IAm passim in terra liquefactis soluitur undis
Acris hiems, et qui flores ac gramina proflat
Faucibus e tepido spirare Favonius antro
Incipit, ut Boreae compresso frigore tellus
Amissum verna cum fronde resumat honorem:
Quid prohibet curuus dum vomere vertit arator
Molle solum, fissas aut iungit vitibus alnos,
Libera Picridum nossunt quibus otia cordi,
Artibus hic inter qui nostra Lycaea frequentant
Excultos iuvenes memorabile pangere carmen:
Non quale in silvis radiis cum Phoebe coruscas,
Integrat arborea residens Philomela sub umbra,
Aut quales liquido paribus sese aere pennis
Tollere sueta modos iterat campestris alauda,
Mortales mulcendo animos atque aetheris oras:
Sed quales Caeicis aves ad littora questus
Sunt solitae Alcyones lugubri voce sonare,
Insanum Nercus cum miscet fluctibus aequor.
Omnia nempe premunt nos tristia tristia tellus,
Quam late pater, et vastus minitatur Olympus.
Quae fuerant toris quondam laetissima terris,
Incipit in querulos sors omnia vertere luctus.
Quis scit qui rerum paucis voluentibus annis,
Wenturo sint nos mansuri tempore casus.
Visa fuit toties tenebris soror abdita Phoebi
Contegere aetheriis pallentia sedibus ora,
Funderet in media lacrimas quasi nocte profusas:
Flammiferumque trahens spatioso limite crinem,
In supera (horrendum) modo constitit arce Cometes;
Quali vel potuit terreri Graecia quondam,
Cum Bura atque Helice stagnantibus oppida campis
Absorpta, interitu sub aquis periêre nefando.
Vel qualem celebris Solymorum regia vidit
Per spacium fulgere polo revolubilis anni,
Cum mox horrendis Romanus caedibus hostis
Improvisus adest, et inundant sanguine terrae,
Viribus ac regni absumptis, urbs inclita ludae,
Non secus ac subira radicitus eruta pinus
Tempestate cadit, gemitu quassata supremo.
Scilicet obscuris quae sidera noctibus ardent
Ignota et facibus terrent humana tremendis
Pectora, non unquam contristent lumine terras
Incassum. Hinc belli rabies, hinc tabida surgit
Arboribusque satisque lues, et lethifer annus.
Hinc quae stare diu nequeunt insignia mundi
Regna ruunt, et habent tristes sub pondere lapsus.
Non etenim Libycis ingens ita Syrtibus aequor
Voluendo fluctus alternos effuirt, imis
Nec commota vadis Euxini ita tunditur unda,
Arctoo vicina polo, caudentia versat
Caeruleis immunisaquis ubi plaustra Bootes;
Ut nimis incertos vario discrimine casus
Negnorum Fortuna potensrotat, utque repente,
Quae quondam fuerant populis terrisque superbae,
Precipiti pereunt lapsu cum moenibus urbes.
Et ubi di tesopum, studiisque asperrima belli,
Ner non mermorei ad caelum educta columnis
Illustris Babylon, dominatrix inclita mundi,
Totque triumphantum regum docorata trophaeis?
Ne vel disiectae tanta de mole ruinae
Apparent. sun iam spelaea ignota ferarum,
Infestis atri latitantque cubilibus angues,
Induperatoris stetit arx ubi splendida Beli.
Quae doctrinarum facies tibi Graecia mater?
Unde tot ingenii praeclaris dotibus aucti
Ortum habuêre viri, quorum indelebile nomen
Posteritas stupet, atque sequens mira bituraetas.
Unde suum genus, immanem qui contudit hydram
Heroum traxit princeps, unde acer in armis
Pelides fuit, innumeros qui misit ad Orcum
Caede viros, claras bello disiecit et urbes,
Atque duces alii fama superaethera noti:
Pro scelus e Scythicis egressa paludibus ausu
Effera gens, campis impune vagatur in illis,
Hospitium Musarum ubi Athenae dulce vigebant.
Ducere laeta choros nympharum ubi turba solebat,
Arua quatit sonipes, falcato et acinace fulgens
Dira cohorsarmis coit, agmina conscia iungens.
Dicite vos Musae, quibus est arcana potestas
Pandere, tantarum caussasque evoluere rerum.
Terrarum flammis qui Sol opera omnia lustrat,
Sidera per duodena means, incertus Eoo
Non surgit caelo, incertus non incidit undis.
Non invecta suis bigis argentea Phoebe,
Immotos mutat cursus, licet aethere in alto,
Diversos sumat reparando cornua vultus.
Sic et nocturnis quae motibus astra feruntur,
Limitibus distincta suis, sua tempora norunt.
At vicibus quae caussa vagis ita regna retorquet?
Cur toties quae summa vigent, rediguntur adima?
Non equidem reor hoc fieri sine numine Diuûm.
Sic ego: Musarum sic maxima cominus astans
Calliope: dubio quaete sub pectore versans
Cura coquit, nulla est: Turpis scelera impia vitae,
Contemtus Superum, suadensque licentia luxus,
In vetitumque ruens damni secura libido,
Assiduos animis stimulos mortalibus addunt,
In clades ut et arma ruant, nocituraque poscant
Bella, quibus veluti propriae per tela perempti
Occumbant dextrae, fine accelerante supremo.
Tu vero magnos cupies si cernere reges,
Quos rerum prima conspexit origine Phoebus,
Usquead regnorum praesentia tempora mundi,
Imperiis atavis claros opibusque Monarchas:
Adspice (nec dubites) ingentis membra Colossi
Quem rex Chaldaicis qui scepta potentia terris
Obtinuit quondam, termango insignis honore,
Nocturni oblatum vidit sub imagine somnii,
Aurea dum medio voluuntur sidera lapsu,
Atque viri fessos recreat sopor humidus artus.
Obrizo viden' ut caput auro immane coruscet,
Quale vel auriferas Arabum latet inter arenas,
Vel Tagus Hesperius mittit, vel Thracius Hebrus/
Pectora qua geminis iunguntur parte lacertis,
Argenti radiant fulgentibus omnia lamnis.
Aere nitet circum circa fulgore corusco
Conspicuus venter latae et cum poplite surae.
Plantas inferius tenet intractabile ferrum,
Quale olim exercent vasto Cyclopes in antro,
Cum validi gemitum referunt incudibus ictus.
At sustentatur qua moles corporis ingens,
Pars est ima pedum ferro commixta lutoque.
Nunc quae turrigera vates Babylonis in arce
Divinus cecinit, fatorum arca na revoluens.
Exponam: memori tu condita mente reponas.
Qui vertex feluo rutilat spectabilis auro,
Assyriis populum dominantem denotat oris
Cui late regi sceptris regnoque potito,
Lege data, primo frenis submittere mundum,
Est visum Superis: series longissima regum
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis
Hinc ortum trahit, hinc magni tot in orbe Monarchae
Ceperunt, terras omni ditione tenentes.
Ante, viris nemo rigidas imponere leges
Ausus erat: populum sine vi pudor ipse regebat.
Aggere non triplici cingebant oppida muri,
Ad celsas stabant nec propugnacula turres,
Usus nullus erat galeae, sine militis armis
Mollia securae peragebant otia gentes.
Non extorqueret qui vectigalia praetor
Tunc erat, aut caussas qui cerneret arbiter aequas:
Non vagus ignotas collecta merce per oras
Mercator, ventis fidens, maris alta secabat.
Vertere consuetus rus pingue colonus aratro,
Cum cara residens sub opaca coniuge fago,
Mulcebat verbis expertia corda dolorum.
Ipsaque vomeribus non multum saucia tellus
Omnia liberius, nullo poscente ferebat.
Interea peior paullatim ac decolor aetas,
Indiga vinclorum, terris succedere cepit,
Et vitae mores alios nova protulit aetas.
Gliscere iam belli rabies, iam sumere vires,
Numquam audita prius quatiens Bellona flagellum
Sanguineum, instiget populos ut ad arma feroces.
Iam fieri poenae dempta formidine caedes,
Iam convectari praedae iam rapta requiri,
Condi divitiae per fasque nefasque paratae,
Innocuis fieri insidiae, fraudesque dolosae.
Quid moror? adversis coeperunt omnia fatis
In peius ruere et retro sublapsa referri.
Primus Nimrodus Chusi generosa propago,
Dispersos passim populos in montibus a tis
Composuit, leges dedit, imperiumque vocari
Antehac ignoto per terras nomine iussit.
Utque sibi ingentes populos adiungeret Heros,
Finitimos armis animo fidente lacessens
Pella parat cingit spaciosis moenibus urbes,
Molibus educitque altas ad sidera turres.
Quique reluctantes contra data ferre recusant
Vincula, vi subigit, poenis et atrocibus urget.
Tempora praetereunt, seri captiva nepotes
Iam dant colla iugo, nullis assuetaque nodis
Turba, sui discit placitis parere tyranni.
Iam Ninus Augustas regni sortitur habenas
Atque sibi plures tentat submitteregentes,
Haec oriente die sub noctem haec cura recursat.
Sicut enim raptim mediis fornacibus ardens
Subdita ligna vorat vel inexaturabilis Ilex,
Quo plus subicitur trabium, tanto actius ignis
Effurit, explerique nequit Vulcania flamma.
Sic mentes hominum regnandi coeca cupido
Cum cepit semel, haud ullis explebilis unquam
Thesauris Arabum est contenta, et divite gaza.
Huius opus Ninive de regis nomine dicta,
Chaldaicis Ninive quondam celeberrima campis,
Nunc turpi deserta situ et sine nomine terra.
Mors tandem atra virum nigro submersit Auerno,
Quinquaginta ultra messes ubi rexerat orbem.
Quis putet? Imperio et sceptris succedit avitis
Femina, Castaliis merito celebranda Camenis,
Laudibus et summis aequanda Semiramis astris.
Nimirum non illa colo calathisque Mineruae
Femineas assueta manus, sed bella ciere,
Praelia dura pati, clypeos consistere contra
Hostiles, strictoque aciem mucrone tueri.
Qualis Amazonidum lunatis aspera peltis
Penthesilea fuit, multis quae in milibus ingens
Agmen agens, ausa est hosti concurrere virgo,
Bellatrice viros dextra fremebunda lacessens:
Aethropum infesto positas sub sidere cancri
Invasit multo populatrix milite terras,
Et fusco gentes animosa colore subegit.
Extulit ardentes victricia signa per Indos,
Ignotum penetrans orbem, ingentesque recessus:
Hosque etiam fractos armis iuga ferre coegit.
Aggeribus struxit vastis Babylona, minasque
Murorum ingentes aequatave moenia caelo,
Qualia non condi prior unquam viderat aetas.
Omnibus in bellis dextra quae vindice gessit,
Successus habuit mundi regina secundos.
Iam felix poterat regio Chaldaea videri,
Hoc magnae ducis imperio, et victricibus armis,
Cum multi hanc etiam sequerentur in ordine reges,
Per quos cre vit honos regno; atque immensa potestas:
Passibus ambiguis sed quae fortuna vagatur,
Fert abigitque vices et nulla potentia longa est.
Otia dum procerum multi luxumque sequuntur,
Nec patria virtute gerunt Mavortia bella,
Viribus amissis paulatim concidit ingens
Hoc mundi decus, Eoo formosius astro,
Atque trahit late nullo prohibente ruinam.
Ecce (nefas) princeps, tot, iniquo sidere, regnit
Sardanapalus iners subit, execrabile monstrum;
Cui nec avitus honor cordi, nec bellica virtus.
Non innatus amor patriae, laudumque cupido:
Desidiae molles sed, et invitantia luxum
Otia, picta croco et fulgenti murice vestis.
Quin etiam pingens fucis menda crbus ora,
Assedit toties stimulante libidine coetus.
Interfemineos, et semiviros comitatus.
Non tulit hoc facinus Phul aequa mente Belochus,
Magnanimos inter proceres celeberrimus unus:
Issolio invisum regem turbare paterno
Cogitat, ac tantam terris avertere pestem.
Iamque sonantarmis late loca, milite multo
Compita iam complet dux strenuus, agminaque armat.
Quid faciat septus sic Sardanapalus ab hoste?
Accedatne ducem supplex, ventamque precetur?
Quo vero aspicia vultu compellet et ore?
An vero fugirat peregrinas exul in oras?
Non in deliciis patiuntur inertibus anni
Exacti. Expediat ferrum depromat et arma?
Apta manus nusquam bello: plangoribus aedes
Luctisonis resonant. et femineo ululatu,
Iamdudum vitam certum est abrumpere flammis
Invisam, et dubios leto finire dolores.
Ergo pyram solus tecto interiore sub auras
Erigit ingentem taedis atque ilice secta.
Cumque ardens ferri ram cepir ad astra favilla,
Festino sese desperabundus in ignem
Conicit insultu piceam qua plurimus undam
Fumus agit nebulaque strues exaestuat atra.
Collucent late flammis ingentia tecta,
Atque abit in cineres arx tot dominata per annos.
Haec finis regum Assyriae, hic est exitus, orbem
Per tria perque decem rexissent saecula postquam,
Et novus imperii rerum procederet ordo.
Vilius argentum est auro, sunt postera primis
Deteriora gravique ruunt ingentia lapsu,
Post caput aurata galea cristisque refulgens.
Pectora de solido propiora nitentia circum
Argento arcana fatorum lege, patescunt.
Alter ab integro regnorum nascitur ordo,
Arsa cidis domito Persis dominantibus orbi.
Argna duces rerum Domini divisa tenebant
Chaldaei, regum iam sceptris stirpe revulsa,
Forsitan et longo, si mens non laeva fuisset,
Tempore, tranquilla poterant his pace potiti:
At vero vicium rebus solenne secundis,
Virtutumque comes male grata superbia trister
Attulit inreritus tandem sceptrisque virisque.
Dum patrii siquidem laxantes iuris habenas,
Urbibus heu nimium securo pectore praesunt,
Et sacra blasphemis incessunt numina dictis:
Ipse potens mundi Rector, qui sidera torquet,
In cuius sunt regna manu, qui cuncta gubernans
Aspicit, egregiis animis opibusque potentem
Suscitat et mundi Cyrum iubet esse Monarcham.
Sic tantus tibi cessit honos clarissima bello
Persia sic domiti caput unica diceris orbis.
Cyrus magna gerens invicta praelia dextra,
Argolicas urbes, Lydosque subarma coactos
Cepit, opum dives quae Croesus regna tenebat,
Croesus in Ioniis olim celeberrimus oris,
Qui strue lignorum iam comburendus in alta,
Exemplo docuit, NULLUM debere beatum
Mortalem, ante obitum supremaque funera dici.
Tempore deficiar, si persequar omnia versu,
Quae virtute animi excelsa fortissimus Heros
Gesserit: Haud illo quisquam certamina Martis
Quando instant aciesque parant concurrere signis,
Hostilis melior faciem aut componere pugnae,
Aut teretem iacere arte sudem celeremve sagirtam,
Aut quando obsessas res cingere postulat urbes
Militibus longis obducere moenia fossis.
Nil animo leve molitus, nil liquit inausum,
Quo cupidum traxit generosi pectoris ardor.
Post varios casus, et mille pericula Martis,
Imperii sedem cum iam Babylona subactam
Cepisset, regum tenuit rex omnia victor,
Occanum spectat qua Sol utrumque recurrens.
His, puto, contentus regnis fortissime Cyre,
Perratas Iani poteras occludere portas,
Pace tuisque data reliquam traducere vitam.
At qui tantus amor pugnae, quae tanta cupido
Armorum? ignotas cur gentes Marte lac essens
Massagetas contra durum genus arma capessis?
Flecte animum, retro et cum signis agmina verte,
Saluus adhuc patriis quando regionibus astas,
Et tibi fatales nondum premis inscius oras.
Te trahet imperium quantam moriente ruinam?
Cambyses haeres, tua proles impia, regni,
Patre probo nimium diversus, dedecus addet
Heu quantum domuique tuae, laribusque paternis.
Quam proceres inter crudelia facta patrabit,
Impletus veteri venas, ut semper, saccho,
Caedibus innocuis quam terra refusa wadebit,
At necis a proprio, confixus vulnere ferro,
Post messes paucas, sed funera multa suorum,
Ad manes veniet sicca cum morte tyrannus.
Sed non Cyre audis, bellis exercita virtus
Te trahit atque animus lucis contemtor, ut ausis
In patriam infundi suetas avertere gentes.
Agmen in armatum velociter irruis, amplis
Ut leo cum campis meditantem praelia taurum
Cornibus adversis specula conspexit ab alta,
Nulla mora est, volat ille, iubas ceruice comantes
Extollens, certusque hostem demittere morti:
Sic animam pugnans in aperta pericula mittis.
Postque tot exhaustos conatu ingente labores,
Infelix occumbis, et hostes concidis inter;
Assiduis veluti concussa bipennibus Ornus,
Paulatim tremefacta, sub alto vertice nutat,
Vulneribus donec nimiis evicta ruinam
Prona trahens; terra resonante fragore recumbat.
Nec tua te pietas rutilum dia demave texit,
Ignota tellure iaces nec te tua coniux
Condit humi, et patrio decorat tua membra sepulcro.
At tu perpetuis celebrabere laudibus Heros,
Gloriaque et virtus longos durabit in annos.
Non ego cui modo summa sequi fastigia rerum
Propositum est, prima re petens ab origine, reges
Describam reliquos omnes, ductosve triumphos,
Divitis ingenii foret o labor iste, nec illud
Momentis properans sineret velocibus hora.
Te non praete reo Dasi, rex facte secundo
Omine, cui procerum, exeincto Cambyse, senatus,
Ut primum tremulis hinnitibus aura caballi
Clanguit, intonuitque polus de parte serena,
Protinus imperii fasces tribuêre superbos.
Zopyrus ille dolis cepit Babylona repertis,
Exemplum fidei mutilata nare probatae.
Te duce concussa est diuturno Graecia bello,
Impatiens regum iuga Graecia ferre potentum.
Tu terris etiam Xerxes aeterna dedisti
Nomina, qui claras adoriri miles Athenas
Ausus es, innumeris perterrens Hellada turmis,
Milia quot Graecas nuuquam venêre per urbes.
Marsque tibi poterat fors aspirare secundus,
Arma Neoclides nisi praestantissimus Heros,
Per latum aeratis invecta triremibus aequor
Arripiens, propera tot milia classe fugasset.
Hinc modo qui fueras ingens tremor urbis et orbis,
Terga hosti vertens, ingentibus excidis ausis.
Exutum tristis recipit te Persia castris,
Et factum ad seros transscribit fama nepotes.
Iam summo Titan caelo renouaverat annos
Bis centum, et regni postremus sceptra tenebat
Darius, fati ignarus fortisque futurae,
Qua ruere imperium vetus, et vilescere nomen
Persarum, toti modo formidabile mundo
Deberet, tantique aboleri gloria regni,
Maiestate novo digna surgente Monarcha.
O'fluxas mundi res! ô incerta potentum
Fata! cadunt rerum medio vel maxima cursu,
Vitra velut radlis Phoebeis pulsa relucent
Splendida, sed tenui contactu fracta fatiscunt,
Artificis vanas et abit labor omnis in auras.
Magnus Alexander, caput insuperabile bello,
Cuius ab Herculea genus ortum stirpe refertur,
Iura dabat Macedum populis, iuvenilibus annis
Integer, atque animo plus quam mortalia spirans.
Huic cum sufficerent nec regni sceptra paterni.
Nec spaciosae opibus florentes Hellados urbes,
Imperium mundi affectans, quicumque sequitur
Exitus, ad summum bellis contendere gettit.
Arma fremit vigilans, noctu fremit arma, requixit
Arma toro, tectisque, per intima viscera lapsus
Saevit amor ferri, rabidique insania Martis.
Ceu liquor infusus feruentibus ater ahenis,
Quae circum flammis ambit crepitantibus ignis,
Exultat, spumis feruensque exuberat alte,
Nec se iam capit unda, petit vapor igneus auras.
Emathiis toties adverso Marte rebelles
Est animus primum Graias agere agmen ad urbes,
Et multo infensos obsidere milite fines.
Ergo duces dictis hortatur, signa sequantur,
Atque animos aptent armis. Mora nulla frequentes
Exciti coeunt, stimulat simul ira furorem.
Pars pedes incedit, pars terga fatigat equorum,
It nigrum campis agmen, Martemque lacessit.
Vix bene in Argolicas rumor penetraverat urbes,
Pellaeum innumeras arman tem ad bella cohortes
Adventare ducem tolli super aethera nubem
Pulueream extemplo cecidêre animique manusque
Omnibus, insuetus trepidos pavor occupat artus.
Ac quia in incerto quid agant sunt quidve sequantur,
Sub iuga victoris se mox sine sanguine dedunt.
Vos Thebae nimium confisae turribus altis,
Et vallis, hostes clausis avertere portis
Ausae estis, sed fata urgent, aversa Dei mens,
Nobilis urbs capitur, direptaque tota crematur.
Vulcano superante, soloque exscinditur imo.
Hinc Asiae exultans fecundos transit in agros:
Miratur triplici fulgentes aere phalanges
Barbara gens altum regis miratur honorem,
Paciferaeque manu ramum praetendit olivae.
Ipsa putes validis gratari moenia turmis
Suppliciter, magnos et se demittere montes.
Nec vero pacem petit aut gratatur Achivis
Urbs antiqua Tyrus, pretiosaque murice Sidon,
Utraque praeclaris notissima mercibus orbi,
Quas vel puniceo sitiens vehit indus ab ortu,
Vel quas dives Arabs ventosa peraequora mittit.
Infelix, quae non praedictum vatibus olim
Extremum interitum sensit, miseramque ruinam.
Condunt se cives portis, et moenia complent,
Opposito certi defendere milite muros.
Instat at Herculeis fremebundus viribus hostis,
Obsidione premens, et propugnacula rumpens,
Portis vi potitur. Tum vero maxima clades
Exoritur, passim sternuntur inertia ferro
Corpora perque vias et limina nota domorum
Matres atque viri:reboat clamoribus aether.
Insuper ultrices flammas ad culmina iactat
Dira cohors, caedique infandae incendia miscet.
Parua mora est, Phoenissa Tyrus considit in ignes
Tota capitque suum extincto cum nomine finem.
Quin etiam Pharias furor hic penetrasset ad urbec
Et velut immani totas hausisset hiatu,
Ni regni dubiae proceres praesagia mentis
Nan processuro monuissent cedere bello,
Et mitem potius victorem poscere pacem.
Iamaque adeo super unus erat, qui sumeret arme
Totias caput imperii Darius et orbis,
Fasne sit hunc patria immeritum depeilere sede,
Aemathius dubio dum voluit pectore ductor,
Haec secum mene incepto desistere bello,
Dario terris nec principe posse potiri?
Non ego credo vetor fatis. Oracula Persis
Prodita sint quamvis Superis sua, sunt mea contra
Fata mihi sceptra inachios transmittere ad Argos.
At scelus insontem regni placabilis ultro
Qui partem defert solio detrudere avito,
Et bello populos infesto agitare quietos?
Qui cunctis portat radiantia lumina terris,
Esse nequit geminus Sol aureus esse nec alter
Iure potest, penes est quem tota potentia mundi.
Non divisa habeant plures tot regna. sed unus.
Dixit at in bellum prono, hoc tantum addidit irae,
Accenditque virum quantum clamore iuvatur
Elaeus sonipes, cursu celer, imminet altis,
Cum iam iam foribus, pedibusque repagula laxat.
Convocat armatas extemplo ad signa phalanges,
Utquie, alacres adsint animis, pugnaeque parent se
Edicit certum esse duci decernere ferro.
Non minus eductas hortatur ad arma cohortes
Darius, velabat honos quem regius ostro,
Auratis equites sagulis cristisque decoros
Inter et innumeros pedites, diversa gerentes
Tela quot in Libyco voluuntur marmore fluctus,
Aut in agris cum Sole novo torrentur aristae.
Iamque adversae acies campis structaeque cohortes
Procedunt dirum pugnae dat buccina signum.
Non mora se castris utrinque effundit apertis
Miles et ancipiti iam mutua vulnera ferro
Pertentans, penetrat cuneos, aperitque viam vi.
Sternun ur pedites, et totis funera campis
Miscentur, ruit acer eques cataphractus in agmen,
Fulminis in morem, sortissima pectora frustra
Darii socii pereunt Daique Cacaeque.
Non minus incaluere animi, et pugna aspera surgit,
Hinc atque hinc rabies, seges ensibus undique strictis
Horrescit, tonat omne solum, stat multus ubique
Terror, ubique pavor, mortisque simillima imago.
Anceps pugna diu fuerat, sed viribus alae
Persarum exhaustis, dum plurima grandinis instar
Tela volant, strepit assiduo galea ardua circum
Tinnitu, exceptis nec sufficit ictibus umbo,
Retro versa legunt lassis vestigia dextris.
Rex, cupiens animum fugitantibus addere turmis
Advolat, et fertur medios moriturus in hostes,
Quem circum glomerati omnes hinc cominus atque hinc
Proturbant, instat prae cunctis ac rotat ensem
Fulmineum dux Graecus et acri exaestuat ira,
Inque uno telis defixus rege moratur.
Tandem Darius dubii in certamine Martis
Ductores acie primos quoque cedere cernit,
Et Martem Graecis vires animumque cateruis
Addere. Quid faciat? num solus tendere contra,
Quod cupiat sane, tot tela tot audeat hostes/
Non vires et fata sinunt, non ferreus imber
Telorum, piceus fesso de corpore sudor
Flumen agit, trepidos quatit aeger anhelitus artus.
Quod solum victo rebus restabat egenis,
Terga fugae praebens, via qua datur, alite campos.
Quassat equo, refugoque hosti pede castra relinquit.
Arsa cidûm signis pugnae cum sine fugatis,
Victor Alexander, ducibus comitantibus intrat
Magnifico sedem Imperii Babylona triumpho,
Atque suis pedibus divina humanaque subdens
Omnia, subiecto fit tertius orbe Monarcha.
Hanc infelici cladem portendere Persae
Visa fuit superae facies tristissima lunae,
Quae niveis medium bigis dum pulsat olym pum
Sub noctem, et tacito cursu reliqua astra feruntur,
Luce fit orba sua, terrae et se immiscet opacae,
Multa gemens tanti casum miserata Monarchae,
Indignosque obitus quos acceleravit iniquo
Funere, Medorum terris infamia Bessus,
Qui tantum misit stygias heroa sub umbras,
Nil maiestatem veritus Diademaque regis.
Quam vero sunt cuncta pari mortalia sorte,
Quaeque loco nondum sunt mota, impulsa mover.
Quam facili possunt momento. Pulcrius orbe
Nil erat Imperio nascente, et rege Pelasge,
Cui soli dederat superi dominator olympi
Iustitia ante alios gentes frenare superbas.
Robur at hoc ingens animi, divinaque virtus,
Heu mihi quam subito vel primo in limine regni
Concidit, et tenebris nigrantibus implicat orbem.
Qui toties strictas acies stetit inter, et hostes,
Invictus, toties horrentes Marte phalanges
Contudit, et tantis tremefecit cladibus urbes,
Vincitur immodico Baccho, febrique flagrantes
Depascente artus, crudelibus occubat umbris.
Sic quondam densa venantum septa corona
Pardalis haud capitur, supra venabula pernix
Fertur, et incertos fugiendo deicit ictus.
Ast ubi vina hausit pando Baccheia rostro,
Atque sopere iacet totos extensa per artus,
Iam capta est sine vi, recipitque in gutture ferrum.
Extincto superis ita rege volentibus isto,
Cui similem numquam si quis facta ardua spectet,
Viderunt terrae Phoebo sub utroque iacentes,
Saecula nec similem, si sunt ventura, videbunt,
Consilium proceres regni de rebus habebant
Extemplo, tantae posthac qui pondera molis
Sustineat, tantoque queat succeder regi.
Nomen Alexandri vel Eoo clarius ortu,
Absterret cunctos nedumina clara supremi
Affectent apicis maiestatisque tremendae.
Quid vero faciant? Orbisne invadere gentes
Regna sinant alias? non ô non conscia virtus,
Non hoc admittit victoria dedecus ingens.
Ergo alius nigris rex arcessendus ab Indis?
Non fas est sceptris armare potentibus hostes,
Non: auras satius dulcemque relinquere vitam.
Partirine igitur libet aequo limite terras,
Hasque duci certo commitere sorte regendas?
Hoc placet, haec cunctis potior sententia visa est.
Cel sa ubi Pyramidum spectat mira cula Memphis,
Divitis Aegypti sceptrum Ptolemaee capessis.
Ad Syriae populos Nabathaeaque regna recedit
Maximus ille armis, maior virtute Seleucus.
Moeonis Antigonum pro rege vetusta salutat,
Atque ubi Troia fuit campi, et confinibus aruis
Qua fortes spectat Lydos Pataraeus Apollo,
Urbibus ac felix ubi claret Ionia magnis.
At cupido Macedûm recipit te pectore tellus
Antipater te rege suos defendere fines
Gaudet, et optato remanere quieta recessu.
Omnis coecus amor dominandi, ferre potestas
Consortes non ulla potest, nec tempore longo
Regni inter socios stabilis concordia durat.
Dum sibi bella novi faciunt crudelia reges,
Alter et alterius populatur milite terras,
Nec flammae longos odii extinguuntur in annos
Bellaque, ne desit serpenti occasio cladi,
Posteritas simili gerit ambitiosa paratu,
Paulatim Argolicis quoque fractis viribus, orbis
Deficit, et summo regna inclita culmine nuta nt.
Interea Ausonia regione potentia creseit
Procedeus sensim, viresque acquirit eundo.
Fonte Gigantaei montis radice sub ima
Ceu veniens Albis, sulcat sata pinguia rivo
Exiguo, per rura fluens fecunda Bohemi.
Misniacis magis hinc labendo viribus auctus
Surgit, Saxonicoque sonans se gurgite pandit
Victor, opes amnes varii auxiliaribus undis
Hinc addunt atque inde, suo nec se capit alueo,
Spumea latifluus se donec in aequora condat.
Romulus atque Remus fratres, de sanguîne nati
Assaraco Martis lupa quos nutrivit in antro,
Auspiciis posuêre illam felicibus urbem,
Postea quae septem circundans moenibus arces,
Imperium terris, animos aequavit olympo.
Inde tot illustres animae venêre tot alti.
Heroes, quos fama vehet plaudentibus alis,
In mare se donec fluvio Tyberinus amoeno
Fundet, et antiquae durabunt nomina Romae.
Non gentem hanc contra valuit vis ulla, nec ullus
Imperus armorum; quae barbarus intulit hostis,
Non cincti latis fossis atque aggere muri.
Romanus penetrans loca levibus omnia pilis,
Aeriae similis fundae; celerive sagittae;
Exultans hostes sternit, cum moenibus urbes
Deditione capit, positis non templa trophaeis
Non fora sufficiunt, petit ardua sidera virtus.
Nubiferas Tyrius superaverat Annibal Alpes,
Ingentique manu Hesperias invaserat oras,
Quin acies etiam miseranda clade fugârat
Romulidum sed non valuit quoque vincere, cedens
Terga tuis dedit impatiens terra Itala signis.
At licet invictis gererent ita praelia dextris
Romani, premerent et gentes Marte superbas,
Captivos etiam reges fulgentibus armis,
Vincla triumphales post currus ferre viderent:
Non summi nomen tamen affectare tyranni
Optavit quisquam magnatum, tempore longo,
In serrum cuncti pro libertate ruebant,
Coniunctis animis, te solum maxime Consul,
Collegaeque tui fasces et iussa sequentes.
Unus in innumeris proles Aenia Caesar
Exoritur celebrem quem tandem Marte togaque,
Excellens virtus properataque gloria rerum,
Subiecto solum dominari fecit in orbe.
Hic vir hic est acres domuit qui fortibus armis
Gallosque, Suevosque paludososque Sicambros,
Quaeque latent aliae Arctoo sub sidere gentes,
Ignotosque tibi meruit Romane triumphos.
Tandem etiam scindenteanimos discordibus armis
Bellona sociûm, bellumque, ciente cruentum,
Pompei te Magne petens, tibi funera portans,
Pharsalici Italico maduerunt sanguine campi.
Et tua libertas cecidit Mavortia Roma,
Quae fuerat toties fuso tibi sanguine parta.
Omnia vicisti Caesar, tua vincere fata
Non licuit, strictis nimirum templa relucent
Ensibus, inque tuam conspirant agmina vitam
Conscia, nec prohibet Domini sacra curia caedem.
At non maturis inglorius occidis annis.
Imperii, mixtum ferroque lutoque supremum
Quod fore sacrorum ce cinêre oracula vatum,
Tu caput es nomenque tuum per saecula multa
Magnorum retinet series longissima regum,
Quos tuo ab Augusto, qui condidit aurea rursus
Saecula per Latium atque ultra Garamantas et Indos
Protulit imperium, dominantes longa tulerunt
Tempora, se donec tenebris Germania densis
Exseruit, qua non contemtior ulla sub arcto
Ante fuit regio aut terris incultior ulla,
Prodiit et fama ille ingens, ingentior armis
Carolus, eduxit quem Francia nobilis ora,
Tantum alios forti superantem pectore reges,
Rerum et successa, quantum leo cuncta ferarum
Semina inexhaustis animis et viribus anteit.
Hunc toties vidit ducentem animosa triumphos
Gallia devictis e gentibus, Itala tellus
Est toties mirata sui facta inclita regis,
Invictosque an imos quos nulli frangere casus,
Nullae res unquam potuêre efferre secundae.
Iusque piumque duce hoc Veneris fulgentius astro
Luxit, et aureolis comptos redimita capillos
Frondibus, in toto plausit Pax candida munde,
Ast hostes, acies inter strictasque cohortes,
Ignitis oculis ardentem, animisque frementem,
Attoniti rapidi stupuerunt fulminis instar.
Nec vero Alcides, qui duros mille labores
Eurystheo quondam fertur sub rege tulisse,
Invicta tantum clava telluris obivit,
Quot gentes noster domuit fortissimus Heros
Carolus, aeternum meritus nomenque decusque.
Cedite Germanis Romani, cedite Graii
Regibus. Aeacidas habuit Germania bellax,
Scipiadasque suos: invictae mentis Othones,
Saxonicis cretos terris, et fulmina belli
Henricos, caelo quos virtus laudibus aequat.
Vester honos etiam Friderici, regia proles,
Durabit, donec stellis fulgentibus aether
Pictus erit, gemmisque micans vertetur Orion.
Vera loquor. prima nascentis origine mundi,
Vel melior virtute, vel observantior aequi,
Germanis gens nulla fuit, vel clarior armis,
Dum fortuna fuit, dum regum bellicus ardor
Coniunctos aenimos tenuit concorsque voluntas.
At nihil innumeros invito durat in annos
Numine, stans certa, quantumuis maxima, lege
Regna, suos et habent, poscunt ubi tempora, fines.
Quae viguit quondam virtus defecit avorum:
Idque tuum priscis Germania regibus orbum
Imperium labat, et rimis imbelle fatiscir,
Ceu pronis illisa vadis medio aequore puppis,
Iam consumpta annis, laterum compage soluta,
Accipit aequoream multum rimosa paludem,
Et nisi sit summas ferro munita per oras,
Anceps, sustentata diu soluatur et arma
Nautica disiciat medias dispersa per undas,
Quis non humectet vel largo flumine vultum,
Antiquumque decus gemebunda mente requirat,
Haec nostri aspiciens informia rudera regni?
Quae fuit egregiis regio celeberrima bellis,
Quam non iudomitae potuerunt frangere gentes,
Hanc lacerat fidei sanctae immanissimus hostis
Turcus: et ad gelidas Turcis immanior Arctos
Moscus, inauditum patribus persecula nomen,
Infandis claras funestat caedibus urbes,
Et populum ablutum pretioso sanguine CHRISTI
Ereptumque Erebo, falcato immaniter ense
Dissecat, horrendo cruciatu membra fatigans.
Seu fuerint belli ductores, Martia quondam
Intrepidis animis qui contra tela stetêre,
Seu pia submittens pudibundo lumina vultu
Femina seu generis spes magna puella parentum,
Im bellisve puer, nulla hic discrimina sexus.
Infantes matrum teneros vel ab ubere raptos
Sepibus aspicias (visu miserabile) acutis
Affixos, et membra atro fluitantia tabo.
O dolor, ô ingens ipsi execrabilis orco
Saevitia, haec moveat vel saxea corda tyrannis.
Quid loquar occultas Romani praesulis artes,
Qui nostris etiam ceruicibus imminet hostis,
Et coniuratos trahit ad socia agmina fratres,
Centimanumque Gyan, spirantemque igne Typhoea;
Quosque alios habet occiduo plaga Sole tyrannos,
Qui manibus cupiant magnum rescindere caelum
Terrificis, superisque Deum detrudere regnis.
Nec satis hoc nostros inter bella, horrida bella,
Cognatasque acies ruere in sua viscera, multo et
Teutonico flunios spumantes sanguine cerno.
Scilicet haec restant Germanis ultima fata,
Ut nobis tandem crudeli funere caesis
Omnibus, in eineres abeat Germania, nec sit
Nobile Caesareo reliquum de nomine regnum,
Tum vero laxis superae compagibus aethrae,
Ingens absque manu montis de vertice saxum
Decidet, immanem feriens ad crura Colossum,
Effigiem mundi regnorum, quo simul omne
Auri atque argenti liquefacti pondus et aeris
Cumque luto vacuas ferrum vanescet in auras,
Discordes veluti cum miscent praelia venti,
Ad resonos paleae flatus sparguntur inanes.
Nempe aderit caelo multis cum milibus Heros,
Vera Dei soboles, celsa hunc cernemus in aula
Fulgentem ciara in nebula, quem mille secuti
Caelicolae, auratis impellentaethera pennis.
Ille tuos hostes, Ecclesia sancta, triumphans
Pugnantes collo frustia, atque insueta rudentes,
Turbine corripiens terrae ima in viscera trudet,
Noctis ubi hortiferae nigror, aeternaeque tenebrae.
Et nova constituet puris ruti antia gemmis
Regna, quibus solus rex aeternusque sacerdos
Praeerit, et sanctos selus dominabitur inter,
Martia cessabunt cum diris agmina pugnis,
Paxerit et requies aeterna aeterna potestas,
Laetitiae non finis erit. Non amplius atrox
Quae toties spiclis mortales terrult uncis.
Mors erit, aut struet insidias regnator Auerni
Centimanus, centumque eructans faucibus ignes,
Perpetuos felix durabit vita per annos.
Hanc ô progenies aeterni viva parentis
CHRISTE diem accelera, coeco nos carcere clausos
In lucem, sanctam lucem, virtute potenti
Eductos, vita miseros dignare beata,
Corporis exuti vinclis celebremus ovantes
Ut te cum patre caelesti flatuque sacrato,
Aeternum sine fine Deum, cui gloria soli,
Cui soli divinus honor, victoria, virtus,
Almaque maiestas longum debetur in aevum.
SI fas est diuûm Musas succedere templis,
Nec renuunt Aganippaeis mysteria dici
Sacra modis, quae mens tenebris immersa profundis
Heu nimium, non nostra videt, nec acumine solers
Vestigare potest hominis natura sagaci:
Arce poli summa sed que delata superne,
Arcanisque Dei secessibus, indiga lucis
Et tellus stupet, et vastus miratur olympus:
Fas etlam mihi sit, tenui caelestia versu
Dicenti superas ad sedes tollere mentem,
Conspectuque frui divinae lucis. Ad illam
Ante quidem densae nubes et mille viarum
Ambages aditus arcebant, tempore longo.
At tandem patefecit iter, nubesque removit
Obstantes, summi soboles aequaeva parentis
CHRISTUS, in has terras caelo qui missus ab alto,
Verus homo, assumsit mortales corporis artus,
(O amor) et nostram proprio redimendo salutem
Sanguine, nos cives fecit, dominosque beati
Concilii superûm. Non devius amplius error,
Vepribus obiectis obstat, via plana per auras
Iam datur, ipsius ad magni penetrale tonantis,
Ut maiestatem liceat spectare tremendam,
Et coram sacras audire et reddere voces.
Ecquem non igitur monumentis condita priscis
Sacra iuvent? quis danda neget pia carmina templis?
Quis non laetitiae suaves in pectore molus
Concipiens, gratis animis agnoscere donum
Hoc cupiat, nobis miseris quod contigit, ingens?
Sunt sacra: luxaugusta vagum diffusa perorbem,
Qua sine voluuntur coeca caligine mentes,
Incertae quo ferre gradus, ubi sistere detur,
Hic fons est venis sine fine scatentibus undam
Sufficiens, ex quo manant ad gaudia vitae
Flumina, quae recreant ardores cordibus imis,
Et viros addunt quassis roburque medullis.
Haustus terreni laticis cui guttur inundat,
Ad breve forte sitim poterit restinguere tempus,
Quae tamen extemplo fumis stimulata recurrit,
Atque iterum torret siccatas arida fauces:
At sacer hic amnis, vivis argenteus undis,
Praebet inexhaustum laticem, quem nullius aestus
Sideris, ignipotens aut vis extinxerit unquam.
Hic flos, haec Panacaea, sacros exhalat odores,
Viribus occultis, qui cordis vulnera sanant,
Vulnera, quae nullis alias sanantur ab herbis.
Quid moror? Hîc vitam invenias, e faucibus orci
Eripientem animas, et in astra beata locantem,
Inter caelestûm prceres, sanctumque senatum,
Atque infinitas spondentem in saecula luces.
Iamque favere adeo linguis, et sacra profari,
Resque locusque sinunt, nostra solennis in urbe
Quando dies agitur, qua caeli sede recepto
Saluatore Deo, post denos aethere soles,
Omnipotens genitor, natusque aequaevus ab alto,
Affsavit sancto bissenos numine fratres,
Quos iunctos constante fide locus unus habebas.
Incutiens blandum cunctis in pectora amorem,
Ardentisque novas donans sub imagine linguae.
Edere, vel tanquam notas haurire loquelas.
Sive aliquis praesens tellure Libystide cretus
Affuit, aut latis Gallorum finibus ortus,
Aut ubi. Thraces arant gelido sub sidere campos,
Agnovit patriae quivis idiomata linguae,
Afri, Cretensesque, Phrygumque e sede profecti,
Cumque Indis Arabes, et arenivagi Garamantes,
Ebraeae haud doctos stupuerunt gentis alumnos,
Multiplici laudes divinas tollere lingua.
Nec satis audivisse semel fuit, usque morari
Iuvit, et insolito miraclo pascere mentes.
Laeta serenato rident hoc tempore mundo
Omnia, quivae gremio tellus amplectitur amplo,
Passim prata virent et amicti gramine campi,
Delectantque oculos variorum flore colorum.
Cum ferimus cupidos per tesqua virentia gressue
Iucundo videas blandiri murmure silvas,
In ripis volucres et amico fluminis alueo
Assuetae liquidis mulcent concentibus auras,
Signaque laetitiae dant arua nitentia circum,
Ipsi etiam memores fesri solennis, honores
Indicunt templis homines, multaque per urbes
Fronde domos nitidas et amata palatia velant.
Nos qui Pieridum sacris operamur in hortis,
Quid facimus? quo nam testari gaudia facto
Nostra licet superis quemnam tribuemus honorem?
Ingratos ne nos hic forte redarguat annus.
Si placet, hoc quoniam stirps inclita tempore Iuda;
Fata sequens, liquit septemplicis ostia Nili,
Traiciensque rubri sicco pede gurgitis undam,
Ad iuga praeruptae Sinaidos agmine magno
Venit, ubi accepit diivinae oracula legis,
In gemino digitis incisa Adamante tremendis,
Temporeque ex illo seri sacra festa nepotes
Instituêre quibus pecudes iugulavit in aris
Gens ea, perque domus scenis indulsit opacis:
Si placet, ad montem mecum contendite Sinam,
Magnorum testem factorum et foederis icti,
Quando tonante polo rutilis mons ignibus arsit,
Et tellus magno tremuit concussa fragore,
Aetheria resonante plaga, resonantibus agris.
Inde Palaestinam, populis et monte relicto,
Per patulos campos et amoena vireta, petamus,
Desuper effusi sancti miracula flatus
Visuri, auâ se Solyme clarissima quondam,
Nunc aequata solo, sublimes tollit in auras.
Hinc quid erit fructus? facili ratione licebit,
Et nostri et veteris cognosse exordia festi.
Longum iter est sane, pedibus peragrare rotisue,
Quod licitum nulli nostrûm, quibus orbis in oris
Nos sumus, has longo via dividit invia flexu,
Immensumque obstat cum mille recessibus aequor.
Sed quo non possunt nos corpora ferre, feramur
Mentibus, aligero penetremus et aera cursu.
Iam iuga contigimus Sinae, peregrina tueri
Iam datur ora virûm, vasto mons undique pulsu
Armorum sonat, et populi clamore propinqui.
Considunt castris, video in fulgentibus armis
Heroas magnos, caelo capita alta ferentes.
Hos inter medius Moses spectabilis ore
Incedit, formaque alîossupereminet omnes.
Quem circum clypeata virum glomerantur in orbem
Agmina, stat gravis ille levans ad sidera palmas,
Et magnum immoto vultu suspectat Olympum.
Hi sunt Isacidae, dum fata Deusque sinebant,
Gens olim in toto fortunatissima mundo:
Hanc pater omnipotens cui tellus paret et aether,
Niliacis servam cum primum duxit ab oris,
Aequora divisit, sese cumulante profundo,
Inter et aggestos undae stagnantis aceruos
Educens, salsas dedit treimpune per undas.
Nec post deseruit, comitans duce nube, serena
Luce, per obscuras flamma praeeunte tenebras.
Damnatosque siti ad scopulos cum posceret undas,
Flumina de solidi patefecit vulnere saxi,
Et longos siccis rivos donavit arenis.
Posthabitis aiiis gentem hanc longe omnibus unam
Esse Deus voluit, quondam labentibus annis,
Ex qua mortales heros prodiret in auras,
Antiquam propria qui culpam morte piaret,
Hoc monuit toties, toties hoc prodere vates
Iussit, et immenso manifestum reddere mundo.
Huc sacri spectant ignes, huc victima caesa,
Huc quaecumque datae leges, moresque sacrorum.
Ast heu quantus inest animis mortalibus error,
Quantum noctis habent homines in pectore coeco:
Non saluatorem, gens ô improvida, missum
Agnosces, donum summi aversata parentis.
Ille venit superi tibi claustra recludere caeli,
Teque coacturus, sortem miseratus, in unum,
Ceu cristara suos dispersa examina foetus
Singultu volucris vocat et plaudentibus alis:
Infandum tu supplicium meditaris, et illum
E medio tollis, tibi qui dat habere salutem.
Ergo tuos late vastabunt hostica fines
Agmina: Iamvideo collabi regna ruinis,
Exscindique altas celsis cum moenibus urbes.
Heu miseras, strages, quot corpora gurgite volues
Iordanis, placidis qui iam perlaberis undis?
Quam largo passim sudabit sanguine tellus?
Usque adeo scelus est Messiam temnere Christum.
Ecce quid hoc? subito misceri murmure caelum
Incipit, obducunt piceae simul aethera nubes,
Exorta surgunt quae tempestate tenebrae?
Quam metuo quid dira ferant, quo nubila tendant.
Dum loquor en flammis rutilo vibratus ab axe,
Cum sonitu fulgor micat. et polus intonat ingens.
Omnia collucent late, loca cuncta tremiscunt,
Flammiferum credas rupto ruere aethere caelum.
Montis apex etiam quem fumida silva coronat,
Vulcano et densa caligine mixtus anhelat.
Quin etiam mugire tubae per inania clangor
Incipit oppositas ferit et cava buccina cautes.
Nempe hoc est: Omnes irarum effundit habenas
Ipse Deus, signum dat conscius ignibus aether.
Israeligenis viden' ut tremor occuper artus,
Omnibus insueto soluuntur frigore membra,
Stantque paventque metu trepidi, vox faucibus haeret.
Pars dat terga fugae pars silvis conditur altis,
Pars petit antra, licet vel sicubi operta subire:
Pars prostrata solo vultus in tegmine voluit,
Praesentem timidis intentant omnia mortem.
Iamque Deus sonitus inter flammasque micantes
Horribilisuper impendens astantibus ore
Intonat, ima soli quo fundamenta moventur
Fixa alias, terris et rerum quîc quid ubique est,
Ac repetit tabulis haec verba inscripta duabus:
Sum Deus omnipotens, cui sedes lucidus aether,
Qui cupio iustis bene, sontes urgeo poenis,
Quas seri pendant stirpes in mille nepotes:
Me solum venerate Deum, me pectore toto
Dilige, sun solus tua sola et summa voluptas.
Intima se de dant mihi mentis, et intima cordis,
Extra me nullum numen fingasve colasve.
Idque meum nomen quod terra polusque tremiscunt,
Quod solum sanctum, solum inniolabile, nullis
Vubus illicitis adhibe. Sacra sabbata cultu
Quem tibidemando et sancta traducere vita
Sis memor, omnis ager cesset, cessentque labores,
Septima ubi Phoebus lustrabit lampade terras.
Tum per quos spectas iveundi lumina Solis,
A quibus es primis infans nutritus in annis,
Qui tibi conciliant tota bona plurima vita,
Obsequiis caros meritis reverere parentes.
Hos ullis caveas factis aut laedere dictis,
Si modo vis longam felix producere vitam.
Non adeo rabidos in pectore concipe motus,
Ut quenquam offensus miseranda caede trucides,
Frange feros animos, iram compesce furentem,
E vita procul hinc odia effraenata relega.
Ne vetitos thalamos inconcessumque cubile
Appetito, nulloque ferare libidinis aestu,
Sint casti mores sit casta per omnia vita.
Quidquid iunctus habet tibi, quidquid possidet arca,
Linque, sitis stimulans alieni desinat auri.
Non insit cordifraus ulla, nec artibus vilis
Accitus restis pugnes, nec falsa loquaris.
Immeritos homines verbis onerando malignis.
Denique mens hominum decepta cupidine falso,
Nullius affectet res, seu sit amabilis uxor,
Seu domus, aut quicquid modo rerum possidet ullus.
Haec fieri volo, sint haec imis fixa medullis,
Qui contra faxit, dirum detrusus ad orcum
Persoluat poenas, nullum redimendus in aevum.
Auditis miseri divinae fulmina legis?
Ecquis adest insons, cui non sub pectore versat
Lex stimulos, cui vita fuit sine labe peracta?
Hic licet ardentis scandat sumantia montis
Culmina flammiferis non ille afflabitur auris.
Nemo potest video, cura metus omnibus atra
Incubat, et nullam membris dat habere quietem.
Omnes noxa premit, comitatur ab ubere matris
Corda mali labes fecunda, nec ullius unquam
Libera vita fuit maculis, et criminis expers.
Ac veluti vario distincta colore sepulcri
Saxa nitent foris, et delectant ora tuentum,
Interius foedi vermes, et putre cadaver,
Inque specu tristi nigra nox circumuolat umbra:
Sic iuvat aspectu species humana, sed intus
Infandis viciis mens pressa laborat, homoque
Ante Dei iustum nihil est nisi culpa tribunal.
O igitur miseram sobolem infelicis Adami,
Numinis accensam quonam fugiemus ob iram?
Hinc nos vis legis non evitabilis urget,
Castigans, poenasque minans, subigensque fateri,
Quae non facta palam modo sunt, sed corde sub alto
Tecta latent: illinc nos ultrix vexat Erinnys,
Fumantes figens imo sub pecto re taedas,
Occultum et quatiens tortoris more flagellum.
O quae nunc tellus, ô quae nos aequora possunt
Accipere, aut quillnam damnatis denique restat?
Sive iter arripias pedibus, seu puppe per undas,
Alite seu liquidum tranaveris aera cursu:
Eumenidum diraeque faces et conscius horror
Insequitur, fodiens inimico pectora morsu.
Nulla salus superat: patet atri ianua ditis
In praeceps, et iam nos vasto absorbet hiatu.
Hoc furtas inter, tetro sine sole barathro,
Sunt expendendae nobis per saecula poenae.
Tu tamen ô qui summa tenes fastigia caeli,
Magne parens miserere precor, miserere malorum
Nostrorum, iustam nos iritavimusiram,
Iustus es, et repetis iustas ob crimina poenas.
Poscimus ô veniam, ne nos ad tartara trudas,
Commissum ob scelus: Extremo discrimine rerum
Affer opem dubiis animis solaria praesta,
Et nobis, ô si qua via est, ostende saluti
Qui miseris usquam possit locus esse per orbem.
Audiit in caelo votum (confidite) nostrum,
Omnipotens, nec enim precibus non flectitur ullis,
Mutatus iustae et bonus obliviscitur irae.
Non hominem (tanta est bonitas) vult morte perire,
Aeternam fato ereptum sed degere vitam.
Iam tandem nova lux oculis affulget, et atras
Discutiens tenebras,dulces mihi pectore motus
Excitat, ad Solymos Sinaeo monte relicto,
Ire Dei mandata iubent: Absistite luco,
O comites, rigidasque fuga cito linquite cautes,
Quas nigror, et terrae infestant cum fulmine nubes,
Diversum ingrediamur iter, terramque petamus.
Caelo ubi propitio fontes et flumina passim
Melle fluunt, dulci stillant ac nectare rupes.
Haec patria, hic locus est vivis uberrimus undis,
Post triste exilium certam dabit ille salutem,
Hoc etenim memini divinos voluere vates.
Illic aerias effert ubi turribus arces,
Illustris Solyme, regum antiquissima sedes,
Aeterni CHRISTUS proles aeterna parentis,
Mortali assumto demissus ab aethere summo
Corpore conspicitur, caeli ante patentia regna
Qui fuit, et cuius nescitur origo parenti.
Hic sol iustitiae, splendor de sole refulgens,
Illustransque suis totum splenderibus orbem
Speratam solus poterit conferre salutem,
Iratum solus poterit placare parentem,
Se contra opponens tonitru, fulmenque trisulcum,
Quod modo rerribili vibratum fulsit ab aethra.
Et nunc ille Deus ludaeis certus in oris
Regnum constituit, rerum quod fine carebit,
In quo Iustitia sanctos dominabitur inter,
Subiectumque novis frenabit legibus orbem.
Sic ego: sic aliquis, quem reris vinere CHRISTUM,
Is trabe funerea fixus plantasque manusque,
Informi heu diros finivit morte labores,
Conditus est tumulo. non est rediturus in auras
Aetherias, est nunc spes omnis ademta salutis.
Siccine ais vero? iacer altus Rector Olympi,
Conditus in tumulo, et spes omnis ademta salutis:
Non ita: non: mihi vera fides diversa profatur.
Ipse quidem CHRISTUS veteris vestigia culpae,
Thuricremas agnus veluti mactatus ad aras
Morte luit, ceciditque volens summo hostia patri,
Saxo etiam inclusus (fateor) terraque sepultus
Delituit, stygias et sensit mortuus umbras
Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam,
Lux sed ut Eoo se terria protulit ortu,
Manibus ex imis, has rursum lucis in oras
Victor iit, vivus saxumque reliquit inane.
Iam vivit, vivit iam mortis lege solutus,
Nec vivit tantum, sed et aethera vivus adivit,
Aurarum vectus sursum pernicibus alis,
Angelico plaudente choro, plaudentibus illis,
Ereptos tenebris quos secum et carcere iniquo,
Intulit in superûm sedes, soliumque beatum.
Iamque potens regum rex temperat omnia victor
Subdita sub pedibus, qua sol utrumque recurrens
Aspicit Oceanum, quae continet arduusaether,
Quaeque apud infernum vertive regive videntur.
Nunc animos revocate viri, maestumque timorem
Mittite, nunc imum penetrent nova gaudia pectus.
Vertitur hic rerum facies, hîc gaudia vera
Incipiunt, longe in melius versa omnia cerno.
Regna poli claustris Erebi patefacta refractis
Iam video, laetumque animas paeana canentes.
En hostes in vincla datos, qui prima malorum
Humano generi miserorum caussa fucrunt.
Arbiteren Orci, post tergum vinctus ahenis
Ut centum nodis fremat horridus ore cruento,
Dirum tergeminis et ut efflet faucibus ignem,
Nec quicquam pugnans et vincula rumpere tentans.
Quid tibi vis stimulo mors illaetabilis unco?
Ante quidem poteras tortis configere spiclis
Humanum genus, et stygias demittere ad undas,
At iam vis erepta tibi est, terrere minaci
Falce potes, nocuisse nequis, ut laedere nescit
Parietibus pendet quae pictae mortis imago.
Quin etiam, quo non magis est mirabile quicquam,
Facta patens verae nunc es mihi ianua vitae,
Dede modo me, dede neci, per funera vivam,
Reiectis liber vinclis et ad astra volabo.
Quod vero imperium peccati? morte peremta,
Illius in vanas quoque vis evanuit auras.
Ut quando terris noxabstulit atra colorem,
Omnia nigrescunt circum, volitatque per umbras
Qui metus, humanas mentes terroribus implet:
At tenebris pulsis, roseo nitor aureus ortu
Cum micat, et radiis dux praevia matutinis,
Oceani procul extremo se littore tollit
Exeriens aurora, fugit timor omnis, et omnis
Cura animis redeunt hominumque boumque labores:
Feccati species animos sic horrida quondam
Torsit, et offudit tristes in pectore nubes.
At postquam venit nostrae spes una salutis,
Lux de luce micans, clarum de lumine lumen,
Et radio fulsit rutilante per omnia CHRISTUS,
Peccati tenebrae fugerunt, illaque nubes
Atra screnato de pectore pulsa recessit.
Aurea iam sese mentes lux fundit in imas,
E fibris peccata fugans, omnemque reatum.
Lex de iure manu consertum iudice coram
Irato forsan mihi vult intendere litem?
En clavos, duplicemque trabem, infandamque columnam
Virgarum en fasces, quos vepresque hostia Christus
Gessit, et his veteris scelus omne piavit Adami.
Quae mihi lex minitans obiectas crimina, pridem
In cruce purpureo delevit sanguine Christus.
Idem tartarei sedes vastando profundas
Imperii, extinxit vastis fornacibus ignes,
Ne possint sanctos crudelibus urere flammis.
Nulla super metuenda piis damnatio restat.
Celestem demta formidine adire parentem
Intrepidi audemus, non aversatur amicos
Congressus, pater in CHRISTO gaudetque vocari.
Iam pax alma colit terras, pax reddita caelo,
Pax animis, fugêre simul terrorque metusque,
Omnia per mundum quo vertis lumina rident
Credenti caelo se iam putat esse receptum,
Aurea compositis procedunt saecula rebus.
Deerat adhuc unum, sanctus mittendus Olympo
Flatus erat, vivum rebus solamen in arctis,
Et tanquam CHRISTI firmum de mente sigillum,
Quem toties terris cum versaretur, amicis
Ante suis, verbo certo, promiserat Heros.
Is quoque luce sacra quam nunc celebramus onantes,
E caelo effusus specie penetrabilis ignis,
Corda virûm suavi devota replevit amore,
Perfuditque imos mira dulcedine sensus,
Unanimi ferrent alacres ut ad aethera voce
Facta stupenda Dei, Iudaeis edita terris,
Nil gentis patriae poenasve minasve timentes.
Hic illos trepido modo qui simul agmine iuncti,
Morte ducis latebris fidentes, cuncta timebant,
Vidisses subito versos, ingentibus ausis
Mira loqui variis linguis, varieque remotas
Inter se gentes imitari munere vocis.
Indociles et quirerum labentia circum
Flumina, consuêrant modô retia tendere pisci,
Priscorum repetunt hi nunc oracula vatum,
Atque canunt Solymam nullis audita per urbem,
Quanto autem veterum festo de stemmate patrum
Iudaeo, festum praestare putabimus illud
Posterius, CHRISTI quod cessit munere nobis
Coniungit quos una fides, quos spiritus unus,
Unaque relligio, de CHRISTI nomine dictos
Christiadas? Non iam tonitru caelum omne cietur,
Ad montis veluti rupes Sinaidos olim,
Nubibus elisus neque flammeus imber inundat,
Sed blando sancti cum murmure gratia flatus
Desuper incumbens, mirando inflammat amore
Bissenos proceres, vires animumque ministrans
Omnibus, et faciens plenos sacra numine verba
Fundere per gentes et Christi ferre trophaeum.
Quis donum hoc, sanctum donum immemorabile donum
Divinam flammam, digno satis evehat ore,
Et bona quae large praestat mortalibus aegris?
Cum pater omnipotens cum nato immania mundi
Moenia constituens, caeli procuderet orbes,
Spiritus hic aderat praesens, simul omnia condens
Omnipotente aura, simul omnia condita servans.
Hic quondam movit priscorum pectora vatum,
Essent venturos ut quae peragenda sub annos,
Consiliis ferrent superûm decreta per auras,
Euentu quae vera suo post serior aetas
Audiit, obscure quae quondam recta latebant.
Hoc vires animis Christum tribuente professis
Ingens credentum numerus pro nomine LESV
Ter sancto, et verae pro relligionis amore,
Sponte sua petiit pulcram per vulnera mortem,
Nil metuens ferrum aut flammas morsusque ferarum.
Pectoribus quidquid recti sanctique movetur,
Hoc manat de fonte, boni hinc fluit omnis origo.
Ille novam ist nobis mentem nova corda renatio
Sufficit, abstersa et facit omnia forde nitescant.
Hic quando tristis rodit praecordia maeror,
Foedque nos species peccati terret, et hostis
Tartareus nos mille modis oppugnat inermes,
Consolator adest praesens, pellensque timores,
Laetitiam maestis et gaudia mentibus affert.
Cum gemitu nostro fibris coniungit in imio
Ille suos, neque nos patitur suceumbere pressos,
Ante preces venit auxilio, pia robora praebet
Afflictis, aegros sanat, dat fidere maestis.
Et tandem cursu dederant quem fata peracto,
Ad lectum rictu mors astans tristis hiante
Horrificum ad bustum, placitae de limine vitae
Cum vocat, inducens moribundos frigus in artus,
Ille beatam animam ne luctas inter acerbas
Deficiens cadat, exuperet sed ut omnia victrix,
Tetribilis variis quae suggerit artibus hostis,
Erigit, et dulci pavidam solamine mulcet.
Atque ita corporea, sine vi, compage solutam,
Felici, ut lota est pretioso sanguine CHRISTI
Concilio superûm et lucentibus inserit astris.
O utinam hic nostris sese ossibus implicet ignis,
Sufficiens animo vires, torpore fugato
Ad sacra qui nimium nos munia reddit ineptos,
Infusis nimis et tenebris praecordia turbat.
Hoc duce stipati, quae tanta pericula nobis,
Dum sumus in terra, possunt incumbere quaenon
(Si res hoc poscat) toleremus pectore magno?
Praesidio tanto septus. perferre patique,
Quidquid erit, poterit, quod homo quia Erinnyes audent.
Scinde cutim tortor, bona tollite cuncta tyranni,
In manicis saevo nos sub custode tenete,
Impia sanguineum quatiat Bellona flagellum,
Assit pauperies, affligat corpora languor,
Dira fames cruciet, quae corpore languida macro,
Unguibus et raris evellit dentibus herbas,
Si sumus hac sancta firmati numinis aura,
In quavis nos certa manent solacia sorte.
Fallax et breve vita bonum est, Mors omnia finit,
In caelis expers quae restat vita malorum.
Hanc affectemus nihil est quod cetera cures,
Hinc migres, teneas si splendida regna, necesse est.
Sancte veni flatus, te mentibus insere nostris,
O lux sancta veni, pulsa caligine sensus
Illustra, sancta aura veni, caeli aurea flamma.
Pectora te quaeso nobis agitante calescant.
Et blandos ex te mens sentiat intima motus.
Tu nimium afflictos discentum hoc tempore coetus
Respice tu cursus nostros artesque secunda.
Te iam pressa malis et fessa senilibus annis,
Forsitan et paucos expiratura sub annos,
Deponat querulos Ecclesia, praeside, luctus.
Tu miserae duro solacia tempore praesta,
Tu potes ô ter sancte Deus. Tu suffice vires
Exhaustis animis, tuus omnia temperat ardor,
Tu requies tu noster amor, tu summa voluptas,
Te sine nil vivum, nihil est durabile, solus
Cuncta reples et cuncta foves, tibi gloria soli,
Cum patre, cum nato, soli victoria virtus,
Regnum, matestas, aevum debetur in omne.
HEroas magnos. et caelo laudibus aequos,
Praeclaris celebres meritis, ingentibus ausis
Plurima gessissent qui forti praelia dextra,
Esse pares quondam divis annosa vetustas
Edidit, et supera post mortem sede locatos
Aeternum caeli in penetralibus exigere aevum.
Sic ille Alcides, diram qui contudit hydram,
Notaque fatali portenta labore subegit,
Cum love caelicolas epulari dicitur inter.
Sic Liber pater, et Romanae conditor orbis
Romulus, et fido Pollux cum Castore fertur
Post ingentia facta deorum in templa receptus.
Quid? demens adeo coecavit opinio menres
Priscorum? facerent ut caeli numina, scirent
Quos homines inter mortali semine cretos
In terris vitam plenam duxisse laborum,
Et vita tandem post ultima funera functos
In cineres abiisse? quis ô quis talia demens
Crederet? haud veteres îta delirasse putentur,
Excellens quorum rexit sa pientia mentes.
Non homines igitur sed nomina clara virorum
Inclita viventes quos rerum gloria vexit
Gestarum. veteres expertia vivere lethi,
Et fama celebri magnum contingere Olympum
Senserunt. Etenim virtus est nescia mortis
Sola nec annorum cariem stabilissima sentit,
Sola maner tumulo post corpora functa superstes:
Cumque situ premat informi simul omnia tempus,
Illa vigens, dubiae nullis obnoxia sortis
Casibus, efficitur longis illustrior annis.
Sic tibi Magne, potens armis atque inclite factis.
MAURICI princeps dum fata Deusque sinebant,
Non tanquam divo solennes ponimus aras,
Aut ferimus pietate preces et vota vetante,
Indicto quando festo sacra templa subimus,
Magnifico praecunte viro, qui laudibus amplis
Praecellens, nostri moderatur sceptra lycaei.
Huicque latus laevum florente premente iuventa,
Quem genere et celebri proavorum nomine clarum
TAUTTENburgensis iactat domus alta Paronem.
Pone sequente choro praeclarorum ordine longo,
Canicie, meritis, titulis et honore virorum,
Addictaque sacris Musarum fontibus, ultro
Consensu secum tacito plaudente iuventa.
Non, inquam, tali circumstipante caterua,
MAURICI, divum tibi in aede sacramus honores,
Soli quos superum patri debere fatemur,
Qui caeli terraeque plagas, et quicquid ubique
Rerum conspicitur, Verbo omnipotente creavit,
Divino praesens conservat et omnia nutu:
Sed memores animis recolentes fortia facta,
Pectore quae magno subiisti nobilis Heros,
Ingentes quondam cum suscipiendo labores,
Certaque sanguinei subeundo pericula Martis,
Teutonico decus amissum conatus es orbi,
Optatam nostris et terris reddere pacem.
Inque scholas Parnassia das revocando sorores,
Artibus, et sacris oraclis addere lucem.
Haec grati colimus merita, haec ventura nepotum
Posteritas quondam longos celebrabit in annos.
Summo vota simul fidenti pectore CHRISTO
Fundimus, ut patrîam tueatur nostraque clemens,
Atque tui similes Heroas excitet: horum ut
Publica res ductu, sancta atque Ecclesia crescat.
Hoc animo iunctis templorum limen adimus
Coetibus, et precibus sanctis advoluimur aris.
Et iam cum procerum coram praestante senatu,
Qui digna longis gravitate sedilibus astant,
Carmina MAURICII iubeat solennia festo
Dicere, sincerum quae testificentur amorem,
Et desiderium devoti pectoris ingens
Hunc erga fortemque Ducem, patriaeque parentem,
Ante duos propero fato denosque ter annos
Quem tulit atta dies, et funere mersit acerbo:
Carminis auctorem Phoebum, Musasque faventec
Esse mihicuperem, cursusque iuvando secundos,
Qualescumque meis conatibus addere vires,
Vel levis ut nostros commendet gratia versus.
Sueta recrudescens sed enim vehementia luctus,
Commemorare sinet vix delectabile quicquam,
Vela tamen vento modo sunt pandenda ferenti,
Euentus coeptum cursum quicumque sequatur.
Vos ô Magnates, Phoeboque dicata iuventus,
Hunc mecum faciles decurrite quaeso laborem,
Propositumque meum relevate favore benigno.
Erfacitis (video) vultus ad carmina blandi,
Attentusque unimus, mihi quaelibet optima spondet.
Quae vero tandem surget mihi digna relatu
Materies? veterem quonam renovando dolorem
MAURICII manes tumulumque feremus honore?
Non ego Saxonicosve duces, laudesve potentum
Marchionum, magnis olim qui regibus orti,
Heroas claros Electoresque creandis
Caesaribus genuêre viros, praestantibus ausis
Et meritis celebres: non patris avique paterni
Mauricii rerum, repetens ab origine prima,
Percensebo decus, sunt pluribus ante Camenis
Omnia decantata diu, nequolara virorum
Tantorum virtus ullo delebitur aevo
ALBERTI vivet nomen, per Misnica rura
Dum vagus Arctoas Albis labetur in undas.
Principis HENRICI pietas super aethera nota,
Durabit constans, profitens sacra dogmata Christi,
Donec erit pius in terris Ecclesia coetus.
Commoda nec referam, quae quantaque contulit Heros
MAURICIUS patriae, pro relligione labores
Dum subit intrepidis animis, dum templa scholasque,
Tectaque Musarum largis proventibus ornat,
Et quovis nostras conatu provehit artes.
Nos praetermissis aliis quae plurima dici
Fando queant, versu postremam exponere cladem
Lux hodierna iubet, quam solis nomine dicunt,
Qua fatis nostro satis infelicibus orbi,
Facta fuit nimium crudelis et aspera pugna,
MAURICIO vitam qaae per grave vulnus ademit,
Quae tantos luctus, queruli tot flumina fletus
Innumeris peperit mortalibus ora profusa.
Perpagos. fama est, cum nuntius alite cursu
Contendens ferrer, lethali vulnere laesum
MAURICIUM, tantos exortos undique planctus
Agrestum, ut totus resonaret questibus aether.
Vos quoque primates, nostram, meministis, ad urbem,
Post ubi deductum pullo fuit agmin funus,
Qui fletus fuerint quae collacrimaio, passim
Lugentum, atque obitus indignos voce gementum.
Quid fletus hominum dico, lacrimasque profusas?
Ille ferox sonipes, obiens quo praelia vectus
MAURICIUS fuerat, sacrata constitit aede,
Pone sequens positus quo princeps triste feretrum,
Cernuus, immota in terram ceruice, iubisque;
Deiectis guttisque rigans ingentibus ora.
Ergo huius caussas luctus expendite mecum:
Quae pacem Stygiis Alecto missa lacunis
Turbârit terris, quid iusta coegerit arma
Sumere MAURICIUM, contra hostes cernere ferro.
Quae finis, quae sint mala praelia facta secuta,
Dum princeps summa cum laude phalange fugata
Hostili, victor crudelibus occubat umbris.
Iam dux MAURICIUS florentibus integerannis,
Replerat totum factis ingentibus orbem,
Congressus toties armis victricibus hosti.
Viderat ad Scythicum Turcarum exercitus Istrum
Ducentem turmas, et missis barbara telis
Agmina fundentem et retro conversa fugantem.
Viderat Heroa iam bis quoque Gallia dives,
Quid posset virtute ferox, quibus im piger armis
Herculcos ferret generosa mente labores.
Iam nostri partes et Caesaris arma secutus,
Teutonicis Aquilas cum CAROLUS intulit oris,
Saxonici tulerat clarum Electoris honorem.
Agmine transierat quin Alpes ille nivosas,
Aerioque EREBERGI quae sita vertice claustra
Ceperat, atque Aquilas dare terga coegerat ipsas.
Foedere mox facto, so ceroque per arma recepto,
Pannonia rursus dirum regione tyrannum
Expulerat, campos per et arua ia centia passim
Hostili fugiente manu, trepidantibus alis.
Denique tot solers animo res gesserat alto,
Concipere haud aliis ducibus quot mente liceret.
Et iam pacatis virtute hac undique terris,
Grata idebatur feliciter otia nactus:
Ecce ferox hostis, qui Norica moenia tristi
Presserat obsidione, propinquas Marchio terras
Caedibus Albertus variis vastabat et igni.
Hic rerum facies longe tristissima coepit,
Ut ferus armorum venientum increbuit horror.
Incensae flagrant villae, volat ater ad auras
Fumus et obductum densa caligine caelum
Eripit ex oculis hominum lucemque diemque.
Mugitus diros bos edit in igne relictus,
Diffugiunt reliquae pecudes, quas cogere nemo
Cogitat in stabulis. Plebs rustica nota relinquens
Tecta, trahit paruam sobolem, et se condit in atris
Speluncis, trepidans silvis aut errat in altis.
Nec sic effugiunt, sequitur vagus agmine miles
Terribili, gladio caedens quae proxima stricto,
Horrificis ingens reboat clamoribus aether.
Franciacos etiam clades haec transit in agros,
Atque hominum misero percellit pectora luctu.
Non minus his montesque locis campique relucent
Ignibus, et queruli passim resonant ululatus.
Saevit in innocuos immanis caedibus hostis
Mortales, veluri capream, quae montibus errat,
Dilaniat saevo lupus insatiabilis ungui.
Non sexus pudor ullus, non aetatis habetur.
Morte piae graviora timent, metuuntque puellae,
Amplexosque premunt matres ad pectora natos,
Nec quonam fuglant noverunt, quidve sequantur
Attonitae, stupor insolitus praecordia turbat.
Interea accelerans turritas miles ad urbes,
Fundit ab ore minas, et caelum territat armis,
Terribili vastans quaeque obuta caede cruentus.
Pondera tormentis volitant simul aenea vastis,
Pondera terrifico sonitu penetrantia nubes,
Atque hominum tonitrus instar terrentia mentes.
Diripiuntur opes magnatum, tecta cremantur,
Infandis miles loca aedibus omnia complet.
Compita per vicosque iacent data corpora morti,
Atque artus laceri, condit quos nemo sepulcro.
Infandas nimis heu caedes, heu funera dira,
Heu duras hominum mentes, heu dedecus ingens,
In proprios cives gladiis saevire nefandis.
Non tulit hoc bello solitus succurrere pressis,
Et profligatis hostilibus impiger armis,!
Quam nimis exoptant rerris reparare salutem,
Princeps MAURICIUS. Miseri trepidatio vulgi
Multa recordantem et tristi cum corde moventem
Instigat, movet et cunctantem Francia tellus,
Tellus heu nimium, si Mars adversa minetur
Praelia, Misniaco civi et vicina Turingo.
Promittunt socia arma duces Brunsuiga potentes
Quos genuit, studiis quae gens asperrima belli.
Lunaeburgenses alto quoque sanguine nati
Delectos equites, arma auxiliaria, spondent.
Ergo bella parat, certus confligere princeps
MAURICIUS, stimulos acres sub pectore versat
Cum pietate ardens amor in patriamque suosque,
Quique premit miseros vicinis casus in oris.
Non minus interea lecti mittuntur ad hostem
Legati, verbis qui pacis foedera tentent.
Hortentur: videat quanto in discrimine rerum
Sint patriique lares, simul et Germania tota,
Quae caedes fiant, feriat qui sidera plangor,
Lugentum misere, atque furente sub ense cadentum
Caesorum strages moveant ante ora ia centes,
Et quas ignis edax voret urbes. Cedat ab armis,
Franciacos linquat socio cum milite campos.
Quam poscat lacrimans plebs subdita pace fruatur.
Coniunctos hoc velle duces, patriamque ruentem
Hoc petere, ante avidos quam sic considat in ignes.
At nullas voces orantum et multa precantum
Marchio, consilium nullum tractabilis audit.
Perstat in incepto, sermone minusque movetur,
Quam fluctu concussa maris durissima cautes.
Imperat, ad Dominum redeant, et ut arma capessat,
Non vanae de pacis agat modo foedere, dicant,
Non pacem tempus iam poscere. poscere bellum.
Anxius ob miseras clades, responsaque dura
MAURICIUS, celerem nunc huc nunc dividit illuc,
In partesque animum varias rapit. Inde ubi pacis
Nulla datur spes, concilium, primosque suorum
Imperio accitos Lipsensem huc cogit ad urbem,
Consessu in medio et procerum sic farier insit:
Quod fuerit studium, quae cura potissima rerum
Nostra datas cari post fata suprema parentis
HENRICI terris his dum moderamur habenas,
Vos meminisse, viri, reor, et meminisse necesse est.
Non nos ambitio, laudumve immensa cupido,
Non aliquis rapidus iuvenilis pectoris ardor,
Non sitis humani (quod abhorreo) sanguinis, unquam
Ad varias toties pugnas et praelia traxit,
Collatis toties iussit confligere fignis,
Sed decus ut laudemque suam Germanidos ora
Spreta nimis, nostris factis reparare valeret.
Utque data nostris optata pace, iuventus
Divina posset de relligione doceri,
Subditus et populus tranquiliam degere vitam,
Propositum fuit hoc, fuit unica nostra voluntas,
Huc equitum turmae spectarunt, bellaque nostra.
Nunc alius nostris ceruicibus imminet hostis,
Vicinis faciens ducibus lacrimabile bellum,
Ignibus infandis et caedibus omnia vastans.
Huncne feremus inaudita sic caede vagari?
An tot Franciacos strages impune per agros
Ediderit? miseros homines tot miserit orco?
Ecquid nos victis tutos fore creditis illis?
Quin potius vestrae si stat sententia menti,
Si pietas patriae movet, et reverentia diuûm,
Si manet in vario conflictu cognita virtus:
Arma lacessentes mecum convertite in hostes,
Et deturbantes infestum finibus agmen,
A nostris caedes flammasque avertite tectis,
Munere quae superum bellis nos saepe secuta est,
Hoc quoque (nec dubito) victrix fortuna sequetur.
Sic aitiast omnes assensu dicta probantes
Ingenti, sese certatim hortantur ad arma.
Sepositam hic galeam repetit celer, ille frementes
Armat equos, alius loricam purgat et ensem,
Omnes, exposcit quae Mars ferus, arma requirunt.
Classica iamque sonant, educitur urbibus agmen,
Fara pedes it, pars fertur equis sublimis în altis,
Ipse inter medias praestanti corpore turmas
MAURICIUS, levi munitus tempora ferro
Ingreditur, qualis ponto cum rosidus exit
Lucifer, et radiis totum collustrat Olympum.
Insequitur nimbus peditum, clypeataque totis
Agmina densantur campis, effusa inventus
Qua niger obscuro se tollit in aere puluis,
Visendi studio fulgentes aere cateruas.
Proruit, exoptans prosperrima quaeque profectis.
Saxonicas, equitum validas peditumque phalanges
Adducens alacer iam venerat hostis ad oras,
Lunaeburgus ubi plano pater aequore campus.
Arx prope PEINA iacet sublimibus edita saxis,
Non procul herbosi labentia flumina LINI
Prata rigant vicina, nec amplis flexibus errant.
Connenit huc omnis manus, huc exercitus omnis
Cogitur, oppositisque locis tentoria figit.
Anfractu locus est declivior undique curuo,
Cuius utrumque latus cum frondea silva coronet,
Subiecta praebet tutos in valle receptus,
Atmorum apta dolls silva, atque accommoda fraudi.
His equitum rotum cum milite Marchio robur
Faucibus insidiis et tecta valle recondit.
At nostri promtis animis pugnare parati,
Ignari fraudum, ner aperros ordine campos
Castra locano rebusque usus quas postulat augent,
Pars circum longis tentoria fixa columnis,
Aggere vim stracto obiectis et curribus arcent:
Pars tormenta giobis onerant concussibus hastas
Crispando pars se funesta ad praelia firmant.
Nunc etiam armati patria ditione profecti
Brunsuigerique duces et Lunaeburgicus adsunt,
Atque alii pugnae quos feruidus ardor agebat.
Conveniunt omnes, simul et socia agmina iungunt.
Haec dum MAURICII castris properata geruntur,
Emicat e latebris secum truculentia raptans
Agmina, et in planum tollit se Marchio campum,
Insultans nostris, dictis et ad arma lacessens,
Degeneres vocitans, qui fossa atque aggere fifi,
Non ferro timidi decernere cominus ausint.
Exarsere ignes animo, iustique dolores
MAURICIO, factis sueto non tendere verbis.
Ergo, inquit, nobis hostes illudere tentent?
Atque adero nostras ausint contemnere vires:
Si quid inest animo nostro virtutis avitae,
Ibo hostes contra, nil nostra morabitur arma,
Ancipitis maneant quaecumque pericula Martia.
Vos quibus integro validum stat corpore robus,
Ite viri mecum, nunc illas promite vires,
Atque animos, Turcas usi quibus estis in hostes.
Ferte citi gladios, date tela, repellite ferro
Hostiles cuneos, ignominiamque recentem
Delete intrepidi. Si quid mens praescia veri
Augurat, in nostris manibus victoria certa est.
Haec dicens galeam poscit, capitique nigrantem
Imponit, loricam humeris circumdat, ahenis
Consertam squamis, fidoque accingitur ense.
Astat equus findens hinnitibus aera, cuius
Exceptus tergo postquam consueta locavit
Membra: Deus Deus haec, inquit, mihi coepta secundet;
Et iuvet infestos armis fundamus ut hostes.
Non reliqui minus arma duces, et cetera pubes
Expediunt, cupidis animis pugnaeque parant se,
Omnibus unus amor Martemque ducemque sequendi.
Iamque pari bello numerosas longa cohortes
Explicuit legio, campoque stat agmen aperto,
Directaeque acies. Iam signum buccina pugnae,
Et tuba terribili sonitu dat in aere lare,
Multiplici resonantque simul cava tympana pulsu.
Iam planum milos creber se fundit in aequor,
Pugnantum occursus, fremitusque ardefcit equorum.
Effulgent armis gerfusa micantibusarua.
Nec mora concurrit properis conflictibus agmen:
Adversos teriens, oriturque miserrima caedes,
Cum strepitu gemituque truci sub Marte cadentum.
Non ruit e gravidis tam creber nubibus imber,
Nec numero praeceps tanto cadit aere grando,
Tectorum feriens crepitanti culmina saltu:
Tela volant ut missa manu cita, ferreus hastis
Horret ager, caelum telorum obtexitur umbra.
Displodunt tormenta globos cum murmure vasto,
Immensum in terras sonitu ruere aethera credas.
Semianimes voluuntur equi excutiuntque regentes,
Sanguineis passim tellus natat horrida rivis,
Implentur pleni cumulatis stragibus agri.
MAURICIUS primas aci es interritus ante
Proxima quaeque metit ferro, latumque per agmen
Limitem agens, multos dextra demittit ad orcum,
Et nunc hostelis, nunc ictibus impetit illos,
Nil tormentorum flammasve globosve tremiscens.
Non secus ac silvis quondam commissus in altis
Getulus leo cum tauro, qui viribus impar,
Cornibus obiectis vi pellere ni titur hostem.
At validus leo nil certa mine territus acri,
Diversos aditus tentat, quo sternere possit
Fronte renitentem et mugitus ore cientem.
Invadens tandem fessi crudelibus armos
Unguibus, immani laniatum fauce trucidat.
Non aliter Princeps confertos saevit in hostes
MAURICIUS, superans nunc hos nunc caedibus illos,
Raptus equo torrentis aquae vel turoinis instar.
Quo ruis ô dux Magne? quid ô quid in hostica praeceps
Tela per et flammas te conicis agmina, vitae
Immemor heu nimium propriae, propriaeque salutis,
Nonne vides dubiis anceps Mars erret ut armis?
Impetus Heroas alius quos sternere nescit,
Infernas nulli parcens is raptat ad umbras.
Flecte retro cursus, inhibe volitantia fraena,
Saxonicae miserere domus, miserere tuorum,
Quos orbos; fatis si tu rapiare lelinques.
Si nihil est animi quo vis generosa prematur,
Inidiis oro tandem moveare paratis.
Terribili cannam repletam puluere nirri,
Infidis versat manibus modo perfidus hostis,
Acceleraturus tibi fata diemque supremum.
Sed tua te virtus et inexpugnabilis ardor,
Telorum nubes inter dum praelia solus
Inclinatam aciemque tenes, vestigia retro
Vertere non patitur, glomeratum animosus in agmen
Irrnis, ut properes pulcram per vulnera mortem.
Et iam (prôfcelus, heu facinus crudele) trisulci
Fulminis acta modo subito glans aenea pulsu,
Advolat a tergo, pugnantis et ilia rumpit.
Heu lucem qua non illuxit tristior unquam.
Sic cine cum fusis pene hostibus, agmine retro
Converso, in manibus certa est victoria casus
Tam teter pugnas venit inter et omnia turbat,
Tot luctus et tot lacrimas mortalibus affert.
Nos reducem patriae fore sperabamus ad urbes,
Tecta parabamus iam festa cingere fronde,
Carmina fingebant pueri innuptaeque puellae,
Optatos reditus gratantes pectore laeto.
Heu res incertas hominum, heu nimis irrita vota,
Securis animis dum nil nisi laeta fovemus,
Omnia sors mutat lacrimoso gaudia luctu,
Pro caro nobis est principe funus habendum.
Hi nostri reditus expectatique triumphi.
Saucius, ut vires pugnae certamine sensit
Deficere, ingentem capiens in corde dolorem
MAURICIUS, pugna excedit, loca tuta capessens.
Casum indignantes tam saevum et acerba gementes
Cum lacrimis socii fixa ad tentoria ducunt.
Hic medica quodcumque manu, quodcumque magistra
Arte potest fieri, Phoebique potentibus herbis
Tentatur. Vulnus secat ense globique latebram
Interiuschirurgus ahena forcipe tentat.
Assunt et reliqui fidissima turba ministri,
Quaeque opera possunt festinant omnia promta,
Dirum execrantes bellum, et fera Praelia Martis,
Auctoremque mali qui tanti corpora laesit
Herois, quivis scelerato deuovet orco.
Haec dum MAURICII curando vulnus aguntur,
Et maestis resonant tentoria tota querelis,
Nuntius innectus celeri advolat ecce caballo:
Agmina terga fugae retro conversa dedisse,
Fractam aciem, nostros victores undique fusos
Et capere, et campis agitare patentibus hostes.
Gratatus patriae sic edita Marte secundo
Praelia MAURICIUS, quamvis dolor acrior urget,
Nec membris aegris ullam sinit esse quietem,
Membra toto levat insurgens, superosque precatur,
Ut patriaeque suisque sit haec victoria feiix.
Inde datis ducibus, quae rerum tempora poscunt,
Mandatis, aliis curis e mente remotis
Omnibus, ad sacra se divini oracula verbi
Componit menti solamina viva requirens,
E'fragili iubeant superi si cedere vita.
Tristis adest genitor Mystes meus, arma tubasque
MAURICII fuerat qui saepius ante secutus,
E'sacris repetens et scriptis aurea dicta,
Vulnere luctantem verbis solatur amicis.
Excipit attenta quae subicit aure facerdos
Omnia, et îngenri spe plenus, mente recondit.
Tertia iam linquens Tithoni aurora cubile,
Subiectas fuso spargebat lumine terras
Tristior, et Parcae iam fila suprema legebant
MAURICIO, dolot incrudescit viscere in imo,
Maturaturus fatalem funeris horam.
Mens immota manet, fragilis, quae exosa catastam
Corporis, aetheriam tecipi se gaudet in arcem.
Vota precesque facit CHRISTO cui fidere soli,
Soli abeuntem animam se commendare fatetur,
Halitus extremus donec sit in ore superstes.
Assunt, quos reliquos voluit Mars esse cruenta
Ex acie celebri praestantes nomine et alta
Nobilitate viri, lata et tentoria complent.
Stantque videntque ducem moribundum vulnere saevo
MAURICIUM, et tristes tollunt ad sidera questus.
Hic illos videas diri quos Martis in armis,
Non enses stricti, telorum non seges ingens,
Non tormentorum movit penetrabile fulmen,
Iam fractis animis, iam luctisono ululatu
Non intermissis lacrimis et recta replentes.
Hosque inter luctus tristes, gemitusque frementes
MAURICII tan dem crudeli victa dolore
Concedit vita ad caelum, corpusque relinquit.
Sic moritur terris vere momora bilis Heros
Exempli, quem fama vehet plaudentibus alis,
Donec erit praestans virtus et gloria laudi.
Lipsica donec erunt et moena celsa, quotannis
MAURICII ducis hoc templum resonabit honore
Vos quoque dignus honos et gloria digna manebit
Illustres animae, qui vulnera Martia passi
Cum duce MAURICIO pro libertare, focisque
Pro patriis, dulcem voluistis fundere vitam.
Salue Brunsuigerae stirpis flos CAROLE Victor,
HENRICI soboles, illustri stemmate nate.
Et tu magne Philippe, decus, nisi fata negassent;
Grande tuaegenti quondam cum fratre future.
Marte potens etiam salue FRIDERICE, soleba:
Lunaeburgensis laetari quo duce tellus.
Te quoque non uno confossum vulnere ademit,
Qui ferus infido Mavors metic obvia ferro.
Vos etiam celebres multum saluete paterna
Nobilitate viri, qui nox vituris egentes
Tercentum (heu miseram cladem) cecidistis in armis,
Romanis Fabiisaequandi, quo, simul uno
Ad Cremeram occidit totidem Wars agmine iunctos.
Non licuit vobis, laetum ducendo triumphum,
MAURICIO patriae duce tecta revisere terrae:
At vestro auspicio celebris victoria parta est,
Quinquaginta acri vexilla et quatuor hosti
Sunt erepta quibus pedites confidere suerunt.
Quatuor atque decem sunt capta et equestria signa,
Vestrorum belli monumentum insigne laborum.
Saluete ôiterum, vestra haec fortissima facta,
Vester honos longum semper durabit in aevum.
At vobis male sit Germani dedecus orbis,
Opprobriumque ingens, qui signis versa relictis,
Terga fugae, obliti decoris, laudumque dedistis,
Atque ducem vestrum male deseruistis in armis,
Praelia conatu magno reparare volentem,
Conversamque aciem et misero iam vulnere laesunae.
Vestra, ô degeneres, culpa tam nobilis Heros
Ad nigros rapitur properato vulnere manes.
Quanto rectiushoc, quanto plus laudis haberet,
Si vobis acie densa pugnando peremptis,
In tumuli titulo legerentur talia vestri:
Dic hospes patriae, nos te haec vidisse iacentes,
Dum magnis animis victricia castra secuti
MAURICII ducis, in mediis occumbimus armis.
Iam contra princepsvitam cum luce relinquit,
Vos infelicis trahitis spiramina vitae
Indecores, nobis et dedecus additis ingens.
Nunc etiam noster peregrinis miles in oris
Quando bella gerit pugnas ubi buccina poscit:
Pro scelus, aut acie fidei fugit immemor, agros
Aut ubi per notos sociorum ducitur agmen,
In consanguineos cives fera praelia vertit,
Er gladiis quaevis sceleratis ebuia mactat.
Nec praeda miseris erepta civibus, aedes
Inflammare illi pudor est, aut sancta deorum
Templa, sacrumque aurum dextra spoliare rapaci-
Quin conspirantes aliqui Christi hostibus, ipsam
Prodere non patriam dubitant immanibus ausis.
Opprobrium ô nullis unquam delebile seclis.
Quo quo prisca tuum fugit Germania robur?
Quo virtus? mentes quondam quae stare solebant,
Quo se praecipiti instabiles flexêre ruina?
Hic amor? haec ne fides natali debita terrae?
Non ita maiores: quos unica cura tenebat,
Per caedes, ignes et mille pericula, caram
Contra hostes patriam et parnos defendere natos.
Sed qui ego haec autem nequicquam ingrata revoluo?
Temporis haec labes, hic fati flebilis orde,
In peius quo cuncta ruunt, retroque feruntur.
Est locus in caelo, gemmis illustris et auro,
Lucis inaccessae vivo splendore coruscans.
Pax ubi fine quies demto securaque regnat,
Maiestasque Dei praebet se trina videndam.
Heroum quondam degunt ubi morte solutae
Illustres animae, caelo post fata receptae,
Relligio curae quibus, et divina fuerunt
Dogmata cum divum cultu, dum vita manebat.
Quique graves belli quondam subiêre labores,
Atque sui memores multos fecere merendo.
Illic ABRAAM pater alta sede locatus,
Verba facit, quae tecta stupent ingentia caeli.
Illic ISAIDES narrat sua praelia vates.
Pro sacris aris quae rex celeberrima gessit:
Illic IOS APHAT quo non est iustior alter
Israeliticae gentis moderatus habenas.
CONSTANTINUS adest illic rex, Magnus et ille
CAROLUS, insignis Germanae gloria gentis.
Quique alii celebres pietate et fortibus armis
Subiectum rexêre suis virtutibus orbem.
Hos inter coetus caelesti sede receptus
MAURICIUS, prisci longo ordine conspicit aevi
Egregios Heroas, et illis ipse videtur.
Atque ita sub pedibus nubes et sidera cernens,
Divorum vitam per secla perennia ducit.
Non quae cirumstant numerosa pericula, sentit,
Mortales misero nos qui modo vivimus orbe.
Romani imperii lacrimis vel digna profusis
Rudera non spectat, minitantis ubique ruinam,
Et iam casuri penitus, nisi tata resistant.
Non infinitis distractum litibus orbem
Cernit et insidias quae nobis fraude latenti
Hostibus a multis ex omni parte struuntur,
Qui rabida nostrum sitientes fauce cruorem
In nostras acuunt clades immaniter enses.
Iam felix equidem possit fortuna videri,
Divino fruimur quo munere pluribus annis.
Sed vereor nimium ne post peiora sequantur
Tempora, permittente Deo, qui motus ad iram,
Anotis repetat iustas ob crimina poenas,
Hostis et occiduis egressus Iberus ab oris,
Caedibus has terras et multo sanguine vastet.
Praesenti nec enim, pugnaces bella gerentur
Donec apud Belgas, cessabunt cardine rerum,
Quos habet addictos Romani praesulis aula.
Et furit humani generis teterrimus hostis
Dux Erebi, vera cum relligione, sacrisque
Ritibus, Aonidum doctas extirpet ut artes.
Non frustra Nerens furibundis saevit in undis,
Flumina non frustra diffusa, tot imbribus aucta,
Cum stabulis armenta trahunt, tantamque repente
Per multas stragem terras immaniter edunt,
Sternentem misere sata laeta boumque labores,
Eluvies ingens inopino concita casu,
Bellorum aut cladis raro praenuntia fallit.
Nos tamen aerumnas interque pericula quaevis,
Non animis frangamur, ad alti limen Olympi
Sed convertentes oculos, caeleste precemer
Auxilium, nostris summissa mente rogantes
Delictio veniam, quae multa et magna patramus.
Assiduasque preces fundamus cordibus imis,
Ut Pater omnipotens, penes est quem cuncta potestas
Rerum quas tellus habet, et quas arduus aether,
Ofsensae oblitus clemens, oblitus et irae,
Illo quo pluvias quo pellit nubila vultu
Respiciat nos, et propria virtute resistens
Hostibus adversis, trans axem bella nivalem,
Et nobis possit quodcumque nocere, releget.
Hac nos consisi summi bonitate parentis,
Euentus placidos, si vel ruat altus Olympus,
Et quaecumque premant, animo sperabimus alto.
Fata modo nostrum longinquo tempore sernent
AUGUSTUM diuturna ducem, quo sospite nunquan
Res versas nostras aut victas principe dicam.
Hunc Deus, in cuius sita sunt nostra omnia dextra,
Quam superesse diu volet. haud incerta salutis
Spes erit, infusos neque formidabimus hostes.
Huius sancta ducis pietas. generosaque virtus,
Cana fides, studium inculpatum iuris et aequi,
Etquovis ingens animi constantia casu,
Quam late terris spaciosus panditur orbis,
Omnibus innotuit, nullas non nota per oras.
Huius praesidio bos tuta perambulat arua,
Nutrit rura Ceres, plenas pax incolit urbes,
In quibus Aonides Phoenbum Phoebique secutae
Carmins, grata sibi loca delegêre sorores,
Et teneris passim mulcent concentibus auras.
Et pia relligio vinctum frondente corona,
Ad superum vultu caput effert versa parentem,
Denique nil praesens rerum quas postulat usus,
Divina bonitate deest, modo numina dextra
Ulterius nobis fortunam hanc usque reseruent.
Fata sed et patriae qui spes est altera terrae,
CHRISTIANUM seruent annis felicia longis,
Cum sobole illustri gemina, virtutis avorum
Semina, quae teneris adolescens imbibit annis,
Et post insurgens aetate provecta, celebri
Ingentem fama et factis aequabit Olympum.
Hos ô CHRISTE duces, soboles aeterna parentis,
Prognatis una cum stemmate matribus alto,
Tantorum Heroum quae casta cubilia servant,
Illustrique dome tota, rege protege clemens,
Et vires animi, vires et corporis augens,
Innumeros iubeas saluos superesse per annos.
Horum praesidiis ut tuti, Martis et armis
Expertes, studiis obeuntesnostra paratis
Munia, pacatam possimus ducere vitam.
Teque Deo cum Patre Deum, cum Flamine sancts,
Cui soli debetur honos, cui gloria virtus,
Imperium soli, aeternum celebremus in aevum.
SI recte laudum praeconia. digna merentur
Facta virum. patriae memores memoresque suorum
Quae magno gessêre animo: Naturaque mentis
Insita si ducit fas esse rependere grates
Pro meritis, hominum collatis coetibus: Ecqua
Digna magistratu pietas et digna referri
Gratia, dignus honos poterit? qui plurima rebus
Commoda conciliant hominum, et bona plurima praestant.
Hi sunt quos mundi rerumque creator et auctor,
Omnipotente gerit qui sceptrum immobile dextra,
Et natum quatiens immensa volumina caeli
Attentis oculis videt omnia, numinis almi
Participes facit esse sui quibus ardua tanquam
Semideis recum terra est commissa potestas,
Hi sunt mortales inter ceu lucida gemma,
Illustrans auras circum splendore corusco,
Quam pretii nescit vis exaequare vel ingens,
Hi sunt qui legum sanctissima iura tuentur,
Hi pacem miseris retinent mortalibus, horum
Munere cum celsis cultae stant rurribus urbes.
Deme magistratus terris, spelaea ferarum
Vasta petent homines, cessabunt iura fidesque,
Nullus erit virtutis honos. Quid multa? Sine istis,
Coetibus haud poterit iunctis consistere mundus.
Hos animis igitur veluti terrena colamus
Numina, viventesque suo dignemur honore:
Sed vita cassis etiam sit fama superstes,
Laudibus ornentur, vigeant, celebrentur, amentur,
Praeteriti stet apud memores bene gratia facti.
Ullius at nostris praestans regionibus unquam
Si Ducis eminuit virtus et gloria rerum,
Inter honoratos et magni nominis olim
Heroas sit fas meritis factisque potentem
AUGUSTUM numerare Ducem, quem mensibus actis
Bis senis, tulit atra dies et funere mersit,
Cum desiderio magno luctuque suorum.
Huius, cum dolor acer adhuc praecordia pungat,
Non obitus nimis heu cito lamentemur ademti?
Huic non dilecto fiant ceu iusta parenti?
Durities Scythicis animi sit gentibus ista,
Est quibus et socios, et sanguinitate propinquos,
Atque patres aetate graves iugulare voluptas:
Ista Scythis, inquam, feritas sit, mitia nobis
Corda dedit natura moneri suetaque luctu,
Plangamus memores haec funera maesta quotannis,
Fundentes oculis lacrimarum flumina plenis,
Ncc Dacis ex animis tanti labatur imago.
Ipse quidem superum caelesti sede receptus
AUGUSTUS Princeps, lacrimas non curat inanes,
Iam radiis circumfusus caelestibus, inter
Heroas quondam magnos Germanidos orae:
Unigenamque Deum maiestatemque verendam
Aspicit, atque nequit satiari corda tuendo.
Illic angelici recinunt nova carmina coetus,
Carmina quae iuga summa movent illustris Olympi,
Illic laetitia est, qualem caligine mersum
Corimo nequit humanum comprendere sensu,
Non nox involuunt non atria sancta tenebrae,
Splendor inexhaustus decies qui lumina solis
Yincit, in immensis penetralibus undique fulget,
Immortalibus et gemmis sola lata coruscant.
Fons ubi at in medio scaturigine manat aperta,
Instar Christalli vivis argenteus undis,
Praebet se viva spectandam luce beatis
Vera Dei CHRISTUS soboles, et patris imago,
Illorum et lacrimaspro IESV nomine fusas
Linteolis oculis abstergens mollibus, ipsis
Mectareos vivi infundit solaminis haustus.
Non his ergo locis augusta luce repletis,
AUGUSTUS cuperet, sinerent si fata, reverti,
Oblitus mundi gravium oblitusque laborum,
Quos tulit, in propriis regionibus omnia recte
Dum fieti cupit, et curatum fluctuat aestu,
Perfruitur vita felix sine sine beata.
At nos quos Deus hunc voluit superesse per annum,
Quos Dux AUGUSTUS pacata pavit in umbra,
Lanigeras ceu pastor oves per rura vagantes,
Cum desiderio iustum decet addere luctum,
AUGUSTI, memori laudesque requirere voce.
Hic pietatis honos merito debetur, et unum,
Hoc prerium reddi sibi postulat inclita virtus.
Hunc igitur quoniam est completis mensibus orbis
Annuus exactus, luxque est heu tristis oborta,
Qua Dux AUGUSTUS meritis maturus et ano
Exutis membris mortalibus astra petivit,
Soluamus pia vota, piumque novemus honorem,
Qui nostrum haud animi fictum restetur amorem,
Nec lacrimas nos ostendat tenuisse fideles.
Vos ô quos longis astare sedilibus ampla
Conspicio pietate viri, quos nostra Lycaea
Agnoscunt proceres, dignoque verentur honore,
Vos mihi cui primo gravis haec provincia cessit,
AUGUSTI meritas repetando retexere laudes,
Quod facitis, cupidis animis studiisque favete.
Tu tamen inprimis Clariis memorande camenis
Magnifica celebris vir praestantissime laude,
Quo modo Rectore eximio schola nostra superbit,
Quaeso fave coeptis, et amicis auribus hauri,
Quae festinarunt humiles mihi carmina Musae.
Te scio (nec miror) sincero pectore tantum
Dilexisse Ducem, quo vixit tempore toto.
Indicicum praebet nobis haud debile, cultus
Oris honorati liquido de flumine manans,
Principis AUGUSTI quotres fit mentio, sermo,
Affectu plenus dictis et plenus amicis.
Auspicium ductumque tuum quae cetera pubes
Ingenuis studiis et doctis dedita Musis
Astat ad intuitum se componendo regentis
Praebebit faciles nobis arentius aures.
Non est quod solos iam nos lugere putemus,
Manibus AUGUSTI et postremum soluere honorem,
Tota dolens una regio suspiria ducit,
Funestam accusans lucem et crudelia fata.
Prae cunctis aliis pullo velatus amictu
ELECTOR tun lit CHRISTIANUS pectora palmis,
Quemque fuit veto in vita complexus amore,
Arbitrio cuius solitus se credere totum,
Quem solitus semper revereri numinis instar,
Cum desiderio patrem gemituque requirit,
Sublato nihil esse querens sibi dulce parente.
Quid vero? lacrimas dabimus tantumne profusas
Felici cineri? nec finem luctus habebit?
Quin aliquos potius laudum meditemur honores,
Atque minus tristi solemur carmine mentes,
Quantumuis ingratus adhuc dolor ossibus haeret,
Vulneris et nondum satis est obducta cicatrix.
Nec vero a primis proavis atavisque vetustis
Saxonidum genus unde Ducum, et gens ducitur alta
Incipiam, repetens magnarum exordia laudum.
Vos quibus aetatis superest vis integra vates,
Vos annis aliis, dederint si fata, caneris
Saxonas Heroas quos tempora prisca potentes
Egregiis animis olim factisque rulerunt.
Addetis grandi connubia regia versu
Principis AUGUSTI, dignamque parentibus altis
Egregiam sobolem, regio qua tota triumphat.
Ad propiora magis, magis obversantia nostris
Mentibus invitant atro me vela colore
Nondum demta tholis, veterem revocantia curam,
Ne nimis alta petat tenuem et stringentia venam.
Augustus Princeps, dum fata Deusque sinebant,
Christiani decus orbis erat, decus omne suorum.
Hunc oculis celsi magnates ferre solebant,
Hunc admirari magno cum Caesare totum
Imperium, cuncti facile huic concedere primas.
Diversas sublimis equo, quocumque per urbes
Ferrer iter, longis comitatibus: agmine denso
Laeta Ducis tanto conspectu, rebus omissis
Omnibus, occursu se efferre, per oppida, pagos,
Compita cum faustis votis effusa iuventus,
Nec vidisse semel satis est, iuvat usque tueri,
Atque irerumque iterumque augustos cernere vultus.
Hic ille AUGUSTUS, tuus o Germania ocellus,
Hic instar firmae est qua nititur illa columnae.
Non bello invadet nostras hoc Principe terras
Ignotis essusus atrox regionibus hostis,
Copia non deerit vitae quorum indiget usus,
O seruent longos nobis hunc fata per annos.
Ventum ad concilium procerum Imperiique senatum,
Ardua tractari coeptumque negotia rerum,
Hunc alii praeferre Duces, audireque voces
Missa velut sacra vatidicis oracula Delphis.
Hoc dabat oris honos, sapiens oratio verbis,
Et gravitas, candorque et nescia pectora fraudis.
Finxerunt veteres natam Iove Pallada vates
Armatam galea tortos rutilante capillos,
Atque hastam dextra valido vibrare lacerto,
Gorgonis at caput in laeva gestare tremendum,
Quo Perseus in Saxa viros convertere svenit,
Quorumcumque ardens ira retulisset ad ora,
Quaeritis haec nunquid designet fabula veri?
Nil equidem reor hac aliud quam dia notari
Ora magistratus, hominum tot milia legum
Propositis vinclis edictorumque regentis.
Illius aspectu terreri corda necesse est,
Terribili fuerint immania si magis urso,
Aut rigidas gestent in duro pectore cautes.
Quoque magistratu donum hoc contingere maius
Cernitur hoc illud divinius esse putandum est.
Palladis hoc Clypeo Princeps hoc Gorgone noster
Armatus fuit AUGUSTUS, ceu fulminis ictus
Quem tremuêre mali, nihil ausi fraudis apertae,
Nil clandestini sceleris committere furtim.
At contra iusti studio rectique flagrantem
Dilexêre boni, ducti virtutis amore,
Illius sen se subiecti lege tenerent.
Seu nostris essent terris alio orboremoti.
Ecquis enim Dux est Europae clarus in oris,
Qui non legatos et munera miserit illi,
Miratus laudes Ducis atque illustria facta?
Ambierit nec amicitiam? Quid Caesare maius?
Et tamen is (nullis quod credo contigit unquam
Principibus) gnatis aliquot comitatus, et alta
Coniuge. Dresdensis sublimia venit ad urbis
Moenia, et hospitio clemens indulsit amico
Principis AUGUSTI. quem vitae tempore toto
Non carum secus ac fratrem complexus amore est.
Hoc decus, has laudes, hanc famam nominis amplam
Augustus magis atque magis cumulare studebat,
Subiectos summa populos in pace regendo,
Commissique gregis sibi prospiciendo saluti.
Et quoniam merito pax creditur optima rerum,
Quas homini novisse datum est, fuit unica cura
AUGUSTO, constante suos in pace tueri.
Hanc ratus ille viam sacra discere dogmata CHRISTI
Atque artes tractare bonas, educere paolem,
Perque vagas terras merces mutare repostas.
In trucibus quid enim fieri consueverit armis
Heu nimis est notum atque animus meminisse retugit.
Ecquis honestatis locus est, cura ecqua pudoris
Ense ruente fero per apertos milite campos?
Hostis adest ubi tecta sonant, concurritur una,
Innumeris passim telis Mars impius horret,
Non scelerum facies ullae non funera desunt.
Innatat in campis cruor, atque madentia caede
Saxa rubent stupris peccatur ubique nefandis,
Oppida cum pagis fumant non ullus aratro
Restat honos, squalent confossis arua colonis.
Spreta later pietas templis oracula cessant.
Aonides Musae quibus otia dulcia curae,
Diffugiunt trepidae, loca barbarus occupat hostis,
Denique luctus ubique et plurima mortis imago.
Ast ubi sepitis sunt mitia tempora bellis,
Urbibus in cultis et pax suavissima regnat,
Instruitur sancta pia relligione iuventus.
Intemerata fides, legumque severa potestas
Culpari metuit, florent artesque scholaeque,
Cunctaque laetari grata loca pace videntur.
Hoc igitur tanto, post bella cruenta, necesque,
Quas satis est experta diu Germania, quando
Has dirus terras et agros vastavit Iberus,
Munere concesso pacis, quis grata referre
Vota Deo renuat? quis, quo pax Principe facta er.
Non caelo meritis AUGUSTUM laudibus aequet.
Quas prius informes nimium situs ater habebat,
Iam multae florent speciosis aedibus urbes:
Amplaque qua cingunt altos pomoeria muros,
Bensantur variis spaciosa suburbia tectis.
Extructae late sulgent in montibus arces
Regis opus celsae, decus his memorabile terris.
Subiecti qui sunt pagi sua commoda iactant.
Prata virent circum, replentur foetibus horti
Arboreis, rident solertibus arua colonis.
Cum teneras pecudes ingrata novalia pastor
Ducit, oves passim stridentibus edita cannis
Rustica pascentes balatu carmina rumpunt.
Inde domum recipit se fessus arator, et escis,
Quas coniunx operis assueta paravit inemtas,
Se reficit tutus, nihil arma tubasque tremiscens.
Non minus et cives sibi debita munera curant:
Educunt paruam sobolem, vigilique labore
Exercent operas quas cuique vocatio praebet
Ad sacra conveniunt homines oracula templis
Sedatis animis: puerorum voce magistri
Discentum strepitu conclavia densa resultant,
Nec quid sit miles fera quid Taratantara novit.
Per tutas licet ire vias, qua cuique cupido,
Urbes obiecto non claudunt obice vectes,
Excubat ad portas nec toruo lumine custos
Arcens introitu, licet ire redire volenti
Qua libet, ingressu nemo prohibere laborat.
Haec. ô magne Deus, dator es qui pacis et auctor,
Commoda, pro summa bonitate perennia faxis.
Nec quia sic pacem Princeps Augustus amabat,
Non et in Heroo fuit ingens pectore motus,
Militiaeque animus promtus tolerare labores.
Arma requisissent si sumere tempora nostra,
Inferior magnis Docibus non forte fuisset,
Acria qui sorti gesserunt praelia dextra.
Bellorum norat non quisquam rectius artes,
Quaeque usus poscit, cum Mars furit impius, arma
Quin animi celsi mortis contemtor et hostis
Impetus, eminuit mox in iuvenilibus annis.
FPANciscum peteret Caesar cum CARolus armis
Gallorum valido conscripto milite regem,
MAURIcio iunctus fratri cataphractus in illam
Militiam Augustus generosa est mente profectus,
Et praeclarus honor fratrem tum mansit utrumque,
Ad VICTORINI cum gentis nobile fanum
Clara reportata est caesis victoria Gallis.
Quando premebatur discors Germania bello
Difficili, diris circumuolitantibus Hunnis,
Caesareisque aquilis tota regione receptis,
MAURICIO cum fratre viris armisque potente
Caesaris auspicia eiusdem fuit ille secutus,
Et rarae specimen virtutis praebuit ingens.
Nomine quae Imperii. post, tradita munera gessit
ELECTOR, gessit cura studioque fideli,
Intentus propriis, rumores nilque moratus,
Quos vanos profert vulgus sine mente profanum.
Moenia GOTHANAE cum iussus cingeret urbis
Obsidione globos inter qui fulminis instar
Tormentis alta erumpebant iugiter arce,
Versari absque metu solitum, nec tela nec hostes
Formidasse ferunt: constans fiducia vires
Infractas animumque dabat, quae per vaga tela
Fulmineosque globos recte sperare iubebat.
Fama volans tulerat, cum Caesare velle Senatum
Imperii, Turcis late populantibusacres
Pannonas, ut Princeps adversis obvius iret
AUGUSTUS signis. Referenti talia, Numquam
Defugiemus, ait, iubeat si tendere Caesar,
Caesare cur belli molem mandante recusem
Ferre: Magistratus meus est, huic pareo recte
In bello quae me iusto sors cumque sequatur.
O vocem magnam, generoso Principe dignam,
Virtutis restem praeclarae, animique virilis.
Cetera quae restant si nunc ego carmine pleno
Commemorare velim, brevis haud suffecerit hora
Occiduo quin sole prius sub cardine merso,
Inductis terras nox tinxerit atra tenebris,
Quam cupidae partem possint pertexere Musae
Egregiorum operum, noster quae praestitit Heros,
Est toto penitus iam decantatus in orbe
Relligionis amor, nec opus modo multa referre,
Ne soli opposirum radianti debile lumen
Offuscet potius quam laudes augeat amplas.
Quas non sustinuit curasque gravesque labores
AUGUSTUS, lux ut doctrinae sana maneret
Caelestis, cunctis erroribus atque remotis
Lucifero, fieri si posset, clarior esset?
Quos curam non thesauros effudit in illam?
Quam multos aluit sancti qui dogmata verbi,
Et eoctas quibus est opus artes discere possent,
Ac quondam prodesse scholis remplisque docendo?
Ne desint ullo custodes tempore verbi
Divini, vigeantque bonae feliciter artes.
Ac per te Princeps si commemorande stetisset,
Et responderent votis eventa petitis,
Iam pax (nec dubito) ditionibus undique cunctis
Doctrinae constans esset, divinaque nunque
Dilacerarentur diverso dogmata sensu.
Cor AUGUSTE tuum verae pietatis amore
Incensum ardebat, CHRISTUM tu pecbore habebos,
Is tibi delitiae solus, solusque voluptas,
Quo sine vita quid est hominum nisi Iubricus error,
Et via senta situ Stygium quae ducit ad orcum?
Versantem quoties vidit te Biblia Titan,
Surgeret Eoo rutilis sine axe quadrigis,
Hesperio fessos seu mergeret aequore currus,
Et nox exortis sero sub vespere stellis
Fusca pruinosas terris induceret umbras.
Hoc nil Thesauro melius nil maius in orbe
Ducebas, caeli nobis qui creditus arce
Non fluxas largitur opes quas morte relinqui,
Postquam Parca ferox incidit sila necesse est.
Fonte sed e vivo solacia viva ministrat,
Cor imis pressum maerore levantia sibris,
Et tandem gelidos ubiylta reliquerit artus
Haeredes regni superûm facit esse beati.
Non minus innocuae quae regna gubernat et urbos,
Iustitiae studium fuit inculpabile: cuivis
Rite suum tuibui voluit, nullumque gravari
AUGUSTUS Princeps: Toties hinc edita fertur
Aureolis vox digna notis, vox Principe digna:
Mando, viri, vos consiliis mihi quotquot adescis,
Atque gubernandae partes regionis obitis,
Efficite ut nulli subiecto iniuria fiat,
Sint et divitibus communia iura et egenis,
Litibus in dubiis sententia iusta feratur,
Ne quisquam de iure queri se posse negato
Praedicet, et iustas nobis id provo cet iras.
Hic amor, hoc studium memorabile iuris et aequi
AUGUSTO quovis permansit tempore constans:
Quod velut obrizo conclusus Iaspis in auro
Ornabat gravitas cum gestu digna decenti,
Integritasque animi fucos et falsa perosa,
Innumeraeque aliae virtutes, et decora alta
Quae numquam poterit longaeva abolere vetustas.
Heu miseras hominumque vices incertaque lata,
Quam cito fortunam sequitur sors dura secundam,
Et modo quae fuerant perturbant gaudia luctus.
Sic ubi nonnumquam caelo lux clara sereno
Effulsit, subito tempestas nubila surgit,
Noctem hyememque ferens, et inhorrent imbribus autae.
Iam poterat felix AUGUSTI vita videri
Principis, haud laevo Ditio pacata vigebat
Successu, nusquam spargebat tristia rumor
Nuntia, gaudebant omnes hoc Principe terrae.
Iam quoque connubio Princeps taedisque beatus
Illustris Nymphae, mentem referebat ad alta
Consilia, ut rerum status optatissimus esset:
Cum subito (heu nimium fata heu crudelia fata)
Exeremum AUGUSTO meditatur pallida finem
Atropos, haud patiens duci fatalia fila
Ulterius, carae spem praecisuraque vitae.
Undecima in fausto lux Februa venerat ortu,
Cum laxaturus curas exhaustaque membra
AUGVstus nemori advehitur cum coniuge cara
Vicino DRESDAE (veluti consuerat) amicam
Laetitiam referens, et vultu blandus amoeno.
Viribus ac paulo post hac ratione resumtis,
Illustrem revehi curru se iussit in aulam,
Nec minima apparent properae praesagia mortis.
Vespererat, Ducis et lechum ne triste videret
Occiduo sese sub cardine condiderat Sol
Tristior, et nitidos tingens caligine vultus:
Accumbit mensae suetae dum tempore coenae,
Ecce acres sentit Princeps in corpore motus,
Ora notat pallor subitus, praecordia languent,
Membra stupent, oculis nox circumfunditur atra.
Accurrit Medicus, dulcisque ante omnia coniunx,
Mollibus ac stratis languentia membra reclinant,
Nec medicas adhibere manus, fomentaque cessant.
Quid querar? heu placidos sponda dum carpere somnes
Creditur, in ventos anima exhalata recedit
Principis, et leni superûm petit aethera flatu.
Non secus ac infans maternis fotus in ulnis,
Lumina, cum sentit somnos obrepere, claudit
Suaviter, et collum cunis imbelle reponit.
Interea rumore per atria longa vagante,
Dum trepidis ingens miscetur luctibus aula,
Nuntia diversus pede praecipitante minister
CHRISTiano fert dura Duci: languere parentem
Lethali pressum morbo, iamque ultima Parcis
Fila trahi. veniat, praesens si cernere saltem
Postremum cupiat, vitae nihil esse relictum.
Attonitus novitate stupens, citus advolat, inter
Spemque metumque haerens, patrem seu vivere credat,
Sive extrema pati, nec iam exaudire vocatum,
CHRIstianus Princeps, et dulci incensus amore
Irruit, ac mutos manibus complectitur artus.
O largo quoties humectans lumina fletu,
Vive, pater, dixit, vultus attolle iacentes,
Vive, pater, nec nos in tristi turbine rerum
Desere: sed frustra ferit ah vox lugubris aures,
Frigida torpebant aeterno membra sopore,
Spiritus et superam liber migrârat in aulam.
Scilicet hoc AUGUSTE tibi dedit inclite donum,
Quem toto es vitae veneratus tempore, CHRISTUS,
Ne te mors longo torqueret lenta dolore,
Sed mansueta quies placidoque simillima somno,
Auferret terris animam, sanctisque parata
Sentires et in hac Paradisi gaudia vita.
Diditur extemplo vicinas fama per urbes.
Et varias alis penetrat pernicibus oras,
AUGUSTUM subito vitali luce relicta
Excessisse Ducem properanti funere terris.
Fari hoc qui norint: Primo vix credere multi,
Fama sed aucta fidem fecit, dubitare nec ultra
Fas erat: Hic quanti gemitus, suspiria, luctus,
Qui planctus fuerint, verbis quis dicere possit?
Territa vox tacitis multorum faucibus haesit,
Ignotis velut effusi regionibus hostes
Vicinas urbes populentur et omnia vastent.
Aut velut immissis in tecta patentia flammis,
Vulcano superante domus considat in ignes.
Arbitrio sed quis superûm legique repugnet?
Tam tristis superanda fuit fortuna ferendo.
Mortales lexuna manet, moriantur ut omnes,
Seu magni fuerint reges, inopesve coloni,
Terra suum repetit, de terrae fragmine facta
Corpora debentur rursus mortalia terrae.
Vivit in amplexu CHRSTI, superique parentis,
AUGUSTUS Princeps, cum mentibus atque beatis
Aeternum priscisque Heroibus exigit aevum,
Imperii liber curis, vacuusque dolorum,
Qui quovis hominum momento pectora rodunt,
Nec membris ullam patiuntur inesse quietem:
Expectatque diem sublata mente supremum,
Quo terraque marique flagrante, flagrantibus astris,
Clara sonum tuba terribilem dabit aethere, index
Et CHRISTUS multis comitatus milibus, inter
Caelicolas residens illustris in iridis orbe,
Diva maiestate potens, cernetur in altis
Nubibus, et dicto citius rediuiva resurgent
Longis iam seclis infossa cadavera tumbis
Innumeris, alius rerum nascetur et ordo,
Arce piis caeli superûm solioque receptis,
Auctore at scelerum detruso ad Tartara coetu.
Hunc o CHRISTE diem da nos quoque cernere laetis
Luminibus miseros, sanctoque cruore redemtos
Aetheriis nos CHRISTE iube sire cedere regnis.
Interea quicquid nobis hoc vivitur aeni
Transeat in vera votis pietate secundis.
Sit nostri tibi cura Deo, sint mitia pacis
Tempora, quas usus poscit sit copia rerum,
Trans axem fugiant hostes et bella nivalem.
In primis postte quo solo nitimur, altis
Ingenii atque animi donis et pectore celso
CHRIS Tianum defende Ducem, rege, protege, serva,
Cuius in Heroa iam nunc florentibus annis
Mente, paternarum virtutum lucet imago.
Hoc Duce, quod nobis pietas clarissima spondet,
Non minus auspiciis quam consiliisque parentis
Doctae florescent artes, Ecclesia crescet,
Et pax in nostris erit optatissima terris.
Illustrem serva sobolem quoque numine dextro,
Una cum magna et generosa coniuge, cuius
O Deus instantes clementer provehe partus,
Et bona cum laeta fortuna cuncta ministra.
Nos inter coetus patiaris et esse perenni
Tempore, qui demto celebrent te fine potentem
Caelesti cum patre Deum cum flamine sacro,
Cui laus est cunctis honor et victoria seclis.
CVm passim liquidis resonet concentibus aether
Musarum, vatesque pii nova carmina fingant,
CHRISTiano gratando Ducr per avita fideles
Regna recensenti populos: Per et oppida passine
Turba sui Ducis aspectu laetissima. faustas
Cum cupidis voces animis ad sidera iactet:
Nos Parnassiadum Philyraeus Elister in umbra:
Quos fovet addictos studiis et rebus honestis,
Quando serenato missum velut aethere sidus,
Et lux his terris luci succedere iussa
Extinctae Princeps idem CHRISTIANUS, et altuas
Elector sonipe egregio, coetuque decoro,
Moenia Lipsiacae vultu subit urbis amoeno,
Nosne silere decet? nec laetae prodere mentis
Gaudia, quae cordis penetrant blandissima tibras?
Non ô non animis adeo stupor insidet, illud
Debita nec patitur pietas, et prona voluntas.
Quin primos inter, repetitis plausibus, omnes
Acceleremus in occursum, votisque fecundis
Heroem excipiamus, et omnia fansta precemur.
O salue nostris exoptatissime Musis
Elector, Princeps ô clementissime salue
Ut te post obitus, et funus triste parentis
AUGUSTI, caeli supera ad convexa vocati
Aspicimus laeti, et digno reveremur honore:
Adventuque tuo luctus solamur acerbos,
E patris accepit quos mens tristissima busto.
Ac velut ignaro. cum nox caelo ingruit atra,
Paruulus in dumis puer a genitore relictus,
Cum loca sola metu vider exanimata patremque
E notis abiisse locis, plangoribus auras
Sollicitat, querulaque parentem voce requirit:
Ille ubi rursus adest loca per nemorosa reversus,
Et nati nomen vocat eminus, ilicet omnis
Corde metus fugit, et lacrimae sedantur inanes:
Sic CHRISTIANE tuos Princeps cum cernere vultus
Optatos detur, cedunt e pectore luctus
Tristitiaeque omnes, et mens oblita dolorum,
Et casus oblita gravis nova gaudia sentit,
Gaudia quae sint ô nobis aeterna precamur.
En circum tellus herbarum dives amictu,
Tardius arboreis viridantes fundere ramis
Visa comas, luctus forsan constricta recentis
Frigore, nunc gratata Duci tibi laeta potenti,
Et folia innumero et flores examine profert.
Ipsa sedens picto Charitum pulcerrima prato
Euphrosyne, tenero decerpens stipite Rutam,
Adiungens Meliloto purpureos Amaranthos,
Serta tibi texit festina florida dextra.
Ut floris gerit aeternos Amaranthus honores:
Imperii sic duret honos, et fama per orbem
CHRISTIANI laudes praeclaraque facta celebret,
Hoc etiam seri maneant in honore nepotes,
Et patrias longa terras in pace gubernent.
Melliferis apibus (quibus observantia regis
Maxima, quo saluo mens est simul omnibus vua,
Agmine quem denso stipantes, corpora bello
Obiciendo petunt pulctam per vulnera mortem)
Dulcius ut nihil est Meliloti flore, suaves
Sugentes e quo luccos fragrantia mella
Conficiunt, dulci stipant et nectare cellas:
Sic Duce te tibi subiectis gratissima vitae
Commoda sufficiant, felix sit copia rerum,
Aoniae vigeant artes. Ecclesia crescat,
Et verbi augescens divini melle triumphet.
Denique ceu pellit metuendos ictibus angues
Ruta virens, membris lethale fugatque venenum:
Sic terris cupidos placidam turbare quietem,
Insidiis structis et bella cruenta minantes,
CHRISTIANI a nostris Maiestas nominis oris
Inclita, tetrisica ccu Gorgone terreat hostes.
I nunc ingredere ô felix tua moenia Princeps,
Heroum sanguis, patriae spes maxima terrae,
Et tibi subiectos populos parere paratos
Expleri desiderio patiare petito.
Supplicibus tibi se votis Academia nostra
Commendat, totamque tibi se dedit et offert.
Tu Musas humiles vultu dignere sereno
Aspicere, et robur quassae viresque resumant
Effice, quo sit honos suus artibus, atque iuventus
Divina possit de relligione doceri.
Nec dubito fiet: Tua clementissima virtus,
Et pietas, sperare iubet nos optima quaevis.
Dicite Io faciles et Io bis dicite Musae:
Vivat Christianus Princeps: secla aurea, CHRISTO
Auspice, Christiano procedant Principe terris.
QUando novus sancit thalami sacra foedera sponsus
Cum sponsa raris mentem virtutibus aucta,
GROSIUS, interpres legum, cui iuris et aequi
Cum studio ingenium, probitas, facundia, vita
Integra conciliant amplae praeconia laudis:
Quid prohibet, quamvis propero, connubia versu
Gratari sponsis, et laetos sumere vultus
Luce bona, clari quae ridet honore mariti,
Cui variis oris doctrinae propter, et altae,
Quam semper coluit, virtutis propter amorem
Iactato, alter amor modo fixit arundine pectus.
Scilicet illud amicitiae coniunctio nostrae,
Nos inter constans quae multos permanet annos,
Postulat, atque voluntatis propensa cupido.
Eia age sume fides et amabile concine carmen
Calliope, nec te taedas adiisse iugales
Poeniteat vatis genitrix quae diceris Orphei,
Quantumuis reliquis virgo sis addita Musis.
Quid vero dignum referemus carmine, laeto
Hoc veluti festo, dignum quid et aure polita
Doctorum caetus quorum modo confluit ingens?
Si libet, ornata cura sponso sponsa corona
Dum sacra templa petit, dum foedera numine fiunt:
Teste, ligent firmo duo quae iunctissima nexu
Pectora, quem nemo nisi mors exoluerit olim:
Sacrorum nemorum per amoena vireta vagando
Carmine coniugii laudes celebremus ovantes,
Coniugii resonent laudes fora, compita, templa.
Et nunc aera tubaeque sonant, cava buccina canzu
Signa dat, ut divum, ceu consuetudo requirit
Christiadum, iunctis animis tendatur ad aedem,
Caelestique patriquae debita vota ferantur.
En ut procedit gestus gravitate decenti
Sponsus, ut in sese convertit et ora tuentum.
Fraevia fert pietas gressus, qua sindene pura
Circumcincta oculos ad caeli lumina tollit,
Cui comes it virtus nativa splendida forma,
Et speciosus honos anratis fulgidus alis.
Postsponsum sequitur praestantum turba virorum,
Aut gravium tractant qui magna negotia rerum
Doctrinae donis celebres et honoribus ampiis,
Aut quibus est urbis rerum commissa potestas,
Aut alia prosunt humanis usibus arte,
His intermixti viridis quibus integer aevi
Sanguis inest alacres iuvenes vestigia tor quene.
Nec longo sequitur spacio nitidissima sponsa,
Dilectum tacito suspirans pectore sponsum.
Hanc praeeunt lepido ipseuses agmine Nymphae,
Quas semel haud vidisse sat est, iuvat usque tueri.
Hinc matronarum se fert pulcerrimus ordo,
Mexilibus cutilans gemmis et diurte cultu.
Quid multis opus est Encomia condere verbis
Coniugii, cum res, ut cernis, id evehat ipsa?
Hic numquam coetus spectandus nonore fuisset,
Ni quos maiores seclis habuêre vetustis
Connubialis Hymen geminos iunxisset amantes.
Ergo quod incedunt dignae totamore puellae,
Unde Cupido faces teneras accendere gestit:
Quod iuvenumque senumque cohors subit ordine longo,
Affines quod se blando tot et ore salutant:
Coniugium omne tuume est. Hominum tu pectora iungis,
Tu genus humanum servas: Ecelesia perte
Crescit, et innumeras sese diffundit in oras.
Per te stant muris cinctae sublimibus urbes,
Per te iusque piumque viget. viget omnis honestas,
Et tenero veluti quae crescunt germine plantas
Non longo multam producit tempore prolem,
Quae post firmatis ubi facta est auctior annis,
Magnanimis patriam cataphracta tuetur in armis.
Quid? Si coniugium tam maxima commoda praestat,
Quin iacis, ut livor stimulat, convicia in illos,
Qui sunt expertes thalami taedaeque iugalis?
Non ah non animo tam dura superbia surgat,
Ut nullo quivis tales discrimine damnet.
Quisque suam ferimus sortem, non omnia dantur
Omnibus, haud dubium est fieri connubia fato.
Vivant coniugii quos sancti vincula nectunt,
Vivant, laetenturque, sit illis copia rerum,
Attingant longam numerosa prole senectam,
Sit suus at lecus his quibus haec sors forte negavie.
Quis scit an et possint illis contingere nuptae?
Nil homini desperandum dum vita supersit.
Sed satis est: subeunt nunc aurea templa. sequamur,
Concipiet pro coniugibus pia vota Sacerdos,
Et verbo praecunte Dei, duo corpora ut unum
Consensu pectus fianc coniunget ad aram.
Quis sonus est adeo suavis, qui fertur ad aures,
Quae diversarum resonant modulamina vocum?
Musica per totam psallens diffunditur aedem.
Musica nata Deum maiesta temque verendam
Concentu celebrare pio, numerisque sonoris,
Et mulcendi hominum grata dulcedine mentes.
Laetitiae species haec qualiscumque videtur
Illius, in vita qua post haec saecula mundi,
Aeterna caeli haeredes sine fine fruentur.
In qua perpetuo choreae cantusque sonabunt,
Percipient mentes et gaudia tanta beatae,
Quanta nec in terris oculis mortalibus unquam
Conspexit quisquam, miranda nec auribus hausit.
Intima nec taciti senserunt viscera cordis.
Nunc ô attentis animis audite faventes.
En sacro prodit tectus velamine Mystes,
Et sponsos vocat: his sistunt se leniterarae,
Coniugii et dextris iunctis in foedera iurant,
Post sacra cognoscunt divini oracula verbi.
O' quae conceptis pandit mysteria verbis
Ore sacro, totis animis figenda, sacerdos.
Nam canit ut facti post prima exordia mundi.
Ille sator rerum liquidi fabricator Olympi,
Finxerite limo primaevi corpus Adami,
Inspirans ipsi divinae particulam aurae.
Et dederit rectae compos rationis ut ipsam
In terram imperium atque animantia cuncba teneret.
Utque reclinati terta somnoque sepulti.
Illius costam membris exemerit unam,
Indeque formoso construxerit ore puellam,
Quae foret adiutrix homini, quem vivere solum
In terris haud expediat, genus utque duobus
Coniunctis hominum post. primum cresceret ortum.
Ipse quidem somno sic membra ia cebat Adamus
Oppressus, rerum cura securus ab omni.
Forsan et oblatae species formosa puellae
Per somnum mulsit stertentis imagine mentem.
Idcirco excusso tandem permembra sopore
Euigilans, voluit requie sibi somnia visa
Dicere: quae voluit sibi dicere somnia visa,
Conspicit ante suos oculos astare venustam,
Et resplendentem clara ceu luce puellam.
Nec mora divino repletus numine fatur:
Haec de carne mea caro et os ex osse virago est.
Qui quaeso potuit demi de corpore nostro?
Est opus, ô agnosco, tuum, pater optime rerum;
Hanc mihi consortem voluisti condere vitae,
Quae coniuncta mihi pars altera corporis esset,
Qua socia mihi sit vitae iucundiorusus.
Nunc, nec ego dubito, patrem matremque relinquens;
Uxorique suae viradhaerens, illa marito,
Una caro duo erunt, et erit mens una duobus.
Tunc visa est primum specioso corpore virgo,
Femineus terris et sexus prodiit, in quo
Mirifica lusit divinus conditor arte,
Praeclara qui res forma praecellit et omnes.
Hinc amor est ortus, torrens ardore medullas
Occulto, ut, sitiunt velut arida prata liquorem,
Sic iuvenis tenerae capiatur amore puellae,
Et contra iuvenis capiarur amore puella,
Ipsaque cura sui sit dimidiumque mariti.
Et iam spirituum comitatus coetibus, aurea
Veste micans aderat supera Deus almus ab arce
Pronubus, et vultu clemens spectandus amico,
Iungendo dextram dextrae Euam tradit Adamo:
Resrituo En, inquit, costam tibi rursus ademtam,
Crescite multiplici repleteque semine terram,
Cuncta potestatis sint vestrae, quae vaga tellus,
Quae mare, quam late patet, et quae mobilis aer.
Continet, imperio sint omnia subdita vestro,
Praesto adero vobis, tutos praestabo maritos,
Este boni, et serae nomen transcribite famae.
Dixerat: Angelicae denso mox agmine turbae
Cum cantu cinxêre polum, cantusque dedere,
Per tractus late resonantes aeris altos:
Salue coniugium, vita ô sanctissima salue,
Quae modo cum mundi primo simul incipis ortu.
Sit tibi pro pitium caeli de vertice numen,
Et te perpetua reddat bonitate beatam.
Nunc ô nunc surgent humana stirpe nepotes
Innumeri, quorum iam terra creata regatur
Legibus, omnipotens Deus et quibus agnitus, una
Nobiscum aeternum celebretur laude peraevum.
Et quos transacto concessae tempore vitae,
Haeredes supera nos excipiemus in aula.
Laetetur tellus, laetentur sidera caeli,
Coniugiique novos homini gratentur honores.
Desierat chorus angelicus, plaususque secutus
Ingens, arrisit votis Paradius, et ipsi
Arborei visi motare cacumina rami.
Acci pit, et blandis EV AM, complectitur ulnis
Munere iam tanto diuûm cumulatus ADAMUS,
Seque iterum prae laetitia putat esse renatum.
O quoties dum per stellantem floribus hortum
Fert gressus, pictas dum contemplatur et herbas,
Ora retorquet, vib dilecta sie EVA requirens,
Omnis in una EVA stat cura parentis ADAMI.
Interdum vertensau caeli lumina vultus,
En, ait, ut radiis loca qui sol omnia lustrat,
Vivificum rebus quas profert terra calorem
Infundit, landeque fovet nascentia, contra
Humeros vegetos argentea luna ministrat.
Sic ubi se sociant calor et penetrabilis humor,
Omnia proveniunt toto et genera ntur in orbe.
Coniugii haec nostri tibi nunquid imago videtur?
Quin herbas videas aliquas concrescere lente
Amplexu, videas lepidos animalia lusus
Exercere, velut sit et illis mutuus ardox.
Floribus en hederae ut procera astringitur ilex,
En ut odorata residentis fronde columbae
Est parili niveus deninctus amore columbus,
Turtur amans rostris ut iunctis turture gaudet?
His se, peccato dum liber Adamus ab omni
Gircumit halanti delectat floribus horto,
Nec rosea sentit sese cum coniuge nudum,
Atq, utinam numquam malesua di fraude Draconis
Deceptus, vetitos gustasset ab arbore foetus,
Mansisset dictis, servasset foedera pacta:
O quam coniugii tum felix vita fuisset.
Gramineo curis expers omnisque doloris
Cespite cum cara socia sua membra reclinan:
Innovua vitam superis pietate probasset,
Mente Creatoris secum miracla revoluens,
Ignota donec nobis ratione modoque
Esset caelestem vivus translatus in aulam.
Nunce postquam est altis donis exutus Adamus,
Divinae lucis sacros amisimus haustus.
Et mentes nostras densae obsedêre tenebrae.
Libera quae fuerat, nunc est subiecta marito
Femina, nec fandos partus sentire dolores
Cogitur, hinc victus miseros gravis urget egestas,
Hinc dolor, hinc saevi populantur corpora morbi.
Praepete non ludunt volucres tot in aere penna,
Quot mala, quot casus miseros urgentque premuntque
Sive die surgit tenebris aurora fugatis,
Seu terras alis nox sera involuere fuscis
Incipit, exercent hominem sine fine la bores,
Nec membris ullam patiuntur inesse quietem,
Usq, adeo ut fesso sudor de corpore manet.
Inde qu ide Exhaustos post tot tantosque labores,
Mors ferit incautum teils, et lumina pressat
Victa reluctanti, sic conditus ille sepulcro
Infragilem redit, unde fuit, cinis umbraque terram.
Sed bene habet: fidos spes haec haud vana maritor
Solatur, vitam sese quod vivere norunt,
Quae sit grata Deo, cuius sit is unicus auctor.
Is vult ad latus esse piis, is plurima praestat
Commoda, difficili dalces et miscet amords
Fortunae, magnaque facit quo mente seratur
Quidquid incest oneris vitae adversique. iugali.
In cunctis mens aequa malis sit: sola levabit
Omnia (sit durum quamvis) patientia victrix.
Dum sto, divinis et totus in haereo dictis,
Perfectis Mystes sacris disceditab ara,
Et qui deducunt longo velut agmine sponsum,
Wultu candidiore parante excedere tempio,
Non obscura intus pertentant gaudia pectus.
Sic igitur, tota quod laetor mente, maritum
MAT THIAM video, video, iubeoque secundum
Et felix hoc con iugium faustumque venire,
Cui non adversae tempestas ingruat ulla
Fortunae, iuxta vigeat sed vota bearum.
Felicem, quem casta Dei reverentia tangit.
Illius inque timore pio qui iussa facessit,
Quisquises, officio vigili dum fungere dextrae,
Conaris promot victumque parare labore,
Te caelo Domini benedictio larga sequetur.
Fertilis ut surgit generoso palmite vitis,
Et dulci profert imbutos nectare botros,
Sic tua cara domus quae limina sedula lustrat,
Innumera coniux te com moditate beabit.
Qualis et est teneras producens termes olivas,
Talis etit sobolis numerosa caterua, coronae
Instructas instar circundans ordine mensas.
Scilicet ista virum comitantur praemia, cordi
Cui domini timore est iustos quique exigit annas.
In te caelesti pater almus depluet arce,
Quae desiderio mertis bona cumque requires,
Cum Solymia cernes patriamque domumque beatam,
Cernes et dulces cum laude vigere nepotes,
Atque frui cives optatae tempore pacis.
Quis demens opibus fidos uxoris amores
Praeferat, et gratam nimium spem prolis amatae?
Est constantis amicitiae, fideique probatae
Coniugrm Exemplar, durantis tempore quoius.
Nil animis hominum vel in una incertius hora est,
Nil mutabilius. Tibi iam blandituramicus
Omnia, post idem paulo capitaliterr odit.
Non tam se variat quae summo culmine tecti
Adversos contra ventos est fixa coronis,
Quam se hominum paucis momentis pectora mutant
At sincerus amor neque fallere sueta voluntas,
Nec non fortuna fidus consen sus in omni,
Coniugibus constans est tot tempore vitae.
Quoe faciunt quod fuscipiunt, quae mente revoluunt.
Auribus alter id alterius fidelque revelat.
Quas sibi fortunas vigili peperêre labore,
His sine dissidio communi sorte fruuntur.
Communis soboles est communesque penates.
Respondet votis quando fortuna sereno
Effulgens vultu, sunt mutua gaudia, contra
Si tonat, et vitae tempestas atrior instat:
Dura facultates si sors negat, aut premit acer
Natorum tentans natarum aut corpora morbus,
In caro sentit solacia certa marito
Uxor, in illius verbis et voce quiescit,
Qui certam nonit curis adhibere medelam.
Quid multum tristi iuvat indulgere dolori,
Inquit is, haud fiunt sine numine talia divum,
Averti precibus quae castis omnia possunt.
Sit nobis spes fixa Deo, dabit ille salutem,
Turbine concussae portum dabit ille carinz.
Tranquillis saevas auris mutando procellas.
Is noster pater es,t nos curat, amatque, putetur
Quantumuis tristes nobis ostendere vultus,
Cernis ut aeria volucres regione ferantur,
Quae nec arant, frugum neque messe in stante laborant,
Ecquis eas alit? En ut surgant lilia campis,
Quantus inest fragili flori decor atque; venustas?
Et dubitamus adhuc caelesti fidere patri?
Ac quid sollicitat te vis ita lauguida morib
Membra perurentis natorum: Credere vitam
Qui voluit Deus, idem, ubi ult, molimine nuilo
In medio servare potest discrimine mortis
Sin placeat sobolem complexu avellere nostro,
Cui poteris quaeso melius quam red dere caelo?
Solue metus. et quae te mordicat ulcere, curam
Abiice, cras fcrsan meliorfortuna sequetur.
Non fuit ullius tam vita beata perorbern,
Cui non attulerint diversos aspera casus
Fata, brevis nobis vitae conceditur usus,
Aerumnae nequeunt hiemes durare per omnes.
Quod pietas iubet, extollamus ad aethera vultus,
Auxiliuraque Dei contenta voce petamus.
Post tempestates auram dabit ille serenam.
Sic et ubi curis tutbari pectora sentit
Uxor, solatur verbis animosa maritum:
Anxius es nec ego fallor, carissime coniux,
Nec quamu is hoc dissimules, celare valebis,
Quid te sollicitat, quae mentem cura fatigat?
Si non, ut cuperes succedunt omnia, quid tum?
Cuncta quibus fuccesserunt mortalibus unquam?
Sis animo praesente vir. atque remitte dolores.
Quos alimus saepe incassum, cum pectora rodant
Crudeli moxsu, membris adimantque quietem.
In Dominum curas animique repone dolores,
Ille leunte potest pressos, et ferre salutem.
In nos multa Deus divini et plena favoris
Contulit, ut numquam grati satis esse queamus,
Exiguo cur non ipsi parere velimus
Tempore, dum tenui veluti nos vulnere striengie,
In melius donec se fors incommoda vertat?
Aspice filiolos ut te per tecta frequentes
Circumeunt, blandaque vocant te voce parentem,
Hosne Deo curae pulcellos esse negabis?
Nos quoq (num dubitare potes?) servabit, ut illos
Est servaturus, caeli quibus annuit arcem.
Hac vice fermonum cedit dolor omnis, et omnis
Fit levior labor, ipsaque cura repressa residit.
Ad solitas redit ille operas bonus, atque labore
Absoluis quae proposuit sibi pensa diurno:
Haec, curas sibi gnara domu incumbere, victu
Invigilat famulis mandata dat, apparat escas,
Balbam doctrina linguam precibusque figurat
Dilectae sobolis, peragrat loca cuncta penatum,
Ne quid omittatur sed ut omnia rite gerantur:
Non secus ac saltus apis et vaga prata pererrans
Purpureos flores metit, et fragrantia fingit
Mella, memorque hymis durae, prudensque futuri,
In secreta domus aestate parata reponit.
Aegra viri quando tentantur corpora morbo,
Assidet, et fomenta parat, medicoque vocato,
Reddat Eum natis, orat, carisque propinquis.
O quoties alte suspiria pectore ducit,
Defluit ex oculis quoties uberrimus humor?
Quin imis posset si corda recludere fibris,
Hoc faceret perpromta, medereturque marito.
Commoda sunt huius fatis haec ingentia vitae,
Quae quis non magni verbis faciendo celebret?
Dum loquor, ornatis succceditur aedibus, et iam
Urgetur longis residere sedilibus hospes,
Implentur dapibus mensae, stat Bachus in auro,
Adsis ô purum vivo qui e fonte liquorem
Vertisti in vinum mundi Saivator IESV,
Qua tenuis crebra se toliit arundine CANA,
Adsis ô, praesensque tuis benedicito donis:
Te sapiant escae positae te pocula IESV,
Te sine non membris, vires alimenta ministrant,
Nectareo frustra funduntur pocula vino=
Quid? quem nec vasti capit ingens machina mundi,
Qui Deus ante fuit spaciosi exordia mund,
Isne tori sociis hospes sub panpere tecto
Affuir? is vero convivas affuit inter,
Nec tenues epulas est aspernatus egentum.
Quin et inaudito tunc ambos munere sponsos
Affecit, quo tum maius non viderat orbis.
Et quid id est, adeo mirum? Sponsalia CHRISTUS
Ipse celebrabit, finem cum mundus habebit,
Ingentique ruent labefacta Elementa fragore.
Tunc eten im fancto decorata Ecclesia amictu,
Tota micans auro puro gemmisque coruscans,
Sponsa ad ducetur Sponso pulcerrima CHRISTO,
Sponsa beata, carens naevis, rugaque senili,
Vivaque de cuius se gratia corpore fundet,
Cum sponso aeternum sic et regnabit in aevum.
O'qui complexus, et erunt quae gaudia, rutsus!
Tunc ubi convenient uxor carusque maritus,
Et quos in terris olim vis mortis ademit,
Filiolis caeli reddentur in arce parentes,
Inque animis rursus novus instaurabitur ardor,
Quem non extinguet longi vis temporis unquam.
Quis non coniugio tribuat praeconia, Christus
Cum sit coniugii clausurus foedere mundum?
Concaluêre animi, vocesque peratria passim
Ampla volutantur feriunt laquearia plausus
Potantum et quaevis sponsis optata precatum,
Nos quoque quis curas animis laxare vetabit,
Discutete atqu mero turbantia nubila mentem?
Non vult sollicitis mentes maeroribus angi,
Qui nostri generis Deus est et fictor et auctor,
Tristitias odit tetrici vultusque Catonis,
Quae sunt laeta probat, laetis laetatur adesse,
Maerorad Aethiopas abeat Scythicasv e pruinas,
Non hilari, quia fas, moveamus gaudia frnte,
Et benefactoris celebremus dona parentis,
In nostros tot res qui ciements condidit usus.
Tolle manu pateram, quae proxima, quisquis es, hospes,
Sumantemque mero cupidis educito labris,
Et tacite sponsis sfelicia fata precator.
Ipse parens fidei caelo dilectus ABRAHAM,
Dicituer in struxisse piis convivia lauta
Coetibus, inque Deo laetatus pectore toto.
En animos acuit superûm quoque Musica donum,
Suavibus alliciens numeris ad gaudia sensus,
Musica permulcens imos in corde recessus,
Naturae a solitis operis recreatio fessae est,
Mitigat affectus concinno Musica cantu,
Compositosque magis facit elucescere mores.
Vivat lo sponsus MATTHIAS, viuvat, et illa
Gaudia quae sentit longinquis sentiat annis.
Nox ruit, et tacito serpunt dum sidera lapsu,
Se rutilans miti leo cum Iove tollit in ortu:
At summo dudum caeli de vertice labens
In cipit ire polo declivior aurea Phoebe,
Occano paulo se post mersura profundo.
Fallor? an adducunt ad laeta cubilia sponsam,
Complexu et iungunt cari laterique mariti.
Non ego nunc opto Veneris (quae fabula) ce stum,
Cestus amor Veneris verusqui corde profettus
Sincero vires omnes assumit in annos,
Non ortus casu coecove Cupidinis astro,
Sad supero sibiris infusus ab aethere cordi,
Ut flagret hoc velut lgne uxoris amore maritus,
Uxor et hoc vivo flagret ut velut igne marito:
Talis et hos sponsos ligetardox et intima iungat
Pectora, quae vecors dirimat discordia numquam.
Tobiae sanctis qui taedis Angelus olim
Auxiliis praesto fuit et mala cuncta fugando
Praestitit in columes sponsosivirtute potenti
Is praesens etiam sponfis dignetur adesse,
Et bona con cilians, mala trans mare cuncta relieget.
Haec ego dum ritus et sacra dicata frequento
Coniugio, sponsis et vitam gratulor istam,
Haud accurato festinus carmine sudi,
Quae tibi (nil alios moro) opto sponse probentur,
Vive diu cara cum costa, vive beatus,
Arbitrio tibi dextra tuo fortuna feratur.
HAnc etiam lucem spectacula laeta ferentem,
Ominibus [(transcriber); sic: Omnibus] superi iubeant de currere faustis,
Qua vir praeclaro maiorum stemmate natus,
Praertensque annos virtutum laude Badornus,
Cum Nympha stirpis generosae, et Iaspide Eoa
Nobiliore, sacrae penetralia tendit ad aedis
Teste Deo, secii iuncturus foedera lecti,
Magnarum stipante manu, quos omnis euntes
Prosequitur votis plebs, ardescitque tuendo,
Magnisicos mirata viros, cultusque decoros.
Quos inter vultu inixta gravitate sereno,
Iuris apex, virtutum exemplar. gloria terrae
Misniacae fama pcregrinas note per oras
Incedis PEIFFERE, Ducum fidissima cura
Magnorum, patrem quem sponsa venusta salutat,
Et praecedenti decus addis nobile pompae.
Ve vero reliquos inter micat Hesperus igne
Clarior et radiis diffusis aera lustrat:
Torquatos inter magnates, ore decoro
Corporis, Heroaque valensgravitate. per urbem
Sic in se verrit spectantum lumina sponsus,
Haerent obtutu qui fixi semper eodem.
Externa specie quae sunt oculosque morantur,
Admirans vulgus, potius nihil aestimat illis.
Non maiora iuvant: virtutis splendor avitae
In sponso, integritas, praeclara scientia luris,
Cum placida morum gravitate, peritia rerum,
Diversis vario terris quaesita labore,
Propositum recti firmum, constansque voluntas,
Quasque alis culto condit sub pectore dotes,
Quae summis ipsum, iam tum iuvenilibus annis
Principibus, magnarum in agendo negotia rerum,
Commendant, am plo procerum miscentque senatn.
Felices terras nostras, et tempora fati
Lege, viris quibus est concessum talibus uti.
His patriae patre magnanimo cum principe saluis,
Res etiam nostras ducemus et omnia salua
Tu quoque pars esses speciosi maxima coetus,
Ample Badorne pater prisco aequiparan de Metello,
Canitiem seu quis veneraneam, acremque senedtam,
Vix e mille uni concessam munere divum,
Seu vitam plenam gravitatis et ora diserta
Verba in star liquidi mellis fundentia, sive
Cum natis spectet natas, turbamque dnepotum,
Quem quoque, nec dubito, veniens mirabitur aetas,
Asque tuum nomen sublimia toller in astra:
Sed tenet invalidos morbus diuturn ior artus,
Nec patitur fixis vestigia figere plantis.
Quod potes, ornatis despectans aedibus, optas
Fausta tuo gnato, praefers et gaudia vultu.
At quid in hac festa facimus nos vilia luce
Corpora dum iuvenum plausus mixtaeque chereis
Exultant clamore tubae, et longa atria rident
Quod licet, exigno gratando carmine sponsis,
Ducimus ad nova non invitas gaudia Musas,
Quas hodie rutilum cum Cynthius altior orbem
Proferret terris, memini sic ore locutas.
Otta sic auspiciia lux haec felicibus opto,
Qua datur in thalamum claro nova nupta Badorno,
Dotibus egregiis virtutum praedita virgo,
Virgo puellarum deeus, ingens cura parentum.
Iunior Anoidum sponsus cum nostra secutus
Castra sit, et faveat propenso pectore doctis,
Vir tantus quid ni Musis redametur ab iisdem
Tantorumque die ipsius celebretur honorum,
Cui Deus, astra homines et cuncta favere videntur.
Namque oculos referens ad magnilumina mundi,
Aspice quam dextro procedant ordine stellae,
Quae motv variante plagis errate feruntur
Aetheriis: Omnes simul in supero axe morantur,
Nec vuls ulla imo mergi sub gurgite, donec
Agmine spectarint iuncto inceptos hymenaeos.
Blanda Venus curae cui sunt connubia, sedem
Ante alias celsa sibi legit in arce supremam,
Desuper et spectat radiis felicibus orbem.
Caelestis sequitur quam Cancellarius aulae,
Pinnatas gestans plantas Cylennia proles,
Hinc duce Gradivo Phoebus stipatus, in armis
Haud ira ardenti, qua fundit Aquarius urnas,
Conspicitur rex ipse throno sublimis in alto.
Pone legunt cuius lento vestigia passu,
Falicfer ille senex, et amico luppiter ore,
Primates regni, quos rex, si credimus idem
Fulgentem radiis frontem ullatus acutis,
Consiliis adhibere, ubi poscunt tempora, suevit.
Sede locata illa, castis quae addicta maritis,
Et iam sub terras spatio cessura diurno
LUNA, valedicit sponsis, bona cuncta precata,
Ad superas reditura plagas, ubi luce peracta
Optatos terris somnos nox humida sparget,
Castaque iungetur dilecto nupta marito.
Coniurasse pias ad taedas sidera dicas,
Ut VITO vitae sint tempora laeta, suaque
Innumeros felix cum coniuge floreat annos
SIc nobis docta quos Lipsia nutrit in umbra,
Invidet urbs secum retinens Rostochia magno
Kichlerum ingenio, et doctrinae laude celebrem,
Tamque bono grandi Misnen sia rura carebunt?
At non hoc caris olim spondebat amicis
Kichlerus nostra iam discessurus ab urbe,
Sed fore dicebat paucis ut euntibus annis
Compleret coeptos cum laude reversus honores,
Haecene fides promissa, redit sic sidere dextro
Kichlerus, coeptos completque reversus honores?
Sed bene haber sat amicitiae fideique solutum,
Maior ibi vellis sese fortuna secundis
Explicat, osten tans Kichlero prospera quaevis.
Virgo decens illic et magno nata parente
Est illius in amplexus ventura petitos,
Est expotatae sed et is sub tempore taedae
Doctoris felix altos aditurus honores.
Hanc tibi fortunam gratamur amice, lubente
Certatimque tibi felicia cuncta precamur.
Vive diu, de te tibi patria Saxona tellus,
Atque viris florens se Megalburgi ca iactet.
Vive, torique diu dulci consorte fruaris,
Quae fecunda beet multa te prole parentem.
Vive memor nostriquoque: sic quaecumque requites,
Euentus habeant felici finesocundos.
SIderei cursus quae contem plaris Olympi
URANIE, studio metiris et astra sagaci,
Musa fave modo MEURERO florente iuvente
Integer, et toto cui gratia corpore spirat,
FRIBERGAE Sponsus comitatu moenia digno
Dum petit, amplexus ubi Nympha venusta, parente
Consule nata, viro summis virtutibus ample,
Illius expectans flagranti carpitur igni,
Et fido carum suspirat pectore Sponsum.
Tu quando magno puer auras aetheris hausit
MEURERO genitore satus (celeberrima cuius
Fama viri, medica partumque peribit ab arte
Nomen, ubi propria caeli statione relicta
Parrhasides liquido se tingent aequore stellae)
Spondebas quaevis astrorum prospera motu.
Et fore dicebas insigni ut clarus honore,
Ingenioque et doctrina cultissimus olim
Laudatam seros famam proferret in annos.
Quin etiam firmata virum fecisset ubi aetas,
Ducturum forma sponsum praestante puellam,
Quae vitam placide dulci devincta marito
Exigeret, faceretque venusta prole parentem.
Nec vero tacito circumlabentia caelo
Astra fefellerunt, titulis ornatus honorum
MEURERUS doctis caelo caput artibus esten.
Et iam phoebaeis herbis altaque Mathesi
Excellens, sponsum vultu se iactat amoeno.
Ergo quod intrat iter MEURERUS, cedere felix
Musa iube, ac sponsus Fribergia quivando subibit
Templa novus, taedas sine faustas ire iugales,
Auspiciis coeptas laetis, votisque secundis.
Haec ego: mox caeli speculata volubilis orbes
URANIE: nitidus gyro viden' (inquit) ut aether
Concinno, lepidoque choro reliqua astra ferantur?
Oceanum supra sunt omnes ordine stellae
Errantes, quibus esse solent connubia curae,
Et fausto terras subiectas lumine spectant.
Efferus at Mavors flamma splendente rubescens
Occiduum Geminis intrat comitantibus aequor,
Iamdudum Saturnus ubi latet abditus, ignes,
Quos rentur thalamis minus esse iugalibus aequos,
Verum non equidem caeli tam fidera specto,
Danda novis quando sunt vota secunda maritis,
Quam summum specto caeli terr que parentem
Qui rerum Dominus celsisque potentior astris
Aeternis regit imperiis quaecumque moventur.
In terris, quaecumque ingens complectitur aether.
Ille DEUS, castis qui praeses adesse maritis,
Auxilioque solet turos praestare parato,
Sanctio coniugii quos intemerata recepit,
Et prohibetne quid socialia foedera turbet:
Ille toro MEURERE tuo quoque pronubus adsit,
Et te propitio cum pulcra numine costa
Respiciens clemens tibi suggerat omnia vitae
Commoda, dilectaque beet te prole parentem.
Haec tibi, Sponse, precor. sunt haec mea vota, profescta
Ex animo, tibi quae sint opto grata fideli.
QUi studio indagare solent miracula rerum
Abdita, quas terris natura vel aequore profert
Esse maritatas, quasdam quoque dicere gemmas
Non dubitant, quas arcano vis in dita nexu
Copulet, ut nequeas a se dinellere iunctas,
Quin simul intereat communiter insita virtus.
Quem non delectet naturae hic lusus amicus,
Quod sit et in sensu monstrans oxpertibus ardor
Mutuns. et mira vis qua ratione ligentur?
Forsan et exemplum voluit proponere casti
Coniugii, quod sint aliqui sa cra foedera lecti
Qui iungunt, similes puris in pectore gemmis.
Gemmeus est propter doetrinae nobile donum
Vinterus, quem iura Themis docuisse videtur
Ipsa, petit virtus et cuius sidera coli.
Ducitur auspiciis huic faustis gemmea virgo,
Virgo puellarum decus, alto nata parente,
Cui Charites formam moresque dedêre venustor.
Ergo quos antehac affectio mutua iunxit,
Nunc ambos Deus unanimi constringit amore.
Idem persiciat sancto quod numine coepit,
Sit diuturnus amor, sint intemerata maritis
Gaudia, sit sublimis honor, sit copia rerum,
Optata ducant vitam cum prole beatam.
NEldelio Phoebus sponso Musaeque favete,
Et date parnassi claros de vertice plausus:
Neldelii Charites sponsae Veneresque favete,
Promite candidulo faustas et pectore voces.
Cinigte multicolore comas utriusque coront,
Indice multiplicis doctrinae, laudis et amplae.
Et quis honore magis dignus, dignusque favore
Neldelio? sponsa quae carmine dignior ANNA?
Artibus ingenium doctis formavit Apollo
Neldelio, Fallas mores adiunxit honestos:
Quicquid habet Latium doctrinae, quicquid et ingens
Graecia, Neldelius fecundo pectore condit.
Chrysolitus tereti radians ceu fulget in auro,
Sic cum doctrina nitoreloquii, altaque rerum
Conitios sese pleno cum lumine fundunt.
Sponsa pii generis prognata e stirpe parentum,
Casta quibus vere laudari virgo meretur,
Omnibus excellit virtutum dotibus ANNA.
Atque utinam heu nimium propere quem fata tulerunt
Vivus adhuc genitor iam Leptzelterus adesset.
Legitimos toties qui conciliarat amores,
Ad sacras toties sponsos qui duxerat aras,
Quanta laetitia mentis, quam fronte serena,
Haec aspectaret caraesponsalia natae!
Interea patris quem sponsis fata negarunt,
Te supplere decet partes clarissime Doctot
Lepzeltere, decus patriae, quem Phoebus Apolle
Herbarum docuit vires artemque medendi,
Et quem nunc Medicum vicina Argelia iactae
Doctrinae donis rarae famaque celebrem.
Ast ego quid claro mortalia lumina soli
Infero, non laudum praeconia longa moratur
Neldelius non sponsa decens fraterve Iacobus,
Vota placent magis, haec gratantes pectore laeto
Demus, et inceptas taedas celehremus ovantes.
Coniugti qui magne Deus sacra foedera curas,
Propitiusque piis gaudes pater esse maritis,
Et iunctos donis illos iugentibus ornas:
Devincire novos flamma digneris amoris
Ecaelo sponsos, qui vitae tempore constans
Duret, amabilior quasuis et crescat in horas.
Sit soboles formosa brevi, sit et optima rerum
Commoditas, vitae gratos nil desit ad usus,
Denique divitlis, meritis et honoribus aucti
Cum suerint, seram contingat uterque senectam.
Haec ego dum voluo, divina in vota vocando
Numina, mens fausto mihi subicit omnie: Fiet.
TANCKIUS est sponsus, date serta, rosasque recentae
Spargite Pierides, et suaves edite cantus,
Quales in taedis CADMI cecinistis alumni,
HAR monia, ut fertur, cum sponso tradita coniux.
TANCKIUS est totus vester, vos carmine docto
Ornavit toties, et adhuc vos laudibus ornat,
Multiplicis donis doctrinae insignis, et arte.
Tu tamen ante alias vultu gratare sereno
URANIE, reliquas inter nitidissima Musas.
Te duce sidereos penetrat conatibus axes
TANCKIUS, et caeli nobis miracula pandit,
Qui labor est ingens, et digna laude vehen dus.
Ad decus hoc amplae doctrinae clarius addit,
Paeoniosniscens succos, artique medendi,
Quae properata potest hominum producere fata
Intentus, Coive senis magnive Galeni
Euoluit libros, et ad altos tendit honores.
Haec TANcki tibi IUSt Inam peperere puellam
Egregio quam patre satam, formaque venusta,
Moenia clara tibi sponsam Dresdensia mittunt,
In pace ut tecum felices exigat annos
Fallor? an et pulcram spondebant sidera sponsane,
Vitales infans es quando natus in auras:
Nimirum Venus in propria sublimior arce
Subiectas fausto spectabat lumine terras.
Et tam dum templum petis illustri comitatu,
Cardinis occidui vecta intrat turture limen,
Quam quasi sacra tenent propriam connubia sedem,
Fata novis precor ut sint felicissima sponsis,
Affluat ambobus fortunae quicquid ubique est
Ad votum. sit firma fides, sit mutuus ardor,
Augescens semper nullo qui desinat aevo.
MAiorum est magnum quiddam praecellere fama,
Ampla recensere et stemmata posse patrum:
His ubi divitiae iungunt se, et splendor honorum,
A vita possit nun quid abesse boni?
Non haec, non omni faciunt ex parte beatos,
Vulgus ut, ista nimis suspiciendo, putat.
Ingenium, praestans doctrina peritia rerum,
Et virtus quasuis inclita vincit opes.
His homines donis inter quem fata bearunt,
Felicis merito nomen habere potest.
Nil ergo ulterius? superest suavissima coniux,
Qua sine quid vita haec commoditatis habet?
Hanc vino potius DARII regius aulae
Esse quid, et potius Rege satelles ait.
Haec bona contingunt clarissime quando BADHORNE,
Fortunae seu sint, sint animive, tibi:
Hac quis luce tuo, quis non gratetur honori,
In vultu prae se laetitiamque ferat?
Te tua commendat doctrina, scientia Iuris,
Rebus et in gravibus consiliisque fides.
Dulcis honorato facundia profluit ore,
Nescio quid gestus et gravitatis habent.
Cetera praetereo, quae cura potissima numquam
Sunt tua, virtutis splendor honosque placet.
Nunc et habes sponsam, quae gemmas vincit et aurum,
Cum qua coniugii foedera sponsus inis.
Quam sentis dum sponsus inis haec foedera corde
Laetitiam, Christus perpuetuam esse velit.
Nunc ô nunc supero pater esset in orbe superstes,
Coniugii fautor quique patronus erat:
Clarus item sponsae genitor lenitschius, olim
Quem magni proceres et coulêre Duces:
Quanta putas animis sentirente gaudia, felix
Ille sui nati laudibus, hic genero?
Sed frustra votis optantur talia, postquam
Urget perpetuus lumina pressa sopor.
Hoc faxint superi: magnorum magna Virorum
Gloria, quam poterit nulla abolere dies.
Prole reuiviscat Vestra, fecunda furturis
Floreat et seeclis, opto, BADHORNA domus.
DVm passim luctus Philyraeam flebilis urbem
Consulis in maesto Buchneri funere turbat,
Et multi fundunt lugubri carmina questu,
Praecipite miserando obitus, indignaque fata,
Virtutesque viri celebrando laudibus amplas
Mene silere decet, Musis ad easque vocaris
Exequiae, iustum non declarare dolorem?
Haud ita sit: non me rigidis e cautibus ortum
Expertem sensus adeo natura creavit.
Humanos fas est mortales plangere casus:
Quae possunt uni, cuinis contingere possunt.
Quin ubi nos mala forte premunt, circumfluus aer,
Non raro nobis et tristis congemit aether.
Cum laeto nuper (memini) UBCHnerus obiret,
Ipsa poli facies, Phoebo sub nube latente,
Squalidior solito mortalia cotda movebat.
Curita, dicebam, tristi ferrugine caelum
Contegitur? nigrae quid cingunt aethern nubes?
Cur sic aducerso luctantur turbine venti,
Tamque repentinos tollunt ad sidera flatus?
Luctus nescio quis nostrae portendirur urbi.
Verus eram heu nimium vates, lux ertia sugrit,
Fama volat: propera Buchnerum morte solntum.
Hoc igitur caeli nigror, hoc fera lucta notabat
Ventorum, interse conuces peralta furentum.
Nempe velut liquido cum Titan clarior orbe
Illustrat radiis terras, animalia cuncta
Luxuriant, vultu plaudunt hominesque sereno:
At vero nitidas vib tristior ille quadrigas
Occulit, et lucem retrahit mortalibus aegris,
Cuncta dolent, animis et abit quaecudnque voluptas:
Si quando salua BUCHNERO vita manebat
Fortuna, felix hoc Consule LIPSIA, cuius
Consiliis, monitisque antehac sapientibus uti
Consuêrat, digno sese tollebat honore.
Nunc postquam cessit superis defunctus ab oris,
Maeror ubique ingens, vagus et tremor occupat vibem.
Ordo patrum luger, luget plebs tota, nec udo
Muhorum cessant oculi tabescere fletu.
Ante alios gemitus crebra et suspiria ducis,
Magne BADhorne senex, iuris clarissima lampas,
Iusticiae et columem, cui tantus sidere fausto
Contigerat gener, et tibi vinclo iunxerat arcto
Quem Deus, et rebus consensus amicus in altis.
Quid tibi tunc animi, quis erat color oris, ut index
Tam subiti casus rumor tibi perculit aures:
BUCHNERUM fatis expiravisse supremis?
Omnia (non dubito) sutpuerunt membra tremore,
Canas perque genas lacrimae cecidêre profusae,
Fassus et es nihil expertum te triffius unquam.
Quid vos, ô iuris, dicam, duo lumina, fratres,
Quosfuit affines vero complexus amore
Consul, et est vestro toties gavisus honore,
Quem rear hoc obitu vos accepisse dolorem?
Vestrae non ausim fletus efferre sororis,
Buchnero quae iuncta fait castissima coniux.
Excellens matrona fide, virtuteque praeftans.
Necfa cile est, animi tantos effingere luctus,
Quos uxor capit ob mortem turbata mariti.
Ante pedes nimio morientis ver aegra dolore
Stabat, inexpletum maerens. Morierene coniux,
Dicebat, mihi luce magis dilecte? relinques
Et me filio lamque tuam turoribus orbam?
O Parcae nimis immites! ô ferrea fata!
Singultus vocem interclusit plura querentis.
Et largae lacrimae sunt tota per ora secutae.
Filia prae luctu fusis incomta capillis,
Care mane pater, exclamat, ne desere natam,
Si moreris, tecum rape nos, haec sola voluptas,
Ingentem poterit nobis auferre dolorem.
Sed potius mihi care mane pater: Irrita vota
Dum ventis fundit, frigentes occupat artus
Pallida mors, tenues et in auras vita recedit.
Heu fallax heu vita bonum breve! fluxa voluptas?
Dum certos vitae nos edere credimus annos,
Nos haud provisis iaculis mors saeva trucidat.
Sed quod fata ferunt est aequa mente fernedum,
Hac nos conditione Deus produxit in auras,
Telluris tandem nigras subeamus ut umbras.
Tune decus rerum, Consul clarissime, longis
Qui dignus fueras seclis extendere vitam,
Tam cito non nimium provecto concidis aeno?
Concidit et tecum gens heu Buchneria claris
Splendentem titulis, et avita laude tumentem
Annis ter centum quam iam prope Lipsia novit.
O quoties gressus cum per fora lata ferebas,
Sive uchebaris fraenos mandente caballo,
Heroa gravitate valens spectabilis ore,
In te vertebas cunctorum lumina, capti
Qui tanto morum gestusque decore, nequibant
Expleri mentes, ardescebantque tuendo!
O quoties coetus inter quando ora loquendo
Soluebas, aut iura dabas poscentibus aequa.
Iurassent attendentes se Nestora priscum
Orantem caussas verbis audire disertis!
Nec blandis inerat fucus sed candor apertus,
Et veri iustique tenax constantia, dictis.
Reddite fata virum, de nostra demite vita
Quantumcumque, virum terris et reddite tantum.
Hoc Heliconiadum, cui promto pectore favit,
Exoptat chorus, hoc doctorum coetus et omnis,
Quos admiratus studiis ornavit et auxit.
Sed quid vana precor iacet heu iacet umbra seplcro
Condita, nec nostras reditus datur ullus ad auras.
At fati pietas expers manet, inclita virtus,
Et bene gestarum manet ardua gloria rerum.
Mens prius e supero quae traxit semina caelo,
Nunc tandem veram repetivit libera sedem,
Aetheriis excepta choris, sanctoque senatu.
Non illic labor est, non aerumnosa senectus,
Non dolor aut saevus cruciat qui corpora morbus,
Sed citharae cantusave sonant, animasque piorum
Vivisico praesens solatur nunmine CHRISTUS.
Ecquis delitiis vanas his praeferat umbras,
Quaeque aloes quam mellis habent plus gaudia mundi?
Vivit BUCHNERUS celsi novus aetheris haeres,
In terris etiam vivat, celebretur honore,
Nomen et aeterno BUCHNERI floreat aevo.
LAeta dies oritur, quam dextera fata secundent,
Et circumfuso collustret lumine Titan,
Delitias animis optataque gaudia fundens,
Qua pictis renitens aulaeis undique PAULI
Excipit ornato deductos agmine templum
Quinque Viros, quorum themis aurea ridet honore,
Omnes egregios praestantes laudibus omnes,
Et vel Apollineo cantari carmine dignos.
Hi sunt quos Vittutis amor, laudumque cupido
Ingentes animis fecit tolerare labores,
Dum per iter durum tendunt sacra iura profeffi,
Nec gravibus parcunt cum curis sumtibus ullis.
Hi sunt praesidiis quorum relpublica quondam
Stabit, et extollet capat inter nubila virtus,
Sacrarum septo legum firmata perenni.
Sed te praecipue patriae clarissime consors
Alloquor OEDVVINE, et te raris doribus aucte
HUMMELI, quorum mentes solertia, candor,
Iusticiae studium, doctrina, scientiaregum
Exornat, nec abest facundis gratia dictis.
Hunc vobis meruit quem Virtus grator honorem,
Grator, et ut longum sit felicissimus opto.
O mihi si superi concedant tempora vitae.
Vos ut praefectos, id quod mens augurat, altis
Muneribus, celebres aetatem degere cernam,
Et vestrum passim sese diffundere nomen.
Sed seu vita mihi detur, seu funere mersus
Immota condar fatorum lege speulcro,
Vos durate diu, vobis prosperrima vitae
Tempora sint, vestri vigenat et honore nepotes.
QUam sit perpetuis Ecclesia pressa periclis,
Quae vigeat tamen, evincendo gravissima quaevis,
Terribiles inter Satanae mundique furores,
Unio gemma notat pulcra sub imagine, ponti,
Ut natrant, tumidis quae sic generatur in undis.
Intensum siccae radiorum Solis ob aestum
Conchae quando iacent ad littora curua marinae.
Irriguum patulo captant velut ore liquorem
Rotis, ab aetheria qui si cadit arce, rigatque
Languidulas conchas, optatum munus adeptae
Extemplo claudunt oscilla, foventque receptas
Intus aquas. Tum si fit ut ingens fluctibus aequor
Tollatur spirentque immani turbine venti
Allisae et saxis conchae rapiantur in undas
Oceani: fluctus inter saevasque procellas
Naturae interna vi sic opera nte atentis,
Rore fit e fragili (mirum) nitidissima gemma
Unio, quae reliquas vincit candore vel omnes.
Non aliter sitiens Ecclesia rore fovetur
Caelesti, verboque Dei, quod Christus ab arce
Aetheria tulit, humanis spes unica rebus.
Hoc solo fidens thesauro animosior inter
Et saevos hostes, et diri daemonis astus
Permanet incolumis, tandem victrixque triumphat;
Ac licet arma parent, et vibrent tela tyranni,
Omnes. ut pariter verbum caeleste professos
Fune rota, flammis, undis ferroque trucident,
Aut propria faciant profugos a sede per orbem,
Qua surgit magnus, qua mergitur Oceano sol:
Men bra tamen nequeunt Christis fubmittere letho
Omnia, siterrasque meru pontumque fatigent.
Est Deus in caelo, sanctum defendere coetum
Qui scit, ad im perium cuius tremit arduus aether.
Ille gerit sceptrum nullo superabile ferro,
Quod poterit numquam vis impia frangere mundi.
Ille suum magnus populum tutabitur Heros,
Dones agens rimas immensus corruat orbis,
Cum sonituque trahat moles haec tota ruinam.
Ut post exhaustos constanti mente labores,
Cum CHRISTO laeti tandem potiamur Olympo.
Humanae obiciat cum sors mala plurima vitae
Quae variis vicibus mortalia pectora versant,
Ecquis erit modus adversos evincere casus
Quo possis, animi premere acceptumque dolorem?
Non opus est ut in arma ruas, tentesque datum vi
Avertendo malum tristes compescere curas.
Vincere si mens est, patienti pectore, vita
Omnis erit superanda tibi fortuna ferendo,
Quam te ferre iubet Deus, et mens conscia recti.
Degeneres animos iniuria frangere quaevis
Saepe solet, ne nocte dieve quiescere possint.
Usque adeo infelix haerens dolor ossibus utget,
Accenso et stimulat conceptos corde furores.
At sedata quibus mens et tolerantia curae est,
Fortiter opponunt hin maestis pectora rebus,
Et tacitos intus secum reprimendo dolores,
Haud vitae ambiguis succumbunt casibus unquam.
Omnia dum constans suffert patientia, vincit
Omnia, quae mundus Satanasque obtrudere possunt.
Perpetuoque im mota manet, velut aequore vasti
Qui pendent scopuli, ventorum et flabra minantum
Excipiunt, stabilesque ima radice resistunt.
Qui patiens est ad caeli aurea sidera palmas
Erigit auxiliumque a sancto numine poscit.
Tempus et optatum expectat, post nubila lucem
Quod feret, et vertat tristes in gaudia luctus.
Nec sps fidentem fallit, nam vivit Olympo
Rex regum, dextra cuncta omnipotente gubernaus.
Is tandem afflictos vultu dignatur amico,
Et post exhaustos vitae sortisque dolores
Adversae, facit ut possint contingere portum.
Ergo qui sinem fortunae quaeris iniquae,
Disce pari patiens quamusi durissima vinces.
NOs quia ab antiquis Germanis ducimus ortum,
Quaeso mihi liceat prisci memorare patentes
Qui fuerint inculta situ Germania quando
Prorsus adhuc fuit, et densis cre verrima silvis.
Digna est res, ni me fallit sententia, dictu.
Principio constat per saecula multa fuisse
Acre genus bello, durumque et pectore magno
Germanos, quamvis non illos oppida muris
Tuta, nec excelso munirent vertice turres,
Sed vitam tenui cum paupertate trahentes
Seu sub glandiferae sine curis arboris umbrae
Sive morarentur quovis e cespite factis
Sedibus, obscurove laterent forte sub antro.
Tanta sed in domitam tenuit fiducia gentem,
Tantus amor fuit armorum martisque cruenti,
Hostes ut medios inter bellique tumultus
Pro patriis aris occumbere maluerint, quam
Pace frui cum coniugibusque quiete sine armis,
Quin etiam si nulla fuit data copia belli,
Fama est ignotos traxisse ad praelia reges.
Roma eaput quondam domiti reginaque mundi,
Im perio quae regna suo tot avita subegit
Quantumcumque potens non unquam Teutovas acres
Ante triumphaeles poutit producere currus.
Non potuit totum Romanis frangere pilis
Iulius, Arctoo labentem vertice Rhenum.
Nil potuere tuae exquisitae Vare cohortes,
Te licet horribilem superavit strage, tuosque
ARMINIUS nostrae immortalis gloria gentis.
Nil hostis valuit belli vis saeva Neronis,
Terga tuis dedit impatiens Germania fignis,
Nemo unquam vel dux bello clarissimus illud
Effecit sociis ut se Germania fusis
Illius imperiis addiceret, omnibus ausis
Restitit, excussitque iugum, seruireque nulli
Victa quasi voluit, quaevis sed summa subire
Non renuit patria dum libertate fruatur.
Quis vero fortemque animum, pectusque virile
Non GERMANORUM miretur, cominus hostec
Accincti quando stabant ad praelia ferro,
Pulsaque prin dipium poscebant classira pugnae:
Illi, ut erat tum mos, sublata voce canebant
Alcidae intrepidi resonans super aethera carmen.
Inde moras soluentes hostis in agmina nudi
Et clypeis iaculisque furenti mente ruebant.
Non secus atque solet Libyts squalentibus aruie
Sese armare leo conspecto interrirus hoste.
Nam primo dubius totam dum colligat iram
Cunctatur, motae stimulansse verbere caudae.
Inde iubas tollens rictu grave murmurab imo
Infremit, inferturque inimicum pronus in hostem:
Tali GERMANUS rabie quoque miles inibat
Praelia, gandebatque animo vel vincere forti,
Vel si nulla salus rebus, spes nulla supersit,
Una cum sociis prostratis linquere vitam.
Quid? quod et ipsa frequens funesta ad praelia matrum
Turba sequebaturque suos, verbisque monebat,
Marcis ut invicto paterentur corde labores.
Saepe suas nudo retegentes pectore mammas,
Clamabant: moriare prius Germanice miles,
Quam capiant hostes patriam, carosque penates
Diripiant, moriare, patet tibi ia nua lethi.
Vel patriam defende et nos, citus arripe tela,
Flecte arcum, celeres pharetra deprome sagittas,
Hostis et infidum obluctantis traiice pectus.
Signa dedit dudum Mars desuper aethere summo,
Cui victrice manu meritos adolebis honores:
Talibus instabant matres, et mente labantes
His incedebant dictis. statione relicta
Deficerent ne forteanimis: Ita ad arma redibant,
Hostiles et per cuneos per tela ruebant,
Non ictus mortemve nec ulla pericla paventes.
Ducebant hoc garnde nefas, et morte piandum,
Si iuvenis cui sanguis adhuc erat integeraevi,
E dextra clypeum sibi siverat excuti ab hoste.
Quin sacra tales arcebant aede deorum
Lege sacerdotes patria, neque riribus illis
Uti Divorum sacris arisque licebt.
Id vero vires animis ad debat. ut omnes
Hostis ab innumeris multe cum vulnere telis
Mallent interimi, salua quam talia vita
Probra pati, clypeique erepti labe notari.
Ad patrias quando remeabant hostibus oras
Devictis, summo figebant colle trophaea,
Inque aris divis solennia sacra ferebant,
Praecipue Marti cui sunt fera praelia curae
Per diversa aliquot superabant compita tauros.
Vulnera quae gladiis illis inflixerat hostis
In facie, saeti sab aperta fronte ferebant,
Signa gravis nimium tanquam certissima pugnae,
Infractique animi, qui non conemnere dulcem
Pro patria mediis vitam dubitarit in armis.
Bellorum rabies suetique licentia ferri
Non admittebat leges, sine iudice caussae
Viventes aequo dirimebant pondere lites.
Non genitor sobolem pulcram virtutis ad arcem
Tendere cogebat neque duris aspera verbis
Corda coercebat. Iuvenes maturior aetas
Coeperat hirsuta quorum lanugine malas
Pingere, desidias securaque tempore pacis
Otia nec somnos non sectabantur inertes.
Turba senum curis expers et rebus agendis,
Paupertatis onus nec iniqua mente ferebat.
Non quisquam immisso campos scindebat aratre.
Nemo suis patulos signabat finibus hortos,
Infelix tellus rastcis intacta, nec vills
Sauci vomeribussentes loliumque ferebat.
Germanos epulae lautae trans et mare vectae
Non delectabant, partaeque labore, sed omnes
Inter se vili curabant corpora victu.
Prandia praebebant lac et syluestria mala,
Et quae deciderant summa Iovis arbore glandes.
Commoda specta bant tantum praesentia vitae,
Nemo secuturos aliquid servabat in annos.
Hibernas glacies t saevae frigora brumae
Ferre quidem poterant constantes gutture sicco
Sed tolerare sitim nil tristius esse putabant,
Tempore praestertim cum virginis aethere verteae
Ardet solis equis, aut feruent brachia cancri.
Tum veto arreptos insueto more liquores
Rictu vidisses illos haurire patenti.
Saepe illos roseis veniens aurora capillis
Potantes vidit, vidit quoque luce peracta
Hesperus, et flectens mediae post tempora noctis
Obliquo segnis plaustrum temone Booter.
Saevior at quamvis esset gens tigride in armis,
Tractaretque dies et longas pocula noctes,
Illicitis Veneris tamen infensissima furtis
Illa fuit, cordis quibus interit intimus ardor.
Rara reperta fuit thalamo denincta iguali
Femina, quae casti rupisset foedera lecti.
Quin etiam tali pollutam crimine coniux
Pellebat caesam virgis a sede paterna.
Nec lacrimae, nec opes, speciosae aut gratia formae
Offensi poterant animum mollire mariti,
Rursus ut in thalami partem legesque redisset,
Coniguii omnis amor cessabat curaque mentis,
Auri stulta fames et habendi coeca libido
Nulla erat, haud quisquam multis corradere curis
Thesauros, fuluique aeris tentabat aceruos
Pro contemnendo reputabant pondera saxo
Argenti, gemmasque niger quas colligitdndus.
Quin ubi mittebante ex auto pocula reges,
Non ipsis ea pluris erant, quam vasa rotarum,
Quae motu figulus testa cea fingere suevit.
Atque haec simplicitas gentis per plurima durans
Saecula, dines et angustis concordia rebus
Absque magistratus aliquo moderamine summi,
Cermanon tenuit tutos ditione paterna,
Immanem quamius populum gentemque rebellem.
Irrepsit donec gmnieris opinio vitae,
Quae vereres corpit paulatim invertere mores,
Desertissyluis ut spelaeisque ferarum
Extruerent ductis spaciosas moenibus urbes,
Nec magis obouris cuperent latitare sub antris,
Seraque commesta ieluina pellere glande,
Sed varias epulas, et dulcia ponere mensis
Coecuba, delitiasque alias, cum carnibus assis
Elixas miscere simul conchylia turdis,
Mollia cygnaeis invo luere corpora plumis,
Lautaque per seras convivia ducere noctes,
Tunc studuis coepit servari pluribus aurum,
Intima tunc homines foderunt viscera terrae,
Eruerent ut opes irritamenta malorum.
Coeperunt nautae metiri mercibus aequor,
Attritus longis vomersplendescere suleis
Est visus, pressaeque iugo gemuere iuvencae.
Sic tandem scelerum mater, quae semper habendo
Plus sitit, et patulis rimatur faucibus aurum
Venit avarities et honorum coeca cupido,
Irae, inimicitiae, fraudes, iniuria, caedes,
Impietas, tristi volitansque calumnia vultu.
Plurima quid me morem, coeperunt omnia fatis
In peius rurer, et retro subla psa referri.
Nostra quidem doctis est Musis dignoir aetae.
Congnitione Dei et longe quae praestet avorum,
Sed propter luxus et p urima crimina, multo
Deterior sensim evadit, non candor apertus
Non antiqua sides superest et amica volumtas.
Horrida quinetiam nunc passim bella moventes.
In sua cognati grassantur viscera rege.s
Interea Sythicus Geta confirmatur, et Litri
Depopulatur agros, et fortia pectora quondam
Germanos, potuit quos hostis frangere nullus
Seruitio premit, et diris cru ciatibus urget.
At Deus omntpotens propria virtute resistat
Hostibus, invictum Germanorumque gubernet
Imperium, cultasque sinat clarescere Musas:
Ut rebus vigeat saluis Ecclesia CHRISTI,
Isque Deus solus toto celebretur in orbe.
FOns Ebensfelti salue liquidissime pagi,
Franciacis passim populus quem praedicat aruis:
Aeternas qui fundis aquas, fessique perenni
Ora viatoris reficis sitientia vena.
Talis erat, credo, fons in Samaritide terra,
Cui mundi pius assedit saluator IESUS,
Verbaque divino dulcissima fudit ab ore,
Verba sitim pellunt aegris quae mentibus omnem,
Coe estem iugi et praebent scaturigine vitam.
Salue iterum patriis manaqui peren nis in oris.
Vivat SELMANI recum nomenque IOANNIS,
Qui te dum patriae praestat se munere gratum,
Structurae hoc summaequi coronidis auxit honore.
EXoritur lux festa, novo sacrauda marito,
Auspicibus superis fausta sit illa precor.
Phoebe decus caeli radiantes exere vultus
Desuper, et multa luce serenus eas.
Nulla per obductum decurrant nubila caelum,
Sint laeto nobis omnia laeta die.
Non aliquis vitae patriis ignobilis oris,
Aut populi socium de grege foedus init.
Ortus avis claris iuvenis sacra limina templi
Cum sponsa gemmis nobiliore petit.
O'utinam possem tantis felicia taedis
Thespiadum blandis dicere verba sonis,
Est sacris sponsi numeris dignissima virtus,
Digna sed et victus carmine sponsa tua est.
Audiit Aonidas tellus Boeota canentes,
Iuncta suo Cudmo cum fuit dHarmonia.
Pulcra placent animis, quae non sunt pulcra relinquunt
Pegaseas aiunt concinuisse deas.
Quid prohibet liagua nobis iterare favente
Carmen id atqu novo dicere fausta toro.
Iamque dedit sonitum tremulo cava buccina cantu,
Et fora spectatum vulgus in ampla ruit.
Fallor? an aulaeis linquens ornata superbis
Tecta, sacras aras sponsus adire parat.
Non fallor, faciem agnosco, floremque iuventae,
Quin etiam cingunt aurea serta caput.
Progredere ô felixque subi pede nota secundo
Templa, patent votis omnia sponse tuis.
Progtedere, hac furgunt tibi maxima gaudia luce,
Gaudia perpetuo quae Deus esse velit.
Ecce autem titulis amplis et divite cultu
Praeitantum sequitur quanra corona Virûm.
Hac reor incessit Romaegravitate senatus,
Tarpei subiens ardus templa Iovis.
Astant innumeri dextra laevaqui. Quirites,
Laetitia populi concio tota fremit.
O mihi quis referat quantum cognoscere farest,
Eximia qui sint integritate viri.
Sic ego, sic unus veteri mihi iunctus ab usu,
Certior illorum quae cupis, inquit, eris.
Qui dextra vultu mixta gravitate sereno
Ingreditur, patere est candide sponse tuus.
Huius prisca viri regnans in pectore virtus,
Sese per varias exerit aucta vices.
Inter lipsiaci primores ille senatus,
Curandae magnum sustinet urbis onus.
Vix alius studio commissa negotia tanto,
Innumeris rerum casibus aptus, obit.
Solerti nullo detrectat mente labores,
Dum modo sit cunctis patria salua locis.
Nec cedit proavis celebres virtutibus olim
Moenia Cicensis quos habuêre soli.
Atque parens vivus quondam nunc addita caelo
Gloria, ceu nofera clarus in urbe fuit:
Cuius et ingenii raras Academia dotes
Suspexit dubiis consiliisque fidem.
Et mirata fuit facundum Curia pectus,
Dum rerum gessit grande Scabinus onus:
Sic etiam meritis (quod sero numina donen:)
Post cineres partum nomen habere cupit.
Omnia praetereunt, quae magno fama labore
Quaeritur, ardentes effugit una rogos.
Interpres legum sed REIFF schneitterus, et ingens
Urbe decus Philyra notus opinor erit.
Fama viri nec enim tanti praeclarque virtus
Credo latet. praestans eloquiique nitor.
Hic laevum sponsi claudit latus, atque marito
Iungendaegaudet virginis esse pater.
Ante quiden genero felix Doctore superbit,
Instar cui sermo nectaris ore fluit:
Nun abii iuve nem natae florentibus annis
Addunz et geminant fata secunda bonum.
Dii clarum servate virum servate penates,
Sit felix opibus totaque salua domus.
Quid tibi nunc alios memoremus in ordine lento
Quos incedentes aspicis ite gradu.
Ante diem elaudat tenebroso vesper Olympo,
Deficiat medio linguaque fessa sono,
Quam tibi virtutesque virûm atq insignia dicam
Dona, nec huius ego temporis esse puto.
Te non praetereo, nequi sic licet, optime sponse,
Nostra chelys cuius carmen honore sonat.
Te propter taedasqui tuas laetantur amici,
Et fundunt faustas ore favente preces.
Nec sine laetitia plausuque decente recedet
Convexo nobis aethere tota dies:
Facta piis animis nimiique expertia luxus,
Credibile est ipsum gaudia velle Deum.
Si genitrix Eberhusiaca clarissima stirpe,
Pars supero coetus esset in orbe tui:
Quae pertentarent dilectum gaudia pectus!
Signa voluntatis quae daret ipsa suae!
Nunc quoque si quid inest sensus, ut inesse putamus,
Defunctis, cum non omnia busta tegant:
Elyfiis inter matronas illa viretis,
Ambrosia texit florida serta manu:
Et veterem recolens mentis flagrantis amorem,
Optat coniugio gaudia mille tuo.
Te tua commendat, nostrae nihil indiga virtus
Laudis, et innocua cum probitate fides.
Sunt placidi mores, et flore nitentius omni
Pectus, habent lau des cetera cuncta suas.
Ingenuas vernans exacta iuventa perartes,
Quae mentis stimulant in sita dona, fuit.
Nunc vero sacri numerosa volumina iuris
Euoluens, multis utilis esse cupis.
Te, neque me fallet sententia, maxima quondam
Inter honoratos gloria tollet avos.
Iamque tori sociam vitae sine labe peractae,
Asuperis Sponsam nobile munus habes.
Munus habes melius quas Lydius amnis arenis,
Quas voluit flavi lym pha superba Tagi.
Sed bene habet, templo iam succesêre frequentes.
Et sedêre suis ordine quisque locis.
Iamque sui tacito sponsi vestigia passu
Virginco sequitur nupta venusta choro.
Ore sedent Charites, lepidis amor haeret ocellit,
Emicat in reliquo corpore suave decus.
Astrorum Phoebe caelo regina sereno
Exuperat flammis astra minora suis:
Cincta verecundis formosa MARIA puellis,
Non minus has inter pulchrior ore nitet.
Felices taedae, cum talis flore iuveutae
Conveniunt uno pectora bina toro.
Sit felix faustumque manus iam iugnit adaras,
Et mystes sacro concipit ore preces.
Omine iam dextro socialia foedera fiunt.
Foedera ad extremos non soluenda dics.
Magne fave caeli Rector, coeptosque hymenaeos
Provehe, coniugii qui sacra iura probas.
Vincula coniungant saciles Adamantina mentes
Quae vis perpetuo solucere nulla queat.
Tranquillo vitae transm ittant tempora cursu,
Et votis cedant omnia prona suis.
Haec tibi sponse pecor: Nun desine Musa, relinqunut
Templa sat haec teneris sit cecidnisse modis,
Dicite io laeto convivae dicite plausu,
Cum sponsa vivas optime sponse diu.
DVn maris Hesperii Phoebo properante sub undas
Grata secuturae tempora noctis eunt:
Astraque paulatim tenues spargentia somnos
In celso repetunt axe, minora, vias.
Huc age Pieridum pulcerrima diva sororum,
Cum cltharis Erato carminibusque veni.
Cinge hymo redolente comas, vel rore marino,
Vestis candidulos et tegat alba pedes.
Nunc iterum Cytherae Venus molitur amores,
Sigliciusque novus templa maritus adit,
Siglicius decus Aonidum, Phoebique sacerdos,
Quem Musae donis erudiêre suis.
Gratemur socii fortunae carmine, donec
Mortales veniens stet soporante genas.
Sed viden' ut laeto sponsus procedat honore,
Inter praestantes emincatque viros.
Ore patet gravitas, pietatem florida virtus,
Virttis pietas arguit ipsa decus:
Ingenii dotes produnt sine crimine mores.
Candor et itegritas pectus aperta notat.
Sponsi pone legit lento vestigia passu
Cincta puellari sponsa venusta choro.
Quanta verecundos comitaturgratia gestus,
Formosoque micat quantus ab ore nitor!
Felices ambo quos hoc in flore iuventae
Sincerus stabili foedere iungit amor.
Dicite qui magnispectantes sider mundi,
Scitis quo surgant ordine, quove cadant.
Ominibus nunquid cursum felicibus urgent
Cypria munifici stellaque blanda lovis.
Sic ego, sic unus ques aetheris aspicis ignes
Coniugibus spondent prospera quaeque novis.
Est locus in caelo medio vicinus Olympo,
Occiduae spectans aequora vasta plagae:
Phoebus ubi pu sans iam pronioraethera, cursae
Paulatim fessis lora remittit equis.
Illic cum primum vita les sponsus in auras
Editus est, matri sarcina grata suae:
Iuncta tuis soboles Phoebe Latonia bigis,
In nonafulsit lucida sede Venus;
Nunc magno cum Sole loco remoratur eodem,
Provehit et radiis gaudia coepta suis.
Et quamvis errent reliquae sub gurgite stellae,
Sunt ubi Tartareae dira fluenta Stygis:
Ipsa tamen lepidos hilari spectans hymenaeos
Fronte, capistratas segnius urget aves.
Iuppiter incedit Phoebaeas ante quadrigas,
Occuluitque modo sub freta lata caput.
Connubium felix et vitae mille iugalis
Gaudia, nec fatum molle, nec astra negant.
Quid stamus: sacras ara set templa relinquunt,
Laetaque firmato foedere tecta petunt.
Si placet, ornatum praeeamus carmine coetum,
Carmine quae restat nam via suavis erit.
Ergo suo tandem gaudet Catharina marito,
Ergo tori sociam nunc quoque sponsushabet.
Gratia sit magno regi, qui talia curans
Instituit verbo ius sociale suo:
Ut possent homines thalamum servare pudicum,
Cresceret humanum coniugioque genus.
Cernere iam videor plaeido quam pectore vivent,
Mentibus amborum quantus et ardorerit.
Mirabar pictas quae concordia vestes
Indueret, Ceston et Venus alma suum:
Nimirum sponsi dudum venêre sub aedes,
Aeternis nodis ut pia corda ligent.
Quisquises in triviis in nos qui figis ocellos,
Optes Siglicio fata secunda meo.
Sic tibi contin gat quoque pulcra puella marito,
Commoda sors multas et tibi donet opes.
Sed satis est tecto succedimus, aspice circum
Fulgeat ut lychnis et face tota domus.
Implentur dapibus mensae, stat Bacchus in auro,
Exeat hinc rigidus qui volet esse Cato.
Nunc epulis recrearelicet languentia membra,
Nunc haustus vini guttura sicca riget.
Quid mihi vobiscum rodentes pectorea curae,
Ite dolor, luctus, maesticiaeque procul:
Iam multo fuimus mala plurima tempore passi,
Atque gravis nobis quaelibet hora fuit.
Quid nocet evicta miserorum parte malorum,
Interdum laeta fingere mente iocos.
Pocula funde puerlargo spumantia Zytho,
Tristitiamque fuget pectore dulce merum.
Adsit blanda modo diuûm quoque Musica donum,
Mulceat ut lepidis anxia corda sonis.
Laetemur dum fata sinunt, licitisque fruamur
Delitiis, aetas non ea sempererit.
Quis scit an ex acto spatio revolubilis anni
Haec nobis unquam sit redituraedies.
Dum bibimus simul et loquimur, cita labitur hora,
In caelo variant astraque celsa vias.
Fallimur, an medias nox attigit humida metas,
Atq. monet nostrum quenque redire domum.
Etiam sponsa venit manibus deducta suorum,
Iungitur et lateri sponse pudice tuo.
Nunc ades ô hymenaee, torus fovet unus amantes,
Quid cessas hymen o hymenae hymen?
Nunc castis nectas Adamantina vincula sponsis,
Quae vis perpetuo soluere nulla quaet.
Dii faciant soboles ut post breve candida tempus
Dilectae matris rideat ante pedes.
Cuncta silent, carpunt hominesque feraeque soporem,
Aequoris et liquidas Pegasus intrat aquas.
Eh etiam nocturna modo quae luna latebat,
In terras supera spargit ab arce iubar.
Desine nunc Erato, nemus antraque sacra revise,
Cantatum satis est, me premat alta quies.
Sponse vale, cedens bene potus, comprecor unum:
Sit pax coniugio firma fidesque tuo.
TE quoque vir praestans, Hartmanne, cupidine victum
Aurea nunc traxit sub sua iura venus.
Flagranres accensa faces praecordia tangunt,
Pectora constantis. vulnus amoris habent.
Barbara, si nescis, est huius vulneris auctor,
Spicula quae sentis fixit et illa tibi.
Verum sis animo laeto, quae vulnera fecit
BARBARA, praesenti sola levabit ope.
Iungetur nunc illa tibi nova nupta marito,
Et coniunx thalami sida iugalis erit.
Aera sub excelsa turri iam signa dederunt,
Auditur dulci Musica laeta sono.
Diversis coeunt e magnae partibus urbis
Aonidum sacro dedita turba choro:
Ut tua cum reliquis connubis coetibus ornent.
Atque ribi promae gratisifcenturope.
Nescio quae laeto declarant gaudia vultu,
Nescio quae studii signa faventis habent.
Omnia laetantur clausis in cacere ventis
Aeolio, mitis desuper aura venit.
Circum clara rotat selici cardine caelum
Sidera, coniugio fausta futurat tuo.
Aetheris alta petens summi fastigia Titan,
Ore iacens spectat splendidiore solum,
Illi sidus adest rutilo cum Marte sateiles,
Mercurius, Maiam quem peperisse ferunt.
Quae inodo sub radiis Phoebaeis luna latebat,
Nunc ex parte suum lumen adepta nitet.
Atque rotam fratris cursu volitante relinquit,
Tardius Eoo tollat ut axe iubar.
Alma Venus nona caeli regione moratur,
Legitimi fautrix quae solet esse tori.
Luppiter Hesperii subeat licet aequoris undas.
Anteiamen taedis gaudet adesse tuis.
Saturnus dudum Tartessia littora piessit,
A supcro tendens rursus ad ima polo.
Quid multum? nihil adversi minitantibus astris,
Omnia procedent fausta, volente Deo.
Quin igitur pete sponse libens penetralia templi,
Optant adventum limina sacrat tuum.
Praestantem virtute tibi patiare puellam
Iungi, quae vitae sit comes unatuae.
Vos Heliconiades iunctissima pectora Musae,
Quae canitis variis carmina grata modis:
Si modo cura tenet vos ulla fidelis alumni,
Ad sacra festino coepta venite gradu.
Tempora laureolis redimite decora coronis,
Et facili blandum fingite voce melos.
Egregium celebrate virum, qui tempore longo
Spes fuit Aonii dulce decusque chori.
Inter adhuc infans cunabula quando iacebat,
Oscula vos ipsi multa dedisse ferunt.
Tempore nam quodam primo sub vere sorores
Cum simul in viridi congrederentur agro:
Hic ubi densa iaet contermina silva Salinis,
Ostentans amplas lata per arua comas.
Vera loquor, cantu fessas aestuque diurno
HARTHManni haud piguit tecta subire deas.
URANIE infantem, quae conspicit omnia, primum
Vidit, et hos culto fudit ab ore sonos:
Cresce puer, dextris fatis attinge iuventam,
Firma diu Lachesis fila tibique neat.
Unica tu patriae dicêris gloria quondam,
Magnaque Pierii gloria fontis eris.
Artibus excultus summo potiêris honore,
Te digno docti semper amore colent.
Quin ubi te firmata virum iam fecerit aetas,
Intrabit thalamum virgo pudica tuum:
Cum qua concordem poteris traducere vitam,
Clarius et pamium reddere prole genus.
Sic est in fatis, faveat modo magnus Olympi
Rector, et eventu transigatista bono.
Dixerat Uranie prior, assensêre sorores,
Signaque laetitiae certa dedêre suae.
Nec vero divae praesagia vana fuerunt,
Euentus votires manifesta probat.
Vivit GREGORIUS virtutibus auctus et arte,
Vivit, et ingenii dexteritate viget.
Iungere iamque sibi sociali foedere sponsam,
Felici rerum commoditate parat.
Vivat post etiam, vigeat, florescat, ametur,
Sentiat in casto gaudia millc toro.
Ah miseros homines sacra qui connubia temnunz,
Atque piis thalamis crimen inesse putant.
Interea flammis foedaeque libidinis aestu
Incensi, patrant turpiter omne scelus.
NOn hominum tales divino nomine dignos,
Sed turpes potius dixeris esse feras.
Ad quid coniugio melius, quid sanctius usquam,
Quid superûm regi gratius esse potest,
Quam coniux castae cum flagrat amore maritae,
Sincere contra diligit illa virum?
Et sic viventes animis concordibus, una
Quae mala sunt et quae sunt bona cumque ferunt.
Talis coutigerit tibi cum doctissime sponse
Vita, precor taedis omnia laeta tuis.
Coniguii pater ille Deus, qui primus Adamo,
Perpetuo quondam foedere iunxit Euam:
Donet vosopibus, fortuna, prole, senest,
Atque liget stuido pacis, amore, fide.
TAndem dulce solum patriae Ludovice relinquens
Misnica festinans moenia sponsus adis:
Urget iter cupidis qui flagret in offibus ignis,
Atque moras omnes candidus odit amor.
Vade Deo felix duce, nil remoretur euntem,
Utilis ad coeptas sit precor aura vias.
Expectat dudum roseis re pulcra labellis
Virgo, tui consors fida futura tori.
Non deerunt comites Musae, per mille viarum
Ambages, volucer teque sequetur amor.
Vidi depositis hesterna luce pharetris
Sumere Phoebaeas plecra lyramque manus.
Luteolos Erato, memini, cum dulcis amictus
Indueret, nomen saepe sonare tuum.
Albiacam sic ipse pater tecum ibit ad urbem,
Pegasidum lepido sponte sequente choro.
Est nec enim Musis locus isto gratior ullus,
Et quo se iactet Phoebus Apollo magis.
Iamque rotas scandis genitore tuisque receptis,
Et ciutus a patria te movet axis humo.
Scilicet exacto vernantis flore iuventae,
Nunc ad coniugium te pia fata vocant.
Nec proprii post iuris eris, pars altera vitae,
Quae tibi casta viro iungitur. uxorerit.
Arridet coeptis aether, cestantibus austris
Sedibus e superis gretior aura venit.
O vitae sacra conditio, nimiumque beatus,
Qui caste thalamus pector iuncta fovet.
Coniugio pietas, et virtus in clita floret,
Inter et agnatos mutuus ardet amor.
Coniugium mundi leges et iura tuetur,
Coniugio vallis oppida cincta vigent,
Coniugio durans Ecclesia sancta, perannos
Innumeros, digno laudat honore Deum.
Foeda cucullati quid tandem corpora ventres
In licitos iacitis verba proterua toros.
Non homo, non rutili decus aetheris angelus ingens,
Arbitrio statuit ius sociale suo.
Est Deus. ô miseri, pimos qui iunxit amantes
Ipse prior mystes pronubus ipse fuit.
Sacra maritalis qui temni foedera lecti,
(Horresco referens) temnit et ille Deum.
Aspice quae rerum genitrix natura creavit,
Singula quo crescant in tereantque modo.
Forsitan ignarum te muta magistra, docebit,
Tale genus vitae qui probet, esse Deum
Sidereo geminum quod fulget in aethere lumen,
Est quoque coniugii dulcis imago pii.
Dura sere iam fugit hyems, viresque resumit
Hyberno tellus hactenus usta gelu.
Paulatim variis pingentur floribus horti,
Induet et teneras arbor opaca comas.
Frigore quae latuit brumae constricta, cacumen
Exeret e sulco molle virente seges.
Unde solo vigor hic? quae vis diumior herbas
Excitat et passim cuncta virere facit.
Vivificum radiis in fundis nempe calorem
Phoebe, regens superos, temporis autot equor.
Ipsa sed humores argentealuna minlstrat,
Quîs sine vis prorsum vana caloris erit.
Hinc crescendo vigent aspectibus omnia laetis,
Quae tellus emplo continet almasinu.
Fallor, an et veteres Phoebum dixêre maritum,
Cui noctis Phoebe iuncta sit uxor honos.
Nunc ad te redeo doctissime sponse, sed ecquid
Longius esse tibi dulce videtur iter?
Non reor, Apparent en paruae culmina villae,
Illa mihi num sint nescio nota satis.
Dic age quisquis ades, ratio quae certa locorum,
Misnenses recta nunquid adi mus agros?
Aggredimurvero, neque fallit opinso rects,
Agnosoco nostri iugera grata soli,
Hos circum genitor campos meus ire solebat,
Has salices propria sevit et ille manu.
Care parens expers qui nunc colis aethera curis;
Aeterni frueris colloquioque Dei.
Anne tui vocem nati cognoscis? at ultro
Cognoscis, salue perpetuumque vale.
Progreditur currus, loca iam propiora pateseunt,
Quaepetmus, levior carmine facta via est.
Pande tuas porta, quondam dum fata sinebatn
Dulcio ô vita Misnia cara mihi.
Pande precor, novus ipgreditur tua moenia sponsus,
Laudibas infigni sit via plana viro.
Tu quoque sponsa decens occurre Sibylla marito,
En desiderium ceruis adesse tuum.
Utsas est ipsum teneris in clude lacertis,
Hic coniunx tua lux, et tuus ignis erit.
Artibus ingenuis cum praestet, et auctus honore
Sit summo, pereum clarior esse potes.
Condita mente tenet memori iustque, reliquit
Bartolus ingenii quae monumenta sui.
Candor inestverbis, vultus grave pectus, et acre
Ingenium, mores vita modesta probat.
Obesquitur virgo monitis amplectere sponsam
Rursus et ô nostrum dic LUDOVICE decus.
Nunc tibi quaetandem fatales leniat aestus,
Et cordis sanet vulnus amantis, adest.
Haec tibi curarum requivies, et dulce laborum
Solamen, vitae spesque iugalis erit.
Nescio quae castos commendat gratia mores,
Nescio formoso qui nitet ore decor.
Scilicere pulcro quaeprodit corpore virtus,
Plus homines monet, et gratior esse solet.
Sic igitur thalami sociam LUDOVICE, maritum
Cara SIBYLLA tuum, quod bene cedat habes.
Nil restat nisi vota. Deus, quo cuncta reguntur.
Auspice, quae fient foedera sacra iuvet.
Cum sit amans vitae concordis, et illud Olympi
Ingens perpetua pace ligarit opus:
Vos quoque conservans animis concordibus, ultra
Sauromatas lites et mala cuncta fuget.
Illius extiterint et cum vinentia inssu,
Omnia quaetellus, aura, salumque fovet:
Vestram prole domum fecundet, et autr parentes
Gestiat ingenuo blandulus ore puer.
Cum sit et issolus vitae servator et auctor,
Illus inque manu sit sita nostra salus:
Ambos ad seram vos provehat usque senectam,
Et vita functos auferat una dies.
Iusta precor, Tu magne novis cum Christe maritis
Sis felix, votum pondus habere sinis.
A supera spirat regione serenior aer,
Sint etiam laeto pectora laeta die.
NVnc adeo Charites, si blandis ulla venustas
Gestibus, aut verbis si lepor ullus inest,
Aspirate mihi, dum casta iugalis amoris
Foedera Pieriis tento referre modis.
Aera quae ducunt, praesentibus omnia vobis
Gaudent ex animis maeror et omnis abit.
Vos ubi diffugitis, fugiunt risusque salesque,
Laetitiam querulus subsequiturque dolor.
Este mihi faciles quaeso: sed fallor: anaedes
Sponsi concordes iam subicre Deae.
Etanuncen niveis, neque fallimur artubus astant,
Panduntur nuptae dum facra templa novae.
Aspice quam lepidis iunctae complexibus haerent,
Quam teneras ornant serta decora comas,
In roseo laetam rubor arguit ore iuventam,
Longa dies illis quam minuisse nequit.
Qui rigidos posset sensus mulcere ferarum
Enitidis oculis quantus et exit honer.
Osaluete deae, decus ampli nobile mundi,
Aonidum summae delitiaeque chori.
Vos quid ab Orchomeno nostras attraxitad oras,
Iussit et hac dulces figere sede gradus?
Nunquid adesse sacris sponsalibus, atque marito
Laeritiam cupitis conciliare novo?
Omine venistis felicigratior auro
Adventus sponso, sat scio, vester erit.
Sic ego sic facie praestans AGLAIA decora,
Nosse quodexoptas, quisquivis es, inquit habes,
Nos almae Veneris vestigia pone legentes,
Venimus ad thalamos optima sponsa tuos.
Et coniuncta licet, Cytheraea Cupidine nato
Transiget officiis omnia rite suis:
Ut tamen ista dies convivis laetior esset,
Huch hilari libuit pectore ferre gradum.
Tum quia connubio cari laetamur amici,
Cura diu nobis qui tribus una fuit.
Vix auras siquidem vitales hauserat infans,
Cum dedimus teneris basia mille genis.
Cinximus et cunas circum redolentibus herbis,
Cederet ut paruo noxa repulsa toro.
Interea Phoebus mentem gravioribus ornans.
Artibus, Eloquii inssit habere decus.
Unde nec ingenuas contempsit degenerartes,
Desiit Aonidum nec sacra castra sequr.
Longinquas iuvenis quoties accessit ad oras,
Multa ferensacri taedia mente viae,
Hae simus adiunctae lateri, seu puppe peraequer,
Seu faceret terris irroquietus iter,
Montibus est testis Rhodanus celer ortus ab altis,
Atque tumescentis Sequana rectoraquae.
Testis et Ilicibus pater Appenninus opacis,
Aurea qui cinctum tollit in astra caput.
Felsinea o quoties vestigia pressit in urbe,
Medoacus cultes aut ubifindir agros.
Adriaco quoties torqueri gurgite remum
Vidit, ut ad Venetos appulit ipse sinus.
Hinc placidi mores hinc culti pectoris artes,
Hinc cum iudicio lingua diserta gravi.
Scilicet ignavo peragit qui tempora luxn,
Maternos numquam deserit arque socos,
Cum probro vitae segnes inglorius annos
Exigit, et vulgi pars rudis una manet.
At patrios linquens vircutis amore penates
Diaersis lustrat qui Ioca multa plagis,
Nec rapidos horrer morbosi sideris aestus,
Nec timet hiberni temporisacre gelu,
Hunc tandem mavet altus honos, hunc tollit ad astra
Prastantes inter gloria clara viros.
Dii seruent maltos re care IACOBE per annos,
Et nunc coniugio sit Venus aequa tuo.
Dicere Purpureo conautem plura labeilo
His interpellat puichra Thalia sonis:
Sit licet inter nos animi sententia concors,
Quae que placent tibi, sint et mihi grata soror.
Inprimis tamen eximio dignissima sponso,
Nunc mili prae multis nupta pudica placet.
Felix illa dies uno castissima partu
Edita cum cara quando sorore fuit.
Tunc reor insignes spondebat utrique marites
Circumagens rutilus sidcra celsa polus.
Altera nempe viro pridem Dectore superbit,
Dulcis honorato cui st ait ere sonus.
Altera nunc iuvenis florenti iungitur aeve
Legitimo coniunx intemerata toro.
Illius quid ego vitam moresque probatos,
Et raras dotes ingeniumque loquat?
Ut radiis falgens plenis argentea Phoebe,
Exuperat flammis astra minora suis:
Haud paucas animi sic integritate puellas
Anteit, in nostra quas Venus urbe fovet.
Addidit ad mores faciem natura venustam,
In qua nescio quae gratia blanda latet.
Qualis Apellaeis tabulis color esse putatur,
Quae referunt artus parue Cupido tuos:
Aut qualem rubei tunc ostentant amaranthi,
Cum niveis iungis lilia mixta rosis:
Talis et in facie colo est, vel livor iniquus
Quem putet egregium corporis esse decus.
Unde magis tenero probitas elucet ab ore,
Et saciles gestus plus gravitatis habent.
Nam velut obrizo si forsan laspis in auro
Clauditur, aspectu clarior esse solet:
Sic quoque virtutem magis admirantur, amantque
Mortales, pulchro corpore si qua venit.
Vive diu carisolamen dulce mariti,
Eveniant votis omnia laeta tuis.
Hactenus, ac tenuit vocem: quam deinde secuta
Laetior Euphrosyne talia dicta dedit:
Testor Acidaliifontis divina fluenta,
Me quoque connubio sponse favere tuo.
Dignus es ut tantae iungaris amore puellae,
Dignus ut a Musis hoc celebrêre die.
Haec animi virtus fortunae dona meretur,
Nobilis baec generis praestat origo tui.
Nominibus titulisque valent avus, ampla potentum
Cura ducum, et saecli gloria rara sui,
Si quid in Elysiis post fata suprema viretis
Cogitat, haec thalami foedera casta probat.
Et genitor, quem dives adhuc Pegnesse requiris
Praestantem meritis et gravitate virum,
Felices animas inter co tusgue heatoe,
Ante Deum pro teplurima vota facit.
Aureus ipse leo galea laetatur aperta,
Erigit et flavas ore parente iubas.
Aisore namque videt tempus labentibus annis,
Te socii sponso rura parante tori,
Quo vestra quondam surgant a stirpe nepotes,
Illius per quos tunc quoque durcthonor.
Sed ia m rauca sonantalterno tympma puliu,
Auspiciis laetis et sacra templa petis.
I fausio pede, quo vocat alti rector Olympi.
Perpetua qui te prosperitate bect.
Hac dulci Charites memini sunt voce locutae,
Signaque laetitiae certa dedere suae.
Ipfe quibus iungens fido mea pectore vota,
Optime sponse tibi gaudia mille precor.
Sit tibi cum tenera concordia coniuge firma,
Laedere quam possit nulla querela, diu.
Vaus amor vobis maneat, sit et una voluptas,
Quae sammum vitae duret ad usque diem.
Vins ut annosam frondens amplectitur ulmum,
Pt decorat siccas fronde virente comas:
Sic rua te quondam blandis Catharina lacertis
Includens, requies sit tibigrata seni.
Quae precor evenient Lux clarioratheresurgit,
Aspirant votis Phoebus et aura meis.
CErnitur ut nulli tacitae per tempora noctis
Abdita quae cineris mole favilla latet:
Gnana sed admotis flabris ubi suscitat ipsam,
Mave ministra novo sueta moucre socum.
Conspicias sensim vires acquirere flammam,
Nutrimenta ipsi sabdita quando vorat:
Aucta vago donec passim sulgore coruscet,
Et facrat totam luce nitere domum:
Sic generosa latens virtus impubibus annis,
Spiendorem, nulli conspiciende, tegit:
Qua datur obstantes sed mox perrum pere moles
Nititur, et longae fert male damna morae.
Quo crescunt anni magis, hecmagis arduatentams
Emicat, ac vires accipit aucta suas.
Nec mora, se vibrando solo pernicibus alls,
Tollit honoratum lucida in astra caput.
Exemplum petis? En iuvenilibus integer annis,
Qui sacra templa subit sponsus ABElusadest.
Quos non a pueris virtutis amore labores
Hic tulit, ad Musa dum parat acer iter?
Impiger ad quas non oras accessit et urbes,
Perlustrans studris intima quaeque suis?
Vidit Arar iuvenem, praeceps Rhodanique fluentum,
Vidit et in fidae Sequana Rectoraquae.
Saepe graves sensit flagrantis sideris aestus,
Inque pruinosis Alpibus acre gelu.
Nil intentatum liquit, nil liquit inausum,
Sicubi Pieridum fas fuit ire via.
Et tamen (usque latent adeo vel maxima) clarum
Hactenus haud nomen visus habere fuit.
Scilicet hoc verae proprium est virtutis, honores
Temnere nec titulis ante tumere diem.
At iam tecta diu tenebris segloria tollit,
Et sors munisi cas aequa recludit opes.
Strasburgi ingenium nunc mirari in cipitorbu.
Resque viri certam publica poscit opem.
Iamque Periclei caelesti sede recepti
Herois, felix dicitur esse gener.
Hcrois quem nulla aetas ventura silebit,
In terris aliquid si modo iuris erit.
Atque has dum taedas tibi, praestantissime sponse,
Gratulor, haec cupida carmina mente cano.
Quae licet haud facili sint condita forte Minerua.
Ut tamen illa probes ore favente, precor.
Iura modis alii numerosis inclita tollent,
Cognita quae docto sunt tibi totaviro.
Non deerunt qui dona vehant insignia sponsae,
Quae tribus esse potestaddita quarta Charis
Sorte hac qua gaudes toto me pectorelaetum
Virtutis testem sit satis esse tuae.
Hoc saris et tibi sit, qui non Encomia spectas
Grandia, sed proprio laudis honore viges.
Sic vel speratis vinas diuturnior annis,
Et cano soboles sit tibi dulcisavo.
DEbita consequitur tandem sibi praemia virtus,
Praestita constanti cumque labore fides.
Speque licet caepta interdum mora longior otster,
Laeta tamen certum gaudia tempus habent.
Quod vero donum terris uxore pudita
Aetheria melius possit ab arce dari?
Hic portus fine quo vita haec incerta vagatur,
Cen sine remigio quam mare navis agit.
Et te vittutem propter, fancto sque labores,
Impensam magnis principibusque fidem,
Eximium donum certo LEONHarte mancbat.
Quod facerct vitae tempora grata tuae.
Contigit hoc (tota quod laetor mente) tuamque
DOROTHEAM casti munus amoris habes:
DORotheam cuius claro cum siemmate blandes
Exornat mores cum pietate pudor.
Hoc dono laetare diu, laetare pudieae
Coniuge, sint votis omnia prona tuis.
Divitiis, dextra fortuna, prole venusta
Perpetuo vobis rideat aucta domus.
QUid SAlmuthe tibi Medicorum gloria Sponso,
Quid tandem voti nostra Thalia dabit?
Virtotem cunctis Phoebaeam propter et artem
Catus es, es carus propter et illa Deo.
Non igitur dubium sacra quae connubia sancis
Euentum fuerint quin habitura bonum.
Si pateris tamen, irriguos vertamus ad hortos
Lumina, ubi passim germina laeta virent,
Germina mirifico se complectentia motu,
Coniugii quae sunr dulcis imago pii.
Sunt ubi complexus suaves, et amica voluptas,
Fidaque perpetuus pectora nectit amor.
Hic hederae tenero pandentes brachia nexu,
Flexilibus cingunt robora longa comis.
Hic Amaranthe vires, hic mollis surgit Acanthus,
Hic Clytie Phoebi servat euntis iter.
Ecquid adhuc trahitur dilecti solisamore
Planta, licet radix fixa sit ima solo?
Parte alia spinis se fundit Eringyon albis,
O nimium nuptis utilis herbas novis!
Ausonius vites insertas hospes olivis,
Vuas vidisti ferre oleasque simul.
Vidisti gravidis et amictas vitibus ulmos,
His adeo fensus ut quis inesse putet.
Qual is inestigitur decor et consensio plantis:
Ut fecunda virens semina germen habet:
Tam vobis sepciosa sit haec coniunctio vitae,
Tam sit fecundus tamque perennis amor.
Denique qui magnus castis Deus omnia praestat
Coniugibus, vestrae sit panacea domus.
QUando dari sponso sponsam contemplor adaram,
Ore sacras mysta concipiente preces:
Iungentem dextris socialifoedere dextras
Ipse mihi videor mente videre Deum.
Mente vider Deum videor bona cuncta precando
Dictere coniugibus fata secunda novis.
Ille Deus, Deus ille tibi CASPARE MAriam
In dextram praesens tradit habere manum.
Vestraque succendens flamma constantis amoris
Perpetua ftringit pectora iuncta fide.
Hoc mernit pietas tua munus, et integra virtus,
Doctrinaeque fluens copia larga tibi.
Hocfruere, hoc longos laetare maritus in annos,
Obvia sipt vobis prospera, triste nihil.
Nactus es hic portum, qui cui conceditur, ille
A superis donum maius habere nequit.
ECquid templa vident Sponsum Lipsensia Mascum?
Esse quod ô faustum numina dextra velint.
Astitit ad sa cras vir magnus laudibus aras,
Cui cingit dextrum Sponsa venusta latus.
Tale reor Paradisiacis par constitit hortis,
Euam quando Deus iunxit Adame tibi.
Flos in utroque virens, formae decus, inscia fraudis
Pectora, et illustri cum pietate sides.
Vos ô vos Charites gressus huc ferte secundes,
Ad thalamum Aonides pangite dulce melos.
At quid opus monitis? iamdudum bellula sponsi
Cum Musis servat molle cubile Charis.
Ipse precor maneat, sacra quem connubia firmant,
Aternum sponsis intemeratus amor.
NOn semper glacie terra est astricta, sub arcto
Threicio bacchante aquilone:
Nec semper tristes viduantur floribus agri:
Post hyemes superingerit ortus
Sol oculus mudi tepidos, et tempore verno
Flore novo loca cuncta coronat.
Mutat terra vices, mutant humana, videntur
Tristitiam saevosque dolores
Laeta sequi: Non si male nunc est, omnibus annis
Sic erit, hora tulit meliora,
Quae minime speratur: edaces cedite curae,
Laeta die sint omnia laeto.
Ingens ille virûm decus, exemplumque bonorum
BERGERUS, qui coniugis antehac
Tristia demisso lugebat funera vultu,
Quam facie nunc gestit amica!
Dum tbalamos repetens matura aetate iugales,
Ingenio formaque venusta,
Quae vitae consors solitorum sitquelaborum,
Ante aras sponsam sibi iungit.
Et quis coniugio non huic gratetur amice?
Quis tibi non bona cuncta precetur?
Dignus es his taedis, hoc casti munusamoris
Insigni probitate mereris.
Vine precor felix, rerum tibicopia dives,
Unde potest modo, defluat alto
Acaeli Rectore, hominum custode piorum,
Nil unquam tua gaudia turbet,
Vitis ut annosam frondens amplectitur ulmum,
Et ramis decus aridulis est:
Sic tua te niveis includens sponsa lacertis,
Suave senescenti decus addat.
Altera sit virture tibi Cornelia, GRACCHUM
Tu cana aequipares pietare.
GRACCHUS cum geminos cepisset in aedibus angues,
Feminam (uti soripsêre) maremque,
Attonito monstris Tuscus respondit arusper:
Incolumem dimittere si vis
GRACCHE marem, uxori letum prius ingruet, Attu
Esse super plures potes annos.
Alterius quod si sexus dimiseris anguem,
Te fatum manet interiturum.
Quis credat?necat ense marem vir nobilis omni
Sidera dum vertet polus, aevo.
Esse nefas ducens summa virtute maritae
In vivis remanere superstes.
GEns ut Erythreas tua prisce Iacobe per undas
Incolumis sicco cum pede fecit iter,
Ad loca desertis et venit inhospita saxis,
Quo Moses iussit castra locare loco:
Quam nimio vaga rurba sitim collegerat aestu
Irriguo cupide fonte levare cupit.
Flumina iarga quidem nemora inter densa fluebant,
Sed sapor ingratam reddit amarus aquam.
Sicca ter admovit salienti labra liquori,
Ter populus potum respuit ore datum,
Et iam pertaesus vitae, convitia demens
Coeperat in fidum spargere saeva ducem:
Cum Deus ostenso viridanticortice ligno,
Amramidem iubet hac tingere fronde lacum.
In liquidas lignum vix hoc coniecerat undas,
Ambiguo turba membra pavente metu,
Fusus amaritiem cum mox liquor exuit omnem,
Melleque Cecropio suavius ora iuvat.
Hoc Superûm gaudens Isiaelitica pubes
Munere, ceu dulci proluit ora mero:
Et laetum paeana canens, modulamine dulci
Vocis, agirgrates officiosa Deo.
Dic age priscorum divina volumina vatum
Pectore qui memori condita, sponse, tenes:
Quid (nec enim dubito pia quin mysteria subsint)
Quid liquor ingratus, quid sibi ligna volunt?
Scilicet astligunt hominum quae corda piorum,
Adversas fluidusres notat humor aquae.
Arbore sed caesum lignum solacia certa,
E supera caeli sede profecta, docet.
Mortales varius dolor et fortuna fatigat,
Saepius ut vitam vivere triste putent.
Arumnis sed in his, et dura mole laborum,
Cum nil praesidii, cum nihi! in stat opis,
Ipse Deus, mediis, ne mens labet aegra, procellis,
Fidenti tandem corde vocatus adest.
Atque pios, laetis mutans tristissima rebus,
Sperata haud unquam commoditate beat.
Te quoque dum Musis impendis tempore longe
Otia, Doctorum nobile, sponse, decus,
Multa tulisse scio votis contraria, mentem
Saepius afflixit cura laborque tuam.
Nec vero studio potuit te vincere quisquam,
Dum Musis summa sedulitate vacas.
Intentum libris cupido te pectore vidit
Lucifer, Eois qui vigil exit aquis.
Vidit et Hesperus. et vertens post muta Bootes
Obliquum mediae tempora noctis iter.
Hinc tibi tam variae doctrinae copia manat,
Hinc tantas culto pectore promis opes.
Nec minus interdum, cum tempora dura tulerunt,
Invida fors fudirpocula amara tibi.
Quae tamen exorbens animoso pectore, cursus
Mansisti constans in statione tui.
Exhaustis igitur nunc mente laboribus alta,
A superis ingens post mala munus habe
Munus habes sponsam genere et virtutibus amptis,
Quam pietas decorat cumque pudore fides.
Haec tibi curarum requies erit unica dulcem
Quamlibet haec faciet dulcis amaritiem.
Hac fruere, hac longos cum casta vive per annos
Coniuge, sint voris omnia prona tuis.
Quaeque olim caros referant pietate parentes,
Ad vestros ludant pignora multa pedes.
AEMulus Hippocrati, innumeros qui fortious herbis,
Et medica nigris arcuit arte rogis,
Aureolo cirum redimitus rempora serto
GVALTERUS diuûm limina sponsus adit.
Quid precer huic summoque viro, Medicoque probate,
Qui tantae passim nomina laudis habet?
Qualis et est maltis aequari dignus honore,
Humano generi cum bona tanta ferat.
Tempore sit CLARA felix cum coniuge longo,
Illius ante falus excubet ipsa torum.
Quae desiderii votis animoque requiret,
Omnia siuccessu prona favente cadant.
Salua domus vigeat, fama clarescat honorum,
Sors tempestivas commoda fundat opes.
Quos succos agris ad opem miscebit et heroas,
Esiectu redaant corpora sana suo.
Denique cum fuerit cum laude peracta senectus,
Luserit et soboles auctior ante pedes:
Cum thalami haud uno consorte nepote relicto,
Transeat ad superi regua beata poli.
HOc erat in votis: templi sacra KATZschius intrans
Limina serta novus fulgida sponsus habet:
Katzschius Aonidum Medicus praeclarus in hortis,
Cui dotes tribuit Phoebus Apollo suas.
Quis gemma dubitet Sponsa ipsum iure poriri,
Pectora qui gemmaducidiora gerit?
Hunc ô hunc cupidi quoties optavimus, alto
Ut veheret nobis lucifer axe diem!
Vota movent superos nil te Saturne moramur;
Q isummo lentos conficis orbe gradus.
Errant. qui spectant rutilantis sidera mundi,
Et spes inde suas vanaque vota trahunt.
Qui sidit Christo vel refragantibus astris,
Optatum tandem, quod volet, omne feret.
Hunc Katzschi (memini) supplex in vota vocabas,
Ille tuas hausit, qua solet, aure preces.
Et nunc qu thalami sociam Sponsamque petebas,
In dextram inque animum datque dicatque tuum.
Nil optare potes melius: quod vincit et aurum,
Et gemmas casti munus amoris habes.
Quicqui ages posthac quae sumes cumque gerenda,
Ex voto cedent omnia prona tibi.
Quid? quid nos fausto tibi quaeso precabimurore
Sunxit amicitiae quos tibi firma sides?
Scilicet ex toto cum iam sis asse beatus,
Duret ut haec vobis vita beata diu.
Ambiat amplexu tua te suavissima laeto
Margaris, et figat basia mille tibi.
Qui vitae concordis amans Deus, illud Olympi
Ingens perpetua pace ligavit opus:
Et solaciolum vitae sociamque laborum,
Euam qui quondam iunxit Adamie tibi:
Is vos conservans animis concordibus, ultra
Sauromatas ires et mala cuncta fuget.
Idem proledomam laeta fecundet, et anno
Ludat adhoc puer hoc blandulus ante patrem.
Quae pre core evenient: lux clarior aethere surgit,
Aspirant votis Phoebus et aura meis.
GEmma velut terati quando circundatar aute,
Candidior radio lucidiorque micat:
Sic cum formoso sisplendet corpore virtus,
Egregium praestat conspicienda decus.
Virrutem propter, doctas FOR Sterus et artes,
Auriqui pectus nobilis instar habet.
Nunc iterum gemmam primaepost fata maritae
Legitsino iunctam foedere sponsus habet.
Hoc paro felix inb cat regnator Olympi
Essa parique liget mucua corda fide.
Firmiter inclusam ceu gemmam continet aurum,
Et gestata micant ambo nitore magis:
Sic sit in ambobus, longo incundior usu,
Perpetuo constans intemeratus amor.
TE quoque Doctorum, Frisi, decus aurea traxit
(Quod bene dii vertant) sub iuga blanda Venus.
Iam tibiso a placet specioso Barbara vulta,
Quae tibi vel mundi est totius inster opum.
Hanc unam tacito suspiras pectore spousus,
Omnis in hac una cura stat omnis amor.
Ergone, cum varias regiones hospes obires,
Laedere cor potuit nulla puella tuum,
Offerret cum se formarum mira venustas,
Quas fert diversis terra remota plagis.
Est aliquid magnum, casti retinere pudoris,
Per loca carpis iter dum peregrina, decus.
Nempe reservabas quovis te crimine purum,
Ut castus castos ingrederere toros.
Acpotius virtatis iter iaudemque capessens,
Tendebas Musas per loca clara sequi.
Iamqui ferebaris per florida tesqua virorum,
Quos claros quondam, Graecia docta tulit.
Iam te Arpinatum civis monumenta tenebant,
Dum fundit dulci verba diserta sono.
Nec non evoluens numerosa volumina Iuris,
Discebas aequi lustitiaeque modum.
Hiûc tibi tot faciles docti sunt pectoris artes,
Hinc tantus verbis eloquioque nitor.
Nunc etiam pretium virtutis amabile Spousam,
Solamen vitae commodioris, habes.
Tot concesssa tibi dicino munere dona
Gratulor, utque tibi sint diuturna precor.
Principio utque anni suanissima gaudia sentis,
Ad nostras vertit Sol ubi lora plagas:
Sic annus quaevis praestans felicia totus
Efflnat, et reparet gaudia quaeque dies.
Quique secuturi lengo sunt ordine menses,
Adiutore ferant omnia fausta DEO.
CVm par conveniens animis, et corpore pulcro,
Audio legitimi foedus inire tori:
Nescio qui motus mihi laetior occupet artus,
Illorum taedis ut bona quaeque precer.
Praesentem videor templis mibi cernere Christum,
Numine firmantem foedera facta suo.
Angelicos etiam pueros quasi cerno ferentes
Veste nonis sponsis candidiore faces.
CHRISTUS adest Lonnerstadi, connubia firmet
Qui tua propitio numine CHRISTUS adest.
Ille tibi (quid enim coniunx augustius optes?)
Et nuptae praesens ad latus esse velit.
Hoc duce per cunctos casus interritus ibis,
Ad votumque cadent omnia prona teum.
Sic sobolem cernens natos natasque venustam,
Innumeris laeta mente fruêre bonis.
MOribus egregiis, et forma sponsa venusta,
Praeclaro gaudens Consule neptis avo,
URSULA, cum praestante viro, vernante iuventa
MOSTELIO, thalami foedera inire parat:
Foedera coniugii quae dux socialis et auctor,
Approbat omnipotens orefavente Deus.
Talibus et quis non gratetur amantibus? aetas
Quos parilis parili et iungit amore fides.
Nobilis et quorum toto se corpore virtus
Exerit, e vultu blanda micatque Charis.
Quam laetor, iuvenem cum sponsum incedere, patrem
Conspicor exhnio inter avumque viros.
Exemplo quorum ad magnon sablimis honores
Contendet, generis spesque decusque sui.
Christe Deus rerum qui fons et origo maritos
Perpetuo curas promptus amosque pios,
Hoc ô par iunctum longis feliciter annis,
Divitiis pul raprole, et honore bea.
Ut quorum deposeit opern respublica summi
In sera vigranf pesteritate viri.
Exemtisque aliss vita mortalibus, olim
Sint, qui perpetua tepietate colant.
INgenii propter dotes et amabile donum
Doctrinae, morum conspicuumque decus:
GISBACHO quaevis spondebant optima Musae,
Promissumue ratum iusserat esse Deus.
En Musae meruêre fidem, quae maxima terris
Exoprare animo gaudia posset habet.
Nil opus est quae sintea gaudia quaerere, castum
Illius ingreditur sponsapudica torum.
Prosperitatis apex hic est, sortisqui benignae,
Hoc cui contigit, huic ontigit omne bonum.
Nos hoc ergo bonum cur non gratemur amico,
Dicamus fausto verbaqui fausta die?
Ceu felix in amorefuit GISBACHUS amator,
Plumine ubi expiicuit vela secunda rati:
Sic vitae cursu fortunam sentiat aequam,
Illius et votis prospera cunctafluant.
Sit soboles illi, sit honorum et copia rerum,
Quae longos senii duret ad usque dies.
QUid sibi vult quod sacra canunt oracula, casto
Una in coniugio vivere carne duos?
Ingeniis an non, cultu, studiisqui laborum,
Est dispar marium femineumque genus?
Est ita:sed sunt una caro quia pectora iungens
Intima in ambobus mutuus ardet amor.
Intemerata fides socialia iura tuetur,
Ille suam solam respicit, illa suum.
Quas res cunq favens fortuna ministrat, utrisque
Communes pletas et iubet esse sas.
Ac rursum si quid sors dura propinat an ari,
Amborum mordax insicit ora sipor.
Mutua vim contra simul hos defensio munit,
Inqui viri flagrans pectore zelus incsi.
Cor etiam siris potius rumpetur in imis,
Desertam costam quam sinat esse suam.
Denique stirps generis nostri ut longissima duret.
Producunt una pignora cara tori.
Quam dulcis savae eit haec contemplatio menti
Coniugi, infelix quem nihil ista movent.
At vobis, nova iam quibus instar vita, Georgi
Sint haec fausta ribi, sint Catharina tibi.
Vos divina beet pleno benedictio cornu,
Quodqui exo ptatis praebeat omne Deus.
Sir diuturnus amor defensio mutua, rerum.
Ius commune, fides. sit sobolesque recor.
LOssius ut templi sacra limina Erasmus adibat
Cum sponsa castis moribus atque fide:
Non levis Aonidum tenuit dubitatio mentes,
Essent quae sponso dona ferenda novo.
Una dari gemmas vult, altera divitis auri
Pondus, at haec pateram iudicat, illa scyphum.
Hic EBATO frontem myrto redimita virenti,
Splendida non sponsus dona moratur, ait:
Ille libris variis Musas industrius ornat,
Candidius verna pectus habetque rosa.
E vario quare texamus store corollam,
Quem iuga Parnassi montis amoena ferunt:
Haec auro teneros interlucente capillos
Ambiat, hoc gratum munus amoris erit.
Vivat amet, multis cum coniuge fioreat annis,
Hoc optant mites pectore et ore deae.
INsigni quamvis per se fulgore coruscet
Eois adamas gemma reperta plagis:
Caelato si forte tamen claudatur in auro,
Quam suevitradio lucidiore micat.
MAGDALENA nitens est inter gemma puellas
GROSIA. conspicuae laude pudicitiae.
Post tibi RULICHI fuerit cum iuncta marite,
Clarius hoc virtus exeret aucta decus,
Opar egregium puroqui decentius auro!
Cura illud Charitum credo coisse chori.
Aureolus gemmam velut undiq circulus ambit,
Pectora sic fiant iuncta ligante Deo.
Invictus quosuis Adamas et ut excutit ictus,
Sic, quem vis nequeat frangere, perstet amor.
CErnimus arcanis naturam iungere caussis
Res, quibus et ratio sensus et omnis abest.
Accrescit palmae iunctae velut oscula figens
Mutua, fecundo consita palma sole.
Et dulces botros et laetas gignit olivas,
Vitibus inseritur quando virens olea.
Servat iter Clytie Phoebi cum surgit in ortu,
Pronus in Hesperium cum mare condit equos.
Quantus amor castis incrit, quae blanda voluptas
Coniugibus, plantas cum quoque tangat amor.
Non illos virtute modo natura latente,
Foederc constanti sed ligat ipse Deus.
Salue vita Deo vere gratissima, salue,
Quae sacis humanum sola vigere genus
Mella fluant chalamis castis, concordia felix
Quem foveat quovis tempore duret amor.
Hoc opto FUR mane tibi, cui nata SIBERO
Iungitur auspiciis sponsa venusta bonis.
Tarda tibi veniat quae te cum coniuge dulci
Decrepitum terris auferat illa dies.
Cum costa interea vitae pius exige tempus,
Ad votumque cadant prospera quaeque tuum.
IAm fera fugit hyems, viresqui resumsit ademtas,
Ignavo tellus quae fuit usta gelu.
Ante Lyeaonia Borea stridente sub arcto,
Errabaet tristes per nemus omnes ferae:
In patulis volucres caveis sine voce latentes
Maerebant, silvis cesserat omnis honor.
At pictos videas nunc mille coloribus hortos,
Expandit teneras arbor opaca comas.
Abdita cantat avis ramis, laetissima tellus
Innumeras molli germine spondet opes.
Scilicet est vitae ver dulcis imago iugalis,
Sed desolati tristis amoris hyems.
Ut nive ver igitur praestat, connubia maius
Sic et habent vita caelibe laeta decus.
Ac quem coniugii lex intemerata recepit,
Felicem merito dixeris esse virum.
Seu fatum quosdam seu stella maligna moratur,
Ne tanta possint commoditate frui.
Tu, cui propitii fulserunt atheris ignes
ANDREA, liciti foedere digne tori,
Iungitur in prima cui casta puella iuventa,
Ius hoc coniugii laetior ecquid inis?
Laetus inis video sint omnia dextera sponsis,
Proposito caelum ridet et aura tuo.
Vive diu, tecum vivat carissima coniux,
Suscepto multo pignore vive diu.
FLorenti coniux iuveni, cui ducitur aevo,
Huic ornant merito florea serta comas:
Intemerata viro florente puella iuventa
Quae datur, aureolum iure monile gerit.
Illa notant animum, qui vicit pectoris aestus,
Hoc notat in casta mente pudicitiam.
Plaudite victori sponso, sponsaeque pudicae,
Victores casti sint maneantque diu.
Vincant a dversos casus, vincantque Iabores,
Et quicquid nubis vita iugalis habet.
Non dubito vincent: cui sunt connubia curae
Victorem nescis ad latus esse Deum.
QUae sacra iura tori parat alto clarus honore
Klugius (ut faciunt) numina dextra probent.
Vos Chatites penes est quas mentis amica voluptas,
Coniugibus praesto vos pre cor este novis.
Tempora sponso ornans viridanti AGLAIA serto,
Egregio geminet quod nitet ore decus.
In niveo gestet collo nova nupta monile
Aureolum munus pulcra THALIA tuum.
EUPHR osyne dextram constanti foedere dextrae
Implicet, et faciat sint rata vota diu.
Ut tres hae graciles sunt nudo corpore divae,
Coniugium fuco sic careatque dolis.
Ut digitos digitis insertos ordine gestant,
Sic liget amborum corda perennis amor.
Denique ceu laeto testantur gaudia vultu,
Tristitiae nubes sic procul omnis eat.
Haec opto eveniant: virtutem propter et artes
Fortuna sponsus sponsaque digna bona est.
ET quis non taedis felicia cuncta precetur,
Quas Waltere novus sposus inire paras?
Waltere ô nostri decus haud vulgare lycaei,
Egregiae Nymphae qui face dignus eras.
Non modo doctorum numerosa caterua virorum,
Quos vero candor iunxit amore tibi.
Concipiunt animo gratantia vota sereno,
Pangentes hilari carmina blanda chely:
Ipsa sed arridens facies pulcerrima mundi.
Gratantis speciem tem pore veris habet.
Aspice quam nit eant miro discrimine flores.
Spectantes vario quamque colore iuvent.
Semina mox foliis nova marcescentibus edent,
Ut generis crescens his reparetur honos.
An non coniugii haec tibi dulcis imago videtur.
Ut contra vitae caelibis acris hyems?
Ver hoc coniugiilongo tibi tempore constans
Duret, et augescat flore subinde novo.
Divitiis fama formosa prole beatus
Cum tibi dilecta coniuge vive diu.
QUid Lippache tibi, nove sponse, precemur amici.
Ut vitae tempus rideat omne tuae.
Non satis hoc, iuveniquod foedere iungitur arcto,
Moribus et facie virgo venusta tibi?
Forsitan insignes tribui tibi pectore dotes
Expetis? at tibi nil hac quoque parte deest.
Ingenium natura sagax, animique vigorem,
Cum varia rerum cognitione dedit.
Divitias famaequi, decus maturior aetas
(Non odiosa tibi sit mora parua) dabit.
Solum ego propitii tibi numinis opto favorem.
Hunc ubi habes, felix cuncta maritus habes.
Sis (ut eris) curae fida cum coniuge CHRISTO,
A thalamo CHRISTUS nescit abesse pio.
ELISABETHA suo IEGERO Francia nubit,
Certatim Aoniae serta parate deae.
Serta quidem florum foliis non texta caducis,
Quos varia. tellus educat inter opes:
Seavis viva quibus non marcescentibus insit,
Eriugi decorent laeta virore comas.
IEGIRUM vellivoramet, quem candor, et inter
Aequales virtus integritasque vehit.
His nitor eloquii venit et doctrina, remo tis
In terris alacri parta labore comes.
Scilice hae dotes ipsi peperere puellam
Egreiam formae laude, pudore, fide,
Quae poset decima esse novem superaddita Musis.
Aut si sint plures ordine quarta Charis.
URBANUS genero pater hoc, affineque longune
Gaudeat hoc concors Francia tota domus.
Coniugibusque novis diuturnae tempare vitae
Fecundus fundat nil nisi mella torus.
INgenio praestans et multa CRUSIUS arte,
Cui blandae Charites Pieridesque favent,
Coniugii palcram inngens sibi foedere costam
Sacra favente Deo limina sponsus adit.
Hanc ego fonunam dilecto grator amico,
Illius et taedis fata secunda precor.
Nunc tibi parta quies, CRUSI, nunc vita beata
Contigit, optatus quoque morere locus.
Det Deus ut quae iam coepit sors laeta perennis
Permaneat. stabili continuata gradu.
Crescat amor magis atque magis vosinter, honore
Floreat incolumis divitiisqui domus.
Atque parensferos videatis uterque nepotes,
Nec nisi decrepitos hinc ferat una dies.
Euentura precor tacitae praesagia mentis,
Nescio quod subitis motibus omen habent.
COniugio, stabili quod foedere iungit amantes
Virtute ornatos, integritate fide:
Et quo rem pietas iliustrat pectora constans,
In terris quicquam sanctius esse nequit.
Tale mihi videor sacro par cernere templo,
ZACHARIAE Salome dum nova nupta datur
Zacharias probus est, industrius integer, aequus,
Officii fungens munere rite sui.
Mente pia Salome est Helbornia gnava pudica
Omnia cum sponso promta subire suo.
Dent iilis superi bona divite plurima cornu,
Vitam fortunas, spem generisque precor.
QUod pia fata volunt tandem contingere certum est?
Longa intercedat seu mora, sive brevis
Quod pia fita volunt in CHRISTI nomine captum,
Euentum numquam nescit habere bonum
MUGIUS ut claro Salmutham sanguine natam
Duceret in fatis nemo fuisse neget.
Nempe merebatur superum tam nobile manus
Laud:bus insignis vita probata viri:
Cuius in integro certatim pectore regna:
Illustri constans cumpietate fides.
Nos hac fortuna cur non laetemur amici,
Officiis promti quemq iuvare suis?
Laetamurvero: et testantes gaudia plausu,
Cuncta exoptamus prospera, sponse tibi.
Vive diu tenera cum costa, vive nec unquam
Petturbent vestrum fata sinistra torum.
QUisquis ades, sponsosque novos accedere templum:
Ornatos habitu splendidiore vides:
HEILIGMEIERO sponso, sponsaeque SUSANNAE
Ad sanctum quaevis fausta precator opus.
Hoc votum facilesque preces utriusque meretur
Virtutum vera cum pietate decus
HEILIGMEIERUM, cum frigida strata perosus
Iura maritalis vellet inire tori,
Et de iungenda versaret coniuge mentem,
His credo precibus sollicitasse DEUM:
Magne Deus, Deus omnipotens, pater optime rerum,
Hoc mundi cuius dextera fecit opus:
Qui paranymphus Euam sociando primus Adamo,
Una iussisti vivere carne duos:
Quique piis pronus gaudes parer esse maritis,
Et casta castas percipis aure preces:
Si tua fert itasancte pater divina voluntas,
Uxorem mens est iungere certa mihi.
Sed quoniam felix sine te nihil esse putandum est,
Et sine te quaevis irrita coepta cadunt:
Te precor, ut sancto modereris numine mentem,
Propositum sanis consiliisque regas
Non ego quod Veneris stimulet vesana libido,
Coniugii mecum foedera sacra paro:
Sed quo dexterius curarum parte levatus,
Commissum liceat munus obire mihi:
Rectius et renerae studiis prodesse iuventae,
Artibus ingenuis instituendo, queam.
Quam mihi tu dederis clemens, retinebo, puellam,
Et tibi pro tali munere gratus ero.
Audiit omnipotens, et formosissima virgo
Coniugii consors, quod cupis, inquit, erit.
Nec mora, tacta calent subitis praecordia flammis,
HEILIGMEIERO cor et amore flagrat.
Etnunc sollicita toties quod mente petivit,
Amplexu fruitur pulcra SUSANNA tuo.
Hac nos fortuna merito laeta mur amici,
Optantes sponsis cuncta secunda novis.
Det Deus unanimes longos seruentur in annos,
Fecundam multa prole beentque domum.
EStne? quod am biguo nuper sermone ferebant:
LOTTERUS tempus post breve sponsus erit.
Est vero (toto quod laetor pectore) sponsus
Cum clari generis virgine templa subit.
Schilicet hoc pretium virtus, probitasque meretur,
Vitaque culpanda quae sine labe fuit.
Hoc modo contigerit dextris HIERONYME fatis
Cum tibi, felicem tenimis esse pute.
Iam solaciolum post funera maesta tuorum,
Tristitiaeque tuae dulce levamen habes.
Haec quae costa datur curas tibi leniet omnec
Siquid et in tacito pectore nubis inest.
Post tempestates saevas imbresque profusos,
Sic roseo Phoebus clarior orbe micat.
Dii faciant, multos ut possis saluus in annos
Cum tenera piacida coniuge pace frui.
Nec dubito, siquidem nullis quam foedere iunctic
Coningii propior suevit adesse Deus.
DIversis diversa DEUS mortalibus auctor
Dona dat, arbitrio distribuitque suo.
Sed non esse puto donum praestantius ullum.
Quam servans socium fida marita torum.
Hac quisquis potitur, spes et solacia cetta,
Dum caelifruitur luce superstes, habet.
Obvia sunt (aiunt) adversa haud pauca maritis:
Sint sed superat cuncta iugalis amor.
Huic qui colla iugo maturis subdit in annis,
Tempora nec vitae laeta perire sinit,
Est merito felix, omnique vehendus honore,
Haurit is a summo suavia dona DEO
Felices igitur numerandus KITSCHIUS inter,
Qui iuvenis thalami vincula casta subit.
Iam vere, costa devinctus, vivere discet,
Ad latus et praesto sentiet esse DEUM.
Vita sit haec illis fortunatissima: laetis
Excipitur nostrum plausibus omen: Erit.
HOc erat hoc, Plesi, quod in arce micantia cocli
Spondebant, quando natus es, astra tibi.
Regius occiduo clare leo cardine fulsit,
Excepit Thetys solis ut ima rotas.
Pone sequens hunc blanda Venus, Licet acriter insiaus
Urgeret, currus quas habet altus, aves.
Attamen exiguo data tempore lora reflectens
Substitit, ac soluit talibus ora sonis:
Vive precor superis modo nate faventibus infans.
Vitalis felix visa sit aura tibi.
Cum matura virum quondam te fecerit aetas,
Te thaiami consors splendida virgo manet.
O quae gaudia, quos tibi conciliabit honorest
Advehat ô citus hunc Phoebus ab axe diem.
Dixit, et avertens rosea ceruice capillos,
Laetior occulavit sub freta lata caput.
Arrisit caeli radios de vertice fundens,
Iussit et esse ratas aurea Iuna preces.
Astra favent, PLESI, favet ille potentior astris.
Ius babet auctorem quem fociale DEUS.
Ille tu untecum (USTINAM prole venustas,
Innumeris clemens augeatatque bonis.
Sis felix: Es iam felix divinius vilum
Coniugio vite non reor esse genus.
TEmpora sic querulus non durat in omnia luctus,
Suntque suae gemitus laetitiaeque vices.
Coniugis en antehac qui raptae funera flebas,
Cordis et in fioris nil nisi maerorerat:
Nunc Morline novam sentis in pectore flammam,
BARBARA qua sponsum pulcra calere facit.
Nunc animo curis emotis gandia fundis,
Hoc tibi qui claro ridet honore, die.
Et qui; non hilari tecum sua gaudia vultu
Testetur taedis vora feratqui tuis?
Integer est animus tuus, est et cognita virtus,
Quas et ab exculto pectore promis opes.
Ad latus in cedens assinis honoribus amplis,
Tecum templa favens aurea MASCUS adit:
MASCVA honor patriae quaevis ad maxima natus,
Quo ga idet magno Saxonis ora viro.
Splendidus hunc coetus conitatur in ordinelonro,
STRAUBIS quos numerat gens celebrata virum.
Ingemi lant alii plausus, et vota frequentes,
Et Sponsis optant omnia fausta novis.
Quos inter non esse volo postremus amicos,
Iunxit amicitiae quos tibi firma fides.
Fata velint ut quae prudens connubia sancit
Altera, fint nuptae fint tibi laeta diu.
Nulla nocens pariles tempestas turbet amores,
Ad placitum vestrum prospera cuncta fluant.
Bellula sit sobole, sit abundans copia rerum,
Et quodcumque boni vita iugalis habet.
Iusta preeor, tuconiugii qui sanctus es auctor,
His votis iubeas pondus inesse, DEUS.
SI luctus unquam, maesti si causa doloris
His antehac terris sors malefida fuit:
Nunc faciem nimis heu nobis ostentat acerbam,
Et lacrimis lacrimas continuare facit.
Regia progenies, Ducis occidit inclita coniunx
AUGUSTI, nostri splendor honosque soli.
Occidit heu, nec vana fides, et pressa recentis
Funeris aspectu DRESDA dolore stupet.
Quid Dresdam dico? regio quae subdita cumque
AUGUSTO, miseri signa doloris habet.
Hoc erat hoc, toties aestate quod horridus aer
Arcebat radios ignee Phoebe tuos.
Hoc portendebant undantia flumina passim,
Et toties imis stagna refusa vadis.
Heu incerta nimis mortalis tempora vitae,
Quam variae versant omnia nostra vices.
Dum spes praeclaras et gaudia saepe fovemus,
Non expectato sors pede tristis adest.
Sors, interuentu perturbans cuncta maligno,
Atque ferens quovis deteriora die.
Quae non laetitiae praesentia signa dabantur,
Quam nostris inerat laetus in ore rubor?
Hanc tener in lucem princeps felicibus astris,
Cum septem menses editus ante fuit.
Quam iucundus erat tota conspectus in urbe,
(lam vix bis sep em praeteriêre dies)
Hac huilari traducta fuit cum nupta triumpho
Aurea, principibus concomitata tribus.
Quis putet: haec subitus vertens laetissima casus
Disturbat cunctis gaudia nata locis.
Ponse cus ac caelo cum splenduit aura sereno,
Tempestas nitidum contegit atra polum.
Tristia cuncta quidem mortalia pectora pungunt.
Successu angores multiplicantque graves:
Ille tamen cacite mentes dolor acrius urit,
Quem non praevisum sors inopina tulit.
Et quis tam ferus est quem non maestissima nostrae
Haec Heroinae funera commoveant?
Connubio vixit magno dum iuncta marito,
Reguavitque tori foedere suavis amor.
Cum natis genuit carissima pignora natos,
In quibus Heroae lucet imago domus.
E quibus in curas succedere coepit avitas
CHRISTI Anus. patriae firma columna suae.
Sunt nataz reliquae quaevis ad summa sorores,
Quas magni castas expetiêre duces.
Connubio hoc saluis pax flornit aurea rebus,
Pax qua nil mundo gratius esse potest.
Quid reliquas mamorem virtutes ordine longo?
Corde sibi hoc pietas legerat ipsa locum.
Seu sol Eoo ridians emergerct crbe,
Hesperium peteret seu mare fessus equis.
Divinis intenta libris, animosaque verbo
Caelesti assiduas fudit ab ore preces.
Quin sape ingentis fidei certissimus index,
Audita haec ardens vox pietate fuit:
Oro, sacetdotes, defendite dogmata CHRISTI,
Sit vobis curae relligionis honor.
A sancto Christine quaeso recedite verbo,
Unica consiliis norma sit ista piis.
Munisicis opibus nullos non iuvit egenos,
Praebendo facili munera larga manu.
Deside cum luxu mores exosa superbos,
Vitam inculpatam degere visa fuit.
Praelucensque aliis virtutum dotibus amplis,
Exemplum, cuncti quod sequerentur, erat.
Qui non hanc igitur leto deplorat ademptam,
Durius ah rigido cor adamante gerit.
At vero, in primis morsu nos sauciat acri,
DAUGUSTE tuus Dux generose dolor.
Atque tuum quoties mens cogitar anxia luctum:
Ex oculis nostris gutta profusa fluit.
Heu desiderium moriens quale ANNA relinquit!
O nimis hoc solo mors vel iniqua modo!
Sed contra maestum recreent solacia pectus,
Divim e verbi fontibus hausta sacris.
Cui soli visa est, animam cui credidit uni,
In CHRISTI vivitmembra soluta sinu.
Iamque videt praesens caram sua pignora, prolem,
Quae caelo vita functa recepta fuit.
Reddeturque suo AUGUSTO rediuiva, supremis
Ingentis mundi tunc ubi sinis erit.
Nos quod amor pietasque iubet modo fungimur, atque
Defunctae maestas soluimus exequias.
Cetera CHRISTE tibi volumus committere, solus
Anchoratu solus portus et aura tuia.
AUGUSTO vires solamine suffice vivo,
CHRISTIINUM et serva quaeso potente manu.
Ftcerto facies: animo tibi fidimus alto,
Fidentes numquam deseruisse potes.
IOSIAM si gens Israelitica luxit,
Occidit in campis quando MEGIDDO tuis:
Planxit IEREMIA lacrimis et plenus amaris
Hocobitu patriae vulnera facta suae:
Nos non AUGUSTUM deploraremus ademtum,
Omnia quo vivo salua fuêre, Ducem?
Rex erat ille pius cui cordi iuris et aequi,
Atque illibarae relligionis hoaos
Non nost r minor Elector clartllimus Heros,
Exemplo rexit lustitiaque tuos.
Lugeatlmperli Maiestas inclita cuius,
Dum vikit, solusfirma columua suit.
Mirati quem sunt et suspexere, quor usquam
Cum magnis proceres regibus orbis habet.
Lugeat amisso Germania Principe tanto,
Virtutum donis vix habitura parem.
Lugeat hoc decus eximium, libi funere raprum,
Saxoniae Heroae stirps generosa domus.
Qui vero noster quiluctus convenit esse,
Qui fuimus tanto subdita turba Duct?
Cuius et aspectu vinentis numints instar
Conspicui licuit tempore quoque frui.
Heu res humanas miseras! heu flebilis ordo
Fatorum! Variat sors ita numne vices?
Haec ne novi, laetus qui currere debuit, inni
Auspicia? Haec verbis omnia facta bonis?
Quas nobis animis miseris spes finximus. ingens
Hac interrum pit morte fugatque dolor.
Sperata uro laetitia creberrima gutta
Ex oculis veluti fonte perenne fluit.
Dicite, qui caeli faciem spectare soletis,
Aeris et dubias forte notare vices:
Mensibus elapsis solito num fulserit orbe,
Sol volucres lucis quitegit auctor equos?
An non obscura texit ferrugine frontem,
Nube vaga radios impediente poli?
Ille index paribus distinguens partibus horas,
Visus nescio quid triste sonare fuit.
Saepe levans oculos ad magni lumina solis,
Dum quod praesagit mens tremebunda malum:
Non frustra, dixi, caelat sua lumina Titan,
Nec toties surgit turbidus axe dies.
Esse quid ah vereor tacitus quod lugeataerher,
O nostris terris parcite fata precor.
Tuque ô, qui nutu moderaris cuncta potenti,
Res clemens nostras aspice, magne Deus.
Cura magistratus tua sint, hos numine dextro
Longaevos praestes incolumesque diu.
Haec ego sollicitis srustra dum fundo querelis,
Et mens ambiguo pressa timore stupet:
Nuntius affertur nostrae tristissimus urbi,
AUGUSTUM terris fata tulisse ducem.
Quid dicam? praeceps visus ruere aethere Phoebus,
Involui tenebris clarus et ipse dies.
Qui gemitus hominum, quae comploratio facta est,
Qui consternato pallor in ore fuit?
Eheu res miseras! eheu lacrimabile fatum!
Mundi delitias abstulit una dies.
Quae poterunt posthac nos delectare, quid usquam
Iucundum nobis, dulce quid esse potest?
Nec satis hoc, tacitis mens carpitur anxia curis,
Hoc casu quid si nos graviora manent?
Ite una cuncti, sacras voluamur ad aras,
Prensemusque pia Numina laesa prece.
Non dubium, exarsit mens omnipotentis in iram,
Supplicia et iudex iustus acerba petit?
Ite piis animis, inhibebit forte flagellum,
Nos animadvertens poenituisse Deus
Ad poenam lentus facile obliniscitur irae,
Immissum clemens lenit et ille malum.
Tu parta felix AUGUSTE salute quiefcis,
Non angor vitam nec labor ullus habet,
Invisis linquis maesto nos funere terris,
Unica quas tutas reddere cura fuit.
Ante tuum pietas procumbie prona feretrum,
Relligioque sacras dilaniata comas.
Iustitia his comes est, fletu perfusa tepenti,
Atque gerens paln am pax gemebunda manu.
Virtutes sed Magne tuas AUGUSTE Camenae
Per terras posthac et freta lata ferent.
Nunc luctus vocem includit, nec plura dolore
Victa, dat ingenio Musa vocata meo.
Vive beatorum permiste Heroibus, aetas
Virtutes poterit demere nulla tuas.
QUisquis ad hoc tendis secura mente sepulcrum,
Atque vides oculis haec monimenta tuis:
Siste gradum, vultuque notans hoc marmor aperto,
Carmina ne cedas quin prius ista legas.
Mole sub hac dignis virtutum femina praestans
Dotibus, immiti morte soluta iacet.
Femina, quae fuerat quondam, dum vita manebat,
Inter Lipsia cas gloria magna nurus
Nomen erat SOPHIAE, quod ut imposuêre parentes,
Sic et conveniens rebus id omen erat.
A celebri quondam fama genus orta trahebat
Stemmate, cuius adhuc nomen ubique viget.
Non Eberhusiacae siquidem latet inclita stirpis
Gloria, si veteres enumerentur avi.
Orri vixerunt illo de sanguine multi
Praestantes meritis et gravitate viri.
Artibus exculti qui sacra volumina iuris
Ingenio atque operis excoluêre suis.
Testantur monumenta virûm praeclaraque scripta,
Nec non Lipsiacae docta theatra scholae.
Saepius hoc ortos magnus de stipite Caesar
Orantes vultus audiit ante suos.
Unde etiam pretium virtutis, nomen avitae
Munere Caesareo nobilitatis habent.
Est aliquid vera laudem virtute mereri,
Atque sibi magnos conciliare Duces.
Quae studio proprio propria virtute paratur,
Dici nobilitas haec generosa potest.
Bis duo contigerat lustra annis iuncta duobus,
Legitimum petiit cum nova nupt torum.
Et PELICANORUM veteri de stirpe oriundo
VVOLFGANGO florens tradita nupt fuit.
Sic proprii fama generis licet ante tumeret,
Attamen hoc coepit clarior esse viro.
Nempe huius quoque venerunt ab origine stirpis
Laude graves digna iustitiaque viri.
Grande Scabinatus, qui munus Lipsidos urbis
Sustinuêre, et quos iam manet altus honor.
Profuit et coniux patriae, dum tempore longo
Iudicis obtinuit grande Senator onus.
Tempus ad optatae venit matrona senectae
Sex annos vitae lustra gerensque decem.
Ac dulces tiam nati nataeque nepotes
Ante suos vidit ludere saepe pedes.
Tandem CHRISTE tibi constanti pectore fidens
In patria hac placide fata suprema obiit.
Heu quantum luctum desideriumque reliquit
Cara tibi soboles care marite tibi!
O quoties lacrimas effundens filia, dixit:
Vive precor, nec nos desre cara parens.
quoties gemitus visi sunt edere nati
Tundentes crebra pectora maesta manu!
Sed si fata vocant, vis mortis ahenea nullis
Placari lacrimis muneribusve potest.
Sit defuncta licet, vivit tamen, ossa recepit
Terra, sed exultat spiritus ante Deum.
Laetus et expectat venturae gaudia vitae,
Ipse piis tribuet quae sine fine Deus.
SIc nos perpetuo luctus nova caussa fatigat,
Sic semper miseri quod doleamus adest.
Quem modo florentem maturis vidimus annis,
En te nunc rapuit PAULLE suprema dies.
Paule Salina rum praeses celeberrime, quo non
Alter i hallensi clarior orbe fuit.
O dolor! invicti vis ô adamantina fati!
O nimium fallax et breve vita bonum!
Sicne iaces vir magne, tuam spumosaque tumbam
Praeteriens rauco murmure Sala videt?
Iamque furens tumidae nimis aucta liquoribus unde,
Forte tuae mortis funera maesta gemit.
Quos tibi viventi decuisset condere carmen,
Virtutum digna laude vehendo decus:
Hi luctus iterare graves, et fundere fletus
Coguntur cineri iusta ferendo tuo.
Reddite fata virum, vitae mihi demite partem,
Si licet, et tantum reddite fata virum.
Sed quid vana precor, iacet heu ia cet umbra sepulcro
Flebilis, et reditus non datur ad superos.
Parte tamen meliore sui famaque superstes
In rerris, caeli gaudia viva cait.
Ossa iacen? tumulo quem cespire cincta virenti
Floribus innumeris laeta coronet humus.
DOctrina excellens, et vitae laude probatae
Hertelius iacet hac pressus Erhartus humo.
Edidit hunc superae vitales lucis in auras
Structa Variscorum Curia culta solo.
Ingenio magnum, verae et pietatis amantem
Artibus instruxit LIPSIA clara bonis,
Inde docens teneram summa cum laude iuventam,
Per sex hac annos Rector in urbe fuit.
Parca viro vitam invidit, quae quando manebat,
Dignusis haud unquam qui moreretur erat.
QUem veterum sapiens aetas mirata fuisset,
Iactasset toto Romaque celsa foro:
Hoc magnus tegitur tumulo post fata BAD hornus.
Dum vixit, secli fama decusque sui.
Hunc alti coluêre Duce, Respublica curis
Huius nixa fuit consiliisque viri.
Muneribus variis summorum functus honorum,
Haec inter gessit grande Scabinus onus.
Hoc gavisa diu fuit inclita LIPSIA fido
Consule, quam promta iuvit et auxit ope.
Hoc gratata sibi decus est Academia, donis
Eximiis unquam non habitura parem.
Eloquium, virtus, gravitas, prudentia, candor,
Integritas, vera cum pietate fides,
Rerum usus, doctrina, scientia iuris et aequi,
Omnia tam clarum visa dolere virum.
Dum virtus erit ulla super, laus ulla vigebit,
Huius in his terris fama superstes erit.
Quod mortale fuit renui concluditur urna,
Mens immortalis vivit in arce poli.
Ossa solo placide recubent, quod tempore quovis
Germine perpetui floris obumbret humus.
QUi fuit ingenio qui summus et arte Prometheus,
Ad superos solitus scandere mente polos,
Caucasea affixus fuit olim rupe putatus,
Cuius coranido gutture vultur edat:
Quod tamen usque novum succrescat luce sequenti,
Rursus et immani pabula praestet avi.
Dicite vos veterum quibus est sapientia vatum
Cognita, quid sibi cor, rostra quid unca volunt?
Sic ego: sic alius: Qui magna negotia tractant
Magnatum curas corda perefa notant
Namque gubernandi quibus est commissa potestar
Publica eosingens sollicitudo tenet.
Nec vigil in membris sinit ullam cura quietem,
Seu nox atra volet, sive sit orta dies.
Unde cor apta tenens vitalis regna caloris,
Languidius, vires suppeditare nequit.
Hinc gelidi morbus lethi abricator et auctor,
Accelerat propero fata suprema gradu.
Consul in hac celebri sic FRAN cken steinius urbe,
Dum grave sollicito pectore munus obit:
Sustinet ingentemque excelso pectore molem,
Vi morbi victus mortis adivit iter.
Ille quidem longo decumbens tempore, sortem
Non ullo hanc fractus corda dolore tulit.
Quin cupiens aequa terris exceldere mente,
Arbitrio sese tradidit ipse DEI.
Felix qui potuit moriens confidere CHRISTO,
In cuius sita sunt vitaque morsque man.
Delet hic affectu quaevis delicta paterno,
Et nobis clemens non nequit esse DEUS.
Sic Consul curis peccato liber et omni.
Mortuus in caelo gaudia viva capit.
Terra quieta viro sit, amictum cespire laeto
Perpetuo et florum vernet honore solum.
CVm mihi fama tulit, vir prudentissime, Nata
Quod tua praeproperae mortis adisset iter:
Immaduisse genas fateor, dum multaque verso
Tristia, prae luctu cor mihi molle fuit.
Cara tibi (scio) cara fuit tibi, saepeque dulce
Solamen cutis ELIZABETHA tuis.
Et merito: quis enim non prosequeretur amore,
Ornarat quam tot dotibus ipse Deus?
Blanda Charis toto spirabat corpore, vultus
In rosei placida fronte sedebat amor.
Alloquio suavis gestuque decora modesto,
Ingenuo cunctis pectore cara fuit.
Huc accedebat pietas, fiducia mentis,
Et spes in CHRISTO sola locata DEO.
Quid multis: vitae iuvenilia tempora virgo
Cum traheret, decus hic Lipsidos urbis erat.
Coniugii at postquam socialia foedera iunxit,
In vita sensit tristia multa sua.
Multas aerumnas multos tristi ima luctus,
(Arcano fato sic statuente) tulit.
At semper constans atque alto pectore mansit,
Committens summo seque suosque Deo.
Atque preces miscens precibus, fore credidit, altis
Ut sol post nubes clarior iret equis.
Audivit tandem DEUS ardentissima vota,
His finem miseris imposuitque malis.
Incidit in morbum caussa quacumque premente,
Non letum ante fores Elizabetha putans.
Ore preces fundit CHRISTO confisa, nec unquam
Dimovet a supero lumina versa polo.
Tristis ades pater, et verbis solamina misces,
Maestitiae praebes signaque certa tuae.
Adsunt et multi qui consolantur amici,
Sperare et dictis optima quaeque iubent.
Vocibus illa piis hortantes praevenit omnes,
Escriptis repetens aurea dicta sa cris.
Filio laeque suisque valedicens, fieri quae
In ritu cupiat funeris ipsa monet.
Quinta dies aderat, molli non languida lecto
Membra movet, vitae spes melioris adest.
Parua mora est, dum nemo putat, mors frigida pectus
Concutit, et vires, deficiendo ruunt.
Vita simul propere tenues emigrat in auras,
Occupat et rigidus lumina victa sopor.
Mortua sic sequitur matrem post perbreve tempus,
Aetherias et adit mente beata plagas:
CHRISTUM ubi te Dominum, maiestatemque verendum
Aspicit, aeternis perfruiturque bonis.
Non veteres curat iam libera facta dolores,
In caelo dulcis corda serenat amor.
Illic dilecta matre occurrente, loquentis
Illius aspectu se satiare nequit.
Illic filiolis post mortem laeta receptis,
Figit candidulis oscula blanda genis.
Horumque aeternum sic consuetudine gaudens
Conspectu fruitur colloquioque Dei.
Tu vero maestum cordis moderare dolorem,
CHRISTO phore, arbitrio subiice teque Dei.
Non cadit in terram divum sine numine passer,
Evancuo labens aere vilis avis.
Illa capillorum quin confusissima moles
(O ingens bonitas!) est numerata tibi.
Ille suos tentat, sed eosdem liberat, atque
In laetos vertit tristia cuncta choros.
Is te, praestando menti solacia, seruet
Cum nepte et nata coniuge cumque, diu.
ERgo vir excellens decus et spes magna tuorum
Te tulit e terris atta SEHMANE dies?
Nec fera mors mota est pietas, prudentia, candor,
Esset et in niveo pectore quanta fides.
Iam maturus eras annis, Respublica curis
Lipsica gaudebat consilioque tuo.
Ah miseram sortem, subito febris arida venas
Tentat, et insolito membra dolore flagrant.
Nil medicae valet artis opus, medicamina torpent
Irrita, vis morbi saevior intus agit.
Illa furente tuos igni depascitur artus,,
E membris donec vita soluta fugit.
Bis Titan (memini) duodena per astra relapsus,
Adducens secum tempra verna fuit,
Carior ELIZABETHA tibi cum filia luce
Accessit manes Elysiumque nemus.
Quae pia tum fuerint maesti suspiria cordis,
Quae fuerint lacrimae testor ego ipse tuae.
Quam bene dilectae natae prospexit amori,
Cui merito pietas grata paterna. DEUS.
Ad loca deducto vita propiora relicta
Reddita nunc praesens ELIZABEtha tibi est.
Reddita sed coniux etiam carissima, vivens
Solamen rebus quae fuit omne tuis.
His aevum nunc laetaris vivendo per omne,
Gaudia quae grator iure SEHMANE tibi.
Ossa quieta solo recubent, circumque virescens
Innumeras violas terra benigna ferat.
UNde tibi pangam solacia, docte GEORGI,
Nescio, materiam Musa coacta negat.
Usque adeo rapta propero tibi coniuge leto
Tota mihi casu mens stupet aegra tuo.
Illius haud longum est cum fievi fata sororis,
Promta ministrabat tum mihi verba dolor.
Inde patris planxi lacrimosu carmine funus,
Cui, dum vivebat, iunctus amicus eram.
Nunc haeret mihi vena, tibi carissima coniux
Altera SEHMANI filia dum moritur.
Cur at id? afficior luctu gemituque recenti,
Quem scio te nimium pectore ferre gravem,
Ah extincta iacet CATHArina virente iunenta,
Vix ingressa facri limina convigii.
Hanc tu flagranti complectebaris amore,
Res nec erat terris dulcior ulla tibi.
Ipsi tu contra, fida quem mente ferebat,
Delitiae solus, solus et ardor eras.
Haec animo quando repetis, crudescit in horas
Maeror, et haec adeo lux odiosa tibi est.
Auget tristitias infantula parua relicta,
Ah nimium propere cui genitrix rapitur.
Sed quid agas? quid te afflictes? divina voluntas
Ca a tibi coniux ut moreretur, erat.
Hos et ei toties, ut scis, praefaga futuri
Mens properos obitus vaticinata fuit.
Vince animum, vivuit caelo CATHArina recepta
Phoebaeis radiis clarior ante DEUM.
Nec dubita quondam tibi restituetur, ut una
Coniuncti aeternum sitis in arce poli.
Curabit quoque filiolam DEUS. Orphana numquam
Illius auxili prospicientis erit.
Fide DEO, potis hic in gaudia vertere luctus,
Sic lux post nubes clarior ire soler.
Rebus in adversis est magnum fidere Christo,
Proximus hic, absens quando putatur adest.
SIC OETWINE tibi prima heu mors vulneta fecit,
Et nati spectas funera maesta tui.
Qua te tristitia patrem rear esse, profusis
Cum nobis foedet fletibus ora dolor.
Tene ferox rapuit formose puellule Clotho,
Nec timuit vitae rumpere fata tuae.
Iam poteras caro tener arridere parenti,
Figebat roseis oscula quando genis.
Matris et alludens notis festuus in ulnis,
Discebas blando fingere verba sono.
Heu vitam incertam nimis! heu fallacia vota!
Occidis, et patri gaudia magna rapis.
Sic ego gramineos vidi modo nata per hortos
Imbre gravi quondam lilia tacta mori.
Sed quid ego queror? haec superûm placuêre parenti,
In cuius sita sunt omnia nostra manu.
Non periit primo floret LAURENTIUS sevo,
In Paradisiacis plantula viva rosis.
Tu vero moderare ruum, vir docte, dolorem,
Placari lacrimnis mors tru culenta nequit.
Filioli maestus ceu nunc es funere laetus
Sic, illum CHRISTUS cum tibi reddet, eris.
Interea tumulum sparges ubi flore recentem,
Pars animae nostrae dicito nate vale.
SIc igitur miseris nihil est durabile terris,
Optima sic quaevis invida Parca metit.
O hominum infelix genus! ô immitia fata!
Quam subito turbat gaudia laeta dolor!
Vita quidest? nascens est bulla caduca per undas
Momento rursus quae perit orta brevi.
Dum stabiles vitae nos edere credimus annos,
Irruit ignoto mors inopina gradu.
En, tibi quae fuerat, GROSI, carissima coniux,
Solamen vestrae delitiaeque domus,
Proh dolor ante diem numerosa prole relicta
Occidit. et secum spem tulit illa tuam.
Funere concussas tristi nunc solus, ut olim
Amissa querulus compare turtur, agis.
Tota tibi solito domus amplior esse videtur,
Sunt, loca quae fuerant dulcia, grata minus.
At vero tecum quae conspicis omnia lugent,
Ipsa tuam credas tecta dolere vicem.
Non minus hoc obitu fidi tristantur amici,
Multi se lacrimas posse tenere negant.
Hi tamen (ut possunt) te consolantur, acerbum
Et casum forti pectore ferre iubent.
Mutari quae dura nequit fortuna, ferendo
Fit levior: vincit qui mala ferre potest.
Est magnum quiddam, quando sors intonatatra,
Credere propitio se, sua, posse DEO.
Ille potest lacrimas in gaudia vertere, laetos
Eluctu lusus efficere ille potest,
Huic qui sidit, habet quod votis omnibus optat,
Fidenti cedunt in bona cuncta DEO.
SIccine te rapuit tristis violentia mortis
ERNESTE, heu propero funere, belle puer?
Quid dicam? la crymae tepefacta per ora fluentes
Non me quae cuperem dicere verba sinunt.
Scilicet in campo veluti vernante videmus
Purpureas violas saepe rosasque mori:
Sic anno marces pulcerrima plantula primo,
Morte tibi saevas iniciente manus.
Heu quantos matri luctus, quantosque dolore
Concilias, aufers gaudia quanta, tuae:
Quin pater HENNINGUS pullo velamine tectus,
Amlius in vita nil sibi dulce putat.
Spes erat ah vitam si mitia fata dedissent,
Te generi, patriae te fore grande decus.
Hoc vigor in teneris membris et blanda venustas,
Hoc et spondebant astra secunda tibi.
Atropos invidit: Melior te nempe manere
Debebat, cunctis vitaque plena bonis.
Hanc nunc ingressus supero ducente parente,
In pura caeli luce beatus agis.
Angelicique choris permixtus, in alite coetu
Ante Deum blanda carmina voce canis.
Hic alias citharas audis hic gemmea cantu
Fundit inauditum tibia mixta sonum.
Felix in viridi qui mox extinguitur aevo,
Infandis mundi praeripiturque malis.
Non spes hunc ducit, non curis angitur ullis,
Quae nos hîc urgent nec tot acerba videt.
Sfati, sortis securus et omnis,
Tempora perpetuae laeta quietis agit.
At nobis, vitae quos huius inania versant
Somnia, quid quaeso tristius esse potest?
Invisam trahimus per multa pericula lucem,
Ignari quando nos fera fata vocent.
Quid multum? pressi miserorum mole laborum,
Aerumnisque, adeo quotidie morimur.
Nunc quae postremum donant ERNESTE parentes,
Accipito lacrimis serta rigata piis.
Cum quondam superis ipsis red deris in oris.
Phoebaet radiis aemulus orbis eris.
Interea constante ferant hunc pectore casum,
Pacata est aliquid tristia mente pati.
PArca ferox adeon saevit, neque parcitur ulli,
Cunctane sic avida mors metit atra manu?
Qui modo doctrina, medicaque peritus in arte
Clarebat, generis spes columenque sui,
Reinma nun properi tulit inclementia fati,
Tempus adhuc aevi dum iuvenilis agit.
Spes erat (ah miserum) si vita fuisset, honorum
Ire per infignes hunc potuisse gradus.
Iam multis aegro pellebat corpore morbos,
Intentus libris Magne Galene tuis.
Iam gavisurus titulo doctoris ad alta
Tollebat dignis laudibus astra caput,
Cum quae nil sinit esse diu laudabile vitae
Induida mors subito stamina ducta secar.
Nil ah cum succis valuêre salubrilbus herbae,
Quas aliis fida miscuit ante manu.
Sic navis quondam velis invecta secundis,
In medio remis dum volat acta mari:
Paulo post rabie ventorum quassa fatiscens
Soluitur ad portus nec vada tuta venit.
Ausoniis olim periit sic Cordus in oris,
Qui decus his terris grande futurus erat.
Sic nuper primo frater Christianus in aevo
Occidit, icta aestu ceu rosa blanda perit.
Heu quantos luctus inopina parentibus orbis
Funera, quot gemitus conciliantque graves?
Sed terris ambos rapuit, caelque locavit,
Cuius in arbitrio sunt sita nostra, Deus:
Humanae videant mala ne teterrima vitae,
Sed superûm vivant in meliore loco.
Care vale Reinmane, fragranti flore viresoen
Sit cineri tellus inviolata tuo.
DVm pueri nuper lacrimabile defleo fatum,
E cunis quem mors abripiebat atrox:
Et tibi filiolo, fertur, clariisime CAESAR,
Iniecisse feras impia Parca manus.
Ingemui tristi casu, plantaria nostris
Ingemui terris tam generosa rapi,
Quae quondam patriae poterant, nisi fata verarent,
Et generi magnum conciliare decus.
Indolis hoc etenim vigor in puerilibus annis
Prodebat, virtus signaque certa dabat.
Et iam doctrinae primordia prima IACOSUS
Hauserat ad Musas tendere certus iter.
Agnoscebat eum quin nostra Academia civem,
Illius nomen dum monumenta tenent.
Ipse animo patris fortuna laetus amici,
Fingebam frustra gaudia vana mihi.
Sic CAESAR pater adducet post tempora pauca
Filiolum quondam sic mihi notus erit.
Progressus faciet sic ille in qualibet arte,
Sic vegeto sensim corpore maior erit.
Heu spes fallaces, spes vana recessit in auras,
In medio cursu destituitque patrem.
Sed tu conceptum lenito corde dolorem
CHRISTOPHOre, ipse Deus curat amatque suoe.
Deplorata satis nostr sunt tempora seclo,
Luctus et gemitus per loca cuncta sonant.
Nemoque non metuit, ne post graviora sequantur,
Demens expotet qui superesse diu.
Ante hasaetumnas et haec mala tanta IAcobum
Praeripiens, recta duxit ad astra DEUS.
Et claris quondam radiis tibi reddet amictum,
Aeternae ut tecum tempora lucis agat.
Hocte soleris: cunctos qui vivimus orbe,
Seu cito ceu sero funera certa manent.
FLosculus ut surgens terra speciosus in auras,
Frigoribus paulo post iacet ustus humo:
Sic solaciolum et spes magna parentibus, ortus
B Althasar in lucem qui modo CAESAR erat,
Praeteritis vitae ter quinque diebus et uno,
Ultima post tempus tam breve fata subit.
Perpetui quondam venient ubi saecula veris,
Emerget rursus flosculus ille solo.
Angelicos interque choros ceustella micabit
Lucida, nec vicae terminus ullus erit.
SI, quos in viridi letum crudele iuventa
Sublatos mersit funere, flere decet.
Humanas et si tangit misoratio mentes,
Quando partum sobolem mors viclenta rapit.
Lugendus merito gererosa stirpe SEBASTUS
OLSNICIUS generis spesque de cusque sui,
Aetatis qui dum florentes exigit annos,
Ante diem morbi vi superatus obit.
Astra bis aetherio duodena recensuit orbe,
Sol moderans superos temporis auctor equos
Huc sese quando patrios linquendo Polonos
Contulit, urbs celebris qua Philyraca iacet.
Doctrinae laudum, virtutis et alta cupido
Longinquas adeo fecit adire plagas.
Flagtantem studuis Academia nostra recepit,
Ac moxingenio visa favere fuit,
Necmora, Pieridum cultis versatus in hortis,
Artibus impendit tempora grata bonis.
Affiduo didicit doctrinam quamlibert usu,
Circuitus Sophiae quam spaciosus habet.
In primis sed cura fuit sacra discere verbi
Dogmata, quod superi fluxit ab arce poli.
Hinc pietas nu li sine qualicet esse beatum,
Crevit et haud fictus telligionis amor.
Una exoruabat praeclara modestia mores,
Gratus et innocua cum probitate pudor.
Eheu spes hominum vanas incertaque fata!
Euentu quoties irrita vota carent?
Quos nobis animis cursus proponimus amplos,
Diversam in partem sors male fida trahit.
Non secus ac puppim pelago quae fertur in alto,
Invito retro remige fluctus agit.
Spes erat ah reducem magna cum laude Sebastum,
Ad patrios saluum posse redirelares.
Iam pateraducntu natorum laetus amico,
Pectore fingebat gaudia certa suo.
Sic maior mihi dicebat quas viderit urbes,
Emensus referet quas fueritque vias.
Post etiam paulo dectrina excultus et annis
Maturus quo se patria iactet, erit.
Haec frustra se cum rapientibus irrita ventis,
Vota pater findem non habirura refert.
Dulci pro reditu pro congressqu, SIBASTUM
Nuntius extremum fert obiisse diem.
Qui dolor et luctus cara cum matre futurus
Sit patri verbis dicere Musa nequit.
Flebilibus videor loca plena videre querelis,
Turgidulas lacrimis atq madere genas.
Sed quoniam superum fuit haecdivina voluntas,
Maestitiae quendam fas posuisse modum.
Caelestes inter coetus animasq piorum,
Aetheris in pura luce SEBAS US agit.
Cuique fuit moriens confisus pectore toto,
In CHR STI sentit gaudia viva sinu.
Hanc illi vitam demto nos finc beatam,
Gratari pietas officiofa iubet.
Est aliquid seu laeta iuvent, seu tristia pungant,
Aeterno firma fidere mente DEO.
SIC CASPARE igitur quae nulli parcere suevit,
Parca etiam supero te tulit orbe ferox:
Caspare ogeneris spes noblilis ampla, decusque,
Ongum qui seclum vivere dignus eras.
Vix abiit totus reevolutis mensibus annus,
Cum frater propera morte SEBASTUS obit
Iam fratrem sequeris prima florentee ivucnta,
Atque iterum maesti iam damus inferias.
Quis non hos obitus et fata immitia plangat,
Quae patriae hoc ingens eripuere decus?
Sed quodcumque parum sors affertaequa ferendum est,
Non lacrimis flecti mors inimica potest.
Corporis infirmi CASPARUS mole solutus,
In caeli vitam luce beatus agit.
Haec illi potius gratari gaudia par est,
Gaudia quae sanctos non peritura manent.
QUi grande Pragae claruerat decus
Cunctisque carus qui fuerat bonis,
Mors saeva quae nullum perhorret,
Abstulit heu modo CODICILLUM.
Lugete virtus et pietas virum,
Lugete Musae Relligio sacra
Sumens amictum tristiorem,
Fata streat cita CODICILLI.
Phoebo dicatis quidquid in artibus
Lingusque doctus, quidquid et in sacris
Mysteriis est, CODICILLIS
Mente bonus memori tenebat.
Regnabat alto pectore comitas,
Candorque fuci haud conscius ullius,
Auctoritas vultu relucens
Nescio quid grave praeferebat.
Hunc ergo terris eriputis virum,
Per longa dignum vivere saecula,
Fatalis horae vis? ruentis
Heu nimium fera iura lethi!
Sed nil iuvant tristes querimoniae,
Iam CODICILLV S liber, et angelis
Sanctisque permistus prophetis
Luce Deum meliore spectat.
Suprema rerum cum veniet dies,
Et orbis ingens machina corruet,
Ceu stella fulgens emicabit,
Praemia percipiens laborum.
Tu CODICILLI quae regis arida
Nunc ossa sellus, liliaque et rosas
Fundas et aevo vivat omni
Gloria famaque CODICILLI.
HELmricho vitam Parcae invidêre, sed illum
Transtulit e vivis ad meliora DEUS.
Sic quo quis melior viridi probiorque iuventa,
Hoc citius (miserum) fata suprema subit.
Scilicet aerumnas vitae ne spectet acerbas,
Et mala mortales quae nimis aucta premunt.
Nos obitum IOACHIME tuum sat luximusante,
In tristes cecidit gutta profusa genas.
Et nunc haec nostrum tibi quae testentur amorem
Carmina, ceu loculo serra suprema damus.
Viuc polo felix: vita quae maesta manet nos
Vita tua in quanto nunc meliore loco est?
HOs, ut erant quondam, mixta gravitate serenos
MEURERI vultus picta tabella refert:
MEURERI, Medica Doctor celeberrimus arte
Lipsensi is quando floruit urbe Senex.
Nemo hoc dexterius succis fuit usus, et aegris
Nemo magis potuit ferre peritus opem.
Doctrinae quivis miratus nobile donum
Cum varia rerum cognitione fuit.
Intima naturae penetravit acumine mentis
Omnia quae Lunae subditus orbis habet.
Huius ad haec animo Pietas, Constantia, Candor,
In sacra veluti legerat aede locum.
Post obitus corpus terris mortale recessit,
Clara Viri superest nescia fama mori.
QUae coram depicta nitent insignia, dignae
Sunt PEIFFErorum nobilitate domus,
MAXime, ceu summae virtutis praemia, CAelar
Munere quae data sunt AEMILIANE tuo.
Inflexa bicolor clypeus se margine pandit,
Qudratis spaciis dividiturque novem.
Quorum quinque color specie distinguit amoena,
Sideribus superis qualis inesse solet.
Quatuor at reliquis aequali parte diremtis,
Inductus croceus cernitur esse color.
In medio triplici serie tria cornua fulgent
Aurea, facta tribus rite foraminibus.
Abside post clypei galea eminet ardua summe,
Regia quam gemmis plena corona tegit.
Hinc geminae tollunt sese sublimius alae
Praepetis arma ferunt quam sua ferre Iovi.
Ordine distinctas has diversoque colore.
Per medium rursus cornua binasecant.
Virtuti debetur honor, virtuteque parta
Nobilitas, constans et diuturna manet.
Ceu quadrata patent quavisaequalia parte,
Sic virtus similis non nequit esse sui.
Auro confertur, quamvis pretiosiorauro,
Sit: sed et e caeli semina luce trahit.
Non obscura latens celebri replet omnia fama,
Sic edunt clarum cornua acuta sonum.
Quid iactamus opes, et avitae stemmata gentis
Hanc galea e gemmis hanc diadema decet.
Alite ceu penna conten dit ad ardua virtus,
Nullaque nitentem vis retinere potest.
Sint PEIFFERORUM stirpi felicia fata,
Floreat et saeclis innumerabilibus.
UT quando incumbunt pelago cum turbine venti,
Contrariis iactatur Adria fluctibus:
Sic homines terris studia in diversa feruntur,
Variisque distinentur actionibus.
Sunt quos castra tubasque sequi iuvet horridaque arma,
Dubiique mille perpeti Martis vices.
Contra alii grave Martis opus lituosque perosi
Ab eteris merces ferunt mundi locis.
Ignotos per Afros, et Eoos cursibus Indos
Vagantur, Alpiumque celsa per iuga.
Aut ubi perpetuo Scythiae vicinior oris
Inhofpitalis Caucasus reget gelu.
Non Scyllam metuunt, implacatamque Charybdim,
Minasque Neptuni furentis horridas.
Ut modo divitiis per summa pericula partis,
Praeire possint ceteris mortalibus.
Quin alios videas qui nulla negotia tractent,
Opes sed inter laeta ducant otia.
Aut luxu indulgentes Circes acrius herbis
Effeminentur, ut omne perpetrent scelus.
Verum qui cupiant doctis incum bere Musis,
Et comparare decus sibi scientia:
Vix reor insigni cum laude tot esse, quod aether
Circum rapit motu celer sphaeras suo.
Ast ô moratales coecos, aeterna caducis
Temerario qui praeferunt ausu bona!
Qui nonintendunt animos in rebus honestis,
Nec ut bonos deceret, honestatem colunt.
Divitias animi veras sed despiciunt dum,
Cultas et execrantur artes Pallados:
Incertae potius vitae bona fluxa sequuntur,
Quae legibus fortuna subia cent tuis.
E: quae ludicio numerosum vulgus iniquo
Felicitates esse censet maximas.
Errat at is fragilis praesentia commoda vitae
Praeferre qui donis volet scientiae.
Cum cito praetereant vi temporis omnia long
Quae corporis dubiaeque sunt sortis bona.
Libera sed maneat divina scientia fatis,
Nec interire possit ullo tempore.
Nam licet Aetnaeum quis vasto corpore fratrem
Excedat, altaque tangat astra vertice:
Quando tamen figit, diros Adamantina clavos
Necesstas, fatumque inevitabile:
Quo valuit magnum immani cum corpore robur
Sese expedire mortis haud la queis potest.
Nec diuturna manent insignis munera formae,
Qualis Venus tua, Tyndaris qualis tua.
Exiguo feruens spacio corrumpitur aetas
Ut aridum flaccescit aestu lilium.
Usum divitiae praeter vilissima sunt res,
Et nihil nisi curas ferunt mortalibus.
Praeterea fortuna potens his praesidet, et iam
Dat es, modoque quas dedit rursus rapit.
Sed nihil in Musis sacrator lubrica iuri
Habere sors longumque saeculum poteit.
Divitiae culta quas ipsi mente repostas
Gerunt, manent post ultimos saluae rogos.
Nunquid enim dotes divini vatis Homeri
Monumenta totque longa corrupit dies.
Scilicet in toto semper cantabitur orbe,
Circumuehet dum clara caelum sidera.
A memori doctus Maro posteritate legetur,
Rapidum sinu dum tybris influer mare.
Vivet et Ascraeus dum taurus aratra subibit,
Dulcisque dum latebit vua pampino.
Quam vero vitae partem non fulcit et ornat
Facit beatos sola quae scientia?
Deme viros terris doctos, natura peribit,
Et omnia antiquum velut repetent Chaos:
Desinet esse decu virtutis, et omnis hone stas,
Fugiet fides et vertias, fugiet pudor.
Cedite qui tumido, fastuque odioque frementes
Musas pias, doctosque remnitis viros.
Cedat robustus Briareus ingensque Typhoeus,
Cedat minis armisque miles horridus.
Cedat forma decens et amoeni gratia vultus,
Cedant opes Hermi Tagique divitis.
Omnia virtuti coniuncta scientia vincit,
Splendore sol quae lustrat aureus suo.
Ille satis locuples, satis est formosus, et audar,
Quicumque cultum pectus artibus gerit.
Ut libet, incultum miretur vilia vulgus,
Volubilis fidatque sortis passibus.
Interea vigeat doctorum gloria mentes
Nec artibus coli beatae desinant.
Uberiusque illis Phoebus, maioreque fructu
Scientiae liquore fundat pocula.
UT foveant homines moderato corpora victu,
Sectentur aureamque temperantiam:
Multa monent. Natura modum praescribit et ipsa,
Attentius si mente quis consideret.
Condita sic nostri sunt organa corporis, ut non
Onerata munus exequi possint suum.
Ventriculi siquidem calor absorbetur, et humor
Innatus immodico simul perit cibo.
Atque iecur vitiis alimenti impurius, intus
Generare alentis sanguinis parum potest.
Cor quoque vitalis marcescit origo caloris,
Exhalat unde flamma sanguine debilis.
Flamma, solet membrum quo corporis omne foveri,
Simulque sacra vigere mentis actio.
Denique qua veniunt motus sensusque cerebri
Vis tota languet et subinde deficit.
Sic homines onerans incuria perdere multos
Solet, dies ut ante deperiant suos.
Contra qui modico corpus potuque ciboque
Praescripta naturae sequens fovet:
Multos ille potest annos attingere vitae,
Et saeculum superesse viribus integris.
Mane statim vegetus praescripta ad munia surgit,
Opusque laeta mente quodque suscipit.
Est ventri bene, membra vigent expertia morbi,
Nativus ipso vernat in vultu rubor.
Sunt alacres sensus, dum vis viger integra mentis,
Seseque promtos exhibent ad omnia.
Hac vita quidnam quaeso iucundius, aut quid
Hac esse sanitate suavius potest?
Non etenim vita est multos implere dies, sed
Valere sola vita recte dicitur.
NOn numeri tantum, sed Christi nomine gaudens
Vis animi dignum laude poema facit.
Dulce sonant numeri sed plus pia pectora flagrans
Spiritus, e caeli qui venit arce, movet.
Ornat utrumque decus venerandi carmina Starckii
In numeris plenus numine motus inest.
SI res commendat praeclaras longa vetustas,
Auctorem sapiens si quod et ornat opus:
Quis celebrare satis possit connubia quorum
Ille sator rerum est fons et origo DEUS?
Huius ubi liquidi staret iam machina mundi,
Cura mari so ciam iungere prima fuit.
Foedus is hoc sanctum divino numine servat,
Humanum exaugens hac ratione genus.
Felices igitur nimium, nimiumque beati
Censendi, licitum qui subiêre torum.
Credibile est, illis, fuerint ubicumque locurum
Cum castis geniis ad latus esse DEUM.
Et quoniam tales hoc dulce poema celebrat,
Eximiam laudem quo mereatur habet.
UT, quando crasso permixta vapore per auras
Obducunt clarum nubila densa polum,
Omnia nigrescunt dubia caligine cirucm,
Sole suum terris eripiente iubar:
Corporis exhalans sic e penetralibus ater
Humor ubi cerebrum membraque tota petit,
Spiritus inficitur nigrore micantior astris,
Qui summa sedem corpori arce tenet.
Morborum hinc varium genus, hinc affectio mira
Sensibus officium mente negante, venit.
Nec levis artis opus levis aut solertia, tantum
Conceptum venis posse fugare malum.
Quo magis eximiae dectrinae nomine praestans
MASBACHUS magna laude vehendus erit,
Huius qui caussas morbi scrutatur, et ortum,
Demonstratque simul quae medicina iuvet.
Rectius Argolicis quondam Podalirius oris
Ferre Melancholicis non potuisset opem.
Vivat MASBACHUS, multis et floreat annis,
Posteritas dignus quem numerosa colat.
CVm varias habeant haec infima corpora vires,
Subdita quae radiis aurea luna tuis:
Quis caussas harum verbis satis explicet alras,
Quasque ferunt crebras omnia nata vices?
Atqui primaevo res solae quatuor ortu
Cuncta regunt, miro constituuntque modo.
Frigida cum coeunt calidis, humentia siccis,
Mutua congeniti vique caloris agunt,
Multiplici videas existere corpora forma,
Interius motus et peperisse novos.
Post et agendo sua quadam ratione feruntur,
Innata membris tempericque vigent.
Hinc est ad proprios sibi res haec pronior actus,
Naturae haec vires debilioris habet.
Hinc mire varians animorum affectio mannt,
Mens admirari quam satis ipsa nequit.
I nunc ex atomis volitantibus aere passim
Componas mundos Crasse Epicure tuos.
Naturae te sola vel haec miracula vincunt,
Atque Dei produnt omnipotentis opus.
Haec quoniam nobis rerum miracula pandit
MASBACHUS medici fama decusque chori,
Sit sua laus illi, sit gloria digna, supersint
Et longum tanti scripta diserta viri.
INgenio quo quis maior, magis ardua tentat,
Despiciensque animo vilia, summa petit.
Non satis est illi rerum cognoscere caussas,
Quas exploratas vel rude vulgus habet.
Altius assutgens quae sunt minus obvia quaerit,
Gestit caelestes et penetrare plagas.
Aerio quae pulcra micat Thaumantias orbe,
Muldiplici mentes picta colore movet.
Quae sit caussa latet: nec doctos convenit inter,
Tam mirus supero sit color unde polo.
MEUREUS dirimit lites, et proxima veris,
Enodans vigili cuncta labore docet.
Macte animo MEVrere, senis spes ampla parentis,
Ingenium spondet nil mediocre tuum.
Dii tibi dent cursus saciles, et ut edere possis
Multa, velint saluum te superesse diu.
USus remigiis alarum Daedalus, olim
Per vacuum pernix aera fecit iter.
Fabula: quis credat? lentos quis credat ad altum
Mortales alis posse volare polum.
At tu ne temere vatum sapientia ride
Scripta, sacri vates nil nisi vera docent.
Si quaeris celeres, quibus usus Daedalus, alas,
Consule Meureri quae modo vena dedit.
Ad superos caeli tractus divina Mathesis
Ducit, et insuetas nos docer ire vias.
Sola adhibens numeros ingehrem lustrat olympum,
Sidereosque globos ad rata puncta vocat.
Sola vagos terrae definit sedula campos,
Limite discernens quaelibet arua suo.
Sola per erratum metitur gentibus orbem,
Qua subit Oceanum Sol oriturue plaga.
Denique multiplices vitae civilis ad usus
Innumeris praestt commoda plena bonis.
Hanc quicunq tenet, renet indita semina caeli,
Dignus quem numquam fata perire sinant.
DOctrinae, CRUSI, rarae ingenique sagacis
In te quod memini saepe probare decus.
Iam magis admiror, terso dum factus ad unguem
Tobias doctum carmine prodit opus.
Non hauris undas impura fece fluentis,
Praeteriens quivis quas bibit ore lacus:
Sed labra fonte rigans liquido per amoena vireta
Priscorum sequeris scripta desrta virûm.
Macte animo Crusi quantum mens augurat, olim
Posteritas veniens et tua scripta leget.
DEfossus terris auri thesaurus in imis,
Quantumuis magnas ille recondat opes,
Nil tamen, obscuris nisi sit tellure remota
Erutus e latebris, uti itatis habet.
Clara Mathematices PSELLI monumenta latebant
Hactenus, et paucis cognitus usus erat.
Non tulit hoc cupidus doctae prodesse iuventae
MEURERUS, luci restituitque suae.
Illius hinc opera GEOMETRIA nobilis ante,
Nunc et Arithmetices utile prodit opus.
Dignus honore, viri quem virtus artibus ornat,
Dignus quem maneant praemia digna labor.
QUod triplici bellis arx est circundata vallo,
In dubio quod et est anchora fixa mari:
Sublimes penetrat quae sancta precatio nubes
(Quae sit fors) animis hoc solet esse piis.
Hoc qui se clypeo validis tutatur et armis,
Praesentem quovis tempore sentit opem.
Bacchetur mundus, Satan indignetur et Orcus.
Qui prece se munit cum prece victor erit.
His quondam casus armis TABornus in omnes
Ibat, et ingenti pectore victor erat.
Nunc etiam superis postquam concessit ab oris,
Tirones armis instruit hisce pios.
Vita sit eximio LINDNERO longa, labore
Cuius et auspiciis hocmodo prodit opus.
Gratum opus atque pium, quod dictavisse videri
Possit ab aetheria spiritus arce sacer.
MVlta tibi RICCI debet studiosa iuventus,
Edere quod veterum scripta diserta soles,
Hac lucem ratione bonis auctoribus addis,
Consulis et multis hac ratione scholis.
Ac velut obstaclis clausos qui praeterit hortos,
Nec vario pictum spectat honore solum,
Naribus halantem passim nec captat odorem,
Quem flos irrigua fundit amoenus humo:
Sic aditu quae difficili, nec nota, latebant,
Facta palam scriptis sunt opera alta tuis.
Ut, ductore via est quia te patefacta, legenres
Innumeras animis experiantur opes.
Nunc quoque postoperas tantas tantosque labores
Praeclarum tituli nobilis edis opus:
Quo vitae cutsumque refers obitusque supremos
Quos tulit Heroum saxonis ora Ducum.
Magnum opus et vera celebran dum laude tururum
Solamen multis delitiaeque piis.
Suspiciant alii sublimia gesta virorum.
Quos bellatores Graecia docta tulit.
Mirentur laudes et strenua facta Camilli,
Qui patriae vindex extitit ense suae:
Nos animis alto proavorum sanguine nati
Saxoniae teneant alliciantque duces.
Horum olim melior mentes sapientia rexit,
Et pietas supera quae regione venit.
Atque fide pleni vixere, negotia rerum
Sive domi gererent maxima siuc foris,
Exhaustisque malis multis post fata recept?
A CHRISTO in superi regna fuerepoli.
Hinc praeclararum virtutum exempla nitent
In speculo veluti cernere viva licet.
Quae quicumque leges ubi delectaberis horum
Auctori expores mollia fata seni.
ANtehac doctrinae praeclara laude celebris,
Edidit egregium qui Decimator opus:
Quo dites linguae campos vuiusque pererrans.
Ingentes pueris ille recludit opes
Suppetat ingeniis doctarum ut copia vocum,
Et solidae pateat cognitionis iter.
Congestum idem alium nunc publicat arte libellum,
Qui grata non est utilitate minor.
Nomina clara virûm, populos, vaga flumina, montes,
Astra, deos, ventos, oppida, stagna, lacus.
Cateraque illustres quorum meminêre poetae
Omnia quaerenti plana videre licet:
Ne sit opus mentes per plurima scripta vagari,
Sed teneat simplex obvia cuncta liber.
Quae bene de docili meritis tribuenda iuventa,
Et tibi perpetuo laus Decimator erit.
ARtis opus: brevibus complecti plurima scriptis:
Commodus ordo quibus sensus et aptus inest.
Artis opus: quae lucis egent illustria verhis
Reddere consueta progrediendo via.
Haec ira, ceu decti censent, si vera faremur,
Vulgaris non est hic liber artis opus.
Dicendi verbis doctrinam explanat apertis,
Densaque directum per loca monstrat iter.
Munere Blebelii fruere hoc studiosa iuventus,
Praemia non magni magna laboris erunt.
ASsyriae quondam thalamo rex magnus in alto
Dum cubat, et somno membra soluta iacent:
Multa secuturos olim ventura sub annos,
Illius occulta mens ratione movet.
Nec mora: terribilis somnis offertur imago,
Quae ceu pictura regna futura norat.
Excitus e somno, quae sint interprete discit
Dum Daniele, ingens pectora motus habet.
Scilicet est flagrans animis innata cupido,
Multiplici rerum cognitione frui.
Nec riget in gelido cuiquam sic pectore sanguis,
Quem non antiqui temporis acta iuvent.
Quare desera bene posteritate mereri,
Dum merito FAUSTUS dignus honore cupit,
Singula Chaldaici declarans membra Colossi,
Prudenter varias colligit historias.
Principioque orbis repetito ab origine prima,
Ad sua deducit rempora gnavus opus.
Historiis et ne memoratis gratia desit,
Omnia temporibus digerit apta suis:
Adiciens serie simul alto sanguine natos
Saxona continua quos tulit ora Duces.
Laude labor dignus, quo si capiêre legendo,
Exoptes Fausto tempora fausta seni.
SIc igitur KRIGI, Lipsensi cedis ab urbe,
In loca teque Deus commodiora vocat?
Vade (nec invideo) clementibus utere fatis,
Proposito veniant omnia prona tuo.
Te pietas animi; vitae commendat honestas,
Quique gravi candor Francicus ore sedet.
Hi tibi erunt comites, et quae loca cumque subibis,
Monstrabunttutas, CHRISTUS ut ipse, vias.
Hactenus impubem magna cumlaude iuventam
Artibus auxisti literulisque bonis:
Nunc tibi sacra Deus committit templa regenda
Illius verbi vox ubi laeta sonat.
Hoc sanctum munus tibi sit felixque bonumque
Ipse regat mentem et filius opto Dei.
Te pastore diu florens Ecclesia crescat,
Et sumar vires progrediendo suas.
Ut multi fiant haeredes aetheris alti,
Quovis et CHRISTI tempore duret honor.
LIpsica sic igitur Iohannes moenia linquis,
Est ubi vita tibi laude peracta diu?
Et nunc ad rerum munus sublime vocatus,
Utilis et multis officiosus abis?
Perge sequi ductum divini numinis, illo,
Quae debent fieri, prospiciente solent.
Nota tua est animi pietas, et candor apertus,
Nota fides, praestans ingeniique vigor,
Te crevit ductore aetas generosa Baronum,
Quorum oculis virtus intemerata micat.
Unde tibi ex meritis debetur gratia tantis,
Nec levis est longo tempore partus honor.
I felix, quo fata vo cant, conatibus adsit,
Quos animo versas propositoque, Deus.
I felix, memori nos pectore linque sodales,
Sincerus merito quos tibi iunxit amor,
Et quos in fibris fuerit dum vita videbit,
Sol oriens memores, occiduusque tui.
Vade, vale, votumque brevi quod carmine fudi
Ut cernis, gratum sit tibi quaeso, vale.
MAterna quaeris quamprimum prodit ab aluo,
Cur largis infans fletibus ora riget?
Desine scitari, mortalis pandere vitae
Conditio caussam scilicet ipsa potest.
Perpetuis lacrimis est vita repleta, dolores
Exeipit evictos insequiturque dolor.
Vita quid est: labor est atomi quot ubiq feruntui,
Pot mala morrales atque pericla premunt.
Edere dum vitae stabiles nos credimus annos,
Incautos cheu mors violenta rapit!
Sis licet egregius forma, sis dius, et omnes
Suspiciant mores ingeniumque tuum:
Cum re fata vocant, sis maximus, altera vivum.
Altera desenctum te videt esse dies.
Vita bonum fallax est, et breve: Credite numquam
Mottales vitae, mors comes atra prope est.
Sed quid ego ista queror? vita haec vanescat in auras,
Restat in aetheriis vita beata plagis.
Haec CHRISTI nobis est sangume parta redemtis,
Etumulis vivos hic revocare potest.
Cum brevis haec vitae volet hora sequemur oveutes,
Spes mundi valeant, vita caduca vale.