March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.


page 639

Gregorii [(transcriber); sic: Georgii] Bersmanni Annaebergensis.


[Gap desc: text already available except following poem]

Praecepta M. Aurelii Antonini Veri, quae Filio Commodo, una cum imperio tradidisse fertur.

Non ego propter opes dignabar honore tyrannum,
Non ob pauperiem spretus egenus erat.
Oppressis datus est aditus, non munere dives


page 640, image: dela0640

Iudicium potuit sollicitare meum.
Quaesivi numquam dicendo in iure favorem,
Inque reos etiam parcior ra fuit,
Ut decuit, iustis affeci crimina poenis,
Atque bonsi tribus praemia digna viris.
Nullam sum passus caussam tractare propinquos,
In dabia iudex haud ego solus eram.
Aspera non, aequum poscenti, verba remisi,
Iudice me, pronam sensit egenus opem.
Non quenquam sabita multavi concitus ira,
Promisi indignis dona nec ulla viris.
Non nimium rebus florens laetabar opimis,
Frangebant animum nulla pericla menum.
Non auri quicquam commisi caprus amore.
Nec nocuit trepidis, feruida dextra, reis.
Non assentator nostram est admissus in aulam,
Nec detrectanti mens patefacta fuit
Hoc erat in votis homines defendere iustos,
Et multare, decet qua ratione, malos.
Singula quid referam? miseros complexus amore
Sum patrio oppressis frater et hospes eram.
Quod superest, studui doctisque bonisque probari:
Maxima cura fuit posse placere Deo.