March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

PETRI ALBINI WITTENBERGENSIS.

Honori Ioh. Lauterbachii, cum renuntiaretur IC.

ROmulidae insignes varia arte dedere coronas,
His quorum virtus cognita Marte fuit.
Inde triumphales ambibant tempora Lauri,
Et Glans servati tessera civis erat.
Vilia signabant defensos Gramina muros,
Transcensos pinnis ut diadema frequens.
Servarae aut victae sunt Rostra insiguia classis,
Et valli palos, aurea serta gerunt.
Talia virtuti tribuit monumenta vetustas,
Conspicua ut celebri non sine laude soret:
Lumina sed pascens veneranda e sede niteret,
Pectora et ad similem vim generosa trahat:
Vique suum constet pretium pro fortibus ausis:
Artes resque bonas excitat almus honos.
Iustitiae haec pars est, sine qua res omine fausto
Non poterit terris publica stare diu.
Nam quamquam sibimet virtus pulcherrima merces,
Se contenta aliis indiget haud opibus:
Praemia cum poenis tamen, ut firmissima vincla,


page 371

Legitima servant in statione viros.
Absterrent pravos a turpis crimine facti:
Suavirer alliciunt ad bona facta bonos.
Acrior ibit equus, quem forti horta beris ore:
Ede minas, morsus non dabit ore canis.
Hoc sapiens nosset cum Roma, virilibus ausis
Praemia non uno contulit ampla modo.
Et os ille fuit nostrum translatus in aevum;
Hinc multi titulos nobilitatis habent.
Quin etiam, ingenuas cor qui poliere per artes,
Decreto Regum talia dona ferunt.
Non minorest virtus etenim studia inclita Pacis
Excolere, atque homines arte iuvare sua;
Quam coetus hominum iniusto defendere ab hoste:
Heroes pacis nomine bella gerant.
Aptius ut possit de relligione doceri
Posteritas, artes imbibat illa bonas.
Non aulem in bello locus artibus extat honestis;
Pace opus est; artes pace vigere solent.
Hanc animo forti pariunt praestantia nobis
Facta virûm, Belli pax ita finis erit:
Quae merito est potior, nec non optarior illo,
Quanto plus illo commoditatis habet.
Iudicio ergo gravi magnatum, bellica virtus
Civicaque eximio sunt in honore pares.
Aureus hinc iuvenes hoebeos annulus ornat,
Et notatanspiciis nomen equestre suis.
Inde etiam est cultis quod tempora vatibus ambit,
Victorum eingens Laurus odora comas
Atque aliis Meliboea caput lana obregit, olim
Qui fuit augusti non nisi Regis honos.
Hunc etiam tibi, lane, praealtum grator honorem,
Iane, cui a pura est nomen et emen aquar
Patria quem virtus studio inflammaun honesto,
Pectus ut excoleres gnaulier arte tuum?


page 372, image: dela0372

Quapropter numero te vatum docta recenset
Pieris, et natum nuncupat alma Themis.
Ipse etiam Augustus, qui Saxona regn gubernat,
Leucorea te vult iura docere schola.
Salue Misorum decus et nova gloria gentis,
Quae prius exaequat laudibus astra suis.
Scilicet antiquae stat virtus integra famae,
Cantatumsque sacris vatibus elogium.
Chius Iusticiae Mylos proclamat amantes:
Iusticla melius quid vagus orbis habet?
Tu quoque ne Mysnensis honos, vetus ardor et qui
Concidat, et veri regula, Iane, facis:
Iusticiae studium quod honestis artibus addens,
Astraeamque simul Pieridasque colis.
Foedere quo quie (ut est toto nil pulcrius orbe)
Utilius patriae dulcius aut quid erit?
Ergo tibi, Rector bene quod fortunet Olympi,
Nunc ornat Nomio purpura dante comas.
Vive diu sacris carus, Iane optime Musis:
Dilectus hemidi vive; placensque Deo.
Rivulus ut septis sine labe serenus in agris
Gramina iucun do tacta liquore rigat:
Sic tua se partes patriae diffundat in omnes,
Et larga virtus omnia dote beet.

Olea coniugalis, honori nuptiarum Ludov. Schwartmaleri, et Annae Mariae Freimoniae.

SYmbola Coniugii, Ramum felicis Olivae,
Mitto tibi Astraeae laus Ludovice domus.
Signum pacis is est: tuque omnia Pacis habeto
Perpetuae, ut thalamus sit sine lite tuus.
Si qua caret dono placidae coniunctio Pacis,
Non fere aetatem sed resoluta cadet,
At pax firma dabit socio tibi vincula lecto,
Ne tuus his ulla sorte fatiscat amor.


page 373

SVave per irriguos Oleae ceu flosculus hortos
Spirat, et hoc cerebrum gratus odore iuvat:
Sic tibi sit (bonitas thalami hoc a munere pendet)
Foedere nil socii suavius, opto, tori.
Hoc ideo instituit vitae genus, alma Tonantis
Gratia, ut humanis sit medicina malis.
Non sit tormentum placido gravis uxor amanti,
Sed fulcrum, ut summi vox monet ipsa Dei.
Quae sincerus amor praestabit gaudia sponsis,
Nectet ubi unanimi pectora fida fide.

QUin oleum infusis ut sanat vulnera guttis,
Et certam infectis tabe ministrat opem:
Coniugialis amor sortem sic lenit acerbam,
Mutuaque omne malum tollit amando Fides.
Omnia dulcescunt sociae fastidia vitae
Dante Deo, alterna si vice certat amor.
In virtute viri sed non sita parua facultas,
Ut coalescat amor dulcibus obsequiis.
Tu virtute praei, socii pars optima lecti,
Exemploque voces ad meliora tuo,
Et quae cumque decent matronam munera castam,
Uxorem cernes sponte subire tuam.

Fecundi typus est quoque Palladis arbor amoris,
Bacca quod illius termete multa viret;
Olim eriam duplices fructus producit oliva,
Vitis ubi in lentae stipite fixa fuit,
Dulcia vina parit generosque balsama fundit,
Ut Bacchi simul et Palladis unda fluat:
Non sine prole torus divini est numinis ingens
Munus, et exhilarat pectora cara patrum.
Spesque domus omnis cadit et pars maxima laudis,
Mensam ubi circumstant pignora nulla tuam.
Orandus tamen est Deus ut bene nata cubilis


page 374, image: dela0374

Pignora sint matris gaudia, patris honor.
Nam bene si cessit natorum cura parentum
Laeticia; at male si, tristicia esse solent.
Non secus ac olei vis saucia corpora mulcet,
At vini ex usu vulnera cruda dolent.

POrro Olea nihil est duris vivacius annis,
Secatur laetis per duo saecla comis,
Numquam flavescit seu Syrius excoquit agros,
Horride, seu tua Sol, Scorpio, terga premit:
Scilicet humano generi, ne desinat unquam,
Perpetui praestat plantula multa tori.
Sunt venerauda Dei consulta, quod agmina semper
Providus hoc iussit crescere nostra modo.
Aeque hominum, si quis colesti a numine fluxit,
Aeterno viridis tempore duret amor.

COntra etiam moritur rigidae prope germina quercus
Consita, palladiis arbor amata sacris
Interit et ferro violata: Quis ista negabit
Legitimi mores signa notare tori?
Haud fragilis sexus plagis, sed amore, regeudus:
Franguntur nimiis mollia corda minis.
Virgo viri placidis melius succumbit bebenis,
Duricia has crebro non facit esse bonas.
Sit regni consors uxor. non serna severae
Hanc quamius etiam dedecet omen herae.

HOs Elegos Ludovice tibi clarissime cante,
Dum sacra coniugii foedera Sponsus adis.
Talis et obtingat precor ut tibi lectus, imago
Arboris haec qualem pingit oliviferae.
Dii tibi cuncta ferant quae cernis imagine parua:
Tectum pacis alant aurea dona tuum:
Aspiret tibi dulcis Amor, mala rollat acerba,


page 375

Quae tamen a thalamis sint pro cul opto tuis:
Vivit et innumeris viridans Oleaster ut unis,
Nomen et eximum fertilitatis bebet:
Sic quoque honoratum vivas feliciter aevum,
Et tecum vivat pectoris arra tui:
Sit fecunda tori tua consors, sicut Oliva,
Et faciat cara te cito prole Patrem.