12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as0001

GVSTAVI GEORGII ZELTNERI D. P. P. ET P. HISTORIA CRYPTO-SOCINISMI ALTORFINAE QUONDAM ACADEMIAE INFESTI ARCANA EX DOCVMENTIS MAXIMAM PARTEM MSSTIS ITA ADORNATA VT CVM HISTORIAE ILLORVM HOMINVM ILLVSTRANDA TVM DOGMATIBVS IN VNIVERSVM REFELLENDIS INSERVIRE POSSIT. ACCESSIT PRAETER ALIA VALENTINI SMALCII DIARIVM VITAE EX AVTOGRAPHO. LIPSIAE APVD JO. FRID. GLEDITSCHIVM M. DCC. XLIV.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: body text of Zeltner: Historia Crypto-Socinismi; Ruari epistolarum centuria prima]

page 377, image: ds0377

MARTINI RVARI ALIORVMQVE VIRORVM DOCTORVM EPISTOLARVM CENTVRIA ALTERA [note: Eademque rarior. Epistolas continens, quae propius agitata Socinismi, et recepti in animum et proserpentis etiam clanculum, consilia pandunt, atque hinc ad historiam Socinianam illustrandam magis, rerumque, Altorph I praesertim, gestarum historiam contexendam, quam dogmata, unam alteramque si excipias disquisitionem, faciunt. Quibus commodis tamen illud accessit incommodum, quod, cum priores litterae raro cryptica nomina exhibuerint lectori, heic nonnullae eorum plenae occurrunt, eaque hinc a nobis. qua par erat, et quanta fieri potuit, industria substitutis genuinis explanandae erunt.] ET VLTIMA

LECTORI S. TYPOGRAPHVS [note: Vt non obscure ex hac Praefatione patet, Joachimum Ruarum, a quo prior adornata videtur ad Lectorem commonefactio, interea, dum fasciculus hic secundus in lucem prodiit, mortalitatem jam explevisse: Ita diligentiam quoque parem, tantamque, quantam in priori observavimus, in nova collectione hac adhibitam jure desideravimus, et subinde quasdam hinc annotare cespitationes necesse habebimus. Caetera, neque Davidem hunc Ruarum ineruditum fuisse, abunde docent.]

PRodiit nuper e Typographeo nostro Patris mei aliorumque Eruditorum Virorum ad eum exaratarum Epistolarum Centuria, quas cum acceptas fuisse tibi intellexerim, cujus vel hoc mihi indicio fuit, quod intra breve temporis spacium omnia distracta sint exemplaria, animum mihi addidit, ut et reliquas, quae sub manu mea erant, quas jam in lucem protrudo, tibi communicarem, praesertim cum mihi compertum sit, multa in iis contineri, quae tuo palato, tum styli elegantia, tum rerum utilitate et jucunditate eas sit commendatura. Habebit Philosophus, Politicus, Historicus, ac etiam alicubi Theologus quae intelligat, quorum cum notitia antehac fugiebat. De quibus, ut tibi integrum esset judicium, nihil eorum editioni substraxi, quaecunque vel penes me fuere vel tibi ulla ex parte cognoscenda videbantur, omniaque ex autographis fideliter exscripsi. Cum vero paucarum dispendio horarum ipsemet omnia perlustrare possis, multa te morari praefatione supersedeo, hoc unicum postulans, ut studium meum benigne interpreteris: quod si feceris, stimulum mihi addes, ut reliqua, quae adhuc habeo, ejusdem Auctoris tum Historica tum Theologica (quae tamen ita comparata sunt, ut nullius conscientiam sint turbatura, sed solummodo ad mores corrigendos pietatemque colendam incitatura) tecum communicem. [note: Quorum tamen nihil, quod nobis innotuerit, in hunc usque diem praela neque filii ejusdem, neque aliorum, subiit. Et tanti quoque haec non fuisse, inde conjicio, quod nihil eorum, quae alicujus momenti essent, Sandio anno 1684. Biblioth. suam edenti, atque cum impressis libris etiam MStos diligenter enumeranti, innotuerat.] Vale



page 378, image: ds0378

EPISTOLA I. M. RVARVS HEINONI VOGLERO. [note: De quo Cent. I. epist. 16.]

EGo vero non patiar, ut, cum officio pridem viceris, humanitate quoque praevenias. Mihine tu gratias agis, mi Voglere, quod nobilissimum Burgstorphium [note: Procul dubio Abrahamum, quem Ernestus Ludovicus frater, de quo Cent. I. epist. 1. et Cent. II. ep. 7. consilio cum caeteris cognatis inito, Ruari disciplinae subduxerat.] tibi commendaverim? at ego debebam, quod eum tam benigne in amicitiam tuam admiseris: itaque si quid in ea tibi jucundum est. id ipsi Burgstorphio totum transcribo, cujus ea est virtus, ut omnibus, qui non e robore sculpti sunt, amorem sui honesto lenocinio vel ignotis ingenerarepossit. Quo magis doleo optimi Juvenis animum jam a me factum alieniorem rumore istic de me sparso. [note: De haeresi Sociniana videlicet approbata, eoque non vano.] quo de satis prolixe jam ad illum scripsi, [note: Quae sine dubio epistola illa fuit, quam Cent. I. n. 1. locatam habebis et invenies.] omnemque criminis suspicionem, qua me vestrates gravant, dimovi, quae ut illic [note: Helmstadii fortassis, ubi, aut in vicinia saltim, eum sub id tempus commoratum esse, supra jam observavimus.] legas, omnino mea interest: te enim famae meae patronum [note: 2] constituo. Nescio sane, quid istis hominibus, de quibus nihil male merui, venerit in mentem, ut haeretici nominis maculam mihi aspergerent. An, quia [gap: Greek word(s)] , [note: Genuinus, germanus.] Socini discipulus, in omnia magistri veba [note: Fatetur ergo, Magistrum se illum venerari, quem nominaverat, Socinum; sed esse tamen nonnulla, in quibus ab inso dissentiat, monet. Quae utinam leviora fuissent, et caput caussae non attinentia! Quod proh dolor! secus accidit.] juraverim? ego tamen ne probo quidem, et qui potui? cum necdum omnia legerim, et in iis, quae legi, non usquequaque [gap: Greek word(s)] [note: Dextre s copum attingere.] videtur? In paucis [note: Capitalibus nempe et principes, de DEO Christoque, articulos spectantibus. Sic enim eventus docuit.] fateor aquam haerere mihi, et appello conscientiam tuam, quoniam illius quaedam legisse scribis, annon istic talia sunt, in quibus etiam veterani Theologi sudent? [note: Esto. Haeccine vero caussa fuit, cur de solvendis dubiis desperandum esset? Sunt et fophismata, in quibus viri doctissimi desudant diluendis.] Non denique nulla sunt, quae, si recte accipiantur, nec Dei gloriam, nec hominum salutem evertunt, imo utramque potius egregie constabiliunt: [note: Pauca profecto, si praesertim non unum alterumque assertum, et sola morum praecepta, sed [gap: Greek word(s)] fidei animo tecum reputes neque artificiosa telae istius, affabre, ut ab aranea, textae, structura animum occupari patiaris, aut, pietatis etiam obtentu, veritatem doctrinae non minus sancte, tanquam depositum divinum, conservandae, missam facias. Quam ubi h. l. etiam inter praecipua allestamenta numeratam esse, ipse Ruarus non dissimulavit, infeliciter hanc quoque viam ingressus, qua methodo, in his quoque locis, Socini haeresis disseminata per cuniculos serpsorit, liquet.]


page 379, image: ds0379

et vel illud de probitate vitae, quam tantopere urgere solet, quis non utroque pollice laudet. cum illius praesertim vitae sequacium exempla non desint? Venit huc ad me nuper Ratisbona Thomas Segetus [note: Non aliunde nobis notus, quam quod Altorphinae Academ. civis factus sit die 1. Martii anno 1614. ex Rostochiensi autem consuetudine Ruaro dudum videatur fuisse cognitus] Britannus, jam antiquus in amicitia mea, ceu nosti, de cujus vario vitae cursu in Bohemia, Vngaria, Polonia, atque ipsa etiam Moscovia, non est necesse scribere, quod prolixum nimis foret, et in libellum excurrere. Is ajebat, se, cum Racovia, minoris Poloniae oppido, ubi Socinianorum haeresis potissimum floret, data opera transiisset, putasse, quod in alium terrarum orbem delatus venerit: cum enim alibi bellis omnia et tumultu perstreperent, ibi quieta fuisse omnia, homines sedatos [note: 3] et ad modestiam compositos, ut angelos existimare [note: Parum abest, quin eam hic repetam, quam in Republ. Christianop. n. 28. de Religione vera dedit acutissimus Joh. Valent. Andreae descriptionem, qui: Dum haec (quae de Christiana scilicet Republica ante disseruerat) intueor, inquit, potuissem fanaticam aliquam urbem suspicari; cum apud mundum, quicquid coelum quaerit, haereticum sit: Sed me errore duplex tabula, cui professionis et confessionis summa aureis litteris inscripta erat, liberavit. Vtinam eadem in hac tabula, quae ab Andrea lectae fuerant, etiam Segetho et Ruaro objecta fuissent! Nimio autem qui credit colori, facile etiam decipitur.] possis, caeteroquin acres in disputando linguarumque peritissimos, inter quos praecipue nominabat Smalcium, [note: Hoc tempore Pastorem et coetus Sociniani Racoviensis Antistitem ac promachum.] Thuringum quendam, et Hieronymum Moscorovium [note: Non ex officii publici rationibus, sed exercitii graria et amore sectae ejusdemque sociorum Racoviam identidem invisentem et cum fratribus confabulantem, Carkoviae de reliquo habitantem.] Andres Dudithii generum. Neque nova sunt ista praeconia, etiam apud nostros homines, hostes illorum infensissimos: vel unus videatur Rittershusii Commentarius [note: Quem locum in Hist. Crypto - Socin. cap. I. excerptum dedimus.] in Salvianum, pag. 153 ubi vir, heu quondam! [note: Haud ita pridem anno nimirum 1613. pie defunctus.] amicissimus, Gittichium illum notare videtur, cujus aliquot argumenta cum Livono [note: Memini in Hist. C. S. suspicatum me esse, errorem in scribendo commissum, et pro Livono Lithuanum substitui oportere, eumque non alium fuisse, quam Paullum Demetrovitium, in quem digitum intendat h. l. Ruarus; sed postquam hoc ipso anno, quo epistola haec scripta fuit, Joh. quendam a Grave, Riga Livonum, studiis Altorph I operam dedisse animadverti, facile credo, hunc potius, quam illum, intelligendum esse.]


page 380, image: ds0380

communicaveram, qui nunc in famae meae proscenio tam egregie paratragoediat. Non me fugit tamen, quo nomine laudes illas deterere possimus: [gap: Greek word(s)] nimirum [gap: Greek word(s)] [note: Convitia picta, cerussata.] vocare solemus, qui sub externo, ut ita dicam, pietatis tectorio [note: Quod saepissime fit, non aperta et affectata semper simulatione, sed etiam obreptitia, partim superstitiosorum hominum, partim eorum, qui non sunt obsequiosi secundum [gap: Greek word(s)] , cui a Paullo traditi sunt Rom. VI, 17. Quo de vitio fucatae pietatis sine [gap: Greek word(s)] judicari omnino non potest] damnatarum haeresium cineres abscondant; in omnibus praeterea, quae faciunt, nullum pietatis affectum, sed ventosas modo gloriolae bullas spectare, dicimus: quorum prius ut de cunctis verum esse concedam, posterius de nonnullis, de caeteris tamen qui scimus, nisi fortasse [gap: Greek word(s)] [note: Cordium scrutatores] sumus? At nos, cum virtutem in exilium egerimus, nec imaginem quidem illius amplius in civitate retinere volumus: eo per temulentiam et lasciviam secuti, proh dolor! redacti sumus, ut occallatae fronti nec pudorem, quo culpam dimidio leviorem facere solemus, ultra jam imperare possimus. Dico de eo, quod plerumque fit: nam quin pauci, [note: 4] in quibus antiqua pietas veras radices egit, ex acervo vulgari sint excipiendi, non nego, inter quos te quoque cum olim fuisse meminerim, neque nunc esse dubitem, nolo jam, quid apud alios non minus de morum tuorum sanctitate, quam de varia eruditione sim effatus, in os repetere, ne palpum obtrudere videar. Mene, mi Voglere, putas, quoties memoriam ad praeteriti temporis cogitationem excito, lacrumas tenere posse, cum considero vitam non semper ad Catonis regulam exactam? [note: Hinc forte, qualis, antequam Socini placita approbaret, fuerit Ruarus, colligi potest; talis scilicet, qui [gap: Greek word(s)] , earumque impetum etiam persentisceret. A Sonero autem, partim suggestis in doctrina erroribus, partim specie sanctitatis Socinianae et offendiculis scelerum, inter nostros grassantium, a via recta in devia abreptum fuisse, multo luculentius inde efficitur.] Itaque jam per aliquot tempus animum severa castigatione ita (praefiscine) subegi, ut sperem, posse me cum bona mente tandem in gratiam plane redire, et si hoc est Socinianum esse, fateor me non obscure nominis hujus gloriam ambire; de caeteris vero capitalium ingeniorum spinis [note: Ita dogmata videtur appellare, et ex Scholasticae Theologiae salebris atque dumetis, male accersito nomine, sanctissima fidei Christianae capita nuncupare; At Paullus contra [gap: Greek word(s)] Tit. I, 9. seqq. modestius ea vocat, et illarum quoque [gap: Greek word(s)] nos jubet, tanquam divini depositi sanctissimarum partium: ex quarum cognitione demum, et fideo adeo genuina sanctimonia vitae atque Christiana nascatur; talis nempe, cui, tanquam basi, eadem, si constans esse debeat, DEO que placere queat, innitatur. Fucum enim facere, et parietem dealbatum mortalibus exhibere, perquam facile est.] eo minus laborabo, quod ipsi, quantum


page 381, image: ds0381

audio, Sociniani neminem damnare soleant, quantumvis plus vitae quam scholae studuerit. Te tamen, Heino mellitissime, rogo, ut, quoniam ea tibi felicitas fuit, ut praestantissimos semper Theologos audires, si quid ex eorum conversatione praeter ea, quae publice prodita pleraque vidi, vel etiam tuo Marte, contra Socinianos singulariter observaveris, mecum communices: feceris certe rem non mihi tantum utilem, cujus conscientiam mediocriter firmam [note: Vacillabat ergo hoc adhuc tempore animus, donec errori pertinacia accederet, diuturno usu et veneratione, consuetudine item frequentiori eorum, quae rationi corruptae blandirentur, magis magisque confirmata.] hac via magis constabilies, sed et ipso te dignissimam, qui, cum Theologiae studium [note: 5] tuum professus sis, non debes in ejus causa spectator semper assidere, praesertim cum illis etiam armis sis instructissimus, sine quibus vix dextre quicquam, ut nunc tempora sunt, ibi peragitur. Philosophiae enim te magistrum nuper renunciatum, et septem, ni fallor, competitoribus palmam abstulisse, retulit utriusque nostrum amicus M. Mejerus: [note: Vid. Centuriae hujus II. ep. 6. Vnde Rostochii philosophatum, ibidemque etiam Magistrum creatum esse, deque AEternitate mundi disputasse, ac p. p. Altorphium atque hinc Jenam commigrasse, colligas licet.] quamobrem plurimum tibi gratulor, ac nihilominus pene etiam succenserem, quod id ipse mihi non indicaveris, nisi scirem modestiae causa a te factum esse. Ego Deum supplex veneror, ut honorem hunc fortunare tibi velit, quo sit majoris prodromus, et quasi sponsor: te vero cohortor; non, quod currenti calcaribus opus sit; sed quia mos ita fert, et meus in te affectus plus quam fraternus suadet, ut ingenii dona, quae publica contestatio latere jam non sinit, excites in te majoribus animis, et ad illustrandam Dei gloriam, et commune piorum bonum, quae duae sunt actionum nostrarum maximae mensurae, nullius hominia gratis aut odio praepeditus, convertas. Quid enim haec est vita? punctum temporis, quod inter tot gentes immensis sollicitatur laboribus, dum persequuntur ea, quae prius pene desperent, quam fatigatis evenerunt, ac praeter spes longas, antequam acquirantur et infinitos dolores, postquam deperdita sunt, ipsis animis nihil conferunt. AEterna, mi Voglere, venemur; et uterque, ut spero, assequemur, si fuerimus a contemptu temporalium auspicati. Hac [note: 6] itur ad astra, ad quae nuper voto nostro pervenit Thomas Rhaedus,


page 382, image: ds0382

quem Lipsiae diem suum obiisse, ad me Cl. Huswedelius [note: Non Conradus ille, de quo infra ep. 26. sed Johannes, ut arbitror. Rect. Hamburgensis. Prior enim jam Altorph I hoc tempore coram vixerat.] Hamburga rescripsit. Extremum hoc a te peto, ut quo sit in me nobilissimus Burgstorphius animo, curiosa indagatione pervestiges, et quibus potissimum susurronibus [note: Quid opus fuerat susurronibus exquirendis, si rerum adessent testimonia, ex ipsa hac epistola non difficulter conquirenda? Habemus sane reum passim, quid sentiret, confitentem.] in sinistram de me suspicionem abreptus venerit: utcunque enim in alto ventus fuerit, ex inde velum necessario vertendum erit. Verumtamen Deus omnia providebit, qui scrutatur corda et renes, cui te, o animae dimidium meae, commendo. Salutant te M. Mejerus et Joachimus Ruarus frater meus. Dat. Altorph, [note: Anno, ut circumstantiae docent, 1613. sed jam inclinato aut 1614. recens inchoato, has litteras datas esse, breviter monemus.]

II. EIDEM. [note: Eo tempore, quo litterae hae scriptae sunt, post peregrinationem per Germaniam superiorem, Rostochii adhuc commorato, aut saltim illic ex mente Ruari commorari viso.]

REcte censes, mi Voglere, quod candorem amem. Ego vero et illum amo, et te, cum ob alias virtutes, quas in te semper suspexi, tum etiam propterea, quod tam ingenue nuper confessus fueris, cur ternis meis literis nihildum responderis: quamvis interim, ut verum fatear, non adeo probata mihi fuerit caussa, quae te a scribendo sustinuit. Eone rem rediisse, ut ille Voglerus, cum quo jam a duodecim amplius annis amicitia mihi constituta, officiisque mutuis, quamvis minoribus a me culta, fabularum veterum fidem, [note: Novum dissimulationis specimen. Quod si mitissime interpretari liceat, eo accipi posse putaverim, ut nondum firmiter de Socini hypothesibus persuasum fuisse Ruarum, sed nutasse adhuc, in utramque partem conscientiae religione subinde tractum, credam, aut nomen saltim, quando rem ipsam probabat, detrectando, invidiae declinandae caussa, aversari voluisse, existimem. Sic enim p. p. mentem ipsemet suam nobis aperuisse videtur.] quibus theatra quondam in admirationem [note: 7] versa sunt, renovare poterat, quem ego tanquam dextrum meum oculum amo; pro quo etiam hanc, si sit necesse, non dubitarem impendere, propter pravum saeculi sensum aut morem non ausus sit Ruarum suum literis appellare, quem paulo ante Giessam ad convictum quotidianum pristinaeque familiaritatis consuetudinem vocaverat. Quid enim? si quis ad haereticum det literas, [gap: Greek word(s)]


page 383, image: ds0383

[note: Cum alienis peccatis consortium habere.] et haereticus esse dicitur, et ego jam aliquot in Academiis [note: Proclive est, hinc efficere, jam in Rostochiensi Academia Ruaro cum Socinianis commercium intercessisse litterarum; suspectum certe novarum, quas clam foveat, opinionum minus sanarum, jam tunc fuisse, hinc evidenter patet.] Socinianus sive Photinianus audiebam scilicet. At primum, quam saepe isti rumores, qui de aliquo sparguntur, abeant a vero, ipse non ignoras: nonnunquam laus alicujus virtutis in haereticum candide profusa, aut aliena sententia [gap: Greek word(s)] [note: Speculationis gratia.] paulo liberius defensa, suspicionibus ansam dedit, quas acceptas alii fabellis ceu flabellis ventilant, et in majus auctas non jam pro conjecturis, sed pro oraculis supra Delphicae tripodis fidem passim differunt. Vide, quid acciderit summo Theologo Lubino [note: Nescio, utrum ad hypothesin Eilh. Lubini, h. t. Rostochii cum celebritate nominis adhuc docentis, et anno 1621. demum vita defuncti, de origine rerum ex nihilo et peccati ad nihilum contentione cum Grauero atque aliis ventilata, an alias suspiciones respiciat. Hoc certe ex hisce colligimus, clam, dum Rostochii adhuc viveret, monstri aliquid aluisse, atque animo occultas gessisse et minus sanas hypotheses Ruarum, persuasum fuisse Lubino.] vestro, qui non tantum haeresin in pectore me fovere, sed eandem etiam Altorphii [gap: Greek word(s)] [note: Libere profiteri.] nimia simplicitate credidit, pari audacia asseveravit: et ut magis mireris, idem ille Polaerus [note: Calumniam fuisse hoc qualecunque, et ubicunque tandem sparsum grande mendacium, alibi jam observavimus. Quis autem fuerit Polaerus ille obtrectator, ne nunc quidem vel per conjecturam assequor. Et quamvis Stadtmannum juniorem, affinem Leuchsneri, senioris, atque Nicolai Stadtmanni, Consiliarii Eccles. et Praesid. Consist. Brandenburg - Culmbac filium eum fuisse, aliquando suspicatus sim, ex Leuchsneri forte cognatione de clandestino Socinismo comperta et non comperta effutientem; non tamen, cur firmiter opinioni huic insistam, satis caussae habeo.] vir in mensa Principis illustrissimi, praesente quodam amico meo, ex cujus id habeo relatione, Professores omnes Altorphinos Socinianarum sententiarum [note: 8] partiarios esse palam asseruit, quod ego (ut pace tanti viri dicam) tam falsum esse scio, quam quod est falsissimum. [note: Nec male hactenus Ruarus; prout a nobis quoque alias ostensum est.] Nam quod tu ex eo, quia Socinismi, ut tu vocas, professores ob pietatem morum laudaverim, et quaedam fortassis Vorstii, [note: Conradi Vorstii, qui Lugd. Batavorum jam vivebat, ibidemque publice docebat.] qui tamen sibi tributum Sociniani nomen sedulo deprecatur, contra Stoicos [note: Calvino - Reformatos.] nostros scripta non improbaverim, nescio quid colligere tentas, vide, annon in te fabam cudas, qui alterum plena te manu facere candide testatus es,


page 384, image: ds0384

alterum ut facias necesse est, nisi castra, quibus hactenus militasti, [note: Evangelico - Lutheranae doctrinae et Ecclesiae addictus.] deserere voles. Memini quidem alias, me non nullos ex iis hominibus acres in disputando, lingvarum peritissimos dixisse, sed id aliena fide, quam tunc allegabam: et si maxime fuissem ex mea sententia locutus, haud vereor, ne quis me mendacii coarguat, nec id mihi vitio verti debet, quod virtutem ubicunque tandem oblatam agnoscam, quam etiam in capitalibus hostibus a magnis viris laudatam scimus. Sed non erat ario lationibus opus: ipse nimis aperte tibi dixeram, non ubique mihi Socinum [gap: Greek word(s)] [note: Dextre scopum attingere, recte collimare et conjicere.] in paucis [note: Sed rebus perexigui momenti. Quae namque alia erant, in schola discipulorum Arminii et Episcopii, Belgico in itinere Ruarus diu post didicerat.] aquam haerere, nec esse nulla in ipsius scriptis, quae et Dei gloriam amplificare, et hominum salutem promovere videantur. Nunc illud amplius addo, me quanto magis in Socini libris versor, tanto plura reperire, quae non tantum subtiliter et argute, ut tu illi non injuria tribuis, sed etiam vere dici disputarique credam; nec tamen propterea Socinianus aut Photinianus [note: 9] nuncupari volo, quae mihi nomina tanquam Empusae seu [gap: Greek word(s)] [note: Larvae, spectra.] quaedam ad terrorem passim objiciuntur, cum tamen Photinum ne quidem, cujus coloris [note: Sirmiensem illum Episcopum Sec. IV. medio inter Catholicos et Arianos mediam quandam sententiam professum, his verbis noster describit; cujus vix schedula extat et superest: utut LL. contra gentes et ad Valentianum scripsisse, testetur de Script. Ecclesiast. Hieronymus. Rufinus autem Tr. quoque de Symbolo Apostolico, quem evulgaverit, meminerit. Quae, quanquam ita sint, non tamen injuriam illi, in haeresi, quam docuisse fertur, impacta, esse factam, ex Conciliis pluribus atque aliunde demonstratum dedit b. Ittigius.] sit, sciam, nisi quo suorum in adversariorum tabulis pictus exhipetur. Quid quod tu ex eo, si Socinianis opinionibus aliquantum abstractus sim, statim haereticum [note: Nempe, si ex pertinacia animi haeresin aestimes, quod multi sunt, qui inficiantur, et ad complementum tantum erroris in rebus fidei capitalis, vitium illud voluntatis, si accedat, pertinere existimant. Quae utcunque sint; illi tamen, qui Ruaro haereseos dicam scribebant, non de pervicacia, sed falsa doctrina approbata, videntur locuti.] me facis nimis inclementer, o bone, nimis severe. Cum tamen plerique omnes, qui haereticum nobis descripserant (ne alia cumulem, quae in me minime quadrant) pertinaciam illi dogmata sua tuendi tribuant, quaetantum abest, ut in me locum habeant, ut hactenus sit inventus nemo, qui me ab ulla sententia, in qua ab aliis diversus institi, serio revocare conatus sit, seu testimoniis Sacrarum literarum, quae sola rem


page 385, image: ds0385

tantam optime conficere possunt, seu rationibus subtiliter excogitatis, quas ego nunquam spernere soleo, praesertim cum ex iis principiis fluunt, quae nemo, cui sanum est synciput, negare possit. Et quam obvius veritati sim ad opiniones novas, quae falsi revincantur excutiendas, ex eo tibi constare potest, quod ipsum te nominatim obtestatus sim, ut, si quod telum singulare contra Socinum haberes, eo me armare velles, ibidemque simul indigitaverim, pleraque me, quae publicis formis in hac rem scripta prostarent, legenda investigasse, quod adeo verum est, ut inde ex Polonia quaedam mihi [note: Et aliis, quod deinceps proh dolor! cognitum est.] Jesuitarum [gap: Greek word(s)] [note: 10] [note: Anti - Socinianorum.] volumina anquisiverim, qui tanquam veterani, in his controversiis, hostis propinqui vires conflictu crebro didicerunt, et paulo majoribus artibus, quam [note: Aliquis, nonnemo.] [gap: Greek word(s)] [note: Haud dubie Jac. Schopperus Altorph. Theologus, recentissimus et Ruaro notissimus Socinianorum aggressor.] inter nostros Germanos bellum gerunt. At si maxime forem haereticus, quod tamen Deus Opt. Max. prohibuerit, vides nihilominus, quam nullo jure, licet ad me literas dares, crimine meo possis involvi, idque ipse agnoscis, cum eos, qui ita sentiunt, rigidos et superciliosos vocas Aristarchos, licet hactenus frontem contra severum illorum Theta durare nequiveris. Nam quod tu pro illis quasi aliud agens ex epistola Johannis adducis, [gap: Greek word(s)] [note: Si quis venit, et hanc doctrinam non affert, ne excipite eum in domum, nec ave illi dicite, qui enim ei dicit ave, communicat cum operibus ejus malis.] id vel omnibus praeceptum non est, sed isti tantum foeminae, ad quam Johannes scribebat, et ejus liberis eorum ve similibus, quorum hi aetatis, illa sexus imbecillitate facilius seduci poterat, vel de receptione et salutatione tam familiari, [note: Melior haec est interpretatio, quam prior frigida admodum et coacta. Etenim omnino peccat, quisquis nimis familiariter, nisi dissensum suum aperte testetur, aut in eo revincendo atque emendando, et ad meliorem frugem convertendo, simul occupetur, cum haeretico homine consvetudinem ejusmodi inire, non veretur. Idem certe, Paullus quoque 1 Tim. VI, 5. et Tit. III, 10. fieri imperat, atque ipsa quoque offendiculi, et nobis et aliis, ipsique etiam erranti, ne qua ponatur, metus abstinere a commercio tali (quicquid sit de politica vulgari societate,) jubet.] ut speciem collusionis habeat, intelligi debet; vel non omnes, qui pro haereticis nostra tempestate proclamantur, sed eos tantum stringit, qui partem aliquam [gap: Greek word(s)]


page 386, image: ds0386

[note: Sanae doctrinae.] creditu necessariam negant, ejus contrarium errorem excitant et hos ipsos demum [gap: Greek word(s)] , [note: Post unam et alteram commonefactionem.] ut Paulus alicubi difertius loquitur, vel quaecunque tandem expositio, [gap: Greek word(s)] , [note: Fidei conformis.] adhibenda venit, ne dum praeceptum [note: 11] Johannis adeo generale facimus, ut ad neminem in religione dissentientem scribere liceat, ipsum Johannem praecepti sui violatorem concedere cogamur, idque ipso mandante Domino Jesu, a quo ille Ephesiae, Pergamenae, Thyatirensis, Sardensis, et Laodicensis Ecclesiae angelis sive Episcopis scribere jubetur, [note: Male huc scriptio illa Johannis applicatur, partim, quia Christo expressis verbis juhente id negotium sibi datum executus est, partim etiam, quod ad corrigendos eorum naevos illa correptio destinata fuit; qui et maximam partem ad vitam emendandam spectabant. A veneratione autem atque applausu, quem prae se fert, atque h. l. etiam exaggerat Ruarus, longius abfuisse Apostolum, tam clarum est, ut quorundam, cum quibus expostulat, etiam in doctrina puriori tuenda negligentiam graviter vituperet.] qui quales fuerint, et an doctrinam Domini Jesu ex omni parte perfecte secuti fuerint, ex Apocalypsi videre licet. Volui haec, mi Voglere, paulo fusius deducere, ut te in isto judicio, quod habes [gap: Greek word(s)] , [note: De quorundam zelo, sed non secundum scientiam.] confirmarem, idque tanto magis, quod ostendis, teneglecta posthac istorum censoria virgula, literarum commercium perfequi mecum velle, utque materiam habeas scribendi per Deum et conscientiam me meam obtestaris, ut, quid in religionis negotio verum aut falsum statuam, tibi significem. Quid autem ego malim, quam in amicissimi mei Vogleri sinum omnem animi mentem intimasque cogitationes, quas proditorum metus inclusit, effundere, cum et eo te candore praeditum scio, ut, si quidrecte dictum intelligas, contra superbam multorum pertinaciam agnoscere velis, et ea doctrina, ut, si quo errore sim ablatus (homo enim sum, humanique nihil a me alienum puto) in viam, me revocare possis: unum tantummodo non sine caussa requiro, ut tecum solo sermonem cedere liceat, nec populi aures secretum excipiant, quod inter duos adhuc perire velim. Non [note: 12] est, quod putes, fidem mihi tuam indicio [note: Conferendum, ut haec intelligas, sine dubio est ex ipsius Vogleri litteris, quod cap. I. Hist. Crypto - Socio. dedimus fragmentum.] data manu suspectam, quam ego jampridem contra nivem candidam cognovi, et tu sanctissimo nuper Sigaleonis silentio adstrinxisti: sed si locorum intervalla cogitem, quibus disjungimur, si fidem eorum, per quos literae deferuntur,


page 387, image: ds0387

(nec enim unius tantum manibus vexabuntur, priusquam ad te perveniant) adde quod ipse non indicaveris, Rostochiine aut ubiubi te invenire debeam, quis mihi praestabit, solum, aut plane fortassis, te lecturum, si quae tacenda loquacibus literis commisero, praesertim cum duas, ad fratres ante multum temporis datas, nondum ad eos pertigisse, et fortassis interceptas, cognoscam, exemplo in posterum metuendo; ut nunc quoque, licet nihil addam, nimium ausus sim, qui non pauca scripsi, quae malevolus interpres in fraudem et perniciem meam rapere possit. Spero autem (quod Deus bene vertat) fore, ut aliquando sine persona me palam in scena vobis exhibeam, [note: Sic ergo, jam tandem, postquam persona tectus h. e. larva assumta, quoad fieri potuit, quid intra animum sentiret, diu dissimulaverat, Socini se placita probare, larva nondum quidem abjecta, sed tamen paullatim jam remota, haec se ad huc dissimulasse amico fassus est; utut strenue etiamnum ad alios scribens in eodem fuco faciendo pergeret, et se perrecturum ad exiguum adhuc tempus h. l. quoque pronunciaret. Quae, nisi fraudulenti animi sunt indicia, titubantem tamen et haesitantem colluctantemque cum conscientiae notabili affectione ictuque non uno commotam mentem produnt.] qua nunc male tectus lateo, et fortassis ad exiguum adhuc temporis latebo, donec animum veritatis, ut ita dicam, dibapho paulo magis imbuero: et opto sane, ut aut antea tecum coram convenire liceat, aut tutiorem habeam per literas colloquendi occasionem, quam est ea, qua nunc utor: tuo enim mihi limatulo polituloque judido cumprimis est opus, judicio dico, non praejudicio, quod plerique ad religionis [note: 13] causam adferimus, proinde omnia flava clamamus, cum ipsi saepenumero suffusione laboremus. Ne tamen, nulla tibi praebita materia, a scribendo interim abstineas, quoniam ita vis, de duobus tecum nunc agam, in quibus a nostris Evangelicis sive Lutheranis, ut vocantur, dissentio, quae ambo talia sunt, utin doctrina de consilio sive destinatione divina vix quicquam recte contra Stoicos recoctos [note: Non Reformatos tantum, si quid conjicio, sed per additamentum illud nostros quoque haud obscure pungit Ruarus, de fatali quadam necessitate doctrinam etiam nostram, qua hominem ad conversionem instar trunci aut lapidis esse, h. e. naturalibus viribus ad eam sive inchoandam sive perficiendam, nullis omnino instructum, docent, accusans. Neque enim dubitamus vocabulo recoctos ad Form. Conc. ejusdemque solidae Declar. cap. II. ubi ex Luthero hanc similitudinem repetitam et subinde a Theologis quoque inculcatam legerat, respici. Quae sequentibus etiam verbis, ubi Lutheri ipsius nominatim meminit, confirmantur.] agi possit, quamdiu, ceu hactenus fit, illa concedantur. Vnum est, quod dicunt, voluntatem hominis in iis, quae ad salutem attinent, cum per Evangelium ad Deum convertitur, adeo mortuam esse, ut ne leviter


page 388, image: ds0388

quidem assentiri viribus a natura concessis, vero quam perspicue et ad persuadendum apte proposito, queat, tanquam iners lapis, imo etiam pejus se quam lapis habeat. Agnoscis, ut opinor, magistrorum verba, quae quam firmiter ex divinis illi literis defendant, aliquando videbimus, si tu caussam hanc tuam facies: ego sane, si nihil aliud esset, vel unico Domini Jesu sermone, quo Hierosoly mitanis exprobrat, quod sub alas illius congregari noluerint, facile adducor, ut in Erasmi et illius asseclarum, quam Lutheri sententiam hac in controversia transire malim. Cur enim exprobrat, quod noluerint, si null omodo [note: Haec falsa sunt, Ruare. Potuissent enim divina supernaturali gratia, quae animos auditorum Christi alias moverat, Joh. VII, 46. vel compunctione sensibili excitati, aliquo modo divinitus dato, utique velle; sed repugnando supernaturali huic operationi et sublimiori, qui malitiae fructus erat, ut nolle illud serale praevaleret, effecisse Judaeos, hoc erat, de quo Christus conquerebatur.] velle poterat, aut si voluntas eorum, licet tot divinis concionibus, tot operibus mirandis tentata, nihilominus adhuc, [note: Non erat, quod ad hunc operantis gratiae gradum tanquam ad scopulum offenderet Ruarus, qui ignorare non potuit, totum conversionis negotium non raptu aliquo fieri subitaneo, sed paullatim, ut habenti detur, non sine lucta perfici, ac proinde inchoatum opus divinum multis continuisque supplementis opus habere.] ut erigeretse, nervis [note: 14] alienis egebat, tanquam lignum aut lapis, quae non obsequuntur impellenti, sed abeo coguntur? [note: Aperte et per manifestam calumniam nostris (nostris inquam, aliorum enim, determinationem ineluctabilem docentium, caussam non agimus,) coactio, in conversione, gratiae divinae operatione, efficaciter producta, tribuitur; quae flectio rectius dicitur, tractusque a Christo Joh. VI, 44. appellatur, sed talis, qui hominum pervicacia impediri, et quo minus ultimum illum [gap: Greek word(s)] finem consequatur, teste S. S. et ipsa quoque experientia, sufflaminari possit. Quo fit, ut, dum gratiae sanctissima illa mutatio soli accepta sit ferenda, perseverantiae contra in pristina impietate, per contumaciam, ipsiusque adeo damnationis culpa in homine vicissim solo haereat.] Videtur certe Christus omnem movisse lapidem, [note: Hominis tamen naturae, hactenus certe, ut imputari eventus saltim sinister possit, (nam utique refragatur moralitati coactio,) congruenter.] ut Judaeos ad meliorem frugem revocaret, adeo, ut quod sub persona Dei Propheta, non minus, imo vere magis exclamarepotuerit, quid debui facere vineae meae, quod non feci? quod autem apud plerosque frustra fuerit opera, non aliud in caussa fuisse certum est, quam ipsorum voluntatem, [note: Ita profecto est. At quis ex solide deduxerit, eadem voluntate, ut naturalibus viribus praedita est, conversionem, si ita evenisset, secuturam fuisse? Innumera sunt in rebus passim obviis exempla, ubi vel aegrotorum sanitas per medicamenta procurari debet, eademque non ipsius quidem aegri viribus, illa ipsa saepenumero etiam detrectantis, quodam modo restituatur, at pervicaci tamen reluctatione externa internaque impediatur. Quae vel unica similitudo, longius vero, quam par est, non exporrigenda, falsissimum illud concludendi genus ab impedimentorum efficacia ad vim, effectum ipsum producendi, parem desumtum, in aprico ponit.] quam praestare meliorem


page 389, image: ds0389

non tantum debebant, quod Theologi tui concedunt, sed etiam poterant, nisi vis eos injuria damnatos, quia facere omiserint, quod ipsi facere non poterant. Scio sane viros praestantissimos, quos ego cum lacte matris suspicere coepi, quoties contra decretum absolutum de fervandis aut perdendis hominibus certis, mitissimo Deo falso tributum, agunt, eadem haec magnis lateribus urgere, quae tamen in hac eorum sententia de servo, ut illi [note: Non sine contradictione in adjecto.] [gap: Greek word(s)] [note: Non est, bone Vir, [gap: Greek word(s)] , arbitrium hominis, si diverso respectu, in rebus naturalibus liberum, utut non sine languore et difficultate, in spiritualibus autem servum appelletur. Vtrumque 1 Cor. VII, 32. et Rom. VI, 20. coll. 2 Petr. II, 19. et Eph. II, 1. a Sp. S docetur.] vocant, arbitrio, quod ex illo decreto catenis quibusdam aptum alii rectius animadverterunt, perinde valent: et utinam res ipsa non nimium doceret, quod una manu aedificatur, id altera destrui! tu lege, aut potius, quoniam legisti, sincere judica de libro contra Erasmum scripto, quot inter se passibus hic Lutherus et Calvinus absint, ut non immerito se germanos ibi discipulos Lutheri glorientur, qui pro decreto absoluto tanquam aris et focis pugnant. Quantum ego videre possum, fatum Stoicum, [note: 15] quod una mauu destruunt Lutherani, altera aedificant: et tu mihi lege librum Lutheri contra Erasmum de servo arbitrio, [note: Conf, ad scrupulum hunc removendum Cent. I. ep. 1. et Lutherum porro priorem ac posteriorem, ex Augustini nempe schola paullatim eluctatum, ipsosque a Luthero Lutheranos denique discipulos tanti viri, sed unius Magistri, qui Christus audit, non oblitos, diligenter discerne. Hunc ergo si maluisset audire Ruarus, quam illum incommode quaedam, dum inter scopulos haereret, enunciantem, facilius lucem in tenebris, veramque doctrinae de gratia notitiam, quam in scholam Pelagi atque Socini transeundo, impetrasset. Eademque aliis quoque omnibus, et Lutheri auctoritatem, et rationis impeditissimas in his arcanis cogitationes crepantibus, Scripturaeque testimonia negligentibus, dicta sunto] aut potius, quoniam haud dubie legisti, sincere judica, annon hic gemini fratres, Lutherus et Calvinus. Alterum, in quo mihi cum Theologis tuis non convenire dixi, est, quod ajunt, Deum praescire singular [gap: Greek word(s)] , [note: Contingentia.] priusquam fiant, nec, ut reor, tam hic ego illis, quam ipsi sibi, contradicunt. Si enim Deus ea praescit, jam igitur certo futura sunt eo modo, quo Deus praescit, priusquam fiant: si autem certo futura sunt, jam non possunt [gap: Greek word(s)] vocari, siquidem illa, ut omnes


page 390, image: ds0390

definiunt, fieri possunt et non fieri. Non affert quidem praenotio divina rebus necessitatem, fateor: sed tamen, si fallax [note: En manifestam commixtionem, necessitatis consequentiae seu infallibilis eventus: quam ratiunculae hae Ruari adstruunt, et nemo forte negat; atque contra necessitatis, quam vocant, consequentis h. e. ex interna, per decretum atque hinc ortam insuperabilem operationem, determinatione ac praedeterminatione natae: quae nondum h. m. et his argumentis demonstrata est. Cogitent, quaeso, et expendant, quibus. cunque haec ardua videntur, quicquid Deus decernit, non neglecta eum creaturarum indole constituere, humanamque adeo moralitatis legumque capacem naturam simul, ut a DEO spectatam, et a nobis quoque huic ipsi decreto innexam, eamque naturae ordine praecedentem, considerent, et res erit in vado. Caetera a DEO ipso plura in Script S. de hisce revelante discat, quae rationis quisque suae decempeda metiri non possit, aut non assequatur. Notum enim est illud vulgare: De DEO etiam vera dicere, periculosum esse.] haec esse non debet, illas oportet aut prius aut saltem simul esse certas, sive Parcarum lanificio, quod in fabulis poetarum tractatur, aut Stoicae illius anus fato, seu Divinis, ut Zwinglius vult, seu vario siderum positu, ut Mathematici nonnulli lunae minus accepti somniant, seu quacunque de causa, in qua comminiscenda cerebrum ingeniosi alicujus possit: Etita jam nihil erit liberum aut integrum, nec hoc quidem ut barbam digitis mulceam, vel non mulceam, siquidem ad tales etiam actiones praenoscendas, supremamillam mentem deducunt, quasi hoc aut ad illius felicitatem, aut ad mundi curam singulariter pertineret: tollitur omnis [note: 16] consultatio de negotiis, cum non miuus frustra suscipiatur, quam si deliberes, an ignis urere, vel sol oriri crastino die debeat: peribit omnis conatus pietatis, [note: Haec, si recte ad concursum DEI, sive naturalem, sive supernaturalem, qui creaturam rationalem haud determinat; sed efficaciter, salva tamen resistendi facultate, eidem relicta, flectit, regit atque gubernat, applicasset Ruarus; ad nostros, temere non affirmasset, pertinere. Praesertim, ubi nescire non poterat, nostrates in aeternitatem non aliter retrospicere audere, quam ea modestia, ut, quae revelatio in tempore, de concursu DEI cum rebus actionibusque humanis, docet, ad decreta quoque divina, haud dissimilia, transferant, caetera vero non manu, sed forcipe tangant, immo universe haud sine caussa ipsum numen optimum, non antrorsum, sed retrorsum atque a tergo a Mose spectari voluisse moneant.] siquidem nemo de eo volet anxie laborare, quod vel necessario fit, vel omnino fieri non potest. Proinde, comedamus et bibamus, cras enim moriemur; quid autem postea futurum sit, jampridem [gap: Greek word(s)] , [note: In Dei arbitrio et potestate situm est.] nec hodie demum, etiamsi nos ruperimus, immutabitur, quod antequam nasceremur, quacunque tandem de causa certum erat. Sed ne erremus, inquit, in re simili, Apostolus, [gap: Greek word(s)] . [note: Corrumpunt bonos mores colloquia prava.] Ego, mi Voglere,


page 391, image: ds0391

non video, quomodo se hinc extricent Theologi, nisi dicant cum Scholasticis, omnia Deo velut in momento praesentia esse, et quae facta et quae futura sunt, nec posse ex ipsius scientia inferri, quicquam esse certum, antequam fiat, cum omnia ceu praesentia, nihil ut futurum speculetur. Sed e Scylla in Charybdin incidunt, dum ostendere nituntur, illa Deum scire, quae nullo modo usquam extant, intellectum illius (sit venia verbo) mendacio corrumpunt, utpote, qui res, non ut natura sunt, cognoscat, [note: Vtcunque hic triceris, Ruare, nihil tamen aliud inde exsculpes, quam, neque scientiam DEI, neque aeternitatis divinae rationes, finitis nobis homuncionibus satis dilucide, sine revelatione, cognitas esse; immo vero, si exactae cognitae essent, ego, quia comprehendere profundas has perfectiones divinas possemus, fidenter ajo, non sinitos, sed infinitos potius, redditos nos esse, talesque et habendos et dicendos. Quae cum ita sint, quid consilii tandem supererit, quam ut rationem nostram, ejusque speculationes audaces, compedibus injestis, cohibeamus, et solius verbi divini revelationi scripturisque sacris comprehensae veritatis ductui inhaereamus, caeteraque ut extra sphaeram nostram posita et sublimiora seponamus? Ita demum tuto inter charybdim Stoicorum et scyllam Pelagianorum, a qua et Ruarus inter hos rationis tumultus se passus est abripi, Deo duce, navigabimus. Quo, nisi me omnia fallunt, b. quoque Lutherus, inter Deum absconditum et patefactum tandem distingvendo, se recepit, et quasi ex fluctibus in portum confugit.] sed praeterita, praesentia et futura eodem momento includat, qui mundum hunc imaginetur simul et creatum et abolitum, cui ego et Adamus [gap: Greek word(s)] [note: Primus homo.] eodem tempore editi sumus; quo quid absurdius dici possit vix novi, si modo verum est, quod ego quidem verissimum existimo, mentem, sicut oculum [note: 17] optime cognoscere, quae rerum imagines rebus ipsis simillimas concipiat. At si demus tamen etiam futura singula Deo praesentia esse, quod quidem si recte intelligatur de iis, dequibus revera dici potest, quod futura sint, id est, quae vel in natura certas habent caussas, vel a Deo singulariter decreta sunt, concedi potest; de iis autem, de quibus hic disputamus, quaeque cum Graecis Philosophis [note: Contingentia.] [gap: Greek word(s)] [note: Nihil est, quod ad haec annotandum putemus, quam libertatem agentium seu voluntatis indifferentiam in agendo, et rerum contingentium haud raro confundi. Caetera autem, qualia sint, meo judicio, si nosse cupias, ita mihi videri profiteor comparata, ut malim credere 1 Cor. III, 18. sqq. Paullo, quam tricas et funiculos in arena nectenti sive Zenoni, sive Coelestio, sive huic aut illi, adstipulato in alterutram partem Calvino vel Socino. Sonat enim etiamnum in auribus vox illa coelitus delapsa: Hunc audite; Christum.] vocavimus, nequaquam dari debet: sed tamen, si demus universe, dicis caussa, futura Deo praesentia esse, hoc certe non faciet, nec ipsi, contra


page 392, image: ds0392

quos agimus, volunt, ut futura revera praesentia sint, nec enim cujuspiam scientia, ne Dei quidem, per se rerum naturam immutat. Proinde manet eadem difficultas, quam superius exposui: si enim Deus tanquam rem praesentem vidit, quae postea demum futura est, fuisse igitur nihilominus certam oportet, antequam fieret, nec postea, nisi Deum pro notione sua falsum impie concedas, immutari potest. Quodsi igitur ante annos mille Deus me Socini quasdam opiniones, qualis est haec, de qua nunc loquor, amplecti non aliter vidit, ac si tum eas jam amplexus fuissem, nec ego tamen nisi [gap: Greek word(s)] [note: Heri aut nudius tertius.] ullum Socini librum legi; fuit utique, nisi Deus opinione frustratus sit, certum, me Socini quibusdam sententiis adhaesurum esse, antequam illis adhaererem, ut iniqui sint amici, qui mihi nunc usu venisse indignantur, [note: 18] quod usu venire necessum erat, frustra etiam hinc tu me revocare conaturus sis, nisi, ut id facias, apud Deum jam antea pariter certum fuit, quod quidem, si quid hic hallucinor, ut fiat, ex animo voveo. Nolim autem existimes, me, cum Deum nonnulla, quae sui natura sciri nequeunt, aut, ut magis pie dicam, quae ipse, cum alienae potestati permissurus esset, praescire noluit, ignorare, eundem omniscium negare; non magis certe, quam eundem inficereris omnipotentem, si cum Agathone nequire diceres, [gap: Greek word(s)] , [note: Infecta quaedam reddere utique facta.] aut posse sibi per Christum fidentes perdere, quos se servaturum promisit. Non possum omnia, quae ad hanc rem pertinent, angustiis epistolae coarctare: multi sunt sacrarum literarum loci, quos tu, salva Theologorum tuorum sententia, vix satis recte videris explicare posse, quale est hoc, quod Abrahamum Deus tentasse legitur, et in sacrificium oblato Isaaco demum cognovisse, [note: Haec si videantur insuperabilia dubia, per nos licet, ipsam Dei omniscientiam impugnet cum Socino suo Ruarus; Sed futurorum quoque contingentium praescientiam, quando ut singularem divinitatis suae characterem Es. XLI, 21. seqq. solicite ipsemet summus rerum arbiter urget, quo pacto extorquere huic supremo numini possit, periculum faciat. Nos Pelio ossam imponere, reverentia pia ducti, verecundamur, et tantisper, dum majori luce perfundamur, non repugnantia, sed [gap: Greek word(s)] pie credimus.] qua is erga se fide foret. Item quod Israeliticum se populum in deserto serio deleturum minatur, cum tamen non solum generatim patribus eorum Palaestinam ipse promisisset, sed et Patriarcha Jacobus (non dubium, quin illius instinctu) singulis tribubus multa sero futura, et nominatim Judae posteris imperium usque ad Messiae adventum promisisset, et ejus generis


page 393, image: ds0393

similia, quae tu, si placet, apud Vorstium in libro de Deo et illius [note: 19] Exegesi leges, et apud Socinum in Praelectionibus Theologicis, nisi fortasse eo libro cares, quem ut cum aliis nonnullis ejusdem autoris habeas, si quid posthac inter nos agere volemus, operae pretium erit, et si postulas, sine tuo sumptu curabo. [note: Tanta si fuit Ruari, et Polonorum, sine dubio libros ejusmodi mittentium, fratrum haud minor liberalitas, quis miretur, librorum id genus plurimorum heic dispersorum lectione curiosulos quosdam vel tandem in transversum esse abreptos? Quotusquisque enim est, qui libros sibi rariores ultro offerri et donari abnuat, donatisque, qui tam blandum venenum suggerant suaviter, ita prudenter semper utatur, ut tam promto largoque consiliario simul atque parario aures porro benignas facile haud praebeat. Vides ergo B. L., quibus artibus Socini haeresis longius disseminata sit et propagata. Ito nunc, et haereticos [gap: Greek word(s)] eorumque Patrem [gap: Greek word(s)] atque [gap: Greek word(s)] esse nega.] Statueram ab initio finem hic scribendi facere. Nunc autem, quoniam inibi sum, ut mysticam ternarii numeri legem impleam, verum non bibendo, ut est apud Ausonium, sed aperiendo tibi, quatenus a Theologorum nostrorum placitis desciverim: addam et illud coronidis vice, non fieri mihi verisimile, quod vulgo dicunt, infantes duorum aut trium dierum, qui dextrum a sinistro discernere nequeunt, fide Christiana praeditos, eaque non tantum confusa (quod ipsum nimis mirum est, cum ipsorum animi tanquam rasae tabulae nullius rei colore, nedum Dei cognitione, [note: Mirum est, cum de supernaturali a Spirit. S. accensa luce et cognitione DEI in hac de fide infantum doctrina disputetur, philosophicas hasce tricas objici. Quis DEI, si velit, potentiae limites ponere ausit?] quam fides praeviam requirit, tincti sint) sed ita distincta, ut ipsorum nomine rogati sponsores, quos barbare patrinos vocant, de singulis articulis Evangelicae doctrinae sententiam, quam ipsi scilicet verbis nondum explicare sciunt, non sine manifesto mendacio [note: Bona verba, quaeso! Quidsi excipiat, nostratium aliquis, de futuro tempore verba sponsorum, pro candidatis sacri Baptismi, intelligi oportere? Haeccine promissio, ante ipsum certe sacri lavacri actum solennem praestita, mendacii nomine digna videatur: quam ne ipsos quidem Socinianos omnino repudiaturos arbitror. Vellem igitur paullo prudentius talia heic pronunciata esse.] Deo et Ecclesiae reddant. Et vero quid affertur, quo res a communi sensu tam aliena nobis persuadeatur? Lutherus alicubi ne cogatur, fidem, quae nulla est, in infantibus ostendere, dormire [note: Illustratur hac similitudine fides infantium, habita ratione actus reslexi, quem deesse illis multi putant, alii vero de eo quoque judicare non audent. Naturam certe fidei h. m. descriptam aut describendam esse, ne per somnium quidem aut dormiendo Lutherus cogitavit.] eam dicit, quod quid sit non capio, nisi fortassis cum Platonicis animos, antequam in corpus


page 394, image: ds0394

[note: 20] descendant, divinitatis suae privilegio rerum omnium noticiam habere dicat, quae postea cum ipsis immersa materiae, tanquam sub cinere lateat, et praeceptorum industria denuo retegatur, nec discere nos quicquam novi; sed eorum, quae sciveramus, recordari: Audivi, qui sic interpretaretur, infantes credere [note: Non actu et effectu, sed potentia.] [gap: Greek word(s)] [note: Non est nostratium haec sententia, sed quorundam Reformatae Ecclesiae Doctorum. Male ergo nostris ea tribuitur: qui de fide reapse, quicquid sit de circumstantiis, tali loquuntur.] sed praeterquam quod ita ridiculum foret, affirmare, infantes credere, cum sentias, eos credere posse (quasi tu cum intestinis fame latrantibus comedere te vel saturum esse respondeas, quia comedere, vel satur fieri possis) non erat certe, si vellent hoc Theologi tui, cur ullas inimicitias cum Anabaptistis aut iis, qui Zwinglium sequuntur, propter infantium fidem exercerent, cum hi non minus statuant, eos, cum adoleverint, credere posse. Solent autem, ad demonstrandam infantium fidem, ex Matthaeo locum illum afferre, quo dicitur, ei, qui unum ex parvis offendat, qui Christo fidem habent, expedire, ut appensa mola pelago demergatur; sed non probant ibi de parvis aetate [note: Quidni? [gap: Greek word(s)] enim fuit Matth. XVIII, 2. seqq. non magis quam [gap: Greek word(s)] per naturam ad fidem ex verbo praedicato concipiendam idoneus puerulus. Vt omittam, eadem de regno DEI, ab illis, ad exemplum nostrum, apprehenso infantibus enunciata, qui [gap: Greek word(s)] dicebantur, atque ulnis hinc etiam gestabantur; Luc. XVIII, 15. seq. legi. Vbi porro vocabula etiam ambo commutata leguntur; res ipsa autem exemplo Johannis, hactenus certe, amplius confirmanda est, ut per divinam gratiam in animis tenerrimorum infantium produci fidem veram, eam nempe, quae Christum agnoscat, ut Servatorem, posse, hinc luculentissime pateat. De homine aliquo adulto, qui puerorum instar Spiritus parvos gesserit, Historicum Sacrum loqui, vix pueris, qui nondum aere lavantur, persuadebit Ruarus, multoque minus Viris, qui styli historici indolem cognitam habent, et nunquam pueros [gap: Greek word(s)] , uti fit 1 Cor. XIV, 20. tales appellari norunt.] qua vel iste puer erat, quem in medium apostolorum Dominus Jesus advocaverat, multo minus qua sunt trium dierum infantes, sermonem esse; nec ipsa verba vi sua repugnant, quo minus de iis, qui simplicium instar puerorum spiritus parvos gerunt, accipi possint, ut [gap: Greek word(s)] [note: Ex locis parallelis.] apud Marcum et Lucam, in quorum altero ne mentio quidem ulla pueri facta fuerat, apparet, et ipse Matthaeus hanc explicationem [note: 21] prae manu nobis dare videtur, dum jam ante sermonem Domini non de eo puero amplius, qui stabat in medio, sed de tali, hoc est, qui se ad illius similitudinem dimitteret, referre coeperit, cum quibus verbis operae pretium fuerit contendere, quae apud eundem evangelistam in


page 395, image: ds0395

fine capitis decimi leguntur. Haec volui, mi charissime Voglere, te tantopere rogante de meo circa religionem sensu tecum in praesenti communicare, ubi, si quem errorem humanitus foveo, non minus per Deum et tuam te conscientiam precor, ut opem desideranti ferre velis: debes hoc amicus amico, imo frater fratri, potes etiam, cum, quantum ingenio polleas, non ignorem, et industria singulari tot jam annos sacrarum literarum studiis, ad quae natura te finxit, incumbas, denique, quod caput est, Deum, quem tanta pietate semper veneratus es, ut in aliis, sic etiam in hoc instituto pio, faventem habiturus sis. De caeteris meis paradoxis, quae non diffiteor aliqua superesse, tunc agam, cum scivero, literas meas hac tibi via tuto redditas esse: nec omnia, licet in tabellariis nihil esset periculi, pro una forent epistola, quam ultra leges suas jam produxi, nec adhuc tamen claudere possum. De duobus enim ante mihi rogandus es, primum ne desperes, posse me, si, quod hactenus non puto, devius abierim in semitam pietatis, vel tua, vel alterius opera redire, [note: Modesta vox, utinam non simulata! Eventus certe alia omnia edocuit, et jam tunc de aliis in eosdem errores pertrahendis, quam mittendis opinionibus praeceptis, quas ipse e fonte impuro hauserat, solicitum fuisse Ruarum, bene constat.] si non e vestigio, saltem longiusculo temporis progressu: [note: 22] deinde ut, si fortasse vim argumentationum, quas contra me diriges, non satis agnoscam, cum infirmae vel esse vel saltem mihi videri possunt, ut judicii me potius inopia in fratre miseranda labi, quam pravae voluntatis studio furere putes: cum, quicquid alii de me sentiant, nondum adeo profligati sim ingenii, ut post pravissimas calamitates, quas eo nomine tota mihi vita perferendas praevideo, ad aeternam perniciem sciens aspirare velim. Adderem, ut me licet in quibusdam partibus tecum convenire non possem, amare pergeres, nisi vererer, ne id tibi religioni duceres, quandoquidem Theologi tui cum nemine, qui vel mimmum [note: Parum haec absunt ab injuria; certe falsissima esse, dubitare non licet. Alia sunt minima ex mente haereticorum, cujusmodi et Socinianis esse videntur summa fidei capita; alia ex re et vero talia, quae fundamentum fidei non attinent. Vbi, licet reperiantur interdum durioris etiam quidam Diotrephis discipuli, non omnibus tamen peraeque idem rigor ad scribi debet, et Paullus etiam hanc erga dissentientes in eo genere opinionum Phil. III, 15. Ecclesiae Christi moderationem commendat.] ab ipsorum dogmatis dissentiat, amicitiae verae pignus habere volunt; itaque sat habebo, quod mihi, quemadmodum scribis, modo non succenseas, quod sententias nonnullas in dubium vocem. Illud tamen de me recipio, quocunque tandem animo sis ipse futurus, non desiturum me, donec mihi sanguis circum praecordia fervebit, Voglerum meum diligere, tanquam Pylades


page 396, image: ds0396

Oresten, in oculis absentem praesentem ferre, meos amores, meum mel, imo [gap: Greek word(s)] [note: Mellis medullam.] passim vocare, nec ulla sententiarum differentia meos affectus reglutinabit, modo saluti necessaria, quod hactenus factum reor, uterque curemus, et caput teneamus Christum, [gap: Greek word(s)] [note: Per quem totum corpus coagmentatum et compactum per omnem commissuram subministrationis secundum virtutem in mensura uniuscujusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui ipsius in charitate.] Praeclaro viro Joanni Tarnovio salutem amice rescribo, et si vera sunt, quae de Professoria ejus dignitate audivi, veteri amico plurimum gratulor, [note: Non falsus erat rumor. Officium enim Professoris Theologi consecutus est an. 1614. Joh. Tarnovius; quo commilitone in D. Paulli Tarnovii scholis usus erat antehac Ruarus, eaque de caussa honoribus ejus novis h. l. applaudit.] sin minus, eandem in posterum opto Quod bonam ille mentem mihi precatur, cujus nemini nimium esse potest, sive verus, sive falsus sit rumor istic de me sparsus, pariter gratum habeo: utinam ille voto suo bonum quoque corpus praestare mihi potuisset, quo, ni fallor, aliquanto pejus affecto, quam est mens, hactenus usus sum, quodque praeter alia, quibus vexor, impedimenta scriptionem harum literarum, quas citius tibi desponderam, retardavit. Dominus Jesus, [note: Qui est super omnia DEVS benedictus in secula.] [gap: Greek word(s)] [note: Pulchra confessio. Vtinam vero tam sincera mente sensuque sano, quam Paullus eandem ediderat, naturamque divinam Christi seu essentiam cum humana, ex patribus orta, comparaverat, pronunciata fuisset!] sit cum spiritu tuo, in cujus dulcissimo nomine tandem hoc literarum filum abrumpo, tibique, mi Voglere, colum trado, ut responsionem quamprimum deducas. [note: Quamvis nulla subscriptio addita sit, anno 1614. tamen scriptam esse hanc epistolam, vel Tarnovii, ad munus Professoris, hoc anno evecti, memoria condocefacit, caeteraeque etiam circumstantiae, Argentorati exaratam fuisse, ut credamus, suadent.]

III. BONGARSIVS [note: Ipse celeberrimus ille Jacobus Bongarsius, Gallus, non multo post anno 1612. denatus. Ex Legationibus, quibus ad Principes Germaniae a Rege Galliae Henrico IV. et nuper admodum ad Electorem Saxon. missus, saepius perfunctus est laudabiliter, variisque scriptis, nominatim Comment. in Justinum, Gestisque Dei per Francos sequenti anno 1611. public. et similibus, Epistolis praesertim, quae prostant, ad diversos scriptis, nemini ignotus. Amicitiam cum tanto Viro in Mecklenburgensi Ducatu, qua occasione etiam Dav. Chytraeus in ejus notitiam superiori jam seculo pervenit, videtur Ruarus contraxisse, cum Oratoris ad Principem Mecklenburgicum munus ille denuo obiret. Eruditorum enim Virorum, quoscunque noverat eximiis quibusdam dotibus praecellere, nunquam non studiis oblectatum esse Bongarsium, nemo ignorat, neque Ruarum, ullam occasionem, talium benevolentiam captandi, neglexisse, incognitum est.] RVARO.

AMplissime Domine, salve. Magno meo malo factum, quod te ante abitum tuum non viderim. Nam pridie, quam discederes, ego


page 397, image: ds0397

adveneram, sed sub noctem, et bene lassus: itaque colloquium in alterum diem differendum putabam. Et tui maxime caussa huc deflexeram. [note: 24] Sed postquam negligentia mea, quod maxime optabam, amisi videndi te et colloquendi occasionem, [note: Non dubitamus, quin haec colloquendi cum Ruaro data sit occasio exoptata diu Bongarsio ex itinere, quod Rostochio et vere fere extremo anno 1609. Altorphium ille fecerat. Litteris enim Lipsiae incubuisse Ruarum, aut diu admodum istic commoratum esse, nusquam memoriae proditum est. Perinde uti non constat, utrum consuetudo litterarum unquam inter utrumque antehac intercesserit.] ad literas confugio: sed non ea libertate agere tecum per literas possum, qua coram. Dicam tamen, ut soleo, libere, pessima fide, [note: Vix aliter de caussa illa Juliacensi, quam mors Joh. Guilhelmi Principis Juliacensis, anno 1609. absque prole defuncti, pepererat, judicare poterat Bongarsius; utpote qui, Regis sui, a partibus Saxonum stantis, commoda ut promoveret, hanc ipsam legationem susceperat.] id est, sua, Hispanienses agere cum familia Saxonica, cujus servare jus in successione Juliacensi non quaerunt, sed praetextu Saxonici juris se et suos in illas provincias inducere. Videbis obsecro, qua fide Austriaci cum Saxoniae Principibus egerint, ab illo ipso Friderico Tertio Imperatore, a quo Principes Saxoniae primam sui juris rationem repetunt. Videbis, eos ostentasse Saxonibus debitum ipsorum virtuti praemium, quod eodem momento in alios reipsa transtulerint. Hoc si Austriaci illi veteres, nondum sanguine Hispanico corrupti, in re aliena, quid hos facturos putas in re sua. Nam Leopoldo Archiduci [note: Hic enim, Episcopus tum temporis Argentorat. et Passaviensis, Ferdin. II. frater, a Rudolpho Imperat. Augustissimo, Caesaris et Imperii nomine Ducatuum istorum terrarumque, per mortem Principis ante dicti vacuefactarum, gubernator constitutus, caussam suam videbatur nonnullis agere. Ex quibus etiam, Galliae Regis auxilio, cum inter Brandenburgicos atque Palatino - Neoburgicos composita lis esset, post diuturnam Juliaci obsidionem atque expugnationem denique subsequutam, vi ejectus fuit.] illas provincias quaeri, qui dubitat, ille profecto dubitat, an sol medio die luceat. Quare et quod apud nos Regi ipsi dixit Richardotus ab Alberto Archiduce, juvenem esse Leopoldum, optima familia editum, nec pro dignitate familiae


page 398, image: ds0398

opulentum, innoxium, nec factionibus, quibus distrahitur Christianus orbis, addictum: ei si Ducatus Juliacensis concedatur, consultum iri paci publicae, eaque ratione satisfactum Caesari. Hunc hominem ita pro merito Rex duriter excepit, tam absurda et iniqua proponentem, [note: 25] ut aetate, atque pudore et moerore confectus ad Albertum Archiducem rediens, in itinere vitam finierit. Sed graviora etiam Comes Rolleranus [note: Zolleranus haud dubie legendum est.] Regi proposuit, quae scribenda non puto. Cum his dictis si actiones Leopoldi, et quae agunt Pragae, componas, non dubites, illos dixisse, quae Hispanici sentiunt, et in quae magno impetu feruntur. Jam si illae Provinciae in tuto collocentur, nec lupo ovis committatur; postea de jure uniuscujusque quaerendum erit. Ad quid enim de jure earum Provinciarum disputare, quas alienus invadit? Haec ego libere de mea sententia pro ea, quam Saxonicae familiae debeo, observantia. Nam et Lumen religiosae veritatis nos Dei gratia [note: Erat enim Bongarsius Reformatae Ecclesiae addictus.] etiam Saxoniae principibus debere confiteor, quamvis id hisce locis gravem hoc tempore eclipsin [note: Defectione, ut puto, Guolsfgangi Guilielmi Neoburgico - Palatini ad Pontificios, quam jam tunc instare fama ferebat, et eventus etiam, non vanum fuisse, anno 1614. comprobavit.] patiatur. Deus imminentes tenebras benignus depellere, et te servare velit. Lipsia, VI. Jan. CICICCX.

IV. EIDEM.

PAucis his verbis, amplissime Domine, tibi significare volui ingentem et gravem luctum nostrum. XIV hujus mensis hora quarta pomeridiana scelere perditi hominis [note: Franciscus Ravaillac.] sublatus est Rex noster, [note: Henricus IV.] cum media in urbe Lutetia veheretur sine satellitibus, ut ejus mos erat, duobus [note: 26] cultri ictibus, quibus paulo post expiravit Princeps clementia et fortitudine incomparabilis. Sceleratus ille monachus fuit novi ordinis, quem hic Fuillans nominamus. Nam monachum aut esse, aut fuisse necesse est, hoc saeculo, quo tollere e medio reges voluerit Deus. Regina eodem die a Parlamento Regens regni est pronunciata, et postridie solemniter Rex in parlamento receptus est, praesentibus Matre, Principibus et regni Proceribus: Quam mutata est regni hujus conditio? pro rege, experientia et clementia et virtute, eximio, Deus puerum [note: Ludovicus enim XII Imus annum aetatis agebat eo tempore decimum. Cujus nomine regnum administrabat Maria, e Medicea gente, vidua, atque Regis novi mater prudentissima.] nobis et foeminam substituit: sed puerum vere regiae indolis,


page 399, image: ds0399

et foeminam moderatissimi ingenii. Deus et illis et nobis aderit propitius. Jam [note: Regis Galliae videlicet suppetiis vel demtis per necem Henrici IV. vel incertis magis, ut Bongarsio visum, quam antea.] Principes vestros pro salute publica vigilare decet. Quo magis doleo illustrissimum Saxoniae [note: Christian. II. proxime sequenti anno defunctum. Quam viam Bongarsius insistere eum maluerit, vimne et belli aleam, qua pro caussa Juliacensi pugnare eum debere existimarit, an aliam ineundam putarit? sagacioribus decidendum relinquo.] Electorem non insistere viam a majoribus suis tritam. Deus et ipsi salutaria consilia suppeditet, et te servet. Lutetiae, XVI Maji, CICICCX.

V. HVSWEDELIVS [note: Male hanc epistolam bis in eadem hac Cent. II. hoc nimirum num. 5. et infra denuo n. 24. typis exscriptam esse atque inutiliter repetitam, cum alibi jam commonitum sit, et res ipsa facile edoceat omnes, nolumus h. l. conqueri, inque his diu haerere, atque editoris, filii Ruari, oscitantiam culpare. Majori enim reprehensione dignum est, quod innocentissimo Huswedelio has litteras adscripsit, nomenque, ejus, nescio quo fato, aut qua [gap: Greek word(s)] , praefixit, quae tota Leuchsneri fuit, hominis intus et cute, uti in Hist Chrypto-Soc. c. II. ostendimus, Sociniani. De quo tamen, ipsoque adeo epistolam hanc scribendi consilio, h. l. nihil addimus, sed ad n. 24. quae forte annotanda videantur, rejicimus.] RVARO.

MIraberis forte, praestantissime Domine Ruare, me in officio rescribendi adeo tardum esse. Sed causam etc.

VI. [note: 29] G. MEIERVS [note: Georgii Mejeri nomen fuit viro huic perquam docto; Magisterii autem dignitatem in Rostoch. Vniversitate ei collatam esse, ex superiori epistola, et ipsis quoque Diptychis Acad. Altorph. quibus advena novus nomen suum d. 24. Septembr. anno 1613. inscripsit, didicimus. In quibus etiam patria Duderstadiensis Saxo appellatur. Caetera latent. Socinisim nec vola nec vestigium in eo apparet.] MART. RVARO.

AETernitatem mundi pugnare non modo cum sacris literis, verum etiam cum principiis philosophicis, ac proinde Aristotelem hallucinatum fuisse in adstruenda mundi aeternitate, disputatione mea physica undecima Rostochii anno supra millesimum sexcentesimum decimo habita, prolixe ostendi. Quod ergo meum de syllogismo tuo ad me misso sit judicium, facile intelligis. Olim quidem [note: Forte legendum, quod etc.] sensi, adhuc sentio. Nego mundum ab aeterno extitisse. Neque enim ita meam


page 400, image: ds0400

addixi Aristoteli fidem, [note: Sic ensm more receptum ea tempestate alias fuit, ut religioni sibi ducerent plerique, ab eo vel latum unguem recedere.] ut nunquam et nusquam ab eo discedendi, praesertim evidentibus rationibus convicto, potestas reliqua esset. Opinionem ipsius de diversitate materiae primae coeli ac sublunarium, ut et intelligentiis orbium coelestium motricibus, ut non amplector, sic neque tueor, quin manifeste improbo. Sana enim ratio improbandam suadet, jubet. Contra autem rationem quis sanus quicquam propugnandum censebit? Sed longius fortasse abeo. Voluntati tuae abunde a me satisfactum confido. Rursus ac saepius ad me scribendi occasionem haud negliges. A me salutem dic amicis, cumprimis Cl. Piccarto, Queccio, Odontio, Sauberto. [note: Illis Professoribus Philosophis; huic Philosophiae h. t. Magistro; de quibus in vitis Philosoph. et Theolog. Altorph. pluribus actum est.] Vale. Jena ex aedibus Cl. Joannis Gryphiandri, J. V. D. [note: Nuper creato, sed inde ab anno 1612. Histor. et Poeseos Prof. Publ. non multo autem post anno 1618. in aulam Oldenburgicam, quae urbs ei quondam natales dederat, ad Consiliarii munus obeundum evocato.] 3 Cal. Junii, CICICCXIV.

VII. [note: 30]M. RVARVS BVRGSTORPHIO. [note: Conferenda est cum hac, quae Cent. I. n. 1. collocata, ad eundem Ernestum Ludovicum Burg storphium, legitur epistola; ubi, quis ille fuerit, et quae fata porro subierit, pluribus docuimus. Haec, de reliquo, quae in praesenti Cent. II. legitur, illa tempore priorem esse, ex argumento utriusque collato, proclive est cognoscere.]

QVod literarum tuarum tarditatem tam diligenter excusas, generose Burgstorphi, facis tu magis more tuo humaniter quam necessario. Quamquam enim summopere literistuis delecter, quae vel de tuo vel communi me statu semper erudiunt; tamen nec itineris longitudinem, et propter hanc tabellariorum inopiam ignoro, nec, etiamsi semper illi praesto forent, vitio tibi vertere debeo, quod illud a te non acceperim, quod totum erat arbitrii tui, nullo mihi jure debitum. Nisi tu fortassis amicitiae te ratione putabas ad scribendum teneri, cum amicitia, quemadmodum Aristoteles inquit, communio sit; communio vero nisi per literas inter absentes nulla esse possit: quod nec ipse nego, nec interea tamen oblitus sum, quid in me tibi liceat, etiam in amicitia, eodem Aristotele doctore, cum tanta sit status et conditionis utriusque nostrum diversitas. Quod si alterutri tamen excusatione propter literarum tarditatem opus esset, eam ego nunc multo justius adhibere deberem, qui tuis illis literis humanissimis, tanto


page 401, image: ds0401

temporis spatio nondum responderim; nec negarem, gravissimam te mihi dicam merito scribere posse, si negligentia mea stetisset. Nunc [note: 31] aliud in causa fuit, quod ut audire ne graveris, rogo: nam omnibus apud te modis officii neglecti culpa vacare cupio. Cum auctumno superiori, quemadmodum tunc tibi significaveram, precibus eorum, qui jubere poterant, [note: Quinam illi? Non alii profecto, quam fratres Racovienses, quibus rerum Altorph I adhuc gestarum rationes coram audire volupe erat, et de futuris consultare necessarium videbatur. In quibus consilium haud dubie primum atque princeps illud fuit, quo, ut de propaganda haeresi, huc illuc discessuri neophyti dispicerent, decretum est Evocatum se in Poloniam esse, neque ultro illuc concessisse, ipse in Libello Memoriali num. 16. Cent. II. ait. Quid multis? A quibus jussa capessere fas piumque putaverit Ruarus, ipsa epistola invitatoria, quae Cent. II. n. 34. legitur, condocet.] Altorphio fuissem avocatus; accidit praeter opinionem, ut, negotiis uno me post aliud invadentibus, hiemis violentia constrictus, partim etiam oppressus infirmiore valetudine, non nisi vere primum ineunte Norimbergam redire [note: E Polonia: quod iter vid. Epp. 10. 11. 12. 13. descriptum.] potuerim. Inde cum literas ad te dare vellem, quas ante mittendi destitutus occasione dare non potueram: magis tamen placuit (ne quid de occupationibus nunc dicam, quibus pauci dies, quos illic feci, facile sunt alias exempti) Argentinam id non longo, ut tunc quidem putabam, tempore differre, quod ipsi tibi gratius futurum existimarem, si eadem opera et de itinere nostro et de Academiae illius statu literis te meis certiorem facere possem. Sed ecce novam hic morae caussam, mihi vero ingratissimam, quam ipse tu commiseratione potius quam vituperio dignam judicabis Pridie illius diei, quam Argentinam veni, febri tentari coepi, quae paulo post majoribus gliscens viribus affixum lecto per aliquot septimanas a scriptione cogitationibusque seriis omnibus abstinuit, nisi quatenus fratris tui [note: Abrahami Burgstorphii, cujus erat Ruarus hucdum Ephorus.] studia moderabar: Cum vero jam aliquanto melius habere coepissem (nam pristinas illas vires ne nunc quidem recepisse videor) fuerunt sane nonnulla mihi prius ordinanda, [note: 32] quae vel morbus, vel ipsa quoque loci mutatio turbaverat, et id quod in studiis neglectum erat, non debuit, nulla cum assiduitate resarciri. Huc accedat et illa, mantiscae vicem, [note: Mantissae vice, forte rectius legatur, aut: in mantissae vicem.] excusatio, quam elevare tu certe non potes, nisi tuo te gladio, qui eandem praetendisti, jugulare voles; non semper esse tabellarios ad manum in tantis locorum intervallis, cum etiam nunc aliquanto distemus remotius, quam cum tuas ad me literas dares. Postquam satis de diutina literarum procrastinatione


page 402, image: ds0402

me tibi, sicut existimo, purgavi: restat, ut itineris nostri rationem paucis explicem. Cur enim operose liberali verborum ambitu prosequar illa, quae jam antea eadem spectasti, quod esset noctuas Athenas mittere. Propemodum enim eandem lineam institimus, quam tu cum Varentholtio Tubingam usque tenuisti, nisi quod Ratisbonam et Monachium non deflexerimus, sed Ingolstadium Altorphio recta profecti, inde Neoburgum et Augustam Vindelicorum, porro vero Dilingam, Lavingam, Hensburgum, [note: Gunzburgum, Burgaviensis Marchionatus urbem, verisimile est innui.] Vlmam, Rheutlingamque intermedias urbes lustravimus. Augustae Vindelicorum in Rhatichium [note: Wolffgangus Ratichius appellabatur artifex iste. Quale fuerit ejus in addiscenda intra annum, ex usu solo, sine Grammatica, per lectionem saepius repetitam, unius Terentii, artificium, b. Morhofius accurate exposuit, nec sibi eam omnino displicere profectus est, si patientiae et peritiae ejusmodi praeceptorem nancisci queas, in Polyhist. L. II. cap. X. f. m. 446. seq. Vbi tamen libellum, quem Didacticam Ratichianam vocavit Lansius de Academ. f. 11. et splendidum hactenus titulum tantum fuisse inquit, distincte non recensuit, neque etiam, quando et ubi impressus sit, indicavit, S. R. tamen Reimannus in Hist. litter. Germ. Cont. L. II. Sect. III. f. 354. Jenae anno 1614. forma 12ma excusam esse ait, ibidemque artem illam Ratichium hunc Francof. ad Moenum, cum Ordd. Imperii in coronatione Matthiae, Caes. anno 1612. congregati essent, Evangelicis libello quodam tradito, cujusmodi vulgus memorialem vocat, commendasse, ait. Qua occasione etiam factum est, ut C. Helvicus et Joach. Jungius a Principe suo, Landgravio Hassiae, jussi, perinde ut Jenenses nonnulli Professores judicia sua de Didactica hac, quae extant, in lucem ederent.] illum forte fortuna incidi, qui nova docendi ratione cornicum oculos se confixurum professus est, de quo ne judicium feram, in causa est, quod ipse stultos omnes proclamet, quotquot de praeclaris ipsius studiis, quae nemo adhuc satis intelligere potuerit, sententiam [note: 33] dicunt. Tubingae cum Achilli [note: Friderico Achilli, Joh. Friderici, Ducis Wurtenb. h. t. Ducatus habenas moderantis, fratri, studiis ea tempestate Tubingae operam navanti, et in coelibatu anno 1631. Neostadii denato.] Wirtebergico Principi forte fieremus obvii, ille notato fratre tuo, quod pallio rubro insignis esset, quis esset, interrogari jussit, cumque atriensis stabuli servus, quem e comitatu nostro magister aulae sevocaverat, adolescentem esse nobilem dixisset, cujus nomen hactenus ignoraret, in aulam eum crastino die perducere jussus est. Sed ego, quia nullam fere nisi ebriosae coenae gratiam sperabam, simul etiam, quia veste frater tuus erat propter iter attrita ac nonnullibi lacera, ut non satis pro dignitate familiae vestrae inter aulicam pompam, quae tunc a quatuor Wirtembergensibus Principibus viris pluribusque foeminis celebrabatur, apparere posset, honore


page 403, image: ds0403

contentus, fructum tam benignae invitationis sentire nolui. Tubinga recto itinere Argentinam contendimus, Rotenburgo ad Neccarum, Herba, [note: Horbae huic oppidulo nomen est, non Herbae.] Freudenstadio [note: Vrbem hanc mediocrem Serenissimus Dux Joh. Frider. anno 1601. demum condendam exulibus e Stiria, Carinthia et Ducatu Carniolae Evangelicis tradiderat; cujus templi structuram singularem, quando miratur Ruarus et praedicat, hoc ipso non displicere sibi sejunctionem illam virorum et foeminarum, Judaeis caeteroquin receptam, subindicat. Eam primis quoque Christianis (hos enim Therapeutas dici plane credimus,) usitatam fuisse, neque hunc morem improbari posse, in Diss. de Munimento Capitis foeminei contra Angelos ad Cor. XI. jam pridem ostendimus.] aliisque paucis oppidis ignobilibus transeuntes, in quibus nihil mihi memorabilius visum est Freudenstadiensi templo, de quo te jam antea inaudivisse puto, quod intus elegantibus picturis exornatum, exterius duabus turribus ex quadrato, ni fallor, lapide insigne futurum, hoc habet singulare, quod viri foeminaeque structurae commoditate mutuo prohibeantur aspectu, cum sacra et audire et videre pars utraque sat expedite possit. Potuissemus, fateor, totum hoc iter breviori via sumptuque minori conficere, [note: 34] si tam pulchras urbes, ad quas nonnunquam paulum defleximus, negligere voluissemus: sed qui cogitat, quanto laboriosius, quanto majoribus impensis eaedem fratri tuo post persequendae essent, siquidem eas lustrare vellet, utroque pollice consilium nostrum dilaudabit. Licet enim aetate sit ad peregrinationes ipse nonnihil inutili, quod adolescentes ejusmodi parum eorum, ob quae regiones et urbes obire debent, observent: meum tamen erat, quod illius deerat aetati, cui magister additus sum, fide diligentiaque supplere, quod feci, sane pro virili, nihilque tacitum habui, quod curiosa observatione percepissem, et si quos etiam viros eruditionis laude claros conveni (conveni vero non paucos) nunquam illum a latere meo amovi, ut sperem, (quod sine jactantia dictum velim) eum ad peregrinationes in posterum obeundas exemplo nonnihil profecisse. Nunc de Argentina nostra vellem ad te nonnihil scribere, si quid haberem, quod tu ignorares. Externam urbis speciem quid attinet depingere? quid uberem circa camporum glebam? quid allabentium aut transeuntium fluminum commoditatem? quid curias, fora, hyppodamos, [note: Forte Hippodramos, Reit-Schulen: ut vernacula nostra artis illius rite equitandi gymnasia appellari solent.] sphaeristeria, caeteraque seu ad usum, seu ad ornamentum, seu ad voluptatem facta, cum ista singula tam eruditis oculis quondam adverteris, ut idcirco plerisque omnibus hanc urbem praeferendam literis tunc ad me datis


page 404, image: ds0404

[note: 35] recte judicaveris? Internam vero formam, sive, ut ita dicam, animam civitatis nihilo magis tam exiguo temporis spatio, quod hic vivimus, cognoscere potui, quam vel fama vel publicis scriptis tibi quoque non invisis celebratur: numinis dico religionem, judiciorum integritatem, literarum cultum, armorum studia, magistratuum sanctitatem, civium virtutes artesque varias, et quae caetera corpus hoc reipublicae vitali spiritu per universas arterias diffusa replent. De Academia tamen, cujus ipse propria pars communem fortunam penitus ignorare non possum, hoc amplius addo: videri mihi non parum eam scholasticorum florere numero, adeo ut in una panegyri, quae ad baccalaureatus solemnitatem convenerat, quasi ad quingentos aut sexcentos aestimatione tralatitia computaverim, nec dubium est, quin abfuerit bona pars, quorum hinc inde dispersorum exacte numerus iniri nequit. Sunt quidem inter hos non pauci, et ex vestro praecipue ordine, quos benignior fortuna nascendi lege supra plebem extulit, qui magis hic habitant, ut equum in gyrum ducere, ut orbem versare saltatorium, ut umbratica palaestra manus ad pugnam erudire, ut annulum hasta transfigere, ut follem et pilam artificiose repercutere doceantur, variisque disciplinis, ob quarum nimiam curam Gallia tibi merito displicet, corpus imbuunt, quam animum prudentiae sapientiaeque praeceptis ad rempublicam et quodcunque futurae vitae genus praeparent: [note: 36] quidam etiam gulae voluptatibusque melioris aevi tyrannis, quas urbs amoena non vulgares proponit, dediti, literas plane contemnunt, et tanquam scholarum ineptias magna splenis liberalitate rident ac subsannant. Hoc tamen optimis legibus, et custode legum severissima disciplina satis cautum est, ne licentia diversa studia sectantium in meliores Musas impetum faciat, nec exemplis tam facile nocetur, quae minus in tanta vastitate serpunt, nec, ut in populosis oppidis pestilentia, mutuis attactibus inter varie dissitos tradi recipique possunt. De Professoribus et eorum eruditione non audeo quicquam judicare, ne quid non quidem extra meam artem, ut ille sutor Apellis, sed ultra tamen meam modestiam mihi sumam: necdum etiam possum, cum partim propter morbum, partim propter nundinales ferias paucos adhuc publice disserentes audiverim neminem propemodum familiarius noverim. Habes jam, mi Burgstorphi, prolixam satis epistolam, quae una, si nihil aliud sit, omnem moram excusare debet. Hanc velimut cum Georgio Richtero [note: Noribergensi; de quo et contagio Socinianae haeresis, quo his adhuc annis infectus erat, jam copiose actum est in Hist. Crypto-Socin. cap. II. lit, R. Ea tempestate, qua exaratae sunt hae litterae, studiorum continuandorum, et Juridicorum quidem gratia, in Vniversitate Julia ille vivebat, et, quando amicissimus Ruaro Juvenis dicitur, nimis amicam eum, cum ipso, familiaritatem iniisse, eaque occasione veneno illo, de quo antea, jam ante afflatum esse, non obscure significatum est.] doctissimo et amicissimo Juvene,


page 405, image: ds0405

quem istic [note: Helmstadii: unde et Burgstorphium ibidem tunc commoratum esse, supra effecimus.] jam versari cognovi, communices: cum enim praeter ea, quae tibi scripsi, nihil fere sit, de quo certiorem ipsum facere possum, (nam si quid sit, id ipsum aliunde jam accepisse scio) nolui vel eadem ad ipsum scribendo repetere, vel inanibus literis itineris ab ipso [note: 37] tam longi comistrum extorquere. Scribam ei tamen ad nundinas proximas Francofurtenses: [note: Quae epistola inter Richterianas fol. 386. seqq. legitur.] eo tempore tu quoque literas a fratre expecta, qui te plurimum salvere nunc jubet. Tu quoque et ipsum Richterum et Casparum Willichium, [note: Hujus contubernalis antehac Richteri, sed minus, uti l. c. subinnuitur, amici atque grati in altera Ruari ad Richterum epist. f. 389. sequepluribus mentio facta est, eumque paullo post Argentoratum concessisse, atque hinc Marpurgum abiisse, ubi et honores in Jure utroque summos adeptus sit, narratum legitur.] contubernalem illius, amantissimum hominem, et si quos praeterea mei studiosos inveneris, meo nomine perquam officiose saluta, et vale. flos juventutis equestris. Pridie eid. Februarii, [note: Omissus est locus, qui, uti ex ipsa epistola elucet, Argentoratum fuit.] anno aerae Dionys. CIC IC CXV.

VIII. M. RVARVS JOACHIMO ET PETRO FRATR. [note: Integrae hae sunt litterae, quarum partem tantum priorem Cent. I. n. 14. excusam habes, L. B. quod fragmentum, utut heic omitti potuisset, videbatur tamen repetendum, partim ne cohaerens totius orationis textura incommode divelleretur, partim etiam propter Scr. S. loca heic citata, quae in priori illo fragmento neglecta fuere.] GRATIAM ET PACEM A DEO PATRE ET DOMINO NOSTRO JESV CHRISTO.

BInas a te, mi Joachime, literas [note: Quoniam, ut dictum est, pars prior supra jam excusa fuit, notae quoque istic adjectae, ut inde repetantur, et, si placet, inspiciantur, suademus.] accepi, quarum illae, quas priores suspicor, (nam neutris tu diem addideras) erant aliquanto stomachosiores, quod suppellectilem tibi tuam nondum misissem, quam tamen posterioribus te jam accepisse significas: quocirca non ero multus in excusanda ista culpa, quam tu non apud me residere suspicare debebas, sed apud illos, a quibus emendos mihi libros injunxeras, quorum moras ignorare non potes. In utrisque vero multa scribis


page 406, image: ds0406

de rumore haereseos, quem de me tum apud parentes, cognatosque, tum apud omnes fere meos amicos sparserint homines ii, quos [note: 38] ego nullo unquam maleficio laesi; quod quanquam mihi sane perquam grave luctusque plenum accidit, cum videam eo me crimine et dolorem et odium illorum concitasse, quibus et gaudio et amori, meo fortasse merito, esse debebam: novum tamen vix fuit, cum non nesciam, quanta nonnunquam infamia malevolorum vocibus conflata multi etiam innocentissimi sanctissimique viri laboraverint. Si haeresis est, credere, quicquid in sacris literis perscriptum est, aut bonis inde consequentiis deduci potest, fateor me nominis istius crimen, quod mihi cum Paulo, sanctissimo Apostolo, commune est, Act XXIV, 14. non aspernari. Sin autem hoc nonnullos male habet, quod aliquanto liberius in sententias variarum sectarum inquiram, nec Theologos quosdam, tanquam ancilia coelo delapsa, adorem, aut responsa eorum pro meris oraculis habeam: in eo tantum abest, ut me peccare putem, ut in altero ipsum eundem Paulum habeam pro auctore, qui spiritus non extingui, prophetias non sperni, sed probari jussit, 1 Thess. V, 19. 20. 21. in altero discipulos ipsius pro exemplo, qui dicta magistri, tanti Apostoli, cum scripturis tamen conferre non dubitabant, Act. XVII, 11. priusquam illis fidem adhiberent. Hanc mihi libertatem, qui volunt eripere, vereor, ne eo ipso causaesuae infirmitatem imprudentes prodant, quam non patiuntur tractari, censeri, ponderari: veritas enim judicia non reformidat, cum sciat, nunquam se pulchriorem, [note: 39] apparere, quam cum versando nitescit, nunquam rectiorem, quam cum ad normam exigitur, nunquam graviorem, quam cum appenditur. Olim haec fuit tyrannis, cum Antichristus adhuc ditione sua cuncta premeret, ut si fortassis monachus aliquis, dum septem penulis in cella coopertus sedet, in nescio quae Epicuri intermundia abreptus, fumos et nebulas aliquot collegisset, febriculosi capitis somnia pro divinis responsis nobis vendicaret: has epulas, cum putarem majores nostros semel evasisse, video, proh dolor, reliquias adhuc posteris negotium in deglutiendo facessere, quas tamen, ne sine condimento nobis obtrudant, amabile libertatis nomen, cujus temeratores videri nolunt, in haereseos crimen vertunt. At hoc artificium valeat apud simpliciores, quibus fucus nondum suboluit: me, qui Dei beneficio aera lupinis discernere didici, nihil larva umbratilis terrere potest, quae fixius inspiciendo sensim evanescit. Ad populum phaleras. Vos autem, meae animae, mei fratres, quorum ipsum nomen in ore meo dulcescit,


page 407, image: ds0407

per sanctum illud sanguinis vinculum, quo natura nos colligavit, oro et obtestor, primum, ne hac mea justissima libertate quicquam offendamini, aut de amore in me vestro remittatis, certoque certius vobis persuadeatis, me nihil, quod ad religionem attinet, temere et praecipitanter agere, sed in sententia sacrarum literarum, quam accurata [note: 40] lectione ardentissimis juncta precibus indagare soleo, libenter acquiescere. nulla nec ingenii mei fiducia, nec alienorum contemptu, quae tamen nonnunquam doleo, ignea sua vi sic attolli, ut dum coelos scrutari, et rationis suae decempeda, quam praejudiciis inflexerant, metiri volunt, Theologiam, quam Christus vivendi normam esse voluit, in scholasticam rixandi libidinem transforment. Deinde precor, ut quoniam parentes et cognatos hoc studiorum meorum instituto, cui maximi criminis infamiam asperserunt alii, graviter ad dolorem commovisse, nec leviter abalienasse videor, literis vestris subveniatis, et mihi quidem parentum cognatorumque favorem et amorem, illis vero, dispulsis inutilis moesticiae nebulis, tranquillitatem animi laetitiamque restituatis. Ego, quicquid a me literis fieri potuit, efficere jam conatus sum: sin illis nihil hactenus profeci, video non literis meis amplius, sed me ipso praesente ibidem opus fore, qua de re serio cogito, ut, si aliter non potest, in patriam me deportem, ac sedem fluctus illos, quos non aliter in simpulo excitatos sentio, quam si AEgaeum mare ventorum conjuratione totum erueretur. Tertio, rogo vos, et quam cara vobis est animarum salus, (debet autem omnium rerum esse carissima) cohortor, ut et ipsi tam precibus ad Deum fundendis, quam sacris literis legendis diligenter incumbatis, et tum sententias, [note: 41] tum verba, quibus illae vestitae sunt, religiose semper observetis, nec ullis sentiendi et loquendi formulis facile credatis, quae non aut ad verbum in illis extent, aut evidentissimis consequentiis sint deductae: quamquam ego fere persuasus sum, vix aliquid ad salutem scitu necessarium esse, quod non disertis verbis in divino codice legatur, cum consequentias acutas, quas ego quidem, ut ad eruditionis profectum valde fructuosas, non aspernor, rudiores vix intelligant, quorum rationem Deum non minorem, quam eruditorum hominum in iis, quae praeecise necessaria sunt, habuisse, plus quam verisimile est. Cum autem non dubitem, quin vel sexcenties ibidem lecturi sitis, ei, qui felicitatem aeternam consequi velit, opus esse fide viva, quae non tam in scientia, quam observatione mandatorum Dei consistit, conferte Gal. VI, 6. et 1 Cor. VII, 19 siquidem, non quisquis Domino Jesu dicit, Domine,


page 408, image: ds0408

Domine, in regnum coelorum intrabit, sed qui fecerit, quod vult Pater ejus, qui in coelis est: Matth. VII, 11. proinde moneo vos, et tanquam fraterni amoris pignus vocem hanc vobis commendo, ut innoxios vos et immunes praestetis ab omni flagitiorum scelerumque macula, ut imprimis cupiditatibus vestris fibulam imponatis, ut nuncium remittatis omnibus, quibus plerique nimis inhiant, ut omne voluptatum obsequium ejuretis, ut Academicum, aut potius epidemicum gulae [note: 42] morbum cane pejus et angue fugiatis, ut omne nepotum ociosorumque balatronum sodalitium aversemini. Pauci, mihi credite, in hoc aetatis flexu, quo nos sumus, ita currum suae juventutis egerunt, ut non ad metas adhaerescerent: quo magis nobis conandum est, ne numerosa potius vestigia, quam tuta sequamur, cum frequentia sit infelicitatis indicium, et quidem veluti character: Matth. VII, 13. Nec vero [note: Hinc continuatio illa fragmenti superioris exordium ducit. Cujus vero maxima pars, quia cohortatione continua ad Sanctitatem Vitae continetur, observationum addendarum non eget. Quo animo vero pietatem tantopere fratribus inculcarit, aliunde satis, et ex ipsis Socinismi hypothesibus, notum est; quas multi hodieque, qui horridam in dogmatibus fidei indifferentiam probant, atque ad vitae integritatem solam cuncta referunt, in lucem revocare, ipsamque tandem artem nihil credendi, quam Gottfredo a Valle alias tribuunt, scripto commendatam, hoc modo aliud quasi agendo, constabiliri dolemus.] satis est officium conatu solo defendere, et postea, ne longius progrediamur, quod vulgo facere solent, imbecillitatem ignaviae praetexere; non sic certe Paulus, qui non satis esse reputans, si in carceribus voluntatem aliquam currendi ostentaremus, jussit, ut ipsum ingressi stadium continenti cursu ad praemium eniteremur; ubi diligenter interim cavendum est, ne vel ad dextram vel ad sinistram utramque praecipitiis infamem deflectamus, imo nec in ipsa quodammodo orbita forsan impingamus et labamur, aut saltem, si lapsi fuerimus, in pedes statim erecti curriculo nostro vicissim insistamus. Gravia quidem sunt haec, quae dico, et dura, homini praesertim eo saeculo viventi, quod nobis flagitia sua tot exemplis allinit et commendat: sed multo quidem gravior et durior haec Domini Jesu vox iis est futura, qui ista non fecerint, Facescite a me, qui iniquitati operam datis, Matth. VII, 23. Et tamen haec ipsa, quae prima fronte dura videntur, tractatu mollia fiunt; cum virtus [note: 43] non tam natura sua difficilis sit, quam hominum vitio, qui rarius illam integris viribus aggrediuntur, sed aut institutione aut consuetudine mala jam antea fractis: crediderimque, pene plus in nequitia laboris et molestiarum occurrere, quae si nihilominus facilis nobis videtur,


page 409, image: ds0409

et tempore paulatim in naturam cum jucunditate quadam abit, quidni idem de virtutibus speremus, modo pari studio et fide illas consectemur. Instituat aliquis argumenta in pectus et recta judicii lance perpendat, quanto levior sit labor, edere et bibere, quantum naturae satis est, quam indignanti stomacho obtrudere, non quo reficias, sed saburres, unde postea doleat caput, titubet lingua, palleat vultus, rubeant oculi, tremant manus, vacillent pedes, sequantur hydrops, podagra, febris, et innumerorum morborum catena? quanto solicitior est vita, quae inter vota perit, et inexhausta cupidine non, quod habet, numerat, sed quod deest, quam ea, quae fortuna qualicunque contenta rationes suas cum Deo sine gemitu componit? quantum operae compendium est, juveniles flammas libidinemque gliscentem infusa aqua semel extinguere, quam semper patiendo cruciari, dumquenutriendo incendio materiam conquiras, quotidianam poenitentiam totidem periculis emere? Possem idem aliarum virtutum et vitiorum contentione demonstrare: sed nobis, qui Christo nomen dedimus, sufficiat [note: 44] id, etiamsi virtutum studium difficillimum, maximaque cum molestia conjunctum foret, esse tamen ex lege disciplinae nostrae necessitatem, cum nemo sine sanctitate Deum visurus sit; Heb. XII, 14. nemo, qui carnis seu affectuum suorum arbitrio vivat, non debeat mori, Rom. VIII, 13. Contra necessitatem vero pugnare, quid est, nisi [gap: Greek word(s)] ; [note: Contra stimulum calcitrare.] nec illius tamen vim evadere datur, nisi quis velit extremamperniciemincurrere, et in profundam se voraginem aeternorum malorum praecipitare. Quod si tandem terret nos tanti discriminis metus, et, ut velis equisque cupiamus effugere, quotquot extremi nondum ingenii sumus, instigat; quanto vehementius cursum nostrum incitare debet hoc, quod sciamus, nos non tantum calamitatem impendentem effugituros esse, sed eodem labore ad praemium contendere; praemium vero tantum, ut illud nulla cogitatione complecti, ac ne votis quidem aequare, licet immensis, queamus, quamdiu terreni corporis compagibus includimur, quod omnem operis gravitatem tollere, Christi jugum commodum, et onus leve, ut est revera, sic etiam, ut videatur, efficere potest, Matth. XI, 29. Etenim quemadmodum saxum ingens, quod movere vix possis, quamdiu jacet humi, idem postea currui impositum, non adeo magno negotio trahis, quo placet: ita mortalibus unus idemque labor et molestus est, si gratis sumatur, [note: 45] et si praemii spes effulgeat, cum jucunditate quadam exantlatur.


page 410, image: ds0410

Fingite vobis hominem aliquem factiosum, aut, si placet, Germaniae principem, ingens munus iis proponere, qui plenum aliquod opus aleae periculosae velint aggredi, idque sua fide certum spondeat; papae, quantus concursus hominum futurus est! quot etiam ignavi, quorum medullas odium laboris insederat, excusso veterno, propemodum ultra vires humanas aliquid audebunt! nec querentur molestias, quas praemii praecepti voluptas edulceat, nec impetum animi remittent, quem spes ob oculos versans tanquam stimulis quibusdam exagitat, et ad constantiam servandam impellit, vitam in opere, quam lucrum deserere malent, quod ab illis, qui malitiam sequuntur, exigui stipendii auctoramento quotidie videmus fieri, nec amplius miramur. At videte, quanto melior nostra Christianorum causa. Vocat nos ad obedientiam sibi praestandam, non homo, sed Deus, cui tot antea nominibus obstricti sumus, ut tanquam aere suo obrutos cuicunque laborinos addicere posset: at praemium insuper proponit, non aliquot talentorum, aut praedii pinguis, sed aeternae vitae, de cujus qualitate praestat omnia filere, quam pauca loqui, cum quicquid dixero, minus futurum sit. De principe dubitari posset, an promissum servare velit; nec enim novum est, homo quinatus sit, eum mentiri, et si velit maxime, numquid etiam facultates ipsius suffecturae sint ad immensos [note: 46] operariorum labores remunerandos; cum non raro principum aeraria defecisse cognoverimus: de Deo neutrum ne quidem in mentem venire potest, nifi ei, qui sit ad agnatos et gentiles deducendus; quomodo enim ipsa veritas fidem fallere posset? aut quomodo opes illius exhaurirentur, qui nunquam tantum elargiri potest, ut ipsi non infinita restent? Si quis, dum operam Principi navat, oneri lassus succumbat, praemio valedicere cogitur, si sub illo moriatur, cum anima spem simul omnem exspirat: at Deus adeo fidelis est, 1 Cor. X, 13 ut ne passurus quidem sit, pondere nos gravari, cui portando vires nobis petentibus non sit suppeditaturus; nec mors auferre praemii spem potest, cujus effectus post ipsam demum promissus, jam quidem in duce salutis nostrae Christo, demum etiam in nobis ipsis evidenter apparebit. Quid igitur restamus? fratres; quid moras nectimus? quo minus Deo pareamus: nec enim hic agitur de eo, quod in faba pueri se reperisse gloriantur, sed de salute nostra, quam negligere velle, non est hominis, ut autem assequi possimus, Dei benignitate effectum est. Agamus, mei fratres, quod agimus: abjiciamus omnia impedimenta, quae nos ad viam pietatis ingrediendam retinent: resecemus


page 411, image: ds0411

moras: omnis dies ad bene agendum sera est, quae procrastinando expectatur: hodie, si vocem Dei audiverimus, ne induremus corda nostra, Psal. XCV, 8. Hebr. III, 7. 15. IV, 7. ne forte [note: 47] justo tempore praetermisso frustra deinceps pulsemus Domini Jesu januam non amplius aperiendam: cogitemus, quod sit officium nostrum; quid expensum ferre teneamur ei, cui nos ipsos acceptos feremus, nisi minus est, aeternum, quam moriturum vivere, quorum hoc est communis naturae, illud singularis gratiae, utrumque Deo debitum beneficium: cogitemus quem amorem, quem honorem, quem cultum Christo nostro debeamus, qui, ne quicquam affectui nostro negare videretur, se ipsum nobis impendit: cogitemus, qua simus amicis obligati syngrapha, cum inimici beneficia nostra sibi vendicent: Matth. V, 44 Luc. VI, 27. Relinquamus igitur, si quid adhuc extra nos est, quod officium nostrum, cujus tot sunt partes, vel minimum im pediat: ne, dum utrobique volumus esse intenti, negligenter obeamus id, cura sola nobis adesse deberet, nisi vitae hujus ratio, quam sine Imperatoris jussu, velut stationem milites, relinquere non debemus, exiguam cogitationum nostrarum partem deposceret. Est autem unus intra nos gravissimus hostis, qui facile cunctorum quamvis egregiorum operum machinam deturbabit, nisi nos illum praevenientes, opprimamus, vetus nimirum homo, qui bellum intra viscera nostra movet intestinum, tanto pejor, quia pacem et foedera simulat, nobisque non animadvertentibus, aut, etiamsi videamus, malo ridentibus [note: 48] nostris ipsorum armis (pudendum) non corpus, sed animam nostram petit, nec victoria contentus ad internecionem usque persequitur. Habet autem ille multas suppetias ab externis hostibus: mundus illi copias adducit num erosas et armorum munimentis ad aspectum invictas: Diabolus ipse capitalis noster adversarius stat post principia, et nonnunquam in angelum lucis transforinatus in aciem procurrit, factoque militum suorum globo cum impetu fulminis instar in nos irrumpit. Quid hic faciendum, cum nec latum amplius unguem a periculo fortassis absumus. Quid aliud, quam quod tali casu sum mi belli duces facere solent: Excubiae scilicet habendae sunt, oculis in omnem partem tanquam e specula quadam intentis, ne nos hostis ex improviso stertentes opprimat: deinde videndum, ut auxilia externa, quae pugnam nobis adeo formidabilem faciunt, intercipiamus: certio, non expectandus hostis, donec ipse capta occasione det in nos impressionem, sed ultro invadendus est, si modo armis satis fuerimus


page 412, image: ds0412

instructi, quae tamen, si voluerimus, domi semper habere possumus. Quaenam, dicetis, arma? non ex ferro vel chalybe, Eph. VI, 14 et sqq. 1 Thess. V, 8. quorum vis contra spirituales hostes nulla est: sed ea, quae Paulus nobis descripsit, dicto loco, Galea spei salutis, Lorica justitiae, Baltheus veritatis, Ocreae alacritatis ad Evangelii pacem, Clypeus fiduciae, [note: 49] Gladius spiritus, quod est verbum Dei: si cum his armis simul conjunxerimus devotas ad Deum preces, non est dubium, quin victoriam ex pugna reportaturi simus, si modo sciamus illa prudenter uti: proinde ne somniemus nobis securitatem, licet illum semel fugaverimus, aut etiam prostraverimus: instandum fugitivo, incumbendum prostrato, spolium ejus legendum est, et in nudato venarum arteriarumque pulsus tentandus est, ut, si quas vitalis caloris spiritusque reliquas deprehenderimus, eas impresso altius vulnere penitus exhauriamus. Haec est, mei Fratres, hominis Christiani militia: haec est via, qua itur ad coelum, quam cum singulis fere paginis sacri Scriptores doceant, mirari sane cogor, a multis non tantum negligi, sed etiam negari, qui syllogismis [note: Polemicis, puta, scriptis, et certaminisbus seu disputando non recte credendo, et pie vivendo. Quod studium si immoderatum sit, quando recte vituperat Ruarus, vereor tamen, ne ad reprimendas haereticorum sophismatum technas comparatae Theologorum disputationes acerbius paullo his verbis pungantur et suggillentur. Quanti enim primaria etiam fidei dogmata fecerit noster hic censor, aliquoties jam animadversum est, et imposterum saepius observare licebit.] coelum expugnare volunt, quorum errori detegendo vel una S. Joannis epistola sufficere queat, cujus lectionem vobis pro colophone diligenter commendo. De statu meo parum habeo, quod ad vos scribam: nisi quod Argentinam cum discipulo meo [note: Burgstorphio juniori multoties memorato.] proficisci jussus sum, quo me primo fortassis vere conferam, nisi parentes domum prius retraxerint, quod fieret sane non parvo cum studiorum meorum incommodo, ne dicam, tuorum, mi Joachime; cogito enim tibi discipulum meum, si fieri possit, tradere, sed quia ad hoc impetrandum artibus quibusdam longioribus tum apud [note: 50] tutores, tum apud fratres pueri opus est, et quia tu ipse quoque non tam cito deberes a Petri studiis discedere: proinde mallem, ut reditus mei in patriam tempus aliquamdiu produci posset. Sed de his nihil adhuc est certi: quocirca nec te velim, si quam alibi conditionem habere possis, negligere: spesenim fallaces sunt, nec fortunae certioris contemptu, licet opimae ipsae, sunt emendae. Valete, mei Fratres, instar duorum oculorum, aut si quid oculis carius est, amandi: si quos in


page 413, image: ds0413

populares aut amicos meos veteres incideritis, etiamsi mihi nullo meo merito malevelint, salutate. Dominus Jesus adsit vestris studiis, et omnia vestra consilia et actiones spiritu suo moderetur. Dabam ex Museo, die X. Kal. Aug. Juliani, anno aerae Dionysianae, CICICCXV. [note: Non est epistola haec Argentorati, sed Altorphii adhuc scripta. et anno 1614. exarata. Argentinam namque suscipiendi itineris, ut futuri, ipse scriptor meminit; cum tamen prima, quae inde ad fratrem ejus, cujus Ruarus ephorum agebat, mense Februario data est, proxime praecedens, idibus Febr. anno 1615. missa fuerit, et inclinato jam anno 1614. Altorphio cum comite itineris eum discessisse, alias quoque fatis exploratum sit.]

IX. M. RVARVS JOACHIMO PEVSCHELIO. [note: Theol. Studioso, Noribergensi patria, sed ad partes Socini jam prorsus abrepto, de quo in Hist. Crypto-Socin. copiofissime actum, haec epistola Jenam missa est, totaque crypticis nominibus scaret.]

BInas a te literas, cum adjunctis libellis, recte accepi, praeter orationem Apologeticam, [note: Eam sine dubio, quam ad Senatum Illustrem Noribergensem miserat Jena, et in eadem Histor. Crypto-Socin. cap. III Sect I. atque in Supplementis integra legitur excusa.] quam fortassis ad usum Pancomiensium [note: Altorphinorum sodalium.] amicorum Solmonticae [note: Noribergae.] detentam suspicor. Prioribus non est, quod respondeam, nisi de itinere meo, cujus acta tu requiris, sed absque causa: quanquam enim non obscuri nominis urbes aliquot lustraverim, Ingolstadium puta, Neoburgum ad Istrum, Augustam Vindelicorum, Dilingam Lauingam Vlmam, Reutlingam, Tubingam, [note: 51] Rotenburgum ad Neccarum, doctosque viros, ut mos meus est, non paucos convenerim; tamen cum nemine fere de nostris [note: Socini cum Evangelicis huc usque, et paullo vehementius nuper, agitari coeptis.] in religione controversiis verba feci, cum discipulum semper ad latus habuerim, cujus aures reformidavi, et absque illo si fuisset, non adeo tamen se mihi occasio dedit. Contra Jesuitas enim nimis periculosum est nodos nectere, cum Alexandri securim habeant: Theologi Lutherani nescio quod fere fastidium ad hominis peregrini colloquium afferant, quorum signifer Heilbrunnerus [note: Jacobus Heilbrunner, Antistes Sacrorum Neoburgensis, qui non multo post tempore anno 1615., Wolffg. Guilh., Principe, Pontificia Sacra amplexo, cum vidua Principis Neoburgici Sen. Hochstettam concessit, ac Bebenbusanus denique in agro Wirtenbergico creatus Abbas anno 1618. vitam pie finivit.] Neoburgensis bis a me quaesitus domi esse noluit, cum illum intus ancillae respondentem audierim: Tubingenses vero, praeter quod in principibus [note: Quorum ex Wurtembergica gente praesentes illic hoc tempore fuisse omnino quatuor, in superiori epistola perscriptum legimus.] ad templa


page 414, image: ds0414

collegiaque deducendis quotidie occupatos videbam, consulto insuper habui, cujus rei causam [note: Non aliam, puto, his verbis innui, quam, quod Schopperum, et Saubertum quoque, eorum, quae AltorphI acta essent, praesertim in Disputatione Schopperiana notissima, et forte ipsius etiam Ruari nominatim, quis et qualis esset, Tubingensibus [reading uncertain: page damaged] Theologis indicium fecisse suspicatus esset.] non ignoras. Porro quos sermones cum humanae sapientiae consultis caeciderim, non opinor te valde requirere, mihique nimis onerosum foret singulatim recensere. Transeo igitur ad posteriores tuas illas bene longas, in quibus ne quid omittam, sequar earum ductum, carptimque si quid ex me quaeras, aut ipse monendum duxero, prout in solum venerit, annotabo. Primum igitur, ut valetudinis curam diligentem habeas, precor, idque non tam pharmacis, quae naturae vim aliquam semper adhibent, quam accurata vivendi ratione: temperes vespertinis lucubrationibus, a sumpto eibo [note: 52] ne statim in libros involes, inter legendum corpore, quantum potes, erectus sedeas, deambulationibus non nunquam te etiam exerceas; ita fiet, ut humores, qui toties os tibi infestant, nec in caput tam facile ascendant, et corpore moto paulatim dissipentur. In disputatione Aviti, [note: Joh. Vogelii: de quo pariter ex professo in Hist. Crypto - Socin. plus satis dictum est.] quam cum Gallo [note: Guolffg, Franzio, Theologo in Wittebergensi Vnivers. celeberrimo: ubi tunc Vogelius Theologiam excolebat, eidemque saepenumero opponendo dubia solutu difficiliora, privatim aeque ac publice, movebat.] habuit, non probo, quod cum de Satisfactione institisset agere, pedem in alio choro tam facile posuerit, quem saltum studiose vitavit Turpilius [note: Faustus Socinus: ut saepius jam dictum est.] in libro de Servatore p. 3. c. 4. cujus vestigiis haererepoterat. Quod vero Gallus ex Esaia et Epistola ad Hebraeos probare voluerit, Christum esse Patrem, ex quo sunt omnia, [note: Vocabulo scilicet Patris essentialiter accepto, ut fit in Orationis Dominicae, quam vocamus, exordio, et alias quoque creberrime.] commentum nimis dilutum videtur. Quod enim Esaiae locum attinet, (Es. IX, 6.) ut taceam, Rabbinos licet de Messia sermonem ibi esse fateantur, ea tamen verba, quae Gallus allegavit, non de Messia, sed de eo, quinomen ejus vocabit, (sic enim est in hebraeo) [note: Nimis audacter, ita esse in Hebraeo fonte, ait Ruarus. Etsi namque sunt, qui Accentuationis rationes id addocere putent, non desunt tamen contra, qui neque hoc temere largiantur, sed Positum majoratum, ut vocant, locum habere censcant. Vt eos, qui Accentuationem pari, qua puncta solent, auctoritate pollere, arbitrantur, omittam. Certe, cur subjectum nomen imponens ad finem usque rejiceretur contra consuetudinem, et tot tirulis Pater Filium nomine suo insigniturus, contra scripturae itidem morem cumulatis celebraretur, caussae nihil fuisse existimo.]


page 415, image: ds0415

hoc est, (ut Hieronymus Osorius hanc locutionem explicuit alibi in paraphrasi super c. XLV, 3.) praesens ipsi adfuturus, eumque benignitate singulari complexurus est, interpretari; quis non videt, longe augustius nomen esse Patris, ex quo sunt omnia, quam Patris saeculi, praesertim si cum graeca latinaque versione saeculum hic futurum intelligamus? Quid, quod verba, quae in hebraeo codice leguntur ( [gap: Hebrew words] ) non minus, ni fallor, Patrem praedae, [note: Aliter Paullus explicat Hebr. V, 9. Patrem praedae aliquem dicere, insolitum est. Neque enim pater, Hebraeorum more, alicujus rei dici solet, qui eam obtinet aut adipiscitur ubi Baal potius usitatum est; sed qui efficit aut producit. Quae igitur efficientis caussae huc non quadrat ratio, omn um contra optime aeternitati et phrasi Esaiae c LIII, 10. atque Hebr. II. 10. congruit. Quid multis? ipse Propheta illico, rationem hujus cognomenti redditurus, aeternitatem commemorat. A cujus explicatione recedere, nisi caussae desperatae indicium praebeas, haud quaquam licet.] quam Patrem saeculi significare [note: 53] possunt, quem sensum licet a nemine, quod sciam, animadversum, non omnino tamen rejiciendum puto, praesertim cum statim sequatur, quod imperium suum multiplicaturus sit, id quod sine praeda non solet contingere. Vtut sit, sive praedae sive saeculi Pater Messias dicatur, quae locutiones metaphoricae sunt, non videtur propterea Pater simpliciter, nedum Pater, ex quo omnia, indigitari posse. Alter vero locus, ex epistola ad Hebraeos cap. II, 14. [note: Non alia de caussa locum hunc credo productum fuisse, quam ut Filium quoque Patrem interdum vocari, probaretur. Inutilis ergo est locosum a Ruaro allegatorum cumulus, utpote quae filium quoque propter originem rerum ab ipso omnium, patrem, ex quo omnia, dici posse, probabilius reddunt, quia et hominibus idem nomen ob particularem status etiam melioris ortum tribui solet.] si quid ad rem faciat, eodem jure et prophetam, sub cujus persona haec verba primum prolata sunt, Es. VIII, 18. et Paulum, Gal. IV, 19 Petrum, 1 Pet. V, 13. Joannem, 1 Joh. II, 1. patres, ex quibus omnia, vocabimus, qui suos auditores et discipulos non tantum [gap: Greek word(s)] , [note: Liberos.] ut hic, quod etiam famulos significare potest, sed etiam [gap: Greek word(s)] [note: Liberos, filiolos et filios.] appellant. Monavium istum Hylaeum [note: Georgium Enjediuum, ejusdemque Explicationes Locorum V. et N. Testam. denotari palam est.] tanti fieri, ut Argis [note: Wittebergae.] describatur, sane quam doleo: sunt enim in eo quaedam parum firma, quae quia nihilominus Achillaea nostrorum arma putantur, causam ipsam apud imperitos suspectam reddunt. Vtinam isti juvenes operam hanc in Antivuiekum


page 416, image: ds0416

[note: Fausti Socini de Divinitate Filii Dei et Spir. S. librum Jacobo Wujecko, Jesuitae Polono, resposionis ad libellum de Divinit. Fit. Dei et Sp. S. nomine anno 1592. et Polonice quidem, Petro Statorio vertente, evulgatum, ac Latine ab ipso auctore anno 1595. nomine tamen Socini primum suppresso, publicatum; qui Bibliothecae Frr. Polon. Tom. I. Part. II. Opp. Socini fol. 529. sqq. nunc insertus legitur. Commendatus autem ille tam enixe a sodalibus et discipulis nunquam non fuit, vel ideo, quod in eo loca Script. S., quibus Divinitas Christi adstruitur a nostric, optime omnium viderentur vindicata, et alio sensu, quam vulgo credant nostrates, atque ab ipso etiam Enjedino factum sit, explicata haberi crederetur.] collocassent, in quo magis erat, quo et pennae et ingenii aciem fatigarent. Quod ad locum Matthaei cap. XXIV, 24. de possibili, ut putant, electorum seductione in Actis colloquii Hagiensis, et Hymenaeo Bertii [note: Petri Bertii de Apostasia Sanctorum libello: de quo alibi. Titulum libelli de sumtum esse ex 1 Tim. I, 19. seq. nemo nescit. Quod vero periculum ille vel propter ipsam hanc inscriptionem subierit, H. Grotius in epist. ad Vytenbogardum, quae inter Remonstr. n. 231. est posita, subindicavit.] respondeatur, non satis nunc quidem memini; [note: 54] puto tamen per electos hic non quoscunque, Christi religionem amplexos, sed eximios ejus cultores intelligi, nec simpliciter et absolute negari eos seduci posse, sed difficultatem [note: Plerique nostratium hypotheticam decreti DEI de electorum salute immobilitatem h. l. intelligi putant, atque infallibilem eventum, qui alius non sit, quam ut salventur electi, futurus, atque hoc sensu eos a veritate abduci non posse, innui existimant. Omnium compendiosissime nodum solvunt, qui verba, [gap: Greek word(s)] , ad praecedens [gap: Greek word(s)] referunt, atque impostores, quantum possint, ut credentes a recto tramite veritatis abstrahant, laboraturos, sed parum effecturos, doceri ajunt.] magnam innui, quae rursus non sit a decreto Dei, aliaque causa extra ipsos subsistente, sed ab illorum ipsorum pietate et prudentia, quae firmo animi proposito, tempore jam et usu quoque rerum indurato, ac imprimis divini spiritus ope munita, vix ac ne vix quidem impostorum fraudibus pateat. Nota sunt exempla similium locutionum in ipso novo foedere; et vulgo etiam ita loquimur, v. g. Hispanum magnam pecuniae vim profundere, hoc fine, ut et optimos aliorum Principum consiliarios, si fieri possit, obnoxios sibi reddat: Jesuitas cum sanctimoniae specie summam disputandi subtilitatem conjungere, ut vel optima quaeque ingenia, si qua fieri posset, ad partes suas pertrahant; quibus verbis non [gap: Greek word(s)] [note: Impossibilitas.] simplex, sed magna rei difficultas significatur. Porro, ad obtinendum hoc, quod electi deficere possint penitus a fide, non puto necesse esse eadem verba totidem literis e sacris afferre, ut ille Gebelius [note: Amicum hunc fuisse, et in disputatione aliqua Jenae opponentem, probabile est. Neuter enim eorum, qui alias hoc nomine inclaruere, ad hoc tempus quadrat. Equidem Joh. Conradum Goebelium, Antistitem Sacrorum Durlacensem et Seniorem Augustanum, cujus in Aug. Confess. Conciones extant pluribus laudatae, sub id tempus, Jenae, (id enim pati videbantur aetatis anni,) Theologicis studiis incumbentem vixisse existimaveram; sed et hunc jam ante publicis muneribus fungi coepisse, quam Peuschelius Jenam ingrederetur, vita ejus a Vener. Fischlino descripta me edocuit.] tricatur: satis enim est ostendere, eos a


page 417, image: ds0417

divinis scriptoribus electos vocari, quos constat potuisse [gap: Greek word(s)] . [note: Salutis naufragium facere.] Sufficiat nunc unum Thessalonicensium exemplum, (1 Thess. III, 5.) ad quos Paulus se misisse scribit, ad cognoscendam eorum fidem, ne forte tentaverit eos, qui tentat, et [note: 55] inanis fiat labor ipsius, cum tamen jam ante dixisset, (1 Thess. I, 4.) electionem eorum a Deo fuisse: quomodo labor ipsius inanis erat futurus, si semel electi [note: Omnis haec difficultas facile exspirat, si probe, quod saepius in Scripturis N. T. usu venit, inter electos ad gratiam, intuitu fidei verae, DEO utique cognitae, quam diu ea durat, et electos ad gloriam, quam etiam completam nonnulli vocant, respectu habito ad fidem veram simul ac perseverantem ad finem usque vitae distinguas, et quandoque illos deleri e libro vitae gratiae, quando fidem excutiunt, neutiquam vero hos e libro vitae gloriae tolli posse ( [gap: Greek word(s)] scilicet, si sint, ut constantes [gap: Greek word(s)] praecogniti,) autumant. Ita certe Scr. S. non refragante, immo requirente, multae difficultates solvi, et omnes tricae, quas nexuit h. l. Ruarus, commodissime extricari poterunt.] non poterant spe salutis excidere? Pertinent autem huc omnes loci, quibus homines quidam certi electi, seu, quod idem putatur, libro vitae inscripti leguntur: si enim hi, cum tales vocantur, intelliguntur, non potuisse vitam aeternam amittere, non simplex absurdum sequetur hoc, quod divinis illis scriptoribus constiterit, quinam nominatim in beatorum numero certo futuri essent, id quod soli Deo hactenus notum ajunt, et quod hoc vel ad eos ipsos, vel de iis adhuc viventibus scribentes, magnam securitati cuidam supinae fenestram aperuerint. Possem ad hanc rem argumenta plura congerere, nisi te et ingenio et libris hujus generis luculentius instructum nossem. Id tamen moneo, non videre me, quomodo rem ea ratione, quam in literis tuis proponis, conficere possis. Ponis tanquam absurdum, si hominem jamjam despondentem de electione sui ad vitam eatenus cogaris incertum relinquere, quatenus sciri nequit, an ipse fidem Deo ad mortem servaturus sit. At hoc negabit Adversarius majus absurdum, plusve desperantem afflicturum, quam si eundem de salute sua, quam is electioni facit [gap: Greek word(s)] , [note: Contrariam, oppositam, adversam.] propter eandem caussam incertum destituas. Et vero (ut de meo sensu jam loquar) paucissimis


page 418, image: ds0418

[note: 56] id in hac vita reor contingere, ut de salute sua nihil habeant metuere, cum in hac mortalitate, et hoc imprimis saeculo vehementer exulcerato, tam pronus in peccata sit lapsus: et tu, si passim id fieri posse contenderes, jam incideres tua ipsius vineta; alia igitur via cum adversario tuo ingrediaris censeo. Quod Pontificios hic obiter perstringis, non simpliciter transmittendum videtur. Si enim id propterea facis, quod negent, quenquam sine singulari revelatione certum esse posse, quod apud Deum sit in gratia, tibi quoque libenter accedo, cum non ignorem, quid Paulus apostolus de se in epistola ad Timotheum cap. IV, 7. 8. posteriore fidentissime pronunciet: sin autem, quod hominem vere Christianum, licet de fide promissorum divinorum certissime persuasum, tamen nonnihil ambigere posse dicant, an ipse conditionem promissis a Deo additam hactenus praestiterit, aut etiam in posterum praestiturus sit, rationes a te non immerito requiro, vel meae ipsius conscientiae causa, qui me inter eos esse fateor, qui salutem suam adhuc cum timore et tremore operantur. Evangelicos hic nihil moror, qui pulvinos sibi mollissima pluma fartos substernunt, [note: Indigna est haec homine, in Evangelica Ecclesia bene educato, edoctoque rectius, de ea accusatio. Quicquid enim sit de hominum permultorum abusione, ex accidenti, jam Apostolicae Ecclesiae olim infesta, doctrinae de certitudine fidei et gratiae eorum, qui vere credunt, extra statum tentationis praeternaturalem sanctissimae; Ecclesia tamen ipsa, et genuina ejus membra, nunquam securitatem hujusmodi carnalem alunt: sed partim veram falsamque fidem, ex fructibus sanctitatis ingenuae animique sinceri quotidiana exploratione, ut dignoscant, solicite suos admonent, atque a deceptione fucatae conversionis dehortantur, et hoc modo, quod ad praesentem gratiae statum attinet, quoad fieri licet, perversis impiorum hominum persuasionibus obviam diligentissime eunt; partim vero, si ad futura prospiciatur, non aliam quam spei firmae, at conditionatam tamen, nostra ex parte, certitudinem tuentur, atque hac ratione simili providentia, protervitatis occasionem, quantum possibile est, praescindunt, et cum Petro potius, piis sanctimoniae genuinae exercitiis, vocationem atque electionem quemque suam firmare magis jubent. Quod autem alieno merito salus nostra non innitatur, Christique unius satisfactione vicaria plenissimaque, ut caussa salutis haud contineatur; eaque fides, quae in merito hoc cum [gap: Greek word(s)] recumbat, dispendium pietatis pariat, solide potius probare, quam aculeatis verbis traducere, par aequumve fuisset. Quibus, quum disputare heic non conveniat, Paulli ad Rom. epistolae cap. VIum [gap: Greek word(s)] opponimus, et fallaciam accidentis tam facile, quasi argumentum sit invicti roboris, approbari, et tantopere animum Viri, de caetero non obtusi ingenii, occupare potuisse, miramur.] ut tanto securius peccatis indormiant: illis enim praefidens animus magno pietatis compendio coelum alieno merito vendicat, quicquid ipsi tandem agant. Dialogum Weigelii [note: Valentini illius, Tschopaviensis, dum viveret, in Misnia Pastoris, pietatis vitae singulari, ut multi hodieque solent, studio, in transversum a regia veritatis Evangelicae via abrepti: cujus Dialogus de Christianismo (genuinusne an spurius Weigelii foetus, nunc non disputamus,) inter Auditorem, Concionatorem et Mortem, Halae hoc anno publicatus, et cum Ruaro communicatus, atque a Peuschelio ei missus fuerat.] de Christianismo a capite ad calcem


page 419, image: ds0419

[note: 57] percurri, magis, quia a te tantopere commendabatur, quam quod animum meum valde delectabat. Pace tua liceat efferre, quod sentio, plus ad lectionem spei attuleram, quam eruditionis inde retuli, multa ubique confunduntur, et hinc inde nullo ordine permiscentur, vix ulli sacrarum literarum dicto insistitur, ut sententiae tam novae, tam absonae, probentur de unione essentiali cum Christo, quae fiat in coena, non tantum secundum spiritum, sed etiam secundum carnem et sanguinem corporaliter, de inhabitatione Dei essentiali, de carne Christi, non ex Adami, sed Abrahami Davidisque semine nata, ac propterea corruptionis in sepulchro experta, de fide, Christo et vita illius, item de Deo, verbo, luce, et vita essentialiter non unitis, sed unis, de justitia essentiali, per quam solam servemur, de interno verbo non per externum auditum hausto, solo spirituum judice, et id genus aliae, quas referre piget. Non ignoro quidem, interpretatione dextra colorem hic aliquem quaeri posse: sed quid est necesse, sermonis peregrini tectorio veritatem incrustare, [note: Hactenus bene, si universe haec intelligantur. Concinit b. Mart. Chemnitius in Tr. aureo de duabus Naturis in Christo cap. XII. Diligentia digna est pie eruditis, inquiens, propter concordiam loqui cum Ecclesia, ut verba fidei sint consona, ac res ipsas, sicut in Script. S. sunt traditae et patefactae, recte ac commode et perspicue explicent. Philosophi enim, sicut Augustinus inquit, liberis utuntur verbis. Nobis vero in Ecclesia ex praescripto loquendum est, et qui recte sentit, non autem commode loquitur, ei Augustinus dicit: Teneat mentem, et corrigat linguam. Nec male etiam, quisquis versiculi hujus auctor est: qui fingit nova verba, simul nova dogmata gignit: affirmavit. Quae tamen, cum prudentibus, non suspiciosis, Theologis dicta sint, in memoriam nobis simul verba August. Conf. Art. de Ecclesia, revocant, ubi: Nullum esse remedium adversus sycophantae morsum, et: Nihil tamen circumspecte dici posse, ut calumniam evitare queat, jam dudum etiam observatum est.] cum possis divini spiritus lingua nudam et in vera specie producere, nisi sub istis involucris aliquid monstri alitur? Verumtamen utut haec talia minime probem, existimo tamen, Weigelium hominem fuisse pium, qui tribulos et spinas morum pessimorum, in agro Domini maxima luxurie fruticantes, extirpare [note: 58] voluerit, sed in sarculo fortassis aut ligone aberravit: [note: Ita plures, olim certe, de eo, aliisque id genus hominibus, [gap: Greek word(s)] , ut fieri solet, e via regia abreptis, et Chymico interdum sumo obnubilatis, sensere; cor nempe bonum, viro non malo, haud defuisse, sed caput regulatum, uti non neminem de Schwenckfeldio etiam judicasse, jam alibi diximus, existimantes. Sed ita fit, quando [gap: Greek word(s)] negligimus, et forman sanorum verborum, vel plus justo, ad hominum quoque nimiam venerationem, atque Praeceptorum saepius etiam [gap: Greek word(s)] usque, exporrigimus, vel prorsus contemnimus, et pro ludo jocoque habemus, Iliacos intra muros et extra peccetur. Quod monitum, justis limitibus circumscriptum, non repeteremus, nisi Weigeliana illa, mutata licet scena, h. c. monibus et personis, denuo nostra aetate luderetur fabula, vix aliter, quam Vocabulario Theologico finienda; in quo vox Essentialis, quae tantam Weigelio invidiam conflavit, primas teneat.] laudemus


page 420, image: ds0420

igitur, quod voluntatem ad opus tam egregium attulerit, misereamur vero, quod aliquid humanitus passus sit. De Methe illo multo apud nos plura referebantur, ut nosti, qua illius fortuna, qua fama, fide, haud plane scio: mihi sedet illud Epicharmi [gap: Greek word(s)] . [note: Memento diffidere.] De fratribus crucis roseae [note: Conf. quae ad epist. 5. Cent. I. diximus: unde, quid de Thrasonibus istis, carbones pro auro, et paene dixerim fumum, venditantibus habendum sit, pluribus intelligi potest.] audire, quam judicare, malim: praeter hunc Weigelii dialogum, si modo is partium istarum fuit, [note: Non fuit, si, quae memoriae prodita sunt, monimenta consulamus, Chymicarum artium particeps; Astrologiae autem amore captum interdum delirasse, sunt, qui opinantur. Mihi ex Lautensakii scriptis atque schedis, prout alibi docuimus, pleraque, quae genuina sunt, (aliter enim ut sentiamus, confessio ejus videtur jubere) hausisse, propriisque sibi meletematibus non semper defoecatis interpolasse, credibilius est.] nihil eorum vidi, nisi epistolam unam, quae sane montes aureos pollicebatur, sed mihi vix persuadebat; adeo obscura et inepta simul videbatur, ut legere me febricitantis somnium arbitrarer. Audio, superiore anno quendam istius farinae hominem in Moravia Chymica quaedam secreta venditasse: sed ista, non multo post, in fumum, ille, ni fallor, in Vtopiam discessit, hospite prius egregie deluso, cui Praetorio nomen erat. Ego ne Midam supplicii communitate soler, ignotae rei judicium adhuc suspendo. Literas a Fratre, [note: Joachimo Ruaro, eadem, quae Martinus, jam tunc sentiente et tuente.] quarum mentionem facis, recte accepi. De scriptis Philetae [note: Ern. Soneri; cujus de scriptis in Hist. Crypto-Socin. fuse actum est. Quid rogaverit Peuschelius, incertum quidem putamus; attamen typis ea esse subjicienda, non obscuris indiciis h. l. significari autumamus.] factum puto, quod rogas: metaphysica illius sub typis fortasse jam fervent [note: Curante Georgio Richtero, Lugduni Batav. tunc optimarum artium studia excolentes, quod ex epistola Bertii inter Richterianas f. 158. excusa et posita elucet. Ex qua circumstantia jam rectius, etiam ea, quae ad Richterum hoc de Commentario procudendo neque castrando, uti visum erat quibusdam, sed praefatione ornando, scripsit Ruarus, et ibid. f. 391. seq. habentur, intelligi possunt. Quae tamen editio, utrum successum habuerit, alibi disputabitur.] Lugduni Batavorum, me suasore,


page 421, image: ds0421

sed nescio, qua illius fama, postquam hae turbae nuper Solmonticae [note: Noribergae. Vbi Crypto-Socinismus ille jam detectus erat Altorphinus, larvaque, ut aliis, ita Sonero potissimum, Praeceptori, post sara tandem detracta fuit.] motae sunt, quas cum illo tempore non praeviderim, vereor, ne ignem gladio nunc fodiamus. Sed jacta semel alea revocari vix potest: [note: 59] de reliquis consilium expectare, quam sumere praestat. Quid Sylvius [note: Conr. Vorstius.] in verbis symboli Nicaeni ( [gap: Greek word(s)] ) [note: DEVM verum ex DEO vero.] reprehenderit, non memini me legere, neque nunc ejus librorum copia est, quandoquidem nec aliunde commodato sumere, nec, rebus modo nimis accisis, emere licuit: tu videris, ne fortasse negando, quod, si dextre accipiatur, concedi possit, [note: Ambiguitatibus verborum, DEVM factum, Jesum puta Christum, seu a DEO summo, patre videlicer, creatum esse, neutiquam vero ab aeterno natum, cencedendo. Has enim artes Ruarus amicos suos addocere solebat, quibus et ipse, uti supra jam docuimus, usus erat, et forte ab ipso quoque Sonero didicerat.] crabrones irritaveris. Verba illa, qui cum Patre et Filio simul adoratur, non sunt symboli Niceni, sed a Constantinopolitana Synodo prima eidem assuta: non improbo tamen, quod hac occasione de veterum religione in fingendis fidei articulis et formulis, ex Erasmo, et illo altero [note: Andrea Fricio Modrevio. Hujus enim sunt, quas paullo post commemorari videas, Sylvae, eo destinatae, ut, fuco Lectoribus facto, omnis generis Dissidentes in Polonia in unum corpus coalescerent.] disserueris, ex cujus Sylvis potuisses etiam de ipso homousio alium Imperatoris et Synodi, quam est saeculi nostri, sensum exponere, Librum Philippi Nicolai, [note: Obscurum est, quem sibi parari voluerit Peuschelius. Nisi forte ille, qui jam anno 1603. Hamburgi forma 8va prodierat, et: Pro divina Jesu Christi gloria, adversus Ebioniticos Christoph. Ostorodi latratus; inscribitur, intelligendus sit. Ipse enim Nicolai strenuus veritatis [gap: Greek word(s)] jam an. 1608. Hamburgi vivendi finem fecerat.] quem petis, apud nostros bibliopolas frustra hactenus quaesivi: alias deberem tibi istud [gap: Greek word(s)] [note: Munus mutuum, donum dono relatum.] pro Grawerianis, quae misisti. De Pericolo [note: Periculo scribendum erat. Et videtur ipse filius epist. editor hallucinatus, qui nescio quid arcani sub eo nomine latere existimavit. Detesta enim clandestina illa Socinismi et Socinianorum societate, jam in periculum permulti, qui participabant ab ea, venerant.] Pancomiensium [note: Altorphinorum fratrum ejusdem erroris sodalium.] amicorum post tuas literas multo plura a Colleto [note: Leimero: De quo Hist. Crypto-Socin. cap. II lit. L.] nostro accepi, pauciora tamen, quam vellem. Laudo Tyrbaeum, [note: Nicol. Dumlerum. Quo de vid. l. c. lit. D.] qui se vere praestitit (ut cum Pindaro loquar) [gap: Greek word(s)] :


page 422, image: ds0422

[note: Naxium in aliis saxis aereo-adamantinum cotem. Dicitur proverbialiter de iis, qui vinci nescii intrepidique sunt animi.] nec reliquos tamen audeo penitus damnare, cum nec de quaestione in illos instituta, nec eorum responso quicquam habeam, nisi quatenus per eonjecturam colligere [note: 60] licet, vix patuisse subterfugiendi rimam, cum Tyrbaeus, sedatissimi Juvenis ingenii, confessionis ingenuitate [note: Dumlerus nim solus, errori pertinaciter inhaerens, maluit solum patrium, ultro tamen, utut non sine perfidiae turpi nota, vertere, quam vel latum unguem cedere, aut disputando etiam de veritate disquirere] fortunae luculentae renunciare, periculumque praesentissimum adire voluerit. Ne tamen existimes, me, turbantibus aequora ventis, e terra alterius magnum spectare laborem sine periculi parte: ecce quid ex eadem Academia duo magna viri, logicus et historicus, [note: Piccartus et Virdungus. Vtriusque litterae periere. Prior tamen quid scripserit, ex responsione Ruari p. p secutura, et plenius in cap. I. Hist. Crypto-Socin. recusa, ubi perspicue admodum argumenta ejusdem repetita sunt, intelligi potest. Iidemque prae caeteris caussae Ruarum objurgandi plus habuerant, quo majori cum et oppido familiari antea dignati erant amicitia, ac paene hinc et ipsi in suspicionem commercii hujus improbi venerant.] literis non minus gravibus, quam affectuum plenis scripserint. Omnis hujus turbae Philetum [note: Sonerum.] caput, me pedem, existimari, illum hastas amentasse, me torsisse, me scilicet in academico collegio, quae ab illo prius acceperim, vobis privatim dictasse, et, quod mireris, auditores mei nominantur, non tantum ii, quorum ego discipulus esse poteram, sed etiam Colerus [note: Nicolaus Colerus, Theol. Stud. Norib. De quo innocente omnino vid. Hist. cit. cap. II. extremo.] aliquis, cum quo ego vix unquam alias, praeterquam in itinere nostro Solmonticensi, [note: Noribergensi.] collocutus sum. Quantum, mi Strabo, [note: Ipsius Peuschelii hoc nomen erat adscititium.] gauderem, nisi illi mentiti fuissent, cum sic quoque non mediocriter gaudeam, quod adeo splendide mentiti sunt: multo enim faciliorem mihi responsionem fecerunt, cum eorum, quae intentantur, aliquid vere negare possim, et pudorem tam curiosis hariolis imperare: caetera quomodo transigam, adhuc sollicitus quaero: Hoc sane melior mea, quam tua causa videtur, quod neminis imperio cogar tanquam ex equuleo ad certa quaedam capita respondere, sed liberius evagari, [note: Extra teli nimirum jactum positus.]. et cum amphora coepit institui, currente rota urceum nonnunquam effingere possim: [note: 61] utinam regat ille calamum meum, qui discipulos vetat esse solicitos,


page 423, image: ds0423

[gap: Greek word(s)] , [note: Quomodo aut quid locuturi sint.] sed eadem ipsa hora suggestum iliis iri [note: Vtut pessimae verba haec caussae accommodentur; respondit tamen, quod l. c. cap III. ostendimus, si non sancte, saltim callide, ita ut sine periculo etiam Argentina elaberetur.] spondet, quid recte dici possit; ille me doceat [gap: Greek word(s)] , [note: Cum prudentia serpentina simplicitatem columbarum conjungere.] ne quid per temeritatem aut nimiam carnis sapientiam delinquam. Vere, quod scripsisti, inter sacrum et saxum stamus, et bene quidem ageretur, si nos in victimam soli peteremur: sed valde vereor, ut sine succedaneis hostiis litari possit. Tibi suadeo, si plaustrum omnino percelleudum [note: Sic enim procul dubio scripserat Peuschelius; in patriam se, cum caeteris, retrahendos veniculo impositos esse. Eventus certe omen aut famam comprobavit.] est, ut hoc agas manibus pedibusque, quo possis ad causam coram senatu dicendam admitti, priusquam in exilium exigaris: sed quoniam hoc difficulter fortassis obtineri poterit, dum animi recenti ulcere omnem manus tactum reformidant, procrastinandum existimo [note: En novas fraudes: unde, quid de jactara tories pietate horum hominum habendum sit, facile est existimare.] negotium, diemque de die ducendam, donec exosi nominis assuetudinie aequiores judicum aures invenias. Multum in omni crimine temporis tractus potest, et, quod primo irarum aestu Gyaris, aut etiam morte expiandum videbatur, ubi iile resederit, interdum vix molesta tunica dignum existimatur. Hactenus tuas expedivi literas; nunc pauca quaedam subjiciam, quae istarum occasione scribi minus poterant. Non dubito, quin intellexeris, qua ratione commentarium illius Turpilii [note: Ad Fausti Socini Comment. in epist. Johannis Senatui Argentoratensi de dicatum, haec spectant.] senatui reipublicae exhiberi curaverim: qua vero benevolentia dedicatio accepta [note: 62] sit, malim te ex relationibus historicis superiorum nundinarum Francofurtensium, [note: Velim et hac de re consulatur Hist. cit cap II. ad lit. S.] quam ex me cognoscere. Id tantum moneo, Theologos more suo lectoribus fucum in istac epistola facere, cum sibi constare negant, quomodo liber hic ad senatum pervenerit; cum Tassicius [note: De quo vid. epist. sequens Xma.] eum consuli de manu in manu in tradiderit, Pragaque ad se a quodam amico, cui id negotii Reuchlinius [note: Valent. Smalcius: qui quare ita dictus sit, explanatum est in Diario Vitae Smalcianae sub initium.] ipse dederit, transmissum dictitarit, idemque me praesente coram uno Theologorum istorum repetierit. Rectius, ut opinor, fecissent boni viri, si eorum,


page 424, image: ds0424

quae adeo sibi improbari dicunt, refutationem suscepissent: sed fortasse difficilius est, adversarium refellere, quam criminari, iis praesertim, qui non nimium in disputando sunt exercitati, aut certe parum sibi fidunt. Affirmo tibi, toto eo tempore, quod hic egi, nullam, quod quidem intellexerim, disputationein a Theologis habitam publice fuisse, nisi quod Taufrerus [note: Jo. Taufrer. D. et P. P. Theolog. Argentorat. nuperrime honores Doctoris consecutus, et anno 1617. d. 8. Octobr. pie defunctus.] in collegio quidem publico, sed non tamen, nisi certos quosdam juvenes, ex auditoribus suis argumentando respondendoque exercet, cui quod nomen meum nondum dederim, causam non unam habeo: Disputationes Theologicae paulo crebriores sunt, quarum uni [gap: Greek word(s)] [note: In quaestionis modum, problematice.] ex Tacito deductae nuper me ingessi, et praeter caetera, de adulterii poena, quam hic Theologi ad Mosaicae legis severitatem revocare, conantur, ex capite Joannis octavo, satis acriter [note: A caeteris autem, uti paullo dictum est, abstinens, ne mature nimis detecto animi sensu, quo minus pristinae opellae, sicuti AltorphI factum, vacare posset, prohiberetur. Haec enim de poena adulterii quaestio pervulgata erat et inter omnes trita.] disserere coepi, sed iniquitate temporis filum abrumpere [note: 63] coactus sum. Alias exigua, imo nulla fere divinae veritatis propagandae occasio mihi fuit, [note: De quo, praeter opinionem, eventu querimoniam adhuc notabiliorem, in sinum Richteri effusam, vid. in epist. ad cum Argentorato data priori, quae epist. Richterianarum f. 387. extat.] cum paucis hactenus innotuerim in urbe vasta, per quam dispersis rarior ad amicitiam coitio; nunc tamen paulo melius sperare incipio. Incidi nuper in bonos quosdam viros, quos Badensium [note: Anabaptistarum.] nomine saepius incassum quaesiveram, qui de Deo, persona officioque Christi, de coena Domini, de baptismate, aliisque religionis partibus, quarum mentionem feceram, idem cum Campanis [note: Polonis.] amicis sentiunt, licet eorum propemodum ignari, homines alias simplices, et pietatis valde studiosi: duo inter eos fulloniam faciunt, pater et filius, duobus aut tribus ab urbe passuum millibus, tertius istius patris, quem dixi, frater, nuper balneator, nunc cerevisiae coctor, in ipsa civitate habitat, omnes, ut audio, mediocri in re; interrogati, unde opiniones huic coelo tam inusitatas ipsi imbibissent, responderunt, se post aecuratam quorundam scripturae locorum examinationem, ardentesque preces, Bernhardi cujusdam, fabri quondam aerarii, quem ab Helvetiis fratribus inquisitorum metus huc egerat, opera plurimum


page 425, image: ds0425

profecisse, habuisse etiam nescio quid libri Veronae [note: Racoviae.] formis descripti, Smiglia fortassis allati, et propterea Martianos [note: Arianos.] a nonnemine vocatos esse, quod convitium ipsi tamen nequaquam agnoscerent, tutiore Badensium nomine contenti. Dedi ipsis legendas Paschasii institutiones [note: 64] [note: Christoph. Ostorodi Institutiones Germanicas, utpote quas latinam linguam non callentibus Anabaptistis tradi, quam commodissime posse, Ruarus existimabat.] et catechesin Veronensem, [note: Racoviensem: Praeter Polonicum idioma, quo primum conscriptam esse constat, anno 1612. Germanice etiam evulgatam, et Acad. Witteberg. quod alibi jam dictum est, ut vel hinc tanto facilius sallerentur Lectores, dedicatam.] ut tanto melius, si quid nostrum improbaverint, cum illis agere possim. De complicibus eorum nihil habeo, nisi quod de uno adhuc mihi confessi sunt: cum plus comperero, faciam, ut juxta mecum scias. Fuchsium illum, cujus in literis ad Colletum [note: Supra jam commemoratum et sero detectum Leimerum, mercatorem Noribergensem.] mentionem injeceras, nondum novi, dabo vero operam, ut cum illo necessitudinem contraham, si qua possim. Id quoque celare te non possum, Martianum [note: Arianum. Qualis haec fuerit exustio, nisi fallor, pluribus in Notis ad Peuschelii Confessionem, Supplement n. 5. exposui.] quendam in Anglia Regis jussu exustum esse, quod ex epistola dedicatoria, quam Casaubonus exercitationibus suis contra Baronium praefixit, didici: quo cum facto velim te conferre epistolam quandam Constantini Magni, cujus ille Rex similitudinem alias affectat, quae extat apud Socratem Scholasticum in Ecclesiastica historia ad Alexandrum et Martium [note: Arium, hunc Diaconum, illum Episcopum: inter quos primum de Arii illa sententia perquam funesta disceptatum erat acriter.] scripta (l. 1. c. 7.) Hoc etiam miror, talem Regis zelum Casaubono placere, quali ille ante quadriennium Optimum virum, Petrum Bertium, igni pariter devovebat, propter libellum Christianissimum de Apostasia sanctorum, [note: Eundem, quem supra dictum esse Hymenaeum observatum est; ubi hunc quoque titulum eum praeferre, jam monuimus.] quem tamen idem Casaubonus vehementer probat, et ex veteris Ecclesiae sensu scriptum judicat, ut ex illius Epistola, quam iteratae editionis praefationi Bertius inseruit, dum in bibliopolio obiter aspicio, non ita pridem cognovi. Sic igitur magni quoque viri suis aut aliorum affectibus serviunt, ut minus tanto debeamus animo consternari, [note: 65] cum eos aliquanto nobis iniquiores habemus. Placeamus modo Domino Jesu Christo, qui ventus est judicatum sine odio aut


page 426, image: ds0426

livore vivos et mortuos, cuite, mi Strabo, ex animo commendo. Plataeis [note: Argentorati.] pridie eid. Jan. Juliani anno CICICCXVI.

X. [note: Antequam hae legantur epistolae, quae sequuntur quatuor, praemittenda est Moscorovii ad illud suscipiendum iter invitatio seu epist. Cent. II. n. 34.] M. RVARVS [note: Scripta est haec epistola in eo, quod clam omnibus aliis fratribusque h. e. sociis ejusdem, in religione, mentis solis haud ignaris, in Poloniam susceperat, anno 1614. itinere, et prima fuit inter omnes, prioribusque quibusdam praemitti debuisset.] JOHANNI COBIO. [note: Amicissimo Ruari, Juris h. t. utriusque Studioso Altorphino, de quo vid. Hist. Crypto-Socin. cap. II lit. C.]

EGo quidem jam Smigliae [note: Vbi coetus erat Vnitariorum satis frequens, cujus in gratiam Ecclesiam et Scholam primum Andr. Dudithius fertur erexisse, quae hoc tempore adhuc supererant non sine aliorum fastidio.] sum, majoris Poloniae oppido, unde brevi Racoviam progressurus sum, aut cum nobilissimo Slichtingio, aut cum magnifico viro Brzezinio [note: Integrum nomen etc. exhibet ep. 17.] qui Petricoviam [note: Ex tribunali hujus urbis celebritatem, non est, cur praedicemus. De Brzezinio aliquoties in Diario egit Smalcius.] ad advocationes suas, quibus inter omnes Polonos unus excellit, tendit, et exinde me Racoviam devehendum curabit. De reliquo itinere nostro scribet ad vos ubertim Vogelius [note: Qui Smigliam usque cum Ruaro clam progressus est.] comes meus, quamprimum in Germaniam [note: Wittebergam nominatim, quam sibi studioram sedem, fratribus ita dispensantibus, delegerat. conf. epist. 11.] redierit, quod eis nundinas Lipsienses futurum est: Racoviae per hanc hiemem futurus sum. [note: Ibidemque etiam tamdiu commoratus est Ruarus, donec sequente demum anno Altorphium reverteretur.] De conditione ulteriore valde sum adhuc incertus. Nam illa, quam mihi generosus juvenis Tassicius vester [note: Sic dictus est Daniel ille Taszyky a Luclavice, partim propter communem civitatem Academicam, in quam Altorphium adventans, sub veris initium receptus erat, partim propter societatem fidei. Erat enim Socini partibus vehementissime deditus, et a parentibus eam haeresin cum lacte materno hauserat. conf. Hist. Reform. Polon. Lubieuiecii L. III. c. XV.] aperiebat, valde vereor, ut ob venire mihi possit: eam enim, ut reverendus mihi Smalcius dixit, accepit anni quadrantem juvenis quidam doctus natione Vngarus, quem ille sperabat jam ad religionis nostrae cultum adductum esse, vel propediem adduci posse; quod si sit, mihi certe Christiani hominis esse non videtur, ut ego [note: 66] fratrem fortunis suis evertam, praesertim adnovitium, qui fortassis eo meo facto offensus ad pristinam religionem rediturus esset. Mittam


page 427, image: ds0427

quidem istuc, quamprimum potero, ipsius Danielis literas, [note: Ejusdem, quem paullo ante nominavimus Tassicii, a quo commendatitias acceperat.] nec tamen obliviscar, quid mei sit officii: id quod ipsi vestro Tassicio meo nomine renunciare potes. Alias mihi non modo gratissimum, sed et utilissimum foret, si ea conditione frui possem: imo vides ipse, quam inepte rebus meis prospiciam, quod certam fidem, quam habe bam in manu, apud vos relinquens, incertas hic spes longo ambitu sequar. Quocirca velim, si fieri possit, ut Burgstorphium [note: Ejus, cujus ephorus fuerat, quemque spe maturi reditus confirmatum Altorphii reliquerat Ruarus, et Cobio interea tradiderat gubernandum.] blandissimis mihi verbis places, et moram ipsi meam optimis rationibus excuses: quod si meo nomine nihil obtinere poteris, voveo, ut tu saltem cum ipso Argentinam proficiscaris. Levius certe feram infortunium meum, si cognovero, tuas res inde meliores factas: sed hoc oporteret te quamprimum ad me Racoviam rescribere, ne vana spe lactatus, quod Saxones mei proverbio dicunt, inter duas sellas in cineres subsideam. Fratres omnes [note: Ejusdem haereseos socios, AltorphI h. t. collectos.] meo nomine saluta, et ad mutuam pietatem exhortare: debuissem ad omnes singulatim scribere, sed non potes credere, quam molertum sit, in hoc desultorio vitae genere, quamdiu in itinere sumus, vel calamum ad pingendas literas admovere. Quapropter rogo, ut hanc meam [gap: Greek word(s)] [note: Negligentiam.] excuses, imprimis [note: 67] apud Peuschelium nostrum, qui fortassis integrum jam a me librum expectat, quo respondeam [note: Respondit non multo post prolixa epistola, quae Cent. II. hujus locum. 17. occupat.] variis illis quaestionibus, quibus olim torquebamur. Non fallam votum illius, quamprimum integrum mihi fuerit, plenissime omnia scrutari, quod vix fiet, antequam Racoviam venero: nec enim tyronem aliquem Theologum, hic requiro, sed plane veteranum Smalcium, [note: Et quidem in Maestichiano praedio, quo Synaxeos habende caussa, ex more, Racovia excurrerat: cujus digressionis et ipse in Diario ad annum 1614. nisi mememoria decipit, meminit.] cum quo vix unico biduo mihi versari hactenus licuit, atque illo quidem inter publicas occupationes extracto. Vale mi Cobi. [note: Scripta est epistola haec anno 1614. medio fere autumno.]

XI. M. RVARVS JOACHIMO RVARO. [note: Rostochium, sine dubio, quo cogitaverat Altorphio egresssus, jam devecto, Germano Martini fratri, et Socini inter asseclas familiter nomen suum jam professo.]

LIteras has ad te Smiglia mitto, mi Frater, Majoris Poloniae oppido,


page 428, image: ds0428

unde brevi Racoviam usque progrediar, ubi, Deo volente, hibernaturas sum, proximo autem vere, nisi quid aliud intervenerit, Altorphium redibo, et cum Burgstorphio meo, quem interea Onesimi [note: Cum caetera ex superiori epistola facile repeti possint, Onesimi tamen nomine non alium, quam ipsum illum, ad quem priores litterae perscriptae erant, Cobium intelligi, monendum est.] nostri fidei commiseram, Argentinam proficiscar, prout tutores ipsius jusserunt. Itineris mei comites Jena Meseritium usque duos habui Matthiam Rhawium, [note: De hoc Transylvano, Socinianarum itidem partium homine, jam ad Cent. I epist. 84. quaedam annotata sunt, et in hac Cent. II. n. 47. denuo monebuntur.] qui Racoviam mecum tendit, et Joannem Vogelium, qui, falutatis Meseritii fratribus, Witembergam redibit, totiusque itineris nostri historiam ad te perscribet: sic enim rogaveram, propterea quod mihi in itinere satagenti vix vacaret longas epistolas [note: 68] texere, praesertim cum tam multae mihi ad varios scribendae forent. Supellectilem tuam per Colletum [note: Leimerum illum, cujus in praecedenti epistola 9. mentio facta erat, Socinianorum in rebus hujusmodi, quae a mercatoribus expectari poterant, curatorem et adjutorem benevolum.] Rostochium ego misi, additis ad Theodorum Bussium literis, a quo te spero omnia recte accepturum esse. Petivit a te, quantum postea intellexi, Colletus, ut Coronaeo [note: Paullo Groe, qui qualis fuerit vox: nostro: addita docet. vid. Hist. Crypto-Socin cap. II. lit. G.] nostro vecturae pretium persolveres, quod factum est non tantum praeter voluntatem meam, sed etiam contra interdictum. Si tamen hactenus pecunia mediocriter abun das, non veto, quo minus Groo [note: Idem hic est, qui ante Coronaeus appellabatur [gap: Greek word(s)] .] quinque florenos illos dependas, quos ipsos tamen de meo tibi refundam, quamprimum cognovero, quo animo parentes erga me sint affecti. Ego nunc quidem non adeo tenuiter ab aere sum instructus: sed quia longum tamen adhuc iter mihi restat, peculii loco in omnem casum libent aliquid mihi reservo, quo tibi alias satisfacere possem. Sed velim tamen hoc tibi persuasissimum esse, me tibi nunquam defore: tu modo studia literarum ea animi contentione, qua coepisti, pertexe, et imprimis pietatem in Deum [note: Non aliam puto, quam quae ad Socini mentem formari coeperat; a qua, ne fratris Ruari, cujus maxime sustentabatur liberalitate, beneficiis privaretur, Joachimus vix ausus est recedere.] mordicus conserva; de caetero noli esse solicitus. Ego videbo, ut aut conditionem tibi aliquam parem, ut aliena quadra viverepossis, aut totum


page 429, image: ds0429

tibi patrimonium meum rescribam, quod quidem non est amplum, sed quantulumcunque tamen est, poterit tibi, juncta haereditate tua, per aliquot annos ad victum sufficere, donec aliunde tibi prospiciatur, modo parce sumptum facias, quod scio te neglecturum non esse. Me [note: 69] vide, imo Deum, qui cum te creaverit, idem etiam alimenta suppeditabit. Interea sedulo te hortor, ut omnem moveas lapidem, quo Petrum illum nostrum, non sanguinis tantum, sed et religionis communione fratrem [note: Hoc est, ut ad Socinismum quoque pellicias, cura. Qui utrum domum redierit interea, dum haec agebantur, incertum est. Altorphio jam tunc abiisse, non dubitamus. Forte et ipse Rostochium, taedio fraternae ad haresin defectionis, maturrime reversus erat.] nobis efficias. O jucundum illum diem, et creta notandum, quando nuncium hoc a te accepturus sum! Literas, quas ad me daturus es, mitte modo ad Vogelium, [note: Wittebergam.] aut ad Colletum: [note: Noribergam.] uterque enim dabit operam, ut illas Racoviae acciperepossim. Hoc tamen scito, me permisisse Cobio, ut, quaecunque literae mihi inscriptae Altorphium venerint, eas ipse resignet, et exemplum tantum ad me mittat: itaque nolim, ut quicquam inscribas ipse, quod a fratribus legi nolis, donec ipse Altorphium rediero. Literas, quas vides, mitte ad parentes, sed post aliquot menses, tempore ex subicriptione capto: finxi enim [note: Egregium pietatis in DEVM, cujus imaginem parentes gerunt, tantopere antea commendatae, documentum! Hosne tam petulanter fuco non uno facto, et deliberato consilio excogitatis fraudibus decipere decebat?] illas, tanquam in Novembri datas, ne sentiscant parentes me in Poloniam discessisse, Dederam alias longissimas ad ipsos literas ante mensem, quibus spero me animum ipsorum a suspicione avertisse: quanquam nihil contra verum dixerim. omnia pene extra rem. Adsit mihi Deus Opt. Maximus, cui te quoque, frater oculifsime, commendo. Salutem plurimam adscribo Petro fratri, et aliis, quoscunque mihi favere cognoveris, Vale, mi Frater, o animae dimidium meae. [note: Et hae litterae simul cum prioribus exaratae sunt sub autumnum anni 1614., et quidem, quod etiam circumstantiae docent, perinde ut illae, in Polonia.]

XII. M. RVARVS JACOBO SIENIENSKI [note: 70] [note: Socini doctrinam itidem approbanti et sectanti, caeterorumque ejus asseclarum patrono primario; cujus etiam patrocinio Racoviam, quae tota imperio hujus potentissimi ditissimique Satrapae parebat, haec secta, inde ab initio hujus seculi, insedit, Ecclesiamque collectam mediocris amplirudinis illic in templo publico placita Socini inde ab initio seculi XVII. libere docuit, inque Gymnasio pubem scholasticam erudivit magna illuc frequentia concurrentem. Valedictoria de reliquo haec ost epistola, quae absenti evergetae, (in cujus aula liberaliter sustentatus fuerat, dum Racoviae vixerat) per litteras summas demissasque pro beneficiis acceptis gratias egit Ruarus. Facultate de caetero dicendi et verborum copia quantum valuetit, demonstratum dedisse hac mutila licet heic excusa scriptiuncula gratum hospitem, nemo, credo, qui vel supersiçarie eam perlustraverit, diffitebitur.] A SIENNO, PALATINIDAE PODOLIENSI.

CVm ita poscat rerum mearum status, ut Racoviam tuam te cogar absente relinquere, casu magis quam consilio meo, qui te tamdiu,


page 430, image: ds0430

cum discederes, emansurum non speraveram, non metuo sane, ne quis me malorum nominum similem dicat, quae cum tantum aeris alieni contraxerunt, cui non sunt solvendo, captato nonnunquam tempore per creditorum absentiam fuga se libenre solent. Quanquam enim ingentibus me tuis beneficiis obaeratum fatear, quibus, ne parem gratiam referam, fortunae tuae magnitudine, et tenuitate meae satis effectum est, non erat tamen, cur propterea flagitatoris vultum pertimescerem, cum tecum mihi res sit, tam benigno creditore, qui non soleas in calendario scribere beneficia, quorum tantum abest, ut mercedem petas, ut vel statim, postquam in aliquem ea collocasti, velles oblivisci, nisi te recte facti memoria, quam optimum virtutis praemium sapientes putant, delectaret. Quo sit, ut tanto quoque minus laboranaum mihi putem, in inveniendis verbis exquisitis, quibus tibi nunc absenti per epistolam gratias agam. Praeterquam enim quod id nimis inique comparatum esset, si, quod re mihi benefactum est, verbis [note: 71] exaequare vellem: parumne constat, te, qui conscientia factorum tuorum contentus animum ab omni vero quaestu tam alienum geris, inutile verborum auctoramentum illis facile relinquere, qui gratias ad ambitionem prostituunt. et liberalitatem suam tumidis inanium assentatorum laudibus venalem habent. Nec tamen defutura reor ingenia, imo jam sunt, quae virtutes tuas immortalibus laudibus ad posteritaris memoriam transcribunt, quanquam in hoc uno non satis tibi morigera, quod injuriam pudori tuo faciant, cum te, quem diutissime vivere vellent, desideriis gliscentibus eo honore afficiunt, qui post mortem bene meritis evenire solet. Ego vero, licet nemini quidem in tui cultu concedam, utpote, qui tibi plus etiam, quam alii beneficiarii, [note: Ignotus enim erat et peregrinus, atque sine spe operae ipsi praestandae ad suos post longam tamen moram et semestre fere spatium rediturus. Tantoque majus fuit beneficium, si, quod aliunde colligo, non sumtu tantum hujus patroni sustentatus est, sed, ad mensam quoque ejusdem convictu quotidiano Ruaro frui licuit. vid. Libell. Memorial. Valent. Smalcio traditum Cent. II. n. 16.]


page 431, image: ds0431

me debere fatear, non audeo tamen amplissimum laudum tuarum campum ingredi, tespectante, ne si quid minus pro dignitate tua dixero, non tam sermonis inops, quod de mefacile concedo, quam judicio destitutus, qui virtutes tuas, quantae revera sint, expendere non potuerim, aut si potuerim expendere, nec tamen oratione satis explicare voluerim, malignus videar. Interim hoc tibi nihilominus persuasum velim, me quantum aliis, ad laudes tuas efferendas, ingenio minor sum, tantum animo conniti, ne tamen prorsus indignus sim, cui tu tot beneficia con ferres: grave nimirum est ingrati crimen animi et in hospite [note: 72] quidem tantum, ut id antiquorum nonnulli stigmate quoque notandum duxerint, credo, quod sicut animalibus quibusdam, quae nativam mansuetudinem generis feritate corruperunt, malitiae signum appendimus, inusto signo censuerint indicandum, quo sibi quisque posthac ab eo caveret, qui sanctissimum inter homines jus, quo peregrinorum... temerasset. Hoc igitur crimen dum studio summo conor evitare, munusque dignum cogito, quod tibi, licet minime petenti, mea sponte offerrem, in mentem mihi venit, quod apud summum quendam virum, qui patrum memoria floruit, legere memini, ea, quae Deo et viris summatibus offeruntur, apta esse magis oportere, quam aequalia. Deo vero nullum aptius munus, quam animum hominis esse, non tantum sacrae testantur literae, sed et ratio docet, cum reliqua, quae nostra vocamus, usu potius, quam mancupio, nobis fuerint concessa, animos vero quodammodo extra suum jus ipse Deus esse voluerit, ut, quod tanquam suum illi debebamus, ad nos translatum libere reddendo, pietati locum haberemus, quae, si non esset in potestate nostra, virtutis nomen amitteret. [note: Imperfecta, haec epistola ex prima tantum et rudiori patris elaboratione, quae sola supererat, a filio edita, conscripta est Cracoviae, ubi post varias amicorum visitationes in reditu peractas, aliquantisper haerebat Ruarus Annum autem scriptionis post millesimum et sexcentesimum, decimum et quintum, fuisse nuper inchoatum, ex rationibus temporis itinerisque reliquis, inprimis vero ex reditu in Germaniam effici potest.]

XIII. [note: 73] M. RVARVS JOANNI CRELLIO. [note: In Jacobi ejusdem Sieninii, Palatinidae Podoliensis, aula nullo hucdum munere vel privato solum onerato, utcunque adhuc viventi, et sola hujus patroni munificentia sustentato, otiumque, quod habebat, inde ab adventu e Germania ad profectum majorem Smalcii et Stoinii familiaritate in opinionibus praeceptis infeliciter adhibenti; donec anno 1616. in Paulli Krokierii locum, qui cum juvenibus Polonis peregre abiit. subrogatus et Rector Gymnasii creatus est.]

QVae de itinere meo [note: Ex oppido Racoviensi aliorsum suscepto, et reditus ad suos, quos Altorphii reliquerat, initio.] jam ad reverendum et clarissimum virum


page 432, image: ds0432

Valentinum Smalcium scripsit, non repetam apud te, mi Frater: nosti stomachum meum, cramben recoctam non libenter ipse comedo: cur igitur aliis apponam, praesertim tibi, qui videris mei similem habere gustum, nisi quod eruditius sapias. Cursim quaedam attingam et quasi desultorio calamo, quae illic neglexi. Czarkoviae [note: Oppidum illud, seu pagum spatiosum toties jam depraedicatum, et non longe a metropoli Poloniae minoris Cracovia distans, non tantum ideo videtur ingressus, quod Hier. Moscorovii, fratribus cunctis inprimis venerandi, esset, maximam partem, patrimonium et municipium, sed etiam propter coetum Socinianum, qui patrono hoc praeeunte numerosus illic prae caeteris collectus habebatur. Qui coetus etiam diutissime, et quidem adhuc an. 1655. ubi Svecici belli tempestate expulsus est, Wissowatio Pastore, superstes fuit.] duo Fricianarum Sylvarum [note: Libri saepius laudati, et ab Andr. Fricio Modrevio compositi, dulci pacis nomine placita Sociniana commendantis.] exemplaria nactus sum a Pistorio: [note: Simone Pistorio, Opoliensi Silesio, Eccl. Socin. Czarkovianae Ministro, Crellii non diu post facto socero.] proinde non est, quod fidem illius amplius appelles. Magnae mihi voluptati fuit Czarkoviam videre, locum, quem Domino suo Hieronymo Moscorovio dignissimum dicerem, nisi alius in coelo dignior illum maneret: locum, inquam, quem natura elegisse videtur, in quo vires suas experiretur, prata, arva, sylvulae, colles, valles, apiaria, horti, flumen, spes etiam vineae, singula pulchra, cum varietate pulcherrima, Poloniam beatissimis aliis terris exprobrare possint. Priusquam Czarkoviam venirem, Schidloviam et Wisliciam transivi: de illa non est necesse quicquam scribere; hujus ego fortunam dolui, quod ingenium loci civium industria non adjuvetur, cum, quantum per noctis jam gliscentis crepusculum judicare potui, propugnaculum ibi fortissimum [note: 74] in mediis aquis et paludibus constitui possit, ad quod prius, natura victa deportandum bellum, quam nocere possit. Altera nocte, postquam a vobis digressus sum, Prossowicii [note: Oppidulum id est inter Wisliciam atque Cracoviam situm, et Cracoviae ipsi admodum vicinum.] fui, ubi, multus mihi cum hospite de religione sermo, praesertim de Jejunio Pontificiorum: promisit homo, se Racoviam aliquando discendi causa venturum, et faceret credo, nisi pluris illi Mater foret Ecclesia, quam Pater Deus. In eodem itinere cum Rabbino [note: Qui sunt in Polonia passim obvii, tanquam Judaeorum Paradiso.] quodam Judaeo disputavi, homine supra gentis fuae consuetudinem satis cordato, et qui plura mihi, quam speraveram, largiebatur, fuisse Dominum Jesum hominem non malum in vita, nisi quod praecepta quaedam a Mose data violaverit, fecisse


page 433, image: ds0433

miracula naturae cursum superantia, et quidem virtute divina; [note: Vix credibile est, serio haecsassum esse Judaeum, qui uno ore sceleratissime servatorem optimum magiae accusant, et in Gemara Bab. Sanhedr. f. 43. (a) lin. 35. sq. eam caussam crucifixionis fuisse, palam et sine tergiversatione tradunt. Nisi forte tanta hujus Rabbini modestia fuerit, ut Kabbalistica arte, miracula isthaec patrata esse, crediderit. Vtut sit; nimis tamen credulus fuit Ruarus, qui divinam virturem absque fraude Judaeum hunc Christo tribuisse existimavit.] quibus concessis, quid ego deduxerim, facile cogitare potes: ille tamen semper, quam vis alieno loco, regerebat, non ea fecisse Jesum miracula, quae per Messiam edi debebant, de quibus pauca adhuc quaedam locutus, sermonis filum abrupit, cum negaret, rem illam sine prophetarum libris, quos in promptu non habebamus, disputari posse. Postquam Cracoviam veni, linguam metu constrinxi, [note: Ea videlicet fata formidans, quae Socino ipsi gravia olim fuisse, et paene vitae eum periculo subjecisse, ex quibus vix ac ne vix quidem emersit, noverat.] non tamen oculos, quos ad satietatem spectando jam fatigavi. Vrbs ipsa satis mihi pulchra visa est, non tamen adeo magna: nam intra horam, quantaquanta est, totam lento passu extra muros circuivi. Si tamen adjungas suburbia illa, Stradomiam, Casimiram, Civitatem Judaeorum, et [note: 75] Clepardiam, fateor, satis esse vastam, et quae Norimbergam quoque nostram [note: Ob vicinum Altorphium, cujus Academiae uterque civis erat, sic h. l. dictam. Neuter enim eam ut patriam, quod constat, venerabatur, etsi maximam partem e ducatus ibi Crellius fuerit, Helmezheimii natus.] magnitudine superet. Templa multa quidem aspexi, nullum nisi Marianum hactenus inspexi, idque pomeridiano tempore, cum nullum a sacerrima missa periculum auribus aut oculis meis obviaret. Heri quoque Judaeorum sacris interfui: lauro, mi Frater, opus erat, quam morderem, ne praecordia salirent ad risum. Pracinebat unus aliquis voce tam eleganti, ut existimares, Stentorem Graecos ad certamen evocare, cui reliqui fracta voce primum respondebant, quae paulatim sumptis viribus et incalescentibus animis in tantum clamorem erumpebat, unoquoque dissono boatu, ne videretur alterum aemulari, vicinum increpante, ut putares, in ebriam te rusticorum turbam, dum bacchanal exercent, incidisse. In medio Synagogae locus erat editior, cancellis ferreis cinctus, in quo quatuor aut quinque, [note: Sine dubio, ex more ad praelegendam legis sectionem, in Almemar seu Bima h. e. umbone, evocati. Synagogam autem hanc in Casimiriensi suburbio aedificatam esse, non est, cur moneamus.] reliquis fortasse honoratiores, prope mensam columnae appositam versabantur. Parietibus ab omni parte literae quaedam hebraicae


page 434, image: ds0434

inscriptae erant. Id mihi mirum fuit, quod nec Imagines, quas alias in Pontificiis Judaei execrantur, deerant; videbam enim eo loci, ubi decem illa verba picta dicebantur, et rosas quasdam in medio, et coronam supra sculptam aureoque colore tinctam; aliaque vermiculata emblemata, [note: Etiam leonum et aliarum bestiarum, ad parietes rudiori Minerva depictarum. Quam frigide autem consvetudinem hanc excusent, non sine risu, quoties in mentem ejus rei venit, recordor.] quibus pictorumet sculptorum ars lascivite solet; [note: 76] qua de re cum vicinum meum cubito tangens interrogarem, nihil aliud responsi tuli, quam quod, nisi lolio victitarem, jam antea videre poteram, ita factum esse, sed hic, ut audio, respondendi mos est eorum, qui, cum Rabbini non sint, nihil scire jubentur, et idcirco jure quoque de religione loquendi carent. Foeminis discreta sunt a viris conclavia, non malo fortassis fine, ne pii de lucris sermones, quos meis auribus interdum usurpabam, foeminarum aspectu violentur. IIlud ridiculum, quod, cum satis adhuc esset diei, centum fortassis accensi cerei lucem, quam gratis habere licebat, pretio spargerent, ut non immerito coeci passim audiant Judaei, quibus sol ipse satis lucere non videtur, sed adhuc candelis ardentibus opus est, fortassis ad Messiam vana expectatione, post Jesum Nazarenum, quaerendum. In arce regia fui quidem, sed interius conclave nullum ingressus sum. Templum arcis intraturo infaustum omen occurrit sacerdos, [note: Sacra, ut conjicio, portans mysteria, seu panem consecratum.] cujus vocem oculosque reveritus pedem repressi. Armamentarium a Sigismundo primo constructum exterius aspexi, in poenam ignorantiae meae, quae mihi sermonis commercium cum illis, quorum ope multa penitus lustrare poteram, invidit. Si Hernwirtii audaciam naherem, jam collegium [note: Academicum forte, aut Jesuitarum Collegium: quos in Academia primas etiam ibidem tenere, in vulgus notum est.] quoque ingrederer, idque tanto magis, quia tam liberaliter ingredientibus in illius fronte rectum consilium, cujus valde inops sum, promittitur. Cum hucusque ante triduum scripsissem, [note: 77] iterum ex eo, varieque oberrans, templa, quotquot reperire potui, lustravi, etiam illud in arce, a cujus foribus mala me quaedam avis [note: Idem ille, de quo ante, nisi fallor, Sacerdos, consecratum panem gestans subinnuitur.] infelici cantu rejecerat. Erat sane visendum illic cumprimis sacellum Sigis mundi primi, ex pulchro lapide satis affabre factum, desuper inauratum, in quo monumenta quaedam asservantur: erat in eodem templo cujusdam divi, ut illi vocant, Stanislai [note: Sancti illius Poloniae tutelaris, Episcopi quondam seculo XI. medio Cracoviensis ad altare, ut narrant, a Boleslao secundo Rege, quem corripuerat, obtruncati. Divum noster vocat, quod vulgo talis haberetur atque diceretur, in sanctorum enim, folemni ritu colendorum, numerum post id tempus, sed anno 1622. demum, a Gregorio XV. P. R cooptatus est.] sepulchrum, juxta


page 435, image: ds0435

altare ex argento solidum: ibidem omnia vexilla ab hostibus ablata suspensa cernuntur. In alio quodam templo vidi statuam ex ligno in formam hominis asino insidentis, [note: Quicquid sit de his Pontificiae Ecclesiae moribus, quibus asinum, ut vocant, palmarem cum persona insidente, Christi imaginem referente, solenni pompa circumvehunt; nos Dominica palmarum vulgo sic dicta, et paullo ante festum Paschatis, Ruarum Cracoviae fuisse, inde colligimus.] quam et Saturni et Solis die proximo per forum traxerunt, ingenti cum pompa virorum, imprimis sacerdotum sequentium, puerorumque praecedentium cum stolis albis, manuque sculptos pictosque quosdam bacillos in vicem palmarum praeferentium. Denuo, Judaeum quendam concionantem audivi, nostra quidem, ut videbatur, lingua, sed ad quam intelligendam interprete mihi quodam opus fuisset. Ostensus est mihi quoque tumulus Craci, [note: Conditoris Cracoviae, Sec. VIII. ut perhibent, celebris Poloniae Principis.] filiaeque, ni fallor, illius in montem egestus. Sed istarum, pene dicam, nugarum satis est: hoc magis memorandum, quod heri Veliciae nominatissimas illas salis fodinas ingressus sim, immensae profunditatis, ad cujus aspectum cum primum cohorruissem, homo, qui facile alias, ut me tibi dicere memini, in deliquium animi [note: 78] incidere soleo, postea tamen ausus sum funi insessui apto me commit; tere, descendensque cum in Sibyllae me Cumanae subterranea regna venisse putarem, conatus sum oracula fundere, sed oblitus eram, quod Plutarchus de defectu oraculorum librum jam scripsisset. Illud tamen non omisi, ut immortali Deo tacite gratias agerem, quod in terrae quoque gremio tam alta suae erga genus humanum benignitatis vestigia impresserit; neque dubito, quin ex cavernis illis exauditus fuerim. Ajunt, regem Poloniae ex istis fodinis reditum circiter centum et triginta florenorum millia quotannis percipere. Pessime oblitus sum nominis illius. quod Vrbanus Gelnicius [note: Civis Cracoviensis, eandem in religione mentem secutus.] noster mihi dixerat, cui literas inscribere deberem, ad te Racoviam per illius hospitem deferendas. Memini quidem alterius Chiliani Smidii, sed alter aliquis, ni fallor, melior nobis visus, affinitate conjunctus ipsi Vrbani hospiti. Hanc igitur rem curae habe, et effice, ut ille Vrbani hospes, cujus et ipsius nomen mihi periit, cum certo quodam homine Cracoviae agat;


page 436, image: ds0436

ego interea meas ad vos literas per Przypkovium [note: Patrem aut fratrem Samuelis illius celebratissimi, qui h. t. Altorphii studiis operabatur.] curabo. Cum iterum relegissem literas ad Smalcium scriptas, coeperunt mihi non parum displicere, propterea quod paulo familiarius in illis jocatus fueram, quam vel apud tam gravem Virum, vel in hoc meo statu, deceat, qui fortasse lachrymis quam risui propior est. Nolim te ignorare, mi Frater, me per integrum jam octiduum Cracoviae frustra currus [note: 79] occasionem expectare: cumque vehementer interea vapulet mea fides, quod ego, licet absens, certis ictibus experior, tandem constitui crastino me die in pedes dare, comite quodam Franco, pannorum tondendorum artifice, homine, ut mihi videtur, non malo, sed qui tamen aliquando militiam sectatus est. Quid de me futurum sit, Deus novit: ego certe non aliam itineris tam longinqui, tam difficilis, tamque periculosi, fiduciam, quam in vestris precibus habeo. Quocirca rogo te, mi Frater, ut si quid paulo liberius in literis meis jocatus fuerim, risum tantisper suspendere velis, donec aliquid certi de mea salute acceperis, de qua scribam ad te, quamprimum evasero. Caetera vero, quae in literis ad Dominum Smalcium talia sunt, ut referat illa scire, coram narrare poteris: Nam mihi qui dem, ut illa sola nunc iterum describerem, non vacabat. Dominum Joannem Tassicium [note: Danielis, Altorphii tum viventis, fratrem, eadem, quae ille, sentientem.] in ipso temporis articulo, quo jam jam abiturus eram, hic inveni, sed literas fratrum ille vel amiserat, vel abstruserat, ubi cervi cornua deponere solent. Itaque nihil tibi ex illis nunc scribo. Vestem tamen adhuc accepi, quo nomine plurimum illi debeo. Ille nunc Racoviam ad te proficiscitur: non dubito, quin tibi suavis illius convictus futurus sit. [note: Scriptae et hae sunt litterae Cracoviae anno 1615. ineunte vere.]

XIV. [note: 80] M. RVARVS GEORGIO RICHTERO. [note: Hoc tempore et animo et religione fratri, a quo tamen fraternitatis consortio postea recessit. Helmstadii tunc, quando epistola haec scripta est, vixisse Juridicis studiis deditum Richterum, jam supra observavimus. Hae ipsae vero litterae inter Richterianas f. 386. sq. habentur procusae, nisi quod prima verba: Mi frater, ne quid incommodi attraherent Richtero, prudenter ab editore filio omissa sunt.]

MI Frater, quibus avibus iter meum, quod ante hiemem susceperam Norimbergam, reditu, vel potius reversione facta, peregerim, et quanta animorum certe linguarum [gap: Greek word(s)] [note: Transformatione.] sim exceptus


page 437, image: ds0437

Altorphii, [note: Compertum enim erat, non paucis in Polonia eum fuisse, et intimam cum fratribus societatem istic iniisse.] ex Cobio [note: Eo, ad quem ep. 10. perscripta est, nostro h. l. quod eadem sentiret, tunc temporis vocato.] jam nostro habere te, didici: quomodo vero Argentinam pervenerim, et qua ibi fortuna hactenus alar, nobilissimo Burgstorphio, [note: Est illa non alia, quam, quae n. 7. supra excusa legitur epistola.] alumni mei germano, ante sesqui mensem scripsi, eumque rogavi, ut tecum illa communicare vellet. Non est igitur, quod de rerum tibi mearum statu amplius significem, nisi actum agere vellem: aut si quid sit, id ne his quidem literis audeo committere, quae, cum incertorum hominum manibus vexandae sint, antequam adtuas pertingant, facile nobis perire possunt, aut nulla aut nimia alicujus cura. Ratio studiorum meorum eadem est, quae pridem, nisi quod in hebraeis nunc plusculum esse soleam, non exigua sane cum molestia, quod ea, quae olim didiceram, longitate temporis obliterata, de integro cogar in memoria, ut ita dicam, insculpere, idque magistro nemine: is enim, cujus ad hoc studium opera publico stipendio conducta est, [note: Qui hoc anno demum Lingvae Hebr. Prof. constitutus fuit M. Frider. Blanckenburgius, Thuringus, sed ad suggestum magis, quam cathedram Academ aptus, et anno 1625. pia analysi in Academiam coelestem translatus.] tantummodo circa quaedam elementa mihi jam trita versatur, et in his etiam tanquam Callipedes recoctus (tardipedem [note: 81] verius dixeris) ipso anni quadrante vix cubitum ullum processit. Sperabam, cum primum huc venirem, multis me non inutilem fore, quod in tanta hominum frequentia vix defuturi videbantur, qui mea opella, in iis rebus, quibus Altorphii potissimum vacabam, [note: Animis videlicet, juvenum proborum a veritate Evangelii ad Socini portenta abducendis: quod Argentorati sperari haud potuisse, non sine insigni laetitia, cum tristitia permixta, h. l. vel tandem fussum, hanc esse bonarum mentium pestem, legimus. Conf. epist. 9.] juvari vellent: sed ea spes fere decollat, ut mores hosce video, nisi quod eam insigni cupiditate, rem promovendi communem, erigam, et quadam animi obstinatione sustentem. Animadverti quidem, non satis hic esse tutum, [gap: Greek word(s)] , [note: Multis negotiis se implicare, iisque nihil ad se pertinentibus.] aut alieni, ut quidam interpretantur, officii satagere: quam in rem fabulam narrabo, tu assem para, imo historiam, non fabulam. Fuit hic quidam Joachimus Eberhardus, [note: Conferri hoc de homine, nescio, quo nomine appellando, fanaticine, an furiosi? si lubitum est, potest conferri Hist. Crypto-Socin. cap. I. ubi plura de eo annotata L. B. reperiet.] Philosophiae magister, quem tibi etiam de facie non


page 438, image: ds0438

ignotum credo, cum Altorphii vixerit, et in cathedra aliquando publice apparuerit: is divino, ut ipse ait, spiritu afflatus, ad X. Kal. Aug. Kiliani in templum, quod vocant Cathedrale, venit, cumque baculo in pulpitum cantoris ter excusso audientiam sibi fecisset, eo tempore, quo concionator pro suggestu verba jamjam facturus erat, clara voce populo testatus est, missum a Deo se legatum habere, quae pro salute eorum nuntiaret; eratque, ut postea comperi, magistratum, sacerdotes et plebem libere perstricturus, vitiisque passim grassantibus cauterium adacturus, atque adeo poenam quoque praesentissimam, nisi pacem a [note: 82] Deo precibus et emendatione vitae impetrarent, comminaturus. Sed quidam e circum fusa turba correptum e templo ad aedes Consulis abduxerunt, cum ille nihilo secius per plateas inter confertam plebem civitatis morbos liberrima voce proscinderet, cumque Consulem domi non invenissent, in turrim custodiae nomine, quae tamen a carcere non multum aberat, compegerunt. Ego captivum non semel visitavi, ut turbatae mentis notas, quas vulgo ferebant, deprehenderem: sed nullum vestigium inveni, quod alium mihi faceret hominem, quam pridem cognoveram. Ipse vero nihil nisi divino se imperio fecisse constanter asseverabat, quamvis interim, qua ratione illud acceperit, ne causam in carcere deteriorem sibi redderet, aperire nemini vellet: nec temere se tantum facinus ausum ajebat, utpote quod aliquot ante diebus, imo mense integro, matura deliberatione pensaverit, et post multas, ad Deum preces, novato, iteratoque jussu, demum sit aggressus. Egerunt cum illo senatores et concionatores aliquoties, volueruntque libenter molestum prophetam (sic enim a nonnullis vocari audio) a suis moenibus bona cum gratia dimittere: sed cum ille tergiversaretur, et Caesarem, Pauli, ut ajebat, apostoli exemplo, appellaret, ac necarcere quidem, nisi civitate sibi permissa, exire vellet, interdicto primum, ne quis ei cibum praeberet amplius, facile expulsus, domicilium [note: 83] Musarum suarum repetivit, nullo tum quidem duriori imperio accepto, et sua opinione jam immunis a metu: post paucos tamen dies errorem hominis, ut mihi videtur, religiosi, lictores irreligiosi correxerunt, qui per vim arreptum medium currui ante illius aedes adducto imposuerunt, et extra fines territorii Argentinensis avexerunt. Habes fabulae catastrophen, quam tu vel presso vel verso pollice, prout libuerit, istic excipere potes: ego judicium meum suspendere malo, nec in illos audeo scribere, qui proscribere possunt. Tu si vales, si bene rem geris, tanto magis gaudebo, si id aliquando ex tuis


page 439, image: ds0439

ipsius literis cognovero, quas tamen non ut debitum exigo, sed ut munus ad ocium et commoditatem tuam remitto. Id tamen si fieri possit, ante ver proximum ut ex te resciscam, opto, quo apud vos precio ad minimum vivatur, et annon sit aliqua ratio, qua bona mens sororem suam sustentare possit; hoc igitur vel ad me vel ad Norimbergenses nostros perscribas velim. Optimo viro Casparo Willichio contubernali tuo salutem et amorem a me nuncia, aut hunc confirma potius. Tibi si qua possim gratificari, lubeos fecero: si nihil possum, tu nihilominus affectum meum agnosce, et vale, eruditissime mi Richtere. Pridie Non. Septembris Juliani. [note: Et quidem Argentorati, quod ex initio statim epistolae hujus palam est.]

XV. [note: 84] M. RVARVS MICHAELI PICCARTO. [note: Haec ipsa illa est epistola, qua Piccarto ad gravem, ut vocat, correptionem ejus, cujus memoria occurrit ep. 9. f. 60. ed. prioris, respondit Ruarus, et quod fecerat, more hominum male sibi consciorum, strenue negat. Piccartus, quis fuerir, nihil caussae est, cur multis h. l. exponamus.]

NOndum satis exputavi, majorine laetitia literas tuas in manum acceperim, an legerim cum dolore: illud, quod erant, a te, istud, qua de me. Hoc igitur restabat, ut, tanquam publicae famae tympanum, tot istic probris, absens, vapularem, ut sacrorum desertor, impietatis partiarius, Altorphinae juventutis corruptor [note: En specimina repetitorum vocabulorum ac titulorum, unde gravem fuisse Piccarti epistolam, colligere queas. Eamque proin periisse, tanto magis dolemus, quanto luculentiora innocentiae Piccarti, ab obtrectatoribus in hoc haereseos consortium rapti, testimonia inde excerpi potuissent.] audirem? scilicet non poteram vulgaribus peccare criminibus, cui tu quoque summo vir judicio tantum ingemi non minus amice tribuis, quam immerito. Non possum autem, vir clarissime, satis admirari tuum istum amorem, [note: Laudabat eruditionem, cum detestraretur haeresin. Virtus enim et in hoste laudanda est.] qui inter ejusmodi voces adhuc sibi constat, in literis tuis calide spirans: laudo quoque candorem tui pectoris, quod his de rebus certiorem me facere volueris, quas per istos, si Diis placet, auditores meos hactenus ignorare coactus sum, magistri sui nimium oblitos. Appellas porro fidem meam, ut ingenue rescribam super hoc negotio, quo et tibi et aliis, qui me amatis, sit, quod pro me loqui queatis. Quid ergo possim aliud, quam quod ipse judicii benignitate jam ante praesumpsisti? [gap: Greek word(s)] . [note: Pustulas naris desuper spongiosae non tumefaciam. Nam, nari, mendacis pustulas supercrescere, veteres credebant.] Etenim, non nego,


page 440, image: ds0440

multa a me varie in utramque partem [note: Rem ipsam ergo fatetur, sed ita ut emolliat.] tam de sacris, quam prophanis [note: 85] rebus Altorphii disputata, sed nec cum omnibus, quos in literis tuis indigitasti, nec cum iis solis: [note: Illis nimirum, quos Piccartus non recensuerat nominatim, tanquam exteros et forte etiam nondum cognitos.] ut enim ingenium quisque calidissimum doctrinae cujusdam aperiebat, ita hujus assectatus familiaritatem alieno igne naturae meae edomui; quod cum discendi proficiendique studio maxime [note: Non tamen hac sola de caussa, sed etiam propagandi, quod ipse imbiberat, venenum studio. Cur enim alias idem ut ageret Argentinae se sperasse, sed spe excidisse sua, non sine dolore animi testatus est?] factum sit, in academia, cui libertas jam a Platonis aevo vernacula fuit, licitum mihi fuisse credo. Quod autem ex inscito me literatore vestrates tam subita metamorphosi dictatorem fecerunt, et in collegio scholam praelectionibus ausum frequentare dictitant, a quocunque commentum hoc primum emanavit, vellem, si vit bonus est, alienae credulitati parcius existimatione sua illusisset, sin aliquis fortasse ex ista temeraria juventute, miror nihilominus hiberno Sabini somnio fidem istic inveniri, cui, quisquis est, ut noctes haberet innocentiores, ad Atlantes navigandum censeam. Viderint isti juvenes, Peuschelius et Dumlerus, quos ego juratos sanctae Triadis, in cujus nomen baptisati sunt, hostes [note: Dissimulat haec Ruarus, quos nuperrime (coll. Cent. hujus II. epist. 9. in hac ipsa doctrina confirmaverat: quod viro ingenuo indignum est facinus.] vix crederem, nisi tu id affirmasses, viderint, inquam, cujus signa secuti sint; mihi nimis durum foret, si de singulorum amicorum conscientia tribunal adire rationemque reddere cogerer: id quidem operam hactenus dedi, ne mea consuetudo quenquam deteriorem redderet, nisi id fortassis deterrimum videtur, quod a saeculi moribus [note: De moribus non disputatum est, sed de doctrina; a qua saniori ad impiam, te, Ruare, bonas mentes corruptelarum illecebris variis abripuisse, aut pellexisse, non vanus rumor ferebat. Sic enim deinceps compertum est.] maxime dissidet, a quorum impuritate fateor me, quotquot potui, a calvo usque ad calvum dehortatum [note: 86] esse. Si hoc est crimen meum, saeculo contraivisse, id mihi tecum ipso commune laetor et cum omnibus viris probis, cum sanctis apostolis, cum ipso Domino ac Deo meo Jesu Christo, non modo cum Sonero, [note: En Petri, miserrimi inter discipulos Christi, et dignissimi sancta confessione magistri sui commercium pessime negantis, imaginem Praeceptoris, imitatione indigni, consortium, multa tergiversatione abnuentem! Haeccine jactata illa est seculi fluctuum abdicatio? Itane decebat, si tantus fuit veritatis cognitae splendor, tantaque animi [gap: Greek word(s)] , contra Sp. S. praecepta eam dissimulare? Neque enim demomento dissensionis, sed de re ipsa interrogatus fuerat Ruarus. Quid haec nisi ad ambages quaerendas faciunt, utrum nonnulla in philosophicis praesertim probaverit Sonerus, nec ne? De Socini portentis interrogato tibi respondendum fuerat, neque ambiguis hujusmodi effugiis bonis viris illudendum.] quem ego, quicquid tandem ille senserit, cujus nec omnia scio,


page 441, image: ds0441

et eorum, quae scio, multa non probo, nunquam desinam grata mente celebrare, quod me communi saeculi fluctu propemodum abreptum injecta velut manu reprehenderit, et quod plerique declamant, primus vere persuaserit, non per syllogismos spinosos, aut eruditionis argutae fastum ad coelos iter esse, sed per fidem [gap: Greek word(s)] . [note: Quae per amorem operosa est, non quae solum dicit, Domine, Domine, sed quae facit voluntatem Patris nostri in coelis.] Si rationi humanae voluissem obsequi, cujus invidiam insons patior, tentassem fortassis et ipse, licet paulo stupidior, nonnihil, quo tam insuavium dictorum fidem destruerem, qua in re plerique nimis alias sumus ingeniosi: sed obstupuit conatus meus, non Persei conspecto clypeo, sed alterius generis armis, [gap: Greek word(s)] , [note: Divinitus validis ad subversionem munitionum.] quibus divinus Apostolus se [gap: Greek word(s)] [note: Omnem cogitationem captivasse.] profitetur, [gap: Greek word(s)] . [note: Sub obsequium Christi.] Nempe frustra [note: Vera loqueris, Ruare! Haeccine autem vitari non possunt vitia, nisi in castra Socini transeundo?] in scholis de essentia consiliisque divinis disputationes serimus, quae bonam partem absque salutis jactura nesciri possunt, si domi bacchanalia vivimus, si libidinibus aestuamus, [note: 87] si collidimur odiis, si ambitione, invidia, avaritia, caeterisque animi ulceribus scatemus: uno verbo, si sanctitatem negligimus, [gap: Greek word(s)] . [note: Qua sine nemo videbit Dominum.] Quod si illi, quos in epistola tua merito notas, [note: Non dubium est, quin dissensum Theologorum tam Noribergens. quam Altorphianorum, ipse etiam Piccartus in epistola sua improbarit, eaque de caussa factionum studiis pietatem (vitae nimirum) posthaberi Ruarus conquestus sit. Quam etsi non putemus rejiciendam querimoniam, nequaquam tamen, solo Socinismo consuli his malis potuisse, concedimus. Fides est per charitatem [gap: Greek word(s)] , at non error a fide devius, qui nequaquam pietatem, sed speciem tantum et fucum qualemcunque gignit. Quem vero et Apostolos Satanae prae se ferre solere, falsosque [gap: Greek word(s)] complures dari, et Christus et Paullus jam pridem testati sunt, eosque, ut caveamus, monuere.] paulo religiosius ad suum et aliorum animum revocarent, melius, credo, cum orbe nostro ageretur, cujus egregia pars factionum


page 442, image: ds0442

studiis pietatem professa, vix quicquam in moribus habet, quo Christianos agnoscas, et propterea si non apud me, cui gemma nec in luto sordescit, certe apud eos, qui paulo morosius judicant, de ipsa doctrina jam pridem fit suspecta. Nota est magni Erasmi vox, qui monstrari sibi petebat, nimis quidem, ut existimo, confidenter, sed petebat tamen, quem istud novum Evangelium meliorem reddiderit; ut verisimile sit, in ipsa doctrina quaedam eum advertisse, unde tanta morum corruptela fere flueret, [note: Indigna homine in Evangelica Ecclesia enutrito accusatio, quae si accusasse sufficeret, et abusuum doctrinae purioris exemplis standum esset, neque Christi et Apostolorum praeconium sanctissimae veritatis intactum relinquerent, et illabefactum, quin suspectum reddere possent.] id autem si verum esset, non immerito fortassis ex morum habitu, de tali dogmate pronunciaretur, cum ipse quoque Servator noster arborem e fructu aestimandam doceat. Verumtamen, quicquid hic Erasmus, [note: Recte, si sapit, Erasimum deserit. Quid enim ab eo sani expectes judicii, qui, cum ipse agnoverit Pontificii cultus portenta, in ea tamen Ecclesia, quam ridebat petulanti splene cachinno, non sine veneratione capitis summi et satellitum ejusdem, idem agentium, eundemque lapidem volventium, unde mala promanare omnia bene noverat, non solum perseveravit, sed etiam caussam pessimam, ut coloraret, melioremque obscuraret, omni studio subinde elaboravit? Quis mente sanus doctissimum hypocritam imitetur?] cujus judicio nec omnia, nec nihil tribuo, laetor ipse, Deoque immortali gratias ago, quod ex Evangelicis mihi parentibus nasci, quod sacris inter Evangelicos initiari, quod adolescere et erudiri concesserit, et, ut sint nonnulla, quae divinis literis et ecclesiae primitivae, ad unguem non respondeant, hactenus tamen in ipsa doctrina nihil reperio, quo salutis [note: 88] humanae fundamentum [note: Non tuum erat, Ruare, aut magistri tui, quae fundamentum constituunt, determinare pro lubitu, sed Christi et Apostolorum, qui multo plura, quam schola Socini, anathemate etiam alia docentibus dicto, talia esse passim, inprimis, ubi de Christi persona et officio ipsaque salutis oeconomia sermo incidit, luculenter Matth. XVI. et in epist. ad Gal. atque Ephesios demonstrarunt. Quae omnia triplex quoque ille funiculus seu nexus capitum sidei potiorum cum Christe DEOque, cum tranquillitate item conscientiae, et invocatione denique vera optimi Numinis, eaque distincta et N. T. luci conformi, confirmat; ut ministerii Ecclesiastici munia, ad fidem quoque conservandam et Ecclesiae aedificationem, solidis instrumentis instructa esse oportere, taceamus.] revera subruatur. Proinde cum ita necdum a vobis, nec sanctorum consortio (quod abominor) abierim, [note: Ita tibi quidem visum, bone Vir; aliter vero anathema Apostoli testatur. Coepisse autem a consortio quoque externo Ecclesiae fratrum quosdam recedere, in Historia ipsa rerum gestarum jam annotatum est.] te quoque, virorum summe, per quicquid usquam tibi carum


page 443, image: ds0443

fuit, rogo, ne affectu a me recedas, idque tibi persuasum habeas, me quicquid est in me ingenii vel judicii (quod utinam vere deprehendisses) non ad convellendam, sed ad discendam orthodoxam fidem [note: Haeccine conservatur, ubi primaria fidei capita de DEO Christoque, in cujus cognitione genuina salus nostra posita est, convelluntur, et impugnantur vehementissime?] conferre, nec in summa religionis, quam ex sacris literis simplicissimam hausi, quicquam vel mutavisse vel in posterum mutaturum esse, nisi Deus mihi prius hanc mentem. Quod si nonnullas capitalium ingeniorum deductiones subtiles, vel non capio, vel non agnosco; det veniam tarditati meae Dominus Jesus, [gap: Greek word(s)] [note: Qui est super omnia DEVS benedictus in secula.] [gap: Greek word(s)] , [note: Iterata fraus, qua subdola mente verba Apostoli, sensu sanctissimo privata et depravata, subjecit simulator, ut intemeratam de Divinitate Jesu Christi fidem se adhuc tueri optimo Piccarto persuaderet, qui tamen rectius, quam Schopperus nuper, quid distarent aera lupsuis, cognitum habuit. De simili concludendi formula confer epist. 2. extremam.] et tu Piccarte clarissime, illius exemplo, cui te ex animo cum omnibus tuis commendo. Pridie eid. Jan. CICICCXVI.

XVI. LIBELLVS MEMORIALIS [note: Non denotat h. l. haec nomenclatura vulgari sensu usitate sic dictum libellum supplicem, sed eorum, quae proponi vellet Synodo, Indicem, de quibus, ne quid oblivisceretur, commonesaciendum esse Smalcium, Ruarus censuit.] VALENT. SMALCIO.

REverendus et clarissimus vir summopere rogatur, ne ferat aegre, quaedam a me sibi injungi, quae per ipsum libenter expedita vellem: sunt autem ista. Primum, summas agat gratias dominis Fratribus in synodo congregatis, quod me ex ipsa usque Germania liberaliter [note: 89] evocare, et anni dimidium in Polonia tam benigne habere [note: Conf. supra Cent. II. epist. n. 7. p. 30. marg.] voluerint: qua in re cum imprimis Illustris et Magnifici Domini Palatinidae liberalitas enituerit, me toto isto tempore mensa sua [note: Vid. Gratiarum actionem num. 12.] excepit, optarem, ut de tanta summi viri virtute palam omnibus constaret. Deus et illi, et omnibus aliis, quorum voluntas in me minime meritum tot beneficiis exundavit, non tantum mutuam sortem, sed et supra sortem immensum foenus pro infinita sua clementia refundat. Secundo, si quid fortassis ex Dominis Fratribus rogaverint, cur Synodi tempus abitu meo praevorterim, causam reddat eam, quam incoram [note: Apuleji haec composita vox est. Quod ne quis sphalma esse typographicum opinetur, obiter monere visum erat. Judicet L. B. annon ex affectato saepius vocabulorum singularium usu, character etiam animi et occasio haereseos approbatae colligi queat. Leve est, fateor, hoc argumentum, non tamen prorsus spernendum.] illi proposui, nimirum id ipsi mihi non fuisse integrum,


page 444, image: ds0444

non tantum, quia longion mansione profectionis Poloniae suspicionem ad priorem de mea haeresi rumorem adjuncturus, et ita mihi viam ad plurimos amicos et cognatos Domino Jesu restituendos [note: Tutior enim videbatur via sub orthodoxi amici fallere nomen.] interclusurus essem, verum etiam, quia condicta alteri [note: Alumno fidei Ruari concredito, saepius jam ante nominato.] mea opera, cui reditum meum discedens intra duos menses, eoque, fratribus jubentibus, [note: Tutoribus ejus et simul rerum Curatoribus Burgsdorphianis.] non praestito, denuo statim post hiemis fugam primo vere promiseram, coactus sim, promissi fidem exhibere, nisi famae meae inter populares decoquere vellem. Quod si quis existimet, potuisse me reditum altera vice non promisisse, is sciat, hanc fuisse verecundiae meae culpam; cum enim hic alterius paedagogiae nulla mihi spes affulgeret, metueremque, ne mihi res ad fratrum [note: Alios hoc vocabulo fratres intelligit, ejusdem nempe fidei consortes.] liberalitatem rediret, [note: 90] hominis existimavi frontis suae parum curiosi, qui mallet aliorum opem, multorum necessitatibus expeditam, otiosus expectare, quam industria sibi victum, cum possit, mereri. Potest fortassis fieri, ut hic aliquis judicii juvenilis lapsus fuerit, pertinaciam certe vel [gap: Greek word(s)] [note: Arrogantiam.] nullam intervenisse serio testor. Tertio, salutem Germaniae nostrae Dominis Fratribus universis commendet, rogetque etiam atque etiam, ut de ratione cogitent, qua divina veritas in dulcissimo patriae nostrae solo spargi, [note: Cujus rei per discessum variorum in varias Academias initium erat factum.] et in segetem divinae gloriae progerminare possit. Existimaverunt Norimbergenses nostri fratres, [note: Illi nimirum, qui postea vel cogniti ad meliorem mentem rediere, vel dilapsi huc illuc de tanta liberalitate non amplius cogitarunt.] utilissimum ad eam rem fore, si novum foedus, cujus genuinus sensus variis interpretationibus passim vitiatus est, in Germanicam linguam fideliter transferatur, impensarumque partem, si versio formis describatur, apsi polliciti sunt: quocirca cum clarissimus vir in hoc opere jam versetur, [note: Polonicam versionem Smalcius tunc adornare coeperat: quam Crellii cura Germanica anno 1630. demum est consecuta.] ut idem constanter urgeat, rogatus esto, cui divinam auram aspiraturam speramus, ut vovemus. Existimaverunt iidem Norimbergenses,


page 445, image: ds0445

ad pietatem in animis nostratium excitandam, plurimum profici posse, si libellus aliquis de obedientia hominis Christiani [note: Qui non multo post etiam conscriptus est, sed nusquam comparet: ut ne nunc quidem certus sim, utrum alio quodam titulo prostet, an MStus tantum sit, cum Fratribus hinc inde communicatus. Conjecturam nostram infra proponemus.] nullo Polonorum fratrum aut Racoviae titulo Germanice extaret, hincinde spargendus, qua in re cum jam olim Ostorodus [note: Institutiones Ostorodi vix credo intelligi, sed illam, cujus pars Hist. Crypto-Socin. cap. I. sub finem excusa legitur, correptionem et instructionem.] et Sonerus [note: In Catechismo, ut vulgo dicitur, Soneriano: cujus extremam partem inter Supplementa typis subjectam B. L. inveniet.] nonnihil egerint, minus tamen, quam pro hodiernae ecclesiae nostrae eruditione, non abs re foret, si quis illorum operam nonnihil [note: 91] interpolaret, et paulo accuratius ad saeculi nostri gustum perficeret. Ad ejusmodi libellum itidem sumptum aliquem Norimbergenses pollicentur. Denique existimaverunt illi ipsi, operae pretium fore, si sententia Ecclesiarum nostrarum exiguo libello comprehensa prostaret, sine manifesta partis adversae impugnatione: sic tamen ut eadem scripturae loca, quibus ad versarii maxime nituntur, alibi, ubi minus sentitur, [note: Novum doli genus: quo Spirit. S. non est usus, teste 2 Cor. IV, 2. Apostolo.] quasi aliud agendo explicentur. Voluit hac in parte nonnihil Sonerus [note: Partim in Catechismo, partim Collectione locorum ex Antivujecko Socini instituta: cujus mentio occurret in epist. 43. sub initium facta.] noster [gap: Greek word(s)] , [note: Beatus.] quantum praestiterit, aliorum esto judicium; utut sit, fortassis tamen aliquantum affectui discipulorum et amicorum illius indulgendum esset, praesertim cum Norimbergenses fratres tam liberaliter omnem sumptum in typos polliceantur. Quod si clarissimo viro nimis gravis emendandi labor futurus esset, posset hanc rem delegare alii alicui fratrum minus occupato, qui rudius opus nonnihil primum exasciaret, [note: Quod factum etiam est a Crellio, qui una cum Stegmanno in labore istoc expoliendo diu desudavit.] quo postea levior poliendi labor clarissimo viro restaret. De his igitur veritatis promovendae in Germania modis Norimbergenses hactenus cogitaverunt: alios plures, aut etiam meliores, a Polonis fratribus cupide expectamus. Quoniam autem inaudio, fratres Polonos cogitare, ut fratrem quendam in Westphaliam et Bataviam [note: Is conratus, quemadmodum infeliciter successerit ipsimet Smalcio, ex Diario ejusdem addiscere juvabit: quod ut consulatur ad h. l. illustrandum, suademus.] veritatis, vel serendae, vel satae rigandae causa mittant, cumque sint, qui non inutilem


page 446, image: ds0446

[note: 92] ibi meam putent futuram operam, quanquam ego quidem id in me minime agnoscam: tamen ne vel aliorum de me judicia videar contemnere, vel meae ipsius cupiditati deesse, qua supra vires aliquid pro divina gloria libenter ausurus sum, studium et fidem meam ad istam provinciam ultro offero: atque utinam de illa mihi quicquam constitisset, priusquam reditum meum in Germaniam secunda vice literis affirmate promisissem! scilicet pedem me Polonia ante Synodum elaturum non fuisse. Verumtamen cum ista res non possit sine aliquo sumptu transigi, quo faciendo ecclesiam in his angustiis, nisi necessitate exigente, premene nollem; optarem sane, paedagogiam [note: Quae postea Casp. Sacci filiorum de mandata cura ipsi obtigit, neque successu consilii, male animo constituti, omnino caruit. Quod Cent. I. permultae docent epistolae. Westphaliam vero, utrum sit unquam ingressus Ruarus, dubito. Nihil corte in omni vita, ex epistolis maxime conquirenda, quod indicium praebeat, occurrit.] mihi aliquam ex Polonia evenire, ex qua ad minimum victus in Belgio mihi suppeteret, quo sine aliorum molestia divinae gloriae salva conscientia servire possem. Quicquid autem hac de re futurum sit, quarto rogo, ut clarissimus Dominus et me, et omnes illos fratres Germanos, qui ex disciplina Soneri profecti sunt, [note: Egregia fontis malorum Altorphinae Academiae hoc veneno infectae descriptio. Eant nunc, et insontem fuisse Sonerum, qui dubitarunt adhuc, porro credant! Habemus reum confitentem.] dominis Polonis fratribus etiam atque etiam commendet, nobisque, si qui fortassis adversariorum saevitia solum vertere cogeremur, aliquod hospitium exilii praeparet. Quinto, quod si nominatim mea quantum vis exilis opera in ipsa Polonia a dominis fratribus requiratur, spondeo, me nec officio meo, nec voluntati illorum desuturum, modo nunc pauxillum adhuc temporis mihi relinquatur, quod popularibus meis, imprimis [note: 93] vero cognatis, et amicis, impendere cogito, quibus me primitias has ingenii quantulicunque debere, nemo, ut opinor, aequus arbiter negabit. Sexto, et ultimo, non tam, quia necesse est id monere, quam quia vehementer volo, clarissimum virum rogatum cupio, ut in amore mei constanter perseveret, nec averti se patiatur, si quid fortassis hoc tempore, quo in illius oculis vixi, minus a me bene gestum est, norit autem, id mihi Dei gratia ingenium esse, quod emendari velit, eam aetatem, qua possit. Deus optimus maximus reverendum et clarissimum virum, et veritati suae patronum, et mihi patrem, diu salvum et incolumem praestet. [note: Scripta est haec commonefactio Altorph I anno 1615. post reditum e Polonia.]



page 447, image: ds0447

XVII. M. RVARVS JOACHIMO PEVSCHELIO. [note: Haec responsio est supra promissa, ad calcem epist. 10. eademque pro data occasione satis prolixa. Caeterum epistolam non Altorphium, unde superiori aestate abierat Pruschelius, sed Jenam, ubi tum commorabatur, missam esse, notari volumus.]

MVlta tu mihi, mi Peuscheli, narras, non omnia quidem optanda, mihi tamen, qui status vestri qualiscunque cognoscendi desiderio pene incredibili flagrabam, lectu perquam grata: multa etiam interrogas, ad quae num hoc tempore per literas respondere vellem, an eadem ad colloquium mutuum post reditum meum reservare, primo quidem dubitare coepi, cum non nescirem, quam multa alia mihi abeunti commendavisses, quibus vel liber aliquis impleri posset, si [note: 94] et meo animo et tuae curiositati satisfacere deberem: deinde tamen cum cogitarem nimis hoc ingratum fore, si tuis tam prolixis literis nihil nunc reponerem, calamum tandem arripui, statuique nonnihil de isto argumento exarare. Quod tamen priusquam faciam, volo pauca quaedam praemittere, tam de itinere meo, quod Racoviam usque feci, quam de studiis, quibus ibidem occupor, idque faciam non tantum, ut te tanto aequiorem habeam, si nec plene, nec ad omnia, quae proposueras, nunc respondeam, cum intelliges, quot aliis negotiis distringar, sed etiam, quia te hominem industrium novi, neque defugiturum hanc molestiam, ut, si quid occurrerit, quod fratribus nostris, alibi locorum positis, gratum fore putaveris, id illis vel significes vel perscribas; nam mihi quidem, eadem ad plures scribere, nec vacaret, etiamsi minime pigeret, et pigeret, etiamsi maxime vacaret. Cum igitur Smigliae per duas fere septimanas adventum nobilissimi Schlichtingii, [note: Non Jonae filii, sed Guolffgangi Slichtingii patris.] qui se mihi comitem itineris Bobelwicii [note: Quod praedium Sacciaum fuisse, saepius jam observatum est.] spoponderat, frustra expectassem, tandem cum ipso oppidi Domino, Caspare Jaruzele Brzezinio, [note: Cujus supra jam mentio injecta fuit epist. 10.] viro, qui a plebeis natalibus eloquentia sua non tantum ad Equestrem ordinem, sed etiam ad opiparam fortunam, et magnum per Poloniam nomen ascendit, iter ingressus sum, luculento tamen congiario prius, una cum Rhawio, [note: Matthia Rhaw. De quo Hist. Crypte-Socin. cap. II. lit. R copiosius dictum est.] perpetuo itineris mei [note: 95] comite, honoratus. Priusquam vero digrederer, (ne te id quoque celem) non semel mihi colloquium fuit cum Elia Arcissewio [note: Patre: De cujus filiique fatis dignus est, qui consulatur rev. Lauterbachius in Ariano - Socinismo Polon. n. 44. f. 405. seqq.] illo,


page 448, image: ds0448

qui librum Socini de Servatore cum praesatione vulgavit, habet enim ille non procul Smiglia praedium satis lautum, quod illi ex Smiglensi territorio, cujus olim Dominus fuerat, iniquiori fortuna circum vento ad statum suum cum dignitate inter equites Poloniae tuendum remansit: vir est non indoctus, sed cui rei familiaris cura parum ad studia literarum tractanda temporis, praesertim aetate paulum jam affecta, relinquit. Est etiam Smigliae Minister quidam Lutheranus, cum quo sermonem de religione caedere coepi, sed unico tantum die; quocirca parum progressus abruptum et pertenuem de ipso spem Ernesto Calbio [note: Hoc de Calbio nonnihil in Diario Smalcianae Vitae annotatum habetur; quod conferri, si lubet, poterit.] Ministro nostro commendavi, qui statim post meum abitum fratrem se quendam nostrum, pileorum artificem, hominem octogenarium, quique, cum nec literas quidem norit, optime tamen in sacris est versatus, ad ipsum tentandi caussa dimissurum recepit. Redeo ad iter, quod mihi per diem satis commodum fuit: nam et aeris temperies mediocriter arridebat, et in hospitiis proprio coquo instructi satis laute tractabamur, et viarum taedium variis cum Brzezinio colloquiis, in quibus plerumque aliquid ex historia, vel de republica Polonica, agitabamus, nonnunquam etiam lectione discutiebam: noctem [note: 96] vero molestiorem duxi, cum nullis in hospitio lectis, quos Poloni peregrinantes semper secum circum vehunt, stramine et uno nonnunquam tapete contentus, solis et frigoris patientiam discere cogerer. Quid in oppidis Poloniae memoratu dignum viderim, noli quaerere: si ligneas aliquot aedes, quasdam detectas, quasdam incendio deformatas, quasdam ruinam vitioso pariete minantes, unico plerumque, nonnunquam etiam duobus conclavibus instructas, nullis claustris munitas, aliquando vix saepe circumcinctas imaginatus fueris; jam tibi pleraque Poloniae oppida repraesentare poteris, regiis exceptis, quae tamen ipsa nihil plane splendoris habent, si cum Germanicis nostris conferantur. Calissium [note: Quae urbs est non incelebris inter Posnaniam et Siradiam medio loco sita, et Palatinatus spectabilis caput atque sedes audit.] tamen fateor, oculos meos reliquorum spectaculo lassos reficere potuisset, nisi et ipsum felicitati meae flamma populatrix subtraxisset, cujus injuriam reaedificantium industria nondum penitus aboleverat: delectavit tamen ibidem me templi et collegii Jesuitici inspectio, quo nullum in Polonia vel structura magnificentius, vel doctorum discipulorumque grege numerosius inaudivi: vidi etiam, de quo plurimum mihi


page 449, image: ds0449

gratulor, celebrem illum Mart. Smiglecium, [note: A patria Smigla ita dictum, scriptisque plurimis clarum: quo de in H. C. S. Cap. II. lit. S. pluribus disseruimus. Hoc loco ejus tanquam notissimi Socinianorum antagonistae meminit, data occasione percommoda, Ruarus. Nobis autem quaedam ad eum attinentia (omissis scriptis, in quibus Logica eminet,) heic annotare visum est, quoniam in Hist. Crypto-Socin. cum caeteris ipsaque adeo Alegambe-Sotwelliana Biblioth. ortu Leopolitanum fuisse dixeramus, ex hac vero epistola Smigla potius oriundum dici patet; id quod cognomen etiam confirmat. De quo dissensu eruditi, per me licet, certent, si quidem, ut de patria Homeri aliis disputare volupe fuit, ejus rei operae pretium esse videbitur.] virum aetate jam senili, [note: Dubium contra aetatem Smiglecii, alibi a nobis ex anno mortis motum, fortassis ex praematura canitie solvi potest.] procerum, macilentum, et aspectu satis religiosum, in sermone patrio, quemadmodum alii referebant, non perinde comptum, quem Brzezinius, ex cujus oppido oriundus est, meo rogatu [note: 97] nunquam hactenus sibi visum salutavit, dexteraque juncta, paucis verbis allocutus est, cum itineris properati ratio fusiorem sermonem non admitteret. Petricoviam ubi veni, urbem non inelegantem, detersis itineris sordibus, illustrem Palatinidem nostrum, [note: Jacobum Sieninium, Racoviae dominum et Socinianorum potentissimum patronum. Conf. epist. 12.] qui commodum inter judices regni annuos ad caussas pro tribunali disceptandas lectus eodem migraverat, audivi una cum Brzezinio, qui me Rhawiumque Palatinidae Racoviam curribus suis devehendos commendabat: ipse enim clientibus operam ibidem advocationibus praestiturus ulterius non pergebat, nosque viatico ad iter instructos, data, acceptaque salute multa cum officiorum pollicitatione humanissime dimittebat. Postero itaque die viae nos cum aurigis et pistore quodam Palatinidae fratre nostro dedimus, cum prius in curia vidissemus judices solenne jusjurandum praestantes, qui postea Mareschallum inter se delegerunt; ubi pene verebar, ne nequiter expeteret Matthiae nostro, [note: Eidem, quem ante cognomento solo expresso, Rhawium vocaverat, Transsylvano.] qui cum protrudentium unda paulo vehementius impelleretur in Abbatem, ni fallor, quendam, unum ex judicibus, pro Arriano ministro habitus amaris dictis et plagarum metu incessebatur, sed ipse morum Polonicorum gnarus Brzeziniani nominis jactatione alienam culpam facile tandem excusavit. In hoc itinere ridiculum quid accidit, quod, non ad nobilissimae gentis dedecus, cujus luminibus unius rustici miseria nihil obstruere potest, [note: 98] sed ad pudorem Westphalorum nostratium, quem venustulus, illis Lipsius incusserat, similium elegantiarum apud alios exemplo minuendum


page 450, image: ds0450

ascribam: pascebantur in uno hypocausto, in quo caupo cum familia noctes diesque agebat et hospites excipiebat, vacca simul et anseres, et nonnunquam etiam sues, qui tamen alias in fornace stabulabantur adeo vasta, ut ignis excitatus objacentium animalium cutem calore contentus lambere, flamma non attingeret. Ab his deliciis cum Racoviam maximis votis exoptatam venissemus, quod fuit... commodum ante pontem, qui oppidum ingressuris transeundus est, jamjam abeuntibus occurrimus Claudiopolitanorum [note: Eorum videlicet, qui Socini partes istic tuebantur ea aetate pleno consensu. A quibus Semi - judaizantes quodammodo sejuncti erant.] ad Polonos fratres legatis, Paulo Czenadio [note: Hoc de viro, caetera obscuro, sed docto, ut videtur, et inprimis, coetui suo charo, peculiari etiam nomine [gap: Greek word(s)] notato, lege, quae in Hist. C. S. dicta sunt Cap. II. ad lit. I. utrum iste fortassis L. de Providentia Dei scripserit, quem Synadi cuidam Transsylvano Mersennum supra attribuisse audivimus, non definio. Fictum certe illud nomen, non minus ad hoc, quam alterum (Zenadii) congruit.] medicinae doctori, gymnasii domi rectori, et Thomae Langio senatori, mutuoque consalutantes statim discessimus, accepto uno ex illorum ministerio, qui Matthiae litteras ad parentes [note: Erat enim Rhavii patria ipsa Claudiopolis.] scribenti praestolaretur. In ipso oppido jam quoque discessurum in Czarkowianum deprehendimus, non prosapia, nec eruditione magis quam pietate clarissirnum senem Moscorovium, [note: Hieronymum illum toties decantatum, et scriptis quoque contra Pontificios praesertim, pro Socini doctrina, clarissimum.] qui tamen precibus Smalcii paucos cis dies et rediturum et hybernaturum se nobiscum promisit, quod et praestitit magno meo cum fructu, qui saepius illum una cum Statorio [note: Johanne sine dubio, Ecclesiae Racov. jam ab anno 1612. ministro, atque Smalcio adjuncto.] Crellioque convenio, nec unquam nisi aut pietate aut eruditione sanctiore tinctus redeo etiamnunc, cum ipse gravissimo. atque utinam non [note: 99] lethali! catharro domi defixus interdum vix aegram vocem mittere potest. De reliquorum fratrum salutationibus non est quod operose scribam, cum ipse facile cogitare possis, si non prorsum injucundus hospes fuerim, quantis congratulationibus, quam arctis complexibus sim exceptus tum privatim tum publice; siquidem proxima ad coenam Domini celebrandam synaxi, cum primum Smalcius et me et vos [note: Novum arctissimi cum Racoviensi primario coetu nexus fratrum Alterphinorum specimen, ad Veteris Ecclesiae morem, non magni caeteroquin aestimatae, in sacrae Synaxeos celebratione, commemorandorum, unius fidei testandae gratia, solenni ritu editum. Quo licet facto nihilominus Ruarus etiam post id tempus, Socinum se nosse, strenue negavit] omnibus oratione Polonica commendasset, ipse Moscorovius,


page 451, image: ds0451

jussu reliquorum, amorem et officia mihi detulit, cui ego, quantum ex tempore potui, gratiis actis ostendi, nos in ipsorum benevolentia lubenter acquiescere. Victus in aula destinatus mihi fuit apud Palatinidem; museum etiam, quod tamen cum per hiemem ibidem incommodius mihi futurum foret, traductus in oppidum una cum Crellio contubernali meo [note: Dum Racoviae existeret: ubi ambo iisdem beneficiis fruebantur in aula Sieninii. Vid. ep. 13. inscriptionem.] mutavi. Vis nunc de studiis et occupationibus meis? sesqui horam absumunt sacra publica, quae et mane et vesperi, ut ex Crellii litteris [note: Utinam non abolitis! Id vero conscientiae stimulis, aut factorum pudore, vel tandem universo huic commercio arcano accidisse fatum, monumentorum illorum quae superant, paucitas docet.] aliquando intellexistis, quotidie frequentantur, a quibus tamen ego matutino tempore per septimanas tres, quatuor abstineo, ne gratis frigeam, cum Polonicae linguae ignarus conciones nondum intelligam. Duas horas apud Smalcium quotidie disputando, deque variis scripturae locis disserendo, facimus, ubi et ipse Moscorovius, quando valet, et Crocerius, [note: Paulus Crokier, Rector Gymnasii, ut supra jam annotavimus. De Statorio vel Stoinio paullo ante dictum est.] et Statorius adesse solent. Auctores etiam fuerunt mihi fratres, ut Polonicae linguae temporis aliquantum tribuerem, in qua Minerva tam invita versor, ut paulo plus quam nihil hactenus profecerim, nescio, an ingenii mei stupiditate, an naturae abhorrentis vitio: nec tamen spem adhuc omnem abjeci. Deberem etiam singulis septimanis concionem aliquam sacram habere, [note: Non est, quod ad hoc munus Ruaro, Studioso hactenus Juris, delatum B. L. haereas. Hae enim Sociniani coetus fuere rationes, eaedemque illis omnibus probatae sunt hypotheses, ut ordinis atque decori conservandi caussa, neutiquam vero propter jus aliquod divinum, peculiarem ad ministerium Ecclesiasticum vocationem requirant, et facile etiam, quoscunque secum sentientes, si dotibus sufficientibus sint instructi, praeter ordinarios Ministros, ad docendum publice admittant. Id quod Polonica lingua Racoviae ante meridiem, Germanica autem post meridiem fieri consvevisse, ex his ipsis litteris effici potest.] sed istam curam animo meo gratissimam tot ejiciunt alia negotia, ut rarius adhuc tam utile ac mihi plane necessarium exercitium tractaverim. Quantum enim temporis salutationibus et colloquiis talium amicorum extrahi putas, mihi quidem non tantum jucundis, sed etiam oppido fructuosis, ut proinde non asperner, sed non tamen sine ocii impendio: quo nullum alias mihi pejus interire puto, quam quod prandiis coenisque


page 452, image: ds0452

impenditur, quae nonnunquam, ut in aulis fieri solet, minus quidem pro Palatinidae nostri dignitate, pro meo tamen usu, et aliorum negotiorum desiderio lentius et cum pompa quadam, occupato molesta, trahuntur. Huc adde, quantum me laborare necesse sit in rebus meis domesticis, quarum status in patria non mediocriter affligitur, consilio [note: Dolis tamen subinde intermixtis.] satis expediendis, meque ipso ad omnem fortunae procellam matura deliberatione muniendo: adde postea, quantum mihi libris quibusdam in Germania rarioribus legendis satagendum sit: istis additis, reliquisque supputatis, jam subduc rationes, [note: 101] et vide, quantum mihi ad litteras restat, in quibus si non praestare queam id, quod tu expectas, jam non ego ignavus, cui aliae occupationes id non permittunt, sed tu potius subiniquior, qui tantum a me exigas, videri debeas. Sed satis jam multa praefatus videor; si pompa Circensibus odiosa, quanto magis in amicorum litteris? Ad quaestiones tuas venio, quarum prima est, An aliena fides siderato sive paralytico remissionem peccatorum impetraverit? Vt ad hanc quaestionem recte respondeatur, considerandum primum venit, quid Evangelistae in illa siderati historia per remissionem peccatorum intelligant: Remittere peccata, phrasi sacris scriptoribus usitata, idem esse nosti, quod illi, qui latine tersius loquuntur, culpam aut poenam remittere dicerent, quoties fere Deo, aut fortassis etiam Christo, aut [note: Obscuram hanc orationem particula haec disjunctiva reddit, et fortassis at legendum est, ut Christum quoque, tanquam vicarium, hac potestate uti consvevisse, doceatur. Sic certe ex sequentibus elucere videtur, et Socinianorum doctrinae receptae analogia, qua dum mortalis esset, h. e. antequam mortuus fuisset, et e morte resuscitatus, non potuisse vere et perfecte peccata remittere, nisi vicarii in modum, perhibent, idem confirmat.] utplurimum saltem tanquam Dei vices gerenti, tribuitur; nonnunquam etiam pro eo usurpari, quod pronunciare et declarare, aliquem culpae non amplius reum et poenae subjectum esse, qua ratione Apostolis remittendi peccata potestatem dedit Christus, qua tu si vis ipsum etiam aliquando proprie fuisse usum, id quidem ad hanc controversiam parum pertinet. Illud magis: cum duplex sit poena, temporalis et aeterna, duplicem etiam illius, ut et culpae, quae semper 102 eam antecedit, remissionem, sive vis etiam addere remissionis declarationem [note: Ita certe Socini pars remissionem peccatorum interpretatur, ut effectum in futuram demum aeternitatem rejiciat; ubi perfectam fore remissionem, quam spe duntaxat heic praecipiamus, tandem consecuturam esse, maleferiati homines illi putant. Contra testimonium Sp. S. Rom. VIII, 1. planum et luculentum, ubi in hac jam vit [gap: Greek word(s)] (nunc) dicitur esse [gap: Greek word(s)] etc. ait Apostolus. Quo posito omnes tricae, quas valde impeditas hoc loco Ruarus de poenis temporalibus et aeternis proposuit, diluuntur facillime, et uno ictu concidunt, quippe extra, immo contra Script. divinam fictae et consolationi seu [gap: Greek word(s)] conscientiarum Evangelicae e diametro repugnantes.] considerari posse, quarum una, ut a poenis temporalibus


page 453, image: ds0453

et culpa, quae nos ad eam obstringebat, immunes simus, facit, immunesve pronuntiat, altera nos a poenis aeternis et culpa tantum exitium promerita liberat, liberosve declarat. Geminae remissionis ejusmodi, quarum una temporarias, altera spectat aeternas poenas, exemplum habes insigne, Matth. XII, 32. ubi de blasphemia in Spiritum sanctum legitur, quod nec in hoc nec in futuro saeculo remittatur, quod ita Socinus explicat, [note: Cum toties testatus sit, se magistrum Socinum non agnoscere, epistolarum harum auctor, sola tamen ad eum, tanquam oraculum, provocatione, quanta fuerit in animo suo ejus auctoritas, rationibus haud communita, abunde testatur. In. Sp. S. autem, quod dicitur, peccatum, ejusque crimen ac poena, quam exiguum huic Socini opinioni praestet afferatque robur, alibi docuimus, et ipse Evangelista Marcus optimus interpres commonstrat.] eum, qui tanto se scelere alliget, et in hac ipsa vita punitum iri, et aeternum supplicium esse subiturum: de quo loco, quia difficilior est, plura legere potes in commentario, super quintum caput prioris Epistolae Joannis, cujus exemplaria nunc aliquot a Crellio nostro accipis. Vtra vero remissio hoc Matthaei loco, ex quo tu nodum connexuisti, sit intelligenda, non obscurum esse potest fixius inspicienti sequentia verba v. 5. ubi Christus, Pharisaeorum criminationi respondens, satis ostendit, ad aeternas se poenas non respexisse, cum siderato v. 2. remitteret, cum hic pro similibus habeat dicere, Remittuntur tibi peccata tua, et surge et ambula; et, ni fallor, prius tanquam aliquid posteriore facilius proponit, quod vix posset, si remissio peccatorum ad aeternarum poenarum ablationem spectaret. Et versu sequenti, ut vero sciatis, ait, [note: 103] quod potestatem habeat Filius hominis in terra remittendi peccata; tunc dicit siderato, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam: satisne diserte tandem pro eodem habere videtur, morbum sive temporariam peccati poenam tollere, et peccata in terra remittere? sic enim conjungenda sunt haec verba, in terra, dirempta ab illis, [note: Neutiquam temperamentum illud verborum, tanquam limitatio quaedam, ad beneficium aliquod imperfectum, hoc est, remissionem certi tantum gradus poenarum temporalium puta, respicit, sed personae Christi qualitatem atque conditionem, [gap: Greek word(s)] , describit, et tanquam offendiculum removet, et quanquam in terra existat, atque pauper et egenus inter alios terricolas obambulet, nihilominus hac remittendi peccata (peccata, inquam, non poenas peccatorum duntaxat, sed et culpam cum poena in universum omni,) ipsum pollere potestate, eademque nativa et propria, indicat. Quod ut confirmet, spectabili nec minus efficaci auctoritate, patrato miraculo sanitatis, subito nempe ad nutum et arbitrium suum, restitutae servator potentissimus, radio quasi quodam majestatis, sibi, ut homini etiam, competentis, etsi non constanter usurpatae, demonstratum dedit. Male ergo haec pro similibus habuit Ruarus, et ut talia, quae remissionem tantum explicent, consideravit, quibus ille potius, tanquam luculentissimo signo et documento, ex re quadam conspicua desumto, adversariorum pervicaciam compescere, et manifestissimo beneficio in oculos incurrente, alterius oculis non conspicui veritatem stabilire voluit. Id quod disputatio de eo, quid [gap: Greek word(s)] sit, heic agitata, et verbum [gap: Greek word(s)] clarissime testificantur. Vt omittam, Christum, potestatem suam, remittendi peccata, ut demonstraret, hoc miraculum patrasse, explanate dici; de explicatione autem, qualis sit illa remissio, huic facto, ut Sociniani fingunt, adjecta, (quibus alias verbis consilium expressum fuisset,) ne [gap: Greek word(s)] quidem legi.] potestatem habeat, ut ex colatione


page 454, image: ds0454

Marci II, 10. Socinus observavit. Jam igitur ad quaestionem tuam dico, non debere tibi mirum videri, si fides aliena siderato remissionem peccatorum impetravit, quoad eam corpoream in hac vita poenam attinebat, [note: Non negant nostri, aliena fide corporea beneficia impetrari posse, at sola haec beneficia hoc loco contigisse paralytico, id est, quod negamus. Neque tamen, ut ab aliis fit, propterea salutem animae alienae fidei adscribimus, sed effectum tantum mediatum, hoc est, mediorum salutis promovendorum, ei tribuimus, eo modo, quo sani homines aegrum [gap: Greek word(s)] non sanum facere, at medicamina procurare solent.] quandoquidem hujus rei duo apud eundem Matthaeum exempla leguntur, alterum cap. VIII. 13. alterum cap. XV, 28. quibus liceat fortassis etiam tertium addere, Marc. V, 36. et Lucae VIII, 41. cum praesertim verisimile sit, Evangelistam, quando dicit, cum vidisset fidem illorum, ipsius siderati sidem maxime respexisse, aut saltem non exclusisse, quem alias hominem minime malum fuisse, vel id arguit, quod morbo liberatus Deum laudaverit, ut Lucas in eadem historia describenda annotavit. Et quorsum alias unus pro altero oramus, nisi quia precatio justi, cui fides adjuncta semper est, multum potest, idque non tantum in avertendis hujus vitae malis terrenisque a bonis alteri impetrandis, ut expresse Jaccobus innuit cap. V, 16. qui versu quoque praecedenti remissionem peccatorum [note: 104] ad invaletudinis, ni fallor, ablationem retulerat; sed etiam in coelestibus bonis exorandis, qualis est vita a Joanne cap. V, 16. prioris Epistolae indigitata; quod tamen qua cautione accipiendum sit, eundem, quem supra dixi, Socini commentarium consulendum censeo. Secundo, petis, ut locum Rom. I, 19. 20. seu potius loci istius sensum a Socino datum contra corruptelas Jacobi ad Portam [note: Jacobi ad Portum, non ad Portam, viro huic docto nomen fuit, patria de reliquo Bernati, sed officio Professori Lausanensi recens constituto, ex Orthodoxa defensione contra Ostorodi Institut. ed. t. t. celebri. Ejus libellus, cujus hic mentio incidit, et a nobis p. a. titulus repetitus est, nuper admodum evulgatus, plurimum negotii facessivit Fratribus et Polonis et Germanis, tantoque magis visus etiam est lectione et refutatione dignus, quod non solum primarium haereseos compendium aggressus erat autor, sed opusculum etiam Senatui Gedanensi dedicaverat, eo fine, ut Ostorodo, non procul a pomoeriis amplissimae urbis habitanti, et quascunque potuerit, ex ovili illo abripienti oves, commodius obviam iri posset. Caeterum locus, ad quem heic provocat, indicio a Peuschelio facto, Ruarus in L. cit. f. 17. sq. habetur. De modestia viri hujus doctissimi testatur epistola ad Conr. Vorstium data, quae inter Epist. Remonstr. num. 150. legitur.] defendam:


page 455, image: ds0455

qui in re libenter tibi gratificarer, si vel istius corruptelas simul annotasses, vel liber Jacobi contra Ostorodum, quem innuis, hic inveniri posset: nam Smalcii prius exemplar alio abivit, et ille novum adhuc expectat. Illud autem recordor in isto loco mihi quoque olim negotio fuisse, quomodo Paulus sequentibus versibus tanquam poenam non recepti Evangelii gentibus fuisse scribat ea, quae jam pridem inter illas vigebant: ad quod duplici ratione responderi potest, primum illa flagitia, quae ibidem recensentur, quanquam antea quoque perpetrabantur, tamen a voluntaria hominum nequitia tunc profecta esse, postea vero justo Dei judicio tanquam necessaria, quaeque non poterant non fieri inducta [note: Vox incommoda: praesertim si ad judicia Dei referatur, per quae non inducuntur nec immittuntur peccata, ut necessario fiant; Sed gratia subtrahitur, tanquam a judice juste erga ingratos irato: unde hominum crescente malitia, sibi nempe absque fraeno deinde relictorum, vitia plura et atrociora oriuntur. Quod alibi Paullus verbis notatu dignissimis: Sivit eos suis ipsorum viis incedere, Act. XIV. 16. pronunciavit. Quicquid vero horum sit, nihil tamen eorum ad sententiam Socini, per opera [gap: Greek word(s)] facta, cum instaurandis rebus hominumque saluti procurandae apparuisset Christus, miracula l. c. Rom. I. 20. intelligentis, faciunt incrustandam. Quoniam non solum de notitia Dei supernaturali, a Christo et Apostolis praedicata, h. l. directo non agitur, et [gap: Greek word(s)] Dei nusquam etiam miracula denotant, praesertim [gap: Greek word(s)] cognita, tametsi in mundo sint facta; Sed etiam ipse Apostolus Cap. II. 12. atque 14. de veritatibus [gap: Greek word(s)] (natura) notis se disserere, earumque tanquam manuducentium ad sublimiora neglectum, justa Dei in tot flagitia traditione punita esse, jam ante Christi adventum, luculenter, verbis praeteriti temporis constanter adhibitis, edocet.] fuisse, et, cum liberum antea gentibus fuerit, nuncio improbitati remisso, per Christi doctrinam ad meliorem frugem redire, deinceps occoecatis mentibus ne videre quidem tantam Evangelii gratiam, cujus lumen in mundo passim tunc resplendebat, concessum esse. Deinde dico, [note: 105] licet jam antea gliscebant passim inter gentes vitia, nunquam tamen eo


page 456, image: ds0456

ardore, quam Neronis et consequentium aliquot Imperatorum temporibus, quae Paulus hic perstringit: neque scio, an unquam homines magis ad libidinem, ad crudelitatem, ad rapinas, et omnia scelera projecti fuerint, an unquam variis et curiosis artibus magis dediti, an unquam plures et inauditos deos antea coluerint, et quod mirum videri debeat, minus tamen de omni divinitate praesertim viri docti senserint, cum passim tunc ferverent istae disputationes, an Deus aliquis sit, et num rerum ille nostrarum curam gerat? an vero omnia coeco fortunae impetu, nullo bonorum malorumque discrimine volvantur et revolvantur? id quod juxta mecum fatebitur, qui illius aevi scriptores primoribus, quod ajunt, labris degustarit. Possunt autem hae duae responsiones ita conjungi, ut dicatur Paulus istam gentium, de quibus loquitur, poenam fecisse, quod in prioribus sceleribus obfirmati, et ad plura majora audenda inflammati fuerint, terribili quidem, sed justissimo Dei judicio, qui contemptum evangelii [note: Nec conciliatione hic opus est, nec conjunctione rationum ante adductarum. Quamvis enim non inficiemur, eo tempore, quo Evangelium Christi praedicatum est a Christo et Apostolis ad summum etiam gradum perductam provectamque fuisse impietatem non unius generis inter populos profanos sapientiam simul et Philosophiam professos, Graecos atque Romanos: non tamen, hujus novi beneficii contemtum tantorum flagitiorum caussam fuisse, vel verbo innuit Apostolus; Sed eo potius spectat, ut corruptissimos esse omni scelerum colluvie homines cunctos, [gap: Greek word(s)] potissimum, tum vero, quod sequenti capite incipit docece, etiam Judaeos, utut lege divinitus data instructos, et a moratioribus quoque ethnicis nonnullis interdum, qualicunque morum modestia, superatos ostendat, atque hinc ex operibus legis nullatenus justitiam expectari posse, quae undiquaque deficiat, concludat. Quod si vero, quaenam sit tantae corruptionis animorum caussa inquiras, id eo factum esse, dicit, quod naturali, qua uti poterant [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] , notitia et Theologia generatim non recte usi sint, sed etiam hinc potissimum divina justa Nemesi illud malum ortum esse ait, quoniam, quem nosse poterant, Deum esse [gap: Greek word(s)] , quod sane ratio sana ex operibus creatis demonstrare potest, eoque modo etiam colendum docet, variis et ex parte etiam turpibus imaginibus corporeis certe confictis contumeliose tractarint, injuriaque per idololatriam suam, putida offecerint. Quid vero hisce rebus cum Evangesto Christi est commercii?] sui gravissime vindicare solet. Sin autem aliud quid objicit Jacobus ad Portam, quod per ista, quae nunc ad meam de Socini explicatione natam dubitationem attuli, dilui non possit, de eo fortassis aut coram aut alias per litteras videbimus. Tertio, Socinum secum ipso pugnantem arguis in solutione argumenti sexti classe prima [note: 106] contra Wujekum: rationis tuae, quam intricatius proponis ea vis esse videtur, quomodo Socinus dicat, Joannem in illis verbis,


page 457, image: ds0457

cap XII, 4. cum vidit gloriam ejus, ad utrumque testimonium, alterum ex sexto, alterum ex LIII. Esaiae capite allatum, respicere, cum idem tamen neget, quicquam cogere, gloriam istam, quam vidisse Esaiam Joannes affirmat, ad illam gloriam referre, cujus visio describitur apud eundem Esaiam cap. VI. unae testimonium alterum est allegatum. Ad hanc quaestionem ut sine ambagibus respondeam, quanquam tu ipse in iis, quae tibi objicis, non videris aliquatenus ignorasse, quot modis eludi posset, simpliciter, in eo te falsum esse, dico, quod existimaveris, illam gloriam, ad quam respexisse Johannem Socinus fatetur, primis illis sexti apud Esaiam capitis verbis contineri, quem Bellarmnius et Wujekus imprimis urgebant, cum aperte Socinus illam gloriam, cujus visio ibidem describitur, distinguat a Christi gloria, cujus Johannes mentionem fecerit, quaeque apud Esaiam tribus postremis sexti capitis versibus [note: At in postremis Es VI. versibus nihil occurrit, quod vidisse dicatur Esaias; Aliud enim est praedicere, aliud videre. Ab initio vero capitis, quae viderat Propheta, disertis verbis narrantur, et actus praeterea videndi atque loquendi, ipse Johannes distinxit. Taceo, neque in fine capitis istius de gloria Dei locutum fuisse divinum vatem, sed de Ecclesia potius in summas angustias redigenda, ea potissimum, quae ex Judaeorum gente colligenda esset, et [gap: Greek word(s)] a Paullo Rom. XI. appellatur. De Ecclesia certe ex ethnicorum ingenti caterva Christo congreganda sermonem l. c. non institui, ipse Socinus satetur.] annunciatur. Inquit enim Socinus, praeclarissimam in illis Christi gloriam praedici, quandoquidem post mentionem versu 9. et 10. factam futurae coecitatis et indurationis Judaerum in Christo non agnoscendo et amplectendo, praedicitur versu 11. desolatio et vastatio istius populi ejusque rejectio, non tantum propter Christum contemptum, sed [note: 107] etiam per ipsum Christum, postquam ad dominium omnium rerum evectus fuerit, efficienda, imminens, et v. 12., qui per parenthesin legi debet, gentium post Judaeorum rejectionem istam vocatio et ad Christum converio, idque ingenti numero, (hunc enim sensum praebere possunt illa Vulgatae verba, et multiplicabitur illa, quae derelicta fuerat in medio terrae, nam et alibi ipse Esaias de gentium vocatione, sub nomine mulieris derelictae seu desertae, loquitur, quemadmodum Paulus Apostolus Gal. IV, 27. interpretatur) quam verisimile Socinum, cum contra pontificios homines disputaret, secutum esse; ac postea statim subjungitur, ejusdem populi Judaici in pristinum, atque adeo meliorem statum restitutio, quae nimirum per Christi agnitionem illis est obventura: verba prophetae ultima sic habent, verum adhuc in ea terra erit decima pars, et, sive, quae revertetur ad Christum et erit in excisionem sicut terebinthus et quercus, quibus


page 458, image: ds0458

in projectione subsistentia, illi in hac erit subsistentia, semen sanctum; i. e. quemadmodum terebinthus et quercus, cum hiemali tempore folia sua projiciunt, retinent tamen semper intemam quandam vitam, quae vere nove se rursus exerit, ita cum decimae quoque Judaeorum parti, post reliquas disperditas, excisio quaedam immineat, nihilominus tamen semen aliquod sanctum retinebit, per quod spes illius revirescat. [note: 108] Hanc gloriam Christi, quae tribus istis postremis versibus continetur, multo conjunctiorem Socinus ait et verborum structura et reipsa esse cum eo, quod inde a Joanne citatur, cum verbis nimirum illis v. 9. et 10. Audiendo audite, et quae sequuntur; quam est gloria illa, quae praecedit in illa visione Dei, quae Esaiae ab initio capitis descripta contigit. Haec si adverteris, jam Socinum a contradictione, ceu spero, absolves. Quarto, cum Socinus dicat, verba Es. XXXV, 4. quatenus ad Christi tempus pertineant, ut allegorice accipiantur, omnino necessarium esse, quaeris an tempus ante Christi mortem intelligatur, et quomodo tunc non sit falsum, quod de allegoriae necessitate Socinus dicit, cum Christus revera ea miracula, quae apud Esaiam describuntur, ediderit? Sed hac quaestione non fuisset opus, si Socini verba paulo attentius consideravisses, quae nunc, ut brevibus notis illustrem, ascribam. Allegorice, inquit, sunt miracula ista, quod coecorum oculi aperiri, surdorum aures reserari, claudi ut cervi falire, ut muti linguam ad laudes Dei resolvere debeant, accipienda, non quidem de Christi tempore, quod, quam vis nonnulli autument, inter quos est Calvinus, qui spiritualium oculorum reliquorumque membrorum creationem figuratam praedici putat, ego non adeo nunc urgeo: sed saltem sive ad minimum pro eo tempore captivitatis Babylonicae, [note: Non esse in cap. 35. Esaiae de captivitate Babylonica sermonem, cum alia plurima demonstrent v. g. quae de consueta ethnicorum deserti nomine in Prophetis appeliatorum nomenclatura, de gloria Libani Carmelique decore deserto huic, non aliter certe quam spiritualiter, danis, de semita item sancta, et fontibus solatifluis in desertis, deque absentia leonum et malarum bestiarum, ad Maccabaeorum tempora non quadrante, etc. etc. hic leguntur, tum vero maxime Christi ipsius ad hoc vaticinium provocatio Matth. XI, 3. sqq. addocet. Nihil ergo caussae fuerat, cur de complemento gemino tam solicite cum Socino suo laboraret Ruarus, cum non nisi unum fuerit.] quo miracula talia vere contigisse nusquam legimus, ex ad [note: 109] quod tamen hunc locum referri posse ostendi: Nec debet cuiquam mirum videri, quod in his verbis, quatenus ad captivitatis Babylonicae tempora a me referuntur, tropum aliquem constituam, cum verisimile plane sit, ut pleraque alia, quae ibi praedicuntur, mira et magna, qualia


page 459, image: ds0459

sunt, quae ab illis verbis, quia eruperunt in deserto aquae, usque ad versum 10. scribuntur, allegorice accipiantur, ad quodcunque tandem tempus illa pertineant: quatenus vero ad Christi tempus pertinent, id est prorsus necessarium. Non dicit igitur Socinus, miracula v. 5. et 6. comnemorata ad Christi tempus allegorice accommodari debere, sed illa pleraque alia, quae designavi, in quibus cum propheta populo a captivitate reduci terrenam felicitatem promittat, quatenus verba typice sumuntur; intelligendum est nihilominus, quatenus ad Christi tempora mystice referuntur, omnem spiritualium bonorum abundantiam sponderi. In quaestione quinta primum petis, ut exemplo tibi annotem, ubi ipse Deus introducatur loquens, post illa verba, sic dicit Dominus exercituum: quod equidem te petere, satis mirari non potui, cum exempla ita sint obvia, ut crediderim, te, qui nec, antequam aere laveris, ista ignorabas, nunc cum quaereres, aliud fortassis egisse. [note: Ita profecto est. Immo vix unquam, nisi sorte oratio Dei praecesserit, et hac formula ea finiatur, ostendi potest, ubi aliter res comparata sit.] Vel ipsum hunc vide Zachariam, cujus occasione quaestionem instituis, cap. I, [note: 110] 3. 4. 14. 16. 17. et animadvertes, semper aliquid ex persona Dei subjici, ut alias fere semper, quotiescunque verba haec, sec dicit Dominus, in propheta quodam leguntur. Deinde conaris labefactare rationem Socini, qua probat, quamvis alias fortasse semper post verba, sic dicit Dominus exer cituum, ipse Dominus exercituum loquens introducatur, id tamen in loco Zachariae II, 12. fieri non posse; quam rationem si aliquanto explicatius tibi proposuero, facile corruet objectio, qua tu eam impetis. Dicit itaque Socinus, quod Angelus non potuerit ipsum Jehovam ad se loquentem introducere, [note: Immo vero non opus fuerat hac solicitudine intricata. Etenim jam a commate 9. (finita ante comm. 8. oratione Angeli, Zachariam virum juvenem alloqui jubentis) ipse Prophera loquitur et Deum introducit loquentem, qui dixerit: A Deo se missum iri post gloriam templi secundi restitutam ad gentes, in Ecclesiam N. Test. congregandas etc. idque ad certitudinem indubitatam magis corroborandam, eum denuo repetiisse, inquit. Unde sane manifeste patet; Personam divinam, a persona alia, mittentem nempe a missa, distingui, distinetasque ut loquentes introduci. Quae caussa etiam fuit, cur tot impeditas Socinus, ad incitas redactus, elabendi rimas quaesiverit, Peuschelius autem adversus solem propemodum loqui, non sit verecundatus.] quia talis illi tribuendus fuisset sermo, ex quo duobus illis, angelo alteri Zachariaeque praesentibus, non potuisset constare illud, quod utique significare prior angelus volebat. Fac enim illum, ut ipsa Domini verba exprimeret, sic esse locutum, sic dicit Dominus exercituum, post gloriam mitam


page 460, image: ds0460

te ad gentes, quae spoliaverunt populum meum: hinc certe non constabit Zachariae et alteri angelo, qui cum illo erat, angelusne ille, qui haec Dei verba [gap: Greek word(s)] [note: Per imitationem.] retulit, ipse mittendus sit, an alter eorum, quibus hoc ipse referebat, et uter, et praecipue an alter angelus, siquidem ipse licet ex persona Domini loquens pro eo, quod in sermone Domini fuerat, mittam Zachariam, aut Angelum istum, qui cum Zacharia [note: 111] loquebatur, in referendo mandato demonstrativum te nomine proprio substituere potuisset. Deinde etiam non bene expressum fuisset per verba populum meum, istos spoliatos pertinere ad Zachariam, eumque ex illorum numero esse, ut exprimit pronomen vos. Et tamen utrumque, praecipue vero illud, quod ipse mittendus esset, oratione sua exprimere volebat: atque adeo etiam debeat, nisi vellet, ut ambiguitate verborum decenti [note: Aut potius indecenti.] jussum aliquod alteri latum ipsi fortassis exequerentur. His explicatis objectioni tuae jam responsum puto, qua quaeris, annon Dominus exercituum ab angelo loquens introduci potuerit duobus istis, Zacharia et altero angelo praesentibus? Potuit, sed non ut ipsi ex eo sermone perinde intelligerent, quae scire illos intererat. Quod autem addis, Socinum jam antea non ex hoc, quod nunc dicit, sed ex eo, quod, qui haec verba profert, haec dicit Dominus exercituum, fuerit angelus ille alter, qui occurrerit angelo loquenti cum Zacharia, probare, ipsum Dominum exercituum loquentem non introduci; si tibi ea probatio est, quod tamen Socinus mihi velle non videtur, quid tandem in eo est ab surdi, si idem non eodem semper modo probetur, cum hoc potius causae alicujus bonitatem argruat, quod pluribus argumentis stabiliri possit? Sexto, quod de substantia illa in materia [note: Nullo sensu, nisi Mariae auctor scribere voluit.] utrum seu im missa seu ibidem creata quaeris, ad id puto Crellium [note: 112] tibi pro sua illa eruaditione satisfecisse, [note: Obscurum est, quaenam fuerit quaestio. De purificata enim seu emundata substantia corporis Christi a geniali labe disputatum esse, non credibile est, quia ipsum peccatum originis uterque negabat. Verisimilius est, de modo, quo usus sit Sp. S. ad ovulum, unde Christi corpus formatum est, animato modoque ad vitalem vim recipiendam, hanc quaestionem egisse: qua de re uti dudum a multis, ita nuper etiam Servestae fuisse disceptatum, meminimus. Utut sit, nos consultius esse putamus et modestius, ab hac disquisitione omnino abstinere. Caeterum, Crellium satisfecisse Peuschelio, quando Ruarus inquit, non de libro aliquo, unde solutio haec desumenda sit, loquitur, neque enim quicquam huc usque in publicam lucem a. 1615. dederat, sed de epistola privatim ad eum scripta. Quae tamen, ut aliis pluribus et paene omnibus horum sociorum scriptis confabulationibus accidit, sine dubio est abolita.] a quo non nihil fere, quod ad hanc


page 461, image: ds0461

rem attinet, dissentio. Septimo, quaeris de loco Es. IX, 6. an in typo de alio, quam Christo, sit intelligendus, et quis tandem ibi designetur? Hic tibi, mi Peuscheli, fateor, aquam mihi adhuc haerere, cum, quid sequar, non habeam, habeam vero, quod vitem. Quod enim plerique Judaei de Ezechia interpretantur, id an consistere possit nescio, cum videatur de parvulo recens nato esse sermo; Ezechias vero fuerit tunc ad minimum novem annorum, etiamsi statim in initio regni Achasi vaticinium hoc ab Esaia proditum velis. Pone calculos; regnavit Achasus sedecim annis, cui successit Ezechias filius, cum 25. annos natus esset: fuit itaque jam tum, cum Achasus ad fastigium regni perveniret, annorum novem. Christiani fortassis omnes ipsi Christo sic accommodant, ut nullum hic typum admittant, qua in re mirari mihi subit, ex omnibus novi foederis scriptoribus neminem [note: Ratio plane ficulnea. Quis enim hanc legem a Deo usquam latam esse vel somniando cogitavit: Omnia loca de Christo in V. T. agentia, in N. T. allegata fuisse, aut allegari debuisse: cujusmodi sane plurima alia istic non commemorantur. Quo et ipsum Protevangelium atque Canticum Canticorum, tot mysteriis scatens, inprimis connumeranda sunt.] locum hodie tam [gap: Greek word(s)] [note: Insignem, notissimum.] ad Christum transtulisse, nec inficias tamen eo, recte id atque ordine a Theologis fieri, qui si istam, praeter alias rationem secuti sunt, quod puer, cujus mentio Cap. IX. fit, idem esse videatur cum isto puero cap. VII. quem Christum Matthaeus interpretatur, jam ipsi non obscure nobis indicant, quis capite nono, tanquam Christi typus, delineetur; constat enim puerum istum, qui septimo, ut et octavo capite Emanuel appellatur, esse Prophetissae [note: 113] filium, si sensum historicum spectes, quem Seidelius ille [note: Martinus nempe, Olaviensis, homo sceleratissimus.] meo judicio non male, si modo recte memini, (nam tu verba illius non adscripseras in ea charta, quam abeunti [note: Videtur per amicum in Poloniam peregre euntem, haec scheda, tot quaestionum plena ad Ruarum missa. Ipse enim Mart. Seidelius ille nunquam Jenam, unde haec scripserat Peuschelius, adiit; ad alterum vero Seidelium Pomeranum, Racoviam etiam, postquam Altorphio abiit, confugientem, de quo Hist. Crypto-Socin. Cap. I. lit. S., utpote qui nihil unquam scripsit, verba, quorum heic meminit Ruarus, excerpta nullatenus congruunt.] dederas,) evolvit. Quod si igitur idem Prophetissae filius [note: Falsissimum est, Propherae filium Emmanuelem illum fuisse aut dictum esse; non solum, quod ipse Angelus de Christo haec praedicta, idque nomen jam ei ab Esaia inditum esse testatur; sed etiam quia Virgo mater ejusdem si fuisset, uxor prophetae appellari haud poterat. Aliter vero de Scheur Jaschubh Prophetae filio, simul adducto et caeteris ejus liberis judicandum, quorum ob alias caussas meminit. Tantum abest, ut locus Es. IX. comparatus cum Es. VII. ad hujus sensum illustandum aliquid conferat.] nono capite describitur, quomodo


page 462, image: ds0462

tam splendidi convenient illi tituli, qui ibidem leguntur, Admirabilis, Consiliarius, Deus sive Heros fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis? An dicendum hic cum Rabbinis, ista elogia non infanti nato, sed Deo tribui, qui illius nomen vocaturus, hoc est, praesens illi affuturus, et benignitate eum singulari complexurus esset, ut in eodem Esaiae cap. XLIII, 3. phrasin hanc extulit Hieronymus Osorius? imo nec sequens versus ad multiplicandum, etc. totus inepte fortassis ad Deum referri posset, id quod etiam fere velle videntur ista verba ultima, zelus Jehovae exercituum saciet hoc. Sed est tamen adhuc aliud, quod Prophetissae filio congruere vix potest, utpote quod principatus super humeros ipsius factus sit: an et haec fortassis verba dilutiori sensu de Prophetissae filio accipienda sunt, quatenus ortus ipsius significabat, jugum oneris, de quo versu quarto, solvi debere, et principatum non aliter Judaeis, ac si super humeris istius pueri foret, postliminio restituendum esse; nec enim novum est, ut ea, quae Christo plenissimo verborum sensu conveniunt, aliis in typo ratione quadam debiliori [note: 114] tribuantur: cujus rei exemplum non longe quaerendum est, cum in eodem Esaia, capite praecedenti, versu octavo, Judaea istius Immanuelis terra esse legatur, quod non minus improprie, quam hoc loco principatus super ipsius humerum factus dicitur. Ego sane, ut antea fassus sum, vix habeo, in quo acquiescam, et tamen, ne viderer quaestionem istam neglexisse, somnia tibi mea narrare volui; nec enim soli Sabini, ut ajebant veteres, quod volunt, somniant. Octavo, quaeris de capite LIII. Esaiae, an et ibi sit aliquis Christi typus, et quis sit? Ego vero vix dubito, quin ibi typus aliquis lateat, cum ipsum quoque Socinum in ea sententia esse videam: lib. 2. de Servat. c. 5. quis vero sit, haud facile eruam. Memini, me in libro quodam manuscripto, qui ex bibliotheca Soneri, [note: Direpta magis quam distracta, a Leimero certe ita inter amicos distributa, quos eadem mente, quam ipse quoque Sonerus tenuerat, esse noverat, ut nemini aliorum quicquam concederetur. Qua de re jam in ipsa Historia aliquid a nobis animadversum esse meminimus.] nescio, an Dumlero, an Fabricio, an Hainlinio [note: Fraterculi sunt, quorum partim alibi meminimus, partim in calce hujus eppistolae mentio, additis et caeteris, fiet. Cujus autem labor MStum illud fuerit, Soneri ne ipsius, quod valde probabile est, an alterius cujusdam ab eo asservatum? non liquet. Multoque minus supersitne alicubi, an perierit, constat, et credibile est, cum epistolis tandem deletum esse.] obvenit, de toto isto capite quaedam disputata legere, quae tu, si modo mihi memoria non mentitur, istic reperire potes. Ego


page 463, image: ds0463

alias non difficulter adduci possim, ut Seidelii, [note: Ejusdem, de quo paullo ante, Martini, hominis ipsis etiam Judaeis pejoris; quippe qui, cum illi alium, ad ingenium nempe geniumque suum formatum, Messiam expectent, plane nunquam appariturum esse, neque etiam venisse unquam docuit.] sententiae subscribam, qui de Jeremia [note: Quam coacte vero id fiat, jam dudum a nostris demonstratum est, inque ipso etiam vaticinio ne levissimum quidem vel ex circumstantia aliqua datum indicium apparet. Nos contra vel solam sepulturam et vitam immortalem, cum vulneribus et sanitate, ex illis in Ecclesiam redundante, seu conciliatione cum Deo hinc orta, pluresque alias rationes huic opinioni Judaico-Grotianae (nam huic quoque ea probata est) refragari censemus. Ut N. T. authenticam interpretationem praefertim Act. VIII, 34. sqq. omittamus.] interpretatur, nec, objici tamen posse quaedam, ignoro, quae non ita scite Jeremiae aptari possint, quod caeterorum fortassis vaticiniorum divinorum more possit excusari, quorum hoc est ingenium, ut nunc ei, de quo primo edita sunt, nunc vero ei, ad quem mystice referuntur, per fectissime conveniant: qua in re licet singularem [note: 115] Dei sapientiam et prudentiam animad vertere, qui prophetarum linguas ita moderatus est, ut et probi, quando sublimius aliquid in ipsorum verbis agnoscunt, quam ea tempora, quae primum designabantur, exhibebant, tanto facilius ad recipiendam Domini Jesu doctrinam adducantur, et improbi, quando vident, non omnia tamen ex aequo Domino Jesu, prout verba sonant, congruere, nunquam malitiae suae praetextu destituan tur. [note: Pulchra haec sunt, fateor, et ingeniosa meletemata, sed falsam illam hypothesin praestruentia, qua, quicquid in V. T. praedictum sit, ad rem quandam ea aetate gestam sensu, quem vocant, literali spectare, et mystico seu sublimiori, typi in modum, ad res N. T. referri debere, nonnulli existimant. Ubi alii ex adverso cuncta propemodum ad Christum ejusdemque Ecclesiam obtorto haud rato collo rapiunt. Unde periculum illud, quod Ruarus metuendum putavit, utique nascitur. Restius illi sentiunt, qui modo haec, modo illa a Prophetis ad auditorum suorum commoda promovenda sensu primo et simplici pronunciata arbitrantur, et ad quod genus vaticiniorum singula pertineant, h. e. Veterisne an N. Test. statum delincent? ex criteriis seu characteribus certis, imprimis vero praedicatis, ut vocant, unde et Phiosophi, qualia sint subjecta, cognoscere jubent, colligi vosunt; ita praesertim, ut ad Sp. S. ipsius in Libr. N. T. ductum, indiciumque factum diligentissime attendatur. De quibus criteriis, utrumque extremorum evitandum praecipiens nuper admodum ex instituto, ea, qua pollet, exegetici doni praestantia, egit Ven. Rambachius. Neque etiam credo, quenquam hanc prudentiam, media via tutissime procedentem, esse, improbaturum, qui auditores quosdam vatum divinorum vituperatione et objurgatione, alios vero consolatione opus habuisse, et Prophetas ipsos non suae tantum, in qua vivebant, Ecclesiae, Sinaitici foederis tabulas, frequentius ob oculos habenti, sed etiam N. T. quod et his scriptis superstruendum erat, civibus consulere voluisse cogitet. Aliter vero de typis rebusque gestis sanctioribus sentiendum, quas non potuisse non gemina sed subordinata significatione, altera aperta, alteraque tecta magis, atque mystica hinc dicta, Ecclesiae omnium temporum instruendae inservire, eoque referri saepe debuisse, nemo nescit. Utut in his quoque similia a typis proprie dictis discernenda sint.] Posset tamen hoc cuipiam mirum, et Deo


page 464, image: ds0464

quodammodo indignum videri, quod Jeremiae singularis alicujus hominis vita, actiones et fortuna tanto, antequam ille lucem aspexisset, praedictae fuerint: sunt enim a morte Ezechiae, qui regum ultimus nominatur, sub quibus Esaias vaticinatus est, usque ad annum Josiae decimum tertium, quo Jeremias, aetate tum adhuc junior, vaticinari orsus est, anni LXX. Neque nego, maximi illud momenti futurum, cum non desint, qui fortassis hoc exemplo ad omnium rerum certitudinem etiam, priusquam gerantur, astruendam, humanique libertatem arbitrii destruendam usuri sint: nisi similia quaedam de aliis legerentur, ex quibus si non sequitur, quod isti volunt, cum duorum aut trium hominum particularis ratio communem omnium legem non ostendat, ut recte fratres nostri docuerunt, ne quidem ex hoc, quod circa Jeremiam gestum est, id firmiter colligi potest. [note: 116] Similia ista, quae dixi, duobus nunc tantum in locis aperiam, quorum alter est Danielis XII. capite toto, alter 3. Reg. XIII, 2. Apparet vero singulare aliquid in Jeremia fuisse, qui cum e paucis aliis ab utero, imo etiam priusquam formaretur, quod, nescio, an de ullo alio expresse dicatur, Deo notus sive charus, et ad prophetandi munus destinatus legitur, Jer. I, 5. et imaginem quandam Domini Jesu temporibus suis exhibuit non paucis in rebus, ut postea quoque reperti sint ex plebe, qui Dominum Jesum Matth. XVI, 14. [gap: Greek word(s)] [note: Non erat haec Pharisaeorum persuasio, sed ipsissimum Jeremiam, perinde ut Eliam rediturum, permulti sibi imaginabantur. Conf. 2. Macc. XV, 14.] [gap: Greek word(s)] [note: Nescio, qua traductione animae ex corpore uno in aliud inter Pharisaeos recepta.] recoctum Jeremiam crediderint. Nono quaeris, an CX. psalmus de alio quam de Christo intelligi possit? Ego quidem ferme persuasus sum, posse De quonam? dices; Judaei nonnulli de Abrahamo, nonnulli de Salomone capiendum volunt, quorum sententias ut persequar aut refellam cum aliqua somni aut olei jactura, non est mihi nunc tanti: sufficiat si meam exposuero, in qua iterum calculum meum adjicio Seidelio, homini quidem hosti regis nostri [note: Servatoris puta Jesu Christi, utpote quem Messiam fuisse et Regem illum a Prophetis promissum, quia mundanum ejus non fuerit regnum, pertinaciter negavit, totumque adeo, quae ejusdem verba sunt, explanate ad coetum minorem Cracoviensem scripta, Novum Testamentum, quia Prophetis contradicat, rejecit. non injuria hinc detestabilis a Ruaro in hac ipsa epistola dictus.] manifesto, et ob id


page 465, image: ds0465

detestabili, sed qui tamen in literali, quem vocant, antiqui foederis sensu enodando non infeliciter saepe [note: Immo vero tam infeliciter, ut, cum promissiones de Christo omnes non alio quam Judaico sensu, de felicitate rerum mundanarum acciperet, ipsum quoque hinc potissimum Jesum fuisse Christum, homo impius inficiaretur.] versatus est; nec tam ipsi tamen, quam aliis et pietate et eruditione praestantissimis viris, qui psalmum illum a populo de Davide cantatum non inficiantur. Acriter quidem, et velut incitatis equis, in hos invehitur Jacobus [note: 117] Martinius, [note: Qui, quemadmodum Seidelii illius scripta a Vogelio acceperit, alibi jam a nobis Hist. Crypto-Socin. Cap. III. Sect. I. enarratum est.] perque paginas aliquot libri sui de tribus Elohim [note: Libr. III. Cap. 108. sq. f. 671. sqq.] operose probare nititur, psalmum de Christo solo intelligendum esse, nec puto tamen esse necessarium, illius [gap: Greek word(s)] [note: Vaniloquentiam.] [note: Audax sane in Theologum, quem et ipsi Sociniani ingenio non destitui fatebantur olim, convitium, non alio fundamento, quam Seidelianis commentis stabilitum, iis praesertim, quibus a populo decantatum eum esse Psalmum ille finxit, aut certe omnia inani hoc effugio tela pro divinitate Christi summa elidi posse, ad Davidem nimirum hoc quicquid est applicando, existimavit. Quicquid autem sit de cantu hujus Cantici sacri publico, ubi non temere largientur Critici cuncti, ad usus publicos Psalmos omnes fuisse ad hibitos, sed Davidem etiam privatis suis ad citharam exercitiis nonnullos destinasse, facilius credent; hoc tamen certum est, scripsisse hunc Psalmum non alium auctorem, quam ipsum Davidem, teste Servatore ipso Jesu Christo, qui Messiam in hoc Psalmo, ab eo (Davide inquam) vocatum esse Dominum suum diserte ait, atque hinc argumentum, non ex populi canentis, sed Davidis dicentis, scribentisque seu [gap: Greek word(s)] , sententia contra adversarios format. Unde profecto, de Davide ipso haec intelligi haud posse, et recte proinde argumentum ex Davidis cum Messia comparatione formatum esse, patet. Ab ipso ergo Davide quando Psalmum hunc compositum esse testatur Christus, et hinc argumentum, quod luculentissima ejus verba Matth. XXII, 43. docent, struit, si vel maxime Sacerdotis nomenclaturam seponamus, sensu literali Psalmum hunc ad Christum spectare manifestissimum erit.] singulariter per partes excutere, quod et mihi inter tot occupationes nimis molestum foret, et tibi, qui tuo Marte facile fucum illius intelligas, inutile. Haec tantum contra Seidelium annotare lubet, quanquam psalmus hic a populo de Davide cantatus concedatur, nihil tamen falsi dixisse Christum nostrum affirmantem, quod David in eo Christum appellaveri Dominum suum, cum et verissimum, et apud ipsos Judaeos, si non recentes, saltem vetustiores illos, in confesso sit, unius loci geminum posse dari sensum, et probabile videatur,


page 466, image: ds0466

Christum cum Pharisaeis agentem, qui mysticos in scriptura sensus contra, quam Saducaei, rimabantur, hoc ex ipsorum doctrina tanquam certum sumpsisse, psalmum istum mystice de Christo, quicunque tandem ille futurus esset, intelligendum esse: alias sane habuissent statim, quod Christo reposuissent, nec fuisset necesse, ut pudore suffusi congressum Christi tam male argumentantis, ut verbo resutari posset, in posterum refugerent. At, inquit, populus psalmum canens introducitur. Quid tum? annon scriptori tribui potest, quod alium ipse in scripto suo dicentem facit? annon, ut assumam exemplum ex uno psalmorum, quos pro se Seidelius hic adduxit, vere possim [note: 118] affirmare, Davidem dicere, Exultabimus in salute tua, et in nomine Dei nostri vexillum elevabimus, etiam si David populum haec dicentem introducat? et, si verum est, quod nonnulli dicunt, prophetas vaticinia sua intellexisse, quod quidem de tenui, et, quae per nebulam obscurior sit, cognitione hoc loco fortassis concedi possit: non video, quid impediat, quo minus David et populus, eundem psalmum canentes, iste de Christo, hic de Davide [note: Novum de populo, quasi aliter, quam David Psalmum interpretatus sit, et audax rei incompertae figmentum. Quod tamen qualiscunque fuerit populi sensus, ad argumenti robur infringendum, ipsiusque Psami genuinum ex Scriptoris mente sensum pervertendum nihil facit. Christus enim non ex errore populi, sed Regis mente ratiocinatus est.] omnia intellexerit: quod propter Martinium praecipue notandum videtur: cum hoc uno pleraque ipsius argumenta non parum luxari queant. Quod autem auctor ad Hebraeos illud Cohen, v. 4., quando Christo accommodat, Sacerdotem interpretatur, cum tamen in psalmo Davidi tributum principem significet, in eo nihil absurdum committit, [note: Immo contra absurdissimum est, rariorem vocabuli Cohen, (qua intimae admissionis ministrum, neutiquam vero principem denotat, atque hoc sensu ad Melchisedecum plane non quadrat,) et praetesea stylo N. T. prorsus inconvenientem notionem ad Psalmum non solum decimum, sed epistolae quoque ad Hebr. scriptorem sacrum applicare; qui tamen ex instituto non alludendo, sed explicando in Psalmo X. de sacerdotoli officio Christi, atque adeo etiam de Christo, non Davide Rege, sermonem esse docet, cundemque simul Regem quidem esse obiter ait, sed illud non ex vocabulo Cohen, quod semper [gap: Greek word(s)] reddit, verum ex nomine Melchisedec deducit, et adhibita eum in finem brevi hujus Regis, quae Gen. XIV. habetur, vitae descriptione, porro confirmat atque illustrat.] cum verisimile sit, Deum, qui per os prophetarum locutus, longius, quam ad illa proxima tempora, prospiciebat, vocabulorum ambiguitate duplicem vaticiniorum sensum de industria velavisse, quorum alterum obscuriorem


page 467, image: ds0467

Christus et apostoli nobis aperuerunt, et auctoritate sua nobis, qui Christiani sumus, aliunde jam satis probata certissime persuadent: cujus rei insignia sunt aliquot in hac epistola exempla, pro quibus omnibus unum nunc sufficiat, cap. I, 7. ubi verba, quae in ipsopsalmo de ventorum turbine et igne flaminis [note: Etiam haec, quae Ps. CIV, 5. leguntur verba, male de naruralibus et corporeis ventorum atque ignis creaturis, interpretatur Ruarus. Quem de ventis jam ante actum esse, comm. 4. meminisse oportebat. Ad quos etiam ignis flammans haud congruit: qui nisi ad angelos spectet, porro ratione numeri non bene cum ministris convenire videtur. Quae, si vel maxime a Sp. S. explicatione in Ep. ad Hebr. tantisper discedamus, satis superque Pseudhermeniam Socinianorum ad incitas Cap. I. illo ad Hebr. redactorum produnt, et quia totum argumentum Apostoli evertunt perversae hae interpretationes, tanto magis eam sugere nos, imo detestari jubent.] leguntur, angelis subtiliori [note: 119] quadam argutia [note: Ergone ex argutiis accommodationis alias nomine ornatis Christi majestatem, angelis sublimiorem, adstruxit Paullus? Pudeat te, Ruare, tam immodeste, ne quid gravius dicam, de probationibus Sp. S. judicare.] ex verbis captata pro sua auctoritate, et forsan etiam pro sensu eorum, ad quos scribebat, [note: Non ex aliorum sensu, qui erroneus fuisset, sed ex re et vero Apostolus demonstrationem suam, quam ut fundamentum totius epistolae in limine statim ponit, atque toti tractationi substernit, derivavit. Neque enim, quid alii forte sentiant, sed, quae ex ipsa scriptura haec dicente effici queant, de Christo docere voluit. Qua confirmatione, ex ipsis verbis Apostoli ostensa, jam sicta quoque illa accommodatio uno ictu concidit, aliis formulis, si qui dum in N. T. unquam locum habeat, quam quibus Paullus heic usus est, designanda.] auctor accommodat. Priusquam ad decimam tuam quaestionem transeam, unum adhuc illud, quod vehementer urget Martinius, expendam; quod apostolus Petrus in Actibus cap. II, 34. argumento quodam allato concludat verba psalmi, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, de Davide non esse dicta: ex quo obiter illud nota, non defuisse etiam illo tempore, qui de Davide psalmum acciperent, quod ad historicum sensum a nobis datum, in quo non est verisimile illos facile erravisse, [note: Immo non solum verisimile est erravisse, sed praeterea, quae jam ante sunt adducta, omnino erravisse, hoc ipso, quod non ad Davidem pertinere verba illa Petrus ait, solide evincitur. Ex erronea enim sententia, cui ipse tanquam falsae Apostolus contradixit, alioquin praecipua doctrinae Christianae momenta derivasset. Quare potius errorem illum, quando, de Davide Psalmum illum intelligi haud posse, ostendit, divino Spiritu afflatus correxit.] confirmandum pertinet. Ad rem. Nihil aliud argumentatione sua Petrus velle videtur, [note: Male ita videtur Ruaro, utpote qui non certo tantum modo ad Davidem verba Psalmi CX. haud pertinere, Petrum affirmasse, sed simpliciter de eo non agere, sine difficultate ex verbis Petri intelligere poverat.] quam ut ostendat, verba ista


page 468, image: ds0468

psalmi sublimia, quia in Davide, perfectissimo, quem ipsa prae se ferunt, sensu completa non fuerint, Christo, qui supra omnes coelos evectus proximum Deo locum occupaverit, accommodanda effe. Nam quod alias, ut quis ad Dei dexteram humiliore quadam metaphora sedere dicatur, non requiratur, ut in coelos ascenderit, praeter usum phraseos similibus in locis docent etiam Martinii complices, Lutherani, qui, dextram Dei non locum in coelis certum, sed honoris et dignitatis praerogativam apud Deum supra alios significare, volunt, qua, nihil impedit, imo verissimum est, Davidem in terris praeditum fuisse, cum ob eam causam etiam primogenitus Dei [note: Hoc ipsum vero elogium non de Davide etiam in hoc Psalmo agi, sed de Christo edocet, et gratia, quae promittitur, stylo N. T. aeterna amplius confirmat.] appelletur, Psalm. [note: 120] LXXXX, 28. Quanquam illud etiam non est silentio praetereundum, quod a Rabbinis annotatur, [note: Annotatur fateor, sed ita tamen, ut ea circumstantia, quae neque Phrasin Sp. S. exhaurit, fingatur.] Davidem habitavisse a dextra tabernaculi parte, in qua arca Foederis, Domini nomine ipsa non raro appellata, (Num. XXXII, 20. Fos. XXIV, 1. Psalm. XXIV, 7. 8. 9 ut in singulis locis Vatablus explicat,) ut verisimile sit, istuc in psalmi verbis allusum esse, praesertim cum is eo tempore compositus videatur, quando David arcam ab Obededomi domo Sionem maxima cum pompa et universae gentis celeberrimo concursu transtulit: qua de re legimus 2. Sam. V. et I. Paral. XV. Est autem in hoc Actuum loco talis fere loquendi modus, quali ibidem Petrus quinto post capite utitur, cum id simpliciter sibi factum negat, quod, quanquam ipsum tamen aliquatenus simul attingebat, in Deum potiori ratione redundabat. Decimo, cum Socinus concedat, imo verisimile esse dicat, Dominatorem universae terrae, in psalmo XCVII, 5. a Jehova distingui, quaeris, an per universae terrae Dominatorem alius aliquis, praeter Christum, sive David, sive Salomon, sive quis angelorum, in typo sit intelligendus? Ad quod respondens dico, quanquam ex Socini verbis istud elici vix possit, quod per Dominatorem terrae alius a Christo intelligatur, si tamen typus aliquis ibi concedendus sit, a quo ego sane non nimium abhorreo, non Salomonen sed Davidem designari [note: 121] videri, idque ut sentiam, inducor inscriptione psalmi graeca, (nam in hebraeo codice nulla est,) psalmus Davidis cum terra illi restituta est. Quod si quis tamen mallet de angelo illo intelligere, qui ante Davidem incedens castra Palaestinorum concidit, cum


page 469, image: ds0469

illo sane contentionis funem ducere nolim, quanquam in priorem sententiam pronior sim, cum ipse auctor ad Hebraeos Davidem hic cum Christo conferre videatur, quando ad inscriptionem psalmi prius a me positam alludens ait, et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae conferens videlicet introductionem Christi in coelum, et introductionem Davidis in terram Judaicam. Sed hic interim animadvertendum est, ea, quae sequntur, isti terrae Dominatori, valde tenuiter [note: Immo nullarenus. Quis enim, si vel maxime taceamus demonstrationem Apostoli pro Christi majestate eminentissima hinc desumtam, imperium in universum orbem comm. 9. et provocationem ad cultum, gaudia atque adorationem omnium terrarum atque insularum, quibus ethnici describi alias solent, sine rubore Davidi R. applicare ausit? At filio Davidis, qui et ipse David mystico vocabulo saeplus audit, haec consentanea esse, nemo dubitat.] in Davidem quadrare, et inprimis in illo, Adorate eum omnes dii, adorationem non religiosam sed civilem, deos vero, vel pro magistratibus in terra Judaica, vel, ut Vatablus et Chaldaicus paraphrastes explicant, aliorum deorum cultores, capiendos esse, si modo ad Davidem verba haec ullo modo sunt accommodanda, de quo ego non exiguas dubitandi causas habeo. Omnino tota haec typorum res vehementer est incerta, pendens saepenumero ab ignotis historiis, cui proinde non ita mordicus inhaerendum est, quanquam alias multum habeat abstrusae doctrinae, nec fructu destituatur, si quis [note: 122] sobrie tractet, quod inprimis factu est opus, quoties cum adversariis res est, ne in Judaismi vel apud simpliciores suspicionem, vel calumniam apud malitiosos incidamus. Caeterum quod Grawerus [note: Sine dubio in disputatione aliqua, aut colloquio privato. Saepe enim cum eo Jenae, hoc tempore docente, utroque modo congressus est Peuschelius, ut tandem etiam monstri aliquid illum serio alere Noribergam perscribendum sibi esse, iste existimarit.] ex Sociniana hujus loci interpretatione elicit, Deum esse Christi typum, id non sine injuria manifesta facit, cum nec ex illis verbis Socino tributis, quae tu ex Grawero adducis, id satis recte sequatur, nec ejusmodi verbis, quantum ego scio, Socinus unquam usus fuerit. Possent tamen ista verba sic accipi, quod Psalmus de Dei, qui aperte in eo nominatur, persona sic loquatur, ut id et simul de Christo sit intelligendum, quatenus id, quod de Dei adoratione ibidem praedicatur, in Christo, Dei vices gerente, [note: De vicario Dei in hoc Psalmo [gap: Greek word(s)] legitur. De filio Dei autem genito a Patre ab aeterno heic sermonem esse, Sp. S. aperte testatur. Utri horum credendum sit, Paullone a Sp. S. edocto, an Socino aut Ruaro, L. B. judicet.] fuit impletum, cujus omnis honor


page 470, image: ds0470

ad ipsum Deum redundat. Si hanc Socini mentem Grawerus esse putavit, recte quidem eam assecutus est, quanquam nihilominus talibus eam verbis proposuit, ut alius aliquis, absurdum sensum subesse, facile suspicari queat; nec tamen ex ista sequitur explicatione, Deum esse Christi typum, cum nulla fiat in ea typi mentio, imo potius contrarium elucet, cum Socinus Deo Christum, ut sic dicam, subordinet, quod est contra typorum antityporumque naturam, qui sibi semper, quatenus tales sunt, opponuntut. Videor mihi hactenus attigisse potius quam absolvisse eas quaestiones, quas in literis tuis proponis: deberem nunc ea dubia exsequi, de quibus oretenus inter [note: 123] nos, antequam abirem, actum est. Memini vero quatuor aut quinque praeter caetera maxime fuisse insignia, de quibus pleniorem aliquem tractatum requirebamus, quo, subtersugientes adversarios, rimis, perquas elabi solent, omnibus obstructis ita teneremus, ut movere se longius non possent, quem tamen a me, praesertim hoc tempore, frustra expectas. Licet enim homo sim exilis admodum et jejunae eruditionis, et in his praesertim controversiis, minus etiam quam existimabam, me versatum deprehendam, si tamen omnem meam supellectilem literariam cum ramentis et pulvisculo converrerem, possem fortassis non exiguum libellum hoc argumento complere, causae bonitate [note: Tanta erat Ruari praefidentia, ut praejudicata opinione occupatus, caussam pessimam pro optima venditare non verecundaretur, ut ut posthac etiam eam strenue adhuc dissimularet. Quam firmo autem argumentorum robore caussa illa nixa fuerit, uti praecedentes manifestae Script. S. locorum detorsiones docuere, ita proximae ad dubia objecta responsiones, non minus, quam illae, audacissimae, verbisque Scr. S. planissimis aperte refragantes, declarabunt uberius. Sed haec quoque specimina fuere, quibus animi juvenum recens deceptorum et a regia via abductorum in errore, fuco quodam facto, confirmari possent, si contraria Socinisino dubia quasi uno halitu difflanda contemnerentur potius superbe, quam solide refutarentur.] inopiam meam sublevante. Sed ista tibi frustra jacto, qui me et doctrina in his rebus multum superas, et ad ista sola meditandum plus habes, ni fallor, ocii; quod si quid praeterea requiras, id tale procul dubio est, ut ab iis, qui et ingeniis acutissimis sunt, et judicium annorum maturitate invictum multis praeterea disputationibus subegerunt, praestari tantummodo possit, quos quidem ego non desinam vocis meae classico, quotiescunque dabitur occasio, ad laborem tam utilem excitare, neque dubito, neminem extiturum, qui desiderio nostro


page 471, image: ds0471

incensus votorum immensitatem opere tandem sit aequaturus. Interea, nevidear obsequium tui penitus defugisse, quaedam obiter [note: 124] de quaestionibus illis delibabo, in quibus praedico nihil te lecturum, quod non vel in libris, quos illic habes, inveniri, vel ingenio tuo multo subtilius indagari queat. Primum itaque memini, dubitatum inter nos fuisse, quomodo detegatur adversariorum sophisma, qui, quoties nos in argumentum ducimus hoc, essentiam unam non posse in tribus personis esse, respondent, illud effatum valere, si de essentia finita sumatur, non autem si de infinita: quomodo, inquam, detegatur, ut interim non sit necesse cum magna aurium offensione negare, essentiam Dei infinitam esse. Hic, si mei judicii res sit, ita cum adversariis agendum censeo, primum ut constituatur, quid personam vocent, deinde quaeratur, an illae divinae personae sint finitae vel infinitae. Omissa autem in praesenti subtili definitionis indagatione, quid videlicet sit persona, quod apud omnes est in confesso, et [note: Nisi me omnia fallunt, locus hic mendose exscriptus est, et forte verba ita legenda sunt: Omissa -- indagatione, quid videlicet sit persona (quod apud omnes est in confesso) evidentissime potest deduci, personam esse quid ab alio separatim existens etc. Qua emendatione verborum praemissa jam facilis erit ad objectionem responsio, et personae definitionem accuratam utique indagari oportere, dicendum, eaque data ostendendum est: Personam, si definiatur, nec definiri per essentiam, nec per subsistentiam aut existentiam etiam in casu recto, sed per constatum aut constans aliquid ex natura seu essentia et personalitate aut subsistentia. Qua posita definitione deinceps, utrum essentia multiplicari possit, perinde, ut subsistentia, ex ipsius essentiae rationibus, finitanc sit an infinita? dignoscendum erit. Si quid autem dubii adhuc supersit, id ex revelatione potius, quam ratione, quae infiniti entis perfectiones non satis intelligit, decidendum esse, vel ipsa ratio, si modesta sit, jubebit.] evidentissime potest deduci, personam esse quid alio separatim existens, idque per existentiam suam non communem, (alias enim una persona non distingueretur ab alia) ut proinde tot sint existentiae, quot personae: ex quo postea non difficulter sequitur, totidem singulares individuas essentias esse, quot sunt personae. Quomodo igitur contradictione non implicatur hoc, quod illi ferunt, essentiam unam esse in tribus personis, si tot sunt essentiae individuae, quot personae? numquid differunt essentia una, et essentia individua. [note: 125] Neque video, quomodo per distinctionem essentiae finitae et infinitae elabi possint, quemadmodum ego feci, si argumentum confirmetur: [note: Et haec emendanda sunt hunc in modum: elabi possint, si quemadmodum ego feci, argumentum confirmetur. Distinctiones enim etc. -- Ad rem ipsam vero quod attinent, perfacilis quoque est dubii hujus solutio, dummodo observes: Non esse sensum, si dicas tres esse in divinis personas; tres esse essentias singulares etc. sed tres esse, qui habeant unam individuam singularem essentiam. Quae si ratio de reliquo non capiat, angustias suas, suique tanquam entis infiniti, omniumque ejus perfectionum non capacis intellectus infirmitatem, humiliter potius agnoscat, quam contra revelationem clarissime haec testantem eamque divinam neget. Quodsi vero existentiam cum subsistentia multiplicari debere porro refractaria opponat; nec ab existentia una ad unitatem subsistentiae valere consecutionem, neque a subsistentia una ad unam etiam existentiam simpliciter argumentari licere, notet, et ad haec porro dilucidanda ex unitate rei neque uninitatem modi (cujusmodi etiam existendi modus est subsistentia) neque ex rei multiplicatione modi seu subsistentiae quoque pluralitatem, quod duarum naturarum in uno homine [gap: Greek word(s)] ostendit, demonstrari posse, observet.] distinctiones enim, quae robur argumentationis infiringere


page 472, image: ds0472

debent, medio, ceu dialectice vocant, termino, nescio annon semper solent adhiberi: at hic essentiae vox complexionem ingreditur. Dicant, si placet tres esse singulares essentias, [note: Ita dicere non licet, praevia Scriptura sacra; sed tres esse, qui habeant unam essentiam singularem. Quod infinitae essentiae omnino convenit.] sive finitas sive infinitas; utrobique enim haerebunt: et hoc est alterum, quo puto illos hic esse constringendos. Si enim tres essentias infinitas dixerint, erit hoc non tantum contra naturam infiniti, quod non nisi unum esse potest, cum omnia statim exhauriat, sed etiam contra eum, quo signifero naturam rerum ipsi pene destruxerunt, Athanasium, qui negat tres esse infinitas. [note: Forte infinitos. Sic enim utique male loqueremur de uno Deo immenso, cum multiplicatione ipsius infinitatis; sed si interponas vocabulum personae h. m. Tres esse personas infinitas, immensas, aeternas etc. nihil aliud dices, quam tres esse in Deo, qui habeant communem, salva distinctione relativa personali, at tamen unam infinitam naturam aut essentiam. De Athanasio, sitne Symboli illius, quod vulgo nomine ipsius praescripto circumfertur, et partem L. L. Symbolicorum etiam constituit, auctor nec ne? nihil est, quod h. l. disputemus.] Tamen idem ille Patrem infinitum, Filium infinitum, Spiritum Sanctum infinitium dixit, ut ne liceat quidem eis has essentias finitas [note: Recte: Id enim prohibet divina perfectio. Inde vero neutiquam consequitur, nos essentiam infinitam in personis finitis esse, docere: sed personas tres, non plures infinitas potius unam infinitam essentiam habere.] dicere, ne, si quid contra Catholicam fidem ab ipso descriptam statuant, salute sua excidant, quemadmodum idem ab initio symboli sui tremenda voce minatur; quanquam alias etiam extra magistri auctoritatem nimis hoc absurdum foret, si essentia infinita personis finitis inesset, finitum enim non est capax infiniti: sin autem essentia infinita adhuc ultra tres istas finitas personas extenderetur, ubi igitur erit? an in aliis personis? at ne sic quidem immensitas illius coercebitur, nisi personas illi numero infinitas dederis, ut, quod substantiae deest, quantitate numeri


page 473, image: ds0473

[note: 126] suppleatur. Quot igitur [note: Nugae sunt, quae de extensione quadam heic comminiscitur Ruarus. Nobis enim satis est, divinam revelationem non plures, quam tres, quibus communis illa sit infinita essentia, et definite quidem 1. Joh. V. numero, quem vocant, numerante, nominare. Quid ergo opus est de aliis disputare; sive de actu, sive de potentia tricari placeat. Sufficit, rem ipsam divino verbo esse testatissimam.] tandem habebimus divinitatis personas? valet autem hoc argumentum tanto fortius, quia ex ipsorum sententia finitum infinito oppositum [note: Quorsum haec, ubi neque de essentia finita, nec de finitis personis, multo minus de oppositione aliqua personarum, nisi relativa agitur: cum qua communicationem infinitae naturae sine multiplicatione consistere non posse, nunquam et nullo modo, nisi ex rebus finitis, h. e. extra circulum saltando, aut extra oleas vagando demonstrari poterit.] nihil admittit intermedium contra Aristotelis et Caesalpini mentem: quod si malis finito non finitum opponere, ut vera sit contradictio, nihilominus eadem, quae dixi, et plura, quae tacui, dubio procul absurda sequentur. Secundo, cum cogitationem excito, recordor disceptatum inter nos esse, quomodo commentum de duabus naturis, quo adversarii saepe causam suam fucant, diluatur: quamvis illud vix possit locum habere, quoties argumenta nostra recte adstringantur, et illud praesertim utiliter defenditur, quod hactenus infringere nemo potuit, non posse videlicet simpliciter de quoquam negari, quod ei secundum partem aut naturam aliquam convenit: quam ad rem pertinens non dubito, quin egregium aliquid legeritis in literis Crellii, quas me absente nec nolente refregistis. [note: Tanta ergo fuit animorum conjunctio inter novos hosce fratres, ut literas etiam resignare, quasi communis esset omnium rerum participatio, vel sine levissimae improbationis testificatione, licuerit. Ita vero, ut in obsequio tanto certius conjunctissima illa et suavissima familiaritate continerentur [gap: Greek word(s)] , callidorum capitum vafrities postulabat et suggerebat.] Possunt autem adversarii multis imo plurimis absurdis urgeri, ex quibus duo nunc, non quidem potiora reliquis, sed quae statim occurrebant in promptu, eligam. Prius est, quod si in Christo sint duae naturae, totidem in eodem personas [note: Contrarium vel ipsa hominis cujusque persona una, in qua duae sunt naturae, essentialiter quidem intimae tamen unitae commonstrat.] concedere necesse sit: quod ipsi tanquam Nestorianum aversantur. Humanam vero naturam personam fore, (nam dedivina ipsi ultro concedunt) sic probari potest, ut quaeratur, numquid ipsa sit accidens, [note: 127] an substantia? si accidens, erit igitur in subjecto, nec potest alio, quam in persona aut natura divina, quarum alterutram accidentibus vere


page 474, image: ds0474

subesse nunquam fatebuntur: erit ibidem in certa classe accidentium, quantitatis vel qualitatis, vel collationis, [note: Forte relationis. Ita certe usitatius praedicamentum illud vocari solet, quod [gap: Greek word(s)] alias Graeci appellant.] vel alicujus reliquarum Categoriarum, non sine risu nostro asseveraverint. Si substantiam esse dicent naturam humanam, cum omnis substantia sit prima, vel secunda, non poterunt sane secundam affirmare: esset enim genus vel species, et in individuo aliquo, quod non aliud hic iterum, quam vel natura, vul persona divina, esse potest, ita subsisteret, ut de isto diceretur, ad hanc formam, naturam vel personam divinam esse naturam humanam: et natura humana, ut genus aut species, esset quiddam latius natura aut persona divina, quae praeterea nunquam sine illa potuisset subsistere, cum individuum sine genere aut specie sua vera non reperiatur, multaque alia sequerentur absurda, ob quae facile futurum puto, ut humanam Christi naturam secundam esse substantiam negent. Si igitur prima, non subsistet amplius in persona divina, cum, ut ipsi contendunt, prima substantia per se subsistat: et erit ipsa persona, cum persona nihil aliud sit, quam substantia prima intelligens: [note: Non sufficiunt haec ad personae definitionem plenam, sed porro, ut verba: incommunicabilis et non sustentata ab alio, addatur, necesse est.] nam intelligentem quidem, ut credo, humanam naturam, qualem ipsi Christo tribuunt, nunquam negabunt, nec poterunt sine manifesta [note: 128] falsitate. Si dicant, ad personae definitionem etiam requiri, ne sustentetur in alio, cujus contrarium in humana Christi fiat persona, vetetque, ne dicatur persona: fatebor sane, personam in alio non sustentari: sed frustra tamen ad definitionem personae addi dico, cum in ea sit substantia prima jam legatur, cujus haec est essentia propria, nesustentetur in alio, et per se subsistat, et proinde, cum probaverim, naturam humanam in Christo substantiam primam esse, debere etiam id a me probatum censeri, quod in alio non sustentetur. [note: Quae excluditur per vocabulum prima sustentatio, existentiam spectat, cujusmodi existentia species in individuis sustentantur; addita vero in definitione personae aut suppositi sustentatio, stricte sic dicta, ad subsistentiam, quae peculiaris est existendi modus, respicit.] Alterum absurdum, quod ad adversarios redarguendo me selecturum dixeram, priori, quod jam deduxi, contrarium est, ut, sicut ibi duae in Christo personae, ex adversariorum doctrina, asserebantur, ita ne una quidem hic illi vere ex iisdem relinquatur. Potest autem sic ostendi, quia, cum persona sit ens unum per se, (ponitur enim in Categoria) illud certe, quod est ens per accidens, non poterit esse persona: Christum


page 475, image: ds0475

vero, quatenus ex humana divinaque natura coalitus consideratur, ens per accidens [note: Eadem haec fere quaestio est in meram tandem [gap: Greek word(s)] desinens, qualis de unione alioquin ventilatur; Accidentalisne illa naturarum in Christo dici possit nec ne? Affirmari enim posse si [gap: Greek word(s)] accidentale opponatur essentiali, omnes sine dubio largientur; negare autem non poterunt non, qui personalem et recte etiam tuentur. Apage igitur verborum crepundia, ubi de uno Servatore, cui fides tuto innitatur, [gap: Greek word(s)] , agitur. Quotusquisque etiam est, qui has Scholasticorum naenias intelligat?] vere dici, ratione potest evidenti doceri. Nam quicquid accedit enti, et accedit enti perfecto, seu actu jam subsistenti, ita, ut non vertatur in ipsius naturam, (sicuti certe humana natura divinae accedens in ejus substantiam non est mutata, prout Eutyches fortassis somniabat) illud est accidens: accidens vero cum suo subjecto non constituit ens per se, sed per accidens, ut philosophi docent. [note: 129] Videant igitur, qualem habeant Christum, qui ne personam quidem vere unam illum esse permittunt. Tertio, saepenumero inter nos egimus de duplici Christi acceptione, qua nunc ut absolutus Deus, nunc ut Mediator, consideratur: hoc enim emplastro Calvinistae ad vulnera causae ipsorum inflicta contra nos utuntur, sed illi, priusquam [gap: Greek word(s)] , [note: Sapiens, callidum.] rectius fortasse [gap: Greek word(s)] , [note: Insipiens, stultum.] hoc [gap: Greek word(s)] [note: Medicamentum.] adhiberent, considerare debebant, non minus impossibile esse illud, ut eadem natura divina in Christo, seu personam malint dicere, sed tamen ab humana natura sejunctam, cogitatione saltem (sic enim eorum sensus evolvendus est, quem verbis mirifice velant) ejusmodi respectus, qui se mutuo tollunt, induat, quam falsum est hoc, ad quod probandum respectus illos primum excogitaverunt. Apparebit autem hoc tanto manifestius, si consideretur, non esse in illa Christi divina, qualem ipsi finxerunt, natura partes [note: Novae ambiguitates: Quis enim neget [gap: Greek word(s)] quodammodo naturas in Christo, persona [gap: Greek word(s)] partes, dici posse; etsi proprie sic dictae, essentiales, integrales, aut alio quocunque modo ac sensu physico tales, appellari nequeant? Inanis ergo etiam haec est de vocabulis disputatio. Sufficit duas in Christo naturas esse arctissimo personali vinculo unitas. Quas si etiam partes appellare nolis, quod nonnulli propter caussas ante memoratas facere, formidant, extrema per nos, aut alia quacunque voce Christo personae sine exemplo, convenienti, nuncupent. Scriptura certe Sacra, Deum carnem factum esse, eundemque, qui filius hominis sit, Dei quoque esse filium unigenitum, totam denique plenitudinem divinitatis in Christo habitare [gap: Greek word(s)] , quando de tanto mysterio loquitur, ait, deque vocabulis hisce scholasticis et captiosis solicita non est. Quid multis? ipse in hac Epistola p. 34. Ruarus duas naturas quasi partes haberi posse, non negare ausus est.] distinctas, secundum quarum alterum


page 476, image: ds0476

sit absolutus Deus, secundum alteram vero una cum humana natura deinceps ad officium Mediatoris concurrat: id enim non tantum divinae illius naturae simplicitatem [note: Non magis ea vitiatur, quam si Deo, absolute spectato, creatoris aut conservatoris relatio accedat: quae uti extra Deum terminum agnoscit, ita Deum intrinsecus nec mutat nec vitiat. Sola in Christo personalis unio, sine qua officium illud exerceri non poterat, dubium illud motum minime auget, quoniam per ipsam illam unionem divina natura perfecta non est, sed perfecit humanam, et per eam beneficia illa sua, quae a Mediatore incarnato expectabantur, nobis quoque ad mensuram justam dispensavit.] vitiaret, sed etiam, quod officium Mediatoris attinet, eadem secum absurda traheret, quae postea commodiori loco attingam. Deinde cogitetur, et hoc non esse, quos illi vocant, respectus nudos, aut tale quid, quod internam rei essentiam, [note: 130] proprie non ingrediatur aut mutet; quo pacto nos in Deo qualitates contrarias eodem tempore concipimus, ratione diversorum, ut ita dicam, objectorum, in quae agit, ut cum unum hominem severe punit, alterum misericordia sua complectatur, vel si idem sit objectum, ratione diversarum in eo affectionum, ut si eidem homini remittat adulterium, et poenas propter homicidium infligat: non, inquam, tale quid sunt, quos ipsi respectus vocant, sed alter absolutus scilicet Deus, idem est cum natura divina, cui respectum hunc inesse volunt, alter vero Mediatoris talis est, ut non tantum respectum, cui opponitur, sed etiam subjectum, cui inesse dicitur, quodque ab altero illo respectu revera non differt, e vestigio tollat, non magis enim natura divina, quam absolutus Deus ad officium Mediatoris obeundum convenire potest, cum mediator, quatenus talis est, inferior sit eo, apud quem munus suum peragit; natura vero divina non possit nullo modo quacunque re vel minimum inferior [note: Non est ad haec regerendum quicquam aliud, quam quae ad miffionem pari modo objectam, distinctione inter missionem imperii et consilii a nostris reponi solent. Eadem namque ad oeconomiam Dei [gap: Greek word(s)] applicata rem omnem in aprico ponunt. Taceo hoc insuper Mediatoris officium sponte susceptum non aliter, quam ut functionem totius personae, considerari posse.] esse, quandoquidem haec est illius essentia quaedam, ut supra res omnes extet. Si vero natura divina plane non potest officio mediatoris ulla parte fungi, quanto minus apud seipsam? oporteret enim eam, quatenus ad mediatoris partes concurrit, reo, cujus causam agere debet, jam reconciliatam [note: Utut haec omnia ad revelationem ratione contra, cui stolidum videtur mysterium crucis, in captivitatem ducta, compendiose rejici possent; facile tamen et diverso respectu officiorum, in oeconomia paullo ante dicta constitutorum, et placabilitate a reconciliatione actu jam praestita atque accepta discernenda, eadem quoque solvi possunt dubia. Id quod, si opus esset, vel debitis pecuniae toti collegio, ab uno collegii totius membro, ultto persolutis, illustrati posset. Absurdam praeterea non esse hujusmodi Deoque inconvenientem sui ipsius placationem procuratam, vel totus V. T. cultus Leviticus, ab ipso certe eodem Deo, cui placando inserviebat, gratiose statutus, demonstrat.]


page 477, image: ds0477

esse, et eidem, quatenus reconcilianda venit, adhuc infensam: esset [note: 131] igitur reconciliata antequam reconciliaretur, illud scilicet, ut mediatoris provinciam simul sustinet, hoc, ut est absolutus Deus: quasi tu dicas, intellexisse aliquem, antequam intelligeret, prius, quatenus est rationalis, posterius, quatenus est brutus: ubi et contraria loquereris, et ad absurdum tollendum tales respectus induceres, quorum alter ipsum subjectum, cui inesse diceretur, subverteret, quod esset revera clavum clavo pellere, sic scilicet malo nodo malus cuneus est inveniendus. Est et hoc observandum, etiamsi omnia illa de duobus respectibus, quae falsissima conatus sum ostendere, concedantur; non posse tamen de quoquam simpliciter negari, quod quanquam est natura illius consectarium, v. g. scire diem extremi Judicii, [note: Haec ignorantia, quae ad humanam naturam in statu exinanitionis pertinebat, eademque voluntaria (uti enim, tanquam homo etiam, omniscientia communicata potuisset, si voluisset, Christus) ad praesens negotium, ubi de officio Christi sermo est, et de divina natura eodem officio cum humana fungente, non opportune affertur et ingeritur: etsi de se ut homine eum loqui, ipsum nomen testetur.] certo tamen respectu tribui illi non potest; omnes quippe mendacii hominem argueremus, qui simpliciter edere, bibere, dormire se negaret, licet qua senator nihil istorum faceret. Sed satis in praesentiarum de hoc missu: transeo ad quartas adversariorum epulas, boli nimis crassi negotium aliquando nobis in deglutiendo. Patris nomen, inquiunt, pariter ut Dei, nonnunquam essentialiter, nonnunquam personaliter usurpatur: et priori acceptione Dominum Jesum quoque patrem vocari ajunt. De hoc, ut et de priori sophismate, quia nihil hactenus ad illa ex professo refellenda scriptis proditum legi, literas nuper ad Michaelem Gittichium [note: Conser de eo Cent. I. Ep. 61. sqq. et Hist. Crypto-Socin. c. I.] exaravi, neque dubito, quin suae eruditionis [note: 132] inter fratres nominatissimae fidem sufficienti responso non ita multo post facturus sit, nisi fortassis res illum uxoria retardabit, cui nuper, ut audio, ducta vidua, matre sex liberorum, animum adjungere coepit. Interea ut mea vineta, quae apud Gittichium feci, apud te paulisper incidam, hoc adversariis regerendum puto, si audacia pro justis probandi vim habeat, satis firmiter illos asseruisse causam, videri: sed quia


page 478, image: ds0478

tamen de vocabulo lis est, usum illius, priusquam asse veretur, unico ad minimum exemplo, [note: Miror orationis dominicae non meminisse Ruarum, in cujus prima compellatione alio sensu, quam communi illo vocabulum Patris accipi, eo usque necesse habent, ut concedant, quoad etiam Christo religiosam invocationem et recte quidem largiuntur atque tribuunt. Cum qua formula precandi Hebr. II, 10. et 13. conferre non poenitebit.] quod in controversiam non venit, probari non injuria debere; alias illos, si non in gravius disputationum crimen, in hoc saltem incursuros, ut de industria [gap: Greek word(s)] [note: Commune opus impedire.] videantur. Deinde dico, si v. g. 1. Cor. VIII, 6. Pater, ex quo omnia, pro patre essentiali (quem ita appellare brevitatis causa, ex ipsorum sententia, liceat) accipiendus sit, jam nec prima divinitatis persona, quam patrem personalem vocare queas, erit ille Pater, quem Paulus omnium Christianorum Deum, ex quo omnia, et in quem nos sumus, asserit, pro quo tamen ab omnibus haberi videtur: quod si dicent, non penitus quidem eundem esse, sed illius tamen nomine [note: Generali seu communi; quod inde etiam patet, quia h. l. Paullus Deum ut Patrem non Christi, sed nostrum, describit.] contineri: quae igitur melior filii causa, quam vel Patris, vel etiam Spiritus Sancti, ut cum non minus, quam illi generali voce fuerit inclusus, postea tamen adhuc seorsim nominetur? [note: Caussa hujus rei non alia est, quam quia secundum oeconomiam gratiae in Christo patefactae, perque ipsum acquisitae, stabilitae et dispensatae considerata Ecclesia, non tantum ut ereata et conservata, communibusque cum omnibus rebus aliis, praeter Deum existentibus, beneficiis spectatur affecta, sed etiam ejus ratio peculiaris habetur, tanquam coetus, qui peculiare regnum atque peculium divinius a Christo spiritualibus beneficiis donandum et ornandum constitutum est, cumque in finem etiam ab eodem, tanquam servatore suo, ut singulari officio fungenre, singulari quodam modo, qui regimen gratis vocatur, colligitur et gubernatur. Haec inquam est caussa illa, cur stylo Scr. Sacrae, DOMINUS seorsim Christus, et quidem non ut Deus solum, sed ut [gap: Greek word(s)] per quem omnia, appelletur, Act. II, 36. autem Dominus et Christus conjunctim audiat. Quod quidem regnum tamdiu durabit, donec secundum 1. Cor. XV, 24. sqq. filius Dei tandem patri id traditurus est, et propter statum in hoc mundo inter hostes, etiam militare sed mediatorium nonnullis compendio sissime omnium dicitur.] nam humanam [note: 133] ipsius naturam non poterunt dicere Dominum, per quem omnia: cum illa ne homo quidem sit, [note: Immo vero secundum naturam humanam consideratus Christus est homo, sed [gap: Greek word(s)] h. c. sine subsistentia propria, et communicata divina hypostasi subsistens.] Domini vero titulus et actiones illi tributae non naturae, sed personae debeantur: [note: Recte: sed personae ex utraque natura constanti.] nec vero tanquam mediatorem separatim nominari decebat, et ab uno illo Deo


page 479, image: ds0479

distingui, si nihilominus, quatenus erat mediator, divinam habebat naturam, nec sine illa [note: Ita est. Sine natura divina sospitator genuinus non porerat esse; ea vero sola ad officium mediatoris, quod sanguinem susum piacularem, immo mortem hostiae nobilioris requirebat, haud sufficiebat. Quis enim actiones [gap: Greek word(s)] sine persona, quae sit [gap: Greek word(s)] , vel mente concipiat?] mediator esse poterat, ut ipsi contendunt, absurda graviora superius jam collegi. Tertio, si patris, ut Dei, nomen essentialiter usurpatur, sane sicuit Filium et Spiritum sanctum ob id Deum vocant, quia divinam essentiam participant, ita poterunt utrumque Patrem indigitare, quia paternitatis essentialis secundum ipsorum placita sunt compotes: cujus sermonis insolentiam aures ipsae refugiunt. [note: Socinianae forte. Quibus ex praejudicio quodam, ubi Patris vocabulum audiunt, non nisi personalis notio obversatur animo.] Quarto posset aliquis fortassis non inepte quaerere, cur, si Partis nomen essentialiter accipiatur, non liceat etiam Filii et Spiritus Sancti nomen essentialiter [note: Ratio in promptu est. Patris enim nomen essentialiter usurpatur interdum ad originem existentiae rerum cunctarum, seu earum creationem et conservationem, communem omnibus tribus personis, designandam. Filii autem nomen aliter vix accipi potest, quam ut relativam illam personae proprietarem, filiationem connoret et simul indiect. Etsi filios quoque propter generationem non proprie sic dictam, sed aequivocam, creaturas etiam quasdam nominari, non negemus. Spiritus Sancti autem nomen interdum ut essentiale, et quidem propter naturam spiritualem divinam sanctissimam occurrere in Scriptura Sacra, jam sic satis constat.] usurpare? respondeant, PATRIS nomen sic respectu creaturarum accipi, FILIUM vero creaturarum filium dici non posse: de SPIRITU tamen SANCTO negare non debeant, eum ratione creaturarum, quas sanctas afflatu suo reddit, talem dici posse, et proinde si respectus externus proprium [note: 134] personae nomen commune facit, poterunt sane et PATER et FILIUS Sancti Spiritus appellari. Sed hoc minoris est momenti: illud majoris esse videtur, quod patris nomen non possit essentiae tribui, prout illi volunt: nec enim essentia generat, sed persona, [note: Neque hoc negamus, personam esse, quae generet. Actiones enim sunt suppositorum, et, si rationales sint, personarum. Quis autem unquam essentiam dixit generasse? Personam certe generantem patrem esse, et ut personam communicando essentiam suam, filium genuisse, cuncti nostratium docent. Quando vero de generatione improprie sic dicta, sermo est, h. e. creatione rerum omnium) neque nos, essentiam divinam creasse, sed Deum, qui habet essentiam cuncta condidisse docemus et affirmamus; ita tamen ut vocabulum Dei, et Patris quoque, hoc sensu acceptum, non ut proprium uni personae, sed ut pluribus commune, quibus una est divina, essentia, spectetur communis, atque hoc sensu etiam essentiale vocetur. Idemque de adoptione ex regeneratione hinc orta sentimus. Quicquid ergo in his quoque tricatur Ruarus, sophisma olet; cum nemo tres personas, quae sunt ille unus et aeternus Deus, Patrem illum esse, ex quo omnia, per generationem impropriam i. e. creationem, regenerationem et adoptionem inficietur, et tamen inter has tres personas aliquam esse, camque unam, quae filium ab aeterno proprie generarit, a caeteris distinctam, simul doceatur.] ex vulgato


page 480, image: ds0480

philosophorum axiomate, quo ipsi alia in re frequentissi me utuntur, actiones esse suppositorum. Restat nunc, ut quinto loco parum disseram, de commentitia proprietatum illa communicatione, de qua Lutherani Calvinianique, in modum Cadmaerum fratrum, tam hostiliter inter se luctantur, nec fortassis unquam eluctaturi sunt, ut video calidos ad pugnam animos, quanquam causa Lutheranorum multis in locis jam non leviter inclinat, quorum fortunae insultare nolo. Calviniani, quoniam subtilius rem agunt, non male hactenus processisse videntur: ludunt enim distinctionibus quibusdam concreti et abstracti, quas, qui non intelligunt, mirari, quam totidem literis rimari, malunt, ut, quam nihil sint ad rhombum, pervideant. Hominem et Deum concreta vocant; recte. Humanitatem et Divinitatem, vel Humanam et Divinam naturam abstracta: nec id male. Duas naturas, humanam et divinam, in unam personam convenire: concedatur nunc hoc illis, licet falsum. Neutram ex illis personae quasi partibus le altera efferri, sed nec proprietates, nec actiones unius alteri tribui in abstracto posse, et hoc bene: posse tamen in concreto, ita ut dicatur, [note: 135] Homo est Deus, et contra, homo est aeternus, Deus est mortalis, homo condidit coelum et terram, Dens ex Maria natus est: at hoc ego falsissimum ajo, nec ullo loquendi usu probari, [note: Miror Ruari audaciam, quem vel accidentia in uno subjecto, seu sede, unita brevi quodam compendio refutare possunt. Quid enim tritum magis atque obvium est, quam ut, album esse frigidum (quae disparata itidem sunt) de eodem paritte ubi sermo est, dicatur. Unde quanto majori jure, si de personaliter unitis sermo sit et agatur, idem genus loquendi locum habere posse, palam est.] quod, ut melius liqueat, proponam exemplum familiarissimum, quo Adversarii ipsi persaepe utuntur, quanquam illi, cum ad comparationem ventum est, Lesbiam regulam [note: Non est Lesbia regula, sed certa et in confesso posita veritas, ubi similia, quae sunt, dissimilia quoque esse, et claudicare ex altera parte, qua discrepant, dicuntur. Neque etiam aliter, quam salva differentia, de essentialiter, personaliter et accidentaliter unitis nostri, quando comparati hujusmodi ad illustrandum propositionibus utuntur, loqui possunt ac solent. Exemplum autem prorsus simile et ex asse conveniens, quod requirat, iniqua eum petere, quis non videat, cum et nostri personalem ejusmodi unionem, qualis in Christo [gap: Greek word(s)] est, nusquam reperiri, et personam eum esse sine exemplo, jam dudum fassi sint.] adhibere soleant. Duae sunt hominis partes, anima


page 481, image: ds0481

et corpus, quas illi cum divina et humana in Christo natura conferre solent: minus recte, [note: Immo rectissime. Perinde enim est sive corpus hominis animae opponas, sive corporitatem, ut barbare noster loquitur. Utraque enim natura ac substantia alteri, ut natura diversa aeque disconvenit, ac neutra vox suppositum in homine notat.] si rem accuratius perpendas. Debent enim potius hic tanquam concreta quaedam considerari, quae respondeant Deo et homini, quorum abstracta sint animitas et corporitas (quidni enim liceat, ad imitationem Lentulitatis Ciceronianae, voces, rei melius exprimendae causa, fingere? seu mavis, natura animalis et corporalis. Sicut autem hic nec in abstracto nec concreto, unam hominis partem de altera enunciare, nec unius proprietates aut actiones alteri tribuere licet: (nemo enim sanus, aut corporitatem esse animitatem et vice versa, aut conpus esse animam et vicissim, aut animam esse quantam, corpus esse disciplinae capax, aut animam currere, corsunt intelligere, dicet) ita nec ista superiora, [note: Inconcinna est haec comparatio, quae a negatione abstractorum de se invicem praedicandorum ad concreta ducitur. Neque enim anima et corpus sunt concreta, sed narurae disparatae, perinde ut humana et divina in Christo, quibus in concreta animatum et corporeum respondent. De bis autem, non illis, hie disputari, non ignorabat Ruarus.] quibus haec simillima sunt, quisquam affirmare debebit. Attamen, inquiunt, quicquid unius est partis, toti personae tribuitur in concreto: dicimus enim, hominem esse quantum, currere, item esse disciplinae capacem, intelligere, [note: 136] quia prius ratione corporis, posterius illi secundum animam inest. At hoc quidem, inquam ego, diversissimum est ab eo, quod antea, ex adversariorum sensu, licet non iisdem verbis fortassis ab illis propositum, afferebatur: Partem de parte in concreto dici, et unius proprietates et actiones alteri eodem modo tribui: et sane ita lubens largiar ego quoque, si mihi demonstraverint, [note: Hinc illae lacrymae seu potius ambages! Quid ergo opus fuerat tot scrupulis inanibus, si ad divinam Christi naturam h. e. essentiam aeternam summamque divinitatem, res redit?] duas in Christo naturas, eo, quo volunt, modo esse, utriusvis proprietates, et actiones de eo, quod ex illis compositum est, dici posse; verumtamen illud, vel hominem vel Deum, prout ipsi volunt, appellari posse, non minus negabo, quam id, quod ex anima et corpore compositum est, animam vel corpus [note: Neque nostri id fieri posse credunt; animatum vero et corporeum, aut hominem corpore et anima constantem appellari et de corporeo [gap: Greek word(s)] animatum praedicari posse, etiam illi norunt, qui nondum aere lavantur.] vocari, concedam. Quid igitur fiet istis locucionibus, Deus acquisivit ecclesiam sanguine suo, Filius hominis, seu, quod idem


page 482, image: ds0482

est, homo de coelo descendit, et similibus? an nihilominus dicent, Deum et hominem personae nomina esse? sint sane; sed non illius compositi, [note: Quidni? sunt personae, illius compositae tam Deus quam homo, si de Christo sermo sit, nomina concreta, sed ab una tantum natura eam denominantia, eandem tamen personam, quae simul Deus est et homo, significantia.] quod ex Deo et homine coaluit; quanquam de homine miror, quomodo personae nomen esse dicant: non enim divinae, sed humanae, quam illi Christo non permittunt. Multo magis vero, quid istis fiet pronunciatis, quae, licet nusquam legantur, ipsi toties crepant, Deus est homo, [note: Totidem syllabis hae quidem personales absque [gap: Greek word(s)] propositiones non leguntur in codice sacro, at [gap: Greek word(s)] . Ut enim omittam 2. Sam. VII, 19. quippe quem locum alii aliter interpretantur; vel sola confessio Petri, Matth. XVI, 13. et 16. edita et a Christo comprobata rem omnem: conficiet. Quorsum etiam illa Phrasis, verbum caro factum est, pertinet, in qua haec quoque verbum, Deus supra dictum Joh. I, 1. sq. esse carnem, continetur.] homo est Deus, quaeque nec exemplis quidem ullis dedarare vel illustrare audent? at hic mysterium subesse [note: 137]dicunt: fortassis vel particula, vel tradux illius imponat [note: Obscura vox, et vel omittenda penitus vel in eam, qua Paulus 2. Thess. II. ipse usus est, impietatis mysterii, convertenda. Cui impietati maledici hominis nihil aliud quam fanctum illud: Increpet te Satan! reponimus, et, Apostolo eodem 1. Tim. III. praeeunte, pietatis hoc mysterium tanto religiosius veneramur atque adoramus. De cetero, si, quod exploratum habemus, hujusmodi de sanctissimis mysteriis, ad imitationem Ruari sui, effutiit etiam Peuschelius, non mirum fuit, si, ut Cap. III. Hist. Crypto. - Soc. docuimus, durius aliquando habitus fuit: cum parum haec et horum similia a blasphemiis absint. Nisi me omnia sallunt, eadem de caussa, ne periculum adiret, in editione hujus epistolae filius David Ruarus pro impietatis vocabulo dedita opera perplexum illud imponat substituit, ut sensu h. m. obscurato ipsa quoque Patris petulantia tanto minus pelluceret et in lectorum oculos incurreret.] mysterii, quod suo jam tempore parturiri Paulus querebatur, quod in fronte mulieris illecebrosae, quae tot populos amore suo inebriet scriptum Joannes Theologus autumat, quodque tunc demum, cum angeli septimi tuba insonuerit; consummabitur: Recordor quidem, et aliis nos interdum difficultatibus conflictatos esse, quas ut infringerem, discessurum rogaveras: at finis nunc tandem aliquis esto, nisi me post defatigationem viribus penitus exhaustum voles, quas ego ad vos salvas referre mallem, ut et his quae nunc vel omisi vel male scripsi, melius explicandis, et aliis, si quae reversum interrogare voles, enodandis sufficerem. Tuum erit haec impraesentiarum boni consulere, et, quoad videbitur, cum fratre meo, Joachimo Ruaro, [note: Altorphii adhuc commorato, ut temporum rationes docent.] cujus studiis


page 483, image: ds0483

unice consultum cupio, communicare: aut potius ipsissima, cum tibi ista eruditione praedito nullum usum, praebere possint, nec ad gustum plane sutura sunt, (nam insulsitatem meam novi) cujus palatum sanguinis nostri communione paulum fortassis obsurduit, transmittere, qui tibi mirificas etiam, ni fallor, gratias aget, nec desinam alias referre, si perte tam commode cedet, ut una fidelia duos parietes dealbare possim. Ad reliqua tuarum literarum, quae spectant, historiam, [note: 138] vix existimo, quicquam respondere nunc admodum necessum esse: satis de iis, Deo volente, garriemus, cum ad vos revertar, quod, ut spero, cis paucas septimanas [note: Quod etiam factum est. Nam primo vere anni 1614 Altorphium Ruarus rediit.] fiet. Interea te cohortor, mi Peuscheli, ut et ipse te posthac praestes, qualem hactenus te mihi, imo Christo potius, probavisti, et alios fratres, cum doctrina, tum adhortationibus, et imprimis exemplo vitae, eruditiores melioresque quotidie reddas, cogas eorum coetus ad conciones, [note: Non intelligendae sunt publicae et vulgo sic dictae conciones in templis habendae, aut a ministris, Eccl. Altorphinae habitae. Has enim fratres illi novi Socinismo imbuti fugiebant potius, quam sectabantur: Sed privata conventicula his verbis commendantur, ut frequententur, in quibus, non uno tantum alteroque, sed coetu jam notabili, clam coeunte, orationes ad commonefactionem in doctrina et vita, itemque constantiam in utraque a praecipuis, ipsoque nominatim Peuschelio et post ejus abitum a Dumlero, ipsoque, quamdiu praesens erat, Ruaro recitabantur; ita ut studiose simul in vitam fratrum omnium inquireretur, et si quid admissum esset a quoquam, contra pietatem vitae sanctioris, eapropter iste acriter a ceteris objurgaretur.] quas coram illis habere [note: Forsan haberi, aut te habere.] magna cum voluptate cognovi, audiendas, ad disputationes de rebus sacris instituendas, ad exactam morum disciplinam capiendam, et, si fieri sine quorundam offensione possit, ad coenam Domini [note: De qua tandem etiam, sed non nisi semel, solenniter celebrata, postquam Ruarus reversus erat, actum est coplose in Hist. Crypto-Soc. Cap. I. extremo.] Jesu Christi celebrandam solemniter. Ego sane, qui naevos unius et alterius fortassis non ignoro, fere sumpsissem hanc mihi leviter eos castigandi audaciam, sed quia memineram, quod nonnullorum vulnera nimia forsan, aut saltem ingrata quadam acrimonia, praesens tetigissem, eundem dolorem absens scinderenolui, ne fortassis in reditu paulo alienioribus animis inveniam, quorum amorem omnibus modis retinere [note: Novum artificium captandae benevolentiae aut conservandae potius, ne mysterium, si qui offensi discederent a societate, maturius emanaret. Quinam fuerint inter sodales tam indulgenter tractandi, ex vita singulorum Cap. II. Hist. Crypto-Socin. facile est intelligere.] studeo. Velim autem, omnibus, hoc de me persuasum esse, teque


page 484, image: ds0484

ut persuadeas rogo, me tam vehementi erga omnes amore aestuare, ut in singulos cum flamma mea divisus ubique totus consistam. [note: 139] Salvete aeternum, o dulcissima capita, salve, mi Peuscheli, salve mi Frawenburgere, salve mi Dumlere, salve mi Hainlini, salve mi Fabrici, salve mi Marce, salveant etiam illi Transylvani, de facie mihi nondum noti: salutem etiam transcribite Richtero meo, Planero meo, et illi meo Vogelio, et Seidelio quoque, [note: Pomerano. Quem, ne de Martino Silesio hic agi, scelestissimo illo homuncione, quis existimet, distinctius nominandum putavimus. Caeteri enim, qui suerint Socini asseclae, plus minusve haeresi approbatae addicti, ordine heic enumerati, non opus est de novo h. l. disserere: utpote quorum in Cap. II. Hist. Crypto-Socin. fata et constantia jam plenius descripta alibi sunt. Unde etiam studiis variis, et Theologico non solum, sed Medico etiam et Juridico fuisse quosdam deditos patebit.] si dabitur occasio: ad reliquos [note: Cobium sigillatim et Joachimum Martini fratrem. Vid. Ep. X. et XI. Samuelem Przipcovium tacuit haud dubie, quoniam nuperrime, immo forte post has literas jam traditas d. 22. Martii cum Altorphium adventasse ignoraverat, aut per eum ipsum hanc epistolam (quod valde est probabile) curaverat Peuschelio reddendam. Transylvani illi recentes Acad. cives Altorphinae quinam fuerint, l. c. Cap. II. sub finem docuimus.] ipse nunc scripsi, sed et hi vobiscum una salvebunt, et valebunt, in quorum omnium amplexum et osculum tanto locorum intervallo cupidus, jam nunc effundor: Dominus Jesus sit cum spiritu vestro. [note: Etsi annus atque dies desunt, rationes tamen temporum et circumstantiae caeterae satis clare, paullo ante Festum Paschatis has litteras scriptas esse anno 1614. Racoviae, condocefaciunt. Plurima vero, de quibus subtiliter disputavit in hac ipsa epistola Ruarus, e Smalcii pharetra sumta esse, ex superioribus repetere licet.]

XVIII. M. RUARUS PETRO RUARO [note: Domum ad suos jam ex Academ, Rastoch. reverso, sed eo redituro.] FRATRI, SALUTEM A DOMINO NOSTRO JESU CHRISTO.

TEmpus, quod tu tibi defuisse dolebas, cum ad me nuper literas exarares, idem nunc mihi quoque satis ad scribendum angustum evenit, cui vix una alterave hora ante denunciatum est, quam iter tabellarius ingrederetur. Itaque parentum literas illisque infartas hac vice transmittere silentio cogor, quam vis vellem lubenter aliquid reponere, etiam contra animi mei sententiam; quam pertinaci taciturnitate contra curiosorum omnium dicacitatem [gap: Greek word(s)] [note: Non heri aut nudius tertius: dicitur proverbialiter de re dudum facta.] obfirmaverim: nimirum non patiuntur me quietem capessere, qui


page 485, image: ds0485

suum ocium nequeunt, nisi aliena molestia, concoquere, oleum, ut [note: 140] video, addentibus camino parentibus, dum nimio in filium amore et pietate semper fervent. Sed erit fortassis alia brevi occasio, ubi parentibus satisfaciam: [note: Satisfecit procul dubio, sed fraudibus et dolis, aut simulatione certe affabre composita eos non minus quam ipsum fratrem circumveniendo vel tergiversando, ut quid affirmaretur atque negaretur, oedipo opus esset cognoscere. Quod epistolae Cent. I. n. 1. sqq. et supra Cent. II. n. 8. jam demonstratum dederunt. Quam impie vero id factum sit, vel sola, quae praecessit, epistola XVII, in qua non sine scommate subinde interposito summa fidei christianae capita jam anno 1614. operose impugnata videas, edocere potest. Tantum abest, ut dicacitatem curiosorum, aur ocii abusum aliorum norare, ipsosque etiam parentes nimii erga se amoris, albo dente simul ostenso insimulare fas piumve fuerit.] nunc tecum, mi Petre. stadium ingredior, et currente calamo nonnihil ad tuas preces divagabor, quanquam non pro ejus campi latitudine, quem mihi ad scribendum aperuisti. Rogas, ut te doceam, quomodo is, qui desperationi propter peccatum aliquod proximus sit, erigi, et in statu suo firmari debeat. Tene, mi frater, istud petere, et aut, si quidem tibi petis, usu venireposse, ut remedio ad hunc animi morbum ipse indigeas, aut si forsan indigeas, quod tamen Deus Optimus Maximus clementer avertat, non videre te, quot habeas in domestico sacrarum literarum pharmacopolio remedia et antidota adversus hanc pestem, cum sis Theologiae initiatus! ut verum fatear, non plane invitus accepiesse in te, qui solet in paucis, peccati sensum, nec adeo latam patere conscientiam, ut, quod saeculi moribus et proverbio inolevit, quadrigae foeno onustae transitum praebeat: sed cavendum tamen ab hac parte, si praeter opinionem crimine nos aliquo alligaverimus, (homines enim sumus, et inter homines vivimus, inter quos peccatis plane vacare, magis sane mirum sit, [gap: Greek word(s)] , aut non foetere, qui inter hircos [note: 141] semper versetur) ne nimia trepidatione in praeceps e vestigio feramur, et misericordiam Dei, quae praefractis tantum et obstinatis peccatoribus veniam negat, nobis etiam, quos verus dolor tantum non supra, quam par est, excarnificat, et ad poenitentiam exacuit, praeclusam existimemus. Quin tu potius, si sapis, pio apud impium poetam praecepto,

Inter utrumgue vola: medio tutissimus ibis,

nec securitati, nec desperationi, quicquam, ultra regiam viam, in itinere pietatis indulgeas. Id quidem hactenus mihi non persuadeo, te meditate nefas aliquod aggressum, cum satis habeam


page 486, image: ds0486

perspectam probitatem tuam, et eam, quam de salute tua, curam, geris: quod si tamen et hujus aliud fuerit, quod tamen nequaquam spero, ne sic tamen despondendus erit animus, cum hoc ipsum, quod adeo te propterea affligas, argumento sit, non esse te ex illorum genere hominum quos, obducto velut peccatorum callo, Deus extra sensum suae gratiae, quam superbe rejecerunt, sibi suaeque perversae naturae, justissimo tandem judicio, relinquere solet. Imo haec anxietas, mi frater, hic animi tui cruciatus, est instar [gap: Greek word(s)] sive canthari, quo Deus januam cordis tui, ut ita dicam, pulsat, ut, si fortassis veterno alicujus peccati correptus hactenus fueris, nunc tandem evigiles, et, dum tempus ad eam rem restat, lampada tuam cum prudentibus illis apud Matthaeum virginibus, cap. XXV., oleo, quoad potes, instruas, ne, [note: 142] si sponsus ad nuptias ex improviso celebrandas ingruat, tum demum ad institores tibi sit recurrendum, cum instructi caeteri cum illo convivae aedes non amplius reserendas ingredientur. [note: Cum cetera fere cuncta laudabilibus et monitis et solatiis constent, hic demum aliquid, quod Socini scholam sapit, admiscetur, in qua, habitus peccatorum per gratiam ordinariam non tolli aut remitti (etiamsi poenitentia interveniat) notum est doceri; contraria autem Sp. S. significantissimis verbis Es. I, 18. affirmantur. Cui loco clarissimo c. LV, 7. et 8. it. LXV, 1. Matth. XI, 28. XIIX, 22. 1. Petr. III, 9. et II, 20. sq. adjungi possunt. Fundamentum autem hujus spei, non esse aliam, quam primam illam ordinariam, inquam, gratiam Evangelicam. Es. L, 1. sq. Rom. XI, 29. 2. Tim. II, 13. et similia testimonia comprobant.] [note of the transcriber: in the print: the footnote sign in the text is missing] Perjurium, de quo nominatim in tuis literis mentionem facis, magnum est quidem peccatum, si Deus pro suo nobiscum jure agere velit, quo etiam [gap: Greek word(s)] [note: De quovis pravo verbo.] rationem reddere cogemur: Matth. XII, 36. non tamen inter illa, quibus omnem Deus praecidit veniam, ne in veteri quidem soedere, ut in Levitico, cap. VI., videre habes, tantum abest, ut in novo, quod, prae illo [gap: Greek word(s)] , [note: In praestantioribus promissionibus sancitum est.] ut Auctor epistolae ad Hebraeos, cap. VIII, 6., loquitur, et de quo non immerito inter sacrorum interpretes disceptatur, an post ullum nobis peccatum, quantumvis magnum, et (ut incipiam tecum jam [gap: Greek word(s)] [note: Hebraice loqui.] [gap: Hebrew words] in manu excelsa factum, nisi habitus illud comitetur, spem veniae prorsus abrumpat. Non enim frustra nobis Jesum Christum Rom. III. [gap: Greek word(s)] [note: Proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ejus, ad ostensionem justitiae suae, propter remissionem praeteritorum peccatorum.]


page 487, image: ds0487

An dubitabimus, quin ille, [gap: Greek word(s)] , [note: Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, et cum eodem omnia nobis donet.] Rom. VIII, 32. Tu tantum, quod Apostolus tibi cognominis in simili quidem, [note: 143] sed multum tamen acerbiore, casu fecit, ad oblatum [note: Non dubitamus, quin sphalma sit commissum et obtutum potius quam oblatum legi oporteat.] Domini Jesu (nam ille te, mi frater, pariter nunc obtuetur, ne dubita) ex impia Cajaphae domo exeas vide, et suspiriis lacrimisque culpam apud Deum depreceris: Spondeo tibi, quid spondeo dico? imo spondet [gap: Greek word(s)] . [note: Melioris testamenti sponsor Jesus Christus, quod venientem ad se non ejesturus sit.] Et vero, qui possit aliter, quandoquidem [gap: Greek word(s)] , [note: Omnes qui laborant et onerati sunt.] erecto velut digito, tam blande ad se et in regnum Patris sui invitavit. Pareamus, mi frater, vocanti Domino Jesu, et, quantum retardat nos indignitatis nostrae conscientia, tantum incitet illius nos [gap: Greek word(s)] [note: Amor erga homines.] et immensa opitulandi promptitudo, quae jam antea pro nobis [gap: Greek word(s)] , [note: Usque ad mortem, mortem vero crucis.] (Phil. II, 8.) sese exeruit, nec quicquam possimus dubitare, quin habeamus nunc [gap: Greek word(s)] [note: Non nunc demum [gap: Greek word(s)] ille peccatorum a Christo fit, h. e. acquiritur, sed factus jam in cruce credentibus applicatur, 2. Cor. V, 19. 20. Ad Hebr. l. c. non in coelo demum eum comparari, sed ideo filium Dei hominem factum esse, ut in corpore, totaque adeo humana natura pati posset, praesertim si cum hoc Cap. II. Cap. Xum comm. 5. sqq. contendas, docetur. Quae, ne quis ambiguitare sermonis Ruari, cui subest aliquid erronei et fraudis, deciperetur, monenda videbantur.] [gap: Greek word(s)] . [note: Misericordem et fidelem pontificem in bis, quae apud DEVM sunt peragenda, ad expiandum peccata populi.] (Heb. II, 17.) Summatim dicam, quae temporis injuria per multas paginas diducere prohibuit, [gap: Greek word(s)] . [note: Certus sermo, et dignus, quem modis omnibus amplectamur, quod Christus Jesus venerit in mundum, ut peccatores salvos faceret.] Unum est, quod etiamnum male me habet, quod meae fortassis literae [note: Non alias puto indigitari, quam quae supra Cent. II. n. 8 positae sunt typis excusae: in quibus fratres et sine omni dubio, (cum novisset jam alterum Joachimum, a partibus suis stare,) utroque callide nihilominus compellato, Petrum cum primis conscientiam suam excutere eum jubens, percellere, atque ad eadem recipienda placita forte praeparare laboravit.] te


page 488, image: ds0488

aliquatenus in istos scopulos, in quibus adeo nunc praeter aequum fluctuas, illiserint, ac nescio, annon sinistra manu acceperis, quae ego dextra porrexi: da vero operam, ut omnia in meliorem partem interpreteris, et tum fortassis medicinam rursus senties, unde vulnus tibi inflictum putasti. De alterius generis, mediana, quae Hippocratem et Galenum humanos magistros agnoscit, nihil ulterius tibi ingero. Quandoquidem ita te, ut scribis, collegisti, ut paratus sis cum Christo tuo, eodemque meo, omnia sustinere, ego, qui maluissem alias tibi parcere, hunc pietatis affectum ex animo tibi gratulor, Deumque veneror, ut vires tam sancto proposito pares pro infinita sua bonitate et clementia tibi concedat. Si quid Joachimus noster, [note: Frater natu medius, Medicinae studiosus.] aut Heinius, [note: Non alius, quam Heino Voglerus: De quo conf. Cent. II. Ep. I. et II.] aut Morsius [note: Idem ille, de quo jam ad Cent. I. Ep. 15. Joachimus Moersius, Hamburgensis.] tibi literarum hactenus tradiderint, potes huic ipsi tabellario ad me perferendum dare, qui me hunc reversus, ut spero, adhuc inveniet: si tamen praeter opinionem citius ab urbe migrem, dabo operam, ut amicus quidam meus Westphalus (Joanni Westenbergio [note: Conf. Cent. I. Epist. 4.] nomen est) literas ad se recipiat, et rus ad me tuto mittat: tu tantum hoc superscribas literis, ut illi, me absente, tradantur, addito, quod in collegio habitet. Vale, mi carissime frater, et, prout vocaris, vere te mihi petram praesta, in quam nec venti, nec fluctus, ultra minas quicquam possint. Saluta omnes nobis faventes, inprimis carissimum nostrum fratrem Joachimum, ad. XVI. Kal. Febr. anni CICICCXVII. [note: Ubi exarata sit haec epistola, expressis verbis additum non legitur, sed circumstantiae clarissimae demonstrat, ex eodem pago haud multum Francosurto ad Oderam dissito, in quo et sequens data est, scriptam esse. Qui tamen qualis fuerit, paullo post edisseremus.] quem tibi [note: 145] faustum et felicem voveo.

XIX. EIDEM. GRATIAM A DEO PATRE ET DOMINO JESU CHRISTO.

GRatas tibi meas fuisse literas, est sane quod vehementer gaudeam, non mei, sed tui causa, cui peristas consultum volebam: tu vero non minus mihi cognitu gratum fuisse, scito, quod scribis, a lethali te morbo, qui mentem, optimam tui partem, occupaverat, esse liberatum, et cum valetudine, me fortassis nonnihil medicante, in gratiam rediisse, ut nunc tandem sacer tibi cibus (sic enim scribis) sapere


page 489, image: ds0489

incipiat, quod debet. Qua de re plurimum tibi, mi frater, gratulor, ac tanto magis gratulabor, quanco te per istum cibum magis magisque in eadem valetudine confirmabis, donec et robur et vigorem spiritus seu recuperes amissum, seu de novo, quod intendere potius videris, acquiras, crescendo paulatim [gap: Greek word(s)] , [note: In virum persectum, in mensuram aetatis plene adultae Christi.] quod ab Ephesiis divinus Apostolus requirit. Ita enim est, mi frater, ut scribis: fortes et strenuos oportet esse milites, quorum vota tendunt ad immarcessibilem, ut ita loquar, justitiae coronam, quam Dominus, justus ille judex, decretorio die, omnibus illis reddet, qui adventum illius diligunt. Molles vero [note: 146] illi et delicatuli, qui pulverem et solem ferre nequeunt, ad popinas suas et lustra potius relegandi sunt, atque utinam ipsi eo se non relegarent! certe nulli rei sunt in eo bello, in quo nobis [gap: Greek word(s)] , [note: Adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi dominos tenebrarum seculi hujus, adversus spirituales astutias in caelestibus.] dimicandum venit. Nos id demus operam, mi frater, ut, quandoquidem nomen Imperatori dedimus, et inter eos volumus censeri, qui legitima mereantur stipendia, praestemus sacramentum, quo sumus obligati, armis necessariis instruamur, animo praesenti nos ad pugnam, ad pericula, ad vulnera obduremus, caute tamen et circumspecte, ut non [gap: Greek word(s)] , [note: Clypeum abjicientes et fugientes.] ita nec [gap: Greek word(s)] , [note: Ad audendum projecti.] ante omnia vero caveamus [gap: Greek word(s)] . [note: Implicari vitae negotiis, ut ei, qui nos in militiam delegit, placeamus.] Verissimum enim est, quod huic monito subjungit Apostolus, [gap: Greek word(s)] . [note: Quod si certet etiam aliquis, non coronatur, nisi legitime certaverit.] quo de plurima possent a me scribi, nisi domi tibi eadem nascerentur. Habes istic sacras literas, in quibus legendis assidue jam versaris, et ita quidem versaris, ut vocem Dei non modo aures, sed et cor tuum ferientis agnoscas: nimirum illae te, ut ais, sic interdum rapiunt, ut jam prae commiseratione, jam prae exultatione, te ipsum continere nequeas; quod apparet esse lectoris minime supini aut frigidi, [note: 147] quales plerique sint, in quibus, cum nullus sit probitatis fomes, nec ignis pietatis excitari facile potest. [gap: Greek word(s)] .


page 490, image: ds0490

[note: Quicunque habet, ei dabitur, et abundabit: quicunque vero non habet, etiam id, quod habet, auferetur ab eo.] Pergas ita, mi frater, et hoc animo, quo coepisti, divinas literas tractes, ut probior inde semper, et cum aliquo pietatis non affectu tantum, sed et profectu, discedas, nec tam scholae quam vitae studeas, contra quam vulgo faciunt, qui armaria sua pro armentariis habent, et tum demum egregios se Theologos putant. cum ingeniose didicerunt rixari, [note: Abusum Theologiae polemicae, si vocabulo hoc, paullo asperiori, notet, bene; si vero omnem pro veritate doctrinae pure conservanda pugnam prohibitam existimet, male ita sentit. Paulli certe moniris haec adversantur, qui errores ut comprimantur, circumquaque obstare jubet, et alibi [gap: Greek word(s)] sanae doctrinae serio praecipit, idque ut saciant [gap: Greek word(s)] , cum convictione animi potius, quam irritatione, identidem hortatur. Cujusmodi certamen neque ipsi Sociniani unquain repudiarunt, et Smalcius tam operose atque acriter, dum vixit, continuavit, ut parum a rixa, propugnandi pro placitis suorum, studium ejus abesse videretur, et contentiosi hominis etiam characteres prae se ferret. Nobis haud displicet in his, ut aliis multis, Fratrum Bohemorum modestia, de qua I. A. Comenius in Annot. ad Rationem Ord. et discipl. eorundem f. 75. ed. Buddeanae. Apologias quidem (inquiens) pro veritate doctrinae, et innocentia vitae, scripserunt, sine tamen invectivis (convitiis) in alios: tantum pro impetranda pace. Nec semper quoties impetebantur: silentium quandoque sibi facientes clypeum. Atque id usque adeo, ut scriptas etiam quasdam, imo a praelo exemtas suppresserint apologias: cujusmodi scriptum in manu est, unum et alterum, solidum satis. Sed quando cum adversario protervo res fuit, qui convitiari potuit, nocere non potuit, maluerunt (re melius expensa) proterviam silentio ulcisci, chartas vero rixatrices tineis arrodendas tradere. Utinam haec armentarii nostri petulci sibi dictum observarent diligentius!] sensusque suos, vel a doctoribus sibi per manum traditos, seu e cerebri sui foecunditate erutos, divinis scriptoribus cum tanto scholarum plausu, ut subsellia rumpantur, subtiliter impingere possunt. Optimus autem lector est, ut inquit Hilarius, qui dictorum intelligentiam exspectat ex dictis potius, quam impovat, et retulerit magis, quam attulerit, neque cogat, id videri dictis potius contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum. Aureum dictum! sed quotus illud quisque praestat aut observat? ac vereor, ne ipse etiam Hilarius, magnus alioqui vir, suum vinetum, ut est in proverbio, saepius inciderit, et vulgari versiculo, quem pueri olim trivimus, vapulet, Turpe est doctori, nosti caetera. Sed humanus est error, qui et saeculorum se canicie, et exemplorum immensa multitudine, defendit: nec tam ingenio [note: 148] cujusquam aut prudentiae fuerit adscribendum, si quis eum excusserit, quam divinae cuidam felicitati, si sub ista mole non penitus collabascat.


page 491, image: ds0491

Ego, praeter caetera beneficia, multum Deo meo debeo, idque libenter (rogo, ut aequis auribus tuis) profiteor, quod superbo me quorum cunque magistrorum jugo solverit, ut mente nemini mortali jurata aut obnoxia veritatem libere [note: Libere sane; sed non petulanter, et cum neglectu regulae veritatis, verbi puta revelati, rationi quoque protervae oppositi, sanamque perficientis et plenius informantis, coll. Phil. III, 16. et 2. Cor. X, 4. sq.] venari, et eum, quem ipse nobis audiendum proposuit, solum [note: Utinam solum audivisses hunc magistrum, Ruare! Hac via profecto si incessisses, tot sarcinis librorum Socini et Smalcii advehendis e Polonia, interque amicos atque familiares gratis etiam distribuendis, non opus fuisset, aut supersedere certe maluisses.] audeam auscultare, et pro virili coner. [gap: Greek word(s)] . [note: Sit enim DEVS verax, omnis autem homo mendax.] Valeat, illud de Pythagora, [gap: Greek word(s)] . [note: Ipse dixit.] Valeat autem, sed alio sensu, [gap: Greek word(s)] , [note: JESVS dixit.] qui non modo verum se testem, sed ipsam veritatem vere nominat. Igitur quod tu de duabus aevo nostro gliscentibus sectis protulisti, cane te pejus et angue illas fugere: id fortassis de pluribus, ac nescio, annon de omnibus, certo quodam sensu, sine contumelia dici posset, quatenus earum nulli privilegium aliquod concessum legimus, quo communi humanitatis sorti eximantur, ut nude illis acquiescere debeam, et sine scelere suspicari nequeam, aliquam hic caniculam secus fores, aut in herba serpulam latere. Veruntamen, sicut canis nec omnis, nec semper mordax est, et anguium carnes, dimisso veneno, ad theriacam pharmacorum nobilissimam conficiendam expetimus: ita et hic caute mercari decet, ut nec omnes, nec in omnibus, omnia facile damnemus, quod esset fastidiosae cujusdam superbiae, nec quicquam sine certa et sacris literis expressa ratione, [note: 149] tanquam scitu necessarium, affirmemus, quod projectae foret temeritatis. Opto juxta tecum, mi frater, ut liceat aliquando et his et aliis de rebus sermonem otiose tecum caedere, neque dubitarem, quin cum utriusque id commodo futurum esset: sed, ut hanc fortunae meae rotam video varie versatilem, nondum explorate affirmare possum, ubi id, et quando commodissime fieri posset, de quo tamen non desinam cogitare, donec utriusque voto Deus, si forte, tandem annuerit. Nunc in Silesiam [note: Postquam Argentorato, ephoria Burgsdorphiana ademta, redierat in fines Poloniae, Saccii filiorum curam imposterum suscepturus. Cujusmodi Saccianum praedium etiam in Silesia situm erat: de quo supra saepius dictum est.] peregre abeo, et fortunae,


page 492, image: ds0492

quae se fortassis iterum tam facile non offeret, dum ad eam tempus, obsequar: cum inde reversus certum alicubi pedem fixero, tu ante alios cumprimis scies. Spem tamen alo, nisi omnia adversa experiar, me hac aestate adhuc Lugduni Batavorum [note: Ejusdem Saccii filiorum ephorus constitutus, cum quibus etiam non diu post eo profectus est.] futurum. De academia tibi petenda, quod rogas, vix quicquam consilii habeo, cui satis acquiescam: magna ubique malorum exemplorum seges, inter quae si didicisti sine noxa eniti, per me sequaris eam, quae studiis tuis commodissima ipsi tibi videbitur: voveo tamen, ut non sine fido aliquo pectore, quod pro tuo tibi arbitrio et ingenio aptissimum eligas. [gap: Greek word(s)] , [note: Cum duobus vero veni.] inquit poetarum parens, et Ecclesiastes divinus, [gap: Hebrew words] . [note: Melius est, duos esse simul prae uno; habent enim emolumentum in labore suo.] Certe [note: 150] hoc et ad auxilia mutuo ferenda tutius, et ad consilia invenienda non parum utile, et si nihil aliud insigni solatio est, habere in adversis, in cujus sinum ea, quae soli tibi nimium sint molesta, exoneres, quae vel eo ipso leviora videntur, si videas alium tuis calamitatibus [gap: Greek word(s)] . [note: Compati, condolere.] Joachimo nuper de Helmaestadio consilium proposueram: quid illi placuerit, nescio: mihi tamen ipsi post mortem Arnisaei, [note: Falsus erat rumor, quem Ruarus ex mendacis famae narrationibus de Henningi Arnisaei, Prof. quondam Ffurt. ad Viadrum ac deinceps Helmstadiensis, creatique anno 1613. Doctoris Medici, acceperat. Idem enim vir celeberrimus anno 1620. demum ex Acad. Julia in Daniam salvus et sospes abiit, ibidemque anno 1636. (neutiquam vero anno 1675. ut in Lex. Eruditorum habetur,) ex hac vita excessit. Rectins haec S. Rev. Abb Bohmeri Profess. Medicorum in Academ. Julia Memoriae nos edocuerunt.] medici et philosophi clarissimi, cujus tunc potissimam rationem habueram, paulo nunc illud minus allubescit, nec pertinaciter tamen contra tendam, si ipse nihilominus huic institerit. De Francofurto, quod eidem pariter suasi, ne nunc quidem retracto: quanquam enim ego nunc illinc [note: Non obscure hinc patet, Martinum etiam Ruarum, cum Saccianis forte filiis, aliquantisper in universitate Viadrina commoratum esse, antequam in peregrinas regiones excurrerent.] discedam, cujus ei conversatio fortassis non infructuosa fuisset, si consilio meo maturius paruisset, sunt aliae tamen causae, quas ego partim tunc attigi, partim ipsemet colligere potest, quae scholam hanc vitae et studiis ejus non incommodam faciunt. Nolim quidem ut in illo pago [note: Quis pagus ille fuerit, in quo Joachimus Ruarus Rostochio abscedens, ad tempus sumtuum, ut conjicio, aeademicorum penuria, diversatus sit, ibidemque Medicinam fecerit, incognitum est. Utut sit, sunt tamen, quae ad Megapolitanum Ducatum pertinuisse, et forte non procul Rostochio abfuisse, persuadeant. Ad vitam certe ejus, utpote viri haud indocti, annotari haec circumstantia meretur. Caeterum arctius secum ut conjungeret sratrem, elaborasse Martinum, non dubitamus, vel ideo, ne, quam AltorphI jam imbiberat haeresin, eam sejunctus diutius exspueret, sed in illa magis magisque coram confirmaretur.] diutius desideat, et optimum


page 493, image: ds0493

aetatis florem inter rusticos marcescere patiatur, quod ipsi, quem natura paulo pudentiorem finxisse videtur, imprimis inutile duco. Qui in luce hominum aliquando vivere gestit, non debet latibulis insuescere: et si ulla ars, certe medicina, et necessaria illius pars, chymia, a qua eum minime abhorrere sat scio, viva doctoris voce maxime [note: 151] eget, cujus discendae occasio Francoforti, et in vicina Silesia non male suppeaitat. Nec est, quod de sumptibus nimium vel tu vel ille vos solicite angatis: si in praesens aliquid restat, id in rem vestram consumite, inposterum Deus quoque providebit, ne cogamini esurire, si modo tantum illi habeatis fidei. Obtuli vobis jampridem de meo, [note: Totum videlicet patrimonium et haereditatem omnem. Vid. Cent. I. ep. 15. sq.] quantulumcunque id esset, quod ibidem mihi superesset: cur non utimini, si egetis? an veremini, ne id serio et ex animo fecerim? atqui parentibus idem et scripsi, et oretenus [note: Ad hos ergo, cum Argentorato in Poloniam reverteretur, deflexisse videtur. Quemadmodum etiam sequentia Rostochium illum transiisse, e patria ad Saccium contendentem, adocent.] injunxi. Quid dubitatis? [gap: Greek word(s)] . [note: Omnia amicorum sunt communia, quanto magis fratrum.] Erudito illi viro, aquo literas mihi proxime transmiseras, nihil nunc rescribo, propterea, quod non vacet, quaestiones illius hoc tempore disquirere: tu eum meis verbis salutes, et amicitia ejus, si quidem utilem tibi futuram speras, si lubet, utaris: de illius in religione sensu nihil mihi certi constat, nisi quod hominem pietatis singulari zelo inflammatum ex primo statim congressu deprehenderim: quem illo solum hactenus amo, cum de caeteris ipsius rationibus nihil penitus exploratum habeam. Reverendum et clarissimum dominum Tarnovium [note: Paullumne, an Johannem innuat, incertum est. Ambos enim habebat amicos, illum praeceptorem, hunc commilitonem; utrumque etiam superstirem adhuc fuisse, nemo ignorat. Quia prior anno 1633. demum, et posterior anno 1629. ineunte supremum diem obiit. Si quid tamen conjecturis dandum, posterior videtur intelligendus.] itidem a me salvere jubeas, cui exemplar orationis, quod literis conjunxi ipsique praesens promisi, tradas velim. Ante omnes vero salutatus a me esto Joachimus noster, de cujus, ut et tuo statu lubens aliquid primo quoque tempore rescirem: verumtamen cum incertis


page 494, image: ds0494

[note: 152] nunc ipse sedibus vagans nuspiam vestris literis itineris sui scopum defigere possim, consultius erit, votum hoc tantisper suspendere, donec tutius illud exequamur. Vale, mi carissime frater, cum Joachimo itidem carissimo. Prope Francofurtum in pago, [note: Non alius ille procul dubio fuit pagus, quam Moestichianum Sacci in Hist. Socinismi, hac tempestate tantopere celebrarum, quod non longe Francofurto aberat.] III. eid. Martias Julianas Anno CICICCXVII.

XX. M. RUARUS ULRICO RUDIGERO [note: Quemadmodum tota haec epistola aenigmatico nomine non uno, vix spem aliquam, nisi levem admodum, semel iterumque eam relegentibus, de sensu plenius investigando, reliquit: ita quoque quis Rudigerus ille, homo ad Socini partes jam procul dubio a Ruaro propemodum perductus, sed in quibusdam forte adhuc haesitans, fuerit, cum ignarissimis scimus. Francofurti tamen h. t. vixisse, verisimile est.] SALUTEM ADEO PATRE ET DOMINO NOSTRO JESU CHRISTO.

PRecibus tuis, mi frater, non parum debeo, quod salvus et incolumis hucusque cum comitibus praeter multorum opinionem, qui sinistre nonnunquam ominabantur, evaserim; [note: Parum abest, quin propter pristina Socinismum propagandi studia etiam Fsto aufugiendum fuisse Ruaro, hinc colligam.] o si votis id quoque meis tribueretur, ut ad diem istic tibi restitutus jungerer, nec enim pauca forent acerba, quae vellem in sinum tuum, animi mei levandi causa, effundere, nec pauciora, quae communicare tecum vellem, summe, ut opinor, grata, et propemodum ultra spem, quam hactenus aluimus. Sed literis hisce non satis credo, praesertim cum illarum gerulus ad tantum itineris pedibus relegendum vehementer trepidet, et indignetur, et nescio, annon in ipso alicubi adhaesurus videatur. In Peloponneso [note: Primus hic est, ad quem offendo, scopulu. Si quid tamen judico, Belgium intelligitur ob urbium foederatarum copiam et societatem Peloponneso comparatum, eoque tempore certaminibus Remonstrantium et Contra-Remonstrantium, quasi fluctibus procellisque agitatum: quorum etiam illi hac tempestate alteram Remonstrantiam, ad purgandos se suosque ab impactis erroribus Ordd. foederatis tradidere, et ipsa quoque Synodus decreto publicato celebranda jam firmiter statuta fuit.] vehementer nunc turbatur, totaque provincia in [note: 153] partes, et, quod mireris, propemodum pares, si Coelestinum [note: Obscurissimum nomen fateor; Quod post diuturnam ad personas multifarias applicationem, et considerationem huc illuc jactatam, non ad alium congruere magis aurumo, quam Regem Angliae Jacobum I, Caelestinum ab Angelorum nomine, quorum habitaculum coelum est, dictum, atque eo magnum alteri parti momentum seu pondus addidisse in causa illa ambigua visum, quod per Vorstii Dissertt. Matthaeo Glado oppositas, et anno 1615. Goudae excusas, implacabilem ejus animum esse, adversus Vorstii amicos quoscunque ipsamque causam Remonstrantium, compertum erat.] et Genuam,


page 495, image: ds0495

[note: Non aliam hoc nomine puto urbem subinnui (ad civitatem namque aliquam respici, palam est,) quam Amstelodamum; Haec enim omnium maxime et acerrime, cum Ultrajectinorum, Leidensium, Harlemensium et Roterodamensium, et quidem Utenbogardi, Grotii, Barneveldii, Ledenbergii, et Hogerbeeti opera favorem notabilem experirentur Remonstrantes, sola fere illis restitit, atque ingens parti Remonstrantibus, adversae pondus addidit. In qua etiam civitate potentissima nuper admodum direptio illa aedium Remberti Episcopii, fratris Simonis, contigerat, ipsique Remberto, impune propemodum seditiosis, qui in custodiam dati erant, dimissis sacris publicis interdictum fuit.] magni altrinsecus nominis ac momenti, excipias, discessit; unde velitationes et pugnae non linguarum modo, sicut pridem Massiliae [note: Privata haec caussa, ut suspicor fuit, ita ut inter hos motus Massiliae (Roterodami forte) quosdam esse occisos Ruarus indicare voluerit.] tres quatuor aut fortasse plures proh dolor! homines hausit: prohibeat Deus, ne factiosae mures et ranae, aperto tandem inter se bello collisae, hianti ciconiae [note: Regi Hispaniae, foederato Belgio recuperando cum P. R. inhianti.] in praedam diu exoptatam veniant. Sed meliora juvat sperare, ac nescio, quid hisce motibus a Deo Opt. Max. [gap: Greek word(s)] , [note: Cujus viae imperscrutabiles sunt.] quaeri, animus auguretur: id quidem certum est, non posse sine vehementi sonitu magnarum, diuque firmiter haerentium rerum orbem converti. [gap: Greek word(s)] ; [note: Sed lingua ubinam vagatur?] redeat illa nunc intra [gap: Greek word(s)] , [note: Septum dentium.] ut Homerus loquitur. Quanquam qui potest? te cum cogito, mi frater, rimarum plenus fio, hac illac perfluo. Quis fructus literarum, quas mihi perferendas dederas, fuerit, ex responsione ad illas cognosces: id rogo, des operam, ut quicquid literis his petiverit, illius compos fiat. Vir est bonarum partium studiosus, [note: Neque hujus tantopere laudati viri nobis nomen coguitum est, multoque minus, quae fuerit illa, cujus tecte mentio fit, doctrina de providentia et ministerio Angelorum, intelligimus. De Providentia equidem probabile est, non aliam intelligi, quam de praedestinatione vexatam hac inprimis tempestate disputationem, et de absoluto decreto rejecto atque contraria sententia approbanda, rectiorem plerorumque opinionem; sed, quid ministerium angelorum h. l. sibi velit. non satis percipio, et Ministerii Ecclesiastici eam, quam Sociniani tuentur, hypothesin subesse suspicor Neque enim ministerium Angelorum proprie sic dictorum in controversiam tunc a quoquam vocatam esse recordor.] in sententiis liberrimus, nec ingenii vulgaris, cujus hoc velut argumentum habe, quod illam de providentia divina, ministerioque angelorum opinionem, quam nosti, suo Marte jampridem amplexus sit, et


page 496, image: ds0496

acute satis defendere noverit; quae tamen, quod mireris, etiam Hoflichio [note: Quis ille? Non putaverim Noribergensem aliquem fuisse, qui eo usque excurrerit; etsi duos hoc nomine claros huic ipsi Crypto-Socinisini caussae, Leonhardum nempe et Christophorum, implicitos supra nominaverimus. Utrumque enim immunem quoque fuisse declaratum ab illa labe, ibidem observatum est, neque etiam longius, quam Jenam, alterum eorum progressum constat. Sed quis digressiones omnes fraterculorum sibi cognitas esse et itinera clandestina ausit affirmare? Commentitium hoc nomen esse non opinor.] nostro, dum hic sum, ante cujuspiam indicium in mentem venit. Nunc illud ut mihi cogites velim, qui probare possis, aliquid [note: 154] ad nos mali ex Adami lapsu praeter exemplum redundasse: novi enim virumegregium et pium, qui id negat, et penitus hic [gap: Greek word(s)] , [note: Pelagianizat, Pelagio inhaeret, eumque sequitur.] cujus ut sententiam tanto rectius capias, triplicem tibi hominis generationem ex illius mente ob oculos pono, naturalem, carnalem, et spiritualem, quarum secunda et ultima inter se contrariae, altera multum mali, altera plurimum boni, a parentibus Adamo Christoque in nos posteros, sed non nisi per exemplum [note: Antiqua Socini utriusque cantilena, maxime tamen Fausti; Qui fortasse idem ille, quem tantis laudibus hic effert Ruarus, vir egregius et pius fuit.] eorum, quod dum imitamur, ex iis generari dicimur, deferat, prima mortalium unicuique sine noxa contingens accusari per se minime debeat, nisi Deum primum illius auctorem simul nefarie in jus vocare velimus. Quicquid igitur ex epistolae ad Romanos capite quinto, quod quidem ad hanc rem praecipuum est, stabiliendae vulgari, et, ut nos quidem hactenus opinamur, veriori sententiae trahitur, carnali, non naturali nostrae ex Adamo generationi vir is, quem dixi, accommodat. Illustrem in eodem capite versum decimum quartum aliter, quam nos, distinguit, illaque verba, [gap: Greek word(s)] , [note: Ad similitudinem transgressionis Adami.] non cum voce, [gap: Greek word(s)] , [note: Regnavit.] sed cum proxime praecedentibus, [gap: Greek word(s)] [note: In eos, qui non peccaverunt.] conjungit, hoc sensu, ut Paulum faciat asserentem, mortis regnum etiam in illos pervasisse, qui non, ut Adamus, contra disertum Dei mandatum deliquerint, [note: Hoc ipso vero peccatum illud, quod vocamus, originale vere tale stabilitur; quia, quando infantes etiam tenerrimi, ut experientia docet, mortis regno subjecti sunt, alia de caussa poenam istam communem hi quoque, quam propter culpam aliquam communem sustinere nequeunt. Ea vero cum ex imitatione aliqua apud infantes ita teneros derivari non possit; consequens erit, ex nativitate contractam seu connatam, aeque omnibus huic malo obnoxiis inesse, atque adeo [gap: Greek word(s)] illud ex proprie sic dicto communi [gap: Greek word(s)] illo oriri.] quamvis neminem suo jure stringat, qui non


page 497, image: ds0497

[note: 155] peccaverit, et ita ex Adamocarnaliter, vestigia illius sequendo, natus sit. Haec igitur, nescribendi destituaris argumento, judicio tuo proxime enodanda proponere volui: jam nihil restat, nisi ut te unacum uxore, et liberis, fratribusque plurimum dilectis salvere et valere jubeam. Dabam Hebri [note: Fictum sine controversia loci nomen: Qui, utrum de reliquo in Belgio quaerendus sit, an in Saccianorum praediorum aliquo, dubium est. Praecedentem epistolam si consulamus, ubi hujus anni aestate, se Lugduni Batavorum futurum, ad fratrem scripserat, facilius erit creditu, hanc ipsam Batavorum quoque Academiam hac larva contectam fuisse. Eam enim urbem, Hebron puta, olim Kirjath Sepher, quod Academia quondam istic fuerit, nuncupatam esse, sunt, qui opinantur. Quod illis, qui etymologicis argumentis delectantur, disquirendum relinquimus.] a d. XV. kal. Novembris Juliani, anno aerae Dionysianae, CICICCXVII.

XXI. CHRISTOPHORUS LUBIENIECKI [note: Christophorus hic Lubienicius, junior fuit, Christophori Sen. filius: qui hoc tempore circiter viginti annos natus, studiis atque itineribus operam dabat, et post haec Racov. coetus Minister, atque, Racovia Socini scholae erepta, Lublinensis factus est Ecclesiastes, diemque suum anno 1648. obiit. Tota haec ejus epistola, uti juvenile sacundiae donum, quo etiam postea polluisse dicitur, ubi publicis muneribus praefuit, prodit: ita varia infortunia apud exteros recenset, eademque quae passus sit, jacturam praesertim pecuniae, incertum quo fato perditae, deprecatione Ruari apud parentes parciores et paullo duriores, forte nec opulentos admodum, sarciri rogat. Patrem fuisse Stanislai Lubieniecii, doctissimi illius exulis Cometographiae et Hist. Ref. Eccl. Polon. auctoris, qui Hamburgi ut ferunt veneno, incertum a quo propinato, dicitur periisse, aliis satis constat. Quae causa est, cur brevibus tantum haec attexenda putaremus.] A LUBIENIEC M. RUARO.

GRatulor consilio meo, quod tam pulchre cesserit: tibi vero, doctissime Ruare, gratias ago proximis tuis, quibus, sine mora, ardens desiderium meum restinxisti, ita mihi satisfaciunt, ut cum nuperum votum interrogo, ultro se non tantum optasse fateatur, quantum nunc consecutum gaudet. Fruar ulterius hoc excellenti bono, si per te mihi seriasque occupationes tuas licuerit, nam quod antea eo me defraudaverim, negligentiam meam apud me non absolvo, etsi excusationes undique ingeniose conquiro. Tu vero, humanissime Ruare, dabis aliquid ambitioni meae, si literastuas, testes dulcis consortii tui, in partem honoris apud meos mihi cessuras dixero. Ne nunc taceam de uberrimo fructu, cujus gustum in hisceprimis ita percepi, [note: 156] ut in futuris eundem spe devoraverim. Etsi autem, in certamine


page 498, image: ds0498

hoc tibi herbam porrigere, eruditio simul et humanitas tua cogat, conatum tamen meum in re ardua, tibi aequo rerum aestimatori non displiciturum spero. Turpe est vinci eruditione, humanitate vero turpissimum, sed juvat tanta macula aspergi, dum modo animus in exoptati boni possessionem veniat. Neque vero sine causa me victum agnosco; pudet me jam mearum, quas sub censuram limati judicii tui venire volui; necnon illud in ruborem dat, quod, cum merita tua ita me tibi obstringant, ut solvendo non sim, tuarum tamen beneficio absolutus, te praeterea debitorem habeam, ita, quae tibi merito debentur, a te removes, ut alieno tenearis. Habet nimirum hoc omnis divinitas, ut prodesse quam agnosci malit, neque melius majestatem suam tuetur, quam si magna ejus pars ignoretur. Etsi vero omnes laudes modeste respuit, nunquam tamen efficit, ut virtutem suis vestigiis praemia non insequantur. Itaque et me non necesse est literas tuas, et prolixam in iis amoris tui testificationem decantare; Praecone enim, quem ipsae domi habent, emendicato non indigent. Tacito animi sensu eas ruminabo, ut inde stimulus aliquis, qui me ad officium excitet, exsurgat. Neque vero nuper tibi, ut scribis, eloquentia mea persuadere, sive potius, mellitis voculis in tuam gratiam [note: 157] irrepere animus fuit. Nam et ipse fucos et externa benevolentiae ostentamenta aversor, et tu nequaquam tantae injuriae vel fraudi obnoxius

-- veri namque speciem dignoscere calles,
Ne qua subaerato mendosum tinniat auro.

Nude et in rei veritate proposui beneficia tua, ut ingenua confessione debitam testarer gratitudinem, tu ipse, vir clarissime, a leviori culpa tamen vix absol veris, nam praeterquam quod, quae tua propria sunt, omnino respuis, eloquentiam meam et ingeniivires, et similia commemorando [gap: Greek word(s)] [note: AEthiopem dealbare, hoc est, frustra laborare.] videris, quod quidem ego in, bonamaccipio partem, te nimirum, pro singulari benevolentia, velle, ut talis sim, qualem jam fingis. Nunc ut a te beatior redeam, quae cogitatio circa statum et filum peregrinationis meae mentem vellicet, eique serenitatem suam eripiat, tibi nugari liceat. Remedium iratae fortunae, vel ipsa querimonia, apud te quaerere non denegabis. Vere enim quidam Poeta canit:

Lenius humanas affligunt tristia mentes,
Et perit e multis pars quotacunque malis,


page 499, image: ds0499

Cum quis vel fido comiti, vel denique frustra
Non audituris conqueritur zephyris.

Ac ut paulo altius repetam, subit primum, quanta cum difficultate, et mihi postulasse, et parentibus concessisse, ut in exteras abirem nationes, constiterit: dissuadebat illis tum magnitudo sumptuum in tenui [note: 158] re domestica, tum praecipue fluxa et lubrica aetas, et nulli rei magis, quam quod ad suam perniciem spectat, insistens juvenilis animus. Quo tamen et promissis meis, et intercessionibus multorum obtento, vix pedem e limine patrio movi, [note: Cum.] grave vulnus fortuna inflixit, et dolenda quinquaginta aureorum jactura (nam centum et viginti pro tribus annis optimus parens dederat) magnam rebus meis attulit inclinationem, quo quidem fulmine animus, ad subita impraeparatus, percussus, graviter ingemuit, multo acerbius infamiae [note: Non alius, puto, quam malae fidei debitoris.] malum expectans. Nosti hominum ingenia in censendis miserorum calamitatibus, ut casus in culpam transit, et extrema infelicitas crimen putatur, unde fit, ut existimatio bona prima omnium deserat infelices. Cui quidem malo ut occurrerem, quid laboris et anxiae sollicitudinis susceperim, ii, qui penes me, norunt. Tunc agnovi, nunquam solas venire calamitates, neque miserias esse incomitatas. Per integrum unius anni spatium scripsi in patriam literas, extremam pestem a me depellens, prae cujus solo metu animus emoriebatur, neque tamen vel veniam culpae, vel infortunio commiserationem elicui. Sentiebat tam longo tempore animus suos dolores, novo insuper malo, tam diuturna literarum a parentibus carissimis absentia, tabescens. Ecquid tibi ipse animi putares, vir clarissime, in tanta calamitatum serie? [note: 159] Quibus tandem per divinam bonitatem defunctus, vix convalescere coepi, ecce aliae difficultates me excipiunt, quas si mihi ipse intrivi, mihi exedendae sunt. Nobilissimi juvenes, contubernales mei, accingebant se Gallico itineri, [note: Unde e Belgio has litteras in Poloniam, aut ubicunque locorum tunc haerebat Ruarus, scriptas esse sorte colligas.] quibus se comitem adjungere, non innata solum lustrandi orbem curiositas rapiebat, sed et necessitas cogebat. Nisi enim hanc occasionem arripuissem, de lustratione istarum regionum omnino mihi desperandum fuisset, quod pro maxima infelicitate reputabam, quam ut effugerem, nec venia plene impetrata, nec sumptus suppeteret, permisi me arbitrio meo, et utraque manu amplexus sum bonum tot difficultatum contagione laesum. Contraxi


page 500, image: ds0500

debitum centum quinquaginta florenorum Polonicorum, cujus bonam partem, ut ad praesens dissolverem, cogebat in summa inopia summa necessitas, et nisi primum consilio tuo, carissime Frater, et opera domini Mercatoris adjutus fuissem, jam jam ad desperationem vertebar et inediam Hoc rursus novum debitum ut dissolvam, et reliquum itidem, eundum est ad parentes, sed qua fronte, cum sine permissu eorum? Eundum tamen, quid dubius et anceps in re, minime indubium vocanda, haereo? nisi forte turpem fidei et bonae existimationis jacturam ultro adire velim. Vides novercam mihi infensam, deprehendis coeci numinis [note: Fortunae: quam ita circumscripsit stylo luxuriante Lubienicius, ad paganorum opinionem alludens, neutiquam vero eam approbaturus.] ambiguos vultus? Profecto si se aliis velat, mihi certe inconstantia ejus ita innotuit, ut jam circa [note: 160] me in sui mutabilitate constantiam servare videatur. Unde et in posterum ejus perfidia mihi suspecta erit Habes calamitatum somnium, quod ut libere excutias, amor in me tuus suo jure postulat, ne forte mens, vana opinionem nube offusa, malis suis indormiat. Vale, et verbositati meae ignosce. Dat. e Museo [note: Ultrajecti potius, quam Lugd. Batav. si quidem conjecturam facere licet; Ipse enim Ruaras fortassis jam tunc Lugd. Bat. ingressus erat, uti supra id fore speraverat.] XXX. Jul. Anno CICICCXVIII.

XXII. N. DUMLERUS [note: Haec Nic. Dumleri epistola responsio est ad litteras Cent. I. n. 10. excusas: quod perfacile utriusque comparatio docebit. Eam itaque cum hac contendere necesse erit.] M. RUARO. GRATIAM ET PACEM A DEO PATRE PER CHRISTUM DOMINUM.

QUia inscriptio literarum tuarum primose mihi objicit, frater intime, Domine Ruare, primo te hoc ad eam monitum volo, ut omittas illud; reverendo; in seqentibus, quo in prioribus me decorare placuit. omnis enim reverendus est, qui virtutem ex animo sectatur. Sic autem tu mihi magis reverendus eris, quam ego, judicio meo, vel tibi vel aliis. Utinam omnes nos, qui Christianorum nomine gaudemus, inter Reverendos illos XXIV. Seniores, quorum sacra facit mentionem pagina, aliquando reperiamur! Interim fratris titulo et compellatione simus contenti, sic jubet noster Salvator, sic mihi summum habebis honorem. Utut enim munus meum [note: Quo in Casp. Sacci aula fungebatur, domestici Concionatoris nempe aut Ecclesiastae in praediis Moestichiano aut Bobelviciano. Et enim in utroque Saccum diversis anni temporibus hospitatum esse, jam supra observatum est.] a


page 501, image: ds0501

[note: 161] tuo, quod nunc geris, sit diversum, diversitas tamen illa apparens tantum est non vera, si accurate rem perpendas. Ego doceo homines, pro virili mea, viam veritatis, tempore et loco certo. Tu idem facis, si Christianus es, (at es profecto; sic judico ex charitatis lege) per occasionem. Quid igitur erit, si titulis (at vanum!) diversi esse velimus, qui amore, qui vocatione, qui fide idem sumus. Tuus sum, mi Domine Ruare; cognosco te indies magis et agnosco. Tu me agnosce vicissim pro tuo amico, pro servo. [note: Addere forte potuisset filio, dummodo etiam illud, quod Paulus de Timotheo filio suo [gap: Greek word(s)] olim scripsit, [gap: Greek word(s)] , addere licuisset. Inter plures enim, quos ad societatem erroris pellexerat AltorphI Ruarus, primarium et pertinacissimum fuisse Dumlerum, alibi demonstravimus.] De caetero quod est literis tuis insertum, et animi tui magnitudinem et candorem clarissime nobis probat ac depraedicat, non amo te tantum, sed jam suspicere et vereri quoque incipio. Praeclare fecisti, mi clarissime Ruare, quod non modo religionis, sed modi religionis probe fueris memor, cum promissis te inescarent, [note: Cantabrigienses, uti supra Cent. I. Ep. cit. narraverat.] vel tentarent potius te inescare. Coelo teste exerceri debet sancta professio nostra, ut loqueris sapientissime. Hanc ne eripiat nobis mentem ulla vel comminatio mali vel boni promissio. Omnis qui virtutem admiratur, admirabitur profecto hanc constantiam tuam, quam ut in temporum futuros terminos nobis praestes, frustra fuero, si admonere te velim. Tuum enim nos exemplum monuit, hic opus non est, ut te moneamus, exempli. De novis pessima quaeque. Bella et rumores bellorum in omni loco, jam fere et nostrae [note: 162] cervici metuimus Si malo omini malus eventus responderet, (at tu bene facias, ne respondeat!) citius non habebistecum, quam te nobiscum. Vel enim fugiendum erit, vel decertandum. (Mori enim porrectis manibus, quod tertium esset, non nisi Christi caussa consultissimum est. Quanquam et in hoc casu fugere noster nobis Dux concessit,) At illud tutius; illud nobis, qui Christum sapimus, per rationem propius. In caetero valemus et bene habemus, Deo sit honor et gloria qui talia omnia largitur. De Belgis, quod scribis, exilio mulctatis, [note: Remonstrantibus a Conc. Dordraceno e patria sua ejectis.] mihi plane videtur et Deo dignum, et veritatem profitentibus proprium. Viae Dei non erunt viae Dei, si sint humanis similes, hoc est, quietae, planae (Loquor in caussa religionis) Expectemus modo parum et videbimus mirabilia Domini. Oportet enim


page 502, image: ds0502

aliquos esse malos et persecutores, ut Deus appareat tanto benignior; ut servi Dei appareant tanto constantiores. Hoc autem demum est, quod illos, qui Dei sunt, nobis facit conspicuos. Nos potius precibus nostris adjuvemus afflictos, ut dura perferant, et molliora sic tandem degustent. Fratres nostri Racovienses [note: Smalcius superstes adhuc Moscorovius, Stoinius, et ipse cumprimis Sieninius atque ceteri praecipui rerum Socinianarum gubernatores ac promachi.] Dominum Jonam Schlichtingium [note: Nuper admodum ex universitate Altorphina post breve iter eo reversum, vegeto corpore adolescentem.] ad epulas illas [note: Obscura vox, et fortassis in exules illos, convertenda. Utut sit, Socini tamen gregem vel invocatum succurrere voluisse Remonstrantibus, hinc clucet. Non male me conjecisse, index erratorum docuit, Legatio autem Hist. Remonstrant. valde dilucidat.] ablegarunt, ut amorem et hospitium, et si quae sunt alia, quae a Christiano homine adversus proximum in tali calamitate viventem proficisci possunt, illis offerat et [note: 163] polliceatur. Tu vale, mihi prae multis aliis carissime Domine Ruare, cum tuis mihi ac tibi commendatissimis juvenibus, [note: Casp. Sacci filiis, quorum ut saepius repetitum est, ephorus erat in itinere isthoc Ruarus. Conf. Cent. I. epist.] quibus Dei favorem et felicissima quaeque opto. Hoc addendum. Virum clarissimum, dominum Doctorem Crokierum, ex Galls reversum, Rectoratum Racoviensem amplecti nolle. [note: Rectius scripsisse resumere, aut recipere noluisse; quippe quo munere jam ante iter susceptum perfunctus erat. Unde ex eo forte tempore Medicinae faciendae incubuisse conjicimus.] Dominum Joannem Crellium, plane in animo habent, officio isto Scholastico quamprimum liberale, et Ecclesiastico Muneri, cui jamdudum destinatus fuit, applicare. Locus igitur ille [note: Quem Ruarus etiam sub initium an. 1623. obtinuit; quum Crellius defuncto Smalcii successori, Christophoro Lubienicio, Seniori, adjunctus fuit. Qui non multo post Smiglam ad tempus ad Brzinium evocatus Lubieniecio anno 1624. demortuo, ut Pastor ordinarius fuffectus est. Quo tempore Ruarus etiam officio nuper suscepto se sponte iterum abdicavit, locumque hunc Joachimo Stegmanno vacuefecit.] te, aut eum, nec alium fortassis jam expectet et desiderat. Propera ergo, et peregrinationum tuarum vela tandem compone. Sat jam litatum Mercurio isti vagabundo. Quod de hac re scribo, jussu Domini Woidowii [note: Andreae Voidovii, notissimi illius, tot Germanorum juvenum corruptoris, h. t. Past. Lencitziensis aut Racoviensis, aetate longe provecti.] scribo, qui ad me. Quaeso, si tibi mundum peragranti de fraternitate ista nova, quae sibi a rosea cruce appellationem indidit, aliquid certi constat, fac ut sciamus. Homines mihi apparent isti, quod ex scriptis judico, non fatui aut maliciosi.


page 503, image: ds0503

Utut sit, probemus tamen. Dabam in Bobelvico, [note: Praedio Sacciano: de quo supra ad Cent. I. saepius jam quaedam, quae nece. Taria videbantur, monuimus.] VI. Novembris styli novi, anno CICICCXIX.

XXIII. GABRIELI COENERDINGIO [note: Haec illa ipsa est epistola, quae inter Epistolas Remonstrantium edit. med. et tertiae anno 1704. ordine num. 378. locata legitur, ita tamen ut Coenerdingii nomen in Thrasylli, et Ruari in Eustachii ficta cognomenta mutata sint. Cujus larvae assumtae, nisi periculum fuerit intercipiendarum forte litterarum caussa, ferventibus tunc litibus Arminianis, metuendum, rationes nos latent. Ex utriusque vero nomine genuino, ut nata sint et formata haec integumenta, in Hist. Crypto-Socin. Cap. II. lit. R. ostensum est.] M. RUARUS.

ACcipio excusationem tuam, mi Coenerdingi: tu meam, si placet, agnosce vicissim, et ignosce. Spem mihi fecerat Bertius [note: Petrus Bertius, junior cognominatus, celeberrimus ille Lugd. Bat. Acad. Professor, sinistram et ipse sortunam, ut alibi jam docuimus, tanquam partium Arminianarum promachus et Arminii, dum viveret, ex paterna consuetudine, amicus intimus, ejusdemque post mortem Praeco facundus, tanto magis expertus, quo majori egestate et re angusta domi premeretur prae caeteris, Parisios ille h. t. fortunae melioris spe secesserat ultro; sed, quem eventum iter, ab initio non mala mente, ut opinor, susceptum habuerit, ex Appendice hujus ipsius epistolae B L. intelliget.] noster, [note: 164] se non multo post, quam tuas acceperam literas, in patriam rediturum: itaque dum securitati mearum intentus per ipsum cogito negotium agere, protracto praeter opinionem ipsius itinere, protraxi et ipse responsum, quod nunc tandem per ipsius manum recipis. Vidi in literis tuis, quantum laboraveris, ut Spiritum [note: Reposuimus pro vocabulo hoc minori litera in edit. priori expresso Spiritum per S majusculum. Non enim alius sub hoc involucro latet Ruari amicus, quam Joh. Geisteranus, Alcmariensis antehac Pastor, sed anno 1619. loco suo, ob consortium cum caussa Remonstrantium, motus. Distinguendus autem ille est, ab Arnoldo Geesterano, qui, inter captivos Lupisteinenses diu asservatus, tandem etiam cum caeteris ejusdem fortunae iniquioris sociis anno 1631. d. XX. Julii e custodia evasit. Multoque magis ab vetustiori Spiritu, quem Sociniani Belgam cognominant, diversus fuit, a quo in Polonia prima S. Trinitatis mysterii impugnandi semina anno 1565. esse posita, ex Fricio Modrevio, ab Andr. Wissowatio narrari videas in Append. Bibl. Antitrinit. Sandianae f. 216. sq. Quanquam parum absit, quin credam, Spiritum illum Belgam, samosissimum et obscurum simul hominem, si ad lancem rem omnem recte revocem, ex majoribus Johannis hujus fuisse, et forte ipsius patrem Everhirdum Geisteranum; cujus etiam aetas matura atque virilis prima ac vegeta in tempus illud ante memoratum incidit.] ad capessendum munus [note: Quale istud fuerit, non satis liquidum est. Si tamen conjecturis aliquid dandum, in Polonia id suscipiendum obtulit. Quo etiam tandem abiisse fertur, homo Socinianis hypothesibus valde favens, atque hoc etiam nomine in Biblioth. Unitariorum a Sandio collocatus.] a me illi oblatum induceres, eoque nomine gratias tibi ago


page 504, image: ds0504

maximas. Vidi et excusationes illius, quibus id a se declinat, quae, licet rigidiusculum examen vix sustineant, quia tamen illi satis ponderosae videntur, ego quoque in illis acquiesco, qui facile patior unumquemque conscientiae suae judicio frui. Unum saltem est quod nollem animo tam firmiter obstinasset, ut aut intolerabilem se fratribus nostris liberis futurum existimaret, aut ipsos sibi, si de praxi Christiana undiquaque inter ipsos non e vestigio conveniret: [note: Quae fuerint doctrinae partes, in quibus a caeteris Remonstrantibus dissentiret Geisteranus, non distincte in hac epistola explicatur. Fuisse tamen Ostorodi rigori similia, aliaque, quae a Campbuysio didicerat dogmata, inde colligitur, quod nec Magistratum civilem nec bella gerere Christiano licere, pertendit, dum vixit, pertinaciter. Qua de ejus opinione consulatur epist. 35. Cent, hujus II. Quemadmodum vero abusus sit, ad hanc similesque hypotheses v. g. de erogandis opibus paene omnibus confirmandas, verbis Christi: Ne resistite malo etc.; ea pluribus in litteris Sam. Naerani, ad Conr. Vorstium datis, leguntur inter Epp. Remonstr. n. 380. explanata. Eamque etiam ob caussam Confessioni Remonstrantium utrumque vehementer esse refragatum, constat.] cum verosimilius sit, progressu temporis aut consensum inter animos utrinque verae pietatis adeo studiosos tandem constiturum, aut mutuam saltem tolerantiam duraturam inter tam mansuetos. Optarim vero, ut id ipsum, quod hic in nostris desiderat, scripto aliquo deduceret, et ad cos mitteret, quos sperare juvat, manum ipsi ingenue daturos, si modo justis eos rationibus oppugnet, aut, si in iis deficiat, contrariis argumentis pectus illius evicturos, ad minimum tanti res haec est momenti, ut conveniat nihil in [note: 165] ea intentatum relinquere, praesertim erga eos, quos, si videret, ipsemet, ut existimo, fateretur, aliquanto exactius ad Christi regulam vivere, quam plerique eorum, cum quibus communia hactenus sacra ipse coluerat, quique studium suum sincerum in religione proficiendi publicis scriptis toties testati sunt. Caeteros illius praetextus (ignoscat mihi, quod sic appellam) jam non excutio, tum quod leviores sint, (nisi fortassis difficile mihi futurum putas, ut probem, hominem tam eruditum, quam vel hae ipsius literae docent, instituendae juventuti [note: Vel hinc patet, officium scholasticum Geisterano fuisse a Ruaro oblatum; ipsum vero maluisse opere quodam manuario vitam transigere victumque quaerere, quam conditionem illam acceptare.] egregie aptum, idque eo dignius, et ad reipublicae Christianae utilitatem longe praestabilius, quam ut mechanicis operibus manum et tempus impendat) tum quod, etiamsi eos operose refellam, serum tamen id nunc sit, neque fructus inde ullius spes appareat.


page 505, image: ds0505

Hoc saltem te rogo, ut firmiter ei persuadeas, nihil amori meo erga illum hac de causa detractum, et quamvis istud beneficium meum, ut ipse appellat, sive officium potius jam renueret, non minus tamen paratum me, quocunque tempore operam meam requirere dignabitur, sive absenti, sive praesenti (sic enim adhuc sperare me jubet) ea praestare omnia, quae fratres sibi mutuo solent ac debent, quantumcunque quidem meis in viribus situm erit. Ad te, mi Conerdingi, redeo, [note: 166] quem ob id quoque plurimum amo, quod, ut coelestis veritatis cursum promoveres, tuis te ipsum libris privare, eosque huc in usum bonorum virorum [note: Exulum Remonstrantium, qui h. t. Parisiis in secessu, bonam partem, vivebant.] destinare volueris. De severitate Ordinum, nimioque edictorum rigore, [note: Confer de iisdem, ut caedem et sanguinem spirantibus, querimoniam Naerani in epist. p. a. citata commemoratam. Qualia autem fuerint, ex ipsorum Canonum Concilii Dordraceni Appendice elucet, ubi qui subscribere illis renuant, ab officiis removeri omnes solenni decreto et [gap: Greek word(s)] jubentur. Quorsum etiam quae de Excommunicatione quorundam, praesertim Amstelodumi, interque eos fratrum quoque Episcopiorum h. t. memoriae prodita sunt, inprimis pertinent. Quibus addi possunt, quae de carceribus et ergastulis etiam, in quae nonnulli conjecti sunt, sub id tempus, Simon Goulartius ad Remonstrantes Wallonas perscripsit 1. c. n. 384.] quotidie pejora apud nos percrebrescunt, nec ob id tamen desino sperare meliora, praesertim cum videam, quanta constantia obnitantur veritatis professores, et aut omnia me fallunt, aut obtinebitur tandem ab invitis, quod a volentibus non potuit hactenus. [note: Id quod etiam eventus non diu post comprobavit.] Doleo vero mihi in ea loca tam longe [note: In Italiam puta, quo abeundum fuerat cum Saccis suis Ruaro.] a vobis discedendum esse, quo vix ullum istarum rerum, quarum adeo studiosus sum, nuncium ad me perventurum sit. Posses tu tamen, mi Coenerdingi, si velles, facile efficere, ne dolorem hunc delerem, si literis tuis me aliquando Venetias usque prosequereris, cujus quidem rei proclivis tibi erit Amstelrodami occasio: Nunc vale, mi Coenerdingi, et communes amicos meo nomine etiam atque etiam salvere jube. Dab. Lutetiae Paris a die V. kal. Julii, CICICCXX.

Literas has, mi Coenerdingi, maximam partem jam ante octiduum scripseram, sperans indies Bertii discessum, cui eas committere statueram: interea ille trahere tempus, donec tandem pertaesus istius morae tam diuturnae, satius existimavi alia insistere via. Huc accedit, quod, etiamsi vel hodie iter ingrederetur, nollem tamen [note: 167] jam quicquam meorum committere homini, cui neque religio jam, neque fides antiqua, quae amicum olim ei me fecerat, cordi amplius


page 506, image: ds0506

esse videtur. Dicam apertius rem, quae fabulae aut calumniae similior videri possit, verissimam, sed dicam cum ingenti animi horrore, summaque detestatione: Bertius, heu quondam noster, Pontificias partes hic amplexus est, [note: Quo obtentu illud factum sit, ipse peculiari Oratione, eam in rem edita, docuit, in qua, cur relicta Leida Parisios commigrarit, et haeresi repudiata Romano-Catholicam fidem amplexus sit, rationem reddere voluit, eamque typis Antvverp. anno 1626. et Herbipoli jam ante 1622. excusam, in publicam lucem dedit. Inter omnia tamen, inter nostros a. b. Schuppio Praeside Men. Hannekenio, Giess. Hass. Diss. auspicali brevissime anno 1641. excussa, nihil vehementius ursit, quam doctrinam de Fide justificante; utpote quae, ceu in Papatu traditur, separata duntaxat meriti opinione, magis cum Arminiana sua, quod fides sit obedientia Evangelio praestita, atque ut talis etiam acceptilatione seu gratiosa aestimatione interveniente divina, justum hominem coram Deo reddat, videbatur convenire. Caetera enim Pont ficiorum dogmata haud dubie, quemadmodum Ruarus etiam monuit, non multum curavit; ritus autem inter minima, quae nec magni facienda sint, viro sapienti nec omnino fugienda, si mos ita ferat, rejecit, laxiorique de caetero religioni constanter, prout antea jam facere coeperat, primas detulit rationes apostasiae, quas de reliquo reddiderit excerptas in compendio exhibet, P. VI. Bibl. Fabr. f. 65. S. R. Abb. Fabritius.] neque Missam tantum audivit, sed et Sacramentum Corporis Dominici, ut vocant, cum idololatris sumpsit, et articulis, nescio quibus, subscripsit. Habui hoc primum ex viris fide dignissimis, habui et heri ex ipsius ore, ne tu conjecturis agere me putes, quem quomodo exceperim ipse, facile cogitare potes. Haesitabat miser turbatus animi, jam pallebat, jam sudabat, jam titubabat in incessu, jam suspirabat, jam lachry mabatur, neque quicquam, quod opponeret, habebat, praeter injurias istorum Gomaristarum, quibus tam acerbe, imo scelerate exagitatus hactenus fuisset. Mihi tamen suspicio est, sermonibus quibusdam illius innixa, eum in sententiis aut nihil, aut parum certe hactenus mutasse, nec alio fine in partes illas transivisse, quam ut stipendium suum [note: Quod ei, ut Cosmographo Regio, jam pridem constituto, debebatur, nunc vero inopia presso, officiis quippe Lugdunensibus privato, eodem maxime opus erat.] ex aerario regio obtineret, quod scio, quam misere antea per tot iterum hebdomadas frustra mendicaverit. Potest, ut et aliorum illi spes facta sit, quae habeat sane sibi, ut voluit, cui anima argento venalis [note: 168] fuit. Interim vehementer metuo, ne Hymenaei [note: Alluditur ad scriptum ejusdem hoc titulo anno 1612. de Apostasia editum.] hujus apostasia affligat optimorum nostrorum Remonstrantium famam; [note: Idem quoque Coulartius se formidare, eodem tempore, eademque de apostasia, ad suos scribens, testatus est. Cujus conferatur epist. ante laudata n. 384. ubi aliquot menses post, quam hae Ruari litterae exaratae fuerant, cantica quaedam et picturas atque similia his plura in opprobrium Remonstrantium apud Belgas vendita fuisse, occasione hujus Bertianae defectionis, narratur, et amplius Bertium, antequam Lugduno abiret, frequentalis diligentissime coetibus Contraremonstrantium publicis et sacris, ut ad S. Coenam ab istis admitteretur, rogitasse, sed exclusum, occasionem tandem hinc in Galliam discedendi arripuisse additur. Caeterum famam passim tunc in Belgio percrebuisse, Remonstrantes omnes aut jam transiise in Pontificiorum castra, aut propediem transituros, idem ait, idque propterea per calumniam sparsum fuisse in vulgus, quod exules illi aliquantisper in vicinia Antvverpiae et Rom. Catholicorum terra agrisque morarentur, addit.] et haec quidem unica est causa, cur hujus rei nuncium ad


page 507, image: ds0507

te e vestigio perscribere voluerim, quod alias quidem per me ignorare tibi licuisset: tu si placet, id cum iis, quorum id scire interest, quam primum communices, ut videant, si suo incommodo aliqua saltem ratione hic occurrere possint. DEUS Optimus Maximus confirmet nos in sancta veritate sua, ne tam foedo exemplo unquam peccemus, cui te, mi amice, cum omnibus bonis viris iterum commendo. Lutetiae Parisiorum.

XXIV. G. LEUSCHNERUS [note: Inter primos Soneri, Medicinam Noribergae adhuc facientis, pullos et Socinismi asseclas numerandus, idemque subdolus ejusdem haerescos amplificator. De quo Advocato Reipubl. Norib. pluribus jam in Hist. Crypto-Socin. actum est. Quibus nihil in praesentia addimus, quam per cuniculos, quantum poterat, caussam illam, quod praesens etiam specimen commonstrat, promovisse, et tamen re comperta Curios egregie simulasse, strenueque negando omnem inquisitionem elusisse. Caeterum idem ille fuit, qui et Crellium in Poloniam clam se subducentem amicis eadem sentientibus, ut habetur in vita Crellii, commendavit. Epistolam denique hanc eandem esse, [gap: Greek word(s)] , quam supra n. V. jam monuimus, per injuriam grandemque [gap: Greek word(s)] editoris Huswedelio adscriptam et bis typis excusam esse, non est, quod copiose h. l. iterum conqueramur. Hoc tamen inde colligimus, neque filium hunc Ruari Davidem, cui forte pater puero morte ereptus erat, notitiam rerum, a patre gestarum olim, habuisse.] M. RUARO.

MIraberis forte, Praestantissime Domine Ruare, me in officio rescribendi adeo tardum esse, sed causam et impedimentum coram exponet hic noster Dominus Matthias Rhaw: [note: Etiam hujus nominis in Hist. Crypto-Soc. saepiuscule mentio occurrit, et a nobis quoque superius facta est in his epistolis percensendis. Hoc loco, ubi memoria Sociniani hujus Transylvani, paene dixerim nati, denuo incidit, qui cum lacte materno jam virus illud imbiberat, illud addendum videtur, partim ex socio tam familiari Leuschnerum, quis fuerit, nosci posse, partim ad consilia cum adhiberi consuevisse clandestina, quod morum et institutorum Sociniani coetus omnium optime gnarus esset. Quem etiam eadem de caussa, quod Coenae Dominicae apud suos administrari solitae ritus notitiam inprimis haberet, Leuschnerus fratribus tam diligenter praedicavit. Quanto autem flagrarit haeresin promovendi ardore, ex Epist. XLV. sqq. Cent. II. patet.] simul quoque


page 508, image: ds0508

pluribus subsequetur sententiam meam detribus propositis quaestionibus. Paucis sic habe, nullum apud me dubium vel scrupulum esse, cur coenam Dominicam inter fratres [note: Seorsim nempe et privatim.] non possimus, vel potius non debeamus celebrare. Hoc enim exigit mandatum Domini; honor Servatoris nostri in eo vertitur maxime, qui nobis debet esse [note: 169] quam commendatissimus: exigit praeterea hocipsum vigor et studium pietatis, veritatis, charitatisque Christianae: ut taceam de fraterna conjunctione, quam hac ratione omnino oportet testatam facere. [note: Sic enim sentiunt omnes, Socini qui scholam sequuntur, finem usumque secundarium in primarium praepostere convertentes.] Num vero is, qui cum fratribus communicat, nihilominus possit accedere mensam Lutheranorum? dubitationem quidem habet majorem: sed et hujusce quaestionis resolutio mihi videtur pendere exaltero simplici themate: An et quatenus nostrum quis possit celebrare sacram Synaxin apud Lutheranos? de qua quaestione cum antehac, ut ipsi meministi, satis multa ad nos perscripserit dominus Ostorodus p. m. [note: In eademne epistola, cujus notabile fragmentum Hist. Crypto-Soc. Cap. I. dedimus, an alia, non definimus. Constans certe ei, dum viveret, commercium litterarum cum Leuschnero fuisse, et hinc et aliunde constat. De caetero ex eodem hoc additamento p. m. Ostorodum jam tunc, anno 1614. nimirum, ad plures abiisse, patere, nisi fallimur, jam alibi observavimus. Quando vero id Diarium Smalcianum definite docet, nos Lectorem ea de re, quia plerique de morte ejus silent, h. l. paucius commonere voluimus.] ad ea me nunc remitto: hoc saltem indicato, posse incidere tempus vel occasionem, qua id salva conscientia liceat, dum nimirum spes exinde superest, posse alios hac ratione lucrifieri; deinde ut hoc ad tempus tantummodo fiat, cum aperta professione veritatis, [note: Utrum et quomodo Noribergae Socinisinum, (hic enim male h. l. veritas dicitur) professus sit Leuschnerus nec ne, tot annos istic in eadem haeresi haerens, equidem ignoro. Dica certe cum ei scriberetur, parum in professione ejusdem se praestitit ingenuum, sed mirum in modum illam dissimulavit. Per professionem nobis videtur h. l. intellexisse, non eam, qua clam talia hinc inde asserenti nemo aperte et cum periculo forte creato resistat, aut aegre certe, etiamsi secum habitet, nullatenus quisquam faciat, sed publicam eamque simul toleratam, quantumvis non ab omnibus approbatam. Utut sit, ipse tamen, cum non liceret palam verbis errorem profiteri, aut omnino etiam spargere, a S. Coena abstinuit, atque sic reapse ab Ecclesia Evangelica, cujus haec societatis nota est, sejunctum se esse, testari voluit.] quam si admittent Lutherani, licet errores suos non continuo rejicerent, tamen ab eorum congregatione sacra me non separarem: quod vero addis, num in eo etiam vel odii parentum vel patronorum gratiae liceat rationem habere? Causas hasce plane indignas


page 509, image: ds0509

professione nostra, et ideo prorsus rejiciendas censeo; quin imo, si nulla alia causa idonea urgeat, uti etiam in dubio, a mensa Lutheranorum, semper abstinendum, cavendumque arbitror: uti ego per Dei gratiam [note: Abusui huic divini nominis in re pessima ante omnia vituperato nihil addimus, quam ex omnibus monimentis domesticis, ne [gap: Greek word(s)] quidem nos eruere potuisse; utrum Leuschneri haec a. S. Coena separatio tam diuturna notata sive observata sit, ab Eccl. Ministri Noribergensibus, nec ne? et parum abest, quin credamus, in tam populosa urbe, hominis peregrini, eoque tempore, quo jam Socini clanculum hauserat hypotheses, civitatis jure, commendante eum forte Sonero ipso, demum donati, facinus istoc neminem animadvertisse. Est enim ea heic loci confessionariorum, quos vocant, eligendorum libertas, ut quoscunque quis velit, et in quacunque ecclesia, eos sibi deligere pro lubitu possit; tametsi semel delectos deserere, ob disciplinae corrumpendae metum, temere non liceat.] hactenus a plurimis annis, nullo extraneo vel periculo [note: 170] vel scandalo attento, firmiter tenui observavique. Ex quo jam patet, si quando simpliciter periculosum, vel non semper et ubique consultum sit, cum Lutheranis communicare; id etiam conjunctim, hoc est, simul et apud Lutheranos, et inter nostros fratres, [note: Quid inter eos Altorphi usu venerit, alibi jam observatum est: Ubi quosdam a S. Coena nostratium abstinuisse, alios vero ad eam accessisse, monuimus. Postquam vero ipsi quoque illam intra privatos parietes coeperant, ad hujus epistolae cum primis nutum ductumque dispensare, nondum equidem indagare potuimus, quas hac in parte rationes inierint. Attamen quoniam plerique mox dilapsi sunt, superstites reliquos accessisse ad S. Synaxin, paucos vero porro abstinuisse, consiliumque Leuschneri, quod a choragis Polonis acceperat, tanquam oraculum e tripode dictum, secutos esse non dubitamus. Idque etiam, ubi caussam dicere jussi sunt, capita novi coetus primaria, non dissimularunt.] pari modo et ratione, non semper, sed interdum tamen, adhibitis superioribus cautelis licere. Caetera, quae ad hanc rem pertinent, vel ipse hic noster Dominus Matthias, [note: Idem, qui supra nominatus est, Rhavvius, Transylvanus.] vel multo magis spiritus Domini nostri Jesu Christi tibi, caeterisque, qui una sentiunt, pro ratione temporis ac loci aliarumque circumstantiarum suggeret, et a tam sancto pioque proposito, ac cultu omnium maxime divino, omnem arcebit metum [note: Quem etiam excusissse tandem et non multos post dies S. Coenam minime sacram adornasse atque una concelebrasse Fratres, Cap. I. Hist. Crypto - Soc. enarravimus.] atque periculum: cujus etiam praepotenti gratiae, illuminationique mentium nostrarum te, mi frater, cum reliquis universis ac singulis diligenter in Domino commendo. Vale, raptim Norimbergae, die 10. Martii, CICICCIV. [note: Error typographicus in numero anni expresso heic commissus et omnino corrigendus est. Etenim non anno 1604. sed 1614. has litteras esse scriptas, vel Ruari et Rhauvvii in Acad. Altorph. h t. praesentia docet, et in superiori quoque exemplari n. V. ubi Husvvedelio haec male attributa sunt, idem annus recte est expressus.]



page 510, image: ds0510

De carmine, quod ad petitionem meam proxime misisti, sane appositissimo mihique gratissimo, plurimum te, ut debeo, amo. Faxo, pro occasione, ut me gratum ac memorem comperias.

XXV. GEORGIUS KONIG [note: 171] [note: Professor Theol. publ. et Eccles. Pastor Altorphinus. Qui, cum amicitia Ruari et sodalium quondam usus esset in Acad. Altorphina, ab eorum licet errore nunquam participans, et sine omni dubio, quid monstri alerent, priusquam in lucem protraherentur machinationes clandestinae, etiam ignorans, postea quoque occasionem, libros per eum Socinianorum impetrandi, eadem amicitia viam parante, praetermittere noluit. Neque etiam puto, si inter hos modestae communisque amoris limites substitisset, id vitio verti viro bono potuisset: quemadmodum excessu e via regia, in hac quoque nonnihil deslectendo epistola factum esse, et in sequentibus multo magis praevaricando, graviter cum deliquisse non possumus, non cum dolore etiam h. l. profiteri.] M. RUARO. SALUTEM ASALUTE.

LAEtor sane, Ruare praecellens et doctissime, me animo tuo nondum penitus excidisse, abunde hoc declarant literae, quas cum fasciculo librorum ad me misisti, accepi autem utraque integra, et pro istis libris Clarissimo Crellio duos aureos, literulis ad se datis inclusos, remitto, quas rogo, una cum his Domini Cornelii Marci, [note: Ministri nempe verbi divini atque Prof. Theologi Altorphini, qui antehac a partibus quoque Socinianae sodalitatis steterat, litterasque has, ut dubia quaedam moveret Crellio de Christi ac de Sp. S. persona et divinitate, hac occasione, sibi per Konigium sine dubio oblata, scripserat. Ad quas etiam respondit Crellius, ea epistola, quae partim in operibus Crellianis Exeget. Tom. III. f. 338. sqq. partim et integra quidem, in Hist. Crypto - Socin. Cap. IV. legi potest.] Verbi Ministri et collegae mei, domino Crellio admittas, eumque de pertexendis locis Theologicis. [note: Qui fuerint illi loci, non habeo dicere. Certum enim est neminique incognitum, nihil hujusmodi cum edidisse. Aut Tract. igitur de uno Deo Patre, qui anno 1631. lucem adspexit, intelligitur, aut de pertexto Volkeliano opere haec sunt accipienda.] quorum mentionem in literis suis fecerat, et desiderio eorum ita me accenderat, ut nihil majus eis videndis etiamnum desiderem, admoneas: quippe non dubito, quin in illis sententiam Racoviensium Theologorum late propositurus et nervose probaturus; contrarium autem ex fundamentis diruturus [note: Nollem haec, si serio scripta sunt, ad errantem obfirmandum ita crude posita esse. Si vero jocus intercessit, neque in re sacra ludere decebat. Cujusmodi et reliqua sunt, quae de fausto die et thesauro horum librorum addita subjiciuntur. Nobis potius Joh. Ep. II. comm. 10. videtur debuisse anteponi.] sit. Faustum diem, quo videre hoc opus mihi contingat! Partem


page 511, image: ds0511

librorum, quos scilicet, jamdudum Dantisco admissos habueram, Cornelio [note: Eidem collegae, de quo antea, Cornelio Marcio.] tradidi; reliquam thesauri instar habendam [gap: Greek word(s)] [note: Repositoriolo.] meo inserui; destituor autem adhuc plurimis, prout catalogus tuus ostendit, quorum copia si tibi aliunde facta fuerit, cave aliis, me excluso, impertias: nam et ego gratum pretium rependam Caeterum de me [note: 172] vicissim hoc habe: I. Martinum Ruarum in oculis me habere, et sincero candore ac fideli amore prosequi, nec de hujus [gap: Greek word(s)] [note: Reciproco amore.] quicquam dubitare. Deus faciat ratam nostram amicitiam, II. Studia mea academica cumprimis instituta esse adversus Pontificios, [note: Cujusmodi erant proximo anno publicata de Purgatorio Disp. et anno 1620. de quaest. utrum haereticis servanda sit fides? disquisitio; ut alias de Peccatis Venialibus et certitudine Remiss. peccatorum vetustiores taceamus. De quibus vitae Theol Altorphin. f. 128. sqq. videantur Quo animo haec scripserit Koenigius, non definimus. Nimis amicas profecto et has esse cum Ruaro hoste Jesu Christi aperto, quem, ut se precibus juvet, in caussa Dei adversus Pontificios asserenda, rogat, confabulationes erunt fortassis, qui non sine caussa existimaverint.] a quorum corruptelis scripturam vindicare allaborem, id curae agens, ut pure fluat unda, [note: Et.] haud amplius infestet solidiores, modo attendere, et obsequelam facere velint. Tu conatum precibus adjuva, et quacunque occasione literis tuis gratissimis mesaluta, non abibunt absque redhostimento. Vale, Deo commendate. 5. Novembr. anni CICICCXXIII.

XXVI. M. RUARUS HUSWEDELIO. [note: Conrado Husvvedel. ex schola Hamburgensi et Acad. tam Rostochiensi quam Altorphina, in quarum utraque commilitones erant, cognito et intimo amico, hoc tempore, quemadmodum in addendis et corrigendis Hist. Crypto-Socin. monuimus, Ecclesiastae Rostochiensi, et Sam. Naerani hospiti.]

VIdeor mihi de eadem fidelia duos dealbasse parietes: utrimque enim gratiae mihi aguntur et a te, clarissime Huswedeli, et a Naerano, [note: Samueli, quem eo exulem divertisse h. t. anno videlicet 1623. ex Cent. I. ep. 78. memoria repetere opus est.] quod amicitiae inter vos proxeneta fuerim: de quo tamen gaudeo non esse quod mihi arrogem, Naerani consilio, seu potius mutuo utriusque vestrum studio praeventus, cum quo nihilominus ita conspirasse voluntatem meam et miror, et glorior, ac pene est, ut id a superiori quadam providentia, cui nos homunculi saepe ut [gap: Greek word(s)] [note: Simulacra parva, certis nervis aut fidiculis in hanc vel illam partem cum venustate tracta.] quaedam subservimus, fuisse existimem. Nullus autem dubito,


page 512, image: ds0512

quin, quae de Naerani virtutibus scripseram, imo plura majoraque [note: 173] iis jampridem experientia magistra ipse cognoveris, si, ut spero, morum ingeniorumque vestrorum consensus, vel me qualiscunque commendatio, cui tantum ipsi tribuitis, interioris amicitiae fiduciam inter vos fecerit. Sed mitto jam Naeranum: ad studia mea venio, de quibus in nuperis meis literis aliquid tibi promiseram, alio tamen sensu, quam quo tu ea nunc a me requiris. Dum enim per diffusos humanae sapientiae campos apis Matinae, ut inquit ille, more modoque vagor, [note: Non dubium est, quin scrupulos sibi in diverso studiorum genere versato intelligat Ruarus; quem revera Polyhistora h. e. in omnibus paene disciplinis exercitarum fuisse, vel ipsae hae testantur epistolae. Missis autem hisce, ad rationem fidei reddendam, et quo pacto, quave occasione in Socinianismum inciderit, requirenti Husvvedelio se satisfacturum pollicetur.] occurrunt interdum nonnulla, quae animum meum nec aliis semper acquiescentem, nec sibi satisfacientem, molestia quadam fatigant, de quibus ad sententiam eorum, qui supra vulgus eruditorum sapiunt, lubens provoco, et ad tuam nunc quoque provocare cogitabam. Quia tamen ad alia me nunc citas, et quidem divina, de quibus haud paulo libentius sermonem instituo, sequar non invitus, quo vis, et, de quibus pectus meum interrogas, amicitiae nostrae fide nixus audacter in sinum tuum deponam. Non nego, mi Huswedeli, cum studiis et hominibus illis, quos rumor narrat, [note: Non est, quod ad prolixam hanc enarrationem primae originis Sociniani erroris a Ruaro malo omine hausti et approbati multa commentemur. Quoniam in Hist. Crypto-Soc. integram hanc periodum verbotim excerptam dedimus, et annotationibus quibusdam jam illustravimus. Unde actum agere nimis fastidiosum esset. Si quid ergo hic monere videbitur, id in priori istoc labore praetermissum fuit.] familiaritatem mihi intercedere, nec dubium, quin major ista sit, quam illius auctoribus probatur, idque [gap: Greek word(s)] [note: Non heri et nudius tertius.] demum, sed jam a decem amplius annis, cum Altorphii in Ernestum Sonerum [gap: Greek word(s)] [note: Beatum.] nescio, quo meo fato non minus, quam Varenholtii mei, cui tum in lenta febri medicinam ille faciebat, incidissem. Habebat [note: 174] vir iste (ut hoc obiter dem sanctis illius manibus) praeter peritiam illius artis, qua praecipue censebatur, tantam philosophiae veteris [note: Aristotelicae puta, ut erat quondam ab Aristotelis interpretibus explanata: quos Altorphini t. t. sectabantur philosophi: quod vel celebratissimus ille Fasciculus, qui Philosophia Altorphina audit, testatur.] ex Graecorum fontibus haustae notitiam, ut (quod sine cujusquam injuria dictum velim) haud facile in eo genere parem illi viderim: quamvis falleret propemodum inter suos, inter exteros penitus ignotus,


page 513, image: ds0513

atque ita nunc quoque fallat, non audentibus discipulis, quae ex illius ore exceperunt, summae artis commentaria in lucem protrudere, ne pietate in praeceptorem invidiam et pericula sua resuscitent. [note: Quae causa etiam fuit, cur editio decreta longiusque protracta Comment. in Metaphys. Arist. a Felvvingero demum diu post, Belgica ante sufflaminata, in Germania procuraretur, multaque in Praefamine tanquam galeato, ut Hieronymus, vocavit Prologo, venia, quam petiit, praemissa promissaque eorum, quae suspecta videri possent, omissione stiparetur, caeterae autem id genus annotationes plane lucem non adspexerint.] Is igitur Sonerus, cum primum in philosophia, cui tunc totus vacabam, ingenium meum tentasset, paulo post ad altiora progressus, de severa et mascula pietate agere mecum coepit, eamque et necessariam salutis aeternae appetenti, et, quod ex illo sequitur, inter [gap: Greek word(s)] [note: Impossibilia.] non esse, ut cum vulgo hactenus credideram, invictis argumentis mihi probavit. Postea alia ex aliis serens, ut quaeque in solum venerant, cum pleraque ex illis eo blandiri mihi videret, quod aliquanto melius inter humanae rationis lumen et demissos e coelis divinae veritatis radios convenire testarentur, quam persuasum est vulgo Theologis, quibus nemo satis est religiosus, qui non rationem prius omnem proculcaverit; [note: Non proculcant Theologi, Trinitatis Sanctissimae et reliquorum mysteriorum propugnatores, rationem, sed justo ei loco assignato revelationi subjiciunt, ut inferiorem superiori et ipsius Aristotelis judicio instar vespertilionis, in rebus divinis maxime coecutienti, ac proinde recte radiis verbi divini solis instar lucentibus, si quid sublimius de Deo Deus ipse doceat, reverenter cedere jubent. Eoque etiam sensu locoque non adversatur revelatio rationi, sed cum ea justo ordine conciliatur.] tandem ad illa [gap: Greek word(s)] , [note: Ineffabilia de sancta illa Trinitate in Deo.] de natura item Jesu Christi, ejusdemque Satisfactione pro peccatis nostris [note: 175] praestita delapsus est; ubi fateor et cohorruisse me vehementer, quod in dubium illa vocari animadverterem, in quibus religiose adorandis proram et puppim salutis humanae consistere semper intellexeram, et seria poenitentia ductum, quod notitiam cum homine nimis, ut tandem videbatur, philosopho unquam contraxissem, ab illius me consortio, quantum honeste poteram, aliquantisper abrupisse. Sonerus contra, quanto me magis refugere videbat, tanto me ambitiosius pressare, [note: Procul dubio non solum, ne quid suae, quam aperte nimis edisseruerat Ruaro, sententiae emanaret, sed quia ingenium ejus haeresi propagandae inprimis idoneum censeret. Rudibus enim et minus ingeniosis minusque facundis atque doctis hominibus, ad dogmata haec aliis, mellitorum verborum et ratiociniorum artificiose contextorum ope, instillari haud posse bene noverat ipse Philosophus ingeniorum egregius explorator et cognitor.] vultumque meum non dubiis indiciis offensae convictum


page 514, image: ds0514

alloquio benigno placare: credo praeter caetera, quod vereretur, ne se, et si quos alios cum ipso facere deprehendissem, reipublicae vel sacrorum antistitibus proderem. Hac igitur illius humanitate nonnihil delinitus, cum eodem tempore Gregorii Nysseni [gap: Greek word(s)] [note: Sermonem.] quendam [gap: Greek word(s)] [note: Catecheticum, quo prima rudimenta traduntur.] sub manibus haberem, quem suasu clarissimorum mihique amicissimorum virorum Rittershusii et Hoeschelii, cujus utriusque sancta apud me semper erit memoria, Romana veste tum primum induendum mihi sumpseram: existimavi, non abs re fore, si, cum Nyssenus meus tam graviter in Arrianam impietatem saepius declamaret, ex Sonero, quibus ea argumentis causam suam tueretur, perdiscerem, atque etiam, si par illis essem, ea postea [note: 176] diluta Nysseno meo attexerem, qua ex re non parum ornamenti editioni, quam tum meditabar, accedere posset. Sic ergo partim ex ore Soneri, partim ex libris ab ipso mihi suppeditatis, paulatim omnia istuc pertinentia accurate sublegi, alio tamen longe eventu, quam quem votis ab initio destinaveram: intellexi enim ea, quae tanquam impia totis viribus oppugnare cogitaveram, valido sacrarum literarum praesidio ita munita atque firmata, ut a me ulla ratione labefactari nec possent, nec deberent. Quid te diu differam, mi Huswedeli? ego ille, qui aliena castra lacessere statueram, in ea tandem ipse transivi, non tamen sine tumultu aestuantis animi, quem, praeter speciosas aliquot rationes, et quidem e sacris depromptas, quibus hactenus acquieveram, tot illinc populorum saeculorumque consensus, tot hinc incommoda atque pericula, subinde revocabant; ne quid de eo nunc dicam, quam aegre dimittatur, quicquid id sit, quod diu placuit; quid si ab ipsis usque incunabulis? longum esset, narrare atque exequi plene, quibus tam tormentis constantia mea utrinque oppugnata fuerit: hoc tibi affirmo, non unam menoctem tunc temporis insomnem [note: Utinam vero et monitorem Deum protius, quam susurros rationis praeceptorisque male blandientium audivisset, et e sacris deprompta testimonia anteferre istis Sirenibus, animum ad naufragium fidei demulcentibus maluisset. Quid enim prodesse potuit precandi ardor, ubi mentem jam rationis pervessae sophismata prorsus occupaverant?] exegisse, partim ista omnia mecum reputando, partim etiam Deum Optimum Maximum precando, ne capitalem errorem insidere mihi pateretur. Habes, quibus initiis ad haec studia pervenerim, de quibus me rogaveras: nam quae postea in hoc genere tentaverim atque egerim, ut conscientiam animi mei nonnihil,


page 515, image: ds0515

[note: 177] ut in re nova, adhuc titubantem, plane firmarem, [note: Libris nimirum gregis illius, qui Socinum sequitur, ipsiusque etiam Ducis hujus coetus in succum et sanguinem conversi, aliisque suggestis, commercio item litterario, atque itinere ea de caussa peracto in ipsam Poloniam Racoviamque instituto, atque similibus. Sic enim firmatum esse Ruari in errore praecepto animum hae inter alia epistolae et tota quoque rerum gestarum series docent.] ea nec mihi nunc percensendi otium, nec tibi legendi fortassis adest desiderium. Credo autem, vel ex his, quae scripsi hactenus, te facile intelligere, quam non temere ad has partes applicuerim animum; idque sine dubio multo evidentius etiamnum intelligeres, si quibus rationibus huc impulsus sim, pro rei dignitate, quantum ingenii mei modulus pateretur, accurate tibi explicarem; sed vix unius id epistolae negotium foret. Ni libros, quibus tota res ab aliis est pertractata, refugis, eos potius oblata occasione ad te mittam: spes vero me tenet, si illos absque praejudicio legeris, utut non eas in sententiam meam, errori te tamen, si quis est, meo faciliorem daturum veniam, utpote quem ita splendidae [note: Splendidae sane, sed non verae, ut solent esse Sophismata, alioquin ne cassa quidem nuce digna. Talia profecto, ut dudum jam observarint viri eruditissimi, Socinum ad evertenda veri Evangelii dogmata sobrium h. e. armis non plumbeis sed ferreis accessisse. Eo forte sensu splendidas rationes vocare liceat, quo etiam Ethnicorum peccata splendida vitia saepe virtutis specie coruscantia a doctissimo Anglorum VVatsonio memini appellata, quod rerum bene gestarum larva contegerentur: quae tamen nemo idcirco veras ingenuasque virtutes dixerit.] rationes, et commendent, et excusent. Fortassis et hoc mihi praestabis beneficii, ut illum mihi clarissimis aliquot indiciis ostendas: nam certe, quod hactenus eum, utut saepius excussum, non tamen a me excusserim, non alia est causa, quam quod talem non deprehenderim. Nondum enim ita profligatae sum mentis, ut praefracte desipere velim, praesertim cum jactura non hujus modo, sed et alterius aevi maximorum bonorum, quam hic mihi intentant illi, quorum sensum capere nequeo. Imo et hoc fateri tibi volo, quod hactenus ita me continuerim fere intra siparium, ut ne amicis quidem semper, nisi interrogatus, animum meum panderim, praeter alias [note: 178] causas (nam plures sunt) non minimam fuisse istam, ut, si forsan maturescens cum aetate judicium, vel eruditissimorum virorum, quorum et ora et scripta consului, felix diligentia errorem adolescentiae meae detexisset, minori cum strepitu eo possem regredi, unde me sine pompa subduxissem. Quanquam et illud scire te velim, non ita me sectam illam, cujus accusor, secutum, ut omnia ac singula antistitum illius placita, tanquam oracula, adoraverim, prout nonnullos passim


page 516, image: ds0516

facere video, quibus, cum in uno se alterove dogmate praecipui momenti, erroris convictos senserint, in reliquis deinde ejusdem sectae sufficit illud [gap: Greek word(s)] , [note: Ipse dixit.] adeo ut ne sub censuram quidem amplius ista vocare sustineant: id quod mei isti boni viri nec probant, nec requirunt, ut qui se ministros [gap: Greek word(s)] , [note: Ecclesiae, coetus sacri.] non dominos esse meminerunt. Est, ubi aperte, modeste tamen, ab illis dissentio: [note: Cujusmodi erat doctrina de satisfactione Christi, ubi Remonstrantium placita et scita notum est, eum approbasse, nec non de Baptismi necessitate rectius sensisse. Accessere de bello non gerendo opinio aliorum repudiata, deque nemine in judicium vocando hypothesis nunquam probata Ruaro et similia. Quorum etiam in epistolis hisce mentionem superius jam fecit aliquoties et faciet etiam imposterum. At summa tamen capita retinuit; unde caetera fere omnia promanant: inprimis vero [gap: Greek word(s)] illud totius Socinisini [gap: Greek word(s)] , negatam pertinaciter Christi Jesu summam aeternamque divinitatem. Quam dum pervicacissime inficiatus est ad cineres usque, videat, quemadmodum aliquando coram sanctissimo illo honoris sui vindice ratiunculis suis, ingeniose expolitis consistere, sententiamque illam justam 2. Thess. I, 8. effugere possit.] est, ubi calculum post tot annorum lapsum adhuc suspendo: est, ubi de summa quidem rei illis astipulor, vario tamen nonnihil in minutiis quibusdam; est denique, ubi in re ipsa nihil discrepo, optaverim tamen, benignius eos fuisse locutos, et, ut minus offenderent delicatas saeculi aures, sermonem populo accommodasse, qui saepe magis vocibus, quam dogmatis [note: Recte, si de vocabulis solis lis movetur, et ad Sp. S. mentem 1. Tim. VI, 4. Male autem, si et formam sanorum verborum negligendam putet, his aperte 2. Tim. I, 13. 1. Cor. I, 10. eodem Paullo obloquente. Omnium pessime, si decumanos Socinianorum errores, et nostratium disputationes oppositas, pro logomachiis venditet.] suis adhaeret, praesertim si auctoritatem illae suam longo aevo et veneranda canitie defendant. Quod superest, [note: 179] mi Huswedeli, revoco tibi in memoriam pollicitationem tuam, qua mihi recepisti nuper, te licet intellexeris aliam a te sententiam in religione me secutum, nolle tamen ob id ab amore mei discedere: qua in re utinam eadem tibi duraret animi libertas, quae mihi, qui quidem omnes, quotquot vere credunt, Jesum esse Christum, eidemque ut Christo sive regi suo dicto sunt audientes, licet opinionibus multum a me diversos, non modo ut amicos, sed etiam ut fratres [note: Non ea probatur Spiritui divino tam laxa [gap: Greek word(s)] , qui palam et ingenti contra secus sentientes demonstrato ardore 2. Cor. VI, 14. Gal. I, 8. sq. 1. Tim. VI, 3. sqq. 2. Joh. comm. 10. eidem vehementer repugnat. Breviter et rectius ad Lutheri mentem, cui saepius dicitur vox repetita: Mali sunt tyranni, pejores haeretici, pessimi fratres falsi, majores nostri de fraternitate hujusmodi judicarunt. Nos, si utrumque simul, et haeresin et fraternitatem falsam, conjungi videas, id plane [gap: Greek word(s)] esse existimamus. Quam de reliquo Ruarus h. l. praedicat fraternitatem, jam pridem Apelles Sec. II. Ecclesiae commendavit, eam vero illa quoque nunquam non, ut portentosissimam haeresin, condemnavit.] sincero


page 517, image: ds0517

affectu diligere et possum et soleo! Dominus Jesus; qui suum erga nos amorem acerbissima morte jamjam obsignaturus, amorem mutuum discipulis suis [note: Discipulis sane, sed non falsis prophetis, a quibus, et illis praesertim, qui vestibus ovium fraternique amoris commendatione blandiuntur, [gap: Greek word(s)] jussit.] cygnaea voce tantopere inculcavit, omnes sanctissimi sui nominis cultores ita devinciat, ut, si non eodem plane animi sensu, [note: Eundem vero et Paullus 1. Cor. I, 10. exposcit, atque ecclesiae rationes, quae Sp. S. est officina, in qua via ad salutem docetur, omnino desiderant.] affectu tamen inter se conspirent, eoque tolerent alter alterius ingenii imbecillitatem, [note: Imbecillitatem forte, sed non pervicaciam apertam, multoque minus, si aequanimitate qualicunque ad alios decipiendos, ut tu solebas cum tui similibus, Ruare, abutantur petulantes haeretici; ubi Paullinum illud [gap: Greek word(s)] auribus potius insonat et in ecclesia personat.] donec ab illo tandem in beatas sedes transferamur, ubi non amplius [gap: Greek word(s)] [note: Per speculum in aenigmate, sed a facie ad faciem.] cernemus illa, quorum hic imaginem miseri, velut in Platonica specu versantes, assectamur operose, nec satis tamen assequimur. Vale, clarissime Huswedeli. [note: Scripta est haec epistola Francof. ad Oderam anno 1623. Quod ex epist. seq. 11. 28. elucet.]

XXVII. G. KÖNIG [note: 180] [note: Idem, qui ante ad Ruarum non minus et nimis amice scripserat, Theologus Altdorphinus.] JOANNI CRELLIO. [note: Hoc anno, nisi jam ad ministerium Eccl. Racoviensis in Rectoris munus, quo adhuc defunctus erat, Ruaro succedente, vicario nomine evecto, propediem tamen evehendo. Etenim illud primum, ut Christ. Lubienicium senem juvaret et sublevaret, obire jussus est, donec huic p. p. ex hac vita evocato penitus furrogaretur, Pastorque ordinarius constitueretur.] GRATIA TIBI ET PAX A DEO PATRE NOSTRO, ET DOMINO JESU CHRISTO.

MIraberis forsitan insolentes hasce meas literas, vir clarissime! haud frustra procul enim sumus dissiti, quin ipso etiam doctrinae tenore divisi; quod satis quidam esse existimant, ne ave [note: Ita certe Johannes dilectionis maximus praeco, et si quis alius, inter Apostolos Christi, diligentissimus cultor 2. E. comm. 10. efflagitat.] sive coram, sive per literas dicatur. Ego vero memor antiquae familiaritatis nostrae, quam in scholis [note: Altorphinis, tam Gymnasio, quam Academia. Alibi enim, cum Stolbergae Crellius et Mariaebergae tyrocinia posuisset literarum prima, Koenigius autem Ratisbonae et Solisbaci iisdem operam dederit, commilitones non fuere unquam. In Acad Altorphinam autem eodem an. 1606. adventarunt ambo et aliquot annos una ibidem conjunctissime vixerunt.] contraximus, de qua certum esse, semper judicavi,


page 518, image: ds0518

verbum Quinctiliani: Nulla amicitia diuturnior est, quam quae in scholis contrahitur; non potui silere ulterius, quicquid itineris intervallum praetenderet, multo minus in eam te trahere cohortem, [note: Itane, Koenigi, falsi Prophetae tibi non videbantur Sociniani? Hoc non putaveram te affirmaturum, si modo serio haec scripsisti: quod ipsum tamen candori Theologico et Christiano aeque adversaretur.] quam fugiendam monet Christus, imo ave dedignandam, dilectus illius discipulus. Sint dissensiones inter nos de doctrinae circumstantiis, [note: Ergone ad circumstantias fidei referenda dogmata de S. Trinitate, de Christo, de satisfactione Christi et similia? Utinam haec nunquam cogitasses multoque minus scripsisses, bone Koenigi!] modo in fundamento arctus sit consensus, vix tum rumpetur arcus amicitiae, etenim non eadem sentire bonos de rebus iisdem incolumi licuit semper amicitia. Causa potissima, propter quam has ad te scribo, est ardor habendi et perlegendi omnes vestros libros, [note: Haec si caussa fuit, cur erga hostem veritatis, ad animum ejus in errore obfirmandum simulationibus uti oportuit? Non enim ignorabas illud Paulli: Haud facienda esse mala, ut inde eveniant bona, multoque minus mera commoda et privata emolumenta. Ego non dubito, etiam minus, uti h. l. factum est, blandito, sed scapham scapham appellanti, tibi missurum fuisse libros, quos expeteres, pro pristinae amicitiae jure, Crellium: quem omnes testantur fuisse benignissimum, eaque de caussa meliori, qua animam etiam, fortuna aeternum dignum; quam sua tamen culpa vereor, ne ad Hymenaei et Alexandri exemplum, decoxerit.] magnam quidem istorum partem jam dudum comparavi, et irrequieta manu evolvi: attamen satietas eorum nondum cepit me, quin caeteros [note: 181] etiam avide perlustrarem, dummodo copia fieret. Conradus Vorstius asseruit, se ex libris vestris didicisse [gap: Greek word(s)] , [note: De DEO rebusque divinis recte sentire et loqui.] minus bene ad palatum Paraei; meo judicio haud male, [note: Immo pessime. Quamvis enim methodus forte discendi aut docendi et explicandi quaedam ab haeretico homine addisci queat; ita tamen, difficilia et obscura, cujusmodi inprimis sunt summa fidei mysteria, a Socinianis hominibus enodari, ut sint aperta, rotunda et jucunda, non decebat, neque Vorstium, neque Koenigium, affirmare, multoque minus ab hostibus Christi tantis discere non posse [gap: Greek word(s)] , tueri fas erat piumve. Vellemus itaque et haec bono Koenigio non excidissent juveni, quae displicuere procul dubio seni, et in lucem cum sint jam producta, clam olim scripta, paene cineres boni Viri, ac de reliquo nulla unquam heterodoxiae suspicione onerati, coinquinant. Haec certe, si legisset, vix Koenigium nostrum, quod factum est in notissimo illo Lessu Haberkorniano, inter Theologos a se probatos, singularique orthodoxiae laude exsplendescentes, retulisset Calovius.] siquidem clara ita confirmatis; ut sint rata: obscura ita declaratis, ut sint aperta, difficilia


page 519, image: ds0519

enodatis, ut sint rotunda et jucunda: quis exinde nullam speret utilitatem? Age igitur, Crelli doctissime, lege, quam inclusi schedulam, et quaecunque praeter isthaec specificata (ignosce barbarismo) apud vos prostant scripta, sive Theologica, sive Philosophica: sive Didactica, sive Polemica: sive vetera, sive recentia, exemplaria tamen emendatiora, cura, malleo prius ad habilitatem tundantur, vasculo includantur, adversus tempestatem custodiantur, et latori harum, pro justo precio, mihi quamprimum perferenda, tradantur, quotquot fuerint, quicquid constiterint, nil morare, satisfiet plenissime, sic enim cum Mercatore constitutum est. Hoc modo optime de me mereberis, nec male officium tuum collocabis, namque credam me tulisse beneficium amicitiae singulare, et ad respondendum pro mea virili devinctum esse in perpetuum. Caeterum fac libere tecum loquar [gap: Greek word(s)] . [note: Sine dolo et fraude.] Germanus enim sum, et sine fuco. [note: Utinam et prius, ubi de rebus ipsis sermo erat, tam ingenue sententiam dixisset.] Miror tam paucos a vobis edi commentarios in libros tam propheticos quam apostolicos; cum sciatis, quantum intersit, nosse [note: 182] verum scripturae sensum, [gap: Greek word(s)] [note: Cohaerentiam.] item et [gap: Greek word(s)] [note: Connexionem.] textus rite percipere, et usum atque approbationem inde addiscere? arbitratur quidam e vobis, si frequentiores explicationes scripturae [note: Ea namque tempestate paucae exstitere et praeter Comment. in Epist. Joh. Socini atque notissimo Enjedini conatus, vix quicquam aliud, nisi in loca quaedam difficilia, commentariorum fragmenta. Accessere autem deinceps Crellii, Wolzogenii, Slichtingii, Przipcovii et VVissowatii etiam lacunas nonnullas explentis in universum, si ab Apocalypsi discedas, Nov. Test. explicationes, quibus primorum et antiquiorum segnitia abunde fuit compensata. Bene an male adornatae sint, non definimus. Hoc enim in praesenti non agimus. Doctos tamen esse plerorumque labores et Philologiae sacrae non vulgarem notitiam olentes, vel ipsa invidia vix ausit inficiari. Et in hoste quoque virtutem laudandam esse, omnium consensu probatum est.] extarent, et praeter ista praefata, cumprimis loca difficiliora ab omnibus inquinamentis [note: Utinam hac etiam voce abstinuisset Koenigius; quae nisi scandalosa sit, ambigua tamen est et offendiculo occasionem praebere potest.] nervose vindicarentur, indies frequentiorem quoque recte sentientium futurum esse accessum! Alterum cum Theologi partim Augustanae, partim Tridentinae confessioni ( [gap: Greek word(s)] [note: Discriminis caussa.] haec dicuntur) addicti, habeant Locos communes, [note: Doctrinae corpora, systemata aut compendia rite disposita: Talia enim pauca fuere hoc tempore, et praeter Institut. Socini, quas Praelect. vocavit Theolog. oppido adhuc jejunas Ostorodi item Instit. Germanicas, uti supra jam observatum est, omnium tritissimas sed perbreves, nihil hujusmodi extabat. Occasio ergo vel his Koenigii votis videtur data, ut Volkelius libris de vera religione perficiendis multo diligentiorem operam navaret. Quibus Crellium colophonem tandem imposuisse et in lucem eos publicam protulisse, cum Volkelius, antequam id fieret, e vita excessisset, nemini ignotum est.]


page 520, image: ds0520

in quibus suam sententiam confirment scripturae dictis, rationibus et auctoritatibus, contrariam vero iisdem machinis destruant; miror, cur simili modo vos non procedatis? hoc equidem reperio; vos in destruendo esse occupatissimos, segniores paulo in construendo proprio aedificio, male profecto vobis vertitur a Menzero [note: Leguntur utique haec verba in ea editione libelli elegantissimi, quae anno 1616. lucem conspexit; sed occasio simul in eadem praefatione, quando commemoratur Menzero ex missis sibi magna copia a Mich. Blankio, verbi div. Ministro Evangelico Gedanensi, data, hinc discere etiam Koenigius potuisset, (quia et praecedentia procul dubio legit) quo pacto libros etiam opera nostratium adipisci potuisset Socinianos, ut tantis et tam putidis assentationibus opus haud fuisset.] in praefatione exegeseos Augustanae Confessionis, qui vos similes proclamat latronibus, quibus cum desint propriae aedes, alienas tamen intrare, spoliare, diripere, atque evertere satagunt. Ego meliora. [note: Non meliora haec sunt, nisi ambigue forte ita dicantur, quam, quae supra jam pronunciaverat, pessima: Quid enim aliud praeferunt Socinianorum scripta, quam systematis sanioris doctrinae omnimodam destructionem, cui labori paene unice etiam illi addicti sunt atque dediti, cum in adstruendis contra placitis suis parcissimi esse soleant. Hinc etiam polemica fere omnia, quotquot tum quidem prodierant, scripta fuere, eumque in modum adornata, ut maxima ex parte de argumentis aliorum solvendis et propemodum etiam in ipsis Ostorodi institutionibus ageretur. Certe Catechesis quoque Racoviensis plures quaestiones, si excipias utrinque in confesso posita, negante forma conceptas, quam affirmantes exhibet.] Tu de utroque sincere me informabis. Tandem foetum hunc geminum, contra vos protrusum, dono mitto. Auctor vir bonus est, et deligens [note: Nisi me omnia fallunt, non alius ille fuit, quam Collega Koenigii et Acad. Altdorph. Theologus t. t. primarius, D. Christianus Matthiae; cujus Collegia primum et secundum Anti-Photiniana superiori anno, ac proinde nuperrime, prodierant: cujus etiam reliquae Disputationes maximam partem in his controversiis diluendis occupatae erant.] portaturque in oculis pro Theologo subtili. Si quis examen aut refutationem adgressus est, agat prolixe, ne brevitas pariat obscuritatem; cum sedula meditatione, et ardente precatione: his enim [note: 183] arietibus excutitur janua coeli, ut descendat bonum superabundans. Ego ad hunc acutum efflagito acumen Socini, [gap: Greek word(s)] [note: Accuratam curam.] Smaltzii, et diligentiam Moscorovii: alioquin incassum laborabitur, nec absque


page 521, image: ds0521

ludibrio: an tamen futurum sit aliquid, circa hoc necessarium, facme scire, et vale, Deo commendate. Excellentem Smalcium salvere jubeo cum coetu. [note: Ut multa in praecedentibus Smalcii, Moscorovii, ipsiusque adeo Socini elegiis documenta assentationum Theologicarum observare licet, non minus profecto frequentium et hoc ipso exemplo illustrandarum, quam assentationes esse solent JCtorum, de quibus nuper admodum vir doctissimus quidam, et Acad. Juliae ornamentum insigne, pulchre commentatus est: Ita heic denuo earum specimen Koenigius noster, non sine dehonestamento nominis sui, edidit, ut parum hinc absit, quin Pastorem nimis urbanum iterum iterumque appellemus, cum alii contra Theologos inurbanos saepius agant in convitiando vitam consumentes, animosque errantium a veritare magis abalienantes. Utut vero haec sint, quae certe cum Johannis, idem, quod Cerinthus, balneum ingredi abnuentis, et Polycarpi, Marcionem obvium, ut primogenitum Diaboli, compellantis, fortitudine non conveniunt; hoc tamen certum est, si priora vel maxime seponantur blandimenta, coetus totius Sociniani salutationem hanc una cum Smalcio, Pastore ejusdem pertinacissimo, juratoque veritatis Evangelicae hoste, tam amicam tamque fraternam, cum Theologica pietate, prudentia, atque zelo et ardore pro veritate Christi salutifera, ipsius Sp. S. jussu demonstrando, conciliari haud posse. Amamus et nos modestiam, sed eam, quae justos limites non excedat, aliorumque a peccatis et erroribus, quibus anathema, potius dicendum est, nullatenus, neque tepida etiam [gap: Greek word(s)] , participet.] Hic si literis suis me salutare dignaretur, o! quam gratam rem faceret, et sua humanitate non indignam. Valete omnes. Altorphi, IV. kal Augusti, anno CICICCXXII.

XXVIII. M. RUARUS SAMUELI NAERANO. [note: De quo exule, inter Remonstrantes docto inprimis et moderato, vid. Cent. I. Ep. 77. Unde in Belgio, antequam e patria ille cum caeteris sodalibus ejiceretur, Ruarum amicitiam cum eo contraxisse, patebit. Caeterum epistola haec bonam partem jam supra l. c. Cent. I. impressa legitur. Quam tamen, quia plenior in hac altera centuria exhibetur, h. l. non truncare, sed potius repetere, et observationibus subinde necessariis amplius illustrare placuit.]

NEscio, ubi sis, mi Naerane, et tamen literas ad te scribo. Hoc sane mirum, sed multo magis alterum, si illae te inveniant. Ubicunque vero exigas aetatem, ego te tamen mordicus teneo, quatenus possum, et in hoc pectore conclusum per maria et montes et immensa locorum spatia ab eo tempore, quo inter nos vidimus, circumgestavi, nec ullum erit tempus, quamdiu quidem ipse, quo Naeranus mihi excidet, ille tam eximius Gratiarum pullus, ille non minus severus masculae virtutis alumnus et cultor, ille thesaurus inexhaustus omnis literaturae sive sacrae sive profanae. Quaeso vero te, praestantissime [note: 184] Nerane, ut et me si non plane sum indignus, in aliqua amoris parte apud te posthac haerere patiaris. Recordor certe cum interiori


page 522, image: ds0522

quodam animi sensu, quoties tibi coram adfui, non vulgarem te affectum mihi testificatum fuisse, quem licet ego fortassis non merear, tuae tamen est constantiae, cavere, ne vel tunc amandum tibi coeperis, cujus mox oblivisci velles, vel ne nunc obliviscaris, quem non ita pridem amore tuo dignatus sis. Unum vero est, quod nunc modeste a te peto, nec minus tamen calide desidero, ut me, quantum epistola patitur, de statu tuo (nam ut et de aliis te appellem, jam nimis hoc fortassis sit immodestum) nonnihil certiorem facias, de quo non immerito sollicitus sum, si modo in foederato isto Belgio, [note: Fallebatur Ruarus, qui p. p. Rostochium eum adiisse ex Holsatia, novaque Remonstrantium colonia Fridericopoli, expertus est.] ut suspicor, alicubi vitam trahis. Scio enim, quibus istic insidiis obnoxii sint [note: Quod supra exemplis duorum Amstelodami interceptorum virorum, qui a partibus Remonstrantium stabant, inque carcerem inopinato correpti et conjecti fuerant, demonstraverat: quae in ipsum hoc tempus inciderant tristia eorum fata.] genuini veritatis professores: scio, quanta inclementia deprehensi carnificentur. Spero quidem, hactenus tutum inter pericula te evasisse, idque praecipue quidem divinae providentiae et piorum hominum precibus, in parte tamen prudentiae tuae, quam in te scio esse egregiam, ascribo: interea tamen, quam securus istic agas, utpote sub cultro semper vivens, [note: Vel ex his verbis, diu admodum, post reditum, e Belgio Hispanico clandestinum, in patria haesisse Naeranum, elucet, etsi, ubi delituerit, nusquam expressum legatur.] et per cineres igni suppositos incedens, facile conjicere possum. Est hoc profecto summae erga Deum pietatis gravissimaeque virtutis in te argumentum, quod, cum possis alibi sat commode rationem vitae componere (cur enim minus id [note: 185] possis tu, quam alii tui ordinis) [note: In Gallia, Belgio Hispanico, Fridericopoli et Hamburgi etiam commorati, donec melioris fortunae spes affulgeret.] malis te tamen tanta cum molestia, tanta cum animi sollicitudine ac metu, tanto cum periculo, divinae veritatis propagationi, piorumque hominum in ea confirmationi impendere. Quod si tamen illius te vitae taedium aliquando subeat, aut fortassis jam subierit, (quis est enim ita ferreo corpore, cui valetudo perpetuo inter ista tormenta durare possit cujus tamen homini Christiano habenda est ratio, ne et sui ipsius veluti carnifex existat, et divinae gloriae aliorumque hominum commodis promovendis sua se voluntate ante tempus inutilem reddat) si, inquam, illius te vitae taedium subierit, et ad exemplum aliorum tui similium et ipse te alio conferre statueris: velim sane occupare de loco, teque de Dantisco


page 523, image: ds0523

mature admonere, quod cur adeo a vestris hactenus neglectui sit habitum, ut nemo ex omnibus exulibus, qui quidem in sacris populo praeire possit, eo se receperit, causam dispicere non aliam possum, quam quod aliquanto longius a patria vestra absit. At quid in eo longinquum, quod maritimo itinere, quo vestri unice delectantur, intra quinque sex dies obiri potest? Et etiamsi tandem paulo longior hic esset distantia, itane tamen gravis haec et intoleranda videtur, ut nemo contra expendat, esse illic locum, ubi cuique, quod optimum in religione videtur, sentire, et, quod sentit, libere profiteri licet, [note: Ita certe etiam ipse b. Mich. Blanckius, sub id tempus ad b. Franzium de origine litis Rathmannianae scribens, urbem (Dantiscum, ubi publice V. D. Ministrum agebat) hanc totius mundi epitomen dici posse, neminem facile negaturum, ait, sed etiam, foedam in ea omnium nationum et religionum colluviem reperiri, addit. Conf. S. Rev. Scharffii Suppl. Hist. Arndianae f. 98. sq.] [note: 186] atque etiam coetus invicinia agere? quippe quod alibi precibus, libellis precatoribus interpositis magno ambitu persequimini, hic in propatulo expositum est, et eo ipso fortassis non est cuiquam cordi, ut et hic verum fiat illud nequissimi Arbitri,

Nolo, quod cupio, statim tenere,

Deinde sunt in eadem urbe variarum sectarum asseclae, homines curiosi, rerum novarum cupidi, et interdum magistris suis non satis aequi, a quibus concursum ad vos fore, [note: Sic ergo non ipse tantum quoscunque ad alia in religione credenda abduxit Ruarus, sed peregrinos quoque idem ut facerent, illuc viam ad haec sternendo et stratam ostendendo, invitavit; ita tamen, ut nihilominus insimulatus deinceps harum rerum, strenue, talia se commisisse, negaret: ut ex postremis epistolis elucebit.] dubium non est. Quin et nostrorum non paucos vobis adhaesuros existimo, cum hoc tempore vix habeant, et nec habere ex nobis possint, qui eorum curam ita gerat, quemadmodum par est. Unde etiam credo, si tu, aut alius tui similis pedem illic figeretis, nostros non contemnendam stipendii partem [note: Cum res ita comparata fuerit, quid mirum si Belgae Contra-Remonstrantes suspicionem inde, (latere enim talia non omnino poterant,) collusionis cum Socinianis conciperent? Graculum graculo assidere, vulgo dicitur: Germani autem nostri magis apposite ad praesens consilium alio proverbio: Des Brod ich iss, des Lied ich sing: idem enunciant.] ad vitae praesidium lubenter suppeditaturos. Est nunc sane apud nos, [note: Tota, quae, initio ab his verbis facto, sequitur pericope, usque ad verba f. 188. Sed quid ago etc. omissa est in Cent. I. n. 77. ubi supra jam diximus, eandem epistolam excusam legi. Quae caussa fuerit, cur qui ediderunt epistolas, fratrum alter, Joachimus forte, (sic enim conjicimus,) silentio illam praetereundam istic putarit, asseverare non possumus.] quod vix unquam antea fuit, gravis satis eruditorum


page 524, image: ds0524

hominum, qui Germanice sciunt, annona: [note: Totam sine dubio haec spectant Poloniam, coetusque in ea hinc illinc collectos Socinianorum. Quis enim Francof. ubi haec dicuntur scripta, Germanos desiderarit? Hinc et Crellius tam subito emersit.] cujus rei causa non est, quod pauciores nationis nostrae homines veritatem doctrinae coelestis amplectantur, cum nunquam plures, quod sciam, fuerint; sed quod illi, qui se partium nostrarum esse fatentur, (et quam multi sunt, qui ne nobis aperire se volunt?) ad exemplum aliorum, quorum nominibus libenter parco, jam et ipsi priorem vultum cum diverso sensu servare, et, quod interius sapiunt, externo schemate artificiose dissimulare didicerint, atque ita patriam et in ea opes dignitatesque suas [note: 187] tueri conentur: cum antea illi omnes sive simplicitate delusi, sive honesta ingenuitate permoti, ne fraudari Deum gloria sua viderentur, in eas se regiones deportaverint, ubi conscientiae secretum publica professione commendare licebat. Haec ergo est illius, quam dixi, annonae causa, quam suo quoque obitu difficiliorem reddidit hieme superiori Valentinus noster, [note: Val. Smalcius sub init. anni 1623. defunctus.] tibi, ut credo, de fama satis notus, vir certe longiore aevo dignus ob eruditionem et prudentiam singularem, qua plurimum, si diutius vixisset, ecclesiis Dei commodare potuisset. Ejus locum alio quodam Germano supplere necesse fuit, cui Crellio [note: Joh. Crellio, adjuncto primum Lubieniecio seni, eidemque paullo post omnine suffecto.] nomen est, juvene quidem adhuc prae illo, si annos putes, s... [reading uncertain: print faded] ea ingenii solertia, ea judicii maturitate, ut existimem, vix tantulum inferiori extinctam alterius morte lampada traditam fuisse; id quod ex illius Anti-Grotio [note: Vid. Cent. I. ep. 28. sqq.] propediem apparebit, qui nunc sub typis totus fervet, et fortassis ad umbilicum jam perductus est. Me quoque in has oras, eo quod Germanus essem, inviti propemodum dimiserunt amici, cum antea scholae gubernaculum [note: Racovianae, post Crellium, ad Past. munus evectum.] non sine fructu juventutis tenuissem: alius quippe non erat in promptu, qui propagationi veritatis, cujus spem nobis egregiam praebet eruditorum quorundam hominum in nos favor, in hoc tractu ea fide, diligentia, dexteritate, quae hic requiritur, praeesset. Sic ergo jam in Silesia [note: 188] [note: Bobovici. Conf. Cent. I. ep. 22. extrema et sqq.] domicilium mihi fixi prope Francofurtum ad Oderam, ubi praeter alia hoc mihi volupe, quod dimidio fere propius jam a vobis absim, quod et saepius et citius de statu vestro aliquid audire novi,


page 525, image: ds0525

quod literas istuc haud paulo quam antea commodius dare possim. Mecoenas meus praecipuus est Casparus Saccus, [note: Hoc de nobili patrono Socinianorum vid. itidem Cent. I. ep. 21. etc.] pater illorum adolescentum, quos penes me in Belgio [note: Quorum erat in itinere ephorus, ut saepe L. B. jam monuimus.] vidisti. Sed quid ago, mi Naerane? dum tecum sermonem ingressus sum, vix videor mihi exitum illius invenire posse; ita suave est, dum veluti praesentem te mihi fingo, in sinum tuum tam amicum effundere, quicquid in solum venit. Et essent sane alia non pauca, de quibus tecum confabulari vellem, nisi ultra leges epistolam fere jam produxissem. Itaque abrumpendum tandem est illius filum, quod tamen facile denuo connectam, si intellexero, et satis tutum et non ingratum tibi esse, literas meas recipere. Nunc nihil aliud restat, quam ut Deo ter Optimo Maximo te commendem, quem, ut omnibus tuis consiliis dux adsit, actiones tuas fortunet, et ad nominis sui gloriam convertat, teque ipsum contra omnes insidias, omnemque vim defendat, supplex ex animo etiam atque etiam rogo. Dabam Francofurti ad Oderam, a d. VII. eid. Novembris, anno aerae Christianae CICICCXXIII.

Cum has literas jam obsignare vellem, en! commodum afferuntur mihi Fridericopoli literae, quibus intelligo, Rostochium te cum [note: 189] uxore habitatum concessisse: in aliis vero narrabatur, non paucos ex communibus amicis in urbem aliquam celebrem, cujus nomen prudens omitto, consultandi causa coire, quo ipso nonnihil dubium mihi redditum est, quod de Rostochio scriptum fuerat. Malui tamen istuc quam in Bataviam has literas mittere, quae ut extra periculum essent, etiamsi te istic non invenirent, inclusi eas meis ad clarissimum Huswedelium [note: Conradum, Past. Rostoch. vid. ep. 26. Cent. II.] datis, Virum, in quo eruditionem non hujus aevi, fidem, libertatem animi, prudentiam, constantiam, gravitatem, omnia summa, semper suspexi. Praedicavi illi virtutes tuas in literis meis: quod vellem, amicitiam inter vos coire, quam neutri infructuosam futuram spero. Porro erant sane non pauca, quae jam in hac epistola mutata vellem, sed non fuit ocium eam transscribendi: itaque passus sum, prout primum e fornace exivit, ita eam ad te ire, et erit, ut spero, cum tam prope absimus, saepius occasio, si quid velim, sive corrigendi, sive addendi. Literas, quas mihi destinas, huc mittas in tabernam librariam Johannis Thimii, bibliopolae. Tu quoque, ubi inveniri queas, designa.



page 526, image: ds0526

XXIX. FLORIANUS CRUSIUS [note: De quo jam ante, in Cent. I. ad ep. 69. observavimus, medicum fuisse, fata autem breviter, quoad licuit, in Hist. Crypto-Sec. Cap. IV. descripta dedimus. Eo tempore, quo epistola haec scripta est, vagam adhuc inter variorum juvenum ephorias, hinc inde commutatas, sectabatur vitam.] M. RUARO.

GRATIA ET MISERICORDIA DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI ADSIT NOBIS, ET ERIPIAT NOS A MALO SECULIHU JUS SECUNDUM VOLUNTATEM DEI AC PATRIS NOSTRI, UT IN CORPORIS ET MENTIS NOSTRAE INTEGRITATE IPSI SERVIAMUS. AMEN.

LIterae tuae, Clarissime Ruare, Francoforto Idibus Martii datae, circa finem mensis Aprilis Lipsia mihi redditae sunt: qua causa factum, ut, ad eas maturius respondere non potuerim. Plurimumex hortatione tua gavisus sum, inque eo, cui totum jam me Dei ductu et jussu consecravi, studio [note: Non alio, quam propagandi pro vera, sed male agnitam et approbatam adhuc, Socini baeresin; ad quod studium Ruarus eum existimulaverat. Medicinae enim jam diu deditus erat studiis et Doctoris, nisi fallor, jam tunc quoque, consecutus erat (ac forte Erfurti, unde hae litterae scriptae sunt,) titulos.] confirmatus. De judicii dexteritate ad tantum opus, quantum ex parte aggressus sum, et in posterum omnibus viribus aggredi animus est, necessaria promittere multa non audeo, conscius hac in re imbecillitatis meae: sed Dei praesentia et gratia (qua fretus extrema quaeque tentare decrevi) validissime me fulciunt, ut desperare hac etiam in parte non audeam. Vivit enim Christus Dominus ac Rex noster potentissimus, sapientissimus, fidelissimus, qui dixit: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui resistere non [note: 191] poterunt omnes adversarii vestri. De industria, integritate, fide atque pietate [note: Vel hinc patet, quodnam illud studium fuerit, cui totum se consecrasse paullo ante Crusius dixerat: videlicet non literarum et eruditionis, partisque alicujus bonarum artium, peculiariter excolendae, sed religionis Socinianae latius proferendae.] ad negotium hoc requisitis istud per Dei misericordiam promittere audeo, quod ab eo sperari potest, qui omnem vitam suam, omnesque mentis ac corporis sui vires ad Dei solius gloriae serviendum destinavit, et a reliquis omnibus, quae in hoc mundo desiderari possent, rebus persequendis penitus abstinere sibi imperavit. Fuit tempus, quo, licet multa pro gloria Dei facere paratus eram, tamen, cum veritatem tam densis tenebris involutam per tot sectas [note: En occasionem Socinismi arripiendi: quae utrum justa ac praegnans satis caussa fuerit, in praesentia non definio. Hactenus certe ea non valebat, ut ad pessimam omnium, subblandiente ratione, quae tamen philosopho huic homini valde placebat, animum adjungerer. Aliter Christus; qui, cum Prophetas falsos permultos vaticinatus esset, venturos, retinere quod habeamus, et verbo divino constanter inhaerere nos jussit, eosque quam maxime fugere docuit impostores, qui plurimum prae se ferrent et rationis et pietatis fucatae] et tam


page 527, image: ds0527

misere discerptam contemplarer, parum spei de ipsa luci et integritati suae restituenda habebam, et, non nisi longo tempore id, et quidem aliqua tantum ex parte, fieri posse, (nec forte injuria) credebam: unde cum Petro ad piscatum, et artem eam, quam didiceram, [note: Medicam, praecipue Argentorati excultam.] reverti in animo habebam: praesertim cum in omnibus orbis angulis, et quocunque oculos converteram, nihil aliud cernerem, nisi horrendum irnpietatis dominium magis magisque invalescere, et sub eo illos potissimum atrocissima pati, qui ab ejus jugo in libertatem qualemcunque se vindicare meditabantur: adversus hanc ego vim mihi, ut poteram, mature prospicere constitueram; ut. et conscientiam, quantum per imbecillitatem meam liceret, ab impietatis sordibus liberam tuerer, et corpori meo necessaria modo quam innocentissimo acquirerem. Nihilominus vehementer animo dolebam, nec a luctu quiescere [note: 192] poteram, quia videbatur mihi Deus omnes eos, qui justitiae et veritatis adhuc amorem saltem aliquem habebant, miserrimos et inermes impietati tentandos, excruciandos et tandem perdendos (qui enim tantum exitium a Dei auxilio desertus effugere posset?) objecisse: et licet in aliis eorum boni desiderium esset; facultas tamen ad persequendum et obtinendum id ipsum deerat: intellectum enim tenebrae undique obsidebant, ne videret viam, qua in lucem emergere posset: voluntatem interni externique hostes saevisime opprimebant, ne ulla rumore bono, quod desideraret, potiretur: spem vero salutis omnem ipsi us Dei ira, quae inter tot mala (ut ea omnia tanto graviora fierent) sola conspiciendam se praebebat, eripiebat. Hic, Ruare charissime, ipse perpende, quo animo haec omnia aspexerim; quam saepe sortem meam deploraverim, quod Deus in tam atrocia tempora me reservasset: nec ullum supererat solatium, nisi, ut ille ait, nullam sperare salutem, et quod non a vulgari, sed singulari plane mali vi me, si pereundum esset, peritutum videbam: et quidem ita, ut nihilominus hostis omnis malitiae et iniquitatis etiam in ipso exitio meo permansurus essem; atque eo ipso passiones meas longe graviores afflictionibus omnium eorum, qui praecedentibus seculis aliquid passi praedicantur, fuisse reipsa demonstraturus; [note: 193] licet ob easdem minus a Deo dilectus, et in iisdem ab auxilio ejus (quod reliqui superiorum saeculorum homines justi semper praesentissimum


page 528, image: ds0528

experti sunt) plane desertus occumbere coactus fuerim. Sed dum talia in maximis animi mei constitutus angustiis et doloribus meditor, Deus, qui longe aliter vias meas jam disposuerat, magna vi nil tale praeter illa, quibus jam dudum premebar, mala sperantem me adoritur, et non tantum omnia consilia mea penitus evertit, sed et, ut animum meum ab iis, quae ad commodam vitae hujus conditionem acquirendam pertinent, curis imposterum quoque totum abstraheret, omni spe vitae ejus, de qua tantopere sollicitus eram, exutum ad portas inferni deduxit, donec solide et probe didicissem, quid sibi velit illud Salvatoris nostri: qui animam suam dilexerit, perdet eam, et qui odio eam habuerit in hoc mundo, ad vitam aeternam custodiet eam. Hoc quidem tum videbam, sed nondum adhuc sciebam, quid praeterea vellet jam Dominus, ut facerem: prius enim meum consilium [note: Jam ergo in Austria haerens, et forte, antequam eo concederet, incertum, qua occasione data, de Socini placitis approbandis consilium ceperat, suggestum a quocunque demum malo consiliario et forte ipso Ruaro; cum quo tamen ubi consuetudinem olim et ante annum 1617. habuerit, explorare nondum potuimus. Equidem Jo. Lud. Wolzogenium fuisse, a quo primum quaedam portentorum illorum aeceperit, suspicio nobis aliquando suborta est; sed parum abest, quin illum potius a Crusio in transversum esse abreptum, credamus.] adhuc dum non adeo impium mihi videbatur, donec, praeter omnem etiam spem et expectationem meam, ab amico, viro pio, et regnum Dei omni conatu quaerente Austrio, [note: Neque hic nobis cognitus est, et, nisi VVolzogenius fuerit, juvenis, h. t. anxietatis animi Crusiani, undeviginti, aut viginti omnino, circiter annorum, investigari etiam vix poterit.] (qui me ex Austria quoque Ratisbonam usque in maximis corporis mei afflictionibus comitatus fuerat, meique curam habuerat) Norimberga tum Ratisbonam ad me redeunte, ob lati mihi sunt libelli quidam Socini et Smalcii, [note: 192] nunquam antea a me lecti aut accuratius expensi, [note: Aliquos itaque jam ante legerat, sed superficiarie magis et minus attente.] adjuncta hac commonitione, me ab amico quodam Norimbergensi [note: Incertum, quo suspicionibus indulgere, ut alibi jam dictum, veremur. Hoc tamen inde effici posse dolemus, fuisse istic etiam post machinationes illas, in Hist. Crypto-Socin. descriptas, immo etiam detectas et dissipatas, qui Socini, si non doctrinae, at scriptis certe faverent.] (licet tum ignoto) rogari, ut, si mihi gloria Dei revera curae et cordi esset, scripta ista pervolverem, deque iis judicium incorruptum, sincerum, et solida veritate stabilitum ferrem, num essent digna, in quorum cognitione et accuratiore consideratione labor amplior impendi debeat. Ego statim depositis reliquis, quibus intertus eram, meditationibus, animum


page 529, image: ds0529

ad lectionem scriptorum oblatorum applico: et, Deo forsan ita volente, primum Theologicas Socini praelectiones [note: Extantes ea aetate, forma quarta anno 1609. a Smalcio editas, ac deinceps Bibl. Frr. Pol. Tom. I. Opp. Socini f. 533. seq. insertas.] perlegendas sumo: quibus perlectis, facile jam, quid Deus imposterum a me fieri vellet, (quod antea videre non poteram) intellexi. Videbam enim hic veritatem divinam ex parte valde magna egregie et solide vindicatam, atque ita jam magnum et illustrissimum apparatum adesse pro eadem penitus a reliquiis tenebrarum repurganda, et in pristinum suum splendorem restituenda. Quapropter spem eam, quam antea de successu conatuum meorum in hoc negotio sere totam abjeceram, tanta Dei bonitate (qua, se veritatis suae his etiam ultimis et deploratissimis temporibus curam gerere, et mihi demonstrare voluit) excitatus, fortiter resumo, et maximo cumgaudio opus, quod aggredi antea valde timebam, omnibus viribus aggrediendum constituo, summi Patris ac Dei mei, Filiique ejus, Jesu Christi, fidelissimi Pontificis [note: 195] ac Regis nostri auxilio fretus, quod, quamdiu vixero, nunquam his meis conatibus defuturum et scio et spero. Novi egestatem, et paupertatem, et miseriam meam, quod et corpore et saepissime in spiritu meo experior, et sustineo: sed potens et dives est Dominus ac Deus noster, qui etiam ex ore infantium scit praeparare sibi laudem, ad confundendos inimicos et contradicentes veritati ejus. Habet autem Salvator noster Christus alios etiam egregios servos, inquisitores, et vindices veritatis suae, qui certe, ut adhuc fecerunt, ita inposterum nihil omittent, quod ad illustrandam gloriam Domini pertinebit: quibus si viribus ingenii mei adjumento esse non potero, saltem exemplo meo incitamento ero. Quod ad vitae meae conditionem attinet, talis ea est, ut adhuc pro meo beneplacito de ipsa disponere non queam: sed tota spes mea a Deo pendet, qui hactenus vias meas mirabili plane ratione ad gloriam nominis sui direxit: ita enim futurum spero, ut deinceps etiam fidelis ille pater et susceptor meus monstraturus sit, qua ingredi debeam, ut laudi ejus servire possim. Nunc itineri me accingo, ut ad jamjam instantes nundinas hinc Lipsiam abeam: in quo itinere, si Deus permiserit, te quoque videbo: ibo enim, nisi Deo aliter visum fuerit, Francofurtum ad Viadrum, et forsan, si commodum videbitur, in vestris oris per septimanas aliquot [note: 196] subsistam, ut tecum de quibusdam ad unicum illud necessarium nostrum pertinentibus colloquar: nec dubito, quin tu quoque ex iis sis,


page 530, image: ds0530

quibus vere gloria nominis divini curae est, et fidelem in iis, quae ad veram in Christum fidem faciunt, jamdudum operam collocaris: testantur id literae tuae, et gaudium illud non vulgare, quod ex meo tam sancto (ut tu id appellas, et ego in gloriam Domini ac Dei nostri ita appellandum libenter concedo) instituto concepisti. Fausti Socini librum contra Wujekum, quem ob desectum exemplarium denuo typis editum esse scribis, [note: Hanc editionem Antiwujeki Fausti Socini non commemoravit Sandius: neque nobis etiam, fatemur, ea unquam oculis usurpata est: quemadmodum etiam vix amplius, rarissime profecto, veterum ulla, sed sola fere ea, quae in Bibl. Fr. Polon. habetur, hodie comparet.] cum ad te venero, Deo bene juvante, praesens a te accipiam, et de aliis istius viri (cujus pietatem et sapientiam mirari satis non possum) scriptis quaedam inquiram. Catalogus Francofurtensis nuperrime ex nundinis allatus habet, Joannem Tarnovium [note: Non Johannem, sed Paullum Tarnovium hoc ipso anno 1625. de SS. Trinitate librum unum, refutationi Fausti Socini oppositum, Rostochii forma 4ta evulgasse constat. Quod vel ideo monere visum est brevibus, ne quis cespitandi hinc occasionem arripiat, atque Theologos hos, quos commiscuit Crusius, similiter confundat.] professorem Theologiae in academia Rostochiensi, contra id ipsum Socini scriptum refutationem quandam una cum textu ipsius Socini conjunctam edidisse: quae quantos habeatnervos, videbo, et si nancisci potero, exemplar unum atque alterum mecum adferam, ut et tu eam videas. Sed plura, Deo concedente, coram. Vale, Ruare charissime, gratiae et misericordiae Dei Patris nostri in Christo a me commendatus. Dabam Erphordiae [note: Haud dubie juvenum opulentiorum, quorum quadra vivebat, ipse pauper de caetero atque inops, ductor et ephorus.] kalend. Maii styl. vet. CICICCXXV.

XXX. M. RUARUS JOANNI KIRCHMANNO. [note: 197] [note: Lubecensi n. anno 1575. Poeseos, adhuc in Acad. Rostoch. Professori, et proximo anno 1613. Rectori Gymnasii patrii constituendo, atque anno 1643. demum pie denato, insigni Polyhistori.]

SCripsi ad tefere jam ante trimestre, cumque nihil literarum ex eo tempore receperim, expectatione diuturna frustra lactatus, animum induxi, mucrone styli tantisper vos fodicare, donec ab aliis occupationibus, quae sunt fortassis graviores, excitati, pristinam scribendi consuetudinem nostram repetatis. Ignosce, mi Kirchmanne, libertati sermonis, quem purus affectus mihi dictat, et apud te, tam candidum amicum, ut reor, etiam permittit. Ne sint tamen, ut pleraeque


page 531, image: ds0531

solent omnes inanes literae meae, quandam de transitu Caesaris [note: Matthiae: nuper electi Ffti ad Moen. et Noribergam, ut homagium ex more istic reciperet, transeuntis.] per haec loca tibi narrationem contexam, mihi quidem non minus, cum e memoria in tabulas retulero, quae praesentibus antea sensibus arbitrabar, jucundam, tibi vero, ut opinor, lectu non plane ingratam. Ab utraque parte plateae, [note: Noribergensis civitatis; Inde enim scriptae sunt hae litterae, quo Altorphio Ruarus, ut fieri solet, in hujusmodi solennitate atque panegyri, excurrerat.] quae a porta hospitali usque ad arcem protenditur, stabat armata manus peditum quasi quater millium: equites quinquaginta supra octingentos obviam Caesari processerunt, splendide omnes et uniformiter vestiti chlamysin albis limbo rubro fimbriatis, pileis item albis cristisque rubris. Columnae triumphales duae erectae [note: In exemplari, ex autographo expresso, Gudiano rectius mihi videtur legi egregio.] spectaculo decorabant pontem carnarium; arcus pendebant tres diversis in locis: paulo ante ipsam arcem splendescebat [note: 198] porta triplex, tum imaginibus decem Imperatorum domus Austriacae satis eleganter pictis, tum simulacris quatuor summorum monarcharum, quatuor partium mundi, quatuor virtutum primariarum, e gypso affabre fictis, insignibus item Imperatoris et Electorum, multis praeterea emblematis, quae facilius peniculo quam penna describuntur, ad miraculum exornata. Fastigium hujus portae tenebant aquilae tres, quarum una sceptrum, altera pomum, tertia, eaque media virilis magnitudinis coronam unguibus comprehenderat, seque, adventante rege, aliquoties convertere, caput inclinare, et alas quatere [note: Cujusmodi etiam machina fuerat Joh. Regiomontani: quam in occursum Maximiliano I. isthic volasse fama fert passim decantata; non aliter tamen, quam artificio hujusmodi adornata, ut huc illuc sese flexa verteret, et subtus, viri alicujus in arcu triumphali latentis, ope funiculorum, agitatione, commota, alas, quasi obviam volatura, concuteret. Falluntur enim, qui per aera liberum Caesari eam longissime obviam processisse fingunt, et pridem finxerunt, qui Petrum Ramum talia primum, ex imperitia Germanicae Linguae, ut narrata ipsi erant, a Noribergensibus artificibus, commentum, ingenti numero secuti sunt viri doctissimi. Quae pluribus explanavit, aquilamque bicipitem atque versatilem, ex materiae solidae pluribus articulis, chalybe elastico inter se junctis compostitam, exterius autem lamellis, pennarum aemulis, obtectam fuisse, muscam vero (de qua itidem historici) per rotulas dentatas plano mensae impositum discursitasse ostendit S. R. J. G. Bajerus noster in Dissert. de Aquila et musca ferrea, quae mechanico artificio apud Noribergenses quondam volitasse feruntur, anno 1707. AltorphI ad disputandum proposita, totamque hanc narratiunculam, cui Ruari haec epistola tanquam spectatoris lucem plurimam affunditur historice et physico - mechanice eruditis argumentis discutiente.] poterat. Ibidem quoque Musici variis


page 532, image: ds0532

artis suae instrumentis aerem usque ad Syrenum invidiam permulcebant. Rebus ita dispositis, urbem eques ingressus est Imperator postridie kal. Julii subter holoserico velo, [note: i. e. Umbella seu umbraculo.] quod portabant Senatores sex. [note: In Gudiano autographo recte additur: ex illis, qui recens allecti inter juniores numerantur.] Ter in turribus explosus e tormentis majoribus pulvis pyrius, tunc et Salmonaeo [note: Vox est ex Virgilio desumta et historiae Regis cujusdam apud Elidem, divinos honores affectantis, fabricatoque aeneo ponte agitatisque super eo curribus tonitrua imitati, notitiam, quam Servius ad Virgilii AEneid. dare poterit, praestruens.] tonitru coelum pene conterruit, primo, cum extra urbem a Senatoribus quatuor rei militari praefectis, quinque item ex iis, quos septemviros vocant, exciperetur, secundo, cum a duodecim patribus intimi consilii [note: Haec et priora ut intelligantur, b. Wagenseilii Descriptio urbis Noribergae, ejusdemque Cap. XXIII. et XXIV. inprimis conserantur.] sub porta urbis demum, cum ipsa arce. [note: Legenda haec sunt hunc in modum: Sub porta urbis; demum, cum in ipsa arce, sabaudi [reading uncertain: print blotted] , repetendum ex prioribus, exciperetur.] A. d v. Non. Julii hominium in conclavi [note: Curiae puta aliquo, antequam Caesar prodiret foras et se conspiciendum populo daret.] praestiterunt Senatores, sub dio vero cives, cum prius in editiori theatro extra [note: 199] curiam porrecto Caesar praecedisset, Wacheras [note: Lege: procesisset (male in Gudian. praesedisset) et VVacheras, (a Secretis haud dubie Caesaris, hoc nomine appellatus, atque Ruaro cognitus,) Caesaris nomine perorasset, brevique hoc alloquio ex more ad popusum praemisso conceptis verbis, quae repetere solet, populus Noribergensis jurejurando Caesari fidem dare jussisset. Neque nos, fateor, haec intellexissemus, nisi de compertis conspectisque testari mendoque succurrere potuissemus. Caererum in autographo Gudiano, Wacheras iste VVackerus vocatur.] Caesaris nomine perorasset. Paulo post honoraria offerebantur, quinque currus avena, totidem vinis variis onusti, pisces aliquot orcas impleverant, accedebat poculum aureum ingentis magnitudinis mille rhenanis aureis effartum: haec ad ipsum Imperatorem spectabant. Caesarissae vero mensa ex ebeno [note: In exempl. Gudiano leg. ebore.] donata fuit, praeter, quod argento vermiculati operis praefulgebat, ipsa quoque octingentis aureis stipata. Ut autem reliquos aulae administros silentio praeteream, quorum non pauci muneribus mactati sunt; catenulam certe Nello, qui Caesari est a jocis, datam tacere non debeo propter facetum resbonsum, quod exinde natum est. Caesar occasione muneris illius ad Nellum conversus dixerat, Viden' mi Nelle, quosnam honores nobis Norimbergengenses


page 533, image: ds0533

exhibeant; quam vero gratiam referemus? Respondens Nellus, ehodum, inquit, Caesar, an istud ignoras? crucem in foro excita, Cleseliumque tuum directum [note: Plautinum vocabulum, idem quod suspensum, denotans. Quod, ne quis pro sphalmate typographico habeat, monendum putavimus.] in illam age: gratius nihil Norimbergensibus facere poteris [note: Facetum, fateor, responsum et ingeniosum. Sed non minus argutum fuisse ajunt, quod idem, si recte memini, eidem Caesari reddidit, quum Danubium congelalatum aliquando Hungarici boves sine noxa magno numero transirent, idemque etiam facere Nellum Caesar juberet: Cum enim id perficere ille abnueret, et caussam interrogaret Imperator sibi edisserendam, Nellus, non audexe sese rem tantopere pesiculosam, quod boves innocentes sint, ipse vero nimium quantum peccaverit, fertur respondisse.] En cor Renodoti! en jecur Cratetis! Est vero Cleselius Episcopus Viennensis [note: Melchior Cleselius, post hoc tempus: Rom. Eccl etiam factus Cardinalis: cujus fata, quae tandem fuerint anno 1619, nemo nescit.] in magna Caesaris efflorescens gratia, sed qui saepenumero materiam incendiis reipublicae Christianae conflandis contulit Eadem vespera artifices ignes per aerem jactati sint, satis tamen inauspicato: siquidem ancilla pyrobola tacta animam exspiravit, quidam etiam sonex ab equis repentino fulgore perterritus [note: 200] conculcatus est, et sunt et alii vulnerati, nec recensere necesse habeo, 200 quot pilei aut pallia pallaeve inter furum manus strangulatae perierint. Propridie Nonarum Caesar convivhim quaesitissimis epulis celebravit, cuipraeter ipsum et Caesarissam [note: Annam Catharinam, Ferdinandi Archid. Austr: Oenipontani filiam, ex Ildo conjugio genitam.] adfuerunt, Elector Coloniensis Ferdinandus, [note: Dux Bavariae. Maximil. Ducis Bav. atque Electoris postea frater, nuperrime ad dignitatem Episcop Colon. evectus.] Episcopus Argentinensis et Passaviensis Leopoldus, [note: Ferdin. II Imperat. et Matthiae successoris, frater germanus.] Austriacus (quem cum Caesare certis hic conditionibus in gratiam redegit Coloniensis) Episcopus Bambergensis Gothofredus Aschusius, [note: Non Asthusius, ut in Gudianis Epist. legitur. Fuit autem iste Johannes Gottfridus ab Aschhausen, ex Franconica gente equestri ortus, et anno 1622. denatus.] Marchio Burgaviensis Carolus ab Austria frater Caesarissae consanguineus, [note: Ab eodem videlicet patre Ferd. Oenipontano, sed non ex eadem matre genitus et natus.] tres Marchiones Brandeburgenses Christianus, qui Calinbachii [note: Culmbaci; quod pars est et inter urbes primarias Marchionatus superioris numeratur.] aulam fixit, Joachimus Ernestus, qui Onoltzbachii, et tertius, de cujus nomine mihi non liquet, [note: Sigismundus forte, qui Clivensem Ducatum vicario nomine ad tempus posthaec gubernavit.] ultimus denique


page 534, image: ds0534

princeps Anhaltinus Joachimus Ernestus. [note: Falsa, quantum ad hunc Principem, scribit Ruarus. Dudum enim an. 1586. mortalitatem exuerat ille Anhaltinorum Principum hodiernorum pater, et silius forte aliquis Christianus, qui p. p. nuptiis Onolsbacensibus interfuit, substituendus est.] Versati sunt alias Norimbergae eodem tempore nuncius Apostolicus Episcopus Amelphitanus, [note: Amalphitanus alias rectius dictus.] legatus Hispanicus Balthasar de Campa, [note: In Epistol. Gudianis vocatur Balthasor de Geniga.] Gallicus nescio quis, alius tamen a Bongarsio, [note: Quo alias Rex Galliae oratore utebatur ad Germanos misso, viro doctissimo. Quae causa etiam fuit, cur ejus h. l vel negando adfuisse, meminerit Ruarus.] item Florentinus et Bavarus: comites vero et barones tot, ut eorum numerum subducere nemo facile quiverit. VII. Eid. Pragam rediit Imperator eadem pompa, qua huc ingressus est. Habes historiam satis prolixam, cui verbum amplius non addam, si te prius a Varenholtio [note: Cujus h. t. ephorus erat Ruarus, Lubecensis patria, Kirchmanneque ut civi suo praeter caeteros noti.] salvere jussero, qui simul interrogat, numquid literas a se jampridem datas acceperis. Vale, alpha amicorum meorum. [note: Scriptae sunt hae litterae media aestate an. 1612. Hoc enim tempore recens electus Imperator Noribergam transiit. Unde minus commodo loco heic esse positas elucet. In Gudian. autographo add. a. d. VI. Eid. Jul.]

XXXI. EIDEM. [note: 201] [note: Haec quoque epistola inter Gudianas excusa habetur f. 262. sq.] SALUTEM A SALUTE.

SAtis tu quidem benigne, clarissime Kirchmanne, qui literas meas vix a te legi dignas tantorum virorum ipsiusque doctissimi Principis [note: Non alius, quam Joh. Albert. II. Dux Meclenburgicus, Princeps hic doctrina excellens fuit, caeterique, quibus epistolam se ostendisse scripserat Kirchmannus, Professores in Acad. Rostoch. collegae erant. Ipse enim Kirchmannus an. 1613. demum Rostochio evocatus Lubecam ad gubernationem Gymnasii patrii suscipiendam abiit.] oculis subjicis: quod quamvis tenuitatis meae conscius aegre fuerim admissurus, si vetare possim, nunc tamen, postquam factum est, in honorem meum interpretor, tuique vim arnoris agnosco, qui, securus aliorum judicii, tui oblitus, me quasi per vitrum intueris, ideoque vero tibi majorem fingis. Sed tu cogita, quomodo factum excuses: ego quidem hoc precio saepius ejusmodi tibi quisquilias vendere vellem, nisi modestia mihi legem aliam ferret. Unum tamen memorare non omittam spectaculum, Onoltzbachii praeterito mense, cum Joachimus Ernestus [note: Joh. Georgii Elect. Brandenb. filius. Conditor adhuc divina gratia continuatae lineae Anspacensis. Novem annos coelebs ante vixerat, Georgii Frid. Anspacensis, cognati sui, provincias an. 1603. jam adeptus.] marchio, comitissaque Solmensis Sophia,


page 535, image: ds0535

[note: Joh. Georgii Comitis Solmensis-Laubacensis filia natu inter sorores sex minima.] pulchrum sine exemplo par, nuptias facerent, [note: d. IV. Octobr. anni 1612.] praeter acroamata vulgaria, publicae festivitati solemniter exhibitum: in quo sequar narrationem amici cujusdam mei, qui spectator interfuit, fidelem magis quam doctam, ut e vestigio patebit. Certamen fuit [gap: Greek word(s)] , [note: In scopum intentum, seu quo ad certum aliquem scopum collimatur.] quod annulare fere vocant; id ipse Machio splendide satis [note: 202] obivit. Praeter tympanotribas, cornicines, tubicines, fidicines, ministros scutatos, et [gap: Greek word(s)] , [note: Hastam ferentes.] ludionumque gregem illum, praecedebat Mercurius anteambulo, mox equitabant tres augusta forma heroes, A chilles, Hector et Ajax, quorum personam sumpserant Marchio, Christianus Anhaltinus, [note: Paterne, an filius? incertum est. Utriusque ex Bernburgensi linea, quam condidit ille, in bello Gernianico fata, qui quantive fuerint, ignorare neminem sinunt. Nobis Pater heic affuisse videtur.] et comes Solmensis. [note: Sponsae haud dubie pater.] Insequebatur Hercules catenatum ducens Cerberum, qui flammas obluctando vomebat. Postea curru vehebatur cum omnis generis Mars somnum capiens armis: cujus vestigia virgo Pax multum diversis moribus pedes legebat, oleaeque ramum manu praetendebat. Arioni quoque delphinus aquis innatans tergum substraverat, qui tum certe non minus caveae, quam olim mari, circumfusos populos barbiti dulcedine in admirationem sustendebat. Crederes, accensum aemulatione Phoebum pugnam post Marsyae fatum desitam majoribus animis redintegrare: ita pone vectus equo sonos testudine varios artificio miro acuebat: ac nescio, annon diffisus dubio victoriae eventui forores, in auxilium vocaverit. Parnassus enim [gap: Greek word(s)] [note: Qui per se movebatur.] totum illum chorum Musarum adduxerat, quae juxta Hippocrenen accubantes cum exsilientium undarum strepitu numeros suos exquisita fymphonia confundebant. Jam currus ab oloribus trahebatur, in quo Venus dormiens sinistra manu cor duobus transfixum jaculis ostentabat. [note: 203] Praecedebant vero Charites in equis habitu partim albo, partim viridi: a tergo mulier cum face Cupidinem, ut ajebant, amisfum quaeritabat: hanc Bacchus Ceresque, demum Juno Dianaque fecutae, pompae celebritatem claudebant. Ter ita lustrato circo mons alius a laeva se parte diduxit, in eoque stans Jupiter trisulco pilo fulmen


page 536, image: ds0536

excussit, juxtaque Cupido aquilae insidens artifices ignes in Martem immisit, unde conterritus, secuto simul tormenti crassioris (mortarium indigitant) ictu, somnum oculis penitus abstersit. Paulo post cum Venus istac praeterveheretur, idem Cupido arte intorto telo cor, quod Mater manu gestabat, inflammavit, ex quo evigilans natum ad se in currum recepit. Ducis Wirtebergensis [note: Julii Friderici, VVeiltingae habitantis. Quem ipse Ruarus in autographo, quod in Gudianis epistolis expressum est, nominavit fol. 265.] apparatus uno trium rotarum curru, quem equi quatuor alati a singulis anni partibus denominati trahebant, visendus fuit: de caetero nihil insigne prae se tulit, ut nec Baronis Waldstenii legati Caesaris, nec Oetingensis comitis Marchio Durlachius comites suos ad AEthiopum similitudinem colore noctis infecerat, inter quos unus incassum lotus [note: AEthiops videlicet natus.] proverbii fidem astruebat. Franciscus Griechingensis, quem suo nomine Archidux Austriae Leopoldus adesse jusserat, venatorio cultu pulcherrimam scenam explicuerat, in qua Diana cum Nymphis aliquot, Faunis item Satyrisque, spectaculi novitate facile cunctos incenderat. Historiam habes, nunc assem praebe. De comitiorum loco rumor [note: 204] incertus nunc Ratisbonam, nunc Norimbergam [note: Ratisbonae celebratae sunt, quibus Caesar ipse intersuit. Ea tamen, quia querelae de tribunali Spirensi aulaque Caesarea plurimae movebantur a Protestantibus, et postulatum ab his, quam maxime fuit, ne deinceps numero valerent vota, sed ut aequabile jus haberent suffragatores utriusque partis, contra autem nihil vel parum medelae afferri ab adversariis observatum erat, mox soluta sunt et rebus adeo propemodum infectis discessum est.] inclinat, quae spes Varenholtium meum [note: Curae et ephoriae Ruari adhuc commissum et cum Burgsdorffio non multo post commutandum.] retinuit hactenus, ne cum aliis, quos Altorphio contages expulit, [note: Non admodum dira illa fuit, et vulgari morbo epidemico similior. Extant in eam rem gratiarum actiones post liberationem divinitus concessam, in Hist. Crypto-Soc. commemoratae, typis etiam excusae, ejusdemque mali grassantis et celeberr. D. D. Bajerus noster in Vitis Med. Altorph. semel iterumque meminit, ut alia monimenta omittamus.] longius, quam huc ad asylum commigraret: cui non difficulter ego consensi, quod eo modo temporis aliquod lucrum mihi prorogari possit, cui alias propria quadra jam esuriendum esset. Ne quid enim te celem, clarissimus Dominus videtur mihi Varenholtius, quamprimum hinc discesserit, quod adulto vere certo fiet, literis remissurus nuntium, seque potius appliciturus tum ad choreas exoticas, equorum agitationem, pugilatum, aliaque exercitia gymnastica, tum ad linguae fortassis Gallicae studium, in quo cum opera mea parum illi prodesse queat, futurum metuo, ut ab ipso dimittar: quamvis nec mihi dixerit istud hactenus, et te meminsse, cum ad illum scripseris, prorsus nolim. Sed de illo, quod


page 537, image: ds0537

futurum impendet, videat, qui de crastino sollicitos nos esse vetuit, in quo mea spes acquiescit: interim praesentia laetus capiam, quae nunc aliquanto se dant felicius, postquam remittere visa lues nos ad stationem pristinam et consuetas studiorum operas, a quibus per sex dierum hebdomadas absumus, tandem revocat. Quamvis non sine victima nostra pacem hanc e coelis impetravimus, cum proximo tempore, morbi tamen alio genere, quam epidemico, fuerunt sublati e [note: 205] vivis, amicissimi Rittershusii nostri filiola nondum trimestris, et clarissimus Ernestus Sonerus, [note: Quippe qui d. 28. VIIbris in aetatis virilis primo flore et hactenus immatura morte, quadragenario inferior, (natus enim erat an. 1573.) ulcere maligno correptus fatis concessit: ut verba habent celeb. D. D. Bajeri. Quamquam sint, qui non pestilentiale, sed alius generis ulcus id fuisse tradant.] Professor, cui viro (sicut fassus fuit publice Magnificus Piccartus, cum funus indiceret) in illa sublimiori philosophia [note: Metaphysicam puta Ruarum indigitare, qua inprimis excellebat Sonerus, nisi vel vocabula haec aliquid monstri theologici alant.] parem Germania vix habet, majorem non inveniet. Pene etiam ipsi Rittershusio morbus recidivus [note: Tabes videlicet ex intemperantia studiorum, ut fama est, contracta, quae ita corpus attenuavit atque emaciavit, ut (verba repeto filii in vita patris descripta) praeter cutem et ossa mors tandem sequenti an. 1613. superveniens. nihil invenerit reliqui. Unde non male distulisse fortassis aliquid triste, quod minatus erat morbus iste, potius, quam abstulisse ominatus h. l. legitur, Ruarus. Rittershusium ipsum hoc de morbo conquestum ad Kirchmannum, si audire malis, lege epistolam ad eum h. a. datam in Gudianis f. 252.] aliquid triste nuper minatus fuerat, quod tamen Deus clementer avertitne dicam, an distulit? utinam in aerem mala dissipentur omina! Is dedit nuper conjecturarum reliquias in Panegyricos veteres, [note: Prodierunt eae altera vice Hanov. an. 1612. 4.] quas fortassis, ut existimo, tibi jam transmisit. Caeterum quod libros hinc nonnullos superioribus literis tuis petiveras: mallem Francofurtenses indices ipse percurreres, et, si quid in veneris, quod istic haberi commode non possit, nominatim ad me perscribas, ne perdam officium judicii temeritate, ea nimirum mittendo, quae tuo fortassis palato minus sapiant. Et vides alias quam steriles bonarum rerum sint typographi vicini Norimbergenses toto semestri vix unum Hentzneri Itinerarium [note: Male Heuthneri itinerarium, in exemplari, ex quo in Gudianarum Epp. collectione, opera Cl. Burmanni instituta, haec epistola excusa est, dicitur. Ipse liber, qui h. a. Noribergae lucem primum vidit, nemini ignotus est, neque tamen tanti haberi unquam consuevic, ut inter primi ordinis scripta referretur.] procuderunt, quod mittam fortassis ad te Lipsensibus


page 538, image: ds0538

nundinis brumalibus, si propari doctoribus nostris prius animadvertero: unus Schonfeldius [note: Joh. Schoenfeld inter eruditos numerandus typographos, scriptisque praelo subjectis non facile trivialibus, quae praefationibus interdum suis ornavit, clarus. Post cujus obitum etiam Ambergensia praela fere otiata sunt.] Ambergensis hujus provinciae laudem sustinere videtur, et in illo praecipue genere laetioris Musae cum paucis triumphat. Varenholtius tim plurimam salutem nunciat: tu quaeso meis verbis, cum commodum erit, clarissimo viro Domino [note: 206] Theodoro Bussio, [note: JCtus is fuit h. t. ut patria, ita et civitate Lubecensis et ipse olim Acad. Altorph. civis. Cujus epistola ad Kirchmannum Aureliis in itinere scripta inter Gudianas reperitur n. 202. f. 272. sq. Encomium autem a Rittershusio ad eundem perscriptum consignatumque legitur f. 241. Cancellarium tandem Reg. Dan. et Duc. Holsat factum esse, inque eo splendido munere diem obiisse, notum est.] cujus literis respondebo, quamprimum Altorphium reversus his incertae vitae tumultibus exsolvar. Vale, columen studiorum meorum. Norimbergae a die VII eidos Novembris, anno aerae Dionys. CICICCXII. [note: Adde, si placet, tertiam Ruari an. 1611. ad eundem Kirchmannum datam epistolam, quae in Gudianis primum locum inter Ruarianas occupavit: in qua de Theodoro Sizmanno, cui Claud. Rutilii itinerarium debemus, Thuringo et JCto, atque philologo insigni, et Scipionis Gentilis sero conjugio quaedam commemorabilia occurrunt.]

XXXII. FLORIANUS CRUSIUS [note: Non tam epistola haec est, si molem spectes atque longitudinem, ipsamque adeo rerum variarum tractationem, quam Disputatio. Eaque de causa non est, quod annotationes ad eam prolixas expectes B. L. sed subitaneas quasdam, quae in ea perlecta mihi occurrebant meditationes. Hoc tamen ex specimine isthoc dato patere putamus, non male rationes iniisse, quicunque Crusium inter Philosophos Socinianos praecelluisse caeteris perhibuere. Ut omittam Ruari quoque, quanta fuerit in hujusmodi contemplationibus Metaphysico-Mathematicis et Moralibus, (cum eo enim disquisitio haec ex Ruari etiam dubiis nata et instituta fuit) notitia, inde non obscure colligi posse.] M. RUARO.

GRATIA ET MISERICORDIA DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI SIT NOBISCUM, AMEN.

TEmpus est, charissime Ruare, ut ad literas tuas proximas, ad quas nuper tumultuarie pauca rescripsi, nunc exactius respondeam; digna enim ea, quae in iis continentur, sunt omnia, ut accuratius expendantur, propterea quod, iis difficultatibus e medio sublatis, planiorem e multis aliis humani intellectus tricis evadendi rationem manifestam fore arbitror. De loco tecum id sentio, non esse scilicet Aristotelis definitionem [gap: Greek word(s)] , [note: In universum, in genere.] sed tantum loci physici rationem exprimere, et ostendere modum secundum quem res, quae intra universi complexum existunt, ad se invicem spaciis suis, quae occupant,


page 539, image: ds0539

habeant: quomodo vero se habeat spacium id, quod ipsum universum toto ambitu suo comprehendit, non expressit, nec exprimere potuit, quia non est quicquam extra universum, ad quod ipsum aliquo respectu [note: 207] se habere debeat: et licet humanus intellectus, qui nullum alium locum sensibus suis usurpavit, praeter physicum, ipsi etiam universo talem adscribere conetur, recte tamen a seipso in eo erroris convincitur, quod eo pacto necessario statuendum esset actu infinitum spacium, [note: Etsi animo constitutum fuit, nihil addere notarum huic epistolae, non possumus tamen, quin ut [gap: Greek word(s)] , eam non praetermittamus, ad hanc ipsam quaestionem illustrandam Vener. Sam VVerenfelsii, Basileensis, desaecatum, quod de ea tulit judcium, in Dialogo de Finibus mundi adscribamus: Imaginatio haec, dicitis, ait l. c. Philalethes, spatiorum extra mundum, arguit, nos mundi indefiniti ideam habere. Sed quare quaeso non affirmatis, nos Initium mundi concipere non posse, i. e. mundum in conceptu nostro esse aeternum? par ubique ratio est. Die enim mihi, Polymathes, concipisne mundum incepisse? Po. Nihil facilius. Ph. Ante mundum igitur praeter Deum, quid fuit? Po. Nihil. Ph. Jam in te descende, te ipsum excute, vide, annon eandem in te sentias propensionem, nihil illud ante mundum ut spatiosum aliquod inane imaginandi, plane, ut nunc spatium extra mundum concipis? Po. Fateor, idem mihi accidere. Cum enim imaginationem sequor, ante mundum magnum et immensum spatium, quod nihil quidem dico, sed revera corpus imaginor. Ph. Itaque si imaginationi tuae indulges, ad quod quidem omnes ab infantia sumus propensi, mundus in conceptu tuo aeternus erit, quia nullum initium concipis, ante quod non spatium aliquod imagineris i. e. mundum. Jam igitur vides, eodem modo, quo tu mundum infinitum probare conaris, me aeternum esse convincere, saltim in nostra imaginatione, ut tecum haec confundam in nostro conceptu. Attende enim, quam haec sint inter se similia. Tu solitus es ab infantia nihil, quod ante mundum fuit, imaginari, ut immensum aliquod spatium, idemque adeo nunc aliquando accidit: idem mihi plane evenit, cum de nihilo extra mundum cogito. Illa imaginatio falsa est, et ex inveterato errore orta; nihil videlicet esse spatiosum: idem de hac imaginatione dico. Non sequitur: imaginari non possum, nihil esse extra mundum; ergo mundus duratione indefinitus est; pariter nego sequi, imaginari non possum, nihil esse extra mundum; ergo mundus indefinitus est extensione. Nihil fuisse ante principium Mosaicum, quamquam imaginari nequeamus, concipere tamen possumus? ita, licet imaginari non possim, nihil esse extra mundum, concipere tamen possum. Haec ille. Quae ad locum, nescio quem metaphysicum applicare proclive erit. Confer infra ad h. m. judicantem ipsum Crusium p. 229.] quod tamen secundum omnes sui partes esset mensurabile, et sic contradictoria simul vera essent, quia idem, quod infinitum esse statueretur, necessario etiam secundum omnes omnino partes mensurabile et


page 540, image: ds0540

finitum poni deberet; neque enim posset ulla dari vel fingi ratio, cur, cum omnia totius universi spacia mensurabilia essent et terminabilia, spacium, quod extra universum esset, intellectu saltem terminari et mensurari non posset. De divisione puncti in infinitum nuper etiam aliqua scripsi, ex quibus an perfecte mentem meam assecutus sis, nescio. Distinguo ego potentiam eam, quae jam est quasi gradus aliquis ad certum actum vi causae alicujus a quo actus iste dependet, a potentia illa, quae adhuc est in contradictione posita ob infinitam et indeterminatam vim causae suae; nam in causa certa et determinata etiam potentia actus alicujus ad ipsum actum magis est determinata, quam extra et ante causam, a cujus virtute actus talis aliquis dependet: sit [gap: Greek word(s)] . potentia in causae certae virtute, a quo actus potentiae istius determinate, et suo modo necessario dependet, posita: [gap: Greek word(s)] . eadem potentia extra [note: 208] causae determinatae virtutem posita: [gap: Greek word(s)] . ejus potentiae actus: [gap: Greek word(s)] . causa illius actus determinata, cujus virtute potentia emergit in actum. Dico igitur actum [gap: Greek word(s)] . quantus si est, ex punctis indivisibilibus constare iisque finitis; hoc probo primo. quia quantitas finita actu non potest ex partibus actus sui (qualescunque illae tandem fingantur) infinitis componi; non enim quicquam finiri potest, nisi per partes suas, quae vel in ipso determinatae ac per certam divisionis rationem jam finitae esse cernuntur, vel aliqua ratione actu determinari ac per divisionem finiri ac designari possunt. Deinde per inductionem, quod ad sensum etiam non possit ulla divisio actus alicujus dari, quae in infinitas partes abeat, sed necessario in uno indivisibili quiescit et cessat: quae experientia sensualis non potest melius et commodius ostendi, quam in circulari ambitu, in quo varii alii minores ponuntur usque ad minimum prope centrum: in tali ambitu dico primo decrementum circulorum fieri secundum minima, et tamen non in infinitum excurrere, sed necessario in centrum tanquam punctum unicum et indivisibile desinere, quod punctum est minima indivisibilis pars omnium eorum, qui circa ipsum vel describuntur vel describi possunt, circulorum, utut nec dici nec monstrari queat, quot talia puncta sive partes indivisibiles in circulo aliquo dentur et contineantur, quia tamen conus, [note: 209] qui a circulo aliquo quantocunque tanquam basi exurgit, non in infinitum abit, sed necessario in tale punctum indivisibile desinet, certum est talium indivisibilium numerum in bali se habere, ut numerum certum finitum ad apicem tanquam unitatem, adeoque proportionem certam inter apicem tanquam unitatem et basin tanquam numerum intercedere, et propterea non posse esse in basi infinitas


page 541, image: ds0541

tales indivisibiles unitates sive puncta indivisibilia. Deinde, si communem divisorem lineam e centro extendo, per multos minores intermedios circulos ad aliquem a centro valde remotum et amplissimum circulum, et extremitatem divisoris, quae in circulum istum extimum desinit, per aliquam particulam peripheriae sensibilem sensibiliter moveo, eodem tempore in proximo circello prope centrum nullus fit motus, sed actualis est quies: et propterea non sunt tot indivisibilia in circulis minoribus prope centrum, quot sunt in majoribus et remotioribus a centro; ergo differunt numeri indivisibilium in circulis minoribus et majoribus: si differunt, etiam finiti sunt. Haec est mea demonstratio, qua probo, non dari indivisibilia actu infinita, sed finita in quovis quanto divisibili finito. Contra eam insurgunt illi, qui ex infinitis indivisibilibus quodvis quantum componunt (eos enim, qui nullum quantum ex indivisibilibus sive finitis sive infinitis constare asserunt, hic non moror; quia manifestum [note: 210] est, omne, quod dividitur, dividi in partes, quae vel simpliciter vel certa ratione indivisibiles sunt: quae certa ratione indivisibiles sunt, secundum alias rationes actus fui dividi possunt, usque dum perveniatur ad partes actu simpliciter indivisibiles, quae ultimus terminus sunt omnis finiti actus et rationum divisibilitatis omnium, quaecunque in eo concipi possunt.) Illi, inquam, qui ex infinitis indivisibilibus omnequantum componunt, dupliciter contra demonstrationem meam insurgunt, primo absurdum ex conclusione mea eliciendo, dicunt enim, indi visibile quod actu esse pono, si non est quantum, ne esse quidem, eo quod impossibile sit, esse aliquid materiatum, et non esse quantum: ita igitur concludunt: Quicquid non est quantum, non est materiatum: punctum non est quantum: ergo, non est materiatum; absurdum autem est, ut quantum aliquod sit materiatum, et tamen non ex materiatis componatur Sed respondeo, majorem veram esse de rebus, utactu perfecto existentibus, non vero, ut se habent in proxima causae suae potentia, antequam in actum perfectum emerserunt: sic enim necessum non est, ut actus ipsorum a divisibili primo incipiat, sed potest initium ejus fieri ab indivisibili, quod, etsi sub sensum non cadat, cadit tamen sub intellectum: quapropter etiam ipsa actualis et sensibilis alicujus quanti divisio nunquam ad ipsum indivisibile ita pervenit, ut id ipsum [note: 211] actu ita sistat, ut sensu usurpari possit; naturam vero ad id non posse pertingere, falsum est, cum manifestum sit, intellectum ad ipsum indivisibile necessario et ratione certissima pervenire. Quapropter nihil


page 542, image: ds0542

absurdi est, si dicatur punctum vel particulam minimam actus quanti, etsi non sit quanta, esse tamen materiatam, quia materiatum esse, et quantum esse, non eatenus necessario cohaerent, quatenus ante actum perfectum res aliqua, quae ex materia certa fit, ad actum perfectum tendit, et est in motu ac fieri, sed quatenus jam actu perfecto existit et facta est; materia etiam ipsius Aristotelis testimonio, quatenus materia quanta non est, sed quatenus actum sive formam certam habet. Nec obstat, quod sensus ista capere nequeat, quia intellectus tantum prima actus cujuscunque principia conspicere et comprehendere potest, non sensus; quemadmodum etiam ab intellectuali causa omnium rerum actus primo depen det, sensui vero tantum id, quod ex principiis certis quacunque ratione jam constitutum et compositum est, subjectum est, ut ab eo comprehendi ac dijudicari queat. Nec tamen ob id sequetur, in quanto actu existente nullum omnino punctum indivisibile existere, adeoque nec quantum in certa et finita puncta dividi posse: quia, etsi punctum indivisibile in quanto non existat ut punctum, secundum [note: 212] rationem indivisibilitatis suae a reliquis separabile, adeoque nulla sensibili et artificiali divisione ad ipsum perveniri possit, existit tamen ut terminus primus et ultimus, aquo incipit, et in quem desinit intellectualis et naturalis divido ipsius actus e potentia sua emergentis, secundum quos terminos ut a natura et intellectu ipse actus completus quanti constirutus est, ita etiam in eosdem a nonnullo, nisi a natura et intellectu, iterum resolvi ac dividi potest; atque hoc ipsum sufficit ad erroris coarguendum istos, qui existimant, omne quantum esse divisibile in infinitum simpliciter: fieri enim nequit, ut ulla divisio in minores particulas fiat, quam in puncta illa indivisibilia, secundum quae actus aliquis quantus ab intellectu sive natura dividi potest: inter ista vero puncta et actum totum ipsius quanti infinitas Sensibiles particulas intervenire impossibile est: quia, etiamsi divisio sensibilis ad indivisibile ipsum proxime pertingere nequeat, tamen non longe ab indivisibili subtilissima illa, quae cogitari et ad quam sacile pertingi potest, sensibilis divisio necessario cessat, nec potest ullo modo individendo ulterior progressiv actu fieri: quare necessario, antequam ad indivisibile ipsum perveniat, divisio omnis finitur, adeoque non ininfinitum procedit: etiamsi non in ipso indivisibili vel proxime ante ipsum finiatur. Atque hoc ipsum in causa est, cur [note: 213] humanus intellectus naturales rerum productiones sine praesuppositis causis naturalibus facto imitari nequeat: si enim per sensibiles


page 543, image: ds0543

suas operationes ad indivisibile actus alicujus pertingere posset, esset jam naturae et Deo ipsi similis [note: Ita profecto est. Etenim ut multa occurrunt in universae philosophiae ambitu, quae mysteria naturalia appellantur haud injuria; ea nimirum. in quibus hucusque vano conatu exacte evolvendis periclitata est omnis, hominum quorumcunque etiam acutissimorum, sagacitas: cujusmodi sunt genuina substantiae, non negantibus tantum, sed aliquid reapse ponentibus atque affirmantibus, vocabidis constans, desinitio et idea, magnetis item cum ferro conjunctio et quasi attracti ad illud, ut videtur, seu appulsi potius, cum multiplici varietate, (praesertim ubi ad Polos inclinatur acus magnetica) applicatio, inque moralibus, principii Juris Naturae universalis dilucidi et ad omnes actus congruentis perspicue, determinatio, aliaque consimilia Sic haec quoque de puncti divisione in infinitum non alius est generis. Quamvis enim sensui tandem otia faciat ipsa tenuitas et exilitas, ut Crusius recte observavit; habet tamen semper intellectus, phantasia, ut fit, in hisce praesertim corporeis rebus plus justo negotiosa, utens et vix ab ea liberandus, quod tanquam divisibile amplius sibi repraesentet. Idque, quando fit, non solum hac nostra imbecillitate perquam luculenta, quanta sit distantia inter nihilum et aliquid demonstratur; sed etiam hac ipsa infinita differentia, quam simus inepti, ad producendum aliquid ex nihilo, palam fit; quoniam ne mente quidem et cogitatione, quo pacto aliquid in nihilum redigi queat, quod facilius esse videbatur, concipere possumus. Quae sine dubio causa est, cur imaginationem tantopere cum intellectu connecti pastus sit Deus ter Opt. M. Ea videlicet, ut dilucidius haec exponam, de causa id factum, quo nostra etiam in cogitando infirmitate h. m. manifestara, tanto circumspectius nunquam non judicemus, et cumprimis modestius de nobis, magnifice autem de Deo ejusque potentia et majestate sentiamus. Quid enim proclivius est, quam si ne corporis quidem rationes indagare plenius possis, ut aqua subinde haereat, ubi de Spiritu et substantia prasertim infinita perfectione praedita, et caeteris cunctis praecellente disquisitio instituitur, ultra crepidam haud sapere, sed pedem referre, idque officiinostri esse, constanter existimare.] in producendis rebus multis, quas nunc per artem aliquo modo imitatur. Dividiturigitur quantum in infinitum non simpliciter, sed respective; quatenus scilicet nullus certus vel divisionum sensibilium terminus, vel particularis, in quos actus quantus sensibiliter dividi possit, numerus assignari potest. Alterum quod contra demonstrationem meam adseruntilli, qui omne quantum simpliciter in infinitum divisibile statuunt, est instantia illa de linea e centro in infinitum per infinitos circulos, quorum remotior a centro semper est major propiore, extensa, in qua dicunt, si moveatur pars altera, videlicet extima, semper respondere motum etiam actualem in parte altera proxima centro: jam vero a parte extima numerus punctorum sensibiliter etiam minimorum augeri potest in infinitum, ita, ut infinitis in extima peripheria punctis unicum in circello proxime centrum respondeat punctum aequale: pars igitur lineae extima per infinita illa puncta mota, eodem tempore simul movebitur


page 544, image: ds0544

in circulo proxime centrum per unicum tantum punctum, et sic unicum sensibiliter minimum punctum in infinita alia puncta dividet, eo, quod necessum sit motui per punctum unum in extima peripheria respondere motum aliquem in puncto unico circelli ejus, qui est [note: 214] centro proximus: atque ita negant id, quod in inductione mea dixi posse fieri, ut mota lineae talis extima parte in parte illa, quae centro proxima est, nullus fiat motus, sed inquieti actuali certa motus potentia tantum, vel potentiae ipsius motus superiori et exteriori motui respondeat. Hic dico, manifestam ipsos negare experientiam, et id, quod asserunt, nulla omnino ratione, nec ulla inductione monstrare posse, quales asfertiones in ipso Aristotele teste (8. physic. 1. text. 15.) fidem non merentur. De experientia nullum est dubium; neque enim in motu locali id tantum manifestum est, quod dico, (posse scilicet in uno continuo subjecto secundum unam extremitatem certum esse actum, cujus actus potentia tantum in opposita extremitate deprehendatur) sed in omni generatione: videmus enim non uno tempore, totum generabile actum suum consequi; sed antequam totum in actum emergat, per tempus aliquod parti actuatae respondere in continua materia tanquam subjecto ab opposita parte motam actus illius potentiam, Et ratio manifestissima a parte mea stat: quia negare illi saltem non possunt, tanto tardiorem esse motum illum prope centrum, qui celeriori motui a parte opposita eodem tempore respondet, quanto celerior est motus oppositus, qui eodem tempore per extimam peripheriam proportione interioribus respondentem fertur: jam vero celerior [note: 215] motus non potest fieri tardior, nisi propter immistionem contrarii, scilicet quietis, quemadmodum lux splendidior non potest fieri obscurior, nisi per immistionem contrariam tenebrarum, et calor validior non potest fieri debilior, nisi per immistionem contrarii frigoris: quantum igitur celeritas motus decrescit, tantum actus sive praesentia quietis augetur: decrementum vero motus fieri nequit in infitum, etsi forte incrementum ejus in infinitum fieri queat; quia in omni mistione contrarii quantitas in tantum imminui et quidem facillime potest, ut plane nullam ad contrarium amplius habeat proportionem, sed prae illo evanescat, sicut gutta vini in totum lacum aquae imraista. Sit enim a. motus certus in peripheria c. per magnum aliquod intervallum, ut 1000. gradus a centro proxima peripheria d. remota existens, a cujus virtute dependeat motus imminutus b. in peripheria d. proxima centro, qui se ad quietem sibi admistam habeat, ut 1.


page 545, image: ds0545

ad 10000. jam idem motus a. removeatur e peripheria c. in aliam longe remotissimam, verbi gratia per 1000000000. gradus a c. versus extimam peripheriam; manifestum est motum b. in peripheria d. penitus evanescere, et ad transpositionem causae suae a. ipsum etiam transponi, e peripheria d. in aliam ab hac per 1000000000. gradus remotam, et in peripheria d. non posse ullum motus esse actum, nisi solam eamque [note: 216] valde remotam potentiam motus prioris b. actu vero meram esse quietem. Hinc jam elucescit, quomodo ego imelligam id, cum dico potentiam esse in infinitum divisibilem, non actum; videlicet quanto longius ipsius actus b. causa, nempe actus a. a loco efficaciae suae c. removetur, tanto minor fit potentia actus b. in loco d. id a. potest fieri in infinitum: ergo in infinitum etiam potentia b. decrescit, necunquam ad minimam potentiam devenitur. Exquo sequitur aliud, nimirum secundum supra in initio demonstrationis meae positam designationem, potentiam [gap: Greek word(s)] . per infinitum intervallum abesse apotentia [gap: Greek word(s)] . quia praesupposita causa. [gap: Greek word(s)] . per quantumcunque intervallum ad remotionem ipsius causae [gap: Greek word(s)] . a tempore vel loco efficaciae suae removeatur, etiam [gap: Greek word(s)] . ab actu suo [gap: Greek word(s)] . nunquam tamen per tantum intervallum aberit ab actu suo [gap: Greek word(s)] . per quantum abest [gap: Greek word(s)] . ab eodem actu [gap: Greek word(s)] . nam potentia [gap: Greek word(s)] . est in contradictione adhuc posita, propter absentiam causae determinatae, non tamen penitus impossibilis propter praesuppositam causum licet infinitam et indeterminatam, ad ejus tamen actum determinari non repugnantem; ipsa vero potentia [gap: Greek word(s)] . propter praesuppositam et determinatam causam [gap: Greek word(s)] . certa ratione ad actum etiam suum [gap: Greek word(s)] . est determinata: ut igitur se habet [gap: Greek word(s)] . ad [gap: Greek word(s)] . ita se habet facultas libera ad facultatem ad certum actum determinatam, id est, infinitis modis facultas libera excellit facultatem ad certum actum determinatam, eaque [note: 217] superior est: ergo infinitis modisvita potior et melior est morte, ens non ente: quam enim rationem habet libertas ad necessitatem, eandem vita ad mortem, ens ad non ens (liceat ita jam luxuriare in tam aperto et libero jucundae hujus speculationis campo) Non igitur mirum etiam sit, longe aliam esse rationem agentis liberi, eamque talem, quae nullo modo comparanda sit cum ratione agentis necessarii, cum inter conditiones eorum infinitum intersit intervallum: ita longe aliam esse rationem entis aeterni et per se absolute existentis, et aliam entis ex non ente producti et facti, et quidem e potentia [gap: Greek word(s)] . id est, tali, quae in contradictione fuit posita. Haec propter illa, quae mox uberius discussurus sum, hoc loco praelibare volui, tanquam talia, quae


page 546, image: ds0546

nullo sensu, sed solo intellectu perceptibilia sunt, et, licet non queant cuivis penitus persuaderi, a nullo tamen etiam, quod veritas eorum impossibilis sit, ostendi potest. Atque ita existimo, ad alteram etiam adversariorum meorum objectionem me suffi cientissime respondisse, adeoque difficultatem illam, quam in tempora Eliae differendam arbitrabaris, per Dei gratiam et auxilium hodie prorsus sustulisse: Hic jam adalia epistolae tuae capita eo ordine, quo sequuntur, transeundum esset, sed quia illae, quas ultimo loco tractas, difficultates, ex his, quae modo explicata sunt, magnam accipiunt lucem, earum enodationem [note: 218] hic subjungam. Argumentum Aristotelis pro aeternitate mundi, quod ego maximi roboris esse existimavi, [note: Nec mirum; cum ipsa Sacra S. mundum ex nihilo esse factum (quod ad comma 1. respiciens Paullus, [gap: Greek word(s)] appellat, Hebr. XL, 3.) credendum esse, et per fidem id innotescere divinae revelationi innitenrem, ajat: non tantum, qua circumstantias, de quibus Moyses exponit uberius, sed, ut ipse etiam conditus (ut factus) non aliunde cognoscatur. Hoc equidem non nescit ratio, si genuinam sibi de Deo formet aut formatam insitamque non deformet ideam, dependere a Deo, tanquam causa efficiente, mundum omnino omnem, at vero utrum ab aeterno, cum Deo, licet ab eo dependenter, exstiterit, ignorat, imo ad affirmantem, sicut plerique Graecorum Philosophi etiam arbitrabantur, potius propendet, Aristotelis in modum, asserendam sententiam. Id quod etiam tantum abest, ut abhorreat a philosophiae sibi indulgentis speculationibus, ut recentissimi conatus, qui tantos in Ecclesia quoque motus nuperrime excitarunt, eo tandem abeant, et soloque essentiae et existentiae discrimine, utcunque revelationi cum ratione couciliandae adminiculum aliquod excogitatum sit. Quod ipsum tamen, utrum a Platonis praesertim prisca opinione, etsi possibilium nomine istius appellentur, ipsaque adeo aeternitate reali mundi longe absit, aliis dijudicandum permitto, et hactenus paucis, quorsum ratio, post tristem sapientiae primae jacturam nos abripiat, ostendisse, satis habeo Aliter namque revelationem inprimis vero Apoe. cap. IV. ult. nos instruere, et de voluntate Dei meliora atque saniora, quam ratio corrupta condocet, explanate tradere certi sumus. Cur proinde etiam tutius, quam inanibus illis contemplationibus, mathematico licet syrmate et pigmento exornatis, inhaeremus, aususque philosophiae petulanter in divinis rebus luxuriantis, si modeste proferantur, pio contemtu ridemus, si vero longius, quam par est, illa procedat, et [gap: Greek word(s)] superbe et superciliose prodat, etiam cum lacrymis dolemus, pristinaque Philosophorum Grae. corum in Theologia naturali valde [gap: Greek word(s)] , ne per posticum denuo in ipsam ecclesiam admittantur, metuimus.] tale est: In omni motu conveniunt movens, motus et mobile: motus est actus mobilis, quatenus talis: ideoque mobile, cum potentia sit mobile, ut moveatur, requirit moventem: cum motum actum scilicet suum in seipso non habeat, nec a seipso consequi possit, licet potentiam, ut moveri possit, habeat: quando igitur motus oritur in eo, quod antea non movebatur, non ab ipso mobili aut ipsius mobilis natura, sed ab extrinseco


page 547, image: ds0547

agente principium actus istius dependet, quia actus praesupponit agentem, quod agens esse non potestid, in quod actus introduci debet. Atque hocita per se manifestum est. Jam in omni re, etiam ea, quae seipsam movere dicitur, id, quodmovet, distinctum est ab eo, quod movetur, saltem ut pars a parte: pars, quae movet, aut semper movet, adeoque ab aeterno in aeternum, nec potest non movere, cum natura ejus sit actus iste movendi, adeoque ei per se insit, et non potest non inesse: aut non semper movet. Si non semper; igitur, cum movet, aliquando non movit, et potest etiam non movere, adeoque, cum movet, per accidens movet, et non ex sua natura, ac per se; unde actus iste movendi non a substantia ejus, tanquam subjecto proprio ac per se istius affectionis sive actus, sed ab externa natura, sive principio primo [note: 219] ac per se dependet. Quapropter motus simpliciter sumpti principium primum non in tali motore, quod non per se, sed per accidens movet, est quaerendum; sed in eo, quod per le movet, adeoque quod ab aeterno et in aeternum movet. Quocirca cum motus detur, necessum est dari motorem, eumque aeternum ab aeterno et in aeternum moventem. In hac collectione nihil video, quod non sit magni roboris: nam quod contra effatum Aristotelis, nihil, quod movetur, a se ipso movetur, instantiae loco adfers causas voluntarias et liberas, non directe respondes: quia instantia tua non ferit Aristotelis principium, quod est, nullum subjectum, quod modo movet, modo non movet, esse subjectum per se istius actus, quo alterum mobile movet, sed conclusionem tantum, si igitur ostenderis, subjectum unum idemque per se et propriam suam naturam posse sibi ipsi secundum unam eandemque substantiae suae partem causam esse actus certi, qui antea in potentia tantum et non actu in natura ejus fuerit, nihil instantia tua Aristotelem movebit: elidit enim eam Aristoteles, dicendo, etiam id, quod in voluntaria causa movet, non movere, nisi motum ab externo movente, quatenus scilicet appetitus ab externo objecto movetur, ab appetitu vero organa appetitu inservientia. Si vero regeras, facultatem seu formam internam esse causam per se cujuscunque motus, negabit, facultatem illam esse causam motus ab ipsa dependentis, nisi ab [note: 220] externo movente certa ratione antea motam et actuatam, et propterea non motum ipsum sive actum, sed facultatem tantum sive potentiam ad motum certum per se ejusmodi subjecto inesse, ut scilicet ab externo principio certa ratione prius motum deinde convenienti modo movere possit ea, quae ipsi proportionata sunt, mobilia. Neque


page 548, image: ds0548

juvat hic confugere ad compositionem sive in Deo, sive in alia quacunquere: quia Aristoteles admittere eam facile potest, et tamen argumentum ejus firmum manet; sumatur enim Deus compositus: ergo pars una in Deo movebit alteram: de illa vero parte, quae movet, quaestio manet, an ea ab aeterno in aeternum moveat: an vero aliquando movere coeperit, cum antea non moveret? si ab aeterno movit, habet Aristoteles, quod voluit: si non ab aeterno, quaeritur, unde pars illa actum istum movendi acceperit, cum antea non haberet? non a seipsa, quia actum istum non habuit, sed solam potentiam: id vero, quod in potentia est, sibi ipsi actus causa esse nequit; quomodo enim potentia seipsam actuaret, cum id; quod actuat, actuexistat, quod vero est in potentia, nondum sit, sed esse possit? non ab alia priore causa, quia ipsa prima simul et simplicissima causa movens sive subjectum proprium et per se actus movendi ponitur. Quare necessum est, sive primum motorem simplicem sive compositum statuas, id, quod [note: 221] in ipso prima motus est causa, ab aeterno et in aeternum movere. Nihil igitur proderit etiam negare, quod quicquid movetur, ab alio moveatur, quamdiu principium istud firmum stat, quod actus in subjecto aliquo, qui, cum non esset, esse coepit, non possit ab ipsius subjecti propria natura tanquam principio primo et per se dependere, sed necessario externum actuationis et existentiae suae principium requirat, aquo tanquam effectus a causa sua per se dependeat, et actum eum, quem deinde habet, accipiat Unde omnes causae efficientes, respectu primae causae, per accidens tantum agunt: solus vero primus motor per se agit: quod tamen in secundis etiam causis distinguantur causae per se a causis per accidens, fit istud, non quod illae causae simpliciter sint per se effectus sui causae, sed in respectu ad eas, quae per accidens causae ratione ejusdem effectus dicuntur, propterea quod effectus potiori ratione ab illis, quam ab his dependeat. Unicum auxilium restare videtur in eo, quod tu recte mones, ut negetur transitus a quiete ad motum esse mutatio talis, quae externo agente et movente necessario indigeat: id enim saltem tanquam obscurum et non ita menti humanae manifestum jure in dubium vocari potest, praesertim si propter ipsum admissum alia manifeste absurda et impossibilia sequantur: fieri [note: 222] enim potest, ut in quiete etiam is in subjecto aliquo actus, licet non adeo manifestus et evidens ut in motu ipso adsit, qui causa esse possit per se et prima motus illius in eodem subjecto, qui antea praesente quiete non erat: ut ita non sit necessum statuere, motu quocunque


page 549, image: ds0549

post quietem in subjecto aliquo succedente, factam esse ipsius subjecti mutationem, quod ad ipsum existendi ejus actum internum, sed sufficiat, esse factam mutationem aliquam secundum modum et rationem existentiae ipsius externam, et quae non sit de ipsius subjecti essentia. Hanc ego responsionem cum antea clare non viderem, merito anxie de solutione argumenti istius sollicitus fui; videbam enim non facile ullam responsionem contra id locum habere posse, nisi a posteriori ex conclusione Aristotelica manifesta absurda eliceremus, et eo ipso aliquam ex praemissis ejus jure dubiam et obscuram efficeremus, quae alias nec obscura nec dubia primo intuitu videretur. Jam vero per Dei gratiam et auxilium certus sum, Aristotelem intellectus naturam neque in homine (cujus intellectum passibilem appellat) neque in Deo (quem intellectum agentem nuncupare videtur) penitus perspexisse: est in omni mente, eo ipso quod mens est, et intellectum habet, actus talis, qui potentiam habet infinitam, quae tamen tota per eum, qui in mentis natura, quatenus mens est, sive [gap: Greek word(s)] [note: In genere primario.] praesupponitur, actum [note: 223] tanquam causam primam et per se actuari potest; quae potentiae variae, quando actuantur per dictum primum mentis actum, causae fiunt proximae et per se variorum motuum tam circa proprium suum subjectum, quam circa alia externa objecta: propterea falsum jam est Aristotelis principium, quod nullum subjectum, quod modo movet, modo non movet, sit subjectum per se istius actus, quo alterum mobile movet: nam mens, ut modo dictum, et subjectum est certi motus, qui in ipsa antea non extitit, et simul certa ratione per eum, qui in ipsa necessario praeexistit, actum causa est prima et per se ejusdem motus, qui antea tantum potentialiter in mente inerat; in quo ipso libertatis ejus causa manifesta fit, dum diversa ratione sibi ipsi certi actus causa existit. De mentis natura id, quod dixi, dubium esse nemmi potest, (quanquam contra Aristotelem sufficiat nobis, fieri posse, ut mentis natura ita se habeat, et quod nec ipse nec alius quisquam, id impossibile esse, ullo manifesto principio demonstrare queat) qui modo quid in mente fiat, dum intelligit, prope attenderit: potest enim mens, etiamsi nullum extra ipsam objectum offeratur, per se objectum, sive id, quod antea in ipsa actuatum est ab objecto externo, sive aliud, ad analogiam earum, quas olim cognovit, rerum per eam facultatem, quam phantasiam sive imaginativam vocant, sibi repraesentare vel fingere: qui [note: 224] actus infinitos alios actus per rationes, quae in ipso sunt intelligibiles,


page 550, image: ds0550

dum mens eas intuetur, mentis potentia excitat; qui excitati variorum in homine aliorum etiam extra mentis subjectum emanantium motuum fiunt causae. Haec fiunt in mente hominis, quae tamen obscuram quandam, quantum ad vim ejus activam attinet, analogiam cum mente divina habet; quanto igitur perfectiora ista sunt omnia in mente divina, quae secundum excellentissimam et perfectissimam rationem activa est, cujus potentia secundum excellentissimam rationem infinita est, et cujus actus ipse infinitus est et incomprehensibilis. De intellectus tam divini quam humani natura plura contra Aristotelem a me per hos dies consignata et delineata sunt, quae longum esset hic transscribere, praesertim cum ea ad praesentem meam intentionem supervacua forent: puto, te ex dictis jam satis perspicere, palmarium Aristotelis axioma hoc pacto manifeste eversum, et ad subjecta intellectu carentia [note: Nec poterat fere aliter sentire Aristoteles; quoniam Deum, perinde ut inferiores intelligentias, tantum in rotando orbe, atque hoc modo mechanice videlicet, gubernando occupatum esse credidit, et totum mundum instar machinae esse, quae tot sphaeris constet, quot intelligentiae praesiderent, quibus prima illa, primum mobile circumvolvens, praesit omnibus, easque communi motu agitet, sibi confinxit, mechanicisque adeo legibus eum prorsus subjecit.] facultatesque naturales ac necessarios restrictum esse, si modo in iis etiam omnimode verum sit: hoc facto nihil est, ut a reliquis ejus aut hypothesibus aut inductionibus amplius quicquam metuamus: ex ipsa enim intellectus, quam antea explicavi, natura patet, quomodo secundum optimam rationem mundus, cum antea nullo modo existeret, postea secundum omnes suas rationes a Deo fieri potuerit; et quod Deus ad hoc, ut mundum, quem antea non [note: 225] crearat postea crearet, nullo opus habuerit alio priore movente, praeterquam seipso, tanquam aeterna mente, cujus actus ab aeterno praeexistens et infinitus liberrime se habet ad omnis potentiae suae actuationem, ad quam nullo modo determinatus est, nec determinari ab ulla alia causa potest, praeterquam a seipso. [note: Et quidem, qua initium existentiae atque modum et mensuram cujusque rei, quae et ipsae, ratione essentiae, ut Apocalypsis l. c. loquitur, ex sola libera determinatione ortae sunt. Nihil certe Deo indignum magis est, quam essentias utcunque necessarias, ante determinationem Dei, cuique rei etiam naturam suam libere assignantis, sive possibilium nomine sive idearum titulo, sive alia qualicunque ratione, aut vocabulo excogitato effingere; utpote quas hoc modo descriptas non potuisset non Deus ex naturarum jam per se determinatarum rationibus producere Neque aliunde haec persuasio periculosa orta est, quam ex praesenti rerum natura, sic ut nunc est, jam condita ac determinata. Ex qua tamen non nisi hypothetica necessitas huic factae jam determinationi innixa, nascitur: qua tamen posita absolute aliter eas esse potuisse, si voluisset Numen Optimum aliter naturas etiam singulas determinare, comparatas esse non negatur. Perinde uti de actionibus hominum per se bonis malisque prudentiores philosophi disputant.] Et hic non opus est amplius,


page 551, image: ds0551

ut absurdis a posteriori Aristotelem urgeamus, cum a priori jam sufficienter, ut existimo, manifesti erroris convinci queat. Nunc venio ad illam, qua ego non credo majorem esse in omni philosophia, difficultatem, et ad cujus solutionem atque enodationem tu singulari quasi praemio proposito me invitas: dicis enim, te id loco singularis beneficii a me suscepturum, et me tibi Apollinis loco futurum, si eam solvero: titulum quidem hunc ego non magni aestimo, ad singulare vero beneficium in te, si quod possim, conferendum me multis modis obstrictum esse scio. Quapropter singulari cura tum propter te, tum potissimum propter veritatis ipsius causam, quae mihi longe charissima? et pretiosissima est, rem hanc diligentissime expendi, ne hac in parte, in qua veritatis analogia maxime, contra hostes suos, qui nihil ita vehementer quam ipsam absurditatis alicujus ream agere defiderant, vacillare videbatur, vel a veritate desertus vel ipse veritatem deseruisse viderer. Demonstratio itaque mea, qua ostendo, omnium generabilium generationem coepisse, quam firmam esse scio, et in qua immotus [note: 226] persisto, talis est: Omnis numerus, quia finitus est, ab unitate incipit, et in eam resolvitur: Collectio rerum generalium omnium, quae actu extiterunt, est numerus: ergo ab unitate incepit, et in eam resolvi potest: adeoque infinita esse nequit. Major certissima est, quia impossibile est, dari numerum actu infinitum; nam eo ipso, quod numerus est, finitus est, cum numerus non possit esse numerus, nisi sit unitatum certarum sub una communi ratione comprehensio; infinitarum vero unitatum nulla potest esse communis ratio. De minore nemo dubitat, nisi qui nescit, omne ens, quod actu sive est sive fuit, unum esse; nam talium unitatum collectio et sub communi ratione comprehensio est numerus, quae comprehensio tam est possibilis, quam impossibile est, ullum, quod in generabilibus actu existit, ulla ratione esse infinitum, ex finitis vero quod componitur, nullo modo potest ipsum esse infinitum. Contra hanc demonstrationem instant Peripatetici, tempusque sub majore mea subsumunt, dicentes, collectionem partium temporis, in quas ipsum resolvi potest, esse numerum: tempus vero nunquam coepisse. At ego exposito temporis physici (neque enim de alio instantiam accipio, cum ea ex eodem rerum genere


page 552, image: ds0552

sumi debeat, de quo etiam propositio mea loquitur) exposito, inquam, temporis physici initio nullum omnino absurdum sequi video, [note: 227] ex negato, id, quod dixi, manifestum absurdum, et ex eo dependentia alia multa inevitabili necessitate sequuntur. Contra hanc meam assertionem insurgit primum Aristoteles. qui 8. phys. c. 1. t. 11. tempus ex eo initium non habere ostendit, quod non possit concipi mente tempus illud, ante quod aliud non sit necessum intelligi, ut ita ipsum nunc sive [gap: Greek word(s)] [note: Nunc.] necessario semper et principium sit temporis futuri et finis praeteriti: quod in partibus temporis physici ita se habere concedo, quemadmodum in linea materiali puncta indivisibilia intermedia et principium sunt partis sequentis et finis praecedentis, sed quemadmodum non sequitur, propterea lineam non esse infinitam, ita nec tempus: quia, ut linea habet unum punctum, quod tantum est principium et non finis, et punctum, quod tantum est finis, et non principium, scilicet ubi cum linea alterius generis continuatur: ita etiam tempus habere aliquod [gap: Greek word(s)] , quod tantum est principium et non finis, nihil prohibet, scilicet ab ea parte, ubi cum alio rerum genere, divinae scilicet et hyperphysicae durationis [note: Male ad hanc divinam durationem temporis vocabulum applicatur, nisi ad coexistentiam forte temporis, continuae et indivisibilis aeternitatis perfectionem referas. Brevius alii ita rem omnem enunciant, ut in aeternitate proprie sic dicta non tantum initii et finis, quae desint, aut absint, potius rationem habeant, sed etiam nec habere eam posse observent, et quod praecipuum est, illum ex constanti ejusmodi existentia aestiment, quae omnem internam existentiae momentorum (ubi cetera creata videlicet, singulis momentis temporis loco nihili quasi de novo ponantur a Deo) successionem excludat. Quae utut vix concipi a mente nostra finita possint; tamen artificiose et compendiose, vocabulo notabili hodie, eaque existentia, ubi unus dies mille annis respondeat, et pluribus etiam par sit, Spiritus S. expressit. De difficultate talem concipiendi animo existentiam ipse Crusius docte f. 229. sqq. hujus Epist. disserit: etsi non distincte, quae sit differentia temporis et aeternitatis, ab aevo quoque existentiaque ab aeterno, si qua sit, discernenda, explanaverit.] tempore continuatur. Haec responsio nullo modo everti potest, quia nullo modo ostendi potest, id, quod dixi, impossibile esse, etsi veritas dictorum difficulter intelligi, et mente comprehendi queat. Ut igitur res clarior evadat, duo, quae hic objici recte possunt, accuratius excutiam. Primum est, [note: 228] quod intellectus humanus nullum aliud temporis genus ullo modo comprehendere posse videtur, quam id, quod physicum appello, et quod Aristoteles recte per mensuram motus definit, quodque in menses et annos dividi aptum est. Sed sciendum hic, primo durationis


page 553, image: ds0553

genus etiam hyperphysicum non omnino et secundum omnem rationem ab intellectu humano capi non posse; scit enim mens humana, tale durationis genus necessario esse, propter illa, quae antea a me demonstrata sunt, id est, novit [gap: Greek word(s)] , [note: Quod sit, sive existentiam.] etiamsi [gap: Greek word(s)] , [note: Quid sit, sive essentiam.] propterea, quod intimam ejus rationem sive [gap: Greek word(s)] [note: Propter quod sit, seu caussam.] non agnoscit, ignoret, nec ullo modo ad ejus notitiam penetrare possit: intellectus enim humanus sensibilibus assvetus nihil eorum, quae supra sensum omni ratione elevata sunt, ita, ut in sua natura et per se sunt, intelligere potest: quia talia nullum menti phantasma offerre apta nata sunt; intellectus vero, dum intelligit, phantasma speculari necessum habet. Hoc hyperphysicae durationis genus ipse etiam Aristoteles agnovisse videtur, aperte enim passim fatetur, aeterna, quatenus talia, non esse in tempore, ut phys. 4. c. 12. text. 117. [gap: Greek word(s)] . [note: Perennia seu aeterna, quatenus sunt aeterna, non sunt in tempore, quia non comprehenduntur a tempore, neque mensurantur esse seu duratio illorum a tempore.] Quod igitur mens humana, etiam ante initium temporis et durationis physicae, similem temporis rationem concipere affectat, facit hoc propterea, quod huic tempori, tanquam communi omnium, quae in hoc universo sunt rerum durationis rationi [note: 229] assveta est, nec aliud ullum durationis phantasma novit. Idem plane intellectui nostro in loci et spacii, quod ens aliquod necessario occupat, et secundum quod praesens ejus actus et existentia ponitur, ratione concipienda contingit: nam mens nostra non potest extimam universi superficiem concipere absquetali loco et spacio, quale in rebus hujus universi contemplari assveta est: nec minus tamen et universi hujus spacium finitum statuendum, et iis, quae extra universum existunt, spacium hyperphysicum assignandum est. nisi velimus iterum in absurditates multas incidere. Nam etsi mens nullomodo imaginari possit, quomodo spacium, quod secundum omnes sui partes ac dimensiones mensurabile et finitum existit, finitum sit, cum naturali et consveto suo ductu semper extra spacium mensurabile aliud spacium itidem mensurabile imaginetur, quamdiu terminos spacio etsi mensurabili praescribere conatur, propterea, quod nullum intra universum spacium unquam cognovit, quod mensurabile fuisset, et ab alio extra se spacio comprehensum non fuisset: tamen nihilominus verissimum est,


page 554, image: ds0554

omne spacium, quodcunque et quantumcunque fingatur, sive plenum sive vacuum, quod secundum tres dimensiones mensurari potest, idque secundum omnes suas partes, illud totum infinitum esse nullo modo posse: totum enim, cujus partes omnes actu simul existunt, et [note: 230] nulla pars dari potest, quae non sit finita et terminabilis, ipsum finitum ac terminatum sit necessum est, qualescunque etiam terminos habeat. Ita igitur in temporis etiam conceptu se res habet: etsi enim non possit mens humana principium sive terminum primum temporis physici, secundum quod universum hoc in existentia et actu suo durat ac persistit, concipere sine simili tempore extra hoc principium praesupposito, quia ipsa non est apta nata ad res hyperphysicas ac sensibus nullo modo subjectas et ipsarum existendi modum, quemadmodum is per se est, comprehendendum, nisi sub ratione rerum sensibilium analogia quadam ipsis non sensibilibus respondentium, propterea tamen, ipsorum insensibilium existendi rationem eandem esse cum rerum sensibus subjectarum et physicarum existendi ratione, aut ens actu finitis partibus constans infinitum esse, necessum non est. Intellectus enim humanus hoc tanquam certissimum et immutabile omnis verae cognitionis principium novit, quod omne id, ex quo posito impossibile sequitur, verum esse nequeat: ideoque secundum hoc axioma, tanquam normam infallibilem, conceptus, quos propter imperfectionem ac imbecillitatem captus sui nativam rebus usquequaque congruos formare non potest, corrigere et (ut chymicorum vocabulo utar) rectificare debet: jam vero ex posito tempore physico infinito necessario contradictio [note: 231] sequitur et impossibile, ut cuivis rem intelligenti manifestum est: tempus igitur physicum finitum esse et terminos habere necessum est. Nec est, ut quis hic dicat, quo vitetur incommodum, axioma potius nempe, quodcunque constat partibus omnibus finitis, id totum finicum esse, restringi debere tantum ad partes universi et temporis physici, non vero ad ipsum etiam universum et tempus totum et simpliciter sumptum extendi, quam ut infinitudo temporis et spacii, quae naturali mentis ductu et sumine infertur, negetur. Non enim urgebo hoc loco, quod ipse Aristoteles eum mentis naturalem ductum, quem in temporis ratione assignanda secutus est, in loci et spacii ejus, quod universum hoc occupat, determinatione neglexerit, et, extra mundum locum dari, negaverit: sed hoc dico, quod, cum totum nihil aliud sit, quam ipsae partes omnes simul sumptae,


page 555, image: ds0555

adeoque totum a partibus suis omnibus simul sumtis non reipsa, sed ratione tantum, differat; idem autem non possit esse in tanto intervallo a se invicem remotis rerum generibus, facilius imbecillitas captus mentis nostrae, cum tota veritatis cognitae analogia et alias semper infallibilibus principiis ejus consistat, quam totum, quod infinitum fingitur actu ex partibus tantum finitis constans, qualescunque etiam illae partes in toto sumantur. Ex his, quae hactenus explicata sunt, non difficile jam est, explicare alterum illum nodum, [note: 232] quem tu fere insolubilem esse existimasti, videlicet quomodo Deus ab aeterno existere potuerit, nisi infinitas durationis ejus partes nostris mensibus et annis respondentes, adeoque numerum earum infinitum actu jam extitisse fateamur. Est enim, ut ex dictis perspicere facile potes, instantia ista ex alio rerum genere, quam id est, de quo argumentum meum concludit; quas res ipse Aristoteles fatetur, ut supra vidimus, non esse in tempore, adeoque nec comprehendi a tempore, nec ipsarum esse sive durationem (esse enim et durare se mutuo consequuntur) a tempore mensurari. Est igitur quaedam existendi sive durationis ratio, quae neque in menses, neque in annos, neque in alias quascunque partes dividi potest: et licet hanc ipse Aristoteles dari negasset, aut adhuc Peripatetici negarent, et verba praeceptoris sui in alium sensum traherent, ut fortassis trahi possunt; mihi tamen sufficit, possibile esse, ut aliquid extra tempus physicum et sensibus comprehensibile existat, adeoque rationem etiam durationis longe aliam et sublimiorem habeat, quam ut ea ad rationem durationis physicae et sensibilis comparari possit ac debeat: neque enim impossibile istud esse, ulla ratione demonstrari potest: ego vero ex causa certa et indubitata ostendam, non tantum possibile, sed etiam necessum esse, ut, quod necessario et per se aeternum est, ut Deus, longe sublimiorem existendi adeoque etiam durationis rationem [note: 233] habeat, quam res physicae, quas saltem possibile est non esse aeternas, aut, si sunt, non per se et sua natura, sed aliena vi et per accidens aeternae sunt, (qualis tamen aeternitas, cum necessario et per se non ens praesupponat, omnino impossibilis videtur) certum enim est, longe aliam esse existendi rationem eorum, quae vere talia sunt, qualia esse apparent, et eorum, quae tantum talia apparent: nam v. g. colores iidem, qui in iride coelesti conspiciuntur, etiam in flore, qui iris vocatur, existunt: sed longe alia ratione in iride terrestri colores iidem existunt, alia in coelesti: in hac enim colores ex certo solaris


page 556, image: ds0556

luminis ad densam et aquosam nubem positu resultant, et non secundum omnem videntis situm conspici possunt, in illa vero iidem colores longe alia, imo contraria, ratione existunt, ita, ut colores iridis coelestis simulachrum sint colorum iridis terrestris tanquam verorum, quare illi [gap: Greek word(s)] [note: Secundum similitudinem aliquam.] tantum, et non vere sunt colores, ac evanescunt, vel sole vel nube. positum certum mutante, hi perpetui et constantes manent, quamdiu ipsius subjecti substantia salva permanet. Eodem modo entia omnia, respectu causae primae solius aeternae, et per se atque absoluta necessitate existentis, (a cujus libera voluntate, tanquam externo et non necessario principio, reliqua omnia secundum totum esse suum dependent) non habent, nisi umbram et simulachrum verae ejus [note: 234] entitatis, quae est in causa prima, (quae sola est ens per se et secundum excellentissimam rationem existens) adeoque etiam secundum rationes longe diversissimas existunt: dependentia enim non possunt existere, nisi posito actu causae primae: haec vero existere potest, etiamsi nullus ab ea dependens actus existat. Non igitur potest ullo modo id, quod est mensura existentiae in entibus corruptibilibus, quatenus talibus, esse etiam mensura existentiae in ente absolute et simpliciter necessario ac aeterno: tempus vero, ut ex Aristotele patet, (4. Physic. c. 12 text. 117.) [gap: Greek word(s)] [note: Corruptionis caussa per se magis est tempus; mensura enim est motus; motus vero corrumpit, et ad interitum perducit aliquam rem seu quod existit.] est mensura rerum sensibilium, eo quod est mensura motus et mobilium physicorum, quae omnia ob corruptibilitatem suam, utut quarundam secundarum et propinquiorum causarum suarum respectu entia necessaria vere dici queant, respectu tamen primae causae tantum sunt entia quasi per accidens, [note: Non bene entia per accidens dixeris, sed entia minoris dignitatis, numeri aut realitatis. Logicosum filii ad analoga attributionis ea referunt. Pulchre post alios ipsumque adeo Platonem haec agnoscentem Augustinus in Psalm. CXXI. quid est, inquiens, quod est? Quod aeternum est. Nam quod semper aliter atque aliter est, non est, quia non manet. Non omnino non est est, sed non summe est. Cum quo concordant, quae Autor L. de Cognit. verae vitae, qui Tom. IX. Opp. August. c. 7. habetur, egregie hac de re scripsit, Hic solus, inquiens, vere est, (Deus nimirum) et ideo veritas est. Omne enim, quod est, verum est: Quod vero non est, falsum est. Sed Deus vere est, igitur veritas est. Creatura autem eicollata, quasi non est, et idcirco quasi falsitas ad veritatem est. Omne enim, quod ex nihilo esse coepit, in nihilum redigi poterit. Sed omnis creatura, ex nihilo a Deo producta, ad aliquid esse est producta. Igitur, si ei comparatur, nihil esse, probatur. Hactenus ille. Vmbram entis illius summi sunt, qui vocant, quia habeant res creatae participationem tantum entitatis, ut barbare ita loquar, totamque a nutu causae efficientis singulis momentis pendentis. Quo sensu forte [gap: Greek word(s)] per accidens intelligi voluit Crusius.]


page 557, image: ds0557

et longe minorem entitatis rationem habent respectu primae et simpliciter aeternae causae, quam colores apparentes in iride coelesti respectu verorum colorum in iride terrestri. Quapropter ex dictis etiam certum est alterum, nimirum causa evidens et necessaria, ob quam intellectus humanus divinae acaeternae durationis rationem comprehendere nequeat, adeoque etiam ejus [gap: Greek word(s)] [note: Propter quid et cur sit, seu rationem et caussam.] judicare non possit, etiamsi ad [gap: Greek word(s)] [note: Quod sit seu existentiam.] certissima et insallibili ratione pertingat. [note: 235] Nam intellectus nostri captus nullo modo actu suo aeternitatis infinitae rationi intuendae et apprehendendae proportionatus est; infinita enim, quatenus talia, non nisi ab infinito mentis actu comprehendi possunt. Cum igitur intellectus humanus aeternae durationis rationem ad physici temporis mensuram et ejusdem modum existendi sensibilem accommodat, et, eandem utrobique rationem esse existimat, vehementer a vero aberrat, et talia comprehendere et determinare conatur, quae longissime captum et judicium ejus excedunt: ut non dicam, quod in eo etiam valde erret, quod rationem durationis sensibilem rationi durationis et existentiae plus quam intellectuali similem esse existimat. Imo, si Deus ipse vellet, aut rationem aeternae suae durationis intellectui humano, ad affectiones rerum sensibilium comprehendendas tantum proportionato, comprehensibilem efficere; aut intellectum alium creare, qui perfecte aeternae durationis rationem comprehendere actu suo, possit, non tamen id praestare posset; [note: Bene, si de comprehensione infinitae perfectionis agatur. Quis enim tam angusta animi finiti capacitate augustam illam Dei existentiam, in qua unum perpetuum et haud mutabile, [gap: Greek word(s)] aequivalet myriadibus annorum, plene intelligat, distincteque, quid sit, videat? Quodsi vero nec possumus, nec licet, vel aeternitatem, naturali quoque lumine rationis alias sic satis cognitam, qualis sit, exacte comprehendere; quid est, quod de caeteris fidei mysteriis, nullatenus sola ratione investigandis, tam andaciter Sociniani revelationi divinae refragantur, et si de ipsa veritate revelationis horum mysteriorum disputari obtendant; cur, quaeso, tot argumentis ex philosophica pharetra depromtis, ea oppugnant. Sibi ergo, quod modestior Crusius [gap: Greek word(s)] heic annotavit, dictum noverint animoque constanter teneant.] quia, quemadmodum impossibile fuit Deo, mundum facere sibi coaeternum, ita etiam impossibile est eidem, intellectum et mentem facere sibi per omnia aequalem, quae scilicet aequalis cum ipso sit potentiae: impossibile enim est, ut effectus, quatenus a


page 558, image: ds0558

causa sua dependet, potentiam causae suae exaequet: et cum hoc de causis etiam finitis verum sit, quanto minus effectus finitus tantilla [note: 236] de potentia infinitae suae causae particula infinitam ejus, a qua dependet, causae potentiam ulla ratione exaequabit. Quemadmodum igitur mens humana divinae mentis potentiam exaequare non potest, ita etiam existentiae ipsius rationem intellectus sui intuitu comprehendere et perspicere nequit, quemadmodum oculus, qui colores optime discernit, et lumina sibi proportionata illaesus intuetur, excellentissimam lucem capere nequit, sed ab ea occoecatur: unde verissime Aristoteles 2. Metaph. 1. [gap: Greek word(s)] (id est, ea quae per se et simpliciter ac secundum rationem essentiae ac naturae suae propriam) [gap: Greek word(s)] . [note: Quemadmodum enim vespertilionum oculi ad lucem se habent diurnam; ita et animae nostrae intellectus ad ea, quae per se et simpliciter ac secundum rationem essentiae suae propriam, omnium sunt manifestissima.] Patet igitur, quod sit alia et longe sublimior in Deo, ut existentiae, ita etiam durationis ratio, quam quae est in rebus physicis ac sensibilibus, et simul, cur ea ab intellectu humano capi ac definiri nequeat: qua de re plura his in diebus a me annotata sunt, quae in alium locum uberius explicanda reservo. Hinc jam manifestum esse et sufficienter constare arbitror, demonstrationem meam, qua initium totius universi, et omnium, quaecunque in eo excogitari possunt, rationum evinco, invictam adhuc persistere, et nullo modo per eam, quam Peripatetici de temporis aeternitate adferunt, instantiam labefactari posse. Vnum hic pro uberiore responsionis meae declaratione et [note: 237] certitudinis ejus assertione explicabo, videlicet, quod ex positis sequitur, hos longe a veritate aberrare, [note: Hinc colligi potest non obscure, multa fuisse, in quibus dissentiret a Socinianis caeteris Crusius, tametsi in summa rei, et L de Deo, Christique aeterna divinitate, pollicem illis infeliciter presserit.] qui de affectionibus in Deo intelligibilibus existimant, eas eodem plane modo se in Deo habere, et in nobis et rebus sensui nostro subjectis, cum tamen nemo Deum videre possit, utpote qui in luce habitet inaccessibili: quae autem est visus sensus excellentissimi ad Deum ratio, eadetn etiam aliorum sensuum. Nec minus tamen multae in scripturis etiam de Deo sensibiles, vel saltem intellectu comprehensibiles, iisque, quae in rebus creatis deprehenduntur, similes affectiones dicuntur (v. g. amor, odium, ira, misericordia, longanimitas, intellectus, memoria, etc.)


page 559, image: ds0559

de his igitur omnibus sciendum, quod illae revera in Deo sint, et actum suum in essentia ejus habeant, sed longe alia et sublimiori ratione, quam quae ab intellectu humano comprehendi possit, etsi cum iis, quas humana mens divinis affectionibus in se ipsa analogas [note: Sic non ita pridem Celeb. Saurinus etiam de Personae, quando de Deo usurpatur, vocabulo in L. Justification de doctrine etc. inscripto sensit, et male audivit capropter Juriaeo aliisque. Nobis non absurde ita cum Crusio sentire videtur, dummodo ipsius vocabuli, analogus, genuina notio evolvatur. Conf. b. Zach. Grapii Theolog. Rostoch. Theol. recens controvers. P. I. de Deo quaest. VII.] deprehendit, aliquo modo, potissimum propter effectus, qui ab ipsis dependent, similes, congruant. Propterea eatenus divina existentia, et affectiones essentiae ejus, tum rationes existendi in ipsa, intelligibiles homini manifestatae sunt, et manifestari potuerunt, quatenus illae in hominis utilitatem et temporalem atque aeternam felicitatem cognitae cedere potuerunt: de caetero manent non tantum actu absconditae et ab humanae mentis potentia impervestigabiles, (quemadmodum [note: 238] etiam multa alia intelligibilia, quae in operibus Dei posita et expressa sunt, quae tamen ab intellectu humano comprehendi posdent, si ei manifestarentur,) sed etiam ita absconditae, ut vel ipse Deus, etsi vellet, non tamen posset, eas menti humanae, ea, qua nunc est; facultate intellectus praeditae, secundum integram et genuinam earum existentiam et veritatem manifestare, et comprehensibiles reddere. Ergo alia, inquiet aliquis, est apud Deum veritas, et alia apud homines, et vicerunt illi, qui ea, quae in nostro intellectu contradictoria sunt, in Deo simul vera esse posse statuunt. Sed nondum id sequitur: primo enim non est alia veritas de rebus iis, quae intellectui nostro subjectae sunt, apud Deum, et alia apud nos, sed eadem est; cum res ipsa, quae cognoscitur, et secundum veritatem certam existit, eadem sit et maneat, sive ab homine sive a Deo cognoscatur, licet perfectius cognoscatur a Deo, quam ab homine; quemadmodum duo distincto visus acumine praediti eandem rem secundum eandem veritatem figurae et lineamentorum vident, etsi alter acutius et perfectius altero. Non igitur contrario modo Deo cognitus est homo, quam nobis, etsi perfectius, [note: Brevius: Non alia est veritas a Deo hominibusque cognita, sed cognitio veritatis est alia, seu alius generis. Ac proinde etiam veritas subjecti (objecto eodem permanente) certo sensu videtur alia dicenda, plus minusve perfecta. Quis enim. solidam a superficiaria nesciat discernendam esse, multoque magis adaequatam, quae totum objecti ambitum complectitur atque exhaurit, cum qualicunque notitia comparatam, vitrum, quod ajunt, lambente et hinc inde mutila, veriorem, etiam qua modum et gradum, non censeat appellandam?] nec, qui apud nos est equus, apud Deum est alia res.


page 560, image: ds0560

Deinde de rebus etiam et affectionibus divinis, quae intellectui nostro cognita esse voluit Deus, et quae etiam ab eodem cognosci potuerunt, [note: 239] eadem est veritas apud Deum et apud nos: secundum certam enim veritatis et existentiae rationem ea, quae in ipso sunt, Deus nobis manifestavit, et secundum eandem ipse Deus etiam vera esse scit et judicat, secundum quam ea manifesta sunt nobis, et contradictoria ipsorum falsa esse novit, et a nobis etiam pro falsis haberi vult: etiamsi eadem affectio v. g. Amor, justitia, misericordia, sapientia, etc. Dei longe perfectiori et sublimiori magisque incomprehensibili ratione in Deo existat, quam eam nos imaginari possimus: non tamen ita sublimior haec veritas in Deo subsistit, ut eam, quae inferior est, nobisque magis comprehensibilis tanquam contrariam evertat et falsam efficiat, quia majus et minus, vel magis et minus, non mutant speciem: quemadmodum doctor discipulo sapientiam suam notam facit secundum eam, quam discipulus capere potest, rationem, etiamsi eandem ipse longe excellentiori et perfectiori ratione possideat, quam ut a discipulo ea capi queat: nec tamen propterea ista particula sapientiae, quae discipulo de perfectiori praeceptoris sapientia nota est, contradictorie repugnat ipsi perfectiori veritati et sapientiae, sed utraque suo modo et certa ratione vera est simul. Atque hinc jam satis clarum esse existimo, quomodo demonstratio mea inconcussa maneat, quod mundus hic universus aliquando initium acceperit, utut illud ubi et quando, a quo mundus, tanquam a termino primo [note: 240] tam spacii quam durationis suae, inceperit, intellectu nostro perfecte comprehendere, et ad id, quod ante et extra ipsum est, conferre nequeamus, propterea quod parva sumus mundi particula, et nullo modo per proximam mentis nostrae potentiam ad id, quod praeter et extra mundum est, et quomodo id sit, mundusque respectu omnium suarum partium ad ipsum se habeat, perspiciendum pertingere possumus: neque enim quisquam unquam explicavit et perfecte comprehendit modum eum, secundum quem ipse a natura per tot alterationes productus est, ac in hominem evasit; quanto minus comprehendet modum, secundum quem universus mundus, tanquam universalis ipsius atque omnium generabilium causa, a causa longe sublimiori maximeque incomprehensibili factus est ac adornatus, atque e potentia sua in actum productus. Nam ante mundum


page 561, image: ds0561

et extra mundum non habet amplius locum sensus et sensibilium rerum rationes, sed solus intellectus, isque a sensibilibus maxime abstractus, qualis humanus intellectus, cum corporeus sit, et circa res corporeas potissimum versetur, non est: mens enim humana phantasmata sensibilia speculando intelligit, et quicquid intelligit, cum sensibilibus rationibus connectere et ad eas comparare laborat: quod quidem in omnibus iis, quae intra hujus universi complexum continentur, rebus locum habet, quia illae omnes sensibus nostris proportionatae, [note: 241] et certa ratione eis subjectae sunt: at vero, quae extra complexum hujus universi, sive ratione durationis sive spacii, esse, per infallibilia intellectus principia (quorum ope intellectus, tanquam dominus omnium rerum sensibilium, etiam supra eas usque ad ipsum [gap: Greek word(s)] [note: Esse seu quod sint.] rerum intellectualium acumen suum exerere potest) monstrantur, ea nulli sensui amplius proportionata sunt, adeoque nec ad rationes rerum sensibilium exigi possunt: unde necessario a mente humana amplius non aliter comprehendi possunt, quam quod sint et quod aliqua ratione sint: rationes vero existendi non alias in iis agnoscit, praeter illas, quae etiam in rebus sensibilibus sunt, potissimum in homine, tanquam imagine mentis supremae: qua quidem in cognitione non omnino fallitur, etsi ipsam perfectam et summam illarum etiam in Deo rationum, quas ipse cum homine aliquo modo communes habet, veritatem hac sua notitia non attingat; attingit tamen eam, quae ipsi ad assequendum illum, qui homini a Deo praefixus est, scopum [note: Ad quem recte credens et faciens idem contendit: aeternam nempe, ubi perfectior, nec tamen [gap: Greek word(s)] prorsus, seu comprehendens, erit Dei etiam agnitio, a facie ad faciem secund. 1. Cor. XIII. instituenda; at lucem tamen, quantam capere mens illuminata summopere potest, expectans; ut meta viae atque cursui brabeum respondeat.] sufficit. Sed sufficiat jam et mihi, haec ad Peripateticorum propositam instantiam respondisse, per quae non tantum teli et argumenti nostri acumen ab ipsorum impetu salvatum esse, sed etiam omnia eorum munimenta, quibus aeternitatem mundi tutam reddere laborant, funditus everti posse arbitror: in qua responsione si talem me praestiti, ut tu ex ea id, quod a me requisivisti, [note: 242] beneficium accipere potueris, est quod gaudeam: spero tamen, quo diutius et accuratius ea, quae scripsi, expenderis, eo clarius te, vera me scripsisse, perspecturum, et sophisma Peripateticorum non difficulter agniturum. Jam tempus est, ut ad reliqua etiam epistolae tuae


page 562, image: ds0562

capita paucis respondeam, nam, pluribus eas quaestiones tractare, nunc non est animus: quia alius illis, si Deo ita videbitur, dies dictus est, ubi propius et accuratius in practicae philosophiae fundamentis excutiendis occupatus ero: nunc adhuc mihi persvadere non possum, ut formale poenae tecum constituam in respectu ad peccatum sive culpam tantum ab eo ipso, qui punitur, commissam, quia manifestum esse arbitror, dari rationes, secundum quas ob alienam culpam juste quis malum istud pati possit, quod alias sustinere necessum non haberet, nisi ira vindicis esset, quae tali damno culpam aliquam commissam compensatam vellet. Nam qui nullam aliam, cur malum aliquod alicui faciat, causam habet praeter peccatum admissum, is certe, cuicunque etiam malum istud faciat, non aliud quidpiam agit, quam quod puniat, sive id juste faciat sive injuste: poena enim respectu punientis in bonis habetur et ipsius finis est, adeoque si is, qui damnis aliquem afficit, faciat id, ut contra peccata, licet aliena, in ea vindictam exerceat, non habet aliud in intentione quam poenam, et propterea damnis afficiendo poenam proprie sic dictam [note: 243] infligit ei, qui damna patitur, quicunque is tandem sit, sive ipse, qui peccavit, sive alius quispiam, quicunque in locum alterius sive jure sive injuria successit. Si igitur possibile est saltem, ut quis injuste ob aliena peccata aliquem ea intentione affligat, ut peccatum ab alio admissum ita vindicet, possibile est, ut is eundem ob alienam culpam puniat, et poenam propriissime sic dictam eidem irroget, utut injustam, et talem, ob quam et ipse vindex a superiori judice puniri mereatur. Si vero etiam possibile est, ut quis juste talem afflictionem ob alienam culpam ab eo, qui ea intentione malum infligit, ut peccatum admissum ob certam et immutabilem causam puniat, patiatur: manifestum est etiam, fieri posse, ut quis ob alienam culpam proprie puniatur: et sic poenae ratio formalis et [gap: Greek word(s)] [note: In universum, in genere.] non erit peccatum et culpa propria, sed quaecunque etiam aliena, quae jure vindicem ad puniendum sive poenam expetendam excitat. Possibile vero esse, ut quis damnum aliquod ab eo, qui poenam propriissime sic dictam expetit, et expetendi eamque determinandi potestatem habet, ob alienam culpam juste patiatur, manifestum esse arbitror in iis, qui volentes et scientes alienam culpam luendam in se recipiunt, quamcunque tandem ob causam id illi faciant, dummodo volentes et scientes et ob causas non iniquas id faciant; ut illi, qui


page 563, image: ds0563

ex summo et legitimo amore pro personis amatis non modo nihil [note: 244] sustinere recusant, sed etiam ultro extrema quaevis mala pro ipsis subire appetunt, dummodo personae amatae hac ratione consulere, et ut ipsi bene sit efficere possint. Cum igitur volenti et scienti injuria fieri nequeat, vindicis affectus, qui poenam pro peccato expetit, non peccat, si et ipse in volentis petitionem (cujus petitionis causam iniquam judicare non potest) consentiat: quemadmodum id manifestum est in solutione debitorum vel mulctarum, quae de fortunis alicujus sumuntur: hic enim is, qui debitum vel mulctam jure exigit, sine ulla injustitiae nota sumit eam non tantum ab ipso, cujus culpa est, sed etiam ab eo, qui in ejus locum se sistit, ejusque debitum de suo persolvendum in se suscipit. Nam ad id, quod hic regeritur, eum, qui debitum vel mulctam alterius loco solvit, a judice et exactore non proprie puniri, sed tanquam talem, qui reo aliquid donare velit, admitti, et propterea non ut ab alio, sed ut a reo ipso, quicquid a tali datur, accipi, quod in poenis capitalibus fieri nequeat, cum nemo istic quicquam alteri donare possit; respondeo, primo manifestum esse, quod judex mulctam non ut donum sed ut poenam exigat et sumat, a quocunque etiam eam et quocunque jure exigat vel sumat, primarium tamen jus est et causa per se exactionis peccatum, sive ab ipso, qui solvit, sive ab alio, in cujus locum is, qui solvit, nulla sua injuria, de qua merito et juste conqueri posset, successit, [note: 245] admissum. Deinde manifestum etiam est, eum, qui solvit mulctam pro alio, praesertim, si ea grandis sit, et magnam fortunarum jacturam conjunctam habeat, damnum pati non parvum, et ad hanc donationem (si ita solutionem istam appellare libet) faciendam non consensurum fuisse, nisi justa poenae personae amatae a judice expeteretur propter peccatum ab ipsa admissum; ut ita is, qui pro alieno peccato mulctam solvit, revera et damnum patiatur, et se jure pati existimet, et quidem propter peccatum alienum quidem, sed in se susceptum, et a judice pro tali habeatur, qui poenam ab ipso desideratam luat, non vero qui aliquid ipsi donet: quia, materiali poenae de una in aliam personam per consensum judicis jure translato, etiam formale simul transfertur, quia formale sine materiali est nihil et inanis opinio sine re: inseparabilia enim sunt in re ipsa materia et forma. Tertio non arbitror me erraturum, si negem etiam, in poenis capitalibus talem, qualis modo explicata est, donationem fieri non posse: cum enim a Deo cuivis homini non tantum fortunae


page 564, image: ds0564

suae sed etiam vita in arbitrium ejus tradita sit, potest quivis pro arbitrio suo vitam etiam, ut fortunas, ubicunque velit, impendere, et quemadmodum, bona externa si tali occasione, quae secundum divinam potissimum legem justa et aequa sit, impendat, recte facit, et nullo [note: 246] jure, ne faciat, prohiberi potest: ita etiam, si vitam tali ratione pro altero impendat, nihil iniqui admittet, quo minus ejus voluntas ad poenam alterius recte in ipsum transferendam sufficiens simpliciter judicari debeat. An fortassis peccatum alterius obstat, quo minus ab altero recte vita pro eo impendi queat? sed non video, qua ratione peccatum amorem justum et legitimum tollere possit, quo minus is id ipsum facere debeat, quod est maxime de natura ejus: vero enim et perfecto amori nihil est tam naturale, quam pro persona vere et legitime ac secundum Dei voluntatem amata totum seipsum, et omnia, quaecunque in potestate ejus sunt, omni occasione impendere: ut vero amorem legitimum et divinae voluntati congruum peccatum aliquod, ob quod aliquis poena capitali dignus fit, non tollat, saltem possibile est, quemadmodum exemplum Christi docet, qui Dei hostes, Deo ipso approbante, ita dilexit, ut vitam suam pro eis poneret, Rom. V, 6. 8. 10. Ille igitur judex, qui amorem talem inter personas certas nullo jure solvere potest, nullo etiam jure voluntatem amantis improbare potest. Quapropter judex, quatenus judex, simpliciter sive [gap: Greek word(s)] [note: In universum, in genere.] consideratus, voluntati amantis in tali casu locum relinquens, contra jus et aequitatem non peccat: quia si in mulctis, quae de bonis externis sumuntur, damnum unius pro altero, propter solam voluntatem personae intercedentis, nulla vel [note: 247] saltem non magna amoris, qui inter ipsos intercedat, habita ratione, admittens non peccat: neque in poenis capitalibus de uno in alterum, propter solam personae intercedentis, et quidem valde justam et legitimam, ex vero et legitimo scilicet amore, tanquam a causa omni exceptione majore, promanantem voluntatem, poenam transferens peccabit: neque enim ulla ratio est a parte judicis, quatenus judicis, cur hic causam eandem iniquam judicare debeat, quam illic iniquam non judicat, praesertim si ulla ratione licitum est alteri vitam eripere, vel aliam quamcunque poenam corporalem infligere, ut alteri bene sit, et alterius vita propter peccatum ad mortem, tanquam poenam justam, damnata servetur: hoc vero licitum esse vel ex eo patet, quod Deus filium suum afflixit corporaliter, et vitam ei volenti


page 565, image: ds0565

et pro peccatis dilectissimae suae sponsae Ecclesiae Deo se offerenti eripi fecit, ut scriptura non in loco, et quidem verbis disertissimis, testatur, praesertim Esai. LIII. Act. II, 23. Rom. VIII, 32. 2. Cor. V, 21. Judex igitur, quatenus judex, non peccat vitam eripiendo alteri, ut alterius conservet: alias Deus, tanquam summus judex, cum sine ipsius voluntate nihil fieri queat, non posset juste mortem talem etiam permittere, nedum procurare et decernere, quemadmodum in Filio ejus factum videmus, qui ex Dei decreto immutabili mori debuit, saltem ut Ecclesiae ipsius veris membris quacunque etiam [note: 248] ratione bene esset. Etsi enim Deus sit summus et absolutus rerum omnium Dominus, tamen in omnibus tum permissionibus tum actionibus suis, necessum est, ut judicium et justitiam observet, nisi ipsum tyrannum constituere velimus, quod tum contra sapientiam et justitiam ejus, tum etiam contra summam ejus potentiam pugnat. Judex vero, quatenus non simpliciter judex, sed superiori judici subjectus est, non debet quicquam, quod a superiori judice ei graves et justas ob causas non permittitur, admittere: et hanc ob causam humanus magistratus non potest juste in justam amantis pro personae dilectae salute vitam suam offerentis voluntatem consentire: quia Deus non vult, innocenti ab homine ulla ratione vitam, tanquam thesaurum omni exceptione majorem, eripi: is enim semel ereptus humana industria vel ope restitui nequit, quod tamen in externis facultatibus ereptis fieri potest: illarum enim damnum, vita salva manente, reparabile est. Deus igitur, quia vitam etiam innocenti ereptam restituere potest, [note: Dignissima est, quae legatur atque iterum iterumque animo expendatur, haec Crusiana de justitia, translatae in alium, atque ab eo ultro receptae culpae et poenae, confessio, et quidem non tantum civilis, ubi parum forte dubii cuiquam oriatur, sed etiam criminalis, quando de vita ipsa pro aliis ex superanti amore ad id impellente, agitur. Nec injuria hanc rationem prae caeteris urget Crusius, (ubi nimirum Deo cum homine res est) quod vitam ille ereptam restituere quoque possit, atque ut summus rerum omnium Dominus sese gerat, volentique et aliorum amore sese sponte ad necem offerenti nihil injuriae inferat. Quodsi vero (liceat nunc nobis addere) haec a mero homine fieri queant, ubi Deus judicis partibus fungitur, quanto magis id fieri potuit, quando Christus Filius Dei unigenitus, verusque, aeque ac Pater, Deus, qui summam ipse quoque in vitam suam habuit potestatem, pro nobis mortalibus et pro delictis nostris ut vicarius et expromissor humani generis sese ultro ad necem obtulit. Etenim si vel merus aliquis homo aliena Dei in se potestate fretus, qui vitam etiam redditurus sit, hoc beneficium alteri praestare queat, certe suam ipsius Christo vitam utique tradere in potestatem hostium integrum magis fuit, qui seipsum etiam pro lubitu e morte resuscitare, prout Joh. X, 18. testatur, valuit. Vtinam haec a socio caetero quin errorum sibi dicta ad animum revocassent Socini asseclae reliqui! Nunquam puto, verba magistri: Pecuniam quidem unius alterius fieri posse. At vitam, corpus et corporalem afflictionem unius non posse fieri alterius, quae P. III. L. de Servat. c. III. habentur, tam pervicaciter approbassent, ipsamque adeo satisfactionem Christi [gap: Greek word(s)] praestitam [gap: Greek word(s)] inter ea, quae fieri nullo modo possint, ut a Volckelio dictum est, hac potissimum de causa, retulissent! ut vel hoc nomine gratias debeamus editori harum Epistolarum, quod Crusianam illam praegrandem alias haud omiserit disceptationem, domesticum testimonium hoc de argumento, idque solidis rationibus firmatum, ut praebeat inservientem.] per dictam conditionem jus et potestas


page 566, image: ds0566

ejus restringi non potest: quapropter jure et mandare innocentibus, ut vitam pro dilectis suis quacunque occasione ponere non refugiant; et cum ipsis injuste aliqua occasione eripitur, id ipsum permittere; et volenti ac pro dilecta persona coram Deo vitam suam offerenti, ut ipsa ei eripiatur, procurare potest. Si quis vero, talem innocentis [note: 249] pro nocente afflictionem nunquam poenam esse posse, contendat, is refutabitur primo ab ipsius judicis fine, quem in tali afflictione poenam etiam primario habere potest, eo quod primaria afflictionis talis causa peccatum esse potest: deinde ex eo, quod non quemvis innocentem in tali causa jure affligi posse judicat, sed eum tantum, qui non modo ob voluntariam intercessionem, sed et causam intercessionis istius, amorem singularem, quo nocenti jungitur, et, ob quam jure etiam naturali personam ipsius sustinere potest, singularem prae caeteris omnibus arctissimam cum nocente communionem habet. Non igitur impossibile est, ut talis afflictio innocentis poenae etiam rationem habeat, utut aliis forte conditionibus determinatae, quam quibus in ipso nocente determinaretur. Quod vero Deus damnum tale innocenti pro nocente intercedenti inferri vult, sub quo non ut ipse nocens perire necessum habest; sed a quo secundum sapientiae et justitiae divinae beneplacitum certa ratione tandem liberetur, adeoque quod permutationem istam nocentis cum innocente tali conditione etiam in capitulibus poenis ut justam admittit, facit id, ut amoris legitimi et secundum divinam voluntatem formati praestantia et summa apud Deum dignitas manifesta fieri possit. Praestantia enim talis amoris in eo manifesta fit, dum ipse id facit, quod alias nullus affectus facere potest, videlicet dum summum [note: 250] dilectae personae bonum secundum rationem exquisitissimam quaerit, et dum pro eo personae adamatae conferendo seipsum totum impendere non refugit, idque non simulate sed vere: quod autem vere amor talia faciat, manifestum tunc fit, quando voluntati ejus locus


page 567, image: ds0567

per divinam providentiam permittentem vel procurantem datur, ut fiat id, quod persona amans desiderat, videlicet ut ipsi vel vita eripiatur, vel insigne malum infligatur, ut bene sit alteri personae, quam diligit, et pro cujus salute se obtulit. Dignitas vero amoris talis coram Deo ex eo patefit, quod Deus tam preciosum eum habet, ut propter eum et personam amatam conservet, et ipsum ex eo malo, in quod propter personam dilectam devenit, gloriose liberet: quod totum in Christo Dei Filio tanquam perfectissimo summi amoris exemplo luculentissime cernere licet: et experietur quivis, qui ipsum hac in parte, Deo ita volente, et cor ejus ducente, oblata occasione, suo modo, quem Deus cuique tribuit, imitatus fuerit. Atque ita patere jam existimo, qua ratione poena proprie sic dicta a nocente in innocentem etiam recte transferri possit, et quod propterea poenae [gap: Greek word(s)] [note: In universum, in genere.] acceptae ratio formalis non sit posita in malo ob culpam propriam, sed ob malo ob culpam simpliciter sumptam, sive ea sit propria, sive aliena: et hoc solum est, quod hoc tempore accuratius examinare volui, [note: 251] ut, si cum tempore in eo consenserimus, facilius reliqua ab hoc dependentia expedire possimus. Restat ea, quam tibi Joachimus noster [note: Sive Ruari frater, sive, ut opinor, Joachimus Stegmannus, qui adhuc in vita supererat, senior.] movit, lis expendenda: sed eam ego meam nunc non facio, cum in Turpilii [note: Fausti Socini, ut saepius jam animadversum est.] sententiam et causas ejus circa hoc argumentum diligentius inquirere hactenus propter alia, quae jam prae manibus habeo, nondum potuerim: ex te vero, tanquam harum rerum peritissimo, hoc unum nunc scire percupio, quod scilicet causam habeat Turpilius, quod tam sollicite, dum necessariam coenae Dominicae memorationem in Ecclesia Dei esse concedit, ritum tamen illum, per quem totius vitae et conversationis nostrae sub Christi imperio et regimine spiritus sui futurae, tanquam externo signo sive sacramento admonemur, [note: Si de adminitione, quam praestet, vera sermo sit, hactenus bene; si vero de mera, male. Emphaticam f. 252. extremo vocat ceremoniam Crusius. Vtinam vero emphasin non humanam et significantem tantum, sed supernaturalem et efficientem intellexisset!] et per quem ab ipsis Apostolis omnes, quicunque intra societatem et unitatem Ecclesiae recepti sunt, initiari necessum habuerunt, hoc tempore non amplius necessarium esse, ostendere laborat. Neque enim monstrari posse existimo ullum exemplum vel testimonium in sacris literis, quod ullus sine aquae baptismo in perfectam et publicam


page 568, image: ds0568

cum Ecclesia fidelium unionem admissus sit, aut admitti potuerit: utut enim primarius scopus Apostolorum non fuerit, per externas ceremonias homines in certas congregationes sive ecclesias colligere et disponere, sed docere evangelium, id est, veram in Deum fidem et charitatem per Christum sub spe vitae aeternae, tamen secundario [note: 252] ipsorum etiam officii fuit, ut secundum decentem, ac divinae gloriae, communique verorum ecclesiae membrorum aedificationi convenientem ordinem ecclesias Christianorum in omnibus locis constituerent: cujus officii variae possunt esse partes, et a variis administrari, nec ita necessario ab ipsis Apostolis fieri desiderent, quemadmodum docere evangelicam et divinam, per quam corda hominum illuminari et purificari debent, veritatem: et hac ratione potius puto, Apostolum dixisse, se non missum esse ad baptisandum, sed ad evangelium praedicandum; non vero ut ostenderet, non necessum esse, ut quis in ecclesiae et membrorum ejus publicam unionem recipiendus per baptismum aquae initietur: plurima enim in scripturis occurrunt loca, e quibus, saltem valde probabiliter, baptismi necessitas [note: Novum hoc est de Baptismo contra Socinum discipulosque fluctuantes ingenuitatis Crusianae specimen. Qua in re affinem quoque suum Wolzogenium adstipulatorem habuisse, ex Commentar. hujus in Scr. S. LL. variis, hinc inde elucet. Nobis praeter verba Christi apertum et perspicuum mandatum exhibentia, ad finem usque orbis duraturum, analogia S. coenae, quam Crusius etiam Socino h. l. objecit, manifestissime indifferentiam illam hujus Sacramenti, a Socino tam affabre effictam, jugulare videtur. Docendum autem est, quod ex seqq. colligitur, etiam Crusium baptismum infantum repudiasse.] deduci potest: nullus vero, quem ego quidem sciam, e quo aequali probabilitate, baptisinum negligi posse, ostendi queat: ut taceam ipsam baptismi significationem, quam Apostoli passim in scriptis suis proponunt, quae certe talis est, ut ejus notitia nullus verus Christianus carere possit, multo minus ipsa ejus, quod per baptismum significatur, veritate et reali participatione. Cum igitur Spiritui sancto tunc placuerit, tantarum rerum significationem fidelibus hoc tanquam singulari et valde illustri ac efficaci modo facere, eamque per hanc tanquam valde emphaticam ceremoniam cordibus [note: 253] ipsorum imprimere, non putandus est is consilium et voluntatem suam nunc mutasse sine insigni aliqua et saltem aeque gravi causa, atque ea, est, ob quam tempore Apostolorum baptismus aquae in ecclesia Dei necessarius est judicatus. Nam illa causa, quae hic forte afferri posset, quod tunc ex ethnicis collecta fuerit ecclesia, qui ab


page 569, image: ds0569

ethnicismo ad Christianismum transeuntes opus habuerint tali externo sacramento, per quod officii et novi instituti sui admonerentur; nunc vero apud eos, qui a teneris in doctrina Christi erudiuntur, tali admonitione opus non esse; longe infirmior mihi quidem videtur, quam ut tam solennem et a Spiritu sancto ad tantas res non tantum ethnicis, sed etiam omnibus aliis hominibus, quicunque a carnali ad spiritualem vitam inposterum ducendam animum applicassent, signincandas institutum ritum tollere, et in ecclesia Dei tanquam non necessarium abrogare possit. Nam etsi nunc homines a teneris in doctrina Christi instituuntur, non tamen inde a teneris secundum eam vivunt, aut vivere volunt: sed certum habent tempus, in quo ad voluntatem eam apti sunt: isto itaque tempore necessum est, ut probe prius doceantur de ea, quam in Christo inposterum ducere debeant, si salvi, Deoque accepti esse velint, vita, et quantum ea differat ab illa, quam antea propter imbecillitatem suam in carne secuti sunt, vitae ratione: et tunc, ubi ita probe antea edocti [note: 254] fuerint, si in eam consenserint, sed hoc pacto quasi solenni stipulatione Christo tradiderint, et fidem suam ei promiserint, externa etiam coram universa ecclesia istius animi ipsorum contestatio accedere debet; quae per ritum baptismi aquae, tanquam singulare et illustre totius circa futuram et inposterum ducendam vitam instituti signum, ex ordinatione spiritus sancti inde a primo ecclesiae Christianae tempore observata rectissime peragitur: ut ita eodem loco sit ejusmodi hominibus baptismus, quo loco novis conjugibus sunt nuptiae, sive publica et secundum certam ac rationabilem ordinationem administrata amborum conjunctio: per quam multo efficacius et captui humano convenientius admonentur ejus, quae inposterum inter ipsos immutabiliter observari debeat, fidei et amoris, quam si absque tali praecedente publica copulatione una vivere permitterentur. Humana enim mens multo potentius movetur a rebus intelligibilibus, si illae non tantum auditui, sed etiam visui, tanquam sensui nobilissimo suo, et convenienti modo subjiciantur. Atque ita existimo, nondum exolevisse causam illam, ob quam Spiritus sanctus Apostolorum tempore per baptismum aquae omnia verae ecclesiae membra invisibilem reliquorum societatem assumi voluit: imo fortassis, crescente securitate, et peccatis hominum multiplicatis, ubi plurimi jam ob consvetudinem tantum in Christum credunt, [note: 255] quod ita scilicet inde a teneris sine ulla ratione credere, et


page 570, image: ds0570

Christianae religionis dogmata pro veris habere assueverunt de caetero, et quomodo iis conformiter vivant, nihil, vel parum admodum, et longe minus, quam necessitas requirit, solliciti, multo magis necessarium est, ut omni, qua fieri potest, ratione, non tantum vera fidei Christianae natura ei, qui secundum eam imposterum vivere constituit, aut constituere debet, explicetur, et per sensum auditus intellectui ejus probe inculcetur, sed etiam per signa visibilia cordi ipsius probe imprimatur; ut ita omni modo, quemadmodum Spiritus sanctus ab initio voluit, animi hominum ad vere serium, in via veritatis et vitae Christianae agnoscenda, et omni ex parte observanda, studium collocandum excitarentur. Hic ego tuum judicium, Ruare charissime, audire desidero, et causam illam, ob quam potissimum Turpihus baptismum aquae non necessarium esse existimavit, ex te discere: si enim causa illa tanta est, ut nullo modo negligi, aut in dubium vocari debeat, merito ad ejus analogiam scripturae testimonia explicanda erunt, utut secundum sensum planiorem et magis proprium ac simplicem (a quo alias nonnisi ob magnam causam discedendum est) aquae baptismum in ecclesia vere Christiana necessario retinendum esse, indicent: sin minus, merito ob causas modo a me dictas, et quod iis planior scripturarum sensus adstipulatur, [note: 256] aquae baptismus in ecclesia Christi necessario retinebitur. Sed de his hactenus: statum nostrum quod attinet, est is per Dei gratiam et misericordiam adhuc tolerabilis, talis tamen, qui nos ut alia ratione rebus nostris mature provideamus, admonet; cognovisti enim sine dubio ex fama publica, quod in Pomeraniam [note: In qua, vel vicinia certe ejusdem, tunc commorabatur Crusius.] etiam milites e vicinia nostra ad hybernandum recepti sunt: quae res inter caetera multa incommoda non parvam etiam annonae caritatem in provinciam hanc sine dubio invectura est: in iis vero urbibus atque oppidis, in quae miles admissus est, gravissima etiam facinora, ut fama est, paulatim contra honestatem patrare, et pessima quaeque contra cives moliri incipit: de quo, quid imposterum sperandum sit, facile conjectare licet: certe qui hujus patriae civis non est, non habet ullas causas, cur hic potius, quam alibi, peregrinus esse malit. Decrevimus itaque ego, Eug. [note: J. L. Wolzogenius. Conf. Cent. I. ep. 25.] etc. nostri prima, quam Deus monstraverit, ac per gratiam et misericordiam suam subministraverit, occasione solum mutare, et nos ad alia loca tutiora, licet longius


page 571, image: ds0571

dissita, conferre: qua in re tuo etiam consilio juvari voluimus, quod quidem, si praesens hic adesses, multo melius in commune conferre posses: sed quia nunc itinera ob militem minus tuta sunt, praesentiam tuam non facile sperare possumus; unde, ut per literas, quantum hac in re potes, consulas, rogamus: si tamen aliqua ratione [note: 257] commode fieri potest, ut praesentem te nobis sistas, erit id nobis longe gratissimum. Scopus noster, ut ex me etiam olim audivisti, is est, ut, spretis et neglectis iis, quae homines hujus saeculi magni aestimant, omnibus, Deum et regnum ejus quaerentes, de caetero istis, quae Deus pro sustentatione vitae nostrae et nostrorum adjecerit, contenti simus: et quod in hoc ipso scopo nostro persequendo nemini graves esse, sed panem nostrum labore nostro, prout Deus eum facultati illi, quam ipse nobis per gratiam suam largitus est, congruum suppeditaverit, acquisitum comedere velimus. Hunc finem nostrum non commodius nos assecuturos speramus, quam si in consortio eorum, qui ejusdem nobiscum sunt animi, eademque in Deum fidei notia praediti, et ubi Deum aliquam, ad tempus saltem, quietem ac securitatem externam monstrare intelligimus, vivamus. [note: Epistola haec videtur in Pomerania eo tempore scripta, quo Meclenburgicae terrae a milite Caesareo erant occupatae et insessae, quod triste fatum in A. 1628. potissimum, ubi ad [gap: Greek word(s)] pervenit, incidit Idque confirmari amplius potest ex subscriptione epistolae XXXVIII. quae Stetini data est sub initium A. 1629. et responsionem ad ea, quae huic epistolae prolixe reposuerat Ruarus, continet.]

Caetera parum utilia, et prolixitatis evitandae ergo omisimus.

XXXIII. C. BERGIVS M. RVARO. [note: Integras has litteras, exceptis appen dicibus tribus, jam ante in Centuria I. n. 21 excusas esse cum perspiceremus, omittendas h. l. existimavimus: ita tamen, ut, quae in additamentis habentur, paucis simus illustraturi.]

SEcundis tuis literis, Vir clarissime, tanto forte diligentius me responsurum putas, quo serius: sed nolo vel te vel me multis fatigare, hoc praesertim tempore, etc.

[note: 262] Mitto exemplum unum atque alterum disputationis de Divinitate Christi; quam tamen non ideo susceptam putes velim, quod certandi materiam [note: Et tamen eam Joach. Stegmannus Sen. ad examen vocavit: quanquam MSctum tantum ad illas Bergii Theses superesse testetur Sandius.] quaeram: licet defensionem ejus, si usus veniat,


page 572, image: ds0572

non detrectem; veram autem publicationis causam aliquando forte coram indicaturus sum.

Robertum Parkerum, [note: Hujus in epistola ad Bergium Cent. I. n. 20. meminerat Ruarus. Quid de eo habendum sit, ipse simul l. c. docuit. Nunc nobis, quod interea observavimus, a Joh. Hornbeckio animadversum esse, de hoc opere, dignum videtur, quod addamus. Sic autem ille in Summ. Controv. L. X. f. 762. edit. Colberg. Vide Parkerum L. I. c. XIII. et XIV. L. III. c. XVI. qui tertius liber, nescio an bona fide, certe male, integer omissus est in editione nupera A. 1638. quae modo duos ejus libros continet, quum tres sint; Quare monitos hic omnes volo, ut sequantur editionem A. 1616. ubi tres libri, et tertius quidem major duobus prioribus extat, tractans de Ecclesia etc. Quae itaque supra de hoc libro tradita sunt, hisce illustrari queunt. Quibus nihil amplius addimus, quam b. Koenigium nostrum in Biblioth. Robertum hunc cum Thoma Parkero confudisse.] quem in tuis nominas, hic nusquam invenio, si illius usum nobis communicaveris, haud levi officio nos demereberis.

Sed nec Perronii responsionem [note: De hac quoque responsione jam supra ad Cent. II. actum est. Nunc vero replicationem Perronii ad Jacob. I. R. Ep. forte intelligi monemus.] ad Casaubonum vidi, quam equidem haud minus videre optem.

XXXIV. HIERONYMVS MOSCOROVIVS [note: 263] [note: Consule de eo Cent. I. epist. 89. et Cent. II. 13. ipsamque Crypto-Socin. Hist. Cap. II. lit. M. Haec epistola de reliquo prae caeteris notabilis est ideo, quod non solum de familiaritate et commercio litterarum cum Sonero, certiora nos docet, sed etiam invitatio illa fuit, qua Ruarus ad deliberandum de causae Socinianae amplificatione in Poloniam evocatus est. Vnde jure meritoque hae litterae illis, quae n. X. XI. XII. XIII. et XVI. locatae sunt, anteponendae fuissent, certe componi cum illis debent.] A MOSKORZOW M. RVARO.

GRATIA ET PAX A DEO PATRE ET JESV CHRISTO DOMINO NOSTRO.

PRaeveniri officio, abs te humanissimo et doctissimo viro, grave fuit; quam molestum censes, literis tuis humanissime scriptis, tanto tempore respondere non potuisse. Sed permulta summa vi restiterunt; mitto morbos, quibus me clementissimus Pater exerceri tot tamque diuturnis voluit, e quibus necdum exsolvi possum; mitto etiam in ipsis morbis occupationes; at illud me maxime suspensum tenuit, quod veritus semper fuerim, ne meum responsum interceptum tibi, una cum aliis svavissimis fratribus, [note: Altorphinis recens collectis.] aliquid, quod nollem, crearet. Nam si literis permultis, quas ad illum summum


page 573, image: ds0573

olim virum [note: Ern. Sonerum, communem fratrum illorum [gap: Greek word(s)] praeceptorem.] satis frequentes dabam, [note: Diuturna ergo fuit, cum praecipuis Socinianae cohortis capitibus, inter quae Moscorovius auctoritate reliquos anteibat longissime, Soneri consvetudo litterarum, ita tamen ut, quod saepius jam testati sumus, sive ab ipso, sive ab haerede, vel filiae tutore Leumero eae abolitae sint, ne quid clandestinorum consiliorum emanaret.] idem saepius evenit; ut ex illius responsionibus videre licuit; quid putas, quam id mihi metuendum fuerit, maxime erepto nobis morte, necdum satis matura, illo viro pio et nobilissimo Domino Cetis, [note: De Cettisio hoc litterarum Sonerianarum et ad ipsum datarum curatore vide vitam Crellii opp. ejusd. praefixam, ubi Joh. Baptista Cettisius et Generosus appellatur. col. 3.] qui Cracoviae vicinus literas nostras ob viciniam in vestras regiones transferri curabat. Nunc vero hominis certi facta potestate, illico respondendum putavi. [note: 264] Non possum non amare vehementer, mi svavissime Ruare, hanc tuam singularem humanitatem, [note: Primus ergo ad Moscorovium scripserat Ruarus, ejusque amicitiam ambiverat. Immo non ad eum tantum, sed etiam ad Racovienses caeteros, ad quos e vicinia saepissime Moscorovius divertere solebat, ac totum Socinianorum coetum: utut strenue, id a se factum esse, dissimularet alibi, aliisque amicis et patronis rationem redditurus, omnemque suspicionem a se amoliturus, alia omnia persvadere conaretur enixissime.] quam literis erga me tuis testatam voluisti; expunctis tantummodo illis, quae tu mihi, charitate Christiana, cujus ingenium est, exilia ac pene nulla pro alicujus momenti rebus semper aestimare impulsus, tribuere videris. Cui cum accesserit admirabilis divinae veritatis proferendae ardor, svavitas ingenii, judiciique dexteritas, eruditione rara comitata, quae tu in literis ad fratres scriptis expressisti; illa tanta nobis apparuerunt, quae pietatem tuam [gap: Greek word(s)] [note: Genuinam, germanam, minus fucatam.] non adumbrare solum, sed etiam ad vivum repraesentare viderentur, et fratribus omnibus te majorem in modum commendarent, meumque animum inducerent, ut non modo te amandum, sed etiam colendum et observandum mihi omni ratione putem, et in illius summi viri, quem nobis nimis cito clementissimus ille Pater ademit (nostra delicta ad castiganda) locum [note: Vt nimirum gubernatorem novi coetus loco Soneri, qui caput antea fuerat et quasi rector ejusdem, ageret.] substituendum existimem. Nec vero diversum est fratrum reliquorum de te judicium, quemadmodum ex literis summi viri Smalcii nostri, uti puto, cognosces; nec minus ex ea re, quod tabellarium fratres ad te mittant, per quem te invitant, [note: Aliae igitur invitationes cum hac epistola conjunctae fuerunt, quae tamen perierunt.] ut ad nos, si placeat,


page 574, image: ds0574

venias, et te Francofurti ad Oderam ad diem, stilo novo, Septembris 7. vel 8. sistas; atque inde in pagum Bobowitz, [note: Sackianus pagu, de quo supra Cent. I. num. 22. sqq.] nobilissimi cujusdam viri Germani, Domini Sacci, fratris nostri, possessionem [note: 265] excurras; ubi fratrum Germanorum causa, illis in locis obire Synaxin, [note: Per hanc non solum interveniente S. Eucharistia confoederatio solita inter fratres intelligitur, quae celebrata etiam deinceps fuit, sed etiam conventus synodi ad modum institutus, ut de causa communi coetus totius consilia iniri possent.] si Deo et Patri nostro visum fuerit, ad 14. Septembris stilo novo, decrevimus. De viatico [note: Hinc ergo, quo sumtu longum illud iter peractum sit a Ruaro, cui res tam erat angusta adhuc domi, constat.] nihil est quod solicitus sis. Sive enim ad nos commorandi animo excurreris, experiere fratrum charitatem, qui tales fratres et amare et in pretio habere Dei gratia didicerunt, et indies magis ac magis discunt; sive redeundi ad tuos, tamen ea excursio fructu nequaquam carebit. Etenim de rebus divinis conferre, quoad placuerit, cum fratribus tibi licebit, et interim, ut redire ad tuos commode possis, nec quicquam tam in adventu quam in reditu de tuo expendas, fratres providebunt. Quamobrem, nisi quid humanitus obstiterit, en! occasionem ejus rei, quam dudum optasti, propositam habes. Quod si venire ad nos non potueris; qui enim rerum humanarum cursus sit, minime nobis novum est; accurate fratribus causas, quae te remoratae fuerint, perscribes, operamque dabis, ut semper in amore fratrum, quibus es commendatissimus, persistas. Id ut alium usum afferre non possit, quanquam cur non possit afferre aliquem, non video? illum certe afferet, ut nunquam ex eorum precibus imposterum effluas. Facies praeterea, quemadmodum a vobis factum nunc satis diligenter est, ut de statu fratrum, illis in locis degentium, quam diligentissime singula [note: 266] annotes. [note: Altera ergo haec itineris causa fuit, ut status Ecclesiolae Altorphinae, uti Smalcius in Diario vocat, accuratius innotesceret.] Vale mi svavissime Ruare, et me amare perge, ac in precibus commendatum habe. Dominus Jesus te nobiscum una cum fratribus svavissimis conservet florentem quam diutissime. Saluto omnes fratres in Domino quam diligentissime, eos etiam osculo sancto exosculor, ac me meaque et meos precibus piis omnium fratrum commendo. Ad fratres Norimbergenses [note: Altorphii puta degentes, quorum plerique patriam Noribergam colebant: de quibus sigillatim Hist. Crypto-Socin cap. II. et III. Leimero et Leuschnero solis, Noribergae habitantibus, non exclusis.] scripsimus, illos ad majorem hortati diligentiam; praemissa lenissima expostulatione,


page 575, image: ds0575

quod nihil hactenus literarum ab illis habuerimus; et quod eorum opera nulla sit facta Christi coetus accessio. [note: Vides, B. L. quid desiderarint quam maxime Poloni illi Sociniani coetus duces. Nihil videlicet amplius et cupidius, quam ut indies coetus Altorphii et Noribergae augeretur, in votis habebant. Hinc tandem ad periculum ejus rei faciendum potiores aliorsum digredi jubebantur, ut omnes paene in Germania Academiae hoc veneno, si qua fieri posset, inficerentur. Sint grates Deo ter O. M. summae, quod tam mature consilia pessime inita, ipsumque adeo coetum tam periculosa Eccl. diviniori machinantium re comperta disturbavit.] Praestet Dominus, ut aliquid efficiamus. Datum Racoviae [note: Vbi tum consiliorum capiendorum gratia, ut saepenumero factum, praesens erat. Ordinaria enim Moscorovii sedes erat Carkovia, quod supra tantopere depraedicaverat Ruarus, oppidum, seu vicum amplissimum. Annus, quo scripta est haec epistola, haud dubie fuit XIIlus.] in Synodo XII. Maji, stylo novo.

XXXV. DANIEL DE BREEN [note: Conf. Cent. I. Append. I. f. 460. sqq. Vbi eum ipsum Breenium, cujus extant a Franc. Cupero e sorore Breenii nato edita A. 1664. opera, in quibus Annott. in V. et N. T. omnes libros, et tract. de Regno Christi glorioso praecellunt, scriptorem esse hujus epistolae, docuimus. Hoc loco paucis, officio publico illum non esse perfunctum et correctorem forte in typographeis egisse monemus, atque illam denique, quae heic exhibetur, epistolam illam esse, ad quam supra resp. Ruarus, observamus.] M. RVARO.

QUanta post Synodum Dordracenam, doctissime Ruare contentione laboratum sit ab ordine Ecclesiastico pariter et politico, in abolendis conventibus et coetibus Remonstrantium, partim fama publica, partim literae meae jam olim ad te missae, in obscuro non sinunt esse. Caeterum sicut rerum omnium, quas amplissimum illud mundi theatrum exhibet nobis, scena subinde invertitur, nihilque continuo filo libratum decurrit, adeo coeleste numen laeta tristibus miscet, ne aut secundis nimium attolli, aut adversis supra modum [note: 267] dejici nos contingeret. Quomodo vehementem maris commotionem tranquillitas excipit: ita postquam haec ab ecclesiasticis contentionibus orta tempestas desaeviit, reddita quodammodo videtur de integro serenitas aliqua, et aura paulo benignior spirare. Succedente enim in Principis Mauritii, fratris sui defuncti, locum Henrico Nassovio, [note: Heinrico Friderico, qui fratri natu majori Mauritio, postquam is A. 1625. d. 13. Aprilis diem supremum obierat, in officio Gubernatoris foederati Belgii subrogatus est, et Remonstrantibus aequior erat.] a suscepta prius vehementia cessatum est aliquantulum,


page 576, image: ds0576

quamvis strenue contra nitentibus iis, quos minime decebat, ecclesiarum in Belgio Reformatarum antistitibus. Nuper eorum qui ex ministris Remonstrantibus in arce Luposteino captivi [note: Illi nimirum, qui hinc illinc conquisiti, octo omnino in captivitatem eam post synodum Dordracenam conjecti fuerant Remonstrantes; quos occasione laxatae paullulum custodiae (concessa enim erat obambulandi in arce et vallo venia) A. 1631. d. 20. Julii deinceps artificio singulari, in scapham ex muro descendentes, evasisse constat. Qua de re Episcopii vita Limborgiana f. 310. sqq. consuli potest. Vbi Roterodami eosdem exscendisse e navicula, praeter Poppium, qui in carcere jam ante aliquot annos defunctus erat, omnes, porro narratur.] tenentur, custodia laxata est, intercessione Principis ipsius, ut accepi, iisdemque permissum, ut, cum lubet, sub dium prodeant, et in munimentis dicatae arcis aut soli, aut cum amicis intervisentibus, obambulent, neque enim, ut olim, difficilis est aditus. Vtinam certa aliqua ratio sarciendae inter partes gratiae reperiri posset! Verum istud citius optare liceat, quam sperare. Tam pertinaciter omnem pacis mentionem rejiciunt, qui ex altera sunt factione. Actum est, nisi quid [gap: Greek word(s)] [note: Deus ex machina.]

In his malis hoc est boni, quod inter hujusmodi tumultus veritatis inquirendae studium magis adhuc incenditur. Agitatur nunc quaestio inter nonnullos, quae a Geisterano [note: Conf. hoc de viro non indocto et ejus opinione, quam noster hoc loco attigit, suprae ep. 23.] coepit initium: An, et quatenus Christiano Magistratu fungi liceat? unde et illae pendent: [note: 268] An cuiquam poenas corporales atque adeo capitales infligere? denique: An belligerare liceat? Sunt, qui omnino peccatum esse statuant, Magistratum exercere, non tantum in Christiano, verum etiam in Judaeo et gentili. Alii [note: Quae a Breenio h. l. recensentur, sententiae sunt multifariae, tam Anabaptistarum, et prima quidem crassiorum atque tumultuatorum olim, seu importuniorum, altera vero et sequentes moderatiorum et hodiernorum, quam plerorumque Socinianorum in diversas partes, ut alibi docuimus, consimiliter, ut illi abeuntium. Dignus autem est, qui ad haec illustranda cons. S. R. D. D. Buddeus, qui in Comm. Acad. de Concord. Relig. Christ. statusque civilis c. VI. hoc de argumento copiose exposuit.] non peccatum simpliciter, sed imperfectionem volunt esse in Christiano, quam in extraneo, si rite suscipiatur et administretur, virtutem esse cognoscunt, sed inferioris ordinis, quam sint Christianorum propriae virtutes. Itaque convenire negant cum perfectione Christiana, quae Christianis omnibus tanquam scopus proponitur, tolerari tamen posse hactenus in Christiano, tanquam infirmitatem. Nec absurdum videri volunt, ut, quod


page 577, image: ds0577

locum virtutis habeat inter gentes ac Judaeos, non eundem teneat ordinem inter Christianos. Alia enim esse officia servorum, alia liberorum aut filiorum, nec quicquid laudatur in servo, statim laudandum in filiofamilias, a quo majora et perfectiora exigimus. Nunc autem Judaei gentesque tanquam servi sunt, Christiani tanquam liberi. Porro inter filios alia dicunt officia esse puerorum, alia adultorum. Inter Christianos sunt et pueri, inquiunt, sunt et adulti in Christo. Habet enim Christianismus gradus suos, nec quispiam repente fit optimus. Quamobrem ut Magistratus concedatur pueris et imbecillioribus, non ideo conveniat perfectis et robustis. Ex adverso non [note: 269] desunt, qui Magistratum, et quicquid potestas illa complectitur, non solum licitum esse Christiano, verum etiam pium asserunt et honestum, adeoque cum puritate Christiana recte consistere. Rogas quid de hac controversia sentiam: lubet in praesentia [gap: Greek word(s)] , [note: Sententiam suam reticere, et nulli parti accedere.] et scepticum agere. [note: Ita vero scepticum egit, procul dubio, ut sententiam minus bonam h. e. magistratus dignitati et sanctitati derogantem, non obscure, animo se premere, omni data occasione, significaret. Quam deinde etiam publicis scriptis, de qualitato regni Domini nostri Jesu Christi, quodque illud totum in spirituali dominio consistat, et Commentariolo in cap. XIII. Ep. ad Rom. priori libello subtexto, atque alibi palam est professus. Cum quibus operibus Breenii comprehensis opusculis comparanda sunt opera Sim. Episcopii, in quorum T. II. ejusdem Brenii antiquius Examen Tr. Episcopiani: Vtrum liceat Christiano Magistratum genere? cum Annott. Episcopii excusus reperitur, et propemodum status hic seu officium, divinitus consecratum, aperte damnatur; utut in Praesatione, ab eo rigore deinceps multum remisisse, benigniusque judicium de illis, qui munus ejusmodi gerant, tulisse, tale nempe, quo pro infirmioribus fratribus eos habuerit, ab editore Phil. a Limborch, affirmetur.] Velim tamen sententiam tuam super hoc audire, ut vel hinc nova nobis scribendi surgat materi. Cupio mihi in futurum etiam de argumento prospectum esse, ne rursus silentium meum locum det responsioni tuae. Sed heus tu, mi homo, vide necicadam ala prehenderis. In nummis solvendis fidem meam tibi probari gaudeo. Verum haud scio, an negligentia mea factum existimes, quod pecunia tua carueris tamdiu, non sine dispendio, ut opinor, rerum tuarum. At hic id velim mihi credas, mi Ruare, Brenii tui nulla culpa est. Ego libros nec acceperam, nec viritim distribueram, nempe id negotii ultro suscipiente Limburgio, [note: Francisco Limburgio: de quo Cent. I. epist. 66. consulatur.] de cujus ego fide et diligentia ne dubitare quidem poteram. Post multum vero temporis accidit forte, ut Amsterdamum proficiscerer: ibi visens Limburgium inveni eum non sine manifesto vitae periculo aegrotantem.


page 578, image: ds0578

Nihilominus tamen non viritus sum rogare, num solutio jam esset facta. Negabat ille, ego instare, ut Joanni Egberti Episcopio [note: Fratris Simonis Episcopii, filio.] vices suas mandaret, nec amplius rem differret. Non recusavit, ut nos suo nomine Remi [note: Mercatoris, incogniti hactenus. Sic enim ex argumento ipso efficitur.] fratrem id submoneremus; sic tandem nomen [note: 270] nostrum expunximus. Quid in causa sit, cur Limburgius in tam longum tempus procrastinaverit solutionem, ex literis ipsius cognosco. De iterata apud vos librorum, quorum catalogum texis, excusione libens ex tuis intelligo. Quid nos ex his desideremus, ejusdem Limburgii significabunt. Vale, mi Ruare, et memoriam nostri, ut facis, serva. Dabam Amsterodami, [note: Vbi plerumque vixit Breenius, ibidemque A. 1664. jam septuagenarius, et Socini hypothesium approbatarum valde suspectus, etiam obiit. Sandius certe, inter Vnitarios locum ei concedere, non dubitavit.] XXVI. Augusti, M DCXXVII.

XXXVI. M. RVARVS N. N.

EN tibi, vir consultissime, [note: Incertum est, quis ille fuerit JCtus. Quisquis tandem fuit, non dibium tamen est, eum pro divinitate Christi in isthac scriptiuncula operose propugnasse; argumento equidem, ut, quod res est, fatear, usus non admodum valido, attamentali, in quo ingenium suum pro causa meliori probe exercuit. Venit aliquando in mentem, utrum nostrer forte Richterus iste sit, cum quo tam amice heic disputet Ruarus, sed quando b. Calixti eum placita approbasse, animo mecum reputavi, perfacile conjecturae huic et mature valedixi. Forte e Gedanensium numero fuit: quod verba etiam: Nemo Gedani sic loqui solet, f. 280. marg. subinnuere videntur.] breves animadversiones in scriptum tuum, non contradicendi pruritu, sed veritatis amore strictas, quas ut aequi bonique consulere, et pari candore examinare digneris, etiam atque etiam rogo.

In titulo ais, Loca scripturae Act. VII, 53. item Gal. III, 19. non recte a Luthero, nec a Racoviensibus versa esse, ideoque nec recte explicari. Magnum id Racoviensium solatium est, quod Lutherum cum iis in societate malae versionis conjungis, cujus tanta passim est auctoritas. At non paucos alios, nec exigui nominis addere potuisses, ut paulo post patebit.

In priore manifestum est, [gap: Greek word(s)] verti debuisse in manu. Pro priore posteriorem sine dubio scribere voluisti: sed hoc levius est. [note: 271] [gap: Greek word(s)] hoc in loco per manum, praeter Lutherum reddiderunt quoque


page 579, image: ds0579

Theodorus Baza, quem, ut fere solet, Piscator secutus est, cum in Latina tum in Germanica versione, Tigurini in Latina atque Germanica versione, Poloni in editione Hunefeldii: [note: Est ea Polon. versionis a Reformatis jam pridem adornatae [gap: Greek word(s)] , quae A. 1632. et denuo A 1635. forma 12 ma per Andream Hunefeldium Dantisci prodiit, scriptorem autem Paullum Paliurum agnoscere dicitur. De qua Jac. le Long P. II. Bibl. Sacr. cap. XI. conferri potest. Inscripta est Vladislao IV. Regi Poloniae cum epistola Christoph. Radzivilii, diciturque in usum Ecclesiarum Aug. Conf. quae Polonica lingua utantur, confecta. Andr. Wissowatius in Narrat. Compend. etc. f. 211. Edit. Sand. Reformatis expresse ea Biblia tribuit, et Brestiae sumtu Nic. Radzivilii primum impressa esse dicit. Si vero, quod Wengerscius testatur, in ea versione Sociniani operam quoque navarunt, tanto luculentius patet, quare eam tantopere commendarit Ruarus.] Genevenses habent par le ministere, quod eodem recidit. Castellio voce manus omissa, quae Hebraismum sapit, simpliciter per sequestrum reddit. His omnibus ratio illa de proprietate verborum sine necessitate non negligenda ignota minime fuit, neque tamen propterea religioni sibi duxerunt. [gap: Greek word(s)] per manum vertere. Nimirum meminerant, sacros novi Testamenti scriptores, licet Graeca uterentur lingua, in phrasi tamen saepissime hebraissare. Nihil autem usitatius apud Hebraeos, quam ut [gap: Hebrew words] , quod ad verbum est [gap: Greek word(s)] , ea significatione usurpetur, quam Latini per praepositionem per cum accusativo manum, vel etiam per ablativum instrumenti exprimere solent. Inter exempla hujus rei sexcenta videantur saltem ista pauca ex solo Pentateucho, Gen. XXXVIII, 20. Exod. III, 18. VI, 1. IX, 35. XIII, 13. XIV, 8. XVI, 3. XXXII, 11. XXXV, 29. Lev. VIII, 36. XI, 11. XXVI, 46. Num. IV, 37. 45. IX, 23. X, 13. XXXIII, 1. 3. XXXVI, 13. Deut. V, 15. VI, 21. VII, 8. IX, 26. XXVI, 4. Quin et in Actis Apostolorum cap. VII, 35. exemplum simile extat. [note: Omnium luculentissimum existimo illud, quod cap. I, 1. Hoseae occurrit, ubi per manum Prophetae dicitur Deus locutus.]

[note: 272] Legem existentem in manu hoc est in scripto Mediatoris. Hic ipse proprietate verborum statim recedis. Nam primum contextui inseris [note: A proprietate verborum non recedit, qui aliquid contextui inserit, at sine necessitate Ellipsin fingit. In praesenti autem, ubi de verbo substantivo sermo est, tanto minus illud supplementum fuisset urgendum, cum frequentius nihil sit in Libr. Hebr. V. T. quam verbi hujus omissio, ex orationis serie continua identidem supplenda. Vtrum vero huc quadret illud supplementum, non disputamus; etsi nos quoque, minus illud convenire huic sermoni, existimemus.] voculam existentem: dein in manu interpretaris in scripto; cujus interpretationis an ullum possis afferre exemplum [note: Tametsi explicationem illam hoc loco non probo; tamen exempla utique praesto esse, quibus manus pro scripto per manum chirographi alibi usurpetur, non est dubitandum. Vt omittam Paulli verba in ipsa hac epistola ad Galat. c. VI, 11. in Veteri sane Testamento hac notione videtur ea vox accipi Esaiae XLIII, 5. Et forte vexatissimus quoque locus Ex. IV, 13. huc pertinet: ubi si mittere se velit Deus ad Israelitas, ut manu i. e. verbis litterisque scriptis, se ad eos ableget, quibus fidem sibi facere possit, rogat Moses.] aliud, valde dubito.



page 580, image: ds0580

Atque ita confirmaretur sententia eorum, qui dicunt, Christum [note: Quicquid sit de Christi, ut Dei, praesentia, falsum tamen est, per [gap: Greek word(s)] in loco ad Galat. III, 19. eum intelligi, quem de internuncio Mose agere palam est.] ibi adfuisse. Ad sententiam tanti momenti confirmandam, alio tibicine opus est, quam isto tam debili. Nam et aliter, ut ostendi, locus iste verti potest, quam tu vis, et licet ita verteretur, posset tamen sic explicari, legem ordinatam per angelos, ut esset in manu Meditoris.

In utroque loco Rakovienses pro voce Engel debuissent ponere Bothen. [note: Neque haec, quantum ad scopum primarium JCti istius approbo; dissimulare tamen non possum, saepius, ubi de Christo etiam et Johanne aliisque verbi divini ministris, in Prophetis et alibi, agitur, rectius vocabulum hoc germanicum aut latinum Legati vel Nuncii adhiberi in versione potuisse. Esse enim nomen Malach atque [gap: Greek word(s)] officii, non naturae nomen, in consesso est inter omnes; ambiguitas vero nominis germanici Engel, quantam errandi et quotuplicem occasionem subministret, vix dici potest. Quotusquisque enim est, qui, quando illud audit personae alicui tribui, ex usu loquendi tritissimo de substantia quadam completa immateriali, hoc est, spiritu coelesti creato, non cogitet. Sic certe, Legatum si reddas, Angeli increati effugio, quod parum abest, quin repugnans aliquid disignet, opus non esset.] Atqui in utroque loco omnes, quotquot vidi, interpretes cum Racoviensibus [gap: Greek word(s)] nomine Angelos et verterunt et intellexerunt. Videatur vetus interpres, editio Roberti Stephani, Erasmus, Calvinus, Beza, Arias Montanus, Tigurini in Latina Germanicaque, Piscator item in utraque versione, Lutherus, Castellio, versio item Gallica atque Polonica. Si tot ac tantorum virorum auctoritas nihil te movet, quo minus ab illis libere discesseris: nec mihi vitio vertere potes, quod et a te, et a nonnullis eorum, at non solus tamen, in explicatione scripturae sacrae nonnunquam discedam.

[note: 273] Istos angelos homines fuisse, ablegatos ad accipiendam legem, monstrat textus Exod. XXIV, 1. 9. Nihil minus. Quae enim species obtendi potest, quod de iisdem Stephanus Act. VII, 53. Paulus Gal. III, 19. de quibus Exodus loquatur? Nam nec angelorum in loco Exodi ulla mentio est, nec omnes isti, qui ibidem nominantur, legem e manu (ut tu vis) Christi Mediatoris acceperint, [note: Hoc argumentum debile est. [gap: Greek word(s)] enim id factum esset opera ministerio Mosis, quod Paullus affirmat. Fortius videtur, quod Angelorum in Exodo nunquam fit mentio. Et quanquam fortassis rem ipsam magis spectandam putes quam verba, ita ut Seniores illos revera populi nomine, tanquam delegatos, comparuisse et ad montem substitisse censeas; nihil ominus vel Paullum vel Stephanum explicationis gratia de his aliquid monere debuisse, verisimilius est; quos tamen Seniorum nomen ne syllaba quidem commemorasse constat, cum [gap: Greek word(s)] nominare dedita opera voluisse clare appareat.] sed solus Moses. Caeteri


page 581, image: ds0581

enim inferius substiterunt: imo vero interea, dum Moses in monte cum Deo moratur, Josua solo excepto, ad vituli cultum conversi sunt.

Si quis objiciat, non fuisse ablegatos, sed accersitos, respondeo, fuisse ablegatos una cum Mose, ut dicto vers. 1. A quonam vero? a populo? nullum ejus in contextu vestigium. A Deone? atqui nemo quenquam ad seipsum ablegat, sed accersit: idque etiam expresse verba contextus testantur. Jubet enim illos Deus ad se ascendere: quod non est mittentis alio, sed ad se advocantis.

Respondeo, sacerdotes et seniores istos etiam muneris sui ratione angelos dictos. Esto sane: dicantur sacerdotes, doctores, judices aliquando angeli, ratione muneris sui; id tamen eo respectu sit, quatenus a Deo ad populum missi sunt ad ista munera [note: Ita est. Si ablegati fuissent Seniores illi, vel levi indicio hujus rei facienda fuisset mentio, sive a Mose, sive ab interpretibus N. T. viris [gap: Greek word(s)] . Quod cum factum non sit distincte, neque, eorum ut Legatorum non habendam esse in praesenti rationem, obscurum esse potest.] obeunda. Ei vero nullus hic locus.

Saepe tam homines quam spiritus Angeli simpliciter dicuntur. Cum [note: 274] angelorum nomen, quemadmodum ex concordantiis patet, centies octuagies quater in novo testamento legatur, de hominibus non plusquam decies quater enunciatur: unde patet, quantopere vacillet haec comparatio. [note: Neque haec male urgentur a Ruaro. Nituntur enim regula hermeneutica. Vox ambigua, si occurrat, accipi debet, nisi necessitas aliqua cogat, sensu, quem vocant, famosiori h. e. trito magis et obvio. Quo, quid Angeli in Paulli praesertim epistolis denotent, luce meridiana clarius est.]

Locus ad Hebraeos commodius de hominibus quam spiritibus intelligi potest, imo debet. Mirum est, id neminem interpretum unquam intellexisse. At aliud eos res ipsa docuit. Viderunt enim, cum lege hic evangelium, et utriusque transgressionem, et poenas transgressioni debitas, inter se comparari, semperque potiores evangelio partes tribui; viderunt etiam, evangelii promulgatorem conferri non praedicatoribus legis, sed promulgatoribus ejus, [note: Recte et haec observata sunt. Opponit enim Apostolus Ebr. II, 2. sqq. Christum et Angelos, atque notabili formula, eadem que prorsus de ambobus utitur; quando [gap: Greek word(s)] , sermonem utrumque, legis olim et Evangelii, [gap: Greek word(s)] pro fundamento totius demonstrationis substernit. Quis autem hinc aliud quid, quam pronunciatum aut promulgatum esse verbum Legis et Evangelii, illud per Angelos ex monte Sinai, hoc autem per filium Dei in carne jam manifestatum, inde, nisi vim facere orationi planae ausit, exsculpat? Quae dum affirmat Paullus, non tamen eundem filium Dei [gap: Greek word(s)] , ceu Petrus loqui solet, h. e. ut Deum in solenni illa panegyri Sinaitica praesentem fuisse negat; neque enim de praesentia et auctoritate, sed sola pronunciatione, hoc loco agit. Memini equidem particulam [gap: Greek word(s)] b. Dorscheum nostrum alicubi, ut Calixti argumentum inde pro angelis creatis in V. T. apparentibus petitum retunderet, per, inter praesentes, explicasse et ad parallelum locum, ut putat, 2. Tim. II, 2. provocasse. Sed, quemadmodum neque hujus loci aequalitas satis firma est, ita praepositionis ejusdem cum verbo eodem de Christo paullo post usurpatae congruentia l. c. ad Hebr. quominus coactam hanc interpretationem approbemus, permittit.] quales isti, quos


page 582, image: ds0582

tu intelligis, nequaquam fuerunt. Angelorum nomen usitata significatione de spiritibus hic intelligendum praeter collationem duorum istorum locorum Act. VII, 53. et Gal. III, 19. de quibus hic controvertimur, et Act. VII, 38. ostendit etiam v. 5. et 7. hic subsequens, ubi collationem Christi cum angelis, id est, spiritibus coelestibus persequitur. Sed et hoc ipsum tu negas: quod antequam excutiam, monendum duco circa hanc collationem promulgatoris utriusque foederis, ex ea satis apparere, Christum ferendae veteri legi nequaquam praefuisse, quod tu tamen vis, ut qui statuis, per illius manum hanc Mosi caeterisque senioribus traditam: alioquin enim rotione promulgatoris [note: 275] evangelii, qui legalem illum superet, minas contra transgressores exasperare non potuisset.

Quod ibidem v. 5. ex psalmo de angelis dicitur, itidem de hominibus exactissime intelligi potest. Itane vero? quo argumento? Nam quod ibi dicitur, Deum non subjecisse mundum futurum angelis: id Dominus ipse de Apostolis suis intelligi voluit, cum dicit, Reges gentium dominantur ipsis, vos autem non sic, hoc est non subjicio vobis mundum futurum. Mira haec est interpretatio, quoniam Apostoli non erant sic dominaturi, ut reges gentium, eo nec futurum mundum illis subjiciendum: quasi Apostoli in futuro mundo [note: Quidsi futurus mundus h. l. tempore Messiae, ejusque in his terris, quamquam non terreno more aut modo, erigendum et administrandum regnum denotet? Ita certe Hebraeorum mos loquendi haud insolitus, quando de olam habba loquuntur, et phrasis Paullo recepta, ubi mundum pro statu Ecclesiae V. et N. T. haud raro accipit, confirmant. Vtcunque sit; Christo tamen, qui non amplius, ut olim, Angelorum opera uti solet, et eo quidem modo, quemadmodum id pridem factum esse, tot apparitiones condocent, quas post ascensum Christi desiisse, ut solius verbi ejusdem praedicatione jam opus sit, experientia demonstrat. Quae cum ita sint, quid opus est de aliis Angelis, quam spiritibus coelestibus [gap: Greek word(s)] cogitare. Digna h. l. videtur mihi, quae consulatur S. R. D. D. Deylingii de Chirographi et Principum legalium abolitione ad Col. II, 14. 15. Dissertatio peregregia, et adde ad l. c Hebr. Comment. Braunii lectu haud indignum.] non possint exercere alterius generis


page 583, image: ds0583

regimen, quam reges gentium in hoc seculo. Atqui aliud illis Christus promittit Matth. XIX, 28. his verbis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, quum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Et Lucae XXII, 29. Et ego dispono vobis, prout pactus est mihi pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel. Subjicitur quidem mundus futurus singulari ratione Christo, tanquam unigenito Dei Filio, et haeredi universi: at ille tamen non dedignatur [note: 276] in participationem sui regni quoque admittere eos, quos non erubescit fratres appellare, Heb. II, 11. quique proinde et cohaeredes illius, Deique haeredes appellantur. 1. Cor. VI, 2. inquit Apostolus: An nescitis, quod sancti mundum judicaturi sint? et v. 3. An nescitis, quod Angelos judicaturi simus? Quomodocunque vero dicta ista intelligantur, (nec enim ignoro, diversimode accipi) hoc saltem inde constare puto, sanctis, ac multo magis Apostolis mundum futurum aliquatenus subjectum.

Vers. 7. Similiter de Apostolis intelligitur. In psalmo Hebraico pro voce Angelorum legitur [gap: Hebrew words] , quod Deos significat: quod tamen divinus Epistolae ad Hebraeos auctor non male de Angelis interpretatus est, prout etiam fecit cap. I, 6. in illis verbis: Adorent eum omnes Angeli Dei, ubi in Hebraeo itidem est [gap: Hebrew words] , id est, omnes dii. Vocantur autem Angeli [gap: Hebrew words] [note: Mihi nunquam ita vocari videntur, uti alibi ostendimus. Paullus namque in loco ad Ebr. II. sensum, non verba expressit, ex more in hac epistola praecipue recepto, Judaicum quid, cum quibus etiam sermocinatus est, redolente. Quemadmodum etiam Ps. XCVII, 7. verba Davidis non omnes Dii, sed, quicquid Dei, seu in familia atque regno Dei est, reddenda esse, pater. Nihil ergo opus fuerat tam operosa hujus opinionis, ac si de Apostolis Ebr. II, 7. ageretur, confutatione; cum de tota passione Christi potius, quam de actu libero praecedente pedilavii istic vocabulis generalibus adhibitis disserere Apostolum, universae hujus orationis series, ipsaque adeo, eam passionem atque mortem secuta, coronatio confirmet, et luculentissime omnium denique ex descriptione [gap: Greek word(s)] per [gap: Greek word(s)] idem appareat.] ob robur, ut opinor, et immortalitatem, aliasque qualitates, quibus Deum referunt. Quo sensu vero tu Apostolos pures vocatos Elohim sive deos, quo tempore adhuc in terris agebant, Christusque illis ex sententia tua minor est factus: lubenter ex te intelligam. Mihi quidem tu nimis tenuiter explicare videris [gap: Greek word(s)] [note: Diminutionem, humiliationem.] Christi de eo, quod ad momentum se dimiserit [note: 277] ad lavandos discipulorum pedes. Augustius quiddam sonat vaticinium Psalmistae.



page 584, image: ds0584

Circa promulgationen legis nulla imago Angeli visa: at quod nemo vidit, non debet affirmare. Esto, ut nullius angeli imago populo tunc sit visa imo ut nec Mosi: an credibile tamen est. Deum tanta cum majestate tunc descendisse, quanta describitur Exod. IX, 16. et seq. XX, 18. nec ullum tamen Angelorum praesto illi fuisse? Mihi quidem istam angelorum praesentiam temere affirmare [note: Non temere affirmatur Angelorum in monte Simai praesentia, cum et ipse Moses, etsi non Exod. XIX. et XX. at Deut. XXXII, 2. illam clarissime tradat.] non licet: at Apostolis tamen, aliisque divinis viris ea vel traditione, vel revelatione, divina, utut non viderant, constare poterat.

Stephanus non dicit, quomodo Moses legem a Deo acceperit, sed quomodo Judaei a Mose. Imo ne verbo [note: Quinimmo actus duo [gap: Greek word(s)] , Patribus legem, et [gap: Greek word(s)] cum Angelo, aperte distinguuntur a Stephano, atque ut antecedens et consequens alter alteri subjungitur.] quidem Mosis hic meminit Stephanus.

Posito igitur, Mosen ministerio Angelorum coelestium legem accepisse: quid hoc afficit Judaeos? Multum sane, nisi cui levis sit angelorum auctoritas, et quidem Dei nomine, Deique voluntate cum hominibus agentium.

Lex enim per Mosen Judaeis data, non per angelos, Joan. I, 17. 19. Subalterna non pugnant. Potuit eadem lex per angelos primum Mosi in manus dari, et per Mosen deinde populo porrigi. Verba ista non per angelos apud Joannem non habentur.

[note: 278] Nam ministerium coelestium tunc jam desierat, cum Moses de monte descendisset, et legem [gap: Greek word(s)] [note: In ordinationes angelorum.] derat, Mosen postquam de monte descenderat, legem [gap: Greek word(s)] dedisse, nec Stephanus, nec quisquam dicit.

Textus [gap: Greek word(s)] [note: Accepistis legem in ordinationes angelorum.] manifeste ostendit, Angelos istos subjectum [gap: Greek word(s)] [note: Recipiens legis.] fuisse. Si una tantum haec esset praepositionis [gap: Greek word(s)] significatio: possit id sane tam fidenter affirmari. At cum plures sint, quod vel ex grammaticis constat; quis posito genere certam inde concludat speciem? Mihi quidem locum hunc diligenter consideranti, nulla ei aptior hujus praepositionis significatio occurrit, ea, quam Racovienses per particulam auf expresserunt,


page 585, image: ds0585

pro qua qui Graeci eleganter locuti sunt, usurparent [gap: Greek word(s)] cum dativo, quomodo et Luc. V, 5. legitur, [gap: Greek word(s)] . [note: Ad verbum tuum laxabo rete.] Significationem hanc minus mirabitur, qui cogitabit apud Hebraeos una literula [gap: Hebrew words] vel [gap: Hebrew words] diversas particulas exprimi, easque deinde apud Hellenistas non raro commutari. Extat tamen hujus significatio particulae similis Matth. XII, 41. [gap: Greek word(s)] , quod Beza bene reddidit, resipuerunt ad praeconium Jonae. Sic igitur et hoc in loco [gap: Greek word(s)] nihil aliud est, quam accepistis legem ad ordinationem Angelorum, [note: Sic enim Paullus ad Galatas explicat. Forte [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] ex usitatissima consuetudine h. l. positum est, ut casus Ablativus modum, quem distinctius Hebr. II, 2. expressum legas, designet. Nequaquam igitur ad subjectum recipiens, sed ad agens et tradens seu recitantes personas haec referenda sunt.] sive angelis ordinantibus. [gap: Greek word(s)] [note: Ordinationem.] [note: 279] eadem hic est significatio, quae [gap: Greek word(s)] , [note: Ordinationis.] Rom. XIII, 2. in quo solo novi testamenti loco vox haec adhuc occurrit. Posset etiam non male verti ad mandatum angelorum, prout Syrus vocem eam reddit, qui hoc in loco habet in manu mandati angelorum. Vtro vero istorum modorum vertas, sensus optime congruit cum loco ad Gal. III. et Hebr. II. Vt [gap: Greek word(s)] hic notet subjectum [gap: Greek word(s)] , [note: Recipiens, sive quod legem accepit latam.] circumstantia loci ferre non videtur. Vt enim mittam significationem [gap: Greek word(s)] , quam tu urges, insolentem, de qua postea: subjectum legis [gap: Greek word(s)] jam verbo [gap: Greek word(s)] [note: Accepistis.] expressum erat, Israelitae nimirum universi, quod si deinde ad solos Levitas populique seniores restringeretur, eo ipso exprobationis vis infringeretur.

Ipsum nomen [gap: Greek word(s)] in istis angelis 70 (seniores populi intelligis) nec non Aarone et siliis optime verificari potest: et hic jam subjicis diagramma tuum. [gap: Greek word(s)] pro hominibus ipsis ordine quopiam dispositis [note: Non satis mirari possumus, hanc notionem inficiari Ruarum usu probatam esse, quae omnem, in Tacticis scriptis Graecorum h. e. de ordinanda recte et instruenda acie agentibus, paginam facit. Aliunde ergo sententia illa refellenda fuisset, quia notio insolita non est.] usurpari, exemplo aliquo prius docendum erat, quam hoc tam fidenter affirmaretur.

Videtur inconveniens esse, fingere [gap: Greek word(s)] coelestium angelorum, quam nemo vidit. Nihil hic ego fingo, sed Stephano, et Paulo, et Auctori ad Hebraeos affirmanti [note: Non tantum huic, sed et Mosi ipsi l. c. eadem (coll. Psalm. LXVIII, 18.) idem testato credimus, uti paullo ante jam monuimus.] credo. Non esse autem indignum Deo,


page 586, image: ds0586

ut et angelos ad maximarum rerum ordinationem adhibeat, ut alia taceam, vel unus hic Danielis locus ostendit, cap. IV, 14. In sententia [note: 280] vigilum decretum est, et in sermone sanctorum petitio; ubi per vigiles atque sanctos intelligi angelos, [note: Nescio, utrum id sit apud interpretes in confesso. Non desunt forte, qui de ipso Deo, vigile illo Israelis, trinuno intelligenda verba Prophetae putent. In consilium certe angelos a Deo adhiberi, nisi [gap: Greek word(s)] id dici existimes, vix ausim affirmare. Sed forte haec, quae b. Geieri quoque sententia est, ex Hiob. I, 6. II, 1. et 1. Reg. XXII, 19. ad morem aularum et aulicorum consiliorum delineata, illustrari potest. At enim, quoniam ad praesens institutum parum ea faciunt, in praesentiae non copiose excutiemus; sed in dubio hoc moto subsistimus, et plura desiderantes, pro Deo imprimis, quae pugnent, ex peculiari h. l. Dissert. Celeberr. Petri Zornii in opuscul. sacr. f. 215. sq. plura argumenta consideratu dignissima, repetere jubemus.] apud interpretes in confesso est.

Phrasis Stephani germanizat, et post, nobis eadem [gap: Greek word(s)] , [note: Loquendi forma.] accepistis mandata regia in tres ordines vestros. Absurdum videtur, Stephano phrasin affingere, cujus non aliunde, quam ex Germanica lingua exemplum allegari possit: at exemplum tamen hoc est sine exemplo. Nemo enim Gedani [note: Hinc itaque, aut scriptam esse in ea urbe hanc disquisitionem a Ruaro, aut ad virum ibidem habitantem doctum sane non vulgariter, missam, colligas.] sic loqui solet.

Stephanus de [gap: Greek word(s)] [note: Ordinatione.] angelorum in se loquitur. Vis, ni fallor, dicere, angelos hic [gap: Greek word(s)] , [note: Ordinari.] non [gap: Greek word(s)] . [note: Ordinare.] At unde id probas? nam genitivus subjectus substantivo, non minus causam agentem, quam subjectum recipiens denotare potest. Quae [gap: Greek word(s)] [note: Ordinatio.] ipsis expresse mandatur dicto loco Deut. XXXI, 9. Lego quidem in allegato loco, traditam legem sacerdotibus et senioribus Israelis, iisque imperari, ut septimo quoque anno eam populo praelegant: at eam illic vocari legis [gap: Greek word(s)] , [note: Ordinationem.] non lego. Coelestes angeli neque internum ordinem legi dederunt, neque externum forensem. Haud satis capio, quid tibi velis per internum ordinem: at mihi sufficit, quod nomine Dei sonum verborum legis in aere effinxerint, [note: Dicuntur enim Angeli Hebr. II, 2. elocuti hanc legem. Quo posito [gap: Greek word(s)] enunciationem ordinatam ita, ut una lex post alteram distincte audita fuerit, sonore ita promulgatae, denotabunt.] caeterarumque circumstantiarum, cum quibus lex fuit lata, ministri Deo fuerint.

Quae pro coelestibus angelis allegantur, non possunt intelligi de legis promulgatione. [note: 281] Quid obstat vero? non nude hoc affirmari, sed probari debuerat.



page 587, image: ds0587

Minus dubium est, Judaeos in homines, qui vicem ipsorum habebant, quam in spiritus legem accepisse. Nemo dicit, Judaeos legem in spiritus accepisse: itaque frustra hoc objicitur. Nec Judaei in vicarios suos, id est, (ut tu intelligis) seniores legem recte dici possunt accepisse: prout antea ostensum est. Tolerabilius seniores dicerentur legem in Israelitas accepisse, quam contra: ut quae ipsis quidem primo tradita fuit, caeteros tamen omnes obstringebat. Quod attinet ad locum Philipp. II, 6., putas, te rem contra Erasmum confecisse, cum ostendis, Christo rapinam divinitatis a Judaeis objectam fuisse. Sed utut hoc tibi detur; manet nihilominus Erasmi objectio, nihil magni Paulum Christi tribuere, si, cum Deus esset natura, (adde etiam, cum divinitatis illi rapinam ad versarii exprobrarent) intellexit, id non esse rapinae, id est, novit seipsum. Quanto rectius hunc locum explicuit ille, qui notarum istarum auctor est, quae in bibliis vulgo Vatabli dictis leguntur. Ejus haec sunt verba: AEqualitatem, quam cum Patre habebat, ambitiose retinere noluit, velut facere solent praedones, [note: Rectissime ita verba haec Paulli explicantur. Non tantum, quia de modo vivendi humillimo h. l. sermo est, qui non in mera notitia consistit, qua majestate Christus, ut homo, uti, sibi revera communicata, potuisset, si voluisset, ea vero non esse ambitiose et plene statim usum, docet; sed etiam propter consuetudinem Graecae linguae, non aliter, quae de subitanea et cupida involatione in potestatis, qualitercunque competentis, usum phrasin hanc alias usurpando, ad eum modum h. l. etiam interpretari jubet. Cujusmodi loca cumprimis diligenter Lambertus Bosius in Exercitatt. Philolog. nominatim vero ex Heliodori AEthiop. L. VII. c. 20. congessit. Quem consulere l. c. f. 200. non poenitebit.] qui, quod semel rapuerunt, summa cura et studio retinent: sed ab illa ad tempus discessit, quum formam servi accepit. Paulo aliter Piscator, [note: 282] nec male tamen: Non ostentavit suam gloriam divinam, sicut victores spolia hostibus detracta ostentare solent in triumpho. Caetera apud ipsum videantur, quae contextum hunc non parum illustrant.

XXXVII. GEORGIVS KOENIG M. RVARO.

CLarissime et excellentissime Domine Ruare, Amice dilectissime, binas tuas una cum libris sartas accepi, et perpetuatam tuam erga me benevolentiam satis superque ex iis perspexi; perge, quo pede coepisti inposterum quoque me amare, faxo, parili affectu tibi respondeam. Exulat candor hac tempestate cum hominibus, nostrum erit in id incumbere, ut in nobis vigeat atque perennet. Qua quidem


page 588, image: ds0588

in re si te superare nequeam, aequabo tamen strenuissime. Pretium pro libris juxta designationem tuam, quam vide, inclusi hisce litterulis, tu cape cum gratissimo meo animo, et ad rependendas alternas vices promtissimo, atque fac, ut, si quid librorum istius farinae ad tuas pervenit, pervenisse autem plurimos, et inter eos Domini Volkelii locos, [note: Prodierunt A. 1630. Racoviae, forma quadruplicatae chartae, sed de vera Religione titulo praefixo; ita tamen, ut auctor ipse, antequam perficerentur, labori huic immortuus sit. Continere eos Socini opp. compendium, quod adhuc defuerat, et plenius quidem ac modestius, quam Ostorodianum, nemo ignorat, eaque de causa, neque Koenigium, cujus in hac epistola major laudanda est, quam in superioribus, prudentia, desiderasse, et hiante ore opus hoc expectasse, miramur. Tanto vero magis ex Volckelii industria id sperabant se consecuturos eruditi, quo notius erat, intimum ilium et [gap: Greek word(s)] Socini discipulum fuisse.] quos hianter expecto, non dubito, ad meas manus data occasione perferantur. Exsolvam omne debitum absque contracta vorsura. Nolim de illis sis sollicitus, qui antea plures sunt editi, istos enim te proxeneta magnam partem jamdudum comparavi: [note: 283] hoc fac mittas, qui brevi tempore ante lucem aspexerunt, et sic facies, quod erit gratum. Domino Cornelio misi literas tuas [note: Cornelium Marci his verbis indigitat, cujus etiam supra epist. 25. mentionem injecerat. Idem vero, quantopere, nec illaudabiliter, Ruari et caeterorum, quondam amicorum, sed ad perniciem fidei atque animae suae amicitia illa familiari abusorum, consuetudinem, litteris quoque scriptis ultra conservandam fugerit, pertinaci silentio demonstravit. Vt proinde satis mirari non possim, a Koenigio collega tam operose ad eam fuisse solicitatum, quem omni potius studio, vel suspicionis evitandae causa, inde eum avertere atque abstrahere decebat.] et ad te scribendum ipsum solicitavi. Non dubito, quin promissis satisfacturus, ad te scripturus, et vetus debitum, hactenus insolutum, tandem redditurus sit. Quaeris: quomodo hi libri ad meum palatum? dicam ingenue: bene, indies enim ex illis proficio, et quae cum sacris literis consona reperio, cum laude Autorum accipio; quae dissona, cum pace eorum [note: Non cum pace, sed detestatione portenta Socinianorum respui debere, alii, nec immerito, existimabunt. Mihi nec priora probari denuo profiteor, et moderationem etiam immoderatam facile fieri posse, novo hocce exemplo viri tuendae alias verae in Theologia sententiae studiosissimi, qualem Koenigium fuisse, nemo unquam dubitavit, comprobari doleo.] respuo. Vale, vir optime, et si dabitur scribendi occasio, Reverendum et clarissimum Dominum Crellium ex me officiose salvere jube. Altdorphi mense Septemb. Anni M DC XXIX.



page 589, image: ds0589

XXXVIII. FLORIANVS CRVSIVS [note: Est haec epistola prolixae illius, quae num. 32. p. a. exhibita fuit, quasi apologia. Valde tamen dolendum, Ruarianam, quae intercessit, atque ad Crusium data fuit, ex qua lux aliqua huic responsioni affulgere potuisset, periisse.] M. RVARO.

GRATIA ET PAX A DEO PATRE ET JESV CHRISTO DOMINO NOSTRO.

ACcepi tandem Mesericio [note: In hoc enim praedio A. 1629. adhuc haerebat Ruarus, filiorum Saccianorum aliorumque juvenum nobilium Polonorum ephorus, pluribusque de causis patroni hujus sui beneficiis et munificentia sustentatus.] literas et fasciculum librorum, quos jam a longo tempore mihi reddendos destinaras. Miror, Bergium [note: Conradum: ad quem epistolae ea tempestate Francosurtum scriptae sunt, quae Cent. I. n. 18. sqq. habentur.] rem tanti momenti tam ruinoso superstruere fundamento; certe enim ad Papismum non modo eo pacto paratur via, sed ad ipsum potius atheismum, cui ego omnes emunctioris nasi pontificios addictos credo. Imo si periculi nihil esset, et salvo veritatis jure [note: 284] fieri posset, ut in scripturis sacris explicandis antiquorum scriptorum consensu niteremur, tamen de hoc eodem consensu ex scriptis eorum [note: Praesertim, si animo tecum reputes, paucissima ex optimis seculis prioribus superesse et pleraque intercidisse. Quarto enim, quo major tranquillitas externa coetui christiano obtigit, paullatim cum superstitionibus errores quoque invaluisse nemo dubitabit, nisi, qui forte ex rerum externarum specie splendidiori veram felicemque religionem perperam aestimet.] adhuc nisi quod aliud accedat certi esse non possumus, et sic eadem manet difficultas: nam et de patrum sententiis hodie inter Lutheranos, Calvinianos et Pontificios varie certatur, dum quivis eos in suas partes trahere [note: Non levem huic dissidio, phraseologiam Doctorum primae Ecclesiae, a nostra multis modis discrepantem, praebente occasionem. Ad quam evolvendam atque ambiguitates detegendas, profecto non superficiaria Antiquitatis Ecclesiasticae cognitio sufficit. Ex quibus solis circumstantiis, quantis ambagibus consilium illud Bergianum obnoxium implexumque sit, elucet; pluribus autem Disputationes ipsae ex his principiis institutae, tot fraudibus insuper Librorum Pseudepigraphorum expositae confirmant. Cui rei illustrandae, non alia magis, quam Philippi Mornaei nobilissimi in Fontisbellaquensi cum Card. J. D. Perronio colloquium A. 1600. et congressus Jac. Heilbrunneri, cum Jac. Kellero super istius Papatu Acatholico A. 1615. hab. ac denique b. Tob. Wagneri a calumniis Wagnereccianis in causa Besoldiana vindiciae A. 1647. puplicatae, inserviunt.] contendunt. Aliis igitur opus est argumentis, ut de veritate sensus nostri, quem de fundamentis fidei nostrae habemus, certi esse queamus: in quibus constituendis atque ab omni calumnia non levi brachio vindicandis, ego quidem nunc


page 590, image: ds0590

magno cognatu laboro: nec de successu despero, etsi longius in eo labore tempus mihi consumendum esse video. Jacobi Martinii speculum rationis, quod vocat Vernunffts - Spiegel', [note: Notissimum istum librum, qui jam A. 1618. Witteb. typis excusus est, occasione Dan. Hoffmannianae et Wenzesl. Schillingianae controversiae scriptus, tanto magis credo placuisse Crusio, quanto diligentius philosophiae etiam in Theologicis usus in eo celebratur.] perlegi, in quo multa optime tradita inveni, ut et in scriptis Cornelii Martinii et Conradi Horneji, qui ex primariis sunt hujus temporis Philosophis in Germania, horum non vulgaris notae, et quorum autoritate [note: Quae de tantorum virorum in studiis suis provehendis auctoritate scribit Crusius, jactantiae potius, quam veritati adscribo. Nihil certe ex eventu cognitum est atque compertum.] non sine magno emolumento multorum, me suo tempore usurum spero, si modo Deus iis, quae molior, prosperum successum largitus fuerit. Ochini labyrinthos [note: Agunt hi Labyrinthi (ita enim auctori vocare opusculum istud placuit, propter abstrusum prae caeteris argumentum, quod tractat) de Praedestinatione et Libero arbitrio, excusique sunt forma octo paginarum, Basileae, neque unquam, quod sciam, Latine redditi, imo neque Italica lingua, qua scripti sunt temere hodie comprent. De Ochino ipso, eorum scriptore, alibi jam plus satis a nobis aliisque dictum est.] vellem mitteres: etsi enim ego Italica non intelligam, interpretem tamen adhibebo Eugenium nostrum, [note: Wolzogenium, qui cum Crusio affine suo conjunctissimus vixit, virum eruditissimum h. l. iterum innuit, saepius jam ante commemoratum.] qui ejus linguae est peritissimus, et in subtili etiam sensu eruendo ingenium [note: 285] habet satis perspicuum. De loci finitate tuae subscribo sententiae, quam ego jam ante aliquot septimanas post attentiorem rei istius considerationem deprehendi rei maxime congruam: multa enim sunt, quae non permittunt spacium aliquo actu infinitum extra complexum hujus universi ponere: [note: Rectius forte scripsisset: Imaginationem, cujus inde a pueris immoderata et noxia admodum veritati investigandae haud raro vis est, plerumque et apud plerosque, ut idea alia de termino rei, etiam materialis, sive continuatione quadam, extra eam adjecta, formetur, vix permittere. Quantum vero indulgendum ei sit, et quod frenum injiciendum, ilii praeceperunt, qui de moderatione tam sensuum, quam imaginationis seu phantasiae in veritate inquirenda, quos inter b. noster Rotenbeccius praecipue claret, commentati sunt. Confer, quae supra ad ep. 32. ex Werenfelsio ea de re annotavimus, unde illa quoque, quae de nihilo, utplurimum male nobis repraesentato addit noster, illustrari poterunt.] in quam summam Keplerus etiam abit in Astronomia sua Copernicana: nisi fortassis hoc obstare potest, si quis ita colligat: si extra universum nullum spacium est actu, mundus ipse, etsi aliis locum praebeat, erit extra locum et absque


page 591, image: ds0591

loco: corpus autem, quod in nullo est loco, nusquam est, adeoque non est: difficile enim videtur in nihilo circum scriptionem entis concipere, et superficiem universi terminari in nihil, cum id ipsum infinitatem quandam actualem involvat: nam quod in nihil terminat, non habet terminum: nisi igitur ipsum mundum infinitum statuere velimus, necessarium esse videtur, ut positivum et actuale spacium infinitum extra mundi terminos ponamus. Sed fortassis necessarium non est, omne ens, praeter proprios quantitatis suae terminos, alienos etiam habere, quibus finiatur: et propterea ad id, ut mundus sit, et sit finitus, sufficere videtur, ut propriis suis terminis propriaque superficie circumscribatur: ut ita locus, quatenus est superficies corporis ambientis, quanto, non quatenus est quantum, sed quatenus est. corpus physicum, conveniat, quale corpus [note: 286] ipsum universum ut esse credamus, non video, qua necessitate cogamur, utut corpora physica complexu suo contineat: nec cum hoc dicimus, opus est, ut simul dicamus, nihil esse terminum universi, quia nihil, cum sit non ens, non, potest esse terminus entis, [note: Quidni? Modo distinguas inter terminum, a quo fit initium, et in quem vel per annihilationem desinit, et contra inter terminum, ex quo res aliqua oritur atque producitur, aut per alterationem quandam commutatur, sin secus in Spinozae illud: Ex nihilo nihil fit, incides, atque hinc ex Deo omnia, quae orta sunt, derivanda, cunctaque aeterna etiam esse aut in Deum revolvi, sine dubio, truculenta sane dogmata colliges et adstrues. Aut, si haec fugias, portentosas Eilh. Lubini de nihilo speculationes approbare oportebit. Satius est ergo, revelationi inhaerere, quam rationi in pelagus illud aeternitatis atque infinitatis immersae, et sibi in eo cum ratione insaniando nimium indulgenti, obsecundare. Nobis omnium optime haud ita pridem celebris quidam Theologus: Melius esse, creaturas contemplari, prouti creatae jam sunt, quam, quomodo creari potuerint, judicasse videtur. Cui pio prudentique monito ut omnes vacivas aures praebeant, ne quid temere contra majestatem Dei, mundum hunc in majus, quam par est, extollendo, statuant, ex animo precor, idemque ut ad orbem hunc existentem pariter ac dissolutum applicetur, atque ea, quae supra mundum sunt, nemo non inter admiranda divinae potentiae in condendo et conservando eo documenta, consectetur, ingenue opto.] nec ullam ad ens proportionem habet; unde nullo jure ad eam contradictionis implicationem, quae in proposita objectione continetur, adigi possumus. De divisione continui in infinitum quod existimas me concedere, punctum dividi posse in infinitum, in eo sententiam meam plene percepisse non videris. Ego, enim cum nego continuum posse dividi in infinitum, nego posse fieri, ut ulla ratione unius continui finiti dari queant partes numero infinitae, qualescunque etiam illae partes fingantur, dummodo sint actu partes quanti alicujus


page 592, image: ds0592

continui: quod non existimo ullum, qui rem exactius pensitaverit, impugnare posse: jam quia totum in infinitum dividi posse nego, multo magis punctum, quod est minima totius pars, in infinitum dividi posse negabo, scilicet in partes acru infinitas, et quae tamen sint partes actus puncti. Rationes autem, quas pro infinita puncti divisione attuli, non probant aliud, quam quandam divisibilitatem, sine divisionem non actualem sed potentialem [note: Ego mallem potentiali huic divisibilitati substituere imaginariam reali oppositam, et imoginatione tantum nostra non concipi id posse per annilationem, existimaverim.] quae infinita sit: jam divisio potentialis plurimum abest a divisione actuali: quia haec fit per motum vel potius in motu, illa per quietem vel potius in quiete; nec melius aut clarius rem hanc ob oculos tibi [note: 287] ponere possum, quam per illud exemplum, quod, nisi fallor, in illis literis, ad quas jam respondes, considerandum tibi proposui: quod ut accuratius expendas oro. Nam imaginare tibi lineam aliquam ex durissima aliqua materia, ut adamantina, quae a te ad terminos horizontis tui protensa in ipsis stellis et in ipso coelo desinat: finge iterum proxime circa te circellum parallelum circulo extimo horizontis in coelo ipso concepto descriptum: jam fac lineam illam adamantinam secundum illam, qua coelum attingit, extremitatem, moveri per circulum extimum horizontis, et in circulo horizontis extimo miliaria forte 30. respondere unico puncto in circello circum tedescripto; finge igitur extremitatem lineae illius adamantinae in extimo circulo promoveri per miliare dimidium vel unum atque alterum, ad cujus motum in circello tuo ea pars lineae, quae ipsum secat, de puncto suo non promovebitur, imo ne quidem, si extima pars per aliqua multa miliaria usque ad 30. moveatur, pars ei correspondens in circello tibi proximo punctum suum egredietur: nec minus tamen quiescendo etiam pars ea lineae, quae tibi proxime ad motum extimae partis magis ac magis motui suo appropinquabit, et propior erit ipsa promotioni suae de puncto suo, cum pars extima lineae per 20. miliaria promota fuerit, quam erat, cum ea per 10. miliaria promota esset. Vides igitur, in ipsa quiete sensibili fieri quasi divisionem [note: 288] puncti illius, in quo pars lineae interior promota etiam extima parte quiescit, atque ita, dum punctum actu ipso non dividitur, dividi tamen potentia: atque hanc ego divisionem potentialem intellexi, cum dixi, potentiam puncti dividi posse in infinitum; non autem


page 593, image: ds0593

quod crederem, punctum actu in partes in finitas secari posse, quod credunt Peripatetici, qui, de rebus actu existentibus loquentes, dicunt, in ipsis non dari actu minimum, quem sermonem, nisi commoda explicatione juvetur, ego contradictionem tandem in vol vere existimo, propterea quod actualem quanti finiti divisionem eandem cessare necessarium est, et quidem in eo, quod actu est indivisibilelicet interea probe norim, et hoc pro excusatione Aristotelis afferri posse existimem, quod non possit humana arte exprimi, vel adumbrari, aut ullo sensibus perceptibili, vel quocunque etiam intelligibili, sed physico modo (nisi fortassis in solo lineae termino) oboculos poni id, quod est in quanto continuo minimum, et in quo divisio ejus actualis cessare necessum habet: unde in physico non datur minimum, secundum rationem autem metaphysicam [note: Redeunt haec ad imaginationem a ratione discernendam, seu potius ad intellectum purum atque imparum, phantasiae sc. ope et utentem et saepe abutentem, ut alii clarius, si quid judico, haec denunciant. Certe metaphysica consideratione non solum minima dantur, sed etiam ex eo, quo aliquid, et quidem res quaedam etiam corporea, fuerant, in statum illum, ubi nihil omnino sunt, redigi posse, agnoscendum est. Quod tamen ipsum nihilum, ut vastum aliquod inane, h. e. ut extensum sibi phantasia, physico quodam modo, sed minus sano, imo falso et perverso, etiamsi omnibus viribus obnitaris, repraesentabit. Hinc illae lacrymae, et tot sophorum [gap: Greek word(s)] formatae de Deo, anima et mundo cogitationes ac meletemata, ingenti licet strepitu et paene cum dictatoria auctoritate, ut nunc quoque fit, pronunciata. Quem ignem ergo h. e. lucem Dei ex operibus splendentem infinitam forcipe non tangere, sed ex altari divino carbone sumto linguam animumque prius sacrare, quam in divina illa mysteria illotis manibus irrumpere, satius esset.] ob rationes jamdudum dictas datur, quod et tu ipse agnoscis. Ignosce autem, charissime Ruare, quod haec non elegantius et magis ad stilum Philosophorum accommodate prosero: vides enim, me in re difficili adhuc balbutire quasi, et materiam tantum subministrare, quae alio tempore melius proponi et expoliri queat ab iis, qui perfectius philosophari didicerunt. Dum autem dicis, te hic [note: Inhibere, retinere assensum, ad nullam sententiam accedere.] [gap: Greek word(s)] [note: Vtinam, quod in Philosophicis fassus est Ruarus: Esse quaedam, ubi intellectui subsistendum sit, nec detur procedere ultra; in mysteriorum quoque divinorum per revelationem cognitorum dijudicatione observasset! Si enim modesti est Philosophi, fateri, distincte concipi quaedam non posse, ea nimirum, quae infinico enti potius conveniunt, ut potentiae et scientiae ejus objecta; multo magis Theologos id decebit, a quibus: Dandum esse, Deum alquid posse, quod nos fateamur investigare non posse; omnium consensu jam pridem comprobatum est, ipsaque etiam verbi divini patefacti de mysteriis testificatio, commendataque nobis judicandi verecundia, toties repetita, confirmant.] vide,


page 594, image: ds0594

quam optime mecum jam consentias etiam inscius: nam ut tu a potentiali illa puncti in infinitum divisibilitate (qua scilicet ex istimatur et creditur fieri posse, ut punctum actu dividatur in infinitum, quemadmodum numerus augetur actu in infinitum) abhorres, ita et me scias non minus ab eadem abhorrere. De extasi Pauli duplicem adfers rationem, secundum quam ipse de se dicere potuerit, se fuisse extra corpus, quam utramque mecum communem habes: eadem enim et mihi hac de re sententia fuit: magis autem verisimile mihi videtur, Paulum dubitare, an revera corpore in coelum raptus fuerit, an vero corpore in terris existente tamen extasin sit passus, et quo ad animos ita affectus, ut sibi in coelo esse visus sit: quanquam haec quoque explicatio in prioris possibilitate fundetur, circa cujus modum aliquid est, in quo a te dissentio, sed de eo, quia longum id esset dicere, nihil nunc addo: delaberemur enim ad illam quaestionem, quae a Theologis passim agitatur, an et quando eadem numero corpora [note: Mirum est, qua via ad quaestionem illam, raptum seu ecstasin Paulli attentius consideraturus, se abripiendum putaverit Crusius. Corpore enim eodem et his in terris et in coelo simul se extitisse, nullatenus inquit Apostolus, multoque minus idem per raptum illum in alium mutatum affirmat; sed utrum anima, interea, dum tanta luce perfunderetur, ut rebus istis coelestibus se interfuisse non posset non sibi persuadere, a corpore certo quodam modo sejuncta fuerit, salva tamen essentia humana; anne vero ipsum quoque cum mente corpus illuc transvectum sit, divina quadam ratione, id est, quod fieri forte potuisse, nec tamen, hoccine an illud acciderit, asserere se posse, ait Apostolus. Rem ipsam vero, quam Paullus sui alias conscius nescivit, investigare velle, illud quam temerarium esse et nos, arbitramur.] e morte sint resurrectura? Sed haec quoque nunc satis sint: de caetero tuum ego adventum, si Deo ita iter tuum dirigere visum fuerit, expecto. Vale, optime Ruare. Dabara Stetini, calamo currento, die XXI. Febr. M DCXXIX.

XXXIX. M. RVARVS [note: 290] [note: Hanc epistolam, quam patri suo David Ruarus Cent. II. editor h. l. adscripsit, ego valde dubito, ab eo scriptam esse. Cum enim non constet, quamobrem, et qua occasione is Ratisbonam sub id tempus pervenerit, qui sequenti demum A. 1631. Wissowatium, non tamen hac via peregre abeuntem, comitari ailquousque coepit; tum vero maxime illud, quo minus credam, ab eo profectam, prohibet, quod Romano - Catholicos, constanter fere scriptor hic, ut suos commemorat, eorumque causam Lutheranorum rebus oppositam nostram (f. 292. et 293. marg.) appellat. Neque enim de patria Ruari Germania istic sermonem non esse, obscurum est: cujus etiam perexiguam ille, extra eam alioqui degens, rationem habuisse, mihi videtur. Accedit etiam stylus, qui neque, ita tersus atque purus, ut solet esse Ruarianus, neque tam svavis et concinnus, qualis in reliquis epistolis passim observatur, heic occurrit usurpatus. Parum ergo abest, quin suspicer, epistolam hanc, ab alio forte scriptam, eo nomine, quod fata t. t. singulatia quaedam Germaniae [gap: Greek word(s)] delineata exhiberet, manu Mart. Ruari descriptam, atque a filio hac de causa, quod patris illam esse opinaretur, caeteris per errorem interpositam esse. Ab amico ad Ruarum equidem datam aliquando existimaveram, sed cum preces hominis Sociniani expetitas, et titulum Reverendi expenderem animo, eam facile opinionem missam feci.] N. N.

REverende Domine, nihil admodum scriptu dignum interea apud nos accidit, ex quo postremas meas ad te dedi. Conventus tamen


page 595, image: ds0595

Principum [note: Comitia haud dubie haec sunt Electorum, in quae digitum intendit epistolae auctor, Ratisbonensia; de quibus breviter in Epitom. Hist. Append. f. 766. (a) Cluverus. Sub haec comitia habebantar Ratisponae, seu constituendae per Germaniam paci, seu alendo commodius exercitui, donec imperatae facerent, qui Caesaris aut foederatorum Romanensium placitis adversarentur. Electores Evangelici, Saxo et Brandenburgicus, interesse huic conventui, nisi per Legatos detrectabant; Romanam qui colunt sedem Pontificis frequentes aderant; a quibus et renovatum foedus decretumque, ut validissimus cogeretur exercitus compellendis Principibus ad Eccles. restitutionem bonorum, quaecunque post Passaviensem transactionem suis adjecissent partibus etc. Exauctorationem de reliquo etiam Ducis exercitus Caesarei Wallensteinii decretam fuisse et mox executioni datam, notum est.] adhuc durat, necdum de discessu eorum quicquam certi significare possum. Crediderim quidem, si difficultates rerum praesentium aliquatenus explicatae essent, quemque ad sua quam ocissime revolaturum. Nam et commoratio haec diuturna plerisque molesta, atque etiam pergravis est, et res domesticae complures ad sua negotia revocant. Verum difficultates, quas dixi, solito graviores, moram hanc diuturnam causari videntur. Argumento sunt frequentissimae et diuturnae consultationes, atque etiam nescio, quae tristior solito rerum facies, quae quam vis conviviis ac compotationibus aliarumque voluptatum spectaculis frequentioribus, qui [note: Delendum est hoc vocabulum seu pronomen qui, sensum obscurans magis, quam dilucidans.] de industria tegatur, evidentior tamen est, quam ut plene occultari queat. Si de re ipsa ex me quaeras, cum insigni omnia cum taciturnitate gerantur, divinare aliquid licebit, affirmare certe non licebit. Suspicor enim, Sveciae Regis molitiones, praeter alia, omnium Catholicorum animos vehementer perplexos reddere. [note: Nec mirum, cum subito irrupissent nuperrime, et latius jam per Saxoniam inferiorem vagarentur, longiusque indies progrederentur. Hinc in iisdem Comitiis l. c. proscriptionis poenam eis indictam esse legitur, si qui ope operaque Svecorum conatibus faverent, et ordinibus contra injunctum dicitur, ut subsidia in bellum Sveco inferendum suppeditarent finguli.]


page 596, image: ds0596

Quotidie quippe novi de ejus conatibus nuncii adseruntur, quale [note: 291] est, quod nuperrime allatum fuit, eum castris ad Stetinum bene munitis, praesidioque ibi firmo relicto, navibus conscensis validam militum manum alicubi in littore Balthico non longe Rostochio in terram exposuisse, eoque facto nostrorum consilium, qui, appositis ad Garzium castris, progressum ipsius remorari constituerant, fefellisse. Rumoribus etiam haud plane incertis nunciatum fuit, Suecos Rostochium obsidione premere, qua si potiantur, quid restat, nisi Wismaria, ut universi littoris ac maris Balthici dominium obtineant? In cujus occupatione quantam Catholici spem posuerant, tutemet optime novisti. His accedit aperta Magdeburgensium rebellio, et pseudo-Episcopi Hallens. [note: Christiani Wilhelmi, Brandenburg. qui h. t. postquam ab dicatus erat Administratione Archi - Episcopatus Magdeburgensis, post Svecorum adventum, et ipsam hanc urbem et Halam subito recuperavit, et quia Halae, cum haec scriberentur, commorabatur, arcem Caesareanoum praesidio: munitam occupaturus, ideo sine dubio Halensis Pseudo - Episcopus dicitur: Magdeburgensium rebellio autem non aliam ob caussam ita appellatur, quam quia cives priorem illum Episcopum receperant, et Canonici Augustum potius Sax. Elect. filium, quam Leopoldum Wilhelmum Caesaris gnatum, Praesulem sibi designaverant.] novae quotidie copiae. Quin et hoc nunciatum fuit, Ducem quendam Lauenburgensium [note: Franciscum Carolum, qui Boizenburgum et Vinsbemium etc. insedit.] repente, nescio unde, parvis cum copiis provolantem, aliquot ad ripam Albis oppida Sueci nomine et auspiciis occupasse, jamque copiis quotidie recentibus auctum majora moliri, timendumque esse, nisi in obsidione alicujus urbis Rex ipse detineatur, ut sese cum Hallensi exule [note: Eodem illo Christ. Wilhelmo, qui hucusque huc illuc et in Sveciam usque digressus erat. Ex quo et praecedentibus potissimum verbis, non fuisse Ruarum, sed alium partium hominem harum litterarum auctorem, denuo patet. Halensem iterum hunc exulem vocat, non tantum, ut opinor, ideo, quia post reditum ex proscriptione Halae maximam partem commorabatur, et in arce recuperanda a Caesareanis occupatus erat; sed etiam per contemtum, unde, quis scriptor sit, iterum liquet.] et illo Lauenburgico conjungat, et, viribus ac copiis conjunctis, pontem Dessaviensem aggrediantur, quo occupato, omnibusque adeo ad Albim trajectibus in potestatem redactis, exercitus Caesareani cis Albim a trans - Albinis divellentur, quo nihil accidere potest rebus [note: 292] Catholicorum perniciosius. Hoc enim perfecto, hostes tum Pomeranicum ac Megapolitanum Ducatus omni Imperialis militis metu liberabunt, tum Magdeburgensibus aliisque cis - Albinis rebellibus suppetias pro libitu ferre poterunt: imo commeatum sibi liberum in territorio Catholicorum aperient, quod factum quaenam secutura fint, tibi pro tua prudentia aestimandum relinquo.



page 597, image: ds0597

Dices: Atqui satis est Imperatori reliquisque Catholicis Principibus ad resistendum externo illi Regulo, [note: Novum Pontificii hominis, qui haec scripserit, indicium. Quos Gustavum Adolphum primum in Pomeraniam e navibus cum suis egressum, atque inde paullo latius progressum, quod copiae primum simul advectae non admodum numerosae fuissent, adspernatos esse, et contemtui habuisse, notum est.] virium ac potentiae. Verum quidem hoc: sed interim multa melioribus consiliis obstare videntur. Ac primum quidem est, quod plane verendum est, ne Suecus ille clandestinis Principum ac Statuum quorundam Imperii consociationnibus instigetur, atque etiam confirmetur. Multa sunt, quae verisimilem hanc suspicionem reddunt. Notum est, quid Hassiae Landgravius [note: Guilielmus, qui Bernhardi Saxonis mature etiam amicitiam sibi conciliavit.] nomine Electoris Saxoniae proposuerit, et quam minaciter, impudenterque nonnulla exegerit. Nec suspicione vacat, quod Hallens. et Lauenburgicus novas subinde conscribunt copias, cum ex propriis aerariis pecunias depromere nequeant, et Sueci thesaurus jamdudum consumptus sit.

Secundum est, quod totus populus Lutheranus Sueci incepto et actionibus faveat, qui proinde ubique adventanti ultro portas aperiet, et nostros contra hostiliter persequetur, cujus quidem rei aliquot jam exempla vidimus.

[note: 293] Tertium a militum nostrorum inconstantia, qui cum plerique Lutherani sint, et pro Augustana Religione bellum a Sueco geri persuasum habeant, timendum est, ne medio in certamine denficiant, et causam nostram prodant.

Quartum, idque potissimum, est intestina nostrorum diffidentia et simultas, nam cum e re communi sit, ut uterque exercitus tum Caesareanus, tum Confoederatus, [note: Ex Bavaris potissimum et Hispanis constans; caeteris, sed minus potentibus, adjutoribus.] ab uno aliquo Duce seu Generali gubernetur, Catholici in hoc puncto inter se convenire non possunt. Austriaci enim metuunt, ne, si Generalis ille ex Confoederatis eligatur, aliquid suae decedat autoritati atque potentiae; contra Confoederati timent, si idem ex parte Austriacorum creetur, nesuam perdant securitatem ac libertatem. Neque vero utrinque suspicionum causae deficiunt. Neque enim novae sunt hae simultates, sed jam propemodum inveteratae, ex quo hoc mihi tandem secuturum


page 598, image: ds0598

videtur, ut utraque pars suum exercitum peculiari sub gubernatore contra communem hostem educat. Etenim cognita tibi sunt confoederatorum ingenia, Coloniensis dignitatis suae studiosissimum; Trevirensis vero cedere nescium. Ipse vero Imperator semper propositi tenacissimus fuit. Spero tamen, utramque partem, perspecto summo discrimine, et periculo, in quo res Catholicae versantur, tandem oculos aperturam, et in medium consulturam. Quis enim adeo [note: 294] coecus est, ut non videat, non de honore, existimatione, aut dignitate, vel etiam de bonis et facultatibus hoc in bello, sed de vita et sanguine certamen esse. Neque enim Catholicis mitiora ab hostibus hisce expectanda sunt, quam qualia ipsi ab istis perpessi fuerint, imo etiam graviora. His accedunt etiam alia, quae simultates Catholicorum inter ipsos fovent: veluti, quod confoederati non probant Caesaris factum, quod Italico bello [note: Cum Gallis ab Hispanis arctissimo Caesari foedere junctis occasione Mantuanae successionis gesto, et anno sequenti 1631. pace Chierascensi finito: cujus maluissent foederati Caesaris curam tantam non haberi, dum in Germania res componerentur.] se immiscuerit, in quo Gallus justiorem causam defendere videtur, itaque gratificari ipsi recusant, nisi pace cum Gallo facta res Italiae in integrum restituat. Item, quod Belgico se bello ipsis invitis et inconsultis immiscuerit, cum tamen palam omnibus sit, ex Hollandorum inimicitia ingentia in Imperium mala et incommoda redundare, et nulla e contra bona expectanda esse, cum invicta plane sit gens illa, propter situm regionis, quam inhabitet. Item quod Imperator omnes hactenus disciplinae militaris leges neglexerit, Ducumque et capitaneorum suorum superbiam et insolentiam eousque crescere passus sit, ut primarios Imperii Principes [note: Cujusmodi prae caeteris Fridlandiae Dux Wallenstenius fuit, susque deque omnes habens.] prae se contempserint, eosque multis injuriis affecerint: imo ipsorum Catholicorum Principum territoriis non pepercerint, unde totum Imperium absque ulla necessitate aut utilitate ad extremam maciem egestatemque redactum sit. His consideratis, difficultatum [note: 295] tibi causas in gerendo bello Suecico aliquatenus innotescere cupio. Ac Caesar quidem Italicae se pacis studiosum ostendit, sed conditiones, quae a Gallo proponuntur, parum e dignitate Caesarea esse videntur. Britannus [note: Carolus I., aeque ac pater generi, post mortem Jacobi, affinis et sororis exulis porro curam gerens. Ipse enim Fridericus V. anno 1632. demum Moguntiae d. 19. Novembris diem suum praemature, ann. 36. amplius natus, obiit.] autem, nisi Palatino restituto facere pacem


page 599, image: ds0599

renuit. Atque haec conditio talis est, ut praeterquam quod totum Catholicorum institutum evertat, nec in Imperatoris nec in Hispani ipsius potestate amplius sit, Palatinatu nimirum inter tot possessores jamdudum distributo. Omnibus his malis accedunt, nescio qui de irruptionibus Turcarum rumores; credibile enim est, hostes domus Austriacae non quieturos, nisi Turcarum arma irritaverint. Et ut, quod sentio, dicam, credo quibusdam Principibus etiam Catholicis non displicere, quod Caesarem in tot tantasque difficultates conjectum vident, ex quibus tamen, si solis domus Austriacae opibus, copiis et viribus eluctari poterit, quod quidem, quantum poterit, conabitur, priusquam ad inferiorem aufugiat auxilium, ego magnam rerum mutationem, etiam inter ipsos Principes ac Status Imperii Catholicos breviter [note: Haud dubie legendum est, praevidere.] mihi videor. Quicquid autem fuerit, confido Deum promissionis suae non fore immemorem, qua aeternam Ecclesiam im mutatam constituram pollicitus est, quod ut im pleatur, preces vestras cum nostris conjungite. Vale, datae Ratisbonae XII. Octobris, M DCXXX.

XL. M. RVARVS JOANNI NAERANO. [note: 296] [note: Samuelis filio: de quo consule Cent. I. ep. 82 sq.]

REdux e Polonia, Silesia atque Marchia his demum diebus factus, literas tuas, doctissime Naerane, Kalendis Maji datas domi meae deprehendi, ad quas nunc responsum paro. Literae tuae nunquam mihi prolixitate sua molestae sunt, modo ne parem a me prolixitatem exigas, quam occupationes meae non semper permittunt. Quod consilium parentis in deligendo vitae studiorumque tuorum domicilio [note: Incertum est, utrum de munere publico suscipiendo, an mora qualicunque alicubi trahenda, donec officio alicui admoveretur, inter patrem filiumque actum atque h. l. sermo sit. Nondum certe apud Veteramnates, ubi deinceps Eccl. Remonstrantium praesuit, h. a. docuisse, hinc effici potest. Academiam autem aliquam intelligi, tanto minus credibile est, quia uxorem jam filius duxerat.] sequeris, improbare nequeo. Nos hic inter spem pacis bellique metum ambigui natamus, quamvis belli aleae fortassis propiores simus. Sueci Prussiam quidem dimittunt, sed Livoniam mordicus tenent, quam tamen Poloni tanquam regno debitam rigide exigunt. Rex noster [note: Vladislaus IV., Sigismundi II. filius.] hanc legitimi belli occasionem forsan non invitus arripuit, quod per eam, si fortuna causae faverit, ad haereditarii


page 600, image: ds0600

imperii [note: Svecici, quo Pater, Johannis Sveciae R. filius, ob caussas notissimas exciderat. Hanc vero spem inde potissimum denuo conceperat filius, quod foris, in Germania nimirum, sat Svecos habere, quod agerent, atque hinc tentandum aliquid esse, in gratiam caussae Pontificiae, existimaret.] possessionem aditus ei pateat, cujus alioquin jus atque titulum, ut ferunt, hujus regni tranquillitati donaturum se promiserat. Emisit rex nuper literas publicas, quibus Suecos ad obedientiam revocat, quarum exemplar hisce meis adjungam. Nondum tamen classicum auditum est. Legati vestri una cum Gallis bello diligenter [note: 297] intercedunt, quorum operam utinam fortunet supremus pacis arbiter! Nostri e regione capitis ad divortium Vistulae a Suecis extructi aliam molem erexerunt, quo fraenum Suecis injiciant, et excursiones eorum prohibeant. Agger etiam, qui urbem hanc munit, varie emendatur ad novae artis praecepta. Copiis civitatis prae est Hubaldus quidam, ab exercitu Saxonico magnis stipendiis evocatus. Matrimonium regium cum Palatina [note: Caruit successu consilium hoc, cum Palatina Frid. V. filia Elisabetha, doctissima et postea Abbatissa Herfordiensi decretarum nuptiarum; utut Regi valde optabilium. Et quia religionem Reformatam cum Pontificia illa commutare renuebat, excusatione ad Regem Angl. Carolum praemissa p. p. ducta est in matrimonium Caecilia Renata Ferd. II. Imperat gnata, quae, quanquam sterilis non esset, haeredem tamen masculum non reliquit, et ipsa quoque mature ann. 1644. diem supremum obiit.] nonnulli adhuc indubium vocant: ego de eo tamen bene spero. De proposito studiorum tuorum lubenter intelligo, quae scribis. Vnum id tantum minus probo, quod existimare videris, omnia ea, quae tibi proponis, exacte tibi prius scienda, quam ad munus aliquod in Ecclesia publicum accedas. [note: Non obscure hinc efficio, de functione quadam, et forte ipsa illa apud Veteramnates subeunda cum filio disputasse patrem, atque hinc prioribus lucem aliquam accendendam esse verbis generalibus et ambiguis opinor. Locum tamen dedisse patris consilio filium, periculi aliquid jam praevidentem, eventus docuit.] Ego vero contra sentio, et populum de cultu divino pietatisque officiis recte instrui posse, etiamsi multa eorum, ad quorum tu cognitionem aspiras, ignorentur, et muneris alicujus publici functionem tibi nequaquam obfuturam, quo minus cum in accurata veri indagatione, tum in subtili sophismatum omnium retectione quotidie progrediaris. Quam tu religionis arcem intelligas, utut id non exprimas, ex eo maxime colligo, quod de ea cum patre tibi nonnunquam controvorsiam intercedere narras. Novi foecundum parentis tui ingenium, et vulgaribus non facile acquiescens: itaque si novis quibusdam argumentis causam illam [note: Remonstrantium, puto. Socinismo enim addictum fuisse, vix demonstrari potest: etsi mitius de illis, errorumque momento, ut caeteri Episcopii collegae et discipuli, senserit atque statuerit. Et fortassis etiam nostram alioquin vocasset potius, quam illam, Ruarus.] fortasse fulcit, ea non


page 601, image: ds0601

[note: 298] invitus ex te intelligam. Per autem mihi gratum est, quod spem facis controversiae illius a magistro nostro [note: Non alio, haud dubie, quam Simone Episcopio, quem et ipse Ruarus docentem audiverat, Lugduni cum moraretur, non sine applausu Theologiam jam tunc professum, quae Socini etiam discipulis magis, quam aliorum ad palatum erat.] dirimendae, cujus ego judicium exactum magni facio, modo id satis adhuc liberum permittant ea, quae vides, tempora. [note: Etenim nuper demum et connivendo magis, quam concedendo, multoque minus jubendo, libertatem docendi aliquam Remonstrantes recuperaverant.] Wissowatius [note: Ex peregrinatione diuturna redux Andreas Wissowatius, Fausti Socini e filia nepos, qui postquam anno 1631. e patria, comite, ad certum usque tempus, ipso quoque, cum aliis, Ruaro, abierat, nuper reversus ad suos anno 1635. in vita, a Sandio Biblioth. Vnitar. subtexta, legitur.] post abitum meum demum huc appulit, et ante reditum discessit, et, quod aegrius fero, ne literas quidem ullas, in quibus me de illis, quae tu promittis, certiorem redderet, hic reliquit. Fortunam Ecclesiarum vestrarum idem, ut video, moratur, quod interdum et nostrarum: [note: Non satis percipio, quomodo Ecclesiam Remonstrantium egestas morari potuerit, cui ditissimi quique in Belgio favebant. Alia caussa fuit, quam Remonstrantes cum Socinianis habebant communem, quam Ruarus facile odorari potuisset, nisi nimium sibi suisque tribuisset.] quod in tantis tamen populi vestratis opibus mirum est. Sed est fere paulo attentior ad rem ille supra aliarum quoque nationum morem, ut nosti. Quae de naevis nonnullorum quereris, nihil miror, cum inter ipsos quoque Apostolos Judas proditor fuerit. Illud magis, quod disciplinae severitas, de qua jam ante triennium cum proceribus nonnullis sermo mihi fuit, tamdiu differatur. Gallorum Calvinistarum de Grotii caussa et religione judicium lubens intelligo. Fortassis nova Grotii fortuna [note: Legati Reginae Sveciae dignitas, qua ornatus sub initium hujus anni in Galliam rediit.] nubem hanc, quae prius occupatos gerebant animos, detersit. Nec enim frustra Plinius fortunam ait in tota mortalium ratione utramque paginam facere. Petiveras antehac a me libros nonnullos; hos in unum ego fasciculum collectos nobilissimo cuidam juveni Nicolao Krupcae reddendos tibi [note: 299] jam ante nuperum meum iter tradideram, nec dubito quin eos interea acceperis. Nunc denuo nonnullos a me petis, sed incerto numero, eoque ignosces, si mentem tuam non exacte sum assecutus. Commentarii in epistolam ad Hebraeos [note: Jo. Crellii et Jon. Slichtingii sociata, ut habetur in Praesatione, opera confectus et elaboratus, ita tamen ut primas partes ipse Slichtingius Crellio deferat. Editus primum anno 1634. 8., et a Joh. Braunio potissimum examinatus.] exemplar unum paulo nitidius,


page 602, image: ds0602

eoque et carius adjunxi: si quis sumptum eum non detrectet, sunt plura ejus generis penes me. Nobilissimo Krupcae velim literas adjunctas a Goslavio [note: Adamus, ut conjicio, quem superfuisse adhuc h. a. ex hac epistola colligimus.] reddas cum falute a me dicta: hanc enim nunc, quam literas ad illum mittere malui. Vale, et saluta parentes tuos uxoremque meis verbis. Dabam Gedani prid. eid. Julii, anno M DCXXXV. Bodsaccus [note: Anti - Stegmannus est, quem h. l. Ruarus nigro carbone notat, Liber Anti-Socinianus anno 1635. 8v. Gedani evulgatus, Jachimo Stegmanno, seniori oppositus, atque hujus Prob der Einsaeltigen Warnung fur der new Photinianischen Lebr, quae anno 1633. Racoviae lucem adspexerat, sub incudem vocans: quod vel ex inscriptione integra, qua Gegen - Prob der falschen Prob J. Stegmanns, dicitur, patet.] sacrum contra nos librum denuo in publicum extrusit, plenum calumniis et ineptiis: nosti hominis ingenium. Iterum vale.

XLI. D. SAPMA [note: Dominicus Sapma, Hornanae quondam Eccl. Pastor, et Remonstrantium caussam constanter adhuc agens, postquam pristinae Ecclesiae, ut ex subscriptione epistolae hujus patet, tolerato interim fortiter exilio, redditus erat.] M. RVARO.

AD literas tuas, vir humanissime, quibus epistolio nostro, tibi Dantiscum eunti sequuto, respondere quum ocissime non gravatus sueras, et nos prima occasione oblata respondere statueramus, at ea, de improviso dicam an negligenter, praetermissa, et literis tuis, aliis nostris et libellis et chartulis obrutis, parum abfuit, quin animi deliquium obvenisset, nisi egestas, (quod tractatu adhuc uno aut altero [note: 300] carerem, quem mihi certo a te promiseram) memoriam tui rescripti et neglecti mei responsi mihi refricasset. Quum nobiscum esses, [note: Eo tempore, quo comitabatur in Belgium abeuntem, ut puto, Wissowatium. Ex quo brevi itinere peracto, domum mature reversus, peregrinari desiit Ruarus. Hoc enim tempore potissimum librorum Socinianorum pararium egit.] eosque, quos habebas, tractatus attulisses, in chartulam conjiciebas titulos eorum libellorum, quibus nos adhuc destituebamur, quae si amissa manet, ecce aliam, quibus libellis quaeso, si quid interea temporis a vestris temporis alicujus momenti latino idiomate editum fuerit, addere ne graveris. De usu gladii inter Christianos, ajebas vestrorum quaedam exstare scripta; non memini vidisse me ullum aliud, praeterquam quod contra Palae ologum a Socino editum


page 603, image: ds0603

est, in quo tamen libello Socinus ipse declarat expresse, non agi revera de Magistratus autoritate, sed de Christianorum hominum privatorum officio: cum alibi tamen dicat: De Magistratu quid censeam, et quatenus illum Christiano homini gerere licere credam, satis ex libro meo adversus Palaeologum intelligi potest, si quis illum diligenter legat. Quae quidem prima fronte vix credebam ab eodem dicta aut scripta, neque etiamnum, vel prius cum libello ipso, vel posterius cum priore dicto, commode satis conciliare possum. Videtur mihi Socinus (salvo meliore judicio et salva tanti viri reverentia) in priore scripto liberior et candidior, in postremis meticulosior, [note: Ita est. Rectius autem dixisset Sapma, fuisse Socinum in plerisque ad agenda pertinentibus Scepticum. Cujus rei de militia obeunda specimen vid. in epist. ad Christoph. Morstinium, data eademque num. 2. quae Tom. I. Opp. f. 456. (b) legitur excusa. Quae caussa etiam fuit, ut ne nunc quidem sicut olim idem de Magistratu ejus sentiant discipuli; sed plerique tamen ad Reipublicae Polonicae, gentisque bellicosae indolem, fidem quoque suam attemperarint.] in iisque concedere Christianis gerere magistratum, ea lege, ne gladio utantur, ne quenquam [note: 301] capite plectant, membrove mutilent, et alia magistratus praecipua, quae numerantur, munia ne obeant, hoc est, dummodo ne magistratum gerant. Eo pacto, uti quidem mihi videtur, ad quaestionem propositam non respondetur, sed astute ea declinata, propter invidiam, [note: Nobilitatis, ut paullo ante dictum est, Polonicae, cui, quando ipse Socinus adscriptus fuit, visum erat exosum valde, si statueret, non licere belligerari, aut vi et gladio sontium ac maleficorum petulantiam compescere, cum vix alio modo in tanto libertatis abusu, quam gravissimis poenis obviam in eo regno iri possit. Ridiculum est et anxiae mentis indicium, faciens consilium, quo Morstinio l. c. ut, si sectetur militiam, in communi caussa vix evitabilem, non tamen quenquam occidat, aut membrum mutilet, svasit.] transilitur ad aliam, disputaturque strenue de magistratu, qualis in rerum natura nunquam suit, nec facile usquam erit, vel ad unum diem. Aperte, meo judicio, aut concedendum est, ad desensionem bonorum et coercitionem malorum, homini Christiano licere, imo ad id electum seu natum teneri, magistratum gerere, et per consequens gladio uti, aut negandum est, et e sacris literis probandum, aut ipsam illam functionem per se esse talem, aut in se et quasi essentialiter habere ea, quae homini Christiano sint illicita, et non conveniant. Si e vestris quisquam [note: Factum id est non multo post a Jona Slichtingio, cujus melior sententia inter opera Wolzogeniana in Append, cum altera duriori ipsius puta Wolzogenii conferenda, legatur.] hac de re planius, vel vestram, vel suam orbi Christiano scripto aliquo sententiam


page 604, image: ds0604

aperuent, id, quaeso, nobis ne graveris communicare. Ad nostra quod attinet, instituta nobis aliquando fuit collatio per literas cum viro quodam in Frisia probo licet ac pio, et in hac controversia non inexercitato, illiterato tamen, et nimium iracundo, quo ejus vitio etiam coactus fui intempestive eam abrumpere; postmodum aliam susceperam cum clarissimo Domino Conrado Vorstio, [note: Cujus cum Dom. Sapma hoc de argumento disceptatio maxima ex parte habetur in Epist. Remonstr. num. 423. sqq.] ut et deinde cum, eruditione nescio, an pietate magis, conspicuo viro, Domino [note: 302] Hogerbetio, [note: Romulus Hogebertius aliis dicitur; rectius autem Rumoldus Hoogerbeets nomen ejus scribitur, qui Roterodamensis Consiliarius fuit. Idem vero ille, qui, ut mente eadem ita consors quoque H. Grotii ejusdem, in carcere Lupisteinensi fortunae fuit, h. l. intelligitur. Modesta de reliquo fuit Hoogerbeetfii de Magistratu, et Vorstianae similis sententia, quam in iisdem Epp. Remonstr. num. 425. ad N. N. (quem ipsum Sapmam fuisse conjicio) perscripsit. Quando, et qua libertate arctiori indulta, villae nempe unius limitibus circumscripta, e carcere liberatus fuerit optimus senex post septem annorum captivitatem toleratam, et quo denique anno, videlicet 1625., diem obierit, Grotius in epist. ad Galos num. 87. Benjam. Aub. Maurerio significavit: ubi, si volupe est, plura de ejus fatis legere licet.] dum adhuc ob patriae libertatis defensionem in vinculis ageret, sed uterque praematura nobis morte ereptus, quod erat institutum, vix caeptum fuit. Prolixior fui, Vir honorande, quam statueram, abrumpam itaque, ne majoribus tibi et gravioribus curis occupatissimo ulterius negotium facessam. Servet te D. Jesus incolumem, tuisque laboribus et studiis gratiose benedicat. Hornae [note: Quo maturius, quam caeteri, anno 1619. una in exilium pulsi, rediit. Etenim jam anno 1622. Horna in Galliam ad Episcopium eas, quae supra citatae sunt, literas scripsit: Privatam tamen istic vitam egisse, donec dissipatis magis pleniusque nebulis officium publicum ibidem administrandum reciperet, verisimile est.] X. Kalend. Aprilis, Anno 1634.

XLII. KITZIKPF [note: Fictum procul dubio nomen, sub quo J. A. Poemerum latitare voluisse, filius editor in Indice huic Cent. II. subjecto affirmavit. Esse tamen, cur dubitemus, caussas, in notis subinde adjectis indicabimus. Inter quas princeps est, quod auctor hujus epistolae palam Remonstrantismum profitetur. Probabilius videtur, Sam Naeranum hoc sub involucro, ab ipsomet ficto, delitescere.] M. RVARO.

ORnatissime atque amicissime Domine Ruare: Nimis diuturnum inter nos est silentium, cujus caussam fateor a me ortam, qui postremis tuis litteris nihil respondi. Nunc quidam a Martino Boksa


page 605, image: ds0605

Vngaro huc missus luculentam occasionem offert rumpendi silentii mei, quippe qui metum omnem eximit litterarum minus recte curandarum. Quanquam haec forte nunc scriptio supervacanea futura est, quum ipse hic exspecteris a tuis, quibus et me annumero, sed alio titulo tuum, quam quo illi. Magis magisque tamen vos videmini fieri nostri potius, quam nos vestri. Remonstrantismi enim non obscura vestigia visus sum mihi deprehendere in accurato D. Crellii commentario, [note: In ep. ad Hebraeos: cujus maxima pars Crellio debetur.] quem D. Schlichtingius nuper publicavit. [note: 303] Distincte ille, non sine te suffragatore, ut puto, sententiam de habitu a Lutheranis non plane immerito exagitatam, proponit nullo deinceps jure exagitandam. Christum obedientia sua jus remissionis peccatorum nobis peperisse asserit, quod nostra est sententia de satisfactione. De homicidio ea dicit, quibus jus gladii asserere Magistratui, omnino videtur. De fide ita loquitur (si bene memini, properanter enim legere tantum licuit) ut nos non sit habiturus refragatores. Vtinam tam perspicacis ingenii, tam subacti judicii viri cogitarent de asserenda Domino Jesu vera deitate, veritate naturae divinae! Forte ut in quibusdam aliis, ita nec hic Socinus rem acu tetigit. Mihi minus minusque fit verisimile, non alio titulo Christum Deum esse, quam quo vos asseritis. Et graviter sane hic errare videmini, si erratis. Quum fides Christiana sit haec, credere Jesum esse Christum filium Dei viventis, quemadmodum qui sacerdotem eum potiore ejus appellationis ratione non agnoscit, qui obedientiam ejus negat esse sacrificium propitiatorium, ita nec filium Dei viventis credere videtur, qui negat divinae naturae factum esse participem, quae maxime propria videtur filiationis ratio. A proprietate autem verborum discedere, nulla hic suadere videtur necessitas. Quae vos de Deitate Christi creditis, eadem credimus et nos, sed non vos omnia ea, quae credenda de ea videntur. Imo non agnoscitis praecipuam [note: 304] Deitatis ipsius rationem. Tarnovii [note: Paulli Tarnovii: de quo paullo post.] scriptum adversus Anti - Wujekum, [note: Titulus L. hic est: De Sacro - Sancta Trinitate Liber unus, oppositus Fausti Socini refutationi, quam in Anti-Wujeko videlicet ex professo molitus est. Publicatus autem fuit iste libellus Tarnovii jam anno, 1625. 4to, conf. ep. 29. ubi etiam Crusius ejus meminerat.] forte legeris. Scio, est impar congressus Achilli. Sed quamvis vulgarem sententiam propugnare non potest: interdum tamen videtur afferre aliquid, quod arguit, honorificentius de Christo esse sentiendum, quam vos sentitis. Quid si, quod vulgo


page 606, image: ds0606

dicitur de assumta humana natura in unitatem personae divinae, invertatur, et dicatur divina natura assumta in unitatem personae humanae? [note: Male ita invertit sententiam auctor epistolae. Neque enim solum Paullus Hebr. II. filium Dei, ait, assumsisse semen Abrahae, seu ex posteritate ejus humanam naturam non rursus; sed ipsa quoque subsistentiae communicatio in humanam naturam admodum agentis ac divinam perficientis caussae neutiquam; optime omnium vero in illam, ut a filio Dei perfectam convenit. Hujus enim est accipere, illius [gap: Greek word(s)] dare. Verbum caro factum est, inquit Johannes; neutiquam vero inverso ordine hoc mysterium enuntiat. Sic enim etiam humanam Christum personam jam ante incarnationem fuisse, dicere oporteret: cum nihil, quod assumere aliud quiddam queat, nisi jam existens, immo et subsistens, vel mente concipi possit.] certe personalitatis humanae argumenta sunt evidentia non minus in Christo, quam in nobis, sed nec obscura divinae naturae argumenta in proprietatibus divinis, quae in Christo eluxerunt etiam, priusquam eveheretur ad summum imperium, quo eum sua obedientia perduxit. Cur non divina aliqua natura vehiculum divinarum proprietatum? Vos philosophi, qui inani philosophiae et theologiae jamdudum renunciastis, non difficulter, puto, rationibus validis substantialem aliquam Deitatem Christo adstrueretis. Sed vix videtur vobis tanti, ea in re operam ullam ponere, nec momentum ejus [note: Recte haec monet, quisquis epist. hanc exaravit. Quo pacto enim fides tuto sospitatori alicui innitatur nostra, tanquam lapidi angulari, ita ut immori etiam ei non vereatur, quae divinae fidei indoles est, nisi inconcussa personae ejus dignitas accurate et solide cognita sit? Quam etiam ob rem ipse Christus doctrinam hanc, petrae nomine insignitam, quam maxime capitalem Matth. XVI, 18. declaravit, et Ecclesia Christi illam quoque propterea, prae caeteris Paullo jubente Eph. II, 20. omni studio tuetur.] rei satis videmini expendere. Si divinae naturae veritas in Christo adstructa satis esset, esset simul et ejusdem aeternitas, et ita respectu divinae naturae aeternus Deus dici posset, sano aliquo sensu multoque facilius diffunderetur passim, quae vobis affulsit in quibusdam dogmatibus Christianis, clarior veritatis lux. Non est nova sententia, [note: 305] quam propono, sed proposita in libro cui titulus: Catalogus Haereticorum. [note: Non alium, puto, innui, quam eum, qui a Conr. Schlusselburgio in vicinia editus eo tempore et maxime celebris fuit: cujus I. Pars etiam Anti - Trinitariis est ex instituto opposita.] Quanquam hanc coram tibi proposui, visum est, cramben hanc hic tibi recoquere, ut cum tuis eam excutias, et instructior accedas ad eam nobis eximendam, si a vero aliena tibi tuisque videbitur. Non deerunt hic, qui tecum de Christianae Religionis controversis capp. volent conferre, cum huc veneris. Crevit eorum, post discessum tuum, numerus. Sed bellum hoc forte non


page 607, image: ds0607

patietur, nos conjungi. Agitur jam de induciis, sed pauci e prudentioribus exspectant tractationis optatum exitum. Si induciae non fiunt, vicinus Caesarianus miles turbabit hic, metuo, omnia, et me hinc abiget aliosque, et tibi reditum ad nos intercludet. In Hollandiam, si bellum hic durat, redeundum mihi erit, quanquam nondum ibi libertas nobis est restituta. Evocat me hinc in Silesiam Hema noster, monetarius Glatsensis. Sed ille solus ibi cum Medicinae Doctore non profitetur Papismum. Scribit, in Bregensis Principis ditione esse loca quaedam, Glatzio vicina, ubi tuto degere possem. Sed mallem, locum aliquem assignaret, ubi tuo vel tui similium consortio possem frui. Nec scio, an satis tuta apud vos futura sint omnia, si hoc bellum durat. Suecus enim auxiliaribus foederatorum copiis instructus, [note: Non obscure hinc effici potest, anno jam exeunte 1628. de Svecorum transitu in Germaniam sermonem fuisse: ita tamen ut Svecos, quod et probabilius erat, per Poloniam e Borussia, ubi plurimum eorum invaluerat potentia, ingressuros esse in Silesiam, epistolae scriptor putarit. Nondum enim de conditionibus induciarum inter eos atque Polonos hoc ann. 1628. sed proximo demum anno 1629. convenisse notum est.] latius opinione multorum forte vagabitur, et necesse habebit Caesar, in finibus Silesiae disponere militem adversus [note: 306] Suecum, eo conaturum perrumpere. Quod magis vobis metuendum videtur, si fiunt hie induciae, nisi quod non videntur Poloni permissuri Sueco liberum ad vos [note: Bobowici, ut videtur, tunc haerentes Ruarum, atque patronum ejus, Saccum cum suis: cujus in extremis limitibus Silesiae, Poloniae majori conterminis, id praedium, quod saepius jam dictum est, situm erat.] transitum. Nullus videtur tutior receptus esse, quam apud Hollandos nostros, apud quos nec vobiscum sentientibus deerit, puto, nec progressu temporis exercitium Religionis vestrae, ita strenue pugnant nostri pro generali conscientiae et communi libertate.

Rupella dicitur non iniquis conditionibus dedita, [note: Frustra respectans, extremaque vi samis tolerata, non tam domitis fortissimis civium pectoribus, quam, quod nihil superesset spei de Anglicana ope, largiter ante facta, ut se traderent, adactis. Quae conditiones fuerint non iniquae quidem, sed durae tamen, quibus pro religionis libertate exorata et impetrata, arcem intra moenia, suo sumtu aedificare et intra trimestre caetera loca munita dedere jubebantur, aliunde constat.] et pax inter Britannum et Gallum eam deditionem subsecutura. Pax illa Caesari satis facesset negotii, et inducias nostras in his oris promovebit, neque enim Poloni sine Caesariano auxilio Sueco pares futuri sunt a potente exercitu parato, nec Caesar his auxiliari poterit, si conjunctis armis Galli et Britanni progressum victoriae Caesarianae sistere moliuntur.


page 608, image: ds0608

Crempa tua [note: Ruari in Holsatia patria, a Caesareanis post cladem Danis illatam, occupata.] dedita est Caesarianis, quatriduo post deditionem eluvio omnia valla Caesariana disjecit, ut et Gluckstadiensia, quae praesidiarii exstruxerant, ut et Gluckstadium jam periclitetur. Vae nobis omnibus, si Caesari non validius resistitur. Audio eum de Silesia etiam reformanda cogitare, et jam Glogoviae reformationem, quam vocant, caepisse instituere. Sed Deus omnia suo nutu diriget, prout suis ex usu futurum scit. Audio ... excudi opera Socini. [note: Vtut vera haec non fuerint; Etenim post annum 1656. (uti titulus praefert) demum Irenopoli h. e. Amstelodami, quae urbs in hac quoque epistola nominata erat, sed ab editore istic habitante omissa est, prodierunt; mature tamen et anno 1628. quo epistola haec scripta est, cogitari ea de re jam coepisse fautores Batavos, hinc elucet. Quo adjutore obstetricante splendidum illud atque pretiosum opus praela istic expertum sit, certo quidem affirmare nempe adhuc ausus est; At Wissowatium tamen, exulem, et Manhemio, ubi brevi tempore commoratus erat, Amstelodamum devectum atque ingressum, idem praecipue promovisse, et lacunas etiam quasdam, praesertim in minoribus epistolis N. T. quae aliorum sodalium commentariis destituebantur, explevisse, satis est compertum. Cujus etiam operam in emendatione errorum typographicorum, (quo labore vitam ille constanter alias sustentabat suam) adhibitam esse, nemo dubitat. Vtrum Curcellaei quoque sub initium consiliis atque studiis res acta sit, et Wissowatius, qui anno demum 1666. Amstelodamum e Palatinatu Rheni appulit, opus inchoatum tantum continuaverit, atque ad umbilicum perduxerit, dignum est investigatione diligentiori. E Blaviana officina, et sumtibus quoque hujus bibliopolii, opus totum prodiisse, nihil est, quod dubitemus. Recensionem plenam exactamque qui desiderant, S. R. Abb. Joh. Fabricii Biblioth. T. II. a. p. 57 -- 84. consulant. Quibus nos, emtores monendos esse, ut caveant ab exemplaribus, ubi vel Iconisini praecipuorum Socinianorum vel Przipcovii opera, sed volumen constituentia et seorsim vendi solita, non reperiantur, addimus.] Vtile nobis erit, divenditione exemplarium residuorum absolutionem istius operis praevertere. Nihil est, quod [note: 307] metuas, ne Diogenes vester libros apud se depositos [note: Erant ergo, quibus hinc inde committebant Sociniani, cumprimis vero Ruarus, suorum libros clam, cum palam fieri non esset integrum, distrahendos: quos apud obscuros saepe homines deponebant, qualis hic quoque Diogenes, proletarius vir et humillimae sortis homo, fuerat. Quorum opera autem distracti sint, iidem et divenditi, miser sorex h. l. seipsum prodidit, et Remonstrantes proinde, industriam praecipue suam ea in re, minus laudabiliter probasse, liquet. Quos tamen de commercio cum Socinianis toties conquestos esse per injuriam sibi imputato, quis non miretur?] male asservet. Reliquit dolium suum, et publica praefectura fossorum vel curruum fungitur, et primariis quibusdam viris gratiosus est, quibus egregie suam operam probat et industriam. Emi a D. Cunaut, cum nuper


page 609, image: ds0609

hic esset, 12. exemplaria epistolae ad Galatas, [note: Comment. Crellianum in hanc epistolam, qui anno hoc 1628. a Slichtingio primum editus fuit, procul dubio intelligit.] sed 5. ex iis deficiuntur littera P., in qua mutatum est aliquid, et adjectum de haereticidio, quod defectui huic occasionem dedit. Quaeso, si Racoviam scribis, mihi deficientia ista folia petas, proximis nundinis Thorunium mittenda cum locis communibus Volkelii. [note: Sub praelo sudantibus et anno 1630. demum eo liberatis: ut supra annotatum est.] Fragmenta duo P., in quibus de haereticidio agitur, quorum initium est: mentur ejiciant, etc. habeo. 5. P. desidero, sed duo P. in iis citra illud fragmentum, quippe quod est insertum. Misi D. Vterb. [note: Vytenbogardus (Joannes) ille fuit, litera n. male in r. conversa et ipsum heic nomen truncatum est. Hic enim paullo post Episcopium, anno 1626. e Gallia in patriam etiam reversus, Roterodamum d. 26. Septembr. appulerat Vbi etiam anno 1644. grandaevus tandem senex, Ecclesiam Remonstrantium constanter gubernans, atque publice docens, diem supremum obiit.] et aliis fratribus exemplaria quaedam, missurus fuissem plura, et hic quoque aliis traditurus, si absque defectu illo fuissent. Vtinam hic fiant induciae, quae et te huc adducant, et me aliquantisper adhuc hic detineant, fruiturum consortio tuo, et colloquiis, quibus erudiri possim! Forte brevi videbimus, quid de induciis sit sperandum. Comitia Polonica indicta sunt in 9. Januarii, in ea rejicietur negotium. Sic non facturum induciarum invidiam sustinebunt comitia scilicet, ne sustineat eam is, qui plane omnia suo arbitratu videtur gubernare per sibi addictos. Finire cogor, quia tempus effluxit, quod harum lator [note: 308] mihi praestituit, qui simul cum se advenisse et post sesquihoram discessum significavit. Ignosce properantiam necessariam, qui scis, quam excusate fiat, quod fit necessarie. Salve plurimum ab uxore et filio, [note: Novum hinc elucet et desumi potest indicium, Sam. Naeranum hunc fuisse scriptorem, non Poemerum. Ille enim filium Joannem secum in exilio circumduxerat, (vid. Cent. II. ep. 78.) non iste; qui dum peregrinaretur, coelebs adhuc fuit et h. t. alibi jam vitam egit. Conf. quod ad coelibatum ejus, epist. 92. ab initio.] cum magnificis et illustribus DD. Saccis, et D. Joanne Franco. [note: Forte Adamo Franco, qui antequam in Transylvaniam et Claudiopolin nominatim, concederet, in Polonia h. t. praesertim, vixit, et Bobovicum, in Silesia situm, facile, cum et ipse Silesius fuerit, adire potuit. Neque enim, utrum jam tunc, an paullo post, Gymnasium Racoviense gubernarit, satis certum, at posterius tamen probabilius est.] VII. Decembr. MDCXXVIII. [note: Omissus est locus, unde hae litterae ad Ruarum perscriptae sunt. Non dubium autem videtur, Rostochii eas fuisse exaratas, ubi sive [gap: Greek word(s)] , ut probabiliter colligimus, sive apud Huswedelium, adhuc commorabatur Naeranus.]



page 610, image: ds0610

XLIII. N. N. [note: Quisquis fuit, Fridericopoli hoc tempore commoratus, Socini tamen opinionibus valde deditum fuisse, ipsa haec docet epistola.] M. RVARO.

DUo sunt, quae jam scribere decrevi: primo, rationes contra Trinitatem ex responsione Fausti Socini ad Wujekum a clarissimo viro D. E. S. [note: Non alius ille fuit, quam Doctor Ernestus Sonerus: cujus etiam Sandius, Argumenta ad probandum solum Deum Patrem esse illum Deum Israelis congesta commemorat. Quae qualia fuerint, ex Socini nempe Antiwujecko collecta, non nova et peculiaria, ex his litteris patet.] p. m. collectae, quas an ita observaveritis et habeatis, nescio; Fol. 30. Si plures sunt personae, plures etiam sunt essentiae; [note: Aut plures, qui habent unam eandemque numero essentiam.] multiplicatis enim personis, individuas essentias quoque multiplicari, [note: De rebus creatis id constat; at hinc pari modo rem comparatam esse in communicatione essentiae infinitae, quae non potest multiplicari, sed communicari tantum, audax est facinus, si quis, intellectu finito praeditus, asserere, contra revelationem alia docentem, sustineat.] necesse est. Secundo, fol. 37. ipsum nomen Christi docet, nullo pacto fieri posse, ut ipse sit ille unus verus Deus. Habet enim Christus relationem ad unum illum Deum, unde frequentissime dicitur Christus sive unctus Jehovae [note: Vactio illa, qua Christus est, qui nos redemit Servator optimus, ad humanam naturam attinet, a divina natura utique distinctam. Inde vero non consequitur, eam personam, quae et homo est et Deus, secundum Divinitatem non posse simul esse ungentem Deum; cum praesertim illa unctio personalis ex ipsa Dei seu filii Dei cum H. N. unione profluat: ut habitualem unctionem jam sileamus.] Psal. II, 2. CXXXII, 17. et licet aliquando relatio illa non exprimatur: subintelligenda tamen semper, aut aliquid, quod idem polleat. In Veteri Testamento tantum semel hoc fit, Dan. IX, 25. 26. etc. Cum igitur relationem habeat ad Deum, [note: Vt homo relationem ad divinam suam naturam, quatenus filii Dei est, Christus habet personalem. Ad patrem vero si referas, a quo (uti per unionem personalem filii Dei hypostatice) unctus est efficienter, non est absurdum, si Christum ut personam a persona divina distingui, h. e. filium, praesertim incarnatum, a Patre affirmes; cum scriptura ipsa Deum ungentem a Deo uncto et sec. Hum. naturam eo beneficio affecto, Ps. XLV. coll. Ebr. I. discernat.] non potest esse ille Deus unus et verus. Tertio, fol. 115. et seq. haec ratio potest colligi, Apoc. I, 4. Christus distincte [note: 309] nominatur, et ab eo Joannes gratiam precatur; discernente eum a Deo, qui sedebat in throno. [note: Ita tamen, ut et ipse agnus in medio throno etiam, tanquam victor, staret Arpoc. V, 6. coll. cap. III, 20. Distinguatur de reliquo Christus, sec. Personam suam nude et simpliciter consideratus, atque sec. officium, et res erit in vado. Sic enim, cur Deus in throno spectandus, et, quidem Trinunus, Christus autem comparens ut [gap: Greek word(s)] coram eo sec. Hebr. IX, 24. describatur, proclive erit intelligere.] Ergo non est ille unus Deus. Dices:


page 611, image: ds0611

distingui eum secundum humanam naturam. Responsum est fol. 119 Christum ibi considerari, quantus quantus est. Etenim ut agnus est, divinissimus cultus ei tribuitur. Quarto, fol. 128. 129. ex loco Act. XVII, 21. Deus judicabit mundum per virum, quem definivit, etc. Item ex loco Matth. XVI, 27. XXIV, 30. ubi ipse Christus dicit se venturum cum sui Patris gloria. Item Joh. V, 27. potestatem hanc accepit, quia Filius hominis. Hic utique distinguitur Christus a Deo. [note: Distinguitur; sed ratione officii, ut [gap: Greek word(s)] a Judice: quod posterius officium commune habet Christus cum Patre, coll. 2. Cor. V, 19., ut Deus; proprium autem est illi, prius, ut [gap: Greek word(s)] . Vt omittam de Christo haec omnia, quae adducta sunt loca, sicuti Joh. V, 27. diserte legitur, ut filio hominis esse intelligenda, sed officio tamen Mediatoris in acquirenda et applicanda ac dispensanda salute perfungentis.]Quinto, Omnis Christi majestas ex Dei dono [note: Donata est ei utique, ut homini, qui tamen cum filio Dei unum [gap: Greek word(s)] constituit, ac proinde per unionem personalem, cujus est illa communicatio majestatis consequens.] esse dicitur, fol. 131. Sexto, f. 133. argumentum est contra Trinitatem, Christus ante resurrectionem non habuit nomen supra omne nomen. [note: Habuit possessione, [gap: Greek word(s)] , sed nondum plenaria [gap: Greek word(s)] seu usurpatione: quod l. c. Paullus diserte et distincte docet comm. 6. sq. et Act. II, 36. Petrus confirmat.] Ergo non fuit verus Deus. Antecedens probatur ex loco Phil. II. hoc modo: si habuit, oportet habuerit per unionem hypostaticam divinae naturae cum humana: atqui cum ista natura divina sit ipse verus Deus, quomodo fieri potuit, ut Christus homo indigeret ulla glorificatione aut manifestatione nominis sui, ab alio praesertim petenda quam a seipso, [note: Petiit a patre, quia ad voluntatem Patris ipsa etiam facta erat exinanitio, ita tamen, ut voluntas Patris eadem, quae Christo, esset. Spectanda igitur est in hoc mysterio oeconomia Dei [gap: Greek word(s)] , quam Christus toties in orationibus suis Johanneis a Cap. VIII. usque ad XVII inculcat.] etc. Septimo, f. 140. ex loco Eph. I, 20. et seq. ubi eadem ferme habentur, quae Phil. II, 8. f. 149. ex loco 2. Cor. V, 19. alius est is, qui est in aliquo, et is, in quo est. [note: Personaliter sane; sed essentialis unitas inde simul stabilitur, quia: Ego et Pater unum sumus; simul affirmatur.] [note: 310] Sic etiam f. 182. ex loco Esa. XLV, 9. Si pater neminem habet, a quo mittatur, neminem etiam habet sibi aequalem. Nam ut aliquis ab alio mitti possit, minor, aut saltem aequalis esse debet, [note: Recte etiam aequalem ab aequali, per consiliam, non mandatum proprie dictum, mitti posse a nostris docetur; Quod autem pater non missus fuit, in caussa est, quia consilium commune, quod nobis, quicquid sit de origine personarum, plane exploratum non est, filio id detulit divinum, idemque ille, ut filios nos Dei faceret, approbavit.] ut placet


page 612, image: ds0612

Trinitariis, f. 167. Decimo, f. 205. Essentia divina non est partibilis, nec tota communicabilis, quia non esset una numero: eadem enim numero essentia plurium personarum esse non potest: [note: Prisca assertio, sed gratis facta atque ficta, et ex inductione rerum finitarum deducta; cum sit de infinita essentia h. l. sermo, et de revelatione, in qua id Deus, de seipso, certe infinitae perfectionis suae optime gnarus, testatur, verecundius ad minimum judicare deceat.] hoc enim implicat contradictionem. Vndecimo f. 215. ex loco Hebr. I, 3. Si Christus est figura seu imago hypostasis Dei, [note: Ipsa vox hypostaseos indicat, Dei vocem h. l. personaliter accipi. Articulum autem vocabulo Dei modo addi, modo ab eo abesse, sententia haud mutata, multoties jam est a nostris ostensum. Nec Christus dicitur imago S. Trinitatis, sed ejus, qui est Deus, ejus videlicet, a quo cogitando, ut multi censent, genitus est, cujus h. l. filius vocatur, i. e. Patris.] nec plures sunt hypostases, cum in graeco sit articulus additus [gap: Greek word(s)] : [note: DEVS.] non dicitur imago Patris, sed imago illius unius Dei simpliciter. 12. f. 243. ex loco Lucae, ubi ait, Christum sapientia, aetate et gratia profecisse, [note: Sapientia habituali profecit, tanquam homo, perinde uti statura. Ad Christum, ut Deum, haec non spectant, utut ad eum, qui et homo est et Deus, pertineant.] sapientia autem Deo coaeterna est. Si fuisset Deus, non bene Lucas dixisset. 13. f. 245. Nemo sui ipsius filius esse potest. [note: Neque etiam est Christus sui filius, sed patris a filio personaliter distincti; etsi eadem sit ipsi, quae patris est, per generationem, communicata natura. Ejus vero, qui habet eandem naturam, filium aliquem, etiam in divinitate esse non posse, [gap: Greek word(s)] est.] Christus est Dei Filius. Ergo non est ipse Deus, ut Ignatius quoque argumentatur. 14. f. 253. Nemo sibi ipsi aequalis est. Si Christus est aequalis Deo, [note: Est aequalis aequalitate essentiali, salva distinctione personali, qua pater et filius, ut alius atque alius, differunt.]Joh. V, 18. Ergo non est ille summus et aeternus Deus. 15. f. 254. ex loco Joh. V. Non potest Filius a se facere quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quod faciendi potestatem et jussum a Patre habuerit f. 255. et majora his demonstrabit. Ergo non ab aeterno habuit istam cognitionem aut potestatem. [note: Habet, ut nec fecerit unquam aliud, neque faciat aut facere possit, nisi quod etiam pater, per essentiae unitatem, non per modum doni in tempore dati, faciat: utut, qua humanam naturam eo dono, per unionem personalem potius sit Christus.] 16. f. 271. ex loco: creditis in Deum, etiam in me credite, Joh. XIV, 1. distinguit [note: 311] enim manifeste Christus inter Deum et se. [note: Est etiam realis distinctio inter Deum Patrem et filium personalis; deinde vero etiam, Christus h. l. ratione officii et ut [gap: Greek word(s)] , ad officium obeundum h. m. idoneus, spectatur.] Vox enim


page 613, image: ds0613

Deus articulum habet. 17. Joh. XII, 44. qui credit in me, non credit in me, [note: Non in me solum; sic enim Hebraei loqui solent. Alias repugnantia Christus, affirmando idem et negando, pronunciaret.] sed in eum, qui misit me, etc. 18. f. 292. Christus est in forma Dei, [note: Forma Dei est ipsa Majestas Dei, humanae naturae per unionem personalem communicata, qua potuisset, si voluisset, uti, sed per consilium Dei ea plene et constanter uti, donec exaltaretur, tanquam homo [gap: Greek word(s)] , noluit. Forma autem dicitur respectu conditionis servilis, qua inter homines, cum divina posset, versari voluit, ut munere Liberatoris per mortem piacularem defungi posset.] ergo non est ipse Deus, ex Phil. II, 6. 7. ibid. f. 295. ex eo, quod dicitur formam suam Dei deposuisse, (exinanivit enim se) colligitur, non esse essentia Deum, sed figura externa, et qualitatibus aliis. Huic addantur et aliae quatuor rationes, quas ibi vide. 19. f. 315. ex loco 1. Joh. V, 20. Vnus solus est verus Deus, et Pater hic est Deus: [note: Immo vero l. c. idem filius Dei dicitur Deus verus, qui et Messias verus l. c. appellatur. Relativum namque Pronomen ad proxime praecedens, nomen referre convenit potius, quam remotum.] Ergo Christus seu Filius Dei non est iste verus Deus. 20. f. 385. Acutissime duas naturas in Christo oppugnat ex ipsis adversariorum verbis. 21. f. 395. a nomine [gap: Greek word(s)] , [note: Dominus.] quia Jehovae sine articulo tribuitur subjective, Christo cum articulo. [note: Contrarius usus dudum est exemplis demonstratus. Et ipsa quoque hypothesis gratis ficta est.] 22. Posset contra substantiale Dei verbum hac ratione argui, si Christus est verbum Dei essentiale, ipsa Dei essentia, ergo non potest esse instrumentum verbi divini. [note: Nec est Christus instrumentum verbi divini hypostatici, de quo Johannes loquitur, sed ipsum illud verbum, a quo verbum [gap: Greek word(s)] praedicatum fuit.] At est instrumentum, quia Hebr. I. postremis temporibus Deus nobiscum locutus est per Filium, [note: Neque per semper instrumentum denotat, neque interpres necessario etiam altero, cujus est interpres, inferior est; sed qualis consilii communis missio, talis etiam ad eum interpretis relatio esse solet. Differentiam per prophetias et Christum loquelae Dei haud dubie ipsi Sociniani admittent; quanta vero sit, aliunde et ex ipso hoc capite, ubi tanquam Deus a Deo distinguitur, verbi Evangelici ille summus praeco, discendum est.] sicut per prophetas olim. Antecedens probatur, quia duplex esset verbum, quod et per quod: prius etiam prophetae portarunt. Si Christus est verbum Dei essentiale, ipsa Dei essentia et Deus per Christum [note: Non commode dicitur, ipsa essentia. Actiones enim sunt personarum; sed ille, qui habet essentiam. Christum autem, praesertim ut [gap: Greek word(s)] , immo etiam ut Deum, personaliter a persona Patris distingui, multoties jam dictum, repetitum et in confesso positum est.] locutus est, qui ipse quoque est persona divinitatis; ergo


page 614, image: ds0614

quatuor erunt personae divinitatis: Pater, Verbum quod, Verbum [note: 312] per quod, [note: Idem hoc verbum est, Verbum quod locutum est ad homines, et verbum, per quod Pater ad nos est sermocinatus.] nempe Christus, Spiritus Sanctus. Sed verum prius; ergo, etc. Vocem autem per significare instrumentum. [note: Significat, sed non semper, v. g. Gal. I, 1. Saepe est caussae efficientis nota simpliciter et universe.] patet, quod Hebr. I. Deus etiam per prophetas est locutus eodem modo, quo per Filium 1. Cor. VIII, 6. unus ille Deus est Pater, ex quo omnia, Eph. IV, 6. Christus non est Pater, ex quo omnia. Ergo Christus non est ille unus Deus. [note: Pater utique non est Jesus Christus personaliter, et tamen Christus unus est ille Deus Pater, ex quo omnia, essentialiter, qui l. c. creaturis et putatitiis diis opponitur: Quemadmodum etiam Christus ut Dominus non simpliciter a Patre, sed vulgaribus inter homines dominis distinguitur.] Haec expoliat et pro suo acumine augeat dominus Crusius. [note: Scilicet, ut Philosophus eximius qui lumine rationis egregie de Dei infinita natura, sine revelatione, ex acumine ingenii sententiam dicere debeat; ita nimirum, ut judicium illud Paulli, de stultitia ratiocinantis philosophiae, jamdudum meliora edocti, eum praecipiti opinatione sua confirmaturum speret.] Mitto deinde responsum ad replicam ipsius de anima: Systema suum [note: Theologicum, quod diu se in lucem esse daturum jactaverat, nunquam vero promissis, vel specimine aut prodromo dato se staturum reapse demonstravit.] dominus Crusius aut jam mittat, aut postea omittat. Aut nunc, aut nunquam. Anti-Ostorodum [note: Non Jac. ad Portum, sed qui hoc ipso anno primum praelo exiit Marpurgi, Theologi Giessensis Justi Feuerbornii foetus: cujus etiam Anti-Enjedinus, sed posthumus extat, non tamen, ut fieri solet, ea qua prior, lima expolitus.] mitto, exinde occasionem vestra solidius confirmandi et permuniendi capietis. Vale, et mihi favere perge. Propter pericula et calamitates Pomeraniae, et quia ibidem Crusium abiisse suspicor, [note: Conf. Cent. II. epist. 32. extrema.] haec ad illum spectantia (quanquam commune bonum) ad te mitto. Scribe, quaeso, an Remonstrantes ad censuram Leydensem [note: Ediderunt, et quidem anno 1629. post diuturnam moram celeberrimam illam, quae mentem plenius exposuere suam, interprete Episcopio, Apologiam, caussasque in Praefat. ad Lect. morae suae, ne quis calumniose interpretaretur; valde probabiles, inprimis vero Librorum et operarum typographicarum defectum, inter pericula malaque alia, reddiderunt.] aliquid pro sua confessione ediderint, prout Mathisius [note: De quo cum caeteris Remonstr. exule jam ad Cent. I. actum est.] promisit? Dabam Fridericopoli, [note: Colonia in gratiam Belgarum fugitivorum et exulum potissimum haud ita pridem tunc aedificata sita in Holsatiae eo tractu, quem Eyderstadtiensem vocant, atque urbe mediocri, quae Socinianis etiam quibusdam clam refugium praebuit. De qua pluribus ad Cap. IV. Hist. Crypto-Socin. dictum est. Vt Socinianis exulibus anno 1662. a Senatu urbis receptus et privatum exercitium religionis istic indultum fuerit, qui confluere eo quoque jam coeperant, sed p. p. a Principe Holsatorum suadente D. Jo. Reinbotho (male l. c. scribitur Rembotto) iterum emigrare jussi sint, narratur in Lubieniecii vita Hist. ejusdem Ref. Polon. praemissa.] MDCXXVIII.



page 615, image: ds0615

XLIV. TRIBANDER [note: 313] [note: Laurentius Stegmannus, Joachimi sen. et Christophori Stegmannorum frater, a Graeco [gap: Greek word(s)] , quod semitam notat, German. einen Steg sic cognominatus, et postquam Racoviana schola, cui ille praeerat, eversa esset, et ipse proscriptus hinc inde vagaretur, ut tanto minus agnosci posset, constanter eo cognomine appellatus. Quae, quando paucis commemoravit Lubieniecius in Hist Reform. Polon. L. III. C. XII. f. 240. Fribandri nomen substituens, nisi culpa penes typographum sit, emendandus est.] M. RVARO. Salutem a salute.

QUod nuper ad superiores tuas, doctissime Ruare, non responderim, causae sunt multae, quas inter primas tenet, quod de confessione mea [note: Nihil ejus, quod sciam, lucem publicam typis videlicet, editum, adspexit. Caeterum ne inter MScta quidem ejus meminisse Sandium, in qua tamen describenda se occupari et in seqq. jam elaboratam quoque amicisque traditam esse, Stegmannus ipse scripsit, valde miror.] edenda laborarim partim conscribendo, quod credo, partim describendo, quod consignaveram, partim et vel maxime deliberando cum amicis, num, lucem ut videat, an fugiat, satius fuerit, ista fidei mei confessio. Et sunt, qui suadeant, et fere persuaserunt, ut praelo eam committam; neque, qui dissuadeant, desunt. Inter quos Dominus Proconsul Kop, [note: Proconsul is Gedanensis fuit. Forte ex Chistophori illius Copii ad D. Petri Diaconi posteritare ortus erat: cujus, ut a Philippi scholae discipulis formati et Calvinianis faventis saepius sit apud Hartknochium mentio. Quisquis fuit, a Socini certe et Stegmanni, qui eo quoque consiliario usus est, non videtur admodum fuisse alienus opinionibus: nisi ob alias caussas miserum majoribus periculis liberandum existimavit.] cui vel hac de causa confultum non videtur, quod haec ipsa confessio futura sit pomum illud Eridis, quod vel Dearum concordiam turbare possit. Quanquam enim non inveniat, quod carpat, praeter id, quod in articulo de SS. Trinitate scripseram, voces illas, phrases ac disceptationes de Persona, [gap: Greek word(s)] , etc. non spectare fundamentum hujus articuli, ac proinde neque creditu, neque scitu ad salutem esse necessarias, ut quae


page 616, image: ds0616

ab hominibus adinventae, ac in Ecclesiam Christi introductae, unde non immerito Alstedius eas ad traditiones Ecclesiasticas rejiciat, etc. [note: 314] Haec et similia in hunc sensum dicta, existimat, fore, ut plurimos, quam alias bonam de me conceperunt opinionem, offendant, et nihil calumniis adversariorum meorum magis expositum. [note: Mendose haec impressa, aut a Stegmanno per praecipitantiam male scripta sunt. Forte hiatus ita supplendus est: et me calumniis --- expositum reddant.] Deinde et hoc monebat, me nimis parce de fide salvifica egisse, ut ergo speciali articulo illam explicarem, quoniam in ea cardo salutis a parte nostri versetur, consuluit. Hinc denuo eam pervolvere, quaedam expungere, quaedam addere, pauca quaedam mutare visum est: ne habeant illi, qui ad calumnias nati videntur, quid reprehendant. Quicquid sit, ille tamen perstat in sententia sua, et videtur mihi magis studere famae Ecclesiae Gedanensis, quam meae, licet familiarissime mecum conversetur, mavult tamen de nocte [note: Et haec et sequentia plura multum suspicionis movent, non Puritanorum tantum hypothesibus fuisse addictum, sed plus etiam monstri aluisse hunc Kopium.] quam de die mecum colloqui de rebus Theologicis, solet etiam me ad coenam vocare, libros suos legendos erogare, ut sic mutua fide (sic enim loqui solet) nos invicem aedificemus. Sed ego hominem tanquam ignem tracto, donec animum ipsius penitus exploraverim. Quantum judicare possum, hactenus, licet aliter sentiat quam vulgus Reformatorum, quos vocant, scilicet cum Puritanis facit, quo nomine quosdam pietatis studiosiores in Anglia designari, quosque non multum ab Arminianorum sententia abire [note: Fallitur Stegmannus, si Puritanos cum Arminianis conspirare credit, auf certe, cum haec scripsit, ita sentiendo valde hallucinatus est. Episcopales enim censentur Remonstrantibus potius favere, quam Preshyteriani: praesertim in eo argumento, quo de Decreto illo Dei, sive Electionis, sive Reprobationis agitur absoluto, an respectivo. Quae pluraque alia distincte explanata sunt in praestantissima Dissertat. S. Rev. Dn. Lintrupii, Praeside b. Masio, de Contemtu Concilii Dordraceni in Anglia: quae inter Masianas Dissertt. non ita pridem conjunctim editas, locupletior habetur, et num. XIX. collocata est. Si forte Puritanorum nomine alios denotavit Tribander, eoque vocabulo latiori sensu pro Reformatis quibusque usus est, obscuritatis notam non effugere potest.] fama refert. Sed ut redeam, unde egressus sum; Ex consilio laudati consulis institui, hanc meam confessionem Serenissimo Electori Brandenburgico offerre. Saltem [note: 315] eum in finem, ut hac ratione aliquam mihi auctoritatem conciliare possem, sic enim ipero futurum, ut omnia mea dicta, scripta factave, quae jam a multis propter malas suspiciones susque deque habentur,


page 617, image: ds0617

in majori fuerint precio. Tuo autem, Vir humanissiume, judicio quia multum defero, quaeso, ne mihi consilio desis, quem in finem apographum istius confessionis tibi communicari curabo per amicum meum Henricum Garbadam, cujus illa manibus jam teritur, quando neque per tabellarium, neque [note: Scribere voluit sine dubio sive --- sive. Negantes enim particulae contrarium sensum sundunt.] etiam per me id tuto licet. Hic te valere jubeo, doctissime domine Ruare, et salve a me et mea cum tua totaque vestra familia. Dabam ex praedio Vihlhand. VII. Apr. M DCXXXVII.

Doctissime domine Ruare, si Typographo Andreae Hunefeldio adhuc fuerint quaedam exemplaria ultimi tractatus Germanici domini Bergii [note: Johannis, puto, Bergii libr. de Quaest. Vtrum Evangelicae per Germ. Eccles. dissentiant in fundamento fidei.] de concilianda fraternitate inter Lutheranos et Reformatos, quaeso, tria vel quatuor vel plura mihi vel ille vel tu transmittas, nam et dominus Consul, et quidam alii illum avide expetunt, quibus ut ego gratificer, mihi expedit. Quanti consticerint, gratissimus solvam. Vale.

XLV. M. RVARVS AD SENATVM CLAVDIOPOLITANVM: NOMINE FRATRVM POLONORVM. [note: 316]

QUanquam vulnus Ecclesiis nostris [note: Illud nimirum, quo h. a. 1638. Warsoviae in comitiis regni, decretum est scholam Racovianam esse diruendam Ecclesiam Arionis adimendam atque occludendam, typographiam tollendam, et Ecclesiae Pastores scholaeque Professores ac praeceptores infamia notatos proscribendos. Quae cuncta etiam executioni impigre mandata, brevi tristem habuere, ut auctor vitae Wissowatianae addit, eventum.] nuper ab adversariis inflictum non parum nos et admiratione tam repentini infortunii conturbet, et sensu doloris cruciet: non minore tamen aegritudine animos nostros perculerunt literae vestrae, ex quibus intelleximus, turbas in ecclesia vestra [note: Inter Socini atque Franc. Davidis asseclas h. t. concitatas, quae ad horum oppressionem spectabant, vel ob violenta consilia adhibita Polonis displicentem.] intempestivo nonnullorum zelo excitatas, noh modo non conquievisse, sed et in majus augeri, et nisi Deus e machina adsit, magnum aliquod malum minari. Interim gaudemus vehementer, nihil vos de cura atque sollicitudine, qua rebus lapsis succurratis, remittere, nec ingratum nobis est, nostram opem hic a vobis requiri, cum id sit fiduciae, quam de nostra erga vos benevolentia concepistis, certissimum argumentum. Quanquam praesens


page 618, image: ds0618

rerum nostrarum status ita comparatus sit, ut illorum virorum, quos nominatim requiritis, praesentia ecclesiae nostrae aegre careant: noluimus tamen sive petitioni vestrae, sive ipsi occasioni gloriam Dei Christique ejus amplificandi, deesse. Mittimus igitur ad vos virum nobilissimum genere, et virtute atque eruditione clarissimum [note: 317] D. Jonam Slichtingium, [note: Pastorem hucusque Racoviensem, sed post fata illa oppidi atque scholae tristia, de quibus p. a. dictum est, munere publico vacantem.] cujus prudentiam atque dexteritatem in administrandis ecclesiae negociis non modo nos compertam habemus, sed et vos, cum superiore hieme jussu nostro ad vos profectus fuisset, estis experti, quem proinde verbis pluribus vobis commendare, minime necessarium ducimus. Hujus autem viri operam, quam non dubitamus vobis utilissimam fore, dum vobis ad tempus gratificamur, [note: Est ergo Slichtingius etiam inter Theologos (liceat mihi vocabulo hoc largiori paullo notione uti,) commodatos numerandus, et Zeibichianus de gratificatione hujusmodi libellus, exemplo hoc, uti pluribus aliis haud dissimilibus, etiam ex Sociniana cohorte, ubi commodatio perfrequens fuit, augendus.] id tantum a vobis oramus, ac veluti stipulamur, ut omnibus modis allaboretis, quo vir ecclesiis nostris suo merito longe charissimus in tanta hostium veritatis multitudine ac potentia tuto apud vos versari, et re, ut speramus, feliciter peracta, quamprimum ad nos redire possit. Quod deinde petitis, ut praestantissimum virum, Petrum Stegmanum, [note: Hujus non meminit, quia scriptis haud inclaruit, Sandius. Eum vero Joachimi senioris fratrem, qui Claudiopoli diem obiit anno 1630. fuisse, ipse paullo post Ruarus clarissime docet.] quem loco. Victoris [note: Non dubitamus, decessorem hoc nomine proprio intelligi Eccles. Socin. ministrum, cui alius surrogandus erat. Conf. Lubieniecii Hist. Reform, f. 164.] vobis obtuleramus, ad ecclesiae munus scholaeque regimen, jam nunc quoque ad vos ablegemus: de eo facile facti per nos fuissetis compotes, cum jam ab aliquot septimanis voluntatis vestrae significationem, ei obsequi paratus P. Stegmanus exspectet, nisi praesens scholae nostrae calamitas eum ad vos extrusisset, [note: Officio quippe publico post cladem Racovianam, ut Lubieniecus loquitur, carentem] quem omnia ea, quae a P. Stegm. expectare poteratis, non modo aeque, sed etiam (quod sine contumelia illius dictum velimus) aliquanto dexterius piaestiturum omnino confidimus. Is est Laurentius Stegmanus, Petri, ut et Joachimi pie quondam apud vos defuncti, frater, qui scholae nostrae [note: Racovianae. Idem ergo fuit, qui proxima epistola Tribandri nomine ad Ruarum litteras dederat.] clavum per aliquot annos magna cum laude tenuit, simulque ecclesiam nostram


page 619, image: ds0619

[note: 318] Germanicam concionibus piis et disertis erudiit. Hunc igitur virum optimum atque eruditissimum, quem inviti sane dimisimus, ut ad istud munus, [note: Pastoris Claudiopolitani, non tamen supremi, sed ex ordine fecundario.] quod illius fratri Petro destihaveratis, suscipiatis, non tam illius gratia rogamus, quam pro nostro in scholas ecclesiasque vestras affectu suademus: nihil dubitantes, quin personam, quam illi imposueritis, ita sit gesturus, ut et spem ex externo aspectu viros aestimantium [note: Statura hinc non procerum, sed minorem fuisse colligimus Laur. Stegmannum. Quid enim alioquin fuisset hac cautela opus?] longe sit victurus. Rogamus praeterea, ut et fratrem Stegmani uterinum, Samuelem Morum, et alios, quos iniquitas temporum a nobis ad vos extrusit, commendatos vobis habeatis, eorumque operam, si ita usu venerit, honesta aliqua sunctione occupetis, certo vobis persuadentes, nihil eos admisisse, cur quicquam in illos sequius statueretur. Atque haec erant, de quibus per literas vos admonendos duximus. Caetera coram charissimus noster frater, Jonas Slichtingius, expediet. Oramus Deum Optimum Maximum, ut ecclesiam rempublicamque vestram contra omnes adversariorum molitiones tueatur, vosque in rei Christianae bonum quam diutissime salvos et incolumes conservet. Zabnae [note: Locus est, ubi ad deliberandum Sociniani praecipui, tunc vagi, convenerant.] IV. Junii anno M DCXXXVIII.

XLVI. M. RVARVS AD EPISCOPVM [note: 319] [note: Idem, qui Ecclesiis su Transylvania Socinianorum praeerat, quorum ingens h. t. adhuc fuit multitudo, ut vel ex una parte, quod epist. 45. docet, coetus centum et quinquaginta numerarentur, Superintendens, et ordinaria quidem nomenclatura, appellari solebat Episcopi ergo nomine Ruarus videtur vel per jactantiam vel elegantioris sermonis studio usus. Plebani quoque Socinianorum Claudiopolitani interdum fit mentio; incertum vero est, utrum ab Episcopo fuerit, quod putamus, distinctus. Aliter tamen sensit, et pro eodem urrumque habuit scriptor ep. 96.] CAETEROSQVE PASTORES ECCLESIARVM VNITARIORVM: NOMINE FRATRVM POLONORVM.

QUo animo rumorem de turbato [note: Litibus, quae distractionem majorem, quam hucusque istic fuerat, minabantur.] ecclesiarum vestraram statu, quamprimum ad nos pervenit, exceperimus, ex eo vobis satis constare poterit, quod nobilissimum doctissimumque virum, Jonam Slichtingium, media hieme, [note: Neque hujus, neque alterius, ad componendas controversias istas, itineris Slichtingiani meminit Lubieniecius in qualicunque vitae, quae operibus ejus praefixa est, sed valde rudi, delineatione; tamet si eum incertis sedibus vagantem, cum anno 1647. ob confessionem publicatam, proscriberetur, oras Transborysthenias, Ponto Euxino et Moschicae ac Scythicae barbariei vicinas, adire et incolere necesse habuisse, ajat.] ad restinguendum, si fieri posset,


page 620, image: ds0620

incendium, ultro ad vos miserimus; cujus operam non fuisse vobis ingratam, ex literis vestris lubenter intelleximus. At quid animi nunc nobis esse putatis, cum nondum quiescere intelligimus hostem humani generis, Satanam, sed eodem tempore, quo nostras in hoc regno ecclesias non mediocriter afflixit, [note: Vid. epist. praeced. sub initium.] in vos quoque acrius insurgere, et, si Deus permittat, tranquillum ecclesiarum vestrarum statum penitus conari subvertere. Recreavit tamen nos non porum cum illa animi vestri magnitudo, qua vos paratos ostenditis ad subeunda fortiter haec, quae vobis intentantur, pericula, tum prudentia atque moderatio, qua vos in sarcienda ecclesiarum vestrarum tranquillitate uti cernimus. Legimus, quo ordine omnia in hac causa et ab adversariis vestris, et a vobis gesta sunt, neque quicquam animadvertimus, in quo prudentia vestra accusari merito possit. Nolite [note: 320] vero dubitare, quin, quod a nobis contenditis, precibus nostris Deo Domino Jesu tranquillitatem ecclesiarum vestrarum diligenter commendemus. Consilium atque auxilium, quod a nobis requiritis, in tanta locorum distantia non aliud vobis melius suggerere possumus, quam si eundem nobilissimum Slichtingium, cujus operam antehac vobis praestitam tantopere depraedi catis, cujusque praesentiam amplissimus civitatis vestrae Senatus [note: Constabat enim Senatus h. t. Claudiopolitanus maximam partem Socinianis, qui etiam templum primarium tenebant, usibusque suis adhibebant, cum Gymnasio, caeterisque omnibus proinde praevalebant Principum antehac quorundam, ut notum est, in ipsos favore ac patrocinio.] in literis suis nominatim a nobis requirit, denuo ad vos ablegemus, qui pro ea, qua dotatus est a Deo, ingenii perspicacia, ac prudentia in re praesenti, quod in usum vestrum futurum sit, commodius videbit, et nostro nomine vobis suggeret. Censuram, seu potius judicium nostrum, de consessione cum vestra, tum Rhawiana, [note: Quis ille fuerit et quae confessio, supra jam ad ep. 84. Cent. I. dictum est.] quam a nobis petitis, nequaquam vobis negaremus, si in nostra nunc esset manu, ea ratione vobis gratificari, quam et vos, et res ipsa exigit. Nec enim paucorum, qui istan unc scribimus, sed multorum ecclesiarum nostrarum Antistitum [note: Novum multitudinis in Polonia hinc illinc commorantium Socinianorum, et hujus Zabnensis conventus extra ordinarii atque compendiosi documentum.] unanimis


page 621, image: ds0621

in hanc censuram consensus, si quid ea auctoritatis habere debebit, requiritur, qui in hac angustia temporis tam subito in unum cogi, atque coire nequaquam possunt. Vtinam duabus septimanis prius literae vestrae appulissent, ut ad Synodum nostram in Volinia [note: Quo everso coetu Racoviensi plurimi Polonorum se, ut alibi demonstratum est, converterant, et Kisselensem tam scholam, quam Ecclesiam exornare coeperant. Conf. Lubieniecius in Histor. Reform. Polon. L. III. c. XVI. ubi singulatim etiam synodorum aliquot, istic celebratarum, et Petri Stegmanni eo quoque sese recipientis atque aliorum, de quibus alias, fit mentio.] celebratam deferri potuissent! nec enim dubitamus, quin illic voti [note: 321] vestri compotes fieri potuissetis. Interea tamen speramus, desiderio vestro hac quoque in parte, quoad tempora tulerunt, satisfactum, dum unum ex praecipuis ecclesiarum nostrarum antistitibus [note: Quippe qui metropolitanae, ut ita loquar, Ecclesiae Racoviensi, hucusque praefuerat summa cum auctoritate,] ad vos ablegamus, cui cum intimus earum sensus, et quicquid ad hanc rem e sacris literis haustum a nostris sive voce sive scriptis proditum est, probe sit exploratum: non dubitamus, ecclesias nostras universas, quicquid hic ille censuerit, ratum habituras, idque vos pro communi omnium nostrorum judicio acceptare posse. Caeterum quod illi, qui ecclesiarum vestrarum quietem nunc turbant, ad suam cum Calvini asseclis conspirationem, [note: Erat ergo, praeter antiquam dissentiendi caussam, irenica, ea, qua nove concussa fuerat et labefactata concordia Sociniana, atque hos etiam inter Kadmaeos fratres, dum Vulcanus eudere volebat [gap: Greek word(s)] , cudebat [gap: Greek word(s)] : quod de aliis aliorum consiliis praeposterae pacis caussa excogitatis b. Danuhauerum praedixisse constat. De scopo hujus Syncretismi, h. l. obfcure admodum propositi, sequens nos epistola plenius et dilucidius edocebit.] exemplo nostro abutantur, qui fraternitatem illis non semel antehac obtulerimus, id nobis et mirum videtur, et certe praeter mentem nostram ab illis fit, qui non nisi certis legibus, quas hic commemorare operosum esset, cum Calvini sequacibus, in fraternum foedus coalescere voluimus, quas leges ab illis, cum quibus ipsi conspirant, admissuros nequaquam credimus, et, utut caeteroquin amicitia inter nos coaluisset, ea tamen nequaquam ad aliorum, qui Christi nomen profitentur, oppressionem abuti vel voluissemus, vel par esse ducimus. Si qua vero hac quoque super re animi nostri prolixiorem declarationem exigitis, eam doctissimus D. Slichtingius noster facile vobis praestabit. Quod superest, rogamus Deum, ut tempestatem in ecclesias vestras [note: 322] coortam spiritus sui aura componat, et benigna vobis reddat halce donia, quo et veritas evangelii, quae secundum pietatem est, florere


page 622, image: ds0622

et regnum Christi fines suos proferre queat. Dabam Zabnae nonis Junii, M DCXXVIII. [note: Corrigendum est mendum typographorum, et annus M DCXXXVIII. substituendus. Eodem enim tempore haec atque prior epistola scriptae sunt.]

XLVII. M. RVARVS AD MATTHIAM RHAWVM [note: Eadem haec epistola supra jam n. 84. Cent. I. impressa fuit, atque observationibus a nobis illustrata. Quae caussa fuit, cur h. l. eam omittendam esse consultius existimaverimus.] ILLIVSQVE ASSECLAS. NOMINE FRATRVM POLONORVM.

QUanquam de animo vestro erga gloriam atque majestatem Domini nostri Jesu Christi optime nobis constet etc.

XLVIII. M. RVARI SVPPLEX LIBELLVS AD MAGISTRATVM DANTISCANVM. EX GERMANICO TRANSLATVS. Nobilissimi, Amplissimi, Spectatissimi, Prudentissimi Domini. [note: 324]

OMnia faustissima a Deo optans, devotaque mea offerens officia, reticere apud A A. V V. non possum, quae mihi D. Praesidens Consul nomine AA. VV. novissime insinuavit, nimirum cum AA. VV. intellexissent, me non solum Religionem, quae sive Ariana sive ei affinis dicitur, profiteri, verum etiam ejus in hac urbe propagandae tanquam praecipuum Antesignanum omni cura incumbere, consultum judicasse, ne scilicet alii simplices per me falsa inficiantur doctrina, mihi ex officio hac urbe interdicere, [note: Non dubium est, quin, quae contra Racovienses acta erant hoc anno, et forte Dantiscanis invidiose objecta, occasionem huic decreto dederint, Ruaro neutiquam grato, sed forte tamen necessario. Quae apud Hartknochium ea de re annotata habentur, pleraque ille ex his epistolis didicit, ut non possim satis ejusdem in hujusmodi Socinianorum rebus sterilitatem mirari.] alioque ut sedem transferam, injungere. Quemadmodum inopinato mihi, malevolorum sine dubio apud AA. VV. delatione procreatum, hoc mandatum accidit, ita etiam ei tam subito obedire non solum gravissimum, verum etiam pene impossibile, tum ob gravem brumae tempestatem, tum ob carae mihi conjugis puerperium, comperi. Quae rationes [note: 325] tanti apud D. Praesidentem Consulem ponderis fuere, ut eas AA. VV.


page 623, image: ds0623

se relaturum gratiose receperit, nec dubitem apud AA. VV. id saltem effecturas, ne repentina mandati executione aggraver Accedit, quod pluribus Regni Poloniae Magnatibus in eorum privatis negotiis procurandis [note: Als Agent, ut vulgo loquimur. Quos humanitate et facilitate sua mirum in modum, ut sequentes litterae docent, sibi devinctos reddidit.] inserviam, quod si ita subito deseruero, non minimum in eos damni sit redundaturum. Cum vero id mihi impositum exilium, quandocunque tandem suum sortiatur effectum, non solum bonorum meorum, verum etiam mei honesti nominis bonaeque famae, [note: Non erat, cur honesti nominis jacturam metueret, aut obtenderet potius, Ruarus, cum alia non fuerit, quam haeresis, quam profitebatur, nec secum habitabat, sed ad alios spargebat, tutelae ultra denegatae caussa, cum qua honesti de caetero in rebus civilibus viri rationes utique consistere poterant.] cujus retinendae unusquisque honestatis amans pro virili studiosus esse tenetur, minetur jacturam, id mihi debita cum observantia, percepto AA. VV. mandato, reservavi, ut mihi liceat demisse gravamina mea AA. VV. scripto demonstrare: quo cum jam coram AA. W. compareo, humillime rogans, dignentur benigne, quicquid pro causae meae defensione et justificatione attulero, perpendere ac interpretari, plusque innocentiae meae indes elucescenti, quam adversariorum meorum accusationi tribuere. A juventute mea (praefiscine) studia mea in praecipuis tum scholis tum academiis Europae ita institui, ut non solum in diversis locis bonum vitae meae testimonium [note: De qua non disputabatur, sed de doctrina: cujus tanquam bonae, nescio, an usquam testimonium reportaverit.] reportaverim, verum etiam ad praeclara officia [note: In Cantabrigiensem illam, de qua multa supra Cent. I. ep. 10. ad Dumlerum distinctius scripsit, digitum intendit. Alibi enim expetitum eum esse ad munus publicum, nisi in patria aliquid oblatum, abstrahendi eum ab haeresi gratia, fuerit, non constat.] vocatus fuerim, cujus utriusque vel unicum hic additum exemplum AA. VV. benevole perlegant. Maturiori vero jam aetate [note: 326] inter omnes Regiones hoc Poloniae Regnum domicilii mei sedem; eligere placuit, ob auream conscientiae libertatem, [note: Vtinam in licentiam haud convertisses. Ruare!] Statuum Regni confoederationibus, et solemnibus Regum juramentis stabilitam. [note: Nescio, utrum id facile concedant Poloni, nec ne? Hoc scio, Vindiciarum pro Vnitariorum in Polonia religionis libertate, quae Sandii Bibliothecae attexta est, auctorem, Equitem Polonum, procul dubio Sam, Przipkovium, operose pro ea sententia propugnasse; quibus vindiciis (puto) si extra controversiam res illa posita fuisset, opus non habuisset.] In hoc regno, ita summo Deo disponente, atque in hac Dantiscana urbe consedi, quae mihi non tantum regiminis politici


page 624, image: ds0624

causa, verum etiam eo magis placuit, quod in ea diversarum religionum asseclis non tantum libere commorari et negotiari, sed etiam sacra peragere partim publice, partim per conniventiam secreto liceat. In hac eadem urbe ante triennium ex honesta familia, et quidem olim senatoris, et subinde Judicis et Praesidis neptem, [note: Vid. inferius f. 373. marg. epist. 69. Ergo anno 1635. matrimonium iniit Ruarus, annos jam natus circiter 48.] cujus dos adhuc dum in patrimonio ipsius haeret, conjugem duxi. A septennio [note: Hine elucet anno 1631. Gedanum eum venisse.] ita vixi, ut nemo reperiatur, qui a me sive verbis sive facto se laesum conqueratur. Religionem meam quod attinet, cum Ario nihil mihi est commune, [note: Quidni? Nonne idem quoque divinitatem Christi summam et aeternam, ipsamque adeo S. Trinitatem, perinde ut Socinus, cum suis negavit? De differentia in explicatione sententiarum nemo dubiatabat, et haud multum ad summam rei intererat.] solam scripturam sacram pro regula et norma fidei et vitae meae elegi, quarum etiam paratus sum unicuique, praesertim vivorum juxta et mortuorum Judici, rationem reddere, gratissime nihilominus accepturus, si a quoquam meliora edocear. Salutis meae spem, secundum gratiam Dei, in Filii ejus unigeniti, mei vero Salvatoris, Jesu Christi, pro peccatis hostia colloco, cujus ut fructum olim percipere possim, fide et Christianis virtutibus ei servio. [note: Egregia confessio, ita nimirum concepta, ut verborum ambiguitas semper fuco faciendo simul inserviret, rimaque elabendi in re tam sancta superesset.] Ministerii officium neque hic neque alibi [note: 327] mihi impositum est, abstineo etiam ab omnibus actibus Ministerii Ecclesiastici propriis. Quod vero nonnunquam alios Christiani officii [note: Non in eo tantum occupatus eras, Ruare; sed in Socinisino quoque aliis callide suggerendo, artificiose te elaborasse, tu ipse fassus es, quando supra Cent. I. ep. 25. ad Eugenium ingenue magis, quam in hoc libello, factum est, scripta et exarata, methodum tibi usitatam enarrabas.] commonefecerim (quod factum a me non eo inficias, neque idem inposterum abnuo) non tanquam ab Ecclesiae Ministro factum a me, sed tanquam a privato Christiano, qui sibi concreditum talentum in usuram [note: Legitimam sane, ad veritatem nempe propagandam inculcandamque; nequaquam vero ad errores decumanos disseminandos. Quod si fiat, non usuram sed abusum dicere oportet. Pertinet huc, quod vulgo dicitur: Duo cum faciant idem, non esse idem.] extendere tenetur. Spero etiam, indemnem me apud AA. VV. ideo fore, quicquid hujuscemodi extra eorum jurisdictionen legitimi Magistratus consensu a me gestum est. In hujus urbis territorio


page 625, image: ds0625

a similibus me continui conventibus, [note: Publicis sorte; sed non aeque privatis, et ad decipiendos simpliciores subdole adornatis; quod ex epistola paullo ante citata manifestissime patet.] quos AA. VV. displicituros existimavi. In publicis disputationibus semel iterumque [note: Hartknochius, non nisi unius congressus hujusmodi mentionem fecit: So hat es auch, inquiens, oeffentlich einmal im Gymnasio, da es zum disputiren invitirt war, den Arianisinum defendirt. L. III. Hist. Eccl. Boruss. c. IX. f. 824. sed fortassis semel tantum Socinismum palam propugnavit.] omni cum modestia comparui, idque nonnisi praevia invitatione, quae si abfuisset, omnino iis abstinuissem. Non succurrit etiam in mentem, ne unquam cum ullo Studioso de religione sermonem contulisse. In privatis colloquiis non denegavi quidem rationem spei, quae in me est, petentibus reddere, nemini tamen un quam importunus fui, multo minus sententiam meam de religione cuiquam obtrusi: [note: Credibile id est, sed minus credibile, nemini fuisse haeresin, aliud quasi agendo, propinatam et ornatam commendatamque. Id enim ipse supra fussus est, a se factum.] quod vel inde perspici potest, nullius me recordari, qui in hac urbe, me suasore, a publica Ecclesia in meam concesserit Religionem. Libros scriptaque meae religionis nulli unquam hic obtrusi, vel non rogatus communicavi, praeter cuidam praecipuo Theologo, [note: Si de Dantiscano sermo est, Botsaccum intelligi putamus. Sed quia generatim et universe loquitur Ruarus, verisimilius est, Abr. Calovium innui, h. t. Profess. Theolog. Regiomontanum. Eamque in rem conferri poterunt Cent. I. epist. 44. sqq. Ita vero etiam commercio litterarum abutebatur. Miror, non ad Koenigium quoque eum, nimis liberalem, provocasse.] cui ad refutandum omnia suppeditare volui, et jure meritoque etiam debui. Cum ergo ex his omnibus pateat, nihil me, [note: 328] contra hujus urbis jura, statuta, aut consuetudines peccasse, neque ejusmodi antesignanum aut promotorem falsae religionis esse, quemadmodum delatus sum, persuasus sum de AA. VV. tanquam justitiae propugnatoribus, mihi in hac urbe, in qua a septennio [note: Commigravit ergo ex Saccianis praediis Gedanum Ruarus circiter anno 1631.] pacate vixi, et fortunarum mearum statum fundavi, praecipuorumque hujus regni Senatorum negotia curae meae concredita administro, [note: Quinam fuerint Senatores illi, ex sequentibus litteris commendatitiis, pro Ruaro hoc nomine scriptis, patebit. Nunc eam quoque, aliorum res tam sedulo curandi, industriam ac facilitatem ad pias, seu impias potius fraudes, ut, aliud quasi agendo, sub patronorum alis delitescere tuto posset, pertinuisse, brevibus annotamus.] domicilium nullo modo denegaturas, verum me patrocinio suo, pariter cum aliis diversae religionis AA. VV. subditis, qui, ut virum bonum decet, me semper hic gessi, frui dignaturas. Quod si aliquid contra


page 626, image: ds0626

ab adversariis meis ad me opprimendum allatum fuerit, offero me debita cum reverentia AA. VV. ad legitimam adversum hos innocentiae meae defensionem, rogo etiam demisse, ne mihi denegent, quod publicis etiam maleficis conceditur, ut legitime accuser et audiar, priusquam tam gravis in me statuatur poena. Spero autem, AA. VV. non permissuras, ut Religionis causa persecutio in hac libera Republica a me sumat initium, hoc praesertim tempore, quo alibi [note: Procul dubio, quid Racoviae nuper contigerit, his verbis significatum est. Vtrum praetextu falsae religionis id factum sit, nostrum non est definire. Haec tamen vobis videntur, minus convenienter adducta in praesentia, quoniam, ut ab initio jam observatum est, ideo, quod alibi sententia durior in Socinianos statuta erat, nec Gedanenses, pari periculo imminente, dormitare debuisse, potius consequebatur.] sub praetextu falsae religionis plurimi innocentes AA. VV. religionis consortes domo et patria sua pelluntur, qualia exempla Deus Optimus Maximus ab hoc Regno et hac optima Civitate benigne [note: 329] avertat: cujus patrocinio AA. VV. commendo, is longaevam vitam et felix regimen AA. VV. concedat, opto. Spondeo interim, me Dei ope pacata conversatione, et debito officio semper demonstraturum, me esse [note: Scriptus est libellus hic supplex, cui annus subscriptus haud legitur, ut proxime sequentes docent deprecationes, anno 1638.]

Amplitud. Vestr.

obsecundantem et fidelem subditum.

XLIX. EXEMPLVM LITERARVM CASTELLANI CRACOVIENSIS [note: Ejusdem, cui in sequenti epistola respondit Senatus illustris Gedanensis.] AD CONSVLEM PRAESIDENTEM GEDANENSEM.

MArtinus Ruarus, quem in urbe Sp. DD. V. ob commendatam nobis probitatem, solertiam et dexteritatem negotiis nostris praeposuimus, conquestus est, pelli se a domicilio urbis earum, non ulla sua culpa, sed scrupulosa quadam Spectabilium DD. Vestr. providentia, [note: Non erat scrupulosa, sed variis jam documentis satis compertum fuit, ea clam committere Ruarum, quae veritati non proferendae, sed obscurandae, erroribusque Socinianorum disseminandis propagandisque astute inservirent.] Facti convictum neque lex, neque ratio ulla aequitatis tueri ac defendere concedit, immerentibus et lex et ratio, ut suffragemur, dictat, imo vestra etiam postulat humanitas, postulat officii


page 627, image: ds0627

nexus, ne quemquam indicta causa a consortio humano arceatis. Quare a Spect. D. Vestra postulamus, ut pro ea, qua istic pollet autoritate, [note: 330] patrocinium ejus suspiciat, efficiatque cura atque opera sua, ne propter suspiciones, quae neminem damnare possunt, negotiisque nostris astrictus laribus suis dimoveatur, quod si intellexerit, innocentiae suae intercessionem nostram pondus addidisse, adjumentoque sibi reipsa fuisse, dabimus nos quoque operam, ut Sp. D. V. intelligat, testatum erga nos ea in parte officium optimo collocatum esse loco. Caeterum Sp. D. Vestrae prosperam valetudinem felicissimosque rerum successus apprecamur. Datum in arce Brodensi, XI. Januarii, M DCXXXIX.

L. PRAECONSVLES ET CONSVLES CIVITATIS GEDANENSIS ILLVSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO DOMINO, DOMINO STANISLAO A KONIECPOLE [note: Fortissimus hic Polonici exercitus Dux supremus, jam inde ab anno 1630. summae rei militari praefuit. Idemque ut e nobilissima gente ortus, ita etiam Vladislao Regi inprimis charus, multasque ob res praeclare contra Turcas, Tartaros atque Moscos gestas clarus extitit; non tamen ex alio rei feliciter gestae specimine magis inclaruit, quam e Scythico bello brevi tempore et fausto successu anno 1644. peracto. Caeterum vivendi finem fecit anno 1646. quo inclinato subitanea morte periit.] KONIECPOLSKI, CASTELLANO CRACOVIENSI, EXERCITVVM REGNI POLONIAE SVPREMO GENERALI, BVSCENSI, BARENSI, COVELIENSI, BITOVIENSI, PLOSKIROVIENSI, etc. DOMINO NOSTRO GRATIOSISSIMO.

EX literis Illustrissimae Excellentiae Vestrae, ad Dominum Praesidem nostrum scriptis, quibus pro Martino Ruaro, ut libera in urbe hac commorandi ipsi concedatur facultas, intercedere dignatur, intelleximus, [note: 331] eundem Ruarum conquestum esse, se immerito civitate hac pelli, neque ullam tantae severitati praebuisse occasionem. Quapropter ea in re Illustrissimam Excell. vestram, ne quid sinistrae de nobis opinionis haereat, melius informandam esse ducimus. Non existimamus autem, necessum esse, repetere, quomodo secta Arrianorum, cui idem Ruarus addictus est, mira pernicitate ante aliquot secula [note: Ante multa admodum secula dicendum fuerat. Quarto nimirum et quinto post Christum natum. Quibus, priori praesertim, patrocinantibus sive assentiendo, ut factum est a Valente Caesare ac Imperatore, et dehinc Afris Vandalorum Regibus, Gothisque atque Longobardis et similibus, sive connivendo, controversiasque spernendo et extenuando, quae Constantii fuit culpa, mirum in modum Ariani invaluere, et Catholici h. e. rectius sentientes de Deo, vulgo etiam Homousiani dicti, oppressi sunt. Neque enim deinceps, medio aevo, sacile de hujusmodi erroribus aliquid inauditum; tametsi optimi saepe veritatis testes ejus per injuriam et calumniam insimulati legantur. Si qui vero ita forte sensere, non tamen Ecclesiam late inundarunt.] pervagarit et quasi inundarit potissimas Christiani nominis


page 628, image: ds0628

provincias, cum nobis sufficiat praesentis saeculi nostrique temporis experimentum, ubi interpolata eadem haeresis, [note: Ita recte Socinismum appellari, denuo affirmamus. Quid enim est nisi interpolatus Arianismus? Quae caussa etiam fuit, princeps certe, si non unica, cur tantopere et tot scriptis non oppugnatus fuerit jam Sec. quarto medio ortus Photinismus. Nempe non credebatur a priori illa haeresi Ariana, nisi methodo nova, qua etiam existentia ante Mariam virginem Christo omnino denegabatur, differre. Bene hinc Christoph. Pelargus, in Append. Admonit. de Arianis recentibus attexta f. 300. querulanti Sociniano, de calumnia, Arianismi, suis impacta, adversario respondet: Quomodo amoliri abs se Arianorum, quorum dogma proseminant, nomen unquam [reading uncertain: page damaged] illi poterunt? Arius [gap: Greek word(s)] dicebat Dei filium, negabat [gap: Greek word(s)] : Dicunt idem Smiglenses, (unde evulgatam nuper schedam refutat l. c. Pelargus,) negant idem quod ille. Cum Ario itaque faciunt, et tamet, ut vere odiosa autorum suorum nomina formidant sectatores, ita hi nec Ariani, nec Cerinthiani, nec Ebionitae appellari volunt.] cum in aliis regionibus, tum praecipue in Regno Poloniae, exiguo tempore magna incrementa sumsit, [note: Ad quae probanda non alio testimonio opus est, quam Historia Reformationis (sic enim visum est miseris corruptelas illas appellare,) Polonicae a Stanisl. Lubieniecio edita, Sandianae Bibliothecae subjecta: ut alia taceamus non dissimilia.] et hanc quoque urbem veneno suo in tantum infecit, ut metuendum sit, nisi in tempore remedium adhibeatur, plurimos eodem confectum iri. Quae sane progressus celeritas studio indefesso subdolisque artibus [note: Quarum permulta specimina superius vidimus proposita atque descripta; indefessum autem studium, praeter scripta, itinera etiam molesta, perpetuaeque Synodi eam, inter alias caussas, ob rem celebratae, cujusmodi in Smalciano Diario enumeratae sunt plurimae, demonstrant.] praecipuorum erroris istius defensorum accepta ferenda est. Inter quos cum merito praefatum Martinum Ruarum censeamus, qui a multis jam annis in vicinis regionibus et Germaniae Provinciis [note: Neque enim ignota esse poterant, quae olim Altorphi et in Marchia Brandenb. machinatus esset. Altorphium autem praecipue spectari h. l. ex epist. 71. patet.] haeresis istius propagationi sedulo incubuit, ut quaedam loca ob tales molitiones relinquere necessum habuerit; et hic quoque in urbe nostra publice disputando et in vicinia docendo praestitit operam, ut haud ambigendum sit, ipsius potissimum studio errorem istum hic propagatum esse: Idcirco [note: 332] officii nostri conscientiaeque postulavit ratio, ut huic malo medelam pararemus, eundemque Ruarum, uti praecipuum, insignique


page 629, image: ds0629

dexteritate praeditum [note: Doctum nempe et eloquentem, aliosque vel humanitate sua prorsus eximia in casses pellicientem, etiam non opinantes.] sectae istius defensorem a consortio civium nostrorum segregaremus, et ex civitate hac excluderemus. Quod cum antehac factum esset, [note: Quando id factum sit, ante ann. 1638., non memini legere. Vtut enim Stegmannus nominatim officio suo, quo perfunctus erat in aede ad D. Petri, propter haeresin hanc exutus exauctoratusque fuerit jam anno 1631. atque inde etiam discedere jussus; non tamen generalis edicti Hartknochius ante hunc annum usquam mentionem fecit. Singulariter ergo mandatum hujusmodi. Ruaro, incertum vero, quando datum, intelligendum est. Quod et vocabulum denuo p. p. usurpatum de Ruaro solo indicare videtur clarius. Forte eodem anno 1638. semel iterumque imperatum illi esse, ut ex urbe exiret, hinc omnium verisimillime efficitur.] ipse nihilominus, non impetrata a magistratu licentia, privato ausu postmodum civitatem rursus ingredi, ibidemque morari tentavit: ubi, ad vitandum scandalum publicum, et discrimen seductionis in tam populosa urbe, aliter facere non potuimus, quin denuo ipsi migrandi injungeremus necessitatem, ea tamen adhibita lenitate et moderatione, ut satis amplum, quod nondum expiravit, excedendi ex civitate ipsi concessum fuerit spatium; quod interdictum nostrum Ruarus gratissimo suscepit animo, et promisit, se nullis contranitendi artibus porro usurum, ut sane arbitremur, nos a justitiae humanitatisque tramite hac in causa neutiquam deflexisse. Quocirca tanto magis confidimus, Illustr. Excell. Vestram pro insigni sua pietate hanc rem prudenter aestimaturam, excusationemque hanc nostram, quominus intercessioni ejusdem morem gerere possimus, gratiosissime accepturam. Si qua in re alia observantiam, studium, officiorumque nostrorum promptitudinem Illustr. Excell. vestrae contestari poterimus, nihil quicquam in nobis [note: 333] desiderari patiemur; cui, quod reliquum est, sub felici novi anni auspicio constantem valetudinem, prosperrimos rerum successus, et omnigenae felicitatis incrementa sinceris votis precamur; nosque et civitatem hanc compertae ejusdem gratiae et benevolentiae diligentissime commendamus. Datae Gedani XXVIII. Januar. MDCXXXIX.

LI. EXEMPLVM LITERARVM AD SENATVM GEDANENS.

POsteaquam haud dubiis indiciis ad aures nostras perlatum est, clarissimum virum Martinum Ruarum, ex urbe vestra, ejusque territorio, amplissimi ordinis vestri decreto, migrare jussum esse; etsi nos, a dandis in causa illius ad amplissimas DD. vestras literis, metus


page 630, image: ds0630

quidam repulsae avocavit; tamen ex altera parte spes multo potior, de vestra singulari prudentia ac humanitate concepta, ad scribendum incitavit. Nam cum eximii istius viri, [note: Non mirum est, his aliisque elogiis ornari ab epistolae hujus auctoribus Ruarum, cum omnes eandem sententiam, quam ille, pervicacissime tuerentur; uti sub calcem harum litterarum aperte profitentur.] non alia causa sit, quam quae ad religionem et conscientiam pertineat, quod vobis, Viris omni prudentia ac humanitate excultis, facilius persuaderi debeat, quam ne quenquam, conscientiae causa, ullo incommodo afficiendum esse putetis? nam et periniquum est, hominem, civilem honestatem nulla in re laedentem, ideo affligere, quod conscientiae suae [note: 334] ductum, judiciumque secutus, Deum nolit offendere; nec quicquam civitatibus ac rebuspublicis minus conducit; quae, permissa conscientiis sua libertate, florent, cohibita vero, vel hypocrisi replentur, vel civium et incolarum vexationibus foedantur, vel dissidiis et contentionibus agitantur; nec denique ipsi Numini magis adversum quicquam est, quam jura Majestatis ejus in judicandis hominum conscientiis [note: Mira consiliorum florentissimae Reipublicae perversissimaque interpretatio. Non conscientiae enim judicandae opera data est, sed civibus a propagatione haereseos periculosae praemuniendis. Quod officium pio cuivis Magistratui incumbit, et Paullus ipse, quando [gap: Greek word(s)] jubet, ne gangraena talis latius serpat, suasit. Ruari sane conscientia, nisi quatenus erronea persuasione ad liberrimam sententiae suae propagationem sibi concedendam exporrecta, nihil hinc detrimenti passa est. Nec vis nec licentia probantur, medium tenuere beati: ita tamen, ut si et compescendi sint, sive pervicaces impostores, sive fraudulenti veteratores, atque hi quidem quam maxime, sine contumelia aut infamiae nota, honeste dimittantur. Quis enim subditum aut civem imperanti obtrudere se ausit, cui impune, quandocunque lubet, e societate illa civili discedere licet. Deteriorne igitur est Principis aut Senatus, Ecclesiae quoque curam gerentis, conditio, quam subditorum? Ita mihi non videtur. Conscientia in tali rerum statu, ubi praesertim leniora remedia diu, sed frustra adhibita sunt, obtenditur, petulantia, studiumque errores spargendi latius, in caussa est.] invadere. Et cum inter ipsos Ethnicos Imperatores, quamvis alioquin Christianae religioni infestos, reperti fuerint tam moderati principes, ut, liberam religionem [note: Liberam sane religionem, sed non liberam cujuscunque opinionis periculosae propagationem.] esse debere edictis suis, publicaverint: quanto magis ea moderatio Christianis convenit magistratibus, praesertim erga ipsos Christianos, qui, utut alioquin sententiis dissideant, hactenus tamen consentiunt, [note: Consentiunt hactenus, sed utrum ad Christianam fidem genuinam illud satis sit, hoc est, de quo disputatur. Aliter de Marcione judicavit Polycarpus.] Filium illum


page 631, image: ds0631

hominis, qui Jesus Christus est, a dexteris Majestatis divinae considere, indeque summa cumgloria ad judicandum orbem terrarum venturum esse, cujus confessionis gratia Christus ipse dirum crucis supplicium pertulit, eamque sanguine suo consecravit. Nonne tot luctuosa exempla eorum, qui, communis vobiscum religionis causa, [note: Duo cum faciunt idem, non est idem. Neque inde errori, propagando, praesertim libere et sine repagulis nascitur patrocinium, quod veritati a refragantibus itidem saepenumero injuria infertur. Vt civilem potestatem summam et Ecclesiae veritotem taceamus; quae h. l. non accurate distingui videntur.] non ex urbibus tantum ac civitatibus, sed ex integris regnis ac provinciis, indignum in modum expulsi sunt, animos vestros ad communis sortis miserationem flectent, ne, quod in vobis vestrisque triste et iniquum esse judicatis, ipsi committatis in alios, [note: 335] vestrisque propriis factis adversariorum facta approbetis? Nonne ipsa experientia cognitum est, expulsionibus eorum, quos haereticos ducimus, homines quidem exturbari posse, haereses autem exstirpari non posse, quibus non vis, nec arma, sed solida veritatis argumenta opponenda sunt. [note: Quidsi vero dolis argumenta obverti nequeant? Quidsi opposita contemnantur a pervicacibus? Concedendane talibus impostoribus grassandi pro lubitu licentia? Ad haec non de haeresi exstirpanda, sed, ne latius serperet, circumspecta providentia h. l. agebatur.] Quid si vero etiam, sub haereseos crimine, innocentia, ipsaque veritas cadat, nonne cum Deo ipso certamen suscipitur, quod plerumque accidere necesse est, cum veri Christi discipuli in propugnanda divina veritate vim adversus errores adhibere non soleant, qua adhibita, Christiana religio non propugnatur, sed polluitur. Ad haec, quid aequius est, quam ut in regno, nulla re magis quam plena conscientiarum libertare inclyto, [note: Non definio, utrum in Polonia inter dissidentes etiam Socini asseolae unquam connumerati sint. Certe non defuerunt istic, qui nunquam non ea de re dubitarunt. Extra controversiam si ea res posita fuisset, cur tam operose pro illa adstruenda vindiciis suis disputassent? Quodsi vero plena libertas ibidem concessa esset conscientiarum, Atheos quoque tolerandos fore, hinc forte colligas. Sed mirum non est, in caussa sua largius judicantes hoc loco audire Socinianos.] urbs primaria, eaque Evangelica, eam libertatem incolis suis concedat, quae in omnibus regni provinciis, jure ac legibus etiam inter acerrimos adversarios usurpatur, nec aliter quam per vim et injuriam cuiquam potest eripi. Nec male cessit adhuc patriae nostrae, (quae pene sola inter omnia Europae regna, hoc unico remedio, civili sanguine, ex causa religionis, non maduit,) nec vestram urbem illius concessae


page 632, image: ds0632

unquam poenitebit; cum nihil sit ad vinciendos concordia civium animos [note: Multi sunt, qui ea de hypothesi dubitant, si illos excipias, quibus terrenorum cura est, caetera nihili videntur, aut flocci facienda.] validius, et ad res augendas accommodatius, quam dum cuique ea libertas conceditur, qua in terris neque justior est ulla, neque dulcior, ac desiderabilior. Sane ipsi clarissimo viro, Martino [note: 336] Ruaro, nihil iste diversus in religione Christiana sensus obfuit, quominus, doctissimorum virorum opera, ad amplas functiones diversa in loca [note: De patria non disputamus, ubi aliud praese (ut supra observatum) ferebant invitantes eo Ruarum civem suum, aliud animo constitutum habebant; cum spes adhuc civem suum ab haeresi abstrahendi superesset, aut certe aliquo modo affulgeret. Angli non noverant hominem, puriusque in religione eum sentire credebant, quod ipse male sibi conscius haud obscure supra cit. loco testatus est. Quorsum ergo haec de muneribus oblatis jactantia? Rectius hic repetas illud Poetae: Cum te non nossem, Regem Dominumque vocabam; Cum te jam novi, tu mihi Priscus etis. De urbibus aliis, qui Ruarum expetierint, cognitum jam, et qualis esset, perspectum, nihil nobis innotuit.] vocaretur; nempe conscientiae sensum coelesti Judici relinquendum rati, summa viri eruditione, et eximiis ingenii dotibus, ad publica commoda juvanda, utendum sibi esse putaverunt, quod recte et utiliter fieri posse, versantur ante oculos exempla eorum, qui maximis in rebus sibi commissis fidem industriamque suam prohaverunt. Quid vero aliud virum hunc, cui omne solum patria esse poterat, impulit, ut in urbe vestra domicilium sibi legerer, contractoque honesto matrimonio, civibus vestris affinitate innecteretur, quam quod Rempublicam vestram, ut aliis praeclaris legibus et institutis, sic inprimis conscientiarum libertare fundatam, prae caeteris adamavit; cujus etiam usibus omnia ingenii sui et doctrinae ornamenta jam pridem dicavit, nutum solummodo vestrum, et quamcunque de vobis bene merendi occasionem expectans. Nolite igitur committere, ut, quem virum patria ejus Holsatia, quem Anglia, quem urbes aliae expetiverunt, vos, ultro sese vobis dantem, urbemque vestram patriae suae propriae praeferentem, repellatis; qui civitati vestrae omnia sua et ingenii et nominis sui decora intulit, [note: De ingenio non soliciti erant Gedanenses, sed de haeresi, ingenii abusu adornata expolitaque, ne propagaretur nimis ingeniose h. e. callide inter cives suos, justa eos cura tenuit. Quid ergo haec ad rhombum?] eum vos dedecore afficiatis, et cum inclyta urbs vestra, non navibus magis [note: 337] tempestate jactatis, quam hominibus quietem conscientiae quaerentibus,


page 633, image: ds0633

portum ac perfugium tutum semper praebuerit, ne in hujus clarissimi viri violatione hunc sibi portum bonotum quisquam praeclusum esse putet. Non id agimus, (ne quis id existimet) ut is urbe vestra sententias suas de rebus divinis disseminet, [note: Illud tamen egit Ruaras, mandata fratrum vel praesentiens vel non expectans.] cui nec unquam ministri munus ab ecclesiis nostris imposicum fuit, ab ipsove susceptum; sed decreti in ipsum lati ignominiam a nobis omnibus, quos eadem sacrorum causa conjunxit, [note: Vel hinc intelliget Lector Benevolus, quinam sint, qui his litteris longa serie sunt subscripti tam anxii sedulique deprecatores, et quae, ad hunc laborem suscipiendum, eos ratio impulerit.] deprecamur. Quod si amicissima haec petitio nostra pondus illud, quod speramus, apud amplissimas Dignitates vestras habitura est, dabimus operam, ut intelligatis, quam ea res universae nobilitati ecclesiis nostris insitae grata acciderit, quae sua vobis vicissim studia, suamque benevolentiam, quoties res occasioque tulerit, qua privatim, qua publice, pronis animis testabitur. Valete, Viri Amplifsimi, quibus, cum propensa delatione studiorum, officiorumque nostrorum, prosperrima quaeque a Deo, cum totius patriae nostrae emolumento ornamentoque conjuncta, precamur. Datae in conventu Biecensi, cum frequente nobilitate Illustris et Magnificus Dominus Joannes Wielopolski Praefecturam Biecensem iniret, I. Mart. MDCXXXIX.

Vestris Amplissimis Dignitatibus omnibus debitis [note: 338] amicitiae ac benevolentiae studiis officiisque devincti, suo ac caeterorum Fratrum nomine.

Christophorus Morstin a Raciborsko, Capitaneus Philippoviensis. [note: Hoc duce procul omni dubitatione coeteri subscripsere. Tanta enim ejus fuit auctoritas, quanta vix alterius unquam fuit: quemadmodum etiam aetate caeteris antecellebat senex jam grandaevus. Digna est, quae legatur de illo vita inprimis Wisswatiana, eaque Saudii Biblioth. pxoxime subjecta, in cujus statim initio f. 222. invidiosis paene dixerim elogiis celebratur. alibi vero f. 229. med. ab eodem Wissowatio, Senatur Ecclesiae Dei sensu ecclesiastico appellatur. Confer epistolas a Socino ad eum datas Tom. I. opp. Socini f. 455. sqq. Reliqui obscuriores sunt, ut operae pretium de illis aliquid annotare haud videatur: nisi quod Andream a Bebelno, Adami illius Goslavii, Philosophi prae caeteris acuti, scriptis, contra Kekermannum et Jac. Martini evulgatis clari, fratrem fuisse constet, Andream vero Christianum Moscorovium, ex Hieronymo celeberrimo natum, parentem autem jam denatum hoc tempore esse, probabile sit.] Joannes a Biberstin Blonski, Illustris et magnifici Martini Zborowski, Comitis in Melstin, nunc in exteris degentis locum tenens.



page 634, image: ds0634

Joannes Wiersbieta a Bielsko.

Andreas a Bebelno Goslawski.

Andreas Christianus Moscorovius a Moskorow.

Alexander Sierakowski a Sierakow.

Joannes Tassicius de Luclawice.

Joannes Cikowski de Wojslawice.

Venceslaus Pripkowski de Pripkowice.

Joannes Pripkowski de Pripkowice.

Stephanus Pripkowski de Pripkowice.

LII. EXEMPLVM LITERARVM SENATVS GEDANENSIS AD FRATRES SVBMONTANOS. [note: Non alii hi sunt, quam undecim illi paullo ante enumerati, ita dicti, quod in tractu submontano h e. eo, qui Cracoviae vicinus est, et in quo celeberrimum Luclavicium, postremum ipsius Socini hospitium, erat situm, vel convenerant, vel plerique praedia sua habebant.]

QUod Magnificae Claritates vestrae cum per literas, tum per Generosum Dominum Slichtingium [note: Non alium, puto, quam Jonam, qui communem fere coetus interpretem agere solebat.] apudnos pro Martino Ruaro intercedunt, ut ipsi hinc migrare jusso diutius commorandi facultatem concedamus: vellemus sane, ne qua justa nobis jussionis [note: 339] istius causa extitisset. Quod si enim dictus Ruarus eam, quam mente ac corde de religione fovet sententiam (prout Magn. Gen. vestrae ipsum fecisse autumant) quietus sibi tenuisset, [note: Manifestum hinc est, non esse Ruarum Gedano expulsum, ob sententiae, quam tuebatur, discrepantiam, sed turbas, contra interdictum, saepenumero significatum, alios ad partes suas variis cuniculis pelliciendo, datas. Quam inobedientiam, periculo non levi stipatam, recte coercendam, aut si malis sufflaminandam suisfe, nemo aequitaris studiosus improbare poterit.] durius forte cum ipso actum videri posset. Quoniam vero frequenter nobis relatum, quo pacto eandem cum publice disputando, tum privatim in vicinia docendo, librosque divulgando, [note: Et quidem, quod ingens pondus habebat, etiam gratis. Sic enim facere eum consuevisse, jam saepius observatum est. Clandestinam instillandi methodum, de qua superius, ignorarunt equidem Proceres Gedanenses, sed, postquam ipse eam non dissimulavit in epistolis ad amicos sibi familiares perscriptis, inde saltim, neque in his, quas h. l. commemorant, erroris propagandi subsidiis segniorem fuisse, et callide tamen cuncta egisse, tantoque hinc periculosius alios, incautos potissimum, accedente pietatis specie decepisse, satis clare perspicitur.] disseminare laborarit, ad avertendas dissensiones majoraque incommoda, quae sensim hinc


page 635, image: ds0635

exoriri possent, officii nostri conscientiaeque postulavit ratio, ut eidem secessum ex urbe injungeremus, cui nostro mandato etsi primitus quidem paruit, postmodum tamen, nulla a nobis impetrata venia, iterum reversus est. Vnde ad conservandum mandati nostri vigorem aliter facere non potuimus, quam ut denuo ipsi abitum imponeremus; adhibita tamen ea moderatione et lenitate, ut sat amplum ad hoc tempus praefigeremus. Quod Magn. Gen. vestras improbare non posse, sat literae ipsarum nobis pollicentur, dum dicti Ruari officium non esse demonstrant, ut suas de rebus divinis disseminet sententias. [note: Vid. epist. praecedentem sub finem f. marg. 337. not. a.] Vtut vero res se habent, ut nostrum erga Magn. Gen. vestras extaret studium, intercessionibus ipsarum facilius quidem locum daremus, nisi id ipsum, quod petitur, Illustrissimo Domino Exercituum Generali [note: Conf. epist. 50.] et Castellano Cracoviensi non ita pridem denegatum fuisset, ut subverendum, si modo aliter statueremus, [note: 340] ipse id minus benigne accepturus esset. Quapropter si Magn. Gen. vestrae ab ipso denuo literas intercessionales impetraverint, ut cernamus, ipsum non aegre laturum, quod desiderio ipsius hac in parte non satisfactum fuerit, parati erimus, quantum ejus civitatis ratio tulerit, Magn. Gen. vestris studium et propensionem nostram contestari. Quas de caetero cum officiorum studiorumque nostrorum delatione divinae protectioni etiam atque etiam commendamus. Datae Gedani die V. Aprilis, M DC XXXIX.

LIII. EXEMPLVM LITERARVM PRAECONSVLVM ET CONSVLVM CIVITATIS GEDANENSIS, AD SIGISMVNDVM DE GRVDNA, PALATINVM CALISSIENSEM.

REcte Illustritatis vestrae literae [note: Quae perierunt. Nihil enim inter has, aut alibi forte extanres, reperire est. Ipsum vero hunc Grudzinium, Palatinum Calissiensem, occultiori cuidam sectae ded tum fuisse, aperte Stanislaus Kobierszykius, atque ex eo Hartknochius in Republ. Polon. L. II. c. II §. 4 tradidere. Vnde etiam, cur tantopere caussam Ruari egerit, non obscure patet.] nobis per generosum Dominum Schlichtingium sunt redditae, quibus pro Martino Ruaro intercedere dignatur, ut ipsi diutius in hac civitate commorandi facultatem praestemus. Etsi itaque graves quindem causae sint, quare id nobis facere non liceat, eoque nomine apud Illustrissimum Dominum exercituum Generalem, et Castellanum Cracoviensem, non ita


page 636, image: ds0636

pridem idem petentem, excusare nos coacti simus, tamen quoniam nunc quoque praecipuae Nobilitatis viri diligentissime pro eo intercedunt, [note: 341] spemque nobis faciunt, dictum Ruarum in otio victurum, nec sententias suas de rebus divinis disseminaturum, facile quidem jam nos induci pateremur, ut aliquo modo sententiam nostram de emigratione ejus latam mitigaremus, nisi Illustrissimum Dominum exercituum Generalem aegrius laturum sentiremus, si, quod ipse impetrare non potuit, alii impetrent. Idcirco spem memorato Domino Schlichtingio fecimus, si apud dictum Illustrissimum Dominum Castellanum obtineri poterit, [note: Nescio, utrum fieri id posse crediderint Gedanenses, quem offensam repulsae, fupra ep. 50. datae, aegre admodum tulisse, haud ignorabant. Multa certe sunt, quae fieri id haudquaquam posse persuadeant mihi, eos existimasse. Et tamen his non obstantibus, quae fuit indefessa amicorum, fratrumque inprimis pro Ruaro, si qua fieri possit, ad sementem porro faciendam, Gedani conservando, industria, ita, uti conditio, h. l. constituta fuit, res evenit, et postquam perbenigne gratum sibi fore, si diutius retineatur Ruarus, testatus erat Koniepolius, mora usque ad ann. 1643. et amplius prorogata est. vid. epist. 56. 57. sqq.] ut se declaret, sibi non fore adversum, ut dictam sententiam nostram moderemur, quantum tamen ejus civitatis tranquillitatisque publicae ratio tulerit, praestare nos paratos fore, ut fentiant, intercesfionem Illustritatis vestrae, quam debito observantiae cultu veneramur, non fuisse fructu vacuam. Quam, quod superest, cum diligentissima officiorum nostrorum commendatione divinae protectioni etiam atque etiam commendamus, nos vero insuper ac civitatem hanc constanti ejusdem Illustritatis vestrae gratiae et favori. Datum Gedani V. Aprilis, anno M DCXXXIX.

LIV. M. RVARVS ILLVSTRISSIMO DOMINO, DOMINO SIGISMVNDO DE GRVDNA GRVDZYNSKI, PLATATINO KALISSIENSI, DOMINO SVO CLEMENTISSIMO. [note: 342]

QUanquam id amori precibusque generosi Schlichtingii datum ab Illustrissima tua Excellentia existimem, quod auctoritatem gratiamque suam mea pro incolumitate apud inclytum hujus civitatis senatum interposuerit: [note: Quotiescunque deprecatorum pro Ruaro, quorum h. l. ocurrunt nomina, et interpellationes, tam operose haec agentes, cogito, toties miror, qui fieri potuerit, ut, quando superiori anno 1638. decretum regium in negotio Racoviano latum est, quod libertati etiam Graecoram et Evangelicorum videbatur adversum, nemo horum legatur intercessisse. Inter eos enim, qui protestati sunt contra illud, non solum ne unus quidem eorum non tantum reperitur, tametsi illustres quoque viri in Vindic. Vnitar. a Przipcovio scriptis f. 278. in not. inter delegatos non unius provinciae compareant; sed etiam nec Senatorum horum aliquem caussam Socinianorum, vel aliud agendo, tueri voluisse animadversum est. Tota ergo scena ita fuit adornata, ut, quando commodorum hosce Magnates suorum studiosos esse scirent Sucinianae factionis complices, eos sive blandimentis sive muneribus sibi suisque conciliaverint. Quod autem in ipsis comitiis remissiores fuissent, haud alia procul dubio caussa fuit, quam Pontificiae religionis, cui erant addicti, societas. Hanc enim potissimum ob crucis signum male habitum et ejus auctoritatem ac numerum durum illud statutum peperisse, nemo dubitat.] quoniam tamen fructus ejus beneficii


page 637, image: ds0637

ad me potissimum spectat, officii mei duxi, ut eo nomine Illustrissimae tuae Excellentiae gratias agerem, quas animo concipere possim, maximas, vellem insuper operam atque officia mea, si quae poscat usus, seu potius servitium Illustrissimae tuae Excellentiae offerre, nisi illud inter utrumque nostrum fortuna posuisset interstitium, ut nec Illustrissima tua Excellentia mei uspiam egeat, nec ego quicquam magnum, Ill. tua Exc. dignum, praestare possim. Quocirca cogor solo nunc isto verborum apud Ill. tuam Exc. officio defungi, quo tester beneficium hoc ab Ill. tua Excell. apud memorem, nihilque magis optantem, quam ut officio quocunque tandem animum ei gratum comprobare possit, collocatum: quod officium licet plerisque mortalium [note: 343] leviculum nimisque vile videatur: de tua tamen Excell. Illustrissima mihi persuasum est, imitaturam eam Dei Optimi Maximi naturam, qui pro summis in genus humanum beneficiis haud aliud reposcit quippiam, quam ut animo grato agnita memori voce celebrentur. Illum ipsum summum Deum supplex veneror atque oro, ut Illustrissimam tuam Excellentiam in amplissimi hujus regni fulcimentum, tanquam praecipuum ejus columen, inque refugium atque patrocinium afflictorum, quos inter salutarem Illustrissimae tuae Excell. opem ipsemet expertus sum, quam diutissime conservet. Dabam Gedani Nonarum Aprilis, anno M DC XXXIX.

LV. M. RVARI ANIMADVERSIONES [note: Sintne Animadversiones hae Ruari, nec ne? valde dubito. Etenim non solum de se ipsemet haud loquitur, sed tertia persona utitur constanter: nisi de fratribus communiter sermo sit, iidemque plurium nomine commemorentur; sed etiam eruditionem morumque commoditatem iste suam non videtur tantopere praedicasse, quemadmodum factum est in hac ipsa scheda. Si quid ergo conjicere licet, Florianus Crusius potius eas consignavit litteris, eum in finem, ut si opus esset ipsi quoque Senatui tradi possent, hactenus vero Patronis, ad excusandum utcunque Ruarum inservirent.] IN LITERAS CONSVLVM GEDANENSIVM AD ILLVSTRISSIMVM. CASTELLANVM CRACOVIENSEM, GENERALEMQVE EXERCITVS DVCEM SCRIPTAS.

QUerela de pernice quondam Arianismi incremento nihil ad nos


page 638, image: ds0638

pertinet, utpote qui nec idem, quod Arius olim, [note: Non omnino fateor; at tamen idem quod ille, si summam erroris periculosi in Christum magis, quam Arianorum olim fuerat, injurii spectes. Antiqua ergo haec cantilena est solis ambiguitatibus incrustata et supra discussa.] de religione sentimus, et eadem conditione Homousianos atque Arianos pro fratribus nostris agnoscimus, [note: Quidni etiam Turcas et Judaeos? si quidem solo pietatis studio constans religionis cultura, quam scriptor hic Animadversionum, ad fratris in religione intimum illum nexum sufficere opinatur, rem omnem conficit.] puta quatenus pietatis studio religionem [note: 344] excoluerunt. Inter causas illius incrementi non postrema sine dubio fuit, quod ipsimet Imperatores multique imperii atque aulae proceres in partibus essent: iis vero promotio suae sectae non magis vitio verti potest, [note: Ita forte sentiendum, si caussa peraeque bona pro partibus Arianorum stetisset. Sed aliter rebus comparatis secus etiam judicandum putamus.] quam Consulibus Gedanensibus, quod Lutheranismum passim promotum eant, ut quibus in subjectos sibi populos non minus, seu potius aliquanto plus juris fuerit, quam his in cives inquilinosque suos. Quaenam sint artes illae subdolae, quibus religionem nostram propagemus, id disertius explicari meruisset: [note: Disertius id explanatum est in epist. ad fratres submontanos num. 52., quam legisse quoque harum Animadvers. auctorem quis ambigat.] nos quidem nullarum nobis conscii sumus. Sed fortassis hoc illi dolum vocant, quod ad aliorum exemplum [note: Reformatos his verbis pungi, qui Gedani latius fimbrias extenderant, arbitramur.] publica templa non invadimus, sed privatis in aedibus [note: Straszynii, ut puto.] virorum nobilium ruri sine strepitu ad sacra convenimus, aut cum amicis interdum sermones de rebus divinis domesticos [note: Quales et quomodo, supra jam ad Eugenium h. e. Wolzogenium non sine laetitia felicis successus inopinato simplices decipiendi significatione perscriptum esse, jam aliquoties monuimus.] intra parietes modesti serimus. Ruarum ob haereseos propagationem ex ullo locorum, [note: Nimia ostentatio itinerum peractorum. In plerisque locis, qualis esset, nemo adhuc ann. 1618. seqq. cum Sacciis peregrinantem noverat. In aliis, ubi cognitus erat, v. g. Argentorati, non obscure, ut discederet, significatum: Altorphium autem, ubi per fraudem testimonium nondum detectus, honorificum eblanditus est, nunquam redire sustinuit. Quam gratus fuerit Lugdunensibus si Remonstrantes excipias, rerum temporisque circumstantiae luculenter demonstrant: si modo etiam istic multis eum intimius nosse datum fuit.] in quibus antehac


page 639, image: ds0639

egit (egit autem in Polonia, Germania, Dania, Anglia, Belgica, Gallia, Italia) exactum fuisse, tam falsum est, quam verum est, illum ob eruditionem et morum commoditatem magnis ubique viris religionem ejus alioquin exosis, gratissimum [note: Mihi vix alii noti sunt, quos inter amicos numerarit intimos, quam Remonstrantes aut Socinianos. Caeteri vel e longinquo scriptis litteris illum compellarunt, librorum per eum impetrandorum gratia, quos alibi non invenerant, vel ob alia humanitatis officia et studia praesertim humaniora magni faciebant. Testes jus favoris esse possunt vel soli hi epistolarum fasciculi.] vixisse. Illi, qui objiciunt, quod publice disputaverit in urbe et in vicinia ejus docuerit, eo ipso a subdolarum artium crimine eundem absolvunt: [note: Hactenus absolvunt; sed a publico, alios, praesertim ea, qua pollebat Ruarus suada, in devia abducendi, periculum augebant.] cum haec sine dubio palam gesta sint. Quid autem in disputatione [note: Qualis ea fuerit, neque Hartknochius distincte memoriae prodidit. At tamen probabile est, Praeside Botsacco Rectore atque Profess. h. t. Gymnasii Gedanensis propropositam fuisse: quem saepenumero disputationibus Theologicis se suosque exercuisse, vel ex residuis adhuc monimentis hujusmodi schediasmatum, constat.] commissum ab eo mali? Disputatio publice fuerat indicta: Ruarus nominatim [note: 345] a praeside disputationis ad eam per scholasticum ad aedes ejus cum thesibus missum invitatus fuerat: argumentum disputandi Ruarus captavit non e capitali quadam Christianorum controversia, sed de divisione decalogi, [note: Non dubium hinc est, eam, quam oppugnavit cum strepitu in de orto, Disputationem, fuisse haud aliam, quam quae de Lege et Mandatis Domini inscribitur, interque Rotsaccianas numeratur.] in qua praeses ipse cardinem Christianismi non versari fatebatur, item an Socino recte fuisset objecta adorationis Christi [note: Mirum non est, pro Socino suo, cui falso imputata sit negatio adorationis Christi, propugnasse Ruarum. Sed magis forte mirabitur, quisquis tanta confidentia, auctorem harum animadversionum legerit hanc disputationem recensere, opinatum eum esse, quod re bene quasi gesta, veritatem Ruarus defenderit; cum tamen sole meridiano clarius sit, adorationem confudisse cum invocatione, sive Socinum cum Ruaro, sive disputationis, cui opposuerat quaedam Ruarus auctorem Botsaccum, ac proinde utrumque vel per ignorantiam, vel per sophisma manifestum, quae tamen Socini culpa fuit, intricasse potius quaestionem, quam explanasse, etiam historicam. Certe non alium esse Christo concedendum honorem, quam adorationis, non civilis tantum, sed religiosae etiam, affirmavit Socinus: idem vero invocationem necessario quoque deberi Christo constanter negavit; etsi posse Christum invocari, sic tamen ut honor ille in eo non terminetur, sed per illum ad Deum referatur Patrem, largitus fuerit. Quae si minus forte accurate distinxit, uti jam ante a Volkelio in de vera Relig. L. TV. c. X. sqq. factum est, Botsaccus, non fuerat ille ex solo Socino refutandus, sed Socini potius sententia recte et perspicue explicanda, quam ita clare eum uti decebat, pro more, non explanasse, omnes fatentur. Vtut sit; recte tamen mihi adorationis cultum religiosum Christo videtur vindicasse Botsaccus, (tametsi obscurius adversarii hypothesin proposuerit,) quoniam cultus religiosus sine invocatione ne quidem animo concipi potest, totaque illa distinctio invocationis in terminativam et relativam, quarum haec priori impar sit, alio grandi et primario errore, de divinitate Christi precaria, et non naturali atque summa nititur. Quae ideo nobis paullo diligentius evolvere visum est, ne quis de re leviori, ut putavit scriptor hic Animadversionum, disputatum fuisse existimet, sed ad ipsum caput controversiarum illam quaestionem spectasse, atque eo disquirentes tandem deduxisse, omnes intelligant, atque hinc porro eum ipsum conflictum, in quo tanti momenti lis mota fuerat a Ruaro, atque in pejorem partem defensa haud injuria pro periculoso habitum esse a Gedanensibus perspiciant.] negatio, quam ab illo Ruarus et integro libro, et


page 640, image: ds0640

illo ipso loco, qui a praeside allegatus fuerat, assertam pertendit. Tantundem criminis in eo deprehendetur, quod in vicinia urbis docuisse arguitur. Quid enim hoc ad consules Gedanenses, [note: Hactenus ad eos pertinebat, quatenus hominem ejusmodi, alibi ex professo talia docentem, ipsi fovere in civitate sua viderentur. Id quod offendiculum remoturi, res suas sibi habere, atque ubi doceret, etiam habitare, recte eum jubebant. Iniquus sit, qui prudentiam hanc male interpretur, aut tanta in haeresibus portenta levi brachio tractet, atque pro rebus nihili aut flocci habeat. Quid multis? Interest non minus Reipublicae, quam conscientiae, ut vel speciem malorum, cujuscunque generis pius vitet magistratus.] quibus jurisdictionem extra suum territorium nemo concedet? Quod etiam delictum inest in eo, quod per leges Regni passim licet, quae praediis Equestris ordinis sacrorum libertatem [note: At quam? nullisne limitibus circumscriptam? Nihil definio, sed superius dicta repeti suadeo.] relinquunt? Huc accedit, quod Ruarus non docuerit, ut minister ecclesiae, cujus munus nunquam suscepit, [note: Inepte haec urgentur, cum constet, quod pretium Sociniani Ministerio Ecclesiastico, ejusdemque peculiari ad legitimam administrationem vocationi statuant. Sufficit eadem egisse Ruarum, quae ad Ministri Eccles. ordinarium munus pertinebant, utut id factum sit interpretis titulo. AltorphI profecto olim consecrare etiam panem et vinum, ad usum Eucharistiae non est veritus. Cujusmodi quaedam aut ea ipsa alibi quoque ab ipso facta esse, quis dubitet?] sed cum Polonicum ministrum, qui sacris praeerat, non omnes intelligerent, ipse ab officio Christiani non alienum arbitratus sit, defectum ejus sermone de pietate Germanico nonnunquam supplere. Ruari studio religionem nostram in urbe Gedanensi potissimum propagatam, qui potest dici, cum haec a XL. amplius annis [note: In Gedanensi urbe viguisse religionem Socinianam ambigue et nimis liberaliter affirmatur. Fuisse illic, qui tuerentur placita hujusmodi, non negatur; at clam istic vixisse, addendum fuerat. Certe quamprimum patefacta res illa legitur, legitur quoque officiis publicis abdicatos fuisse, qui insecti ist hac lue essent, et emendationem respuerent. Quod vel solius Radecii senioris fata comprobant, conf. ep. 68. Obreptitia autem simulatione impetrata ab aliis forte tolerantia, quae ignorantiam matrem habebat, patrocinium hominibus, praesertim de fimbriis extendendis studiose cogitantibus et laborantibus, parere nunquam potuit.] in ea viguerit, et aliquando duplo triploque plures,


page 641, image: ds0641

quam nunc, cultores habuerit? Quod officio conscientiaque adductos [note: 346] se ferunt consules ad exilium Ruaro decernendum, in eo videant, ne in se fabam cudant. Si enim officium conscientiaque jubet, religionem adversam foventes aut promoventes opprimere, [note: Mihi non de opprimendis actum hic fuisse videtur, sed honeste satis dimittendi, ne in discrimen pars sincera traheretur. Conscientiae de reliquo quisque suae rationem reddere utique tenetur, ubi in quibus faba cudenda sit, verbi divini veritas definier Joh. XII, 48. non qualiscunque jactantia, aut maleferiatorum species et firmissima animi obstinatio.] cur non idem juris sit in ipsos Regi Regnique proceribus, quod ipsis in Ruarum? Si dicent, obstare pactum Regis Regnique procerum; respondebitur, eodem aut simili pacto nobis pariter de libertate cautum, cui si civitas una derogare velit, id sumit, quod comitia sibi nondum permiserunt. [note: Quorsum ergo spectabant, quae de Racoviensibus nuper admodum, non petulantibus tantum pueris imaginis crucifixi Servatoris violatoribus, sed universis Religioni Socinianae illic addictis, statuta erant?] Ruaro migrationem ab urbe antehac imperatam, verum quidem est: at cum illam libello supplice deprecatus a senatu petiisset, ut ad causam dicendam prius admitteretur, nec inauditus proscriberetur, putavit in urbe tam diu subsistere sibi licere, donec a senatu responsum acciperet. Objecit quidem nuper Ruaro consulum unus, per quem libellum supplicem senatui obtulerat, se pro responso senatus exilium illi denuo denuntiasse: sed fallit optimum senem memoria: nec enim Ruarus ad audiendum responsum vocatus ab illo fuerat, [note: Etsi distincte ad id audiendum non fuerat accersitus, generatim tamen eam ob caussam invitatum esse, non fuerat dissimulandum. Satis est abitum fuisse ei ob graves caussas imperatum.] nec ipse consultum duxerat, responsum, quod non admodum benignum expectabat, operose urgere, ut amici ejus omnes attestari poterunt. Inde factum, ut necurbe post oblatum illum libellum excesserit, atque ita nec revertendi in eam licentiam impetrandam sibi duxerit. Interdictum senatus ultimum animo grato a Ruaro susceptum fuisse, eatenus admittitur, quatenus [note: 347] post singulorum Senatorum prensationem moram exilio per hiemem indulgebat: nam ipsam alioqui quin aversatus [note: Non ago Gedanensium caussam, at mirari hominum tantopere pietatem jactantium proterviam hanc vix satis possum.] fuerit, dubitarinequit.


page 642, image: ds0642

Quod autem contra illud niti nollet, [note: Quasi vero id necessarium esset, ut in id, quod imperatur subdito, is consentiat, et se contra nihil niti velle polliceatur.] nec exactum quidem ab illo, nedum promissum fuit: neque tamen ullis ipse contra id artibus nisus est, sed cum Magnatibus quibusdam operam ad negotia in urbe Gedanensi obstrinxisset, vacare se illis amplius non posse renunciavit. Quod si Magnatibus hic deinde visum est, injuriam ministri sui, sine legitimo juris processu condemnati, [note: Quid opus erat condemnatione, cum haeresin ipse, profiteretur, et justus corrumpendorum aliorum metus in confesso apud omnes esset?] ad animum revocare, et per literas ab illo deprecari: summae quidem hic a Ruaro debentur gratiae, nulla tamen ipsius hic culpa versatur.

LVI. STANISLAVS A KONIEKPOLE, etc. AD SENATVM GEDANENSEM. Spectabilis amplissimeque Senatus Domini amici carissim etc.

CUm ex responso spectabilium Dominationum Vestrarum intellexissem, non potuisse eas respectu privilegiorum suorum ac integritatis religionis iisdem praecautae literis intercessionis meae pro Martino Ruaro ad spectabiles Dominationes Vestras interpositae satisfacere, acquievi ejusmodi responso Vestro, neque ultra requisitione [note: 348] mea fatigare spectabiles Dominationes Vestras volui. Jam vero certior factus, Dominationes vestras immutata sententia animum ad mitiora flexisse consilia, atque unicum praestolari, quo declaratio mea succedat, me non aegre passurum, si non deducta prius a effectum intercessione mea, ea ad praesens deducatur, modo eam in rem consensum meum praebere velim. Itaque non solum non molestum id mihi, verum etiam pergratum fore spectabilibus Dominationibus Vestris declaro, [note: Conf. ep. 52. et 53. Quibus artibus vero haec declaratio comparata fuerit, circumstantiae demonstrant.] atque consensum meum libens ac volens praebeo, quinimo eam facilitatem Spectabilium Dominationum Vestrarum in evidens ac luculentum propensi Dominationum Vestrarum erga me animi documentum accipiam. Quas de caetero optime valere cupio. Datae in Arce Barensi, Junii V. M DCXXXLX.



page 643, image: ds0643

LVII. PRAECONSVLES ET GONSVLES CIVITATIS GEDANENSIS ILLVSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO DOMINO, DOMINO STANISLAO A KONIECPOLE KONIECPOLSKI, CASTELLANO CRACOVIENSI, EXERCITVVM REGNI POLONIAE SVPREMO GENERALI, BVSCENSI, BARENSI, COVELIENSI, BITOVIENSI, PLOSKIROVIENSI, etc. PRAEFECTO, DOMINO NOSTRO GRATIOSISSIMO. Illustrissime atque Excellent. Domine, Domine gratiosissime. [note: 349]

QUo minus Illustrissimae Excellentiae Vestrae benignae intercessioni pro Martino Ruaro antehac interpositae locum dare licuerit, gravissimae rationes in literis nostris unterioribus expressae obstitere inprimis vero propagationis erroris istius, cui praedictus Ruarus addictus est, seductionisque civium nostrorum discrimen. Cum vero postmodum praecipuae Nobilitatis viri sponsionem pro eo interponerent, ipsum sententias suas de rebus divinis haud disseminaturum, persuaderi nobis aliquatenus passi sumus, eidem Ruaro nonnihil, habita tamen religiosae tranquillitatis et securitatis ratione, [note: Bene et prudenter ita sibi suisque prospexere, utpote quos genius ingeniumque hominis, amplificando coetui suo omni diligentia studioque dediti, latere non poterat.] indulgeri [note: 350] posse. Et quia iterata Illustrissimae Excellentiae vestrae intercessio per literas die V. Junii exaratas declarata modo accessit, eo facilius ad contestandam erga Illustrissimam Excellentiam Vestram observantiam nostram et gratificandi promptitudinem assensi sumus, ut suspensa [note: Revera suspensa. Aliter enim, cum aperte magis proderet Ruarus machinationes clandestinas, una cum asseclis suis deinceps iterum continuatas, rem evenisse, epist. 61. et sequentes addocebunt.] decretae migrationis executione, praefato Ruaro in civitate hac, certis tamen cum conditionibus et cautionibus, commorari ultetius liceat. In aliis quoque Illustrissimae Excellentiae Vestrae observantiae studia paratissimaque officia deferimus, eidemque constantes corporis vires et prosperrimos rerum omnium successus comprecati, civitatis hujus salutem et incolumitatem diligentissime commendamus. Datum Gedani die VIII. Augusti. anno MDCXXXIX.



page 644, image: ds0644

LVIII. EXEMPLVM LITERARVM AD SENATVM GEDANENSEM. Magnifici, Spectabiles et Amplissimi Domini Proconsules et Consules Civitatis Gedanensis, Amici Honorandi.

DUm nos Reipublicae negotiis hic intenti pro communi dissidentium libertate excubamus, interea improvisus huc ad nos rumor [note: 351] allapsus est, quosdam, quos Arianos vulgo vocant, a vobis ob Resigionis suae cultum, ex urbis vestrae territorio exigi. Quanquam autem haeresin Arianam vehementer ipsimet improbamus: non potuimus tamen non vehementer commoveri, cum intelleximus, vos, moderationis alioquin laude celeberrimos, hanc in homines nullius in vita civilis sceleris reos asperitatem solo Religionis praetextu exercere, eoque officii nostri duximus, ut periculum, quod ab hoc exemplo emanare posset, ob oculos vobis proponeremus. Quanquam enim non ignoremus, quo privilegio civitati vestrae super Augustana confessione cautum sit: in maxima tamen hujus Regni parte ejusdem Confessionis socii non alioquam communi dissidentium privilegio [note: Haec ratio quoque erat, cur nonnulli adversus Decretum contra Racovienses in comitiis nuperiis promulgatum, annoque superiori executioni mandatum, protestarentur. Erant vero et alii, qui, ut nuper S. Rev. Lauterbachius in Praef. ad Polon. Ariano - Socinismum me docuit, inter dissidentes de, seu in Religione Christiana, et dissidentes a Christiana Religione h. e. ne Christianorum nomine dignos, distinguerent. Qui tantam quoque fuisse horum hominum impudentiam, ut communi Protestantium nomine, quemadmodum ab Anabaptistis quoque factum est nuperrime, a S. R. D. D. Cypriano eapropter castigatis, censeri haud ita pridem voluerint. Quanquam libellum illum, quo proposita sunt ejusmodi portenta, vix a Sociniano vero, sed personato profectum esse, suspicatus sit. Ego, uti nemini securitatem civilem invideo, ita cum Reformatis Evangelicisque aequiparari eos, qui fundam erita. Christianismi funditus evertunt, totumque in subtiliorem philosophiam moralem convertunt, periculosissimum credo. Quae tamen non alio loco, quam ut mihi videatur, haberi volo, et quantum noceat immanissimorum Christi hostium qualecunque consortium, non sine caussa, ut facile assequor, ita serio moneo.] libertatem suam tuentur, a quo qui velit Arianos excludere, non aliud agere videtur, quam ut dissoluto telorum fasciculo, quae vim juncta respuerent, singula separatim frangat, uniusque partis desertione viam ad caeter orum exitium sternat. Quin et audimus, nonnullorum ex Ecclesia Romana jam jactari voces exemplum hoc nobis exprobrantium, ejusque imitationem aliis minantium. Sed ut hoc non esset periculum, alienum tamen a mansuetudine Christiana


page 645, image: ds0645

videtur, ob solam religionis dissimilitudinem, [note: Non fuit ea sola caussa statuti illius, quod saepius jam observatum est, sed propagatio pestilentissimae doctrinae tam publica, quam privata mirum in modum fraudulenta, partim jam demonstrata et comperta, partim adhuc metuenda.] in alios pace publica in regno nostro comprehenfos quicquam acerbius consulere, eoque non dubitavimus, preces nostras pro afflictis interponere, [note: 352] etiam atque etiam rogantes, ut, quam aliis in civitate vestra vivendi libertatem nullo religionis discrimine conceditis, hanc nec illis negetis, praesertim cum intelligamus, jam ab annis plusquam quinquaginta [note: Vid. paullo ante ep. 55., ubi quadraginta annorum mentio facta erat. Longius haec essent exporrigenda, si Alciatus jam anno 1560. ibidem vixerit, diemque supremum obierit. Sed quid haec ad rhombum, ubi non de surrepentibus subinde id genus hominibus, atque clam latitantibus, et forte quietis etiam disquisitum est, sed turbulentis, iisdemque, ubi detecti fuerant, tolerandis atque vel nolentibus Dantiscanis obtrudendis.] ejusdem religionis asseclas sub patrocinio vestro habitasse. Id si impetraverimus, non parum nos ad mutua vobis officia obligatos agnoscemus, quos divinae tutelae commendamus. Datae Varsaviae, die XXV. Martii, anno M DCXLIII.

Gerard Doenhoff, Castellanus Gedanensis.

Nicolaus Abramowitz, Castellanus Mcislaviensis.

Stanislaus a Drohojow Drohojowski, Nuncius Palatinatus Russiae.

Zbygneus Goraiski de Coray, Castellanus Chelmensis.

Andreas Morstin a Raciborsko, Pocillator et Nuncius terrestris Gendomirsensis.

J. Radzivil, Archicamerarius, Nuncius Palatinatus Novigradensis.

Salomon a Ganiec Davidowicz, Dapifer, nuncius terrestris Wilkomiriensis.

LIX. EXEMPLVM LITERARVM STANISLAI KONIECPOLSKI, CASTELLANI CRACOVIENSIS SVPREMI MILITIAE REGNI POLONIAE DVCIS. Spectabiles et Famati Domini amici carissimi. [note: 353]

EXcellens D. Martinus Ruarus ob singulare erga me studium, et obsequia mihi ab aliquot annis constanter ac fideliter praestita perquam charus est mihi. Cum autem novis ille semper officiis non modo me, sed et Rempublicam nostram demereri studeat; dignum censui, quem de meliore nota Spectabilibus DD. VV denuo commendarem,


page 646, image: ds0646

a quibus obnixe postulo, ut, non obstante illius circareligionem professione, [note: Non est dubium, has litteras, cum denuo priores illae querelae recrudescentes novam seriamque Gedanensium praesignificarent de Ruaro promulgandam constitutionem scriptas esse. Nisi jam tunc promulgatam fuisse existimandum sit. Vtut sit, sola tamen professio, quod sequentes epistolae commonstrant, iterati, ut discederet, mandati in caussa non fuit, sed ces novae, quas in erroris sui commodum iterum iterumque molitus erat.] illum patrocinio vestro, prout coepistis, porro quoque complecti, ne intermittatis, et si quibus in rebus opem vestram implorabit, hanc mei causa ipsi ne denegetis. Erit hoc mihi tam gratum, quam quod est gratissimum, paratumque ad mutua studia reddenda spectabilibus DD. VV. me semper experiemini. Caeterum Sp. DD. VV. optimam valetudinem, prosperrimosque rerum successus apprecor. Datae Varsaviae XXIX. Martii, MDCXLIII.

LX. STANISLAVS A KONIEKPOLE, etc. AD SENATVM GEDANIENSEM. Spectabiles et Amplissimi Domini Proconsules civitatis Gedaniensis: Salutem plurimam cum voto omnis felicitatis. [note: 354]

PErspecta cum sit nobis inclyti hujus Regni proceribus humanitas DD. VV. et studium, quo de nobis bene mereri contendunt: Capturus ego quoque experimentum hujus meae de DD. VV. existimationis, propensum DD. VV. erga me demumque meos animum requiro, et peto, ut eos, qui mea in urbe Gedanensi negotia curant, solito prosequantur affectu. Inter quos cum primum locum teneat Vir eruditus, et hinc mihi percharus, Dominus Martinus Ruarus, diligenter DD. Vestras rogo, eum uti hominem servitio meo addictum, fidum, atque ideo omnium bonorum amore dignum patrocinio suo complectantur: ita ut negotia mea commode peragere, et absque impedimento possit. Quicquid hac in parte benevolentiae DD. VV. expertus fuero, in promovendis celebris urbis vestrae commodis, totum me impendam; Dominat. Vestris bonam valetudinem et prosperos rerum successus etiam atque etiam exoptans. Dabantur Tuliscoviae VIII. Aprilis, M DCXLIII.

LXI. PROCONSVLES ET CONSVLES CIVITATIS GEDANENSIS ILLVSTRISSIMO DOMINO, DOMINO CHRISTOPHORO DE BNIN OPALINSKI, PALATINO POSNANIENSI, PRAEFECTO STREMENSI, etc. DOMINO GRATIOSISSIMO. Illustrissime Domine, Domine gratiosissime. [note: 355]

QUemadmodum nihil antiquius nobis est, quam Illustrissimorum


page 647, image: ds0647

Regni Procerum propensionem et benevolentiam omnistudio et officiorum promtitudine promereri, ita nihil optatius nobis esset, quam ut benevolae Illustritatis vestrae commendationi pro Martino Ruaro per literas interpositae locum dare nobis liceret. Cum vero idem Ruarus propter gravissimas causas, eo quod omni studio Photinianorum errores in urbe hac disseminare laboraret, ante aliquot annos [note: Anno 1638. conf. epist. 48. sqq.] urbe hac excedere jussus fuerit, tandem vero interveniente Illustr. Domini Castellani Cracoviensis, aliorumque nonnullorum ex praecipua Nobilitate [note: Vid. epist. 50. 51. 52. sqq.] intercessione, suspensa injunctae migrationis executione, commorandi in urbe hac facultas ipsi concessa fuerit, cum ea conditione, [note: Quam vide additam diserte et explanate epist. 52. sqq. Vbi partim verba: quantum civitatis tranquillitatisque publicae ratio tulerit; itemque: certis tamen cum conditionibus et cautionibus, etc. leguntur; partim expresse suspensam fuisse prioris decreti executionem, Patronus primarius Stanislaus Koniecpolius, Dux Exercitus Polonep. 57. satebatur.] ut pacate viveret, neque porro recti sensus [note: 356] homines turbare et seducere tentaret; ipse vero conditioni huic neutiquam paruerit, quin potius coeptum studium continuaverit: [note: Dolemus distincte, quaenam illa fuerint nova haeresin propagandi molimina, nusquam, et ne quidem ab Hartknochio, qui praeter ea, quae ex his epistolis didicit, hac in re heic quoque nihil prorsus memoriae prodidit, annotatum legi. Quae enim de privata informatione habentur in sequenti epist. 62. obscuriora sunt, quam forte ad haec dilucidanda requiras.] Proinde ipsi denuo, ad evitanda majora mala, injungere cogemur, ut domicilium suum alio transferat. Ac propterea optaremus, ut Illustritati vestrae placeret, alii cuidam negotia sua committere, qui pari studio et fide eadem procurare posset. Quod si vero Illustritati vestrae visum fuerit, praedicti Ruari servitiis porro uti, ad contestandam gratificandi promptitudinem erga Illustritatem vestram, eidem liberum accessum in urbem hanc concedemus, modo extra civitatis jurisdictionem domicilium habeat, et confuetum errores suos disseminandi studium intermittat. Si qua etiam in re alia Illustr. vestrae gratificari poterimus, nihil in nobis desiderari patiemur; cui, quod reliquum est, diuturnam valetudinem et prosperrimos rerum successus sinceris votis precamur, et benevolentiae ejusdem nos ac civitatem hanc observantissime commendamus. Datum Gedani XXIX. Aprilis M DCXLIII.



page 648, image: ds0648

LXII. EXEMPLVM LITERARVM SENATVS GEDANENSIS AD D. CASTELLANVM CRACOVIENSEM. [note: 357] [note: Eundem, qui supra tantopere causam Ruari egit, Stanisl. Koniecpolium.] Illustrissime et Excellentissime Domine, Domine gratiosissime.

ILlustrissimae Excell. vestrae literae, quibus Martinum Ruarum nobis denuo commendare [note: Praecedentes num. 60.] dignatur, per generosum Dominum Slichtingium nobis sunt redditae. Quanti vero Ill. Excell. vestrae benignam intercessionem ante triennium [note: Anno 1639. vid. epist. 57.] circiter pro eo dem Ruaro interpositam pro nostra erga Illustr. Excell. vestram observantia aestimaverimus, quave tunc temporis moderatione erga praedictum Ruarum usi fuerimus, Ill. Excell. vestra procul dubio recordari dignabitur, dum migrationis ob gravissimas urgentissimasque causas injunctae executionem suspendimus, [note: Consulto hoc utuntur vocabulo, quo et ipse Patronus l. c usus erat.] atque Ruaro ulterius commorandi in urbe hac libertatem concessimus, sub ea tamen conditione atque cautione, ne erronea sua cle rebus divinis dogmata porro disseminaret. Huic vero conditioni tantum abest ut satisfecerit, ut potius una cum aliis [note: De quibus epist. 64. 66. et 68. sqq.] foedum errorem suum propagarit, cum publice in vicinia docendo, tum privatim informando. Cujus essectum, proh dolor! apud quamplurimos cives nostros haeresis istius [note: 358] veneno infectos comperimus. Vt sane ulterius nobis connivere non liceat; sed nunc tandem medelam huic malo adhibere, eique, ut domicilium suum extra urbem hanc transferat, injungere cogamur. Quod ipsum Illustr. Excell. vestrae hac occasione significandum duximus, haud ambigentes, Ill. Excell. vestram pro singulari pietate et prudentia sua nobis haud succensuram, quin potius nostram hanc pro incolumitate civium nostrorum sollicitudinem collaudaturam. Cum vero intelligamus, Illustr. Excell. vestram praefati Ruari opera in negotiis suis hoc in loco adhuc uti, optaremus, ut Illustr. Excell. vestrae placeret, aliis, qui pari dexteritate nec minori fide Illustr. Excell. vestrae negotia curare [note: Einen Factor vocat Hartknochius; alii enien Agenten.] possent, eadem committere. Quod si vero Illustr. vestrae Excell. aliter visum fuerit, nos ad contestandam observantiam nostram erga Ill. Exe. vestram


page 649, image: ds0649

memorato Ruaro liberum in urbem hanc accessum concedemus, modo extra pomoeria et territorium [note: Vbi conciones habere jam diu consueverat, Strassinii in Ivanicano praedio.] ejusdem domicilium figat, et a consuetis seducendi artibus abstineat. De caetero Ill. Exc. vestrae constantes corporis vires, et omnigenae felicitatis incrementa animitus precamur, Ejusdemque gratiae civitatem hanc diligentissime commendamus. Datum Gedani die XXIX. Apr. MDCXLIII.

LXIII. CHRISTOPHORVS DE BNIN OPALINSKI, PALATINVS POSNANIENSIS, REGNI SENATOR, etc. PROCONSVLIBVS TOTIQVE MAGISTRATVI CIVITATIS GEDANENSIS. Spectabiles et Amplissimi Domini, Amici Honorandi. [note: 359]

EXpectabam, pro mea in urbem DD. vestrarum propensione, ad litteras meas commendationem Domini Martini Ruari continentes benignius responsum. Caeterum neque jam quidquam despero, quinimo hasce iterum ad DD. vestras mitto, diligenter rogans, velint meae hac in parte sollicitudini pro viro (exceptis sectae suae erroribus) probo, erudito, et omnium bonorum amicitia digno, si non favere, saltem annuere. Habeo enim hunc hominem inter caros; cujus fidei negotia mea in inclyta urbe vestra curanda soleo committere, nec facile talem alium reperire possum, qui rarius Dantiscum soleo adire, hominum illic commorantium sum ignarus. Hujus vero servitium ita mihi comparatum est, ut nec in alium absque noxa transferri, nec ab illo nidi in urbe exerceri possit. Rogatas itaque iterum atque iterum DD. vestras volo, huic mess justae intercessioni [note: 360] dare locum velint, qui non religioni, sed homini faveo, et nomine ejus promittere audeo, illum intra cancellos officii et admonitionis se contenturum esse. [note: Mirum est, haec polliceri tantum virum, qui ingenium Socinianorum ignorare non poterat, fuisse ausum. Sed erant hoc tempore ex summis Senatoribus regni, qui sectae huic sive ipsi clam favebant, sive ad patrocinia praestanda ab aliis, cognatis eorum domesticisque suis, blandimentorum non uno genere, pietatis praesertim larva accedente, pelliciebantur. Hinc illae lacrymae! Quibus tot edictis deinceps obviam itum est, anno 1658., 1659., 1661. et 1662. repetitis, tam severis, ut sub Rege Joh. Casimiro anno 1661. tandem constitutum fuerit: Si quis sectam hanc in ditionibus nostris (Polonicis) ausit confiteri, debere eum sine ulla dilatione per Capitaneos capite plecti, sub privatione Capitaneatus etc. Cujusmodi plura in Hist. Lubienieciana L. III. cap. XVIII. et alibi, inprimis vero in vitae descriptionibus tam Wissowatii, quam Slichtingii et Lubieniecii occurrunt. Quibus aerumnis forte, si res suas sibi habere maluissent, quam infrunito impetu fimbzias expandere aliosque seducere, supersedere potuissent.] Quid quid favoris DD. vestrarum expertus


page 650, image: ds0650

fuerim, pari ratione a me pensabitur; ita quidem, ut in promovendis urbis Dantiscanae commodis non sequiorem me praestem, quam hic vir bonus in benevolentia DD. vestrarum consequenda ex commendatione mea retulerit solatii. Quibus de caetero felicia quaeque incrementa, una cum bona et prospera valetudine coelitus etiam atque etiam opto. Datum Tuliscoviae die XIX. Maji, MDCXLIII.

LXIV. EXEMPLVM LITERARVM SENATVS GEDANENSIS AD PALATINVM POSNANIENSEM. Illustrissime Domine, Domine gratiosissime.

QUae causa sit, cur Martino Ruaro domicilium in hac urbe concedi nequeat, ex literis nostris XXIX. Aprilis datis Illustritatem vestram uberius cognovisse, simulque pro eximia sua prudentia ac singulari erga civitatem hanc affectu eo nomine excusatos nos habuisse, officiosissime confidimus. Dum vero alteris itidem literis Illustritas [note: 361] vestra nobis Florianum Crusium [note: Vix credibile est, hunc Ruaro surrogaturum fuisse Opalinium, nisi aut ipse occulte bene cupivisset eorum dogmatibus, quod de Calissiensi Palatino supra jam observatum est, tradere Historicos Polonos; aut a fautoribus, ad hunc eligendum curatorem rerum suarum, priori non multo meliorem, exstimulatus adductusque esset. Quod consilium autem versutiaque huc eos pertraxerit, ipse Ruarus in epistola ad S. Naeranum Cent. II. n. 77. f. marg. 382. non obscure exposuit.] commendare dignata est, pro debito nostro Illustritati vestrae inserviendi studio nil quicquam nobis gratius foret, quam promtissimis animis ejusdem requisitioni dare locum. At cum idem Crusius extra professionis suae medicae cancellos [note: Quando Medicus iste pervenerit cum Wolzogenio suo, quem plerumque, ut affinem, ita quoque comitem habebat, Gedanum, ibidemque sedem fixerit constantem, nusquam memini expresse affirmatum. Si vero conjecturis locus est, vel cum Ruaro, vel paullo post eum anno 1632. eo concessit, medicinamque faciendo tantas sibi comparavit opes, ut aedes quoque proprias coemerit, aegerrime sub hoc tempus vendendas ac deserendas. Hartknochius non alia digna memoratu, quam Zwickerum ab eo in castra Socini abreptum abductumque esse, L. III. Cap. XI. Histor. Eccles. Boruss. narrat.] longius progressus dogma a tot saeculis damnatum, ac in ipso etiam regno Poloniae exosum, non in pectore saltem fovere, uti quidem quieto pacatoque homini, quem se tantopere jactat, convenisset, sed intem pestivo quodam zelo aliis quoque instillare, plusque interdum dogmatis veneno animas inficere, quam medica arte vires aegrotantium reficere allaborarit: sane officii nostri nos monuit ratio, et ipsius divinae Majestatis impulit reverentia, ut malum,


page 651, image: ds0651

quod indies majores radices agere, easdemque latius spargere apparebat, paucorum autorum amotione in parte aliqua retunderemus. Ac quamvis minime nobis propositum fuerit, nec etiamnum sit, cujusquam conscientiae fraenum injicere, aut ob diversitatem religionis dissensumque in fide quenquam molestare; gravissimum tamen vice versa visum nobis fuit. sufferre, ut aliorum innocentium rivium incolarumque conscientiae turbarentur. [note: Sic enim jubet Apostolus ad Tit. III, 10. haereticum hominem post unam alteramque commonefactionem [gap: Greek word(s)] , et, si vitari non possit, ubi sit commonitus, vel legitimum Magistratum curare, ut tanquam turbulentus civis, vitari possit: quod vix alia commodiori ratione, quam denegatione tutelae, sine ignominia fieri potest.] Ne dicamus in generalibus harum terrarum conventibus haud leviter nobis subinde exprobratum fuisse, quod ejus farinae hominibus in totius provinciae praejudicium nimium indulgeremus. At cum ita se res habeat, et [note: 362] ipsemet Crusius animarum turbatione sibi ipsi commorandi in jurisdictione nostra facultatem praeciderit: spes nobis omnino est, Illustritatem vestram excusationem nostram non nisi benigno animo excepturam esse, eo etiam attento, quod memorato Crusio possessiones suas, [note: Non alias sine dubio, quam praedia bonaque immobilia, in quibus aedes potissimum, ut paullo ante dictum est, fuerant; caetera enim breviori temporis spario vendi potuissent, vel auferre etiam atque asportare licuisset.] quarum emptio spe pacatioris vitae lubenter ipsi concessa fuit, ad anni adhuc spacium tenere permisimus, quo interea temporis commodius, per alios tamen, inque ipsius absentia divendi possint. Si qua vero commodior Illustritati vestrae declarandorum officiorum nostrorum promptitudinem extiterit occasio, omni utique studio annitemur, quo ejus erga nos civitatemque hanc gratiam magis magisque promereri atque augere valeamus. Divinum de caetero numen intimis precamur animis, ut Illustritatem vestram diutissime incolumem omnibusque exoptatae felicitatis incrementis florentissimam conservet. Datum Gedani die XIX Maji anno M DC XLIII.

LXV. EXEMPLVM LITERARVM SENATVS GEDANENSIS AD PALATINVM POSNANIENSEM. Illustrissime Domine, Domine gratiosissime. [note: 363]

ANterioribus literis nostris justas gravesque rationes, ob quas Martino Ruaro in urbe hac commorandi facultatem concedere


page 652, image: ds0652

nobis haud integrum sit, Illustritati vestrae exposuimus: Ac proinde confidimus, Illustritatem vestram sibi ab aliis persuaderi haud passuram, nos folo religionis praetextu quenquam molestare, vel durius, quam par est, in homines innoxios consulere. Neque enim; vel conscientiis dominari, vel Arrianae sectae, licet foedos ejus errores ex animo detestemur, addictos, ob solam religionis dissimilitudinem, acerbius persequi constituimus, modo tranquille se gerant, [note: Luculenter vel ex unico hoc loco patet, quae caussa fuerit, cur abitum imperaverint hisce turbonibus Gedanenses, metasque fuisse offucias, quas supra objecerant de vi, nescio qua, conscientiis illata sodales.] nec recte sentientes turbare, et a recto veritatis tramite ad blasphemi erroris devia seducere, cum publico omnium scandalo, satagant, ut sane et praedicto Ruaro communis aurae usuram habitandique commoditatem apud nos denegaturi haud fuissemus, nisi consuetas suas incautos seducendi artes. [note: Tandem procul dubio accuratius exploratas, quas etiam inter pocula calluerant, nemine animadvertente, exercere, et de talibus artificiosis decipulis apud amicos nihilominus gloriari: ut saepius jam ex Cent. I. constare monuimus. Conferatur instar omnium infra epist. 87.] adeo pertinaciter continuasset, suisque et aliorum pro ipso interpositis sponsionibus contravenisset: [note: 364] ipsum itaque, contra promissi legem studiose turbantem rehgiosam civium nostrorum tranquillitatem, a consortio incolarum hujus urbis, ad vitandum in tam populosa civitate [note: Recte haec adduntur, et ipse quoque Ruarus in rem suam, qui alios sibi conciliare velint, hac commoditate uti posse, nominatim Naerano suo, inter caetera argumenta, l. c praedicavit.] scandalum et discrimen publicum, ut segregemus, conscientiae et officii postulat ratio. Quare iterum observantissime rogamus, ut Illustritas vestra pro insigni sua aequitate et prudentia excusationem hanc nostram, quo minus ejusdem per literas XXVII. Junii exaratas repetitae intercessioni pro praefato Ruaro eatenus morem gerere nobis jam liceat, gratiosissime accipere dignetur. Ad contestandam nihilominus nostram erga Illustritatem vestram observantiam eidem Ruaro liberum in urbem hanc procurandorum Illustritatis vestrae negotiorum causa accessum permittemus, modo extra territorium ejusdem commoretur, et a consueto seducendi nostrates studio abstineat, [note: Et videtur quoque deinceps abstinuisse; cum nihil amplius querimoniae legatur post id tempus annotatum.] neque alias quicquam in nobis desiderari patiemur, quod ad promerendum conservandumque Illustritatis vestrae eximium erga nos favorem facerepossit. Cujus


page 653, image: ds0653

constanti benevolentiae, cum voto diuturnae valetudnis et omnigenae felicitatis, civitatis huju incolumitatem officiosissime diligentissimeque commendamus. Dat. Gedani VII. Julii anno MDCXLIII

LXVI. EXEMPLVM LITERARVM SENATVS GEDANENSIS AD GASTELLANVM CRACOVIENSEM. Illustrissime, Excellentissimeque Domine, Domine gratiosissime. [note: 365]

SIngulari Illustr. Excell. vestrae benignitati merito id adscribimus, quod Martino Ruaro intercessionem Illustr. Excell. vestrae imploranti denuo per literas. XVI. Junii [note: Hae litterae non supersunt; ipsa vero responsio testatur, quanta fuerit et petentium et abnuentium constantia.] ad nos datas subvenire, commorationemque ejusdem in hac civitate nobis diligentissime commendare dignata est. Quamvis itaque minime ignoremus, quantum Illustr. Excell. vestrae benignis requisitionibus tribuere nos deceat nec minus nobis conscii simus, quantum huc animorum nostrorum motus ac studium suapte sponte propen deat: rem tamen de memorato Ruaro nobis prorsus difficilem diffiteri non possumus. Tametsi enim Illustr. Excell. vestrae virum istum ab aequabilitatis, moderationis, morumque integritatis virtutibus quam maxime commendatum, esse intelligimus: ejus tamen ingenii esse, ut nil ardentius sitiat, quam damnati dogmatis sui propagationem, non solum alia celebria Germaniae loca; quae ob hanc causam relinquere coactus fuit, [note: Conf. Annott. ad epist. seu Animadvers. potius num. 55. locatas f. 344. margin. Quibus nihil addimus, quam Francofurto ad Oderam ut excederet Ruarus, imperatum fuisse, nos alibi jam haud obscuris indiciis cognitum affirmasse probabile videri.] sed et haec civitas abunde testari possunt. Qua de re etiam hinc jam ante [note: 366] triennium migrare necesse ipsi fuisset, nisi Illustr. Excell. vestrae antoritas intervenisset, simulque spes accessisset, eundem, post seriam admonitionem, libertate propriae conscientiae contentum, aliorum neutiquam amplius insidiaturum esse. Cum vero interea temporis, immemor et admonitionis et promissi sui, non solum publicis concionibus non procul ab urbe hac habitis, sed etiam privatis colloquiis, [note: Eum in finem, ut instillaretur aliis haeresis, quaesitis et callide institutis. Vulgaria enim colloquia quis ausit prohibere?] dogmatis sui virus nihilominus hominum animis instillare ausus fuerit, atque hinc inter cives nostros varii susurri in officium nostrum, ac in ipsis quoque conventibus generalibus, harum terrarum


page 654, image: ds0654

exprobrationes [note: Hoc est, quod supra jam suspicati sumus. In ipsis comitiis lenitatem illam et indulgentiam Gedanensibus fuisse objectam, ipsosquereddidisse suspectos.] in nos subsecutae sint; negligere utique non debuimus, quin malo remedium paucorum autorum amotione adhiberemus. Edocti vero experientia exemplisque, eundem Ruarum ab ingenio inveterataque consuetudine non recessurum, proinde nec publica scandala, nec seductiones, civium que in officium nostrum sinistros sermones, aliorumque exprobrationes cessaturas, gravissimum nobis foret, eidem fixum domicilium in hac civitate de novo concedere. Summopere itaque optamus, atque ab Illustr. Excell. vestra officiosissime petimus, dignetur alium quempiam eligere, quem rebus suis in hac civitate gerendis procurandisque praeficiat. Quod si vero Illustr. vestrae Excell. secus visum fuerit, facile arbitrio Ruari [note: 367] relinquere possumus, ut alibi in vioinia, extra tamen nostrum territorium degens, quotiescunque opus, civitatem ingrediatur, ea tamen conditione, ne sacra prophanis miscens, praetextu negotiorum errores suos disputando, disserendo, aliove modo disseminet. Quam nostram declarationem susceptum, ac de reliquo apud Illustr. Excell. vestram nos excusatum iri, officiosissime confidimus, utque fiat, qua par est, observantia rogamus, paratissimi, quicquid alias gratissimi officii et studii a nobis proficisci poterit, Ill. Excell. vestrae uberioribus rerum argumentis contestari seduloque allaborare, quo ejusdem erga nos benignitatem conservare, quin et augere valeamus. Divirium insuper comprecaturi numen, ut Illustr. Excellent. vestrae cum longaeva vita et incolumitate quaevis exoptata felicitatis incrementa coelitus largiatur. Cujus constanti pepetuaeque gratiae nos civitatemque hanc iterum atque iterum quam observanrissime commendamus. Dat. Gedani VIII. Julii, M DCXLIII.

LXVII. EXEMPLVM LITERARVM PALATINI POSNANIENSIS [note: 368] [note: Ejusdem, cujus epistola prior n. 63. posita occurrit.] AD SENATVM GEDANENSEM. Spectabiles et Amplissimi Domini, Amici honorandi.

REdditae mihi sunt literae DD. vestrarum, quibus ad reiteratam meam pro Domino Ruaro intercessionem respondent. [note: Vid num. 64. et 65.] Doleo


page 655, image: ds0655

profecto, me in re tam leviuscula [note: Non erat lis de stillicidio. Vere in hunc patronum Ruari quadrat, quod vulgo dicitur: Minima non curare Praetorem; si quidem res ex Gallionis sententia aestimanda sit, cujus Lucas Act. XVIII, 14. seq. graphice descriptam dedit animi levitatem, noster autem Dannhauerus Dissert. peculiari de Gallionismo, pluribus, quaritopere peccetur; si negotia religio nis pro leviusculis habeantur, explanavit.] denuo repulsam passum esse; qui nulla non oblata occasione, in maximi etiam momenti negotiis, meam Dominationibus vestris operam et studium non denegarem. Comperio inde, quanti Dominationes vestrae Senatorum, non infimi etiam loci, gratiam et benevolentiam faciant, quidque de ipsorum erga nos studio polliceri nobis debeamus. Quia vero animadverto, sententiam contra Dominum Ruarum semel factam irrevocabilem esse; ideo id saltem a Dominationibus vestris me impetraturum spero, nimirum, ut Domino Ruaro ad meum Gedanum adventum, quem, Deo volente, mense Octobris circiter futurum spero, liberam apud me commorandi facultatem largiantur, quo coram cum ipso de quibusdam meis negotiis conferre queam, antequam ipse alio sese conferat. Caeterum Dominationes vestras Deo Optimo [note: 369] Maximo commendo, omnique prosperitate frui opto. Dabam in arce mea Siracowiensi XXIX. Julii M DCXLIII.

LXVIII. PRAECONSVLES ET CONSVLES CIVITATIS GEDANENSIS MAGNIFICIS AC GENEROSIS DOMINIS JOANNI BLONSKI A BIBERSTYNA, NICOLAO SVCHODOLSKI, STANISLAO ORICHOVIO, [note: Horum etiam alibi tanquam celeherrimorum pro Sociniano coetu propugnatorum fit mentio, et nominatim quidem Joh. a Biberstein in subscriptione ep. 51.; Orichovii in Hist. Pol. Ref., Lubieniecii L. III. cap. XIII. f. 254. ubi Lublinensem Eccles. Socin. exulem eum cum uxore in domum suam recepisse narratur atque praedicatur; ac Suchodolii denique, Chelmensis territorii Dapiseri, in vita Wissowatii f. 240. cujus auctor, Lublinensibus civibus, ut in pago suo Siedliska ad sacra congregarentur, potestatem eum fecisse, annotavit.] etc. DOMINIS OBSERVANTISSIMIS. Magnifici ac Generosi Domini.

EX literis Generos. Magn. vestrarum, die II. mensis Augusti datis, perspeximus, sollicitudinem et curam nostram, quam pro conservanda quiete et incolumitate civium nostrorum, officii et conscientiae ratione ita efflagitante, gerimus, invidiose traduci, quasi dominatum usurpemus in conscientias, earumque libertatem sublatam


page 656, image: ds0656

velimus, ac religionis causa homines innoxios poenis mulctisque persequamur, adeoque contra jura publica, et quicquid fere sanctum in rebus humanis habetur, committamus. Quo ipso sane non potuimus non graviter commoveri, cum immerito haec nobis imputentur. Neque enim vel conscientiis dominari, vel diversae, licet improbatae, [note: 370] religionis asseclas solo religionis praetextu acerbius persequi unquam constituimus, modo sibi privatim errent, et tranquille se gerant, [note: Ad haec iterum repetita conf. ep. 64.] nec recti sensus homines inquietare, simplices et incautos clandestinis variisque artibus a recto salutis tramite seducere, erroresque suos cum publico scandalo disseminare satagant, atque hac ratione conscientiarum quietem ac religiosam tranquillitatem turbare praesumant. Qua in re cum praecipue duo Medici, [note: Crusius et Zwickerus, vid. ep. 69.] Arianismo addicti, excederent, ac, non impetrata a Magistratu licentia, curandi facultatem sibi sumentes, sub hoc aegrotos visitandi obtentu, [note: Nova fraus inventa, seu promulgatae novae legi opposita. Vnde vero, quam justa fuerit Gedanensium cura et providentia, magis liquet.] multorum conscientias turbarent, erroribusque suis inficerent; sane officii conscientiaeque a nobis postulavit ratio, ut ingravescenti malo medelam pararemus, istos conscientiarum et religiosae tranquillitatis turbatores, crebris civium nostrorum querelis permoti, a consortio eorundem segregando. His quoque accensendus Martinus Ruarus, qui, postquam interveniente potissimum Illustrissimi Domini Castellani Cracoviensis intercessione ante aliquot annos commorandi in urbe hac libertatem denuo obtinuisset, cum ea conditione, ne porro erronea dogmata sua de rebus divinis disseminaret, conditioni haud paruit, sed consuetis artibus errores suos prorogare perrexit. Neque vero id eo trahendum est, quasi ob haereseos crimen poenam ipsis indixerimus, cum duntaxat noxios et inquietos conisortio [note: 371] civium nostrorum abstinere velimus: idque exemplo majorum nostrorum, qui etiam viris in officio publico constitutis, [note: Nisi fallor, ad Matthaeum Radecium, qui a Sceretis Senatui Illustri fucrat, et Joach. Stegmannum, ad. D. Petri Pastorem Reform. Eccl., haec respiciunt.] Arianismo addictis, migrandi necessitatem imposuerunt. Exinde Generosae Magnificen. Vestrae intelligent, nos nihil a Christiana mansuetudine alienum, vel juribus nostris institurisque majorum adversum, nedum quod tam acerbe perstringi merito debeat, statuisse. Ac proinde Generosas Magnificen. vestras majorem in modum diligentissime rogamus, ne actiones nostras tantopere sugillare permitant,


page 657, image: ds0657

et ipsae melius mitiusve de nobis sentiant et judicent, ne, dum conscientiarum libertatem, quam et nos salvam esse cupimus, asserunt, nostris conscientiis dominari velle videantur. [note: Egregia retorsio et in paribus casibus diligenter repetenda.] De caetero, officiorum nostrorum promptitudinem Gen. Magn. vestris deferimus, et earundem propensioni omni gratificandi studio quavis occasione, quantum in nobis est, respondere conabimur. Quibus, quod reliquum est, diuturnam valetudinem et prosperos rerum successus animitus precamur. Datum Gedani XXII. Septembris anno MDCXLIII.

LXIX. M. RVARVS MAGNIFICIS ET GENEROSIS VIRIS, DOMINO KVROSZ, D. MIERZYNSKI, [note: 372] [note: Abrahamo Mierzinio: Ei forte, ad quem scriptae sunt Cent. I. epp. 75. et 76. Christophori Morstinii Satrapae Philippov. genero.] ETSI QVI SINT ALII VEL IN SERENISSIMI REGIS VEL IN ILLVSTR. PRINCIPIS RADZIVILII AVLA [note: Qui, quamvis ipse religionem Reformatorum profiteretur, per Przipcovium tamen, quo Consiliario usus est, qui et Apologiam pro isto hero suo scripsit luculentam, multis eadem, quae ille, sentientibus receptum praebuit. Quemadmodum etiam inter primos fuit, qui contra edictum Warsorviensium Comitiorum, adversus Racovienses latum, protestatus fuit. Vt taceam subscriptionem superius inter caeteros deprecatores pro Ruaro epist. 58. comparentem.] EX FRATRIBVS POLONIS VNVM DEVM PATREM CONFITENTIBVS. Magnifici et generosi Viri, Domini, et amici plurimum mihi colendi.

EXpertus vestram ante annum in re mea benevolentiam, nunc denuo in re partim mea, partim aliena, sed ita aliena, ut non minus quam mea mihi sit cordi, ad opem vestram confugio. Qua severitate Senatus Gedanensis clarissimis viris, Crusio atque Zwikero, [note: Conf. Hartknochii Hist. Eccl. Boruss. L. III. cap. XI. f. 849. sq. et adde epist. praecedentem. Quorsum Crusius concesserit, Strassinium ne, an aliorsum, non satis liquet; Zwickerum hinc inde circumvagatum esse, donec Amstelodami grandaevus diem supremum obiit, jam alibi dictum est.] medicis, exilium ante annum imperaverit, jam pridem vobis constat. Illorum fortunam ante duos circiter menses sequi coactus est scriba civitatis et civis honestissimus, Ladebachus. [note: Obscurus de caetero, cujus neque ipse Hartknochius praenomen cognitum habuit.] His omnibus


page 658, image: ds0658

praeter invisae religionis conscientiam illud insuper objectum fuit, quod eadem religione alios imbuissent, quanquam id nullo teste probatum est. At nunc id illos etiam fit progressus, quibus illud nullo [note: 373] colore objici potest obliterarum eruditarum ignorantiam, sed hoc solum crimini datur, quod religionem nostram profiteantur [note: Alias ipsi Gedanenses rationes reddunt. Vid. epist. 68. et 71. Strenue ergo haec ficta sunt, et parum a calumniis distant.] et sacrorum nostrorum causa in Strassynium milliari ab urbe excurrant. Inter hos primum socer meus Martinus Vossus [note: Mercator, ut paullo post distinctius exponitur.] et David Wernerus Buttelus, hic intra octiduum, ille intra duos menses urbis territorio excedere jussi sunt. Est Buttelus senex octuagenarius, qui religionem nostram LIX. annos in civitatis solo habitans palam semper professus est, chymica chirurgicaque opera demultis, etiam ex Senatu, bene antehac meritus, imo et defuncto Regi, et Proceribus regni quibusdam ob illam probe notus. Socer meus, senatoris filius, aedes ab illo non unas haereditarias possidet, mercaturae negotiis amplaque familia civitati sic innexus, ut sine ruina rei familiaris eam relinquere nequeat. Cum his duobus eodem tempore ipse quoque ad consulem adesse jussus sum, sine dubio, ut irrogati exilii sententiam simul audirem, quamvis sub jurisdictione civitatis non amplius degam. Ego enim cum certa fide intellexissem, nec privilegium regiae Majestatis, [note: Quale illud privilegium fuerit, mallem explanasset dilucidius.] nec tot Senatorum Magnatumque hujus regni preces pro me interpositas praesidio mihi apud magistratum Gedanensem satis fore: ultro [note: Novum jactantiae specimen, cui omnes praecedentes epistolae refragantur, quae de imperato abitu testantur. Quid enim opus alioqui fuisset tot interpellationibus?] in hunc pagum cum familia me subduxi, id inde commodi sperans, ut, quoniam non expectata sententia exiissem, in urbem regredi mihi liceret, quoties id magnatum, quibus operam natvo, [note: 374] negotia requirerent. Sed video, ne sic quidem quieto mihi esse licere; quamvis Castellano Cracovierisi et Palatino Poznaniensi expresse id a magistratu Gedanensi promissum sciam, modo extra civitatis solum habitem, ob illorum negocia in eandem mihi commeatum non negari. A nobis deinde processum est paueos ante dies ad tres alios, Georgium Baumgartum pellionem, Paulum Wacium [note: Paulum Vack appellat Hartknochius l. c. f. 826. Qui de reliquo, utrum emendarint animum atque sententiam, postquam meliora edocti erant, silet.]


page 659, image: ds0659

pistorem, utrumque civem, et Hillebrandum Wernerum eliquandi vini artificem, qui ad concionatores civitatis relegati sunt, ut haeresin dedoceantur: at, ni dociles iis se praebeant, eadem illos exilii poena manet. Nec dubito, quin caeteris nostris fratribus, fortassis et sororibus in Christo, civitatis fundum inhabitantibus idem brevi immineat. Quantum vero hinc ad Hispanicam nobis inquisitionem restat, quae, nisi mature arceatur, plures fortassis involvet, quam nunc sperantur. Vix dubito, Episcopum Cujaviensem, qui in urbe jam hibernat, animos ad haec audenda magistratui Gedanensi addere: nam et Strassynio huic nostro de abrogandis ibidem sacris nostris non obscure minatur. [note: Quippe Ecclesiasticae ejus jurisdiction ni subjecto. In quo tamen ad finem usque vitae Ruari libertas illa conservata est, et anno 1658. demum, ubi in Comitiis universa secta Ariana, uti vocari solet in Polonia, proscripta fuit, penitus etiam post ejus obitum sublata.] Quid hic consilii capiendum, quo tantis malis obviam eatur, ipsi vix dispicimus. Si aulam regiam appellemus, de injuria querentes, quod cives atque incolae civitatis honesti non citati, non auditi prius, nullis testibus aut jure convicti absoluto senatus arbitrio in exilium mittantur: id fortassis obtineri possit, [note: 375] ut ad ordinarium judicium res remittatur. Sed quid hic proficiemus, etiamsi tandem per provocationem ad aulae judicium causa revolveretur? Imo metuimus potius, ne, nobis nulla auctoritate, nec ea, qua par est, peritia rem tantam agentibus, decretum ferretur, quo omnium in hoc regno fratrum nostrorum libertati praejudicaretur. Ideo quod omnium interest, communi omnium consensu, consilio, ope suscipiendum censemus; de quo cum ante Synodum nihil fieri possit, e re existimavimus, ut commeatus interim libertas, quam salvum conductum vocant, a regia majestate pro illis civitatis incolis, quorum refert ea non excedere, obtineatur. Hic igitur operam vestram imploro, primum, ut instrumentum commeatus sive salvi conductus quam optime in rem eorum, quorum interest, concipiatur, deinde, ut quamprimum et quam minimo instrumentum seu potius instrumenta ejusmodi obtineantur. Credo enim non uno instrumento omnium, sed singulis singulorum causam concludendam. Quod si mandatum insuper inhibitorium a Regia majestate impetrari posset, ne magistratus Gedanensis ejusmodi condat decreta, quae legem sapiunt publicam, et pacem regni inter dissidentes [note: Hoc ipsum autem erat, de quo disceptabatur. Et erant praeterea, quae Respublica Gedaenensis pro suae civitatis juribus particulatim urgebant. Caeterum, quanta fuerit Ruari in consiliis edictisque sibi suisque dolo eliciendis versutia et vafrities, vel hinc intelligi potest.] de religione convellere possent: id maxime quidem in rem


page 660, image: ds0660

nostram foret, nec iniquum esset, statutum comitiorum coercendae [note: 376] summorum tribunalium licentiae conditum in civitatem quoque nostram extendere; sed vereor tamen, ut id impetretur, nisi forte in privatis Regis literis, quae tamen in Prussicis civitatibus auctoritatem magnam habent, ut quae non regno, sed Regi se Poloniae subesse ferant. Hic tandem abrumpo: nam caetera lator harum literarum, vir mihi amicissimus, quem de meliore vobis nota commendo, expediet, valete. Dabam in Straszynio, VIII. Febr. M DCXLIV.

LXX. EXEMPLVM LITERARVM EQVITVM PALATINATVS POMERANIAE VNVM DEVM PATREM, EJVSQVE FILIVM VNIGENITVM CVM SPIRITV SANCTO CONFITENTIVM, QVOS VVLGO ARIANOS, QVANQVAM INJVRIA, VOCANT, AD GERARDVM COMITEM DOENHOFF, [note: Hujus jam supra num. 58. legitur nomen inter deprecatores pro Ruaro primo loco positum.] PALATINVM POMERANIAE. Illustrissime Domine Palatine, Domine omni obsequio nobis colende.

QUanquam Illustr. vestrae Excell. nollemus importunitate esse molesti: duro tamen necessitatis telo impellimur, ut in sinum Illustr. vestrae Excell. exoneremus eam curam ac sollicitudinem, quae nos mirum in modum jam angit, ea spe nixi, Illustr. vestram Excell. [note: 377] pro singulari sua humanitate nobis et consilio, et auctoritatis suae praesidio, quam Serenissimi Regis beneficio summam in his oris obtinet, clementer adfuturam. Gliscit indies in civitate Gedanensi tristis eorum afflictio, quos communio sacrorum ita nobis devinxit, ut eorum nos mala non minus, quam nostra ipsorum, afficiant: quae quidem afflictio primum in eos stringi coepta, qui propagatae religionis eatenus saltem aliquo colore arguebantur, quod ob doctrinam ad id non inepti videbantur, quamvis de eo convicti nunquam [note: At confessus tamen id est, a se factum vaferrime, Ruarus: quem locum ex Cent. I. ep. 25. multoties jam citavimus, et vel solum, quam fuerit innocens, demonstrare observavimus.] fuerunt; nunc in eos quoque extenditur, quos eruditarum literarum ignorantia ab hac accusatione facile absolvit. Vna enim fere omnes lege in non citatos non auditos lata, idque rigente adhuc hieme, nonnulli quoque cum uxoribus partui jamjam vicinis, aut cum lacientibus liberis, et quidem intra XXIV. horas civitatis territorio


page 661, image: ds0661

exire jussi sunt, quam alii quidem patriam habent, honestissimis, imo et consularibus nobilibusque parentibus in ea nati, alii, licet advenae, a longo tamen tempore vel ut civitate donati, vel ut inquilini civium familiis affinitate innexi, inhabitarunt. Ex iis sunt, qui aedes in territorio civitatis fundosque possident proprios: alii, licet in conducto, variis tamen negotiis solo civitatis velut affixi sunt: quidam etiam summorum hujus regni Procerum, atque adeo ipsius Regis [note: 378] (quod III. vestra Excell. non ignorat) servitiis implicati, qui si consueta sua sede in perpetuum excutiantur, non potest id sine ipsorum fortunae ruina, et alienorum negotiorum turbatione fieri ingenti. Quin et eorum nonnulli sunt uxoribus conjugati, quae, cum publica civitatis templa frequentent, maritos in exihum, quod se meritas negant, comitari renuunt: a quibus, ut a communibus pignoribus, quam tristis, imo quam iniqua, quamque im possibilis erit hic divulsio? et tamen, quod crimen huic rigori praetenditur? civile quidem nullum: sunt enim omnes viri alioquin honesti, civitati fidi, magistratui dicto audientes, nemini re ulla molesti, [note: Hoc ipsum vero erat, quod negabat Magistratus Gedanensis. Sed Ruarus forte, beneficio se affecisse cum suis cos, cum quibus venenum doctrinae suae communicabat, videtur existimasse: nisi molestiam etiam de violentia interpretatus est.] imo multis, vel invidia fatente, officio commodi atque utiles. Id solum in exilii causam illis imputatur, quod Deum non eo sensu atque modo, quem magistratus civitatis approbavit, sed secundum conscientiae suae dictamen colant, et id tamen non in civitatis, sed in alieno territorio: id quod tamen vitio nunc illis verti, tanto magis mirum est, quod inter ipsos sint, qui a sexaginta fere jam annis eadem haec sacra pari libertare palam professi, nec eo minus comiter tolerati sunt, imo etiam consulum multis propter obsequium chari vixerunt. Nolumus nunc prolixa dissertatione deducere, jus in conscientias [note: Indignor propemodum, toties conscientiam objici male habitam. Quam paene dixerim minus impedito cultu divino, etsi putatitio, si res quisque suas sibi haberet, sacris vacare potuisse, eosque, qui sine probro excedere ex urbe jubebantur, id facere jussos esse.] non nisi uni Deo ejusque Filio competere, nec quenquam ad poenam obstringi, quod numen eo ritu, quem ipsemet ex divinis literis optimum [note: 379] agnoscere possit, [modo id sine turba [note: Recte haec limitatio, seu temperamentum, additur. Respublica enim in Ecclesia, vel si mavis, Ecclesia in Republica, ut inter se conspirent amice, hospitatur. Quae caussa fuit, cur in V. T. utraque societas Theocratica in unum corpus coaluerit; haud dubie ideo, ut, qualis etiam Christocratia in N. T. sit futura, pulchra quadam imagine adumbraretur. Caeterum, si per turbas, ut videtur, seditiones tantim, h. e. turbas extantiores et atrociores intellexit Ruarus, admodum est hallucinatus. Dantur enim aliae, quae gradu ab illis differunt et vel populi plebisque obmurmuratione inchoantur (cujusmodi quid supta ep. 68. memoratum est,) ac tandem in vehementiores motus desinunt; quibus itidem in tempore occurrendum est.]] colat: extant enim


page 662, image: ds0662

in publico libri integri hoc argumento etiam ab iis editi, cum quibus Illustr. vestra Excell. imo et magistratus Gedanensis, sensu religionis alioquin sociatur. [note: Extant, sed tales, ut vel inscriptio doceat: Haereticos non esse occidendos, sed tamen coercendos aut compescendos. Quam in rem Thummianus libellus jam anno 1622. Tubingae lucem viderat. Et quanquam Dissertationem de Haereticis ferendis non auferendis scripserit Affelmannus, Ruaro inprimis Rostochii quondam notus, anno 1613. istic publicatam; non tamen ferendi vocem ita accipi voluit, ut ne coercendos quidem esse existimaverit: sed, utrum capitis paena sit afficiendi, illud esse, quod inficietur, §. 12. ex professo docuit; eos vero, qui haereses spargunt, aliosque seducunt puniri et coerceri debere, omnium esse affirmativam, diserte addidir. Quae, quoniam huc digitum intendisse videbatur Ruarus, evolvenda fuerat ambiguitas. Coeteros v. g. Calvinum et Bezam de Serveto ac similibus aliter sentientes ac propterea mirum in modum hinc inde vapulantes, itemque Minum illum Celsum, cum Mart. Bello, ac Remonstrantes denique suae inservientes scenae, non curamus, neque etiam Illustris Senatus Gedanensis pro sociatis sibi eodem religionis sensu habuit.] Illud tamen non possumus non queri, violari atque convelli hoc pacto soedus inter ordines hujus regni, super mutua dissidentium [note: Conf. ad epist. 51. f. 335. marg. annotata.] de religione tolerantia, ante hos LXXIV. annos ictum, [note: Indigitatur his verbis ea legis regiae pars, quae post obitum, anno 1573., Sigismundi Augusti Pol. R., Jagellonidarum postremi a recens elesto Henrico Valesio fuerat confirmata; quam auctor Vindiciarum Vnitariorum f. 269. sq. excerptam dedit et operose propugnavit, sed successu temporis non ad Arianos eam pertinerei uti ex Confoederatione Ordd. generali anno 1668. Hartknochius de Republ. Polon. L. II. c. II. §. IV. ostendit, caeteri interpretati sunt. Qua de re, cum, quae extra nos geruntur, nihil ad nos pertineant, alii dispiciant. Nec deeront, puto, quae pro civitatis suae juribus particulatim, immo singulariter, Gedanenses movere dubia queant.] atque ab eo tempore saepe repetitum, Regumque jurejurando semper confirmatum. Neque vero ab eo nos foedere nunc excludi possumus, quod majores ejusdem nobiscum religionis, et nonnulli quoque senatoriae dignitatis, una cum caeteris percusserunt. Nam si hoc semel invalescat, ut, cum plures in foedus coeunt, una pars alteram progressu temporis inde pro arbitrio [note: Haec forte ejusmodi esse, quae negare possint, a se fieri, qui secus sentiunt, dicent: Nos manum de tabula.] eliminare possit: quae religio, quae fides foederibus amplius restabit? saltem, ut hic aliquid sub praetextu innovetur, communis plerorumque foederatorum consensus atque sententia in conventu Regni generali expectanda


page 663, image: ds0663

foret, quae contra nos per Dei gratiam nondum [note: Initium jam factum erat anno 1638. continuatio accessit anno 1643. etc. complementum anno 1668. secutum legitur.] est promulgata; imo contrarium ejus proximo sub interregno tot magnatum protestationibus [note: Quales in Vindiciis Vnitariorum Przipcovii nominatim recensentur f. 278. seq. Huc enim verbis bis spectari prorsus persuasi sumus.] religione cum Illustr. vestra Excell. conjunctorum palam emicuit. Quod si quilibet de re communi hanc decisionem sibi permiserit; videat, ne, quo jure in alios utitur, idem aliis in se jus exemplo suo sanciat. [note: Eadem ratio l. c. urgetur.] Nec enim est, cur potentia quis [note: 380] sua, quae nobis pene nulla est, mams se tutum speret: cum, in hac rerum humanarum conversione nullam potentiam, pateat, esse tantam, quae non ab alia refringatur. Quid? quod expressa lege summis hujus regni tribunalibus interdictum sit, ne decreta condant, quae sapiant vim legis, et pacem communem labefactare possint? quo jure igitur id una sibi regni civitas arrogabit? nec est, quod quis, privilegium [note: Non dubito, quin sint, quae scrupulis his objectis opponi possint; sed, cum nolim esse [gap: Greek word(s)] , tutius esse puto, domesticarum rerum gnaris talia relinquere, quam rebus alienis, intercedere. Ipsi certe Gedanenses, quo vinculo Regi aut regno Poloniae sint innexi, rectissime omnium intelligent. Et forte, si tranquilliores fuissent Sociniani Gedanensium, omni hac contentione supersedere fratres isti potuissent.] de conscientiae libertate equestri tantum ordini, et civitatum regiarum magistratui, non vero civium earum patrocinari, praetendat: nec enim dicent hoc, opinor, magistratus Gedanenses, ut qui civibus suis nobilitatem vindicant, et pari nobiscum jure ad fundorum provincialium possessionem admittendos eos volunt. Accedit, quod foedere Ordinum mutuo sub ultimo interregno expresse cautum sit, (quod et a Rege deinde confirmatum fuit) ut religionis usus regiis in civitatibus eo relinquatur in statu, qui ad eum usque diem fuerit, quod et Lublini, atque aliis in civitatibus regiis, nostri respectu etiamnum observari constat: id quod solum securitati nostrorum in civitate Gedanensi suffecerit. Haec cum ita sint, rogamus atque obsecramus Ill. Exc. V., ut pro ea, qua pollet, auctoritate innocentium fratrum nostrorum patrocinium etiamnum apud Consules Gedanenses suscipere dignetur. Nec est, cur Illustrissima vestra Exc. eo absterreatur, quod et ipsius, et aliorum quorundam hujus [note: 381] regni Procerum preces pro nonnullis apud illos interpositae suerint adhuc irritae. Non uno ictu valida cadit arbor: et spes est, ut Magistratus Gedanensis hac ipsa Ill. vestrae Excellentiae in sublevandis


page 664, image: ds0664

miseris constantia vinci tandem se patiatur. Credimus enim, prudentissimos et juris alioquin observantissimos viros non tam sua sponte, quam concionatorum suorum instinctu, tam aspera in fratres nostros sciscere qui concionatores [note: Mira fluctuatio. Quae enim in Episc. Cujaviensem culpa instigationis rejiciebatur superiori ep. 69., ea nunc in Concionatores Gedanenses transfertur. Vera caussa, ab ipsis Consulibus Illustribus saepius exposita, turpiter dissimulatur aut negligitur.] nunquam desinunt, ut audimus, blasphemias nostras, et, nescimus quae, animarum homicidia pro suggestu crepare, eoque classico magistratus tamdiu placidos in nostrum exitium incitare, quasi vero ipsorum id esset, sententiam hic decretoriam ferre, quam ipsi tamen ne Pontifici quidem Rom. concedunt. Nihil facilius est, quam blasphemias alteri a se dissentienti objicere: nec ignorat Ill. V. E., istorum censorum judicio ecclesiis, quibus I. V. E. addicta est, nigrum theta jam pridem ascriptum esse, ut proinde illarum antistites non minus, quam nostri, animarum homicidae apud istos audiant. Lex divina manifestis homicidis, si inscii aut inviti caedem perpetraverant, impunitatem dedit, et asylis securitati eorum cavit: [note: Sed fugitivis tamen. Quam fugam vero vel ad securitatem etiam injunctam, Ruarus cum suis detrectaverunt diutissime. De reliquo si vulgare illud: Omnem similitudinem claudicare, applices, caussasque etiam solicite distinguas, facile his omnibus scrupulis removendis vel mediocrem industriam parem fore credimus.] cur eadem ipsimet aequitate non utuntur erga eos, qui, an vel errando quenquam occiderint? adhuc sub judice lis est. Nobis certum est, non erroribus ejusmodi, [note: Et peccatis intellectus et voluntatis, in quibus et haereses a Paullo connumerantur, occiduntur animae. Audiatur vel solus Petrus, qui inter alia Pseudoprophetarum pericula, quae sibi aliisque attrabant [gap: Greek word(s)] , quibus, ut p. p. explicat, subitaneam, prout fit, in morbis acutis [gap: Greek word(s)] , commemorat. Quales esse Socinianos, tanto minus dubitandum est, quanto apertius est, eos Dominum potissimum, qui ipsos redemit, negare, idque jamdudum demonstratum habetur. Quippe quorum tota fere ad divinitatem Christi summam, et hinc profluentem ejus [gap: Greek word(s)] , h. e. per pretium proprie sic dictum pro nobis et loco nostrum expensum expletivumque, conciliationem impugnandam, doctrina tanquam in compendio redit, caeterisque hypothesibus substernitur.] quibus humana infirmitas pias alioquin mentes in tanta rerum divinarum [note: 282] sublimitate nonnunquam obfuscat, sed peccatis a volentibus perpetratis animas [note: Vetus ergo est cantilena, qua errores refutantibus, vitia morum objici solent, non nostra demum tempestate adornata. Vtrum vero tales fuerint Dantiscani Theologi, quos delictorum commissorum aut certe neglectorum h. l. insimulant Sociniani, non definio. Hoc scio, fuisse, qui, ubi de b. Arndii V. C. libris litigatum erat superioribus annis, eadem creparent; sed strenue etiam contradixisse, nec temere sibi suisque hujusmodi, communia caeteroquin tantae civitati cum universa Eccl., in his terris spectabili, mala imputari passos esse, meliores quoque Eccl. istius doctores pariter memini. Quae, praeter Hartknochium, omnium compendiosissime exposuit, vir multis pii doctique Theologi characteribus insignis b. Mich. Blanckius in epistola haud ita pridem Supplem. Hist. Arndianae a S Rev. Dn. Scharffio f. 97. sqq. attexta lectu dignissima. Quod reliquum est, sicut in populosis urbibus, quemadmodum olim in Corinthiaca, vitia morum grassari non inficiamur, ita modestiae leges postulasse nobis videbantur, ut non tam doctoribus talia tam acerbe exprobrata, quam luculentis testimoniis culpae in ipsis haerentis solide probata fuissent.] occidi: quae ubi boni isti concionatores tanquam


page 665, image: ds0665

trabem e civitate tam populosa prius eradicaverint, tum demum in festucas errorum nostrorum saeviant. Non dubitamus, Ill. vestram Exe. pro sua prudentia facile videre, quam periculosum sit hoc a civitate moderationis alioquin laude celebri editum in nostros exemplum omnibus in hoc regno circa religionem dissidentibus, eoque et auxilium et consilium in hac causa quodammodo communi praesens ab illa nobis pollicemur, idque etiam vehementer iterum atque iterum rogamus. Quicquid autem hac in parte Illustrissima vestra Excellentia afflictis nostris fratribus, civitatis Gedanensis incolis, opis praestiterit, id credat omnibus nobis, quotquot in hoc regno eadem cum illis sacra sectamur, praestitum, quos proinde tam insigni beneficio ad omne obsequium sibi semper habebit obligatos, certe si nihil aliud poterimus, Deum saltem pro incolumitare Illustrissimae vestrae Excellentiae totiusque illius Illustrissimae familiae precibus fatigare nunquam intermittemus. In Busco viis [note: De quo Arcisseviano praedio jam in Cap. I. extremo Hist. Crypto-Soc. pluribus dictum est.] kal. Mart. MDCXLIV.

LXXI. PROCONSVLES ET CONSVLES CIVITATIS GEDANENSIS ILLVSTRISSIMO DOMINO, DOMINO CHRISTOPHORO DE BNIN OPALINSKI, [note: 382] [note: Conf. epist. 61. et 63. Add. epist. 76. Qui utrum clam faverit doctrinae Socini, non audemus definire. Mirum in modum patrocinio suo illum asseclas ejus juvisse, multa profecto sunt, quae addocent, suspicionesque gignere possunt.] PALATINO Posnaniensi, PHAEFECTO SREMENSI, etc. DOMINO GRATIOSISSIMO. Illustrissime Domine, Domine gratiosissime.

LIbenter agnoscimus, et subinde etiam grata mente testamur, sat multas esse rationes, per quas erga universas inclyti ordinis Senatorii personas in hoc Regno perpetuum nobis commendatum est observantiae studium, iisque cum in specie accedat Illustritatis vestrae


page 666, image: ds0666

eximia in fovendo civitatis nostrae statu benevolentia, non potest issa non jucunda videri occasio, quaecunque reddendi pro facultate nostra officii promptissimam nobis copiam suppeditat. Verum quod attinet Ruarum, ejusque socerum Vossium, pro quibus Illustritas vestra nuperrime datis ad nos literis [note: Quae haud dubie interciderunt. Quae enim p. a. citatae sunt, superiori jam anno scriptae, Vossii, uti quidem h. l. commemoratur, haud meminerunt.] benigne intercedere voluit, ut iis commeandi hac in urbe certorum sibi commissorum negociorum causa nonnunquam gratia fiat: horum virorum causam, cum publico Ecclesiae Christianae statu, ejusque iucolumitate hoc in loco comparatam, [note: 384] ita affectam sentimus, ut tantum honori divino et integritati Evangelicae doctrinae palam derogasse videamur, quantum loci machinationibus et damnato illorum zelo in propagando errore concessisse argui possumus. Nec nostrum solum hoc est de Ruaro judicium, quin et alibi, nimirum e Norico agro in Germania publica Ecclesiarum censura [note: Eadem Gottfr. Arnoldus, et Hartknochius repetierunt; ille in Hist. Eccles. et Haeret. P. II. L. XVII. c. XIII. §. 16. f. 562.; hic in Hist. Eccl. Boruss. L. III. c. IX. f. 819., vocabulis vertrieben et relegirt, id, quod censura Ecclesiastica in hac epist. obscurius appellatur, explicantes Falsos autem esse omnes, sive Gedanensium generali illa [gap: Greek word(s)] caeteros, sive rumore et fama mendaci ipsos Gedanenses, in Histor. Crypto-Socin. demonstratum est tam luculenter, ut testimonio etiam insigni, cum ignoraretur adhuc, qualis esset, ornatum discessisse Altorphio Ruarum monuerimus. Et quanquam postea aliter re comperta de eo judicarunt Praeceptores atque Acad. Illustres Nutritores, nunquam tamen proscriptus ex Ecclesia publica censura, legitur.] loco pulsus, veluti inevitabili contagione verendus fugiendusque judicatus sit. Tam enim familiare sibi redditum esse hoc corrumpendi simpliciores animos, jam perpetuis suis actionibus demonstravit, studium, ut facilius sit, quidvis de eo spepare, quam privatum aliquod sui solius in Sociniana heterodoxia exercitium. Atque hanc quidem conditionem superiori nostrae declarationi, qua in literis ad Ill. vestram exaratis, citra domicilii constitutionem, accessum ei in hanc urbem aliquando permisimus, et disseminandi veneni sui conatu interdiximus, diserte adjectam, veteratoria fraude illusit, evocatis de plebe ex urbe in vicinum aliquem, uno vei altero milliari distantem, pagum, Straszini dictum, quos more suo principiis sectae infectos. tandem titubantes in doctrina fidei reddidit: Vossii vero in spargendis scriptis vetitis admodum contumax pertinacia non multo minus sollicita cura praecavenda fuit, qui sua culpa tandem quoque urbis hujus vitandae interdicta meruit, postquam


page 667, image: ds0667

nimirum lenioribus remediis ad debitum obsequium induci [note: 385] nullo modo potuit. Qua de causa in his quomodocunque ferendis sectariis cum multorum hominum satis manifesto periclitetur salus, quale scandalum e conversatione cum Hebraeis, a disputatorio congressu Christianorum plerumque abhorrentibus, longe non metuendum sit, ideo obnixe veniam poscimus ab Illustr. vestra, quod hoc in casu minus nos praesenti ejus postulato assensu nostro conformare queamus; quam etiam tanto confidentius nobis pollicemur, quod aliorum in hac urbe hominum, non minori candore et industria commendatorum, opera horum amborum seductorum defectum in gerendis suis rebus hoc in loco supplere poterit, modo. ita visum fuerit. In aliis vero rebus, quoties Illustr. vestrae accepto aliquo promptitudinis studio deditissima officia nostra probanda erunt, sedulo praestabimus, ut sui nos semper observantissimos sentiat, cui summa felicitatis incrementa a propitio Numine sincero pectore precamur. Datum Gedani V. Aprilis anno M DCXLIV.

LXXII. STANISLAVS A KONIECPOLE KONIECPOLSKI, CASTELLANVS CRACOVIENSIS, EXERCITVVM REGNI POLONIAE SVPREMVS GENERALIS, BVSCENSIS, BARENSIS, COVELIENSIS, BITOVIENSIS, PLOSKIROVIENSIS, etc. PRAEFECTVS, MARTINO RVARO. Spectabilis Domine, amice carissime. [note: 386]

EX literis nostris per Abrahamum Fentzelium [note: Officinae texcoriae et tinctoriae, de qua sumtibus Koniepolii hoc tempore erecta in sequentibus epistolis maximam partem agitur, praefectum ac gubernatorem, artisque coloribus pannos ac sericum inficiendi inprimis peritum: qui coram cum duce exercitus ea de re pactus erat: ut sequentia docent.] nuperrime a nobis profectum intellexit Dominatio vestra, cum eo solo contractum opera D. Wolzogenii, [note: Hunc ergo cum Crusio suo, post iter. Belgicum absolutum atque e Pomerania discessum, utplurimum Dantisci, atque deinceps Strassinii vixisse, donec Vratislaviam denique concederet, ibidemque vitam etiam cum morte commutaret, ex hac et seqq. epistolis elucet. Forte hinc quoque, quo modo vitam sustentarit, ad Ruari exemplum colligere licet.] et D. vestrae initum per nos esse approbatum et confirmatum. Et sane fatemur ingenue, DD. VV. in ea transactione cum his opificibus serici singularem suam fidem, diligentiam, solicitudinem, et benevoli erga nos animi studium luculenter comprobasse, nihilque missum fecisse, quod ad negotium hoc solide firmandum desiderari possit. Itaque DD. VV. eas, quas par est, agimus habemusque gratias, utque ejus erga nos contestati studii


page 668, image: ds0668

gratos memoresque nos esse intelligant, omnem dabimus operam. Quod vero Joachimum Fiberantium ab eo contractu sejunxerimus, [note: 387] anterioribus literis causam D. V. exposuimus; nunc vero certiorem D. V. facimus, necdum hominem nunc apud nos comparuisse; ex quo constat, qua ille diligentia circa opificium hoc uteretur, cum plus studeat ventri ac poculis, quam huic concludendo contractui, cujus respectu tam longinquum suscepit iter. Neque vero minor ea causa est, quod illius peritia in hoc opificio solis testimoniis nitatur, Fentzelii vero specimen hujus artis D. Pelsio, [note: De quo rerum Belgicarum curatore, (Agenten) Vid. Cent. I. epist. 65. Nunc tantum Petri Pelsii integrum ejus fuisse nomen, ex epistolis Grotianis nos didicisse addimus] et D. V. de meliori nota cognitum sit; denique quod mihi modestia ipsius, quam vultu et moribus prae se fert, placeat, facileque judicem, Fiberantzium moribus dissonis oneri, et impedimento pomisse ipsi existere. Quod vero inopiam ipsius attinet, ob quam si deliquerit, non est tanti, ut culpam compenset; nihil tale de ipso ominamur, imo omnia optata nobis pollicemur, nimirum, cum uxoris, liberorum, ac familiae curam gerere, tantoque ad conquirenda commoda enixius allaborare cogatur. De subvectione instrumentorum et operariorum curam agimus; quod a nobis Servitores nostri in mandatis habebunt. Commisimus etiam D. Kolcaro, [note: Mercatori, procul dubio, Gedanensi.] ut eidem Fentzelio summam ducentorum septuaginta talerorum annumeret, nam triginta hic recepit? quod D. V. iisdem anterioribus literis significavimus. Restat, de quo D. V. summopere rogatam esse volumus, ut eundem Fentzelium commonefaciat, quo sine mora operarios conducat, [note: 388] instrumenta comparet, atque sese mature pro praefixo tempore adnos sistat. Novis iis, quae nobis D. V. transmisit, plurimum delectamur, solertiamque D. V. in scribendo unice amamus, quam quin inposterum adhibitura sit, minime dubitamus, ex qua non minor, quam ex aliis contestatis erga nos studiis, cumulus accedet. Caeterum D. V. optimam valetudinem apprecor. Dabam in arce Buscensi, die IX. Martii anno M DCXLI.



page 669, image: ds0669

LXXIII. STANISLAVS A KONIEKPOLE, etc. M. RVARO. Spectabilis Domine, amici carissime.

ABrahamus Fentzelius venit istuc ad nos, pactum cum Dominatione vestra et Domino Wolzogenio contractum conclusurus; Joachimum quoque Fiberantium [note: Vid. epist. praeced. 75. ubi ob eandem caussam tinctorem hunc; imbuendae gulae magis, quam serico idoneum repudiaverat.] Leopolim venisse, atque geniales dies agere, Bacchoque sacrificare, certo accepimus. Sane antehac conjecturabamur, eum hominem, adeo poculis immersum, ventrique studentem, nulli usui in exercenda ea, quam profitetur, arte fore; qua in re opinio nostra nos non fefellit. Itaque totum onus opificii hujus, tam quoad texendum, quam tingendum colore sericum, Abrahamo Fentzelio, iisdem conditionibus, articulis, et ligamentis, [note: 389] quae sunt in contractu a DD. VV. ad nos misso descriptae, subeunte, cum eo contractum inivimus, vel potius per DD. VV. initum ratum fecimus. Quod cum ita sit, a Dominatione vestra postulamus, ut det operam, quo idem Fentzelius mature de instrumentis, opificio huic necessariis, cogitet atque iis curatis, negotiisque suis peractis, pro praesixo tempore mature ad nos redeat. Ne quid vero morae per nos sit, damus literas ad D. Kolcar, ut ipsi ducentos septuaginta taleros (nam triginta hinc a nobis discedens pro viatico recepit) tradat, ab eoque syngrapham recipiat, vigore cujus in decursu anni de parte quaestus ad ipsum redeunte ea summa detrahatur, nobisque, prout conventum est, restituatur. Idem D. Kolcar curam adhibebit, ut operarii Fentzelii ac instrumenta per flumen subvehantur. Caeterum ad literas D. V. earumque puncta per nostrum tabellarium uberius respondebimus. Cui interim optimam valetudinem precamur. Datum in arce Buscensi VI. Mart. MDCXLI.

LXXIV. STANISLAVS A KONIEKPOLE, etc. M. RVARO. Spectabilis Domine Ruare, amice carissime. [note: 390]

BInas accepi Spl. D. vestrae literas, alteras de data die XXV. Februarii, alteras V. Martii Gedani exaratas; utrasque gratissimas, vel ob nova, quibus me ad satietatem summa scribendi solertia oblectat,


page 670, image: ds0670

modumque sejunctum a literis tractandi ea [note: Quo pacto igitur benevolentiam Koniepolii, tantae sub id tempus in Republica auctoritatis viti, sibi conciliaverit Ruarus, hinc intelligitur. Ac proinde non est, cur, pro eo tam solicite apud Gedanenses interpellasse, cum Socini a partibus alioquin in religione non staret, miremur.] elegit, vel ob negotia mea, quae ipsi curae esse probe intelligo. Itaquecum gratissimae utraeque literae mihi fuerint; grates Spl. D. vestrae pares benevolentiae ac propensioni ejus erga me constanti habeo; relaturus ipsa re, cum usus et occasio tulerit. Caeterum Spect. D. vestrae optimam valetudinem prosperrimosque rerum successus ex animo apprecor. Datum in arce Brodensi, XI. Apr. M DCXLII.

LXXV. STANISLAVS KONIECPOLSKI, CASTELLANVS CRACOVIENSIS, SVPREMVS MILITIAE REGNI POLONIAE DVX, etc. M. RVARO. Spectabilis Domine Ruare, amice carissime. [note: 391]

ALiquot literas hisce diebus a spectabili D. vestra accepi, quibus nihil gratius, nihil jucundius accidere mihi potuit, nam ea nova, quae mihi summa cura ac continuato labore perscribit, [note: Novum benevolentiae et captandae et retinendae alendaeque ab homine versuto, Ruaro inquam, adhibitum instrumentum.] non solum me delectant, verum etiam de rebus iis, quae in orbe Christiano per ludibria fortunae sursum deorsum volvuntur, non mediocriter instruunt. Itaque officium hoc, tam utile jucundumque, grato amplector animo, meque a Spect. D. vestra magis ac magis obstringi, candide ac ingenue profiteor. Quod vero spectabilis Dominatio vestra excubias meas ad limites regni [note: Smolenskianae urbi praesidium contra vim metuendam inditum puto innui. Sic enim rerum hoc tempore gestarum monimenta edocent.] contra Imperatoris Turcarum exercitum ab Azako reducem approbet, id a propensissima spectabilis Dominationis vestrae voluntate proficisci agnosco. Jam vero, quod exercitus ille sine ulla noxa ac damno regni hujus dimissus sit, id divinae beneficentiae ac singulari providentiae adtribuendum existimo, cujus Majestas assiduis votis placanda est, ut, cum caeteris in [note: 392] Provinciis, ac Regnis, funestus Mars detonet, furoreque suo divina ac humana misceat, hoc inclytum Regnum ab ipsis rabie liberum ac immune existat Domini Ofembergii [note: In officina supra dicta, ut puto, [gap: Greek word(s)] .] adventum libenter praestolor, acturus cum eo de iis rebus, quae negotiationem serici concernet,


page 671, image: ds0671

atque intellecturus, utrum quid solidi eo in passu a principali suo attulerit. Caeterum spectabili Dominationi vestrae optimam valetudinem prosperrimosque rerum successus apprecor. Datum in arce Brodensi XXII. Decembr. M DCXLII.

LXXVI. LVCAS OPALINSKI [note: Christophori de Bnin Opalinski, de quo sub finem epistolae, et supra in ep. 61. atque 63. frater. Quae difficultates ex inscriptione epist. 78. nascantur, inferius annotavimus] M. RVARO. Clarissime Domine Ruare.

SErius forsan, quam negotium requireret, sed quia citius non licuit, partim ob varias occupationes meas, partim ob defectum occasionis, nunc primum Dominationis vestrae literis respondeo. Ac inprimis male habet, emptorem commodum Cadmeae [note: Arcis forte instauratae; sic enim ex sequentibus, ubi vecturae et fossorum adhibitorum ingentibus impensis fit mentio, colligimus.] non inventum esse. Hoc me tamen solatur, spem ejus aliquam adhuc esse ex Suecia, cujus responsum omnino expectari volo. Et si jam aperuit mentem suam mihi, quantocius peto eam nuntiari, ut ex re consilium ineam, et certi quid hoc in negotio statuam, atque Dominationi [note: 393] vestrae significem. Interim, non latum unguem discedat a pretio, quod primis literis praefixi et nuntiavi. Non enim refunderentur impensae in fossores et vecturas et varias operas factae, si tam vili merx deberet venire, et tam tarde recipi ejus solutio. Vlteriorem meam hac in parte expectet voluntatem, quam statim significabo, postquam mihi scripserit, quid sit ex Suecia nunciatum hoc in negotio. His scriptis, quam optimum Dominationem vestram valere exopto. Datum in arce mea Ritnianensi XVIII. Augusti, M DCXLIII.

Literas si quas ad me scribet, eas ad manus Domini Cetestae [note: Ex posteris, et forte filii illius Domini de Cetis, quom in vita Crellii, tanquam curatorem litterarum Racoviam perferendarum commemorari et laudari supra jam observavimus. Patrem enim jam diu ante haec tempora e vivis excessisse constat.] destinet Cracoviam, aut certe, si commodior fuerit occasio, ad Illustrissimum Dominum Palatinum Posnaniae, fratrem meum.



page 672, image: ds0672

LXXVII. STANISLAVS A KONIECPOLE, etc. CASTELLANVS CRACOVIENSIS, EXERCITVVM REGNI POLONIAE SVPREMVS GENERALIS, BVSCENSIS, etc. PRAEFECTVS M. RVARO. Spectabilis Domine Ruare, amice carissime.

MAximas Dominationi vestrae ago habeoque gratias, quod non [note: 394] solum res novas, scituque dignas mihi summa sedulitate, nec minori labore, perscribat, verum etiam rerum mearum isthic singularem habeat curam, atque gratam et jucundam in iis impendat operam. Quantum attinet initum contractum cum opificibus serici, eum ratum et gratum habeo, manuque mea subscriptum, et sigillo communitum D. V. transmitto. Quod vero spectat nomina variorum operum, in illo instrumento ejusdem contractus Germanice expressorum; etsi plurimi reperiantur in aula mea, qui linguam Germanicam callent, nemo tamen tam Germanorum, quam Scottorum ex Germanico in Polonicum idioma transferre ea opera poterat, quae facilius ac clarius Italice describi poterant; id ut D. V. efficiat, unice opto. Jam vero vellem, ut holoserica aureis et argenteis filis intertexta, [note: Dilucidius his verbis, qualis fuerit illa fabrica textoria, et quemadmodum a tinctoria, inserviente illi, materiamque infectam coloribus subministrante, distincta fuerit, explicatur.] tum et bombicinae telae Italicis aequiparari possint, nam norma eorum, quas mihi D. V. transmiserat, satis crassa ac rudi opere contexta erat. Quare cum contractum eum approbaverim, jam D. V. curet, ut se opifices isti quantocius itineri accingant, instrumentaque artificio suo servientia comparent, quod ut maturius fieri possit, dedi literas ad D. Koltzar, ut illis vecturam provideat, pecuniamque in contractu expressam ipsis solvat. Vt vero iter hoc securius peragant, Veles hic, quem cum literis ad D. Kolczar amando, erit [note: 395] illis dux viae, quibus etiam literas passus [note: Litteras, quibus liberi commeatus potestas fiebat: Einen Pass, ut nostri loquuntur. Polonicae latinitatis specimen forte non injuria dicere liceat.] transmitto. Caeterum, quicquid operae D. V. eam in rem contulerit, paribus studiis ac officiis id D. V., quandocunque usus et occasio tulerit, uberrimo cum foenore grati animi recompensabo. Cui interim optimam valetudinem prosperrimosque rerum successus apprecor. Datum in arce Barensi XIII. Septembr. M DCXLIII.



page 673, image: ds0673

LXXVIII. ABRAHAMVS OPALINSKI, [note: Existimaveram primum, cum in hanc epistolam inciderem, successisse hunc Abrahamum, in eodem munere splendidissimo, supra aliquoties memorato Posnaniensi Palatino Christophoro Opalinski; sed, postquam et annum mensemque, quibus hae literae scriptae sunt, et Christophori eas, quae d. 27. Maji ejusdem anni exaratae num. 80. inspexi, haesitare coepi, et ne nunc quidem, quid de gemino hoc Palatino habendum sit, eodem tempore eodem quoque officio fungente, nisi error sit aliquis commissus, me intelligere fateor.] PALATINVS POSNANIENSIS, etc. M. RVARO. Clarissime Domine, Amice honorande.

VErecundiae meae vim inferre videor, dum D. V. toties officiis et negotiis meis eo implicatum. Sed referendae gratiae eo commodiorem occasionem nactus sum, quo propius Dantisco residere in animo habeo. Inde enim facile suppeditare potero, quae D. V. commoda, atque hinc grata esse existimavero. Novorum ad me mittendorum ratio in ea loci distantia videtur esse difficilior, quid si D. V. videretur ea Torunium ad Patres Societatis Jesu dirigere, ut inde breviori via per Cosaccos meos habere eadem possim: qua quidem de re admonerem et commonefacerem praenominatos Patres, modo perspectam habeam hoc in negotio D. V. sententiam, vel si quid [note: 396] aliud commodius suppeditare habeat. Generosum Dominum Volzogen [note: Novum et clarius, ubi commoratus sit, quidve rerum egerit J. L. Wolzogenius, argumentum; quae circumstantia vitae ejus plenius describendae aliquid lucis afferre possit.] vel fuisse vel esse Dantisci autumo. Si sit, rogo, summam necessitatem videndi ejus et una conferendi me habere, innuat atque simul bene valeant. Datum Tuliscoviae 9. Febr. M DCXLIV.

De cursoribus, quos vulgo Laquay vocant, de chirothecis ex pellibus canum marinorum confectis, et quae praeterea commissa sibi habet, aliquid certi sciam. Auri quoque pro acupictore meo tantum habeam, quantum reliquum pecuniae meae apud D. V. restantis suffecerit.

LXXIX. STANISLAVS A KONIECPOLE, etc. CASTELLANVS CRACOVIENSIS, EXERCITVVM REGNI POLONIAE SVPREMVS GENERALIS, BVSCENSIS, etc. PRAEFECTVS M. RVARO. Spectabilis Domine Ruare, amice carissime.

BInas a D. V. accepi literas, alteras in Strasinio XXVIII. Januarii,


page 674, image: ds0674

alteras III. Februarii, in quibus D. V. pro constanti suo in me affectu, nec interrupta consuetudine, plurima nova scitu dignissima, utpote instabilis fortunae ludos prae oculis ponentia, gravi et accurato stylo [note: 397] describit. Quod vero D. V. de felici cum Tartaris nostro successu optimam spem conceperit, atque auguriis faustis, bonisque ominibus nostros in resistendo saevo huic Christiani nominis hosti prosecuta sit conatus, non solum erga me, verum etiam erga inclytam hanc rempublicam, singularis D. V. studii maximum est indicium, neque vero spes concepta D. V. fefellit, aut omina et auguria ipsius irrita fuere; faventibus etenim, ac pro nobis militantibus superis, in ipsis liminibus Regni, auspiciis Sac. Regiae Majestatis, Domini nostri Clementissimi, numerosissimi exercitus barbarici robur foeda strage affectum, [note: Tartarorum exercitus est, in quem digitum intendit Koniepolius, victor ejusdem felicissimus. Hunc enim 30000. hominum multitudine constantem, et sub exordium anni 1644. irruentem, mascule aggressus ita prostraverat, ut supra dimidiatam partem caesi sint barbari, atque longa hinc quies ab eorum invasionibus toti Polonico regno comparata fuerit.] fusum, fugatum, et in latebras Tauricanas abactum. Itaque, tanti divini beneficii memores, divinae Majestati grates persolvimus, quae flammam et ferrum a cervicibus Reipublicae depulit, atque barbaros maxima ignominia absque ullo ditionum Regni hujus damno aspersit. Caeterum D. V. optime valere cupio. Datum in arce Brodensi VII. Mart. M DCXLIV.

LXXX. CHRISTOPHORVS OPALINSKI [note: 398] [note: Aut deseruit et ultro abdicavit munus Palatini Christophorus iste, servatis sibi titulis, aut eodem tempore duo fuere Palatini Posnanienses, collata subscriptione cum inscriptione ep. 78. Concilient haec, quicunque poterunt. Ego Davum me profiteor esse non Oedipum.] PALATINVS POSNANIENSIS M. RVARO. Clarissime Domine, amice honorande.

AD Dominum Colmerum scribo, quod et D. V. oretenus referet, me in eam partem inclinare, ut hoc anno praefecturam utramque Osiecensem et Medsilecensem ipse teneam, iisdem [note: Legendum forte, eosdem.] elapso eandem elocaturus, quandoquidem recusant tantum numerare pecuniae, quantum reditus non solum adferre fructus, sed et superare posse existimo. Interim, D. V. confirmet eos, velim, in amicitia mea, et propensissimo erga eos affectu, cum iis spe facta, me cum


page 675, image: ds0675

nullo alio contrahere deinceps velle, nisi cum eis solis, quorum candorem (uti mihi relatum est a meis) magni facio et amplector. Nova si quae sint, rogo, habeam exacte, altius sumpto initio, descripta. Bene vale, clarissime Domine, et me ama. Dabam Tuliscoviae XXVII. Maji, M DCXLIV.

LXXXI. STANISLAVS A KONIECPOLE, etc. M. RVARO. Spectabilis Domine Ruare, amice carissime. [note: 399]

CUm tam longo temporis intervallo nullas a Dominatione vestra acceperim literas, subvereri cogor, optime etenim novi, quam sedulo D. V. amicitias colat, ac quanto studio officiisque eos prosequatur, qui D. V. propensi sunt amici, ne quid adversi contigerit, praesertim vero, cum amor rectus ac probus, suspiciosus anxiusque sit. Quare hasce ad D. V. dandas existimavi, quibus de incolumitate atque valetudine D. V. sciscitor, quae ut quam rectissima omnique felicitatum genere affluens sit, supplex Divinam Majestatem veneror. Porro ut D. V. frequentiori literarum suarum commercio me beare, deque rebus, quae in orbe Christiano, quasi novercante fortuna, per varias vicissitudines instabili nota volvuntur, certiorem reddere velit, obnixe a D. V. postulo, gratiamque me abundatissime relaturum spondeo ac confirmo. Caeterum D. V. divinae protectioni commendo. Datae in arce Brodensi III. Septembr. M DCXLIV.

LXXXII. STANISLAVS A KONIECPOLE, etc. CASTELLANVS CRACOVIENSIS, EXERCITVVM REGNI POLONIAE SVPREMVS GENERALIS, BVSCENSIS, etc. PRAEPECTVS M. RVARO. Spectabilis Domine Ruare, amice carissime. [note: 400]

BInas a Spectabili Dominatione vestra accepi literas, ad utrasque breviter respondeo. Quae Spectabilis Dominatio vestra scribit de historiis, in plano est, eas ob imbecillitatem ingeniorum humanorum naevo carere non posse, dum vel inscitia rerum, vel affectus erga personas calamum scribentis ducit. Conatus tamen non improbandus; parcendum affectui; indulgendum inscitiae. Idem de novis sentio: quod nimirum innocentiam ea innocenter exarantis non coarguant, nec integritati ipsius quicquam detrahant; nam fama


page 676, image: ds0676

multa auget, diminuit, supprimit, quin et ipsa crescit eundo, atque dum adolescit, vel senescit, veritatis medullam prodit. Quapropter uti conatum Spectabilis Dominationis vestrae, qui ab uberrimo erga me affectu profectus est, in tradendo posteritatis memoriae bello Scythico, [note: Spem factam esse a Ruare, velle se belli Sythici, feliciter ab hoc patrono suo gesti, (de quo ep. 79.) historiam conscribere, palam est; sed, cum nihil unquam ejus rei conspectum sit, parum abest, quin credam, hac quoque arte ad palpum obtrudendum et animum favoremque tanti viri conservandum sibi, augendumque haec tam larga promissa composita fuisse.] quod feliciter anno proxime elapso peractum est, [note: 401] non improbo, ita in exarandis novis folertiam Dominationis vestrae minime damno, quin potius amo, amplector, et veneror, atque in eo officio erga me praestando perseverare velit, Spectabilem Dominationem vestram summopere, pro jure amicitiae nostrae, rogatam volo. Quantum vero attinet tabellarios, quo nimirum die quam commodissime expediri debeant, assentior D. V. rationibus, die Jovis perquam opportune id fieri posse; qua de re cum Montelupio agam; utque ea dies ejusmodi expeditioni designetur, curabo. Caeterum Spectabili D. V. optimam valetudinem prosperrimosque rerum successus apprecor. Datum in arce Brodensi XIII. Januar. MDCXLV.

LXXXIII. STANISLAVS A KONIECPOLE, etc. CASTELLANVS CRACOVIENSIS, EXERCITVVM REGNI POLONIAE SVPREMVS GENERALIS, BVSCENSIS, etc. PRAEFECTVS M. RVARO. Spectabilis Domine Ruare, amice carissime.

BInas a Spectabili Dominatione vestra hocce temporis intervallo accepi, quas gratissime jucundissimeque legi, ac relegi. Etenim [note: 402] praeter singularem Spectabilis Dominationis vestrae erga me affectum, propensissimique animi voluntatem repraesentant totius plane orbis scenam, varia consilia, multiformes eventus, ac ludentis, ridentis, nauseantis, detonantisque fortunae quaedam quasi certamina. Dii boni! quam instabili rota volvuntur imperiorum moles, quae nonnulla exsanguia vix jam spirant, nonnullorum nil nifi funestum cadaver jacet. Quod cum in cogitationem nobis venit, merito Majestati divinae immortales debemus habere gratias, ob immensum ipsius beneficium, atque luculentissimam providentiam, quae inclytam hanc rempublicam, amotis bellicarum tempestatum execrandis


page 677, image: ds0677

furoribus, in alta optataque pace conservat, quam ut perpetuam ac interruptam esse velit, supplicibus votis eam veneramur. Caeterum Spectabilem Dominationem Vestram bene valere cupio. Datum in arce mea Brodensi die XVI. Maji anno M DCXLV.

LXXXIV. STANISLAVS KONIECPOLSKI, etc. M. RVARO. Spectabilis Domine Ruare, amice carissime. [note: 403]

EA nova, quae D. V. uberrimo calamo mihi perscribit, adeo pasato meo arrident, sitimque meam explent, ut tanquam a Mercurio aliquo, universum orbem Christianum perlustrante, quid in eo agatur, informari me, jure merito profitear, et tanquam universalem rerum scenam, quam fortuna vario rotatu miscet, prae oculis habeam. Itaque tam solido, et accurato D. V. officio magis ac magis obstringor, cui ut paribus studiis, quaecunque ab amantissimo D. V. amico proficisei possunt, respondeam, dabo quavis data occasione operam. Caterum a Dominatione vestra summopere postulo, ut quam frequentissimis literis, quae non solum maximam voluptatem, verum etiam foecundissimum mihi adferunt fructum, velit me compellare. Interim eam bene valere, ac prosperrimis rerum successibus frui ex animo cupio. Datum in arce nostra Brodensi XXV. Jul. M DCXLV.

LXXXV. LVCAS OPALINSKI [note: Vid. ep. 9a.] M. RVARO. Clarissime Domine Ruare. [note: 404]

PErgratum mihi est officium clarissimae D. V. in scribendis et transmittendis mihi rebus gestis externarum provinciarum, quod ut tanto praestes saepius, (quandoquidem ob raras Gedano Cracov. occasiones non fit satis desiderio meo,) egi per literas cum quodam cive et mercatore Cracoviensi, quem vocant D. Hieronymus Pinoeci, Italus, ut factori suo Varsaviae manenti injungeret, scripta D. V., quandocunque illa eo destinaveris, Cracov. transmittere, unde facili negotio mihi postmodum reddantur. Porro petii ab eodem mercatore, ut in schedula cognomen ejusdem factoris sui scriberet, et hisce literis, quas D. V. mitto, imponeret, quo cognito possit D. V. ad ipsius manus dirigere scripta sua. De caetero sit V. D. secura, me debita gratitudine remunerari velle obsequia suae D.,


page 678, image: ds0678

cujus me favori commendo. Datum in arce mea Spytcoviensi die XII. Febr. M DCXLVI.

LXXXVI. M. RVARVS PETRO RZECICIO. [note: 405] [note: Adolescenti nobili, ex gente in Polonia celebrata genito, et Evangelicae, ut videtur, religioni addicto, atque ad iter in peregrinas terras suscipiendas jam accincto. Lubieniecius certe in Hist. Ref. Polon. L. III. e. XIII. f. 267. Georgium Rzecicium, Vrendorffiensem praefectum, hoc inter connumeravit, et ex ipso quoque consilio studiorum rite tractandorum idem colligi posse videretur, nisi Croquieri jun. praeceptoris a patre accepta haud dubie religio aliud suspicari juberet.]

QUanquam istorum uterque, sub quorum ungue studia tua hucusque ficta sunt, vel inposterum fingentur, ea sit in literis prudentia, ut, quid in rem studiorum tuorum sit, sine me monitore consulere possint: quoniam tamen et generosus tuus parens hoc a me exigit, ut meam hic quoque sententiam dicam, et tu cum magistris tuis urges, ut, quam nuper ex tempore sententiam protuli, eam scripto tibi consignem: age, detur hoc egregiae omnium vestrum voluntati, ut et noctuas (quod dicitur) Athenas mittamus. Primum igitur suadeo, ut, quoniam omnis nostra cura eo tendere debet, ut post hujus vitae deliquium coelestis felicitatis reddamur participes, ex sacris literis Dei voluntatem salutisque nostrae mysteria accurate haurias, eoque singulis minimum diebus unum ex vetere, alterum ex novo foedere caput legas, et quidem in lingua patria, quo tanto facilius et memoriae haereant lecta, et in communi vita ad usum trahi possint. Est ad hanc rem in promptu editio Bibliorum recens ex typographeo Hunefeldiano, [note: Actum est de hac editione percommoda, forma quippe octuplicatae chartae excusa, superius.] quae commoditate formae in exteros te facile comitari poterit. Suadeo etiam, ut ad precum usum [note: 406] psalmos aliquot Davidis memoriter ediscas, idque itidem vel Polonica in lingua, vel, si latina magis placet, prout ii a Buchanano versibus perquam elegantibus sunt redditi, quos praeceptor tibi tuus ante poterit interpretari. Post sacrorum curam, linguarum tibi studium, ad quas aetas haec tua maxime nunc est idonea, tibi inculco, sed prae caeteris latinae, cujus usus et dignitas cum ubique terrarum in Europa, tum inprimis in patria tua est maxima. [note: Quippe quae non tantum in publicis negotiis usurpatur, sed etiam tanti hinc aestimatur, ut vix sine ejus notitia aliquis ad dignitatem quandam spectabilem adspirare possit. Et quanquam elegantia tantae necessitatis non est, si quis tamen ea facultate instructus sit, ut terse etiam loquatur atque scribat, tanto majori in pretio habetur.] Hujus vero


page 679, image: ds0679

magistros non alios tibi suaserim, quam Ciceronem et Terentium; quibus, si velis, ex recentioribus adjungere poteris Politiani Baudiique epistolas. [note: Mirum non est, Baudii epistolas cum Politianeis heic conjunctas fuisse; cum politissimae illae sint, utut cum luxu quodam, (ludit enim, ut Morhofius in Praefat. Instit. epist. loquitur, non raro et lascivit,) delectent, atque hae pariter, eodem judice, luxuriosiores facetiis insuper et Plautinis salibus ubique refertae delectationi inserviant. At sine dubitatione genio quoque Ruari conformes quod essent, caeteris antepositae sunt. Quare, ut a Polonorum ingenio non aliena sunt, ita Ruaro cumprimis placuerunt, eandem styli formam inprimis amanti. De quo fortassis ex hoc loco disci potest, quibus doctoribus et ipse latinae linguae facultatem illam, qua delectat non minus Lectores suos, quam docet, consecutus sit.] Vt Gallicam discas linguam, cum in Gallia pedem nunc fixurus sis, ne monendus quidem es, cum ipsamet in familiari vita se tibi ultro sit obtrusura. Sed nec Italicae linguae vel magister vel usus deesse tibi poterit, cum Genevae commoraberis, quam ob facilitatem, et quod ejus in aula Regis multorumque in Polonia magnatum eximius sit honor, Gallicae omnino adjungendam censeo. Si detur in Germania alicubi tibi pedem ponere, nec nostratem tibi linguam neglectui esse velim, cujus licet minor fortasse sit honor in Polonia, tanquam nimium vulgaris, usus tamen ob id ipsum, quod adeo sit vulgaris, est eximius, cum in aula, tum in militia, tum denique in communi vita, si cum mercatoribus negotium incidat. Caeterum quoniam linguarum notitia, licet eruditionis [note: 407] nomine vulgo nunc quoque veniat, sapientiam in se non habet, sed eo tantum laudari meretur, quod viam nobis ad sapientiam variis in linguis, sed latina praecipue expositam sternat: eo tibi ad eas, quae vere sunt artes homine nobili dignae, jam nunc hac aetatula statim contendendum censeo. Velim autem caeteris te praemittere Logicam tanquam judicii tui informatricem, quo verum a falso in omnibus dextre discriminare possis. Nolim autem te operosis ejus tricis, quod multi faciunt, diu inhaerere: suffecerit compendium aliquod ejus, quale est exempli gratia Molinaei, [note: Petri Molinaei, Prof. ad tempus Lugd. Bat ac Sedanensis tandem Theologi, cujus non Logica tantum, sed etiam Physico atque Ethica extant.] semel peragrasse, idque usu deinde tuum fecisse. Ex artibus, quae nobilem adolescentem decent, pracipue esse censeo mathematicam, et politicam, et jurisprudentiam. Cum ad mathematicam te voco, nolim subtili nobilissimae artis theoria ingenium tuum fatigare. Ex Arithmetica satis habeam, te tantum haurire, ut, quae in familiari vita occurrunt, ad calculos sine errore revocare possis. Geometriae generalia documenta


page 680, image: ds0680

eatenus tibi delibanda censeo, ut te capacem reddant praxeos ex arte exercendae, cujus plurima est et in civili et in militari vita occasio. Mathematicae adjungere quoque liceat Geographiam, quam ex tractatione tabularum primo generalium, deinde specialium, sed in provinciis potissimum notis, aut patriae tuae vicinis, ut familiarem per otium tibi reddas, suadeo. Sed inprimis auctor tibi [note: 408] sum, ut animum ad politicen applices, cujus praecepta ex Lipsio [note: Mirari non satis possum Ruari in Lipsii Politicis adolescenti probo commendandis [gap: Greek word(s)] , qui non ignoravit haud dubie, accusari auctorem, nec ab re, flagitiorum dominationis arcanae tyrannis propriorum pio Regi paene inculcatorum, et aliarum, v. g. de Fato, Religione una, puniendis baereticis ac similium, hypothesium, quas nec Ruari ipsius menti, nec Polonicae regiminis formae consentaneas esse, quisquam nescit. Vt taceam, juveni et inexpertis eam quoque methodum, qua Lipsius usus est, minus esse convenientem. Quae omnia pluribus Boeclerus in Diss. de Politicis Lipsii explariavit.] ab initio vel ob id ipsum petenda tibi censeo, quod centonem ibidem habeas multorum ab antiquis eximie dictorum. Lipsio non inconsultum sit adjungere Schonborneri politica, [note: Libris VII. comprehensa, qui prodierunt primum anno 1610., et aliis quoque digna sunt visa, quae commendarentur, quoniam, ut verbis Cl. Struvii utamur, materias Juris publici intermixtas, simul continent. Ipsum auctorem JCtum et Consil. fuisse Caesareum, aliunde constat.] Germaniae statui potissimum accommodata, cujus notitia Polonis ob viciniam et vincula utriusque gentis mutua cumprimis est utilis. Ad politicen merito quoque refero historiam, quae variis rerum humanarum casibus consilia nostra ad civilem vitam informat: ad hanc ipsa te lectionis jucunditas, cujus aetas haec tua solet esse appetens, invitat. Si de auctoribus historiae quaeras, Justinum [note: Laudat Justinum, Trogi Pompeji Epitomes auctorem, quod in eo Histor. quasi universalis compendium haberi existimavit; cum caeteri antiquiores unius fere gentis, maximam partem; rationem habuerint.] tibi primum diligenter terendum censeo, ut qui variarum gentium multumque seculorum res gestas uno velut historiae corpore complexus est. Quoniam vero in republica Polonica plurima occurrunt, quae cum institutis atque moribus populi Romani conveniunt, eo, ut post Justinum familiarem tibi reddas Livium, maxime suaserim: possis tamen varietatis causa aliquando interserere lectionem Curtii, qui florentissimo orationis genere res gestas Alexandri Magni persecutus est. Vt ad patriam historiam aditum tibi struas, in qua turpe est hospitem esse, Florum tibi Polonicum Pastrorii [note: Joach. Pastorii ab Hirtensberg, cujus Florus iste seu Epitome nova Histor. Polon. ex Cromero et aliis congestra anno 1641. prima vice Lugd. Batavorum et paullo post ibidem anno 1642. Iucem vidit, saepius deinceps et auctius quoque praela subiit, et in postrema editione anno 1679. ad pacem usque anno 1660. factam exporrigitur: de quo opusculo pluribus disseruit in Script. Hist. Polon. §. XI. Hoppius.] de meliore nota commendo, cui


page 681, image: ds0681

cum tempore Cromerum, aut illius epitomatorem ac saepe etiam exscriptorem Herburtum [note: Joh. Herburti de Fulstin, nomen fuit hujus Scriptoris, titulus autem libri: Chronica, seu Hist. Polon. compendiosa descriptio. De auctore, consilio ejus et edd. conferatur l. c. Hoppius.] succenturiare poteris. De Ethica propterea [note: 409] minus moneo, quod illius te initia jam ex eruditissimi disertissimique Croquieri [note: Patris an filii, incertum est. Mihi tamen videtur Paulli filius intelligendus, quo Rzecicius hic praeceptore usus fruit. Cujus Commentarii Ethici ad libros, qui Bibliothecae latentis numero comprehenduntur, eumque amplificare queunt, pertinent.] commentariis percepisse intelligam, quibus ut et inposterum non tam discendo, quam moribus, quae didiceris, exprimendo insistas, unice tibi sum auctor. Vbi his in studiis aliquousque. progressus fueris, ad jurisprudentiam te quoque res invitat, artem homine nobili cumprimis dignam, cujus principia ex institutionibus Justiniani haurire solent. Sed antequam illuc eas, unius adhuc artis tibi studium inculco, quae cum reliquarum omnium, quas tibi commendavi, rerum cura pari semper passu ambulare debet, eo quod si ulla ingente, in tua certe, viro nobili per hanc ad famam et dignitatem emergere liceat. Ea est facultas de quaque re apte atque ornate dicendi, quam Oratoriam dicimus, cujus praecepta jam ex Vossio, ut intelligo, attingere coepisti. Sed noris vim et facultatem hanc dicendi non tam artis praeceptis, quam perpetuo styli usu, et declamandi industria comparari. Itaque quemadmodum celebris ille pictor, ne desuetudine pingendi artificium perderet, nullam diem sine linea transmittebat, itidem tibi suadeo, ut quotidie aliquid vel ex una lingua in aliam vertas, vel ad alterius auctoris similitudinem effingas, vel ex te denique ipso, ut aranea telam, producas. Nec abs re erit, quae ex scriptore aliquo eximio memoriae mandaveris, [note: 410] (id enim malim, quam ut tuam ediscendo memoriam fatiges,) ita recitare, ut singula dicta varietate pronuntiationis atque gestus veluti animes. Haec habui, quae inter plurimas occupationes, inter, quas vix respirare mihi integrum est, in chartam subito effundere volui, non quod iis esset opus, sed ut generosi tui parentis, tuoque ipsius desiderio gratificarer. Quod restat, Deum Optimum Maximum rogo, ut te hinc a nobis abeuntem bonis avibus ducat, et


page 682, image: ds0682

egregia doctrina atque virtute auctum ad patrios lares aliquando reducat. [note: Scripta est haec epistola sine dubio anno 1643. aut sequentibus. Idque vel hinc patet, quod Pasterii Florus Polon. qui anno 1641. primum excusus est, ut notus satis et passim obvius commendatur. Totam vero epistolam dignam censemus, quae, cum plurima Th. Creenius hujusmodi opuscula de Studiorum methodis aliquot fasciculis denuo recudi curarit, novit alicui collectioni addito praestantissimo Bonnaeano opere inseratur.]

LXXXVII. M. RVARVS CHRISTOPHORO RVSSANOVIO. [note: Obscurum nomen, cujus, quae fuerit vitae aut dignitatis conditio, investigare nondum potuimus. Nobilem fuisse Polonum, et quidem e Polonia majori vel minori ortum, itemque Socinianae cohortis partem non ignobilem, tota epistola haec condocefacit. Caetera veto, quoniam, quantae quantae sunt hae litterae, in exhortatione ad pietatem sinceram, ex Ruari tamen mente, occupantur, facile ignorare licet. Nisi forte extra patriam eum h. t. quo epistola scripta est, vixisse, paucis adhuc subjiciendum videatur.]

BOnum nomen es, eruditissime Christophore, qui et debere te fateris, quod promittis, et quod debes, tam certa fide exsolvis. Exosculatus sum profecto literas tuas, tam calide et amorem tuum in me, et pietatem in Deum, spirantes. Quod autem virtutes nonnullas in me veluti apertis tibiis decantas: [note: Hiulcus est sensus, et forte supplendum: erras, aut nimium amori das etc.] ego vero non nego, me illarum studiosum semper fuisse, minus tamen fortassis, quam debebam, nec eo profectu, quem tua mihi benevolentia tribuit. Interim facile patior, ita te de me sive judicare, sive errare, cum ex utroque lucrum et quidem ex diversis idem ad me redeat, quanquam alterum malim, quia constantiorem voluptatem parit. Veruntamen [note: 411] et error mihi tuus proderit, cum incitamento mihi sit, quo tentem is esse, qualem tu me esse credis, ne turpiter fallam benignam tam amici capitis de me existimationem. Quod vero rogas, ut ex illis dotibus, quibus ipsemet abundem, nonnihil impertiri tibi velim: partim non serio a te dictum arbitror, partim non satis capio: Quid enim? an jocari, vir amicissime, voluisti, cum ista tibi impertiri rogas, quibus ita jam ante affluis, ut a te potius peti deberent: sed malo tamen hoc modestiae, qua reliquis tuis virtutibus summam addis manum, quam joco, tribuere. Illud vero non satis video, qui possint a me in alium transire dotes, si quae essent, meae: nec sunt enim instar nummorum, aliarumve rerum corporearum, quae mea benignitate alterius fieri possint. Vulgo dici solet, quemque suae fortunae fabrum esse: id ego sic potius, quemque suae virtutis fabrum


page 683, image: ds0683

esse; nisi quod aliorum monita aliquid tamen hic possunt, quae, ut calcar equo, facultatem quidem animi aut corporis nemini largiuntur, alacritatem tamen addunt. Sed quid et illis apud te opus, nisi quis eadem opera Musas adhortari velit, ut canant, quemadmodum est in proverbio. Ego vero te, mi frater, non aliud monere aut possum aut debeo, quam ut id, quod agis, constanter agas, id est, ut et ipse virtutes Christiano homine dignas pressis vestigiis mascule persequaris, [note: 412] et aliis ad easdem amandum atque complectendum non modo vitae exemplo, sed et benigna cohortatione, quoties occasio fert, veluti signum aliquod tollas. Quoniam autem plerisque ad virtutum cultum non parum officit pravus de iisdem sensus, quod, illas nec necessarias insigniter ad felicitatem summam, nec in manu atque potestate nostra esse, credant; (quis enim operose et cum molestia sectetur, quo se existimet commode carere posse, imo, quod nullo sestudio atque labore [note: Rectius fecisset Ruarus, si, quo de studio; viribusne nostris naturalibus duntaxat, suffulto, immo solis iisdem innixo, ut fere Philosophi prisci solebant, et temere fubinde philosophatus est: Seneca, virtutem ac pietatem consequi nos posse, existimaverit; an supernaturali divinagratia, sanctam exercitationem primum excitante et provehente, opus esse putaverit, distinctius explanasset. Sed sine dubio naturalom intelligendam putavit, atque adeo cum fratre, ex principiis jam satis cognitis inter ipsos, disputavit. Hoc certe videntur, quae de virtute in nostra potestate manuque posita addit, innuere. De caetero per pietatem etiam nihil aliud, quam Socinianae Ecclesiae dogmatum compagem, indicare velle, ex phrasi hujus coetus recepta apertum est.] assecuturum speret?) hic tibi praecipue insudandum esse, duco, ut errorem tam perniciosum, quibuscunque poteris mortalibus, eximas, lucemque veritatis, qua nulla melior ad pietatem caeterasque virtutes dux, oculis aliorum inferas, non temere id quidem, (ita enim parum profeceris,) sed prout se dederit occasio, quae viro prudenti et divinae gloriae studioso vix unquam deesse potest. Memini, coram inter nos sermonem fuisse, qui possis id genus libros, quibus arduum pietatis negotium non vulgari neque trito more agitur, in aliorum manus sine tuo incommodo atque periculo deducere: [note: Tantus ergo fuit Ruari in propagatione clandestina et callida erroris sui ardor, quem in hac epistola profitetur sine tergiversatione, ut alios quoque fraudes, libros Socinianorum cum aliis communicandi, doceret: Vt credam, plus eum bonae causae his artibus nocuisse, quam caeteri fere omnes scriptis in lucem emissis ad ornandam haeresin contulerunt.] quo ne nunc quidem aliquid ad promovendam in animis hominum veri notitiam commodius invenio: sed quid opus, eadem hic inculcando actum agere, apud te praesertim,


page 684, image: ds0684

quem scio non minus, atque meipsum, de nulla re dies noctesque magis esse sollicitum, quam ut in amplificando Jesu Christi regno [note: 413] tuas et ipse partes agas habeasque, quod ego longe gloriosius duco omnibus trophaeis atque triumphis, quibus se vana mortalitas, post hostes, et eos saepe Christianos, caesos, finesque prolatos scilicet, superbe satis effert. Gratulari itaque potius tibi volo, mi Rusanovi, hunc animum, quem habes, Deumque rogo, ut illius studiis atque votis ita fervidis, pro suo in genus humanum amore, atque ut pietate tua dignum est, clementer aurigetur. De patria tua, quod sub calcem literarum tuarum quaeris, ego vero nihil aliud novi, quam quod communis rumor inter nos sit, pestem in minori Polonia hinc inde recruduiffe, in majori vero paulatim magis magisque gliscere. Meretur sane terrarum orbis, qui ad sensum divinae benignitatis in sceleribus occaluit, ut tam acribus stimulis ad frugem excitetur. Deus Optimus Maximus nos in tam praesenti et undecunque in dies appropinquante periculo incolumes servet, cui te, charissime Rusanovi, ex animo commendo. [note: Incertum est, quando epistola haec scripta fuerit. Si quid tamen conjecturis dandum est, post discessum Ruari ex urbe Gedanensi data videtur. Plura determinare non ausumus.]

LXXXVIII. VLADISLAVS [note: 414] [note: Vt Dissidentibus quibusque aequissimus fuit Rex iste, ita ut ab initio suspicionibus etiam, ac si Biblia Lutheri clam legeret, aliisque magis, quam Romano-Catholicis faveret, oneratus sit: ita procul dubio, sub id tempus, quo Ruarum inter Ministros suos publicis bis literis recepit, a Koniepolio, Opalinio aliisque, id ur faceret, inductus est. Ipsi tamen Ruaro apud Gedanenses solennis haec declaratio parum profuit.] REX POLONIAE SERVITORIO M. RVARO.

VLADISLAVS Quartus, Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livoniae, Smolensciae, Czernichoviaeque, nec non Suecorum, Gothorum, Vandalorumque haereditarius Rex. Significamus praesentibus literis nostris, quorum interest, universis et singulis. Inter alios Regum et Principum splendores, potissimum illum semper visum esse, si iis hominibus,


page 685, image: ds0685

quorum ingenia cum magnis comparata ne in latebris sepulta delitescant, sed in publicum omnium producantur conspectum, propitia Principum manus benigne porrigatur. Cum ergo ejusmodi Spectabilem Martinum Ruarum, Virum ingenii, animique dotibus egregie instructum, ex commendatione cum aliorum Regni Nostri consilianorum, tum imprimis Illustris et Magnifici Castellani Cracoviensis, [note: Manifestum hinc est, quo auctore hae litterae a Rege scriptae aut scribi jussae sint. Caeterum Palatini dignitate omissa, cur Cracoviensem Castellanum, quae priori inferior est, appellarit Koniepolium, non satis exploratum habeo. Forte eodem simul officio perfunctus est.] Supremi Exerciruum Regni Generalis, sciamus; imo ejusdem industriam, fidem, ac dexteritatem in augendis Regni nostri commodis, jam ab aliquot annis, compertam habeamus: dignum [note: 415] judicavimus, ut eundem in numerum Servorum nostrorum cooptaremus, uti quidem praesentibus literis nostris cooptamus, assumimus, et asciscimus, volentes, eundem omnibus ac singulis juribus, praerogativis, ac immunitatibus, quibus reliqui Servitores nostri de jure et consuetudine gaudent, plane ac citra quorumvis hominum contradictionem et impedimentum, ubicunque in hoc Regno nostro sive pedem fixerit, sive itinera susceperit, nulla in contrarium consideratione obstante, gaudere et utifrui. Quo autem uberior eidem Martino Ruaro, Servitori nostro, gratia a nobis concessa videatur: eximimus illum ab omnibus jurisdictionibus et officiis quibusvis, ita, ut in omnibus causis et actionibus in nullo alio judicio, praeterquam coram nobis et judicio nostro, respondere, seque justificare teneatur, omnibusque praerogativis et libertatibus, quibus famuli Aulae nostrae utuntur, gaudeat. Quod omnibus et singulis, praesertim vero Marschalcis Curiae nostrae, et aliis Magistratibus [note: Quo pacto vero nihilominus, tamque valida protectione non obstante, ejectus fuerit e civitate Gedanensi Ruarus, difficilius est assequi. Verisimillimum nobis videtur, ipsum Ruarum, uti supra subinnuit, a se esse factum, ultro tandem post lites sibi toties motas, plures timentem Strassynium abiisse.] ac aliis officialibus quibusvis notum facimus, benigne mandantes, ut ita se erga praefatum Martinum Ruarum, quemadmodum erga alios famulos nostros, in omnibus gerant, neque sibi quicquam in eum praeter mandatum nostrum licere arbitrentur, imo eundem, utpote in patrocinium nostrum Regium peculiariter susceptum, contra omnium impetitionem [note: 416] tueantur pro gratia nostra Regia. In cujus rei fidem praesentes manu nostra subscriptas Sigillo Regni communiri jussimus. Datum Varsaviae


page 686, image: ds0686

die X. Mensis Aprilis M DCXLIII. Regnorum nostrorum Poloniae et Sueciae Anno XI.

VLADISLAVS REX.

STANISLAVS ZVROWSKI.

LXXXIX. SERVITORATVS M. RVARO. JOANNES CASIMIRVS [note: 417] [note: Nuper admodum anno 1648. ex Cardinali, nomine tamen magis, quam animo tali, in locum fratris Vladislai IV. elestus Rex. Quo deprecatore vero haec confirmatio superioris declarationis impetrata sit, cum Rex ipse generatim tantum Consiliariorum Regni certorum meminerit, et rigidissima alias contra Socinianos, seu Arianos, statuta promulgaverit, dici non potest.] DEI GRATIA REX POLONIAE, MAGNVS DVX LITHVANIAE, RVSSIAE, PRVSSIAE, MASOVIAE, SAMOGITIAE, LIVONIAE, SMOLENSCIAE, CZERNICHOVIAEQVE, NEC NON SVECORVM, GOTHORVM, VANDALORVMQVE HAEREDITARIVS REX.

SIgnificamus praesentibus literis Nostris, quorum interest, universis et singulis. Inter alios Regum et Principum splendores, potissimum illum semper visum esse, si iis hominibus, quorum ingenia cum magnis comparata ne in latebris sepulta delitescant, sed in publicum omnium producantur conspectum, propitia Principum manus libere porrigatur. Cum ergo ejusmodi Spectabilem Martin. Ruarum, Virum ingenii animique dotibus egregie instructum, ex commendatione certorum Regni Nostri consiliariorum, sciamus; imo ejusdem industriam, fidem ac dexteritatem in augendis Regni nostri commodis,


page 687, image: ds0687

jam ab aliquot annis, compertam habeamus: dignum judicavimus, [note: 418] ut eundem in numerum Servorum nostrorum cooptaremus, uti quidem praesentibus literis nostris cooptamus, assumimus, et asciscimus, volentes, eundem omnibus ac singulis juribus, praerogativis, ac immunitatibus, quibus reliqui Servitores nostri de jure et consuetudine gaudent, plane ac citra quorumvis hominum contradictionem et impedimentum, ubicunque in hoc Regno nostro sive pedem fixerit, sive itinera susceperit, nulla in contrarium consideratione obstante, gaudere et utifrui. Quo autem uberior eidem Martino Ruaro, Servitori nostro, gratia a nobis concessa videatur: eximimus illum ab omnibus jurisdictionibus et officiis quibusvis, ita, ut in omnibus causis et actionibus in nullo alio judicio, praeterquam coram nobis et judicio nostro, respondere, seque justificare teneatur, omnibusque praerogativis et libertatibus, quibus famuli Aulae nostrae utuntur, gaudeat. Quod omnibus et singulis, praesertim vero Marschalcis Curis nostrae, et aliis Magistratibus ac aliis officialibus quibusvis notum facimus, benigne mandantes, ut ita se erga praefatum Martinum Ruarum quemadmodum erga alios famulos nostros, in omnibus gerant, neque sibi quicquam in eum praeter mandatum nostrum licere arbitrentur, imo eundem, utpote in patrocinium nostrum Regium peculiariter susceptum, contra omnium impetitionem [note: 419] tueantur pro gratia nostra Regia. In cujus rei fidem praesentes manu nostra subscriptas Sigillo Regni communiri jussimus. Datum Varsaviae die X. Mensis Martii M DC XLIX. Regnorum nostrorum Poloniae et Sueciae I.

JOANNES CASIMIRVS REX.

THOMAS VIEYSKI.

S. R. M. Secretarius.



page 688, image: ds0688

XC. M. RVARO F. BETHLEN. [note: 420] [note: Archi - Mareschallus Principatus, seu, ut male Sandius scripsit, Regni Transylvaniae a Zwittingero mihi, dum inter nos viveret, amicissimo, in Hungaria literata vocatur. Ex gente illustri Bethlenorum, ex qua Principatui ipsi praefectus est Gabriel Bethlen, vulgo Bethlen Gabor, more Hungarorum, qui cognomen praeponere solent, dictus, haud dubie ortus, sed aliunde, quam ex his epistolis non cognitus. Socinianae sectae de reliquo si non ad dictus fuit, oppido tamen favit. Eo certe illum retert Sandius.]

QUamvis non ita pridem literas ad te dederim, quas dubio procul fidae tibi deferent manus; nihilominus occasione hac commoda mihi oblata, non putavi praetermittendum, aliquot te verbis alloqui, ac de prospera valetudine mea certiorem te facere. Optarim vero a te, vir amicissime, ut tu quoque de rebus tuis, et quid oris in illis agatur, vicissim certum reddas, et quo in statu sint res Domini Johannis Jarai [note: Samuelis forte Jarai, de quo idem Sandius in Bibliotheca, ut Plebano post Radecium jun. Socinianarum partium Claudiopolitano, agit, filius.] quam maturrime significes. Ac occasionem ad me literas destinandi habebis commodissimam, si ad manus Excellentissimi Domini Johannis Howerbeck perferri curaveris, qui in futuris Coronationis comitiis aderit Cracoviae, et ad me facile transmittet. Super haec, si amorem erga te meum in tuis negotiis probatum cupis, ut sincere mihi aperias, et promtissima officia mea provoces, amice hortor et moneo. Dabam Pjaseczno XV. Nov. M DCXLVIII.

XCI. M. RVARVS COQVO. [note: 421] [note: Hoc de Coquio consulatur Diarium vitae Smalcianae, ubi plura de eo, Socini quoque placita approbante, annotata reperies. Heic Gallum fuisse, non Polonum, at in Polonia vixisse, et jam Smalcii aetate inter suos claruisse, ex epistola hac, atque Diario ante memorato, repetimus.]

BInas tuas literas, ornatissime Coque, unas aliis insertas, quarum priores VII. Kal. Jun., posteriores VI. Kal. Sextilis, exaratae fuerunt, ante pauculos dies accepi, quae, quod et amanter essent scriptae, et nonnulla continerent intellectu mihi perquam grata, vehementer me exhilararunt. Meam super stirpe Domini Jesu illiusque matris [note: Multum ea de controversia disputatum esse inter hos fratres, vel fata illa, quae Vogelius hac occasione subiit, super illa lite cum b. Franzio et Martinio disceptans, docent; quae in Hist. Crypto-Socin. Cap. III. Sect. I. attigimus. Neque etiam negandum est, nodos reperiri, in Matthaei prioribus, ac posterioribus Lucae, Genealogicis tabulis, diversimode descriptis. Quas tamen perfacile removeas, Kcet modo Matthaeum, Josephi ortum ex Davide per Salomonem, Lucam autem Mariae, ex eadem stirpe, per Nathanem, ipsiusque adeo Christi originem naturalem hunc inde deduxisse, cum legalem spectarit Matthaeus ad regnum Davidis respectum, animadvertas, ac de reliquo artificioso compendio priorem, certo, quo memoriae consuleret, numero, Majores comprehendisse, digniores memoratu, alterum vero singulos recitasse, interque hos quosdam, prioribus cognomines, expressissi, observes. Quemadmodum enim verba apud Lucam de Jesu, ex hominum opinione Josephi filio intelligere, adhibita parenthesi, oporteat, omnes norunt.] sententiam non tibi modo, sed et eruditissimo illi, quem


page 689, image: ds0689

laudas, amico tuo tantopere placuisse, vel ea de causa laetor, quod in ea virorum tam insignium judicio non parum confirmer. Lubens ex te intelligo, Gallos tuos ad philosophiae divinae mysteria animum intendere: novi enim nationis illius ingenia, et quantum, ubi connixa fuerint, possint, eoque non parum ab illis mihi promitto. Si tibi quidam propius innotuerunt, nomina eorum haud invitus ex te resciscam, non inani curiositatis studio, sed ut pietatem eorum, sicubi detur, juvem, vel literis, vel libris, vel denique fusis ad Deum precibus. Locus ille Volkelii, quem ex ejus libro IV. de vera religione mihi objicis, quod et tuum et Cursellii animum offenderit, non miror, cum obiter tantum librum illum tunc temporis, [note: 422] inspexeritis: fateor enim, verba, quae tu allegas, a reliquo orationis corpore avulsa, prima fronte satis absurda videri. [note: Locus Volkelii, quem in pejorem partem interpretatus erat Coquius, cum populari suo Cursellio, libri citati IVti, cap. XX. f. 295. invenitur, et quia primo obtutu scrupulum utique movere petest, non de nihilo est. Sed non aliunde illa obscuritas oritur, quam, si charitatem cum oppositis vitiis absolute compares, et quanta sit illa, piis operibus demonstrata, tanta similiter contraria esse vitia, seu delicta adversa ex ipsis actionibus simpliciter aestimes. Quando vero, ut recte a Ruaro est animadversum, non animi tantum et actionum, verum etiam objectorum, rationem habendam esse doceas, et quum minus malum circa res facilius recuperandas committitur, plus charitatis contra praestari, si talibus quoque parcamus, f. 296. a Volkelio affirmari demonstres, atque ita simul vicissim, ubi plus noxae, objecti scil. minus reparabilis violatione, detur, atrocius etiam delinqui observes, res erit in vado; Perinde enim id erit, ac, si quis vitam pro amici alicujus facultatibus, alter vero pro vita ejus profundat aut periculo exponat; Quorum ille sane plus charitatis demonstrat, quam hic praestat, et tamen qui vitam ei eripiat, gravius, quam qui facultates corrumpat, peccat. Sic vero fiet, ut non tantum observata graduum, et peccandi et sancte vivendi, disserentia insignis legum divinarum dispositio sapientiam supremi Legislatoris in aperta luce ponat, sed multo etiam magis, ut non minus vitemus scelera contra priora praecepta graviora, quam, ut ad praestantiores etiam circa leviora quaedam virtutes procedamus, nos exstimulabimur.] Quod si vobis vacasset, lectionem persequi, et ad sequentia attendere, non modo


page 690, image: ds0690

non objecissetis Volkelio, adulterium esse furto gravius, sed et ab ipsomet id agnitum atque inculcatum animad vertissetis. Sic enim in adversa statim pagina diserte scribit: Adulterium furto gravius est; cum honor amorque personarum nobis conjunctissimarum, ac fides, bonis fortunae longe praestet. Quid ergo sibi vult, dices, cum, majorem in eo versari charitatem, affirmat, si bona proximi minime ad me rapiam, quam si ab uxore ipsius abstineam? Ad hunc nodum solvendum Oedipo nullo, ut tu putas, opus est; sed, animadverso auctoris scopo, ipsemet ultro dilabitur. Institutum Volkelii est, ostendere miram Dei sapientiam in ordine decalogi praeceptorum elucentem, quem, ait, per gradus veluti progressum, primo graviora scelera Israelitis interdixisse, a quibus deinde paulatim ad leviora descenderit: atque hinc vicissim concludit, majoris esse virtutis et in proximum charitatis, si quis non modo a gravioribus injuriis abstineat, sed etiam a levioribus, in quibus alioquin plusculum sibi solent homines permittere. Vtut ergo uxoris adulterio gravius quis laedatur, quam furto: majoris tamen charitatis specimen est, si quis alterius ne bona quidem invadit, quam si ab uxore ejus sibi temperet: [note: 423] certe quem charitas proximi ab adulterio non absterrebit, eum nec a furto quidem retrahet. In loco 1. Cor. I, 30. usitata visitur sacris Scriptoribus effecti, ut rhetores vocant, metonymia: Christus enim factus a Deo nobis dicitur sapientia, justitia, sanctificatio atque redemptio, quia... [note: Novum hoc specimen est, unde, non esse has epistolas ex ipsis litteris ad amicos missis, sed e primis lineis a Ruaro ductis (aus dem ersten Concept) typis expressas, liquet. Quae res, uti mancas reddidit plurimas, ita non levem suspicionem movet, inter describendum ae secundis proinde curis, haud parum illas ab auctore mutatas fuisse: quod Cap. I. Hist. Crypt. Socin. exemplo epist. 15. Cent. hujus IIdae ostendimus. Caeterum quod ad hunc locum attinet controversum, non ipsum Christum factum esse sapientiam, justitiam etc., sed hos fructus ex thesauris ipsius nos expectare debere, si Christi reddamur aut simus participes, coll. Cap. hujus epist. primi comm. nono, vel pronomen, nobis, additum luculenter declarat. Quo pacto sensum hiulcum proclive est complere.]

Reliqua desiderantur.

XCII. J. A. P. M. [note: Haec demum epistola a Jo. Alb. Poemero, Noribergensi Patricio, scripta est, postquam e peregrinatione in patriam redierat. Cum qua conferatur Centur. I. epist. 31. Eam enim, quae Cent. II. n. 42. posita legitur, male illi adscriptam esse, supra jam observavimus.] RVARO.

LIteras tuas, clarissime Ruare, III. Eidos Septembris scriptas generosus


page 691, image: ds0691

Sackius [note: Noribergae Sakium, juniorem, Casparis illius, Sociniani et patroni Socinianorum filium, ad Poemerum divertisse, cum fratris sine dubio mortui reculas ut reciperet, Noribergam iter fecisset, circumstantiae docent.] recte mihi reddidit. Cui utinam amoris et observantiae erga te meae luculenta magis indicia demonstrare mihi licuisset. Nunc cum et conditio rei familiaris, nondum, ut tu fortasse putas, matrimonio stabilitae, et molestissimi muneris [note: De quo, ipsiusque adeo Poemeri fatis deinceps subsecutis, jam dictum est copiose Hist. Cr. Soc. Cap. II.] ratio, variis subinde curis me distinentis, aliud non permiserit, quod unum potui, dedi operam, ut in rebus fratris recuperandis sentiret, amicitiam nostram sibi etiam non fuisse inutilem. Tibi vero insuper gratias habeo, quod, hujus hominis commendatione, fiduciam de me conceptam ostendere, tum et materiam mihi subministrare volueris, bene merendi de juvene, omnium bonorum amore et cultu dignissimo, quique, ut recte olim de ejusmodi indole quidam dixit, [note: 424] literas commendatitias in fronte gerit, proditque (ut Persius inquit) incoctum generoso pectus honesto. Idem quod libellos a te transmissos, [illum de V. D. P. et anti - Botsaccianum [note: Librum videlicet. Indigitatur vero Anti-Botsaccus, Germanice scriptus, seu Proba der einfaeltigen Warnung etc. quem anno 1633. 8vo evulgaverat, contra Botsaccum, Theol. Gedanensem, Joachimus Stegmannus. Aliter enim, qui litteris de V. D. P. innuitur, Crellii de uno Dei Patre famosissimum est opus, quod idem quoque Botsaccus anno 1642. examinavit: qui etiam ad Stegmanni illas priores [gap: Greek word(s)] paullo post, ut supra jam notavimus, respondit.]] sarcinam certe equiti, per tantum viarum spacium, non omnino commodam secum afferre non dedignatus est, dubium me reddidit, utri vestrum plus debeam, cum utrique plurimum me debere confitear. Retulit porro de pace apud vos nunc constituta, [note: Seu renovatione potius ac confirmatione induciarum priorum Suecico - Polonicarum, quae denuo h. a initae et d. 12. Septembris, uti tabulae apud Piasecium habentur, subscriptione solenni ratihabitae sunt.] de qua ut Borussiae vestrae gratulor, ita Germaniae nostrae et inprimis Electoratui Saxonico atque Marchiaco serio condoleo, quod Suecicus miles in illas oras e Borussia subvectus acrius bellum ibi excitaturus sit, sed et in aula Serenissimi Hungariae et Bohemiae Regis (unde ego non ita pridem domum reversus sum) Poloni ideo male audiunt, quod hoc praesertim tempore, quo praestabat Suecorum vires pluribus bellis implicari et distineri, in inducias cum illis consenserint, inducias, inquam, ut Poloniae nec inhonestas quidem illas nec inutiles, ita Germaniae, in


page 692, image: ds0692

quam totius belli moles nunc multo impetuosius irruet, certe vehementer perniciosas; neque vero fidem facit Rex vester sinceri erga domum Austriacam affectus, quam vis magnam militum suorum partem Hungariae Regi suppetias mittat, qui, transmissa Moldavia, [note: Muldavia forte legendum. Nam de flumine Bohemiae, quod et Vultavia lat. vocatur, sermonem esse, circumstantiae addocent.] seu Albi, brevi in vicinia nostra, non sine provincialium terrore, expectintur, ad Rhenum et novas praedas porro deducendi; interim [note: 425] miserrima nostra Germania theatri nimirum usum praebet, in quo exterae nationes sanguinariam hanc tragoediam orbi exhibent, de libertate et fortunis nostris decernentes, qui inermes et cuicunque servitio expositi in precium belli cessuri sumus. Nisi Deus labantem rempublicam fulciat, atque opportuna pace imminens nobis e pestilentis belli contagio exitium benignus avertat. De religionis libertate, quam sub hoc rege vestro [note: Vladislao IV. videlicet: quem semel iterumque anno 1632. et 1633. jurejurando confirmafle, illam se tueri velle, operose urget Auctor Vindiciarum Vnitarior. f. 272. ed. Sandianae.] habituri videmini, toti ecclesiae congaudeo, [note: Non satis haec conveniunt homini Evangelico. Sed fuit fortassis, ut eventus comprobavit, Poemerus, religioni eclesticae addictus et [gap: Greek word(s)] .] quod si Deus hanc mentem inspirare dignaretur domus Austriacae Principibus, (et certe de Ferdinando Tertio multi bene ominantur,) non esset, cur illorum directorii Germaniam nostram admodum poeniteret. Atque utinam vel minorum gentium diis et rerumpublicarum vel civitatum saltem praesidibus satis cognitae essent illae regulae Acontianae, [note: Quas Jacobus Acontius L. de strategem. Satanae tradidit, perexiguos intra limites dogmatum fidei necessariorum, caeteris ad [gap: Greek word(s)] rejectis, ambitum omnemque fidem complexae. De quibus alias dictum est. Nunc ejus Acontiani, quisquis auctor fuit, libelli cumprimis loca, quae fol. 315. sqq. -- 304. add. fol. 223. ed. Amstelod. leguntur, consulere, atque inde, quo jure vere Latitudinarius dici possit, existimare L. B. denuo jubemus. Quibus meliori de luto finxit praecordia Deus, restius pro illa indifferentia Eusebianorum impia, contra falsa dogmata, anathema Paullinum stringendum censent. Quorum judicia et nos, si modo errantes non pari rigore omnes condemnes, accedimus. Violenter de reliquo negotia religionis tractari haud debere, facile largimur. Sed est etiam inter vim et Syncretismum media eaque regia docendi legitimeque, si quando opus sit, petulantes coercendi via.] neminem aut debere aut posse cogi, ut aliquid credat, vel non credat, contra animi sententiam, in animos hominum solius Dei imperium esse: posse, quamvis in uno atque altero religionis capite diversa sentientes, tamen conspirare ad eundem finem boni publici, etc. Sed haec nimirum sunt paradoxa.


page 693, image: ds0693

Duraei nostri [note: Nostrum vocat, non quod Evangelico-Lutheranus ille esset, sed opposita ad Socini coetum comparatione. Eum vero jam tunc hinc inde paci instaurandae, quando cum Legato Anglico in Germaniam venerat, operam dedisse, et inculcasse, constat. Caetera compendiose ex eleganti Cl. J. C. Coleri de Duraei vita et fatis Diss. disci possunt. Reversum in Angliam ereatum esse Regiae Bibliothecae custodem, ex epistola Christoph. Arnoldi nostri ad Richterum f. 483. cognovimus. Qua occasione vero iterum in Germaniam venerit, ac probe ad extremum a Dannhauero et Bebelio depexus 1675. in Hassia diem suprenum tandem obierit, aliunde jam notum est.] conatus talem omnimo apud plerosque effectum sortiti sunt, qualem tu conceperas, surdis, inquam, fabulam cecinit; nunc sane ignoro, in quem Britanniae aut Hiberniae angulum [note: 426] se receperit, (victus, ut opinor, taedio insuperabilium laborum) jam enim annus est, ex quo nec ab ipso, nec ab Hartlibio nostro, ullas literas accepi, quod si vel ab illis, vel ab authore Technologiae Theologicae, [note: Quem librum hoc titulo editum, cujusmodi alias Henr. Reinesii nostratis extat, intelligi velit Poemerus, nondum potui investigare, sed aliis indagandum relinquo. Reinesianus ist hac aetate recentior est.] (quam mihi quidem nondum inspicere licuit) aliquid habuero, faciam te ejus participem. Tu vero, si quid literarum velis ad me perferri, poteris illud fratri tuo D. Joachimo Berolinum [note: Jam tunc ex Meclenburgico Ducatu illuc transducto, ibidemque Medicinam feliciter exercente, et in aulam tandem, collata Archiatri dignitate, recepto: ubi non parum deprecando deinceps exulibus quoque Polonis profuit.] transmittere, is enim mihi promisit, atque in se recepit, se ista recte curaturum, nam ego hic quidem neminem habeo, cui nostra tuto committi possint; plura alias. Saluta quaeso Nobilissimos Viros D. Schlichtingium, Morscovium, Stojenium, et reliquos, qui officio aliquo [note: Humanitatis videlicet; non religionis consortio. Socini enim dogmatibus addictum haud fuisse, multa sunt, quae fidem faciant: At tamen cum Socinianis in praedio Moestichiano plurima et paene nimia antehac familiaritate conversatum esse Poemerum, superiores epistolae condocefaciunt. De ipsis salutatis Socinianis nihil est, quod moneamus, quam Morscovium Pertrum h. l. designari, J. Crellii. Variorum Opuscul. editorem. Caecteri enim, Jonas Slichtingius et Joannes Stoinius, noti sunt.] mihi cogniti sunt. Vale. Dabam Norimbergae VII. Kal. Nov. M DCXXXV.

XCIII. CHRISTIANVS MARTINVS [note: Cujas fuerit iste, non liquet. Hoc tamen ex hac epistola elucet, partibus Ruari atque sodalium in Religione apprime deditum fuisse, et Regiomonti h. t. vixisse, ipsa subscriptio commonstrat. Elegantioris latinitatis studium affectavit magis, quam probavit. Luxui enim magis indulget et obscuris argutiis, quam nitidae perspicuitati. Si quid judico, studiis adhuc Regiomonti operam t. t. dedisse, probabiliter affirmandum existimem. Non certe levia sunt indicia, quae juveniles conatus et factis et verbis declaratos, sed minime maturos, prae se ferunt.] M. RVARO.

EPistolae amoris radii esse creduntur, Vir. Excellentissime, qui, si calentes et recti, facile occupationum nubeculas, veluti intervalla


page 694, image: ds0694

rumpunt, serenitatemque inducunt, unde etiam facilis et benignus eris, sicubi incultis hisce meis literulis literaria tua negotia impediam, et ita ex animo scriptionem, et ex scriptione animum ostendam, eumque declarem. Revertor autem ad tuas, constantis tui animi [note: 427] indices, literas, quas ipsius etiam gratiae, ceu solis percoctu, amoenissimas deprehendi, utpote in quibus non tantum prisca illa verae literaturae felicitas, sed etiam ipsa Gratiarum Venus, amoris scilicet Psyche, quam clarissime resplenduit, et (ut verbis Illyrici [note: Forte scribendum est Lyrici scil. Poetae.] utar) emicuit inter stellas luna minores. Et sane vel maxime dolendum, quod tam multi etiam hodie in dicendo Magistri elegantem illam Latinae linguae faciem verborum novitate et falsis coloribus contaminent et corrumpant, ut vix ea poliri, nedum ad latinae elegantiae formam commode traduci queat. A quibus tu quidem quam longissime abes, dum perpetuam dictionis tuae seriem, artis quasi librili ita perpendis et expendis, ut sive vel vincias periodum, vel in quadrum redigas, eam tamen libere sponteque fluentem cedas, et ita quidem, ut quocunque ponas vestigium, ponas vel in flore, qui delectet, vel sententia, quae informet. Amores tuos quod attinet, quos offers, benigniter facis. Et hosuego in Divina moderatione mihi summos adeoque gratissimos judico, et ne tibi tam bene merenti aliqua a me sit malignitas, tum non tantum, prout aequum est, per fidem eos tenebo, sed Deum etiam ex animo venerabor, ut mihi animum det, si non capacem, certe intelligenten tantae felicitatis, qui etiam te quam diutissime in salutare Ecclesiae decus [note: Haec atque sequentia, Crellii potissimum elogia non obscure produnt, quis in Religione sensus fuerit Auctoris hujus epistolae. Valde profecto in has partes inclinabat, quas Crellianas hactenus appellabimus.] ejusque salubre regimen et esse et superesse velit, quae voti mei unica summa. [note: 428] Clarissimus Baumgart, [note: Valentinus Baumgartius Memela Borussus, qui tantas Regiomonti quoque turbas dedit sub idem tempus, et Claudiopolitanus tandem creatus Sociniani coetus Plebanus, diem istic obiit. De quo Hartknochius in Hist. Eccl. Boruss. L. II. c. IX. f. 593. consuli potest.] Vir mihi amicissimus, Gedano ad nos jam redux factus, aliquot vestratium (unde etiam gratus ero) mihi libros attulit, quos avide et prono affectu adhuc perlego, nec semel perlegam:


page 695, image: ds0695

cum altam et reconditam prae se sapientiam ferant, nec tam premant, quam comprimant, petant, quam perdant nostri temporis haereticos, et libenter quidem plura vestratium scripta pervolverem, et illa potissimum quorum Epigraphen adjuncta pagina descriptam habet. Vtinam autem mihi ulla cum Gedanensi vestro bibliopola intercederet familiaritas, vel etiam consuetudo, quo facilius scripta mihi ad tempus crederet, et data occasione eadem ad me perferri curaret. Nunquam sane illi dubitandum foret de certissima exsolutionis fide, quin potius eo nomine pertinacis memoriae eumque gratissimum debitorem habiturus esset, utpote qui omni animi contentione operam daturus, ut beneficium, et gratiae relatio ultro citroque, ut dicitur, ire possent. Sed quid proh dolor audio! ita delicias expecto, et lachrymas in sinum etiam profundit vir Nobilissimus, Dominus Ganovius, [note: Idem ille, cujus supra jam mentio facta est in epistola Ruari ad eum data et ex operibus Anti - Photinianis b. Calovii descripta. Vid. Cent. I. ep. 55. sqq. Vnde e gente nobili ortum fuisse, paullo dilucidius patet. Incertum tamen e Polonicane an Borussica familia natales habuerit, manet.] qui multorum etiam nostri vulnere refert, Magnum illum Crellium jam in mortis constitutum colliminio, [note: Is enim vitam superiori anno 1636. cum morre commutaverat, ut satis ex superioribus constat.] et ad fatalem usque metam, cineres, perductum esse. Illum literati ordinis Solem, illum celeberrimi nominis et magnae famae [note: 429] Philosophum, ingentem illum Virum, et magni Theologi exactissimum Exemplar. Vivum sane is recte vivendi Exemplum fuit, dum fuit, neque unquam aliquod studii genus attigit, quod non penetraverit, nec quid aggressus, quod non absolverit, et quidem feliciter. Fuit Eloquentia? provocavit verbi Dei hostes: fuit ingenium? petivit eos: fuit doctrina? et perdidit eos atque prostravit. O utinam adhuc mansisset in pristino indumento mortalis sui corporis beatissima illa anima! Vosque o beati cineres exuviaeque, quae jam proh dolor conditorio vestro inclusae jacetis, utinam vestro etiam nunc spiritu caluissetis! Ah utinam! Sed in divina jussa, ac inevitabilem mortis necessitatem, ne quicquam juris viriumque est humanis questibus, lachrymis atque lamentis. Divina manus illum eripuit, et mutari non possunt, quae patitur, rescindique consulta Dei nolunt, quod ipsa etiam scriptura abunde docet. Valeat autem beatissima illius anima, et molliter ossa cubent. Ejus vero haereditas apud posteros inconcussa manebit, et quidem in seras generationes,


page 696, image: ds0696

corpus feliciter quiescet; nomen autem vivet per omnes omnium saeculorum aetates. Sed quo abeo? et quousque te querelis hisce meis detineo? Vultus tuus, cui regendum me Deus et natura tradiderunt, rugas jam contrahit, et dicere videtur:

Quo mihi dexter abis? huc dirige cursum:
Littus ama.

[note: 430] Hoc velle debeo vir excellentissime, adeoque per virtutem debere volo, ne te detineam amplius, Interim aeternum vale, et me totum tibi dictum et addictum porro amore tuo prosequere, qui totus tuus ero, dum ero, aeterno, inquam, amoris et observantiae cultu, ut devinctissimus, ita addictissimus. Iterum vale. Dabam Regiomonti XII. Octobr. M DCXXXVII.

XCIV. F. BETHLEN [note: Idem ille, ad quem supra num. 90. posita extat, a Ruaro perscripta epistola, Legati h. t. munere ad Polonos perfunctus; cujus tota haec scriptio constat meris amicitiae et officiorum humanissime oblatorum testificationibus.] M. RVARO.

INtellecto in Polonia convocationis termino, Legati munere a Serenissimo Transylvaniae Principe functus nonnisi absoluta convocatione huc appuli, unde confectis pro officio negotiis post quatuor forte dies iter resuscipiam. Cum autem praesentium exhibitor, amicus noster singularis, suae Serenitatis servitor, in ulteriores adhuc provinciarum oras proficiscitur, quin vestram Reverendam Domimtionem hisce inviserem literis, praetermittere haudquaquam volui. Nunc per Dei gratiam prospera satis fruor valetudine, licet in itinere aliquid alternationis senserim. Vestram D. Reverendissimam rogatam velim, ne gravetur de sua me valetudine, et aliis, quarum interest, rebus certiorem reddere, praesentiumque exhibitori omni benevolentia adesse, et, quantum potest, auxiliari. Eidem me recommendo, et vitam longaevam cum prospero rerum successu apprecor. [note: 431] Datum Varsaviae VII. Aug. M DCXLVIII.

XCV. F. A LIMBORG [note: De quo Philippi a Limborg patre, conser Cent. I. epist. 66. et 67. Quarum postrema haec ipsa est inutiliter hoc loco repetita.] M. RVARO.

JAm annus est, et quod excurrit, vir amplissime, ex quo literas ad te dedi, ad quas responsum nullum accepi etc.



page 697, image: ds0697

XCVI. F. BETHLEN M. RVARO. [note: 433]

LIteras D. V., mense Decembri, anni proxime praeteriti mihi scriptas, magno sinceri animi affectu non solum accepi, imo avide easdem perlegi, ex quibus intellexi, D. V. voti me compotem fecisse, in eo nimirum, quod D. Jaraio [note: Vid. ep 90.] subvenerit, sumptumque eidem administraverit, pro quo nullam benevolentiae meae declarationis occasionem praetermittam, verum, data qualibet occasione, recompensare eidem non denegabo: daturus operam etiam D. Superintendens [note: Vel hinc demum luculentius patet, fuisse hunc Jaraium juniorem studiorum tunc caussa, itinere suscepto, Poloniam peragrantem, Samuelis illius, de quo 1. c. filium. Quando vero Plebanum Sandius vocat, at Bethlen heic Superinten dentem Sociniani coetus appellat patrem, perinde id est, et lux motu supra dubio in de accenditur.] Ecclesiarum nostrarum, ut una cum Ecclesia, quanto citius, eandem expensam D. V. refundere queat: quod, oblara prima statim occasione, praestabit. Vt autem D. V. signum suae erga nosbenevolentiae ulterius etiam declaret, hoc unum D. V. rogosincere, ut in rationem III. D. Principis nostri junioris, Sigismundi [note: Fratris nempe Georgii Ragozii, regnantis sub id tempus Principis Transylvaniae.] Rakoczy, Biblia Parisiis, [note: Cum non sit definite explanatum, Latin me an Gallica? indigitentur, obscura haec manent. Gallicorum Paris. in fol. anno 1631. et 1639. itemque anno 1640. et anno 1641. meminit diligentissimus le Long. Latina splendidiora fuere, quae anno 1642. 8. Volum, in folio e typographia regia prodierunt. Sed forte Biblia magna h. l. designantur cum Comment. variorum 5. Volum. in fol. per Joh. de la Haye anno 1643. ibidem procuratam.] elapsis abhinc duobus circiter vel paulo pluribus annis novissime edita, exinde propria sua expensa ferri euret, tandemque ad manus Excell. D. Wilhelmii Lussaviam, indeque huc, manibus ejusdem Ill. D Principis Sigismundi deportanda, transmittat, nihil dubitans de refusioneprecii; siquidem idem Ill. Dominus, nacta prima [note: 434] occasione, conventurus est u. V., quo mediante, in sui amorem se insinuando, rem eidem gratissimam praestabit. Praeterea licet sanetae recordationis Illustr quondam defuncto [note: Ad Decessorem Georgii Ragozii, tunc Principatum tenentis, Gabrielem Bethlen, vulgo Bethlen Gabor dictum, haec respiciunt, quem scriptor epistolae hujus. propter cognationem et aequitatem atque indulgentiam erga Socinianos, tantopere laudat. Ex hydrope illum diem obiisse anno 1629. d. 5. Novembr. permultis rebus hinc inde gestis celebrem, aliunde cognitum est. Non obscure vero ex hoc elogio aliisque signis acceptum magis sibi suisque. etsi nec Ragozuis displiceret, fuisse si successisset hujus aemulus Stephanus Bethlen, colligitur.] Principe simus orbati


page 698, image: ds0698

(quod sane dolendum est maxime,) verumtamen, ex provisa Dei benignitate, successerunt nobis Principes ii, qui maximis, iisque Heroicis sunt dotati virtutibus; sancti, pii, vitae innocentis, et Christiani, quorum sub Principatu nos nutu divino intra limites regnorum suarum Celsitudinum pro nunc sat pacati et quieti degimus. In Regno vero Poloniae, similiter Angliae, Francis et aliis Provinciis audimus (non sine dolore) graves et periculosos sane tumultus et motus; de quibus et aliis necessariis, tam publicis quam privatis, suaque valetudine, ut me identidem certiorem reddat, suique amoris erga me declarationem praestet, D. V. majorem in modum obsecro. Nos nunc divino secundante auxilio prospere valemus, quod etiam de D. V. saepesaepius audire desideramus. De caetero eandem feliciter valere cupio. Datum in Bethlen [note: Arce gentilitia. Vnde ex illustri illa familia, quae Principum quoque dignitate exsplendescebat, etiam Franciscum hunc genitum fuisse, tanto luculentius patet.] VII. Apr. MDCXLIX.

XCVII. M. RVARVS N. N. [note: Non alius suit, ad quem hae litterae e Belgio scriptae sunt, quam Valent. Smalcius. Id namque totius epistolae argumentum, testatur, et vel patris titulus confirmat.]

PEccarem in publica commoda, si prolixis literis tua, mi pater, tempora nunc morarer, quibus impeditiora tibi nulla toto anno [note: 435] recurrere novi. Neque vero quicquam est, sive publice, sive privatim, quod hinc rescire cupias, quod non iidem, qui literas tibi meas deferent, coram disertius expedituri sint, quorum partes invadere nolo, ne gratiam novitatis eorum narrationi destruam, si te prior occupavero, aut in illis frigeam, si, ut est vero simile, praeventus ab eis fuero. Vnicum hoc literarum mearum argumentum, idemque votum est, ut studia tibi mea probem, quae conatu quidem hactenus majore, quam profectu, urgeo: velim ea per te quoque, vir reverende et clarissime, sanctae Jesu Christi ecclesiae commen data; quod sperare sane juvat, non ulla meriti mei, sed amoris tui fiducia, quo me plane paterno gratis hactenus complexus es. Deus Optimus Maximus diu te mihi salvum et incolumem servet, unaque tecum omnes, quotquot istic Jesu Christi stipendiis imbuuntur, meliorique fortuna vos prosequatur, quam qua Belgicae ecclesiae hactenus [note: Remonstrantium nomine duriora, sub id tempus passae, et paene oppressae, ubi Synodus Dordracena instruebatur aut jam coierat.] fruuntur, quarum ut non dubito, quin exactam in vestris ad


page 699, image: ds0699

Deum precibus rationem habeatis, ita, ut spero, tandem aliquando miserebitur ille, qui suo arbitrio nobis abstruso fata mortalium moderatur, et de tenebris lucem producere potest. Vale vir summe et salve. Dabam Lugd. Batav. [note: Anno 1618. exeunte aut anno 1619. inchoato. Hoc tempore enim a Ruaro, ephoro filiorum Sakianorum, litteras ipsius datas esse, manifestum est e variis ipsius argumenti rationibus.]

XCVIII. M. RVARVS JOACHIMO FRATRI. [note: 436] [note: Jam tunc Berolini, ut circumstantiae docent, degenti. Conf. epist. 92. extremam.]

MItto tibi, mi frater, IV. exemplaria Antibotsacci, [note: Stegmanniani: de quo alias.] quae tu cum amicis, cum quibus videbitur, communicabis: inter caeteros vero ne praetereas M. Vehram, cujus filius ista ad te perfert. Precium singulorum sunt XXII. grossi duoque solidi Polonici, quod si ad Marchicae monetae valorem transferas, erunt argentei VI nummique duo. Nova ex Moscovia hic sparguntur. Postquam Scheina, [note: Integrum Ducis hujus Moscoviticarum copiarum nomen fuit, Michael Boriscewiz Schina. Res autem hae gestae anno 1633. et 1634. ad Smolenscium, obsessum diutissime a Moscis, sed liberatum tandem obsidione per Polonos, quibus ille se tradere coactus est, aliunde petendae sunt. Eventum de reliquo non respondisse spei Ruari, notum est.] Moschovitici exercitus dux, partim Regis nostri clementia delinitus, partim metu rei male gestae poenaeque sibi imminentis incitatus, regi nostro se copiasque suas subdidit, ut nuper tibi scripsi, ajunt, regem in viscera Moschoviae longius progressum obvium sibi Moschorum exercitum caecidisse: unde Dux ipse Magnus metu conterritus relicta metropoli alicubi in monasteriuim sese abdiderit, atque ita totum illud imperiuim regi nostro patere. Haec in vulgus miro multorum applausu sparguntur: quibus, utut credam, aliquid subesse veri, mihi tamen nondum tempus videtur triumphi canendi. Crescunt enim quotidie rumores de Turcarum apparatibus, adeo ut etiam expeditio publica indicenda nostris metuatur. His rumoribus ego tanto plus fidei habeo, quanto laetiora de successu nostrorum [note: 437] in Moschovia afferuntur. Quid enim si potentia Poloni nominis accessione tanti imperii augeatur, an credibile est, Turcam id aequis animis laturum? annon reprimet crescentes nimium sibique plane formidabiles futuras vicini vires, qui latus Turcici imperii quingentorum fotassis milliarium longitudine praetexeret? Deus


page 700, image: ds0700

Optimus Maximus avertat ab hoc regno omnem vim hostilem, quo et ecclesiis in ea sua halcedonia constent! Vale. Dab. eid. Aprilis M DC XXXIV.

XCIX. M. RVARVS I. H.

VIr Spectatissime, agnovisti sine dubio manum meam, utut non videris subscriptum nomen in literis, quas gener tibi tuus a me detulit: ut proinde de silentio meo queri nequeas. Ego id meliori jure requiro, ut ad illas meas, non verbis quidem, sed reipsa potius respondeas. Si est, ut nunc saltem facturus sis, quod genero tuo recepisti, est, quod tibi gratulemur: nos certe hoc veluti auctoramento tibi obligabis, ut apud coeli offensum numen causam tuam, quoad possumus, deprecationibus nostris lubenter juvare velimus, quo teterrimi facinoris [note: Vt facinus hoc commissum, qualecunque fuit, sive homicidium, sive quod verisimillimum est, apostasia, vix cuiquam distinctius innotescet: ita quoque, J. H. ille, ad quem litterae hae datae sunt, inter incognitos locum constanter habebit suum. De reditu quidem, quando loquitur, et meminisse tandem uxoris Loth jubet, non difficile videtur, hinc colligere, id egisse hac epistola Ruarum, ut ad Socini coetum, a quo defecerit, quam fieri possit, ocyssime revertatur, atque h. m. et sensu non verbis, sed re ipsa ut respondeat, hunc quoque eum invitasse, credimus; sed neque huic conjecturae majorem, quam opinionis vim tribuimus, et facinoris admissi rationes determinare certius non audemus.] non modo poenam tibi remittat, sed et memoriam, tibi alioquin perpetuo gravem, clementer aboleat. In hanc [note: 438] ego spem sermonem abrumpo, id unum etiamnum tibi inculcans, ut memineris uxoris Lothi. Vale, quod poteris, modo velis.

C. [note: Omisimus epist. Centesimam, quae in priori editione comparebat, ad Pelsium scriptam, eo quod jam supra Cent. II. partem illa constituerat. Quam vix per oscitantiam, sed, quia ad explendum numerum aliae deessent, arbitrati sumus, a filio, nova versione e Gallicano protographo, ut alia videretur, vestitam accessisse. Hanc vero ex epist. Remonstr. n. 609. positam substituere prae caeteris lubitum est, quia si non extrema omnium fuit, novissima tamen Ruari fata enarrata continet, et inter postremas, quas, dum vixit, scripsit, haud injuria numeratur.] STEPHANO CVRCELLAEO MARTINVS RVARVS [note: Eustachii nomine ad NN. data I. c. legitur; sed Ruari eam esse, jam demonstratum est alibi.]

VIr clarissime, mihique plurimum colende. Litteras tuas X. Februarii datas magna cum voluptate legi, utpote significatione amoris, quo me immerentem prosequeris, itemque solicitudinis de


page 701, image: ds0701

meo statu, cui et consilio succursum is, refertas: quo nomine plurimum obstrictum me tibi fateor. Ego me hic etiamnum, tolero in pago urbi vicino, nec ullum adhuc a militibus damnum, quod quidem reputari mereatur, (Deo sit laus,) retuli, quam vis viciniam proximam etiam ad sagittae jactum non semel infestaverint. Quod in urbe mihi vestra [note: Amstelodamo, ubi Curcellaeus docuit publice, et anno 1658. seq. etiam mortalitatem explevit.] refugium ostendis tutum, id magno mihi solatio fuit, utarque lubens consilio tuo, si quid hic gravius [note: Anceps enim fuerut adhuc belli Suecico-Polonici, a Carolo Gustavo contra Joh. Casimirum gesti, alea, et Borussia tanta, quanta aliae provinciae, nondum erat experta incommoda.] ingruat: interim quam diu spes nos aliqua melioris aurae tenet, hinc non facile me in loca tam longinqua movebo, praesertim cum familia, quam per Dei gratiam satis numerosam [note: Incertum est, quot liberos habuerit. Plures tamen fuisse, quam quorum epistolae hae praeferunt nomina, filios et filiam jam desponsatam, atque in conjugio viventem, in his litteris commemoratam, hinc elucet.] habeo: Nec vero cura Ecclesiarum his in oris deserenda mihi videtur, quamdiu dabitur iis aliquis adhuc locus, nec modus vivendi, quo hic utimur tolerabili, cum vestro nimium sumptuoso commutandus. Quanquam enim Dei immortalis munere mihi suppetat, unde me meosque ad tempus sustentare possem: illa me tamen copia, si nihil aliunde accedat, facile defecerit. [note: Quantum fuerit patrimonium, nescimus. Hoc certum est, ex haereditate soceri, jam defuncti, ut ex hujus epistolae de eo silentio colligimus, rem Ruari auctam esse. Vid. epist. 48. et 69.] Et ut mihi non longum restet vivendi spatium, cum LXVIII. aetatis annos [note: Non videtur longe ultra progressus, sed vix inchoato anno 1669. diem obiisse. Septuagenarium quando vocat Sandius, ut jam supra notavimus, paullo largius aetatem mortui definivit.] jam excesserim: inhumanum tamen videtur, si patrimonium omne vivus absumerem, et uxorem deinde cum tot liberis [note: Ingentem numerum fuisse, et ultra senarium exporrectum, parum abest, quin ex his efficias.] alienae misericordiae in peregrina natione relinquerem. Vt ex opera aliqua litteraria, [note: Procul dubio emendationis mendorum typographicorum.] ad quam per Dei gratiam satis adhuc mihi virium suppetit, rem istic faciam, non facile sperandum est, ob invisum meum nomen, quod omnes abhorrebunt: at me litterulas stulti docuere parentes, nec praeter illas artem aliam didici, et haec quoque aetas ad discendum sera est. Gener meus, J. S., [note: Joach. Stegmannus, junior, Christophori frater.] de quo quaeris, Dei beneficio valet quidem et in eodem mecum


page 702, image: ds0702

agit contubernio: sed et illum iniquitas temporum in angustias non exiguas redegit, quandoquidem a biennio et semestri, quod hic agit, promissum e Polonia [note: Vbi docuerat suos, ordinarii inter Socinianos Ecclesiastae munere perfunctus. Abiisse tandem post soceri hoc anno secutam mortem, et quidem cum Andr. Wissowatio, anno 1663. Manhemium, hinc vero, post breve tempus istic exactum, Claudiopolin, ibidemque anno 1678. vivere desiisse, annotavere Auct. vitae Wissowatianae et Sandius. Qui tamen cespitavit, quando Laurentii et Christophori fratrem appellavit, quem Christophori quidem fratrem, ut haec ipsa epistola diserte tradit, Laurentium autem Joachimi Senioris germanum fuisse, ex superiori epist. 45. constat.] salarium frustra adhuc praestolatur. Frater illius Christophorus [note: De quo in Polonia itidem incertum tamen, ubi docente, quaedam, sed pauca notavit Sandius.] cum nonnullis auditorum suorum nobilium in Silesiam secessit, et Cruciburgi [note: Conf. epistolam ad Anonymum inde anno 1661. d. 17. Junii scriptam, quae in Lubieniecii Hist. Reform. Polon. extremum locum occupat. Cui tamen Stegmanni hujus nomen subscriptum non legitur, atque hinc, vel mortuum esse interea, vel aliorsum discessisse probabile redditur.] nunc agit XII. a Vratislavia miliaribus sub patrocinio Ducis Briegensis, unde nonnunquam in Poloniam ad obeunda sacra excurrit. Caeteri Amicorum nostrorum, quos tu nosti, omnes Cracoviae inclusi sunt, quo florentioribus Suecorum rebus velut in asylum refugerant, ut grassantium in se popularium, [note: Hac de persecutione per sacerdotes rusticosque in submontanis, post recuperatam a Polonis Cracoviam, pluribus egit vitae Wissowationae scriptor diligentissimus f. 247. ubi quid Robcoviae et in haereditario pago suo Wrocmirowa Wissowatius tentarit, ut quomodocunque illic instauraret res Sociniani coetus dispersi, similiter narratur.] praecipue rusticorum montanorum, impetum evitarent. Circa Lublinum tamen et in Volinia, [note: Ad haec illustranda Hist. Reform. Polon. Lubieniecii L. III. capp. XIV. et XVI. conferri possunt.] immo et in Lithuania sub Moscho, nonnullis nostrum munere suo per intervalla fungi licuit: nunc quid fiat, postquam Ragocianae expeditionis [note: Is enim ut Suecis suppetias ferret, spe impetrandae coronae seu dignitatis Regni Regisque Poloniae, cum numerose 30000. hominum exercitu e Transylvania in Poloniam, impetum nuper admodum fecerat.] fama belli molem versus Hungariae confinia traxit, ignoro. Ad quaestionem de Sabbato [note: Haec pars illa est et fragmentum, quod ex Cent. I. n. 88. huc rejecimus.] quam ipse proposueram, illud respondendum censeo, sanctimoniam Sabbati ab exordio quidem mundi a Deo decretam, ob perfectam ante illud rerum creationem, legem tamen de illo feriando jam tum nullam [note: Gomari ergo sententiam suam quoque fecit Ruarus, pro qua ille dudum et jam scripto publico anno 1628. edito, quod Investigationem sententiae de orig. Sabbati inscripsit, propugnavit, a Riveto ex professo impugnatam: meliorem an pejorem, ex sequentibus patebit.] fuisse latam, quae genus humanum universum


page 703, image: ds0703

obstringeret, sed populo demum Israelitico, [note: Confundi videntur peculiaris legis antiquae ad certum casum, ubi violari illa posse videbatus, applicatie et explicatio, ipsaque legis observandae promulgatio, consecrationis vocabulo, non in futurum tempus, sed absolute significata, et circumstantiis quibusdam deinceps exornanda.] accedentibus et aliis illis peculiaribus causis, irrogatam, quae proinde caeteras gentes, nisi Israelitis immixtae habitarent, non innodaret. Ipsimet Judaei, si bene memini, Sabbati religionem non includunt praeceptis Adamo Noaeque [note: Non habet ea in his praeceptis locum, sed uti recentius illae leges sunt Judaeorum commentum: ita probat tantum silentium illud, pro naturali lege non fuisse a Judaeis venditatum.] datis. Vnde recte tu observasti, primam observandi Sabbati mentionem [note: Non tamen prima l. c. mentio fit, Sabbati observandi, quippe jam [gap: Greek word(s)] consecrati, quam certis limitibus, Judaicae oeconomiae accommodatis, circumscripti, et liberius adhuc observati; etsi non occurrat, uti cultus publici in universum, omnis, nisi ubi vix altarium subinde exstructorum Moses meminit, in Patriarcharum vitis, breviter descriptis, distincta ejus memoria. Quod nec scopus, Genealogiae potissimum sacrae, ad Christum deducendae, requirebat.] Exodi XVI. haberi, ubi religio illius Israelitis manifesto cohibitae mannae documento commendata fuit. Caeterum si quaeratur, an nos etiam, qui Christo nomen dedimus, Sabbati vinculo constringamur? respondere velim cum Apostolo, nemini jus esse nos damnandi [gap: Greek word(s)] diei festi aut novilunii aut sabbatorum, [note: Videri quidem poterat Sabbatorum omnino h. l. antiquationem adstrui; Sed, si animo expendas, quae de cibo potuque pari modo docentur, manifestum erit, non de ipso usu simpliciter heic sermonem, sed de umbratili in V. T. Judaeisque propria obligatione: cujusmodi discrimen ciborum, salva et ex jure etiam naturae congnita per cibos corporis sustentatione, esse debet liberum. Vnde nihil ex hoc loco probatur, nisi quod in Aug. Conf. Cap. XXVIII. pii confessores nostri tradiderunt, et peculiaribus libellis b. Hannekenius atque Fechtius uberius confirmatunt.] ut, quae fuerint umbra rerum futurarum, cum nos corpus, quod est Christus, teneamus. Nam et idem Apostolus alibi tam eum, qui diem quemvis peraeque aestimat, in animo suo plene certum esse jubet, puta, se, quod agat, recte agere, cum, quicquid non est ex fide, pro peccato habeatur. Quin et Act. XV. cum in Synodo Hierosolymitana leges quaedam rituales, ethnicis ad Christum conversis ad sanciendam inter ipsos et Israelitas conversos concordiam, ferrentur, nihil illis de Sabbatorum feriis [note: Causa ejus rei fuit; quia jam natura censebatur, cognitum certum tempus publico cultui Dei esse destinandum. Conf. de reliquo elegantem de Sabbato gentilium Cl. Jenens. Philosophi, J. J. Syrbii dissert.] inculcatum legimus. Ponitur quidem ibidem Mosi ab antiquo id honoris haberi, utin synagogis per omne Sabbatum legatur: nulla vero lex ibi promulgatur,


page 704, image: ds0704

ut id in Ecclesiis Christi perpetuo fiat. [note: Nec proinde mirum, ejus non factam esse h. l. mentionem, quia de rebus, a quibus ad tempus abstinendum esset, et quae offendiculum praebere intempestivo usu possent, h. l. agebatur. Vbi de Sabbato disputatum magnopere fuisse, nusquam legitur.] Quanquam vero existimen, nos praecepto decalogi de Sabbato directe non obligari: recte tamen sic concludi putem, si Israelitae septimam vitae partem cultui divino consecrare jussi sunt, quid nos facere aequum [note: Recte haec monentur, atque hinc etiam, quod naturale est et morale in N. T. non sublatum fuisse, sed quae ceremonialia erant, duntaxat desiisse, omnes colligunt.] est, quibus non, ut illis, terrena, [note: Haec si de tota religione Judaica intelligi velit Ruarus, fallitur. Particularis foederis Sinaitici seu Mosaici rationes in praesenti negotio, cum oeconomia Evangelica Mosaica, quae certo tantum modo Evangelium Christi dispensabat, non debent commisceri.] sed coelestis felicitas est promissa? Item, si Deus Israelitas et sibi, et familiae et pecori quietem septimo quoque die indulgere voluit: nos utique par est, haud magis illis labori reique faciendae intentos esse, et familiam pecusque nostrum laboribus fatigare. Sic vero et alias rituales [note: Ita est, atque hinc de legum ceremonialium moralitate integra scripta prostant.] leges in usum Christianorum trahi posse credo. Verbi gratia jubebantur Israelitae et primitias frugum atque primogenita itemque decimas Deo consecrare: tantundem igitur et Christiani, aut etiam amplius de facultatibus suis decidere, et vel Dei promovendae gloriae, vel usui pauperum impendere merito debebunt, si modo eo carere possint. Atque haec quidem ista de re mea nunc est sententia: tu si quid rectius, ista candidus imperti.

Deum Optimum Maximum rogo, ut Ecclesiae te sui Filii diu salvum et incolumem conservet. Dabam in Sacro Fonte [note: Quis ille locus sit, obscurum videtur. Mihi ipsum Straszynium [gap: Greek word(s)] sic, quod et pagi nomine sub initium epist. indigitaverat, appellatum esse, ut occultum commercium hoc, si vel maxime litterae interciperentur, manere posset, non est dubium. Neque enim unquam inde abiisse, donec ad plures abiret, Ruarum dubitamus; sed istic mortuum esse, certo credimus ac plane scimus.] a. d. XVII. Kal. Mart. A. M DCLVII.



image: es0001

[gap: Index]