Opus lyricum Conradi Celtis, eruditi poetae, in manus tuas (mi Schuereri) Lucas noster bibliopola reponet, minus credo cicatricosum, et nativo candori restitutum impensius. Quod tu pro studiosorum emolumento, pro viri Germani, sive mavis Germaniae iuvanda aeternitate, pro ea etiam qua te prosequor benevolentia, in multorum manus divulgandum, ingenio illo tuo sollertissimo, et arte tibi fere peculiari suscipies, facturus operae haud dubie pretium. In eo namque et principum laus, et virorum clarorum merita memoria cernetur. Dein vero multis in locis, mirae quaedam in virtutis amorem invitationes, et efficacissime vitiorum repulsae nature quoque insignia, et allegoriae fabularum frugiferae prominent. Quae non tam iuveniles, quam eruditionis et doctrinae callo iam solidatos animos iuvare posse videntur. Nec te movebit, quod tu ipse mecum aliquando fore, iam coniectare potes, Criticos videlicet morosiores, et anxium de alieno momum, qua se teneant in Celte reperturos ansam, quia plaeraque frigide, et quasi aliud agens, plaeraque (ut dicent) latine minus et novatis temere vocabulis complexus sit. Eos imitantes qui exiguo moramento correpti, magnae commoditati renuntiant, qui oblatum ex auro annulum repudiant quia gemma non luceat. Hoc enim iam non in Celte solum, sed et in aliis susque deque ferendum est. Qui ubi occasio data est, ingenio confisi, vetustis recentia, et inventis iam nunc excogitata subnectere
sunt ausi. Erit de hoc dubio procul eruditorum iudicium, qui Celtem (si non undequaque admittent) certe laudare plus quam carpere pergent, quia prodesse multis fuerit naviter et cum gloria conatus. Nec manibus suis pudori est, si modo manes cuiusquam pudere potest, quia victus sit autor, aut vinci possit iuniorum industria, quin potius gratum est et optabile, ut ipse vivens professus est ingenue. Sic enim in Epodo scripsit.
Sed neque ego Latios me dicam aequasse poetas, 
	Aut docta quos tulit viros Hispania. 
Primus ego invexi rudibus mea carmina verbis, 
	Qui me sequentur, doctiora proferent. 
Ennius in tenera sic lusit carmina Roma,
Vide mi Schuereri, quam memor hominis vir tantus, quam memor imbecillitatis fuerit. Noluit obstrepere scriptis suis vitilitigatores. Maluit ingenue profiteri, quam ad fatendum cogi. Suscipe igitur in manus Con. Celtis opus lyricum, et te accinge operi, quo tibi et bonis omnibus bene eveniet. Vale mi Schuereri bona valitudine, et Vadianum ama, qui te non amat solum, sed et admiratur. Viennae Austriae, decimo kalendas, Martias, Anno. M. D. XIII
Vita brevis quamvis homini sit lege tributa, 
	Casibus et variis praecipitata ruat. 
Quod natura negat (mirum) tamen ardua virtus 
	Exhibet, haec vitam non periisse sinit. 
Abstulit umbriferam Celti mors invida formam, 
	Inclita sed virtus reddidit astra viro. 
Illam mortales nato tradidere parentes, 
	Iuppiter haec vati non peritura dedit. 
Si post fata cupis meliorem vivere vitam, 
	Sola comes virtus id tibi, posce, dabit.
Musae convenerant ubi se Parnasia rupes 
	Bicipiti magnum fert per inane iugo, 
Tractaturae animis praemagna negotia sacri 
	Concilii, et vatis carmina docta novi. 
Si superum, si digna forent habitacula gentis 
	Humanae, elysias vel peragrare domos. 
Extemplo tenues penetrat Cyllenius auras, 
	Qui referat sacri iussa verenda chori. 
Interea surgit vultuque habituque verendo, 
	Calliope librum hunc exhibitura deo. 
Vade ait [(printer); sic: ut]  interpres divum, manesque Tibulli 
	Accede, et Coae candida plectra lyrae. 
Hos numeros quondam peramati vatis ad unguem 
	Discutiant, cithara suppeditante modos. 
Ille celer doctae curat mandata sororis, 
	Hos rediens vatis facta probasse refert. 
Illae confestim silvis plaudentibus, omnes 
	Inter se carmen concinuere novum. 
Omnia respondent numeris, compagine docta 
	Versiculos vatem composuisse ferunt. 
Advenit et pulcher cithara comitatus Apollo, 
	Componens munda vocibus aure Chelim. 
Ergo age, non pudeat teneros tractasse libellos, 
	Quos probat arguto pectine tanta cohors.
Orphea cum silvis fluvios et saxa moventem, 
	Graecia et infernos fert obiisse lacus. 
Eurydicemque illinc vitae revocasse priori, 
	Servasset stygio si modo pacta Iovi. 
Nunc tamen antiquae superat mendacia famae 
	Protucius sylva natus in Hercinia. 
Huc prior Ausonias Frisius conducere musas 
	Agricola, hinc Celti palma secunda datur. 
Dulcior hic ipso cum tangit Apolline chordas, 
	Auditor totis sensibus esse velim. 
Tam varium, tam lene melos concordat in unum, 
	Tam celerem fidibus concitat ille manum. 
Quis metri numeret modulos, quis psallere doctus 
	Exsuperat nostro quicquid in orbe micat. 
Orphea non modo tunc, sed Phoebum caedere credas, 
	Et pisces medio flectere posse mari. 
Hunc quoque Cadmeas non tamen ponere Thaebas, 
	Sed trahere e caelo, si velit, astra putes. 
Nimirum Caesar meus hunc largitur et ornat, 
	Quem vix in terris censet habere parem.
Debeo multa tibi certe doctissime Celtis, 
	Censurae subigis qui tua metra meae. 
Hoc est quia de me plusquam meruisse videmur 
	Praesentis, facit hoc non simulatus amor. 
Sese ipsum commendat opus mirabile, multis 
	Musarum strophis, dulcisonoque melo.
Rosci Pierios inter doctissime vates, 
	Unica Germanae fama, decusque plagae. 
Qui firmi sacrum et venerabile nomen amoris 
	Non pateris fati succubuisse manu. 
Namque licet rapidae defunctus munere vitae, 
	Secessus ierit Celtis ad elysios. 
Tu facis ut vitae meliori parte supersit, 
	Effugiantque malos carmina culta rogos. 
Pene etenim tot iam vigilatae in carmina noctes 
	Nec quicquam putrido deperiere situ. 
Paene labor vanus fuit, exhaustasque lucernas 
	Destituit, doctis laus tribuenda viris. 
Sed duce te surgit decus immortale poetae, 
	Famaque Teutonico non moritura solo. 
Auspicio cuius Celtis surrepta tenebris 
	Carmina, doctorum saepe per ora volant. 
Nam si Smyrna suo, si Mantua vate tumescit, 
	Si Calaber Flacci laude superbit ager, 
Nostra suo merito gaudet Germania Celte, 
	Qui facit hanc Thaebas inter habere locum. 
Qui prius imparibus modulis complexus amores 
	Idaliae lusit arma facesque deae. 
Postea (quam pandis modo dextro sidere vulgo) 
	Ausus Pindaricam est non sine laude lyram. 
Unde tibi meritas debet Germania grates, 
	Qui prohibes tenebris delituisse diu. 
Debet amicitiae Rosci tibi plurima nomen, 
	Quod non abrupta tu colis usque fide. 
Pirithoum furvi tentantem limina Averni 
	Theseus ad Stygias est comitatus aquas. 
Defuit et numquam Pylades Phoceius Oresti, 
	Fultus Achillea saepe Patroclus ope est. 
Tu longe priscos vincis pietate sodales. 
	Qui rapis ex fati conditione tuos. 
Dum promis vulgo relegenda volumina amici, 
	In quae sola nihil mors monumenta potest. 
Mausolus tali mallet iacuisse sepulcro, 
	Cuius nunc bustum nil nisi nomen habet. 
At non carminibus tempus subducit honores, 
	Non imber furva nube solutus obest. 
Pyramidum recidunt vicina cacumina caelo, 
	Verum carminibus tempore crescit honor. 
Horrida consumpsit Ephesinae flamma Dianae 
	(Qua fuit haud toto firmior orbe) domum. 
Ast illi non flamma nocet, non unda sepulcro, 
	quod struit ingenii non peritura manus. 
Et dum sideribus caelum, dum piscibus aequor, 
	Terra satis, avibus aer habendus erit, 
Carmen in aeterno persistet honore, nec umquam 
	Ingenio partum morte peribit opus.
Pindarico tumeant non solae carmine Thebae, 
	Nec nimium Calabris Martia Roma modis. 
Tertia surrexit Phoebei gloria plectri, 
	Ausoniae Celtis fama secunda lyrae.
Thracia divini patria est celebrata poetae, 
	Qui tenuit cantu flumina, saxa, feras. 
Maxima Cecropidis Musaeo gloria vate, 
	Prognato veteri Pallados urbe venit. 
Dumque caret patria certa, Iove natus Homerus, 
	Pluribus ex voto est, lausque, decusque locis. 
Se Colophon iactat, se Smirna, Chiusque, Rhodosque, 
	Argos, Ionque suum cum Salamine volunt. 
Pindarus exiguas cygneo carmine Thebas, 
	Et Linus insigni nomine tendit olor. 
Extulit Alcaeus fama super aethera Lesbon, 
	Et Sapphus numquam post habitura parem. 
Sic et ab indigna Cyrenas morte revulsit, 
	Praeclarus, sese vindice, Callimachus. 
Censor Aristarchus Mareotica moenia fama 
	Cinxit, in extremos non pereunte rogos. 
Legibus et quondam Lacedemon clara Lycurgi 
	Est titulis hodie clarior Archilochi. 
Roma viget rigidi genitrix animosa Lucreti, 
	Naturae cuius abdita prodit opus. 
Teque iocis vatem numerosum enixa Tibulle 
	Adstruxit solitum per tua scripta decus. 
Ennius insigni ditavit laude Tarentum, 
	Seu Rhudias, natum namque ibi multa docent. 
Mantua non victo se tollit in astra Marone, 
	Et quo iam certet vate, secundus adest. 
Et Verona suum celebrat populosa Catullum, 
	Atque aliquid quo cum sidera pulsat habet. 
Proximus Appuliae Venusinus Horatius orae, 
	Et patriae et Latio fama leposque volat. 
Sulmo suum recinit vatem, coeloque reponit. 
	Auctor enim aeterni nominis ipse fuit. 
Umbria seque putat felicem sorte Properti, 
	Cui mentem in carmen Cynthia bella dedit. 
Corduba Lucano gaudet, numerosque veretur, 
	Scommaticum vatem Bilbilis indigerat. 
Silius Italicae famae est, tibi Statius ampla 
	Parthenope, at primas ossa Maronis habent. 
Persius et parvo patriam illustrasse libello 
	Creditur, et famae consuluisse suae. 
Tersus Aquinatum decus est Iuvenalis abundans, 
	Esto etiam nullis luxerit ante viris. 
Flacce tuo felix genio est Antenoris aula, 
	Fata licet mancum destituisse velint. 
Sicque alios caelis vatum delapsa potestas 
	Laudis inextinctae per monumenta iuvat. 
Sic vitam stilico sortitus carmine Claudi, 
	Vitam, quam rigidae non rapuere deae. 
Celtis Apollineo praecinctus tempora serto, 
	Quem bona Calliope, quemque Thalia colit. 
Inter Germanos fortassis Pindarus, et Thrax, 
	Et Linus, adcrescet Flaccus, et Archilochus. 
Dum sibi prima lyrae referunt modulamina musae, 
	Dumque grave ac rarum primus adivit iter. 
Is potuit patriae servare in saecla decorem 
	Vixit, et in laudes docta Vienna tuas. 
Ore ubi facundo docuit, quae sidera possent, 
	Quae deus, et quicquid cardine mundus agit. 
Quem memini gravibus quassantem pulpita pugnis, 
	Me iuvenem in vultus saepe citasse suos. 
Unde velut Phoebi fulgor rutilabat honestas, 
	Visque iocis, veri visque latentis erat. 
Conscia seu veri premeretur fabulat tecti, 
	Seu lucem gravior posceret historia. 
Interpres gnarus, fandique aptissimus auctor, 
	Inseruit Latiis Attica verba modis. 
Celtis erat, Celtis, patriae ditique Viennae 
	Perpetuum nullo diripiente decus. 
Quem puto Melpomene caelis, et Phoebus, Apollo 
	Non menso circum iugiter orbe ferunt. 
Nectareosque haustus praebet sibi Iuppiter ingens, 
	Sic terram fama, sidera mente tenet.
Qualia, cum Stygios cara pro coniuge manes 
	Tristia tergemini flexit et ora canis. 
Qualia, cum silvas duxit Rhodopeius Orpheus 
	Fluminaque, et dulci rustica corda sono. 
Qualia Thebanus fundebat carmina vates, 
	Quum movit plectro saxa ferasque suo. 
Qualia, cum mites traxit delphinas Arion, 
	Ne sua caeruleas vita subiret aquas. 
Talia Conradus Germana primus in ora 
	Lusit, Apollineae gloria summa lyrae. 
Cui non Archilochus mordaci clarus iambo, 
	Non Sappho lyricis Lesbia compta modis. 
Cui non Callimachi blandissima musa poetae, 
	Non elegi molles Coe diserte tui. 
Cui non praeripiant victricem barbita palmam 
	Theia, Stesichori neve camena gravis. 
Utque fuit quondam lascivo Delia versu, 
	Candida vel Nemesis, dicta Tibulle tibi. 
Ut cecinit vena te Cynthia fusca salaci, 
	Quem tulit excelsis Umbria cincta iugis. 
Ut pulchram cecinit Pelignus Naso Corinnam, 
	Suaviolum, vitam, deliciumque suum. 
Ut Veronensi celebrata venusta Catullo est 
	Lesbia, dulciculis improbulisque iocis. 
Ut quoque doctiloquus divino carmine Faustus 
	Descripsit formam Livia bella tuam. 
(Faustus, Parrhisiae decus et nova fama palestrae, 
	Qua nulla in toto clarior orbe manet. 
Quo duce, me sacras venisse Heliconis ad undas 
	Glorior, inque tuos Delphice Apollo lares) 
Ut cecinit miro te blanda Focilla lepore 
	Pontanus, Calabri nomen honosque soli. 
Sic, fertur rapido qua Vistula gurgite, Celtis 
	Concinuit veneres o Hasilina tuas. 
Iam notae fient, o Elsula et Ursula, vestrae 
	Nequitiae, Eois Hesperiisque viris. 
Nam tua Pindaricam redolentia carmina venam 
	Suspicient omnes, Celtice docte, plagae. 
Atque tuum merito celebrabunt nomen honore, 
	Laudibus innumeris et super astra ferent.
Murrho iunior faciebat.
GENEROSO AMPLISSIMOQUE viro, Laibacensis et Secovianae ecclesiarum antistiti reverendissimo, domino Christophoro Rauber, sacratissimae maiestatis Caesareo consiliario providentissimo, sapientissimoque, patrono aeternum venerando, M. Thomas Velocianus Austricus, theologus et poeta, cathedralis ecclesie Viennensis canonicus se plurimum commendat. Urbes florentissimas et potentissima regna praesul et princeps inclite, tempus aedax conficit, auri gemmarumque gloriola, inconstantissima et mobilis fortunae facies brevi momento inumbrat, longasque et nobilissimas numerosae prolis familias dies auferunt et anni. Usque adeo haec omnia mortalitati obnoxia aliquando sepulta praetereunt et inveterascunt, sola aeternalis atque illustris animi soboles, praeclara scilicet et splendidissima honestissimarum litterarum decoramenta, hominem ipsum post hanc fugacem terreni corporis umbram longa posteritate perennant. Innumeros praetereo quorum corpora licet moribunda tellus vel rogus abstulerit, qui solo atque unico illustrium litterarum splendore sibi vitam peperere non inter morituram. Audax haec Sulmonensis poeta cecinit,
Quaque patet domitis Romana potentia terris, 
Ore legar populi, perque omnia saecula fama. 
Si quid habent veri vatum praesagia, vivam.
Itidem et Celtis noster Protucius haec de semetipso est vaticinatus,
Flete pii vates, et tundite pectora palmis. 
Vester enim hic Celtis fata suprema tulit. 
Mortuus ille quidem, sed longum vivus in aevum. 
Colloquitur doctis per sua scripta viris.
Ut igitur praesul reverendissime, amplissimum poetam Germanicum iam pridem morte sublatum, in pristinum vitae decus traducerem, C. Celtis labores diesque noctisque congestos, quemadmodum Plinius ille iunior dictitare solebat, ab oblivionis iniuria asserere enixe curavi, opusque me iudice non penitus aspernandum, odas scilicet Celticas chalcographorum manibus emissi, tuaeque gratiae, tuoque splendidissimo nomini (generose et inclite praesul) potissimum dicare percensui, qui omnium illustrium litterarum patronus, amator, decusque amplissimum existis. Has igitur nostras quantulascumque musarum technas, inter ardua et splendidissima christianae R.P. negotia, quibus nunc summi pontificis Romani, modo invictissimi Caesaris penitiora consilia providentissimus agis, tua perhumana illustrique fronte suscipere non dedignare. Et si quid non penitus emunctum tua illustris gratia offendat, Celtis inopinae immaturaeque morti ascribat, qui suum lacrimis opus semilimatum, rude, incastigatumque moriens reliquit. Haec certe Nasonis, et nostro Celti verissime quadrant.
Orba parente suo quicumque volumina tangis, 
	His saltem vestra detur in urbe locus. 
Quodque magis faveas, non sunt haec edita ab illo, 
	Sed quasi de domini funere rapta sui. 
Quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit, 
	Emendaturus si licuisset, eram.
Vale illustre et pontificale decus. Viennae Pannoniae. XIII. kalen. Martias, Anno. M. D. XIII.
Turba prophana sile, musis infesta latinis, 
	Desine iam vatem dilacerare pium. 
Munere grata suo celebrant modo saecula Celtem, 
	Sidereas arces candida fama petit.
Conradus Celtis Protucius, familia Celtica honesta, et apud primores Franciae honorata, ad Moenum fluvium, haud longe ab Herebipoli Francorum in Germania metropoli, Kalendis Februariis natus fuit, imperatoris Friderici tertii imperii anno septimo, qui annus nativitate Maximiliani insignis, Idibus sequentibus Martii fuit. Natus infans decem diebus continuis incredibiles vagitus edidit, butiro et mellis favo foco admotus egre leniebatur. Responsumque est a nutricibus, magnae famae et facundiae virum fore. Infantia exacta, a Germano suo Druide, litterarum rudimenta (ut Germanorum institutio fert) brevi perdidicit. Per patrem a litteris revocatus, ut vinearum et familiae curam susciperet. Cumque in vineam perductus esset, elapsus nil tale suspicantis patris manibus, ascensaque rate, per Moenum Agrippinam Coloniam venit, ibique liberalibus stu- diis et theologiae aliquamdiu vacavit. Motus dein fama Ioannis Dalburgii Vangionum episcopi, et Rudolfi Agricolae Heidelbergam adiit, ibique oratoriam et poeticam, cum linguae graecae et hebraicae praegustamentis hausit. Et mox per Erfordensium, Lipsensium, Rostocensium gymnasium iter corripiens, non parvas pecunias docendo conquisivit. Et ad Italiam profectus, Paduae Calphurnium et
Creticum, Ferrariae Guarinum, Bononiae Philippum Beroaldum, Florentiae Ficinum, Venetiis Sabellicum, Romae Pomponium Laetum audivit. A Roma per Venetias, Illiricum, et Pannonias, Sarmatas adiit, ibique astrorum studio vacavit, praeceptore Alberto Bruto usus. A peregrinatione Sarmatica rediens, Friderici Saxoniae ducis familiaritatem nactus, cuius suasu et ductu coronam poeticam a Caesare meruit, aetatis suae anno tricesimo secundo, primusque eius dignitatis titulum et insignia apud Germanos gessit. Quamobrem ad peregrinationem rursus conversus, cuius avidissimus discendi gratia fuerat, totam Germaniam, et eius quindecim publica gymnasia perlustravit. Primus patriae linguae suae terminos ad quattuor latera conspexit. Primusque eloquentiam Romanam, quantum Germano homini concessum, cum rudimentis Graecae linguae in Germaniam retulit, vivendi, loquendi, intelligendique praecepta docens et scribens, multa varietate rerum et opinionum veterum sapientum. Primus comoedias et tragoedias in publicis aulis veterum more egit. Statura erat mediocri, corpore obesiore, facie clarissima, candentibus oculis et grandiusculis, ore decoro, pilo leni, raro et subnigro, et circa tempora parum renodi, barba rara, et eius praecoci canicie, et frontis calvicie. Animo et mente hilari, et vultu gelasino, valitudine prospera, sed imbecilli stomacho. Solis, nemorum, montium, peregrinationum, balneorum, conviviorum, et utriusque musicae pertinax amator. Amicitiae et favoris studiosissimus, et cui nulla ad audiendum doctos viros longa aut difficilis fuerit via. Omnium antiquitatum diligens
inquisitor et admirator, in verbis et moribus lenis et suavis, sed in iram praeceps, et non facile placabilis, in reliquis animi motibus sedatus et generosus. Amicos secretiores et praecipuos habuit, et quos semel accepit, numquam suo vitio perdidit, Ioannem Dalburgium episcopum Vangionum, Ioannem Tritemium Spanhaimensem abbatem Mosellanum, Ioannem Vigilium Cheruscum iuris peritum, Andream Stiborium, et Ioannem Stabium, mathematicos et theologos, Conradum amicum medicum et metallarium, Ioannem Tolophum astronomum et astrologum, Andream Pegasum Sarmatam, Sebaldum Clamosum, Graccum Pierium Caesareum, Hartmannum Eptingum, Philippum Calimachum Florentinum vatem, virum doctissimum. Communes autem tot quot humanitatis et honestarum litterarum amatores. Eius dicta memorabilia, praeter ea quae carmine conscripsit, haec sunt. Neminem vivere cui non pars stultitiae contigerit. Nullam cognitionem difficiliorem quam sui. Eam solidam esse voluptatem, quam nulla penitudo sequatur. Interrogatus cur negligentius opes curaret, respondit, maiorem domum maiorem esse curam. Et rursus de eodem interrogatus, subiecit. Impossibile non curantem habere quod habeat. Somnum, vinum, amicum, et philosophiam dixit curarum levamina, et vitae vehicula. Aetate vinum et carmina preciosa fieri. Conveniens esse philosopho pessimis displicere. Philosophum oportere amatores sui primum docere patien- tiam, et vacuos reddere affectionibus. Invidiam convertere debere sapientem in misericordiam. Optimum genus victoriae non in invidiam, sed in penitudinem duxisse hostem. Tolerabiliores esse miserias, dum ad
aliorum comparantur calamitates. Illorum qui sine laude viverent, eorum laudes et vituperia non debere curare sapientem. Praebere histrionum speciem, qui habitu tantum profiteantur religionem et philosophiam. Eam generosam dixit esse linguam, quae in praesentem dicere non erubescit quae in absentem effudit. Philosophum vulgi opinionibus se confirmare debere, cogitationes autem suas non circumferre. Multum referre in quae tempora cuiusque vita et virtus inciderit. A diis neminem amari, nisi quem ament homines. Amantem et invidum intra se gestare supplicium. In praeteritum ne quidem deos immortales consulere posse, et perinde seram de his esse consultationem. Principes indoctos esse organum more dixit, quae aliorum impulsu sonos edant. Felices esse dixit, qui alios probata institutione erudirent. Feliciores, qui cogitationes suas illustres ad posteritatem destinarent. Felicissimos qui utrumque perfecissent. Et perinde tria genera ingeniorum. Bonos, qui aliorum scripta interpretentur. Meliores, qui exotica transferrent. Optimos, qui nova cuderent. Animorum affectus dixit esse fatales. Hortanti ut indoctum doctorem salutaret, respondit. Doctos quaerimus, doctores plures habemus. Aspernantibus eloquentiam et graecas litteras respondit, Facilius esse honesta studia et virtutem contemnere, quam discere. Philosophum decere passiones suas frangere, aut condere. Apud prudentem et studiosum virum debere observari semper, ut dies diem doceret. Interrogatus quid novi acciperet, respondit. Nil, nisi novas semper in perversis mentibus erumpere cogitationes
et affectiones. Cum ex familiaribus suis quendam commendasset, et ille negligentius aegisset, hortantibus cunctis ut eum vituperaret, respondit. Semel laudavi, vituperare non possum. Poeticam divinum esse motum animi. Oculos fenestras animi, et sensus ianuas intellectus esse dixit. Virtutem esse ut spongiam et silicem, quorum alterum si compresseris contrahitur, alterum si laeseris ignem elicis. Dulcissimam esse mortem, quae cum gloria apud posteritatem reviviscet. Dum quendam castigasset, et ille se illustrium virorum vitiis tueretur, respondit. Illorum vitia sequeris, virtutes negligis. Vivum vivis prodesse debere; post mortem bonorum omnium incertum heredem. Virtutem similem esse dixit oleo, quod cuicumque liquori miscueris, demum supernatabit. Interrogatus quo Graecorum et Latinorum studia differrent, respondit. Illos magis rebus, hos magis verbis abundare. Neminem in familiaritatem suam admisit, nisi quem ipse meliorem, aut qui se meliorem reddere posset. Non quomodo vivendum, sed quomodo moriendum cogitandum esse dixit. Colentes se colere debere, spernentem spernere. Interrogatus quo res humanae consisterent, respondit. Tolle eloquium et intellectum, non erit quippiam in hominibus. Menstruanos amicos vocabat qui adversis rebus amicitiam solverent. Quoniam aliquis cognosci deberet interrogatus, respondit. Ex eius amicis et contubernalibus. Scripsit in poetica, libros amorum quattuor, secundum quattuor vitae circulos, ut Pythagorici tradunt, et secundum quattuor aetatum affectiones, et secundum quattuor Germaniae latera,
ut illam ab occasu Rhenus, a septentrione Codanus, et mare Germanicum, ab ortu Vistula, a meridie Danubius et alpes claudunt, observatis maxime gentium moribus, et locorum naturis, fluminibus, lacubus, silvis, et urbibus insignioribus. Libros carminum totidem, Horatium maxime secutus in lyricis et epodis. Libros epigrammatum quinque. Scripsit Parnasum bicipitem, in quo poetas et theologos concordat. Theodoriceiden orsus, quo Theodorici regis Gothorum et Germaniae historiam complecti voluit versu heroico, oratione pedestri Germaniam illustratam, situm Norenbergae, et de eius institutis moribus, aliaque non multi ponderis opuscula. Vixit annis. XL VIIII. diebus. III. Ad annum domini. M. D. VIII. currentem ad. II. No. Februa. Reliquit in testamento in electis scriptoribus utriusque linguae.
1. Caesar magnificis. Ad Caesarem. 2. Phoeberypheos. Ad Caesarem. 3. Quid me sidereo. Ad Hasilinam. 4. Cretus sub oris. Ad Ianum Ca. 5. Cui dedit nomen. Ad Andream Pe. 6. Quid saevas. Ad Hasilinam. 7. Iam nostras. Ad Philippum. 8. Urse doctorum. Ad Ursum. 9. Deli purpurea. Ad Saleminum Delium. 10. Illa quam fueram. De nocte et osculo. 11. Fusili binis. Ad Sigismundum Fn. 12. Forre Cracovinam. De garrulo. 13. Olim Sarmaticis. De corrivali. 14. Romuli quondam. Ad Hasilinam. 15. Non tot loquaces. Ad Hasilinam. 16. Miraris nullis. Ad Sepulum. 17. Brute caelestum. Ad Albertum. 18. Quem concha. Andream. 19. Interpres Iovis. Ad Crispum. 20. Morine aeternis. Ad Georgium. 21. Cum tua Panno. De cena Miricae. 22. Es caecus. Ad maritum Hasilinae. 23. Bis per obliquum. Ad Statilium. 24. Incomposta. De Basilla. 25. Cum pandit. De risu eiusdem. 26. Bosse Bemorum. Ad Iovinianum. 27. Iurabat. De sacerdote. 28. Quid graves. Ad Phoebum.
Genera carminum sunt in eo sex, sub tribus harmoniis Dicola et Strophis. Monocola Choriambica Phaleucia Sapphica Chori. cum ado. Chori. cum glico. Heroi. cum penta. Bacchium cum epi. Tricola Alcaica
1. Quis me Sarmaticis. Ad Hasilinam. 2. Ultimo nobis. Ad sodalitatem. 3. Vienna latis. Ad Benedictum. 4. Bis denos. Ad Vetulum. 5. Odiva salsis. Ad Venerem. 6. Sint alii. Ad Germanos. 7. Elsula cur. Ad Elsulam. 8. Diva quae magni. Ad divam dei geni. 9. Non ultimorum. Ad Graecum. 10. Cum denis. De denariis. 11. Xyste Germanis. Ad Xystum Tuche. 12. Bernharde Priscis. Ad Bernhardum. 13. Quando Roma. Ad Ianum Tolophum. 14. Musa Germa. Ad Andream. 15. Urbs Patavina. Ad Georgium Cocli. 16. Cum vultus tibi. In vetulum poetastrum. 17. Phoebe Cumano. Ad Cumanum. 18. Rhetor et orator. De Videlico. 19. Orte de Carnis. Ad Lambergum.
20. Nuper forte. De garrulo. 21. Qui cupis. De solario. 22. Cyngle candentes. Ad Geor. Cynglum. 23. Clamose nostris. Ad Sebaldum. 24. Musis Teutonicis. Ad Elsulam. 25. Est tibi frontis. Ad Hieronymum. 26. Autumno rapas. Ad Ingolstudenses. 27. O decus nostrae. Ad Georgium Lapi. 28. Quod ligno. De Corylo. 29. Quid maesto. Ad Gretulam. 30. Aureatensis. De tumba. Genera carminum sunt in eo septem, sub quattuor harmoniis et strophis. Monocola Dicola Tricola Phaleucia. Sapphica Heroicum cum tetra. et penta. Bacchium cum epi Trochaicum cum iambico acate. Choriambica. Alcaica.
1. Dudum calenti. Ad episcopum Vorma. 2. Februis natus. Invitat amicos. 3. Non tale sensit. De osculo. 4. Batte Rhenanis. Ad Battum. 5. Doctorum Vigili. Ad Ioannem Vigilium. 6. Iam clara vatem. Ad musam.
7. Dulces blanditiae. Ad Vrsulam. 8. Primus per auras. Execrat Germa. 9. Quid tantis. Laudat Germa. 10. Regiae stirpis. In vitam sancti Sebaldi. 11. Quid tantis. Ad se ipsum. 12. O Bacche Phoebi. Ad Bacchum. 13. Ursula cras. Ad Ursulam. 14. Demiror tibi. Ad Booten. 15. Intende nervis. Ad sodalitatem. 16. Eutice Francophoram. Ad Henricum. 17. Nuper diluvio. De convivio. 18. Age nostris properes. Ad musam. 19. Iane Bomberga. Ad Ioannem. 20. Augusta Lici. Ad Georgium. 21. Vuilhelme Agrippe. Ad Vuilhelmum. 22. Hartmanne priscis. Ad Hartmannum. 23. Bernharde claras. Ad Bernardum. 24. Capnion nostre. Ad Capnion. 25. Zasi Friburgi. Ad Udalricum. 26. O quanta vestris. De antiquitate Tre. 27. Cum virus rapuit. Ad Gresmundum. 28. Maiore flatu. Ad abbatem Span. Genera carminum in eo sex, sub harmoniis tribus, et strophis. Monocola Dicola Tricola Phaleucia Ionicum sodaticum Heroi. cum tetra. Bacchium cum epi. Sapphica Choriam. cum gli. Alcaica Choriambica.
1. Iam mihi tristis. Ad senectutem suam. 2. Matthee cunctis. Ad Mattheum Langum. 3. Musae Pierides. De enavig. Codani. 4. Musa num tantum. De Lapponibus sil. 5. Phoebe qui blandae. Ad Phoebum. 6. Divos in reditum. Ad Augustinum. 7. Parcius tandem. Ad Phoebum. 8. Bacchicos inter. Ad locum suae nativi. 9. Nostrum evolantem. Ad Mercurium. 10. Blasi Romuleis. Ad Blasium Holtzel.
1.  Aurata. Ad Caesarem. 
2.  Quid me. In maledicum lusorem. 
3.  Lusor sedebat. De lusore. 
4.  Invidus. Fabula de invido. 
5.  Quid mea. Ad Venerem. 
6.  Exectus infans. De infante ad ignem. 
7.  Quondam monebas. Ad Henricum Cus. 
8.  Iam bis. Quod solo amoris. 
9.  Quid canibus. In Bassareum. 
10. Rosina. De Rosina. 
11. Quidam poetae. In Fontulanum. 
12. Carmina. Ad Germa. Poetas. 
13. Ars militaris. Comparatio gladia. 
14. Si clara Graeciae. Septenaria sodali. 
15. Quid Phoebe. Ad Phoebum. 
16. Quo fulgurantem. Ad Phoebum. 
17. Quid Rhadamanthe. In Rhadamanthum. 
Orbe centeno. Carmen saeculare. 
[Gap desc: Errata list]
CONRADI CELTIS PROTUCII GERMANI LIBER PRIMUS CARMINUM, INCIPIT FELICITER.
Caesar magnificis laudibus inclitus, 
Rex regum, et dominus maxime principum. 
Si quis prisca tuis tempora saeculis 
Vel conferre velit regna prioribus, 
Non te crede queunt vincere gloria. 
Te vivo redeunt aurea saecula, 
Et pax atque fides, canaque sanctitas, 
Et vitae integritas atque benignitas. 
Germanis populis, te duce, maximus 
Laudis surgit honos, dum fugit horrida 
Morum barbaries, foedaque saecula 
Commutata nitent per vaga sidera. 
Saltamus, canimus, nec male pingimus, 
Et chordas resonas pollice tangimus. 
Nil nobis peregre est difficile, aut modo 
Rimantes variis artibus abditam 
Naturae seriem, Dorica et Itala 
Miscentes pariter non sine gloria. 
Te vivo, latiis gloria litteris, 
Antiquumque decus iam redit artibus. 
In lucem veniunt cum modo singula 
Quae Grai et Latii condiderant viri, 
Et quae Niliaco litore sederant, 
Quique Euphratis habent conflua flumina. 
Hinc caelum omne patet, terraque cognita est, 
Et quid quadrifidis continet angulis, 
In lucem veniunt arte alemannica, 
Quae praessis docuit scribere litteris. 
Te vivo, Lyricos iam canimus modos, 
Et laudata viris plectra prioribus, 
Concinnis fidibus pollice tangimus. 
Qua virtutis honos, et meritum decus, 
Cultum perpetuis temporibus manet, 
Et semper viridi fronde repullulat. 
Hoc Grai studio nomen ad aethera 
Fuderunt, Italis deinde sequacibus. 
Et nos nunc facili tenua barbito 
Illorum celeres dum sequimur pedes, 
Caelo sub rigido carmina spargimus, 
Dum vires dabis ac ingenium mihi, 
Atque inculta probes si mea carmina, 
Ornans laurigeris tempora frondibus, 
Me gustasse putem nectar olympicum.
Phoebe Rypheos aditure montes, 
Afferens noctem brevioris umbrae, 
Lenta sub caelo rigido reformans 
Gramina pratis. 
Taurus aestivo propior Coluro, 
Nascitur tecum, referens tepores, 
Pleiades sentit pluvias resolvi 
Lampade Phoebi. 
Hinc capit vultum rigidus novatum 
Mundus, et plaustrum sinuans utrumque, 
Anguis algorem positurus alto 
Sole calescit. 
Terra profuso tepido liquore, 
Parturit laetos vegetata flores, 
Cum suis stellis radiata splendens 
Cespite vivo. 
Non minax vastum Boreas per aequor 
Obvius saevit violentus Austro, 
Sorte luctando timida moventes 
Proelia ponto. 
Exiens sedes modo sed beatas, 
Spirat in terris Zephyrus, tepenti 
Suscitans flatu taciti sepulta 
Semina mundi. 
Sentiunt gratas animata flammas, 
Foedus adsciscunt sobulis creandae, 
Quo per aeternum stabilitur aevum 
Mobilis orbis. 
Induunt primas elementa formas 
Ignis et tellus et amarus humor, 
Et modo splendet propiore Phoebo 
Purior aether. 
Caesarem nostrum cupiunt movere, 
Qui renascentis caput extat orbis, 
Consulat nostris latiisque rebus 
Iam prope lapsis. 
Pace Saturnus legitur quietos 
Primus in terris populos tulisse, 
Aureum sub quo fuerat per orbem 
Principe saeclum. 
Iuppiter regni patrii potitus, 
Non patris ritu moderavit orbem, 
Hos supra caelum tulerat vetustas 
Laude decoros. 
Nostra te iunget superis sed aetas, 
Regiae clarum sobolis parentem, 
Maximo nomen cui gesta linquent 
Emiliano. 
Bella moturos potuit gigantes 
Iuppiter summo prohibere caelo, 
Fulminans hostem Siculo sepultum 
Vertice flammis. 
Sic tuus regni capiens habenas 
Filius, crudum reprimat tyrannum, 
Qui lares nostros petit, et penates, 
Cuncta prophanans. 
Repetat Graiam sapiens ruinam, 
Conterens hostem nimio furentem, 
Alta pax terras habeat sub omni 
Sidere caeli. 
Quae vel algenti riguit sub axe, 
Vel per eoos calefacta frenos, 
Quosque sol fessus repetit, vel Auster 
Imbrifer urget. 
Caesar aeterno memorandus aevo, 
Nec te frondosi mihi serta lauri, 
Delphico signo rigidum decorans 
Carmine vatem.
Quid me sidereo lumine verberas, 
Configens gravibus pectora spiculis? 
Dum spondes tacitis gaudia nutibus, 
Incessu veniens blandior omnibus 
Hasa puellis. 
Quas vel Sarmatico margine vidimus, 
Vel quas Rhenus habet flumine nobili, 
Aut quas Danubius pontibus invidens, 
Vel quae Codoneo barbara colligit 
Litore glaesum. 
Tu flammas tremuli pectoris exuis, 
Dum laetis fueris blanda favoribus, 
Turbatumque levas candida spiritum, 
Expellens faciem fulgida tetricam 
Maestitiamque. 
Te plectrum nitidi poscit Apollinis, 
Ut cures fidibus suave sonantibus 
Iniecisse modos, et super aethera 
Traduxisse velis ingenii faces, 
Partius urgens. 
Et concessa canent te mea carmina, 
Qualis diva tuis gressibus emicas, 
Et quali facie candidior nive, 
Miscens purpureis ora coloribus 
Fronte serena. 
Nostris carminibus facta celebrior, 
Nunc vives etiam cognita posteris, 
Si non dura meis obstiteris dea 
Votis, igne levans membra calentia 
Non requieto.
Cretus sub oris sane rigentibus, 
Quas urget altus circulus Arcticus. 
Et cana Sulonum premuntur 
Culmina Sarmaticis pruinis. 
Crassis loquelis nunc inimicior, 
Reponis alto carmina spiritu. 
Clarus legens et doctus olim 
Quae Latiis celebrata musis, 
Pergas beato pectoris impetu 
Referre clari lumina Delii, 
Et quae gelatum stant ad axem 
Sidera in occiduo rotatu. 
Pergas volucris cornua Cynthiae, 
Fraterna perdat cur vaga lumina, 
Et concavo mox orbe sumpto, 
Stat solido radiosa vultu. 
Pergas quid atro deliteat globo, 
Terrena faex sit, seu species maris, 
Vel multitudo submigrantum, 
Endymion vel amatus astro. 
Pergas patentis dicere climata 
Terrae, globoso stantis in aere, 
Ac omnium legem plagarum, 
Cum populis regionibusque. 
Pergas dierum cernere tempora, 
Quae causa rumpat foedera noctium, 
Ut nunc propinquo, nunc remoto 
Cynthius exoriatur astro. 
Pergas furentis candidus aequoris 
Curvos recessus dicere, at insulas, 
Et subsidentes turbulenta 
Marmora cur revomant arenas. 
Pergas venustis pectora moribus 
Ornare, linquens castra libidinis, 
Foedae voluptatis recensens 
Tempora displicitura tandem.
Cui dedit nomen volucer caballus 
Pegasus, fontis melioris auctor, 
Tuba quo vatum bibit ore dulces 
Carminis haustus. 
Quemque vos doctae colitis sorores, 
Ora dum castis veneranda lymphis 
Mergitis, laetis modulis sub undis 
Plectra moventes. 
Huic precor divae resonate carmen, 
Et suae laudis meritum canentes, 
Dicite, ut virtus sibi sint, et alti 
Pectore sensus. 
Nobilis magnis pro avis creatus, 
Sarmatum regis meritis favorem, 
Qui domus clarae titulos beavit 
Stemmate multo. 
Natus Arctoo celeber sub axe, 
Vistulae longos ubi Serra flexus 
Excipit, latis rubicunda spargens 
Gramina pratis. 
Perfluus puris ubi campus undis 
Fontis aeterni scaturit liquore, 
Diceres fossum pede, cuius ille 
Nomina gestat. 
Parvulus primis ibi lusit annis,
Post patris ductu studium secutus 
Dulce musarum, properans ad alta 
Castra Minervae. 
Sic ubi doctis adolevit annis, 
Fortior firmis validisque membris, 
Orbis ignoti voluit videre et 
Cernere cultus. 
Et citus poscit Venetos superbos, 
Cautus addiscens ibi mercis artes, 
In quibus multas locupleret oras 
Aequus in omnes. 
Adriae vastas penetravit undas, 
Te petens Romam, caput orbis olim, 
Inde Cumanae thalamum Sybillae, 
Parthenopenque. 
Hic ubi classem Boreas per altum 
Evocat curvas Ligurum per oras, 
Prospero cursu venit, et gelatas 
Transvolat alpes. 
Inde Germanos adiit potentes. 
Hic ubi pulchras rapitur per urbes 
Rhenus, et salsas ubi trinus ore 
Spumat in undas. 
Patrias tandem rediens sub oras, 
Pertulit multos variosque casus, 
Sortis agnoscens utriusque vultus 
Pectore forti. 
Hinc mihi fati memorat potentis 
Lubricos nexus variosque casus 
Orbis, et certam statuisse legem 
Numina dicit. 
Quam vel astrorum superumque rector, 
Et parens mundi voluit latere, 
Pectus humanum sua ne futura 
Noscere posset. 
Iret in praeceps animus, future 
Praescius sortis, bona ni retentet 
Spes, movens vultus subito priores 
Posse reverti. 
Et timor laetis nisi rebus esset, 
Quis ferat torvi faciem tyranni? 
Laeta sic celso residens olympo 
Miscuit atris. 
Solus is nostras sapiens gubernat 
Temporum causas, dedit et negavit 
Nostra quae caecis nequeant videre 
Corda tenebris. 
Ille vel fatum statuit superbum, 
Ut daret cunctis sua certa rebus 
Dona, quae clausis veniant fenestris 
Tempore fixo. 
Nuper excelsam tumidus per aulam 
Astitit regi socius tremendus, 
Et tulit tristem subito ruinam 
Praecipitatus. 
Quique sub tecto genitus misello, 
Et patris durum fodientis arvum 
Filius, celsos rapiens honores 
Sorte levatur. 
Alter Eoos statuit per Indos 
Mercibus multis avidus beari, 
Naufragus tandem Borea furente 
Concidit undis. 
Ille spe ductus sobolis creandae, 
Duxit uxorem (ut voluit) pudicam, 
Sed sibi dulcem Genius negavit 
Surgere prolem. 
Laetus hic multo grege filiorum, 
Sed gemit laesum tacitus pudorem 
Coniugis, gestans aliena falsi 
Nomina patris. 
Coelibem exosus fuit ille vitam, 
Cogitur sacras famulari ad aras, 
Et gerit nudi capitis coronam 
Vertice rasus. 
Ille privatam sibi forte vitam 
Legerat, curas odiens edaces, 
Cogitur fasces dominus verendus 
Ferre per orbem. 
Alter in tectis residens avitis, 
Patrio condi statuit sepulchro, 
Exul obscuris sepelitur oris 
Sorte tremenda. 
Nubilem servant tumidi puellam, 
Et procos claros fugiunt parentes, 
Illa fatali thalamo relicta 
Foedera iungit. 
Illius cervix gladio revulsa est, 
Hunc rogus vivum trepidus cremavit, 
Illius corpus crucibus pependit, 
Hunc rota torsit. 
Sic vago ludit temulenta passu 
Sors, movens curas, animos prementes, 
Spesque nunc laetas iterum timores 
Turgida versat. 
Quae nisi solus sapiens fugavit, 
Ille contempsit triviale murmur, 
Et sui pollens animi vigore, 
Perstitit aequus. 
Sit mihi victus tenuis sub arcta 
Veste, qua corpus socium tegatur, 
Et domus saltem Boream coercens 
Cespite parvo. 
Carus ac aequus veniat sodalis, 
Cui loquar laetis tacitisque verbis, 
Is meae cursum seriemque vitae 
Carpat et ornet. 
Et procul ludum trepidum relinquens, 
Audiam reges proceresque dura 
Sorte luctantes, dubioque numquam 
Pectore laetos. 
Ast ego caeli videam beatus 
Lucidos ignes maris atque terrae, 
Et sciam venti, nebulae, nivisque 
Reddere causas. 
Teque cunctorum inveniam parentem, 
Quo duce immensus stabilitur orbis, 
Quoque confusum capient volente 
Omnia vultum. 
Ille diffusus volitat per orbem 
Spiritus, cunctas animando partes, 
Quem nisi purae poterint videre et 
Prendere mentes. 
Nube post tergum volitans relicta, 
Pendulo puncto variis nocivum 
Rideam curis homines petentes 
Turpiter aurum. 
Lauriger curas tetricas fugabo, 
Temperans chordas, citharamque Phoebi, 
Dum mihi musae faveant, sub omni 
Tempore laetus. 
Ruperint maestae mihi dum sorores 
Fila, nolentem superabo mortem, 
Dum canet nostras gelidus camenas 
Rhenus et Albis. 
Vistula, et longo sinuatus orbe 
Ister, et late Eridanus superbus, 
Arrogans Tybris, Tagus, et Britanno 
Proxima tellus. 
Illa devota cecinit camena 
Celtis, Andrea, tibi notus alta 
Mente, quem semper facias fideli 
Pectore serves. 
Inter Eoos fueras sodales 
Carior semper, tua multa virtus 
Me tibi vinxit, ruitura nullo 
Temporis aevo.
Quid saevas regeris tuas 
Flammas, Hasa meos cur face torridos 
Artus concutiens moves? 
Non aptus referor miles in arduum 
Bellum, non animo potens 
Ardentes tepido pellere languidus 
Ignis, quos nimis applicas. 
Sit dixisse satis quae tua formula, 
Qualis cum niveus color 
Confusus rubuit sanguine muricis. 
Aut qui candidulas solet 
Commiscere color purpureas rosas. 
Talis femineus decor 
Ornat sidereis tempora vultibus. 
Esto carminibus rogo, 
Iam non dura meis factaque mitior, 
Et te Sarmata fortior, 
Frenis flectere equos, pannoque nobilis, 
Et Rhenus gelidus tua 
Blando percipient nomina barbito.
Iam nostras tibi mittimus Philippe 
Nugas horridulas et impolitas, 
Et quae nec Latiis pares camenis, 
Nec quae de mediis fluant Achivis, 
Sed quales mihi frigido sub axe 
Dictarunt calamo rudi sorores. 
Hanc curam tibi linquimus minores, 
Qui princeps latias movere chordas, 
Reges et proceres referre doctus, 
Et lusus melior canens procaces. 
Hinc te non facile eximet vetustas, 
Sed te posteritas amans revolvet, 
Dum plaustro glatialis ursa torpet, 
Et servant solitos vel astra motus. 
Germano satis est mihi poetae, 
Si me Rhenus amet, legatque Moenus, 
Moenus vitiferis opacus agris, 
Olim nobilibus viris decorus, 
Graio sanguine quos ferunt creatos. 
Quis nemo melior librare telum, 
Et spumantis equi dedisse gyrum. 
Qui Graios, Italos, Scythas, hyberos, 
Atque Asiae populos inhospitales 
Euxini validis tulere in armis. 
Haec est patria Celtici poetae,
Quam nunc occupat imperita turba,
Quae gestat capitis rudes corollas,
Et tantum Veneris dicata sacris,
Talos cum Bromio magis colentes.
Quamque sacra canit sophia libris.
Forsan ista tamen tibi placebunt,
Aequevus mihi consodalis olim.
Urse doctorum specimen virorum,
Hic ubi fuerat rigidus Bootes
Plaustra, quae numquam subeunt tepentes
Aequoris undas.
Quaeque per vastas Aquilo procellas,
Sistit Arctoas glacialis undas,
Et tegit late niveo gelatos
Vellere campos.
Seu iuvat blandis fidibus molestas
Anxiae mentis relevare curas,
Cynthius laetis tibi docta ludit
Carmina nervis.
Seu tibi rerum placuit latentes
Mente sublimi reperire causas,
Mox tibi Graie veniunt Minervae
Pectus et ora.
Et super nubes volucer levatus, 
Candidos caelos specularis, altos 
Siderum cursus, Hecates labores 
Mente revolvens. 
Temperas succos tumidis medentes 
Corporum morbis relevas calores, 
Corpus in sanam revocas quietem 
Arte Melampi. 
Noxius languor, duce te, fugatur, 
Linquit et caecas sanies medullas, 
Dum suum nutrit genitalis humor 
Rite calorem. 
Regia nobis venerandus urbe es, 
Quam duae cingunt aliae potentem, 
Quamque diducto secat inquietus 
Vistula flexu. 
Te colunt cives generosi, et alta 
Regis Arctoi veneratur aula, 
Dum suae tractas alimenta vitae 
Pectore docto. 
Fac tibi Prisci redeat vigoris 
Pectus, et curis vacuum saeveris 
Vendica, carpens tacite fluentis 
Gaudia vitae. 
Cernis ut soles, properant citati, 
Ceu fluit lychno tremulum caduco 
Lumen, et succo pereunte flamma 
Deserit ora. 
Nec vides quorsum moribunda pergat, 
Quae prius caecas repulit tenebras, 
An petat caelum subito per altum 
Aera lapsa. 
Sive confusum subitura acervum, 
Quo latent rerum species sepultae, 
Donec attritu silicis renata 
Semina quaeras. 
Sic fugit corpus tenuis gravatum 
Spiritus, subter Phlegetontis undas, 
Tertiae sortis truculenta abhorrens 
Ora tyranni. 
Quem stupet circum pavidus trifaucem 
Cerberum, et tortis furias colubris, 
Dum rogat maesta scelus expiari 
Aeacus urna. 
Aut volat purum nitidus sub axem, 
Ut bibat nectar liquidum deorum, 
Hic ubi candet niveo colore 
Lacteus orbis. 
Mitte fallacem dubiis vagari 
Passibus sortem, fueris beatus, 
Si potes cunctis animum quietum 
Addere rebus. 
Scripserat certas moderator orbis 
Omnibus leges statuens ferendas, 
Quas tulit solus sapiens, sine ullo 
Pectoris aestu. 
Nec stetit semper piceis gravatum 
Nubibus caelum, Zephyrus minacem 
Expulit tandem Boream, reducens 
Sidera laeta. 
Tunc micat pulchro radiosus orbe 
Phoebus, attollens nitido calentem 
Lampadem curru, tenebris fugatis 
Gratior extans. 
Sit tibi splendor patrii decoris, 
Et decens victus nihil arrogabis, 
Cum tibi pleno veniet futuro 
Copia cornu. 
Sit tibi castus sociae toralis 
Lectus, et curas relevet voraces, 
Dum tuo pendet gemebunda amore 
Pectora circum. 
Hac tibi proles generosa surgat, 
Quae patri claros numeret nepotes, 
Utque te maestae rapient sorores, 
Lumina claudat.
Deli purpurea quem face Cynthius 
Irroravit amans matris ab ubere, 
Et cui nempe dedit sidere Iuppiter 
Felici, ingenium clarum et amabile. 
Deli Sarmaticis facte sodalibus, 
Et mi iam patrio sanguine carior, 
Nostris perpetuis dignus honoribus. 
Dum currunt solitis sidera legibus, 
Inter Sarmaticos dum iuvenes micas 
Doctrina, et placidis splendide moribus. 
Qualis Phoebus agit lucifluam rotam, 
Et pallet facibus stella minoribus. 
Parnasi venias tendere collibus, 
Phoebi cum fidibus plectra sonantibus, 
Mergemusque sacris ora liquoribus, 
Qua garrit vitreis Vistula fontibus. 
Titanis venias cernere lampadam, 
Atque astra in tacitis candida noctibus. 
Et cur imbrifero ventus anhelitu 
Miscet saxifragis aequora fluctibus? 
Terrarum venias ut populos canas, 
Sub se despiciunt quos rigidi poli, 
Et quos Eurus equis mane rubentibus 
Afflat, vel Zephyrus sole tepentibus. 
Cantantes sociis passibus ibimus, 
Qua trino Charites ore videbimus 
Iunctas, implicitis quae modo brachiis 
Saltant cum Satyris capripedum choro. 
Qui gestant capitum vincula pinea, 
Calcantes pedibus lilia splendidis, 
Dum pulsat citharam Phoebus eburneam, 
Et musae placidis constrepitant choris. 
Quos inter medius corniger ENI+OS 
Miscet sollicitis pocula cymbiis, 
Hortaturque suam laeticiam ferant, 
Inspirans tacitas ad Veneris faces. 
Currunt mobilibus tempora saeculis, 
Et cras in cinerem forsan abibimus. 
Solvamus teneris pectora amoribus, 
Cantantes vacuo carmina spiritu.
Illa quam fueram beatus hora, 
Inter basia et osculationes, 
Contrectans teneras Hasae papillas, 
Et me nunc gremio inferens venusto, 
Nunc stringens teneris suum lacertis 
Pectus, languidulo gemens amore. 
Quod me in igne reciproco movebat, 
Cogens deinde suos meare in artus, 
Dum nostros animos per ora mixtos, 
Tam vinclis adamantinis ligavit 
Diva ex caeruleo creata ponto. 
O nox perpetuis decora stellis, 
Quae divum facies levas coruscas, 
Et fessis requiem refers salubrem. 
Nunc stes Herculeo velut sub ortu, 
Aut qualis Suetiis soles sub oris, 
Dum Phoebus pluvium revisit Austrum, 
Nullam per spatium bimestre lucem 
Fundit, perpetuas ferens tenebras, 
Sic fervens satiabitur voluptas.
Fusili binis mihi notus annis, 
Dum peragranti mihi Sarmatarum 
Terra lustratur gelido propinqua 
Frigida caelo. 
Qua duas torpet polus inter ursas 
Arcticus, pigro revolutus orbe, 
Gnosiae secum radiosa volvens 
Serta puellae. 
Candidos inter fueras amicos, 
Cui dedit fidus patrium decoros 
Pectoris mores, et honesta sanctae 
Pignoramentis. 
Primus exosus fueras veternum, 
Exuens scabras nitidus loquelas, 
Barbaras voces, et avita crassae 
Murmura linguae. 
Iamque Romano erudiendus ore, 
Induis pulchrum decus, expetendo 
Quae probant docti ingenuo calentes 
Pectoris igne. 
Sperne mendacis rabiosa vulgi 
Murmura, indoctam fugiens catervam, 
Et datum paucis poteris beatus 
Noscere verum. 
Magnus exemplo tibi sit Molossus, 
Quem premunt vasto fremitu catelli. 
Ille sed serpit tacitus minorum 
Murmura temnens. 
Perge tres sacras modo nosse linguas, 
Quae tibi magnum tribuent honorem, 
Cum Palestina Latiamque claro 
Cecrope scriptam. 
Perge confusum chaos intueri, 
Quo scatent pulchris elementa formis, 
Sorte discordi et reditura versant 
Semina mundi. 
Perge consurgens animo volucri, 
Singulis rebus reperire causas, 
Flabra ventorum refer, et furentis 
Aequoris aestus. 
Perge cur terrae quatiente motu 
Concidant urbes, trepidentque montes, 
Ignium cur diluvioque aquarum 
Regna laborent. 
Perge cur caecae generent cavernae 
Sulpura, et pulchris scateant metallis, 
Curque languentum reparent calentes 
Corpora thermae. 
Perge cur tanto crepitet fragore 
Nubibus caeli iaculatus ignis, 
Imbris, et lentae nivis, et gelatae 
Grandinis iras. 
Perge convexo fugitiva caelo 
Astra mirari, geminum cubile 
Solis inquirens, alioque gentes 
Orbe sepultas. 
Perge diverso expatiata motu 
Sidera, et Phoebi referens labores, 
Lurido vultu sibi cum fugavit 
Cynthia currus. 
Perge diffusos populos per orbem 
Dicere, et linguas, hominumque mores, 
Quo situ caeli teneant volantem 
Aere terram. 
Perge priscorum relegens virorum 
Gesta, Tarpeio celebrata colle, 
Quicquid et claris Macedum triumphis 
Graecia gessit. 
Perge fortunae instabilis favorem 
Spernere, et duros tolerare casus, 
Et tibi cuncti fugient beato 
Tempore soles. 
Perge virtutis generosus arctum, 
Et perangustum superare callem. 
Illa securam tibi sola donat 
Ducere vitam. 
Sola caelesti faciet beatum 
Sede, promittens placidos honores. 
Nec sinit tetras stygii timere 
Carceris umbras.
Forte Cracovinam veniebas nuper in urbem 
Garrule Vindelice. 
Terque quaterque meas intrabas luridus aedes 
Sicca rigans labia. 
Immerito grates patrio mihi more rependis 
Turpis et improbulus. 
Vaniloquus stygia foedans mea nomina lingua, 
Murmura falsa serens. 
Scilicet ut patrium transcendam stemmate nidum 
Nobilitate recens. 
Cui neque grandis erat census, nec in urbibus altis 
Notus uterque parens. 
At mihi Caesarea frondescant tempora lauro, 
Magnaque fama levet. 
Talis erat Latiis vates qui primus in oris 
Arma virumque canit. 
Arpinasque olim tenui versatus in agro est 
Nobilis eloquio. 
Atque alii multi, quorum modo tempora nostra 
Nomina clara stupent. 
Parva quibus virtus patrimonia nobilis auxit, 
Amplaque dona dedit. 
Talis ero, superi faveant modo, labra coerce 
Garrule Vindelice. 
Nam post fata manet maior me gloria, currens 
Docta per ora virum.
Olim Sarmaticis receptus oris, 
Et potans male Vistulam rigentem, 
Carpathumque videns rigente tergo, 
Hic blandis fruor ignibus beatus. 
Quales omniproci fuisse scribunt 
Amores Iovis, improbive Martis, 
Hac me perpetua calere flamma 
Inconsultus et inscius putabam. 
Indignam mihi sed dedit repulsam 
Qui sacram capitis gerit corollam, 
Consecratque sibi meos amores, 
Dum caecis colitur Venus latebris, 
Praesentesque suis sacris favorem 
Testantur Veneres Cupidinesque. 
Dum Phoebus roseum retexit orbem, 
Vel pronus Libycas premit columnas, 
Aut nox incubuit vocans amantes, 
Non linquet sacer hic meos amores, 
Quem sanctus tenet hunc beatitatis 
Sacrorum vel amor pudendulorum.
Romuli quondam revocatus urbe, 
Montis Hetrusci iuga nubilosa 
Scando, dein Rhenum tenuem, Padumque ad 
Terga reliqui. 
Hinc sinum vastum citus Adrianum 
Lintribus curvis adeo, Istriorum 
Urbs ubi tollit Venetas per undas 
Inclita muros. 
Hinc ubi campis Athesis receptus, 
Praepeti cursu rapior per Alpes, 
Uvidum Rhenum repetens gelato 
Fonte cadentem. 
Post caput magni veniens ad Istri, 
Silva Bacenis vaga ubi patescit 
Saltibus, multa insinuans reductos 
Arbore colles. 
Solus ignotas pedibus citatis 
Hinc peto terras, ubi flavus Albis, 
Atque ubi lentos regerit Silesus 
Vortice cursus. 
Vistulam recto pede deinde poscens, 
Sarmatis latos ubi terra campos 
Pandit, et celsis ubi Croca tectis 
Regia surgit. 
Hic suis flammis Hasilina fulgens, 
Coepit ardentem laqueare mentem, 
Lusibus blandis relevans gravata 
Membra labore. 
O ter ac ultra fueram beatus, 
Fata quem tali statuere amore 
Serpere incertae reditura numquam 
Tempora vitae. 
Non ego magni Iovis et deorum 
Sorte mutarem imperiosus ignes, 
Tam decens vultus nitet, et venusto 
Corpore cultus. 
Splendidus divo micat ore fulgor, 
Candet infuso facies rubore, 
Fronte lucentes oculi coruscant 
Sidera bina. 
Cynthiae qualem coeunte cornu 
Cernimus vultum, vaga dum repellit 
Orbe iam toto rutilante picti 
Lumina mundi. 
Qualis aut Phoebus reparat fugatum 
Nube per sudum iubar, et stupentes 
Excitat pulsis tenebris renato 
Lumine terras. 
Talis effusis Hasilina pergit 
Candidam fulvis faciem capillis 
Efferens, toto niveo colore 
Corpore fulgens. 
Haud ego tales Charites sub arvis, 
Montium divas, nemorumque nymphas 
Credo, nec tales vitreo latentes 
Fonte camenas. 
Albicat mollis velut anserina 
Pluma, vel cygni tegimen canori, 
Se dam passu veniens superbo 
Prodit et ore. 
Mitior tandem venias precamur, 
Consere amplexus, tacito medullas 
Igne marcentes relevato venis 
Exime flammas. 
Et meus iunctis fugiet labellis 
Spiritus, vita meliore raptus, 
In tuo pendens resupinus ore 
Morte beata. 
Hausit ut fessis alimenta membris 
Reppetet priscos redivivus artus, 
In vicem blando tua dum retorques 
Oscula morsu. 
Hoc feres tanti precium favoris 
Virgo, si nostros relevas dolores, 
Sarmatas inter tua clara numquam 
Nomina perdes. 
Te canent Rhenum et Necarum bibentes, 
Ister, et cornu Rodanus recurvo, 
Codanus claro et Tamasis Britanno 
Litore notus.
Non tot loquaces influit alites 
Ventus renato tempore floridus, 
Quot nostra depilat puella 
Blanditiis iuvenes senesque. 
Non tot procellis Codanus aestuat, 
Ferox sonoris quando aquilonibus 
Luctatur Eurus, Succinumque 
Litore colligitur Pruteno, 
Quot verba fundit pronus ad osculum 
Amator illi, cum gemebundulus 
Pallescit, et fervens libido 
Intumuit liquidis medullis. 
Sed illa doctis cauta sub artibus, 
Recenset alto pectore, an aureis 
Nummis abundet quis, voracem 
Pascat ut insatiata mentem. 
Tunc blanda vultu et corpore fulgida 
Colludit, ornans tempora floribus. 
Et mox sub altis coniugali 
Noctibus hunc satiat cubili. 
Hac ludat ergo qui mihi largior, 
Atque imbre rorans dives Acrysio, 
Vel forte nostris se locabit 
Carminibus, quibus illa dicta est.
Miraris nullis templis mea labra moveri 
Murmure dentifrago. 
Est ratio, taciti quia cernunt pectoris ora 
Numina magna poli. 
Miraris videas raris me templa deorum 
Passibus obterere. 
Est deus in nobis, non est quod numina pictis 
Aedibus intuear. 
Miraris campos liquidos Phoebumque calentem 
Me cupidum expetere. 
Hic mihi magna Iovis subit omnipotentis imago, 
Templaque summa dei. 
Silva placet musis, urbs est inimica poetis, 
Et male sana cohors. 
I nunc, et stolidis deride numina verbis 
Nostra procax Sepule.
Brute caelestum relegis beatus 
Siderum cursus volitantis orbis, 
Intuens doctis oculis renata 
Lumina mundi. 
Noscis Arcturum pater, et cavendas 
Pleiades nautis, hyadasque tristes, 
Haec suos condit tibi clarus ore 
Perseus ignes. 
Nota quae duro religata saxo est, 
Et decus Phoebi, stygiique monstri 
Victor, et Cephei radiosa coniunx 
Cassiopeia. 
Inde quadrigis volitans superbis, 
Et Iovis nutrix, et amata Baccho, 
Serta non doctum fugiunt, nec ulla 
Furta deorum. 
Corvus et crater, quibus implicatur 
Lubricus serpens, tibi notus ales 
Fulminis, candens olor, et remotis 
Ignibus Argo. 
Coetus, Orion, Procyon sub Hydro, 
Chyron, et Pistrix fluvius, calensque 
Syrius, piscis, lepus, et corusca 
Luce Canopus. 
Noscis ut vasti per inane caeli 
Unde crinitus rutilet Cometes, 
Curque subductus fugiat decoro 
Lumine Phoebus. 
Noscis aestivos spatiosiores 
Circulos Phoebi, tibi nota causa est 
Cur vel Hyberni breviore currant 
Limite soles. 
Noscis obliqui pater alta caeli 
Signa, quae rerum variant figuras, 
Et suis donis geneses levato 
Sidere servant. 
Aries et taurus, geminique, cancer, 
Et leo, virgo, libra, scorpiusque, 
Tela cum capro, liquido et natantes 
Flumine pisces. 
Omnis in caelo tibi notus ordo est, 
Quam vagi currant rapidis retorti 
Circulis septem minimis rotantes 
Orbibus orbes. 
Quis ferunt causis animata terrae 
Orbitis certis sua fata ferre, 
Omne venturum quibus ora produnt 
Candida vatum. 
Quam fuit praeceps hominum furentum 
Cura, quae divis proprios labores 
Tollit, et quisquis deus esse poscit 
Non bene sanus. 
Tu vide cautis oculis latentis 
Ordinem fati, fuge suspicari, 
Quo deos ludas, mea vel futura 
Tempora fallas. 
Hinc mihi nostram caveas puellam 
Vultibus caeli facias protervam, 
Te nisi carum fugiens monente 
Vendere cunnum.
Quem concha nostri cantet Apollinis 
Quaeris, poetae non minimum decus, 
Et Pegaseae quem sorores 
Nos subeant celebrare plectris. 
Non nostra magnis principibus vacat 
Camena, trita sed graditur via, 
Et te iubet carum sodalem 
Pindaricis fidibus reponi. 
Nos aequa stringunt astra favoribus, 
Quae nostra iungunt pectora mutua. 
Seu Libra nobis, aut benigno 
Erigone fuit orta vultu, 
Sive igne fulgens Iuppiter aureo, 
Vel sidus arctans foedera amantium, 
Aut igneus Phoebus, vagantes 
Qui medius volat inter orbes. 
Non te maligni lumina Chronii, 
Nec Martis urens stella nocentius 
Aspexit, aut vafer doloso 
Mercurius gradiens galero. 
Sive aestuosi torrida circuli 
Me zona aduret non habitabilis. 
Aut pigra mundo congelato 
Sidera Sauromatum videbunt. 
Virtutis altae semper ero memor, 
Et Pegasei nominis incliti. 
Cui frontis in confusa fraude 
Stat probitasque fidesque tota. 
Quando alta salsi scandimus aequoris, 
Longo videntes ordine Cycladas, 
Et insulam Saturnianam. 
Inde Rodon, Cypriamque terram. 
Hinc regna regis, quae Mareotica 
Tellus honorat, quando videbimus, 
Et monstra Nili fabulosis 
Sicaniis memorata chartis. 
Hinc thure odoro quo sit Arabs suo, 
Et terra rubro litore nobilis, 
Et Iudeorum gens vetusta, 
Setigeris inimica porcis. 
Phoebi calentem cernere verticem 
Iuvabit, umbras corporibus negans, 
Quando levatus stat sub axe 
Ignivomo radiatus ore, 
Aestum feremus sideris ardui, 
Et nulla vitae crede pericula, 
Dum cura sit Phoebo sacris de 
Vatibus, atque animis benignis.
Interpres Iovis et beatitatis, 
Clamosus superumque praedicator, 
Indoctae moderator et catervae. 
Dum celsa tumidus boas cathedra, 
Et solus sapiens tibi videris, 
Stultorum venerabilis magister, 
Quid tantum immeritum premis poetam, 
Et sacras laceras dicax camenas? 
Ut vulgi tibi compares favorem, 
Et Phoebi tibi concites sagittas. 
An nescis cithara canende nostra 
Nos urbes fugere, et globos frequentes 
Insani populi magis cavere, 
Quam vel Sithonias grues pruinas, 
Vel mollis libycos Sabellus aestus. 
Nos fontes vitrei iuvantque colles, 
Et ripae gelidae [(printer); sic: gelida]  ad strepentis undae, 
Umbrosaeque coma tremente silvae. 
Et campos cupio aeriosiores, 
Quo templum Iovis et beatitatem, 
Et quo principe stet renatus orbis, 
Purgatis animis magis videmus. 
Quam tu qui populi teneris aura, 
Et vitam sequeris beatiorem, 
Ut ventrem tibi farcias voracem, 
Ut vestes tibi fulgeant nitentes, 
Ut grandes tibi compares cucullos, 
Et nummos tibi compares perennes, 
Ut pluma iaceas piger tepenti, 
Ut scortis valeas libidinosis 
Largus munificis adesse donis. 
O sanctus Iovis inferi sacerdos.
Morine aeternis celebrande musis, 
Sarmatum clarum decus, et coruscum 
Sidus, algentes ubi torquet ursas 
Zona nivalis, 
Quaque dum cancro rutilo levatur 
Phoebus, aestivas remoratur horas, 
Circulum vincens paribus secantem 
Lancibus orbem. 
Integrae mentis studio colendus 
Civibus, nobis neque negligendus, 
Cui bonum rarum probitas, fidesque 
Prisca refulget, 
Saepius lautis epulis honorans 
Convocas doctam generose turbam, 
Instruens largis tua liberalis 
Munera mensis, 
Comis, et doctis salibus facetus, 
Gesta priscorum memoras virorum, 
Militis Graii et Latii quiritis 
Arma recensens. 
Publicos tractas sapiens honores, 
Et graves fasces, quibus inquietus 
Consulis rebus, sociale servans 
Foedus in urbe. 
Impetum vulgi moderare doctus 
Ore facundo, riguus per alta, 
Quale cum torrens ruit, explicatis 
Imbribus auctus. 
Qua ferunt coetus hominum vagantum 
Arte coniunctos, nemorosa quondam 
Antra sub vastis specubus ferino 
More habitasse. 
Sordidus victus, quibus et rigebat 
Tristis aspectus, nec amanda rebus 
Urbicis virtus, sociis regebat 
Oppida frenis. 
Nec dedit quisquam superis honores, 
Aedibus sacris adolens tepentes 
Thuribus flammas, cecidit nec ullas 
Taurus ad aras. 
Ast modo pulchris veneranda honestas 
Moribus splendet, superumque cura 
Plurimis servat metuenda cultis 
Numina templis. 
Seu tibi tristem vagabunda vitam 
Sors feret, blandum vel amica vultum, 
Utraque erectus videas protervi 
Numinis ora. 
Est brevis vitae fugientis ordo, 
Cernimus qualem tenui vaporem 
Halitu tolli roseo levatum 
Sole cadentem. 
Crastino forsan moriere sole, 
Nec sacer nummus poterit morari 
Fata, quin parvo tumulo obruare 
Pulvis et umbra. 
Ergo iam laetas facias adesse 
Temporum causas, tibi submovendo 
Tetricas curas, volucris capessens 
Gaudia vitae. 
Seu tibi clarae sobolis recursat 
Cura praemonstrans patrios honores, 
Spemque nunc inter metus altus errat, 
Pectora torquens. 
Has graves curas superis relinquas, 
Qui dabunt nostrae meliora vitae 
Fata, quae certis venient superni 
Legibus orbis. 
Has graves curas studiis levato, 
Candidus rerum repetendo causas, 
Siderum cursus, et amoena clari 
Lumina Phoebi. 
Has graves curas fidibus canoris 
Pelle, divinas relegens camenas, 
Quas sacer vatum calor expolito 
Carmine promit. 
Has graves curas dederis sepultis 
Inferum turbis, ubi dirus ore 
Pluto pallentes animas coercet 
Carcere caeco. 
Quo simul quisquam fuerit receptus, 
Ferrei vectes reducem negabunt, 
Legibus diris tumidi obserantes 
Claustra tyranni.
Cum tua Pannonio fuerat Mirica Lyaeo 
Cena parata mihi, 
Tractaque Parrhasiae languent ubi plaustra puellae, 
Raraque stella micat, 
Miraris pedibus surgam male fultis, et uncto 
Lentus eam capite. 
Civibus et cunctis narratur ineptia nostra, 
Iam male nota mihi. 
Sarmaticos volui potando discere mores, 
Sed mea fata negant. 
Sed revoca hesterni non servans pocula Bacchi, 
Verbaque docta parum, 
Et tua Socraticis rediens convivia verbis 
Sobrius accumulem. 
At semel astrifero Phoebus revolutus in orbe est 
Irrevocandus eo. 
Si tua panduntur fictae tantum ostia fronti, 
Semper ego haec fugiam.
Es coecus, patulos habens ocellos, 
Oedippo mihi comparandus olim, 
Qui nixus baculo tremente, natam 
Ad vota Antigonen secutus ibat. 
Es prima male masculatus aura, 
Nocturna genesi renatus undis, 
Vel taurus tibi scorpiusve surgit. 
Es surdus gemina sub aure factus, 
Dignum Naritio dares sodalem. 
Nec nares rapiunt vagos odores, 
Ut quondam Icariae canis puellae, 
Vel silvis comites vagae Dianae. 
Heu sensus tibi consenescit omnis, 
Ceu quondam riguit parens loquaci 
Contemnens superos superba nido. 
Rivales tua cum tot uxor ardet, 
Quot vervex violas dedit nitentes, 
Quot sidus culices Leonis infert, 
Quot fructus opulenta Libra donat, 
Quot ramos Caper algidus renudat. 
Sed semper latus ambiunt puellae, 
Qui nostris nitidis sacris dicati, 
Deberent speculum referre morum.
Bis per obliquum roseam reduxit 
Lampadem Phoebus rubicundus orbem, 
Bis fuit claris hebetatus astris 
Portitor Helles, 
Dum vago Celtis pede sum receptus 
Sarmatum campis, ubi rarus altis 
Moenibus murus, facies nec ullis 
Urbibus extat. 
Hic mihi doctus Statili sodalis. 
Moribus lectus paribus, nigrantes 
Seu mihi noctes placuitve soles 
Ducere Baccho. 
Sorte felices bonus extimasti, 
Qui brevis vitae poterint labores 
Ferre, cum caris sociis trahentes 
Tempora laeta. 
Saepe fortunae memoras bifrontis 
Perfidum ludum sapientis esse 
Spernere, et tristem faciem saeveris 
Demere rebus. 
Invidet curis deus ipse nostris, 
Nosse qui cunctos voluit beatos, 
Ferre quod fatum statuere divi 
Quemque per orbem. 
Saepe quae doctis lateant camenis 
Voluis, abstrusas repetendo causas, 
Et tibi terso veniunt ab ore 
Singula verba. 
Debiles artus reparas peritus, 
Et salutares tribuis medelas, 
Dum fatiscentes tenuat medullas 
Tabidus humor. 
Pone rugosos tumidosque nares, 
Ambitum caecum, manifestus ora 
Proferas, doctum nitido serenas 
Lumine pectus. 
Perge quo virtus tua te vocabit, 
Candidus linquens simulata verba, et 
Si tenax recti fueris, beato 
Pectore regnes.
Draso Cracovina fuerat notissimus urbe, 
Scurra vagis pedibus. 
Hic bene cantavit, calamos atque organa movit, 
Barbiton et citharam. 
Sed tulerat vetuli iuvenis mala taedia cunni, 
Cana premens femora.
Incomposta sedet Basylla mensis, 
Inflexo ore loquens parum decenter. 
Cum mammas sibi pendulas coaptat, 
Et foedis digitis cibum reprensat, 
Quos aut podice merserat vel ano, 
Et si quid propius latescit illis. 
Nec nares sibi mucidos retergit, 
Sed turpi sonitu excitat screatum, 
Quo phlegma uvidulum suum resorbet, 
Quo lances mihi conspuit patentes, 
Quo scrofis poterit movere orexim. 
Convivis tamen haec putat placere 
Credam? quos laqueo trahit sequaci, 
Et sensus quibus obstupescit omnis. 
Sed suspensa mea est tabella templo, 
Me evasisse loquens charybdis aestum.
Dum pandit tumidas Basylla buccas, 
Et dentes sibi buxeos relaxat, 
Livosa facie trahente rugas, 
Ut frontem iocus urbicus pererret, 
Mox guttur male percito palato, 
Indocto, rude personat cachinno, 
Hinc folles praemit arctiore vento. 
Agrutoque volens placere risu, 
Ceratis labiis per ora vocem 
Fundit, ceu strepitat maritus ovi.
Bosle Bemorum decus, et ruentis 
Unicum lumen patriae resurgens, 
Fama quem clarum beat, et per omnes 
Provehit orbem. 
Fertili gleba tua Praga cincta est, 
Quam rapax scindit fluvius per Albin, 
Exuens nomen sociis petentes 
Fluctibus aequor. 
Visa non urbs est meliore caelo, 
Explicat septem spatiosa colles 
Ambitu murorum, imitata magnae 
Moenia Romae. 
Cerneres tantas veteris ruinas 
Gloriae regum, furor ut tyrannum 
Impulit Sizkam, metuenda frangens 
Templa deorum. 
Tempore ex illo rabies reposta 
Insidet crudis animis nepotum, 
Urbsque per multos agitata motus 
Corruit alta. 
Publicis curis male praesidetur, 
Imperat passim vario furore 
Vulgus, haud virtus rudium, nec ulla 
Splendet honestas. 
Legibus nulli superi coluntur, 
Ille Romanos sequitur, sed alter 
Approbat Graios, colit hic prophani 
Sabbata verpi. 
Hic deos nullo residere caelo 
Dicit, et nostras animas caducas, 
Ceu fugit densus tenuatus alta 
Halitus aura. 
Ille Gentiles hereses secutus, 
Et novos ritus ceremoniarum, 
Approbat leges vetitas Britanno 
Homine scriptas. 
Albe tu tantos fugiens tumultus, 
Temporum causas sapiens secutus, 
Impetum vulgi fugis, et furentem 
Deseris urbem. 
Quam regit passim petulans voluptas, 
Otium, et miscens animos cupido 
Aeris, et multas faciens ruinas 
Perfidus error. 
Ductiles rivos sequeris beatus, 
Garrulis ripis tua tecta condens, 
Qua leves undae veniunt loquaci 
Murmure ad aures. 
Consonant voces volucrum propinquae 
Insulis densam gelidis per umbram, 
Quas facit ripa triplici refusa 
Fluminis unda. 
Cespites felix virides pererras, 
Bacchicos colles et aprica lustrans, 
Quo ad tibi dulcem generat soporem 
Unda susurrans. 
Roscidas herbas premis; atque olentes 
Graminum flores, ubi purus aer 
Corporis vires creat, et tepentes 
Suscitat artus. 
Possides pulchrum generose collem, 
Quem sol exurgens videt et recedens, 
Et tuam caelo medio levatus 
Aspicit arcem. 
Fervidi Phoebi caput expavescens, 
Frigidas felix casulas subintras, 
Quas dolus nullus subit, aut scelesti 
Pectoris astus. 
Piscibus fraudes vario labore 
Ponis, et caelo liquido natantem 
Alitem fallis, tua cum reluctans 
Retia sentit. 
Nec tuos vitat leporina casses 
Praeda, nec dorcas, volucerque cervus. 
Implicas quicquid colit alta densae 
Devia silvae. 
His ubi fessus studiis soluta 
Mente, de rerum generose causis 
Disseris, terras, maria, insulasque 
Pectore cernens. 
Doctus astrorum numeros reservas, 
Quae meent cursu memoras licenti, 
Quaeque sublimem rutilent per orbem 
Sidera noscis. 
Quae volant nullis remoranda frenis, 
Atque nostrorum statuunt laborum 
Ordinem certum, stabili rotando 
Singula fuso. 
Doctus herbarum mihi saepe vires 
Nobilis gemmas memoras metalla, et 
Doctus es succis relevare taetro 
Corpora tabo. 
Quotque stent caelum facies per altum, 
Tot refers terrae species in orbe, 
Totque virtutes superum refusas 
Dicis in herbas. 
Alter ad vulgi instabilis favorem 
Spiret, et fasces ferat inquietus, 
Ut ruat tandem graviore mole 
Praecipitandus. 
Alter ad regum vigilet superbas 
Splendidus mensas, colat hic per omnes 
Aleam noctes, furiatque multo 
Potus Hyacho. 
Ille nummorum studio ligatus 
Instruat fraudes, alius voracem 
Expleat ventrem, ferat impudentes 
Alter amores. 
Ille morbosos adeat grabatos, 
Contrahens nares sibi nauseantes, 
Corporum sordes et oleta tractans 
Semper egenus. 
Ille verbosus numerosa legum 
Rubra percurrat, repetens adempti 
Limites agri, tumidoque victus 
Palleat ore. 
Alter obscuro veniat cucullo, 
Fronte se ficta simulans deorum 
Arbitrum, crudis animo rapaci 
Varior ursis. 
Mente tranquilla tibi vita serpat, 
Pectoris curas fugienti inanes, 
Et colat musas, citharamque Phoebi 
Pectus honestum.
Iurabat muliebrior vir olim, 
Testatusque deas deosque cunctos, 
Numquam puticulam suam Basyllam 
Sacratis oculis videre velle. 
Non vultum sibi lividum placere, 
Viscosas totiens bibens polentas, 
Et centum quater inquinatus offis. 
Non crines sibi sordidos placere, 
Cornicis mage veste nigricantes. 
Nec fauces sibi rancidos placere, 
Halantes quasi putidam Mephitim. 
Non clunes sibi defluas placere, 
Et laxum cute pendulumque ventrem. 
Nec cunnum hispida labra comprimentem, 
Salinis specubus profundiorem, 
Et portis Tyriis patentiorem, 
Quem mille exterebraverant Priapi, 
Et mille exterebrabit hanc nepotum. 
Haec sacro ut fuerat soluta amore, 
Mox struxit meretricios colores, 
Suspirans gemebundulo dolore, 
Discurrens pede dissolutiore, 
Et fictis lacrimis epistolisque 
Aversos revocat sacros amores. 
Hic verum ratus est fuisse amorem, 
Semper putidulam tenet Basyllam.
Quid graves mentis mihi fers labores 
Musa, tam caecas repetendo causas, 
Fine quo tandem fluidi fatiscant 
Semina mundi? 
Fine quo tandem radiosa caeli 
Astra decurrant, varios agentes 
Circulis orbes, vaga vel quiescat 
Orbita Phoebi. 
Cuius adventu reparatur orbis, 
Innovans vultus hiemis vetustos, 
Ceu cubans pullos globulis latentes 
Excitat ales. 
Phoebe qui fatum sociis gubernas 
Orbibus, divum medius vagantum 
Quique divino stimulas furore 
Pectora vatum. 
Te precor nostrae dator alme mentis, 
Clarus inspires, tepidum relinquens 
Spiritus corpus, numen an beatus 
Sideris addat. 
An sub infernas rapiatur undas, 
Amne letheo positurus altos 
Pectoris sensus, iterum rotandus 
Tempore certo. 
Vel quasi extincta fugiat favilla, 
Et velut terrae sinibus levatus 
Stat vapor densus, tenuique tandem 
Perditur aura. 
Sed quid altarum male sana rerum 
Quaerimus causas, hominem latentes? 
Inter apricos viridesque colles 
Dic mihi carmen, 
Quod canat carae titulos puellae, 
Et leves nymphas, celeresque Faunos, 
Quo mihi somnos placidos movebit 
Garrulus humor. 
Nascimur vita moriente prima 
Luce, quo tandem numerum impleamus 
Orbis obliqui, redeatque rursus 
Alter in ortus. 
Occidunt soles, redeuntque nullo 
Fine praefixo rapiente mundo. 
Nos ubi Charon semel amne vexit, 
Nemo redibit. 
Carminum dulces resonemus odas, 
Concinant laeti pueri tenores, 
Et graves fauces cithara sonante, 
Temperet alter. 
Poculis Bacchi madeamus omnes 
Candidi, vultu veniat nitenti 
Quae novis nuper tetigit sagittis 
Elsula pectus. 
I puer pennis fugiens amoris 
Otior, blandam et sibi dic salutem, 
Nec redi nostris, nisi sit futura his 
Elsula tectis. 
Non sinas fulvos religet capillos, 
Nec Coi vestes, digitis nec aurum 
Obliget, nudam speciosiorem 
Iudico formam.
FINIS LIBRI PRIMI ODARUM.
CONRADI CELTIS PROTUCII, GERMANI, LIBER SECUNDUS CARMINUM INCIPIT FELICITER.
Quis me Sarmaticis restituet plagis, 
Vestitisque levi gramine collibus? 
Aut quis reddet amicum 
Me pratis viridantibus? 
Qua pulcher gelidis Vistula fontibus 
Erumpit, tenui flumine pervius, 
Carpatumque relinquens 
Urbem Sarmaticam secat. 
Qua cunctas superans candida feminas 
Nostris carminibus candidior micas, 
Nostros Hasa calores 
Firmis compedibus tenens. 
Seu crudos iterum Sauromatas petam, 
Vel curva aestiferi brachia Carcini, 
Aut septemplicis orae 
Nilum fontibus abditis, 
Vel molles Arabas, foedaque sabbata, 
Seu Gangem auriferum sole sub Indico, 
Vel quas ultima tellus 
Metas Herculis aspicit. 
Seu praessi veniam sub tenebras poli, 
Hiberna Aegoceros quas premit ungula. 
Me iunctum tamen arctis 
Nemo solvet amoribus. 
Non me Thessalico carmine femina, 
Nec Phoebea manus, nec rigidi senis 
Chironis valet herba 
Tantis solvere nexibus, 
Quando de patria prosiliens domo 
Expectata venis, et mihi carior 
Cunctis Hasa puellis, 
Reddes pollicitam fidem. 
Te noster genitor, te genitrix manet, 
Et fraterna cohors mixta nepotibus. 
Tu matura venito, 
Verus nescit amor moras.
Ultimo nobis celebrandi amici 
Pannones, claris studiis faventes, 
Quique sub caelo meliore nati 
Sole propinquo. 
Auream terram colitis beati, 
Quam rigat pulcher Savus, et sonanti 
Defluens cursu Dravus, et remoti 
Nominis Ister. 
Alluit mitem citus ille collem 
Februos Austros, Boream et videntem, 
Qui gerit pulchram resupinus urbem, 
Regis et arcem. 
Mathiae magni monumenta regis 
Vidimus, priscis ibi multa saeclis 
Aequa, seu Martis studium sequere, aut 
Palladis artes. 
Solus hic vastas tumidi procellas 
Armaque Eoi potuit tyranni 
Ferre, dum late dederat ruinas 
Perfidus hostis. 
Dum premit victor refugas catervas, 
Et truces enses animi ferocis 
Sternit, et saevam rabiem cruentis 
Stragibus arcet. 
Saepius mecum repetistis alta 
Mente, quae rerum fuerint latentes 
Inferum causae, superumque quis sit 
Lucidus ordo. 
Unde sublatum mare fluctuosis 
Turgeat ventis, nebulosus aer 
Unde vel vultus triplices coloret 
Nubibus Iris. 
Igneus Phoebi globus unde tanto 
Impetu currat, rapido rotatus 
Turbine, et lentam roseis reducat 
Solibus umbram. 
Et modo celsas properans ad ursas 
Evocet flores, iterum rotatus 
Orbe declivi pluvium recurrens 
Pronus in Austrum. 
Saepius mecum rigido sub axe 
Frigus Arctoum pepulistis altis 
Noctibus, blando mea dum calebant 
Tempora Baccho. 
Qui modo vultus posuit serenos, 
Arma fraternis animis perosus, 
Et gemit raris habitata maestus 
Arva colonis. 
Martios longum queritur furores, 
Et truces enses, galeas micantes, 
Stridulos arcus, et abacta lento 
Spicula cornu. 
Non habet secum Satyros procaces, 
Nec leves Faunos calamis sonantes, 
Maeret et nullis comitata pratis 
Gratia nymphis. 
Quam gravem cladem superi scientes 
Noscere, humanum volvere pectus, 
Dum fuit magnis patefacta monstris 
Ira deorum. 
Visus ardenti rubicundus igne 
Crinibus sparsis rutilus Cometes, 
Et stetit Mavors facie minaci 
Herculis astro. 
Phoebus et tantos fugiens tumultus, 
Maestus abscondit rosei micantem 
Verticis vultum, soror ut decora 
Lumina texit. 
Quin et infausto genitrix labore 
Tristis immanem peperit draconem, 
Ille funesto furiale sparsit 
Ore venenum. 
Hinc graves mundo venient ruinae, et 
Bella per multas satianda caedes, 
Quas parit fulvum stolidis petitum 
Regibus aurum. 
Quale nobiscum deus ipse fatum 
Tentat, aut qualem superis dedere 
Legibus, fortem teneamus aequam, et 
Tempore mentem. 
Et brevis nobis abeunt beati 
Temporis soles, statuatur altis 
Cymbiis Bacchus, fugiant necantes 
Pectora curae. 
Increpet nervos citharae canoros 
Mobilis pollex, veniat solutis 
Crinibus curas relevans edaces 
Mollior aetas. 
Cum data est nobis brevis hora vitae, 
Et cito rugae properant seniles, 
Hic erat felix sua qui fugavit 
Tristia laetis.
Vienna latis moenibus imperans. 
Quae Friderici patria Caesaris 
Me suscipit, dum Sarmatarum 
Pannoniaeque plagas reliqui. 
Suis adhaerens semper ineptiis, 
Et terminorum vana vocabulis, 
Dum bella verbosus sophista 
Per Socraten gerit et Chimaeram. 
Feras volantes tollit ad aethera, 
Non esse et esse involvit, et arduam 
Sophismatum tractationem, 
Barbarico tonat apparatu. 
Pedum propinquo sistit in angulo, 
Quo nixus olim forte Diogenes, 
Mordacibus dum stas plateis 
Exitium canibus minatus. 
Sed nunc camenas clara receperat 
Maxmiliani tempore principis, 
Collegio donans, virentem 
Verticibus redimire laurum. 
Doctos amicos hic et quaerito, 
Favore et omni cum studio paro, 
Tu solus inventus camenas 
Tichtelius qui adamas vetustas. 
Tu graeca nostris aedibus excipis, 
Clarisque natis discere praecipis, 
Et docta quicquid scripta vatum 
Blandiloquis recitant libellis. 
Mi saepe Bacchi pocula dividis, 
Domumque nostram muneribus tuis 
Saepissime ornas liberalis, 
Verbaque sunt tua iuncta factis, 
Non verba spargis vanus in aera, 
Promissa fallens sub fide lubrica, 
Qui mos solet nunc esse tritus 
Austriacis mihi notus oris. 
Superbus infert hoc scelus Italus, 
Nostris sub oris qui modo cognitus, 
Et nostra vultu fraudulento 
Pectora simpliciora fallit. 
Sed te beata prole beaverat 
Deusque casta coniuge copulat, 
Et stant decenti tecta cultu, 
Divitiis cumulata honestis.
Bis denos (memorant) tibi per annos, 
Germanus iuvenis poeta dixit, 
Orator vehemens volens vocari, 
Nullos versiculos tamen reponis, 
Nullis carmina dedicans amicis, 
Nec verba intrepidus soluta scribis. 
An tantam tibi gratiam tuorum 
Librorum vetulus poeta servas? 
Ceu quondam Solymi dei minister 
Arcanum voluit latere sacrum. 
Sed te iam pudeat coli poetam, 
Vel saltem mihi versibus responde. 
Sed nullis mihi versibus respondes. 
Iam dicam vetulus poeta non est 
Dignus multifidum docere vulgus.
O diva salsis edita fluctibus, 
Ferventiorum mater amantium, 
Suspiriis cogens nocentes 
Nos iterum renovare flammas. 
Quid nostra versas o dea pectora? 
Rursus novando pristina vulnera. 
Blando deo dans inquietis 
Mollem animum cruciare curis? 
O quam beato nuper ab horridis 
Celtis redibam sidere Sarmatis, 
Dum liberum pectus querelis, 
Barbara quas Hasilina fecit. 
Sed nunc sub oris Elsula Noricis, 
Qua Regus Istro se sociat vago, 
Maiore telo nostra fixit 
Pectora luminibus venustis. 
Quale antecedit sidere Cynthium 
Sub axe verno florifer Hesperus. 
Aut quale stat vultus Dianae, 
Dum solido reparatur orbe. 
Talis sub oris Elsula Noricis 
Inter puellas fulget amabiles, 
Dum lacteo vultu solutis 
Candida progreditur capillis. 
Per alta caeli et fulgida sidera, 
Et Martis astrum, et per fera spicula 
Quae bina fert saevus Cupido, 
Perque deam cupidis faventem, 
Nulla est futuro tempore carior, 
Integriorem cui dabo spiritum. 
Et iam cavebo nulla nostris 
Femina stet peregrina curis. 
O quanta tu mihi gaudia 
Pridem dedisti, dum tua brachia 
Amplexibus nostris locabas, 
Mollibus excipiens lacertis. 
Non sic vetustis bacca hederacea 
Muris adhaeret, sic neque consitis 
Sese implicat palis, renatis 
Caudicibus generosa vitis. 
O quanta nostris tunc mora in osculis, 
Fervens voluptas quando sub intimis 
Nervis calebat, concitato et 
Corpora sunt resoluta motu. 
Hinc parva nostris pausa laboribus, 
Quiesque utrisque est sumpta tepentibus, 
Dum rursus instaurat Cupido 
Proelia fervidiora lecto. 
Hinc verba blando murmure tollimus, 
Dulci susurro et tempora fallimus, 
Dum lutea aurora videmus 
Ignifluum remeare Phoebum. 
O tempus omnes laetitias secans, 
Et lux renascens invida amantibus, 
Cur separari nostra cogis 
Oscula cum gravibus querelis? 
Si nox amanti addicitur altera, 
Stet longa quaeso, ut Sauromatis solet, 
Dum frigido sub Capricorno 
Nulla dies oritur Suedo. 
Sed iam sub orto sidere cedimus, 
Valeto, blandum dans prius osculum, 
Et munus hoc parvum perennis 
Elsula suscipias amoris.
Sint alii, medicina quibus sit cura perennis, 
Et doceant AFORISMA fideles. 
Sint qui iura ferant, et pulchris legibus urbes 
Reges cum ducibusque gubernent. 
Inter quos fueras primus Heimburge Georgi, 
Cognato mihi sanguine iunctus. 
Sint qui sacra deum doceant, populumque ferocem 
Per patriam nostram erudientes. 
Sint alii variis referentes cultibus artes 
Quae corpus decorent animumque. 
Unica cura mihi Latias inferre camenas, 
Et Grais fidibus resonantes. 
Quo si non placeam vivus, post fata tamen me 
Inde functus honor manet aevo.
Elsula, cur silenti 
Axe dum girant rapidos sidera pulchra cursus, 
Dumque tepens silet nox, 
Ad tuos postes tacitis luminibus sacerdos 
Te vocat? et canora 
Barbito, mollem et tremulo gutture dans querelam? 
Succinit, ut furentes 
Incitet flammas, fidibus saucia corda pulsans, 
Tuque voluta pallis 
Exilis stratis, tepidis incubitans fenestris, 
Dulcia plectraque hauris. 
At modis cum te vocito tam vigilans Latinis, 
Altius ipsa dormis. 
Quam grave est me per patriam fieri poetam 
Barbara verba amantem.
Diva quae magni genitrix tonantis, 
Impera pacem populo furenti, 
Ne ruat nostris vitiis gravatus 
Theutonus orbis. 
Aestuat caeco trepidum tumultu 
Vulgus, antiquas reparans ruinas, 
Machinas belli statuens refectis 
Moenibus urbis. 
Quis ferus Teucer fuerat petendus, 
Barbari reges, Latium superbum, et 
Quisque Germani foret amplianda 
Gloria regni. 
Caedibus nostris placet impiare 
Dexteras iunctas geniali amore, 
Mutuum tandem ut stolidis reponant 
Proelia damnum. 
Hic caput condit galea micante, 
Hic quatit fustem cupidus minacem, 
Hic fremit stricto gladio, hic feroci 
Cingitur ense. 
Excitat lentas alius favillas, 
Plumbeos torquens globulos in auras. 
Quis crepat vasto sonitu resultans 
Fumidus aether. 
Stat pecus maestis tremulum sub arvis, 
Arrigens aures crepitu trementes, 
Cespites notos metuens abactis 
Linquere tauris. 
Praeferunt vultus pedites minaces, 
Martios orbes subito rotantes, 
Dum tonant rauco stimulando pectus 
Tympana pulsu. 
Fervidus spumat sonipes sub armis, 
Et vocat gestu ad fera bella Martem, 
Dum ferit vasto fremitu cavatam 
Ungula terram. 
Stant piae matres rabidum perosae 
Fletibus Martem nimium furentem. 
Hic velit Suevos, alius superbos 
Perdere Boios. 
Diva quae votis miserum vocaris, 
Solve funestum veneranda bellum, 
Nosque gentili socians amore 
Foedera iunge. 
Viteos Rheni tueare colles, 
Et Palatinas rege virgo sedes, 
Noricos agros, et amoena culta 
Fluminis Istri. 
Et tuas sacris referemus hymnis 
Supplices laudes, redolente thure, 
In tuis templis ferientque summum 
Carmina caelum.
Non ultimorum Gracce sodalium 
Loco canendus, qui mihi candidus 
Semper mearum praeco rerum 
Caesaream fueras per aulam. 
Hinc nostra crudis carmina versibus 
Volunt futuris dicere saeculis, 
Te vatibus doctis amicum, 
Pierio genitum sub antro, 
Et monte sacro qui resonat choro, 
Musarum et alto carmine Pithii 
Virtutibus multis decoro. 
Iuppiter ut tibi fulsit ortur. 
Tibi aula nostri cognita Caesaris, 
Et barbarorum pectora principum, 
Et Noricorum gens ad Istrum 
Doctiloquas odiens camenas, 
Ignava, quaestum degenerem sequens, 
Plenumque rauco cum strepitu forum, 
Ventrique amica, et comparandis 
Divitiis furiosa caecis. 
Nemo hic per altum sidera cardinem 
Miratur, aut quae vita beatior 
Paranda sit curtum per aevum, 
Quidve ferat speciosa virtus. 
Sed mente turgens ambitio furit, 
Humorque teter qui premit invidos, 
Et spes pererrans turbulentis 
Pectora non bene firma curis. 
Quae regis aulam et Caesaris obsident, 
Velut cruentus tartara Cerberus, 
Et monstra quae portis averni 
Terrificis resident figuris. 
Haec inter unus tu nitidus micas, 
Vultu serenans pectora lucido, 
Ridendo curas, et caducae 
Tempora non reditura vitae. 
Sic sic beato pectore vixeris, 
Vulgi perosus dum bona despicis, 
Mortalibus concessa paucis, 
Atque animis nisi nota divis.
Cum denis decies volutus annus 
Solari tibi computatur orbe, 
Iam quisque officium suum peregit, 
Quos docti genesi ferunt praeesse, 
Et vitae simul ordinem parare. 
Primos Luna regens decem per annos, 
Humores vegetabiles ministrat, 
Ut fecunda parens fovet calorem. 
Post denos puer inde natus annos, 
Surgit Mercurius tibi magister, 
Verba ac ingenium regens et artes. 
Bis deno ut iuvenis beatus anno est, 
Tum laciva Venus novat furores, 
Ferventesque rapit Cupido mentes. 
Tricenus tibi cum peractus annus, 
Tum Phoebus statuit virum sagacem, 
Et mens iam radiis micat coruscis. 
Sed quinquennia cum decem recenses, 
Tunc Martis furor urget ad nocentes 
Irarum stimulos opumque. At orbes 
Sexaginta ubi Iuppiter reponit, 
Pectus consilio replebit alto. 
Tunc surgit venerabilis senectus, 
Cum deni tibi septies voluti, 
Saturnus gelidus trucem minatur 
Falcem, qua metit omne quod sub orbe est. 
Octavus tibi quid denarius det, 
Ex stellis tibi computabis altis, 
Quae fixae radiant sereno in orbe.
Xyste Germanis celebrande musis, 
Noricum clara generatus urbe, 
Quae suam totum tulerat per orbem 
Inclita famam. 
Nulla Germano melior sub axe 
Publicas novit moderare curas, 
Barbaros reges, stolidumque docta 
Flectere vulgum. 
Caesaris nostri fuit illa sedes, 
Semper et regi Latio petita, 
Ille Germanum quotiens coegit 
Ordine coetum. 
Hac meum Caesar Fridericus olim 
Verticem cinxit celebranda in urbe 
Delphica lauro rigidi decorans 
Tempora vatis. 
Urbe tu tanta soboles crearis 
Stirpe priscorum generose patrum, 
E quibus tanti veneranda constant 
Membra senatus. 
Docta Romanis regis ora verbis, 
Et tenes priscum nitidus leporem, 
Duriter nullam tua blanda fundunt 
Pectora vocem. 
Te sibi magnum Latiae patronum 
Senserant musae, tua cum peregit 
Cura quia boum patria canantur 
Carmina Phoebi. 
Ergo iam nostris celebrate libris, 
Te legent cuncti populi per orbem, 
Et tua in nullo reticetur aevo 
Candida virtus. 
Linque civiles generose causas, 
Quae tibi nullam tribuent quietem, 
Praemium iustis alius, reisque 
Crimina scribat. 
Est velut vento quatiente pontum 
Africo, contra Borea furente, 
Civicis iuris studio fatigas 
Pectora rixans. 
Sit satis doctum tumidas per undas 
Monstra vidisse, et scopulos latentes. 
Et suum semper varie regentem 
Protea vultum. 
Tu modo nostras venias camenas 
Noscere, et rerum studio beandus, 
Disce quid celso radiosa possint 
Sidera mundo. 
Qui suis mixtis radiis per orbem 
Temperant rerum species ligatas, 
Corpori iungunt animos, et acto 
Tempore solvunt. 
Non secus pulchra velut hora lege 
Per suum certum revoluta pondus, 
It rotis iunctis, resonatque vivo 
Malleus ictu. 
Sic suis sphaeris animus ligatus 
Corpori infundit varios vigores, 
Cordis impulsu retrahitque motum 
Stamine lapso. 
Quid iuvat tanto strepitu procaces 
Insequi causas, animum prementes? 
Sola pax mentis tibi dat beatam 
Ducere vitam.
Bernarde priscis orte parentibus, 
Qua culta inundans prata rapax Licus, 
Ex alpium radice fusus 
Danubii sociatur undis. 
Propter fluentes arx tua nobilis, 
Servans aviti nomina stemmatis, 
Prospectat et campos patentes 
Herciniae recidiva silvae. 
Tu solus inter candide nobiles 
Musis amicus semper adhaeseras. 
Ut prisca gestares beatus 
Stemmata nobilitate vera. 
Rara haec sub oris gloria Teutonis, 
Prisco creatos sanguine nobiles 
Musarum et optandae sophiae 
Ingenuas habuisse curas. 
Effrenis obstat mentibus impetus, 
Et blanda Bacchum quae sequitur Venus. 
Aut barbari mores, gelato 
Frigida quae dedit ursa caelo. 
Aut ense fulgens Perseus ignes, 
Qui tanta nostris bella movet plagis. 
Aut nuda quae pendet catenis 
Andromache religata saxis. 
Vel nostra spectat turbidus Hercules, 
Aut regna versat, nulla quibus quies. 
Aut fulgidis auriga frenis 
Cepheus, Arctophilaxve tristis. 
Te nulla traxit prava sodalitas, 
Aut noctis error, quem Venus imperat, 
Dum plateae Baccho furentes 
Barbarico reboant tumultu. 
Non ludus atrae te trahit aleae, 
Nec vina fraudant sobria pectora, 
Sed fine recto stas modestus, 
Oraque sunt pudibunda poto. 
Inter bibendum sollicitus, rogas 
Quae forma terrae, causaque fontium, 
Et quae maris natura, multo 
Concipiens sua monstra foetur. 
Hinc doctus alto pectore sidera 
Inquiris, et quot sint vaga semina, 
Et quicquid in terris repraesso 
Gignitur omnimovente Phoebo, 
Quas doctus artes contineat Plato, 
Zenonis et quae sensa severior. 
Rogas et hortis cur beatam 
Pythagorae dedit herba cenam. 
Felix futurus si modo liqueris 
Intemperatam mente libidinem, 
Quae nostra consumens peresis 
Corpora comminuit medullis. 
Te nostra poscit musa dicacula, 
Phoebus columnas dum premit Herculis. 
Te conferas nostras in aedes, 
Socraticas habiturus escas. 
Cancri sub axem iam vaga lumina 
Phoebus reduxit cum cane fervido, 
Hinc frigidum nos hauriamus 
Tempore liberiore Bacchum.
Quando Romuleis collibus invidens, 
Dilectam repetes Tolophe patriam, 
Qua se tollit in altum 
Celsus pinifer aethera. 
Qui Nabum vitreis fontibus egerit, 
Et Vilsum socio flumine concipit, 
Qui magnum sociati 
Patrem Danubium petunt. 
Urbs antiqua tenet qua sua moenia, 
Cui Regus tribuit iam nova nomina, 
Quae te laeta patrono 
Gaudet Tolophe candido. 
Hic tecum (memini) carmina lusimus, 
Quae tum Nictelius, quae Venus impetu 
Suggessere poetae 
Graio ducere spiritu. 
Quae tu mox niveo pangere barbito 
Sueras, ut citharae verba refers tuae? 
Interpresque vetustas 
Solvis candide fabulas? 
Quid te Roma vorax tempore detinet 
Tanto? quid studiis te vagus abstrahis? 
Ut quae expectat utrumque 
Crescat gloria posteris.
Musa Germanum stimulans poetam 
Imperat Phoebi cithara Stibori 
Sapphicos nocte celebres puellae 
Pangere versus. 
Quae vagos amnes potuit morari, 
Et lupos iunxit placidae bidenti, 
Movit et celsis citharam sequentes 
Montibus ornos. 
Dum canit plectro modulans eburno, 
Omnium rerum stabilem parentem, 
Quo stat aeterni sociale vinclum 
Principe mundi. 
Ignium caeli facies, coruscae 
Orbium moles, et amarus humor 
Aequoris, parvo et stabilita puncto 
Pendula tellus. 
Quam velut matrem lacrimando circum 
Impetunt magnis animata curis, 
Haec fovet cunctos, subitoque furvum. 
Mergit ad orcum. 
Esse tu felix poteris, si in orbe 
Vixeris nullo pavidus timore, 
Et nihil sperans, medius sed inter 
Tristia ridens. 
Nec tuum vincat vagabunda pectus 
Sors, bonos semper fugiens, et arctis 
Implicans rebus, sua dans inerti 
Munera vulgo. 
Sorte contentus sat habes, sub omni 
Mente pensando superum favorem, 
Qui suo nostram vario gubernant 
Numine vitam. 
Quae sit occulti metuenda fati 
Vis, regens certa ratione mundum, 
Quisve sit sortis temulentus ordo 
Solvat Apollo. 
Quove tam discors moveatur orbis, 
Non ego tutam cruciabo mentem, 
Dum supra vulgum mea sublevavit 
Pectora Phoebus. 
Sed leves musas, strepitumque fontis 
Pegasi curabo, et amata Phoebo 
Plectra pulsabo, removendo tales 
Pectore curas. 
Ferte Rhenanum pueri Lyaeum 
Abditum concha celeres quadrima, 
Qui solet miti tetricam liquore 
Solvere frontem. 
Hanc mihi dulci placidam susurro 
Leniat noctem mea flamma fulgens, 
Me sinu blando foveat, beatum et 
Det mihi somnum. 
Obruat fessos socio labore 
Roscidus Phoebus, videatque amantes 
Oris alternum placido sopore 
Carpere flatum. 
Dumque stat primis radiis coruscus, 
Mutuum cernens animis amorem, 
Tam cito nostris doleat reductam 
Lampada terris. 
Haec tibi nostri monumenta amoris 
Lusimus, cruda regione Boum, 
Barbari cives ubi nulla curant 
Carmina Phoebi.
Urbs Patavina Cocles modo te tenet insita colle, 
Qui tria flumina conflua iungit. 
Nam celer Austrinis descendit ab alpibus Aenus, 
Ilsus et a Borea niger exit. 
Danubii medius quos accipit alveus amnes, 
Crescit et impetuosior undis. 
Imminet his fluviis (ceu Chersonessus in aequor) 
Urbs sua moenia colle reducens. 
Te qua nunc pulchris oblectas saepe puellis, 
Sacrae censibus aedis abundans. 
His rogo ne sacros pergas exponere nummos, 
Quippe pios debentur in usus.
Cum vultus tibi grandinosus omnis, 
Et Morphea genis relucet atris. 
Cum nares tibi polypus vorarit, 
Et solem tua vix pupilla cernat. 
Cum corpus vetula tremat podagra, 
Atque intercute turgeat liquore. 
Cum lecto iaceas miser perenni, 
Et pes iam proprium negarit usum, 
Vindex praeteritae quod omne culpae est. 
Dum quondam madidae comes popinae, 
Scortorum fueras vagus magister. 
Faex, infamia, dedecusque vatum, 
Quicumque ingenuas colunt camenas, 
Solam (miror) adhuc habes salacem 
Linguam, pestiferam, rudem, procacem, 
Stultam, vaniloquam, vagam, dicacem, 
Vesanam, truculentam, et impudentem, 
Quae tantum meritos viros lacessit, 
Allatrans veluti canis catena, 
Cunctis praetereuntibus molestus. 
Sed vel barbara comprimentur ora, 
Vel Celten cithara audies relicta 
Arcum tendere cum suis sagittis, 
Et Phoebi iaculis ferire linguam 
Mordacem, stolidam, licentiosam.
Phoebe Cumano modulans sub antro, 
Inter aeternas medius camenas, 
Vatibus princeps sociare doctis 
Carmina nervis. 
Solve Germani deus ora vatis, 
Ut canam nostris fidibus faventem, 
Quique Phoebeae celebranda gestat 
Nomina Cumae. 
Natus excelsas ubi scindit alpes 
Aenus, et saxis rapidus sonoris 
Impiger celsum ferit insolenti 
Murmure caelum. 
Hinc amat doctas sapiens sorores, 
Quae colunt ripas fluvii strepentes, 
Consitos colles, et aprica cultae 
Gramina terrae. 
Dulce sophiae studium secutus, 
Et bonas artes Latio petitas, 
Et patrum dudum nitidoque scriptas 
Consule leges. 
Aequus in causis fueris patronus, 
Si nihil speres, metuesque rectus, 
Nec favor caecus poterit severum 
Flectere pectus. 
Non amor carae et tremulae parentis, 
Et minans mortem iaculo Gelonus, 
Flexerit mentem stabili sequentem 
Pectore rectum. 
Nec pecus dirum Siculi tyranni, 
Nec ferus carcer, metuenda iniquis 
Mors, neque ex alto ruat omne quanquam 
Cardine caelum. 
Si brevis vitae memor esse velles, 
Exues curas animum prementes, 
Quos tibi praesens dabit aut futurum 
Tempus honores. 
Rebus humanis sua fata scripsit, 
Cuncta quo spirant animata terrae, 
Lucidum caeli decus, et coruscae 
Sidera noctis. 
Abstulit cunctos, rapietque in aevum 
Invidum tempus, cadet omne clarum 
Quod videt Phoebum, genitumque quicquid, 
Tendit ad Orcum. 
Concidit Graiae decus omne linguae, 
Et ruent olim Latiae camenae, 
Dum novos vultus capiet renascens 
Mobilis orbis. 
Et tuum parvo coleretur aevo 
Nomen, aeternis nisi consecratus 
Iam fores musis, adeo obruuntur 
Omnia fatis. 
Ergo viventes capiamus arctae 
Gaudium vitae, pateris sacrantes 
Liberi patris, sequitur cadentes 
Nulla voluptas. 
Cras ubi clarus roseum reduxit 
Cynthius vultum, celebrabo prisco 
More natalem, Genioque nostro 
Sacrificabo. 
Tu veni nostris studiis amicus, 
Lesbiae pulsans citharam puellae, 
Huic ego lauri nitidus corona 
Carmina iungam. 
Elsula effusis aderit capillis, 
Quae meum fecit liquidum calore 
Pectus, et blandis tetigit sagittis 
Mollia corda. 
Haec sedens nostris speciosa mensis, 
Non tibi inflammet iecur ulcerosum, 
Sed suo tantum moveat superbo 
Gaudia vultu. 
Nam Venus nullis sociis amica est, 
Nec parem sortem potuere regna 
Ferre, si Graiae memorant camenae 
Carmine verum. 
Pone vesanos animi furores, 
Et tibi servum patiare nummum, 
Quoque mens intra statuit, loquentur 
Consona labra.
Rhetor et orator, magno et cum stemmate vates 
Vindelice esse cupis. 
Et septenarum tibi fingis clara sororum 
Nomina cum titulis. 
Et vagus in toto discurris garrulus orbe, 
Lubrica verba serens. 
Nuper Sarmaticis (memini) te vidimus oris, 
Et bene cultus eras. 
Gallia sed nudum coepit sic Pannonis ora, 
Herciniumque nemus. 
At postquam nostras intrasti garrulus oras, 
Nudus eras pedibus. 
Te quondam magna iactabas stirpe creatum, 
Et genus esse Iovis. 
Credam legitimis genitrix si brachia cunis, 
Cruraque composuit.
Orte de Carnis generose terris, 
Illyris qua se Venetusque noscit, 
Et suas pandit sinuosa pulchras 
Stiria valles. 
Nobilis pulchris studiis dicaris, 
Et petens doctas nitidus camenas, 
Iuris ediscis utriusque nexus 
Aequus et insons. 
Hinc tibi laudes celebres parasti 
Caesaris magni, veniens sub aulam 
Saepe Germanis ducibus disertus 
Proximus hastas. 
Inde venturae metuens senectae, 
Eligis vitam sapienter aequam, 
Lubricas regum generosus aulas 
Deseruisti. 
Quas regit vulgi strepitus procacis, 
Ambitus caecus, favor et potentum 
Mobilis semper, rabidaeque mentis 
Invida pestis. 
Impiger ripis Isarus canoris 
Influens magnum violentus Istrum, 
Arduo cernit tua tecta pulchro 
Condita colle. 
Qua sedens visum spatiis remotis 
Pascis, excelsas ubi linquit alpes, 
Salsa cum pulchra sua clarus urbe 
Nomina iungens. 
Et modo doctis loqueris libellis, 
Qui tuas ornant vario nitore 
Inclitas aedes, premis inde cultis 
Gramina in hortis. 
Si potes, blandi stimulos amoris 
Vince, qui turpem tribuunt senectam, 
Et tuos claros maculant honores 
Crimine foedo. 
Regis exemplum comitantur omnes, 
Et putant iustos titulos minores 
Celsa maiestas sibi quod putabit 
Turpe licere. 
Nemo tam sanctus potuit sub orbe 
Vivere, ut nullis fuerit notatus 
Sordibus, condit tamen inquinata 
Pectora prudens. 
Ne sit in turba vitium sequentum 
Publicum monstrum, vel in ore vulgi 
Fabula infamis, sua dum profani 
Crimina pendunt. 
Vixeris semper bonus et beatus, 
Si tuam mentem sapiens gubernas, 
Liberum nulli domino relinquens 
Vincere pectus. 
Haec tuus Celtis tibi personabat, 
Dum choros inter medius soroum 
Cantat, et Phoebi fidibus per Istrum 
Carmina spargit.
Nuper forte meas dicax in aedes 
Divertit Phrysiis creatus oris, 
Cui rostrum genitrix ciconianum 
Parva garrulius rota molaris 
Ad cunabula finxerat fabana, 
Ut ventrem sibi farciat capacem. 
Henricus gravis artium magister 
Utlongam mihi dixerat salutem, 
Et iussus recubare deinde mecum, 
Tot parvam sibi fluxerant per horam 
Verba, a mobilibus coorta labris, 
Quot fluctus Phrysios premunt bubulcos, 
Cauro vel Borea movente caelum, 
Aut quot gramina floridis sub arvis 
Surgunt, cum rediit dies ab Austro, 
Et terrae Zephyrus sinum resolvit. 
Hic nostras voluit dicax camenas 
Audire, et flagitans nimis procaci 
Ore, ut scrinia detegam vetusta, 
Et carmen cithara canam sonora. 
O dignus mediis sedere picis, 
Vel ranis habitare cum canoris. 
Dum sol Sidonia calet iuvenca, 
Aut pratis resonantibus cicadis. 
Dum Phoebus medio calens olympo 
Rorem deciduis abhausit herbis. 
Cumano tamen est habenda nostro 
Semper gratia, qui suo lepore 
Convivam lapidavit insolentem.
Qui cupis Phoebum roseum vagantem 
Nosse, quo signo gradibusve currat, 
Horaque semper quota sit diei 
Climate nostro. 
Quanta vel nobis data sit diurnae 
Portio lucis, volitet vel alto 
Circulo Phoebus, gelidumve pergat 
Visere Caprum. 
Umbra Gnomonis globulo pererrans 
Indicat Phoebi varios labores, 
Annuos lunae et celeres meatus 
Tempore noctis. 
Quod vel Aeois oriatur undis 
Perspicis signum, dominusve quis sit 
Singulis horis, modo si moraris 
Singula cernis. 
Nemo Germano memoratus orbe 
Tale perfecit, nec in arte maior 
Graecus, aut Indus, Siculus, vel alto 
Tigride natus. 
Sed fuit nostris genitus sub oris, 
Ister undantes ubi volvit undas, 
Et procul Rhenum fugiens Eoum 
Fertur in Eurum.
Cyngle candentes celeber per alas, 
Anseres inter medius refulgens, 
Sibulis magnis tua qui petebant 
Nomina clara. 
Bartholus, Baldus, Salicetus, Abbas, 
Porcus, et magno strepitu vocandus 
Iuris Accursus, Butrio, Ramundus, 
Aso, Linusque. 
Nec tuam mentem poterant movere, 
Quum tenax iusti fueris serena 
Fronte, defendens iuvenes ad artes 
Pergere septem. 
Iuris ambages fugis, et refertas 
Fraudibus nugas, laqueos et artes, 
Nodulum in scirpo tua iusta nusquam 
Pectora quaerunt. 
Cum vides claris oculis nefanda, 
Ausus es contra tua ferre tela, 
Et sequens recti nitidus tenorem 
Spernis iniqua. 
Non secus magnum velut unda saxum 
Concutit, vasto feriens tumultu 
Illud aeterno sedet, et relisas 
Despicit undas. 
Qualis aut morsum minitans Molossus 
Inter accensos graditur catellos, 
Quem neque latae movet ira cristae, 
Nec furor ardens. 
Talis in tanta fueras caterva 
Cynglus, iniustis totiens petitus 
Spiculis, sanctum quoties Catonem 
Curia trusit. 
Mente divina relegis libellos, 
Qui docent sacro superos honore 
Prosequi, et magno dominum sedentem 
Noscere caelo. 
Qui polo nostros animos locabit, 
Si suas sanctas imitando leges 
Spernimus fortes peritura falsi 
Gaudia mundi. 
Praecipis sacro monitu quietum 
Rebus adversis animum tenere, 
Nec bonis vasto tumidis nec altos 
Tollere vultus. 
Versat incertum dea caeca ludum, 
Et rotam vultu dubio gubernat, 
Quam suo fultus sapiens vigore 
Sprevit et odit. 
Solus is fortis, teres et rotundus, 
Et globi servans solidam figuram, 
Alta quam caeli radiis coruscis 
Sidera servant. 
Angulos vitans, latebrasque caecas, 
Negligit spinas, salebrasque densas, 
Et suam vitam cupit approbare 
Numina caeli. 
Celtis ad Moeni generatus undas, 
Hoc tibi carmen rude dedicavit, 
Dum fidem expertus fuerat virorum 
Rapophagorum.
Clamose nostris carminibus favens, 
Et liberalis saepe remunerans, 
Iam pauca per nostras rigentes 
Suscipias celebrande musas. 
Forsan dolorem quae tibi mulceant, 
Tristique tollent mente teredines, 
Dum nuper a falsis amicis 
Perfidiam querebare factam. 
Nummos avarus si tibi sustulit, 
Bonisque cunctis insidias dedit, 
Velut cruentus latro densis 
Nil meritos spoliat latebris. 
Sinas repostas ille pecunias 
Pictas que in auro tollat imagines. 
Tutam tamen virtute partam 
Non poterit spoliare famam. 
Urbs Noricorum te celeberrima, 
Clara et vetusta progenie creat, 
Quae Caesarum regumque pompas 
Praenitidis sequebatur armis. 
Secutus annis hos iuvenilibus, 
Sub Friderico Caesare militas. 
Olim capillos hic canentis 
Cinxerat Aonia corolla. 
Sed nunc quieto pectore praeditus, 
Vivis paternis redditibus bonus, 
Et cogitas virtute sanctam 
Posteritatis habere curam. 
Te litterarum praecipuum decus 
In orbe cordi est linquere posteris, 
Aeternius sub sole nostro 
Quo poterit nihil esse facto. 
Est Roma testis, totaque Graecia, 
Magnis ruinis quae modo diruta 
Per litteras servata vivit, 
Perpetuas habitura laudes. 
Hoc tu secutus pectore nobili, 
Libros reformas, et stimulas viros 
Musarum alumnos, ut futuris 
Ferre velint monumenta saeclis. 
Tu templa curas, et veteres suo 
Situ peresas tergis imagines, 
Cultor sacrorum, pertinaxque 
Iustitiae venerator alme. 
Prudens avarum despicias virum 
Qui quaestuosis volvitur artibus. 
Nam fraudibus talis dolisque 
Pectora fert sua plena vafris. 
Deos precatur murmure dentium, 
Cunctis sed intus numinibus vacat, 
Dum mente volvit quo scelestam 
Ingenio locupletet arcam. 
Non ille famam vel superos timet, 
Virtutis altae aut praemia pensitat, 
Sed devorat nummos averno 
Insatiabilior profundo. 
Dum parva tractat, iustus et integer 
Cupit videri, at nullus iniquior. 
Dum magna spectat, praeda numquam 
Ingluviem satiat patentem, 
Caris amicis numine praestitam 
Fidem resignat, pactaque deserens. 
Verbis serenus, sed rapacis 
Pectus habens truculentus ursi. 
Qui colligendis divitiis studet, 
Curis gravatur semper et angitur, 
Et pectus affligit molestis, 
Et tacitis macerat querelis. 
Hic maestus inter fercula suspicit, 
Quod quisque complet guttura frustulis. 
Cumque admovet quis pocula labris, 
Luminibus numerat saeveris. 
Hic clara cunctis nomina saeculis 
Herede caro linquere concipit, 
Sperans sibi nummorum acervis 
Perpetuam stabilire famam. 
Sed cogitatus illius obruunt 
Decreta divum parta laboribus, 
Cum dissipat scortator heres, 
Qui subitis bona dat ruinis. 
Congesta tandem quid sibi profuit 
Pecuniarum congeries? movens 
Curas edaces et querelas, 
Spemque metum, simul et dolores. 
Beatus ille est qui mediocribus 
Bonis abundat, nec strepitum fori 
Curat, suam laudando sortem. 
Nec miseros gravat aut molestat. 
Dormit quietis ille penatibus, 
Nec longa noctis tempora dividit. 
Cui nullus adstat mente vindex 
Verberibus tacitis flagellans. 
Mentes deorum cum melius sciant 
Quae cuique prosint, vel nocitura. 
Sint digna iustis ac iniquis 
Temporibus tribuunt statutis. 
Sed parce Clio fata nocentium 
Severiore scribere carmine. 
Repone Bacchum, molliores 
Ludere qui solet ad camenas.
Musis Teutonicis Elsula nobilis, 
Cur nostros alio facta superbior 
Aspernaris amores, 
Congressus solitos negans? 
Dum clausus latebris emoritur tuis, 
Obiectat furias qui mihi noxias, 
Dignos mente dolores 
Iambi carmine concitans. 
Dum figit labiis basia floreis, 
Gustans aetherei pocula nectaris, 
Et praelata pruinis 
Stringens pectora candidis. 
Liquisset gelidas ante ferus rates 
Saevis Arctophilax frigoribus rigens, 
Et porrectus ad axem 
Anguis non mare visitans. 
Quam qui nuper amor non violabilis, 
Et vinclis solidus plus adamantinis, 
Nullam ferre repulsam 
Aevo perpetuo ratus. 
Sed nunc mobilior frondibus Esculi, 
Et par Euboici fluctibus aequoris, 
Aut qui saepe regresso 
Fertur sidere Maiades. 
Quod mixtus lacrimis iam queritur furor, 
Nostri vix cohibens pectoris impetum, 
Quin me fata perempto 
Mergant sub stygios lacus. 
Felici peragunt tempora spiritu, 
In quis fervet amor pectore mutuo, 
Et par forma, genusque, 
Atque aetas opibus fluens. 
Forma gaudet, amor divitiis favet, 
Et luxu petulans atque licentia 
Aeternoque manebit 
Succi plenus amantior. 
Sit quamvis opibus me ille potentior, 
Et multis numeret stemmata fascibus, 
Pulcher, lactea colla, et 
Flavis conspicuus comis. 
Par non ille meis muneribus tamen, 
Devoto tribui quae tibi pectore, 
Dum non blanda puellis 
Cantat carmina Noricis. 
At nos per Lyricos te rapimus modos, 
Pulsantes niveo carmina barbito, 
Et lasciva protervis 
Miscemus pariter locis. 
Dum das difficili gaudia iurgio, 
Inflammasque magis me fugiens ferox, 
Dumque invita labellis 
Figis basia floreis. 
Quae laeta ad citharam posteritas canet, 
Nostris perpetuis nominibus favens, 
Dum nos gloria ducet 
Ambos summa superstites.
Est tibi frontis facies apertae, 
Et fides priscis celebrata saeclis, 
Publicis virtus tua generosa 
Cognita rebus. 
Noricis nemo cecinisset agris 
Lucidum Phoebum et nitidas sorores, 
Nemo Germani modulata nosset 
Carmina vatis. 
Mens erat nuper trucibus relictis 
Sarmatis, Rhenum patrium videre, 
Gallicas urbes, et ab orbe secti 
Regna Britanni. 
Sed tuis votis vigil expetisti, 
Ut leves musas rigidum per Istrum 
Iam canant nostri iuvenes sonora 
Plectra moventes. 
Hinc tibi assurgunt merito camenae, 
Et tuum nomen pueri senesque 
Praedicant musis Latiis amicum 
Tempore longo. 
Seu tibi uxoris subeat pudicae, 
Vel tuae prolis generosa cura. 
Tu modo laetus dederis quietae 
Tempora sorti. 
Cogites aequa tolerare mente 
Quod tibi certis superi dedere 
Legibus fati, rapidae regentes 
Tempora vitae. 
Quod putas solum tibi fit molestum, 
Et tuam mentem facit inquietam, 
Sed solet claris animosa virtus 
Vincere rebus. 
Quem praemunt nullis sua fata curis, 
Et cui semper micuit serenum 
Gaudeat fausto radio benigni 
Sideris ortus. 
Rarior corvo niveo sed ille est, 
Et fuit nullo generatus aevo, 
Ipsa dum nullam radiosa servant 
Sidera pacem. 
Effluit cursu fugiens citato 
Mobilis vitae vagabundus error, 
Statque praesentis brevis usus horae 
Semper in arcto. 
Ergo felices habiturae soles, 
Explica frontem nitidus serenam, 
Et calens Baccho, studioque rerum 
Tristia solve. 
Hinc decus casti sociale lecti 
Excitet mentem studio sopitam, 
Dum tibi blando dederit susurro 
Basia lecto.
Autumno rapas dum colligis, et nisi caules, 
Plenaque lactiferis fora vaccis, 
Hinc mihi rapophagus iam recto diceris ore 
Noto nomine cosmographorum. 
Cum male cocta tuum repleat cervisia ventrem, 
Humor aquis vicinus et undis. 
Cum nullus Bacchus crescit tibi montibus altis, 
Nec colles prope moenia surgant. 
Nullus ad umbrosas fluvius dum murmuret undas, 
Praeter Danubiana fluenta. 
Idcirco placidi repeto nunc litora Rheni, 
Bacchi quae pia munera sudant. 
Ingenii vires qui fert, et pectoris artes, 
Laetitiam et potoribus auget.
O decus nostrae patriae, priores 
Referens vultus senioris aevi, 
Quando virtutis generosa cura 
Mentibus haesit. 
Et fides cunctis veneranda rebus 
Floruit magno speciosa cultu, 
Frontibus claris steterat serena 
Nobilitasque. 
Sit tuos priscos numeras parentes, 
Nemo Germanis melior sub oris, 
Dicet antiquis proavis sub armis 
Sanguine claros. 
Est tibi vultus placidus vetusti 
Sanguinis testis, generosa profers 
Ora, quae sanctam veneranda mentem 
Pectore formant. 
Regias aulas generose noscis, 
Quae tibi multos tribuere honores, 
Pacis et belli fueras disertus 
Arbiter ore. 
Noscis hinc nostrae loca cuncta terrae, 
Et maris tractus, nemorumque saltus, 
Sarmatas, Gallos, Suedos, Britannos, 
Pannoniosque. 
Noscis et mores Itali superbi, 
Quidve Germanus meditetur armis, 
Dum movet longa galeatus hasta 
Horrida bella. 
Nemo Germanis hodie est sub oris, 
Qui foret tantus Latii leporis 
Cultor, et doctis placida benignus 
Mente patronus. 
Nobilis mentis tibi vera frons est, 
Qui tenax iusti, qui et amator aequi 
Vatibus doctis tua liberalis 
Munera donas. 
Si potes, mentem teneas quietam, 
Singulis rebus generosa virtus 
Arduum callem petit, et sub alta 
Sidera fertur.
Quod ligno lateat sepultus ignis. 
Nec tantum silicis citetur ictu, 
Attritu Coryli fidem videbis.
Quid maesto lacrimas Gretula spiritu? 
Decessisse tuum Stiborium gemis? 
Quo non doctior alter 
Fraudes nectere amantium. 
Cur rorant lacrimis lumina fervidis? 
Nec diffusa tibi stat coma verticis, 
Infirmisque reflexum 
Sustentas manibus caput. 
Talem Penelopen carmina tristibus 
Confectam memorant Graia doloribus. 
Dum per lustra maritus 
Erraret duo callidus, 
Obliquo volitans Delia circulo, 
Nondum signa novem circuit aurea, 
Dum deserta puella. 
Constanti fueras viro. 
Quem nunc dulcis habet patria nobilem, 
Et laeti comites, et soror, et parens. 
Qua se Vilsus in Istrum 
Pulchro proripit alveo. 
Quod tempus numeras longius annuo 
Cursu, flammigeri languida Cynthii. 
Aut qui tardior orbe 
Falcatus titubat senex. 
At tu qui stabilem corde geris fidem, 
Praepes mox reduces flecte precor pedes, 
Et depone sinistram, 
Qua nos insimulas fidem. 
Intactam repetes corpore buculam, 
Et fidum rudibus pectus amoribus. 
Nec te praeda relinquet 
Nostris invida cassibus, 
Cum me blanda movens Ursula nutibus 
Clavis corda suis strinxit aheneis. 
Iam non altra puella 
Torrebit calidum iecur.
Aureatensis decus omne terrae 
Virgo, qua pulchra rigat arva valle 
Almonus, cuncta exuperans saporo 
Flumina pisce. 
Da tuas virgo celebrare laudes, 
Et tuam castam memorare tumbam, 
Cui parem totum poterit videre 
Nemo per orbem. 
Nam tuo sancto scaturit sepulcro 
Unda, de duro generata saxo, 
Ex tuo sancto fluido liquore 
Pectore manans. 
Quale sub verno liquefacta sole 
Montium sudant iuga, tum soluta 
Nix dat humorem, lacrimasque cogit 
Fundere rupes. 
Taliter sanctum laticis fluorem 
Pectoris vena sacra virgo fundis, 
Quae salutares tribuit medelas 
Omnibus aegris. 
Haec nisi casto remanet cubili, 
Semper et linguis inimica foedis, 
Ore dum turpi scelerata iactant 
Stupra profani. 
Rege tu quondam generata magno 
Angliae, multis opibus beata, 
Quas fugis, patris fugis et corusci 
Marmoris aulam. 
Rhenus antiquam rigat altus urbem, 
Quae micat multis opibus vetustis, 
Cui Moenus Rheni sociatus undis 
Nomina praestat. 
Hanc petis facro monitu deorum, 
Praesulem sanctis precibus fatigans, 
Regulam ut purae seriem que ducat 
Ordine vitae. 
Ut tui voti fueras potita, 
Convocas castas generosa turbas 
Virginum, peplo subitura cellas 
Tempora velas. 
Has iubes casta resonare voce 
Caelitum laudes, precibusque turpes 
Criminum naevos, et amara pellens 
Gaudia mundi. 
Iam choris iunctam superis, fideles 
Poscimus nostram tueare terram, 
Virgo Germanis celebranda semper 
Diva sub oris.
FINIS SECUNDI LIBRI ODARUM.
CONRADI CELTIS PROTUCII GERMANI, LIBER TERTIUS CARMINUM INCIPIT.
Dudum calenti pectoris impetu 
Tuis volebam carmina laudibus 
Referre, et aeternos honores 
Pindarico celebrare plectro, 
Sequens Achivos et Latios viros, 
Qui docta cunctis carmina saeculis 
Liquere, dum dignos camenis 
Castaliis cecinere libros. 
Sed amplitudo (o pontificum decus) 
Laudum tuarum carmina dispulit, 
Dum nostra fontis Pegasei 
Ora parum madeant liquore. 
Inculta sed cum carmina conspicis, 
Quae saltuosis Herciniae iugis 
Cantavit Almanus poeta. 
Fronte legas petimus serena. 
Tui parentes stemmate nobili 
Rhenana semper principis atria 
Trivere cum multo favore, 
Nobilitatis et universas 
Culti per aulas, atque per inclitas 
Quas Rhenus urbes flumine candido 
Inundat, et qua Naus altis 
Gallica diripit arva ripis. 
His educatum rite parentibus 
Mox litterarum te calor abstulit, 
Sub Italas dum pergis oras, 
Ingenuas aditurus artes. 
Sed quantus illic ingenii vigor 
Tui reluxit? quantaque praemia 
Libros legendo ac audiendo 
Abstuleras teneris sub annis? 
Cum nulla vatum docta poemata, 
Et Tullianis condita fontibus 
Te praeteribant, et probatis 
Quicquid in historiis senescit. 
Uterque sermo, Graius et Italus, 
In ore promptus, blandus et incitus, 
Utramque calles quantitatem, 
Seu numerum, radiumve tractes. 
Oris diserti o quanta potentia est, 
Deliberes, seu candide suadeas, 
Vel iudices, vel quemque laudes, 
Multiplici ratione polles. 
Iuvat per omnem currere semitam 
Aetatis actae, et scribere gloriam 
Legum tibi de iure partam, 
Quaeque sacris data palma libris. 
Sino venusti munera corporis, 
Et liberalis munera pectoris, 
Tuamque proceram staturam, 
Cunctaque per sua membra fortem. 
Amore quanto principis haereas, 
Qui te corona praesulis extulit, 
Iam nostra non pergit camena 
Exiguo memorare versu. 
Te Roma magnum Martia nuntium 
Eius recepit, totaque Gallia. 
Quum pacis autor Gallicanas 
Foedera condideras per urbes. 
Plebs et senatus Vangionum tuam 
Mentem inquietant, et stomachum movent, 
Dum frivolis causis protervi 
Imperium excutiunt vetustum. 
Sed mox cupitae semina gloriae 
Tibi reponent, dum tumidi iugum 
Ferent rebelles, et subacti 
Te celebri metuent triumpho. 
Quos fama celsum tollit ad aethera, 
Ferox Achilles, et Priami genus, 
Per bella iam vivunt peracta, 
Et vagus extat in ore Ulixes. 
Sic monstra quondam claviger Hercules 
Dum stravit, altum scandit ad aethera. 
Perseusque iam clarus ad ursas, 
Gorgoneam domuit Medusam. 
Martis propago, et Romuleae domus 
Per multa vivunt tempora principes, 
Quos acribus fortuna bellis 
Implicuit variis sub oris. 
Diis est amicus quem premit aspera 
Fortuna, iactans per freta naufraga. 
Nam semper est obiecta saevis 
Turbinibus generosa virtus. 
Non qui per omnes illecebras ruit, 
Et molle stratum qui Veneris premit, 
Hunc clara virtus, et remotas 
Gloria sustulerat sub auras. 
Sed qui bifronti lumine lubricam 
Deam respexit, qui stabili manens 
Mente, hic deorum iussa sacris 
Clausa libris coluit sequendo, 
Causam perorat qui bene pauperis, 
Nefanda suadens linquere reprobis, 
Qui pendit aequa cuncta lance, 
Nec facilem vitiat stateram, 
Quem nulla flexit merce pecunia, 
Libido fervens, iraque noxia, 
Et quem favor non vertit, et qui 
Invidiae stimulos repressit, 
Hic hic deorum est dignus amoribus, 
Iovisque sceptro, cumque reliquerit 
Auras caducas, candidorum 
Inseritur numero deorum. 
His ipse fultus laudibus omnibus 
Praesul, relinques nomina posteris. 
His rebus et terra relicta, 
Aethereum repetes olympum. 
Haec pauca nostro lusimus otio 
Praesul, calenti carmina spiritu, 
Cui quicquid est rerum mearum, 
Iure tuis datur omne iussis. 
Rerum mearum praesidium manes, 
Qui nostra solus carmina promoves, 
Dabisque ventos, ut quietum 
Accipiant mea vela portum.
Februis natus quid agam calendis? 
Quae mihi primam tribuere lucem, 
Septimi lustri mea dum revolvunt 
Fila sorores. 
Ursulam totis sitio medullis, 
Quae nisi coeptae properet levare 
Impetum flammae, meus interibit 
Spiritus igne. 
Qualiter Cresso referente Tauro 
Fervidum solem, niveus recedit 
Alpium candor, rapidoque fertur 
Impete Rhenus. 
Taliter nostrum speciosa pectus 
Ursa Rhenanis decus omne ripis 
Mollit, et doctas renovat diserto 
Carmine vires. 
I puer dulces vocites amicos, 
Cras ego Phoebo geniale ponam 
Prandium, nigro numerans lapillo 
Tempora noctis. 
Quae mihi fatum tulerat sinistrum, 
Paene dum prensus iaceo cubili 
Ursulae, et nuda miserum coegit 
Currere planta.
Non tale sensit Iuppiter osculum, 
Per Cressa quondam Taurus ut aequora 
In tertium deferret orbem 
Pignus Agenorei tyranni. 
Non tale Martis vel Veneris fuit, 
Quos Phoebus alto lumine prodidit, 
Et Mulciber claudus catenis 
Armigerum solidis ligavit, 
Hac nocte nobis qualia praestitit 
Pugnans labellis Ursula floreis, 
In urbe cui nomen dedere 
Moganus et Cia parvus unda.
Batte Rhenanis mihi iunctus oris, 
Alpium qua se iuga celsa findunt, 
Hincque Germanos, alio hinc prementes 
Vertice Gallos. 
Quaquam sub vastis lacubus receptus 
Rhenus ingenti fluvio citatus 
Impetum servat, scopulisque praeceps 
Amne rotatur. 
Mercium duros agitas labores, 
Orbe divisos populos pererrans, 
Ut tibi prosis, patiamque dites 
Mercibus oram. 
Unde corruptos memorant ruentis 
Saeculi mores habuisse causam, 
Splendidum luxum, nitidoque pictos 
Corpore cultus. 
Unde vesano rabies amore 
Fenoris nata est, et avara magnos 
Mens vorans census, satiata nullo 
Aeris acervo. 
Unde praeduris cuneis egestas 
Incutit curas animis edaces, 
Fessa quae grato renuant levari 
Membra sopore. 
Unde mellitae simulata linguae 
Defluit pestis, superum negator 
Dum Iovem testem vocat, et verendi 
Numina caeli. 
Unde succrevit male sanus ardor 
Perfidi ludi, vigilata noctis 
Astra transmittens, sua dum reducat 
Lumina Phoebus. 
Unde cornuto titubantem Hyaccho 
Concipit mentis furiosus error 
Ire per praeceps pecuale, plusquam 
Ebria tentans. 
Unde titillans animos cupido 
Otio suadet Veneris calores, 
Unde virtutis perit et deorum 
Debita cura. 
Quam canunt priscos meliore natos 
Sole, nativis casulis agentes, 
Cespitem nulla patrium beati 
Merce colentes. 
Non erat talis Veneris voluptas 
Nota, sed prolem genitura tantum, 
Et cibus festus fuerat levasse 
Corpora glande. 
Quis tibi nostram dederat puellam 
Sorte felici deus? an Cupido? 
An Venus? praestans vel amata nobis 
Omnia nummus? 
Si sapis, tecum puerum relinques, 
Quem ferunt nullo religatum amictu, 
Calcis alatae, manibusque saeva 
Tela gerentem. 
Hunc gravem Martis dominum fugato, 
Qui solet diris stimulare curis, 
Et suis numquam tribuit quieta 
Tempora servis.
Doctorum Vigili grate sodalium 
Hospes, qua biiugis montibus effluit 
Piscosus Necarus, pingue petens solum, 
Rheni et fertur in alveum. 
Cherusco genitum sanguine nobilem 
Iam te nostra canet musa, tuis favens 
Virtutum meritis, teque perennibus 
Dignum addicet honoribus. 
Constantis fidei pectora novimus, 
Et quantum faveas iustitiae liquet, 
Dum te magna regens sceptra palatii 
Arcto pectore diligit. 
Te praesul nitidus Vangionum colit, 
Assurgitque tibi curia principis, 
Et te nostra colit docta sodalitas 
Canis cognita posteris. 
Spernis divitias candide sordidas, 
Thesaurosque tuos esse putas libros, 
Quos scriptos variis colligis artibus, 
Illis sedulus assidens. 
Stant montes gemino vertice sidera 
Pulsantes, levat hic silviferum caput, 
Gestans nubigerae Pyramidis sacrum 
Tot iam nobile saeculis. 
Cheruscos alius sed petit arduo 
Cornu, celsa levans principis atria, 
Subiectumque videt cum fluvio suum 
Pulchrum moenibus oppidum. 
Quo tecum (memini) tempora trivimus 
Diversis studiis, nunc Latios libros, 
Graios et Solymos, nunc Ciceronis, his 
Artes contulimus bonas. 
Nunc vatum placidi carmina legimus, 
Nunc quod pontificum scrinia sentiunt, 
Nunc quod Caesareis consulibus scatet, 
Grato volvimus otio. 
Quum nox stelligeram protulit aream, 
Quot stellas gererent lucidae imagines 
Intentis oculis connumeravimus, 
Et quo quaeque foret loco. 
Quae numquam Oceano conditur ultimo, 
Et quae praecipiti mergitur impetu, 
Et quae cardinibus se moveat vagis 
Certo prendimus organo. 
Hinc Bacchi laticis cymbia fervidi 
Fervens mensa tulit cum variis iocis. 
Hic nummos nocuam perdit ad aleam, 
Alter carminibus vacat. 
Hic flexu volucri saltibus incitus 
Exercet variis corpora motibus, 
Ut risum eliciat, dum rudis aemulus 
Lapsu praecipiti cadit. 
Alter cornigeri pocula numinis 
Amplexus pateris ampla patentibus 
Haurit, dum titubat lingua madens mero 
Verbisque officium negat. 
Faunos, Capripedes, et Satyros leves 
Saltantes Libycis in regionibus, 
Nos circum iuvenes ludere crederes, 
Qui tantos moveant iocos. 
Nec desunt Veneris gaudia fervidis, 
Occultis latebris atque cubiculis, 
Consurguntque feris proelia motibus, 
Dum pes cum pede nectitur. 
O quam grata mihi tempora fluxerant, 
Dum tecum studiis talibus egimus, 
Fervebantque simul pectora mutuis 
Semper nostra favoribus. 
At decreta poli non mihi faverant 
Ad ripas Necari ducere lubricos 
Soles, sed variis compulerant plagis 
Durum ferre decennium. 
Ut nostris fierent quattuor anguli 
Noti carminibus, Vistula et impiger 
Rhenus, Codanus, et longior in feros 
Currens Danubius Getas. 
Sed sors nunc stabili sede beatior 
Ripis Danubii, condere me sinet 
Supremos cineres, hic tumulum velis 
Vatis spargere floribus.
Iam clara vatem musa superstitem 
Humo levabit sideribus parem, 
Cunctasque per terras volabo, 
Per populos patriasque gentes. 
Visam gelato cardine Sarmatas, 
Cimbrum bibacem, et Sauromatam trucem, 
Silvestribus vulgumque campis, 
Cum Sueone et rigida arva Daci. 
Cui Chersonessus proxima Cimbrica 
Quae bina spectat frigida in aequora 
Solem ad cadentem Galliarum, 
Ad mare Codoneum sub ortum. 
Me Saxo siccans pocula mutua 
Cantabit, hic et proxima Scandia, 
Veltae, Venedes et Bruteni, 
Vandalus et Gotus, Illyrisque. 
Praeter volabo litora Baltica, 
Visamque stantes fluctibus Orcades, 
Ultraque Tylen, qua gelato 
Insula in Oceano reperta est. 
Nocturna quam non Cynthia praeterit, 
Nec sol quadrigis respicit igneis, 
Dum circulo decliviore 
Barbigeri premit astra Capri. 
Me Suevus acer, Francus et horridus, 
Turogus errans Hercinio iugo, 
Cheruscus, et saevus Sicamber, 
Cum Phrysiis, relegentque Cauci. 
Non me tacebit per medios fluens 
Albis tumenti flumine Teutonas. 
Cuius per amnem stant tyranni, 
Celsa palatia Misenensis. 
Hinc Lancosargus, Cauptus, et Herulus, 
Et Gepidarum terra patentior, 
Busactores, et Marte saevi 
Vindelici, relegentque Rhethi. 
Uterque Panno, Bemus, et Oquenus, 
Et Noricorum terra sub alpibus, 
Bastarna, Iasigesque [(printer); sic: Lasigesque]  nostri, 
Marcomannes, madidique Quadi. 
Euxina visam percitus aequora, 
Et Bosphoraei litora gurgitis, 
Qua magnus Ister beluosam 
Septifidus Thetidem coronat. 
Scandam per alpes, Helvetios petam, 
Brennos, Genaunos conspiciam feros, 
Rhenique discurram per urbes 
Et populos utriusque ripae. 
Hispana visam regna tepentia, 
Victique Mauri colla nigrantia, 
Atque ultimis terris Britannos, 
Quicquid et occiduis in undis. 
Per Gallicanas atque per Italas 
Vagabor urbes, si rigidus placet 
Vates, et Arctoae camenae 
Carmina concinuere docte. 
Me nemo busto compositum fleat, 
Et nemo claris marmoribus gravet, 
Quando sepulcri saxa nostri 
Perpetuis posui columnis. 
Veris beatos divitiis reor, 
Magnisque dignos semper honoribus, 
Qui mortui vivis honestae 
Condiderint monumenta vitae.
Dulces blanditiae tuae 
Mellitaeque tui cordis ineptiae 
Mentem tristitia levant. 
Perludos Veneris, perque Cupidinis 
Quo me cumque voles trahis, 
Seu perpendiculam Phoebus ubi rotam 
Volvit vertice fervido, 
Seu qua per glaciem constitit algidam 
Gotorum rigidus sinus, 
Qua nuper Scythicis foeta aquilonibus 
Inventa insula navitis. 
Hanc si me iubeas ut videam tuus, 
Veloci fugiam gradu. 
Nec me tergeminis aequora fluctibus 
Terrebunt, neque naufragae 
Multis exitium navibus Orcades. 
Si quando Ursula fervidam 
Blando colloquio sustuleris facem, 
Noctis gaudia conferens, 
Eous gelidi Vistula gurgitis 
Quales delitias dedit? 
Nuper Danubius, Teutonicum latus 
Blandas illecebras tulit. 
At nunc qui canitur tertius angulus 
Rhenus me cupidum tenens, 
Mentem perpetuis vinxit amoribus. 
O saevi genitrix dei, 
Quae blandis animos ignibus implicas, 
Iam te nostra rogat lyra, 
Ut nos iungat amor foedere perpeti.
Primus per auras saxa volantia, 
Ardente torquens concita pulvere, 
Quique igne sternaci sonoro 
Aera commove fecit ictu. 
Is regis olim ficta tonitrua, 
Et vera struxit cum Iove fulmina, 
Dum mille momento per unam 
Corpora comminuit ruinam. 
Uno tumultu fortia moenia 
Molitur, urbes, celsaque culmina 
Cum turribus casura, tristes 
Machina dum iaculatur orbes. 
Nostro sub axe indignus erat mori, 
Germana nullis nomina saeculis 
Laturus, indignus scelestam 
Carminibus meruisse vitam. 
Ryphaea dignus frigora perpeti, 
Et saxa semper ferre natantia 
Symplegadum, vel distrahendus 
Caucaseis scopulis sub arcto. 
Aut monte celso trudere Sisyphi 
Saxum relabens impetuosius, 
Aut Sicanis urenda flammis 
Corpora contumulare in aevum. 
Traiectus essem quam prope plumbea 
Pila furentum, nuper ut agmina 
Suevorum inarmatus viderem 
Vindelicis recubare campis. 
Fatalis olim qui fuerat locus, 
Varo perempto cum legionibus, 
Hunnisque torvis, quos cruento 
Karolus edomuit triumpho. 
Quam laeta prisco tempore saecula 
Ignava belli, cum neque vulnera 
Norant viri, nec saevus ensis 
In latere armigero pependit. 
Tunc nulla stabant moenia machinis 
Oppleta, nec tormenta furentibus 
Molesta, longis explicabant 
Curribus ignivomum foramen. 
Felix sed agris turba novalibus 
Errabat aptans vimina vitibus, 
Muris nec ullis implicati, 
Pervigiles timuere noctes. 
Sed praeda postquam mentibus impiis 
Incessit, arces mox sibi condidit, 
Et montium praerupta scandens 
Insidias struit et rapinas. 
Hinc nostra cernens saecula Iuppiter, 
Quod tela tractent iam sua caelica, 
Nostram deus vitam perosus 
Proelia continuata versat. 
Et bella saevis Martia regibus 
Inspirat, orbem qui rabidum movent, 
Nullamque servant inde sanctam 
Saecula deteriora pacem.
Quid tantis strepitat Graecia laudibus? 
Invenisse suis ingeniis canens, 
Qua natura potens lege coerceat 
Caeli fulgida sidera. 
Non est inferior credite Daedalo, 
Aut qui Cecropias protulerat notas, 
Ex Moguntiacis civibus editus 
Nostri gloria nominis. 
Qui sculpsit solidas aere citus notas, 
Et versis docuit scribere litteris, 
Quo nasci utilius non poterat magis 
Cunctis (credite) saeculis. 
Iam tandem Italici non poterunt viri 
Germanos stolida carpere inertia, 
Cum nostris videant crescere ab artibus 
Romanis saecula litteris. 
Quae tandem Emilio gratia Maximo 
Solvenda est? genitus qui patre Caesare, 
Sub quorum imperio crevit et extitit 
Nostris ingenium viris.
Regiae stirpis soboles Sebalde, 
Norica multum veneratus urbe, 
Da tuam nobis memorare sanctam 
Carmine vitam. 
Te sacris votis generant parentes, 
Cum diu lecto sterili vacassent, 
Teque suscepto statuere castam 
Ducere vitam. 
Natus his sanctis puer ergo votis, 
Galliae claram properas in urbem, 
Artibus sacris animumque cultis 
Moribus ornans. 
Hauseras sanctas ubi mente leges, 
Patriam doctor rediens in aulam, 
Regiam quaerunt tibi mox venustam 
Iungere sponsam. 
Ut dies laetis fuerat peracta 
Nuptiis, virgo pudibunda vultu 
Ducitur celso tibi copulanda 
Candida lecto. 
Cumque iam clausum fuerat cubile, 
Et quies cunctis foret alta rebus, 
Tu tuae sponsae loqueris pudicae 
Talia verba. 
Nata de magno mea sponsa rege, 
Non tuum pulchrum violabo corpus, 
Si placet mecum pia vota castae 
Iungere vitae. 
Annuit virgo tenero pudore. 
Et deo magnas dedit ore grates, 
Integram servans generosa casto 
Corpore vitam. 
Ipse mox celsam genitoris aulam 
Spiritus sancti monitu relinquens, 
Horridas silvas, vacuamque eremum 
Sedulus intras. 
Et per exesae cava saxa rupis 
Stratus, orabas manibus supinis, 
Fervidum solem, Boream, nivesque 
Passus et imbres. 
Et feras inter medius quiescens, 
Saepe montanis satiatus herbis, 
Hauseras puram liquidis fluentem 
Fontibus undam. 
His ubi corpus dapibus foveres, 
Mentis in puram tenuatus auram, 
Saepe divinos nitido videbas 
Pectore vultus. 
Sic tribus lustris tacito peractis, 
Inde Romanam properas ad urbem, 
Qua dei verbum monuit per orbem 
Spargere pastor. 
Ipse mandatum recipis paternum, 
Et vagus gentes varias pererras, 
Donec immensum peregre venires 
Laetus ad Istrum. 
Hic ubi cimbis tumidus careret, 
Praebuit tutam pater alme navem 
Pallium, quo tunc fueras pudico 
Corpore tectus. 
Moxque per vastas nemorum latebras 
Noricam laetus veniens in urbem, 
Hanc docens sacro monitu profanos 
Linquere cultus. 
Et deum celso residere caelo 
Praedicas, poenas vitiis daturum, 
Quique virtuti tribuat beatae 
Praemia vitae. 
Ille de casta genitrice natus 
Corporis mortem tulerat cruentam, 
Tertio Phoebo rediens sepultis 
Victor ab oris. 
Approbas multis tua verba signis, 
Scripta quae libro reperi fideli, 
Nec minus claris hodie coruscas 
Inclite gestis. 
Cumque iam longo fueras labore 
Fessus, et sedes meritus beatas 
Te senem nostras deus imperabat 
Linquere terras. 
Spiritus sanctos ubi liquit artus, 
Mox boves corpus tulerant agrestes, 
Qua tuas sanctas modo personamus 
Carmine laudes. 
Ergo iam caelo merito locatus, 
Hanc velis urbem mediis arenis 
Conditam, sanctis precibus iuvare 
Sedulus oro. 
Terra fecundo madeat liquore, 
Et salutares habeat calores, 
Spiceam gestans Cereris coronam 
Fenore multo. 
Spumet et plenis rubicundus uvis 
Bacchus, et frontes tetricas relaxet, 
Et pecus laetis nemorosa carpet 
Pascua pratis. 
Prosperos servent radiosa cursus 
Astra, nec morbos subitos minentur, 
Paxque per nostras maneat perenni 
Tempore terras. 
Fata Germanis faveant triumphis, 
Dum petet Turcos gladiis cruentis, 
Principis nostri iuvenile robur 
Maximiliani. 
Hinc ubi nostras animas, solutis 
Corporum vinclis, deus evocabit, 
Confer ut tecum capiamus alti 
Gaudia caeli. 
Haec ubi nobis pater impetrabis 
Ante supremi faciem tonantis, 
Hic tuas semper cumulemus aras 
Thure Sabaeo.
Quid tantum steriles poeta musas 
Consectaris? habens pios labores, 
Dum laudes patrias cupis referre, 
Has ut posteritas frequentet ore, 
Quaeris divitias pio labore. 
Sit tectum Phrygio caput galero, 
Baldus, Bartholus aut tibi sequendus, 
Et qui vel medicam fatentur artem, 
Has multis modo censibus salutant 
Reges cum ducibus suis, et urbes. 
Bis denos mihi Noricus senatus 
Parvi ponderis aureos dicavit, 
Quos missos meritis meis recepi. 
Nam longa sibi lucubratione 
Descripsi Herciniae vagos recessus, 
Urbem cum populo, suosque mores, 
Artes, moenia, porticus, et aedes 
Privatas, superisque dedicatas, 
Et quis publicus usus interesset, 
Fontes, et fora, plateas, et hortos, 
Et quae stella suam videret urbem, 
Ad perpendiculum iacens nitorem, 
Hic amnem celeres rotas citantem, 
Quamque arte in varia metalla cudat. 
Divus quin etiam suus Sebaldus 
Nostris carminibus polo relatu. 
Pro tanto mihi Noricus labore 
Bis vel frusta decem locavit auri, 
Centum grammatico annuo rotatus, 
Et centum medico, superque centum 
Qui causas fovet inquietiores, 
Et plus vel totidem quibus sub aurem 
Fas est prodere quae gerantur orbe. 
Germano haud puduit mihi poetae 
Non tantum pretii dedisse velle, 
Quo lychnus mihi fulserit lucernae, 
Nec quo sit mihi calceus repensus. 
Longo circuitu viderem ut urbem, 
Nec iuncus calamo notatus atro. 
O digni lepidis cani poetis, 
Vestris pulvereis pares arenis, 
Quas ventus varias agit per oras. 
Quae tantum meritis negant colonis, 
Quo siccas poterunt levare fauces, 
Quae tantum accipiunt, nihilque reddunt, 
Natura in bibulis ut est arenis. 
O digni Latias fovere musas, 
Et quos posteritas futura dicet 
Dignos laude viros, Apollinisque 
Cultores, veluti refertur olim, 
Auritum caput induens aselli, 
Et chartis mihi posteris canendi. 
Quis crudum piper et crocum ligatis, 
Vel quas commaculant cacationes, 
Et putent olidae quibus latrinae. 
I nunc, et cuteas canas volucres, 
Celtis quo noceat biformis ales.
O, Bacche Phoebi candidior comes, 
Cornuta cingens tempora pampino. 
Qui vatibus docto liquore 
Ingenium vegetas amoenum. 
Tu blanda iungis carmina barbito, 
Plectrum pererrant dum celeres manus, 
Et vox canit concinna versu 
Blandiloquis sociata nervis. 
Tu solus inter caelica numina 
Iovem professum dum Semele videt, 
Excussus minatura proles 
Insueris femori paterno. 
Bis inde natus nunc Dionysius, 
Exuta curis pectora mordicis, 
Sanas et aegros ad secundam 
Restituis pater alme vitam. 
Longo tuorum tempore munerum 
Parcus fuisti, dum nimium gelu 
Vites adussit, vel tumentes 
Grandinibus periere gemmae. 
Satis perosus nunc es adulteros, 
Qui te venenis conficiunt novis, 
Et noxiis rebus salburem 
Inficiunt cupidi liquorem. 
En Rhenus orat te prece supplici, 
Et Moenus alto pinifero cadens, 
Et Necarus vicinus Istro, 
Cum Cocero Tuberoque curvo. 
Sic Suevus Albis, Salaque Francicum 
Moenum subintrans, pinifero arduo et 
Qui monte consurgens, et Albi 
Vinifluis sociaris undis. 
Prosper reflectas cornua collibus 
Vites ut uvis largiter impleas, 
Spumentque plenis vasa proelis, 
Cum soliis liquidisque qualis. 
Sic te perenni voce precabimur, 
Laudesque dicet Pegaseus chorus, 
Dum barbiton frons lata cantat 
Pampineis redimita sertis.
Ursula cras petemus 
Fervidas thermas, tepidis corporibus medentes, 
Quae haud procul urbe fumant. 
Quae gerit nomen patre a flumine clara Moeno, 
Hic tibi sacra corpus 
Unda curet, sulfureo quae calefacta flatu 
Exiliens caverna et 
Fonte, quem caecis scatebris nobilis unda fecit. 
Sed tua postquam in undis 
Membra fovisti, virides mox repetemus hortos. 
Hic ubi grata densis 
Umbra crescens arboribus corpora recreabit, 
Gutture quis sonoro 
Concinunt laete volucres mellifluos tenores. 
Hic dapibus receptis 
Poculis largis hilares carmina concinentes. 
Oscula dein labellis 
Ursa figes corporibus per sua vota mixtis.
Demiror, tibi cur anus placebat? 
Quae centum Priami peregit annos, 
Et quae Nestoreo senescit aevo, 
Cuius tot numeras in ore dentes, 
Cum dulci tibi plauserit cachinno, 
Infantis vacuo quot ore cernis. 
Illi dum capiti est soluta vitta, 
Crines candidius nitent pruina. 
Obliquatque rudes tot ore rugas, 
Quot vel frugiferis colonus agris 
Lyras quadriiugis notat caballis. 
Sed mammae teretes tibi placebant, 
Et pectus validum, et rotunda membra, 
Siccis aridiora facta lignis, 
Quae carbonibus ustulata cernis. 
Vel venter tibi pendulus placebat, 
Aequandus tibi centipelli omaso, 
Noctis taedia qui tibi resolvit, 
Amplexuque suo beat pudico. 
Illi brachia dum tener locabis, 
Blandus basia et inde rapta solvens, 
Te durum ratus es petisse truncum, 
Vel corpus gelido putens sepulcro. 
Tunc nares cohibe tener patentes, 
Qualem ad putrificas soles cloacas. 
Sed cunnus placuit pecuniosus, 
Nummatus simul atque praediatus, 
Et multis manus annulata gemmis, 
Quae nummos tibi conferet perennes, 
Et sextertia mille collocabit. 
Laetis dum moritur senex amicis 
Uxor, quae tibi fata comparabit. 
Hoc stultus iuvenis cales ab igne, 
Sub spe mortis habens miser dolores. 
Annosum superans sed illa cervum, 
Cornicemque avium loquaciorem, 
Te tandem merito obruet sepulcro.
Intende nervis Calliope novis, 
Oro latinae carmina tibiae, 
Et quicquid olim mota claro 
Graia cohors modulata Phoebo est. 
Qui nunc retorquet vertice fulgido 
Rotam coruscam, noctibus imperans 
Barbam rigentis Capricorni 
Ignivoma feriens lucerna. 
Idcirco Phoebi grata sodalitas, 
Quam Rhenus altis litoribus fovet, 
Sidus salutemus, vetusti 
Pocula concelebrando Bacchi. 
Nec mensa largis cum dapibus vacet, 
Sub Africanis qualis erat plagis. 
Sic nos sacris Phoebi peractis 
Ad citharam facilem canemus. 
Illustre mundi Phoebe pater caput, 
Cuius recessum singula sentiunt, 
Et cuius adventu recentes 
Parturiunt elementa formas. 
Adesto doctis te rogo vatibus 
Lucem ferendo, ut carmina posteris 
Annosa scribamus diserti, 
Continuis placitura saeclis. 
Hinc quae requirit nostra necessitas, 
Victum atque amictum corporis annuas, 
Et stet beato fama cursu, 
Spiritus hos ubi liquit artus. 
Non linquo tetram tartareos lacus 
Timere mentem, nec canis inferus 
Triforme monstrum me movebit, 
Aeacus aut Rhadamanthus urna. 
Ieiuniorum difficiles dies 
Servet, cucullus quem tetricus gravat, 
Longique murmuris susurro 
Concutiens sua labra vulgo. 
Mi sed beatum docta sodalitas 
Reddat favorem, scriptaque comprobet, 
Fortuito ruitura fato. 
Praeter moventem corpora spiritum, 
Qui clara linquit munera posteris, 
Virtutibus qui praemium dant, 
Et vitiis sua probra pangunt.
Eutice Franckophora medicus notissimus urbe, 
Per Francos quae condita quondam. 
Illorum trepidis dum Gallia personat armis, 
Ad Mosam imperium statuentes 
Qua Metis et Treveris nunc surgunt moenibus altis. 
Imperiumque ferunt modo nostrum. 
Moribus et lingua nobiscum convenientes, 
Despiciuntque vagos modo Gallos. 
Sed quid nostrorum refero gesta inclita patrum. 
Altera cum me cura lacessat. 
Ut me sollicito releves Henrice dolore, 
Et reddas animum mihi priscum. 
Qui nostram propter quae infecta est peste puellam 
Curis nunc diris cruciatur. 
Quis si me relevas, veras tibi Apollinis artes 
Esse simul contendimus omnes.
Nuper diluvio non solito cornua perdidit, 
Et campos, et agros frugiferos turgidus obruit, 
Involvens tumidis quicquid erat fluctibus obvium 
Rhenus, nubiferis qui rapido murmure ab alpibus 
Descendit, nivibus seu liquidis auctus ab imbribus 
Seu Neptunus atrox cornigerum solverat amnium 
Ulvosas scatebras, gramineis fontibus exitum 
Praebens, velivolumque peterent praecipiens fretum 
Nymphis, et vitream conveniant cernere regiam. 
Illae mox properant ad patrium nare palatium, 
Undarumque petunt praecipites atria principis, 
Muscosisque suis labra locant garrula fontibus, 
Austro ut concipiant flante vagis flumina crinibus. 
Quo possent citius sub thalamos pergere patrios. 
Si quae delituit pumicibus iam caput extulit, 
Et se ornans speculo membra notat singula concavo, 
Et Phoebum placidis luminibus candida suspicit. 
Haec scabris residens sub scopulis antra liquentia 
Exit, spumigeris se maculis sed prius abluit, 
Ut tandem aequoreo candidior coplaceat deo. 
Est quae sub scrupea rupe canens brachia concutit, 
An pinnae valeant fluctivomis nare sub aestibus, 
Et crudum pelagus sub refluis ferre meatibus. 
Hinc amnes patriam qui cupiunt cernere regiam, 
Contendunt hilares rurivagis ire liquoribus, 
Moenus cum Necaro, cumque suis Mosula cornibus, 
Et Naus Bavarae culta secans pinguia Galliae, 
Et qui de riguis Herciniae vallibus exeunt, 
Hos pluresque alios, ut fuerat plenus, in alveo 
Rhenus rorifluo succiduos poplite suscipit, 
Et grates peragit de officiis iam sibi cognitis, 
Sicque auctus fluviis ingrediens altior omnibus, 
Effectusque suis iam nimium turgidus amnibus, 
Et nec iam trifidus ventisonum latus adit Salum, 
Pontes diripiens, campivagis fluctibus imperans. 
Armenta et pecudes cum stabulis protinus auferant, 
Et tollant silvis putricavum robora quercuum, 
Lustrantes veteres Herciniae vallibus incolas, 
Cum villis, trepidos rusticolas et casulas vehant, 
Urbes quin etiam concutiant gurgite confluo. 
Vidisses subito diluvio corpora naufraga 
Innare, et querulis qui feriant sidera planctibus. 
Hic nactus patulam dum fluitat naufragus arborem, 
Irati fluvii sic fugiens despicit impetum. 
Hic feni tumulo dum residet mergitur in Salo, 
Hic raptus misera cum casula navigat, et suam 
Deplorat sobolem, cum fluviis ire rapacibus. 
Tunc capras et oves cum canibus vociferis suis 
Luctari pavidos conspiceres diluvio vago. 
Sic dum vorticibus saxifragis ad mare venerant 
Amnes, qui sociis agminibus singula fuderant, 
Mox Rhenum pater ille Oceanus canus et uvidus, 
Vultu squamigero suscipiens laetus in arduum 
Deduxit solium, cum reliquis ipse sedens deis. 
Mox Tritone iubens litoreum clangere classicum, 
Ut cunctos proceres caerulei gurgitis advocet, 
Regis fluctivomi divitias qui modo proferant, 
Et gemmas varias, quas hominum cura, periculis, 
Rimosisque petit, cruda legens aequora lintribus. 
Hinc lautas epulas hospitibus rite locans deis. 
Quas inter medius iam residens ipse Tridentifer, 
Hortatur tetricam tristitiam frontibus exuant, 
Deinde his alloquitur iam stupidos claustra maris deos 
Quae terrae tacitis visceribus flumina vivitis, 
Seu vos aer alat crassus, habens semina gurgitis, 
Seu caecis latebris unda meis vos generat vadis, 
Vestris subsidiis undifluis nostra potentia 
Fulta est, et trucis hoc imperium me manet aequoris, 
Nunc haurite praecor cum dapibus pocula largius, 
Quae fessos relevent et latices fontibus afferant, 
Ut quisquis vitreis dum rediit rura liquoribus 
Fecundet, variis prata rigans culta coloribus, 
Et largus tribuat deriguis pocula fontibus, 
Sic vestris scateant sub specubus flumina scrupeis, 
Et lasciva canat sub calamis nympha tepentibus. 
Dixit, grandisonis concutiens litora fluctibus, 
Et iam prona dies terrivagis fulserat amnibus, 
Et iam longa fames numinibus pulsa maritimis. 
Hos dormire suis rex voluit sub penetralibus. 
Et mox luciflua dum rediit Phoebus in orbita, 
Rhenus se proprio succiduus reddidit alveo, 
Atque amnes reliqui sub patrium quisque redit specum. 
Hinc caeli facies discolor, et foeda cadavera, 
Quae passim sub agris tabuerant mersa putrificis, 
Et sordes specuum, scabrigeris quicquid et alpibus 
Avectum fuit, et cum piceis terra vaporibus, 
Infecit nebulis sole calens aera noxiis. 
Postquam fluctivagi consenuit gurgitis impetus, 
Atque Algas steriles destituit litoribus suis. 
Quas cum purpureo prospiceret Phoebus ab aethere, 
Arcum cum pharetra et letifera clade tetenderat, 
Et pestem populis Rhenicolis luridus intulit, 
Intentans rigidis ore minax vulnera spiculis, 
Traiecitque meam pestifer ah tabe puellulam, 
Cuius busta meis purpureis candida liliis 
Vernant, et placidi hoc iam retinent carmen Apollinis. 
Hac corpus nitida condiderat Celtis in urnula 
Ursellae, aethereae quae Veneris vivit ANOULUQH
Age nostris properes o dea tectis 
Venit hospes mihi enim Vangionum prae- 
Sul, et omnem nitidus protrahet ad carmina noctem. 
Tua tersis facies stet rogo libris. 
Nitidam quis valeat cernere frontem, 
Tibi qualis memoratur Pegaseia fore in unda, 
Tibi mixtum Latiis Argolicum ple- 
Ctra melos cum fidibus docta reponunt. 
Et utroque in studio es doctior o candide praesul. 
Mea crasso resonant carmina filo, 
Dea quae si liquida merseris unda, 
Placiturum tribuent forte sibi nectaris haustum.
Iane Bamberga genitus vetusta, 
Quae fuit quondam ambitiosa sedes 
Caesarum, Regnesus ubi subintrat 
Gurgite Moenum. 
Villa praeclaris steterat colonis, 
Olim et hanc Romae dominus potentis 
Caesar Henricus coluit, levavit, 
Nobilitavit. 
Hic tibi priscis atavis relictus 
Cum foco fundus patrius nitescit, 
Epulas laetas ubi saepe tecum 
Poclaque sumpsi. 
Inter has quaeris, magici labores 
An queant nostros animos movere, et 
Corporum formas variis figuris 
Vertere, et artus? 
Quid sacer, poscis, valeat character? 
Ensibus vulnus ligat ut cruentis, 
Quosque mox verbis numerisque solvit 
Doctior alter. 
Hinc rogas, scriptae an valeant figurae 
Mentibus nostris timide imperare? 
Quodque sub nostras veniat vocatus 
Spiritus auras? 
Caelicus possit radius quid? affers, 
Mixtio rerum quid et inferarum? 
Quodque quis nulli pateat, sed invi- 
Sibilis erret. 
Doctus exemplis mihi docta formas 
Verba, secretis tibi scripta libris, 
Maxima accedit tibi rusticorum 
Fama virorum. 
Qui ferunt lactis sibi adesse fures, 
Quaeque conceptam Venerem retentent, 
Et ferant morbos, resecentque caris 
Membra maritis. 
Certus occultas iacit hic sagittas, 
Et ferit quicquid cupiet, per auras 
Haec volat capro, fugiens rapaci in 
Aera lapsu. 
Haec vagos amnes glacie moratur, 
Et minax fulmen Iovis imprecatur. 
Ille crystallo videt omne quicquid 
Gesserit orbis. 
Haec mihi multo memoras lepore 
Iane, qui fulvis operam metallis 
Ponis, ut fictum tibi praestet aurum At- 
Lantide natus. 
His fidem cunctis ego trado verbis. 
Dum mihi visu dederis fideli, 
Neve praestringas prius oro vano 
Lumina fuco.
Augusta Lici condita margine, 
Claris abundans inclita civibus. 
Quos inter omnes o Georgi 
Candidiore toga nitescis, 
Velut serenus lumine Iuppiter 
Praecellit alto cardine sidera, 
Et sicut Europaea vincit 
Omnia Danubius fluenta. 
Qui bina sorbens hic vaga flumina, 
Cynthum palustrem cum Veneta vago, 
De Vandalis qui dictus olim 
Vinda, locant ubi castra ripis. 
Tu prisca volvis docte poemata, 
Narrans quid altis carminibus latet, 
Lucretianus totus, atque 
Manilius studiosus astris, 
Iam Liviana nota volumina, 
Et Pliniani quid memorent libri, 
Quae vel Plato divinus altis 
Condiderit monumenta libris. 
Rerum latentes pectore nobili 
Causas revolvis climata dividis, 
Caelique zonas, quas rotundam 
Cernimus insinuare sphaeram. 
Tui poetae sis memor, ultimum 
Qui iam subibit cardinis angulum, 
Ut monstra pingat, quae gelatis 
Terra tenet glacialis undis.
Vilhelme Agrippae moenibus editus, 
Per prisca nobis stemmata cognitus, 
Romana quae quondam tuae urbis 
Gloria contulerat colonis. 
In urbe tecum hac condidici vagas 
Inferre fraudes per SULLOCISTIKOS 
Nexus, quod et contentioso 
Tradiderat dialexis ore. 
Primaeva tecum hac prendideram sacros 
Libros sophiae, tunc mihi cognitum 
Albertus, et quid Thomas alti 
In physicis docuere rebus. 
Nemo hic Latinam grammaticam docet, 
Nec expolitis rhetoribus studet, 
Mathesis ignota est, figuris 
Quidque sacris numeris recludit. 
Nemo hic per axem candida sidera 
Inquirit, aut quae cardinibus vagis 
Moventur, aut quid doctus alta 
Contineat Ptolemaeus arte. 
Ridentur illic docta poemata, 
Maronianos et Ciceronios 
Libros verentur, tanquam Apella 
Carne timet stomacho suilla. 
Hos inter unus tu nitidus sedes, 
Mathesin alto pectore comprobans, 
Et quod vetustas diligenti 
Posteritatis amore scripsit.
Hartmanne priscis nobilibus satus, 
Eptinga qua se celsa sub aethera 
Attollit, et nascentis ortum 
Prospicit ambitiosa Rheni. 
Hac arte natum Gallia suscipit, 
Ut disciplinas ingenuas tibi 
Daretque et artes, quas Secannae 
Parisii tribuunt ad undas. 
Edoctus illic mox Basileia 
Urbs te recepit, quae modo praemia 
Tui laboris fert honesta, 
Perpetuos tibi dando census. 
Hac urbe doctis semper eras viris 
Hospes serenus, quicquid habes tuis 
In aedibus, totum hoc reponens 
Ingeniis pater alme honestis. 
Nulli per orbem quam mihi notior, 
Quam magnum amorem vatibus omnibus 
Praestes, paterna affectione, 
Muneribusque tuis honorans. 
Quamvis gravatis insidet artubus 
Podagra, magnis membra doloribus 
Vexans, tamen numquam beatae 
Desereris studio sophiae. 
Tecum diebus pluribus aegeram, 
Excelsa tecum sidera colligens, 
Et quicquid altrix terra nutrit 
Per maria, et fluvios, et arva, 
Quot stent per orbem lucida sidera, 
Quae magnitudo prima, vel altera, 
Et ordines, quot deinde stellis 
Qui rutilant radio minori, 
Quot terra narras continet aequora, 
Et insulis quis circuitus vagis, 
Dimensiones circulorum 
Cosmographus retines disertus. 
Quapropter omnis docta sodalitas, 
Rhenum rapacem quae modo possidet, 
Te laudibus multis adornat, 
Perpetuos tibi dans honores.
Bernharde, claras dum meditor tuas 
Laudes futuris dicere saeculis, 
Mox offerebat se poetae 
Calliope modulata plectro. 
Quod magna nostrae gloria patriae, 
Sublimiori qui ingenio viges, 
Ut alter Euclides figuris, 
Sis numeris Ptolomaeus alter, 
Alterque Ianus regius enitens 
Quem mons creavit, cuius et omnia 
Relicta post suprema fata 
Tradita sunt tibi iure sancto. 
Graece et Latine scripta volumina, 
Et organorum maxima copia, 
Servare quae monstrant corusca 
Sidera legibus irrepertis, 
Quae magnitudo, quis locus et situs. 
Distantiae quae, verus et ambitus, 
Et altitudo, quisve certus 
Omnibus assit in orbe motus. 
Tu graeca calles, et nitidus legis 
Interpretaris rara volumina 
Matheseos, quae nemo vidit 
In Latiam resoluta linguam. 
O quanta nostris gloria saeculis, 
Germana quantum et terra superbior 
Erit, tuos cernens labores, 
Perpetui tibi causa honoris. 
Te tota noscit nostra Alemannia, 
Miratur, et te tollit ad aethera, 
Vormaciensis praesul omni 
Te studio colit atque honorat. 
Feras quieto pectore coniugem 
Vel morte ademptam, consilio deum, 
Ut mente nunc doctae sophiae 
Liberiore vacare posses. 
Nam rara libris cura, ubi femina 
Quieta turbat tecta philosophi, 
Diesque noctes cor mariti 
Per stimulos agitans acerbos.
Capnion nostrae decus omne terrae, 
Vistula Eois cui limes oris, 
Noricum et cuius latus explicavit 
Ister et Alpes. 
Balticus dictus sinus a latratu, 
Clauserat nostrum glacialis orbem, 
Finit occasum rapidus gelato 
Flumine Rhenus. 
Saepe ibi tecum (memini) Latinae 
Quicquid et Graiae recinunt camenae, 
Legifer quicquid tulit, et sacro vo- 
Lumine Moses, 
Voluimus, magnus pater et parens es, 
Qui tribus linguis super eruditus, 
Nec mihi in toto similis tibi umquam 
Cognitus orbe est. 
Te Tubingensis veneratur ultro, 
Et colit multo Basilea honore, 
Teque mirantur tua qui diserta 
Scripta revolvunt. 
Culta quae priscum redolent leporem, 
Sive Romanas, vel Athenienses, 
Seu Palaestinas tua docta fundunt 
Pectora voces. 
Tu librum de mirifico relatu 
Edidisti, omnem memorans sophiam, 
Quicquid invenit Latialis, Argus, 
Et quid Hebraeus. 
Comicas fraudes copiose scribis, 
Et sonas doctus Tragicum coturnum, 
Primus et nostras celeres iambos 
Ducis in oras. 
Inde per Rheni celebratus urbes 
Te colit praesul, refovens sodales, 
Et meis cunctum lyricis habebis 
Nomen in aevum.
Zasi Friburgi non minimum decus, 
Qua laeta surgit Priscia collibus, 
Qui vite amicti, nec remotam 
Herciniam speculantur atram. 
Bacenis illic dicta prioribus, 
Silvae sed atrae nomen habens modo, 
Qua Necari fontes et Istri 
Perspicuis oriuntur undis. 
Urbem beatam hanc sed modo possidet 
Maxmillianus, gloria principum 
Germaniae, et quotquot renato 
Cernit in occiduo orbe Phoebus. 
Hic iura nobis optima proferet, 
Leges reformans, et veterum bonos 
Mores, reducet cum severo et 
Omnia pacificabit ore. 
Pravis sacerdotum obviet artibus, 
Et sacra sanctis moribus induet, 
Romamque purgabit, vetustum 
Saecula dum redient in aurum. 
Annus vocabit nunc iubilus virum 
Mutare suetus saecula moribus, 
Et gloriam Germana tellus 
Qua sit adhuc aditura maior. 
Te Phoebus alto pectore possidet, 
Qui culta profers carmina barbito, 
Et vatibus cunctis amicus, 
Quos rigat amne strepente Rhenus.
O quanta vestris moenibus inclitis 
Oblitterata est gloria principum, 
Viri Treverenses, Mosellae 
Qui gelidum bibitis liquorem. 
Romam videbar cernere corrutam, 
Rursus ruina dum feror impiger 
Per porticus, portas et aulas, 
Perque palatia prisca regum. 
Passim per agros quae modo concidunt, 
Feruntque celsis culminibus suis, 
Tolisque summis atriorum, 
Arboreos frutices et herbas. 
Idola divum vidimus inclita 
Inscripta sacris sub titulis suis, 
In plateis heu nullo honore 
Marmoreis recubare saxis. 
Sepulcra Graecis vidi epitaphiis, 
Inscripta busta et stare sub hortulis, 
Et manibus sacrata functis, 
Urna suprema reperta in agro est. 
Avara quid non tempora devorant, 
Tulere metas Herculis aeneas, 
Nos nostraque involvunt ruinis, 
Perpetuo rapiente caelo.
Cum virus rapuit letiferum Ursulam, 
Quae me blanda suis torserat ignibus, 
Et me vafra coegit 
Versus scribere lubricos. 
Castis carminibus sum modo deditus, 
Caris nostra ferens dona sodalibus. 
Quos inter mihi noto et 
Docto pectore cognitus, 
Caucorum genitus stirpe veterrima 
Gresmunde, Obnobii particula alpium, 
Qua se montibus altis 
Trans Rhenum fluvium erigit. 
Qui multis gelidi fluminibus scatent, 
Et te Rhene patrem largiter imbuunt 
Menus Lipia rura, 
Et Lona invida vitibus. 
Sed Gresmunde probans munera Bacchica, 
Fugisti rigidas has patriae plagas, 
Et te cultus in urbem 
Confers docte Moguntiam. 
Ad Rhenum fluvium nulla feracior 
Urbs est, tam placidis candida moribus, 
Et quae dona Lyaei 
Largo munere proferat. 
Quae tecum (memini) saepe resumpsimus, 
Dum se stella poli verteret axibus, 
Ad somnumque vocaret 
Gallus tempora dividens. 
Tu cunctas animo pelle molestias, 
Et frontis nebulas, fata dies ferunt 
Quae labentibus annis 
Nos ditis statuunt domo. 
Nullo qua capies pocula cymbio, 
Quae Rheni ad fluvium nata, sed horridus 
Charon ducet ad undas 
Lethei fluvii invidas. 
Tunc uxor capiet cunctaque liberi, 
Que multis tibi sunt parta laboribus, 
Heredemque videbis 
Ingrato fore pectore.
Maiore flatu tendite tibias 
Dulces camenae, quae canitis viros 
Aeternitatis vestrae amantes, 
Quique per ingenuos labores 
Vestros libellos pulvereo situ 
Tectos, adornant muneribus novis, 
Et sedibus donant amoenis, 
Ut supera foveantur aura. 
Talis Mosellae natus ad uvidas 
Ripas canendus Tritemius meus, 
Quem fontibus vestris rigatum, 
Muneribus variis beastis. 
Tres ille linguas ingenuus sonat, 
Graiam et Latinam, deinde veterrimam, 
Et quicquid arcanum vetustis 
Carmina concinuere libris. 
Primus vetustis moribus in sacris 
Respondet hic, quo flumina personant 
Rheni et Mosellae, quoque noster 
Oceanus furit inquietus. 
Hic liberalis KOINOBI/OH suum 
Restaurat, ornans omne latus sacrum 
Cum versibus Graecis, Latinis, 
Cum Solymis pariter figuris. 
Hic hospitalis, grata sodalibus 
Cum fronte laeta munera dividit, 
Bacchum calentem, cumque salsis 
Divitiis Maris, et quietas 
Suas per undas quas poterit dapes 
Habere, largis praeparat epulis. 
Nam carnibus vesci ipse prisco 
More Pythagoreo retractat. 
Caules virentes, atque olerum comas, 
Leguminosis sanior epulis, 
Cum lacte et ovis sumit, unde 
Ille famem relevet diurnam. 
Nostris vetustis iste parentibus 
Cibus placebat, dum piper et crocus 
Nullus fuit per tecta nostra, 
Nec medicus peregrina coxit 
Crudae podagrae et semina febribus. 
Quae nunc molestant corpora morbida, 
Dum scorta per noctes diesque, 
Atque gulam sequimur nocentem. 
Io Io me quo rapis Euhie, 
Non sunt canenda hic carmina turpium, 
Sed laudibus summis colendus 
Tritemius, decus omne nostrum. 
Oris modesti est, vita modestior, 
Vinique parcus, sed reliquos movens 
Ut liberali fronte mentes 
Exhilarare velint Lyaeo. 
Cibos dein inter Graia volumina 
Profert, hebraea et scripta manu sua, 
Et quicquid a Gallis in oras 
Teutonicas Druidae intulere. 
Narrat vetustas Orphea Thracium, 
Amphionemque, et percelebrem Linum 
Urbes lyra struxisse Graias, 
Atque hominum sociasse coetus. 
Illi per altos sic nemorum specus, 
Vastasque silvas Herciniae vagi, 
Silvestre vulgus convocarunt, 
Et placidis docuere verbis, 
Terras arare, et sub luteas casas 
Culmis retectas ire iugaliter, 
Antrisque despectis pudicae 
Pergere coniugis ad cubile. 
Hinc cura prolis cum pecore addita est, 
Et quae sub arvis effera vixerant, 
Mansuetiorem disciplinam 
Compositis didicere villis. 
Annosa quercus tunc fuerant sacrae 
Aedes deorum, sub quibus annuum 
Solvere votum, dedicatis 
Numina dum coluere lucis. 
Prudentiores tempora fecerant 
Urbes, et altis oppida moenibus 
Struxere, quae sacris deorum 
Cultibus et caerimoniarum 
Coepere pulchris concere legibus. 
Sic nostra crevit pars Alemannica, 
Ut Italis et Gallicanis 
Ingeniis modo par resurgat. 
Dum cultiores tu modo litteras 
Infersque priscis carmina saeculis 
Aequanda, quae praesul disertus 
Vangionum probat et reponit. 
Aetate nostra vos duo lumina, 
Et litterarum maxima gloria 
Fulsistis, hinc vobis perennem 
Carmina cuncta dabunt honorem.
FINIS LIBRI TERTII CARMINUM.
CONRADI CELTIS GERMANI POETAE LAUREATI LIBER QUARTUS CARMINUM.
Iam mihi tristis hiems Boreasque rigentibus procellis, 
Incana menta sparserant pruinis. 
Et modo testa mihi glabrescit perditis capillis, 
Squalent ut arbores comis solutis. 
Quas Capricornus atrox et aquarius algido rigore 
Denudat, et suo spoliat decore. 
Quae tamen ad verni reparantur sideris calores, 
Dum cuncta lubricus reducit annus. 
Sollicitatque suis stimulis Venus incitata ab astris, 
Ut prole terras impleat renata. 
Ast ubi pigra semel nostris venit artubus senectus 
Et mors supremo nos locat feretro. 
Imperiosa trahit Proserpina sub suum cubile, 
Quod ferreis cum vectibus seravit. 
Et reduci negat ire via, nos alligans sopore 
Quo nullus excitabitur sepultus. 
Sit quamvis Rheni dominus, vel Vistulae colonus, 
Istri vel Arctoi sinus tyrannus.
Matthee cunctis candide posteris 
Legendus, aures si dederis mihi, 
Utrumque nostrum quo perennis 
Gloria perpetuos manebit. 
Iam tota nostris nota laboribus, 
Et scripta libris patria Teutonum. 
Haec litoralis si sub arcto 
Visa mihi fuerit poetae, 
Mores et urbes cum populis suis, 
Silvae patentes, frigus in Arcticum, 
Montes, paludes, stagna, campi, 
Flumina sunt memorata nobis. 
Gentesque Rhenus quas vagus irrigat, 
Istrumque magnum quae modo possident, 
Et Vistula, ac Arctous Albis, 
Teutoniam mediam pererrans. 
Fortis iuventus haec mea protulit, 
Quae nunc tepescit, membraque viribus 
Exhausta sunt, aetasque nostra 
Iam medio stetit axe caeli. 
Restat sub Arcton cernere Thetios 
Rigentis undas, litora et insulas, 
Natura qua finem gelato 
Fecerat imperiosa caelo. 
Opus patrono est huic mihi maximo, 
Hanc consequamur quo modo gloriam, 
Ut latitudo, longitudo, et 
Teutonicis habeatur oris. 
Hinc regis aures sollicitus petes, 
Ut ille nostris aera laboribus 
Condonet, aut commendet illis 
Regibus, quos habet alter orbis. 
Bacchus columnas litore in Indico 
Solis sub ortum constituit, vagus 
Secutus Alcides, ad aequor 
Occiduum posuitque Gades. 
Fortisque Ulysses sic medii culit 
Maris furores, saxaque naufraga 
Virtute vicerat, perennem 
Carminibus meritus favorem. 
Sic congelatae nos ubi terminos 
Terrae Remensi maxima posteris, 
Mox signa ponemus per orbem 
Perpetuis memoranda libris. 
Per multa nemo saecula noscitur, 
Ni multa tentet ferre pericula, 
Et casibus duris volutus, 
Ad patrios redeat penates. 
Opes, honores, ambitio impotens 
Multos peractis funeribus manent, 
Virtute quae vera parantur, 
Perpetuas statuunt columnas. 
Dum docta vates carmina Teutoni 
Tibi reponent, teque suum canent 
Collegio erecto patronum, 
Pieridum et venerandum amicum.
Musae Pierides, quo ferimur freto? 
An mersos iterum poscimus inferos, 
Umbrarumque ducis regna silentia? 
Fines orbis an alteros? 
Quo quo Phoebe ruis? quo vaga lumina, 
Ferventemque globum mergis? an omnia 
Confusis iterum sidera legibus 
Antiquum repetent chaos? 
Densantur tenebris aequora tristibus, 
Et nox crassa ruit nigrior omnibus, 
Quae somnos faciles, et requiem brevem 
Fessis luminibus negat, 
Velata celeres arbore currimus, 
Insurgitque sonans aura rudentibus, 
Et iam plena volant lintea spiritu, 
Quae navem volucrem vehant. 
Nunc fluctu tumido sidera tangimus, 
Vastos mox humiles mergimur in specus, 
An Neptune potes ferre tot impetus? 
Mersa et Nereideum cohors? 
Excelso fugiunt cardine sidera, 
Nec deprensa micant luminibus vagis, 
A tergo geminas linquimus Arcades, 
Teque anguem pede lubrico. 
Post tergum Herculeos conspicimus toros, 
Perseumque sua coniuge proximum, 
Et collo Aeniochum qui gerit haedulos, 
Cepheique senis caput. 
It devexa ratis vix remeabilis, 
Qua concreta carent aequora fluctibus, 
Et tellus rigidis maesta aquilonibus 
Silvas explicat invias. 
Latratu sequitur marmoreus canis, 
Et rictu retinet robora pendulo, 
Delphinusque volans explicat ubera, in- 
Flexus terga rigentia. 
Quam praeceps hominum cura furentium, 
Quae cogit rapidis aestibus invium 
Praesultare fretum, monstraque tristia 
Pictis cernere navibus. 
Non aurum in Scythico linquitur aequore 
Intactum, volucres sed volitant rates, 
Qua stat perpetuis unda rigoribus, 
Et pigro premitur gelu, 
Quo tandem poterit fine quiescere 
Auri cura nocens? si rapidum mare, 
Tempestasque vorax, saxaque naufraga, 
Immunes veherent trabes. 
Quid tam praecipiti nave sub inferos 
Audax turba ruis? non fuerat satis 
Quod vos terra voret non satiabilis? 
Fatum quaeritis alterum? 
Audaces nimium tartara poscitis, 
Umbrarumque domos irremeabiles, 
Qua vos plena vehant carbasa squalidi 
Rectoris stygii lacus. 
Sed me si quis adhuc corpore frigido, 
Et membris tremulis imperitat vigor, 
Hac me nocte vehet barbara Cimbricum 
Ducens per Codanum sinum.
Musa num tantum tacuisse monstrum 
Te pudet? nullum modulata carmen? 
Et mihi blando (memini) solebas 
Ludere versu. 
An tibi Phoebum, viridemque Cynthum, 
Et nemus gratum fidibus sororum, 
Eximit sacrae Cereri dicatus 
Frigidus humor? 
Quem bibit nullo satiata potu 
Gens sub Arctois temulenta terris, 
Legibus diris sua dans ad aequas 
Pocula lances. 
Vel furens densis Boreas pruinis 
Plectra concussit, sua flabra iactans, 
Inde per Veltas, Venedesque crudos 
Murmura spargens. 
Qua maris fertur trifidus sub undas 
Vistulae gurges. Tanarusque praeceps, 
Et Menus vastis sinibus receptus 
Exoneratur. 
Inter extremos ea terra tractus 
Orbis, algentes speculatur Arctos. 
Nulla qua caeli facies, nec ulla 
Sidera vernant. 
Sed stat immoto polus altus axe, 
Noxque sub longis agitur tenebris, 
Dum petit torvum breviore Phoebus 
Limite Caprum. 
Tristior canis nivibus rigescens, 
Terra non Austros Zephyrosve sentit, 
Nubibus largis iacit, aut tepentes 
Iuppiter imbres. 
Cerneres nullis habitare tectis 
Vulgus incomptum gelidis sub oris. 
Quae fero ritu, specubus rigentes 
Protegit artus. 
Vidimus tectum coreo bovino 
Corpus, et ramis salicis recinctum, 
Corticis duri rigidasque tectas 
Subere plantas. 
Ibat intonsis rigidus capillis, 
Squalido vultu, et fruticante barba, 
Et genis macris cava subsedebant 
Lumina frontis. 
Cum vocaretur fugiebat hirto 
Ore congressus, potuit nec ulla 
Voce tardari fugiens sub altae 
Devia silvae. 
Tertium Phoebus reparavit ortum, 
Dum vagi silva vehimur silenti, 
Non avis nostros oculos morata est, 
Nec fera visa est. 
Pellibus molles habitant Sabelli, 
Hermulus candens, nitidusque Madrus, 
Quas parens rerum glaciosa contra 
Sidera vestit. 
Hos vagum vulgus sequitur nivosis 
Saltibus, cruda stomachos foventque 
Carne, quas nullus focus expiavit, 
Flamma nec ussit. 
Nemo ibi Baccho calet, aut nocenti 
Defluit luxu, nec honore quisquam 
Turget, armato duce nemo quaerit 
Caedibus aurum. 
Non ibi magno vocat aere vulgum 
Vas, neque in templis tuba constrepenti 
Personat buxo, revomunt nec ullos 
Organa ventos. 
Non ibi iuris temerat peritus 
Civicas causas, medicus nec atros 
Exigit nummos, populum nec urget 
Vertice rasus. 
Vivitur nummo sine iurgioso, 
Qui fuit multis mala causa mortis, 
Excitans lites, gladios, et enses, 
Fraudis et artes. 
Quam foret felix hominum propago, 
Si foret tali moderata lege. 
Sed volant nullo retinente freno 
Crimina mundo.
Phoebe qui blandae citharae repertor, 
Linque delectos Helicona, Pindum et, 
Ac veni in nostras vocitatus oras 
Carmine grato. 
Cernis ut laetae properent camenae, 
Et canant dulces gelido sub axe. 
Tu veni incultam fidibus canoris 
Visere terram. 
Barbarus quem olim genuit, vel acer, 
Vel parens hirtus, Latii leporis 
Nescius, nunc sic duce te docendus 
Dicere carmen. 
Orpheus qualis cecinit Pelasgis, 
Quem ferae atroces, agilesque cervi, 
Arboresque altae, nemorum secutae 
Plectra moventem. 
Tu celer vastum poteras per aequor 
Laetus a Graecis Latium videre, 
Invehens musas, voluisti gratas 
Pandere et artes. 
Sic velis nostras rogitamus oras 
Italas ceu quondam aditare terras, 
Barbarus sermo fugiatque, ut atrum 
Subruat omne.
Divos in reditum tui 
Iam dudum celeres prospero numine 
Votis imprecor omnibus, 
Ne caelo residens Iuppiter aureo, 
Diro fulmine saeviat. 
Neu multa quatiat grandine semitas, 
Neu laetum modo solibus 
Involvens tenebris praeripiat diem, 
Immensasque vias tibi 
Et calles faciens irremeabiles. 
Sed tu nec tonitrus times, 
Nec vastum metuis Pallados aegida, 
Nec Martis rigidos equos. 
Quamquam sanguineo pulvere ferveant, 
Contemptor superum cave, 
Ne fortuna vagis passibus ingruat. 
Nemo tutus enim diu 
Mortalis superos temnere praevalet. 
Nam non ira Iovis trucis, 
Non Mars horridior, non alius deum 
Celsum perdidit Ilion, 
Et regis Priami pergama subruit. 
Sed quae sidere pulchrior 
Inviso Paridis iudicio iacet. 
Heu pastor temerarie, 
Iam molli penitus pectore saucius, 
Externaque calens face, 
Reddes te placidis oro sodalibus. 
Quorsum tam impatiens Venus?
Parcius tandem radiis coruscis 
Exeras vultum, nitidis reconde et 
Solibus flammas modo saevientes 
Aethere ab alto. 
Finditur dudum nimio calore 
Sicca terrarum facies renidens, 
Et petens imbrem, tenuique torpent 
Flumine fontes. 
Namque vesani sitiens Leonis 
Sidus exortum est, Procyonque fervens, 
Morbidos menses, et amica leto 
Tempora praestant. 
Uritur multo calefactus igne 
Aeris tractus, vaga conquierunt 
Flabra ventorum, tacuere surda 
Murmura ponti. 
Arva iam squalent, sitit ager undas, 
Bacchus exustis coquitur sub uvis, 
Dum tenet nimbos Aquilone clauso 
Iuppiter atros. 
Quis mihi latos Scythiae rigentis 
Porriget campos? ubi frigus altum 
Torpet, et strictis glacies moratur 
Flumina ripis. 
Vel quis algentem nivibusque et auris 
Uvidum Rhenum mihi iam bibendum, 
Vel nives Hebri dabit? aut gelatas 
Ponit in alpes? 
Barbaras labens Tanais per oras 
Vix meos aestus, rapidos et ignes, 
Atque flammantem nimium calorem ex- 
Stinguere posset. 
Frigidas vel me placidae camenae 
Ducite hinc grati nemoris sub umbras, 
Quo lyra insultat, choreasque ducit 
Pulcher Apollo. 
Hic ego silvis fruiturus altis, 
Deprecor musae, date Pegaseis 
Ungulis ruptis latices, et ora 
Tingite fonte.
Bacchicos inter generatus olim et 
Francicos colles, ubi Moenus altis 
Flectitur ripis, et aprica silvis 
Culmina vestit. 
Hic ego Bacchum, nitidam et Minervam 
Barbito molli cecini frequenter, 
Vallibus dulcis mihi voce ubi re- 
Sponderat echo. 
Plurimum refert ubi quis in auras 
Tendat, et quali genitore natus, 
Quisque praeceptor sua succulenta 
Pectora formet. 
Circulus vitae mihi quartus instat, 
Octoque exegit mihi lustra tempus, 
Et petit praeceps mea vita stantes 
Litore Gades. 
Qualiter Panno volitante curru 
Fertur inpraeceps triiugis aequabus, 
Sic volans acto mea vita cursu 
Fertur ad Orcum.
Nostrum evolantem corpore spiritum 
Hominum et deorum nuntius aliger, 
Duc duc rogo perditis aulam, 
Elysiis statuens sub arvis. 
Quo turba vatum carminibus vacat. 
Hic bella cantat magnifica tuba, 
Alter gemit dulces amores, 
Hic lyricas modulatur odas. 
Simul migrantes ingredimur specum, 
Qua se relaxant atria tartari. 
Hoc praeferas funale, opacas 
Intrepidi ut penetremus oras. 
Barba rigescens dum petitur senex, 
Qui plena conto cymbia transvehit. 
Huic oro des naulum, poetam 
Sistat ut ulteriore ripa. 
Nam nulla mecum est sumpta pecunia, 
Migrans reliqui nil nisi carmina, 
Nudus sub orbem matre fusus, 
Nudus in has venio tenebras. 
Flavente ramo hinc guttura Cerberi 
Compesce, monstra et quae foribus cubant, 
Ad regis aulam quae severam 
Excubias faciunt perennes. 
Regem datum est dum comminus aspici, 
Et sceptra raptae fulgida coniugis, 
Et iudices tres ore torvos, 
Cum furiis colubris recinctis. 
Tu blanda regi verba dabis rogo, 
Labem peracti si fero criminis, 
Ut leniter purgetur omne 
Quicquid in has tulimus tenebras. 
Purgata postquam est umbra volatilis, 
Non me sub atri fluminis alveum 
Sistas, ubi umbrae mille ad auras 
Aethereas cupiunt reverti, 
Rursusque notis corporibus frui, 
Cassaeque vitae ferre pericula, 
Atque artibus suetis 
Incipere, et renovare formam. 
Sed (candidato quod melius mihi est) 
Duc me ad superni culmina principis, 
Quis Iuppiter cum diis beatus 
Nectare et ambrosia levatur. 
Beatus illic saecula ut exigam, 
Cunctis supremus dum adveniat, 
Malos sub aeternos caminos, 
Atque bonos statuens olympo.
Blasi Romuleis beate musis, 
Omnes quem celebrant sacri poetae 
Germani, Latii, Boemi, Britanni, 
Et quos Gallia Beticae vel ora 
Doctos educat Herculis ad undas. 
Patronus quibus omnibus videris, 
Cunctis officium tuum offerendo. 
Dum stas Caesaris ante cultus ora, 
Rem gratam facies tuo poetae, 
Olim Celtica quem creavit ora, 
Si centum numeres mihi ducatos, 
Quos Caesar mihi largiter dicavit. 
Sic nostris venerabile in libellis 
Nomen perpetuum feres sub aevum.
CONRADI CELTIS GERMANI LIBRI QUARTI ET ULTIMI ODARUM FINIS.
CONRADI CELTIS PROTUCII, GERMANI, POETAE LAUREATI, LIBER EPODON INCIPIT FELICITER.
Aurata nobis iam rediere tempora 
Laudata priscis vatibus, 
Dum Fridericus Caesar invictissimus 
Vocat ad senatum principes, 
Ut hostium nunc imminentem turbinem 
Prosternat altis viribus. 
Sic fertur olim convocasse Iuppiter 
Suos in axe caelites, 
Dum turba fratrum terra quos creaverat, 
Caelestibus minas dabat. 
Hic Ossam, et hic dum Pelion audax corripit, 
Iaculans olympi ad verticem, 
Et iam propinquam viderant Phoebi rotam, 
Et fixa caelo sidera. 
Mox voce vasta dum iubet Typhoeus 
Turbari de solio Iovem. 
At ille blandus ore torvos intuens 
Superba risit pectora. 
Manu rubenti Cyclopum ferocium 
Trisculca poscens flumina. 
Et mox coruscum utrinque caelum personat 
Tonantis atro fulgure. 
Trinacriae et sub rupibus terra editos 
Saevis tumulavit ignibus. 
Sic Caesar incliti senatus arbiter, 
Coetu pio cum principum, 
Velis precamur hostis immitissimi 
Frenare saevos impetus. 
Nostro propinqui qui polo iam seviunt, 
Summum lacessentes Iovem. 
Dum cernimus caelo vagabunda sidera 
Certis oriri legibus. 
Dum piscis altis in vagatur amnibus, 
Crescunt vel hortis gramina. 
Dum flexuosis Ister ibit cornibus, 
Euxina pulsans litora. 
Laudes tuas tollemus alta ad aethera 
Tuis triumphis supplices.
Quid me immerentem latro vexas tesseram 
Caecus furenti pectore? 
Quid quod tonantis imprecaris fulmina 
Tristesque morbos pestium? 
Quid ore foedas impudenti numina 
Et impiorum carceres? 
Quid saeve torques frontis atrae lumina, 
Ut ursus aut ferox aper? 
Non causa sum latro tuae vesaniae, 
Nec dignus ira numinum. 
Seu quina gestem, vel quaterna stigmata, 
Vel ultimum senarium, 
Sive unitates computabis ultimas, 
Autore te sic ludimus. 
Laetis studebis ergo verbis ludere, 
Vesana cogens pectora. 
Ni feceris frenans temerarias manus, 
Te quarta vexo Mania.
Lusor sedebat pertinaci spiritu 
Pecuniarum prodigus, 
Donec crumenis omnis exhaustus foret 
Origo nummus litium. 
Exuta mox deponit atrox pallia, 
Cultros et enses trusiles. 
Quae cuncta postquam ludioni ademerat 
Fortuna versans omnia. 
Mox quae cutem vicina vestis texerat 
Femoris, pedumque vincula. 
Sorti reponit, cuncta poscens numina, 
Lucro ut faverent praesides. 
Sed nullius cum senserat praesentiam, 
Divis perosus furcifer, 
Sese execrabat nudus omni corpore, 
Frendens minaci murmure. 
Tandem reclusis pandit ora rictibus, 
Dentesque caesivos tenet. 
Hos o sodalis nunc mihi fidissime 
Lucrove damno suscipe. 
Quos cum furenti perdidit vesania 
Evulsit atrox forpice. 
Clamans cruentus, hos caninos insuper 
Tibi pono perversissime, 
Adversa quos si sors mihi nunc dempserit, 
Statuam molares uvidos. 
Nec terrearis, liberali protinus 
Tibi fronte solvam singula. 
Nam dentibus natura cunctis prodiga 
Duos decem et ter contulit. 
Haec elocutus sanguinolento gutture, 
Veniunt ministri carceris, 
Furvam trahentes sub speluncam perditum, 
Crebroque pulsant verbere. 
Et rosidam dum sol reduxit lampadem, 
Ab urbe flagris ductitant.
Invidus et cupidus diverso sidere nati, 
A rege larga postulabant munera. 
Rex his pollicitus, quod primus ferret, id alter 
Duplicato felix obtineret munere. 
Sed mox exoritur saevo cum murmure rixa, 
Prior quis esset inter ipsos ordine. 
Sorte placet tandem tractare volubili fatum, 
Vellet ne claro se intueri sidere. 
Invidiae postquam stimulis arriserat acto, 
Clamat furenti concitatus pectore. 
Ille mihi dextri terebretur luminis orbis, 
Avarus ille mox duos ut eruat. 
Rex utriusque videns oppletas crimine mentes, 
Utroque poenam postulavit debitam.
Quid mea sollicitis infestas pectora curis, 
O diva fluctuoso nata gurgite? 
Cum modo septeno Celtis tibi milito lustro 
Tuus dies noctesque fidus armiger. 
Barbara Sarmaticis Hasilina experta sub oris, 
Primis meis amoribus nunc nobilis. 
Vix mea bis denas hiemes tunc viderat aetas 
Et sex, sub annis succulentis militans. 
Elsula fluctivagum dein decantata per Istrum, 
Munus iuventae fortioris torserat. 
Sed cum Rhenanas nuper vagus erro per oras, 
Aetas virilis Ursulae me vinxerat. 
Ursula lascivis mulcens mea pectora verbis, 
Vita licentiore cogens vivere. 
Dum iubet ut fluidae capiamus gaudia vitae, 
Bacchi calentis subministrans pocula. 
Inde mihi blandum praebet sub nocte soporem, 
Amplexibusque perfruor felicibus. 
Cumque suo captum pectus suspirat amore, 
Altusque pulsat spiritus praecordia. 
Mox mihi blandiloquis infigit basia labris, 
Luduntque linguis ora sensim mutuis. 
Non secus ut blandum referunt cum sidera solem, 
Sub axe verno dum redit Favonius, 
Hibernis nivibus glacies resoluta liquescit, 
Madentque saxa percitis humoribus, 
Ursula sic tota mollit mea pectora nocte, 
Rheni decus puella formosissimum.
Exectus infans matris ex ergastulo, 
Salamine vivas laetior. 
Velut Lyaeo bis tibi nativitas 
Per fata fertur aspera. 
Sed dispar utriusque Cloto fecerat 
Primordiorum stamina. 
Nam patrium Nysaeus expertus femur 
Menses statutos conficit. 
Te mater ad sextam ferebat Cynthiam, 
Reliquas sed olla perficit. 
Pruna calentis olla dum stetit foco, 
Uterique reddebat vices. 
Repleta quae lactis fuit pinguedine, 
Et unctuosa smigmate. 
O vita curis subiacens gravissimis, 
Et tristius nos deserens.
Quondam monebas scriberem quid carmina 
Henrice nostra conferant. 
Dum fata nos suprema contumulaverint 
Lucemque caram clauserint. 
Tunc mox per ora vulgi fama spargitur, 
Quot quisque nummos liquerit. 
Hinc unius cui usque vita quaeritur 
Quali sit acta tramite. 
Est qui studebat ampliandia aedibus, 
Et comparandis censibus. 
Absentibus quos Roma avara sordidis 
Suis tribuit Simonibus. 
Hortosque quos piscosus amnis irrigat, 
Silvasque densas implicat. 
Armenta equorum fortium quibus educat, 
Oves, boves, et bucculas. 
Alius relinquit bracteatas laminas, 
Fusaque in auro imagines. 
Possessor alter hos post mortem ut auferat, 
Vel ventre mox deglutiat. 
Est alter ut vivat perenni tempore 
Amata gignit pignora. 
Nomen futurum quis sibi per saeculum 
Sperat per omne cognitum. 
Obliviosum cuncta sed tempus vorat, 
Nummos, agros et fornices. 
Prolemque delet, et genus clarissimum, 
Ni dona servent carminum. 
Testatur hoc quondam beata Graecia, 
Et Roma victrix gentium. 
Quae praeter ista nil dedere posteris, 
Quam quae leguntur chartulis. 
Haec me perennem provehent ad gloriam, 
Aevoque longo prorogant. 
Cum corpus hoc et ossa nunc vignetia 
Saxo cubent sub frigido. 
Dicet viator, haec sepulcra quem tegunt, 
Aeterniora liquerat, 
Quam quae rudes et imperiti sordidis 
Curant suis laboribus.
Iam bis quaterna lustra sano corpore 
Fata mihi dederant, aetate lapsa lubrica, 
Dum nulla febris, aut podagra tristior 
Presserat incolumem, nec pestis omnibus minans. 
Quos sospitatis esse dicunt praesides, 
Iure deos veneror, gratesque dico plurimas. 
Nec latro tot regionibus volubilem 
Dum peregrinus eram bis quinque in annos, abruit. 
Tutum suo per barbaras duxit plagas 
Numine Mercurius, qui vatibus favet suis. 
Nec ursus umquam vel lupus, vel setiger 
Corpora dissecuit, vel dente vulnus intulit, 
Canis semel sed ut mihi praedixerat 
Plena furoris anus, suras momordit pendulas. 
Ad iudicem me nemo etiam citaverat 
Aera locata petens, iniuriis vel conquerens. 
Nec quisque testem me vocavit conscium 
Esse sui sceleris, vel veritatis lubricum. 
Prorsus beato vita cursu fluxerat, 
Hactenus incolumem sic me secutus Iuppiter, 
Sed temporalis quod queror. Morbus mea 
Pectora semper habet, membrisque totis insidet. 
Quem nullus umquam succus aut herba impotens, 
Nec peregrinus odor a mente nostra dispulit. 
Non ipse qui memoratur aegrorum pater, 
Sive Machaonius, vel clarus arte Hippocrates, 
Sed sola quae me sauciavit candidis 
Ursula luminibus, me sospitem reddet mihi. 
Haec si paroxismus tremore percito 
Membra mihi quateret, blando fugaret osculo.
Quid canibus similis rabido me murmure laedis, 
Vastis premens latratibus? 
Denigrasque meam rabioso gutture famam, 
Nostris camenis obstrepens. 
Putrida cui sanies confuso felle veneni 
Iecur lacescit invidum. 
Invidiaeque malum pallor cui plurimus ore 
Pectus resignat tabidum. 
Quo mihi saepe novae praestabis semina laudis, 
Victoriasque plurimas. 
Crescit enim virtus dum duris casibus acta est, 
Marcens sine adversario. 
Quod si de Roma non pulsus Naso fuisset 
Ponti remensus litora, 
Non tot liquisset praeclara volumina vates, 
Cunctis legenda saeculis. 
Et Maro si patrios non amisisset agellos, 
Eius nec essent carmina. 
Et fuga quae totiens Ciceronem exegit ab urbe 
Excussit ingenii faces. 
Sic me dum variis iactat fortuna periclis, 
Virtutibus viam facit. 
Nam veluti parva scintilla nascitur ignis, 
Forti excitata anhelitu. 
Sic invicta feris virtus agitata procellis 
Suis calescit viribus. 
Utque ferox Mavors consurgit maior in arma, 
Ut hostis insolens ferit. 
Sic me dum lingua caedis truculentus iniqua, 
Tibi tela concitas mea. 
Vulnera quis toto tibi lata canentur in orbe, 
Quae nemo sanet clinicus. 
Nec tibi vulnea pollens chirurgicus arte 
Notas cicatricum levet. 
Ast hedera et laurus viridanti ut semper honore 
In frondibus florent suis. 
Sideris hiberni quos nec violentia laedit, 
Aestivus aut solis calor. 
Sic aeternus honos erit, et vaga gloria vati, 
Ignava ridens pectora. 
Nullaque de nostris edentur carmina libris, 
Quin partem in illis occupes.
Rosina nuper dum suis amplexibus 
Mihi se locasset per fidelem nuntium, 
Ut verna vati solveret fastidia, 
Maerore mentis languidae scatentia, 
Rosam putabam me virentem amplectier, 
Quae rore veris succulenta caelicam 
Spiraret auram, rorulento gramine. 
Velut videmus rura per virentia 
Rosas tumere, spirat ut Favonius, 
Qui prata mille vestit in coloribus. 
Quos inter alma mater, et ferox puer, 
Cum Gratiis tribus pererrat, roscida 
Capita implicantes terreis sideribus. 
Talem putabam me rosam complectier, 
Quae verna vati tolleret fastidia. 
Sed falsus heu decora per vocabula, 
Quae longa noctis attulere taedia. 
Nam strata mecum lectulo dum concubat, 
Meis lacertis implicans sua brachia, 
Labrisque labra blanda saepe obambulans, 
Linguaeque lingulam inserendo mordicus. 
Scortum exoletum, foetidum, turpissimum, 
Depuge, spurcum, virulentum, sordidum, 
Foedum, veternosum, impudicum, marcidum, 
Vietum, ebriosum, paeminosum, putidum, 
In nocte ter quaterque poscens pocula, 
In luce cantharis frequenter assidens. 
Quod compitalibus rubis resederat, 
Et mille mutones die uno absterserat, 
Centum cucullos, et sacrorum ramices 
Centum, et recuticos mille devoraverat, 
Vetere et lacuna palpitantes merserat. 
Hoc prendo monstrum Siculis Cyclopibus 
Aequale, labris egerens anhelitum 
Qualem cloaca exalat atra spiritum. 
Quod corticoso me premebat tergore, 
Et hispido velut pistrix in corpore. 
Rugisque ventris implicabat inguina, 
Omasa tanquam centipelli viscere. 
Sed Gracce pulchra qui colis vocabula, 
Simili caveto ne capiare belua.
Quidam poetae non amicus integer, 
Et Fontulani filius. 
Uxore cuius plena sunt gymnasia, 
Ducisque tota curia. 
Locat magistros, lectiones ordinat, 
Donatque baccis vertices. 
Hanc quisque doctorum cupiens insignia 
Delubra ceu Iovis colat, 
Nec negligat, sed munere illam palpitet, 
Peplo, vel auri circulo. 
Quot urbs salaces continet meretriculas, 
Quo quisve amore langueat, 
An ter quaterque possit, aut plus septies, 
Iudex severa quaeritat. 
Noscit magistrum cuncta ferre nomina, 
Ceu Mithridates militum. 
Comedat quid, aut sitim quo quisque relevet, 
Censor velut considerat. 
Aedes mariti dum petit respublica, 
Fornacis intrat concava, 
Ut audiat quod quisque mente sentiat 
De cive, vel scholasticis. 
Hanc si plateis quis videbit obviam, 
Et non recurvet poplitem, 
Mox gestuoso labra vultu exasperans, 
Bilem expuit teterrimam, 
Nares aduncans, seque torvo lumine 
Hostem minatur perpetem. 
Huius favorem si quis ergo negligat, 
Exul petat Pannonias. 
O docta Norici ducis gymnasia, 
Quae tanta vexet belua.
Carmina Germano iuvenesque lusimus orbe 
Aequate vel superate nostra posteri. 
Illa mihi, patrios cupio dum visere fines, 
Sunt parta nostris maximis laboribus. 
Sed neque ego Latios me dicam aequasse poetas, 
Aut docta quos tulit viros Hispania. 
Primus ego invexi rudibus mea carmina verbis, 
Qui me sequentur, doctiora proferent. 
Ennius in tenera sic lusit carmina Roma, 
Lucretius cum ceteris prioribus. 
Virgilius quorum discussit carmina cuncta 
A vepribus doctus rosas recolligens. 
Ast alii Graios imitati forte poetas, 
Comoedias, tragoedias reliquerant. 
In lyricis princeps superans sed Horatius omnes, 
De fonte Graio cuncta vates hauserat. 
Inter Germanos mea sic rogo carmina durent, 
Ut Italis Horatius sub finibus.
Ars militaris nostra tradit corpora 
Armis tueri et gestibus, 
Docetque pulchris praecavere motibus 
Hostis prementis ubera. 
Moralis illa sic Sophia praecipit 
Mentem imperare affectibus. 
Nec bella nostris saeviora mentibus, 
Quam pestis illa pectoris. 
Nam mens suis dum concitata motibus 
Maiora miscet proelia, 
Quam cum frementi pulsat actus impetu 
Aries potentum limina. 
Vel quae calenti saxa iactat pulvere 
Bombarda opus Teutonicum.
Si clara Graeciae recenseo lumina, 
Erraticos septem globos vincentia, 
Vicinitatis rite munus exequor. 
Servant Eoas Graius et Getae plagas, 
Qua pontico septem ostiis Ister mari 
Illabitur, septemplici haud Nilo minor. 
Hinc nomen est septem datum castrensibus.
DANTISCANUS VISTULANUS
Munita septem est Roma collibus sacris, 
Quos inter aedibus superbis arduus 
Suum potens Tarpeius extulit caput. 
Musis Palatinus sacer, cavum incolunt 
Aves Aventinum, Cupido Caelium. 
Sed Exquilinus et Quirinalis pium 
Iovem vident in Viminalis vertice.
POMERANUS CODONEUS.
Metropolitanas ferox Alemannia 
Urbes habet septem, ut domus Romulea 
In collibus septena templa condidit. 
Treveris vetusta, et ditior Colonia, 
Et Salceburgum, Madeburg, Moguntia, 
Et litorales Arcticum prope circulum, 
Premensis et Rigensis urbs Sauromatum.
ALBINUS LUNEBURGANUS.
Superba Cecropis bifrontis patria 
Fecunda, quae artes edidit septem sacras 
Septem sophiae gloriatur lumina 
Habere, quis septena mundi triplicis 
Stupenda cedant plurimum miracula. 
Pigri Bootae sideri septemplici 
Vicinus, haec septena lusi carmina.
ALPINIUS DRAVANUS.
Sacratus est in orbe septenarius, 
Informe mundi quo chaos formam induit, 
Quo Phoebus alto fulsit, et micantia 
Certa ferebat lege caelum sidera. 
Quo terra, pontus, aer, et facta omnia 
Natura quo completa, septimo die 
Omni quievit a labore conditor.
RHENANUS VANGIONUS, ET MOSELLANUS.
Caelo ut recurrunt septem amica sidera, 
Terrae suis cyclis et orbibus vagis 
Mortalia, et nostrum genus regentia. 
Sic terra mater omnium ferax tulit 
Septem viros, quibus superba Graecia 
Se iactat eruditione maxima 
Mundum beasse, mente, luce, gloria.
NECARANUS HERCINIANUS.
Lector sophos Graios stupere desine, 
Achaicis perenne qui vivax agris 
Dedere nomen, dote Palladis sacrae 
Monarcha Romanus, potestas Caesaris 
Septem ducum hoc aevo creatur, dexteris 
Germana, vivis quis, virebit gloria, 
Rheni et fluenta gloriantur turgidi.
Quid Phoebe te vel Cynthius vertex iuvat 
Delos vel ingens insula? 
Num barbarorum te fugabit horrida 
Morumque dira immanitas? 
Collapsa Phoebe templa sunt sublimia, 
Quae longius possederas. 
Tripodas perosas virgo vates deserit, 
Maeretque mutum oraculum. 
Vittis recinctos candidus canos senex 
Foedavit alto pulvere. 
Quo Phoebe lectus pontifex pridem tuus? 
Quo numen, et sacer furor? 
Sacramque laurum verticis clari decus 
Corrosit, en velox dies. 
Abstrusa rerum fata quis casus regat, 
Doctasque linguas alitum. 
Peritus augur spiritu afflatus tuo 
Consuerat olim evolvere. 
Quis nunc tuum numen relictum consulit 
Ventura fata quid ferant? 
Num perfidos mortalium genus ad Scythas 
Pergemus in fanum tuum? 
Iterque plenis ibimus periculis 
Per tela, perque spicula. 
Quae noxio semper veneno saeviunt, 
Lethum ferentes concitum. 
An non pudebit rosidam caesariem 
Ridere tonsum barbarum?
Quo fulgurantem Phoebe celas lampadem 
Claro serenam lumine? 
Quid ultimum lustrare tardas Caucasum, 
Orbisque fines extimos? 
Quis te morantem detinet ferox amor, 
Magnus vel error devium? 
Huc huc celer flagrante curru labere 
Caeli decus pulcherrimum. 
Simulque vernos protinus refer dies, 
Et floridos Favonios. 
Pleno redundet mensa dives poculo, 
Curas resolvens anxias. 
Frontemque tristem vina laxent fervida, 
Et explicent iucundius. 
Phoebi nitentis concinemus verticem, 
Et fulgidum flammis caput. 
Iamquam obsoletas instruemus hostias, 
Vetusta facturi sacra. 
Certusque sit divinus instigans furor, 
Falsoque nil pronuntiet. 
Sic nos quotannis Phoebe te vocabimus, 
Arisque libemus tuis. 
Et thura flammis concremabimus sacris, 
Sabaea quae dives legit. 
His invitatus Phoebe laetus emica, 
Vultu relucens aureo.
Quid Rhadamanthe meis vis nomen habere libellis? 
Tibi tela Phoebi concitans, spicula Apollinea. 
Dum te maiorem musis et Apolline dicis, 
Lingua canina clamitans, gutture et aeriloquo. 
Caesar enim viridi mea cinxit tempora lauro, 
Nostras genas exosculans, nobilem et efficiens. 
Inde meis fulvum digitis circumdedit aurum, 
Antistitem Phoebi creans carmine Apollineo. 
Tu venalitiam contendis vendere linguam, 
Strophos, dolos, fraudes serens gutture nummivoro. 
Cum tumido ore tonas completis follibus hostem, 
Minacibus luminibus, voce, manu, pedibus. 
Cumque tuos tetigit sperata pecunia nares, 
Mussas beato murmure, et gutture blaeso taces 
O te felicem, cui sancta pecunia iura 
Loqui et tacere praecipit legibus aeriloquis.
LIBRI EPODON FINIS.
Orbe centeno modo solis axis 
Currit, aetatem renovare pergens 
Saeculi nostri, pueri et puellae 
Dicite carmen. 
Terra quae cincta es liquidum per aequor, 
Aer, ac undis inimicus ignis, 
Pace concordes alimenta nobis 
Largiter aedas. 
Luna fecundans uteros pudicos, 
Nutrias fetus, sobolem et venustam, 
Auge et humorem, vegetesque cuncta 
Semina rerum. 
Quique contectus vafer es galero, 
Aliger linguas doceas et artes, 
Et lyram nostras fidibus canoris 
Infer ad oras. 
Quaeque nos blando stimulas calore, 
Mater aeterni et genitrix amoris, 
Copula laetis maribus maritas 
Prole perenni. 
Tuque qui vultu es rutilus corusco, et 
Lucis et noctis sator atque rector, 
Phoebe Germanas radios benignos 
Sparge per oras. 
Marsque qui longa galeatus hasta es, 
Et comis fulvis volitas per orbem, 
Ense Germanas tueare terras, 
Fasque piumque. 
Iuppiter totus duce quo stat orbis, 
Maximum serves rogo Emillianum, 
Ut suas terras regat, ut tuo tu 
Numine caelum. 
Tuque qui curvam geris orbe falcem, 
Conde morbosas petimus sagittas, 
Rusticas artes doceas, bovesque 
Sub iuga mittas. 
Hinc gregis princeps Aries per arva 
Humidos veris referens tepores, 
Prospera fetus ovium, et bidentum 
Corpora cures.
Quique nos largis dapibus repascis, 
Findis et latos oculose campos 
Taure, lascivum butyrum datoque 
Lactea dona. 
Vosque qui vinctis manibus nitetis 
Castor et Pollux, equus arte quorum 
Frena suscepit, date vestro equinam 
Sidere prolem. 
Corticem rubrum tua Charcinus qui 
Terga deformas tropicas habenas 
Cynthii vertens, niteas precamur 
Lumine fausto. 
Tuque qui fulvis aperis calentes 
Rictibus fauces cane cum gemello, 
Parce Germanas petimus calore ex- 
Urere terras, 
Quaeque splendens spicifera corona 
Virgo, maturas comitata messes 
Frugibus multis spatiosa nobis 
Horrea dites. 
Libra quae noctes pariles diesque 
Lance inaequali facis, et repensas, 
Profer Autumni caput, et Lyaei 
Pocula funde. 
Tuque cum cauda truculentus unca 
Mordicus spargens tetricum venenum, 
Pestiles morbos procul Alemannis 
Exige terris. 
Semivir diras iaculans sagittas, 
Quique atrox curvo minitaris arcu, 
Tela de nostris precor aufer oris, 
Et fera bella. 
Quique stas barba rigidus nivosa, et 
Vertis hibernos glaciosus hortus, 
Fulgidum Phoebum refer Alemannas 
Prosper ad oras. 
Tuque qui flexa rutilas in urna, 
Da salutares petimus liquores, 
Irrigans agros, et amoena scissis 
Flumina ripis. 
Vosque qui squamis pariter nitetis 
Ultima obliqui vaga signa caeli, 
Poscimus vestro date copiosos 
Sidere pisces. 
Vosque qui iuxta radiosa turba 
Circulum obliquum per utrumque caelum 
Curritis, vestris radiis amica in- 
Fundite fata. 
Tuque quo constant vagabunda caeli 
Sidera, et quicquid spatiosus orbis 
Continet, nostris precibus benignas 
Des precor aures. 
Nos tuum nomen fugit, et potestas, 
Quisquis es, curas habeas benignas 
Rebus Almanis, tibi multa fumant 
Templa per urbes. 
Haec ego in Hercinia cantavi carmina silva, 
Alpica quae Styrius tectaque Carnus habet.
CONRADI CELTIS PROTUCII GERMANI, POETAE LAUREATI, LIBRI ODARUM ET EPODON FINIS.
Thomas Velocianus Austriacus, venerando dignissimoque patri. d. Volgango, almi coenobii Druidarum in campis Liliacis abbati bene merenti, patronoque faventissimo, Salutem et felicitatem. Optabas iam pridem virorum dignissime, tuae caritati C. Celtis epitaphia, simulque mortem ad te brevi calamo demitterem. Quod et libentius factitare studebam, quia te non modo candidae et illibatae Christi religionis, verum etiam illustrium studiorum amatorem patronumque praecipuum agnoveram. Mortuus est namque Celtis noster et pie et christianissime, insignique funeris pompa, toto Viennensis gymnasii coetu comitante, iuxta aedem divi Stephani traditus est sepulturae. Ibique in marmore candenti ad orientis plagam, hac Romano more inscriptura est honoratus, per amicos. d. Ioannem Pierium Gracchum poetam, Martinum Capinium iureconsultum, Andream Styborium mathematicum, Thomam Velocianum Austriacum, et Stephanum Rosinum Augustanum.
Quas Iovis ira ferox metuit contingere lauros 
	Fulmine, proh nimium mors truculenta rapis. 
Attamen, excelsae surgent de stipite frondes, 
	Dulcius ac solito Celtica musa canet. 
Dum nisi corporeos potuisti solvere nexus, 
	Aeternum vivet carmine partus honos.
D. O. M. S. C.Celti Pro. Ostrofranco Poetae, ex testa. positum. V I V O *Q An. Christi. M. D. VIII II. No. Febru. Vixit ann. XLVIIII dies. III.
Unde ruit sic suavis odor? cur sic olet aer     VI. 
	Mireus? hic numquid laurea silva viret? 
Nil video, violis sed quaenam cura puellae 
	Vos agitat tumulum hunc spargere Castalides? 
Hoc Phoebus iussit nos custodire sepulcrum,     MV. 
	Et cineres roseo saepe rigare mero. 
Ipse lyram posuit, cunctas huc congerit herbas, 
	Ut croceum spirent haec sacra busta nemus. 
Substravit laurum capiti, contexuit omne      VI. 
	Hoc chorus lauro, si modo chorus adest. 
Chorus abit, sed odor manet hic, puto laureus olim 
	Surget ager, floret urna beata nimis.
Flet terris vates, maeret studiosa iuventus, 
	Sublatum Celtem rhetora et historicum. 
At pia turba poli laetatur (credite) quare? 
	Quod retinent superi quem voluere virum.
Hic reliquum Celtis tegitur, nam cetera servant 
	Caelum animam, famam pectora docta virum.
Argentorati, ex officina Schuereriana, ductu Leonhardi et Lucae Alantsee fratrum, ANN. M. D. XIII. MENSE MAIO. REGNANTE IMPERATORE CAES. MAXIMILIANO, P F AUG.