March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

CASPARIS BRUSCHII EGRANI.

Parenti suo Ioanni Bruschio.

QUi de maiestate Dei patris omnipotentis
Ambigit, aut dubitat Numen inesse polo,
Diversos videat vultus hominumque siguras;
His mage diversum dicet in orbe nihil.
Si centum videas totidem cum milibus ora;
Vix cernes simili facta tenore duo,
In quibus os rori bene correspondeat, aut sit
Non vel frons tantum dispare nota modo.
Haec oris ratio diverso condita vultu,
Testatur quantus sit pater ille Deus.
Tot formas etenim tam diversasque figuras,
Artifici poterit pingere nemo manu.
Viveret imo si Cous fortassis Apelles,
Id praestare suâ non tamen arte queat.
Et quia tanta Dei patris est visatque potestas,
Perpetuae debet laudis honore cani.
Hinc bene me, genitor, pietatem hortaris ad istam,
Quâ nec erit regi gratior ulla Deo.


page 818, image: dela0818

Valention Clerlioni.

Fide Deo, quicumque cupis bene vivere: quidquid
Vitaque fert animo fac patiente feras.
Nil adeo adversum est, quod non patientia frangat:
Haec etiam Stygias vincere posset aquas.
At nemo est adeo fatis immersus iniquis,
Quem revocare Dei non queat alta manus.

In symbolum Mich. Baumani, Faveant qui volunt.

Quid moror hunc mundum? divino semine natus
Cum mihi protector sit pater ille Deus.
Qui volet, ille meis faeat successibus, opto:
Qui nequit, is socius desinat esse meus.
Nulla otest homini maior fortuna venire,
Quam si clementem possit habere Deum.

Fortuna in cribro in gratiam Eobani Hessi.

Est fortuna mihi in spatioso plurima cribro,
Atque adeo densa, ut vix penetrare queat.
Sed te, Diva, precor dubio quae vulueris orbe,
Qua magis inconstans nil videt ille Deus,
Ut facili transire sinas pede pessima quaeque,
Quae vitam possint laedere fata meam.
E contra, superesse sinas bona plurima, quae sint
Vitae ornamentum grande decusque meae.
Si fautrix rerum fueris, fortuna, mearum,
Si fueris coeptis non inimica meis:
Polliceor iuvenem forti tibi corpore fortem:
In thalamis tecum dormiet ille tuis.

Spes mea Christus.

Speret hic in vires robusti corporis, alter
In multas et opes divitasque graves.
Speret in Heroes qui vult quoque cumque ducesque:
Me sola in Christum spes alta atque fides.

Brevia, et bona.

Ut brevitate nihil succinstâ est pulcrius usquem,
Sic brevia inprimis, sic bona cuncta colo.


page 819

Sic breve carmen amo quadam dulcedine praestans:
Dulcia nam brevibus semper inesse solent.

Musa integra.

Frau dibus invidique vacant domicilia Phoebi:
Sed non candore et dexteritate vacant.
Quispuis Apollineas circum fert mente sorores,
Pectore candorem versat et ille suo:
Ille quibuslibet ingenio succurrit aperto,
Subvenit integris, commodat atque bonis.
Qui spernit Phoebi monumenta, bitumine certe
Nigrius Illyrico pectus et inguen habet.

Noli altum sapere.

Si sapis, et vere sapientis nomine gaudes,
Sis con tenta humili, cara Thalia, pede.
Alta nocent, nimiumque nocent sublimia sempet
Omnibus omnia sunt usque referta malis.
Quisquis amas requiem, mediocria dilige: paruis
Aurea pax; magnis factio rebus inest.

Conscientia res optima.

Qui bene conscius est sibi, felicissimus ille est;
Nec linguae metuit dira venena malae.
At quae peccati sibimet mens conscia pravi est;
Et timet, et miseris angitur illa modis.
Non igitur cupio thecauros uberiores,
Non mihi Pactoli cuncta metalla peto.
Dives ego sat sum, si sit mea conscia recti
Mens sibi. nullius et conscia dextra mali.
Symbolum auctoris: Nasci, pati, mori.
Nascimur et patimur, morimur quoque scilicet iste
Rebus in humanis ordo perenis erit.

Aliter.

Nascuntur tumida mortales matris in aluo;
Hos quoque nonnumquam mors rapit ante diem.
Sed quas tran sigimus vivendo scilicet horas,
Aerumnas plenis cernimus atque malis.


page 820, image: dela0820

De eodem.

Nasci principium est: sic mors est terminus aevi:
Quod medium est, id erit mille pericla, pati.

De amore.

Principium cunctorum amor, est et lerna malorum,
Sive sit is longus, sive sit ille brevis.

De XII. signu Zodiaci, ac ceruisia Uratislaviensi scops vocata, iocu. Georgii loach. Rhetici.

Nobilis in veteri iacet urbs regione Quadorum,
Sidere sub gelido, Parrhasis Ursa, tuo.
Haec quia Sarmaticis paullo est vicinior oris,
Forte Uratislavio a Principe nomen habet:
Moenibus ac munita plos tangentibus altos,
Nulli urbi cedit, Teutonis ora, tuae.
Illic grata Ceres fieri solet; horrea postquam
Ac iupulum prae miscuit humor aquae.
Non est Saxoniae liquor aptior: omnibus horis
Arctoo quae cum sidere sicca, sitit.
Ista Ceres, Aries turba appellatur ab omni;
Atque aptum a signo principe nomen habet.
Nam velut ille trahens animalia plurima post se.
Zodiacum in supera conficit arce suum:
Sic liquor humano solet ille in corpore totum
Zodia cum recte constituisse suum.
Nam velut ille la cessitus ferit undique cornu,
Monstrat et adversa praelia fronte minax:
Primus et in toto signorum hocordine secum
Arripit arbitro cetera signa suo:
Sic etiam illa Ceres hominis rapit omnia membra,
Sauciat atque manus, sauciat atque pedes:
Atque omnes sensus oculos perstringit et aures;
Ne faciant munus pesque manusque suum.
A velut hunc sequitur metuendo corpore Taurus,
Fronte hirsuta Hyadas humida signa gerens:
Sic quos illa Ceres nimis abluit intus, ubique


page 821

In tauros etiam degenerare solent.
Fronte petunt, veluti duplici fera bestia cornu,
Et quos contingunt aspiciuntque viros.
Atque Hyades veluti pluvias inducere largas,
Quae sunt in Tauri sidera fronte solent:
Sic etiam tandem plunios effundit et imbres,
Quem taurum semel hic efficit ipse liquor.
Cumque ita fronte petit quoscumque vir ebrius ille,
Tum facile rixas excitat ille graves:
Dum vocat hos asinos, alio illos nomine stultos,
Atque alios aliis intonat usque modis:
Dones et in barbam crinesque ipsi involat alter,
Qui quoque non adeo sobrietate valet.
Tum sic noster habet post tauti signa furentis
Zodiacus geminos Tyndaridasque suos.
Dumque illi duo se per mutua vulnera laedunt,
Involuunt avidas crinibus usque manus;
Et nunc sese illuc, nunc huc in pulurer versant,
Et verrunt totis vestibus omne solum:
Dicere te poteris cancrum vidisse rubentem:
Namque ea retrogada est plurima imago ferae.
Hos ubi percipit et clamores atque tumultus
Qui Cererem talem vendit in aede sua;
Advolat ille citus, vaginaque eripit ensem
Corripit aut avida grandia scamna manu:
Dirimit hac lites, animo iubet esse benigno;
Irarumque iubet ponere quidquid adest.
Potores addit rixosos neutiquam amare
Se, sed concordi qui pietate bibant:
Se Paci ac Cereri, non irae odiisue malorum,
Vel sua Mavorti tecta sacrasse truci:
Hos alter cantes qui cis compescuit ambos
Hunc recte Libycam dixeris esse feram.
Haec feruentia erunt Nemeaei signa Leonis,
Vicinus quibus et Seirius esse solet.


page 822, image: dela0822

Hunc aetate gravem tali et sermone timendum,
Iam metuit tot pectore uterque virum.
Ergo silent atque arrectis stant auribus ambo,
Et redit ad mensas ebria turba suas.
Pax fit ubique, domum complentque silentia totam:
Paxque haec Astrae virginis ora notat;
Quae Saturni habitans pacatas tempore terras,
Caelestes adiit sub love pulsa lares.
Hospitis audita iam duricieque minisque,
Ac sermone gravi pergit uterque domum.
Dumque per amplarum spatiatur strata viarum
Alter, et augusti per spatia ampla fori,
Nunc his nunc illis inclinans partibus, aedes
Nunc has, nunc illas denotat esse suas.
Si tot hab beret et is, quotnutu denorat; esset
Roma vetus, Crasso ditior ille tuo.
Hunc igitur Libram si dixeris esse bilancem,
Iudicium poterit carpere nemo tuum.
Hic longos ubi post cursus sua tecta subintrat,
Ac recipit dominum regia parua suum:
Ingreditur penetrale domus, titubansque subinde
Fabusa fit pueris risus et ille fuis.
Uxor Arachnaeas diducens fedula lanas,
Hauserat insipidas sobria semper aquas.
Vix etiam sepane domi bene paverat atro,
Auxerat et paruae commoda parua domus.
Haec ubi conspexit temulenti signa mariti,
Vocibus hunc lacerat protinus illa suis.
Ac tractat duris nimium sermonibus ipsum;
Iam taurum, mox et clamitat esse suem.
Iam furem dicit, modo latronemque procumque:
Nuncque hos nunc illos increpat ore Deos.
Scorpius hac certe dominatur in ordinis arce,
Ac nisi me fallit mens mea, sceptra tenet.
Ille furoris ita impatiens, ut plenus Iacchi


page 823

Ac Cereris, donis atque utriusque Dei;
Corripit ex digitis verulae quae proxima sedit
Lanificae, fortem Palladiamque colum,
Coniugis hanc mox impingit latrantis in ora
Concutiens faciem, concutiensque caput.
Semimarisque colum hanc si dixeris esse sagittam
Herois, puto te dicere vera nimis.
Tandem ubi pertaesum est rixarum, ultricis et irae,
Claudicat ad thalami bos penetrale sui.
Dumque fores humiles erecta fronte subintrat,
In cutit adversis postibus ecce caput.
Moxque iterum nunc huic lateri nunc incidit illi;
Ipsis parietibus praelia saeva movens.
Et quanquam dudum caput omni parte laboret,
Cgitur illud adfiuc vulnera ferre tamen.
Idque genus belli gemini post figna tyranni,
Zodia co in nostro sic capricornus erit.
Aedem ubi se deinceps sponda propiore locavit,
Mollibus et plumis sus aoperto iacet:
Epotos curdosque eructans ore liquores,
Evomit et potus evomit atque cibos:
Udus ita ingentes effundit Aquarius amnes;
Zodiacus finem sic prope noster habet.
Fluctibus ille suis toto et circundatus amne
Iam natat in mediis Piscis avarus aquis.
Finis adest operi: fesso date vina poetae.
Ut Solis madidus discat et ille viam.
Id cupida versato manu noctes que diesque
Tem pore quisquis amas noscere signa brevi.
Sedulus et versato merum versato Lyaeum,
Nataque Eleusinas saepius udus aquas.
Sic ipso fies Hyperione promptior olim,
Ac celerem hac vinces commoditate Deum.
Ille duodenis percurrit mensibus illud
Immensum spatium, quod lovis aula capit,


page 824, image: dela0824

Tupoteris quocumque die hos implere labores;
Atque ita zodiacum con stituisse tuum.

E Salomonis capite V.

Si sitis; e propriis haurito fontibus undam;
Eque tuis rivis quod cupis, omne pete.
Non aliena ferox rape; sed sua cuique relinque,
Ac fundi donis utere rite tui.
At fontes prodire foras patiere, per urbis
Ut partes aliquis rivulus ire solet.
Tu tamen illorum dominus sis solus et illos
Conservans natis redde deinde tuis.

In febrim, in gratiam Wolfg. Suhoti.

TArtarea prognata lues sede, in vida febris
Quae vexas docti membra tenella viri:
Quae rantum tibi iuris atrox permisit Erynnis?
Aut unde accessit te novus ille furor?
Ut quoque Alusarum et Phoebipopuleris amicos,
Arque in Diis similes tela inimica feras?
An quia nos omnis vexat nunc mundus ob iftud
Exemplum tibi idem posse licere putas?
Falleris ô, nam nec tali nos fine creati,
Tellurem nec in hanc condita turba sumus,
Fraeterea qui caelorum decus alta gubernat
Sidera nos oculis adspicit ille suis.
Illi ipsi cui nos curae sumus omnibus horis,
Mox dignas poenas vestra libido dabit.
Vos, quibus humanum genus est data cura premenci,
Quorum haec est mumus carnificina ferox:
Debetis sontes urgere doloribus istis.
Et quorum plena est impia vita dolis
Non quos et pietas commendat et inclita virtus,
Aut ars dissimiles non sinit esse Deo.
Tu quoque, saeva tuum si vis praestare fideli
Conatu ad quod tu condita es officium;
Cur non ignavum potius quem vulnere rali


page 825

Afficis? eximiis parcis et arte viris?
Cur Euangelii non tam crudeliter hostes
Assligis, telis excrueiasque tuis?
Aut cur non aliquem furiosa mente Tyrannum
Ad poenas tales suppliciumque rapis?
Cur non foedantes divinidogmata verbi,
Indoctos monachos pontificesque premis?
Et laceros illos, qui tot lacerare prophetas
Sunt ausi rapido fulminis ense sui?
Cur non B stonii premis agmina saeva Tyranni,
Aut quae rura ferox pinguia Gallus arat?
Heic exercendi poteras sat habere doloris
Materiae: ad poenas vix satis una fores.
Illic praeclare certe exerceberis, amplam
Illic materiem laudis habere potes.
Si vis officium praestare dideliter ergo,
Ad quod es e stygio nata profecta lacur
I mox Pontificisque subi conclave iacebit
To tus in aurato forsitan ille toro.
Aut pere Bistonium, licet est via longa tyrannum:
Forte ist Pannonibusiam nova bella movet.
Hos irata tuo compesce dolore furores,
Hunc quantum potesad Tartara saeva rape.
Sic qui te nunc detestatur, amabit Olympus;
Et quae terra fugit, te quoque terra colet.
A caro nunc ergo mihi discede Syboto,
Nec preme doctiloqui corpus et ossa viri.
Parce piis Musis: si non vis parcere nobis;
Parce Deo clario, Thespiadumque choro
Et ne laede Deos, si cetera laedere tentas
Omnia si tantum te iunat iste furor.
Quod si Pontifices, si Turcica castra Getasque
Vastabis telis frigoribusque tuis;
Cessabisque malis urgere laboribus illos
Quos Musae et Phoebus, castaque Pallas amant;


page 826, image: dela0826

Tum memores pro te superos orabimus ipsos,
Ne desinit unquam frigora saeva tibi.
Utque hiemes totas in Turcica fundere possis
Castra et in Ausoniae tecta superba ferae.

In Symbolum Ioh. Modestini Kitzingii.

Euentus rerum Regi committe Deorum.
Tu fac interea munus ubique tuum.
Ipse pater saperum, caeli qui templa gubernat,
Solus in in dextra hos versat habetq sua!

Tandem vincet veritas.

Quamvis muta subit non parua pericula ucrum,
Cogitur et magnis cedere saepe malis:
Id tamen ut palmae se stirps, licet obruta, tollit,
Tandem etiam faustum tollet in astra caput.
Stabit. et integro certe sub iudice unicet;
Atque erit aeterno filia cara Patri.

De eadem re.

Exul in terris licet erret ipsa
Veritas summo Dea nata caelo;
Attamen victrix erit illa tandem
Iudice Christo,
Vanitas autem, licet audiatur
Undique, et toto dominetur orbe;
Haec velut fumus tamen interibit
Vindice Christo.

Divina agricultura.

Rusticus ut mandat gelidae sua semina terrae.
Et tandem fructus percipit inde bonos:
Sic nos proicit et gelidam telluris in aluum,
Qui regit haec nutu corpora nostra suo?
In cineres illic miseros coenumque foluti,
Insipimus tandem crescere vere novo.
Parslaeta dulces pendemus in arbore fructus,
Et sumus aeterno dulcia poma Deo.


page 827

Pars etiam perit, ac terrae succumbit in antris:
Haec est Tartareis debita turba focis.