12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as0001

GVSTAVI GEORGII ZELTNERI D. P. P. ET P. HISTORIA CRYPTO-SOCINISMI ALTORFINAE QUONDAM ACADEMIAE INFESTI ARCANA EX DOCVMENTIS MAXIMAM PARTEM MSSTIS ITA ADORNATA VT CVM HISTORIAE ILLORVM HOMINVM ILLVSTRANDA TVM DOGMATIBVS IN VNIVERSVM REFELLENDIS INSERVIRE POSSIT. ACCESSIT PRAETER ALIA VALENTINI SMALCII DIARIVM VITAE EX AVTOGRAPHO. LIPSIAE APVD JO. FRID. GLEDITSCHIVM M. DCC. XLIV.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

PIO ET ERVDITO LECTORI.

NOn dubito, fore plerosque, qui, ubi forte fortuna fando audient, me hominem juris humani, vel ex imposita publici muneris necessitate, maxime studiosum Libro, ad penitiorem rerum divinarum cognitionem pertinenti, praefari ausum: immo ejusdem editionem, quam ipse CELEBERRIMVS AVCTOR serio abnuerat, eo vivente videnteque procurasse; illud illaudabilem [gap: Greek word(s)] , hoc impudentiam, aut saltim audentiam, insignem interpretabuntur. Neque autem non confido, apud plerosque facile a me obtentum iri, ut, ubi omnem consilii atque facinoris mei rationem habebunt cognitam atque perspectam, patrocinante aequitate, in partem mitiorem suam sint temperaturi sententiam. Ante vero, quam id flagitem,


image: as0004

causa illa apud Te dicenda est, AMICE LECTOR, quam ita habe.

Annus agitur septimus decimus, ex quo instituta e Lipsiensi Academia in Altorfinam studiorum gratia migratione, praeter ICtos eximios, quos artis legitimae ista tempestate studiosus potissimum sectabar, reliquarumque facultatum doctores clarissimos, quorum multa et magna in me collata beneficia nondum animo meo excidisse, ita ferente occasione, publice profiteor, offendi Theologos tres venerandos, CHRISTOPHORVM SONNTAGIVM, GVSTAVVM GEORGIVM ZELTNERVM et IOANNEM GVILIELMVM BAIERVM, quorum omnium in Ecclesiam puriorem merita sunt notiora, quam ut mea praedicatione quicquam indigeant. Hoc inter eos nunc discriminis est, quod primo et ultimo loco memorati, Domino vocante, in coelestem patriam abierint; illorum medius Theologorum Altorfinorum venerabili Ordini hodienum praesit, et cum de sua, tum de universa Ecclesia optime mereatur. Neque autem possum non fateri, me inde temporis hunc VIRVM VENERANDVM, auditis ejus sermonibus sacris, sanam doctrinam pietatemque non fucatam spirantibus, inspecta vita Theologo sane dignissima, cognitis commilitonum, qui eidem in rebus divinis Doctori operam dabant, elogiis, coepisse diligere atque magnifacere, et cum, horum coetibus me jungere, prorsus diversa studiorum meorum ratio non sineret, apud animum meum constituisse, ea, quae THEOLOGVS ille EXIMIVS ad communem utilitatem evulgarit, sitque evulgaturus in posterum, assidua lectione vertere in


image: as0005

rem meam; quod quanto cum meo fructu hactenus a me factitatum sit, hic multis enarrare praeter rem foret. Post plures annos, haustamque non unam ex doctissimis EXCELLENTISSIMI ZELTNERI scriptis voluptatem, incerto auctore, rumor ad aures meas perferebatur, VIRVM MAXIME REVERENDVM, Crypto-Socinianorum Altorfinae Academiae ante seculum fere infestorum Historiam vel condidisse, vel in eo esse, ut conderet, de qua re sane gaudere coepi mirifice, partim, quod ex iis, quae VIR EXCELLENTISSIMVS de Leonhardo Culmanno, Mauritio Helingo, Paulo Lautensack, jam erat commentatus, satis intellexeram, neminem isti operi conficiendo esse magis idoneum, partim, quod, mereri istos homines, ut res eorum describerentur, plane ex iis dediceram, quae Vir Illustris NICOLAVS HIERONYMVS GVNDLINGIVS suis Gundlingianis Volumine statim primo inseruerat. Sed dum ignoro, quo in loco sit illa scriptio, valde etiam interea dubito, num ab Auctore vivo illius libri editio exspectanda sit, en! praeter omnem meam spem atque opinionem a Nobilissimo Bibliopola nostrate JO. GOTTLIEB GLEDITSCHIO mihi indicatur, Historiae illius Arcanae Exemplum, manibus Auctoris elapsum, et per varias ambages, quas hic exposuisse, nihil omnino attinet, sibi esse oblatum; quo indicio uti me incredibili perfusum voluptate sensi, ita et statim Bibliopolam plurimum rogare coepi, ut illius inspiciendi copiam mihi faceret, et, postquam voti compos essem factus, ut librum justo titulo acquisitum publicae luci quamprimum traderet, rogare, flagitare, urgere, donec


image: as0006

mihi morem gerebat, non destiti. Hoc ejus factum, meum consilium, qui Tibi, PIE LECTOR, qui MAXIME REVERENDO AVCTORI, qui aliis, ad quos illud pertinere potest, excusem, nunc a me est elaborandum.

Non opinor, inter Viros doctos esse quenquam, qui nesciat, quid illa Arianorum, Photinianorum, Socinianorum, in castris Antitrinitariis armis licet diversis doloque non uno adversus summum Deum militans cohors turbarum identidem dederit, quam illa secta sub infelicibus infausti illius FAVSTI auspiciis, seculo a Christo nato sexto decimo, caput extulerit, quot coetus condiderit, quot illa celebres Magistros [note: Quorum fata, quod plerique Poloniam attigerunt, disces, si lubet, ex SAM. FRID. LAVTERBACHII Ariano-Socinismo olim in Polonia Francof. et Lips. 1725. 8. ed.] nacta sit, Viros plerumque magno ingenio, acri judicio, qui, postquam sacrosancta fidei nostrae mysteria ad rationis humanae decempedam exigere, apud se constituerant, vanissimos suos de Trinitate errores, eximia linguarum sacrarum notitia adhibita, multo in Patribus collocato studio, acuto disputandi disserendique artificio, moribus etiam ad pietatis speciem valde compositis [note: De hac re etiam CONRADVS RITTERSHVSIVS testatur ad Salviani Libr. V. pag. edit. Brem. 46. Hoc Arianorum, inquit, dogma fuit, probatum olim et Gothis et Vandalis, de quibus mox. Hodie plurimis in Polonia ac Transsylvania; neque nobis nulli ex illis in Germania visi et cum horrore auditi, qui tam sibi certi viderentur suae persuasionis, ut parati essent pro sententia sua, quamvis pestifera, comburi vel omnibus cruciatibus lancinari: cetera probi et modesti homines. Haec ICtus ille eximius, dubio procul ignarus, inter Medicos, Collegas suos, esse pestifero illo dogmate infectum, cetera doctissimum Virum, ERNESTVM SONERVM, qui et ipse suas ad irretiendum RVARVM strophas a severae et masculae pietatis commendatione exorsus est. v. Epist. Ruari ad Huswedelium Centur. II. Ep. XXVI.]


image: as0007

orbi reliquo persuadere sunt conati. Et sane non absque successu, si successus appellandus est gravissimorum errorum repentina propagatio, quod eos cum novitatis gratia, tum illa mira suae persuasionis de rebus sacris et rationis, ut volunt, rectae, utriusque scilicet luminis ad inquirendum Deum divinitus dati, consensio etiam apud Viros Principes et Prudentes multum commendabat. Sed et alium ad fallendum cassem in C. Bergii ad M. Ruarum Epistola, quae est Centuriae I. prima et vicesima, observasse mihi videor, spem Turcicae aut Judaicae conversionis, improbissimam pariter ac futilissimam, sed quae, ut sunt hominum ingenia ad quaecunque proclivia, multos, qui simul cum de doctrinae suae antiquitate, tum vastissimarum gentium in cognitione Dei unius, ut loqui amant, consensu sibi tacite sunt gratulati, suaviter lactasse videtur. Quam pestilens sit illud virus, M. Ruarus tristi docuit exemplo, cujus ad ista dogmata conversionem, immo perversionem, uti eam ipse in Epistola illa ad Huswedelium narrat, neminem facile lecturum existimo, quin ad tanti ingenii casum ingemiscat. Haec adeo dogmata tam blanda, tam exculta, simul tam perniciosa, et, praeter atrocissimas in Dei Filium et Sanctum Spiritum injurias, omnem humanae salutis oeconomiam pessumdantia nosse, quibus defendantur armis, discere, quae divinae veritatis adversus istos hostes sint


image: as0008

praesidia, tenere oportet eos, qui ultra vulgus sapiunt, idque eo magis, quo certius nobis tristi experientia (partim ex libellis, qui subinde sparguntur, partim ex iis, quae peregrinantes referunt) constat, illius sectae coetus, aut saltim sequaces, asseclas, fautores passim superesse. Qui omne suum studium in divinis litteris collocant, aliis monitoribus, quam viam in hoc negocio ingrediantur, affatim instructos nihil moneo, ne invitus audiam vetus illud: Sus Minervam: Quotquot sunt meae forte sortis homines, qui humanis negociis mancipati suae tamen salutis satagunt, his hanc Crypto-Socinismi Historiam commendatam volo, quod et VOGELIVS PEVSCHELIVSQVE non Velitum, sed Triariorum aliquando armis depugnent, iisdemque cum B. SCHROEDERVS, tum Venerandus ZELTNERVS, validissime occurrant, ut nullus dubitem, si qua est, si qua forte futura est, de causa illa dubitatio, eam funditus profligatum iri. Nihil dicam de incremento, quod Historia Ecclesiastica et Literaria ex hoc praeclaro opere capiet, quae adeo utilitas ad longe plurimos perveniet.

Opere illo MSto avide perlecto, nihil antiquius videbatur, quam VIRVM SVMME REVERENDVM adire litteris, rogare, obsecrare, velit sobolem fugitivam agnoscere, atque, ut parentem decet, sua commendatione exornatam publicae luci exponere. Re ad illum, qui librum obtulerat, perlata, hic equidem admodum adversabatur, monebatque, nos non modo apud EXCELLENTISSIMVM AVCTOREM nihil effecturos, sed hanc ipsam qualemcunque librum evulgandi


image: as0009

potestatem facile amissuros. Magis haerebam, quam antea. Non potueram non inde certissime colligere, esse VIRO VENERANDO caussas plures, easque graves, ob quas librum a se edi nolit: e contrario egregii publici ratio nunquam non vellicabat aurem, cui privatorum commoda merito concedunt: et, ut res litteraria, ecclesiastica, publica fruatur thesauro, in ejus sine dubio utilitatem collecto ordinatoque, ut quam citissime efficerem, commonebat. Quod omnem tandem dubitationem exemit, hoc erat: Qui in istis nassis haerent, hi sunt fere, qui rerum divinarum scientia imbuti vel exigua vel nulla, in ejusmodi hominum aut sermones aut libros incauti inciderunt, quibus, postquam per nonnulla ratiocinia et ancipitia sacrarum paginarum dicta insanientis sapientiae consulti effecti sunt, hoc familiare est, ut id, quod clarissime se pervidisse autumant, iterum sibi eripi nolint, et ad omnia Theologorum puriorum scripta, quae ad prudentiae elegantiaeque hodiernae amussim non esse confecta, simul conqueruntur, aetatem nauseant. Praeterea aliud hominum eruditorum genus est, qui, quod illa Theologorum non magis ad eorum palatum sint, nescio quam Religionis imaginem vel umbram animo suo sibi effingunt, et, quicquid sit illarum quaestionum inter Theologos tantopere agi solitarum, tutius et rectius se ignorare, quam rimari, etiam gloriantur: ad quaecunque adversariorum tela, ut non praevisa, omnium maxime expositi. Istos fe jam, dedisse praecipites, illos non procul a praecipitio abesse, quis negarit? Ad haec ego mecum: Quid si illorum aut istorum hominum


image: as0010

non nulli aut unus, sola res gestas sciendi cupiditate ductus, ad libri lectionem accedat; idem mox ad eximia scripturae dicta, quibus orthodoxa nititur de summa Trinitate sententia, rationumque allegata pondera velut ad scopulos haereat, animum, divina adjuvante gratia, serio advertat, et, o fructum invidendum! ex illa abysso evadat, aut, si nondum se in illud barathrum dedit praecipitem, in cujus crepidine per summam ignorantiam versabatur, ruinam fugiat. Huic dulcissimae spei traditus, et, quod nossem VIRI VENERANDI laudatissimam in perferendis malis ob veritatis studium imminentibus patientiam, alibi jam demonstratam, maturandam esse editionem censui; in quo, si quid praeter EXCELLENTISSIMI AVCTORIS animi sententiam factum est, veniam humanissime flagitamus.

Nondum mihi ipsi satisfeceram, insidebatque animum scrupulus, istius Historiae editionem, si maxime CELEBERRIMO AVCTORI, aliis tamen minus placituram. Quid si Perillustris Noribergensium Respublica, si Altorfina Academia, ista vulnera veluti refricari nollent? Quid si supersint singuli, qui vel suorum errores, vel de suis saltem suspiciones, celari, ignorari, oblivionique dari mallent? Talia dum animo meo volvo, iterum publica commoda istas cogitationes interpellant, et, quod non facile Historiae rerum gestarum, quae seculi aetatem ferunt, quisquam ob privatas caussas serio possit irasci. Quem enim tam ineptum credam, qui Vogelios Peuscheliosque vel etiam Dümleros Noribergensi vel Reipublicae vel Academiae crimini


image: as0011

det. Idem ille Saxoniae nostrae de Joanne Volkelio Grimmensi, et Valentino Sinalcio Gothano, aliis nobilissimis locis de aliis, diem dicat, et hominem suaviter ridebimus. Non est campus tam laetus, qui non aliquid noxiae inertisve herbae tulerit: non est regio aeris tam puri, quam nullum unquam contagium laeserit. Tantum vero abest, ut ullam Reipublicae illius injuriam aut contumeliam omnis ista narratio contineat, ut potius laudum cumulum augeant virtutes in hoc ancipiti negocio demonstratae, et hac luculenta scriptione posteritati commendatae; illa in istis coetibus detegendis vigilantia, illa in conquirendis reis solertia, illa in convincendis Neo-Photinianis patientia, illa in coercendis errantibus summa moderatio, illa in Vogelio Peuschelioque resipiscentibus publicorum munerum collatione ostensa animi aequitas prorsus singularis. Sed et alii, si qui sunt, non aegre ferent, narrari res, quae non facile quenquam propius attingunt, quam eos, qui narrant, celeberrimos, inquam, Viros GVNDLINGIVM et ZELTNERVM, qui genus suum ad IOANNEM VOGELIVM, quem in illa fabula primas egisse constat, ut ad Avum suum maternum ipsi referunt.

Habes praecipua excusationis nostrae momenta, BENEVOLE LECTOR, de quibus pro tuo lubitu sententiam feres. In id interea omni studio incubui, ut Exemplum nostrae Historiae a manu non una, atque caracteribus aliquando non optimis exaratum, quam fieri posset, accuratissime typis describeretur; eaque de caussa post ordinarias Typographiae, quae nunquam


image: as0012

errare desinit, operas ultima lima Viro cuipiam docto harumque rerum intelligenti commendata est. Nihil reliquum est, quam ut Te, AMICE LECTOR, nunc majorem in modum rogem, si ad Te ex hoc libro quidpiam redit utilitatis, ut id ante omnia [gap: Greek word(s)] , a quo [gap: Greek word(s)] , [note: Jac. I, 17.] deinde MAXIME REVERENDO AVCTORI, cujus Ille salutari opera ad Te instruendum uti voluit, adscribas: si quid admissum est, peccatumve, id nostrae imbecillitati tribuas. Culpam non defugio, si animi propositum probaveris, et, ut SALVIANI Massiliensis, viri et pii et docti et eloquentis, verbis, quibus ille suam ad Libros de Gubernatione Dei praefationem claudit, et hunc meum sermonem finiam: Si hic liber sanaverit quorundam non bonam de Deo nostro opinionem, fructus non parvus erit, quod profuimus. Sin autem id non provenerit, et hoc ipsum infructuosum saltim non erit, quod prodesse tentavimus. Mens enim boni studii ac pii voti, eticmsi effectum non invenerit coepti operis, habet tamen praemium voluntatis. Scribebam Lipsiae M DCCC XXIX. XXVII. Septembris.

D. GEORGIVS CHRISTIANVS GEBAVERVS.



image: bs0001

CAPVT I. Initia vitae, praesertim Academicae, J. Vogelii et J. Peuschelii, Factionis item Crypto-Socinianae in Academia Altorphina, ortum et progressum, describens.

§. I.

OBscuri nominis viros, neque satis dignos, qui propositi argumenti ambitum exhaurire possint, Tibi, L. B. praedicare videbimur; [note: Hanc si inscriptionem Capitis primi levi obtutu inspicias, eorumque merita, a quibus initium dicendi facimus, animo expendas.] Quotusquisque enim est, qui JOHANNIS VOGELI et JOACHIMI PEVSCHELI, quorum in ipso Titulo polliciti sumus, nos daturos vitae descriptionem, [note: Et quidem hac potissimum de caussa, quod praecipuas in ea scena, quam nunc aperire animus est, eorum fuisse partes, uti totius etiam historiae continua series addocebit, non ignoraremus.] nomina vel fando audivit, aut scripta oculis animoque lustravit? Alterius namque pene nulla; alterius vero perpauca, eademque non alia fere quam poetica, typis procusa, [note: De quibus Cap. IV. disseremus.] extant, et ne haec quidem multum in orbe erudito cognita. Non abnuimus, ita rem esse, si, quae vulgo de hac Historia a nobis describenda inter omnes circumferuntur, [note: Vera, ac falsa, pleraque certe, aut male saltem cohaerentia, vel modum procedendi in reducendis ex aberratione ad rectam viam adhibitum cavillantia et suggillantia.] et de utroque horum, doctrina excellentium virorum, historiarum monumentis sigillatim forte prodita sunt, tecum animo reputes:


page 2, image: bs0002

autex FREHERI compilatione, ut plerique solent, ubi de celebrioribus etiam viris agitur, tantum sapere velis. In quo quidem opere, summa diligentia, sed rudi Minerva congesto, quoniam alterius duntaxat [note: Vogelii nimirum, quo amico etiam dum viveret, usus fuerat, Part. IV, ubi inter Philosophos et Philologos ejus mentio f. 1551. occurrit.] memoria utcunque conservata est, non vana hinc conjectura efficere licebit, aliquam fuisse neque contemnendam, sive utriusque, sive alterutrius, claritudinem in patria et meritorum quorundam gloriam. Quam etiam ob rem facturos nos esse operae pretium existimavimus, si amborum vitam subobscuram adhuc permultis, commentatione uberiori ad posteritatem transmitteremus. Accessit adhaec scopus, praeter hunc jam indicatum, secundus, ut Rectorum, quos vocant, Scholarum Civitatis inclytae Norimbergensis, eadem opera, aliquo modo amplificetur historia. In quo argumento, cum vir quidam [note: D. Gottsr. Ludovicus [gap: Greek word(s)] , Sleusing. t. t. Gymnas. Rector atque illustris Casimir. deinceps Prof. et Direct. P. II. Hist. Rect. et Gymnas. ubi f. 156 de Gymnas. Norib. Aegid. disserit et Jo. Gravii vitam exhibuit.] clarissimus studium haud ita pridem poneret, et laborem non poenitendum, vitam, quasi speciminis loco, ex Noribergensium numero descripsit, multo, quam VOGEL I fuit, aut aliorum plurium, steriliorem, satisque evidenter ostendit, vel solius Gymnasii rationem habere [note: Sic enim, nisi fallimur, instituti ratio ferebat, ut ad ea potissimum respiceretur.] placuisse, ejusdemque instaurati, [note: Proxime certe, ut Cap. IV. exponemus, ante instaurationem, etiam Vogelius noster Scholae Aegidianae Noribergensi cum laude praefuit.] vel ab amicis, neque apparatu sufficiente instructis, neque delectu instituto aut consulto luculentiora secum communicata esse. Ab his certe rationibus si discederes, Leonh. CVLMANNI ad Sp. S. Ludi Moderatoris olim felicioris, quam Verbi divini deinde praeconis; [note: Ad cujus vitae fatorumque ante hac delineatorum supplementum heic notamus, fuisse virum hunc, solius Osiandri amore praepostero, infelicem, ac de reliquo eruditissimum, ab honestis, sed egenis parentibus, Halae Svevorum prognaturm, tum Dunkelsbülae, atque hinc in scbola Sebald. Norib. per annos omnino tres bonis artibus imbutum; inde Salfeldiae scholasticis rebus operam dedisse, atque Erffurdiam denique adiisse; ubi post annos tres elapsos Bacularius Philosophiae creatus sit. Inde Lipsiae studiis incubuisse Frid. Myconii famulum, et auditorem Croci, Mosellani, Hegendorffii et similium cognovimus. Lipsia venit Bambergam, ubi in templo cathedrali tanquam Baccalaureus ad tempus, et integrum tamen fere annum exegit. Onoldsbacum Bamberga delatus ibidem custos rerum sacrarum et supellectilis (Kirchner seu Messner) factus est. Exinde cum Principe Barathum venit peste tunc ingruente illuc commigrante, ac deinceps Noribergam, ubi primum Choraulen, hinc Coadjutorem Scholae ad Sp. S. post Cantorem, ac denique Rectorem se creatum esse, ipse in Epistola quadam, cujus heic compendium dedimus, ad Hieron. Baumgartnerum scripta, quae manu exarata superest, retulit. Reliqua enim ex Paralipom. Osiandrino, h. e. Vita Culmanni, repetere nihil attinet.] Sebaldi HEYDENI


page 3, image: bs0003

ad D. Sebaldi, ex scriptis [note: Inter quae Catechisticam summulam, ut vocat, Fidei Christianae Norimb ap. Joh. Petrejum An. 1538. 8. impressam et b. Vito Dieterico dedicatam, itemque Christl. Beweisung, das durch das leiden, sterben und blutvergiessen Christi Jesu, des menschen sons, alle glaubige sollen und müssen gerechtfertigt werden, wider die neue und Antichristische secten der Osiandristen etc. 8. Norib. ap. Jo. von Berc et Ulr. Neuber, nunc laudamus. Extat et alia ejusdem Diatribe prioribus hisce allegatis vetustior, quae Apologia inversae Cantilenae, quae, Salve Regina, incipit, inscribitur, atque form. 8. impressa Norib. A 1524. 3. plagulis constat. Ex cujus Dedicatione simul, Heydenum e Schola Xenodochiana, in qua sub initium hujus anni adhuc pueros docuerat, eodem anno praecipitante in Sebaldinam fuisse provectum patet. Eademque Dedicatio sub initium hujus quoque anni jam verae de Christo doctrinae illum fuisse addictum, commonstrat; quippe in qua, ut canticum illud Christo vindicet, explosa invocatione Mariae, operose contendit. De reliquo A. 1498. illum vivere coepisse Noribergae, ac desiisse A. 1561. d. 8. Julii, et perquam honorifice a discipulis suis elatum, in Calvini autem, dum viveret, placita valde fuisse propensum, paucis monemus, ceteraque haud dissimilia alibi diligentius enarrabimus.] canticisque tritissimis celebratissimi, Joh. item DENK I famosi illius, sed doctissimi, at resipiscentis tandem Anabaptistae, Heydeni ad tempus Antecessoris, aliorumque nomina obvia fuissent scriptis fatisque variis longe notiora. Ut omittamus Joh. KEZMANNI, [note: Nati Norib. A. 1487. inde ab A. 1517. munus Rectoris Scholae Laurentianae, dehinc scribae seu Notarii in Colloquio celeberrimo inter addictos partibus Pontificiis Monachos, et Osiandrum, Stökelium, ceterosque sanioris sententiae Patronos A. 1525. perfuncti, et A. 1542. d. 23. Julii pie defuncti.] Georg. SELLAE, [note: Qui Sessel alias dictus, A. 1502. natus, et in scholis Liitheri atque Philippi enutritus, Kezmanno successit, multaque in controversia summe periculosa et ancipiti, de Libr. Interim recipiendo, cui constanter contradixit, A. 1548. passus, immo et exauctoratus, tandem vero Hieron. Baumgartnero deprecatore, in officium restitutus est, et A. 1571. d. 13. Junii spiritum Deo reddidit.] Andr. BOHEMI [note: Duodecim puerorum antehac Praeceptoris, tum Rect. Schol. Laurentianae, denique Sebaldinae, ibidemque A. 1611. ex hac vita mortali evocati.] multis rebus commemorabilem, ac Simonis denique BORNMEISTERI nostra aetate demortui recentissimam et ex Historicis scriptionibus haud incelebrem famam: Unde haud paullo largior disserendi seges subministrata demeti posset. Quae dum, aliud quasi acturi et [gap: Greek word(s)] annotamus, absit, ut viri illius laudatissimi nobisque, dum in vivis esset, amicissimi studiis et industriae maxime laudabili obetrectare velimus, aut in eum culpam conjicere ejus rei instituamus, ut Norimbergensium potius rerum Ecclesiasticarum et Scholasticarum, reapse ab omnibus quidem praedicatam amplitudinem, sed in scriptis incredibilem raritatem parcissimamque in Rerum literariarum scriptoribus commemorationem


page 4, image: bs0004

eamque distinctam accusemus. Qua de caussa etiam factum esse arbitramur, ut cum alioqui quovis Stentore clamosior in recensendis pariter, atque exagitandis Ecclesiae Evangelicae Doctoribus sactisque fuerit Gottfr. ARNOLDVS, in Norimbergensibus [note: Tam scholasticis, quam Ecclesiasticis rebus: quas inter paucissima quaedam [gap: Greek word(s)] , neque alia propemodum, quam quae apud Hutterum et Hospinianum in Conc. Conc. et Discord. itemque in Hist. Sacrament. minus tamen accurate haud raro annotata sunt, in vulgus emanarunt.] fere magis mutus sit, quam piscis; si paucula quaedam ex rumoribus, neque ea, satis feliciter, ut infra quoque demonstrabimus, corrasa, excipias.

§. II.

Quomodocunque vero haec comparata sint, nobis VOGEL I et PEVSCHEL I, ut promissis stemus, nunc ratio habenda [note: Hi namque in Historia, quam exponimus, pertristi, inter Noribergenses patria, qui ab ea participarunt, primas non solum tenuerunt, sed et pertinacissimi omnium errori, donec divina gratia ab eo liberarentur, inhaeserunt.] est, atque eo calamus revocandus. Horum ergo initia vitae et progressiones, fortunam multiplicem, fataque, cum adversa, tum etiam secunda, et quae suggerentur nobis alia hujusmodi commemorabilia, percensere, nostrum erit. Ut a natalibus exordiamur: Uterque hanc vitae lucem adspexit, Dei beneficio, inclinante ad finem seculo XVI. ea tempestate, qua lites in Germania post publicatam oblatamque, sed non receptam in patria, ob causas alibi [note: In Vita Helingi § XXXVI. sqq.] expositas Formulam Concordiae jam fere in eorum patria quoque deferbuerant; [note: Cum, sopitis utcunque diuturnis litibus, tandem omnes Libris Normalibus, post primam A. 1573., in secunda et solenniori subscriptione universali, d. 19. Maji A. 1585. fidem suam et V. D. Ministri et Ludorum Moderatores primarii, quibus id fuerat injunctum, addixissent et confirmassent.] nondum tamen, quae coortae erant, inter ordines ejusdem, partim super Philippo et Corpore Doctrinae, partim Saxonica illa confessione, a plerisque subscripta et approbata, penitus extinctae fuerant. Tempore, inquam, variis motibus [note: Qui quales fuerint in Vitis Theologorum Altorphinorum nuper expositum est uberrime, multo vero plura monumenta MSta adhuc supersunt, quae luculentiora haec reddere possent; quaedam vero etiam paullo post attingenda occurrent.] notabili, at nulla re alia memorabiliori, quam Socinianae haereseos petulantia, quae per id intervallum in Polonia, et Transylvania potissimum, Fausti SOCINI, Nobilis gente Senensis, et asseclarum quorundam obscuriorum opera, cum maximo animarum, et, quod nunquam putasses, Germaniae quoque nostrae summo periculo, vires suas atque virus


page 5, image: bs0005

explicabat. [note: Non est, cur h. l. ea describamus, quae in Historia Reformationis, ut vocatur, Polonicae fuse enarravit infelix multis modis, et vel ex tristi vitae exitu notissimus Stanislaus Lubieniecius: quae Bibliothecae Sandianae Unitar cum aliis hujusmodi subjuncta ut plurimum comparet, vitamque Socini utriusque plurimum illustrat. Ut Praefationes variorum F. Socini Libellorum, praecipue vero Dispp. cum adversario non uno, omittamus; itemque Epistolas ejusdem Socini et sodalium, nec non Theod. Bezae, Calvini, Chytraei et aliorum subinde aliquid huic historiae lucis affundentes. Quae brevi tamen compendio complexus est S. Rev. H. A. Engelke, Rostoch. Theol. et Collegio Anti-Socin. b Schomeri praemisit.] Annus, quo in lucem hanc susceptus est Joh. VOGELIVS, a reparata salute, post Millesimum et Quingentesimum, Octogesimus Nonus legitur annotatus: PEVSCHELIVM vero, Annus Nonagesimus et secundus excepit in hanc vitam editum. Illi Nonae VIIbr. ortum dedere; Huic autem natalis dies XX. Januarii Mensis contigit: uti quidem ex Genethliaco quodam schemate, [note: Exhiberemus illud, sub id tempus adhuc, ex Philippi schola, magni habitae divinationis inanis specimen, incertum quo vate adornatum; nisi typis signa asterismorum, more solito dispositorum, notissima haud facile exprimi possent, et salsa etiam quaedam inter describendum irrepsisse, a nobis animadversum esset. Hoc tamen tacere non possumus, sinistra admodum eventa Peuschelio ab Astrologo isto, quisquis fuit, jam tunc praedicta fuisse.] quo et VII. hora pomeridiana natum fuisse dicitur, nobis tandem innotuit. [note: Cui quidem schedae parum fidei habuissemus, nisi in Diptychis etiam Eccl. Laurentianae XXI. diem consignatum esse, quo procul dubio, proxime sequente, sacto lavacro expiatus est comperissemus.] Patriam ambo communem habuere, atque, dum vixerunt, etiam coluerunt NORIMBERGAM, S. Rom. Imp. Rempubl. et Liberam Civitatem amplissimam, Germaniae, uti quidam vocarunt, Ocellum, Bonarum literarum Nutricem perillustrem, et Regiminis praecellentissima forma, non minus, quam rerum ad mercaturam pertinentium copia aliaque omnigena laude per orbem universum celebratissimam. [note: Descriptam equidem a Celeb. Wagenseilio nostro, sed ita, ut Commentationi limatissimae, quod ad dictionem limam quoque, quantum ad [gap: Greek word(s)] , fuisse inductam non obscurum sit.] Quam utinam sicuti spectatissimis postea, cum resipuissent, meritis hi nostri etiam Cives ornarunt, ita turpissima infamiae nota, at Divina tamen clementia iterum, succedente tempore, abstersa, sua hac aliquandiu continuata, eaque putida, a veritate Evangelica defectione perquam imprudenter, ut mollissime dicamus, commissa, non contaminassent!

§. III.

Antequam ad alia progrediamur, primo omnium, distingvendum esse utrumque, putamus necessarium, a cognominibus quibusdam


page 6, image: bs0006

popularibus. Etad VOGELIVM quidem quod attinet, probe ut discernatur, svademus, a Matthaeo VOGELIO, alteroque Andrea, eandem patriam veneratis: [note: Recentiores cognomines dedita opera racemus; quia ad praesens argumentum eorum meminisse parum refert.] Illo vetustiore; hoc propemodum aequali: Ecclesiae Norimbergensis Ministris, sed sorte tamen diversa cognitis. Etenim prior [note: Noribergae A. 1519. natus et in schola patria Sebald. praecept. Seb. Heyden primis, tum severioribus litteris Tubingae atque Wittebergae sumtu Imhofiano innutritus officioque sacro A. 1544. primum admotus.] ex funesta, atque Norimbergensi imprimis Reipublicae infesta, perinde ut Saxoniae, lite de libro formulaque cultus divini, INTERIM, dum Concilio habito res omnis in Ecclesia plane convalesceret, observanda, et Caroli V. auctoritate corroborata, tandem Norimberga, cui obtrudi illa coeperat, excessit, et Andr. OSIANDRVM clam inde paullo ante [note: A. 1548. d. 22. Novemb. relicta uxore, cui tamen jura civitatis deinceps etiam ademta, et ipsa quoque abire jussa est.] cum infelicissimo posthaec Funccio suo, excedentem, Anno M DC XLIX. subsequutus est. Quae cum fierent, Diaconi ad D. Jacobi is fungebatur munere, in quem locum nuper admodum [note: 1548. quo anno ei in laudato oppido Barthol. Camerarius successit.] ex oppido Noribergensi municipali Lauff, cui coetui ultra triennium, inde ab anno 1544. praefuerat, evectus erat. Quam postea fortunam subierit, vestigia OSIANDRI, cujus favore potissimum fruebatur, premens, et in Borussiam dilapsus, ipse satis dilucide in Praefatione Thesauri Theologici [note: Germanici videlicet; latinum enim compendium priori vasto operi successit, et quod in altero copiosius dictum, illic breviori conspectu comprehensum est.] notissimi, eruditionisque et studii XL. annorum insignis monumenti, diligentissime enarravit. Nimirum in Borussiam cum veniret, mox Parochiam in oppido Velau suscepit, cui postquam toto quadriennio operam locaverat, in Joach. MÖRLINI, Cl. fortissimique Theologi, occasione litigii Osiandrini, [note: Noribergensi Ecclesiae nondum, cum istic viveret, etsi subinde de Justitia Christi minus concinne loqui videretur ejus auctor, gravis; mature vero, postquam ille in Borussiam commigraverat, erumpentis, totumque coetum Evangelicum conturbantis et a Job. Wigando copiose descripti.] a munere suo dejecti, locum A. 1553. (error est Adami A. 1550. nominantis) Regiomontem vocatus, ibidem in Schola et Ecclesia pro amicissimo Osiandro strenue propugnando, sub Principis indulgentissimi ALBERTI patrocinio ad Annum usque 1566. publice et cum applausu sacras litteras ex Ecclesiastica cathedra, nunquam tamen Professoris titulum, ut quidam male perhibent, adeptus, docuit. Quo pacto autem rebus illic commutatis, pedem inde moverit, et


page 7, image: bs0007

aerumnarum pertaesus in Franconiam reversus sit, atque post breve cum Guolffg. Waldner, [note: De quo Dominicano olim Monacho, et quidem, ut videtur, Noribergensi, deinde Stierensi primum in Austria V. D. M., hinc Noribergam exule delato, et in Mart. Schallingii locum suffecto, at A. 1556. propter vehementiores in caussa Osiandrina, tandem Noribergae etiam agitata, itemque adiaphoristicas concertationes, atque publicas, quoties in aede Praedicatorum Conciones habuit, et justo acerbiores declamationes loco suo moto, hinc vero Ratisbonam evocato, atque istic demum An. 1583. d. 1. Januar. defuncto, b. Serpilii series Ratisbon. Eccl. Ministrorum, quae Cl. Kindervatteri Nordbusae illustri praefixa est, consuli, et ex his observationibus illustrari potest.] et Mich. Beslero ad D. Mariae Past. colloquium in vicino Norihergae agro habitum, hinc in Würtenbergensem Ducatum abierit, et J. Brentii opera ad Hornbergensem primum, dein Göppingensem Ecclesiam admotus, denique Abbas Alberspacensis et Sereniss. Princip. Consiliarius constitutus, anno aetatis LXXII. diem suum obierit, carptim et accurate a praestantissimo Historiae Borussicae scriptore C. Hartknochio [note: Vid. Hist. ejus Boruss. Eccles. L. II. Cap. III. §. IV. sqq. itemque §. XV. sqq. Add. S. rev. Fischlini, Amici nostri singulariter colendi, Memor. Theol. Würtenb. P. I. f. 64. seqq.] memoriae proditum est. De Andrea VOGELIO, in eadem aede, D. Jacobo sacra, Presbytero, tum vero in Nosodochio ad Sp. S. Ecclesiaste, et Pastore denique ejusdem Ecclesiae seu Antistite, qui A. 1603. pie Deo Spiritum reddidit, M. Georgio Wernero locum vacuefacturus, tanto minor nos solicitudo tenet: quo rarior in patria fama viri hujus, optime ceteroquin de ea meriti, fertur, honesta quidem, sed paucissimis, ut, quod res est, fatear, atque non nisi ex Indicibus Pastorum Ecclesiae nobis ab amicis depromta et communicata. Ab his igitur JOHANNEM nostrum et munere et aetate recentiorem disjungendum esse in praesens sufficiat commonefecisse. Externos enim hoc loco commemorare, ad instituti nostri rationes nihil attinet. Habuit equidem et PEVSCHELIVS cognomines in eadem patria nonnullos Ecclesiae praecones; sed quoniam ad ejus cognatos et consangvineos, quod compertum nobis est, universi prope connumerabantur, neque etiam cuiquam alias forte cogniti sunt, aliorsum rejicienda erit horum recensio, et ad ipsam, quam statim subtexere animus est, prosapiae utriusque descriptionem procedendum.

§. IV.

Haec igitur honesta ambobus etiam contigit, utut aliquo modo, si sortem externam spectes, discrepans. Johannis VOGEL I ortus is fuit, qui utplurimum ingeniorum excellentissimorum esse


page 8, image: bs0008

solet, de quo scite admodum [note: In Vmbra Jo. Sauberti f. 6. form. minori 24., procusa et Memoriis quoque Theol. Wittianis inserta.] Joh. Valent. ANDREAE scripsit; Nescio, quo fato Theologorum aliorumque Eruditorum maxime eminentium haec propria sors est, ut ex pulvere ac cum Christo Bethlehemi nascantur: ut ambitionis insidias ortus sui recordatione facilius excludant, natalesque suos ad coelum potius, cui destinati sunt, quam terras, exilii tantum mapalia referant. Ad hunc certe modum VOGELII nostri nativitas sese habebat. Quanquam et civitatis Noribergensis propriae quodammodo conditioni non inconveniens fuerit: utpote quam rerum arte manuque factarum solertia et celebritate, caput, praeter ceteras totius Germaniae urbes, incredibile quantum, extulisse, totoque orbe concelebrari, nemo est, qui nesciat. Opificem nempe et noster habuit parentem, virum integerrimum, Joh. Vogelium, eodemque proinde praenomine inter suos notum et laudatum. Opificii, quod exercuit, genus, ex eorum numero fuisse accepimus, quod praecipue in hac alma Artificum matre frequentatur, dum faber videlicet fingendorum fundendorumque ex aurichalco instrumentorum et utensilium peritus extitit. Speciatim vero ad eam classem (nam in plurimas haec opificum societas heic dispescitur) connumeratum esse memoriae proditum legimus, quae in Annulis aeneis formandis adornandisque [note: Alii enim candelabris, alii mensuris, alii formis conficiendis, quibus ceteri metallum liquefactum infundant, ut figuram certam recipiat, alii tornandis et poliendis id genus operibus fabrefactis operam dare solent. Illi, de quibus h. l. agimus, die Ringmacher, vulgo dicuntur.] fere unice desudat, atque hinc etiam nomen singulare sortita est. Matrem puer amplexus est Barbaram natam Welderiam; Eam vero, cum nondum ex ephebis excessisset, morte praematura infeliciter amisit. Humilem ergo nascendi locum cum plerisque Noribergensis Ecclesiae eruditis, qui meritis scriptisque ante ipsum inclaruerant, communem habuit. Neque id dedecori fuit VOGELIO, sed cum postea aliquatenus emergeret, inter virtutis documenta et non postremas laudis partes id ipsum ponendum duxit. Similiter uti Vito Theodoro, Patre Sutore, Hieronymo Besoldo, Pellione, [note: Utroque Lutheri convictore, quorum vitam fataque D. V. alias ex instituto descripta dabimus.] Cornelio Marci et Andr. Vnglenkio, Sartoribus, Joh. Sauberto, seu, uti primis annis nomen ipse suum expresserat, Sauperto, Fabro lignario, aliisque aliunde, sorte tamen aequali, natis, deinceps vero altius evectis, non dehonestamento, sed summo id honori fuit. Ne quid de recentibus,


page 9, image: bs0009

et, qui superstites sunt, in eadem patria, Viris gravissimis, atque antiquioribus, alio digressis, dicamus, haud absimilis fortunae parentibus genitis: quos enumerare longum esset. Verum enim esse, omnes, opinor, suo calculo, sine operosa demonstratione, probabunt, quod de Principe Graecorum Oratorum Demosthene, cujus pater cultellos vendiderat, nonnemo censuit: Cum multi saepe ab avis et atavis laudentur, ut ramorum sterilitatem foecunda radix compenset, et, quod in fructu non teneas, mireris in trunco: ita ex adverso, inter literatos non minus, quam sangvine nobiles, solam esse, quae ornet, atque unicam virtutem. [note: Permulta in his, quae ad initia Vitae Vogelianae pertinent, nos generi posthaec grati, Guolffg. Gundlingii, orationi funebri debere, et ipsi grati profitemur: De qua Cap. IV. plura convenientiori loco commemorabimus, totamque, si res ita ferat, subjiciemus ad calcem forte typis recusam.]

§. V.

PEVSCHELIO paullo quidem magis spectabilis hac in parte contigit fortuna, sed quam felicitatem, si qua est parum abfuit, quin minus fausta animi cultura [note: Cum novarum rerum cupido affectu, et haud vulgari obstinatione animi, uti seqq. nos edocebunt eventus, conjuncta: quippe quibus ille morbis magis, quam Vogelius longe profecto placidior, et docilior, (nihil damus [gap: Greek word(s)] ), laboravit.] longe atrociori eique contrario vitio conspurcasset. Genitorem ille veneratus est Virum de Ecclesia Noribergensi optime meritum Lazarum Peuschelium, Aegidianae in ipsa Urbe Ecclesiae primum, et posthaec denique Laurentianae parochiae, Presbyterum, antehac vero Eltersdorffensium [note: Qui pagus est non longe a civitate dissitus, alteroque lapide fere inde distans, et media propemodum via, qua itur Erlangium, occurrens.] Pastorem. Qui, cum A. S. R. 1622. vivere desierit, (quo anno d. 26. VIIbr. pie defunctum esse accepimus,) tristissimi generis adversa, quae filio obtigisse suo deinceps loco narrabimus, et ipse participans, ingentem exinde moerorem contraxit: ut ut, quod tacere non decet, in dehortando et commonefaciendo gnato nihil eum reliqui fecisse certum sit. Dignus autem non solum hic Parens videtur PEVSCHELII nostri, qui cum laude commemoretur; sed etiam Avus, ejusdem nominis, eodemque officio sacro clarus, M. Lazarus Peuschelius; quem jam A. 1562. eadem, qua et Lutheri quondam Auditor et Osiandri gener, Hieronymus Pesoldus [note: Lutheri Commentariorum in Genes. celeberrimorum, qua partem alteram, post obitum b. Viti Dieterici, Editor, et ipse quondam, ut Praefatio testatur, atque Celeb. Lubecensium Antistes, Georg. Heinric. Goezius, de Domesticis Lutheri L. pluribus addocuit, ejus ad tempus Convictor: De quo alibi ex instituto disserendi spes est.], Ecclesiae Laurentianae Antistes, cujus ille PEVSCHELIVS


page 10, image: bs0010

quoque Presbyter fuerat, periit, peste [note: Ex quo pestilenti morbo 9233. homines tunc Noribergae periisse memoriae proditum est.] e vivis abreptum Annales referunt. Idemque vel hoc nomine in praesenti non videbatur praetermittendus, quia, nisi et ipse Lutheri discipulus fuit, certe a prima tempestate Ecclesiae Christi, ejus ministerio a sordibus repurgatae, locata opera commendandus venit. De Matre JOACHIMI nihil adhuc rescire potuimus, (neque etiam eam accuratius nosse multum interest) praeterquam Elisabethae nomen, et ultra nomen unum illud omni sane laude esserendum, quod, quam primum de filii aberratione a divinae veritatis tramite, at sero tamen, et cum Jenae jam commoraretur, certior esset facta, et ipsa, literis ad eum iterum iterumque datis, in viam revocare inde seductum, omni contentione, divinissimis argumentis, et obtestationibus ardentissimis laboraverit. Cujus studii permulta, cum a Patre, tum vero etiam a Matre plurima, transmissa [gap: Greek word(s)] , [note: Quae vero, si superant, ubi jam delitescant, ignoramus, integra. Certe omnino ea periisse, est, cur dubitemus. Ut ut sit, argumenta tamen eorum excerpta legere nobis singulari fortuna licuit: quae h. l. candide cum B. L. communicamus, et inposterum saepius ad ea provocaturi sumus.] inter reculas Peuschelianas non multo post reperta, testes maternae hujus curae pariter et paternae solicitudinis fuerunt. Quanquam etiam, in custodia filii postea haud omnino cessasse, sed ad laetam usque catastrophen continuatam hanc fuisse ad frugem eum reducendi industriam, suo deinceps loco memorandi occasionem nos adepturos, speremus. Sed nec Fratres indictos abire fas est, quorum alias vix tam commodus dabitur commemorandorum locus. Namque et hos in erroris Sociniani funestum consortium pertrahere, quae fuit depravati animi pervicacia, Joachimus conabatur. Et ea quidem aetate, qua alter eorum, minor nempe natu, vixintegrum trimestre spatium AltorphI literis operam dederat; alter vero longius aliquanto ibidem, incertum cui studiorum generi deditus, vixerat. Quod cum utriusque post mortem, (quae majorem, Andream PEVSCHELIVM, d. 29. IXbr. A. 1613. abripuit; Juniorem vero d. 17. ejusdem Anni e vita abstulit,) perscriberet noster ad Joh. Crellium, non sine summae aegritudinis testificatione id executus est; ita quidem, ut hac addita ratione primaria se magnopere commotum hoc infortunio perhiberet, quod de minori potissimum spem non vulgarem concepisset, fore, ut suo tempore ad Christum, scilicet! adduceretur [note: Haec quoque ex memoratis paullo ante Eclogis nobis cognita sunt, bonaque fide narrantur, nemini alioquin haud dubie perspecta aut memorata.].


page 11, image: bs0011

Atque sic tandem, enumerata etiam Peuscheliana progenie, ubi simul cognominum discernendorum a Joachimo nostro opera defuncti sumus, fidem nostram ante datam liberavimus. Quae quoniam posteritate ejusdem, si quae fuit, nonnulla alibi addere constitutum est, sufficere hactenus possunt.

§. VI.

Educatio amborum origini non impar fuit, hoc est talis, quae Cives honestos decet, neque lauta, neque etiam abjecta; sed mediocris, et ad excolendos animos pueriles in necessariis ad hanc vitam elementis rudimentisque informandis attemperata. Quam felicitatem, ceu dictum est, cum augeret maxime Parentum PEVSCHELII lautior conditio, eorumque, donec adolesceret, in vivis conservatio, ex adverso domesticum malum Vogelium affligens, mors puta matris, paullo, ut postea animadversum est, maturior, quam e re filii esset, insigni aegritudine contaminavit. Quanquam enim, quod fuit jam tunc, et olim quoque Patriae Reipublicae Ornamentum, Scholarum copia maxime spectabilis erat, quarum illa partim originem, partim emendationem, Luthero atque Philippo, sacri laboris sociis, debet, nosterque adeo VOGELIVS in iisdem non spernendos profectus, aetati suae congruentes, fecerat, tamen parum abfuit, quin in ipsa herba succrescens ingenii vigor, rebus angustis domi existentibus, opprimeretur. Etenim jam consilium inierat animo fixum pater, de abstrahendo filio a studiis literarum etiam invito, et in tonstrinam, ut ut in alia is omnia iret, detrudendo. Cui rei percommoda videbatur Patruelis Martini Früh experientissimi Viri, et Chirurgi Noribergensis praestantissimi, cognatio. Huic igitur ut operam daret puer jussus, dici non potest, quantopere res suas conversas esse tristis existimaverit. Sed, quod solius genitoris reverentia susceperat vitae genus, ex improviso non multo post commutatum vidit, cum arti perdiscendae intentus, qua salus hominum externa promoveretur, ipse Liberatorem nactus est, divino plane beneficio [gap: Greek word(s)] quasi apparentem, Antonium Neudorfserum, Civem Norimberg. et in Arithmetica arte exercitatissimum, Ludique Germanici, ut vocant, Moderatorem [note: Cujus vel ideo mentionem h. l. facere nobis visum, quod Patrem Joh. Neudörfferum veneratus est, ex MScto De Artificibus claris Noribergensibus, quod in not. ad Epist. Grynaei a Cl. Apino ed. f. 204. laudatur, sed justo brevius, quam ut argumenti ambitum exhauriat, existimamus, celebrem.]. Hic enim cum forte quasi fortuna in eum incideret,


page 12, image: bs0012

officinam tonsoris ingressus, librosque summa industria versantem deprehendisset, petiit confestim a patruele ante laudato, ut tradere sibi, quem animadvertisset tam sedulum, et libris impallescentem, juvenem non gravaretur. Quo facto, perspectaque ex eo tempore optima indole VOGELII nostri, non solum bonam hanc mentem, egestatis alumnam, lubentissime suscepit; sed etiam liberaliter humaniterque sosumtu suolius enutrivit, conatusque honestos ad altiora assurgendi laudabiliter adjuvit. Paria ergo noster fata expertus cum Michaele Walthero, popularisuo, a mercatura, Salomone Gesnero ab aurifabrica, Wolffg. Musculo a textura, Joh. Oecolampadio a negotiationibus vagi mercatus, Joh. Cluvero a sartoris opificio, Valer. Herbergero a sutorum praeexercitamentis, Petroque illo Mosellano similiter ex matris tonstrina [note: Adderemus etiam ex posteris nepotibusque Vogelii nostri prorsus geminum, nisi Viri Summi J. P. G. P. R. B. C. J. Splendor atque Dignitas, qua nunc refulget, id prohiberet.] vindicatis, et ad meliora perductis protractisque haud vulgaris eruditionis Theologis atque Philologis. Immo quod propius ad hanc aetatem accedit, cum Joh. Sauberto communi propemodum sorte, sicuti et amicitia noster ejus singulari, usus est, quippe quem puerum e Molendino Hagenhusano prope Altorphium Musis redditum esse, vitae ejus annales itidem significarunt [note: Conf. Vit. Theol. Altorph. A. 1722. publ. f. 166. et de Eruditis opificia primum tractantibus integras Dissertationes Celeb. D. Gözii, atque C. W. Löscheri, quae prostant, adde.]. Super haec vero VOGELIO etiam nostro ex vetustissima nobilissimaque gente Pfinzingia, Mart Sigfr. Pfinzing I pientissima vidua, novas sua sponte attulit suppetias; utpote quae, sicut antehac post matris excessum, ita nunc quoque ad Juvenis hujus cultum ingenii, aeque ac corporis, promovendum omni studio elaboravit. Quo etiam factum est, ut ad plantae instar, leni pluvia rigatae, his beneficiis sustentatus indies laetius progerminaret. Qua amplificatione cum non tantopere in familia paterna indigeret PEVSCHELIVS, nihil hujusmodi praesto est, quod de ejus annotemus pueritia, nisi quod plurimum Susceptorie fonte Sacro, et Mercatoriapud Norimbergenses spectatissimo, Joachimo Kleewein, se debere aliquando [note: In Dedic. Disp. quam Praeside Georgio Königio abituriens hinc publice proposuit: de qua Cap. III. copiosius disseremus.] publice est professus; quae tamen benefacta, qualia fuerint, cum particulatim ille non enumeraverit, paucis indicasse sufficiat.



page 13, image: bs0013

§. VII.

Eaque propter in scholam et subsellia tironum contendere, et in his Doctorum discipulorumque horum diligentiam lustrare, majus operae pretium erit. Heic VOGELIVM reperiemus, itemque PEVSCHELIVM, tirocinia tam felicia ponentes, ut commilitones permultos non aequaverint modo, sed mirifice superaverint. Clarebant adhuc sub id tempus Noribergae rudera Gymnasii Aegidiani, quod a templo et monasterio celebri, e cineribus nunc Dei gratia instaurato, Divoque Aegidio, medio jam seculo XII. [note: Auspiciis potissimum Conradi III., e Suevica gente Imperatoris primi ac fortissimi, A. 1140. conditum. De quo, Abbatumque ejus numero, Gasp. Bruschius in Monaster. Germ. praecip. Centuria f. 48. sqq. conferatur: cui de Incendio Aegidiano Oratio AltorphI A. 1696. recitata addatur.] sacrato, et a Monachis Benedictini ordinis, Scoticae gentis, insesso, id cognomen tulit, atque post translationem in oppidum Altorphinum factam, stabilitamque illic paullo post Academiam, Scholae quodammodo vulgaris (trivialem vocant) formam ea tempestate induerat. Hujus olim quidem maxima fuit celebritas, postea quam ipse Philippus Melanchthon, cum Doctoribus primis famigeratissimis, Ioach. Camerario [note: His ipsis diebus cum annum aetat. ageret XXVI. e Borussia reverso, et Graecarum litterarum atque latinae lingvae Doctore constituto, ductaque interim uxore A. 1534. hinc Tubingam avocato.], Eobano Hesso [note: Nobilissimo illo Poeta, poetarum equo, pegaso, et vino aeque feliciter vehi solito, Erfordia huc accito, et in eandem Universitatem A. 1533 redeunte.], Mich. Rotingo [note: Sulzfelda Franco, Lutheri, Philippi et Hieron. Baumgartneri commendatione XII. Alumnis praefecto, atque Gymnasii Rectore primo in Epiraphio etiam dicto, nunquam tamen Theologicam Professionem, quae t. t. nulla fuerat, nisi, in quantum Alumnos suos sacra quoque docebat, adepto, et ingratiis Illustris Senatus controversiis Theologicis sese immiscente, ac tandem A. 1576. ob senium ingravescens rude donato, dieque XX. Maji. A. 1588. aet. 94 pie defuncto.], Joh. Schonero [note: Carolostad. Fr. Mathematum Prof. Astrologo insigni, et scriptis quoque claro, atque A. 1547. d. 16. Januar. Noriberg. ex hac vita evocato.], et Joh. Böschensteinio [note: Qui male ab aliis, et in MSCtis praesertim Noriberg. Chronicis, Bodenstein dici et scribi solet. Quis vero Böschensteinius iste fuerit, homo vagus et [gap: Greek word(s)] caput, patria Eslingensis et Christianis, non Judaeis, parentibus natus, sed. Hebraeae linguae singulariter gnarus, atque brevissimo tempore etiam Witteberg. A. 1518. et 1519. Ebr. linguae antehac Prof. Publ., de reliquo Joh. Reuchlini discipulus, et quae sunt reliqua, videri possunt in S. Rev. Dn. Serpilii, Antistit. Eccles. Ratisb. Evang. celeberr. Untersuchung, quis autor sit cant. notissimi: Da Jesus an dem Creuze stund etc. ubi vita et fata ejusdem fuse enarrantur. Quibus S. Rev. D. V. E. Löscheri Docum. Reform. T. II. c. X. f. 388. itemque Venerandi J. M. Krafftii Antistit. Husumens. Hist. Eccles. Husumens. et primae Ed. Vers. Luth. Germ. N. T. f. 54. sqq. et Dn. J. C. Olearii de Cantic. laud. Relat. coll Recens. Nov-Antiqv. A. 1722. f. 1087. addantur. Norimberga, postquam hanc spartam, ab Andr. Osiandro amicissimo commilitone commendatus, ornare coepit, etsi de anno abitus non constet, mature tamen, uti solebat, denuo superciliosus homo excessit.], A.


page 14, image: bs0014

1526. d. XXIII. Maii, oratione luculenta, ejus auspicium fecerat. [note: Vid. Philippi T. I. Declamationum, ubi foratio isthaec memorabilis, inter alias, typis impressa hodieque legitur.] At postea non nihil decrevit, ob caussam jam ante commemoratam, ejus frequentia. Post restitutionem vero pristini decoris, quem A. 1633. Perillustris Senatus maxima munificentia recepit, laeto successu refloruit, et adhuc, post incendium A. 1696. fatale, non multo post A. 1699. restauratum, solenniterque denuo apertum [note: Conf. Piet. et Justit. Restit. ex Scholis, Oratione Inaug. a b. Joh. Sauberto demonstrata; Quae cum Philippi illa Oratione prima, et Historica enarratione de Gymnasii hujus orig. Increm. etc. etc. a M. Joh. Held, Rect. et Prof. Ebr. Lingvae A. 1673. typis subjecta est. Cui nuperrimum Eruditionis Pretium inter utrumque extremorum medium, a Celebr. t. t. Pastore Aegid. Eccles., dein Nördling. Sacrorum Antistire, b J. C. Feuerlino, orat. auspiciali, postremae instaurationis occasione, recitatum, et 1708. publicae luci expositum, addatur.], insigniter floret. Sed praeter hoc bonarum literarum Museum sunt in Amplissima Civitate Triviales aliae, Sebaldina videlicet, Laurentiana, Xenodochiana ad Sp. S., et his paullo inferior artium bonarum palaestra, Jacobaea, a templis primariis ita dictae, formandae pubi in Humanitatis studiis, justo Classium ordine eleganter dispositae, atque jam ante Repurgationem Ecclesiae maxima ex parte florentes. In harum prima, quae a Sebaldina Aede, eaque parochiali praecipua, nomen gerit, tum feliciter efflorescente, noster rudimenta studiorum didicit VOGELIVS; PEVSCHELIVS vero, quod conjecturis duntaxat, sed non levibus, scimus, in altera Parochiali Laurentiana tyrocinia artium bonarum posuit. Ille quidem in Classibus superioribus disciplina usus M. Bernhardi Osterbauer, Lippiensis Westphali, Conrectoris, seu, quae forma eo tempore usitata erat loquendi, Supremi, atque M. Andreae Bohemi, discipuli quondam Melanchth. et Laurentiani [note: Antehac vero XII. puerorum, seu Alumnorum ad Sp. S. Praeceptoris. Conf. §. sq.] primum, deinde Sebaldini, Rectoris, atque Poetae felicissimi. Hic vero ejusdem Bohemi, tum Viti Burgeri, cui Epistolas Philippi, quas Joh. Saubertus publicavit, studiose conservatas eruditus orbis [note: Compara Georg. Richteri Epist. ad Saubertum, quae Epist. Philippi Libro IVto Noriberg. A. 1640. excuso praefixa legitur. Adde et Saubertinam Epist. quae inter Richterianas f. 173. comparet; ubi et proxime hanc sequente pagina prior illa Richteriana recusa extat.] debet, doctrina profecit. Reliqua consulto praetermittimus.



page 15, image: bs0015

§. VIII.

De VOGELIO haec sigillatim notari merentur, quae b. Wolfgangus Gundlingius, ejus postea gener, et ex Oratione hujus parentali [note: De qua ad Cap. IV. mentio erit facienda.] Freherus retulere; fuisse illum in aetate teneriori et adolescente, ad publicas preces, in nuptiis recitandas honoratioribus, adhibitum. Quod singulare officium est, et vix cuiquam cognitum, nisi qui mores et consvetudines Norimbergenses apprime callet. Ad Musicae enim Ordinariae selectioribus quibusdam hujus artis peritis demandata exercitia, instar appendicis cujusdam, id pertinet: quibus, cum sint ex Illustris Senatus voluntate praestantissimi illi Viri aut Adolescentes in nuptiis honoratioribus, vel aliis conventuum publicorum solennitatibus, destinati, accessit, ut quando alia aliis injuncta sunt, is, qui graciliori voce, (Discantum vulgo vocant,) modulatur [note: Qua in re pari fere fato, quo et Smalcius, Photini [gap: Greek word(s)] pullus, in adolescentia, uti ex vita ejus elucebit, usus est.], orationem ad mensam, antequam convivae accumbant, recitet. Pro quo pietatis et devotionis ministerio praemium quoque statum fixumque is accipere solet. His itaque rebus factum est, ut vitae honestius sustentandae, jam ab Anno aetatis duodecimo, subsidium aliquod nactus, non modo sororem bonae mentis, paupertatem, aliquo modo levarit, sed etiam scite cantandi exercitatione non contemnendos progressus fecerit in Musicis. Quibus vero adjumentis cum non tantopere opus haberet PEVSCHELIVS, nihil hinc suppetit, quod de juvenilibus annis, et scholasticorum studiorum decursu peculiariter et particulatim annotemus.

§. IX.

Apertum fuisse jam praecedenti, quo nati erant ambo hi commilitones, seculo, insigni admodum, quae Inclytae Norimb. Reipubl. propria laus est, munificentia, Ornatissimum Athenaeum in vicino Palatinatui superiori oppido, et Civitatis ipsius municipio, Altdorff [note: Cujus urbis de reliquo origines et fata a D. Jo. Jac. Bajero nostro, Medici ordinis non solum, sed omnis litteraturae melioris decore, descripta extare, eademque quarta, quam vocant, forma typis subjecta prodiisse A. 1714, constat.], paullo ante commemoratum est obiter. Anno vero M DC LXXV. a. d. II. Kalend. Qvintil. ipso scil. SS. Apostolorum Festo Petri Paullique memoriae sacro, inauguratum esse novum illud Lycaeum, Orbi litterato satis cognitum, et publicis etiam scriptis testatissimum habemus. Ea vero, tametsi aliis aequiparanda haud videretur sub initium, Schola,


page 16, image: bs0016

post elapsum sere lustrum ad dignitatem Academiae evecta; quippe non omni Privilegiorum apparatu, sed primo duntaxat, Ordinis Philosophici honorum, et Pöeticae Laureae dispensandorum jure et Academiae titulis [note: Una cum sceptris Academ. Rectorisque elogio, quo Magnificus jam dictus est, omnium item Facultatum, ut vocant, justo numero ac dispositione, et similibus: ad eum fere modum, quo paullo ante Argentoratenses, quos Noriberga aemulabatur similibus bene ficiis affecti erant, universitatis privilegiis paullo ante Altorphinam demum condecorandi.] nobilitata; attamen et reliqua A. 1623., et A. 1697. denique etiam Theologica, sero quidem, sed gravioribus de caussis, [note: Ex eorum videlicet, qui plurimum in aula Caesarea tum valuerunt, ingenio et voto, quorum aliquis etiam Vitam Ferd. II. Caes. gloriosissimi descripsit, facile colligondis. De qua caussa genuina, et commentitia aliorum calumnia malevolorum rejecta, pluriumque Acad. exemplis, legatur Excell. Rinkii, nostri Diss. de Imperatt. primis solis et perpetuis Acad. in Germ. Auctoribus P. II. §. II. f. 36. sqq. Quibus Obs. Hallens. Lat. et Tom. quidem VI. Obs. XIV. f. 126. sqq. addi possunt. De Academiarum certe Viennensis et Rostochiensis fatis haud dissimilibus res notissima est.] quam vulgo fert fama mendax, accessere. His tamen non obstantibus, tanta in luce nihilominus jam a primis initiis versari coepit, ut catervatim istuc nobilissimi politissimique Juvenes, non solum e Germania, sed et ex locis atque terris longe dissitis, externisque regnis, ingenti copia certatim advolarent. Hanc proinde et VOGELIVS noster PEVSCHELIVsque, divinis auspiciis, ut patriae, bonarum artium nutricis, et benignae studiorum matris, Filiam, adire secum constituerunt. Et VOGELIVS quidem Anno demum M DC CVIII. Rectore Acad. sub id tempus Georgio Queccio, d. VI. Martii, adventans, inter Cives litteratos nomen est professus; PEVSCHELIVM autem Anno integro, et quod excedit ante, videlicet, d. X. VIIII br. A. M DC CVI. Rect. Acad. Per-Illustri, Domino Christoph. Gans, Bar. de Putliz, et Pro-Rect. CL. per universum Orbem Jurisconsulto ac Polyhistore, Conr. Ritter shusio, in eundem civium numerum adscriptum legimus. Neuter vero Icaro, (quae I. M. Dilherro placuit imago,) similis Academico fuit, sed fundamentis recte positis, humaniorisque litteraturae cultu praevio, et, quod specimina jam ante edita ostendunt, virtutum honestis stimulis ambo ad altiora contendentes, atque, ut Pötae verbis utamur: ante annos animum gerentes curasque viriles, spem non vulgarem de se concitabant. Nova hoc loco providentiae divinae beneficia experti tandem alacrius in bonis artibus litterisque progressiones fecere, quanto latius apertae tum erant AltorphI Musarum januae. Caput effert, inter alia laudatae studiorum Universitatis ornamenta


page 17, image: bs0017

Contubernium Studiosorum XII., qui singulari Munificentia Illustris Senatus hodieque sustentantur, Alumni vulgo vocantur [gap: Greek word(s)] , et vernaculo sermone Duodecim Puerorum appellatione in omnium fere ore versantur. Hi cum primum A. MCCCXXIII. eodem numero, eademque nomenclatura, cum cognomento Choralium, ad devotionemin templo Musica arte alendam, lecti essent destinatique, ac [gap: Greek word(s)] in Nosodochio aedeque vicina ad Sp. S. Noribergensi, Conr. Grossii sumtu praecipue jam tum Sec. XIV. constructis, vixissent; Aegidiani postea [note: Cum quo Schola ad Sp. S., postquam Professores in Auditorio peculiari adhuc docentes discessere, tam arcte ob hanc societatem pristinam connexa mansit, ut, Gymnasio Aegidiano deinceps ab A. 1575. usque ad A. 1633. d. XI. Febr. in scholam trivialem ad tempus converso, communibus etiam beneficiis permultis fruerentur Ludus ille Aegidianus et Xenodochianus. In quibus illud sigillatim numeramus, quod instituta per plateas hymnos canendi sacros consvetudine, omnibusque soholis Noribergensibus indulta hac A. 1588. d. 4. Augusti libertate, ex qua sustentandis scholasticis largam provenire et colligi stipem constat, utraque haec schola conjunctim idem agere, et praemiola accepta partiri juberetur.] Gymnasii primis Doctoribus, post sacrorum emendationem, ut supra docuimus, constitutis, commendati, et tandem Altorphium, veluti primum Academicae erigendae Examen et quasi ver sacrum, perducti translatique sunt. Praefuit iisdem omni tempore Vir aliquis doctus Inspectoris titulo, olim duodecim Puerorum Praeceptoris nomine cognominatus, idemque Artium et Philos. Magistri nunquam non honoribus condecoratus. Huic docendi et disciplina liberali singulos continendi officium, una cum honesto stipendio et convictu communi, injunctum est [note: De quibus, post Academiam conditam, notioribus quia longum esset h. l. commentari, multoque priores hisce enumerare difficilius, Acad. Altorph. Gloriam b. Omeisii aliqua ex parte consulere jubemus.]. Eo Praeside, praeter convictum liberalem, et habitaculum commune, (in quo justo ordine cellulis distincti, eodemque dormitorio usi, in suprema contignatione Collegii Academici delitescunt,) variis fruuntur subsidiis, v. gr. lignis, candelis, amictu etiam post annos ternos repetito, similibusque aliis compendiis, et legibus denique ingenuis devincti una vitam degunt. In isthoc ergo liberale consortium utrumque horum Juvenum, de quibus sermo nobis est, Procerum summorum liberalitate adscitum accepimus. Neque infausto tempore, aut sidere infelici, quod ajunt, id accidisse, nisi ex accidenti secius quid evenisset, dixeris. Etenim post brevissimam M. Leonh. Lemmermanni, Classici p. p. Profess. et Noribergens. dehinc ad D. Sebaldi Rectoris, institutionem,


page 18, image: bs0018

mox successit Eruditissimi Viri, M. Jeremiae Hölzlini, seu Liguelli, [note: Ita enim ex consuetudine superioris aevi non raro, et in ipsis quoque Diptychis Academicis, nomen ipsemet exscripsit suum. Cujus de reliquo vitam et fata Ambergensia, Brielana et Lugdunensia in Batavis, ubi A. 1641. d. 25. Januarii Apollonio Rhodio suo immortuus est, P. Baelius per compendium enarravit, ex oratione Thysiana decerpta.] dexteritas: cui Praeceptori inde ab A. M DCC IX. operam ambo dedere, ejusdemque Collegio Disputt. Ethicarum, quod typis prostat, nomen suum posteritatis memoriae inscriptum consecravere. Et quanquam ejus quoque jacturam facerent, Ambergam inter haec avocati, (unde Tremoniam Westphalorum, atque Lugdunum tandem Batavorum, sed non sine suspicione Calvino-Reformatae confessionis, jam ante AltorphI clam approbatae, migravit, publica illic Professione aliquandiu defunctus,) tamen M. Jos. Weissii, seu Albini [note: Ita enim hic quoque saepius vocari maluit, nomenque suum ipse subinde exscripsit.], industria, quicquid sibi decessisse putassent, abunde expletum est. Ex cujus auditorio, haud minus, quam Hölziinianum erat, celebri, atque ipso simul contubernio, uterque, et VOGELIVS quidem cum testificatione Veteris amici in Philotheca superstite, tandem excessere. Quo de abitu commodiori loco plura, et notabiliora quaedam, exponenda erunt. Quemadmodum vero studia litterarum utriusque horum juvenum inciderant in ea tempora, quibus laudabiles ipsorum proficiendi conatus adjuvandi uberrima occasio in Athenaeo Altorphino extitit: ita contra nonnulla intervenere quae felicitatem hanc contaminarunt maxima quadam et lugubri aegritudine, eaque prorsus inopinata. De qua re inposterum ordine enarranda occurrent, quae cum perquam inauspicata utriquehorum, aliisque pluribus sodalibus, acciderint, triste hujus Historici laboris nostri argumentum datura, nunc, quae reliqua fuerint optimarum mentium, de quibus sermonem instituimus, instudiis praestantioribus incrementa, edisserere oportet. Ad compendia discendi jure optimo referuntur eximia illa Humanitatis et Eloquentiae excolendae exercitia, quae prorsa ligataque oratione, hucusque, et longius adhuc, continuata sunt, Emblematumque Altorphinorum titulo ad annum usque M DCCXVI. producta procusaque habentur. Et quamvis Gymnasio ea progymnasmata cum congiariis fuerint propria, adhuc quippe cum Academia [note: Quae tamen praeter istos Professores, ut vocabantur, classicos, etiam omnium ordinum, seu Facultatum, ut vulgo loquimur, Professoribus tribus, aut quatuor (nisi quod Medica binos utplurimum ea tempestate habuit) exornata, et Rectoris quoque annui, titulo Magnifici, dignitatibusque hodie consvetis, atque ceteris ornamentis conspicui, regimine gubernata fuit.] conjuncto; qualia tamen inter severiores Musas a Professoribus publicis actitata sint, non obscure significant. Ab his vero si


page 19, image: bs0019

discedas, ecquis ignorat lumina hujus Academiae ea tempestate clarissima [note: Etenim si ceteros etiam omittas, ea Piccartos, Siegelios, Hildericos et Volcartos, Sprembergeros item ac Jordanos, Theologos, Freigios, Busereitios, Giphanios, Wesenbecios, Donellos, Scipiones Gentiles, Hübneros ac Rittershusios, JCtos, Taurellos, Scherbiosque, Medicos, aliosque Viros per orbem celebratissimos ostentabat. Nobis in Philosophico ordine, post multos alios jam pie defunctos, tunc temporis Doctoribus claritate fulgidissimis spectatissimo heic consistere aliquantisper lubet.], Michäelem Virdungum, Oratorem, Pöetam et Litteratorem incomparabilem, atque in re quoque domestica pertenui [note: Vid. Epist. G. Richteri f. 310: Ubi Virum praeclarissimum sed meliori fortuna dignissimum vocat, bonaeque mentis sororem ei tribuit, questumque de ea sorte consolatur. Add. f. 330. etc.] strenue philosophatum? Cujus utinam Carmina et Mscta alia, quae adhuc supersunt, hinc inde dispersa omnia, lucem adspicerent, ingenti Reipubl. litterariae usui futura! [note: Quibus addi possent Jani Gruteri, Joh. Frid. Gronovii Noribergae tum degentis, Matth. Berneggeri, H. Bussii aliorumque ad eum, quae praesto sunt, Epistolae MSctae, non paucae, dignae sane, ut in lucem publicam ederentur.] Quis nescit G. Mauritii Jun., Casp. Crucigeri Sen., et Luthero amicissimi ex filia nepotis, atque G. Mauritii, Adj. quondam Philos. Ord. Witteb. Stirensis hinc in Austria Gymnasii, ac Scholae denique ad Sp. S. Noriberg. Rectoris, filii, primaeque Classis t. t. Prof., ut appellabantur, Classici, dulce melos? Cujus inprimis opera et manuductione VOGELIVS usus est in Poetica arte, ad quam natura propensus, et Noribergae jam satis feliciter adsvefactus erat. Quis Georg. Queccium, Graecam litteraturam cum Morali Philosophia ea tempestate professum [note: Discernendum proinde a Gregorio Qveccio, filio, Med. et Phys. Norib. et Libri praeclari bonaeque frugis pleni, de Praestantia et Nobilitate hominis, auctore: qui prodiit Norib. 1632. quo et ipse auctor diem supremum obiit.], ac dilucide solideque disputantem, facundoque ore disserentem, vel ex orationum et Exercitationum, quae disputandi materiam praebebant, reliquiis non admiretur? Ut taceamus Johannem Praetorium, Joachimicum, Mathematicarum disciplinarum Doctorem [note: Quem a familiaritate et intima amicitia potissimum magni A. Dudithii, Quinque Ecclesiensis olim Episcopi, nobilisque Concil. Trident. quondam membri, tum vero Reformatorum atque hinc Socinianorum quoque partibus, uxore interea ducta, accedentis, commendat Joach. Pastorius in Vita Crelliana.] perspicuum et pereximium; quo Brabeuta et Decano PEVSCHELIVS, demonstrata, ut moris erat,


page 20, image: bs0020

ante, solemni oratione, ad eos recipiendos habilitate requ sita, Philosophiae Baccalaurei honores consecutus est, quemadmodum Programma A. M DC CX. d. XIV. Kalend. Januar. publice propositum [note: Quod, uti p. p. Peuschelii memoria est consecratum in praesenti similiter typis subjectum legere haud poenitebit: M. JOHANNES PRAETORIVS, Decanus Collegii Philosophici, in Academia Altorfina, omnibus omnium ordinum Academicis, S. "Quemadmodum Hippocraticum illud [gap: Greek word(s)] , non solum Medicis dictum esse volunt; sed et Politici hoc in suum territorium trahunt: velut non ita pridem, a Clarissimis et Praestantissimis Viris, eruditis et splendidis orationibus declaratum esse audivimus publice: Ita et in Repub literaria nihil intempestive contemnendum esse arbitramur. Cumque Legibus Academicis cautum sit, ut crebra fiant examina; Privilegia quoque Caesarea, huic Academiae concessa, praemia concedant iis, qui in primis artium bonarum exercitiis, ad sublimiorum tamen studiorum tractationem necessariis, non poenitendam operam posuerunt: officii nostri esse putavimus, ut studiosos honestos et idoneos, ad primam Lauream petendam, superioribus diebus, affixo programmate invitaremus. Quorum e numero, quatuor sunt reperti, quorum nomina subjunximus qui morum integritatem, industriam, suosque in studiis progressus, designatis examinatoribus probarunt ita, ut digni visi sint, qui non modo laudarentur publice, sed ut illis Baccalaurei quoque gradus tribueretur. Quae renunciatio, cum futura sit die crastino, hora VIII. in Auditorio Philosophico: Rogamus Illustrem Magnificum Dn. Rectorem, Magnificum Dn. Prorectorem, antecessorem Clarissimum; Generosum Dn. Baronem: Reverendos quoque Clariss. D. D. Doctores et Magistros, Academiae Professores obser. Generosos quoque Nobiles et Ornatiss. D. D. Studiosos, ut candidatorum honori favere, et hunc actum sua praesentia condecorare non dedignentur. Quod officium nos cum ipsis candidatis grata mente celebrabimus, et quavis data occasione referre studebimus. P. P. XIV. Cal. Januarii. MDCX." Nomina Candidatorum: Bernhardus Planerus Noribergensis. Joachimus Peuschelius Noribergensis. Johannes Fischerus Ratisbonensis. Georgius Göringerus Grefenbergensis.] nos edocuit. Hi enim sub id tempus tituli Candidatis tributi adhuc sunt solemni ritu primi, qui deinceps in hac peraeque, ut in aliis Academiis, incertum, qua de caussa, intermissi evilescere coeperunt. Quanquam vero latissimus heic dicendi campus patet, quia tamen paucissimis verbis res expediri potest, sequemur, quantum licebit, in praedicanda horum Doctorum excellenti virtute compendium, eorumque auspicacissimo ductu nostros laetissimis incrementis in variis eruditionis partibus praeclare profecisse, ingentemque futuri in Rempublicam Ecclesiamque commodi exspectationem ostendisse affirmabimus.



page 21, image: bs0021

§. X.

De solo Michäele PICCARTO [note: Joh. Piccarti, primi Theologiae Prof. nec infeliciter, postquam Joh. Juglerus, praestantissimus sacrorum Solsbacensium Antistes, invitatus huc venire detrectaverat, electi, sed maturius vita et munere hoc suo p. p. defuncti, filio, Polyhistore sub id tempus spectatissimo, cunctorumque paene eruditorum applausum promerito, etsi, cum alias in re lauta beneque aucta non poneretur, tam exiguo librorum apparatu instructo, ut, quod Catalogus librorum me docuit inspectus, qui adhuc superstes est MSCtus, vix viginti florenorum Rhenanorum pretio dignus fuerit.] non possumus quin singulariter praedicemus in utrumque et universam Civium coronam hoc aevo illustrissima omnium merita. Quamvis enim illum Peripateticae Philosophiae duntaxat exornandae, pro genio seculi, cum caeteris acutissime operam singulariter laudabilem navasse constet; tanta nihilominus, in ea servitute, vel solius Organi Aristotelis explicandi cura fuit, et dexteritas, ut cum ratiocinandi artificiis, dicendi perspicuitatem et disputandi [gap: Greek word(s)] auditores simul addiscerent. Vt taceamus probatam in reliquis Philosophiae partibus, vel sola Introductione in Lectionem Aristotelis, [note: Novis deinceps auctibus A. 1660. et 1665. a tersissimo J. C. Dürrio locupletata: utpote qui fundamenta (textum vocant) a Piccarto posita elegantissimis annotationibus illustravit.] scientiam: unde Stagiritae illius Philosophi mentem a Scholasticis scoriis repurgatam evolvere, atque ad superiores disciplinas recte accommodare possent discipuli. Qua tamen in re non desudavit unice, sed Politicis quoque et Historicis [note: Cujus industriae testes sunt Observationes Historico-politicae Decadibus omnino duo de vinginti constantes: quarum XII. priores ipso praelo subjecit; sex autem postremas, A. 1621. Filii superstites in lucem dedere, posthumas hinc dictas; omnes autem, communi eruditi orbis applausu probatas, adhuc in pretio esse, nemo nescit.] scholis exceptos bene instituit, neque Pöeticen denique et Criticam [note: Cujus rei testes esse possunt Pericula Critica L. singulari comprehensa, et in 8. atque 4. forma edita, aliaque plura hujusmodi specimina: quae quanti sint facta ab eruditissimis viris, vel Danielis Heinsii judicio, ex Epist. ad nostrum A. 1610. data, et in Amoen. liter. Scholhornianis T. IV. f. 522. impressa, elucet.] posthabuit, quarum priori facultate, etiam primum publice tradita, ita excellebat, ut Collegas et aequales alios dignitate, atque aetate, si non superaret, saltem cum applausu omnium aequaret liberaliter. [note: Videantur inter alia ejus Promulsis, Missus secundi Oppiani [gap: Greek word(s)] LL. IV. Paraphrasis metrica, et similia. Utrum vero, quod nonnullis, sed per meram suspicionem, et haud dubie injuriam, visum erat, et ipse Socinum ejusque placita coluerit, alibi demonstrabimus, et calumniam valde iniquam retundemus. Occasionem huic infamiae sine dubio ex amicitia cum Sonero, et Carmine orationi ejus parentali subtexto, eoque tenerrimi affectus luculento indice, natam esse, colligimus. Sed falsam fuisse hanc de Viro insonte opinionem, animo quorundam praeceptam, uti dictum est, commodiori loco ostendemus.] Idem vero, cum PEVSCHELIVM maxime complexus


page 22, image: bs022

esset, ore calamoque promtum, et VOGELIO adjutor fuit svasorque, ut G. Queccius Baccalaurei primos honores, tanquam Decanus, praescripto d. XX. Xbr. A. R. S. M DCC XI. Programmate [note: Quod, ne pereat, h. l. commode recusum damus: DECANVS COLLEGII PHILOSOPHICI in Academia Altdorphina M. GEORGIVS QVECCIVS, Lectori benevolo S. "Naturae congruere, cumque illa convenienter vivere, proprium virtutis munus et officium esse, constans et perpetua sanioris Philosophiae sententia est. Quam si, ut par est, admittimus, illud quoque cur negemus nulla caussa est, ei qui virtutis parare ac tueri laudem velit, facta consiliaque omnia ad Naturae rationem atque imitationem diligenter conformanda et componenda esse. Haec vero cum in rebus a se procreandis eum servet ordinem, ne in primo statim earum ortu, perfectionem illis tribuat: Sed per gratus certos, ab infimis ad ea, quae intermedia, et ab his denique, ad ea, in quibus summa cujusque rei perfectio consistit, progrediatur: nobis quoque, si legibus illius parere volumus, ut aliis in rebus omnibus, ita etiam in honoribus persequendis et capessendis (quorum vocabulo etiam Academicor. Honorum Gradus, ut vocantur, intelligimus) hic idem optimae parentis ductus et via sequenda erit, operaque danda, ut initio ab infimo potius illorum facto, ad superiores aspiremus, quam illo per contemptum praeterito, ac fastidito, protinus ad hoc evolare contendamus. Quod cum honesti et eruditi adolescentes, Candidati nostri, diligenter apud animum reputaverint, et non modo animos suos, inferioribus Optimarum Artium disciplinis, sine quibus superiores minime constant, insigniter et cum honorificae laudis testimonio, excoluerint: Sed etiam in honoribus appetendis, eam, de qua diximus, et in quam exemplo suo Natura ipsa nos deducit, viam institerint: a Collegio Philosophico digni judicati sunt, quibus ex ipsorum voto ac petitione, prima philosophiae Laurea, seu Baccalaureatus honor in publ. Solennitate tribuatur. Id quod ex decreto ordinis philosophici, cras juvante Deo, in Auditorio Philosophico a me effectum dabitur. Quod cum ita sit, Magnificum D. Rectorem, Generosos D. D. Barones, Reverendos, Clarissimos, et Doctissimos D. D. Professores, Nobiles item et ornatissimos D. D. studiosos, officiose et amanter rogamus, ut favoris sui, quo Artium Lib. studia prosequuntur, nobis declarandi causa, die crastino paullo post horam VIII. matut. dicto loco, qui ad hunc usum calore modico temperatus erit, haud gravatim convenire, suaque honoratissima praesentia, Candidatorum nostrorum honores ornare et auctiores reddere dignentur. Quo beneficio nos vicissim, ad omnia grati animi, itemque honoris et observantiae debitae, sicut etiam humanitatis et benevolentiae officia pro virili nostra, omnibus et singulis praestanda, non solum obstrictos, sed etiam quovis tempore promptos paratosque reddituri sunt. Valete p. p. Altdorphii a. d. XX. Decemb. Anno Christi Redemptoris M DCC CXI." Nomina Candidatorum: Johannes Kob, Hilperhusanus Fr. Johannes Vogel, Noribergensis. Mathias Borneman, Zechlinens. March.], ei


page 23, image: bs023

conferret. Nec sine amoris testificatione valde luculenta abeuntem postea dimisit. De qua re cap. III. disserendi occasionem expectamus. At enim vero, quantacunque etiam fuerit horum, laude omni dignissimorum, Praeceptorum fides, tanta tamen et tam solers esse haudquaquam potuit, ut a discrimine corruptelarum, cujus illi inscientes erant, praemunire bonas mentes studeret. Sinistri enim quid in religionis negotio praeter opinionem mediis hisce studiorum progressionibus intercessit, quo maxima horum juvenum industria pessime foedata est. Tantaque fuit afflati pestiferi erroris vis, ut a nemine fere animadverteretur, donec occupatis aliquorum praecordiis detectum venenum jamjam exitium minitaretur. Socinismi virus id est, B. L. quod indigitamus, sub id ipsum tempus, et inter laetissima artium optimarum magisteria, tanquam infelix lolium ab infernali Genio disseminatum, et Scholae Altorphinae propemodum lethale [note: Quod insortunium tanto tristius erat, quo selicius idem jam ante, A. nimirum 1580. Academia recentissimis Privilegiis a sacratissimo Imperatore Rudolpho II. dotata, sub finem istius anni, effugerat; ubi vel ignorans futurorum, si consilium successisset, malorum, singulari divina providentia, hominem aliquem ex hypothesibus plusquam Socinianis p. p. famosum redditum, ipsiusque adeo Socini Adversarium, Christianum nempe Francken, Gardelebiensem Palaeomarcbicum, e societate sua, postquam jam aliquot in Auditorio praelectiones publicitus recitaverat, excitatis adversus eum contemnendum Auditoribus, exclusisset. Quamvis enim hunc audacissimum Thrasonem, et loquacissimum Impostorem, aut, si malis, Erronem sub id tempus nihil adhuc Arianismi professum esse constet: utpote qui tunc ex Societate Jesuitarum ad Evangelico-Lutheranos candide reversus videri volebat; Tamen ea haud dubie animo jam pressit placita, (si quidem serio quicquam approbavit omnium partium Planus) quae paullo post A. 1583. ubi se Socinianorum Scholae adjunxit, sed Franc. Davidis opiniones magis probans, quam Socini, et diu quoque illis inhaerens, enunciavit atque foras protulit. Quae licet tandem etiam, in Polonia atque Transylvania muneribus publicis perfunctus, deseruerit denuo, et Pragae inter Pontificios sub exitum sec. XVI. ad plures abierit; ejusmodi tamen sunt, ut pro anxio labore Joh. Thomae Freigii, in eo hinc et ex aedibus Georg. Glaciani expellendo, adhibito, (de quo ipse in Praefatione Mosaici sui egit) gratiae permultae debeantur, multoque plures illis persolvendae sint, qui et Noribergam redeuntem, atque cum applausu A. 1581. ineunte publice in Auditorio Aegidiano docentem, eaque de causa a Proceribus quoque Reipubl. identidem auditum, nihilominus honeste dimittendum potius, quam retinendum blateronem suaserunt.]. Ejus itaque rei occultas origines exponere jam nostri erit muneris, sic tamen, ut PEVSCHELII et VOGELI, commilitonum, et praecipuorum in istac labe admittenda ornandaque, immo et propugnanda ad tempus pertinaciter, sodalium potissimum habenda sit


page 24, image: bs024

ratio. Quod ut exequamur institutum, unius, qui superest in ordine Philosophorum, Professoris publici Medico-Physici mentionem paullo copiosius facere oportet. Ernestus Sonerus is fuit, cujus inauspicata, [gap: Greek word(s)] , institutione tanta mala praecipue succreverunt. Quod antequam plane edisseramus, de ipsa Philosophia Altorphina nonnulla praefari opus esse videtur. Ea nimirum, sicuti paullo ante subinnuimus, Aristoteli quasi affixa et devota [note: Ejus certe tanta suit hac tempestate auctoritas, ut Pastor quidam Eccl. in Ducatu Würtenbergico Adelbergensis filio Aristotelis nomen (cognomentum erat Schroppii) in S. Baptismi lavacro indiderit; quo, incertum, an temere ceteroquin inter Christianos audito, idem ille nomen suum Indici cuidam publico inscripsit A. 1612. de 26. Julii, et in ipsa Academia eodem exornatus, Aristoteli suo strenue litavit.], huic etiam soli unique inhaerebat; quae quidem fortuna Altorphensi Vniversitati cum plerisque aliis tunc fuerat communis. Tanto autem vehementius sectae istius studium illic efflorescebat, quo maturius statim sub initium Stagiritam illum Philosophum Ducem sibi delegerant Athenaei hujus Professores, Philippi nimirum Melanchthonis et aequalium discipuli. Accessit ad eam consvetudinem, diuturnitate firmatam, Ramaeorum litigiorum hinc inde ex Gallia in Germaniam transplantatio. Quas Logomachias, et inanes altercationes, oppugnandas sibi sumserant nonnulli hujus quoque Academiae Doctores, et nominatim quidem Phil. Scherbius. Sed factum est hoc modo, ut, quo acerbius in Ramum inveherentur passim, hoc confidentius Aristoteli plerique se dederent; immo, quod mirandum, sectarium illud philosophandi genus serviliter profiteri non vererentur. Hac tamen una, sed praecipua laude, reliquis Altorphinos praeferri hodieque legas non immerito, quod, quando ceteri nugas et quisquilias Scoto-Thomisticas cum Peripateticis placitis subinde insulseque permiscerent; hi defoecatiori methodo, seclusis istis naeniis, ex uno Aristotele, collatis potissimum Graecis ejus interpretibus, philosopharentur. Simul autem illud accidit, ut, dum occupati, velut ex professo, in Aristotele enucleando essent Philosophi Altorphini, inter ceteros, in hunc usque diem, optime omnium Magistri mentem credantur assecuti, dignique habeantur, qui Peripateticorum [note: Genuinorum videlicet, non spuriorum seu scholasticoram, quadrata rotundis, et Theologiam Philosophiae barbarae, permiscentium, sed Aristotelis potissimum interpretes antiquos, cum perutili Graecae linguae cultura, sectantium.] nomine non vulgarium, sed praestantissimorum, communi omnium sensu concelebrentur. [note: Unde etiam si non primum, inter primos certe praecipuum Altorphinis dedit locum b. Job. Herm. ab Elswich, cum procurato denuo ad praelum Joh. Launoji de Varia Aristot. in Parisiensi Acad. fortuna libello peregregio, praesationem eruditam anteponeret, inque ea de Aristotelis in scholis Protestantium fortuna luculenter disputando f. 22. sq. nostrae hujus Acad. Philosophos, Scherbium praesertim, Sonnerum, (ut nomen ejus exscripsit) atque Piccartum, majorem in modum, nec immerito, laudaret.] Id quod etiam aperte demonstrant,


page 25, image: bs025

cum alia permulta, tum maxime Disputationum celeberrimarum fasciculus, qui Philosophiae Altorphinae titulum in fronte gerit, et a Joh. Paul. Felwingero, ex variis, iisdemque sparsim antehac et raro occurrentibus singulis lucubrationibus, A. 1644. collectus colligatusque lucem publicam vidit. Nam licet non universae Professorum Altorphinorum, neque etiam eae omnes, quae circa confinia Sec. XVI. et XVII. habitae sunt, dissertationes, hoc volumnine comprehendantur, tum vero etiam paucissima SCHERBII atque SONERI opuscula, uti promittit inscriptio, istic reperiantur; nihilominus ex hisce selectioribus, (illius enim duae omnino sunt, hujus quinque, quae illic habentur,) atque ceteris Quinquaginta et una Mich. Piccarti, supra laudati, et priorum discipuli, commode satis Philosophiae Ideam formare licet, quae communiter sub id tempus in Altorphensi Lycaeo proposita fuit. Quod ad scopum editoris sufficere putabatur, et nobis quoque de rationibus philosophandi, saepe etiam plus, quam par erat, Rationi minus sobriae, atque Aristotelis principiis a Sonero accommodatis, dixisse satis est. [note: Pleniorem Philosophiae hujus Altorph. ut appellatur, conspectum et recensum dedit S. Rever. Abbas Joh. Fabricius in Bibl. Fabrit. P. V. f. 509. sqq. quem consulat benevolus, et harum rerum pernoscendarum cupidus Lector. Neque enim nos id nunc agimus.] Etenim quemadmodum ea fuerit occasio a tanto Viro et tam perspicaci arrepta, placita, quae tenebat, minime sana, in doctrina fidei, auditoribus quibusdam, et amicis nec sentientibus, instillandi, jam nostrum erit plenius enarrare. Quod antequam effectum demus, initia vitae, studiorumque progressus, et fatorum vicissitudines Soneri, doctissimi acutissimique philosophi, percensere opus est. Hujus enim, uti in sequenti palaestra, si non solius, saltim primae et praecipue fuerant partes: ita memoriam satorum inde ab adolescentia repetitam candide exponere plurimum juvabit. Et quanquam parentali oratione, de qua paullo inferius disseremus, vita Viri hujus celeberrimi descripta habeatur, ea tamen, quae sunt potioris momenti, omissa esse, et qua de caussa, commodiori loco commemorabimus: ut, ipsam quoque orationem dignam esse, quae excutiatur diligentius, nunc taceamus.



page 26, image: bs026

§. XI.

Natus ergo fuit, quod pervulgatum est inter omnes, Norimbergae, ERNESTVS SONERVS, [note: Ita nomen ipse constanter etiam in Epistolis [gap: Greek word(s)] exscripsit suum. Unde male a quibusdam in Sonneri duriorem, per geminum N, formam id conversum est. Quod, incertum, qua de caussa, etiam in b. Elswichii praeliminari Dissert. ad Lib. paullo ante laudatum Joh. Launoji, et Excerptis ex ea in A. E. L. A. Suppl. T. VII. f. 409. legitur, nec non in Epistola Andr. Dinneri, quae in Richterianarum Mantissa III. extat f. 718. et alibi saepius comparet. Pro forma certe Soneri cum simplici N. nomen scribendi, ut alia multa, ita etiam cum primis innumera carmina, ab ipso Poeta etiam non infelici, et scripta et subscripta, inscriptaque vicissim ipsi ab aliis, ea praesertim, quibus Magisterii honores gratulabantur Amici, militant.] A. R. S. MDLXXII. Patre Marco Sonero, Mercatore, non postremi Ordinis Cive, Viroque meritis haud vulgaribus insigni, et a Maximil. II. Rom. Germ. Imperatore nobilium privilegiis hinc condecorato. Itemque illic, ubi lucem viderat, studiorum tyrocinia in scholis florentissimis posuit, donec anno aetatis XV. Altorphium [note: Mense Augusto A. 1588.] missus, et in numerum Alumnorum, quorum supra meminimus, quoque cooptatus, Philosophiae et Medicinae studia, praeclaro et laudabili cultu ingenii praestantissimi, impetuque honesto consectatus est, Phil. Scherbii potissimum, et Nicolai Taurelli disciplina in eo studiorum genere usus. Adeptus posthaec, agens tunc annum XXIII., Georgio Glaciano dispensatore, Magisterii titulos, [note: Nicolao Tautello Philos. et Med. Profess. brabevta, paullo ante et superiori quidem A. 1592. d. 22. Decembr. cum commilitonibus aliis quinque Baccalaurei primo decore ornatus.] altius semper magisque enitendo, bonae indolis felicitatem moresque placidos, Patriae Patribus tantopere probavit, ut inter complures Patronos Ephorum studiorum et comitem peregrinationum prae ceteris, eum deligeret Illustris [note: Christophorus hic hujus nominis usu IIIus fuit, et Christophori II. Sen Provincialis, A. 1561. pie defuncti, nec non Magdal Tezeliae, filius erat, atque Christophori I., instauratoris praedii Hammendorff, et A. 1537. mortui, ac in vicino Monasterio Virginum Gnadenberg (de quo, et templo potissimum ejusdem ex imis fundamentis de novo constructo, ipsum cum fratre Sigismundo III. optime meritum esse, Gasp. Bruschius in Monasteriis German. f. 67. docet) sepulti Nepos Ceterum de eo, totaque illustri vetustissimaque familia Füreria, generis et meritorum gloria jam multis antehac seculis splendente, elegantissimus Poeta Bernb. Praetorius, Reipubl. Norib. Syndicus et Bibliothec., copiose, disseruit, in Epithalamio genealogico nuptiis auspicatissimis Christophori Füreri IV. ab Hammendorff, et Magdal. Geuderiae ab Heroldsberg, A. 1602. consecrato, et 10. omnino plagulis comprehenso.] Christophorus


page 27, image: bs027

Fürerus ab Hammendorff, Reipubl. Noriberg. Duum-Vir gravissimus [note: Anno 1610. aetat. 69. pie denatus multis antehac splendidissimis muneribus, in curia potissimum militari, perfunctus. De cujus meritis et obitu conferatur Andr. Dinneri Epist quae in Richterianarum Mantiss. III. f. 644. typis impressa habetur. De itineribus vero, cum per Europae haud exiguam partem, tum etiam Asiam, et Palaestinam praecipue, peractis, ipsum, quod extat, Itinerarium Fürerianum testificatur A. 1646. cum Praef. Ge. Richteri typis mandarum.], tum et alii generosae prosapiae Proceres Norici iisdem curis dignum adhibendumque existimarent. Quorum ille Filio suo, generis et mentis nobilitate praecellentissimo, Christophoro Fürero: hi vero tanquam Tutores, pupillo curae suae tradito, nobilissimo itidem Iuveni, Christophoro Schlaudersbachio [note: Sebastiani Schlaudersbach, Monafterii quondam ad S. Augustin. Praefecti, filio.], gubernatorem, peregre una abituris, praefecere communem. Cum his, fidei suae mandatis, Adolescentibus discessit Norimberga Sonerus, medio Vere et Aprili mense extremo A. c. M DC LXXXXVII. neque tunc temporis quidquam animi, a veritate coelesti Evangelica alienati, a quoquam in eo observatum est. Cujus etiam suspicio in doctissimum probatissimumque moribus Virum Juvenem, quo eum abiturientem [note: die 14. April. A. 1597.] elogio a Georgio Volkarto, Professore Theologo, mactatum lego, cadere vix poterat. Ipse quoque Illustris Fürerus, Senior, Philothecae Ephori hujus filio praepositi, Officium regentis non tantum in danda, sed et in observanda disciplina consistere, inscribens [note: die 20. April. A. 1597.], aliasque favoris testificationes addens, quid speraret de Filii tam circumspecte delecto comite, non obscure significabat. Qui profecto, ut erat Vir, si quis alius, prudentissimus, ubi vel levis suspicio sinistrum quid de Sonero cogitandi ansam dedisset, filium perdilectum, et in patriae commoda solicite formandum, tanto discrimini neutiquam, opinor, exposuisset. Proinde optime, et ad vota Patronorum, eruditio abeuntis cum Sociis atque pietas habebant [note: Depraedicata insuper carminibus propemticis, a M. Michaele Piccarte, Franco, Casp. Hofmanno Gotha Thyrigetarum, Joanne Schlavegio, Norib. et aliis abeunti conditis. In quibus Norib. Anno 1597. ap. Paulum Kaufmannum form. 4ta excusis illud maxime dignum est lectu, quo Hofmannus, Soneri tunc commilito, nivei pectoris mores, vegeti acumen ingenii, et nitidi scrinia judicii, quo multum se jactet alumno Scherbius, aliasque Ejus virtutes concelebrat, et, cum paullo ante discessum Praeside Scherbio ad Galenum disputasset, istum publice: Praeside non opus est posthac, at ipse sungeris porro praesidis officie, dixisse, ait.]. Enimvero, uti admodum infeliciter accidit, ut Saxoniam inferiorem et Hamburgum transeuntes, nave istic


page 28, image: bs028

conscensa, summum naufragii periculum adirent, atque hinc etiam e portu forte quaesito vix salvi evaderent: ita per Frisiam, festinato itinere, recta quidem via Amstelodamum, atque inde Lugdunum Batavorum pervenere. Verum nova in postremo loco, eaque per omnem vitam ipsimet Sonero, tum et aliis, ab eo deinceps similia edoctis, perniciosa mala et sinistra fata obtigerunt. Illic enim, Lugduni inquam, postquam vires animi explicandi occasionem nactus erat, Philosophicis artibus et disciplinis solide, more tamen ea tempestate solito, imbutus, et publice subinde disputando demonstrans simul, ut fieri solet, fama vel inter disputandum crescente, in Amicos et Magistros pestilentissimi erroris Sociniani incidit; a quibus, lacte [gap: Greek word(s)] quod Petrus commendat, spreto, exitiabile illud virus, incertum, qua [gap: Greek word(s)] hausit.

§. XII.

Vulgo quidem perhibent, et diu a multis creditum est, Virum bonum, atque sincerae pietatis in Deum huc usque studiosum, familiarem consvetudinem istic cum Conrado VORSTIO, homine ambiguae aut certe suspectae jam tum, ut rationes plerique ineunt, religionis, contraxisse, ab eoque Praeceptore inauspicato haereseos principia accepisse. At enim vero, si temporum rationes initas cum itineris ipsius progressu contendamus, longe verisimilius est, Vorstium a SONERO fortassis nunquam ne oculis quidem conspectum esse. Tantum abest, ut ab eo Doctore pravi dogmatis Sociniani veneno coram imbutus sit. Namque cum Gubernator itineris, sociis ante dictis datus, initia non ita auspicata profectionis habuisset, atque Lugdunum tandem, qui annus erat Seculi sexti et decimi nonagesimus et septimus, neque is adhuc finitus, ingressus esset, vix inclarescere coeperat Vorstius, nuper admodum Steinfurti [note: Gymnasio illo Westphalici circuli illustri, haud ita pridem ab Illustrissimo Com. Arnoldo laudabili munificentia An. 1589. SchultorffI aperto, sed propter majorem loci commoditatem, (verba haec sunt Buchbolzeri) Steinsurtum translato.], in Comitatu Tecklenburgico-Benthemensi, Anno M DC XCV. Gymnasii Professor constitutus. De familiaritate autem Lugduni Batav. cum eo contracta tanto minus cogitare fas est, quanto certius constat, post Jac. Arminii demum excessum ex hac vita, praecipitante Anno M DC CIX. eo, non sine mora longiori, evocatum Vorstium fuisse, et multo post, Anno videlicet M DC CXI., adventantem, ne tum quidem [note: Obnitente cumprimis Jacobo I. Angliae Rege doctissimo: qua de re alibi.], ad munus suscipiendum,


page 29, image: bs029

admissum esse. Atqui hoc tempore dudum ad suos reversus, vitaque et munere paullo post amplissimo defunctus, Sonerus noster, mortalitatem ipse exuit. Steinfurtum e Belgio clam excurrisse, (quae sola conjectura superesse poterat) neque indicium ullum praesto est, unde colligi possit, neque satis praegnantem id vel suspicandi causam habemus. Amstelodami autem, quo primum appellere voluerant, superiori discrimine naufragii superato, de curandis potius corporibus, Lugdunoque quantocyus invisendo omnes fuisse solicitos, quam novis digressionibus instituendis, res ipsa demonstrat, et infra citandus Encomiastes Soneri [note: Georgius Richterus, vid §. XVII.] clarissime testatur. Quodsi vero e scriptis Vorstianis sua nostrum hausisse dubia existimes, neque ea adhuc evulgata, et tantopere celebria tunc fuisse, perfacile demonstrari potest, neque etiam de scriptis magis, quam conversatione noxia quaestio volvitur. Immo vero tantum abest, ut ex Vorstio aliquid erroris istic acceperit, ut, ipsum quoque Vorstium privatis tantum litteris, sub id tempus, de quibusdam novis opinionibus suis, cum Piscatore, aliisque Theologis claris, rationes conferre coepisse, vel literarum exempla typis quoque nunc exscripta addoceant. [note: Conf. praeter Epist. Remonstrantium ex Gothana Bibliotheca haud ita pridem Celeb. D. Ern. Sal. Cypriani studio editas. Quarum una de hujusmodi scrupulis ad Piscatorem, Vorstii Praeceptorem, A. 1598. exarata primum locum tenet. In qua tamen ita mentem suam exposuit, ut non tantum, de necessitate et sufficientia satisfactionis Christi scrupulos quosdam se nuper admodum movere coepisse, fateatur, sed simul videri velit, se satisfactionem necessariam, et poenis nobis debitis aequipollentem, imo praepollentem, agnoscere. In alia vero ad Tossanum, eodem anno scripta, n. XLIX. nec S. Trinitatis, nec Incarnationis [gap: Greek word(s)] , mysterium, nec alia talia in dubium a se vocari, iterum iterumque asseverat, in ceteris vero dissensum conscientiarum libertate excusat.] Neque etiam, unquam cum Jac. Arminio [note: Quae aliorum fuit conjectura, ipsiusque etiam collegae Piccarti sic deinceps adhuc opinati. Unde mirum non est, in eandem quoque sententiam Celeberrim, Gundlingium, in Gundlingian. Tom. I. n. 2. f. 31. not. ingressum, eumque, uti in ceteris, ita hac quoque ex parte, sed paullo confidentius id affeverando, secutum esse Cl. Walchium, in der Einleitung zu den vornehmsten Religions-Streitigkeiten, ex J. Franc. Buddei, Soceri, MSCto edit. et annott. illustr. f. 565.] intercessisse Sonero commercium, vel ex levi quodam indicio explorare potuimus, quem alioquin A. R. S. M DC CIII. ad Professionem Theologicam Lugduni Batav. evectum esse, notissimum est; ut proinde, nisi quibusdam Calvino-Reformatorum placitis clam tinctum pectus habuerit, quod in medio nunc relinquemus, nihil ex Lugdunensi Academia pravi Sonerus


page 30, image: bs030

per se traxisse videatur. Solus etiam Petrus Bertius [note: Quem ex eadem officina prodiisse satis compertum est. Conf. C. II. Lit. B.], se eum Juvenem Lugduni Batavorum novisse, ad Richterum [note: Quae habentur f. 158. Select. Richteri Epistolarum.] scripsit; qui tamen, cum et ipse post haec demum alia sentire, cum Arminio Vorstioque, coeperit, parum ei nocere adhuc poterat. Quanquam nec intimae cum Sonero cultae amicitiae, sed notitiae alicuius [note: Quem juvenem hic olim novi: verba sunt l. c. Bertii. Qui tamen, mirari se praeposterum quorundam judicium, adserentium, Photiniani erroris fundamenta Metaphysicis istius in Arist. Comment. contineri, quando addit, forte affectui perbenigno plus justo indulsit. De quo alias, et Cap. quidem II., ex instituto disputabimus.] solummodo, meminerit. Sed quid opus est ambagibus, cum genuinam originem mentis perversae deinceps ipsi Sociniani fratres prodiderint, peregrinamque, et e Sarmatarum asperrimo coelo huc delatam, pestilentem auram, qua Sonerus infectus est, eum illic afflasse, uno omnes ore affirmarint? Namque Magistros ejusdem exploratum nunc habemus fuisse Andream VOIDOVIVM [note: Polonum gente, qui juvenis ad huc cum F. Socino amicitiam iniit A. 1583. quo Epistolam ille commemorabilem ad cum primam, quae Tom. I. Opp. Bibl. Unitar. Frr. f. 470. legitur, perscripsit. Pastorem deinceps coetus Lublinensis, Lenciziensis, et Racoviensis denique fuisse, ex Sandii Biblioth. satis superque constat. Ex qua etiam, uti in Belgium, Ostorodum comitatus, cum juvenibus quibusdam Polonis venerit, cognitum est atque exploratum. Sed non in Belgio solum, verum etiam alibi, et Argentorati nominatim, aliquando vixisse, ibidemque pari artificio, quo Sonerum sibi devinctum reddidit, etiam Smalcium in casses Socini pertraxisse, in Vita Smalciana cap. III. commemorabitur; quae, integra tandem operi huic subtexta, copiosius haec et alia L. B. edocebit. Ut parum absit, quin ex his aliisque documentis, quae a praesenti instituto aliena sunt, Emissarii eum officium inter suos ordinarii credamus obiisse. Nam et Wittebergae, A. 1590. vixisse, e cit. §. XIV. Epistola et vita Smalciana patet, nostrorumque consilia Sodalium, de quibus Cap. III. §. 1. dicere instituemus, idem confirmant. Quod reliquum est, A. 1619. ad huc superstitem fuisse, ex Cent. II. Ruari Ep. f. 163. cognovimus, ubi amicitiam cum Dumlero nostro coluisse legitur: quando autem defunctus sit, latet.], atque Christophorum OSTORODVM [note: De quo Cap. II. §. 33. fusius.], famosissimos Socini t. t Sectatores, et ea quidem tempestate Lugduni, una cum Nobilibus quibusdam Polonis, quorum studia vitamque moderabantur, commoratos [note: Et quidem tanquam homines, quos non lucrum, non ullum privatae rei commodum, in tam longinquas terras egit (ut Jo. Schlichtingius in Apolog. pro veritate accusata f. 34. scripsit) a domo, a conjugibus et liberis; sed recte agendi, et de humano genere bene merendi, conscientia. Quae verba, quo animo istuc profecti sint, edocent.]. Atque hos quidem hac tempestate vixisse [note: Utrum novae in Belgio coloniae stabiliendae gratia, cum publici odii in Acad. Cracoviensi victima factus esset Socinus, et, factione studio sorum A. poene eodem 1598. male habitus, vix elabi potuisset vivus, nec ne? uti quidem Cloppenburgius suspicatus est, dicere non habeo Hoc tamen pro certo ac vero constat, in has terras cum adventassent, L. de Servatore A. 1594. typis procusum, et ab Elia Arcissevio, Editore, ipsoque Socino, historiam ejus Basileae A. 1574. contra Jacob. Covetum conscripti recensente, praesatione gemina instructum, variosque alios ejusdem farinae tam MSCtos, quam impressos libellos, Socinianismum ut propagarent, eos de industria disseminasse, privataque etiam colloquia, et amicitiam cum praestantissimis ingeniis, omni studio affectasse.] in Academia Lugdunensi, non modo


page 31, image: bs031

certum est atque expeditum, sed etiam excedere [note: Et quidem post denunciationem factam, librosque ad Ordines generales delatos, quos illi Collegio Theologorum Lugdun. Batav. exhiberi jusserunt, eorumque judicium expetierunt. Ubi pretium operae nos facturos existimamus, si, ad Crypto-Socinismi Belgici initia penitus pernoscenda, heic utrumque, Epicrisin nimirum Lugdunensium, et Praepotentium ordinum decretum recudicuremus. Et quidem quod attinet ad Judicium Theologorum, sequentem in modum illud adornatum fuit: "Amplissimi Domini," "Exemplaria, quae nostrae Facultati jussistis exhiberi, modo destrinximus; ut, quorum partem aliquam jam ante vidimus, et alia ejusdem esse argumenti, comperimus. Ne longiores simus, censemus, scripta illa ad Turcismum proxime accedere; et veram aeternamque Deitatem Christi Filii Dei, et Spiritus S., officium Christi, Beneficia ejus salutaria, et Baptismi sancti institutionem, et nostrum religiosum erga eum officium, evertere: quum eum coli atque invocari, ut Deum aeternum et verum creatorem, oportere negant. Exempli caussa, in Libro de Servatore, haec ipsa habentur verba: Nullam Dei justitiam omnino postulasse, ut peccata nostra punirentur: Item, falsam esse sententiam istam, quod Christus morte sua Deo, sive ejus justitiae, pro peccatis nostris satisfecerit: Item, Christum poenarum, quas nos ex lege Dei subire tenebamur, solutione, divinae justitiae pronobis satisfacere non potuisse: Item, Christum corum, quae nos ex lege Dei facere debebamus praestatione, divinae justitiae pro nobis satisfacere non potuisse: et similia multa adeo blasphema, ut, sine gravissima impietate, nec credi, nec in vulgus spargi, nec inter Christianos ferri possint. Quae cum ita sint, Amplissimi Viri, speramus A. V. pie sapienterque despecturos; cum, ut homines illi, qui scripta ista circumferunt, non diu apud vos haereant; tum, ut scripta ipsa non veniant in cujusquam manus, cui deinceps fraudi, per imperitiam aut curlositatem, esse possint. Amplissimi Viri, Deum oramus, ut nos spiritu veritatis ac prudentiae donet magis magisque, et vobis, tum in rebus omnibus, tum in hac ipsa causa, quae ad Dei veritatem et communem salutem pertinet, adsit e coelo: ut quae pia, sancta, et justa sunt, per nos commode procurentur perficianturque in Domino. Actum Lugd. Batav., die Mercurii, XII. Augusti, Anno MDXCVIII. V. A. studiosissimi, De. canus et Facultas Theologica Lugdunensis Academiae." Decretum autem Praepotentium Ordinum Foederatarum Provinciarum Belgii ita habebat: "Status Generales unitarum provinciarum Belgii, informati, quod penes certas duas personas hic in Haga Comitis praesentes, quae non ita pridem ex Regno Poloniae discesserunt, et in has foederatas Provincias venerunt, quarum prior. nominetur Christophorus Ostorrodus, alter autem Andreas Voidovius, reperti sunt quidam Libri, qui, in universitate Leydensi a Facultate Theologica visitati, inventi sunt concordare cum doctrina Turcica: negantes divinitatem Christi Filii Dei, et Spir. Sancti: Et quod dictae personae eandem doctrinam haud obscure profitentes in has provincias venerint, ut eam in illas introducant, atque ita Statum Ecclesiae hic eo magis perturbent: Volentes ergo hisce in tempore, pro conservatione honoris Dei et commodi atque emolumenti Statuum unitarum harum Provinciarum occurrere; Decrevimus, ut praedicti Libri, in praesentia duarum illarum personarum, cras, ante meridiem, in Camera Generalitatis, comburi debeant. Deinde, ut duae istae praedictae personae onerari debeant, iisque praecise mandari, quemadmodum praesentibus onerantur, ipsisque mandatur, ut intra spatium decem dierum proxime sequentium ex Foederatis Provinciis discedant, sub poena, si postea in iis Provinciis deprehensi fuerint, arbitraria; quae aliis in exemplum, propter quietem Ecclesiae Christi, et supradictum commodum et emolumentum Statuum Foederatarum Provinciarum, existimata fuerit irrogari debere: arbitrantes, bene esse, ut Provinciae de hoc moneantur, ipsisque exemplum transmittatur attestationis, quae hic praelecta fuit, facultatis Theologicae Leydensis supra scriptae, de praedictis Libris: in eum finem, ne praedictae Personae in his Provinciis diutius tolerentur, et doctrina ista inde arceri possit." Infra scriptum fuerat et signatum erat, "Concordat cum Regesto" "A. Aersens." "Descriptum exemplum ex autographo concordat cum vero suo originali, die hodierna, octava Martii, A. MDXCIX." "Quod attestor ego" "Schulenburgius." Utrum egressi ex Hollandia in Frisia deinde substiterint, quod in Historia Eccles. Uytenbogaardus testatur, ibidemque varia, et nominatim quidem Apologiam suam contra Decretum hocce, Belgice et Lat. typis excusum, et A. 1599. conscriptum, sed A. 1600. publicatum, Franequerae adornarint, nostrum non est disquirere Quibus, haecce distinctius cognovisse, ad scopum praesentem satis est.] ex ea, totoque


page 32, image: bs0032

Belgio, protinus jussos esse, ob sparsum haereseos suae venenum, omnibus constat, ipsaque id Apologia, quam communiter elaboratam ambo publicarunt, decretoque illi Ordinum Provinc. foederatarum proterve Anno 1599. opposuerunt [note: Cons. Sandius in Biblioth. Unitar. s. 91. qui, jactis doctrinae Unitariorum seminariis, eos e Belgio discessisse, affirmat: quem, uti in ceteris, ita etiam in hac observ. Aut. Hist. Socinismi Gallicus sequitur.], planissime eloquitur. Istorum ergo hominum consuetudine, sive eruditionis amore, sive, quod plausibilius, Pietatis specie adamata deceptus, et in societatem impii erroris Sonerus abreptus, mentem sanam mutavit. Et sane, quanquam alia etiam praesto sint testimonia; tamen de intimiori potissimum Voidovii, Pastoris Lublinensis atque Racoviensis denique, interque Propagatores haereseos facile principis, amicitia cum Sonero in Academia laudata sub id ipsum tempus contracta cultaque, ipsius etiam manus nobis conspecta lectaque testatur, qua in Philotheca Soneriana,


page 33, image: bs0033

quae superest, [note: a Celeberr. D. Jo. Jac. Bajero, Medico excellentissimo ejusdem antehac possessore, publicae jam tradita Academiae hujus Bibliothecae.] Ornatissimum Juvenem, Studiosum Pietatis, Amicumque honorandum, A. unigenae Dei 1598, L. B. d. 10. Septembr. conceceptis verbis eum appellavit [note: Integra Voidovii verba ita habent: Oseae C. 14. ult. Quis sapiens - corruent in eis: Ornatissimo Dno. Ernesto Sonero, Norimbergensi, artium et philosophiae Magistro, studioso pietatis: amico honorando, Andreas Voidovius scripsi. Lugd. Batav. Septembris 10. Ao. unigenae Dei 1598.]. Cum Ostorodo autem exinde familiare literarum commercium instituisse Sonerum, varia sunt, quae produnt, argumenta, MSCtaeque reliquiae, paullo post etiam ex parte commemorandae [note: In Philotheca enim ejus nomen, si recte meminimus, non comparet. Caeterum compara cum his §. XXXVI.], id cum primis condocent. Utrum vero deinceps, cum proh dolor! Sectae Socinianae scita et placita, in animum demissa, jam teneret, in Gallico itinere continuato, et Italia quoque perlustrata, (ubi tamen non admodum diu morabatur) inter Philosophiae salebras ea expolita et firmata inde retulerit, uti nonnemo [note: Certe, quae Cl. Walchius haud ita pridem, in laudata paullo ante Introductione, tanquam certa repetiit, Arminianismum Lugduni Batav. hausisse, et in Italia Sienae, aut Patavii, Socinismum imbibisse, verisimilia non sunt.], haud spernenda ratiocinatione, conjecit, non definimus, ne incomperta temere eloquamur.

§. XIII.

Quemadmodum reversus in patriam, post susceptos Basileae Rauracorum [note: Ubi plerique Doctores Altorphini Juris utriusque et Medicinae honores, ante, quam Academia haec Universitatis jura adipisceretur, capessere solebant, et plurimi etiam Notibergenses, uti ex Epistolis J. J. Grynaei ad Nobilissimum Julium scriptis, et a Cl. Apino editis, patet, literis melioribus operam dabant, eosdemque etiam titulos suscipiebant.] in Medica arte [note: A. 1601. d. 10. Septembr. postquam habilitatem ex more suam disputatione auspicali de Quaest.: Qui fiat, quod Melancholici futura aliquando praesagiant? comprobaverat.] honores supremos, Noribergae primum Medicinam fecerit, dein vero in Scherbii Praeceptoris locum Altorphium revocatus sit, Med. juxta et Physices docendae istic spartam adeptus, nihil attinet copiosius exponere. Neque multum refert, si, Leonhardo praecipue Doldio, [note: Quod Viri experientissimi, a Richtero jam observatum est, patrocinium multum Sonero profuisse.] Medico Noribergensi, patrocinante et adjuvante, istic applausum sibi comparasse, annotemus; cum Altorphina potissimum fata nobis jam curae sint, ad quae animum statim advertemus. Ut fratres Poloni non desierint occupatam a suis mentem,


page 34, image: bs0034

tot ceteroquin praeclaris dotibus ornatam, sibi magis magisque devincire, distincte quidem ex monumentis, ad hoc aevum usque conservatis, sive clam habitis, sive prorsus, ut videtur, abolitis [note: Neque enim vel syllaba hucusque comparuit Epistolae ad Sonerum scriptae, aut ab eo acceptae, ut non injuria, ab Amicis et Cognatis, Leimero et Richtero, omne litterarum, quod habuit, commercium deletum, suspicemur: nisi, ipsum fortassis abolevisse, credibilius sit.], ostendi non potest. At instar omnium, dum illa quoque tandem compareant, esse poterit insignis Moscorovii ad Ruarum perscripta editaque confessio. [note: Vid. Epist. Ruari Cent. II. n. 34.] Quando enim, literis permultis, quas ad illum summum Virum (Sonerum innuens) satis frequentes dederit, idem periculum interceptionis (de quo l. c. querulatur) saepius evenisse, ait, maximeque id metuendum jam esse pergit, erepto morte, nec dum satis matura, illo viro pio et nobilissimo, Domino Cetis, [note: Jub. Baptistae Cettisii nomine pleniori Virum Generosum appellatum esse, et cum J. G. Leucbsnero, Consil. et JCto Noribergensi, commercium ei litterarum intercessisse, Vitae Crellianae (operibus ejus praemissae, cui Wissowatius notulas subdidit) Scriptor J. Pastorius * 2. clarius edocet. Ceterum Italum suisse gente, et A. 1613. d. 16. Martii diem supremum obiisse, ex Smalcii Diario didicimus. Add. Cent. II. Epist. Ruari f. 263.] qui, Cracoviae vicinus, litteras suas et suorum ob viciniam in has (vestras scilicet, de quibus locutus erat) regiones transferri curavit, non obscure profecto innuit, diu frequensque commercium inter Sonerum et Polonos fratres, idemque clandestinum, continuatum esse. Ibidem vero etiam, nisi molestum sit, L. B., de Smalcii potissimum Epistolis per tabellarium, singulariter ad id delectum, missis, plura legere, cui volupe est, poterit. Neque ea addere poenitebit, quibus Moscorovius in illius summi Viri, quem nobis (ita enim subtristis) nimis cito clementissimus Pater ademit, ad nostra delicta castiganda, locum judicavit Ruarum substituendum, et, propter admirabilem divinae veritatis proferendae ardorem, eum praeter ceteros elegit. Tantoque minus, de Sonero sermocinari Moscorovium, [note: Socini studiosissimum asseclam, et Catech. Racov. in latinam, e German. lingua, qua primum conscripta erat, linguam translatae auctorem. Quo de ad Cap. II. plura disseremus.] est, cur dubitemus; cum totius orationis contextus ostendat, Argentoratum scriptam esse Epistolam; quorsum, non multo post mortem Soneri, concesserat Ruarus; neque etiam in alium quemcunque tanta elogia hominis in istis terris Sociniani, et quidem praematura morte defuncti, in cujus locum alius quasi haereseos [note: In his scil. terris, et Ecclesiola, ut Smalcius in vit. sua loquitur, AltorphI plantata, eo munere perfuncturus.] curator


page 35, image: bs0035

subrogandus sit, convenire possunt. Ac proinde, in aprico hactenus positum esse, arbitramur, quae fuerit mali hujus prima origo, quae item nutrimenta et fomenta, quibusve interpretibus, clam omnibus, perque occultos cuniculos, res diu ante, quam erumperet, etiam Noribergae [note: De qua circumstantia inferius in vita Leuchsneri quaedam, plura vero ex Epistola unica fere, quae superest, Soneri, Noribergae adhuc scripta, et in supplementis primo loco exhibenda, nec non Ostorodiana expostulatione, in fine hujus capitis repetenda, edocebimur.] actitata sit, quaeve tandem perniciosa consilia Altorphinae Academiae, praeclaris continuo incrementis exsplendescenti, tantam noxam intulerint, et majorem, nisi Deus clementer avertisset, cladem inferre facile potuissent. De ceteris circumstantiis, quae h. l. adduci possent, paullo post plura edisserere animo sedet; quae proinde in illum locum consulto rejicimus. In praesens autem, ut redeamus in viam, unde sumus digressi, explicatius dicendum est, quemadmodum per insidias, variis dolis artibusque structas, propagari coeperit lues Sociniana, qua infectus, ut vidimus, sine dubitatione, Sonerus erat. Nimirum agitatae fuerant jam diu in Polonia aeque ac Transylvania Socinianae seu Unitariae [note: Uti quidem vocari malunt, a potiori dogmate, de uno aeterno suminoque Deo, solo Patre, ejus adstipulatores.] controversiae, magna animorum contentione commendatae ab aliis, ab aliis vero rejectae, atque adeo non sine multorum applausu illic approbatae; at Germaniam huc usque, postquam ex Helvetis, et Basilea cumprimis, aufugerant [note: Georg. Blandrata, Jo. Paulus Alciatus, Petrus Statorius, ipseque etiam Faustus Socinus, qui Basileae adhuc commoratus, contra Covetum, Mercatoris habitu secum ante coram disputantem Theologum Gallum, qui et scripto deinceps Theses suas complexus erat Librumque, summum fidei Caput, de Christo Servatore, involventem, conscripserat: et alii, quorum ipse in Praef. huius Libri, tanquam Amicorum suorum, Socinus meminit.] Itali quidam haereseos antesignani, parum et rariuscule amplius turbarant. Unde nihil mali metuentibus facili negotio surrepere poterat dira pestis, praesertim, postquam semina infelicis lolii animo unius alteriusve, nemine avertente, injecta fuerant apud exteros.

§. XIV.

Neque vero magis idonea videbatur, isto tempore, huic scenae aperiendae ulla Musarum in ea sedes celebris, quam Altorphium. Etsi enim Basileam, Genevamque olim sibi delegerant novi illi pristinarum haeresium Interpolatores, quorum nonnulli Vitebergam etiam quondam inviserant; [note: Vid. Cap. II. §. 46. Adde Opp. Socini, in quibus Epistola ad A. Voidovium, Wittebergae A. 1590. commoratum, typis impressa legitur, et paullo ante aliorum, Professori Logices, Elvonymo, commendatorum, fit mentio; quos haud procul ab eadem in religione Socini mente abfuisse, res ipsa docet, Tom. I. f. 47. b. et f. 436. b.] non tamen reperiebant in praesenti, ad quem


page 36, image: bs0036

receptum habere, cuive se aperire possent, quum Doctores ad unum omnes alienissimi essent ab illo contagio, et inter eos nonnulli jam scriptis depugnare contra tam atrocem haeresin maturrime [note: Una cum Rostochiensibus et Jenensibus Theologis, et Reformatis quibusdam sensim lacertos moventibus. Ut Polonos taceamus, sed non perinde bene pugnantes, Lojolitas, et similes alios.] incepissent. Atenim de Sonero exoptatos sibi promittebat infausta cohors, post Fausti Socini A. 1604. obitum et sepulturam Luclavitianam [note: In quem pagum, novem milliaribus Cracovia dissitum, A. 1598. migraverat, ibidemque, intima vicini Stoinii medii societate adjutus, ad A. usque 1604. vitam productam, mense Martio, Anno aetatis quinto ultra sexagesimum, finivit, funeris laudatorem eundem Petrum Stoinium amicissimum adeptus: qui tamen et ipse, ut Przypcovius in Vita Socini observavit, paulle post ex vivis quoque excessit.] mirifice hinc inde aucta, successus: utpote quem totum sibi suisque hypothesibus deditum probe noverant. Confluebant ergo ad illum, quam primum publicum docendi munus adierat, magno numero, cum Ungaris, Transylvani, et maxime omnium Poloni, ut ex eo tempore Altorphl audirentur Sieninskyorum, Schlichtingiorum, Raciborskyorum seu Morstiniorum, Przypkoviorum, Thaszyzkyorum, Zelenskyorum, Narusewitziorum, Lipskyorum, Kielkowskyorum, Korymekyorum, Sczukyorum, Czekanowskyorum, Grzegorzewskyorum, Woynarowskyorum, Przytubskyorum, Cettisiorum de Igolesmia, et similia, vel describenti molesta, audituque horrida, nomina. [note: Ex publicis advenarum et Civium Academicorum h. t. indicibus, collecta, nec raro, sed crebro occurrentia.] In quibus, quod non esse praetereundum videtur, inprimis commemorabile est, haud paucos eorum Sonero, Praeceptoris observandi, summi Praeceptoris, Amici honorandi, Amicorum optatissimi dulcissimique, insigni pietate et virtute praediti Viri, et hujusmodi alia elogia, in Philotheca Soneriana, sua manu exscripta, abeuntes reliquisse. Haud spernendas videlicet edituri erant in futurum tempus significationes, quam ob rem Altorphium e longinquo, tam sedulo et frequentes [note: Terni quaternive simul, cum Ephoris, non vulgaribus, sed nobilitate generis et doctrinae praestantia illustribus, adventantes.], advolarint, et quae eximii illi Viri-Juvenes, iidemque nobilissimi maxima ex parte generis, in Medici atque Physices Professoris hujus Scholis, a studiis suis ceteroquin alienioribus, addidicerint. Quorum commoda


page 37, image: bs0037

cum et Leuchsnerus [note: De quo pluribus Cap. II. §. 26. dicemus.] Noribergae promovere posset, supra dicti Cettisii Opera insuper interveniente, ad votum jam cuncta istis fluere credebantur. Sed neque hic substitit inauspicata corruptelarum propagandarum occasio; Verum et his adventantibus magna copia Sarmatis, eorumque ministerio, amplius factum est, ut non docti solum quorundam Ephori [note: Hisce certe, et Polonis ceteris, ex Sarmatia adventantibus, Theodorus Simon, Berchsteda Holsatus, qui et ipse A. 1615. d. XI. Augusti inter cives Academicos Altorphinos receptus legitur, haereseos hujus propagationem clandestinam adscribit; quando Avunculum suum, ex aula Schvvarzenbergici Com. Altorphium accitum, ut Philosoph. extra ordinem doceret, (qui sine dubio Petrus Saxonius suit, Jo. Praetorio seni grandaevo suffectus,) Pontificiorum insidias fugisse, sed in carbonariam ex calcaria incidisse conquestus, sibique inde occasionem, ad Pontificios deficiendi, uberiorem datam, professurus, scribit in Dedic. Lib. De principiis falsis et idololatr. religionis Pontificiae A. 1631. Lugd. Batav. 8vo excusi: Sed dum sumum vitat, (Avunculus) in ignem incidit. Eo enim tempore Academia (Noribergensis Senatus) illa angues in sinu fovens, haeresi execratissima, quae Photino debetur, vebementer conslictari, cum Barones et Nobiles quidam Poloni clandestinis consultationibus nihil praeter dictam haeresin, dissitissimas jam aliquot provincias insidentem, coquerent. Hisce tumultibus ego, cui excussus pectore nondum Papa erat, excitatus, scripturam esse instar Regulae Lesbiae, quae aeque ad Lutheri, Photini, Epicuri, Diaboli placita inslecti posset, non satis explicatam recordationem repetere etc. Quamvis enim homini, Pontificiorum praejudicatis opinionibus jam diu imbuto, non omnino fides habenda foret, non tamen contemnendum illud testimonium videtur: partim, quod ad faniorem mentem reductus haec scripsit Simonius, partim etiam, quia ipse coram Altorphl sub id tempus adfuit, ubi cognita isthaec vel ex fama, cui sine dubio haec etiam accepta retulit, esse potuerunt. Idem vero, qui ceteros Coryphaeos tacet, quanta calliditate et per cuniculos acta sint omnia, ex parte verbis clarissimis, clandestinarum videlicet consultationum mentione facta, ex parte etiam silentio, quando Germanorum, qui primipili suerant, explanate haud meminit, satis superque prodit. Quae quidem ad praesens negotium sufficere possunt. Eundem enim hunc Theodorum Simonis, Holsatum, hominem procul dubio sibi in religione minime constantem, sed modo huc, modo illuc, fluctuantem, deinceps, postquam inter Reformatos etiam aliquantisper numerari voluit, e Belgio excedentem, et in Poloniam commigrantem, ipsum quoque tandem Socinismum approbasse, Rectoremque Scholae Kisseliniensis in Volhynia, ex Racoviensis Gymnasii ruinis ad tempus collectae, post Petrum Stegmannum constitutum, et propter Librum istum, quem supra citavimus, Pontificiis oppositum, ne quod eapropter periculum subiret, Philippum Cosinum vocari maluisse, ibidemque etiam Januae Comenianae versionem Graecam adornasse, (quorum nonnulla ex Stanisl. Lubienicii Hist. Reform. L. III. Cap. XVI. didicimus,) parum ad hunc scopum nostrum momenti habent. Etsi vel propter fata Viri hujus Graece praesertim non indocti, et forte etiam AltorphI veneno isthoc jam afflati, alias perobscura, atque Sandii sterilem valde de eo conservatam nobis memoriam, haud viderentur praetermittenda.] horum Nobilium Juvenum eodem veneno


page 38, image: bs0038

infecti, simul accederent, sed Libri quoque cum Epistolis eo adveherentur perquam noxii. Quod Gittichii potissimum exemplo deinceps dabimus demonstratum. Interim non alia Academiae hac celebritate condecoratae caussa putabatur esse, quam Philosophiae integritas et Doctorum gloria, nemine pravi quid vel per somnium cogitante. Eamque opinionem diligentia Professorum omnino maxima, et Soneri quoque insignis Pietas, cum doctrina in Philosophicis incomparabili, oppido confirmabant: ita, ut, ne post fata quidem illius, multi sibi secius quiddam persvaderi paterentur. [note: Uti ne nunc quidem desunt, qui, Sonerum innocentem fuisse, existiment. In quam sententiam propendent Viri quidam praestantissimi: Nominatim S Rev. Abbas, Fabricius, in Biblioth. Fabricianae P. V. f. 512. et celeberr. quoque Crenius (Thomas) Animadv. Philolog. Tom. V. f 246. Qua de opinione tamen, judicio forte charitatis potius, quam documentis historicis, innixa, atque testimonio inprimis Schopperiano confirmata utcunque, deinceps dispiciemus.] Tanto vero dum haec omnium animos occupaverat securitas, circumspecte quidem, at confidentius in Collegiis Philosophicis, Logicis potissimum et Metaphysicis privatissimis, sua ille proponebat, discipulisque instillabat, Sonerus, exempla Theologica philosophicis argumentis immiscens, positaque fundamenta familiari consvetudine firmans. De quibus, etiamsi alia praesto sunt testimonia, tamen luculentissime Comment. in Aristot. Metaphysicam nos certiores reddere possunt, quos ad calamum dictatos, adeoque majori prudentia conscriptos, quam quae sunt extemporali dissertationibus tunc pronunciata, ita reperit commaculatos Joh. Paul. Felwingerus, ut, sibi haud pauca resecanda fuisse, sine circuitione fassus [note: Pro ea, quae familiaris ipsi fuerat, animi, nullis fallendi artibus polita, sinceritate, et candore minime fucato.] sit. Ita enim: Nullus dubito, scribit, [note: Praefat. ad Soneri Comment. in Aristot. Metaphys. ed. 4to Jenae 1657. cum jam diu ante manibus amicorum tererentur, et Georg. Richterus potissimum de opere hoc evulgando solicitus fuisset. Cujus Epistolae hac de re saepius praesertim f. 146. 156. et 392. agunt.] quin multi improbaturi sint, quod Doctoris hujus HAVDPARVMSVSPECTI labores in publicum mittam, soliciti, ne sub hac Philosophia lateat anguis. Maxime cum multa in illis erronea contineantur, v. g. in L. II. III. docuit: in resurrectione nos habituros esse alia a nostris corpora: Intellectum agentem esse ipsum Deum, in L. XII. Angelos habere Corpora: Deum non esse infinitum, et alibi creberrime Theologica immiscuit. Fateor, L. B. haec obstacula haud levia videri, et si a me hi Commentarii ederentur, ut deciperentur Studiosi Philosophiae, merito reprehendendus, et inter viros bonos numerandus non essem. Verum hic finis meus, in edendo hoc


page 39, image: bs0039

autore, nequaquam est; sed ille potius, ut totus mundus videat, ubi dictus autor verum sit secutus: ubi et quomodo ab eo recesserit, ut non modo deprehenso errore sibi a simili caveat; sed et de remedio solicitus sit, quo retundi talis error queat. Et non multo post: Volui, inquit, cum Orbe literato hunc Commentarium communicare, ut quilibet judicare posset, in quantum vel sequendus vel negligendus esset: hoc ipso Virgilii monitum: Ex stercore Ennii aurum legendum esse. [note: Add. forte: secutus.]. Siquidem textum Aristotelis hic ipse author perspicue et genuine explicavit, ita ut fere omnibus reliquis interpretibus palmam praeripuerit. Alia, quae videntur aliquando extrinsecus assumta, et ex Theologia immixta, a me alibi notata sunt, aut etiam in hac editione penitus omissa [note: Ergo ex hac Editione castrata quodammodo de Soneri mente tuto judicium ferre non licebit.]: puta de Visione Dei beatifica: de Corporum nostrorum in resurrectione alietate: (quamvis alietas accidentalis cum Apostolo Paulo recte statuatur etc.) De corporibus sive materia Angelorum, aut si quae alia a communi opinione et veritate videntur abludere, ipse B. L. si probe doctrina Metaphysica et Theologica fueris imbutus, facile notabis. Quodsi vero ex his adductis me excusatum nolis habere, sed potius arguere scandali, respondebis tum illis, qui Alcoranum publici juris faciunt, qui Judaeorum scripta, qui ipsorum Socinianorum Libros Theologicos etc. communicant cum orbe erudito etc. Quemadmodum vero ex his Felwingeri verbis dilucide constat, neque ea, quae praelo exierunt hujus Viri industria ex scriptis Anti-Socinianis quoque clarissimi, integra esse Soneri meditata, sed studio quaedam omissa: ita ex Epistola Ruari [note: Part. II. Epist. IX. Ruarianarum impressa.], ad PEVSCHELIVM, nostrum perscripta, luculenter effici potest, multo plura in istius Metaphysicis [note: Ut in amicissimorum auditorum manibus haerebant.] extitisse, quae vel ipse Felwingerus suis oculis non viderat, aut se vidisse dissimulaverat. Quorum illud verisimilius est, et a Scholis Aristotelicorum [gap: Greek word(s)] non alienum censemus. Etenim motibus super illa haeresi Norimbergae coortis, idem Ruarus, Vir perspicacissimus aeque ac callidissimus, ne ignem gladio foderet, ejusdem Operis, ceu deliberatum fuerat, editione magnopere formidavit, eamque adeo pro virili repressit. Unde et I. VOGELIVS noster in Epistola ad PEVSCHELIVM manuscripta [note: Inter ea, quae Indice inventorum Jenae descripta sunt, de quo Cap. III, reperta.] A. 1615. d. 3. Julii: Typisne sit inscripta Soneri Metaphysica? inquisivit,


page 40, image: bs0040

spemque editionis non tenuem jam tunc ostensam fuisse, prodidit. Plura vero a Ruaro ad Richterum hoc de consilio leguntur exposita. [note: Select. Richt. Epist. f. 391.] Ubi, de Commentario, inquit Soneri [gap: Greek word(s)] in Aristotelis Metaphysica propediem edendo per mihi gratum, quod scribis, suit: Veruntamen, cum Optimi Virifama, propter OPINIONES QVASDAM PHILOSOPHICAS [note: Extenuationes hae sunt haereseos, qua commaculatus fuit Sonerus, procul dubio nonnihil cognitae Felvvingero, sed ne qua labe etiam Academiam ad spergeret patriam, et ipsum quoque libellum, [gap: Greek word(s)] adhibitae.], hoc tempore praeter aequum laborare coeperit, cavendum erit, ne levi occasione crabones irritentur. Nollem equidem alienae, ait porro, manus injuriam ad castrandum tanti viri laborem, imo nec ad castigandum, accedere; sed tamen, cum nonnulla, quantum memini, satis ibi periculose, et si mihi judicium hic sumere debeam, paullo magis peripatetice, quam Christiane, disputentur, invidiae declinandae optimum mihi videretur, si praefatione modesta scopus Authoris detegeretur, qui, ut nos scimus, minime fuit religionis Christianae dogmata convellere, quod perversi quidam illius voluntatis interpretes autumant: Sed ostendere, quid et quantum de summis rerum caussis, ipsoque primo Ente, Philosophorum Coryphaeo Aristoteli constiterit etc. Ceterum, typis jam coepisse exprimi id opus, ex P. Bertii ad eundem Richterum Epistola elucet, quae inter Richterianas [note: fol. 158. et supra citata est.] legitur, in qua illud is se inspexisse ait; de ipso vero Commentario Soneri ita judicat, quemadmodum ab homine Remonstrantium hypothesibus, Episcopianis videlicet, dedito expectari poterat, longe vero sagacius Ruarus l. c. existimabat. In MSCto, eruditionis Sonerianae lucupletissimo teste, ad Organon Aristotelis Commentario amplo, quem possidemus, ex ore dictantis a Seb. Hainlino [note: Cujus infra nomen occurret explicatius Cap. II. §. 23. excussum.] exceptum, similiter non desunt, quae videantur olere ingenium a receptis sententiis Theologorum discrepans; sed quoniam ea nunc non agimus, ut quae sunt passim obvia excerpamus, significationem de Opere isthoc L. B. fecisse fufficiat. [note: Ubi cetera MSCta delitescant, in manibus nimirum illustris Medici ac Polyhistoris, Joh. Maurit. Hofmanni, nominatim Pathologia, Modus discendi Medicinam, Comment. in Libros Physic. Aristot. etc. jam ante nos indicavit S. Rev. Fabricius l. c. et ante eum quoque b. Omeisius, in Glor. Acad. Altorph., idem f. 68. notaverat.] Neque enim existimamus opus esse, ut, quem ipsi sibi vindicant Socini Asseclae, quod factum est sine tergiversatione in Bibliotheca Anti Trinit. Sandiana, eum operose defendamus, atque immunem ab illa societate praestare laboremus;


page 41, image: bs0041

utpote quem vel solus Catechismus, de quo suo loco [note: Vid. infra §. XVI.], apertissime et ex instituto prodit, qualis et quantus fuerit. [note: Ut taceamus Val. Smalcium; qui, in Diario vitae ad calcem hujus operis attexto, verbis significantissimis: XII. Decembris venit Altorfio ad nos juvenis egregius, D. Johannes Crellius, allato nuntio tristissimo, de obitu incomparabilis Philosophi et Medici, Ern. Soneri, FRATRIS NOSTRI IN DOMINO CHARISSIMI, qui ultimo 7bris obierat: rem omnem ita decidit, ut nihil dubii amplius superesse possit.]

§. XV.

Ad VOGELIVM nostrum, PEVSCHELIVMque, tandem reverti, postquam longius, sed ex necessitate imposita, evagati sumus, jam praecipit instituti ratio. Eos quamvis Sonerum audivisse, privatim quaedam praelegentem, suosque adeo errores Socinianos ab eo [gap: Greek word(s)] hausisse, si pauca quaedam de PEVSCHELIO indicia [note: Alibi commodius memoranda, ne quid anticipemus.] excipias, reperire nondum potuerimus; ex aliis tamen, qui familiariter ejus disciplina fruebantur, adeoque via quasi obliqua, eo quoque praeceptore, addidicisse, quibus a veritate divinitus patefacta abducerentur, liquido patebit; ubi, quemadmodum tristis fabula peracta sit, uberius exposuerimus. Non injuria huc pertinere dixeris, quod a Scriptorum Romanorum aliquo observatum meminimus, qui, cupere eadem, eadem odisse, eadem metuere, homines in usum cogunt, inquit; Sed, quando addit, sagacissima animadversione, haec inter bonos amicitiam, inter malos autem factionem esse, quam sit perniciosa malorum sodalitas, non minori prudentia ostendit. Etenim, vere in hos, excellenti indole, adolescentes [note: Non sine gravi caussa hoc elogio mactamus deceptos illos, de quibus heic sermo est, juvenes. Habemus enim non solum dotes eorum vel ex Disputatione, proxime sequenti Cap. III. repetenda, resulgentes luculenter suffragantes prorsus eximias; sed Mich. quoque Piccartus hanc iisdem laudem tribuit, quando ad Kirchmannum suum (Gudian. Epist. n. 183 f. 255.) Fuit hic Professor, scribit, Philosophus, Ernestus Sonerus, qui venenum in Belgio ab Arminio (errorem hunc supra notavimus) propinatum diffudit in discipulos, et non nisi optimo ingenio praeditos, qui porro plantare possent. Hi jam numerum et sectam trabunt etc.] illa congruere, palam est. Quandoquidem dum aliorum nimis ab iisdem diligenter observata est cultaque amicitia, et, habito imprudentius delectu, plus aequo Commilitonum quorundam blandimentis et coloribus confisum, in teterrimae factionis et pestilentissimae haereseos crimen se praecipitarunt miseri. Quo tristi Exemplo plane demonstratum dedere, quod Apostolus II. ad Timotheum cap. II. perscriptum reliquit: Falsam doctrinam proserpere


page 42, image: bs0042

instar gangraenae: Et ubi a recta via deflectere coeptum sit, nunquam consistere, qui declinarunt, sed Spiritu S. juste id permittente, gratiamque praeservantem, seu praemunientem alioquin, sub justo judicio, trahente, in praeceps magis magisque agi [note: Quae porro verbis 2. Thess. II. 10. sq. confirmantur, et quotidianis fere exemplis transfugarum in castra alienarum Ecclesiarum, praesertim Pontificiae, comprobantur.]. Fuit autem, ut, qua ratione fabula nimis tristis porro acta sit, pertexamus, inter eos, qui, quae a Sonero perceperant, in succum et sanguinem converterant, miro inprimis et specioso artificio in eandem sententiam pertractus Martinus quoque RVARVS, Holsatus. A quo, praeter disputationes aliorum improvide institutas, de quibus in Syllabo Fratrum nequitiae ex professo disseremus, si non omnino traductum Virus haereticorum dogmatum plurimi acceperunt, confirmatum certe pertinacius ut tuerentur, omnes ingenii nervos intendere didicerunt. Id vero antequam copiosius explicemus, quibus fraudibus et technis ipsemet Ruarus in retia infelicissimae Sectae pellectus sit, recitare proderit. Atque adeo, ne quid injuriae cuiquam vel videamur intulisse, totam pene Epistolam, qua Ruarus amicissimo suo Huswedelio rem omnem candide exposuit, descriptam ex Epistolarum eiusdem Parte IIda [note: Num. XXVI. Unde haud ita pridem eandem [gap: Greek word(s)] Cl. Th. Creenius in P. XVI. Animadv. Philolog. transscripsit, et quamvis olim a se dicta Praecl. Vir hic non retexuerit, aliter tamen jam de Sonero se sentire coepisse, vel tacite subinnuit], quae rarius in priori fasciculo comparet, L. B. dabimus. Ita vero ille: M. RUARUS HUSWEDELIO [note: De quo ad Cap. II. §. 51. quaedam commentabimur.] S. "Videor mihi de eadem fidelia duos dealbasse parietes: utrimque enim gratiae mihi aguntur, et a Te, clarissime Huswedeli, et a Naerano [note: Samuelem Naeranum innuit, Remonstruntium placitis addictum, interque ceteros ad Synodum Dordracenam comparentem, caussaque dicta paullo post cum reliquis, Decreto Ordd A. 1619. d. V. Julii Hagae Comit. scripto, nominatim e patria ejectum, atque hinc, postquam aliquandiu in Frisia vicina latuerat, incertis sedibus, maxime tamen omnium ad Balthici maris littora, vagantem, donec revertendi in Belgium, rebus conversis, potestas daretur; ex quo tempore constans ipsi cum Ruaro intercessit litterarum commercium.] --- Sed mitto Naeranum: ad studia mea venio --- Quia tamen ad alia me nunc citas, et quidem divina, de quibus haud paullo libentius sermonem instituo, sequar non invitus, quo vis, et de quibus pectus meum interrogas, amicitiae nostrae fide nixus, audacter in sinum tuum deponam. Non nego, mi HUSWEDEL I, cum studiis et hominibus illis, quos rumor narrat, samiliaritatem


page 43, image: bs0043

mihi intercedere, nec dubium, quin major ista sit, quam illi us auctoribus probatur, idque [gap: Greek word(s)] demum, sed jam a decem amplius annis, cum Altorphii in Ernestum Sonerum [gap: Greek word(s)] , nescio, quo meo fato non minus, quam Varenholtii mei [note: Cujus, ut ex seqquepatebit, Ephorus fuerat studiorum Ruarus.], cui tum in lenta febri medicinam ille faciebat, incidissem. Habebat vir iste (ut hoc obiter dem sanctis illius manibus) praeter peritiam illius artis, quae praecipue censebatur, tantam Philosophiae veteris, ex Graecorum fontibus haustae, notitiam, ut (quod sine cujusquam injuria dictum velim) haud facile in eo genere parem illi viderim: quamvis falleret propemodum inter suos, inter exteros penitus ignotus, atque ita nunc quoque fallat, non audentibus discipulis, quae ex illius ore exceperunt, summae artis commentaria in lucem protrudere [note: En clavem obscuritatis rerum omnium clam agitatarum, multaque arte contectarum! Quam etiam ob rem, haud dubie reliqua Soneriani ingenii suspecta monimenta, (ne quid de Epistolis dicamus,) paullatim disparuere.], ne pietate in praeceptorem invidiam, et pericula sua resuscitent. Is igitur Sonerus, cum primum in Philosophia, cui tunc totus vacabam, ingenium meum tentasset, paullo post ad altiora progressus, de severa et mascula pietate agere mecum coepit, eamque, et necessariam salutis aeteruae appetenti, et, quod ex illo sequitur, inter [gap: Greek word(s)] non esse, ut cum vulgo hactenus credideram, invictis argumentis mihi probavit. Postea alia ex aliis serens, ut quaeque in solum venerant, cum, pleraque ex illis eo blandiri mihi, videret, quod aliquanto melius inter humanae rationis lumen et demissos e coelis divinae veritatis radios convenire [note: Ita scilicet, ut ad radios coelestis veritatis revelatae non accommodaretur ratio, sed ejus [gap: Greek word(s)] , quod debuerat [gap: Greek word(s)] , his radiis divinioribus leges praescriberet, et fundamentis ita praepostere positis, modum aliquem explicandi Scripturam S. deinceps comminisci, (quae ingenua Smalcii est confessio,) suaderet; eum videlicet, qui ad Rationis, extra limites sibi positos evagantis, placita congrueret. Quod utrum sit spiritualia [gap: Greek word(s)] , an [gap: Greek word(s)] in pravum sensum detorquere, proclive est omnibus intelligere.] testarentur, quam persvasum est vulgo Theologis, quibus nemo satis est religiosus, qui non rationem prius omnem proculcaverit; tandem ad illa [gap: Greek word(s)] , de natura item IEsu Christi, ejusdemque satisfactione pro peccatis nostris praestita, delapsus est; ubi fateor, et cohorruisse me vehementer, quod in dubium illa vocari animadverter em, in quibus religiose adorandis proram et puppim salutis humanae consistere semper intellexeram, et seria poenitentia ductum, quod notitiam cum homine nimis, ut tandem videbatur, Philosopho unquam contraxissem, ab illius me consortio,


page 44, image: bs0044

quantum honeste poteram, aliquantisper abrupisse. Sonerus contra, quanto me magis refugere videbat, tanto me ambitiosius prensare, vultumque meum non dubiis indiciis offensae convictum olloquio benigno placare: credo, praeter caetera, quod vereretur [note: Novum subdolae mentis et male sibi consciae argumentum, clarissimumque, cur etiam Collegae de ipso optima quaeque fentirent, et vix comperta deinde sibi persuaderi paterentur, testimonium.], ne se, et si quos alios cum ipso facere deprehendissem, reipublicae et sacrorum antistitibus proderem. Hac igitur illius humanitate nonnihil delinitus, cum eodem tempore Gregorii Nysseni [gap: Greek word(s)] quendam [gap: Greek word(s)] sub manibus haberem, quem, svasu clarissimorum mihique amicissimorum virorum, Ritter shusii et Höschelii [note: Augustani illius apud Vindelicos bonarum Graecarumque litterarum, quas majorem in modum adamabat Ruarus, ornamenti et vindicis: quem etiam Noribergenses, inclinato jam seculo superiore, in Academiam suam, sed sine successu, honorifice invitaverant. Cujus honorificae vocationis ipsemet, gratam mentem testatus, in Dedicat meminit.], cujus utriusque sancta apud me erit memoria, Romana veste tum primum induendum mihi sumseram: existimavi non abs re fore si, cum Nyssenus meus tam graviter in Arrianam impietatem saepius declamaret, ex Sonero, quibus ea [note: Omittendum est haud dubie hoc pronomen, quod tamen in Epp. Ruari impressis legitur.] argumentis caussam suam tueretur, perdiscerem, atque etiam, si par illis essem, ea postea diluta Nysseno meo attexerem, qua ex re non parum ornamenti editioni, quam tum meditabar [note: Nihil horum in lucem opera Ruari elaboratum prodiit. Inter opuscula ergo affecta aut promissa numerare licebit.], accedere posset. Sic ergo partim ex ore Soneri, partim ex LIBRIS ABIPSO MIHI SVPPEDITATIS [note: Altera methodus haeresin clam provehendi! Inde vero simul, a quo libros primos, qui haeresi postea contaminati sunt, acceperint, non obscure innotescit. Alios enim deinceps e Polonia submissos esse identidem, et ab ipso quoque Ruaro inde allatos, distributosque, ipsae complicum consessiones deinceps ultro editae non patiuntur, ut dubitemus.], paulatim omnia istuc pertinentia accurate sublegi, alio tamen longe eventu, quam quem votis ab initio destinaveram: Intellexi enim ea, quaetanquam impia totis viribus oppugnare cogitaveram, valido sacrarum litterarum praesidio ita munita atque firmata [note: Animo videlicet in Praeceptorem nimis benignum jam occupato, et rerum novarum, ingenii luxuriantis, quo Ruarum polluisse, manifestum est, impulsu, perquam cupido, ita visa erant. Tantum enim argumentorum Socinianorum pondus non esse, nisi quis prae ratione tumida Scripturae S. asserta contemnat, luculenter ea, legitimo ordine, et attenta in verba perspicua mente, expendenti patet.], ut a me nulla ratione labefactari nec possent nec deberent. Quid te differam, mi Huswedeli? ego ille, qui aliena castra lacessere


page 45, image: bs0045

statueram, in ea tandem ipse transivi, non tamen sine tumultu aestuantis animi, quem praeter speciosas aliquot rationes, et quidem e sacris depromptas, quibus hactenus acquieveram, tot illinc populorum seculorumque consensus, tot hinc incommoda atque pericula, subinde revocabant; Ne quid de eo nunc dicam, quam aegre dimittatur, quicquid id sit, quod diu placuit; quid si ab ipsis incunabulis? Longum esset narrare atque exequi plene, quibus tum tormentis constantia mea utrinque oppugnata fuerit: hoc tibi affirmo, non unam me noctem, tunc temporis, insomnem exegisse, partim ista omnia mecum reputando, partim etiam Deum O. M. precando, [note: Precando nimirum tum demum, postquam altius jam in animum demissi errores, quibus Deum tentare non oportuerat, rationi abblandiri magis magisque coeperant. Quae praepostera erat invocatio, justa tandem desertione animi [gap: Greek word(s)] punita.] ne capitalem errorem insidere mihi pateretur. Habes, quibus initiis ad haec studia pervenerim, de quibus me rogaveras: nam quae postea in hoc genere tentaverim atque egerim, utque scientiam animi mei nonnihil, ut in re nova, adhuc titubantem plane firmarim, ea nec mihi nunc percensendi otium, nec tibi legendi fortassis adest desiderium. Credo autem, velex his, quae scripsi hactenus, te facile intelligere, quam non temere [note: At tamen solitae simplicitatis nausea, et, ut insolitum quid, praetextu qualicunque, ex vitae corruptelis rixisque hinc inde grassantibus, petito, potius arrideret, quam nuda, nullisque Philosophiae ornamentis et contemplationibus nitens, salutifera veritas.] ad has partes applicuerim animum etc. etc.

Hactenus Ruarus de suo ad Socinismum transitu, et infelici inprimis ad eum Ductore ac Doctore primo, eoque vaferrimo, ut, quod res est, dicam, Impostore, Sonero, candide edisserens. Quibus pensitatis, eant nunc, qui de Medici tam celebris sententia, et ad haeresin atrocem approbandam proclivi mente, adhuc dubitant, atque vel sic tandem propagandae illius fraudulentum, et tamen, quoad fieri potuit, enixissimum Viri astuti studium hinc addiscant, ut quid distent verisimilia a veris dijudicare queant.

§. XVI.

Sed, ne quid obscuritatis in re maximi momenti, (quandoquidem de mortuis non nisi bene sentire ceteroquin charitas [note: Incolumi, quod ex instituto jam a pluribus demonstratum est, veritate, praesertim historica: quo de officio praestantiora quaeque M. Joh. Gotth. Rosa, Dissert. hoc de proverbio A. 1715. conscripta, et Jenae procusa, collegit, et inter ceteros cumprimis acutissimus Clericus Art. Crit. Vol. III. Ep. II. f. 69. sqq., cum omnibus paene Legum Historiae scribendae Doctoribus, conferri potest.] praecipit,)


page 46, image: bs0046

nobis relinquatur, non ista tantum, verum et alia luculentiora praesto sunt, et in medium quoque proferenda, rerum testimonia. Manuscripta sunt, ad quae digitum intendimus, Soneriana, eademque Theologica valde notabilia, unde sensa animi intima a Voidovio pridem depravati, ac penitus in haeresin demersi, intelligi possint. Atque in his potissimum eminet Catechismus, maxima industria atque incomparabili perspicuitate, et lingva quidem nobis vernacula, adornatus. [note: De qua opella recte illustris Gundlingius P. I. Gundlingianorum Obs. II. f. 31. Dieser Sonerus hat nebst Christophoro Ostorodo das erste Project von einem Socinianischen Catechismo verfertiget: welchen einige mit dem Catechismo Racoviensi confundirt: Martinus Ruarus hätte sie in seinen Brieffen lehren können. Quibus verbis procul dubio indigitat Libellum memorialem, Smalcio oblatum, Epist. Cent. II. n. XVI. f. 90. commemoratum. Ea vero, quae Ruarus generatim et obscuruiuscule l. c. commemoravit, dilucidiora ex hoc totius Catechismi conspectu fore, non dubitamus, totumque Libelli istius, quem MSCtum possidemus, contextum amplius et luculentius haec omnia demonstrare, nemo, opinor, ambiget. Utrum vero Sonerus, cui l. c. f. 91. l. 10. squesoli is labor tribuitur a Ruaro, operam cum Ostorodo sociarit, uti quidem Celeb. Gundlingius existimavit, nos in medio relinquimus, et quando Ostorodus a Ruaro cum Sonero nominatur, quasi in eodem labore [gap: Greek word(s)] , non tam ad Catechismum, quam Institutiones Ostorodi Germanicas, easque notissimas, tanquam geminas illi, respici, credimus.] De quo non fama tantum, saepe incerta et mendaci, nobis constat, sed indubitatis discipulorum confessionibus, et totius compagis, qua comprehenditur, adspectu. Partibus duabus omnino constat opusculum, et prior quidem segmentis XII; altera vero Capitibus XVIII. absolvitur, totaque harum Institutionum Idea et Sciagraphia, brevioribus aliis, aliis vero longioribus digressionibus, interpositis, prout argumenti dignitas postulabat, Erotematica methodo est consignata. Particulatim vero, ut typum habeas, L. B. infausti conatus, P. I. C. I. de Beatitate hominis post hanc vitam, tractari paucis observamus. Cui accedunt C. II. de Via ad salutem, Agnitione et Amore Dei; C. III. De Scriptura S., ejusque divinis Criteriis; C. IV. de Divina Natura, et praecipuis attributis; C. V. de Operibus Dei, Creatione potissimum, d structione rerum et providentia, C. VI. de Statu iniegritatis, et natur alibus hominis proprietatibus, atque imagine divina, liberoque arbitrio, et mortalitate, ac denique supernaturalibus dotibus, C. VII. de speciali Dei providentia, quo referuntur Vocatio hominum, et patefactio eum in finem Voluntatis divinae cum confirmatione, itemque Sanctificatio et Justificatio, ac denique Resuscitatio mortuorum, et Judicium universale. C. VIII. succedit Expositio voluntatis divinae generalis et specialis. C. IX. de voluntate


page 47, image: bs0047

Dei ante lapsum: ubi fusius de mortalitate huic statui naturali, et merte, atque ipso lapsu cum consequentibus, disputatur. C. X. de Voluntate Dei ante Legem, et Regimine per legem solam naturae, paucis singularibus exceptis. C. XI. De voluntate Dei sub Lege ad Judaeos pertinente, relicta ceteris naturali: C. XII. de Voluntate Dei post Legem, eaque ultima per Christum demonstrata, exponitur. Hinc Parte II. continente Capp. XVIII. ut dictum est. I. Cap. de Persona Christi tractat. II. De officio ejusque effectu inprimis Regio. III. De Officio Christi in respectu hominum, ubi id distinguit in Propheticum et Sacerdotale, IV. vero de Prophetico, itemque raptu Christi in Coelum, ante ejus publicam administrationem, fusius disserit [note: Ex quo, de Raptu illo praecedaneo, specimine, ne quidem ultimum illud, detorquendi in alienum sensum Verba Servatoris, de Missione et Adventu suo e coelis toties testantia, ex integra subsidiariorum dogmatum et subterfugiorum Socinianorum serie, etiam Sonerum omisisse, apparet. Ceterum, desperatum illud refugium figmentumque nostrates dudum discussisse, neminem latet.] C. V. De fide subjungitur doctrina, et de Operibus non meritoriis. C. VI. De Praeceptis Christi IEsu perfectis. C. VII. De Decaloge, ejusque a Christo additamentis, itemque Precatione Dominica, C. VIII. amplius de Christi praeceptis Novis [note: Quae gnaviter inculcat, et in cerimonialia atque moralia distinguit.], Abnegatione, Amore seu Charitate inimicorum, Crucis gestatione etc. Quae excipit C. IX. de Ceremonia unica ab eodem adjecta, videlicet S. Coena. C. X. de baptismo aquae agitur, tanquam ritu libero. C. XI. De Obedientia et auxilio qualicunque morali divino. C. XII. de Promissionibus per Christum nobis patefactis, nominatim Vitae aeterna, atque dono Sp. S. visibili et invisibili: ubi et de Praedestinatione disseritur atque similibus. C. XIII. De Confirmatione divinae voluntatis per Christum revelatae, per Miracula, mortem, resurrectionem et Exaltationem, C. XIV. Sacerdotium Christi collatum cum Mosaico, per omnia ex sententia et ad mentem scholae Socini delineat et C. XV. de Intercessione Lectorem pari modo informat. C. XVI. separatim de Purificatione Christi instituit sermocinari, ubi etiam satisfactio Ejus vicaria ex instituto refellitur. Accedit C. XVII. de Justificatione dogma traditum, et Regio tandem Munere plenius exposito. C. XVIII. finis toti opusculo imponitur. Quae copiosius, et articulatim quidem ac distincte, enarrare visum est, ut, non esse fictas de Catechetico labore Soneri [note: Qui cum raro conspiciatur, plagulisque, mediocri charactere scriptis, paene viginti contineatur, propter maximam perspicuitatem, integer dignus esset publica luce, et a nobis quoque attextus fuisset huic Historiae, nisi peculiari Refutatione, ne cuiquam fraudi sit, opus esset adjicienda. Ut tamen de mente Soneri certius conster, partem aliquam, eamque potiorem, de Officio Christi Sacerdotali, ad calcem subjiciemus, eamque brevissimis quibusdam etiam annotationibus diluemus. In praesenti, ejus quoque Exemplum MSCtum in Biblioth. Illustris Uffenbachii Francof. ad Moenum extare, monemus, et alibi forte etiam reperiri nonnulla, a pauca tamen, alia, non dubitamus. Specimen in Additam. L. B reperiet.] narrationes, tanto luculentius pateret, tum vero


page 48, image: bs0048

etiam, ut, si cui lubitum esset, cum Catechismo Racoviensi, cujus illa nobis basis quasi et fundamentum videtur fuisse, conferri posset, atque verae ejus Catecheseos famosae origines [note: Quae vulgo, nec male, quod ad eam formam attinet, qua typis Polonice primum Ao. 1605. commissa est, Valentino Smalcio tribuitur auctori, ita tamen, ut Socinus quoque cum Statorio, medio, in ea adornanda operam dicatur posuisse. Nobis Soneri haec elucubrata opella proxima (remotam enim seu longinquiorem praebuisse Socini scripta constat,) videtur fuisse basis, ex qua prolixiori brevius illud compendium contexuit Smalcius.] palam fierent. De qua tamen re confidentius judicaremus, si de temporum rationibus utriusque, et Soneriani potissimum opusculi in literas relati, certius nobis constaret. Ceterum has partim ab Ostorodo, partim a Sonero, ductas Lineas [note: Ante quem horum amicorum labore elaboratum typum, etiam Georg. Schemanni, in usum domesticum liberorum suorum, et Georg. Blandratae, famosi illius Medici, denique Greg. Paulli, Catecbismi celebrantur: quorum tamen nihil, quod sciamus, nisi in Racoviensi inde tandem deducto, quod legitur, superest.] principiorum Socinianorum, nomine Libelli de Obedientia hominis Christiani, postea frequentius appellatas fuisse, non obscure ex eodem libello memoriali, Smalcio a Ruaro reddito, [note: P. II. n. XVII. f. 90.] efficere licet. Unde et lux haud exigua toties infra memorando Libello de Obedientia affulgebit; de quo alias a nemine quicquam commemoratum, et, ne a Sandio quidem ejus mentionem esse factam, admirabundi animadvertimus. Tantoque lubentius eundem esse credimus, quanto certius ex Indice Librorum, ad comburendum postea traditorum, id colligitur. Quippe in quo diserta Libelli de Obedientia, nulla vero omnino Catechismi, non minus profecto, quam ceteri erant, perniciosi, occurrit memoria [note: Qui tamen nos ea de re male habeant scrupuli, Cap. III. fortassis, data occasione indicabimus. Hoc loco asseveranter tueri possumus, omni licet opera et studio adhibito, nec volam, nec vestigium hujus, de Obedientia, tantopere inter Fratres jactitati commendatique Opusculi nos reperire potuisse, atque vel hinc in eadem sententia oppido confirmari. Nisi ea Ostorodi commonefactio intelligatur, cujus haud exiguam partem sub finem hujus Capit. I. dabimus excusam, plura enim ad Vitam Fratrum informandam praecessisse, contextus orationis haud obscure docet. Memini equidem, in Epistola quadam Junii ad Piscatorem data legi, Conr-Vorstium, seu discipulos potius ejusdem, Anno circiter 1611. De Officio Hominis Christiani Libellum, cujus ipse Socinus autor fuerit, A. 1599. scripti, typis subjecisse, unde forte versionem hanc fuisse suspiceris. Sed suspicio est et conjectura, de qua alii, quibus vacat, dispiciant. Nobis utrumque minus videtur probabile, quia de conscribendo tali libello diu post, ut ex Epist. Ruari patet, deliberatum est.]. Multo minus ea de re


page 49, image: bs0049

dubitamus, quoniam is, qui Catechismi interdum praefert titulum, plane easdem nobis exhibet dotes, quas idem Ruarus de Libello de Obedientia praedicat. Utut sit, mentem sane Soneri, in Socinismum penitus demersam, quaecunque illic continentur, uti subinde a nobis in recensu subindicatum est, manifesto declarant, ut de Socinianis alibi sparsis placitis nihil dicamus. Principi huic Manuscripto adjungere par est notissimum, sed paucis admodum [note: Nobis certe praelo expressum nunquam conspicari licuit opusculum, quod titulum hujusmodi praeferat; tametsi Sandius et linguam, et formam, in Biblioth. Unitariorum explanate determinarit.] conspectum, libellum, etsi a Sandio aliisque, lingva et typis etiam Belgicis [note: Praeter has vero editiones, Anglicae quoque, h. c. Anglicis typis excusae, mentio fit in Otio Hannoverann, seu Miscellaneis ex ore et scriptis Illustris Gottfr. Guilielm. Leibnizii a Celebr. Joh. Fr. Fellero collectis, et quidem Supplementorum Vitae Leibnizianae.) (6. (b) Quando vero idem l. c. editor Leibnizianorum eruditissimus addit, solam eorum (argumentorum in forma propositorum) lectionem subactis ingeniis ad refutandum sufficere, falli nobis non videtur; qui pariter, perlecto hoc opusculo, nihil observavimus, quod Theologi exacti et styli Script. Sacr. gnari vires superet, et, vel mediocri industria adhibita, dilui nequeat. Quod nuper etiam de isthoc schediasmate, ex Leibniziano exemplo MSCto, cum ejusdem possessoris pristini Praefatione, spem faciens Celeb Mosbemius judicium, in Append. Concion. P. I. A. 1725. editarum, tulit.] evulgatum esse, affirmetur; quo, aeterna impiorum supplicia justitiae divinae adversari, jam tunc conatus est demonstrare [note: Novi Evangelii, Origeni olim probati, quod aeternum nostris temporibus dictum est a quibusdam, praeconem agens. Unde, si argumento ad invidiam movendam ducto uti quis vellet, haberet profecto, quod ejus doctrinae homines, justo nimis misericordes, urere posset.]. Cujus sub id tempus consoripti schediasmatis, non ita prolixi autorem, cum minime dubitaremus antea, Sonerum esse, hoc lubentius id nunc quidem credimus; quandoquidem ex Discipuli [note: At divina gratia ad saniorem mentem revocati, b. inquam Conr. Marci. Quo de in Vitis Theologorum dictum est copiosius, et Cap. II. ac III ejus quoque inter ceteros erroris sodales porro uberior fiet mentio.] alicujus libraria supellectile Manuscriptum, quo utimur, exemplar, una cum sequente tertia Diatribe, nomen Mectoris Dodici Sornesti Ehneri praefert, unde Ernestum Sohnerum, Medicinae Doctorem, [gap: Greek word(s)] nullo negotio elici posse, opinor, nemo non intelliget. Quibus rationibus istam suppliciorum aeternorum vim labefactarit, longum esset repetere [note: Pleraque tamen ad infinitam divinam misericordiam, (quam in L. de Christi officio sacerdotali cum Justitia vindice etiam conciliare nesciunt Sociniani,) redeunt; reliqua vero cum Helmontii potius argutiis in Lib. von der Hölle, Germ quidem, sed typis latinis 12mo procuso, conspirant, inque phrasi aeternos ignes pati, adhibito insuper in auxilium Epift. Judae comm VII., neglecta autem [gap: Greek word(s)] , vitae et felicitati aeternae opposita, et, Matth. XXV, 46. commemorata, tricantur. De reliquo, paucis eum libellum pagellis constare, quod et de impresso exemplo suo testatus est Leibnizius, nostro quoque calculo confirmamus. Quippe qui, vix tres aut quatuor plagulas implere MSCtum, quo usi sumus, meminimus.]. Dabitur


page 50, image: bs0050

fortassis occasio, ubi et typis subjicere illam lucubratiunculam et breviter, discussis ratiunculis, convellere, quam in argumento praesenti historico, satius erit. Illud tamen hinc elucet, quam nihil hodiernorum qui subinde Ecclesiam Christi infestant, id genus portentorum dicatur etiamsi pari ingentique pietatis jactantia proferatur, quod non, endem perversitate humanae mentis, divina judicia ad rationis corruptae decempedam revocantis, Sociniana sapiens Sonerus dudum animadvertisset. Alterius MSCti, cujus paullo ante mentio facta est eandem inscriptionem nominis transpositi praemissam exhibentis, et sine dubitatione a Sonero quoque confecti, forma Dialogum refert inter Doxasten et Philalethen, ut, quae sit sententia Autoris, prima statim fronte [note: Quae solent esse artes Deceptorum, Academicum illud disputandi genus candidae pronunciationi sententiae certae praeferentium.] vix intelligi possit; At tamen sermonis totius cohaerentia et major Philalethis, in adstruenda sua opinione, industria, cum ceteris dogmatibus Socinianorum comparata, satis clare patefaciunt, ipsum Sonerum, sub hujus Veritatis studiosi persona latentem, praeposteris quibusdam discipulos suos etiam in praxi Christiana placitis conatum esse imbuere, et, Regenitos eo perfectionis eniti posse, ut omnino non amplius peccent [note: Quorsum etiam spectabant, quae supra ab eo sibi fuisse instillata dixit Ruarus, §. hoc eodem XVI.], demonstrare allaborasse. Possemus alienam a veritate Soneri mentem ex eo fragmento pluribus confirmare, si opus esset, sed, ut compendium dicendorum faciamus, ultimum pondus praecedentibus addet, quod passim suam doctrinam a vestra, h. e. ut docet orationis series, ab Evangelico - Lutherana, tanquam sibi opposita, discernit, et ab ea se, non sine vehementia dissensus testati, haud obscure sejungit. Quae proinde omnia, cum, quo sensu dicta sint, etiam aliunde constet, satis nobis erunt, verum etiam hujus fragmenti, cujus se ignorare auctorem ipse Sandius [note: In Appendice Anonymorum f. 176. Biblioth. Unitar.] professus est, Scriptorem detectum ut non amplius ignoremus.


page 51, image: bs0051

Additum est amplius in nostro Exemplo non absimilis argumenti aliud schediasma Germanicum, quo XII. signa Doctorum falsorum (Zwölff Kenn- oder Mahl-Zeichen der falschen Lehrer) traduntur, quod parum abest, quin eidem Sonero acceptum feramus; sed quia jam ex praecedentibus, quod instituimus probare, dilucide rem omnem arbitramur elucescere, non opus erit hisce excutiendis longiorem operam impendere. Id planum est, et in luce aperta positum, scriptum isthoc postremum IX. plagularum studiosissime elucubratum, et cum priori exacte concordans, perfectamque regenitis sanctitatem pollicitum, ac strenue urgens, Soneri genium referre. Et quoniam ad marginem Annum MDCX. adscriptum [note: In Exemplari, quo uti nobis licuit, Marciano.] vidimus, cum verbis: hoc anno haec missa fuisse ponderanda, vetusta manu allitis; plane persvasum habemus, idem opusculum eodem prosus modo, quo supra per cuniculos animum Ruari occupatum esse observavimus, aliis quoque discipulis clam submissum, atque cum ceteris commilitonibus deinceps communicatum fuisse. Unde porro, qua methodo disseminatum et propagatum fuerit AltorphI venenum Socinismi, haud difficulter intelligi potest. De reliquis a Sandio in Bibliotheca Unitar. tributis Sonero [note: Utrum Rationes, quas Anonymus quidam Ruaro Fridericopoli A. 1628. misit, contra S. Trinitatem, excerptas ex Resp. Fausti Socini ad Wujekum, et collectas a Cl. Viro D. E. S quas ille dubitat, an observaverint ceteri socii et habeant, ejusdem fuerint Doctoris Ernesti Soneri, nec ne, alii judicent. Mibi vix alius videtur sub his vocabulis autor latere. Vid. Epist. Raari Cent. II. n. XLIII. p. 308. sq. Unde, si non alia, hoc certe colligere licet, multum operae acutissimum suo damno Sonerum in sententia semel approbata posuisse, et vel hisce subsidiariis laboribus, ad alios quoque illaqueandos, abunde instructum fuisse.] Operibus, sicuti nominatim de MSCto Commentariolo in Cap. VII. Epist. ad Rom., in quo, de se nondum converso ad Deum sermocinari Paullum, et de Promissionibus V. T., pluribus disserit, nihil est, quod addamus, nec in re manifesta id necessarium esse videtur. Quare omissis hisce ad alia progredimur.

§. XVII.

Ad hunc itaque modum res acta est, dum in mortali hac vita versaretur Sonerus, suaque hinc inde quibusdam clam instillaret placita. Quid vero, postquam vitam cum morte [note: Nondum quadragenarius: Idque singulari divino beneficio, ne, postquam ova jam posita erant, longius id malum, auctoritate tanti et tam versuti Philosophi, proserperet.] A. 1612. d. 28.


page 52, image: bs0052

VIIbris commutaverat, [note: Pestilentiane, an alius generis morbo acuto, incertum est; sub id tempus enim grassatam esse Epidemicam quandam Iuem, non est dubium. Ejus certe memoriam Cl. JCtus, Andr. Dinnerus, conservavit, scripta editaque, cum remisisser, gratiarum actione ad Deum O M. eleganti carmine expressa: quod AltorphI apud Cunradum Agricolam A 1613. 4ta forma procusum est. Deque eadem peste multa querulatur ad Kirchmannum Epist. Ruarus Fasc Gudianarum f. 263. compre henfa.] gestum sit, et quemadmodum permultis, non suspectae tantum consvetudinis, sed etiam aliis, qui Eruditionem Philosophi acutissimi recte aestimabant, desiderium sui reliquerit, edisserendum. Nimirum, ne tum quidem deerant, qui postquam e vita excesserat, varios, et jam quidem palam sinistros, de eo rumores spargerent: aliis pietatem Viri illustrem praetexentibus, quam ab amicis et peregrinis in Philotheca quoque de Juvene praedicatam esse, raro exemplo, supra animadvertimus; aliis contra, qui sensa ejus penitius callebant, secus et acerbius de eodem judicantibus, eamque famam in alias quoque terras passim lateque disseminantibus [note: De quibus, quae sequentur, acta et testimonia, operose conquisita, plura nos edocebunt]. Atque hinc etiam occasio data, seu potius captata est, a Georgio Richtero, studiis litterarum ea tempestate operam in Academia patria navante, dispellendi istas nebulas, Praeceptorisque laudibus, qua fieri posset diligentia, velificandi. Inde sane nata tandem, et recitata A. 1613. d. XVIII. Maji, publica illa Declamatio, quae typis prostat, et quae Frehero, Wittio, Creenio aliisque, quicquid de Sonero consignatum monumentis litterarum dedere, subministravit. Ex qua tamen, quisquis existimaverit, praeter indifferentes quasdam vitae vicissitudines, studiose, fateor, congestas, de praesenti negotio ac potiori caussa certi quid accipi posse, nae is oppido falletur. Ne quid enim nunc dicamus de ipsomet Richtero, ab ore Soneri hucusque pendente, et perquam familiari, nec non hospiti, dum viveret, suo, et, uti in vita ejus habetur, praeceptori fidelissimo plane devoto [note: Adhaec Joh: Crellio, quo de alibi pluribus dicturi sumus, amicissimo, et de communis Magistri veneratione cum eo quodammodo certante:], vel sola in lucem protracta, quae diu latuerunt, ipsius Orationis fata fortassis aliter de isthoc monumento historiarum in posterum instruent prudentiores. Equidem Vitae Richterianae auctor [note: Quae; Epistolis Richterianis, A. 1662. publicatis praefixa, non a Joh. Georg. Richtero, filio, Epistolarum editore, sed a Celeb. Noriberg. Prof et Ecclesiaste, Christoph. Arnoldo, uti nuper demum T. VI. Bibl suae nos ed cuit venerab. Abbas Fabricius, literis c nsignata est, et nuper admodum Procancell quoque hujus Univers. Magnificorum Fatis, ordine sic exigente, a Cel. Dn G. S. Apino enarratis, inserta legitur.], non sine speciali consensu


page 53, image: bs0053

Amplissimorum Academiae Curatorum eam publice recitatam esse, asserit, atque tanto magis, ait, tum temporis hunc consensum requisitum fuisse, quo acerbius lingvae tribunitiae, quibus non raro indigne innocentissimi [note: Ita Arnoldus diu post adhuc Soneri caussam, quoad potuit egit, Patroni et amici simul famae consulturus.] flagellantur, in existimationem praedesuncti saevire coepissent. Sed vel ignorans Vir praeclarissimus, vel dissimulans, quae olim gesta erant, et quae vix eum latere poterant, ipsaque hinc juvenilia Richteri studia levi quasi brachio percensens, ea omisit, quae in praecipuis fuerant commemoranda. Videlicet non defuere grandia obstacula, ante, quam Declamatio illa e cathedra pronunciaretur, removenda: quae proinde satis luculenter produnt, quo loco res omnis fuerit posita. Instar omnium esto Epistola, quam singulari quodam fato adepti sumus, hac de caussa, a Viro ingenuo aeque ac provido, Michaele PICCARTO, perscripta, et ad primarium Academiae Curatorem, Generosissimum DN. Georgium VOLKAMERVM, Eccles. Ephorum [note: Nuper admodum ad hanc dignitatem, post illustrem Dn. Mart. Hallerum, Duumvirum factum, hoc ipso A. 1613. evectum.] et Reip. Septemvirum gravissimum, data, quam cum B. L. integram communicamus. Ita vero Piccartus, Academiae per id tempus Rector, uti solebat, terse et nitide:

M. N. et P. Vir.

Domine colendissime.

Retulit mihi ante paucos dies Ornatissimus juvenis, GEORGIVS RICHTERVS, Norimbergensis, habere se paratam orationem, quam de vita et obitu incomparabilis quondam Philosophi et Medici excellentissimi, D. ERNESTI SONERI, praeceptoris et hospitis sui, publice in Academia hac recitaturus, et, nisi quid obstet, editurus sit. Veruntamen, cum secum ipse perpendat, laudes ejusmodi quam iniquis auribus accipi interdum a quibusdam soleant, non immerito se vereri, ne, dum gratus discipulus haberi studeat, parum gratus Orator apud quosdam futurus sit Quod enim quidam Nasonis, Pöetae, auctoritatem secuti, existiment, livorem in vivis tantum pasci, post sata quiescere; id falsum probari posse, et multis egregiis viris secus accidisse, quorum post mortem existimatio tribunitiis linguis flagellata fuerit [note: Non generatim sed singulari quodam modo, haec de Sonero quando pronunciat noster, haud obscure, in vivis adhuc multo vero magis post fata, de Socinianae aut Arminianae doctrinae contagio, quod imbiberit, rumorem sparsum esse, significat.] ab iis, qui viventium ne conspectum quidem


page 54, image: bs0054

tulissent. Se quidem nullius vel odium, velinvidiam, temere provocaturum, qui ea aetate sit, quae omnium amore et honesta de se opinione, nullius vero inimicitiis, opus habeat: existimare tamen, quod consilii huius idoneas habeat rationes [note: Nec frivolas, utpote qui et mentis ejus, quem laudare aggrediebatur, bene conscius erat, et ipse non admodum ab ea se alienum noverat.]. Finis sermonis is erat, ut diceret, se consilium sibi super hac re meum expetere, quo facto, quod cogitaret, citra cujusquam vel invidiam vel offensionem perficeret. Quid dissimulem, varie ea me oratio affecit: illinc memoria amissi Collegae conjunctissimi, hinc discipuli pietate et gratitudine animum subeunte: quae, quo rarior herba est, eo commendatione omnium et favore mihi dignior visa est. Quare tum quidem et studium ipsius collaudavi, et de successu bono animo esse jussi. Ceterum, quia, non omnino nihil esse, quod ille metuebat, intelligebam, et hac quoque in parte consultum juveni optimo volebam. Non quidem, ut bacca frontem cingeret cum Pastore Virgiliano, sedut auctoritate Magistratus adversus inferiorum praejudicia se muniret, auctor eidem et consiliarius extiti. Judicium namque Magistratus, sicut laborum et industriae uniuscujusque praemium amplissimum, ita etiam contra obtrectationem amuletum praestantissimum esse, quo qui dignus habitus esset, rumusculos et genus omne fabularum contemnere possit. Neque tam utile hoc ipsi, quam necessarium omnibus esse, ut omnia et scripta et dicta et facta magistratui suo approbent. Quibus ille rationibus cum pro modestia sua facile assensus fuisset, eadem opera non perfunctorie rogare me coepit, ut tribus verbis consilium hoc ipsius Amplissimae Dominationi Tuae aperirem, et oblaturo censurae orationem viam quasi sternerem. Id quod facturum me recepi, qui ad multo majora meritis defuncti me obligatum sentio, et quicquid hoc est officii, auditori meo, ut maxime vellem, honeste denegare non possum. Inprimis tamen Academiae me honor monuit, cujus plurimum, mea quidem sententia, interest, famam sinistram, a defuncti inimicis, dicam an invidis? post mortem excitatam [note: Videtur hinc effici posse, ipsum quoque Piccartum de injuria Sonero suo illata plane adhuc persuasum fuisse, et nihil forte sinistri de minus sano, in doctrina sacra, animi sensu, quem clam iste habuit mirum in modum, observasse.], quam citissime extingui; ne, quod fieri solet, per infinitas aurium traduces, ad indelebilem tam ipsius defuncti, quam Academiae totius, et aliorum quoque, ignominiam ulterius propagetur et serpat. Quae ratio si honesta Amplissimae Dignitati Tuae videtur, non dubito, quin illud circa negotium istud sit decretum, quod multi cupide admodum exspectant. Sin autem, vel omnino consilium istud abjiciendum, vel discipuli officium in tempus aliud commodius


page 55, image: bs0055

differendum, A. D. T. censebit, tamen ne sic quidem committemus, ut affectum et desiderium nostrum A. D. T. judicio gravissimo ulla in parte praeposuisse videamur. Interim A. D. T. juvenem hunc, et me ipsum quoque, commendo. Dabam Altdorf I prid. Kal. April. A. C. 1613.

Michael Piccartus.

Hactenus bonus Piccartus, optima quaeque de Collega conjunctissimo ad charitatis amussim sentiens, et hunc quoque in finem [note: Tum publicae etiam Academiae saluti atque famae h. m consulturus.] publicae Orationis filum instruere pro virili contendens.

§. XVII. [sic]

Quid responsum sit ad interrogata, comperire nondum potuimus; At ipsius orationis forma satis superque ostendit, et argumentum dictorum amplius confirmat, altum de Religione Viri, ob doctrinam seu eruditionem Philosophico-Medicam ceteroquin excellentissimi, atque sua laude eapropter dignissimi, silentium in utramque partem imperatum, eoque limam potissimum inductam fuisse. Hujus enim, quando in ceteris verbosa fuit Richteri facundia, ut nihil quidquam, quod notabile esset, praetermissum sit, ingenti adhibita industria et multiplici encomio, [gap: Greek word(s)] [note: Nisi huc reseras generalia illa, sed callide et ambigue dicta; quando, apicem religionis nostrae non rerum profundarum scientiam, non sublimem arcanorum cognitianem, sed piam et inculpatam vitam, sed impigram mand torum Dei observantiam esse, cum statuisse etc ait, et alia quaedam hujusmodi de vera in Salvatorem Christum fide, quae ambidextre accipi possunt, addit.] in hoc specimine eloquentiae non spernendae legas. Neque etiam in Carmine a se condito attextoque ipse Piccartus mentionem, vel verbo, famae istius aut infamiae, in Epistola ad Illustrem Volkamerum tam graviter propositae, injecit. Denique neque aliquis Poetarum ceterorum, Rinderus [note: Verbi Div. Minister Noriberg. de quo Cap. III. plura.], Cellarius [note: Joh. Cellarius, Norib Illustr. Baronum Ecciorum t. t. Praefectus seu Ephorus Studiorum.], Höfflichius [note: Juris utriusque Cultor, (de quo Cap. II. et III. forte nonnulla,) sub id tempus Jenae studiis incumbens.], et reliqui, hujusmodi quid attigere. Ipse Richterus, cum posset in Praefatione seu Dedicatione ad Inclytos Genere meritisque Fratres, Christophorum et Ioannem Sigismundum Füreros, amicitiam eorum cum Sonero vivo admodum depraedicans, pari modo pertinaciter siluit. Solus Mart. Ruarus sibi temperare non potuit, quin, tanquam magis positus extra teli jactum, carmini suo, et Phaleuco eleganti, non esse decorum, barbam vellere mortuo leoni, adjiceret [note: Cujus in obitum Soneri Epigramma aliud, ex MSCto productum, vide in Animadv. Philol. Creenii P. V. f. 247.]. Quantum


page 56, image: bs0056

ergo in praecipuis praesentis negotii momentis fidei habendum sit huic orationi, et de pietate virtutibusque Soneri tot praeconiis graviter peroranti Richtero, inde, opinor, plane liquet, et alias quoque, quae sit virtus argumentorum a silentio petitorum in rebus historicis, est in confesso. Quae omnia multo luculentius patebunt, quum ipsius quoque Richteri Oratoris sensa animi, quae tum quidem gessit, et pectore adhuc continuit suo [note: Compara Cap. III. singulorum poene adversus Richterum, tanquam in decipiendis, aut tentandis certe, aliis perquam, dum desiperet, sedulum, deposita testimonia, et Cap. II. simul lit. R. adde; Ex quo, hunc quoque in transversum abreptum Juvenem ad frugem Dei beneficio rediisse, addisces.], ad lancem paullo post revocata, dabimus, eumque, uti Piccartus in Programmate, d. XVII. Maji A. MDCXIII. Orationi praefixo, loquitur; defuncti Soneri sanguine propinquum, institutione discipulum, consvetudinef miliarem et domesticum, affectu filium, justa exequialia persolvisse, atque Panegyricum adeo ex professo scripsisse, iterum animo reputabimus. Ceterum idem praecellens Philosophus, qua fuit animi integritate, arcanis ad extremum patefactis, veritati cedens, longe aliter, postquam magis compertum erat, quibus cuniculis Soneri discipuli cum Praeceptore cuncta actitassent, ad Kirchmannum, et sine tergiversatione, scripsit A. 1616. VI. Kalend. Maj. Ruarus a nobis discessit, aucta eruditione, sed non fama; nam et in castra Photinianorum cum aliis quibusdam adolescentibus concessit, quorum societas non leve vulnus Academiae nostrae inflixit. Fuit hic Professor Philosophus, Ernestus Sonerus, qui venenum, in Belgio ab Arminio [note: Meliora his rumusculis lege, supra §. XII. suppeditata, originis horum malorum documenta, Cap. III. discipulorum in lucem e tenebris protractorum consessionibus stabilita.] propinatum, transfudit in discipulos suos, et non nisi optimo ingenio praeditos, qui porro plantare possent. Hijam numerum et sectam trahunt, e quibus aliqui captivi a Senatu nostro asservantur, stipendiarii ipsorum. Quid de illis statuatur, forte post scribam. Ruarus Argentinam concessit, alii Wittebergam, alii Jenam, alii Helmaestadium, (quorsum et ipse Richterus abierat) insederunt, ut plures in partes suas pertraherent. Deus illis ignoscat, et, nisi in reprobum sensum dati sunt justo judicio, in viam regiam reducat. Haec idem Piccartus candide, de excusando Collega non ita pridem tantopere solicitus, jam vero meliora et certiora edoctus, qui obscuriuscule tantum fluctuantem, in Epistola superiori, et meliora sperantem animum prodiderat. Ut adeo valde mirer, de impostura tanta, tamque aperta, de qua plura adhuc justo tempore et loco edisseremus, nunc etiam addubitare


page 57, image: bs0057

quenquam posse [note: Nominatim huc pertinent Cel. Vir Th. Creenius, Polyhistor insignis, neque in negotio religionis facile credulus, qui identidem T. V. f. 242. sqq. atque T. XVI. f. 311. sq. Animadvers. Philol. id subindicat. Cui, quia ex testimonio B. Avi sui jam satisfecit Celeberrim. D. Gundlingius, Gundlingianorum Obs. II. §. IV. sqq, nostrum ecit, alia via, ex ipsius epistolae Schopperianae rationibus, rem omnem in aprico ponere.]. Equidem facile praecipimus, quid iniquiori huic de Sonero judicio objecturi sint, imo jam tum obverterint, qui eum a Socinismi macula immunem cupiant videri: quippe quem, Theologi [gap: Greek word(s)] , Jac. Schopperi, testimonio, scriptaque ad eundem Richterum Epistola, non aliam, quam Evangelio Christi conformem confessionem, in ipso fatali lectulo, edidisse identidem perhibebunt. Et sane negari haud potest, bonum Schopperum ea de Sonero, secum, dum viveret, ut fieri solet inter collegas, quondam saepius conversato, atque tandem etiam sarcinas colligente, perscripsisse, quae oculatissimum quemque nullo negotio in eam sententiam pertrahere possent, quasi innocens omnino sit Vir doctissimus, et cum Socinianis non sine manisesta injuria connumeretur. Sed praestat ipsam Epistolam, quam in Memoriis Medicorum Wittius [note: Quae quidem Orationis hujus, de qua disquisitio instituenda, editio minus praestans est priori. Utpote in qua non solum carmina illa supra citata, sed etiam Dedicatio atque Programma Piccarti, ipsa denique haec notabilis praeter cetera Epistola non comparent. Quae tamen cuncta, suo quaeque loco, in Edit. prima, forma quadruplicatae chartae A. 1614. Norimbergae apud Abr. Wagenmann excusa, leguntur.] omisit, expendendam apponere integram, quae his verbis concepta fuit:

Jacobus SCHOPPERVS, SS. Theol. D. et Prof. in Acad. Altorfiana, Ornatissimo et Doctissimo Juveni, Georgio RICTERO, Norimb. Philos. et Legum Studioso, Salutem in Cbristo, Dei et Mariae filio, Salvatore nostro unico, precatur.

Lubens audivi orationem Tuam, in qua de Natalibus, educatione, studiis, virtutibus, eruditione et beato exitu ex hac vita Clarissimi Viri, Ern. Soneri, Med. D. et in hac celebri Academia Altorf. Professoris et Practici praestantissimi, Affinis nostri piae memoriae, in frequentissimo Auditorio praeclare disseruisti. Eaque mihi non tantum propter elegantiam stili, sed multo magis propter defuncti memoriam, et quia quaedam minime vulgaria continebat, perplacuit: Et occasionem praestitit, ut, loco carminis alicujus in honorem ipsius et gratiam tuam, pauca quaedam, quae fortassis non omnibus sunt nota, consignanda putarem: Ea nimirum, quae ex Conver satione ipsius, et colloquiis frequentibus cognovi. Ac initio, quia timor Domini


page 58, image: bs0058

est initium sapientiae: Defunctus noster verbum Dei ita amabat et aestimabat, ut saepius mihi dixerit: Haec est authoritas et veritas verbi Divini, cui si omnes Patres et concilia reclamarent, standum tamen ea, et acquiscendum est. Saepe quoque conquerebatur, per certamina in Ecclesia Dei eo deventum esse, ut multi sua dogmata [note: Quorsum haec valeant, ex sequentibus, et superiori cum Ruaro colloquio, explicare opus est.] non ex S. Scriptura, sed ex Patribus et Conciliis probare conarentur, cum e contrario ipse existimet, verbum Dei non per opiniones hominum, sed contra hominum opiniones per verbum Dei, probari debere. Conciones ministrorum Ecclesiae, qui sine ambagibus verbum Dei bona methoda explicant, attentus audiebat, aliena tractantes negligebat [note: Collegas pungit Schopperus, cum quibus, ut Vitae eorum docent, alibi enarratae, nunquam, ne quidem e suggestu, docendo concordare potuit; idem vicissim ab iisdem expertus fatum. Qualia plerumque inter rixosos aut suspicaces etiam Theologos observari solent, utut animarum inter incerta h. m. fluctuantium saluti ut plurimum plus noceant quam prosint, et haud raro sive publicos, sive clandestinos veritatis hostes, quando vel maxime orthodoxiam, in rebus quoque minime praecipuis, crepant, in errore ipso, aut odio certe doctrinae Evangelicae, confirmant.]. Creberrime dicere solebat, ex animo se credere, Christum esse verum Deum et hominem: Ac se totum Christum tanquam Deum et hominem, secundum utramque naturam, in una persona adorare: Los vero ex animo detestari, qui Majestatem Flii Dei quoquo modo imminuerent, cui colendo et adorando nulla satis devotio mortalium esse possit. Ad extremum vitae, quam in terris egit, actum cum declinasset, visitavi illum, et quidem ea vespera, quae ipsius mortem praecessit: nocte quoque subsecuta circa horam secundam, ipso petente, vocatus adfui, et Dei gratia ipsum consolatus spe salutis aeternae, in solum Christum, Dei et Mariae filium, collocanda: inter alia haec loca consolationis plenissima proposui, Joh. III. sic Deus dilexit mundum etc. Item Joh. V. Amen dico vobis: qui sermonem meum audiverit, et crediderit patri, qui misit me, habebit vitam aeternam. etc. Addebam etiam exemplum Lazari, cujus anima ab Angelis in sinum Abrahae deportata fuit. Et Latronis in cruce, cui Salvator dixit: Hodie mecum eris in Paradiso. Ubi me talia dicentem defixis oculis aspiciebat, dictis annuebat, ac precibus consvetis: Herr JEsu Christ, wahr Mensch und GOtt, der du liedst Marter, Angst und Spott etc praeeuntem sequebatur, donec Spiritum suum patri coelesti in manus traderet. De aliis vitae actis, quia luculenter commentatus es, nihil in praesentia addo, cum ea omnia non nobis modo Professoribus Academiae hujus, sed etiam Auditoribus ipsius, et multis etiam extraneis, notissima


page 59, image: bs0059

sint. Deus Opt. Maximus propter Filium suum incarnatum defuncto felicem resurrectionem, et nobis omnibus pium ex hac lacrymarum valle excessum largiatur: Nostram vero Academiam, tam excellenti privatam Doclore, in integrum restituat, clementer gubernet, custodiat et conservet, Amen.

Haec illa est Epistola, quae tot praeclaros eruditione et pietate Viros suspensos tenuit, et, ne quid temere, aut inique, sentiretur atque pronunciaretur de tanto Viro, non sine caussa effecit. Cui si quis addat eximium Collegae conjunctissimi, Michaelis Virdungi, carmen, [note: Quod, cum reliquis supra jam laudatis, primae Orationis Richterianae Editioni est adjectum.], quo, inter alia, is de Sonero suo:

Heu probitas! heu prisca fides! heu criminis expers
Vita! venenati, heu, nescia corda doli, etc.

cecinit, eademque Famae peplo ipsam Palladem praeclaro mox acu intexere non dubitaturam, asseveravit, quis non crediderit, grandi injuria Sonerum afficere, quotquot ei dicam hareseos clam habitae, et fraudulenter tamen cum optimis quibusdam discipulis communicatae, scripserint? Quid enim, ut omittamus candorem celebratum, dilucidius, hac de Christo Servatore professione, qua creberrime dicere solitum esse testatur Schopperus, ex animo se credere, Christum esse verum Deum et hominem: ac se totum Christum tanquam Deum et hominem secundum utramque naturam [note: Certa scil. ratione, ut Ruarus loquitur, scribitque ad Barth. Nigrinum Epist. P. I. n. 60. p. 275. ubi et de satisfactione Christi similes ambiguitates artificiose textas legere est. Quas pari industria cum ipso Socino contra Wujekum f. 539. in Apologia pro veritate accusata, ad Praepot. Ordd. Belg., Schlichtingiana cumulatas invenies, interque eas illam h. l. notabis, ubi f. 10. Divinitatem Christo, Dei filio, tanquam Regi et Judici omnium a Deo constituto, propriam tribuit. Sic nuper admodum Unitarius ille Anonymus in Apolog. contra Hebopffer T. X. et eorum Cens. Confess. Unitariorum A. 1720. 8vo p. 55. Wir negiren nicht die wesentliche, sondern die allerhöchste Gottheit Christi etc. qui et alibi saepius haud dissimilia eodem sensu factitio fictitioque scripsit. Cujusmodi etiam Przypcoviana illa fuit hypothesis aut formula, qua Christum filium Dei proprie et sine sigura visus est in Apologia ad Sereniss. Elect. Brandenb. statuisse, et in subsecuto Hyperaspiste defendisse. Recte enim de hac liberalitate A. E. Lips. Collectores celeberrimi, quando in recensione Opp. Sam. Przipcovii A. 1692. f. 422. occupati fuere, monuerunt: Quamvis ex essentia Patris etiam filium natum docuerit, atque suis etiam hinc invisus suerit, tantum tamen abesse, ut genuinam veritatis lucem illis propius multo conspexerit, ut subtilius potius errasse dicendus sit. Divinam enim quidem naturam, aeque ac bumanam is Christo agnoscit, sed illam succedere humanae, quam expellat, sibi persuadet, adeoque nec aeternam generationem, qua in divinam naturam Christus genitus est, sed in tempore sactam, (i. e. non naturam sed potestatem,) intelligit.] in una persona [note: Parum abest, quin plane credam, haec a Schoppero, ut ipse priora intellexerat, aut certe interpretatus erat, quae de Deo et homine dicebantur, ex sua ipsius mente apposita esse: nisi in ipso mortis agone, [gap: Greek word(s)] , ad saniora rediisse Sonerum, quod soli Deo cognitum est, dixeris. De quo mox disseremus incerto eventu.] adorare: Eos


page 60, image: bs0060

vero ex animo detestari, qui Majestatem filii Dei quoquo modo imminuerent, cui colendo et adorando nulla satis devotio mortalium esse possit? Quid spectabilius, Virum moribundum Cantici verba praeclarissimi: Herr JEsu Christ, wahr Mensch und GOtt etc. praeeunte eodem Theologo, donec Spiritum exhalaret, devote recitasse? Nihil profecto videtur solidi tam luculentis veritatis indiciis, nisi a suspicacissimo homine, opponi posse. Sed omittam, haud dissimilia Hugonis Grotii, in extrema linea vitae constituti, fuisse fata, eademque eleganti plenaque solatii Cantilena recitata illum Rostochii subiisse A. 1645. extremum hujus vitae catastrophen [note: Conf. Joh. Quistorpii Epistola de Hug. Grotii obitu A. eodem scripta, quae habetur in Praest. et Erud. Vir. Epist. Eccles. f. 794. Edit. in 8vo, et in fol. A. 1704. num. 583. p. 825. sq. Ubi, qua occasione Rostochium compulsus sit, maris tempestate jactatus, simul narratum legitur.]; de qua Abr. Calovius arbitratus est, ex generali ejusmodi professione, sub qua Arminianum, Papistam, Socinianum, Arianum quemque latere posse, certum sit recte sentire aliquem, non liquere [note: Vid. ejus Obs. ad Grot. Praef. Bibl. in Bibl. Illustr. §. IX. f. 19. fac a.] Illud tamen potissimum ad animum revocari velim, interdum contingere, ut, qui in mortali hac vita minus sana imbuti fuerant sententia, ad extremum tandem, in ultimo probationis igne constituti, eam abjicant, divinoque beneficio virus mortiferum exspuant. Unde profecto, a labe aliqua doctrinae haud sincerae, per omnem vitae decursum, procul abfuisse ejusmodi hominem, non tam solide efficitur: Quodsi de Sonero idem dixeris, minime repugnanria hactenus affirmari, plane persvasum habemus. At enim vero sunt etiam alia quaedam majoris momenti indicia, ex quibus, parum esse hisce colloquiis, et a Viro licet sospite etiam quondam atque incolumi pronunciatis, nominatim vero consessioni ad Schopperum editae fidendum, intelligas, si rerum Statum, h. e. concertationes et dissidia in Altorphina Academia sub id tempus, magno animorum motu agitata, aequa lance expendas: ea potissimum, quae ipsi Schoppero cum Collega erudito, sed dicaci magis, quam facundo, Ioh. Kiliano Sprembergero, praeter alia, de Adoratione inprimis Carnis Christi, diu intercesserant. Ubi pollicem priori pressisse hominem Socinianum, posterioris neglecta hypothesi, quippe Socinianis etiam adversa placitis, et ab ipso Socino tam fortiter contra Frid. Davidis et asseclas defensis


page 61, image: bs0061

[note: Vid. instar omnium de Jesu Christi invocatione Disputatio, quam Faustus Socinus per scripta habuit cum Franc. Davidis A. 1578. et 1579. paullo ante ipsius Francisci obitum: quae Opp. (Tom. I. Bibl. Frr. Polon.) P. II. f. 708. sqq. excusa habetur. Cui Colloquium cum Christiano Francken habitum addatur.], nullatenus miramur, eaque de caussa cumprimis de adoratione in istac confessione extrema loquutum esse, et imprudenter quoque interrogatum fuisse, animadverti volumus. Neque etiam verum Deum hominemque JEsum Christum agnovisse Sonerum, quod in Socinianorum scriptis passim reperias, insolitum est; Summum enim et aeternum Deum dixisse, nunquam istic legas. A qua confessione quando et Sonerus abstinuit, non obscure subdolam eum mentem et heterodoxam prodidisse, aut potius etiamnum involvisse, verisimilius existimaverim [note: Tacemus alia, quae doctissimi Philosophi hujus et Medici alienum oppido a nostra Ecclesia animum, externorum licet sacrorum qualemcunque communionem prae se studiose ferentem, prodiderunt, et a b. Casp. Hosmanno, Collega sagaci atque attento, ad exemplar hujus orationis et Epistolae annotata, in Bibliotheca instructissima Celeberrimi nostri D. Joh. Jac. Bajeri, Medici Ordinis nostraeque Univers. ornamenti illustris, supersunt.]. Adhibitum ergo optimum Schopperum ad Epistolam conscribendam fuisse, plane credimus, ut pia ille credulitate sua, de qua infra pluribus disseremus [note: Confer Cap. III. §. XIX. typis descriptam illius Apologiam incusationibus Vogelii oppositam: in qua ipse diffessus non est, se, cum et Gittichius Arianam haeresin nollet sibi imputari, existimasse, eum divinitatem Christi omnino credere, nihilque hactenus de Photinisino cogitasse: quem tamen non ignotum esse poterat, aut debebat certe, in Transylvania et Polonia sub id tempus vires recipere, latissimeque diffundi.], Richtero, non minori vafritie eum ad id faciendum existimulanti, dum meliora adhuc omnes crederent, suppetias ferret. Atque haec universa ex subsequentibus adhuc clarius patefactum iri confidimus. Hactenus enim ex ista suspensa, nescio qua arte, hedera parum certi confici posse, satis erit, [gap: Greek word(s)] monuisse. Ex Schola autem Soneri sua plerosque Crypto-Socinianorum accepisse et placita infelicissima, et tela quoque, quibus pro iisdem propugnarunt, ipsorum Juvenum ab hoc Magistro deceptorum confessione ad extremum denique luculentissime compertum est. Neque etiam ipse Ruarus, ac ceteri errorum pestilentium sodales, novos hosce Socinianos sine circuitione dubitarunt appellare eos, quie Soneri disciplina profecti sint, Fratres [note: Vid. P. II. Ep. Ruari n. XVI., totumque illum Libr. Memorialem ut vocatur, Val Smalcio a Ruaro oblatum, animo expende: quippe qui plurimum lucis huic sodalitio vinculis jam firmis obstricto affundit.]. Ne quid de supellectile librorum Soneri dicamus. De his enim


page 62, image: bs0062

alibi commentandi aliqua dabitur occasio; ubi forte, et Crellium subinde hujus in errore praeceptoris sui perhonorificam iniecisse mentionem, observabimus. Vid. interim ejus ad Gittichium Epistola [note: Quae attexta est T. IV. Opp. Exeget. Job. Crellii fol. 541.], ubi ad complicem hunc scribens Soneri nostri, piae memoriae, venerabilem mentionem facit. Et adde, quae Th. Creenius [note: P. V. Animadv. Philol. fol. 244. sq. Crellii autem manu eam non esse scriptam, alibi commonstrabimus: quippe quam rectius callemus, et, cum hoc MSCto comparatam toto ab eo coelo distare, deprehendimus.] ex vita ipsius Crellii, ut putat, manu consignata refert, ubi, invenisse se inter ipsos Academicos, qui veritatis ipsi faculam adlucerent, eum scripsisse, et ad marginem Exemplaris sui Ernestum Sonerum nominari eamque marginalem notam quoque vitae Editioni Belgicae 1663. 4ta forma emissae [note: Eam nunquam nobis conspicari licuit; a Pistoriana vero non differre, quae Operibus Crellii in Biblioth. Frr. Polonorum anteposita est, vel ipsa collatio MSCti Creeniani animadvertentes edocebit. Quod reliquum est, interpretem hujus vitae Belgicum Franciscnm Cuperum fuisse, idem Celeb. Creenius Animadv. P. V. f. 244. observavit.] contextui ipsi, sine dubitatione, insertam esse, monet.

§. XX.

At enim vero non Sonerus tantum in Academia Altorphina, laeta frequentia de reliquo tunc exsplendescente huic malo genuinam caussam [note: Utut, principem fuisse, non sit, cur dubitemus.], praebuit, infelici lolio agrum tam fertilem alias bonae frugis, conspergendo, sed inter Theologos etiam nonnulli, qui sub initium Sec. XVII. et praecedentis jam elapsi exitum illic publice juventutem docuere. aliquo modo ab eventu tam sinistro licet aliud agendo, et quasi ex accidenti [note: Incrustando videlicet magis erori, et coloribus inducendo, larvaque hinc sumta, etiam occultando, occasionem litigiis suis praebentes; tametsi alia illi omnia spectarent.] participasse videntur. Horum enim quidam, vel in Schola ipsius Philippi Melanchthonis adhuc enutriti, vel partibus Philippi et asseclarum supra modum addicti a recto tramite haud raro (diversa sive loquendo sive sentiendo,) ceteris deflectere credebantur. Certe, cum nonnulli a Formula Concordiae propter dogma Ubiquitatis [note: Ita per compendium, non scomma, ex consuetudine istius aevi, loquimur. Alii sane commodius Majestatem omnipraesentiae communicatam H. N. Christi appellare solent. Utut sit, haec certe inter Collegas litigandi materia fere unica fuit, paucis Schoppero, plerisque contra, Philippi scil. Scholam amantibus, quantum ad hoc, parti dissentienti applaudentibus. Quam etiam ob rem Matth. Bergius Brunsvico dimissus, et nuper admodum defunctus, Altorphium concesserat, ibidemque cum publico munere Prof. videlicet Phil. Moral. etiam libertatem ita sentiendi, uti ex Rethmeiero constat, impetraverat.], quod visum est illic inculcari, alieniori


page 63, image: bs0063

essent animo, non potuit non fieri, quin in Disputationibus quibusdam, seu rationi, seu Philippi, ut nominari malebant. Sectatorum aliquibus argumentis probabilioribus, et ambiguitate verborum incrustatis, plus justo faverent: in iis praesertim controversiis, quae de Christo, ejusdemque Persona et Communicatione, ut Theologi vocant, idiomatum, magna animorum exulceratorum contentione tum temporis passim ventilabantur. Tametsi enim ea facta sint, quod gravissimae objurgationes, a Curatoribus Acad. illustribus saepe numero perscriptae, et coram expositae, testantur, Inclyto Senatu Norimbergensi prorsus invito et refragante; quem miris pollicitationibus, et flexiloquis ambiguisque confessionibus semel iterumque editis, immo et colloquiis, concordiae instaurandae causa aliquoties institutis, diu circumvenerunt [note: De quibus itae descriptiones Schopperi, Volkart, Sprembergeri, Jordani etc. consuli possunt. Neque enim, haec in praesentia describere aut repetere, instituti ratio permittit et convenit]; tamen fieri aliter non potuit, quin subinde quaedam minus accurate dicta in animis curiosorum, aut jam occupatorum, juvenum haererent. Numerantur in his (ut nunc omittamus Joh. Piccartum, Michaelis, Philosophi, genitorem [note: Primum Theol Prof. et [gap: Greek word(s)] Philippi Melancht discipulum.], Georgium Sigelium, Biblioth. Acad. prima fundamenta ponentem, virum perquam eruditum, et Edonem Hildericum, Frisonem nobilem,) praecipui M. Georgius Volkartus, M. Jac. Jordanus, et M. Joh. Kilian Sprembergerus, (ut taceamus quosdam obscuriores,) Jacobi Schopperi Collegae. Omnium vero maxime frigidam affudit postremus ille, sed in disputando primus, Sprembergerus, quippe qui propius etiam eam aetatem attigit, in quam semina illa Socinismi infeliciter ab aliis, nec opinantibus Theologis, sparsa incidere. Is enim non solum laudato Schoppero. sub finem Sec. XVI. huc evocato, quemadmodum paullo ante et Volkartus consueverat, negotium facessere, quoad vixit in Academico munere, a quo deinceps amotus est [note: Adulterii crimine commaculatus: qua de re quia post vitas Theol. editas dubitatum esse alicubi observavimus, en novum b. Schröderi, Laurentiani t. t. Antistitis Noriberg., Testimonium, qui ad Joh. Gerhardum, Theolog. famigeratissimum, d. XXVII. Augusti A. 1613. sequentia perscripsit: Quid apud nos acciderit, vobis innotuisse opinor. Sprembergerus noster, qui antehac iniqua sophistica oppugnabat eum, de quo dictum est: Gloria et honore coronasti eum; nunc bonoris sui magnum facit naufragium. Quarta hodie coepit septimana, qua detinetur in custodia, dejectus ab officio, et damnatus ad carcerem menstruum, in quo vivendum est pane et aqua, ob crimen adulterii cum ancilla commissi, et reliqua. Nam quae sequuntur, de Mart. Schallingio, Eilhardo Lubino, et Gerhardo ipso tandem, in ejus locum arcessendo, agunt, et in Vita b. Gerhardi non ita pridem a Ven. E. R. Fischero elegantissime diligentissimeque conscripta f. 207. legi queunt, nec ad praesens institutum nostrum pertinent.], nunquam


page 64, image: bs0064

desiit: Verum etiam, ut ad scopum propius accedamus, litem illam tam gratam Socinianis, frequentem que in scholis scriptisque materiam, de Christi Hominis Adoratione, prae ceteris movit, desenditque publice et privatim, inter varias dissimulationes, Negantium placita, declamendo non minus, quam disputando et colloquendo ut vix interquiescere Collegae optimo et vigilantissimo liceret. Quibus motibus tota, de Communicatione Majestatis Christo secundum humanam naturam facta, eadem que maxime ardua, doctrina accessit, quae, quoniam in his terris inde a Formulae Concord. promulgatione in utramque partem liberius ventilata erat, priores illas turbas, plane connexas, praeter omnem intentionem opinionemque, mirifice auxit.

§. XXI.

Quanquam vero aperte et candido pectore haec fateamur, at tamen iniquius de nova hac sede Musarum, et fortassis [gap: Greek word(s)] , judicavit in Annalibus Hist. Ecclesiast. [note: Ex Centuriis Magdeburg. qua priora secula usque ad XIIIum compendifactis, et subinde etiam locupletatis: De quibus Celeb. Fischlinus conferatur Biograph. Würtenb. Theol. P. I. f. 148.], ea tempestate editis, et ad Sec. XVII. initium usque continuatis, Lucas Osiander [note: Senior videlicet, Andreae, nostri quondam, de quo supra, filius, Norib. natus A. 1533. praeterque alia munia sacra, et fortuna quidem varia administrata, Abbas Adelbergensis, atque Superint. General. Eslingensiumque ad extremum Pastor, a quibus missione impetrata Stutgardiae tandem diem A. 1604., privatam aliquantisper vitam agens, obdormivit, cum filio cognomine, Cancellario Tubing, non commiscendus, et ex Paraphrasi Libr. Scr. S. univers., scriptisque adversus Puccium, Sturmium, vassium, Pistorium, Heydelbergenses etc. satis notus.], Calvinianam Scholam, et erroribus istis tantum non destinatam consecratamque fuisse, perperam asserens, iterumque, quod semel videbatur excidisse, perperam repetens. Ita sane Cent. XVI. Epit. Hist. Eccl. ad A. 1575. scripsit satis aperta fronte: Eodem hoc anno Schola Altorsina a Senatu Noriberg. aperta est, d. 29. Iunii, primo ejusdem Rectore Val. Erythraeo, qui paulo post obiit. Habet autem haec schola plerumque et plerosque Professores et Auditores Calvinistas, praeter unum Prof. Theologum sincerum, D. Iac. Schopperum. Cui ipsius Collegae in ministerio et schola, et studiosi, omnes fere Calvinistae, sunt molesti. Neque id Senatus Noriberg. ignorat. Et ad A. 1581. Hoc anno, inquit, Noribergenses ab Imperatore Gymnasii Altorphini Privilegia Academiae impetrarunt, eamque in die Petri et Pauli solemni pompa introduxerunt. Haec schola bona quidem intentione a Senatu Noribergico aperta, sed in perniciem Ecclesiae


page 65, image: bs0065

nata videtur. Multo enim plures Calvinistas, quam sincerae Theologiae studiosos producit; et reliqua. Iniquum profecto judicium, de re, vel non satis comperta, vel certe obscurioribus documentis comprobata, pronunciatum: nisi ex eo prorsus fonte promanavit, unde fit, ut, si quis sinistra jam imbutus est opinione, non liceat cernere verum. Quis enim ignorat, Illustrem Rempublicam Noriberg., Ecclesiamque in ea divinitus collectam, Formulae Concordiae nomen haud subscripsisse, neque adhuc eam publico et solenni applausu recipere [note: Rationes in Vita Helingi (Mauritii) Antistitis Noriberg. Eccl. A. 1714. in hac Univers. publ. 4to §. inprimis XXXVI. sqq. expositae leguntur. Orthodoxiae tamen hujus Ecclesiae, divino beneficio, nihil decessisse, in hunc usque diem conservatae, et ad seram posteritatem, eadem adspirante gratia coelesti, eam propagatum iri, omnium consensione affirmari et sperari, credimus.]? Numquid vero, quisquis ab ea Confessionis formula quomodocunque, aut quibuscunque de caussis, abstinet, neque imprudenter aut temerario ausu id facit, Calvinismi idcirco vel deterioribus etiam elogiis mactandus erit? Ut ergo constet, quid tandem illud fuerit obstaculum, quod tam infestos reddidit nonnullos Academiae Noribergensis, ceterosque prope omnes ejus Reipublicae, Theologos; Ecce! non absolutum aliquod decretum; non verae et [gap: Greek word(s)] praesentiae C. et S. C., in Sacrae Coenae Mysterio, negationem; non efficaciam Sacramentorum in universum, forte haud agnitam; sed in dubium vocatam a quibusdam, ad exemplum Ecclesiarum Lüneburgicarum [note: Nec non Holsaticarum et Danicarum, ut alias taceamus, quod in praesenti non agimus, sed invidiam tantum Noribergensibus a Cive quondam suo, (Noribergae enim natus est A. 1534. Luc. Osiander,) et paternae indolis haerede, motam declinamus.], Communicationem secundi, aut (sec. Form. Conc. ordinem) tertii, generis, divinorum idiomatum, certa quadam ratione pomum illud Eridos fuisse, Lector Bene vole, scito; ex quo, non tam projecto, quam arrepto, h. e. a Saxonicis Ecclesiis pressius definita parte illus doctrinae, quam Libri Normales indefinitam [note: Nisi quod in Resp. de Contr. Stancari f. 1035. (ad quem locum vero b. Schröderi Sceptrum Regium Christi f. 486. et 503. immo tot. Cap. VI. conferri potest,) praedicationes in abstracto rejici videntur. Quae tamen ita etiam in Liturg. publ. f. 1057. lin. 1. sqq. explanata sunt, ut, quid desiderare queant etiam rigidiores, vix perspiciam. Sed haec [gap: Greek word(s)] .], suis reliquerunt, omnis illa invidia


page 66, image: bs0066

subnata est: Sed, quamvis fuerint qui cum Helmstadiensibus heic loci eadem senserint, tamen duriuscule, ut mollissime dicamus, exinde Calvinianam Scholam, in qua illa libertas viget, appellari, credo, omnes intelligent, imo vero aliqui etiam convitio, aut injuriae saltim, id simile existimabunt. Praesertim cum non abessent in eadem societate sacra, qui modeste reliquis in his quoque partibus adversarentur, et contraria omnia, cum sentirent, tum etiam docerent. De Piccarto, primo omnium hujus Academiae Theologo, compertum est, discipulum fuisse Philippi, sed moderatum, et a controversiis vehementioribus abhorrentem. Sigelium accusatum saepenumero a Joh. potissimum Schelhammero, Laurentiano Antistite Noribergensi, equidem meminimus; at vindiciae quoque viri solertis et eruditi praesto sunt complures, in quibus mascule infamiam peregrini dogmatis a se, una cum Collegis, amolitus est [note: In quibus dignissima est lectu consessio Perillustri Senatui de S. Coena potissimum A. 1584. mense Decembri oblata, et aliquoties ad A. usque 1598 aliis verbis, occasione alia saepius postulante, repetita. In qua etiam, cum judicio Theolog rum et Antistitum Noribergensium subjiceretur, nihil illi desiderarunt, quam quod ambiguitatibus, si secus forte existimaret Sigelius, adhuc locus esse queat. Quod notabili specimine ex Kauffmanniana Epicrisi excerpta in Appendice Vitarum Theologg. Altorpb. ad G. Sigelii fata demonstratum est.]. Edonem Hildericum, nobilem Frisonem, loco suo Heidelbergae equidem motum esse, non nescimus, sed solius quoque Formulae Concordiae, ob supra dictam unam particulam, repudiatae caussa discedere maluisse, quam temere illud, de quo certus nondum erat, dogma statuere aut affirmare, exploratum habemus. In Loco enim principe, de S. Coena, tantum abest, ut cum Calvinianis idem cornu inflarit, ut testem omni exceptione majorem producere queamus, ipsum Joh. Jac. Grynaeum, dissensus hac in parte a se sociisque suis, in Epistola ad Chr. Andr. Julium [note: Quae, inter editas A. 1715. ab Amico nostro, humanitatis et doctrinae laude Clarissimo M. Sig. Jac. Apino, Grynaeanas, ad eundem Virum Nobilissimum, ordine duodecima est, ubi verba huc pertinentia f. 40 habent: Gratulor Altorfianae, immo Noribergensi, Academiae Edonis Hilderici operam. Et si in Eucharistico negotio idem cum Lutheranis sentit, tamen ab ubiquitate serio abhorret, et Vir bonus est etc.], mentionem dilucide facientem. De Volcarto res obscurior est, fateor, cujus et cum Schoppero altercationes, uti et Jordani, alterius Collegae, ad L. de Persona Christi potissimum attinebant, et primarii quoque motus, super disputatione de Persona Christi A. 1598. exorti, satis superque id edocent. De ceteris enim Fidei capitibus non ausim quidquam


page 67, image: bs0067

Viris praeclare doctis temere imputare [note: Nisi forte ille ipse sit, qui, assumta Laosthenis Diorii larva, Examen der Schopperischen Thesium oder Schluss-Reden von dem H. Nachtmahl A. 1605. 8vo publicavit. Diorium enim, ubi tum vivebat, Amberga, et Laosthenis nomen ipsa Volckhardi Germanica analysis produnt. Quanquam neque hisce satis confidamus amplius, uti in Vitis Theol. Altorph. factum est, postquam tam fortunatis esse nobis licuit, ut Comment. ejus ad Examen Philippi Melancht., qui tandem etiam post integri seculi decursum nuper comparuit amplissimus doctissimusque, praeter alia monumenta l. c. commemorata, perlustrandi copia data fuerit. Utpote in quo etiam de S. Coena ita dilucide docuit, ut praesentiam C. et S. Christi veram et realem operose adstruat, et a Zwinglii placitis suam quoque sententiam solicite distinguat, et, nisi forte Calvini illam mediam, ut visum est nonnullis, approbet, de reliquo, prorsus orthodoxus videatur. De Jordano vero, tantum abest, ut sinistrae famae locus sit concedendus, ut potius a tota Academia, ipsisque adeo Theologis non suspectis, tanto mactatus elogio sit, cum discederet Pommelsbrunnam dimissus, quantum vix praestantissimus alter desideraverit. Quae quidem ut vel in supplementum Vitae haud ita pridem descripta breviter addi, eaque hinc, cum innocentia Viri meritissimi, illustrari possit, en! ipsam illam [gap: Greek word(s)] Epistolam [gap: Greek word(s)] hunc in modum atque his verbis conceptam: RECTOR ET SENATVS ACADEMIAE Norib. Altorfinae Lectori benevolo Salutem. "Si quis forte adeo rerum humanarum ignarus est, ut dubitet de fide veteris verbi, quo dici solet: Mundum cancrino gressu uti; ille vel hinc argumentum sibi petat, quod, quo majori dignitate et honore tractari debebat illud hominum genus, quod sacra tractat, et nobis ad salutem aeternam viam praeit, eo contemtius esse vulgo videmus, omniumque paene libidini et calumniis subjacere, id quod non dolendum modo, sed et detestandum est. Movit improbus hic seculi mos Reverendum et Clarissimum Virum, Dominum M Jacobum Jordanum, Eccl. Diaconum et Academiae Professorem Catecheticum, Collegam et Amicum nostrum honorandum ut, cum ex decreto Amplissimi Senatus praepotentis Reip. Noribergensis hinc in viciniam commigraturus esset, ubi et rectius rebus suis consultum esset, et senectutem suam honestiori curare posset otio, testimonium vitae in oculis nostris actae a nobis amanter et officiose peteret, munimentum adversus improbitatem hominum, pabulum suae conscientiae, et speculum, in quo se filii quandoque sui contemplarentur, et ut paternis vestigiis insisterent, incitarentur. Cujus honestissimae petitioni, cur assentiremur, praeter ipsam nudam et simplicem veritatem, cui testimonium negare honestus nemo debet, graves alias quoque habuimus causas et praegnantes. Et quanquam prorsus non ambigimus, quin ille se satis omnibus bonis commendaturus deinceps sit, tamen, ut Collegae optime de nobis metito, ut Amico honorando, et a quo invitissimi divellimur, praestemus, quod petebat, haec ipsa, Veritate exaudiente et approbante, de hoc M. Jordano profitemur: Norimbergae urbe Germaniae celeberrima honestis parentibus natum, pie et liberaliter eductum, ubi ingenium literarum capax in eo deprehensum, beneficio Amplissimi Senatus sublevatum, et in numerum Alumnorum cooptatum, inde Altorfium Jenamque missum, ibidem in studiis Philosophicis eo progressum, ut prima laurea, quae est Magisterii, publico consilio et consentientibus omnium suffragiis ornatus fuerit. Studia deinde Theologica ea dexteritate et industria tractasse, ut e pluribus unus dignus et idoneus Amplissimo Senatui videretur, qui hoc in loco Diaconi honoratissimo munere fungeretur, et, vacuefacta in Academia Catechetica Professione, eidem praeficeretur. Utramque provinciam et spartam suam sic exornasse, ut et fideliter custodiret [gap: Greek word(s)] et sanctum verbum Dei depositum, aversaretur autem de rebus inanibus clamores, et oppositiones [gap: Greek word(s)] ; retineret quoque in docendo [gap: Greek word(s)] , quos a Praeceptoribus suis didicerat, memor illius [gap: Greek word(s)] Lutheri sententiae novas Phrases nova in Ecclesiam dogmata importare solere: ipsum et [gap: Greek word(s)] recte secaret, ut a discipulis cum fructu percipetur, et omnis obscuritas tolleretur, adeoque [gap: Greek word(s)] ipsius non versaretur [gap: Greek word(s)] Erga secus sentientes lenem fuisse novimus, [gap: Greek word(s)] , memoremque Paulini praecepti: Servum Domini non debere pugnare, sed placidum esse erga omnes, paratum docere, et tolerantem etiam malorum, quibus et Deus quandoque dare possit, ut resipiscentes agnoscant veritatem, et elapsi ex diaboli laqueo, quo irretiti tenentur, mentis sanitatem recipiant et voluntati divinae se submittant. At vero eos qui dissidia et scandala serebant inimica doctrinae orthodoxae, deserebat, et ab iis declinabat, et, cum res ferret noverat eos [gap: Greek word(s)] , et in os redarguere atque convincere [gap: Greek word(s)] . Vitam privatam testamur etiam fuisse probam et prorsum exemplarem. Utque in doctrina retinuit semper [gap: Greek word(s)] , integritatem et gravitatem; ita seipsum praebuit perpetuo [gap: Greek word(s)] , et studuit [gap: Greek word(s)] et probrum incideret calumniatoris; fuitque adeo domus ejus non tam familia aliqua bene constituta, quam Ecclesiola quaedam pura et inculpata. Atque ita vivendo, Optimus Vir, et favorem omnium bonorum promeritus est, et ipse contra bonis omnibus ex animo favit. Unde nemini obscurum esse potest, et ipsum a nobis omnibus et singulis non sine gravi sensu avelli, et nos vicissim talem Collegam, tamque pium doctumque et bonum virum, invitos amittere. Verum quia non sunt hominum gressus, sed Deus est, qui dirigit omnia, adquiescendum est in sancta ejus voluntate, cui contravenire velle ulla ratione non tantum stultum est, quia irritum, sed et impium et abominabile. Dimittimus igitur Reverendum hunc Collegam nostrum cum hoc Elogio: Meliorem alterum vix a nobis recedere potuisse; et cum hoc voto, uti felix illi ac prospera sit haec migratio totique ipsius familiae: Quod autem omnibus bonis commendatissimus sit futurus, ipsius Pietas, Doctrina et Virtus nos jubent esse certos, quam tamen sententiam nostram ut re ipsa boni omnes approbent, rogamus, et nostra vicissim, in re simili, studia pollicemur. In cujus rei, et eorum, quae diximus, fidem literas has publicas sigillo Academico communire voluimus, quae data A. D. ." ..........]. Solus igitur Sprembergerus [note: Atque is etiam, quod miramur, A. 1605. demum, Osiandro jam A 1604. d. 7. Septembr. defuncto, huc arcessitus.],


page 68, image: bs0068

relinquitur, cujus de recta in doctrina coelesti sententia plus,


page 69, image: bs0069

quam de aliis, dubitatum est, neque etiam, longius eum in quibusdam recessisse a coelesti veritate, diffitemur. Atqui prius, quam iste, (incertum, Vir eloquens an loquax dicendus, certe egregiis alias, pluribusque dotibus, ad docendum alios valentibus, probe instructus,) ad Theologiae Professionem suscipiendam eo translocaretur, e Parochia Vorrensi, cujus ante Pastorem egerat, jam sua in lucem emiserat Collectanea bonus Osiander, et postea mox, quum plane compertum est, suspicionem de [gap: Greek word(s)] hominis vanam haud esse, exutum munere suo Inclytus Senatus, ex Academia, quam et Vitae male actae infamia commaculasse diximus, excedere jussit. Atque ita iidem Proceres Illustres, quam severe censuram in Calvinianos vere tales instituerent, sed convictos revera, (si enim accusasse, ea praesertim aetatate suspiciosissima, suffecisset quis fuisset innocens?) abunde demonstrarunt. Neque vero Academiae etiam Altorphinae proprius fuit is morbus, sicuti obtrectatoribus forte visum est. Ejusmodi enim labe alias subinde Musarum sedes, ad tempus certe, exeunte sec. XVI. laborasse, donec divino beneficio sanarentur, quis nescit? At proinde cur tam indignam Altorphio maculam, et quidem ita operose eam Lectoribus inculcatam, semel iterumque adspergeret Theologus alias Historicusque haud imprudens, non satis caussae habuit. Sed felix, qui potuit rerum cognoscere caussas, quas pluribus jam repetere, vel locupletare et illustrare, nihil attinet. Vtinam vero Vir optimus, Historiae scribendae legum bene memor, non solos, si qui fuere, morbos exaggerasset, sed habita eum in finem, ut medicina salubris pararetur, Colloquia, Dehortationes, seriaque Monita, cum auctoritate, et spe emendationis [note: Quam concipere, quoad licet, omniaque hinc m deratiora consilia experiri, quam praecipitanter munere quemquam qui sanabili sit mente, exuere, non solum licet, sed etiam decet, et perquam laudabile est: ne qua vel errantibus in viam reducendis fiat injuria, aut Ministris Eccl. Juris circa sacra obtentu, legibus [gap: Greek word(s)] circumscriptae, pro lubitu abdicatis, etiam Ecclesiae damno afficiantur.], iterum iterumque adhibita, Judicia denique super ea re a diversis requisita, traditaque Illustri Magistratui, et ab eo vicissim litigantibus proposita, piamque Prudentissimi Senatus solicitudinem non ignorasset, seu dedita opera haud siluisset! Utinam, liberam B. Schoppero facultatem docendi nunquam fuisse ademtam, simul docuisset Lectorem, eumque victoriam reportasse tandem ab Adversariis, quorum alter, Volcartus, ex indignatione valedixit Academiae, Ambergam commigrans; alter insanabilis, uti supradictum est, loco suo omnino motus est, aut scivisset, aut, re comperta, temere


page 70, image: bs0070

quondam scripta deinceps, vel a Filio, diu posthaec superstite, correcta fuissent! Quod enim Disputationem illam Schopperi, seu theses de Persona Christi, (litis diuturnae materiam,) A. 1599. Resp. Paulo Stülznero, Theodosiano-Bohemo, propositas, publice ventilare non licuerit, id partim ob formulas quasdam, illic observatas, minus commodas, partim majoris contentionis evitandae caussa, tranquillitatisque retinendae studio, provide et circumspecte sactum est. Neque vero illud tantopere miramur, quod de Doctoribus plerisque Calvinismo addictis perperam [note: Quod ne quidem de Hugone Donello satis constat. Cui tamen, si quid antehac indultum fuisset, exemplo Heidelbergensis Academiae, in qua iisdem conditionibus vixerat, neque Serenissimo Electore Ludovico refragante, (vid. Epist ipsius Donelli in Opusc. Cisnerianis L. II. f. 915. sqq.) non erat, quod Osiandrum id male haberet. Extra ordinem enim quae fiunt, prudentis est, non omnibus aut plurimis promiscue tribuere, praesertim si et aliae quaedam peculiares caussae singularis venerationis intercedant. De quibus Scip. Gentilis parentalis oratio, quae prostat, aut si desit illa, excerpta inde pericope in Biblioth. nova Hallensi de vita et scriptis H. Donelli P. XXIV. t. XII. not. (k) conferantur: Ubi etiam generalem pro Academia Altorphina Apologiam, eamque praesertim, qua in religionis negotio illam nonnulli criminabantur, infamiam, aut invidiam potius motam, repressam, legere est.] affirmaverat Osiander, quam quae de Studiosis, ex eadem Studiorum palaestra prodeuntibus, multo pluribus eidem sententiae adsvefactis potius, quam sincerae Theologiae cultoribus, addit; nisi forte Formulae Concordiae [gap: Greek word(s)] haud innutritos intelligat. Namque uti audaciae notam vix efsugere potest, si quis ex Academia aliqua, peregrina quidem, magno numero dispersos Studiosos, eorumque mentem, in numerato se habere arbitretur: ita minus circumspecte factum dixeris, si ex una hirundine conspecta, incertoque loco exclusa atque advolante, ver colligere sustineas; quod jamdudum vulgari proverbio improbatum est. Enimvero quid opus est ambagibus? Ipse etiam Schopperus, ut erat Vir candidus et apertae frontis, ea de cavillatione, aut, si malis, calumnia, ad conscientiam compellatus a Collegis, totoque Senatu Academico, non modo falsa esse, quae scripta sint ab Osiandro, professus est publice, sed etiam, aegerrime se ferre, lectamque injuriam statim graviter tulisse, testatum fecit. Quod, ut intelligat Lector, nos bene cognitum habere, et recte exploratum, id factum esse et pronunciatum, ipsis Kalendis Augusti, A. R. S. 1603. alteroque proinde ab edita Epitome Osiandrina anno, inque publicas tabulas relatum, conscientiae religione interposita, h. l. significamus. Quae omnia, si animo probe expendantur, haud injuria ad Scipionem Gentilem, ICt. celeberrimum, hac de injuria haud dubie


page 71, image: bs0071

conquestum, Spiritu vesano incitatum haec scripsisse Osiandrum, quibus Academiam Altorphinam lacessiverit, illustrem Jac. Aug. Thuanum affirmasse [note: In Epist. ad Gentilem A. 1606. data, quae inter Gudianas a Petr. Burmanno in publicam lucem emissas n. LXXIV. comparet f. 162.], paene dixeris. Quod vero ipsum Gentilem, nescio cujus, in religione erroris, et forte ipsius Photinianae impietatis, suspectum reddere allaboravit Vir. Cl. Th. Creenius [note: In Animadv. Philolog. P. XVI. f. 310.], non sine indignatione legimus. Multoque magis id visum est Viro, in re literaria ceteroquin exercitatissimo, indignum, quod non obscure putidissimae calumniae de haeresi publice AltorphI proposita, cui Professores omnes addicti suerint, fidem habens, eo tempore Scipionem Gentilem vixisse, cum antea de Religione Gentilium [note: Alberici puta et Scipionis, illius Oxo niensis JCti, hujus vero Altorphini, a Matthaeo Gentili, communi parente, Italo, ex Marchia Anconitana oriundo, genitorum, quorum iste A. 1608, hic A. 1616. diem supremum obiere, et Calvini placita tueri putabantur: Quod tamen de Scipione nostro certum omnino non est. Etsi, in quibusdam, et forte in L. de Christo, atque de idiomatum divinorum communicatione, uti quidem magna erat sub id tempus et multiplex dissensio, a Schoppero abiisse, verisimile sit.] universe parum honorifice sensisset, scripsit. Cum tamen, neque vera esse, quae l. c. in Epist. Ruariana narrantur, ibidemque etiam rejiciuntur, ex sequentibus fatis evidens futurum sit, et, de Scipione quoque Gentili aliter existimandi, multae, si id nunc ageremus, caussae reddi possent, solumque volentis desiderium illud, ad Donelli praeceptoris latus ossa sua sepeliri, neminem contagio erroris inficiat [note: Nisi et b Sonntagii nostri cujus A. 1717. in ipso Scip. Gentilis sepulchro exuviae depositae sunt, manes famamque, quod nemo temere credet, aliquid contagii contraxisse opineris.]. Sed haec pro justis Academiae innocentis, et ipsius maxime Senatus Inclyti, quasi ad talia conniventis, vindiciis sufficiant. Cum de reliquo non abnuamus, uti jam ante sumus fassi, litigia illa, quae aliquantisper, in utramque partem ventilata, durabant, a quibusdam novis rebus studentibus petulantibusque ingeniis, in occasionem contegendi erroris abrepta esse [note: Ut reliqua dissidia taceamus, quae exista Theologorum inter se obtrectatione coorta sunt, et eo usque interdum erupere velut in nervum, ut distractionem, et a publicis sacris secessionem, qui Philippeis partibus inter ceteros Professores favebant, quorum haud pauci numerabanrur, moliri viderentur, et sacra sua in vicinis Palatinatus superioris Ecclesiis, Hagenhusana nominatim, atque in monte Charitum facere inciperent, in ordinem tamen confestim revocandi. Quae, ut intelligi queat Nicolai Rittershusii ex patris Conradi relatione narrratiuncula perobscura, in Epist. Richterianis f. 206. occurrens, videbantur non omittenda.].



page 72, image: bs0072

§. XXII.

Nempe cum, ex praescripto Legum Academiae primarum, Philippi Examen, Locique Communes [note: Qui libelli etiam Librorum Normalium Eccl. Noriberg. partem, secundariam quidem, at partem tamen aliquam, constituunt, atque hinc, ea tempestate valde adhuc Philippea, compendiorum Theologiae passim, atque in his praecipue terris, usum praebebant, sed ex communibus Libris Symbolicis, ut primariis, lucem foenerantur.], tanquam Germaniae totius Praeceptoris, et de Noribergensi Ecclesia inprimis bene meriti, praelegenda essent; hinc fieri non potuit, quin ex Philippeae Scholae, inde a Form. Concordiae temporibus, male quibusdam audientis; ab aliis vero in abusum revera sententiarum Calvini scholam redolentium, ho c pigmento colorandarum, pertractae; rursum vero ab aliis moderatioribus excusatae [note: In quibus et nostrum, (quid enim dissimulemus?) profitemur nomen, et, Philippum, amoris atque pacis studiosissimum, conciliationibus magis, quam partibus Calvini aut Zwinglii tuendis, operam dedisse, ipsumque, momentum controversiae de S. Coena tanti non esse, putasse, oredimus. Qua in re eum sibi, at minus periculose, errasse censemus. De prudentia vero minime nunc disputamus, sed tristia Saxonicae Eccles. fata expendenda commendamus, eumque bactenus cum Augustino, in doctrina de Gratia Dei exponenda sibi quoque non semper constante, comparamus, ac de reliquo Tom. III. Ep. Philipp. ed. Pezel. f. 261. et 271. sqq. ubi mentem suam dilucide exposuit, inspici et considerari volumus.], reliquiis haud raro quaedam proponerentur, quae, ut verbis discrepabant, ita diverso a diversis animo, ut quisque favore et affectu dextro sinistroque tunc erat occupatus, acciperentur. Ne quid dicamus de occasione, hac ratione subministrata, Commentarios in Philippi Syntagmata et Compendia, a pluribus, neque unius sententiae, Viris scriptos publicatosque (ut erant forte commendati a Magistris, aut sponte sua a Studiosis electi,) diligentius consulendi. Cujusmodi tum quidem Mart. Chemnitii [note: Loci nimirum Theologici, qui sunt in Communes Philippi Praecept. LL. Comment. instar adornati, celeberrimi.], et Christoph. Pezelii [note: Cujus, praeter Annotationes in Exam. Theol. Philippi, extabant etiam Argumenta et Object. de Artic. Doctrinae Christianae IX. Tomis collecta; quorum primus hortatu Helingi nostri, Philippo suo devotissimi, in lucem datus erat. Ambo autem ut scholis accommodatissimi labores fuere, ita Pezelianus cumprimis, (quis enim abnuat?) vel perspicuitate sua atque nitore latinitatis, ac tersissimi planissimique styli, praeter Philippi, ex quo pleraque excerpta sunt venerationem, Lectori salivam movebat. Conf. §. sq. Confessionem Peuschelii candide editam.] lucubrationes a quibusdam inprimis celebrabantur, atque ab aliis priores, ab aliis vero posteriores praeferebantur. Quibus accessere plerorumque e Schola Calvini et aequalium evulgatorum Operum, et ipsius Calvini Institutionum potissimum, (quis enim id quoque neget?)


page 73, image: bs0073

stylus, suo quodam ingenuo nitore, cum exquisita doctrina acrique judicio, Lectoribus mirifice blandiens, atque ipsa denique novarum Controversiarum acris ea tempestate ventilatio. Unde curiosi adolescentes facile invitari poterant ad fundamenta utriusque disceptantium coetus e fontibus suis accuratius percipienda, et una simul opera altius animo imprimenda. Quae tamen non ita accipi velim, quasi illam quorundam suspicionem de prona e Calvinismo ad Arianismum via [note: Quo vulgare illud pertinet, quod Neusero tribuunt, dicterium: Qui timeat, ne in Arianismum incidat, ei vitandum esse cavendumque Calvinismum. Quod a Wolfio et aliis quidem constanter affirmatur, ab aliis contra, ut Adamo in vita Zanchii, inter calumnias numeratur. Tametsi non desint, qui, quod invidiae movendae gratia non repetimus, plerosque Socini asseclas in Polonia Calvino-Reformatorum sententiae, priusquam ad istum coetum accederent, addictos fuisse observarunt.] sine discrimine stabilium eam. [note: Quae enim, de Adoratione Christi heic Altorphi disputata, occasionem dedere Socinisino occultando, ea prorsus huic axiomati pervulgato contraria fuere: uti ex sequentibus elucebit magis.] Multo vero minus exempla lugubris eventus, atque grandes et decumanos errores, aususque atroces [note: Vid. de his inter alia Henr. Altingii Hist. Palatina Ecclesiastica, quae reperitur in Monument Pietat. et Literar. An. 1701. publ., ubi ad praesentis argumenti notitiam faciunt, quae f. 206. seqq. habentur. Adde Acta Neuserum atque Sylvanum attinentia, seorsim typis subjecta, et ibidem Germanice f. 318. seq. inter documenta reliqua, impressa, et quae nuper collegit de eo varia Lauterbachius. Falsas de tristibus hisce Palatinae Ecclesiae fatis narratiunculas Lubieniecii, quae L. II. cap. V. Hist. Reform. Polon. leguntur, discussit Cl. Boysen in Dissert. de Apostas. falso et merito suspectis §. 26. seq.: quam cum his comparare non poenitebit. Utrum de reliquo verus sit, an falsus, Neuseri istius ad Turcas transitus, quem Ruarus L. I. Ep. f. 225. et ex eo Venerab. Abb. Fabricius Bibl. Fabric. Hist. L. IV. f. 354. in dubium vocare videntur, non aliunde rectius addiscere L. B. poteris, quam ex rarissimo Wencesl. Budowezii Circulo Horologii Sol. et Lun. Hanov. An. 1616. 4to excuso, in quo, quae ipse coram viderit, distincte f. 432. exposuit, nullamque haesitandi amplius vel levissimam caussam cuiquam reliquit.] Neuseri illius Sylvani, et sociorum, Suteri atque Vehii, Palatinorum Apostatarum, etsi in proximae abhinc aetatis memoriam, et seculi superioris XVI. decursum [note: Anno 1570. seqq.] incidentium, cum hisce Altorphinis machinationibus comparari, velimus. Sed eo duntaxat haec valere existimamus, ut intelligant Lectores, rebus in Ecclesia nonnihil conturbatis, et in Societate aliqua Academica, Doctoribus nonnullis in alia omnia, quam ceteri solent, euntibus, proclivem esse, a via recta ad obliquas et lubricas, transitum, animosque ingeniorum, praecipue novi quiddam prurientium, sensim ad alia, quam antea, veluti cum lacte materno, imbiberunt, et pejora ut plurimum, temporum sic ferente


page 74, image: bs0074

labe, infernalis genii artificio, ad hunc modum praeparari posse. [note: Ita ut, quod b. Lutherum saepius repetiisse ferunt, non docendo, sed disputando amittatur veritas. Hoc enim, (uti enim addit T. VII. Altenb. f. 622. (a) Megalander,) malum disputationes secum afferunt, quod animi quasi profanantur, et rixis occupati, quae praecipua sunt, negligunt. Quibus Erasini ad Hilarium ed. Froben. Anno 1523. aurea Praefatio jungi meretur.] Quibus si fraudes dolique accedant, ut tegumenta sub his disputantium dissensionibus sibi quaerant, et latibula impostores, jam actum est, et pene conclamatum. Non dixerim, ea in Statum Academiae Altorphinae sub initium Sec. XVII. plane convenire, sed vestigia solum quaedam nos animadvertisse eorum, quae dicta sunt, non abnuimus. Etenim res ipsa deinceps docuit in Mysterii S. Coenae impugnatione, cum ad Colloquium et Examen ventum esset, VOGELIUM aeque ac PEUSCHELIUM, ad Socinianorum quidem mentem, sed argumentis ex Calvino-Reformatorum pharetra depromtis, vehementer decertasse. Et ipse quoque Crellius [note: Seu Pasterius potius, ejus scriptor. vid. supra. §. XIX. extremo in not.] in vita, postquam de Socinianis erroribus AltorphI haustis egerat, addit: Quam (veritatem scilicet Socinianam,) tanto facilius amplexus est, quod pridem eam, quam a Patre [note: Helmezbeimensis Eccles. Pastore (vid. Cap. II. Lit. C.) Evangelico Lutherano: quae doctrina etiamnum illic libere proponitur.] acceperat, doctrinam adspernatus, aliam imbiberat, quae, Praedestinationis si excipias dogma, cujus crudelitatem noster nunquam concoquere potuit, propius a vero [note: Praecipue vero in Capite doctrinae Evangelii principe, certe non postremo, de S. Coena.] aberat. De Persona vero Christi [gap: Greek word(s)] , et communicatione idiomatum, sublimem et nobilissimam solatiique Evangelici plenissimam doctrinam risui illis propemodum et ludibrio fuisse [note: Conf. instar omnium M. Ruari ad Joach. nostrum Peuschelium notabilis illa Epistola, quae in Fascic. Ruarianarum Cent. II. num. XVII. procusa typis extat, ejusque pag. 134. praecipue inspiciatur, ubi, de commentitia proprietatum illa communicatione Lutheranos Calvinianosque, in modum Cadmaeorum fratrum, tam bostiliter inter se luctari, nec fortassis unquam eluctaturos esse, scribit, Lutheranorum caussae metuit, Calvinianosque, quoniam subtilius rem agant, non male bactenus processisse, affirmat, utrosqus tamen false tandem ridet.], donec meliora edocti rectius sapere divino beneficio rursus addiscerent, aliunde constat. Ad PEUSCHELIUM quod attinet, ex Actitatis cum eo dehinc in colloquio et explorationibus, quae antegressae sunt, aliis variisque liquet, diligentem fuisse Scriptorum Calvinianorum, (recitamus verba Schröderi Sess. XII. Colloquii postremi haec ei objectantis,) lectorem, antequam se in hanc


page 75, image: bs0075

abyssum errorum Photinianorum praecipitaverat. Neque inficiari ausus est objecta PEVSCHELIVS, ut potius sequentia ad interrogata Schröderi promte regesserit: Quod legerim libros Calvinianorum, plus habet, inquiens, suspicionis et conjecturae, quam veritatis. Hoc diffiteri non possum, interdum per varias occasiones mihi libros esse oblatos, (tales videlicet, de quibus sermo erat,) quos inspexi et legi. Inter alios habui libros Bened. Thalmanni, [note: Edidit Thalmannus iste Assert. verae et orthodoxae Doctrinae de Unitate Personae et Distinct. duarum Nat. in Christo: itemque Tr. de vera participat. C. et S. Christi in S. Coena: utrumque Lib. Tiguri. An. 1578 et 1579. excusum. Quis h. l. intelligendus sit, incertum, posteriorem tamen innui, veri similius est.] Hemmingii, [note: Nicolai videlicet, Prof. Theol. Hafniensis et Philippi in scholis formati; cujus quum Encbiridion aut Syntagma Instit. Theol. praeter alia suspecta haberentur, 8va forma excusa, h. l. tamen non videntur spectari, sed Isagoge sola hactenus innocua. Opuscula enim Theologica An. 1586. fol. Genevae excusa h. l. intelligi non possunt.] Catechismum Wittebergensem a Calvinianis [note: Christoph. Pezelio scriptore, curatore autem ac disseminatore ad carceres usque, hinc vero tandem ex Archiatri dignitate dejecto, Casp. Peucero: qui semel iterumque, praefixis etiam Electoris Saxoniae serenissimi insignibus et armis ornatus, forma 8vo An. 1570. et 1571. lucem adspexerat, turbasque in Saxonia plurimas, propter incrustatam vitiatamque de Persona Christi et S. Coena doctrinam, dederat.] editum etc. uno volumine compactos. Ibi occasione Isagoges Hemmingii in Scripta Prophetarum et Apostolorum, quam perlegebam, fieri non potuit, quin etiam interdum librum Thalmanni percurrerem, quod non fecissem, si aliter libellus seorsim fuisset compactus. Habui etiam Commentarium Pezelii [note: Conf. §. praeced. extremum.] in Examen Domini Philippi, quod, quia publice praelegebatur, lectioni illi adhibui. Eadem ratio est de aliis. Quod autem diligenter et de industria illorum potius, quam nostrorum scriptis evolvendis incubuerim, puto, neminem hoc vere probare posse. Quae, utut nonnihil excusationis, a comparatis desumtae, contineant, tamen ejusmodi sunt, ut in summa rei confitentem reum habeamus. Eaque amplius confirmat responsio a Joh. Schrödero subjecta: Quicquid tandem sit, inquiente, tui certe commilitones et tribules dixerunt, te hujusmodi libros circumtulisse. Circumtulisti etiam librum Calvini adversus Westphalum, quem tractatum parens tuus in arcam recondidit, ne amplius legere posses. Et quae sunt alia, his similia, ex Vorstianorum Opusculorum apparatu, quo mirum in modum instructus erat noster, et aliorum in Peuscheliana Bibliothecula Jenae [note: Deinceps, cum patefactis consiliis reculae ejusdem istic excuterentur, et obsignatae in patriam mitterentur. vid. Cap. III. §.] repertorum mixta farragine, facile, si extra oleas vagari placeret, illustranda. Omittimus


page 76, image: bs0076

de industria ceteros ejusdem sententiae socios, de quibus alias commodior erit dicendi occasio. Utcunque sit: Id certum est, Sprembergeri praelectiones et declamationes, quibus Adorationem Humanae Naturae in Christo, quoquo modo potuit, oppugnare vehementer annisus est, haud parum [gap: Greek word(s)] concordi obstitisse, et compluribus [gap: Greek word(s)] , ut Apostoli utamur phrasi [note: 2. Tim. II, 16.], offendiculo fuisse. Praesertim ex eo tempore, quum de suggestu etiam coeptum est hac de re, non tamen sine incrustatione multiplici, et affectuum vehementia [note: Quo morbo, (quamvis etiam Schopperus ex eo laboraret,) cum Sprembergerus inprimis vehementer afficeretur, jam An. 1611. de eo vel removendo, vel ad stationem aliam transferendo, deliberatum fuisse, et Joh. Gerbardum jam tunc, ut illi succederet, invitatum, atque a b. Menzero, ut annueret commonitum incitatumque esse, tanquam ad rem, quae toti Germaniae prodesse posset, ex vitae Gerhardi a Cl. Fischero terse et eleganter descriptae Cap. VI. §. 1. f. 96. didicimus. Qui etiam postquam eidem Sprembergero honores Acad. et Eccl. abrogati sunt An. 1613. quam solicite per Schröderum, hanc ut spartam susciperet, expetitus sit, Cap. XIII. §. XIII. f. 206. seq. copiose et accurate nos edocuit.], pii zeli praetextu vestita, declamari, et ex cathedra quoque disputari, sive data sive arrepta, ut fieri solet, occasione. Quibus accessit denique celebris illa Oratio ejusdem Sprembergeri, magna cum laude eloquentiae ab eo An. 1612. circiter recitata, ad quam, quin publice obloqueretur Schopperus praesens, et ex sedilibus ordinariis Professorum inter ceteros auditor, vix sibi temperare potuit: praesertim cum adorationem illam Dei invocationi in templo Hierosolymorum, et Christi cum veste, quam [gap: Greek word(s)] tetigit, comparari audiret. [note: Quae res tantos excitavit fluctus, ut, denunciatione Noribergam horum actorum illico perscripta a Schoppero, famaque omnia, ut solet, latius disseminante, duo paullo post ex Ordine Juridico et Medico Professores, qui praesentes cuncta audiverant, nullique parti singulariter addicti credebantur, nominatim D. Andr. Dinnerus et D. Caspar Hoffmannus, ad veritatem dictorum testimoniis suis confirmandam illuc evocarentur, eaque comperta Sprembergero gravis dica scriberetur: cujus quis fuerit, post multas variasque tergiversationes, exitus, alibi jam expositum est.]

§. XXXIII.

Quamvis enim, ut ad institutum jam propius accedamus, clandestinis haec cuncta Socinianis per se parum emolumenti afferrent, qui, ut supra observatum est, ad oppugnandum Sprembergerum et ipsi omnes lacertos movebant, videbanturque adeo a Schopperi [note: Mirifice sibi de hoc consensu virorum doctorum, quos imprudens per omnia recte de vera Eccl. doctrina sentientes existimabat, gratulantis.] partibus


page 77, image: bs0077

stare ex animo; tamen ex accidenti id profuit pestilenti haeresi, ovina quadam pelle assumta, hoc pacto, involvendae, insidiisque tanto melius occultandis. Quandoquidem [gap: Greek word(s)] illi, qui in communi caussa tam seduli essent, credebantur, quippe qui pro adoratione Christi ita enixe propugnantes, simul Divinitatem ejusdem aeternam inficiari neutiquam posse, omnibus fidem faciebant. Qua interim data sumtaque ansa, latentem illi angvem in herba non modo ad alios transferre poterant, sed etiam, si quid contra summam Christi Divinam naturam hac occasione protulissent in medium [note: Divinitatem praesertim Christi, (sed factitiam,) identidem urgentes et propugnantes.], ita acceptum est, ut exercitii gratia, quantacunque etiam id fieret vehementia et pertinacia, pronunciasse, aut objecisse, putarentur. Quorsum etiam, occupatis animis, spectare visum est, si quid adversus satisfactionem Optimi Sospitatoris nostri, Jesu Christi, vicariam, et sangvinis fusi piaculare pro nobis [gap: Greek word(s)] interdum excidisset. Quemadmodum fieri solet, si quando partium studia incautis glaucoma offundunt, ut, quod Boethius, inquit, affectu regnante, nubila mens sit, vinctaque fraenis, veritatique cognoscendae adeo parum emolumenti hinc proveniat. Atque haec tam versute, ita, uti narravimus, gesta sunt, ut parum absit, quin ex ingenio nostro per meram suspicionem conficta aliquis putet; ni fassi id postea fuissent [gap: Greek word(s)] deprehensi Novi Photiniani, sine dissimulatione, et Scriptor vitae Crellianae adhuc dilucidius, et sine omni tergiversatione, publice professus id esset. De istis infra disserendi locus erit, ut speramus; De Crellio vero etiam digna sunt, quae excerpantur, verba Joach. Pastorii ab Hirtensberg, rem omnem in aprico ponentia, et fraudes hasce, larvis procul remotis, in lucem apertam proferentia. Ita enim, postquam, Senatus Academici commendatione, Crellio Inspectionem Alumnorum Norib. et Oeconomiae, in Hölzlini decedentis locum, destinatam fuisse commemoraverat, detrectandi hujus muneris, quod alii ambitiose affectarint, caussas enarraturus, scribit: [note: Opp. Crell. (Bibl. Frr. Polon.) T. I. * 2. Quae vita illa est aliquoties jam citata; uti inscriptio literis J. P. M. D. subindicat, (Medic. enim Doctor fuit Pastorius, Protonotarius Apostolicus, Canonicus Chelmensis et Varmiensis, Decanus et Officialis Gedanensis ac Poineraniae, qui teste Hartknochio Hist. Eccl. Boruss. L. III. c. XI. f. 860. Frauenburgi An. 1681. ex hac vita excessit) et Sandius quoque in Biblioth. semel iterumque affirmat.] Inventi sunt ex muneris istius Candidatis quidam, qui detrectationis illius, quanquam malo animo, invidia eum sublevarent, et Crellii, novo more, hoc est accusando, dicerent caussam.


page 78, image: bs0078

Aspersere quippe illum apud Senatores quosdam et Curatores Academiae, Calvinianae, quam vocant, Religionis suspicione, ignari odiosioris tituli, cujus tamen, si Diis placet, crimen et verius [note: Quam prope tamen etiam a Calvino-Reformatae Scholae scitis quibusdam abfuerit, ex supra citata ipsiusmet confessione §. XXII. repete.] nostro objectum fuisset, et plus nocuisset. Sed commodum accidit, ut inter Academiae Theologos controversia de adoratione Humanitatis in Christo agitaretur: hanc Crellius publice asseruit aliquot argumentis, sed quae aliunde sumserat, quam a Lutheranis, et meliori servire volebat caussae, quam esset Lutheranorum. Cum tamen mens agnosceretur, quibus eadem mens erat, [note: Vides, Lector Benevole, quam egregie supra etiam Soneri mentem calluerit, et temere sine dubio Crellio, tum disputanti, quoque credulus applauserit bonus Schopperus, immo etiam vix in alios, quam Calvinianos, confutandos hactenus intentus, atque de Socini asseclis, a quibus plus periculi erat, parum cogitans, vel oscitantia, utcunque se ab accusationibus gravioribus purgavit, aliquam his malis, non dico fenestram, sed rimam aperuerit. conf. c. III.] absolutus apud reliquos Crellius est ab objecti Calvinismi invidia. Addit porro Pastorius jam dictis, favorem Curatorum in Crellium, nihilominus hac quoque via, cum consilio, regimini Alumnorum eum praeficiendi, rediisse; sed supplici libello eum, quicquid erat sive honoris, sive oneris, deprecatum esse, et mox aliam causam subjungit; ne scilicet Magistri titulos assumturo, (id enim ad officium Inspectoris capessendum requiritur,) in formulam confessionis Augustanae jurandum esset: unde fugam denique post multas tergiversationes arripere maluerit, et reliqua. Quae quia ad praesens institutum parum faeiunt, in alium locum rejicere satius erit. Nobis certe jam fidem fecisse assertis de subdola illa Socinismi occultatione, et cuniculis adhibitis, vere impiis, sufficiat. Est enim animo constitutum, ab his qualibuscunque occasionibus, itemque praeparamentis atque latibulis, ad causas genuinas, et novorum faces motuum, novique adeo dogmatis serendi praecipuos Choragos progredi.

§. XXIV.

Atque hos quidem, post Sonerum, clanculum sua discipulis intimis venena propinantem, non alios cognovimus, quam Michaelem GITTICHIVM et Martinum RVARVM, perdoctos sane et ingeniosos, sed ad bonas mentes corrumpendas, nescio qua sinistra fortuna, huc adductos edoctosque homines. Alter horum Michael Gittichius, vulgo Venetianus cognomento dictus [note: Ita quidem, ut omisso saepius Gittichii nomine, solo Venetiani gentilitio fuerit appellatus. vid. Ep. Ruari. P. I. Epistola XCII. seq. et compara litteras Dinneri, quas §. XXV. integras reperies.], a Patria genitoris sui id


page 79, image: bs0079

nomen acceperat. Cum enim Parens, Venetiis natus, ex Italia in Poloniam, incertum, quo fato, [note: Eadem paullo accuratius in Epist. Dinneri expressa leguntur: quam confer §. XXV. integram ex [gap: Greek word(s)] expressam. Ex qua etiam luculentissime patebit, quid de assertis Auctoris recentissimi Historiae Socinianismi Gallice sub tit. Histoire du Socinianisme scr., et Venerandi Lauterbachii in Arianismo-Socinismo olim in Polonia etc. habendum. Quorum hic, patriam ejus Venetias fuisse, affirmat; ille vero, Venetien de naissance fuisse non tantum aeque fidenter ait, sed etiam, quitta sa patrie, apparemment sous la pretexte de la Religion, et vint en Pologne, addit. Quorum tamen etiam neutrum vera dixisse, ex accuratiori hac nostra narratione patebit.] commigrasset, filius istic in Polonia, seu Lithuania potius, natus eo modo Venetianus dici consvevit, quo Libertini Latinis olim appellati sunt, qui patre Liberto, h. e. servo antea, sed manumisso, geniti pristinae sortis monimentum in ipso hoc nomine retinebant. Venit quidem aliquando in mentem, utrum Italiae Respublica Civitasque Veneta intelligenda sit, quoties Venetianum vidimus nominatum Gittichium, dubium adhuc moveri posse: quandoquidem etiam Lithuaniae urbem haud ignobilem, certe Lithuaniae conterminam, Vendam, haud procul ab eadem nomenclatura abesse observatum sit. Postquam vero rem omnem animo expendimus, neque ab obscuriori oppido nostrum sibi cognomen dari voluisse, non sine affectatione ortus peregrini, credibile visum; priorem, dum meliora edocti sciamus, posteriori conjecturae anteferemus. [note: Immo vero et Stanislao Lubieniecio Venetianum ab urbe Veneta, patris patria, dictum, observasse in Hist. Ref. Polon. L. III. et XIII. f. 258. satis fuit, atque adeo priorem tutioremque sententiam hoc quoque testimonio stabiliri censemus: quam etiam Dinnerus comprobat.] Quemadmodum educatus sit a teneris ungviculis in aedibus paternis, et primis quidem annis adolescentiae satis liberaliter habitus, ipsemet Gittichius ad Ruarum perscripsit [note: L. paullo ante cit. et seqq.]; non tamen ab ipso jam parente aliquid alieni a veritate erroris se traxisse dissimulans. Clarissime vero omnium, ut in Schola Koklioviensi litteris amplius sit imbutus, illic commemoravit, et eo usque jam anno aetatis undevicesimo, rariori profecto exemplo, se profecisse testatus est, ut cum Sacerdote Pontificio haud inerudito ausus sit in certamen de Purgatorio descendere; quod humanum esse commentum locis ex Augustino productis demonstraverit, hominemque diu reluctantem domi suae de errore convicerit. Hactenus certe, victas eum manus dedisse, ait, ut inconstantiam Augustini vacillantis, et interdum de hujusmodi post mortem statu aliquid submurmurantis [note: Obiter heic notamus, recte ita judicasse, quantum ad hoc, Gittichium, idque ex professo b. Joh. Guilh. Bajerum Sen. peculiari Diss. Acad. De Purgator. Pontific. utrum claris testimoniis S. Augustini probari possit? An. 1679. ostendisse. Ubi, quicquid de tali post mortem expurgatione peccatorum ille scripserit, partim a vacillante et suspicato potius nonnihil, quam asseveranter pronunciante, partim ex male, aut prorsus non intellectis verbis Christi, quibus Pecc. in S. S. neque in hoc neque altero mundo remissum iri, dixit, ortum esse, ostensum est.], adversarius


page 80, image: bs0080

stuperet. Digna est, unde haec decerpsimus, vel ob judicium acutum de Hugone Grotio in ea pronunciatum [note: Quod infra cap. II. §. 20. cum pluribus aliis observationibus ex eadem Epistola producemus.], Epistola, quam L. B. in Append. P. I. Epist. Ruari totam perlustret. Hoc enim loco plura ex eadem decerpta recitare, ne extra oleas vagemur, neutiquam lubet. Jam vero satius esse videtur, ut breviter annotemus, Gittichium hunc, (Gutichium l. c. dictum,) ipso Fausto Socino indice, in Epistola ad Valent. Radecium, Eccles. Claudiop. Past. et Eccl. Transylv. Antitrin. Superintendentem, scripta [note: Tom. I. Opp. Socin. f. 492 (b).] An. 1603., in Transylvania aliquandiu cum eodem Radecio vixisse, ejusque consvetudine familiari atque convictu usum esse, atque hinc demum, positis Claudiopoli fundamentis literarum et haereseos uberioribus, in Poloniam rediisse. Quibus praemissis, nunc tandem ad consilium Altorphium contendendi progrediemur. Id procul dubio Gittichius amicorum, Ostorodi et Voidovii, commendatione animo concepit, famaque florentis Academiae novae, et Soneri porissimum disciplina, impulsus perfecit. Malo certe et infausto sidere e Polonia huc provolavit, sub initium Sec. XVII. Anno 1607. d. X. Decembr. adventans, eo ipso tempore, quo Ernestus Sonerus Rectoris Acad. officio fungebatur, ut, dedita quasi opera, et ex compacto, [note: Non leve profecto Ostorodiani illius consilii fragmentum, de quo Cap. hoc I. §. XXXVII. dicemus, propagandi h. m. errores, qui lente nimis videbantur procedere, argumentum praebet. Amicum enim fuisse Gittichio indubitatum est.] id factum esse, plane nobis persvadeamus. Neque vero solus in Athenaeum celeberrimum pedem intulit Gittichius, sed comitem secum afferens, cujus studiorum morumque Ephorus fuit, Filium generosi Viri, Domini Joannis a Woinarowa, Woinarowsky, Equitis Poloni, [note: Stephani Woinarovii venationis regiae in Palatinatu Kioviensi Praefecti, et A. Wissowatii summi patroni, procul dubio patris: nisi ipse fuerit Stephanus ille, qui cum Gittichio h. l. vixit, quemve ex vita Wissowatiana adhuc An. 1643. superstitem fuisse cognovimus.] qui et ipse Socinianis addictus erat opinionibus: cum quo una etiam A. 1609. d. VI. Februarii, nomine suo Philothecae Sonerianae, quam inspeximus, inscripto, [note: Quanquam non istic duntaxat, verum etiam in fubscriptione Argumentorum ad Lucium missorum idem munus Ephoriae disertis verbis commemoratum legatur.]


page 81, image: bs0081

simul testatus est, Praeceptorem aeternum colendum se Sonerum venerari et colere. Discessit iterum ex isthoc Museo bonarum artium, sub exordium Anni MDCX., uti quidem ex Epistolis virorum doctorum, eo tempore scriptis, conjicimus. Etenim, d. 12. Decembris Anni praecedentis 1609., abitionem in patriam illum maturare, Joh. Putonem, Zaborowsky, ad Lucium perscripsisse, observavimus; Georgium vero Remum, in litteris ad eundem datis, sequenti Anno VI. Eid. Mart., jam abiisse, vidimus, eidem significasse. Quae, ut tanto luculentius de his omnibus constet, his ipsis Epistolis, B. L. exhibitis [note: Utut enim in Lib. de Satisfactione Christi, a Lucio deinceps typis subjecto, jam sint excusae, quia tamen idem illud Opusculum, de quo infra Cap. II. §. 28. pluribus, rariuscule comparet, haec quoque excerpta, ad historiae totius texturam pertinentia, nostrae quoque Enarrationi inserta legere, non omnino nullum operae pretium erit.], confirmabimus. Quarum prima est DN. Johannis Zaborowsky, generosi DN. Adami a Sienno Sienniensky, Palatinidae Podoliae etc., Magnifici tum temporis Academiae Altdorfinae Rectoris, Ephori, ad Lucium exarata:

Intellexi, Cl. LVCI, Te provinciam refutandarum rationum, quae cum satisfactione Servatoris nostrie diametro pugnare videntur, suscepisse Eandem quam strenue administres, ipse oculatus testis, non dubito. Caeterum, quum Antagonista tuus defensiones jam suas solutionibus illis, opinione mea citius, mature opposuerit: visum est, Te etiam officiose rogare, uti coeptum continues; tum propter gloriam Dei Opt. Max., tum desiderium nostrum veritatem penitius indagandi: quam cum nescio quae aporiae [note: Respicit haud dubie Puto ad motus periculosos, quibus Ecclesia Christi sub id tempus tam a Socinianis, quam Remonstrantibus et Vorstio eorum promacho, Weigelianis item, atque Jac. Böhmio et asseclis, nec non Esaia Stiefelio, plurimisque horum similibus, infestabatur: unde non poterant non varia in animis [gap: Greek word(s)] dubia suboriri.] seculi nostri remorari longius studeant, et caligantes animi quorundam; nae jam illi sibi placent. Tu facies pro tua eruditione eximia, ut, si iterum respondeas, nullam moram interponas. Nolim enim te nescire, quod is, quocum tibi in ea re negotium, propediem abitionem maturet in patriam: utinam etiam victus! Vale, et me crimine curiositatis (si qua inde metuenda,) pro ea benevolentia tua, quam ego propius novi, et candore, liberabis. AltorfI Noricorum d. 12. Decembris Anno 1609. cursim.

Tui studiosissimus

Johannes Puto Zaborowski.

Alterius Dn. Adami Planci, generosi Dn. Martini Rey de Naglowicze, Domini in Oxa etc, in Academia eadem Altorfina Ephori, haec erat Epistola:


page 82, image: bs0082

Salutem et amorem, Doctissime Domine LVCI, amice honorande. Michael Gittichius, cujus contra satisfactionem argumenta confutasti, nondum sihi satisfactum putans, eandem confutationem tuam sibi examinandam, et excutiendam sumsit. Quam bene, Tu, ut Vir doctus, et in his abstrusis acutus, videris. Ea enim, quae contra scripsit, ut tibi mitterem, rogavit. Et quanquam maluissem, alium istis transmittendis onerari: tamen propter necessitudinem, quae mihi alias (excepta ipsius impia religione) cum ipso intercedit, honeste recusari non potuit. Eaitaqus, qualia qualia silnt, tibi mitto: tuumque ad eadem responsum fusum exspecto; ne homo iste cristas nimis erigat, et se victorem apud suos jactitet. Mihi quidem videtur, nihil novi afferre; sed flare eadem, calidiori quodam spiritu, idque arroganter. Sed de his tuum, clarissime Luci, judicium exspecto. Facies Deo et Ecclesiae rem gratissimam, si hominem istum, docta et solida tua confutatione, confuderis et pudefeceris. Me autem, tui observantissimum, ama, et bene vale. Altorsio II. Decembr. A. 1609.

Tui observantissimus

Adamus Plancus.

Tertia a D. Georgio Remo, JCto et Consiliario Norico, [note: Cujus, Augustani patria, Polyhistoris maximi, et deinceps Universit. Altorphinae Procancellarii tandem ex merito creati, sed in religionis negotio Calvini partibus mirum in modum faventis, cum eruditione ampla, vitam inter Procancellarios Acad. Altorph. legere est. Qua mente vero et sententia in religionis negotio tum maxime agitato etiam Noribergae vixerit, et quos amaverit quam maxime, illud, cum ex officio Consiliarii Wiedensis, quo ante hac functus est, scriptisque ea tempestate elaboratis evulgatisque etiam Theologicis, quibus jam inclaruerat, tum ex Epistola S. Rev. D. Cypriani cura ex Biblioth. Gothana inter alias An. 1714. ed. n. 88. f. 150. colligi potest; ubi, quos inprimis Doctores sequutus sit, magnique prae ceteris fecerit, ipse, perinde uti Antecessores, quidam alii Norib. Reip. Consiliarii, Piscatorem nempe praeter alios Herbornensem, et Consensus orthodoxi Auctorem Herdessianum, palam edisseruit. Ut mirum proinde non sit, si a quibusdam v. g. Crowaeo in Elencho Script. et Comment. in Scr. Sacr., ubi Annot. ejusdem in Proverb. et Koheleth recenset, in Calvianianorum numerum relatum fuisse legamus. Talem enim ex opusculis Theologitis esse haud obscure apparuit.] ad eundem scripta hujusmodi fuit:

S. in Christo [gap: Greek word(s)] , quem, Vir Reverende et Praestantissime, Domine LVCI, contra impurum Socinianum, os [gap: Greek word(s)] , Redemptorem defendis acerrime accuratissimeque. Ajo Tibi, me non solum magna cum voluptate, sed etiam utilitate, disputationem Tuam legisse. Agonem ajo Te agonifasse bonum; Ecclesiae Christi praeclaram impendisse operam: dum Gittichii hujus [gap: Greek word(s)] tam dilucide tam solide refutasti.


page 83, image: bs0083

Diu est, cum tantam tuam eruditionem in te merito admiror; gratiasque ago Tibi nostrorum nomine; qui tam aperto Marte, tam exprompte, occurreris NEBVLONI, quicquid se Viri boni larva obvelet; Redit ergo ad Te Opus hoc tuum, mole parvum, reapse maximum, Tibique pro communicatione [gap: Greek word(s)] agam, dum ero. In eo scripto nihil est, quod desiderem. In foro, cum criminales causae aguntur, fateor, fidejussorem pro eo, qui capite luendum admiserit crimen, hodie non accipi. Verum istud in negotio religionis, et redemptionis nostrae per Christum, cum Deo Patri placuerit, Christum expromissorem et sponsorem accipere; cui fini hominem [note: Humanam naturam, commodius scripsisset. Hanc tamen loquendi formulam nec primorum seculorum Doctoribus inusitatam fuisse, multis vero etiam erroribus ansam dedisse, jam diu observatum; idque peculiari de ea Dissertatiuncula b. Kortholtus, KilonI superiori adhuc seculo procusa, copiosius ostendit Nunc eandem a P. R. Clem. XI. in orationibus, quae typis editae sunt, usurpatam, sed a Gallo quodam nuper admodum in vitiis, immo haeresibus paene, numeratam esse obiter notamus.] assumsit, homo factus est, descendit de coelis, cruci affixus mortemque subiit, et moriendo devicit: secus habet. Est autem voluntas Dei pro lege, pro causa causarum, pro ratione rationum: cui se nemo opponat mortalium. Attamen etiam in poenis capitalibus, seu corporis afflictivis, (uti amant loqui JCti nostri) alium pro alio substitutum saniores pagani tulere. Hinc est, quod AElianus Var. Hist. L. XIII. (p. 227.) de Zaleuco, aequissimo apud Locros Legumlatore [note: Pluribus hoc argumentum illustravit, et in Triumpho crucis, adversus Joh. Crellium potissimum, Andreas Essenius excussit: quod [gap: Greek word(s)] annotare visum est.], prodidit memoriae. Zaleucus, Legislator Locrensium, jussit, ut adulteris deprehensis uterque oculus erueretur. Atqui paulo post filius ejus, in adulterio deprehensus, paenam ex praescripto legis a patre suo rogatae statutam luere debuerat. Ibi, ne, quod semel omnium sententiis confirmatum es at, irritum fieret, ipse Zaleucus, pro altero filii oculo, sibi alterum eximi jussit: ut ne prorsus coecus redderetur adolescens. Haec ille. Isto exemplo hoc innuere volo: Fuisse apud Graecos, homines prudentiae civilis atque aequitatis laude florentissimos, in more; in punitionibus delictorum, alium pro alio, si ita quis voluerit punitum; et hoc pacto legibus putasse satisfactum. Invitus argumenta Juridica Theologicis permisceo: nî, cum sese ultro dant, et quasi conjurant. Ipsum Antagonisten quod attinet, abiit: cujus in manus cur Apologeticus non venerit, miror, et doleo. Fors enim, [gap: Greek word(s)] , ad meliorem frugem rediisset homo. Haec talia typisne mandari debeant, subdubitare scio non paucos, frustra qui metuunt, ne arripiant curiosi, calumniis nos obruendi. At imo, inquam, obviam itur


page 84, image: bs0084

recta sycophantiis. Ita Joh. Calvinus, athleta fortissimus, Theod. Beza, Henr. Bullingerus, Hieron. Zanchius, Jos. Simlerus, Ant. Sadeel, Steph. Szegedinus, alii Pancratistae, [note: Vel hinc colligas, quos inprimis veneratus sit Doctores Remus.] cum monstris in ultimas oras deport andis, Michaele Serveto, Georg. Blandrata, Antitrinitariis, Arianis, Samosatenianis, et qui id genus erant, publice in Universi hujus amphitheatro scriptis congressi, etiam cominus pugnarunt. Meum calculum sirequiras, pervelim, (ita meum votum habet) et necessarium atque e re Ecclesiae existimo, Tuum scriptum publicitus legi. [note: Quod et ad votum Remi in publicam lucem datum Cap. II. ad lit. L. recensebimus copiosius.] Vale, mi Luci oculissime, et qua Grynaeus desinet, tu aciem instrue, ducito, pugna: et triumphum in coelis exspecta, adorea cingendus immarcessibili.

Nil majus meliusque nil Tibi optem,
Mellitissime Luci, amice magne,
Gentis Helveticae decus perenne.

Norimb. 6. Eid. Martias M DC CX.

Tuus fide fida, nexu mancupI.

G. Remus.

Ceterum adductae hae sunt Epistolae, non solum ut pateat ex illis, quo tempore Altorffio discesserit Gittichius, sed etiam, ut, quam turbulento fuerit ingenio, et opinionibus suis tam defendendis obstinato, quam disseminandis mirum in modum dedito, vel hinc aliquo modo magis eluceret.

§. XXV.

Quoniam vero, quid rerum, interea dum Civis Academiae hujus existeret Gittichius ille, de quo loquimur, egerit, dignum est accuratiori investigatione, eo nunc animum curamque convertemus. Obscuriuscule id, fatemur, hinc inde notatum, et in ipsis hisce litteris tantum subindicatum; sed ita tamen studia ejus descripta sunt, ut de commendatione, si qua fieri posset, Socinianorum, quae tuebatur, dogmatum, omnino appareat, inprimis fuisse solicitum. Namque non publice solum cum bono Schoppero saepe iterumque congressum esse, longaque imprimis concertatione, super dictum Petrinum, 1. Epist. c. II. comm. XXI., colluctando, cum eo aliquando solenniter et pervicacissime disputasse, compertum, [note: Sodalium deinceps patefactorum confessione. conf. Cap. III. Sect. I. §. 1.] aliosque hujusmodi conflictus haud paucos intercessisse, memoriae proditum est; sed


page 85, image: bs0085

etiam, privatim scriptisque litteris id operose, et prae ceteris quidem, egisse virum loquacitatis et pertinaciae incredibilis, abunde constat. Omnium vero maxime in id incubuisse accepimus, ut Satisfactionis Jesu Christi, pro nobis, Vicariae [note: Expletricis nimirum, ut nonnulli vocant, et exemtoriae, quemadmodum ab aliis appellatur, qua, quod nobis ferendum erat, omne poenarum genus, ut justitiae Dei vindici fieret satis, in se recepit toleravitque Christus, et maledictio, pro nobis factus est. Aliam enim, utcunque sic dictam, uti inferius demonstrabimus, nec ipse repudiabat.] mysterium omni argumentorum conquisitorum robore, aut specie saltim, everteret. Idemque tanto efficacius conabatur persequi institutum execrandum, quo majori artificio viri boni se obvelare nomine, judice Remo, in Epistola paullo ante exscripta, didicerat. Cujusmodi judicium forte etiam de Gittichio accipiendum, cum toto orbe erudito non sine querimonia a summo Polyhistore Conr. Rittershusio communicatum, commodiori occasione paullo inferius [note: Conf. §. hujus extremas observationes.] commemorabitur. Ad privatas autem quod attinet disceptationes, et tentatas aliorum corruptiones, in rebus Fidei Christianae primariis, testantur argumenta, quae Gittichium cum amico quodam, clam, ut videtur, communicasse, ab ipso Lucio narratum est, quaeve ab eodem se nactum esse, in Praefatione ad Lib. de Satisfactione Christi testatum perscriptumque reliquit. Ex quibus amplius, quam cognita jam fuerint Altorphl ista, quae Gittichius contra orthodoxam de sanctissimis Mysteriis doctrinam afferre soleret ratiocinia, variosque male habuerint, intelligi potest. Ut parum absit, quin fundamenta ex eo tempore malorum deinceps sequutorum multo pejorum censeamus. Neque vero haec tantum innotuerunt nobis, sed alia quoque protervitatis Gittichianae supersunt indicia. Quandoquidem publice in mensa Mich. Piccarti, Cl. Philosophi, ad quam invitatus aliquando Lucius etiam accesserat, ea de re, palam, quotquot praesentes erant, tanquam pervulgata, disseruisse, ibidem refertur. Ordinarie vero eundem hunc emissarium cautius esse mercatum, et hinc inde dogmata sua, quae approbarat, disseminare conatum, ipsamque Academiam etiam Ingolstadiensem aliquando ingressum, Societati Jesu, ut vocant, adscriptos solicitasse, ex b. A. Dinneri nostri ad Illustres Acad. Altorph. Curatores Epistola, quae diu delituit MSta, didicimus. Quam, postquam S. R. D. Bajeri, Collegae Theologi honoratissimi, benevolentia adepti sumus, [note: Ex Ludwellianis reliquiis, qui a socero suo J. Praetorio eas acceperat, nuper admodum in vicinia repertis, superstitem.] tanto lubentius hic typis excusam communicare


page 86, image: bs0086

cum L. B. voluimus; quoniam et summos Proceres nostros, quam primum aliquid de homine, monstri aliquid alente, inaudiverant, de eodem quoque submovendo, et Acad. contra salute, ne quid huic ille noceret, promovenda, perquam anxios solicitosque fuisse, luculenter addocet. En vero literarum Dinnerianarum [gap: Greek word(s)] summam! [note: Huic [gap: Greek word(s)] Dinneriano extrinsecus sequentia legebantur inscripta: Copia Relationis de Mich. Gittichio Pol. ad Ampliss. et Nobiliss. Dominos Scholarchas Acad. Altorf. restituta ex memoria, transmisso jam originali, nec retento exemplo, in gratiam Cl. et Consultiss. Domini Adfinis mei etc. Cunradi Rittershusii etc. quam peto per occasionem ad Cl. Dominum D. Remum etc. transmitti, ut is non gravate copiam hanc cum originali conferat, quod haud dubie et ipsi exhibebitur. Spero autem, paucîs exceptis verbis vel immutatis vel transpositis, omnia congruitura. Raptim A. Dinner. D.]

Copia Schreibens mein D. Dinners an meine Herrn, die Herrn Scholarchen, abgangen, d. 30. Dec. 1609. Praemissis praemittendis.

Demnach von E. E. und Herrl. mir durch den Notarium Academ. günstig anbevohlen worden, mit ehisten zu berichten, wer der Studiosus seyn müste, welcher eine überaus kezerische und Gotteslesterliche Meinung in ezlichen Religions-Articeln vertaidigen und spargiren sollte etc.

Als hab ich diesen Bevelch ohne lengern Verzug gehorsamblich nachgesezt, und dieser Person halber Bericht eingezogen, zuvorderst unterthänig pittend, E. E. vnd Herrl. wöllen mich oder meine Hn. Collegas, dass wir hiervon nicht zeit eher berichtet, günstig vor entschuldigt halten, weilln weder das Ministerium oder Academie der sachen bisher ein gewissen Grund gehabt, und die verdechtige Person ihren samen nicht so sehr hie zu Alltorff, als in der Churfl. Pfalz zu Amberg und Hagenhausen [note: Notanda haec sunt, ut vel hinc appareat, non nostram solum Academiam, sed et vicinas Ecclesias a Socinianorum fraudibus pericula subiisse, et per cuniculos cuncta fere hinc inde acta esse.] in guter still auszusehen sich bevliessen. Ob man woll auch von der Zeit meines Prorectorats ahn, davon mummeln wöllen, Als ob sich ezliche Arrianer bey uns auf halten sollten, So ist doch solches impersonal, und nit woll zu erweisen, Auch sonst viell darunter zu bedencken gewest etc.

Befindte aber nunmehr uf gehabte Nachfrag so viel, dass es Michael Gittichius ein Pollack und Praeceptor Nob. Juvenis Poloni Stephani Woynarowsky seyn mus, dessen Vatter ein Teutscher


page 87, image: bs0087

Matthias Güttich [note: Hunc Matthiam pro summo viro laudat Gabriel Fallop. in observ. Anatomicis. Verba haec sunt Dinneri ad marginem adscripta Epistolae.] genannt, und dess Herzogen zu Venedig Aloysii Mocoenici Medicus gewesen, Hernacher aber aus Ursach, dass ihm der Pabst nachgestellt, in Pollen geflohen, allda es sich mit einer Pollackin (daselbst) verheirathet, und diesen Sohn mit ihr erzeugt, daher sich der Sohn noch uf den heutigen Tag Venetum [note: Non Venetum, sed, ut supra vidimus, Venetianum. Quod cognomentum cum Patris hisce fatis rectius concordat.] zu schreiben pfleget.

Sein Lehr betreffend, bestehet dieselbe vornemblich in 2. Irrthumen, Ist aigentlich nicht Arrianisch, sondern noch erger und aus vielen unsern Vatterland Gott lob! unbekanten haeresibus zusammen geflickt, weilln derselbe Erstlich den Sohn Gottes (quod horresco referens) seine Gottheit tam in tempore, quam ab aeterno ganz und gar abschneidet, [note: De priori dubito; factitium enim Deum esse Christum, ut solent Sociniani, non inficiabatur. Nec negare possunt, cum prora puppisque Socinismi ea in re posita sit.] und verleugnet, und in diesem Fall eben dasjenig, was Machomet, von unserm Seeligmacher Christo, hälth und lehrt. Zum Andern so streitet es auch contra Satisfactionem Christi pro peccatis nostris, will nit zugeben, quod Christus PRO NOBIS passus sit! [note: Quo tandem progreditur Spiritus erroris et vertiginis? Haec margini allevit Dinnerus: quae tamen non possunt non ex priori hypothesi consequi.] In welchen Punct es sich, wie ich vermeine, grosser Sophisterey gebraucht, und desswegen mit den Jesuiten zu Ingolstatt communiciren wollen, welche sich aber mit ihm in khein Disputat, et recte, quia contra negantem principia non est disputandum, einlassen wollen. Als es auch mit dem Pfarrer zu Hagenhausen [note: Pagus in Palatinatu superiori situs, et proximus Altorphinae, cum Praefecturae, tum Parochiae spatiosissimae; cujus etiam pars quaedam Altorphinae Parochiae in Sacris Ministerio etiamnum utitur: cum altera, trans fluvium Schwarzach, Pontificiae religioni jam addicta sit; quae tamen ea tempestate Reformatae Eccles. et nostrae placita sequebatur.] dess erst pemerckten halben de Divinitate filii Dei zu conferiren, und seine Meinung zu entdecken angefangen, ist es von ihm, wie ich glaubwirdig berichtet worden, mit diesen Wortten: Vade post me Satana, abgewiesen worden. Und so viel sein Natales und Lehren betreffend. Sein Leben bey uns belangendt, [note: Il Diabolo e sottile, ma fila grosso. Dinneriana manu et haec in margine notata sunt.] Ist dasselbe, eusserlich davon zu urtheilen, allerdings unstrefflich, dann es bey uns nur dritthalb Jahr lang sich aufgehalten. In welcher Zeit es sich


page 88, image: bs0088

dermassen embsig, vleissig, nüchtern und bescheiden erzeigt, dass sich so woll seine Cost-Herrn, als andere alle darüber höchlich verwundert; Enthaltet sich dess Weins genzlich, wiewolln Et von Natur kein abstemius, dass woll gesagt werden khan, quod homo hic sobrius ad oppugnandam Majestatem Filii Dei accesserit. Sonst hat sich derselbe sonderlich uf das Studium Philosophicum gelegt, in welchen es wie auch in allen andern Scientiis und artibus dicendi treflich beschlagen, geübt und beredt ist, dass sich zu besorgen, wann dieser Mann bey seiner greulichen verstockten haeresi, und bei leben pleiben, und kheines bessern underrichtet werden sollt, Et mit seinen geferbten Wandell und spizigen Argumentis viell einfeltige Christen irr machen, und villeicht (wie dieser Flatter-Geister Art ist) sich eines Anhanges in diesen Landen berühmen möchte, [note: Ex eventu lugubri, non fuisse hoc omen vanum, proh dolor! innotuit.] welches ich dieser Academi, und den Ehrlichen Leuthen, welche sich sein propter causas convictus et studiorum nit woll enteussern khönnen, [note: Quibus insuper impudens homo passim [gap: Greek word(s)] sua venditabat et obtrudebat. Ut solent Sociniani fere omnes; quos hac methodo paene dimidiam Poloniae partem olim sibi obnoxiam reddidisse, et conjugii insuper vinculis magis magisque obstrinxisse notum est. Id quod jam ante nos, (qui supplementa tantum in hoc Opere singulari damus) venerandus Lauterbachius aliquoties, inprimis in Vita Joach. Rupnovii, annotavit.] nit gönnen wollte Gott verhüte es, und stewer dem Ergernuss. Endlich und zum letsten hab ich auch erfahren, dass es mit ehisten und innerhalben 14. Tagen von hinnen zu scheiden gedencke, welches aber villeicht, wegen mangel Gelltes verpleiben khonnt. Habe E. E. und Herrl. Ich zubegehrten Bericht underthenig nicht verhalten söllen, dieselben Gettlich Allmacht zu ewigen und zeitl. Wollfahrt und denselben mich zu gleich zu diesen neuen Jahr beuehlendt. Datum Altdorff den 30. Dec. 1609.

E. E. und Herrl.

untertheniger

A. Dinner, D. mpp.

Denen Edlen etc. Herrn etc. Scholarchis etc. Meinen günstigen gepietenden Herrn,

Hactenus Dinnerus, Vir praeclarus, et, si quis alius, doctrinae Lutheri addictissimus. De quo ad Cap. II. forte plura commentandi occasio dabitur. De scriptis vero hoc nomine a disputaci homine epistolis,


page 89, image: bs0089

et incredibili pervicacia in defendenda pestilentissima haeresi, altero similiter Capite deinceps exponendi locus erit: ubi pleniorem agitatae cum Lucio controversiae enarrationem nos daturos [note: Quae enim necessaria erunt cognitu, ut hoc loco historiae initiis lucem affundant, ex praecedentibus aliorum litteris erui possunt.] pollicemur. Neque adeo dubium est, quin, eodem veneno alios afflare, omni studio et opera elaborarit, immo etiam inquinaverit. J. Crellium certe cum Gittichio conjunctissimum vixisse, culta ejus infelici amicitia, res aperta est. Utpote qui non tantum AltorphI familiariter eodem erat usus; sed postea quoque cum eo, quum in Poloniam reversus jam domi suae haereret, et deinceps Lithuanorum coetui sui similium praeesset, consuetudinem litterarum perpetuam continuavit: ita, ut in quaestionibus arduis, tanquam Oraculum, et Vir eruditionis nominatissimae, ab illo consuleretur. [note: Conf. Epist. Ruari Cent. I. n. 63. sqq. et 59. sqq. Item Cent. II. p. 131. sq. etc. Adde Histor. Reform. Polonicae Lubienicii f. 258.] De ceteris vero testes esse possunt salutationes, deinceps ex aspero illo Sarmatico angulo aliquoties ad eos huc perscriptae, [note: Jenae inter reculas Peuschelii carceri mandati repertae postea, de quibus vide C. III. §. 20.] quibus, in Epistolis praesertim ad PEVSCHELIVM nostrum missis, [note: A. 1613. d. 16. August. et 1614. d. 1. Julii.] Dilectissimos Fratres, --- Doct. Leuschnerum, Dn. Leumerum, Dn. Bani cum Uxoribus, Dn. Richterum, Paulum Groe, Andr. Peuschelium, (Joachimi Fratrem vid. §. 5.) Dn. Georg. Pregelium, Dn. Joh. Cobium et Vogelium, impertivit. Utut enim de omnibus hisce, quos promiscue heic appellat, non temere affirmaverim, in sententiam hujus Impostoris, et Academiae Altorphinae Pestis, concessisse; tamen, quorum animos tentaverit, aut sibi certe conciliare optarit et laboraverit, hinc non obscure fortassis colligi potest. Quod superest, luculentissime omnium, quodnam extiterit Acad. Altorphinae, ex hujus Turbonis seu Nebulonis, (uti quidem paullo acerbius eum Georg. Remus in Epistola supra adducta ad Lucium vocat) praesentia et vafritie, infortunium, nemo rectius edisserere potuit, quam ipsimet infectorum hacce lue Antesignani, PEVSCHELIVS et VOGELIVS: qui, Gittichium, de origine tanti mali postea in inquisitione, ab Illustribus Proceribus Reipubl. patriae suscepta, interrogati, Altorphium id primum attulisse sine am bagibus pronunciare non dubitarunt; palam videlicet, certe minus meticulose, quod non erat ausus Sonerus, quid sentiret, et


page 90, image: bs0090

maximo cum plurimorum offendiculo, professum. Neque vero etiam vicinis haec ignota [note: Per commercium cum Lucio litteris institutum, ut verisimile est.] mansere, inter quos, ut Casmanni Anti-Socino a Joach. Ursino praefixam Dedic. taceamus, [note: Verba sunt Ursini, (de quo alias plura) Ambergensis Past. primarii, sequentia: Huic Socino et asseclis grave scriptum opposuit Otto Casinannus p. m. fidelis Eccles. Stadensis Minister, (ex Asceticis Libellis perelegantibus clarissimus) quod tecum B. L. communicamus, neque hoc sine gravissimis caussis, scil. quod in media proh dolor! Germania, ac in ipso Ecclesiae gremio, Socinianismi semina repullulare, et radices agere altas, obscurum amplius non sit. Quorsum enim haec respiciant d. XVI. Augusti A. 1612. in vicinia nostra scripta, haud obscurum esse potest.] obscurius id subindicantem, Joh. etiam Schönfeldii, Typographi Ambergensis, haud illitterati, verba recitabimus, quibus in Nuncupat. Epist. Trigae Opusc. Grynaei, Lucii, et Amand. Polani 1613. 8v. recus. ipsum Lucium allocutus est: Hujus Fausti Socini, scribens, juratus discipulus blasphemus ille in Dn. Jesum Michael Gittichius fuit, qui cum in vicina Academia Ephorus Generosi Palatinidae Podoliae constitutus esset, studio hoc habuit, ut venenum istud pestilentissimum non modo inter alios passim spargeret, sed universa illa quadam velut Epitome complecteretur. Sed intricatissimas illas argutias Tu etc. Quae hactenus quidem, ad demonstrationem assertorum, sufficere possunt. De reliquo, uti Novogrodecii Lithuanicae, in agro Raphaelis Kossii, Nobilis Poloni, Ecclesiae Socinianorum exiguo, ut ipse ait, numero, praefectus, A. 1614. ducta in matrimonium Vidua, sex liberorum matre, [note: Conf. Epist Ruari Cent. II. f. 132.] vitam posthaec egerit, continuato cum Ruaro aliisque litterarum perpetuo commercio, ex hujus Epistolis [note: Vid. Epist. Ruari Cent. I. Epist. n. LXXXIX. sqq. et Bibl. Frr. Polonorum T. IV. extremo, ubi inter excerpta ex Epistolis Gittichianis quoque commemorabile fragmentum occurrit f. 538. b. ad quaest. autem, de Christo in coelos sublato, idemne sit numero, qui in terris degens fuerat, ita a Crellio eidem l. c. respondetur, ut Soneri nostri, tanquam fratris, et communis praeceptoris, etiam mentio f. 541. aperta fiat.] colligere licet; in quibus et nonnullae acres inter utrumque, praesertim de Jejuniis, disceptationes occurrunt. Quod vero quantumque vitae periculum, Jesuitici ordinis calumniis, qui, pro felici successu Gustaphi Adolphi, Sueciae Regis, eum preces pro concione fudisse, perhibuerant, adierit, Lubienicius, loco supra cit [note: Hist. nimirum Resorm. Polon. f. 258. sq. coll. f. 242.], copiose enarravit. Idemque, cum rara eruditione Virum, et gravitate conspicuum vocasset, tanto applausu eum concionari solitum, scripsit, ut in maximo Auditorio pridie ipsa Pentecostes feria sacram habens


page 91, image: bs0091

concionem, cum nec conclave spatiosum nec pergulae sufficerent, paries intergerinus remotus maximae panegyris locum fecerit. Omitti haec quidem potuissent; sed quia non parum inserviunt infaustae in regno Poloniae sectae hujus amplificationi, et imprudenter indultae declamandi Socinianorum licentiae, demonstrandae, tum vero etiam facundiae documenta, alibi jam passim data, nobis exhibent, ac praeterea praeter confluxum hominum maleferiatorum, in perniciosissimorum haereticorum solennioribus festis, etiam Conciones eorum oppido illustrant; non inutile existimavimus, ea inpraesens repetere: ut vel hinc pateat, quo pacto teterrima haeresis, in Sarmaticis terris potissimum, largiter incrementa ceperit, viresque eundo acquisiverit. De conjugiorum affinitatibus enim, hinc inde contractis cum nobilissimis familiis, et elegantiae in litteris humanioribus studio, (quo plerique, praeter Socinum, assectatores etiam ejus excellebant,) omnisque doctrinae praestantia, aliisque adminiculis, nunc non est dicendi locus. De Conrado Ritter shusio, Socinianorum in Academia Altorphina dolos et conatus deplorante, animus fuerat, paullo inferius disserere, eumque testem innocentiae aliorum, post haec prava quorundam audaculorum molimina jam patefacta, in suspicionem consensus adductorum, advocare: Quoniam vero manifestissima in verbis tanti Viri, cum dogmatis falsi ab Impostoribus commendati, sed a se aliisque repudiati, tum fraudulentiae ab istis adhibitae, habentur vestigia, hoc loco ea recitare volupe est. Ita vero Doctissimus JCtus, et immortalis memoriae Philologus, immo revera Polyhistor in omni disciplinarum genere versatissimus, in Comment. ad Salvianum de Gubernatione Dei, [note: L. V. p. 153. etiam in Brem. ed. 1688. 4. ad marg. ut primae Edit. quae A. 1611. lucem adspexerat, usui esse posset, notata.] ad verba Salviani, quibus haereticorum, Filium Patre minorem docentium, mentionem fecerat, commentaturus: Hoc Arianorum dogma fuit, inquit, probatum olim et Gothis et Vandalis (de quibus mox ad p. 144. et sqq.) Hodie plurimis in Polonia et Transylvania placet hoc. Neque nobis nulli ex illis in Germania visi, et cum horrore auditi, qui tam sibi certi viderentur suae persuasionis, ut parati essent pro sententia sua, quamvis pestifera, comburi, et omnibus cruciatibus lancinari: Cetera probi et modesti homines. Hactenus ille. Quae vel ideo adduci h. l. merebantur verbotim, ut videas L. B., qua praefidentia animi, quave temeritate et vehementia disputarint novi illi advenae e Sarmatis, et quam egregie sub larva probitatis ingenuae fumos sucosque


page 92, image: bs0092

lethiferos vendiderint. Cujus rei ipsemet, in publico, [note: Probabilius est, disputantes eos interdum in Auditoriis ab eruditissimo hoc viro fuisse auditos.] an privato, incertum est, loco, se auditorem fuisse, fatetur Rittershusius, et testem quoque profitetur [gap: Greek word(s)] Vir ingenuus, omnique exceptione major. Inter hos autem Gittichium primarium esse intelligendum, et quasi ducem ceterorum, neque ipse Ruarus diffiteri potuit, quando ad Heinonem Voglerum [note: Hamburgensem patria. De quo conf. p. p. §. XXXII.] scribens, [note: Cent. II. Epist. Ruari Ep. I.] Gittichium illum sibi a Rittershusio notatum videri, cujus aliquot argumenta cum Livono [note: Paulus Demetrovitiusne fuerit, (de quo infra,) an alius, non definimus.] communicaverit, qui nunc in famae suae proscenio tam egregie paratragoediet, ait. Cujus non solum haec verba, verum Tragoediae authorem prodentia, dignissima censemus notatu, sed ea quoque [note: Ad eundem Voglerum Cent. II Ep. II.], quibus p. p. Professores Altorphinos ceteros, praeter Sonerum, Socinianarum sententiarum partiarios haud fuisse, uti nonnemo, Polaerus, [note: Hunc eodem nomine expresso l. c. f. 7. notavit Ruarus. sed cujas fuerit, nec ipse addidit, neque nos indagare adhuc potuimus. Addit autem l. c., eundem Polaerum n mensa Principis cujusdam illustrissimi id de Professoribus Altorphinis omnibus palam asseruisse: Unde denuo, quantam infamiam passum sit Altorphium quorundam horum petulantia, liquet.] calumniatus erat, palam asseruit, idque mendacium tam falsum esse, se, inquit, scire, quam quod falsissimum. Testimonium autem hoc sincerum fuisse, eventus ipse comprobavit; ut proinde non sine indignatione nuper legerimus, eandem fabulam, ad Scipionem Gentilem non obscure applicandam, recoxisse, et Lectoribus apposuisse Celeberr. Th. Creenium. [note: P. XVI. Animadv. Philolog. f. 310. conf. supra §. 21. fin. not. (a).] Quare vero istis [gap: Greek word(s)] , quae cum horrore a se aliisque Collegis audita pronunciat Ritter shusius, non fuerit in tempore obviam itum, tantumque libertati [note: Ea certe a moderatissimo ceteroquin Philippo Melancht. non fuit concessa Petro Conyzae, de Dogmatibus suis Antitrinitariis Witteb. disputaturo. Vid. Apolog. Form. Conc. C. IX. p. 174. (b). Ubi tamen simul, quid privatorum et quorundam cum illo homine con suetudo nocuerit, candide refertur. Add. Cap. II. §. 46.] Academicae, in abusum raptae, indultum, unde tristissimae postea aerumnae sunt natae, maximaque infamia toti Societati est adspersa, non intelligimus. Nisi forte, quod verisimillimum est, aliquandiu solius exercitii gratia, et limitibus modestiae praescriptis observatisque, pro illustranda veritate depugnare visus sit. Idque ex eo colligimus indicio, quod, postquam tandem compertum est, hominem illum haeresi suae plane


page 93, image: bs0093

devotum, improboque affectu agitatum, propagationem dirae pestis moliri, ex Academia, uti Schopperus in Apologia, contra Vogelium praecipue, et socios, adornata [note: Quam vid. Cap III. §. 18. integram. Ex quibus verbis etiam, quid ad Dinneri illam denunciationem supra exhibitam ab Illustribus Proceribus (nam deficit exemplum Responsionis redditae,) repositum sit, colligere licet.] profitetur, jussu Curatorum Academiae Generosissimorum Altorphio abiisse cognovimus, idque, quia Apologia illa ad ipsum hunc Ordinem Illustrem scripta est, tanto lubentius credimus. Quae tamen ex G. etiam Remi supra recitata Epistola, ad Lucium data, similiter haud obscure videntur effici et confirmari posse. Ut taceamus publicas tabulas, quibus nomen Gittichianum inscriptum quidem, sed ea nota adhuc signatum, comparet, qua, qui e societate civium exterminantur, singulari quodam modo insigniri solent. Hinc ergo Inclytum Magistratum Noribergensem, quam primum imminentis qualiscunque periculi significatio facta est, officio suo haud defuisse, laudabilique vigilantia pro virili sua parte offendiculis quibuscunque obviam ivisse, elucet.

§. XXVI.

Sed satis de Gittichio dictum; unde jejuna et perbrevis illa Sandii, in Bibliotheca Antitrinitariorum, [note: Quae habetur f. 104. ubi et scripta ejus, sed perpauca, recensentur.] narratiuncula suppleri et locupletari poterit. Ad RVARVM jam nostra se convertit oratio, qui, quod prior plantaverat lolium Gittichius cum Sonero suo, mirifice rigavit, et ad incrementa ulteriora proh dolor! perduxit; maturitatem etiam procuraturus, insigni, qua pollebat, ingenii, male huc applicati, dexteritate, nisi supremi Numinis clementia, et providentia singularis, obstitisset: quo de eventu C. III. copiosius exponendi patienter nobis erit expectanda occasio. Neque enim, nisi quae explorata habemus de hocce signifero Socinianorum, ad Altorphinas turbas concitandas, et, clam omnibus ceteris, spargendos errores, infelici auspicio huc delato, hoc loco, et quae ad praesens Caput spectant, proferemus, necessariis autem hisce adductis, reliqua, quae ad decursum vitae consequentem pertinent, in alium locum rejecturi sumus. Accesserat in hoc Lycaeum Ruarus, Martinus inquam, (nam de fratribus alibi quoque disseremus) Crempa-Holsatus, A. R. S. supra millesimum sexcentesimo et undecimo, die XVI. Maji, annum tunc agens [note: Lucem namque hanc vitalem adspexisse A. 1589. ex fatali mortis die Cap. II. §. XLII. colligitur.] XXII., posteaquam, superatis in Schola, uti ipse alicubi loquitur, vigiliis


page 94, image: bs0094

Hamburgensibus, [note: Vid. Epist. Cent. I. num. 16. p. 93. ubi vertiginem sibi ex iis contractam narrat.] sub disciplina Huswedeliana, breve jam quoque tempus [note: Ruarus ipse ad Calov. Cent. I. n. 43. tyrocinia studiorum in Academia Rostochiensi se posuisse scribit.] exegerat in Academia Rostochiensi, neque sine eruditionis opinione absens etiam AltorphI inclaruerat. [note: Jam ante videlicet cognitus et in pretio habitus CL. Viro Conr. Rittershusio, qui in Epist. ad J. Kirchmannum, Prof. t. t. Rostoch. d. V. Septembr. A. MDCX. scripserat: Martinus Ruarus Holsatus magnopere me sibi devinxit pulcherrimis et elegantissimis duabus elegiis suis, quibus secundas nuptias meas (duxerat autem alteram juvenculam Vxorem A. 1609. d. 20. April) exornavit: quod fortasse nunquam facturus, absque tuo hortatu et incentivo, fuisset. Ita fit, ut non minus Tibi hortatori, quam ipsi debeam authori. Utrique certe vestrum, sateor, debere plurimum. Et ipse quidem Ruarus nuperrime e Saxonia ad me scripsit litteras, eruditione et amore mei singulari refertas: cui respondebo propediem, cum sciam, ubi locorum degat. Epist. Gudian. n. 176. f. 245.] Ingressus in hanc Musarum sedem, et inprimis in amicitiam atque intimiorem Ernesti Soneri familiaritatem receptus, ut ab eo victus tandem captusque sit per insidias, supra jam exposuimus; cujus maxima pars Epistolae, ad amicissimum Huswedelium [note: Alium a Praeceptore laudato, de quo alibi.] perscriptae, excerpta, ut sciamus, unde venenum pestiferum ipse hauserit, heic repetenda est. Quemadmodum vero plane inauspicato Praeceptor Ruaro idem ille Sonerus obtigerat, [note: Vid. superius §. XV.] ita similiter infelix inter istum VOGELIVM que nostrum ac PEVSCHELIVM ceterosque sodales amicitia mature coaluit: partim Collegiorum communiter ab utrisque frequentatorum, (dabat enim AltorphI adhuc Scholis studiisque Philosophicis et Philologicis Ruarus omnium maxime operam) partim etiam habitationis, minus fausta, ad tempus, vicinitate. Quandoquidem, ubi Ruarus in ambulacro Collegii superiore, (auf dem Obernsaal,) cui superinstructum est Alumneum, commodo aliquandiu [note: Donec in Rittershusianas aedes commigraret.] frueretur habitaculo, cum adjunctis quibusdam beneficiis, etiam [note: Ex prima enim destinatione Musea illa, quae in utroque percommode constructa, una cum cubiculis, unico aut geminis, existunt, uti sumtu nobilium quarundam familiarum quatuordecim (quot omnino etiam sunt) Noribergensium aedificata, fuere: ita quoque iisdem, si qui adsint ex istis orti, qui ea inhabitare ultro velint, studiis AltorphI operam dantes, aut si desint illi, vel nolint, Convictoribus Oeconomiae vicinae et beneficiariis ceteris inserviunt.] peregrinis interdum concesso; factum hinc est, ut praeter alios VOGELIVS cum PEVSCHELIO jam in transversum abrepti eum subinde convenirent, et quod caput rei erat, argumenta, pro oppugnanda Evangelii veritate, sive


page 95, image: bs0095

excogitanda, sive aliunde excerpta et secum communicanda, avide arriperent. [note: Qua occasione etiam Libellus iste, de quo paulopost, conscriptus et auctus est.] Quae in disputationibus ex lege, secundum ordinem, et publice saepius habendis, Ruaro identidem adjuvante, artificiose constructa, Praeceptoribus suis deinceps, tanquam tela affabre praeparata, objiciebant. Eademque occasione dubium non est, quin Socinianorum scripta cum elogio eruditionis eximiae et reconditae doctrinae, praeter alios, eodem Ruaro, vel parario, vel saltim interprete acceperint. [note: Id certe sine tergiversatione postea fassi leguntur, et Vogelius nominatim, in Colloquii fine, postremam ea de re confessionem candide edidit. Cujus verba tempestive infra adducentur in medium Cap III. sect. II.] Nam cum Socinianis, qui e Polonia, ut ante dictum est, aderant magno numero, consuetudinem studiorum hos habuisse, atque familiariter alias iisdem hactenus usos esse, idoneo testimonio nondum comprobatum invenimus. Neque tamen, clam cum aliquibus amicitiam illis intercessisse, temere negare audemus; quoniam haud obscura cum Matthia Rhawio, [note: De quo Cap. II. lit. R.] ex eadem officina orto, Daco homine, et quibusdam obscurioribus, familiaritatis cultae vestigia posthaec observata sunt. Id certe indubitatum est, et ex ipsius VOGELII relatione constat, Jacobum Schopperum, Theologum a Collegis, non admodum aequis, jam fatis exagitatum, (cujusmodi certaminum tyrocinia pridem in Academia Heidelbergensi et alibi is deposuerat), [note: Quae sunt copiose et accurate a Celeberr. Struvio in Hist. Eccles. Palatin. Cap. VII. §. 2. seqq. descripta.] metam quasi propositam sibi fuisse, in quam tela homunciones illi [gap: Greek word(s)] ex professo, utut disputationum exercitii obtentu, dirigerent, et virum [gap: Greek word(s)] studiosissimum robore argumentorum suorum, quod invictum opinabantur, configendum quodammodo sumerent, imo, tanquam protritum, ludibrio haberent.

§. XXVII.

Nec imparatos ad velitationes, etiam privatas, accessisse nostros illos saepe nominatos, PEVSCHELIVM atque VOGELIVM, cum reliquis, praeter alia jam adducta, inde colligere est, quod ingenti studio inter haec libellum sibi conscripserant ex instituto, in quo Socinianorum more, vere Scythico et Sarmatico, laborabant omnium maxime, ut varios vocabulorum et particularum potissimum in Sacr. Scriptura significatus, praesertim improprios, colligerent, atque


page 96, image: bs0096

inter disputandum in numerato [note: Secundum vulgarem horum haereticorum consvetudinem; quibus non tam adstruendus error, quem ipsi tuentur, quam destruenda, quantum posset, veritas probata adhuc atque coelestis, praecipue sub initium disp utationum curae fuit cordique. Unde nihil inter eos, quam tritum illud: Potest ita, seu aliter explicari etc. frequentius auditum esse constat.] statim haberent. Eoque consilio Indicem hunc, elementorum ordine compositum, et manuali compendioso comprehensum, oblonga forma, in sacco reconditum circumferebant, ut illico depromere, quibus opus esset, exceptiones, et vel inspiciendo latebras quaerere possent. Cujus instituti, non minus fraudulenti, quam curiosi, quia exemplar descriptum [note: Ex Autographo Vogeliano, quod nunc, nisi fallor, Vir Illustris Hier. Nicol. Gundling, Nepos, possidet.] in manibus nostris adhuc superat, non pigrabimur specimen ter geminum cum L. B. communicare. Ita v. gr. ad vocabulum Spiritus sequentia habentur collecta:

Spiritus: [gap: Greek word(s)] .

Pro animi elatione Matth. V. 3. Ps. XXXIV. 19.

Pro Evangelio, cui opponitur inter dum Lex Rom. VII. 6. 2. Cor. III. 6. 1. Cor. II. 9. 10. Conf. 2. Tim. I. 10.

Pro dono spirituali 1. Cor. XIV. 12. Conf. v. 1. ejusdem Cap. Sic v. 14. 15. 16.

Isaac natus secundum Spiritum legitur Gal. IV. 29.

Pro vento Joh. III. 8.

Pro anima Num. XVI. 22. Ebr. XII. 9. Ps. XXXI. 6. Luc. XXIII. 46.

Spiritus Aegypti Es. XIX. 3. Spiritus procellae Ps. CVII. 25.

Sumitur pro divina Christi potentia et efficacia Deitatis in humanitate, minime autem de tertia persona Trinitatis Matth. XII 28. Rom. I. 4. 1. Tim. III. 16. Hebr. IX. 14. 1. Petr. III. 18. 19.

Spiritus Dei pro ipso Deo 1. Cor. II. 11.

Vocatur donum, Ergo non est persona: Etiam filius vocatur donum, et tamen est persona Rom. VIII. 32.

Spiritus Dei 1. Sam. XVI. 15. 1. Cor. III. 16. Ergo non est Deus, quia Spiritus hominis non est homo.

Vocatur digitus Dei Luc. XI. 20. Matth. XII. 28. vocatur efficacia et virtus Dei.

Vocatur [gap: Greek word(s)] pro orare et obsecrare Matth. VIII. 5. 31. et 34. XIV. 33. XVIII. 32. pro hortari Luc. III. 18. Act. XII. 40. etc.

Pari modo de particulis congestas videas observationes plurimas, ut ex. gr. in



page 97, image: bs0097

[gap: Greek word(s)] In.

In S. Scriptura [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] et vice versa usurpatur; apud Hebraeos enim praefixum [gap: Hebrew word(s)] notat interdum idem, quod per, inter dum, quod In: ut Marc. l. 15. Sic vice versa [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] 1. Joh. IV. 2. Actor. VIII. 23. Act. XIX. 22. Luc. X. 3. 1. Thess. IV. 7. Rom. I. 23. V. 5. etc.

[gap: Greek word(s)] In.

Pro de Rom. XI. 2.

Pro per Hebr. I. 1. 2. Rom. III. 24. V. 10. 1. Cor. I. 5. 1. Petr. V. 10. 2. Petr. I. 12. 1. Joh. V. 6. Apoc. I. 5. X. 6. Marc. IX. 29. Luc. XXI. 19. Actor. XVII. 31.

Pro Inter Ioh. I. 14. Rom. I. 12. 1. Cor. I. 10. Actor. XXIV. 21. Rom. I. 19. 1. Cor. III. 3. Eph. II. 3.

Pro propterea Hebr. VI. 17.

Pro [gap: Greek word(s)] seu propter 1. Petr. IV. 14. Act. VII. 29.

Pro Apud vel Juxta Joh. X. 23. Ebr. IX. 4.

Pro Ad Ebr. VIII. 1.

Pro Cum Hebr. IX. 22. Apoc. XIV. 15. Col. II. 8. Act. VII. 14. Matth. III. 11. etc.

Denique de verbis e. gr. Actione Redimendi haec consignata habentur:

Redimere absque vero pretio.

Esa. XLVIII. 20. LII. 3. Ex. XV. 11. 14. 17. Devt. VII. 8. IX. 26. XXI. 8. XIII. 5. 2. Sam. VII. 23. Neh. I. 10. Ps. LXXVII. 16. Act. VII. 35. Luc. II. 38. XXI. 28. XXIV. 21. Rom. VIII. 23. Eph. IV. 30. Hebr. XI. 35.

[gap: Greek word(s)] .

Pro redemtione, quae fit non per [gap: Greek word(s)] proprie sic dictum Luc. XXI. 28.

[gap: Hebrew word(s)] [gap: Greek word(s)] pro Munere ad corrumpendum judicem Am. V. 12. Pretium Metaphorice Es. XLIII. 3. 4. etc.

Ita per singulas paginas, ordine elementorum, quem alphabethicum vocant, sigillatim de Deo, Nominibus divinis: Filio Dei: [gap: Greek word(s)] Christo: Servatore: Phrasibus et verbis, Nosse aliquem, Cognoscere Deum, Credere in aliquem etc. Creare: Baptizare, Eligere, Dei esse, aliisque simplicibus et compositis, de nomine Vnigenitus, Primogenitus: Novus: Principium, et similibus, itemque de Constructionibus rarioribus, Citationibus ex V. T. Vnius commatis vocabulis non una notione usurpatis, Articulo item posito, semel aut saepius, eodemque alibi omisso, et hujusmodi permulta reperiuntur; pleraque tamen pro Socinismi hypothesibus


page 98, image: bs0098

incrustandis, ut manifestissime apparet, apparata. [note: Talia enim, quibus nunc instructus est orbis litteratus, adminicula t. t. adhuc deerant, aut raro occurrebant, neque ita commode, si quae essent, disposita exhibebant. Unde, quanta fuerit, et quam improba, horum Juvenum industria, non obscure intelligitur.] De quibus plura exscribere aut commentari, nihil attinet. Haec enim sufficere possunt, ut intelligamus, quam fuerint Disputatores illi praesentibus armis instructi infelicibus, ad objecta Scripturae loca, et nostratium explicationes eorundem receptas, ipsarumque etiam Thesium confirmationes, quaedam promte reponendi, et pro virili, sophistarum in modum, adversa sibi argumenta eludendi, suaque contra adornandi et corroborandi. Quibus retundendis propulsandisque insultibus, et tanto studio jam ante conquisitis teils, si non par, aut aeque expeditus semper fuit bonus Schopperus, [note: Ad disputandum de reliquo pronus.] extemporali responsione, solvendis, quod deinceps Viro optimo perperam exprobraverunt, [note: Vid. infra C. III. §. 15.] et fama quoque fert, interdum [note: Praesertim in vindicando loco perdifficili 1. Cor. XV. 28.] contigisse, non est, cur miremur; quum et novae lites, recentesque doli et machinationes, partim non ita adhuc fuissent cognitae, et excussae, quin aqua subinde viris etiam doctissimis haereret; partim etiam subitaneis aggressionibus argumentisque praemeditato allatis, [note: Forte etiam ab Athletis ex ipsa Sarmaetia, ut verisimile est, submissis suggestisque: quod litterarum jam tunc, praesertim a Ruaro, coepta cum illis consuetudo, ut credamus, jubet.] et non sine ingenio studioque diu expolitis, vix exercitatissimus quisque saepe sufficiat. Eamque ob rem haud improbanda est observatio eorum, qui, haereses in usum Ecclesiae multiplicem, praeeunte jam Paullo, ab ipso supremo Numine permitti hominum petulantiae, talia ex ingenio corrupto effingenti, sapientissime docent. Inter alias enim caussas praegnantissimas fructusque, quos hinc utplurimum oriri arbitrantur, non male veritatis eximiam illustrationem numerant; quandoquidem hoc modo fieri solet, ut Scripturae oracula, et diligentius evolvantur, et evidentius exponantur, expositaque fortius, et cum delectu argumentorum, quo maxime contra versutos adversarios opus est, confirmentur, atque diluantur, denique etiam accuratius, quae sunt ab adversariis, vicissim, et saepe non sine aliqua specie, opposita expendantur; quae neglecta alioquin, aut negligentius minimum tractata fuissent. Idque non modo experientia e Seculis IV. et V. potissimum depromtorum exemplorum, Arianae, Macedonianae, Nestorianae, Eutychianae aliarumque factionum, probant,


page 99, image: bs0099

quibus Optimum Sapientissimumque Numen instar cotis usum esse haud dubie scimus, ad summorum Theologiae et Oeconomiae salutaris [note: Ita doctrinam de Christo ejusque beneficiis more, prioribus quoque seculis recepto, appellamus.] mysteriorum lucem magis explicandam; sed res ipsa quoque et disputationum natura in rebus, maxime divinis, idem comprobat. Vnde satis ingeniose et acute, sicuti alias, in hanc quoque rem scripsit Augustinus: "Haeretici plurimum prosunt, non verum docendo, quod nesciunt, sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum aperiendum spirituales Catholicos, excitando. Et alibi praeclare haec dilucidaturus: [note: De Civ. Dei L. XVI. c. 2. coll. L. VII. Conf. c. XIX. et Ep. 105. ad Sixtuns.] Multa ad fidem Catholicam, inquit, pertinentia, dum haereticorum callida inquietudine agitantur, ut adversus eosdem defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et instantius praedicantur, et ab adversario mota quaestio discendi existit occasio." Eventus profecto in praesenti caussa improvisus aperte demonstravit, Socinianas controversias, hic atque alibi acrius ventilatas, cum libris eorum, et argumentis cujuscunque generis, protractis, post luctam aliquandiu continuatam, tandem occasionem fuisse non postremam, qua, quae Bernhardi verba sunt, veritas magis eluceret impugnata. [note: Pluribus haec sunt et erudite nuper admodum A. 1724. d. XX. Apr. in Diss. pereleganti Lipsiae a Fr. Guilh. Schüzio explanata, et ex notissimo 1. Cor. XI. com. XIX. deducta: quae forte nostro hoc exemplo amplius illustrari queunt.] Idque tanto luculentius fieri quoque potuit, quo majori studio et contentione, etiam longius absentes, in Sarmatis atque Dacia remotiori, omnes vires et robur adhibuere, ut communicatis cum Neophytis suis tam ratiociniis, quam scriptis dubiisque, quam diligentissime inculcatis, ad strenue pugnandum pro erroribus noxiis armarent atque cohortarentur. Vnde memini non solum exiguum illud Enchiridion, de quo paullo ante dictum est, sed multo majora, Locorum quasi communium, partim Exceptiones, nostra ipsaque etiam Sp. S. effata destructuras, partim ordine justo dispositos [gap: Greek word(s)] contrarios complexa, eademque et numero et mole spectabilia Volumina a vacillantibus et a veritate desciscentibus, constructa tunc congestaque esse. Quae partim adhuc superant ex haereditate istorum deceptorum hominum relicta, partim singulari divina providentia periere et abolita sunt. Immo non piguit male curiosos, integros quoque Libros rarius prostantes, sua manu, improba diligentia, describere: in quibus G. Enjedini Explicationes LL. difficil. V. et N. T. numeramus; cujus Libri


page 100, image: bs0100

perniciosi, et ad praecipua Script. S. loca in alium sensum contorquenda destinati, postquam edit. in Transylvania prioris exemplaria plurima publice erant combusta, [note: Christoph. Sandii fide, qui horum, ubi de Enjedino breviter in Bibl. Unitar. egit, meminit, isthaec referimus. De auctore autem eodem et scripto memorato pluribus Cap. II. lit. E. dicturi sumus: ubi Cornelium Marci fuisse, qui sua id opusculum manu descripserit, significabimus.] [gap: Greek word(s)] tunc a sociis hujus erroris exscripti, [gap: Greek word(s)] his manibus nostris inter scribendum terimus. Tam male igitur feriati erant, ut quoquo modo ad evertendum saniorem Scripturae dictorum sensum operam oleumque impendere, quam veritatem, tot argumentis invictis jam a teneris cognitam firmatamque, tueri mallent. At enimvero tantum abfuit, ut molimina haec, quemadmodum jam ante dictum est, Ecclesiae adeo noxia fuerint, ut Theologiae Polemicae Historia, eam praecipue aetatem describens, contraria omnia condoceat. Quemadmodum enim hi tam anxii teterrimi illius Socinismi Patroni in portentis hisce suis constabiliendis quaquaversum, hac ipsa, ineuntis Seculi Decimi et Septimi, tempestate erant maxime seduli: ita nostri ex adverso scripta contra eos, ex hoc maxime tempore, magna copia magis magisque enucleata evulgarunt, disputationibusque examinata excussaque argumenta Ecclesiae proposuerunt longe praestantissima: [note: Cujusmodi fuere W. Franzii Schola Sacrificiorum, et Dispp. in Aug. Conf. Jac. Martini de Tribus Elohim, A. Graueri contra Smalcium, praesertim pro Divinit. Christi et Sp. S. itemque satisfact. Christi, aliaque varia opuscula. Quibus p. p. Frid Balduini Refutat. Catechism. Racov. Collegii Theol. Witteb. nomine scripta et Germ. ac Lat. edita, Balth. Meisneri Theol. Photiniana, aliique Libelli G. Rostii, Nic. Hunnii, Joh. Gerhardi, Justi Feuerbornii etc. accessere: ut Reformatos taceamus.] quae pluribus exemplis Cap. II. procul dubio demonstranda esse speramus.

§. XXVIII.

Sed ad Ruarum denuo, et quasi e diverticulo, nostra redit oratio, ut, quibus praecelluerit dotibus, ad alios in consensum suum pelliciendos valde idoneis, dispiciamus. Fuerant in his primario conspicua, ingenium et eloquentia, seu, ut divus Paullus [note: Ep. ad Roman. Cap. XVI. 18.] eleganter vocat, insignis [gap: Greek word(s)] qua nihil est ad decipiendos animos simpliciorum efficacius: ut effascinati [note: Quemadmodum Galatae Cap. III. 1. sq. Apostolorum ex Judaeis falsorum dolis et objecto glaucomate.] saepenumero videantur, qui virus pravarum opinionum admissum in animum mentemque semel


page 101, image: bs0101

receperunt. De ingenio Ruari, ut alia multa, [note: Praeter singularem enim praecocemque maturitatem, culturam mentis in humanitate, doctrinae varietatem, et philosophiae, non leviter tantum degustatae, sed solidius excussae, notitiam haud vulgarem, aliaque eruditionis illustria ornamenta jam huc attulerat, eaque h. l. multum aucta esse, ex omnibus vitae porro actae et scriptorum rationibus colligere licet.] ita cumprimis testari queunt, quae hinc inde disjecta in scriptis, his annis AltorphI excusis, leguntur Carmina, affabre non minus, quam argute concinnata. En geminum facultatis hujus specimen! utrumque Mich. Piccarto dicatum; alterum Observ. Historicis ejusdem; alterum vero Organo Aristotelis, ab eo adornato, antepositum. Illud hunc in modum sonat:

Vna fuit juveni prius ars Sapientia mundo,
Omnia rimandi dum novus arsit amor:
Nos quantum seclo, tantum fervore, minores,
Inventae totas spernimus artis opes.
Quisque suo partem spolio decerpit, et inde
Grammaticus, Logicus, Ethicus, Astronomus,
Historicus, Physicus, Vates, Cosinographus audit;
Imbre Sophus pleno nemo madere cupit.
Tu vetus auspicio signum, Piccarte, recenti
Tollis, et is aevo celsior ipse tuo.
Grandibus ut varie se jam liberaverit ausis
Vis tua, cum pluteis charta loquetur anus.
Altivagis tandem Sophiam nunc deripis astris,
Aemulus et media Socratis urbe locas;
Exemploque tuo convivia vana refutas,
Docta quibus scholici vapulat umbra gregis.
Macte! tuis quantum curis Academia debet,
Debebunt studiis oppida et aula tuis.

Martinus Ruarus, Holsatus, Philosophiae et Philologiae Candidatus.

Alterius [note: Forte nec tertium, idque geminum, nunc tandem huc transcribere poenitebit, cujus supra, tanquam Soneri memoriae consecrati, meminimus, hunc in modum scite compositi:

Nec verba possunt exitum, nec lacrumae,
Sat expedire: exaestuans imo dolor
In corde luctatur, nec undae vim capit,
Nec impetum tamen potest effundere,
Angustiore strangulatum semita.
Sonere, sic me linquis? ah linquis parens?
Nam tu parens es re, quid? imo (pro dolor!)
Parens fuisti, Tu fuisti mi parens,
Libethridum medulla, flos Aesclepiae
Venuste gentis, et Lycaei fax, uti
Inter minora vesperugo sydera
Sol, qui sereno cuncta vestis lumine,
Tueris istaec, nec sipario caput
Obnuptus almam surripis mundo diem.
An forte coelo lychnus accedens novus
Mens dia Soneri, jubar majus facit?
At me tenebris luctus atris obruit,
Hebent ocelli, mensque calligans negat
Affectui voces, et his rythmo pares,
Tantum quiritans illud, Ah dolor, dolor
In ejusdem Tumulum.
Quod claudi tumulo potest, Viator,
Ad coeli patrios profectus orbes
Vir exsangue cadaver hic reliquit,
Qui vitae suit aureum probatae
Exemplar modo, lima veritatis,
Humanae scopus eruditionis,
Aesculapius unus et Stagirae
Jam spes altera, gemma Gratiarum,
Amor maximus omnium bonorum,
Nec idem scopulus minor malorum.
Sensistine, quis ille sit? Vel est et
Sonerum tibi farier necesse?
Scire quem poteras notis ab illis,
Ut scis nomine notas ab isto.
Nunc tu manibus optima precare;
Si nulli male vivus ille fecit:
Id jubet pietas, nec est decorum,
Barbam vellere mortuo Leoni.
Merito quidem, sed non lubens

F. Mart. Ruarus, Hols. Ignosce tamen Lector, quod hisce te moram visum est. Et eruditio ac poetica vena, qua pollebat Ruarus, haec vel postliminio jubebant addere, et quid de Sonero existimaverit praeceptore, quidve alii de eo vix defuncto judicaverint, ut noscitares plenius, typis cur haec repeteremus, svadebant. Tu boni consules, quicquid hoc est reliquiarum, et superius de Sonero jam observata ex hoc monimento devotissimi Praeceptori suo Ruari rectius illustrabis.] non minus eleganti structura, quam ingenio, et hoc quidem magis praestantis, hic tenor est:

page 102, image: bs0102

Illa ego sum Logicae, magno quae cuncta Galeno
Vxor, Aristotelis maxima cura Patris.
Visa fui Graeca pulcherrima veste, priusquam
Saevas barbaries intulit atra manus:
Hinc autem scissa tunica, tectisque lacernis
Obsita, jam longo sum miseranda situ.
Tentarunt multi pallam sarcire; sed ille
Sat curtam, longam fecerat ille nimis.
Iste rudes tantum centones consuit: omnes
Indoctas vel acus, vel habuere manus.
Vnus homo donec vestem gestare Latinam,
Piccartus, secli gloria summa, dedit.
Hanc ego nec Graeca vellem mutare, sat olim
Pannus amatorum, jam dabit ille mihi.

F.

Martinus Ruarus, Holsatus.



page 103, image: bs0103

Ex ungve leonem, et ex his, quid humeri valuerint, intelliges L. B., et mecum, ad meliora, hominem excellentis indolis, istam solertiam non appulisse, quam teterrimos Socini errores pingendos, scio, dolebis. Sed erit fortassis ex priori etiam versu non arduum collectu, quis animi character ac praevalens affectus fuerit Ruaro, de Polyhistoris edito specimine tantopere Piccarto gratulato. Namque, cum ipsa Ejus studiorum methodo, et subscriptione, haec comparata pensitataque, si ad animum revoces, haud obscurum censemus esse, ambitionis motu et vitio praedominante, eum fuisse cumprimis actum. Horum namque ingeniorum character praecipue is esse solet, ut altius, qua data via, emergere cupiant, et quo supra vulgus sapere videantur, singulares de rebus divinis sententias aut inveniant ipsi, aut, quod Ruaro proh dolor! contigit, ab aliis inventas facile amplectantur et propugnent. Cujus affectatae in omni disciplinarum genere eruditionis idem clarius adhuc dedit indicium, quando suas in Academia Rostochiensi, et Altorphina maxime, occupationes aliquot annos eas fuisse fassus est, ut per florentissimos Graeciae Latiique campos instar apis vagaretur, non ut febriculosas aliquot observatiunculas, ad grammaticam pertinentes, quod multi faciant, colligeret, sed ut stylum ad scribendum prosa versaque, nec minus linguam ad disserendum, formaret, animum vero praeclaris vitae praeceptis imbueret, et ad civile commercium subigeret ac praepararet. Quid? quod eo progressum se scribit, ut tyrociniis sub Tarnovii in litter atura Hebraica [note: De cujus linguae repetitione, sed sibi molesta admodum, lege, quae ad Richterum suum perscripsit, Epist. Select. Richteri f. 387. coll. Ruarianarum Cent. II. n. XIIII f 80.] vexillo positis, nec in Rabbinis plane fuerit hospes; quin et Syriacae, Arabicaeque linguae rudimenta deinceps sub Magistris optimis, Erpenio Lugdunensi et Maronitis Parisiensibus, delibarit. [note: Vid. Ruari Epist. Cent. I. n. XVII. f. III. seqq.] Ne quid de Gallica, Italica aliisque exoticis linguis dicamus. Attamen princeps ei fuisse Philosophiae secundum partes omnes, et Naturalis ac civilis Juris, studium, cujus non imperitus et ipse voluit haberi, aliunde liquet, [note: Conf. 1. c. n. XV. p. 94. et n. XVII. p. 112. seq. Ubi etiam, ad scbolas setrahi consvetudine et amore otii litterarii, sed abstrabi rursus, quia cum Musis strenue illic algendum, et, dum famam foris quaerimus, fame tantum non sit pereundum, scribit.] idemque institutum vitae post secutum,


page 104, image: bs0104

et in Borussia continuatum comprobat. Neque Theologiae denique expertem fuisse, utinam vero sanae, purae ac sobriae! cum demonstrata, scriptis quibusdam evulgatis, anxia Socinismi propagandi cura, tum et disputandi cum doctissimis Theologis habilitas, ipsaque Altorphina fata, addocent. Quibus animi propensionibus, postquam accessit praejudicatarum opinionum vis longe maxima, quid mirum, si etiam aliis persuadere omni studio et contentione elaboraverit, quae tantam in Ruaro et veritatis, et pietatis, atque concordiae denique, ex tricis scholasticis, ut arbitrabatur, instaurandae, speciem prae se ferrent? Nec sine successu, utur prorsus infelici, corrumpendarum mentium bonarum, id ei evenisse studium, est, quod mireris, quum ore facundo eadem, quae ipse sentiret, aliis instillandi plurimum valeret, eaque via tot commilitones in partes suas potissimum pertraxerit, vel difficulter admodum, vel non amplius, omnino, ex istis laqueis, quibus capti erant, deinceps expediendos.

§. XXIX.

Testis ejus rei esse potest instar omnium, qui optime mentem et dotes Ruari callebat, Piccartus, cujus memoratu digna sunt verba, accuratum de Ruaro judicium, ad J. Kirchmannum [note: Vid. Epist. Gudianas, curante cl. Viro P. Burmanno praelo subjectas Ep. CLXXXIV. f. 256.] A. 1616. prid. Kal. August. perscriptum, complexa. Nonnulla enim praefatus de Ruari discessu, fideique ejus concreditis Juvenibus, addit: Hic (AltorphI) constat eum NB. Museum suum impietati isti (Socinianae) commodasse, in quo et sacramento se obstrinxerint, et coenam administrarint, sed minime Dominicam. [note: Qua de re et ausu cumprimis impio vid. §. hujus Cap. Imi XXXIXmus.] Hic tamen in litteris ad me suis cum innocentia de puritate contendere videbatur. Retulit mihi Elsvigius, D. Bussium, cum haec de ipso inaudivisset, in haec verba erupisse: Vtinam Deus illum cito perdat! Nisi enim hoc futurum est, magnam stragem dabit, NB. ita in animos hominum influere novit, et, quae cupit, persvadere: Acujus viri judicio (addit Piccartus) meum non abjungo. Neque nos etiam dissentimus. Manifestissime enim haec, et reapse, non solum comprobant, quae scripta reliquit idem, noster Ruarus, praeclare adornata, eaque numero et structura orationis ad aures mentesque legentium tam concinne composita, ut dulcissime in animos influant, sed omnes quoque actiones, quantum ex monumentis, quae superant, constat, idem testificantur. Ne quid de verborum


page 105, image: bs0105

svavitate, nitore et elegantia dicamus, quae quantopere ad capiendos deliniendosque humanitatis studiosos faciat, dici vix potest. Quanquam non Ruaro solum ea propria dos fuerit et facultas, sed cum omnibus prope Socinianis communis, ex ipsius Socini, [note: Qui caeteris omnibus, quantum ad dictionis etiam elegantiam, palmam praeripuit, ut in suas quoque, hoc instrumento humanitatis, partes permultos videatur traxisse. Est enim, ut alibi jam demonstratum dedimus, haeresium eloquentia obstetrix, perinde uti matrem jam dudum Augustinus appellavit ambitionem.] Crellii, Volkelii, Wolzogeni, (aut, si malis, interpretis ejus Stegmanni) Schlichtingii item Wissowatii denique Biblioth. Frr. Polonorum curatoris tersissimi, et aliorum antesignanorum, Operibus ad invidiam usque elucens. Vt non dubitem, haud ultimum fortassis, alios quoque alibi tam pestifera haeresi illaqueandi, instrumentum artem dicendi extitisse. Sed quid opus est (ut ad Ruarum revertamur,) verbis? cum locupletissima adsint rerum testimonia, ejusque in scribendo [note: Quidni ergo etiam in sermocinando?] dexteritatis esse queant evidentissima documenta, vel solae, quae prostant, praeter Notas in Catech. Racov. Ed. 1680. insertas, Epistolarum Centuriae duae; in quibus, qui dictionis praestantiam summamque perspicuitatem non probet, nae is vix a limine praecepta eloquentiae spectasse aut delibasse dicendus sit. Vim persvadendi autem, si quo notabili specimine demonstratam intelligere Lector Benevolus exoptet, eam non aliunde rectius posse perspici, credimus, quam si Cent. II. n. XVII. positam, eamque verbosam admodum, ad Joach. PEVSCHELIVM nostrum Epistolam perlustret, et vel postremas amicos salutantis [gap: Greek word(s)] animo expendat. Vnde amplius, quanta svaviloquentia hujus viri praesentium quorumvis favorem et gratiam ei conciliare potuerit, quaeve assensum prope extorquere incautis valuerint demulcendi artes, facilius erit collectu. Praesertim si ea quoque compares auditorum in animos sese insinuandi artificia atque dolos, quibus ipse, postea Gedani se usum esse, palam professus est: de quibus, ubi vitae Ruari posteriorem partem enarrare animus est, [note: Cap. II. lit, R.] commentabimur. Sunt quidem et alia, quae primis quasi digitis Piccartus, verbis paullo ante exscriptis, attigit, a Ruaro Altorff I gesta; neque aliena etiam a praesenti argumento, quo characterem animi ejusdem et morum describere aggressi sumus; sed commodiori illa servamus loco, et qua sorte, quibusve sumtibus istic vixerit, tum etiam quo pacto tandem inde discesserit, jam enarrabimus.



page 106, image: bs0106

§. XXX.

Quantum igitur ex ipsius Epistolis, aliorumque relationibus, constat, quam primum in Academiam Altorphinam advenerat, Joachimi Varenholdii, Hamburgensis secum adducti, [note: Haec ex Indice studiosorum Acad. Altorph. et Epistolis Ruari edocti scimus.] studiorum morumque curam gessit, eaque occasione, cum ex febri is laboraret, in Soneri, ut supra audivimus, [note: §. XV.] familiaritatem pervenit. Hujus autem gubernatione aliquandiu defunctus, non tamen, ea priori omnino, ut videtur, deposita, Ephori stationem Adolescentis alteram, alteriusque Generosae e Marchia Brandeburgica gentis moderationem suscepit, Abrahami nempe Burg storphii, a Tutoribus fidei suae commissi. Cum quo etiam Altorphio deinceps Argentoratum abiit, Varenholdio Tubingam concedente. Mirum equidem videri poterat, qui factum, quod homini, a vera Evangelii doctrina et sententia tantopere digresso, nobilissimorum ingeniorum semel iterumque concreditum fuerit regimen. At enim si cogites, non attulisse secum Altorphium virus teterrimae haereseos, sed istic demum, uti paullo ante narratum est, imbibisse, non est, cur Varenholdius ejus disciplinae, tanquam hominis litterarum, quae ab humanitate nomen habent, peritissimi, et probatissimis de reliquo moribus conspicui, traditus sit. Burgstorphium vero ab ignorantibus tanta corruptae mentis pericula Curatoribus commissum illi fuisse, vel hinc evidenter patet, quod, ea re per rumorem duntaxat percrebescente, et adhuc obscuriuscule inaudita, demutatione necessaria, magisque huic juveni sive tuta sive proficua, cum agnati et fratres nobilissimi, tum ipse quoque Abrahamus dispicerent. De Tutore Abrahami, Ernesto Ludovico Burgstorphio, ne quid damni pateretur pupillus, solicito, testis est prima inter omnes Cent. prioris Epistola, in qua, quanta vafritie famam de se sparsam, [note: Quo nomine eum compellaverat, ut Responsio docet, Abrahami curator.] utut eventu dein plus satis comprobatam et verissimam, a malevolorum susurris, quos vocat, purgarit Ruarus, et generali, de veritatis studio, pacisque amore, excusatione omnem invidiam pro virili amolitus sit, videre est. [note: Verba Veteratoris callidissimi haec sunt: Ego non melius, ait, quam in veritatis speculatione conquiesco. quam cum tot opinionum venti huc illuc jactent, sic tamen in anchora divinarum litterarum stare conor, ut nullis praejudiciorum stuctibus, quibus bumanae vitae oceanus utplurimum intumescit, abripi velim. In hoc Dei beneficio glorior, quod nondum in cujusquam ego doctoris praeterquam Christi verba juraverim: atque ne ipsius quidem Lutheri, summi viri, cujus doctrinam cum lacte matris imbibi, auctoritatem mihi pro lege esse, scis, quam obscure prae me tulerim, cum semel atque iterum dicerem sententiam illam de bonis operibus et humani arbitrii servitute, videri mihi nimis rigidam etc.] Ipsius vero


page 107, image: bs0107

Abrahami, rumore istoc jam a se factum alieniorem, animum quemadmodum denuo conciliare voluerit, omnemque criminis suspicionem, qua gravetur, dimovere studuerit, alterius Centuriae prima ad Heinonem Voglerum [note: In cujus ille disciplinam traditus erat.] Epistola ostendit. [note: Cum primis verbis: Quo magis doleo --- exempla non desint? quae f. 1. et 2. leguntur.] Quam vis neutiquam hisce dissimulationibus impedire potuerit, quo minus is a Ruaro repente discederet, viamque tutiorem ambiguae anteponeret maturo abitu. [note: Unde ad Richterum Ruarus: Mihi hic non male multa succederent, nisi, nescio quid, obstaret, quod calculos scite positos non parum conturbat. Nuper discipulus meus a tutoribus domum quam primum redire jussus est, ob causam, quae litteris non exprimitur, sed mihi tamen, nisi fortassis gravedine laboro, nonnihil subolet. Quae non alia, quam detestabilis haec, qua infectus dicebatur haud injuria, haeresis fuit: quam in sinum Richteri [gap: Greek word(s)] t. t. confidentius etiam effundere poterat querelam.] Quam fraudulenter autem in his omnibus se gesserit, obtentu tamen pietatis nunquam deposito, nunc certe in propatulo versatur.

§. XXXI.

Neque vero id mirum est, adversus istos hujusmodi effugiis se contegere conatum esse simulatorem egregium, ubi nimirum commodi alicujus retinendi spes invitabat, et detrimenti metus urgebat. At bono Piccarto, praeceptori optime de se merito, jam ante circumvento impie, cum positus jam esset extra teli jactum, adhuc verba dedisse, hac de re compellatum, conscientia haud dubie reclamante; illud est, quod non sine indignatione jam enarrabimus. Cum enim ille, (una cum Virdungo) solito et laudabili candore Argentoratum, quid Altorphii de Sociniana haeresi non approbata tantum, sed ab ipso etiam propagata sentiretur, perscripsisset, ac serio objurgando eum, dolos [note: De quibus etiam Ruarus ad Richterum paucis querulatus est: Ultimas ad me dederunt (Altorphio) Piccartus et Virdungus, quibus multa immerito mihi tribuuntur. Epist. Richter. Select. f. 389. Item ad Peuschelium Cent. II. n. IX. f. 60. Ecce, quid ex eadem Academia duo magni Viri, Logicus et Historicus, litteris non minus graevibus, quam affectuum plenis scripserint!] AltorphI structos graviter exprobrasset; dici non potest, quam aegre is, talia sibi tribui, quae tamen verissima erant, tulerit, verum etiam asperius ad ea quaedam reposuerit, quae nunquam a Ruaro tam modesto, tantaque olim aequanimitate spectato, itemque pietatis ac veritatis studium tantopere jactante, exspectasset. Extat Epistola, in


page 108, image: bs0108

quam digitum intendimus, in Cent. altera, numeroque XV. locata est; sed quoniam ipsum Ruari [gap: Greek word(s)] nobis inspicere licuit, in quo haud pauca, inter describendum fortassis, addita sunt, quibus emendari queant, plurima impressi Exempli menda, totam h. l. denuo dabimus atque integre recusam. [note: Atque haec eadem est Epistola, quam Piccartus cum Kirchmanno communicaverat; unde Satanae technas accipere, et ex uno omnes eum discere jussit. Vid. Gudian. Epp. ex ed. Burmanni n. 184. p. 257. Quemadmodum vero non Piccarto tantum, sed amicis quoque aliis, nominatim J. Kirchmanno, hac de haeresi ipsum accusanti, strenue negando obloquutus fuerit, ex Epistola Kirchmanni Cap. III. exhibenda patescet. Unde si non alia, quantus tamen fuerit dissimulationum simulationumque artifex Ruarus, palam fiet.]

CL. Viro Mich. Piccarto Mart. Ruarus S. P. D.

Nondum satis exputavi, majorine laetitia litteras tuas in manum acceperim, an legerim cum dolore: illud, quod erant a Te, istud, qua de me. Hoc igitur, omi Piccarte, restabat, ut, tanquam publicae famae tympanum, tot istic probris absens vapularem, ut sacrorum desertor, ut impietatis partiarius, ut Altorphinae juventutis corruptor audirem? Scilicet non poter am vulgaribus peccare criminibus, cui tu quoque, summo Vir judicio, tantum ingenii non minus amice tribuis, quam immerito. Non possum autem, Vir clarissime, satis admirari tuum istum amorem, qui inter ejusmodi voces adhuc sibi constat, in litteris tuis calide spirans; laudo quoque candorem tui pectoris, quod his de rebus certiorem me facere volueris, quas per istos, si Diis placet, AVDITORES MEOS hactenus ignorare coactus sum, magistri sui nimium oblitos. Appellas porro fidem meam, ut ingenue rescribam super hoc negotio, quo et tibi et aliis, qui me amatis, sit, quod loqui pro me, [note: Vel ex his verbis patet, ne nunc quidem fidem rumori habuisse Doctores Altorphinos; atque hinc adeo, clam acta esse mirum in modum cuncta, elucet.] queatis. Quid ergo possim aliud, quam quod ipse judicii benignitate jam ante praesumsisti? [gap: Greek word(s)] . Etenim non nego, multa a me varie in utramque partem tam de sacris, quam prophanis rebus Altorphii, praesertim inter deambulandum, [note: Ita est: Hanc enim instillandi pejora methodum peripateticam, ex complicum confessione deinceps luculenter innotuit, valde frequentatam fuisse. Caeterum et haec verba tantum in [gap: Greek word(s)] leguntur, atque in excuso exemplo, quod filii nacti erant, omissa sunt, maxime tamen commemorabilia.] disputata, sed nec cum omnibus, quos in litteris tuis indigitasti, nec cum iis solis: Vt enim ingenium


page 109, image: bs0109

quisque calidissimum doctrinae cujusdam scintillis aperiebat, ita hujus assectatus familiaritatem naturae meae teporem alienc flamma corrigere tentavi; quod cum discendi proficiendique studio potissimum a me factum sit, in Academia, cui libertas jam a Platonis aevo vernacula fuit, licitum mihi fuisse credo. Quod autem, ex inscito me litteratore vestrates tam subita metamorphosi dictatorem fecerunt, et in Collegio scholam praelectionibus ausum frequentare [note: Collationes istas haud dubie indigitaverat Piccartus, quibus disputaturi ab eo argumentis, ingenti studio perpolitis, uti supra jam animadversum est, instruebantur: quae callide, culpam dissimulans, noster de Praelectionibus, ut effugeret aut declinaret ictum, est interpretatus.] dictitant, a quocunque commentum hoc primum emanavit, vellem, si vir bonus esset, alienae credulitati parcius existimatione sua illusisset; sin aliquis fortasse ex ista temeraria juventute, miror nihilominus hiberno Sabini somnio fidem istic inveniri, cui quisquis est, ut noctes haberet, innocentiores ad Atlantes navigandum censeam. Viderint isti juvenes, Peuschelius et Dumlerus, [note: Hoc de sodali consortii clandestini pervicacissimo Cap. II. et III. plura et singularia quaedam L. B. expectet narranda. Hic nomen ejus primum legisse sufficiat.] quos ego juratos sanctae Triadis, in cujus nomen baptisati sunt, hostes vix crederem, nisi tu id affirmasses; viderint, inquam, cujus signa secuti sint; mihi nimis durum foret, si de singulorum amicorum conscientia tribunal adire, rationemque reddere cogerer. Id quidem operam semper dedi, ne mea conversatio quenquam deteriorem redderet, nisi id fortassis deterrimum videtur, quod a seculi moribus maxime dissidet, a quorum impuritate fateor me, quotquot potui, a calvo usque ad calvum dehortatum esse. Si crimen hoc est meum, contraivisse seculo, laetor id mihi tecum ipso commune esse, ac cum omnibus viris probis, cum sanctis Apostolis, cum ipso Domino ac Deo [note: Enlsolitam ambiguitatem, qua et Schoppero fucum fecerat, jamjam moriturus, Sonerus.] meo Jesu Christo, non modo cum Sonero, [note: Patet hinc non obscure, a Piccarto, jam tunc aliter edocto, secus etiam existimatum esse de Sonero Collega, haud ita pridem tam solicite excusato. Vid. supra §. XVIII.] quem ego, quicquid tandem ille senserit, cujus nec omnia scio, et eorum, quae scio, multa non probo, [note: Pejor ergo et Ruaro, ex asse licet Sociniano, Sonerus fuerat; sed forte in Philosophicis quibusdam hypothesibus aliter sentiendo; cujusmodi quaedam in Comment. ad Aristot. Metaph. jam supra notaverat Felwingerus.] nunquam desinam mente grata celebrare, quod me communi fluctu propemodum abreptum, injecta velut manu, reprehenderit, et quod plerique declamant, primus vere persvaserit, non per syllogismos spinosos, aut eruditionis argutae fastum, ad coelos iter esse, sed per fidem [gap: Greek word(s)] . Si rationi humanae voluissem


page 110, image: bs0110

obsequi, cujus invidiam insons patior, tentassem fortassis et ipse (licet paulo stupidior, Verba haec sunt in [gap: Greek word(s)] omissa) nonnihil, quo tam insvavium dictorum fidem destruerem, qua in re nimis alias plerique sumus ingeniosi: sed obstupuit conatus meus, non Persei conspecto clypeo, sed alterius generis armis, [gap: Greek word(s)] , quibus divinus Apostolus se [gap: Greek word(s)] profitetur [gap: Greek word(s)] . Nempe frustra in Scholis de essentia consiliisque divinis disputationes serimus, quae bonam partem [note: Ita quoque in litteris ad E. L. Burgstorphium Cent. I. n. 1. f. 8. Summa fidei capita multa non esse, in bis nullum magis, quam pietatem seu innocentiam vitae commendari a sacris scriptoribus, et posse quem in caeteris impune, modo ne cum pertinaci proposito id siat, hallucinari, ait. Ac paullo ante, si qui diversa sentientes condemnent, intemperiem jam fere epidemicam eam vocat consvetudinem. Unde vero haec didicerit, ex Jacobo videlicet Acontio illo, de strategemat. Satanae celebratissimo scriptore, ipse l. c. professus est. Immo vero ab ipso Socino, neque enim aliam mentem ei fuisse, scripta docent, utpote qui consultus a Matth. Radecio, recens in castra sectae Anti Trinit. transgresso, hunc in modum ad illum rescripsit: Quamvis ad eam Ecclesiam, quatenus bona cum conscientia potui, me prorsus adjunxerim, quae caesteris purior mihi esse videtur, non tamen alias vel condemno, vel ulla ratione adspernor, sed omnes, in quibus vox praeceptorum Christi Domini nostri resonat atque exauditur, licet in quibusdam dogmatis, quae ad ipsa praecepta non pertinent, non recte sentire mihi videantur, pro veris Ecclesiis Christi agnosco, et quicunque eadem praecepta conservant, vera Christi membra esse, statuo. Interim tamen eos minime probo, qui dogmatum religionis nostrae, ad salutem non necessariorum, veritatem inquirere negligunt. Haec ille, prorsus [gap: Greek word(s)] Ruaro. T. I. Opp. f. 373 a)] absque salutis jactura nesciri possunt, si domi bacchanalia vivimus, [note: Hic obtentus erat. Non aliter, quam si absque doctrinae corruptione, aut dogmatum, ad hominum arbitrium eo inflexorum, attemperatione, pie non liceret vivere: cum tamen sine Evangelica veritate, fidei sincerae substrata, nec de sanctitate genuina cogitari possit. Sed pro Socinisino, non est, cur, haec tantopere urgeri, miremur, cujus prora puppisque est vitae sanctitas, et ipsa, si meritum demas, quod nonnemo in Racovia Romana demonstratum dedit, Papismi anima, ex fide nimirum incredibili metamorphosi inobedientiam praeceptorum J. C. perfectiorum, ut putant, conversa, orta.] si libidine aestuamus, si collidimur odiis, si ambitione, invidia, avaritia, ceterisque animi ulceribus scatemus; uno verbo, si sanctitatem negligimus, [gap: Greek word(s)] . Quod, si illi, quos in Epistola tua merito notas, paullo religiosius ad suum et aliorum animum revocarent, melius, credo, cum orbe nostro ageretur, cujus egregia pars factionum studiis pietatem professa, vix quicquam in moribus habet, quo Christianos agnoscas, et propterea, si non apud me, cui gemma nec in luto penitus sordescit, certe apud eos, qui paullo morosius judicant, de ipsa doctrina sua jam pridem fit suspecta. [note: Mira profecto a vitiis bominum ad dectrinam in dubium vocandam ratiocinatio; quae et Apostolicam feriret, si solida esset, Ecclesiam ipsamque Evangelii doctrinam labefactaret in universum omnem, cui sane sive verbis sive factis, ita ut pauci fuerint electi, utut multi, immo omnes vocati, reclamatum atque repugnatum est omni tempore. Tacemus, ipsum Christum eadem jam pridem conquestum Es. XLIX. 4. et in ipsa potissimum vita, doctrinam ex asse non referente, talia expertum.] Nota est magni Erasmi


page 111, image: bs0111

vox, qui monstrari sibi petebat, nimis quidem, ut existimo, confidenter, sed petebat tamen, quem istud novum Evangelium meliorem reddiderit; ut verosimile sit, in ipsa doctrina quaedam eum advertisse, unde tanta morum corruptela fere flueret; id autem si verum esset, non immerito fortassis ex morum habitu de tali dogmate pronuntiaretur, cum ipse quoque Servator noster arborem [note: Ita est: Per se si inde is proveniat ut fructus. At si ex accidenti; nunquam ita bene agetur cum rebus humanis, ut meliora pluribus placeant. Quae, a Seneca jam olim obscrvata, perfacile ad Ecclesiam Christi accommodare licet. Gregem enim suum eam ob caussam, ut pusillum, ipse Servator semel iterumque descripsit. Sed erunt fortassis, qui locum etiam citatum ne de doctrina quidem accipi velint, sed de singulorum, praesertim Ministrorum Ecclesiae, animo sincero aut infucato: quam litem, in historico jam campo occupati, nostram non facimus, fructus autem doctrinae ab improbo abusu discerni volumus.] e fructu aestimandam doceat. Veruntamen, quicquid hic Erasmus, cujus judicio nec omnia, nec nihil tribuo, laetor ipse, Deoque immortali gratias ago, quod ex Evangelicis mihi parentibus nasci, quod sacris inter Evangelicos initiari, quod adolescere, et erudiri concesserit, et, ut sint, [note: Omissa h. l. fuit in autographo vox nonnulla.] quae divinis literis et Ecclesiae primitivae ad ungvem non respondeant; nihil tamen hactenus in ipsa doctrina reperio, quo salutis humanae fundamentum [note: Sensu et more Socinianorum laxo, quibus, pauca illud constituere, (quemadmodum et ipsi in angustias Philosophiae paullo defoecatioris totam cogunt Theologiam) nunquam non visum est. Conf Socin. Opp. Tom. I. f. 453. sq.] revera subruatur. Proinde, cum ita necdum a Vobis, nec Sanctorum consortio (quod abominor) abierim, te quoque, Virorum Summe, per quicquid usquam tibi carum fuit, rogo, ne affectu a me recedas, idque tibi persvasum habeas, me quicquid id est in me ingenii vel judicii (quod utinam vere deprehendisses!) non ad convellendam, sed ad discendam orthodoxam fidem conferre, nec in summa religionis, [note: Quam scil. fides in Christum generalis, et charitas, seu praeceptorum ejus obedientia, absolvit.] quam ex sacris litteris simplicissimam hausi, quicquam vel mutavisse, vel inposterum mutaturum esse, nisi Deus mihi prius hanc mentem. Quodsi nonnullas capitalium ingeniorum deductiones subtiles vel non capio, vel non agnosco; det veniam tarditati meae Dominus Jesus, [gap: Greek word(s)] , et tu, Piccarte clarissime, illius exemplo, cui te ex animo cum omnibus tuis


page 112, image: bs0112

commendo. "Franckensteinius [note: Haec in scriptis ad Piccartum manu ipsius Ruari litteris addita leguntur: quae forte, cum describeret, quae in chartam primum conjecta erant, ex tempore deinde adjecit.] nullas a Puschio litteras accepit: Monavius ipse tibi propediem scribet: Vterque salutem a te missam gratam habuit. Jeremiam Stellam ipse quidem non satis hactenus novi; sed tamen per alium ipsius familiarem tuo nomine salvere jussi. Tu quoque, Vir magne, Vir amice, salve ab eo, qui tuus esse cupit, quamdiu vivit,

Argentinae Tribocorum Eid. Jul. M DC CXVI.

Mart. Ruaro.

§. XXXII.

Haec fuit Epistola illa, qua scripta primum solemniter, et non sine demonstratione veritatis, suique erga eam constantis et intemerati amoris, Optimus Piccartus [note: Non obscuro certe hunc in modum indicio ac testimonio innocentiae suae, contra eos, qui et ipsum in consortium impii dogmatis vocabant, edito, posteritati et famae suae consuluit.] expostulavit cum degenere discipulo, eumque accusavit, de rebus non bene Altorphi gestis; ad quam objurgationem, quae regessit Ruarus, vel eo nomine heic repetere visum est integra, ut non modo in persvadendis falsis et simulationibus pro veritate eloquentiae insignis promtaeque luculentum testimonium praeberent; verum etiam mutationis, tam portentosae, in doctrina fidei, fontem apertum sisterent. [note: Ab his parum discrepant, quae ad amicissimum, et ex Hamburgensi adhuc Schola familiarem, veteremque commilitonem, Heinonem Voglerum, in Acad. Rostochiensem perscripsit idem Ruarus, et in duabus Centur. II. num. I. ac II. praelo expressis leguntur Epistolis. Quibus, quoniam per Amicum ex Cl. Edzardi Prof. Philos Hamburg. Bibliotheca, eae, quae posteriori intet has occasionem dedere, litterae, quasve [gap: Greek word(s)] Vir Celeberr., ex Vogleriana gente, quantum ad maternam originem, natus, possidet, mihi procuratae sunt, neque has addere et communicare cum B. L. dubitavimus. Ita vero Voglerus cordate et sine fuco: M. Ruaro S. P. D. Heino Voglerus. Candorem amas, mi Martine, et ista simulationum involucra procul habes; proinde postbabito mendacis excusationis velo nudum me tibi et nativum prodam. Ter jam a Te litteras accepi, cum nullas dedi, neque enim dare ausus fui, ita enim mihi et famae meae metui. Socinianus enim et Tubingae et Gissae et Rostochii audis, et bodie ita usu venire solet, ut, si quis ad haereticum det litteras, ille [gap: Greek word(s)] et haereticus esse dicatur, adeo, ut rigidis istis, certe superciliosis Aristarchis dictaturam gerentibus, haeretico ne quidem [gap: Greek word(s)] dicere liceat, nisi ejusdem baereseos suspicionem incurrere quis velit. Sed quid dicam, mi Martine, aut quo Te loco babeam? Certe litterae tuae, Tubingam ad me missae, nimium [gap: Greek word(s)] videntur. Ita a Socinianisino alienum te ais, ut simul plena manu, licet aliud agas, illum laudes. Animus meus, ut nunquam a te alienus fuit, ita nunquam finistram suspicionem concipere potuit. Sed quid jam mihi de Te polliceri debeam, nescio. Vuo ore omnes Te Photinianum dicunt, neque illi de plebe aut cavea tantum, sed de orchestra nonnulli. D. Lubinus enim omnibus [gap: Greek word(s)] , te pestilenti Socinianae baereseos sydere afflatum, haeresin istam Altorphii [gap: Greek word(s)] . Lubini verbis, ut non plenam, ita nec plane nullam fidem habeo; non enim credo tantum Virum nullis evidentibus rationibus inductum de auditu hoc solum referre. Proinde per Deum Te rogo, et amicitiam nostram, ut animi tui mentem mib: significes, et quid credas, aperias. Ego ut in omnia Theologorum nostrorum verba nec juro nec jurare possum, ita Tibi nullus succenseo, quod in dubium quid vocas. Proinde communices mecum illa, in quibus tibi aqua haeret. Erunt illa scribendi posthac materies. Quicquid mihi dixeris, lapidi et Sigalioni dixeris etc. Exposuit quidem nonnulla Voglero dubia, sed primaria tamen reticuit, Ruarus, ut neque diu post A. 1623. (sicut ex Epist. Cent. I. n. XVI. et XVII. videre est,) candide satis, quid sentiret, pronunciarit. Quibus fraudibus et tergiversationibus quotusquisque est, qui, si vel recogitet olim scripta, non indignetur? Sed sufficere haec possunt, ut [gap: Greek word(s)] et cum Epistola ad Piccartum data, qua fuerit mente Ruarus ex simulationibus prorsus composita, pateat. Voglerum autem istum, cum quo amicitiam Rostochii contraxerat Ruarus, patria Hamburgensem fuisse, et Pastoris, haud procul Glükstadio, Colmariensis, tandem vero Billwärderiani (qui pagus est amplisimus Hamburgensium) officio functum, atque in postremo hoc loco et munere vita defunctum esse, ex amicorum relatione cognitum habemus.] Quem solius pietatis praetextum


page 113, image: bs113

fuisse, cum omnes propemodum periodi iterum iterumque clament, tum aliae quoque sociorum querimoniae, alias producendae, magis confirmabunt. Priscam vero et jam ante ipsi Socino probatam hanc fuisse methodum, ex ejusdem Epistolis ad J. Volkelium scriptis [note: In quibus, Tom. I. Opp. Bibl. Frr. Polon. f. 451. sqq. extantibus, eae potissimum perlustrari possunt, quae n. II. et IV. collocatae sunt.] liquet: Quam longe autem a sincera ingenuaque pietate animi, in Deum aliosque homines, adhuc abfuerit ipse bonus Ruarus, inde Tibi experimentum, L. B., capere licebit, quod, dum isthaec tam facili calamo perscriberet ad Piccartum Argentorato, alia omnia sub initium ejusdem anni ad amicissimum sibi fratrem PEVSCHELIVM nostrum, Jenae adhuc inter spem et metum haerentem, datis litteris edissereret, et quem, ad exemplum Petri, Christum olim negantis, Piccarto, quasi vix sibi cognitum descripserat, ad propugnandum mascule Socinismum, ab ipsomet hoc magistro inter alios instillatum, animaret. Digna est lectu, utut verbosior, tota illa Epistola, quae locum nonum in Cent. secunda [note: A fol. 50. usque ad pag. 65. porrecta, cum qua tamen, propter vocabula et nomina [gap: Greek word(s)] , Clavis, quae Cap. II. explanata est, inprimis conferri debet.] occupat, et fraudes subdolae mentis Ruari, jam, postquam et priorem illam Argentina scriptam esse [gap: Greek word(s)]


page 114, image: bs114

docuit, in aperta luce ponit. Ex qua etiam illud patefiet, quemadmodum in litteris ad Piccartum, sub vocabulo Collegii ambiguo, aedificium a se habitatum cum conventu ordinario permiscendo, delitescere, dolumque fuco facto contegere allaborarit. Neque eam denique poenitebit vel ideo pervolvisse, quoniam, et Val. Weigelii [note: Caussam Cap. III. sect. I. §. 2. editam invenies. Neque enim h. l. id agimus.] scripta horum homuncionum animos cepisse, hinc intelliges, et, quod caput rei est, licet strenue a Ruaro ad Piccartum id pernegatum sit, non tantum occasiones inter deambulandum arripuisse eum, hinc cognosces, disputandi de summis fidei capitibus, sed veritatis divinae, h. e. Sociniani erroris, propagandae, qua data via ansam captasse, immo, si rarius obtingeret, eo quidem ipso tempore tantum infortunium admodum doluisse. [note: Adde verba Ejusd. in Epistola ad Richterum exarata; quibus sperasse se, inquit, cum primum Argentoratum venisset, multis se non inutilem fore, quod in tanta bominum frequentia vix defuturi viderentur, qui sua OPELLA IN IIS REBVS, QVIBVS ALTORPH IPOTISSIMVM VACAVERIT, juvari vellent, eamque spem fere decollasse, queritur. Cent. II. n. XIV. p. 81. et Select. Richteri f 387. Caeterum, quospectarent, quae obscuriuscule his verbis significata sunt, Richterum non nescire, bene noverat. Quantacunque vero, uti querulatur Ruarus, in amplificanda propagandaque haeresi occasionis raritas Argentinae fuerat, Florianum tamen Crusium, Medicinae tunc temporis et Philosophiae studiosum, qui hoc anno Argentoratum ex Austria venit, in partes suas cassesque pertraxisse videtur: utpote qui ex eo tempore in litteris ad amicos scriptis singularia quaedam in doctrina quoque fidei et studio sanctitatis, quod ex Keplerianis aliisque Epistolis patet, prae se tulit, et Ruarum quoque ut praeceptorem deinceps maxima veneratione prosecutus est.] Quae, quam sint manifesta Plani et Corruptoris bonarum mentium hominis signa, atque characteres pessimorum simulatorum, qui, cum maxime laborant, ut alios decipiant, tamen boni viri videri volunt, nemo non agnoscet. Atque haec sufficere possent, ut constaret, de notabili illa correptione Ruari, a Piccarto laudabiliter instituta, et egregia ex adverso haereseos dissimulatione, quae a Ruaro optimo huic praeceptori pro glaucomate opposita fuit. Sed ne quid desit [note: Tum vero etiam, quod in ea quoque mentio fit, subobscura quidem, aliqua tamen, defensionis, qua optimus Piccartus absentem praesentemque Ruarum contra aliorum sive probra sive suspicionem diu tueri consueverit. Recentiorem enim hanc esse priori Epistolam subscriptio commonstrat.] commercii istius litterarum inter utrumque instituti, priores quoque his jam adductis Ruari litteras, ad eundem Piccartum perscriptas, et nondum impressas, (nisi quatenus


page 115, image: bs115

ex parte ad Richterum, Helmstadium, de Everhardo [note: Quis ille fuerit, ex ipsa hac ad Piccartum Epistola intelliges perlecta. Literae autem ad Richterum datae Cent. II. Ruarianarum, n. XIV. f. 80. sqq. habentur.] tempore eodem breviter quaedam scripserat,) ad quas iste respondens accusationem illam reposuerat, subjicere operae pretium videtur. Harum igitur sequens tenor erat: [note: Inscriptio haec fuit: Clarissimo Viro Domino Michaeli Piccarto, Philosophiae Doctori publico, Polyhistori Summo, Domino et Amico meo pl. honorando Altorf I.]

S. P.

Cum tu mihi, clarissime Piccarte, pro singulari tua humanitate litterarum commercium, quod ipse petere non audebam, ultro detuleris, in genium utique meum peccarem, nisi manibus ambabus fortunam hanc amplecterer, fecissemque jam pridem, nisi morbo, et, quae morbi ferias excipere solent, variis negotiis impeditus fuissem. Nec tamen, etiamsi calamo rem non gessi, Piccartum ex animo, immo nec ex oculis, quantumvis tanto locorum intervallo, dimisi. Narro tibi, mi Piccarte, cum maxime febris mea aestuaret, praeter Sacrum Codicem, non aliud propemodum in manu mihi fuisse, quam aureas illas Observationes tuas politicas et historicas, [note: Quarum non nisi Decades sex priores, cum Episodio, hucusque prodierant in lucem; sex enim posteriores A. 1616. demum, et posthumae A. 1621. a filiis, publicis typis subjectae sunt.] quarum erudita varietate molestissimum tempus, inter omnes amicos solus mihi praesens, jucunde condiebas, ac tantum non id praestabas, quod Alphonso regi Livius, quod Curtius Ferdinando Catholico, cum itidem aliquando pejus haberent. Ignosce, quod tantis exemplis nomen meum inseram, et agnosce beneficium tuum. Fuisti quidem non semel etiam in ore mihi, praesertim apud summum Virum Havenreuterum, [note: Job. Ludovicum, Sebaldi Havenreuteri, Noribergae nati, et A. 1589. Argentorati defuncti, filium, Philosophum atque Medicum, qui non multo post A. 1618. ex hac mortalitate decessit septuagenarius.] qui, cum medicinam mihi faceret, et interdum in libris tuis haerentem deprehenderet, ex occasione multa mecum de te tuisque praestantissimis virtutibus locutus est. Vtinam hac sibi parte mea constaret felicitas, ut aliquo tibi loco vel inter minorum quasi gentium amicos, postquam isthinc abii, vicissim haererem: quod ut audeam sperare, non ullo meo merito fit, (nisi fortassis amorem amore mereri videar,) sed benignitate tua tot annis mihi perspecta, qua non minus constanter absentem tueberis, quam facile praesentem in fidem et amicitiam tuam recepisti. De Academia nostra vix habeo quicquam scribere, quod tu ignores. Videtur sane illa non parum Scholasticorum florere numero, adeo, ut


page 116, image: bs116

in una panegyri, quae ad baccalaureatus solennitatem convenerat, quasi ad quingentos aut sexcentos aestimatione tralaticia computaverim; nec est dubium, quin bona pars abfuerit, quorum hinc inde sparsorum exacte numerus iniri nequit. Sunt quidem inter hos non pauci, qui non aliam hic ob causam fere vivunt, quam ut equum in gyrum ducere, ut orbem versare saltatorium, ut umbratica palaestra manus ad pugnam erudire, ut annulum hasta transfigere, ut follem et pilam artificiose repercutere, ceterisque Gallicis institutis, paene dicam, ineptire discant: litteras vero tanquam morosas scholarum nugas non aliter aspiciunt, quam ut splenis liberalitatem in eas nonnunquam exerceant. Hoc tamen optimis legibus, et custode legum severissima disciplina, satis cautum est, ne licentia diversa studia sectantium in meliores musas impetum faciat: itaque secus, quam in aliis quibusdam Academiis, satis hic tuto vivitur. De Professoribus et eorum eruditione non audeo sententiam dicere, ne quid, si non extra meam crepidam, ut ille sutor Apellis, tamen ultra meam mihi modestiam arrogem: nec est fortassis apud te necesse, cui de primariis signiferis aliunde constat, reliquorum vero [gap: Greek word(s)] . Nomina tamen eorum, quotquot publicas cathedras tenent, non abs re fuerit recensere. Sacra docent Bechtoldus, Faber, Speccerus, Taufrerus: Jus Civile Beuchterus, Mejerus, Bitschius, Clutenius: Medicinam uterque Sebizius pater filiusque et Saltzmannus: historiam Berneggerus; eloquentiam Florus; mathematica Malleolus: physica Havenreutherus: Ethica Walliserus: Graecas Ferberus. Vrbs ipsa pace nunc et altissimo fruitur otio, postquam milites, quos ex Paderbornensi tractu Sabaudici belli turbo huc egerat, illo, ut ajebant, residente, dimissi sunt. Fluctum tamen alterius generis, sed in simpulo, non ita pridem excitaverat Joachimus Everbardus, [note: Everhardus iste, quem Academiae Altorphinae civem fuisse Ruarus ait, Ribnizensis fuit Megapolitanus, et jam A. 1612. huc accesserat. Quando vero Argentoratum hinc discesserit, quod tamen A. circiter 1614. factum esse, temporum rationes docent, definire non audemus.] Philosophiae Magister, quem tibi quoque de facie non ignotum puto, cum Altorfii vixerit, et aliquando in cathedra publice apparuerit. Is divino, ut ait ipse, spiritu afflatus, ut quidam e vulgo, oestro caniculari percitus, a d. X. Kal. Augusti in templum summum [note: S. Kiliani dicitur in Epist. ad Richterum supra citata, et, quod cathedrale vulgo nun cupari soleat, additur.] venit, cumque baculo, ter in pulpitum Cantoris excusso, audientiam sibi fecisset, clarissima voce populo testatus est, missum a Deo se legatum habere, quae pro salute illorum eloqueretur, eratque, ut audio, Magistratum, Sacerdotes et plebem libere perstricturus, vitiisque passim grassantibus cauterium adacturus,


page 117, image: bs117

atque adeo poenam quoque praesentissimam, nisi pacem a Deo precibus et emendatione vitae impetrarent, comminaturus. Sed quidam e circumfusa turba, cum eodem tempore concionator jam pro suggestu verba facere tentaret, correptum e templo ad aedes Consulis abduxerunt. Cum ille nihilosecius per plateas inter confertam plebem civitatis morbos liberrima voce proscinderet: cumque consulem domi non reperissent, in turrim, custodiae nomine, quae tamen a carcere non multum aberat, compegerunt. Ego captivum non semel visitavi, ut turbatae mentis notas, quas vulgo ferebant, deprehenderem, sed nullum vestigium inveni, quod alium mihi faceret hominem, quam pridem cognoveram. Ipse vero nihil nisi divino se imperio fecisse constanter asseverabat, quamvis interim, qua id ratione acceperit, ne causam in carcere deteriorem sibi faceret, aperire nemini vellet: nec temere tantum se facinus ausum, ajebat, utpote quod aliquot ante septimanas matura deliberatione pensaverit, et post multas ad Deum preces iterato tertiatoque jussu demum aggressus sit. Egerunt cum ipso Senatores et Concionatores aliquoties, voluissentque libenter a suis moenibus molestum Prophetam (sic enim a quibus dam vocari jam audio) amovere; sed cum ille tergiversaretur, et tandem etiam Caesarem, exemplo, ut ajebat, Pauli Apostoli appellasset, ne quid majus turbaretur, hac conditione libertatem et civitatem ei permiserunt, ne linguae suae solus esset dominus, et ut vocem in publico intra [gap: Greek word(s)] in posterum contineret. [note: Idem vero, quem religiosum hominem Ruarus in Epist. ad Richterum appellat, non multo post currui impositus et extra fines territorii Argentoratensis per irreligiosos lictores (verba sunt Ruari) avectus est. Vid. I. c. f. 83.] Sed illum ego jubeo valere: te quoque Piccarte clarissime, sed alio sensu, a. d. XVIII. Kal. VII. Juliani ao. aerae Dionysianae M DC CXV. Argentinae in aedibus M. Adami Folsii Professoris Classici. [note: Vnde tandem, quo hospite Argentorati usus sit, statusque Academiae, Altorphino prorsus geminus, in qua itidem Professores Classici ab Academicis adhuc distincti erant, elucet]

Tibi ad omnia officia paratissimus

Mart. Ruarus, Holf.

§. XXXIII.

Sed, postquam satis dictum est de modo, adminiculisque, quibus usus erat cum caeteris Ruarus, studio in retia sua (tametsi is videri nollet,) alios pertrahendi intentus, jam quoque de [note: Retrogredi autem eo nos jubet rerum ordo Epistolae enim praecedentes, utut Argentorati scriptae, de rebus AltorphI gestis animoque Ruari maximam partem egerant: Atque hinc adeo, quid, antequam discederet inde, Ruarus istic factitarit, porro enarrare ex melioribus documentis, quam dissimulationibus hominis male sibi conscii, necesse est. Quae, ut ova a Sonero et Gittichio posita excluserit, demonstrabunt.] abitu ex Academia Altorphina alia quaedam subjungere volupe est, caeteris, quae maximi


page 118, image: bs118

etiam sunt momenti, sed communia cum sociis reliquis, ad sequentem narrationis seriem rejectis. Discessit ergo Altorphio, summa, qualis inter Studiosos recepta est bene moratos, cum testificatione honoris, neque quidquam volae et vestigii occurrit, unde, cum ignominia ejectum esse e societate civium, colligi, vel per conjecturam, possit. Equidem hujusmodi aliquis rumor postea increbuit in oris Sarmaticis, ut perspicitur e Magistratus inclyti amplissimae Gedanensis civitatis Epistola ad Palatinum Posnaniensem perscripta, quae LXXma est Cent. II. ubi soceri Ruari zelo obviam ituri inter alia genero palam objiciunt: Non nostrum solum hoc de Ruaro est judicium, (propagandis erroribus puta eum mirum in modum incumbere,) quin alibi, nimirum e Norico agro in Germania, publica Ecclesiarum censura, loco pulsus, [note: Hinc eadem repetita legas ab aliis; praecipue in Act. Erud. Lips. (data videlicet Epistol. recensendarum occasione,) A. 1683. f. 21. et porro in Andr. Caroli Memorab. Eccles. sec. XVII. L. VIII. p. 159. nec non apud Arnoldum Hist. Haer. et Eccl. L. XVII. P. II. Cap. XIII. §. 16. f. 562. fin. Vt plures taceamus, eandem fabulam, tanquam certum et exploratum quid, ut fieri solet, propagantes.] veluti inevitabili contagione verendus, fugiendusque judicatus est. Verum enim vero, nisi (quod tamen non videtur probabile,) censuram, scriptis forte deinceps litteris latam, aut fama sinistra invalescente, intelligant, falsi sunt aliorum narratiunculis, Senatores Optimi, et qui eos sequuti sunt, cuncti. Nihil enim horum in ditione Norica evenisse Ruaro, plane nobis cognitum est; et profecto, sicuti jam aliquandiu Argentinae commoranti, recens comperta, non sine admiratione, immo etiam indignatione Piccartus significaverat: ita quoque ad Kirchmannum subinde mentionem ejusdem injiciens, idem Piccartus, maxime notabilem hanc circumstantiam haudquaquam, opinor, siluisset. Sed quid opus est rationibus, quibus benevole dimissum abiisse ex hac Academia Ruarum operose demonstremus? En! praeclarum et modum paene, ut, quod res est, dicam, excedens, in juvene laudando, testimonium Amplissimi Ordinis Philosophici, quod, cum ex ea discederet, ei traditum omnem controversiam facile dirimet, dignumque eam ob rem visum est, quod integrum typis exscriptum cum B. L. communicaremus: [note: Idque Celeberr. Acad. hujus Medici, Ordinisque Asclepiadei Prof. Prim., Dn. D. Jo. Jac. Bajeri favori et benignitati acceptum nos ferre, grato animo, profitemur.]



page 119, image: bs119

DECANVS COLLEGII PHILOSOPHICI IN ACADEMIA ALTORPHINA Lect. Benevolo S. P. D.

Eleganter Valerianus apud Vopiscum in Probo: frustra expectari in eo virtutem, qui jam et virtutibus fulgeat, et moribus polleat. Nos non minus vere hoc pronunciare possumus de MARTINO RVARO nostro, patria et genere Holsato, juvene qua virtute, qua omni genere doctrinae ornatissimo, qui, cum naturae bonitate puer etiamnum omnes virtutum et doctrinae fructus animo complexus esset, unum hoc constanter et irremisse egit, ut in ambiguo relinqueret, probiorne esset, an doctior? Per hoc certe triennium, et quod excurrit temporis, quo nobiscum vixit, testatissimum fecit illud Isocratis in Archidamo: [gap: Greek word(s)] . Ea enim passim et ubique virtutis ac doctrinae specimina dedit, ut et nos illum omni affectu et studio prosequeremur; juventus autem nostra Ducem suum agnosceret NB. (leider GOtt erbarm es!) et veneraretur. Fregerat jam adolescens cupiditates, domuer at affectus, quibus interdum nesenes pares sunt: inde hoc beneficii consecutus, ut rectis omnia oculis intueretur et exsequeretur, quae RATIO svaderet, omitteret, quae repudiaret. Ignorantiae autem nubem indefesso studio ita abstersit animo, ut purissimae velut tabulae inscriberet omneis humanae sapientiae opes, omneis reconditae doctrinae thesauros, intra eos annos, quorum spatio alii vix Paedagogorum ferulis se subducunt. Hunc talem summum, qui nihil cum juvenilitate commune habens, mente senex jam videri potest, quemque cum aegritudine quadam animi a nobis dimittimus, omnibus bonis, ut meretur, commendamus, sperantes fore, ut cum et vitam et mores et insignem in omni scientiarum genere peritiam Ruari nostri perspexerint, et nos omnia vero minora dixisse itidem animadvertant, et commodis ejus, qua poterit, vel maxime favituri sint. Pro quo officio nos vicis sim mutua spondemus, declaraturique sumus omni tempore virtuti quoque et doctrinae sua quoque apud nos praemia constare. B. V. Altorf I XIV. Aug. 1614. Vnde, quae discipulo cuidam, aut si malis sodali, accidisse, inferius [note: Cap. III. §. 35. sq.] ordine referre necesse erit, fortassis in Ruarum famam mendacem transtulisse, conjicias. Alia fuere, quae, si Nobilissimis Gedanensium Proceribus datum fuisset, accuratius nosse, majori, pro convincendo homine inquieto, robore objectari potuissent, ex iisdem in Norico agro factis petita. Nimirum, antequam Argentinam cum Burgstorphio


page 120, image: bs120

suo Ruarus discessum moliretur, clam omnibus et simulata, Parentibus etiam [note: Vid. Epist. 67. Cent. II. ubi ad fratrem: Litteras, scribit, quas vides, mitte ad parentes, sed post aliquot menses, tempore ex subscriptione capto: finxi enim illas, tanquam in Novembri datas, ne sentiscant parentes, me in Poloniam descendisse.] atque Praeceptoribus ita persvasis, alia caussa, Racoviam primum excurrerat, atque illic intima cum signiferis Socinianorum contracta amicitia Altorphium redierat, tantaque astutia et callida taciturnitate in longissimo istoc itinere usus est homo vaferrimus, ut vix centesimus quisque aliquid hujusmodi suspicaretur. Reversum autem ex Sarmatica illa Socinismi sede primaria, et nido Racoviensi, interque fratres coram solemni ritu istic cooptatum et aegre ex amplexu amicissimo [note: Quam sibi non tantum amicitiam benevolentiamque exhibitam praedicat, sed etiam, fratres Altorphines a Smalcio Oratione Polonica in ipsa Sacr. Coenae celebratione et se et illos (et me et Vos inquit) publice omnibus praesentibus commendatos esse, seque brevibus etiam ad illam orationem respondisse, Ep. XVII. P. II. f. 99. narrat.] dimissum, atque hinc Norimbergam pariter ac Altorphium, sub initium veris Ao. MDCXV. vix inchoato, [note: Vid. Cent. II. Epist. n. VII. p. 31. et itineris ipsius descriptionem lege ibidem n. X. XI. et XVII. p. 65. sqq. atque 98. sqq. Add. Lib. memor. Val. Smalcio oblatum, ubi statim post initium, e Germania se liberaliter a Socinianis in Poloniam evocatum, et anni dimidium in eadem Polonia benigne habitum, mensaque toto isto tempore Palatinidae Jacobi Sieninii, museo autem Crellii deinceps, in oppidum cum ingrederetur, usum esse scribit, et alibi quoque repetit. Quibus illustrandis valedictoria illa ad Palatinidem, hospitem, Epistola, quae Cent. II. ordine XIIa est, jungi potest.] revisentem, quid aliud inde credendum est reportasse, quam, praeter confirmatam magis animi corrupti sententiam, [note: Nec mirum; Hoc enim tempore horas duas quotidie apud Smalcium disputando, deque variis locis script. disserendo, ubi et alii praesentes fuerint primipili, se fecisse, l. c. f. 99. refert.] ipsummet Emissarii munus, demandatum? quod studiose etiam ab eo ex hoc tempore peractum fuisse, historiae consequens series addocebit: utut mendacissime, praetenso veritatis sanctae velo, Piccarto Optimo, haec omnia dissimulando, haud veritus sit data opera imponere. Quod ne gratis me affirmasse existimes, en! hujus pestiferi officii desiderium ab ipsomet Ruaro peculiari Libello ad Val. Smalcium jam ante expositum. Ad hunc enim in Lib. illo memoriali [note: Qui Cent. II. Ep. XVI. f. 88. sqq. legitur.] scripsit: Quoniam inaudiat, fratres Polonos cogitare, ut fratrem quendam in Westphaliam et Bataviam, veritatis, vel serendae, vel satae rigandae causa, mittant; cumque sint, qui non inutilem ibi suam putent futuram operam, quam ipse quidem in se minime


page 121, image: bs121

agnoscat; tamen ne aliorum de se judicia videatur contemnere, vel suae ipsius cupiditati deesse, qua supra vires aliquid pro divina gloria libenter ausurus sit, se studium et fidem suam ad istam provinciam ultro offerre: Quae litterae ad Smalcium [note: Qui tum quidem in Lithuania, ut videtur, vixit, et a fratribus sibi td. cum Volkelio demandatam hanc legationem A. 1615. suscepit, sed infectis rebus domum redire, non sine periculis exantlatis, coactus est. Qua de re ipsemet in Diario vitae suae plura commemoravit: quod conferre non poenitebit.] cum datae sint, eo tempore, quo pedem e Polonia efferre jam in procinctu erat, quantopere ad animum Ruari penitissime explorandum faciant, abunde demonstrare possunt. Porro etiam, quia fratres omnes Germanos, qui ex disciplina Soneri profecti sint, [note: Ex quibus verbis jam supra fontem malorum tristem cognosci posse monuimus, ab ipsis sociis patefactum atque detectum.] Dominis Polonis fratribus etiam atque etiam commendat, diligentia, quanta in istis obfirmandis praecipue fuerit occupatus, evidenter perspici potest. Sed de his plus satis dictum est. Nec enim dubitamus, hinc jam abunde intelligi posse, a quibus origo mali funestissimi coeperit, quorum item labore et studio incrementa habuerit tristissima, quove animo denique et quam improba industria elaboratum sit ab antesignanis haereseos, ut posita fundamenta magis magisque corroborentur. De solis, qui ex Polonia et Belgio etiam allati sunt ingenti copia, libris Socini et asseclarum, vel fautorum certe, illud addendum putamus, ut tanto felicius eorum procederet dispersio inter Studiosos, novarum rerum cupidos, aut tanta labe adhuc aliorum opera inficiendos, tam promtos, et sedulos hac in parte fuisse Ruarum, et, qui cum eo male conspirabant, complices, ut nulli non solum labori in procurandis, e. gr. Vorstii et Socini Opusculis parcerent, sed etiam, [note: Conf. Cent. II. Ep. II. f. 19.] si postularetur, sine sumtu curarent. Quae vero volumina huc transmissa sint, id ex Indicibus c. III. exhibendis, et fatis quorundam sodalium, alias data occasione percensendis, patefiet. In praesenti duntaxat, deceptionis has progressiones atque fontes exitiosos, per compendium, commonstrandi gratia, reum confitentem VOGELIVM nostrum juvat audire. Ille enim, factione impia jam comperta, et sub examen vocata, publice deinceps Generosissimo D. Volckamero, Praesidi t. t. Collegii, Illustrium Acad Curatorum splendidissimi, ad finem denique sciscitanti: Wer hat euch aber anfangs zu dieser Secte gebracht? respondit candide: In Disputationibus sind mir erstlich etliche Scrupeln injicirt worden: Zum andern hab ich mit


page 122, image: bs122

PEVSCHELIO conferirt, der mir alle Scripturae loca, mit welchen Divinitas filii probirt wird, eludirt. (Vnde simul colligimus, priorem fuisse PEVSCHELIVM in haeresin pellectum, atque hunc demum, postquam aliquantisper haesitaverat, secutum esse, cum aliis, VOGELIVM) Drittens hat mir der Ruarus Bücher der Photinianer gegeben, daraus ich der Sachen weiter nachgedacht, und in den Irrthum gerathen bin: Vbi, quae de libris jam dicta sunt, ne fastidium Lectori creemus, proclive esset, aliis novisque documentis illustrare.

§. XXXIV.

Sed, quoniam plura restant, quae studium nostrum, et reliqua ordine enarrandi, efflagitant, id unum hoc loco praetermittere non possumus, quin tribus verbis moneamus, neque posthac etiam destitisse Ruarum ab officio Pararii Librorum studiosissime obeundo, quippe quos ex Polonia Altorphium, Norimbergam, et in alia loca transportari, cum omnia jam essent composita, et immutata, curavit. Eamque curam cumprimis praestitit celeberrimo Theologo D. Georgio Konigio, librorum hujusmodi haud exigua copia comparandorum, ob justas caussas, cupidissimo. Quamvis vero huic rectius eae Socinianorum lucubrationes, quam ceteris amicis, usu venirent, (quippe qui eas confutaturus erat,) uti et ipse Königius id verbis conceptis testatum reliquit; mallemus tamen, Virum hunc clarissimum a mollitie hac ut, quod res est, dicamus, inconsiderata abstinuisse, qua minus laudabiliter judicium de Sociniana doctrina ultro profundens in privatis Epistolis ad ipsosmet assertores ejusdem haereseos, et obstinatissima ejus Capita, usus est. Non memini quidem ab eo unquam impietatem illam approbari, immo contra dissensum alicubi et candide in his ipsis [note: Adde Cap. II. §. 25. ubi plura orthodoxiae ejus documenta dabimus.] Epistolis testatus est apertissime; quando ad eundem Ruarum: Quaeris, scribit, quomodo hi libri ad meum palatum? Dicam ingenue: Bene, indies enim ex illis proficio, et quae cum sacris litteris consona reperio, cum laude autorum accipio; quae dissona, cum pace eorum respuo. At enim vero neque heic deerunt, quibus ea nimis honorifica dissensionis in quibusdam professio, valde somnolenta, et quidem cum pace teterrimorum haereticorum, adhuc displiceat, utpote qui judicabunt jure merito, si non fortissima detestatione, at graviori improbatione [note: [gap: Greek word(s)] enim Tit. b. I. 13 [gap: Greek word(s)] jubet [gap: Greek word(s)] Apostolus.] opus fuisse; eo quod non tepide, sed ardenter, utut sine


page 123, image: bs0123

convitiis, [gap: Greek word(s)] (uti haereticos suae aetatis Ignatius [note: In Epist. ad Smyrnaeos §. IV. fol. 5. Edit. Ittigianae.] appellat) Evangelii publicum Doctorem [gap: Greek word(s)] deceat. Sed potuissent fortassis illa utcunque tolerari lenius, quam fas est, dicta; dummodo a blandimentis, iisdemque multo magis Theologo cordato indignis, abstinuisset, inque honorum titulis Crellio, Smalcio, aliisque sodalibus admetiendis, parcior fuisset, ac denique totius Coetus Racoviensis tam officiosa salutatione, quae parum a fraterna differt, supersedisset: [note: Vid. Cent. II. Epist. Ruari Ep. XXVII. f. 183.] Quemadmodum typis etiam excusa, non sine multorum lectorum nausea et suspicione, hinc profecto facile movenda, hodieque illa leguntur. [note: Quae h. 1. repetere nihil attinet.] Equidem, ut, quod alibi dictum est, repetamus, non est dubium, vehementiori, quam fas erat, desiderio Socinianae cohortis libros hac via impetrandi, et ex manibus eorum eum in modum quasi extorquendi artificio potius, quam turpi simulationi humanitatis, istam exsuperantiam modestiae adscribendam esse: cujus cupidinis habendi et perlegendi eos, et ipse Königius diserte l. c. meminit. Nihilo tamen secius verendum est, ut non omnes perinde eo sint animo: Praesertim ii, qui in eadem ad Crellium Epistola nimis amica aegre ferant dissensiones inter nos et Socinianos de Doctrinae circumstantiis, inque fundamento arctum consensum esse, animadvertant perperam dici. [note: Notavit haud obscure Königium, ob verba haecce ad Crellium scripta, non ita pridem Tom. XVI. Animadvers. Philol. f. 315. Th. Creenius, Vir Clarissimus. Et quamvis, quorsum ea allegando spectaret, haud quaquam diserte explanaverit; tamen de Königio cum in modum sensisse, atque hinc id collegisse, arbitror, quae a Gentilium (Scipionis videlicet et Alberici) religione superius descripta parum discrepent. Quem vero, si nostra haec inspexerit, mitius judicaturum, certissime speramus; immo et de totius Academiae Altorphinae facie, uti habent verba Indicis suspecta, plane confidimus, ita existimaturum, ut non ex Epistolis Ruarianis male cohaerentibus, sed totius historiae, quam describimus, textura justa plenaque eam delineandam statuat, atque judicium aequius ferat. Eaque, cur et Königii [gap: Greek word(s)] paullo fusius excutiendam arbitrati simus, caussa fuit.] Aliis vero etiam haudquaquam probabitur, quando idem Königius verba Conr. Vorstii recitans, quibus ex Socinianorum Libris se didicisse [gap: Greek word(s)] scripserit, ea, quicquid etiam Pareo visum sit, suo judicio haud male dicta esse, imprudenter ait; Addens: ita Socinianos confirmare clara, ut sint rata: obscura ita declarare, ut sint aperta: difficilia ita enodare, ut sint rotunda et jucunda. Et quae sunt alia haud dissimilia, quibus acumen Socini, [gap: Greek word(s)] Smalcii, diligentia Moscorovii magnifice satis praedicantur. Quae utinam omnia


page 124, image: bs0124

tanto Viro non excidissent! Aliter profecto ejusdem Ruari opera in conquirendis Socinianorum libris usus Abrah. Calovius se gessit, quippe qui Ruaro, non nisi Clarissimi Viri elogio mactato, non solum sine tergiversatione et blanditiis, modestissime tamen, diversa a se sentienti saniorem mentem apprecatus est, sed etiam graviter errantem monitum, retrahere a periculo salutis amittendae allaboravit, suoque proinde melius satisfecit officio Theologico. [note: Vid. Epist. Calovii Cent. I. Ruarianarum num. XLV.] Sed haec obiter, et cum de scopo Königii res expedita sit, non alia mente scripta sunto, quam ut discant hoc exemplo cautius alii mercari, ne producta in lucem, quae familiariter scripta fuerant olim, calumniandi post fata etiam Virorum Optimorum famae materiam subministrent, et ipsis quoque in errore periculoso perseverantibus hujusmodi [gap: Greek word(s)] sit offendiculo. Quid denique de ipsius Königii integritate fidei, alienoque a Socinismi portentis animo, sentiendum sit, exponere proxime sequuturo Capite [note: Praeter ea, quae in Vitis Theologorum Altorphinorum jam adducta in medium sunt luculenta testimonia, tot scriptis etiam orthodoxis firmata.] satius erit, quam heic anticipare. Caeterum, quoniam commercium litterarum cum Socinianis, etiam Vorstio, (Conrado illi tam famoso,) Viro sine controversia pererudito, invidiam movit [note: Inter alia plura, quae ad dogmatum quorundam de Deo et Satisfactione Christi societatem attinent; de quibus alibi disseremus.] maximam et valde noxiam, non possumus quin et caussam ab eodem dictam ad Königium [note: Vorstio de reliquo minime comparandum, hac tamen in re et labe quodammodo similem.] nostrum utcunque excusandum applicemus. Idque tanto lubentius facimus, quia et ipse Königius non dubitavit, ad eum, ceu paullo ante vidimus, provocare. Ita vero Vorstius in pleno consessu Illustrium ac praepotentium Hollandiae et Westsrisiae Ordinum hanc in rem disseruit [note: In Orat. Apologetica habita Hag. Comit. d. 22. Martii et Amstelod. ap. Guilh. Ganssonium A. 1612. excusa 4. f. 28. seq. Adde de hac Apologia notabiliora nonnulla annotantem S. Rev. Abb. D. Job. Fabricium in Biblioth. Fabritiana T. V. f. 55. et porro Conf. Cap. nostri II. seq. §. 23.] Objicitur mihi deinde, quod olim ad Socinianos quosdam semel atque iterum scripserim. Vnde non modo familiarem inter nos notitiam, sed et doctrinae consensum fuisse, speciose a quibusdam concluditur. [note: En vel solius Dav. Parei ad J. Piscatorem verba, ex Epist. a S. Rev. D. Cypriano e Bibl. Goth. ed. n. LXI. f. 101. decerpta, quibus: D. Vorstius de apostasia, inquit, se diligenter apud nos purgavit - - Et ego quidem accipio purgationem. Tamen, quia satis constat, eum et fundamentum Socinianisini de justitia Dei arbitraria adhuc tenere, et cum Socinianis litteras commutare, ne Rhenus quidem a suspicione [gap: Greek word(s)] satis perpurgabit.] Sed non dubito, Vos ipsos pro


page 125, image: bs0125

vestra prudentia satis intelligere, posterius hoc ex illo priore minime consequi: quum saepe graves et necessariae caussae, vel honestae saltem occasiones incidant, cur Orthodoxi etiam ad haereticos scribere jure possint, imo interdum debeant. Exempla hujus rei ex Ecclesiastica antiquitate, imo etiam ex nostra memoria, non pauca proferri possent, si quidem hic opus esset. Ego quidem ad Jesuitas non minus, quam Socinianos, aliquando, puto, satis humaniter scripsi. Non idcirco tamen vel his, vel illis, saltem non bis magis, quam illis, in negotio religionis addictus sum. Caussa vero, cur istis olim scripserim, haec praecipua, imo unica fuit, (eaque justa, ut arbitror, et honesta,) ut libros et scripta ipsorum quae tunc admodum difficulter haberi poterant, commodius ab ipsis nanciscerer. Quum enim A. 1594. primum in ipsorum quaedam scripta Heydelbergae incidissem, et nonnulla saltem in iis consideratione digna deprehendissem: non satis honeste titulum Theologici Doctoris (quem eodem anno ibidem, non sine certa magnorum Virorum approbatione, adeptus eram,) tueri me posse putavi, quin prius opiniones illorum peculiares, ante non satis mihi cognitas, ex ipsorum quasi ore intelligerem, et bene perceptas ad normam veritatis S. diligenter examinarem; tantoque solidius errores eorundem, occasione alibi forte postulante, aut publice aut privatim, ex Dei verbo refutarem. Qua in re tota nihil alienum ab officio meo fecisse me credo. Hactenus Vorstius. [note: In eandem sententiam, quae publice l. c. professus est, familiariter etiam scripsit ad celeberrimum illum Remonstrantium fautorem atque oratorem Joh. Vytenbogardum, quae Epistola in Appendice Epistolarum Eccles. et Theolog. Virorum praeslantium et eruditorum procusa n. 623. legitur, Edit. IIIae, quae A. 1704. praelo exiit.] Cujus vel hoc nomine videbantur digna, quae integra h. l. extarent, quantum ad hanc dicam ipsi scriptam, verba; quoniam forte pluribus aliis, cur consvetudinem litterarum cum Socinianis coluerint, [note: Ipsique etiam Abr. Calovio: cujus perhumana ad Ruarum Epistola, quam plures aliae antecesserant, P. I. Epist. Ruari f. 208. legitur.] eadem caussa fuit. De Königio sane nostro idem non dubitamus asseveranter tueri; nisi forte, quod jam ad extremum succurrit, ut erat Vir ab honestis facetiis non alienus, quod testibus amicis, dum viveret, intimis cognitum habemus, haec omnia, quae tam magnifice de Socinianis eum statuisse videntur, verba sesamo conspersa per ironiam intellecta voluerit: cujusmodi, si id nunc ageremus, forte alia quoque proferri possent monumenta. Sed satis esto, haec brevibus,


page 126, image: bs0126

ne qua fraudi sint [note: Atque haec etiam sola caussa, neque, ut putamus, injusta fuit, cur paullo fusius cuncta exponenda censuerimus. Quotusquisque enim est, qui in has Epistolas incidens tam familiariter scriptas, de reliquiis Socinisini aut favoris saltim et extenuationis tam tetrae haereseos aliquid non suspicetur? Quae vero, postquam caussa scribendi jam satis, ut arbitramur, dicta et commonstrata est, nullo negotio evanescet opinio. Add. Cap. III. Sect. I. §. X.] Viro optimo, quae typis jam orbi erudito proposita extant, attigisse: cum nemo ceteroquin sit, qui de ingenuitate animi Königiani, etsi ad concordiam magis, quam lites serendas aut alendas, alioquin propensioris dubium moverit unquam, aut movere etiam aliud, si ab hac verborum liberalitate discedas, possit.

§. XXXV.

Missis ergo libris, ortaque ex illis noxa multiplici, ulterius, quantum damni dederit commercium litterarum, quod supra attigimus, jam paullo enucleatius edisserere juvabit. Non desiit videlicet idem Ruarus, Fratres, quos vocat, absens, ex latebris illis Racoviensibus confirmare, tantisper, dum etiam coram ad pristina munia, partim ultro suscepta, partim jam solennius commissa, rediret: cujusmodi reperiuntur in Cent. II. Epist. X. et XI. Et si ad sequentia tempora progrediamur, uterque Fasciculus idem abunde testari poterit Epistolarum, quarum priorem Centuriam frequentius occurrere, alteram vero rariuscule comparere, jam ab aliis observatum est. Quarum tamen posterior praesenti instituto illustrando omnium maxime est idonea. [note: Permultas enim litteras continet, sed mirum in modum disjectas, quas nemo, absque filo hoc, quod nunc damus, Ariadneo intelliget, et forte ne ipse quidem filius accurate intellexit. Qui, si intellexisset, haud dubie quasdam, de patris fraudulentia luculenter testificantes aperte, omisisset. In priori vero Centuria rariores etiam, quae praesentem hanc, a nobis descriptam, rerum gestarum seriem illustrant, occurrere monendum est, quales majori copia altera seu secunda exhibet.] In utraque vero desiderandum filii editoris studium et solertia major, qui, cum ipse fortassis non esset rerum, AltorphI (et alibi in Germania) et potissimum quidem a parente suo gestarum, satis gnarus, non solum accurate haud disposuit istaec [gap: Greek word(s)] , sed, quod maxime dolendum, paucissimis annum locumque scriptionis adjecit. Cujus tamen naevi, nisi fallimur, ea sola caussa est, quod, ceu exemplo Epistolae superius recusae, et a nobis completae, ad Piccartum scriptae, ostensum, nihil fere praeterquam primae delineationes, (Conceptus vulgo appellant) ex reculis paternis haec colligenti praesto fuere. Ex totius autem historiae enarratione nunctandem firmior spes concipi poterit, si non apertius


page 127, image: bs0127

omnia, at per conjecturam saltim, non omni fundamento destitutam, plura et certiora ab attentis sagacioribusque lectoribus investigari posse. Praeter Ruarum autem, compertum habemus, neque Crellium, neque etiam Gittichium, cives haud ita pridem Acad. Altorphinae, gravatos esse, litteris saepenumero, deinceps scriptis, addictos sibi suisque placitis, [note: Fratres vulgo Noribergenses dictos, seu, ut Ruarus etiam loqui solet, qui ex Soneri disciplina prodierant.] cum alios, tum praecipus VOGELIVM PEVSCHELIVM que exhortari, et ne ad sanam mentem redirent, omni studio cavere. Repertae enim sunt id genus Epistolae, inter alia suppellectilis Peuschelianae, A. 1615. exeunte, miscellanea haud paucae, et Altorphium quidem perscriptae ad eundem notabiliores duae, a J. Crellio Franco exaratae. Quarum altera, d. 15. Junii MDCCXIII. data, consilium a PEVSCHELIO rogatum subministravit: quemadmodum intemerata conscientiae religione Inclyto Senatui Noribergensi certa quadam ratione (sed dolose) fidem dare queat, de Evangelico-Lutherana Confessione constanter retinenda et consectanda. Hac enim ille opus habebat pro obtinendis studiorum subsidiis seu stipendiis syngrapha ex more scribenda et fide jussoribus munienda. [note: Qua de re Cap. III. §. 2. pluribus exponemus.] Inventae porro sunt ejusdem Crellii litterae, d. XXV. Decembr. A. C. MDCCXIV. Racovia Jenam missae, quibus operose cohortatus est eundem PEVSCHELIVM, ut in Sociniana doctrina bene percepta demissaque in animum immotus persisteret; sed quoniam ad sequentes eventus rectius eae referuntur, tribus duntaxat verbis has, ut priorum quoque argumenta hinc magis elucescerent, velut in transcursu attingere visum, et ad ea, quae AltorphI adhuc gesta sunt, oratio nostra revocanda est. Vbi alterae litterae ab eodem Crellio A. M DCCXIII. d. XXI. Decembr. conscriptae nobis occurrunt, continentes non modo rerum suarum, ipsius puta Crellii, status et conditionis Racoviensis enarrationem copiosam, una cum ceterorum fratrum laboribus, studiis scriptisque, cum a se tum ab istis evulgatis edendisque in lucem publicam, et aliis hujusmodi; Verum etiam, et maxime quidem omnium, instructionem eaedem exhibent in usum Fratrum in Domi no, Altorphensium, ad quam studiorum methodum, aeque ac vitae, rationes componere debeant. Et ne quid reliqui fecisse videretur, de proventu veritatis alibi, ac Jenae cumprimis, sperando solicite inquirit, atque PEVSCHELIVM ad eum, quam primum fieri possit, promovendum extimulat. De Gittichio, rerum harum etiam post abitum in Poloniam


page 128, image: bs0128

satagente, testis esse potest Epistola Novogrodekio Lithuaniae Ann. MDCXIII. d. XVI. Augusti Altorphium eidem PEVSCHELIO inscripta: in qua magna contentione et diligentia eum informat de scriptis Socini Socinianorumque studiose evolvendis, et in succum ac sanguinem convertendis, et iis quidem maxime, quae de Justisicatione agunt, de quibus ex professo disserit; nec immemor tandem fratrum, quos vocat, reliquorum Epistolam claudit, quippe quos nominatim et blande, ceu supra jam perspeximus, salutari jubet, suaque illis officia humanissime offert. Omnium vero notatu dignissima est Christophori Ostorodi opella, in caussa prorsus singulari illustranda, animisque fratrum male confirmandis, jamdudum adhibita, cujus fragmentum praecipuum, exposita prius occasione ad eam data, typis excusum cum Lectore Benevolo communicabimus: cum priores Epistolae, praeter argumentorum quaedam fragmenta, [note: Quae satis certe nobis innotuisse, bona fide iterum iterumque testamur.] dudum disparuerint.

§. XXXVI.

Nimirum, quum, non sine ingenti sincerae pietatis specie et obtentu, Socini hypotheses coepissent selectioribus quibusdam ingeniis instillari, fieri haud potuit aliter, quin a corruptis seculi et jam ejus aetatis exulceratae moribus, cujus posteritas adhuc vitiosiorem dedit progeniem, abhorrere iidem docerentur, [note: Et hactenus quidem non male. Longius autem, quam ad emendationem sui atque fraternam correptionem tanto solicitius instituendam processisse, illud est, quod dolemus.] censuramque passim in alios et stringerent ipsi, et stringentibus mirifice applauderent. Quae tandem res eousque progressa est, ut commercia quoque impurorum hominum non tantum fugerent, et hactenus quidem, si a modo principiisque pravis discedas, laudabiliter secum habitare, vitaeque et morum integritate Deum colere studerent; Verum etiam sacra publica, atque inprimis cum aliis celebrandam sanctam Eucharistiam desererent, ne qua im piorum consortio et communione arctiori [note: Quemadmodum nostra etiam aetate, in ultima videlicet hujus mundi faece, idem factum meminimus, contra Christi ipsius Matth XIII. 24. sq. doctrinam, quae regni coelorum, in his terris mixti, descriptionem et tolerantiam malorum, cum exemplo meliori atque precibus commendatam exhibet, Paullique 1. Cor. V. 11. si recte intelligantur, verba, et cum 1. Cor. XI. 28. atque Phil. II. 15. comparata monita, a S. Cypriano, Epist. praesertim L. I. i. (Edit. Reinbarti.) insigniter illustrata, confirmat. Novos autem Socinianos nostros coetus Evangelicorum publicos fugere coepisse, non tam propter dogmata diversa, quam mores corruptos, ut alia multa, ita quoque, de credendorum plurimorum necessitate non admodum magna, hypothesis, de qua §. XXXI. quaedam annotavimus, demonstrat, ipsaque horum sodalium confessione aperta non multo post confirmatum est.] commacularentur.


page 129, image: bs0129

Quin imo huc denique separationis illius maxime, ut visum est, religiosae studium evasit, ut, qui non idem, quod caeteri, hac in parte actitarent, [note: Ex ipsorum erroris alioqui sociorum numero.] pro fratribus suspectis haberentur, aut grandis propterea censura, et, ut ita loquar, dica illis scriberetur: quod notabili exemplo in vita Hainlini [note: Itemque Frauenburgeri et quorundam forte aliorum.] c. II. demonstrabimus. Equidem non omnes illico in hoc consilium altioris indaginis [note: Quippe quod prodendae et in lucem proferendae clandestinae machinationi videbatur ansam dare posse.] consentiebant, at tamen sensim, consultis primiceriis, in eandem sententiam usumque vitae male sanum multi tandem pertrahebantur. Quam sedulam hac in re ancipiti operam Ruarus navarit, testatum denuo faciunt Epistolae, cumprimis ea, quae, nescio qua oscitantia editoris filii, Cent. II. n. V. et XXIV. bis procusa extat, et quae neutiquam optimo Huswedelio, certissime autem J. G. seu rectius G. L. Leuchsnero [note: Quo de obscuro caeteroquin homine Cap. II. lit L. consulatur, et de Huswedelio §. LI. ejusdem cap. I.] debetur. Illum enim, non hunc, aliam a Ruaro sententiam in religione secutum esse, evidenti ipsius Ruari testimonio, posthac edito, constat; [note: Epist. Cent. IIdae n. XXVI. f. 79.] In quem proinde de rebus hujusmodi consultare cum homine, haeresin sectato, ac si eadem, quae ille sentiret, minime convenit. Leuchsnerum vero tantum abest, ut excusemus, ut primum hunc omnium et [gap: Greek word(s)] Socinianorum in Altorph. Academia [note: Post Sonerum videlicet, ante quem hac de haeresi nemo cognitus est, qui eidem h. l. addictus fuerit.] fratrem fuisse, et in ipsa officina Racoviensi deinceps plenius formatum, non dubitemus. De quo alibi plura commemoranda erunt. Idque vero etiam amplius confirmamus e subscriptione Noribergae, unde litterae ad Ruarum datae sunt, ubi Leuchsnerum vixisse, non Huswedelium, pluribus ibidem dabimus demonstratum. Quemadmodum vero, de quibusdam fluctuans adhuc ipse Ruarus Leuchsnerum consuluerit, atque is ad ea rescripserit, posse aliquem Socinianis addictum, si spes sit, alios lucri faciendi, itemque cum aperta veritatis, ut vocat, professione, et similiforte alia ratione, ad Lutheranorum synaxin data occasione accedere, ex ipsa Epistola citata addiscere rectius licebit: neque enim haec transcribere vacat. Ex qua simul mens


page 130, image: bs0130

Ruari interrogantis aliquo modo cognosoi poterit, et quo interprete, Matthia nempe Rhawio, haec copiosius coram explicata sint, ulterius patebit.

§. XXXVII.

Quibus praemissis, et in luce aperta jam positis ipsismet corruptarum mentium consiliis, Ostorodi [note: De quo Cap. II. lit. O. ubi et vehementioris praeter caeteros fuisse indolis, ad hanc quoque Epistolam congruentis, addocebimus.] illa, cujus et Leuchsnerus, [note: Ad quem forte et Leimerum scripta est. Vid. Cap. II. §. 27.] cum elogio, meminit, Epistola [note: Quam, cum MSta adhuc latuerit, propter audacissima quaedam de Ecclesia nostra asserta, praetereundam primum existimabamus; sed, emendationi forte aliquorum inservire illam posse, postquam animo reputavimus nostro, et nequid omitteretur, quod tanti esset in praesenti historia momenti, huic tandem operi inserendam judicavimus. Eamque bene etiam scimus boni et aequi consulturos esse bonos; improbos vero, qui ea abuti velint, neque silentio harum rerum, quae taceri vix possunt, meliores redditum iri, non dubitamus.] subjungenda est. Ita vero ille, post paucula quaedam, aliena ab instituto praesenti, anteposita expositaque infit:

Was nun weiter betrifft, dass ich die Brüder vermahnet, in dem Exercitio Religionis, und dessen zum Grund gelegten Spruch Hebr. X. 30. bin ich noch derselben Meynung gäntzlich, und wo solches nit geschehen wird, ist wenig Hoffnung, dass die Brüder mit ihrem Talent etwas dem Herrn, welcher dieses Wuchers sehr begierig ist, gewinnen werden. Nun ist es aber gewiss, dass uns GOtt durch Christum nicht darum erleuchtet hat, dass wir das Licht unter einen Scheffel setzen sollen, sondern auf einen Leuchter, damit es andere auch erleuchte: Auch hat es uns nit darum zum Saltz der Erden gemacht, dass wir sollen verborgen im Fass gehalten werden. Dann wann das Saltz thum wird, das ist, wann es nit gebraucht, wozu dienet es? Nirgend zu. Oder sind wir nit der Sauertaig, wie der HErr spricht, welchen ein Weib unter 3. Maass Mehl vermischt, biss der gantze Taig gesaeuert werde. Darneben spricht auch der Apostel Petrus: Ihr seyd das auserwehlte Geschlecht, das königliche Priesterthum, das heilige Volck, ein eigenes Volck, auf dass ihr verkündigen sollt die Tugenden dessen, der euch aus der Finsternus zu seinem wunderbahren Licht beruffen hat. So ist auch gar kein Zweiffel, dass man Christum und sein Wort bekennen muss, will man anders seelig


page 131, image: bs0131

werden. Nun können aber diese Ding, auf keine andere bessere Weiss geschehen, auch ins Werck gestellet werden, denn so die, welche die Wahrheit recht bekannt haben, zusammen kommen, GOtt und Christum zu loben und zu preisen, [note: Ita est, si in nomine Christi id fiat, non ad destruendam Christi majestatem. De veritate itaque prius transigendum esset Ostorodo, atque hinc demum ad ejus confessionem intrepido animo properandum. Rom. X. 10. De [gap: Greek word(s)] et errorum nefandorum propagatione, si istis congregationes hujusmodi destinatae sint, aliter sentire nos jubet Sp. S., et coetus hujusmodi malignantium coetus vocat.] welches wir kurzum zu thun schuldig seind, und ohne Verlezung Göttl. Ehre und Mayestät nicht kan unterlassen werden. Auch mit einander zu beten, und einer den andern zu lehren, vermahnen, trösten, und endlich, dass einer von einem und seinem Zustand wisse, so wohl nach dem Fleisch, als nach dem Geist, damit, so es ihnen wolgehet, sie sich mit einander freuen: so es aber übel gehet, auch mit einander weinen mögen, das ist, Mitleiden habe, einer dem andern helffe, auch helffe seine Bürde tragen, und also das Gesez Christi mit einander erfüllen.

So muss man auch Geistliche Collegia halten, einer den andern damit zu trösten, und einer den andern damit zu erbauen, wie aus allegirten Orten in margine [note: Haec in MSto nostro allegata omissa erant. Sed cum nota sint ea loca Matth. XVIII. Col. III. Eph. V. etc. male tamen ad praesens institutum applicata, non est, cur defectus iste nos moretur.] klärlich zu sehen ist; worzu ich noch diss hinzu thue, was der Apostel geschrieben 1. Thess. IV. v. 10. V. V. 11. Nachdem es von der Glaubigen Auferstehung, und Christi Zukunfft sie gründlich unterrichtet hatte. Da es spricht, tröste einer den andern, wie ihr auch thut, welches kan nit geschehen ohne Zusammenkunfft, und Vntersuchung Göttlichen Wortes, welches ob es wohl ein ieglicher vor sich selbsten lesen und studiren kan, so ist es doch nit so erbaulich, als wann man entweder das mit einander communicirt, so man selber versteht, oder, so man etwas nit verstehet, anderer Meynung und judicium davon hört. Dass ich iezunder geschweige, wie viva vox sonderliche Krafft habe den Menschen zu bewegen, und dass praesentia fratrum et piorum hominum viel thue, zu sonderlicher Andacht, im Gebet, und zu Geistl. Eifer in guten Wercken. Wo dann nun bisshero solches nit geschehen wäre, wie E. L. schreiben, ja Sie besorgen, es môchte noch nicht geändert werden (welches mir dann schmerzlich zu lesen) solches ist nicht zu loben. Dann aus diesen beeden eines folgen muss, wo


page 132, image: bs0132

nicht beedes zugleich diss verursacht hat, entweder, dass ihr aus zu viel Sorg dieses Lebens, das nit habt kônnen ins Werck stellen, und also zweyen Herren dienen wollen, welches nit seyn kan: oder dass man diese Sach nit recht ausgerichtet hat. Und ob wohl Herr D. Soner nit gegenwärtig ist, so könt ihr zween, als welchen Christus zu seyn verheissen, wo ihr in seinem Nahmen zusammen kommen werdet, gleichwohl unter euch solche Conversationes halten. Ja ich sehe nit, warum ihr solches nit soltet halten. Bin auch der Meynung, dass ihr solt darzu thun, dass ihr data opera euch zu Herr D. S. [note: Manifestissime hinc patet, consilium istoc jam sub initium harum molitionum e Polonia Altorphium esse missum. Quanquam vero antiquior haec fuerit Epistola, (quae diu negotium illud clam agitatum esse, et per cuniculos malum serpendo quasi processisse, aperte prodit,) tamen novis fratribus, invalescente auctoque numero, cam fuisse, ut commonefactionem piam et seriam, iterum iterumque propositam et inculcatam, simul inde colligitur. Certe et nos ex posteriori et largiori messe a sodali quodam descriptum id adeptos esse testamur.] oder es zu euch verfügen, und also an einem Ort versammlen möget: kônt auch iemand anders, wo ihr zu trauen vermeynt, darzu fordern, dass ihr das Häuflein also gemächlich mehren möget. Dessgleichen halt ichs darvor, dass ihr darzu thun müsset, dass man mehr das Nachtmahl unter euch begehe, sintemahl es nit allein des HErrn Gebot ist, sondern auch zu seiner sonderlichen Ehre, Preiss und Ruhm gereichet. Die Rationes, um welcher willen nicht allein E. L. vermeynet, diss ins Werck zu richten, unmöglich zu seyn, sondern auch zweiffeln, (welches mir dann wunderlich vorkommt,) ob bey so gestallten Sachen nach GOttes Bedacht, sich dergleichen zu unterstehen, oder nit vielmehr einzustellen sey? halt ich, dass sie mit der Lehr Christi streiten. Damit aber solches offenbar würde, (nach dem mahl E. L. selber hierin weitern und ausführlichern Bericht begehren,) ist es nöthig, dass man dieselben etwas fleissiger untersuche, damit man unter dem Schein der Wahrheit (denn sich der Satan in einen Engel des Lichts verstellen kan,) nicht betrogen, und von der Wahrheit abgeführet werde. Die erste ist, dass uns nicht gebühre, so fern möglich ist, Trennung anzurichten, sondern Fried zu halten mit iedermann, ja auch der irrigen Schwachheit zu vertragen, und denenselben kein Aergernuss mit unsern Wissenschafft zu verursachen; [note: Haec ipsa ratio primos quoque in Polonia mysteriorum divinorum oppugnatores diu in consortio publico coetuum reliquorum Calvino-Reformatorum praecipue, retinuit, donec praefervidus et animosior caeteris Gregorius Paulli primus Cracoviae, ad exemplum Paulli Apostoli Act. XIX. 9. coetus separatos habere doceret, et consentientes secum instigaret. Qua de re praeter alios, et Vitae potissimum Gregorii istius scriptores, luculentissime omnium Auctor Praefat. ad Crellii Opp. Exeget. Tom. tertium disseruit.] Diese Ration hat E. L. schon selbst refutirt,

page 133, image: bs0133

doch die restriction, welche ich für wahrhafftig erkenne, da E. L. sagen: So fern möglich. Dann dass uns nicht ist simpliciter Trennung anzurichten verbotten, siehet man aus dem, dass uns in etlichen Dingen gebotten ist, dass wir uns trennen sollen, i. e. von andern absondern. Nun ist es aber unmöglich, so wir anders Christi Geboten wollen gehorsam seyn, dass wir dieser Trennung können überhoben seyn, sintemahl uns gebotten ist, das Nachtmahl zu halten, und nur allein mit denen, so an Christum glauben. Woher dann 1. Cor. X. 17. ausdrücklich gesagt wird, dass die, so das Nachtmahl mit einander essen, ein Leib sind, zu welchem Leib ohne Zweiffel nur die glaubigen Christen gehören. Man soll aber hierinn mercken, dass, wann ich sage, es sey uns Christen mit Freuden, nur das Nachtmahl mit den Gläubigen zu begehen, solches nicht zu verstehen sey, insgemein von einem ieglichen, der sich Christl. Glaubens rühmet, sondern von solchen, denen man mit Billigkeit nachsagen kan, dass sie an Christum nit glauben. Als da sind Hurer, Trincker, Geitzige, und alle die, welche nit nach dem Geist Christi, sondern nach dem Fleisch wandeln. Dann diese glauben nit an Christum, sintemahl sie ihn nicht kennen, und wann man auch mit solchen nit essen muss, so sich vor Brüder halten lassen. Wie vielweniger kan man mit ihnen das Nachtmahl halten? [note: Ipsissimum profecto Separatistarum nostrorum ratiocinium; sed aperte totius Ecclesiae officium cum singulorum ausu temerario commiscens, nec statum Ecclesiae tristem, si quando Ecclesia fere ex Ecclesia ejicienda sit, (uti nonnemo haud ita pridem recte observavit,) vel si contra sanandis vitiis adhuc parem se videat, probe discernens, ac ea denique, quae in singulorum potestate sunt, vel istorum vires excedunt, non bene distinguens. De illorum enim, penes quos, culpa, est insanabilis Ecclesiae morbi, nunc non est dicendi locus. Alibi hac de re disserendi erit occasio. Heic, non semper Abaroni cum Mose convenire, vel tribus verbis monuisse sufficiat.] Das sage ich darum, sonsten wäre es nicht directe geschlossen (weil E. L. die Evangelicos vor Brüder hält) und demnach vermeint mit ihnen das Nachtmahl zu halten, oder, dass mans ie mit ihnen halten könne. Wahr ist es, dass wir einen rechten Christen nicht kennen können, aber einen solchen, der keiner ist, ob es schon das Maul von Christo voll hat, kan man gar wohl kennen, quia vitium simulari nequit, quemadmodum virtus simulari

page 134, image: bs0134

nequit. [note: Forte rectius, potest scribendum, Nisi diu id fieri haud posse existimet, ut hypocrisis occultetur. Sed utrumque certo sensu dici posse quis dubitet? In exemplari, quo sumus usi, nequit, nobis occurrebat describentibus, quod consulto retinuimus.] Darum auch unser Paulus recht und wohl gesagt Gal. V. 19. 20. Dass die Wercke dess Fleisches offenbahr sind. Sollen wir denn nun das Nachtmahl mit solchen Leuten, die nach dem Fleisch leben, nit begehen, so muss auch kurtzum folgen, dass man sich in Haltung dieses cultus ritusque divini, von allen denen, welche nach dem Fleisch leben, absondere, und also consequenter Trennung mache. Daher auch ausdrücklich und offt verbotten ist, dass man solche meiden soll. [note: Imitationem, et familiaritatem evitando, non omnem consvetudinem: uti diserte 2. Thess. III. is idem docet Apostolus.] Ist denn nun diesem also, wie es denn wahrhafftig ist, so wird auch zugleich aus denselbigen offenbahr, dass sichs nicht gebühren will mit denen Evangelischen in genere loquendo das Nachtmahl zu halten: Posito etiam hoc, dass man sie möge vor Brüder erkennen; quod simpliciter sine omni restrictione sive exceptione sumis. Sintemahl sie insgemein (a potiori et majori fit denominatio) nicht nach dem Geist Christi, sondern nach dem Fleisch leben. Denn da gehen im Schwang Ehebruch, Hurerey, Fressen, Sauffen, Stehlen, geitziges, üppiges Leben, Hader, Zanck, Krieg, Blut vergiessen, und allerhand Vngerechtigkeit: Vnd ob welcher willen niemand Ecclesiastica Censura oder Disciplina, [note: Hinc nostris etiam nullam partem Objectorum a Socinianis solutu difficiliorem esse observabis, quam eam, quae de disciplinae neglectu agit. Quod vel unius Balthas. Meisneri, Consid. Theol. Photinianae ipsius Socini Libello cuidam oppositae exemplo comprobatur; in quo optimo quoque huic Theologo Cap. VI. f. 889. sqq. post excusationes varias, a particularibus quibusdam Ecclesiis desumtas, intra umbras tandem et pia vota subsistendum fuit.] wie wirs heissen, gestrafft wird. Wird etwas gestrafft, so geschiehet es per Carnificem, der ihrer disciplinae Executor, und also wie ihr Bischof ist. [note: Aspere haec dicta sunt. Sed haud paullo mitiora vide a b. Dannhauero pronunciata in Lacte Catech. P. X. Conc. VII. n. VI. f. 363. coll. J. Sauberti Zuchthüchlein, libello aureo, sed ne nunc quidem nisi verbis et elogiis probato. At enim et haec nobis mala abusiones Pontificiae pepererunt! Quibus omnino factum, ut quae poenae rationem habere visa est animae medicina, a Politicis, Papocaesariae metu, plane tolleretur. Sed, ut Cypr. Ep. 26. inquit: Vbi divinus metus relinquitur, si tam facile venia praestatur?] Ja man lässet alles promiscue hier mit hupffen, wers nur verdichten kan. Was! man will kurtz und um, und wenn sie noch so arg sind, dass sie müssen das Nachtmahl nehmen. Oblinde! und blinde Leiter! und das sollen


page 135, image: bs0135

unsere Brüder seyn. Vnd wenn dann schon gefunden werden, die ein fein erbares Leben führen, so ist einer doch nit bald ein Christ, ob qualemcunque pietatem, sondern es ist von nöthen, dass man Christi Gebot wisse und halte. Es sey aber ferne, dass man diss von ihnen halten könne, denn sie wissen die nicht, ja sie werden noch von ihnen ausgelacht, als da ist, Continentia, Temperantia, omnium injuriarum tolerantia, summa et erga indignos, immo erga inimicos et hostes, liberalitas, hujus Mundi contemtus, perfecta sui ipsius dimissio et abnegatio. Derhalben zum wenigsten, wo ihr sie vor Brüder haltet, müsset ihr sie vermahnen und straffen; Denn das will die Christliche Liebe haben, und ist ausdrücklich gebotten, wie auch unterandern zu ersehen ist, aus Hebr. X. welchen Ort zum fundament ich meines vorigen Schreiben [note: Jam diu ergo haec agitata fuerat fabula: quanquam certum tempus initii propter obscurissima occultae molitionis vestigia vix definiri possit.] geleget habe. Werden sie eure Vermahnung annehmen, so wollen wir uns samt euch freuen: werden sie aber die verachten, (woran kein Zweiffel) so müst ihr pergiren, [note: Fortfahren, scil. secundum Ep. ad Tit. III. 12. ubi post [gap: Greek word(s)] jubet eos, qui a nobis et veritate pervicaciter obstinateque dissentiunt.] und endlich nach etlichen Vermahnungen sie aversiren und meiden, wie GOttes Wort an vielen Ort lehret und gebent. Ich mache aber mir die Gedancken, dass ihr es nit thun werdet, ich wollte es auch nicht rathen. Aber dennoch könt ihr dessen nicht überhoben seyn propter conscientiam, wo ihr sie vor Brüder haltet, und sub hoc praetextu das Nachtmahl mit ihnen haltet. Sehet! ihr lieben Brüder in Christo, wie der Teuffel sich gebutzet und vermummet hat. Die Evangelischen will man vor Brüder halten, dass man mit unterschlief unter den grossen Haufen, und nit vor den angesehen werde, der man ist, sondern vor den, der man nicht ist, und also ohne Verfolgung bleibe. Darneben aber will man nit sehen, was man schuldig sey, wieder zu thun, und da vielmehr angelegen ist, nehmlichen, dass man sie straffe, vermahne, unterrichte, so man sie vor Brüder in Christo halten will. Derowegen, damit es überal richtig sey, und ihr lieben Brüder ein gut Conscientiam haben möget, so ist es besser, dass man sie nit vor Brüder in Christo halte [wie man auch nit soll [note: Aliter Ruarus, et ipse quoque, ut videtur, Smalcius. Quem cum in consiliis potissimum sequi coepissent, neglecto Ostorodo, per omnia rigidiori, atque hinc cum suis quoque de rebus hujusmodi diu multumque disputante, non moderatius tantum sensere, sed etiam fraudulenter magis tristem fabulam egere nostri illi Neo-Sociniani. Vide tamen, quae proxima pagina pronunciavit etiam Ostorodus aequiora.]] denn also ist man frey von den

page 136, image: bs0136

molesten Bürden, und Gefahr, sie zu vermahnen und zu straffen, quod ratio ipsa nos docere potest, und der Apostel vielmahls disertis verbis bezeigt 1. Cor. V. 9. sqq. 13. So thut es auch nit zur Sachen, wie E. L. schreiben und allegiren, wie ich vermeine ex cap. VIII. Cor. dass wir die Scwachen mit unserer Wissenschafft mit vertragen sollen, da E. L. fallaciam aequivocationis begangen, an dem Wörtlein ärgern, welches an dem Ort nichts anders bedeut, als das in errore confirmiren. E. L. aber nehmen das Wörtlein ärgern [note: Dass es, addendum.] in ihren enunciato so viel heissen soll, als etwas thun, das einem verdriese, oder zum Zorn und Vnwillen beweget. Thut derohalben diese Apostolische Vermahnung vor mich, wieder E. L. Denn gleichwie die, so in Götzen-Häusern assen, ihnen kein Gewissen hierüber machten, weil sie wohl wusten, dass der Götz in der Welt nichts ist, und also durch ihre Wissenschafft die Schwachen ärgerten; Das ist, ihnen Vrsach gaben, dass sie etwas von Götzen-Opffer und Götzen hielten, und also verlohren würden. Also auch E. L. oder unsere andere Herren Brüder, wann sie in Götzen-Hauss zu N. [note: Vel hinc effici posse putem, commonefactionem hanc jam Noribergam, cum istic adhuc moraretur Sonerus, et nondum Altorphium invitatus esset, perscriptam fuisse. Vbi jam tunc erroris sui eos, quos alibi nominavimus, socios habuisse, et in eandem sententiam pertractos sibique obnoxios antehac reddidisse, eadem verba haud obscure significant, pluribus autem Epistola, quam in supplementis exhibebimus, comprobabit.] mit den Dienern der Götzen, das ist, mit den Geitzigen, wollüstigen, Hoffärtigen etc. an einen Tisch essen, und ihnen kein Gewissen hierüber machen, wegen ihrer Wissenschafft, stärcken sie die schwachen Brüder, das ist die Evangelischen (quia sic pro concesso sumitur, acsi fratres essent) nicht allein in ihren vitiis und foedissimis erroribus, sondern auch in ihrer Gottlosigkeit, dass sie also verlohren werden. Wollen also E. L. diesen Aergernuss vorkommen, so müssen sie die Evangelischen Götzen-Häusser und ihres Nachtmahls müssig gehen. Götzen-Häusser verstehe ich nicht proprie von ihren templen, sondern von ihren communionen, damit ihr einem keine Vrsach gebet in errore et peccatis zu verharren. Wie aber, sagen E. L. wir halten dennoch darvor, dass die Evangelici, unverhindert ihrer Irrthümer, von uns vor Brüder erkandt werden moegen. Resp. E. L. wollen es mir zu gut halten. Es scheinen,

page 137, image: bs0137

was diesen Punct anbetrifft, Sie nicht wohl eingedenck dessen, was Sie hieran in unsern scriptis gelesen, und offt mit etlichen von den unsrigen conferirt. [note: Quando, ubi, quo pacto, per litteras, an coram? Forte utroque modo. Sed quis de occultis judicare ausit? Tuum est, L. B. cuniculos, Germaniam nostram hoc suo contaminandi veneno, a Socini asseclis fossos, hinc pernoscere, Deoque pro disjectis hisce, vel per Altorphinas machinationes mature detectas, consiliis pias agere gratias.] So soll aber E. L. wissen, dass wir nicht simpliciter die Evangelischen vor Brüder erkennen moegen, sondern mit diesen Circumstantiis: So sie uns wegen unserer Meynung nicht verfolgen, nicht lästern, ja auch vicissim vor Brüder erkennen. Wiewol auch solches noch nit genug ist, wo sie nit auch Christi Gebot halten. Thun sie so, und werden diese Circumstantien befunden, alsdann nicht allein, ungehindert ihrer Irrthümer, moegen wir Sie, sondern sind auch schuldig vor Brüder in Christo zu halten und zu complectiren. Ja nit allein die Evangelischen, sondern einen jeglichen, es sey, wer es wolle. [note: En Ostorodum, post longas ambages in ipsam tandem Religionum, aut Confessionum potius eorum, quae ad doctrinae Christianae compagem pertinent, indifferentiam delapsum! Qui adstipulatorem deinceps habuit, paullo apertius haec eadem edisserentem, Dan. Zwikerum. Quippe cujus Irenicum Irenicorum, ad eundem scopum collineans, et a J. Am Comenio ad incudem hoc nomine revocatum, non solum errorum nefandorum, si vita modo proba sit, contemtum commendat, sed etiam consilium Socinianorum, luculentius patefacit, idque eo spectare docet, ut, si vilipendium illud stabilitum sit, tanto facilius, et sine horrore, primarius error de Christi persona et officio, per [gap: Greek word(s)] solitas animis instillari possit.] Weil nun aber diese Circumstantiae bey denen Evangelischen nit gefunden werden, so wird offenbahr, dass diese vor Brüder in Christo nit koennen gehalten werden, und consequenter es sich nicht gebühren will, mit ihnen Nachtmahl zu halten. Hier soll man auch diss hinzu thun, dass ihr bey solcher Conversation mit ihnen müsset innen und still halten, von der Wahrheit von einigen und Christo auch von vielen andern sehr nuzlichen puncten, als von der Justificatione; [note: Ergo, quae inter summe necessaria connumerat Paullus, de Justificatione, per sanctitatemne, legi divinae utcunque conformem (perfectam enim nec ipse Ostorodus fassus est nos in hac vita mortali assequi posse) an per solam fidem [gap: Greek word(s)] obtinenda, inter utilia duntaxat collocari videas. Aliter profecto Gal. V. 3. et 4. Apostolus, qui et Christo et gratia excidisse, [gap: Greek word(s)] volunt [gap: Greek word(s)] , severe pronunciat.] dann sonsten werden sie euch zu ihren Nachtmahl keinen Zutritt gestatten. Ja viel eher und lieber werden sie Nachtmahl halten mit Dieben, Räubern und Moerdern, und andern boesen Leuten, dann mit Euch. Das sey aber fern

page 138, image: bs0138

von Euch, dass ihr solch Heucheley begehen sollt, sintemahl man die Wahrheit nit verbergen muss, vielmehr darzu thun, dass man sie auf alle Wege weiter ausbreite, und kans anders nit geschehen, es sey heimlich oder bey der Nacht, so geschehe es mit Leibes-Gefahr, wie unser Socinus an einem Ort sehr graviter davon schreibet. Nec tamen sequitur, sagt er, hinc, ut is, cui Deus patefecerit, non esse in divina essentia plures personas, nec filium Dei revera extitisse, antequam Jesus Nazarenus in Mariae virginis Vtero conciperetur, ex eaque nasceretur, hoc vel negare, vel etiam ubi ea de re agatur dissimulare aut possit aut debeat. Nec porro sequitur, quin is, qui hoc constanter affirmare audeat, erret non leviter, si eorum veritatem in vestigare spernat, et multo magis, si eos, qui hoc profitentur, causa non recte cognita condemnet, multo vero maxime, si, ut non pauci faciunt, eos, quibus minis potest, vexet atque insectetur. Sed neque etiam sequitur, quin haec, si vera sunt, ut certe vera sunt, omni prorsus conatu promulgari, et unicuique persvaderi debeant, quid? si aliter fieri nequeat, cum ipsius vitae etiam periculo atque jactura.

Hier moechte E. L. mir abermahl einreden, und sagen, warum ichs dann schon vor diesen dem Bruder zu N. indulgirt, und bewilliget mit denen Evangelischen zu communiciren, so die also beschaffen ist. Darauf ich zur Antwort gebe, dass ich solches niemand simpliciter bewilliget, sondern wie ich gespürt, und Sie solches ernstlich gebetten, auch Hoffnung gemacht, dass iemand hierdurch moechte erbauet werden, habe es ihm ad tempus indulgirt, und darinnen connivirt, und das nur allein bey denen Calvinisten. [note: Gratos videlicet magis quantum ad hoc; cum propter qualemcunque disciplinae, (tunc temporis certe,) cultum diligentiorem, quam de S. Coena et C. ac S. Christi praesentia opinionem, Socinianae magis conformem Alias namque Calvino-Reformatorum inprimis Socini asseclis displicuisse placita, Cap II. §. IX docebimus.] auch sonsten cautissime mit andern circumstantiis mehr, genug zu verstehen gebend, dass ich lieber wollte, dass es nit geschehe. Man besehe nur mein voriges Schreiben [note: Novum iteratumque diuturnae litterarum consvetudinis et consiliorum clandestinis fratribus Altorphl jam ante suggestorum indicium.] wohl, so wird es sich selbst befinden, verhoffe ich, denn ob ich mir wohl keine Copie vorbehalten, so lass ich mich doch bedüncken, dass ich den Innhalt desselben Consilii oder vielmehr indulgentiae noch wohl gedencke, in welchen consilio ich den Apostel Paulum imitire, als der den Schwachen


page 139, image: bs0139

schwach, beschniede den Timotheum, und that etliche Dinge, die mit der Vollkommenheit der Lehre Jesu Christi nichts zu thun hatten. [note: Vera fortassis caussa fuit, quod veritas atque rigor odium, obsequium vero amicos et parere et retinere videretur.] Gleichwie ich ihn aber hie imitire, so will und soll ich ihn auch imitiren in dem, nehmlich, dass es endlich solche Dinge nit mehr hat thun wollen, noch gestatten, sonderlich da es mercket, dass die Wahrheit des Evangelii hierüber würde verdunckelt werden, und dass man unter solchen Dingen nihts anders such, denn nur Ruhe und Friede dess Fleisches, damit man mit dem Greutz Christi nicht verfolget würde, Gal. VI. 12. 13. Allso will ich nun auch, dass die lieben Brüder nicht allezeit sollen schwach und Kinder bleiben, sondern starck und alt werden an Verstand, das ist, Sie sollen Christo und seiner Wahrheit gäntzlich anhangen, und nicht allein von boesen, sondern auch von dem, quod mali speciem habet, sich enthalten, und diss also gnug von der ersten ration.

Die andere ist wissentliche Gefahr, und wäre (spricht E. L.) poena illiciti conventiculi zu erwarten. Obwohl leichtlich aus dem, was bisshero ist gesagt worden, kan verstanden werden, was von dieser ration zu halten, So will ich sie doch insonderheit, damit E. L. überall genug geschehe, nicht unverantwortet lassen. Vnd erstlich was die wissentliche Gefahr betrifft, hat solches duplicem rationem. Die erste ist, dass die Gefahr nit gewiss ist, dann koent ihr eure Conventus nit oeffentlich halten, thuts heimlich, oder bey der Nacht, wie es etwan in den ersten Gemeinen offt hat geschehen müssen, wie zu ersehen ist ex Actis Apostolorum, und andern Historien mehr. Auch zu unsern Zeiten ist es offt geschehen, und geschicht noch zuweilen, da ich mit dran, und darbey gewesen. [note: Ecce remedium Socinisino propagando oppido proficuum, quo in Batavis quoque cum successu usus erat Ostorodus, perinde ut in Polonia aut Borussia potius, quam hoc tempore insidebat. A quo, quantopere cavendum sit, ne temere, et extra manifestae persecutionis fata, hujusmodi quid permittant, hinc discant, quibus Ecclesiae regimen externum internumque competit. [gap: Greek word(s)] , ait Christus. Non male hinc Philippus Melanchthon jam olim a b. Matthesio interrogatus: Virum judicet satius esse clam uti coena, (in persecutionibus,) aut prorsus abstinere? ne implicentur, qui id factitant, majoribus periculis, tutius esse abstinere, respondit, (in Epist. ad eum data, quae Tom. II. ed a Peucero f. 52. legitur,) addiditque, quamvis clam non utatur, qui in domestica Ecclesia utitur, hunc tamen morem aegrotantium imitari non aegrotantes periculo non carere, quod non solum, cum fama haec spargitur, accendatur persequentium ira, sed etiam exemplum depravare posset, qui domestica conventicula instituerent, propter alias caussas et opiniones.] So kan


page 140, image: bs0140

es auch wohl geschehen, dass GOtt der Obrigkeit Hertz regiere, dass Sie euch keine molestias mache, wann sie schon hinter eure Conventus komme. Die andere Responsion ist, dass in dieser ration pro concesso genommen wird, dass man in Christlichen Religion nit allein etwas nachlassen moege, sondern auch nachlassen solle, wo gewisse Gefahr vorhanden ist. Es seye aber ferne, dass solches geschehen koenne, dass vielmehr das Contrarium aus der H. Schrifft kan bewiesen werden. Sintemahl allen denen, so Christi seind, und ihme nachfolgen sollen, ausdrücklich zuvor gesagt ist, dass sie werden gehast und verfolgt werden von iedermann, auch von ihren nechsten und besten Freunden, und dass man sich desshalben soll gefast machen, und sich selbst verläugnen. Also dass so bald einer ein wahrhafftiger Jünger Christi wird, und zu werden gedencket, diss bey ihm überschlagen muss, dass alles Vnglück kommen werde, als Armut, Hunger, Elend, incertis sedibus vagari, gefangen, gebunden, in ein greulich Gefängnus geworffen werden, darzu mit noch mancherley Pein getorquiret: Muss ihm identidem den Hencker, den Galgen, das Wasser, das Feuer, et mille mortes easque horrendas für Augen stellen und einbilden. [note: Bene haec monentur et Christi disciplinae hactenus omnino consentanea sunt. Cujus sane inter prima exercitia illud est, quo crucem quisque suam portare, sibi impositam, ut exploretur constantia et integritas animi confirmetur, jubemur Atat applicata ad Socini instituta scholamque, male illa et non sine abusione nominis divini commendari, certum est. Multum certe differt a constantia in fide vera ac sincera [gap: Greek word(s)] h. e. mera et inflexibilis obstinatio, qualem jam pridem in scholis Stoicorum enutritus M. Aurelius in L. [gap: Greek word(s)] XI. §. 3. in quibusdam notavit. IIIa Sp. S. placet; haec, quo magis martyrii speciem consectatur, tanto majori odio digna est.] Denn diss ist der Weg zum Leben, darum heist es schmal und die Pfort eng; Wer in Christo gottseelig leben will, der muss Verfolgung leiden, spricht Paulus 2. Tim. III, 12. Vnd abermahl: Durch viel afflictiones müssen wir ins Reich gehen; auch spricht der Apostel Petrus, dass wir zum Leiden beruffen sind 1. Pet. III. 20. 21. In Summa, das gantze N. Testament lehret diss constantissime überall; dass also kein Gefahr unwissentlich über einen Christen kommen. [note: Add. kan.] Ich halte aber darvor, dass E. L. das Wort wissentlich vor muthwillig genommen habe. In welchen Verstand gebe ich zu, dass ein Christ sich nicht soll in Gefahr geben, sondern vielmehr Sie meiden, nemlich ceteris paribus, nemlich, dass es nicht nachlasse, GOttes Willen zu thun, wie und

page 141, image: bs0141

wo es seyn kan. Sollt ihr euren Gottesdienst nicht koennen dort sicherlich verrichten, und fürchtet ihr Euch etwas darüber zu leiden, so ziehet an die Oerter, da es euch frey ist. So ihr aber vermeint mit Vnterlassung des Gottesdiensts, die Gefahr zu meiden, und euer Ruh und Gemach nit nach dem Fleisch zu verliehren, so ist es einmahl gewiss, dass ihr euch selbst betrieget. Denn diss ist anders nichts, als Christi und seines Worts sich scheuen. Breviter dicendo: Es ist anders nichts (ich bitt E. L. wolle mirs zu gut halten) dann Hyprocrisis welche vor GOtt die greulichste Sünde ist.

Darnach was denn betrifft, dass E. L. sagen; Es wäre poena illiciti conventiculi zu erwarten, haben solche Worte zweyerley Verstand. Erstlich dass E. L. solche Convent pro illicitis halte, darnach dass E. L. solche Conventus pro illicitis nit halte, sondern nur ex mente Magistratus also rede. Was diss andere betrifft hat es keine difficultaeten, wann nur E. L. über dem, was Sie thun oder noch thun mochte, kein Conscientiam haben wird. Was aber das erste betrifft, dass E. L. selber solche Conventus pro illicitis halte, kan ich nicht sehen, wie E. L. solches beweisen könne nur mit dem, dass es die Obrigkeit verbiete. Dieselbe aber kan uns nicht verbieten, was den Gottesdienst betrifft, wie solches klärlich an Tag ist. Vnd wann Sie es thut, muss man sagen mit den Apostel, dass man GOtt müsse mehr gehorsam seyn, als dem Menschen. [note: Immo vero Apostoli non pro nocturnis conventiculis, sed publica verbi (vere) divini praedicatione in templo propugnarunt. Male ergo haec ad meros dolos, falsaque Socini placita propaganda, applicantur, nocturnaque item conventicula et errorum clam disseminandorum latibula.] Wann diese ration was die Obrigkeit anbetrifft gelten sollte, so würdet ihr nicht allein die Celebration des Nachtmahls, sondern einen jeglichen conventum unterweg lassen, sintemthl sie unter dem Wörtlein Conventicula vielleicht, nit einzig Bedacht auf das Nachtmahl sondern schlecht einen jeglichen Conventum, welcher ausser der Kirchen delubro, [note: Vox Weigelii stilum olens. Sed quid mirum, cum supra etiam templa Götzenhaeuser appellare non sit verecundatus?] und ohne beywesen eines Ordinari-Priesters, oder Ministri geschiehet, verstanden haben. Ich glaube aber nit, dess E. L. einen jeglichen Convent vor illicitum hält, denn sonst hätt E. L. nit schreiben koennen, diese Worte: Meines Theils vvünsche ich, und vvollte auch so viel an mir darbey zusezen, vvas ich vermoecht. Ich halte es darvor meines Erachtens, dass ich klärlich bevviesen, dass E. L. rationes nicht bestehen koennen, vvas betrifft die Einstellung des Abendmahls, und


page 142, image: bs0142

dass derohalben nur übrig sey zu bekennen, dass meine Vermahnung zu dem Exercitio Religionis recht und GOttes Wort gemaess sey. Wiewohl, damit ich nichts dissimulire, und candide mit E. L. handele, koente es vielleicht geschehen, in certo casu, dass man die Haltung des Nachmahls unter vveg liese, als zum Exempel: Vnter Neuling, und da ihrer sehr vvenig vvaeren, also dass sie heinen Ducem haetten, der sie anzuführen vvüste, damit nicht etvvas sine ordine et indecenter geschehe. [note: Hinc patet, quare Eucharistiae celebratio tam diu dilata, et tandem etiam, aucto fratrum numero, eadem privatim administrata sit.] Solche aber sollen dennoch darzu thun, dass sie entvveder an die Ort sich verfügen, da zu vvohnen, oder zu Zeiten dahin zu hommen, dass sie mit andern das H. Nachtmahl, begehen moegen, oder sich befleissigen, dass Sie einen tüchtigen Mann haben moegen, der vvie ihr Dux sey im Gottesdienst, und ihnen zugleich GOttes Wort erklaere, und sie aus demselben lehre und vermahne. Wievvohl auch noch vielleicht (darinn doch nichts eigentlich definiren darf, es sind GOttes Sachen, darinnen man sehr caute [note: Immo callide: ut solet, veterator ille serpens, [gap: Greek word(s)] a veritate simpliciores abducturus. 2. Cor. XI. 3. sq.] handeln muss, damit man nit aufloese, vvas gebotten ist Matth. V, 19.) ein Casus kan gegeben vverden, nemlich so gevvisse Hofnung vvaere jemand zu erbauen und zu gevvinnen, und zu fürchten, dass durch solches ritus [note: Vox, certe sententia hujus vocis, minus honorifica. Vid. seq. §. XL. ubi, quae sit Socinianorum de S. Coena mens, exponemus.] observation solches moechte gehindert vverden, als nemlich, so man darüber vertrieben vvürde, vvodurch es dann geschehen koente, dass diejenigen versaeumet vvürden, von vvelchen Hoffnung vvar, dass man sie haette dem HErrn gevvinnen moegen. Ad summam: ich halte darvor, dass man in dieser Sach nichts thun oder lassen soll vvegen fleischlichen Nuzens, sondern alles in Gottesfurcht und Erbauung, und zur Ehre GOttes und Christi. Diss ist mein Gutdünchen über Euer Lieb quaestion und Dubium, E. L. samt denen andern lieben Brüdern, [note: Plures ergo, jam Sonero adhuc superstite, fuerant. Sed quinam, incertum. Forte et peregrini quidam inter eos fuere, de quibus nunquam sive Noribergae sive AltorphI a Soneri ore eos pependisse, compertum est quicquam. Ita plane censemus. Nobis interim in his tenebris, inter paucos alios Leonhardum Doldium Med. Doct. ex Epistola quadam nimis amice in caussa hujusmodi a Sonero ad eum perscripta inprimis suspectum esse redditum, haud dissimulamus.] vvolte es ervvegen, und thun, vvas euch euer Conscientia in Gottesfurcht

page 143, image: bs0143

lehren vvird. Ich zvveifle nicht, vvann E. L. sampt den andern Herrn, Freunden und lieben Brüdern fleissig beherzigen und ervvegen vverden, vvorum es zu thun, nemlich um das evvige Leben, und dass man so reich und seelig vverde, vvie GOtt selber, auch darneben diss vvohl consideriren vverden, vvas Christus der Herr unserthalben gethan und gelitten hat, und dessen zum Zeugnus ritum Coenae eingesezet hat, dass E. L. sampt denen andern lieben Brüdern meiner Vnterrichtung oder Vermahnung, vvas diss betrifft, nit mehr bedürffen vverden. Scriptum Buschow [note: De quo Agro Buscoviano civitati Gedanensi vicino et h. t. familiae Arcissevianae gentis subdito, coetuque Antitrinitariorum istic collecto, lege Epistolam Matthaei Radecii ad Corn Daens Bruxellensem, J. V. D. et F. Socini intimum amicum atque in religione omnium, quos habebat, conjunctissimum, (Vid. Ejus ad Radeckium Ep. T. I. Opp. f. 378. a.) Guudam Batavorum scriptam; quod Socini et Socinismi historiae illustrandae plurimum lucis ac commodi afferens aevi superioris monumentum Parti IVtae Animadvers suarum Philolog. attexuit CL. Th. Creenius. Quem, ut pluribus hujusmodi, quas eum possidere scimus, reliquiis, orbem eruditum porro beet, enixe et cum venerationis, quam Viro excellentissimo debemus, testificatione perhonorifica publice rogamus. Quod superest denique, Buscovianum illud Borussicum, cujus illustrandi gratia Diarium vitae Smalcianae passim conferri potest, cum Russico Busko seu Buczaw ad fontes fluvii Bugae non esse confundendum, paucis monemus.] I. Mart. A. 1607.

Non poenitebit, integrum, etsi verbosum, consilium perlegisse; siquidem praeter hanc, super communi, cum Evangelicis, participatione Coenae Christi sanctissima, definitionem certis limitationibus adstrictam, etiam alia nonnulla hinc colligere licet, quae alias in dubio versarentur. Vt enim sileamus, pluribus jam ante has scriptis Epistolis Ostorodum asseclis suis consilia istic suppeditasse, quandoquidem ad priores ipse provocat a se scriptas, et quaedam in istis fratribus a se indulta esse, non sine arrogantia et superciliosa magisterii affectatione asserit; sunt etiam alia quaedam, quae historiam nostram arcanam diluoidare aliquo modo possunt. Primo namque inde liquet, jam ante Gittichium fuisse in Academia Altorfina, sed clandestinos,, at Sonero tamen bene cognitos, Socinianos, quibus haecce potissimum Epistola destinata suit instruendis, atque inter illos duos in primis de rebus suis prudenter instituendis solicitos. Deinde vero illud etiam ex hac consultatione elucet, Sonerum, veterem Ostorodi amicum, minime omnium de ejus consensu dubitasse, sed duntaxat: Sitne consultius, si et ipse conventibus privatis intersit, nec ne? deliberasse, atque ipsum denique Sonerum, dum viveret, a sacris publicis se nunquam sejunxisse;


page 144, image: bs0144

sed ea intentione, quam Leuchsnerus prodidit, constanter adhaesisse, atque hinc tanto securius latuisse. Quae porro tam clara sunt, et evidentissima testimonia, ut de mente Soneriana Socinismo addicta ne minima quidem ambigendi adhuc caussa relinquatur. Denique, si inter hos, consulentes Ostorodum, non fuit ipse princeps Leuchsnerus (id quod tamen valde est veri simile) illud saltem ex Epistola conficitur, hac responsione, velut ex tripode data, res Socinianorum pauciorum et clandestinorum exinde maximam partem stetisse administratasque fuisse; donec ad illud fastigium conscenderet, quod, duce aliquo reperto, futurum, Ostorodus ominatus erat; cujus tristissimi etiam eventus uberiorem mentionem deinceps faciemus, posteaquam Conventiculorum rationes, quae fuerint, investigaverimus inventasque luculentius descripserimus.

§. XXXVIII.

Equidem quid ante id tempus gestum sit, hac in parte non satis exploratum habemus, atque, Gittichio Altorphium delato, frequentari coepisse hujusmodi coitiones, obscuriuscule tantum constat, et levioribus indiciis probari potest. Nihil enim horum callidissimi mortalium passi sunt, quoad ejus fieri potuit, in vulgus emanare. [note: Quae etiam clam haberi potuere, quia, Collegiorum Academicorum praetextu, proclive fuerat Sonero, ad propagationem et cultum errorum, quas vellet, lioras adhibere, easque ad hunc quoque usum adhibitas esse, non dubitamus.] Ast coetu amicorum, in eandem sententiam conspirantium, majori posthaec collecto, et Ruaro potissimum quam maxime in id incumbente, ut Fratrum Polonorum commonefactionibus obsecundaretur, saepius et summa industria conventus illi celebrati sunt. Et tum quidem is etiam ordo observatus est, ut, quamdiu Ruarus praesens adesset, ejus potiores, in hujusmodi Collegiis pietatis, uti vocabantur, congregandis dirigendisque partes essent: quicquid etiam homo vaferrimus et flexiloquus dissimulaverit in Epistola ad Piccartum paullo ante exhibita. Eo autem in Poloniam A. 1614. [note: De quo itinere clam omnibus suscepto et peracto vid. §. XXXIII.] excurrente, moderamen harum congregationum suscepisse Peuschelium, cum maxima ejus, qua pollebat, inter caeteros auctoritas svadet, tum ipsius Ruari verba confirmant, quibus, [note: Cent. II. Epist. XVII. p. 138. Ipsum vero Peuschelium post haec tempora et rerum harum statum cum patefactione mutatum, id haud inficiatum esse Cap. III. edocebimus.] Racovia perscriptis litteris, eum cohortatur, ut


page 145, image: bs0145

ipse se posthac praestet, qualem hactenus, imo Christo potius, se probaverit, et alios fratres cum doctrina, tum adhortationibus, et inprimis exemplo vitae, eruditiores melioresque reddat, cogatque eorum coetus ad conciones, quas coram illis habere [note: Vt erat caeteris, per temperamenti conditionem animosior, et interdum [gap: Greek word(s)] .] (PEVSCHELIVM) magna cum voluptate cognoverit, audiendas ad disputationes de rebus sacris instituendas, ad exactam morum disciplinam capiendam, et, si fieri, sine quorundam offensione, possit, [note: Huc scil. tendebat summus harum machinationum apex: quem et impietas tandem attigit, uti paullo ante exoptaverat Ostorodus.] ad Coenam Domini Jesu Christi celebrandam solemniter. Quo loco etiam unius et alterius naevos se non ignorare et leviter eos castigandi audaciam fere sumsisse, ait; sed quia meminerit, quod nonnullorum vulnera, nimia forsan aut saltem ingrata quadam acrimonia, praesens tetigisset, eundem dolorem se absentem scindere noluisse, ne fortassis in reditu paullo alienioribus animis inveniat, addit. Atque sic denuo, quam callide amorem omnium omnibus modis, dissimulando etiam quaedam, retinere studuerit, ipsemet, novo documento blandimentorum edito, testatum fecit.

§. XXXIX.

Ita res omnis maleferiata diligentia per cuniculos processit, tantisper, dum et PEVSCHELIVS Altorphio Jenam commigraffet: quo facto, aliis, incertum tamen cui praecipue, inter residuos fratres, ea cura et lampas quasi tradita fuit. Hoc exploratum est, in Epistolis ultro citroque missis, eorumque fragmentis, querimonias, ab eo tempore legi iterum iterumque effusas, quibus, negligentius in obeunda ornandaque istac sparta perrexisse Gubernatores, absentes illi profitentur, et ad industriam assiduitatemque majorem cunctos, cum acri objurgatione, exstimulant. Et quanquam Dümlerus [note: Quo de factionis principe, inter antesignanos certe praecipuo, vid. Cap. II. lit. D. et Cap. II. Sect. I. §. 35., ubi quis fuerit, et qua pervicacia in hac haeresi perstiterit, enarrabimus copiosius.] quoque coram nihil intermiserit, quod ad excitandos tardiores, segnitiemque excutiendam facere posset, tamen parum illum admonitionibus suis, licet perquam crebris, profecisse [note: Quippe cui cum aetate auctoritas et eloquentia, qua Peuschelius praecellebat, deerat.], caeteri postea fassi sunt, cum mysteria evulgata essent. Eaque adeo ratione non leve decrementum res suas antea probe stabilitas tunc etiam passas esse, iidem


page 146, image: bs0146

affirmarunt. Ex qua tamen extrema querela, Dümlerum potissimum PEVSCHELIO subrogatum fuisse coetus sui moderatorem, [note: Non tamen ea, qua Ruarus et Peuscbelius pollebant, auctoritate inter caeteros, et facundia minus, quam ille, valentem.] non abs re conjecturam facimus. At enim vero omissa hac circumstantia, tametsi admodum probabilis videatur, cum nemo fuerit in tuenda haeresi eodem illo Dümlero, inter reliquos, pervicacior, neque quisquam spectatae magis fratribus fidei; satius est, ad modum hujusmodi conventuum, et tractandorum in illis argumentorum rationes, animum appellere. De qua re, probatissimis testificationibus, nobis innotuit, fratres primum interfuisse, si non universos, saltem plerosque, et in haeresi cumprimis jam longius progressos. Deinde finem seu scopum congressuum in Museis [note: Dümleri, et reliquorum per orbem electorum manipularium, ut tanto minus patefieret consilium.] celebratorum primarium fuisse, ut recens natam et ad incrementa nova consurgentem sectam precibus Deo commendarent, et mutuis cohortationibus ad pietatem (hac enim utebantur formula loquendi) se invicem communitos exstimularent. Accedebat in dogmate male sano, et prae ceteris propugnato, Vnitariorum confirmando, et S. Trinitatis impugnandae improbum studium; qua de caussa semper Locus aliquis Theologicus, omniumque diligentissime princeps doctrinae Caput de Deo, excussum est. Finis denique impositus extrema, post alias plures, supplicatione, pro fratribus Polonis, caeterisque fidei sociis absentibus, cum quibus in veritate (agnita scilicet!) magis magisque constabiliri exoptabant. [note: Facile enim praeviderant, ut initium fervere solet, ita eos, qui nondum confirmati erant, sed titubabant, quod eventus tandem etiam comprobavit, frigidiores fore.] Ex qua descriptione jam satis superque effici potest, quam ob rem, hujusmodi exercitia post praecipuorum Capitum discessum fuisse neglectui habita, magnopere doluerint. Aegre nimirum non solum hoc ferebant, quod cessarent ab instituto eo tempore, quo, deprecatoribus ad propagandos errores quam maxime opus habere, sibi viderentur fratres; verum etiam hac de caussa magnopere contristabantur, quoniam, qui relicti fuerant, fratres, haesitantes quodammodo redderentur, et licet a S. Coena abstinerent, tamen conciones publicas iterum frequentius adire coepissent. [note: Id namque factum esse, et illico a Choragis ad summos Haeresiarchas perscriptum, his etiam innotuisse, atque hinc caussae suae non injuria istos metuisse, confessione post id tempus retractorum ex Academiis edita, compertum est.]



page 147, image: bs0147

§. XL.

Sed nondum ad supremum fastigium, ad quod tandem hominum audacissimorum protervitas conscendit, hoc pacto perventum est. Hucusque enim, licet precibus et disputationibus vacarent in conventiculis, non reperiri potuimus ullum Coenae Sacrae separatim et intra privatas aedes [note: Quicquid etiam Ostorodus antehac ejusque adstipulatores diu manibus pedibusque, ut id efficerent, elaborarint.] administratae indicium. Ostorodum equidem paullo ante audiveramus, calcaribus subditis, ad haec audenda foederatos animasse; verum ita, ut et ipse dubitaret, duce hactenus et moderatore prudenti, animique praesentis viro deficiente, id effectum dari posse. Nihilominus, quod diu dilatum, tandem, nefario ausu, Matthia Rhauio duce, Ruaro autem urgente, et consultore potissimum Leuchsnero, [note: Conf. Epistola Leuchsneri Cent. II. Ruarianarum num. V. et XXIV. bis exscripta, et notentur verba: Paucis sic habe, nullum apud me dubium vel scrupulum esse, cur Coenam Dominicam inter fratres non possimus, vel potius non debeamus, celebrare etc. Et circa finem harum litterarum d. X. Martii A. 1614. scriptarum: Caetera, inquit, quae ad hanc rem pertinent, vel ipse hic noster Dominus Matthias, vel multo magis Spiritus Domini nostri Jesu Christio tibi, caeterisque, qui una sentiunt, pro rationc temporis ac loci aliarumque circumstantianum suggeret, et a tam sancto pioque proposito, ac cultu omnium maxime divino, omnem arcebit metum ac periculum.] susceptum, Coenaque Domini dudum apparata, solemni ritu privatim celebrata est. Id quod nefandum facinus factionis impiae, cum Piccartus l. c. subobscure, hac re diu post comperta, totaque scena Dei beneficio jam aperta, Kirchmanno [note: Epist. inter Gudianas n. CLXXXIV. a. f. 256. ubi Coenam eos, sed minime Dominicam, administrasse, dicitur.] significarit, nostri esse putamus muneris plane pleniusque, ut perpetratum sit, enarrare. Annus erat decimus et quartus, post millesimum et sexcentesimum, quo id accidisse bene cognitum habemus. Occasio proxima temerariae per mysteria consociationis fuit, [note: Confoeder atae antiquorum Christionorum disciplinae, cujus Tertullianus meminit, et quae a Celeb. Böhmero in Diss. Juris Eccles. ad Tertull. et Plin. explanata est fusius, cacozelia haud dubie eo abrepti.] praecipuorum quorundam fraternitatis novae membrorum ex Altorphino Athenaeo demigratio fixa, et jamjam imminens, quibus valedicentibus id pignoris quasi loco esse debebat. Locum, qui perficiendo instituto maxime opportunus credebatur, sive commodior caeteris [note: Paullo remotior a foro et Collegio, ut tanto certius latere possent in abdito a strepitu domicilio.], sive praeeunte gubernatore optabilior, ipsius Martini Ruari accepimus fuisse Museum, qui tum temporis in Conradi Rittershusii domo


page 148, image: bs0148

habitaculum conduxerat, ipsasque adeo aedes Rittershusianas. Cujus domus habitatores, viduam Rittershusianam, cum filiis et filiabus, caeterosque domesticos, nihil mali suspicatos, quippe qui sine dubio plures antea viderant exeuntes ac introeuntes, quid rerum ageretur, prorsus ignorasse, indubium est. Personae, quae intererant actui huic oppido solemni, numeratae sunt supra viginti; eousque enim infelix jam lolium excreverat. At non omnes, quotquot praesentes fuerant, tum quidem facti sunt atque voluerunt esse, sacrae Coenae istius pessime consecratae, participes. Nec dubium est, sinistri eventus, si forte emanaret factum, formidinem caeteros, nondum ita obfirmatos, absterruisse. Principes autem sodalitatis infelicis paucissimi erant, et non alii denique, quam qui venenum penitius imbiberant, convivae; nominatim Martinus Ruarus, Joachimus Ruarus, Martini frater, Matthias Rhaw, [note: Quam ob rem et hunc inter convivas numeremus, alibi tempestive ostendemus: nam inter ipsos haec postea narrantes non levis dissensio fuit. Vid. Cap III. §. 25.] Joachimus PEVSCHELIVS, Nicolaus Dümlerus, Joannes VOGELIVS, et Samuel quidam; quem conjicimus Przypcovium fuisse, celebratissimum illum deinceps Operum Theologico-Politicorum, et ipsius vitae Fausti Socini, scriptorem, Nobilem Polonum, omnibus humanitatis studiis cultissimum, et nuper admodum eodem mense [note: Hanc enim ingressus est d. XXII. Martii una cum Daniele Thaszyckio a Luclavice et Job. Szepanovio a Przemislawice. Vtrum vero e Belgio, an Polonia? istuc advolarint, (nam in Belgio sub id tempus vixisse, scriptisque etiam quibusdam jam inclaruisse constat Przypcovium) id non satis liquet.] in Academiam Altorphensem advenam. Egregius profecto septenarius, et vere sacer, si eo sensu vocem intelligas, quo et Plautus in Paenulo hominem sacerrimum dixit, quem ab impietate graviter describere animus fuit. Formam et rationem agendi hanc fuisse, ex genuino certisque historiarum testimoniis didicimus: Martinus nempe Ruarus, desideratus jam diu ab Ostorodo dux et autor, quo opus erat, ac simul hospes Seniorque exercitatissimus, verborum Apostoli ad Ephes. I. comm. IV. sententiam auditoribus aeque ac convivis sacri epuli, qua erat facundia, primum et sub initium explanavit copiose, et universis, qui aderant, inculcavit. Hunc Joachimus PEVSCHELIVS, non minori devotione ardens, in historiam verbaque institutionis, quemadmodum a Paullo 1. Cor. XI, 23. recitantur, commentatus, excepit oratione luculenta. Denique, his verbis institutionis denuo praemissis, fractio


page 149, image: bs0149

panis, cujus cerimoniae [note: Ita certe illi vocant, et minime quidem sano sensu. Pro mero enim ritu Symbolico, ut ex sequentibus patescet, habent.] initium idem Mart. Ruarus fecerat, peragebatur, atque ex ordine proxime sequentibus, atque ab his porro caeteris assidentibus tradebatur. Hinc, ubi ad alteram partem mysteriorum procedendum esset, Calicem videlicet benedictum, cujus loco vitrum eos adhibuisse constat, simili modo alter alteri eum, sacratum antea, porrigebat, eoque epoto finis fuit hujus ritus pro vinculo consociationis, [note: Quae caussa est, cur vix alio nomine Sacramentum hoc, quam S. Synaxim, secundario fine in primarium converso, appellitent Sociniani; aut ritum fractionis panis, non sine extenuatione tanti mysterii, nuncupent.] et piae recordationis, [note: Is enim ejus repetendi ex Socinianorum mente nec alius finis, si a gratiarum actione discedas, censetur. Hinc Ostorodus etiam in Institut. Germ. Cap. 38. f. 330. post alia plura ordine praemissa. Desselben gleichen (inquit) soll auch für falsch gehalten werden, dass man meinet, als wenn zum wenigsten durch diese Ceremonie, welche sie ein Sacrament heissen (wiewol on allen Grund) unser Glaub befestiget werde: sintemal, wie solches unmüglich ist, das es geschehen könnt, (denn wie kan essen und trincken etwas ins Menschen gemüt schaffen und zu wegen bringen?) also kan es auch mit dem geringsten Wörtlein aus der heiligen Schrifft nicht bewiesen werden. Quibus addantur, quae ex professo F. Socinus in Select. notis ad Niemojevii Discept. Epist. cum G. Schomanno T. I. Opp. f. 768 seqq. disputavit, et, rejecta priori horum de confirmatione fidei per S. C. sententia solam praedicationem atque commemorationem mortis Christi asseruit.] ad mentem cohortis Racoviensis, celebrati, quantum ad primarios actus. Nondum autem precandi terminus ita constitutus, nec tota celebritas eo pacto finita est. Namque, his omnibus transactis, orationes et supplicationes subjectae, primum pro fide propaganda, tum pro fratribus quibuscunque, atque pro Magistratu denique Noribergensi; eo scilicet, adversus quem non alia re ulla magis, quam tanto, tamque scelerato, sanctissimi hujus epuli abusu impostores personati, nescientem, etiam praeter Deum, graviter delinquebant; cujusque Academiam hoc ipso ausu, supra quam dici potest, impie, et quantum in se erat, eventu sane id comprobante, atrocissime foedabant atque infamabant [note: Eodem propemodum ritu et Paullum Felgenbauerum, notissimum illum circum foraneum et Fanaticum, Sec. superiori, XVIII. cum assectatoribus suis sacram Coenam celebrasse, ex ipsiusmet narratione et Libr. Erinnerung vom Abendmahl des Herren in Frag und Antwort gestellt, 1654. 12. ed. referunt Vnschuld. Nachrichten, A. 1709. p. 335. sqq. Vbi tamen confessionem peccatorum accedentes sibi invicem illos edidisse, et peccatorum quoque condonationem impertivisse mutuam, legitur; de quo altum heic in Hist. Socinianorum silentium est. Hujus insuper asseclas panibus non fermentatis usos esse, vinoque rubro, ibidem f. 18. commemoratur: quod de Socinianis nostris, tam solicitos nimirum in hisce eos fuisse, memoriae non est proditum; Immo vulgarem potius panem atque vinum obvium adhibitum ab his esse, varia sunt quae innuant, idemque etiam semper ab illis factum esse, et hodieque fieri, aliunde constat.] Adderemus et diem, determinato indicandum, si


page 150, image: bs0150

cum investigare licuisset. Cujus certis demonstrationibus cum simus destituti, extremo tamen Martio mense nefas hocce patratum esse, pro certo compertoque asseveramus, et, si conjecturis agere licet, atque rationibus, ex Philotheca VOGELII subductis, inniti, diem XXVI. Martii circiter huic instituto dicatum fuisse, credimus.

§. XLI.

De scopo foederis societatisque fraternae, arctius hac ratione constringendae, eo minus dubitamus, quo sunt hypotheses signiferorum notiores, et circumstantiae ejus solemnitatis eum apertissime omnium condocent. Neque mirum est, huc usque tandem temerarios istos juvenes fuisse progressos: cum vix alius separationis a coetu diviniori, ejusque Synaxi exitus esse soleat, et exempla dehinc quoque simili fastu a communi Ecclesiae vinculo consortioque abductorum idem confirment; [note: Vbi inter omnia, quae prostant hac de re scripta: Die Christliche Prob der neuen Schwermerey, da etliche Manns und Weibs persohnen eigene kleine Zusammenkunfft halten, darin nicht allein unberuffene Männer, sondern auch Weiber das heilige Abendmahl austheilen, legi meretur. Quippe in qua diatriba, opusculo (quod integrum istic recusum est) Th. Tanto Lubecensi S. Theol. studioso, ejusque hyperaspistae Jac. Taube, idem asserentibus et defendentibus publice opposita, non solum ab. Menone Hannekenio, hujus Lib. scriptore, ita satisfactum est, ut, quod obverterent, non haberent Adversarii, sed Historiae etiam hujusmodi conatuum lux accendi exinde clarissima potest. Cum quo tamen Schediasmate Gottfr. Arnoldi Hist. Eccl. et Haeret. P. III. Cap. XV. n. 8. si comparabis, eos adhuc plonius intelliges.] quae, ne qua extra oleas vagemur, heic repetere vel amplificare [note: Non deessent enim caussae, quibus redditis valde probabile fieri posset, Hug. Grotii perbrevem illum sed famosissimum Libellum De Coenae administratione, ubi Pastores non sunt etc. Amstelod. A. 1638. 4. sine auctoris nomine praescripto, procusum hoc fine ex loco notissimo L. De Exhortat. ad Castitat. Tertullianei adornatum esse, ut, quanquam necessitatis solius caussa id fieri posse, obtendatur, lata tamen senestra latitantibus quibusdam in Belgio ex Sarmatia nuperrimis advenis h. c. clam sacra sua administrandi potestas aperiretur. Idque tanto est verisimilius, quo certioribus relationibus constat, sub idem tempus Petrum Moroscovium (de quo Sandius consulatur) Politiam Ecclesiasticam seu Agenda, ut vocamus, in usum Ecclesiarum Belgicarum, praefixo nomine: Veripromus custos: conscripsisse.] nihil attinet. Multo vero minus demiramur pertinax super eo molimine inter complices silentium; quippe quos longis


page 151, image: bs0151

gyaris et carcere digna, esse, quae machinarentur, res ipsa edocebat, et conscientiae religio dictitaverat. At omnium maxime stupendum et prodigio fere simile est, a spectatoribus [note: Quorum plures quam convivas adfuisse jam docuimus, et Cap. III. pluribus condocebimus.] nihil horum, nisi post anni, et quod excedit, totius decursum evulgatum fuisse. Quam quidem taciturnitatem non tam facinoris approbationi cunctorum pervicaci temere adscripserim; plurimos enim paullo post vacillare coepisse, jam supra animadversum est; quam amicitiae vinculo, quod violare aut rumpere, etiam in re improba [note: Vt fieri solet inter socios, cumprimis in Academiis, moribus pravis praesertim cotruptelisque jam inolitis. Quibus etiam plus fidei, ad hominum, quam Dei amicitiam, stabiliendam conciliari proh dolor! nemo ignorat. Majori enim ligari et firmiori glutine vitiorum foedera, quam, quae virtutis promovendae caussa fiunt, societates pias, quis nescit?], si quid judicamus, miseri illi coecique homines veriti sunt. Vtcunque sit: male consultam silentii injusti pervicaciam vicit tandem pro Ecclesiae salute advigilans Dei providentia, et, quod aliis in rebus usu venit, ut, Mantuano teste, cuncta aperiat secreta dies, ex tempore verum nascatur, et veniens aetas abscondita pandat: ita hujus quoque temeritatis impietas ad extremum patefacta, divinoque beneficio deceptis veritas, atque Ecclesiae sana sobriaque tranquillitas, reddita fuit. De qua insigni vicissitudine nunc quidem latius disserendi campus illico aperiretur, nisi satius nobis visum esset, utrique capiti collustrando, de Sodalibus sceleris, atque Adversariis simul etiam nonnullis, quaedam interponere, istamque rerum felicissimam commutationem eo usque, dum haec expedita sint, differre. Quod itaque faustum sit, et ad detegendos complices, aeque ac innocentes purgandos, proficuum, succedat!

CAPVT II. Commentarium in Indicem Nominum Crypticorum, quo Neo-Sociniani usi sunt, exhibens, sontesque ab insontibus discernens.

§. I.

QVibus fraudibus et dolorum laqueis persvasionumque illecebris AltorphI paullatim irretita sint, ut animum ad Socinianismum appellerent,


page 152, image: bs0152

ingenia quaedam [note: Neque enim omnia, imo ne pleraque quidem, sed potiora et eximia tantum atque Capita factionis nominatim adhuc commemorata sunt.] praestantissima, satis copiose Cap. I. praecedente expositum est. Jam, quinam inter deceptos aliorum svada, sed profecto male svada, numerati [note: Vel ad tempus aliquod, aut eousque, ut jam vacillare inciperent, ad saniorem mentem maturius et facilius quoque revocati.] sint, una cum Adversariis, sive clam subrepentis haereseos, neo dum cognitae, sive jam detectae, aut alias forte hac occasione inter eos memoratis, eadem fide eademque industria edisseremus. Cum eo, ut vel ex hoc intelligant exemplo inconsiderati juvenes, quantopere corrumpant bonas mentes moresque prava, praecipue in Academiis, utut diversi generis, commercia; tum vero etiam, ut pateat, quemadmodum in mediis hostium machinationibus Christus Victor dominetur, regnet et triumphet, consiliaque eorum, qui ratione potius coeca, quam verbi divini simplicitate regi cupiunt, potenter disturbet. Quibus caussis denique et hic potissimum accedet fructus; quod speramus, ita fore, ut sontes ab insontibus rectius discernantur, pravique ab aliquibus, qui levi brachio rem valde obscuram attigerunt, sparsi rumusculi, et motae potius [note: Aliis forte affectionibus sinistris, ut solet, occasionem suppeditantibus.] suspiciones, quam genuinae narrationes, discutiantur. Eumque laborem hoc lubentius suscepimus, quo certiores sumus, eadem simul opera, quando rumores hinc inde disseminati, et vel e solius Ruari Epistolis male cohaerentibus pejusque dispositis sacile concitandi, ad lancem revocabuntur, occasionem nobis subministrandam esse, et veritatem Historiae hujus arcanae accuratius enarrandi, et totius Socinisimi, cum Arminianismo [note: Eidemque incrustando, si non nato ac destinato, ab Episcopio certe et discipulis eo ingeniose inflexo, ut, quae tetrica illa haeresis horridius proposuerat, lenirentur, molliorique quodam fraternitatis, longius quam par est, exporrectae, pallio contegerentur, involutaque propagarentur. Conf. quae ad lit. A. annotabuntur haud dissimilia.] connexi, fata subinde collustrandi. Illud proinde ut effectum demus ordine ingenuo et idoneo, percommode utemur Indicis alicujus nominum adminiculo, quem, ex ipsa illa notabili rerum mutatione, temporum nobis iniquitas integrum conservavit; cujus Exemplum fortuito et aliud quasi agendo repertum a CL. Viro, Jo. Möllero, Flensburg. Gymnasii Rectore, in Homonymoscopia [note: Videatur Index citatus laudatae Homonymoscopiae, A. 1697. Hamburgi excusae, insertus, Sect. III. c. IV. f. 801. sqq.] typis jam sub finem praecedentis Seculi


page 153, image: bs0153

subjectum nobis vero divina providentia ejusdem uberior explanatio quodammodo commendata et relicta est. Quamobrem totam ejus seriem, una cum additamentis, quae pauca sunt, recusam, et nos ante omnia in praesens dabimus, deinde vero Commentariolum nostrum subtexemus, et, sicubi opus erit, necessaria supplementa adjicere non pigrabimur.

§. II.

Sic autem CL. Molleri habet praefatio, eidemque adjectus Index valde commemorabilis:

"Incidit forte fortuna, ante annos aliquot, in manus meas, nominum istiusmodi fictitiorum in litterarum permutatione ab iis usurpatorum Index explicationibus eorundem [note: De Socinianis autem, clam in Germania et Belgio sub initium superioris seculi degentibus, paullo ante sermocinatus erat.] illustratus, quem duo Academiae Altorphinae Studiosi eruditi JOACHIMVS PEVSCHELIVE et JOHANNES VOGELIVS (Scholae deinceps Sebaldinae Noribergensis Rector) ab ERN. SONERO, aliisque Doctoribus Athenaei hujus Norici Crypto-Socinianis, ut doctrinae Lutheranae nuncium mitterent persvasi, sed a Senatu Noribergensi ad palinodiam adacti, [note: De vocabulo hoc ambiguo vid. not. ad §. IV. hujus Cap. ultimam adjectam.] sibi invicem transmiserunt. Quem, licet praeter nomina, de quibus agimus, [gap: Greek word(s)] alias etiam [gap: Greek word(s)] anagrammaticas, periphrasticas, similesque non unius generis exhibent, dignum tamen ob usum insignem, quem MARTINI RVARI nostratis [note: Quatenus videlicet popularis et Holsatus erat, sic Mollero dicti.] aliorumque istius aevi Socinianorum Epistolas [note: Non multae sunt, in quibus horum nominum vestigia occurrunt, et si ab ea, quae nona est in Cent. II. discedas, alibi vix semel iterumque nomenclaturam hanc ei usu venisse deprehendes. Frequentiorem inter ipsos Noribergenses, male sibi conscios et pericula domi majora formidantes, illam fuisse, litterae in Peuscheliana supellectile repertae docuerunt.] lecturis, ex eo percipere licebit, putamus, qui in alphabeticum a nobis redactus ordinem, et monitis nonnunquam exegeticis, parenthesi inclusis, interpolatus, cum eruditis h. l. typorum beneficio communicetur."

A.

"Altorffium, Pancomium: Anabaptistae, Badenses: Jacobus Arminius, Talaeus: Arminiani, Protestantes."



page 154, image: bs0154

B.

"Batavi, Hesperii: Bentheimensis Comes: Frutestini [i. e. Steinfurti per [gap: Greek word(s)] [note: Quae parenthesi inclusa alioque charactere impressa sunt, ea Cl. Möllerus explicationis gratia interdum addidit: in quibusdam rem acu tangens, in aliis vero, quemadmodum suo quaeque loco notabimus, nec mirum in tanta obscuritate, hallucinatus.]] Comes vel Dominus: Belgium, Glebium: Petrus Bertius, Pogonatus, aut Philosopho-Theologus."

C.

"Calvinistae, Phalantii: Cobus (Joh. scilicet Kobius Hilpershusa Francus J. V. D. ac Logices initio ac Metaphysices, deinde autem Instit. Imperial. Profess. Altorph. A. 1661. defunctus) Onesimus, Hilpershusanus seu Bocius: Communistae, Pythagorici: Cornelius, Lonicerus: Cracovia, Fragosia: Crellius (Joh. scil. Crellius Helmezheimensis Francus, Pastor Socinianus Racov. d. XI. Januar. 1633. denatus) Solinus: Leniancer vel Helmezheimensis."

D.

"Dantiscum, Orchestra: Franc. Davidis (Hungarus, Socinianorum in Transylvania Superint. A. 1579. mortuus,) Liberius Erasmus: Dumlerus, Tyrbaeus vel Mulderus."

E.

"Georg. Enjedinus, (Hungarus, Socin. in Transylvania ad A. usque fatalem 1597. Superintendens:) Monavius: Engelbertus, Angelus Berticus: Simon Episcopius, Horatius."

F.

"Joh. Georg. Fabricius, Schmidlinus vel Philiatrus: Franequera, Eleutheria: Francius (Wolffgangus haud dubie, Theol. Wittebergensis,) Gallus: Frauenburgus (Joh. Gerh scilicet V. J. D. et P. P. Altorff. A. 1630. exstinctus) Magdeburgus vel Foeminarius noster: Frater coetus Vnitarii recens natus, Rivalis noster: Führerus, Pompejus."

G.

"Gallia, Liberia: Germania, Andria: Mich. Gittichius Venetianus (Pastor Neo-Grodecensis Socinianus in Lithuania a. 1645. denatus) Clementinus: Adamus Goslavius (a Bebelio Eques Polonus Vnitarius)


page 155, image: bs0155

Diocles: Alb. Grawerus (Theol. P. P. Jenensis) Canus: item, Theologus disputax"."

H.

"Haga, Locus in quo Sylvanus (i. e. Conr. Vorstius) auditur: Hainlinus (Joh. Jacobus forte Calvensis Würtembergicus, [note: Heic cespitasse optimum eruditissimumque Möllerum suoque ipsius exemplo, in L., qui de Homonymis agit, quam utilis iste labor fuerit, addocuisse, infra ostendemus.] Abbas in Ducatu patrio Bebenhusanus et Chronologus insignis A. 1660. aet. 72. [note: Hanc procul dubio aetatem Cl. Möllerus de industria notavit, ut tanto verissimilius ex aequalitate temporis et adolescentiae ad virilem aetatem, cum haec AltorphI acta essent, inclinantis Würtenbergensem illum h. l. intelligendum esse Abbatem seu Antistitem sacrorum evinceret. Caeterum annos 71. mens. 8. dies 12. natum obiisse distinctius pl. rev. Fischlinus demonstravit.] exstinctus) Dominicus, vel Galliculus."

I.

"Jena, Oenome: Jesuitae, Nigri: Erasmus Johannis, (Neo-Arrianus, ex Rectore Antwerpiensi Pastor in Transylvania Claudiopolitanus,) Desiderius Vlricus: Isanadius (Scholae Claudiopolitanae Rector,) Odontius: Königius (Georgius scil. Theol. D. et P. P. Altorff.) Regius."

L.

"Leuxnerus, Lucejus vel Xenulejus: Leimerus, Collectus vel Meilerus: Lithuania, Classivania: Sibrandus Labbertus (Profess. Sacr. Lit. Franeq.) Theologus inquietus: Lucius (Ludovicus forte Philos. P. P. Basileens.) Lupus: Lugdunum Batavorum, Guldunum vel Pathmus: Lutherani, Puritani."

M.

"Corn. Marci (Pastor Noriberg.) Carmus: Jac. Martini, (Profess. Witteb.) Philosophus disputax: Mauritius, (Nassoviae Princeps,) Dominus bellicus peritissimus: Mauritius (Hassiae Landgravius) Princeps cujus patrocinio Antiboccius commissus: Mennonitae, Docitae: Hieron. Moscorovius, (Eques Polonus Socinianus A. 1625. mortuus) Eusebius, item, Medicus Nobilis."

N.

"Noriberga, Salmantica."



page 156, image: bs0156

O.

"Christophorus Ostorodus (Goslariensis, Pastor Vnitariorum Smiglensis et Gedanensis [note: Bene an male, inferius edocebimus: quanquam et Cap. I. jam nonnihil, quod huc spectet, observatum sit, §. 36. extremo.]) Paschasius vel Paschalodus."

P.

"Papa Romanus, Saturnus: Papistae, Patricii: Joachim. Peuschelius, Strabo vel Schrilepius: Photiniana Religio, Felicitas: Photinianae religioni addicti, Felicitatis amatores, item Lucenses: Mich. Piccartus (Philos. P. P. Altorff.) Niger Philosophus: Planerus, Delius vel Lapnerus: Pisecius (Thomas haud dubie, Eques Silesius, Socinianus, circa A. 1646. etiamnum superstes,) Martius Piso: Polonia, Campania vel Nolopia: Polonus, Nolopus."

R.

"Racovia, Verona vel Cavaria: Val. Radecius (Gedanensis, Pastor et Superint. in Transylv. Claudiopol. circa A. 1630 mortuus) Pancratius Eubulus: Hermannus Ravenspergerus (Sigena Nassovius Theolog. P. P. Herborn. Steinfurt. et tandem Gröninganus A. 1625. defunctus) Sylvani: (i. e. Conr. Vorstii) successor: Matthias Rhaw, Carcharias: Ambros. Reudenius (Theol. D. et P. P. Jen. Prim.) Facultatis Theologicae Senior: Richterus (Georg. haud dubie Reipuhl. Noriberg. Consiliar.) Critius vel Praetorius: Rostochium, Rhodus vel Storochium: Martinus Ruarus, (Crempa Holsatus, Gymnasii Racov. Rector 1657. exstinctus) Aretius Crispicus, vel Martinus noster: Joachimus Ruarus (Martini frater, Med. D. et Archiater Brandenburgicus,) Dominicus Anastasius Crispicus."

S.

"Joh. Sartorius, Hormius Histaeus: Jacobus Schopperus (Theol. D. et P. P. Altorff.) Senex Vester: Seidelius, Heiminaeus vel Pomeranus noster: Sibrandus Lubbertus (Theol. P. P. Franeq.) Titius: Sigismundus III. Polon. Rex, Victorius: Valent. Smalcius (Gothanus, Past. Racoviens. A. 1622. mortuus) Butyrius vel Andr. Reuchlinus: Smiglecius (Martinus haud dubie, Roxolanus, Jesuita Polonus, Calissiae 1618. mortuus, Photinianorum Antagonista,) Gelasius: Faustus Socinus, Turpilio, vel Beatus Turpilio: Johannes Sommerus, (Pirnensis Misnicus, Rector circa A. 1569. Claudiopolitanus) Thering:


page 157, image: bs0157

Ernestus Sonerus, (Noriberg. Med. D. et P. P. in Acad. Altorff., Crypto Socinianus, A. 1612. exstinctus) Pailetus: Steinfurtum, Petra, vel Frustenium."

T.

Clem. Timplerus (Phil. P. P. Steinf.) Hiero vel Sylvani, (i. e. Conr. Vorstii) Collega: Transylvani, Hylaei.

V.

Joh. Vogelius (Rector postea Noriberg.) Joh. Avitus: Joh. Volckelius (Grimma Misnicus, Vnitariorum Smiglensium Pastor) Popilius vel Populaeus: Conr. Vorstius, Sylvanus vel Trasybulus Sylvius: Witteberga, Arges.

--- Hactenus Cl. Mollerus: qui praeter pauca quaedam, quae, nos etiam haud praetermisimus, nihil l. c. annotavit ulterius, sed, quae obscura erant, pleraque intacta reliquit, et ad alia illico progressus est.

§. III.

Nostrum nunc erit, haec omnia denuo recognoscere, et simul de additamentis, si quae minus bene habeant, L. B. commonefacere, plenamque tandem obstrusissimorum vocabulorum clavem exhibendo, larvam omnibus, quotquot heic commemorati sunt, detrahere. A Praefatione autem initium facturi non possumus, quin de Auctore istius Indicis primo annotemus, fide dignis relationibus nos cognovisse, Michaelem Gittichium primas ejus lineas duxisse, [note: AltorphIne an post reditum in Poloniam? pro certo non ausimus affirmare. Prius tamen verisimilius est.] et consilium hoc scriptionis obscurae genere utendi subministrasse, a Gittichio vero acceptum auctumque Peuschelio Jenam per Vogelium transmissum esse, et hac quidem eadem forma, qua doctissimus Mollerus eum Homonymoscopiae suae inseruit, ipsimet posthaec interrogati edisseruerunt. A Peuschelio acceptum descriptumque Cornelius Marci, Epistolis suis, atque sic lapsu temporis etiam alii per traditionem similibus eum usibus accommodarunt. Ejus certe communicationis ipse Vogelius in litteris, Witteberga Jenam ad Peuschelium datis, A. 1615. d. 3. Januarii, meminit, simul vero, ne semper et ubique, sed summa urgente necessitate, et in rebus gravissimis tantum hac [gap: Greek word(s)] utatur amice admonuit. A Peuschelio C. Marci in Epistola quadam, in qua Typum


page 158, image: bs0158

aenigmaticum vocat, petiit, et p. p. quoque haud dubie cum Altorphinis caeteris idem Marcius communicavit. Haec explorata sunt [note: Ex Epistolarum praesertim argumentis, inter Peuscheliana, ut saepius jam dictum est, repertis.] hactenus, sed valde tamen credibile est, inventi hujus consilii multo vetustiores esse natales, quoniam clandestina Socinismi propagandi molimina in Belgio et vicinia ejusdem, diutius antea jam agitari coeperant, atque alias inter eruditos hac aetate plures, nominatim vero H. Grotium atque G. J. Vossium, ita convenisse, ipse Möllerus nos certiores reddit, qui istum Celsum; hunc vero Desiderium Alopecium dici interdum consvevisse observat. [note: Haud dissimile institutum Jansenistis placuit, cum e Gallia A. 1678. ejecti in vicinum Belgium Hispanicum primum, et tandem etiam in foederatum secedere cogerentur. Hos enim istic latitantes fictitiorum quoque nominum usu diu collocutos esse per litteras, ipsa, quae supersunt, exempla, Bruxellis A. 1704. in 4to in Libello Caussae Quenellianae titulum praescriptum habente, typis expressa nos edocent: In quibus Papam Romanum Olibro, Regem Galliarum Monsieur de Marests, Ant. Arnaldum vero Mons. Davy, Pasch. Quesnellium Mons. de Fresne, Gabrielem Gerberonium autem et caeteros aliis nominibus appellatos fuisse, vel ex superficiaria perlustratione apparebit.] Ne quid dicamus de Philippi Melanchthonis perpetuo fere et innocentissimo more: ex cujus Epistolis haud dissimilem Crypticorum verborum typum jam superiori seculo Jac. Thomasius congessit: quem pluribus hoc loco dilucidare nihil attinet, postquam formis et iste jam descriptus prostat. [note: Vid. Cel. Chr. Thomasii Hist. Sapientiae et Stultitiae P. I. c. l. cui adde Clavem Epistolarum Scaligeri, Casauboni, Salmasii et aliorum ad eundem modum a P. Colomesio subministratam, quae in Opusc. extat a Cl. J. A. Fabricio edit. f. 333. sqq.] De ipsamet potius nominum immutatione ultro suscepta, volupe est, laudati Philippi Epistolam quandam subjicere, praelo fortassis (ita certe opinamur) nunquam excusam, et discipulo cuidam a parente suo, eapropter vehementer objurgato, dictatam ad calamum: [note: Addere huic Epistolae, ut in utramque partem ventilatae quaestionis rationes [gap: Greek word(s)] contueri liceat, non poenitebit, quae diligentissimus Joh. Frid. Krebsius Heilsbrunn. nuper Athenaei Prof. et Eccles. Antistes, [gap: Greek word(s)] , hac de nominum mutatione varia generatim quoque disseruit in Tr. de nominum immutatione potissimum in Religiosorum Ordinum et Votorum professione etc. apud Pontificios usitata f. 17. sqq.]

Humanissimo atque Optimo Viro, Nicolao Ohmlero, Civi
Mansfeldensi, Patri suo carissimo.

S. Redditae sunt mihi litterae tuae, pater amantissime, in quibus me pro tua autoritate graviter objurgas, propterea quod aliquandiu gentilitio nomine


page 159, image: bs0159

mutato, Aemilium me privatim et publice nominaverim. Scribis enim, et a gravibus viris hanc mutationem nominis serio taxari, et dicaces quosdam nactos esse materiam ludendi, et deridendi mei. Etsi autem facile contemno eos, qui scurriliter et animi morbo in me debacchantur; tamen quia et te moveri video aliorum gravium virorum sermonibus, et ego me ad judicia talium componere magnopere studeo: duxi me tibi purgandum esse, ne levitate aliqua animi, aut tu aut alii existiment, me novum mihi nomen accersivisse. Ac primum, si qua est ea inre culpa, non est mea. Nam Aemilii appellationem Philippus mihi indidit, quod esset affinis vocabulo Ohmler. Et cum inter latine loquendum esset utendum latina forma voce Ohmler, maluit Philippus uti Aemilii nomine, quod erat mollius, quam Ohmleri, cum tanta sit afsinitas harum vocum. Ipse quidem non putavit, se mihi novum attribuere, sed mollire usitatum. Postea cum me sic vocarent etiam reliqui, consvetudo (quae est domina sermonis) comprobavit hoc nomen. Ita non meo consilio, sed casu potius haesit in me appellatio. Non enim poteram vel sodalibus vel consvetudini [note: Quae sane tunc temporis ita invaluerat, ut paucissimi nomen gentilitium retinerent, sed Germani prope omnes, ab Italis eo adducti, Graecum vel Latinum, ex antiquitate saepe ultima repetitum, affectarent, aut certe ad eam formam, quod Myconius suo nos docuit exemplo, inflecterent, immo etiam illitterati, forte a praeceptoribus in scholis inditum, non aversarentur. Quod vel Andr. Osiandri nomenclatura jam patri Aurifabro imposita (Seipsum enim hoc nomen suum ultro mutasse, id peculiari scripto, fictum sibique affictum esse, demonstravit) et a filio continuata, luculenter ostendit. Vt pluribus id condocefacere exemplis non opus sit: quae nisi nos memoria fallit, magno numero etiam jam congesta in Historia Sec. XVI. Boecleriana ex Ed. Cl. Viri J. B. Maji leguntur, et alibi passim quoque apud Adamum, Pantaleonem similesque Vitae a celebrioribus Viris hac tempestate actae Scriptores annotata passim sunt. Quanquam integer etiam libellus extet, in quo Germanica lingua obscurus quidam homo C. WPG sub tit. Virorum eruditorum onomatomorphosis longam hujusmodi mutationum seriem publicis usibus exposuit, ita tamen adornatus, ut Vir bonus, quisquis est, praeter errores crassiores alios, in fingendis nominibus genuinis nimium quantum sibi indulserit.] repugnare. Proinde peto ab iis, quorum judicia sunt graviora, ne de meis moribus censuram agant ex alieno facto, nec me levitatis insimulent, eo quod alii latinam inflexionem cognomini meo attribuerint. Spero autem de studiis et moribus meis multo rectius ex aliis rebus judicium fieri posse. Extant mea scripta, quae etsi rudia sunt, tamen liberant me suspicione ignaviae, et ostendunt, quo genere doctrinae delecter. Tractavi honestissima argumenta partim ex S. Litteris, partim ex Philosophia de moribus, partim ex doctrina de rebus coelestibus sumta. Nulla obscoenitas aut significatio petulantiae est in meis versibus. Quare prudens


page 160, image: bs0160

aestimator inde facile conjectur am de moribus meis faciet. Vtor etiam hic amicitia et familiaritate optimorum, ad quos aditus mihi non pateret, nisi mediocriter ingenium, et mores meos probarent. Adhaec habeo studia adolescentium honestissimorum, quorum mihi benevolentiam conciliavit haec quantulacunque ingenii vena. Spero etiam tibi et Johanni Rheineck, viro optimo ac prudentissimo, avunculo meo, qui acutissime de ingeniis judicare potest, mores meos probari. Neque vero reliquae turbae judicia multum moror, sisciam, me bonis et prudentibus non displicere. Dum non sum Stoicus, sed in communibus moribus officia quadam mediocritate metior. Non puto, capitale delictum esse, accersere nomen vetus sine fraude, praesertim cum hoc sit usitatissimum in scholis. Apud nos Cancellarium principis vocant Pontanum, [note: Seniorem puta, ex tradita A. C. clarissimum, cui Gregorii praenomen erat, germanico autem nomine alias Brük dictum, et anno 1557. d. XX. Febr. Jenae demum pie defunctum, Christiani illius Pontani, infelicissimi in negotiis turbisque Grumbachianis Cancell. Saxo-Gothani, patrem, videtur innuere noster. Quem tamen cum Heinze alioqui cognomento vocari consvevisse diserte in Indice Hist. Lutheranismi Sekendorff. tradatur, quo pacto haec conciliari queant, fatemur nos ignorare. --- *Haec difficilia nobis videbantur, cum primum in utriusque nominis mentionem, a diversis factam, incideremus. Postquam vero Seb. Froschelii, de Sacerd. Off. Christi, Libell. 4to 1565. excusum, et adhuc, sed raro, prostantem, ejusque Praefat. ob varias caussas, status praesertim Witteb. Eccles. circa A. 1520. sq. descripti, lectu dignissimam, perlustravimus, atque hinc porro W. E. Tentzelii Hist. Reform. Fragmentum, a S. R. Dn. D. Cypriano praelo subjectum consuluimus, itidemque f. 232. invenimus Simonem Heynss Pastorem Witteb. sub id tempus, quod p. a. nominavimus, eundemque Gregorii Pontani Sen. fratrem fuisse, utrumque vero, et Heinzium gentilitio nomine, a patria vero, oppido haud procul Witteberga dissito, Bruk, etiam Bruker atque latine Pontanum vocatum esse deprehendimus. Eademque si observentur, ut possint haec nomina, tria licet, uni familiae tribui, liquidum esse, jam intelligimus, aliosque docere possumus.] cum sit aliud gentilitium nomen. Ipse adeo non abhorret ab hac appellatione, ut etiam honorificam liberis esse ducat, vel propter unius Pontani, Neapolitani, cujus ingenium et doctrinam valde praedicari audit, et gloriam. Ne Caelio quidem et Johanni Agricolae [note: Ex Germanico enim Bauer id ortum esse liquet, et constat. A patria de reliquo Islebium vulgo etiam appellatum fuisse, nemo est, qui nesciat.] puto haec nomina gentilitia esse. Sed exempla hujus aetatis infinita sunt. Micyllus [note: Jacobus haud dubie Micyllus hic est, Graecae-linguae in Acad Heidelbergensi Prof. ad quem noster digitum intendit. Is enim h. t. claruit, diemque supremum A. 1558. obiit.] vir optimus nomen ex Luciani Dialogo eo sumsit, quod fortunae suae parvuli nomen conveniri judicaret. Nec audivi quenquam, qui reprehenderet, multis etiam eleganter fecisse videtur, quod hac appellatione significare voluit,


page 161, image: bs0161

se suae fortunae tenuitatem boni consulere. Rudolphus Agricola Cancellario Bavarico Pleningero [note: Dubito, utrum nomen hoc recte exscriptum sit. Theodorum enim a Pleiningen, ex nobili Suevorum gente, eundem dictum et a litteratoribus Plinium cognominatum, virum de reliquo doctissimum et Capnioni inprimis amicum fuisse, rectius Sekendorffius in Hist. Lutheran. L. I. §. LXX. add. I. n. (g) edocuit. Cui addi potest CL. Burckardi Germaniae Eques, humanitatis propugnator, Vall. human. Buschii praemissus f. 33.] in publicis scriptis tribuit nomen Plinii. Marsilius Ficinus vocavit Jureconsultum quendam Vranium, quod nomen ille etiam ad posteros propagavit. Cum exempla sint ubique obvia, non utar longa commemoratione. Veteres historias videte et quidem sacras. Divus Paullus Romanum nomen maluit, quam Sauli appellationem Judaicam. [note: Vtramque Paullo inter Romanos Tarsis nato cives inde a teneris propriam fuisse, more tum inter Judaeos solito, nihil proinde ab eo mutatum esse, cum latinam, profanis populis Evangelicam veritatem praedicaturus, anteferret, alibi jam demonstravimus.] Nec quisquam propterea Paullum levitatis arguit: Christus ipse Simonis mutavit nomen, et vocat Cepham seu Petrum. Vetustiores etiam sunt mutationes nominum divinitus factae, Abrahae, Sarae et pleraeque aliae. Cum igitur res sit usitatissima, et ego quidem nullam fraudem cuiquam hac mutatione nominis struxerim, ne choragium quidem aliquod gloriae aucupatus sim: non intelligo, cur censoria acerbitate propter hocfactum notandus sim, Etiamsi quid habet res vitii, tamen erit humani animi, id vel aetati meae, vel consvetudini condonare. Postremo, cur ego plectendus videor, cum non sit a me orta mutatio? Sed objiciunt: Pudere eos generis et majorum suorum, [note: Non vana haec erat objectio. Quae forte in caussa fuit, cur non temere nobili sanguine natos, ea quoque tempestate, qua illa [gap: Greek word(s)] cum primis usitata tritaque erat, pristina generis sui, horrida licet haud rato, nomina deseruisse animadvertas. Quod exemplis Nic Amsdorffii, Bern. Ziegleri, Vlr. ab Hutten, Franc. de Sikingen, Bilibaldi Birkeimeri, Hier. Baumgarineri, ipsiusque adeo Casp. Schwenkfeldii, aliorumque litteratorum facile comprobari posset, si id in praesens ageremus. Vnus nunc nobis succurrit Paullus Speratus, nobilis Suevus, a Sprettern ante dictus, qui tamen et ipse nomen in latinam potius terminationem convertit, quam prorsus immutavit. Hermanni quidem Com. in Neuwenar saepius sub id tempus appellationes, Nuenarii, sed leviter inflexae, et penitus commutatae Neaetii, Comit. Novaquilaris, et similes occurrunt, sed ab aliis potius, quam ipso Comite, ut arbitramur, fabricatae et usurpatae. Alias certe hujusmodi raro invenias: nisi quod Eitelwolsus a Stain quoque in memoriam venit, a Lapide, ab aliis tamen magis, quam cum ipse nomen suum exscriberet, sic dictus Eques Suevus. Sed haec obiter. Plura enim dabit, qui Equitem Germ. Humanitatis Propugnatorem ex Historia Litteraria adumbravit p. a. laudatus elegantissimusque Burckhardus, quibus comparatis, quae diximus, mirisice illustrari possunt.] qui cognomen aspernantur. Hoc crimen nequaquam dissimulandum est. Nullum enim genus ambitionis perversius est, quam parentes fastidire.


page 162, image: bs0162

Hanc a me impietatem longissime abesse volo. Ac alia sunt illustriora signa hujus vitii, quam nominis mutatio, videlicet arrogantia, vanitas ingenii, impudentia, contumacia; dii meliora, quam ut hae pestes teneant animum meum, quibus si obnoxius essem, boni viri in hac luce Academiae, non solum non complecterentur me, sed tanquam portentum aliquod vitarent Ego vero cum caeteras virtutes bono viro dignas quanta (possum) diligentia accersere mihi, et tueri studeo, tum vero praecipue semper colendam esse modestiam et pietatem erga parentes duxi. Quare et nomine paterno appellari me gaudeo, et eodem utor ipse interdum in germanicis litteris, et in Syngraphis. Si quem pudet generis, is moleste fert, se gentilitio nomine salutari. Cicero Titum Pomponium vocat Atticum, quo nomine in familiaribus sermonibus atque Epistolis utebatur. Nec tamen vir gravissimus aspernatur majores suos, aut Romanam civitatem, sed in foro usurpabat familiae nomen: in litteris, in Dialogis delectabatur Attici appellatione. Quid haec exempla habent turpitudinis, aut, quae morositas est, bonis viris objicere mutationem nominis, sine fraude factam, probri loco. Augustus deridet Antonium, objicientem sibi mutationem nominis, [note: Octavii quippe a patre Senatore quod acceperat nomen priscum in Octaviani Augusti novum converterat.] quod infans habuerat. Fuit aliud nomen Theophrasto, sed ea maluit uti appellatione, quam indiderat praeceptor. [note: Ab Aristotele enim sic dictus est, Tyrtami antea nomine usus.] Delectabatur enim vel benevolentia magistri, vel amicissimo indicio, atque omine de ipsius ingenio. Philippum Regis Polonici Sigismundi praeceptorem [note: Florentinum patria, qui, postquam a Paullo II. P. R. in carcerem conjectus et misere excruciatus fuerat, in Poloniam abiit, atque Ao 1496. al. 1492. istic d 26. Oct. ex hac vita excessit, integro alias nomine Philippus Callimachus Experiens de San-Geminiano dictus.] vocavit Laetus Callimachum, propter felicitatem in Elegia scribenda. Quanquam videbatur arrogantius: Tamen ille amans praeceptoris nomen postea Callimachum se in publicis scriptis nominavit. Cum in Italia esset Reuchlinus et sonus nominis peregrinus offenderet eruditorum aures, Hermolaus Barbarus jussit eum ferre nomen Capnionis. [note: Non tamen in Germania scriptisque impressis et Epistolis eo novo, sed gentilitio uti consuevit: quod monumenta quae superant, ostendunt.] Tanti viri auctoritatem libenter est secutus Capnio. [note: Huc quodammodo referre etiam licet Hermanni Buschii, litteratoris illius sub initium sec. XVI. clarissimi, cojus vitae luculentam descriptionem Celeb. Burckhardo debemus, cognomentum; quo Pasiphilum pro Westphalo eum fuisse inter Italos appellatum referunt haec certe sententia fuit et ingeniosa conjectura viri doctissim, qui recensionem Comment. istius Burckbardiani in A. E. L. A. 1720. adornavit f. 480. Quae cum hactenus bene se habeat, ita nobis, perinde ut Reuchlinus, in externorum gratiam ipsummet hoc nomen patriae accommodatum, sibi confictum, adoptasse Librisque (cum alioqui Monasteriensis dici consveverit) praescripsisse probabilius est. Eamque opinionem aliquo modo confirmat, quod in Carminibus quoque Westiphalum se vocare consvevit.] Nec tamen majores suos aspernatus est, sed eos etiam


page 163, image: bs0163

in scriptis cum illustri pietatis significatione celebrat. Non opinor, tales viros omnes sceleris damnari propter novatas appellationes. Quare exempla eorum mihi quoque patrocinari velim. Illud minus movet me, quod aliqui disputant, mutatione nominis contumelia affici majores. Assentior, si quis famosum nomen usurparet, ut si Valla se vocaret Zoilum. Sed usitatum est in nominibus amare boni ominis appellationes, has nemo judicat familiis contumeliosas esse. Nec Scipio Africanus, nec Augustus, senserunt majoribus suis probrosas esse has novas appellationes. Arrogantiae autem suspicionem facile purgaturum me vohis spero. Nam multi Aemilii dissimiles fuerunt, et sunt in Italia hodie quoque hoc nomine litterati: Ridiculum fuerit suspicari, [note: Aequiores hae fuerunt, si quae revera ortae sunt, suspiciones, quam quas animo concepit Paullus II. P. R. a quo Callimachum istum, in hac Epistola aliquoties commemoratum, Pomponium item Laetum, Platinam denique ipsum, et Campanum, litteratorem clarissimum, in suspicionem clandestinae conjurationis per istam nominum immutationem vocatos esse, a P. Jovio et Octav. Ferrario, aliisque pluribus memoriae proditum est.] me eo scripsisse Aemilii nomen, quia me Paulli Aemilii similem perhiberi velim. Qua in re? Ille enim bellator fuit; ego aliud artificium sequor. Nam ut ille ait: Musas nos colimus minus severiores, cum bello nihil est nobis negotii. Si me Callimachum vocarem, ut ille, cujus supra feci mentionem, homines morosi citius arrogantiam interpretari possent. Sed quorsum opus est in re levissima, tam longa apologia? Aequum est, de meo ingenio, de mea voluntate, de studiis, de moribus conjecturam facere ex aliis signis magis perspicuis, videlicet ex testimoniis doctorum et bonorum virorum, quibus ingenium meum longa jam consvetudine perspectum est. Tum, si oratio est animi character, etiam mea scripta significationem habent modestiae et candoris. Rescripsi tamen longius, partim ut Tibi morem gererem, partim ut istic mihi rursus aliquos placatiores redderem. Dicam enim vere, quod sentio: valde valde perculit animum meum illa de me fabula. Cum enim sperarem, me quadam et diligentia et dexteritate benevolentiam amicorum isthic confirmaturum esse: vehementer doleo, me hac spe frustratum esse. Et quanquam illorum morositas non prorsus me ab his studiis deterret: Tamen haec mihi svaviora essent, si mihi non parerent odium. Interdum etiam metuo, ne Te quoque aliorum judicia a me alienent. Quanto honestius


page 164, image: bs0164

facerent illi Aristarchi, quicunque sunt, si suum judicium de studiis meis mihi ipsi amanter significarent, aut certe Tibi et monerent, quis cursus mihi tenendus esset. Tum, si quid de ingenio meo spei esset, Te hortarentur, ut ineptias meas aetati meae condonares, meque in viam revocares, et studia mea liberalitate tua juvares. Nam polliceor Tibi, me in omni vita in tua potestate futurum esse, nec mihi quicquam magis in votis est, quam ut hoc assequar, ut mea studia et mei mores Tibi, et caeteris propinquis, ac praecipue Viro prudentissimo D. Johanni Reineck, quam optime probentur. Haec respondi iis, qui quodam gravitatis praetextu reprehendunt meum nomen. Nam eorum nomina non novi. Aliis autem, qui scurriliter et animi morbo me derident, respondere nihil opus est. Significant enim vel petulantiam ingenii sui, vel malevolentiam, talibus scommatis veneno tinctis. Nunquam enim defuerunt bonis et studiosis obtrectatores, ac ne summis quidem ingeniis, ut Homero et Vergilio pepercerunt invidi: quanto minus nobis inferioribus. Quare hanc communem fortunam aequo animo mihi quoque ferendam esse putabo. Bene vale. A. 36.

Philippus Melanchthon praescribebat Georgio Aemilio. [note: Hiccine G. Aemilius sive Ohmlerus an alius fuerit, quem Antistitis Sacrorum Stolbergensis officio deinceps perfunctum esse testatur Dn. Kindervatter in Nordhusa illustri f 237. ejusque putrem Nicolaum ait fuisse, qui Lutherum puerum in scholam ulnis exceptum portarit, judicent alii.]

§. IV.

Ignosces B. L. si verbosiori hac Epistola exscripta te morati sumus, atque fastidium, inter legendum forte conceptum, vel sola hac observatione deterges, quod ex ea addiscere jam poteris, quamobrem, et quibus circumstantiis locum habentibus nominum mutationes [note: Olim videlicet ex renascentis Latinitatis et Graecitatis studio, vel h. m. demonstrando, tum in exterorum gratiam, saepe etiam ex solo more et usu, nimioque profanae antiquitatis amore ortae et creberrimae, id genus mutationes in nominibus excusationem habebant; Sed postquam aiud tempus alios mores postulare coeperat, aliter etiam de illis sentiendum erat. Sane, quae hodie suscipiuntur, et rariores sunt et in vitio magis, aut facilius certe poni solent, nisi obscoenitas forte aut aliae caussae hujusmodi quid imperent.] honestae sint, aut saltem tolerabiles. [note: Quo referendae etiam sunt eae nominum mutationes, si quando, ut latitarent persecutionibus obnoxii, aliud sibi cognomentum quidam leguntur excogitasse, v. g. Francisc. Lambertus e Gallia profugus, Joh. Serrani tegumentum adsciscens ad tempus, itemque Joh. Brentius, sub Huldrici Engsteri larva in turbis interimisticis aliquandiu delitesens, et quae sunt alia alibi annotata.] Quodsi vero technis et dolis struendis


page 165, image: bs0165

eae sint comparatae, aut aliis invitis susceptae; non dixerim laudabiles, sed ne quidem excusabiles videri ipsimet Philippo, qui non obscure itidem eas condemnat, et inter impostorum instrumenta nefaria connumerat. Qualia cum etiam fuerint novorum Socinianorum consilia, et nominum istorum mirabilem ignotamque speciem, ad fucum faciendum atque lectoribus imperitisque rerum [note: Praesertim domi et aliis patronis quoque optimis: quos studiose et tam petulanter circumvenire, fuco hunc in modum facto, nefas erat.] imponendum, compositam esse ipsimet, inter se familiariter confabulati, haud sint diffessi, proclive est judicare, in quem censum referri hoc genus fraudis debeat. Sed de generali appellationis [gap: Greek word(s)] , opere tenebrarum et lucifugarum latibulo, plus satis dictum est. Neque enim est, quod in Celebr. Molleri narratione, quantum ad hoc, desideremus, nisi illud fortassis annotandum videatur: utrumque horum, PEVSCHELIVM atque VOGELIVM, quorum meminit, Studiosorum, non tam in Academia Altorphina, quam Jenensi, atque Wittebergensi ea occulta scribendi ratione, si non primo omnium, certe frequentius, uti coepisse; priora certe his temporibus vestigia, etiam in Ruari ipsius litteris illuc missis haud animadverti posse, fatendum est. Vnde etiam ad paucissimas et fere nonnisi duas in istoc fasciculo litteras illustrandas, [note: Vid. not. (b) § II.] secus, quam existimat Mollerus, nonnihil facere poterunt. Ex eo vero tempore, quo pervicacius jam propagandis erroribus in animum suum altius demissis operam navare inceperant hi complices, non modo observatum est, vocabulis hisce confictis saepenumero datum fuisse locum, verum etiam numerorum signis seu ziffris, ut vocant, exaratam Epistolam quandam repertam esse legimus. Cujus modi steganographia inprimis Lonicerum Carmum [note: Quis autem fuerit hac qui larva voluit obtectus latere, vid. hoc Cap. lit. M.] interdum [note: Sed rarissime: Neque enim, praeter memoratam, memini alius unquam mentionem occurrisse speciminis, ad eum modum conscripti.] animadvertimus fuisse delectatum; nominatim vero in ea Epistola, quam latina lingua, intermixtis id genus signis, praeter nomina cryptica, permultis, ad Peuschelium A. 1615. d. 24. Sextilis Jenam dedit. [note: Et haec Epistola inter Peuschelianas reculas reperta, ubi lateat, me fugit. Excerpta Cap. III. exhibebimus; quae, dum integrarum nobis copia fiat, sufficere poterunt.] Quo tempore nimirum, quid rerum in patria ageretur, plurimum referebat, clam aliis, Peuschelium rescire. Vtcunque vero haec sint quae supplementi loco esse poterunt ad Praesationem Molleri adjicienda; Illud tamen concoquere non potuimus, quod


page 166, image: bs0166

Cl. Vir, non solum a Sonero, sed aliis quoque ejusdem Academiae Doctoribus, male persvasos illos juvenes, Socini partes sectatos esse, nimis confidenter asserit. Magnopere enim in eo fallitur Vir doctissimus, et nunquam compertum est, [note: Quae ex superiori Cap. I. ejusdemque §. 26. sqq. repetenda sunt, atque inde lucem etiam majorem foenerabuntur.] quenquam Doctorum h. e. Professorum Academiae Altorphinae, (ita certe Doctoris alias notio accipitur) praeter Sonerum, pestilente istac lue animarum fuisse assectum, et quibus suspicio jam olim eam infamiam affricare non verecundata est, hos ipsum quoque Ruarum supra [note: Cap. I. §. 25.] percepimus, ab hac macula purgasse. Vnde neque in ipsius Catalogi excussione uberiori, si qua dabitur occasio, depellendis ejusmodi injuriis nos defuturos spondemus. In praesens sufficere poterit, doctissimum Möllerum vulgari rumore fortassis deceptum, id affirmasse, plane nobis verisimile videri, aut, si qua caussa, ut revera ita sentiret, eum movere potuit, hinc certe errorem deduci posse, quod, cum Professorum quorundam Altorphinorum, v. gr. Cobii et Frauenburgeri nomina in istoc Elencho contineri animadverteret, hos inter Doctores nefarii dogmatis referendos existimarit; quos tamen ea tempestate, qua machinationes illae Crypto - Socinianorum per clandestinos cuniculos actae sunt, Studiosorum ordini adhuc adscriptos, atque inter male edoctos potius quam Doctores haereseos, connumeratos fuisse, vel ex Frehero, unde reliqua, quae addidit, maximam partem cognita habuit, intelligere poterat. Quamvis enim in horum aliorumque Vitae compendiis de Socinianis istis corruptelis nihil omnino, et ne verbo quidem meminerit idem Freherus; [note: Vel ignorans ea, quae et in patria plerisque adhuc ignota fuere, qui post id tempus vixere, vel intempestiva, ne quem offenderet, formidine, ut parcior in hisce esset, adductus.] attamen temporum rationes si recte subduxeris, perfacile, ea quae istic habentur et quae heic observanda esse monuimus, edocebunt. Quibus praemissis jam nihil [note: Quo sensu enim ad palinodiam sint nonnulli adacti (haec vox namque ambigua est) extremo Cap. III. ostendemus; jam vero incommodum valde id verbum esse, nec mutationi sequutae describendae conveniens, tribus verbis monemus.] restat, quam ut ad ipsum hunc Indicem [gap: Greek word(s)] pervestigandum nos accingamus.

§. V.

In hoc autem instituto ita versabimur, ut nomina eorum, qui complices haereseos promovendae, aut ad tempus certe comprobandae,


page 167, image: bs0167

fuerant indubitati, litteris majoribus, quas Vnciales vocant, simus notaturi. Suspectos autem et injuste accusatos, itemque urbium quaedam nomina, et ipsos denique adversarios eo typorum genere, quod Cursivum vulgo appellant, subindicare animus est. Vt vel ex primo obtutu, quid de singulis habendum sit, Lector Benevolus perspicere queat.

Litera A.

Pancomium seu Altorphium primo statim loco occurrit, quod saepissime omnium in litteris ultro citroque missis nominatum fuisse, tectumque adeo, ac certo involucro pronunciandum illis visum esse, quis dubitet? Ejus enim mentionem frequentiorem, cum origo haereseos, illic, quantum licuit, quodammodo post Polonicos successus et sparsa in Batavis semina, plantatae et, si qua fieri posset, conservandae atque amplificandae postulabat, tum fratrum, quos hinc aliorsum digressa capita istic reliquerant, solers cura. Quos idcirco Amicos etiam Fratresque Pancomienses Ruarus interdum consveverat appellare. [note: Vid. Cent. II. Epist. n. IX. ab initio. Eam vero nomenclaturam cur alteri magis tritae qua Palecome jam dici coepit haec Academia, praeferendam censuerint, non aliam ob caussam factum suspicamur, quam ut securius sub involucro minus usitato delitescere possent.] Neque vero dubium est, Pancomii Graecam itidem formationem praeferre sodales maluisse, quam receptam dudum Palecomes notionem usurpare; quandoquidem sub illa minus trita tutius videbantur latitare mysteria posse, quam sub altera admodum jam pervulgata et omnibus familiari. Cui consilio ulterius accedebat antiqua quorundam, [note: Praestantissimorum hujus Academiae litteratorum, v. g. Rittersbusii, Scipionis Gentilis, et reliquorum, qui sub finem Sec. XVI. et XVII exordium floruerunt, paene omnium, hanc consvetudinem fuisse lucubrationes eorum cunctae et Epistolae condocent.] et olim quoque tritior scriptio nominis hujus oppidi, quod Altorphium potius, quam Altdorffium videas a plerisque dictum; etsi posthac prior illa, rectiorque sine dubio forma, plane in desvetudinem abierit. [note: De ipsius vero urbis hujus et Academiae natalibus quaedam addere supersedemus: quoniam ex professo post MStam sed imperfectam oppido opellam, alias in his locis circumgestatam, B Wurffbainii, plenius et accuratius cuncta exposuit Celeberrimus Vir, et multis modis nobis suspiciendus, Collega, Medicus, D. Joh. Jac Bajerus, uti supra Cap. I. jam observarum esse meminimus.] Plura non addimus. De Badensibus, seu Anabaptistis hac appellatione nova insignitis, quae annotemus similiter paucula succurrunt. Badenses enim hos ideo cognominatos esse, omnes, puto, intelligent, quia


page 168, image: bs0168

primarium eorum errorem de Paedobaptismo rejiciendo, sacroque initiationis in adulta aetate obeundo, cum Paulli verbis, cui Baptismus [gap: Greek word(s)] audit, contendunt. [note: Quae communis etiam est omnibus, cum magnopere alias differant sententiis: A qua in Belgio quoque vulgo das Tausfgesind audiunt.] De Socinianorum vero cum iisdem consensione hoc minus dubitandum est, quo clarius tum in ipsa Catechesi [note: Cap. IV. Quaest. 2.] ad infantes eum ritum nullo pacto pertinere, respondent, et quidem iisdem rationibus, ut perhibent, quibus et Anabaptistae utuntur, adducti: tum vero etiam, quo studiosius capita doctrinae praeter alia quoque nonnulla ab istis oppugnata, pleraque, quae ad hunc locum pertinent et ipsi, utut diversimode, vocant in dubium, sanctissimique illius lavacri virtutem et necessitatem inprimis enervant; Denique ipsi etiam ordinarie adulti eundem demum suscipiunt, aut professionis doctrinae gratia, repetunt. Quam etiam ob rem plerique celebratissimorum Socini asseclarum in Polonia atque Transylvania sub exordium superioris seculi viventium, de novo hoc Baptismi lavacro (quod quidem de Ostorodo nominatim infra commemorabimus, sese tingi, immo intingi [note: Dedita opera hac voce, Tertulliano ea sententia cum primis frequentata, utimur, ut immersione totius corporis, si quis Baptismum aquae, solennioris professionis gratia, suscipere velit, Socinianos, perfungi quemque oportere, innueremus docere; quem in finem suas quoque eos in Polonia habuisse [gap: Greek word(s)] , ut veteres appellabant, seu baptisteria, aquis, quantum satis erat, rudi tamen opera, repleta, vel ex Cl. Lauterbachii narratione constat; qui haud procul Smigla foveam hujusmodi eum in finem excavatam repertam fuisse, sibique ipsi, nisi fallor, visam esse in Vitd Val. Herbergeri memoriae prodidit.] et ablui passi sunt: tametsi in tenera infantia apud nostros eodem jam fuissent abluti. Id enim per aetatis tenerioris rationes nullius usus, atque inanem proinde actionem existimabant habendam esse. Lectu tamen in hanc rem dignissima est Fr. Socini ipsius Epistola ad H. Moscorovium perscripta, quae sine die et consule in Biblioth. Frr Polonorum superest. [note: Tom. I. Opp. Socin. f. 458. sq.] In ea Moscorovium tergiversantem aliquatenus ad aquae baptismum pro temporum rationibus suscipiendum studiose cohortatur, et inter alia: Certum est, inquit, te tuique similes, qui videlicet alioqui Ecclesiae nostrae doctrinam approbatis, eamque in hoc regno omnibus anteponitis, nihilominus tamen (utut indifferens alioquin sit ritus; quo de ex mente sua ante disseruerat,) aquae baptismum accipere debere; Immo, si id non fecerit, mensae Domini, ubi mortis Christi commemoratio et concelebratio cum solenni gratiarum


page 169, image: bs0169

actione fit, participem non esse posse, addit. Quando tamen in his iisdem litteris, se baptismum illum repetitum inter suos nunquam admisisse, Socinus palam fatetur, multis cur mirarentur, occasionem dedit. Sed magis mirum est, quas rationes pro excusatione sua et propositi hujus constanter adhuc observati confirmatione subjiciat. [note: Alia ratio, quare baptizatus non fuerit, adducitur in Georgii Schomanni testamento, Bibl. Vnit. Sandii subtexto f. 196. init.] A se enim illud factum esse et adhuc fieri, ait, ut suo exemplo indifferentiam istius cerimoniae tanto efficacius ostendat. Deinde futurum alias metuit, si secus ageret, facile alios, secum caeteroquin sentientes, in animum inducturos Anabaptismum necessarium esse, atque ita in summa pericula eosdem, hoc si exequantur alibi, sine caussa [note: Invidiae ergo declinandae caussa inter alia id factum esse, hinc apparet; quam, uti alias, ita praecipue in Germania metuebant, publica lege Anabaptistas exesse jubente etc.] conjectum iri. Quibus addit, ideo quoque abstinere sibi ab hoc ritu adhuc placuisse, ne, qui discriminis evitandi gratia eum intermittunt, et tamen ex praecepta opinione de illius necessitate persvasi sint, contra conscientiam, erroneam licet, peccent, a quo errore suo istoc exemplo, atque sic etiam a periculo animae liberari queant. Tandem vero etiam, eo se spectare, inquit, quod notatu omnium dignissimum est, quia idem se etiam optare ait, ut Ecclesiae (nostrae) Antitrinitariorum hoc jugum fratribus, ad ipsos accedentibus, (quod multos forte absterrere noverat) imponere aliquando plane desvescant. Atque hinc fortassis ratio reddi potest, quare nemo nostrorum novorum Socinianorum, in Germania sub initium Sec. XVII. in qualemcunque sodalitatem collectorum, et ne ipse quidem Ruarus legatur iterum baptismo inauguratus. Quorum tamen nemo quidquam eorum, quod ad arctiorem cum societate ista conjunctionem pertineret, alioquin detrectavit. Et quamvis caeteros formidinem periculorum inde revocasse dixeris, de Ruaro tamen id haud temere suspicari necesse est. Vtpote qui, postquam diu tergiversatus erat, tandem pleno animi proposito Socinismum etiam palam professus, nunquam legitur hoc solemni ritu initiatus. Etenim, ut pericula sileamus, itemque tyrocinia plerorumque vix posita, quod curavit optavitque Socinus fieri, jam tum videtur coepisse effectum dari, h. e. repetitio baptismi et solennis, eo interveniente, professio haereseos participatae, plane ex hoc tempore coepit omitti. Ita ut, quemadmodum caussae videbantur esse praegnantes, olim, Moscorovio huic coetui sese jungente, intimioris conjunctionis gratia,


page 170, image: bs0170

eo iterato defungendi: sic praegnantiores jam in locis, praesertim libertate publice haeresin profitendi destitutis, potissimum, (qualis erat nostrae Germaniae inprimis conditio,) eum intermittendi, ad votum nutumque communis praeceptoris, praevalere crederentur. Eademque, ut conjicimus, caussa est, quod, cum evilesceret Sacramenti usus, deinceps inde a Socini morte magis magisque etiam de tota hac sacrosancta initiatione vilius ac tenuius et senserint et loquuti sint discipuli. Quorum nonnulli adeo impudenti ore de mysterio sacratissimo leguntur loquuti, ut pro re nullius pretii cerimonia puerili, et, qui modestissime omnium judicasse videri volunt, pro inutili ritu, venditarint. [note: Priores videlicet nondum defoecati seu rudiores; cujusmodi fuere Petrus Gonesius, Georg. Schomannus, Joh. Caper, Wolffgang Slichting, Joh. Securinius, Mart. Czechovicius, et horum similes longe plurimi: In quibus tamen etiam nonnulli adultorum baptismum utcunque tolerarunt; alii vero, nominatim Schomannus, etiam adulti et aetate jam virili, eum denuo et ipsi recepere.] Ipse vero F. Socinus in suo, quem conscripsit, de Baptismo aquae externo Libro, praefixaque eidem Praefatione demirari ausus est, quod propter hanc discrepantiam, leviculam seu indifferentem, ut alibi vocat, nonnullis Anabaptistarum nomen inditum fuerit: nec obscure contumeliose ita appellari eos censet, et totam denique controversiam altercationibus, quibus Ecclesia foedissime laceretur, connumerat. [note: Vid. Bibl. Frr. Polon. T. I. f. 709. seq. Addatur Epist. ad Radec. II. f. 384. it. 429. sqq. et ad Moscorov. Epistola citata omnium compendiosissima. Conf. et modestissimus caeteroquin Jonas Schlichtingius contra Meisnerum Artic. de Baptismo. Vbi tamen parum abest, quin nostros in doctrina de Paedobaptismo insanire f. 832. affirmet. Non certe veritus est J. L. VVolzogenius in Comm. ad Matth. XXVIII, 19. eandem rem nullius momenti appellare. Vnde, quo in pretio apud illos sit, satis manifestum est, licet administrari infantibus, ut ritum, de reliquo inanem scil. patiantur, et, quantumvis gravem errorem putent esse, hactenus tamen, quae Schlichtingii l. c. verba sunt, communis concordiae caussa se ferre paratos esse, declarent. Adde pluribus hac de lite, eum fere in modum, uti Schlichtingius l. c. sentit, composita, disserentem Lubienicium Hist. Ref. Polon. L. III. c. III. f. 189. sq. et Schlichtingii amplius Apologiam pro veritate accusata, Ordd. Praepot. Holland. et Westfris. A. 1654. traditam, consule: Vbi f. 28. sq. eo rite suscepto initiari nos Christo, ablui peccata praeterita, professionem fieri moriendi cum Christo, et ad vitam novam resurgendi etc. nescio an candide satis, inquit.] Neque vero in hac duntaxat parte pollicem illis premunt, sed etiam, quae de magistratu civili, hello aliisque in republica Christiana haud gerendis perperam docentur, ab utraque parte fere communia sunt plerisque, et Socini ejusdem Libris adversus Jac. Palaeologum scriptis copiose [note: De bello et magistratu gerendo, suppliciisque capitalibus a maleficis sumendis ac privata denique defensione notae sunt ipsorum Socinianorum dissensiones, repudiantium videlicet haecce omnia, inprimis J. L. Wolzogenii et D. Zwikeri, uti ante hos Gregorii Paulli, et ex adverso Jonae Slichtingii atque Sam. Przypcovii approbantium; quorum scripta amoebaea prostant publice, et partim in Bibl Fratr. Polonorum, partim seorsim excusa habentur. Alios enim, qui non ex professo his de rebus disputarunt, jam recensere nihil attinet. Quam subdole vero et ambigue eas quaestiones tractet Catechisinus Racov. ex Cap. de Praeceptis Christi Quaest. X. atque aliunde constat. Cujusmodi fere et illa sunt, quae in allegato contra Jac. Palaeologum Libro, more Scepticorum, in negantem tamen sententiam magis propendens, disputavit copiose ipse Socinus.] discussa habentur. Vt


page 171, image: bs0171

non immerito Socinianum indoctum Anabaptistam; Anabaptistam vero eruditum (cujusmodi viri et a caeteris erroribus Socini raro abhorrent) Socinianum dici posse, jamdudum observatum sit. [note: Ita profecto non sine fundamento judicavit Hoornbekius Summ. Controv. L. V. de Anabaptist. f. m. 371. nec Vujeckus Socinianos Sarmaticos Anabaptistas appellare dubitavit. Quemadmodum neque deinceps in Belgio defuere, qui eos, praesertim quos Vlamicos (de Vlaamsche Doopsgesinde) appellant, eorumque primarium doctorem Galenum Abrahamidem publice collusionis cum Socinianis reos egere, et vel solius Theodori van der Meer Het Gekray van een Sociniaansche Haan, onder Doopgesinde Vederen, 1663. Amsterd. 12. editus libellus id demonstrat. Commixtos certe cum his Socini in Batavis asseclas vixisse, et adhuc istic delitescere, nemo ignorat.] Caeterum, quam solicite eorum consvetudinem etiam Ruarus quaesiverit, ex epistola ejus ad Peuschelium exarata videre est; [note: Cent. II. Epist. IX. f. 63.] Vbi et bis ficto hoc Badensium nomine leguntur appellati, et Libris quoque Socinianorum delectatos ex eorum numero, qui Baptismum infantum negarent, aliquos, Argentorati repertos, vixisse, a Ruaro autem pluribus adhuc instructos esse, fuse enarratur. Quam tenero vero affectu Smalcius eorum causam egerit, ex verbis W. Franzio nostro oppositis perspici potest; Huic enim, cum is inter superstitiosos idololatricos et blasphemos eos numerasset, respondit: [note: In Refutat. Thesium Franzii P. I. Disp. VIII. f. 273.] Audiamus, quas superstitiones ad cultum Dei verum pertinentes aut blasphemias (nam de idololatria quid opus est dicere?) teneant Anabaptistae, qualescunque tandem sint, Franzius vero discat parcius ista viris probis objicere, et falsa adversus proximum dicere metuat, qui aliis ad pietatem ineundam autor et dux esse debet. Satis haec ad amorem declarandum esse queunt. Quae reliqua sunt ad Mennonitarum mentionem sub elemento M. injiciendam differre consultius visum est. Nunc

§. VI.

Arminii, Jacobi illius Veteraquinatis [note: Viri, in quo eruditio et dicendi peritia cum modestia insigni certabant, omnique hinc laude, qua mactatus est a P. Bertio in Orat. Opp. praeposita, et Casp. Brantio in Vita, haud ita pridem praelo iterum subjecta notisque collustrata, dignissimi; ita tamen laudati, ut non defuerint, qui nisi et ipsi affectui aliquid dederint, sinistro plus justo amori a discipulis indultum fuisse, atque quaedam de ejus in aliis Academiis aestimatione nimis magnifice asserta existimarint: Cujusmodi ex J. G. Grynaei Dissert. MSta annotavit in Catalect. Philog. Theol. n. 78. f. 78. pronepos Buxtorffius.] et Remonstrantium primi


page 172, image: bs0172

in Lugd. Batav. Acad., si temporis et doctrinae, non nominis, habeas rationem, Doctoris subjungemus nomen, ea tempestate cumprimis celebre; cujus novam Talaei nomenclaturam, nisi ob aerumnas [note: Respiciendo simul ad nominis Germ. Arm, miser, egenus, notionem; cui Graeca vox [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] respondet.] aut labores, quos sustinuerat vir doctissimus, vel ob ausus insigniores, contra duriorem, sed inter suos, de absoluto praesertim decreto et gratia atque redemtione Christi particulari, receptissimam sententiam ita dictus sit, obscuriusculam esse fatemur. At si sectatorum Arminianorum cognomentum illico additum animo expendamus, quo Protestantes eos nuncupare consveverunt, posteriori, de novationis praegrandis et simul periculosae ausu magis assentimur conjecturae. Quod enim ille inopinato a caeteris Calvini asseclis, de caussis Electionis, discessu apertoque dissensu singulari fato et in alia omnia, (Bertio haec narrante,) iturus, exorsus erat, id magna animi praesentia et fortitudine, discipuli, Episcopio aliisque antesignanis et Remonstrando, et post collationes quasdam Synodumque Dordracenam, contra duritiem adversariorum iniquam identidem protestando, tandem perfecerunt. Quae cum in Belgio sub id tempus, quo haec Altorphl et alibi in Germania actitata sunt, increbescerent lites, [note: AltorphI autem multo accuratius cognitae erant, quia sub id tempus celeberrimi illius Remonstrantium patroni Olden Barneveldii filii Reginaldus et Guilielmus, cum studiorum suorum praefecto et gubernatore Jo. Meursio in hac Academia litteris melioribus operam dabant; a quibus, quantumvis non bonae frugis fuisse, testetur Ruarus in Epp. Cent. I. f. 61. nova tamen illa huc perferebantur, et avide a fautoribus hisce novis excipiebantur.] et multa cum invidia motae controversiae; quid mirum, si in litteris frequens quoque inter novos hos Socinianos aeque ac vetustos, earum occurreret, tectis nominibus nec rara memoria. Quandoquidem eo comparata credebantur isthaec certamina, ut, si non ipse Socinismus magis promoveretur, certe incrustatus pingeretur, et extenuato dissensionis momento ex obliquo quasi strata via, in Ecclesia hinc inde se diffundendi, eidem parari posset. [note: Qua de caussa etiam Ruarus, quum de illis loquutus est, elogio Optimorum Nostrorum Remonstrantium eos mactavit, eoque amicissimo encomio Cent. II. Epist. num. XXIII. fol. 167. fin. sqq. insignivit: Vt alia amicitiae et applausus documenta, quorum haud pauca etiam typis prostant, Epistolisque a Socinianis scriptis continentur, taceamus. Scripta denique Remonstrantium prima nostris quoque Altorphinis trita manibus fuisse et laudata Cap. III. subinde commemorabitur.] Atque haec quidem etiam caussa erat,


page 173, image: bs0173

praeter Libros Arminii et sectatorum, e Belgio recens allatos commendatosque, cur nominis mutandi cura Socinianos hos [gap: Greek word(s)] solicitarit. Commercia enim litterarum ante, quam Ruarus in Belgium proficisceretur, cum iisdem instituta, vel omnino nulla fuisse, vel certe admodum rara, exinde efficere possumus: quod in grandi illo fasce litterarum, a Remonstrantibus ultro citroque missarum et aliunde acceptarum, qui typis prostat, semel iterumque ac tertium evulgatus, atque praeter Hartsoekerum, Ph. Limborchii maxime industria locupletatus, ne unius quidem, ex illa societate Altorphina, Epistolam, immo neque nomen etiam commemorari videas. [note: Quae autem Cap. IV. de uno Peuschelio istic obiter reperiri notabimus, ea longe post facta, et ne quidem in Belgium perscripta, ac proinde alius generis sunt, quam quorum in praesens nos cura teneat.] Quae sane res luculentum indicium praebet, neque a Sonero ipso, neque discipulis etiam ipsius (quibus, cur editores parcerent, caussae nihil fuit) cum Remonstrantibus quidquam hucusque consvetudinis fuisse: praeterquam librorum usum, in quorundam etiam scriniis magna copia repertorum, et fatorum insuper aequalium opinionem. Simonis de reliquo Episcopii [note: Cujus tamen, quod mirum est, inter Libros, deinceps a novis Socinianis traditos, ne unicus quidem comparuit: quanquam etiam paucos adhuc prodiisse conster. Sed nec ipsius Arminii opusculorum vel unicum eos possedisse, multo magis miramur.] et Conr. Vorstii famam atque lucubrationes primas in his tenuisse, valde probabile est: de quibus separatim deinceps nonnulla commentabimur. Tantum erat, quod ad elementum A. visum est annotare. Supplementi in modum accedere ad haec potest novum Argentorati cognomentum, [note: Cujus in Molleriano Indice nulla fit mentio.] eadem occasione efformatum, cui Ruarus, istic aliquandiu, in annum videlicet M DC XVI. commoratus, ansam dedit, et haud dubie ipsemet, tanquam novae societatis Coryphaeus, excogitavit, ut tanto tutius sub eo delitescere posset. Plataeas scil. [note: Vid. Cent. II. Ep. IX. p. 65.] vocare placuit civitatem inclytam, vetusto nomine oppidi, ex Pausaniae victoria, a Persis reportata, nobilitati ad Germanicum Strassburg accommodato. De usu ejusdem l. c. dubitare nos neutiquam patitur; utrum vero et reliqui praeeuntem imitati sint, quia exempla desunt, nondum liquet. Caeterum, quod ad Ruari in


page 174, image: bs0174

laudata Academia moram attinet, itemque deliberata illic perficienda, eventuque propositis non bene respondente, ea omnia partim jam ante [note: Cap. I. §. XXX. sqq.] sunt adducta, partim etiam sequenti Capite III. ulterius exponentur. In praesenti silentio hoc unum praeterire non possumus, sub id tempus, quo a Racoviensibus fratribus idem ille Ruarus consilia atque mandata propagandi Socinismi coram acceperat, eoque nomine in Poloniam erat profectus, Valentinum quoque Smalcium, Argentoratensi Senatui Fausti Socini posthumos Commentarios in I. Johannis Epist. dedicasse, Anno videlicet MDCXIV. d. 20. IXbr. typis Racoviensibus exscriptos et publicatos. Quod non alio fine, si quid conjicere licet, factum est, quam ut Ruaro eo mox, uti pollicitus fuerat, concessuro, animi quodammodo praepararentur, quibus sua, post sparsum illic Socini Librum, venena rectius instillare posset. [note: Quam etiam ob rem illi negotium a Smalcio datum erat, ut curaret, Senatui Librum exhiberi. Quo animo vero, et qua benevolentia exceptus sit, Theologique istius Academiae ex professo Epistola publicata invidiam ab Ecclesia Argentoratensi amoliri laborarint, quibusque etiam fraudibus tota istius Libri in Argentoratensem Rempubl. translatio peracta fuerit, breviter indicavit Ruarus in litteris ad Peuschelium Cent. II. n. IX. f. 61. sq. Ipsam vero Epistolam Apologeticam Argentoratensium vid. infra ad Schmalcii conamina illustranda adducendam §. 45.] Quanquam enim idem Smalcius etiam Heidelbergensi Academiae A. 1609. Kal. VIIbr. ejusdem Socini Praelectiones Theologicas inscripserit, totaque Socinianorum cohors Catechesin suam ipsis Wittebergensibus Theologis nuncupare haud sit verecundata; [note: Adde Hieron. Moscorovii Dedicationem, qua Mauritio Hassiae Landgravio (perinde uti Vorstius LL. de Deo et Attributis divinis) Disputationem Socini de Statu primi hominis ante lapsum non sine exquisitis blandimentis, haud dispari consilio, procul dnbio, inscripsit Kalend. Martiis A. MDCX. Vid. infra lit. M. Quo etiam scopo h. e. viam hac ratione Socinianorum Libris et hypothesibus disseminandis utcunque recludendi idem Moscorovius jam superiori Anno 1609. etiam Catech. Racoviensis Latinam e Polonico versionem a se adornatam, Jacobo Angl. R., Ecclesiarum suarum nomine consecravit, nec minori assentatione eam commendando, quid animo intenderet, satis dilucide patefecit.] circumstantiae tamen heic tam notabiles non occurrunt, aut certe non tam apertae animi destinationes obviae sunt, quam praesentia Ruari tum temporis Racoviensis, ejusdemque non ita multo post subsequutus ex Altorphina in Argentoratensem Vniversitatem abitus produnt. Haec de Argentoratensis civitatis novo nomine, quod in onomastico omissum esse non miramur, quia inde fortassis ad alios scribenti id usitatum potius fuerat, quam illuc scripturis. Magis vero nos coepit admiratio,


page 175, image: bs0175

cur Arianorum et ipsius Arii novam appellationem omiserint; hos enim frequentissime Martianorum et Martii tecta, atque ex graeco [gap: Greek word(s)] efformata, nomenclatura clanculum designatos a sodalibus hisce fuisse observavimus; eaque de caussa h. l. arbitrati haud sumus id silendum esse, ne quam in scriptis hisce evolvendis remoram peregrina notio injiceret. Plura enim, quae de illis adjiceremus, quia jam satis cognitum est, quam solicite eam a se amoliti sint haeresin, [note: Cum tamen pejorem illi resuscitatam tuerentur. Conf. instar omnium potest Ostoredi Instit. Germ. anteposita Praefatio. Quo sensu vero etiam Ariani, populari videlicet, dici possint, neque etiam Transylvanos ab ejus consensu abhorruisse constet, b. W. Franzius in Annot. ad Indicem Dispp. in A. C. attextum lit. Ttttt 2. breviter et solide ostendit, et nos quoque Cap. III. demonstratum dabimus.] nec praesto sunt, neque etiam necessaria esse arbitramur.

§. VII.

Sed missis hisce ad

Lit. B.

progrediamur. Hic similiter, quod de Batavis, Hesperiis a climate dictis, vel novo Reipubl. ortu, quod annotemus, nihil succurrit. Neque etiam propter litigia Remonstrantium, nuper admodum illic coorta, factam esse saepenumero a sociis mentionem, dubitari potest: quae fata quantopere in oculis tulerint, aliunde cognitum et a nobis jam ante dictum est. At de Comite Bentheimensi, per [gap: Greek word(s)] Frutestini seu Steinfurti Domini nomen adepto, sunt, quae silentio involvere non decet. Is enim locus erat, in quo placita sua, a sociis confessionis longe diversa, non solum primum coepit eniti, sed ipsa etiam Socini quaedam opuscula [note: Illud certe est sine controversia, id quod sub nomine Dominici Lopez, de Auctorit. Script. dudum extiterat opusculum cum notis Vorstianis, (ubi porro in Praefamine ad loca suspecta, praesertim de Mosaico foedere, compendiose exhibita responsio Vorstii legi meretur) A. 1611. denuo Steinfurti forma 8a prodiisse. Cujus tamen, praeterquam quod negavit postea, impiam aut baereticam esse doctrinam, neque tunc autorem se novisse, cundemque etiam a Basileensibus A. 1592. Gallice, tribus tantum notis leviter castigatum, ante se praelo esse commissum, in Orat. Apologet. A. 1612. hab. f. 34. et in ipsa Praefatione constanter Vorstius prosessus est.] typis subjicere non dubitavit Conr. Vorstius. Atque hinc etiam, quia jam dudum dissensiones istae emanarant in vulgus, existimatum est a quibusdam, plus aequo, vel diutius tamen, quam par erat, libertatem, consanguinea quaedam Socinianis dogmata proponendi et publice docendi, ei fuisse indultam. Nec negari potest, plurima a Comitibus Illustrissimis, seniori praesertim Arnoldo, clementiae in Vorstium


page 176, image: bs0176

edita documenta extare, a quo praecipuis in Schola et Ecclesia muneribus admotus, et in istis constanter conservatus est. Non tamen desunt etiam testimonia, unde propter singulares opiniones aliquando accusatum, propemodum omni gratia aulae cxcidisse elucet. Siquidem in Epistola ad Amicum A. 1598. d. 15. Martii scripta, postquam jam superioribus annis disputare coeperat, de Satisfactionis Christi pro nobis sufficientia et necessitate, ipse conqueritur, Comitem alieniorem a se factum, et paullo post, d. 7. VIIbr. ex aliis quibusdam litteris d. X. Augusti eum scripsisse refertur: Se pacis et concor diae retinendae caussa promisisse Generoso Comiti suo, se libenter illam disputationem hactenus omissurum, quatenus non admodum curiose inquisiturus sit inrationem necessitatis Satisfactionis Christi etc. [note: Vid. Sorex Vorstianus h. e. D. Conr. Vorstii Theologi Confessio ex autographis fideliter descripta, atque in hunc usum, ut, num ille in sinu foveat Socinisinum, appareat, edita 1614. Steinfurti in 4to. Addatur vita Dav. Parei f. 55. sq. ex qua, Heidelbergam, orthodoxiae ipsius explorandae causa, missum esse ab eodem Illustrisimo Comite, atque hinc demum in officio confirmatum Vorstium patet. conf. Epist. Remonstr. n. 149. f. 258. med.] Nihilo tamen secius defuncto Comite Arnoldo sub filiis eorumque regimine longius etiam progressas esse novitates istas et scripta docent publicae luci porro exposita, et plurimae difficultates inprimis motae, cum in Lugdunensem Academiam idem Vorstius evocaretur. Quid? quod etiam inter ipsos Arnoldi filios aliquis in Socinismi tandem suspicionem vocatus est: quem Eugenium quoque vocari consvevisse a Neo-Socinianis ex p. p. dicendis apparebit; nobis autem frustra id nomen in prole Arnoldina requirentibus, forte Gvilh. Henricus aut fratrum aliquis, pro Conr. Vorstio Steinfurti sibi retinendo acriter pugnantium, substituendus videretur, nisi Photinismum forte tetricum cum Vorstianis hypothesibus, paullo magis dilutis, quod plane credimus, permixtum esse dicamus. Vtcunque sit: praestat ipsam, unde haec nobis innotuerunt, [gap: Greek word(s)] ex J. Vogelii litteris audire, judiciumque Lectori, Genealogiae Com. Tecklenburgicae peritiori, relinquere. Ita vero ille ad amicum, ut sunt Germanice in compendio alicubi relata, quae Vogelius Latine et pluribus opposuerat: [note: Est vero et haec Epistola inter Peuscheliana collectanea, quorum jam saepius meminimus, Jenae inventa.] Vnterandern melde auch, wie dass die Professores zu Steinfurth, so wohl auch der eine Graf selbsten der Photinianischen Lehr zugethan seyn. Wie denn auch desswegen ein Photinianer aus Polen, so man einen Franzosen zu seyn


page 177, image: bs0177

meynet, [note: Itaque non nomina duntaxat impostores illi Sociniani mutabant, sed gentem insuper, ut decipiendi miseros porta aliqua aperiretur, aliam fingebant, Polonique se Gallos esse mentiebantur.] zu den Grafen gekommen, und von ihm sehr lieb und werth gehalten, als auch, da es die Burgerschafft neben den andern Herrn Grafen vermerckt, sie gesinnet gewesen, alle Liebhaber der Photinianischen Lehr auszurotten: Das doch GOtt durch Timplerum verhütet hat. Qua de caussa porro amicum illum, ad quem litterae datae sunt, obnixe rogat, ut cum reliquis etiam fratribus, ruptis tandem repagulis, in apricum, quid sentiat, proferat, veritatemque justo ardore animi, atque in aliorum confirmationem confiteatur etc. Quis ergo ille fuerit Comes, si modo vera fuit fabula, nondum hinc intelligi potest. Neque tamen et Peuschelius, in custodia deinceps identidem interrogatus, [note: Cum alium quendam, nobili prosapia genitum, et forte Noribergensem, sub eo occultari, suspicio quibusdam mota fuisset.] Eugenii illud nomen, ob generis et familiae splendorem sine dubio impositum, aliter interpretatus est, quam de Comite Bentheimensi, sub eo integumento latitante, qui magnopere Vorstio faverit, mensaque saepiuscule adhibitum, in rebus Ecclesiasticis perpetuo consuluerit; societati autem et fraternitati Racoviensi adscriptum esse sibi non certo constare, quandoquidem sint in sodalitate illustrissimi viri, qui tamen non omnibus temere innotescant, dixit. Vnde nec nobis plura de re obscurissima, sed valde tamen suspecta, pronunciare licet. [note: Multoque minus asseverare audemus: Hiccine, an alius sit Eugenius? cum quo Ruaro diu post consvetudo litterarum intercessit; unde fragmentum n. XXV. Part. I. Epist. Ruari superest. Immo contrarium videtur innuere Floriani Crufii Epistola P. II. n. 38. f. 284. sq. in qua Eugenii nostri itidem mentio est facta, sed qui in Sarmaticis finibus, Pomerania nimirum ac Silesia, cum ipso familiariter vixerit. Ad quem et Ruari Epistola potius, quam Comitem Bentheimensem s. Tecklenburgensem congruit. Quis vero et hic Crusio memoratus fuerit, a nobilitatene ita cognominatus, an proprio sic dictus nomine, dicere vix audemus. Hoc vero tacere non possumus, cum manifestum sit, a Socini partibus eum quoque stetisse, et verisimillime omnium, quae ab utroque scripta sunt, in J. L. Wolzogenium congruant, hunc ipsum vel nominis Germanica notione haud obscure, (praeter illustrem originem) videri designatum; ita tamen, ut vetus illud cognomentum, quod rationes annorum deposcunt, ad novum hunc asseclam sit translatum. Is enim diu post id tempus, cum antehac Calvini partes sequeretur, Socini placita, ejectus ex Austria et in Poloniam delatus, amplexus legitur. Add. ejusd. Tomi Epp. Ruarianarum IIdi Epist. XXXII. f. 256. ubi idem Crusius hunc affinem suum (sororem enim Wolzogenii in matrimonio habuisse notum est) eodem nomine appellat, et t. t. cum eo in Pomerania se habitasse, sed in procinctu stetisse, ut alio migraret, scribit.] Eamque ob rem, hisce, quoad licuit, expeditis, jam reliqua exequemur.



page 178, image: bs0178

§. VIII.

De Glebio pro Belgio per manifestam litterarum transpositionem supposito soliciti non sumus. Hujus enim et commemoratae et commutatae cum alia vocis atque terrae, rationes antea reddidimus, et campum fuisse, in quo pro Socinismo una ex parte extenuando palliandoque, ex altera vero eliminando, tum acriter depugnabatur, [note: Certe fi cum caeteris terris regionibusque cunctis VII. foederatas illas Provincias compares, et a sola Anglia (hodie tamen isthoc morbo magis, quam olim, laborante,) discedas, non aliam facile reperias, in qua Crypto-Socinismus tam feliciter radices egerit, terram. Neque enim inde a Vorstii et Remonstrantium, Episcopianae partis, tempore tantum, proh dolor, id genus homines magno numero ex Ostorodi atque Voidovii ovis positis, et paullatim dehinc exclusis, orti et prognati ibidem clam constanter vixere, novaque subinde e Sarmatia supplementa accepere; sed etiam inde tandem ejecti heic latebras omnium creberrime quaesiverunt, et Curcellaeo potissimum patrocinante, invenerunt: Sed etiam, qui deinceps inclaruere Sociniani, haud pauci certe, qui placitis his addicti fuere, e Batavis, ut vel Sandiana Biblioth. condocet, prodierunt. Vt scripta taceam, partim in linguam Belgicam pleraque, (potiora certe, inter quae ipse quoque Catechismus Racoviensis numeratur, A. 1666. Vriburgi et 1680. Amstelod. excusus,) translara, partim splendide tam separatim, quam conjunctim, uti vel celebratissima illa Biblioth. Fratrum Polonorum demonstrat, recusa et locupletata. Quanquam enim sunt, qui non admodum magnum operi huic, grandi labore sumptuque maximo Amstelodami itidem (haec enim Irenopolis est praescripta) A. 1656. seq. impresso, pretium statuant, paucaque inesse, quae, praeter Commentaria Crellii et Schlichtingii, magnopere juvare Lectores possint, nominatim existimet Celeberr. Th. Creenius, nec immerito [gap: Greek word(s)] Racoviana praeferat; non tamen pauca etiam istic habentur, quae vel nunquam vel certe Racoviae non sunt typis procusa, aut seorsim haud temere venalia reperiuntur, quam apud Batavos. Ita ut haec ipsa etiam Libellorum istorum, e Polonia eo advectorum, copia, in publicis Belgarum Bibliothecis, quando sub hasta veneunt, obvia, quot fuerint olim istic sectae hujus fautores et forte adhuc sint lareantque istic, prodat. Immo vero eadem Bibliotheca illa, ut vulgo vocatur, Vnitarioram fratrum, curatores quosdam occultos nisi habuisset, in lucem publicam magnifico hocce habitu prodire nunquam potuisset. Quos, quum alii alios fuisse suspicentur, (Wissowatio enim dispositio duntaxat et emendatio sphalmatum typographicorum commissa fuit,) plerique autem Franciscum Cuperum, miserabili anno 1696. morte Roterodami a molae, quae ventorum flatibus agitatur, ala percussum et interemtum, atque a Daniele Brenio, avunculo pridem amore hujus sectae imbutum esse putent perhibeantque; vel hinc, quam occulte inde ab initio Sec. XVII. illud proserpserit ibidem malum, elucet. Vt alia documenta a Sandio commemorata magnaque copia enumerata, sed cum Anabaptisticis interdum permixta, taceamus. Cum quo ea quoque, quae b. Benthemius, penitiori et puriori harum rerum notitia in ipso Belgio instructus, Cap. XIX. annotavit, conjungi possunt. Vbi non solum haud paucos Socini dogmatum amatores et approbatores, non obstante severo illo Praepotentium Ordinum edicto, quod occasione Volkelianorum de Vera Religione LL. V. A. 1642. publice combustorum, sed recusorum deinceps, publicatum, et ab ipso quoque Benthemio typis denuo subjectum, Statuique Eccl. et Schol. Belgic insertum est, plurimos fuisse, atque istic sub Prophetantium, Collegiatorum, Mennonitarum atque Remonstrantium nomine delitescere ait; sed etiam, quemadmodum Galli nonnulli exules in errorum haud dissimilium suspicionem inciderint, a qua vix ac ne vix quidem liberati sint, candide refert. Quae quamvis ejusmodi putemus esse, ut injuria haud paucis videatur illata, et excogitatae hujusmodi accusationes a rigidioribus quibusdam Voetianis, ut vocantur, atque Maresianis discipulis, qui plerumque, quemadmodum apud nos sit, valde suspicaces esse solent, credamus; hactenus tamen valebunt, nisi fallimur, ut fidem aliis faciant, quantacunque etiam cura et circumspectio adhibeatur, a latitantibus ibidem Socinianis, tametsi vel Rheno toto perluatur, h. e. a Crypto-Socinismo, ut olim, ita nunc quoque, Belgium plus justo libertati sentiendi indulgendo expurgari haud posse, multoque minus immune a clandestino illo morbo esse ab exteris et creditum iri et scriptis esse declarandum. Ea vero omnia, quanquam invitis Proceribus et Eccl. ministris facta esse facile credamus, hactenus tamen ad haec illustranda inservient, ut Dei beneficio nos his malis liberatos intelligamus, alios adhuc infestari doleamus.]


page 179, image: bs0179

ostendimus. Petri igitur Bertii, [note: Junioris, inquam. Pater enim Roterod. Eccl. Minister, diu jam ante vitam cum morte commutaverat. Cujus tamen consilio junior iste studiorum in Acad. Lugdunensi Arminii socius et commilito, atque hinc quoque ejus partibus addictissimus erat: cui etiam, post obitum amicitiae justa parentando fecit.] nobilis in eodem theatro, seu militiae campo potius, viri nomen curas nostras postulat, quem multoties allegatum esse in litteris novae hujus molitionis studiosorum neutiquam miramur. Is enim Beveris in Flandria caeteroquin natus A. 1565. annosque amplius XXV. Profess. Lugdunensis, inter primos locandus est, qui Remonstrantium partes sectatus tuitusque legitur. A quo tam operoso conatu, Arminii et Vorstii deinceps, sententiam cum praecipuis adjutoribus propagandi, tam male audivit etiam Jacobo Angl. R. ut prae caeteris atro carbone fuerit notatus, in Declar. Regia Londin. 1612. in 4. evulgata, [note: Et quidem f. 12. ubi propter Librum de Apostasia Sanctorum, Cantuariensi Episcopo cum Epistola missum in qua affirmaverat, ejus Libri argumentum cum Ecclesiae Anglicanae doctrina conspirare, cumprimis pessime Regi audit.] et nisi ipse solus, cum praeceptore tamen suo, primus nostro seculo Lugdunum haeresi imbuisse illic dicatur. Neque etiam ignotum est, vitam Arminii diligentissime scriptam, operibusque ejus singulari industria collectis, junctimque editis, praemissam [note: Vetustiorem nitairum et compendiosam, ab ea, quam Cospar Brantius postea dedit et Celeb. Moscemius haud ita pridem annotationibus doctis illustravit, distinctam.] eidem deberi. Quemadmodum etiam hac ipsa de caussa postea cum reliquis Arminii asseclis a patribus Dordracenis


page 180, image: bs0180

loco suo motum atque in exilium expulsum esse inter omnes constat. Vt hac occasione in Galliam dilapsus, [note: Incertum, quo consilio; cum caeteri eadem fata valde lugubria experti socii in vicino Belgio regio maximam partem commorarentur.] istic Regii Professoris titulum dignitatemque nactus, sacra simul Pontificia A. circiter 1620. medio amplexus sit, enarrare pluribus, non est officii nostri, nec scopo convenit proposito. Digna tamen videtur lectu Epistola, et h. l. commendanda Roberti Eustachii ad Gabrielem Thrasyllum data, qua occasionem apostasiae, et quam titubante conscientia ea a Bertio peracta sit, perscripsit, et inter Epp. Remonstrantium [note: N. 378. Ed. 1704. fol.] reperitur. Hujus namque Pseudonymi testis (qui qualis fuerit deinceps [note: Cap. hujus II. §. 42.] exponemus) indicio cognovimus, quo modo, quove animo et qua de caussa Bertius ad Pontificiorum castra transierit: Ita enim ille Lutetiis tunc degens: Dicam aperte, inquit, rem, quae fabulae aut calumniae similior videri possit, verissimam, sed dicam cum ingenti animi horrore summaque detestatione: Bertius heu quondam noster Pontificias partes hic amplexus est, neque missam tantum audivit, sed et Sacramentum corporis Domini, ut vocant, cum idololatris sumsit, et articulis, nescio quibus, subscripsit. Habui hoc primum ex viris fide dignissimis, habui et heri ex ipsius ore, ne tu conjecturis agere me putes: quem quomodo exceperim, ipse facile cogitare potes. Haesitabat miser turbatus animi, jam pallebat, jam sudabat, jam titubabat in incessu, jam suspirabat, jam lacrymabatur, neque quicquam, quod opponeret, habebat, praeter injurias istorum Gomaristarum, quibus tam acerbe immo scelerate exagitatus fuisset. Mihi tamen suspicio est, quibusdam sermonibus illius innixa, eum in sententiis aut nihil aut parum hactenus mutasse, nec alio fine in partes istas transivisse, quam ut stipendium suum ex aerario regio obtineret, quod scio, quam misere [note: Contra avaritiae, non egestatis nimiae cum insimulat Sam. Naeranus in Epist. ad C. Vorstium, quae num. CCCLXXX. posita, inter Epistol. Remonstr. f. 643. comparet.] antea per tot dierum hebdomadas frustra mendicaverit. Potest, ut et aliorum illi spes facta sit; quae habeat sane sibi, ut voluit, cui anima argento venalis fuit. Hactenus personatus ille Eustachius. Consentit cum Eustachio Jo. Clericus, [note: In Biblioth. Ancienne et Moderne, Tom. X. Art. I. §. VII. f. 13. seq.] qui, quando [note: Ex Salengrii Tom. II. Collect. Antiquit. Roman. Vbi num. VII. comparet.] Bertii de Digues et des Ponts, qui ont ete fait sur la mer, et dont on trouve quelque chose dans l' Histoire, recenset: Il fit, inquit, cet Ouvrage a l' occasion de la digue, que le Cardinal de Richelieu avoit fait faire, pour fermer le port de la Rochelle. Cet homme avoit etoit


page 181, image: bs0181

d' abord dans le Parti de Remontrans, en faveur duquel il fit un Livre intitule: Hymenaeus desertor, sv. de Sanctorum Apostasia et quelque autre piece. Ce parti ayant succombe, Bertius perdit un emploi qu'il avoit a Leyde et ne sâchant ensuite comme vivre, il se fit Catholique Romain a Paris en MDCXX. ou il fut fait Geographe et Professeur Royal, titre qui prend a la tete de son Livre de Digues. Ce livre n'est pas indigne d' être lû, quoique plein de flatterie pour le Cardinal et d' invectives contre les Protestans. Non descripsissemus locum hunc integrum, nisi quo patrono etiam usus sit, (et ipsam forte confessionem in ejus gratiam mutarit,) nempe Card. Richelio, hinc forte effici posset. Sed haec nos non morantur. Illud vero adhuc exponendum nobis esse videtur, quae hoc tempore caussa confabulationis de Bertio, inter novos Socinianos, extiterit. Vbi valde verisimile est, proximam illis ansam dedisse ei crebrius commemorando Apologeticum, recens contra Piscatorem editum: quippe quem A. 1614. publicatum accepimus, et vicissim Piscatorem, responsione reposita eum confutasse altero subsequente anno, notum est. [note: In utroque enim horum libellorum, cum de absoluto Electionis decreto, quod alter propugnaverat, alter vehementius oppugnandum sibi sumserat, ita disputatum esset, ut [gap: Greek word(s)] , quae vix alibi reperias, Piscatori exciderent, non mirum erat, disceptationem istam nostris peculiarem colloquendi materiam praebuisse; quoniam nihil erat, a quo Sociniani, Pelagianisino dediti, quam ab horrido illo decreto, magis abhorrerent. Conf. hoc Cap. II. lit. C. §. IX. seq.] Amicitiam enim cum G. Richtero initam medio demum A. 1616. coepisse, hujus in Acad. Lugd. Bat. adventus, qui in idem tempus incidit, Epistolaeque ad eum postea scriptae insertaeque Richterianis Select. [note: Fol. 157. sqq.] ostendunt. Alium verum quenquam antehac cum eo litterarum commercium aluisse, nusquam reperitur. De Sonero equidem id suspicari posses, si, quae supra jam sunt de Lugdunensi ejusdem secessu dicta, repetas. At de illo quoque idem Bertius nihil prorsus, quam Juvenem se eum Lugduni novisse, l. c. meminit, et eo quidem tempore, ut supra jam observatum est, quo ne Arminianis quidem partibus et ipse Bertius, sed anno demum 1600. adhaerere coeperat. Nihil ergo hucusque, quam nominis fama cum scriptis hos inter novos factionis Socinianae participes juvenes, viri hujus eruditi memoriam excitavit et conservavit. Pogonatum cur vocarint iidem haereseos sodales, vel solius Germanici nominis significatus prodit; ut nulla prorsus investigatione studiosa opus sit. Philosopho-Theologum autem dictum fuisse, non majori obscuritate laborat. Siquidem


page 182, image: bs0182

Philosophiam Practicam in Lugd. Bat. Academia, pro muneris ordinarii ratione est professus; sed scriptis non minus Theologicis, de Praedestinatione, Discept. Epistolica de Fide justificante cum Sibr. Lubberto instituta, de Apostasia item et Perseverantia, ac similibus, totaque Remonstrantium caussa pro virili defensa inclarescebat. In quibus posteriorem illum Libellum A. 1612. divulgatum, qui titulum quoque Hymenaei [note: De allusione ad hunc titulum (nescio an satis recte intellectum, cum Bertius sine dubio ad 1. Tim. l. 19. 20. respiciat) et occasione Apostasiae vid. quae ex Richard. Holdsworth, itemque Riveto atque Calovio, exhibet CL. Creenius Animadvers. Philol. P. V. f. 250. sq. Hoc loco nobis Libellum istum peregregium sane, charta majori A. 1612. impressum, forma quadruplicata, Ff. ad Moenum venalem in titulo dici prostare, sed alibi haud dubie typis excusum esse, et quaestiones duas: 1 an fieri possit, ut justus deserat justitiam suam? 2. An quae deseritur, vera suerit justitia? solide affirmando pertractare, monendum est.] Desertoris praescriptum gerit, Socinianis nostris longius, quam forte veritas, multis argumentis caeteroquin illic asserta, permittebat, progressis, maximo in pretio habitum fuisse, jam ante quaedam observata esse recordamur, nunc autem Ruari etiam Epistolas eam venerationem demonstrare, addendum putamus. Quod denique ad defectionem ipsius Bertii ad Romanensium coetum attinet, nihil in his motibus vestigii de ea reperiri a nobis potuit, quoniam, ut jam ante dictum est, multo post haec tempora, mutata mente, eam sortem infelicem viro doctissimo perperam eligere, Desertorisque Hymenaei exemplum suo ipsius malo praebere placuit. Quemadmodum vero Oratione, pro excusatione transitus istius in aliena castra publice descripta, [note: Postquam eam in Collegio Becodiano, VI. Non. Octobr. recitaverat, typis dehinc Antwerp. A. 1626. excusa.] turpius, quam antea unquam se dederit, eademque a variis et nuper admodum a C. G. Blumbergio CL. Cygneensi Antistite ad examen revocata sit, [note: Dissert. Synodali A. 1701. hab. et Anti-Sincero Evangelico Ed. A. 1714 80. attexta, ubi defectionis illius ad Pontif. occasio et caussae copiosius recensentur, et hae cum objectionibus solide discuriuntur.] illud, tanquam ab instituto alienum, omittimus. [note: Quamobrem nusquam, et ne verbo quidem, G. Blandratae in hac Crypto-Socin. Historia atque confabulationibus sociorum mentio facta sit, utut inter primos haereseos statores jure meritoque numerandus sit, non solum hanc caussam reddi posse putamus, quod jam diu ante vitam cum morte commutasset, sed etiam propter mutatam forte sententiam, aut, ut Socinus Resp. ad IV. Cap. Vujeki T. II. Opp. f. 538. loquitur, quia ante mortem in gratiam Stephani R. Polon. plurimum remiserat de studio in juvandis Eccl. Transylvanicis, et solis pecuniis intentus congerendis, a fratris sui filio et bonorum relictorum haerede in lecto suffocatus, tanquam desertor justissimo judicio divinitus ab illis credebatur punitus.]



page 183, image: bs0183

§. IX.

Attamen optatam, percommodam certe, Bertii cum connexa Litera

C.

mentionem heic occurisse, nec sine singulari omine, observamus. Namque huc transituri, cum primi nominentur Calvinistae, seu (ut vocari malunt, Zwinglii, et Calvini cumprimis, aliorumque in Helvetiis sodalium ministerio quasi defaecatius, quam nostri sint,) Reformati, imposito istis Phalantiorum novo nomini, ex ejusdem cum Piscatore disputatione, lucem posse affundi, speramus. Cum enim ille, similes sibi videri rigidiores Calvinianos, quos Supralapsarios vocabant, scripsisset [note: Et primum quidem in Praefatione seu Epistola, nomine haeredum Jac. Arminii adornata, atque Collationi ejus amicae cum D. Junio in vulgus editae praemissa, cujus tamen auctorem se non erat professus, sed novem orphanorum Arminii nomen subscribi curaverat. Quae vero paucis in ista dedicatione proposuerat, ea, postquam in Epist. ad Fratres Belgas perscripta praeloque excusa publice de calumnia questus fuit Piscator, adversus illum, quem tamen caeteris omnibus praefert, quod nemo apertius dicat, quae sentit, nemoque minus incrustate (ea edisserat) fusius explanavit in Apologetico ad Fratres Belgas, in quo calumniae crimen immerito impactum diluitur, Lugd. Batav. A. 1614. 4. excuso.] Tiberio, qui immaturas puellas, quia more patrio nefas esset virgines strangulari, vitiatas prius a carnifice, deinde strangulari [note: Vti Svetonius Tiber. c. LXI. narrat.] jusserat; idque horrendum in doctrina de Praedestinatione divina dogma [note: Absolutum inquam decretum: I) De hominum quorundam pro lubitu Dei destinatione ad damnationem, seu, quod tamen, quantum ad rem, idem est, praeteritione, cum damnatione sane, quum medius status aeternus locum non habeat, conjuncta: II. De salute ex adverso seu beatitate aliorum aeterna, simili modo fixa et determinata. Quam Antelapsariorum vulgo dictam sententiam nemo fere insulsius J. Piscatore illo Herbornensi proposuerat.] Joh. Piscatori, asperrimo hac in parte placitorum hujusmodi inter suos defensori, tribuisset; occasionem hinc illi arripuere sine omni dubio, quae de Partheniatis, Tarentum Lacaedemone commigrantibus, Graecorum antiquitas memoriae prodidit. Nam quia Partheniatae ex ejusmodi virginibus vitiatis nati in fabulosa historia dicantur, susceptamque migrationem seu coloniam eo deductam esse, Phalanto duce, Tarenti in Italia conditore, satis superque cognitum erat; admodum probabile est, infensissimos huic opinioni Socinianos [note: Conf. cap. L. §. 22. et Cap. hoc II. §. VIII. not. med.] occasionem inde sumsisse, ad invidiam majorem Reformatorum hypothesibus creandam,


page 184, image: bs0184

ipsisque adeo Reformatis nomen istud applicandi, et cum priori illa Tiberiana comparatione novum hoc obscurius, sed tamen paullo modestius commutandi. Ad coetum certe, (jure an injuria, nunc non disputamus,) post discessum ex Ecclesia Romana, a Calvini sectatoribus conditum, horridisque [note: Quo nomine, horribile id vocans decretum, ipse Calvinus in Instit. Theol. P. III. Cap. XXIII §. 7. usus est; atque hinc nobis id vitio haud vertent idem h. l. repetentibus Calvini discipuli: quibus scapham scapham appellare etiam in historico libello visum est, potius, quam palpum fucosum obtrudere.] opinionibus ejusmodi aliquando suffultum, alludi posse, neminem, credimus, inficiaturum. Ita nos conjectamus, conficti cognominis obscuri originem aliquo modo investigari posse: cujus alioquin sensum plane ignoraremus. [note: Sic nostra ferebat sententia, cum nondum de Graeca origine vocis cogitaremus; sed postquam Graecis non [gap: Greek word(s)] tantum, verum etiam [gap: Greek word(s)] calvum appellari observavimus, promte in eam ingressi sumus opinionem, ut sentiamus, praeter istam realem allusionem, Calviniani nominis Graeco involucro obvolvendi studium praecipuam hujus mutationis caussam fuisse.] His vero porro addendum est, Ruarum, quos Phalantios vocitarunt alii, Stoicos etiam maluisse appellitare: cujus nomenclaturae adhibitae exemplum in Epistola ad Voglerum [note: Centur. II. Epist. 2. p. 13. Adde Epist. ad Anonym. coll. § hujus Cap. IIdi. XIV.) Cent. I. f. 60: ubi eadem occurrit, et quidem per oppositionem ad Remonstrantes.] observavimus; Vbi et rationem ejus rei, cum a fato Stoico, quod illos quodammodo adstruere, dissentientes perhibebant, tum ex absoluto illo, uti vocatur, decreto determinante, ductam reperies; quod et res ipsa quoque edocet. Praeter haec observatum est, in Epistolis, eosdem etiam Gomarianos nonnunquam appellari, Arminianis scil. cum quorum primipilo Gomarus, inprimis acriter decertavit, oppositos. Quod uno verbo monuisse satis est; Licet id ipsum frequentius, quam caetera usurpatum fuisse, cognoverimus. Calvinianos primus in eodem hoc elemento inter sodales Crypto-Socinianos sequitur JOH. COPIVS, cui triplex nomen fictum legitur tributum, Onesimi videlicet, Hilper shusani et Bocii. Posteriora nullo negotio a patria et per [gap: Greek word(s)] efformata, qualia sint, et quid sibi velint, intelliguntur. De priori vero, posteaquam viri praestantissimi fata plenius exposita erunt, rationem reddere animus est. Hiltpershusae in Franconiae finibus A. 1590. in hanc lucem editum, inde domi. atque Noribergae dehinc, diutissime litteris melioribus scholasticis imbutum, atque Altorphium tandem A. 1609. studiorum gratia adventasse, jam distincte satis Freherus ex Programm. ut arbitramur, funebri,


page 185, image: bs0185

enarravit. Male tamen, cum Sonerus esset Decanus, primam Lauream, quam vocant, Baccalaureatus reportasse, idem affirmat; quandoquidem Georgio Queccio potius eo officio fungente, [note: Conf. Programm. Cap. I. §. X. recusum.] A. M DC CXI. d. XX. Decembr. cum J. Vogelio Noriberg. et Matth. Bornemanno, [note: Non Borlemunno, ut legitur apud Freberum et Wittium in Memoria Cobiana.] Zechlinensi Marchico, eam Cobio nostro collatam esse (nisi forte ob morbum, aut aliam caussam subito intervenientem, vicarias partes Queccii subierit Sonerus, [note: De qua subito interveniente mutatione tanto magis dubitamus, quanto certiora ex ipso Amplissimi Ordinis Philosoph. Decanorum et Candidatorum nomina continente Libro didicimus, Queccium honorum fuisse dicto ante tempore dispensatorem, deque vicibus a Sonero susceptis ne [gap: Greek word(s)] quidem annotatum esse. Vnde Magistrum quoque Philosophiae A. 1621. cum Organicus jam Professor creatus esset, eodem Queccio brabeuta inter undeviginti Candidatos ordine primum renunciatum esse accepimus.]) ipsum Programma, quod his nostris manibus inter scribendum tractamus, demonstrat. Sed, quemadmodum levis haec est circumstantia, ita graviora sunt alia, quae Freherus prorsus siluit aut ignoravit, ad Crypto-Socinianam hanc societatem pertinentia. Quippe cui noster inter primos nomen non modo dederat, sed etiam Libros eum Socinianorum omnium diligentissime legisse, acerrimeque cum aliis disputasse, ipsorum fratrum et amicorum confessione deinceps innotuit. Neque vero id mirum esse potest, cum hospitio et bibliotheca ipsius Soneri usum fuisse longo tempore, et a primis quidem annis Academicis, plane nobis constet; Vnde nec diffessi sunt iidem sodales, Cobium [gap: Greek word(s)] errores Socinianos a Sonero accepisse, interque fratres Polonos primum quoque, certe inter primos, cooptatum esse, eaque de re per Crellium, Racoviam jam digressum, certiorem redditum: cujus ipsius verbis Epistolaque, ad Cornelium Marci data, illud circa finem hujus Capitis [note: §. LII.] demonstratum dabimus. Imo etiam eousque in haeresi animo concepta progressus fecit, ut Ruarus, homo callidus et explorandorum mentis recessuum, quoad mortalibus licet, probe gnarus, propterea inprimis illum tenerrime amplexus sit, et fere in deliciis habuerit. [note: Comperta haec, eaque bona fide eloquimur; tametsi, unde illa nobis innotuerint, definite non indicemus: cujus rei graves oppido caussas habemus.] Cujus quoque amicitiae manifestum testimonium idem reliquit, quando in Epistola ad fratrem Joachimum Ruarum data, [note: Centur. II. Epist. XI. p. 69.] hoc ipso germanico licet fratre neglecto, se Cobio unice permisisse scribit, ut quaecunque litterae


page 186, image: bs0186

sibi inscriptae Altorphium venirent, eas ille resignaret, et exemplum tantum ad se in Poloniam mitteret. Quae quanta suerit fiducia in amico, a se non dissentiente posita, ex consiliis Ruari, tum, quando in Polonia degeret, omnium occultissimis gravissimisque, et clam agitatis, satis superque colligitur. Eademque, quae Cap. I. §. 32. observata sunt, luculentissime confirmant. Amplius vero etiam Epistola, ad eum ex eodem angulo Sarmatiae, Smigla videlicet, perscripta, quae typis prostat, [note: Cent. II. Ruarianarum Ep. X. p. 65. seqq.] testatur, quantum tribuerit ille Cobio suo, utpote cui et Burgstorphianorum [note: Cui Abrab. von Burgftorff Equit. March itemque Wolffg. Achatio von Giech Eq. Franc tanquam discipulis suis suavissimis, Quaestiones suas Miscellas Metaphysicas, quas Praeside Mich. Piccarto ad disputandum d. 29. Martii A. 1615. proposuit, dedicavit Cobius noster.] studiorum moderamen, nisi rediret, lubens relicturus erat, ejusque ad fratres ad mutuam pietatem exhortandos opera cum Peuschelii diligentia inprimis uti volebat. Quod vero post abitum, ex Academia Altorphina, Ruari, caeterorumque coryphaeorum fratrum, veritati coelesti, animum sua luce iterum perfundenti, prior caeteris locum dederit, cum alia multa, tum praecipue illud condocere potest, quod Peuschelium his verbis, jam in carcerem Academicum Jenae compactum, aut certe ea fata metuentem, allocutus est, Epistola d. 15. Febr. A. M DC CXVI. ad eum perscripta: [note: Et inter reculas Peuschelianas [gap: Greek word(s)] reperta.] Vale mi Peuscheli, et si erras, resipisce, docentique meliora lubens cede. Vnde profecto clarissime efficitur, neque Cobium pertinaciter amplius erroribus Socinianis inhaesisse, neque etiam Peuschelium, ad confessionem edendam publica auctoritate compellatum, in haeresi perseverare, si per ipsum res staret, voluisse, sed ut inde potius eum retraheret, candide jam elaborasse. Quam sinceritatem mentis ad frugem conversae, traditis deinde Libris, quos possidebat. Socinianis, uti paullo inferius Cap. III. ostendemus, promte itidem demonstravit. Neque per omnem vitam deinceps meminimus a quoquam observatum esse, fermenti aliquid improbi ex infelici illa deceptione in animo viri optimi superfuisse. Quam etiam ob rem non dubitavit Illustris Senatus Noribergensis ipsi, tanquam satis probatae fidei viro, vacuefactam, morte M. Piccarti, primum Profess. Logices et Metaphys. concredere, atque hinc porro ad Juridici Ordinis [note: Post receptos A. 1635. Doctoris Juris utriusque, brabeuta Nic. Rittershusio, Conrfilio, titulos. Quam circumstantiam singulariter commemorare non fuisset operae pretium, nisi fato improviso ex recitatione Orationis de Conjungendis cum Jurisprud. Philosophiae studiis in ipsa illa panegyri operose doctissimo huic honorum dispensatori de plagio commisso palam accusato adversus [gap: Greek word(s)] (forte G. K.) laborandum fuisset. Quae pluribus descripta lis est in Epp. Richter f. 204-210.] munia [note: Extra ordinem primum una cum Logices Professione, diu obeunda, atque cum Institut. Imperial. ordinario docendi officio tandem, post Aegid. Agricolae excessum commutanda: cui functioni paullo ante obitum etiam dignitas Consiliarii Reipubl. Illustris Noribergensis accessit.]


page 187, image: bs0187

A. 1636. promovere. Quibus etiam summa fide et industria administratis, A. 1660. septuagenarius pie immortuus est. Quod superest, silere haud possumus, tantam fuisse inter Cobium et Vogelium cumprimis nostrum, inde a scholastica consvetudine, necessitatem et animorum conjunctionem, [note: Hujus amicitiae intimae et ad mortem usque integerrimae, sed generatim et universe mentionem fecit b. Dürrius in Program. funebri, inter Memor. Ictorum Decad. III. recuso, in quo tamen, de Socinisino pristino Cobii altum est silentium.] ut nunquam, in philosophico ordine ille constitutus, vel scriptam vel typis subjectam habuerit disputationem, quin eam Vogelius antea Noribergae recognosceret, et ad limam, haud invito, immo jubente Cobio, revocaret. Quasdam etiam integras Vogelium elaborasse fide non dubia accepimus; cujus rei tamen caussam nos ignorare fatemur. Quibus praemissis nihil restat, quam ut originem nominis Onesimi Cobio dati exploremus. Idque, ut quam brevissimi simus, sive ex Soneri [note: Etenim non hospitio tantum ejus uti consvevisse, sed hanc quoque operam ministerii nostrum ei praestitisse, exploratum est.] famulitio, et domestica consvetudine intimiori, quem Philetam vocatum esse deinceps audiemus, collatum cum Philemonis nomine et oeconomia, [note: Alludendo ad Philemonem, cui Epistolam brevissimam, et a Scipione Gentili nostro ICto exquisito commentario illustratam, Paullus inscripsit: quem Apostostolus, uti paullo ante mortem videbatur Sonerus Cobium, ad meliorem mentem in vinculis traduxerat.] accersimus; sive ex officiis, Ruaro aliisque fratribus utiliter praestitis, derivandum conjicimus: Nisi forte etiam Vogelii in eum amor singularis, isque solus hujus appellationis ab eo inditae, caussa fuerit. Certiora his, omnia licet diligentissime excutientibus neutiquam adhuc succurrerunt. Communistas, [note: H. e. beneficio publici convictus, Illustrium Curatorum Academiae munificentia, fruentes Studiosos: qui una cum Inspectore Oeconom. XXXVII. personas conficiunt, et liberaliter, ut nunquam cibantibus justa etiam carnis portio cum caeteris alimentis necessariis desit, sustentantur.] qui Cobio in Indice nostro additi sunt, tanto minus miramur in Epistolis interdum memoratos esse, quo liquidius constat, plerosque fratrum Noribergensium convictu illo communi


page 188, image: bs0188

in oeconomia Altorphina ab Inclyto Senatu Noribergensi beneficiariis perquam benigne assignato, usos esse, quorum hoc generali nomine interdum facienda erat mentio. Pythagor aeorum autem titulus haud dubie ex discipulorum hujus Philosophi vivendi et discendi rationibus ortum duxit, utpote quos apud Crotonienses maxime [gap: Greek word(s)] degisse, seu, ut Justinus auctor [note: Justinus inquam, Epitomes Troji Pompeji Historiarum auctor, L. XX. C. 4. cui Italicae Philosophiae scriptores, praeter Schaefferum, plures, adjungi queunt, eadem uno ore tradentes.] est, sodalitii jure sacramento quodam nexos separatam a caeteris civibus vitam, eamque frugalem exercuisse, cognitum habemus. Pro supplemento notamus, eosdem beneficiarios aliquando etiam a Neo-Socinianis Peripateticos esse dictos, eo quod, ut hodieque moris est, ante cibum capiendum, hora constituta, in porticu Collegii, amplissimis substructionibus muniti, utplurimum deambulare solerent. Quae tamen, quia leviora sunt, haud nos morabuntur. Neque etiam nunc Cornelius, quem Loniceri nomine, per litterarum consvetam translocationem, insignitum CL. Mollerus ad elementum C. retulit, aliumque fortassis a Carmo credidit fuisse, nos detinebit. Idem quippe, qui Cornelius Marci, et ex vulgari civium fuorum, posthac etiam continuata appellatione M. Cornelii nomine clarus fuit, atque ad litteram M. proinde rectius commemorandus erit; ubi copiosam de ejus fatis et participatione haereseos mentionem facturi sumus. Pari modo neque Cracovia, Poloniae minoris civitas primaria, negotium nobis in praesens facesset. Hujus enim, uti nomen, litteris similiter aliter locatis Vracociam, reddit, fraudisque eo magis occultandae gratia, uti putamus, in Fragosiam, mutatum est: ita vix alius [note: Praeter significata subinde politica negotia istic tractata, a quibus et Socinianorum praesertim in Comitiis, salus veluti tenui e filo pendebat, hanc ipsam ob caussam in litteris commemoranda. Publicum enim h. t. coetum, in illa urbe collectum, ut alibi, non habebant.] ejusdem in litteris usus fuit, quam ad describenda itinera a fratribus illuc peracta, et Epistolas inde apportandas, eoque rursus mittendas, ut Racoviam et in alia Poloniae et Transylvaniae loca perferrentur. Quae cum earum curatores, post Cettisium [note: Vid. Cap. I. §. 13.] suo jam fato functum, lateant, parum indagantibus utilitas asserent. Dignior autem est consideratu, omnium consensione, qui sequitur

§. X.

CRELLIVS, Johannnes ille, fuga in tempore quidem, at suo ipsius malo elapsus, et maximum inter Socinianos nomen consequutus; quod


page 189, image: bs0189

a doctrina, facundia, scriptisque plurimis, iisdemque eruditionis etiam non vulgaris laude, si ab haeresi discedas, haud defraudandis, non injuria est adeptus. Equidem, si vitae vicissitudines jam ante diligenter descriptas a J. Pastorio ab Hirtensberg, Medico et Historiographo Polon. R [note: Conf. Cap. I. §. 23. etc.] animo expendas, [note: Addito Venerandi Lauterbachii compendio in Ariano-Socinisino Polonico, nuper typis exhibito, n. XXXVII. f. 351. sq.] vix relictum aliquid videbitur, quod a nobis heic adjici possit. Sed restare nihilominus spicilegium, res ipsa mox condocefaciet, ut arbitramur, luculentissime. Helmetschemii A. 1590 [note: D. 26. Julii, qui tunc in Dom. VI. post Fest. Trinit. incidebat: sic enim nos diptycha ejus Eccl. docuerunt, quae amicus ad preces nostras inspexit.] hanc eum lucem primum vidisse, (qui pagus est Com. Limburgicorum [note: Speckfeldensem lineam vulgo vocabant, a Gaildorffensi, qui Würtenbergico agro vicinior erat, Sueviamque attingebat, ramo, distinctam. Cujus utriusque masculinum genus extinctum est, nec nisi feminae quaedam supersunt.] ditionis, in ea parte, quae in Franconia sita, et Schwarzenbergici Principatus Seinshemensi Dynastiae, atque Castellensi Comitatui adjacens) in vulgus notum, atque hinc alterum illud nomen, quo Helmezheimensem vocare solebant fratres, enatum esse patet. Patrem cognominem filio Evangelicae doctrinae illic pastorem [note: Inde ab A. 1586. usque ad A. 1608. annosque proinde XXII. eodem hoc munere perfunctum.] fuisse, et diem p. p. suum mature, cum Wintershusam juxta Moenum [note: Qui vicus cum altero Sommerhausen opposito sertilitate vini clarus, iisdem Comitibus Limburgicis, quorum mascula progenies non ita pridem expiravit, parebat, et posteris adhuc sequioris sexus paret.] translatus esset, obiisse idem retulit Pastorius. Cui et narrationem accuratam scholasticorum tyrociniorum Crellii, Noribergoe, Stolbergae et Mariaebergae positorum, acceptam ferimus. In Alumnorum XII. Noribergensium numerum cooptatum fuisse mirabamur ab initio, animo videlicet reputantes, nemini, nisi civi nato, id beneficium contingere solere; Sed postquam matrem Crellii, Grünewaldiam, Noribergensem, patrocinio et savore Jo. Klingii, qui a Secretis Curiae Tutelaris [note: Vormundamt et qui a commentariis est der Vormundschreiber vulgo, dicuntur. Conf. Wagenseil. de Civit. Noriberg. Cap. XXIV. f. 198.] et rerum Academicarum ea tempestate erat, atque consanguinitate proxima Crellium attingebat, fuisse usam, observatum est, neque etiam dubium videtur, eandem genitricem, Noribergam, post mariti excessum, redeuntem, jus civitatis quod sibi retinuerat, recuperasse, ejus rei insolitae alioquin caussa haud difficulter apparuit, eorumque omnium et nostra quoque ad tempus suspicio, qua


page 190, image: bs0190

nunquam [note: Eo quod non alios nisi cives hoc beficio potiri cognitum habebamus.] in sodalitium hoc receptum fuisse, existimatum est, evanuit. Vt fuerit a veritatis tramite abductus, neque ipse deinceps dissimulavit, cum Racoviensi coetui plane et coram conjunctus, Sonerum praeceptorem suum non tantum agnovit, sed etiam, ubicunque potuit, praedicavit; cujus elogii exemplum supra [note: Cap. I. §. 19.] ex Epistola ad Gittichium dedimus. Ipsius vero Gittichii consvetudine intima multum quoque profecisse, cum amicitia posthac, [note: Antehac enim, quia clandestinis machinationibus acta sunt AltorphI omnia, ita ut ne socii quidem detecti postea, ejus commercii alia nisi perobscura indicia dederint, parum hac de familiaritate vel compertum vel observatum est.] non sine venerationis testificatione demonstrata, tum etiam aetas in Academia Altorphina, (ad quam A. 1606. d. XXVII. Sextilis accesserat Crellius) prope aequalis, ejusdemque disciplinae Sonerianae quotidianus atque communis usus, aliaque plura, patefaciunt. Caeterum Socinisini, quae probare tum coeperat, arcana dogmata Crellium subdole et incredibili taciturnitate praelibasse ad Soneri ductum, hinc efficimus, quod nemo de tanta et tam immani defectione, ante, quam ipse clam omnibus ex illa musarum sede excesserat, aliquid vel suspicatus erat: utpote quem, si qua dissentiret a caeteris, ad Calvini tantum partes propensiorem esse, etiam malevoli autumabant. [note: Vid. Cap. I. §. 32 et 33.] Quam etiam ob rem saepe in mentem nobis venit, a sociis forte ejusdem haereseos, cum respectu ad solitudinem magis, quam sodalitatem AltorphI cultam, Solini appellationem ei attributam esse: quanquam et propter eminentiam inter caeteros, tanquam Solis inter astra reliqua eandem excogitatam fuisse, non esse absonum credamus. [note: Ita, cum haec primum scriberemus, visum, at postea aliunde cognitum est, nec obscuris indiciis, propter disciplinam, in qua prae caeteris profecit, intimamque cum Sonero praeceptore familiaritatem ita suisse cognominatum; utpote quem ex asse et veluti [gap: Greek word(s)] discipulus, referre credebant complices reliqui. Sonerum vero a Socini asseclis ordinarie Sonnerum fuisse dictum, ejusque nomen scriptum, vel ex Socini Operibus alias ostendemus, et supra jam ea de re, nisi fallimur, aliquid a nobis annotatum est.] Caeterum, licet solus sibi viveret utplurimum, venenumque, quod clam imbiberat a Sonero atque Gittichio, clam etiam haberet, non tamen ita solitarius, sibique, ut ita loquar, soli sapiens fuit, quin alios, data forte occasione, iisdem placitis, quibus pectus suum infeliciter imbui passus erat, occultis modis corrumperet. Ejus namque, certe primario


page 191, image: bs0191

Crellii ductu, virus Socinismi pestiferum accepisse, cum Joach. Peuschelium nostrum, tum Paullum Groe, ipsumque Martinum Ruarum haud pauca Crellio debuisse, postquam jam vacillare Soneri persvasionibus inceperat, confessione fratrum deinceps compertum est, et nos quoque, de singulis acturi, observabimus. Quo pacto autem latuerit mens ejus occupata, pravisque hypothesibus jam penitus perfusa, tantisper, dum professio publice edenda esset fidei in Augustana Confessione comprehensae, supra [note: Cap. I. §. 23.] expositum suit. Quemadmodum tandem ipsis Kalend. Novembribus, atque adeo paullo post Soneri praeceptoris obitum, vix mense uno interjecto, discesserit in Poloniam, sive male sibi conscius, sive capitum Socinismi Racoviensium amore flagrans, et quidem sine comite, totum longissimae viae iter emensus, aliunde satis cognitum est. Ipsius vero Soneri nutu atque consensu Altorphio valedixisse verisimilius videtur, quia litteras sibi, ab eo adhuc vivente traditas, acceperat, quibus et Peuschelium Racoviensibus sectae choragis commendaret, fraternitatisque sua auctoritate dextram conciliaret; qua de circumstantia paullo inferius §. 35. dicturi sumus. Caeterum litteris inde transmissis etiam absentem post haec non desiisse caussam provehendi firmandique erroris agere, non solum e superioribus narrationibus Cap. I. repetere opus est, verum alia quoque hujusmodi imposterum, ad Cornelii Marci quaedam commentaturi fata, [note: Hoc ipso Cap. II. §. 29.] commemorabimus. In praesenti e re nostra cumprimis esse videtur, uti, post firmiter radicatam in animo suo haeresin, optimam quoque matrem, Noribergae, [note: In patria, ubi jure adhuc civitatis fruebatur, uti supra jam animadversum est.] inter preces et lacrymas vitam trahentem, in consortium erroris, pertrahere, aut dissensionem hanc suam quam studiosissime extenuando, vilipendium ad minimum haereseos suae persvadere, enixe allaborarit, condocere. Didicimus hos infelicis filii adversus matrem piam ausus minime pios, e Programmate Celeb. D. J. Fr. Mayeri, quod A. MDCCCVI. actui solemni Promotionis III. Th. Candidatorum d. 30. Augusti Gryphiswaldiae [note: Vbi et alia quaedam ad Lit. R. commode referenda annotata habentur.] praemisit, ipsamque Crellii Epistolam formis typothetarum exscriptam illic vulgavit; quam, quia vix centesimus quisque in schedam illam incidet, ipsaque Crellii manus, in ea, qua fortuna usus sit in Polonia, enarrat, ne pereat, totam huc transferemus.



page 192, image: bs0192

§. XI.

Ita vero; postquam afflictissimae matri, Evangelicae veritati ex animo adhuc constanter addictae, fata et religionem exponere constituerat, scribit; Was mich anlangt, bin ich noch Gott lob, zimlich gesund. Wiewohl ich der staercksten keiner bin: auch durch taegliche Arbeit und studieren hab ich am Leib mehr abgenommen, als mein Alter mit sich bringt. Ich bin nun fünffthalb Jahr allhier zu Rackow in klein Pohlen, 15. Meilen hinter der Koeniglichen Hauptstadt Crakaw, der Schul oder Gymnasii, wie wirs heissen, Rector. Meine Besoldung ist des Jahrs ordentlich 200. Fl. Ausser dem bringt es sonst noch etwas ein. Wiewohl jezund, weil diese Jahre her Unruh im Land gewesen, solches zufaelliges Einkommen sehr geschmaehlert worden. Zu arbeiten ist genug. Denn (welches die verstehen werden, welche studirt) ich muss meinen Discipuln proponirn, Logica, Ethica, Physica, Graeca, Orationes Ciceronis cum analysibus Logicis, auch die Woche zweymahl disputiren, einmahl in Philosophicis, das andermahl in Philologicis, auch ihnen wochentlich Materias Orationum proponiren, und solche Exercitationes, so viel die Zeit traegt, corrigiren. Es kommt zu Zeiten auch andere Arbeit unter die Hand, also, dass ich wenig Ruhe habe. Aber solches thue ich alles gerne, weil ich sehe, dass solche Arbeit zu GOttes Ehren und der Menschen Nuzen gereicht. Man muss sich zu Zeiten selbst nicht ansehen: sondern vielmehr andern dienen, und ihren Nuzen betrachten; wissend, dass GOtt solches reichlich belohnen kan. Jezt ists auch fünffthalb Jahr, dass ich mich verheurathet habe, mit Rosina, Herrn Simonis Pistorii (welcher vor diesem in der Stadt Tarnowiz im Fürstenthum Jaegerndorff, dem Fürsten von Brandenburg zugehoerig, nun aber hier in Pohlen nicht weit von Crakow Pfarrherr ist) Tochter. Vor einem Jahr den 10. Februarii hat mir unser HErr GOtt erst einen Erben beschert, welchen ich Theophilum [note: Alterum Christophorum dictum esse constat. De tertio, (nam tres omnino genuisse notum est,) nihil adhuc innotuit. Nisi quod plerosque, postquam Sociniani e Polonia omnes ejecti sunt, in Beigio vixisse, ibidemque fatis etiam concessisse, non unius generis documentis proditum est.] genannt. Welcher zugleich mit meiner Haussfrau, noch frisch und gesund ist. Ich zweiffle nicht, dass man euch herzliebe Mutter, wird bissher geschreckt haben, wegen meiner Religion und Glaubens-Bekaendtnuss. Aber ich bitte, ihr wollet euch nicht bekümmern, und kein schwer Herz machen.


page 193, image: bs0193

Denn ich halte mich durch die Gnade GOttes fest an unsern HErrn JEsum Christum, und an sein heiliges seeligmachendes Wort, welches klar zeigt: So du mit deinem Mund bekennest JEsum, dass es der HErr sey, und glaubest in deinem Hertzen, dass ihn GOtt von den Todten auferwecket hat, so wirst du seelig, wie Paulus schreibt Rom. X. Cap. Und an denselben Ort: Wer den Nahmen des HErrn wird anruffen, soll seelig werden. Und wiederum 1. Cor. XII. Cap. dass niemand kan JEsum einen HErrn heissen, ohne durch den Heil. Geist. Als auch Johannes in der ersten Epistel am 5. Cap. Wer da glaubt, dass JEsus sey der Christ (das ist der Gesalbte, oder unser himmlischer Koenig) der ist von GOtt gebohren. Solches alles glaube ich in dem Hertzen, und bekenne mit dem Mund. Ich glaube mit Thoma, dass Christus mein HErr und mein GOtt [note: Ergo et matri credulae, abusu hujus vocabuli, uti supra de Sonero observatum, fucum facere molitus est Crellius. Levi cavillo elabi, ubi de confessione veritatis agitur, turpe est, sed fucum faciendo in re tanti momenti, alios ipsamque matrem decipere velle, prorsus execrabile. Haeccine ergo a Spiritu JEsu Christi profecta esse, quis putet?] seye. Ich glaub dem, was der Apostel Petrus sagt in der Apostel Geschicht II. Cap. dass JEsum GOtt auferwecket; dass GOtt den JEsum, welchen die Juden gecreutziget haben, zu einem HErrn und Christ gemacht habe. Ich ruffe auch den Nahmen des HErrn an. Und weil niemand ihn anruffen kan, es glaube denn an ihn, Rom. X. So folgt unwiedersprechlich, dass ich an ihn glaube, und also, wie an gedachten Ort geschrieben, und an unzaehlichen andern Orten, nicht werde zu schanden, sondern seelig werden, so fern ich in diesen meinen Glauben werde festiglich beharren. Welches ich dann durch die Gnade Christi thun will, biss an mein Ende. Weil mir dann die Heilige Schrifft, welche warhafftig, und niemand betriegen kan, solche troestliche Hofnung gibt, meiner Seelen Seeligkeit, so sollet ihr an derselben nicht zweifflen: und euch in dem Fall nicht betrüben oder bekümmern: sondern euch dessen gantz vergewissern, dass ich von dem Glauben an den HErrn JEsum Christum, durch welchen wir sollen, nach der Verheissung GOttes seelig werden, nicht gewichen, auch biss an den Tod durch seines Geistes Krafft nicht weichen will, und dass ich mich schlecht halte an das Apostolische Symbolum [note: En antiquam cantilenam! Quasi vero de verbis ageretur, non sententia, et in hoc quoque negotio locum non haberet: Duo cum confitentur idem, non est idem. Conf. b. Rechenbergii Symb Apost. ad sensum mentemque variorum coeruum Expositionem, quae Form. Conc. tritissimae, sorma 8va Lips ab ipso procuratae, subjungi solet. Latet ergo anguis non solum in herba, sed etiam in verbis. Nec omnem [gap: Greek word(s)] meram esse et umbratilem [gap: Greek word(s)] , inde liquet.] oder Glaubens-Bekaentnuss, welches man mich von Jugend

page 194, image: bs0194

auf gelehrt. Glaube schlecht: dass der HErr der allmaechtige GOtt und Schoepffer Himmels und der Erden; welches ist der Vatter unsers HErrn und Heylandes JEsu Christi. Vnd dass derjenige sey der eingebohrne Sohn GOttes, und mein HErr; welcher durch den Heil. Geist empfangen, aus der Jungfrauen Maria gebohren, gelitten, gestorben, begraben, zur Hoelle gefahren, von Todten auferweckt, gen Himmel gefahren, zur Rechten GOttes sitzt, und von dannen kommen wird zu richten die Lebendigen und die Todten. Also auch von dem Heil. Geist habe ich ein solches Bekaentnuss, welches mit der Heil. Schrifft übereinstimmt. [note: Mira brevitas et verbis generalibus comprehensum de Sp. S. confessionis compendium, quod videlicet incrustari alio modo tam commode, ut fraudem mater non persentisceret, sicut divinitas Christi, haud poterat.] Vnterdessen forsche ich der Goettl. Warheit, welche in der Heil. Schrifft offenbahret ist, in der Furcht GOttes fleissig nach: Bitte GOtt um seinen Heil. Geist und Verstand seiner Geheimnuss: prüfe nach des Apostels Pauli Vermahnung 1. Thess. V. alles, und das Gute behalte ich: Befleissige mich durch die Gnade und Hülffe GOttes, dass ich moeg ein gutes Gewissen behalten, biss auf den Tag Christi, welcher einen jeden geben wird nach seinen Wercken: wie die Schrifft an unterschiedlichen Orten bezeuget. etc.

§. XII.

Hactenus matri fidei suae confessionem ambiguis verbis, sensu recondito, et a veritate Evangelii alieno, quod caetera ejus scripta abunde condocent, edisserentem audivimus Crellium. In qua nihil est, quod magis admiremur, immo detestemur, quam impudentiam hominis inter haec, dum pietatem prae se ferret in matrem [note: Hujus fraudis ignaram, et simplicem; quam vix aliter utpote a sagacioribus rectius haud edoctam, nisi in meliorem partem, ut verborum nativa exposcit significatio, haec accepturam praescire poterat. Egregium vero pietatis specimen! multo sane laudabilius futurum, si scapham scapham appellasset.] studiumque integritatis animi, nihilominus tam dolose et destinato animi proposito errores suos immanes dissimulantis et involventis, totamque Christianam religionem laxo illo Symboli Apostolici ambitu, sententia licet infinitis modis discrepante, comprehendentis, et de


page 195, image: bs0195

Spiritu Sancto tandem tam jejunam confessionem edentis. Vnde quid de illa praeceptoris confessione, Schoppero quondam edita, [note: Vid. supra C. I. §. 19.] judicandum sit, iterum opinor liquido patebit. Adhaec, qua pertinacia et [gap: Greek word(s)] elapsus latitaverit inter complices impietatis, ex his litteris evidentissime cognoscitur. Quippe quibus post multos a fuga annos, (videtur enim Epistola haec scripta A. 1620. vel 1621.) nunc primum, ubi locorum esset, et quid rerum ageret, solicitam matrem, viduamque omni ex parte orbam, certiorem fecisse filium huncce perditum, non obscure ex initialibus verbis efficitur. Quae omnia, quales sint fructus doctrinae corruptae, et a vero Christi Evangelico alienae, [note: Ficus scil. [gap: Greek word(s)] Matth. VII, 16. seq.] animique vel infensi, vel fascinati, si mitissime interpretemur, clarissime patefaciunt. Quibus adjiciemus sub id ipsum tempus, clam adhibitam, ad promovendum Socinismum, industriam, non solum impenso in N. T. translationem studio, [note: Ex hoc enim jam tempore diu in ea concinnanda coepit cum Stegmanno desudare Crellius: quamis lucem A. 1630. demum adspexerit publicam.] aliisque laboribus in singulos dies continuatis; sed etiam, post matrem fuco quodam delusam deceptamque, ingentem solicitudinem de fratre in eandem perniciem praecipitando, enixe demonstratam. Hunc enim, cum mercatus caussa Gedanum ingressurum nosset, Mart. Ruaro illic commoranti plurimum commendasse ex Epistola a CL. Creenio A. 1706. [note: Animadvers. Philolog. Tom. V. f. 261.] demum in publicam lucem producta addidicimus. Vbi, fratrem meum germanum, inquit, si Dantisci ad nundinas futurus est, [note: Mercaturae haud dubie deditus; de quo nobis nihil innotuit, et alibi quoque lares eum, quam Noribergae, fixisse probabile est.] tibi quaeso commendatum habe, et si quid illi poteris de religione instillare, vel saltem ad veritatem penitius cognoscendam eum animare, id, ut facias, oro: quanquam te orare nil est opus, qui hanc operam omnibus sponte tua praestas, ac lubens eamque ipsam ob caussam istic locorum es futurus. Vnde sane, quam cupidus fuerit haereseos latius spargendae, liquidissime constat. Neque vero patriae eodem veneno inficiendae desiisse curam gerere, ex iisdem litteris colligere est, in quibus paullo ante: De rebus Belgicis Gallicisque ad religionem spectantibus, itemque Germanicis, atque insignite de Noribergensibus, aliquid laeti [note: Quae Epistola cum sit A. 1624. d. 19. Julii Racoviae exarata, ne quid suspicionis reliquiarum Socinisini in patria clandestini cuiquam moveat, Cap. IV. §. 1. conferatur.] audire pervelim,


page 196, image: bs0196

scripserat, tristitiamque animi ex rebus istic mutatis sibi commotam, quam clarius in Epist. ad Marcium Cap. IV. [note: §. III. et IV.] exhibenda expressit, non obscure etiam in Ruari sinum effudit. Quae quidem ad institutum nostrum sufficere possunt. Nam de reliquis vitae gestis, promotione item a gubernatione scholae ad Pastorale officium in coetu Racoviensi obeundum, et scriptis denique aliisque laboribus [note: Quos ipse commemorat in Epist. ad Ruarum P. V. Animadvers. Creenianarum extante; ubi cumprimis in Ethicam Christianam multum studii se impendisse narrat, et in Vers. Nov. Test. paullatim procedendo, desudare A. 1624. scribit. Cum quibus et ipso impressionis Anno 1630. qui Ruari l. c. subsequentem Epistolam, ad Franc. Limburgium perscriptam, comparabunt et jam A. 1620. scripta verba: Praelum nostrum jam, ut spero, fervet editione Novi Testam. Germanici etc. legent, habebunt, quae concilient. Nisi eum forte nimium sperasse, et plus justo promissis confisum esse, dixeris.] compluribus, ne actum ab aliis agamus, nihil est, quod addere allubescat. De sola, qua valuit, virium habilitate, alacritateque animi et doctrinae (si ab haeresi discedas) praestantia, placet ex Joh. Stoinii, (vulgo Stoinski seu Statorii, nepotis Petri Senioris,) collegae et coetus quoque Racov. Ministri, Praefat. ad Opera Crelliana Exegetica [note: Quae etiam Comment. in Evang. Matthaei et Ep. ad Romanos inchoatis, et A. 1636. Racoviae in 8vo typis Pauli Steruacii editis, praemissa est. Quemadmodum vero Stoinio huic praestantiorum quorundam Crellii operum editionem debemus, ita multa quoque a Petro Morscovio praelo esse parata, ex Bibl. Frr. Polon. elucet.] excerpere testimonium luculentissimum et perhonorificum: Quae in Matthaeum, ita ille scribit, edita vides, ea ab ipso quidem Crellio Theologiae studiosis privatim dictata sunt; sed sola meditatione praevia, non vero scripto aliquo ante concepta, non relecta, aut recognita. [note: Idem testatur Smalcius in praef. ad Lector. (Tom. I. Opp Socini f. 156.) de Socini Comment. in Epistolam priorem Johannis; incertum, utrum ex jactantia mera an conciliandae tanto et tam expedito viro, hac hedera suspensa, auctoritatis gratia.] Quanquam is nunquam aliter (quod sciam) aliquid dictare solebat, adeo, ut Ethica etiam Christiana, non exiguo volumine contenta, quae brevi Domino annuente lucem adspicient, [note: Selenoburgi ap. Asterios 4to, qui tamen typus Amstelodamensi similior est. Plenior ea in Opp. et Amstelod. 1681. excusa, reperitur.] et Tr. de Spiritu Sancto aureum et Comment. in XV. Caput prioris ad Corinthios Epistolae (nec non alia hujus voluminis commentaria et paraphrases) [note: Verba haec, parenthesi inclusa, in Praefat. cit. Ed. in 8vo Racoviensis non habentur.] absque omni chartae subsidio dictaret. Vnde quam rara dos ipsi contigerit, conjectare non est difficile. [note: Cujusmodi expedita docendi dexteritas etiam notissimo Gallorum ICto, Cujacio tribuitur in Menagianis f. 8. Vbi quando publice praelegerat, tam distincta dicitur usus oratione, ut auditores, quorum plures quam octingentos saepe habebat, ac Germani praesertim, verba singula exciperent calamis, ac deinceps traderent typographis edenda.] Cujus adeo praefaminis,


page 197, image: bs0197

cum et alia intelligi possint, praesertim, quae de Volckelii LL. de vera religione, ab eodem Crellio recognitis, et sub incudem revocatis, a Stoinio notantur, lectionem accuratam omnibus commendamus, et omissis variis Epistolis, quarum ibi quoque facta est mentio, inque alium locum partim rejectis, partim jam commemoratis, de ejus vitae exitu pauca, quae ad H. Grotium perscripsit Gedano Ruarus Anno M DC XXXIII. subjiciemus: Ita vero ille: [note: Cent. I. Epist. 33. p. 169. sq.] Ad Crellium, quo tuas mittam, non invenio: is enim rebus humanis jam valedixit: quia tamen existimo, argumentum earum nihil habere secreti, permittis, ceu opinor, mihi, ut eas resignem mihique habeam. Aegrotare coeperat vir optimus, me praesente, qui illuc veneram, IV. Eid. Maji, cum paullo ante eruditissime pro concione de sensu duorum extremorum versiculorum cap. III. posterioris ad Corinthios disseruisset, ex febri maligna, quae passim tum per oppidum grassata, domum quoque illius infecerat: Ex illa cum XXI. dies mente integra (quod in illo morbo rarum) laborasset, tandem IV. Non. Junii paullo ante octavam horam, aetatis circiter quadragesimum tertium annum, placide exspiravit, praesente fere tota loci illius Ecclesia, quaepaullo ante ad illum valedictura convenerat, illiusque spiritum Domino Jesu voce Ecclesiastae Slichtingii multis cum lacrymis commendaverat. Hactenus de morte Crellii, Ruarus. Posterorum ex filiis tribus nemo, quod sciamus, patriam parentis revisere unquam in animum induxit. Neque, utrum supersit aliquis ex illius prosapia, constat, praeterquam Samuel Crellius ex Theophilo, ut ferunt, natus, qui in Belgio hodieque [note: Nuperrime certe istic vixisse exploratum habemus] vivit, et scriptis quibusdam de primo et secundo Adamo: itemque Libello perbrevi de communi Sacrae Coenae cum plerisque sectis participatione [note: Quem dissert. Academica peculiari b. Gottfried Olearius, Lips. Theol. confutavit, et in fine recusum adjecit. Priores vero cogitationes ineptissime ingeniosas ibidem D. Joannem Schmidium ad examen revocasse jam notum est.] ac similibus [note: Nam ad novam Lexici celeberrimi Baeliani, quod nuper iterum auctius prodiit, illum quoque symbolam suam contulisse, superioribus annis inter nova litteraria nunciatum e Belgio legimus. Quanquam pauca in ea editione illa nos reperisse doleamus, quae praesens argumentum illustrare possent.] innotuit. Eundemque sub Lucae Mellieri integumento [gap: Greek word(s)] delitescere voluisse, in fide primorum Christianorum, Defensioni fidei Nicaenae celeberrimi Angli Georgii Bulli


page 198, image: bs0198

opposita, annoque 1697. Lond. publicata, additamentorum ad Baelianas Epistolas auctores observarunt. [note: Vtrum idem ille adversus b. Speneri de Divinitate Jesu Christi Libr. exasciatissimum quaedam, Animadversionum titulo, reposuerit, quod venerandus Lauterbachius in vita avi annotavit nuperrime, nescimus. Neque enim horum quicquam adhuc conspicere nobis licuit. Non dubitamus autem, ita esse, quoniam Observationum adversus Conc. Speneri titulo ea prodiisse testatus est, et suis haud dubie oculis spectavit. Parique modo de Explicatione loci vexati 1. Joh. V. 8. quae in Bibl. Anglicana Tom. VII. P. 1. p. 271. seq. extat, et nuper a Cl. Moshemio in Diss. ad h. l. examinata est §. XVIII., judicamus, eamque, quando Sam. huic Crellio tribuitur, non aliis, quam probabilibus rationibus niti, et conjecturis arbitramur.] Vnde cum sanguine quasi paterno ad nepotes haeresin improbam transiisse manisestum est. Sed satis dictum de Crellio. Quem et Leniancrum fuisse [gap: Greek word(s)] nominatum, Syllabus noster quidem meminit, sed ratio ejus denominationis latet; nisi forte ex imperfecta metathesi deducendum sit, aut, alludendo potius, quam plane id repraesentando, confictum putes; eodem prorsus modo, quo et Ethicae istius, Cinelli nomen in editione apud Asterios, seu Sternios, Luneburgicos typographos, primum fuerat praefixum. [note: Haec jam scripseramus, cum in mentem venit, utriusque nominis (Solinus Leniancer) conjunctionem exactiorem fortassis originem nobis daturam. Idque quum tentaremus, deprehendimus etiam, accurate omnino Joannis Crellii nomen, unica tantum littera superante, ex illo priori confici posse, atque hinc pro Leniancro, ut nihil prorsus abundet, Leniacri substituendum esse cognomentum, conjecturam facimus. Cujusmodi errores in descriptione Indicis hujus jam plures observavimus.] Cum nihil ex elemento C. restet, [note: Nam ut sit Joh. Crellii, Sociniani hujus famigeratissimi, familia ab ea, quae ex Misnia orta, et a Wolffgango Crellio, Siegenensium Pastore, ad alios in Academ. Ff. ad Viadrum ejusdem nominis viros percelebres propagata est, distincta nec minus diversa a Paulli Crellii Witteb. Theol. atque Fortunati Crellii, Philos. notissimi Heidelbergensis progenie et cognatione, ex professo et solicite addocuit J. C. Becmannus in Notitia Vnivers. Ff. ad Viadr. C. VII. f. 167. Vbi etiam Crellianam gentem Franconicam tribus rosis, loco insignium, uti consvevisse, Wolffgangi vero progeniem pedibus aquilinis, annotatum ac memoriae proditum est.] nisi quod Coetus domus pro membris coetus domestici, cujusmodi variis in locis diversi, et deinceps Gedani congregabat frequentissime Ruarus, interdum legatur, litteram

§. XIII.

D.

Ordine sic ferente jam quoque perlustrabimus; ubi idem illud emporium Dantiscum Orchestram esse dictum, primo loco reperimus:


page 199, image: bs0199

Denominatione procul dubio sumta, praeter Germanici nominis permutationem cum Graeco [gap: Greek word(s)] salto, ex loco editiore, quo in theatris ad ludos spectandos Senatores considebant, actaque intuebantur. Ad quam similitudinem eadem urbs eminentissima, Senatorioque ordine et mercimoniis in primis conspicua, Poloniae motus, ab ipsis quoque Socinianis excitatos, contemplari solebat. Neque vero adspiciendis solum hisce turbis vacabat, sed et ipsa clam palamque iisdem agitabatur, cum tranquillior tamen caeteris, Paullus [note: Quem Joh. Paulum vocat Sandius; quod utrumque praenomen etiam Calvinus in Opusc. et Beza in Epist. LXXXI. atque alibi, quibus tamen optime fuit cognitus, eidem tribuunt.] Alciatus, nobilis Mediolanensis, e vetustioribus Anti-Trinitariis inter primos illic sedem figeret, vitamque ibidem suam ad mortem [note: Teste Ruaro, (non Bucero, corrigendus enim typographi error est in Biblioth. Sandiana) qui ad Abr. Calovium haec Cent. I. Epist. n. 47. f. 226. distincte perscripsit, testibusque fide dignis confirmavit, eumque aliquandiu Cracoviae, antequam Gedanum domicilium transferret, egisse, ridiculoque fuco, quo pro Ariano Marianum se esse infestantibus Scholasticis dixerit, eos delusisse, ex Andr. Voidovii ore narrat. Caeterum a Beza, Mediolanensem militem. in vita Calvini, Epistolis ejus praemissa, C. 2. vocari, sed male ad Mohammedanos transiisse affirmari, non est curh I. copiose exponamus. Quanquam nec opus sit uberiori hujus fabulae refutatione, utpote quam adversus Morerium aliosque plures jam solide discussit P. Baelius in Lex Hist Crit. T. I. lit. A. f. 139 sq. Ed. 1720. Cui tamen hactenus adstipulari non possumus, quando suspicionem ex itinere forte in Turciam, securitatis caussa, ab Alciato suscepto, ortam esse censet; quum longe sit verisimilius, rem omnem ex ambigua loquendi formula repetendam esse, qua, qui S. Trinitatis mysterium impugnabant, quod ab Alciato furiosi in modum factum esse, et Calvinus et Beza perhibent, Mohammedanos esse redditos vulgo tunc dici solebat. Quamvis etiam ex Valentini Gentilis, socii ad tempus amicissimi, asserto, ut Beza l. c. narrat, originem ea narratiuncula habere potuerit, quem interrogatum de Alciato, Muhammedanum esse factum, respondisse, iste f. 364. ed. 8 v. refert.] usque transigeret, ac deinde ex ipso ordine sacro Joachimus Stegmannus negotium aliis facesseret, locoque hinc suo, quem inter Calvino-Reformatos [note: Conf. de eo totaque Calv. Reform. in hac civitate Histor. et fatis, quae Hartknochius in Hist. Eccl. Boruss. L. III. Cap. IX. litteris consignata reliquit.] tenebat, moveretur. Quibus accesserat jam diu ante Stegmannum, Matthaei Radecii, dum Senatui a Secretis adhuc esset, in provehendo Socinisino, convocatis etiam conventibus [note: Jam enim diu ante haec Radecii tempora (quippe qui demum A. 1592. Vnitariorum sacra est amplexus, vitaque A. 1612. d. 29. Martii Racoviae defunctus) coetum aliquem Gedani fuisse placitis Photinianorum addictum, vel ex Mart. Czechovicii Explicat. C. VII. ad Rom. elucet, quam fratribus primo Gedanensibus, postea vero A. 1584 Synodo Wengroviensi proposuit. Caeterum de conventiculis ab ipso Radecio, antequam Socinismum publice profiteretur, coactis Dantisci A. 1584. seq. legantur Socini Epp. Tom. I. f. 378.] privatis, improba cura, nonnisi exauctoratione,


page 200, image: bs0200

viri caeteroquin industrii et eruditi, coercenda. Vt taceamus, Floriani Crusii, Dan. Zwickeri et ipsius potissimum Ruari recentiores nostris et superiori seculo jam adulto machinationes difficulter superatas, atque inprimis Gedanensibus molestas: de quibus deinceps plura disseremus. Quam sedulam porro ea civitas amplissima in veneno Sociniano excludendo e moenibus suis operam navarit, cum alia praeter jam commemorata haec a nobis exempla demonstrant, tum Theologorum Gedanensium adversus eam haeresin scripta; sed luculentissime etiam condocet Adami Goslavii a Bebelno [note: De quo annotata ad lit. G. conferantur.] Dedicatio Refutationi, Kekermanni Systematis a se editae, praefixa, in qua dici non potest, quanta animi impotentia et insultatione, in amplissimum Senatum ejus urbis ille invehatur, et vim sociis suis (uti quidem coercendi eorum machinationes studium interpretatus est) illatam exaggeret, ut non tam deprecari eam videatur, quam Illustri Magistratui proterve imperare. De quibus tamen alios consulere jubemus, quando nobis compendii modum excedere non licet, et plura supersunt, quae illustrationem aliquam flagitent. Hoc enim loco rationem aliquam nominis, civitati amplissimae dati, reddidisse sufficiat. Diligentius excutiendae sunt, quae Franciscum Davidis [note: Hic enim ordine jam in Indice nostro sequitur.] saepius in litteris commemorare, novoque hinc et recondito nomine eum insignire svaserunt, caussae. Ad prius quod attinet, dubium non est, quin dissidium illud de Invocatione Jesu Christi, jam olim ortum, et famosissimum inter Franciscum hunc, amicissimumque antehac Blandratam atque Faustum tandem Socinum hujus hyperaspisten, quem in auxilium ex instituto iladvocaverat, cumprimis actitatum, occasionem subministraverit etiam Neo-Socinianis, super eadem controversia, inter se et cum aliis, rationes suas conferendi. Quod sane sine provocatione ad alterutrum horum, voce quondam et scriptis, de tanti ponderis argumento controversatorum, [note: Et multo quidem magis, quod neque ea tempestate reliquiae idem sentientium deessent, praesertim in Transylvania.] fieri non poterat. Et quamvis nemo eorum, qui AltorphI in Socini placita conspiraverant, a partibus istius Francisci Davidis stetisse videatur, nisi forte Matthias Rhaw [dequo alias [note: Vid. hoc ipsum Cap. II. lit. R.]] hujusmodi quid apud suos imbiberit, qui certe unus nobis de dissensu a caeteris suspectus esse [note: Quanquam ejus, nisi fallimur, sententia, si non contraria Davidianae, diversa tamen ab ea videatur fuisse.] posset; Tamen et res ipsa et dubia a nostris


page 201, image: bs0201

mota, de rationibus non contemnendis Francisci et assectatorum, si quidem divinitatem Christi aeternam aliquis negaret, dispicere jubebant. Vt omittamus ejusdem litigii, a Sprembergero AltorphI vehementius, ex aliis tamen principiis, moti deductique rationes, et [gap: Greek word(s)] quo de certamine jam Cap. primo [note: §. XXI. seqq.] plus satis dictum est. Eoque magis in istac quaestione desudatum videtur, quo major et insolitus plane rigor a Socini asseclis adhibitus fuit adversus Franc. Davidis adstipulatores; ita ut contumelioso Semi-Judaizantium titulo non tantum hi passim traducerentur; sed de summo quoque salutis discrimine, quod adituri sint, praeter consvetudinem severius statueretur. Quod ut pateat luculentius, Joh. Stoinii, coetus Racoviensis jam ante memorati Ministri, verba velim ad animum revocari, quibus in Praefat. ad Crellii Lib. de Caussis mortis Christi; [note: Qui libellus in Bibl. Frr. Poloner. Comment ad 2. Ep. Thessal. subjectus comparet Tom. Exeget. Crellii Script. I. f. 609. sq.] Ab Ecclesia, scribit, adeoque salute aeterna, excludi non tantum Atheos et Paganos, sed etiam Judaeos et Turcas, aliosque eorum similes; immo vero et eos, qui Christianismum professi vel blasphemiae in ipsum sunt rei; vel adorationis aut invocationis ipsius hostes, quae singula crimen laesae Majestatis regiae Domini Jesu arguunt: [note: Eaque haud dubie de caussa loco p. p. citando contra Wujekum, hunc Franc. Da. vidis a Ministris Eccl. suae (nostris) recte damnatum et haereticum, immo plusquam haereticum judicatum esse, praeter morem concitatior Socinus ait.] vel denique vitio alicui obnoxios se praebent, quod operibus carnis, (ut sacra loquitur pagina) in quibus idololatria principem locum tenet, accenseri potest. [note: Cum quo Smalcius, assumta Theophili Nicolaidis larva in Refutatione Tr. de missione ministrorum Eccl. necessaria prorsus consentit, quando Cap. VIII. f. 81. Quod Budnaeum et Franciscum Davidis nostrae sectae, ait, homines appellat (Borcovius, cui Lib. iste oppositus est,) in eo affectui potius indulgere, quam veritati patrocinari videtur. Illi enim cum nostris perpetua suit pugna, et tandem etiam excommunicatus diem suum obiit; Hic vero a nostris plane pro impio habitus fuit, et hodie nos pro fratre nostro neminem eorum agnoscimus, qui Francisci Davidis sententiam sectetur vel defendat.] Vnde cum liquido constet, quos per hostes invocationis Christi indigitet, momentum illius quaestionis in controversiam vocatae, caussaeque insuper de ea disquirendi graviores, ex Socinianorum ipsorummet mente, nullo negotio intelligi possunt. De reliquo, quoniam ipse Socinus copiose admodum, disputationis suae, ad quam a Principe Transylvanorum per Blandratam Basilea accersitus erat, enarravit historiam, [note: In Dedic. Disp. de J. C. Invocatione praefixa, scriptaque d. 14. Julii 1595. T. II. Opp. Socini f. 708. sqq. ubi et scripta amoebaea reperies. Adde Ejusd. Refut. Lib. Jac. Wujecki S. I. de Divin. Christi Cap. II. f. 538. Opp. T. II. ubi simul A. 1579. ex colico morbo, non phrenesi, in carcere obiisse, secus atque vulgo tradunt, verisimillimis argumentis adductis testatur.] nostrum non erit, ut, quae necessaria


page 202, image: bs0202

non sunt, repetamus, sed in caussis disputandi, atque in litteris quoque porro confabulandi, ea de re indicatis acquiescamus. Quis enim nescit, quo fato tandem Franciscus ille famosus, jussu Christophori Bathorii Transylvan. Princip. in carcerem conjectus, atque in eo quoque A. 1579. jam admodum senex vita [note: De quo tamen exitu vitae varii generis narrationes circumferuntur; in quibus non tantum illa tritissima est et inter tristia Socinianorum fata passim numeratur, qua mania quadam aut furore correptum obiisse traditur; sed nuper etiam in Hist. Socinisini, Gallice scripta, P. Lamyus, ut fertur, P. II. Cap. XVII. f. 331. postquam alia quoque de eo singularia retulerat permulta, carcerique etiam inclusum a Principe in phrenesin (rage) incidisse addiderat, denique ruina aedium, et forte carceris ipsius, miserrime conquassatum ait, (par la chûte subite d' un bâtiment, qui l' ecrasa) idque d. 15. Novembr. A. dicti contigisse fidenter affirmat. Quae, cum Socinus silentio alto praetermiserit, commemorare visum est: caeterum verane sint, an falsa, alii disceptent.] defunctus sit? Cujus eventus cum nemo ignoret, caussam fuisse impugnationem invocationis Jesu Christi, ita proximam huic infortunio occasionem dedisse, duriorem quandam, quae exciderat Francisco, in ea disputatione, assertionem, Smalcius testatur. Qui in Refut. Thes. Franzii: [note: Disput. IX. f. 298.] Vere fraterne tractarunt, inquit, nostri Fr. Davidis usque ad ipsum agonem, [note: Immo pro eo, cum duriora in illum statuere vellet Princeps, Calviniani cujusdam ministri svasu, deprecatos esse, et ut miseri hominis misereri vellet, et clementem atque benignum se erga illum praebere, supplicasse Socinianos, ipse Faustus l. c. ait.] quanquam eum ut fratrem tractare non tenebantur, qui in Jesu Christi veram divinitatem tam impie involabat, ut dicere non dubitaret, tantum peccatum esse, eum invocare, quantum est, si virgo Maria invocetur. Quae tanta impietas [note: Gracchorum de seditione querela!] Magistratui occasionem dedit, eum in carcerem, in quo etiam mortuus est, conjiciendi. Quanquam tunc etiam nostri pro illo excommunicato apud Principem intercessere, ut hominis infelicis misereretur, cum alii instarent, ut vita privaretur. Quae cum ita sint, nihil amplius restat, quam ut de novo nomine conficto, quo Liberium Erasinum vocitare inter congerrones convenit, rationem reddamus. Neque vero difficulter id fieri poterit. Prioris enim ex Germanica lingua et voce Franc origo manifesta est; alterius vero sensum cum Hebraica notione, qua David dilectum denotat, comparatum nomen Graecorum [gap: Greek word(s)] , aut verbum [gap: Greek word(s)] , similiter haud obscure prodit: cujus


page 203, image: bs0203

in notiorem formam Erasmi inflexionem occultandorum, quantum fieri posset, arcanorum scopus requirebat. Quare neque haec nos morabuntur diutius.

§. XIV.

DÜMLERI enim in tristi istac rerum conversione, et sodalitio recens inito Sociniano, praecipuum nomen nos postulat, dignum quod majori studio illustretur, postquam suo etiam silentio CL. Möllerus nihil sibi de eo innotuisse subinnuit, neque etiam ea, quae nobis cognita sunt, singularia pervicacissimi in tuenda haeresi hominis, juvenisque alias non indocti, fata innotescere potuere. Nicolai praenomen ei fuisse satis nobis compertum est, honestisque at mediocri sorte parentibus opificibus sub finem seculi decimi et sexti Noribergae natum, in Academiam patriam A. R. S. MDC VIII. pridie Quinctilis adventasse similiter constat. Nec utriusque nominis adscititii Mulderi puta et Tyrbaei, origo difficilis est investigatu; quandoquidem illud ex elementorum duntaxat trajectione; hoc vero ex Graecorum [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , quorum notiones etiam Latinorum turba seu strepitus exprimit, manifesto deducta esse, vel tyronibus linguae Graecae apparet. Cui posteriori e Graecismo derivationi vulgare illud et in vernacula nostra usitatum Dumlen, h. e. sursum deorsum cursitando strepitum edere, seu tumultuari, respondet. Quae cuncta quidem levia sunt. Ad fata autem juvenis infeliciter decepti quod attinet, equidem, uti prima ad Socinismum amplectendum ei janua fuerit aperta, explorare nondum plane et distincte [note: Quantum ad circumstantias caeteras, praeter ea, quae mox subjiciemus.] potuimus. Illud tamen cognitum habemus, inter primos, qui eum tentaverit, fuisse Joach. Peuschelium, quem tamen adhuc satis constantem, et primum sine successu adortum esse, eadem documenta referunt fide dignissima. At Georgium tandem Richterum accepimus [note: Documentis omni exceptione majorious; quae, ne cuiquam vocabulum hoc traditionis sublestae alicujus suspicionem moveat, addimus.] sophismate quodam, contra Mysterium SS. Trinitatis objecto, inter deambulandum effecisse, ut vacillare inciperet. Quo facto dehinc idem, qui antea, Peuschelius eum de argumento istoc amplius cogitantem confirmavit, et studiosius virus, tenerae menti injectum, novis additamentis auxit. Quibus omnibus amicissimi facundissimique Ruari infelix opera colophonem adjecit, et ultimum corrumpendae bonae indolis pondus


page 204, image: bs0204

addidit. Vtcunque vero haec sint, quae comperta habemus, certissimum tamen est, errore tam immani, profundius in animum demisso, ita miserum fuisse illaqueatum, ut, dum viveret, expedire se haud potuerit, aut potius, cum divino beneficio posset, noluerit. Idemque adeo inter eos numerandus est, qui pravo dogmate jam penitus comprobato, strenue dehinc cum aliis Socinianorum libros communicans, eosdemque, et quidem sanioribus etiam nonnullis, [note: Vtpote qui vel vacillabant adhuc, vel ad mittendos errores dociliorem animum deinceps attulere. Conf. Cap. III. §. 9. sqq.] ut Frauenburgero, Fabritio, Cobio atque reliquis tradens, promovendae haeresi enixius inter complices operam dedit. Cujus pervicaciae testimonium locupletissimum esse potest administratio illa Sacrae Coenae solemnis supra enarrata, a qua et ipse, inter capita factionis, participasse cum caeteris, superiori sectione extrema, sine cujusquam contradictione, [note: Nemo enim inter eos, qui ad confessionem vocati erant posthac, de Dümlero dubitavit, sed, certo illum inter participantes ab isthoc epulo fuisse, omnes uno ore affirmarunt.] observatum est. Vbi etiam, confessos impietatis sodales fuisse postea, annotabimus, unum Dümlerum, post aliorum primipilarium ex Acad. Altorphina abitum, in conventibus privatis cogendis agendisque, et admonitionibus Altorphi continuandis, industriam suam inprimis probasse, sed plerumque etiam in labore suscepto spe sua frustratum, nihil aut parum amplius apud caeteros, jam remissiores redditos, [note: Repetature Cap. I. §. 39.] profecisse. Quomodo vero in disputando acerrime meliora docentibus restiterit, quum scelerata deinceps consilia jam detecta essent, atque ex Academia patriaque optima, contra fidem datam, aufugerit, Capite III. [note: Sect. I. §. IX. coll. §. XXXV.] rectius accuratiusque exponendi ansa nobis dabitur. Hoc loco nunc satis esse arbitramur, quanto eum amore complexus sit Ruarus, brevissimis condocere, et quorsum dilapsus post fugam latuerit, insuper significare. De priori, affectu nimirum antiquo teneroque, carmen loquitur in honorem illius concinnatum, et Disputationi ejus de Vtilitate sapientiae et prudentiae etc. praeside G. Queccio A. 1614. d. IV. Junii habitae [note: Qua ex Disputatione etiam, quam Illustri Leonhar do Grundherro ab Altenthann et Weyerhaus, Academiae Altorph. Curatori splendidissimo (cujus P. III. saepius incidet memoria) dedicavit, gentis Grundherrianae generosissimae beneficiis Dümlerum potissimum affectum, et forte etiam studiorum stipendiis subsidiisque, dum sana esset mente, sustentatum esse, patet. Animum vero gratum, quem tantopere in ea praedicat Epistola, turpi defectione ad Socinisiuum, minime demonstrasse, summique hujus patroni, quem celebrat, indignationem, eapropter consecutam deinceps, plus satis promeruisse, res ipsa docet.] attextum: quod certas ob caussas totum dabimus exscriptum:



page 205, image: bs0205

Ad ornatissimum doctissimumque Dominum Respond. Dümlerum.

Natura mater bina, sicut corporis,
Sic mentis, arce collocavit lumina:
Quorum alterum venatur aethera, et Deum,
Et quicquid aeterno revinctum foedere est:
Sed alterum scrutatur humanae vices
Sortis, vagamque circuit rerum pilam.
Vtrumque saepe lumen ignorantiae
Glaucoma et imprudentiae nox integit.
Acutus ille est, quisquis altero utitur:
Sed lynceo quovis acutior cluet,
Vtroque qui vel in senecta, corpori
Quae vim negatam mentibus transdat, videt.
Ardore sed Tu praevio annos increpans,
Dümlere, cui lanugo vix pingit genas,
Curas seniles in juventute occupas
Sapientiae prudentiaeque lumine.
Et nunc, ut armiger Tonantis igneo
Splendore pullos solis aestivi probat,
Sic armiger Musae severae Queccius
Te publicae nunc lucis adversum jubar
Vtroque mandat obtueri lumine.
Quid ergo? fallor: an statim fulvae doces
Quod alitis non degener sis filius?

amica manu scr.

Martinus Ruarus, Hols.

Hinc enim non obscure patet, quam tenera aetate, minus certe, quam heic laudari videas, prudentem idem ipse Ruarus in errores suos abripuerit; tum etiam, quae fuerit inter utrumque necessitudo, simul colligitur. De qua amplius Epistolae Ruari testantur, ubi sedatissimi ingenii juvenem ab eo Dümlerum, cujus indoli minime nomen respondeat, appellari legas, talemque celebrari audias, qui se praestiterit (Pindari verbis) [gap: Greek word(s)] , eo quod confessionis ingenuitate fortunae luculentae renunciare, periculumque praesentissimum adire non sit


page 206, image: bs0206

veritus. [note: Vid. Cent. II. Epist. Ruari n. IX. ad Peuschelium scripta coll. n. XXII., et alias mox citandas.] Quae tamen, quomodo intelligenda sint, encomia ex sequenti Capite demum patefiet. [note: Cap. III. §. IX. et XXXV. sq.] Alterum, seu qua, post discessum e patria minus laudabilem, fortuna usus sit, ex ipsiusmet Dümleri ad Ruarum Epistola cognovimus, [note: Quae in Cent. II. ordine XXII da est: Cum hac vero Cent. Iae, quae decima numeratur, conferenda videtur.] ubi in Poloniam quoque, perinde, ut Crellius, seu in fines potius ejusdem, se recepisse animadvertere licet. Ex ea namque elucet, Ministerium verbi inter Socinianos, Bobelvici, [note: Conf. hujus Cap. II. §. 52.] non procul Meseritio, adhuc Anno MDCCXIX. obiisse, et tempore atque loco certo istic viam veritatis, h. e. haereseos Socinianae, pro virili sua alios docuisse, suamque illam in Ruarum voluntatem pristinam, cum erroribus olim, ejus opera quoque haustis, constanter retinuisse. Neque tamen haec solum, quae de certo tempore et loco docendi istic habentur, ostendunt, pastoris coetus alicujus Sociniani officium eum gessisse; sed appellatio etiam Reverendi viri, quam per modestiam a se Dümlerus ipse conatur amoliri, et muneris mentio aperta, similiaque plura confirmant. Id vero praedium Casparis Sacci, nobilis ejus loci toparchae, et patroni utriusque, seu, ut Ruarus loquitur, heri, fuisse, clarius ex aliis observationibus paullo post adducendis constabit. Caeterum ex Epistola citata quam maxime liquet, cum fratribus quoque Racoviensibus adhuc fortiter conspirasse, eorumque amicitia ita fuisse corroboratum, ut vicissim Ruarum ad constantiam in eodem errore perseverandi exhortatus fuerit. Quod superest, de eruditione Dümleri, et cum eruditis pluribus commercio, videtur indicium facere posse Epistola ad Anonymum quendam a Ruaro scripta; quae sine dubio ad eum ipsum data est, [note: Tempus profecto, quo Conr. Vorstius diem supremum obiit, quod fatum ipsi A. 1622. contigisse notum est, bene ad superiorem annum quadrat, et Altorphinum de reliquo Socinismi quondam consortem hunc hominem fuisse, e f. 61. elucet.] et in Cent. Imae fasce num. VIIIo, quam ipse L. B. consulat, [note: Non possumus tamen, quin paucissimis (neque enim omnia excerpere jam licet) in eadem Epistola, Tauleri atque Arndii itemque Crameri scripta praeter caetera cum amasse, notemus, et, quod singulare, inque homine Sociniano rarissimum videtur, efficaciam Script. S. supernaturalem probasse, atque occasione Rathmannianae Disputationis, sub id tempus acriter ventilatae, defendisse observemus. Quae quidem hactenus sufficiunt. Totam enim Epistolam perlegere, et relegere semel iterumque, non poenitebit.] habetur. Ad exitum vitae, quod attinet, et scripta, quae reliquerit, praeter confessionem, de qua proximo Capite IIIo disseremus,


page 207, image: bs0207

nihil nobis innotuit; in eodem vero praedio Sacciano animam efflasse, non multo post, quam Ruarus e peregrinatione rediit, exinde conjicimus, effici posse, quod altum deinceps de eo in litteris quibuscunque observatur silentium. Haeresi vero Socini immortuum esse, vel sola illa pertinacia, quae ex Epistolis passim elucet, multisque modis deinceps aucta fuit, nobis persvadet; solumque adeo cum Crellio Dümlerum hunc ex illa Crypto-Socinianorum infelici Noribergensium beneficiariorum cohorte periisse, hinc tandem lugubri confessione affirmamus, miseroque indolemus. Nam caeteros ad unum omnes, si a peregrinis discedas, [note: Quos suo quemque loco notabimus, et sigillatim etiam, quid de Groeo nobis videatur, edisseremus.] ad rectam veritatis viam revocatos esse, quae Dei clementia fuit, demonstratum posthaec dabimus. Quo jure de reliquo Turbonis seu Tyrhaei illud, de quo paullo ante dictum est, nomen fictitium, non sine omine certe impositum, inter sodales gesserit, cum hactenus enarrata, tum alia quoque notatu digniora, Cap. sequenti e tenebris eruenda, palam facient. Tantum de Dümlero: A quo ad elementum E. progressionem illico institueremus, nisi quoque effictum transpositumque nomen ex Beudelii Deubeliano nos moraretur, quod cum legantur nostri similiter usurpasse, uti reliqua, supplementi in modum nostro Indiculo adjiciendum est. Is vero, quem designat sine dubio inter adversarios numerari debet. Neque enim alius videtur indigitari, quam, qui Professor Theologiae et Ecclesiae Minister ea tempestate fuerat Altorphinus, Ioh. Deubelius, natus Culmbaci A. 1576., et in Volcarti locum vacuefactum Anno MDCCV. evocatus erat; sed Altorphio A. MDCCXVII. Neagoram, superioris vicini Palatinatus oppidum notissimum, abierat: [note: Et quidem eo tempore, quo jam AltorphI Reformatorum hypothesibus placitisque favere nonnullis crederetur. Inter eos enim memini in scripto quodam notissimo Christoph. Leibnüzii, quod illustri Senatui Noriberg. tradidit, connumeratum, qui a Lutberanis ad Calvinianos defecerint.] Vnde A. 1626. in Noribergensem agrum iterum se recepisse, [note: Ejectum videlicet, cum sacra Pontificia istic invalescerent.] atque A. 1632. animam Deo reddidisse, cognovimus. [note: Conferendae de reliquo sunt Vitae Theolog. Altorphinorum: inter quas etiam Deubelii hujus fata f. 108. sqq. enarrata leguntur.] Sed quia vix alia de caussa, quam quod Socinianorum molitionibus publice et privatim adversaretur, [note: Aut forte hospitium quibusdam domus ejus praeberet, vel colloquii etiam potestatem, quippe cujus inprimis celebratur humanitas, faceret.] ejus meminere hujus


page 208, image: bs0208

factionis insanae complices, plura de eo addere supersedemus, atque nunc tandem ad litteram

§. XV.

E.

Accedimus. In qua primo loco positus legitur Georg. Enjedinus, Ecclesiarum, quae unum Deum Patrem profitentur, Transylvaniae (uti titulus habet L. mox citando praescriptus) Superintendens, et quod recte alii addunt Claudiopolitani Gymnasii Moderator perquam famosus. Quem Epitaphii auctor Matth. Thor. annos decem omnino muneri Antistitis praefuisse, et A. 1597. d. 24. Novembris vitam cum morte commutasse inquit. Ex quo, ut et praefatione L. cit., etiam Sandius conjecturas suas, et quae de aetate addit, qua mortem obierit, florida, desumsit. Valentinum Radecium, Matthaei filium, ut patet ex Epistolis Socini, in officio utroque successorem habuit. Caetera obscura sunt. Neque etiam ipse Enjedinus aliunde in Republ. Sacra et litteraria inclaruit, quam Explicationibus locorum Scripturae V. et N. T., ex quibus Trinitatis dogma stabiliri solet. Cujus scripti posthumi, atque hinc imperfecti, qua V. T. partes potiores, cum sint prioris editionis, in Transylvania impressae, exempla multo plurima igne absumta, [note: Conf. Cap. I. §. 27.] hodie plerumque utimur altera, neque tamen ea quoque ubivis obvia, in Belgio, id enim typorum docet nitor, [note: Gröningae autem recusum id esse opusculum, et quidem A. 1670, S. Reverend. Jo. Fabricius Abbas Reg. Luterae celeberr., qui madidas e typographeo se plagulas illic coram accepisse scribit, postquam huc usque locus latuerat, testatur in Bibl. Fabrit. P. V. f. 51.] sine die et consule mendosissime excusa. Examen vero ejus Just. Feuerbornius nostras et alii carptim suscepere. Quanto in pretio Crypto-Socinianis nostris fuerit, cum disputarent AltorphI, supra exinde demonstratum est, quod non pigrati sint ingentem ejus, sua manu describendi, ob raritatem operis, duo licet alphabeta cum dimidio complexi, laborem subire plane improbum. Cujus etiam usus valde frequens in caussa procul dubio fuit, cur in litteris tecto nomine, ne quid invidiae citatio moveret, auctoris facta sit mentio. Namque instar oraculorum Scripturae dictorum calumniosas ejus interpretationes inter Socinianos plerosque veteres haberi consvevisse, in vulgus notum est. Quanquam diffiteri nequeamus, haud aequale omnes pretium ei statuisse, et Ruarum praecipue in eo quaedam [note: Interque haec illa potissimum, ubi loca de Baptisino agentia v. g. Matth. XXVIII. contra Socinianorum consvetudinem, et hactenus bene, de Baptismo aquae explicat. Propter quae nominatim cum non obscure carpit Smalcius in Refut. Thesium Franzii Disp. X. f. 318. Vt alia taceamus, quae facile ex Epistola F. Socini, ad eundem A. 1596. d. 16. Septembr. scripta, colligi possunt: unde de Adiaphoris etiam quibusdam cum dissensisse apparet.] parum firma esse, notasse, quae, (ut


page 209, image: bs0209

addit,) quia nihilominus Achillea Socinianorum arma putentur, caussam ipsam imperitos suspectam reddant. [note: Recentiores Vnitarios (uti nunc quidem vocari malunt, quam Sociniani) idem sentire, haud ita pridem litteris proditum est. Anonymus enim quidam Confessionem Vnitariorum adversus Censuram, qua in den Hebopssern P. X. f. 825. ad examen vocata erat, Apologia opposita tueri laborans, (quae Germ. ed. in denen Berlinischen angefochtenen Hebopffern est A. 1720. 8vo,) post celebratum J. Crellii opus, de uno Deo Patre p. 7. scribit: Der Herr D. Spener lies den Crellium hübsch liegen, und hält sich am meisten mit dem Enjedino auf, welcher bey den NB. beutigen Vnitariis in keiner grossen Estime ist. Non aliam sine dubio ob caussam, quam quia ad nauseam usque [gap: Greek word(s)] ejusdem jam sunt discussae, novisque excogitatis negotium nostris facessere, commentaque sua, ad tempus certe, novis coloribus felicius exornare infelicissimi homines consultius esse arbitrantur. Aliter vero medio adhuc seculo superiori superstes Florianus Crusius, acutissimus Philosophus, judicavit; quem Enjedinum prae caeteris jactasse, Marinus Mersennus in Epistola, ad ipsum A. 1645. Idibus IXbris scripta, testatum reliquit: nisi forte ad alium de Providentia Dei Librum, cujus tamen Sandius haud meminit, digitum intendat.] Qui Antiwujekum Socini potius, [note: Polonice primum, et Latine tandem in amicorum exterorum gratiam 1595. 8v, impressum, et 1614. Racoviae recusum: in quo itidem loca pro divinitate Christi adducta ordine enervantur.] in quo plus ingenii reperiatur, ejus loco novis hisce Socinianis commendavit. Cujus utique Epistola ad Peuschelium [note: Cent. II. num. IX. f. 53. sq.] conferri meretur, ubi etiam descriptorum tum temporis Argis, h. e. (vid. §. 48.) Wittebergae, a nonnullis ingenti labore hujus Enjediniani operis exemplarium mentionem injecit. Caetera, quae de patria Hungaria seu Transylvania potius, oppidoque ad Marusium sito, Enyed, unde et nuncupatus est, annoque MDXCVII. quo defunctus perhibetur, annotari possent, nolumus ex Sandio, et Cl. Czwittingero [note: Quem confer in Specim. Hungar. Litterat. littera E. f. 135.] repetere. Novum vero Monavii nomen, cui interdum patrony micum Hylaei additum est, ex allusione ad notissimum Ein jeden Germanicae lingvae accommodatum, profluxisse, vel nobis haud monentibus, omnes intelligent. Quare, relicto eo, ad Engelbertum pergemus, ab iisdem nominum novorum auctoribus Angeli Bertici forma enunciatum: de quo, cum nihil prorsus in monumentis hujus Historiae arcanae usquam videremus annotatum, jam desperavimus; utrum de eo quidquam adduci posset, quod illustrationi vel aliquo modo inserviret,


page 210, image: bs0210

eumque adeo ex illorum numero fuisse, qui clam cum caeteris erronei dogmatis adstipulatoribus senserint, diu suspicati sumus. Sed tandem in ea opinione nos confirmavit Olai Engelberti cujusdam, cognomento Burei, Angermanni Sveci, et Medicinae Doct. memoria, monumentis ejusdem temporis conservata [note: Tabulae videlicet et Indices civium Altorphensis Academiae, quibus hoc tempore et anno nomen ille dedit suum.]: qui, cum A. 1611. d. 3. Xbr. Altorphium venerit, vivente adhuc et venena sua suggerente selectis auditoribus Sonero, eidemque studio Medico deditus fuerit, facile aliquid ex iisdem clam propinatis haurire potuit. Attamen conjecturae vim haec non superant, et alias quoque, praeter consortium erroris, nominandi illius in litteris caussas extitisse non repugnat; quod pluribus exemplis in sequentibus observationibus proferendis demonstrabitur. Caeterum quaedam de istoc Olao Engelb. Bureo, Helmst. et Basileensis Acad. antea cive, ejusque scriptis Mathematicis et Medicis, Joh. Schefferum in Svec. Litterat. notasse observavimus, quam L. B. conferre potest. Atque ita visum erat quondam, et diu quidem, antequam Smalcianam vitam inspexissemus. Ex quo vero illam Celeberrimi Creenii beneficio, quod grati praedicamus, perlustrare nobis licuit, animadvertimus, neque etiam Svecum hunc intelligendum esse, sed dubio procul Gymnasii celebratissimi sub id tempus, quod in Comitatu Benthemensi, Steinfurti, florebat, Rectorem, idem nomen habentem: Ejus certe Lycei, quod et Vorstius ad tempus gubernaverat, plures fuisse Doctores, qui cum eo sentirent, dubium non est. [note: Plura vero de eo, collato Smalcii vitae diario, si placet, L. B. addiscer: quo brevitatis caussa, ne eadem bis sint repetenda, ablegamus, qui certiora de illo scire desiderant. Ex quo, ut necessaria tantum h. l. adducamus, Engelberti a Meugden ei nomen integrum fuisse, tantumque in fratres Polonos amorem, ut, visendi eos gratia, in ipsam quoque Poloniam excurrere non dubitaret, patebit.] Celebrius et per orbem universum illustre nomen id est, quod proxime huic obscuriori subjungitur, Belgae, Simonis Episcopii, cujus nova Horatii nomen clatura e commutatis Graecae linguae vocabulis, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , ortum ducit sine dubio. Neque etiam caussa, propter quam frequens ejus facta sit in litteris horum Neo-Socinianorum mentio, latet. Cum enim jam in Academia Lugdunensi, ubi Magisterii honoribus condecoratus erat A. C. MDCVI. Arminii partes sequeretur, ejus que scita, ab aliis discrepantia, tueri vehementius coepisset; deinde vero Franequeram delatus, ex publicis cum Sibrando Lubberto disputationibus, eaque nominatim, qua super


page 211, image: bs0211

Cap. VII. ad Rom. [note: De quo, utrum Paullus in eo de se an alio, regenito vel irregenito, aut sub initiis conversionis, quae Arminii erat sententia, fluctuante et haesitante, loqueretur, lis erat maxima.] cum eo disceptatum est, magno cum motu animorum, immo etiam corporum, [note: Non sine caussa haec ad dimus, quoniam in Disp. illa non pluteos tantum ferire, sed pedes quoque, quasi insultaturus adversariis, attollere non verecundatus est. Conf. §. 44.] et totius paene Academiae, magis inclaruisset, fieri profecto non potuit, quin tantae eruditionis et facundiae adolescentis fama percrebesceret. Quae multis modis aucta est, cum in Collatione celeberrima Hagiensi, inter senos utrinque Theologos instituta A. MDCXI., et ipse iis annumeratus, primas fere tenens, res suas suorumque fortiter defendisset: Vnde non multo post in Franc. Gomari [note: Aquo doctissimo, sed vehementissimis affectibus agitato, viro Gomaristarum, Arminii discipulis obnitentium, cognomentum esse ortum, nemo ignorat. Quemadmodum copiose haec aliaque plura exposita sunt nuperrime in vita Arminii, a Casp. Brantio descripta, et cum observ. S. R. Dn. D. Laur. Moshemii Brunswig. A. 1725. recusa.] locum subsequuta ejusdem invitatio, et scriptorum ex hoc tempore, anno videlicet MDCXII., publicatorum gloria atque aestimatio haud vulgaris extitit. Vt alia taceamus notatu dignissima ac singularia prorsus fata, quae sunt ex professo a Curcellaeo, Opp. Editore, [note: Eum tamen operum Episcopii, A. 1650. fol. Amstel. typis procusorum, quantum ad primum volumen tantum Curatorem fuisse, monendum est; Alterum enim et majorem Tomum A. 1665. praelo liberatum Arnold. Poelenburgio et Phil. Limborchio cumprimis acceptum esse ferendum, novae Praefationes praefixae edocent.] primum breviter et succincte, atque a Limborchio deinceps separatim et copiosius enarrata, [note: In Historia vitae Sim. Episcopii, e Belgico in Lat. sermonem versa, et ab auctore (Limborchio) aliquot in lociis aucta, Amstelod. A. MDCCI. ed. cujus maxima pars ex MSctis, ab ipso Episcopio post mortem relictis, repertisque, contexta et confirmata est.] inque Epistolis etiam Remonstrantium passim sparsimque exposita. Nam quae sequenti aetate, et in ipsa Synodo Dordracena, tum etiam annis, post illam, elapsis proximis gesta sunt, a praesenti instituto aliena jubet esse Indicis hujus confecti chronologia in annum decimum et quartum incidens. Quam etiam ob rem consvetudo Ruari cum Remonstrantibus, jam pulsis e Belgio foederato, abdicatisque muneribus suis, et Antwerpiae tum quidem bonam partem degentibus, de qua in Epistola ad Dümlerum [note: Cent. I. num. X. p. 72.] permulta narravit, heic praetermittitur; quippe post eandem Synodum A. MDCXIX. cum istis intercedens: tametsi non obscure suum in eosdem exules favorem illic prodiderit. Quod enim ad nostros, in


page 212, image: bs0212

litterarum clandestino commercio, cryptica nomina, etiam Remonstrantium, subinde admiscentes attinet, manifestum est, eorum adhuc neminem sub id tempus, quo utebantur his dolis, Belgium adiisse; vel incertissimum saltem id esse, qui rationes recte subducant, agnoscent: si Polonos quosdam excipias, Socinianorum signiferos, et Sonerum ipsum, a quibus hi juvenes fuerant misere decepti. Quae cum ita comparata sint, sola fama, et, sicuti ante [note: De Remonstrantibus in universum omnibus: vid. Cap. hujus §. I. it. VI. etc.] dictum est, fatorum, ut arbitrabantur, similitudo memoriam etiam Episcopii [note: Omnium, post Arminium timidiorem, in hac caussa animosissimi [gap: Greek word(s)] Oratoris: quem Bleiswicensem Eccl. jam ab A. 1610., quo Remonstrantia fuerat exhibita, gubernasse, atque dein Trajectanae praefuisse, omnium vero maxime rem fortiter in Collatione Hagiensi pro sua parte egisse, constitutumque A. 1612. Profess. Theol. Lugdunensem magis magisque inclarescere, nostri hi non ignorabant clandestini fautores.] haud raro refricari jussit. Omnium vero maxime congruit, ideo toties commemoratos esse in confabulationibus tectis, quod, post quinque Articulorum assertores, alii nonnulli, cumprimis Episcopius, quaedam, si non Socinismi suspecta saltim iisdem haud ingrata nec absimilia, imo in explicatione locorum Scripturae controversorum, et incrustatione ipsorum dogmatum, ex obliquo quasi, istis inservientia, proferre viderentur, [note: Non male ea propter cum b. Dürrio nostro, cui familiare id fuit nomen, Remonstrantes Sociniavorum comprivignos dixeris. Antiqui enim, si non ipsam sanguinis habeant ejusdem originem, affinitatem tamen oppido propinquam dissimulare haud possunt.] eorumque proinde consensus, scriptorum usus, et placitorum ingens celebritas nostris quoque novaturientibus Socini asseclis ad palatum essent. In quibus tamen, si quid judicamus, primas tenuit illa Arminianismi, ut vocatur, anima, quam Episcopius novae sectae, novo quasi habitu indutae, et ab horridioribus dogmatibus expurgatae, indidit, quando ad libertatem prophetandi, [note: Hoc est, sentiendi et docendi de rebus Theologicis aequam potestatem; desumta ex Rom. XII. et 1. Cor. XIV. nomenclatura. Prophetae enim olim docendi ordinario et extraordinario cum Sacerdotibus munere sungebantur.] sine discrimine, et ad cujusque conscientiam ubique indulgendam, cuncta revocavit. Necessitatem autem credendorum in brevissimum compendium [note: Promissorum videlicet a Christo, fidem, Praeceptorum obsequium, et Script. S. debitam (contra quam peccare ipsis censentur Pontificii) reverentiam.] redigendam esse constanter asseruit, et quidem ejusmodi, a quo nemo, etiam Socinianorum pestiferorum [note: In quorum forte gratiam compendiosa illa licentia, vel ex sola Epistola ad Galatas et 2. Johannis (ubi integra doctrinae veritas requiritur) refellenda, videbatur, aut revera, erat excogitata.], excludi possit.


page 213, image: bs0213

Haec sine omni dubio in caussa fuit, quare in ore passim et oculis calamoque haberetur Episcopius, [note: Disputationibus tamen adhuc magis, quam scriptis clarus. Eamque ob rem nihil quoque scriptorum Episcopianorum inter libros sociorum omnium repertum esse, jam ante observavimus. Neque etiam ex ejusdem Episcopii, aut caeterorum Arminianorum scriptis, quicquam huc usque innotuit, unde cum illis litterarum commercium nostris intercessisse colligi queat. Vnum duntaxat observavimus in Epist. Remonstr. locum, ubi n. CCLXXIII. ab initio Episcopius Richteri, (Georgii nostri) qui se convenerit, mentionem facit. Quanquam enim, praeter digna adolescente encomia, nihil istic commemoretur amplius, asterisci tamen bini, inter haec de Richtero ad Vorstium anno 1616. perscripta, et ipsa oratio valde abrupta, suspicionem movent, de rebus majoris momenti, et Noribergensibus praesertim, inter eos aliquid actum, eamque colloquii partem omissam esse.] vir ingeniosissime in hisce exornandis versatus, et qui propterea acutius, quam alii, ( [gap: Greek word(s)] ,) cernere crederetur. Idemque fratris proinde etiam nomine, cum sodalibus suis, eadem sentientibus, uti et alii, paucula serio credentes et pie viventes, mactandus, atque Horatii denique, ob egregias animi dotes non minus quam nominis congruentiam, appellatione dignissimus est visus. Sed satis de hoc. Ordiamur nunc elementum

F.

§. XVI.

Vbi primus se oculis nostris ingerit JOHANNES GEORGIVS FABRICIVS, inter amicissimos Ruari in Epistola saepius allegata decima et septima, [note: Cent. II. f. 139.] verbis: salve mi Fabrici, et tanquam dulcissimum caput, benevole salutatus. Hic patrem habuit natum ex antiqua et Ecclesiae propemodum ab repurgatione Noribergae hucusque celebri familia Schmidiorum seu Fabriciorum; quae mutatio nominis haud dubie ex schola quoque Philippi orta est, atque exinde constanter servata legitur. Pronepos enim noster fuit Johannis, illius amicissimi Philippo discipuli, [note: Vid. Epist. Philippi T. II. ad Casp. Peucerum scripta p. 412. Huic etiam inscripta fuit haud dubie Epistola illa, quae Tom. V. a Sauberto procurato p. 245. Anonymo missa legitur. Is enim Osiandri partibus et hypothesibus favisse multis videbatur, atque hinc cum Culmanno aliquandiu oppugnationibus aliorum, donec mentem rectius declararet suam, obnoxius fuit: qua de re pluribus in altera edit fatorum Culmanni, [gap: Greek word(s)] , disseremus, et fortassis integrum colloquium, in quo innocentia ejus, seu palinodia potius, patesacta est, publica luce donabimus.] viri facundissimi, qui et ipse Comitiis Augustanis A. 1530. cum A. C. Carolo V. exhiberetur, interfuit, dein vero


page 214, image: bs0214

Osiandri Antecessoris sui partibus nimis adhaesisse videbatur, a qua tamen suspicione, edita confessione subscriptaque illa, quae A. 1554. in Synodo Noribergensi proposita est, se immunem professus est. Parens fuit Joh. Baptista Fabricius, Joh. Baptistae, Fürthensis Pastoris, illuc ex aede Norib. Aegidiana translati, et Philippo nimium quantum dediti, filius, Arithmeticam artem professus; Patruus vero Joh. Fabricius, [note: Conf. ad hanc Genealogiam dilucidandam potest Tabula, quae in Vitis Theol. Altorph. Vitae Celeb. Joh. Fabricii Abb. f. 412. adjecta legitur.] Antistes Sebaldinus Noribergensis, idem ille, quem paullo inferius cum Socinianis, e fuga retractis, congressum, et arma una cum Schrödero conseruisse audiemus. Caeterum ut ad nostrum, a Socinianis aliquandiu in retia sua pertractum, respiciamus, idem quoque, uti et reliqui plerique, alumnorum Noribergensium beneficio Illustrium Acad. Curatorum patrocinio affectus, studiis Philosophicis ad annum usque quartum et decimum operam AltorphI dederat non poenitendam: profectusque suos, Praeside W. Waldungo Phys. P. P., Disputatione A. MDCXII. habita, de communibus rerum affectionibus, Motu, Infinito, Loco, Vacuo, Tempore, demonstraverat. Quod exercitium non adduceremus, nisi ex eo addidicissemus, singulari eum fuisse Joh. Crellii amicitia gavisum, sequenti Carmine ostensa.

Ad Ornatissimum Juvenem D. Johannem Georg. Fabricium, amicum et contubernalem charissimum.

Hoccine agis, dum rerum almam insevisse Parentem
Foetibus omnigenis, quos ipsa enititur, ortu
Motus in primo varios, subtilibus usus
Arguis indiciis, ut stringas fortius, ipsi
Qui sibi, qui fidis renuit male sanus ocellis
Credere, Zenonem, qui Socratis [note: Correxit haec verba Crellius, suaque ipsius in nostro exemplari manu reposuit ad marginem: CYNICI QVIQVE.] esse vel uno
Debuerat gressu contentus? sedulus istuc
Fabrici agis? sane non hoc agis; Auguror, istuc:
Vt Te naturae possis ostendere veram
Progeniem, et non perpetuae natum esse quieti,
Sed studio atque operae, conatibus arguis istis.
Macte animi, Juvenis, prius et ne desere cursum,


page 215, image: bs0215

Quam metam attigeris, nam sic tetigisse labores,
Vera quies animi, teque otia grata sequentur.

Joannes Crellius, Fr.

Maluimus autem integrum dare carmen, quam leve indicium ejus tantum facere, aut quaedam inde decerpta duntaxat repetere; quoniam non solum in Poesi facultatem Crellii id prodit haud contemnendam, sed postremum etiam, ut arbitramur, omnium fuit, quod AltorphI scripsit. Etenim disputatio citata die XVI. Septembr. habita, ipse vero Crellius Noriberga sequenti mense Octobri ad finem decurrente, circaque Kalendas Novembres, clam omnibus egressus est, variaque tempestate et pedestri quidem itinere, [note: Cujus circumstantiae obscuriuscule meminit Pastorius, nobis vero, quia aliunde ea cognita est, distinctius h. l. meminisse visum.] sicuti ante dictum, in Poloniam aufugit. Et fortassis huic etiam ipsi nimis amico contubernali Fabricius haud pauca in haereseos fundamentis positis debuit, quem inter praecipuos sautores se habuisse ille tam aperte confessus est. Quanquam, si fratrum ea de re audiamus effata, deinceps manifestata, Hainlini, [note: Vid. lit. H. Cap. hujus II. et add. Cap. III. §.] eidem studio medico dediti commilitonis, opera potissimum Libros Socinianorum acceperit: quibus tamen forte non tam instructus, quam in praecepta haeresi confirmatus est. Et ad Libros quidem quod attinet, haud spernendum apparatum fuisse penes eum, hinc colligi potest, quod re comperta idem ille Fabricius cum Cobio et Frauenburgero jussus, ut redderet Magistratui, haud paucos, interque illos Socini Praelectiones, aliaque ejusdem scripta, aliquot voluminibus comprehensa, Ostorodi item Institutiones, et similes, habuisse diligenterque legisse deprehensus est: qua de re alibi [note: Cap. III. §. 32.] pluribus exponendi occasio dabitur. Vtrum aperte professus sit Socinismi dogma inter complices, [note: Visus certe est reliquis idem sentire, atque hinc etiam, quando litteris eum allocutus est, Jena Altorphium perscriptis, Peuschelius, non tantum consucta Felicis Strabonis appellatione occulta usus legitur, sed Commensalis quoque sui Juterbocensis aliud novum interdum adoptavit. Ex quibus circumstantiis, quantopere machinationibus horum homuncionum clandestinis et ipse fuerit deditus, perspici potest.] non aeque luculenter constat. Id sane inficiati non sunt Peuschelius et Vogelius, ad aperienda sectae recondita post id tempus in jus vocati, pro fratre ab omnibus Fabricium agnitum fuisse. Quod quidem si non detrectavit arctioris conjunctionis et consortii indicium, et tesseram usitatam, satis manifesto,


page 216, image: bs0216

quid sentiret, ad tempus saltim, significasse, inde potest intelligi. Neque tamen etiam caussa deest, cur tam enixe, sicut reliqui, errori approbato non dederit promovendo operam, ex studiorum rationibus elicienda. Cum enim Medicinae incumberet, [note: Quam etiam Noribergae post id tempus perquam feliciter fecit, posteaquam Wittebergae, Jenae, (ubi Ord. Philosoph. Adjuncti dignitate est condecoratus) atque Basiieae, plurimum in ea profecerat, et A. 1620. heic Augustae Rauracorum Doctoris titulos adeptus erat. Caeterum multis honoribus annisque auctum aet. 75. A. 1688. animam Deo reddidisse, vel ex Freheri narratione, qui et alia multa de eo diligentissime congessit, constat.] unde etiam Philiatri cognomen accepit, Theologica, nisi ut conscientiae ipse suae consuleret, haud videtur multum curasse, aut ex instituto tractasse. Eamque ob rem facilius quoque deinceps fuit, ab erroneis hisce opinionibus, imprudenter quidem admissis, sed non ita profunde in animum demissis, eum abstrahere, revocatumque ad saniorem mentem studiaque medica, deserta prorsus impietate Sociniana, in veritate coelesti stabilire. In quo labore perficiendo patruus inprimis, supra laudatus Ministerii Norib. primarius Antistes, et interdum quoque post Hellingium adhuc Superintendens Ecclesiae Noricae, sed a privatis tantum, vocatus, [note: Verbi gratia in Alloquiis seu compellationibus, itemque Dedicationibus Disputationum, et similibus aliis: cujusmodi multa hinc inde adhuc occurrunt exempla. De reliquo seniorem intelligimus, seu medium potius, Johannis, Prof. Altorph. et ad D. Mariae posthaec Antistitis, patrem, ac summe reverend. Abbatis avum; quod, nisi confusi essent ambo in vitarum Theologorum excerptis, praesertim nuperrimis, ubi Tabula praemissa Antistiti Mariano male adscribitur, quae huic Sebaldino debetur, haud ita solicite moneremus. Add. infra §. 47.] nihil reliqui fecit. Quam constanter in Republ. patria ab eo, de quo heic a nobis dictum est, haereseo contagio immunis pie vixerit, neque unquam vel in suspicionems pristinae opinionis venerit, hominum adhuc memoria cognitum est. In Frehero autem, neque haec, neque alia, quae de Sociniani erroris commercio a nobis, pro supplemento vitae juvenilis et Academicae, adducta sunt, nisi frustra requiras.

§. XVII.

Proximus a Fabricio seu Schmidlino, (quod alterum cognomentum unde ortum sit, facile est, ex vulgari, per id tempus, Jacobi Andreae [note: Theologi Tubing. dudum defuncti, et Form. Concord. praecipui scriptoris. Quem ex destinatione in pueritia ad officinam fabrilem, carente tamen successu consilio, atque aliis etiam de caussis, vulgo, praesertim ab illis, qui Form. Concord. non approbabant, ita per scomma vocari consvevisse, quis nescit? Quanquam et avum nostri olim Schmidium quoque esse dictum, et Henr. Fabriciam, Helingii vicarium, Schmidlini cognomine Noribergae, jam sub finem Sec. XVI, insignitum fuisse, sciamus. Quicquid horum sit, Schmidlini tamen cognomentum usitatum sub id tempus fuisse, neque Jac. Andreae incontumeliam cessisse patet. Vtrum vero caetera, quando modo Alastor, modo Vulcanus, (uti a Rud. Gualtero factum est,) modo etiam Jac. Volaterranus, (quo titulo ipse Selneccerus noster eum ornavit) appellari consvevit, aeque a nota ignominiae liberari possint, alii dispiciant.] appellatione, colligere,) commemoratur FRAVENBVRGERVS, et


page 217, image: bs0217

ipse Noribergensis patria, alumnorumque societati adscriptus. De quo ex Academiae Altorphinae Gloria Omeisiana non repetemus nota jam cunctis et pervulgata, sed pro instituti ratione ea heic duntaxat adjiciemus, quae sunt itidem ab aliis omissa, et ad Sociniani erroris contagium attinent. Namque et eum huic veneno aliquandiu locum in mente dedisse sua, certis historiarum monumentis innotuit. Neque etiam dubitamus, quin sententiae pravae approbationem contubernalibus praecipue acceptam tulerit. Immo etiam compertum est [note: Ipsorum nempe sodalium, in rerum accuratiori indagatione, confessionibus concordibus.] postea distinctius, nominatim Peuschelium, eumque, si non primum, inter primos certe fuisse, qui scrupulos de Baptismo, aliisque partibus doctrinae ipsi moverit; quae dubia exinde librorum, (uti solebant) traditorum lectione corroborata sint. Eodem certe die, quo et Fabricius, eos tradere jussus, non exiguum illorum numerum et particulatim Ostorodi Institutiones, Socini L. de Servatore, Catechismum Racoviensem similesque, a Peuschelio non tantum, sed etiam Dümlero Vogelioque, ut ajebat, acceptos antea, non invitus exhibuit. In fratrum numerum solenniter adoptatum esse, sodales deinde professi sunt sine tergiverfatione. [note: Quo sensu procul dubio a plerisque, Ruaro, Graeo, Richtero, Planero etc. in Philotheca frater, et [gap: Greek word(s)] , frater in Christo dilectissimus, sensu religioso, salutatur.] Sed iidem quoque, Theologica studia eum posthabuisse Juridicis, affirmarunt; quin etiam nimio vanarum hujus mundi rerum amore arreptum, non, perinde ut alios, sibi sociisque caeteris probatum fuisse, haud dissimularunt. Vtrum et ludicra illa, quae in Depositionis, ut vocant, ritu peragi solebant, (hoc enim ea tempestate fungebatur munere) fratribus, piam gravitatem consectantibus, displicuerint, non definimus. Illud vero certis testimoniis edocti scimus, mature eum et primo statim tempore virus doctrinae pravae acceptum exspuisse ex animo, ut parum de convincendo retrahendoque dehincin viam planam rectamque fuerit laborandum. Neque etiam propterea dubitarunt


page 218, image: bs0218

Illustres Academiae Curatores, postquam honores in Jure utroque supremos Basileae A. 1617. susceperat, suamque eruditionem pariter atque in fide Evangelica tuenda ingenuitatem, documentis semel iterumque editis, abunde probaverat, eidem extra ordinem primum, tum etiam ordinariam Professionem Juris demandare. Qua functione [note: Cui et Consiliarii Reipubl. et Senatus illustr. Noribergensis tandem A. 1625. accessit dignitas.] et vita simul brevi defunctus, annoque M DCXXX. mortuus est, atque incomparabilem Ludwellum, gente Borussum, habuit successorem. De facultate Poetices, qua inprimis excellebat, cum alia carmina, quae prostant, multa plurima, tum illa potissimum poemata testantur, quibus Virginii, filiam suam interficientis, ex Livio, perpulchre, et Germaniae Tempestatem A. 1611. atque 1612. heroico versu descripsit, quartaque, ut vocant, philyrarum forma, sub id tempus seorsim, dum haec agebantur, in quibus enarrandis deplorandisque nunc occupamur, evulgavit. [note: Caetera enim, quae deinceps publicavit, quae pauca sunt, ad jurisprudentiam pertinentia, aliunde et in vitis ICtorum nostratis Academ. commemoratum iri spes est.] Ad quorum alterum idem, qui supra Fabricio applaudebat, Joh. Crellius hanc non indoctam subjecit eodem metri genere gratulationem:

Qui tempestates patriae, qui funera versu,
Funera Virginii scribis tristissima prolis,
Virginei decoris coetus: feraliaque orbis
Funera qui renovas, capitis nae funera Romae,
Appii et horrendas imitantes sceptra secures,
Sceptra superba viris invisa Quiritibus olim
Tarquinii; quid me, Frauburgi, carmina poscis
Laeta, nihil nobis referens in carmine laeti?
Non certe stupefacta Deum mens concipit, istis
Mens concussa malis, nec spiritus entheat actum
Ad numeros pectus. Sed quid Te ego carmina laeta
Posco? nihil poscunt, nisi tristia, tristia nostra haec
Tempora, nil facies aliud tristissima rerum.
Carmina tuque adeo rebus non absona nostris,
Funera tu Regum, Frauburgi, tristia scribis.

Johannes Crellius, Fr.

Quae vel eo adducenda videbantur, ut, si de querimoniis Grellianis non satis clare testari putes, saltem de familiaritate inter Frauenburgerum


page 219, image: bs0219

etiam atque Crellium, ortuque haereseos paullatim instillatae longius forte repetendo quadantenus constaret; tum etiam, ne Crellianae, quae dispersa sunt, poeticae venae specimina non spernenda perirent. Quod superest, miramur, optimum Koenigium nostrum in Bibliotheca Frauenburgerum nostrum Joh. Georgium (incertum, errore calami, an typographi,) pro Joh. Gerhardo, quod verum et genuinum nomen fuit, vocasse. Adventitium de reliquo nomen Foeminei, itemque Magdeburgi, ex allusione ad Germanicam veram appellationem natum excogitatumque esse a Crypto-Socinianis, in aprico positum est. Quod igitur cum nos non moretur, ad alia procedimus.

§. XVIII.

Trajecimus nimirum in h. l. meritissimum divinioris coetus Theologum GVOLFFG. FRANZIVM, dedita opera, ut fratres conjuncti, et erroris poenitentia pariter ducti, non dirimerentur. Quare, quae de utroque commemoranda erant, hactenus enarratis, hujus Ecclesiae Evangelicae tanti luminis rationem, nunc etiam paucis habebimus. Heic vero ante omnia caussa reddenda est, cur Theologi hujus, praestantissimi praeter caeteros, in Indice nostro occurrat memoria. Est nimirum mentio ejus facta in Epistolis mutuis Socinianorum frequentissima, quoniam cum eo haud raro Wittebergae Vogelius in disputando fuerat congressus. Adhaec scripta quoque jam tunc prostabant maximae famae, nec pauca, doctissimi hujus viri, ad quae multoties provocabatur ab utraque parte. Quid? quod eo ipso, quo adventaverat in Academiam Leucoream Vogelius anno, examini publico proponi coepere Disputationes celeberrimae de Sacrificiis Christi: [note: In quarum Praefatione, A. 1616 perscripta, etiam Crypto-Socinismi Altorphini nuperrime detecti his verbis fol. 3. (b) meminit auctor: Quam soleant bomines, inquiens, praesertim alioquin prurientibus auribus ad novitates amplectendas avidissimos facile in massam suam trabere, testabitur nuperrimum triste exemplum apud Noribergensium Altorffensens Academiam; testabitur passim Belgium; ut de aliis sileam locis. Catervatim nimirum seducuntur nunc a Photinianis quam plurimi, et multi vulnera sua non aperiunt, sed, quasi thesaurum eruditionis Theologicae nacti, sibimet privatim quam plurimum gratulantur, reliquasque religiones omnes prae illa ex alto despiciunt. Vbi parum abest, quin ad Vogelii, et forte etiam Peuschelii, Jena sibi perscriptam methodum disputandi, sibique mirum in modum, intra sindonem, placendi et applaudendi, studium, aliorumque similium mores respici, credamus.] quarum prima de iisdem, tanquam satisfactionis a Christo praestitae typis certissimis, proposita est [note: Resp. M. Mich. Siricio, Lubecensi; patre, inquam, non filio, quorum hic Theologus Rostoch. inclaruit post medium seculum XVII.; ille vero, Minister Eccl. Lubecensis optime meritus, ibidem etiam diem suum obiit. Quae, ut error in vita Crinesiana f. 232. not. (o) commissus corrigatur, h. l. data occasione monemus et rogamus.] A. MDCXIV. d. 24. Augusti;


page 220, image: bs0220

Altera vero p. p. sequente IV. Nonar. Novembrium, quam tertia d. 1. Febr. A. MDCXV. excepit, ad quas porro caeterae accesserunt, donec postrema, quae vicesima est, A. MDCXVI. d. VI. Martii finis operi illustri imponeretur. Quae quos motus excitarint inter novos veteresque haereseos Socinianae adstipulatores, dici non potest. Eoque majores illi fuere, quo impeditius non tantum argumentum illud erat, a Franzio felicissime expeditum; sed jam ante praeclarum specimen idem vir perspicacissimus, sacraeque Exegeseos, si quis alius, [note: Neque auctoritate praecedentium abreptus, sed explicationis et interpretationis genuinae fundamentis hermeneuticis innixus: Quam etiam ob rem aureus ille de Interpretatione Script. Liber diuturnam, rigidamque, antequam typis vulgaretur, decem, et quod excedit, annorum censuram est passus] peritissimus, quid adversus Socinismi nervos incidendos valeret, ostenderat, in Disputationibus in Aug. Conf. A. 1609. 1610. et 1611. primum evulgatis, et adversus Catechismum Racoviensem potissimum instructa acie prodeuntibus. In quibus utcunque examinandis sine mora etiam desudavit Valentinus Smalcius: Cujus Refutatio Thesium Franzianarum cum ederetur in lucem Racoviae [note: Et quidem ea protervia, ut Academiae Wittebergensi, quemadmodum nuper admodum Catechisinus, dedicaretur.] A. 1614 [note: Quam tamen A. 1615. demum Wittebergam missam ab eodem fuisse, Franzius in Vindiciis Disp. I §. VII. scribit: qui praeced. §. VI. suas in A. C. Dispp. ad Joh. Timaeum, Frauenst. Eccl. Ministr., curatas Andr. Voidovium accepisse, et cum Smalcio communicasse narrat.], in exagitando potius antagonista (quem ridiculum Theologum appellare solet, omnium licet confessione accuratissimum) quam resutando occupata, mirum non est, nostros hosce magistro suo haud meliores discipulos passim eo ablegatos esse. [note: Conf. quae inferius ad Smiglecium annotabuntur §. 46.] Et est sane, si quod aliud, Smalcianum illud opus totius Socinianae haereseos, dilucidius expositae, secundum capitum, a Frantzio sic distributorum, ordinem, compendium valde perspicuum, sed hoc simul nomine magis detestandum, quod in eo potissimum contra summa tremendaque mysteria fidei convitiando [note: Acerba scommata ubique ferme paginarum ipse Franzius in Praef. Dispp. de Sacrific. d. 3. (b) notat. Quibus par pari referre se nolle, nec, ut fiat, etiam decere l. c. ait, ipsum vero de Sacrificiis Tr. qua potiora, de merito Christi et gratuita justificatione, oppositum esse petulantiae Smalcianae, pluribus ibidem condocet.] omnem fere petulantiam effudit autor: utpote quae in omnibus


page 221, image: bs0221

fere paginis non alio, quam fabularum et nugarum elogio, illic mactantur. Atque hae caussae fuerunt Franzii saepius commemorandi, solitaque [gap: Greek word(s)] involvendi. Accedebant super haec frequentes ipsorum Polonorum litterae, quibus illi sciscitabantur, quid in lucem publicam emisisset, aut in cathedra proloquutus esset optimus Franzius, ut de Responsionibus contra adornandis consilia opportune, et quasi in arena constituti, capere, et, si quando opus esset, publice etiam, quae excogitassent, reponere possent. [note: Vindicias enim ipsas Dispp. Theologicarum pro Aug. Conf. habitarum, adversus Smalcium ab eodem adornatas, et junctim A. 1622. Witteb. 40 impressas, vix coeperat, praesente Vogelio, conscribere.] Quemadmodum vero coram cum eo aliisque collegis disputaverit Vogelius acerrime, (sicuti paucis jam ante dictum est) Photinianorum scita defendens, ubi commodum erit, in Capite sequenti copiosius exponemus. [note: Cap III. §. 5.] Eo namque illa differre jam satius putamus, quam h. l. anticipare. De Galli autem nova cognominatione hoc minus laboramus, quo apertior est ejus, allusione ad nationem Gallorum instituta, cum Germa nico idiomate (Franzoß) congruentia; quem jocularem in Theologorum nominibus mutandis morem Balthasaris Meisneri suo p. p. loco occurrens nomenclatura clarius edocebit. Nunc enim, ut ad reliqua procedamus, ordo requirit. Et quamvis supplementum heic quoque occurrat annectendum, tamen non satis caussae habemus, cur in Rivalium, [note: Hujus autem nominis usum inter Peuschelium et Vogelium amicosque Altorphinos fere tantum receptum fuisse, Epistolae MSctae, de quibus jam saepenumero dictum est, edocuerunt.] ceu appellabant, h. e. fratrum coetus Vnitariorum recens natorum explicatione diu haereamus. Nemo enim est, qui non intelligat, incredibili furore, quo haeresin deperire coeperant, eo abreptos fuisse novos hosce Photinianos, ut, improba quasi aemulatione, cum aliis recens in consortium adoptatis se certare velle profiterentur. Quae quam conformia sint Sp. S. loquendi modo in propheticis sermonibus, ubi falsae doctrinae consectatio meretriciis amoribus, effreni impetu exercitis, comparatur, aliorum esto judicium.

§. XIX.

Ad novum ergo, et postremum quidem in hoc elemento, nomen fictitium mentem convertimus, obviam heic habentes obscurissimam [note: Atque hinc Cl. Möllero quoque prorsus intactam.] POMPEJI larvam, in qua detrahenda plurimum laboris


page 222, image: bs0222

ponendum fuit, donec e latebris, quem subesse voluerint congerrones illi, protraheretur. Quo tandem facto, FÜRERVM hoc integumento designari, repertum est, CHRISTOPHORVM videlicet, de quo supra dictum, [note: Cap. I. §. XI.] non patrem Duumvirum, filio cognominem, sed filium, eumque ipsum, cum quo peregre Sonerus quondam abierat, et qui non multo post in republica Noribergensi, quam inprimis ornat Illustris patricia Gens Füreriana, maximas dignitates ex merito est consecutus. Ea vero tempestate, qua motus illi Socinianorum funesti ad fastigium jam fere perducti, remoto velo, palam fiebant, Senatoris in patria Consularis dignitate exsplendescebat. Hunc quare in Epistolis quoque commemorarint, non alia nobis caussa explorari potuit, quam pristina illa cum Sonero familiaritas, et propter beneficia olim exhibita, in fidissimum peregrinationis comitem ac moderatorem constans, dum viveret, gratia et affectus. Quam perbenignam ejus fratrisque voluntatem jam Cap. Imo [note: §. XVII.] vidimus a Richtero in Dedicatione Orationis parentalis, Sonero, post obitum, consecratae, abunde praedicatam. Vbi eosdem quoque, ut actus declamationis splendidior redderetur, pluribus simul cum hospitibus adductis, ad orationem istam audiendam sua sponte comparere haud dedignatos esse, scribit, amicitiamque cum eodem Sonero contractam singularem inviolatamque semper conservatam, aliaque patrocinii, in defunctum aeque ac vivum, testimonia mirum quantum extollit. Quibus rebus, et quod cum Ostorodo ac Voidovio in itinere quondam Belgico crederetur idem Christophorus Fürerus aliquid habuisse, ut comites alioqui solent, commercii, suspicio [note: Ita certe nuper admodum Vir Celeberrimus D. N. H. Gundlingius Gundlingianor. P. I. n. 2. f. 31. in nota conjecit: Der obbenannte Christoph Führer mag ebenfalls von Sonero seyn verleitet worden: Zum wenigsten haben ihn die Crypto-Sociniani unter sich Pompejus genannt. Alia vero et certiora ex hac nostra rerum istarum narratione candida, (in qua nihil auribus damus, sed comperta scribimus,) jam cognitum iri, minime dubitamus.] orta est, iisdem, quibus erat deditus Sonerus, etiam in religione partibus Fürerum illustrem addictum, atque eo quoque a Sonero abductum esse. His certe rebus factum est, ut, cum etiam in Indice, de quo agimus, crypticarum appellationum, ab homuncionibus istis confecto, Pompeji nomen legeretur, hinc jam olim suspicione reconditorum sub eo arcanorum mota, dica tandem quoque optimo Fürero scriberetur. Cujus tamen fuit eventus, ut, innocentiam suam praeclare demonstrandi ille nactus,


page 223, image: bs0223

occasionem excitatam suspicionis injuriam solidissime dilueret, et graviter refelleret. Non enim tantum, cum comparuisset ad se purgandum vocatus, per omnem vitam de Socinismo se nunquam cogitasse, sancte prosessus est; sed etiam sigillatim amicitiae cum Sonero cultae invidiam efficaciter amolitum, atque testatum esse, accepimus: [note: Idque certo scimus, non rumusculis, sed genuinis rerum actarum documentis edocti, bonaque haec fide scribimus.] Seveneratum quidem esse Sonerum, in humaniori litteratura praeceptorem; at nunquam aliquid doctrinae depravatae sibi eum instillasse. Porro, cum id genus hominibus consvetudinem [note: Quam nimis amicae salutationes, quae dicebantur interdum observatae, arguere visae sunt.] litterarumque commercium nullo tempore sibi intercessisse, neque etiam scientem, gnarumque, qui et quales essent, cum iisdem se conversatum unquam esse, constanter asseverabat. Immo tantum, ajebat, abesse, ut in fratrum societatis pessimae numerum unquam receptus sit, ut in hunc usque diem sacris publicis pie uti, utpote puriori Evangelicae religioni addictus, sine intermissione, et cum detestatione Socinianae haereseos, perseverarit. In qua confessione veritatis et S. Trinitatis sincera etiam ad extrema usque fata permansurus sit. Atque ita consimiliter de Pompesi illo novo nomine interrogatus, id ipsum, quod primum nunc audim, sibi minime cognitum, neque de eo quicquam antea auditum per omne tempus vitae, religiose testatus est; multoque adeo minus, a quo sibi cognomentum îllud inditum sit, se nosse, iterum iterumque affirmavit. Contra, toto pectore denuo teterrimam haeresin Socinianam detestatus, ut famam nominis sui et innocentiam tueretur Inclytus Magistratus Noribergensis, et omni studio vindicaret a calumniis, maxima, qua potuit, animi contentione rogavit Quare, cum etiam post haec tempora vir de Republ. pariter et Ecclesia patria immortaliter meritus, non alia, quam integritatis haud fucatae et sincerae devotionis in verae Evangelicaeque religionis cultu, documenta dederit, ipsamque Ecclesiasticarum rerum administrationem Ephorus Ecclesiarum et Scholarum, atque Curator Academiae primarius tandem creatus, exquisita ingenuitate, dexteritate et fide, aliaque summa munera praeclare gesserit, donec Duumvir Reipublicae A. S. R. MDCLIII. d. 4. Maji spiritum Sospitatori fuo redderet; in aperta luce positum existimamus, insontem eum in istas turbas et clandestinas conspirantium confabulationes [note: Non sine gravi caussa hoc vocabulo utimur: quoniam, ut infra Cap. III. docebimus, non alia quaesiti, Vogelius aeque ac Peuschelius, in dicia, quam sando id se ab aliis accepisse, dare potuerunt. Vid. §. 23. et 24.] pertractum esse. Quam vero obrem Pompeji nomen affictum sit Generosissimo


page 224, image: bs0224

Fürero, non habemus dicere. Etsi enim, nobilitatem generis eam nomenclaturam respicere, bene intelligimus, qua, ut olim in Romana Republica Pompejus praepollebat, ita quoque Illustris Fürerus inprimis conspicuus erat; tamen, cur Pompejanam gentem, cum Julia, nominatim vero Cajo Julio Caesare, de gloria magnopere contendentem, prae aliis omnibus elegerint, neque, cum aliquo Senatorii Ordinis praecipuo viro aemulationem ei intercessisse, constet, nondum potuimus hariolari. Luculentius autem patet, quae ratio sit, quare etiam, sed rariuscule, [note: Quae tamen in Mölleriano Indice omissa est nomenclatura.] Christianus a Fortheim, quod aliunde nobis cognitum est, ab iisdem inter se per litteras collocutis congerronibus, ignorante Fürero, dictus sit. Quandoquidem initiales litterae, Christophori Füreri, ejusdemque illustri gentenati viri, nomen et indolem exprimentes, haud obscurum hujus consilii indicium faciunt. Hactenus de inclyto Fürero, praeter fas atque meritum in consortium pessimorum hominum consiliorumque, per meras obtrectationes, a Gittichio et Ruaro [note: Ab his enim totius fabulae origo videtur repetenda: qui ab Ostorodo atque Voidovio (quorum uterque eum forte, cum Lugduni Batavorum, Sonero comite, vixisset, noverat,) notitiam ejusdem, AltorphI dum viverent, per famam meritorum auctam, acceperunt. Caeterum neque mirum est, Generosissimum Fürerum homunciones illos societatis suae h. m. consortio commaculare ausos esse, cum etiam illustribus t. t. Acad. Curatoribus nova fictitiaque inter se confabulati dicantur nomina imposuisse. Vnde facile suspicacibus sinistre de illis quoque cogitandi occasio suboriri potuisset, nisi eorum ingenuitas audacissimos hosce conatus, et solis instar meridiani eas nebulas vel ipse rigor deinceps magis demonstratus dispulisset, sed etiam hanc forte ob caussam exasperatus esset.] ingesto. Cujus integrum vitae curriculum, [note: Nati videlicet A. 1578. et post studia Academica; AltorphI laudabiliter acta, irineraque Belgicum, Britannicum, Gallicum, ad Hispaniae usque fines, felicissime peracta, ductamque in matrimonium A. 1602. VIII. Kal. Februar. Magdalenam, Illustris Dn. Antonii Geuderi ab Heroldsberg, Perillustr. Reipubl. Noriberg. Septemuiri, et Scholarum Ecclesiarumque Curatoris, filiam, Senatoris A. 1603. creati, hinc vero praeter alia splendidissima munera A. 1620. Curatoris Eccles. et Scholar. Academiaeque electi, ac post sublimiorem ex hoc officio procossum Illustr. Leonh. Grundherri, Eccl. et Acad., quae ad Vniversitatis dignitatem tunc adspirabat, Curatoris A. 1622. Supremi facti, posthaec vero Duumviri constituti gravissimi, et A. 1653., quo maximum Principis Senatus decus cum laude gerebat, pie defuncti.] concioni funebri a Joh. Mich. Dilherro attextum, illi, quibus volupo est, consulere possunt. Elogia vero, multis modis promerita, oratione parentali celebrem Acad. Altorph. Mathematicum, et t. t. Rectorem,


page 225, image: bs0225

Abdiam Trew, persecutum, satis constat. [note: Per compendium autem eadem lege descripta a b. Job. Sauberto in Hist. Bibl. Noriberg. f. 33. seqq. ubi ejus in Biblioth. publ. merita potissimum recensentur.] Quae inde describere, instituti nostri ratio prohibet. Nunc ergo litteram

§. XX.

G.

Vt ordiamur opus est. In qua Galliam, non a libertate conscientiis aut religioni indulta, sed a liberiori vivendi genere moribusque a levitate parum saepe (quod ad vulgus attinet) discrepantibus, omniumque verisimillime a notione prisca German. vocis Franck, appellatam putamus Liberiam; commemoratam vero in Epistolis arbitramur esse, propter itinera frequentia, cum ab ipso Ruaro, post hos motus continuata, tum ab aliis sociis, et maxime quidem e Polonia, illuc jam ante suscepta, et scripta denique inde emissa, qualia passim videas ab istis allegari et laudari. Quanquam etiam illic sparsa fuisse impietatis semina dubium non sit, et vel frequentissima itinera eo inita Socinianorum complurium, doctorumque in his nobilitatis Polonicae ephororum, probabile reddant. [note: Nostrum enim non est, longius progredi, nec decet etiam, quae occulta sunt, studiosius rimari: Hoc tamen inficiari non possumus, ea, quae pro vindicanda Gallia sua in medium attulit Histor. Socinismi scriptor Gallus, (Lamiusne an alius sit, non definimus,) nodum non omnino dissolvere. Et quanquam Dn. d' Huisseau Prof. Salmuriens., itemque Abbates illi et Portus Regii Monachi, quos clandestini Socinismi Juriaeus insimulavit, tales forte non fuerint, multoque minus Maldonatus et Petavius e S. J.; non tamen, ab eo contagio immune mansisse totum regnum, ausim asseveranter tueri; cum non desierint, qui longius nunc etiam multos illic a veritatis linea in L. de Deo aberrare solere, et Naudaei voce, foris ut moris, intus ut lubet, sentire testentur. Certe, quod ad Petavium attinet, Ruaro amicissimum, non dubium est, quin etiam suspicione is oneratus fuerit injusta, et quod miramur, a Baelio quoque in Epist. 167. approbata, eo quod in Dogmatibus Theologicis testimonia quaedam collegerit, quibus Sociniani in rem suam versis abusi sint. Quis enim ideo, quod alter in deteriorem partem ea rapere queat, vera quae sunt, supprimat? cum praesertim norit, non de verbis, sed sensu judicium ferendum, eaque ratione etiam PP. Antenicaenorum formulas, non semper commodas, vindicandas esse.] Idemque solicitudo Crellii, Gallicarum rerum in religione non multo post curam suam Ruaro significantis, de qua ex epistola a Creenio ante [note: Hoc ipso Cap. II. §. XII.] producta nonnihil dictum est confirmat. Certe segnes, in disseminanda haeresi sua, haud fuisse etiam in Gallia Socinianos, scriptor pereruditus vitae Andr. Wissowatii [note: Fol. 233. Biblioth. Vnitar. Sandianae, cui est attexta.] testatur, dum viri hujus varia


page 226, image: bs0226

itinera et inter alia Gallicanum commemorans: In omnibus, inquit, occasionibus, religionis, quam ut veram amplectebatur, propagandae aliisque instillandae, haud immemor fuit; quam et publice in Academiis, Athenaeisque non dubitavit proponere atque propugnare. Germaniam ex adverso a fortitudine Andriae nomen accepisse, suffragante ipsa origine, aut terminatione potius Germanica, qua virum sonat bellicosum, dubio prorsus caret. Eaque de caussa in his non moramur; sed ad alia gradum promovere satius putamus. Vbi quoniam MICHAEL GITTICHIVS, ordine elementorum ita ferente, occurrit, ad eum convertenda esset oratio. Quoniam vero, quae porro notemus, non alia quidem jam praesto sunt, quam quae alibi passim reperiuntur in Stanisl. praesertim Lubienicii Histor. Reform. Polon., et Sandii Biblioth. Anti-Trinitariorum obvia, ad hos, et Caput nostrae hujus Historiae Imum, Lectorem Benevol. remittimus. Hoc unum tamen in praesens non possumus silentio praeterire, exactum quidem Novogrodeco, ubi publice is docuerat haeresin Photinianam, A. 1618 fuisse; sed ex agro tamen et vicinia urbis istius non discessisse. Hinc enim, ex Kosiano praedio, ubi dubio procul munus suum adhuc in Ecclesiola, uti loquitur, obiit, ad Ruarum perscripsit A. C. M DCC XLII. Epistolam eam, in qua de Hug. Grotio (quem Theologorum etiam nostratium [note: De Johanne Schmidio, in Argentinensi Vniversitate Theologiae D. et Profess. clarissimo, id meminimus alicubi legisse et annotatum esse: Cum alius contra eum bis Magnum, et uterque non injuria, dixerit. Quorum sine dubio alter desultoriam variamque ejus religionem, alter vero doctrinae vastae variaeque copiam, ob oculos habuisse videtur. Vterque vero justa reprehensione ita dignus, ut nonnemini etiam e suggestu Grotium, quotiescunque nominabat, (quod creberrime factum ipse his auribus meis audivisse testor) eruditorum omnium eruditissimum et miraculum eruditionis proclamanti; ex adverso autem in eundem Seysserto cuidam Vlmensi classicum belli sacri Lutheranis omnibus suscipiendi, typis quoque publicis semel iterumque, libellum tamen hodie rarissimum, A 1643. 8. evulgare non verecundato, praeferendus sit.] nonnemo Nugonem magnum vocare consvevit) ita judicat, ut, licet, eruditum esse virum, Ruaro concedat, candorem tamen in eo desideret, optetque, ut singularem et raram eruditionem ad utilitatem potius Ecclesiae, quam ad ostentationem suae eruditionis, et popularem auram captandam, ut antiquitatis peritissimus et in libris veterum Ecclesiae Doctorum versatissimus videatur, dirigat. Eademque istic, tum quibusdam ad Socinismum non admodum congruentibus placitis, tum vero potissimum audacissima illa interpretatione confirmat, qua quae sunt in Epistola ad Thess. posteriori de Anti-Christo praedicta, partim ad Cajum Caesarem,


page 227, image: bs0227

partim ad Simonem Magum trahat obtorto collo; quae nostris quoque dudum improbata sunt. Quae omnes quidem tam exosae fuere Gittichio, praesertim vero postrema, de Anti-Christo, Grotii hypotheses, ut auctorem ipsum per hujusmodi paradoxa rimam quaerere suspicaretur, per quam honeste ad Pontificios elabatur, et hinc dignissimum judicaret, qui ab aliis [note: Quod factum est non multo post a Sam. Maresio in Antichristo revelato: quanquam etiam ingeniosissimus, Grotioque inprimis comparandus, Sam. Bochartus, in cadem sententia solide discutienda, peculiari ad Sarravium elaborarit epistola.] bene depectatur et vapulet. Indignum denique, (quae inprimis mihi placet epicrisis,) homine Christiano, ait, ita paci et quieti publicae studere, ut per eum Christiana veritas aliqua, nedum tam insigni, injuria afficiatur. [note: Epist. Ruar. Cent. I. n 93. fin. ex cujus subscriptione, Gittichium t. t. in aedibus generosi viri D. R. Kosi vixisse patet.] Ex quibus Epistolis etiam cognoscitur, quam exiguo in pretio apud Gittichium sancti Ecclesiae primae patres fuerint, quippe quos tanquam homines, in quorum sententia de Deo, Christo, Spiritu Sancto, morte Christi et caeteris hujusmodi nihil prorsus sit sani, et, quod adhuc petulantius est, veluti coecos de coloribus judicantes, infrunito sectae suae amore abreptus, odioque in pias animas accensus, traducit: immo scripta priscorum Doctorum, tanquam infinita, teterrimis erroribus scatentia et inquinatissima volumina, [note: Non tamen alia de caussa, quam quod suae suorumque sententiae non solum non saveant, sed eam etiam damnent. Ita nimirum fit, ut dum vitia fugiunt incpti homines, in contraria Pontificiis, qui modum excedunt, currant.] scelerate criminatur. Sed patet quoque ex iisdem litteris, non concessisse omnino, quod vulgo fertur, Grotium in Crellii sententiam, de Christi satisfactione, tametsi Epistola ad eum data, quae inter Crelliana Opera, [note: Tom. IV. Didact. et Polemica complexo f. 1. sqq.] acto veluti triumpho imaginario, utrique scripto praefixa, et hodieque suspensa comparet, plurimum se illius debere informationi professus erat. Immo ipse etiam Grotius, optimus mentis suae interpres, in Epistola ad Gerh. Joh. Vossium [note: Epp. Remonstr. num. DXLVIII. f. 797 ed. 1704.] Crellio scribit, quod non operose respondi, in eo me fecisse prudenter existimo. Quid enim opus bene et satis liberaliter dicta repeti? Si non possit ipse probare, injustum esse, ut volens aliquis pro altero poenas ferat, quod nunquam probabit, et contrarium omnium gentium sapientibus placuisse, tum in ipso libro de Satisfactione ostendi, tum post Crellii L. editum in meis de Jure belli et pacis, titulo de poenarum communione § XI. amplius docebo, etc. Quod vero alia subinde admissa sunt a Grotio, minus sana,


page 228, image: bs0228

et momentum praecipue disputationis haud unius non est ab eo magis exaggeratum, ratio in promtu est; Arminianus fuit: Cui sectae addictis fraternitas propemodum universalis, et dissensionum gravissimarum [note: Quales praeter caeteras Pontificiae sunt, turpiter a Grotio in Annotatt. ad Cassandrum, earumque post Riveti Examen Vindiciis, extenuatae: quas nec ipsa tolerantia alioquin, nisi in alienum sensum detorta, et putidissimis pigmentis infucata, tolerare possit.] extenuatio princeps inter caetera cura et studium esse solet. Idque etiam mirum in modum aegre tulisse eundem Gittichium, ex iisdem litteris manifesto colligitur. Praeter haec vero, digna lectu nobis videntur, quae idem Gittichius alibi disputavit cum Crellio, pro hominum in coelesti vita, Christi, puta, et resuscitatorum aliorum, unitate, aut diversitate numerica, uti barbare loquuntur Scholastici: Vbi eosdem esse, tuetur Gittichius, inficiatur Crellius; uterque vero philosophicae haud spernenda eruditionis specimina, admixtis tamen Socini scitis, edidit. [note: Vid. Opp. Crellii T. IV. P. III. f. 538. sqq. et his adde, quae cum Ruaro parimethodo nec inerudite, at solita pertinacia, de Jejuniis praesertim statis fixisque Cent. I. n. LXXXIX. sqq. disceptavit.] Litterarum consvetudinem eum, postquam Altorphio excesserat, continuasse cum Peuschelio, Vogelio, caeterisque sociis, superiori capite jam observavimus; At cum valedixissent illi haereseos Photinianae placitis, ne [gap: Greek word(s)] quidem ad eosdem amplius scripsisse, [note: Discipulos videlicet, contra votum opinionemque conceptam, sibi esse ereptos, indignatum.] compertum habemus. Vnde quam fuerit ipsi recantatio illa, et plus quidem quam aliis sodalibus, exosa, quantaque affectuum intemperie, in negotio religionis agitatus sit, eoque impetu res quoque suas quondam AltorphI egerit, luculentissime patet. Quem animi characterem praefervidum etiam aliae epistolae, concitatiori animo scriptae fere omnes, produnt. Quod reliquum est, excessisse ex hac vita A. M DCC XLV. Sandius refert; qui de caeteris, a nobis hoc loco et supra jam copiose enarratis, prorsus silet. Clementini nova appellatio cryptica ex Germanorum Gütig cum proprio illo Gittichiano quadantenus, vel sono, concordante, absque dubio nata est: cum qua et plenior illa periphrasis, cujus Adr. Bailletius [note: P. III. Scriptorum sub alienis nominibus latentium c. 18. f. 447.] meminit, et a Jesu jugi Clementia cinctum, ut lateret, eundem dici testatur voluisse, non male convenit. Vbi etiam, quod obiter notamus, pari modo symbolico, cum trajectione simul litterarum, alios uti consvevisse sodales Socinianos observat, et Moscorovium sub his verbis: Verus promus custos;


page 229, image: bs0229

at Przypcovium in Symbolo: Sapis purius cum zelo, delituisse; Pisecium autem illud: Pacis es ostium; ac Stegmannum denique periphrasin istam: Magnus amicus honesti, assumsisse, commemorat. Idemque hoc ipso libro doctissimo, etsi nostrum hunc Catalogum ignoravit, alia tamen infinita exempla mutatorum, ad fucum simili prorsus modo faciendum, nominum congessit. [note: Quae, si opusculum ipsum Bailletii non facile occurrat, [gap: Greek word(s)] legi possunt in A. E. Lips. Supplem. T. II. Sect. V. p. 234. seqq.] Sed ad Goslavium pergendum est, nominatissimum acerrimumque Socinismi defensorem, qui ordine in Indice nostro [gap: Greek word(s)] subsequitur. Duo celebrantura Lubienicio, fratres, erroribus istis addicti, e nobilitate Polonica eminentiores: Quorum decora et merita gentilitia, haud vulgaria profecto, cum ille studiosius recenseat, [note: Histor. Reform. Polon. L. III. Cap. XV. f. 273. fin. sqq.] nostrum est, quare [gap: Greek word(s)] in familiari litterarum commercio mentionem injicere alterius inter hos placuerit, brevibus indicare. Nihil, quod sciamus, scriptorum evulgavit Andreas Goslavius; hujus ergo non amplius habebimus rationem, nisi forte, Samuelem Przypcovium sororium illius fuisse, ex eodem Lubienicio [note: Qui l. c. f. 275. Przypcovium magnum, ob eruditionem et acumen ingenii, aliaque inter suos merita, vocat, eodemque cognationis gradu Georgium Czaplicium et Sigismundum Zabavium illi conjunctum fuisse docet.] videatur observatione dignum. Adamum vero Goslavium a Bebelno documenta doctrinae suae, et pro haeresi Socini luci commissa nonnulla, magis illustrarunt. Atque is etiam est, quem Dioclem appellitare nostri illi congerrones consveverunt. Publico officio, quod sciamus, haud perfunctus est, sed in praedio paterno Krassow, non procul Luclaviciano pago gemino, sede illa haereseos inter alias maxime famosa, in qua F. Socinus diem suum, ut inferius docebimus, obiit, atque sepultus est, vitam, post initium superioris seculi, traduxit: unde etiam jussu amicorum et pietatis ejusdem scilicet! sociorum libellum clarissimum, de quo mox dicemus, in lucem publicam emisit. In cujus Praefatione fatetur, totum octennium [note: Videbantur haec excerpenda, quia rei litterariae et studiorum rationibus, inter nobiles Polonos usitatis, aliquid lucis affundunt.] se studia litterarum intermisisse, eumque esse morem gentis suae plerorumque nobilium, tamdiu studiis ut incumbant, quamdiu in scholis perseverent, addit. Quem utut non laudet, ita tamen rem esse, de se aliisque affirmat, ut ad vicesimum annum rarissime litteris navent operam, ultra vix unus aut alter; bonaque pars aetatis otio absumatur, reque militari, civili, aulica omnes ad unum


page 230, image: bs0230

occupentur. Qua ratione reddita, et ad se quoque applicata, nondum eo tempore, quo libellum illum evulgavit, trigesimum aetatis annum se attigisse haud obscure prodit. Est autem is libellus, Refutatio eorum, quae Bartholomaeus Kekermannus in L. I. Syst. Theol. adversus Antitrinitarios disputat, tribus partibus distincta. Racoviae Sternakianis typis 8v. A. 1607. primum editus; qui etiam praecipuam auctori nominis celebritatem peperit. Disputat in hoc opusculo plus justo, quod ipse Goslavius lubenter fatetur, philosophice et subtiliter, de summis et sola Dei revelatione nobis cognitis mysteriis, sed extra oleas vagatus, ita nimirum, ut perpetuo res finitas cum infinito ente, qua chorda et reliqui oberrant, comparet et confundat. De reliquo stylus quo utitur mediocris est, attamen pro studiorum atque vitae ratione non spernendus; caetera sunt cum Socino communia. Cur denique Neo-Sociniani nostri eum prae reliquis, in epistolarum familiari sermone, commemorarint, in caussa fuit procul dubio nova hujus opusculi editio, quae A. 1613 denuo praelo exiit, unde citatio frequens, laudatio primipilorum non vulgaris, et commentatio etiam fratrum mutua originem habuit. Enimvero non dubitandum est, quin multa quoque de Confutatione Jac. Martini Librorum de Tribus Elohim ab eodem adornata, quod elaboratum tamen opus incuria amici periisse, Lubienicius [note: L. c. Hist. Ref. Polon. f. 274. Sandio contra anno 1620. hujusmodi quid (forte partem aliquam aut tabulam e naufragio) de Persona Racoviae prodiisse 8 v. affirmante.] refert, inter eos sint ultro citroque scripta, et anxie desiderata: utpote quem Vogelius potissimum docentem audiverat, cuique Philosophum, qualis esse videbatur Goslavius, acutum [note: In Epistola ad Peuschelium perscripta.] opponi exoptabat. [note: Quibus accedebat maxima ejusdem, uti ex Smalcii vira elucet, in Diario descripta, in regendis Ecclesiis, una cum Moscorovio et Jacobo Stennio auctoritas, quae tanta erat, ut instar Seniorum Regentium universalium (a docentibus apud Socinianos, uti Reformatos, distinctorum,) plerisque visitationibus, Synodis, aliisque hujusmodi congressibus non tantum interessent, sed quodammodo prae essent, aut praecipuorum certe Consiliariorum partes sustinerent. Quo factum est, ut Crellius quoque absque ejus consilio nihil peragere auderet: quemadmodum ex epist. illa, quae a Celeb Creenio P. V. Animadv. Hist. Philol. excusa est f. 259. sq. confici potest.] De mortis definito tempore certe nihil innotuit, cujus etiam non Sandius, uti nec caeterorum fatorum, meminit. Attamen post annum MDCXL adhuc in vivis fuisse superstitem, ex Ruari epistolis colligimus. Dioclis autem cognomentum ex Graeca litteratura, ubi Medici et Philosophi hoc nomine claruere,


page 231, image: bs0231

desumtum, omnes quidem intelligent; originem vero ejusdem, non ex alicujus eorum, quos Historia vetus litteraria Graecorum praedicat, virtute, v. g. acumine ingenii, aut facundia ac disputandi arte derivandam esse, sed post diuturnas ea de re cogitationes, ex Germanica quadam forma ac notione deduci debere, probabile nobis visum est. Ita ut [gap: Greek word(s)] , Dei gloria, seu laus, Gottslow, atque sic ipsius Goslawii nomen gentilitium exprimat. Quae, dum meliora aliis succurrant, sufficere potest conjectura.

§. XXI.

A Socinianorum promacho [gap: Greek word(s)] hinc ad antimachum haud dissimilem ALBERTVM GRAWERVM, Mesecoviae in Marchia Brandenburg. natum, Aegidii Hunnii discipulum [gap: Greek word(s)] , virumque in Ecclesia puriori ex polemicis potissimum scriptis [note: Alia enim vix extant, si a concionibus quibusdam et accuratissimo ad Proph. Micham Commentario discedas: in quo tamen, quid in Exegeticis humeri ejus valuerint, abunde demonstratum dedit. Quanquam neque in hoc opere A. 1616. primum excuso, et A. 1664. Jenae recuso, disputationum cum adversariis immemor fuerit, sed bonam quoque ejus partem iisdem confutandis insumserit.] famigeratissimum, nostra se convertit oratio. De quo tamen, postquam jam alii ejus vitae initia progressus et exitum percensuere, non est animus, praeterquam ea, quae ad Socinismum impugnatum pertinent, illustrationis gratia h. l. enarrare. Jenensem fuisse Theologum, aliis tamen antehac muneribus jam alibi in Hungaria [note: Et Scepusiensis quidem Comitatus Gymnasio Neerensi, quod suo tum sustentabat sumtu Gregorius Horwath, L. Baro de Gradetz etc. praefectus; ubi, quia Theologica et Philosophica docebat, prima ei cum Calvino - Reformato homine Sebastiano Lamio publice disputandi occasio data est. Quae [gap: Greek word(s)] continuata fuit, cum Cassoviensis scholae regimini admoto, mutata scena, denuo cum Reformatis ab eo diu multumque disceptandum esset: Donec ex Hungaria a Turcis oppressa A 1599. in Germaniam reversus, a Christophoro Schulenburgio, aedis cathedralis Havelbergensis Praeposito, ad congressum cum W. Amlingio Schochwizianum in agro Mansfeldico invitaretur rebusque A. 1604. bene actis p. p. scholae Mansfeldensi atque tandem Islebiensi Ecclesiae praeficeretur. Quae ipsemet fusius in Praefat. Apologet Absurd. Calvinian. enarravit, quantusque fuerit, et quam expeditus disputator, condocefecit.] et Germania defunctum, neminem fugit. Quemadmodum autem jam ante adventum in Academiam Salanam nostrorum recens corruptorum Socinianorum adversus haeresin pestiferam istic disputarit, scripta et Academica schediasmata ostendunt. Inter quae facile primas tenent Diss. de Deo et Attrib. Dei contra Conr. Vorstium A. 1613. Dissertt. de Satisfactione Christi contra Ostorodum et Socinum A. 1613. Harmonia Calvinianorum et


page 232, image: bs0232

Socinian. A. 1612. Vindicatio incarnationis filii Dei ab impugnationibus recent. Photin. A. 1613. et alia haud dissimilia, sub id tempus in publicam lucem data. Quid vero, cum illi eo advolarent, aut certetransirent, actitatum sit, ad Caput sequens, ne quid praepostere anticipemus, referre magis congruit. Nunc illud duntaxat observamus, hosce labores, aliosque multo plures, adversus Calvino-Reformatos potissimum, vehementioribus interdum titulis, [note: Cujusmodi erant Absurda absurdorum absur dissima Calvinistica absurda etc. quae paullo ante haec tempora A. 1612. Jenae impressa sunt, et in Polemicis Sacris A. 1656. cum plerisque paullo ante laudatis Anti-Socinianis opusculis, sed mitigato nonnihil titulo, ibidem recusa, comparent.] quam stylo, editos, si consideremus, mirum non esse, quod, disputacem Theologum [note: A quo titulo parum abfuit alter, quo publica voce, uti Joh. Kromayerus, encomiastes post fata, testatum reliquit, Clypeus et Gladius Academiae Jenensis dici consvevit.] prae caeteris eum nominare, nostris hisce petulantibus ingeniis visum sit. Is enim ab indole viri, disputationibus et colloquiis, inde ab adolescentia fere publice et privatim habitis, et in Academia frequentissime continuatis, [note: Et in ipsos collegas, aut alios certe nostrae Ecclesiae Doctores, non sine vehementia quadam animi instructis. De eo sane, in LL. Theol. a se jam ante, quam Jenam advocaretur, ex parte evulgatos invecto, et non multo etiam post, Vinariam hoc ipso anno, quo Socinismus Altorphio solemniter ejectus est, translato, in epistolis conquestus est Gerhardus. Quae, pluraque alia hujusmodi, ex MStis ad b. Meisnerum litteris a Gottfr. Arnoldo in Hist. E. et H. P. II. L. XVII. c. 6. §. 34. fusius narrantur.] non fuit alienus. Et quanquam haec sola exercitia sufficere potuerint, ut caussam, cur subinde ejus meminerint in consvetudine scribendi, redderemus; Accedebant tamen et alia: Nimirum Smalcii Refutationes variae contra Grauerum ea tempestate, qua nostri illi congerrones in Saxonicis Academiis vivebant, ac paullo ante, nominatim evulgatae. In quibus eminet Refutatio Disp. de Sp. S. a Grauero scriptae A. 1613. Racoviae 4ta forma impressa; quam ipsemet a viro primario sibi Smalcius ait e Germania missam, in Praefatiuncula huic schedae praeposita, seque rogatum esse, addit, ut, quae inexpugnabilia putet Grauerus, refutarentur. Qui vir primarius, utrum e nostris aliquis, an alius clandestinorum Socini fautorum fuerit, Lectori Benevolo divinandum relinquimus. [note: Et Ruarum fuisse, propter graves caussas suspicamur.] Accessere A. C. 1615. Ejusdem Refutatio Thes. Graueri de incarnatione filii Dei, Racov. quadruplicata, quam vocant, chartae forma itidem emissa; itemque Confutatio Disp. de Persona Christi contra eundem, ex eadem


page 233, image: bs0233

Typographia eodemque anno, publicata, maximoque cum discipulorum applausu excepta. Quae sigillatim non alia de caussa adducimus schediasmata haud admodum vasta, quam ut vel hinc pateat, unde novis hisce sectae et scholae Socini alumnis uberrima de Grauero confabulandi materia extiterit, quotidianis praelectionibus et recitationibus, immo et colloquiis familiaribus, a Grauero ipso valde aucta. Quippe cujus non solum scripta Anti-Sociniana et argumenta oretenus prolata solebat Peuschelius solicite annotare, et ad fratres diligenter, uti inter eos dudum convenerat, perscribere, sed verba etiam privatim ex ore viri docti, liberius saepe pronunciata, [note: Erat namque, ut corpore adhuc vegeto, (nondum quippe hoc tempore annos XL. natus,) ita ore quoque aperto et sermone expeditus, saepe etiam in dicendo sentiendoque atque judicando de aliis plus justo [gap: Greek word(s)] , et si dicere licet, quod res est, aliqua linguae procacitate laborans.] captare. Quo factum, ut, cum aliquando ad amicum quendam, Philosophiae magistrum, ille dixisset: Libros Photinianorum esse adeo accurate conscriptos, ut in admirationem lectores rapiant: haec ipsa verba Peuschelius cum tripudio quasi, mirifice sibi suisque sodalibus hinc gratulatus, ad Cobium [note: Vti in supellectile Peuschelii inventa epistola deinceps addocuit, ex cujus [gap: Greek word(s)] haec excerpta damus.] scripserit, et quae ille de ordine, perspicuitate ac de styli forte nitore, aut argumentorum seu sophismatum subtiliore [note: Namque et virtus in hoste laudanda, neque aranearum telae affabre contextae laude sua sunt defraudandae.] textura, minime vero omnium de insolubili virtute probandi, intellecta volebat, in pejorem partem interpretaretur. Inde vero simul etiam elucet, quanti fecerint hi complices ejus, praeter caeteros ipsumque etiam Schopperum, [note: Quem susque deque habebant, minus etiam, quam illi, in his controversiis exercitatum, ut ex seqq. elucescet.] eruditionem, acumen discernendi a veris falsa, et dexteritatem solvendi adversariorum ratiocinia: quoniam ad nullius paene inter omnes Theologos actiones et exceptiones attendere studiosius, quam ad unius Graueri disputationes, solebant. Ita quidem, ut et Vogelius statim ab initio Peuschelium in epistola Wittebergae scripta [note: Inter reculas quoque Peuschelianas Jenae reperta.] monuerit hoc versu:

Grauerus niger est, hunc sedulus usque cavebis.

Quibus verbis tamen non solam disputandi vehementiam Grauerianam videtur notare voluisse; (eam enim hi juvenes superciliosi nihilosecius non admodum sibi formidandam putabant,) quam curam


page 234, image: bs0234

orthodoxiae conservandae, et in prohibendo ab Ecclesia Socinismo solicitudinem, atque ingens illam haeresin proserpentem detegendi studium. Quanquam idem deinceps interrogatus [note: Noribergae, in Colloquio, et ante illud habitum, in vadimonii actis, inferius copiosius describendis.] de illo nigri Theologi, quo Grauerum insigniverit, titulo, id eo factum esse callide responderit, quia Grauerus parum candide secum egerit. Id quod effugium A. 1616. ex litteris Schröderi ad Gerhardum scriptis excerptum nobiscum Amicus quidam singulariter colendus communicavit; ubi et Gerhardum, ut hanc responsionem Vogelianam cum collega Grauero communicet, rogat, et, qua in re hoc factum seu commissum aliquid sit, ut candor in Grauero desideraretur, se nondum audire potuisse, [note: De cujus indole potius alia omnia testantur, qui vitam descripsere. Vt, effugium proinde id fuisse Vogelii, hinc liquido appareat.] ibidem addit. Frequentior erat Cani, a Germanica Graweri notione, appellatio, qua etiam tritissime omnium usi sunt, cum illud nigri epitheton fortassis una aut altera duntaxat vice exciderit Vogelio. Quae restant de celebri hocce Theologo dicenda, et ad praesens negotium attinentia, ad Cap. III. rejiciemus, [note: Cujus conf. §. 2. sq.] ne actum illic agendum sit. In praesenti nonnisi judicium, de eodem a Peuschelio ad amicum quendam perscriptum, ad extremum attexere placet. Qui, reliquis Theologis, inquit, omnibus facem praeferre videtur, est D. Albertus Grauerus, Acad. Jenensis Theologus loquacissimus, et inter suos deus quidam, qui pluribus scriptis et disputationibus nos acriter impugnat, quique plurimos vestros et habet et legit. [note: Quae epistola similiter inter caetera ejus MScta, quorum excerpta potiora possidemus, Jenae inventa est.] Haec Peuschelius; qui et ipse Grauero horum librorum haud exiguum apparatum [note: Vti ex iisdem epistolis innotuit.] procuraverat. Tantum de Grauero.

§. XXII.

Pro supplendo nunc defectu huic quoque litterae adjiciendus est sodalis aliquis non postremus, quantumvis inter seductos potius a veritatis tramite, quam seductores seu planos primi ordinis, numerandus, PAVLLVS inquam GROE, cui Coronaei nomen inditum esse legimus: utut etiam Paulli nostri nomenclatura in eo designando haud raro tantum contenti fuerint. Erat is perinde, ut caeteri plerique, Noribergensis patria et juris utriusque Studiosus, qui in Acad.


page 235, image: bs0235

Altorphinam pervenenerat d. XXII. Aug. A. salutis reparatae MDCV., atque Gymnasii gradibus paullatim superatis, Academicis studiis illic quoque diutius operam dedit; inde vero Jenam, A. MDCXIV. inclinante, [note: Quo tempore, mense circiter Novembri, ab Andr. Dinnero JCto tanquam juvenis sibi amicus Joh. Gryphiandro Prof. Jenens. et Ortholfo Fohmanno JCto eum commendatum, sed intimius multoque minus a Socinismo, quem imbiberat, haud cognitum fuisse in Epist. Richteri f. 648. legas. Hoc enim anno 1614. non 1612. eam scriptam esse, ex Philotheca Vogeliana, cui Altorphii adhuc nomen ille suum inscripsit, intelleximus.] primum discesserat. Hinc Rostochium paullo post abiisse constat; ubi etiam, eodem illo tempore, quo infausta illa haereseos societas patefacta est, A. 1615. et 1616. adhuc litteris gnaviter incumbebat. A Crellio fuisse ad errorum praecipitia abductum, postea compertum est fratrum testificatione: quorum etiam narratione, in fraternitatem susceptum fuisse solito more, innotuit: qua de re ad calcem hujus capitis [note: §. LII.] quaedam subjungemus. Vtrum vero resipuerit cum reliquis, hactenus ignoramus, qui ne quidem de reditu in patriam certa et indubia testimonia indagare adhuc potuimus. Si quid vero conjecturis ex litteris Crellianis infra Cap. IV. exhibendis assequi licet, ipsi Noribergenses anno circiter 1623. adhuc in illo luto eum haesisse crediderunt; quippe qui, interprete Corn. Marci, jam Professore Theologo, Racoviae potius quam in patria eum quaerendum existimarunt; [note: Conf. Cap. IV. §. 15.] ipse vero Crellius in Gallia illum tunc temporis commorari significavit, et haud obscuras simul, quod in haeresi adhuc perseverarit, significationes dedit. Qua de caussa etiam de reliquis ejus fatis aqua nobis haeret. [note: Nisi quod forte fortuna ex fragmentis Philothecae Joh. Rötenbeccii, a Collega omni honoris cultu prosequendo D. D. Jo. Jac. Bajero, Medico celebratissimo, nuperrime nobis exhibitis, A. 1629. in Italia eum vixisse, atque Patavii ab illo cognato suo divulsum, inscriptis d. 19. Martii verbis: --- Delet, quod mox laudaverat inse, Qui cupit aeternae donari frondis honore, discessisse, ac proinde post tot a detecto Socinismo annos adhuc hinc inde vagatum esse, intelleximus. Vnde, nunquam forte patriam eum vidisse amplius, immo nec resipuisse, conjici potest.] In epistolis Ruari, tanquam fratris, quando de Coronaeo nostro scribit, fit mentio. [note: Cent. II. n. XI. f. 68.] Caetera, uti jam dictum est, incognita sunt. Rationem autem nominis mutati ipse sonus, ad coronae (Kron) vocabulum prope accedens, subministrat. Addere possemus etiam Grotium, Hugonem inquam, illum tanti nominis, in Politicis et Theologicis, virum et eruditionis monstrum, quem incertum, qua de caussa, Suffranium nominaverant; sed quia raro id factum


page 236, image: bs0236

erat, (nondum enim ille, [note: Minime omnium vero Socinismi tunc suspectum fuisse certum est. Quorum [gap: Greek word(s)] ne senem quidem approbasse probabile est, neque etiam Martini Ruari persvasionibus eo pellectum, aliis verbis Morbofius in Polyhist. T. III. L. V. f. 553., quam hoc veneno infectum esse credi (a credulis fortasse), ausus est affirmare. Nos in religione Eclecticum h. e. Remonstrantium partibus addictum mansisse, iisdemque immortuum esse, ac de reliquo, ut Menagius loquitur, copia potius quam inopia religionum, nimioque pacificandi studio laborasse, turius asserendum opinamur.] ut Arminii patronus vel assecla tantopere inclaruerat) neque alios ejus fata eruditos latent, [note: Nuper admodum denuo a Cl. viro Joh. Jac Schudtio peculiari libello, F f. ad Moen. A. 1722. evulgato, succincte delineata. Cui epistolam Ruari ad Fr. Limburgium, quae in Cent. I. numero sexagesima sexta est, addi jubemus. Quippe in qua ille, quod omiserunt paene omnes, caussam, tum exauctorationis tandem in aula Suecica subito ortae, tum mortis etiam inde consequutae, extenuationi placitorum Pontificiorum, factaque hinc abdicatione, seminibus morbi inde positis, iisdemque tempestate maris iniquiori forte magis excitatis adscripsit, et, se biennium ante de infelici hoc eventu eum submonuisse, ait. Initia vero hujus teporis Grotiani, ex Annotatis in Cassandri consultationem, quae eo tempore, quo jam Legati Suecici in Gallia fungebatur munere, scripsit, quaeve A. Rivetus clam circumgestata e MSto cum Refut. seu Animadversionibus publici juris fecit, sive sumfisse sive innotuisse, ex hujus Praef. in Annot. Confut. addiscere licet, quae conferri potest.] adhaec ratio nominis novi nondum explorata est, in hoc brevi indicio acquiescemus. Eo autem tempore, quo clandestina illa molimina Socinianorum urgebantur, Advocatum fisci seu criminalium actionum Curatorem fuisse, ac paullo post Roterodamensem Syndicum creatum, satis inter omnes constat. Si conjecturis indulgere fas est, probabile videtur, pietatem Ordinum Hollandiae, ab eo hac tempestate publicae luci commissam, pro adstruenda Remonstrantibus tolerantia, adversus Sibr. Lubbertum et Leovardienses, in caussa fuisse, quare ab occultis Socinianis cum elogio his annis aliquoties sit allegatus. Id [note: Titulus clarissimi operis et publica Ordd. Holl. auctoritate ac jussu scripti (vid. P. Colomesii Bibliotheque choisie ed. Fabrit. 122. marg.) hic est: Ordinum Hollandiae ac Westfrisiae pietas ab improbissimis multorum calumniis, praesertim vero a nuper a Sihrandi Lubberti epistola, quam ad Rever. Archiep. Cantuariensem scripsit, vindicata, per Hugonem Grotium, eorund. Ordd. Fisci Advocat. auctoritate publica Senatus delegatorum ab Ordd. Hollandiae et Westfrisiae excudit Lugd. Bat. Johannes Patius juratus et ord. Acad. Typographus A. 1613. Judicium vero de labore istoc Grotiano legatur in Epist. Gerh. Joh. Vossii, quae XIV. est ad Grotium consignatum: ubi et in vernaculam linguam scriptum illud transductum fuisse narratur. Caeterum paullo post contra Lubbertum id opusculum defendisse Grotium in Bona Fide Sibr Lubberti A. 1614. excusa, idemque etiam Joh. Arn. Corvinum contra Bogermannum saxum volvisse, Lubberti denique Responsionem illam ad Pietat. Hugonis Grotii (sic enim titulus habebat ejus opusculi, cui Bona Fides opposita fuit) a Praepotentibus Ordd. Holl. et Westfris. publico decreto, A. 1614. d. XVII. Octobr. vulgato, pro libello famoso declaratum esse, et tanquam quieti publicae noxium prohibitum, aliunde constat. At Lubbertum nihilominus non multo post Gothofr. Sopingum hyperaspisten habuisse, Apolog. Respons. A. 1616. excusae auctorem, nemo ignorat.]


page 237, image: bs0237

enim, quod inter Theologica primum erat, [note: Etsi vero alter quoque de Satisfact. Christi libellus (qui typis primum a Gerh. Joh. Vossio subjectus est cum praefat. A. 1617.) jam ante totum biennium et amplius elaboratus erat; tamen, cum vel domi delituerit, vel inter manus, ut Vossius loquitur, clarissimorum aliquot Professorum et Pastorum Ecclesiae, aliorumque dignitate praestantium virorum versatus sit, incertum est, nostros tyrones eum MStum hucusque vidisse; Refutationem autem Crellianam multo post A. 1623. demum subsequutam esse, nemo ignorat. Quod reliquum est, de Grotii hoc illustri opere, quod pro Satisfactione Christi scripsit, opposuitque Socino, eo potiffimum fine, ut Ictorum quoque principia, quibus adversarius abusus erat, a calumniis vindicaret, legatur adversus Hermann. Ravenspergeri Censuram iniquiorem Gerh. Joh. Vossii Responsio ad Judicium H. Ravenspergeri de Libro ab Hugone Grotio pro Catholica Fide de Satisfact. Jesu Christ. adversus Faustum Socinum scripto, seorsim primum A. 1615. Lugd. Batav. 4to. ed. et Tom. VI. Opp. A. 1701. ad calcem subtexta. Vbi in Praefat. opusculi Grotiani encomia ex variorum Theol. epistolis collecta, aliaeque pro Grotio praestantissimae notatuque dignissimae observationes habentur: quibus et calumniae in eum confictae facilius abstergi possunt. Nobis hic nec seritur nec metitur. Hoc autem fatemur, utut utilissimus sit iste Grotii labor, vix tamen comparari eum posse, qua doctrinae integritatem, cum nostrorum hoc de argumento scriptis. Quoniam, quando nostri recte [gap: Greek word(s)] pretium urgent, ille Remonstrantium placitis addictus acceptilationem non obscure substituit. Caeterum quod neglexisse visus est Grotius officium, nihil ad Crellii responsionem, tametsi duos circiter et viginti annos superviveret, reponens, ambiguae hinc fidei suspicione adspersus, Andream Essenium, Theol. Vltraj recepisse, et haud insulse quoque perfecisse in Triumpho Crucis A. 1649. publ., non est, quod moneamus. Caussam de reliquo, cur ipse nihil responderit, ipsemet in epistola ad G. J. Vossium Calend. Januarii A. 1638. perscripta, quae inter Epist. Remonstr. n. 548. ed. 1684. legitur, reddidit, ubi non infeliciter suspicionem haereseos Socini approbatae a se amolitus est.] ejus scriptum, A. 1613. 4to. publicatum, horum homuncionum consiliis impense favebat; quibus alias etiam mirum in modum, quicquid pro Remonstrantibus seu Arminianis scriberetur, magnopere arridebat. In ipso enim caeteroquin libello istoc Socinianos prae omnibus execrandos pronunciavit Grotius: Cum haeresis sit, inquiens, venenum Ecclesiae, et quidem praesentissimum, sed tamen haereseos aliqui sint gradus, ut sit haec illa nocentior; pejorem aliam non reperiri haeresi Socini, ad cujus etiam mentionem pii omnes exhorreant. Vtcunque sit: nondum tamen ex his ratio nominis inditi patet, et quoniam ex antiquitate nemo nobis succurrit, ad quem respexisse hariolemur, de ejus origine investiganda desperamus, nisi suffraganeum, ut qui Ordinibus Hollandiae, edicto eandem


page 238, image: bs0238

tolerantiam tunc temporis decernentibus, per celebri hoc scripto suffragatus sit, vocem hanc scribendam putes. Quem calami errorem horridiora haec nomina nun quam audita describentibus, vel male audientibus, ex recitatione committere admodum proclive fuit.

§. XXIII.

H. Littera

quae proximo loco sese offert, Hagam Comitum in primo obtutu sistit, per periphrasin Locum, in quo Sylvanus auditur, vocatam. De qua Praepotentium Ordinum Hollandiae conventibus ordinariis destinata urbe nihil heic annotandum arbitramur, praeterquam, obscurum nobis videri, quomodo Sylvanus, h. e. Vorstius, illic auditus sit, quem Lugduno, cum vix adventasset, excedere singulari fato, de quo paullo inferius, [note: Cap. II. §. XLVIII.] jussum, eo concessisse, nondum satis liquidum est. Quare in mentem venit, suspicari, annon verbum audiri de doctrina, in sua excusatione apud Praepotentes Ordines Hollandiae proposita, et benignius, quam in Anglia atque alibi, audita, admissaque, intelligi debeat? Quod tantisper credemus, dum melior suppetet explicatio. Auditum enim istic esse Vorstium, in pleno Consessu Foederatorum Ordinum, praesentibus etiam Collocutoribus celeberrimae illius collationis Hagiensis, bene constat. Neque etiam ignotum est, verbosam orationem Teutonice istic habitam, qua se ab objectis erroribus (Socinianis) purgare conatus est, et typis quoque impressam, Latine A. 1612. Amstelod. prodiisse. In quam et censurae aliorum evulgatae sunt haud paucae, interque eas G. Eglissemii, Scoti, rigidiorem confutationem celebriorem esse, nihil caussae est, cur h. l. copiose ostendamus. Qualem et nos paullo post ad memoriam Lucii commemorabimus. At enim, quia haec jam A. 1611. vere ineunte d. 22. Martii gesta sunt, suspicionem nobis moverunt, annon pro auditur, locus, in quo Sylvanus auditus, legendum, et inter describendum forte error commissus sit. Sed satius est, haec omnia in commodiorem exponendi locum remittere, et ad alia pergere. Succedat ergo HAINLINVS, is, in quo uno illustrando, et ex agro Würtenbergico protrahendo, hallucinatus est CL. Möllerus: prout jam ante nos recte observavit, erroremque istum celeberrimus Vogelii nepos, D. H. N. Gundlingius in Gundlingianorum prima correxit Parte. [note: Num. II. §. VIII. f. 49. sq.] Neque enim Joh. Jacobi [note: Quo insignitum fuisse percelebrem illum Mathematicum et Abbatem tandem Bebenhusanum, cujus A. 1660. defuncti vitam ea, qua solet, diligentia descriptam in Memor. Würtenberg P. II. f. 158. sqq. exhibere S. R. Fischlinum, nemo ignorat.]


page 239, image: bs0239

huic praenomen fuit, sed Sebastiani: quem neque Freherus indictum, tanquam collegam, praetermisit, studiisque in patria Academ. Altorphensi primum, usque ad annum 1614. exeuntem, tum Giessae, Argentorati et Basileae, Medicis incubuisse, atque in postremo horum Athenaeorum Laurea quoque Doctoris Medici condecoratum tandem esse, retulit. Quemadmodum vero caetera alto silentio sepulta esse maluit, quam vel syllaba attingere, quae de Socinismi, ad tempus, erroribus ab aliis quibusdam commilitonibus probatis, non semper videntur bono Frehero, (utcunque licet,) incognita fuisse: ita quoque in Hainlini brevi illa vitae enarratione de ea labe, qua fuit ad tempus coinquinatus, prorsus tacuit. At cognitum nobis est, certisque documentis, sed ut pleraque alia, MSctis, memoriae proditum, perspectumque, et Hainlinum his partibus, tantisper dum AltorphI vixit, ac diutissime fuisse addictum, quin etiam pro sodali a caeteris agnitum, et in fratrum [note: Tametsi circumstantiae, quando et quo interprete id factum sit, etiam heic lateant. Nec mirum, quandoquidem verecundia delictorum commissorum, et ut juventutis vitiorum tristem recordationem omnem tollerent, dedita opera, quicquid monumentorum hujusmodi supererat, aboleverunt ipsi, alia aliis modis perierunt monimenta stultitiae.] ordinem numerumque consveta ratione cooptatum. Neque tamen silendum, inter eos hunc quoque recenseri oportere, qui secundi ordinis fratres a nobis vocari solent, h. e. seductos et gregarios magis milites, quam aliorum in devia seductores seu signiferos. Idque partim propter Medica studia, juxta Philosophiam, diligentius et ex professo exculta: partim etiam, prout ipsi de eo postea testati sunt fratres et sodales pervicaciores, quia mente subdola [note: Quo factum etiam est, ut cum liberius aliquando, ex iisdem forte principiis, quibus jam fuerat imbutus, Deum finitum esse disputasset ac defendisset, scriptis eapropter ad Senatum Acad. ab Illustri DN. Curatorum Collegio litteris, rationem ejus rei reddere jussus, responderet, philosophice se hanc quaestionem tractasse et ardore magis disputandi, quam tuendi hanc opinionem, id a se factum esse, affirmando elaberetur.] fuisse credebatur: cujus specimen ipsis visum est id praecipue editum, quod rigidioris in vita agenda disciplinae, a caeteris inculcatae, pertaesus, [note: Ita illi; sed fortassis hac de caussa potius, quoniam de errore nondum ita se convictum putabat, ut eapropter sacra a Christo instituta, et Ecclesiae Evangelicae societatem, sibi deserenda censeret.] clam reliquis S. Coenae mysteria Noribergae


page 240, image: bs0240

accepisse ferebatur. Qua inter complices comperta fraude, (nam abstinendum ab usu Eucharistiae in coetu Evangelicorum corrupto supra [note: Cap. I. §. 38.] plerosque statuisse audivimus) parum ipsi fidei tanquam homini ambidextro habitum est. Quam etiam ob rem de reducendo eodem ad veritatem gregemque diviniorem non magnopere laborandum fuit. Errores de reliquo Socinismi a Georgio Richtero fertur primum hausisse, quos Ruarus lapsu temporis magis firmaverat; Et quamvis ad saniorem mentem, ut ante dictum, mox rediisse visus sit, meminimus tamen a viro quodam [note: Et Antistite quondam Eccl. Noribergensi atque ad D. Seb. Past. Andr. Mühldorffio.] primario, nunc autem [gap: Greek word(s)] existente, qui eo adhuc et amico et Medico usus erat, aliquoties narratum nobis esse, subinde a se, cum viro decrepitae senectutis his de rebus collocuto, observatum, scrupulos quosdam, quos tamen in animum haud demiserit amplius, male illum habuisse. Quod reliquum est, patrum nostrorum memoria A. R. S. MDCLXIII. [note: Septuagenarium, ita, ut supra laudatum D. Joh. Georg. Fabritium in Senioris Collegii Medicorum Norib. dignitate successorem habuerit: de quo paullo ante §. XVII. disseruimus.] e vita mortali excessisse Noribergae optimum hunc virum, Vogelio nostro amicissimum, eidemque ad cineres usque dilectissimum, notum est: Et quidem tunc, cum Senioris Medici ordinis in ea civitate dignitate praefulgeret, magnaque dexteritate Medicinam diutissime fecisset. De Crelliana amicitia testimonium ferre poterit carmen Disput. ejus Physicae, sub Guolffg. Waldungi Phys. Prof. praesidio A. 1613. d. XXX. Septembr. de Mundo, Coelo et Stellis propositae, annexum, quod, quoniam breve est, hic apponere lubet:

Haec illa est animi, divinae particulae aurae,
Enthea vis, quae Te supremi ad limina templi,
Ad superûm rapit sedes, cognataque coeli
Sidera, quae jussit patriamque revisere certam. [note: Platonicam haec videntur olere Philosophiam, cum Pythagoreorum [gap: Greek word(s)] , quae, nisi poetica quadam licentia hic usus sit Crellius, vix probari possent. Sed cum aliunde cognitum habeamus, Peripatetica potius eum sectatum esse placita, quae a Sonero quoque suo didicerat, aliisque Praeceptoribus Altorphinis, inque scriptis etiam philosophicis expressisse constet, non dubitamus, quin haec ad originem animae a Deo singularem Kohel. XII. 7. et Hebr. XII. 9. respiciant.]
Hinc Te mente animi, pernicibus ingenii alis,
Aedes ad Divûm, purum, super aethera libras;


page 241, image: bs0241

Quas olim tenuit, quasque olim dia tenebit,
Mens recolit noscitque domos: non amplius optat
Has tetras. HAINLINE, cave, ut ne terrea moles
Corporis, aut animi fluctus, mentem obruat, atque
Distineat coelo: aeternum has, fac, ut incolat aedes.

Johannes Crellius. Fr.

Vtrum monitis hoc versu postremis ad illud quoque respiciat, quod paullo ante dictum est, a fratribus caeteris in eo fuisse notatum et reprehensum ingenii atque indolis liberioris vitium, L. B. judicet. Nobis id quidem valde est verisimile: utut nihil definiamus. Alterum potius subjungemus, de Ruari in eum propensione singulari, testificans carmen, [note: His enim, inter alios plures, modis, sicuti pluribus jam demonstratum est exemplis, demulcere amicos, et sibi, deliniendo, conjunctos jam ante arctius devincire solebat.] haud paullo magis elegans, et ad nominis nove excogitati derivationem clavem quasi porrigens; quod attextum est alteri illius, praeside eodem Waldungo, disputandi exercitio, Decadem quaest. philosophicarum complexo, et anno eodem 1613. mense Junio ventilato, his verbis:

Dum scandis cathedram, ingenium creture sub armis:
Alitis, HAINLINI, nunc memor esto tuae.
Haec velut accendit pugnam mavortia cantu:
Ordia de casta sic prece prima cape.
Mox procul insidiis ut in hostem animosa volucris
Ingruit, et rostro bella calente gerit:
Adversam tu rumpe aciem, fracture sagittas,
Quae clypeum torto verbere cunque prement.
Denique sicut avis parto sedata triumpho,
Nec victi insultans ultima fata petit:
Sic palma major victrice modestia pugnam
Claudat, et in gyrum te rationis agat.
Haec mihi si facies, (facies, si te bene novi)
Germanus qui nunc dicere, Gallus eris.

Scr.

Mart. Ruarus.

Nimirum hinc evidenter elucet Galliculum ab ipso cognomine, quod perfacile est mutatu ex Hainlein in Hâinlein, dictum esse. [note: Neque id fuisse hac tempestate insolitum in eadem familia, ex Oratione seu Concione funebri in obitum Illustris viri Anton. Geuderi A. 1604. habita cognovimus; cui a se recitatae et typis dehinc impressae, multumque ad Illustris Geuderorum gentis historiam evolvendam lucis affundenti, Pastorem t. t. Heroldsbergensem, Andream Hainlein, nostro haud dubie cognatum, et h. t. adhuc superstitem (obiit enim A. 1628.) Galliculi etiam nomen subscripsisse observavimus.] Obscurior


page 242, image: bs0242

autem est origo Dominici, qua altera appellatione insignitus legitur. Et multo quidem ea impeditior redditur, si, uti observavimus alicubi notatum, etiam Curionis nomen adjungatur. Verisimillimum tamen videtur, quod Dominicus ex Graeca notione Sebastiani, ( [gap: Greek word(s)] enim Augustum, dominumque signat) et Curio ex ea dem lingva, ubi [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] juvenculum denotant repetenda sint. Idque multo esset credibius, si [gap: Greek word(s)] non pro juvenculo tantum homine, sed pullo quoque gallinaceo usurparetur; sic enim Germanico Hänlein ex asse responderet. Sed nihil opus est maleferiatorum juvenum intricatae nominum mutationi, haud ad amussim criticis semper legibus convenienti, solicitius immorari. Eamque etiam ob rem Hamilinii, quam eidem Hainlino interdum affinxerunt [note: Sed raro, et vix semel iterumque a paucissimis usurpatam, ut error calami primum nobis videretur, ipsum Hainlini nomen forte corruptum exscribentis.], nomenclaturam parum curamus. Additamenti vero, antequam ab hoc elemento discedamus, haud erimus immemores brevibus subjiciendi. Non raro quippe etiam occurrunt in istorum litteris Autumni et Aulaeandri nomina: de quibus innotuit nobis; priori Herbstium, Studiosum Theologiae in Acad. Altorphina t. t. viventem, sed nihil cum Socinismo commercii habentem, innui; quem salutari suis verbis quandoque, occasione sic ferente, duntaxat jusserint, ut amicum, et ex Academica consvetudine notum. [note: Etenim ne [gap: Greek word(s)] quidem de eo, in ipsa historiae hujus actorumque serie, aut alibi, occurrit; immo interrogati etiam deinceps complices insontem declararunt. Conferatur Carmen Famae Altorphinae a Dinnero publicatae (de qua Cap. III. Sect. I. §. ---) attextum: ex quo non solum, alienum ab hac cum haeresi fuisse, sed publice quoque eandem detestatum esse, liquet. Vtut, numerum hac peste correptorum ad homines vix tres et ipsum contra veritatem, poetica forte quadam licentia, adstrinxisse, nollemus.] Alterum vero Aulaeandri fratribus duobus commune erat. Quorum primus Christophorus Höfflichius, Jurisprudentiae deditus, et insignis poeta, Altorphio jam anno 1614. abierat, Jenamque concesserat; unde non multo post in patriam, Noribergam, reversus, a Secretis primum fuit Illustri Senatui, tum vero Syndicus Reipubl. constitutus, perutilem eidem in rebus civilibus operam navavit. Secundus


page 243, image: bs0243

autem Theologiae consecraneus, cui Leonhardi praenomen fuerat, Altorphio excedens, eodem A. 1614. medio Jenae studia litterarum itidem continuabat. Atque hunc posteriorem, natu inter fratres minorem, intelligi, hac nova appellatione Graeca, ipsimet confessi sunt ejus autores. Haereseos ejusdem approbatae suspectum quidem fratris compellatio, qua erga Vogelium in Philotheca usus est, nobis fecerat, sed communi amicitiae jure ita dictum ab eo fuisse, non erroris consortio, fratrum ipsorummet verorum confessione successu temporis cognitum fuit: Vtpote qui, haereseos participem haud fuisse, candide affirmarunt, atque ita suspicione innocentem prorsus liberarunt. Quemadmodum vero idem ille Leonhardus Höfflichius maturo obitu vacuum fecerit locum Peuschelio, cui is posthaec succederet in pago Kalchreuth, rectius Cap. IV. enarrabimus; jam vero ad lit. I. progrediemur.

§. XXIV.

Quae in principio heic comparet, Jena, non multum nobis negotii facesset, omnibus quippe nota, Studiorum Vniversitas, atque hinc etiam, quod aliquandiu eam insederant nostri, suarumque disputationum theatrum elegerant, saepius in epistolis nominata. Oenomen dictam esse ex Hebraica seu Chaldaica potius origine, unde vulgo derivari solet, serio an per jocum, non definimus. Vtrumque horum vocabulorum Jain et [gap: Hebrew word(s)] , immo etiam Gr. [gap: Greek word(s)] satis bene respondere Jenensi nomini, quod ad sonum attinet, nemo non, credo, largietur. Vtrum vero solum, in quo sita est urbs celeberrima, tantae sit fertilitatis, ut vel propter copiam vini notabiliorem, vel praestantiam etiam [gap: Greek word(s)] , hac ety mologia dignum sit, alii, quibus id ad palatum est, (mihi enim tanti non fuit visum,) dijudicent. Musarum certe nectar, quod aequo laborum pretio studiis istic litterarum operam navantibus venditur, svavius esse scio, et bene recordor. Ita quoque, Jesuitas ab amictu Nigros praecipue appellatos esse, haudquaquam dubitamus: utrum vero simul ad eorum mores, secundum vulgare Latinorum proverbium, respici jusserint, nec ne? in medio relinquimus. Illud certo magis scimus, occasionem a scriptis Polonorum inprimis Jesuitarum, Smiglecii, Wujeki, Scargae, Campiani, Eutropii [note: Nic. Cichovium, cum quo Schlichtingius potissimum, Consessionem ipsius ambiguam et A. 1651. publicatam aggresso, concertavit, dedita opera silemus, aliosque plures; quoniam haec nostrorum congerronum aetatem excessere, nostraeque propiora fuere.] et similium, cur in litteris nominandi


page 244, image: bs0244

essent, suppeditatam fuisse, [note: Praesertim, ubi e Polonia ad Gernianos nostros, vel ab his in Poloniam litterae, quod frequentissime factum est, mittendae essent. Cum Germanis de reliquo, ex ea societate doctioribus, nostris, praesertim hisce [gap: Greek word(s)] , vel commercium litterarium vel disputationem Iesuitis intercessisse, nisi forte data in itinere occasione, nihil unquam annotatum legimus. In Polonia vero cum illis plus satis tum temporis decertandum fuisse, et scripta primipilorum docent, et status Poloniae Eccles. confirmat.] atque horum et sociorum caussa eos quoque Nigros dictos plane persvasi sumus. Eademque ratio forte etiam reddi potest, cur in Germania mentionem illorum alioquin prae aliis ordinibus monachorum seu Religiosorum, ut vocari malunt, facere oportuerit. [note: Qua prudentia vero Eques ille Polonus, qui vitam Socini conscripsit, hunc magistrum suum (quem et ipse in plerisque sectatus est) non tantum hoc praecipue nomine laudandum putaverit, eo quod in animo semper habuerit nobilioris (novae fortassis voluit dicere) Fidei doctrinam tradere, sed etiam in fine Historiolae cum Ignatio Loyola eum comparare ausus sit, alii judicent. In pejorem certe partem collationem istam, nec sine ingenii acumine, accepit vertitque Georg. Aschwell, doctissimus Angl. Eccl. Presbyter, cujus e libello, de Socino et Socinisino Oxoniae A. 1680. procuso haec si lubet, repeti possunt.] Quamobrem brevioribus quoque nobis heic esse licebit. Dignior est consideratu, tanquam Belgici Crypto-Photinismi primipilus, Erasinus Johannis, qui hos proxime consequitur in Onomastico nostro; utpote cujus frequentiorem haud dubie et paene necessariam memoriam historia Socinismi, saepenumero inter fratres confabulatos, vel propter disputationes varias, dum expoliretur, ortas, illustranda postulavit. Quanquam enim dudum ex hac vita obscurus iste erro excesserat, attamen ejus quoque vita, doctrina et scripta tanto fuere notabiliora, atque hinc etiam nostris novis Photinianis notiora, quanto vehementius ipse cum Socino quondam decertaverat. Claudiopoli in Transylvania Pastorem tandem egisse, diemque illic obiisse supremum, passim observatum est, idque ex Sandio, [note: Et ipso Socino in Praef. p. p. citanda.] qui etiam Antwerpia [note: Vbi Rectorem scholae egerat, et a Guilielmo, Duce Auriaco, Burggrafio t. t. Antwerpiensi, ejectus est. Qui cum A. 1566. Evangelii sec. August. Confess. praedicandi potestatem Antwerpiensilus fecisset, hujus improba mente hominis et lites, inter Lutheranos atque Calvino - Reformatos ortas, in rem suam vertentis abusum libertatis concessae aegerrime tulerat. Aliter paullo Gerh. Brand, qui, uti ex Mich. la Roche Memoires litteraires de la grande Bretagne T. III. f. 100. sq. didicimus, propter librum, quem: Discursum, in quo demonstratur Regnum Antichristi statim post Apostolorum tempora coepisse, et Concilia omnia, ipsumque adeo Nicaenum, hac peste insectum fuisse etc. inscripsit. (ab eodem etiam Brandtio in Hist Reform. Belg. copiose recensitum,) male audivisse, et carceri destinatum fuisse, at re comperta clam aufugisse, (il se retira secretement) narravit.] illuc venisse notavit, et CL. etiam


page 245, image: bs0245

Möllerus diligenter monuit; sed, quae fuerit patria hominis errabundi, neuter explicate docuit. Nos autem Germanum fuisse, ex Marchia Veteri, Soldwedeliensem, et Lipsiensis Academiae ad tempus alumnum, atque hinc forte, incertum tamen, quo fato, Antwerpiam demum [note: Postquam et Genevae aliquantisper cum Beza conversatus fuerat. Quamvis enim, quo tempore id factum sit, definire non audeamus; illud tamen silentio praeterire non possumus, ad Joh. V. 39. commentatum Bezam, ab eo se admonitum, fateri, ne in Imperativo, sed indicandi modo notissimum illud [gap: Greek word(s)] redderet. Ad quem locum ab eodem vicissim hominis pii et eruditi elogio insignitum videas. Sed vel hinc etiam, ubi virus illud, quo infectus fuit in animum receperit, non in Bezae quidem schola, sed apud Helvetios, et ab ipso forte Laelio Socino, aut sociis Italis, istic circumvagantibus, efficere licet.] deductum, Joachimi Vrsini indicio debemus, qui tanquam rem indubiam et sibi compertam idem tradidit in Praef. ad Casmanni Anti-Socinum Ambergae 1612. excusum. [note: Vbi tamen Johannem Erasini vocat.] De placitis ejus, a Socinianis hypothesibus magna ex parte discrepantibus, et revera Arianis, quibus cumprimis acriter et constantissime tuebatur Filii Dei ante mundum conditum, sed creati, existentiam, ipse Socinus ex instituto cum eo disputans, conferri potest: cujus habita inter utrumque Disceptatio separatim A. 1595. Racoviae typis expressa, et operibus F. Socini quoque reliquis nunc interposita, [note: Tom. II. f. 487. sqq. separatim autem A. 1595. forma 8va prostat excusa, et Hieronymo Moscorovio, non diu ante ad partes Socini, cum aliquantisper haesitasset, tandem transgresso, dedicata fuit.] extat. In cujus praefatione ad Hier. Moscorovium perscripta accurate narratur, Erasmum hunc Johannis, ut arbitramur, filium (ita enim moris est a patre cognominare in Saxonia inferiori filios [note: Quod vel cognominis, ex his terris orti Erasmi Francisci, hoc paternum praenomen, cum Fix ante diceretur, sibi adsciscentis, et apud nos latitantis, ac denique pie defuncti, exemplum confirmat.]) A. 1584. Cracoviam pervenisse, et ut sua sibi liceret argumenta exponere, ea scil. quibus probatum daturus esset, Filium Dei unigenitum ante nativitatem ex Maria virgine jam extitisse, fidenter postulasse. Qua simul opera, ut ad Photinianorum, cum quibus alias plane consentiret, fundamenta excutienda animum accingeret, sibi datum iri occasionem, dixerat se censere. Annuisse fratres petitis, Socinus l. c. ait, et, uti convenerat, se unum delectum esse, qui cum illo [note: Tanquam viro erudito et in sacris litteris baud mediocriter exercitato, (uti ab ipso Socino in dedic. ad Hieronym. Moscorovium cit. laudatur,) cui fortissimus hic athleta opponendus videbatur.] congrederetur, refert. Idemque,


page 246, image: bs0246

postquam biduo amanter et placide disputatum erat, haerente adhuc Cracoviae ad tempus Erasino, narrat, scriptam ab eo disputationis hujus [gap: Greek word(s)] , sibique ruri tum degenti missam, ad quam bene multa protinus reposuerit, et per Andr. Dudithium illi transmittenda curarit. Addit vero etiam ingenue Socinus, Erasmum, interea Cracovia abeuntem et sine dubio in Transylvaniam [note: Vbi revera inter Praecones verbi divini, Claudiopoli videlicet, cooptatus, ea conditione tamen, ut ab existentia filii Dei Jesu Christi ante Mariam virginem e suggestu publico abstineret, diem tandem suum, inclinato seculo XVI. obiit. Quandoquidem epistola A. 1590. ad Socinum ab eo data, hoc anno adhuc in vivis superfuisse, testatur.] digressum, nihil quidem ad suam illam confutationem et uberiorem explicationem respondisse, attamen professum esse, se, ea lecta, multo magis in sententia sua confirmatum fuisse. Quod ipsum litteris etiam A. circiter 1595. scriptis luculentius pronunciaverit, totiusque rei uberiorem expositionem vindiciasque se moliri testatus sit. Quae sive prodierint in lucem, sive MSctae a nonnullis Transsylvanis circumgestatae sint, amplam profecto Germanis nostris Socini cultoribus disserendi materiam exhibuerunt: quamvis vel solius dissensus mentio, et argumentorum e superiori opere epistolisque excerptorum commemoratio, cum citandi hujus Ariani hominis, tum refellendi, atque ficto eum nomine involvendi, sufficiens causa esse potuerit. Ad quas generales caussas accedebat singulare quoddam amoliendi a se suaque doctrina, studium exosae omnium maxime Arianae haereseos crimen; de qua solicitudine [note: Ab Ostorodo potissimum in Praef. Institut. Germ. demonstrata; ut caeteros taceamus.] fortassis ad Cap. III. specimen notabile, quod a Peuschelio editum est, valde luculentum testimonium suppeditabit. Jam solius nominis [note: Everhardum enim Spangenbergium, ab eo jam Antwerpiae ad eandem sententiam perductum, sed hunc deinceps A. circiter 1568. Socini partibus aggregatum esse, videtur a praesenti instituto alienum. Quemadmodum etiam aliorum judicio, fueritne hic Spangenbergius Cyriaci illius, qui A. 1566. sq. Evangelium Antwerpiae docuit, cognatus, (filium enim non fuisse ex Genealogia in vita Spangenb. Lenkfeldiana f. 74. patet) nec ne? aliis dijudicandum relinquimus.] nove conficti ex more ratio reddenda erit, (ipse enim Arianorum iste patronus, molitionibus his patefactis, uti dictum est, mortalitatem jam exuerat) quae nullo negotio constabit, dummodo Graecam prioris, Erasmi, ex [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , quae Luciani vox est, ac desiderabile quid seu amabile notat, originem, posterioris vero ex Hebraico significatu, cum Germanico aequivalente, commutationem


page 247, image: bs0247

animo expendas. Quae quidem hactenus sufficiunt. Pluribus enim de hisce Arianorum cum Socinianis disceptationibus, eorumque, satis nota, sed aeque, si non magis, [note: Veritatis certe specie mirifice, propter loca Vet. Testam. de Filio Dei apparente, sive seorsim spectata, sive in Nov. Foed Libris tabulisque inde excitata, blandiente, atque hinc tot adstipulatores olim, ut totus mundus miraretur, tam cito se factum Sec. IV. Arianum, adepta, eandemque ob caussam in Anglia, ubi nuper admodum recruduit, reprimenda.] pestifera doctrina sermocinari, a nostro instituto alienum putamus, et plura supersunt, quae nostram opellam majori jure deposcunt. Isanadii, qui in hoc eodem elemento agmen claudit, in Odontium conversionem aliorum studio relinquere volueramus investigandam; dum nobis interim videretur ex mera transpositione litterarum pro Adansii anagrammate enatum; cum fort uito, et nos, et ex parte quoque CL. Möllerum, mala nominis scriptione deceptos esse, animadverteremus. Revolventes enim Ruari epistolas deprehendimus, eundem illum fuisse, quem habuit idem Ruarus obvium, cum prima vice Racoviam inauspicato ingressus esset, eo quoque ex Dacia, nominatim Claudiopoli, cum Thoma Langio, [note: Senatore Claudiopolitano.] ablegatum, et in procinctu reditus existentem. Quo tamen loco [note: Cent. II. Ep. XVII. f. 98. med.] non Isanadius, sed Paullus Czenadius appellatur; idque genuinum ei nomen fuisse, respondens ex asse Graecum illud Odontii adscititium confirmat. Ibidemque Medicinae Doctor et Rector Claudiopol. Socinian. Gymnasii fuisse dicitur. Vnde quoque amicitiae origo, hactenus nobis obscurior visa, rectius derivatur, quam si solius Rhawii, [note: Lit. R. p. p. memorandi.] discipuli fortassis, cum eo consvetudinem domesticam caussam eum nominandi dedisse, prouti ab initio opinabamur, diceremus. Atque haec etiam sunt, quae de eo nobis constant. Scriptorum enim nihil, quod in lucem emiserit, cognitum est, aut a quoquam commemoratum. Quapropter etiam misso homine caetera obscuro, in littera K.

§. XXV.

Vnius Königii facta mentio nos occupatos habebit. Hujus per universam Ecclesiam Evangelicam celebratissimi Theologi [note: Cujus alioquin vita copiose est, cum scriptis ordine enumeratis, inter caeteras Theolog. Altorphin. f. 113. sq. descripta.] superiori capite jam aliqua mentio incidit, ubi naevum haud spernendum in eo notavimus, nimia in Socinianos, Crelliumque potissimum, facilitate commissum, et haud immerito a nobis vituperatum. [note: Immo etiam utcunque excusatum. Vid. Cap. I. §. 33.] Jam


page 248, image: bs0248

vero, ut prorsus immunem illum praestemus ab erroris nefarii consortio, elaborandum erit: cum facile in ejus suspicionem, si Ruari illas epistolas obiter perlustret Lector, vocari posset. Tantum scil. abest, ut infanda haec dogmata unquam approbarit Königius, ut inter primos ex suggestu correptores, quam primum aliquid clandestinarum illarum machinationum suboluit, animadvertamus fuisse. Cum enim A. MDCXV. Pastoris et Professoris officium, vicarium primum, deinde et ordinarium, adeptus esset, et rumor ille de occulto favore et in Socinisinum quorundam valde propensa voluntate jam increbesceret, publice dixisse ferunt: Es sind etliche Schüzen [note: Vt vocabulum hoc intelligant etiam exteri, monendum est paucis, Noribergense id esse, et ubi de re scholastica sermo, quemadmodum hoc loco instituitur pusiones, vulgo abecedarios denotare: quo per contemtum, qui prima elementa discunt, appellari apud nos solere, vel illi norunt, qui nondum aere lavantur. Vltimum hinc in scholis sedile vulgo Noribergensibus das Schüzenbaenklein dicitur.] allhie (juvenes innuens haeresi faventes) die haben unsere Kirche turbirt; Man sollte sie nehmen, und mit Ruthen ihnen einen product abstreichen. Aber meine Obrigkeit wird schon an den Schüzen ein Exempel statuiren etc. Quae verba inter alia nova ex ipsius Regii, seu Königii, ore a se audita, Corn. Marci d. VII. Decembris ad Peuschelium Jenam perscripsit. [note: Cujus haec epistola inter Peuscheliana illa, quae multoties jam memoravimus, miscellanea Jenae fuit deprehensa.] Idemque etiam Cornelius jam ante, quam ad munus istoc sacrum admoveretur Königius, Altenthannensis hucusque Ecclesiae ad breve tempus Pastor Vicarius, die ult. Sextil. eodem A. 1615. Peuschelio suo significaverat, rediisse illum Noribergam, et famam esse pervulgatam inter omnes, Ecclesiae Altorphinae Ductorem, vel potius (ita verba habebant protervi adolescentis) Seductorem creandum. [note: In epistola alia ibidem reperta.] Tanto vero minus credibile est, quicquam ei commercii unquam cum Socinianorum pessimis conatibus intercessisse, quanto citius Altorphio abierat, annoque MDCIX. Wittebergam, atque inde Jenam commigraverat, praeceptoribusque istic usus praeclarissimis; Altorphium autem anno demum 1614. reversus legitur, quo turbones illi plerique aliorsum commigrassent, aut abitum certe jamjam molirentur. Eamque ob caussam, quo publicitus dissensionem suam contestaretur, factum esse conjicimus, cur tota illa scena occulte adhuc actarum machinationum vix anno sequente 1616. aperta, ipse etiam Königius, omnium, quod sciamus, primus Disputatione proposita, de Satisfactione Jesu Christi, Respondente Matthaeo Kregelio, Palatino,


page 249, image: bs0249

huic pestifero malo obviam iret, et ab infamia Academiam hanc nostram pro virili defendere laboraret. In hujus enim exercitationis, mense Novembr. A. R. S. MDCXVI. praelo excusae, dedicatione, notabilia haec verba leguntur: Hanc tamen utramque (Photini puta et Abailardi Sec. IV. et XII.) haeresin perniciosissimam, ut et alias plures, ab orco revocarunt hodierni Photiniani, ab hoc Photino nomen sortiti, qui doctrinam suam eandem esse, cum hujus Photini, ipsimet fatentur. Quoniam vero Satan etiam in hac Academia, non sine magno scholae dehonestamento, hanc zizaniam sparsit, et NB. MIRIS ARTIBVS ALIQVANDIV CLAM FOVIT, [note: En! ipsum paene titulum operi huic nostro historico praescriptum, quem, utut ipsa res eadem satis superque doceat, non injuria machinationibus hisce nos dedisse, vel hoc unius Königii testimonio constat.] orthodoxam vere Christianorum de Merito et Satisfactione Christi doctrinam, (in qua omnis salutis nostrae cardo vertitur) qua potui brevitate et perspicuitate in Theses redegi, et publico examini sistere non dubitavi. Quicquid etiam posthaec ab eo profectum scriptumve legimus, non obscure testatur, in eo sedulo elaborasse virum eruditissimum, ut pergeret identidem, et maxime quidem omnium in Vindiciis sacrae Scripturae Locorum, particulatim propositis, sed uno fasciculo denique comprehensis, atque inde ab istac tristi aetate jam inchoatis, immo etiam alibi, [note: In Disputationibus et Concionibus, publicis privatisque [gap: Greek word(s)] , una cum Christiano Matthiae, Prof. p. p. huc advocato primario, id saxum cumprimis, uti imperatum erat, nec infeliciter, volvente, eumque laborem, temporum etiam rationibus requirentibus, strenue urgente.] Socini portenta mascule oppugnare. Quando vero alia his mitiora et molliora occurrunt, cujusmodi sunt, quae in epistolis privatis ad Crellium atque Ruarum pronunciata scriptitataque habentur, ea denuo cupidini librorum obtinendorum vehementiori, ortaeque hinc immoderatae imprudentique blandiloquentiae adscribenda esse arbitramur, nec a superiori nostra opinione [note: De qua consulatur Cap. I. § XXXIII.] recedimus. Quo sensu procul dubio duriora quoque illa verba capienda sunt, quibus, in epistola ad Ruarum A. 1623. data, [note: Quae P. II. Epist. Ruari n. XXV. f. 171. reperitur.] Crellium ad pertexendos Locos Theologicos, Ruaro interprete, adhortatur, eorumque tanto se desiderio accensum, ait, ut nihil magis eis videndis etiamnum desideret; quia non dubitet, quin in illis sententiam Racoviensium Theologorum late propositurus, et nervose probaturus: contrariam autem ex fundamentis diruturus sit. Immo faustum diem praedicat, quo videre hoc opus sibi contigerit. Etsi enim non alii Loci, quam Volkeliani,


page 250, image: bs0250

a Crellio, uti constat, perpoliti, ad colophonem perducti, et typis subjecti editique A. 1630., intelligendi sunt, qui Librorum de Vera Religione titulo prostant, haud tamen congruebat, de Sociniano homine non dubitanter sperare, contrariam Racoviensibus doctrinam promiscue ab eo ex fundamentis subrutum iri. Quae proinde lubentius a tanto Theologo etiam per jocum et ironiam pronunciata esse denuo crederemus, (neque enim ignoramus, ut supra monitum est, fuisse festivi ingenii virum,) nisi alia haud paullo asperiora [note: Supra jam adducta ex iisdem epistolis.] nos ab istoc effugio revocarent. Excusandus igitur magis hac in parte, quam laudandus erit Königius noster; et quod fertur Vrbano Regio, in Conventu celeberrimo Smalcaldico [note: In quo Articuli Smalcaldici a Luthero, qua priorem partem, quantum ad alteram vero a Philippo, conscripti sunt: ubi ejusdem Regii nomen bis subscriptum legitur.] A. 1537. dixisse Lutherus, cum prolixa admodum concione auditores suos longius detinuisset: Neque Vrbanum id fuisse, neque Regium; idem quoque in nostrum hunc convenire statuendum. [note: De reliquis vid. supra cit. Cap. I. §. 33.] Quod denique ad Regii appellationem spectat, ea cum generali, Pastoris nostri, saepenumero permutata a Socini sectatoribus legitur, et quia utriusque impositi ratio in propatulo est, caeteraque viri hujus merita inter omnes cognita sunt, [note: Et in Vitis Theol. Altorphinorum fusius f. 113 -- 134 descripta.] ab eo ad elementum

L. §. XXVI.

Primumque in Onomastici ordine LEVCHSNERVM nos conferemus. Hunc prae caeteris dignum existimamus, in cujus fata sedulo inquiratur, tanquam primogenitum, si ita loqui fas est, et [gap: Greek word(s)] Soneri, quantum ad mentis depravationem, filium. Patria eum dedit Biberacum in Franconia situm oppidulum, Marck Bibrach vulgo dictum, nomenque gentilitium fuit non Leuschneri, qua forma aliquoties male scriptum in epistolis Ruari [note: V g. P. II. f. 168.] et Richteri [note: Vbi tamen f. 654. sq. in Dinneri eprectius eriam exscriptum legitur.] comparet, sed Leuchsneri: unde et Luceji et Chsenuleri, aut Chsenuleji cognomenta ei afficta, et in typo nostro extantia ortum habent. Praenomen erat Georgii Ludovici, quo Soneri Philothecae inscripto memoriam sui discessurus reliquit, atque alibi etiam sua ipsius manu ita scriptum expressit. [note: Cumprimis vero in Epitaphio, quod fratti cum sororibus et affinibus posuit; de quo p. p. dicendum erit.] In Academiam Altorphinam cum fratre Joanne Leuchsnero


page 251, image: bs0251

A. 1595. d. I. Decembris ingressus est, atque illic Jurisprudentiae studia ad annum usque MDC. continuavit, quo anno, incertum tamen quo die, peregre hinc abiit. Familiaritati funestae cum Sonero ineundae [note: Cum quo admodum amice inde ab A. 1600. jam Noribergae vixit.] occasionem subministravit cognatio. Ita enim ipse Sonerum affinem suum compellans, in citata Philotheca, d. 24. Aprilis jamjam abituriens memoriae prodidit. Et quia Noribergae ea inscripsit, (constat enim Sonerum A. 1605. post Scherbii demum obitum Altorphium demigrasse,) hinc non obscure effici potest, mature et in ipsa jam civitate Noribergensi adhuc habitantem illum amicos imbuere coepisse, hunc autem Leuchsnerum istic venenum Socinismi a Sonero praeceptum hausisse. Certe quod jam peregrinas terras aditurus ista lue fuerit affectus, Index condocet Colloquii (aut Synodi) Racoviensis alterius A. 1602. d. VII. Octobris inchoati, et die XIX. ejusdem mensis XXII. sessionibus finiti; ubi inter alios praesentes cum ipso Fausto Socino, duce et antesignano, idem Georgius (sed male omisso Ludovici nomine, [note: Vti contra, mentionem hujus itineris faciens, in Vita sua, Val. Smalcius nomen Georgii omisit, et nobilem eum Francum appellavit: de qua nobilitate generis nihil nobis adhuc cognitum est.] et injuria Norimbergersis dictus) Leuschnerus seu Leuchsnerus connumeratus reperitur [note: Vid. Sandii Biblioth. Anti-Trinit. p. 175.] Atque hinc sine mora longiori, vel sua sponte in Poloniam ingressum esse, rariori peregrinantium exemplo, vel ab ipso Sonero, haereseos amore suaeque fidei testandae gratia, eo ablegatum fuisse, colligitur. Nec proinde mirum est, si, data tam solemniter dextra, in fraternitatis jura susceptus, peragrato deinceps orbe, et A. 1604. ex Italia Noribergam redux factus, virus receptum aut difficulter et sero, aut nunquam, exspuit. [note: Ejus certe simulatio, postquam tam operose antea hoc saxum volverat, nimis proterva, mihi, ex quo Historiae hujus momenta animo reputavi meo, semper suspecta visa est; et, si quidem diutius superstes erat, is forte fuit, a quo sibi (amico Noribergensi) Smalcii scripta deinceps maxime commendata esse, Florianus Crusius A. 1625. scripsit.] Ex quibus porro elucet, quo pacto cum Gittichio aliisque Socinianis amicitiam tam intimam coluerit; quam item ob caussam ita pervicaciter a S. Coena abstinuerit, et hunc morem plurimis annis, [note: Vid. ejus Epistola inter Ruarianas Cent. II. n. XXIV. p. 169. Conf. Cap. I. §. 37. ubi male eam Huswedelio tributam indicavimus; jam vero, neque A. 1604. sed 1614. scriptam esse, ex Rbawii et ipsius Ruari in Acad. Altorphina praesentia demonstramus, et typorum errorem corrigi jubemus.] nullo extraneo vel periculo vel scandalo attento, firmiter tenuerit observaveritque.


page 252, image: bs0252

Quam sedulus idem quoque fuerit in procuranda S. Coenae praepostera, inter fratres, et privata administratione, ex Cap. I. §. 38. (a) repetatur. Quo etiam ausu, sive dante Leuchsnero ansam, sive ei corroborando inserviente, epistola illa Christoph. Ostorodi, quae superiori Capite proposita invenitur, scripta, et, prout ex eadem epistola colligimus, ad hunc ipsum Leuchsnerum, potissimum, cum uno alteroque erroris socio, perscripta est. Videtur etiam idem in rebus fidei malesanus homo diu admodum post reditum in Altorphina Academia vixisse, donec Altorphio Noribergam res suas transferret, ibidemque Advocati [note: Seu, ut vitae Crellianae scriptor affirmat, Consiliarii Reipublicae. Syndicum Reipubl. Noricae Joh. Leuchsnerum Andr. Dinnerus nominat l. c. f. 670. 671. Quem fratrem suisse nostri G. Ludovici, supra vidimus. Incertum igitur est, utrum uterque munere illo functus sit, an alter cum altero sit permixtus. Ipse quidem Georgius Ludovicus, fratri ante laudato Epitaphium cum poneret A. 1613. d. XXX. Decembr. Clavenae in Rhetia defuncto, Juris utriusque Doctorem et Senatus Noriberg. Consiliarium se nominavit; Sed in Consiliariorum Reipubl. Indice eum annotatum hucusque reperire non potuimus. Atque hinc laxiori paullo sensu Consiliarii titulum, pro Advocato, ut fieri interdum tunc temporis solebat, accipi debere colligimus.] munere functus, tandem et ipse vadimonium subire cum caeteris complicibus juberetur. Vbi, qualem se gesserit, et quis eventus fuerit caussae dictae, Capite sequenti tertio edisseremus. Etenim, quo anno, et ubi locorum, diem supremum obierit, ne nunc quidem satis exploratum habemus. Inter Advocatos vero Reipublicae Noribergens. quando ab anno 1607. usque ad A. 1616., qui fatalis Crypto-Socinismo fuerat, nomen ejus comparet, sed deinceps nulla illius mentio amplius occurrit, parum abest, quin, ex urbe ultro discessisse, aut discedere jussum, vel fato etiam maturius ex animi aegritudine functum esse, suspicemur. Neque enim dubitamus, quin pristinae illae cum Sonero machinationes a sociis olim, sed meliora jam edoctis, deinde accuratius, quam ab initio, patefactae fuerint. Tantum in praesenti nosse satis est. Nam quod ad nomina attinet nova, ex metathesi illa facta esse cum allusione ad Leuchsneri peregrinationes feliciter peractas, plane liquet. Pari modo, qui Leuchsnerum excipit, LEIMERVS Meileri nomen recens confictum, itemque alterum usitatius Colleti [non Collecti [note: Ita enim male exscriptum est novum vocabulum in Indice a CL. Möllero typis subjecto: quod obiter notamus.]] accepit. Quis enim non intelligat, illud ex trajectione elementorum, hoc vero ex Graeco [gap: Greek word(s)] conglutinare, derivatum esse? At de persona hujus Colleti quaedam investigatu digniora praesto sunt,


page 253, image: bs0253

quae adhuc ignorata brevibus cum L. B. communicabimus. Nicolai huic viro praenomen erat, vitae autem genus, quod Noribergae exercebat, mercatura fuit. Origo participationis a perniciosissima haeresi prima itidem non aliunde derivanda nobis videtur, quam ex affinitate, qua proxime etiam illi innexus erat Sonerus, [note: Hinc profecto consvetudinem cum eo sibi natam, ipse dehinc, in jus vocatus, professus est.] quanquam verisimilius sit, immanes Photinianorum errores non plane approbasse, sed haesitando magis et timidiuscule iisdem, aut asseclis certe, ob vitae integritatem laudabilem, quam prae se ferebant, multum favisse, atque hinc adolescentibus illis, qui ad haeresin tam immanem propendebant, omni studio suppetias tulisse: Fautor inde Socinisini potius, quam assertor aut adstipulator dicendus. Documenta praecipua, quae nobis de suo illo amore insectam hanc exitialem dedisse constat, haec sunt: Quod, extincto A. 1612. Sonero, ipse fere solus rerum ab eo relictarum curator, [note: Haec ex ipsomet Leimero, cum interrogaretur, edisserente comperta sunt.] et, nisi unus etiam, atque ex asse, ex parte tamen maxima ac primarius, haeres, distrahendis inter juvenes familiares jam infectos libris operam dedit, aut rapientibus [note: Hoc vocabulo, quare utamur, ex seqq. Ruari verbis patebit.] non obstitit. Hac certe occasione libri pestiferi plurimi, praecipue manuscripti, in manus eorum magno omnium et totius Academiae malo pervenere; quorum et Martinus Ruarus ad Joachimum Peuschelium [note: Epist. Ruarian. Cent. II. Ep. 17. f. 114.] scribens aliquando meminit, eumque in sensu Cap. 53. Esaiae evolvendo, ad hujusmodi spolium, quod se nescire, ait, utrum ex bibliotheca Soneri, Dümlero, Fabricio, an Hainlino obvenerit, ablegat. Porro Colletum seu Leimerum scientem et haud ignarum mysteriorum Soneri jam ante fuisse, cum ex familiaritate intima, quam cum eo semper coluit, evidentissimum est, tum ex clandestinis, in reculis Soneri removendis, machinationibus: ubi observatum esse aliquando accepimus, [note: Ipsorum sodalium confessione deinceps edita: quam certis documentis cognitam nobis esse, bona fide testamur.] nocturno tempore, non multo post excessum ejus ex hac vita mortali, quaedam, haud dubie recondita, ex aedibus demortui asportata, januamque interea custodia quorundam adstantium, ne quis interveniret clam aufferentibus, fuissemunitam. Ea vero in re sigillatim prima et praecipua fuisse hujus Leimeri et consilia et auxilia, multa sunt, quae nobis persvadeant, omnique dubio [note: Quae sigillatim recensere nihil attinet, quoniam etiam hoc loco vulgare illud haud incommode, de mortuo nimirum, et constanter praesertim ea omnia inficiato, bene sentiendum esse, aliis indiciis praeferre oportet.] liberent. Sed neque


page 254, image: bs0254

posthac etiam cessavit idem Leimerus a familiari, cum Socinianis recens perversis, consvetudine arctiori; ut potius rebus eorum promovendis juvandisque, prae caeteris, maximopere intentus fuerit: idque studium scribendis ad eos, Ruarum inprimis, Peuscheliumque litteris, atque nummis librisque ultra citraque mittendis, tum acceptis ab hisce vicissim, et aliis pluribus curandis, ut recte, quo destinata essent, cuncta perferrentur, identidem demonstravit. Tantaque fuit inter ipsum et hos amicissimos juvenes animorum conspiratio, ut, si quid arcani contineret argumentum aliquod epistolarum, Leimerum tamen id non latuisse, multa sint, quae arguant. Vt taceamus, saepius quoque ad eum, si quando Norimbergam excurrerent Altorphio amici, et fere ordinarie divertisse, atque in epistolis denique a fratris dilecti compellatione haud abstinuisse, fratres. Quae omnia, oppido sane suspecta, ipse quidem Leimerus in alium sensum postea interpretari omni contentione laboravit; attamen prohibere non potuit, quin gravi, si non consensionis, tamen improbae collusionis suspicione, dum viveret, premeretur. In qua opinione multo insuper magis dubitantes confirmabant litterae, inter Peuschelii et Vogelii MScta repertae, quibus v. g. Planerus [note: De quo vid. Cap. hujus III. §. 37. lit. P.] Halberstadio Noribergam perscriptis eum inter alia consuluerat: Virum a S. Coenae usu illic se subtrahere, necessarium existimaret? Vnde saltem consiliorum praecipuorum gnarum fuisse et compertem, atque in religione, aliquo certe modo, minus sanum, luce meridiana clarius patebat; Id quod adhuc luculentius litteris ad Peuschelium datis [note: In eadem supellectile inventis, in qua et priores repertae sunt.] d. X. Aug. A. 1615. prodidit: utpote quibus, si non assensum plenum, at nimium favorem in Socini placita, apertissime declaraverat. [note: Quamobrem etiam hunc fuisse, ad quem Ostorodi illud consilium, satis imperiose scriptum, quod Cap. I. §. 37. extat, pertinuerit, uti ad Leuchsnerum, ne nunc quidem dubitamus.] Quae quidem plenius excutere, quoniam ad exitum clanculariorum conatuum pertinent, nunc non placet, sed ad Cap. sequens differre, ordini historiae magis congruit. De Lithuania in Classivaniam mutata non magnopere sumus soliciti, quia et ratio novae nomenclaturae ab allusione ad litus, ad quod naves classesque appelluntur, manifesta est, et caussa Ducatus istius amplissimi nominandi in litteris neminem fugit; utpote quae non alia, quam coetuum illic congregatorum et a Socini assectatoribus gubernatorum status et conditio fuit; quibus partim celeberrimi inter


page 255, image: bs0255

caetera capita haereseos Gittichius, Volkelius et alii praeerant, partim nobilissimi Equites patrocinabantur et typographia [note: Conf. Sandii Biblioth. Vnitar. f. 201.] quoque ad tempus olim inservierat.

§. XXVII.

Dignior est, qui sequitur, SIBRANDVS LVBBERTVS, ut, de ipsius persona et officio quaedam copiosius commentemur; quem laborem titulus etiam singularis, et, cur Theologi inquieti nomine, non sine odii vehementis significatione, nuncupatus sit, ut ad incudem revocetur exposcit. Ad ipsum ergo Lubbertum quod attinet, Theol. D. et Prof. Publ. is fuit, [note: Langoworda Friso, A. 1556. n. qui, primis studiorum Academicorum positis in Vniversit. Witteb. et Genevensi fundamentis, disciplina Zachariae Vrsini, Neostadii Palatinatus, usus, Pastor Eccl. Embdanae, ac deinceps Franeker. V. D. Praeco, et Prof. P. inclaruit, Jacobi I. Angl. R. patrocinio inprimis fultus, ibidem constanter vixit, et A. 1625. d. 21. Januarii diem supremum obiit. Vti vero in doctrina summum rigorem sectatum esse constat, ita disciplinae quoque Academicae tam severum fuisse custodem, Sixtinus Amama, et ex eo Baelius, teferunt, ut Rectoratum Vniversit. propter mores Acad. corruptissimos nunquam gerere, et ne consessui quidem Acad. Senat. interesse voluerit, sed ejus rei in locum extraordinarias potius praelectiones habuerit.] jam seculo XVI. celebris, Franequeranus; cui A. 1594. jam in ea dignitate constituto Lib. praeclarum de Papa Romano adversus Bellarm. scriptum debemus, itemque opusculum haud absimile de Conciliis, eruditionis Sibrandi locupletes testes: quibus aliisque pluribus lucubrationibus [note: Huccine referre etiam liceat, de Christo Servatore Libr. ab eodem auct. conscriptum, seu potius Socini de hoc argumento recusum, prolixaque a Lubberto responsione addita confutatum, alii pronuncient. Arnoldus certe Poelenburgius in Epist. ad C. H. h. e. Christ. Hartsoekerum, quam Celeberr. Creenius Animadv. Philolog. P. XI. f. 122. dedit excusam, editione istius L. nova et parum accurata confutatione plures ad Socinianismum brevi temporis spatio adductos esse, quam omnibus Socinianorum Libris, qui multis retro annis extitissent, perhibuit. Nos in medio rem omnem relinquimus, et judiciis hostium, quo animo in Lubbertum tam Poelenburgius erat, quam Drusius, ad quem iste provocat, fidei parum habemus: Vtut naevos L. istius plures agnovisse non diffiteamur.] dudum inclaruerat. Attamen nulla ex re majorem nominis famam consecutus est, quam ex disputationibus cum Arminianis seu Remonstrantibus, quos ubicunque potuit, scriptis dictisque, et in ipsa quoque Synodo Dordracena tandem praesens cum J. Bogermanno praeside, non tantum lacessivit, sed etiam, uti historia illorum temporum docet, acerbe praeter caeteros insectatus est. Primus quoque idem legitur fuisse, cum quo Episcopius, paullatim inclarescens, et ex Arminii schola nuper egressus, adhuc adolescens publice in


page 256, image: bs0256

eadem Academia Franequerana, quam adierat A. 1609. audiendi in Philologicis Job. Drusii causa, congressus est: eo quidem eventu, ut victoriam sibi uterque adscriberet, Episcopio vero, propter adversarii immoderatam animi impotentiam, tandem satius videretur, inde discedere. Cujus hic consilii caussas et concertationis momenta in epistolis ad amicos, plenissime vero omnium Arminio suo et Corvino, exposuit. [note: Quae inter Epistolas Remonstr. edit. 1704. recent. ordine CXXXVI. et CXXXI. comparent.] At non solum cum Episcopio discipulo, sed etiam cum praeceptore ejusdem Arminio et Vytenbogardo, aut contra eos potius, summa contentione animi antea depugnavit. Quae tanta fuit, ut non solummodo intra Belgicae Ecclesiae limites se contineret, sed exteras quoque Ecclesias adversus Arminii et sociorum placita, in Catechisino potissimum Goudensi, ut vocari solebat, expressa, concitaret: de quibus motibus, et calumniis praesertim, ut ajebant adversarii, intermixtis, legi possunt querelae utriusque horum ad W. Melvinum, S. Andraeanum Theol. Prof., A. 1608. d. 13. April. effusae, et in Epist. Remonstrantium [note: Num. CIII. et CIV., in quarum posteriori Arminius aeque, ac Vytenbogarus, ejusmodi quoque litteras a Sibrando calumniarum plenas in Germaniam missas, famamque suam, maximo discrimini ab eo exposiram, laborare, sigillatim querulantur, et in fine, tandem, in eundem sensum ad Pareum quoque scripsisse, additur.] cum pluribus aliis obviae. Quam in tuendis Ecclesiae Reformatae scitis ad fata usque constanter prosecutus vehementiam, et disputationibus contra eam motis immortuus est A. 1625. Theologi inquieti Elogium a Socinianis nostris tyronibus reportavit, partim ob Socini dictum ante librum de Christo Servatore ex instituto, sed minus feliciter, oppugnatum, partim ob inimicitias cum Johanne Drusio, [note: Cum eo namque itidem, licet Collega, Philologo, et Riveto teste, pariter contentioso, ut Critici fere solent, semel iterumque lites aluit, eique prior movit. Conf. Epist. Remonstr. num. CCLIII. ed. rec. Ao. 1704. p. 415. sqq. et adde Episcopium in Antidoro T. II. opp. P. II. f. 19. ubi plus quam foemininam animi impotentiam, assiduas cum collegis moderatioribus simultates, et tantum non vatiniana odia, quotidianas, triviales, et umbraticas invectivas, litteras etiam in Remonstrantes plas quam proletarias, ei tribuit. De controversiis cum altero Collegarum, Theologo, Job Maccovio, vel formulis verborum discrepante, reciprocatis, quibus totam Sacerdotum Frisiacorum catervam adversus eum concitavit, in Epistolis Balcanquolli, et nuper admodum editis Halesii de Concil. Dordraceno relationibus, quaedam habentur. Quae, quia in ipsa Synodo demum composita sunt, h. l. videbantur commemoranda certamina: ut tanto luculentius Lubberti ingenium dispalesceret.] aliisque susceptas, et in vulgus jam cognitas, partim ob


page 257, image: bs0257

Vorstii persecutionem, quam quoquo modo promovit, eidemque hinc quoque incalescenti Catalogum errorum Sibrandi Prodromum, et Responsum plenius, itemque Paraenesin, Scholia [gap: Greek word(s)] et similia extorsit. Quibus ille Declaratione Responsionis, Commentariis ad errores objectos, variisque Dispp. vel occasionem dedit, vel respondit. Omnium vero maxime hoc titulo insignitus est propter percelebre illud Ordinum Holland. Edictum A. 1614. promulgatum, quo tolerantia utrique parti dissidentium, dummodo modeste disputarent, decreta indultaque fuerat. Illud enim cum Bogermanno idem Lubbertus, impotentis plane animi affectu, aggressus erat, occasionem hoc ipso conatu suppeditans H. Grotio, pro eodem in Pietate Ord. Holl. superius citata [note: Vid. hujus Cap. II. §. 22.] propugnandi. Nec indignum omnino hoc titulo fuisse, si Episcopio aliisque adversariis fides habenda non videatur, vel solius J. Drusii Collegae testimonio constat, qui, propter unius vocabuli usum, neglecta omni privata commonefactione, suum apud alios nomen inique ab eo delatum esse conquestus, atque hoc nomine Theologum non Theologum, immo ne Christianum quidem, publice vocare haud veritus est. Quae omnia, toties in scriptis intermixtae veris certisque narrationibus et assertis, suspiciones, ac fere perpetuae, a Paullo jamdudum inter signa hominum morbis animi laborantium repositae, confirmant, et, quemadmodum turbarum, in Ecclesia movendarum atque alendarum, utplurimum sunt occasiones et fomenta periculosissima, ita nostrum hunc Lubbertum adversariis quibusque eapropter cumprimis male audivisse, non est, cur miremur. Episcopius, praeter superiora elogia, rusticam illi simplicitatem, ipsamque rusticitatem, scholasticam in Syllogismis censendis immodestiam, supercilium intolerabile, malignitatem in disputando, convitiandi et calumniandi libidinem, violentiam, et nescio quid non, imputat. De quibus nostrum judicium nos haud interponimus, sed ad historiam rerum in Belgio, sub initium superioris seculi gestarum, Lectorem remittimus, ipsamque Episcopii vitam [note: Quae Histor. Vit. Episcop. a Phil. Limborchio adornata, et Amstelod. A. 1701. 8vo excusa, uti plena est observationum Remonstrantium fata illustrantium, ita hujus quoque Lubberti ind olem valde luculenter passim, praesertim vero ab initio, descriptam dedit: etsi subinde etiam aliquid affectus non aequi autor admiscuisse videatur.] conferri inprimis svademus. Namque, ex his jam per compendium adductis satis superque, credimus, omnes intellecturos, quamobrem etiam Titii cognomentum illi inditum sit. Etenim, si praecipuum illum arietem, quo usus est, cum sociis, adversus


page 258, image: bs0258

Arminianorum caussam, animo reputes: Socinianas nempe hypotheses eos clausas sub pectore vapido gestare, commodo tempore tandem proferendas; manifestum hinc esse, putamus, eapropter sic dictum fuisse, quoniam, cum aliis accusationibus, tum hac praecipue, maxime invidiosa, non tam in sedandis, quam accendendis animis operam suam poneret, atque hinc veri Titionis [note: Obiter h. l. notamus, idem Titionis nomen sponte sua sibi diu ante sumsisse D Sebast. Brandium, auctorem Lib. celeberrimi, qui Navicula stultorum (Narrenschiff) inscribitur, et carmine latino atque rhythmis Germanicis concinnatus extat. Eum vero Brandium, poetam praeclarum et sua tempestate perquam celebrem, ac de reliquo Juris utriusque Prof. Argentoratensem fuisse, ibidemque, uti natum, ita quoque A. 1529. defunctum esse, ex Boissardo et aliis constat.] seu Sibrandi nomen et omen haberet. Quam de se opinionem conceptam apud nostros ille Photinianos tanto magis roborabat, cum in tolerantiam concessam, et in Pietate Ord. Holl. a Grotio amplius assertam, ipsique Sibrando maxime oppositam, altera etiam Responsione pergeret insurgere, omnibusque modis dissentientium oppressionem, hoc ipso tempore, quo nostri res novas molirentur, urgeret. Vt mirum proinde non sit, si fervorem ejus, et disputandi, atque simul adversarios prosequendi, ardorem inquietudinis nomine, illi, quibus portam in Belgium subrependi h. m. omni studio claudi permolestum erat, traducerent. Hactenus de Lubberto. [note: De quo plura inferius ad lit. S. §. 44. dabimus.]

§. XXVIII.

Remonstrantium huic hosti jurato, aliquanto modestior, sed in Altorphensibus Socinianorum machinationibus reprimendis haud paullo diligentior disputator subjungendus venit, (LVDOVICVS) LVCIVS, quem, subdubitans tamen, Professorem celebrem Basileensem fuisse CL. Möllerus recte existimavit. Namque ita omnino res est, neque alius hoc loco intelligi debet. Verum enim vero non tum demum, quod scrupulum forte Möllero movit, cum in Basileensi Academia, quam etiam patriam venerabatur, publice docendi munus subiisset, [note: Id enim, postquam ad Sangallense Gymnasium gubernandum superiori anno invitatus fuerat, p. p. A. 1611. sibi in patria demandatum, et sigillatim quidem Logicen profiteri ac docere jussus est; Eodemque hoc anno id munus jam administrare coepit, quo AltorphI per cuniculos adhuc Socinianorum machinationes promovebantur. Quemadmodum etiam jam eo tempore, quo sodalitas illa clam coivit, anno videlicet 1613., Basileae Virgilianam illam in fol. editionem, quae veterum quorundam et recentiorum adnotationes exhibet, atque rarius hodie comparet, procuravit.] disputationes cum Socini sectatoribus habere coepit, sed diu


page 259, image: bs0259

ante id saxum volvit, eoque tempore id agere exorsus est, quum in vicino Palatinatu superiore vitam degeret, laboresque in erudienda juventute adhuc scholastica in illustri Septemvirali Paedagogio Ambergensi, Pro-Rectoris officio fungens, strenue obiret, atque hinc demum in patriam avocaretur. Qua occasione, et adversus quem Socini pullum, de quo item argumento, disceptatum sit, litteris primum manu scriptis, sed praelo deinde ab ipso Lucio subjectis, Cap. I. jam enarratum est: ut, actum hic agere, non conveniat. Prostat etiam, sed hodie rariuscule comparens, praeclarus ille de Satisfactione Christi [note: Titulus Libelli integer hic est: De gravissima quaestione: Num Christus pro peccatis nostris justitiae divinae satisfecerit, nec ne? inter Mich. Gittichium Socinianum et Ludovicum Lucium orthodoxum, scholastica et epistolica Disceptatio.] libellus Lucii, A. 1613. Basileae excusus, forma 12., cum epistolis quibusdam Joh. Zaborovii, Ad. Planci, et Georgii Remi D. et Consiliarii Noribergensis, unde historia certaminis cum Gittichio, ipsaque disceptantium argumenta, quodammodo cognosci possunt, quas epistolas eapropter supra recusas dedimus. [note: Cap. I. §. 24.] Jam vero de Lucii et Gittichii scriptionibus mutuis quaedam disserenda essent. Eas vero, quia dignae sunt perlustratione, rectius, ut integrae legantur, commendamus. Nobis, ut eorum, quae historica sunt, compendium exhibeamus B. L., collata praefatione et subscriptionibus, hoc loco ex illis fontibus sequentia repetere placet: Ludovicum nempe Lucium, non sponte sua, sed ab aliis exstimulatum, adversus hunc thrasonem in campum quasi decretorium prodiisse, atque primum ab eodem Gittichio, postquam, quae acta essent ad mensam Piccarti, perceperat, una cum aliis quibuscunque ad sua objecta responsuris, provocatum esse, et quidem formatis ex instituto quinque ratiociniis, sanctissimae, de Christi pro nobis satisfactione vicaria, doctrinae oppositis: quae verbotim recensere nihil attinet. Ad ea vero cum reposuisset Lucius, Ambergam reversus, responsionem, ita, uti postulaverat adversarius, h. e. directo, quae desideranda essent in ratiociniis antagonistae, notans, eaque accurate excutiens, quae ab impossibili, absurdis sequelis et locis quibusdam Scripturae Luc. I, 77. atque 1. Petr. II, 21. itemque Matth. XVIII, 1. sqq. ille desumserat; tantum aberat, ut acquiesceret Gittichius, ut, accepta potius responsione prima d. 22. Novembr. A. 1609., illico plura et nova quaedam regereret, inque epistolae exordio et clausula, adversus Pareum se Socinum defendisse [note: Vnde fortassis, quia nihil prorsus alioquin monumentorum, hac de disputatione exscriptorum, reperitur, Heidelbergae Gittichium, antequam Altorphium venerat, vixisse, et coram cum Pareo disquisitionem hanc instituisse, colligas: nisi per litteras id quoque certamen initum sit, Altorphio Heidelbergam missas, putes. In Praefatione cerre Comment. in Epist. ad Rom. A. 1608., atque adeo hac ipsa tempestate, scripta, Socinum aggressus est Pareus vehementer, errorumque accusavit, nec injuria, atrocissimorum, ita ut paganos errores vocarit, atque sceleratis glossis testimonia Scr. S. ab eo eludi ajat. Adversus quae Gittichium, praeceptori suo devotissimum, arma corripuisse, non est, quod miremur; etsi, cominus an eminus id factum sit, seu, voce an litteris? asseveranter dicere non valeamus. Hoc tamen, per Epistolas nimirum disputatum esse, vel ex hac ratione probabiliter colligitur, quod in eadem Praefat., ubi omnes de Socino ejusque cohorte querelas profudit Pareus, idem, e Polonica et Hungarica gente Theologiae Studiosos frequentiori numero tunc ad Academ. Heidelb. confluxisse, meminit, de colloquio autem hujusmodi, vel epistolis etiam ad se publice scriptis, prorsus silet. Ac proinde, cum Altorphium mense Decembr. A. 1607. ingressus fuerit Gittichius, Praefat, autem Parei mense Martio anni sequentis exaratam esse subscriptio doceat, arrepta hinc occasione calamum adversus Pareum privatim istum strinxisse, firmius efficitur.], commoneret,


page 260, image: bs0260

Lucio vero, quod et ipse, perinde uti Pareus, ad objecta non distincte respondisset, haud obscure exprobraret. Inprimis vero de promissa a J. B. eorundem argumentorum a se objectorum communicatorumque discussione, sed hucusque nondum praestita, idem querulabatur. Quem J. B. quum non alium fuisse conjiciamus, quam Joachimum Vrsinum [note: Stupendorum Templi Jesuitici et Speculi Jesuitici sub idem tempus 1609. et 1610. Ambergae in typograph. Schönfeldiana excusorum auctorem. Cujus alioqui et Historica relatio et Nullitas Concilii Trident. A. 1615. ibidem typis exscripta, ae similia, e. g. Casmanni Opusculum adversus Socinianos, ipsius studio procuratum et alibi commemorandum, non ignota sunt.] seu Beerium, ejusdem Gymnasii tum quidem Moderatorem, atque dehinc Ecclesiae Ambergensis Praesulem; ex hoc recenti exemplo, uti e disputatione cum Pareo eodem tempore suscepta, quam inquietus fuerit, et ad res novas movendas animo concitatissimo, Gittichius, denuo apparere arbitramur. Ad Lucium vero quod attinet, ejusque provocationem, ne in prioribus quidem substitit Gittichius, sed praeter ea, quae Pareo opposuerat, novas quasdam adversus Grawerum exceptiones adjecerat, jusseratque illas quoque Lucium sub incudem vocare. At Lucius non ita multo post prid. Idus Januar. A. 1610. prolixius, quam antea, Gittichii subterfugia justo examine discutiens, Parei, qui adhuc ipse supersit, se patrocinium suscipere nolle, clarissime et rectissime est professus. Et licet nihil praetermiserit eorum, de quibus ipsi invicem concertaverant, quae non ad vivum, ut ita loquar, resecarit, facile tamen praevidens, ex eorum numero esse adversarium, qui veritatem a Deo patefactam


page 261, image: bs0261

praejudicatis opinionibus jam plane devotus, gloriaeque inani deditus captandae, injuste supprimere aut obscurare potius, quam eruere laboraret, atque hinc parum se in eo emendando profecturum esse fastidio tandem se corripi, inanesque ad certamen provocationes, quasi gladiatorias, [note: Vid. inprimis lib. citati f. 179.] quas antagonista novis insperserit blasphemiis, haud obscure sibi displicere, ad calcem significavit. Vnde, subito abruptum iri disputationem istam, videbatur. Atque is quoque hujus per epistolas, post colloquium, continuati aliquantisper certaminis fuit exitus. Quandoquidem non solum Lucius porro operam et oleum perdere dubitavit; Verum ipse etiam Gittichius, acceptis hisce ultimis argumentorum suorum solutionibus, sive quod non haberet solidiora, quae regereret, sive propter abitus cum Woinaravio suo maturationem et festinationem, [note: Imperatam forte, uti supra Cap. I. jam animadvertimus.] prorsus tacuit. Ita res illa acta, eumque finem est sortita disquisitio, quae jactantiam Gittichianam aperte prodebat, veritatemque triumphantem tandem Ecclesiae sistebat. Et quoniam nec post id tempus, ubi sat otii nactus erat in Lithuania ostentator ille, ad ea etiam, quae jam typis prostabant publicata, [note: Ab amicis enim Altorphinis illa fuisse transmissa, nihil est, quod dubitemus, nec moles libelli perexigui, quo minus id fieret, prohibuit.] vel verbum regessit, haud difficulter, quae fuerit pertinacis silentii caussa, et quod aqua haeserit Gittichio, colligitur. Haec de Lucii cum Gittichio controversia; [note: Quam, sine die et consule, indicata generatim, sub Gittichio, Disputatione, nominavit quidem Sandius, sed de reliquis ne [gap: Greek word(s)] quidem Lectorem edocuit amplius.] cui successere paullo post reditum in patriam Synopsis Anti-Sociniana bipartita I. de Christo Servatore, II. de Justificatione, F. Socini quadripartito libro de Christo Servatore opposita, A. 1614. 8vo. Basil. evulgata: item Theses de Justificationis gratuitae partibus, a Schönfeldio, erudito typographo, Trigae Basileensium Theol. insertae, et jam A. 1613. Ambergae praelo subjectae; denique Notae ad Vorstii Orat. Apologeticam, quas Andr. Fricii de Providentia et Praedestinatione tract. ab eodem Lucio Basil. A. 1613. iterum procuso attexuit, et similia plura: quae cuncta congerronibus hisce uberrimam confabulandi, et de re bene, an male, acta judicium ferendi, subministrarunt. Eaque etiam scripta cum orationibus ex suggestu quoque habitis, cui domi, una cum Professione Philosophiae sibi demandata, praeerat, nomen illi, cum respectu ad Lucii proprium et gentilitium, pepererunt Lupi: quasi inimice coetum AltorphI nove colligendum Socinianum aggressi, et in dissipatione


page 262, image: bs0262

ejus praecipue laborantis, inque innocentissimis, si DIs placet, oviculis ejus sectae ex novo illo pastu exturbandis occupatissimi hostis. Quemadmodum idem Lucius, antequam Ambergam invitaretur, inter administros Ernesti Friderici, March. Durlacensis qui Calvino-Reformatorum partes secutus est, et Staffortensem L., ut vocant, cum Confess. edidit, nomen et locum habuerit, cum ipse in Praef. seu Dedicat. Confessionis Serenissimi Principis latine conversa, et Ambergae A. 1605. praeso subjecta, professus est tum etiam b. Majus in vita Reuchlini f. 132. annotavit. Vt vero Basilea Cothenas evocatus, et hac occasione in varia loca digressus, Synodum quoque Dordracenam adierit, reversusque tandem A. 1642. mortalitatem expleverit Basileae, alibi memoriae proditum legitur. Neque enim ad nostrum institutum ea faciunt. Qua de caussa etiam judicia eruditorum de Aerario Latinitatis ab eo adornato, seu potius ex Foro Romano [note: Non sine gravi caussa hoc vocabulo utimur, cujus vim, si L. B. intelligere cupiat, vel Praefat. Lucianam cum ea, quam Coel. Sec. Curio praemisit, ipsumque Forum Romanum cum Aerario, comparare ne gravetur.] compilato, atque de Centuriis Magdeb., voluminibus tribus, non satis fideliter, sed pessime, adhibita castratione plurimorum [note: Quae accurate collegit et notavit Cap. III. Observationum Miscellan. Rostochii editarum 4to Job. Gottlieb Moller, Prof. Rostoch. et non multo post in patrio Lyceo Gedanensi praematuro fato defunctus. Quae quoties animo mecum reputo, mon possum satis mirari, qui factum, ut Casp. Sagittarius librorum optimorum, si quis alius, cognitor eximius, Lucium has Centurias fideliter recensuisse, ac tribus voluminibus excudi fecisse, affirmet, in Introduct. in Hist. Eccl. C. XIII. §. XVIII. cum tamen caetera, quae istic commemorat, compendia, seu ornamenta hujus editionis, tantae, in castratione commissa, audaciae vix minima ex parte aequiparari possint. Sed, quia hunc boni Homeri dormitantis errorem, nisi fallor, etiam S. Rev. D. J. A. Schmidius in Additamentis ad Introd. istam notavit, haec in transitu monuisse sufficiat.] suae potissimum parti Calvino-Reformatae adversorum, A. 1624. recusis, omittimus, animumque convertimus ad Academiam Lugdunensem. Heic nihil est, quod substitutum per [gap: Greek word(s)] litterarum novum nomen Guldunum nos moretur, atque hinc tribus verbis id indicasse sufficiat. Quam vero ob caussam Pathmum eam urbem appellare consveverint hi nostri nominum fictores, id altioris est indaginis. Ad Vorstium respici primum nobis in mentem venerat; sed rectius rem omnem nobiscum expendentes, in Goudam potius, quo Lugduno secedendum illi fuit ejecto, quadrare animadvertimus, atque tandem ad Soneri fata eam cognominationem referri perspeximus: quem scilicet miseri hicorruptaque mente infelices discipuli istic divinae veritatis revelationem, non aliter quam


page 263, image: bs263

Johannes quondam in Pathmo Apocalypsin, adeptum esse, hoc nomine subinnuebant. Idque cum, qua ratione et quorum opera factum sit, ex praecedenti Capite I. [note: §. inprimis XII.] repeti queat, longiori demonstratione opus non habet. Quanta vero impudentia et protervitate, Johanni quae contigit, vere divina patefactio sanctae Apocalypseos [note: Quae, cum caeteris Johannis scriptis, aeternam [gap: Greek word(s)] Jesu Christi ex instituto condocet; uti nuper demum a Ven. Ph. Chr. Zeysio in special. Isagog. in Evang. Epp. et Apocal. Job. A. 1720. ostensum est exinstituto.] cum Soneri in illo secessu infelicissima approbatione impiae haereseos componatur, et utriusque comparatio instituatur, haud necesse est, multis ostendere. Quapropter etiam, relicta ista tam petulanti rerum dissimillimarum similitudine, ad Lutheranorum novam denominationem ab Anglorum consvetudine sumtam, qua Puritani audiunt, quibus sordet, quicquid in ea Ecclesia [note: Quantum ad eam partem, quae Episcoporum regimine et ceremoniis nonnullis inde a Cranmeri temporibus introductis, et forte Noriberga cum Osiandri affinitate istuc transductis, utitur.] reliquiarum Papatus videtur superesse, nunc accedemus, non minus, quam prior fuit, ambiguam. Neque enim satis certo constat, aut dici potest, serione an per Ironiam id nomen nostris impositum sit? Si serio existimes Ecclesiae nostrae attributum, haud dubie ad doctrinam puriorem in ea vigentem respexere, quam etiam plerique horum in Socinismi professione tyronum a teneris solide addidicerant, aliisque omnibus praeferebant, et caeter oquin satis cognitum est, quantopere, cum a Reformatorum coetu, propter decretum Electionis et Reprobationis absolutum, [note: Pelagianisino, quem Sociniani suum fecere, tantopere, (praesertim si connexa caetera dogmata et praecipue de operatione gratiae insuperabili, spectes) omnium confensu adversum, ut nec Augustinus, cum in ista haeresi Naturae tam amica oppugnanda occuparetur, temperare sibi potuerit, quin [gap: Greek word(s)] passus sit, aut ea certe scripserit, ex quibus, illum sibi haud semper constitisse, colligi possit: quod vel hodiernae in Galliis de Bulla P. R. Clem. XI. lites edocent, et a Rintelensibus quoque Theologis in Apologia pridem ostensum est.] tum etiam: multoque magis, a Pontificiorum communione, propter cultum commentitium sanctorum, reliquiarum, imaginum et similium, ipsiusque et Pontif. Rom. regimen auctoritatemque affectatam, abhorreant. Sed parum abest, quin Ironiam simul involvi opinemur, si querelas, de corruptissimis moribus et disciplinae neglectu, ab Ostorodo potissimum nigro carbone [note: In Epistola Cap. I. §. 37. ex MScto producta, et alibi passim.] notatis, et ab ipso Socino in libelli: Quare se debeant nostri coetui Anti-Trinitariorum adjungere? appendice, fuse propositis,


page 264, image: bs264

et mirum in modum exaggeratis, animo reputemus. Nisi forte comparate aeque ac ironice titulum accipere malis, a petulantibus ingeniis usurpatum, et ad Lutheri simul nomen a Germanico lauter deductum, censeas, alludi. Sed non opus est in his tricis diutius immorari, cum aliunde, quo fuerint in diviniorem coetum animo, satis superque constet.

§. XXIX.

Consultius censemus esse, sine mora, quia nihil supplementi loco heic addendum succurrit, ad litteram

M.

perlustrandam, nos accingere, quae prima statim fronte inter deceptos primarium quendam [gap: Greek word(s)] , CORNELIVM MARCI, objicit, atque adeo de eo pluribus disserendi occasionem subministrat. Primarium non sine caussa vocavimus sodalem, quoniam e custodia errorem confessurum hunc quoque cum aliis, non multo post, audiemus; [gap: Greek word(s)] [note: Quo sensu vocabulum illud a variis interpretibus 1. Tim. III. 6. accipi constat, non male vero utrumque conjungendum esse dixeris.] vero dicendum putavimus, non tantum propter recentem in societatem cooptationem, sed ipsam quoque aetatem, quae cum in eam reciperetur, tenerrima erat, et vix XVII. annorum numerum supergressa. Ad vitae decursum Marcianae [note: Haec enim, quae necessaria sunt ex vitis Theol. Altorph. f. 200. repetere liceat, novis hinc inde additamentis locupletanda, et circumstantiis dedita opera nuper omissis.] quod attinet, patriam et ipse veneratus est Noribergam, ut plerique alii, Noribergenses hinc Ruaro fratres communi quodam nomine saepenumero in epistolis appellati. [note: Vid. instar omnium Epist. Cent. II. num. XVI. fol. 91. med.] Praeclare cum esset indole et ingenio alacri, in Academiam Altorphinam A. 1610. translatus, et sodalitati quoque alumnorum sequenti anno adscriptus est, hoc uno infelix, quod, ubi veritatis profectum consequuturum spes esset, corruptelarum exitiabilium et ipse particeps redderetur. Duces in suscipiendis his erroribus pestiferis fassus est, dum vixit postea, haud sine lugubri infelicis depravationis memoria, [note: Quam, ut alibi jam observatum est, perpetuo symboli usu: Memor esto uxoris Loth; conservare, atque a reditu ad pristinos errores animum, pio lapsus sui emblemate ob oculos posito, praemunire consvevit.] Martinum Ruarum et Joach. nostrum Peuschelium, a quibus accepto Catechismo Racoviensi, eoque perlecto, ita commotus sit, ut in capite supremo fidei sanctissimae, de S. Trinitate


page 265, image: bs265

mature vacillare inciperet. Accessisse deinceps Disputationem Smalcii de Spir. S. Grauero oppositam, aliasque ejusdem schedas de Divinitate Christi, et similia similis argumenti opuscula; quibus, opera jam ante dictorum perquam infelicium manuductorum, Ruari et Peuschelii, accedente, magis magisque confirmatus sit in errore mente concepto, ut conventiculis quoque eorum interesse haud formidarit. Quae, uti celebrata sunt, jam supra explicatum est. Idem vero Cornel. Marci, quod omittendum non videbatur, primus legitur commemorasse Libellum de Obedientia, eumque sibi a Joh. Georgio Fabritio traditum perhibuit, qui, qualis fuerit jam Capite primo, ubi Soneri lucubrationes percensuimus, observatum est, et porro ad calcem hujus Capitis inquiremus. Eumque laborem tanto utilius collocabimus, quanto plures hoc uno libello videntur in casses Socinianismi pertracti. [note: Eum enim primo omnium perlegendum tradere consveverunt illis, de quibus sibi conciliandis spem aliquam conceperant.] Ex hoc tempore infelix adolescens, custode interea remoto, Jo. Mauritio Helingio, [note: Quo de in vita Mauritii Helingii Antist. primarii Norib. A. 1714. publicata et descripta pluribus actum est §. LXIV. f. 131. seq. Hunc enim noster hic Job. Mauritius patrem venerabatur.] arctissime novis illis doctoribus adhaesit, et quantumvis publicis concionibus nostrae Ecclesiae interesse non dedignaretur; tamen et ipse celebrationi et usui S. Coenae, in publicis coetibus celebrandae, longo tempore se subduxit, falsa quadam persvasione imbutus, ac si contagio aliquo cum Lutheranis commaculandus sit, si cum aliis, a se vita et fide dissidentibus, accederet, atque ab impietate saltim morum participaret. Atque hinc etiam, cum tam fervidum in novo nefandoque instituto se probaret asseclam, factum est, ut solemniter quoque a coetu Racoviensi in fraternitatis jura assumeretur: cujus epistolae, hoc nomine ad ipsum scriptae, inferius [note: Cap. hoc IIdo §. 52.] exemplum cum B. L. communicabimus. His itaque vinculis constrictus, dubium non est, quin animum quoque ad curandas conservandasque res hasce novas appulerit, interea dum caeteri primipili aliorsum dilapsi essent. Id quod epistolae etiam ab eo scriptae [note: Et inter Peuschelianas reculas repertae.] luculenter ostendunt; quibus, partim propter felicitatem, h. e. Socinianorum res promovendas, se Noribergam, tanquam internuntium, missum esse, aliquando aperte significavit, et quae AltorphI agerentur in eadem caussa, solicite [note: Tanquam ordinarius Epistoliographus, et qui curator harum rerum (der Agent, ut vocamus,) constitutus erat.] fratribus absentibus nunciavit:


page 266, image: bs266

partim etiam, ut tanto tectius cuncta gererentur, typum aenigmaticum [note: Hoc enim nomine ipse Indicem hunc, ad quem commentamur, insignivit.] a Peuschelio enixe petiit, et non solum nominibus crypticis ex eo tempore, sed, uti supra jam annotatum est, [note: Cap. hujus IIdi §. II.] ziffris quoque interdum in scribendo usus est. Quarum litterarum argumenta qualia fuerint, cum alia jam ante adducta doceant, tum illud potissimum demonstrat, quod de Schoppero, Königio et Ecclesiae Ministris Altorphinis iniquissime judicavit, de libris Socinianorum, a Peuschelio impetratis, ipsi magnopere gratulatus, atque de similibus Smalcii scriptis, per Ruarum sibi quoque missis et recte acceptis, ingenti voluptate se perfusum esse, testatus est. Ad quae denique, rebus patefactis, accessit ipsius juvenis misere decepti [note: Nulla enim petulantia ingenii, aut novaturientis animi vel [gap: Greek word(s)] morbo, cujusmodi in caeteris plerisque deprehendebantur vitia, laborasse, multa fuere, quae postea demonstratum dedere.] confessio, ubi, haud difficulter tamen erroris convictum, et ad saniorem mentem reductum fuisse, itidem innotescet. De qua catastrophe plura ad Cap. III. sequens commentabimur. In praesentia satis est, eum jam plane his partibus deditum fuisse, et diligentissimum inter omnes, qui frequentibus litteris, quid fieret indies, Jenam, Wittebergam, atque in Poloniam quoque perscripserit, cognovisse: ne qua injuria affectum eum fuisse, [note: Cum h l., tum etiam in Vitis Tbeol. Altorph., ubi horum quaedam jam commemorata sunt: quae comparare cum his novis observationibus non poenitebit.] existimari queat. Loniceri de reliquo nomen, ex Cornelii litteris transpositis factum, nihil difficultatis continet, aeque ac Carmi ex Marci trajectione elementorum ortum. Praeter haec autem observatum est, interdum utroque horum, saepe vero et alterutro tantum, additaque patria Solimontanum, dici consvevisse. Haud raro etiam duntaxat initiales litteras, in epistolis paullo ante memoratis, T. A. h. e. Tuus Amicus subscriptas apparuisse exploratum habemus: non alia de caussa, quam ut tanto securius, instar polypi, in varias formas semel iterumque mutatus, latere posset. Caeterum Loniceri cognomentum, etiam postea, quam ad officium Professoris Altorphini et Noriberg. denique Antistitis evectus est, subinde adhuc usurpasse, ex scriptis haud paucis impressisque monumentis [note: In quibus, ut fides nobis haec testantibus tanto lubentius habeatur, nunc solum Carmen memoramus perelegans, quod A. 1626. in nuptiis Paulli Stamleri, Pastoris Vischbacensis, typis procusum est forma 4ta, Latinum; utpote in quo integrum adhuc Loniceri Carmi subscriptum a Marcio nomen comparet.] constat: qualia et ipsi


page 267, image: bs267

his oculis nostris usurpavimus: caussam vero ejus consvetudinis continuatae interdum neque novimus, neque curamus.

§. XXX.

Ad subjunctum potius huic sodali cohortis infaustae in Indice nostro antagonistam JACOBVM MARTINI, Profess. Wittebergensem, nostra commentatio se convertit. Successerat hic vir celeberrimus in M. Antonii Evonymi [note: Carinthii Teucbenii: cum quo et Fausto Socino litterarum commercium amicum intercessisse, ex Epistolis Socinianis T. I. Opp. f. 436. (b) clucet.] locum, ejusque suscepta Log. et Metaphys. Professione, hac tempestate, [note: Etenim An. 1623. demum in Cathedram Theologicam provectus, et Nic. Hunnio, Lubecam abeunti, suffectus est.] qua motus hi funesti agitabantur, fungebatur, et scriptis etiam Theologicis jam tum inclarescere incipiebat. Verane sit, quae de viri eruditi, sed plus aequo sibi placentis, [gap: Greek word(s)] circum fertur narratiuncula, qua dicere solitum perhibent: Tres esse Philosophos, Henningum Arnisaeum, Cornel Martini, tertium autem se non nominare; aliis inquirendum relinquimus. Id vero in confesso est apud omnes, acrem fuisse et exercitatissimum disputatorem, Philosophumque, pro aetatis istius modulo et rationibus, praeclarum, denique rationis etiam sobriae contra ineptientes quosdam fanaticos [note: Quam industriam cumprimis in dem Vernunfftspiegel probavit, variis ea tempestate philosophiae hostibus, Werdenbagenio (J. A.) Schillingio (Wenc.) et Garguthenio, (Sigw.) aliisque non dissimilibus, opposito. De quo quid sentiendum sit, Cl. Reimannus Introd. in Hist. lit. Germ. Cont. L. II. Sect. III. f. 21. non male exposuit. Nobis, praeter doctissimi hujus viri monita, totum id opus, vastum licet et perdoctum, a scopo abludere videtur, utpote in quo philosophiam puriorem Martinius defendit, cum tamen scholasticas et Metaphysicas, quae sub id tempus calebant, et occasione colloquiorum cum Pontif., uti visum est nonnullis, in Theologiam per posticam reduci coeperant, quisquilias, illi, et Schillingius quidem maxime omnium, traducerent atque oppugnarent. Quod superest, nec Socini partes tuentibus librum istum exasciatum displicuisse, ex Floriani Crusii ad Ruarum epistola, quae P. II. Ruarianarum legitur, elucet.] accerrimum vindicem. Vnde et Philosophi disputacis, ut a Grauero, Theologo, discerni posset, et Logici Wittebergensis, cognomentum retulit. Reperta tamen etiam sunt epistolarum exempla, (quod addendum est,) in quibus Anserini nomine facete appellatus est ab iisdem Socinianis, sive a verborum strepitu seu loquacitate inter disputandum, sive, quod plane ridiculum, at verisimillimum tamen est, a Martini die, quo ab antiquis temporibus Germani nostri (incertum, an et alii populi) solemni epulo in plurimis locis et Academiis praesertim anseribus, eo quod optime saginati sunt, hoc


page 268, image: bs268

circiter tempore vesci solent. Vtut sit: celebrari sane ejus nomen sub id tempus inter Socinianos maxime coepit, unde et Vogelius Wittebergam profectus illius disciplinae intimius adhaesit, qua de familiaritate quaedam, ad Cap. III. rejicienda, heic ex industria omittimus. Hoc loco unius libri Martiniani non incelebris, de Tribus Elohim, facienda est ob graviores caussas mentio. Id opus praestantissimum Enjedino potissimum, tum et Socinianis caeteris, Goslavio praesertim, Philosopho, ut supra diximus, insigni, atque Ostorodo denique, oppositum, qua partem primam jam publicatum erat, cum in Academiam Leucoream ingrederetur Vogelius noster. Altera A. 1615, cum is adesset civis illius Academiae, evulgabatur, et absoluta prostabat. Tertiam vero, quantum ad Sectionem posteriorem, ipse quodammodo procuravit, et rarissimo teterrimoque dogmati discutiendo materiam praebuit. Vixerat nimirum sub id tempus, et, superioribus potissimum annis, circa confinia seculi XVI. et XVII. in finibus Poloniae circumvagatus erat portentosae opinionis homo, et plus quam haereticus, [note: Non male Vogelius ipse: Der Author ist ein Schlesier gewesen, welcher weder ein Christ, noch Jud, noch Türck seyn wollen, sondern bloss Theologiam naturalem gehabt, und dafür gehalten, es wäre gnug, wann es nach den X. Geboten lebte, nicht darum, dass sie von GOtt (uns) wären gegeben worden, als welche dissfalls nur die Juden angiengen, deren Policey längst vergangen, sondern dieweil sie mit dem Licht der Natur übereinkommen etc.] Martinus Seidelius, Olaviae Silesiorum natus, et vix centesimo cuique notus, atque hinc in Hist Eccles versatissimis etiam viris plerisque indictus. [note: Neque enim quenquam ejus meminisse, praeter Arnoldum, et, quem hic citat, Micraelium, atque ex utroque CL. Theologum, D. G. Wernsdorffium, de Fanaticis Silesiis Dissertatione, recordamur. Inter nostros quidem Seb. Niemannus de S. Trinit. Person, distinctione disp. Acad. A. 1665. hab. Sect. I. c. I. §. 16. et A. Caroli in Memorabil. Sect. XVII. T. I. f. 435. portenti hujus faciunt mentionem, sed non alia sunt ab illis annotata, quam quae ex Jac. Martinio desumsere, ejusque unius testimonio obscuro quoque dicta a se confirmarunt. Inter Reformatos Job. Hornbeckius etiam quaedam de eodem in Dispp. Theolog. Heydani, Cocceji et ipsius Hornbeckii Syntagmate, XXI. dissert recitat; Sed neque ea diversa sunt ab epistolarum illarum amoebaearum, de quibus paullo post dicemus, argumento. Neque vero id mirum est, cum ne in patria quidem, ubi familia Seideliorum adhuc claret, viri hujus, quos orbis vidit, in Christum et Religionem Christianam, supra fidem humanam, injurii, conservata sit memoria, et inquirentium labor omnis, a nobis quoque adhibitus, frustraneus fuerit.] Cujus, ut patet ex Epistolis ad Socinianorum coetum Cracoviensem scriptis, [note: Quae una cum Respons. leguntur in calce Operum Socini et in Bibl. Vnitar. T. II. f. 806. sq., et, hominem non ineruditum fuisse auctorem, (est enim in hoste quoque virtus laudanda,) arguunt.] (quorum nomine Socinus ei tertium respondit)


page 269, image: bs269

haec fuit sententia: Messiam Judaeis promissum esse, sed talem, qui regnum in his terris, quale Davidis erat, mundanum, administrare debuerit; promissionem autem, per Prophetas de eo factam conditionem hanc simul complexam esse, si populus Judaicus Deo constanter esset obsecundaturus: Eam vero quoniam non impleverint Judaei, illustre quoque illud promissum nunquam reapse praestitum, sed ipsam spem Judaeorum irritam redditam esse, atque, ut olim, ita in posterum quoque, nunquam impletum iri. Quibus positis, quia non sibi, sed Judaeis tantum ille Rex promissus fuerit, eum Seidelius ille ad se et alios quoscunque homines nihil pertinere judicavit, sed totam Religionem suam Decalogo vocali, ut vocat, quo lex naturalis, obscurata per corruptionem naturae humanae, denuo illustrata sit, absolvi palam professus est, totumque adeo, quod etiam in epistolis identidem repetiit, novum Testamentum, ut falsum et inutile, rejecit. [note: Eaque de caussa, fere ut Judaei solent, alium licet finem proefixum habentes, in repugnant bus locis, et quibuscunque difficultatibus, tanquam erroribus, conquirendis improbe sedulus fuit: ut, si obtineret, stylo in contrariam partem verso, suam, de Messiae adventu et olim et nunc prorsus decollante, hypothesin tanto felicius tueri posset.] Hanc nefandam sententiam, qua Christianos omnes idololatriae aperta fronte accusavit, fundamentaque Religionis nonnisi naturalia conservare annisus est, cum scriptis aliis, hinc inde in patria sparsis, sed nunquam, quod sciamus, typis excusis, tum praecipue eo, quo N. T. divinam auctoritatem Christique supremam Messiae dignitatem adortus est, conabatur adstruere. Hujus, nisi fallimur, in transitu [note: Et Smiglae fortassis in Polonia Majori, quousque eum processisse, ad fratres contendentem, alibi demonstrabimus. In hoc sane itinere copiam ei demum hujus scripti execrabilis factam esse, exploratum habemus.] adeptus erat Vogelius noster exemplum, et quoniam Seidelius praecipue operosus multusque fuerat in impugnanda Genealogia Christi, ex ea pharetra depromta haud raro argumenta inter disputandum Jacobo Martini, exercitii caussa [note: Ita potius nos credere jubent ipsius Vogelii professio, et Socinismi, cujus tunc temporis afflatus erat veneno, rationes; quam, quod, uti quidem Martinius perhibet l. c., Semi-Judaeorum hisce argumentis haud leviter perturbatus et dubius factus esset. Verisimilius autem est, bonum hunc virum Photinianas bypotheses aeque ac Seidelianas promiscue acriter defendentem Vogelium, et sub larva non una assumta latere conatum, haud satis accurate dignoscere potuisse: quae tamen post exitum harum rerum rectius non fuisse edoctum, miramur.] opponens, objiciebat. Re igitur comperta, ut sibi traderet Vogelius MStum, petiit Martinius, et, quia ipsemet a teterrima hypothesi


page 270, image: bs270

abhorrebat, haud difficulter obtinuit. Quo facto is ad confutanda hominis impii effugia se accinxit, et libro IIIo. de Tribus Elohim alteram partem a Cap. LXIII. inchoatam adjecit, ubi contenta feralis illius schedae, cum examine necessario, reperies. Nec siluit Martinius occasionem, quo in libellum hunc inciderit, eodem cap. LXIII. scribens: [note: f. 337.] Annus est et ultra, quando quidam latine, graece et Hebraice doctissimus, et in lectione biblica non mediocriter exercitatus, Semi-Judaerum vero argumentis haud leviter perturbatus, [note: Male haec suspicatus est Martinius, ut paullo ante dictum est. Neque enim ea ex MSto depromta argumenta in Dispp. de Messia ipse, Socini partes tunc sectatus, approbaverat, sed exercitii tantum gratia Praesidi objecerat.] et dubius factus, mihi manuscriptum, in quo autor Semi-Judaeus blasphemus demonstrare conatur, Messiam non venisse, et nunquam venturum esse, obtulit, simulque illud, ut tum propter seipsum, tum etiam propter alios, quorum fides maxime periclitaretur refutarem, et cum Disputationibus contra Judaeos conjungerem, majorem in modum petiit. Hanc vocem et adhortationem quoniam divinam judicavi vocationem, nihil in me desider ari volui etc. Hactenus Martinius; quem tamen memoria fefellit, quando A. 1619. Kalendis Januar., quibus conscripta est libri Praefatio, ab illa communicatione secum facta, annum, et quod excedit, elapsum esse, scripsit; nisi forte disputando, statim a Vogelii in patriam revocatione, monstrosam haeresin ad examen vocare coepit. A Vogelio enim nostro, quem juvenem illum fuisse, et aliunde nobis constitit, et ex ipsius manuscripto, brevi tamen, curriculo vitae Vir Celeb. Nicol. Hieronymus Gundlingius, nepos, etiam publice nuper indicavit, jam A. 1615. praecipitante Seidelianam schedam acceperat, atque ad confutandam illam sese ultro accinxerat. [note: Conferantur ipsius Vogelii verba e Cap. III. §. 5. anticipanda: Huc enim horum quaedam rejicere oportet.] Quoquo modo vero circumstantiae hae comparatae sint, tam detestabilis certe visa est ipsismer Socinianis, et horribilis, ea portentosi hominis, Seidelii, opinio, ut, quanquam nonnisi in schola locum inter illos sibi dari expeteret, aut paedagogiam aliquam, utrumque constanter negarent, atque res suas sibi habere juberent. Quo pacto domum reversus, incertum tamen, an unquam ad meliora conversus, inter pueros, quos primis elementis imbuit, consenuit, atque miser tandem animam [note: Incertum, quo anno. Neque enim Rerum Silesiacarum scriptores praestantissimi temere istius monstri, multoque minus hujus circumstantiae, meminerunt. Ipse quoque, in Fanaticis Silesiis describendis occupatus, de alto rerum hujus Seidelii silentio inter patriae scriptores §. XIV. conqueritur S. Rev. Wernsdorffius paullo ante laudatus.] efflavit. Quid Ruarus de eo senserit, in episto la ad


page 271, image: bs271

Peuschelium, quae Cent. II. septima et decima est, expositum legas: ubi hominem appellat Regis nostri Jesu Christi hostem manifestum, et ob id detestabilem, sed qui tamen in litter ali, quem vocant, antiqui foederis sensu enodando, non infeliciter saepe versatus sit. [note: Ex quo loco, utrum colligi possit, alia forte cum, quam quod Martinio tradidit Vogelius, MSta etiam dispersisse, non definimus.] De caeteris nihil opus est, judicia congerere: quia hoc unius Ruari instar omnium est, neque ab eo reliqua multum abscedunt. Redeundum est potius ad Martinium, et, quemadmodum post haec tempora perrexerit in oppugnandis Socinianorum erroribus, paucis adhuc edisserendum. Quo pertinent Disputationes permultae Antiphotinianae, uno tandem fasce comprehensae, et A. 1647. paullo ante obitum beatum, (qui in A. 1649. incidit) conjunctim evulgatae: item Synopsis totius Theologiae Photinianae, (quae A. 1633. Witteb. 8va forma lucem adspexit, praecipuisque id genus compendiis ob perspicuitatem aequiparanda est, et ordinem Catechismi Racoviensis sequitur,) et similia Philosophico-Theologica, digna utique, quae fusius etiam h. l. evolverentur. Sed quia, post primum illum novorum Socini admiratorum impetum, ea sunt in lucem publicam data, in prioribus conquiescimus, quae Hist. Crypto-Socinismi collustrare possunt, atque nonnisi illud addimus, quod in Historia Sociniana etiam Lubieniecius Martinium nostrum celeberrimi Philosophi elogio mactarit; Adamus vero Goslavius, ut ipse erat Philosophicis speculationibus mirifice deditus, eum solum existimaverit dignum, cujus scripta ad limam revocaret Philosophicam; [note: Quia et ipse prae caeteris suae sectae hominibus uti solebat fubtiliore, Philosophumque a Philosopho examinandum existimabat.] Quanquam, uti supra annotatum est, [note: Cap. II. §. 20.] opus illud jam adornatum incuria amici perierit. Caetera Martinii in Vnivers. Vitembergensi fata, et de re Ecclesiastica merita, jam alibi consignata, nolumus cum nausea L. B., huc, tanquam extra oleas nostras posita, transscribere, atque hic proinde subsistimus.

§. XXXI.

Post Martinium, in typo nostro Cryptico, bini leguntur Mauritii illustrissimi, Nassoviae Princeps alter, alter Hassiae Landgravius. Inter quos non alius videtur intelligendus, qui primo loco ponitur,


page 272, image: bs272

quam Belgii foederati Gubernator fortissimus, et per orbem universum celebratissimus Princeps Auriacus: cujus, post Wilhelmum patrem, fortitudine rebusque strenue gestis res Belgii foederati potissimum convaluerunt. Vnde etiam Dominus Bellicus peritissimus a nostris appellatus est. Etsi de reliquo non fuerit in litteris eorum, si quid conjicimus, cum laude, praeterquam militari, semper commemoratus, quia desertis Arminianorum partibus, a quibus primum steterat, postea [note: Caussis politicis ad eas ut transiret, alterique factioni aegre faceret, adductus. De quibus Limborcbius in Hist. Relat. de origin. et progress. Controv. in Belg. f. 18. b. conseratur.] ad Gomaristarum atque Contra Remonstrantium caussam magis propendebat, suaque auctoritate post haec tempora ipsam quoque Synodum Dordracenam, atque hinc consequens exilium et captivitatem, immo et necem, quorundam alterius factionis asseclarum promovit, aut certe sustinuit; ita, ut non citius pars altera adhuc pressa, quam post mortem ejus, A. 1625. per Henricum Fridericum fratrem, [note: Arminianis benigniorem, et paene libertatem docendi, certo redeundi et ultro citroque impune commigrandi, potestatem connivendo indulgentem; donec pleniorem rerum suarum stabiliendarum, tametsi limitibus etiamnum circumscriptam, facultatem adipiscerentur: qua hodieque fruuntur liberaliter.] ei suffectum, respirare potuerit. Alter Mauritius, Hassus, ex lite, cum patruelibus superioris sec. initio agitata, notissimus, et Calvino-Reformatae religionis acerrimus propugnator, non alia de caussa citatus videtur, quam quia, praeter eruditionem ejus magnopere praeconiis laudum evectam, et magni habitam, [note: Cujus etiam testes monumenta extant litteraria, cumprimis vero docta et affabre concinnata Poemata, qualia sunt Psalm. Davidis Translatio Metrica Latina A. 16- Smalcaldiae excusa 4to. Carmina item et epistolae Tycbonis Brabe epistolis inserta, inprimis vero (quod et Gassendus laudat,) Carmen elegans, ejusdem Tycbonis Brabe Operibus Astronomicis, aliaque aliorum scriptis praefixa, nec aliena industria, sed suo ipsius studio elaborata. Caeterum Apollinem Germaniae salutatum esse, aliunde cognitum habemus. Certe linguarum Hebraicae, Graetae, Latinae fuisse eximie peritum, tum et Astronomiae oppido studiosum, atque hinc eruditorum, qui et in Aulam ejus hinc inde advolabant, familiaritate perpetuo cinctum, inque eos vicissim munificum, omnium in se animos laudesque convertisse, nemo ignorat.] spem forte conceperant, cum Remonstrantes tum Sociniani, fore, ut partium suarum quoque doctoribus aliquam libertatem indulgeret. Quam etiam ob rem famosum illum de Deo et attributis Divinis Tr. A. 1606. Conr. Vorstius ei dedicavit, et, uti superius jam observatum est, Hier. Moscorovius etiam Socini quaedam posthuma, videlicet de Statu primi hominis disputationem, eidem


page 273, image: bs0273

inscribere non verecundatus est: Popularium suorum ex ipsius terris redeuntium de tanto Principe judicium, ingenium, item et doctrinam, atque rerum abstrusissimarum [note: Philosophiae universae enim idem Princeps insignis fuerat amator et cultor: cujus proinde studio sciendi abuti conabantur homines illi vaferrimi, et in omnes occasiones errorum suorum provehendorum mirifice intenti.] cognoscendarum indefessum studium, cum prudentia summa et pietate insigni praetexens; revera autem in id animum intendens, ut, quia tantopere dedicatum commendavit librum expendendum, et rationum pondera libranda, in patrocinium quoque Socinismi Principem hunc valde curiosum nec opinantem adduceret. Quae, quia recentissime gesta erant, nostris etiam [gap: Greek word(s)] occasionem dedere, ut Principem, cujus patrocinio Anti-Puccius commissus, vocarent. Qua occasione non possumus, quin [gap: Greek word(s)] L. B. moneamus, male apud Cl. Möllerum denuo Antiboccius exscriptum legi, quippe quae vox nihil prorsus significat; Disputatio autem citata, et A. 1610. Serenissimo Landgravio Mauritio dicata, utique Francisco Puccio, Filidino-Florentino, notissimo illi per Europam erroni, [note: Cujus hinc vitam et fata nemo accuratius descripsit, quam ipse Socinus, diu multumque cum eo versatus, in epist. ad Matth. Radecium tertia, quae T. I. Opp. F. Socini legitur f. 378. sqq. et compendiosius quantum ad priores annos in epist. ad Andr. Duditbium A. 1580. scripta. ibid. f 497. (a) ubi anno illo seculi XVI. octogesimo aetatem annorum XXXIX. circiter aut XL. attigisse ait, et primum Lugduni a negotiatione ad studia animum appulisse narrat. Maxime vero omnium notabile est, quod Angli cujusdam, Angelorum colloquia jactantis, instinctu Pragae ad Pontif. Ecclesiam rediisse istic narratur, eoque facto, ipsum quoque Socinum ad id faciendum litteris exstimulasse, additur. Quo pacto autem idem Puccius A. 1592. Altorphinam Academiam ingredi, et aliquandiu illic commorari voluerit, sed serio monitus, cum jurejurando obstringi nollet, solito in Academiis fidei ac pacis vinculo, eodem adhuc mense discedere jussus sit, exposuit Cl. M. D. Omeisius noster in Gloria Acad. Altorph. f. 107. Vt perierit denique in Ep. Remonstr. n. CCIX. legere est.] qui Basileae cum Socino A. 1578. congressus erat, opposita, et ex epistolis utriusque amoebaeis consarcinata est. Sed commode admodum Hieronymi Moscorovii, dedicationis paullo ante commemoratae scriptoris, libellique citati editoris, mentio hic incidit; nam in Catalogi nostri ordine is etiam proxime sequitur, nonnisi Mennonitis interjectis, de quibus paullo post nonnulla subjiciemus. Equitem Polonum fuisse Moscorovium, eumque multa eruditione ac prudentiae laude inter suos conspicuum, [note: Praecipuis certe t. t. inter Socinianos cognatione et affinitate junctum; quippe qui Andr. Duditbii gener, et Zbygnei Sieninii socer erat, ad haec vero per opulentiam praediorumque praestantiam plurimorum, et aetatem denique provectam ac senilem canitiem maxima pollebat inter suos auctoritate.] nemo


page 274, image: bs0274

ignorat. Ejus certe humanitatem, et erga fratres benignitatem, praecipue vero in praedio insigniori ditissimo amoenissimoque Czarkovia dicto, quod inter alia possidebat, [note: Conf Epist. Ruari Cent. II. num. XIII. p. 73. et Crellii epist. commemorabilem in Animadvers. Creenianarum P. V. f. 252. sqq. excusam.] et in quo saepissime capita haereseos conveniebant, praestantiam, omnes Socinianarum epistolarum paginae, apud Ruarum etiam, loquuntur. Pietatem illius, ex mente sociorum, Eusebii cognomentum evidenter demonstrat, atque in ea fuisse inter omnes existimatione, satis superque tota Socinismi universa historia [note: Vid. instar omnium epist. p. a. laudatam Crellianam f. 253. sq. Vbi, cum ex morbo periculoso, quando eum invisebat Crellius, decumberet, sermones ipsius, cum morbi vis aliquid proloqui pateretur, eosdem fuisse, qui suerint semper, hoc est, de pietate etc. ait. Ipse quoque Socinus in dedic. Disp. cum Erasmo Johannis eruditam et solidam pietatem ei tribuit.] declarat. Sed quod Medicus insuper nobilis nuncupari consvevisset, obscuriusculum ab initio videbatur, donec ejusmodi studiis, Chymicis puta ac Medicis, multum delectarum esse, [note: Ita quoque ad Ostorodum scribens F. Socinus eum vocat f. 450. T. I. Opp. virum et medica scientia atque artis peritia, et amoe erge ipsum, non minus quam virtute ac pieate, praestantem, ipsumque ab Ostorodo vaetudinario consuli jubet.] ex Lubieniecio consulto addisceremus: ubi et Simanem Polanum, praestantem Chymicum et Medicum, magnique Hier. Moscorovii in his studiis administrum, laudavit, ipsum vero Moscorovium Pilaucicum [note: Rectius: Philacicum, ab [gap: Greek word(s)] , quod Graecis medicamentum denotat.] appellavit. [note: Cujus comparetur L. III. c. XII. Hist. Vnitar. seu Reform. Polon. f. 241. et 246. sed mendis typographicis, de quibus jam ante nos Petr. Baelius in Lex. Histor. Crit. aliquoties conquestus est, mirum in modum scatens: quod vel hoc Moscorovii nomine demonstrari potest. Cujus labis, qua inquinata est, caussam in auctoris forte characteres minus eleganter pictos rejicere licet. Posthumum enim fuisse opus, nec ultimam manum scriptoris sui expertum, nisi me fallit memoria, Baelius idem in Lexico observavit. Quanquam et Continuator ejus Opusculi, a Cap. XVII. orsus, quando Lubieniecium, veneno ab ancilla subornata a nefariis hominibus e medio sublatum Hamburgi A. 1675. (d. 18. Maji aet. 51.) ait, historiam illum suam ad finem perducere non potuisse, testetur. Vnde immortuum esse labori, nec absoluto, evidenter patet.] Quo etiam loco, sed paullo ante, tantopere hunc in religione irreligiosa sodalem suum extulit, ut splendorem natalium et vetustatem generis ejusdem multis aliis non solum praeferret, sed etiam cognationem cum Dudithiis, Zaboroviis aliisque praecipuis Regni familiis summopere praedicaret, comitate vero, modestia, vitaeque sanctimonia, et


page 275, image: bs0275

meritis in Rempublicam tanquam prorsus inoomparabilem describeret. Quae ad praesens institutum sufficere possunt. Quanti fuerit a Socino ipso habitus, Dedicatio Disputationis de Filii Dei unigeniti existentia, cum Erasmo Johannis habitae atque ei sacratae [note: Vid. Opp. Socini Tom. II. f. 491.] commonstrat, in qua, praeter alias jam recitatas, vel iisdem haud dissimiles laudes, felicem illum diem praedicat, quo coetus Socinianus (noster inquit) suum esse illum plane viderit, et alios partim cura ipsius, partim exemplo, aggregandos, certo se sperare, affirmat. Quae cum scripta sit praefatio A. 1595. d. XVI. mens. Junii, paullo ante Socini sectae nomen dedisse virum aliis antea curis, [note: Vanas vocat l. c. Socinus, et bujus mundi illecebras.] et forte militaribus, immo etiam oeconomicis aut medicis, districtum arguunt. Ruarus, qui Czarkoviae Ecclesiam fundasse diu celebrem refert, non prosapia nec eruditione magis, quam pietate clarissimum senem vocat, quem nunquam, cum Statorio et Crellio, Racoviae conveniat, quin aut pietate aut eruditione sanctiore tinctus etiam nunc redeat. [note: Epist. XVII. P. IIdae.] Ipse vero etiam Königius l. c. Cap. I. ejus praeter caetera diligentiam laude singulari prosecutus est. Caeterum Noribergensibus nostris cum eodem intercessisse litterarum consvetudinem, exemplum impressae epistolae, quae Cent. II. Ruarianarum num. XXXIV. legitur, patefacit: ubi, ad fratres Noribergenses se scripsisse, testatur, eosque ad diligentiam majorem cohortatum esse, inquit. Ex quibus omnibus proinde, qua veneratione, a Germanis nostris, ac nominatim Altorphinis, eodem veneno imbutis, cultus sit, et quae ratio fuerit, tecte ad eum, praeter libros, quos emisit, praeterque Latinam Catechismi Racoviensis ab eo profectam versionem. [note: Et summa impudentia Jacobo I. Angl. Regi dedicatam.] provocandi, colligere proclive est. Tantum de Moscorovio. Quem A. 1625. diem obiisse extremum, [note: Cum jam superiori anno, uti ex citata Crelliana I. Epist. elucet, fato proximus fuisset.] cum asseveranter ajat Sandius, vel filius intelligendus erit, in cujus mensa colloquuti sunt Gittichius et Ruarus de Jejuniis, [note: Centur. I. Ruari Epist. num. 89. f. 411.] vel in subscriptione epistolae, ubi annus 1642. legitur additus, (quod tamen prohibent rationes matrimonii a Ruaro A. 1636. demum initi,) vel ab ipso denique Sandio, error commissus est. Sed de eo eruditi judicent.

§. XXXII.

Jam enim de Mennonitis potius paucula addere allubescit: quandoquidem


page 276, image: bs0276

de Anabaptistis, eorumque cum Socinianis consanguinitate, jam in praecedentibus dictum est; quorum hos defoecatiorem duntaxat turbidae et olim quoque turbulentae istius sectae partem esse, neminem fugit. Quemadmodum magna ex parte in doctrina cum Socinianis consentiant, de Baptismo praesertim ubi disputatur, nolumus repetere, quae sunt alibi commemorata, neque etiam vitae integritatem aut speciem certe maximam, in pretio Socinianis habitam, in praesenti denuo excutiemus. De concordia tantum et Syncretismo, [note: Ad quem, quia Fides ipsorum et Natura (Pelagiana) paene dixerim paucis contenta est, mirum in modum, cum quibuscunque fere res sit, inclinant; erga hos vero maxime semper propendere visi sunt, et hodieque, vel ut tolerentur, atque latitare queant, propendent.] ut vocant, inter utramque factionem ineundo, paucis notandum est, jam seculo XVI. et post celebratam A. 1565. Synodum illam celeberrimam Cracoviensem, in id studium incubuisse Anti-Trinitarios, eoque consilio in Moraviam etiam profectos esse Philippovium atque Schomannum, sed irritum fuisse iter eapropter susceptum; quoniam Moravi illi fratres, sanctissimum de S. Trinitate dogma constanter retinentes, a contradicentibus maximopere abhorruerant, et Polonos, id impugnantes, cultores ethnicos appellaverant, atque hinc quaesitam conciliationem, nisi haeresin hanc primum missam facerent, maximopere aversabantur. Non destiterunt quidem post id tempus ab iisdem conatibus urgendis successores, relictisque Moravis illis rigidioribus, ad mitiores Mennonitas conversi, eosdem plus simplici vice ad unionem cum fratribus Polonis invitarunt, eoque nomine Smalcius, una cum Moscorovio, conjuncta opera, scriptum aliquod Polonica lingua elaboravit, atque Mennonitis Gedanensibus tradi jussit; in quo non tantum ad conjunctionem coetuum hi blande admodum solicitati sunt, sed et modus, quo id fieri possit, ostensus. [note: De studio concordiae cum Mennonitis, Waterlandis potissimum, utpote moderatioribus ineundae, quo ducti etiam, ex principiis haud disparibus, fuere Remonstrantes, legatur Arn. Poelenburgii ad Gerardum Brantium epistola, quae totum hocce argumentum mirifice illustrat, et reperitur in Epist., ut vulgo vocantur, Remonstrantium, ed. quae ad manus est, in 8vo. f. 875. sq. et recentiss. 1704. fol. num. 6 u. p. 894. Vtrum vero hodieque in Belgio, quod Religionum varietas inprimis delectat, Sociniani sub Mennonistarum vel Anabaptistarum nomine lateant, aut Collegiatorum libertate dicendi abutantur, nec ne? dispiciant quibus haec propius intueri et explorare licet. Auctori certe Gallo, qui Histoire du Socinianisme hinc inde compilavit, et A. 1723. Paris in lucem publicam dedit L. I. Cap. XIX. XX. et XXX. sqq. ita visum est: cui tamen haec, ut probet, relinquimus.] Cujusmodi


page 277, image: bs0277

ad eos aditum Ruaro Crellius, parare voluerit per Jacob. Klein, ex istius epist. a CL. Th. Creenio typis primum subjecta P. V. Animadv. Philolog. colligere est. [note: Fol. 262.] Veruntamen unionis methodum Mennonistae etiam tunc constanter repudiarunt, donec paullatim, et fraudulentiae non uno genere adhibito, pulsi e Polonia Socini sectatores, et in Transylvaniam Belgiumque digressi, illic quidem aperta fronte liberius aliquanto viverent, hic vero, denegata libertate haeresin profitendi suam, Collegiatorum, ut vocant, et Mennonitarum societati ultro adhaerere inciperent. Quibus tamen rebus factum, ut, quoniam suo eam quoque veneno paullatim infecerant, qui Galenum Abrahami haud ita pridem sequerentur Doctorem, virum oppido eruditum, non solum CL. Benthemio [note: Legatur ejus Holl. Schal-und Kirchenstaat Cap. XIX. f. 832. sqq.] visi sint Socinianarum hypothesium haud paucas suas fecisse, sed Batavis etiam de Socinismo suspecti etiam nunc habeantur. Cur Docetarum nomen adscititium illis datum sit, in Onomastico nostro expressum, non difficile est investigatu; siquidem, quae Valentinianis olim et Cerdoni atque Marcioni cum Manichaeis propria fuit sententia, de Christi Humana natura ex coelo allata, veramque humanam nostram substantiam nonnisi externa forma referente, (unde Docetae dicti sunt) Anabaptistas primos, et ex Mennonitis etiam crassiores, adoptasse, in vulgus notum est. A qua thesi cum Sociniani abhorreant maxime, [note: Quam praeter alios ipse Socinus in brevi Disputatione de Christi carne adversus Mennonitas refutavit Miscell. Theol. A. 16n. Racov. 8. edit. f. 74. et Opp. T. II. f. 461. sqq. insert.] utpote qui etiam caussam, cur Filius Dei sit dictus Jesus Christus, ex formatione illa H. N. in utero Mariae supernaturali potissimum repetere student; mirum non est, quod ab eo dogmate, veluti prae caeteris notabiliori, Mennonitae sunt inter nostros congerrones denominati. [note: A Germ. enim Meinen, quodammodo cum Mennonitarum nomine conveniente, sic appellatos esse, quod aliquando in mentem venerat, vix credibile est.] Quorum etiam fraternitatem, postquam hodie de eo dogmate aliisque similibus aliquid remiserunt, certe cautius, quam olim, loquuntur, nunc tanto quoque lubentius ambire, eorumque communione securius frui, minime dubitamus. Atque hic subsistendum esset, in litterae M. recensione, quoad typis impressus Index involucra nobis artificiose excogitata suggerit; nisi alia quaedam praeter haec occurrerent, ab iisdem fictoribus inter confabulationes amicas usurpata, quae brevibus attingere et addere juvabit. Nempe inter Theologos nostrates tres clarissimi viri adhuc


page 278, image: bs0278

supersunt, quorum illi quoque juvenes frequentius meminere in epistolis familiaribus, MEISNERVS puta, MAJOR, et MENZERVS; Ille Balthasar, Wittebergensis; iste Johannes Jenensis Prof. et Superintend. senio venerabili tandem defunctus; hic vero Balthasar itidem dictus, et Giessensis Acad. splendidum lumen, ea tempestate celebritate prioribus duobus, si non anteserendus, multis tamen de caussis aequiparandus. Qui omnes scriptis, cum aliis pluribus, tum vero maxime adversus Reformatos et Socinianos inclaruere: ita, ut paullo post haec tempora [note: Meisnerus autem tanti etiam habitus est a Socinianis propter modestiam, ut Jon. Slichtingius deinceps post mortem ejus non solum virum doctum vitaque dignum longiore appellarit, sed tanto etiam elogio illum in Praefat. ad Quaest. I. p. p. cit. tract. mactarit, ut, nec ingenium ei defuisse et acumen, nec doctrinam atque eruditionem, immo nec modestiam, non illam quidem, quae per se ipsam omni ex parte commendari mereatur, sed quam aliorum immodestia ac maledicentia commendet, candide scribat.] quidem, praeter alia multa, evulgata Meisneri Consideratio Theologiae Photinianae, et F. Socino ex adverso A. 1619. opposita, [note: Hujus enim Diatriben, cui titulus: Quod Evangelici omnino deberent se illorum coetui adjungere, qui falso Ariani atque Ebionitae vocentur, (qui A. 1611. Racov. prod. et Opp. T. I. f. 691. seqq. comparet,) sibi examinandum sumsit, nervumque praecipuorum argumentorum, quae succincte hoc opusculo complexus est Socinus, feliciter et perspicue incidit.] sola visa sit Joh. Crellio, (haec enim solita erat horum thrasonum jactantia,) digna, ut examini diligentissime instituto subjiceretur; [note: Quae namque Jonas Schlichtingius adversus Meisnerum de Quaest: Num ad Regnum Dei possidendum necesse sit, in nullo peccato Evangelicae doctrinae manere? nec non de altera: Num in eadem Evangelicorum religione quaedam concedantur Christi legibus inconcessa? ubi ex professo etiam de capitalibus haereticorum suppliciis disseritur, A. 1636. et A. 1635. (quo prior illa quaestio seorsim jam prodierat) scripsit, et quae paullo etiam post de S. S. Trinitate, Praecept. V. et. N. T. itemque S. Eucharist. et Baptismo 1637. disputavit, ea omnia particularia sunt, aliisque Meisneri Dissertationibus contra Socinianos editis, ut Praefationes docent, ad incudem revocandis, destinata fuore, cunctaque post Crellii mortem (Lib. enim A. 35. ed. ipse Jonas primitias suas vocat) lucem adspexere.] uti meminimus esse a viris fide dignis relatum, atqueb. avo quoque nostro Joh. Vogelio, hunc libellum magni astimante, amicis haud semel commemoratum. Idem vero Meisnerus jam ante disputationibus, contra eosdem errores impios conscriptis publicatisque, mascule depugnaverat, atque hinc meta cum caeteris erat, in quam arcum hostes Divinitatis Christi dirigebant omnium vigilantissime. Sed de his alias. Nunc quoties in litteris mentio illius fiebat, Misnici hominis a congerronibus, incertum, solamne propter nominis formam, ac patriam, (Dresdensis enim


page 279, image: bs0279

erat,) an contemtionis insuper aliquam notam daturis, appellatione insignitum esse observamus. Johannes Major Majoragii agnomen accepit, quod clari inter Italos oratoris, et dicendi elegantia inprimis commendati, cognomen [note: A vico Majoragio, in quo etiam pater ejus Julianus habitaverat, ultro ascitum.] est, ex sec. XVI. huc translatum, eoque commemorabilius hoc loco videtur; quod idem quoque pro eo adsumto, peculiari oratione contra obtrectatores, Fab. Lupum et Maximum Nigrum, (al. Macrinum dictum) in Senatu Mediolanensi recitata, Apologia gravi, et hunc morem, olim valde receptum, in utramque partem expendente [note: Quae inter Orationes decima est.] disseruit. Cum enim Antonius Maria de Conti antea dictus esset, idque nomen in Marci Antonini Majoragii novum mutaret, grandem dicam ab adversariis scriptam est passus, multumque hinc pro eo consilio vindicando laboravit. [note: Qua de re Joh. Imperialis Museum Histor. f. 126. consuli potest. Quanquam nec Thuanus haec fata Philosophi praestantissimi L. XVI. Historiarum indicta praetermiserit.] Vtcunque vero haec sint, quae non nisi ad dilucidandam cognominis originem faciunt, novo tamen et ipse Major non alia de caussa quasi involucro contectus fuit, quam, ut de eo quoque, Dispp. etiam contra Socinianos propositis cognito, et Jenae in primis clarente, tanto tutius liberiusque judicare possent confabulatores nostri. Quod ad Menzerum denique attinet, hunc famosissimum Scholae Hassiacae Theologum appellasse accepimus; eaque periphrastica etiam descriptione, quia, ob merita in propugnanda Evangelii veritate [note: Praesertim in Exegesi A. C. celeberrima, in qua etiam contra Socinianos, et alibi veritatem t. t. asseruit. Quamvis enim in prima [gap: Greek word(s)] A. 1613. eae cum Socinianis controversiae omissae essent, in secunda tamen tertiaque, quae A. 1615. lucem vidit, postquam eorum scripta a Micb. Blankio, Dantiscano, acceperat, hisce quoque erroribus breviter refellendis operam dedit.] ingentia, claritatemque nominis, praeter caeteros, nisi sub ambigua famosi voce dolus lateat, dignum fuisse, omnes agnoscunt, nihil est, quod ad illustrationem ejus addere opus sit. A scriptis vero et disputationibus, potissimum Socinianis erroribus directo adversantibus, quae in Opp. collectis et Dissertationibus Giessensibus aliquot fasciculis [note: Novem omnino, si Indicem separatim numeres.] cum Indice evulgatis reperiuntur, tanto lubentius abstinemus, quo notiora sunt pleraque, et copia insuper adhuc dicendorum haec [note: Quae, si caussam citationis exploratam habeamus, parum etiam ad nostrum institutum facerent.] verbosius recensere prohibet. Quam etiam ob rem in subsequente littera N.



page 280, image: bs0280

§. XXXIII.

Vbi Salmantica prima et sola pro Noriberga usurpata legitur, brevitati studebimus, et ante omnia hallucinationem [note: In Molleriano exemplari commissam.] describentis, quisquis fuit, notabimus, qui Salmanticam (quae illustris est civitas et Academia Hispaniae,) pro Solmontica exscriptum dedit. Neque enim ad istius urbis, nullatenus cum Noribergensi, qua rem, quave vocabulum comparandae, similitudinem id confictum nomen est, formatumque, sed ab etymologia, quasi Nurnberga Nur ein berga diceretur, derivandum esse liquet. [note: Quam etiam ob rem, quia hinc inde, Pegneso vallem perluente, montibus continetur, vetustioribus seu mediorum seculorum Historicis Mons Noricus, uti et castrum Noricum, appellabatur.] Quapropter etiam iidem Solmonticenses, ut Ruarus interdum vocat, fratres, frequentissime hanc patriam suam nominibus recens assumtis addituri, Vnimontanos, eodem prorsus sensu, se nuncupare consveverant. [note: Inter quos tamen hoc additamento frequentissime usi leguntur in epistolis MStis J. Vogelius et Corn. Marci: quibus et Graecum Monoreta interdum iisdem allubuit praeferre.] Ad ipsam vero civitatem hoc involucro tectam, Noribergam, quod attinet, eo minus de illa soliciti erimus h. l. illustranda, quo luculentiora totius historiae series indicia suppeditat, ex quibus, quanto discrimini horum homuncionum petulantia illam exposuerit, omnibus apparet, quantoque beneficio a Deo affecta sit, cum ex his malis, ejus adspirante gratia, emergeret, res ipsa condocet. Quantum vero spei de illustri hoc emporio, sua haeresi magis magisque inficiendo, [note: Postquam Leucbsnerum cumprimis atque Leimerum valde jam sibi obnoxios reddiderat Sonerus.] sibique conciliando, impostores Poloni, et ab his instructi deceptique itidem emissarii, cum temerariis asseclis, conceperint, conatus id perficiendi consilium diuturni, et ab initio sec. XVII. in annum usque XVI. fere continuati, demonstrant. Quousque vero destinata processerint, vel sola epistola Ruari, quae in Cent. II. ordine decima atque sexta est, evincit: in qua, uti praecipuas consultationes cum Valent. Smalcio potissimum inierint fratres illi Norimbergenses, qua ratione in dulcissimo patriae solo veritas spargi, et in segetem divinae gloriae progerminare possit, explanate legitur memoriae proditum. Ibidemque de sumtibus ad libellos quoque Socinianos, hinc inde disseminandos, eumque in finem adornandos, deliberatum esse, non sine maximo dolore animi observavimus; tantoque magis dolemus, quod ibidem Solmonticenses etiam fratres, id se facturos


page 281, image: bs0281

ultro, et in typos liberaliter subsidia polliceri, dicuntur. [note: Vnde, si non alia, haec tamen colligi possunt; nisi Deus clementer consilia haec disjecisset, summo discrimini clandestinis hisce molitionibus totam Germaniam expositam fuisse. Hinc inde enim cum scriptis doctrinam viva quoque voce, administris potissimum Altorphinis et Soneri atque Ruari pullis, disseminare firmiter constitutum erat. Conf. quae ad Cap. III. Sect. I. §. 1. annotata leges.] Quae improba molimina, divino beneficio tandem tempestive retecta disturbataque, aeternas laudes aeternasque grates a nobis reposcunt. Sed ad reliqua pedem promovere satius est, quoniam Noribergensia ex ipsa instituti nostri summa satis clare elucent. Proferamus ergo litteram O.

§. XXXIV.

Et quia solus in ea deprehenditur novo involucro contectus cognominatus OSTORODVS, quis ille fuerit, quamobrem commemoratus sit, et quare denique Paschasii seu Paschalodi nomen acceperit, accuratius expendamus. Patre, Henningo Ostorodo, Einbeccensi primum, tum Goslariensi in templo S. Cosmae et Damiani, ac denique ad S. Stephani ibidem Pastore, genitum fuisse, atque in ipsa civitate laudata Goslariensi natum, jam distinctius, quam olim, constat, postquam CL. Heineccius [note: Joh. Michael, inquam, t. t. Past Goslar., dehinc vero Consil. Consist. et Inspect. Magd. ac Past. Prim. ad b. Virg. Halensis, nuper demortuus; cujus libri sex, Antiquit. Goslar. Tomo Script. Rerum German. uno, quem sociata cum b. Leuckfeldtio opera A. 1707. fol. Frf. ad Moen evulgavit, comprehensi, hanc nobis vitae Ostorodianae partem f. 520. sqq. exhibent.] diligentissime in prima adolescentiae et virilis quoque aetatis fata inquieti hujus hominis inquisivit. Quo auctore etiam accepimus, patrem de puero jam male ominatum, et divinasse quodammodo, fore, ut, se mortuo, matrem in extremum adduceret periculum. [note: Christoph, mein Sahn, ajebat, ist ein Schalck, und will nicht folgen, wie die andern, und wird dich, liebe Catharina (quae Pastoris ad S. Stephani erat filia) wann ich nun einmahl das Haupt lege, in grosse Noth und Fabr bringen. Vid. l. c. Heineccius.] Ad scholas traductum, idem narrat, egregium se praestitisse, et mature omnes aequales antevertisse, ut ad frugem rediturus videretur. Ex Academiis redux fertur Cantoris, quod vocabat, munus ambivisse in patria, a qua spe cum fuisset dejectus, domo abiisse, atque in Pomeraniam dilapsus, Rectoris Sluchoviensis [note: Nomen hujus oppidi Sandio debemus, ignorum alias, et indictum caeteris plerisque, si non omnibus.] munere aliquandiu perfunctus dicitur. Vnde prima haud dubie ex vicina Polonia occasio, Photiniana adamandi placita, illi extitit, eademque, cum in cultum Lutheranorum virus suum mature effunderet, atque


page 282, image: bs0282

functione demandata hinc excideret, porro aucta est praeceptorum dogmatum vis, postquam pertaesus religionis patriae in Poloniam inde prorsus concessit, ipsiusque Socini inprimis familiaritatem consectatus est. In hac disciplina enim, duce eodem facundissimo Socino, tam subito [note: Multis tamen de rebus saepe dubitans, et epistolis scriptis Socino praeceptori negotium facessens, ipsiusque etiam scripta in quibusdam emendans. Quod vel ex prima hujus ad Ostorodum epist. A. 1595. Smiglam perscripta, quae T. I. Opp. Socini inter alias f. 444. sqq. habetur, elucet.] profecit, fundamentis jam ante positis, ut Smiglensi coetui Anti-Trinitariorum Pastor maturrime praeficeretur. Vnde Racoviam, in sedem illam haereseos primariam, sive ante, sive post reditum, ut videtur, e Belgio, translatus, coetum quoque istic infeliciter collectum gubernavit inter primos; a Lubieniecio certe primus omnium ejus Ecclesiae Antistitum, et proximus ante Petrum Statorium, [note: Hist. Reform. Polon. L. III. cap. XII. f. 240. squeubi virum eximie doctum et pium vocat, male tamen Goslaviensem pro Goslariensi, nisi error sit typothetae, appellat.] commemoratur. Hoc certe tempore, sive pertaesus diuturnioris in Polonia morae, ut conjicit Heineccius, sive intempestiva proselytos faciendi cupidine, aut, quod verisimillimum, totius societatis consilio ad propagandam haeresin, data occasione ex moderamine vitae et studiorum juvenum quorundam e nobilitate Polonica, peregre abeuntium, secessit A. 1589. in Belgium, Voidovii [note: De quo consule Cap. I. §. XII.] comes et consiliorum consors, interque Reformatos latitans, semina impii dogmatis Sociniani, ceu Cap. I. dictum est, sparsit, atque plures mox assectatores invenit. In quibus cum certum sit Sonerum nostrum inprimis commemorandum esse: [note: Conf. denuo Cap. I. §. XII. sqq. fusius hac de tristi origine malorum adductas et confirmatas observationes.] ita dubium est, utrum, quod alii perhibent, etiam Jacobum Arminium, Amstelodami tunc adhuc degentem, in has partes aliquo modo inclinarit. Minus certe nobis id videtur probabile. Prorsus enim aliam caussam Petr. Bertius, et quotquot originum Arminianismi meminere, eamque verosimiliorem, [note: Lectionem videlicet accuratiorem libelli adversus Theod. Bezam, cujus tit. erat: Respons. ad argumenta quaedam Bezae et Calvini ex Tr. de Praedestinatione in Cap. IX. ad Roman. scripti, et ad refutandum Arminio a Mart. Lydio traditi: cujus dum ille moliretur confutationem, argumentaque utrinqne expenderet, atque in eo labore se torqueret ac fatigaret, victum ait Bertius, Orat. in obit. Jac. Arminii recitata, et Opp. ejus praefixa, et primum sequutum esse sententiam illam ipsam, quam oppugnabat, seu oppugnare potius jussus erat. Ex eo sane tempore decretum illud, Calvinis scholae asseclis probatum, quod absolutum vocant, in dubium vocare coepit, et fundamenta Remonstrantium sententiae purioris jecit.] allegarunt;


page 283, image: bs0283

de qua re nunc non disputabimus copiosius. Antequam iter hoc inierat Ostorodus, edita inter prima desertae veritatis specimina, jam pridem, Cl. Heineccius, baptismum ad Sociniani dogmatis solemnem professionem eum Ao. 1585. suscepisse, atque paullo post Goslariam rediisse, matrem invisurum, narrat; quam ita occupasse, et decepisse blanditiis suis hunc impostorem, addit, ut filii dogmata avidissime et ipsa hauriret. Et quanquam anno eodem in Poloniam reversus sit, mox tamen fubsequenti A. 1586. eo rediisse, matremque in errore admisso confirmasse, atque in alios quoque cives venena sua diffudisse, idem testis est; quos vero, cum fuga sibi consuluisset, periculi metu, Ostorodus, ad saniorem mentem reversos existimat Heineccius. Idemque plura de colloquio cum eo A. 1585. d. III. Junii in aedibus Pastoris S. Stephani habito recitat, inque illo consessu matrem quoque comparuisse, filium vero, ad materiam colloquendi proponendam invitatum, id detrectasse, et vix ac ne vix quidem, ad L. de Deo ut quaedam [note: Praeter alia nonnulla, de statu Socinianorum, praesertim in minoribus oppidis Poloniae, felicissimo, et ministrorum Ecclesiae, in obeundo munere, nullo vel parco salario sustentatorum conditione, non sine jactantia pronunciata.] dissereret, pertrahi potuisse, exponit, matremque sine fructu emendationis tum discessisse e conventu, observat. Immo tantam fuisse foemellae hujus pertinaciam, ut, licet iterum iterumque cum ea studiose et placide actum sit, erroris convincenda, frustra tamen omnes fuisse conatus, eamque parum a blasphemiis interdum abfuisse, narretur. Hinc consilium, de matre filioque in custodiam liberaliorem dandis, captum esse, ne lues pestifera ad plures traheretur, idem refert, sed filium, indicio ejus rei per sorores facto, in fugam se conjecisse, solamque matrem, vix septem dies in custodia habitam, ad frugem visam esse redire, quae palinodiam etiam coram consessu sacro ediderit, et publica quoque deprecatione poenitentiam professa sit, addit. At minime seriam illam fuisse confessionem, mutatae denuo mentis lugubrem posthaec eventum, ait, edocuisse, productisque filii litteris [note: Quam etiam, praeter alia confirmationis argumenta, de domini sui gratia certam esse in illis jubet, cujus interventu quoque liberationem eidem promittit indubitatam, et tandem, Domaredeinae epistolam scriptam finiens, subscribit: Euer Sohn nach dem Fleisch, Christoph Ostorodus, aber nach dem Geist euer Bruder in Christo.] de constantia matris impense laetantis ostendit. Vbi porro, quemadmodum et ipsa, et tota familia, in qua potissimum sorores numerabantur Ostorodi, retractae fuerint in eandem


page 284, image: bs0284

haeresin, nec obscure, [note: Sub initium sane epistolae Socini p. p. citandae illud satis aperte affirmatur: in qua et juvenis egregius atque eruditus vocatur. De obitu ejusdem conferatur vita Smalcii ad A. 1595.] fratrem quoque, Johannem Ostorodum, in eadem retia pellectum e patria tandem abiisse, indicatur. Quae deinceps actitata sint, missis in hunc finem e Polonia Goslariam Andr. Lubieniecio [note: De quo Sandius Biblioth. Anti-Trinit. f. 89.] et Joh. Balcerovicio, [note: Qui civis erat et Senior coetus Vnitar. Lublinensis; ad quem scriptas reperies aliquot a F. Socino epistolas T. I. Opp. f 424. sqq. Opulentum de reliquo fuisse et erga egenos beneficum, eaedem epistolae condocent.] ejusdem erroris patronis, qui et epistolam, a tota Synodo Chmielnicensi ad Senatum sanctiorem Goslariensem [note: Has litteras l. c. Heineccius integras typis excusas exhibuit. In quibus A. 1586. d. 13. Septembr. exaratis, post capita doctrinae suae breviter repetita, vim omnem adhibitam, cum Christi mansvetudine ipsiusque Lutheri et Brentii aliorumque nostratium Theologorum sententia, pugnare illi docent, dimissionem deinde datorum in custodiam rogant, idque et Deo gratum fore, et se nunquam oblivioni mandaturos, pollicentur, omniaque tandem officia vicissim offerunt. Subscripsere autem totius Ecclesiae nomine, Georgius Rebnicius Minist. coet. Cracov., Martin. Czechovicius, Minist. coetus Lublinensis, Paullus ab Orgente, Pocillator Regius in terra Ottelonensi, Joh. Laurentius et Katzenuerslin a Biberstein. Idem vero Heineccius illico huic epistolae Refutat. ejusd. Germanicam, a Ministro quodam Goslariensi adornatam, subjecit.] attulerint, pro dimittendis Ostorodi consanguineis, scriptam, pluribus illic expositum est: quae nihil attinet in praesens repetere. Quae vero decerpere hactenus inde placuit, eum arbitramur usum praestitura, ut intelligamus, quam subito perniciosissima animae lues dimanet in alios, quibusve artibus idem Ostorodus in suas deinceps casses etiam Sonerum, conjuncta cum Voidovio opera, tam facile potuerit pertrahere, quave, h. e. haud dissimili Ostorodianae, fraudulentia laboriosa Crypto-Sociniani nostri cum pluribus fodalibus semel in animum receptum erroris exitialis contagium communicarint. Quantum valuerit apud Faustum Socinum praeceptorem auctoritate et amore, testes supersunt epistolae aliquot invicem scriptae: quae valde scrupulosam arguunt Ostorodi fuisse mentem, et liberiorem in sentiendo, atque ab ipso Socino magistro dissentiendo, linguam et calamum, multamque eruditionem, cum facundia [note: Itemque vehementiori, ad imprimendum, ex cholerici temperamenti et phantasiae viribus, quae dicere et docere solebat, robore: de quo etiam reliqua scripta factaque luculenter testantur.] non spernenda, ac valetudinem [note: Vid. T. I. Opp. Socini f. 450. (b)] denique imbecilliorem, qua affligebatur, produnt. Eandem quoque in censuris ferendis libertatem, ac [gap: Greek word(s)] ,


page 285, image: bs0285

quae in temeritatem fere proclivis erat, superior epistola ad Leuchsnerum, aliumque anonymum fratrem, [note: Forte Leimerum, uti supra conjecturam fecimus. Non enim dissimulamus, postquam tantam documentorum privati litterarum commercii jacturam fecimus, ut disparuerint, quae lucem forte affundere possent, epistolae, et plerasque male sibi conscii ipsi possessores aboleverint, multa adhuc in hac Crypto-Socinismi Historia [gap: Greek word(s)] superesse.] scripta, Germanica, et satis imperiosa, spirat. Ex qua etiam cum, Altorphina Socinianismi initia ab eo inprimis stabilita esse, dilucide constet, vel hoc nomine procul dubio in Crypto-Socinianorum nostrorum epistolis toties laudatus citatusque occurrit, tanquam vir de factione illa totaque secta unus omnium meritissimus, proptereaque Sonero non minus, quam, quie schola Soneri prodierant, fratribus, longe charissimus. Non aliae profecto caussae fuerunt, cur celeberrimae, et in usum Germanorum [note: Verba sunt ipsius Ostorodi: So hab ich meinen lieben Lands-Leuten zur Warnung für ihrem ewigen Vnfall, und zur Vnterrichtung zu ihrer ewigen Wolfarth, diese Arbeit auf mich genommen etc. Praef. +. 2. (b) edit. Racov. 8v. A. 1604.] scriptae, atque ingenti copia eapropter in Germania disseminatae, Institutiones (Vnterricht von den vornehmsten Hauptpuncten der Christl. Religion,) caeteris [note: Praesertim contra Tradelium lib. adversus Divinitatem Jesu Christi ex officina Racoviensi publicaro, et Germanica lingua similiter ut Institutiones conscripto. Qua de cum Tradelio concertatione, et cur Georgii patris libellum confutandum sibi sumserit Ostorodus, plura dicenda haberemus, si ipsum schediasma illud Tradelianum praesto esset. Nunc ubi obscura sunt omnia, liceat nobis brevissimis conjicere, opusculum illud D. Georgii (non Johannis) Tradelii, JCti et Consiliarii Augustani, Senioris, titulo praefixo: Judicium und Ableinung über eine erschröckliche Arianische in Polen ausgegangene Schrisst, Frankofurti A. 1596. 4to excusum, Ostorodo vel eo ipso tempore, quo filius Tradelii Belgium peragravit, quod sequenti anno, finitis Altorphi studiis Juridicis, fieri coepit, traditum, illumque militem gloriosum haud dubie ad refutationem provocatum esse, vel MScta alia opuscula a Sonero aut filio eum accepisse, quum is Altorffii et Aureliis, Casparis Tradelii, filii Georgii, intima amicitia usus esset; reliqua vero inposterum diligentius exquirenda tantisper seponere. Hoc certum est, eodem prope tempore et Sonerum et Tradelium Jun. in Belgio et Gallia, quemadmodum Altorphi familiares erant, in Philothecis quoque amicitiam mutuam testati, oberrasse, Ostorodumque scriptum illud contra Tradelianum recens Germanicum in Batavis adornasse, cui etiam MSctum hujus Refutationis ablatum fuisse constat, in Poloniam autem reversum demum praela subjecisse.] lucubrationibus ab ipso subjunctae, et a juvenibus nostris tanti habitae fuerint. Has enim plerique, uti postea compertum est, perlegerunt, ab aliis sibi traditas, complices, vel ipsosmet possedisse, ac deinceps reddidisse, observavimus: quarum etiam aliquot exemplaria tandem Vulcano consecrata sunt. [note: Quae alia supersunt de Ostorodo commemoratu digna, litibusque, quas propter rigidam disciplinae Ecclesiasticae custodiam, aliasque etiam caussas, cum fratribus ejusdem sectae aluit, schismati jam paene Buscoviae juxta Gedanum inchoato, sed post mortem Ostorodi consopito, praeludentes, L. B. conferenti vitam Smalcianam rectius innotescent. Eaque cum sit in calce addita, plenius commodiusque haec addocebit, quam si per compendium inde huc transscribere quaedam animus esset.]


page 286, image: bs0286

Cur Paschasii nomen impositum inter Neo-Socinianos gesserit, planum est ex linguae Germanicae usu, in qua festi Paschatis Germanicum nomen originem permutationis aperit. Caeterum vitam cum morte eum commutasse, antequam consortium illud infelicissimae societatis AltorphI coalesceret penitus, nemini ignotum est; licet, quo anno ad plures abierit, (superstitem autem A. 1607. adhuc fuisse supra descripta epistola docet) certo definiri non possit. Anno quidem 1612. defunctum esse, probabili collectione inde effecimus; quod, cum in carcere horum deinceps quidam haererent, ante annos quatuor illi eum diem obiisse affirmarent, atque hinc de non nemine, utrum commercium cum eo litterarum habuerit, nec ne? verisimile id sibi non videri, argumentarentur. Sed postquam in vita Smalciana d. 1. Januarii A. 1612. nuper admodum diem obiisse, observavimus scribi, certius jam A. 1611. ad plures abiisse, hoc testimonio confirmati, asseveramus. Quae vero sunt reliqua, alii excutiant. Nobis enim ordine sic postulante transire animus est ad litteram P.

§. XXXV.

Vbi, qui in fronte positus occurrit Papa Romanus, idemque Saturni insignitus titulo, ingenium horum adolescentium arguit: Ejus enim erga filios, in gremium Ecclesiae congregandos, mores truculentos, morositatemque asperam, [note: Vt taceamus exactiones, quibus qui subsunt huic, si Diis placet, benigno patri, i. e. eorum bona et fortunae, insatiabili quadam habendi cupidine, devorantur et exhauriuntur.] violentiae non uno genere demonstratam, nihil est, quod argute magis exprimat, quam Saturni, ut in fabulis est, filios suos devorantis immanitas. A quo vitio Pontificem Romanum denominare, hoc magis placuit Socinianis, quo acerbiori odio vim in caussa religionis quamcunque adhibitam pariter atque alia rigoris genera illi prosequuti sunt, et vel hoc solo nomine Arminianos, eam similiter summo studio improbantes, summis in coelum laudibus, inde a prima origine, extollere consveverunt. Quam vero ob rem addictos Ecclesiae Pontificiae etiam Patricios appellarint, nondum aliam verisimilem rationem reperire potuimus, quam immoderatum


page 287, image: bs0287

coecumque in Patres seu Doctores veteris aevi et medii, quos magis, quam ipsa fere S. Oracula, urgere illi aut potius crepare solent, amorem, tributamque istis, a Socinianis contra omni studio impenso imminutam, floccique habitam, auctoritatem. [note: Qui contemtus antiquitatis tantus est, ut Smalcius, cum b. Franzio disputans, inter vitia, quibus antagonista laboraret, hoc etiam ei objecerit, quod saepe ad auctoritatem Patrum (testimonia eorum interdum allegans) confugeret.] Nisi forte ad ipsius vocabuli Papae notionem priscam et communem Ecclesiae Antistitibus, a J. Diecmanno, Stadensi, Ecclesiaeque patriae dehinc praesule, laudabili industria diligentissime [note: In Dissertt. de vocis Papae aetate duabus, eruditissime conscriptis, et Witteb. 1671. ventilatis, dignis profecto, quae praela denuo exercerent.] evolutam, atque ex patris communi significatu illustratam, respexisse existimes. Quae, quia leviora sunt, mittimus, et ad PEVSCHELII ipsius cognomentum venimus. Strabonis, et interdum, mutato etiam praenomine, Felicis Strabonis atque Scheulepii tegumento hunc fuisse obvolutum, et typus noster prodit, et aliunde constat. De posteriori non est, quod laboremus, cum apertum [gap: Greek word(s)] ostendat initus dispositusque recte elementorum numerus: unde etiam, non Schrilepium, sed Scheulepium, confusis a scriptore Mölleriani exemplaris litteris ri cum eu, vocatum arbitramur. Eamque confirmant conjecturam exemplaria alia, in quibus Schrulepius paullo magis accurate exscriptum vidimus. Vtcunque haec sint, (raro [note: Vix enim unum alterumque exemplum occurrit, cum Strabonis cognomentum tritissimum esset, et fere perpetuum.] enim anagramma isthoc posterius usurpatum est) obscurius certe est, utut usu tritius, alterum Strabonis involucrum, quod diu animo revolventes, ex postrema tandem nominis Peuschelii syllaba deducendum putavimus: Schel enim Germanis Strabum, seu distortis oculis hominem, signat, et quia nunquam cognitum est, aut a quoquam, quod meminerimus, observatum, [note: Effigiem autem ejus, sive pictam sive aeri incisam, omni industria inquirentes, nunquam adipisci potuimus: quod brevitati vitae, aut modestiae ejus, eadem forte, quae Bellarminus, veterem hominem nimis esse deformem, novumque admodum imperfectum, ajens, sentientis, acceptum referimus. Certe plures fuisse, et inter eos nominatim, praeter Bellarminnm, Erasmum, Marc. Velserum, Pinellum, Scioppium etc. qui se pingi noluerint, ex Historiae litterariae monumentis satis notum est.] corporis vel oculorum tali naevo laborasse doctissimum virum, facile hinc colligimus, ex solius nominis aliqua parte id recens agnomen effictum esse. Felicis autem alterum Hebraeae Joachimi notioni respondere, multo luculentius patet. Tantum de nomine.


page 288, image: bs0288

Ad Socinismum a Crellio primum fuisse addictum, et a Ruaro in errore corroboratum, ipse saepenumero professus est; Ex qua etiam candida ipsiusmet confessione deinceps cognitum habemus, quod superstes tunc adhuc Sonerus, re comperta, litteris eum commendaverit Racoviensi coetui, ut in fraternitatis jura susciperetur; Crellium autem profugum idem porro coram negotium actitasse, litterasque hujus vinculi arctioris confirmati nuncias procurasse, aliunde nobis innotuit. Fata autem eruditi hujus juvenis [note: Sed ex cholera quadam ad ambitionem resque novas valde proni, atque hinc etiam in errorem facilius pelliciendi. Hunc enim animi et temperamenti characterem omnes ejus actiones produnt.] reliqua, inque caussa praesenti pessima et infelicissima, qua non tam Straboni, quam coeco Tiresiae potius, comparandus erat, partim, quantum ad initia, jam sunt enarrata in praecedenti capite primo, partim in altero, seu tertio potius proxime subsequuturo, plenius describentur. Vt nihil adeo opus sit h. l. fastidiose jam ante dicta repetere, dicendaque alia inconvenienter anticipare. Ipsius PHOTINIANAE RELIGIONIS elogium itaque satius est, ordine elementorum sic jubente, in medium proferre, quam hisce diutius immorari. Felicitatem [note: Et quidem alio prorsus atque singulari sensu, quam ipsi caeteroquin Socini adstipulatores solent; quibus aeterna illa, ad quam omnes adspiramus, beatitas in coelis, [gap: Greek word(s)] sic dicta, Felicitas audit: quo titulo praefixo fragmentum aliquod libelli affecti, sed non perfecti, operum Crellii agmen claudit.] hanc dici a male sanis hominibus consvevisse, Onomasticum nostrum perhibet; neque desunt exempla, quibus, sive solius erroris infrunito amore, sive aliorum instinctu et consuetudine, ita appellata fuit in familiaribus epistolis. Hoc enim sensu Corn. Marci A. 1615. d. 20. Septembris paullo ante memorato Peuschelio, se propter felicitatem communi nomine amicorum missum esse Noribergam, nunciavit, cum jam in eo esset, ut uterque de infelici illa felicitate rationem reddere juberetur, et fraus, diu in occultis latens, detecta propemodum esset. [note: Vtrum de reliquo hoc quoque cognomentum, ex mero in deterrimam haeresin amore hominum, quorum [gap: Greek word(s)] , ortum, an ex Fausti Socini, qui et Felicem se aliquando Turpionem appellavit, formatum, eidemque accommodatum sit, non definimus.] Sed pervulgata magis erat veritatis appellatio, quam miseri illi in teterrima haeresi se invenisse arbitrabantur: cujus vel ex Ruariepistolis exempla, si opus esset, conquiri possent. Quae tamen, quia obvia sunt, nos non morabuntur. Eaque de caussa nec opus est, ut, quando amatores veritatis ipsi Photiniani, seu Lucenses ab etymologia


page 289, image: bs0289

nominis Photini, [note: Cujus de vita et fatis, ipsaque etiam haeresi, legatur instar omnium b. Ittigii Dissertatio, quae in Heptade Dissertt. selecta quaedam Hist. Eccl. capita illustrantium comparet, et Appendici Dissert. de Haeresiarchis subjecta n. VI. reperitur. Vbi et istum pro Photino, si non ab ipso Athanasio, a Lucifero tamen Calaritano, non filium Lucis, sed Scotinum, tenebrarum, eum appellatum olim fuisse, observat.] [gap: Greek word(s)] derivati, dicti sunt, id nobis negotium facessat.

§. XXXVI.

Dignior autem est, qui nos paullo magis occupatos habeat, atque proxime etiam in Indice nostro succedit, Mich. Piccartus, Philosophus ille incomparabilis Peripateticus, obesi corporis, sed non obesae naris, homo, et mediocris fortunae, si oeconomiam respicias, si vero famam, maximae Profess. Altorphinus. Hujus enim, ut alia omittamus, partim supra jam commemorata, partim in vulgus nota, quia in Philosophicis, Historicis atque Poesi, plerorumque degenerum horum juvenum fuerat praeceptor, paene fama inter has turbas itidem periclitata est. Certe parentatori post fata argumentum praebuit peroranti, ut, ne crederetur, clam illum eadem, quae homunciones illi, sensisse, studiose admodum demonstratum daret. Quibus vindiciis sane opus erat quam maxime, eo quod ad faciendam sparsae a malevolis calumniae fidem Soneri amicitia, itemque amica ejus post mortem excusatio, quomodocunque fieri poterat, et dum in dubio res essent, operose instituta, (cujus favoris superius etiam protracta e tenebris epistola documentum praebuit) objiciebatur. Ad haec accedebat convictus Socinianorum advenarum cum hoc percelebri Philosopho nostro perfrequens, atque caeterorum denique Socini asseclarum in ipsa Polonia maxima de praestantissimo viro ob eruditionem existimatio, quae omnia, veluti indicia quaedam (ut fit suspicioso tempore) haud contemnenda arrepta fuerunt, et exaggerata magnopere. Quam inique autem, aut certe perperam, ita judicarint obtrectatores, non solum epistolae boni Piccarti, ad Kirchmannum familiariter scriptae, indignationis in Ruarum impostorem, et caeteros ejusdem factionis sodales, plenae ostendunt; sed etiam ipsius Ruari, ab eo mature, postquam resciverat, ob haeresin accusati et graviter objurgati, excusatio condocefacit, quam non sine caussa pergravi supra [note: Cap. I. §. XXXI.] de novo et emendatius curavimus exscribendam. Atque hinc de ipso etiam collega Sonero, re satis comperta, aliter, quam olim de incompertis pius amor jusserat, sensisse Piccartum, similiter jam ante


page 290, image: bs0290

demonstratum [note: Eod. cap. I. §. XXXII. sqq.] est; pluraque hujusmodi tertio capite, de convictoribus, posthac etiam circumspectius ab ipso recipiendis, commemorabuntur. Ad summam tandem rei quod attinet, nihil invidiae potuit, certe non debuit, bonae discipulorum salubriter institutorum desertio disciplinae, aut Philosophiae nefaria abusio, conflare magistro; quandoquidem et sceleratissimi haereticorum optimos praeceptores nulla non hominum aetate ea contumelia affecerunt, [note: Nec ipsorum Apostolorum, immo nec Christi etiam scholas immunes fuisse ab hoc finistro eventu, sacra oracula docent: qui tamen ut ipsi doctrinae non noceat, nisi per calumniam accusatae, Joh. vel ep. II, 19. ostenditur. Ecclesiastica contra antiquitas multo plura exempla subministrat, et post Simonis defectionem, Tatianum, Justini M. auditorem, Origenem, Clem. Alex. discipulum, Aetium, post Paulinum Antioch etiam Athanasio operam dantem, Nestorium item, Diodori Tarsensis disciplinae alumnum, aliosque optimae notae magistrorum degeneres discipulos, ut Lutheri Wicelium, Storchium et similes, Philippi Laelium Socinum, V. Strigelium, Pezelium etc. P. Eberi et collegarum Val. Weigelium, ipsius denique Jac. Andreae Jo. Jac. Grynaeum, exhibet.] ut, cum ipsi degenerassent a praeclara doctrina, adversariis obtrectandi materiam, quasi ex praeceptorum scholis venena hujusmodi hausissent, objectum fuerit. Quae et Apostoli Jesu Christi probra jam olim a se amoliri sategerunt. Nec denique salutatio, saepius in litteris ei adscripta, aliquid momenti ad praesens negotium affert; ut potius gratam auditorum erga doctorem voluntatem ostendat: quibus officiis J. Tarnovium quoque, G. Queccium, G. Königium, C. Bussium et alios cohonestarunt. Immo universe Ruarus, cum multis amicitiam se religiose servare, ad C. Bergium perscripsit, [note: Part. I. epist. XX. f. 137: Vbi amplius non sine joco Catholicismum suum, latius quam Bergii patentem, qui homousianos tantum in amicum foedus recipiat, jactat, et alios etiam omnes, qui capita Christianae fidei, quae pauciora ipse longe, quam Bergius censeat, teneant, et vitam secundum regulam Evangelii componant, fratres se salutare, addit.] quos capitales esse hostes sciat illius sensus, quem in religione sequatur. Quanto minus itaque ea humanitas praeceptori praestita invidiam ei concitare debebat? Recte ergo et laudabiliter in Piccarti mnemate, seu memoria Piccarti ab oblivione vindicata, [note: Recitata et typis impressa AltorphI A. 1620. 4to. Quo anno, jam ante amisso paene oculorum usu, (uti ex epist. Jan. Gruteri in Amoen. litter. Cl. Schelbornii excusa didicimus,) d. 3. Julii vir optimus, sed corpore obesiore turgens, apoplexia correptus aetat. A. 47. decesserat.] Frid. Rochsius, Pratenus: Pium, inquit, Piccartum nostrum, quantum humanae ac miserrimae hujus naturae fert imbecillitas, fuisse, extra omnem dubitationem, quicquid malevoli etiam homines dictitent, puto positum. Domi enim non tantum ipse, summo cum ar dore,


page 291, image: bs0291

quotidie sacris incumbebat litteris, ita, ut sacra Biblia quinquies ab illo perlecta et relecta sint, sed suos eo adigendos bene sciebat. Conciones publicas, quantum ob membrorum imbecillitatem potuit, frequenter cum suis visitabat. Sacra Domini coena more verorum Christianorum utebatur, ut NB. SVMMA ILLVM INJVRIA AFFICIANT HI, QVI, ALTERIVS CVJVSDAM RELIGIONIS FVISSE SECTATOREM, PERHIBENT. His publica, addit l. c. Orator, Reverendi admodum et CL. DN. Georgii Koenigii, Eccl. hujus Pastoris ac in Acad. nostra Prof. dignissimi, concione [note: Quae tamen, cum aliae multae praelum expertae sint, excusa, quod dolemus, in publicam lucem haud prodiit.] abunde esse satisfactum existimo. Quae enim quaeso haec levitas, palam ad hanc se profiteri religionem, ceremoniis non tantum iisdem, sed, quod maximum, eodem modo uti Coena S., et in mente tamen aliam fovere opinionem. Non res hae ludicrae, sed, quae salutem concernunt, maximae, quibuscum jocari nemo, nisi cum animae interitu, potest. Germanica fides illud in hoc usque tempus obtinuit, ut, quod loquatur, sentiat. Virum jam hunc nostrum Piccartum Germanicae fidei omnium consensu fuisse, certo certius constat; abstinere ergo a cogitationibus, ne dicam sermonibus, talibus, ne ipsi in illam ipsam suspicionem incurrere velint, longe fuisset melius. [note: Quae ex Rochsio desumta in Caroli Arndii quoque P. P. Rostoch. Biblioth. Politico-Heraldica f. 255. ubi, ut amoliatura Piccarto crimen dissimulatae religionis, auctor occupatus est, [gap: Greek word(s)] leguntur excerpta: ita tamen, ut nec ipsi diligentissimo Arndio, qualis ista religio fuerit, cujus insontem insimulatum esse Piccartum, ait, videatur fuisse perspectum.] Sed haec transeant etc. Repetenda ea nobis videbantur plenius, vel ea de caussa, quod, tantopere calumniandi Piccartum multorum libidinem tunc invaluisse, hinc palam est, ut ex suggestu quoque in funebri oratione fuerit insontis viri boni integritas vindicanda, et, cum ne sic quidem, qui pascebatur in vivis, livor post fata quiesceret, parentali etiam oratori negotium daretur, eadem iterum iterumque inculcandi, quae pro Piccarti facere possent sincera in pietate mente, et intemerato in doctrina vera sensu asserendo. Non equidem cum quoquam de pondere rationum ab oratore hoc adductarum disceptabimus, in quibus pleraeque et Sonero accommodatae fuerant, eumque ab omni labe purgare olim videbantur posse. At, si cum prioribus, quae a nobis adducta jam ante sunt, argumentis ea conjungamus, et, quod praecipuum est, ipsosmet erroris complices constanter unoque ore Piccartum a societate impii dogmatis immunem declarasse, cogitemus, [note: Quorsum etiam pertinet notabilis illa epistola, ad quam Ruarus Argentorato tam audacter et impudenter respondit, verbisque gravissimis Piccartum antea secum expostulasse fatetur. Quibus excusationibus sane effugiisque et tergiversationibus profecto opus non fuisset, si vel eadem ipse Piccartus, quae Ruarus cum sodalibus, sensisset, vel clandestinae molitiones ipsaque haeresis haud displicuissent.]


page 292, image: bs0292

non reperio, quomodo sine atroci injuria in meritissimum hunc acutissimumque Philosophum suspicio ejus rei amplius vel levissima cadere possit. Quibus vero ne haec quidem sufficient, illis commemorabile in Evang. Joannis Cap. I. comm. XIV. Verbum caro factum est, occasione istius Crypto-Socinismi affabre concinnatum carmen, et pium et elegans, [note: Quoniam partem aliquam inde decerpere commode non licuit, totum dedimus, ad calcem integri hujus operis inter supplementa typis excusum: ubi L. B. ante Orationes Vogelio-Peuschelianas requirat.] commendamus, idque, cum confessionis instar sit a praestantissimo viro editum, si qui nihilominus contemnant, per nos licet, Anticyras navigent. Quod superest, nigri Philosophi, differentiae caussa, ne cum nigro Theologo, Grauero, confunderetur, nomen ei impositum censemus, non propter corporis aliquem nigrorem, de quo nihil exploratum habemus, [note: Obesum enim corpore et pingui aqualiculo propenso sesqui pede extante praeditum fuisse accepimus, non nigrum aut fuscum.] sed per allusionem ad nomen Piccarti, cum nigra pice, congruentis; cujus originis veritatem tanto magis probamus, si Ruaro, Saxoniae inferioris idiomate vernaculo utenti, vocabulum nove efformatum acceptum sit referendum. In his enim terris baccas etiam nigras sylvestres pickbeere, [note: Quae in nostris his terris die Schwarzbeere nuncupari solent.] eadem de caussa, vulgo nominari, et venales proclamari, saepe audivimus.

§. XXXVII.

Quam alienum autem a Piccarto fuit commentum illud impudentissimum, quo, aliquid illi commercii intercessisse cum immanibus Socinianorum erroribus, nonnulli perperam perhibebant: tam certum est, eum, qui proxime in Syllabo nominum subjunctus comparet, Bernhardum PLANERVM, in eorum numero ipsaque fraternitate, tanquam rite in eam assumtum, diu extitisse: de quo, quia alioquin minime cognitus sed obscurissimus est, explicatius quaedam annotare lubet et decet. Fuerat nempe et hic Norimbergensis, ex scholis civitatis amplissimae in Academiam patriam translatus anno MDCVI. d. IV. Octobr., atque Alumnei toties laudato sodalitio, Procerum et Curatorum Vniversitatis splendidissimorum munificentia,


page 293, image: bs0293

adscriptus. Studia, quae sectatus est, Juridica erant, cum Philosophicis exercitationibus haud segniter continuata: ita, ut primum etiam Baccalaurei gradum, Decano Joh. Praetorio, Joachimico, sibi collatum, [note: Competitore inter alios Peuschelio, sicuti supra cap. I. §. IX. recusum nos docuit Programma.] non adspernaretur: quem sub finem anni MDCIX. a. d. XIV. Kalend. Januar. impetraverat. Eodemque anno, Praeside supra laudato Jerem. Hölzlino, de variis amicitiae generibus disputasse legimus: cui exercitio J. Crellius, tanquam amicus et contubernalis longe charissimus, attexuit non inelegans carmen, dignum utique, nisi prolixius esset, quod typis quoque repeteretur. Ex quo etiam testimonio benevolentiae singularis maxima cum eo familiaritas, et prima insuper haereseos susceptae, ex eadem nimirum amicitia haud dubie profluentis, origo genuina non difficulter colligi potest. Ex Academia patria [note: Vbi inter auditores cum suos non sine laudis significatione numeravit A. Dinnerus Richter. Epist. f. 659.] A 1614. in vere discedenti [note: Etenim h a. d. 23. Aprilis amici cujusdam Andr. Aimoldi Philothecae nomen cum inscriberet, abiturientem id se officium praestitisse addidit.] Vogelio his verbis sua manu scriptis, et pietatem non fucatam spirantibus:

Wann ich hab GOttes Hulden
Was soll mir Menschen Gnad:
Ein Christ muss viel erdulden
Vnd ist ihm doch kein Schad.

affectum sincerum suumque in Deum amorem testatus est, et huic amico absenti pulchre obsignavit. Ipse vero media aestate hujus anni inde demigravit, atque Helmstadium concessit, [note: Vbi d. 12. Julii, Pro-Rectore Henr. Boethio Theol. D. et P. P., in civium Academicorum numerum receptus est.] comes et commilito, si recte conjicimus, [note: Qui tamen ad alia quaedam loca divertens d. 23. demum Octobris istic appulit.] Georgii Richteri, de quo paullo post pluribus disserendum erit, in ea Academia factus; postquam AltorphI adhuc solemni more [note: Sic enim testati sunt fratres caeteri, ea de re interrogati.] in fratrum numerum cooptatus erat. In Julia vero Vniversitate non multo post, et statim anno sequenti 1615., praeclaram spartam ephori apud Henricum Carolum, Ducem Brunsw. et Luneburgensem, Henrici Julii filium, administrasse cognovimus; quae res, nisi divina providentia obstitisset, per infectam pestifera haeresi hujus tanti principis ephori mentem male admodum cedere


page 294, image: bs0294

potuisset. Praecipue, cum, tanta istic vixisse pertinacia in errore animo ante concepto, exploratum nobis sit, ut, cum adiret officium illud sibi demandatum, cum Leimero, ejusque opera interveniente, cum caeteris etiam sodalibus: Vtrum ad S. Synaxin accedere possit, [note: Haud dubie suspicionis evitandae, invidiaeque, ut facile praesagiebat animus, declinandae caussa.] deliberationem denuo institueret, litterisque scriptis, se hucusque aeque ac caeteros, abstinuisse, non obscure proderet. Quid responsi tulerit, equidem, cum epistolae illae interciderint, ignoramus: Id vero constat, laudatum Principem, fidei ipsius concreditum, in eadem Academia A. 1616. matura morte [note: Quae divina haud dubie fuit, ne contaminaretur eodem errore, et provida pro ejus aliorumque salute, cura.] decessisse, fortunarumque Planeri mutationem haud levem hinc consequutam esse. Qua vero porro fortuna illic locorum usus sit, colligere accurate non licuit; praeterquam, quod in epithalamio, nuptiis ejus cum Mar. Magd. Nösmannia A. 1622. in patria celebratis, consecrato, Georgium Remum, JCtum et Consiliarium Reipubl. Noriberg. toties jam laudatum, serto aureo tempora ipsius Lyceum Julium cinxisse, h. e. honores Doctoris in utroque Jure [note: Atque hinc etiam: Vtrum Disp. ejus fuerit inauguralis ea, cujus idem Remus copiam fecit Andr. Dinnero, non definimus. Vid. interim Dinneri Epp. Mantiss. III. Richterianis adjunctae f. 659. Non tamen videtur fuisse auspicalis, si circumstantias temporis consideres: quia epistola haec p. p. Jubilaeum Evang. Eccl. primum scripta, honores autem istos post id tempus serius Planerus videtur adeptus. Sed parum refert haec operose disquirere.] ex eadem Academia Planerum sponsum retulisse, obiter commemorare observavimus. Ex quo carminum fasciculo, eodem hoc anno Advocatum Norib Reipubl., et ex Philotheca quadam, Consiliarium quoque Würtenbergici Principis creatum, atque A. 1643. adhuc in vivis superstitem in patria fuisse, intelleximus. [note: Immo vero adhuc A. 1649. rebus maximis adhibitum esse, et forte e patria (sic suspicamur) antea in Würtenbergicum Ducatum omnino commigrasse, exinde colligimus, quod nomen ejus praecipuis post pacem Monasterio - Osnabrugensem transactionibus, quas Dux Würtenbergicus cum Constant. Episc. procuraverat, inter Würtenbergicos ministros aulicos, nominatim in compositione caussae Ravensburgensium cum Carmelitis, controversiae notissimae, A. 1649. d. 25. Maji seu 4. Junii subscriptum legitur.] De opinionibus Socinianis, post primam illam deceptionem tandem etiam derelictis, [note: Quo referenda videtur consultatio illa cum Peuschelio quaesita; de qua vide C. IV. §. XI. etc. Vnde Jenae etiam, aut Wittebergae potius, ad tempus vixisse colligimus.] nihil est, quod dubitemus. Lapneri autem adscititium cognomen, ex trajectione litterarum leviori, et Delii alterum,


page 295, image: bs0295

ex Graeco [gap: Greek word(s)] , quod planum apertumque notat, ortum habere, cum nemo ambigat, nihil nos morabuntur. Quamobrem eo quoque misso ad Martium Pisonem h. e. Thomam Pisecium a Martowice accedemus, hominem Polonum, [note: Quo idiomate etiam nomen suum Thomas Pisecki subscripsit libris a se editis.] seu potius gente Silesium, et genere pariter ac meritis de eadem haeresi nobilitatum, nostrorumque Neo-Socinianorum patronum maximum. Nomen ejus gentilitium in formam Romanam, ad patriciam, celebremque inter Quirites, Pisonum familiam alludendo, inflexum esse, apertissimum est. Alterum enim ipse sonus Pisecii indicat, alterum vero praedium Martowitz. quod incoluit, ei peperit. At caussa eum quoque inter caeteros in collocutionibus commemorandi latet. Si quid conjecturis tribuendum, cur mentionem hujus viri nobilis in litteris fecerint nostri Neo-Photiniani, non tam scripta in caussa suere, quae perpauca celebrantur, quam vicinia loci jam ante nominati, ubi habitabat, et affinitas Crellii; nisi haec, ut arbitramur, aliquanto post, et A. 1616. demum, per matrimonium cum sororis Pisecii filia [note: Ex conjugio cum Sim. Pistorio genita.] initum, coaluerit: quod tamen familiaritas diu antegressa promovit. Litteris ergo ultro citroque mittendis, [note: Vid. hoc cap. II. §. 51. ea de re observata.] praeter libellos quosdam [note: Inprimis Respons. ad decem rationes Edm Campiani Jesuitae, quae A. 1610. e typographeo Racoviensi Sternaciano, forma 12. prodierat, et Jacobo Sieninsky, patrono communi, dedicata fuerat.] in lucem editos, ejus nostris inserviebat tyronibus opera, atque hinc tam frequens grataque memoria fuit. Si quae sunt alia notatu digna, quae pauca sunt, Sandius de illis conferri poterit, eamque ob rem nihil est, cur longi simus. Nec Nolopiae nova appellatio ex Polonia, per [gap: Greek word(s)] elementorum consvetam, formata, Polonique, Nolopi hinc dicti, nos morantur. Vtrum vero a planitie locorum (est enim minus haec terra, quam aliae, montosa) an campi usu, quem Socinianis praestitit, in quo eorum improba diligentia se exerceret, idem Regnum nuncupatum sit Campania, vel a bellicis denique in aperto campo studiis, [note: Ita Polonos quoque, Campanos amicos vocavit Ruarus Cent. II. Ep. IX. f. 63. Quae vox in Peuschelianis epistolis frequentissime reperta fuit.] in medio [note: Cur enim Poloniam cum Campania, sive Italorum sive Gallorum, comparare, eaque de caussa hoc illi nomen imponere voluerint, nisi ob fertilitatem haud dissimilem, nondum assequimur. A Campano autem illo, de quo infra §. XLVI. disseremus, veluti doctrinae ejus alumnam, ita cognominatam esse, vel ideo dubitamus, quod alias nullam a nostris hujus hominis mentionem temere injectam fuisse observavimus.] relinquimus. Supplementi enim loco Pelargus [note: Christophorus, inquam, Svidnicensis Silesius, S. Theol. D. et Acad. Francof. ad Oderam Prof. primarius, Eccl. item Pastor, atque generalis totius Marchiae Superintendens.]


page 296, image: bs0296

potius commemorandus est, quem Ciconiam dicere placuit: et Dav. Pareus [note: Is, de quo supra jam dictum est, Theologus Heidelbergensis.] huic addendus, Palatinorum Theologorum fulcri titulo interdum insignitus. Quorum hic, quia Vorstio inprimis gravis erat, sive corripiendo, sive ad saniorem mentem revocando, [note: Conf. Epist. Gothanas, a S. Rev. Dn. D. Cypriano in lucem publicam datas: interque eas illam cumprimis, quae n. LXIII. f. 103. comparet.] et a Gittichio quoque fuit oppugnatus, [note: Vid. supra cap. II. §. 28.] tum ob alia scripta celebria, citatus haud raro fuit. [note: Inprimis vero bilem moverunt Socini assectatoribus, quod, cum moderatior ante videretur Pareus, duriorem et concitatiorem animo se factum esse, publicitus demonstraverat in Dedic. supra jam laudata Comment. in Epist. S. Paulli ad Romanos A. 1613. Heidelb. forma quadruplic. chartae editi utpote quem Illustri Senatui Gedanensi non tantum inscripsit, sed ejusdem quoque curam in reprimenda haeresi Sociniana magnopere praedicavit, atque Ostorodum tanto nocentiorem, quanto propius civitati laudatae adhabitet, et popularius sermones miscere possit, atro carbone, praeter caeteros, notavit.] Prioris vero cur meminerint saepius, non una hac tempestate caussa reddi potest. Etenim non solum notum est omnibus, a professione doctrinae Evangelico - Lutheranae ad Reformatam tandem [note: Cum jam hoc tempore A. 1614. sq. vacillare coepisset. vid. Caroli Memorab sec. XVII. L. II. c. XV. f. 338. sq. Vnde et infra cap. III. Vogelium ab eo in primo accessu difficulter admissum esse, quod exploratorem eum crederet, Hutterus memoriae prodidit.] eum descivisse; quam etiam ob rem plurimum illi litis tunc intercessit cum Conr. Schlüsselburgio, Fr. Balduino et Dan. Cramero nostratibus, Compendio praeter alia Theologico, in editione altera ad novas opiniones accommodato, occasionem huic [gap: Greek word(s)] dante. Sed etiam cum Socinianis, in vicinia virus suum disseminantibus, saepe quoque concertandum eidem fuit, uti viva voce, ita scriptis quoque, quibus tam immani errori oppositis, Admonitione praesertim seria, [note: Quae lucem hanc adspexit A. 1605. Lips 8v., antequam jam superiori seculo A. 1593. Insigniora testimonia de Trinit. e V. Test., et A. 1592. Resp. ad lib. Arianorum, cujus titulus erat: Argumentorum pro trino et uno Deo omnium examinatio, evulgaverat.] quid sentiret, exposuit. Ad haec quemadmodum vicinus admodum erat, addictis huic sectae permultis haud procul ab ipso Bobovici habitantibus, ita coram etiam Francofurti, atque in agro circumjacente, cujus in sacris Antistes, cum illis colloquendi,


page 297, image: bs0297

frequens occasio oblata est; quam ambabus isti manibus amplectebantur: quum non solum haud vulgariter eruditum in humaniori etiam litteratura crederent, sed (quod inprimis magni faciebant) procliviorem quoque caeteris, ad mitius de dissidentibus judicium ferendum, invenirent. [note: Huc sane consilia Pelargi potissimum tendebant: uti ex scripto perquam luculento Joh. Bergii hyperaspista ejus, Becmannus, libro mox cit. f. 129. sqq. ostendit, et multa quoque alia, cur male caeteris audiret, eo tandem rediisse, (si quis mutuas concertationes legat et appendat,) quod Philippi nimirum scholam hac quoque in parte redoleret, demonstrant. Quanquam etiam sint, qui in gratiam Calvino-Reformatorum quaedam eum, ut beneficia nonnulla consequeretur, quibus opus habebat, concessisse, ipsumque Comp. Theol. A. 1616. eo inflexisse, non minori verisimilitudine affirmarint, idque ex epist. Dan. Crameri, in Caroli Memorab. ad A. 1614. f. 339. sqq. recusa, probare conentur. Vbi quae de Rege Sveciae cum eo collocuto narrantur, inprimis legi merentur.] Tanti certe inter eos propter insignem hanc cum eruditione conjunctam moderationem habebatur, ut vix Ruarus (quemadmodum et Vogelium tandem eum invisisse, ex Philotheca apparuit) illac transiret in Poloniam, quin identidem Pelargum reviseret: qui et prudentiam istius Theologis aliis imitandam, qua minori cum strepitu terrarum orbis ad Evangelium converti potuisset, determinato alicubi commendat, eoque ipso ob consilia unionis praepostera sibi charum fuisse, [note: Ita scil. factum, ut, qui se Lutheranis sordere, et non placere suis, alicubi scripserat, tandem Socinianis in pretio esset. Mira profecto sors, sed haud insolita inter eos, qui ambidextri magis, quam veritatis rigidi sateliites audire volunt, ut, quando omnibus gratificari student, cunctis ingrati reddantur.] non obscure testatur. [note: Ad Ciconiae, pro Graeco Pelargi, substitutum nomen quod attinet, tanto minus nobis id curae est, quo clarius ejus permutationis origo patet. Quemadmodum vero Graecum ex Germanico cognomento, cum majores illius adhuc in agro Glogaviensi habitarent, ortum sit, et avito Biedermanni successerit, ejusque imponendi occasio ex proceritate staturae Christophori cujusdam, atque Ciconia in aedibus ejus nidificante, antehac sumta sit, fusius J. C. Becmannus in vita D. Pelargi, Notit. Vnivers. Ff. ad Oderam C. VII. f. 123. inserta exposuit; ubi vitam plenam fataque universa pluribus descripta, si placet, legere licet.]

§. XXXVIII.

Sed satis de his dictum putamus, et velut in transcursu. Adeundum est, quod subsequitur elementum foecundissimum

R.

In qua primum serie et principem dignitate locum haud injuria tenet ipsa RACOVIA, [note: Mediocre oppidum in Polonia minori, et Palatinatu Sendomiriensi ad sinistram hujus urbis in arenoso admodum solo, uno a Sidlovia lapide, situm, et a nomine gentilitio, uti Lubioniecius refert, L. III. c. XII. Ref. Pol. Hist. uxoris cujusdam e Gnojeniorum stirpe ortae, ac stemmate Rak, quod nomen Polonice cancrum denotat, nuncupatum. Cujus fundamenta A. 1569. idem posita esse ait, agrumque, perinde uti supra Crellius, tanquam minus laetum, sed pratis tamen, sylvis, stagnis et fontibus luxuriantem, atque temperato et salubri aere, amoenoque situ conspicuum describit.] Cavaria (de qua tamen voce, utrum recte


page 298, image: bs0298

scripta sit, dubitamus, et mallemus Covaria reponere) itemque Verona in clandestino scribendi genere nominata. Coloniam [note: Seu Armamentarium potius, aut militiae contra Ecclesiam Jesu Christi instruendae officinam, vulgo der Waffenplaz, dictam. Ipsi Sociniani Athenas Sarmaticas appellare non sunt verecundati.] Socinianorum id oppidum fuisse ad annum usque 1638., nemo ignorat, tantaque interdum celebritate floruisse ferunt, ut studiosorum, ex universa Polonia istuc confluentium, [note: Nam et Pontificios non paucos liberos suos institutionis caussa in hoc Gymnasium misisse, testem habemus autorem Praef. ad Opp. Exeget. Crellii T. III. qui sine dubio Wissowatius est, *. 2. Quod etiam Neophotiniani nostri, hoc de nido interrogati, deinceps professi sunt.] atque ibi commorantium, frequentia millenarium numerum saepissime aequaret. Vt omittamus Synodos quotannis illic ordinarie [note: Cujusmodi in vita Ostorodi supra jam commemorata est, pluraque in Diario Smalcii infra occurrent exempla: ut eos conventus taceamus, quorum ad calcem Biblioth. Vnitar. Sandianae facta est mentio, celebriores et propemodum universales, quorum uni etiam nostratium aliquis tanquam legatus interfuit.] (alibi enim et extra ordinem et non ita frequenter congregabantur) a Socinianis habitas, scriptaque ex typographia Rodekiana, deinde vero Sternaciana [note: Qua de, ejusque inprimis origine, scriptisque inde emissis, plura commentabimur, in libro de typographiis illustribus et privatis, propediem, D. V., publicae luci exponendo.] sumtibus totius societatis aut nobilium liberalitate, excusa evulgataque, et ipsas praelectiones denique selectas; de quibus superior Crellii ad matrem epistola testari potest. [note: Cum qua conferenda est ea, quam ex MScto exhibuit in Animadvers. Philolog. Cl. Creenius P. V. f. 258. Vbi etiam de Salariis docentium, et nobilium quorundam singularibus erga praeceptores istic docentes beneficiis, ipsisque adeo receptorum in hunc numerum munusculis datis, nonnulla lectu digna reperiuntur. Ex qua epistola amplius, infimam, quae alias dici solet, classem, primam ibidem, ut alibi quoque fit, dici consvevisse, patet, et quae fuerint etiam in inferioribus subselliis pertractata, Logica videlicet, Rhetorica, Orationes Ciceronis, atque Exercitationes styli et similia, elucet. Qua occasione denique, nobiles etiam quosdam v. g. Lubieniecios, Schlichtingium, Rupnovium, Stoinios et alios hujusmodi suo sumtu Ecclesiam Polonicam, quae a Getmanorum coetu distincta erat, hunc vero, salario accepto, Germanos Smalcium, Crellium, Stegmannos etc. (coll. Cent. II. epp. Ruari num. XLV.) ordinarie docuisse, monemus.] Neque tamen etiam incognitum est, qua ratione


page 299, image: bs0299

in Comitiis eodem illo anno, quem diximus, convocatis, occasione petulantiae juvenum quorundam scholasticorum, h. e. studiis in Gymnasio incumbentium, adversus crucifixi imaginem lapidibus petitam confractamque exercitae, decretum sit, scholam hanc diruendam, Ecclesiam Socinianis adimendam, typographiam tollendam, pastoresque ac Professores esse proscribendos. Eaque omnia brevi quoque tempore executioni fuisse data, hinc inde ab historicis memoriae proditum est. Quae quidem facta sunt, superstite adhuc Jacobo Siennio Sienninsky, [note: Seu a Sienno, Johannis Siennii, quem Debnium gente vocat Lubieniecius, Palatini Podoliae, filio. De quo pluribus Sandius agit; de patre vero Lubieniecius ante dictus in Hist. Reform. Polon. f. 191. L. III. c. III. disserit. De utroque, quam sententiam in religione, et filius quoque, antequam Socinisino nomen daret, professi sint, nos quoque inferius agemus.] Racoviensi Toparcha et Podoliae Palatinide, qui ab A. 1600., deserta Reformata religione paterna, huic haeresi pestilentissimae et ipse [note: Matris praesertim ductu et instinctu, quae, quamvis maritus alia sacra constanter sequeretur, Socinianis tamen nomen suum maturius dederat, et Gregorium quoque Pauli, primum Racoviae Pastorem, Cracovia huc accitum, dudum receperat. Quo factum, ut et filio eum materno lacte in hunc gregem favor instillaretur.] nomen dederat, nidumque illum, in quo tot mali corvi excluderentur, ultro illius asseclis concesserat. Quae ut sint tanto clariora, compendium ex vita Andr. Wissowatii [note: In Bibl. Sandianae Append., ubi f. 233. extat. Non quod haec cognita haud sint, sed ne magni momenti historica haec pericope, et fata singularia, quae singularibus etiam somniis, ac veluti vaticiniis, praedicta esse Sociniani pertendunt, ex hac Historia Crypto-Socinisimi a Racoviensibus inprimis sustentati, qui lampada deinde aliis tradebant, exularet.] decerptum ipsiusque verbis dabimus: Sequens annus, inquit ejus scriptor, trigesimus nimirum et octavus supra millesimum et sexcentesimum, Vnitariis, immo et caeteris recti aequique tenacibus viris, perquam funestus extitit. Eruitur tunc vero ocellus Poloniae, asylum atque profugium exulum, religionis musarumque sacrarium: Ecclesia, Gymnasio, typographiaque [note: Quam Sebastianus ille Sternacius adhuc gubernabat, Alexii Rodekii gener.] Racoviensi sublatis. Damni irreparabilis occasionem dedit studiosorum quorundam protervitas, qui ligneam crucifixi imaginem extra oppidum sitam, lapidibus fregere. Hinc adversarii, adolescentibus (a parentibus ob petulantiam castigatis) libere missis, quam dudum quaerebant, ansam calumniandi nocendique nacti, totam eorum, quos Arianos nuncupabant, adoriuntur societatem. Obruitur calumnia Siennius, Racoviae Toparcha, [note: Johannis nimirum illius, de quo paullo ante, filius, Palatinides hinc vulgo cognominatus, vir pecuniosissimus, idemque Ecclesiae atque Gymnasii in hoc oppido suo conditorum patronus et nutritor munificus: cujus filius olim nostrae etiam Academiae Altorphinae cum Schlichtingio suo civis fuerat. De eo, cum improvisa illa rerum vicissitudo fratres premeret, jurejurando interposito, nihil sibi cum haeresi illa commercii fuisse, religiose, ne infamia notaretur, confirmasse, narrant. Eadem certe venerandus Lauterbachius in Ariano-Socinisino Polonico cap. III. §. 7. f. 462. de sene hoc septuagenario A. 1638. in Comitiis Varsoviensibus ita gesta esse, explanate testificatur. Nos hisce in medio relictis, non multo post mortalitatem exuisse, anno nimirum 1639., brevissimis h. l. addimus. Vtrum vero, ut Regenvolscius in Hist. Eccl. Slavon. asseveranter ait, f. 258. euris et moerore fractus diem suum obierit, non definimus, quia et ipsum quoque Regenvolscium non alio, quam conjecturae ex calamitatibus sumtae, fundamento niti, certum esse videmus.] cui laesae divinae et regiae Majestatis crimen intentatur: similiter


page 300, image: bs0300

scholae professores et Ecclesiae pastores, tanquam perpetrati facinoris auctores, juventutisque ad id exequendum stimulatores. Nihil contra valuit accusatorum innocentiae suae validis rationibus evicta demonstratio: nihil ipsius Siennii, senis septuagenarii, patricii, deque patria cum jactura patrimonii praeclarissime meriti, cui tanquam patriae patri in Comitiis regni saepius acclamatum est, juramento (ipsi, ut testaretur, se inscio haec perpetrata esse, [note: Rem ipsam ergo non inficiati sunt, sed suo jussu et approbantibus Praesulibus id factum esse, negabant, libellum vero, cui titulus praescriptus fuerit: Tormentum throno Trinitatem deturbans; sub praelo tunc fuisse, camque etiam disturbationis istius caussam extitisse, uti caeteri omnes, ita Schlichtingius cumprimis, in Apolog. pro veritate accusata, ad Illustr. et Potentiss. Holland. et Westfrisiae Ordd. Equitis Poloni nomine conscripta et A. 1654. evulgata f. 42. sq. pertinaciter negavit, commentique auctorem Jo. Laetum, Moravum, Compend. Histor. Leidae 1643. publ. scriptorem esse, asseveravit constanter.] extorto) sancita purgatio: Nihil complurium ordinis equestris delegatorum, non tantum Arianae (ut vocatur) sed Graecae, et Evangelicae, immo et Romano-Catholicae religioni addictorum, contra extraordinarium et summarium, novo et inaudito in libera Republica exemplo, judicii hujus processum, sese opponentium, protestatio. Decernitur Warsoviae in regni Comitiis (tertio, equestri nimirum, ordine, summo cum praejudicio, a caussae hujus judicio excluso) scholam Racovianam esse diruendam, Ecclesiam Arianis adimendam atque occludendam, typographiam tollendam, Eoelesiae pastores scholaeque professores ac praeceptores infamia notatos proscribendos. Quae cuncta excutioni impigre mandata, brevi tristem habuere eventum. Digna profecto, quae hic repeteretur, [gap: Greek word(s)] , quippe notabilis diuturnae protervitatis periodum, ex quo tempore res eorum nunquam convaluere amplius, [note: Quas enim receperunt deinceps vires, illis nunquam ita, uti antea, tranquillis uti licuit, exiguaque, qua fruebantur, indulgentia, nova et solenniori (ut omittamus alia decreta) proscriptione A. 1658. finita est. De qua Sam. Przipcovius in epist. ad Jo. Naeranum, Praef. Opp. ipsius anteposita, confuli potest.] comprehensam strictim exhibens, eaque de


page 301, image: bs0301

caussa [gap: Greek word(s)] descripta. Quamvis enim nonnulla ex affectu in religionis hujus eorundemque sacrorum socios profluxerint; pleraque tamen cum rerum Polonicarum caeteris scriptoribus eorumque narrationibus conveniunt, atque adeo fidem omnino pleraque merentur. Quod nunc Racoviam ornat templum, hanc inscriptionem Lectoribus exhibet:

DEI VNIVS ET TRINI

Gloriae

Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli

majoris et minoris Jacobi

Honori

sacram hanc aedem

aeternum

Proscripta hinc Ariana impietate

Restitutoque Romani Catholici ritus cultu

Illustriss. et Reverendiss. JACOBVS ZADZICK [note: Regi quondam et Reipubl. Polon. a Secretis, dehinc Episc. Culmensis, ac denique inde ab anno 1634. Cracoviensis.]

Episcopus Cracov. Dux Seberiae

Studio et opera posthuma executorum

Amicorum

Erexit

Anno Salutis MDCXLV.

Precare bene Praesuli tuo tibique gaude

RACOVIA [note: Obiter h. l. annotamus, ejectis Racovia Socinianis, Andr. Wissowatio potissimum duce et ministro, reliquias Sociniani coetus pristini in ipso illo oppido superantis, ipsamque adeo e conjugio secundo Jacobi a Sienno viduam cum suis, in Radostow, uno a Racovia lapide dissito pago, sub patrocinio viduae Wilamiae e Cikoviorum prosapia, ad sacra celebranda convenisse, donec A. 1652. Radostovium in Seniutae, Pontificii hominis, potestatem jure haereditatis perveniret, et sacris hisce illic quoque silentium imponeretur. Caeterum eruditis, qui Racoviam inhabitaverant, inde dilapsis expulsisque in Volhinia deinceps Kisselinum ad tempus receptum praebuisse, alios autem alio diffluxisse, commodiori loco exponemus.]

Quod ubi Filium et Spiritum S. patre minorem

impie credebas

Ibi jam aequalitatem Trinitatis adores. [note: Conf. Staravolscius in Monum. Sarmat. f. 679. inprimis in vita Zadzikii, atque ex eo Lauterbach. in Fraustad. Zione P. I. Sect. I. cap. VII. p. 53. sqq. Cujus etiam Poloniae Ariano-Socinismum consulere non poenitebit.]



page 302, image: bs0302

De reliquo non mirum, quid novos hosce Photinianos, tyronesque etiam nostros, moverit, ut ejus toties in litteris familiaribus recolerent memoriam, quoniam, quaecunque agerentur, eo [note: Cum maxime floreret, caputque efferret insolentius.] perscribenda, atque rursus, si quid agendum suscipiendumque foret, exinde [note: Velut a matre et magistra caeterorum sodalium, ipsorumque coetuum hinc inde existentium metropoli: a cujus nutu cum penderent fere reliqui, hic quoque aliquid Racoviae Romanae deprehendere licet.] jussa quasi capessenda essent: utpote qui a capitum ejus sectae, magna istic auctoritate et multitudine inprimis florentium, arbitratu plane penderent. Vt fraternitatis, si quis ejus particeps fieri vellet, hinc quoque porrigendam dextram sileamus, de qua alibi [note: Et quidem ad calcem capit. hujus II di, ubi epistolae quoque huc spectantis exemplum sistemus.] disserere constitutum est. Nomen Veronae (alterum enim litterarum ordinem duntaxat commiscet) ex veritatis persvasione falsa et imaginaria de uno Deo patre ejusque in Christo voluntate a se recte agnitae repeti oportere, in propatulo est positum. Quam etiam ob rem in his Athenis, quo nomine idem vitae Wissowatii [note: Ad quam etiam Wissowatianam familiam, viduam certe Wissowatii, post Jac. Siennii mortem, quae anno proximo post mutationem illam rerum supra commemoratam, uti dictum est, sequuta fuit, jure haereditatis Racovia pervenit. Vnde et filium Siennii, de quo alibi exponemus, Zbigneum, ante patris obitum fatis, et mature quidem, concessisse colligitur. De quo etiam, post iter Altorphium susceptum, altum ubique est silentium. Quanquam de his forte plura ad Diarium Smalcianum annotanda occurrent.] appellavit scriptor, Sarmaticis non moras trahemus diutius, sed Valentinum Radecium paucis spectabimus, et quum inter omnes constet, Matthaei Radecii [note: A. 1612. nuper admodum Racoviae d. 29. Martii aet. annorum 73. vita defuncti.] Gedan. olim a secretis Reipubl. fuisse filium, eaque aetate, qua sunt clandestina illa novorum Socinianorum molimina actitata, in Transylvania, nominatim Claudiopoli, altera haereseos sede celebriori, claruisse, alia de illo non annotabimus, praeterquam, quod propter libellum de modo et forma S. Eucharistiam administrandi, qui ab eo jam tum in lucem editus erat, videatur commemoratus. Hoc enim ritu celebrare S. Coenam ausos esse etiam AltorphI, atque alibi quoque eodem fuisse et ad eundem modum defunctos, ex superiori capite I. recordamur, alteroque subsequenti III. denuo hujus temeritatis mentionem faciemus. De nomine autem Graeco Pancratii ex Latino


page 303, image: bs0303

Valentini efformato, et ex Germanico Radecii, Graeco Eubuli constructo, quod addamus, posita utriusque in aprico derivatione solita, nihil habemus. [note: De patre enim jam ante dictum est, et plura in Diario Smalcio inferius commentari licebit, ubi et filii hujus semel iterumque fiet mentio; in Transylvania enim et Claudiopoli, ubi pastor erat Sociniani coetus primarius, diem supremum A. 1630. ex Sandii conjectura, sec. Lauterbachium autem A. 1638. circiter, obiisse, satis constat.] Plura vero de Hermanno Ravenspergero dicenda succurrunt, quippe inter adversarios praecipuum nomen adepto, atque hinc scriptis in utramque partem publicatis per id tempus inclarescente. Siegena Nassovium fuisse, jam ante nos Cl. Möllerus observavit. Piscatoris discipulum, ac proinde rigidiorem Calvinianum, in Schönfeldii schola Marpurgensi amplius formatum, Doctoremque Theolog. A. aetatis XXIII. rariori exemplo creatum, alii praedicant. Nostrum est, de scriptis adversus Socinianos vulgatis dispicere, quorum caussa congerrones nostros haud dubie ejus mentionem subinde in epistolis fecisse, ex indiciis haud vanis colligimus. In his duo inprimis celebrata sunt: Alterum pro Divinitate Christi aeterna elaboratum, cum in schola Benthemensi jam docendi spartam nactus esset, quod: Par unum sophismatum ad amussim veritatis examinatorum, inscribitur, vindiciasque locorum a Socinianis vexatissimorum, Joh. VIII, 58. Antequam Abraham existeret, ego eram, et Joh. X, 30. Ego et Pater unum sumus, continet. Alterum vero Vindiciarum S. S. Trinitatis mysterii titulum gerit, et pariter atque prius Steinfurti excusum est. Quorum etiam prius ex instituto Valentinus Smalcius sibi examinandum sumsit A. 1614., ea simul discussurus, quae de locis citatis Jac. ad Portum [note: Lausoniens. in Bernensium agro Profess. qui A. 1613. 4. librum mox citandum Genevae emiserat in lucem non indoctum. Quid vero idem de moderatis in Theologia sententiis senserit, ipse Conrado Vorstio exposuit in epistola, quae inter Epp. Remonstr. centesima et quinquagesima est.] et Georgius Rostius, Rostoch., nostras, ille in Consutat. Instit. Ostorodi; hic in Exam. Catecheseos German. Socin. [note: Ed. vernacula lingua Tit. Bericht von den neuen Photinianern etc. Magdeb. 1614. 12mo.] ex adverso monuerant. Posterius autem Ravenspergeri opusculum ad breve examen idem Smalcius revocavit, in Appendice Refutationis Thesium Schopperi nostri, eodem anno publicam in lucem datae. [note: De qua alibi jam dictum est, et porro disserendi forte dabitur occasio. Hae enim Theses prima haereseos patefaciendae occasio fuere.] In utraque vero harum confutationum ita versatus est, ut modestiam, si unquam alias, [note: Idem jam supra dicacitatis vitium notavimus, cum de Wolffg. Franzio lit. F. commentaremur: quippe in quem pari protervitate invectus est.] hic


page 304, image: bs0304

maxime desideres, quippe in quibus, nonnisi puerilium, anilium, ineptientium et similium disputandi rationum identidem fieri mentionem videas. Quanquam nec Ravenspergeri [note: Cujus etiam obscuritas quibusdam censurae materiam praebuit. Adversarios certe non ea ex parte aggressus est, qua cum [gap: Greek word(s)] convinci possent, sed velitationibus suis ipsis quoque digrediendi campum aperuit.] vehementia omnibus placuerit, atque hinc alter, jure talionis sibi uti licere, tanto probabilius existimaverit. Sylvani successorem appellatum esse, Index noster ostendit. Ratio autem novae denominationis haec fuit, quia ex Nassoviensium Comitum celebri Gymnasio Herbornensi, ubi Theologiam aliquandiu jam ante professus erat, evocatus Steinfurtum, paullo ante, in Conr. Vorstii locum subrogatus, abierat; posteaquam diuid munus, ob caussam Vorstii in Batavis adhuc ancipitem, vacaverat. Cujus vero tantum aberat ut partes tueretur, ut Steinfurtum ingressus deinceps non tantum successor, sed et antagonista, Ravenspergerus extiterit, caussamque Dei adversus decessorem peculiari scripto egerit et propugnarit. Gröningensem cathedram post haec tempora ornasse, ibidemque vitam etiam A. 1625. cum morte commutasse, tanquam ab instituto nostro alienum, non est otium exponere fusius. Hoc vero praetermittendum non est, in litteris Socinianorum non solum Vorstii successorem, sed saepius etiam a libello paullo ante commemorato: Vnius paris sophismatum autorem, nominari. [note: In epistolis amoebaeis, quas inter Peuschelii libros inventas esse, semel iterumque dictum meminimus.] Quam etiam ob rem de industria ejus hoc titulo insignitum opusculum distincte supra [note: Hoc ipso §. p. praeced.] ut commemoraremus, adducti sumus. Caetera magni non sunt momenti; quae proinde, quo minus ad alia progrediamur, nos nec prohibent, nec morantur.

§. XXXIX.

Proximus a Ravenspergero inter disputandum, cui impenso etiam deditus erat studio, Groeningae fatis, uti p. a. dictum, defuncto, in onomastico nostro collocatur, primarius quidam, sed externus Socinismi adstipulator, at in confirmandis reliquis, immo etiam imbuendis errore Altorphinis nostris, strenuus adjutor Matthias RHAW, ignotus Cl. Möllero et forte pluribus aliis: de quo proinde, cujas fuerit, nobis incumbet, qua pote, diligentius edisserere. Gente Transylvanum fuisse [note: Ex sodalium confessione deinde edita, librisque amicorum nomina inscripta exhibentibus, quos Philothecas vocant, et aliis documentis ingenuis, haec cognita repetimus.] accepimus, et patria, seu civitate, Claudiopolitanum, a prima


page 305, image: bs0305

item pueritia Socini placitis domi imbutum, immo etiam excitum procul dubio e patria, aliorum sodalium, nominatim vero Racoviensium, suasu, ut Altorphinam Academiam haereseos firmandae et propagandae gratia adiret. Vix enim adventaverat in hac Vniversitate A. MDCXIV. d. VII. Februarii, [note: Quo die nomen suum albo civium dedit.] quum ad amicitiam colendam, et cum istis homuncionibus familiaritatem ineundam paratus esset, interque primos etiam mox praeclaro illi septenario S. Coenam celebrantium [note: Conf. cap. I. §. 39.] assideret. Idemque unus omnium maxime idoneus [note: Tanquam nativus frater, qui adscititiis novitiisque viam praeire posset atque deberet.] visus est, qui deliberantibus de Coena Domini frequentanda, nec ne? a Leuchsnero, quasi consiliarius, Ruaro designaretur, et modum ritumque in coetu Vnitariorum receptum [gap: Greek word(s)] hosce sacrorum mysteriorum convivas doceret: utpote quibus ipse in patria [note: Et forte etiam in Polonia atque ipsa Racovia.] saepius jam interfuerat. Ex quibus solis significationibus parum abest, quin adventum ejus ex compacto procuratum, aliaque posthaec fortassis ab illo, haud dissimili consilio, acta fuisse, non temere concludamus. Immo vero studiorum gratia Altorphium non accessisse, vel inde colligere est, quod paullo post, ejusdemque anni aestate, Ruarum in Poloniam comitatus, illuc, ubi consilia omnia solicite hucusque structa et concocta fuerant, illico reversus legitur; [note: Sic namque ipse Ruarus ad Peuschelium P. II. epp. n. XVII. fol. 94. luculento congiario prius, una cum Rhawio, perpetuo itineris mei comite, honoratus sum etc. scripsit.] Vnde ipsam Racoviam cum eo ingressum, nunquam in Germaniam rediisse, observavimus. [note: Neque enim posthac, vel volam ejus in Altorphina Academia, vel vestigium alibi, nisi domi, deprehendere potuimus.] Quorsum e Polonia [gap: Greek word(s)] commeaverit, nondum certis testimoniis exploratum habemus. Verosimillimum autem est inter omnia alia, patrios eum deinde lares, et parentes, qui adhuc in vivis, quod scimus, supererant, [note: Sic enim ex epistola Ruari Cent. II. n. XVII. f. 98. med. colligimus.] revisisse. Multis certe annis post, in eadem patria, Claudiopoli, ministerio Ecclesiae Photinianae perfunctum vixisse, epistolae Ruarianae [note: Cent. II. num. XLVI. sqq. f. 320. sq.] condocefaciunt: Quo loco cum aliis Transylvaniae Vnitariis controversiam illi deinceps fuisse, quae ad majorem distractionem coetuum spectabat, narratur, et Rhaewianae confessionis atque


page 306, image: bs0306

alterius communi nomine conscriptae, [note: A Rhawiana distinctae, eidemque adversae.] nec non Rhawii asseclarum, [note: Epist. 1. c. XLVII. f. 322. sq.] atque ab his contra dissidentium centum et quinquaginta Ecclesiarum, eidem tamen haeresi addictarum aliarum, mentio facta est. Ad quam litem dirimendam, [note: Cui et suppliciorum intentatio atque minae intermixtae fuerunt, praesertim ex Rhawiana parte, quam eapropter mitiora consilia sequi jubet 1. c. Ruarus.] de ofsicio atque dignitate Christi agentem, semel iterumque in ipsa hyeme et subsequuta aestate anno MDCXXXVIII. Jonas Slichtingius e Racoviensi Ecclesia, si dignitatem et auctoritatem, non tempus, [note: Hoc enim respectu Transylvanica Racoviensem peperisse potius, quam ex illa orta videtur. Praecipuos certe Doctores et Rectores illam ab hac deinceps, dum Racovia floruit, petiisse, Historia rerum Socinianarum proditum est.] spectes, caeterarum quasi matre, ejusque Praesulibus ablegatus in Daciam dicitur: Qui sine dubio illam composuit, ut in nervum haud eruperit. Vtrum vero pars adversa Rhawio Semi-Judaizantium sectata sit hypothesin, [note: Quod ad dogmatica attinet: nam de Calvini sequacibus in fraternum foedus recipiendis etiam actum esse, ex 1. c. apparet.] ex Francisci Davidis schola natam et adhuc conservatam, non ausim definire. Vtut non diffiteamur, mitissimum de illis judicium fratrum Polonorum [note: Quos supra vidimus, quaestionem illam de Invocatione Christi inter capitales referendam credidisse, C. II. §. 13.] in caussa esse, cur in negantem sententiam magis, quam ajentem, propendeamus. Vtcunque vero haec comparata fuerint Cadmaeorum fratrum litigia; satis nobis est, ea, quae hactenus indagari potuere, ad fata Rhawiana aliquo modo illustranda facere posse. Quod reliquum est, dignior vel hoc nomine fuit in historia praesenti hujus hominis memoria, quoniam perbrevi isthoc tempore, quo inauspicatus Academiae Altorphinae civis erat, contubernalis etiam [note: Id ipse Vogelius testatus est in curriculi vitae Fragm. a Celeb. Gundlingio edito: ubi ejus, cum Ruaro Jenam transeuntis, mentionem hujus contubernii facit, et, quod addimus, Rhawius ipse quoque sua id manu in Philotheca Vogeliana perscriptum testatumque reliquit.] Vogelii, incertum quo fato, redditus, in eo magis magisque, donec et ille discederet, confirmando elaboravit, et in Philotheca ejusdem Psalmum CXVII. Hebraice instar rhythmi exscriptum, tanquam memoriae aeviternae pignus et amicitiae arctius glutinatae mnemosynon indubitatum relinquens, [note: Quae verba sunt Rhawii, quibus suam amico fidem obsignavit.] quanta fuerit inter utrumque, tam exiguo temporis intervallo inita consvetudo et familiaritas, testificatus est. Carchariae cognomen adscititium


page 307, image: bs0307

quare ei inditum sit, latet. Neque enim temere ex genuini et gentilitii nominis forma id exsculpere audemus: nisi forte Germanicum Rachen huc tractum sit: a qua oris et hiatus amplitudine canes marini [note: In nuperrimo Celeberr. Bremens. Eccl. Doct. Theod. ab Haase de Leviathan Jobi et Ceto Junae libello praestantissimo delineati, et ab aliis jam antehac descripti.] celebrantur, et ipsum quoque Jonam id genus belluae vivum deglutivisse nonnulli perhibent. [note: A quibus tamen justis de caussis Cl. Hasaeus dissentit, faucesque Carchariae arctiores esse, quam ut transire per eas homo integer possit, luculenter demonstravit, atque Orcam denique, balaenae genus, in Mari Aegaeo et vicinis partibus obvium, dentatum, capacissimumque sagacissime substituit. Quae, ne vulgi erroribus nos abreptos existimet, annotare visum est, alibi uberius disquirenda.] Tantoque difficilius hujus cognomenti origo redditur, quanto minus de facie hominis et oris forma, fortassis haud venusta, aliquid cognitum est, ut eo respexisse ingeniosos hosce nugatores putes. Neque vero multum refert, commenta isthaec otiosorum hominum tam solicite expiscari. Atque hinc ad reliqua progredi satius erit. Vbi, quae proxima occurrit, Ambrosii Reudenii, Jenens. Theolog. et Petri Piscatoris soceri memoria hoc minus negotii nobis facessit, quanto parcius, et forte nonnisi propter silentium [note: Si cum Grauero disputaciori, multoque etiam doctiori et expeditiori, conserretur.] viri, a pia simplicitate magis, quam eruditione vasta aut singulariter accurata, paucisque etiam scriptis [note: Inter quae, praeter Isagogen in Script. S., praecipue Catechesis valde perspicua eminet; in cujus dedicatione fata ipse sua, quae a factione Strigeliana olim passus erat, enarrat.] clari, vel etiam ob mortem ejus in hos motus, universae Ecclesiae maxime periculosos, incidentem, Socini assectatores novi aliquando meminere. Nam Facultatis Jenensis Theologicae Seniorem sub id tempus fuisse, eundemque, hoc ipso tempore, quo Jenae commorabatur Peuschelius, A. videlicet 1615., septuagenarium supremum diem obiisse, et spiritu Deo reddito, Joh. Gerhardo locum vacuum fecisse, nemini ignotum est. Quantum vero scriptis ejus pretium statuatur, aliunde quoque satis bene constat, nec nostri est officii aut consilii, ea inpraesentia sive recensere sigillatim, sive examinare solicite. Sufficit enim, ab eo novos hosce haereseos sodales nihil metuisse. [note: Cujus etiam fiduciae caussam habuisse, vel sola historiola, quae vulgo de Disputatione ejusdem et Respondentis ad objecta responsione quadam circumsertur, condocefacit. Quam probatam primum, sed deinceps, cum ex Jo. Piscatore Herbornensi illam se didicisse idem Respondens interrogatus affirmasset, eo quod haereticus sit, improbatam et rejectam fuisse narrant.]



page 308, image: bs0308

§. XL.

At RICHTERI potior habenda ratio, inter complices quippe olim non postremi, et [gap: Greek word(s)] , uti jam supra dictum, [note: Cap. I. §. XVII. sqq.] ipsius Soneri discipuli. Intelligendus autem est hoc nomine, ut recte conjecit Cl. Möllerus, Georgius Richter, percelebris deinceps Reipubl. Noriberg. Consiliarius. De quo proinde, quantum ad hoc, meliori successu conjecturam vir doctissimus fecit, quam Lexici Eruditorum nuperrimi Lipsiensis [note: Editionis prioris. In altera enim A. 1725. iterum curata et locupletiori haec quoque, cum aliis pluribus, hallucinatio emendata est. Notanda tamen hic fuit hallucinatio, quia alii ad eundem scopulum impegere plures.] scriptor, qui, ex male intellecto Consiliarii nomine, Richterum hunc Senatorem Noribergensem fuisse finxit, et perperam asseruit. [note: Neque enim in Senatu cum coeteris consident Consiliarii Illustris hujus Reipubl. cum suffragii jure, quo Senatores pollent, sed consulti in caussis gravioribus domi suae et extra Senatum, quid sentiant, vel in dicasteriis quibusdam assidentes interrogati edisserunt. Quorum, Syndicorum etiam nomine olim interdum appellatorum, nunc Consulentium (Consalenten) vulgo dictorum, iconismos, ingenti copia et laudabili industria, Cl. Frid. Rothscholzius aere curavit exprimi, et in publicam lucem hoc anno proferre coepit.] Quemadmodum Soneri hospitio et singulari consvetudine ac necessitudine usus sit, jam cap. praecedenti [note: §. XVII. sqq.] ostendimus, assertisque fidem fecimus idoneis testimoniis. Quemadmodum vero Socinismo et ipse infectus fuerit, perinde ut reliqui commilitones, non est, quod addiscas ex vitae curriculo epistolis ejus praescripto, cui odiosa hujusmodi et singularia fata inserere prohibebat filii et amici editorum pietas. Frustra igitur et reliqua hujusmodi in ea narratione [note: In vitis quoque Procancell. Acad. Altorph. recusa f. 20. sqq.] et caeterorum, alias praeclare gestorum, praedicatione requiras, quae fratres ipsi seu erroris socii deinceps, ad rationes factorum reddendas vocati, sine circuitione pronunciarunt. Hi namque libros Socinianorum eum diligenter legisse, doctrinaeque huic addictum esse, et pro fratre ab omnibus agnitum fuisse, non tantum ultro prodidere interrogati, sed Dümlerum quoque et Hainlinum ab illo in eandem societatem haereseos perductos imbutosque tam portentosis opinionibus esse, aperte professi sunt. Porro etiam Peuschelius non pauca illi debuit, et, cum diem obiisset suum Sonerus, eundem libris consignandis, inque indicem referendis, operam suam commendasse haeredibus, compertum est. Quorum cum haud pauci,


page 309, image: bs0309

etiam MScti, in potestatem venissent Dümleri, Fabricii et Hainlini, quid mirum, si et Richterus sibi aliquam partem, nec spernendam, servaverit, Leimeri haeredis amicioris et praecipui, horumque sodalium patroni, [note: Vid. supra cap. II. §. 26.] liberalitate et consensu et cognationis quoque vinculo invitatus. Quod Altorffio A. 1614., autumno appropinquante, relicto, aliorsum cogitans, et Juliam Vniversitatem d. 23. Octobris ingressus, non desierit intimam amicitiam cum Crellio Gittichioque, et quidem inter hos longe absentes commercio litterarum continuato, diutius alere, ex eo efficimus, quod et litteras ab his simul Peuschelio scriptas sedulo adhuc Jenam curavit mittendas. [note: Quae ex Peuschelii reculis cognita funt, toties in consilium vocatis. Ipsae enim hae litterae, ut multae aliae, dedita opera abolitae sunt.] Et quod ad Ruarum attinet, is, ut antea in Polonia Richteri sui haud immemor fuit: [note: Cent. II. n. XVII. f. 139.] ita posthac Helmstadii [note: Ruari Epp. Fascic. P. II. n. VII. f. 36. sq. et XIV. f. 83. sq. ubi Casparum quoque Willichium Richteri in ea Acad. contubernalem fuisse memoratur.] degentem, quem vocat, amicissimum juvenem, et in Belgio amplius peregrinantem fraterna quoque benevolentia non intermisit complecti. [note: Extant illa monumenta tam in Ruariana Cent. II. quam Richterian. Epist. Select. typis expressa: quae istic legantur integra.] Quae vero sint documenta illa, et quo tempore scripta, qualia, sive Richteriana manu exarata, sive de ejus in Socinismum amore ab aliis profecta, se possidere, D. J. Fr. Mayerus in Progr. supra citato [note: Lit. C. ubi Crellianae ad matrem litterae exhibitae sunt, §. XII. Quae tanto minus coeca credulitate approbanda censemus, quo facilius quorundam ad haeresin utcunque dissentientibus impingendam proruere solet judicium; eorum praesertim, qui rigidioribus sunt partibus addictiores. Cujus rei et mihi exemplum in memoriam venit viri caeteroquin venerandi, sed nonneminem haud infimi subsellii, quod sapientiam Prov. VIII. commemoratam pro [gap: Greek word(s)] , seu Christo, agnoscere abnueret, pro Sociniano nimis praecipitanter declarantis, idque, quicquid eriam contra monerem, constanter tuentis. Quamdiu ergo Richteri epistolas aliaque documenta, ad quae provocavit Mayerus, justa et ad rationes temporum congruente trutina examinare non licet, tam diu malumus [gap: Greek word(s)] , virique adolescentiam male sanam a virili et senili aetate desoecatiori, quod aliis quoque, et ipsi Luthero, concedimus beneficium, discernendam arbitramur.] affirmavit, non habeo dicere. Non tamen contemnenda fuisse, verisimile est. In epistolarum sane fasciculo a filio collectarum nihil prorsus de Sociniano isthoc contagio reperitur; quam ob rem etiam non immerito selectiores dictae sunt, ut, prudenter omissas esse, quae invidiam juveni erranti conflare, aut alias publici juris fieri haud poterant, subindicaretur. Amicitiae tamen


page 310, image: bs0310

ab eo cum Sonero cultae Casp. Hoffmannus illic meminit, eumque, incertum quo sensu, Philosophico an Theologico, [gap: Greek word(s)] veritatis appellavit; quod Indicis in has epistolas autor, [note: Christoph. forte Arnoldus: hunc enim in his epistolis et vita quoque circumspecte, ut solebat, contexendis primas partes habuisse, jam alibi animadvertimus.] quasi a Photinianisino ita vindicaretur, liberalius, quam verba sonant, interpretatus est. At ipse Richterus de illo praeceptore suo, praeter orationem superioti capite ad censuram revocatam, [gap: Greek word(s)] . De Soneri autem religione paucula illic, sed obscure, commendaturus, quando, apicem religionis nostrae non rerum profundarum scientiam, non NB. sublimem [note: Mysteria videlicet fidei de Deo et Oeconomia salutis in Christo; quae nec nostra Ecclesia sola, ut creduntur, proponit, sed, uti haec quoque, ita reliqua omnia ad vitam pie et sancte vivendam adhibet, et adhiberi jubet. Solam vero vitae et animi piam integritatem quando inculcasse ait, tantum abest, ut excusare Sonerum praeceptorem posset, ut ipsum quoque cum Magistro discipulum prodat, et, qua mente uterque fuerit in doctrina salutifera, palam faciat. Generalis profecto in Salvatorem fides rem non conficit; quippe sub qua larva etiam obedientia praeceptis Christi sub spe salutis, hoc modo viventibus ab eo promissae, praestita, quae Socini est fidei definitio, latitare potest.] arcanorum cognitionem, sed piam et inculpatam vitam, sed impigram mandatorum Dei observantiam esse, eum statuisse, inquit, eamque solam omnibus inculcasse, ursisse, solamque ad coelestem patriam ducentem viam existimasse ait, dilucide professus est, quae ab hospite tam charo didicerit. Et quanquam verae ejus in Christum Salvatorem fidei quoque meminerit, qua sententia id, pro conditione temporis istius et oratoris, dictum sit, credo, cunctos sagaciores divinaturos. Vtcunque res sit: Illud certum est, quum AltorphI studiis operam daret, a labe errorum Socini non fuisse Richterum immunem. At post haec tempora, quum inter ipsos hos motus domesticos Helmstadio Lugdunum Batavorum digressus, [note: Vbi et in notitiam Episcopii venisse, jam supra observatum est, et §. XV. extremo in not. monitum.] itineribusque confectis, ejurata, dubio procul, ad aliorum exemplum [note: Conf. cap. III. §. extremo, et cap. IV. §. I.] haeresi, rediisset in patriam, d. XVI. Decembr. A. MDCXVIII., admovendus deinceps A. 1623. Illustris Reipubl. Consiliariorum ordini, ipsaque tandem Procancellarii Vniversitatis splendida dignitate condecorandus; haud memini a quoquam ejusdem veneni insimulatum, tametsi haud rara et diuturna inter eum atque b. Joannem Saubertum, Seniorem, cui justo mollior in quibusdam videbatur, intercederent dissidia. [note: Subindicata in vitis Theologorum Altorphin. f. 179. not. bbb) Quorum dilucidior explicatio ad aliud pensum Historiae Eccl. patriae spectat, ubi Antistitum Noribergensium vitae, D. V., enarrandae erunt, perficiendum.] In his vero, quum ille majorem


page 311, image: bs0311

in Philippum Melancht. ejusque studia propensionem, hic vero in Aug. Conf. haud variatae tuenda integritate maximam industriam demonstraret; ac praeterea ille Helmstadiensibus aequior, hic iniquior visus est: quam fuerint a Socinismo illae hypotheses longe alienae, obscurum est. Quo sensu ergo [note: In Programmate supra §. XI. et XII. allegato. Ex quo parum abest, quin colligas, credidisse celeberrimum hunc Theologum, Doctorem t. t. Gryphiswaldensem, Richterum nostrum jam tunc, cum Socinismi peste (verba sunt Mayeri) Altorffium infectis Doctoribus et Patronis affligeretur, hos inter numeratum fuisse: quem tamen inter Studiosos locum h. t. adhuc habuisse, et diu post Consiliarii dignitatem consecutum esse, cum pestis illa dudum jam inde abiisset, constat. Sed non hic solum error notandus est a bono Mayero commissus, verum etiam, AltorphI Doctores et Patronos Richteri quando hac peste infectos fuisse inquit, paullo liberalius videtur loquutus: cum nemo sit ex Doctoribus infectis nobis cognitus aut Patronis, si a Sonero discedas. Qui vero, ex infectis olim, in hac postea Vniversitate Doctores et Professores sunt creati, diu ante venenum illud contagiosum exspuerant.] J. Fr. Mayerus, suarum quoque partium studio ductus, Socinismi Patronum [gap: Greek word(s)] appellaverit, ipse viderit; nobis ab adolescentia, imprudenter grandi hoc naevo utique contaminata, adultiore aetas et maturius judicium iterum iterumque discernenda videntur: caeteraque Deo [gap: Greek word(s)] relinquenda. Multoque adeo magis mirari subit, cur vir Cl. Th. Creenius in eruditissimum hunc virum, meritissimumque per vicennium Acad. Altorph. Procancellarium, quo eum ipse, sed interdum non sine scommate apposito, mactat elogio, sub initium hujus seculi demum et A. 1701. tantopere invectus sit, eumque nescio cujus Syncretismi, malignaeque de religionis nostrae Theologis opinionis insimularit: immo inter homines indoctos, [note: Aliter ergo heic de Richtero judicatum videas, quam a Basileensi Acad. et Ord. in ea JCtorum, qui propter inusitatam eruditionem pro quarto loco, quem sors ei obtulerat, ultro primum honores Doctoris illic capessenti concesserunt. Aliter etiam Morhofius, a quo T. I. Polyhist. f. 329. vir undiquaque doctissimus vocatur. Aliter denique, et, ut solet, terse ac rotunde, Venerab. Abb. Jo. Fabricius, qui dubio procul minus aequa, de quibus hoc loco agimus, judicia respiciens, Bibl. Fabric. P. V. f. 444. sq. quando vitam Richteri brevibus descripsit, prioribus et aliis quibusdam adductis, aliorum, qui praejudiciis occupati sint, et contentionibus delectentur, sinistra judicia plane non esse attendenda, ait.] qui, cum Theologiae Polemicae de controversiis Theologicis imperiti sint, de his tamen judicare audeant, perperam numeret. [note: In Animadvers. Philolog. L. X. p. 114. sqq. P. V. p. 251. sqq. Ex quo sua haud dubie Car. Arndins in Bibl. Polit. Herald. f. 272. sqq. repetiit, nisi quod, culpabile Syncretistarum et Neutralistarum patrocinium ei imputando, modestiae limites prorsus transiliit, et in fine tandem fervorem illum turpi Gregorii Richteri, Görlicensis, Axiom. Oeconom. et Politic. etc. auctoris, cum Georgio nostro commixtione contaminavit. Quem errorem in Cl. Creenii quoque Meth. Stud. Collect. commissum, scil. P. III. f. 522. sqq. Ven. Fabricius notavit. Nos autem, haec dum scribimus, lapidem in eundem impegisse plures, inprimis vero M. Gladovium in Adnott. ad G. Naudaei Bibliograph. Politicam f. 270., observamus.] Redduntur equidem l. c. rationes dictorum ex Richterianis


page 312, image: bs0312

epistolis, in quibus ad J. Fr. Gronovium [note: De oujus cum Richtero amicitia familiari, in Vnivers. Lugdunensi apud Batavos inita et constanter culta, digna est, quae legatur, vita J. Fr. Gronovii, haud ita pridem A. 1722. Hamb. edita, nitidissimeque descripta.] ea de Hugone Grotio praedicentur, quae supra hujus celebratissimi viri meritum sint posita. Ad haec commendationes etiam scriptorum quorundam allegantur, Richteroque vitio vertuntur, quibus horum publice prostantia ingenii opera magnopere collaudata sunt; cum tamen sint a nostra confessione oppido alieni. Sed quotusquisque est, qui ignoret, si qui ex dissidentibus ab Ecclesia nostra coetibus laudibus evehuntur viri docti, id non alia sententia intelligi oportere, quam in quantum virtus et doctrina etiam in hoste justo pretio digna aestimanda, praedicanda, laudanda est? Id vero tanto largius utplurimum fieri solet, si quando affectui amoris amicitiaeque teneritudini, quam testatur Richterus, se cum Grotio in Batavis iniisse, atque suum hinc vocat, aliquid detur. Omitto communem omnium, de tanto viro, etiam propter Tr. de satisfactione contra Socinianos demonstrata, existimationem, quam aliis quibusdam erroribus contaminasse famam, ingeniique praestantiam, iidem non dissimulant. De caeteris vero Grotianis etiam judicium ferre, Richtero non fuisse constitutum, ll. cc. liquet, quoniam, si non omnino, maxime tamen omnium, ad philosophica hujus viri scripta respexit, itemque politica ac historica, nominatim vero ad LL. de Jure Belli et Pacis, de quibus cum gloriosissimo R. Gustavo Adolpho se colloquutum, illic narrat. Multoque minus Erasmi, Seldeni, Vossii aliorumque elogia invidiam movere Richtero poterant: quippe quorum omnium eximias dotes, in certis eruditionis partibus, immo plerisque, nemo est, qui nesciat, aut non approbet. Quod autem Joh. Hülsemannum inter alia Vitilitigatorem sine nucleo duriori, fateor, et minus aequo titulo insignivit, id singularem affectum, ut prodit integrae orationis contextus, in G. Calixtum, [note: Tanquam in Doctorem, jam eo tempore, quo Richterus studiis litterarum Helmstadii operam navabat, scriptis atque officio Professoris clarum: quem forte et ipse, rerum quoque Theologicarum cognoscendarum percupidus, A. 1614. exeunte, hoc munere ordinario exornatum docentem audivit, atque hinc etiam tanto constantius, ut praeceptorem, dilexit. Litterarum enim commercium oppido amicum inter utrumque intercessisse post id tempus, ex epistolis Richterianis clarissime patet.]


page 313, image: bs0313

quem nunquam Richterus dissimulavit, significat. Eaque tanto viro condonari debuerat linguae acerbitas, pari jure, quo et Calixti discipuli ejusdem B. Hülsemanni dicterium, quando Calixtum quoque pediculosum Grammaticum nuncupavit, [note: In Dialysi Apologet. fol. 13. fin.] oblivioni dudum mandarunt. Caeterum Richterum, una cum J. Sauberto, non neglexisse, pacem licet et concordiam Ecclesiasticam consectaretur, veritatem etiam solicite tueri, ex ipsius epistolis addisci potest. [note: Conf. instar omnium f. 171. ep. ad Duraeum scripta. Vt proinde, si quod ejus fuit in Aug. Conf. variata a Philippo, et in Conv. quoque Numburg. A. 1561., uti videbatur, haud improbata, non mutato priori exemplari aequiparanda studium, (quo nomine male audiebat Sauberto) id ad momentum controversiarum de S. Coena rediret.] Denique, quia non sunt istius temporis tempestates incognitae, satius esset, lites infelices divino beneficio sopitas, sepultasque suo loco relinquere, quam intempestive [note: Qua de caussa alia quoque permulta, (nam b. etiam Saubertus Grotianam et Erasmianam Theologiam ei aliquando objecerat,) silentio praeterimus: utut digna caeteroquin essent, quae hac occasione commemorarentur. Sed angustia spatii prohibemur. Hoc tamen facere non possumus, quin sequentia, quae ipse Richterus ad Illustrem Senatum Noriberg. adversus obtrectatorum insimulationes perscripsit, quia et Creenianae suspicioni satisfacere possunt, producamus in medium. Sechstens, inquit inter alia, beschuldiget es mich, ich wolle eine neue Erasmianam und Grotianam religionem einführen. Was nun das für eine neue Secte seye, oder worinn sie bestehe, meldet es nicht. Ich habe auch sonst noch nie gehört, dass jemand einer solchen Secte gedacht, oder sich darnach genennet. Was Erasmus Roterodamus und Hugo Grotius für berühmte Männer in ganz Europa gewesen, und noch seyn, auch wie sie sich wider alle Widersacher defendirt haben, das geben ihre Schrifften öffentlich zu erkennen. So viel ich in ihren Büchern gelesen, hat mir sonderlich wohlgefallen, dass sie, so viel möglich, moderata consilia führen, und fürnehmlich zum Fried und Einigkeit rathen, auch dafür halten, wann etliche Theologi, welche, wie Paulus redet, eifern mit Vnverstand, nicht Oel ins Feuer giessen thaeten, dass mancher blutiger Krieg würde verblieben seyn, und noch verbleiben; Ja zu wünschen waere, dass Herr Saubertus des Erasmi Vnterricht de studio Theologiae, item de officio Concionatoris fleissiger gelesen haette, würde es auf die Arrogantiam, die Obrigkeitl. Rathsverlaess also durch die Hechel zu ziehen, nicht gerathen seyn. Was Herr Bilibald Pirckheimer seel. von dem Erasmo, als von seinem vertrautesten Freund, gehalten, und wie Erasmus hiesige Rempublicam A. 1531. stattlich vindiciret, ist öffentlich bekandt. Hugonem Grotium betreffend, kan ich nicht unterlassen, dissfalls des Herrn --- eigene Hand lit. H. hiebey zu legen, was es A. 1636. von ihm an mich geschrieben, ob ich schon sonst litteras amicorum familiares nicht gern gemein mache; Aber dissfalls muss ich es wider meinen Willen thun, weil daraus zu sehen, dass er, Saubertus, neben dem, was es wegen des berühmten Englischen Theologi, Johannis Duraei, viri ad pacem et concordiam nati, mich bittet, ihme, Hugoni Grotio, dabey selbst das Zeugnus gibt, wie es allerdings unserer Religion seye, und sich ad sensa Lutheri, wie seine formalia lauten, gewendet habe. Wenn ich nun darauf solchen fürtrefflichen Mann, als einen Glaubensgenossen, in Discursu gelobet, wie kan es mich denn jezo desswegen tadeln, oder denselben für einen Papisten ausschreyen. Heist das nicht abermahl vergessen: Theologus debet habere unam linguam et unum calamum. Wie aber ermeldter H. Grotius, der Cron Schweden Legatus ordinarius, pacis studiosissimus, inmassen ex scriptis publicis bekandt, dergleichen latratus nicht achtet; also hat es meines patrocinii nicht vonnöthen: Hab auch E. Herrl. in so klaren Sachen nicht aufzuhalten, sondern will ich mein Verantworten auf solche Accusationes ---- beschliessen, mit den Worten Ciceronis contra Sexti Aebusii impudentiam: Cave in ista tam frigida et tam supina calumnia delitescas.] instaurare. Nec quisquam est haud dubie, qui doctissimum


page 314, image: bs0314

Creenium, de re litteraria universa sane meritissimum virum, non pateretur, tanquam in istis controversiiis alteri parti addictiorem, suo sensu abundare: dummodo ipse ultro, et a nemine lacessitus, in bonum Richterum, in caussa multo pluribus communi, non sibi constituisset, vocabulis etiam ad criticam lancem revocatis, [note: l. c. enim ex professo vocabulum maleferiatus, quo ille usus est, ad incudem vocat.] acuere calamum, et quasi ex professo eum, Procancellarii etiam dignitate objecta, exagitare. Visum autem nobis est, haec pluscula pro Richtero vindicando paullo uberius explanata addere, ne, si forte priscum in Socinismum ejus studium heic a nobis candide descriptum, sed laudabiliter ab ipso Richtero deinceps desertum, [note: Quamvis enim, quo tempore, in itinere an post reditum in patriam, et quo ritu etiam, (cognitum enim erat plus satis, factionis Socinianae quondam participem fuisse,) haeresin illam abdicaverit, definite et asseveranter dicere non audeamus: deferuisse tamen, quicquid alienum a recta in Theologicis sententia fuerat, Perillustris Senatus Noriberg. publico testimonio, cum a b. Joh. Sauberto aliarum opinionum, quam Socinismi, in quo tamen luto illum olim haesisse idem bene noverat, accusaretur, comprobatum est. Quod, quoniam amici cujusdam ex posteritate aut affinitate potius Richteriana benevolentia nobiscum communicatum possidemus, non ingratum fore, si typis imprimatur, existimavimus: Wir Burgermeister und Rath der Stadt Nürnberg bekennen und thun kundt. Demnach eine Zeithero zwischen dem Ehrnvesten und Hochgelehrten unsern Advocaten und Consulenten Herrn Georg Richtern, der Rechten Doctorn, und dem Ehrwürdigen und Wohlgelehrten, Herrn M. Joh. Sauberto, Prediger bey St. Sebald, allerhand Missverstaendnus erwachsen, so gar dass auch Herr D. Richter, von ihm Herrn D. Sauberto schaedlicher Eingriff und Consiliorum wider das Predigamt zu Verdaechtigmachung hiesiger Normae Doctrinae, (h. e. Librorum Normalium Noribergensium) sodann auch Sectirerey und Einführung derselben in hiesige Kirchen beschuldiget worden; Dass hierauf gedachter Herr D. Richter, als dem dergleichen Auflagen tief zu Gemüth gegangen, uns gebührlich ersucht, ihm zu Bezeugung seiner Vnschuld behörigen Schein zu ertheilen. Wann uns denn wohl wissend, dass mehrgedachter Herr D. Richter mit jezterwehnten schweren Bezüchtigungen ganz ungütlich beschieht, gestalt es uns dann geraume Jahr, so wohl seiner Religion und Actionum wegen, eines weit bessern bekandt ist, auch so fern, dass es hiesige Normam Doctrinae in einige Wege verdaechtig zu machen, solte gemeynet seyn, dass es vielmehr dieselbe, wider ein und anderes unzeitig movirtes dubium mit sattsamen Grund vertheidiget, dergestalt, dass wir uns seines aufrechten vernünfftigen Beyrathens, so wohl in Religion-, als profan-Sachen, zu gemeinen Stadt-Besten jederzeit nüzlich bedienen können, dass also oberzehlten Auflagen ihme von mehrerwehnten Herrn Sauberto ohne Grund beygemessen worden; Als haben wir ihm in seinen Begehren nicht aus Handen gehen koennen, sondern zu seiner Ehren Rettung dieses Documentum Innocentiae ertheilen, und mit gemeinen Stadt Innsiegel zu mehrern Vrkund bekraefftigen lassen wollen. So geschehen Dienstags den 3ten Decembr. Im Jahr Christi ein Tausend sechs Hundert und vier und vierzig. (L. S.)Si quid ergo fuit, quod incomparabili Polyhistori Richtero invidiam movere potuit, non aliud nobis videtur suisse, quam mollius de errantibus et forte etiam erroribus dissentientium quorundam judicium, eaque hypothesis, quae hodieque JCtorum praesertim quorundam animos occupavit, qua credenda non spernenda quidem, at non tantopere esse urgenda et exaggeranda, sed justo pretio ac pondere aestimanda; [gap: Greek word(s)] vero, seu agenda morum sanctorum praecepta, multo diligentius inculcanda, vitaeque Christianae sanctitatem inprimis acriter commendandam, tepide et ipsi quoque Corpori Juris minus congruenter, censent. Hanc certe ejus quoque mentem fuisse, et impressa typis scripta, et MScta quoque, quae inspicere nobis licuit, responsaque reddita, passim demonstrant.] cujusquam animum


page 315, image: bs0315

subeat et oculos, Creenianum illud judicium vel approbetur penitus, vel etiam in majus extollatur, atque ipsi adeo Richtero post pia fata fraudi quoquo modo esse possit. Quod superest, Critii nomen ex Germanica Richteri notione efformatum, atque inde quoque Praetorii alteram, quam itidem usurparunt, appellationem crypticam declarandam esse, jam expeditum putamus, et perfacile cognitu: qua de caussa etiam non multum de hisce laborabimus. Nec aliud certe quam sinceram pietatem, cum sanctissimae Trinitatis non fucata confessione, varia scripta, quae prostant, interque ea Digesta pietatis, et Idea novi ac veteris hominis, quam in 8v. forma German. [gap: Greek word(s)] [note: De digestis pietatis nemo dubitat. Alterius vero libelli elegantissimi, qui in Theologicis insignem cum eruditionem, tum pietatem solidam auctoris spirat, cujus rarissimi opusculi tit. est: Geistliche Anatomie, d. i. Beschreibung eines wahren Christen in seinen ganzen Wandel nach allen seinen Leibes-Gliedmassen etc. Norib. 1630. 8v. apud Wolffg. Endter impressi, eum scriptorem esse certissime scimus: etsi, in toto opusculo hoc nunquam S. Trinitatem nominatam esse, saepe mirati sumus, at ex practico argumento, ubi rara fuit occasio, facile etiam auctorem, plurimis vel ob illud silentium suspectum, excusavimus. Quibus vero nimis suspicacibus neque haec sufficere videbuntur, eos optimi Richteri nostri Orationum Decad. IIdam, inque ea Orationem num. XII. A. 1639. publice recitatam, atque de cognomine filii Dei, quo admirabilis dicitur, agentem, conferre jubebimus; ubi non solum aeternam filii Dei Jesu Christi divinitatem et ex patris substantia generationem firmiter et ex instituto adstrui, sed sanctissimae etiam Trinitatis mysterium cum veneratione f. 58. med. praedieari invenient. Si qui vero neque his fidem habebunt, per nos licet, Anticyras navigent.] evulgavit, satis superque testantur,


page 316, image: bs0316

prout etiam perpetua publici cultus cum Ecclesia patria concelebratio, pro Aug. Conf. certamina, publicaeque panegyres Altorphinae non aliter sentire patiuntur; quibus et nos, ut de viri caeteroquin moderatissimi, qui [note: Post exquisitos perpetuosque fere podagrae et calculi dolores diu multumque, inter labores catenatos, et hos quidem jam inde ab adolescentia toleratos.] A. 1651. placide in sinu Ecclesiae obdormivit, fidei ingenuitate nullatenus dubitaremus, adductos esse profitemur.

§. XLI.

Quod sequitur proxime ROSTOCHIVM, transpositis litteris Storochium, frequentius autem Rhodum [gap: Greek word(s)] Rosarum frutice dictum, unde Rosarum Academiam alias et vulgo quoque vocari scimus, ideo heic commemoratum esse liquet; quoniam J. Tarnovii interdum et G. Rostii, scriptis contra Socinianos clarorum, facienda erat mentio, et nonnulli quoque sodalium eo discesserant: de quibus jam actum est, et p. p. plura annotabuntur. Praeter quae, jam brevibus memorata, caussae nihil videmus, quare diutius heic subsistendum sit. Martinus autem RVARVS, dux et autor hujus tragici eventus, ac princeps factionis totius, dignior est, cui aliquantisper immoremur, ut, quae cap. I. de industria sunt omissa, hoc loco copiosius et plenius recitemus, atque continuatione quadam vitae ab eo actae, nec promiscue omnibus cognitae, expleamus. Cum quo tamen illico fratrem conjungemus Joachimum RVARVM, eadem quippe haeresi a germano suo Martino, praeceptore, suscepta pollutum et imbutum. Cui tertius etiam utrique uterinus addendus esset, Petrus Ruarus, nisi hunc a consortio noxiarum corruptelarum immunem purumque divina providentia conservasset. Quam etiam ob rem nullum in Indice nostro invenit locum. Tergemini hi fratres uno parente et matre


page 317, image: bs0317

quoque, quod sciamus, eadem, illoque Ecclesiae Evangelico-Lutheranae Pastore geniti, Crempam, Holsatiae, ejusque partis, quae Stormaria dicitur, patriam habuere. Vnde etiam Crispici nomen adscititium senioribus duobus datum et enatum est; Crempeln enim Germanicis idem est quod crispare, et quod crispum est, Saxones gecrempelt vocant. [note: Idemque Crispici cognomentum tantopere placuit utrique fratrum, ut nec filii Martini, diu post, ab eo abstinuerint. Sic enim David Ruarus, typographus, maluit vocari, quam paterno et gentilitio nomine in P. I. epistolar: patris, cum fratris sui Joachimi praef editarum: ubi tamen cur schedula superinducta in omnibus, quae vidimus, exemplis, Crispici illud fictitium, mutato consilio, deinceps occultare voluerit, quod remoto digitis integumento adhuc apparet, non liquet.] Alterum vero Aretii, ex [gap: Greek word(s)] , Mars, derivatum Martini praenomini respondet, ad eum modum, quo geminum illud Dominici Anastasii Hebraicam notionem Jojakin aut Jojachin exprimit. Vterque horum fratrum Altorphium diverso tempore venerunt: Martinus, uti supra dictum, A. 1611. d. 6. Maji; Joachimus autem anno sequenti 1612. d. 9. Julii: Ille e disciplina Hamburgensi Huswedeliana primum Rostochium ingressus, atque inde Altorphium progressus; Hic, si recte conjicimus, e domestica institutione statim in almam Palaecomen missus. [note: Nec volam enim nec vestigium ejus, in alia Academia vel breve tempus ante morati, adhuc observavimus.] Cui tertius accessit A. 1614., qui solus Theologica studia ex instituto sectatus est; cum medius Medicinae operam daret, et natu maximus nulli discendorum certo generi constanter addictus, undiquaque delibaret, quae placerent, at Jurisprudentiam tamen pro scopo principe sibi praefixam haberet, aut certe videri vellet. Quo etiam factum, ut, qui sunt desultoriorum ingeniorum mores, cum ubique esset, nusquam esset, et tandem etiam, in Ecclesia puriori porro esse, taedio ei fuisse, eventus lugubris edoceret. Quid ab eo AltorphI gestum sit: partim (quod nunc addimus) ante primum in Poloniam et clandestinum excursum, eumque sumtu fratrum Polonorum [note: Et Sarmaticorum et novorum adscititiorum Altorphinorum: si quidem hos Polonos, sententia videlicet, non gente, dicere liceat.] peractum: partim post reditum, et discessum ex hac musarum sede in Argentoratensem Academiam, jam alibi enarratum est. Quae Argentorati accidere, similiter eruta sunt ex epistolis potissimum ad Peuschelium et Richterum datis, et Cent. II. epist. [note: Num. XIV. f. 80. sqq. et n. IX. f. 50. sq.] excusis; quaedam vero, et quemadmodum retecta fraude etiam istic ad rationem reddendam vocatus sit, in tertio hujus Historiae capite


page 318, image: bs0318

distincte accurateque descripta indicabimus. [note: Cap. III. §. 37.] Nunc qualia fata fuerint Argentorato ad Polonicos agros remeantis, brevibus explicare non ab re videtur esse. Nempe reduxin has oras, et Burgstorphii gubernatione studiorum jam antea abdicatus, generosi viri, Casp. Sacci, filiorum ephorus primum est constitutus, anno circiter MDCXVIII., primamque etiam in exteras respublicas et regna peregrinationem cum illis aliisque sociis suscepit. In quo itinere Belgium, Angliamque, Galliam, Italiam, [note: Vid. epist. Remonstr. ed. 1704. fol. 630.] et alias terras peragravit, [note: Conf. vitam Episcopii, a Limborchio scriptam f. 329. sq. ubi et Episcopii de satisfactione Christi per acceptilationem, liberalem sententiam, una cum Slichtingio, Lugd. Bat. cum ipso t. t. commorato, adoptasse, eamque, quam ex Socini placitis didicerat, crudiorem deseruisse, narratur. Ad quam vero jam antea etiam Peuschelium nostrum proclivem fuisse, ex disputatione cap. III. recensenda apparebit.] eamque inter Anglos erudita facundia potissimum consecutus est auctoritatem et existimationem, ut splendidam ipsi in Academia Cantabrigiensi professionem ultro obtulerint. Quam conditionem honestissimam cum difficulter acceptaturum vidissent, ultra centum librarum stipendium sibi promissum esse, ipse ad Dümlerum suum amicissimum et commilitonem quondam Altorphinum, inque eodem adhuc luto haerentem, perscripsit; [note: Itemque ad Voglerum Cent. J. n. 17. f. 114. ubi eadem, sed strictim, commemorat et repetit.] idque veritatis amore, h. e. Socinismi studio, a se factum, sine tergiversatione professus est. Reversus cum Saccis juvenibus in Poloniae fines, non multo post patriam revisere constituit; Vnde tamen mox regressum ad sodales, et Joh. Crellio ad munus Ecclesiasticum e Schola Racoviensi promoto successorem in eodem oppido datum constat. [note: Idque munus honorificum, cum jam ante clandestino excursu Racoviam adiisset, se potuisse impetrare, ipse ad G. Richterum, tecto tamen nomine, in epist. Argentor. deinceps exarata scripsit: quae in epist. Richt. select. f. 388. sq. reperitur.] Qua occasione non possumus, quin scriptas hac de re ad Joh. Kirchmannum Cl. viri Justi Zinzerlingii [note: Profess. t. t. Rostochiensis, sed patria Thuringi, et Tungenthalii quidem (ubi pater Eccl. Pastor erat) nati, qui primum Jenensis, tum ab A. 1605. Academiae Altorphinae etiam civis fuit, et, postquam privatim Jurisprudentiam heic docuerat, inde Argentoratum cum nobili quodam juvene concessit, in Gallia vero correctorem in typographia quadam Lugdunensi egit, reversusque in German. Rostochii tandem Prof. publicam consecutus est, ubi etiam, filium D. Johan. Bernh. relinquens, A. circiter 1630. obiit.] litteras inseramus, quarum tenor sequens fuit: [note: Dem Ehrvesten Achtbahrn und Wolgelehrten Herrn M. Johanni Kirchmanno, Rectori des Gymnasii zu LübeckMeinem Grossgünstigen FreundLübeck.Ita inscriptio habebat. Caeterum epistolam a S. Rever. et de Histor Vers. Bibl. b. Lutheri cumprimis meritissimo Husumens. Past. prim., Dn J. M. Kraffiio, nobiscum communicatam esse, grati profitemur.]



page 319, image: bs0319

S. P.

Ecce iterum fascem papyraceum, Vir Clarissime, Domine et amice honorande, Luneburgum destinatum! Rogo, et mecum Brelerus rogat, ut festino pede eat, quo debet. Intra non multos dies hinc discedet et remeabit Luneburgum iste amicus meus, Brelerus. Qui me jussit significare Tibi, Martinum Ruarum jam tandem latitantem suum Photinianisinum in apricum propulisse. Quippe quod nuper Stetini, (quo ab Illustrissimo Principe suo Augusto hinc evocatus concesserat) ex nobili Polono, Photiniano et ipso, ad tabulam Illustrissimi Pomeraniae Ducis et illud intellexerat, et hoc alterum, Racoviae ipsum esse Rectorem scholae, et Valentini Schmalzii, mei conterranei, [note: Quantum ad communem Thuringiam. Tungenthalium enim illud, quod Zinzerlingum dedit, a Gothana urbe non longe dissitum est.] filiam [note: Ita forte fama ferebat, et consilium etiam erat Ruari; sed, obitu Smalcii interveniente, nuptias has secutas haud esse constat.] sponsam brevi in uxorem ducturum. In reversione sua Brelerus te salutabit, jam salutis dicundae vicarium me sibi fecit. B. V. Vir Clariss. Dab. 27. Octob. 1622.

T. T.

J. Zinzerling. [note: Jodeci alias Sinceri nomine, quo assumto Itinerarium Galliae praestantissimum, quod dum Lugduni in Gallis emendandis typographorum operis (nominatim Nicolai Jullieron, typographi regii) incumbebat, edidit, tunc temporis etiam cognitus, et Richtero quoque nostro, uti in vita ejus haud procul a fine habetur, amicus. AltorphI equidem rerum harum, de quibus hic tractamus, notitiam eum habuisse, nisi clam hujusmodi quid agitare Sonerum observavit, dubitamus; si quidem jam A. 1610. Lugduni vixit, eoque etiam anno Criticorum juvenilium promulsidem istic publicavit: At litteris Altdorffio ab amicis ad se scriptis eorum, quae dehinc illic gesta erant, certiorem factum, famaque Ruari, Rostochiensis quoque Acad. antehac alumni, excitatum haec illum scripsisse, probabile est.]

Cui officio postquam praefuisset, inde ab A. 1622, cum laude, inter suos, incredibili, de qua autor vitae Andr. Wissowatii inprimis testatur, fastidium pulveris scholastici illum cepit, ad quod tamen consvetudine vagorum studiorum et otii litterarii se antehac ductum fuisse, fassus erat. [note: Vid. cap. I. §. 28.] Atque hoc pacto accidit, ut nova simul occasio ipsi peregre abeundi daretur, vel potius oblata arriperetur; in qua ad priores terras, quas jam ante peragraverat, denuo contendere jubebatur, comes videlicet additus modo dicto nobili Wissowatio. Ejus


page 320, image: bs0320

certe parentes, praeter caeteros, curam videntur Ruaro potissimum commisisse; quamvis et alii iisdem sacris addicti, docti nobilesque viri, nominatim Joach. ab Hirtensberg Pastorius, Georgius Niemericius, Nicolaus Lubieniecius, et Petrus Suchodolius sese abeuntibus Gedani et alibi adjunxissent. Quam viam per Batavos, Anglos, Gallosque, iterum emensus (sparsis haud dubie, ubicunque poterat [note: Seu, uti in epist. ad Richterum (Selectarum Epp. f. 387.) loquitur, adhibita sua opella in iis rebus, quibus AltorphI potissimum vacaverat, quosdam juvando.] errorum seminibus) tertium, nisi fallimur, (neque enim singularia explorare [note: Eo namque denuo rediisse, tam ex ipsius Ruari, quam Remonstrantium epistolis haud obscure effici potest; ita tamen ut, quem comitatus sit, et qua occasione huc illuc commigraverit, non liqueat. Longius autem in hac tertia excursione et ultra Batavos eum non esse progressum, verisimile est.] licuit) postea iniit, eaque peracta peregrinandi consvetudine, et cupidine jam expleta, stabilem aliquandiu [note: Quo tempore, et dum istic commoratus esset, colloquium illud videtur habitum, A. nimirum 1629., quo rationes cum Ruaro se Berolini contulisse ipse scripsit Paul. Felgenhauer in Refut. Paralog. Socin. f. 84. 93. sqq. ubi etiam, cum Floriano Crusio A. 1638. Gedani se collocutum esse, idem narrat.] sedem nactus est in ejusdem Casp. Sacci, quem diu jam cum caeteris sodalibus veneratus erat patronum maximum, praedio Bobovico, donec inde Gedanum A. 1632. circiter ineunte commigraret. Hic privatim primum provehendae ac dilatandae Socini haeresi intentus, quemadmodum intra aedes suas singulis dierum hebdomadibus studiose scopo huic obtinendo incubuerit, ipse edocuit in epist. ad Eugenium [note: Quem Jo. Lud. a Wolzogen L. Baron. in Farenfeldt et S. Vlrich Austriacum, commentariis praesertim in LL. Script. S. plurimis latine a J. Stegmanno jun. (abolitis avtographis, quae Germanica erant,) redditis clarum, et in Pomerania ac Silesia denique apud affinem suum Flor. Crusium commoratum, tandem vero in pago Schlichtingsheim, non procul Vratislavia, A. circiter 1658. aet. 62. demortuum esse, jam supra §. VII. extremo conjecimus, deque ea conjectura, ut vera, tanto minus dubitamus, quo luculentiora alia indicia illam confirmant. Caeterum haec epistola Cent. I. num. XXVta est.] quendam exarata. Tantaque in isthoc instituto calliditate usus legitur et circumspectione, ut, si quis ex insperato interveniret, familiarem alius generis simulando, quam sacri, conventum, neque poculum defuerit aliquando amicis propinandum, ipse fateatur. Digna res est, et fraudulenti haereticorum, disseminandis erroribus praeceptis pervicaciter intentorum, animi tam illustre exemplum, ut satius nobis videatur, ipsius Ruari verbis integre adductis, quam qualicunque compendio inde confecto, mutilatam aut obscuratam enarrare. Ita vero ille in epistola


page 321, image: bs0321

ad Eugenium citata cum testificatione voluptatis maximae. Paucis, inquit, narrabo, quam agendi rationem tenuerim: fortassis non displicebit exemplum, quod non quidem imiteris, sed aemuleris tamen. Contraxi Gedani studiose notitiam cum viris aliquot eruditis, quos moderatiore intelligebam esse ingenio, sed cum longe pluribus ex plebe: illos enim obstinatiores fere reddit eruditionis persvasio, et scholasticarum aliquot distinctionum subtile effugium. Fuit tamen et inter illos non plane mihi frustra insumtus labor, praesertim, si solus sine teste cum aliquo agerem, ubi de ingenii gloria minus erat periculi, idque non tam cominus et adactis in frontem ictibus, quam ex obliquo, ut sedatis affectibus vincerentur prius, quam vinci se sentirent, aut irritati aciem contra instruerent. [note: Conf. Gal. III, 1. [gap: Greek word(s)] , et his artibus commemoratam Eph. IV, 14. [gap: Greek word(s)] in rebus fidei [gap: Greek word(s)] , a qua cavere jubet Apostolus, illustra.] Id certe eo usque mihi profuit, ut non defuerint, ne ex sacro quidem ordine, qui dextram mihi fraternitatis junxerint, et ut nostram sententiam non perinde approbent, se tamen ob eam nolle nos tristi anathemate ferire, clare fassi sunt. In plebe, ut fructuosior, ita majori mihi cum molestia constitit labor. Sapienti enim, ut inquit ille, dictum satis est: his vero singulis toti saepenumero impendendi fuerunt dies, atque eadem ter quater inculcanda. Ut vero pluribus sufficerem, contraxi singulis dierum hebdomadibus bis, denos aut summum duodenos amicos ex variis eorum cohortibus, qui Christi militiam sequuntur; ne Pontificiis quidem exclusis, idque nunc in hoc, nunc in illo loco, et eo quidem tempore, quod ab aliis fere non sacris, sed deambulationi aut poculis tribui solet: quanquam ne nobis quidem poculum aliquando deerat, ut non modo aliunde supervenientibus, sed et nonnullis, qui aderant, minus rerum gnaris, familiaris potius, quam sacri conventus species ista videretur. Ubi coivimus alius post alium, permissum cuilibet in medium proferre, sive locum aliquem Scripturae S., sive caput aliquod religionis difficile, [note: Tutumne sit, conventus pietatis caussa institutos, (uti nuper etiam quibusdam visum est, usuque ipso demonstratum) promiscuos praesertim, et quibus minister aliquis Ecclesiae, probatae compertaeque cum orthodoxiae, tum prudentiae, dirigendis non praesit, permittere, hinc sagaciores discant. Nobis hi, quos adhibuit Ruarus, subdoli plurimum huic controversiae lucis affundere videntur, praecipue cum statu praesenti Ecclesiae, eosdem insultus hinc inde sustinentis, comparati. Tantoque etiam plus caussae esse, cur clandestina hujusmodi conventicula prohibeantur, non ex his tantum machinationibus Ruari, sed etiam inde patet, quod, primum quoque Socini et sociorum Italorum a veritate puriori, deserto Papatu, ad alterum extremum transitum, ejus generis collegiis et colloquiis privatis, in agro Veneto, praesertim Vincentiae et alibi A. 1546. institutis, deberi, Przipcovius, sub Equitis Poloni nomine latens, in vita utriusque Socini non dissimulavit, et Lubieniecius etiam in Hist. Reform. Polon. suo consensu, ac paene applaudens, approbavit. Quae origines Crypto-Photinisini Italici dignae essent, quae ab Italo docto, documentisque genuinis instructo, ex professo describerentur, magisque dilucidarentur. Quae enim de societate ista, numerum quadragenarium excedente, tam Lubieniecius, quam Sandius memoriae prodiderunt, Leonhardum, Abb. Busalis, (vitam deinceps Damasci arte sarcinatoria traducentem,) Laelium Socinum, Bernh. Ochinum, Nicolaum Parutam, Valentinum Gentilem, Julium Trevisanum, Francisoum de Ruego, Jacobum de Chiari, Franc. Nigrum, Darium Socinum, Paullum Alciatum, aliosque nominatim recensentes, fataque etiam quorundam valde sinistra enarrantes, ea nondum rem omnem conficiunt, multaque adhuc luce indigent. Inter quae illud potissimum numeramus, ut, qua larva sibi sumta, aut quo obtentu collegia illa et colloquia, dissipata tandem, habuerint; Academicine conventus nomine, ut fieri dudum consvevit apud Italos, an alio inducto colore? accuratius explanari desideremus, ipsosque adeo doctrina et rerum in patria gestarum peritos Vincentinos publice de ea opella Reipubl. Eccl. et litterariae praestanda sigillatim compellemus. Qua tamen occasione percommode nobis data, non possumus, quin vel tribus verbis animadverti velimus; quando fratrum Italicorum in aliis quoque scriptis sub id tempus, et sec. XVI. anno circiter XXXIX. sqq., fit mentio, v. g. in epistolis Philippi, ad Vitum Dietericum praecipue datis, non hos intelligendos esse clandestinos Antitrinitarios, sed Petrum Martyrem, Immanuelem Tremellium, Celsum Martinengum, Hieronymum Zanchium et reliquos, qui deserta Augustiniani ritus superstitione tandem et fere XVIII omnino discesserunt, et Reformatae Ecclesiae sese adjunxerunt.] deque eo sententiam


page 322, image: bs0322

aliorum explorare. Eae vero dicebantur ordine a singulis: hoc enim et attentionem eorum, ubi aderant, et diligentiam, cum domum redierant, mirifice in illis alebat, cum quilibet se dignum haberi, qui et alios instrueret, videret. Cum adme ordo sententiam efferendi perveniebat, laudabam, si quid ab aliis probe dictum animadverteram; sisecus, commoda id interpretatione leniebam, aut blande refutabam: dabam autem cumprimis operam, cum meam proferebam sententiam, ut ea, licet, quod sacris testimoniis ac rationibus munitior foret, plerorumque ac interdum omnium ferret punctum, non emineret tamen inter caeteras, sediis ut una e multis intermixta videretur. Si videbam nonnullos procacioribus ingeniis in ociosas aut subtiles magis, quam fructuosas disceptationes abire, revocabam eas molliter: atque ipsemet aliam pietatimagis utilem, sed vicinam tamen, et tanquam ex sermonibus natam inferebam, qua illas sensim ac paene sine sensu [note: Ita scil. vaferrimum hominem, in se quadrare, quod de postremis temporibus [gap: Greek word(s)] Paullus praesignificavit fore, [gap: Greek word(s)] nimirum quosdam extituros [gap: Greek word(s)] , aliosque simpliciores h. m. decipientes, profiteri non puduit.] obtererem. Haec Ruarus, in amici sinum satis candide effundens, minus tamen candide acta, ipse narravit. Quae omnia quam egregie porro illustrent locum Paulli Rom. XVI, 17. 18. et commemoratas istic [gap: Greek word(s)] , aliis dijudicandum relinquimus. Quae


page 323, image: bs0323

porro, quid AltorphI in privatis conventiculis [note: Add. Cap I. §. XXXIX.] olim actitatum sit, si integra expendantur et comparentur invicem, non obscure demonstrant: certe, qua methodo consortium impietatis tamdiu istic etiam latitare potuerit inter Studiosos, fucusque simul oculatissimis etiam inter Doctores factus sit, quantum denique larva pietatis ab impostoribus sibi aliisque obducta assumtaque valeat, clarissime ostendunt. Eaque etiam caussa fuit, cur fusius haec repetenda et enarranda esse existimavimus.

§. XLII.

Postquam vero haecita Gedani gesta sunt oppido petulanter, ita, ut fraus tandem etiam pelluceret; haud injusto dolore Senatus Populique hinc commotorum auctoritate, semel iterumque excedendi ex urbe necessitas Ruaro injuncta est: idque tum demum factum, ut ipse fatetur, quum septennium integrum in ea urbe pacate [note: A publicis videlicet motibus concitandis abstinendo. Quam solicite enim ab animis aliorum clam conturbandis sibi temperaverit, jam ante dictum est.] vixisset, et praecipuorum Regni Polonici Senatorum negotia [note: Vulgo apud nos Agentes appellari solent, quibus id munus demandari solet.] sibi commissa curasset. Atque intra hoc etiam tempus, anno nimirum 1636., matrimonium primum iniit, atque Martini Vossii, Senatoris et Praesidis, mercatura item et ampla familia civitati innexi, filiam connubii foedere sibi junxit, eamque, ut fieri solet, Israelitarum legibus jamdudum id praesagientibus, in conjugiis hujusmodi, cum parentibus ad partes tandem suas transduxit. Quibus rebus autem factum est, ut, postquam socero cum genero suo urbe excedere tandem districte imperatum esset, atque dos Ruaro in patrimonio haereret, [note: Verba sunt ipsius Ruari l. c. adhibita.] aedesque non unas socer in urbe possideret, ambo emigrare jussi, manibus pedibusque diu reluctarentur, sed tamen parum proficerent. Intercedentibus enim deprecatoribus haud paucis, cum Provinciarum praesidibus, tum exercitus Polonici Ducibus, gravissimis [note: Quos vide nominatim commemoratos ab Hartknochio H. Eccl. Boruss. L. III. c. IX. f 825. ex qua etiam praecipuum huic interpellationi momentum pondusque addidisse Archistrategum Konicepolskium intelliges.] ad extremum quidem procuratum est, ut certis conditionibus ad tempus aliquod indulgentia perseverandi utrique in urbe concederetur. At enim vero cum promissis neque post haec staret Ruarus, sed aliorum subinde [note: Obvios quosque, in Bibliopoliis praecipue, aggressus. Quod sibi quoque accidisse, Jac. Ogerius, Gallici ad Polonos Legati, Com. de Avaux eo profecti, socius, in itinere suo Polonico f. 418 sq. testatur, qui etiam, ad privatam consvetudinem ab eo invitatum se fuisse, l. c. addit.] animos depravare


page 324, image: bs0324

nihil ominus pergeret, atque sic omnis spes ab inveterata consuetudine recedendi decollaret, mandatum denique est serio, ut ex civitate egressus, alibi res suas fibi haberet, et extra agrum Gedanensem, si lubitum esset, habitaret, neque, nisi quando propter publica quaedam negotia opus esset, urbem jure peregrinantium ingrederetur. Ita Straszynium, qui pagus unum milliare Dantisco distat, et Paulli Ivanicii [note: Idem Paullus alibi in Vindiciis Vnitar. f. 286. Paullus in Swanitze Swanitky vocatur, et Tobiae in Swanitze, Propincernae Palatin. Czernichoviensis, frater fuisse dicitur. Vnde in proxime citando loco errorem a describente, atque S in I mutante, commissum conjicimus.] fuisse praedium in vita Wissowatii [note: Apud Sandium in Append. Biblioth. Vnitar. f. 241. ubi Dantiscanam Ecclesiam illic tunc collectam fuisse, cujus curam Ruarus gesserit, affirmatur.] dicitur, ac de reliquo Cujaviensi Episcopo, quantum ad Ecclesiastica jura, subjectus est, concessit. Vbi dehinc, non tamen sine omni metu, inter sacra, quibus praefuit, Socinianorum obeunda, quippe quae istic etiam abrogari Episcopus praeceperat, diu vixit. Hoc modo sustentatus Polonorum quorundam Magnatum patrocinio, reliquum vitae tempus omne duriter ibidem [note: Conf. Epist. Remonstr. ed. 1704. f. 890. (b) et adde Hartknochii Hist. Eccles. Boruss. L. III. c. IX. §. VI. f. 825. sq. coll. 849. sq. ubi et caeteros, e vulgo ad has partes a Ruaro praecipue abductos, enumeratos legas.] exegit, et, ut est in Wissowatii vita, aliquoties citata, [note: Quae, uti dictum, P. II. Biblioth. Vnitar. Sandianae continetur f. eodem 241.] inter alia Germanice conciones Polonicas interpretatus est, sacramque Synaxin eadem lingua accessuris administravit, usque dum A. MDCCLVII. exeunte (nam Kal. Martii h. a. adhuc superstes fuit) provecta jam aetate [note: Septuagenarius, uti definite Hartknochius Hist. Eccl. Boruss. C. IX. f. 826. affirmat.] ex hac vita mortali excederet, liberis e Vossia, uxore prima, [note: Post hanc enim demortuam alteram Catharinam Weimeram duxisse, ex Cent. I. Ep. 47. f. 226. patet. Ex qua utrum liberos susceperit, non sine caussa dubitamus.] compluribus, sed exiguo patrimonio, relictis. Quorum quae fuerit post patris excessum fortuna, equidem accurate explorare nobis haud licuit, in Belgium tamen e Borussia filios commigrasse, valde probabile est. Etenim horum alter, David Ruarus, Amstelodami epistolas patris typis subjecit suis; [note: Typograpbeum enim suum, e quo prodierit Centuria Ima, idem in Praef. IIdae praemissa explanate vocat, atque adeo hanc secundam iisdem, quibus et prior, typis procusam esse, uti titulus quoque praefixus condocet, profitetur. Publica vero, an privata ea fuerit officina, alibi demonstratum dabimus.] alter, Joachimus, praefationibus praemissis


page 325, image: bs0325

eas exornavit; neuter tamen in edendo istoc volumine gemino eam, quam poterant ac debebant, diligentiam adhibuere. Vnde fieri aliter non potuit, cum. quae praesto essent ex paternis MSctis, promiscue corraderentur, quin grandibus hinc inde naevis scateant, et, vel propter solum ordinem neglectum Chronologicum, Lectores de historia variarum rerum gestarum plerumque suspensos relinquant, et passim etiam confundant. Qua denique industria Georgius Calixtus, elegantissimi politissimique ingenii Theologus, idemque concordiae sanioris seu tolerantiae Ecclesiasticae studiosissimus, in Colloquio Thoruniensi A. 1645. cum Marchicis tunc praesens elaborarit, ut popularem illum suum (quandoquidem et Calixtum fuisse Holsatum constat) in viam rectam veritatis reduceret, sed pertinaciam ejus superare haud potuerit, Cl. Möllerus ex Frid. Ulr. Calixti, filii, litteris in Introd. ad Chersones. Cimbr. retulit: [note: P. II. c. V. §. 5. Praesentem autem, una cum Jona Slichtingio, in famoso istoc Conventu Thoruniensi Ruarum, et quidem Ecclesiae suae nomine, adfuisse, etiam in vita Stanisl. Lubieniecii * 2. (b) legitur annotatum. Neque P. Lamyus in Histor. Socinismi Gall. P. II. f. 426. silentio id praetermisit; qui tamen et ipse non alium, quam Möllerum testem produxit.] Quem consulere juvabit. Tantum de Mart. Ruaro, praecipuo tristis hujus fabulae actore. [note: Quem praeter ea, quae in Germania, et Altorphi cumprimis, acta sunt, Socinisino promovendo praecipuam operam contulisse, nemo dubitabit, quisquis vel scribendi litteras alacritatem ejus maximam, dum viveret, continuatam, et librorum e Polonia conquirendorum, atque huc illuc mittendorum, cum aliorum tum vero maxime Socinianorum, promtitudinem, missorumque copiam, cogitaverit. Ego certe hoc, quo pararium librorum hujusmodi egit, quaquaversum curatorum plus eum promovisse sociorum caussam, quam caeteri scribendo eosdem, plane mihi persvadeo.] A quo ad fratrem transitum faceremus illico, nisi aliud quoddam crypticum nomen, [note: Et ab illis, quae in nostro Indice leguntur, plane distinctum.] A priori sibimet ipsi affictum, nos paullulum moraretur: quod quia ad Epistolas Remonstr antium illustrandas quodam modo facere poterit, neque ab aliis hucusque, quod sciamus, observatum est, remoto velo detegemus. In his enim, cum, studiose et attente epistola, quae num. CCCLXXVIII. locata est, cum Ruarianis comparata, nomen Roberti Eustachii ad Gabrielem Thrasyllum, quod illa prae se fert, excuteremus diligentius, Ruari eas esse deprehendimus litteras, atque Eustachii illud nove fabricatum cognomentum ab eo ultro assumtum animadvertimus. Quod utrum ipse editor praecipuus [note: Nam et Christianum Hartsoekerum, Limborchii, A. 1660. (quo anno prima editio lucem adspexit, quam A. 1684. altera, tertia vero anno 1704, locupletiores sequutae sunt) in Goudensi coetu Remonstrantium Collegam, socias cum hoc manus junxisse ex Praefatione notum est.] Ph. Limborchius animadverterit, fere dubitamus. Ita vero sese rem


page 326, image: bs0326

habere, credibilius nobis est, quod aliunde quoque jam ostensum fuit, filium non ipsas litteras, uti sunt ad amicos missae, seu ultima avtographa prae manibus habuisse, sed primas consignatae rudi Minerva cujusque epistolae lineas, unde ista descripta, haec vero postmodum domi asservata a Ruaro suere. Quo pacto facile fieri potuit, ut inter describendum demum nomen utrumque immutaretur, usibus autem suis ipse Ruarus, cum charactere primo, verum nomen et suum et amici praesertim, ad quem scripserat, schedae priori inscriptum retineret. Nec abhorret origo Graecorum vocabulorum, quandoquidem Eustachii alterum a [gap: Greek word(s)] arista, cum adverbio [gap: Greek word(s)] conjuncta, Ruh Aehren (Ruarum) exprimit, alterum Roberti, praenomen, Martium robur non obscure indicat, Martini procul dubio latina origine aliquo modo designatum, Graecumque [gap: Greek word(s)] ex asse referens. Nec alterum Thrasylli genuinum Gabrielis Coenerdingii nomen obscurius refert: cum prius heic [gap: Greek word(s)] repetitum sententiam nostram magis confirmet, posterius autem audaculum hominem, et Germanicum Kühn Graece expressum, dilucide satis repraesentet. Quibus omnibus tandem fidem facit praecipuam ipsa orationis ejus epistolae, ad Coener dingium (Remonstrantium addictum partibus, et t. t. Amstelodami viventem) exaratae, series; quippe quae ad verbum cum exemplo, quod in Epistolis Ruarianis [note: Cent. II. num. XXIII. f. 163. sq.] exhibetur, convenit, nisi quod inepte spiritum pro Spiritum, contextu quoque id prohibente, qui nomen proprium flagitat, [note: Vtrum vero Geysteranorum aliquis (Joh. aut Arnoldus) sub eo lateat, suspi camur quidem, sed non definimus.] filius exscribi curavit. Caeterum non in hac tantum epistola, sed post hac quoque, eodem Eustachii integumento obvolutum litteras interdum scripsisse Ruarum, aliud exemplum, [note: Cujus alteram partem, in Cent. I. Ruarianarum num. 88. impressam, si compares, forte etiam anonymum illum, ad quem eae litterae datae sunt, Steph. Curcellaeum fuisse, intelliges.] eodem Remonstrantium Epist. Fasciculo comprehensum, edocet, quod num. DCIX. fol. 890. sq. occurrit; Ex quo tandem etiam didicimus, Ruari generum J. S., forte [note: Immo non dubitamus amplius, hunc intelligi, quoniam frater ejus in eadem epistola Christophorus nominatur, quo nomine appellatum Joach. Stegmannum sen. filium reliquisse, eundemque etiam scriptis inclaruisse, compertum est.] Joachimum Stegmannum, juniorem, fuisse, et non omnino septuagenarium, ut Sandius asserit, sed LXVIII. annos natum, hoc anno,


page 327, image: bs0327

quo Epistolam scripsit, [note: Quis vero Sacer ille Fons sit, unde postremus sub Eustachii nomine litteras scripsit ad anonymum, h. e. Curcellaeum, aliis disquirendum commendamus. Straszynium fuisse, valde dubitamus.] uti idem Sandius ait, obiisse, multosque cum uxore liberos atque rem angustam domi reliquisse, denuo cognovimus. Sed haec hactenus. [note: De libris enim ab eo editis Sandius consuli potest. Quibus nihil addimus, nisi quod, Versionem Nov. Test. Socinianorum eum quoque promovisse, multi perhibent, immo, obstetricante Mart. Ruaro, ex ipsius Socini, Ostorodi et Smalcii Dispp eam expressam esse, Hackspanius noster in Errab. Interpr. §. 72. diserte affirmavit. Quae quamvis famosae istius versionis origines non omnino patefaciant, hactenus tamen Hackspaniana (cui viro doctissimo Socinianorum res et scripta caeteroquin apprime cognita fuere) observatio usui nobis esse poterit, ut b. Pippingo in Proleg. ad LL. Symbol. lubentius assurgamus, quando l. c. f. 13. ex junioris Ruari relatione, prorsus constare, Ostorodum esse versionis ipsius, Crellium autem Praesationis auctores, tradit. Ruarum certe publicandae svasorem et adjutorem fuisse, alia quoque sunt, quae condocent. Nobis, si inter elaborationem primam, et recognitionem Ruari atque Crellii conjuncta opera susceptam distingvas, res omnis expedita videtur.] Etenim nobis ad JOACHIMVM RVARVM, Martini fratrem, nunc redire animus est. Is, postquam a fratre, natu majore, ad eandem impiae religionis societatem AltorphI pellectus erat, ita, ut sacram etiam Eucharistiam cum caeteris privatim celebrarit [note: Quo de ausu supra actum est Cap. I. §. 39.] pridie, quam discederet Vogelius Altorphio, in eadem sententia, quod sciamus, deinceps quoque perstitit, consiliaque de propaganda haeresi cum fratre, ut ex epistolis apparet, diligenter contulit. AltorphI vero non diu commoratus, cum Vogelio inde, An. 1614. mense Martio, testimonio Ord. Philosoph. Amplissimi [note: Quem, perinde ut Martinus artificiose, doctrinae sanioris approbationem simulans circumvenit.] perhonorifico instructus, quod integrum statim exhibere non pigramur, abiit, ejusque in itinere (de quo Cap. III.) comes in Saxoniam usque fuit, unde longius et Rostochium usque progressus est, atque cum Paullo Gröe, eo, uti diximus, itidem profecto, amicitiam studiaque in illa Academia continuavit. Ne quid vero desit, antequam ad alia progrediamur, en! Testimonii modo dicti [gap: Greek word(s)] :

Mich. Piccartus, Fr.
Decanus Colleg I Philosophici in Academia
Noric. Altorphina, L. B. S.

Qui debeant esse scopi bene nati honesteque educati adolescentis quos in omni vita respicere, inque iis mentem defixam habere debet, eleganti disticho complexus est poeta quidam non invenustus:



page 328, image: bs0328

[gap: Greek word(s)] .

Hos scopos, si quisquam alias, unice hactenus curae habuit Joachimus Ruarus, Hamburg. [note: Quo sensu Haemburgensis sit appellatus, non intelligimus. Ita vero ipsius Piccarti manu, qua usi sumus, Celeb. D. Jo. Jacob. Bajeri, collegae honoratissimi, benigna indulgentia nobiscum communicata, exscriptum fuisse testamur. Crempae enim Holsatorum, perinde uti fratres reliqui, et hunc natum esse, constat. Forte, quod studiis scholasticis istic diu operam dederat, sic esse vocatum, suspiceris.] juvenis virtute et omnibus liberalibus doctrinis ornatissimus: qui cum rectum de Deo sensum verumque ejus cultum cum lacte materno imbibisset parentum deinde et praeceptorum monitis in dies magis magisque confirmasset, pietate duce ad literarum studia contendit, et exemplo fraterno incitatus, eos in illis progressus fecit, qui a multo grandioribus aetate et admir ationem et gloriam mereri solent. Nam et Philosophicis lectionibus auscultandis indefessam operam adhibuit: et Medicinae praeterea cognitionem non poenitendam secum a nobis in patriam refert. Quamdiu porro nobiscum fuit, et favere et prodesse bonis studuit, tolerare autem et mores et homines sequiores, qui, si ad ingenium ejus vitam instituere, quam libidinibus suis obsequi maluissent, ad frugem tam nobili exemplo redire potuissent. Nam et praeceptoribus reverentiam, superioribus honorem, paribus amorem, inferioribus benevolentiam et officium maxima animi alacritate, quasi beneficium ipse acciperet, detulit: in vita sobrius et castus, in alloquiis comis et humanus, in actionibus denique omnibus compositus et gravis. Vnde plenissimam de eo spem concipimus, fore illum brevi et patriae ornamento, familiae suae decori, publice autem bonis omnibus usui. Vnde cui meritissimum hoc ex vero, non ex affectu, testimonium negare petenti non potuimus, eum aliis porro commendatissimum esse optamus, cumque bonis boni semper placeant, non dubitamus, hunc quoque Joachimum nostrum, quocunque locorum devenerit, Patronos et fautores reportaturum; quod ipsum tamen moris potius causa, quam quod ita necesse sit, literis nostris hisce, quos fidei causa, sigillo Collegii nostri communivimus, rogamus et obtestamur. Altorff I. In Provincia Norica. Cal. April. A. M DCXIV. Hactenus illi, alia omnia non multo post experti, postquam in alias hinc Academias discesserant complices, et arcanum illud sodalitium detectum hujus quoque hominis simulatam, externaque probitate morum utcunque communitam, infucatamque in veritate Evangelii integritatem prodiderat. Tanto interim amore fratris Martini alter hic Joachimus est usus, ut non solum de conditione commoda ei paranda sollicitus ille fuerit, quo aliena


page 329, image: bs0329

quadra vivere posset, sed etiam, si consilium non succederet, totum patrimonium ei rescribere, aliquando animo secum constituerit; quod per aliquot annos ad victum sufficere posse credebat. Rostochiine, (huc enim Altorphio abiisse paullo ante dictum est) an alibi, honores Doctoris Medicinae consequutus sit, incertum est; Archiatri vero Brandenburgici, et quidem in ipsa Electorali t. t. sede Berolinensi, (quod addimus) dignitatem hanc gessisse, cum ipse Möllerus affirmet, nostrum non erit pluribus explanare. Tantoque minus de eo dubitandum, quo certius est, et ipsum Sam. Przipcovium Consiliarii Electoralis [note: Conf. Praef. operibus Przipcovii, Eleutherop. A. 1692. emissis, praefixa.] munus aliquantisper obiisse, donec, comperta ejus, a Catholica veritate, dissensione, et munere honorabili, et solo decedere juberetur: quam tamen ille migrationem molestam A. 1670. morte sua anticipavit. Joach. Ruari de reliquo dies emortualis exploratus nondum est, neque etiam multum, eum nosse aut ignorare, refert. A. 1635. tamen in vivis adhuc fuisse superstitem, ex epistola Anonymi J. A. B. Noribergensis, [note: Noribergae certe scriptae sunt litterae, produntque hominem Acontii placitis imbutum, qui tamen, cum Jo. Duraeum, pacificatorem illum [gap: Greek word(s)] , ut Syncretistas faceret, [gap: Greek word(s)] , nostrum vocarit, dubium mihi movit: utrum Noribergensis fuerit, an Reformatae alioquin Ecclesiae addictus illie ad tempus vixerit? Plura nec suspicando nec conjiciendo ex his litteris exsculpere adhuc potui, atque hinc de explicatione etiam in Indice occurrente, qua Poemerus nuncupatur, haesito. Ita fluctuabam, cum primum in hujus epistolae scriptorem inquirerem. Postquam vero, Joh. Abrabam. Poemerum, Patricium Noribergensem, sub id tempus in patria vixisse, et curam Tabularii A. 1552 eum gessisse, hinc A. 1554. redituum publicorum Consiliarium constiturum esse, sed tandem, ex urbe discedentem, Consiliarium Solisbac. atque porro etiam Moguntinum, cum ad Pontificios descivisset, creatum, A. 1586. Solisbaci vivere desiisse, comperi; tanto lubentius, eum h. l. intelligi, nunc credo, quo clariora iste animi, in religionis negotio permultis scrupulis vexati, et defectione sua et disceptationibus cum b. Joh. Fabricio, Past. Mariano, indicia dedit.] quae in Cent. [note: Ruarianarum Tom. II. f. 424.] Ilda ordine nonagesima secunda, et ad Martinum perscripta est, edocemur, quam A. 1634. datae ipsius fratris ad eum litterae n. 98. sequuntur. Ex quibus, in haeresi illum constanter perseverasse, atque haud dubie etiam eidem immortuum esse, non obscure liquet.

§. XLIII.

Venimus nunc ad literam S.

in qua statim ab initio novum errorem notare oportet apud Cl. Mollerum scriptoris istius, quem typis subjecit, Catalogi, JOH. SARTORIVM,


page 330, image: bs0330

pro Statorio seu Stoinio, substituentis. Nam, quis unquam in hac sodalitate fuerit Sartorius, vel fando accipere, aut a quoquam addiscere, huc dum haud potuimus. Praeter haec vero hallucinationem quoque calami Graecum nomen prodit ad Latini notionem accommodatum Histaei, ab [gap: Greek word(s)] , sto, sisto, formatum. Non alium enim intelligendum putamus, quam Petri Statorii seu Stoinii, junioris, Racoviensis [note: Tandem vero Luclaviciani, quo intimo amico et consiliorum omnium conscio usus est F. Socinus, qui etiam, ut supra jam observavimus, mortuo parentavit, sed proximo statim anno quoque ad plures abiit, cum quadragenario vix major esset.] Pastoris filium, et alterius senioris, Lotharingi gente, et Thionvillaei civitate, Blandratae quondam familiaritate, ut Beza [note: Epist. XVI. p. 120. sq. collata Valent. Gentilis impietatum et perjurii explicatione, in cujus Praef. f. 16. juvenem alioqui bono ingenio, nec contemnenda doctrina praeditum, at operam omnem suam fucandis Blandratae commentis navantem vocat.] subindicavit, in Academia Genevensi, corrupti, ac Pinczoviensis deinceps Rectoris, nepotem: qui jam tunc, cum haec inter clandestinos nostros Socinianos agitarentur consilia, Pastoris [note: A singulari eloquentia celebrati, atque eapropter tam mature ad hoc officium evecti. Cujus etiam studio Epitomen Hist. Orig. Vnitar. quae Sandianae Biblioth. subtexta est, debemus.] munere Racoviae adolescens adhuc, cum aetatis annum XXII. ageret, fungebatur, interque eos etiam post haec tempora numeratur, qui A. 1638. solum vertere, schola eversa, adigebantur. [note: Vnde Amstelodamum concessisse, et, postquam istic aliquantisper latitaverat, tandem in patriam remeasse, coetusque Pastorem in oppido Szersznie in Vkrainia cum collega Andrea Wissowatio factum, ibidem etiam diem suum A. 1654 obiisse, constat.] De eruditione insigni et facundia excellenti Sandius testis est, [note: Biblioth. Anti-Trinitar. f. 121. med. coll. vitae Wissowatianae scriptore f. 235. med.] qui etiam, ab aliis jam ante nomen ejus Statorii in Sartorii formam male inflexam esse, annotavit, multaque in epistolis variis ejus exempla nobis observata sunt similia. Caetera, et quare complices illi nostri ejus crebro meminerint, praesertim, si locum, ubi docebat, ad animum revoces nemini obscura esse opinamur. Hormii vero, alterius cognominis fictitii, originem nisi ab eloquentiae motu vehementiori, quam [gap: Greek word(s)] Rhetores vocant, derives, cum altero conciliare vix audemus. Quodsi vero ab [gap: Greek word(s)] , stationem habeo in portu, (quae navium proprie est affectio) deducas, et utroque nomine Hormii atque Histaei dictum fuisse existimes Statorium, verisimiliori derivatione forte inquirentibus satisfacies, erroremque alterum hic commissum, quando videlicet duo haec nomina in Onomastico, typis a Cl. Mollero subjecto,


page 331, image: bs0331

conjunguntur, simul emendabis. Sed de Statorio plus satis. [note: De quo plura ad Diarium forte Smalcianum annotata, et anno quidem potissimum 1617. d. 30. April. reperies.] SCHOPPERI jam venerabile nomen sequitur, quod tanto dignius est illustratione aliqua, quanto acrius in eum arcum quasi, atque tela recentes illi Socinismi, huc invecti, tyrones, intenderunt, cujusque diligenti vigilantia aliquo saltim modo factum, Dei gratia, ut Athenaeum Noricum a periculosissimis corruptelis conservaretur intemeratum: tametsi et naevis suis, quos alibi indicavimus, [note: Add. Cap. III. Sect. I. §. 18. 19.] laboraverit. Vt diligentiam suam in hoc praesenti, cum Socinianis, certamine probaverit, eo majori cum praeconio laudis commemorandum est, quo luculentius ex rerum, hac tempestate, statu Altorphino, soli propemodum adversus aggressiones hostium depugnandum illi fuisse, constat. Praeterquam enim, quod singulari amore disputandi, quemadmodum scriptorum Indices in Vitis Theol. Altorphinorum exhibiti docent, ille paene solus typis exscripta argumenta publice et frequenter proposuit; tantum etiam abfuit, ut Collegas habuerit, Sprembergerum videlicet, Jordanum et Deubelium in ea re, prout par fuerat, adjutores aeque strenuos, ut potius cum iisdem, in caussis quibusdam aliis, Formulam Concordiae, cui Schopperus addictissimus erat, attinentibus, non minori solicitudine, uti jam ante dictum, conflictandum esset. Quae dissidia, quo pacto in rem suam converterint Socinismi fautores, Cap. I. satis superque explanavimus. Equidem non tanta fuit Schopperi optimi auctoritas penes novaturientes Photinianos, cui propter existimationem eruditionisque venerationem cedendum crederent, cum potius despicatui eum videantur habuisse, ita, ut Corn. Marci aliquando proterve admodum ad Peuschelium scriberet [note: Quae verba ex litteris, Jonam datis, et inter Peuscheliana repertis, excerpta sunt.]: Schopperi Responsiones ad argumenta Photinianorum ictui pulicis esse aequiparanda: attamen, quanta potuit industria, animique contentione sincera, nec spernendis profecto etiam argumentis, effecit, ut longius execrandum illud sectae impiae institutum progredi non posset, sed publice, etsi, serio rem ab adversa parte agi, ipse non nisi sero, immo prorsus non nisi molitionibus penitus patefactis, animadverterat, contradiceretur, juvenumque deceptorum pariter atque Doctorum e Sarmatis resonans jactantia pro virili ejus opera, mysterium iniquitatis etiam nescientis, reprimeretur. Quod autem imbecillitate sua, et virium in disputando tenuitate, immo confessione sponte etiam edita, ac si ad quaedam objecta responderi plane non posset, caussam optimam perdiderit, id luculentis testimoniis


page 332, image: bs0332

ipsiusque viri praestantissimi verbis Cap. III. [note: Sect. I. §. 18.] tanquam injuriam, praeter meritum ei illatam, dispellemus. In praesenti enim animus est, nihil praeterquam historiam Disputationis celeberrimae omnium de S. S. Trinitate, ut memoriae proditum habemus, copiosius enarrare: utpote in qua omnes [note: Post velitationes namque antegressas animosiores redditi erant, ut paene frontem posuisse viderentur.] adversus eum vires, cohors illa malesana et ad oppugnandam veritatem conspirans, experta, vehementissimoque assultu, sanctissimum mysterium ex instituto profitentem tuentemque, aggressa est Theses innuimus de SS. Vnitate divinae Essentiae, et in eadem SS. Personarum Trinitate, A. MDCXIII. Idibus m. Octobris Respondente M. Joh. Sauberto, celeberrimo post haec Noriberg. Theologo, propositas, quae magnorum motuum hinc ortorum caussa fuere. Has enim non solum Valent. Smalcius Refutatione ex professo suscepta [note: Tit. integer hic est: Refutatio Thesium de S. S. Vnitate divinae essentiae et in ead. S. S. personarum Trinitate, a Jac Schoppero S. S. Theol. Doct. et Prof. primar. Altorffii An. 1613. propositarum, cui add. ost Resp. adea, quae Herm. Ravenspergerus etc. scripta a Valent. Smalcio, coetus Racov. ministro, Racoviae, litteris Sternacianis 1614. 4. Plura de hoc libro non addimus, quoniam, uti jam de ea Diatriba actum est alibi, ita quod ad Smalcium attinet, non opus esse hoc loco putamus, sigillatim multa hoc de auctoris sui genium pariter, uti caetera, referente schediasmate, quippe satis jam cognita, repetere. Nisi quod, in locis pro Divinitate Christi et S. Trinitate ex N. T. a Schoppero adductis im becillioribus exagitandis, et 1. Cor. XV, 28. exaggerando, operosissime desudasse adversarium, monere placeat.] confestim anno sequenti 1614 more solito, hoc est, Thrasonis in modum, excepit, crassaque Minerva, quod ajunt, scriptas esse, statim in limine perperam asseruit, et in calce puer les defensiones iterum inverecundo ore appellavit: ut blasphemias in ipsummet S. Mysterium profusas taceamus; Sed etiam in ipso Disputationis publicae actu contra eas omnes lacertos moverunt complices illi adhuc occulti, atque haereseos a Schoppero oppugnatae fautores: nominatim vero Peuschelius noster et Vogelius, qui una cum tertio Opponente ad conflictum pariter invitato, Paullo Demetrovitio, Lithuano, specimen illustre profectuum in haeresi edituri, omnes ingenii vires paullo confidentius, quam antea, explicarunt. De Paullo illo inferius ex ipsius Schopperi Apologia, quisnam fuerit, plura cognoscemus; [note: Cap. III. Sect. I. §. 18.] Nunc illud saltim monere opus est, hunc unum exercitii gratia cum Schoppero et Sauberto disceptasse, sed Smalcii et Ruari quibusdam argumentis, a Gittichio acceptis, et cum ipso communicatis, nihilominus instructum; Priores vero


page 333, image: bs0333

ex animo magnaque contentione Theses oppugnasse, docente id ipsum eventu, et ipsorum disputantium confessione deinceps edita haec confirmante, plane constat. Iidemque ex compacto munere suo ita ambo defuncti leguntur, ut Peuschelius Sospitatoris nostri O. M. Divinitatem aeternam evertere, Vogelius vero loca pro SS. Trinitate adducta enervare studeret, [note: Vtrumque vero non sua quemque vitula, sed Ruari quoque adhibita opera, arasse, ex superioribus reminiscimur, idque ipsi deinceps confessi sunt, ad meliorem frugem reversi.] multumque temporis, ante et post meridiem, huic colloquio, praeter ordinem consvetum, impenderetur. Neque etiam sibi defuit pars utraque, in victoria reportata sibi tribuenda, ut clam illi, hi palam de ea gloriarentur. Tantaque fuit concertantium vehementia, ut Noribergae quoque mox fama increbesceret, quam acriter de summo capite fidei disputatum esset, diversimode, ut fieri solet, diversis, ea de re, istic etiam jam tunc judicantibus. Nemo tamen erat, qui sinistri aliquid de disputantium seria tanti erroris propugnatione existimaret, [note: Equidem Mich. Virdungus Pros. Publ. supra laudatus, qui Disputationi haud dubie interfuit, Vogelio non multo post aurem vellicavit, verba sequentia Philothecae discedentis inscribendo:

Ah! pereat, quisquis studio huic et se dedit arti,
Verba dare ut caute possit, pugnare dolose,
Insidias struere, ut si hostis siet omnibus unus:
Heu ubi simplicitas tartareis artibus exul!

Sed dubium est, utrum huc definite respexerit, et satis habuisse videtur, nimiam contradicendi libidinem in eo notasse, quam sine dubio in ipso aliisque animadverterat; De scopo certe disputantium ulteriori, et haeresin tuendi conatu, nihil hinc certi exsculpi potest.] et pauci suspicarentur. Tanto vero minus in hos juvenes tam enormis haereseos inde derivabatur invidia, quoniam etiam tertius ille opponentium sua obnixe persecutus objecta, utut e suspecto infectoque Lithuanorum agro oriundus, subtexta ad Theses toties memoratas amica gratulatione, Praesidi atque Respondenti applauderet honorifice, atque hac ratione quidem aegre faceret Socini sectatoribus, (unde nec Smalcius l. c. eam in Appendice Refutationis citatae intactam relinquere potuit,) at caeteros tamen commilitones, tanquam in Evangelicae Ecclesiae gremio educatos, Ecclesiaeque suae et Inclyto Magistratui variis nominibus obstrictos, omni prorsus suspicione adversa exemtos redderet. Quid? quod ipse etiam Saubertus in Anti-Smalcio (seu Vindiciis pro his Thesibus) A. 1615. Giessensibus typis in 4to evulgato [note: Quo de libello conf. Vit. Theol. Altorph. f. 171. et not. ddd), ubi juvenilem adhuc et dictionis affectationem singulatis, et rerum atque objectionum discussionem paullo jejuniorem in eo notavimus. Quae quando candide monemus, nihil tanti viri meritisque scriptisque adultae magis aetatis et eruditionis detrahimus. Et sane tolerabilius est, hujus in verbis modoque disputandi labis senem Theologum recordari, quam juvenilem sentiendi licentiam, scriptis saepe praecipitantius propalatam, auctis cum prudentia annis, tandem deflere.] idem adhuc credidisse videtur;

page 334, image: bs0334

quandoquidem et eventum felicem habuisse disputationem professus est in prooemio, neque quenquam praeter Racovienses offensos esse, pronunciavit, et quod probe notandum, in ipsa adhuc dedicatione, Kalend Septembr. anno 1615. scripta, Sonerum, cum aliis Doctoribus, bono publico feliciter Academiae patriae natum, affirmavit. Nihilo tamen minus, alia omnia subfuisse consilia, proh dolor! experientia tristis non multo post addocuit, ipsamque hanc disputationem maxime omnium fuisse, quam pro confirmatione erroris sui Peuschelius et Vogelius perperam urgerent, animadversum est. Quae ne anticipemus, commodius alibi explicanda, hactenus ad particularis illius congressus historiam dilucidandam, quae dicta sunt, sufficiant. Ad Schopperum nos recipientes, qui haud dissimilia, cum J. Jac. Grynaeo quondam solemni disquisitione inter alios commissus, jam expertus erat fata typis quoque Jenensibus A. 1587. descripta, [note: Quibus hic titulus praescriptus est: Acta Disputationis de S. Coena publice in Academ. Heidelbergensi habitae et reliqua. Sub finem subjecta est Historica relatio, quid illam disputationem antecesserit, quomodo coepta, quis fuerit processus, et quomodo tandem finita. Cui epistola ad extremum accessit Selnecceri, qua ipsius Schopperi verbis, uti res omnis gesta sit, ad Polycarpum Lyserum jam An. 1585. perscripsit. Reliqua enim de isthac Disputatione ex vita Schopperi, et Celeberr. inprimis Struvii Hist. Eccles. Palatin. ejusque Cap. VII. §. XII. seq. repetenda sunt.] unicum illud adhuc notamus, quamvis revelatam Socinianismi, clam AltorphI propagati, scenam vivendo attigerit, non tamen ea felicitate mactatum esse ut superstiti, ex eadem cathedra recantantes errorum portenta, hos Opponentes olim suos audire liceret. Diem namque supremum paullo ante, quam id fieret, et sub initium anni 1617. obiit. Attamen ipse, quod Deo acceptum est serendum, clementissime viri boni integritati providenti, famam innocentiamque suam adhuc viribus valens et sospes a quibusdam insimulationibus vindicare potuit. De qua re itidem commodiori loco exponemus. Vtrum, quod restat, Senem Altorphinorum (Vestrum) sola canitiei veneratione, eaque sincera, (erat enim tunc septuagenarius, anno videlicet 1545. Biberaci natus) appellarint, an per contemtum, haud definimus, neque de caeteris ejus fatis in praesentia soliciti sumus. [note: In vita namque ejus enarranda, quam ab omnibus praetermissam videramus, susius occupati fuimus; quando Vitis Theologorum Altorphinorum describendis operam dedimus. Nunc utrum par fuerit hostium sophistarumque insidiis, an impar, Lectori hujus integrae historiae, cujus ille non postrema pars fuit, pronunciandum permittimus.]



page 335, image: bs0335

§. XLIV.

Sed ad novum impietatis sodalem, SEIDELIVM, ordine ita exposcente, animum appellimus, alias Heiminaeum, alias vero Pomeranum in scribendi genere [gap: Greek word(s)] dici solitum. Hic ante omnia distingvendus est a Martino Seidelio, Olaviensi illo Silesio, quo de superius, ubi de Jac. Martinio disseruimus, nonnulla inspersimus: [note: Jam vero hoc unicum addimus, Venerando Dn. Lauterbachio, inquirenti in ejus prosapiam, per conjecturam visum esse, hunc Martinum, Jacobi Seidelii, Medici Gryphiswaldensis, fratrem, qui Olavia quoque oriundus fuerit, et An. 1615. diem supremum obierit, fuisse.] Eumque in praesens ordinarie Semi-Judaizantem [note: De Semi-Judaizantibus quando agunt Sociniani, quos intelligant ex Steph. Curcellaei Instit Religionis Christianae L. V. cap. XXIV. luculenter disces. Vbi, postquam de quorundam, omisso tamen Martini illius Seidelii nomine, sententia, (promissiones de Messia fuisse conditionatas, si vitam emendarent Judaei, quae cum non impletae sint conditiones, ideo eum non venisse, neque unquam venturum esse, ad populum e potestate hostium in libertatem externam vindicandum,) disseruerat, locisque Script. Genes. III. et XXII. Devter. 2 Sam VII. Es. LIII. Jer. XXIII. et XXXIII. XVIII. Ezech. XXXIV. atque XXXVII. item Dan. IX atque e tempore definito jam praeterlapso probaverat, absolutam fuisse promissionem spiritualis Regis, addit tandem f. 328. Vnde Semi. Judaizantium nomen sortiti sunt, quia neque omnino sunt Judaei, neque etiam omnino ab eorum opinionibus alieni. Sed, ut apparet, Christianisinum penitus ejurarunt, ex lege vero Mosis sola moralia praecepta retinent, quae dicunt esse natura nota, et omnes gentes obligare; ceremonialia vero et judicialia solis Israelitis fuisse data, nullosque alios praeter eos ad ea observanda teneri. Haec ille. Vtrum vero hac notione id vocabulum semper usurparint Sociniani, magnopere nos dubitamus, et ex epistolis Ruari potius colligimus, interdum hoc cognomento etiam Franc. Davidis asseclas fuisse insignitos. De qua re alibi sorte plura dicendi occasio dabitur. Nunc, habuisse quoque scelestissimum illum Martinum adstipulatores, ex hoc Curcellaei loco aliisque similibus confici posse, monemus. Caeterum etiam Judaeos quosdam: Vtrum sit caput fidei, quod de Messia agit ejusque adventu, dubitare, eaque de re disputare, non ita pridem, cum L. Ikkarim R Jos. Albo inspicerem, ex ejusdem Cap I. didici.] scurram a nostris etiam [gap: Greek word(s)] appellari consvevisse notamus. Nostro enim, de quo nunc exponendum est, Georgii praenomen erat, et patria Gryphiswaldia Pomeranorum, unde in Academ. Altorph. A. 1610 d. 27. Octobr. advolaverat; idemque ille est, quem inter alios tam amice jussit salute impertiri sua Ruarus Cent. II. epist. XVII. postremum in calce epistolae nominatum. Quo fere solo etiam loco intelligendus est, quandoquidem alibi, et in eadem epistola de cap. Es. LIII. cum Peuschelio


page 336, image: bs0336

disputans in Martinum digitum suum fere semper intendit. De reliquo Georgius ille studiis Medicis cumprimis AltorphI operam dedit, et praeside Casp. Hoffmanno publice quoque de naturae officio in sanitatis negotio A. 1613. d. 23. Januarii disputavit. Altorphii sub initium A. 1614. adhuc is commorabatur, sed eodem (ut conjicimus) labente inde videtur discessisse, et quidem tristi admodum consilio in Poloniam quoque profectus, ubi jam anno 1616. Racoviensis Gymnasii collegam, posthabitis Medicinae studiis, constitutum esse certo cognovimus. Ibidemque [note: Non confundendus ergo noster hic est Georg. Seidelius, Socinismo imbutus, cum Jacobo illo, Olaviensi patria, et Anclamensi atque Gryphiswaldensi denique Medico, utpote qui diu ante jam in his, quas nominavimus, urbibus Medicinam fecit, et fere septuagenarius A. aet. 68. Gryphiswaldiae ex hac vita excessit, cum noster litteris AltorphI operam daret. Etsi de reliquo non dubitandum sit, hunc juniorem senioris filium fuisse, atque prima forte jam a patruele Martino principia haereseos imbibisse.] etiam haud dubie haeresi Photinianae immortuus est. Quod superest, Heiminaei fictitium nomen unde exsculptum sit, prorsus fatemur nos ignorare; [gap: Greek word(s)] enim, seu veste forte sericea, dictum asserere, longius videtur petitum, aliaque originis vestigia adhuc obscuriora sunt. Quo factum est, ut mendum in hoc quoque nomine exscribendo (uti permultis jam ante exemplis Indicis Mölleriani demonstratum est) commissum suspicaremur, collataque etiam voce [gap: Greek word(s)] , quae dimidium sextarii denotat, et Latinis quoque sequioris aevi non inusitata est, Heminaeum potius, quam Heiminaeum, appellatum deprehendimus. Cum qua cognomenti novi origine Germanicum in his terris nomen prorsus concordat, ubi dimidia pars modii (einer Maas) liquidorum, v. g. vini aut cerevisiae, ein Seidlein dici solet, alibi vero ein Nössel vocatur. In qua derivatione etiam acquiescimus. Pomeranum enim, a gente, ubi natus erat, tanto minus dubitamus appellari consvevisse, quo luculentius ex patre etiam Medico istic, sive Anclami sive Gryphiswaldiae, uti quidem nomini suo ipse hanc quoque patriam adscripsit suam, in dias has luminis auras editum esse constat. Ex superiori vero observatione de consanguinitate cum Mart. Seidelio, cujus commendatione Vogelius in hominis hujus pessimi amicitiam, Silesiam transiens, receptus sit, nunc tandem facilius colligi potest. De Sibrando apposite satis Titionis cognomento insignito, ob fervorem disputandi, [note: Specimen hujus vehementiae, ardorisque nimii in disputando, illud praecipuum est, quod Limborchius in Vita Episcepii ad An. 1609. f. 15. retulit. Qui, praeter contumeliosas voces et exprobrationem insaniae, tanta, ait, eum incitatum ira cum adversario juvene (Episcopio videlicet,) pugnasse, ut a corpore quoque indecenter flectendo sibi non temperare potuerit, et alterum pedem prae rabie (verba sunt Limborchii) supra Cathedram interdum extulerit. Digna est, quae legatur l. c. narratio integra, quoniam festiva etiam historiola alia opificis cujusdam illitterati ad hanc disp. accedentis, et ex impotentia animi, tanquam signo, quisnam victus sit, se cogniturum esse, ajentis, illustratur. Nec poenitebit, quae alibi de controversiis ab eodem Lubberto collegae etiam Maccovio, scholastico docendi generi plus justo addicto, motis, et Gentilismi, Judaismi, Pelagianismi, Socinianismi ac similibus in eum evibratis accusationibus annotata sunt, legere; quae per compendium in Balcanqualli epistola ad Dudl. Carletonium (in Epist. Remonstr.) habentur enarrata.] quo Belgici motus ejus opera crevere magis et accensi


page 337, image: bs0337

sunt, quam restincti, quia ad litteram L. abunde actum est, nihil addimus. [note: Nisi quod de eo: Qui est docte et a bien ecrit, est un personnage tres laid et rustique, ex epist. Casauboniana, quam Joh. van der Wayen exhibuit, etiam Baelius in Lexico annotavit: quae silentio praetereunda non putavimus.] Neque etiam SIGISMVNDVS III. Polon. R. nos morabitur, a fortuna in belligerando Victorius appellatus. Caussam vero, eum saepius commemorandi, non aliam fuisse credimus, quam partim mutationes, quas ad clavum eo sedente, cum Republ. multifariam concussa, etiam res Photinianorum subiere, partim vero, et omnium quidem maxime, ejus, uti in alios, ita in Socinianos, a caeteris dissidentes, aequanimitatem, favoremque [note: Qui sine dubio non parum confirmatus est indies ab Andr. illo Frycz Modrzewsky, seu Fricio, ut vulgo nomen ejus exscribi solet, Modrevio, equite Polono, qui a secretis erat Sigism. II. seu Sigismundo Augusto (id enim integrum Regis nomen fuit) plurimumque gratia apud eum valebat. A quo deinceps, mirum non est, in filium quoque Sigismundum III. hanc erga Antitrinitarios facilitatem et indulgentiam fuisse propagatam; cum Fricius in ejus quoque aula ad tempus superstes vixerit, eademque principia, procul dubio, suggesserit Principi benigno, per quae ad moderatam quorumvis dissentientium, ipsorumque adeo Photinianorum, tolerantiam induceretur: uti vel ex Sylvis ejusdem perspicere licet. De reliquo ad Edictum illud solenne et perquam celebre, quod An. 1606. in Comitiis, de Pace inter Dissidentec conservanda, promulgavit, isthac laudis praedicatione respexisse Socini adstipulatores, non est cur dubitemus. Ad Fricium autem quod attinet, eum integrum triennium Wittebergae in disciplina Philippi Melanchtonis inde ab An. 1534. contrivisse, atque hinc, Vito Dieterico commendatum, Noribergae An. 1537. linguae Germ. addiscendae caussa commoratum esse, ac deinde demum post itinera alia peracta in patriam rediisse, ex epist. ad Vit. Dietericum laudati Philippi didicimus.] in quosdam ex ea secta pereximium. Hoc certe affectu inprimis fretus Jacobus Sieninsky a Siennio, Palatinides Podoliae, dominusque Racoviae, Socinianorum patronus primarius, non veritus est, inter alia ipsius Smalcii, de Divinitate Christi, librum, quasi re bene gesta, subscripto palam nomine suo, ei nuncupare. Quae


page 338, image: bs0338

dedicatio scripta typisque excusa est A. 1608. d. XX. Novembr., atque ita adornata, ut, praeter alia, ipsiusque adeo Smalcii, quem Pastorem suum vocare haud veretur, elogia, cum Socini placitis suum ipsiusmet consensum aperte profiteatur, et consilium, consecrandi hunc libellum S. Reg. Majestati, se cepisse affirmet, ut Rex agnosceret perspiceretque, quantum a blasphemando Christo Domino et Deo nostro, quod identidem adversarii calumnientur, absint Vnitarii, et de se caeterisque fideliter subditis aliter sentire vellet, quam S. R. M. iidem adversarii animum ad sentiendum de ipsis inducant. Caeterum inde ab anno 1588. inter bella Svecica, Turcica et Moscovitica, itemque intestina, usque ad seculi sequentis annum 1632., summae in Sarmaticis rei hunc ipsum praefuisse Regem constat: nec dubium est, variam Polonici regni fortunam haereseos Socinianae lolio, sub id tempus rebus videlicet turbidis, [note: Quas ille, plurima etiam Socinianis, praeter alios, quos dissidentes in eo regno vocant, indulgendo, non obscure ideo fovebat, ut in turbido piscari, h. e. ad liberiorem imperii formam conniti posset.] ad incrementa majora exsurgendi plurimum occasionis [note: Quo inprimis pertinebat, quod Stanislaus quoque Cicovius, Socinismum palam professus, inter Senatores regni cooptatus est, alii vero aliis splendidissimis muneribus praefecti sunt. Quos longa serie enumeratos in Vindiciis Vnitar. ab equite quodam Polono scriptis, et Sandianae Bibl. subtextis f. 283. sqq. reperies, et, quantopere invaluerit tunc temporis tetrica haeresis, obstupesces.] dedisse, et, ne qua sufflaminarentur, sectae huic addictos omni studio et industria Regem sibi vel sola conniventia et aequanimitate patrocinantem devinxisse. Mortuo certe Sigismundo, quantis blandimentis Vladislai, Sigismundi filii, favorem ambierit Przipcovius, eumque, ut Regis recentis clementiam in dissentientes conciliaret, maximis praeconiis extulerit, ipse, qui in operibus prostat, Panegyricus, ingenti facundia et exquisita assentatione [note: A. MDCXXXIII. regi exhibitus, qui f. 405. seqq. opp. jam comparet excusus, et exemplum sesamo conspersae orationis praebet luculentissimum.] scriptus, edisserit. Quantum equidem profecerit, aliunde constat; hactenus tamen ea valent, ut, quibus artibus adhuc diutissime res Socinianorum illic substiterint, hinc effici possit. Ita certe stetisse, ut sub eo quoque rege Sociniani spectatissima munia adhuc gesserint, l. c. ostenditur. Sed de his alias.

§. XLV.

Valentinus enim SMALCIVS, qui regi Poloniae proxime in Indice nostro subjunctus est, nos postulat, idemque post Socinum, et scriptis et factis pro tuenda sectae impietate, sub initium seculi superioris,


page 339, image: bs0339

omnium clarissimus athleta prae caeteris accuratam considerationem meretur. Hunc Gothae in Thuringia A. 1572. natum, et patre Nicolao Smalcio genitum, nemo est, qui nesciat; sed qua via, quave occasione e patria et Academiis Germanicis in Poloniam pervenerit, ac teterrimae haeresi nomen animumque addixerit, cuncti fere adhuc ignorant, aut certe silent. Vtinam ergo Cl. vir, Thom. Creenius, qui vitam ipsius [gap: Greek word(s)] [note: Quam et Sandius extare ait in Bibl. Antitrinit. f. 102. et 105.] inter cimelia sua MScta fertur numerare, ejus sinistri consilii itinerisque arcana nobis patefaceret. Neque enim dubitamus, multa illic annotata reperiri, quae non minus, quam Ostorodi domi gesta, quae jam reddita sunt Cl. Heineccii studio explanatiora, plurimum lucis Historiae Socinismi affundere possent. [note: Haec cum primum scriberemus, nondum ejus MScti desideratissimi copia nobis facta erat. Postquam vero maxime venerandus Creenius ex instructissima, quam possidet, Bibliotheca ipsum [gap: Greek word(s)] illud nobiscum benevole communicavit, quaedam h. l. ex ea interponemus ad initia vitae et haereseos approbatae pertinentia; caetera vero, totumque adeo Diarium animadversionibus necessariis illustratum, ad calcem supplementorum rejiciemus.] Interim sufficiant, quae ex epistolis Socini cognovimus, anno circiter MDLXXXXIII. Poloniam oppidumque Smiglam eum ingressum, ejusdemque Socini scriptis magnopere delectatum, atque his lectis in haeresin procul dubio pellectum, [note: Fefellit nos, quod ad prius hoc attinet, conjectura. Jam ante enim Argentorati, ab eodem, a quo etiam Sonerus noster, Voidovio in has partes transductum esse, ipse sua nos manu condocefecit.] vel ab eodem confirmatum, sub id tempus juvenem adhuc XXI. annorum Smiglensis scholae Rectorem constitutum, atque hinc ad alia munera promotum esse. [note: Vid. Tom. I. Opp. Socini f. 459. sqq., ubi etiam f. 460. (b) ex epist. III. ad Smalcium scripta annotatu dignum est, prima Smalcii scripta Socino fuisse ab hoc fidissimo discipulo missa, ut limam illis induceret; cujus etiam in stilo exprimendo simiam fuisse eundem Smalcium, ex altera subsequente, quae quanta est, colligitur.] In nostra hac Crypto-Socinismi Historia Smalcii, eo tempore Pastoris Racoviensis officio fungentis, atque ex Catechismi, studio ipsius bonam partem concinnati, tristissimo tritissimoque usu, inter alia, celebratissimi, nomen tanto erat illustrius, quanto plura ejusdem, praesertim post Ostorodi mortem, unius, tanquam popularis, consilio agebantur. Vt omittamus scripta bene multa, eadem tempestate a glorioso illo milite [note: Ita haud injuria Smalcium appellamus, utpote cujus, Thrasonis ad modum, jactantiam et insolentiam contra adversarios quosvis jam saepius atro carbone notavimus.] evulgata contra nostrates Theologos: quorum et lucubrationes recens editas et argumenta, inter disputandum prolata, illi


page 340, image: bs0340

nostri tyrones e Germania missa perscriptaque cum eo communicaverant. Vnde Refutationes a Smalcio adversus Franzium, Schopperum, Grauerum aliosque in lucem editae originem habuere, effectumque ita simul est apud deceptos nostros juvenes, ut, praeter Socini oracula, novae Smalcii exceptiones, adversus tela in istum emissa, instar Evangeliorum haberentur. Certe, quanta veneratione et reverentia, ad res maximas, cum suspiciendas, tum gerendas, consilia ejusdem exceperint, [note: Praeter Diarium vitae h. l. omnino consulendum.] [gap: Greek word(s)] vel libellus iste memorialis, (uti inscribitur a Ruaro) idemque post reditum e Polonia in Altorphinam Academiam communi sociorum nomine scriptus, luculentissime omnium condocere potest: [note: Qui Cent. II. num. XVI. Ruari epist. invenitur.] Omnium vero maxime eam immodicam existimationem comprobat Peuschelii de eodem hoc coryphaeo sectae foedissimae judicium, quod ad Joh. Crellium A. 1614. ex Academia Jenensi, sub initium hyemis, perscripsisse, ex reliquiis MSctarum epistolarum [note: Repertarum in apparatu librorum Peuscheliano toties memorato. Quas vel ob eam caussam abolitas esse, aut certe aeternis tenebris damnatas inaudivi; quoniam praecipua quoque, ut supra in nota extrema ad §. XIX. subobscure indicavimus, ex ipsis Proceribus Noribergensis Reipubl. Perillustris columina in illis nominibus commentitiis, iisdemque e Socini grege celebratissimorum virorum petitis, cognominata fuere. Ita ut, ne quid suspicionis vel posteritati hinc oriri posset, eas abolendas esse, consultum magis vel tutius saltem visum sit, quam asservandas.] cognovimus. In ea enim, qua inter alia suam suorumque amicorum erga illum voluntatem verbis testatam reliquit: De lucubrationibus, inquit, reverendi et eruditissimi Domini Smalcii, Domini praeceptoris, fautoris et fratris in Domino honorandissimi, quod scribis, quis est, qui non inter nos gaudeat? Quem virum ut Deus optimus maximus Ecclesiae longe lateque per Belgium et Germaniam renascenti et reflorescenti salvum et ad Nestoreos annos incolumem conservet, devoto pectore a nobis est exorandus. Et p. p. addit: Quia etiam refutationis Smiglecii et quidem geminae mentionem facis, per viscera miserationum Jesu Christi vos rogamus, ut eam primo tempore, una cum ea, quae contra D. Francium parata est, ad nos mittatis. Adjecta leguntur in eadem epistola MScta quaedam alia, quibus Academiae Jenensis ordinisque Theologici status accurate delineatus est; sed, opinor, haec satis esse possunt scire cupientibus, quo in pretio novis Photini admiratoribus fuerit Smalcius, et ex quo didicerint magis magisque pro veritate decumanos errores complecti. Ac proinde mirum non est, quod primus ac


page 341, image: bs0341

solus idem quoque Retractationes hujus haereseos, Peuschelii atque Vogelii publice recitatas, (de quibus alibi [note: Cap. IV. Quas etiam ad calcem hujus operis totas praelo denuo excusas reperies.] copiosius exponemus) vehementissimo animi concitati impetu aggressus convellendas sibi sumserit: Cui scil. maxime dolebat, discipulos hosce praeceptorem tanta observantia adhuc veneratos, abs se nunc tantopere abalienatos, et Evangelicae veritati divino beneficio redditos esse. De libris a Smalcio editis singulatim non opus est, vel verbum addere, quos suo hinc inde loco jam supra non praetermisimus annotandos. Neque etiam silentio praeterivimus specimen illud eximium impudentiae, quo non verecundatus est [note: Quicquid sit de sententia Ecclesiarum suarum, ex qua id factum esse, inquit.] A. 1614. Inclyto Senatui Argentoratensi F. Socini librum, (Comment. scil. in Ep. Joh. I.) typis Racoviensibus forma 8v. impressum, publice dedicare. Quam nuncupationem cum in Bibl. Frr. Polonorum etiam recusam [note: Tom. I. Opp. Socini f. 155. sq. In quo tamen miramur, nihil prorsus de studiis a se in isthac urbe atque Academia tractaris eum commemorasse. Verba enim, quibus inter Resormatas ad Christi Evangelium Respublicas et Eccl. non postremam Argentoratensem sibi visam esse istic scripsit, ambigua sunt. Vtut eapropter usurpata utique videantur, ut, sibi aliquando conspectam eam esse, subindicaret.] legamus, heic nolumus repetere. At Apologiam Argentinensium, quae addita est rariusculis hodie, (quantum ad priores fasciculos,) Relationibus Francof. ad Moenum, et A. 1615. in contin. Jac. Franci a Nund. vernalibus ad autumnales usque deduct. Appendice exscripta legitur, huc transferre, ne pereat illustre hoc historiae documentum, haud pigrabimur. Ea sequentem in modum scripta est:

Epistola Apologetica opposita Epistolae Dedicatoriae ad amplissimum Senatum Argentoratensem

Cujusdam Valentini Smalcii, Gothani, Racoviae Polonorum d. 20. Novembr. A. 1614. editae, qua Commentarium Fausti Socini, Senensis, Arriani et Photiniani, in epistolam Johannis Apostoli primam commendare conatur: Per ministros Ecclesiae Argentoratensis.

Lectori Christiano salutem in Christo Jesu.

Qua fraude, dolo atque versutia spiritus tenebrarum orthodoxis olim Eccesiis in oriente blasphemum et impium dogma haereseos Arianae, divinam Christi Servatoris nostri naturam [note: [gap: Greek word(s)] inquam Patri; non naturam simpliciter, quam divinam et ipsi appellabant, sed creatam et [gap: Greek word(s)] factam esse pervicaciter tuebantur.] negantis et impugnantis, non


page 342, image: bs0342

tantum obtrudere conatus fuerit: Sed hoc ipso impio dogmate universam fere orientalem Ecolesiam compleverit et occuparit: illud ex historia Ecclesiastica, Eusebii, Socratis, Theodoreti et aliorum tam notum est, quam quod notissimum.

Refert inprimis Theodoretus L. 2. Hist. c. 18. seqq. in Synodo Ariminensi, ex occidentalibus simul atque orientalibus Episcopis collecta et convocata, tandem ab Arianae factionis propugnatoribus sub Constantio Imperatore nihil aliud quaesitum fuisse, quam pacem et concordiam cunt orthodoxis, si modo vocabula [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] de formula fidei eximerentur.

Negabant enim ferendum, ut Ecclesiae corpus distraheretur, propter duas voculas, quae inscriptura nusquam reperiuntur. Qua fraude [note: Praesertim cum [gap: Greek word(s)] substitueretur.] factum sane est, ut alii quidem per imposturam, alii vero per terrores adacti confessioni Arianorum subscripserint.

Longe major hoc nostro seculo videtur spiritus tenebrarum sive astutia, sive malitia: qua blasphemum et impium dogma Arianum [note: Qua genus, non speciem. conf. c. III. Sect. I. §. 7. etc.] non ex professo interdum et aperte, sedocculte quasi aliud agens in Ecclesiam paulatim introducere conatur.

Ea ratione anno superiore proximo MDCXIV. Racoviae Polonorum, opera et studio cujusdam Valentini Smalcii Gothani, editus est libellus Fausti Socini Senensis, qui inscribitur Commentarius in epistolam Johannis Apostoli primam, quo in titulo nisi ipsius autoris confessio nota esset, nulla omnino Arianismi [note: Rectius Photinisini, quam haeresin ex asse Socini doctrina, quantum quidem, ex perpaucis fragmentis, constat, et ex instituto b. Ittigius noster ostendit, refert.] suspicio apud simpliciores locum invenire posset; idque eo magis, quo puriorem et sinceriorem in religione patronum Valentinus ille Smalcius in epistola Dedicatoria huic libello quaerere non erubuit: Amplissimos videlicet (ut ipse appellat,) illustris Reipublicae Argentoratensis Senatores, Dominos (si DIs placet) suos gratiosissimos: Quos hujus haereseos hostes esse acerrimos, ex publicis Ecclesiae Argentoratensis Confessionibus sufficientissime demonstrari potest. Tanta tamen hujus haeretici est impudentia, temeritas et audacia, ut eosdem in patrocinium totius illius Commentarii invocare [note: Immo vero aliud per cuniculos agebat Smalcius, librosque hac via Socinianorum liberius spargere, et vel curiositatis gratia ut legerentur, callide studebat efficere. Mysterium ipsum, quod bonos hosce Theologos adhuc fugiebat, nos paullo post detegemus.] minime dubitaverit. Adeo, ut ex praefatione illa in


page 343, image: bs0343

suspicionem fere quis adduci posset: aliquam nostrae Ecclesiae cum hoc homine ejusque asseclis collusionem in confessione existere. Quo pertinet illa in fine praefationis insignis commendatio; quod ex sententia suarum Ecclesiarum inter Reformatas, ad Christi Evangelium, Respublicas et Ecclesias, nostra non postrema sibi visa fuerit; Praecipue precatiuncula, qua praefationem concludit: Deum potius ex animo oro, ut propitius vobis semper adesse velit, et efficiat, ut in istis rebus, quae Religionem spectant, et quibus nunc claretis, indies magis magisque proficiatis. In ipso vero Commentario distinctis in locis blasphemo ore et calamo vera [note: Vel potius summa et aeterna, eoque sensu vera. Novum hoc specimen esse potest, unde, mentem Socinianorum, fraudulenter expositam, seu potius involutam, nondum Theologis omnibus tunc satis accurate cognitam fuisse, eluceat.] divinitas Jesu Christi negatur et impugnatur. Ex multis unicum saltem ac praecipuum hujus impii dogmatis exemplum allegabimus. Plures enim ejusmodi blasphemias de Domino nostro Jesu Christo, vero Deo et homine in una persona proferre, et ex maledicto ore haereticorum repetere, ipsa pietas et religio non admittit. Pag. 516. et sqq. ad illustre illud testimonium pro vera Christi divinitate asserenda: Hic est verus Deus et vita aeterna; prolixe, sed frustra, conatur refutare eos, qui haec verba afferunt adprobandum, quod Jesus Christus sit verus Deus. Inter alia sic scribit: Et sane talem esse Jesum Christum (videlicet verum Deum) ii contendunt, qui hunc locum ad Christi divinitatem probandam adducunt. Cum igitur istud, quod contendunt, ex hocloco colligi illis nullo pacto sit concedendum; non est etiam illis ullo modo concedendum, verba ista: Hic est verus Deus: ad ipsum Christum referenda esse. Sufficiant blasphemiae in Christum Servatorem nostrum, quem unum verum Deum esse cum Patre et Spiritu Sancto negat, nos Dei gratia credimus, docemus et confitemur. Absit igitur et absit longissime, Lector Christiane atque benevole, ut occasione epistolae dedicatoriae Valentini Smalcii ad inclytum nostrum Magistratum Argentor atensem eam in suspicionem adduci te patiaris, quasi vel ab Amplissimo nostro Senatu vel a Ministerio Ecclesiastico, [note: At subministrata fuerat a Ruaro, qui in hanc Vniversitatem concessurus plurimum sibi hoc scriptum commodi allaturum vel opinabatur, vel Racoviae stipulatus erat profuturum esse.] obscuro huic et impio homini Fausti illius infaustum Commentarium publica praefatione inscribendi et dedicandi, ulla etiam vel minima occasio data fuerit: Tantum abest, ut aliqua saltem cum gratia, savore atque benevolentia epistola illa dedicatoria recepta suerit. Diligenti inquisitione instituta, certo tamen sciri hactenus non potuit, a quo et per quem Commentarius iste Socini


page 344, image: bs0344

ad nos pervenerit. [note: Contradicit hisce Ruarus epist. Cent. II. n. IX. f. 62. Id tantum moneo, inquiens, Theologos more suo lectoribus fucum facere, cum sibi constare negant, quomodo Liber hic ad Senatum pervenerit: cum Tassicius euns Consuli de manu in manum tradiderit, Pragaque ad se a quodam amico, cui id negotii Reuchlinius, h. e. Smalcius, ipse dederit, transmissum dictitarit, idemque me praesente coram uno Theologorum istorum repetierit. Rectius, ut opinor, fecissent boni viri, si eorum, quae sibi adeo improbari dicunt, refutationem suscepissent. Sed fortasse difficilius est, adversarium refellere, quam criminari, iis praesertim, qui non nimium in disputatione sunt exercitati, aut certe parum sibi fidunt.] Habeat igitur sibi cum suis suum Commentarium Valentinus ille Smalcius: Nos per Dei gratiam cum eodem nihil unquam in hac impia, haeretica, blasphema, Photiniana et Ariana opinione commercii aut collusionis habituros, publica hac epistola coram universa Ecclesia protestamur. Deus in semel agnita veritate nos constantes usque ad vitae finem conservare dignetur. P. P. Argentorati 4. Septembr. Anno

JesV ChrIstI no Men Ver I De I.

Haec illi. Quibus proclive esset alia hujusmodi addere, praecipue epistolam illam, qua C. Vorstium quoque in epistolis Remonstrantium palam alloqui haud veritus est ut fratrem impudentissime simul ac blandissime; [note: Ad quam tamen ille vicissim non imprudenter, has sibi litteras nimium fraternas minime placere, ipsumque a Socinismo, cujusmodi fuerit a Paullo Senecae, dissensum manisesto testatus, solam moderationem in controversiis fidei et tolerantiam sibi probari, respondit, edit. in 4to 1704. num. 120. et 121. Conf. Vorstii epist. ad Vytenbogardum scriptam, quae l. c. num. 623. comparet; ubi, qua mente et alias epistolas ad Ostorodum dederit, exponit.] nisi hoc unum, quod superest monumentum, satis esse duceremus, ad studia Socinianorum in Germaniam potissimum, praecipue vero Academias et Liberas Imperii Romano - Germanici Civitates veneno suo inficiendas, intenta, et historiam, praesertim hoc aevo, quo in Agro Norico quaedam hujusmodi gesta sunt, illustrandam. Quare his omissis ad alia pergere jam constitutum est, et ad Smalcium sigillatim regredi placet. Verane sint, quae a viris fide dignis narrata audivimus, Smalcianam familiam Gothae postejus abitum ad Socini castra maxime fuisse infortunatam, et singulari divinae providentiae documento plerosque adversis fatis periisse, iis disquirendum relinquimus, quibus ea tanquam domestica propius cognita sunt. Nos facundiam Valentini, stilo et ore plurimum valentis, sed pessime tanta dote abusi, inprimis vero perspicuitatem eximiam, tanquam virtutes in hoste, laudamus; sed detestamur cum rebus ipsis dicacitatem atque impudentiam, aliquoties jam notatam, a quibus vitiis Socinus ipse cum reliquis asseclis diligenter, ut plurimum, et laudabiliter abstinuit. Caetera,


page 345, image: bs0345

quae ex Sandii Bibliotheca repetenda essent, ipsumque annum emortualem atque fatalem 1622. ac diem VIII. Decembris, de industria silentio praeterimus. [note: Quae et multo accuratius ex ipsius Vitae Diario huic operi attexto addisci queunt.] Hoc tamen facere non possumus, quin tribus verbis adhuc moneamus, scripta illa, quae b. Scherzerus ei tribui, in Recensu operum Smalcianorum, [note: Qui etiam Andreae Reuchlini opuscula male a Smalcianis discernit, quae, nomine tantum ficto signata, eundem scriptorem agnoscunt: uti paullo post demonstratum dabimus.] incertus, ut videtur, affirmavit, non esse alia, quam Refutationis nodi Gordii Smigleciani partem, alterum vero Dispp. Franzii in Aug. Conf. Confutationem, et tertium denique Responsionem ad Vnum par Sophismatum Ravensbergeri: quae opuscula etiam Scherzerus indigitare voluit. Ad nomen affictum quod attinet, prius Andreae Reuchlini ipsemet sibi Smalcius adoptavit, Andream pro Valentino latino substituens, et Reuchlini alterum ex Polonica lingua, nisi fallor, pro Smalciano componens. [note: Male conjecimus. Nam a matre, ex familia Reucblinorum nata, id sibi nomen adscivit: Quem deinceps Quirinus Kuhlmanuus, famosissimus Fanaticus, imitatus est, Ludovicum Ludovici se, quamdiu fere in Belgio vixit, nominans, et sub eo integumento latibulum quaerens. Quod nomen adscitum unde arripuerit, cum inquirerem, matris quoque (quae An. 1619. d. 3. Januarii demum Vratislaviae ab opinionibus filii prorsus immunis, secus quam b. Feustkingius in Gynaeceo fanatico, et Arnoldus H. E. et H. affirmaverunt, defuncta est, nataque Ludovicia fuit, Rosina praenomine de reliquo dicta) illud gentilitium fuisse comperi. Idque haud incommode hoc loco, cum ad Smalcianum illud cognomentum illustrandum non nihil facere possit, adducendum esse in medium existimavi. Quae porro, si id nunc ageremus, aliis quoque exemplis e Socini grege, v. g. Jacob. Rynievicii, fratrum consilio, Joh. Trembecii maternum nomen, cum proscriptus eregno cum infamia circumvagaretur, adoptantis, illustrari possent. Hoc tamen silentio praeterire nequimus, Smalcium novam illam sibi larvam haud dubie ideo adscivisse, ne qua, si forte iisdem Apologia sua pro Vorstio fatis, quibus Vorstiana opuscula, obnoxia esset, macula genuino et venerabili nomini suo, aut non tanta, ex carnificis igne, inureretur.] Idemque illud notissimae epistolae seu Paraenesi subscriptum est, in qua propter approbatam, quae a Jacobo Angl. R. imperata erat, librorum Vorstii publicam combustionem, in Js. Casaubonum acriter invectus est, Vorstiumque suum ingenti studio et improba industria defendit. Butyrii quod superest novum cognomentum, id sine dubio a Noribergensibus efformatum, quibus nihil usitatius est, quam vox Germanico-Franconica Smalz, qua butyrum liquefactum ad ignem et a faecibus secretum insignire solent. Tantum de Smalcio, acerrimo Socini hyperaspiste, et Socinismi amplificatore praecipuo.



page 346, image: bs0346

§. XLVI.

Ad MARTINVM SMIGLECIVM nos hinc deducit ordo Onomastici, cum quo Smalcio inprimis [note: Nam superiori jam seculo ceperat Socinum ipsum lacessere, et in disputatione praecipue Novogrodiensi cum J. Lioinio, Silesio, coram habita, quantum valeret disceptando, innotuerat.] decertandum fuisse, paullo anre subinnuimus. Recte conjecit CL. Möllerus, Jesuitam Polonum [ac definite quidem Leopoli natum [note: Quem An. 1581. Romae in Societatem Jesu ingressum, studiis quoque istic operam dedisse et mirum in modum profecisse, atque hinc in patriam reversum Philosophiam atque Theologiam in diversorum Collegiorum Scholis, Vilnae, Cracoviae et alibi, ut Gubernatorem non sine miraculis, docuisse etc. ex Alegambii et Sotwelli Bibl. scriptorum Soc. Jesu satis superque constat, et brevissimis quoque ex eo fonte pleraque repetiit P. Baelius in Lex. Crit. Histor. lit. S f. 2604. ed. 1720. Vbi et tituli librorum, praesertim Socinianis objectorum, ordine recensentur.]] designari, scriptis adversus Socinianos celeberrimum, et, ut verum fatear, antagonistam inter Pontificios haud proletarium: quippe stili elegantia, ordine disputandi, perspicuitate et modestia quoque, nemini sociorum facile secundum. Cracoviae ut plurimum (paucis, quae Vilnae et Nissae prodiere, exceptis) impressa esse, quae contra Trinitatis almae divinitatisque et propitiationis Christi hostes publicavit scripta, [note: In quibus Commentariolus ad verba Joh. I. Verbum Caro factum est etc. Cracov. 1613. excus. 4to, et de Christo vero et naturali Dei filio adv. Smalcium Cracov. 1615. impress. 4to maxime celebrantur.] sed pleraque etiam a Volkelio, Moscorovio et maxime [note: Paucula enim sunt, quae Socinus ipse opusculo ejus Polonico, de Divinitate Christi, reposuit, in Appendice Libri, Vujeko hoc de argumento oppositi. Et quanquam, id opus Smiglecii aliquando diligenter refellere animum sibi esse, istic Socinus affirmet; non tamen memini quicquam in lucem prodiisse Refutationis istius plenioris; ac proinde Bibliothecam promissam haec quoque observatio locupletare poterit.] Smalcio sub incudem missa, Bibliothecae Jesuitarum aeque ac Vnitariorum haec investigantes docebunt, ut longo recensu opus non sit. Ea tempestate, qua omnium maxime inclaruit, nostrisque hinc saepe numero nominatus est [note: Sunt enim scripta ab eo et contra illum a Smalcio atque Moscorovio maxima ex parte An. 1613. 1614. 1615. et 1616. publicata, et, quam grata fucrint Peuschelio, inde cognosci potest, quod etiam in supellectile ejus libraria, Jenae in Museo reperta, praecipuum locum invenerint, magnumque numerum fecerint.] Neo-Socinianis, Calissiensis Carncoviani collegii Jesuitarum, quo nullum (Ruari verba sunt spectatoris) in Polonia vel structura magnificentius, vel Doctorum discipulorumque grege numerosius fuit, membrum erat Smiglecius iste: Vir, ut pergit Ruarus, aetate jam senili, procerus, maeilentus et adspectu satis religiosus, in sermone patrio, quemadmodum alii referebant,


page 347, image: bs0347

non perinde comptus. [note: Vid. Cent. II. epist. XVII. ad Peuschelium pag. 96. Senium vero non ita provectum aut grande suisse, hinc patet, quod An. 1618. annos nonnisi 56. natus Calissiae diem suum obiit.] Ex quo loco etiam, Smiglecium a patria Smiglia, quod oppidum tunc Caspari Jaruzeli, Brzezinio parebat, sic cognominatum esse, intelleximus. Smiglecii vero translationem in Gelasii novam fictitiamque nomenclaturam, sine omni dubitatione, ridendi et blandiendi notio Germanica, Graece reddita, peperit. Hactenus de Smiglecio, quae, quantum ad praesens institutum, sufficere videntur. Plura enim, et rem litterarum potissimum illustrantia quaedam alia, quae hujus loci non erant, dedita opera omisimus: utpote quae ex Biblioth. S. I. ab Alegambio et Sotwello, uti dictum congesta rectius hauriri queunt. Hunc itaque Faustus SOCINVS nunc sequitur, cui totius catervae infelici ductori cur aliquid impendamus operae, nihil caussae videmus, postquam vitam ejusdem Sam. Przipcovii industria eleganti stylo contextam nobis reliquit, et Baelius quoque caeterique plurima in Lexicis congessere suis, ipsaque etiam Opera Exegetico-Dogmatica [note: In quibus non memini ullum frequentius allegatum, majorique in pretio habitum, nostris tyronibus, quam Dispp. adversus Jesuitam Wujeckum, Polonice primum, ac deinceps latine quoque, excusas; eo quod [gap: Greek word(s)] totius Socinismi [gap: Greek word(s)] , h. e. aeternae divinitatis Christi et Sp. S. impugnatio, istic, omnibus lacertis motis, omnique armorum apparatu firmata, cum locis Scripturae pro ea pugnantibus ordine excussis, reperitur.] cum epistolis quibusdam, iisdem quoque insertis, eam si qui velint recognoscere, plurimum juvare posse animadvertimus. Ex quibus posterioribus et familiariter scriptis monumentis, extrema quoque vitae, quae breviter tantum Przipcovius attigit, [note: Qui et initia copiosius enarravit, ac Laelii quoque patruelis fata prolixe exposuit. Ad cujus scepticum ingenium, vel, si malis, fraudulentum penitius cognoscendum, Calvini illa notabilis epistola, quae in Colomesianis Clarr. Virr. epist. f. 504. ed. Hamburg. habetur, conferri potest.] addisci queunt. Nam diarrhoea vehementiori d. 20. Novembr. 1603. correptum, summam virium imbecillitatem exinde se sensisse, ipse Valentino Radecio, Matthaei filio, [note: Vid. Opp. Socini in Bibl. Fratr. Polon. P. I. f. 492.] scripsit, atque hinc procul dubio mortem sequenti anno 1604. subsequutam esse, mense Martio, jam alibi observatum est. Adscitum vero nomen Turpilionis seu Turpionis, (nam utroque utebantur ejus amici,) haud paullo facilius evolvi poterit, dummodo ad patriam ejus linguam respicere lubeat, in qua Sozzo turpitudinis notionem sustinet. Quo factum, ut ipse Socinus idem cognomentum, dum vixit, haud quaquam aversaretur, sed Felicem


page 348, image: bs0348

(Faustum) Turpionem (Sozinum) Vrbevetanum (Senensem) se ipsemet aliquando, et forte saepius, appellaret. Qua de [gap: Greek word(s)] Abr. Calovium nostrum in epistola quadam, ex instituto ad eum data, Ruarus edocuit. [note: Quae Cent. I. n. 47. comparet; ubi haec de nomine Socini f. 227. seq. leguntur explanata uberius.] Idem vero ille Ruarus in epistolis alias Turpionis nomen, atque hoc ordinarie quidem, alias vero etiam Vrbevetani gentilitium duntaxat usurpavit. Quod autem ad Socinum ipsummet attinet, non eo solo illum usum esse, sed aliis pluribus studio confictis, ut latere posset commodius, nominatim vero Dominici Lopezii S. J. itemque Prosperi Dysidaei, et similibus, [note: Huc enim pertinet Gratiani etiam Prosperi larva, quam A. 1586. induit, cum Joh. Licinii, Namyslaviensis Silesii, Scholae Photinianae Ixiviensis in Lithuania Rectoris, Dialecticam edi curaret. Cujus rei nominisque et libri quoque nullam h. l. fecissemus mentionem, nisi haec a b. Franzio in Dispp. ad A. C. et quidem num. I. § LXV. commemorata, sed a Sandio omissa fuissent, ejusque observationibus locupletandis inservire possent.] ex praefationibus Opusculorum variis, et vita Przipcovii industria, uti diximus, conscripta intelligi potest. Vtrum Turpionis nomen, habita significationis ratione cum doctrina, bene conveniat, singulari quasi divino nutu inditum, atque hinc gentilitium Socini [note: Seu Sozzini; sic enim hoc nomen Italicum rectius scribitur, et a Smalcio quoque in Vita sua ad A. 1604. exscriptum est. conf. Diarium Smalcianum, ad A. 1604.] a novis sectatoribus in Turpilionis formam, honestius quid sonantem, consulto declinandae invidiae gratia inflexum sit, non definimus. Plura sunt, quae his adjici possent, si Sandii Bibliothecam et Operum recensum compilare collubitum esset. Ea proinde, cum B. L. ipse adire possit, consuli jubemus, et, quoniam scripta atque fata, itemque venerationis caussae [note: Quas omnium copiosissime, animi non minus, quam corporis rationem habens, descripsit G. Aschwell, doctissimus Anglus, Tr. de Socino et Socinismo, Oxon. A. 1680. typis impresso. Vbi, qui virtutes Socini legerit animoque expenderit, cur in admirationem sui discipulos occulta quasi quadam vi abripuerit, neminem fore, ait, qui dubitare possit: Vera autem scripsisse Aschwellum, scripta ipsa cuncta testantur. Non injuria ergo, quod de Fausto Manichaeo Augustinus judicavit, magnum Diaboli laqueum alterum hunc Faustum, vel stili nitore blandientem, dixeris.] et allegationis frequentis, occultandique veri nominis rationes, neminem fugiunt, ad SOMMERVM nos conferimus, hominem plane singularem, et ne ipsis quidem Socini asseclis, nec Socino etiam, unquam per omnia probatum, camque ob rem potissimum citatum a novis illis haereseos discipulis. Neque enim ulla alioqui solida ratio, cur Catalogo huic insertus sit, reddi potest; quippe qui dudum vivere desierat. Neque nobis etiam


page 349, image: bs0349

alia multa, quam quae ex Possevino Sandius adduxit, Pirna videlicet in Transylvaniam evocatum esse, et Claudiopolitanae scholae praefuisse, atque eadem de Christi invocatione sensisse, quae et Franciscus Davidis docuerat, explorata sunt. Caeterum, quod a Laelio forte Socino, quum is aliquandiu Wittebergae degeret, [note: Qua de re Philippi epistol. testatur Fasciculus rarior, Lugd. Bat. A. 1647. 8v. in publicam lucem datus, f. 2. sqq. Ex quo et haec notabilis observatio (Ep. 113. f. 169.) excerpenda est, qua, eundem Laelium Socinum ab Illustri viro D. Hieronymo Baumgärtnero Sen., splendidissimo inclytae Reipubl. Norimberg. lumine, Melanchthoni commendatum, et ab eo, optima mente, nihilque mali suspicato, mirum in modum laudatum esse, traditur. Quem et ipse Philippus alibi in Ep. ad Stathmionem, Tom. II. Peucer. f. 417. ut virum gravem et doctum, et amantem doctrinae verae de Deo, praedicavit. Ex quibus epistolis, Lugdunens. praesertim, porro memorabiles has quoque circumstantias, videlicet in Forsterianis aedibus, Ebraeae linguae potissimum addiscendae studio, eum habitasse, ejusque etiam convictu esse usum, intelliges. Cujus rei et Camerario suo Philippus aliquam licet obscuriusculam significationem dedit, quando die Jacobi memoriae destinato A. 1549. f. 619.: Socini filius saepe nobiscum est, sed convictor est Forsteri, et optarim eum in Helvetiis esse, [gap: Greek word(s)] , (quae sane verba, nisi sanitatem spectent, jam aliquid suboluisse Melanchtoni, innuunt,) scripsit. Vtut vero haec sint, quam egregie ab isto verae confessionis simulatore sit deceptus, videtur ipse Philippus in epistola ad Brentium, quae istic legitur ordine XXIIa. p. 402., cum dolore tandem agnovisse. Cujusmodi etiam aliae aliorum id genus hominum commendationes, nominatim vero Franc. Lismanini Helvetiam transeuntis, et a L. Socino sine dubio contagione quadam jam tunc in Polonia affecti, habuere. Sero enim doli illi, quos multi sub id tempus alebant, emendationumque Ecclesiae necessariarum suco contegebant, detecti sunt.] maxima Melanchthonis, sed inscii errorum hominis hujus subdoli, usus amicitia, in haeresin clam pellectus sit, quae nostra ohm fuit conjectura, incertis fundamentis innititur. Quamvis enim illum, Laelium inquam, veneno pravi dogmatis jam in patria infectum, A. 1550. sqq. cum Philippo amplius triennio vixisse certum sit, et consvetudinem sibi cum homine, pietatem, prudentiam et integritatem (praeter eruditionem eximiam) prae se ferente intercessisse, ipse Melanchthon Maximiliano II. Augusto Caes. eum commendaturus scripserit: Qui et virum, Deum recte colentem, et divinitus ad veri Dei invocationem tractum, ibidem appellat; immo in epist. ad Sigismund. August. Polon. R., a furiosis et fanaticis opinionibus alienum esse, diserte testatur; Non tamen cognitum satis est, hiccine an alibi Sommerus litteris operam dederit: tametsi illud verisimillimum sit. [note: Ita olim animum induximus nostrum, sed postquam eodem tempore atque die quoque, d. XV. videlicet Aprilis A. 1572, eundem Sommerum Cracoviam cum Neusero profugo venisse, atque cum eodem quoque e Polonia porro in Transylvaniam abiisse, ex Lubieniecii Hist. Socinism. didicimus, parum jam abest, quin ab iisdem Palatinatus ad Rhenum monstris in devia abreptum credamus: quod ex Indice Studiosorum Heidelbergensium, si cui eum consulere vacabit, certius explorare licebit.] Si


page 350, image: bs0350

vero satis caussae videatur, cur, Laelium Socinum fuisse, qui Sommerum aut alios in tranversum abripuit, dubites; non tamen Joh. Campani, Juliacensis, aut P. Conyzae illius familiaritas, quorum alter cum G. Wicelio quoque conjuncte vixit, [note: De quo Seckendorff. Histor. Luth. L. III. §. 24. n. 10. f. 65. consuli potest. Vbi tamen quaedam leguntur, quae uberiori consideratione digna sunt. Nimirum recte ab illustri Historico, Wittebergae Joannem Campanum ante omnia studio Theologiae operam tunc temporis, et quidem, quod alibi addidit Wicelius, nobilium quorundam juvenum ephorus cum esset, dedisse, monendum est, affirmari; contra vero fallere Lectorem, qui istic docuisse fidenter ait, Sandium, observandum. Magistrum equidem vocat in Apolog. sua Wider seine Affterreder die Luteristen 12mo A. 1535. Lipsiae ap. Melch. Lotther excusa Wicelius D. iij (b.) sed neque ex eo titulo exsculpere aliquid licet, cum, qui dignitate hac clarent, non omnes, tametsi potestatem habeant, reapse alios, praesertim publice, in Vniversitatibus doceant. At, quando ibidem, A. 1532. Wicelium in periculum et suspicionem collusionis cum impio illo homine venisse, et in custodiam Wittebergae propterea datum esse, scribit longe meritissimus Heros, non erit a praesenti instituto alienum, si circumstantias quasdam, hoc de antiquiori Crypto-Socinismo Wittebergensi accuratiores, ut videtur, adducamus in medium. Harum enim nonnullas non solum S. Reverendus D. S. E. Cyprianus in Annotatt. ad MScta Gothanae Biblioth. f. 109. suppeditavit, quem de anno paullo ante dicto 1532. jam dubium reddidit Philippi epistola A. 1530. ad Vitum nostrum Theodorum Augusta Vindel. d. 26. Julii (extat autem in Fascic. Lugd. Bat. f. 434. exc.) Coburgum data, ubi scripsit: Hodie rescivi, Campanum illum nostrum (Lutheri videlicet et Philippi quondam auditorem ac civem Witteberg. Academ.) qui nova dogmata Torgam ante noflrum discessum attulerat, captum esse a Leodiensi Fiscali: putant et ultimo supplicio affectum esse. Sed hoc postremum nondum certo scitur. Hoc dicas Doctori; Sed alia quoque nobis suppetunt documenta, unde error iste sive calami sive memoriae emendari potest. Quandoquidem annum 1530. ejusque initium, antequam Augustam Vindel. iter ad comitia susciperetur, pro A. 1532. omnino substituendum esse, partim Wicelii ad Romanenfium castra transitus, ex Niemeccensi Ecclesia, cui uxoratus haud procul Witteberga praeerat, qui jam A. 1531. contigit, cum scriptorum Chronologia ostendit; partim etiam litterae ad manus sunt ipsius Lutheri, Torgae exaratae, eodemque A. 1530. scriptae, in quibus de captivitate Wicelii et consortis alterius infortunii hujus, plura alia commemorabilia habentur. Eam certe nobiscum a doctissimo viro nobisque amicissimo Frid. Jac. Beyschlagio, Halensi Svevo, ex avtographo Megalandri communicatam, si typis h. l. percommode expressam dabimus, vel hoc nomine legisse B. L. non poenitebit. Ita vero Lutherus:Gratiam et Pacem in Christo.Scripsi statim Principi, Charissimi sratres, pro vestra redemptione, misso cum nuntio proprio, mea impensa, nam in carcerem vos conjectos esse plane ignorabam, praesertim tam gravem et crudelem. Quid culpae sit etiam ignoro, nisi forte Campani bospitium. Sed spero hoc forte impetrari, nam is Torgaviae jam fere dies XV. fuit, miseraque monstra dogmatum indicavit; quae mihi tamen nondum visa, sed tantum relata sunt, ut divinare non satis possim, (obscura haec erant, quae sequuntur) quid utar, vel, quid agam. Igitur ferte interim patienter, ego fideliter laborabo pro vobis, ut mox dimittamini. Valete in Christo ser. 6. p. Laetare 1530. Martinus Luther. Inscriptio Epist. exterior. Nobilibus viris M. Georgio Wicelio et Antonio Hermanno, afflictis in Biluiz, fratribus suis. Bilniz. Tametsi enim ex his Lutheri etiam litteris manifesto colligi possit, non Wittebergae, sed Bilnizii captivum fuisse Wicelium cum Hermanno aliquantisper detentum; illud tamen maxime luculenter inde patet, quicquid harum rerum actum est, (ubi jam non inquiremus, utrum fraudis aliquid commiserit homo caeteroquin valde subdolus, Wicelius, de qua se praesertim contra Justum Jonam, quem Jodooum Koch etiam vocat, Praepositum h. t. Witteberg. purgavit operose,) id omne A. 1530. jam peractum fuisse, et excedentem hinc e terris Saxonicis p. p. Campanum omnino domi in discrimen incidere potuisse. Omnium vero certissimum est, Philippum, accurate cum Luthero concordantem, recte nos docuisse, turbas has ante Comitia Augustana in Saxonia jam datas esse, et male ad A. 1532. rejici. Neque quicquam adhuc occurrit, quod nos ab hac sententia dimovere, aut scrupulum etiam injicere queat, praeter ipsius Wicelii in citata p. a. Apologia quaedam verba. Vbi quando de rebus istis potiora, et sigillatim, quid sibi cum Campano, se invisente, atque Bibliothecam Werneri von Stehau per mensem integrum perlustrante, in alienis vero aedibus, non suis, interim habitante, negotii fuerit, narrat; ea omnia ante triennium contigisse scribit: cum tamen libellus iste, uti dictum est, A. 1535. demum Lips. ap. Melch. Lottber fuerit impressus. Sed facilem esse putamus hujus quoque scrupuli remotionem, dummodo calculum hunc non a libri impressione, sed scriptione ducas; qua sola observatione, adhibita porro communi omnibus sententia, qua A. 1531. ad Papatum rediisse traditur, conciliari optime dissensus potest. Nihil enim srequentius usu venit, quam quod libri citius conscripti ob varias caussas sero excudantur, et per oblivionem, quae ad temporis rationes in illis pertinent, deinde haud corrigantur. De reliquo, quae sententia Campano huic in capitibus fidei praecipuis, de Deo, atque Christo potissimum, erranti, sederit animo, haud dubie non alia quam Serveti, nisi eo ipso quoque [gap: Greek word(s)] praeceptore forte in itineribus Gallicis usus sit, et quae fata alia, tam ejusdem, quam Wicelii, praestito jurejurando abire jussi, et A. seculi superioris LXXIII. aetat. 72. post varios conatus, irenicos potissimum, Coloniae, Fuldaeque morati, et Moguntiae tandem vita defuncti, suerint; ac denique, idemne sit Hermannus iste Georgii, Consiliarii Ferd. I., filius, cujus in epistolis Olymp. Fulv. Moratae sit mentio, an alius? non opus est h. l. exponere uberius. Haec enim et similia, quae de Campano, nescio quae futura etiam vaticinato, et Wicelio quoque, ne uxorem dimittere cogeretur, Graeco ritu consecrato Presbytero agunt, aliaque plura ex Jamesio excerpta, tam Baelius in Lexico modestior, quam autor Socinianae Hist. Gallicae, hic tamen non sine suspicione falsorum admixtorum, enarrarunt. Tantum de his, ut [gap: Greek word(s)] quodammodo nostrae Historiam in ipsa Saxonia haberemus, paullo diligentius recitare, non est nobis visum inconsultum. Quibus forte addi potest optimus Philippus Melanchthon, quippe qui in epist. ad Conr. Heresbachium Consil. Juliacensem A. 1531. d. 15. Julii data, et fascic. II. Peuceriano f. 394. comprehensa, non solum ad suos e Saxonia jam rediisse Campanum meminit, sed etiam hostem Lutheranae factionis eum se professum esse, atque librum, cui titulum fecerit, contra totum post Apostolos mundum, scripsisse [gap: Greek word(s)] , inquit, ac de reliquo juvenem et imperitum horum certaminum [gap: Greek word(s)] h. e. Eunomii (Ariani) sensa tenentem vocat. Cujus libri a Campano evulgati etiam in colloquiis Lutheri familiaribus, quae sunt ab Heur. Petr. Rebstokio collecta atque edita, fit mentio, et nimium non solum ab eo una voce assumtum esse (ut Germanica formula l. c. P. I. f. 83. reddita legitur,) natratur b. Lutberum judicasse, sed eundem quoque, nunc divinitus capite plectendum ibidem, additur dixisse. Praeter haec vero, (quod etiam, cur ista adjicienda putaremus, in caussa fuit,) loco citato, Lutherum, postquam Lipsiam receptum esse Wicelium audiverat, librisque editis veritatem jam aperte impugnare Evangelicam cognoverat, plenum esse illum, (Wicelium puta,) pessimarum opinionum, easque traxisse ex Campano, ipsummet ad extremum credidisse, idque palam tandem professum esse, commemoratur. Vnde sententiam suam Megalandrum de Wicelio, quem operose excusaverat antea, pejora scil. jam de homine fraudulento certius edoctum, deinceps mutasse, et quod revera cum Campano clam antehac conspiraverit, existimasse, non obscure patet. Quae, quemadmodum a prioribus cogitationibus posteriores optimi viri de ambiguae fidei homine diversae suerint, ut constet, et ut superior illa epistola, bona mente scripta, aliquo modo illustretur, h. l. adducere in medium, visum nobis est. Quis enim Wicelius fuerit, et quantopere mutatus sit a pristina, quam prae se ferebat, integritate, quamve nefarie deceperit optima quaeque, ut charitas solet, credentem Lutherum vertumnus ille, hinc manisestissime apparet. Sed haec sufficiant de Wicelio, apostata et J. Campanu; neque enim pluribus, quid clandestinae machinationes in haeresibus disseminandis valeant, ut demonstretur, opus est. De Conyza confer, quae sunt a nobis paullo inferius §. XLVIII. in not. aa) ex Hist. A. Conf. Ambr. Wolffio, civitate quidem, sed non religione nostre, opposita citata. Longius namque heic digredi, et quasi extra oleas vagari, non licet. Huc tamen facere haec, quae diximus, possunt, ut non Altorphium solum Crypto-Socinismo infestatum esse, sed, iisdem Daemonis infernalis insultibus, alias quoque Academias obnoxias fuisse, pateat. Eundem enim Conyzam, Polonum, aut Lithuanum potius Antitrinitarium, grandem librum, de communicatione nec dialectioa nec physica, Wittebergam attulisse, atque easdem, quas Campanus ante probaverat, hypotheses, Christi divinitatem impugnantes, istic sparsisse, Philippus l. c. conqueritur, idemque, quamvis mature abscedere jussus sit, semen tamen aliquod reliquisse, (es habe seinen Samen hinter sich gelassen,) addit. Sed filum tandem abrumpendum est.] alter Profess. Witteb. multum negotii


page 351, image: bs0351

p. p. facessivit, aetas prorsus refragatur, quo minus horum aliquo


page 352, image: bs0352

Praeceptore usus fuerit. At enim sufficit in praesens, inter eos numerandum esse Sommerum, quemcunque habuerit Praeceptorem, [note: Antiquiorem certe Fausto Socino, cujus non accurate b. Scherzerus in Dispp. Anti - Socin. et Prooemial. quidem f. m. 13. discipulum Sommerum vocavit. Vix enim cum chronologia haec conciliari possunt.] qui crudam adhuc multisque inconcinnis hypothesibus pessime cohaerentem confusamque Anti - Trinitariorum haeresin profiterentur: cujusmodi confusae et impeditae obscurissimis ideis assertiones etiam


page 353, image: bs0353

in Serveti Operibus et Meditatis [note: Itemque Alciati, Gribaldi, Blandratae et similium Italorum opinionibus, inter prima [gap: Greek word(s)] molimina mirum in modum discrepantibus, eoque Valentinum etiam Gentilem, miserum illum erronem, abripientibus, ut in Tritheismi aliquod genus tandem, luculenta quadam quasi vertigine correptus, praeceps prorueret. De quibus digna est, quae legatur, Valent. Gentilis, teterrimi haeretici, impietatum ac triplicis perfidiae et perjurii explicatio etc. quae Genevae A. 1567. 4ta forma olim prodiit. In cujus libelli, qui fasciculus est plurium Dissertt. contra id genus homines, Praef. Theod. Beza egregie horum sodalium genium atque indolem delineavit.] ex omnium confessione conspiciuntur: cum, Socinum demum male adhuc compactam errorum catenam magno ingenii acumine, et sty li nitore haud minori, quam impietate et audacia, in systema quoddam, sibi utcunque respondens, redegisse, iidem pariter agnoscant. Sed haec nunc non agimus, quibus, quo loco inter hostes divinitatis Christi numeratus tunc fuerit Sommerus, cum isthaec clandestinis litteris agerentur, Smalcii verbis potius quam nostris enunciare placet, qui in Refutat. Thes. Franzianarum, quum mentio ejus incidisset, et testimonium ex ejus scriptis objectum fuisset Tractatus, inquit, quos a Glirio, [note: Germano sine dubie, et Neuseri perquam familiari, quem parum abest quin, cum natales obscurissimi sint, et tempus concordet, adhaec praenomen suffragetur, et alia plura suadeant, non alium, quam Matthiam Vehe, Diaconum in Palatinatu antehac Lutrensem, fuisse, et ejectum in exilium, A. 1572. inclinato, nomen hoc, ut lateret tutius, assumsisse conjiciam. Cur enim in Transylvaniam, cum fugitivo Neusero, (quem tamen longius progressum esse, jam supra annotavimus,) abiret, et publica ignominia notatus in patria, nomen mutaret, plus satis certe caussae habuit. Neque etiam Glirii adscititium cognomentum refragatur; utpote quod, ceu pluribus Salmasius ad Solinum et Conr. Gesnerus demonstravere, animal [gap: Greek word(s)] , in his terris Vehe dictum, sciuro simile, denotare solet. Adderem etiam de Jac. Palaeologo quaedam, Graecum forte se mentiente Chium, et hoc involucro Jacobi Suteri, infelicis Vehii comitis, personam involvente, nisi audacis opinatoris notam timerem, et dilucida nimis cum circumstantiarum omnium enumeratione Graeculi istius ex Porphyrogenneto in monachum Dominicanae sectae, et ex monacho porro in Arianum mutatio, atque hinc per insidias in Moravia capti, atque inquisitioni Romanae traditi, in cineres tristis conversio, alia nobis persvaderent. De Matthia contra Glirio, cujas fuerit, cuncti se nescire fatentur, et Neuseri atque Sylvani socium, ac persecutionis eorum in Palatinatu participem, explanate Sandius Lamyusque nominant.] Neusero, Sommero editos esse, ais, hactenus non vidi, nec valde istorum hominum opinionibus insisto. Nam tales omnes isti fuere, quos nostra Ecclesia indignos sua fraternitate censuit, ob blasphemas ipsorum de J. C. sententias. [note: Disp. IX. f. 290.] Et alibi: Sommerum nunc defendere non est animus, tum, quia librum ipsum ad manus non habeo,


page 354, image: bs0354

tum, quia nostris Ecclesiis cum isto homine et aliis ejus similibus non in omnibus convenit. Nimis enim spiritus ille, qui et Sommerum et alios agitavit, ad Enthusiasmum propendebat, et odio Domini Jesuflagrans, elevabat ea, quae in Christi Evangelio nova [note: Praecepta haud dubie nova, et Mofaicis a Christo addita, innuit Smalcius: quod et sequens verbum condocefacit.] nobis commendantur et praecipiuntur. Omnium vero atrocissimum illud est, quod ipse Faustus Socinus tribuit Sommero, dogma, negatae puta resurrectionis mortuorum; idque eum docuisse studiose et operose Matthaeo Radecio confirmat: De Sommero, inquiens, vehementer sum miratus, quae mihi rescribis; quasi ego suspicione aliqua ductus, dixerim illum mortuorum resurrectionem negasse, et non aperte professus fuerim, me ex ipso Franc. Davidis, cui Sommerus, dum vixit, carissimus et familiarissimus erat, quem Franciscus ejusque memoriam et suspiciehat et maxime colebat, id accepisse. Addebat autem Franciscus, se Sommerum acerrime ejus rei nomine saepius objurgasse, utque aliquando resipisceret, monuisse. Haecque, dum Claudiopoli apud ipsum habitavi, non semel, sed frequenter mihi commemoravit etc. Quae si ita sint, non miramur, sodales Sociniani erroris ab homine perversissimae mentis vel hac una de caussa magnopere abhorruisse Nec proinde dubium est, quin etiam nostri illi complices, eodem de homine, praeceptoribus suis displicente, sentientes, occasionem quoque de Sommero in deteriorem partem potissimum confabulandi habuerint, idque quam maxime operam dederint, ne cui hypotheses putridi illius membri Antitrinitariorum cohortis arriderent, aut ab adversariis temere, quae iste de Invocatione Christi, Verbo Dei, Baptismo, Chiliasmo et mortuorum Resurrectione, aliaque plura Ariana magis, quam Photiniana, vel utrique factioni improbata, docuerat, imputarentur. Quo accedebant etiam locorum Scripturae interpretationes ejusdem paradoxae, ad quas, uti in ipsis quoque Socini scriptis vestigia extant, occasione data subinde provocatum videtur. Librorum enim Sommerianorum nihil, quod sciamus, in cujusquam eorum supellectile repertum, aut deposcentibus traditum est; Cujus etiamnum schedae a Sandio enumeratae cum rarissime compareant, et Therini Graecum nomen fictitium idioma suum et originem simul, vel me non monente, solo etiam sono prodat, ut explicatione opus haud sit operosa, neque hic diutius moramur. Neque vero Ernesti etiam SONERI hoc in loco nos diu detinebit [note: Nisi quod data denuo occasione monendum videatur, nomen ejus Ernesti Sonneri, uti nonnullos alios, sic ipsum etiam Dinnerum, exscripsisse. Vid. Mantissa III. Epp. Richterianarum, f. 718. Conf. Cap. I. §. XI. Vnde male id factum, et vel a typographo, vel alia de caussa errorem commissum esse, patebit. Quam familiaris enim eidem fuerit Dinnerus, alibi narrabimus; eamque ob rem, ne cui hic locus fraudi sit, haec observanda duximus.] consideratio: utpote cujus jam Capite I.


page 355, image: bs0355

magna pars fatorum ex instituto enarrata, et in hac altera Sectione subinde etiam quaedam inspersa sunt, quae societatem ab eo initam impiae religionis, cum clandestina propagatione, apertissime demonstrent. Ad Phileti seu Philetae [note: Ita enim Ruarus in epist. ad Peuschelium scripta, et multoties citata, flectit vocem ad leges primae Declinationis.] autem cognomentum quod attinet, nemo non intelliget, opinor, ex amore in praeceptorem singulari, et memoria insignis humanitatis, a qua passim alias celebratur, ipsaque facies picta et aeri incisa eam loquitur, promanasse. Quod autem, transmutato integro nomine cum dignitate Doctorali, interdum etiam in MStis, Dodicus Sornestus Ehnerus appellatus fuerit, ex superioribus similiter constat.

§. XLVII.

His itaque breviter monitis, Steinfurtum latina petrae notione, vel Frutestini anagrammate notatum fuisse, attingentes, Clem. Timpleri, Metaphysici illius Steinfurtensis, memoriam refricaremus, nisi liticulae domesticae et scripta, quae caussam citationi dederant, ipsiusque nove conficti ex Templo nominis Hieronis rationes, tum Vorstii etiam collegam fuisse, et similia, satis jam cognita essent. Hoc tamen facere non possumus, quin tribus verbis addamus, Steinfurti prope ad seditionem aliquando spectasse motus Vorstio-Socinianos, cum Comitum alter, de quo ante dictum est, faventior Vorstio et sociis, hominem quendam Socini placita sectatum, et ex Polonia adventantem, humanissime excepisset, easque seditiosas turbas Timplerum praecipue compressisse. Quae tanquam singularia inter istas clandestinas confabulationes aliquando Witteberga Vogelius ad Peuschelium Jenam perscripserat. [note: Vid. supra §. VII.] Sed haec [gap: Greek word(s)] . Quo pacto vero Sociniani fermenti reliquiae [note: Quae, quales, et quantae fuerint, non aliunde rectius, quam ex vita Smalciana, ad calcem hujus Historiae adjecta, patebit. Quippe ex qua non tantum, Vorstianarum hypothesium assectatores illic fuisse, apparet, sed, ipsos quoque Socinianorum fratres conjunctissimos Gymnasium hoc in sinu suo fovisse, hinc inde clucet.] ex eodem Comitatu deinceps expurgatae sint, in vita Henr. Altingii legere est. Quae cum sint a nostro instituto remota, jam non est lubitum pluribus enarrare. Supplementa igitur potius


page 356, image: bs0356

quaedam ad litteram S. subjiciemus, non inutilia scitu, et ad summam rei haud parum momenti afferentia. In quibus venerabile ipsismet novis Socinianis JOH. SCHROEDERI nomen reperitur, quod cum saepius commemorandum esset, partim ob studium ab eo adhibitum inquirendi in haec arcana laudabile et plenius ea revelandi, partim ob disputationes, saepe ex suggestu etiam, adversus dissidentes [note: Socinianos pariter et Calvino-Reformatos. De domesticis enim certaminibus, cum A. 1611. Swinfurto Noribergam in templum Laurentianum Antistes advocatus, libris Noribergensium normalibus subscribens, sed Concordiae simul Formulae addictus, fidem dedisset, et nemini se publice moturum litem pollicitus esset, nihil commemoramus; sed occasioni magis tempestivae commemorabilia haec et singularia fata servamus. Quantum vero in Polemicis valuerit, scripta in lucem edita passim nemine refragante condocent. Quas tamen inter Disputationes, quae ipsi cum Jac. Martini, de imaginis divinae reliquiis, intercesserit, nobis non satis constat, neque etiam, quae fuerint scripta amoebaea in hoc argumento edita (Wechselschrifften, dass sie endlich des Streits müde worden) adhuc innotuit. Vnde quo jure et qua fide isthaec narraverit Gottfr. Arnoldus Hist. H. et Eccl. P. II. L. XVII. c. VI. §. 28. ne litteras quidem manuscriptas, (uti caeteroquin solet) testes allegans, ipse viderit.] institutas, itidem visum est commentitia Scarabaei nomenclatura involvere: idemque usus vocabuli Germ. Schröter in his terris, et insigne ejus animalculi, quod gerebat signatorio annulo insculptum, suppeditabant. Ex vilipendio sane id factum esse, credibile non est; quippe quem hi novi asseclae Socini tanti aestimarunt inter caeteros Noribergenses verbi divini praecones, per id tempus istic florentes, ut, quod de Vogelio certissime nobis constat, ipso Trinitatis festo A. 1613. factum esse, ante solis ortum haud raro surgentes, pedibus Noribergam excurrerent, eumque concionantem dominicis diebus, sextaque, quae a Venere nomen habet, luce avide audirent. Idque eo factum est, quemadmodum ipsimet ultro postea fassi sunt, ut scrupulis conceptis, si qua fieri posset, liberarentur, tum vero etiam de argumentis, maxime vero imbecillioribus, prolatis, confestim discutiendis inter se rationes conferrent. Quanta deinceps ejusdem viri accuratissimi, in revocandis ab erronea sententia in rectam viam his juvenibus, fuerit industria et prompta dexteritas, sequenti capite abunde expositum iri pollicemur. [note: De auctoritate et veneratione autem Schröderi in civitate Ecclesiaque Noribergensi, ut alia plurima, ita cumprimis nummus argenteus, imaginem ejus exhibens, qui rariuscule comparet, moduli mediocris, et altera facie effigiei exsculptae verba circumscripta: M. JO. SCHRO. EC. S. L. NO. ANTIST. altera vero seu aversa verba Psalmi CXXVI QVF SEMINANT IN LACHRYMIS IN EXVLTATIONE METENT cum subscriptis litteris H. V. P. repraesentans, testatur. Quod et titulus Superintendentis, cum tamen ordine secundus inter Antistites Eccles. esset, vulgo ei tributus, inque ipsa quoque typis expresfa Memoria Schröderiana D. Christ. Matthiae (Ed. in 4to primae, in recuso enim exemplo, quod inter Memor. Theol. Wittii legitur haec mutata sunt,) prostans, comprobat.] Jam vero praeter Schröderum etiam Scipionis


page 357, image: bs0357

Gentilis in litteris istis mysticis memoriam haud raro incidisse, addendum, eumque Schürstabium Populaeum nun cupatum esse, observandum. Cujus figmenti quidem, non erroris cum illis, [note: A temperato quodam Calvinismi, ut vocabant, genere non pronunciaverim immunem; quam ex paterna forte consvetudine sententiam hausit, sed a Socinismo quam alienus fuerit, ipse profecto multis modis demonstravit, de quo Cap. III. Sect. I. videri potest.] prout jam supra dictum est, minus recte suspicatum esse CL. Creenium, caussa fuit commercium; sed alia subinde incidentia negotia, quorum et ipse fuit, ut Professor Academiae Altorphinae spectatissimus, particeps. Ipsius autem novae appellationis origo ex Germ. latinaeque linguae vocabulorum permutatione perspicue elucet. Adderemus et Tribandri adoptatum a Laurentio Stegmanno appellationem, ut nostris hisce congerronibus, ita post haec etiam tempora ab eo usurpatam; [note: Conf. Vitam Wissowatii, et Lubienienicii Reform. Polon. Hist. ubi semel iterumque ejus cognomenti facta est mentio.] Quoniam vero extra orbitas egredi, et a praesenti instituto secedere non convenit, omissis hisce, aliisque id genus mutationibus ac latebris, in scriptis Vnitariorum ubique obviis, Transylvanos, quos nostris Hylaeos, a Sylva, sic dictos esse, Onomasticon refert, paucis attingemus. Neque vero horum crebro meminisse, mirum est, cum nulla in hunc usque diem regio ac provincia reperta sit, in qua atrox illa haeresis firmiores sedes radicesque posuerit, quam in Ducatu illo Daciae populosissimo; [note: Cumprimis tamen Claudiopoli et Thordae, ita ut in Transylvania ipsa et Siculia plures quam 200. Ecclesias numeratas t. t. fuisse, Socini asseclae testentur. Quo numero tamen procul dubio etiam privatae et domesticae Ecclesiolae comprehensae sunt.] neque etiam alia commemoretur, in qua distractiones eidem errori addictorum domesticae crebrius ortae, et, varia tamen fortuna, continuatae sunt pervicacius. Vt taceamus antiquitatem Ecclesiarum Anti-Trinitariarum illic e sec. XVI. repetendam, ipsorumque Principum quorundam, si non omnino adstipulando, quod de Joh. Sigismundo constat, at patrocinando tamen, praestitum haud infrequenter lugubre praesidium. [note: Conf. ad haec illustranda possunt Hanerus in Hist. Eccl. Trans. et Cl. Jen. Prof. Schmeizelius loco p. p. citando: quorum hic cum primos Francis. Davidis et Georg. Blandratam, Archiatrum aulicum Johannis, dein Steph. et Christophori Bathoreorum, patronos principumque horum auctoritate abutentes nominasset, hujus libertatis caussam potissimum in stabilitum A. 1563. decretum, ut quisque quam velit religionem amplectatur etc. rejicit. vid. l. c. Cap. II. f. 54. sq.] Nullibi profecto


page 358, image: bs0358

nulloque tempore major his hostibus Divinitatis J. C. indulta est libertas, quam in fertili illo et peramoeno agro, et quidem sub initium sec. XVII. atque praecedenti seculo XVI. inclinante maxima: ita, ut et publice illis sua illic sacra celebrandi potestas facta sit. Quam indulgentiam Claudiopoli usque eo extenderunt homines nauci, ut civitatis atque Athenaei gubernacula etiam diu tenuerint, eamque, quantum ad scholam, auctoritatem, patrum quoque nostrorum memoria, adhuc servarint. Id quod vel ex solius Paulli Michaelis Rhegenii, Claudiopolitani, ad nostros a Socini illa cohorte transgressi, et Lipsiae sub exordium A. 1688. rite demum baptizati, praefatione ad Lib. de Oeconom. Redemt. Christi [note: Quem vulgavit A. 1688. forma 12. eique postea plura, sed philosophica Opuscula subjunxit non indocta.] apparet: in qua praestantes eruditione viros ejusdem Gymnasii doctores, eo tempore recentes et clarentes adhuc, Socinique sectatores, atque praeceptores quondam suos, cum elogio nominatim recenset. Quanta olim fuerit Ecclesiarum Socinianarum copia illic numerata, tanta nimirum, ut numerum interdum 200. excederet, ex historicis Anti-Trinit. monimentis, et Daciae ipsius descriptionibus abunde constat; cujus etiam supra, in fatis Rhawianis collustrandis, foecundissimae multitudinis injecta est mentio. Vt in vicinam Hungariam et Comitatum ejus Baroviensem sese diffuderit infelix lolium, in vita Wissowatii [note: f. 256. sq. Append. Sand. Biblioth.] annotatum legimus. Taceo legationes [note: Conf. quae superius ad Isanadium notavimus Lit. I. §. 24.] creberrimas, exinde ad Racovienses, et ab his vicissim ad Claudiopolitanos (quae utrinque habebantur coetuum horum metropoles) missas; partim instaurandae pacis gratia, si quando colliderentur vehementius discordantes; partim consultationum instituendarum caussa, ut latius disseminari haeresis posset, et in adversis rebus confirmarentur vacillantium animi. Ad quas saepenumero Racoviensium praecipui doctores adhibebantur, interque omnes potissimum, post haec tempora medioque sec. XVIImo, Jonas Slichtingius illuc creberrime abiit, alii vero rarius leguntur usurpati. Omitto colonias e Polonia frequenter admodum eo commigrantes, easque omnium maximas et celeberrimas, quum exturbati inde sedes sibi novas quaerere necessitate quadam [note: Quo successu et quibus fatis, praeter auctorem Vitae Wissowatii, scriptor quoque Praef. Opp Przipcovii, aut ipse potius Przipcovius in epistola huic praefamini inserta *. 4. (b) te, si vacat inquirere, edocebit.] compellerentur. Quorum cum


page 359, image: bs0359

nonnulla jam sub initium sec. XVII. et proximo sec. XVI. contigissent, et deliberationes plurimae his de rebus jam tunc haberentur, cum novus in Germania et Belgio proventus erroris exitiosi speraretur; quid mirum, si et nostris, in consvetudine litterarum clandestina, frequens Ecclesiarum tam numerosarum, omniumque simul famosissimorum inter eas dissidiorum [note: Haec enim confabulandi materiam inprimis subministrarunt, inferius in Annott. ad Refutat. Smalcianam, Oratt. Vogelii et Peuschelii oppositam, ejusque Praef. carptim enumeranda.] memoria occurreret, et, ut latere pessima consilia possent, cum ipsis quoque Transylvanis communicata, (ex hac enim officina Rhawius erat domum interea reversus) Hylaeorum, [note: Quis hodie sit Socinianorum in Transylvania status, ex Dan. Koerneri epist. ad V. C. B. G. Struvium A. 1715. ipsis Nonis Novembr. perscripta, et Hist. ejus Lit. ex MStis erutae inserta, liquet, ubi Tom. II. Fascic. II. f. 177. Arriani, inquit, qui se malunt dicere Vnitarios, in urbe Claudiopolitana templum cathedrale et Gymnasium illustre cum aliquibus parochiis subditorum rusticorum in terris Nobilium eidem cultui addictorum in sua potestate tenent. Plenius autem, et ad sequentium proxime annorum sata progressus CL. Mart. Schmeizelius, Corona-Transylv. Saxo, Fac. Philos. Jenens. Adj. in epistolica Dissert. de Statu Eccles. Lutheranorum in Transylv. ad S. R. D. S. E. Cyprianum Cap. II. f. 57. not. 117. Atque hoc in loco (Claudiopoli videlicet) inprimis sedem fixam, scribit, posuerunt Ario-Vnitarii, erectis scholis, ecclesiis, typographia satis instructa, sede Episcopali, cujus dignitatis munia gesserunt Franciscus Davidis, Demetrius Hunyadi, Valentinus Radecius Gedanensis, circa A. 1630. Hos, Pastorum saltim nomine insigniti, exceperunt, Erasmus Johannis Antwerpiensis, Joach. Stegmannus Marchia Brandenburgicus, circa A. 1632. Adamus Francus, Silesius A. 1656. M. Valentinus Baumgarten, Memela-Borussus. A. 1670. Stephanus Pauli, Hangarus A. 1672. etc. Vid. Maimburgius in Histor. Arian. c. XII. Anonym. in Biblioth. Antitrinit. Pinxnerus l. c. p. 52. sq. Interim tamen, sic demum addit Schmeizelius, cathedrale templum sex abhinc annis (ed. est Diss. haec A. 1722.) Claudiopoli ademtum esse illis, ex litteris amicorum didicimus: reservato tamen illis libero religionis exercitio in privatis aedibus. Qui, cum de schola aut Gymnasio, quod Koernerus adhuc A. 1715. eos retinuisse testatur, nihil commemoret, hujus quoque etiamnum eos compotes esse, non dubitamus.] [gap: Greek word(s)] materia et sylva, nomen [gap: Greek word(s)] fabricaretur?

§. XLVIII.

Ad VOGELIVM quae hoc loco singulariter annotemus, nova et singularia non succurrunt, praeterquam unum hoc, quod maxime dignum videtur observatu, neminem inter socios hos omnes fuisse, qui et ipse nomen suum, uti polypus quidam, frequentius immutarit, et in mutandis aliorum cognominibus diligentius elaborarit. Quo factum est, ut non tantum tritissima Aviti, (qua et Ruarus [note: V. g. Cent. II. f. 52.]


page 360, image: bs0360

usus est,) voce creberrime omnium designaretur e Germanico idiomate petita; verum etiam, Hebraico atque Graeco adscito, sub Huldrici (Johannis) Ornini (Vogelii) Vnimontani (Noribergensis) involucro aliquando delitesceret: interdum Johannem aut Jovianum etiam Avinum se ipsum vocaret: His denique etiam accessit rarissimum integumentum, quo ab amicis, inter maxime serias scriptiones festive jocantibus, obscura periphrasi Cavicampii gener nuncupatus legitur. Quae postrema appellatio nonnisi ipsorummet petulantissimorum hominum confessione patefacta est, cum interrogati de aenigmate, ideo factum, esse indicarent, quod, Vogelium M. Georgii Hohlfelderi [note: Viri non indocti, et ex scriptis quoque, nominatim poeticis, atque Tr. de Sole A. 1612. 8vo evulgato clari, ac praeterea ad obeundum vicarii Pastoris munus, post Joh. Schelhammeri mortem usque ad Schröderi adventum, annos sex cum collega Mich. Rittero adhibiti.] Diaconi ad D. Laurentii Norib. filiam in matrimonium ducturum, aliquando ab amicis perhiberetur: utut eventu id comprobatum non sit, uti Cap. IV. ostendemus. Quemadmodum vero in variandis identidem nominibus hujusmodi, studio confictis, operam diligentem navarit, id epistolae ipsius ad Peuschelium Witteberga datae quam plurimae, interque reculas Peuschelianas repertae, demonstratum dedere: quarum eclogas carptim jam dedimus, et alibi daturi sumus. Ex quibus, eandem illum ad caeteros scribendo servasse methodum, facillime effici potuit. Plura in praesenti addere non opus est. Jo. VOLKELIVM, [note: De cujus dotibus et in propagando Socinismi incredibili industria lege epistolas F. Socini ad eum scriptas T. I. opp. Socini f. 451. sqq. Qui uti germanam ejus in matrimonio habuit, ita, Morstinium suum et epistolis frequentibus benigne salutasse, non est, quod mireris. Caeterum Smigliam non procul Frauenstadio in finibus Silesiae et Poloniae sitam esse, satis superque constat.] Philippoviensem [note: Philippovia magni Ducatus Lithuaniae in Borussiae confiniis oppidum est, quod Christophoro Morstinio t. t. parebat, qui et a Rege Praefectura ejus loci decoratus erat, denatus vero filium Serinum Morstinium, coetus Robcoviensis et deinde Raciborsciensis ministrum, haeredem et praediorum et pro religione ardoris maximi reliquit.] primum sub patrocinio Christophori Morstinii, tum Smiglensium [note: Fuisse hunc quoque Volkelium ad tempus aliquod Wegrovianae scholae, quam Vengroviensem alii vocant, et quidem A. 1585. auctoritate Chmielniciensis Synodi, praefectum, cum ex Testamento Schomanni f. 196. patet, tum etiam Cl. Jannichen in Strict. ad Libell. Catechet, Vnitar. haud ita pridem f. 10. annotavit. Vtrum vero scholae regendae prius admotus fuerit, uti ex Schomanno colligimus; an postea demum hoc officium subierit, cum Philippoviae jam Eccl. gubernasset, (quae videtur Jaenichenii esse sententia,) in medio relinquimus. Caeterum a Schomanno Magistrum nostrum vocari l. c., memorabile est.] Vnitariorum Pastorem, et ex LL.


page 361, image: bs0361

de vera Religione, potissimum longe celeberrimum, et a Germanica proprii nominis et gentilitii (erat enim Grimmensis Misnicus) notione Popilium seu Populaeum dictum: non aliam ob caussam peculiarem toties videntur nominasse, quam propter Nodum Gordium a Martino Smiglecio nexum, et ab eodem Volkelio dissolutum. Hunc enim libellum nuperrime A. 1613. typis subjecerat auctor, nostrique sedula manu versabant. Systema autem Theologicum, paullo ante allegatum, anno demum 1630. lucem publicam Racoviae adspexisse, idemque a Joh. Crellio e MScto editum atque locupletatum esse, nemo ignorat. Et quanquam, exempla hujus operis, multa eruditione tersaque dictione haeresin [note: Ex scriptis Socini in compendium redactam, quem [gap: Greek word(s)] ubique auctor sequitur: Cujus et amanuensem aliquando fuisse, qui MSta ejus calamo dictata exceperit, ac proinde etiam domestica consvetudine familiarem mentem praeceptoris bene calluisse, ex Socini epistola, quae in Opp. Bibl. Frr. Polon. f. 450. habetur, colligimus.] incrustantis, diutius ante mortem auctoris in manibus sociorum haerentia jam extitisse, probabile est, non tamen meminimus, vel in Historia Crypto-Socinianorum nostrorum novitiorum id unquam commemoratum, vel inter libros etiam caeteros, magno numero conquisitos, inventum esse. Multoque minus ad haec tempora pertinent, quae opus isthoc dehinc subiit, adversa fata, quum Amstelodami Coesii seu Blauii typographi id recudere coepissent, annoque 1642. consilio detecto exempla circiter 450. flammis traderentur, et mulcta simul typographo 1200. florenorum imponeretur: Quam tamen posteriorem sententiam postea mitigatam, et e tabulis expunctam fuisse, in epistola ad Ruarum scripta Curcellaeus, inter omnes Remonstrantes clariores Socinum maxime olens, non sine affectus intimi significatione refert. Haec de Volkelio, homine acris judicii, elegantiarumque et ordinis in scriptis suis studioso, [note: Quam ob rem procul dubio a plerisque, cum in Belgio sparsum esset Systema ante dictum, pro libro valde periculoso (fort dangereux) habitum, atque id circo rigori justitiae expositum subjiciendumque visum esse, Baelius in Lexico Hist. Crit. f. 2984. (T. III.) annotavit. Eumque forte ob hanc caussam sibi quoque refutandum prae caeteris sumsit Maresius, qui tamen in Praefat. Hydrae suae Expugn. Socinianismi etiam hanc rationem consilii istius reddidit, quod ex suis renascens cineribus Amsterodamensibus idem illud opus, cum vernaculis voces Latinas commutaverit, h. e. in Belgicam linguam A. 1649. translatum, majus, nisi ex instituto discuteretur, discrimen minatum fuerit. At vero etiam dignum est, quod de hoc labore conferatur Poelenburgii judicium, qui, in epist. ad C. Hartsoekerum, Remonstr. Eccl. Ministr. Amstelod., nimis infirmam et frigidam esse eam refutationem, haud obscure docet: Qua de re nos in praesenti nihil pronunciamus.] et, quod alibi


page 362, image: bs0362

notatum reperimus, etiam ore facundo, breviter repetere visum est. Commercium ei cum [gap: Greek word(s)] nostris intercessisse litterarum, nondum observare licuit. Neque vero alia conquirere opus est, sive [gap: Greek word(s)] , sive tenebris adhuc obvoluta; in quibus historia transitus ejus ad Socini castra multo obscurissimi, digna sane esset, quae a Grimmensibus, rerumque Misnicarum gnaris, diligentius erueretur. Nobis, utut studiose inquirentibus, alia expiscari nondum licuit, quam quod, inter stipendiarios seu beneficiarios Sereniss. Electoris Saxoniae Wittebergae Theologicis studiis operam A. 1578. eum navasse, [note: Vid. S. Rev. Sam. Fr. Lanterbach. in Fraustad. Zione P. I. Sect. I. c. VI. f. 52. sqq. et ipsum Wolffg. Franzium adde, qui, eod. anno d. 21. Septembr. in Colleg. Witteb. Augustinianum receptum esse, Dispp. in Aug. Conf. I. §. LXV. affirmat, stipendiariumque Electoralem fuisse, ex publ, tabulis explanate docet.] a nonnemine memoriae proditum est. Quo pacto vero, et qua occasione Socinismo nomen dederit, ad unum omnes silent. Sed de Volkelio, A. 1628. circiter Smigliae demortuo, plus satis dictum est. Nunc Conradum VORSTIVM, proxime Volkelio subjunctum, ordinem Indicis nostri sequuti, paucis adhuc [note: Praeter ea, quae jam ante cap. I. dicta de illo funt varia.] illustrabimus, et quoniam, a Sylva, Forst Germanis dicta, Sylvanum [note: Seu Sylvium: uti vocabulum a Ruaro exscriptum est, et in epistolis interdum legicur usurpatum.] conficta consvetaque [gap: Greek word(s)] appellatum esse, liquet; Thrasybuli ex Graeca litteratura originem itidem cognitu perfacilem arbitramur esse, dum modo ad linguae fontem illum cum praenomine, sed forma antiqua Khunrad exscripto, collatum attendere Lectorem jubeamus. Illud vero praetermittere non possumus, quia de rebus Altorphinis heic commentamur, eandem permutationem nominis Conradi in Thrasybuli formam jam A. 15 - - Conradum [note: Commiscuit hosce, patrem et filium, ipse Joh. Möllerus in Homonymoscopia Sect. III. c. IV. p. 800. de quo errore vel solius nominis Thrasybuli origo Graeca eum monere potuisset. Caeterum uterque ICtus, sed pater Conradus patria Acronianus et Consiliarius Herbipolitanus, filius autem Herbipoli natus, at Profess. Juris Altorphinus extitit, et prior ex Epithetis Graecis, posterior autem ex scriptis Juridicis variis, famam consecuti sunt: ut ipsam filii, quae liuc potissimum spectat, Famam Altorphinam et epistolas, Richterianis subjunctas, h. l. sileamus.] Dinnerum JCtum, Andreae Dinneri in Academia Altorphina t. t. Doctoris celeberrimi patrem, usurpasse, cum vitam Generosi et p. p. ipsa emendationis Eccl. tempora clarissimi Herois, Georgii Ludovici Seinshemii, praefixo Thrasybuli Leptae nomine, in lucem publicam daret, multaque in eo opusculo liberius de rebus in Franconia


page 363, image: bs0363

sec XVI. gestis in caussa cum religionis, tum Grumpachiana, (in qua plurimum negotii fuit Seinshemio,) enarraret, quam factum forte fuisset, si absque illa larva assumta in lucem prodiisset. Vorstii de reliquo fata quae fuerint, in vulgus notum est. Socinianismi vero quorundam hypothesium participem fuisse, cum alia multa minus sincera, vel ex istis ipsis fontibus transsumta, vel in gratiam illorum statuta et defensa [note: Vnde, praeter accusationes Resormatorum et Sibr. potissimum Lubberti vehementissimas, nostris etiam adversus illum data est occasio insurgendi, omniumque dignissima lectu t. t. prodiit Alb. Graweri dissertatio, qua in Harmonia praecipuorum errorum Calvinianorum et Photinianorum, evidenti demonstratione conatus est adstruere, salvis multis tum Conr. Vorstii, Prof. Leidensis, tum aliorum quorundam Calvini sectatorum hypothesibus et S. Sacrae interpretationibus, solide et sufficienter refutari Socinianos non posse. Quae prod. A. 1612., et in Polem. quoque Sacr. habetur recusa.] arguerent, tum etiam ipsius Vorstii confessio privata, sed tandem divulgata, apertius prodidit, in qua, ex Socini libris serio se didicisse [gap: Greek word(s)] , aliquando [note: In epistola nimirum ad Keckermannum A. 1599. scripta: Ad quam tamen accusationem in Responso ad Exam Resp. secund. f. 40. et Ep ad Heidelberg. Theol. inter Ep. Remonstrant. n. XXVIII. reponit: Id de diatribis tantum theologicis, deque occasionali caussa se intellexisse, quae saepe nobis ab adversariis etiam haereticis praeberi soleat. At mox, ad verbum Dei penitius scrutandum occasionem a Socino sibi datam, denuo, et ultro confitetur: Caeterum primas ejus cum Theologis aliis lites ex Epist. Gothanis a CL. D. Cypriano editis f. 76. sqqueh. l repetere juvabit. Ex Additamentis vero ad Baelii Lex. Crit. Hist. f. 131. (ed. Genev.) hoc unum videtur h. l. annotatione dignum; Christophorum nempe Pezelium ei quoque conventui interfuisse, quo A. 1599. coram Heidelbergensibus fidei suae rationem reddidit. Qua de re alioquin pluribus idem Baelius ad Parei vitam disseruit.] temere asseruerat, eumque favorem clam recusis quoque ejusdem F. Socini schediasmatibus, nominatim de auctoritate scripturae libello, [note: De quo praeter ea, quae sunt supra annotata, nemo copiosius disseruit quam Rich. Simon in Biblioth. selecta P XVII. ubi et Pontificiis non ingratum fuisse hunc libellum, ex solis quippe characteribus probabilibus [gap: Greek word(s)] Scr. S. adstruentem, omissa supernaturali virtute et Spir. Sancti diviniori convictione, ostendit.] demonstraverat. Vt e Lugdunensi Academia, intercedente potissimum Jacobi I. Regis Angliae auctoritate, anno 1612 ejectus, Goudae postea utplurimum, et post Synodum Dordracenam in obscuro aliquo pago, inde non longe distante, et vix amicissimis noto, donec in Chersonesum Cimbricam transiret, summo cum discrimine delituerit, epistolae Remonstrantium, inprimis Sam. Naerani, quae ordine CCCLXXXa est, testantur, et vitae scriptor Gvaltherus confirmat: ut alios Historiae Remonstrant Controversiarum scriptores sileamus. Compendium fatorum Lugdunensium


page 364, image: bs0364

de reliquo sistit Declaratio Serenissimi Magnae Britanniae Regis, qua, quid cum Generalibus foederatarum Belgii provinciarum ordinibus super re Vorstii actum tractatumve sit, singillatim explicatur, A. 1612. Londini 4to impressa. Eamque si consulet B. L., praecipuam etiam hujus rigoris caussam suisse Vorstii LL. de Deo et Attributis divinis, jam A. 1610. publicatos, itemque Apologeticam Exegesin istius operis, eamque, ad modum vindiciarum, primario scripto priori A. 1611. 4 to subjunctam, atque Ordd. Holland. et Westfriesiae dedicatam, intelliget. Quae volumina etiam ambo in coemiterio Londinensi Paulino, et in utraque Academia, flammis antea committi, Rex idem doctissimus, atque in persequendis adversus Vorstium consiliis (Episcoporum quorundam a Sibr. Lubberto accensorum instinctu, ut arbitramur) vehementissimus, imperaverat. Num vero Socini sententiis prorsus addictus fuerit, nec ne, qua suspicione passim olim onerabatur, [note: Pareus certe, modestissime alias de amico sentiens, non tantum, ne Rhenum quidem eum a suspicione [gap: Greek word(s)] satis perpurgaturum, A. 1601. scripsit; Sed ad eundem etiam Piscatorem A. 1611. paulatim Vorstium deinceps prodidisse, quae olim non fuerit suspicatus, ait, eumque haeresi Sociniana intus penitus imbutum, foris colores adbibuisse, omnibusque turpiter illusisse, addit. etc.] et nunc quoque passim gravatur, non definimus. Sandio certe, ultimam ejus confessionem, MSctam et languida manu consignatam, suis se oculis usurpasse testanti, si fides habenda, in cam tandem haeresin diu dissimulatam omnino concessit. Neque etiam, si Crypto-Socinianorum nostrorum in Vorstium affectionem et elogia ponderes, hac de re dubitandum videtur. Dummodo illud praeterea teneas, dissensum in quibusdam, gravioribus licet, hypothesibus tolerandum utrique parti visum esse, et, quo minus fraternitati obstaret, insuper habendum. Ita sane, si pervulgatam sententiam probes, de Vorstio sentiendum est haud dubie. Aliter vero et aequius de eodem existimare jubet epistola et supplex libellus, quem Dordracenae Synodi Theologis A. 1619. d. 27. April. ex professo Goudae scriptum exhibuit. [note: Inter epist. Erud. ac Praestant. Virorum Eccles. seu, ut vulgo vocantur, Remonstrantium, ea legitur ed. 8 vo (quae ad manus nunc est) f. 542. seqq. typis excusa. In altera enim (ut audio) numero CCCLI. comparet.] In quo, praeter alias de praecipuis fidei capitibus, ac speciatim de SS. Trinitate, deque Persona et officio Domini nostri Jesu Christi, perquam dilucidas declarationes, semper mihi notatu digniora [note: Hoc praesertim tempore, quo de confessione edenda publice et ex instituto agebatur; ubi viro, impiae contra conscientiam simulationis nequaquam suspecto, tantam protervitatem imputare, religioni omnes, qui aequitatem amant, sibi ducent.] visa sunt verba, quando:


page 365, image: bs0365

Inprimis suspicione Socinianismi, inquit, gravor, quanquam per summam injuriam, uti declarationes illae meae, ut alia jam taceam, clarissime docent. Demandetur mihi provincia Socinianos refutandi, faxo, Deo dante, omnes aequi rerum aestimatores, et a praejudiciis liberi intelligant, Socinianum me, et quidem nominatim in gravissimis istis de S. Trinitate, Deitate Christi, ejusdemque satisfactione etc. capitibus, non esse, sed serio a Socinianis dissentire. Quam quidem provinciam suscipere jam pridem sponte mea non neglexissem, nisi tot undique in me vibrata tela magis defendendi mei, quam aliorum oppugnandorum, curam aliquot jam annis mihi imposuissent. Et p. p. oblaturum sese Synodo aut Theologis Academicis istam refutationem testatus, addit: Hac ratione luculenta occasio dabitur tollendi scandali, quod insirmos quosdam ex iis, quae alicubi vel paullo liberius, vel incautius disputasse videor, accepisse serio doleo. Haec omnia qui ad animum revocabunt, valde dubito, utrum Sandii [note: In augendo Vnitariorum numero, quod vel primae paginae edocent, valde seduli: ne nimis pauper videretur Christus divina sua [gap: Greek word(s)] privatus. Quam etiam ob caussam, cum sequentes haud posset, Patres Eccl. ante Conc. Nicaenum celebres sibi suisque in Nucleo H. E. conciliare studuit.] assertis, aut manui Vorstianae ostensae temere fidem habituri sint. Sed de his alii judicent: quae tamen rectissime omnium [gap: Greek word(s)] relinquuntur, qui occulta quoque animi cujusque cogitata in lucem olim proferet. Quemadmodum post celebratam Synodum Dordracenam, et latibulum, quod incoluerat [note: Ipse vero et amici Pathmum ejus, Johannis et Lutheri exempla huc male applicantes, dicere solebant.] ex hoc tempore, desertum, in Holsatiam abiturus, Tönningae morbo correptus, atque in arce decumbens, non multo post anno nimirum M DC XXII. e vivis excesserit. Professor Theologiae antea Fridericopoli [note: De qua nova novorum advenarum colonia Cap. IV. conferatur §. ult.] a Principe Holsatiae designatus, solennique ritu ibidem tumulatus, pluribus in epistola ad Anonymum (qui Dümlerus nobis esse videtur) exposuit praeter alios Ruarus, quae octava est in Cent. I., legique integra meretur. Caussa tandem, cur frequentissime, sed objecta larva, ad evitandam allegationis invidiam, nostri Neo-Sociniani in confabulationibus suis ad eum provocarunt, non alia fuit, praeter fata singularia, illa, quae jam ante commemoravimus, aliaque plura, tum vero etiam scripta celebratissima, quorum tunc temporis permulta Dogmatica et Apologetica [note: Ea praesertim, quae jam tunc typis excusa prostabant, deque Deo et attributis divinis agebant, adversus varios oppugnatores, Piscatorem, Sladum Becanum, Sibr. Lubbertum, ipsosque etiam Articulos quosdam ex Anglia missos propugnata, atque Exegesi Apologetica, Ejus pleniori declaratione, Epitome Exegeseos Apolog. Christiana et modesta Resp., et similibus comprehensa.] ab ipso A. 1610. sqq.


page 366, image: bs0366

publicata, quaedam vero, uti supra dictum, ex ipsa Socini officina sumta et recusa erant: quorum et ingens numerus in supellectile Peuschelii et aliorum sociorum repertus est. Quae vero, qualia fuerint, et qua occasione exarata, ex Sandio B. L. addiscat, aut ipsa inspiciat, quandoquidem pleraque eruditorum manibus adhuc teruntur. Nobis enim [note: De Vorstio namque nihil definimus aut pronunciamus, eumque Domino suo, cui stetit ceciditque, judicandum relinquimus.] ad finem properandum est, atque inter fictitia nomina WITTEBERGAE denique paucis adhuc mentio injicienda. Haec sedula studiorum provehendorum et sanioris doctrinae tuendae mater, cur Arges [note: Exemplum usurpati hujus nominis etiam in epistolis Ruari legitur Cent. II. num IX. ad Peuschelium f. 53. ubi Argis Monavium h. e. Enjedinum describi (conf. §. XV. hujus Cap. IIdi) dolet.] appellata sit, primum obscurissimum videbatur. Suspicio enim ab initio subnata est, qua vel principem Argivorum urbem, eamque antiquissimam, ob coeptam heic Ecclesiae a sordibus superstitionum quondam inolitarum repurgationem, huc accommodatam crederemus: vel ad navem illam celeberrimam alludi putaremus, qua Argonautae, ut est in fabula, vellus aureum impetraturi, vecti dicuntur, idque propter fortissimos in eadem studiorum Vniversitate Doctores, Theologosque in Socino oppugnando laboriosissime desudantes. Sed cum pro Argos, Arges exscriptum esse observaremus, et Ruarum numero plurium Argis aliquid fieri, seu factum esse, l. c. animadverteremus dixisse; verisimilius est visum, id nomen pro vulgari Leucorea, quae nimis trita appellatio, nimisque adeo aperta videbatur, per compendium adhibitum esse. Nam et [gap: Greek word(s)] atque [gap: Greek word(s)] Graecorum, apud Poetas maxime, [note: Immo etiam apud Aristotelem, qui L. de mundo Cap. V. inter fulmina diversi generis distinctionem esse docens, alia [gap: Greek word(s)] , fulginosa, nigra que, alia [gap: Greek word(s)] (alba) [gap: Greek word(s)] appellari observat.] quod album candidumque est, designat: Quo vocabuli sensu Helena [gap: Greek word(s)] , h. e. cooperta veste candida, splendida silentio, per Venerem ad Paridem ducta, incessisse, in Iliade Homeri [gap: Greek word(s)] v. 419. Et in Odyssea O. v. 156. in describendo augurii omine, [gap: Greek word(s)] , i. e. Aquila grandis album anserem ungvibus serens, apparuisse legitur. Vtrum vero huc tantum respexerint petulantes illi juvenes, neque, inanem simul esse, quem sumant Wittebergenses Theologi contra praeceptores suos, laborem, per modum ironiae subindicare voluerint, haud pronunciamus,


page 367, image: bs0367

at valde tamen suspicamur. Caeterum quam solicite in alma illa Evangelicae veritatis conservandae bonarumque litterarum nutrice Academia firmas sedes dudum ponere Sociniani allaborarint, jam ante commemoravimus, et exemplis variis eorum, qui illic studiis Theologicis ex ea cohorte operam dedere, [note: Voidovii, Smalcii, Volkelii, aliorumque plurium, ut Socinum, Laelium inquam, Jo. Campanum, Petr. Conyzam, (de quo Philippi aetate ex docta illa societate ejecto, vid. Apol. Form. Concord. C. IX. f. 174. b. coll. epist. Philippi ad Camerar. f. 701.) et similes taceamus. Antonium enim Evonymum P. P, in quo ad suas partes pertrahendo valde elaboravit Socinus, uti ex epist. ad eum perscripta, T. I. Opp. Socini f. 436. bpatet, ad hanc sodalitatem connumeraro nondum audemus. De Rodenborgio vero alibi forte quaedam annotabimus.] adductis comprobavimus. Jam ex vana Dedicatione Racoviensis Catecheseas Germanicae ad eandem Academiam A. 1608. impudenter scripta, idem consilium venerandum Theologicum ordinem in Responsione, communi nomine, ministerio autem b. Frid. Balduini, reposita, et Latine pariter ac Germanice A. 1619. et 1620. 8 v. typis subjecta, pridem observasse, satis erit. Verba certe Praefationis: [note: f. 113.] "Dass nun diese Leute gegen unsere Vniversitaet so ehrerbietig sind, stellen wir an seinen Ort; sie sollens aber versichert seyn, dass sie derselben keine groessere Schmach haetten anthun koennen, als dass sie ihr dergestalt ihren Gifft beyzubringen sich unterstanden, welcher ihr einig intent mit solcher Dedication gewesen:" clarissime, idem illud Wittebergenses subolfecisse, demonstrant. Hoc autem loco, cur ejus rei memoria non fuerit praetermittenda, ex Responsione Smalciana, qui et ipse Dedicationis istius cum Catechisino autor est, protinus elucebit. Is enim, cum ea propter proterviae a b. Franzio, inter alia objecta, justissime insimularetur: Ex nulla, inquit, protervia, sed bene praemeditato consilio tum nostrorum in Polonia coetuum, tum etiam virorum quorundam prudentum in Germania degentium, qui idem nobiscum sentiunt, dedicatio illa Catecheseos profecta est. Quod, si fortassis apud Franzium parum valet, speramus apud alios, quorum caussa haec scribimus, aliquid valiturum. [note: In Refutat. Thesium Franzii, et Disp. IV. praemissa praefatione f. 92.] His enim lectis parum abfuit, quin Sonerum nostrum, et qui cum ipso clam conspirabant, de hoc incitamento suspectos inprimis haberemus; Immo solus cum suis suspectus esset Sonerus, nisi et in Westphalia hujusmodi fautores Socinimi jam ab initio seculi superioris delituisse etiam extra Steinfurtum, ex C. Vorstii quadam epistola [note: Epist. Remonstr. Ed. 1704. Append. num. 623. f. 928. (a).]


page 368, image: bs0368

cognovissemus, atque hinc, alibi quoque clandestinos adstipulatores haudquaquam defuisse, ut colligeremus, occasio nobis data esset. Sed haec quoque ad Wittebergam involucro quodam inter confabulantes contectam annotasse sufficiat. Nam quae Grawerus ad Balth. Meisnerum A. 1614. scripserat: [note: Vt ex Gottfr. Arnoldi excerpta epistolae alicujus manuscriptae parte cognovimus, in Hist. Haeret. Eccles. P. II. L. XVII. cap. XIII. §. 2. f. 557. a. et b.] Studiosos quosdam Wittebergenses, Cracoviam Racoviamque litteris datis, libros Photinianos inde sibi emittendos petiisse, ea vel non satis liquida sunt, et ex inspectione litterarum (quae praesto non sunt) accuratius dijudicanda essent, vel de nostris fortassis Noribergensibus, in quos temporis rationes non male congruunt, intelligenda. Certiora eloquentur, qui [gap: Greek word(s)] illa ipsa, quae in Celeberrimi Giessensium Theologi, D. Jo. Henr. Maji Sen. [gap: Greek word(s)] , olim, et nunc in haeredum Bibliothecis feruntur delitescere, totamque orationis seriem cum Arnoldi excerptis contendere poterunt. Quo facto et ad finem perducta recensione Onomastici, ut est a CL. Möllero nobiscum communicatum, ejusdemque simul haud raro locupletati, nihil superesse videtur, quod ad praesens negotium et complicum detegendorum numerum atque fata pertineat.

§. L.

Sed monendus tamen est B. L., non hos duntaxat, quos litteris majoribus exscriptos dedimus, Socinismo ex animo, ad tempus certe, fuisse addictos; Verum alios etiam quosdam admodum suspectos habitos creditosque legi, eosque partim Noribergenses, partim etiam exteros: etsi ob caussas varias rara eorum occurrat, vel nulla etiam, in litteris memoria. De quibus cum deinceps inquisitum esset, et tergiversationes strenuaeque negationes a quibusdam obverterentur, Peuschelius perversus adhuc, cum, quid de illis sentiret, interrogaretur, respondit candide: [note: Nec ignarus intimarum animi cogitationum, utpote amicus plerorumque consiliorum intimus, quo et ipsi praeceptore usi erant.] Timidos esse et meticulosos etc. "Sie seyen zaghafft, wollten sich nicht auf GOtt verlassen, und dem Sohn GOttes die Ehre nicht geben, dass sie ihn vor dieser Welt bekenneten. Es müsse alles der Gottseeligkeit zum Besten dienen, wann es gleich noch so übel aussehe." Neque tamen dubium est, quin ex iis, quos formidolosos in confessione dogmatum novorum existimaverat Peuschelius, aliqui nunquam toto pectore, sicuti ipsemet perperam fecerat, haeresin approbarint, sed ut amici, consiliorum


page 369, image: bs0369

tantum participes, vel conscii duntaxat, extiterint: aut si quid haesitationis in mente aliquando subortum esset, [note: Tentatos enim fuisse, partim argumentis et ratiociniis, partim blanditiis, eorum animos, non dubitamus, et multa praesto sunt indicia, ex quibus id demonstrari potest. Quae caussa etiam fuit, cur Peuschelio, pro suis nimis praepropere eos venditare, visum erat.] mox divino beneficio id malum superarint, ipsumque adeo virus ex animo exspuerint in tempore. Atque in his numerabantur Paullus Lautensack, [note: De quo paullo post plura annotabimus.] Hieronymus Ammon, [note: Qui juris civilis studiis cum operam daret, officiis admotus, de quibus deinceps aliquid commemorabimus, politicis Reipubl. diutissime inservivit.] Conr. Vffinger, [note: Praematura morte, antequam munere aliquo publico fungeretur, defunctus.] Nicolaus Colerus, [note: Pastor deinceps Rötenbacensis ad S. Guolffgangum constitutus, cui etiam functioni sacrae bene administratae A. 1656. immortuus est.] Georg. Thomas Hazolt, [note: Cujus ad Pontificios Herbipoli deinceps transeuntis, et honoribus istic non vulgaribus decorati, tum etiam sororis ad Papatum primum abductae, deinde vero inde reversae Bamberga, et nescio cujus Judaei persvasionibus ad Judaismum propendentis, multumque negotii usque ad A. 1621. d. 19. Maji, quo rempore in monasterium Herbipoli a fratre abdita est, facessentis, alibi leguntur, quae oppido fuere memorabilia.] Barthol. Laurentius Agricola, [note: Qui, nisi fallimur, in dicasterio Noriberg. patriae deinceps laudabilia officia praestitit.] Christophorus [note: Reipubl. patriae a secretis: qui carmine Famae Altorphinae subtexto, ut a suspicione omni se redderet liberum, videtur spectasse.] et Leonhardus [note: Christophori frater et Pastor ad breve tempus Kalchreutensis creatus; de quo Cap. IV. paucis.] Höfflichii, et forte alii, omnes Noribergenses. Quos tandem ipsorummet de novis his machinationibus prorsus convictorum confessio insontes partim declaravit, partim nonnisi fratrum appellatio, cum familiaritate intimiori eorum, qui revera abalienati a veritate erant, in suspicionem vocavit; denique eventus ipse, immunes aut omnino, aut aliquo modo, a consortio impietatis hujus fuisse, demonstratum dedit. [note: Et quod ad Colerum attinet, ipsius quoque Ruari eum confessio a participatione haereseos non obscure randem absolvit, in epist. ad Peuschelium data, eoque ipso tempore, quo in sodales inquisitum est, scripta; quae Cent. II. n. XVII. comparet f. 60. atque ex his demum lucem, ut intelligi queat, adipiscetur.] Soli inter hos tres priores difficulter ab infamia favoris in Socinismum sese expedire potuerunt. Quod ad Vffingerum quidem attinet, capite III. plura de eo edocebimur, quo et, carceri mancipatum eam ob rem fuisse, certiores reddemur. Paullus vero Lautensackius hoc magis sinistrum quid de se cogitandi ansam dedit, quod in Sauberti Anti-Sinalcium, litteris d. IV. Decembr. A.


page 370, image: bs0370

1615. ad Peuschelium scriptis, vehementissime et petulantius invectus erat, atque ipse quoque Peuschelius intimarum animi cogitationum in praesenti negotio saepiuscule illum reddiderat participem, eumque sententiae suae addictum esse, inter alios palam professus erat. Is vero non tantum, se immunem esse ab haeresi, constanter testatus est, sed etiam post haec tempora, cum Rector primum oppidanae scholae Altorphinae constitutus esset, tum vero ut Diaconus Norib. Aegid., et Sebaldinus [note: Cui etiam muneri, cum brevi admodum tempore praesuisset, A. 1632. pestilentiali morbo immortuus est.] denique, Ecclesiae Noribergensi inserviret, tantopere fuit atque haberi voluit orthodoxiae studiosus, ut libris quoque Normalibus cum laudato Sauberto, aegre subscriberet; [note: Hoc ipso vero pristinae suspicioni sese exponens: quam tamen feliciter Sauberti inprimis amicitia atque aliis testificationibus excusfit.] hoc solo obtentu, quod Reformatorum sententiis quaedam in Decreto Inclyti Senatus verba, et alia nonnulla, quae in ipsis LL. Symbolicis reperiantur, erroribus variis patrocinari sibi perperam persvaderet. Hieronymus Ammon, in litteris horum congerronum solis saepe elementis H. A. N. designatus, inter hos motus Joh. Pezii studia gubernavit, atque AltorphI adhuc diu substitisse, tandemque inter medias hasce turbas Jenam concessisse legitur; sed dubio procul, idem quoque, si quid imbiberat ex consvetudine amicorum inauspicata, vel in animum non dimisit altius, vel protinus abjecit, tristem exitum temeritatis male sanae expertus. Siquidem post reditum ex Academia Salana in patriam, et Alb. Graweri testimonio orthodoxiae cumprimis munitus, [note: Quod primarius nuper Norib. Eccl. Antistes b. Joh. Wülserus, haud ita pridem pie defunctus, [gap: Greek word(s)] se possidere, semel iterumque mihi significavit, inquirens autem inter reculas suas invenite, dum vixit, non potuit: certo autem illud se legisse semel iterumque et habuisse, saepe numero testatus est.] nihil posthac discriminis subiit. Vnde nunquam etiam animadvertimus, a quoquam ejus erroris postea fuisse vel per suspicionem insimulatum, cum diutissime, et in seram usque senectutem, a Secretis Curiae Noribergens. (Cancellist) esset, atque muneri demandato, et in re litteraria versibus inprimis pangendis, (ut erat artis poeticae studiosissimus,) inter fautorum applausus, incumberet, ac paene octogenarius mortalitatem expleret.

§. LI.

Quantum ad exteros, tres praecipue nobis, praeter superius jam commemoratos, porro innotuere, Stephanus RASORIVS,


page 371, image: bs0371

Hungarus, qui tamen sero, et dilapsis, in alias Academias, gregalibus factionis impiae plerisque, Altorphium A. 1614. d. 14. Octobris advolaverat, annoque statim sequenti Ingolstadium, atque inde in patriam redierat, postquam Peuschelium, in epistola Jenam Altorphio scripta, d. 19. Junii 1615, fratrem in Christo dulcissimum salutaverat, spemque animo conceperat, amiceque fecerat, fore ut Jenensem quoque Academiam, ejus solius invisendi gratia, tandem adiret. Idem vero hoc consilium, ob alias caussas, nobis incognitas, mutasse, et Ingolstadium, prouti dictum est, concessisse, cum constet, nihil caussae est, cur in eo diutius moremur. Alter Joh. SZILAGIVS fuit, qui, non nisi ex scheda ad eundem Peuschelium missa nobis cognitus, similiter ut prior Hungaricam originem prodit, vel nominis sono et forma subindicatam: [note: Nec nos fefellit conjectura. Inquirentes enim, cum Raesorio ex Vngaria et comite etiam tertio populari, cui Stephani Conradi nomen fuit, eodem A. 1614. adventasse Altorphium, comperimus. Eadem vero hunc cum priore sensisse in religione, vel Peuscbelii, tam anxie quaesita ejus amicitia ostendit.] Caetera omnia perobscura sunt, nisi quod scheda illa, ad modum epistolae latina lingua exarata, nomenque ejus subscriptum exhibens, Jenam itidem missa fuerit. Inventa est et alia schedula, inter Peuschelianas reculas a fratre quodam in Domino, ut vocatur, Johanne Ripphoroscho, manu perscripta, sed, cujas ille fuerit, indagare nondum potuimus, Altorphinae tamen Vniversitatis civem haud fuisse [note: Neque enim in Indicem studiosorum atque civium Academicorum nomen suum retulisse observavimus, atque hinc Jenae fortassis cum eo amicitiam contraxisse, quod similis simili gauderet, conjecturam facimus, quantusve jam numerus hominum pestifera Socinismi lue infectorum hinc inde per Germaniam sub id tempus vagatus sit, non sine ingenti animorum corrumpendorum inficiendorumque amplius discrimine, perspicimus.] exploratum habemus. Neque etiam de Caspare Willichio, Georgii Richteri contubernali, certiora praesto sunt, praeterquam quod salutatus nimis amice a Ruaro, tanquam sui cum Richtero studiosissimus, et contubernii societate huic diu devinctus, nobis visus est ab eadem mente non admodum alienus. De quo alias nihil novimus, quam Grocensem Megapolitanum fuisse patria, excedentemque Altorphio Jenam, atque hinc demum cum eodem Richtero Helmstadium adiisse. Ex litteris vero A. 1616. ad Richterum a. d. III. Non. Maji ab eodem Ruaro clam Lugdunum datis [note: Vid. epist. select. Richterianas f. 388. sq.] liquet, deserto eum Richtero iterum ad Ruarum Argentinam, atque hinc Basileam, ad Juris lauream obtinendam, sed tandem mutata mente Marpurgum concessisse, ubi Ruari


page 372, image: bs0372

ductu et verbis praescriptis pleraque in capessendis honoribus Doctoribus Juris specimina edidisse, de que haereticis capitali supplicio non afficiendis, ejusdem Ruari industria, conscriptam orationem post renunciationem solennem [note: Vnde fortassis eadem, quae Ruarus, et tunc quidem etiam Richterus, senserant, verisimilius reddi possit, credidisse; Sed alia in iisdem epistolis occurrunt, quae quo minus illud asseveranter tueri velimus, prohibent.] recitasse legitur. Jussit equidem idem Ruarus in epistolis Transylvanos quosdam, inter alios complices, amice salutari, scriptis e Polonia litteris, [note: Cent. II. n. XVII. f. 139.] et quidem tanquam sibi de facie nondum notos fratres, atque recens proinde in Acad. Altorphinam ingressos cives, interea dum inclinante anno 1614. aberat; sed, qui et quales illi quoque fuerint, (Rhauium enim comitem itineris secum habebat) hucusque expiscari nondum valuimus, atque hinc non alios, quam Vngaros istos Rasorium et Szilagium innui hariolamur. Ita quoque, quis Joh. a Melnow fuerit, a quo se libros accepisse Socinianorum Peuschelius aliquando [note: Caussam dicere et vadimonium subire jussus: de quo rerum harum successu Cap. III. commentabimur.] affirmavit, explorare nondum satis licuit; cujus tamen, quia mentio alicubi incidit, non omnino memoriam praetermittere visum est, ut vel hinc pateat, quanta haeresi addictorum, Altorphiumque in festantium, jam tunc fuerit copia, ab aliis nimium quantum exaggerata, ab aliis vero plus justo dissimulata atque imminuta. Reperi equidem post haec inter carmina epithalamia A. 1614. Noribergae et AltorphI in nuptias Lucae Franconidae ab Augezeze scripta, Joh. Malonovii ab Hlaraczova, Raconenfis Bohemi, AltorphI Noricorum t. t. viventis, nomen, eumque huc jam A. 1611. d. 14. Octobr. venisse, scimus. Nec dubitamus, quin is h. l. intelligendus sit. Quia vero de religione ejusdem [note: Haud dubie a Socini placitis non admodum aliena: inter eos quippe, a quibus venenum ipse acceperit, a Peuschelio explanate nominatus legitur l. c. §. 23.] plura, atque aliae id genus circumstantiae hucusque dilucidius non innotuerunt, in hac jam conjectura subsistendum erit generali, multoque minus, quibus deinceps fatis usus sit apud suos, exponere licebit. Verum his missis, minime tandem committendum, ut Huswedelius praetereatur silentio, quem putide infamavit editorum epistolici utriusque fascis Ruariani oscitantia, quando epistolam illam ordine quintam in Cent. secunda, in qua de S. Synaxi non frequentanda deliberatur, et in pejorem partem quaestio definitur, Huswedelio perperam illi attribuerunt. Supra enim jam observatum est, Leuchsneri eum indubitatum


page 373, image: bs0373

foetum esse, cujus etiam praescripto nomine totidem syllabis repetita alibi [note: Num. XXIV. f. 168. sq.] denuo legitur repetita, [note: Observata est haec incuria jam A. 1683. a Collect. A. Erud. Lips. f. 23. sq. neque tamen, quo pacto et quare sit error commissus indicari potuit: Quam tamen his nostris jam observationibus esse in aprico positam hallucinationem arbitramur.] neque alias, cur in virum bonum suspicio illa cadat, quicquam caussae est. Non abnuimus equidem, vixisse t. t. in Acad. Altorphina M. Conradum Huswedelium, [note: De quo alias nihil prorsus invenire potuimus, quantacunque etiam solicitudine inquireremus. In patriam equidem rediisse, eidemque operam locasse suam, non dubium est; at quale fuerit ejus munus, et quamdiu administratum, latet. Neque etiam, hujusne, an Joh. Huswedelii filius, fuerit Joh. Alb. Huswedel Phil. et Med. D. et Canon. Hamb. ac tandem Suecicus Archiater, tacente Fabricio celeb., liquet.] Hamburgensem, eumque huc accessisse d. XI. Augusti A. 1615. exploravimus, sed de aliena ejus ab Evangelii veritate sententia nihil omnino a quoquam ullibi annotatum est. Id quoque sciscitantibus nobis innotuit, in convictu eum suo, (quem paravit instructa [note: Quod vulgo dicimus: Et habe einen Tisch gehalten: unde et uxoratum fuisse putamus, pro certo tamen id non asseveramus.] quotidie amicis mensa,) Polonos habuisse infectos hac labe Socinismi; at mox ab ista societate A. 1616. plures eorum decessisse, paullo inferius [note: Cap. III. Sect. I. §. 34.] narrabitur. Quod sane, si tam gratum fuisset sodalitium, fieri haud facile potuisse, non male conjicimus: neque etiam, patefactis jam horum hominum consiliis et complicibus, temere convictus studiosis praebendi [note: Quod tamen officium eo adhuc tempore, ut sequenti capite mentio ejus reifiet, continuavit, quo totum iniquitatis mysterium detectum erat.] libertas, si ipsum hospitem impietate tanta pollutum, et vel de haeresi suspectum, esse innotuisset, porro concessa fuisset. Ruari vero amicitia [note: Cujus commendationi sine dubio illam Socinianorum e Sarmatis ad mensam accessionem debebat.] invidiae, ut arbitramur, ei tantopere esse non potuit, quandoquidem in scholis fraternis (erat enim M. Joh. Huswedelii [note: Hamburgensis patria, et inde ab A 1605. Conrectoris primum Scholae Johanneae, A. 1529. conditae et A. 1612. Gymnasii in modum adornatae, tum Prof. A. 1615. Rostoch. L. Gr. et Philos. Pract. sed A. 1627. Rectoris iterum Hamb. Gymnasii, et A. seq. 1628. Rost. ad Prof. publ. reversi, atque A. 1652. d. 22. Octobr. aet. 75. pie defuncti. Cujus fratrem quando Conradum hunc appellamus, ex aequalitate aetatis aliisque indiciis id colligimus, praeceptorem autem Ruari eum fuisse, jam supra annotavimus: quibus eodem tempore Paullum Sperlingium Rectoris Johanneae Scholae officium administrasse, obiter addimus.] germanus) illa dudum contracta, et a praesenti negotio [note: De quo etiam Ruarus, a Sonero in transversum abreptus, ea tempestate nondum cogitaverat.] alienissima


page 374, image: bs0374

fuit. Quibus omnibus tandem ipsius Ruari testimonium accedit, disertis verbis et explanate aliam ei a se mentem et in religione sententiam tribuentis, [note: Cent. II. Ep. XXVI. f. 179. ubi: Quod superest, scribit, mi Huswedeli, revoco tibi in memoriam pollicitationem tuam, qua mihi recepisti nuper, te, licet intellexeris, (compellaverat ergo in praecedente epistola ea de re Huswedelius Ruarum,) aliam a te sententiam in religione me secutum, nolle tamen ob id ab amore mei discedere: qua in re utinam eadem tibi duraret animi libertas, quae mihi, qui - - opinionibus a me diversos, non modo ut amicos, sed etiam ut fratres sincero affectu diligere possum et soleo.] et non obstante hoc dissidio diversi animi sensus, propter ingenii imbecillitatem, tolerantiam et affectum nihilominus constantem sibi expetentis. Vnde profecto, quid habendum sit de viro innocenti, luculentissime patet. Alia de eodem, utut summa industria investigantibus, non occurrebant; neque etiam plures, vel levi indicio, de societate haereseos suspecti, nobis innotuere. Haud equidem dubitandum est, ex Polonis, quos ingenti numero huc advolasse, jam Cap. I. observavimus multos, si non plerosque, fuisse, qui pestifera haereseos lue affecti fuerint, et cum caeteris [gap: Greek word(s)] Germanis harum rerum provehendarum sategerint. Quoniam vero eorum distincte non facta est in monumentis, quae supersunt, manuscriptis impressisque mentio, si ab iis discedas, quibus sequenti Capite [note: Cap. III. Sect. I. §. 34. seqq.] inde Altorphio demigrare imperatum esse narrabimus heic unius Tassicii meminisse juvabit; eo, quod hunc unum quoque Ruarus definite nominavit, et in epistola ad Joh. Cobium, ex illa digressione sua clandestina in Poloniam scripta, inque autumno anni M DCXIV. Smiglae exarata, [note: Quae Cent. II. Ruarianarum Epp. num. X. f. 65. sq. legitur. Conf. Cap. I. hujus Histor. §. 33.] tanquam singularem sui et aliorum complicum amicum (Vestro, Tassicio meo) praedicat. De quo, ut accuratiorem Lector habeat notitiam, ei Danielis Thaszyky a Luclavice illi nomen fuisse, observamus. atque Altorphium, d. 22. Martii 1614, una cum Sam. Przypkovio venisse, ex Cap. I. [note: Et quidem §. XL. not.] repeti volumus. Nobilem vero Polonum fuisse, cum ipse Ruarus, generosum juvenem eum appellando, indicaverit, tum vero etiam ex praedio gentilitio haud incelebri patet. Est enim Luclavice notissimum illud Luclavianum, quod in submontanis partibus, non ita procul Cracovia, ad Donajecum fluvium amoenissimo loco situm, inde ab Anno 1598. ipsi Fausto Socino sedem, et tandem quoque tumulum praebuit. Inter primos nidos Photinianismo structos (quae ipsa verba sunt Historici,) refert Lubieniecius, [note: Hist. Reform. Polon. L. III. c. XV. f. 272.] qui et in duas partes divisum pagum [note: Amplum et oppido haud dissimilem.]


page 375, image: bs0375

esse narrat; cujus altera pars Blonsciis Biebersteniis, [in qua et F. Socinus habitavit, Abrah. Blonscii benevolentia inprimis sustentatus, [note: Vid. epistolae in Opp. Socin. Tom. I. f. 461. (a) sq. ex agro Luclaviciano Abrab. Blonscii scriptae: quorsum Cracovia, per plateas antea a plebe raptatus, secedere necesse habuerat. De ipso vero Luclaviciano oppidulo, Sarlicinio admodum propinquo, et Ecclesia atque Collegio splendide in usum Socinianorum a Stanislao Tassicio ibidem extructis, confluxuque, praesertim Transylvanorum et Hungarorum, ad studia istic excolenda, ingenti, comparentur, quae auctor Histor. Socinianismi, Gallus, P. I. f. 105. sq. annotavit, et a nobis quoque infra ad Diarium Smalcianum subinde quaedam commemorabuntur. Haud raro vero errorem, ut Luclavicianum illud praedium Ludovicianum appelletur, committi, quod in Lex. quoque Hist. Germ. Basil. nuperrime recuso factum est, ubi in Baumgartii (Valent) vita, recensita brevibus, ea hallucinatio occurrit, obiter monemus.]] altera vero Tassiciae genti paruerit; ex qua ille Daniel noster, Altorphinae Academiae civis, ortus propagine, atque Stanislai illius celeberrimi, primique Photinianorum asseclae, nepos, vel pronepos fuit. Id saltem certum est indubitatumque, eadem haeresi correptum hunc Danielem, strenue communem illam fratrum impiotatis caussam promotum ivisse. Neque vero AltorphI tantum, sed etiam Argentorati, quorsum inde digressus concessit, idem cum Ruaro saxum volvit; ita quidem, ut, quod non potuerat non ingratissimum esse donum, superius productam et ad Examen revocatam Dedicationem Val. Smalcii, qua Comment. Socini Senatui Argentoratensi sacravit, cum libello, praefixa illa nuncupatione ornato, ipsemet coram Consuli Civitatis de manu in manum tradere, [note: Vid. supra Cap. II. §. 45.] non sit verecundatus. Vnde, quam belle eandem caussam etiam AltorphI quondam egerit, et deinceps quoque in patria tueri haud cessaverit, proclive est colligere. Sed nolumus diutius huic externo homini immorari: cum de Germanis et civibus nostris, in devia abductis, potius disserere, instituti ratio poscat.

§. LII.

Qui cum non ita multi fuerint, mirari subiit non injuria, quum Gottfr. Arnoldum in Hist. Eccles. et Haer., [note: P. II. L. XVII. Cap. XIII. §. 12. f. 560. seqq.] in qua Crypto-Socinismum hunc levi brachio attigit, observaremus, tam audacter, XXX. Studiosos aeque ac Cives Noribergenses, non aliter, quam si eos sigillatim omnes in numerato habuisset, detestabili illo veneno afflatos fuisse, asseverasse. [note: Omissis, quibus in confirmandis assertis hisce opus erat, genuinis testibus.] Cum tamen, si rationes recte subducamus, vix XX., postremis licet [note: De quibus §. XLIX. extremo dictum.]


page 376, image: bs0376

et suspectis tantum connumeratis, atque bonam partem insontibus, integer computus referat. Quae autem de civibus Noribergensibus indefinite addita sunt, tanquam consortibus impietatis, ea, quorsum spectent, nondum perspicere potuimus, praeterquam ad invidiam Inclytae Reipubl. et Ecclesiae Noricae perperam conflandam. [note: De qua, ejusdemque Theologis, (id enim ex instituto alias egit,) cum nihil fere per integrum illud Opus Hist. Haeret., naevis Ecclesiae Evangelicae detegendis, et Ministerii Eccles. potissimum vitiis exaggerandis unice fere destinatum, monumentorum defectu suppeteret, quod in medium afferret solidi, in hoc tristi uno eventu objectando industriam suam probavit Arnoldus, mirumque in modum eo infortunio, ut solet, recitato oblectatus esse videtur.] Exceptis enim Leuchsnero et Leimero, (de quibus tamen quid sentiendum sit, Cap. III. percipiemus,) nemo erat, cui tanta dica, cum specie quadam verisimilitudinis, scribi potuerat. Vnde ex rumusculis vagis [note: Gudianae certe epistolae de numero silent, et MSctae, ad quas se refert, quarumque fide etiam alias non semper bene usus est, ubi nunc lateant, indagare non poruimus.] conquisitam hanc narratiunculam fuisse, ex qua Arnoldus sua desumserit, plane credimus. Qua etiam de caussa neque nos haec diu morabuntur. Digniora viderentur, quae de Crypticis quibusdam praeter Personas Rerum etiam sanctissimarum involucris et appellationibus praesto sunt commemoranda; sed quoniam Capite sequenti in Peuschelii fatis, caussaeque ipsius dijudicatione, ingens ex ea protervitate momentum pependisse scimus, satius erit, hanc arcanae historiae partem eo differre, et de fraternitatis, toties in complicum horum nefandi consortii descriptione commemoratae, rationibus nonnulla subjicere. Ea vero ita comparata fuit, ut fatendum sit ante omnia, si distinctius evolvamus istam nomenclaturae amicioris consvetudinem, non perinde omnes, quos fratrum nomine compellarunt Sociniani, haeresi teterrimae deditos fuisse; sed quosdam hoc titulo etiam insignitos, qui, uti candide deinceps perhibuerunt, ipsimet novitii, vitae integritate sola conspicui, caeterisque adeo nefarii dogmatis asseclis idcirco duntaxat probati essent. Neque id mirum, quippe quos constat, paucissima ad aeternam obtinendam salutem, spiritualemque fraternitatem constituendam, necessaria fidei dogmata hodieque requirere, eoque jam olim ad alliciendos conciliandosque sibi labantium animos, comparato artificio usos esse. Atque hos non opus erat, singulari opera et tessera quodammodo sacra in fratrum arctiorem societatem recipere, sed generali quadam et laxiori notione ita nuncupare,


page 377, image: bs0377

in more positum erat. Qui vero et vitae ingenuitate secundum praecepta Christi, ut putant, perfectiora Mosaicis, et fidei quoque sinceritate, cum ratione cordis, tum etiam placitorum, Socinianae scholae propriorum, coetui horum sanctissimae Trinitatis hostium se approbasset, huic praeter caeteros, eximia quadam fraternae conjunctionis testificatione, novae felicitatis [note: Vid. supra Lit. F.] et consortii vinculum injiciebant, animisque ad devia jam abreptis, hac quasi tessera, quodammodo data, acceptaque invicem, sacra, calcaria currentibus subdebant. Cujus loco adhibebantur, vel mysteriorum S. Coenae communis cum praesentibus celebratio: (qua ratione Vogelium susceptum esse in fraternitatis communionem, proximo deinceps [note: Cap. III. Sect. I. §. 23.] capite ostendemus) vel epistolae in hunc finem scriptae; quibus mens in religione eadem ut Polonorum, velut indigenarum, ita novi apud externos accedentis ad coetum istum membri, mutua cum declaratione, et amoris intimi certissima promissione significabatur. Eumque in finem porro curatum est, uc, ne nimis esset molestum, litteras, per vias impeditissimas, Racoviam, veluti in metropolin impiae cohortis, cum periculo interceptionis arcanorumque detegendorum, mittere; ordinarie tria loca fixa, et ex pacto in finibus Sarmaticis, Marchionatusque Brandenburgici et Silesiae sita, ne qua, undecunque litterae advolarent, remora esset, earum recte perferendarum constituerentur. Alterum horum receptaculorum Moestichianum Latine dicitur, [note: Tritissima nomenclatura, nisi fallor, Meseritz, vulgari autem Polonico sermone Mostki appellatur. De quo opist. Opp. Schlichtingianis praefixa ** 2. conferri potest, a Stanislao Lubiniecio scripta.] et in Poloniae majoris aditu hodieque claret. Alterum Bobevicum [note: Alias Bobelwitz dici consvevit, Polonice autem Bobowicko appellatur.] in epistolis Latino nomine audit, ejusque in Ruari epistolarum Tomis duobus frequentissime occurrit mentio, et pagus est amplus, Marchiam Brandenb. ex eadem Poloniae majoris parte propius tangens. Tertium denique obscurissimum est, de quo vix aliunde, nisi ex conjecturis, aliquid effici potest: quas, si cum variis in hac Historia circumstantiis contendamus, et, in Silesia id quaerere jussisse nostros male foederatos, meminerimus, non aliud exsculpere potuimus, et adhuc possumus, quam praedium Martowitz. Caussa vero, quare his potissimum locis ad litteras suas recte curandas usi fuerint, non alia fuit, quam praeter commoditatem situs, quo de compendio jam dictum est, patronorum in eandem haeresin favor; quibus illa vel omnino,


page 378, image: bs0378

vel ex parte saltem, subdita fuerunt. Priora enim Caspari Sacco, viro generoso, splendido et opulento, sed eidem cum suis errori dedito, et receptum omnibus fere Socinianis, Germanis praesertim, praebenti, ita paruere, ut Bobelvicum propemodum totum inter bona, quae possidebat amplissima, numeraretur; in Moestichiano vero aliquam partem, nec contemnendam, teneret. Martowizium autem ad Thomae Pisecii praedia pertinuisse, jam supra observatum est; [note: Hoc ipso Cap. II. §. 37.] ubi et, quis ille fuerit Pisecius, pluribus edocuimus. Huc ergo, si quid alias scribendum esset, maxime vero omnium, quando in fratrum numerum aliquis recens cooptandus veniret, litteras Racoviam destinatas primum missas fuisse, atque inde Racoviam porro transvectas, accurate cognitum perspectumque habemus. Eademque vicissim via responsiones in Germaniam redditas remissasque constat. Formulam equidem litterarum, quibus in societatem arctiorem recipi cupientes fraternitatem ambire solebant, desideramus adhuc, et copiam ejus exemplumque nullum, omni licet studio adhibito, adipisci potuimus. Neque vero id miramur, cum illi, quos puduit deinceps facti nefarii, exempla pravi istius ambitus haud dubie dedita opera suppresserint; perseverantes autem in impietate sua secum asportarint omnia. At responsionis rarum superest monimentum: Epistola videlicet ad Corn. Marci, collegarum nomine, Racovia a Joh. Crellio hunc in finem data, quam [note: Inter Iaceras praeter opinionem chartas et Marcianarum Concionum conscriptarum exempla sub tecto cujusdam neposum repertam.] cum B. L. communicare non pigrabimur. Idque tanto lubentius facimus, quanto certius est, eodem interprete, etiam caeteros plerosque in sodalitium istoc perniciosum, ipsumque adeo Peuschelium, concessisse.

§. LIII.

Ita vero habent verba sesamo et papavere conspersa:

Gratiam et pacem a Deo Patre et Domino Jesu Christo Servatore nostro.

Quantam Tu, CornelI, quem primum quam lubenter svavissimo Fratris nomine compello, cum a me esses AltorphI relictus, tristitiam tantam ego, cum a Te, non mea voluntate, sed temporum iniquitate [note: Ex quibus verbis, male sibi conscium, et ne haeresis, quam tuebatur, non sine periculo, detegeretur, Altorphio aufugisse Crellium, patet, neque adeo quicquam in praesenti hac caussa per negligentiam peccatum esse, apparet.] coactus discederem,


page 379, image: bs0379

animi concepi dolorem. Vt enim taceam, quanta mihi hactenus carendum fuerit voluptate, quam praesens ex insigni Tua modestia ac probitate, quae ex ipsis Tuis oculis vultuque elucebat, quae in Tuis svavissimis moribus conspiciendam sese praehebat, capiebam, quamque ex Tuo ingenio atque indole, ad pulcherrima et honestissima quaeque capessenda exhortante, quam ex Tuis optimis litterarum studiis et diligentia hauriebam, quae vel una mihi erepta ingens Tui desiderium excitare, et acres doloris stimulos pectori meo infigere poterat; illud animum meum subinde excruciavit, quod Tuo quoque non parum doluisse affirmas. Nam cum Tu in tanta horum temporum caligine tantisque viarum, quibus hodie ad summam felicitatem vulgus Christianorum contendit, anfractibus, homine indigeres fido, qui facem aliquam ad pietatis et coelestis doctrinae studium Tibi praeferret, et ex illis errorum labyrinthis in planam salutis semitam Te deduceret, summoque caveret studio, ne alicubi vel impingeres, ac labereris, vel a recto cursu deflecteres; nec indigeres solum, sed etiam summopere requireres ac desiderares; quanto arbitraris cum dolore me a Te avulsum? Nam etiamfi ego is non fuerim, ut sane neque nunc sum, quem Tu me esse arbitraris, qui in hoc tam difficili itinere ducis obire possem partes, comitis tamen fidi operam praestare, atque adjumenti aliquid ad hoc Tuum studium Dei O. M. munere afferre poteram. Etenim cum mihi singularem Tui juvandi et fidelem Tibi operam atque auxilium praestandi cupiditatem amor in Te meus, isque summus et constantissimus tribuisset, facultatem etiam adjumenti alicujus afferendi Dei concesserat benignitas, quae me jam tum et veritatis cognitione instruxerat solidiori, [note: Non dissimulat ergo Crellius, Socinismo jam penitus immersum se Altorphio abiisse. A quo vero praeceptore ea didicerit, jam ante et loco convenientiori addocuimus. Vt miremur, esse adhuc, qui eo de conragio dubitent.] et ad meliora vitae instituta ejusdem doctrinae vi revocarat. Vnde aestimare facile potes, quam acerbum atque adeo luctuosum illud mihi acciderit, quod discessu meo omnes fere occasiones, tum desiderio tuo, ut maximo, ita honestissimo, tum ingenti meae cupiditati obsequendi, atque in Te longe mihi charissimum id beneficium, quod a me proficisci poterat, maximum conferendi, ereptus viderem. Verum abunde hunc animi dolorem compensavit gaudium ex Tuis ad me litteris natum, quibus denuncias, Deum O. M. tandem pro divite sua atque ubere in omnes bonitate, vota tua explevisse, Teque ex labyrinthis eductum in rectam illam justitiae et felicitatis [note: Formula perfrequens, et trita, qua Socinismus appellari consvevit: De qua supra lit. F. actum est.] viam traduxisse. Ego sane, licet in magna felicitatis meae parte id fuissem


page 380, image: bs0380

positurus, si mea opera, meaque veluti manu Deus hoc suum tam insigne beneficium Tibi exhibere et porrigere voluisset; tamen non minorem nunc capio voluptatem, postquam Deo per alios idem munus Tibi offerre placuit: cum non tam mea ipsius, quam Tua causa, cui donum hoc obtigit, gaudere debeam, nec illis invideo, quorum opera ad veritatem pertractus es. Potius pro labore quidem, quem tuae saluti impenderunt, magnas ago gratias, de fructu vero laboris, et quodam veluti praemio summopere gratulor. Quod si vero illis de Te gratulari debeo, quantopere debeo Tibi gratulari de Te ipso? Nam siis sibi eripitur, cui veritatis ignoratio summam ac plane divinam invidet beatitatem, quam Deus promtissime ipsi offert, et ut ea potiatur, desiderat, quemque errores varii longius abducunt, profecto Tu Tibi ipsi redditus es, cum Tibi felicitas, [note: Quid per Felicitatem denotatum sit in confabulationibus, Socinianorum infelicissimorum, supra jam observatum est littera F., quae consulatur.] Tu vero Christi reddereris, et cognita vera salutis via alacri animo et studio eam ingredi inciperes. Ego sane, ut tecum efferor gaudio, ita uni illi Deo, ejusque filio Domino Jesu Christo immortales tecum ago gratias pro immortali hoc ipsius beneficio, quod in me quoque collatum esse agnosco, qui tuam felicitatem meam esse arbitror. Eundem rogo, ut Tibi eam propriam et perpetuam efficiat, ut pleniorem indies doctrinae coelestis cognitionem, firmiorem immortalitatis spem, ardentius pietatis studium in Te excitet, excitatum vero Sp. S. aura ita foveat, itaque augeat, ut ex Tuo igne alii innumeri veritatis et pietatis flammam concipiant. Quod ut eo certius sperare liceat, hortor Te, charissime CornelI, atque adeo oro; ut studia Tua eo convertas, quo Te ipsius naturae impetus singularisque animi Tui probitas ducit, atque ingenium optimum, omnium optima et divinissima imbuas disciplina, h. e. Theologia. Qua in re, ut mihi assentiaris, non multum mihi laborandum esse existimo. Cum Tua me partim hoc onere sublevet pietas, partim ea, quae ad charissimum fratrem Cobium [note: Hunc itaque pari modo in societatem fraternam receptum esse, inde aperte conficitur, quam tamen amicitiae intimam conjunctionem diu dissimulavit.] ea de re scripsi, Tibi facile id persvasura esse videantur. Quanquam non ita ad Theologiam Te voco, ut a Philosophia caeterisque humanioribus litteris, quibus Theologia mirifica juvatur, et sine quibus nunquam satis recte tractari potest, Te avocem; Sed ab iis, quae cum Theologia parum habent commune, eamque non tam juvant, quam impediunt. Quin ne in philosophicis quidem Te habitare velim, sed ita in iis versari, ut tandem animus Tuus in sacra Philosophia conquiescat. Quod Tuum studium fratres nostri, immo vero et Tui,


page 381, image: bs0381

summa etiam ope juvare non negligent, qui Tuis incensi litteris in tantum tui amorem exarserunt, ut jam quasi certent in Te diligendo; quibus tamen affectu atque animo concedam nunquam, licet consilio et opera imparem me fatear. Nec erat, Charissime CornelI, quod illos rogares, ut Te pro fratre agnoscerent suo, [note: En breve de compellatione solita pro fraternitate obtinenda indicium! Totum ergo petitionis hujusmodi exemplum nancisci cum nondum potuerimus, hac qualicunque significatione [gap: Greek word(s)] contenti simus.] qui sibi de fratre gratulantur ipsi, et Dei benignitati apponunt, quod tum pium pectus, cujus contractam effigiem in litteris Tuis expresseras, vinculo sanctissimae veritatis sibi devinctum videant. Non exorandus Tibi erat, mi CornelI, amor, quem exprimebas, nec gratiae apponendum, quod merito debebatur. Neque incerta scribo, quae de Tua epistola scribo. Nam, ut praeteream Generosum DN. Moscorovium, [note: Hieronymum puta, coetus Racoviensis Seniorem, cum Jac. Siennio Toparcha, et Goslavio, regentem, de quo § XXXI.] Reverendum DN. Smalcium [note: Valentinum t. t. Racoviae Pastoris munere functum, seu Senioris docentis. Sic enim Sociniani Gubernatores Ecclesiarum ad primae Ecclesiae imitationem, 1. Tim. V. 17. delineatam, solebant distinctos habere.] (qui et litteras se daturum ad Te, cum perlegisset Tuas, ultro pollicitus est,) Doctissimum Dn. Statorium, [note: Juniorem, et nepotem Thionvillani illius Senioris.] exoptatum mihi fratrem, aliosque praestantes viros, qui magnam ex ea re perceperunt voluptatem, nobilissimus Stanislaus Lubieniecius, [note: Stanislai filius, qui et ipse Ecclesiasten paullo ante Racoviae egit, Luclavicias tandem transductus.] vir pietate atque ardore in gloriam divinam caeterisque ornamentis insignis, minister coetus Luclaviciensis, neque animum suum legendo explere, neque amore in Te suo Tuique desiderio lacrymis sufficere potuit. Quapropter Te rogo, ut hunc affectum nostrum crebra litterarum scriptione alas, saepiusque ex hoc tempore ad nos mittas epistolas, in quibus Tu Te ipsum exprimas, et nobis veluti repraesentes; Nos vero inibi spirantem videamus, atque ita in litteris complectamur etc. [note: Deerant enim reliqua, quae tamen non alia, quam formulam concludendi fuisse solitam, atque hinc describendi ea, labore illum, qui litteras hasce conservavit, supersedere consulto voluisse, conjicimus.]

T.

Joh. Crellius.

§. LIV.

Quo die epistola haec commemorabilis scripta fit, in descripto apographo, [note: Manus enim Crellii ipsius non erat, quam bene callemus.] et mendosissimo exemplari, e tenebris forte protracto,


page 382, image: bs0382

quo usi sumus, per oscitantiam omissum erat. Quare nihil certi hac de circumstantia determinare audemus; At A. 1614. aut 1615. potius exaratam acceptamque fuisse, multa sunt, quae condocefaciant. Caeterum non obscure, quomodo fraternitatis petitio etiam comparata fuerit, hinc elucet; sicuti etiam, quae capita sectae tum floruerint Racoviae, exinde consimiliter perspicitur. Vt taceamus blandimenta, ad irretiendos animos artificiose composita, et alimenta conjunctionis novae, per litteras frequentissimas, enixe commendata; ne, qui mente jam quasi capti essent, ex his laqueis expediti facile elaberentur. Quam etiam ob rem dignum praecipue nobis videbatur istoc arcanae historiae specimen, quo Indici nostro ejusque illustrationi attexto, finem imponeremus, unaque opera, quantis vinculis constricti fuerint nostri quoque clandestini transfugae, veluti summatim ostenderemus. Ipsa vero explanatio quorundam breviter in eo et obscuriuscule dictorum in aperta magis luce ponet, quinam illi fuerint, quorum consilio et machinatione pleraque acta sint. Tanto denique ductorum et seductorum numero, eorumque laboribus conspectis, Vitae Wissowatianae auctori fidem eo lubentius habendam opinamur, qui initia [note: Bibl. Sandian. Append. f. 227. sq.] sec. XVII. caeteris temporibus tot intervallis antecellere affirmavit, ut tempore istoc, viris ac armis spiritualibus exercitatissimo, Ecclesiam (Socinianum gregem) ad robustam quandam maturitatem pervenisse, eamque tempestatem auream plane Socinismi aetatem, [note: Propter libertatem nimirum et accessiones multiplices, quas accepit inter turbas Polonicas haec secta, et uberiorem adhuc messem, quam expectavit, praesertim in Germania nostra atque Belgio faciendam.] appellandam existimaverit. Nos contra lolium infelix succrescens, Ecclesiaeque afflictum inprimis statum, ea tempestate, donec victos prosterneret hos Titanes divina providentia, deploramus, et, ut hostium has molitiones tandem, in Germania nostra, disturbatas laeti etiam pervideamus, ad Cap. III. procedimus.



page 383, image: bs0383

[gap: chapter III; supplementa]