morsu conficit ossa dolor.
Visque animae ingenti iacet onerata labore,
O mihi quae differt te mora longa, Deus?
Ah refer alme pedem, nec te mora tardet euntem,
Haneque animam a luctis cripe quase suis.
Est tua, sitque precor, elementia causa salutis,
Quae lucet nati sanguine sola tui,
Et quis te memori cantu uchet aethere cassus?
Num referet grates quem gravis urna tegit?
Aisiduus labor est gemere, et per tempora noctis
Compositum salso perluere imbre torum.
Maesta tot, ac tantis exundant lumina gurtis,
Ut madeant lacrimis conscia strata meis.
Tabe meam faciem maeror contraxit, et oris
Informem speciem ruga senilis arat:
Dum variis omnes instat insultibus uni,
Exercentque iras in mea fata suas.
Sed procul hinc aufertae gradus, ausi improba facta,
Namque meis lacrimis auris aperta Dei est:
Annuit is votis, quae maesto corde profudi,
Et iussit querulas pondus habere preces
Iam rubor in famus notet hostest, aegraque tubet
Corda, quod eventum non habuere doli.
Quin potius veniam precor, actutumque reversis
In melius sanctus stet pudorante genas.
Tita quid est? labor est, et habendi vana cupido?
Sed mors humanis est medicina malis,
CHRISTE tuae vivae mortales insere massae
Mors ex labe mea est, sanguine vita tuo est.
Vita, Dei verbum est, Mundi sapientia mors est.
Elige sive voles vivere, sive mori.
Picturam quoties hanc aspicis, optime lector
Te toties vitreum noveris esse globum.
Instabilis pulis vita est properantis imago,
Ille rugit, veluti vita caduca fugit.
Mors certa est, incerta dies, hora agntia nalli,
Extremam quare quamlibet esse puta.
Gaudet ut AUGUSTO nasci sub Caesare CHRISTUS
Quo Duce pax terris protulit alma caput:
Sic AUGUSTE, mihi, te Principe, condita versu
Maxima de CHRISTO nascitur historia.
Ille fult magnus: sed enim, cum maximus esset,
Neglexit cunas optime CHRISTE tuas.
Tu, fora, templa, scholas auges, AUGUSTE: quid inde?
Imples mensuram nominis ipse tui.
Ergo tibi haec tacito debentur carmina fato,
Qui vere AUGUSTI nomen et omen habes,
ERgo iaces divine Senex, sanctissima morum
Regula, Pierii decus et memorabile coetus.
Ergo Philippe iaces, et nostris invida seclis
Parca decus tantum rapuit. quis funus acerbum,
Damna quis haeclaehrimis non deplorare profusis
Posset et aeterno lugere Melan thona fletu?
Namque decus cecidit tantum, quo maxima nuper,
Lucifer ut reliquas praecedit lumine Stellas,
Extulit ante alias fic se Germania terras,
Aeternumque sibi nomen, famamque Philippo,
Et verae peperit decus indelebile laudis.
Ergo mihi lachrimas, mihi quis funebria fundet
Carmina? qua tantos testabor voce dolores?
Et quales gemitus, quos luctisonos singultus,
Undanti lachrimis, afflicto et pectore promam?
Teque decus tantum, quo non maioribus unquan
Fletibus occubuir, gemitu nec dignior alter,
Iuit ad Elysias exuto corpore sedes,
Conceptas inter curas, ortasque querelas,
Tristibus exequiis, et carmine doplorabo.
Ite novem tristes, lugentes ite sorores,
Excidat et cultus laetus, capitique corona,
Laurus et ornatae non o non gratia formae.
Hoc ornet, maestas hoc tristi tempore Divas.
Sed vobis pullas, et nobis addite vestes,
Et squallore caput, cinerumque replete favillis,
Crebraque maestifico suspiria fundite luctu,
Et tantum lugete virum, quo vestra revixit
Laus, dudum coecis et gloria pressa latebris.
Illo vos olim laetae nascente fuistis,
Cum puer in vestros primum se offerret honores,
Hoc iterum rapto, vestrae pars maxima laudis
Occubuit, recidetque cito molimine, flete,
Flete Deae vestrae dispendia tristia sortis,
Ereptum vobis magnum lugete Philippum.
Seitis enim, memorique Deae scruatis in aevo;
Hic nondum teneras fuerat cum natus in auras,
Quam status indignus, vestrae quam perdita sortis
Res fuit, abiecto quam spernebatur honore
Doctrinae, laudisque parens divinus Apollo.
Tam decushoc sanctum, tum vestrae gloria famae,
Et siluere pii immortalia munera coetus:
Munera quae quondam rutili cou sidera caeli,
Sic magnis toto micuerunt laudibus orbe,
Cultoresque suos, et non virtutis egena:
Pectora, sidereis magnis ter dotibus astris
Innexere, nihil quae falsum, nilque caducum
Virtutisque nihil praeter meditantia famam,
Proxima caelicolis meruerunt praemia Divis.
At tunc omnis honos Phoebi, tunc omnis adempta
Virtuti cultura fuit, et gloria Musis.
Cognita vix paucis Clariae tum maxima gentis
Utilitas et fama fuit, tum scilicet omne
Extinctum decus est, et cura et forma loquendi.
At fera garritu tunc omnia pulpita circum
Barbaries frendens, coecis caput extulit antrix,
Invasitque suix ingentem viribus orbem,
Caucaseasque ultra rupes, bustumque Promethei,
Pieridum coetu, Phoebum, comitante, fugavit.
Deseruitque scholas sapientia: gratia fontem
Doctrinae, et veros in nescia pectora rivos
Ducere non potuit, maculis obstructa, ferisque
Sordibus, et totis contabuit arida campis
Et sitis Aonides pressit gravis, ipsaque veri
Cognitio, longe meditantia pectora fugiit.
Hunc iterum fontem, clausos aperireque tivos,
Omnibus obstaclis, et iniqua sorde remota
Cura fuit multis, et te memoranda Rodolphe
Agricola aeternos virtus cantabit in an nos:
Et neque venturi tua Capnio facta nepotes,
Nec tibi quam famam peperisti laude, silebunt:
Et desiderium sua virtus tollet Erasmum,
Dum ros a caelo, de terris gramina crescent,
HIs opertas alii, misit quos Teutona tellus,
Doctrina insignes, magna virtuteque culti
Adiunxere virt, tamen has abstergere labes
Occulsi fontis, dulcesque reducere rivos,
Non potuere: polo donec miseratus ab alto
Fortunam Phoebi, magni fabricator Olympi
Dulce decus terris, purgatoremque Philippum
Obstructi fontis, caelesti detulit arce.
Hic postquam varia sacrum caput extulit arte,
Os similis, vocemque Deo mira omnia luce
Retulit, et largos doctrinae currere rivos
In nostros permisi agros. Assurgite Musae
Laudibus et vestrum meritis extollite alumnum,
Solus hicingenio, cuo so Germania tollit,
Extitit, hic unus vestros reparavit honores.
Pierides, ne vos amissae sortis Achivae
Poeniteat semper, divinae robore mentis,
Auxilio et dextro, facundo et praestitit ore.
Unius non ille capax nec deditus arti,
Ah sua quam variae ditarant pectora dotes,
Quas non hic Sophiae partes penetrarat, et omnem
Doctrinae cumulum sapienti pectoreclausit,
Hunc postquam in teneram coepit stillare iuventan
Atque aperite suae totus penetralia mentis,
Dii quales fructus, donum Dii quale docentis:
Quae vox apta viri? doctis quae commoda Musis
Praeftitit? ex illo coeperunt tempore formam
Exuere indocilem sermonis, et omnia Musae
Pura loqui, rediit decus artib. et rediit ingens
Gloria, quaeque ante ingeniis corrupta fluebat
Unda malis, puros traxit Phoebaea liquores,
Hic salsos latices, et amara fluenta replevit
Nectare Pierio, sapidoque refecit adore.
Omne genus rerum, divinae robore mentis
Complexus, nullas intactas praeterit artes
Quae fugitiva iuvant humanae commoda vitae.
Absterso Musis tandem squalore, situque,
Atque ubi magnifico retulit decus omne paratu,
Ilicet ad sacras avide se contulit artes,
Doctrinaeque genus summo quod venit Olympo
Heu quales inter curas quantosque labores
Auxit, et ingenti cum fructu propagavit.
Praeconemque Dei, divinum laude Lutherum
Ceu vehit, et tanquam plenae virtutis Bliam
Quo vixit, nuper fuit admirata sub aevo.
Non minus insigni Germanis tota Philippo
Debet, et aequali meritum veneratur honore.
Nec tantum invicta potuisset mente Lutheru.
Dectrinae labis caelestfabstergere, si non
Adiutus magno (sic dii voluere) Philippo
Esset, et Athletes gemino sic robore fultus,
Pectore magnanimo reprobos pugnavit in hostes
Materiam rerum supera de sede profectam
Hic dedit, et primum causas monstrabit agendi,
Plenus divinae doctusque per omnia mentis:
Ille modum, formamque dedit, qua possit agires
Sacra per et cultas mysteria protulit artes.
Ille dolos cernens, et acuta sophismata, cunctas
Detexit latebras, versutos vicit et hostes.
Nec Maluenda tibi, tibi nec variabilis Ecci,
Omnia tentantis fallacia profuit artis.
Ille unus rerum causas aperire latentes,
Et mediis potuit latebris educere verum,
Os, artesque Deo doctus, linguamque disertam.
Ille unus quoties, dum tu vel maxime Caesar,
Vel status Imperii, rapidas componere lites
Niteris, adverso fidum caput obtulit hosti?
Defenditque ruas pugnax Germania partes?
Nec tibi saluifici caelestia dogmata Christi,
Adscitosque pie cultus, formamque sacrorum
Eripuisse tulit quenquam, licet impiger arsit
Hostis, etin flammas plures superintulit ignes.
Ille unus gemino decoratus munere, Christi
Restituit nostro mysteria sacra sub aevo.
Nec minus et Phoebi dignissima gloria talem
Omnibus accendit lucem, tenebrasque removit
Artibus, elapsi qualem non gratia secli
Vidit, et heu numquam venientia tempora cernent
Temporis ille sui Clarii laus unica coetus,
Ingenio cunctos unus superavit, et arte.
Thisconis haud alio tantum se tempore tellus
Sustulit Aonidum meritis decorata sororum.
Tunc linguae triplicis potuit quae maxima virtus
Esse fuit, reliques terras et Teutona tellus
Munere Pieridum vicit, praelataque multis
Eius stelliferc se gloria vexit Olympo.
Nulla mora, ex nostro in peius ruere omnia seclo
Incipient, et te rapto divine Melanthon
Desinet heu maestis sua lux splendescre Musis.
Iam fama extincta, et retro res lapsa referri
Coepit, et Aonidum minui decus omne sororum.
Nam qui non casus? quae non tua fata Luthere
Damna secuta gravi non implicuere dolore?
Heu quanto ex illo Respublica tempore Christi
Dissidiis agitata malis, et dispare sensu
Defecit, quae non tristissima vulnera seusit?
Et doluit privata suo rectore Luthero.
Iam quoque nos certe fata haud meliora sequentur.
Et nunc extincto properanti morte Philippo.
Heu quod adhuc firmum mediocribus hactenus haesit
Viribus, id totum fracta compage solutum
Corruet, enormes et templa, scholasque ruinae,
Rixis, et tristi molimine deformabunt.
Namque decus cecidit, quo sola superstite nuper
Se virtus, verique fides invicta tueri,
Et sortis potuit casus superare furentis.
Hei sentis, lugesque tuas Ecclesia partes,
Et tu Phoebe doles, clypeumque Melanthona raprum
Dedita turba facris, et dedita turba prophanis
Artibus, ingeminant lachrimis, votisque reposcunt
Atque has luctisono vix premunt gutture voces,
Omnia solliciti, peioraque multa timentes,
Rore genas tristes, et fletibus humectautes.
Quo te sancte pater, quo te mors invida, quo te
Fluctibus in mediis, circumstantique periclo
Abripit? ah cur nos lachrimarum hac valle relinquis?
Te dolor excepto quae nos fortuna sequetur?
Nunc ô fracta salus, nunc fluctibus ante carina
Acta feris savo mergetur in aequore. quo nunc
Te rapis, et nostris placidum conspectibus aufers?
Nunc ô consilium, solitam nunc poscit opem res.
Te desiderio nunc deploramus amaro,
Vocibus et maestis, et pectora lamentamur.
Tu clypeus, tu nostra salus, tu immobilis omni
Anchora praecipiti caus, columenque fuisti:
Omnes subque tuis tuti requievimus alis;
Subque tua incolumes vitam traduximus umbra
Quis nunc ingeniis, quorum nunc copia lites
Magna serit, magnoque novas parit agmine rixas
Obstabit? ceptae recident quo iudicelites?
Ehen quam tristi facie, quantoque dolore,
Insurgent omnes, quos hactenus unica frontis
Vis Augusta tuae, gravis et formido repressit.
Erumpent certe, quos dudum livor et ita
Coxit, et innatum clausit sub pectore virus.
Etiam templa Dei, iam diro turbine coetus
Perflabunt Clarios, nil et furialis Enyo,
Quod pia corda potest affligere, linquet inausum
Nunc ô nunc demum rerum quo culmine lapsi
Simus et heu quali privati lumine, magno
Cum luctu, miseri nec ab una patte, sciemus.
Sic Nauclere ratem, cunus auriga volantes
Omni consilio cassos, dubiosque relinquis?
Heu tecum dotes quantae periere tuoque
Occasu quantum fecit Respublica damni?
Consilium senibus, tenerae moderatio pubis
Te iacet amisso, tu dono insignis utsoque
Et pietate senes, et morum laude iuventam
Rexisti, vitaeque feros deponere mores
Suasisti, nihil indignum, tunilque prophanum
Fudisti sacro, sedatis gestibus, ore.
Te pia simplicites, et ficto libera fuco,
Et nive candidior, nec tristi tabida felle,
Mens cunctis facilem mira dulcedine fecit.
Quam sancti mores, quantae pietatis imago,
Omnibus in vitae factis, dictisque refulsit.
Hos vitae gestus, et numen amabile frontis,
Cum tantae variis decorarunt dotibus artes,
Quantae homini a summo poterint contingere caelo.
Idcirco adsciti lati de partibus orbis,
Huc denso Clarius se contulit agmine coetus,
Qua tu divinae donatus munere vocis,
Omne decus, claras nomenque perenne per artes
Innumerabilibus sudoribus instaurasti.
Huc peiora rudis ponant ut signa Mineruae,
Et sumant animos Musis, et Apolline dignos,
Cum senibus iuvenes alacri contendere coetu
Vidimus, et nutu magni pendere Philippi.
Huc ubi cum linguae soluebas frena disertae,
Accursus qualis, Dii qualis copia coetus
Huc docti venit? et plena palatia Phoebi
Execlusere aliquos, quamvis latissima, verum
Ante fores illi stabant, patulisque fenestris
Pendebant, et te nunc divi dog mata Pauli,
Nunc artes Phoebi magna cum laude docentem
Audivere, tuas et celso pectore dotes
Mirati, te praeceptorem, teque parentem,
Virave puerque, ammo non dedignante colebant.
Nam qua tu doctas non sedulitate Camenas
Provexti? Pelagus magni variabilc Phoebi,
Distractasque vagas iusto non ordine Musas
Contraxti primum, facili et compendia cursu
Monstrasti, Phoebique graves, longosque labores
Esse leves, magnae tu solus acumine mentis
Fecisti, nobsique viam, formamque sequendi
Praescripsti, aeternis aeterno nunere libris.
Quod genus o Musae doctrinae quodque remotae
Artis, hic in Methodum studiis ingentibus aptam
Non bene digessit? vix sic Tirynthius acer
Augeae stabulum purgans sudavit, et oti
Expers, in diro lassavit limine corpus.
Gratia magna tibi, tibi sit laus summa Melanthon,
Possumus ut tuto cunctas volitare per artes
Et vero abstrusos sensu decerpere fructus,
Muneris omne tui est, tibi nos debere fatemur
Culturam ingenii, Musis testantibus, omnem.
Ingrati cedant cuculi, cedantque maligni,
Qui to non merito laeserunt nomine fuci.
Si nisi tu summi donatus vertice caeli,
Doctrinaegenus omne suo splendescere cultu
Fecisses, nebulis, nos immersique tenebris,
Vix o vix aliquam possemus cernere lucem.
At nunc te repto rursum lux ista, remota
Occidit, o Phoebi, sors o maestissima coetus
Pierii, quanto nunc conturbata dolore
Urbs Viteberga gemens madidos irrorat ocellos,
Et musae circum muros, et inanc cadaver,
Et circum Albinas carmen miserabile ripas,
Omnes deformes, laceratis crinibus omnes,
Ingeminant, maesto ferientes aethera planctu.
Ipse pater Phoebus dubius, plenusque doloris,
Qua modo vertat iter nescit, radiisque nitentem
Conspicit invitis, citus et praeteruolat urbem,
Atque inter gemitus, suspiria maestaque fatur:
Hîc ô dulce decus nostrum, hîc mea cura Melanthon,
Hîc Phoebi spectata salus, et fama Philippus
Occubat, alipedes veloci currite gressu,
Currite, crudeles renovat locus iste dolores.
Sancte senex, memorande senex, ô unica virtus
Pieridum, seclique tui venerabile numen.
Ergo iaces, de te nil et nisi flebile nomen,
Et desiderium restat, penitusque recessit
Illius utilitas longe suavissima linguae?
Et iacet extinctus Philomelae cantus, et acris
Vocis amer, quales post te cantare volucres
Incipient? prohilbete nefas, omenque malignum,
Dii prohibete nefas, ne tanti gratia cantus
Innocuae volucris, garritu laesa nocenti
Occidat, immerito iustos et perdat honores.
Vos servate decus, nobis quod voce fideli
Praestitit, et nostras e coeco carcere mentes
Eruit, et turipis quae nos inscitia pressit
Vindice, prolato cessit splendore, Philippo.
Doctorum flos ille virum columenque ruentis
Pieriae gentis, patriae splendorque supremus,
Vitiferis qua se probat incita Bretta racemis,
Et Palatinas nullo tam munere terras,
Quam tollit meritis, et magni laude Philippi.
Germanis decus ille suis, nomenque peren ne,
Praestitit, et quo se merito Germania iactet,
Ingenii ob cunctas quas hic sibi subdidit artes,
Aut ob virtutis, nec fictae laudis honorem,
Hoc habet, hoc magno Germania nacta Philippo
Possidet, haec propriae sibi ducit praemia laudis.
Praerer et invidiam (livor licet audiat) unum,
Quotquot in hoc cunctis viguerunt tempore terris
Doctrina clarique viri, meritisque verendi,
His recte praefert Germania sola Philippum.
Hoc vitae probitas, geminataque gloria Phoebi
Praestitit, invumeris meritumque laboribus illud
Obtinet, et nullo contradicente tuetur.
Quo coepit studio pressas extollere Musas,
Hoc indefessus sex denos praeftitit annos,
Aerumnas quales, iniucundosque labores
Interea tulerit, varias dum tendit ad urbes,
Atque Euangelii causam, lucemq, tuetur,
Nunc et colloquiis, nunc et conventibus actes
Pungit, et advetsos prosternit viribus hostes,
Quosque domi fractus, quid sedulitate docendi
Praesticerit, dum rempla, scholas, fora rauca venustat
Ingeniis tenetos et durcit in atdua foetus
Culmina, ventutae maturat et omnia mesis.
Scilicet hoc cocti monstrant monimenta labotis,
Mansurique docent aeterno nomine libri.
Has inter curas, onerosque pondera sortis
Dissicilis ratio prinatae formaque vitae
Qualis erat, si quis fortassis scire laborat.
Mitis erat, placidisque senex, et amabilisacti
Aspectu, linisque fugax, et mollisad omnes
Legitimos aditus, et non quaerentibus asper.
Officiis homines quibus et promovit egenos.
Testor et hoc mecum doctorum turba virorum
Praedicat, ille meae miseratus vulnera sortis,
Subsidium nostris et retulit otia Musis.
At qualis pietas ipso dignissima caelo
Ornavit viramque senis, morcsque verendos,
Illi testari possunt, dum vita manebat
His quibus officiis, et apetto pectore notus,
Clarorum dese specimen memorabile morum
Praebuit, haud fictam pietatis nomine famam,
Abiecto fuco, procui et levitate, secutus
Illius et vitae pietatem tota peractae
Actio monstravit, coeptisque exordia rebus
Sacravit, finemque Deo, ratoque precando
Defessus, superas oculos referebat ad arces,
Ette Gnate Dei miseris felicia terris
Fata precabatur, nostri et compotagia secli
Effusis lachrimis et crebra voce gemebat.
Et pubem im berbem rimpes dediscete mores,
Hortatusque DEI caste mandata vereri,
Publica ne vitiis cumulent incommoda foedis,
Arma nec accelerent commissis debita culpis,
Impia nequitiae praecidere frena studebat.
Hoc exercitium, cunctis haec cura diebus,
Tale laborireros studium finivit et annos.
Donec ab innumeris consumpte corpore curis,
Non secus ac rapido sub lumine cera liquescit,
Paulatim vites magni minuere labores.
Duraque Germanas discordia nata per oras
Magaorumque Ducum clades, et fara maligna,
Saevaque vis belli, magnis inflictave damnis
Urbibus excidia, et summo ius culminelapsum,
Illuviesque mali nostris quae regnat in annis,
Affictum presse caput: mox omnibus istis
(Pro pudor) irrepsit maius secelus, ortaque lis est
Hos inter stabili decuit quos pace ligatos,
Viribus adversos iunctis contendere in hostes,
Hos ubi feralis misere distraxit Enio,
Tum vero invalidus, fractis et viribus amens,
Indoluit tristem sortem, saevosque furores
Insanorum hominum, quorum Respublica Christi
Dissidiis lacerata ruit. Nam sicut ab axc
Turba ruens gelido ventorum aut grandine crebra
Obtegit aut diris terras (res foeda) locustis,
Non secus indosctos pestis saevissima coetus
Irruit, exoritur lis improba, iudice nemo
Certat, at exacuit vires, carpitque, premitque,
Nunc hoc nunc illud livor, pugnatque ferosi
Censura, verique fides, et dispate sensu,
Et rixis tabefa cta ruit, ruit omnis ab imo
Sanctaque turbato maeret concordia fonte.
Hic quoque (praeteriti iacet omuis gratia facti,
Nec virtus veneranda senem, canique capilli,
Nec tot divini tutum fecere labores)
Sequoque seque peri cernens, seque omnibus unum
Oppositum, quo tela ferant, cui merdicus instent,
Nescio quas culpas, et crimina praetendentes
Immeruo, nihil et speranti tale futurum.
Ast ille eg egius, nil et sibi conscius heros,
Et recti, fideiae,tenax, atque anchora sacri
Fida ministerti, falsaeque gravissimus hostis
Doctrinae, tales tranquillo pectore muscas,
Et facile rabidos potuisset temnere fucos,
His nisi vidisset quantum Respublica turbis
Concidat, et Christi quantum minuantur honores
Atque quod exitinm nosttis portendat in annis
Vis haec saeva mali, tandem qua clade suprema
Corruat, extincta plorans Ecclesia lace.
Haec dum sacra pium subiit meditatio pectus,
Atque renascentes noctesque diesque dolores
Ingeminans, curis semperque ingentibns aeger
Roditur, et gemitus inter, tristesque querelae,
Effusasque preces, rapidi ceu lampade Phoebi
Frrigida nix teritur, lentoque absumitur aestu.
Defeslus velut et supremo fine viator,
Languet humo residens, et amicas excipit auras.
Sic ille absumptus cura serieque laborum;
Paulatim gracilis languentes corporis artus
Diminui labique suo de pectore vires
Sensit, et instabiles membris imitantibus umbras,
Vix potuit firmos vix tandem figere gressus.
Indignum donec terris, et soxte caduca
Transtulit hunc ad se summi clementia Patris,
Divinique senis corpius, placidaque diremit
Morte animam, veluti flammanti lumine paruo,
Aut imber placidus, vel frigida guttula, lichno
Incidit, et nullo lucem stridore repellit.
At donec pietas summo dilecta Tonanti,
Gloria dum iusto durabit parta labore,
Dum virtus homines, et honestae gratia vitae
Euchet, et probitas scelus execrabile vincet.
Donec erit splen dens cumulata laude superstes
Germanosque suos fama, patriamque potentem
Ter dignis meritis, et tollet honore Melanthon.
TRistior occiduis nuper digressus ab oris,
Cum liqui patriae moenia cara meae:
Transivi silvas, famulo comitatus, et acris
Me dolor, et patriae maximus ussit amor
Et reputans caros fratres, carasque sorores,
Ut flentes abitu condoluere meo:
Quaeque; mihi genitor madidis narravit ocellis
Verba quibus patrii plenus amoris, ait:
Quam mea canicies gelidas descendat ad umbras,
Hasque mei ponam corporis exuvias:
Ad rue nate prius, quod si potes ipse, recurre,
Nate senectutis fida columna meae.
Bis duo lustra mihi iam non conspecte, relinquis
Tam cito cur patriae moenia cara domus?
Dum licet, aspectu ne te rogo subtrahe nostro,
Forte brevis vitam finiet hora meam.
Pluraque sollicitum mihi dicta moventia pectus,
Et tandem maesto protulitore, vale.
Ista recordatus, silvas rimabar opacas,
Puniceo, viridi limite, vectus cquo,
Respiciensque frequens, dixi, valeatis amici,
Dii norint, ad vos num rediturus ero.
Vosque mihi nullos fortasse videnda per annos,
Moenia cum Laribus clara valete meis.
At tu care sen ex, iam nunc extrema peragrans
Limina falcigeri, non remoranda dei,
Sen fortuna dabit, vivum te visera nobis
Ut liceat, scu temors premet atra, vale.
Talia dum meditor, ventus mequassat et imber,
Silvaque concussis intonar alta comis,
Et iam tempus erat, tota quo parte resutgens,
Arcturus liquidas mane reliquit aquas,
Terraq cum silvis venti vis ingruit altis,
Decussis foliis mox adoperta fuit.
Frontibus et nuper pulthris quae floruit arbos,
Sta bat iam virides depopula ta comas.
Sicut eram luctu, curisque prioribus aeger,
Crevit et hinc animo sollicitudo meo.
Damque dolens sen sus curas extendo per omnes,
Haec subiit maestis lenta querela modis.
Me miserum, posthac votis quid inanibus opto,
Moenia patriae posse videre meae?
Forsitan ante fera coinsumptus morte quiescam,
Tempus et hoc misero non feret ulla dies.
Scilicet humanae non durans portio vitae,
Arboreas aequat mobilitate comas.
Illa levis bullae voliique cadentis imago,
Concidit, et parua desinit esse mora.
Utque subit folliis nova depereuntibus aetas,
Cum rursus tepido germine terra calet:
Non aliter percunt homines, nascuntur et iidem,
Perque repentinas stantque caduntque vices.
Dum queror, a tergo me corripit una sororum,
Piereos vates quae docuere modos.
Non haec Uraniae, caeli quae praefidet astris:
Terpfichores facies, si nisi fallor, erat.
Atque ita, cur nimiis vates turbare querelis,
Et quid in afflicto pectore voluis? ait.
I, pete Rostochium, qua te coniuxque, puerque,
Schossserique tui litera fida manet.
Huic modo, (vix vatem cursu properante reliqui)
Dulcia festivus gaudia condet Hymen.
Hactenus et nullis cui cor violabile telis
Extitit, hunc grandi vulnere fixit amor.
Ardet, et ingenuo Schosserus carpitur igne,
Admota ecleris cen pice flamma solet,
Ipse salutates illi gratabere taedas,
Cultorique dabis carmina pauca meo.
Hocita vester amor, fraternaque gratia suader.
Postulat aeternum nec temeranda fides.
Neve diu quaeras, coepto quas carmine partes,
Et iam pra cipue quid tua musa canat:
An sit opus sponsi claras extollere laudes,
Quamque canat dulci carmina blanda chely:
An sit opus sponsae dotes, et amabile morum
Exemplar, numeris en umerare tuis,
Ipsa tibi (genitor nobis mandavit Apollo)
Carminis exorsum, materiamque dabo.
Scilicet Aonidum claros cantabis alumnos,
Quod tulit in proprio Teutonis ora sinu.
Attamen e multis Clario qui carmine pollent,
Tu solum doctos, conspicuosque canes.
Omnigenas ingens quorum doctrina per artes
Luxit, ut Idaliae spplendida stella Deae.
Et quorum virtus, natinaque plectra sonoris
Versibus, aeternum promeruere decus.
Quos parer ipse meus, mitis quos gratia caeli
Finxit, ad argutos erudiitque modos.
Et quos Aonides viridi sub colle fovemus,
Fons ubi Pegaseis semper abundat aquis.
Qui nos Teutonica procul eregione remotas,
Haec dum culta parum batbara terra fuit,
Allexere suis ad prata virentia cannis,
Et nobis cultis occinuere modis.
Inclita nos quorum subuexit ad aetbera virtus,
Et nobis toto nomen in orbe tulit.
Ter sit honor summis, et gratia digna poetis,
Per quos tuta salus, famaque nostra viget.
His, licet aeterni clarum sibinomen honoris,
Mansurum versu contulerintque desus,
Adde per im belles laudum praeconia versus,
Et vates sacri vatis honore cole.
Nil vulgare tuis debes intexere chartis,
Ne nimis immenso carmine crescat opus.
Nec cane plus. Clarius tibi quam dictabit Apollo,
Et da censuram, iudiciumque Deo.
Talia Terpsichore: liquidis sublataque pennis:
Qua fugit, nobis mitior aura fuit.
Et lux clara mihi per totum corpus oborta,
Laetitiam nebula diffugiente tulit,
Ergo diva tibi promptus perebo, tuosque
Carmine cultores enum erabo meo.
Vos quibus exacti defluxit terminus aevi,
Quos et adhuc vitae fata caduca manent:
Vos ultro vati veniam concedite, vobis
Si non digna satis, nec satis, apta canet.
Tuque proeul livor Stygiis caput abde lacunis,
Nullaque liventi praelia dente move.
Et furor in rapidas nullus te conciter iras,
Dum pius Aonidum numina sacra cano.
Te tua facta iuvent. sed nos Helicona subire
Fas erit, et puro labra rigare lacu.
Tu Phlegethontaeas immundis faucibus undas
Cocytique feroxlurida stagna bibas,
Inde tibi nigro mores, et pectora tabo
Pallent, et toto pestis in ore sedet.
At vos Castaliis non inficianda choreis
Pectora, coenoso nec violanda lacu:
Vobis Calliope, vobis quas dexter Apollo.
Per messi sacras suppeditavit aquas,
Ubertim roseis iftas haurite labellis,
Et potus vates, et decet iste deos,
Scilicethunc largo Conradus pectore Celtes
Sunrsit et effusis se recreavit aquis.
Primus hic in nostras phcebeia numina silvas
Duxit et his dulci carmine fecit iter.
Quaeque prius raras novit Germania Musas,
Hoc duce Pierium coepitamare gregem.
Salne Teutonicûm celeberrima gloria vatum,
Laetus in Elysiis vive valeque iugis.
Nos tua qua par est colimus te mente, propago,
Et ferimus templis annua sacra tuis
Addimus et violas, et olenti thura sepulchro,
Tollimus et memores nomen in astra tuum.
Tinctus eques sacris etiam fortissimus undis,
Quae vatum largis haustibus ora rigant.
Magnanimos magno fudit de pectore versus,
Huttenus, Francaenobilitatis honos.
Viribus et magnis res, et resonantia munit
Verba, nec absurdcs concinit ille modos.
Et tumet, et iusta grave carmen suscitat ira,
Ac ardor venae, materiaeque subest.
Buschius innumersas tibi Sili candide mendas
Abstulit, e turpi te retulitque situ,
Nec fluit incomptus, nec inani pondere turget,
Aptaque materiae verba sonorus amat.
Felix nobilium qui nomine clarus avorum,
Sub didit ingenio Musica sacra suo.
Helius Aontis totum se mersit in undis,
Hessus, et haec dextro contigit arua pede.
Effi ait hinc largo vena praedivite, versu,
Fons in consumptis ceu fluit uber aquis.
Dii quibus hic numeris, sacras qua voce Camenas:
Extulit insignes quot dedit ille libros?
Versibus hic lucem sacris peperitque prophanis
Artibus, Aonias et reseravit opes.
Ruraque fecundis implens Germanica Musis,
Tempore Rex vatum floruit ille suo.
Et dum magniloquum cantabit Roma Maronem,
Numquam Germanis excidet ille suis.
Salue sancte senex, tu nunc iucunda peragras,
Et teris Elysii grata vireta soli.
Cuius et Hebraeo currentia carmina filo,
Fecisti Latiis ipse sonare modis,
Te modo Davides consortem pacis et alti
Aetheris, im mensi plenus amoris, amat.
Credibile est i lic veteri vos carminis arte,
Dicere ter summi facta stupenda Dei.
Et vacuos curis alternis ludere cannis,
Suaviter angelico subsiliente choro.
It comes Euritius facundo proximus Hesso,
Cordus, et argutae carmina vo cis amat.
Callidus insulsos hic scom mare carpere mores,
Asper, et im mixto non sine felle, fluit.
Lauriger Heluetiis praestans et Glarea terris,
Nobile Pieria nomen ab arte tulit.
Historiaeque graves leges, mollesque Camenas
Extulit ornatis adseruitque modis.
Saepius hic suavi montanas carmine divas
Mulsit, in Heluetiis detinuitque ingis.
Vatis et ad numeros virides venere Napeae,
Et Dryades fusis exiluere comis,
Valle sub Aonia quae florida serta Micyllus,
Decersit, cultis imposuitque comis,
Diffudere sacrum, plenum per carmen, odorem,
Et tinxere suis Attica verba favis.
Versibus et Latiis comptus Graiisque rotun dus.
Ille sui meruit temporis esse decus.
Et nunc defunctum Musae, lugerque iuventus,
Ante diem tanti dotibus orba viri.
Atibus omnigenis et plenus fonte Melanthon
Dextro Gorgoneus quem pede fecit equus:
Dii quales versus docta brevitate canebat,
Quam gravis. et fa cili carminedextererat.
Illius in quovis vis et prudentia versu,
Et rerum pondus, iudiciumque later.
Nil vulgare suis solitus cantare Camenis,
Sanctus, et aethereo plenus amore fuit.
Ah decus hoc nuper Germanis excidit, eheu,
Eheu quam tristes ingemuere Deae:
Cum divine senex properanti funere raptum,
Te flentes tumulo composuere tuo.
At tu magne parens Musarum; dignaque Phoebi
Glora; caelesti iamque reccpte polo:
Si tamen est aliquid magni sperare poetae
Quod possunt dempto fine superstes eris.
Tu quoque vitiferae de cus immorrale abergae,
O Camerariad dos maxime genti honos:
Dulce sonas Graio quando saltantia plectro
Cencropiisque facis carmina lecta favis,
Te penes Argivae flos omnis et ardua linguae
Gloria: te merito se cula nostra colunt.
Carmine tu docto Graiis non vatibus impar,
Moeoniis decoras patria rura sonis.
Altera defuncto Musarum fama Philippo,
Germanis longum vive, valeque tuis.
Dulcis et Aonia mirandus in arte Sabinus,
Thespiaci fuleget lucida gemma chori.
Huic ultro vati dulces assurgite Musae,
Hic plenum vestro numinc pectus habet.
Ille suis vererem renouavit dotibus artem,
Carminis antiquum protulit ille decus.
Ille salebrosas vitans in carmine voces,
Gurges ut aequali mollis in amne, fluit.
Nil in conveniens, docta vel ab arte remotum,
Argutus numeris continet ille suis.
Utitur et iusta; ludit dum carmine lima,
Et sub iudicium singula verba rocat.
Illo se tantum iactat Germania vate,
Quantum se numeris Roma Tibulle tuis.
Ubere Stigelius perfusus flumine, vatum
Quod rigat et guisu vivida corda movet,
Dives abundanti manantia carmina vena,
Et pleno sacras gurgite fundit opes.
Iliius in tereti succedit copia versu,
Rivus ut exundans semper euntis aquae.
Et gravis in numeris vates, verbisque; sonorus,
Omnia miranda dexteritate canit.
Res et praevisas, haud verba molesta sequuntur,
Nec torquer numeros anxius ille suos
Nec strepitus tumidos, nec inanis pondera vocis,
Carminis et vacuos non amat ille sonos.
Docte nec incassum tua tangis plectra Georgi,
Et fabricas belle; carmina bella, Faber.
Et sacra concessis illustras degmata Musis,
Et canis aeterno carmina cara Oeo.
Te penes ltaliae, rerumque stupenda vetustas:
Eruta sunt Musis abdita multa tuis.
Vicinus patria, vicinus et arte Siberus
Pabricio doctas novit et ipse Deas.
Altaque caelestis reserans sacraria fontis,
Carmina dat sacris uberiora modis.
Anxius et querelas imitatus carmine voces,
Davidis veterem tangit, amatque chelyn.
Fidlerus fidibus praestans, et carmine felix.
Hoc quod habet dextro numine, nomen habet.
Audiit hunc tenui tangentem pollice chordas,
Laetior et solito Maenalis ursa fuit.
Illius undanti lepidoque simillima rivo,
Vena per ornatos essluit apta modos.
Non virtute tuadocti sed carmiinis arte,
Vatibus his Lemni connumerandus erit.
Ingenio certe magnus, felixque vocari
Dignus es in sordes laus tamen ista cadit.
Hoc tua lascivo fecit petulantia versu,
Et nimius spurcae futilitatis amor.
Felix, Pierius cui fundere monstrat Apollo
Carmina, materiis non aliena piis.
Dum raperis primae sub flore Seceunde iuventae,
Ingemuit laceris maesta Thalia comis.
Et Charites tumulum circa Veneresque decentes,
Deflerunt molles interiisse iocos.
In facili duleis fluxit. tibi copia versu,
Dum caneres Cypriae, furta, dolosque Deae
Grandia sed magni dum Caesaris acta sonares,
Grandis et haud humili voce severus eras.
Inter Germanos pulcherrima gloria vates,
Lotichius docta Palladis arte viget.
Hunc Nicer admirans cantantem nobile carmen,
Saepe retardatis lene refluxit aquis.
Nam bene temperie quae ludit cuncta, deceuti
Miscet, stridorem nec salebrosus amat.
Carmina subti isilo quae texis Aconti,
Molliter, et nullo murmure rauca fluunt.
Nec tristi suaves horrent aspergine voces,
Sed coeunt. lepido subsiliuntque sono,
Quodque facis, Phoebus cernat cum Palla de carmen,
Phoebus et hoc Pallas non depro bare potest.
Tu quoque tu nostris vates memorande sub annis
Maior, in Aoniis et bene note iugis:
Quem sua maiestas et divitis aurea linguae
Copia Romanis essi cit esse parem:
Quod superûm laudes canis, Heroasque potentes,
Casurum nullo tempore nomen habes.
Et quod ab Andino deductis flumine verbis,
Concinis aeterni munera summa Dei:
Maiorem vates magna te laude fa tentur,
Et quod inest, illud nomen in omen abit,
Et, tibi pierii manans uberrima fontis
Gratia, te summis iungit in orbe viris.
Notus in Aoniis et Secceruitius antris,
Ore Medusaeas largius hausit aquas.
Illius exculta manans hinc impetus arte,
Iudicio et quavis aure probanda canit.
Castalis in roseis illi sedet unda labellis,
Eius apis vernos texit et ore favos.
Chesselius Latio, multo sed carmine Graio
Dexterior, Phoebo quae canit apta canit.
Proximus et primis Graios Germania vates
Quos habet, argutos mittit ab ore sonos.
Et nihil excultas iritum divulgat ad aures,
Quodqui facit nisu format, alitque gravi.
Sit felix, Latiis seu nunc spectetur in agris,
Seu premat optato Gallica rura pede.
Hic olim (voto faveat fortuna) reversus,
Splendebit patriae lucida stella suae.
Nec Mollere tibi sacratos invidet haustus,
Pega sidum Phoebus qui tenet unus aquas.
Huius et aeternae mansuros artis honores,
Nactus es ingenio docte poeta tuo.
Nec tua difficili procedunt carmina nisu,
Gratia nec numeris, nec lepor omnis abest.
Codicius sitiens sacrum Permessidos amnem,
Dum stetitad fontes turba novena tuos,
Ut solet. hinc largos lumpsit promptissimus hausstus,
Nec tetigit primis flumina larga labris.
Inde fluunt vati celeres in carmine vires,
Proveniunt rebus verbaque digna suis.
Et paruo plures fa ciens in tempore versus,
Aemulus est venae Naso poeta tuae.
Quos habet armipotens plures Germania vates,
Quod dici numeris non potuere meis:
Dent veniam, quoniam non omnes novimus ipsi,
Omnibus et forsan non mea Musa placet.
Nunc ego guem propter mihi coepti carminis ordo,
Admonitu crevit diva benigna tuo,
Inclite Germanis ad dam te sponse poetis.
Nam velut hos inter lucida stella micas.
Ipse sub Aonia decumbens molliter umbra,
Ludis amabilibus carmina docta sonis.
Et tua iamdudum nullis ignota poetis,
Musa, tuas Lauri cingit honore comas.
Haec quodcunq canit. solidum castigat ad unguem,
Et iusta lima, iudicioque polit.
Ipsius exhausto non arent carmina succo.
Ambrosia tinctos funditat illa modos.
Vatibus haec tantum vulgaribus altior exit,
Alipedes quantum Pegasus in terequos.
Fortunata domus, felix et Marchica tellus,
Quae bona tam clari carmina vatis amat.
Hanc velut ornaurit praestantis vena Sabini,
Et decus huic magens carminis arte tu in
Sic modo Schosseri numerosis versibus aucta,
Prae reliquis vatum munere nota, viget.
Cetera vanescunt mortalibus obvia damnis:
Haec illi numquam laus moritura manet.
Scilicet aetetnos Schosseri Musa per annos
Vivet, in extremo non moritura rogo.
Et Schossere tuae venerantia carmina venae,
Iam praesensaetas, moxque futura leget.
Vatibus et iunctus. quos altigloria caeli,
Et laus in terris non peritura manet,
His cum percipies viventis gaudiafamae,
Venturaeque; decus posteritatiseris.
O fortunatio quibus olim numine dextre,
Hoc Phoebi virrus, ingeniumque dedit.
His ego si positos iungar post corporis artus,
Mî saterit, laus haec vatibus una pla cet.
Et placet haec nobis: etiam quia novimus ipsi,
Aonas ad mentcs nobile qua sit iter.
Et tecum toties viridi Schossere sub umbra
Lusimus, Aonias fert ubi terra rosas
Ut taceam, dulci quo consuetudinis usu
Viximus alternos contulimusqui iocos,
Multavi miscuimus iucundis seria rebus,
Moribus et studii conditione pares.
O utinam fauso liceat mihi sidere tecum
Ducere concedent quos mihi fata, dies.
Et latices libare sacros, fontemque beatum,
Gorgoneus dextro quem pede fecit equus.
Sed Deus haec forsan tribvert cupientibus olim,
Gaudia nunc thalamo perdipe digna tuo.
Ecce tibi prompta Ggratatur voce Bocerus,
Et fidi votum pectoris illud habe:
Sit tua perpetuos frater dilecte per annos,
Salua domus, nullis et violata malis.
Et tibi sedatae Libethrdes otia vitae,
Concedantque tuo fata benigna toro.
Lunque cum decimo se clara nouaverit orbe,
Uxor iucunda te tua prole beet.
Vivite con cordes, et puro Gratia cestu
Vos lieget, aeternos exhilaretque dies.
Et pereat vestros quisquis violarit amores,
Ter pereat, vobis qui fera damna volet.
Ille Berillaeo longum miserabile tauro
Mugiat, Hircanas et domet ille triges.
Vos neque liventis perturbent murmura linguae,
Murmura legitimis insidiosa toris.
Et cum siderca descendat hic halitus arce,
Qui fovet et stabili iungit amore dues:
Vos amor ignipotens, Deus, et Spirabile numen
Seruet, ab infestis eripiatque malis.
PRincipis a facie nullum discedere tristem
Convenit. hoc titulo VESPASIANE viges.
Corporis ut vires crescente liene labascunt:
Sic populus, cum Rex magna tributa petit.
Non mea sed populi spectabo commoda; nam Rex
Non mihi sed populo munia tanta gero.
Est melius civem Princeps conseruet ut unum,
Hostes quam mille trucidet.
Aequius es [(perhaps: est)] unum multorum adscribere voci,
Unum quam multos ut velit ille, sequi.
Haereat im miti si pes meus alter in urna.
Quam fera mortifero Parca ligone fodit;
Esset adhuc telam studiorum texere dulce,
Et dare facundis oscula summa libris.
Quo mihi maior honos. quo corpus maius et artus,
Hoc labor et maior quotidianus erit.
Qui punire malos non vult defendere non vult
Ille bonos: reprobis parcit, obestque bonis.
Hei mihi quam miser est, quam debilis ille Monarcha,
In cuius verum non habet aure locum!
Malo mihi frontem spinis configat amicus,
Oscula adulator quam mihi grata ferat.
Non bonus, at malus est, tantum sibi qui bene soli;
Sed quid vult aliis; non malus: at bonus est.
Feruidus iniusta quoties iniurius uni
Bile noces, multis est tua dextra minax.
Si vis esse aliquid, tantum sis, esse quod audis;
Namque alios fallens te quoque decipies.
Non est turpe homini, qui pectore tendit ad alta,
Contentum tenui vivere velle penu.
Exit dum patitur virtus Heroica victrix,
Pulcrior adversis, floridiorque malis
Sive virum nomen virtuti, sive virorem
Attribuisse putes: utraque causa valet.
Ut vireas igitur, virque ut merearis haberi,
Perfice quod virtus inclita monstrat iter
Difficili pulcrum sudore paratur, et arte:
Deforme absque omni saepe labore venit.
Erigit ut felix se, et cornua iactat in altum;
Mox fortuna suum retrahit inde pedem.
Condite divitias, et numos condite parci:
Hos cito decoctor qui male promat, erit.
Contrahit, explanatque vagam Rhamnusia frontem,
Consule, quo vultu te videt illa, boni.
Saepe nocens tegitur dulci sub melle venenum,
In blandisque dolus maximus esse solet.
Non sum mater apum, nec apis sum filia, nec me
In picturato vipera ventre tulit.
Et pariter virus, pariter circumfero mella:
Dum volo deccipio, dum volo vera loquor.
Sperne malos, et quaere bonos, ita damna recedent.
Nam bona multa boni dant, mala multa mali.
Aurea libertas, gazas, et munera Regum
Anteit, et pretium nescit habere sui.
Excole virtutem: virtus post funera vinit,
Solaque postmortem nos superesse facit.
Vita brevis flos est; ut raptus funere vivas,
Ardua virtutis disce tropaea sequi.
Hoc opus hic labor est, fortunae lora tenere;
Quae simul exciderint, non capienda volant.
Longa suisque carens metis damnosa voluptas,
Stultitiae constans creditur esse comes.
Dispereunt male parta male, ut tibi filius haeres,
Sit iuste, intusta ne pete lucra manu.
Sat cito, quod bene fit, si sit bene, quod cito non sit,
Si bene fit, cito quod fit, cito moxque perit.
Conveniunt raro cum pectore verba loquentis,
Ora rosas spirant, fulmine corda tonant.
Qui mala venturae non novit tempora vitae,
Securo placides ducit in orbe dies
Cui semper dederis postquam dare munera noles
Invito, ut rapiat dona rogata iubes.
Disce pati: est victrix patientia sola malorum,
Adversa ut vincas omnia, disce pati.
Quod latet in tenebris odium, damnosius illo est,
Cuius in irati pignora fronte vides.
Excors ceu fragile est corpus, sic publica numis
Res exhausta diu salua manere nequit.
Quo mihi fortuna. si non conce ditur uti?
Quo mihi divitiae quas humus alta premit?
Fama bonam sequitur quovis bona tempore, vitam
Vive bene, ut vivas nomine, neque diu.
Quicquid habet mundus divinis omnia subsunt
Artibus: arte duces, arte reguntur opes.
Poena comes fraudum: fraudes impune patravit
Nemo; cave fraudes, et tibi liber eris.
Triste cor, et variis curarum debile monstris
Exhilarat fusus Liber in ora pater.
In precio numos et opes nos propter habemur:
Si numi desint, est homo nullus homo.
Sunt homines homines cum turgent aere crumenae;
Si loculos demas, vix homines homines.
Spectet equos Domini, sed secptrum regis ocellus:
Et male sic neutri, fiet utrique bene.
Nemo fuit semper felix, sed tristia laetis
Miscentur: veris tempora claudit hyems.
Adde fidem dictis tardus, diffidere disce:
Et iurata fides nectit iniqua dolos.
Vivere, cum mortem metuas id vivere non est,
Sed lenta sensim morte subire solum.
Hic procul est dubio sapientis nomine dignus,
Alterius damnis qui sua damna cavet.
Ingenium mala saepe Movent, et rebus in arctis
Incipimus multi, non prius esse, boni.
Est incerta fides, quamvis iurata: fidelis
Ratior est: dubia tu quoque fide fide.
Sit iurata fides, sint multis nexa catenis
Verba, rata servant vix duo tresue fidem.
Effuge, qui violas et Hymettia mella loquuntur,
Sub violis spinae, melle venena latent.
Omnia mutantur, nos et mutamur in illis;
Illa vices quasdam res habet, illa vices.
Ut vicibus certis subiecta est machina caeli
Sic et habent multas inferiora vices.
Pastor oves curet, pastorem curet ovile;
Praebeat hoc lanam, praebeat ille cibum
Quod tibi vis pastor, praestabis et illud ou ili;
Quod tu nolueris, nec patiantur oves.
Iudiciis hominum, quibus omnia plena. sinistris
Nemo unquam placuit, nemo placere potest.
Garrula damnatur merito sapientia: nam res
Illa peregrinas perdit, et illa suas.
Exigua nigrum Cacodaemona voce rogabis,
Et venit; at, sero, vixque repulsus abit.
Coge manus belle multas, sed consule paucos;
Consilio instructus corripe tela manu.
Rex habeat tardas ulturus crimina poenis,
At contra celeres ad benefacta manus.
Gaudeat in miseros dum confert praemia Princeps,
Et doleat quoties cogitur esse ferox.
Aequitatis malo sustinere mortem nomine,
Quam [(transcriber); sic: Quem] fuga vitam tueri et non honeste vivere.
Singula non magno frages conamine tela:
Multa simul tentes, non cito victor eris.
Fila magis durant triplici contexta rudente,
Telaque iuncta simul plurima robur habent.
Si quid amabis, ama, tantum ne dilige: luctu
Afficit ingentr pectora magnus amor.
Ille minus luget, gaudet magis, intimae cuius
Pectora sollicito semper amore carent.
Alterius iudex ut ne credaris iniquus,
In primis mores ipse notato tuos.
Qui se ipsum nescit, nihil est si cetera discit:
Qui se ipsum discit, satis est si cetera nescit:
Edicisse bonas res estiaudabilis artes,
Sed magis est vitae scrinia nosse suae.
Est miser extremam qui votis expetit horam,
Sed magis ille miser qui fera fata timet.
Quam non effugias est aequa mente ferenda,
Quae placide fertur mors, minus illa dolet.
Iudicis officii est ambas dignoscere partes,
Pro merito tandem reddere cuique suum.
Multa tibi, non multa aliis sed pauca loquare,
Sic eris et iudex, censor et ipse tuus.
Garrula quae nun quam ta citurna scientia vitant
Ora, loqui nullo tempore iusta queant.
Praestat iter coeptum rovocato in vertere ursu,
Quam male disposito currere velle pede.
Curre recurre, redi: numquam via sera putan da est,
Quae regit ad mores pectora nostra bonos.
Ter quater immuta tractandi coepta laboris,
Ut bene quod restat progrediatur opus.
Auriti pecotis crepitu, strepituque minarum
Qui vitam perdit, non homo, sed lepus est.
Plumeus hic recubat, non re, sic nomine dictus,
Et pluma levius [(transcriber); sic: levis] siquid habemus homo.
Quo morbo periit? nullo. Sed corpore sanum
Ac animo, nobis hunc rapuêre minae.
Quis dedit exsequias? asinus, pro tempore raucas
Acfiter increpitans et pede et ore nates.
Quis vespillo fuit? ceruus, damaeque fugaces.
Quis cecinit? lepores. Naenia qualis erat?
Prosequimur bombo timidum crepituque cadaver
Ventorum periit quod sine morte, minis.
Vita quid est hominum? fumosae lucis imago.
Quid fumus? vaporest. Nos vapor ergo sumus.
Ut celer in tenues fumus dispergitur auras.
Sic humana brevi tempore vita perit.
Quicquid ages perpende prius, nec vela per aequor
Disiice, quam videas qua tibi remus eat.
Stulte quid insanis? ignotam curris in undam,
Nec tibi sunt remi, nec tibi clavus adest.
Opprimitur numquam premitur tantummodo verum,
Et magis apparet quo magis opprimitur.
Non habet in scapulis quibus aetas subuolet alas:
Auolet alatae cum tamen instar avis.
Non gerit ut liquidum secet aetas aera pennas;
Si spectes cursum, dixeris, illa volat.
Regum aequamus opes animis si conscia recti
Mens mihi, si victus. regia gaza vale.
Euclio curnumos in terram condis avare?
Utere divitiis, utere; furis erunt.
Elige quam toto secteris tempore vitam,
Fiet ab admonitu mollior illa suo.
Nititur hoc uno sapientia vivida neruo,
Nostra fides nugis ne det aperta locum.
Fide, sed ante vide, cui tuto fidere possis,
Si nimium credes, non nimium sapies.
Quae peccata palam tibi sunt admissa pudori,
Clam ne designes sedulus illa cave.
Ne septus tenebris aude committere crimen,
Quod sit in exhibita luce patrare pudor.
Mitis, et in sontem non duro pectore iudex,
Fortunam potius quam videt acta rei.
Non semper meritis, sed cedunt munera fatis,
Munera quae fatum conferet, illa feres.
Principum donationes haud iis semper patent
Qui merentur illa sed fati quibus lex deputat.
Ut sumus, ut premimur! nos ut mala multa sequantur;
Vincimur in nobis, ut sumus ut premimur.
Non tibi quem nescis frustra iungatur amicus,
Nec iunctum leviter destituisse velis.
Elige res humiles nihil est sublimibus angi:
Summa petit fulmen, fulmine ruta casa est.
Dantis amica manus non vocem expectat egentis,
Sed prius auxilio quam petit, illa venit.
Vivere concordes cursu pietatis in uno,
Orbe quid in toto dulcius esse potest?
Aut sit iustitiae, quae deber, plena potestas,
Aut pereat vasti machina tanta [(transcriber); sic: tanti] soli.
Trade Deo curas qui gestas obruta curis
Pectora: nostra Deo nil sine cura facit.
ADSIT, ADEST, ADERIT tua diriget acta RUDOLPHE
Quem cumulas votis, fers et honore, Deus.
Cuncta mihi desint, DASIT modo gratia caeli:
Sic ubi desuerint omnia nil deerit.
Mundus habet geminos diverso lumine soles:
Occidit hic numquam, quolibet ille die.
Luce RODOLPHAEA totus sit clarior orbis;
Tam mihi CAESARIA est, quam face Solis opus.
SOL velutest decori CAELO: sic AUSTRIA terris;
Illa ferat Reges provocet illa diem.
ACcipe Vangionum Praesul venerande, Ioannis
Caphionis nostri comica dulciloqui:
Quo duce Germanos Comoedia prisca revisit,
Et meruit so ccis Rhenus ovare novis.
Batbarico ex fumo flam mas mens ille decoras
Capnionelicuit. gratia multa viro.
Non fumum ex fulgore sed ex fumo dare lucem
Capnion ille solet, lux patriae una suae.
Regna cito divisa cadunt: aditus datur hosti.
Perfacilis: dispar vertit aratra iugum.
Caesar in humanis ageret dum Maxmilianus,
Laurigeros vates fecerat innumeros:
Equibus Aegidi. tua laus, tua gloria proma est;
Qui vitam iliius, stemma, genusque canis.
Nec sinis ut iaceat Caesar sine honore sepultus;
Dulcisono ast eius carmine fata canis:
Usque adeo ut quamvis vitae sit lumine cassus,
Vivere credatur, nec potuisse mori.
Respice quae tulerim pro te mi cate viator,
Verbera, quas vultu cernis et ore notas,
Aspice quanta manu saeva mihi livida dantur,
Figunturque meis vulrera quanta genis.
Cur eadem paterer, nulla est mea culpa, nec ulla
Caussa, nisi ut medica sanus homo esset ope.
Languores ego amore tuo, tua crimina gessi;
Et livore meo vulnera sicca tenes,
Nempe ego vellen ti facicm sine murmure sacram,
Atque alapae hostili colla benigna dedi.
Cum male tractarer, linguam simul ora retenta
Continui haud placuit illa vel illa loqui.
Ut solet agnellus coram tondente silebam,
Et quasi quae ducta estad loca mortis ovis.
Quid potui o mea gens facere ulterius? neque feci?
Fare age si quid habes, cur merito ista feram?
Num saris, ex limo quod te produximus olim?
Fe cimus esse aliquid, cum nihil ante fores.
Et tibi contulimus partem Deitatis habendam,
Inque voluptalis iussimus esse loco.
Hinc tibi mellifluum toties promisimus aruum,
Idque darum est Abrahae seminibusque suis.
Num satis, e dura te seruitute Canopi
Ducere, siccatum per mare, perque solum?
Quando quater decies Arabum deserta per annos
Lustrabas, grandi murmure manna legens;
Te mihi fructiferam vitem plantare iuvabat:
At modo amara nimis tu mihi dira paras.
Hasciae pro meritis grates tormenta rependis?
Dasque creatori vulnera, probra, crucem?
En mentille sacer vultus, Deitatis imago,
Spiritibus superis gaudia summa ferens:
Illa inquam facies in qua sita gloria caeli,
Sanctorum requies atque hominum una salus,
Turpiter adsputa est: mucosis plaena salivis
Squalet. et a pagais, adspice, caesa tumet.
Ecce ego pro natis hominum formosior unus,
Nec formam aut speciem, nec decus omne gero.
Praela ego calcavi solus; cruoûundique fluxit:
Nec mecum ex cunctis gentibus ullus adest
Dulcis amice, vides quod sim miserandus et hosti;
Et mea quod possit forma movere feras.
Ah quanto potius mea gens, mi care popelle,
Funera nostra gemas, et miserare necem.
Commoveat te noster amor: namque arce paterna
Lapsus amore tui, mille pericla tuli,
Atque libens, quid enim limo vel puluere egebam?
At volui, ut nolles immemor esse mei.
Cor mihi nate, tuum praebe, cui pectus a pertum,
Et manibus passis brachia tena dedi.
Certe ego cui referas grates sum dignus amator:
Me sequere, atque tuam fer quoque, tolle crucem,
Disce meo exemplo ptienter ferre dolores,
Et dare in adversis pectora tota Deo.
Nemo coronatur, nisi quem patientia laudat:
Ergo boni pugnans militis instarage.
QUod veriti, et dudum nobis formido minata
Praedixit, tandem veris rumoribus affert
Fama, obiisse ducem quem MEGlaburgica quintum
Stirps numerabat adhuc, Sigismundum: iamque sepulchrum
Accipiet cineres, la chrymosaque funeris ossa.
Cingere funereâ nunc cingere Musa cupresso,
Non telaeta decent: pullae velamine vittae
Nunc tetricum caput et deformem obnube capillum.
Huc lacrimae et gemitus adsintd: nunc flere popellum,
Nunc decet et proceres. quin nos ad litora Varni
Nunc quoque luctisonum par est coniungere lessum.
Vulgares persaepe homines, vulgaria flemus
Funera, num princeps patriae in defletus obibit?
Et quem fel nigrum invidiae sic ustulet, ut non
Extremos lausum Sismunde donet honores?
Aut cui non pietas animum ppercellat? amozque
Nativus patriae, votia ad sidera fusis
Obsecret ut stirpem servari gentis avitam
Meglaburgiacae, atque annos regnare perennes?
IAN ALBER TE olim fasces cui patria tellus
Contulit et dominum agnovit. mitemque parentem,
Nunc etram ex binis postremus ad astrasecutus
Te natus, manesque tuos. nam praevius alter
Anteiit, solos exte superesse nepotes
Cernimus, atque utinam multos cernamus in annos.
Sed si maiorum non fas abolescere facta,
Sique patrum virtus decorat clarissima natos,
Manat et in prolem plerunque haud degenerardor,
Te patre felicem SISmundum! te neque iusti
Nec pacis, nec erat pietatis amantior ullus.
Ingenii bonitas in te luxisse perinde
Illustris pernibetur, ut inter lumina caeli
Eminetante alios ignis Phoebeius ignes.
Te Musae et Charires, Themis et Tritonia Pallas
Cingebant; non barbara erat nec inhospita doctis
Aula tibi, non clausa manus, nec parca Camenis.
Hoc novit Varnus, nos et qui cumque Lycco
Varneo, Musisque ahnis, Phoebeque litamus,
Novimus et cunctis non inficiabimur annis.
Ergo etiam in nato dotes fulsêre paternae,
Inprimis pietas: pietas, quae maxima virtus,
Quae dux virtutum, quae mater et aurea norma est.
Namque age victrices turmas, gere fortia bella,
Deiectas everte urbes, duc mille triumphos,
Ingenii praesta subtilis acumine, linguae
Facundae doctusque audi, titulisque superbi
Sexcentis, Felix dicare et Magnus et Afris
A domitis. quid enim? non terque quaterque beatum
Clamabunt rostra et rauca plebecula voce?
Ah nimis infelix, nimis atque inglorius aevum
Concludes. Pietas nisi tantas inclita dotes
Illustret, veluti lucentem gemmeus ignis
Annellum pietas una est gratissima Divis,
Unica pandit iter radiosi ad limina caeli,
Hac sine quodcumque est pulchri, quodcumque bonorum,
(Dicam equidem) exanime est plane et deforme cadaver,
SISmundo haec igitur caeli ad tentoria ductrix,
Haec genitrix virae, aeternae fultrixque salutis
Ante alias curae. non certe obse derat illi
Pectora contemptus Divum, non ista pcticli
Secura impietas cui quicquid pulpita clamant
Ardua templorum, iocus est et lusus inanis,
Cui Christus nugae, vanus cui fulmina legis
Terror, et extremus non est nisi fabula iudex.
Quin ille ante oculos caelestia dogmata Christi,
Ante oculos foedus iuramentumque gerebat
Christiadum, sacri firmatum aspergine roris
Pignore firmatum coenae, ceu marmore pressam
Cernimus effigiem, divinae oracula chartae
Credita sic animi fibris impresserat imis.
Atque (ut certa fides dictis) nisi corporis aegta
Forte valetudo mal esan um in limine privo
Continuit, nil aetherea seclusit ab aede
Saluificisque sacris et vivi voce ministri.
Vidimus et lucem quoties aurora reduxit,
Mollibus ut surgens stratis, tril coeperit ante
Humanorum operum triplex in simplice numen
Quam prece devotâ veneratus ad astra levasset
Supplex caesariem, votis caeloque litasset.
Ast age civilis quo pacto munia vitae
Expleure? qui iustitiae defensor et aequi?
Quae probitas animi? quaenam clementaia? nunquid
In miseros non parca manus verbbique ministros?
Quaeque aulae modux et ratio? num prodigus? et qui
Porte exhauriret nimio patrimonia sumptu?
Iustitia est equidem reliquarum in principe gemma
Virtutum quâ non in caelo illustrius ardet
Lucifer, hanc regum rex et dominator Olympi
Insenlp sit sceptris regum, legesque tueri
Iussit et omne nesas ultrici excindere ferro.
Haec nisi confirmet regnum. populumque refrenet,
Omnia eunt pessum, vis effrenisque libido
Exaltat, fas iusque fegit, pax exalat omnis.
Illa ramen magis effulget, magis occupat acres
Obtutus hominum, maiorque videtur, ubi ampli
Im perii fines, ubi rex pouplosa gubernat
Opprda et innumeras animas litesque coercet.
As data SIS mundo ditio non magna, sed ultro
Arctis paco tus princeps regn abat in oris
Linquens frarernae maiora negotia curae,
Cum parte imperii, parte et potiore ducatus.
Nec tamen idcirco sanctae minus ille vacabat
Iustitiae sacris quam-si vel Persica regna
Vel si Romanum frenaret legibus orbem.
Quod si forte tibi mirum hoc magnumque videtur,
Die mihi, vel paruae qui consul praesidet urbi,
Non iura et sanctas aeque defendere leges,
Parcereque insonti et sceleratos plectere poenis
Ille potest quam si compescerer oppida centum?
Quid dicam? ut sumptus prudens vitarit inanes?
In quibus a summis passim pecatur et imis.
Principis haec; inquis, virtus non magna quidergo?
Caesaris ingenium cernis frugale TIBERI,
Qui quamvis vitio non dicitur oblitus uno,
Parcior ille tamen, quam luxuriosus haberi
Maluit, in gentemque auri post fata reliquit
Non sibi, sed regno summam haredique futuro.
Cernis et haere dem non? annus fluxerat unus,
Thesaurum luxu cum iam prodegerat omnem.
Hunc magis anne illum laudas? ego rectius illum;
Nam quid habet laudis plebi dispergere nummos?
Ex cedris fabricare rates? in sternere gemmis
Puppes? quid lactis expulsum molibus aequor
Siccare? atque alibi campis inducere montes,
Ast alibi montes campis aequare? quid undas,
Et mare vinosum facere, (admirabile dictu)
Ut repleta mero stagnent spumantia Baccho
Litora, odoriferosque secent rostra aurea fluctus?
Moxat, ubi exhaustam nummus defecerit arcam,
Ponere vectigal, miseros exugere cives,
Fraudibus hos, avidis illos lacerare rapinis,
Privatas scutari arcas. neque parcere sacro?
Quam dispar illis noster, qui principe dignam
Civi atque externo quamvis ostenderit aulam,
Sic tamen inclusit mediocribus omnia metis,
Ut neque subiectam misere deglubere plebem
Esset opus, sumptu neque milia multa profuso,
Soluat utirascens haeres, conflaverit aeris.
Quin hares grato post mortem paraedicat ore,
Laetaturque bonis aditis, cineriq precatur
SISMUNDI terramq levem, pacemque perennem
Ergo vappa fuit, vel qui nil distet avaro?
Non fuit. illum ingens servorum et splendida turba,
Illum multus eques circundedit, ut neque maior
Fratri olim caetus fuerit nec splendidior res.
Principe non illo doluit mercede negatâ
Nec quis pro meritis sperato munere frustra
Ingemuit: norunt equites: novere clientes
Plebei: medici norunt, non panperis illi
Dextera desertrix, neq mensa ersa Poetis.
Inprimis bonus in sacros largusque ministros.
Omnibus ille quibus lacrimis defletur acerbe
Defunctus magnoque velint ex morte redemptum.
Quid quod STR Elitium ventura ad saecla loquetur
Munisicum pietatis opus? pulcherrima templi,
Principe Sl Smundo nata atque educta subauras,
Visitur hic moles speciosiore altera toto
Ut perhibent, nusquam stat conspicien da ducatu.
Quid? re qua superisque pares, ferrique sub astra
Dicimur, an ta ceam mitis clementia? teque
Quam perhibent tumidos animis eradere fastus?
Quamvis non arces semper laqueataque regum
Culmina conscendas, an imis si quando superbis
Despiciat magnos simul et vilissima corda
Contempor superum atque hominam rex improbus. atte
Non sprevit, non praecipitem turbavit ab aula
SIS mundus, proprii quin te per viscera cordis
Admissam, Divae in morem veneratus, amavit.
Illi humiles animi sensus; mens conscia fastus
Nullius; haud quenquam rigido conterruit ore,
Affatu facilis, summis non asper et imis.
Illum haumilem mensam et frugalia prandia civis
Non dedignantem convivam aspeximus, olim
Caesare in Augusto quod dens mirata Quiritum est
At non militiae clarus, non acer in armis,
Quassavit galeam, lorica inductus ahena.
Nec pater aut patruus nunquid laetamur adeptis
His minus? imo ambis patruum complectimur ulnis,
Laudamusque etiam patrem, caeloque locamus.
Nec cui crista tegit tantum Mavortia crines,
Classica qui ceccinit, qui magnas terruit urbes,
Omne tulit punctum, qui se superarit et acres
Qui domat affectus, mortalia carcere frenat
Qui vitia et labes, fortis palmare meretur
Ille viri nomen quid? qui sub rure paterno
Agricolam nutrit? qui tutas civibus urbes,
Qui mare navigerum nautis, qui praemia Musia
Praestat et hospitium? defendit munia pacis
Caerera, con servatqu bonus; bellator an illi
Eriperet palmam? iusto pax optima bello
Est potior multis pax anteferenda triumphis.
Forre sed et nuptae taedas thalamique requiris
Fortunam? paribus quis nescit stemmata iungi,
Progeniemque parem? nostris Pomerania terris
Adsita fecundae praecellens ubere glebae
Principibusque viris praestans atq urbibus amplis,
Consorrem thalami, qualem exoptarat honestos
Misit in amplexus, generoso principe natam
BUGSLAO, quo non superum observantior alter,
Cui Themis et Pallas, cui commoda publica curae.
O dum spirabat. felicem hac coniuge! qua non
Obsequiosa magis, magis officiosa nec ulla
Inventu facilis, quae sic exarfit amore,
Sic observavit memtem, sic iussa mariti,
Phlebeia ut natam quamcunq exstirpe superbam
Prae se reddiderit. seu tabe exhaustus amara,
Quam moriens binos pene exantlaverat annos,
Defixus lecto iacuit, subtristis et aegra
Astitit in nutus omnes, curasque parata
In famulatrices seu de languore fugando
Sollieitus, longe a patria, laribusque paternis,
Ille salutifero fumantes sulphare thermas,
Thermas, quas perhibent donatas flumine sacro,
Abluere ut morbos possint male sanus adiret;
Illa latus clausit, comes illa tenacior haesit,
Quam Caroli soror Elisabe, comitata maritum
Christiernum regno expulsum, et rerum omniumegents
Per maria et terras. prope sic et CLAra Maria
Per montes, per agros, peraquas, per tesqua, pervibes
Exilio quamvis non extera regna petentem,
Sed reducem simul ipsa redux, comitata maritumest.
Saepe super longum suspiria plurima morbum
Et largas mittens lacrimas: saepe anxia spcoos
Suppeditans medicos et lenimenta doloris,
Saepe levans tristes miti solamine curas.
Atq utinam positis in puluinaribus aegrum
Sic porro amplecti et languenfia memoramatenrem
Optima quivisser! magis illio optabile quioquam
Non fuit, aut lachymis tam saepe avideque petitum
A superis. hoc illa dies, hoc anxia noctes
Ingeminans crebris pulsavit sidera votis.
IOVAE aliter visum, qui primâ ab originererum
Imo ipsum ante ortum, prima et cunabularerum
Finivit certo mortales limite vitas.
Ire iubens animas caelesti e semine cretas,
Corporeosque habitare lares et carcere cludi
Non longo; revocans mox tempora casitern
Atque exire iubens, et linquere vincula parent.
Illae ad iussa patris redeuntque adeuntque vicrssim.
Ergo voi SIS mundi praescripta exiverat aeras,
Aeternis iussus sedes mutare caducas
Spiritus, ad patrii gemmantia moenia caeli
Iam respectabat patriamque, subire volebat.
A fatis via quaesita est; rediitque repente,
Crevit et in paucas morbi vis effera luces.
Praesensit princeps (neque enim illi imponore letbum
Dudum exspectatum potuit,) fatalia sensit
Tempora et instantem decurso carcere metam.
Ergo nec attonitus (quamvis quem luridamortis
Non terret species? quid non mortalia cogit
Pectora lucis amor, vitaeque innata cupido?)
Ille sed aeternis pensans peritura, timorem
Pellit et exanguis temnit pallentia lethi
Ora infinitae sperans exordia lucis.
Intere augetur languor tristesque susurri
Passim increbescunt prima inter talia, coniunx
Adveniens (timidam quis fallere possit amantem?)
Consternata ruit vix et sibi conscia mentis
Me miseram, ex clamat, quo nunc, carissime rerum
Catdine versamur? quaenam haec mutatio? morbi
Quas vires? quem pallorem? quae conspicor ora?
Tandem, quod dudum visa est tam lenra minari,
Perficiet lachesis? toties convellere adorta
Corpoream molem tandem expugnabit? et atros
Attraher ad manes? non haec mihi credula, non haec
Fingebam fore, sed, sanato st corpore mecum
Exigeres reliquos fatis clementibus annos.
O dolor et lacrimae! nondum duo lustra peregi
Coniugis in thalamo et iam te mors invida nostro
Extortum arcebit complexu? abitumque minaris?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
Ante obitum soboles, si quis mihi paruulus aula
Luderet ULRicus, patrui qui facta referret
Et tua: non plane vidua et deserta viderer.
Quem vel em pro te tales tolerare labores?
Quam mortem tumulumque paei, te mortis adempto
Ex vinclis? quamvis ô si mollescere fati
Iura queant per sacra thori, taedasque iugales
Vos ego contestor, superi, vos obsecro fata
Vertite retro, potestis enim nostrisque querelis
Heu desperati vitam donate mariti.
Dixerat, et collo haerescens quam longa moratur
Et pectus pulsat pugnis et questubus astra.
Ille premens tacitum tabenti in corde dolerem,
Tandem pauca refert; nihil est, quod plurima fando
Cara mihi coniunx quereris, quod si mihi nostris
Arbitriis longam liceat producere vitam,
Nondum equidem morerer, non te, dulcissima solam.
Desererem: sed. quod memori tibi pectore finum est,
Et nunc esse decet, morti debebimuromnes,
Stat sua cuique dies, breve et irreparabile tempus.
Nec metam transire datum est. sic digerit ordo
Fatalis, vitae et mortis sic imperat auctor.
Huic ego non parebo libens, si terminus aevi
Hic fixus? quod si non hunc indixerit idem,
Vivam nec moriar, quid tu mitissima mortem
Planctibus antevenis? IOVAE liberrima fati
Sunt iura, ille potest frenis compescere lethum
Ille meas revocare porest anareque vires,
Desine meque tuis teque exanimare querelis.
Sic ait, utque potest simulat pro tempore robur,
Vix et dimittit plorantem et multa gementem,
Spemque metumque inter, paucis post solibus actis,
Nil medicae potuere manus, nil pocula succis
Im pleta: exuperat: abes augetque peric um.
Ipse sibi donec finem praesagit et horam.
Haec ait, haec lux est, non has, mihi credite, vivus
Nocturnas superabo moras. ibo acer adibo
Caelestem ad patriam et vobis peritura relinquam.
Obstupuere animi procerum. neque secius ille
Perstat et ad mortom verbo praecordia munit
Aethereo, Christumque animo, Christum ore frequentat.
Christe salus hominum, proles aeterna parentis
Ad te me refero solum et tua numina adoro,
Tu mihi vera salus, vitae et certissimus auctor
Tu nostras roseo lavisti sanguine culpas,
Huc ades, hanc fessamque animam deducito ad astra.
Nec minus e sacris lectissima dicta libellis
Aure bibit cupida fibrasque immittit in imas.
Quin licet ante cibo fuerat saturatus codem.
Nunc etiam sanctae se firmat robore coenae
Atque iter ad tantum praeclara viatica carpens
Suspirat caelum, mundanaque euncta resignat.
Iamque ibant tenebrae, mediae et confinia noctis,
Quando ille exposcens iterum sacra biblia et illas
Haurire aureolas Christi de sanguine voces,
De merito, dicensque preces atque ultima verba,
Nil mente emota, nil deficiente loquela;
Sic placide, magna procerum cingente corone,
Ut conniventes somno qui claudit o cellos,
In latus adductum ponens caput, expiratuit.
Fortunate nimis princeps; gratissime caelo,
Cui tantos licuit letho superare dolores!
Nunc iuvat exemptum mortalis carcere molis
Temperiem puram et liquidi spacia avia caeli
Insolitis penetrare modis: ubi non metus, ullo
Ne morbo aegrescas, ne te vel lurida febris,
Tabida neve lues, neu laedat languor aquosus,
Ver ubi perpetuum et caeli tepor aureus, in que
Purpureae volitant animae, densaeque recumbunt
Aetherei patris ante thronum, paeana canentes
Laetisonum patriatque agno, quas visitur inter
Et tua, sub limes spatiata per aetheris orbes,
Laetitiae sensu, vita que beata perenni.
Nos tamen in pullos squalentia corpora amictus
Colligere est aequum, nos tristem ad principis urnam
Mittere singultus, atque exequialia verba
Dicere, quae memori seruet sub pectore Varnus.
Nam licet adversum nihil et miserabile sanctis
Manibus acciderit, nec nostris ille querelis
Indigeat; tamen orbati doleamus oportet,
Hoc pietatis opus praesertim in funere tanto,
Quo non eripitur praetor, non vilis agaso,
Sed patriae princeps. iactura est publica princeps
Cum moritur patriae ceu, quae cherrima cemis
Templa domosque altas, illis si forte columnam
Unam, et adhuc unam ten tes subducere, pronum
In latus obliquent sese lapsumque minentur:
Non aliter, si Morta duces exculpar, et uno,
Mox et adhuc uno rapto ad penetralia tumbae
Paulatim stirpem exidat, Respublica laptum
Praemetuat nutans, fulcrisque avertat, oportet.
M Eglaburga domus, stabant tibi quinque columnae,
Quinque duces, patris Alberti de semine creri,
Fratribus ex illis unum modo mascula proles
Effe cit patrem, nostroque superstitat aevo.
Ian Alberte tibi concessa haec gloria: quanquam
Funera natorumiam passi bina tuorum,
Vivit adhuc sanguis, vivit tuus: ecce nepotes
Fulcra duo im perii, geminae populique columnae
Vos Meglaburgae vos ô duo germina gentis,
Quos avus atque pater, quos ad prae clara senescens
Frateravi Ulrtcus stimulat, Iane et Fridertce,
In vos tota domus nunc in clinata recumbit,
In vos defigunt oculos. vos omine fausto
Designant plebs et proceres natique patresque,
Iustitla et leges templorum pulpira ludi,
Pax et relligio, vestiis se dedere gauden
Sceptrorum auspicils, quin et matercula quaevis,
Si quem ventre gerit, vestris sub fascibus olim
Felicem fore praesagit, vos publica vota,
Communes obeuntque preces, iterom aurea vobis
Prin cipibus nostris nascentur saecula terris.
Vivite et egregiis virtutem extendite factis,
Saeclaque maiorum servate in postera nomen.
Interea dum vos teneris adolescitis annis,
Et firmata viros paulatim fecerit aetas.
ULRicus vivat nulli vircute secundus,
ULricus patriae pater in quo vertitur omnis
Nunc rerum moles quem tot iam cernimus annos
De patriâ bene, de nobis, nostrisque mereri,
Cui, furor haereticus patriis quod abactus ab oris,
Quod visatque nefas lateant Adamante revincta
Iudicis et legum, quod Mars, quod et horrida longe
Absit barbar es, equidem charissima vitae,
Quae quisquam exoptet, liceat contingere cuiquam,
Munera debemus, cui mens sic ferrea qui non
Hoc superum laudet gratus venerabile donum?
Non muitas optet messes, longeamque senectam
Rectori tanto patriae mitique patrono?
Quin vos ô lecti iunenes, iuvenumque parenter,
Qui sic intentos in me torquetis ocellos,
Inque moas voces avidas immergitis aures,
Et vos cum populo proceres, queis cumque recursat
Relligio nis amor, queis pax gratissima rerum,
Queîs leges cordi, queis dira invisa Tyrannis,
Hoc agire, hoc mecum: seu sol rubefecerit ortum
Sive iterum occasu, medii seu tela diei.
Sparserit, ut liceat centenas vivere aristas,
Concessum aut ultra estsi quid mortalibus aegris,
Ulrico et (arolo, sceptri qui proximus haeres,
Proximus est tutor pietas, clementia, prudens.
Integritas: odium vitir: defensio recti
Cui curae, ast illis cum tandem iniecerit atram
Parca manum (neque enim quicquam immortale qued, ortum (est.)
Ut sub principibus, qui sunt de stemmate nati
Meglaburgiaco, porro et nascentur ab illis,
Vertere aratorisulcos, imponere vitem,
Pascere oves, plantare pyros et condere messes,
Neu quisquam nostris regnet peregrinus in oris,
Hoc orate Deum, mecum hoc exposcite caelo.
NOn tibi Hyperborea tentandus remus in unda
Non iterum Helueticis visendi montibus amnes.
Carbasa iam convolue et laetas fige coronas.
Sed modo non tali cum viscera captus amore
Spirares rapidos abitus, et dissita longe
Arua peregrinasque ardens cognoscere gentes
Trasiceres Balthen: ridens Erycina dolo sum,
Emicat, et licet extremas te proripis oras,
Quâ citat aut ponit flammas Titania lampas
In patriis, inquit fies mihi praeda R osetis.
Tu securus abis: qualis quem fulua papillis
Depulit aut genitrix ant iam matura iuventas,
Feruidus obscuris exire leunculus antris
Audet in ignotos montes et inhospita tesqua:
Ille nec in Ceruum tardus conspectaque vaccae
Pignora, nec fluvios timidus tranare rapaces,
Vela volant, nîi ambitis contermina terris
Te freta, contiguas mordenta fluctibus arces,
Nil venti terrent, nil stante crepidine rupes
Nil glacie incretae et fluidae toto aequore moles,
Marmora aum Zephyris primum rumpuntur apricis,
Nîl ingens vastis mare monstra vomentia rostris
Abserptura rates aut demersura profundo.
Nec fatis ad Scaniae littus quam Gotticus ambit
Limes et illapsis claudit Wendera fluentis,
Aut quas divisas interlabentia terras
Aequora discernunt Codano connexa refuso
Venisse ad Cimbri in ledem Scagaeque vadosas
Syrtes quin iterum Neptuno in vota vocato
Cymothoeque dares austro latus, horrida donec
Noruegia ingresso se aperiret et ultima Thule,
Illic ut perhibent tostis radicibus Heclae
Aestuat et clausis furit in fornacibus ignis
Interdum cinerem eructans et flammea saxa:
At rigidus vertex stat supra et ab igne remotus
Hiberno barbam atque genas albescit amictu.
Aestatemque hyememque nec unquam frigora ponit:
Quod si tu Hesperiis rapturus mala puellis
Isses aurifero servata Athlantisin horto
Alter ut Alcides: vix tot miracula rerum
Lumina lympharent, nec tam celebratus abires
Auectis spoliis interfectoque Dracone.
Huc ades, hîc Roseis tibi mala leguntur in horeis.
At tu Cimbrorum regno atque Aquilone relicto
Tendis in adversos vicino sole calores
Albis vobi flavas torquens arrodit arenas
Leucoreisque aperit spatiosa palatia Musis:
Lipsiaque et iuxta montosae moenia Ienae
Pulchra iacent, conduntque novem sua regna sorores
Atque choros regit in medio saceraugur Apollo.
Qui tibi divitias bonus et quodcunq, salubre
Excludens procul indignos, penetralibus abdit
Indulsit veloce manu et non mente ma ligna
Ut scires, nimis excrescens quid cogitet ardor
Cordis et incenso salientes sanguine fibrae,
Quo ie cure orsum signo, quo viscera laesa,
Innascensque udis nosses pulmonibus ulcus,
Et quo depulsos releves medicamine morbos,
Hic te repentem declivis margine ripae,
Ripae vel collis floresque et odora legentem
Gramina praesenti conspexit imagine Nympha
Atque tuos sibi nequicquam speravit amores
Huc ades hic Roseis tua Nympha adolescit in hortis,
Et quae iam diversa petis? quid flumina Lani
Quid Nicri tibi, quem aetis clangoribus implet
Inventa tandem catus Olpheus ille Rosira,
Et Sophla et Themidis gemma aoniaumque Graterus,
Quidtibi Eriscos decus immortale Friburgum,
Olim ubi conscendens pernicibus astra quadrigis
Aethereae mentis, volucres Copermicus orbes
Lustrabat, veluralter tla, alterue Promtheus?
Quid Rhenum cunctae regem Germandios undae
Impositasque illi percurrere proderit urbes:
Claram Argentinam monumento et nomine Sturmi
Wormatiae insignes portas, Spiramque tribunal
Teutoniae et cultae celebrata Lycea Tubinga
Helmeticosque etram Basileae intrâsse penates?
Non modo quo patrii natalia Httora Varni
Quoque illic vivat civis, quoque advena censu
Sed quibus externo passim degatur in orbe
Moribus et normas atque evariantia legum
Longinquos inter populos discrimina nôris,
Naturam pariterque hominum, ingeniumque locorum
Atque situs, acie praesens circum omnia lustres.
Quam dulce et pulchrum mutis tibi lecta libellis,
Cernere et intentis supponere singula ocellis
Postibus impressa historiae monumenta vetustae,
Victorum vereres arcus tumbasque perennes
Unde resurgentes spirant post funera manes?
Quanti autem vivas facies et clara virorum
Lumina quae pictis soliti lustrare tabellis
Attoniti, am plecti coram et dare basia dextrae
Mutua et alternas audire et reddere voces
Illorumque etiam certum concire favorem?
Vidisti Hippocratis natos, quos dicere longum est
Obrechtumque et Sebitium vuhusque Plateri
Innumerosque alios, quorum exarmata medelis
Mors indignatur plceoque immugit Auerno,
Et queritur multos sibi nauta perire trientes.
Tantae frugis erat rigidas calcare pruinas
Interdumqui; altos pedibus conscendere montes
Tendere vel parua digitos atque aera phaselo.
Atnunc es doctus tandem satis atque disertus
Huc ades hîc patrios revocat te Nympha sub hortos
Dum fatis actus laevae Iunonis ob iras
Labitur Aeneas pinu, maria monia circum,
Ignotum quaerens Tybirm et fatalia regna:
Interea lare sub patrio labentibus annis
Crescit ut irriguus palmes Lavinia virgo
Nubilis externo, quamvis invita marito:
At te nulla manent votivi pacta duelli
Non socer externus petitur, non extera virgo,
Huc ades, in patriis tua spes maturuit hortis.
Iamque adeo portamque subis patriumque rosetum
Et patria a prima tibi trita Lycea iuventa;
Thesauros Sophiaeque omnigenos et ditia mentis
Fecundae spolia exponens interprete lingua,
Quicquid aristoteles quicquid mens docta Gaieni
Eruit, et Phoenix aeterni Scaliger aevi,
Non aliter quam Barbari ci nova litrora mundi
Qui petit occiduo solis subiecta cubili
Cum post Septembres binos, binosque Decembres
Herculei portus pleno subit ostia velo,
Americam totam ostentat, tabulisque recludit
Aurumque argentumque, marinae et fulgura conchae
Funduntur circum cives et praemia ponunt
At collo pendet coniunx dulcesque nepotes.
O praestans animi iuvenis, cuî sidera rident
Cui miti nen tur felicia saecula rhombo:
Hîc ubi Varniades tete excoluere sorores
A puero ingeniumque tibi tam lene dedêre,
Nuncque eaedem in te omnes pendent gaudentque recepts
Hic tibi vernanti de stirpe tenerrima laurus
Nascitur, inque tuos modo maturescit honores
At contra suavi surgit de germine myrtus
Aemula, iamque tuos matura serenat amores
Nunc myrti ramos, mox et decerpito lauri.
Laurus odorato Parnasi plurima colle
Naribus invergit liquidas sitientibus auras
Damna nec autumni nec decrementa senectae
Nec rabiem venti metueus nec fulminis ictus,
Nympharum digitis aspergine lora frequenri
Aeternum ducit iuvenanti fronde virorem
Una triumphantis bisseno fasce Quirini
Una lovis gremio, victoreque digna Corinthi
Haec tibi mox lerpet iuvenilia tempora circum.
Mox lauri ramos, sed nunc decerptio myrti.
Myrtus A cidalia Cythereae plurima valle
Nectareis succis captos irritat amantes:
Basia nativis pendent crescentia ramis
Basia et amplexus, nuptis et amica voluptas.
Nec myrtus lauro nec myrtus ceddat olivae,
Haec quamvis pacem. quamvis notet illa triumphos.
Serta coronato victricia praebet ovanti
Praebet amatori. Veneri gratissima myrtus,
Haec tibi nunc serpit flaventia tempora circum
Nunc myrti ramos, mox et decerpito lauri.
Ecce Dioneae tibi ducitur Heroinae
Aemula, crystallos portans in fronte micantes.
His in crystallis lustrat sua lumina Cypris
Sivel Iunonem vel vult anteîre Minteruam
His in crystallis acuit sua tela Cupido
Quando novum vulmus misero molitur amanti
Blanda superciiiis ia cientem spicula limis
Nonne vides? tibi sic risu, sic dente renidet
Nudato, tibi sic vultus componit honestos,
In te purpureis ignescit in ore lituris
Inte succutitur molli praecordia lapsu,
In te slagranti contorquet colla rotatu.
Iungite flagrant4es duce Cypride, iungite frontes.
Curopam atque Asiam potuit committere bello
Femina, millenis Graûm repetita carinis.
Ausa tubis Latiis Aegypti opponere sistra
Femina et in stuprum dotalem exposcere Romam.
Coniugium tredecim letho depacta procorum
Femina victori soluit sacra vincla marito.
Dignior haec facies, quam propter Troia periret
Antonique minas perterrita Roma timeret
Et Pelopi le ho quae cederet empta parentis.
Iungite flagrantes, duce Cypride inngite frontes.
Ut sumpto clypeo raptisque hastilibus Hector
Agglomerans raptim cuneos impressit in hostem
Et loca vasta dedit tepido manantia tabo:
Suspenso clypeo positisque hastilibus idem
Andromaches gremio requievit et osculs sumpsit
Mulceri passus barbam horrentesque capillos:
Quando laboriferis studiis defessus anhelas
Forte vel aegrotis longas impendere noctes
Iussus desidiae languentia membra reponis
Andromache tibi erit Christina et dulcibus ora
Insiciet succis curasque levamine soluet
Iungite flagrantes, duce Cypride iungite frontes.
Quis mihi quis teneris implet garritibus aurem!
Quem video involui netae velamine lanae;
Ecce ut honoratos promit velamine vultus
Ut micat ut binis ridens lascivit cellis?
Hic puer his sibi transcribi pia nomina sacri
Poscit avi collo mox et pendebit avito
Aemulus et factis iuvenis succrescet avitis.
Iungite flagrantes, duce typride, iungire frontes.
Dulcis amor, quae te peperit blandissima mater
Quae tibi mellitas insevit amabilis auras
Aurasque illecebrasque iocosoque et mille lepôres?
Non equidem humani praefers commercia partus
Altior et penitus tibi stat caelestis origo
Aeterhis in nos flammis hic diditur ignis
Ille genitrici primae, primoque parenti
Impete nativo primos operatus amores
Inde rigans vis alma sinus et corda minorum
Illice titillat mortales nectare mentes.
Huius sume tibi, quoties placet, optime Iane
Mellis, in amplexur veniens cum Sasside gustum,
Gaudiaque alterno decerpite mutua fructu
Felici aeternum vobis servande tenore
Auspicibus Divis solidique volumine fati,
Quod precor, atque meipono tibi pignus amoris.
Ad Dominum Christianum Marchionem Brandeburgensem. etc.
ET Christianum quis taceat Ducem,
Dum littoralem cogitat Hafniam,
Digressus ad valles propinquas
Molleque Varniadum Rosetum?
Quem qualis olim sole sub Africo
Regina coetus aligeri, novis
Repullulascentis iuventae
Viribus educat in supremâ
Pullos senecta; robore masculo
Maturus aevi progrenuit senex
Septemvirûm nulli secundus
Marchiades, genitrice Elisa.
Prisco petitum quem tibi comparem
Heroem ab aevo quem iuvenem tibi
Formose princeps? par Achilli
An memorabere sub magistro
Phoenice? (nondum rege Agamemnone
Troiam profecto, stantibus Ilii
Muris Lacenâ nec secutâ
Iliacos Paridem peragros)
Haurire pacis, Martis et ardui
Praecepta quem nec dedecuit, manus
Illas nec obiecisse flagro
Queis aliquando periret Hector?
Deliberantis num magis Herculis
Caudes vocari frater an aemulus,
Blandida nequicquam voluptas
Hie rebrosa ubi ei tetendit
Ridente vultu brachia, Cypriis
Crines et aures picta coloribus:
Quin mente victrix irretoritâ
Scriberet in sua castra virtus
Ultro sequentem, conspicororbitam
Parem iuventae conspicor aemulos
Virtutis ignes, tam decorus
Non sine Diis eris ortus infans.
Quae forma vultus? frontis amabills
Qualis venustas? quanta suavitas
Diae loquelae? qui lacerti?
Quam celeringenii rotatus?
Nunc et Camenae mellea nectaris
Tibi propinant pocula, nunc penum
Recludit augustum Minerua,
Et Charites et Apollo, cultis
Quicquid vetustas e sapientiae
Promsit tabellis, saeculo ab altero
Transmisit aetati minorum
Quicquid et Historia et polita
Poesis, ergo iam neque barbarus
Tibi est Latinus, nec tibi Achaicus
Scriptor. quis illis fabulosas
Deliciis lovis anteponat
Mensas et Heben? sed gravioribus
Reservat aetas te sibi, subdito
Quando paternae lenitatis
Legibus accipieris haeres
Olim popello. nunc iuvet interim
Lustrare campum, tortile nunc mann
Vibrare lignum, nunc caballum
In celeres agitare gyros
Fessum severis Pieridum choris
Nunc, quod parentis luminaque et iecut
Titillet, in ceruum aut ferocem
Cornipedem stimulare in aprum.
Velim ipse, A pollo hoc et Charires velint
Mecum et Camenae; Varniadum in siau
Paulum moreris, nec citatum
Deproperes abitum, corollae
Centum manerent hic tibi, munera
Pulchri capilli: traderet et tuos
In arbitratus se regendum
Nostrae Academiolae senatus.
Haec forte posthaec labilis afferet
Aetas. Danorum tempora principis
Nunc Chr. stiam te lacessunt
Regis et ista dies futuri
Augusta: celso quâ diademate
Primâ superbus sceptra potentia
Non simplicis regni indipiscet
Et procerum et populi frequente
Suffragiorum non sine calculo,
Divis et ipsis propitiis. age
Mittamus et te prosequamr
Omnibus placidis euntem,
Iamne expeditus navita Cimbricam
Balthen et udae tenditad Hafniae
Litus? secundis auspicato
Utere, dum vocat aura velis.
Pro te paterna qui sedet in domo
Quicumque fratrum, tergemina allevant
Pro te parentes vota. quantâ
Excipiere redux coronâ
Congratulantum? detineat cave,
Te Cimber illex, et, licet imperans
Regnis duobus, Christianus,
Nec soror unica Christiani.
IOchime princeps, inclite Marchio,
Primaeve Iani nate Georgii,
Cui Magdeburgae paret omnis
Clericus et pariter profanus:
Vix murmurantis praevia sibila
Ven ere famae, vix equitum sonus
Auditus, ingenti tumu ltu
Cum subito pater ipse Varnus
Excitus, altum flumine verticem
Tulit, strepentes murmure semitas
Miratus, hinnitusque equorum
Terribiles, equitumque turmas.
Convertit in te caerula protinus
Fulgore tractus lumina regio,
Ceruice flexâ ter quaterque,
Sic, ait: Ingrediaris hospes
Felice fato. quam iuvat in tuos
Pendere vultus, vultibus aemulos
POLLUCIS, ut nostra libenter
Teque tuosque lavabo fessos
Vivace lymphâ? nam memini in meo
Narrare vatem Protea litore,
Lucere te multis avorum
Et titulis, propriâ et decorum
Virture. Achillis Teutonici manum,
Heroici vim pectoris igneam,
Mavortis invictumque robur
Fama cui tacuit minorum?
Audita cui non bella ferocia?
Cui non per omnes proelia vortiees
Raptata fortunae? IO Chimos
Quis geminos proavumque avumque
Ignoret? illis nemo disertior,
Cogente magnos Caesare principes,
Pericula et rerum labores
Flumine Nestorei palati
Aequare. quid quod non sinit alterum
In liter atos munificentia
Praeclara Musarumque castris
Conspicuus Viader sileri
Annos per omnes, sidera quandiu
Caelum perenni torta volumine
Rotabit; et Musis litabit
Donec avis patribusque pubes
Summissa? vis et nomen amabile,
Excelsiorem vis patris indolem,
Illum et benignum, vindicem sed
Flagitit, in meritosque largum
Audire? Vel quod, quicquid habent libri
Culti Sophorum, et nobilis Historis
Quicquid tabellae, sub iuventâ
Diceris ipse bibisse nectar,
Quodque eloquenti gutture Teutonem
Mutas Latino, sive necessitas
Linguam peregrinam, voluptasue
Exigat? Illa meas refudit
Non falso in aures singula nun cio
Multo ante Proteus. hactenus auribus,
Nunc corem ocellis, eminentem,
Quod volupe est, licet intueri
Oris decorem. lumine flammeo
Sic te micantem, sic patris aemula
Virtute plenum, sic decorum
Quae peperit generosa mater?
Et iam retorquet colla flagrantia
In te decoris uxor ocellulis,
Iunonis instar dum maritum
Pone subit rutilante curru,
IOHANNE nato non sien: Ponticum
Ulsura tecum nobilis Haffniae
Navale, et exceptura regem,
Quo decet intuitu, futurum.
Praedio mitem Nerea sidere
Vobis benigno, mitia slamina
Fluctusque sedatos. sed ante
Quin libet hîc tibi commorari
Paulisper? hospes magne penatibus
Succede nostris. si renuis diu
Mansisse, si Septentrionem
Certus adis; piget opperiri
Duas vel unam quaeso dieculam?
Dum te calentem solis ab ignibus.
Tuos respergam dum sodales
Gurgite frigidiore: donis
Regalibus te dum decorent patres
Cum plebe: docto dum tibi carmine
Felicitatem comprecetur
Cum redituque iter auspicatum
Musea pubes? accipe debitos
Princeps honores, quicquid id est, brevem
Hymnumque laudatosque noli
Temnere cum patribus nepotes.
Ducam silenti fluminis alueo
Moxte receptum: litora Cimbrica
Saluus videbis, saluus inde
Saxonicos repetes penates.
Haec Varnus. et mox condidit vuidum
Undis capillum. singula ego intuli
Fidis notata codicillis,
Ut meminisse queant minores.
VIcinunm Titan afflaverat igne Leonem,
Coxerat aestivas flammata Canicula messes,
Poscebant falcem raucae clamore cicadae.
Decussis fronti sidenti in levia rugis,
Extimulata recens tentat praecordia cura,
Teutoniae impositas percurrere collibus urbes.
Crescit amor stimulatque iecur. tunc alta precabar
Unigenam caeli supplex ad limina prolem,
Det facilem cursum atque audacibus annuat orsis,
Praeterea, nova ne rerum me turbet imago,
Interualla, modumque viae. variosque labores,
Omnia dispiciens animo mecum ipse peregi.
Ergo ubi iam decreti abitus; patrem ante (bytreun.
Amplexus, reddo gemitus atque utlima verba
Ille tenens dextram pro tempore pauca profatur,
Canitiemque licer tunc puluinaribus aegram
Mordaci renem laceratus utrunque dolore,
Presserat, obnixusque animo, thalamoque levatus,
Ignotas praeit ipse vias et pollice signat
Exiguâ in tabulâ, et spectanda per omnia ducit,
Urbesq, allapsosque edisserit urbibus amnes,
Et quo quenq modo fugiamque feramque laborem,
Admonet immiscetque preces, dextramque remittens,
Vade ait, et monirus non obliu scere nostros.
Est locus Aonii prope culta vireta Roseti,
Necfama insignt. verteri neq, notus ab aevo;
Irrigui fortesibi. piscosaeuive paludes,
A. tibus niqos pecori dant pascua silvae,
Indigenae, silvas. habitanr et vomere duros
Exercent colles, atque horum asperrima pascunt.
Hlc ego vitales in luminis editus auras,
Infantes tenui compleni murmure cunas.
Huc primum innctis ad frena ingalia mannis
Ire paro, simul et qui sanguine tendimus uno,
Eximium fidei decus Aonidumque Erederus.
Germanam cupio, dulcemque revitere matrem
Ante abitus, si forte negent mihi sara regressum,
Et quis in adversum rapiat casusue Deusue.
Ah quam pene (adeo est anceps via) limine in ipse
Venturus lachrimis, la psuque oppressus acerbo!
Nam dum laxa nimis pulsantibus arua caballis
Auriga immissis retinacula donat habenis,
Procumbens, pedibusque simul, manibusque remissis,
Ut bos icta cadit, mediis effundor arenis
Inter utranque rotam: subiti hîc in cardine puncti
Verro manu pedibusque solum, lumbosque retracto,
Nequicquam et currum surdosque inclamo iugales.
Ut rediit calor et talis insistere coepi
Erectis, duplices tendens ad sidera palmas,
Servatae superos veneror pro munere vitae,
Atque inspiratae supplex applaudo saulti,
Iamque adeo ingemino, atque iteratos excito plausus
Bis racitas terris rediens dimoverat umbras
Lucifer, assurgens mensis exinde relictis,
Dulces amplexus, brevia et convivia rempo,
Desero natalemque larem, paruosque penates.
Fletur in excessum, iuxta genitrixque sororque
Utrinque ad portam maestae comitantur euntem,
Vota metu duplicant, propiorque it cura periclo.
Digredior comite adiuncto et fulgentibus armis,
Ad rapidas Austri partes, solemque calentem.
Ut ducis Ulrici terras, collesque propinquos
Liquimus, ad stagnis Maochovi incincta vadosis
Moenia, Marchiadum silvas atque arua subimus,
Marchiadum, qui credra fovent aluearia vernis
Floribus, at campis steriles dominantur arenae.
Wistochum primas somni cum munere mensas
Praebet, ibi Glinztzam commistis adbibit unlis,
Quod Dolsam indigenae vocitant, ignobile flumen,
Altera, Kiricii portie et turre relictâ,
Transgressos lucum ingentem alitibusque sonantem,
Lux ad Marchiacum sero deducit Havelum,
Ille meae rumpens patriae de fonte propinquo,
Collectis nutritus aquis, fluvioque Suevo,
Mox iunctas A Lbi donans cum nomine ripas,
Leni, vicinam parilis cognominis urbem
Ponte supergemino instratus, circumfluit amue,
Montem urbemque inter, qui plurimus imminet urbi,
Magnifi cas am plexus opes templumque vetustum.
Ante quidem loca Silvanis habitata ferisque,
Nunc domus et magnis sacrata altaria Divis.
Namque ferzunt gentes (fama est obscurior annis)
Has Henetas, quique in sedes venêre relictas,
Saxones, e veterum servato more parentum,
Nescio quem toruae frontis coluisse Triclavum,
Monstrum horren dum, informe, ingens; cui guttura trina,
Tergeminum caput et ceruix, sed luminis usus
Nullus erat, gelidoque rigebant brachia ligno.
Invitis labens aliquando his attulit aetas
Auxilium adventumque Dei: venit arduus ultor
Idoli, bello et meritis Otho fortibus ingens,
Teutoniae ingentes iam tum moderatus habenas,
Aucupe defuncto; tanti patris orsa secutus
Natus adest, flammas spirans ex ore paternas
Caelestis zeli, truncum prosternit et igne
Vindice membra cremat, cineres bibit amnis adusios,
Flumine tunc omni, totaque ex urbe relegat
Sacrilegos cultus, et aquis lustralibus ipse
Expiat instaurata Deo delubra, sit Udo
Presbyter: huic sacri melior custodia templi
Commissa, et vittis comptae candentibus arae.
Felix, fata lem si numquam nôsset acerram.
Indomitae plebis, quam curâ iraque coquebat
Vana superstitio, et veterum iactura sacrorum,
Ense rebellanti sparsas truncatus ad aras
Ah cadit, et niveos consipurcat sanguitle cinctus.
Exillo tamen oppressi, frenisque receptis,
Romana perstant in relligione minofes.
Nunc coniuratis patris in meliora Liheri
Sacra viris, positis ludis et murmure inani,
Legitimo praeit auspicio atque instigat honestis
Arbiter exem plis, fundesque et iural locorum
Arcet ab insidiis atque a praedone profano
Ludecus, tantis cui par industria rebus.
Me licet ignotum, de se et nil tale merentem,
Qui bonus hospitio excepit, madidoque refectum
Cratere, adiutumque animo dimisit et auro.
Ergo iter inceptum celero. prope maximus Aibis
Ante pedes latas peregre venientibus undas
Obicit insurgens, sed tum sine fluctibus ibat
Mitior, in morem ctagni, placidaeve paludis.
Ludebant fulicae. nosque in declive vocabant.
Procumbens ante, et sumptis e gurgite lymphis,
Aspiciens caeli, superos, convexa, precabar.
Sit felix, inquam, ista dies mihi, tuque secundo
Numime quaeso fave Diuûm rexidein quoque Nymphas
Caeruleumque Albim veteri de more saluto.
Continuo adversae subuecti exponimur uluae,
Et valido solidas ascendimus aggere ripas.
Instar murorum praeceps, scopulive marini
Agger erat, frontem praecinctus crate salignâ
Quadruplici, in textâ, cespes postica regebat
Densus, et a timidis circundata rerra colonis.
Nî faciant, medio miseri luctentur in amne,
Humidus im briferis si quando aur Iupiter austris
Torquet aquosam hiemem, et caelo cava nubila rumpit,
Montibus aut moles niveae soluuntur ab altis
Excemplo tumidis exaestuat alueus undis
Maior, et aequatas violento vortice ripas
Arietat oppugnans, refluasque relambit arenas.
Interdum et victor, ruptis immane catenis,
Exitacerba fremens, campisque insaevit apertis,
Raptatas torquens silvas, pecudesque, virosque,
Oppidaque, intereunt hominumque boumque labores.
Heu male tum solis illie habitatur in agris.
Rusticushanc meruens stragem, cautusque futuri
Montes im ponit validos atq, obiice frenat.
Hinc et Stendaliae campos et pressimus urbem,
Curantes Cerere et nocturno corpora somno.
Defuncti somno et matura perorita nacti
Provehimur, varioque viam sermone levamus.
Ecce autem subito con cussus lumina visu,
Conspicor assurgens sublimibus edita saxis
Moenia, turrigerumque solum: salue in clita, salue
Magdeburga, viris studiisque asperrima belli.
Inquibam, iamque approperans in tecta subibam.
Spumiferum longos muris porrecta sub Albim
Urbs iacet in tractus terni discrimina muri
Fe cerunt triplexque forum totidemque Secatus.
Hîc primum optanti, qui non ignarus avorum
Diceret interpres mihi gesta prioribus annis,
Doctrina praestans et amoenae flumine linguae,
Offert se facilem, votisque supervenit ultro,
Cantrie Sacus tardatus genua senili.
Imus coniuncti in remplum non passibus aequis,
Magni opus Ottonis: lux maior oborta repente
Ingessis, faciles oculos fero singula circum
Admirans capiorque locis atque omnia laetus
Exquiroque notoque virûm monumenta priorum.
Hic inquit molis tam magnae conditor Otto
Coninge cum natisque suis, dum vita manebat,
Astitit alta choro cernis simulachra supremo,
Hic demum vitae voluit post fata reponi
Inferior, eupro inclusus, levique orichalco.
Ast illic, ubi lata vides altaria saxo
Concreta ex uno, donaria praesulis olim
Supremi, sedes coniunx est nacta quietas
Anglica, suolimique adeo tenei ossa sepulchro.
Cerne et Burcardum templique araeque magistrum.
Ille ferox nimium, vetitisque addictior armis,
Bis captus, bis dimissos, sttmulante dolore
In Martem ruit (at dictis tu et pace maneres)
Tertia bella novans civili concidit ense,
Atque illic tandem crudeli a morte quievit
Ce rnis et in pronam defix as lumina terram
Effigies binas inclusaque colla catenis?
Marchio uterque minis nequicquam terruit urbem
Sa crificosque patres: versa mox sorte, minaces
Experti voces dant ferro et compede poevas,
Neve nimn iactent, hortantur, magna, minores.
Haec mihi sic memorans perstat pater ordine S Accus,
Ingrediturque comes: positam tunc insuperarcam
Suggesti ascensum iuxta fraudesque retectas
Tecelii, et rimis immissa patentibus aera
Addit, ab incautâ suscepta piamina plebe.
Quid referam simulachra modis referentia miris
Virgineos vultus? habet e regione, sacelli
In medio, pars haec quinas, pars altera quinas.
Stant hae ridentes, stant slentes cominus illae,
Vivere iurares, vocem modo iungito vinent.
Nec minus extra urbem, instaurataque moenia circum,
Disiectos belli tumulos, verteresque ruinas,
Fixa ubi porrectis stererant tentoria velis,
Progreditur monstrans. miseri hîc duo fulmina muri,
Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
Mauritius princeps, viridique Georgius aevo,
Tendebant pariter, pariterque in bella ruebant
Hac noctu egressi portâ per nota viarum
Vadebant cives et bellifurta parabant.
Mox alti redeun in equis, caprosque reducant.
Collis erat (collem digimmonstrabat) et alta
Fossa, sub hac invenes intecti pellibus, acri
Conatu invadunt turritam excindere pinnam
Assiduo tonitru et calefacti verbere ferri.
Illa tremit, nutansque trahit collapsa ruinam.
Nunc ramen aerias iterum consurgit in auras
Cincta caput plumbo, defuncti munere luli
Gunelfia ci ducis. at qua nuno habitatavirorum
Densa vides, veterum portarum ad limina, terta,
Reddita quaque suis sunt bina suburbia muris.
Campus erat, statio et tantum malefida superbis
Militibus, nocturna vorârat cetera flamma.
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet? haec fatur, mediaque in voce resistit,
Vultum fixus humi, lachrimaeque sequuntur inener,
Et mentem fubiit tantae virtutis imago.
Quae me praesentem postquam persingula duxit
Visa senex, aliosque simul complexus, amicis
Ascripsi;; pontes raptim transimus et A Lbim.
Ordine erant pontes centum quos plurima subter
Quercus adacta solo, tener et vis saxea molem.
Alter A haltinae defosso limite terrae
Dividit arua lapis. Dessae tenet atria princeps.
Seruestam premimus, fessique ibi nocte moramur.
Luce nouâ ad niveâ dictos albedine colles
Tendimus. hic templum ingreffis, insigne columnis
Adiacet, imo ipsam quod p ane interia cet arcom,
Ora ducum vivo facies ex matmore ductae,
Atque opera artisi cum patrieo quibus ardet virinque
Scintillans, oculosque simul sibrasque lacessens
Spectantum illustres, saecli monumenta verusti,
Pendentes tabulae, simulansignita patescunt
Ipsa sepulchrorum senlptis Epicredia cippis.
Emicat aeratis immanis truncis in armis
Elector Sepiens, thoraca indutus ahenum.
Aeratus iumbos surasque, superstite vitâ
Qualis erat, quantumque armis se in bella ferebat.
Primus hic Aonides vitreum deduxit ad Albim.
Aspicit hunc contra, vultus demissus honestos
Germanus, mirâ insignis pietate lohannes,
Augustae Christum minimo discrimine lethi,
Concilio in medie, toto simul orbe rebelli.
Considens animis, zeloque ingente professus.
Arctoae iuxta fulgent duo sidera terrae,
Nunc otiam ardenti flagrantia lumina gyro
Contorquet spiratque minas ignesque Luthesus,
At miti obtutum dulcedine ponit Achates,
Infra vicinis cineres posuere sepulchris.
Saluete ingentes animae, quam corpora vestra.
Oraque, pendentesque togassub imagine pictâ
Cerno libens? felix, calidas concingere dentras
Cui licuit, date thura piis, date lilia cives
(Auctores vestrae neve ignorate salutis)
Manibus, haec fatus deflecto lumina luxta,
Antiquâ pendet iuxta tubula inclita famâ,
Pictoris monumen Lucae. discrimina mille
Conspicot umorarum, discrimina mille colorusn.
Pinxerat hic Solymas iter Electoris in arces
Longinquum augustum: minioque imitatus et arte
Ad facies pictor limaverat omnia veras.
Ibat inexhausto lordanes spumeus amne,
Caerula frondosum crispant palmeta virorem,
Paupere subsidit non maxima culmine Betle,
Erigit alta Sion flaventibus atria portis.
Fecerat et montis silvam quam plurima pendet
Pallida bacca super tarde cerescentis olivae.
Atque hîc caelestes tumulos et sindonis albae
Relliquias, ipsumque ducem comitemque cateruam
Tendentesque manus et toto vertice pronos
Addiderat, veterum pro relligione parentum.
Augustinia ci manet et conclane Lutheri,
Fatalilque illic superant oracula cladis,
Quae pater ipse manu numeris inscripta notavit,
Et super ipse dedit lachrimas est cernere pictos
Milleque sexcentosque annos. post ad fore dirum
Regnatorem Asiae, vincturum impune catenis
Germanosque Italosque (nefas) feruilia colla,
Ante nisi arsuris labens polus intonet astris.
Imus et abscissis albentia carnibus ossa
Lustratum (Sceleton Graii dixêre) quot illie
Convexis sub ventre cavo pellucida costis,
Apparent variis animalia mista figuris?
Nec vos praeterii calamis maioribus Hunni
Scribende, et nostra vix exaequande Camenae
Gesnere, Albiaci clarissima sidera caeli,
Sidera Castoreos radiis superantia fratres.
Hospitio iunxi dextras, vinique cibique
Colloquiique fui consors. dein limina muto,
Ascendens ripis, vitreas ad fluminis undas,
Tertia ubi croceos pulfat Thaumantias ortus.
Tolga vocat, Zythi celeberrima Torga liquore.
Turbidus hîc lachrimis, properata in morte, Latherm
Constituit tumulum uxori. manesque vocavit.
Impressi tumulum plantis oculisque notavi.
Ette, quam misit magni gens patria Pyrgi
Conspexi, cineresque tuos, Sophia inclita, templi
Oblonga in tumbâ. Quibus altae laudibus aulae,
(Wilhelmus princeps ubi nunc tenet ardua rerum
Imperia, atque abavi venit in vestigia avique)
Purpureas aequem portas et eburnea tecta?
Fornicis aut miros flexus, actasque sub altum
In sentum latae scalas testudinis orbem,
Quadriiuga ut possint temone petorita recto
Incuruata sequi saliente cacumina lapsu?
Tu quoque in Eois non abdita fluminis oris
Teutonicae Cannae et nomen Mulberga nefandum,
Dum nos occiduae recepit vicinia ripae,
Obicis hinc oculis longe fatalia tecta,
Hospitii et dirilateres, et flebile templum.
Aspectua arrigimur subito gemitusque sequuntur,
Et voces: vos ô colles, tu spumifer Albi,
Et vos Leucoreae, fluvialia numina, Nymphae,
Cur non ereptum texistis arundine glauca
Heroem, aut fluvii latebrosa in claustra vocastis?
Salue magna ducum soboles, decus addite caelo
Ianfriderice: suas dum subuomet Albis arenas,
Gramina dum cingent liquidas hamentia ripas
Pulsabunt vitreis pisces dum flumina caudis,
Semper honos nomenque tuum, laudesque manebunt.
Et nunc carminibus nostris te culte Georgi
Dicendum tumulosque tuos, actosque labores
Turritis offert scopulis increta per auras
Misena, illa olim cavea idolique sacellum
Bennonis, nunc Saxonicis domus hospita Musis.
Scilicet hi scopuli saxa haec pendentia mole
Praerupta, roseo viderunt solis ab ortu
Solis ad occasus agitantem pectore docto
Magnum aliquid, quo te ventura superstire sama
Non ignoraret annis labentibus aetas.
Ah fera Tisiphone, vosque ô immitia fata
Siccine lustra decem medio rapuistis in aevo?
O obitus immaturi! te saxea tesqua,
Te vitrei fontes et maesto flumine ripae,
Te liquidi flevere lacus: tua molliter ossa
Terra tegat, vigilentque novem ad tua busta sorores,
Ipse quoque Assyrios invergat Meinius hortos.
Adiacet hic templi moles in monte supremo
Ingens antiqui, quod cum patre condidit Otto.
Multi fatalem cineri extruxêre quietem
Impositis cippis aggestoque aggere terrae,
Saxonicique duces et tecti tempora vitâ.
Vestibulum ante ipsom primoque in limine templi
Conditur ad dextram proprio de more sacello,
Iam potita insana post fata Georgius ira.
At, dum vita fuit, fuffarum prima, Lutherum
Accensam contra stimulis agita bat amaris
Sanguineam rabiem t furiales pectoris ignes.
Ille etiam, fatis cum circumuentus iniquis
Elector data victori concesserat arma,
Iamque hic finis erat belli: mox turbine famae
Euolat excitus propere, plausuque secundo
Cum patribus caluis et semiviro comitatu
Altior ingrediens, circunfert postibus undas
Igne coronatis, solenniq: orgia ritu
Instaurans hymni laetos indicit honores,
Ipse triumphali frontem praefixus oliva:
Exoritur cantusque virum clangorque tubarum,
At pater aethereus, victi quem cura subibat,
Aspiciens oculis haec indignatus iniquis,
Corripuit trifidum flammanti cuspide fulmen,
In mediosque iacit, magno ingeminante fragore.
Diffugiunt trepidi, cantusque et sacra relinquunt.
Signa manent, vidi tactos a fulmine postes,
Quaque iit abruptos saxi ignescentis hiatus.
Atque hinc cursus erat, tenuis qua semita ducit
Saxonis ad sedem, regalia moenia, Dresdam.
Littoreis laevam fluvius claudebat arenis,
Aethera mulcebant cantu iuxtaque supraque
Assuetae ripis volucres, dextram undique colles
Inclusêre cavi et quercu declivia cinguunt.
In medio valles et culti vomere campi,
Ambrosios longe spirantia pascua flores,
Mortique et ramis pendentia poma reductis,
Inque aliis nondum maturae collibus vuae,
Continui spirant Zephri, micataureus aether.
Crediderim si vera fides, per Thessala Terrpe.
Quae medius fluvio Peneus humectat amoeno,
Aut Paradisia ci super arua beata vireti,
Largus ubi pulchros fons quatuor exit in amnes
Perpetuis talem Zephyris ivisse teporem.
Non hic horrentes clavis et acumine ferri
Turtigerae Dresda, quas noctes ille diesque
Bellator Saxo multo custode coronat,
Portarum valuas, nitidos neque segmine pontes
Aerato, aut ternis tot propugnacula muris
Imposita, et duplici praecinctas aggere fossas,
Non moror urbis opus:poscor maioribus orsis,
Ni me destituat ieiuna in carmina virtus,
Dux mihi, cui portae custodia credita, miles
It laevus, medii tibi debebantur honores
Godelmanne cur me affinis amore propinquum
Gaudeo, Saxonicis praefecte haud futulis auctor
Con siliis, animo pollens et divite lingua.
Iam primum aerias murorum has aspice moles,
Turritamque arcem, caelumque aequantia tecta,
Miles ait, forti fundata palatia cernis
Mauricto, postquam imperii tulit arduus ensem,
Attulit Augustus maiorem rebus honorem,
At natus, dum vita fuit, cui nomina CH Risti,
Confectum dedit acer opus, limaeque labores
Addidit: haec fatus comitem intra limina ducit.
Area lata, ingens, centum circundata pilis
Intus erat, volucres quam supra impune volabant,
Et liquidae, nulla inducta testudine, nubes.
Hac habitata duci nitidis domus aurea gemmis,
Illac par arci contra se tollit equile.
In medio flava campus solidatus arena
Saxa super:levibus soliti hîc volitare caballis,
Ludicrisque duces obnixi incurrere telis,
Utrinque aurati praecingunt extima postes.
Atque haec lustramus raptim stabulumque subimus,
Delubri in morem candente nitescere saxo
Ipsa pavimenta, et teretes consurgere pilas
Cernere erat, pilasque cava testudine niti,
Atque ipsis largum fontem prorumpere pilis.
Astabant centum quadragin taque iugales,
Auro tecti armos, mandunt sub dentibus aurum,
Centum illis famulique lebetesq: ordine centum,
Et strigiles totidem, positaeque in vertice creistae,
Hinc curuo ducit nos cochlea tramite in auras.
Bina hic in longos porrecta armaria tractus
Ingredimur, subitoque oculos percellimur ictu,
Vestibulo in primo trepidi:luntanta patescit,
Tot rerum subeunt miracula, tanta virorum
Armorumque acies et tantus fulgor equorum;
Omnia in artifices simulachra expressa figuras.
Terni equites astant, flant contra ex ordine tern.
Obversi intentas velut ipsa in praelia frontes,
Et totidem numero series geminantur eodem
In medio, circum tenuis quos semita currit.
Omnes accincti gladiis, hastilibus omnes;
Pectora loricae circum: galeataque ceruix:
Purpureo pendent substrati murice lumbi:
Sublimes in equis resident, hastasque prehendunt
More coruscantum, iamiamque in bella ruentum,
Ast ipsi alipedes solers quos extudit arte
Mentorea plastes, flavamque animavit arenam,
Stant pedibus ternis, quarto de more sub aluum
Adducto frontemque tenent sublime comantem,
Fulgentes ostro toti pictisque tapetis,
Fimbria quae stringit triplici gemmata Meandro.
Plutimus ardescens gladiis atque aere satelles
Claudit utrunque latus, fictae custodia pugnae,
Bina haec inter erant, fictis induta la certis,
Argento ez solido preciosi ponderis arma.
Limite digiessos transmittit ianua parpo,
Materies ubi visendi et nova sorgit imago,
Binaerhedarum series; sua cuique iugorum
Ornamenta: suus sonipes:sua vestis utrisque
Auro intertexta et gemmae Garamantidos igne;
Fixi cornipedes caudas et tempora plumis,
Eois Indus longe quas misit ab oris.
Addubites ostri magis argentiq superbum
Gemmarumq aurique iubar mireris an ipsum
Artificis decus et variae spectacuia formae.
Esseda visuntur viventibus aemula cygnis,
Pluma latus cygnea tegit fit candida temo
Cesuix credideris dare per sua coila sonorem.
Horribiles iuxta quae suntimitat Dracones,
Corpore sulphureo et maculis interlita nigris,
Ore vomunt ignem; aut iamiam vomitura videntur.
Est quod pontivagam sese collegit in alnum,
Prora illi et puppis: malum tenuere rudentes:
Rostrato geminus leo sub temone recumbit.
Emicat ante omnes argento insignis et aere
Lucida nativo, locupletibus eruta terris,
Quam tale in specimen faber arte coegit et igne,
Praestanti forma atque immenso pondere rheda,
Suppositi vitreis, viceni ytrinque, fenestris,
Expectant comites lateri rhedisque parati,
Versicolore equites veste et variantibus armis,
Hi curta in tunica lotica atque ense decori
Teutonico ternis variante colore caballis,
Obversis lustrant galeis pilenta: sed illi
Hungaricis veniunt in equis patriumque sagorum
Infima pendenti claudunt calcanea limbo.
His olim rhedis, atque his praelustribus armis,
Hoc aulaeorum steilas aequante paratu
Ludicra pugnarunt flavo certamina campo
Vivis ensiferi cum decurrêre caballis.
Nunc tali hospitibus monstrant servata sub umbra
Venturis poliuntque annis, eademque in arenam
Campestrem, si quando volunt aciemque reducunt.
Iamque ea perculsis ut vidimus omnia fibris,
Quatuor ingredimur foribus patefacta reclusis,
Miramurque pari decorata cubilia fastu.
Vermiculata nitent Pario de marmore saxa,
Marmoreae bivis mensae: duodenaque mensas
Marmorea in teretem complexa sedilia circum
Marmora lectorum binis:argentea lectis
Fulcra, sed auratis flaventia cingula fulcris.
Stragula dependent Sidonidis aurea dextrae.
Scilicet has mensas multo cratere coronant
Regificisque onerantepulis, si quando nitescunt
Hospite solennes peregrino principe luxus,
Magnisicisque bibunt convivia publica gemmis.
Idcirco illustri nativi mole metalli,
Morem in fornacis, paries suffultus ahenis
Aeris inardescit radiis: simulachra ferarum
Margine mira iacent altis execta fodinis.
At sublimis eques terebrata condituraluo.
Hic, quoties coecis laxata foramina vinclis
Soluuntur, lento veniens ex carcere gressu,
Quantus in arma patet:magnum cratera, coruscis
Amplexus digitis, libato margine, portat
Convivae, et miro spectantum utrinque favore,
Inflexa defert galea, mutoque cupitos
Adventus laeti signo gratatur amoris.
Obstupui, insano guttur diductus hiatu,
Nec vidisse semel satis est, iuvat usque morari,
Digressum donec duro increpat ore satelles.
Angusto oblongos amplexus limite tractus
Est prope, contiguae stabulum quo nectitur arci
Transitus icta recens, cunctorum hic nomina regum,
Saxonicis qui sunt praefecti ab origine rebus,
Bellaque pacificasque manus, gentesque subactas
Atque rebellantes fortunae utriusque tumultus,
Mortesque intueor diras et mitia fata,
Cuique suus signat quaescripto in carmine limes.
Hic nondum aetherei tinctos aspergine roris
Ille tenet tinctos paries; medio itur in ipso.
Exin postica mihi pandirur area porta
Pergenti in valli tumulum: insatiabilis alta
Illic in cavea ferro concluditur ales
Struthio robustos quantus consurgit in armos?
Ungula quanta pedes sulcat ceruina bilices?
Gutture quantus hiat? quales everberat alas?
Hei mihi! dii talem terris avertite pestem.
Interea raucis geminati incudibus ictus
Auditos referunt gemitus, ubi proximus ignis
Ultimus argentum coquit et sub forcipe versat.
Massa fatigatur; fiunt sub verbere ferri
Saxonis inscripti praelustria nomina nummi.
Quaecunq infernis radiciaus eruta ab umbris
Tergemini mittunt non debita foenora, montes,
Extremo hic demum flammia diffusa liquore,
Artifici niveos tortu conflantur in orbes.
His animadversis armamentaria magna
Longinquo vici petimus submota recessu.
Contorta e cornu quanta interualla reducto
Transoluat aereum per inane, volatilis ornus,
Sena parispacio tabulata reclusa patescunt,
Distructa armorum telis loca plena coruscis.
Ferrea sufficiant vix tantis guttura rebus.
Hamis consertae loricae auroque rigenti,
Insigni specie atque immani pondere balthei,
Illustres galeae, cristae, curuaeque secures,
Ensesque clypeique, veruta acresque bipennes,
Romphaeae et nitido praefixa hastilia ferro
Visuntur caestusque graves, monumenta vetustae
Militiae, sero pendent servanda nepoti.
Bombardae genus omne, iacent, sua cuique suppellex:
Laxati pendent arcus, et spicula tersa,
Fundae, malleolique et acuti tympana belli,
Squallentes auro phaleras et ephippia et ostro,
Mille super scuticas, super et calcaria mille,
Alipedum plumas, auro flaventia frena,
Quis tantum sese ore ferat. qui flumine linguae
Exuperet? cedat Romana potentia cedant
Bellorum portae et Martis tabulata reclusi,
Ars numero certat, numerum preciosa meralla
Exaequant, sed cuncta super tersissima ferri
Mundities, speculi in morem, stellave cadentis,
Tergendi centum tanta est industria seruis.
Non mihi si linguae centum sint, oraque centum
Fecundoque decem rumpam de pectore Phoebos,
In tantos dignum potero me ferre paratus,
Quaeque oculis hausi ipse meis aequare canendo.
Deficio attonitis obmutesco que medullis.
Lucifer interea geminus concesserat astris.
Discessus specto et portam, pauca ante locutus
Leisero, labiis manaut spumantibus amnes
Cuius inexhausti, et mira dulcedine raptos
Verba ferunt animos, patriae vernacula linguae,
Dii servate virum vestri cui numinis ardor,
Cui pia relligio, cui vita sacerrima curae.
Albino quoque me in sinuo linquenda propinquat
Friberga monstrans ascensum ad culmina porta.
Hic primum occiduo cursum deflectimus Albi,
Ditior exectis aeris Friberga cavernis,
Ubere quam glebae (sed dives et ubere glebae)
Nativas ostentat opes et viscera terrae.
Spelunca alta fait (quales in montibus illis
Mulae ostenduntur) vastoque immanis hiatu.
Cocytum iure, furm et spiracula Ditis
Pestiseras aperire fores. nos cannabe cincti
Agresti (hunc morem poscunt angusta viarum
Sudanti tactos foedantia sandice limbos)
Instructi monitis simul ante Deumque precati,
Coeca per antra, cavae montis demittimur aluo.
Nitimur et plantis et fide forcipe dextrae.
Crura infra, ast oculos supera in convexa tenemus,
Ne via et in piceum praeceps despectus Auernum
Perculsas subita soluat formidine palmas.
Lux abit, horrenti mox circumfundimur umbra,
At noctem tenuis soluunt funalia lychni
Praevia: descensu scalas evasimus octo,
Saxoso totidemque iterum totidemque meatu,
Lassati terno puteique resedimus ore,
Inde gradus aliquot prona devoluimur aluo.
Saxa super pressa impediunt tangentia terga.
Hic demum in solido via facta securibus aere.
Imus in adversum et flexa cerui ce sedemus.
Astabant nudi Chalybes, cornuque gerebant
Exiguas faculas, faculis horasque diesque
Emensi et noctes, scopulosque Adamante secabant
Et ferro, scopulisque simul concreta metalla,
Dulcisona durum minuentes voce laborem.
Traxerat hic solidos argentea vena canales,
Astalibi sterili suda bat malleus ictu,
Nequicquam et laetos fallebat scoria cantus.
Quid memorem celsasque rotas funesque rotarum,
Exque ima tractam tellure capacibus urnis
Argillam simgl et scopulos, ochramque rubentem?
Quid facta in lapsum prono fulcimina monti,
Arboreamque domum? et fontes per opaca sonantes?
Et coecis strepitum facientia flumina terris?
Omnia iam vulgata venusti carmine Cordi.
Ilicet in superas connixi erumpimus auras
Transmittit media Moldam vicinia valle,
Saxosas querulo pulsantem gurgite ripas,
Ad tipas detonsa cavis ex montibus omnie
Materies vehitur plaustris ingentibus atque his
Ignivoma toties fornace recocta liquescit,
Dum recrementi desudet inutile pondus,
Secernat purum septenaque flamma metallum,
Intus perpetuis nigricantia tecta favillis
Contortosque rotae vicinis fluctibus axes
Vidi atque attractas taurinis follibus auras.
Vidi et flammantes rapido carbone caminos,
Aesque rude ignitis: terumque iterumque refusum
Ima per antra focis reliquumque ex mole recocta
Argentum: atque adeo quid non mirabile vidi?
Qua non obstupui commotus imagine rerum?
Nec minus urbani nobis penitralia templi
Mauriori ducis ostendunt e marmore tumbam
Sublimem augustam; quam plurima margine circum
Bella viri, et ductos pro liberrate triumphos,
Famae et vernantis crudele in limine lethum
FABritius numecis olim signavit et annis
Viginti ducibus prope (sic audimus) et uni
Est data fatalis requies: avus omnibus idem,
Aut pater aut thalami vinclis affinis et ipse
Hic situs, Henricus, cui nondum erat aureus eusis,
Idem cum ternis natis ambobus, et uno,
Enstferis, nuperterris abeunte nepore,
Totus Inaurata, vivos imitante colores,
Effigie rutilat, membris rubicundus ahenis
Quatuor inde virum defixi in pariete trunci,
Tres hinc feminei contra: decor omnibus idem,
Flaventes auro crines, flaventia colla,
Incusaeque auro surae: vidi omnia vidi,
In nivea legi septenaque nomina calce.
Singula quae circum postquam me duxit amico
Susce ptum bospitio laticesque indulsit odoros
Doctrinae et mentis specimen Mad: burgui avitae,
Lipsiacas petimus portus, et flumen Elystri.
Binae urbi patinae geminique insigne decoris,
Hoc Phoebus velit et Musae, Cyllenius illud.
At Musae nobis et Musis dedita cordi
Pectora iam primum faciles dat Grosius aures,
Dat mites victus, dat opimi dona Lyei.
Schilterique utinam mihi Dresserique petitos
(Nunc etiam indoleo) non sors inimica negâsset
Amplexusicupiebam equidem limenque subibam.
Ecce autem invecti rapidis ante ora quadrigis,
Euadunt celeresq gradus, oculosque sequaces.
Causa patet, remat ut tantis censoribus altae
Misinae, Climmaeque simul Portaeque iuventus.
Illi abeunt tunc Albinum de more saluto,
Cui cirharae canor et chordae cui carmina curae.
Conditur innumeris ibi Bibliotheca libellis,
Ampla augusta, ingens: conclavibus abdita binis:
Quini terdecies plutei, pluteisque catenae,
Multa manus veterum per prisca volumina currit.
Consector titulos, foliisque volumina verso.
Credo equidem his scamnis, haec inter castra librorum
Aestinos olim soles cum solibus umbras
Ille sui exegit Phoenix Camerarius aevi.
Nunc famae aeterno sublatus in aethera plausu,
Ante alios felix fortunatusque laborum,
Excluit tumulo cinetes, caelumque petivit,
Accesii tumulum manesque; animamque vocaul.
Transgressi, vesper cum declinabat Elystrum
In latus aestivum foetum venientibus austris.
Soluimus in placidum Lucelae membra soporem.
Cum sole emotis caelo surgente tenebris,
Tendimus ad dictam scopulis candentibus urbem.
Hîc primum, ante, Salae, longe veniente fragore,
Littoreum audimus fremitum et crebrescere murmur,
Sexonicasque simul procul apparere Salinas
Conspicimus, quas praeter aquis donatus Elystri,
Ille per irriguas valles, per pinguia culta,
Coeruleo illabens tandem se proluit Albi.
Nos contra adversa ripas consecendimus unda.
NAumburgi mora parua tenet? data dextra Rosino,
Colloquiique vices, hausti vuarumque liquores,
Et perlustratae templi cathedralis arenae.
Panditur in noctem vicinae ianua Portae
Inde Turingiacos campos, inde humida prata
Udo intermedios modo limite separat amnis.
Ocyus instrato transimus littora ponte,
Et simul apparent clivosae moenia Ienae,
Et circum colles, incretaet et collibus vuae.
Iena quidem, neque molle capax, neque moenibus ampla,
Divite nec censu, neque divite foeta metallo:
At Musae et Charites et moenia fundat Apollo,
Aonidumque illic feruent et Apollinis artes,
Innumeri artifices, quis te celeberrime, linguam
Nesciat et Mollere tuam, tuaque inclita facta?
Teve Meduseo ante alios imbute liquore
Reusnere, immenso quondam cui captus amore,
Ipse suas artes, sua munera laetus Apollo
Plectra manu, citharamque dedit cantusque sonoros?
Ah me infelicem! quae non ego carmina legi?
Quos non affatus vestro meditatus honori?
Ut veni, Caurus spe, et ludibria vana
Obruit. hei nostros alii amplexantur amores.
Sed non subductum mihi te voluêre puellae
Mnemosides, nulli vatum Rhodomanne secunde,
Seu Latia ora velis seu Graia accendere cantu.
Teve Palatini lauro dignate Melissi
Pratori ingenii decorant cui munera mores,
Gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
Vos et quos reprimo, praelustris imagine pompae
Una emnes dedit ille dies, notaeque calendae
AV Gusti positis regni cum fascibus acer
Virgilius, stomacho multum indignatus amaro,
Atque excandescens insanae labe iuventae,
Sceptrorum indulgens Schrodero cessit honorem.
Lare tendebat locus, aulaeisque micabant
Insignes cathedrae, mille et subsellia circum,
Illustres a derantque duces, iuvenesque Barones,
Infraque et circa scamnis infusa iuventus.
Audivi et legum tabulas et ahenea iussa.
Ille dies epulis datus illecebrisque Lyaei.
Postera cum roseis aurora invecta quadrigis,
Admissi pluteos discussimus, aureus illic
Certa recurrentes capit incrementa perannos
Thesaurus, primis ponens fundamina tectis
Tam magnas indulsit opes Fridericus et augent
Amplificantque etiam donaria prisca minores
Regis opus; suus ornatus, sua cuique superba
Mundities, bullisque nitent et pelle politâ
Praeterea tabulae pendent sub fornice centum,
Immanesque globi: Sphaerae ingentesque rotarus,
Quadrantes, radiique, licet tellure morantem
Hîc oculis totum liquidis percurrere caelum
Stellarum lunaeque vices, Solisque recursus.
Nec minus et maria et terra penetrare pecomnes,
Furopam atque Asiam, Libyaeque calentia regna,
Iamque pererratis plerisque, ubi tempora poscunt,
Tendimus inde viam tonfisque incedimus agris,
Mergitibus iam porrectis iam falce calente.
Sed fugit interea fugit irreparabile tempus,
Singula dum capti circumuectamura amore
Et via longa super: spatiis Erfordia latis
Iam primum visenda; nigra nemus abiete cinctum
Inde Turingiaeis peragrandum immane sub aruis.
Mox Noriberga vocat clarum Altorfique Lyceum.
Hinc Bavaros campos, atque Ingolstadia vidi
Moenia, transgressus vicina binominis sstri
Littora iamque Lycus candentes ducit ad alpes
Perpetua nive sed citra vestigia fixi
Augustae. quâ Teutoniae non pulchiorulla
Urbs micat: hinc Ulmam pergo, celebremque Tubingam
Atque hinc Brisgois in finibus alta pererro
Harcynii nemoris saxa, in caelumque minaci
Vertice tendentes scopulos: regalia donec
Tecta Argentina ostendit cum flumine Rheno.
Rex Germanarummerito qui fertut aquarum.
Flumineo hinc relegens cursum descendo phaselo,
Omnes perlustrans Rheni in confinibus urbes,
Iustitiae sedem Spiram, Aonidumque ministram
Heidelbergam, udi spumantemlittore Nicri,
VVormatiam inde, Moguntiacique suburbia muri
Et Francofurtum, Menus quo convocat omnem
Mercatu celebri Europam, spectator et ipse
Mercibus intereram et librorum mille tabernis.
Hinc loto calidis immergor corpore thermis.
Navigio lapsus, pagos atque oppida multa,
Sive Moguntinus seu vectigalia poseat
Dux Treverum seu Nassoiae comes inclitus, atque
Rhenigenûm princeps Ubiorum aliive patroni,
Vineta et montes praeteruehor inter amoenos,
Dum mihi truncatâ spatiosa Colonia turri,
Prolata Ausonti pomoeria monstrat Agrippae.
Hic animus fuit aut Belgae vicina ferocis,
Cum pingui Frisia vel VVestphala visere rura:
Sed grassator eques claudebat opaca viarum.
Ergo metus expers redeo, qua proxima mera est,
Per Bergae colles, siluisque horrentia tesqua,
Transeo Nassoiae fines, ubi condita Siga,
Surripit Herbornae Musarum et Palladis artes.
Hassia deinde patet, doctorumque atria Martis
Urbs Landsque aperit: Cassellis pauditur aula.
Aruaque Guvelfiacis ducibus regnata propinquant.
Harcynias iterum silvas et frigora vinco.
Goslariae subeo portas, Iulique Lyceum,
Brunswigamque amplam: iamque in vicina reverso
Limina, Marchiacos reddit Soltquella colonos.
Vandalici hinc pagi, vastus transitur et Albis.
Donecin Ulrici terras et sceptra relabor,
Sospes et in roseas refero vestigia valles.
Atque hic finis erat cursus, haec meta laborum,
Sed si quivo cepi. pertexere singula filo,
Quam multa antiquis monumenta reperta columnis,
Quod coram amplexus doctos sim nactus amicos,
Ceperim ut augustis convivia publica mensis,
Missaque in hospitium biberim Bacheia dona,
Utque unum perlustrârim et duodena Lycea,
Et quae vitârim trepidi discrimina lethi,
Omnia per latos vellem diducere campos,
Ante tenebroso se nox invertat Olympo.
Et iam sat longis saturae garritibus aures
His tibi, credo dolent studiis operata iuventus,
Illa alio venient forsan tingenda colore.
Atque alio dicenda loco spes si qua futuri est.
CMriste per humanos puerexplorate labores,
Inque peregrinis advena facte focis,
Ibo longinquas non cognitus hospes in oras,
Tu comitem mecum fer precor, ipse pedem
Tu mihi cum verax prodas oracula vates,
Augurium quonam certius ore petam?
Sive per immanes pedibus libet ire colubros
Sive leoninum calce ferire iugum,
Calcati, dixti ponent aconita colubri,
In te compescet guttura clausa leo.
Quis nunc derisae descendat in antra Sibyllae,
Talia cum vates tu mihi fata canas?
Ergo age promissis veracibus omnia confer,
Experiar certam, te tibi teste, fidem.
Commoda tu melius, meliusque incommoda, quam nos,
Quae peregrinanti sunt metuenda, vides.
Inque tuos, quaecumque vides, arcessere nutus,
Iam licet adfuerint iamque propinqua, potes.
Spicula quis medio frenare volantia cursu,
Quis melius fluvias sistere novit aquas?
Ignis et unda tuis iussis mitescit et aer,
Fulmineas audit brutaque terra minas.
Ponunt mortales Adamantina corda, receptat
Brutorum tanto numine frena rigor.
Consule quicquid erit, quencumque averte timore:
Insidiis Orci nil queat atra cohors,
Abdita nii in me diri spelunca latronis,
Hospitis aut peior facta latrone domus.
Quanti erit hac vili conspergere gramina guttâ,
Aut tenui loculos exuere aere meos.
Mitescat feritas in me cicurata leonum,
Compescat rictus vipera torta suos,
Ignea flammantes supponat turba lacertos
In lapsus alâ praepete rapta meos.
At fugiant morbi semperque per integra manet,
Igne salutifero qui iuvet, ossa calor.
Ah miser et si quem (quod tu prohibeto) retentum
Obruit externo saevior orbe lues.
Non soror aut illic madididis pulsata lacertis
Languentes coniunxassidet ante toros.
Quis premeret molli morientia lumina dextrâ.
Assyrio et cineres spargeret imbre meos?
Sic redusem teneat me flens in limine mater,
Ut vitae toto tempore gratus agam.
Depositis flammis, fictique Cupfdinis igne,
Mox veniam vates in tua sacra novus.
Hîc te natalis deducam e limite terrae,
Inque tuas current carmina nostra vias.
Dicam Betlemicis tolerata cubilia cunis.
Longinquum gravidae cum patre matris iter.
Utque illic fueris non tantus cognitus hospes,
Nec super uda Phari littora quantus eras.
Quis fuit, extorri qui conciliavit amicum
Isacidae, reduci quis dedit ampla bona?
Excipiunt Medi quo con ciliante Tobiam
Et non sperata nascitur urbesocer?
Per mare per fluvios, per inhospita tesqua perignes
Gens cognata tibi quo duce tutafuit?
Candentis rapido quis texit in igne camini
Illaesâ ternos non sine veste viros?
Hac te mactabo, veniant modo tempora, laude,
Viribus aggrediar nec nimis ampla meis.
Aequem ego Daviden cantando vel Orphea, tantus
Si mihi clangenti regnet in ore Deus.
O mihi quanta lyrae nascetur idonea cultae
Materies; quantus vox mea plausus erit?
Me quoque subtexam, si serues munera vitae,
Muneris et fiam pars quotacumque tui.
DIi bene quod vertant, caro valedico sodali,
Hinc procul externas dum libet ire vias.
Hunc tamen ante diem genialibus addere mensis
Inter amicorum pectora culta iuvat.
Abiice paulisper tetricos Martinc labores:
Quis scit an ad patrios sim rediturus agros?
Quamvis errores nolim tentare Columbi,
Primus et Americus quod trabe fecit iter,
Vix tamen occultum potero vitare latronem:
Ex insperato saepe ruina venit.
Nunc coquit estivas flammata Canicula messes,
Corporis haec tinget membra perusta mei.
Mox eris incertus, reducis cum videris ora,
Fuscus, ut exieram qui, negat esse color.
Nunc et displosis supra caput impluet imber
Nubibus, et iuxta fulmina missa cadent.
Aspicientruri me sidera saepe cubantem,
Saepe nec inveniet lumina nostra sopor.
Si tamen ignoto commisero membra cubili
Hospitii fiet quae mihi tuta fides?
Quis gelidam praebebit aquam; quis stragula fesso:
Deponet tunicas quaeve puella meas?
Haec mihi tunc venient; sed nunc laetemur amici:
I puer affuso cymbia tinge mero,
Atque age convivis virides dispone coronas,
Et Myrti nostrum contege fronde caput.
Gaudet amor myrto: tenerum veneremur amorem,
Proveniat nostris si modo myrtus agris.
Huc iubeas nostram, veniat redimita, puellam,
Et bibat in reditus pocula terna meos,
Pocula terna bibant convivae et pocula votis
Consignent, prisci sic statuêre patres,
Tu nostrae custos Martine legere puellae,
Inque ruam veniet tradita virgo fidem.
Sed quae tutelae fuerint, simul accipe leges,
Non est vile mihi casta puella bonum.
Huic quaecumque voles modo non lasciva, loquêris,
Lasciva irritant debile verba iecur.
Scilicet et vultus blandosque licebit ocellos
Spectare, obtutu nulla puella perit.
Nec potero irasci, lateri cum iuncta sedebit,
Aut ibit lateri iunctior illa tuo.
Oscula et amplexus et lecti deprecor arma,
Haec tria si tuleris; fidus amicus eris.
Interea nostros sola birur annulus ignes,
Est mihi promissi qui datus arra tori
Illius insculptae frontem complexus amicae,
Parte sub obversâ lucidus ardet onyx.
Sive ego nubiferat agili pede tollar in Alpes,
Sive per Hadriacum duxero vela mare,
Huic, desiderio quotie tentabor amaro,
Appressis figam basia mille labris.
Nec minus illa meos reditus optabit in horam,
Meque nimis longâ dicet abesse morâ.
Tunc illam miti placabis amice susurro,
Promittens reditus approperare meos.
Sin forte (in ventos raptum tamen avolet omen)
Fata mihi absenti fila suprema legant.
Cum volet ad manes nostris comes ire sepulchris,
Crudeli insontes vi cohibeto manus.
Si libet, et nostrae flammas tibi summe iuventae,
Non animâ exutum me tuus anget amor.
Sume tibi et veterum fuerit quodcumque librorum,
Et quaecumque meâ scripta notata manu.
At mea praeproperi iuvenilia carmina torni,
Omnia tu rapidis trade cremanda focis.
Nunc vos ite procul curae, meminisse futuri
Nil invat: huc cyathos, huc puer adde merum.
SIC desiderio frustra tabescit inani
Haemonis Haemonii Laodamia viri
Huic tamen assurgit passis umbratilis ulnis
Quamvis captantes fallat imago manus.
Me neque vera tuae tetigit pellacia frontis,
Nec mendax somnos attigit umbra meos.
Quid mihi vobiscum pueri, Misenaque tecum?
Contigit ille tibi, quem mihi nemo dedit.
Tantine ergo rudis fuerant exanima pubis,
Euentus caperent ne mea vota suos?
Iam tacita erectam tentabant gaudia mentem,
Cum legerem fiavi littora curua Salae.
Et licet exiguos Procyon saevisset in artus,
Et mea sudatâ membra rigâsset aquâ.
Exciderant omnes, tuleram quoscumque, labores,
Et si quid passus, non male passus eram.
Perrexi et puram sumpsi de flumine lympham,
Et lani infectas rore madente genas,
Paulatim et linguâ, quo te lenire volebam
Affatu coepi praemeditante loqui,
Compositoque sinu, ductisque in levia rugis,
Ad pulsas digitis mollibus asto fores,
Cum perconctanti de te procul urbe profectum
Intrepido durus ianitor ore refert.
Falce nouâ tonsae veluti labuntur aristae,
Et folia ut primo frigore lapsa cadunt,
Mens cadit icta mihi, cadit et cum sanguine vultus,
Chytraei e manibus littera et ipsa cadit
Quid facerem? tacitam defigo in limine frontem,
Et propriam coepi iure dolere vicem.
Per mea fata tuam mihi sed contingere dextram
Felici coram si licuissetave,
Iussisses posito, vellem quaecumque pudore,
Diductâ in mitem reddere fronte sinum.
Illic discusso per ludricra dicta rubore,
Quaesissem missis seria pauca iocis,
Rimatus bifidi divina sacraria collis,
Quo duce secretum sic penetrâris iter?
Quis festinanti callem praeiisset Apollo,
Quo tua tam dulci fonte levata sitis?
Invidiae stimulis si non torqueris amaris,
Iam possem monitis certior esse tuis.
Non tibi quo parili sperem contendere gressu,
Aut animos urat tanta libido meos,
Non cupit arcanam lauri mordere medullam
Contenta ambeso cortice nostra fames.
Sed mihi si tenuis dentur libamina grani,
Ille mihi grani gustus aceruus erit.
Iam, quia me nullos praesentem misit in usus,
Quod doleo, alloquii copia adempta tui,
Mille tuos verso non magna mole libellos,
Sed magnae netos mentis et artis acu.
Non ita cerati lucent imitamina vultus,
Sic referat faciem nuila tabella tuam,
Totus uthîc ipso te stas depictus Apelle,
Vivus et ingenii dat simulachra color.
Huc agite, hîc viridem iuvenes decerpite frondem,
Ut tetigi, certe laureus exit odor.
Quis scit an hinc titulum rapiam nomenque Poetae,
Atque utinam! votis sed dabo frena meis.
Parua mihi tenerae sat erunt umbracula myrti,
Aeternis lautus te tegat alma comis.
ITe leves Elegi, celerem perferte salutem
Agelidis Balthes, hinc ubi dego, vadis,
Huc ubi vitiferas inter Sala lapsus arenas
Ambesam leni murmure pulsat humum.
Iena Turingiacas interque celebrior urbes,
Sidereo magnum devocat axe Deum.
Qui me praesenti fovit Rodomannus amore,
Excipiet miti vos quoque credo, manu.
Sed matutinam turbare cavete Mineruam,
Totus in arcanis tunc solet esse libris,
Sive illi Latius, sive illi Graius Apollo
Subiciat doctae non leve mentis opus.
Prandia cum feruent et adulti pocula Bacchi,
Haec fuerit vestris moliior hora iocis.
Dicite, digressus non immemor ille supremi,
De reditu quaeret plurima quando meo,
Ut tres immenses peregrinae puluere terrae
Opplêrim lassos, impediente pede
Seu stetit in caeli praeruptus nubila vertex,
Sub cane quem nebulis multa replevit hyems,
Traxis praecipitem sive addita vallis hiatum
Utrunque, ut potuit, dicite, vicit iter.
Vicit et aestivi flammantem sideris aestum,
Vicit et hibernae frigora prima nivis.
Danubii ripas, Rhenique subivit et Albis,
Saepe famem sensit, saepe venire sitim.
Quid pius Aeneas, quid non catus egit Ulysses,
Per mare per terras quanta tulêre mala?
Illa quoque in ventos non est operatus inanes,
Talis ei peperit commoda magna labor.
Omnigenum mores populorum vidit et urbes.
Vidit et hic veterum tot monumenta virûm.
Quot festinanti torsit vestigia plantâ,
Quot sparsis humeros impluit imber aquis.
Quicquid agit pictis obscurior umbra tabellis,
Ipsi oculi certi sunt in agendo duces.
Nunc ubi labuntur, bene novit, et Ister et Albis,
Et quantas voluat Rhenus et Ister aquas,
Inprimis doctos venerans et dedita doctis
Lustravis praeter torna Lycea decem.
Sumsit honaratis convivia publica mensis,
Missa sub hospitium publica vina bibit.
Iam dulcescentis regressus adocia Musae
Ludit Apollineâ carmina blanda fide.
Interdum et iunctos inter memoranda sodales
Cum visi longae disserit acta viae.
Sed quia nostra carent vivacibus aequora lauris
Pene catenato semper operta gelu,
Ante Palatinos illum comitatus in hortos
Quadruplici insigni nobilitatuseques,
Aeterna iussit decerpere fronde coronam,
Cuius ei coram sponsor et auctor eras.
Ecquid honorato plaudens assurgis amico?
Optat; inoptatus te iuvet ire suos.
Hoc te REVsneros quique est tuus incola, vatem;
Communi per nos poscere voce iubet.
Forte novo fiet mox ut plaudatis honori,
Nescimus, limen quis modo pulset amor.
Haec ubi porrectâ dixistis singula fronte,
Compositis, Elegi, claudite labra sonis,
Ite, lues alâ pervertite remige ventos,
Responsi nostrum iam quatit aura iecur.
NOlis sollicitas formidine rumpere noctes,
Sidereo feci milite tutus iter.
Gratantis potius plausum meditare favoris,
Laetus et in reditus dic bona verba meos.
Vina bib tecum digressu maesta supremo,
Vina redux veteri mutua more bibam.
Ante sed aethereo patri sobolique parentis
Promissis soluam debita vota meis.
Nam modo, cum sumptâ, circumdatus ense, lacernâ,
Dixissem verbis ultima verba tuis,
Discidii praesens me contristabat imago,
Et labor et durae taedia multa viae.
Lentus eram fortibusque ipsis me sponte tenebam,
Solatus paruâ tempora longa morâ.
Quô miser, inquibam, tendo? cur sidera muto?
Quid iuvenem mediis cogit abire rosis?
Ut cursu cedant me sospite. coepta secundo,
Commoda quanta mihi res tamen ista feret?
Nunc Canis aestivos ignes, brumaeque pruinas,
Cumque fame ardenten nunc tolera bo sitim,
Nonne foret melius ventos audire cubantem,
Et somnos molli continuare toro?
At pudor est, iuvenis tacitis inglorius annis
Si piger alatam non imitatur avem
Scilicet exte ni radiis nigrescere solis,
Magnum fert nobis, iudice plebe, decus.
Hei mihi! quas dicunt ibi nubila tangere silvas,
Silvas quamque truces, quotque habitare feras
Hiscere praeruptas quas ima in tartara valles,
Vallibus enasci flumina quanta ferunt?
Hîc per saxa mihi quis pandet in hospita callem?
Quem comitem lateris, quemue tenebo ducem?
Christe per humanos puer explorate labores,
Tu comitem mecum fer, precor, ipse pedem.
Tu potes in mediis dux esse salutifer umbris,
Te duce susceptum fecero saluus iter.
Iubila tum nostcis tibi quanta canentur in hortis,
Me discent ipsae carmina vate rosae.
Talibus oranti dictis valuasque tenenti
Admotâ clemens annuit aure pater.
Sensi vel tenuem visus sentire susurrum:
Felici, quo vis, i pede, tutus eris.
Tuta peregrinis posui vestigia terris,
In patrio tutum nunc lare pono pedem.
Sume lyram votis Martine teneris iisdem:
Communi debes soluere vota die.
Dicemus summumque patrem, natumque parentis,
Quique peramborum numina numen habet,
Ut Deus hoc nitidi suspensum fornice caeli
Condiderit magnae molis et artis opus.
Mox et inexhaustum Christi dicemus amorem,
Inque cruentatum spicula fixa latus.
Sic iuvat et fas est hodiernam ducere lucem,
Debentur superis prima secunda mihi.
Nunc mecum sacris accendito barbita plectris,
Crastina festivas lux dabit orta dapes.
Ebrius am plexae te percontabor amicae
In reditus, lachrimas, quotquot iêre meos.
Ipse metus referens vitate pericula nostri,
Scribam confectas in tua vina viae.
LEgi missa tuis anagrammata culta tabellis:
Quâm nostri est illic ingeniosus honos!
Legi et non minimum me, te censore, Poetam:
Siccine, quodcumque est, fallitur omnis amans?
Quamvis arcanis animum pulsantia fibris
Condiderim tacito gaudia nostra sinu;
Non tamen abstinuit pudibundae purpura frontis:
Illa verecundas tinxit honesta genas.
Ista vel inductis praeconia tolle lituris,
Vel tu Mulcibero redde cremanda seni.
Me tenui sparsit natura puerpera guttâ
Non bibit ex largo flumine nostra sitis,
Hoc potet tot depleto fonte Rosina,
Et Paullum paeto lumine blanda notet.
Postbius et culti proles rediuiva Secundi
Dividat Aonio carmina tincta lacu.
Ante alios vectus Reusnerus ovantibus alis
Bellerophonteo terga reclinet equo.
Tuque Grutere tui numerosa pericula Belgae
Clangentis famae non sine laude fleas.
Scilicet et fastos vicesima proferat aestas,
Illis Chynaeus quos bene lavit aquis,
Nec minus emissae niveae saluete Columbae,
Hoc posuisse liquet vos quoque rore sitim.
Accubet et magni Rodomannus alumnus Homeri,
Ille cui linguâ stillat utraque liquor.
Sed quis te taceat? veteres reminiscere lusus
Docte Uterhoni: palma suprema tua est.
Ausim nominiubs si me subscribere tantis,
Icarus Icariis fecero nomen aquis.
Men' vis Meibomi Zephyris debere ruinam?
Quae mihi transcribis praemia, sume tibi,
Ipse coronatâ tu scribes carmina frome,
Sufficient nostris myrtea serta comis.
Optimus venon sum, (qui sum te vat) oeta:
Optimus ut quicquam credis amicus ero.
QUid nos exterrent rabiosi murmura Nerei?
Cum fiat magnum gutta vel una mare?
Tene Albim, te Danubium, te littora Rheni
Transgressum, exiguae conficit haustus aquae?
Iam mihi dicebas: sic sim maneamque superlies,
Atque utinam reducem cernat uterque parens:
Sudores nostris quantos debebo libeilis,
Ut curas acuet pristina flamma meas?
Musis auroram, dabo sera crepuscula Musis,
O quam nostra celer tum via cursus erit!
Parca subaudivit, vultumque retorta, redibis,
Dixit, erit reditus sed mea praeda tuus.
Heu sic venturos anni vovet ante labores
Agricola, hunc mortis sed domat ante labor.
Crude is Lachesis, tuque illachrimabile lethum,
Immiti rapitis bis duo lustra manu?
Est tamen in notis animam posuisse lacertis,
Est aliquid sacras inter obire preces,
Flevit ubi manes scissis turbata capillis,
Atque ocules genitrix texit amica tuos.
At tu parce truci corrumpere lumina fletu
O mater, Iachrimas fundere parce pater.
Nunc opus est animis, nunc uti pectore firmo,
Sentiat iratus nunc sua frena dolor.
Qualia victuri carpsisses commoda nati,
Nolis in mentem mittat amarus amor.
Quid prodest, si nunc probitas te flenda remordet,
Quam penitus venis traxerat ille tuis?
Ut numquam irarum flagraverit igne rebelli,
Non in doctores ceperit arma suos?
Utque adeo vernis studia amplexatus ab annis
Frugibus Aomis iam bene pastus erat?
Ut fuerit messi iam falx acuenda propinquae,
Iamque humeros posset mole levare tuos?
Isto recordatus quid enim Iucrabitur omnis,
In lachrimas quamvis flammeus iret amor?
Quin tu conversa meditaris idonea mente,
Ereptus quantis cesserit ille malis?
Sanguine non illo lunatos imbuet enses,
Non statuet capto lytra superba Geta.
Non illum erratis inducet inutilis auctor:
Non labem exemplo degenerante trahet.
Non illi imponet frons et fallacis amici
Fucus et in diram mellea verba necem.
Non metuet nudos mordentia frigora vultus,
Despicietqui, famem despicietque sit im
Vellesne (ut fati Deus in tua vota resignet
Durum iter) illum iterum tanta subire mala,
Qui nunc igniculos liquidi depastus Olympi
Gaudia cum trino numine longa capit?
Quamvis et velles: erit hic optatus inanis:
Praeclusae rigido stant Adamante viae.
Non illinc superas quisquam poscetur ad auras,
Flectuntur nullâ ferrea iura prece.
Nos magis in numerum non evitabile lethi
Ius vocat, huc omnis pallida turba ruit.
Quando tubae extremae clangore remugiet aether,
Tunc repetent artus flamina quaeque suos.
Tunc tibi reddentur rapti solamina nati
Saeclorum in nullos eripidenda dies.
Interea pateat venientibus obvia fatis
Acceptura nigros ianua nostra rogos.
Dum loquor et luctus verbis consolor amaros,
Me tabulis scribet crastina forte dies.
POeta princeps, cui Deus et pater
Phoebus, Poetarum in melicum gregem
Ius omne censurae resignat,
Imperiique sacrum tribunal.
Non sic anhelant sub Styge torridâ
Aetnae furentis perpetuâ siti
Titanos, affixus nec Atlas
Ponderis astriferi columnis:
Ipse aestuani pridem ut anhelitu
Indesinente; nec caderem necc
Citante non lustratus igne
Ante supercilii benigni
Civis Quiritum. nunc glacialibus
Progressus undis, impiger aemulus
Ad tecta LIVI commeantum,
Sum propior lubitum tenenti.
Me nec nivosi lucida montium
Cacuminati ad sidera vertices
Deterruerunt, nec cavati
Pene ad avernicolas hiatus.
Tuli calentem flammam Hyperîonîs,
Tuli madentes Pleiadas imbribus,
Et lina sudato liquore;
Et pluvia vuidulus procellâ.
Perire tantum, durus, in hospite
Sines laborum? pone quod arduae
Curae premebas, abdicatae
Pone supercilium Mineruae.
Debes amicis atque clientibus
Furtiva parui temporis otia:
Laboriosae mox recurrent
Excubiae, tetricique soles.
Iamiam solutos lanitor emovet
Nodos serarum: iam meditorgradum,
Iam verba, iam vultum loquentis,
Basia iamque, pedumque flexus.
DIserte vates, gemma Coloniae
Solis micanti lampade clatior.
Lunaeve, fratris commodatam
Quum niveo bibit ore flammam.
Quem nec decorae gloria patriae,
Nec fundi aviti, nec timor hosticus
Fregêre, quin spretis propinquis
Egregius properaris exul.
Mentem retecto schismateiiberam,
Caelique amorem, stemmatibus tuae
Gentis vetustis, atque honori
Anteferenda putans relicto.
Haec qui volanti scripturio manu
Exutus udis vix etiam ocreis,
Quis? unde? quo sim gratiosus,
Quaerere num stagis, patrono?
Ignotus adsum: Balthica patriam
Tethys inundat: quo procul ambitu
Veni, paludes et fluenta
Multa lavant bibulas arenas.
Narrare longum est: nec phialis sinum,
Aurive lamnis, Iaspide necgravis
Quae concupiscis nullus, hospes
Gratior esse tibi allaboro.
Gustasse primis Pierios lacus
Si quid labeliis meiuvet: in tuas
Nonauxius non exigendus
Ingrediar peregrinus aedes.
Ome beaium sitenebrestuis
Vel raptim ocellis irradies meas,
SI Nata nostrae instillet auri
Mella loquens utriusque linguae.
VIdes ut Auster rura perambulet
Nudata, nec iam sit suus ilici
Vernans amictus, candidisque
Mane novo rigeant pruinis
Terrae iacentes: ipsa ciconia
Iamiam futuri conscia frigoris
Cum prole quaesuit calentem
Posthyemem reditura, mundum.
Quid nos moramur Solesub extero,
Montes nivales udus Aquarius
Dum moliatur? fumum aviti
Quando erit ut videam tigilli?
Haec dum silenti voce recogito,
Et iam relicta tendo Colonia,
Compendio recto viarum
Ad roseum rediturus ARnum.
Mi vellit aurem Phoebus et admonet:
Quamvis reverti deproperes, tamen
Vicina Lani transiisse
Ante fluenta morae pusillae est.
Iuvabit orbem,colle sub arduo
Hessus dicavit quam mihi propriam
Vidisse, et audivisse cygnos
Tot celebres utriusque ripae.
Adsum monenti morigerus Deo
Ignotus hospes: quis bonus ocyus
Reddit salutanti salutem
Incola? quis mihi gestienti
Lustrare, ripa condidit inclita.
Illustre quicquid nobilis artifex,
Ostendit index? quis vetusti
Historias simuladdit aevi?
Tune es patrimae gemma Viraginis,
Tune ille es, olim quem bene cognitum
Novem pueilis esse rumor
Veridicus mihi nuntiarat
Kirchnere? porro depereant novem
Sic te puellae, poeniteatmei
Ni te, futuro feriatus
Des faciles aditus amico,
VIs et flamma patris, neque vilibus agnite cunis,
Nec septem gemmini tantus super ostia Nili
Quantus eras, quali reddam tibi iubila lingua?
Quas acuam citharas? qua figam altaria lauro?
Audisti nostra et succedere vota dedisti:
Ipse redux testis, saluaeque in corpore vires,
Teque duce Harcynium nemusatque minantia caele
Victa fatigati perone cacumina taili,
Et vitata fames te sanguinolenta ferarum
Cuftode, et lapsuspraerupti, et mille latronis
Insidiae, nullaeque admissae in viscera pestes.
Debebo tibi cuncta, pater, tua munera sunto.
Porro etiam dextro tua munera numine firma,
Adsiss ô, si iusta peto, et rege coepta secundo
Flamine, quando vices atque interrupta capesso
Officia, in cursum nostro aspfrato labori:
Funde novas neruis vires da mentibus auram
Caelestem, mihi da cerebri, da munera vocis:
Da dociles discentum aures, da errea corda.
Sic iuvenes ducam studiis inglorius annos,
Non cognoscentem sic obruet ante senecta,
Semper honore meo, sem per celebrabere versu.
SEmper habet Saxo Fridericos: semper et ipsi
Propria promeritae nomina laudis habent,
Strenuus, Admorsus, Placidus, cui nomina Belli,
Facisficus, Constans, cum Sapienre, Gravis.
Octo duces: quem sed quem te Friderice minores,
Dicent? octo ducum nomina nonus habe,
Strenuus Admorsus, Placidus, Bellator, es unus,
Pacificus, Constans, cum Sapiente, Gravis.
PEiferus anne est ipse Gerstenbergius?
Naturae uterque flos: Promethidae seges
Miraculosa dextra uterque Saxonum:
Uterque plebis Principumque aulaeque amor:
Suadae medulla et hic et ille; munera
Paria parique gnaviter tractant styio.
Vinariae hic stella, ille Dresdae fulgurat;
Pollucis alter, alteri instar Castoris.
Astraea utrunque, utrunque Apollo diligit,
Vates et hic et ille, amicus vatibus.
Quod si Columbas aestimat Gerstbergius,
Peiferus aestimet Poema BRASCH.
Sic siat gemellt: sed gemellian nos sumus?
Ne comparatio gemella claudict,
Taubmannus interim sit ipse Braschius.
URbibus hic ternis, ternis super aethera Divis
Lis (neque non merito) te super acris erat.
Ille mihi debet eneras, Erfordia, cunas,
Dixit et hanc lucem nonne erit ergo meus?
Ille mihi deber primae, Misena, iuventae
Culturam dixit, nonne erit ergo meus?
Ille mihi debet perfectam, Lipsia, mentem.
Dixit et ora viri; nonne erit ergo meus?
Scinduntur Divi patriae subscribit Apollo,
Misenae Peitho, Lipsidi Mereurius.
Cum subito ostenso rediato Iupiter arcu
Motibus his, inquit, parcite, vester erit.
Phoebe dabis medicum, dabis aurca Suada trilinguem
Historicum et vatem Plcione nate dabis.
Erfordis medico, Misena fruare trilingui,
Historicum et vatem Lipfia sume tibi.
Consensere Dei firmat Iovis omnia nutus
Urbibus applaudunt numina terna tribus:
Mercurius, Phoebus, Peitho, Albis. Elyster, Hiera,
Numina fluminibus flumina numinibus.
PAssim nunc, calor est ut huius aevi
Pruritusque novis volare peniis,
O quam ridiculae volant columbae?
Queis nec cor sapit, ut probis columbis.
Nec collum nitet, ut probis columbis,
Nec rostrum sonat, ut probis columbis.
Nuper progenitae sed e cerebro
Taubmannig enitae in modum Mineruae,
O quam legitimae volant Columbae?
Queis et corsapit, ut probis columbis,
Et collum nitet,u t probis columbis,
Et rostrum sonat, ut probis columbis.
HVc adeste meae, rogo, volucres,
Meae deliciae, recens voluptas.
Huc divortite sub meas fenestras.
Non hic accipitris ferocis ungues,
Non felis rabiem, trucesue morsus,
Non imbres metuetis aut pruinas.
Hanc mensamque, finumque lectulumque,
Vestris unguicolis nimis tenellis,
Puris, perlepidis, et hinc et illinc
Vestro inire licebit arbitratu.
Vobis prandia nostra coenulaeque
Uno eodem simul coquenturigni,
Vobis sobria vina, iusculumque,
Una, quando libet, bibentur urna.
Vos et nostra puella basiabit
Plus, quam Lesbia passerem vel ipsum
Suis obruit osculis Catullum.
Ad tot tamque bonas beatitates
Num venire piget meae volucres?
Ullus sum, apis es.
Mellis usu pastus,
Esus mulsa pluis,
Musa sis vel plus.
OEdipe quaeso veni, sedtantaun nomine Sphinx est,
Oedipe nil poteris; cana Sibylla veni.
Quid dat a pis? mel dulce? quid hoc? liqueutia Muisa,
Quis diguus mulso? Musa vel Arcitens.
Paule nec Ullus ego, numero nec habendus in ullo
Sum, tu Germanis unica et una Apis es.
Liquerat imbelles tua vix infantia cunas,
Viu iam Mellis cum bene Pastus eras.
Hinc Esu dulces et dulcia pocula libans
Ambrosiam spumas gutture, Mulsa pluis.
Iam quis eris? velplus, vel sis mihi Musa. quid ergo,
Si plus? iam fies trinus Apollo mihi,
TYrannus ille. quem videtis inferi,
Merus fuisse ait Tyrannidis pater
Neque ullius ferocientis imputum
Nequisse przvenire, vel potentia
Abuti opus malis vel artibus foret.
Et hoc paterna regna Moschici soli,
Et oppida Astragensium atque fertilis
Poloniaeq Lithuaniaeque agros
Negat negare et inclitam Livoniam.
Ubi iste nune Tyrannus unus omnium,
Quot et fuere et usque principes crunt
Cluit perenne principum improbissimus.
Rutene fluminumque Volga maxime,
Tibi hoc fursse et esse cognitissunum
Ait Tyrannus, et tuos cadavere
Frequente funerasse dicit alueos,
Tui cruoris imbisse rivulos.
Et inde tot truci innocontium greges
Neci dedisse, civici vel exteri.
Vel utriusque militem efferum simul
Luberet imbui fluore sanguinis.
Neque ulla vota principalibus Diis
Sibi esse facta, dum teneret impium
Tribunal illud ad novissimum hunc diem.
Sed haec prius fuere, nunc superbia
Carer priore, seque mancipat tibi
Hera en Proserpina atque Hereen Proserpinae.
TV quae diffusum pandis Latonia lumen,
Inter caelestes ambitiosa choros,
Et vos constantes numquam variantia gyres
Usque volubilibus sidera lapsa rotis,
Sistite, partus adest sacer, huc defigite vultus,
Si potis est fixo stet polus ipse pede.
En Deus humanis alui compagibus exit,
Et Deus atque Dei nomine mistus homi,
Ceu matutini quem provocat aura Favoni,
Flos calice immissis prodit hiante comis,
Et qui ter magnum contorquet numine mundum,
Pastoris parua vagit in aede puer,
Et cui nulla viri consortia facta puellae,
Ventre sacrum genitrix innuba ponit onus,
Haec pote si fieri positas vertentia leges,
Cur non defixo stet polus ipse pede?
HOc prae libello quosque continet favos,
Sim iudicii expers omnis ultro, aromatum
Arundinosis quicquid e cannis fluit
Bene olentis Indi quicquid alucariis
Hyblaea stipat meilis artifex apis;
Quicquid minister et Deumapponit Iovi:
Ni nautea et fex et merum fastidium est.
Ita hic palato nulla demitur fames
Se melincitato, ruminando sed magis
Magisque non potens sui renascitur.
Priusne dictionis agmenaureae
Rivi in modum fluentis absque murmure,
Seriesue collocata non sine ordine,
Prudentiaeve iudicantis calculus,
Utilia dividens superuacaneis,
Capacitasue capitis haud superfluens
Omnirepleta licet sit scientia,
Me rapiat? hic mysten Dei; hic interpretem
Iustiniani; Hippocratem hic pene alterum;
Hic Rhetorem virtutis et morum arbitrum.
Polyhistorem, vatem; et quid unam non vides.
Intrasse frontem? ô unicus partus Poli:
Terrae decus:mortalium sol: Teutonum
Ocelle. tolle quicquid est voluminum
Vives vel uno mi Chytraec perpetim,
Vivente, vives et magis iam mortuus.
FVlgore luxit hactenus
Tuo, micante clarior,
Triformis orbis, aethere.
Mox (absit hoc diu tamen)
Vinclis solutus terreis
Ducsydus atheri. Locum
Tibi remittit Hespetus.
SEu tu consiliis prudens deposceris auctor,
Seque tibi credit Saxonis alta domus,
Seu dubias recti decidis acumine causas,
Teque cadit summo iudice lite reus,
Seu quodcumque facis, seu es quodcumque locutus,
Omnia nativa dexteritate fluunt.
Nec minus his surgit meritis pulcherrima merces,
Ensiferi primum principis almus amor,
Vique solent, certi monumentum et pignus amoris,
Ditia inexhausto munera prompta penu.
Adde decus procerum, crebros et plebis honores,
Adde tibi natas plebis ab ore preces.
Sic fas: lingna tibi, bona mens, et pectus honesti
Cum sit amans: ne non dignus es ergo Malo.
QUae cunae? Postii. quis circum plaudir? Amores.
Quaenam obstetricis munere functa? Venus
Undeaqua Iustralis? Clario de fonre. quis hausit?
Aonides. frontis quis decor? Hippolyti.
Quis mentis? patrius. quis fatacdixit? Apollo.
Quae fata? aut par hic, aut patre maior erit.
Cresce puer, mox et patrium conscende veredum,
Huic tu non alius posccris alter eques.
HIc Myrtilleti pulcherrimus adiacet hortus,
Qua Nicri Rhenus combibit auctus aquas,
Vernantes flores, vernantes conspicor herbas,
Tunc etiam his POSITUS RAMUS ES areolis?
Neccarides Nymphae, fluvialem aspergite rorem,
Hic ramus iamiam fertilis arborerit.
CLarus avus, clarus genitor, clarissimus ipse es,
Illustrat clarus te quoque luce socer.
Saxo potens socerum, Themidos te Spira tribunal,
Grypsuvaldis patrem, sed Rosa clarat avum.
Nil nisi clara decent quoniam tua nomina Reichi,
Sit tibi cum nato clarus et ipse nepos.
Vosestis, dum fata sinunt, eritisque perenne,
Sidera clara solo, nuera clara polo.
SI quae dulcia, bis decet reponi,
Bisue terue quaterue centiesue,
Nostra guttura cur repente mutant?
Taubmannilepidas nimis columbas,
Doctas, Iupiter. et laboriosas,
Legi a fronte volans ad umbilicum:
Sed nolunt relgi; venustiores
Quamvis alitibus sient Diones,
Et rostris mera mulsa temulentis
Et pennis nitidum ferant metallum:
Quid ergo? ah puditum est enim fateri,
Quid? cur lumina laesa, pulchrioris
Obtutu Veneris dolent Mineruae?
CArmina nulla mihi nisi quae suncpura probantur,
Nec lita plebeiae faecis olente luto.
Sed quae Castalii manantia rore liquoris,
Fonte vetustatis deposuere sitim.
Qualia Pindarico teres accinit Appulus ore,
Imparibus princeps tuque Tibulle modis.
O mea si tali tinniret fistula bombo,
Parnassi semper numina montis amen.
Taubmannolicuit, cuius tam pura columbae
E medio Aonii grana tulere iugi.
Saluete o niucae mea maxima cura, volucres,
Adiunget miti vos Venus ipsa iugo.
Tuque columbarum genitor pulcherrime salue,
Me vate a nullo vate se cundus eris.
CIrcumagor ventis, aliumque revoluor in orbem
Iam toties, caros quamvis complexus amicos
Imbuerim lachrimis abitus testa tus amaros,
Necdum etiam Veneris flammasneque vulnera sensi,
Lotichii in morem solus iuvenilia ducens
Tempora, et optatae thalamo delusus amicae,
Dica mine an ludens spem me exoptantis amicae
Nunc ubi decretas sedes, mansuraque figo
Limina, ni Superis quid me prohibentibus obstet,
Varneas subitus mihi nun cius advolat undas,
Ascribi nostrae fortunae, et vasa movere
Te quoque Gryphiacis satagentem excedere silvis.
Indolui; non quo nostris tua commoda votis
Euentura morer; non sic in foedera veni,
Nec mihi cor livore mader felicis amici.
Prospereas nec te venti nec fulmina turbent,
Nec lupa, nec crocitans inimico gutture coruus.
Sed quae nuuc Gryphum in silvis Philomela sonabit,
Quae nuncimplebit silvas et sidera cantu,
Cui dabit attonitos volucrum gens cetera plausus?
Iamne vides Cirin tacitis suspendere pennis
Se caelo et pressa nequicquam stridere voce?
Moesla sedens spineta internihil hiscit acauthis.
Ipse tiam mussat vicino in litiore cygnus.
Una modo exultat fringilla ignobilis ales,
Indignum vacuis regnum sumptura fruretis.
Perge tamen, placidi tibi ponant murmura venti,
Et nitidus densis purgetur nubibus aether,
Et solem geminis aurora coronet elenchis.
Mox cum Persantae transis piscosa fluenta,
Et procul hinc sacris Cossmi advolueris aris,
Respice, nec nostri memores deponito curas,
Nos quoties positis aderunt encaenia mensis,
Interdum roseo cingentes tempora serto,
Absentem bis ter de more bibemus ADAMUM.
POstquam barbaricos experta est Graecia fasces,
Fugerunt mites classica saeva Deae,
Delphica tum laurus pallentibus arida ramis,
Dum stetit attonita fons revolutus aqua.
Acceleremus, ait quo fors nos ducit, Apollo:
Dixit; et ad Nicrum vasa laremque movet.
Quam cito tam cultas est nacta colonia sedes?
Quam late lauri iam volat almus odor?
Heidelberga viris studiisque sacerrima Phoebi,
Nympharum salue Pieridumque domus.
Ludis adhuc et te ficta sub imagine celas,
Phoebus es. o frustra Paule latere cupis.
Sed quem te faciam, quem te cultissime Postii?
Tu fons, tu dulcis Potus es Aonssin.
Ex te Hippocrene stagnantibus effluit undis,
In te restinguit turba novena sitim.
O mihi des tenuem labris contingere guttam:
Alterero Phoebus, me modo gutta riget.
DEum propago tu potens poetarum
Homere,tuque haud impari gradu tendens
Nutrite Minci mollibus puer ripis
Mortalibus qui dissiti procul turbis,
Nunc valle nectar ducitis beatorum,
Frequente sublati sacrigregis plausu,
Ecquid quietem suscitavit amborum
Auresque, nostris evolans locis rumor
Probri nefandi, quo nec improbus peius
Sceleratiusue Zoilus quite effari,
Nec impudente scurra fronte Filistus.
Lycus ille, eristas aemulas ferens caelo,
Meros Platonas qui in labris gerir semper,
Cuius vorato rumpitur tumens venter
Nato Stagerae, qui diesque noctesque
Seu serium minatur ardua mente,
Seu quid iocosum: sive prandium sumit,
Ienta culum, coenam, cacatue seu mingit,
Seu somniat, seu parturit vigi somnos,
Nil gloriante voce ni Sophos ructat,
Ipsosque iam sapientia Deosvincit:
Ille Lycus (at qualis sit, ecquid audistis?)
Nihili poetas dixit, o nefas grande!
O os scelestum! o ferreae probrum linguae.
In ius vocetur magniad Aeaci rostra,
Totâ cohorte concita poetarum.
Ignes, catenas eculeos, cruces, uncos
Huc expedite. quie luat reus poenam.
An poenitet convitii Lyce? atsero.
QUo tua tam largo sic fama repullulat imbre?
Unde tibi tanti nominis almus honos?
An quoniam priscis insignia condita ceris
Missa per innumeri saecla tueris avi?
An tua tot flanae quod rumpant horrea messes,
Luciferos fessis quotrapit annus equis?
An quia civiles causarum expendere casus
Consiliis defert regia plebsque tuis?
Anne Periclea facit hoc fa cundia linguae?
An variae rerum cognitionis opes?
Sive quod in studiis iuvenes exegeris annos,
Sive adeo, quod si nobilitatis apex?
Non illorum aliquid, tibi sed sunt omnia Blomi:
En ibi (quaerendo quid moror?) Almus honos.
DVlicis, Auis sublime Ferens modulamine cantus
Aoniam, Varni quam lavat unda, Rhoden,
Seu tua sidereos ad barbita flectere gytos,
Seu libuit brutis indere corda feris,
Sublimi plaudens regnatlovis ales in aethra,
Flumineis humilis cygnus inerrat aquis.
Quamvis sublimi regnet lovis ales in aethera,
Tu mihi blandisono gutture cygnus eris.
ANtu ver sugis? sic auguror, ipsa iuventus
Veris Apoollineis est tibi amicta comis.
Vernantes rutilant oculi, vernantibus exit
Sermo labris, pulchro vernat in ore decor,
Ceu rosa verna micat ceu candida lilia lucent,
Purpureas vestit floride barba genas.
Nec minus ingenium verno frondescit in aevo,
Ingenii superat membra venusta viror.
Et simul hoc. simul ecce tibi de vere corollas
Dant Musae, Charites, Pallas, Apollo, Themis.
Ut fundat flores queque verna senecta, Grutero
Aestas, autumnus, bruma quae parce meo.
OMnis lingua licet sibi te peregrina resoluat,
Et docto triplex regnet in ore Charis:
Hoc praestat; nihili quod tingit egentia fuci
Candidior nivea pectora lacte nitor.
Illa alii laudent: ego nominis omina sector,
Uno ros vivus lacte perenne fluis.
CVlte Nicer, frpmtem spumantibus exire ripis,
Docta Meduseum tolle Tubinga caput,
Dum ducet vita spirabile ab aethere lumen
Magnus Apollineae Crusius artis honos,
Nullius in nutum veniens tremefacta ruinae,
Barbaries ripas nec teget ulla tuas.
Vivas aeternum Crusi. tu nempe Tubingae,
Tusatus es nicri mt. rus ahenus aquis.
TErrea supplebat centeno foenore rura
Tharides olim:sic Polycarpus erat.
Si caeli supples centeno foenore rura,
Num Leisere minus sic tolycarpus eris?
NEc iam vitra exspectes, Andrea, sicut ubi annus
Percoxit mites aestivis solibus uvas [(transcriber); sic: utas] ,
Vinitor autumnum non frustra in frigora differt.
Dum veluti lentum Phoebo trahit vua colorem,
Aequales inter tractis virguncula neruis
Crescit et ad thalami promissos tendit honores:
Tu te cum incusa tarde crescentia membra,
Et teneram nimium frontem, mollesque genarum
Tactus, nec dum etiam natos ad corda tumores.
Unaque iam toto tibi lux fit longioranno.
Fertur ut Isacides, si quando sole recenti
Deduxit pastum missos ab ovilibus agnos,
Multa queri solitus desponsae tarda Rachelis.
Post septem bemum maturescentia messes,
Seruitii indigno connubia parta labore.
Infelix, qui neqquicquam per frigora et imbres,
Perque nives noctisque umbras sudataque lucis
Aestivae spacia, emeritos quaesivit amores,
Contactu et falsae deceptus imagine nuptae.
At nullae insidiae veris tibi gaudia falsa
Supponent, neque suspectis fraus ulla la tebris.
Margaris imo suis dabitur noscenda papillis.
Quamvis obscurae texant umbracula noctes.
Mitte queri:cessere morae: matura puella est.
Iam scit quid sit amor, iam viscera militat intra
Illius et veris sua signa praeinstruit armis:
Illa oblita domum caramque oblita parentem
Te petit atque ardet spirantibus ignibus unum.
O quo te excipiet venientem in limine vultu?
Pone moram: patris non hic tibi servus Abrami
Expectandus erit: dux et tibi pronubus ipse
Margarin auspiciis ducas in tecta secundis,
Dulcibus hic illam fidibus mulcebis, ut Orpheus
Saxaque monticolasque feras deruulsit et amnes.
At non tam fidibus, Veneris quam melle, volenti
Exhausturus eris niveum dulcedine pectus.
Dii vos commitrant sic, ut non arctius orbem
Mercurii stringat claudens amathusidos orbis,
Quotque nitet stellis Helice dux altera nautis
Exultent totidem patris circum oscula nati.
Forsitan exemplum recto de more secutus
Ipse tuum primae ventos captabo favillae,
Quae mihi nescio qua lambit iam viscera flamma;
Praeveniam superos lachrimis: his cetera mitto.
HAec ais esse tibi primordia condita lucis,
Natali dentur signa serena tuo.
Iam primum nitidis venias Aurora capillis:
Absit, inest nebulis qui, male gratus odor.
Absint et questus et ductae funere pompae.
Nulla nec in lachrimis pignora mater humet.
Absit et arguta volucris funesta querela:
Laetitiae votis ipsa sit apta dies.
Dicitur et pateris virtus maduisse Catonis,
Tu quoque Iane senes dilue fronte plicas.
Paulum ludamus: viden' hanc de cespite caluam,
Cras talis nostrum forsitan altererit.
Quin potius dulces mecum reminisceris annos,
Et quod sint cunis addita saecla tuis.
Hiskias potuit tactis iam forfice filis
Per ductas retro cogere fara fores.
Nos ubi palluimus semel in numerumque recepti:
Pandetur nulla ianua nigra prece.
Et lenti vino genium celebrare moramur?
Fallamus, laetis dum licer esse, diem.
HIstoriae Amramides quantum pater ille vetustae,
Thucydides quantum debet et Herodotus:
Saxoniae tantum debet tibi mascula virtus;
Auspiciis illi, vivet et ista tuis.
Fallor: plus debet: vitam huic das, reddis at illis:
Est, dare quam, vitam restituisse minus.
SIc est: nulla tibi neverunt otia Parcae,
Nec pigrum nasci nec voluere mori.
Transisti cunas coeptis puerilibus infans,
Spirabas pectus iam iuvenile puer,
Aetatem iuvenis curae praeiere viriles:
Cura viri, iuvenis flamma relicta seni.
Nec fallor: iuvenes bustum spirabit odores,
Et vives Phoenix post tua fata tener.
Sic est: nulla tibi nevere oblivia Parcae,
Nasci mortalem nec voluere mori.
TVtua iura monens donaris virgine lauru,
Scilicet et tacitus sic tua iura mones,
Ut quamvis nullo frondescere tempora ramo,
Cristatis comtum nec iuvet ire comis,
Te tamen in gemini pollentem carminis usu
Non minimum vatem clamet utrumque melos,
Nunc meritum meritique tenes de more coronam,
Auspiciis felix sit precor ista tuis.
Atque erit: illaesos etenim quod servat honores,
Donaris lauru non tamen inde tumes.
EMicat ecce senex, cui flamma perora coruscat,
Cui subito attonitum palpitat igne iecur,
Ut tenuit pressitque Deum labrisque rigavit,
Ultima fatidicus iubila mittit olor,
Quam flent du ce senes ac stagna Caystria cygni,
Ciris ut arrectum mulcet utrunque polum.
Tu quoque dulce pari Simeon canis alter in aevo
Sive andis Ciris sive Canorus olor.
SIc tibi vitales nascenti in luminis auras
Venturos cecinit Parca benigna dies,
Nascere parue puer, tibi flammeus ardet Olympus,
Saecula sunt fulis mollia nenda tuis.
Utramus, caeli quem ventilat aura. viresies
Ingenio, lingua moribus, arte, bonis.
Dixit et aspersu terinundans pumila membra
Fatidicis signat nomina dicta votis.
SEu res arcta tibi rigido quatit aegra flagello
Pectora, sive febris debile sicca latus,
Sive cremata domus rapidos consedit in ignes,
Fulmineumue seges sensit adusta Iovem.
Seu a periuro simolex deceptus amico
Ringeris in famam spicula torta tuam.
Seu missa uxoris per flammas ossa supremas
Legisti in maestos maestus et ipse, sinus.
Sive tuus magnum veneratus Apollo patronum
Ah nimis ingratas experiatur opes.
Post tua perpetua donabere fata quiete,
Hic humeris quicquid sors tulit. amne subi.
ADvena Iuliadum veniens peregrinus in urbem
Visn' age cor iunctum Lumen et artis erit?
Artis lismen erit Cornelins, artis et idem
Cor erit: hinc lumen coque tibi rapis.
Quam bene con veniunt et in una fronte morantur?
Quid sine luce cor est, quid sine corde oculus?
OBone Frenceli fles cum sis nomine clarus?
Cui res Turca suas sustulit ille fleat.
Vilis in algenti cui non est nummulus arca,
Qui dives solo est cim ice et ille fleat.
Post sua con strictus sceleratos terga lacertos,
Qui miser ad furcam pallet, et ille fleat.
Scripturiens famae qui frustra sudat honestae.
Qui sua pingit aqUis nomina, et ille fleat.
Excidit optatae qui spe derisus arnicae,
Alter habet cuius gaudia, et ille fleat.
Qui tua victuris inscribis nomina chartis,
Cui mille uxoris basia figit amor.
Conscia mens recti, res quem solantur opimae,
Gaude FRENCELI: non tibi flere licet.
QUi fibris castos mortalibus inseris ignes,
Mutati debet cui munera Cana liquoris,
Christe Deus, sine quo nil possit Iuno vel Hymen,
Protege Bordingum Bordigi protege nuptam.
Illa virum sequitur flammis accensa pudicis,
Anteferens clarae Varnea roseta Lubecae,
Haec iam illi domus, haec patria est hi deinde penates.
Qualis posthabitis cum fratre parentibus ultro
Admonitu serui sponso se dedit Isaco
Nata Sathuelis, vel qualis Abigail unum
Spirat Daviden defuncti oblita mariti,
Sponre novos thalamos regemque secuta vocantem.
Huc ades et nova te pariter sub limina transfer,
Ingressamque tuo veniens clementer obumbra
Numine: sint proculinuisae canta mina sagae,
Coniugit et tristes, furialia numina, pestes.
Osscompletis revoluti mensibus anni
Hithysa aliquid fecundo rore pararit,
Rideatinterdum et patris quod dormiat ulnis.
Tunc tota in laetos se fundet patria plausus,
ULRlcusque patri princeps et principis aula,
Littoraque hinc Varni, simulillinc littora Travae,
Varnei nos et pariter plaudemus olores.
Qui fibris castos mortalibus inseris ignes,
Mutati debet evi munera Canaliquoris,
Christe Deus, sine quo nil possit Iuno vel Hymen,
Protege Bordingum, Bordingi protege nuptam.
CHytraee, ocelle, quotquot uspiam est virûm
Nunc doctiorum et quotquot ante euntibus
Fuere saeclis, ac erunt venientibus.
Meministin ut lecto Melissi carmine,
Afflatus aurulae procacispiritu
Gestire et omnis ebrius poetico
Liquore, funditare versus coeperim?
Enim meo solus queo nisu nihil,
Neque aridus vel pumicis duririgor
Aeque vellexustae est arenae siccitas
Ego atque sum si nil opis conducerem
De proximo ut suere, queis domi parum
Rei est: idem instiri improba nimis manus
Tentare furtum, cum modo arriperem lubens.
Tuâ lubente porrigente dextera,
Leorina venae divitis Poemata.
Sed contigit, (verum hercle plane edisseram)
Ut copia obrutus famelicus magis
Hallucinante saltuatim lumine
Anceps oberrem, quae prius, quaeq altera,
Quae deinde raptem tertia vice: ita omnium
Caelestis ardet emicante stellulis
Nitore maiestas ubique aprsibi.
Chytraee per Deum sidem et mortalium,
Quae dubia coena est coena si non dubia sunt
Leorina venae divitis Poemata?
DIxisti nihili ridenti bile poetas:
Non ego te nihili tu facis ipse Lyce.
Ixtollis rurus, Sophiae dicisque parentes:
Nuncsa pis, en barbam donat Apollo tibi.
Socratica primus regna dominator in arce,
Ah miser, en dicunt sic quoque te fatuum?
DVm gemino addictus studio Paphiae atque Mineruae,
Ianulus, huic corpus consecrat illi animum,
Praemia militiae parat utraque Diva probatae,
Haec sua quamprimum reddere et illa cupit.
Anticipat Pallas, iuvenumque insignit honore
Palladio vidit Cypris et indoluit.
Et postrema licet, tamen hanc tibi consecro myrtum,
Inquit, et applicuit myrtea serta comae,
Militiae duplicis duplex insigne reportans
Ianulus emeritis mactus ovat spoliis.
Tempora nonne videtis utrinque ut ramus obumbret
Altera laureolus, altera myrteolus.
QUidnam hoc? caeruleum clypeum geminamque coronam
An cerno et galeam cornuaque aequa polo?
Cerno equidem: sed cur non hic et mater honoris
Anseris ex alis eruta penna nitet?
SIue intersectae praefulgens lamina peltae,
Ardentis galeae seu mihi visus apex,
Sive duplex iactis aries in postera ramis,
Sive duplex regum dulce corona decus,
Nulla magis vestram tulerint insignia gentem,
Quam quae nominibus facta dedere suis.
Cerne, animans qualis toto stet vertice supra,
Ceruicem ut deceant cornua flexa retro.
Iactet ut in celeres pernicia crura rotatus,
Ut non imbelli proelia fronte paret,
Pottet ut argentum villis flaventibus album,
Aurea ut extremos integat vina pedes.
Aude illi et ceruos, aude et conferre iuvencos,
Non aries ceruo, non cane peior erit.
UTforet aeternus Phryxeae portitor Helles,
Iam medio subito terruit astra polo,
Utgens Hamelidum nitida effe rretur in astra,
In terram e medio nunc redit ecce polo.
Alternare placet: dent illi scuta reverso
Vestra, da bunt vobis sidera clara locum.
MVtua civili dum spumant arma cruore,
Iulius et rapido proelia lustrat equo,
Debita nocturnis subducens tempora somnis,
Suspendit vigili lumina bina polo.
HERLICIUS morbos conducto milite contra
Dum studet, et medica pharmaci miscetae qua
Noctibus attentos figens in sidera vultus
Collocat in metas annua claustra suas.
Maior utroque illo, cives qui truncat et annum,
Hich anno est pariter civibus et medicus.
Quid hi quinque sibi velint Phaleuci,
Quaeris scire? tuos volunt Phaleucos
Doctos perlepidos, catos Phaleucos.
Quingentos tibi mitterem GRUTERE,
Ad quinos nisi nausees Phaiencos.
BIs peccas; picam qui conicis inter colores;
His nisi dulce, illi nil nisi triste sonat.
Quantum garritu nostro ringentur inepto!
Quantus confuso me premet ore rubor!
Sed, puto garritu nihil hoc ringentur inepto.
Non picae ad strepitum suavior audit olor?
PVlle sacer Veneris, Charitum mel gemma Mineruae,
Flos iuvenum, Phoebi cura; Themistos amor.
Dic mihi natales si fors reminiscere cunas,
Quae fuerit cunis stella benigna tnis.
Non tibi, non equidem rubicundo Marspiter igne,
Tardigradus nocuit nec pater ille lovis.
Iupiter ipse tibi, fulsitque Amathusia flamma,
Et cum Germana Sol et Atlantiades.
Inde manent totidem tibi adhuc caelestia dona,
Nobilitas, pectus, forma, Suada, sales.
Salue meque tuos inter sacrato sodales,
Cor animi Philio iam voveo omne Iovi.
Nonnumquam imparibus gliscit sacer ignis amicis,
Quo mage rara mihi, sunt tibi plura bona.
Pulle sacer Veneris, Charitum mel gemma Mineruae,
Flosiuvenum, Phoebicura, Themistos amor.
QUin etiam hicce manes? maneo inquis at interim abire
Pergis: abire igitur nonne manere tibi est?
Quin, inquis, comes hinc mihi abis Eo sed tamen istino
Nusquam abeo, ergo isse hinc nusquam abiisse mihi est
Mirer? nullus ego. nec tu mirare, puto. anne
Me hicce manente manes? te hinc abeunteabeo.
DIstrahor ex oculis tibi mi plus unice Vvolfi:
Ex oculis, nusquam distrahor ex animo.
Ex animi fibris etenim qui distrahar illi,
Cuius ego sum animus, qui meus est animus?
ADame tolle ocellulos
Nigrum micantes: an vides
Igneum faculis polum
Miro ludere motu?
Ille ille taurus horridis
Caelum lacessens cornibus
Quam repente, ferus prius
Emitescere discit?
Mitescit et canicula
Amicior mortalibus,
Nec inbam leo concutit
Caeli sidera terrens.
Adame tolle ocellulos
Flavum virentes: en tibi
Undique enitet ut cito
Terra et pontus et aer.
Connivet aura murmurans
Austri furentis: humidum
Piscium salientium
Caudis dissilit aequor.
Terrae it beata faustitas,
Intusque et extra gestiens,
In sonantia iubila
Ingens liquitur aether.
Ergone nos silebimus?
Noxô beata nox boni
Tam salutiferi ferax
Quis te carmine dicet?
Adame sume barbiton
Christi caventem cunulas:
Si negas: mihi barbiton
Huc cede et mihi plectrum.
CHriste Deus, patris aeternis enate medullis,
Qui vitas exire iubes mortalibus aegris,
Atque aliis idem vitales inseris auras:
Respice melenta confectum viscera tabe,
Et vix sperantem nigrosevadere manes.
Si pius Hiskias tenui discrimine lethi,
Se tam vicinae potuit subducere morti,
Flens multa et lachrimis humectans strata profusis.
Cerne etiam nostro fusas e corde querelas,
Quas tibi mane novo damus et tibi vespere sero,
Nec tristes unquam decedunt pectore curae.
Non merui, scio, te mitem: me ventre parentis
Lapsum vagitus primi fecere nocentem,
Et, memini mala multa puer propiorque iuventae
Commisi: quae deprenso nunc intima cordis
Rodunt, et iustas inclamant soluere poenas.
At veniam indulage, tali meque eripe noxae.
Non, ubi sub gelidum moriens concessero bustum,
Te potero nomenque tuum laudesque sonare:
Nunc etiam exiguae saltem trieterida vitae
Implevi novies, mediane repente innenta
Succumbam, a duro ceu flos succisus aratro?
MOllibus Herodoti manantia bella labellis
Haurit Thucydides etiam puer, inde liquescit
Motibus arcanis animi, lachrimisque madere
Incipit: ergo aitille tibi de prole parenti
Felici grator: quam tu melioribus abdens
Historiae studiis, fidis committe magistris.
Quid quem non dormire sinit Marathonia pugna,
Ardentesque acuit stimulos, et in aemula raptat
Accensum studia alterius conspectus honoris?
Nec iam oculis ambit siccis alicna trophaea,
Miltiati donec maiore aequatus honore est,
Sedaruntque illi flammas, Salaminia propter
Rura, coloratae millenis caedibus undae,
Persarum extinctaeque minae, Xerxesque fugatus,
Usque adeo pulchra parti virtute decoris
Ardet inextinctus fibris mortalibus ignis.
Iane quid exultas meriti iam praemia nactus?
Tu quoque flevisti, cum te matercula cunis
Exoluit, miscens mellitis oscula crustis,
Amotis velles ut seria quaerere puppis,
Litterulas tenues lallare et grammata levi
Insculpta in ligno. stevisti haud ut male nati,
Limina quos valuasque ultra dispellere matres
Coguntur, longe ut vicinia rauca reclamet.
Ast amor expressit lacrimas nativus honesti,
Et iam maiores cursu superare eupido.
O quo ties nullam tibi sera crepuscula noctem,
Debita nec somnis fecerunt sidera somnos,
Multa revoluenri tacitumque cubile docenti
Lapsae praeteritos actus lucisque futurae!
Dum caelierubuit flaventi porta colore;
Et Iucem rimis immisit hiantibus, at te
Privarunt nullo dilucula prima sopor.
Nunc ergo merita haec neglecti praemia somni.
Saepius et spretae coenae ventrisque crepantis,
Ploratusque adeo antiqui udarumque genarum
En tibi Apollinea fragrantia praemia lauro,
Quae vel Miltiadis possint aequare trophaeum,
Vel nati laudes et fortia gesta Neoclis.
HIc similem patri gravida de mole levatum,
Te mater cunis dulce locavit onus,
Hîc pia cepisti veteris purgamina culpae,
Chytraeo sacrâ teste rigatus aquâ.
Hîc tua deposuit primos infantia lusus,
Cum teneris Sophiae crustula nacta cibis,
Hic tua nunc velat Doctorea tempora mitra,
Omnia fortunae sint precor, illa tibi.
Omnia Rostochium deditilla: sed omnia nondum
Cur non hîc vivis vir morerisque senex?
FRontem cum pravitate sic venustam,
Linguam non sine mente sic disertam,
Mentem cum pietate sic politam,
Et quae cetera Dii tibi dederunt
Certatim bona, quaeque iam tibi dant,
Quo pinget mea Musa penicillo,
HESHUSI? cupio sed indisertam
Dives materia obruit Camenam.
Quid si essem vel HOMERUS? imo dicam
Verbo, si sinis, unico. Patrissas,
HIldesie Martis victrix animosa ducuque,
Illaesum servans per fera bella caput:
Hildesie pacis cultrix studiosa, Deumque,
Doctorum genitrix ingeniosa virum,
Pande fores, date vos plausus date lilia cives,
Dicere tam festo fas bona verba die.
Quo properat mannis Heros intrare reversis,
Quantus non ierat: nuncage pande fores.
HIc pluteos cerno nec Franca nec Itala tellus
Certet eis, cedat Sequana, cedat Arar.
Et quae composuit victoris dextera Syllae,
Et Ptolemeaea pulpita facta manu.
Admirerne magis nitidum splendoris honorem,
Singula tantilla quo sine labemicant?
An mage me dives trahat et diversa supellex,
Milliaque e variis scripta petita locis?
An digesta suis cognata volumina metis,
Ordine nec nullo ceu rude iacta chaos?
Felix Pappe quidem tali ditate taberna,
Sed magis, unguiculis cuncta quod illa tenes.
TAubmanni ut volucres sapiant, gemitusque Tobiae,
Atque uter ad gustum sit mage, Iane, rogas.
Cultus uterque fluit, puroque nitentior amne,
Fonte poetarum ponit uterque sitim.
Huic multum surgit. plus surgit acuminis illi,
Aemulus atrique est, non sine felle, lepos.
Nil deest, nil superest, sibi par decurrit ubique,
Verbaque collectis tornat uterque rotis.
Alter nativas trahit in sua carmina Musas,
Alter sudoris plus habetatque morae.
Haechodie: quae deinde rogas, maiore senatu,
Plus uterad gustum, cras tibi, lane, canam.
MELISSE laurum tolle: myrtus sat mihi.
LINDeberge quid audisti? quae factio solum
Me contra, quantis fulminet ira minis?
Mevius hic polypo damnatus; Fannius hirco,
Scortillis Aiax,quisque age quartus erat?
Indixere mihi quatienti bella tumultu:
Cantat ab insidiis classica dira Lycus.
Quid faciam? dem terga? quid ah cultissime? nescis
Si volo, mors cunctis unus Iambus erit.
WEssele, cum Maronis arduam tubam
Tam bucculento sufflet ore Mevius,
Se cultiorem Delia, se Cynthia,
Sibi olens in aurem dicat ipsi Fannius,
Horatianae vendicator audiat
Lyrae Balenus, Bilbilim Aiax provocet,
Terentiano uterque scurra nequior,
Quiescis? ille Cypridos nepotule,
Phoebi medulla, Gratarum floscule,
Ignis Iunentae, inquam, quiescis, abditus
Vel invidendo Harpocrati silentio?
O fr iuventae sucitatus spiritu
Tibique patriaeque debitume cites iubar,
Hisque improbis os obstruas Thrasonibus!
Nisi facis, ohe meque teque versibus
Quando cacatis enicare desinent
Aiax, Balenus, Mevius cum Fannio.
SCribere multa iubes, et longa volumina laudas.
Consiliumne sequar Vividiane tuum?
Prima mihi calami saciet iactura dolorem:
Altera chartarum tertia lucis erit.
Fastidit spissas operosa libraria moles,
Succinctas recipit: malim uter esse, rogas?
Ipse levis lector, longumque exosus aceruum,
Pagina, subsistes, vix ubi versa tibi.
Adde quod haud blattae de me ieiuna queretur,
Est cui pinguescat plus satis unde, fames.
Ne tibi sim, blattisue typisue, mihive molestus,
Scribere pauca iube, scribere multa veta.
OMihi Palladio mentem depurget aceto,
Et dolet arguta cote Minerua iecur,
Non ego Pergameas armis emoliar arces,
Aut Tyrios ducam per nova castra Deos.
Non ausos primo convellere caerula remo,
Virgineisue canam furta patrata dolis.
Nec dominae duras mentitae eblandiar aures,
Aut celebratorum munera lauta ducum.
Christe, tuis primum procumbere nitereraris,
A te principium tu mihi meta fores.
Nam canerem duplicesque ortus, extramque potentm
Atque instauratae dulce salutis opus.
Posthabitos superumque choros, patriosque penates
Et maiestatis sceptra reposta tuae.
Lustratamque hominis veri sub imagine terram,
Atque salutiferae membra parata neci.
Aligerum rutilis venientem desuperalis
Inque puellarem reddita dona sinum
Conceptusque novos atque incrementa per auram
Aetheream intacti nobile ventris onus,
Et iam natalesque humiles castamque parentem
Dicam, et quae cunis riserit aula tuis,
Aula fatigatis non ignorata iuvencis,
Si quando stabulis dura coegit hyems.
Dicam et Gangaridum neges, Nabathaeque dona,
Quaeque per insolitum stella cucurrit iter,
Pastorumque hymnos faeti et munuscula ruris,
Cumque hedera canis limina picta rosis.
Nec sileam regisque minas gladiique tremorem,
Primo mutatos exilioque lares
Utque onus excipiens raptim matercula carum
Per suspecta cito fugerit arua pede,
Quamque exultarit vitreo sub flumine Nilus.
Ut tremula adventu luserit unda ruo.
Quantosque interea Bethle perpessa tumultus:
O furor, o ferro fuse tenelle cruor!
At mox insidiis postius modus: abiice rursus
Die metum: iam te patria tuta vocat.
I puer, et Nazaraea tibi cape nomina fatis,
Sic patri placitum: tu Nazaraeus eris.
Persequar et voto lustrata altaria censu,
Atque initas templi lege iubente feres,
Sollicitos matris reditus, luctusque timenils,
Haustaque percussis gaudia luminibus.
Te vero implentem canos pietare magistros
Annos emensum post duo lustra duos.
Mox mihi dicetur iuvenis, cui pulpita littus,
Ostrea cui victus setaque vestis erat.
Ille etiam nondum lapsus compagine matris
Movit in adventum praevia signa tuum,
Quem nunc aeterna fatorum lege coactus
Candida lustrali tempora rore lavat
Dum pater altifremam quatiens cum murmure nubem
Te magno sobolem succinit ore suam.
Hincloquar ingressus exordiaque illa laborum
Et mundo attonitis gesta tuente oculis.
Ecce merum bibitur liquido de fonte revulsum,
Intumet et sumptis viribus ipse latex.
Aegra resanescunt infractis corpora morbis,
Lethiferae tactu terga dedere febres,
Iamque Elephas, iamque excessit subterflua tabes,
Femineus cessat sanguinis ire fluor.
Ast alibi affixos stratis natalibus artus
Vinctaque neruorum compede crura lcuae,
Audent pernici pedibus contendere ceruo,
Tam cito torpentes dedicere moras.
Quem caecum terris natura puerpera misit,
Aspiceret numquam solis ut acre iubar
Iussistique aperire oculos nubemque fugasti,
O non mortalis conditionis opus.
Euinctae extemplo soluere silentia linguae,
Impulit et subitus tempora surda sonor.
Invisae umbrarum dirae, saevissima pestis
Imperiis quoties intremuere tuis?
Rupisti mortis leges et ahenea iura,
Sub pede torsidti Cerbereumque canem.
An non et miros per rura virentia pastus
Septenas panum dixero reliquias?
Piscibus undantes fluctus mersasque carinas
Nî properam velles supposuisse manum?
Aut qualis vector Solymaete miserit urbi,
Qualia per vicos cantica perque vias,
Discubitus quales conviviaque ultima menfae,
Quo commiscueris pocula sancta mero,
Iamque crucem durosque obitus lacrimasque tuorum,
Illaquesa crilegis basia fixa labris,
Euulsos, spinis consertaque tegmina, crines,
Militis et faedas tempora passa manus
Septenasque; crucis monumenta celebria. voces,
Postremamque anima iam fugiente, sitim.
Sanguineque, et liquida manantia vulnera lympha,
Dum gelidum stricto panditur ense latus.
Mox et in exequias iret lacrimabile carmen
Et streperer pofito naenia maesta rogo.
Sic animam magni Herois caligine mersam?
Silicet hoc factis emeruisse meis.
Utque expirantem maerens aspexerit aether,
Visus et inferni congemuisse fragor.
Ut timorattonitum subitus tremefecerit orbem,
Ne nox obtusum conderet una diem,
Quando nefas fugitque oculis cursusque rerorsit
Sol et pallidulis lurida luna genis.
Fleverit ut solitis lordanes auctior undis
Pulla creatorem fleverit herba suum.
Et iuxta ruptis turbata e fronte capillis
Clamarit nimium sidera saeva parens.
Hinc tamen eventu pensans lugubria laeto
Mutatis quaterem cymbala grata sonis.
Nam quis io motus tumuli perrumpit operta,
Concussamque ima sede rolaxat humum?
En nivei cinctus. en lucida forma virorum:
Quam cito caelesti claustra reunlsa manu?
Anne etiam reddit, quas terra recondidit, umbras?
Ite animae lectae, lucis adite domos.
At tu dux vitae sublimi accingere plausu
Iamque triumphales murice conde rotas.
Quods mihi siliceat comitatibus ire remistum
Laetus cantantes inter ovabochoros.
Nec tantum hoc quin tempuserit, modo talia cures,
Quo tibi te solido marmore templa sacrem.
Auratis stabit victoria pressa columnis,
Teque sub inferno praelia gesta duce.
Illic labentes deducam anfractibus amnes,
Fictaque caelatis urna liquescet aquis.
Aufugietque metu ripasque relinquet inertes
Cocyti verso gurgite nigra palus.
At diadema tibi claro radiabic ab auro
Florescensque auro fulgura fundet apex.
In medio mihi victor eris, circumque iacebunt
Corpora maerentum supplice fusa genu.
Ipse triumphato ducetur in agmine Pluto
Infami vinctus colla retorta sude
Atque hic innumerasacies, Acherusa monstra,
Nodoso involuens aere catena trahet,
Ibunt Eumenides deiecto in Tartara vultu,
Perpetuam metuent guttra trina famem
Mors expiranti similis ferrugine facta
Vix exarmata cuspide tela geret.
Contristautem argento puro electroque nitescet
Plebs pia, vexilli signa secuta tui.
Flammea quos interrutilescere castra iubebo
Et veris plausus assimilare modis.
Ipse quoque applaudam, vivo et super insequar ore;
Accendent vivos nablia iuncta sonos.
Qualiter ingentem meritis impleneris orbem,
O quam continuus vox mea cantus erit!
Tu mundi rerumque simul cum patre repertor
Quae tuus et patris spiritus in tusagitus in tus agit
Per te centgnos caelum sinuatur in orbes,
Et redit ad leges noxque diesque suas.
Ense rebellantes fortissime deicis hostes
Tu formidando numine bella geris.
Te remnit Pharii gensindurata Canopl
Hebilis innumeris obruta funeribus.
Quid quod nigranti nebulae te obnubis aemicta,
Nocturnoque iterum clarus in igne micas
Horridaque iniectis compescis flumina frenis
Sidereque in pronum praecipitata iubes.
Utque iubes, refluo involuis currusque virosque
Turbine, diductas cum mare reddit aquas.
Te dicente ignis mediis fornacibus alget,
Amitti viret ignis et unda suas.
Vuida propellunt scopulosae flumina cautes,
Et sedeat querulam saxea rima sitim.
Arcanus soli codex nostraeque salutis
Sponte reclusa tibi sa cra sigilla patent.
Ad solium lecti expectant tua iussa ministri,
Stant serie longâ corpora mille patrum.
Te dominum venerata cohors tibi prona recumbit,
Te verum ingeminans voxsonat una Deum
Maxima te tellus recinit, te lucidus axis,
Te brutae pecudes aequoreumque salum
Salue certa salus hominum, patris unica proles,
Nec tu primitias sperne benigna rudes
Dumque tibi postes delubri et limina condam,
En mea prompta tibi pectora parua domus.
CHristiane tolle ocellulos
Nigrum micantes: an vides
Igneum faculis polum
Miro ludere motu?
Ille ille taurus horridis
Caelum lacessens cornibus
Quam repente ferus prius,
Emitescere discit?
Mitescit et canicula
Amicior mortalibus,
Nec iubam leo concutit
Caeli sidera terrens.
Christiane tolle ocellulos
Flavum virentes: en tibi
Undique enitet ut cito
Terra et pontus et acr.
Connivet aura murmurans
Austri furentis: humidum
Piscium salientium
Caudis dissilit aequor.
Terrae it beata faustitas,
Intusque et extra gestiens,
In sonantia inbila
Ingens liquitur aether.
Ergone nos silebimus?
Noxo beata nox boni
Tam salutiferi ferax
Quis te carmine dicet?
Christiane sume barbiton
Christi canentem cunulas:
Si negas: mihi barbiton
Huc cede et mihi plectrum.
VIx te narurae laxatum carcere coeco
Lucina aethereis haustibus imbuerat:
Nectareo tenerum mox lustras Iuppiter imbre,
Musae Castalio purificant latice.
At Venus, haut satis hoc tacitis immurmurat auris:
Tu quoque tu nostro aspergine lautus eris.
Et simul infantem leni complexa susurro
Obstetricantis surripit e manibus,
Fontis Acidalii ponensiuxta alma fluenta,
Qua in medio Charitum ludit amicus Amor.
Heic tibi blandidulosque oculos, et saepta labrorum,
Molliculasque manus, molliculosque pedes
Abluit aspersu undarum, internosque recessus
Irrigat, et succum stillat in ima animi.
Stillat in ima animi. et meus ergo vocaberis, inquit,
Matris Acidaliae foetus Acidalius.
Nomineque ut notus nostro, sic ipsa vicissim
Nomineque et genio mox ero nota tuo.
Applausere cohors Charirum, nomenque iteratunt,
Vivat Acidalius, vivat Acidalius.
Fallor an hic patris fusus tinnitus in aures
Indidit inde tibi nomen Acidalii!
VOsad Romuleam qui sie contenditis urbem,
Qui petitis celeri Gallica rura pede
Et quibus Hispanam curae est invisere terram
Et quibus Almanni iugera lata soli:
Ruique ultra Hesperii Gades pomoeria mundi,
Euphratenque ultra deproperatis iter,
Discere magnorum monumenta antique Quirium;
Haec quoniam vobis unica cansa viae est,
Si qua vetustatem et Martis fugere tum ultus,
Si qua situ et enebris exeruere caput,
Nunc satis est. illum iuvenes compescite cursum:
Unam prae multis praestat inire viam.
Quae petitis toto orbe vagi; locus offeret unus,
Heic ubi Masaei iura Gruterus habet.
Atlas antiqui IANE imperterrite secli,
Tantae tunc potes condere molis opus?
In quo concludas trifidum dispersa per orbem
Cerni millenis quae solita ante locis?
Magnificos victorum arcus, vastasque columnas.
Cum cippis tumulos, cum statuis tabulas,
Ate devictum dicet se Smetius, a te
Lipsius; et quisquis tale quid ausus erat.
Huc igitur vertatis iter iuvenilia corda:
Pro toto vobis orbe GRUTERUS erit.
INquem contulerant largi sua munera Divi
Praeclaras coruu caelite mentis opes.
In genio Archyta: memori tu Cyre cerebro:
Tu Plato cui dulci gutture victus eras.
Omnia qui norat reliqui quae singula, solus;
Quae mare, quae tellus, quae simul astra tenent.
Qui no cuit nulli, potuit quibus adfuit ultro:
Nullius irrisor nullius hostis erar.
Urbes quem magnae, magni cum Caesare reges;
Docti atque indocti quem coluere duces.
Qui meritis orbem, qui fama aequavit Olympum;
Qui si quis vita perpeteulignuserat:
Exigua magnus iacet hac Chytraeus in urna:
Dices denasciiam quoque posse Deos.
MEprocul Arctoae Brakenheimua murmure Balthes
VVirtenbergiaco nutrit alitque solo:
Mox adii natus nondum duo lustra Tubingam
Laureolam Sophiae clara Tubinga dedit.
Atatem in dagas? annis sex adiice denos.
Laurea honoratum me VVitebergae capit,
Clara Lutherano tum nomine clara Philippo:
Illi carus hinc prolis adinstareram.
Munia dectoris mox ad prcclara; Lyceum
Rostochii, natum bis duo lustra, vocat
Me Varnus iuvenem: decies me quinque per annos
Doctorem: Varnus vidit obire senem.
Haec dixisse sat est: nam nosti cetera. vel si
Non nosti: saxum; vel modo natus eris,
CHytraeus niveos letho cum clausit occllos
Cygneique senis conticuere soni
Percita ferali Varnea Academia luctu
Comploditque manus dilaceratque genas.
Me miseram! exclamat, quo nunc auriga, paterque?
Quis ducet currus? quis reget inde meos?
Mente animi extincta qui vivam? me simul una
Me ferteatque unum codite sub tumulum.
Dixit et arreptum condens sub viscera ferrum,
Tecum inquit, vixi, tecum obeamque libens.
SI commune bonum est, qui non sibi nascitur uni,
Non uni vivit, non moriturque sibi.
Si commune bonum est, cuius doctrina peritos
Constituit iuvenes, constituitque senes.
Si commune bonum est; qui solibus addidit umbras,
Spargeret ut dotes perloca plura suas.
Si commune bonum est: templis ludisque locandis
Consilio formam qui sapiente praeit,
Si commune bonum est, qui non modo praecipit ipse,
Sed prae ceptores vocelibrisque facit.
Ni commune bonum dici mereare, Chytraee;
(Non equidem metuo dicere) dispeream,
OMnia Chytraeus, nihil et cognoverat idem,
Nil doctus quamvis omnia doctus erat.
Non credis? quin et medio feruore rigebit,
Inquis, et in media flamma calescet aqua.
Audi age: quin illud, nil scire, memento, quodolim
Socratices dicunt isse redisse labris.
Sunt qui nil aliis norint sibi cuncta: Chytraeus
Cognorat reliquis omnia, nilque sibi.
VOs qui Teutonicis procul hinc habitatis in agris,
Longius et si quos dissita nutrit humus.
Obliquus vobis seu rectus surgat Olympus
Quotquot Chytraei candidus uritamor.
Quae vos saepe viri mortem mentita fefellit
Nunc veros dicet pallida fama rogos.
Fama quid ah properas? pernices siste quadrigas.
Nuncins auditur sat cito, qui malus est.
NI mihi simplicitas imponat credula; nemo
Chytraei in maesto funere laetus erit,
Si tamen nullus erit mundi in quocumque recessu
Qui capiat tacito gaudia recta sinu:
Imprecor huic tantos crudeli in corde dolores,
Eumenidum quantos triga ciere potis.
Quantos Caucasco perfert sub monte Promethcus,
Vultuream pascens sanguine vivus avem:
Olim Agmemnonius quantos persensit Orestes,
Viscera maternis plena gerens furiis.
Quantos Alcides lethali exhausit in Octâ:
Damnatis quantos atra Gehenna parat.
Haec et plura prccor: donec de morte Chytraei
Deponat tacito gaudia tecta sinu.
FElicem cenfet iuvenis Pelleus Achillem,
Praeco cui inventus magnus Homerus erat.
At modo laudatum multis dum cerno Chytraeum,
Certatimque omnes facra suprema ferunt,
Praecones, fallit nisi mensura, beatos,
Ut quoque vel prosit mortuus, ipse facit.
Nam quod laudis habet, meritis virtutis adeptus
Quis non emerito post sua fata darer?
Si quis at ignotus fuit hactenus: ille Chytraeum
Laudet, laudati nomine notus erit.
O quis enim hos inter Lysippos habebitur? aut quis
Pinget Apelleis funera tanta notis?
DVm reliqui condunt praelonga encomia vates,
Atque oratores: ista ego pauca dedi,
Plura daturus eram, tardet nisi flebile vulnue,
Heu nimis ad vivum quo mihi pectus hiat.
Atque utinam rapidos quod contra Alceftidis orsus
Reddidit Euripides: hoc queat esse meum?
Verum absit; neque enim tantum inneniliter optem:
Sat mihi, sancte tous si modo obibo rogos,
Sancte Chytrae tuos tantillo carmine manes
Placem, sat felix carminis auctor ero.
Et nunc Dive vale dum Musae et Apollo manebuat,
Saxoniae et Varni tu remanebis amor.
Quae fausta regum dicere proelia,
Victos et hostes, Calliope soles,
Nunc voce vocalique plectro,
Dic age, dic celebres triumphos.
Assueta quales qualibus es modis
Cantare laudes Sceptrigero Iovi,
Et Diis periclo liberatis
Caelitibus puerisque Divum.
Quando insolentes Iuppiter impetus
Tellure natorum ipse Gigantium
Compressit, expertus DEORUM
Auxilium atque manus fideles.
Sic multichordem, Diva, age Barbiton
Impelle dextro pectine, et inclitas
Victorias dic principum ore
Quo potes usque, potes sonoro
Dic ut superbi contuderit minas
Et Caesat Hessi contuderit manus,
Ipsumque saxosum sona atem
Militibus superant Albim:
Dic ar rebelles Imperii ordines
Et sentientes hostica subditos,
Morâque victrice, atque lento
Marte coercuerit Dynastas.
Ut foederatarum ac socialium
Mox civita tum fregerit impetus,
Atque institrices ut tabernas
Imposito attenuatit aere.
Dic Ferdinandi regis in omnibus
Rebus, Fidemqui et propositum tenac
Ludosque Fortunae procades
Fortem animum tolerare Suetum
Dic ut bibentes Albidos integrum
Fontem Bohemos fregerit et novas
Res molientes inde paucos
Supplicio abstu lerit benigno
Divina res est imperium a Deo
Solo tributum principibus piis,
Contaminandum nec furore
Seditionibus aut scelestis.
Testis gigantum vana tumentium
Praeceps ruina ac exitium grave,
Olim viam affectare caelo
Turpe, DEUM patriae, appetentum.
Testis caduco fulmine Veiovus
Deiectus Ossae Porphyrion iugis
Et tectus Aetnaea Typhoecus
Mole leves vomit ore flammas.
Deditque poenas stultitiae graves
Centena iactans bra chia Briareus
Et trux Echion et Damastor
Encelatusque, Gyges et Ibas.
Exempla victae clara superbiae
Extant Deorum, nequis ut antea
Itritet iras, et potentum
Speretopes rapiatque sceptra
Idemque castus Bellerophon docet,
Minerua fraenum cui licetaureum
Donasset atque artem domandi
Praepetis egregiam Caballi.
Ausus quietas Caelicolûm domos
Tentare, praeceps alite Pegaso
Excussus, admissi insolentis
Praemia digna tulisse fertur.
Vides ut omnes omniparens parens
Natura miro res agat ordine
Discorsque concordirotatu
Temperet atque gubernet orbem.
Sic dura veri cedit hyems novo
Et coeca Solem nox fugit obvium,
Minus nec indignatur astrum
Cedere sideribus supremis,
Brutisque vis est haec animantibus
Innata reges sentiat utsuos
Regina lex est ut minores
Viribus editior gubernet.
Scriptura Reges dificiles licet,
Durosve quamvis Sacra coli iubet.
Nec non magistratus feroces
Scripta profana docent ferendos,
Regum necesse est imperium pati,
Duorque corpus subdere calcari
Nec calcitrate adversus acres,
Sed stimulos bene ferre fas est.
Quin imo clemens imperium magis
Mitesque iussus rite veremini
Et Regis, Augustique fratris
Legitimas tolerate habenas
Obtemperandi Principibus suis
Praesens Voluntas, alma parens bonae
Felicitatis est, et uxor
Ipsa salutiferi tonantis.
Licente rursus deterius nihil
Vitâ; haec et urbes et diruit domos
Et milites quamvis feroces
Terga fugae dare foeda cogit.
Atque ipse Princeps, ipse DEUS DEUM
Magno Deorum nomine principes
Dignatur, infernatis ipsos
Constituat Dominos ut orbis.
Ecquando praesens subsidium magis
Sensistis. Aut quis iustius im perat?
Virtute quam qui praestat, et qui
Consiliis opibusque pollet:
Divina cui mens, cui sapientia
Regina virtutum atque Modestia est;
Quem Fortitudo, temperansque
Ingenium ingenuusque Candor.
Ornantque dotes, quas nihil attinet,
Compendioso includere carmini
Multique lucentes in unis
Princip bus velut uniones
Quis imminentes dexterius Scythas
Avertet? Aut quis praelia tutius
Capesset, Hispano Italoque
Milite, Teutonicoque fretus?
Quis vera nobis sacra fidelius
Recteque factis iustificam Fidem
Componet? et leges paternas
Aut patriae decus arrogabit:
Quam certa regum progenies duo
Totius orbis Incida sidera
Quâ Ferdinandus, Carolus qua
Classe potens, et equis uterque.
Nec pulchra multorum dominatio est,
Princeps sit unus, vel potius duo
Regnanto, Germanique Fratres
Auspiciis dominantor aequis.
Quo Diva pergis? desine grandium
Non haec iocosae conveniunt Lyrae
Sed orsa sub quercu hac vel illa,
Moxrepetes leviore pinu.
CVi mittam breve muneri poema,
Ab incude recens mea profectum
Sigismunde? Tibi, qui ineptiarum
Admirator es unicus mearum.
Delectant aliosiocr procaces;
Infamis placet areae quibusdam
Ludus, et sua taedii levandi
Cuivis est ratio. At tibi omne tempus.
Quod est publica ab occupatione
Relictum, teritur venustiorum
Scriptorum aut, Baro, lectione vatum.
Ergo dum vacat a tuis negotiis,
Et voles male collocare tempus,
Aut vitare meridiationem,
Istud perlegito meum poema,
Atque aequi facias bonique quaeso!
Prima cicatricem vix duxit plaga supremam.
Vulnere cum ferior sanguinolenta novo.
Nec defleta modis satis est mihi filia dignis,
Cum mater lacrimas postulat ipsa novas
Non ita consternata fui, necterrita damno,
Seu mihi quod pestis seu mihi Turca dedit:
Quam modo reginae me mors perculsit acerba
Mors mihi flebilibus testificanda modis.
Indulgere iuvat lacrimis nec turpe putabo:
Plangere feminea tristia corda mann.
Hoc fatale mihi est vexari fluctibus atris,
Nectamen adversis succubuisse malis
Sic tolntata mihi vix est tolerabilis hostis,
Omnia grassantis per mea membra manus?
Sic tolerata lues vix est tolerabilis, atque
Saeva peregrini militis ira mihi.
Sicque locustarum vis ingluuniesque nocentum
Vix toleranda, tamen dissimulata mihi!
Nec tamen ad lacrimas conversa, levesque querelas
Officiisque egi non aliena meis.
Nunc animi est erepta mihi sententia constans,
Vix tueor partes nunc male firma meas;
Quosque animo gemitus compressi maest virili,
Principis expressit mors mihi saeva meae.
Heu quid ago infelix, fatisque exercita diris,
Accessit nostris vis cumulusque malis.
Ad Scythicum conversa polum septemque Triones
Cur inhibes saevas mors violenta manus?
Collimanda tibisunt ist hac spicula, namque
Uxor erat stygio diginior illa Iove.
Ecquid in invisas non sumis dira novercas
Tela? Quid invisas non rapis ipsa socrus?
Vixerit Aonidum sic illaudatus Homero
Thersites, vivat sic sibi quisque malus
Omne capax rapit urna caput discrimine nullo,
Nec refert fueriot ater an albus homo.
Omnia dissimili similis Proserpina fato
Eripit humanum nil miserata genus.
Nec, mihi crede aliquid mortalibus immortale,
Hac sumus in sola conditione pares.
Cetera DI meliora tibi, Regina, dedere:
Quae sermone libet commemorare brevi.
Interea lacrimae cessate, gravesque querelae,
Et vaceta gemitu femina virque pio.
Arcessenda procul mihi sunt exordia rerum
Et series regum longa petenda procul.
Hinc abavos, atavosque placet, clarosque parentes,
Et placet a matris ducere stirpe genus.
Gedemirae antiquo deducta Megistane proles,
Una fuit Olgird altera Kestud erat
Olgirdae soboles est masculina Iagello,
Qui sacro ablutus postea rore fuit.
Atque VVladislaus mutato nomine dictus,
Sarmatiae tenuit ditia regna diu.
Filius huic Casimirus erat, rex impiger armis
Qui late patriam rexit et auxit humum
Cui plures natae, cui sexus masculus haeres
Sarmatiae summam qui tenuere diu.
Mentio digna suo de natis tempore fiet,
Natarum series sed referenda prius.
Per quas affini coniuncta Alemania vinclo,
Quam lambit tumidis Rhenus et Ister aquis.
Anna Boleslai est Pomerani principis uxor,
Barbara Saxoniae nupta puella Duci.
Regulus Helduigin Boiorum magnus habebat,
Unde Palatinae lamina multa domus.
Legintio Elisabetha duci deducta marito,
Huic genti lumen contulit atque decus,
Uni nomen erat Sophia, quae nupta Dynastae
Brandenburgensi, prole beata fuit.
Caesaris optandi cui cura est credita genti,
Elena haec Principibus praesulibusque domus.
Ad fratres redeo clarissima lumina mundi,
Praecipue ad patrem Pannonis Anna tuum.
Pannoniae huic ultro regnum dotale Beatrix,
(Grande Beatricis nomen et omen habes.)
Obtulit et regni procerum officiosa voluntas,
Ah quantum est illo regnum habuisse modo!
Rursus Alexandra est Olgirdae filia nupta
Massoviae quandam, dux Semoute tibi.
Ex quibus Ernesti Cimburgis edita coniux,
Fridricum Imperii protulit alma caput.
Hinc socer, hinc prosocer levir, hinc charusque maritus
Plurimaque hinc soboles, quod bene vertat, adest
Nec tibi Moscoviae gens infician da nivalis,
Ex hoc nobilitas est quoque clara loco.
Kestudes etenim Olgirdae germanus in illam
Insertus gentem multa tropae tuiit.
Hoc patre Vitoldas dux est procreatus, et illo
Lituaniae Princeps tempore magnus erat.
Unica nî fallor, cui filia tradita Mosco,
Et desponsa duci vixit Anastasia.
Ambo hinc Basilii dinerso tempore et inde
Ioannes vario tempore uterque fuit.
Sarmaticum affini non solum limite, verum
Sanguinis attingis proximitate genus.
Nec vitio frater dabitur, qui dulce putavit,
Pro patriâ, in patriâ cum patriâ que mori.
Triste rudimentum belli, Rex induit arma
Arma tyrocinio non satis apta suo.
Cedite nam Decii, procul inde facessite Curti
Rex horum laudes clatus et huius habet.
Nec laus Elisabethae aviae reticenda paternae
Quâ non nobilior femina nata fuit.
Illi Caesar avus, proavusque abavusque, atavusque.
Pannoniae frater rex fuit atque parens.
Sarmatiae coniux rector, sex ordine nati
Succedunt, tenet haec nunc quoque regna nepos
Coniuge quid potius dicam, vel patre mariti?
Sarcina vix humeris haec satis apta meis.
De quibus est dixisse nihil, quam dicere pauca,
Forsitan et satius conticuisse fuit.
Alter ad occasum populos regit, alter ad ortum,
Et ferme ambobus paret uterq polus.
Hoc satis est dixisse mihi, sed dicere plura
Alterius fuerit grande laboris opus.
Nec capit hos succincta brevisque angustia chartae,
Quorum regificas vix capit orbis opes.
Im memor incepti tristisque oblita decori
Ad natos venio Sarmatis Anna tuos.
Hic mihi aetitiae veniam da Diva licentem,
Erumpunt toto gaudia corde mihi.
Non possum gemitus simulare graquesque querelas,
Sit licet incepto res aliena meo.
Tollite ferales lugubria signa cupressus,
Atque parentales exequiae ite procul.
Nectite victrices circum meatempora laurus,
Vix memini si quid flebile passa fui.
Usque adeo generis spes inclita mascula proles
Austriacae columen me fovet atque domus.
Vos patrui auspiciis victricia signa secuti,
Asserite afflictam gnaviter Hungariam.
Conatus equidem nihil hos remorabitur unquam,
Interno impendet nullus ab hoste timor.
Suppositas cineri prunas flammasque doloso
Extinxit vester patruus atque pater.
Fallor? Ana laeuâ felici lapsa volatu
Confirmar volucris vota precesque meas.
Ediverticulo reptendus sermo, nec extra
Pro positi metas ire sinendus erit.
Quid referam natas et feminaeum comitatum,
Atque puellares numina vera choros?
Vix totidem ancillae reginis saepe fuêre
Aluo reginae quod prodiere tua.
Atque alias agitat regnandi dira libido;
Nota, sed exemplis res odiosa datis.
Sollicitat belli nonullas cura gerendi,
Praecipue regnum quo muliebre loci est.
Faustinas aliae referant, matremque Neronis,
Est quoque cui pla ceat trux Cleopatra nimis.
At tibi nulla fuit regnandi nulla minandi,
Nulla extorquendi saeva sibido fuit,
Quamvis dotalis sublatae ad culmina regni,
Conditione fuit mens moderata pari.
Tu telas, non tela, nec arma cruenta, nec arces
Non profecturis ictîbus oppositas,
Sed bona tranquillae curasti commoda pacis,
Irarum fugitans atque quietis amans.
Regibus uxores tot reginisque maritos,
Atque orbi Dominos te generasse sat est.
Imperitent aliae praeter mulîebre decorum,
Te pensis famulas non onerasse pudet,
Adde supra dictis marerna stemmata stirpis
Addeque Gandalitos clara tropaea domus.
Principe Gandalio tua prodita Vascone mates,
Complures habuit virgo pudica procos.
Illa VVladislao tandem desponsa marito,
Transegit vitae tempora laeta suae.
Tertius exierat sesqui et millesimus annus
Bisque decem, lunii tresque fuere dies.
Quando ope Lucinae Genetyllidos implorata,
Anna parens natu est exhilsarata tuo.
Imposita est capiti matris, de more corona,
Bis denis vitam mensibus ante tuam.
Buda fuit natale solum, sed Rhetia natrix,
Qua fremit Alpinis turgidus Oenus aquis,
Caesaris sic studio est educta sororia tecum
Nubilis est donec utraque facta viro.
Iam me virtutum vix enumerabilis ordo,
Atque urget meriti gratia multa tui.
Quid primum mediumve loquar? quae in fine locabo?
Ornamenta tuae rara pudicitiae?
Ambiguam faciunt et copia et optio mentem.
Nunc placet haec virtus, nunc placet illa magis.
Ac velut in prato considens virgo virenti
Qua fons muscoso prosilit e lapide.
Nunc varios mulli decerpit pollice flores,
Aut Narcisse tuos, aut Hyacinthe tuos.
Candida luteolis nunc iungit lilia calthis,
Lilia puniceis micta papaveribus.
Nunc violas, cythisos, thyma nunc fragrantia carpit,
Purpureas tenero nunc secat ungue rosas.
Attamen in dubio est, non illud, nec magis illud
Eligit et numero copia maior adest.
Nec quod praeponat nec quod postponat, in arcto
Haeret, et optatis ambigit ipsa suis.
Interea ut dulci sertum mittatur amico
Efficit, ut folio versicolore siet.
Sic mihi per medias et eunti res, et ituro,
Corporis, aut animi, fortuitique boni.
Anna tuae nullo dotes, sunt ordine dictae,
Attamen haec unus singula fascis habet.
Non bene principium posito reperitur in orbe
Nec finem ductus circulus ullus habet.
Sic tua continuo virtus stat in ordine certa,
Quae nuilum finem principiumque tenet.
Digna tamen species regno fuit ista renendo,
Rege fuit dignus corporis iste decor,
Multus in ore lepos, in corpore multa venustas,
Maiestas oculis et reverenda tuis.
Matronale decus fuco procul atque colore,
Qualia mentitus inficit ora color,
Multi feri vites laudantur palmitis, et qui
Depositum multo foenore reddit ager.
Et sterilis veteri culpata est femina lege,
Fertilitas summo semperhonore fuit.
Pappia prinatis fuit et Poppaea timori,
Dicta maritandis lex fuit ordinibus.
Omniparens natura suum de germine nomen
Ducit et a foetu dicitur ipsa suo.
Et tu Caesaridum mater Regumque Ducumque
Egregiam laudem fertilitatis habes.
Nam tua ter quinâ laetata est Regia prole,
Imo ego ter quinâ prole beata feror.
Atque utinam sterilis quam sic fecunda fuisses,
Iam fueras partâ prole beata satis.
Nec moriens regina mihi damnosa fuisses,
Intertu tantum quod foret absque tuo.
Namque aliam pro te moriens regina dedisti,
Nata tuam interea vixerit illa vicem.
Ac veluti Phoenix de morte renascitur ipsa,
Atque ipsam sese dum parit ipsa perit.
Sic tu cum vivam sobolem moritura relin quis,
Immortalis eris morte renata tua.
Pertinet ad laudes pietas tua cognita divis,
Nota que pro populo sunt pia vota tuo.
Te veniente die, te dccedente precantem,
Certa fides sacris invigilasse libris
Acceptam precibus refero votisque salutem,
Quisquid id est quod sum sum pietate tuâ.
Ah quoties stricto molitus acinace plagam,
Turca tuâ nocuit nil mihi abactus ope.
Ah quoties dubii evasi discrimina martis,
Ploratu ad superos Anna sequestre tuo.
Sic tuus insidias coniunx dominusque latentes,
Atque hoc vitavit certa peticla modo.
Imperii rebus dum consulis, et vagus illac,
Nunc hac suspectis itque reditque viis.
Vel dum vectus equo salebras perque invia terque
Obvius horribili non timet ire ferae
Dii superi nostrum servate ante omnia regem,
Vitaque principibus gloria sitque meis.
Non superos tantum, sed flectere docta fuisti
Humanos etiam supplice voce loves.
Ah quoties meritae fecisti ignoscere culpae,
Commotum iustâ cum ratione virum.
Pro miseris nullas oratrix passa repulsas,
Nec pro supplicibus ambitiosa reis,
Regia sic fratrem, sic placat Iuno maritum.
Iam iam missnurm tela trisulca Iovem.
Sic complexa trucem mollit venus alma Gradivum.
Atque iras reprimit delitiosa graves.
Carcenstque aliquis tetro squalore, situque
Et pressus manicis compedibusque diu.
Quaerit opem Regina tuam defuncta precesque,
Atque operam expectat nunc quoq Diva tuam.
Dotibus ingenit fueras quoq praedita multis,
Quas ingens fuerit enumerasse labor.
Nec socialis amor mihi comme moranda fidesque
Non erga dominum mutua cura tuum.
Frigora nec glacies non aestus solstitiales,
Non nix non plaviae non lutulenta via.
Non gravis autumnus non nimbi, non gravis Auster
Quaeque aestas oculis puluerulenta nocet.
Te Domino avulsere. nec avulsere marito,
Abstraxere viro fata sed atra tuo.
Non mihi Penelopes studium non iactet amorem.
In laudes semper Graecia prona suas.
Nec tibi praestiterit regi desponsa Pheraeo
Viva maritali quae tumulata rogo est.
Hactenus est series rerum libata tuarum
Qua pote luce fuit, qua brevitate pote.
Sed brevius dicam Reginae Epicedion Annae,
Virtutum est isto sub tumulo cumulus.
Vosautem extinctae postremos reddite honores,
Grataque legitimis soluite iusta modis.
OCcasus, mediusque dies, septentrio, et ortus,
Sunt peragrata [(transcriber); sic: peagrata] solo, sunt peragrata [(transcriber); sic: peagrata] salo.
Principibus mandata fero, dum maxima regum,
Vectus equo, rheda, sive rota, atque rate.
Luduicum ad regem misso, Solymumque Tyrannum
Periustrata rota est Pannonia atque rate.
Caesaris oratorad regem Maxmiliani
In Daniam celeri sum quoque vectus equo.
Austriacae missu regionis per mare saevum
Hesperiae mihi sunt regna petita rate.
Sauro mataseadem vexit me rheda ad utrosque
Per nive conspersas inviolata vias.
AVdiit Aonidum turba admirante Dearum
Dusa, arte ingenii carmina fusa tui:
Carmina selectis aequantia flumen Iambis:
Miratusque: Deae, cedite Phoebusait:
Dusa mihi Musa est: sunt Musica Dusica Musae
Quondam Heliconiades sint modo Dusiades.
Cantantem audierat te Iambos, Dusa, Medusa:
Anguineoque stupens hos dedit ore sonos:
Cedite Nereides; Dusae vos decite Musae:
Vincit enim puro carmine Dusa Deas.
Ipsa ego quin animos erinm saevissima pono,
Carmine mulsa tuo, Dusa, Medusa feros.
Quo mage, Iane, putos puros tu condis Iambos,
Purior hoc animus candidiorque tibi est.
Et neque pes, neque mens tibi claudicat: integer ipse
Totus es. hoc titulo, Dusa, quiod integrius?
Tete ego si specto: quidquid laudabile in orbe est,
Corporis atque animi dotibus exsuperas.
Si dextram: dextra praestas invictus Achillem,
Si carmen: praestas carmine Maeonidem.
Spirantemque nihil praeter divina Maronem.
Specto lyram? Calaber Flacus es ipse lyra.
Specto elegos? aequat tua Musa, ô Dusa, Tibullum:
Invidet et cunis Sulmoea dona tuis.
Eloquio Cicerona refers, gravitate Catonem:
Grandia et ipse facis, grandia et ipse canis.
Et tua gesta senem referunt prudentia Ianum,
Magnaque magnanimum pectora, Dusa, ducem.
Quid quid in orbe decus summum nomenque meretus,
Ante retro spectans Ianus id unus habe,
Grata, Tibulle, quidem, tua Grata, Catulle, Camena est:
Et si praeterea qui coluere lyram.
Sed tua, Dusa, tamen longe est gratissima Musa:
Prae Lyricis aliis, quod sapit, unus habes.
Namque alii alternis deducunt carmen Iambis:
Sed Dusae Musae iambica pura canunt.
Leida decus Batauûm, tibi cursua candida Laeda
Tyndaridum genitrix nomina ferre dedit?
An quia Cygnaeis recubans velut illa sub alis,
Dilecto meruit oscula ferre Iovi?
Sic du formosis das et capis occula Cygnis,
Inque tuo recubat, pro love, Apollo sinu?
Oscula sancta! beate sinus! quo dulce fovetur
Cantans Laedaeus nobile carmen Olor.
Laeda, tibi hinc alius surget cum Castore Pollux,
Qui claro superet lumine Tyndaridas.
Leidam Palladias Phoebus iam fecit Athenas;
Duzam illic vatum constituitque Ducem.
I nunc et Batavas contemne superbius aures:
Iam ipso Helicone salis plus Batava auris habet.
Dum quereris fine prole torum, pater orbe, frequentet,
Inculasque graves dulci in amore moras:
Millecuplo Lucina moram pensavit amore,
Blanda tibi ut natum Posthirosina dedit.
Nil differre nocet: stant lucra in amore moranti:
Fallere, quisquis ais, Triste in amore morae.
Laeta et feta novo Lucina superbit Erasmo,
Quem vati egregio Posthirosina dedit.
Augusto sate mense, puer augustule, cresce:
Flore, vive diu blandule Posthiole.
Vive diu: geminosque tibi duo sidera Erasmos
Elige, post patrem quos imitere tuum.
Horum alter Sturmerus erit, qui solus honori
Sufficit ut possis calcar habere tuo.
Alter magnus erit, sese ipso maior, erasmus,
Ille decus gentis Roterodama tuae.
His certes; victura diu laus cedet inaevum,
Spes patris et matria blandule Postliole,
Posthiolam luxit Charitum pia turba Marillam:
Astra dabant fletus: terra bibit lacrimas.
Nunc Posthigenitor, genitrixque Rosina secundo
Fetu abigis sletus longe abigis lacrimas.
Gratia blanda, Rosina trbi, tibi gratia Posthi,
Qui terram, et Charitum numen et astra beas.
Talia saepe feras, ô Posthi, germina: tales
Postmodo saepe ferat culta Rosina rosas.
Corporis absumptas reddis medicamine vires;
Dulce canens, animi nubila voce fugas.
Sic Phoebo es similis, Posthi cultissime perte
Corporis atque animi restituuntur opes.
Dum medica et melica clarissimus arte, perenne
Victurum nuper conderet auctor opus:
Crescenti vatis vatum Deus augur honori
Applaudens: nostri his vere, ait, instar habes.
Nam metlos aut canit, aut defleta reducit ab umbris
Corpora; homo Diuûm munus utroque gerit.
Ventum est quo properas: iam siste resiste, Verede:
Te decursa colunt, sidera, terra mare.
Posthius et Modius duo Francidos in clita terrae
Sidera devinctum me sibi iure tenent.
Me quod amant ornantque suis recreantque Comoenis,
Aere ego me nexum praedeve dissolnam?
Haud e re: res, aes, praes, nexu haudliberat isto
Me unquam: aeternum, ego sicdebitor esse velim.
Saepiusappellent modo nomina. nomina nomen,
Ni id fiat, fiunt optima saepe malum.
Urbem Latini te vocant Argenteam:
Cur non magis, velut mereris, auream?
Doctos amas, doctos foves, doctos facis:
Doctos propagas orbem et exterum procul.
Hoc aureum munus mage est quam argenteum.
Scinditur incertum studia in contraria vulgus:
Antiqua noscere hunc iuvat:
Ille novis inhiat, studioque reperta fideli
Recens, in unum colligit.
Nemo repertus erat, studio quianteiret utroque,
Utrisque qui faceret satis.
Francescum francis Modium modo Diva senilis
Dedit ingenii Musa iuvenem:
Auo monstrante viam Novitas Antiqua reperta est,
Nova et reperta Antiquitas.
Hunc lege, si quis amas antiqua hunc, si qua novorum
Est cura. innenum vel senum
Nullus erit, iuvenem hunc studio qui anteibit utroque,
Qui utrisque sic faciet satis.
QUi de maiestate Dei patris omnipotentis
Ambigit, aut dubitat Numen inesse polo,
Diversos videat vultus hominumque siguras;
His mage diversum dicet in orbe nihil.
Si centum videas totidem cum milibus ora;
Vix cernes simili facta tenore duo,
In quibus os rori bene correspondeat, aut sit
Non vel frons tantum dispare nota modo.
Haec oris ratio diverso condita vultu,
Testatur quantus sit pater ille Deus.
Tot formas etenim tam diversasque figuras,
Artifici poterit pingere nemo manu.
Viveret imo si Cous fortassis Apelles,
Id praestare suâ non tamen arte queat.
Et quia tanta Dei patris est visatque potestas,
Perpetuae debet laudis honore cani.
Hinc bene me, genitor, pietatem hortaris ad istam,
Quâ nec erit regi gratior ulla Deo.
Fide Deo, quicumque cupis bene vivere: quidquid
Vitaque fert animo fac patiente feras.
Nil adeo adversum est, quod non patientia frangat:
Haec etiam Stygias vincere posset aquas.
At nemo est adeo fatis immersus iniquis,
Quem revocare Dei non queat alta manus.
Quid moror hunc mundum? divino semine natus
Cum mihi protector sit pater ille Deus.
Qui volet, ille meis faeat successibus, opto:
Qui nequit, is socius desinat esse meus.
Nulla otest homini maior fortuna venire,
Quam si clementem possit habere Deum.
Est fortuna mihi in spatioso plurima cribro,
Atque adeo densa, ut vix penetrare queat.
Sed te, Diva, precor dubio quae vulueris orbe,
Qua magis inconstans nil videt ille Deus,
Ut facili transire sinas pede pessima quaeque,
Quae vitam possint laedere fata meam.
E contra, superesse sinas bona plurima, quae sint
Vitae ornamentum grande decusque meae.
Si fautrix rerum fueris, fortuna, mearum,
Si fueris coeptis non inimica meis:
Polliceor iuvenem forti tibi corpore fortem:
In thalamis tecum dormiet ille tuis.
Speret hic in vires robusti corporis, alter
In multas et opes divitasque graves.
Speret in Heroes qui vult quoque cumque ducesque:
Me sola in Christum spes alta atque fides.
Ut brevitate nihil succinstâ est pulcrius usquem,
Sic brevia inprimis, sic bona cuncta colo.
Sic breve carmen amo quadam dulcedine praestans:
Dulcia nam brevibus semper inesse solent.
Frau dibus invidique vacant domicilia Phoebi:
Sed non candore et dexteritate vacant.
Quispuis Apollineas circum fert mente sorores,
Pectore candorem versat et ille suo:
Ille quibuslibet ingenio succurrit aperto,
Subvenit integris, commodat atque bonis.
Qui spernit Phoebi monumenta, bitumine certe
Nigrius Illyrico pectus et inguen habet.
Si sapis, et vere sapientis nomine gaudes,
Sis con tenta humili, cara Thalia, pede.
Alta nocent, nimiumque nocent sublimia sempet
Omnibus omnia sunt usque referta malis.
Quisquis amas requiem, mediocria dilige: paruis
Aurea pax; magnis factio rebus inest.
Qui bene conscius est sibi, felicissimus ille est;
Nec linguae metuit dira venena malae.
At quae peccati sibimet mens conscia pravi est;
Et timet, et miseris angitur illa modis.
Non igitur cupio thecauros uberiores,
Non mihi Pactoli cuncta metalla peto.
Dives ego sat sum, si sit mea conscia recti
Mens sibi. nullius et conscia dextra mali.
Symbolum auctoris: Nasci, pati, mori.
Nascimur et patimur, morimur quoque scilicet iste
Rebus in humanis ordo perenis erit.
Nascuntur tumida mortales matris in aluo;
Hos quoque nonnumquam mors rapit ante diem.
Sed quas tran sigimus vivendo scilicet horas,
Aerumnas plenis cernimus atque malis.
Nasci principium est: sic mors est terminus aevi:
Quod medium est, id erit mille pericla, pati.
Principium cunctorum amor, est et lerna malorum,
Sive sit is longus, sive sit ille brevis.
Nobilis in veteri iacet urbs regione Quadorum,
Sidere sub gelido, Parrhasis Ursa, tuo.
Haec quia Sarmaticis paullo est vicinior oris,
Forte Uratislavio a Principe nomen habet:
Moenibus ac munita plos tangentibus altos,
Nulli urbi cedit, Teutonis ora, tuae.
Illic grata Ceres fieri solet; horrea postquam
Ac iupulum prae miscuit humor aquae.
Non est Saxoniae liquor aptior: omnibus horis
Arctoo quae cum sidere sicca, sitit.
Ista Ceres, Aries turba appellatur ab omni;
Atque aptum a signo principe nomen habet.
Nam velut ille trahens animalia plurima post se.
Zodiacum in supera conficit arce suum:
Sic liquor humano solet ille in corpore totum
Zodia cum recte constituisse suum.
Nam velut ille la cessitus ferit undique cornu,
Monstrat et adversa praelia fronte minax:
Primus et in toto signorum hocordine secum
Arripit arbitro cetera signa suo:
Sic etiam illa Ceres hominis rapit omnia membra,
Sauciat atque manus, sauciat atque pedes:
Atque omnes sensus oculos perstringit et aures;
Ne faciant munus pesque manusque suum.
A velut hunc sequitur metuendo corpore Taurus,
Fronte hirsuta Hyadas humida signa gerens:
Sic quos illa Ceres nimis abluit intus, ubique
In tauros etiam degenerare solent.
Fronte petunt, veluti duplici fera bestia cornu,
Et quos contingunt aspiciuntque viros.
Atque Hyades veluti pluvias inducere largas,
Quae sunt in Tauri sidera fronte solent:
Sic etiam tandem plunios effundit et imbres,
Quem taurum semel hic efficit ipse liquor.
Cumque ita fronte petit quoscumque vir ebrius ille,
Tum facile rixas excitat ille graves:
Dum vocat hos asinos, alio illos nomine stultos,
Atque alios aliis intonat usque modis:
Dones et in barbam crinesque ipsi involat alter,
Qui quoque non adeo sobrietate valet.
Tum sic noster habet post tauti signa furentis
Zodiacus geminos Tyndaridasque suos.
Dumque illi duo se per mutua vulnera laedunt,
Involuunt avidas crinibus usque manus;
Et nunc sese illuc, nunc huc in pulurer versant,
Et verrunt totis vestibus omne solum:
Dicere te poteris cancrum vidisse rubentem:
Namque ea retrogada est plurima imago ferae.
Hos ubi percipit et clamores atque tumultus
Qui Cererem talem vendit in aede sua;
Advolat ille citus, vaginaque eripit ensem
Corripit aut avida grandia scamna manu:
Dirimit hac lites, animo iubet esse benigno;
Irarumque iubet ponere quidquid adest.
Potores addit rixosos neutiquam amare
Se, sed concordi qui pietate bibant:
Se Paci ac Cereri, non irae odiisue malorum,
Vel sua Mavorti tecta sacrasse truci:
Hos alter cantes qui cis compescuit ambos
Hunc recte Libycam dixeris esse feram.
Haec feruentia erunt Nemeaei signa Leonis,
Vicinus quibus et Seirius esse solet.
Hunc aetate gravem tali et sermone timendum,
Iam metuit tot pectore uterque virum.
Ergo silent atque arrectis stant auribus ambo,
Et redit ad mensas ebria turba suas.
Pax fit ubique, domum complentque silentia totam:
Paxque haec Astrae virginis ora notat;
Quae Saturni habitans pacatas tempore terras,
Caelestes adiit sub love pulsa lares.
Hospitis audita iam duricieque minisque,
Ac sermone gravi pergit uterque domum.
Dumque per amplarum spatiatur strata viarum
Alter, et augusti per spatia ampla fori,
Nunc his nunc illis inclinans partibus, aedes
Nunc has, nunc illas denotat esse suas.
Si tot hab beret et is, quotnutu denorat; esset
Roma vetus, Crasso ditior ille tuo.
Hunc igitur Libram si dixeris esse bilancem,
Iudicium poterit carpere nemo tuum.
Hic longos ubi post cursus sua tecta subintrat,
Ac recipit dominum regia parua suum:
Ingreditur penetrale domus, titubansque subinde
Fabusa fit pueris risus et ille fuis.
Uxor Arachnaeas diducens fedula lanas,
Hauserat insipidas sobria semper aquas.
Vix etiam sepane domi bene paverat atro,
Auxerat et paruae commoda parua domus.
Haec ubi conspexit temulenti signa mariti,
Vocibus hunc lacerat protinus illa suis.
Ac tractat duris nimium sermonibus ipsum;
Iam taurum, mox et clamitat esse suem.
Iam furem dicit, modo latronemque procumque:
Nuncque hos nunc illos increpat ore Deos.
Scorpius hac certe dominatur in ordinis arce,
Ac nisi me fallit mens mea, sceptra tenet.
Ille furoris ita impatiens, ut plenus Iacchi
Ac Cereris, donis atque utriusque Dei;
Corripit ex digitis verulae quae proxima sedit
Lanificae, fortem Palladiamque colum,
Coniugis hanc mox impingit latrantis in ora
Concutiens faciem, concutiensque caput.
Semimarisque colum hanc si dixeris esse sagittam
Herois, puto te dicere vera nimis.
Tandem ubi pertaesum est rixarum, ultricis et irae,
Claudicat ad thalami bos penetrale sui.
Dumque fores humiles erecta fronte subintrat,
In cutit adversis postibus ecce caput.
Moxque iterum nunc huic lateri nunc incidit illi;
Ipsis parietibus praelia saeva movens.
Et quanquam dudum caput omni parte laboret,
Cgitur illud adfiuc vulnera ferre tamen.
Idque genus belli gemini post figna tyranni,
Zodia co in nostro sic capricornus erit.
Aedem ubi se deinceps sponda propiore locavit,
Mollibus et plumis sus aoperto iacet:
Epotos curdosque eructans ore liquores,
Evomit et potus evomit atque cibos:
Udus ita ingentes effundit Aquarius amnes;
Zodiacus finem sic prope noster habet.
Fluctibus ille suis toto et circundatus amne
Iam natat in mediis Piscis avarus aquis.
Finis adest operi: fesso date vina poetae.
Ut Solis madidus discat et ille viam.
Id cupida versato manu noctes que diesque
Tem pore quisquis amas noscere signa brevi.
Sedulus et versato merum versato Lyaeum,
Nataque Eleusinas saepius udus aquas.
Sic ipso fies Hyperione promptior olim,
Ac celerem hac vinces commoditate Deum.
Ille duodenis percurrit mensibus illud
Immensum spatium, quod lovis aula capit,
Tupoteris quocumque die hos implere labores;
Atque ita zodiacum con stituisse tuum.
Si sitis; e propriis haurito fontibus undam;
Eque tuis rivis quod cupis, omne pete.
Non aliena ferox rape; sed sua cuique relinque,
Ac fundi donis utere rite tui.
At fontes prodire foras patiere, per urbis
Ut partes aliquis rivulus ire solet.
Tu tamen illorum dominus sis solus et illos
Conservans natis redde deinde tuis.
TArtarea prognata lues sede, in vida febris
Quae vexas docti membra tenella viri:
Quae rantum tibi iuris atrox permisit Erynnis?
Aut unde accessit te novus ille furor?
Ut quoque Alusarum et Phoebipopuleris amicos,
Arque in Diis similes tela inimica feras?
An quia nos omnis vexat nunc mundus ob iftud
Exemplum tibi idem posse licere putas?
Falleris ô, nam nec tali nos fine creati,
Tellurem nec in hanc condita turba sumus,
Fraeterea qui caelorum decus alta gubernat
Sidera nos oculis adspicit ille suis.
Illi ipsi cui nos curae sumus omnibus horis,
Mox dignas poenas vestra libido dabit.
Vos, quibus humanum genus est data cura premenci,
Quorum haec est mumus carnificina ferox:
Debetis sontes urgere doloribus istis.
Et quorum plena est impia vita dolis
Non quos et pietas commendat et inclita virtus,
Aut ars dissimiles non sinit esse Deo.
Tu quoque, saeva tuum si vis praestare fideli
Conatu ad quod tu condita es officium;
Cur non ignavum potius quem vulnere rali
Afficis? eximiis parcis et arte viris?
Cur Euangelii non tam crudeliter hostes
Assligis, telis excrueiasque tuis?
Aut cur non aliquem furiosa mente Tyrannum
Ad poenas tales suppliciumque rapis?
Cur non foedantes divinidogmata verbi,
Indoctos monachos pontificesque premis?
Et laceros illos, qui tot lacerare prophetas
Sunt ausi rapido fulminis ense sui?
Cur non B stonii premis agmina saeva Tyranni,
Aut quae rura ferox pinguia Gallus arat?
Heic exercendi poteras sat habere doloris
Materiae: ad poenas vix satis una fores.
Illic praeclare certe exerceberis, amplam
Illic materiem laudis habere potes.
Si vis officium praestare dideliter ergo,
Ad quod es e stygio nata profecta lacur
I mox Pontificisque subi conclave iacebit
To tus in aurato forsitan ille toro.
Aut pere Bistonium, licet est via longa tyrannum:
Forte ist Pannonibusiam nova bella movet.
Hos irata tuo compesce dolore furores,
Hunc quantum potesad Tartara saeva rape.
Sic qui te nunc detestatur, amabit Olympus;
Et quae terra fugit, te quoque terra colet.
A caro nunc ergo mihi discede Syboto,
Nec preme doctiloqui corpus et ossa viri.
Parce piis Musis: si non vis parcere nobis;
Parce Deo clario, Thespiadumque choro
Et ne laede Deos, si cetera laedere tentas
Omnia si tantum te iunat iste furor.
Quod si Pontifices, si Turcica castra Getasque
Vastabis telis frigoribusque tuis;
Cessabisque malis urgere laboribus illos
Quos Musae et Phoebus, castaque Pallas amant;
Tum memores pro te superos orabimus ipsos,
Ne desinit unquam frigora saeva tibi.
Utque hiemes totas in Turcica fundere possis
Castra et in Ausoniae tecta superba ferae.
Euentus rerum Regi committe Deorum.
Tu fac interea munus ubique tuum.
Ipse pater saperum, caeli qui templa gubernat,
Solus in in dextra hos versat habetq sua!
Quamvis muta subit non parua pericula ucrum,
Cogitur et magnis cedere saepe malis:
Id tamen ut palmae se stirps, licet obruta, tollit,
Tandem etiam faustum tollet in astra caput.
Stabit. et integro certe sub iudice unicet;
Atque erit aeterno filia cara Patri.
Exul in terris licet erret ipsa
Veritas summo Dea nata caelo;
Attamen victrix erit illa tandem
Iudice Christo,
Vanitas autem, licet audiatur
Undique, et toto dominetur orbe;
Haec velut fumus tamen interibit
Vindice Christo.
Rusticus ut mandat gelidae sua semina terrae.
Et tandem fructus percipit inde bonos:
Sic nos proicit et gelidam telluris in aluum,
Qui regit haec nutu corpora nostra suo?
In cineres illic miseros coenumque foluti,
Insipimus tandem crescere vere novo.
Parslaeta dulces pendemus in arbore fructus,
Et sumus aeterno dulcia poma Deo.
Pars etiam perit, ac terrae succumbit in antris:
Haec est Tartareis debita turba focis.
HErbida ceu croceis viridaria floribus halant,
Et cerebri mulcent sensili odere tholos:
Sic et oles magno genio comes inclite, mores,
Suaves, quos charitum temperat alma trias.
His Musae afflatae vernant, viret innuba Pallas.
Florescit pietas, surgit honora Themis.
Addo quod Eutrapeli mereas, et nomina Frugi:
Semideus coleris civibus inde tuis.
Esto quod esse licet! monstra virtute Catones
Ipsa etiam quod alat Teutonis ora suos.
Natus es et genere et virtute ad maxima quaevis,
Seu mores spectem seu iuvenile iubar.
Esto quod es! viridis iuvenum flos, Numine cresce:
Et post te multos linque relinque senes.
Doctrinae teneros quisquis bene subicit annos,
Ille senex olim suspiciendus erit.
Te simul ac vidi, dicebam, hic factus ad unguem est,
Nil quod in hoc Momus carpere possit habet.
Dulcis amor populi es, Patris oblectatio, matris
Delicium, Procerum gloria, cura Dei.
Hoc duce magnus eris quondam ausu Martis et artis:
Hoc duce in Eunomies clarus erisque foro.
Sedulo in hoc hostem vinces, Alberte, labore,
Si quis erit veluti plurimus esse solet.
Nil mueare igitur: nihil est quod agentibus obstet,
Ante oculos quibus est, portus et aura Deus.
Si quis ob ingenuas audit bene, et eminet artes,
Tu bene qui dicas audio sanus erit.
Non solum loquor hoc: loquitur Germania mecum,
Dedita quae Musis plaudit ovarque ruis
Surgen dum merito est qui plurima commoda praestat,
Sive sit is natus, sive sit ille parens.
Dum tua scripta lego, dio madefacta lepore;
Aio ait et mecum qui tua scripta legit.
Digna vehis visu nostras commercia ad oras:
Quem decoret laute dignus es auctus honos.
Setas ad usque volat doctorum fama virorum:
Nec contenta uno est gloria vera loco.
Amphion scopulos, Delphinas fertur Arion,
Et silvas Orpheus traxe tenore lyrae.
Vah! mera figmenta haec. Chytraeus sidera ducit
Eloquio et mulcet Numina sancta polo.
Quo potiora igitur sa cra sunt reputanda profanis;
Hoc ille ingenio marior et arte vir est.
Candide perge senex. diumina recludere scripta!
Te manet ampla solo gloria; vita polo.
Edita dum pietas legeret tua scripta, reducta
In certos quibus est Biblica triga locos;
Ut meluius nihil est, ita nil argutius, inquit,
Hac opera. aeternum candiae vive senex.
Posterior cura est, ardentior usque priori:
Felix qui senium devovet omne Deo.
Te quia culta tuae commendat gratia linguae;
Linguae ego metfaveo: comprimo labra tenax.
Attamen eloquitur mihi nominis omen et inquit:
In sento valde navus es arte senex.
Non igitur vivas sine lande senilibus annis:
Laude senectutem qui polit ille sapit.
Tam lepide accurare meum quod ego audeo pensum,
Inde viris carus audio amorque, bonis.
Quin etiam pietas, cui sunt mea munia cordi,
Molliter in gremio me fovet aequa suo.
Laetor io! mecum faciles Altorpia plausus
Edit, honoratis clara frequensque viris.
Catior haud cumulus fului queat esse metalli,
Quam mihi sin cerae sint Pietatis opes.
QUod te Iehova maximus [(transcriber); sic: mayimus] ,
Facili tuetur Numine,
Legitque praeconem suo
Vigilem atque idoneum gregi;
Pietas tua insignis facit,
Sebastiane candide.
Quodte Camenarum chorus
Veneratur, ardet expetit;
Virtus meretur hoc tua,
Et erudita humanitas.
Quod Gratiae te diligunt,
Largaque copia beant
Opum adfatim adsluentium,
Hoc officii facit tui
Cura vigil atque industria.
Dextro profecto es Hercule
Vivas in auras editus
Sed et explicante nomine
Luna es satisgemineus bena.
Age vivelspartam quam tibi
Tribuere fata, orna impiger.
Sic quod precor, finem dein
Portabis hac sperabilem
Tellure, nimirum polo
Animae salutem lucido.
Nuper ut audierat Pietas te dogmata Christi
Tractare in solido, culte Philippe, solo:
Extemplo dixit, salue mihi can dide praeco:
Tu pure pius es: plus nihil addo; sat est
Posse placere homine res magna est, dignaque laude:
Dignior et maior posse placere Deo.
Mnemosynes monumenta tuae dum vivida lustro,
Queis polsas rosei Solis utramque domum:
Tu gnarus vir es, aio: fuaent tibi sidere fausto
Musa, Charis, Melete, Pallas, Apollo, Themis.
Numina virtutem pariunt haec tanta: nec ipsa
Cultores virtus deserit orbe suos.
Non decet obscuris vitam exerccere sub umbris,
Qui post extremos vult superesse orgos.
Numina bis tria te cumularunt dotibus amplis;
Suada, Dice, Virtus Musa, Minerua, Charis.
Imbuit eloquii madido te flumine Suada.
Monstravit deplex ius tibi casta Dici.
Splendorem generis tribuit tibi mascula Virtus.
Artibus ingenuis te stata Musa beat.
Iudicium patrima tibi dedit acre virago.
Conciliat sum mis te Charis aequa vitis.
Hinc sapites vita bona quae sint congrua sontu.
Quis quaeso sensus certior esse queat?
QUod colis Eunomien tam forte pectore vindex,
Qua mihi, qua Musis laude vehendus eris?
O vir divinus plane es, plane entheus, inquam, es;
Quod probateloquii prodiga vena tui.
Perge tuo auxilio inseruire bonisque piisque:
Sic te perpetuo seruet ametque Deus.
Magna fuit quondam Clariae reverentia turbae;
Cesseruntque animi fulua talenta bonis.
Nunc in lance hederam, Critolae, examina, et algam:
Ultra tibi potior sit graviorue refer.
Ah frustra! Musis mulas liquer esse priores;
Usque adeo rarus nobilis artis honos.
Sed tu dura alacer, nec herile, vir optime, damna.
Hoc decus! est aliquod vivere post cineres.
Et titulos geniteris habes, et es aemulus artis
Ipsius arte pari, sedulitate pari.
Illius ut superest post fata vicaria Musa.
Quam nutrit Pietas, quam fovet alma Themis:
Sole tuo ingenii sic surger postuma Musa,
In patriae proceres officiosa tuae.
Inunc turba rudis, tibi praemia quaere caduca:
Supremos nescit sola Thalia rogos.
Odi palpones peiores angue bilingues:
Nec fictis capior futilibusve iocis.
Sum sine fuco atro: cur inducare loquelis
Quaeso meis? cordi congrua lingua meo est.
Hei mihi, quam rarus facit hoc! hoc perpero in orbe
Vix bene cui credas unus et alter erit.
Haud secus imposito ceu pondere pressa resurgit
Victricesque gravat floriada palma comas:
Sic ego sub curis exercitus erigor atris,
Et fretus Christi numine, victor ovo.
Quae prior aut potior victoria possit haberi,
Quam duce quae tali certa trophaea resert?
En vero seosu divina racula tradis,
Et niveo plenum pectis amore geris
Hoc olor hocvenetus colo, hoc viacla aurea adumbra:
Quae menti et genti congrua ligua tuae.
Sparge notas meritas, triplices extende nitores:
Sic laurus vireat rugiterapta tibi.
Nomen ut Heideni trutinaverat arte Lycophron:
Ardens huic Musa est dixit, et obticait
Quis quaeso invidiae est ab ore tutus?
Quis natus sine Zoilo molesto?
In sacros furit hic fremique Manes,
Virorum illa premit teritque sortem;
Ecquid teri utrique inesse mentis?
Quidue uterque Incri reportat? audi.
Pro falc hiuc avima est, minus putrescat
Ne fors: illa situm exedit medullam
Tabescitque, merenda nonne bella?
Haec tria Thespiadum sentim remorantur alumnos,
Turpis iners, caecus, crapula somnus, amor.
Haec tria commendnt illos et honoribus ornant,
Sobria, nava, piae, vita, minerua preces,
Otia blanda fuge, et fine nugas, quisquis ab imis
Sedibus ad summos niterris ire giadus.
Ut quando Hermoglyphus sculpturus membra deastri
Archetypi, e lignis milibus apta legat.
Haud secus est tenerae ratio illi aetatis habenda,
Qui studiis habilem conciliare velit.
Hic valet ante alios, Musis et natus ad unguem est,
Cui memori ingenium suscitat aure calor.
Iuste, tibi dictum est: olim hac meminisse iuvabit.
Nominis imple omen denique iustus eris.
ITe procul tetricae, procul hinc disce dite curae,
Nec mea sollicito pervellite pectora morsu:
Dum nova iustitiae studia et nova gaudia famae
Ingero, et illustres attorno carmine laudes,
Ore fuit quas ipsa suo dignata profari
Con cilio coram virtutum Dua vocato:
Cum nuper generis soboles, et sanguinis alti,
e Palatina princeps Georgius aula,
Dives avis animique bonis, florensqueiuventa,
Ascitus clero praesul, populoque Nementu,
(Optimus i. le quidem) foret ingressurus in urbem
Festa pace suam, vocitant quam nomine Spiram.
Tu mihi tu quaeso faveas mens enthea vatum,
Aspiresque operi praesens, cernendaque dones
Numina, quae nullis fas sit vidisse profanis.
Tempus erat, gravidus quo tandem fine sub ipso
Deficit autumnus, Titanque exire biformis
Phillyridae signum meditans, hyemale propinovi
Respicit hospitium Capricorni, frigora brumae
Iam nova spargentis primum, caeloquique rigentis,
Quo facit Andreae populus stata sacra quotannis,
Et lux exacti rediit postrema Novembris;
Cum dilucebat primo Pallantias ortu,
Hesperiasque ruit tangens nox humida metas
Aerii montis, de cunctis nomen habentis
Caelitibus celso cuius sub vertice pugnas
Ridentem hostiles, Ludovicus possidet arcem
Imperii Elector, genus alto a sanguine regum,
Doctaque Cecropiam colit Heidelberga Mineruam:
Astraea insedit tumulum, comitata sororum
Agmine visendo, sacris non absque Camenis,
Quas sibi virtutes gaudent adiungere testes:
Et pereas operum vitam profere sub aevum,
Nec monumenta suae laudis concedere morti:
Post has custodes aderant et Numina ruris,
Nympharumque greges, quas vel vaga fiumina portant,
Neccarus et triplici piscosus gurgise Rhenus,
Vel fontes liquidi, montanaque protegit umbra,
Secretique lacus pascunt, silvaeque comantes,
Prataque et innumeris halantes floribus horti.
Ante ipsam, aethereae radiabat imago staterae,
Suspendens similes, aequato pondere, lances;
Lances de fului ductas splendore metalli:
Hastaque indicium truitinae quae examinat aequum,
Incorruptibili tota ex adamante refulsit.
Hoc uno extemplo ridebaut omnia vultu,
Quaque oculos retuiit, vernabat terra, solumque:
Sub pedibus pariens animabat mille colores;
Quaeque stetit tristis deronsaque frondibus arbos,
In coepit patulis subito revitrescere ramis,
Lucorumque novas blande subtexere scaenas.
Spitabant nulli ftatus Aquilonis, et Austri,
Sed tantum liquidi genitabilis aura Favoni
Molliit aetias insessi verticis oras?
Nec consuetus odor, sed qualem spitat Hida spes,
Aut Ganges, violentus aquis, sed aromate felix
Sentitur, proque hyberna nuve gramina rorem
Ambrosium madefacta bibunt, stellataque guttis
Herba viret, foliisque oculi passim omnibus haerent
Irrigui, roseoque dies teper orta sereno:
Haec igitur Dea mirandi tam plena vigoris,
Recta genis, excelsa humeris, reverenda severis
Luminibus, vestita albis sacra tempora vittis,
Atque habitu longe mortali augustior ore,
Ad circum stantets tandem sic orsa profatur
Virtutes, dictisque aperit placida ora suturis:
Mentibus aguatae Diuûm, caeloque profectae,
Propositique mie sociae, charaeque sorores,
Strennua quae audetis vitiis certamina mecum
Inferre, et sontes animis depellere pestes,
Queis sine, res cunctas hominum, malesuada libido
Perpetuo iactat: veluti sauper aequora puppim
Hinc Boreas rapit, hinc fluctu trahit humidus Auster.
Illa gemit, dubioque metu suspensa per undas
Ludibrium pelagi quatitur, deprensaque portum
Nusquam exoptatum, tranquilla vel ostia sperat:
Haud aliter versat iactatque humana libido
Omnia, ni mecum vos occurratis, adactam
Compressamque iugo, et vinclis subigatis ovantem.
Pro nihilo leges reputat, ius fasque Deorum
Obterit, et rigidis funcstat saecula bellis,
Foederaque, et pacem sceleratis fraudibus arcet
Paullatim a terris, et toto saminover orbe.
Arma fremunt passim, fernent et cuncta pudendis
Plena latro ciniis. nullum sine peste, metuque
Cessat iter, via nulla vacat grassatur ubique
Spartacus assiliens, audax Viriatus ubique
Imminet armatus: non unus conficit urbem
Antaeus, raptorue Cacus, Scironue cruentus:
Intra ipsas portas, et moenia ubique latrones.
In medio violenta foro vis opprimit aequum,
Nullus honor recti, videt irridetque tribunal
Improbitas scelerum totisque licentia velis
Navigat, intenditque sinus gavisa secundos,
At contra moresque probos, sanctumque pudorem,
Antiquamque fidem, nec vilia pignora quondam
Ingenuas artes, per quas regnumque ducumque
Maiestas olim se commendare solebat;
Haud secus ac scoptri lata ditione potentis
M oerere, et tristi spretas incedere vultu,
Nec toleranda queri foedos sua praemia scurras,
Cornicines mimos ambubaiasque tenere:
Musarumque locum vitiis cessisse profanis,
Ignotum nulli rerum experientia linquit.
Ipsa palatinae, decus indelebile, famae
Ut mihisolcitae primis Georgion annis
Non minus illustrem meritis quam sanguine clarum,
Scitis adoptarim, psoprium virtutis alumnum
Inque sinu, et nostris rener ut reptaverit ulnis
Infans, subque meis crescens adoleverit olim
Praeceptis, moresque meos generosus, et artes
Imbiberit totus, curisque essueverit aptis,
Urbibus et populis felici pace regendis.
Hunc igitur, misso fatis ad amica Philippo
Sidera et orbata dilecto praesule Spira,
Atque interregni, non apto tempore longi
Impatiente novo pro antistite forte legendo
Adiicerent animum, cum primo ex ordine patrum
Canonici, toto devincti pectore nobis
Ante omnes quos iure probo, quos laudibus orno
Iure meis quibus est vestri nec amantius olim
Quicquam, nec Superûm saciae observantius arae:
Munere pro magno cupidis concessimusunum
Argumentum ingens nostri pulcherrimi in illos
Iudicii, et sen per mansuri pignus honoris,
Quod dedimus nostris imbutum moribus, et quem
Arctius villa suum quam mater, amamus alumnum;
Supra annos supraque fidem gravitate verendum;
Supra omnes aetate pares probitate micantem:
Quo non Arctois Cimbrorum a finibus, usque
Ad gelidas alpes, et latum fluctibus Istrum,
Celtarumque domos, et flavos crine Britannos,
Aut superest nobis, aut vivit charior alter.
Delitias nostras nemo hunc dubitaverit esse,
Qui satis exterius, satis et cognoverit intus,
Quas iuvenis. vel mente gerat, vel corpore dotes.
Si cui forma placet: quid nam reprehendat in isto
Vultu, qui pulchro sidus velut enitet ore?
Si gneus, et proavos miratur? sanguinis huius
Auctores aliquando sacri sublime tulerunt
Imperii culmen: solto, sceptroque potiti
Caesareo, Augusti quondam meruere vocari.
Si mite ingenium laudas? non mitior isto
Ipse Titus. gravitas capitat non tetrica si quem?
Hic poterit dici nostri Germanicusaevi.
Si quem consilium? prudentia Nestore digna
Hoc habitat pectus, castae sub flore iuventae.
Non tamen inde tumet, non inde sibi arrogat unquam
Aut statuit quicquam dubiis de rebus agendum
Solus per se etiam quamvis sapit omnia recte:
(Nec certe minimam parit ista modestia laudem)
Nec temere admissis iuvenilibus utitur unquam.
Consiliis; quae res magnis saepe attulit una
Imperiis pestem: testis salomone creatus,
Cui de bis senis tribubus vix una remansit,
Deserto, reliquis alium pro rege secutis,
Legitimo: tantum potuit iuvenile movere
Consilium adversi. sed si qua negotia nutant.
Reicit ad doctos et longa aetate perito
Maturosque senes: tali adsistente Senatu
Exacto cunctas librat moderamine causas.
Inter prima colit verum, nec gratior est vox
Auribus illius, quam sacri conscia veri.
Non eriam quicquam contra vehementius idem
Persida falsidici quam crimina respuit oris.
Quare mendaces famulos servosque bilingues
Palponesque leves, delatoresque perosus
Eicit, et sancta longe pius arcetab avia.
In quo nimirum primum sibi consulit ipse,
Dum cavet hos colubros; insontum deinde saluti
Prospicit, et paci laudando providet astu.
Namque unum studium (si rem reputemus) iniquus
Hoc delator habet placidam turbare quietem
Criminibus falsis, supectaque reddere cuncta
Simplcibus dominis: nec fraudem advertere gnaris,
Donec in immeritos cives, populumque fidelem
Non secus, ac iustos odio grassentur in hostes.
Ah laevi, miserique, quibus tam credula mensest,
Vi clandestinis habeant, sine teste, susurris
Usque fidem, Stygiaeque adament mendacia linguae!
Quam labem quicumque parum cavere, sinistro
Naturae vitio, saevi plerunque tyranni
Euasere palam reges crudeliter usi
Viribus, exilio, vinclis, et caede suorum
Funesti salui cunctis vixere timendi,
Extincti contra foedo rumore prempendi:
Ut Caius, lacerans equitum cum sanguine Patres:
Infandusque Nero fratris, matrisque peremptor,
Et sancti Senecae meriti meliora magistri.
Ut qui caluitie deformis et impius ausis
Ultimus exanguem concidit Flavius orbem:
Quique fuit monstrum, nec vero nomine dictus
Commodus, infandae Mirmillo augustus arenae,
Victorisque Nigri proles truculenta, Severi,
Gallica cui nomen vestis Caracalla nouavit.
Causa mali tanti plerunque est impia fului
Cura sitisque auri: nam quem semel improba vinxit
Arripuitque sibi nummi cultura profani,
Et numquam explendi serpens contagio fisci;
Is delatori cuicumque improvidus aurem
Commodat indignae coecus dulcedine praedae.
Unde etiam haec nostri dictis accedit alumni
Laudibus, et magnorum heroum aequanda decori
Regalis virtus, quod non modo pectore tetram
Odit avaritiam toto, longeque repellit:
Sed quod eam laudem, quae sit contraria, quaeque
Adversa imprimis huic sordi fronte resistit,
Ambit praecipue, miroque affectat amore,
A bene quae nomen faciendo vendicat una
Virtutem; tanto claram magis omnibus illam,
Quanto deterior vitiis est omnibûsuna
Pestis avaritiae, curuis hamata Celeno
Unguibus ore inhians, contactuque omnia foedans:
Cui nulla est praeter lucrum, praedamque voluptas.
Nam licetaes rivis, penisque canalibus illi
Influat, et rutili lymphis lucentibus amnes:
Nil tamen huic satis est, nulloque expletur ab auro:
Haud magis atque furens stipulis arentibus ignis,
Aut pontus satiatur aquis, aut noxia morbis
Stella Canis lethum lacrimis, Mars caedibus, Orcus
Manibus adductis, semperque recentibus umbris.
Haec ubi regnatenet Furiarum maxima, nullum
Est ibi virtuti precium: ius, fasque pudorque
Pelluntur porro: molli clementia vultu
Respicere oppressos solita, et succnrrere egenis,
Ignorata latet gemitu restata dolorem
Arcetur probitas: et mens sibi conscia recti,
Nullum robur habet; vigilant, audentque, tenentque
Omnia fraus, astus, dolus, im postura, rapinae.
Vis pro iure potens, et pro ratione libido,
Naribus atque oculis praedam rimantur acutis
Vulturis in morem Stygii, qui immanis obunco
Heparinit rostro Tityi, requieque negata,
Assidue quamvis epulas secat ore cruentas,
Impastus tamen usque manet nec desinit unquam
Mitescente fame fecundas carpete fibras.
Sic ubi avaritiae scelus insatiabile et ignis
Saevior incubuit laniena vulturis atri,
Compilat passimk pavidos discrimine nullo
Agricolas, spoliatque inventa fraude gementes:
Asperior lacrimis, miserorum irascitur ultro
Suppliciis, spernitque preces, domus orba nec ipsam
Tutatur viduam, vetulum non cana senectus,
Pupillum non iura tegunt, infirma vel aetas
Arreptum non paupertas defendit egentem.
Sudores haec alterius, longosque labores
Hydra vorat Lernae, vulgoque oftentat ademptas
Pauperibus feralis opes: hinc vellera Serum,
Hinc ebut, hinc citri, laqueataque tecta parantur.
Hinc thorus Assyrio preciosus sternitur ostro:
Hinc emitur luxus peregrino adscitus ab orbe,
Unguentumque halans, exotericique sapores.
Hinc nitidi pascuntur equi, numerosaque seruit
Turba domi: crescit census sic tempore paruo,
Emergitque cito: gemmis operitur et auro,
Qui nuper pannosus erat, modicusque latebat,
Nunc proceres înter primos spectantibus adstat.
Sic praedae cedit sub Principe pauperauraro,
Qui rapit et miluos pariter docet esse ministros.
Non feret hic noster quenquam (scio) talia de se
Iure queri, nec praefectis volet ista licere
VHis ipse suis: nullius gratia noti,
Nec favor audebit per vim tristare colonum,
Vel minimum de plebe virum: differre tyranno
Seit tantum regem, quantum pastoris amici
Vota feri distant ab iniqua mente latronis.
Ille ovibus molles herbas nec pabula parce
Suffi cit, et curam dilecto im pendit ovili.
Hic saevus rapuisse gregem, non pascere quaerit.
Ille arcet; struit insidias rste; ille fovendo
Pingue facit nitidumque pecus; contra iste trucidat
Improbus, ingluviemque suam ferus inde saginat.
Hoc inclementes semperfecrer tyranni,
Ut sua, non arctae spectarent commoda plebis.
Contra autem regum quicumque fuere bonorum,
Ut pastor pavere suos: hinc poi/mena law=n
Nominat Atridem Princeps Heliconis Homerus,
Quare subiectos recta ratione iuvare
Et ditare suos paupertatemque malignam
Detrahere, et pacem velut orbi infundere Solem
Gentibus, et placidos aequis sub legibus annos
Ducere, nec propriis compendia quaerere lucris.
Hoc est regis opus, virtusque ad sidera nitens
Herculea, nec laude minor: dementia longe
Ista supergreditur Pellei nomina regis.
Ille sui quâmuis prostratum fulmive Martis
Dareium, et nigro stipatum milite Porum,
Thursigerique ultra metas, et castra vagatum;
Iactet et Oceani litus sub sole recenti
Victori cessisse sibi, lateque subactum:
Pat tamen esse nequit, tantis nec comparet ille
Se meritis: quanto praestat nitidissima solis
Aetherei facies umbris, noctique silenti,
Omnia cum gaudent radiis lustrata diurnis:
Antistat quantum Zephyrus, verisque novati
Dulcis honos, hyemis rigidae brumalibus auris,
Omnia cum veniunt blando invitata sereno:
Velivolique maris quanto praestantius altum
Tranquillum cum forte liquet nec fluctibus horret,
Quam totas cum sctbet hyems Neptunia classes,
Carbasa cum ludunt placido secura profundo
Clarius est tanto, magis et laudabile, passim
Reddere felices populos te Principe, nuper
Quos accepisti tenues, humilesque regendos,
Et nulli innocuae genti voluisse nocere:
Quam vana passim captum ambitione, quietes
Nulliusque reos bellis affligere, et inde
Nominis ambiti victuram quaerere famam:
Aemathii ut fecit proles vesana Philippi,
Quique peraerias Poeno cum milite rupes
Alpinasque nives, Latiam penetravit ad urbem:
Necnon qui ceruae nutritus lacte ferino,
Moenia devicit tumidus Babylonia Cyrus:
Seu qui vim patriae de stirpe oriundus Iuli
Intulit oppressae, soceroque per arma fugato,
Exactum Bruro regnum terrore reduxit.
Ambitus hos omnes furialia coecus ad arma
Praecipites rapuit affectatique coegit
In castris aevum durare libidine regni,
Perque hominum mortes, confertaque tela ruentum
Pro patria ac chara pro libertate, focisque,
Proque aris: pro coniugibus, natisque cadentum
Regali solie, et sceptro aspirare caduco,
Et dulci somno, dulci caruisse quiete
Interea semper: contra sudasse sub armis
Semper, et assiduos animo tolerasse labores,
Arentemque sitim, nec non pallentia longa
Ora fame, nimiosque aestus, nimiosque rigores,
Dum per inaccessas cautes, per lustra ferarum
Invia, per montes trans nubila vertice euntes,
Caucaseasque nives, imbresque, amnesque profundo:
Impete torrentes, squalentique arua Medusae
Anguibus, et vastis late loca squalida arenis
Inter mille metus, inter discrimina mille:
Curarumque graves stimulos, furiasque cruentas,
Et fremitus belli miseros, miserosque tumultus,
Rumoresque inter trepidos, casusque tremendos,
Instabilesque vices, et numquam certa futuri
Consilia, et dubios terra pelagoque fragores,
(Atque etiam proprios gladios persaepe timendos)
Invadunt ultro, venali milite, terras
Insontes: tantum decus est, potuisse tenendo
Arma aliis regnum per vim rapuisse subactis.
Longe alia est nostro mens et sententia alumno.
Omnes tutari clemens, omnesque iuvare,
Omnibus esse bono cupit, omnibus utilitati
Praesidioque suis, hominumque affectaramorem
Cunctorum: contra, tacitas in plebe querelas
Gliscentes odiumque sui, feliciter idem
Non una virtute domat, vitatque merendo.
Illi si quanta est mens, esset tanta facultas
Ditandi dignos, quidam velut aureus imber,
Mitibus aut aestas locupletans frugibus annum,
Aut fortunato praefulgens Copia cornu,
Divitiasque ferens, infinitusque bonorum
Oceanus, totas cupiens perfundere terras,
Vinceret explendo cuctorum vota merentum,
Iam quod cum primis illum commendat, et aequis
Innocuisque fuit populis optabile semper,
Nil armis, ferroque sinit Martique licere
In regno pius ipse suo: sed iure voienti
Disceptare licet, nostris et legibus uti
Pro vi, pro dextra capulum stringente cruentum,
Arma tamen, sed legitimae famulantia paci
Semper habet gladiumque tenet, sed iure minacem,
Solis criminibus plectendis morte timendum,
Optandum legum studiis, et pacis alumnis.
Usquam si quis homo est homini Deus ecce (quod aiunt)
Hoc est esse Deum, nostris insistere iussis
Assidue, et nostro componere singula nutu.
Sic res, atque pecus crescit, censusque peculi
Iure, sine alterius damno, gemituque Quiritis.
Nam nos cum regimus, rerum et moderamur habenas,
Laeticiae, cantusque sonant, pax candida passim,
Candida libertas vulgo sua rura peragrat,
Otia deducens secum, vultuque quietem
Securo acclivem: nec abest fiducia laeta
Fronte micans, nec blanda Pales, cui rustica curae
Sunt opera, et succincta Ceres hortatur agrestes,
Atque ipsos inusit agros, et semina terrae
Largitur fecunda manu, lateque per orbem
Triptolemum, alato portantem munera curru
Mandat, ne populis desint alimenta salutis.
Pan quoque pastorum praesens tutela, gregisque
Lanigeri, defendit oves gracilesque capellas,
Immitesque lupos caulis balantibus arcet.
Imparibus calamis dependet fistula collo
Interea, et liquidis strepit inspirata querelis.
Liber pampineas apricis collibus vuas
Paulatim rapido spectat mitescere Sole:
Vuidus, et corpus maculosa nebride tectus,
Praela, lacusque cavos renovat, tergitque subinde
Dolia, nectareum mox exceptura liquorem
Villicus, et mensis fundendum in pocula regum,
Potandumque scyphis olim, et crateribus aureis.
Vertumnus sua poma legit, nec sedula coniunx
Cunctatur plenis sed cerea mala canistris
Degerit, inque annum totum servanda reponit.
Ipsque canentes Pallas custodit olivas
Nondum maturas, oleique liquentis honorem.
Diversos hominum mitis fecundat in usus
Pastor Arsteus ceras et dulcia mella,
Daedaleosque favos profert, numeratque comantes.
Pratorum frustra pergraminamille colores.
Spectatumque vocat Flora ambitiosa Napaeas,
Umbrosisque choros, Charitum concordia, lucis
Ducit inoffensos, circum supraque canoro
Alitibus liquidas cantum mulcentibus auras.
Pace etiam colit arum Themis, non aequa duello,
Sed iuris, rectique tenax duxque omnis honesti.
Tunc et depositis agros, te Phoebe. sagittis,
Et sumpta peragrare lyra iuvat: ipsa cateruis
Nympharum comitata soror, iuga montis inerrat,
Otia neruus agit, nec spicula acuta minantur
Triste feris, sua sum apris, sunt otia ceruis.
Nec Venus haec (non illa levis) tranquilla relinquens
Gaudia contemnit, secum sed laeta volucrem
Sanguineis umbrata rosis adducit Amorem,
Armatumque levi pharetra, facibusque decoris:
Non votis inimica meis, teneroque puderi,
Sed magis exacuens studiis, et rebus honestis
Florentes animos iuvenum, quam turpibus ausis.
Quid Fannos. Satyrosque loquar, Dryadesque puellas?
Quas passim secura quies per frondea prodit,
Spectandasque offert nemorum secreta silentum.
Vos quoque Mnemosynes natas tunc urbe relicta
Rura iuvant, fructusque placet iam mitis agrotum.
Iam pastoritia modulari carmen avena,
Iam versu maiore libet describere culti
Ingenium viresque soli: quae terra creandis
Arboribus, quae frumentis, quae vitibusapta,
Quae pecori opportuna seges, quae pascua bubus
Commoda, et armento quae cura habeatur equino:
Tempore quo glebas occare. et scindere aratro
Conveniat, Cereris quo spargere semina sulcis.
Quo segetes rursus matutis demere aristis
Par sit, et ad ventos paleas iactare volantes,
Purgatasque statim sub tecta reponere fruges,
Horreaque ingestis exhausta replere maniplis,
Quo liquidi mellis caelestia sidere dona
Eximere, et nectar pressis excludere ceris
Utile: cui cedit sapor, et dulcedo Falerni,
Aut Methymneae praestans vindemia cellae.
O quanto potius, quantoque beatius istud,
Pace frui placida, nostro quae munere constat,
Quae praestat multis, meliorque est sola triumphis
Foederibus ruptis, quam saevis omnia bellis
Desolata, situ misero squalere peragros:
Ac velut immissis orbi Phlegetonte recluso
Eumenidum diris, involuier omnia monstris
Armorum, et stantes verti cum moenibus urbes,
Cunctaque lymphari ferro, ira, caedibus, igne!
Haud secus, ac rapido feruens cratere tumultu
Cum furit horrendo, totamque infestat, et opplet
Sicaniam ignitis, quos voluit ad aethera nymbis,
Aetna supposita retrum quae nole coercet
Enceladum, et terrae victos testatur alumnos.
Seu cum Carpathium ventis stridentibus aequor
Intumuit totum iactisque sub astra procellis,
Spumeus exundat pontus, stagnisque refusis
Aestuat, et densis feruens turbaturarenis:
Omnia sollicito fugerunt carbasa cursu
Ad terram, et tuto fese occuluere recessu.
Vel cum concusso tempestas horrida caelo
Desuper immugit, noctemque imitata profundam,
Eripuit mundo, pariter noctemque, diemque,
Fluminibusque micat crebris tontriuque ruenti,
Ancipitique malo vastum temefactat Olympum:
Speluncas petiere greges, armenta, virique,
Et trepidae fugere ferae, fugere volucres.
Haud aliter cuae bella tonant, cum concerepat arma.
Ferratosque lavit profuso sanguine currus
Eysthonius Mavors, et crudo fulgurat ense,
Diffugiunt passim populi formidine caeci:
Palantes hic terror agit sua linquere rura
Agrestes trepido cursu; miseroque ululatu,
Fihibus e patriis, notisque excedere rectis.
Hic gravis obsessos aries quatit impete muros,
Saxifragoque iacit scopulos bombarda rotatu.
Editur hic caedes miseranda: hic tota cremantur
Oppida cum pagis; hic iusti vota coloni,
Et ruit exacti totus labor irritus anni:
Messibus obtitis, nullas capit area fruges:
Vitibus excisis, coquitur vindemia nulla
Solibus, aur pressis spumant nova musta racemis:
Terraque continuisbellis vexata senescit,
Atque hominum tandem spes deplorata relinquit.
Ergo vigens pax alma, fovet, gignitque secundo
Omnia successu: pax mitis gaudia passim
Tuta serit, passim convivia laeta ministrat,
Pax risus gratosque sales plaususqui, iocosque
Suggerit, et dapibus mensas vinoque coronat,
Pace canit referens argutum tibia carmen,
Pacificumque sonat positis tuba Martia telis:
Spectaclis potius, sacrisque adhiberier aris
Gaudens, sanguineas Martis quam accendere pugnas,
Coniugiis operatur hymen, nec pronuba Luno
Cessat felicema ihalamis coeuntibus ignem,
Et dextras proferre faces, et spargere flores,
Cultaque gramineis intendere limina sertis.
Pax, hominum rerumque salus: pace omnia gaudent,
Gaudetager frondent sylae, campique virescunt:
Cum tumulis valles, cum curuis flumina ripis
Mollius arrident, animos et lumina pascunt
Dulcius, hostili vacuis formidine regnis,
Amotoque meru, et legum moderante vigore,
Vulgo mella fluunt, amnesque et stagna recenti
Lacte tument: nectar nullo indignante Deorum,
Ambrosiaeque liquor populis promanat ab astris:
Et reflorescit Cumaeae virginis aetas,
Aetas a fuluo cognomen adepta metallo.
Nempe ut iusticia est pacis, lucrique magistra,
Sic auctor bellum est et fons iniuria damni,
Haec me vera loqui testis spaciosa vetustas.
Omnes historias, ignotos consule fastos,
Euolue annales, et prisci temporis acta:
Invenies per me semper crevisse, meoque
Ductu, homines leviter sibi rem quaesisse, iacentes
Ac primum tenues vires firmasse, salubri
Iustitiae cultu, sensimque ad magna potentis
Momenta imperii caput erexisse, iugumque
Hostibus imposuisse suis, legesque dedisse,
Contra autem qui me vires fecere relicta,
Divitiasque sibi, quibus aut Mars ense cruentus,
Aut crudelis opum sitis, aut animosior aequo
Spiritus, aut quaevis dominandi caeca libido,
Iure fuit potior nostro; non tempore longo
Laetati, nec sic vires tenuere repertas
Imperiumque diu: sed me ulciscente repulsi
Afflictique abire retro, fractisque repente
Spebus ab adversis, et libertatis abusae
Immodice dono mulctati, ignobile tristes
Seruitium collo frenumque tulere subacto.
Haec ita cum se habeant ut commoda maxima praestem
His populis semper, mea qui mandata volentes
Observant meritumque mihi reverenter honorem
Persoluunt: placitisque meis contraria facta
Impunita sinam nulli, mea iura quod ipse
Omne sua regnum sub maiestate coercens,
Ante thronum cuius semper conspecta ministro
Non sinat a quoquam violari impune nocenti:
Hoc uno rerum genitore, ac numine freta,
Iustitiae consulta manent: quod ego approbo, nutu
Confirmat rex ille suo, mandatque teneri
Prolege, atque inter Diuûm ius, fasque referri.
Quo magis admiror, contra praecepta tonantis,
Qui pacem toties mandavit legifer orbi,
Quod tot bella fremunt passim, tot milia pugnam
Quottidie poscunt armata, atque otia pellunt
Funditus, et toto cogunt excedere mundo:
Tanquam pace magis prosit communis Erinnys,
Aut magis offendat pax, quam violentia Martis.
Unde amor hic ferriest? unde ista licentia quaeso?
Quod si divitiae hinc, sures agrique petuntur,
An non haec et ferre porest ars optima pacis?
Num soli fiunt qui tractant arma beati?
An magis illa iuvant, quae vis extorsit habenti,
Quam quae pax clemens peperit sine tristibus armis?
An potius decus hinc aliquod, nomenque cavendum
Quaeritur, et cineres ultra quod vivat humatos?
Num sola hic etiam claros iactura cruoris
Efficit humani, rigidique insania ferri?
Nulla ne suntetiam pacis monumenta beatae?
Forte Numae, qui pacificus, non bella, necarma,
Sed sacratradebat populso servanda Quirini.
Nullus honos reges inter, nec fama Latinos?
Non minor haec illi certe, sed maior abunde,
Aut eriam melior (quamvis et paupere terra
Et Curibus paruis orto) quam Marte creato,
Quamlibet in divos, Proculo fingente, recepto.
Ille Philistaeos etiam qui perculit hostes
Saepius, et victos attrivit robore belli
Pene puer, strato funda, caesoque Gelia,
Iam celeber, Saulo et regi praelatus honore;
Nou memorabilior palmis totab hoste relatis,
Quam Salomon pacis studiis: sapientia cuius
Cunctorum victrix obscurat nomina regum;
Regum olim Solymae quoscumque habuere vetustae.
Immo inter regere quantum est et perdere, quantum:
Intet condere opes populis et vertere, vitam
Servare et rapere, aut passim corrumpere luctu
Omnia, et auspicio contra exhilarare sereno:
Inter se tantum pax, iraque bellica distant,
Otiaque et rabies truculenti ferrea Martis.
Hoc qui non sentit, friget gelidissimus illi
Immunisque stupet circum praecordia sanguis.
Quo circa hic noster (propria quem finximus ipse
Sedulo, et ad rnagnos virtute paravimus usus)
Iudicio haud nitens populari, aut mente caduca,
Bellonae Furiis recte pinguissima praefert
Otia: et interea multo melioribus armis
Ipse vacans, vera pro libertate tuenda,
Pro veris, certisque bonis, et Principe dignis,
Occultos animi contra stat aheneus hostes,
Aemulus Alcidae, tollendis undique monstris
Pectoris exarmat vi multa et laude latrones:
Qui gravius quacumque intus grassantur et urgent
Pernicie mentes hominum, subiguntque pudendis
Imperiis animos divina sorte creatos:
Et caeleste animas, caelo superisque dicatum,
In pecudem redigunt vilem, rationis egentem:
Et natum solio regni, sceptrisque gerendis,
In coenum sordemque trahunt: arctisque revinctum
Nexibus, ad quaevis passim ludibria cogunt
Spiritum, ab excelsa deductum desuper aethra.
Hic Phlegetonte magis furor exardescit habendi:
Cui sese agglomerant telis fraudesque dolique,
Usutae improbitas, scelerumque licentia, suadens
Nil pravum lucri causa, nil turpe putandum.
Unum et praecipuum decus hoc, extendere censum;
Praeterea nihil humanis in rebus amandum.
Contra illinc luxus, mentis populator opumque,
Et claris animi semper conatibus obstans,
Admovet hostiles turmas, hanc blanda voluptas
Mille venenatis (quaedam vere improba Circe)
Instruit illecebris ultro, famaeque virorum,
Perfidia dulci semper lethale minatur.
Iam quas non clades, quae non incendia praeceps
Ira ciet? furiale malum, magnisque cavendum
Regious imprimisane quod duce dedecus illo
Forte patrent, ingensue nefas, quod perpete famam
Labe notet, vitamque omnes dehonestet in annos.
Hac trahit ambitio, comitum popularibus undam
Pro titulis, vitreisque aspirat honoribus: illac
Explicat insanos ventosa superbia fastus,
Secum enses, secumque equitum peditumque phalanges
Pugnatura rapit, fluviosque hausura cruoris:
Parueritque sibi intrepidus ceruice parata
Protiaus, et facilis leges acceperit orbis.
Heu generi humano quantam saepe ista ruinam
Intulit, et quantos incussit bellua planctus!
Haud eriam levia, aut spernenda pericula gignit
Acrior Haemoniis in cesta libido venenis,
Femineis assueta iocis, assuetaque plumis,
Ignavae studiosa lyrae, studiosa choreae;
Lusibus et va cuis tantum utilis, indiga mentis,
Invida consiliis, curis inimica probatis:
Nil alium, dignumque viris sub pectore versans,
Laudis inops, virturis egens, et prodiga famae,
Obsita flagitiis, rumoris plena sinistri:
Offundit captos densa calgine sensus,
Eneruatque animos penitus, castratque viriles:
Absurdos faciens studiis, et rebus agendis.
Nec patitur vita dignos, nec Sole videri
Nondum defunctus: sed adhuc spirantia Iuxus
Damnat Letheis mgloria corda tenebris.
Testis Scipiadae stirps inficianda parenti,
A laude et patriis in totum degener actis
Filius et magni demens Ciceronis: honestis
Qui bibulus spretis studiis, et luce paterna,
Turpiter exegit tacitam sine nomine vitam.
Testis et Actiaca Cleopatrae victus in unda
Coniunx, insani furiis eversus amoris,
Testis et incestus polluta nepte tyrannus
Principis eximii Germanus, pessimus ille,
Pessimus et tanto, quanto fuit optimus iste,
Compos Idumaei patre cum victore triumphi.
Textis item Varius, portento impurior omni.
Necnon et clades Latii pestisque Galenus
Imperii, Parthis patrem pexirare catenis
Qui tulit, et casum hunc nihil est miseratus iniquum:
Quin et terdenis Romana repente coortis
Permisit dominis convellere iura prophanis,
Dum Venere et laxis marcescit im urbe saginis.
Quid, quaeso, peius quidue exitiosius istis
Hostibus est usquam? quos ni summoveris omni
Auxilio nitens, omnique represseris arte
Impiger et solidus, mentis vigor igneus altae,
Fama, pudor, ratio, virtus, casu interit uno,
Nec durare potest iam res ulla, imperiumque,
Inflictis animo damnis tot, ab hostibus, aegro.
Nimirum haec Genii monstra exarmasse potentis
Viribus, et docta sibi substravisse palaestra,
Plus est, quam Lunae toruum fregisse leonem,
Quamque Erymantaeum metuendi fulminis apruum
Straudisle, et matrem vetitum contingere membris
Antaeum Herculeis vita pepulisse lacertis:
Quam cursu aeriam pernici et robore ceruam
Prendisse: et facibus quam combussisse refectam
Maiori numero reparatis anguibus Hydram,
Rureque Phlegraeo domitos fudisse gignates,
Fortem et nubigenas acie vicisse bimembres,
Infernumque canem, villosis colla iubatum
Anguibus a solio Ditis traxisse paventem
Ad superos, triplici notis adamante coactis.
Attamen haec tantis graviora pericula monstris,
Et nulli dextra, nulli superabile telo
Hoc hostile genus (nam quo precor ense, quibus ne
Caestibus aut arcu, nodosae aut robora clavae,
Tum quibus aut equitum turmis peditumque, rebelles
Hos contra affectus, quisquam profecerit armis?)
Ut non flexibili mentis constantia, et alto
Eximioque animi septus munimine, vincat
Summitatque iugo dominae rationis, apertum
Omnibus est vobis: neque enim nescire potestis,
Ut contra sordes et avarae crimina mentis
Dandi largus eat: donetque libentius ipse
Quam corradat opes; modo sint quibus eroget illi
Muneribus digni, quoties dat dona merenti,
Non dare, sed dando se sumere munera credit,
Tantum ut poscat abest cuiquam sua tollere, cunctis
Ut satius putet et malit prodesse merendo.
Iam sese ut cohibet? facilemque adeuntibus offert
Omnibus? ut precibus miserorum accommodat aures
Can didus, et vultus prope nusquam sumit heriles?
Sed sese ut dominum metui timet? optat amari?
Ut nubem nec fronte refert n ec pectore bilem
Ardentem coquit interius feruente camino?
His rigor arcetur nimius, longeque fugatur
Artibus, et vacuo potitur clementia regno.
Quidinostri quam castus amor, quam singula libra
Ponderet et trutina rectus diiudicet aequa,
Non dubio patuit (fas hoc mihi dicere) signo,
Defenso nuper fama Capnione secunda.
Quam simplex, quam certa fides? quae cura quietae
Tranquillaeque togae? quam frugi, et nescia luxus
Vita: tamen nitido sat abunde instructa paratu,
Principem ut agnoscas quavis ratione salubrein,
Et moderata magis, quam luxuriosa probantem.
Nec putat ullius minus hoc quam Praesulis, elle
Luxuriae studium vitae ulla in parte referre:
Vivendi cum sit lex ipse et norma modeste,
A quo ceu archetypo, ceu fonte, exempla petantur
Omnia ducendae sine culpa et crimine vitae.
Nam quales populos mores in Principe cernite,
Exprimt: et domini ad vitama se accommodat orbis,
Hac disciplina nixus, quae monstra domnando
Reppulit? et nostri generis quae pignora regni
Asseruit sceptris exclusis arce tyrannis?
Non dolus obrepit, non hoc in pectus iniqui
Iniustique favor, nec iners vulgique voluptas
Solum corporeis obnoxia sensibus intrat.
Frangitur hic tumidae subsidens impetus irae.
Hinc fremit amissis depulsa superbia telis.
Degener hinc livor generosis invidus actis
Exturbatus abit retro, specta cula praebet
Ridiculus, geminis augens sua guttura palmis,
Vanaque lassatis expirat gloria pennis.
Perditae avarciae fuluum non subvenit aurum,
Milite quantumuisportas recluserit illo
Urbium et aeratas (ut fulmine) fregerit olim
Rex Macedo excubias: tamen hunc non montibusauti
Expugnare queat fluae vis blanda monetae.
Ut non sit multo, nimioque antiquior illi
Ipse tenor recti, quam quicquid Lydius Hermus,
Et Tagus et Durius, Rhenusque, et latus Iberus
Pactolusque nitens ratilis eiectat arenis.
O palmam eximiam, quam nulla aequaverit armis
Parta Ducum, cunctos animi virtute tumultus
Supposuisse sibimec bella interna, nec atrox
Dissidium perferre sui, aut confligere secum
Adversis vitiis, plus quam civilibus armis:
Sed Semper constare sibi, placidaqeu catena
Pectoris atque animi solida ratione ligari:
Orbis ad exemplum caelestis, et aetheris alti,
Quem regit aeterno stabilem pax aurea fato.
Hoc cine non dicum longe praestantius esse,
Quam matutinis aurorae a partibus, usque
Aequor ad Herculeum, vincendo egisse cohortes,
Victricesque: quilas, Arctoo a vertice, rursus
Sub medium promosse diem, nimio igne calentem
Solis, et aestiferi patientem sidera cancri:
Quorsum? si nigros late dominere per Indos,
Aethiopum si regna potens Arabumque gubernes,
Si Medus Parthusque celer tua iura tremiscat,
Si Dacus, Batavusque ferox toruusque Sicamber,
Si dominum luverna suum, supremaque Thule
Te vocet et gentes quas pulsat Gallica Thetys,
Hispanusque sinus lato complectitur arcu,
Totaque summisso tibi seruiat Africa vultu:
Si te praecipitem rapit ambitus, ita libido,
Si laniat livor si fraus abducit, inersque
Luxuria infamat, rabies excaecat habendi:
Qui tibi tum liber potes, aut rex esse videri,
Subdite tot gravibus dominus, tot capre tyrannis?
Qui te tot stimulis fodiunt, facibusque perurunt
Eumendium, flagris tundunt, et verbere caedunt,
Totque in diversum repetito vulnere scindunt.
Fortius est igitur multo (me iudice) primum
Ipsum se vicisse ducem, legesque dediffe,
Et pacem fundasse sibi requiemque parasse,
Quam vicisse alios. Quid? quod nec vincere cuiquam
Utiliter fas est alios, nisi vicerit ipse
Se ante prior: nec quenquam alios regere ante scienter,
Quam regere ipse suos sciat, et componere motus.
Hinc igitur sibi quod recte hic meus impetat, inde
Recte commissas populi quoque flectit habenas:
Et magis hoc agitat quo paucis optimus ipse
Optimo et exemplo (quam late) ut praesit, et esse
Antistes melior, quam maior providus optat.
(Immo hoc iam maior, melior quo moribus extat)
Nam candor, probitasque magis facit ipsa verendum,
Hac sine quam ditio quaevis (vel maxima) regis.
Sic anyti superat reus, et laudata Solonis
Vita Pisistratium virtute interprete regnum.
Sic Fabios, Curiosque (licet tenues) Deciosque
Plebeios, fama multis non cedere constat
Caesaribus, quorum vitiis Respublica pessum
Retro abiit superis admota quitibus illis.
Quare non tibulos speciosos undique raptos,
Non latos rerum fines, imperiique patentes
Ambitiosus amat vires, contentus in uno
Et modico regnare solo, populoq Nemetum.
Gnarus ut enormes ingesstia corpora naves
Exercent gravius vectorem hac mole, patentque
Latius Aeoliis furiosa per aequora ventis,
Sic et in imperiis pariter contingere magnis
Fortunae ut caecis nutent subiecta procellis
Ocyus, atque habeant ferme plus tuberis haec quam
Uberis, atque oneris plus quam pro nomine honoris.
Macte animi, praesul nobis dignissime, macte.
Qui maiestarem, non in diademate veram
Esse nec in sella sentis, seu fascibus villis,
Sed magis in factis, operumque decore bonorum,
Macte inquam, feret haec nomen tibi fama, quod olim
Purpurei frustra multi ambivere Tyranni.
Sic ventris, turpisque gulae vitia acriter odit,
Ut pecudis putetesse magis quam Principis, aequo
Plus gaudere cibo aut nimio titubare falerno.
Tantum illi ebrietas, et crapula displicet uni.
Quid? somni quam parca quies sopor inquit inertes
Ignavosque decet, solets vigilantia reges.
Me nemo inveniat, Phoebo vigilante, iacentem
Servantemque toros, et mollia strata prementem.
Dormiat utramuis, qui sit privatus, in aurem
Securus, poquli quem sacrina nulla regendi
Solcitat, qui non aliis, sed vivere tantum
Ipse sibi didicit: at qui se munere fungi
Principis agnoscit multorum fata trahentis,
Huic totam somno turpe est consumere noctem.
Huic epulis, ludoque grave est impendere tempus,
Mox dispensandum subiectae plebis in usus.
Audeat hoc Pharia mollis Ptolemaeus in aula:
Hoc rex Assyriae fex et pudorultimus orae.
Non nobis animi tantum, certemus ut illis
Qui delectati vitiis, ut laudibus amplis
Saecula despectam misere ad postuma famam.
Iam sermo quam conditus sale pectoris alti?
Socratico quam fonte madet? quam cultus et aptus?
Quam gravis, et totus medio ex Helicone petitus?
Quem si dicentem spectes, his Daedala Peitho
Sessitat in labris dices: haec Principe lingua
Digna gravi, vox pontificem decet ista loquentem,
Ardua quem virtus priscis heroibus aequat.
Seria si quando ludens graviora relaxat,
Dulcescitque iocis: nusquam tamen excidit illi
Censurae persona suae retinetur ubique
Pontificis gravitas, castaeque modestia vitae:
Ingenuo rantum iuvat indulgere lepori.
Nil crepat insipidum dictu, nil vile, suoque
Indignum Genio: solum quae Principe digna,
Fatur, ab exactis morum referenda magistris,
Tantum turpia abest dicat, toleretue loquentem,
Protinus ut facinus sibi displicuisse rubore
Designet subito, tristique offensior ore.
Adde huc quod doctas amat, et complectitur artes
Ingenti affectu: sacraeque arcanae Mineruae,
Pieridumque sagax animo mysteria tractar
Assiduus: studioque et libris pascitur ipsis.
Magnorum cupide relegeas monumenta virorum:
Praecipue illustbres credens studiosa decere
Otia, in hoc vererum scite vestigia regum
Iudiciumque sequens nimirum, namque potentes
Terrarum soli quondam ipsi excellere averbant
Artibus ingenuis, claraeque scientiae honore,
Plus etiam quam vel censu, vel divite regno.
Regiaque haec olim res, et dignissima summis
Est habita et testata viris, cognoscere rerum
Naturae atcanas sublimi pectore causas:
Quid pulchrum, quid turpe foret, quae consona laudi,
Quae nitidis atram rebus, quae facta serenis
Nominibus facerent maculam famamque sinistram:
Prodesset quantum vitae sapientia nostrae,
Diversaeque artes usu excudente repertae:
Quid conservaret populos, quid cladibus illos
Obrueret rursus: num vis congesta metalli,
An mores, legesque bonae, patrataque virtus,
Regna secundarent plus, mortalesque bearent.
Quid? quod erant iidemque sophi, regesque verendi
Quondam, nec gladium soliti tractare magis, quam
Doctiloquos versare libros nullisque probatas
Debemus potius, clatis quam regibus artes.
Hinc humeris Atlas stellis ardentibus aptum
Sustinuisse polum fertur, victorque noveroae
Maximus Alcides, ambo quod sidera primi
Dimensi ingenio ardenti, stellasque negantes,
Ignotasque vias tantum distantis olympi
Supposuere oculis per mentis acumina nostris.
Quae lyra Dircaei, quae vox Amphionis arces
Oggias alia exstruxit, muroque sacravit,
Quam doctrina potens? hac et Rhodopeius Orpheus
Unicis interpres Divum quia floruit olim
Cum lustris traxisse feris, cum rupibus ornos,
Praecipitesque suis frenasse a cursibus amnes:
Monstraque cum turpi flexisse Acherusa Dite
Dicitur, infernis revo cata coniugeab umbris,
Haec est Carpathium quae vertit in aequore vatem,
Ambiguis varium formis, Ianumque bifrontem
Finxit, et aurigenam pedibus perinane volantem,
Toruaque Gorgoneae ferientem colla Medusae.
Nil aliud quoq Mercurium Nilotide in ora
Ter summum dici, sua quam sapientia fecit.
Haec illa est Pyliae data suaviloquentia linguae,
Hyblaeos praegressa favos, et Hymettia mella.
Hoc velum est, Itha cus quo naufroga pectora texit.
Haec illum eripuit saevo res una Cyclopi.
Haec illum Circes rectis, regique latentem
Alcinoo tutum commifit, et arma procorum
Infidiasque tori, cutis aggressibus (ante
Sirenum auditis sine noxa cantibus) ulta
Sustulit et reducem Stygio servavit ab Orco.
Quid Titydae aliud semper compes addita Pallas
Vult sibi? quid Minos lovis in secreta receptus?
Quam quod erant veterum doctissima pectora regum.
Nec diversa quidem vivax pictura Maronis
Innuit, aeternis animans Aeneida libris,
Quam quod honor ducis, et clari laus principis haec sit
Propria, doctrinis illustrem insignibus esse:
Nec stabilem regni sedem, imperiique futuram,
Ni mage sit sophiae tranquillo robore fulta,
Quam gladiis, dubiaeque fluens ope pendult sortis.
Nonne et idem doctae sibi vuit quod crebra Mineruae
Arcibus in summis posuit delubra vetustas,
Quodque eadem portis quasi custos picta sedebat
Omnibus, hinc Graiis cognomine dicta pulai=tis,
Provida quod regnum sapientia sola tuetur?
Nimirum hoc etiam toties consultus Apollo
Aeneae, et doctae quaesita oracla Sibyllae,
Et numquam longe positus designat Achates.
Nec melius gerere imperium, populisq praeesse
Ferme aliquem indoctum quam Paeonis arte catentem
Sanare affectos dubiis languoribus aegros:
Aut maris insuetum tempestatisque carinas
Deprensas rapido pelagi servare profundo.
Unde bene admonuit quidam non ante beatas
Res fore mortales, regni quam gnava forique
Assideat clavo doctorum cura virorum.
Non igitur sine praeclara sitit indole tantum
Iste meus toties mihi compellandus alumnus,
Vestigatque avidus, quicquid sibi profore credit
Ad decus, et sacro memorandum in Principe nomen,
Virtutisque viam perfectae, et ad astra vocantis,
Astra meis solum promissum munus amicis.
Rite quidem: namque ut nil praesule maius habemus,
Sic etiam par est, nihil hoc sapientius esse.
Quae cunctis sapere et scire in commune necesse est.
Atque e diverso cunctorum errare periclo,
Hoc metuens, nescire nihil quod scire vel esse
Pontificem deceat, se pacto sustinet ullo:
Sed quodcumque vacat tempus, quodcumque vel oci.
Advocat huc sollers: ut quicquid reddere possit
Vere felicem, magnumque, et liberum ab omni
Seruitio mentis, quicquid conferre suorum
Moribus, ingeniis, opibus sine fraude parandis,
Ambiat, et multo venetur pectoris aestu.
Quid? quod iam dictas, et tantas ipse senescens
Paulatim dotes, aliis maioribus ardet.
Anteire, atque aliquo assidue superare recenti
Foenore, seque suae meliorem ostendere sedi,
Inque dies illi potiora exempla parare
Vivendi, et decori decus accumulare priori
Maius, opusque opeti praestantius aedere semper.
Nec timor, ut more, velit hos deponere quondam,
Laudibus et vitae contrarius ire peractae:
Quique fuit niveis vitae color hactenus, ater
Paulatim ut fiat nigro et carbone notandus;
Principis ut quondam Caprearum in rupe morantis,
Et Caii, Caligae nomen cui castra dedere:
Quo nemo melior fuit inter initia, nemo
Imperii rursus trucior sub fine tyrannus.
Sed fuit illorum virtus nisi fucus, et umbra:
Qua freti ad tempus, sibi captavere favorem,
Donec firmatis auderent omnia sceptris.
Quocirca nec abesse diu nec fallere quivit,
Sed cito detecta est animi natura cruenti:
Ut simulata solent tandem quaecumque redire
In formam, faciemque suam propriumque colorem.
Quod verum, solidumque manet, nescitque latere
Sub specie externa, fictisque imponere nugis.
Sic quoniam haec virtus simplex genuinaque tota est,
Et nihil asciti gestans in pectore fuci,
Georgi sed adulta mei cum tempore, nescit
Degenerare retro, moresque relinquere nostros.
Sol prius obsistet lucik nox furua tenebris,
In summo sibi terra locum leget, ignis in imo,
Aequoris et sedes erit aer, aeris aequor:
Immemor ipse sui, quam desinat optima velle
Et facere, aetherea sospes dum vescitur aura:
Quam rectum pravo, quam turpi candor honesti,
Simplicitas fraudi, vel iniquo seruiat aequum:
Aut ulli hoc virtus sceleri sub iudice cedat.
At modo ne nimium mea sit prolixa, vel ingens,
Mille per aut plures iam ducta oratio versus:
Sed propere optatam contingat feruida metam.
Hunc et si dedimus Patribus poscentibus olim
Sponte hilaresque ipse, quod nobis omnibus iidem
Congruerent, nostrisque affines moribus essent:
Nec factum mutemus adhuc: tamen hactenus ultro
Mittere distulimus cupidis: iam quinque peregit
Zodiaci cursus, sextumque exite sub annum
Coepit siderei Sol fons et lumiois auctor,
Ex quo contulimus, quod nondum cessimus illis
Munus et invitus prope adhuc retinemus amicis.
Nulla alia ex causa tamen hoc (quod credere parest)
Egimus adveniens quam quo expectatior inde
Omnibus accideret: nam quae dilata parumper,
Dulcius haec ipso contingunt gaudia voto,
Plerunque et saliunt maoire in pectora sensu.
Captatum iam tempus adest, non sustinet ultra
Praesulis adventum differri longius, ullam
Nec patitur iam Spira moram, queriturque negati
Haud iuste sua vota sibi: quando, inquit, amati
Sidereos tandem vultus, oculosque serenos,
Et placidos mores, nitidaeque decora inventae
Membra mei dabitur coram mihi posse tueri
Praesulis? et mentem cupidam satiare videndo?
Quando illo praesente fruar, quem lusa tot annos
Expecto frustra, nimium mea vota morantem?
Quid talem iuvat esse datum? suffragia quan tum est
Alba fuisse Patrum, si se negat ipse fruendum
Spectandumque mihi: quorsum tam splendidus orbis
Aetheris optatae silucis ademeris usum?
Quid mihi profuerit caelum, nectarq: Deorum
Promissum cupidae, si non licet esse beatae
Felicique mihiiquanto praestantior ille
Moribus, et claro proavorum sauguine tanto
Acrius absentem suspiro et tempore tanto
Discrucior properare nihil tot mollibus illum
Excitum precibus: veluti sit gratia nostri
Vilis ei penitusque domos, et moenia nostra
Despiciat lentus nolitque videre suorum
Obsequia, et cultus, devotaque pectora nosse.
Haud tamen hic illi mos haesit degener unquam,
Sperneret ut quenquam, nisi kdignum iure relinqui.
Nam nemo est usquam natura nitior illo,
Aut minus elatus, quare quaecumque morandi
Causa sit, in fastu non est haec ulla maligno.
At tu quaecumque es regio quaecumque locorum
Grata meo sedes domino, sucessibus istis
Invideo despecta tuis: tu gaudia nostra
Aemula, delitias, plaususque intercipis omnes,
Nunc illum (si iustra peto) sine visere nostros
Ah tandem non dura lares: ac qualia cumque
Et fidei, et nostrri cognoscere pignora cordis.
Quis pudor est, hoc velle frui te sidere solam,
Quod si dispenses, poterit lucere duabus?
Ergo age, communem cunctis ne intercipe Solem:
Immo age, ne nostrum, damnum hoc utrunque feremuo
Temporis amissi: modo ne dispendia serpant
Latius, et domini vultus querat esse negatos
Ulterius deserta mihi sine quaeso venire
Huc tandem non tristis herum: sic segrege cura
Quottidie crescant res, et fortuna tuorum.
Quandoquidem non grata magis messoribus umbra,
Otia non lassis, non fons sitientibus aegris,
Portus iactatisa tempestate carinis.
Exoptata mei quam sunt mihi praesulis ora.
Ora salutaris mihi Numinis instar, et astri.
O utinam roseo quam primum proferat ortu
Hunc nobis aurora diem, nectusque citato
Lucifer albus equo, celerique allapsa volatu
En venit ingeminet mihi laelo fama tumultu?
Haec dici de se Princeps non inscius ipse,
Seque expectari tanto feruore bonorum
(Praecipue Patrum) gnarus, non sustinet ultra
Conspectum differe sui: sed certus eundi,
Cum primum Oceano surgens cras fuisecit orbi
Sol, Spiram cum luce petet primoque sereno,
Fraternis armis, argentiluce coruscis,
Et lectis celerum turmis comitantibus, ipse
Pacificus, non tela ferens, non casside ferri,
Non thorace rigens sed pectore et ore serenus
Pacem agris populisque suis atque otia portans.
Quaque rbit per rura, favens turba obvia passim
E pagnis, villisque ruet, dominumq salutans
Implebit clamore vias fremituque secundo,
Laeticiaeque dabit plenas de pectore voces,
Omnia nec capiet spectans sua gaudia plebes.
Prospicient cupide venientem, plausuque frequenti
Excipient propius subeuntem, avidisque sequentur
Praetereuntem oculis innoxia turba coloni.
Interea Spirae tota trepidabitur urbe
Discursu populi laeto, cultuque parando.
Pars mundas herbis plateas, et gramine spargent,
Sansucique comas caesi rorisque marini
Effundent plenos dextra iactante maniplos,
Indignamque crocum, Lydum quo Spira Timolum
Provocat et Cillicum similes non curat odores.
Limina pars sertis, frondenti et vimine passim
Ostiaque, et postes variis redimire corymbis
Certabunt, hederae hic foliis immixta virebit
Laurus, Romanis olim celebrata triumphis.
Hic buxus retinens alieno tempore frondes.
Hic cum purpureis pendebit pampinus vuis.
Hic tamarix, abies, et cortice plurima suber,
Et quaecumque suum non ponit frigore cultum,
Ante omnes victum quondam quae praebuit arbor
Gentibus, inventa nondum almae frugis arista,
Quaeque olim longe fuluo p0raelata metallo,
Pro cive, incolumi servato ex hoste dabatur,
Caesareosque sua decorabat fronde penates,
Induperatorum signum clementiae avitum.
Stabit ubique virens domino gratissima quereus
Venturo: nimirum illo virtutis honore,
Illa laude ducum, famaque supestite dignum
Promittens qua collatis ingentibus olim
In cives meritis, Pegum inclita nomina eoelo
Tollere se ad Superum decus immortale piorum
Emeruere, annisque aevi certare capacis.
Haec intra muros dum perficientur amicos,
Occurret domino plus quam pro more, Senatus
Frenatis sublatus equis animisque paratis
Suscepturus herum cupide, totiesque vocatum:
Nunc tandem secum laetam sumpturus in urbem,
Urbem ladticia amentem, desiderioque placenii
Lymphatae similem: venientem urbi portisque propinquum,
Moenibus ex ipsis certatim, et turribus altis
Excipier fausto vulgus clamore parentem,
Turbaque conspectae gratabitur obvia pompae,
Vocrbus ingemmans, illam lucemque, diemque
Felicem, et nivea dignam splendescere gemma.
At cum iam fuerit portis mutoque receptus,
Tanc nuilus non ordo hominum, non sexus, et aetas
Pontificem spectare novum volet: omnia plena
Agminibus cuneisque virum qua candidus ibit,
Cernere erit: non ima soli, non alta domorum
Culmina, non ullae sine spectatore fenestrae.
Cessabunt undare forum atque undare plateas.
Angustamque queri laxam tot milibus urbem
Contingit pariter pueri, iuvenesque senesque
Invaldi castaeque nurus cultuque decorae
Insverto, faciles haec se ad spectacula fundent.
Quippe hunc eximium florem cultumque iuventae:
Purpureum venerara meo paro munus alumno
Illi, mirificos qui concilia bit amores:
Vadentemque meo iuvenem dignabor honore:
Ut iubar Eoo quod Phosphorus extulit igne,
Rorifero provectus equo fugientibus umbris,
Non sit amabilius, Venerisve micantius astrum.
An neget hoc quilquamicui mens non laena, sagacis
Nec rationis inops, quin nostro nulla decori
Forma olim certare queat, nec roscidus ipse
Lucifer aethereo magis est mirabilis, ortu
Quam species nostris ea quam largimura alumnis.
Nonne sacer quidam sacro hoc canit ore prophetes?
Fulsuros veluti stellas, ignesque polorum
Sidereos, quoscumque meo de munere iustos
Indigetefque deos, caelo adstipulante, futuros.
Hoc sat erit dixisse modo, non Praesule dignos
Hos alio, nec contra alio hunc magis ordine dignum,
Maius ad imperium potuit, titulumque vocari
Accirique meus, vesterque hic (scimus) alumnus,
Inque vicem huic alius potyit contingere praesul
At subeant si utrinque fides, amor atque voluntas
Mutua: maiori nusquam nec amore, fideque
Sin cerisque magis studiis potuisset amari
Alteruter: dicta hic prius acceptaque salute,
Et pariter iunctis animorum in pignora dextris.
Insigni cultu, niveaque in veste micantis
Obsequio cleri, sacram procedet ad aedem,
Quae prima eft urbi, Regum commune sepulchrum
Bis senum, templum donisregalibus amplum,
Auda ciattollens in nubila culmine tures:
Pyramidum cui cedat opus molesque superba
Mausoli, et dives tanti fortuna laboris,
Claraque tot scriptis Ephesinae tecta Dianae,
Inter septenae miracula prodita famae.
Huc igitur dum vadentem comitatur, et unum
Omnis turba notat, simul et miratur euntem:
Explerique nequit, nec corda, nec ora tuendo,
Pontificum cernens medium, cinctumque duorum
Officio latus, et fratrum pietatesuorum,
Praecipue unius Ludovici Principis altos
Aequantis reges sacro electoris honore.
Germanae celeorate precor mea gaudia mecum,
Hunc mecum celebrate diem praesentia vestan
Cras summum mihi munus erit, donate sorores
Hoc mihi, sed quid ego fando vos demorer ultra?
Deque meis dubito ipso bonis et vitibus? ultro
Iam scio vos cupitis, quid enim ulla negaverit unquam
Iustitiae Virtus? aut illa negaverit ulli
Unquam Virtuti? nec par eademque voluntas,
Nec patitur cognatus amor sperate repulsam.
Quare agite hanc operam mihi cras navate frequentos,
Ite meae, et frmul hunc mecum exornate triumphum,
Quo mihi plus placeo, quam si Mithridate snbacto
Pompeius, seu pellei de prole Philippi
Paulus, vel Nomandum marius de rege triumpher,
De duce Sidonio victor, captoque Syphace
Scipio, deque Iuba domito cum Pharnace, Caesar.
Proximus ergo meum vester chorus ambulet ante
Pontisicem, vobis sacram praeeunitubs aedem
Visat, et acceptae dictet nova foedera Spirae,
Foedere Cumei quae felix carminis aetas,
Signatique auro mores meliore sequantur.
Iucis honor sceleremque pudor. verumque fidesque,
Sanctaq religio, cultuque modestia parco,
Votorum modus, nec conscia fallere vita,
Arque honimum communis amor pietasque reversa.
Castaque sobrietas subeant, terrisque fruantur,
Purgato vitiis populo penitusque novato.
Haud secus atque gelu cum sol de parte regressus
Australi pepulit brumae deforme repente
Exulitur senium, laetusque renascitur annus,
Et nitido novus ore redit, vernarque rendidens;
Qua cumque aspicias, nusquam amplius aspera stridet
Aut sordet glacialis byems, iam vere reverso:
Cuncta sed aprico rident elementa sereno:
Sic etiam non ulla mali non ulla doloris
Signa, sed ex nobis ingentia commoda sumum;
Si modo mortales saperent, bona si sua nossent.
At vos ô dulces gratissima nomina, Musae,
Omnibus ingenio recto, sensuque beato
Natis et raucis tantum neglecta Sophistis,
Ignaris quae vis sit vestro in carmine solis:
Quae side nostrorum memori monumenta laborum
Eripitis cupide tenebris, aevoque foruro
Asseritis vobis etenim subducere morti
Parcarumque colis, et avari legibus Orci
Concessum quoscumque libet, caeloque referre
Per famam, et citharae victricia carmina vestrae,
Ingressum hunc (vobis ut dignum est) dicite compto
Doctae Pierides plectro, lumenque, decusque
Materiae ingenio blandum superaddite vestro.
Atque hic texendae toti praeludite vitae,
Ne circumscriptae contracto limite, sed quae
Vivax humanae superet spatia ultima metae:
Tot res egregias, tot curas Principe dignas,
Tot decora, et laudes, quas tot noctesque diesque,
Tot fatique vices pepetere, piique labores.
Non etenim ignavo (promitto hoc) tempora somno,
Nec perdet laudem steriles inglorius annos.
Digerere, arque operum tantos eulovere fastos,
Munus erit vestra dignum mihi credite cura.
Ergo agite et seriem cunctorumque acta dicrum
Incipite Aonides hinc observare sagaces,
Cunctaque victuris sensim deponcet chartis,
Condereque aeternis claram Georgida seclis.
Sic dignum est: nec parum quidem mortalibus inde
Utilitas pendet si mox oblivio marcens
Non damnet saevis hominum benefacta tenebris;
Sed luceadmoia studiorum, atque arte sequestra,
Euictis annis, aeque aetatibus extent,
Invitentque animos exemplo ad honesta minorum.
Nutibus assensere Deae speciosa monenti
Pegasides cunctae, dein concio cetera claro
Annuit assensu laeto mox undique plausu
Arduus insonuit mons circum, et vocis imago
Per silvas late vallesque offensa cucurrit.
Promissi Dea facta potens, coetuque soluto,
Astrea aethereas rediit sublimis ad auras.
QUiuper Princeps in nostro maximus orbe
Praefuit, et cunctis regia iura dedit.
Cui soli nomen virtus hinc detulit, esset
Mille quod ini Ducibus maximus ille Docum.
Quod non inficias Venetus iam fractior ibit,
Non Gallus domitis tot sibi Marte minis.
Cuius et armatae victricia fulmina dextrae
Sensurus pugnax mox otomannus erat,
Quos abrupissent motus nisi pessima fata,
Gessisset nullo bella silenda die.
Nunc cinis exiguus restat de Principe tanto,
Tantaque maiestas exanimata iacet.
Invida quid vobis, quid ferrea fata precabor?
Maior avo regnet Carolus ipse suo.
QUid maiestatem regum caelestibus aequat?
Induperatores quid facit esse Deos?
Iusticia et regum proprie clementia virtus:
His sine nec Princeps nec Deus esse potest.
Doribus emicuit quia Maxmilianus in stis,
Numinis hic aram, non ta/fon, esse puta.