March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.


page ):(2a

NOBILISSIMO, AMPLISSImoque viro, Dn. GEORGIO REMO PATRICIO AUGUSTANO, IC. ac Consiliario Norico, etc. dignissimo.

QUAM magis, inquiro, Vir Clarissime, in superioris saeculi felicitatem, tam magis persuadeor, nihil ei cedere nostrum istud praesens. Erat tunc quidem uberior excellentium Poetarum proventus, sed cui nihil profecto imputet gratiosior Principum Urbiumque benignitas. Quin si libeat sedere ad calculos, atque adeo examinare diras Celtis, Cordi indignationes, Eobani querelas, Stigelii aliorumque figuras, reperiemus hodie ferme aliquantulo mitiori lege tolerari Musarum militiam, quam saeculo praeterito. Unus tunc fortassis atque alter rem suam paullo faciebat unctiorem; verum non tam


page ):(2b

aliqua virtutis eruditionisque, quam nescio qua felicioris constellationis praerogativa: quae etiamnum subinde nostro aevo huic vel illo lucrificam allucet facem. Ceteri omnes agunt inter capite censos inter proletarios; contenti totam vitam sordido oblectare pane. Nam cedo sis mihi vel profusissimae munificentiae Maecenatem, ostendam tibi rursus eundem hactenus amare literas, aestimare literatos, quatenus ipsis indulget alimenta carceris; quibus quidem vivant in diem, sed non etiam instruant rem familiarem. Unde quotidie videmus a funere eruditissimi quique [(perhaps: cuiusque)] , uxorem eius liberosque ad pudendam ilico dilabi egestatem. Unde: sed quid ego haec, qui non curo rem publicam? Sufficiat indicasse, videri a communi convicio liberandum saeculum praesens, firmandamque veterum sententiam, quae volebat aliarum quidem disciplinarum antistites fieri, nasci vero, unicum Poetam. Quare si nostra aetate rarescit studium poetices, imputemus sane astris, aut adeo adscribamus temporum vicibus, utque in ceteris rebus sic etiam in istis Musicis, agnoscamus quendam veluti orbem. Si cui tamen libet reicere causam huius mali, in praeposteros quosdam et


page ):(3a

profanos homines, qui dignitatem divinae artis collutulant sua barbarie, sua inscitia, dum passim id videri dicique volunt, quod minime omnium sunt: cum eo minime pugnaverim: tamquam qui illud saltem consequantur; ut sanos viros ab studiorum omnium amoenitate avertant: tanto quidem proclivius, quod etiamnum ea nostra duret, quae et avorum memoria invaluerat ridicula plane opinio; Poetam etiam ilico esse, qui se esse dicit. Ceterum, saeculum nostrum produxisse ingenia vatibus antiquis paria, certe nihilo inferiora, ne dicam superiora, eis qui intra saeculum vixerunt, clarissime ob oculos ponent farragines istae, ex ipsorum monumentis raptim coacervatae, quarum primam honorificentissimo nominis tui praesidio insignire libuit, Reme indulgentissime, quei me tuear contra eos, qui nimis scrupulose in istud florilegium inquirere possent, vitioque vertere, non tam mea peccata, quam fortunae atque eventus: de quibus sic satis me purgasse videor apud amicos tuos alloquiis sequentibus, quos hoc casu, ut spero, experieris Optiones, aut, ut recentiores malebante Adiuvas strenuissimos. Sane, nisi graviora maximae Reipublicae negotia ingenium


page ):(3b

tuum sublime industriamque incomparabilem non tam avocarent abducerentque, quam omnino abstraherent a florentioribus Musarum hortis; haberemus in te exemplar studii huius emendatissimum: utpote cum et illa tua quae furtim in hoc genere amicis tuis communicas, vocaliter quasi vociferentur, quam te olim delicate in Camenarum [(transcriber); sic: Camoenorum] gremio educarit Apollo melior; quam prolixe in nutricatu Gratiarum nectare ambrosiaque implerit Mercurius elegantior, quam. Sed nolo ei plura in os, cuius amicitiam hoc tempore exambio, ne videar eam malis impetrasse magis artibus quam bonis. Certe si me benevolentia tua dignum duxeris, neque a foribus humanissimae tuae comitatis abegeris palmarium quid consecutus mihi videbor, annitarque omni officio atque observantia, ne unquam tali honore inveniar indignus. Vale et salve vir summe, certe aurei adhuc saeculi insigne reliquium, in quo consensum concentumque omnium virtutum libentes meritoque et videmus et colimus.

T. T.

A. F. G. G.