PRincipis a facie nullum discedere tristem
Convenit. hoc titulo VESPASIANE viges.
Corporis ut vires crescente liene labascunt:
Sic populus, cum Rex magna tributa petit.
Non mea sed populi spectabo commoda; nam Rex
Non mihi sed populo munia tanta gero.
Est melius civem Princeps conseruet ut unum,
Hostes quam mille trucidet.
Aequius es [(perhaps: est)] unum multorum adscribere voci,
Unum quam multos ut velit ille, sequi.
Haereat im miti si pes meus alter in urna.
Quam fera mortifero Parca ligone fodit;
Esset adhuc telam studiorum texere dulce,
Et dare facundis oscula summa libris.
Quo mihi maior honos. quo corpus maius et artus,
Hoc labor et maior quotidianus erit.
Qui punire malos non vult defendere non vult
Ille bonos: reprobis parcit, obestque bonis.
Hei mihi quam miser est, quam debilis ille Monarcha,
In cuius verum non habet aure locum!
Malo mihi frontem spinis configat amicus,
Oscula adulator quam mihi grata ferat.
Non bonus, at malus est, tantum sibi qui bene soli;
Sed quid vult aliis; non malus: at bonus est.
Feruidus iniusta quoties iniurius uni
Bile noces, multis est tua dextra minax.
Si vis esse aliquid, tantum sis, esse quod audis;
Namque alios fallens te quoque decipies.
Non est turpe homini, qui pectore tendit ad alta,
Contentum tenui vivere velle penu.
Exit dum patitur virtus Heroica victrix,
Pulcrior adversis, floridiorque malis
Sive virum nomen virtuti, sive virorem
Attribuisse putes: utraque causa valet.
Ut vireas igitur, virque ut merearis haberi,
Perfice quod virtus inclita monstrat iter
Difficili pulcrum sudore paratur, et arte:
Deforme absque omni saepe labore venit.
Erigit ut felix se, et cornua iactat in altum;
Mox fortuna suum retrahit inde pedem.
Condite divitias, et numos condite parci:
Hos cito decoctor qui male promat, erit.
Contrahit, explanatque vagam Rhamnusia frontem,
Consule, quo vultu te videt illa, boni.
Saepe nocens tegitur dulci sub melle venenum,
In blandisque dolus maximus esse solet.
Non sum mater apum, nec apis sum filia, nec me
In picturato vipera ventre tulit.
Et pariter virus, pariter circumfero mella:
Dum volo deccipio, dum volo vera loquor.
Sperne malos, et quaere bonos, ita damna recedent.
Nam bona multa boni dant, mala multa mali.
Aurea libertas, gazas, et munera Regum
Anteit, et pretium nescit habere sui.
Excole virtutem: virtus post funera vinit,
Solaque postmortem nos superesse facit.
Vita brevis flos est; ut raptus funere vivas,
Ardua virtutis disce tropaea sequi.
Hoc opus hic labor est, fortunae lora tenere;
Quae simul exciderint, non capienda volant.
Longa suisque carens metis damnosa voluptas,
Stultitiae constans creditur esse comes.
Dispereunt male parta male, ut tibi filius haeres,
Sit iuste, intusta ne pete lucra manu.
Sat cito, quod bene fit, si sit bene, quod cito non sit,
Si bene fit, cito quod fit, cito moxque perit.
Conveniunt raro cum pectore verba loquentis,
Ora rosas spirant, fulmine corda tonant.
Qui mala venturae non novit tempora vitae,
Securo placides ducit in orbe dies
Cui semper dederis postquam dare munera noles
Invito, ut rapiat dona rogata iubes.
Disce pati: est victrix patientia sola malorum,
Adversa ut vincas omnia, disce pati.
Quod latet in tenebris odium, damnosius illo est,
Cuius in irati pignora fronte vides.
Excors ceu fragile est corpus, sic publica numis
Res exhausta diu salua manere nequit.
Quo mihi fortuna. si non conce ditur uti?
Quo mihi divitiae quas humus alta premit?
Fama bonam sequitur quovis bona tempore, vitam
Vive bene, ut vivas nomine, neque diu.
Quicquid habet mundus divinis omnia subsunt
Artibus: arte duces, arte reguntur opes.
Poena comes fraudum: fraudes impune patravit
Nemo; cave fraudes, et tibi liber eris.
Triste cor, et variis curarum debile monstris
Exhilarat fusus Liber in ora pater.
In precio numos et opes nos propter habemur:
Si numi desint, est homo nullus homo.
Sunt homines homines cum turgent aere crumenae;
Si loculos demas, vix homines homines.
Spectet equos Domini, sed secptrum regis ocellus:
Et male sic neutri, fiet utrique bene.
Nemo fuit semper felix, sed tristia laetis
Miscentur: veris tempora claudit hyems.
Adde fidem dictis tardus, diffidere disce:
Et iurata fides nectit iniqua dolos.
Vivere, cum mortem metuas id vivere non est,
Sed lenta sensim morte subire solum.
Hic procul est dubio sapientis nomine dignus,
Alterius damnis qui sua damna cavet.
Ingenium mala saepe Movent, et rebus in arctis
Incipimus multi, non prius esse, boni.
Est incerta fides, quamvis iurata: fidelis
Ratior est: dubia tu quoque fide fide.
Sit iurata fides, sint multis nexa catenis
Verba, rata servant vix duo tresue fidem.
Effuge, qui violas et Hymettia mella loquuntur,
Sub violis spinae, melle venena latent.
Omnia mutantur, nos et mutamur in illis;
Illa vices quasdam res habet, illa vices.
Ut vicibus certis subiecta est machina caeli
Sic et habent multas inferiora vices.
Pastor oves curet, pastorem curet ovile;
Praebeat hoc lanam, praebeat ille cibum
Quod tibi vis pastor, praestabis et illud ou ili;
Quod tu nolueris, nec patiantur oves.
Iudiciis hominum, quibus omnia plena. sinistris
Nemo unquam placuit, nemo placere potest.
Garrula damnatur merito sapientia: nam res
Illa peregrinas perdit, et illa suas.
Exigua nigrum Cacodaemona voce rogabis,
Et venit; at, sero, vixque repulsus abit.
Coge manus belle multas, sed consule paucos;
Consilio instructus corripe tela manu.
Rex habeat tardas ulturus crimina poenis,
At contra celeres ad benefacta manus.
Gaudeat in miseros dum confert praemia Princeps,
Et doleat quoties cogitur esse ferox.
Aequitatis malo sustinere mortem nomine,
Quam [(transcriber); sic: Quem] fuga vitam tueri et non honeste vivere.
Singula non magno frages conamine tela:
Multa simul tentes, non cito victor eris.
Fila magis durant triplici contexta rudente,
Telaque iuncta simul plurima robur habent.
Si quid amabis, ama, tantum ne dilige: luctu
Afficit ingentr pectora magnus amor.
Ille minus luget, gaudet magis, intimae cuius
Pectora sollicito semper amore carent.
Alterius iudex ut ne credaris iniquus,
In primis mores ipse notato tuos.
Qui se ipsum nescit, nihil est si cetera discit:
Qui se ipsum discit, satis est si cetera nescit:
Edicisse bonas res estiaudabilis artes,
Sed magis est vitae scrinia nosse suae.
Est miser extremam qui votis expetit horam,
Sed magis ille miser qui fera fata timet.
Quam non effugias est aequa mente ferenda,
Quae placide fertur mors, minus illa dolet.
Iudicis officii est ambas dignoscere partes,
Pro merito tandem reddere cuique suum.
Multa tibi, non multa aliis sed pauca loquare,
Sic eris et iudex, censor et ipse tuus.
Garrula quae nun quam ta citurna scientia vitant
Ora, loqui nullo tempore iusta queant.
Praestat iter coeptum rovocato in vertere ursu,
Quam male disposito currere velle pede.
Curre recurre, redi: numquam via sera putan da est,
Quae regit ad mores pectora nostra bonos.
Ter quater immuta tractandi coepta laboris,
Ut bene quod restat progrediatur opus.
Auriti pecotis crepitu, strepituque minarum
Qui vitam perdit, non homo, sed lepus est.
Plumeus hic recubat, non re, sic nomine dictus,
Et pluma levius [(transcriber); sic: levis] siquid habemus homo.
Quo morbo periit? nullo. Sed corpore sanum
Ac animo, nobis hunc rapuêre minae.
Quis dedit exsequias? asinus, pro tempore raucas
Acfiter increpitans et pede et ore nates.
Quis vespillo fuit? ceruus, damaeque fugaces.
Quis cecinit? lepores. Naenia qualis erat?
Prosequimur bombo timidum crepituque cadaver
Ventorum periit quod sine morte, minis.
Vita quid est hominum? fumosae lucis imago.
Quid fumus? vaporest. Nos vapor ergo sumus.
Ut celer in tenues fumus dispergitur auras.
Sic humana brevi tempore vita perit.
Quicquid ages perpende prius, nec vela per aequor
Disiice, quam videas qua tibi remus eat.
Stulte quid insanis? ignotam curris in undam,
Nec tibi sunt remi, nec tibi clavus adest.
Opprimitur numquam premitur tantummodo verum,
Et magis apparet quo magis opprimitur.
Non habet in scapulis quibus aetas subuolet alas:
Auolet alatae cum tamen instar avis.
Non gerit ut liquidum secet aetas aera pennas;
Si spectes cursum, dixeris, illa volat.
Regum aequamus opes animis si conscia recti
Mens mihi, si victus. regia gaza vale.
Euclio curnumos in terram condis avare?
Utere divitiis, utere; furis erunt.
Elige quam toto secteris tempore vitam,
Fiet ab admonitu mollior illa suo.
Nititur hoc uno sapientia vivida neruo,
Nostra fides nugis ne det aperta locum.
Fide, sed ante vide, cui tuto fidere possis,
Si nimium credes, non nimium sapies.
Quae peccata palam tibi sunt admissa pudori,
Clam ne designes sedulus illa cave.
Ne septus tenebris aude committere crimen,
Quod sit in exhibita luce patrare pudor.
Mitis, et in sontem non duro pectore iudex,
Fortunam potius quam videt acta rei.
Non semper meritis, sed cedunt munera fatis,
Munera quae fatum conferet, illa feres.
Principum donationes haud iis semper patent
Qui merentur illa sed fati quibus lex deputat.
Ut sumus, ut premimur! nos ut mala multa sequantur;
Vincimur in nobis, ut sumus ut premimur.
Non tibi quem nescis frustra iungatur amicus,
Nec iunctum leviter destituisse velis.
Elige res humiles nihil est sublimibus angi:
Summa petit fulmen, fulmine ruta casa est.
Dantis amica manus non vocem expectat egentis,
Sed prius auxilio quam petit, illa venit.
Vivere concordes cursu pietatis in uno,
Orbe quid in toto dulcius esse potest?
Aut sit iustitiae, quae deber, plena potestas,
Aut pereat vasti machina tanta [(transcriber); sic: tanti] soli.
Trade Deo curas qui gestas obruta curis
Pectora: nostra Deo nil sine cura facit.
ADSIT, ADEST, ADERIT tua diriget acta RUDOLPHE
Quem cumulas votis, fers et honore, Deus.
Cuncta mihi desint, DASIT modo gratia caeli:
Sic ubi desuerint omnia nil deerit.
Mundus habet geminos diverso lumine soles:
Occidit hic numquam, quolibet ille die.
Luce RODOLPHAEA totus sit clarior orbis;
Tam mihi CAESARIA est, quam face Solis opus.
SOL velutest decori CAELO: sic AUSTRIA terris;
Illa ferat Reges provocet illa diem.