March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

PETRI AILBERI VARISCI.

Friderico Taubmanno.

QUod conspecta Pharus vario dat lumine vasta
Aequora sulcanti, cum vaga Luna silet:
Et quod lustratis Phoebi dat flamma tenebris,
Erranti in silvas dum manifestat iter:
Hoc nostri praestas secli, Taubmanne, poetis.
Iure igitur vatum Cynthius esse potes.

Omnia Iesus est nobis.

Sat Iesus, Iesus, Iesus: capit omnia Iesus:
Iesus in ore mel est: Iesus in aure melos.


page 175

Prava fugis, Dornini tabulas peccare vetantes
Perdius et pernox si meditaris homo:
Felix semper eris totoque exasse beatus,
Seu capiare solo, seu capiare polo.

Homo.

Natus humo, versatur humi, per humumque fovetur,
Tractus humo, tumulo mox sepelitur Homo.

De Theodoro Mostelio.

Vin' speculum, lector, virtutis, honoris et artis?
Mostelii speculum praebet imago tibi.

De Gulielmo Emero.

Corde sub Enteri se bis tria Numina condunt,
Suada, Dice, Virtus, Pallas, Apollo, Themis.

Fero, et Spero.

Fata ferenda fero patiens, melioraque spero:
Sperantem nescit deseruisse Deus.

Aliter.

Aspera fata fero patiens, spe divite plenus:
Fors meliora feret crastina fata dies.

Adhuc.

Comprimor adversis, non opprimor. ecceferendo,
Sperando supero victor ubique malo.

Item.

Anxiferae mordent me curae; plurimus urget
Cumque labore dolor, cumque dolore labor.
Dum patiens spero curarum examina cessant;
Diffugit atque labor, diffugit atque dolor.

De eodem.

Sortem ferre gravem, sortem sperare secundam,
Haec est in mediis ancora tuta malis.

Me et te sola mors separabit.

Sum tuus, et mea tu: mortis nos sola secabit,
Ah mihi dura dies! ah tibi dura dies!


page 176, image: dela0176

De Bruto.

Barbatus Brutus, Brutus quoque barbarus: illi
Barbariem non est tollere [(transcriber); sic: tollerae] ; barba potis.

Ad Battulum.

Battale quid iaectas hirsuto vellere barbam?
Mento nempe vales, Battule; mente cares.

In Saluagum.

Saluage, num quid agis? multum: puto: plurima tentas.
Multorum satagis, Saluage, nec sat agis.

In album suum amicorum.

Illustribus ceu candidus
Amator hortus floribus:
Sic prae mihi vel omnibus
Est hic liber carissimus;
In quo flores velut, sua
Ponunt Patroni lemmata;
In quo flores velut, sua
Plantant Amici symbola,
Coloribus quae splendidis
Ornant, suis insignibus
Colore flos ut emicat,
Odore flos ut adiuvat:
Virtus Patroni ita eminet;
Et te clientem promovet.
Colore flos est fulgidus,
Virtute Amicus inclitus:
Odore flos inhalitans,
Candore Amicus albicans.