March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

PASCHASII BRISMANNI

De Iano Dousa.

AVdiit Aonidum turba admirante Dearum
Dusa, arte ingenii carmina fusa tui:
Carmina selectis aequantia flumen Iambis:
Miratusque: Deae, cedite Phoebusait:
Dusa mihi Musa est: sunt Musica Dusica Musae
Quondam Heliconiades sint modo Dusiades.

Ad eundem.

Cantantem audierat te Iambos, Dusa, Medusa:
Anguineoque stupens hos dedit ore sonos:
Cedite Nereides; Dusae vos decite Musae:
Vincit enim puro carmine Dusa Deas.
Ipsa ego quin animos erinm saevissima pono,
Carmine mulsa tuo, Dusa, Medusa feros.


page 814, image: dela0814

Eidem.

Quo mage, Iane, putos puros tu condis Iambos,
Purior hoc animus candidiorque tibi est.
Et neque pes, neque mens tibi claudicat: integer ipse
Totus es. hoc titulo, Dusa, quiod integrius?

Ad eundem.

Tete ego si specto: quidquid laudabile in orbe est,
Corporis atque animi dotibus exsuperas.
Si dextram: dextra praestas invictus Achillem,
Si carmen: praestas carmine Maeonidem.
Spirantemque nihil praeter divina Maronem.
Specto lyram? Calaber Flacus es ipse lyra.
Specto elegos? aequat tua Musa, ô Dusa, Tibullum:
Invidet et cunis Sulmoea dona tuis.
Eloquio Cicerona refers, gravitate Catonem:
Grandia et ipse facis, grandia et ipse canis.
Et tua gesta senem referunt prudentia Ianum,
Magnaque magnanimum pectora, Dusa, ducem.
Quid quid in orbe decus summum nomenque meretus,
Ante retro spectans Ianus id unus habe,

Eidem.

Grata, Tibulle, quidem, tua Grata, Catulle, Camena est:
Et si praeterea qui coluere lyram.
Sed tua, Dusa, tamen longe est gratissima Musa:
Prae Lyricis aliis, quod sapit, unus habes.
Namque alii alternis deducunt carmen Iambis:
Sed Dusae Musae iambica pura canunt.

Ad Leidam urbem.

Leida decus Batauûm, tibi cursua candida Laeda
Tyndaridum genitrix nomina ferre dedit?
An quia Cygnaeis recubans velut illa sub alis,
Dilecto meruit oscula ferre Iovi?
Sic du formosis das et capis occula Cygnis,
Inque tuo recubat, pro love, Apollo sinu?
Oscula sancta! beate sinus! quo dulce fovetur
Cantans Laedaeus nobile carmen Olor.


page 815

Laeda, tibi hinc alius surget cum Castore Pollux,
Qui claro superet lumine Tyndaridas.

De eadem.

Leidam Palladias Phoebus iam fecit Athenas;
Duzam illic vatum constituitque Ducem.
I nunc et Batavas contemne superbius aures:
Iam ipso Helicone salis plus Batava auris habet.

Ioh. Posthio de nato filiolo.

Dum quereris fine prole torum, pater orbe, frequentet,
Inculasque graves dulci in amore moras:
Millecuplo Lucina moram pensavit amore,
Blanda tibi ut natum Posthirosina dedit.
Nil differre nocet: stant lucra in amore moranti:
Fallere, quisquis ais, Triste in amore morae.

Erasmulo Posthiolo.

Laeta et feta novo Lucina superbit Erasmo,
Quem vati egregio Posthirosina dedit.
Augusto sate mense, puer augustule, cresce:
Flore, vive diu blandule Posthiole.
Vive diu: geminosque tibi duo sidera Erasmos
Elige, post patrem quos imitere tuum.
Horum alter Sturmerus erit, qui solus honori
Sufficit ut possis calcar habere tuo.
Alter magnus erit, sese ipso maior, erasmus,
Ille decus gentis Roterodama tuae.
His certes; victura diu laus cedet inaevum,
Spes patris et matria blandule Postliole,

Marti et Patri.

Posthiolam luxit Charitum pia turba Marillam:
Astra dabant fletus: terra bibit lacrimas.
Nunc Posthigenitor, genitrixque Rosina secundo
Fetu abigis sletus longe abigis lacrimas.
Gratia blanda, Rosina trbi, tibi gratia Posthi,
Qui terram, et Charitum numen et astra beas.


page 816, image: dela0816

Talia saepe feras, ô Posthi, germina: tales
Postmodo saepe ferat culta Rosina rosas.

Ad Posthium.

Corporis absumptas reddis medicamine vires;
Dulce canens, animi nubila voce fugas.
Sic Phoebo es similis, Posthi cultissime perte
Corporis atque animi restituuntur opes.

In eiusdem Parerga Poetica.

Dum medica et melica clarissimus arte, perenne
Victurum nuper conderet auctor opus:
Crescenti vatis vatum Deus augur honori
Applaudens: nostri his vere, ait, instar habes.
Nam metlos aut canit, aut defleta reducit ab umbris
Corpora; homo Diuûm munus utroque gerit.

In Posthii Veredum.

Ventum est quo properas: iam siste resiste, Verede:
Te decursa colunt, sidera, terra mare.

De eodem Posthio et Fr. Modio.

Posthius et Modius duo Francidos in clita terrae
Sidera devinctum me sibi iure tenent.
Me quod amant ornantque suis recreantque Comoenis,
Aere ego me nexum praedeve dissolnam?
Haud e re: res, aes, praes, nexu haudliberat isto
Me unquam: aeternum, ego sicdebitor esse velim.
Saepiusappellent modo nomina. nomina nomen,
Ni id fiat, fiunt optima saepe malum.

De urbe Argentinâ.

Urbem Latini te vocant Argenteam:
Cur non magis, velut mereris, auream?
Doctos amas, doctos foves, doctos facis:
Doctos propagas orbem et exterum procul.
Hoc aureum munus mage est quam argenteum.

In Novantiquas Eectiones Fr Modii.

Scinditur incertum studia in contraria vulgus:
Antiqua noscere hunc iuvat:


page 817

Ille novis inhiat, studioque reperta fideli
Recens, in unum colligit.
Nemo repertus erat, studio quianteiret utroque,
Utrisque qui faceret satis.
Francescum francis Modium modo Diva senilis
Dedit ingenii Musa iuvenem:
Auo monstrante viam Novitas Antiqua reperta est,
Nova et reperta Antiquitas.
Hunc lege, si quis amas antiqua hunc, si qua novorum
Est cura. innenum vel senum
Nullus erit, iuvenem hunc studio qui anteibit utroque,
Qui utrisque sic faciet satis.