12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: as0001
GVSTAVI GEORGII ZELTNERI D. P. P. ET P. HISTORIA CRYPTO-SOCINISMI ALTORFINAE QUONDAM ACADEMIAE INFESTI ARCANA EX DOCVMENTIS MAXIMAM PARTEM MSSTIS ITA ADORNATA VT CVM HISTORIAE ILLORVM HOMINVM ILLVSTRANDA TVM DOGMATIBVS IN VNIVERSVM REFELLENDIS INSERVIRE POSSIT. ACCESSIT PRAETER ALIA VALENTINI SMALCII DIARIVM VITAE EX AVTOGRAPHO. LIPSIAE APVD JO. FRID. GLEDITSCHIVM M. DCC. XLIV.
image: as0002
[gap: blank space]
image: as0003
[gap: body text of Zeltner: Historia Crypto-Socinismi]
image: cs0001
MARTINI RVARI ALIORVMQVE VIRORVM DOCTORVM EPISTOLARVM SELECTARVM CENTVRIAE DVAE NOTIS IDONEIS ILLVSTRATAE PER GVSTAVVM GEORGIVM ZELTNERVM D. P. P. ET P.
image: cs0002
[gap: blank space]
image: cs0003
[gap: Index EORUM QVORVM EPISTOLAE IN VTRAQVE CENTVRIA LEGVNTVR.]
image: ds0001
MARTINI RVARI, ALIORVMQVE VIRORVM DOCTORVM EPISTOLAE. [note: Extant quidem et aliae epistolae Ruari, hinc inde sparsim editae, rariores tamen; cujusmodi in epist. Remonstr. Richterianis et Gudianis, alibi vero vix una alteraque, habentur; sed quia pleraeque, si a binis Richteri inter epistolas excusis discedas, ad nostrum hoc institutum parum afferunt momenti, hos solos a filiis evulgatos fasciculos, quorum altera pars prorsus fere disparuit, recusas dare, et subinde annotatiunculis dilucidare visum est, ut, quem usum in Historia potissimum Ecclesiae superioris aevi praestent, ex Chronologia quoque rectius, quam ab editoribus filiis factum est, observata, constare possit. Quam opellam tanto lubentius recepimus, quo major etiam observationum ac disputationum variarum, bonarum aeque ac malarum, atque hinc breviter dispungendarum, aut illustrandarum, copia abundant, nec rerum, ut de Manutianis dici solet, inanes sunt, verbisque tantum (qua laude vero etiam hae cumprimis celebrantur) canorae. Caeterum ex primis ab auctore lineis ductis eas descriptas impressasque esse, et in ipsis epistolis, ad amicos datis, subinde quaedam auctori addere atque demere visum esse, jam alibi annotavimus, exemplisque luculentis probavimus.]. LECTORI CANDIDO J. RVARVS [note: Joachimi nomen huic, cum fratre Davide, epistolarum editori fuit, a fratre fortassis Martini adoptatum. Filios curam harum epistolarum praelo subjectarum gessisse, vel sola, identidem in Praefatione hac repetita, Parentis nostri, verba comprobant. Quod genus autem vitae, et quae rationes Typographei fuerint, unde hae prodierunt, aut certe prodiisse dicuntur, Centuriae, alibi exponendum censemus. Eadem denique mente, quae patris erat, in religionis negotio utrumque fuisse, vel ipsum Praefationis hujus argumentum condocet.] S.
MVlti fuerunt, et fortassis etiam tu inter illos, qui parentis nostri in publico aliquid extare voluerunt, cujus hae nunc primum epistolae in lucem et conspectum hominum prodeunt: quem sine dubio melius ferre potuissent, si ab ipso fuissent editae. Ille vero tantum abest, ut id unquam facere voluerit, ut neque curaverit, quo id post mortem suam commodius fieret. Nam quaedam ejus scripta ita dispersa ut scopas dissolutas reperimus, quaedam vero minus accurate descripta, sine capite et calce: ita
page 2, image: ds0002ut ne quidem in mentem ei venisse videatur, haec unquam edenda [note: Cujus hinc alia, praeter has epistolas, scripta non prostant, et solis propemodum Annotat. ad Catechesin Eccl. Polon., quae semel iterumque cum caeterorum, Crellii, Slichtingii, Wissowatiorum et F. C. (Floriani forte Crusii,) additamentis publicatae sunt, exceptis, nihil omnino in lucem publicam datum est: Etsi plurimi lucubrationes Viri non minus docti, quam in sententia dicenda liberi, atque [gap: Greek word(s)] amantis, enixe expetierint. Quos inter cumprimis Marin. Mersennum, cujus epistolae id saepiuscule urgent, numeramus.] fore: quod partim modestiae ejus tribuendum est sua non valde amantis, partim incommodis quibusdam non permittentibus ea perfici, quae majorem animi et corporis quietem postulant. Etsi vero multa in his epistolis desiderantur, quae ipsi optime supplere et mutare potuisset; tamen maluimus eas edere, quam perpetuis damnare tenebris, in quibus tot res egregiae, jucundae, utiles scitu continentur. Addidimus nonnullas aliorum ad illum epistolas, ut eo melius res hic tractatae intelligantur, et ut praeter utilitatem delectationem aliquam lectores capiant ex varietate rerum et ingeniorum, quae in literis cujusque quasi imaginibus expressa sunt. Etenim si jucundum est, et nonnunquam etiam utile, videre tabulas, ubi pictores clarorum hominum formam corporis delinearunt; quanto jucundius et utilius est, scripta illorum legere, in quibus ipsi animi sui similitudinem ad vivum expresserunt? Hinc etiam apparebit, quae nostri parentis fuerit in religionis negocio sententia, quae modestia, et quam minime propterea invidiam hominum, aut, quod proverbio jactatur, odium theologicum meritus sit. Sed cui ignotum est, quo majori fere quisquam virtute praeditus fuit, eo majori eum etiam invidia laborasse? quemadmodum olim Aristides Athenis non alia de causa exilio dignus est judicatus, quam quod cupide elaborasset (verba sunt Cornelii Nepotis) ut praeter caeteros justus appellaretur. Equidem omnes magni et praestantes viri cum Aristide ita solent vivere, quasi laudis percupidi sint, at rursus ita laudes suas excipere, quasi antea nihil de illis cogitassent. Parentis vero nostri etiam haec nonnulla laus fuit, quod cum tot viris egregiis et doctis, quibus illa aetas abundabat, non solum amicitiam, sed etiam literarum commercium coluit; idque non de negociis
page 3, image: ds0003tantum privatis aut de nugis, quae nostra scire nihil interest, sed de rebus magni in religione momenti, [note: Ita est: Nec defuere, qui plures epistolis familiaribus, itemque colloquiis amabilibus et jucundis, in partes suas traxisse perhibent Ruarum, quam scriptis forte magnis voluminibus ab aliis praestitum sit. Qua de re ad Cap. II. Hist. Crypto-Socin. lit. R. nonnihil dictum est.] deque earum veritate [gap: Greek word(s)] . [note: Quae secundum pietatem est.] Porro ea simplicitate fidei Christianae fuit contentus, quae clarissimis S. Scripturae testimoniis confirmata est, atque Symbolo illo, quod Apostolicum vocamus: praeterea nihil ut ad salutem necessarium ursit, nisi vitam [note: Quae quidem anima modestioris Socinismi fuit, cum Remonstrantium placitis, quibus tandem magis Ruarus, quam Socinianis favere visus est, haud difficulter hoc modo conciliandi. Quis enim nescit, apud hos rem omnem, totiusque religionis ambitum, promissorum Dei veritate ac fide, sanctitate item praeceptorum, eorundemque obedientia, et debita Scripturae Sacrae reverentia conficere, caetera vero tanti non haberi, quin liberum cuivis de illis sentiendi relictum arbitrium censeatur? Bene, an male? Paullus Gal. I, 8. seq. V, 4. 1 Tim. VI, 3. cum Joh. II. Ep. v. 10. definiat.] ad mandata Christi pro viribus exactam. Reliquis aliorum erroribus facilius quam suis ignovit: eandemque nunc aequitatem ab aliis in scriptis suis exspectat. Quod eum in his quidem epistolis tanto impetrare aequius est, quanto major in illis libertas locum habet, quae ad privatos et ad familiares scribimus, quam quae ipsi publici juris esse volumus. Non tamen utilitate sua carebunt, etiam quae mendis non carent: ita habebit, et quod discat et quod ignoscat benevolus et prudens lector. Quis enim est hominum, qui non erret aliquando? Quam vero injuriam infert alteri, qui simpliciter errat, nec errorem suum cuiquam obtrudere conatur? quod nunc multi faciunt, qui omnes homines quacunque ratione eo adigendos putant, ut suas opiniones amplectantur; veras scilicet, quia ipsis ita visum est. Quasi vero soli hominum privilegium istud a Deo habeant, ut errare [note: Male. Diversa enim sunt, errare a vera cujuscunque generis sententia, et sine periculo errare, quocunque etiam modo a veritate salutifera, quae fidem format nostram, aberretur. Neque vero etiam, quisquis de discrimine tanto alios cum Christo Matth. VII, 15. XVI, 6. monet, aut ab homine aliquo Plano cum Apostolo cavere jubet, tyrannidem exercet. Sunt militiae nostrae arma utique non carnalia, non tamen inertia et otiosa, sed [gap: Greek word(s)] , quibus non minus pro credendis fidei dogmatibus, quam agendis morum praeceptionibus [gap: Greek word(s)] pugnare oportet. Levis armaturae milites neque in militia spirituali probantur, quoties [gap: Greek word(s)] , h. e. non occidere, sed vitare et coercere aliorum [gap: Greek word(s)] , inque erroribus spargendis petulantiam, jubentur.] non possint; aut quasi jus et regnum in aliorum conscientiam
page 4, image: ds0004ab illo acceperint. Imo id genus hominum est iniquissimum, qui nil rectum putant, nisi quod ipsi faciunt, qui nil sentiendum, credendum, loquendum putant, nisi quod ipsi sentiunt, credunt, loquuntur. Alia fuit hominum sapientissimorum sententia, qui fidem nec debere nec posse cogi putarunt: quibus se etiam parens noster libenter adjunxit, sedulo vitans societatem eorum, quos tyrannidem in conscientias hominum affectare vidit. Sub hac tyrannide ipse olim gemens ad amicum scrip sit: O libertas aurea, quando nos tandem soluto jugo respicis, ut sentire liceat, quod verum est, et quod sentimus eloqui! Tu Domine Jesu Christe, qui servi formam accepisti, ut ab inferni Busiridis dominatu animas nostras assereres, impone quoque, si tibi placet, corpori pileum, linguasque nostras tuo Parentisque tui imperio vendica, cui soli parere libertas est. Huic parentis nostri voto aliud ipsi votum addimus: O utinam plures Christianae pacis amatores [note: Tales vero, qui laudabili connubio cum pace veritatem conjungant. Neque enim ludum patitur fama, fides, oculus. Titum certe non minus [gap: Greek word(s)] jubet Apostolus [gap: Greek word(s)] . quam [gap: Greek word(s)] sese aliis sistere praecipit: perinde ut alibi [gap: Greek word(s)] , doctoribus et auditoribus promiscue idem commendat, veramque alias in Christi corpore pacem et concordiam haud agnoscit; pro qua et ipse ad salubrem usque austeritatem atque clementem saevitiam, ut Erasino observatum est, passim, et in epistola potissimum ad Galatas scripta, concitatiori stylo animoque, tum vero etiam in ea, quae ad Philippens. data est, c. III. 1. seqq. atque alibi, decertavit.] et pacis instrumenta Deus excitet, qui regnum ejus, quod est regnum pacis, in hoc mundo proferant qui homines magis inter se amare quam disputare doceant, qui exemplo etiam suo, non modo verbis excitent eos et confirment, ut simplicissimae religioni Christianae, vitaeque pietati, non factionibus perpetuis studeant! Vale, lector, et nobiscum precare Deum, ut id ratum esse velit jubeatque. Amstelodami, CICICCLXXVII.
Nomina eorum, quorum in hoc libro ad M. Ruarum ordine sequuntur Epistolae.
V. Grunewaldus.
Petrus Bertius.
C. Bergius.
Hugo Grotius.
Abrahamus Calovius.
Marinus Mersennus.
Mich. Gittichius Venecianus.
Franciscus Limburgius.
Daniel Zwickerus.
Samuel Naeranus.
Johannes Naeranus.
Stephanus Curcellaeus.
Ad calcem libri Index Iocupletior omnium epistolarum et argumentorum est additus.
page 5, image: ds0005
EPISTOLA I. M. RVARVS ERNESTO LVDOVICO BVRGSTORPHIO [note: Conferenda est cum hac prima epistola ea, quae Cent. II. n. 7. posita legitur. Ex qua, Burgstorphii hujus fratris studia tunc moderatum esse Ruarum, patet, ipsumque hunc generosum Virum, nisi fallor, in Vniversitate Helmstadiensi sub id tempus studiis operam dedisse, aut certe in vicinia vixisse, ex eadem porro colligitur. Excusationi de reliquo, ut ab impacto Socinismo se purgaret Ruarus, destinatam esse, ipsum argumentum, vel obiter spectatum, demonstrat. Quam candide vero cum eo, cui innocentiam suam probare laboravit, egerit noster, eventus luculentissime docuit. Pluribus ea de re dictum est in Hist. C. S. Cap. II. lit. R. ubi annotatumne sit, nec ne (MStum enim nostrum inspicere jam non licet) Ernestum hunc Ludovicum a Burgsdorph Lugduni Batavorum medio hoc anno diem suum obiisse, Heinsiumque ei parentasse, haud recordamur.] EQVITI MARCHICO.
[note: p. 7] REcreavit epistola me tua a solicitudine, qua prius nonnihil tenebar, cum in hac affectum tuum tam calidum, nec ullis malevolorum susurris delibatum, ex intervallo regustarem. Quamobrem gratias tibi mirificas ago, speroque, te posthac etiam non aliam opinionem aliturum de me, quam de homine, qui propriam salutem, ut quisquam, habet cordi, nec sua voluntate malus aut invidus erit in aliena. Notari solet fatuitas Philosophorum quorundam, qui divitias, quibus uti nesciebant, matutino supercilio spreverunt aut abjecerunt. Quid vero, mi Burgstorphi, sunt omnes picorum thesauri, cum aeternae beatitudinis possessione collati? quam ego tanto mentis ardore persequor, ut pene taedeat aliarum quoque rerum curis, quibus haec vita tanquam aestu quodam exagitatur, spes amplius et vota consumere; quanquam alias non existimem, tam novercam mihi fuisse naturam, [note: 8] ut uni negarit ingenium ad artes, quibus fortunae gratiam peterem. Habeant alii quisque, quo cupidinem indomitam inter studiorum divortia fatigent: ego non melius, quam in veritatis speculatione conquiesco: quam cum tot opinionum venti huc illuc jactent, sic tamen in anchora divinarum literarum stare conor, ut nullis praejudiciorum fluctibus, quibus humanae vitae oceanus utplurimum intumescit, abripi velim. In hoc Dei beneficio glorior, quod nondum in cujusquam ego doctoris, praeterquam Christi, verba juraverim: atque ne ipsius quidem Lutheri summi viri, cujus doctrinam cum lacte matris imbibi, auctoritatem mihi pro lege esse, scis quam non obscure prae me tulerim, cum semel atque iterum dicerem, sententiam illius de bonis
page 6, image: ds0006operibus, [note: Non erat, cur Lutheri de Bonis Operibus doctrina offendiculo esset Ruaro; qui, quicquid duriorum assertionum, perinde uti etiam de Mose ejusque lege, de his pronunciavit, non aliter, quam comparate ad Evangelium et Justificationis beneficium, [gap: Greek word(s)] nobis per fidem promissum, accipi voluit, totoque, qui huc potissimum spectat, in Epistol. ad Galat. Commentario fuse explanavit; ubi vero ad sanctificationis, sanctitatisque ipsius genuinae ac DEO probatae, exercitium, cum fide arctissimo nexu conjunctum, ejusdemque fructum, descendendum erat, tam magnifice de illis sensit, ut vix quisquam cum eo comparari possit. Sed cum Socini, de Fide, obedientia DEI constante, Christi item negata vicaria pro nobis expiatione, et justitia nostra, non aliena, in justificatione hominum, ut caussa salutis nostrae, nostra ex parte spectata, eademque, non merito quidem, sed sola DEI optimi [gap: Greek word(s)] suffulta, placere coepissent hypotheses, non poterat non iste Lutheri, at Paulli auctoritatem sequuti, rigor displicere. Hinc illae querelae!] et humani arbitrii servitute, [note: En novum fastidii veritatis Evangelicae obtentum. Cui difficultati jam tunc obviam iverat Quaest. de Provid. et Praedestinat. editis An. 1596. summa perspicuitate AEgid. Hunnius. Quem deinceps in hujus libelli vindiciis similiter occupati Jac. Martini, Seb. Schmid et J. J. Zentgravius secuti sunt. Ut breviter, quod res est, dicamus, non dissimulabimus, esse in hoc opusculo Lutheri, An. 1525. edito, quaedam incommode scripta, ex adversarii Erasmi, pro viribus in conversione hominum naturalibus Scholasticorum sensu et ex philosophica pharetra certantis, contraria oppugnatione, notissimaque [gap: Greek word(s)] , nata, sed eadem tamen interpretationem bonam, si a scopo non aberres, haud respuentia: quam optime omnium distinctio infallibilitatis, seu hypotheticae necessitatis, ut vocant, atque ex adverso determinationis internae, physicae et insuperabilis, hinc necessitatis absolutae dictae, accuratior consideratio suppeditat Vt verba potius Viro bono, quod ipse in eodem libro testatus est, quam mentem rectam, defuisse videntur. De reliquo, uti revelationem, seu DEVM revelatum, potius, quam rationem, in his rebus, seu non absconditum, sed patefactum DEVM consulendum esse, ipse constanter docuit: Ita porro non male Guilh. Burnetius Tract. de Praedestinat. Lutherus, dixit, quum esset ex eo ordine, qui ab Augustino nomen tulit, adeoque a multis annis scriptis ejus cum veneratione legendis assuetus; non mirum, si sine accuratiori rei examine magistri sententias adoptavit, aut, si malis, ab illis prorsus liberari haud facile potuit. Neque etiam, credo, Ruarum haec difficulter agniturum fuisse, nisi Pelagiana Socini placita eum in transversum jam ante abripuissent. Genuina certe, deserendi veritatem, haec caussa non fuit.] videri mihi nimis rigidam, cum ex ea praesertim Calviniani suum dogma de Praedestinatione sane quam horrendum non omnino frigide deducant. Haec tamen dum dico, tantum abest, ut alios, licet a me diversum sentiant, intemperie fere jam epidemica condemnem, ut censeam, si quis summa fidei nostrae capita, quae non multa sunt, bene persuasa habeat, in quibus nullum magis, quam pietas seu innocentia vitae, commendatur a sacris Scriptoribus, posse quem in caeteris impune, modo ne cum pertinaci
page 7, image: ds0007proposito id fiat, hallucinari: qua de re doctissime, ceu solet, disseruit Jacobus Acontius Tridentinus jurisconsultus, theologus et philosophus excellens. Vale. [note: Scripta videtur haec epistola A 1616. et priori, quae Cent. II. n. 7. legitur, successisse, verisimile est.]
II. M. RVARVS JOANNI CRELLIO. [note: 9] [note: Amico et fratri quondam Altorphino, et nuper admodum, postquam beneficiis Jac. Sienienii, Palatinidae, aliquantisper sustentatus erat, in Krokierii locum ad Rectoris Gymnasii Racoviensis munus tandem evecto: ut vitae descriptio Pistoriana nos edocet.]
NUnc illud te rogatum velim, ut firmissimis mihi rationibus evincas, Pontificios, quamdiu suis placitis inhaerent, ad genuinam Christi Ecclesiam non pertinere, ac proinde nec salutis aeternae participes futuros: novi enim virum eruditione ac pietate minime vulgari, qui id etiam de severioribus illis, quales imprimis sunt Jesuitae, aliique zelotae (nam de vulgo inerudito aut Cassandri [note: Quos nonnulli Semi - Pontificios appellare solent, atque minus prudenter conciliationis, immo ipsius quoque Pontificiae doctrinae fundamenta ex illis peti a quibusdam solere, recte monent. Quos inter haud ita pridem b. Fechtius in Diss. de Cultu Imagin. §. 5. et de Origin. ac Superstit. Missae L. II. c. I. f. 656. seq. numerandus est. De Cassandro nominatim quid senserint ipsi Pontificii, b. Calovius in Histor. Syncret. L. III. f. 749. seq. testimoniis variis diligenter congestis ostendit, et Librorum prohibitorum quoque Indices demonstrant ad oculum. De salute vero hujusmodi hominum quid existimandum, nihil definio, sed Christo judicium Apoc. III, 15. sqq. explorationi conscientiae cujusque omnium maxime idoneo, relinquo.] gregalibus facilius aliquid fortasse concedi potest) dummodo nihil contra conscientiam delinquerent, affirmare non dubitaret. Nondum mihi, ut verum fatear, decretoria cum illo homine pugna, ad quam libenter tuis cum armis venirem, sed velitatio tantum hactenus fuit: in qua cum opponerem illi divinum crustuli consecrati cultum, quo potissimum inter Pontificios peccari, ut vix inter paganos foediorem fuisse putem; non eam Pontificiorum mentem respondit esse, ut ipsum crustulum, sed ut Christi corpus ex illo factum, religiosa adoratione prosequerentur, nec eos in objecto, ut scholae loquuntur, cultus, sed in illius praesentia hallucinari: qui error cum pio divinarum literarum praetextu speciose pallietur, et quantum vis alias sat gravis, multo tamen sit aliis minor inter illos, quos pro fratribus in Christo nos admittimus, regnantibus, prohibere nequaquam debeat, quo minus eadem judicii lance charitatisque [note: 10] mensura erga hos, [note: Rectissime omnium sentiunt, qui a Deo olim dicendam expectare sententiam malunt, quam pronunciare; praesertim cum et nostri errores in cultu non minus, quam doctrina, atque errantes distinguant laudabiliter. Caeterum minus olim periculi fuisse, antequam lux Evangelii denuo refulsit in Ecclesia, omnes fatentur; summo autem discrimine adhuc, omniumque maxime Apostatas, Romanensis coetus cives expositos esse, quicunque Gal. V, 6. 2 Thess. II, 9 - 12. 1 Tim. IV, 1 - 3. et cumprimis Apoc. XIV, 9. sqq. animo reputant, affirmant.] qua erga alios longissime in religione dissentientes utamur. a. d. XV. Kal. Nov. CICICCXVI.
page 8, image: ds0008
III. V. GRVNEWALDVS [note: Cujas ille fuerit Grunewaldus, juxta cum ignarissimis scio. Germanum fuisse, non est, cur dubitem. Fuit aliquando tempus, quo Lubecensem dicendum suspicabar; sed haesitat animus, quo minus illud ausim asseverare. Valentini praenomine usum esse, ex Epist. Remonstr. ubi n. 515. med. edit. ad eum breves An. 1632. a Ruaro. nostro litterae datae habentur, palam est. Sed patriam et fata caetera explorare penitus, ut dictum est, nondum licuit. Theologiae studia excoluisse, ac tandem ad Chymiae culturam deflexisse, hae ipsae epistolae docent. Quae etiam, quo animo fuerit, et quam laxa, in rebus ad religionem pertinentibus, sententia, ut paene omnia ad sanctitatem vitae revocaverit, addocent. B. Groschuphius libellum illi ingeniosum atque facetum de Germania milite destituta et eruditis sua ceu mole laborante An. 1677. Cosmopoli evulgatum, et in Nova Libror. variorum Collectione recusum, per conjecturam adscripsit: Quem tamen, si quidem in Placciano opere recte rationes initae sunt, diversum ab hoc nostro, Ruari amico, esse arbitror, et temporum quoque intervallum, paullo longius intercedens, ita sentire omnino jubet.] M. RVARO.
CLarissime ac dilectissime D. Ruare, constitui jam sufficienter ad literas tuas respondere, ideoque rogo te obnixe, da veniam, si quaedam prolixius deduxero, si etiam tumultuarie, prout mens dictat, scripsero. Confido amori et amicitiae tuae, ideoque circa latinismum minus ero anxius. Calamitosissima vestra tempora [note: Non alia puto intelligi, quam quae sentiebant sub id tempus (est enim haec epistola scripta An. 1618.) Remonstrantes in Belgio, ubi et inter quos, tanquam fratres, amicissimosque fautores, tunc Ruarus quoque vixerat.] ex animo doleo. Deus Ecclesiae suae clementer succurrat, ac funesta consilia avertat. Me quod attinet, per amorem nostrum te oro, ne mihi succenseas, quod tam raro ad te scribo, quodque nuper tam breviter. Hoc vero, mi frater, me non parum affligit, quod novorum scriptionem a me omissam tam moleste fers, cum scias me vita solitaria maxime delectari, nec in nova solere inquirere. Quod me obnixe rogas et mones, ne ullis rationibus nimium avocari me patiar a divinarum rerum meditationibus, pro tam salutari admonitione maximas tibi ago gratias, et quantum in me erit, operam dabo, ut et tibi et aliis, maxime vero meae ipsius conscientiae satisfaciam. Sed dubito, an id tam cito, et eo modo, quo plerique arbitrantur, sit futurum. Adhuc enim animo meo alte infixum
page 9, image: ds0009haeret exemplum Tauleri, qui antequam in notitiam illius laici [note: 11] venisset, magnus doctor et Theologus, atque in concionibus etiam satis et sibi et aliis felix videbatur. Sed cum a suo isto laico edoctus, quam frigide concionaretur, illius consilium secutus esset et biennium intra cellam suam assiduis jejuniis et precibus vacasset, tandem in Spiritus Sancti schola eruditus, tam fervidas et vivas conciones habere potuit, ut etiam auditores suos extra sese raperet, et in ecstasin conjiceret. Tum demum corda hominum permovere potuit. Considero et illud, quod, quamdiu adhuc vel scintilla superbiae menti ejus inhaerebat, concionari saepe non potuit, imo lachrymis etiam, suspiriis, et precibus in suggesto jam constitutus, a Deo dicendi facultatem impetrare non potuit; adeo, ut re infecta non sine maximo aliorum ludibrio (cui Deus ad reliquias superbiae extirpandas eum tunc subjiciebat) de suggesto descendere coactus fuerit. Credo, mi frater, te adhuc meminisse historiam, [note: Haec, quae Taulero, Johanni nempe illi Coloniensi et Argentoratensi monacho, A. 1379. pie defuncto, et a nostris quoque, inprimis vero b. Luthero, prae Scholasticis, atque ad hos comparate, celebrato, contigisse dicuntur, vulgo Tauleri vitae nomine, in ipsa etiam Francofurt. illa editione, An. 1692. seqq. evulgata, sub finem tomi posterioris leguntur, eum fere in modum recitata quo Paullus 2 Cor. XII, 2 sqq. fata sua prorsus singularia enarrat. Vnde forte fabulae suspicio orta est; cujus alias nulla prorsus in ista narratione vestigia reperiuntur.] nec puto te pro fabula habere: memini enim te haec non sine lachrymis me praesente legisse. Hoc igitur exemplo motus, mecum constitui, ministerii functionem non subire, priusquam a Deo in Spiritus Sancti schola sufficienter et pro tam sancti et ardui officii dignitate institutus fuero. Tales enim homines, quos Deus ipse ad hoc munus idoneos reddiderit, una concione plus emolumenti suis auditoribus afferre possunt, quam per omnem vitam omnibus suis concionibus praestare possunt ii, qui nullo divino instinctu tracti, nec [note: 12] sufficientibus dotibus a Deo instructi, sola aliorum persuasione et nutu moti, ad ministerium accedunt, et ea tantum subsidia ad illius functionem afferunt, quae ipsi propria industria ex autorum lectione, et hujus vel illius hominis imitatione, sine singulari et speciali [note: Supernaturale haud dubie in animum receptum admissumque, quo Verbum DEI [gap: Greek word(s)] semper gaudet, intelligitur. Illud certe, quod natura firmat genus Theologorum Ecclesiae plus nocet, quam prodest, eo quod gloriam DEI plerumque in postremis habet, sua vero, quibus trahatur, emolumenta, sive ambitioni litet, sive otio aut voluptati deditum sit, sive denique opibus inhiet, in acie collocat. Vivendo, immo moriendo et damnando, ajente Luthero, fit Theologus, non legendo et speculando. Haec si mens fuit Grunewaldi, non male de genuino Theologiae Candidato judicavit. Caetera Enthusiasmo similiora viderentur: quem tamen in sequenti epistola ipsemet a se amolitus est solicite.] Dei auxilio,
page 10, image: ds0010sibi compararunt. Qui quantum suis concionibus in vera Dei gloria, et auditorum salute promovenda, deinde praestent, tibi ut homini satis oculato (modo ipse tibi nimio personarum studio oculos non perstringas) ex ipsa experientia ignotum esse non potest. Plura non addo: considera quae scribo: si haec vera esse agnosces, veritatem non dissimula, nec te ipsum cum aliis decipe. Deum oro, ut oculos tibi et mihi magis magisque aperiat, ut videre possimus, ubi vitium sit. Haec perpende, veram et solidam Dei gloriam non [note: Non tantum, dicere voluisse nostrum, existimarem, nisi paullo longius, quam par erat, de rebus dogmaticis iniquius censendo, progressum esse, sequentia condocefacerent.] in eo consistere, ut homines a quibusdam erroneis in religione opinionibus ad saniores, (quae tamen et ipsae interdum dubiae veritatis sunt) quasdam sententias abducamus; sed ut eos ad veram pietatem, hoc est, ardentem Dei et proximi charitatem, ad salutis suae studium cum timore et tremore exercendum, perducamus. Hoc sine singulari Spiritus Sancti gratia (quae, ut in Taulero, cujus exemplum libenter repeto, videre est, sine serio jejuniorum, precum, caeterorumque Christianae pietatis officiorum diuturno exercitio acquiri non potest) nemo praestabit, utut millies ab aliis quibuscunque ad ministerium aptus judicatus fuerit. Temere in re tam ardua nihil est tentandum. Non hic videndum, [note: 13] quid alii de nobis judicent, quid de nostra eruditione, pietate, ad ministerium aptitudine statuant et pronuncient. Homines sunt, falli possunt. Nemo patiatur sibi persuaderi, quod ipse divinitus sibi datum non deprehendit. Possumus interdum indefesso studio, improbo labore, propria industria, etiam invita naturae Minerva, aliqualem rerum gerendarum dexteritatem nobis comparare, et talia etiam in rebus divinis praestare, quae non quivis praestaret. Sed haec non statim sunt divina, hoc est; a Deo profecta, etiamsi circa res divinas [note: Divina enim, ita recte sentitur, divine, hoc est, divino modo, uti, [gap: Greek word(s)] , tractanda sunt; sin secus, vappa tibi erit, quod per se suaque sibi insita divina virtute vinum saluberrimum erat, et esse poterat, divinaque gratia sincere oblata debebat, sanctissimum Dei verbum. [gap: Greek word(s)] dijudicanda esse, ita, ut, qui spiritualia tractat, ipse ex Spiritu Spiritus reddatur natus, cum magistro suo Paullus constanter tuetur. Qui aliter sentiunt, ipsimet, quid dicant aut defendant, sine dubio nesciunt, et Theologiae verae, hoc est, ingenuae, rationes ex Aristotelis ideis, formatisque hinc definitionibus, aestimant, Spiritus autem divini stylum negligunt.] et ad religionem spectantes, versentur. Tandem (licet sero) tempus
page 11, image: ds0011docebit, quae plantatio a Patre coelesti plantata fuerit, quae vero non. Quicquid a Deo venit, permanet, et utilitatem veram spiritualem adfert, charitatem, gaudium, pacem, longanimitatem, benignitatem, bonitatem, fidem, mansuetudinem, temperantiam, veros et infallibiles Spiritus Sancti fructus. Quicquid autem homines per se ipsos proprio arbitrio suo, absque instinctu, tractu, vel jussu divino sibi in rebus divinis proponunt, in eo nihil est laudandum praeter bonam intentionem; opus per se ipsum diu consistere non potest, nam non est a Deo. Consuletuum Belgium, utere tuo ipsius satis alioqui perspicaci judicio, et de rei natura non judica secundum externam speciem plausibilem, veritatem mox videbis. Nos hodie putamus, religionem Christianam consistere in scribendis libellis catecheticis, institutionibus, [note: 14] apologiis, refutationibus etc. Omnes laborant circa reformandam et inculcandam theoriam, nec considerant, quam periculosum (si Dei singularis instructio desit) hoc totum sit negotium. Homines sumus: theologiam et theoriam nostram petimus ex ratiocinationibus, disputationibus, propriis meditationibus, interdum sine accurata veritatis inquisitione. Quam proclivis hic lapsus? quantum hic periculum? Si enim nos in ratiocinando, meditando etc. (quod facile fieri potest) erramus, si autores etiam, ex quibus nostra depromimus, errarunt, et deinde theoriam nostram auditoribus nostris persuademus, obtrudimus, et, ut ea salva maneant, omnes ingenii nervos intendimus, vah quam male nobiscum re ipsa agitur, etiamsi nos id non sentiamus! Vtinam unus ille articulus [note: Multa sunt in his, quae de frigida variorum Theologorum tractatione controversiarum bene monentur; at falsum est, unicum de Charitate articulum, tameti in practicis, seu virtutum moralium serie, Primarius sit, inculcandum, et caeteros, quos theoreticos vocat, seu fidei dogmata, negligentius urgendos: Cum tamen utrumque genus doctrinae sacrae, credenda videlicet et agenda, scriptura sacra aeque diligenter urgeat, et a falsis prophetis, doctoribusque perversis, ut lupis, non minus, quam impiis, qua vitam, tanquam Ecclesiae propuciis, cavere jubeat. Quod vel epistolae Pastorales, ad Timotheum atque Titum scriptae, luculentissime comprobant. Pulchre hinc non ita pridem adversus. J. Tolandum, eadem propemodum sentientem, S. Rev. Mosbemius: Si nihil aliud, quam sanctam vitam postularet DEVS, omittere ae (fidei mysteria et credenda) potuisset, et omisisset certe, regulasque morum tantum sanxisset. Denique quomodo cum suprema illa DEI sapientia et justitia congruat, ut, licet homines ratione praeditos condiderit, parum tamen, quid illi de se sentiant, dicant, cogitent, curet, modo puriores vitae rationes sequantur, non video. Augustiorem ego de DEO opinionem concepi, quam ut mihi persuadeam, perinde ipsi esse, num quis in errore versetur, aut veritate sit imbutus etc. Vt omittam, eam esse quorundam, capitalium nempe, dogmatum nuturam, ut sine eorum cognitione mores inculpati ac labe vacui, hoc est, genuina sanctitas, quae ex fide oritur, nec esse possit.] de vera in Deum et proximum charitate
page 12, image: ds0012hominibus probe inculcaretur, et ut in praxi apud omnes floreret, opera daretur! quanto melius nunc haberet Respublica Christiana! Cur tantos sumptus in scripta nostra promulganda, et placita aliorum refutanda, nostraque defendenda quotidie profundimus, qui in longe diviniores et praestantiores usus impendi possent? Quando tandem disputationum, refutationum, apologiarum, finis est futurus? Vitam omnem in hujusmodi rebus, cum nullo, aut exiguo (ut experientia testatur) vere spirituali fructu conjunctis, terimus; vera interim pietas sepulta jacet, illamque restaurandi, conservandi, propagandi tempus [note: 15] et occasio, dum leviora tractamus, labitur: et sic cum hora mortis aderit, multos quidem libros scripserimus, vix autem unum hominem (utinam vero nos ipsos) ad verum Dei timorem et proximi charitatem converterimus, multaque destruxerimus, parum aut nihil Deo dignum exstruxerimus. Cur non potius sumptibus illis, quos in libros edendos insumimus, quosque aegre ac difficulter interdum ab aliis emendicamus, parcimus, et homines ad sedulam et solam Sacrarum literarum lectionem relegamus, eosque docemus, ut seriis et assiduis precibus veram illarum intelligentiam a Deo impetrent, missis interim nostris in illas commentationibus? [note: Haec si ita sint, cur Paullus prophetias non contemnere jubet 1 Thess. V.? cur idem donum, sive scriptis, sive oretenus in usum Ecclesiae adhibendum, prae caeteris toto 1 Cor. XIV. commendat atque praedicat? Magisterium hominum in rebus fidei abesse a Christianis ille jubet, at ministerium tanto diligentius celebrat et commendat. Videtur autem abusionum taedio auctor epistolae hujus a recta via declinasse, et errorem suum in altera responsione agnovisse. Nobis haec addere visum est, ne quid offendiculo hinc cuiquam oriatur, nostro praesertim hoc aevo, ubi eadem fabula hinc illinc luditur mutatis personis.] Si quid nobis prae aliis Deus revelat, nobis et Deo, et si cum fructu, et absque tumultu fieri potest, paucis cordatis sapiamus. Si volet Deus, alios haec eadem scire, eodem, quo nobis patefecit modo, ipsis quoque, etiam nostra non accedente opera, patefacere poterit. Alia est ratio, si Deus ipse publice docere vel scribere aliquid jubeat: tum enim Deo parendum est etiam praesentissima morte imminente. Sine Dei consilio et jussu si quid in reformanda religione, praesertim vero in theoria, tentamus, semper metuendum est, ne is sequatur exitus, quem omnes pii Belgae jam [note: Ea tempestate, qua Remonstrantes, a parte adversa male habiti, partim a muneribus publicis removebantur, partim in vincula conjiciebantur, immo et capite plectebantur, atque in exilium denique, quotquot fere supererant, ejiciebantur. Hoc enim tempore et proxime ante Synodum Dordracenam scriptam hanc esse epistolam, responsiones paullo post secuturae edocebunt.] dolent.
page 13, image: ds0013Ne putes, mi frater, velle me afflictis istis, qui jam in vinculis detinentur, insultare: absit a me tam profanus animus! Deum ex animo oro, ut eos liberet: ideo tantum haec de Belgio addo, ut diligenter ob [note: 16] oculos tibi ponam, quam nunquam satis tutum sit vel fructuosum, sine speciali Dei jussu, circa reformandas hominum dereligione opiniones occupari, utque evincam, debere Theologos omnes, ne nostris quidem exceptis, calamum ponere, nihil amplius de rebus ad solam theoriam (nam de edendis exhortationibus ad pietatem nunquam locutus sum) pertinentibus scribere, nihil refutare, nisi quod cum certissimo ac praesentissimo animarum periculo conjunctum est, et in talibus etiam refutandis non suae eruditioni ac consilio confidere, sed sapientiam ac successus a Deo petere. Quamdiu hoc non fit, quamdiu ultro citroque Theologi scribunt, refutant, defendunt, tamdiu vera pietas ex hominum animis exulabit, et membra Christi, hoc est, pie simplices homines, nunquam in unum corpus coalescent, sed ad finem usque mundi [note: Neque vero id est absurdum, cum Christus, ut probentur puriores et ingenui animi Ecclesiae cives, haec permissurum se esse per Apostolum suum affirmet 1 Cor. XI. Qui et lolium in hoc agro, nonnisi in extremo demum die, penitus exstirpandum esse, in notissima illa, quae Matth. XIII. habetur, parabola, clarissimis verbis praedixit.] manebit Ecclesia in sectas distracta. Si volumus Ecclesiae pomoeria dilatare, atque nos cum aliis coetibus, quos pro Christianis agnoscimus, conjungere, aliter nobis agendum erit, quam hactenus egimus. Non debemus propter solam professionem quosdam appellare fratres, alios vero (qui aeque pii sunt, ac nos) non item: neque debemus certis ceremoniis ac ritibus homines obstringere: omnia factiosa [note: Non sunt confundenda nomina discretiva et factiosa. Illa nec Spiritus Sanctus improbat Apoc. II, 15. qui et Christianorum nomenclaturam haud respuit primitivae Ecclesiae civibus impositam. Vt taceamus Sadducaeorum et Pharisaeorum [gap: Greek word(s)] titulos, passim a Christo et discipulis ejus usurpatos. Haec in eodem coetu, de reliquo consentiente, ob leves caussas, cujusmodi a Doctoribus assumta erant, cognomenta, recte a Paullo olim 1 Cor. I, 12. coll. IV, 6. seqq. rejecta esse, et nunc quoque, ob easdem rationes, repudiari, facile conceditur.] ac schismatica nomina (qualia sunt Pontificii, Lutherani, Calvinistae, Evangelici, Reformati etc.) sunt intermittenda, vel nunquam sine excusatione, animique ab hujusmodi appellationibus [note: 17] abhorrentis declaratione usurpanda, si quando sermonis circumstantiae ita videntur necessario requirere: pro suggesto nemo, ne illi ipsi quidem, quos Pontificios [note: Via haec silentii, ut vocant, ad concordiam Ecclesiasticam instaurandam toties commendata, e diametro elenchi justi et [gap: Greek word(s)] exercendi, dogmatici videlicet, officio, a Spiritu Sancto serio, ministris Ecclesiae praesertim, injuncto repugnat, et si ad Pontificios, tam errores quam errantes, et praecipue quidem Doctores, exporrigatur, tanto plus noxae habet, quanto gravius, Spiritu oris Christi conficiendum, esse Anti - Christum, 2 Thess. II, 8 Apostolus praecipit simul atque praedicit.] vocant, multo minus alii refutandi: ineptum
page 14, image: ds0014enim est, velle alios ferre, et tamen summo studio eos publice refutare. Obeatum istud primaevae Ecclesiae seculum, ubi pia simplicitas, et tamen fructuosa (multitudinis enim credentium eratcor unum et anima una) eruditio vigebat! Haec ideo, mi frater, apud te tam prolixe, ut me bene intelligas, nec putes me absque rationibus diligenter perpensis hic agere. Summa haec est. Si Deus ad munus ecclesiasticum me destinaverit, rogabo eum, ut ipse me sufficienter idoneum reddat, et exspectabo, donec ipse in messem suam me extrudat. Ego nec ipse me intrudam, nec ab aliis intrudi patiar. Frustra homo hominem in messem Domini sine hujus jussu provocat: neque Christus hoc uspiam jussit, sed potius praecepit, ut rogemus Dominum messis, ut ipse operarios extrudat. Huic igitur Domini Jesu praecepto omnes obtemperemus et noctes diesque Dominum invocemus, ut aliquos Spiritus sui robore instruat, qui orbem Christianum, tam misere hactenus Antichristi fraudibus (licet alibi plus, alibi minus) delusum reforment. Hoc si fecerimus, res erit salva: etsi non a Deo exauditi fuerimus (quis enim scit, num Deus, et quando iterum mundi tam insigniter flagitiosi misereri, et ad frugem eum reducere velit) tamen [note: 18] praecepto Christi satisfactum erit. Considera, suavissime Ruare, quod arduum sit negotium, quia sacrum: si igitur aliorum de me judicio magis, quam interno propriae conscientiae dictamini credens, temere vel imprudenter hic quicquam egero, metuendum mihi, ne loco divinae benedictionis iram Dei in me provocem: et tunc de meo agetur corio, nemo pro me luet: sed Deus meliora. Hic si erro, sancte affirmo, me ex simplicitate tantum errare: omnino enim ita, ut scribo, in animo sum persuasus: nihil fingo, nihil praetendo, nec (ut tu existimare videris) nimia mei abjectione superbire volo. Si igitur rectius quid hac in parte me docueris (modo fraterne et placide, id quod te facturum spero) facies rem Deo gratam, homine Christiano dignam, mihi utilem. Sin sententiam meam, et propositum meum errore vacare agnoveris, rogo te per amorem nostrum, noli me turbare, sed potius literis tuis me confirma, et precibus perpetuo juva. Vtinam in profundisfimum nihilum nostrum (cum Taulero loquor) nos immergeremus, nullitatem [note: Cujus in libro praestantissimo vom armen Leben Christi, qui primum in Francofurtensi editione tomo IIdo locum tenet, haec verba passim repetuntur, ejusdemque praecipuum etiam argumentum constituunt.] nostram ex animo agnosceremus, deploraremus, et Dei gratiam
page 15, image: ds0015imploraremus, utique nostri misereretur Pater ille misericordiae, sicut Tauleri (qui integrum biennium [note: Confer, quae supra ea de re dicta sunt.] prodivina ista gratia impetranda impendit) est misertus, et in tales concionatores (si quando concionatores nos esse volet) nos transformaret, qui saxea hominum [note: 19] corda in carnea, divina ipsius cooperante gratia, convertere, et ita veram Dei gloriam promovere possemus. Hanc Dei misericordiam et tibi, et mihi, et omnibus, qui illam desiderant, ex animo precor. Eundem quoque oro, ut illorum quoque misereatur, qui arbitrantur, se esse divites et ditatos, et nullius egere, et nesciunt, quod sint miseri et miserabiles, et caeci, et nudi: oro, inquam, Deum, ut ipsis oculos aperiat, ut agnoscant suam miseriam, et a Domino Jesu aurum igne purgatum, veras divitias, alba vestimenta, salutare collyrium, precibus ardentibus emant, ad paupertatem, nuditatem, caecitatem suam sarciendam. [note: Apoc. III, 17. seqq.] De studio Hermetico ita habe, me vehementer gaudere de illa occasione, quam benignissimus Deus, cui notum fuit, me ex animo semper desiderasse aliquid discere, quo vel Ecclesiae, vel, si Deo hoc non videretur (hic enim non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei) proximo cuique privato prodesse possem, mihi obtulit: imo cuperem tibi, ut dulcedinem hujus studii (non loquor autem de vulgaribus alchymistis) [note: Sine dubio ad eos hac distinctione respicit h. l. Grunewaldus, qui Chemiae studio, lapidem Philosophorum quaerendo, aurum argentumque dilapidant; de quibus non inutiliter instituta: Vtrum in republica tolerandi sint? disquisitio Viri Celeberr. D. D. Jo. Franc. Buddei, extat pulcherrima. Chemiae medicae autem, quando se sectari, arcana, ait, eaque magnis effert laudibus, aliorum forte disputationes, quibus simplicia permulti medicamenta, hisce arte spagyrica parandis, longe praeferre solent, vel ignoravit, vel certe earum non meminit, aut, si notae fuerunt, sine suffragio meliorum quorumcunque, universalis illius medicamenti amore, sprevit.] atque utilitatem, vel leviter degustasses, et beatum te dicerem, si tale otium et talis occasio in medicina Hermetica proficiendi tibi obtingeret. Vale, mi frater, nimiae prolixitati da veniam, et ad omnia in his contenta sufficienter responde, et quicquid novi habueris, mecum communica.
IV. V. G. M. RVARO. [note: 20]
DVlcissime frater, binas brevi interjecto spatio ad te dedi: spero utrasque tibi esse redditas. Nunc per D. Westenbergum responsum
page 16, image: ds0016exspecto, teque rogo, ut prolixe ad omnia respo deas, quae in meis continentur. Magister meus [note: Magister ille quis fuerit, non liquet: si quid per conjecturam assequi licet, Nollium intelligi suspicor, Professorem illum Bentheimensem, de quo ad epist. V. quaedam annotabimus. Vnde et epistolam hanc ad Ruarum Steinfurto Amstelodamum perscriptam esse, sunt, quae videantur suadere.] nondum rediit: si quid literarum ad eum dederis, facies illi gratissimum. Si quid de fratribus R. C. [note: Quod genus hominum illud fuerit, notum est. Hac tempestate eos, societate quasi quadam conjunctos, innotescere, aut certe inclarescere, magis magisque coepisse, rationes temporum condocent. Ea profecto, quae, (nescio, an ab ipsis illis sodalibus, si qui fuere, nec ne) promulgata fuit epistola seu Admonitio, et quam lucifugae isti thrasones his verbis obsignaverant: Datum die XVI. Martii ex invisibili nostre domicilio in agro Damasceno An. MDCXIX. proxime sequenti anno comparuit; fama autem illorum famosissima cum Confessione Fraternit. jam anno MDCXIV atque hinc porro MDCXV. MDCXVI. etc. semel iterumque Cassellis, Francofurti, Marpurgi, Dantisci etc. lucem viderat. Vtut ipsum Fr Christianum Rosencreutzium ducem nobilem inter Germanos, ut jactant et grandaevum monachum, anno MCCCLXXXVIII. natum, et paene Nestorem denatum esse, strenue mentiantur. Noster cur eorum meminerit, non alia caussa fuit, quam studium Chemioe, cui se deditum esse paullo ante scripserat; quibus laboribus et hos fratres insudasse ad jactantiam usque quis nescit? Reliqua ad responsionem Ruari rejiciemus.] interea notabile accepisti, mihi quoque significa, tuumque de illis judicium mihi expone. Ego per Dei gratiam bene valeo, quoad corpus quidem: animus multis gravibusque distinetur scrupulis. Cum enim mecum habito, video quam nihil mihi sit Christianae supellectilis. Sed ab hoc morbo liberationem ab animarum medico Christo Jesu quotidiepeto, ut et mysteriorum in Sacris literis contentorum revelationem: quippe persuasus, in nullius hominis scriptis acquiescendum esse quin meliora et veriora ab ipsa veritate sint impetranda. Plane ejus sum sententiae, in solis tantum verbis S Scripturae acquiescendum esse, et nullas in eam hominum explicationes consulendas sed tantum a Deo et ejus filio Jesu Christo Domino nostro sapientiam et intelligentiam esse petendam; quia ipse dicit Luc X, 22. Nemo cognoscit, quis sit [note: 21] Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Si ergo aeterna salus in Patris, et, quem misit. Christi Jesu cognitione consistit, haec vero cognitio ex Filii revelatione pendet, quis non videt tutissimum esse ab ipso Filio cognitionem istam precibus [note: Precibus sane, sed doctrina, lectione, meditatione, scriptis (coll. 1 Tim. IV, 13. seqq.) ut instrumentis, non neglectis, neque ipsis Doctoribus puris probisque spretis. 2 Cor. III. 2. seq.] impetrare? Revocare tibi poteris in memoriam, te ipsum aliquando coram me dixisse, doctrinam
page 17, image: ds0017de morte Christi, [note: Ita certe est: Si quid enim in doctrina Socini universa intricatum est, ea profecto, quae de morte et passione Christi agit (cum caetera in Systemate illo errorum melius cohaereant, ex negata videlicet divinitate Christi summa et aeterna deducta) pars sane totius Theologiae potissima, pessime comparata recte censetur. Non solum, quod substitutionem Christi pro nobis vicariam inficiatur, et [gap: Greek word(s)] seu sacrificium iilud in coelum demum rejicit, atque ipsum hinc sacerdotium metaphoricum fingit, totiusque Epistolae adeo ad Hebraeos praecipuum robur infringit; sed etiam ideo, quia expurgationem per sanguinem Christi, toties a Spiritu Sancto assertam, vel in praeparationem meram, ad regnum novum adeundum, ibidemque munditiem illam efficiendo, in nobis procurandam, vel nudam demonstrationem violenter rapit. Quae sane coacta esse, et ex hypothesi jam posita, ingenii ad incitas redacti abusione fabricata atque excogitata, nemo non intelligit. Quae caussa et haud dubie fuit, cur et ipse Ruarus tandem Socinum deseruerit, et Remonstrantium opinionem Socinianae anteposuerit.] quam Socinus in scriptis suis tradit, videri tibi nemus Pelium. Ipse ita sentio, et tibi libere fateor, quod mysterium de persona et officio Christi nondum intelligam; ideo Sacras literas solas legam, et Deum ac Dominum Jesum rogabo, ut coelestem et salutarem veritatem (quae non tam facile obvia est, ut multi putant) per Spiritum Sanctum me edoceat. Illa enim, quae hactenus sensi, mihi per omnia non satisfaciunt. Et per Dei gratiam video, hunc solum verum esse modum ad salutarem rerum divinarum cognitionem perveniendi, ut ab ipso Deo (lectione tamen Sacrarum literarum non exclusa) eam impetremus. O si Spiritum Sanctum haberemus, non opus haberemus ullo homine doctore in rebus divinis. Hunc Spiritum Deus mihi et omnibus, qui eum rogant, largiatur. Amen. Vale. XVJ. Octob. CICICCXVIII.
V. M. RVARVS V. G.
QVod literis tuis tardius respondeo, non alia de causa fit, amicissime G. quam quod morosis occupationibus, quibus distineor, tantum [note: 22] hactenus temporis subducere nequiverim, quod iis digne excutiendis, censendis, remunerandisque sufficeret: multa enim in iis narras, mones, doces, disputas, redarguis, ita denique sacra tua commoves, ut totum videaris hominem requirere, quique ociose singula ponderet, non obiter percurrat, aut perfunctorie delibet. Quanquam autem ne nunc quidem satis mihi vacet, prout vellem, obstrepentibus ingratis semper negotiis, ad quae natus mihi videor: ne tamen diuturniori silentio ansam sequius tibi de me suspicandi praebeam, tentabo nonnihil praecipuis literarum tuarum capitibus reponere: nam ut singula
page 18, image: ds0018curiose resumam, operae non videtur, neque tu ipse, sat scio, requires. Priusquam autem ad illa progrediar, de duobus te monitum ac rogatum velim; quorum prius est, ne sermonis elegantiam, quam ita fidenter mihi injungis, ab his literis exspectes; eam enim licet exactam nunquam possim, si tamen pro meo modulo qualemcunque praestare vellem, cogerer haud paulo diutius scriptionem hanc suspendere, quam utrique nostrum gratum esset: alterum est, ut libere me nonnunquam a te dissentientem aequo animo feras, neque tanquam desperatum relinquas, etiamsi prima vice rationes tuas non capiam, si modo ipsemet aliquid iis imposterum tributurus es, multo minus amicum abdices, etiamsi nunquam; assentiri enim volo, quousque tu veritati, [note: 23] lubens, assentari vero neque debeo, neque tu pro aequitate tua unquam postulabis. Nunc ad rem: in qua, ut minus aberrem, persequar, quantum potero, literarum tuarum ordinem. Primum autem transmitto illud de errore [note: Error hic in epistola non comparet praecedenti; unde in litterarum, quo deferendae essent, inscriptione commissum reor.] circa hospitium meum designandum; undecunque enim natus hic sit, sufficit eum velut in herba jam extinctum. De Joanne Geldro [note: Quis ille fuerit, ignoramus.] monitum id te velim, si quas ad ipsum literas mihi inscriptas destinaveris, ut addas inscriptioni, Amstelodamum ad Episcopium [note: Rembertum Episcopium, fratrem Simonis, quippe qui posterior Professor tunc erat Lugdunensis, ibidemque et hoc tempore habitabat, fratrem Ruarus indigitat, ubi hospitatus sit. Cujus quae fuerit in religione sententia, eaque propter fata multiplicia, inprimis vero quam truculenter paullo ante aedes ejusdem a plebe direptae sint, in Simonis Episcopii vita, a Limborchio adornata, copiose legitur narratum; ubi quoque, anno MDCXXV. demum ex hac vita eum Amstelodami excessisse, annotatum est.] illas mittendas: nisi enim id fiat, vix unquam me invenerint. Adventum tuum serio mihi promissum, jure quodam meo flagitare possem: (scis enim illud vetus, quod promissum cadat in debitum) nunc tamen, ut anni tempus video, sperare desino, at nondum optare: nec enim insignem modo voluptatem, sed etiam fructum in isto mihi propositum video, tum ad vitam, tum ad studia mea: quae quodadeo tibi cordi habeas, est quod eo nomine gratias agam maximas. Hoc autem scias, vix substiturum me [note: Cum comitibus, quorum dux et ephorus Ruarus erat, adolescentibus Polonis. Conf. Histor. Crypto. Socin. Cap. II. lit. R.] in Batavia ultra hanc hyemem, et cum vere in Britanniam, atque inde in Galliam [gap: Greek word(s)] [note: Cum DEO.] moturum: ante quod tempus si possim adhuc te praesentem complecti,
page 19, image: ds0019feram deinde patientius tot interruptam terris consuetudinem nostram, o quando tandem ad votorum meorum satietatem repetendam! Navim vestram tam imperito rectori credendam valde doleo: imperitum voco, non quod eruditionem illius sugillem, quae quanta sit, nescio, [note: 24] sed quod annos non plures habeat; qui si unquam, in eo certe requiruntur, qui clavum in tam undoso mari cursumque recte tenere velit. Vtinam vivat Palinurus [note: Ad quem haec respiciant gubernatorem navis, procul dubio Ecclesiasticae, obscurum est. E nostris, praeter Sigwartum atque Jacob. Hailbrunnerum, vix alius, quam Conradus Schusselburgius, qui Stetini vivere desiisse hoc anno MDCXVIII. inter Theologos legitur, mihi succurrit. Quorum neutrum tanto elogio, ex libro III. Martialis Epigrammat. desumto, mactasse videtur Ruarus. Haec ergo, nisi aliquis sacrorum Antistes scriptis haud cognitus, vel sectae alius hoc loco intelligendus sit, in medio relinquemus. Ad politicum enim virum principem haec spectare, quo minus cogitemus, eruditio, inter dotes successoris requisitas commemorata, fere prohibet. Quid si per rectorem navis, cum classis AEneae gubernatore h. l. comparatum, recens constitutus Gymnasii Bentheimensis, unde epistolam Grunewaldi scriptam esse, supra conjecimus, et paullo post ex Nollii laudibus atque amicitia cum Grunewaldo confirmabimus, Rector intelligatur? Magnam certe istic cum multis, postquam Vorstius Socino favere coeperat, intercessisse id genus hominibus amicitiam, abunde constat. Haec interim notanda videbantur, ne quis Palinuri nomen, ut proprium homini cuidam istius aevi, h. l. usurpatum, existimaret.] ille noster; cujus obitum tanto magis deploro, quod ejusmodi turbas post ipsum consecutas narras. Cum istinc discesseris, velim scire, quo tendas, ubive castra tua fixurus sis, annon in Liberia? [note: Sic Galliam esse Socinianis dictam, ex Indice Cap. II. Histor. Crypto - Socin. illustrato constat.] Ita quidem ego suaserim, licet tu videaris aliud, nescio quid, animo volvere: quem quid tam diu ab illis nostris suavissimis amicis abstrahat, quam in tuis ad G. Lucam prae te fers, exputare nondum queo. Si te veterum studiorum transfugium ita delectat, ut abdicata Theologi professione in Medicina posthac habitare velis, scis tu neque istic deesse, qui vota conatusque tuos insigniter provehere possint: quibus quos eruditione, et istarum rerum, quas tu nunc sectaris, notitia praeponas, paucos fortasis habebis, quos amore erga te, fidelium doctorum affectu, cum a Nollio, [note: Non alius hic procul dubio fuit Nollius, quam Henricus Nollius, Professor Gymnasii Bentheimensis, hoc est, Steinfurtensis, a Comitibus Bentheimensibus liberaliter conditi, et huc usque valde frequentati. Hoc enim officio se fungi ipsemet in Theoriae suae Philosophiae Hermeticae, Hanov. 1617. editae, titulo professus est. Ex quo simul, a quo Grunewaldus amore Chemiae imbutus sit, et ubi locorum, quod paullo ante conjecimus, sub id tempus vixerit, patet. De reliquo, utrum, quod Arnoldus in Histor. Haer. et Eccles. perhibet, postea Darmstad. Eccl. Minister. factus sit, nec ne? quaeve alia ejus scripta extent, quibus denique Theoria illa partibus constet, l. c. L. XVII. Part. II. c. 18. §. 26. videre licet. Quibus nihil addimus, quam inter eos hunc quoque Nollium fuisse, qui, caeterorum Rosaecrucianorum more, fumos vendiderit, utpote qui medicinam balsamicam, qua quis vitam in mille annos protrahere possit, jactarit conficiendam, et Patriarchas ante diluvium hoc beneficio philosophico donatos fuisse affirmare ausus sit.] rarissimo candoris et ingenuitatis
page 20, image: ds0020exemplo, discesseris, fere neminem. Quanquam, ut verum fatear, in eo tibi nondum accedam, quod animum a Theologiae professione ita fere penitus abducas: scilicet quia nemo concionem ad populum habere debeat, nisi qui in Spiritus Sancti schola eruditus, singulari illius instinctu ad concionandum agatur: quo quid velles, vix satis intellexissem, nisi Tauleri exemplum toties in hanc rem allegasses. [note: 25] Nec enim pium ullum concionatorem, licet Academias et Collegia virorum doctorum diu frequentaverit, multos libros imprimisque sacros diurna nocturnaque manu versaverit, ingenium meditationibus crebris exercuerit et subegerit, aliunde quam ex Spiritus Sancti schola divinarum se rerum hausisse notitiam professurum credo; utpote cujus opem, ut ista sibi omnia feliciter cederent, coelo semper advocaverit, atque etiamnum imploret: ejusdem idem instinctum sine dubio interpretabitur, quo se ad alios de religione instituendos, divinumque cultum promovendum propugnandumque, excitari atque inflammari sentit. Sed tuista omnia longe aliter accipis, Taulerique exemplo raptus animi subitos extraordinarios, ac propemodum violentos exspectandos censes, quibus in suggestum protrudamur: de quibus priusquam penitus aperiam, quid sentiam, ipsum illud Tauleri exemplum nonnihil excutiam, ut cum, quantum illi tribuendum sit, patuerit, reliqua tanto certius deducam Non afferam autem hic in medium, quod alii non pauci, quanquam animo meo temere, et fronte nimis dura, totum hoc, quod de Taulero jactatur, ambitiose excogitatum, et otiosorum monachorum de gregali suo purum putum commentum [note: Modeste ad negationem progreditur auctor. Quod enim, se non allaturum, inquit, in sequentibus studiose urget, et comprobare sedulo laborat.] esse: aliter profecto me, cum ista legerem, affectum sensi; nec ea mihi ridiculo fuisse aut leviter habita, testes esse mihi poterunt lacrumae calide profusae; quas tu hic ipsemet allegas. An tamen omnia, [note: 26] quae ibidem narrantur, prout verba sonant, et secundum literam, ut vocant, vera tunc existimaverim, non recordor, neque nunc, an sint, ambigere religioni mihi duco: tuamque ipsius fidem appello, mi frater, itane crude haec accipias, ut nihil allegoriarum subesse, vel subesse
page 21, image: ds0021saltem posse, suspiceris, nullam hyperbolen, nullam prosopopoeiam, nullam denique figuram hic agnoscas, qua res verae per fictionem quandam graphice repraesentari, et velut ob oculos sine mendacii crimine depingi solent. [note: Ita quidem fit nonnunquam, sed Poetis, sive ligata utantur oratione, sive prorsa; cujusmodi vel in fabulis Romanensibus obvia sunt exempla longe plurima: At de scriptore fatorum Tauleri talia cogitare, vix per styli simplicitatem, qua conscripta est, minime sucata illa vitae delineario, fieri potest, ut credamus. A quo tam rudi penicillo, candorem animi prorsus eximium spirante, fictorum illorum longe abesse institura; et impostoris characterem hujusmodi scribendi modum non reserre, nemo ignorat.] Nisi ita censeas, plus certe Taulero, quam divinis Apostolis, et primis Ecclesiae sanctae doctoribus, atque conditoribus, quos Spiritu Dei palam actos certo nobis liquet, imo quam ipsi Domino et Servatori nostro Jesu Christo, ex cujus plenitudine omnes accepimus, quicquid hic habemus, tribues. Nolo jam ipsam Tauleri ecstasin sub examen solicite vocare: de qua cur ei quisquam post tot jejunia, preces caeteraque pietatis ardentis exercitia, difficilis sit, non invenio. At ubi unquam fando auditum est, tantum hominum una concione veram in ecstasin raptos, et pro mortuis sine ullo sensu hinc inde jacuisse? De Domino Jesu legimus quod docuerit [gap: Greek word(s)] , [note: Tanquam potestatem habens.] non autem, ut scribae: quo factum, ut in admirationem et stuporem omnes adduxerit adeo quidem, ut etiam, qui ab hostibus ad illum capiendum emissi fuerant, consternato animo reversi, fassique sint, nunquam mortalium quenquam ita docuisse. Apostolorum sermoni [note: 27] similem quandam efficaciam atque vim adfuisse, dubium non est, cum una concionetria aliquando hominum millia ad fidem in Dominum converterint. At ecstaticos nunquam ibi legimus, et verisimile tamen est, Evangelistas rem tam insignem si familiare concionum effectum fuisset, non tacituros, sed vel verbo semel tantum indicaturos fuisset. Vnde jam et illud mirari subit, qui factum, ut, si in Tauleri concionibus tot auditores divino mentis deliquio correpti fuissent, nullis id historicorum [note: Non mirum est, tale quiddam, quod contigisse l. c. narratur, litterarum monumentis non legi consignatum: quoniam ipsius Tauleri pauci, et vix aliter, quam [gap: Greek word(s)] , meminere, et ipsum quoque Taulerum, virum modestissimum, ea propalasse, cum jactantia, ut alii solent, neutiquam credibile est. Hinc illud silentium. De monachis caeteris tanto minus erat, cur hujusmodi ostentationem expectares, utpote quos odisse potius sodalem rigidum et severum Catonem, quam ornando eidem operam dedisse, jam satis exploratum est. Nescio, utrum Matthiae Lauterwaldi: Judicium, quid de illuminati Tauleri Revelationibus, Ecsta sibus et illuminatione sentiendum etc. An. 1553. Wittebergae editum, cognitum fuerit Ruaro. Vnde plura forte de hisce discere licuisset, neque ipsi Arnoldo, suspicacissimo alias, improbata. Vtcunque sit; nobis haec ita, uti venditantur, evenisse verisimilius est, et a seculi istius quoque moribus, atque mysticae Theologiae cultoribus alienas haud fuisse, vel vehementes imaginationis commotiones, quae ecstasin imitarentur, norunt, quibus historiam mysticorum penitius introspicere licet.] monumentis ad nos transmissum sit, cum
page 22, image: ds0022neque clam esse potuerit factum tam insigne, saepiusque, ut credere par est, repetitum, neque credibile sit, illo saeculo, quo multa quoque levia, aut arte subdole composita, in miraculum ab hominibus credulis rapiebantur, rem tam insolentem alias et mirificam negligenter habitam, aut contemptam fuisse, praesertim cum haec non parum facerent ad religionem monasterio isti conciliandam, cui tum temporis monachi nimium quantum invigilabant. Quaeres, quo pertineant haec, quae de Taulero hucusque disputavi? non eo, mi frater, quod illius laudibus, aut virtutibus quicquam derogatum velim, quas in ipso juxta tecum praeclaras agnosco, sed ut te, qui illius exemplo totus nunc stupes, admoneam, ne nimis supine et inconsiderate, quae de illo legis, accipias omnia, aliosque propterea, quorum in concionibus ecstaticos [note: 28] nullos vides, censoria virga proscribas, et velut sexagenarios olim senes de ponte, sic hos desuggestu [note: Hunc enim, nisi eodem quoque modo, hoc est, divinitus agitatus, incalesceret, supra dixerat Grunewaldus, se conscendere nolle: Sic certe animum se induxisse suum verbis prae se ferebat.] dejicias. Ego enim non invitus concesserim, Taulerum, cum illius laici admonitu (de quo tamen quid sentiam, nondum penitus constitutum habeo) intra se ipsum reductus omnibus mundi curis valedixisset, inque castigandis cupiditatibus suis, et ad normam legum Christi exigendis diu occupatus fuisset, tandem etiam ultimam et fere indivisam sublimioris indolis comitem superbiam abdicasse, multo quam antea ferventiores ac plane vivas ad populum conciones habuisse, quibus velut fulmine quodam afflaret auditorum animos, et inflammaret, ut animo externato pene pro mortuis decumberent, ac tandem Spiritu recreati divino instar novarum creaturarum resurgerent: idque [gap: Greek word(s)] . [note: Per Hyperbolen.] revera designatum suspicor, cum in ecstasin delapsi ab eo, qui vitam Tauleri descripsit, narrantur. Ergo nihilominus habeo, dices, quod volo, eos demum ad conciones, cum fructu habendas, idoneos, qui ad modum Tauleri divinitus de mysteriis coelestibus eruditi fuerint: hicque jam incipies calide declamare in jejunas aliorum conciones, easque merito Gallica
page 23, image: ds0023nive aut Neronianis thermis frigidiores dixeris. Neque tales ego defendo, utpote quos scio saepe nullo gloriae Dei aut humanae salutis studio in suggestum prodire, sed Theologiam ut artificium [note: Recte haec monet Ruarus, et inter alia offendicula jam tunc artificiorum hujusmodi in concionibus formandis habendisque consectationes, immensum in modum deinceps auctas, numerari consuevisse, quibus Ecclesia purior exosa, verbumque DEI ipsum vile quodammodo, sive profanis hominibus, sive rerum novarum cupidis, redderetur, hinc patet. Vtinam recentiores, vel tandem, Paullum potius talia aversantem, et in Epist. ad Corinth. prima paene detestantem, sequerentur, quam homileticos illos, qui hodieque artem concionandi profitentur, [gap: Greek word(s)] !] aliquod habere quaestus aut honoris caussa, quos vere dixit Apostolus [gap: Greek word(s)] . [note: Cauponari verbum.] [note: 29] Illud nequaquam concoquere possum, ut omnes, qui nulla quidem extraordinaria coelestis numinis inspiratione, sed optimo tamen animo, synceraque fide res divinas tractant, populoque poscenti communicant, atro mihi carbone notes, concionesque eorum, tanquam vanas et inutiles pipulo differas. Quicquid enim tu contradicas, experientia mihi testis est, reperiri nonnunquam tales, ex quorum concionibus vix quisquam nisi religiosior abeat, idque in me ipso Dei gratia non raro sum expertus: si iidem tamen id non semper, nec apud omnes assequuntur, quid mirum? nunquid ipsius Jesu Christi et Apostolorum conciones eo semper fructu exceptae fuerunt, quo debebant? quae concionatorum culpa, si vel nullatenus, vel sinistre capiunt perversi mortales, quod dextre ab illis effertur? Si modo dextre: quod ego non in eo praecipue pono, si doctrina varia refertas, si commode dispositas, si verborum sententiarumque luminibus ardentes [note: Apostolo scilicet suffragante 1 Cor. IV, 20. coll. Gal. I, 10. cum tamen, non quid bene sonet, sed quid sanet, spectandum sit. Sacram alias non male Torneuticam, non Oratoriam, quisquis dixit, recte eam artis affectationem dixit.] ad populum orationes habeant, quod industria et exercitatione comparari potest: sed si affectu serio sanctaque conscientia verba sua prosequantur, ut appareat non in ore nata, sed e pio pectore [note: Optima haec omnium concionandi methodus est, quae a Davide etiam, immo ipso Spiritu Sancto, proposita, et a Paullo consulto repetita, brevique compendio: [gap: Greek word(s)] , comprehensa, 2 Cor. IV, 13. legitur. Caetera enim, quae ad ordinem attinent, ibidem, et sigillatim 1 Cor. XIV, ult. commendata, atque 2 Tim. II, 15. distinctius explanata, justa ad verba et res attentio, auditoriique status accurata cognitio, qualia esse debeant, vel mediocri ingenio praeditum quemque non difficulter edocebunt.] hausta esse, (si vis me flere, dolendum est primum ipsi tibi, inquit Poeta) si deinde precibus humilibus invocaverint messis Dominum, ut,
page 24, image: ds0024cum ipsi divinum illius semen in animis hominum jecerint, cum jactum rigaverint, ille, qui solus hoc potest, incrementum felix praestare [note: 30] dignetur. Non hic exspectandum putaverim, donec velut stimulis admotis a Domino ad colendum illius agrum protrudamur: sufficit, si ipse nos [gap: Greek word(s)] sive emittat: (sic enim in ilio loco, ad quem hic alludis, verbum istud cum plerisque interpretibus vertere malo, quam tecum extrudat.) Immo vero, quidni occupemus ipsi ultro, [note: Socini haec scholam olent, nisi forte, quod tamen nec loco convenit, nec scopo praesenti, ad privata colloquia respiciant. Hunc enim, cum asseclis, ad decora tantum retulisse modum illum vocandi, aeque ac ordinandi ministros Ecclesiae, constituta Republica Christiana, opinatum esse, at necessarium sibi haud videri, saepenumero scripsisse constat; invito licet Spiritu Sancto, qui Jac. III, 1. seq. Rom. X, 15. et Hebr. V, 4. coll. Tit. I, 5. etc. sacerdotio spirituali justos limites posuit, publicumque munus a privatis charitatis, si res ita feret, exercitiis probe distinxit, rerumque in Ecclesia, quae coetus est [gap: Greek word(s)] , perturbationi obviam, hac quoque ex parte, ivit. Quod, conscientiae religione convictus, et ipse paullo post agnovit Ruarus, et non facile libertatem illam usurpare suasit.] ubi sine turbis possumus, et divinae gloriae ratio id requirit, tam sanctum officium, nihil attendentes, utrum hoc nominatim injungat nobis Dominus, nec ne? An metuendum forsan, ne alacritati nostrae succenseat, qui voluntarium sacrificium maximi semper aestimavit? an non sufficit Christianos esse nos, quibus charitas a Magistro unice semper commendata fuit? cujus nescio, an sit ullum magis eximium officium, quam si alii alios pie moneamus, adhortemur, erudiamus castigemus, solemur, corrigamus, et si quid aliud est, quod ad utilitatem et salutem proximi nostri conducere putamus. Nec refert, pluribus hoc, prout concionatores, an unus uni praestemus: imo tanto illustrior fit nostra charitas, quanto plures fructum illius sentiunt. Hoc tantum caveamus sedulo, ne confusionem Reipublicae et [gap: Greek word(s)] [note: Confusionem seu ordinis desertionem.] inducamus, cujus, ut inquit Apostolus, Deus non est auctor. Itaque nec suggesta templorum conscendamus invitis iis, quibus in ista jus, nec coetus in publico per tumultum cogamus, immo nec istam in concionibus passim [note: 31] habendis libertarem facile usurpemus, quam Christus et ipsius Apostoli; quibus, utpote illi a Deo, his ab isto nominatim singulari ratione missis, sine dubio plus licuit, quam nobis. At si magistratus, aut populus, publicam in Ecclesia operam nostram legitime requirat, quidni pareamus invitari, et velut Dei nos vocantis vocem hanc interpretemur? hoc modo demus operam, ut virtutes illas studiose sectemur, quas in Episcopo Paulus Apostolus requirit: tum enim tantum
page 25, image: ds0025abest, ut reprehendi debeamus, quod oblatam de multis bene merendi occasionem hanc admittamus, ut etiam tanquam praeclarum opus, appetere possimus. Relege, mi frater, quae nostri homines [note: Quinam illi? Non alii, puto, quam in schola Socini enutriti; quos de missione ministrorum Ecclesiae copiose utique disputasse, sed, ut singulari aliqua ratione mittantur, delecti solenniter, opus non habere, immo nullo modo habere, nisi novam doctrinam, atque inauditam antea, afferant, in ipsa Catechesi sua de Eccl. c. 2. f. 305. asserere no vimus: Nos autem contra nec Paullum Rom X, 15. ad haec solum docenda necessariam illam vocationem adstrinxisse, neque prima tantum Ecclesiae plantandae tempora spectasse, sed juste constitutos per Ecclesiam, et, qui vices ejus obcunt, gubernatores districte requisivisse, quoad corpus Christi aedificandum in his terris durabit, ex Epistol. ad Ephes. IV, 11. seqq. scimus.] de missione ministrorum copiose hactenus disputarunt, et sine praejudicio perpende: Senties, ut spero, argumenta gravia, non minus contra tuam hanc sententiam, quam contra Pontificiorum, quibus potissimum opposita sunt, directa; tuam dico sententiam, de extraordinaria divini Spiritus agitatione: quam ego, ne erres, minime quidem vili pendendam, imo vero optandam et jejuniis ac precibus apud Deum quaerendam, nec tamen unicuique ecclesiae ministro praecise necessariam duco. Lege etiam, quae de ecclesiae constitutione contra eos, qui Eliam hic aliquando exspectandum censebant, Socinus in epistola quadam disserit, nec parum te, adminiculante Dei Spiritu, in hoc negotio juvabunt: quae, ut huc transcriberem, supervacaneum mihi visum est. [note: 32] At regeres, orare tamen jussit discipulos Christus Dominum messis, ut ipse operarios in messem sive extrudat, sive emittat, non autem quosvis in illam ultro procurrere. Non jussit hic, fateor: sed an vetat tamen, quod Apostoli toties alibi jubent, aliis alios omni studio atque officio ad communem [gap: Greek word(s)] [note: AEdificationem.] occurrere? Certum autem est, saepe nos orare Deum, et recte quidem, ac secundum ipsius voluntatem, ut ille vel in nobis, vel in aliis, singulari ratione quaedam efficiat, quae nostrum et illorum fuerat ultro facere: non excluditur ergo vel damnatur humanum studium et opera, cum Deum, ut illam excitet, rogamus. Quanquam et hoc in considerationem merito venit, qualis tunc temporis fuerit Evangelii annunciandi ratio; quae si diversa fuerit a nostra, quid mirum, praecones illius diversimode instructos esse? Enim vero cum adhuc in cunabulis esset Evangelium, nec mundo hactenus inauditum, erat utique necessarium, ut nominatim quidam deligerentur, qui reliquis illud annunciarent, imo vero ut extruderentur ad messem tum laboriosam et periculosam, tum ita amplam, ut pauci,
page 26, image: ds0026qui suam ad eam operam molliter appellati sponte obtulissent, nequaquam sufficerent. Quod si, diffuso postea Evangelio per totum terrarum orbem, passim sint, qui illud et amplectantur, et cum aliis libenter communicare cupiant, quid opus tum [note: Etiamnum opus est: partim, quia messis adhuc durat, ad quam sane operarii hi requiruntur, quorumve adeo, quia nonnisi cum mundo Matth. XIII, 39. illa finietur, opera constanter etiam opus erit: partim propter munus hoc Ecclesiasticum, ne nunc quidem, si recte gerendum sit, admodum laetum et acceptabile, immo tanto minus suave atque dulce, quo pejora ad finem mundi tempora passim, atque solicitudinem proinde etiam de animabus majorem ac difficiliorem fore, vaticinatus est Spiritus Sanctus.] istuc extrudere voluntarios? Sed nec necessarium erit, extraordinaria quenquam ratione [note: 33] hic instrui, sive ea sit inspiratio animi impetuosa, sive miraculorum edendorum potestas, sive caeterorum quid visibilium Dei donorum, quae nascenti Ecclesiae indulta fuerunt. Cui enim fini? an ad ipsum in munere suo confirmandum? an ad fidem apud auditores conciliandam? crediderim profecto, cum nullum sit aliud Evangelium, quam quod a Paulo, caeterisque Apostolis, ipsoque Domino nostro Jesu Christo semel praedicatum est, utrosque merito acquiescere iis debere, quae ad illius fidem inter mortales sanciendam semel patrata sunt. Sed non hoc, inquies, quaeritur, ut confirmetur denuo nobis Evangelium: sed ut cum fructu agnoscatur, hoc, quod praedico, verum esse Jesu Christi Evangelium, vehementi quodam spiritu opus est, qui, ubi me intus prius agitaverit, tandem foras prodeat, aliorumque mentes divino quodam furore agitare incipiat: et hic commemorabis mihi jam quoque Belgium meum, in quo cum reformatio sine tali spiritu tentata fuerit, hinc exiguus nimirum fructus, et tantae turbae nunc extiterunt, quas omnes pii merito dolent. Vt de Belgio tibi meo [note: Sic videtur Ruaro, quod hospitium tam benignum ipsi his annis praebuerat, esse dictum.] primum respondeam, quaero an exiguus hic tibi videatur fructus, quod intra paucissimos annos, ad centena hominum millia [note: Quanta fuerat hominum, Arminianam sententiam amplexorum, proximo ante Synodum Dordracenam anno, copia, hinc intelliges, Lector benevole. Nec est, quod mireris, cum jamdudum etiam alibi horridi illius absoluti decreti taedium plurimos ceperit, et hodieque sint non pauci, qui in Ecclesia Reformata idem abhorreant.] (ut leviter dicam) de praecipuo fere religionis capite, [note: Absolutum vel [gap: Greek word(s)] seu respectivum decretum de salute aut damnatione hominum indigitare Ruarum, liquet. Huic enim cumprimis infensi sunt et Sociniani: etsi non tam veritatis studio, ut factam esse electionem aut reprobationem intuitu fidei; aut [gap: Greek word(s)] praecognitae, ab aeterno (hanc enim DEI praescientiam rerum actionumque contingentium, specialem praesertim, illi prorsus negant) sed ut Pelagianismo suo, quo ducuntur, velificentur. A quo quam longe absint Remonstrantes, disquirant, quibus otium est. Nostrae certe Ecclesiae cum errore illo tetrico nihil est commercii, quae impediri tantum posse conversionem nostram malitiosa reluctatione plus peccando, nequaquam vero de nostro promoveri, sive inchoando, sive perficiendo eam, posse, praecunte Scriptura Sacra docet.] quodque male intellectum
page 27, image: ds0027tantam habet vim ad impietatem in animis hominum fovendam, rectius instituti sunt? ego profecto pace tua aliter sentio, qui coelestis [note: 34] gratiae [note: Ejus nimirum, quam et Pelagius quondam approbavit, in verbi divini praedicatione sola consistentem; ad cujus tamen applicationem salutarem non supernaturali gratiae operatione, sed dilucida tantum explicatione, inculcatione et commendatione, praeceptorum item ac promissionum, itemque comminationum, repraesentatione, cum mere morali animorum commotione, opus sit. Ita certe illico ipse mentem suam Ruarus planissime aperuit.] indulgentiam palam hic agnosco, nec unquam satis digne laudes illius dici posse fateor. Me privatim quod attinet, non possum satis amplas immortali Deo gratias agere, quod per tantum temporis spatium, quod hic sum, tam insignes mihi conciones de divinis rebus audire licuerit, in quibus cum multa forent, quae meum animum partim erudirent, partim in pietatis cursu plurimum juvarent, tum nihil fere falsi, quod alibi se passim offert, conscientia mea, quam tu nosti, reprehendere posset. De turbis nihil mirum, cum ipsemet Jesus Christus aperte praedixerit, non venisse se, mittere pacem, sed gladium, idque non ipsius tantum historia doceat, qui fere semper fuit [gap: Greek word(s)] , [note: In signum, cui contradicitur.] ut S. Simeon adhuc puero ominatus fuerat, sed etiam Apostolorum, qui tanquam [gap: Greek word(s)] [note: Conturbantes orbem terrarum.] passim accusabantur; a quibus suam Reformatores nostri fortunam utique segregatam nollent. Hoc tamen intrepide affirmo, decies majores futuras hic turbas, in tanta multorum insolentia et injuriis, quibus boni viri [note: Remonstrantes, quos inter erant, qui cum Socino non obscure, sed palam, faciebant: etsi hos ad certamen admissos haud esse, in Synodo subeundum, nimis mature insuper, a potentioribus auctoritate adversariis, abruptum, non ignorem. Adolphum certe Venatorem, de Divinitate Christi non magnifice sentientem, cum suis connumerare ipsi Remonstrantes dubitarunt, et quae alii moliti sint, clam caeteris, palamve, non latent.] praeter meritum afficiuntur, nisi modis omnibus nostri illi plebem suam in officio continerent, et ad mansuetudinem, tolerantiam, patientiam, tum verbis, tum exemplo suo deducerent, ut agnoscere debeas, non eruditione tantum nudaque veritatis cognitione, sed et vita plurimos hic profecisse: quod tanto magis diceres, si praesens adesses, et coram,
page 28, image: ds0028quae passim aguntur, et fiunt, attentis oculis intuereris. Redeo jam [note: 35] ad spiritum; quo si quis Evangelium agnosci genuinum optime putet, ille ne speciosa sibi imaginatione [note: Enthusiasmi matre a nonnullis eapropter dicta, tantoque foecundiori, quo vehementior et qualibuscunque ratiunculis firmata atque impraegnata est. Quae caussa etiam est, cur nisi normam Verbi divini, scriptis compreherist, alîquo modo sequantur, qui tales patiuntur assultus, modo in ignem, modo in aquam, qualia [gap: Greek word(s)] ille passus legitur [gap: Greek word(s)] , hoc est, in formas opinionum innumeras, infinitaque ipsosmet id genus homines dissidia rapiat atque conjiciat.] imponat, et ita Lesbiam habeat regulam, etiam atque etiam videat. Nimis faecundum est saeculum nostrum exemplis eorum, qui cum spiritus, nescio cujus, ductum secuti essent, in varios nihilominus errores delapsi sunt, et eodem alios praecipitaverunt: quod ex eo satis patuit, quia multis sibi modis ipsi sunt adversati, cum tamen una sit tantum veritas: nequid dicam nunc de impuris bipedibus, qui cum inter foedas libidines et quotidiana flagitia volutarentur, spiritum nihilominus et familiare cum Deo commercium magnifice crepabant. Noli, mi frater, existimare, invidiam me tibi cum tua sententia per has pecudes conflare velle, quem scio nihil in religione, quod cupiditates terrenas sapiat, nihil nisi sanctum ac coeleste cogitare: sed hoc tantum monitum te volui, quam nequiter multis saepe spiritus suus imponat, aliis quidem, qui elephanti corio circumtecti sunt, crasse aliis emunctioris naris subtiliter, imo etiam sub sanctitatis quadam specie, quod inter monachos non raro visum est: qui postea, nescio, quae opinationum monstra nobis pepererunt. Quod si tamen Dominus eousque te evehere dignabitur, ut divino Spiritus sui motu te palam in modum Tauleri, aliorumque nonnullorum sanctissimorum hominum, agitare velit, et in coelesti schola sine magistro [note: 36] de mysteriis suiserudire, quis ego sum, qui summae illius benignitati limites ponam, aut illius opes et amplitudinem indigner? quin potius ex animo tibi gratulabor, et supra mortalium conditionem felicitatem tuam efferam, et praedicabo: cujus et mihi votum quidem est, veruntamen spem intercipit indignitas mea. Qui enim tantam prae multis sanctis hominibus indulgentiam apud coeleste numen mihi polliceri ausim, quod variis meis delictis et flagitiis (proh dolor!) prae multis aliis saepius offendi? Interim pergam nihilominus in hoc sanctorum studiorum genere, quod exorsus sum alacri mente, et quoniam ista me sublimiori ratione, quam tu sectaris, profecturum sperare non audeo, insistam modeste vulgarem viam, et post privatam sacrarum literarum lectionem, religiosamque commentationem, audiam et legam
page 29, image: ds0029solicito suspensoque judicio doctores, quibus suspicari potero Deum aliquid coelestis gratiae impertivisse, ipsumque simul ardentibus votis solicitabo, ut vel hac ratione conatus meos promovere, et in laudem nominis sui, meamque simul et aliorum salutem et commodum perficere dignetur, nec ullius hominis auctoritate [note: Bene h. l. praejudicium, quod vocant, auctoritatis, et Magisterii, quae Christo soli competit dignitas, Matth. XXIII, 8. seqq. exclusis aliis omnibus, asserta, repudiatur; at Ministerium servorum DEI, 1. Cor. IV, 1. confirmatum, tanto solidius adstruitur. Vtinam neque hoc contemnerent Enthusiastae, neque illud nimium exaggerarent, aut certe reapse etiamnum sectarentur Cathedrarii, hinc inde in Papatu et crassiori et subtiliori Theologi!] in errorem me perniciosum abripi patiatur. Verum quidem est, quod in postremis tuis literis, quas dum in his exarandis jam eram, accepi, objicis, quod Filium nemo noverit nisi Pater, neque Patrem quisquam nisi Filius, et [note: 37] cui voluerit Filius revelare. Sed hoc tamen non ita putaverim accipiendum, quasi necesse sit, omnem hanc notitiam superne nobis a Filio immediate (ut vocant) infundi; cum ea quoque ab ipso revelata censeri possint, quae in scriptis Evangelistarum et Apostolorum, quibus coram aperuit omnia, tradita, vel ipsemet illius ope reperio, vel reperiri alii sufficientibus mihi argumentis probare poterunt. Quare noli quaeso, mi frater, sine gravioribus argumentis, quam hactenus attulisti, a me requirere, ut omnem alienam eruditionem, in investiganda veritate non modo ducem, sed et comitem averser, totumque hoc vel docendi vel scribendi res divinas studium penitus tecum damnem et explodam. Peccari quidem variis hic modis fateor, dum et abstrusissima quaeque tanquam divinorum secretorum conscii secure profitemur, incerta temere definimus, ob non necessaria [note: Neque haec improbanda essent, nisi ea quoque inter non necessaria, quae revera capitalia sunt, referret, et vix alia, quam quae ipso necessitatis charactere expresso determinata a Spiritu Sancto sint, creditu necessaria existimaret, sigillatim h. l. haud percensenda. Quae dum monemus, inter necessaria quoque gradu alia ab aliis distingui, erroresque plus minus periculosos esse, ac fidei constituendae, confirmandae et illustrandae, seu explanandae denique, sive utilitatem sive perniciem majorem minoremque nonnulla afferre, non negamus. Ipsa enim Scriptura quaedam [gap: Greek word(s)] nominat, et veneno atque fermento, noxia quae sunt, distincte comparat, ita tamen ut, quando illa subito, haec lente fidem et salutem subvertere docet, et haec et ista fugere, veritatesque oppositas hinc tanto diligentius consectari atque tueri jubeat.] lites intempestive serimus, contraque sentientes nigro theta superbe jugulamus, et ea quoque ipsa, quae verissima scituque utilissima sunt, non eo modo proponimus, quo servos Christi decet: sed an propterea totum hoc in populo Christiano necessarium institutionis genus proscribemus?
page 30, image: ds0030quo pone nos vel annum destitutos, et mirabilem ubique rerum faciem cogita. Nunc autem illud perpendas velim, si quis hodie veniat ad te homo simplex, et obscurioris alicujus loci sententiam a te cum lachrymis petat, qualem non ita pridem vidi foeminam quandam apud [note: 38] amicum meum ecclesiasten de praedestinatione satagentem, quid faceres tu? an redire domum juberes, et coeleste numen de illorum intellectu solicitare? pie tu quidem, et modeste: sed quid si jam fusas ille sibi preces, seque sic quoque exauditum se putare diceret, si quid per te sibi tandem aperiretur; quod quidem si a Deo non esset, iterum rogaturum se, ne pateretur id menti suae haerere? Obsequereris credo tandem instanti, mentisque tuae sententiam religiose aperires; addito tamen, non vetare te, quo minus aliter sentiret, si quid illi melius sive per spiritum, sive per alium hominem aperiret Deus, quem ut etiamnum invocaret serio moneres. Recte! quid si per literas idem a te nonnemo peteret, scriberes ad illum utique pari ratione. Sed quid si plures, et vel integer populus eodem te modo vel coram, vel per literas adiret? an vero recusares tunc operam tuam, quae a pluribus expeteretur, pluribus usui futura esset? non putaverim. Haec profecto ejusmodi sunt, ut excutere nondum possim opinionem, quam prolixe tuis literis oppugnas, institutumque studiorum meorum mutare, nisi fortiores machinas et arietes mihi admoveas: quos si habes, ut adducas tandem, etiam atque etiam rogo, idque sic, ut sententiam tuam, si fortassis eam nondum exacte perspexisse videor, clarissime proponas, subtexas deinde argumenta ordine, quibus eam firmari posse putas, ut eorum robur [note: 39] et vim vel admittam tanto melius, vel tanto fortius repercutiam. Ipsemet enim facile agnoscis, quam confuse pleraque, adeoque prout in solum forte venerunt, in literas hactenus ad me missas conjeceris: ut mirum non sit, si nonnulla me fugerint, quibus hac vice minime satisfecerim: ego autem sic animatus sum, ut recte vel mecum te, vel ipse tecum sentire cupiam atque desiderem. Ad chymica quod me vocas, gratiam habeo: ego illa jam a multis annis aestimo, consilioque, quod ad illa mihi das, lubenter utar, non alia tamen de caussa, quam ut per haec naturae miracula in auctoris omnium Dei venerationem tanto altius ascendam, et quaedam etiam circa illius naturam, et nostrum ipsorum statum, animae praesertim, quantum fieri potest, tanto rectius intelligam. Si dabitur, ut aliquando tecum conjunctus ea, quae tu magno nunc studio discis, bona fide excipere possim, digito coelum attingere me putabo: meo enim Marte ut multum hic proficiam, valde vereor;
page 31, image: ds0031et occasiones ejusmodi, qualem istic tibi natam gaudes, valde rarae sunt, et magno plerumque redimendae, cum mihi argentum, ut nosti, non multum affluat. Praefationem illam Crollianam, [note: Oswaldi, procul dubio, Crollii, notissimi illius Germanorum Chemicorum Patriarchae in Wetteravia et nati, et Herbornae, nisi fallor, hospitati, Basilicae Chymicae, An. 1609. Francofurti atque Coloniae forma 4ta impressae, intelligit praefationem; sed ubi eum laudaverit Ruaro, cum in praecedentibus epistolis non legatur, ad plures h. l. una opera responsum reddi, et nonnullas periisse, hinc colligimus.] quam tantopere dilaudas, diu est quod legerim, et erant, quantum recordor, in ea, quae gustui meo mirifice placebant, erant, in quibus haerebat aqua, erant etiam, quae palam improbabam: relegam tamen monitu tuo accuratius omnia, et sine praejudicio vel ad aurificis stateram expendam. [note: 40] Laudat ibi Crollius tres Theologos, Braunium, Winzium, [note: Non sine caussa aliis litteris hunc exprimi jusserunt filii Ruari Theologum, qui, fateor, nec mihi notus est. Jo. Weitsium namque indigitari, scriptis Chemico-Theologicis clarum, de quo P. III. Hist. Haer. et Eccl. c. VI. §. 26. Arnoldus, caussas dubitandi habeo.] et Weigelium: quorum postremi nonnulla habeo, plura vidi, quae tantis encomiis illi digna fuisse visa, valde miror, cum, quae sunt hic insignia, communia fere sint illi cum non paucis piis scriptoribus: caeterorum vero non adeo magnum apud me sit precium. Cupiam tamen scire, si quid caeteri praeclarius habeant, et occasionem quoque illa nanciscendi, si quam noveris commodam. De fratribus Roseae crucis [note: De sectae hujus sub id tempus initiis, hoc certe nomine tunc inclarescentis, superius quaedam jam sunt observata; quibus in praesenti, quoniam Ruarus de origine ejus disseruit, mentemque suam exposuit, nonnulla addere volupe est. Et primum quidem non male a faceto homine eam esse confictam, ut Ruarus suspicatus est, etiam ipsi credimus; at quis iste fuerit, nisi Sperberus ipse (Julius ille, tot scriptis et larvis assumtis clarissimus agyrta) videatur dicendus, non definimus. Quae tamen quando affirmamus, non de rebus et methodo, seu Chemica studia cum Theologicis miscendi, horum hominum more loquimur: Haec enim jam superiori seculo XVI. AEgidio Guthmanno potissimum duce, et primo omnium Theophrasto Paracelso patre, cognita fuit; sed de nomine et fama publicata, peculiarique societate efficta, agimus. Ac proinde nec Theologos tres, quod Brellerus asseruit perperam, neque b. J. Val. Andreae, ineptos hos homines, ut notos jam tum, commemorantem et ridentem, neque etiam Illustrissimum quendam Principem, quod Ruarus putavit, neque denique J. Jungium Hamb. Prof. auctores arbitramur fuisse, sed ex ipsis sodalibus nugivendulis nugas has ortas, ad aliorum animos ad haec studia accendendos magis, censemus. Quae quando breviter exponimus, ad uberiorem hujus sodalitatis notitiam b. Christ. Steph. Kazaueri, nobis quondam amici, et praematura morte in parochia Noribergensi Rukersdorffensi An 1722. pie defuncti, de Rosaecrucianis diss. Witteb. An. 1715. publicatam, perdoctam et diligentissime scriptam, L. B. ablegamus. In ea certe, quicquid propemodum ad Historiam tenebrionum horum pertinet, cum scriptis etiam enumeratis, plene enarratum est.] judicium meum libenter suspendo, donec adultior aetas uberiora
page 32, image: ds0032nobis de illis pandat. Fui diu primum in ista sententia, hominem quendam facetum, ut evocaret curiosa nostri seculi ingenia, fabulam hanc in vulgus sparsisse: neque deerant, qui choragium illius ad illustrissimum quendam in Germania principem [note: Fallor, an Mauritium, Landgravium Hassiae, in Medicina quoque et Chemicis studiis doctissimum, subinnuit noster. Quam sententiam, cum nemini hucusque, neque Kazauero etiam, in haec sedulo inquirenti, cognita fuerit, visum est, distinctius paullo explanare: Ita tamen, ut injuriam fieri, curioso, fateor, harum aliarumque rerum, Principi putaverim, eumque plura et seria magis, quae ageret, quam nugas hujusmodi, existimem.] speciose referebant. Nihil autem ab hac opinione me magis abduxit, quam illa a Multero [note: Nemo mihi harum rerum scriptor huc usque innotuit, neque ab aliis mentionem ejus factam esse, observavi. Quid si male exscriptum nomen Dav. Mederi, Nebrae in Thuringia Pastoris, auctorisque Judicii Theologici de Rosaecrucianis, A. 1616. editi, corruptum referre dicas?] edita historia, a te modo mihi missa: pro qua gratias, quas possum maximas ago, quam vis illam legerim jam pridem, et sciverim etiam priusquam typis emitteretur, adeoque mirer, vel non narrasse me tibi illa, quae toties aliis retuli, vel illorum te non recordari. Successerunt alia deinde argumenta, quibus persuadeor, ut credam hoc hominum genus hinc inde sparsum delitescere, et mirabilium rerum notitia atque editione praecellere, an omnium tamen, quae de illis passim jactantur, Deus [note: 41] novit, et dies veritatis mater aperiet. Mihi quidem illud Epicharmi alte sedet [gap: Greek word(s)] . [note: Memento diffidere, id est, nemini facile credas.] Neque sum tamen ex illorum hominum genere, qui testem [gap: Greek word(s)] , [note: Ex tabulis aut codice Jovis, id est, divina autoritate.] ut est in proverbio, semper requirunt. Librum, quem cognominis tibi Grunevaldus noster misisse scripsit, hactenus nullus vidi. Suspicor autem, eum adhuc in itinere haerere cum aliis quibusdam, quorum nunc quoque exemplaria a me petivisti, quo fine nescio, cum totum hoc scriptorum theologicorum genus ipse damnes. Cunaeum de republica Hebraeorum [note: Libellum istum bonae frugis, et ex fontibus rectius, quam a Menochio et Sigonio factum, tunc primum An. 1617. evulgatum, ex merito laudat Ruarus. Caeterum nec injuria opinionem illam de Melchisedeco, qui fuerit ipse Christus, quam operose ille L. III. c. III. adstruxit, et, nisi fallor, in Vate suo etiam defendere conatus est Molinaeus, ridet. Quis enim non animadvertat, ab Epistolae ad Hebraeos scriptore divino eum assimilatum esse Christo, certe non sibi ipsi dici, et typum sacerdotis summi appellari? De disputatione quod superest ipsa, et quisnam Rex ille idem Annius atque sacerdos fuerit, hoc loco disserere non convenit.] legi, neque parum inde, quod fateor, profeci: quanquam intercurrunt
page 33, image: ds0033nonnulla, quae malim judicii severioris lima ab illo admorsa fuisse, quaedam etiam, in quibus lauro tibi opus esset, cujus esu risum coerceres; quale est hoc, quod ex epistola ad Hebraeos probare conatur, Melchisedecum ipsum fuisse Christum; in quo sane mirifice sibi placet, cum nihil in toto libro frigidius et ineptius mihi videatur. Nova quae hic agantur, non est, quod a literis meis exspectes. Habebis ea non modio, neque trimodio, sed ipso horreo a Westenbergero [note: Cent. II. Ep. 18. extrema Johannes Westenbergius vocatur, et Westphalus patria dicitur fuisse.] nostro, ad vos reduce: quem suadeo, ut in chymicis nonnihil excutias: existimo enim manuscripta quaedam in illius manibus esse, quae te vidisse non poeniteat. Nactus sum non ita pridem duos libellos chymicos, qui mihi quidem insignes visi sunt, itaque statim eos tibi destinavi: rogo, ut eos aequi bonique consulere velis, et si quid ex iis praeclarum didiceris, [note: 42] id mecum aliquando communicare. Video chartam mihi defuturam, si longius pergam. Conatus sum, ut institueram, praecipuis literarum tuarum capitibus satisfacere: quod si assecutus sum, laetor: si quid neglectum, aut omissum, aut non satis commode dictum est, id, si me monueris, imposterum corrigam. Vale dulcissimum mihi caput, et salve, tum a discipulis meis, tum ab aliis quibusdam amicis tibi notis. Eid. Nov. CICICCXVIII. Lugduni Batavorum.
VI. V. G. [note: Epistolae hujus auctor idem est, qui superiorum, Valent. Grunewaldus: qua ad praecedentem Ruari iterum respondet, novaque dubia movet; in caeteris vero mentis suae prioribus exposita sensa dilucidius explicat; ubique autem valde laxam in rebus sacris, et comparativa, ut nonnulli vocant, Theologia sententiam animo ejus insedisse produnt.] M. RVARO.
CLarissime ac dilectissime D. Ruare, ut tuis literis breviter, quantum quidem per otium licet, respondeam, primo omnium maximas tibi gratias ago, quod par pari referre, meique causa tantum temporis gravissimis occupationibus tuis subtrahere volueris, ut prolixe scriberes. Plurimum certe hoc nomine tibi debeo: solvam autem quodcunque potero.
A Theologiae professione animum me abduxisse fateor, si addideris spontanea et ultronea; hanc enim plane abdicavi, non autem (ne erres) ipsam Theologiam, a cujus studio ne latum quidem unguem discedere unquam volui, imo nunc eo minus volo, quo magis illius tum
page 34, image: ds0034necessitatem, tum utilitatem perspicio. [note: Forte ex praeceptis Chemicis, quae animum purum, DEI que veneratione singulari imbutum, ex mente paene omnium, exposcunt, cognitam. Ita certe, quae disputata jam ante fuerant, credere jubent.] Quae de Taulero injeceram, quod tam operose excusseris, in eo laudo tuam, mi frater, industriam, [note: 43] imo et gratias tibi hoc nomine ago, quia scilicet agnosco, te ex pio erga me affectu laborem hunc suscepisse. Interim quae contra me affers, parum me movent. Conjecturis enim tantum, non rationibus illius historiae veritatem in dubium vocas. Nam quod ipsius Domini Jesu ejusque Apostolorum exemplum mihi proponis, ex quorum scilicet concionibus non constet ullos in ecstasin raptos esse, non video, quam apposite abs te factum sit. Si enim hoc argumento ostendere conaris, non esse verisimile, Tauleri concionibus hoc effectum esse, quod nec ipsius Domini Jesu, nec Apostolorum concionibus effectum sit, (ut scilicet jam supponam, certo constare, hoc Christi et Apostolorum concionibus effectum nunquam esse) vide, annon eodem argumento quispiam uti potuisset, qui, si Christi miracula vidisset, interim nescivisset, Apostolis majora etiam faciendi facultatem a Deo datam fuisse, postea vel auditione, vel lectione accepisset, majora ab Apostolis [note: Agnosco et ego vim hujus responsionis, atque dubiis, a Ruaro motis contra Tauleri fata virtutemque in dicendo singularem, illis parum roboris inesse, et si infringere ea hac ratiuncula ille velit, satisfacere posse plane credo.] miracula facta fuisse iis, quae Christus ipse edidisset. Sin illo argumento tuo vis evincere, non esse necesse, ut tales hodie sint ecclesiastae, qui concionibus suis auditorum animos ad deliquium usque permovere possint, quia scilicet nec Christi, nec Apostolorum concionibus tale quid factum sit, jam non pugnas contra me: neque enim unquam ita ego sensi, neque in meis literis affirmavi, tales esse debere [note: 44] concionatores, qui ad exemplum Tauleri animos auditorum percellant: sed tantum asserui, si in Spiritus Sancti schola (ex qua Sacrarum literarum studium non exclusi) eruditi essemus, neque scriptis hominum, [note: Adde: Coeco obsequio, ut Sectarii solent; sic enim cum Paulli pronunciata sententia 1 Cor. VII, 23. conveniunt. Neque etiam aliter vaticinium Jer. XXXI, 34. quam de inculcatione operosa et superciliosa Magistrorum atque Dictatorum sacrorum auctoritate sua, quasi dominantium, ut solebant sacrorum Judaicorum Praesules, neutiquam vero de opera interveniente hominum, ut Ministrorum, quod eventus etiam docuit, intelligenda sunt.] qui testimonium infallibilis veritatis non habent, Theologi nostri incumberent, tales etiam conciones haberemus, quales Taulerus habuit. Haec fuit mens mea in alleganda illa Tauleri historia, cujus veritatem apud te tunc praesupponebam, et nunc quoque (cum nihil
page 35, image: ds0035absurdi vel impii contineat) credere malo, quam undique conjecturas conquirere, quibus eam impugnem: interim salvo amicitiae nostrae jure sensu tuo hic te abundare libenter patior. De missione ministrorum prolixe tecum disputare, non est animus. Vt enim concedo, posse aliquem, qui divinitus missus non sit, alios erudire, monere, solari etc. ex solo charitatis praescripto, ita nego, hoc esse operari in messe Domini: operarios enim in messe Domini cum Sacris literis nullos alios agnosco, quam quos ipse Dominus in eam vel extrusit, (ut Erasmus et Tremellius in Syriaca versione [note: Latine nempe reddita, quae in Hanoviensi Bibliorum Junio - Tremelliana editione praestantiori, forma 4to majori A. 1602. excusa, et e Graeco fonte a Beza adornatae opposita, rarius autem seorsim, comparet: Memini tamen locorum ab aliis excerptorum, testimoniorum, quibus [gap: Greek word(s)] generatim pro ablegatione qualicunque Graeci leguntur usi.] habent) vel emisit (ut Beza.) Quod vero inquis, si magistratus aut populus publicam in ecclesia operam nostram legitime requirat, velut Dei nos vocantis vocem hanc interpretandam esse, vide, an non etiam hoc modo febriculosos illos ecclesiastas, [note: Vitia animorum hominumque et instituta Ecclesiae, illa quidem ad conscientiam cujusque, haec ad ordinem in coetu diviniori observandum spectantia, heic commisceri liquet.] qui Theologiam ut artificium aliquod quaestus aut honoris causa habent, quales hodie multos dari ipse fateris, quasi a Deo vocatos esse innuas, quippe quorum ipsorum quoque publicam [note: 45] operam magistratus aut populus requisiverit. Ministerium ec clesiasticum sublatum non volo: facile enim mirabilem ubique rerum faciem cogito, si eo vel annum populus destitueretur. Sed an statim, mi frater, sequitur, defuturos ministros, nisi vel ipsi operam suam offerrent, vel a magistratu populove ea requireretur? Nimis anxii sumus, ne messis Domini inculta jaceat, nisi vicem ipsius in emittendis operariis obeamus. Itaque plane non statuo, tollendum esse S. ministerium, sed tantum contendo, majorem exinde ad Deum gloriam redundaturam, si, quod facere jussi sumus, ipsum oraremus, ut operarios in messem suam ipse extruderet vel emitteret. Multis spiritum suum imposuisse non nego: interim tu quoque non negabis, dari et impetrari a Deo posse spiritum, a quo, ne nobis imponat, metuendum non sit: alioqui frustra monuisset D. Johannes eos, ad quos scribit, ut sicut unctio, [note: Quasi vero de unctione, [gap: Greek word(s)] nobis obtingente, sermo esset optimo Johanni! De ea certe, qua per praedicatum DEI verbum potimur, loqui Apostolum, vel ex epistolae hujus c. I, 1-5. sqq. et c. V, 13. sq. manifestissime elucet.] quam accepissent, eos doceret, in ea manerent. Hanc igitur
page 36, image: ds0036unctionem sive hunc spiritum qui habet, facile cum discernet ab illo, qui aliis imposuit. Et in hujus spiritus schola divina mysteria de persona, officio, morte Christi, et aliis, de quibus tam multum hodie scribitur ac disputatur, addiscenda esse statuo. Licet enim ista omnia in Sacris literis consignata sint, non tamen ita plene explicata sunt, quin suus quoque Spiritui sancto in nobis erudiendis locus [note: Est Spiritui Sancto in nobis erudiendis utique locus, immo etiam princeps; sed utrum praeter et extra verbum scriptum praedicatumque, in rebus fidem et salutem nostram attinentibus, quemquam erudiat, illud est, de quo disceptatur. Subjunctis ergo sibi, quibus alias utitur Numen optimum, instrumentis, haec eum haud operari, atque seorsim in animos hominum ingredi, probandum fuerat.] maneat: alioquin [note: 46] tam bonis, quam impiis divina mysteria essent exposita, contra ipsius Domini Jesu doctrinam, qui margaritas porcis objici noluit. Vnde etiam constare potest, quantopere illi errent, qui ita ad amussim divina illa mysteria (non loquor de rebus scitu ad salutem necessariis, quae potissimum in praxi [note: De praxi si sermo sit, ad quam et credenda nos deducunt, bene; de praeceptis ipsis moralibus autem si loquatur Grunewaldus, male censuit. Neque enim haec scitu, ad salutem potissimum, esse necessaria, sed dogmata de DEO Christoque, et caetera fidem constituentia, Verbum DEI multoties testatur; quibus [gap: Greek word(s)] proxime subjicit, atque ex credendis, ipsisque adeo fundamentis fidei deinde elicit Scriptura passim; inprimis Paullus, in omnibus fere epistolis regulas vitae mysteriis fidei subtexens. Quod si et praecepta morum, ut faciamus, quae sancta sunt, necessaria ideo existimavit, quia, nisi cognita divina voluntate recte agere non possimus, perspicuis magis verbis et sine vilipendio credendorum id mallemus dictum.] consistunt, et omnibus proponendae sunt, ut impii quoque sese convertendi occasionem habeant) toti mundo proponunt, vel se proponere autumant, ut nihil, de quo dubitandum sit, restet. Vnde vitio mihi dari non debet, quod sentiam, libros de jam nominatis similibusque mysteriis Theologicis edendos nullos esse, non tantum, ne alii per nos, si forte erremus, in errores conjiciantur, sed etiam ut eo commodius omnes Christianorum coetus in Christiana charitate coalescere [note: En mysterium horridae illius, quanta quanta est, in dogmatibus fidei indifferentiae! Aliter Paullus, qui genuinam nonnisi ex fide recta charitatem profluere, Gal. V, 6. docet, et alibi agnitionem veritatis secundum pietatem justo ordine rectius conjungit, eosque etiam, qui puram doctrinam non tuentur, anathemate ferit. Vt omittam, quicquid ex fide, eo sensu, quo alias in epistola ad Romanos tota hoc vocabulo utitur, ingenua non ortum est, pro peccato potius, quam vera sanctitate ab eodem Rom XIV, 23. haberi, solam certe persuasionem, verbo DEI haud innitentem, quocunque etiam fuco ornata sit, superstitionem potius, quam pietatem veram parere, quis nescit? Tantum abest, ut sola dilectio rem omnem in Christianismo conficiat. Rectissime in Cant. Cant. Bernhardus: Quid-facit sine dilectione eruditio? Inslat: Quid sine eruditione dilectio! Errat. Quae per experientiam quotidianam, his nostris praesertim temporibus, confirmata esse, non tam scimus, quam dolemus.] queant: quod certe fieri non potest,
page 37, image: ds0037quamdiu disputationes illae, ubi una pars alteram pro adversaria semper habet, manent. Interim tantum abest, ut doctas et pias aliorum commentationes in Sacras literas, quatenus scilicet historiam et phrasin illustrant, rejiciam, ut ipsemet autores ejusmodi desiderem, sicut tu ipse nosti: immensa tantum illa volumina de persona Christi et officio, de essentia Dei, et similibus, quae in mysteriis sunt ponenda, et, si sufficienter ex Sacris literis agnosci nequeunt, a solo Deo (qui ipse sese optime nobis revelare potest) sunt petenda, improbo, tum quod veram Dei et Domini nostri Jesu Christi gloriam parum promoveant, [note: 47] tum quod obstaculo sint, quo minus dissidia illa, quibus ecclesia Christiana hodie misere lacerata est, cessent, veraque charitas postliminio redeat. Quod vero miraris, in quem igitur usum ipse libros illos desiderem, hoc ipsum ego vehementer miror. An non perspicis, posse me libros aliquos, postquam scilicet jam publice prostant, ob privatum aliquem usum cupere, interim, habito utilitatis publicae respectu, malle, ne unquam hujusmodi libri deinceps ederentur, vel etiam editi essent? Postquam vero jam editi sunt, quid obstat, quo minus eos mihi comparem, praesertim cum non simpliciter illos damnaverim (fateor enim ex animo, in multis utiliter legi posse) sed eatenus tantum, quatenus tum ad ecclesiae unitatem conciliandam sunt obstaculo, tum impediunt, quo minus notitia mysteriorum divinorum, in Sacris literis contentorum, ex divina Spiritus sancti patefactione [note: Denuo externa adminicula cum interna veritatis patefactione, hoc est, per illa eandem nobis veritatem proponentia, animoque efficaciter ingerentia, intus in recessibus mentis profundissimis orta, et producta cognitione, confunduntur, et vitia hominum ideali notitia contentorum verae atque reali cognitioni regenitorum, qua corrigenda illa essent, opponuntur. Neque vero ista obstaculo sunt unioni conciliandae genuinae, quae unam fidem fundamenti loco substernit, etsi forte commixtioni veritatis doctrinae cum erroribus, lucisque cum tenebris officiant. Quod ut fiat, a Spiritu divino serio 2 Cor. VI, 14. injunctum, atque toties, quoties falsis doctoribus resistere et obloqui jubemur, explanate magis confirmatum est.] nobis innotescat: quis enim a Deo sibi revelari petet id, quod in hominum scriptis jam perfecte explicatum esse credit? De fructu isto, quem commemoras, reformationis, Belgio ego quoque gratularer, nisi ex altera parte tantum ex eadem damnum illi obtigisset. Etsi enim illic plura, quam centena hominum millia, ad saniorem de praedestinationis dogmate opinionem sunt conversa, tamen plura quoque vicissim, quam totidem millia, occasione reformationis istius in peccata varia inciderunt,
page 38, image: ds0038[note: 48] nempe in odium fratrum, calumnias, persecutiones etc. qui eventus reformatores (quorum alioquin omnium et singulorum existimationem ob pietatem salvam esse volo) in antecessu latere non potuit, quippe qui similia jam ante, ob causas leviores, in causa Colhasii, Cornherdi, et aliorum, [note: Quae fuerint per hos turbae in Belgio ortae, quantaeque superiori jam seculo XVI. inclinato lites agitatae, non vacat edisserere fuse. Conf. qui vitam, dogmata et scripta Dicterici Volckarti Cornherti, A. 1522. Amstel. nati, apud Harlemenses autem deinde Secretarii munere perfuncti, et. An. 1590. denati, Casp. item Coolhaes, Past. Lugdun. sententiam, et similium, ad quos etiam Corn. Wiggers pertinet, conatus descripsit P. III. c. VI. Hist. Haer. et Eccl. Arnoldus. Ex quo itidem, praepostero pacificandi studio hos omnes operam cumprimis dedisse, viamque Remonstrantibus quodammodo stratam parasse, comparatis ad haec Wigeri inter Remonstr. Epp. extantibus litteris, n. V. seqq. collocatis, patet. Coornhaertium autem sigillatim, remedium pacis Ecclesiasticae, inter dissidentes instaurandae, optimum praesentissimumque id unicum fore, docuisse, si ex suggestu sine explicatione solus praelegeretur Scripturae Sacrae textus, ita ut sensu hinc quisque suo, quae lecta sint, intelligat, aliunde constat.] accidisse norant. Etsi vero charitas Christiana omnes ab erroribus abstrahi jubet, tamen eadem quoque tumultus, scandala, odia etc. excitari [note: Vetat utique; sed, quo minus oriantur, impedire charitatem haud posse, ipse Sospirator optimus jamdudum Matth. X, 34. seqq. praesignificavit.] vetat. Vnde, cum satis constare poterat, reformationem talem sine hujuscemodi symptomatis fieri non posse, totum negotium ita attemperandum fuisset, ne in alterutrum Christianae charitatis officium peccaretur: quod facile fortasse effectium fuisset, si illi omnes, quotquot rem rectius intellexerunt, nullam hujus dogmatis mentionem apud populum deinceps fecissent: ita sponte sua tandem in animis hominum obliteratum fuisset. Exemplum Christi et Apostolorum huc non facit: illi enim ex mandato divino doctrinam suam mundo proposuerunt: quo in casu antea fassus sum, etiam cum praesentissimo mortis periculo Deo obtemperandum esse: quale mandatum si in hac nostra causa quoque accessit, in illa dijudicanda me errasse lubens fateor. Priusquam te in hac materia dimittam, paucis ad verba illa tua huc transcripta respondendum duxi: sic enim scribis: Quod si tamen Dominus eousque te evehere dignabitur, ut divino Spiritus sui motu te palam, in modum Tauleri aliorumque nonnullorum [note: 49] sanctissimorum hominum agitare velit, et in coelesti schola sine magistro de mysteriis suis erudire; quis ego sum, qui summae illius benignitati limites ponam, aut illius opes et amplitudinem indigner? quin potius ex animo tibi gratulabor, et supra mortalium conditionem felicitatem tuam efferam, et depraedicabo; cujus et mihi votum quidem est, veruntamen
page 39, image: ds0039spem intercipit indignitas mea: qui enim tantam prae multis sanctis hominibus indulgentiam apud coeleste numen mihi polliceri ausim, quod variis meis delictis et stagitiis (proh dolor!) prae multis aliis saepe offendi etc. Quae verba quo animo abs te scripta sint, etsi ego plane affirimare non possim, facile tamen quivis animadvertet, ita concepta esse, ut aculeo non careant. Quaeso enim te, quando unquam mihi praesumpsi, me eousque a Domino evectum iri, ut divino Spiritus sui motu me palam in modum Tauleri, aliorumque nonnullorum sanctissimorum hominum sit agitaturus, et in coelesti schola sine magistro de mysteriis suis eruditurus? Volui tantum impugnare opinionem illam hodie passim receptam, nolle scilicet Deum hoc nostro seculo divina sua mysteria immediate [note: De voluntate si sermo fuerat, recte id velle DEVM, quod nunquam promisit, sed ad Scripturam contra perscrutandam nos ablegavit perpetuo, monuit Ruarus. De potentia vero disceptare, inutile est.] per Spiritum Sanctum nos docere, ejusdemque Spiritus charismata orantibus sese impertiri, sicut in primaevis illis Christianis evenisse legimus: addidique, me ministerii functionem prius non subiturum, quam a Deo sufficienter instructus et jussus fuero: an vero hanc tantam Dei gratiam (quam ab omnibus pie, idque vera fide, [note: 50] ad Dei gloriam, et proximi salutem eam quaerentibus impetrari hodieque posse constanter statuo et affirmo) ego ipse unquam aliquando sim obtenturus, ne per speciem quidem in literis meis asseveravi. Posito autem, nunquam me hanc Dei benignitatem consecuturum, num propterea falsa est mea sententia? Nonne Deus posset uni alicui ob causas sibi notas denegare id, quod tamen absolute omnibus negare non constituisset? Quorsum vero humilitas illa tua, qua peccatorem te coram Deo fateris, nisi ut tacite me accuses, quasi ex numero eorum, qui coeleste numen peccatis graviter prae aliis saepius offendissent, me eximerem? quod quam immerito mihi tribuas, multis tibi osten derem, nisi crederem, te etiam me tacente agnoscere, haec hujus loci non fuisse. Interim sic habe: peccatores sumus omnes, ideoque digni, quos in aeternum a facie sua Deus rejiciat: me quod attinet, hoc non tantum credo, sed saepe etiam sentio: quod si tibi notum esset, mihi pepercisses, nec dolorem dolori meo addidisses. Verumenimvero an peccatores non erant, Deumve nunquam offenderant, quibus Christus dixit: Sivos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vestercoelestis dabit Spiritum Sanctum rogantibus se? An item peccatores non fuerunt, qui hanc, de qua loquor, Spiritus Sancti gratiam in
page 40, image: ds0040primitiva Ecclesia a Deo obtinuerunt? Igitur si veram causam, cur consilium [note: 51] meum susque deque habueris, et tam ironica responsione dignum censueris, assignare voluisses, utique non peccata tua, (quae si Deus nobis clementer non remitteret, ne panem quidem quotidianum ab ipso sperare possemus) sed incredulitatem tuam afferre debuisses, quia scilicet non credis, eam esse erga homines etiamnum Dei benignitatem, ut coelestem sapientiam in Sacris literis absconditam immediata Spiritus Sancti illuminatione eos docere velit. Tam alte scilicet tibi sedet illud Epicharmi [gap: Greek word(s)] . [note: Memento diffidere, id est, nemini facile credas.] Magis itaque te movent verba Epicharmi, quam ejus, qui dixit: Omnia, quaecunque petieritis [note: Vellem, additamentum, quod Spiritus Sanctus multoties adjecit: Secundum voluntatem ipsius; non omisisset Grunewaldus.] in deprecatione credentes, accipietis. Atque haec pauca, amicissime D. Ruare, ad ea, quae contra me disputasti, reponere volui. Deinceps vero neque tecum, neque cum ullo mortalium de rebus Theologicis tam facileconferre volo: video enim, et in me ipso experior, saepe nocere locutum esse, tacuisse vero nunquam. Rogo te autem, et quidem ex animo, ne id adscribas proterviae meae, putesve me scientem volentem in errore versari velle: aliam enim per Dei gratiam inveni viam, [note: Non aliam, puto, quam dogmatum sacrae dostrinae peraeque omnium, solo charitatis servato studio, putidissimum contemtum: aut, si malis, inter minima religionis, quae non magnopere curet Christianus, datum illis, modo sit aliquis, qualemcunque locum. Quem non ita pridem non nemo definivit, quando [gap: Greek word(s)] et commoditatem aliquam in negotio religionis facere posse, affirmavit.] qua me ab omnibus circa religionem erroribus extricare queam, etiamsi in solita disputationum palaestra me non exerceam. Crede mini, mi frater, tam mihi curae esse, ne errem, quam alii cuiquam. Quod si viderem, ejusmodi disceptationibus et collationibus, quae hactenus inter Theologos viguerunt, mysteriorum divinorum cognitionem [note: 52] acquiri posse, certe contra conscientiam hoc studiorum genus non improbarem, neque apud te tam cito receptui canerem. Proinde iterum te obnixe oro, ne putes, me quicquam hac in parte pertinaciter agere, dum conflictum hunc nostrum persequi nolo. Amo te ex animo, ideoque maxime mihi volupe esset, de materiis Theologicis plura conferre, si quem solidum fructum inde perciperem. Ad chymica non aho fine te vocavi, nisi ut per haec naturae miracula in auctoris omnium Dei venerationem tanto altius ascenderes: si aliter me intellexisti, mentem meam non es assecutus. Pudet me vero vehementer,
page 41, image: ds0041quod sus minervam: nescivi enim, te unquam lectioni librorum chymicorum operam dedisse, alioqui te ad eos exhortatus non fuissem: similiter nunquam aliquid de historica illa relatione Multeri ex te audivi. Pro autoribus a te missis gratias ago maximas. Libenter vicissim te munere aliquo afficerem, si scirem, quomodo tibi gratum facerem: interea, dum hoc non licet, et hoc et alia tua beneficia in me collata, grati animi memoria prosequar. Vale. Dabam XVIII. Novembris CICICCXVIII.
VII. M. RVARVS V. G.
GAudeo, me tandem aliquid a te literarum accepisse, idque tanto magis, quod brevi cogitem, hinc in Britanniam [note: Quo etiam trajecisse, et quali eventu atque successu, sequentes, inprimis Ep. X., addocebunt.] trajicere, ut, [note: 53] nisi nunc illae venissent, vix me postea inventurae fuissent. Vellem tamen priores illas tuas justo mihi tempore redditas, dum, si quid ad illa responderem, et tibi spatium restaret, illa excutiendi, ventilandique: quamvis enim praescindas hoc mihi theologicarum disputationum filum, non destitissem tamen te vellicare, et fortassis denuo elicuissem in palaestram. Nunc si maxime illa refutem, quae fulciendae tuae sententiae attulisti, cum responsum tuum hic mansurus non sim, quid aliud facere videbor, quam quod timidi quidam gladiatores; qui, quem aequo marte aggredi non audebant, ei tum demum tragulam aliquam injiciunt, ubi commodam se subducendi occasionem nacti fuerint, ut ita ultimo ictu victores discedere videantur? Mihi quidem de victoria hic non agitur, sed de veritate, idque non tam tua (licet et tua) quam mei ipsius causa: cupio enim penitus pervidere, quid in illa causa tua momenti positum sit, cum existimem, non sine gravi te ratione ad illam accessisse. Interim tamen hoc tibi, mi charissime frater, bona fide affirmo, te nupero tuo response minime mihi satisfecisse, ac multo magis nunc suspicari me, quam pridem, non admodum esse solida, quae tam infirmis praesidiis defendenda susceperis. Praecipua literarum mearum priorum capita vix attingis: quae convellenda suscipis, ea primum mutilas, ut tanto magis habeas, quod perstringas aliqua specie: [note: 54] alicubi adversarium me tibi fingis, ubi consensum tibi meum aperte testatus fueram: quaedam prioribus tuis literis serio affirmata plane tollis, et ita tua vineta incidis: caetera quibusdam argutiis eludis verius, quam elidis, quae me non multum de statu prioris sententiae movent.
page 42, image: ds0042Singula haec satis evidenter me tibi ostensurum spero, cum melior ad eam rem occasio erit, et si tu admittas: nunc ista tibi condono, quem scio optimo animo et pio quodam studio istaec egisse, neque magis de istis, quae tibi nunc objeci, ita, ut ego pro meo sensu interpretor, cogitasse, quam ego nunc contra suspicari possum, quae tu contra meam hanc assertionem fortassis jam meditaris. Illud tamen sine reprehensiuncula transmittere nequeo, quod nimis suspiciosus mihi videaris, et ubi paulo liberius more meo stilum strinxi, statim aculeis te peti, et mordaciter lancinari putes. Tacitam superbiam, et fictam humilitatem a me tibi objectam quereris. Egone tibi ista, mi frater? Si feci, en jam ingenue recanto, quae dixi: et utinam ab omnibus ego peccatis tam liber forem, quam ab istis te immunem credo. Tua tamen pace, mi charissime, non recordor unquam me tam in te dentatum fuisse: et quam vis literarum mearum exemplum non servaverim, existimo tamen, non me tibi ista im pegisse, sed metum esse posse, ne alii faciant, qui te tam exacte non norunt, affir mase, quod tam operose familiarem Domini appellationem aversatus fuisses, imo cum stomacho te illam [note: 55] legisse, measque literas cum hoc emblemate, nulla imposterum apud te gratia futuras asseruisses. Nimirum eo hoc spectabat, ut isto te argumento dehortarer, ne apud alios pari vehementia communi te consuetudini opponeres, quos id non optimam in partem interpretaturos novi: neque tamen vetabam tunc, neque etiamnum veto, quo minus placide depreceris, quod deberi tibi non agnoscis, praesertim si extra ordinem tibi tribuatur: id quod nuncad excusandum te praeter rem affers. In alteris tuis literis aegre fers, hoc a me tibi attribui, quasi tibi, ut tu loqueris, praesumas, te Tauleri in modum extra ordinem divini spiritus motu agitatum iri, et ex eorum te numero eximas, qui coeleste numen suis peccatis graviter offenderint. Hic quoque, mi frater, nimis suspiciosus es, ac nescio, quibus tu fidiculis hanc ex meis verbis sententiam extraxeris: saltem non deerat alia multo planior, eaque obvia; quam cur tu relinquere, et istam tibi gravem, mihi in vidiosam pene per vim inde potius extorquere malueris nescio, nisi ita me fortassis nigrum arbitraris, ut sub singulis verbis velut sub herba anguem aliquem abscondam. Quod tu a te praesumi me dicere ais, id vovere te quidem existimo, non minus, quam me ipsum fassus eram, sectari quoque literae tuae satis docent: quod autem assecutum id te tibi praesumas, id neque ex literis tuis unquam colligere potui, neque vero ad [note: 56] scribere tibi ausim, qui modestiam animi tui pene nimiam satis exploratam
page 43, image: ds0043habeo. Caeterum miror, cur, quia me peccatorum conscientia mihi polliceri non audere dixerim, quod tu fortasse consectaris, inde concludas, me tibi peccatorum agnitionem adimere. Quid enim? an non sine laesione tua existimare ipse poteram, ut etiamnum revera existimo, te magis integrae vitae, quam ego fuerim hactenus, et proinde minus mihi coelestis indulgentiae me polliceri, quam tu fortasse speras? an non etiam, licet aeque nos graviter ex delictis decumbere putassem, credere poteram sine tua noxa, te fortassis in ea opinione esse, peccata ista tua non impeditura gratiae divinae influxum, (ut certe in proximis quoque literis tuis profiteris) et ego tamen formidare, ne mihi obstaculo essent, ideoque iterum mihi non polliceri, quod te sectari dixerim? Vides, mi frater, nihil fuisse causae, cur innocentibus meis verbis tam iniquum in te sensum imperares. Quid si eadem morositate tuas vellem excutere literas? non longe mihi quaerendi, neque solicite indagandi essent aculei, quibus tu me pungis, ac tantum non jugulas. Incredulitatem mihi palam objicis: durum sane verbum, sed quod praecipiti calori facile ignosco. De re tamen ista sic habe; nuspiam hactenus dixi, non credere me, eam esse Dei erga homines etiamnum benignitatem, ut coelestem sapientiam, in Sacris literis absconditam, immediate Spiritus Sancti illuminatione eos docere velit: [note: Possit, fortassis dicere voluit. Velle enim se ita cum quoquam, postquam Canonem divinum, addita Apocalypsi, obsignavit. agere, ut immediate illuminetur, nemini promissum est: Nihil certe ex divina in Scripturis Sacris revelatione, unde, quae sit divina voluntas, discendum est, ea de re cognitum habemus.] imo de [note: 57] Taulero hoc tibi non obscure concesseram: [note: Neque illud necessarium est concedere. Quoniam, si vera sit, ut putamus, ea, de singulari quodam illuminationis Tauleri actu raptuque, bono illi viro divinitus indulto extra ordinem, historia, vix tamen alium quam accessorium usum excitationis ad officium alacrius promtiusque faciendum habuit. Vt Mysticorum perfrequentes imaginationis vehementioris, ex contemplatione fortiori ortos, motus, insolitos quidem, sed naturales tamen, supernaturalem haud raro illuminationem mentientes, ipsiusque adeo naturae illusiones taceamus.] et in illis ipsis verbis, quae ex literis meis in tuas transcripsisti, cum inquio, me tantam prae multis sanctis hominibus indulgentiam apud coeleste numen mihi non audere polliceri, an non tacite concedo, quibusdam hoc sanctis hominibus contingere? Addis, magis ergo moveri me Epicharmi verbis, quam ejus, qui dixit: Omnia, quaecunque petieritis, in deprecatione credentes, accipietis. Ecce, quam mihi invidiosa sit ista Epicharmi cum Jesu Christo Domino ac Deo meo comparatio, quam ego toto pectore abominor: et vide mihi quaeso, cui fundamento innitatur. Scripseram
page 44, image: ds0044ego, an fraters R. C. omnium istorum mirabilium rerum, quae de illis passim jactantur, notitia ac editione praecellerent, Deum nosse, et diem veritatis matrem aperturam: [note: Quae non multo etiam post, dum strenue interea per annos perpaucos ineptiis hisce operam dedissent, et splendidis non minus, quam nugacissimis titulis, larvisque identidem assumtis, ac promissionibus inanibus propinatis largiter, orbem universum delusissent, quid subesset divini, aperuit. Post annum certe seculi XVIImi tricesimum parum amplius hac de fabula inauditum est, et Roberti denique Fluddii ex hac vita excessu, qui in annum 1637. incidit, ea propemodum tota evanuit.] mihi quidem alte sedere illud Epicharmi [gap: Greek word(s)] . [note: Memento diffidere, id est, nemini facile credas.] neque esse me tamen ex illorum hominum genere, qui testem [gap: Greek word(s)] [note: Ex tabulis aut codice Jovis, id est, divina autoritate.] semper requirant. Hinc tu extruis, ergo me plus Epicharmo, quam Servatori meo Jesu Christo fidei habere. Deus tibi, mi frater, remittat tam malignam conclusionem. Ego nihil Epicharmo credo, nisi quod et experientia, et omnium sapientum doctrina approbatum: neque quicquam hic ei Servator noster contrarium unquam dixit, cujus verba mihi alias pro oraculis sunt: imo vero annon ipsae quoque Sacrae literae Epicharmo concinunt, quae eandem in vita cautelam, quam Epicharmus, non uno nobis [note: 58] loco inculcant. Quae tu vero Servatoris nostri verba contra me allegas, ea quam parum causam tuam juvent, alias ostendam, si quando dabitur hoc mihi argumentum copiosius tractare. Interim hoc tibi de me persuasum velim, me etiamsi tibi in hac re nondum accedam, animo tamen junctissimum esse, neque acricula quaedam dicta tua vel hilum de meo erga te affectu delibasse: quin potius irritatum esse me, ad te tanto flagrantius amandum, cum videam, amoris quadam fiducia tantum in me te tibi permisisse. Velim ut pari mihi lance benevolentiam tuam expendas, et si calamo praecipiti Paulo acrius in te invectus sum, libertatem meam boni consulas, meque nihilominus veteris nostrae necessitudinis fructu gaudere patiaris. Libros, quos prioribus tuis literis petiveras, lubens tibi gratificarer, nisi ipsemet petitionem tuam in posterioribus revocasses, aut si huic, cui literas meas credo, tantum oneris im ponere auderem. Interim mitto hic tibi nummum aliquem aureum, quem tu sive tanquam debitum accipias, si quid priori supputatione tua peccaveris, sive tanquam munus, sin minus: de eo enim nolo jam tecum contentionis funem ducere. Vale. [note: Vt scripta est epistola haec eodem anno 1618. aut certe sub initium proximi anni 1619: ita Grunewaldum hunc opinionibus praeceptoris sui, Nollii illius puta, Philosophiae Hermeticae doctoris praecipui, prorsus imbutum, et altiora quaedam, quam hominum fert conditio, spirantem, missum deinceps ad tempus Ruarum fecisse, non obscure ex ipso hujus responsionis tenore colligimus. Nihil certe litterarum, ex hoc tempore ad illum datarum, occurrit, praeter eas, quae in Epist. Remonstr. n. 515. positae, et anno 1632. exaratae, leguntur brevissimae.]
page 45, image: ds0045
VIII. M. RVARVS CVIDAM ANONYMO. [note: 59] [note: Incertum est, quis ille fuerit; etsi Noribergensem, ad quem haec data est epistola, fuisse, neutiquam dubitandum sit; quod verba: Altorphium vestrum testis esse potest; perspicue produnt. Si quid conjectando assequi licet, Peuschelius ille fuit, sed jam liberatus a Socinismi contagio: cui tamen nondum fuisse cognitam Vorstii mortem, post aliquot jam elapsos annos, vix credibile videtur. Quid si Joh. Cobio, aut C. Marcio, aut alii veterum in his oris amicorum inscripta dicatur? Sed satius est, haec in medio relinquere, quam temere definire.]
QVas a nundinis [note: Obscure: Sensum equidem esse, Francofurti in nundinis has fuisse litteras exaratas, sequentia addocent. Francofurtum vero quodnam sit intelligendum, ad Moenumne, an ad Oderam? dubium est. Nobis posterius videtur verisimilius. In hujus namque viciniam ex itinere nuper admodum redux commeaverat, et subinde e nidis illis Socinianorum, Moestichio et Bubevicio, eo diverterat Ruarus.] Francofurtanis litterasad te dedi, eas te jampridem accepisse credo, atque inde intellexisse, cur statim non responderim adilla omnia, quae in tuis mihi proponis: temporis quippe defectus in causa fuit, non voluntatis; quam nunc, occasione mittendis ad te literis denuo praebita, resumere placuit. Quanquam et nunc verear propemodum, ut satis mihi sit ocii ad illa omnia, quae tu voluisti, ac prout velles, explicanda; praesertim cum ita tumultuarie ea proponas. Sed quicquid sit, tentabo progredi quousque potero, idque eo ordine, quo tu praeivisti, id est, nullo. De Grotio recte sentis, neminem hactenus eruditius contra Socinum [note: Defensionem fidei Catholicae de satisfactione Christi, jam anno 1617. in lucem a Grotio datam, intelligi, palam est. Huic namque Crellius librum ejusdem argumenti opposuisse, notum est. Caetera alibi jam annotata sunt. Quibus in praesens Colomesii Bibliothecam selectam addi volumus, ubi editiones hujus Operis f. 475. recensuit.] scripsisse. Sed, ut opinor, Esernium Pacidianus invenit, Bithum Bacchius, ut est in proverbio: id quodex libro Crellii, quo illi respondit, [note: Neque hujus Operis titulus, qui: Responsio ad L. Hug. Grotii, quem de satisfactione Christi adversus F. Socinum, Senensem, scripsit etc. audit, incognitus est; ipsum autem hunc librum Racoviae anno 1623. primum esse publicatum, constat.] quemque una cum his literis, ut spero habebis, ipsemet agnosces. Vossio [note: Gerb. Job. Vossio, Isaaci patre, qui hac tempestate, inter varias fortunae vicissitudines, Lugduni Batavorum docebat, Remonstrantium caussam, sed perquam circumspecte, et paene dixerim callide, agens, evocandus diu post Amstelodamum, ut Gymnasio hujus urbis praeesset. Quae fata autem interea fuerint Vossii, Vita Episcopii f. 251. seq. addocebit.]
page 46, image: ds0046Lugduni Batavorum familiariter usus sum, eodemque fere tempore, quo ad te, literas Francofurto ad illum dedi: ad quas priusquam responsum accepero, non habeo quicquam de illius statu dicere. De eruditione illius judicio tuo accedo; idque tanto magis, quod virum illum non e scriptis tantum, sed et colloquiis nostris mutuis aestimem. [note: 60] Vorstius jam eo est loco, ubi nihil illi [note: Conrado Vorstio, tot antea hostium vexationibus exagitato.] amplius obesse poterit impotens adversariorum libido: aut utut famam illius infestent, ipse tamen id non curat, peracta enim vitae fabula scenam rerum humanarum reliquit, et censuram magni illius Editoris, [note: DEI, quem antiquo vocabuli hujus sensu Romano Editorem ludi et munerum vocat, quia praemium ab eo post pugnam peractam jam in coelis expectet aut acceperit.] cujus jussu personam, quam gessit, deposuit, jam exspectat, qui fortassis aliter, atque Bogermannus [note: Praeses Synodi Dordracenae ex asperitate erga Remonstrantes, absentemque etiam et latitantem adhuc Vorstium, nemini incognitus.] cum Dordraceno suo concilio de eo judicabit. Remonstrantes graviter hodieque in patria a Stoicis [note: Sic moris erat inter fratres hosce, Calvino-Reformatos, propter decretum absolutum, quod cum similibus quibusdam ex praescientia DEI, ut fatale quid tuentur, appellare. Vnde denuo patet Noribergensem fuisse, ad quem haec scripta sunt, cryptici hujus nominis, ut reliquorum, de quibus in Hist. Crypto-Socin. c. II. inprimis gnarum.] affliguntur, neque desinunt tamen privatos conventus clam celebrare summo cum periculo: in quo nonnulli e concionatoribus jam aliquoties intercepti infelicem pietatem aeterno carcere luunt. In Holsatia mea permissu Principis novam aliquam Trojam moliuntur, cui Fridericopoli [note: Plura de hac urbe in gratiam potissimum exulum Arminianorum recens condita, privilegiisque singularibus ornata, disseruimus in Hist. Crypto-Socin. c. IV.] fecere nomen: quam ante annum vidi non vulgaribus auspiciis surgentem, et in ea tumulum boni Vorstii: qui tamen duabus inde leucis Tonningae [note: Qua de maritima urbe munitissima et obitu Vorstii supra quoque ad c. II. lit. V. annotata conferri possunt.] mortem obiit in arce ipsa, in qua domicilium illi princeps tantisper concesserat, donec Fridericopoli, ubi professor theologiae renunciatus fuerat, sedem sibi commode constitueret. Alii ex Remonstrantibus per Germaniam, Gallias, fortassis et Sueciam, ac Daniam sparsi, post nubila Phoebum aliquem exspectant, undecunque tandem is affulgeat. De Barneveldio [note: Johannem ab Oldenbarnevelt, Advocatum Holland. et Westfrisiae indigitat, senem annorum 72., An. 1618. d. 13. Maji capite plexum, ex primis Arminianis illis motibus notissimum, et durissima passum.] sententiam dicere res est invidiae
page 47, image: ds0047plena: videor tamen id tuto affirmare posse, quod illius judices publico scripto fassi sunt, conjurationis cum Hispanis eum non potuisse [note: 61] convinci. Quid quod ne quidem in sententia illa, qua capitis eum damnarunt, aliud ei objicere sunt ausi, quam mutatum alicubi religionis statum, illiusque mutationis defendendae causa varia agitata consilia, ac milites lectos: quasi scilicet id non licuisset summo magistratui, cui ille a consiliis, contra turbones, et libertatis tanto impendio emptae invasores. Filii pessimi [note: Ejusdem Barneveldii videlicet, qui AltorphI paullo ante patris necem Ephoro J. Meursio studiis operam dederant; quae caussa est, cur eorum h. l. ad amicum Noribergensem, cui noti illi fuerant, scribens, mentionem fecerit Ruarus. Qua de re superius quoque aliquid dictum est.] nihil officere debent famae innoxii patris; quos netum quidem bonae frugis fuisse constat, cum parentem omnes tanquam ancile aliquod coelo delapsum adorarent: cujus rei vel Altorphium vestrum testis esse potest. Sed si exacte Barneveldii, et caeterorum, quos una cum ipso eadem ruina involvit, causam cognoscere voles, da operam, ut habeas librum quendam Hugonis Grotii, quem Apologiam, [note: Apologeticus dicitur, eorum, qui Hollandiae Westfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem, quae evenit An. 1618. scriptus etc. et primum anno 1622. Parisiis publicatus est.] si recte memini, inscripsit, et in Gallia, postquam e carcere eruperat, [note: Vxoris, ut vulgo notum est, pia fraude: quod contigit anno 1621. mense Martio.] edidit: qui quantopere adversarios urat, eo satis fecerunt testatum, quod in omnibus suis provinciis eum haberi aut legi gravissime interdixerunt. De Steinfurtensibus [note: Fautoribus nimirum, ut Vorstianae, ita quoque Socinianae caussae, lupum tunc auribus, quod ajunt, tenentibus, cum belli, ex Bohemica, Friderici Palatini, clade longius diffusi, huc usque jam porrecta esset pertristis alea. Caussam autem Bavarum tunc egisse Caesaris, exploratum satis est.] nihil aliud scio, quam in summo periculo, ac velut sub cultro hactenus fere eos vixisse, exercitu Bavarico non modo per viciniam suspectam circumvolitante, sed et in ipsum oppidum aliquando ad hibernandum admisso. Reformatio Marchica [note: Post transitum An. 1614. Electoris, Johannis Sigismundi, ad partes Reformatorum, inchoata, et paullatim continuata, sed in ritibus, potissimum ad Ecclesiam hanc ejusque mores accommodatis, occupata.] lentum est opus. Francofurti nuper demum duo creati sunt ecclesiastae, qui singulis septimanis concionem in collegio habeant: nam antehac id nonnisi post trimestre [note: 62] intervallum, quo tempore ad sacram coenam simul conveniebant, fieri consuevit. Pelargum [note: Vti supra de hoc Francofurt. Academiae, qui Reformatorum caussae clam servire dicebatur, Doctore Theologo, jam actum est in Histor. Crypto-Socin.: ita nunc paucis Compendii illius, anno 1603. sensu prorsus Lutherano primum, sed anno 1617. ad Calvini mentem inflexo, evulgati, mentionem ideo fecisse Ruarum monemus, quod litibus inde ortis, iis praesertim, quae inter Pelargum atque Balduinum, Theologum Wittebergensem, agitabantur, omnia tunc temporis personarent, atque iste jam omnino a parte pristina, ad novam illam, in Marchia invalescentem, defecisse, vulgo et paene in triviis dicebatur. Cum qua brevi observatione, quae ad verba epistolae hujus illustranda sufficit, b. Kortholti Prodromus Ingen. Theol. Cult. Francofurti anno 1704. libellus sane egregius, sed mendose admodum editus, §. 3. conferatur: ubi plura de lite super Compendio illo, a Locis communibus, jam anno 1602. ad eodem Pelargo in lucem datis, discernendo, annotata habentur.] aliud quid sentire, quam compendio theologico
page 48, image: ds0048ante paucos annos edito testatus est, mihi exacte non constat, ac diu est, quod sermonem cum illo non conserui. Regnat is in concionibus etiamnum apud populum, quia de pristinis ritibus nihil in templo mutat, et ipse vulgari modo cum civibus Synaxin sacram celebrat, nisi quod crustulum illud rotundum, quam hostiam vocant, frangi [note: De hoc enim ritu introducendo, mox ab Electoris ad Reformatos transitu, vehementissime omnium actum erat. Et quanquam pro eo libere, tam usurpando, quam omittendo, producto ex ipsis Calvini asseclis non uno testimonio, diu pugnasset Pelargus (quemadmodum ex Epist. ad Elect. Job. Sigism. An. 1613. jam data, atque Recens. Nov - Antiqu. An. 1724. f. 186. seqq. inserta, elucet) tamen succubuisse tandem, ex hoc ipso loco, aliisque aliorum testimoniis patet. Quae res, quantam invidiam Viro, de reliquo non vulgariter erudito, sed paullo meticulosiori, et angustam rem domi pejorem adhuc fore formidanti, atque hinc jussibus ex aula datis sese attemperanti, attraxerit, quantasque turbas hinc illinc dederit, hoc loco dici non potest. Digna interim sunt, quae in Recens. Nov-Antiqu. l. c. f. 192. seqq. narrata leguntur.] sibi jubet. Vtinam illius viri prudentiam imitari alii maluissent! ita minori cum strepitu terrarum orbis ad Evangelium converti potuisset. De aliis, qui puriorem veritatis haustum in his oris imbiberunt, non est tutum multa scribere: sufficit eos scriptos in libro vitae; cujus arcana patebunt aliquando, cum omnia, quae nunc in obscuro fiunt, in lucem protrahentur. Crameri illam Apologiam, [note: Non comparet inter scripta Latina Danielis Crameri, Antistitis et Prof. Stetinensis, qui praeter Balduinum et Schlusselburgium operosissime omnium cum Pelargo dimicavit, hunc ipsum titulum prae se ferens liber ullus, si a quibusdam Anti-Pontificiis discedas. Intelligi ergo h. l. opinamur Ejusdem sive Epistolas ad Pelargum datas, anno 1615. impressas, sive Narrationem pleniorem de Colloquio cum eo Francofurti ad Oderam habito, cui Rettung der Episteln subjuncta est, Wittebergae anno 1615. excusam. Quae quidem Appendix procul dubio designatur heic, a Ruaro latinis verbis expressa. Vtrum. vero alterum scriptum, cujus paullo post idem meminit, frustra a se in bibliopoliis quaesitum esse, sit ejusdem Crameri: Christliches Bedencken auf D. Pelargi teutsche Confession, etsi verisimile esse arbitramur, non tamen audemus definire.] et alterum ejus scriptum, quod memoras, nuper in bibliopoliis Francofurtanis
page 49, image: ds0049frustra quaesivi: si post illic futura sunt, nisi ea jam aliunde nactus es, dabo operam, ut data occasione ad te mittam. Tauleri et Arndi scripta tibi aliisque nonnullis mirifice probari gaudeo, eo quod ad pietatem egregie ducant: quam tamen sine pompa, sine tumultu habendam censeo. Vnum est, quod nollem ita peregrino [note: De Taulero caussae nihil est, cur miremur, stylo tali illum esse usum, utpote quem studium Mysticae Theologiae et aetas, qua vixit, salebrosa eum docuit. De Arndtio autem, si a Weigelii illa lacinia discedas, non erat, cur querularetur Ruarus; nisi heic quoque illud Bernhardi: Vox amoris non amanti barbara est, repetendum existimes.] eos dicendi genere nonnunquam fuisse usos, quod neque divinis literis, neque sermoni vulgari quadrat, ac proinde magis ad intricandam, quam ad explicandam [note: 63] rem aptum est. Rathmanni [note: Incertum est, quem librum designet Ruarus, cum plures post litem a D. Jo. Corvino temere (quis enim hoc neget?) primum Rathmanno, Lubecensi patria, sed V. D. apud Gedanenses ad D. Mariae Ministro, motam extent, et jam anno 1621. princeps illud de Regno Christi pomum Eridos, hinc Respons. ad XI. Quaest. Corvini, Demonstratio item, das wohlgegrundete Bedencken etc. prodierint; Apologiae autem, quod sciam, ne unus quidem eorum gesserit. Quemadmodum vero haec in medio relinquimus, et ad argumenta potius horum librorum, quam inscriptionem respici putamus: Ita disquisitionem ipsam, occasione librorum b. Arndtii de Vero Christianismo natam, atque eum in modum etiam ventilatam esse dolemus, ut plurimum turbarum inde Ecclesia passa sit, et post plerarumque Academiarum, aliorumque Collegiorum Theologicorum, judicia conquisita, apparuerit suspicionibus iniquis, atque de vocabulis magis, quam rebus ipsis, disputationibus, veritatem, ut fit altercando, intricatam magis, quam extricatam fuisse. Certe cum de eo concors esset sententia, DEVM conversionis caussam principalem, verbum autem DEI, scriptura sacra comprehensum, instrumentum divina virtute praeditum esse, in ea simplicitate acquiescere omnes et potuisse et debuisse, ipse etiam Balduinus alicubi professus est.] librum, quem narras, non vidi, ut nec apologiam illius. De re ipsa sic sentio, facile me concedere, ut nec quenquam esse opinor, qui id neget, Deum Prophetarum, ac Dominum Jesum Apostolorum animos multarum maximarumque rerum notitia, sine ullo sermone externo, solo Spiritus sui afflatu, imbuisse, quam illi aliis deinde et voce et scriptis exposuerint; nec repugnare me, quo minus modus ille, quo Deus, aut Dominus Jesus cum allis egerit, sermo sive verbum internum vocetur, quo autem illi cum aliis, externum. Quae de voluntate antecedente, et consequente huc accommodas, non intelligo: Davus enim sum non Oedipus. Externum et internum auditum qui inculcant, id, nisi fallor, non ad illos coeli interpretes, atque nos, tanquam diverso modo divinorum mysteriorum participes referunt, sed ad nos, qui eundem illum sermonem
page 50, image: ds0050divinum a Prophetis ac Apostolis nobis traditum, et externis sensibus, oculis quippe vel auribus, et interna mente percipiamus. Quod si huc quoque distinctionem illam interni et externi verbi adhibere volet Rathmannus, ne id quidem repugno, dum modo nobis constet, alia jam notione eas voces hic usurpari, quam paulo ante: quae dum improvide confunduntur, inde scilicet [gap: Greek word(s)] , [note: Prima maximaque falsitas, caput erroris.] ut vocat Aristoteles, in hac causa exoritur. Ex eo enim, quod quivis facile concesserit, Prophetis ac Apostolis interna quadam ratione sine externo [note: 64] sermone multarum rerum notitiam obvenisse, male infertur, in nobis quoque, sine externae sive vocis sive scripturae adminiculo, internum aliquod Dei verbum superna inspiratione existere, quo convertantur animi nostri, cuique externus ille sermo tantum testimonium veritatis perhibeat. At primum alia ratio est hac in parte Prophetarum et Apostolorum, alia nostra, in quibus locum habet illud Apostoli: Quomodo credent, de quo non audierunt? Deinde, qui potest externus sermo interno testimonium perhibere, si per ipsum nil nisi literarum ac syllabarum picturas, aut tinnitum illum vocum [note: Vti bene haec Enthusiastis opponunetur: Ita dubito, in ea; quae tum Gedani agitabatur, caussa, si ab iniquis imputationibus et calumniis abhorreas, cuiquam sententiam illam tribui posse; Vtut incommode quosdam, et ipsum Rathmannum, cum Movio subinde locutos esse, nemo insicias iverit. Caeterum male Fanaticos quosque, qui ex Prophetarum et Apostolorum illustratione divina, extra ordinem et [gap: Greek word(s)] facta, ad ordinariam, finita jam constitutaque regula fidei, ratiocinantur, rationes inire suas, facile Ruaro largimur, et turpiter etiam verbum internum, sed, quod ab externo per auditum in animum demissium, inque illum impressum, hoc est, quod revera cum eo idem prorsus est, et non nisi ratione modi differt, ac contra, ab Enthusiastis ex immediata inspiratione expectandum esse, fingitur, rectiusque hinc immediatum, quam internum, dicitur, confundi monemus.] in auribus intelligas? Idem dico de eo, quod Scripturam Rathmannus securi comparat, aut quod eam causam fidei cum Spiritus Sancti gratia concurrentem facit; nec enim vel securi assimilari, vel causa fidei reputari debent characteres, soni aliquot sine mente ac sensu, ut quivis facile intelligit. Bene autem tu illa tria in divinis literis distinguis, characteres sive sonum vocum, sensum sermonis, denique res ipsas aut personas, earumque qualitates aut actiones. Porro, ut characteres sive vocum sonus sensum aliquem, ita sensus sermonis res ipsas aut personas imaginationi meae repraesentat; eaque ratione et notitia rerum divinarum in mente mea gignitur, et voluntas ad obsequium divinorum praeceptorum flectitur. Cur enim minus intelligam, aut
page 51, image: ds0051credam, exempligratia, Jesum Christum violenta morte sublatum, [note: 65] fuisse, et postea revixisse, quod Scriptura clare affirmat, quam si quid de Annibale, aut Pyrrho mihi narret Livius; praesertim cum illiusauctoritas pluribus ac melioribus indiciis mihi sit perspecta, quam hujus, atque alia extent etiam argumenta, quibus rei illi gestae fides adstruatur extra Scripturam? Cur item minus moveat [note: Quam paullo ante omiserat, ubi caetera recensuit, virtutem DEI cum verbo intrinsecus, etiam extra usum, intime conjunctam unitamque cum eo supernaturalem, hoc quoque loco negligens, ut inepte hanc quaestionem proponeret, Ruarus ipse in caussa fuit: aliter profecto judicaturus, si, quae de homine [gap: Greek word(s)] , et naturae in rebus spiritualibus impotentia omnimoda, animo reputasset, vel cum sodalibus suis non negasset.] ad agendum ex virtute, si Scriptura vitam mihi omnibus bonis affluentem spondeat, quam si vel parens vel praeceptor, vel herus, vel magistratus denique praemio me aliquo invitet? Neque video, cur ad haec alio mihi adminiculo, nisi extra ordinem communem aliquid incidat, sit opus, quam quod in Scriptura, aut per ipsam Deus omnibus suppeditat: quam qui non jejune aut frigide legerit, nae ille vim illius sentiet, haud paulo etiam validius, quam ullius humanae eloquentiae, utut in optima causa, quae tamen quantum in animis hominum possit, et historiae loquuntur, et ipsi non raro vidimus, imo expertisumus. Comparatio oculorum et mentis humanae, proutate instituitur, non est satis concinna: ut enim oculis recte utar, collustrari, lumine aliquo necesse est, non oculos, [note: Immo vero et oculos, per conjectos ex objecta re radios, ut videamus, collustrari debere, vel tenebrae addocent, et coecorum in luce maxima et splendidissima obambulantium misera conditio confirmat. Ita vero etiam ex Scriptura et per eam divinam in nos illustrationem transire, mentemque lucidam reddere, non male, quisquis ille fuit, ad quem hoc loco Ruarus scribit, effecit.] quibus id officit potius, sed rem oculis objectam: at tu, ut Scripturae vim percipiam, non Scripturam, sed mentem meam lumine aliquo collustrari vis: in quo similitudo tua claudicat, cum tamen obid ipsum sit allata. Quanquam utut etiam hoc tibi concederetur, [note: 66] nihil tamen esset opus, aliud lumen menti nostrae affundere, praeter id, quod natura [note: Aliter Paullus, qui ante conversionem ad DEVM tenebras hominem sine discrimine unumquemque, hoc est, totum tenebris obsitum, et DEO simul inimicum, cui nec assentiri nec obsequi possit, Eph. V, 8. atqui Rom. VIII, 7. appellat. Vt 1 Cor. II, 14. assertum perquam luculentum, ubi de eo intellectus statu, quando jam mysteria revelata, et tantum dijudicanda seu approbanda a nobis sunt, sermocinatus, eadem tradit Apostolus, taceamus.] nobis insitum est; quo, si perversitate nostra non sit corruptum, et vera intelligimus, et bona quae sunt approbamus.
page 52, image: ds0052Locus ex Psalmo XXXVI; quem allegas, et habere potest, et, nisi fallor, habet alium longe sensum, quam quem tu illi imponis. Lumen enim in sacris et favorem Dei, et felicitatem non raro designat, ut viri docti jam pridem observarunt, qui et hoc Psalmi dictum sic interpretantur, quod spem sibi faciac David, se divino favore ad felicitatem veram aliquando perventurum. Interim non nego, Deum etiamnum sine externo sermone mirifico Spiritus sui afflatu homines et sapientia rerum abstrusarum, et fortitudine atque alacritate ad agendum res praeclaras instruere: sed nego tamen, id passim et semper fieri, aut, ut fiat ad salutem nostram, praecise necessarium esse, nisi singularis aliqua ratio aut casus extraordinarium [note: Vtut non omnino improbandam etiam nostri, inter quos b. Geierus numeratur, censeant illam de loco Ps. XXXVI. interpretationem; plura tamen sunt Spiritus Sancti testimonia, maxime perspicua, quibus lucis supernaturalis et ordinarii gratiae auxilii usus atque necessitas adstruitur, ex locis jam citatis atque similibus, v. g. ad Ephes. II, 1. 2. et 3. IV, 18. Phil. II, 13. 2 Cor. III, 5. etc. depromta. Quorum etiam vim facile agnoscerent Sociniani, si peccati genialis, quod vulgo originale vocamus, teterrimam turpitudinem, et corruptelam inde in omnes hominum omnium facultates illatam, rectius expenderent.] auxilium, ac veluti Deum aliquem e machina requirat. Haec habui, quae de isto argumento in praesenti dissererem: in quo si minus tibi satisfeci, nihil miror, cum haec ex tempore nihil admodum meditatus scribam: dabo tamen operam, si me amplius hic exercere voles, aut nodos aliquos nectere, ut explicatius, cum plus eritocii, tecum agam. Petitione ejus, quod in principio, an a respondente peccari pogsit, deinde ex me quaeris: ego vero sic sentio, hactenus (cedam tamen lubenter rectiora. docenti) quam diu [note: 67] respondens vel concedit vel negat simpliciter, id quod in principio eum non petere: at dum negationi rationem subdit, sive illam per distinctionem explicet, sive per [gap: Greek word(s)] [note: Instantiam.] suffulciat, posse eum in hoc sophisma incurrere. Ratio, cur ita sentiam, haec est, quod tum deserat quodammodo respondentis partes, assertorisque personam induat, quem nemo negat huic vitio, de quo quaeris, obnoxium. De loco ad Colossenses II, 9. nescio, an videris, quae Erasmus in Annotationibus, et post eum Vorstius in amica collatione cum Piscatore sectione quinquagesima erudite disseruerunt: quorum verba exscriberem, niso existimarem, illos ipsos auctores tibi ad manum esse. Ne tamen hos bonos viros tanquam in hac causa suspectos rejicias, citat Erasmus pro sua sententia glossam ordinariam et Augustinum Epistola LIX, cujus
page 53, image: ds0053haec sunt verba: Ita corpus hic non sumitur, ut a spiritur, ut a spiritu distinguitur, sed ut opponitur umbrae et figurae? [note: Neque hactenus male; at qualis et quanta illa sit, quae umbratilem olim jam superet praesentia et inhabitatio divinitatis in Christo, eadem verba docent. Talis nimirum est, ubi Verbum, quod ipse dicitur DEVS, caro factum est Jobh. I, 14. et qui filius Mariae est, recte etiam atque vere filius vivi DEI appellatur Matth. XVI, 13. et 16. filius, inquam, ut Mich. V, 1. habetur, non per gratiam tantum talis factus, sed ante dies orbis bujus natus atque [gap: Greek word(s)] , hoc est, unigenitus. Quae omnia, sicut et plura alia, unionem duarum naturarum, atque inhabitationem etiam ejusmodi, hoc est, personalem evincunt, ita per sacrum, quo Paullus Judaeos mature errorum convicit, [gap: Greek word(s)] eruendam, nec ita temere negandam, docent.] Quibus addo celebrem nostri seculi Jesuitam Johannem Marianam Hispanum, cujus in scholiis ad hunc locum ista sunt verba: non ut in umbra, qualis erat lex, sed vere et substantialiter: quibus deinde subjungit Augustini verba, quae habes paulo ante. Quod exemplum requiras, ubi [gap: Greek word(s)] [note: Corpus.] veritatem sive substantiam rei significet umbrae oppositam, miror, cum id ipse ex eodem capite attuleris: in quo, quid desideres, non video. [gap: Greek word(s)] [note: Corpora.] personas aliquando significare non nego: sed primum, quantum recordor, [note: 68] contemptim id fere dici solet, ut cum [gap: Greek word(s)] [note: Corpora captiva.] dicimus, aut mancipia [gap: Greek word(s)] appellamus: deinde quod aliquando fit, non tamen hic fieri necesse est. [note: Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum. Quid enim trirum magis in Socini scholis, quam locum aliquem posse ex parallelis formulis, aut verbis singulis, aliter, quam nostri, caeteris interpretandi legitimis regulis adhibitis, solent, identidem crepare?] Denique et hoc considerandum, secundum tuam explicationem [gap: Greek word(s)] illud ad divinitatem Christi referendum (humana enim ejus natura persona non est) quam dure et absone, ipsimet illi dijudicent, quibus interpretationem tuam refers acceptam. [note: Scripta est haec epistola e vicinia Francofurti ad Oderam, cujus aliquoties fit in ea mentio, et forte in Moestichiano C. Sacci. Annus praeterea circiter MDCXXIV mus, quo exarata sit, determinari videtur ex circumstantiis quibusdam posse. Nuper enim jam prodiisse dicitur Crelliana Grotii de Satisfactione Refutatio. Idemque etiam Rathmannianarum controversiarum chronologia confirmat.]
Reliqua desiderantur.
IX. EX M. RVARI AD J. PEVSCHELIVM EPISTOLA.
VErbum sive Sermo Dei proprie significat illam ipsam orationem, qua Deus animi sui sensa hominibus aperuit; sive id fecerit per se
page 54, image: ds0054et immediate, ut loquuntur, sive per angelos hominesve ipsius Spititu afflatos, idque sive voce, sive scripto, quanquam illa magis proprie. Quae oratio deinde et concipi a nobis mente potest, et verbis vel iisdem, vel diversis, idem tamen valentibus, repeti, et literis denique in papyro exprimi. Vnde fit, ut non incommode illa divini sermonis repraesentatio, sive per conceptum mentis, sive per vocem, sive per scriptionem, Dei verbum sive sermo appelletur. Imo. cum. quaestio hic sit instituta de verbo Dei, quatenus id nunc facit ad conversionem nostri, quibus datum non est, vel ipsum Deum ejusve angelos hominesque interpretes loquentes audire, vel scripta horum manibus efformata [note: 69] videre; apparet hic intelligi per verbum Dei tres illos, quos dixi, modos fideliter repraesentantes vocem scriptumve Dei, illorumve, qui Dei partes hic gesserunt. De his ergo distincte dicendum, quomodo ad conversionem hominis concurrant. Conversio hominis, quae est reformatio intellectus approbantis Evangelium, et voluntatis statuentis illi obsequi, aut etiam revera obsequentis, proxime fit a conceptu, quem quis habet in mente de Deo et Christo, rebusque ad religionem pertinentibus, item que arguraentis, quibus intellectus flecti potest ad approbationem, et voluntas ad obsequium. Conceptus autem ille ex verbi vel praedicati auditione vel scripti lectione in mentegignitur: unde fit, ut verbum sive voce sive scripto expressum conversionis causa quaedam sit remotior, sed ea tamen, quae necessario praecedere debeat, et, si modo attente audiatur vel legatur, ordinarie fufficiat ad conversionem auspicandam in omnibus illis, qui non sunt bardo ingenio, aut non habent mentem pravis opinionibus nimis infectam, voluntatemque vidorum consueradine plane distortam. [note: Eccur vero naturalis seu congenita, non consuetudine tantum contracta, et paucorum forte, ex Ruari certe mente, distorsio callide omittitur? Toties assertam in V. T. gravissimam illam et universalem labem, tenebras et mortem, atque rebellionem denique adversus DEVM ab ipso Spiritu Sancto dictam, tam impudenter dissimulare non decebat.] Dixi ad conversionem auspicandam sufficere, quia non nego, succedere deinde Spiritus divini auxilium, quo vires in nobis ad absolvendam conversionem augentur, postquam facultatibus naturalibus recte usi [note: Non agnoscit facultates, seu vires potius, naturales, in conversione hominis Spiritus Sanctus, quibus mortales recte uti possint; sed omnimodam, ut supra ostendimus, [gap: Greek word(s)] miseris, ut spiritualiter mortuis, palam adscribit, DEOque et velle et perficere Phil. II, 13. acceptum refert Paullus, eodem Spiritu actus. Caetera Pelagium, vel Cassianum Massiliensem alent.] fuerimus: quibus tamen ipsis nescivissemus uti ad tam pium finem, nisi
page 55, image: ds0055[note: 70] a Deo praeventi verboque illius excitati fuissemus. Ex quo apparet, Deum quidem efficere in nobis ut velimus, et ut perficiamus, illud, dum Evangelii commemoratione [note: Est necessaria utique commemoratio seu praedicatio, sed ea sola, nisi insitam simul virtutem DEI haberet, eamque ipsam, qua Christum ex mortuis excitavit Pater, non certe moralem, sed plusquam physicam, simul in animos per verbum praedicatum ingredientem, in tam corruptis natura hominibus ac facultatibus ex morte resuscitandis et de novo creandis, rem tantam, quae nova creatio est, non conficeret.] nos invitat, hoc, dum Spiritus sui afflatu nos fovet: [note: Bene; si de fomentis seu [gap: Greek word(s)] sermo esset gratiae inhabitantis, quae si praevenientem et operantem, sine qua conversio ane inchoari quidem potest, ut Phil IV, 7. et 1 Petr. I, 8. docet Spiritus Sanctus, consequitur. Male; si suppetiis tantum naturae serendis destinatus afflatus dicatur. Quo Ruarus spectat.] sic tamen, ut relinquat virtuti et improbitati nostrae, atque ita etiam praemio poenaeque locum. Illud addo, si quis ipsam notitiam in mente nostra, quae assensum praecedit, velit conversionis nostrae potius partem, quam causam facere, nolle me cum illo contentionis serram reciprocare. Sed tum verbum Dei, quatenus vel auditur vel legitur, jam non mediata, sed immediata conversionis nostrae causa fuerit. [note: Quo anno haec epistola, unde excerptum hoc aut fragmentum superest, ad Peuschelium, pejora adhuc, an meliora jam sentientem, perscripta sit, dici vix potest. Heic ei videtur locus datus, quia de Verbo divino a priori epistola parum diversa contineret.]
X. M. RVARVS NICOLAO DVMLERO. [note: De amicissimo hoc inter paucos Ruari amicos, Noribergensi, profugo in Poloniam, ibidemque adhuc, in extremis juxta Marchiam oris, delitescente, plus satis dictum est in Hist. Crypto-Socin. Cap. II. lit. D. In praesenti nihil succurrit, quod addamus, quam responsionem ad litteras hasce Cent. II. n. 22. inveniri, minus bene in eum locum a siliis rejectam. Ex qua etiam inter describendum quaedam esse mutata, ut solebat facere Ruarus, praeter alia, quae de titulo monuit Dumlerus, demonstrant.]
NOn recordor, mi frater, an literis tuis, quas in Batavia ante discessum nostrum accepi, responderim, multo minus, quae capita illorum fuerint: (nec enim quicquam meorum schediasmatum huc asportavi) quocirca si quid fortassis ibi fuerit, ad quod nominatim mihi respondendum erat, id ut hac vice mihi condones, etiam atque etiam rogo. De communi nostro statu nihil ad te scribere habeo, praeter ea, quae in literis ad herum nostrum [note: Casp. Saccum, cujus tum in itinere filiorum Ephorus erat Ruarus; Dumlerum autem a sacris patris fuisse, alibi observatum est.] datis legere potes: ut enim
page 56, image: ds0056particularem singulorum narrationem ingrediar, quae vel visu vel experiendo [note: 71] bona malave nobis cognita sunt, nimis prolixum sit, nec epistolae, sed libri res, cui ad vos deportando vix decem floreni suffecerint. De me tamen privatim hoc habe, difficilem in Anglia [note: Eo digresso nuper cum comitibus e Belgio, (uti supra Ep. 7. ab initio Grunewaldo scripserat,) et hinc in Galliam per Belgium Hispanicum transgresso, reverso non multo post in Poloniam: de quo reditu plura sequentes epistolae addocebunt.] conflictum mihi fuisse contra tam validas preces, tot aurea promissa, quibus istic attinebar, ac propemodum deligabar. Puto intellexisse te, quam splendida illic professio in Academia Cantabrigiensi [note: Qualis tamen fuerit, non liquet; nisi ea forte, cui per humanitatis studia inprimis idoneus fuerat, et ad docenda quoque haud inhabilis.] mihi fuerit oblata: ejus conditiones augebantur supra modum, cum intellectum esset, me difficulter animum ad eam adjicere: nam ultra centum librarum stipendium promittebatur mihi locus in aliquo Collegio honestissimus; unde tota vitae ratio mihi gratis constitura erat: addebatur, si privatam adolescentium quorundam [gap: Greek word(s)] [note: Inspectionem, curam.] suscipere vellem, posse me inde ad minimum circiter alias centum libras colligere: ita ut ultra victum et cultum et caetera, quae hominis literati vita requirit omnia, quotannis ad CIC CCCC. florenos vestrates reditus meos redigere potuerim. Non mentiar, mi Dumlere: gravis haec fuit machina ad oppugnandam constantiam hominis egeni, et qui fortunae benignitatem vix unquam hactenus gustavit: praesertim cum aliqua monstraretur ratio, qua conscientiam animi, [note: Quantum ad diversam ab Anglicana Ecclesia, Socino applaudentem, sententiam. Aliter tamen ea spes nuper cecidit Whistono ob placita hujusmodi, sed imprudentius paullo, luci exposita, loco suo, quem ornabat, honestissimo ibidem moto.] cui non obscure metuebam, quomodocunque salvam mihi tuerer. Vicit tandem in me libertatis amor, cui quodammodo compedes illic parari videbam, seu potius ipsius Dei ter optimi maximi, cui ingenue [note: 72] servire statui, nec suffurari [note: Dissimulando fortassis, quae vera esse, falsa tamen conscientiae religione persuasus, credidit.] pietatem, quae coelo teste exerceri debet: vicit et vestri, quotquot istic veritatis vestigia propius premitis, studium, quibus in perpetuum valedicere debebam, si vitam illic salvus trahere vellem. Quod meo nomine illis renuncies velim, qui metuere poterant, ne fortassis tantis fortunae blanditiis inescatus, et vetera mea promissa, et ipsorum de me destinationem subverterem. De Bataviae statu et piget et pudet scribere, ita istic sursum deorsum
page 57, image: ds0057aguntur feruntur omnia. Ministri Remonstrantes omnes exauctorati [note: Synodi Dordracenae decreto, quae hoc anno medio idem illud, quod promulgaverat, etiam executioni ut daret, sedulo laboravit.] sunt: quorum ex praecipuis non paucos in Brabantia ex Anglia reversus salutavi, quos tristis sententia in exilium istuc egerat, ob magnum scilicet crimen, quia polliceri noluerunt, se ne privatim quidem ulli mortalium quicquam suorum dogmatum, quae sacrosancta Synodus damnasset, instillaturos amplius aut inculcaturos: viros profecto [gap: Greek word(s)] . [note: Quibus dignus non est mundus.] qui mihi de caeterorum quoque fratrum partim exiliis, partim periculis minime grata narrabant. Impetraverunt illi quoddam ab Archiducibus asylum in pago Walvico, [note: Quo undecim omnino cutrivbus eo avecti Remonstrantium doctores praecipui, comitibus apparitoribus, et Episcopius cumprimis, abierant a domino hujus vici Job. a Leefdael benigne excepti, et a Sylvae Ducensi Episcopo convivio etiam honorati, in quo Jesuitae, cum Dominicanis commissi, novis propemodum turbis occasionem dedere, caussamque eorum, quam Dominicani, Calvini placitis faventiores, oppugnabant, acrius defendendo, hos, ut in suggestum provolarent, concitarunt. De quibus, et abitu hinc consequuto Antwerpiam, Vitam Episcopii ad h. a. f. 247. sqq. consulere, operae pretium putamus.] admodum Hollandiae vicino: unde velut e specula aliorum eventus spectare possunt, et bonam caussam, quantum licet, promovere non desinunt. Interea populus illis addictus et fervore et constantia indies proficit: adeo ut nonnulli et bombardarum et hastarum praeferratarum ictus excipere et sustinere maluerint, quam concionem sacram deserere: quanquam non defuerint homines militaribus animis, [note: 73] qui vim viopponere voluerunt: quod mirum in illis videri non debet, qui tam severa lege nondum profecerunt, ut ex disciplina Servatoris omnia patiendo vincere velint, ablatis praesertim modestiae custodibus ac magistris. Jam ex Professoribus praeter Vorstium et Episcopium abdicatos quoque audio Bertium et Vossium et Barlaeum, [note: De his virorum doctissimorum fatis vid. eadem Episcopii Vita, a Limborchio plenius anno 1701. forma 8va descripta et publicata, f. 251. sequeBarlaei autem, Medici et Poetae felicissimi, fortuna quae sigillatim fuerit, et quis denique lugubris vitae exitus, aliunde notum est.] idque cum hac appendice, ut neque scholas discipulis privatim aperire, neque mensas convictoribus instruere possint; quod perinde valet, ac si solum vertere juberentur, interceptis nimirum omnibus vitae subsidiis. Goddaeus et Jacchaeus [note: Conf. I. c. f 252. Caeterum Goddaeum, qui heic commemoratur, rectius Coddeum (Guilhelmum nimirum, Hebr. Ling. et Chald. Lugdun. Batav. publ. Professorem) scribi, monemus. Jacchaeum autem Philosophiam, ac, nisi fallor, Physicam docuisse constat.] a munere suo suspensi sunt: idem
page 58, image: ds0058periculum Meursio adhuc intentatur, nisi intra sex menses ad frugem [note: Ibidem, librorum scriptione ut abstineret, et praelectionibus diligentius vacaret Graecae, quam profitebatur, linguae, Meursio imperatum esse, narratur. Cui mandato non solum paucitas auditorum, wix unius alteriusque, occasionem dedit, sed etiam Barneveldii patrocinium, cujus commendatione hanc Professoris dignitatem erat consequutus. Add. ad haec illustranda Epist. Elmenhorstii, quae Novae Librorum Conlect. Lipsiensi Fasc. III. f. 594. seq. est, cum caeteris, attexta.] redeat; quod tamen Sylvius Jurisconsultus ultro adiit et praecepit. Erpenium defectus successoris adhuc defendit: quem interea honesta quadam legatione [note: Descriptum est hoc iter fusius in Memoria Erpeniana, quam Wittius inter Memor. Philosophorum etc. recusam dedit Decad. II. f. 156. sequeet h. l. consuluisse haud poenitebit.] semoverunt. Missus enim huc, adeoque eodem ipso curru nobiscum Bruxellas usque profectus est, ut Molinaeum [note: Petrum videlicet, ex Arminianismi Anatome clarissimum, atque Remonstrantibus inprimis invisum, qui hoc tempore Eccl. Reform. Parisiens. ministrum agebat, maximaque jam tunc et tanta inter suos auctoritate pollebat, ut plurimis Synodis in Gallia celebratis, quod AEmonii Collectio nitidissima docet, praeesset.] ambiat, et in Academiam Lugdunensem accersat: in quo tamen hactenus frustra est: et fortassis brevi Montaubanum hinc abibit, ut Chamierum pariter tentet. Quos in caeterorum locum suffecturi sint, hactenus me latet: hoc tamen pro certo habeo, non facile alibi reperturos, qui Academiae modo florentis famam cum dignitate pari sustineant. Sed hoc illi parum curant, modo boni sint Stoici: [note: Hoc est, modo absolutum decretum suum constanter tueantur, et praesto sint, qui docendo saxum illud diligenter volvant.] id enim unum nunc agitur, ut secta Zenonis terras regat, et fato [note: 74] temperet orbem: sed meo animo nimis calide; quod ipsum forsan eos praecipitabit. An enim illi poterunt, quod potentissimo regum [gap: Greek word(s)] [note: Impossibile.] suit, ut conscientiarum imperium involent, et religionem vi sanciant. Aut ego parum perspexi populi Belgici ingenium, aut illi vehementer spe sua fallentur. De quo videat ille, qui omnia: cui te jam ad extremum, mi frater, cum omnibus tuis, seu potius nostris, ex enimo commendo. Dab. Lutetiae Paris a. d. Cal. Oct. CICICCXIX.
XI. M. RVARVS PETRO BERTIO. [note: Pluribus jam de Bertio in Hist. Crypto-Socin. Cap. II. actum est. In praesenti Ethices fuisse hoc tempore Lugduni Batavorum Professorem, sed cum Barlaeo, qui Logicam docuerat, ab officio isthoc remotum esse, jam annotasse sufficiat.]
VAriis primum itinerum jactationibus, quae a vobis discedentem
page 59, image: ds0059exceperunt, deinde secessu meo Blesensi, [note: Blois, ad Ligurim urbem amoenissimam, se cum comitibus adiisse innuit Ruarus.] unde non tam commoda ad vos tabellariorum copia, denique occupationibus quibusdam meis factum est, ut promisso minus steterim, neque quas debebam literas hactenus ad te scripserim, Clarissime Berti. Interea neque de te non cogitavi saepissime, prout id non modo virtus atque eruditio tua summa, sed et singularis illa erga me benevolentia requirit: neque, ut deesset, quod loqueremur dete, quotquot hic te colimus, permiserunt illi, qui hoc unice istic agere nunc videntur, ut per quotidianas injurias exerceant morosum seculum celebrentque grandibus patientiae exemplis. [note: Dordracenos Patres, cum Proceribus, Anti-Remonstrantium parti addictis, inprimis Bogermannum, Gomarum et reliquos subindicari, facile est intelligere.] Infesta profecto sunt haec virtutibus tempora, quae non [note: 75] tantum bonos viros praemiis spoliant, sed et debitas vitiis poenas in eosdem a merentibus transferunt. Et si fatum est, quod nobis haec instituit tropica, aliena a primis moribus, (ut est profecto, sed non illud in coelo ab aeterno fixum, [gap: Greek word(s)] [note: Sed heri aut tertius: proverbialiter dicitur de re nuper nata.] in Zenonis [note: Iterum ad Stoicam absoluti decreti patronorum sententiam quasi fatalem, ad instar Stoicorum, quod statuunt, sati, comparatam, haec respiciunt. Stoicos enim ex Zenonis schola prodiisse tritum est in Histor. Philosoph. neque ulli hominum, qui vel a limine eam salutarunt, ignotum.] schola natum) facile inducor, ut credam posthac, quod eruditissimis tuis scriptis valide hactenus negasti, nihil esse tam iniquum, quod fato non fiat. Et quis tandem horum malorum finis aut remedium? ego quidem id nondum video, neque tamen despero, Deum optimum maximum, postquam satisfeceritis constantiae examini, exauditurum tandem preces tot millium, qui clamant ad eum nocte et die, mitigaturumque disciplinae acrimoniam, quae mollioribus sine dubio lachrymas, fortioribus gemitum etiam invitis saepe jam exprimit. Illi vero, qui per innocentiae ludibrium regnum sibi jam struunt, videant sane, ut fortunam reverenter habeant, quae, utcunque splendeat instar vitri, facile frangitur, neque secundarum rerum fiducia Nemesin irritent, quae laneos quidem habet pedes, sed indignationis tarditatem gravitate saepenumero compensat. Interim sui illos mores egregie jam ulciscuntur, quamvis id minime sentiant, hoc ipso miseriores: et, si omnia alia evadant, instabit tamen ipsis generis humani conscientia, quae, si quis adhuc restat libertatis vigor, quae vestrae quidem genti vernacula [note: 76] semper fuit, memoriam eorum ad posteritatis tribunal persequetur.
page 60, image: ds0060Ignosce quaeso, Vir amicissime, justo dolori, qui indignationem hanc expressit miti meo pectori, quod alias ne illis quidem male vult, quorum vitia non nulla nisi odissem, amicitia tua indignus forem. Privatae meaeres ( [gap: Greek word(s)] [note: Si tibi et horum cura est.]) sic satis commode se habent, neque studia mea (quod sine jactantia dixerim) ut nunc quidem est, infeliciter procedunt, quae linguarum fere sunt, Gallicae, Hebraicae, [note: Harum enim linguarum fundamenta se Rostochii jam posuisse, alibi docet. Vid. Cent. I. Epist. 17. ubi et quibus Magistris, Erpenio videlicet Lugd. Batav. et Maronitis Parisiensibus, Lutetiae usus sit, explanate magis exponit.] Arabicae, ad quas omnes magistros satis commodos, unum post alium nactus sum. Si patronus meus voto meo subscribat, hac aestate [gap: Greek word(s)] [note: Cum DEO.] Italiam adhuc salutaturus sum: ut imposito peregrinationibus velut colophone, fixam fortunae meae sedem inde jam expeditus quaerere possim: quam ubi tandem inventurus sim, [gap: Greek word(s)] [note: DEO ante genua aut pedes situm est: proverbialiter, pro: Deus optime novit.] Britannicam quidem illam conditionem, [note: De qua supra Epist. 10.] quam nosti, alto animo graves ob causas respui, semelque decrevi, fugere posthac omnem invidiosae pompae ambitum, fortunamque ut vestem eam potissimum eligere, quae apta mihi sit potius, quam quae amplitudine me sua oneret, in qua neque potentiorum libidini ingenuitas mea prostet, et cum sola mihi sint sapientia rationes, quam omnibus ego istis longe praefero, quibus plerique inhiantes spes et vota sua lente consumunt. Relinquendus est magnatibus ambitionis aestus, neque plebejae miscendus fortunae: cujus in simpulo fluctus quis sine risu conspiciat? Illorum [note: 77] vero, quia major plerumque res agitur, morbus excusatior est, quanquam haud paulo etiam periculosior, quia contagio quamplurimos trahit ac involvit: quod utinam ne nimis doceret jam dulcissima nostra patria, [note: Germaniam puto subinnui, ubi post alios motus clandestinos et foedera, ex utraque parte inita, Friderici V. Palatini electio et forte etiam coronatio, ut Regis Bohemiae, immensa mala portendebat. De clade enim, eidem a Caesareanis illata, haec nondum intelligi posse, temporum rationes ostendunt. Paucis: Belli tricennalis sive praeludia sive initia subindicat, quae optat in herba opprimi Ruarus.] cujus nobilissimae? quaedam provinciae inter calida procantium desideria tam misere jam differuntur. Dicitur illi Christianissimus Rex aliquid destinare remedii, missa eo splendidissima legatione, cujus caput est Arverniae Comes, quae pacem dissidentibus partibus suadeat; quae utinam tolerabilibus tandem conditionibus conficiatur. Metuebamus etiam propemodum in hoc regno nonnihil turbarum
page 61, image: ds0061ob conventum, quem Reformatarum ecclesiarum legati Lauduni [note: Non Synodi celebrandae gratia, quae paullo post Alectae coivit, Petro Molinaeo praeside, sed de rebus ad Ecclesiam Reformatam pertinentibus, utcunque stabiliendis consultaturi.] agebant, et contra Regis voluntatem protrahebant: atque sunt, ut audio, calidiores nonnulli, qui eum ne nunc quidem dissolvendum, et fortassis alio transferendum putent, quam vis rex laesae majestatis crimine eos damnaverit, nisi intra certum diem, qui jamjam praefinitus est, ad suos quisque discedant. Si Bearnense [note: Id quale fuerit, et quanti motus hinc orti sint, cum bona Ecclesiastica occupata Bearnenses restituere juberentur Reformati, et ipsis quoque, ex eo agro ut emigrarent, imperatum esset, hoc obtentu praecipue, quod Nannetensis Edicti libertate gaudere, tanquam ad Navarrae regnum spectantes, haud possent, Historici rerum in Gallia hoc tempore gestarum cuncti fere testantur, et copiose narrant.] negotium, quod tantis utrimque animis geritur, blande transigi posset, de caeteris credo facilior res esset; quod tamen et ipsum clementissimus Deus, in cujus manu sunt corda regum, ita, ut spero, gubernabit, prout eccle, siae reique publicae expedire novit. Aguntur jam quoque per provincias Synodia Theologis: de quibus, quod tibi referam, aliud non habeo: consiliorum enim secreta nobis pullatis, qui nec in orchestra, [note: 78] nec in quatuordecim spectamus, parum constant. Salutavi nuper hic Danielem Tilenum, [note: Propter Remonstrantium caussam, quam impugnaverat primum, tandem veto propugnatam Lutetiam, e Sedanensi Academia, ubi Theologiam publice docuerat, ejectrum, nuperrimum ergo ibidem advenam.] virum eruditione etiam apud illos venerabilem, quibus alias in visa est illius moderatio; magno seculi vitio, quod virtutem, quae inesse omnibus debebat, ne in Theologo quidem ferre potest. Transtulit huc ille rerum suarum sedem, ut fortunae injuriam [note: Munere enim publico, quod Sedani administraverat, exauctoratus et exutus eo advenerat.] privato otio concoquat, et quodam modo in oculis praecipui sui adversarii [note: Petri illius, de quo antea, Molinaei, hostis Remonstrantium paene dixerim jurati. Caeterum istic inter commercia litterarum cum Arminii asseclis continuata, inter varios trucesque podagrae dolores, Tilenum ad annum usque 1633., quo obiit, perstitisse, Epistolae, quas vocant, Remonstrantium edocent; in quibus ad Episcopium, Vytenbogardum, Grotium aliosque perscriptae, ipsaeque voluntatis ultimae quae fuerint tabulae, enarratum legitur.] ulciscatur: quod, utut caetera se habeant, mihi, qui tanti viri consuetudinem ambitiosis votis diu jam appeto, non incommode cecidit. Ad extremum (properat enim jam ad finem pagina) hoc te, mi Berti, oro, ut pristinam mihi benevolentiam tuam perpetuo conserves, teque contra a me, sinon aestimari quantum mereris,
page 62, image: ds0062(hoc enim ingenii mei imbecillitas prohibet) amari tamen etiam ultra quam aestimare possum, certissime tibi persuadeas. Vale, et clarissimo Vossio per occasionem plurimam a me salutem. Dabam Lutetiae Parisiorum. [note: Exarata est haec epistola, uti ex sequenti patet, sub initium anni 1620.]
XII. P. BERTIVS [note: Responsio haec est ad proxime praecedentes litteras reddita.] M. RVARO.
REdditae sunt mihi literae tuae, amicissime Ruare, in quibus spirantia veteris modestiae tuae et pietatis jampridem mihi cognitae lineamenta, cum eximio in me affectus tui testimonio, exosculatus sum. De me ita est. Synodus Hollandica, in qua confessionem veritatis publice [note: 79] edidi coram multis testibus, me Coena Domini abercuit, comminata insuper excommunicationis ultimum telum, ni revocem sententiam, et Synodo Dordrechtanae subscribam, Eadem quoque me detulit ad Illustres Ordines: qui me exutum dignitate omni, [note: Collegii Regentis et Prof. Ethices.] et necessariis vitae praesidiis orbatum per D. Curatores, vetuerunt etiam adolescentes bonarum artium studiosos domi alere, [note: Convictores videlicet: qua potestate et libertate etiam Vossio tunc interdictum fuit; ita tamen, ut huic, clandestinum magis, quam publicum, Arminii cum discipulis patrocinium prae se ferenti, stipendium octingentorum florenorum ad tempus, et quousque Curatoribus placeret, concessum sit.] aut collegia scholasque aperire iis, qui vel linguarum, vel historiae, vel philosophiae et eloquentiae rudimenta ex me vellent discere. Sic nunc vivo, mi Ruare. Interea non desino coetus publicos frequentare, vel in id, ut intelligant omnes, non me divortii istius ac secessionis caussam esse, sed eos ipsos, qui, quos comitate et benevolentia sibi poterant adjungere, gaudent a se removere, fracta mutuae fraternitatis contesseratione. Miseret me interea reipublicae et ecclesiae, et liberorum meorum, quos video paterna privatos commendatione, difficilius posthac in patria adsurgere et promoveri posse. Sed curas istas Deo committo, qui neque me, neque ipsos destituet. Certe per me non stabit, (ita spondeo Dei fretus virtute) quin exemplum saltem posteritati dem constantiae et moderationis, serio illud meditans Servatoris nostri, atque etiam meis instillans, in patientia vestra possidete animas vestras. Quae de nobis illic sint judicia, gaudebo ex te intelligere, priusquam (quod forte futurum est) [note: Et factum etiam, quod, rebus angustis domi ipsum prementibus, animo constituerat; sed ita proh dolor! factum id est, ut cum Belgio etiam sacra mutaret priora, et ad Pontificios deficeret. Qua de re in Hist. Crypto-Socin. Cap. II. lit. B. dictum est plus satis.] ipse illuc excurram. Hic enim dici vix potest, quibus
page 63, image: ds0063[note: 80] artibus in nos insurgat mundus, concionibus, scriptis, edictis, carceri bus, proscriptionibus, cantilenis, picturis, famosis libellis: quibus ita in nos plebis animi concitantur, ut in [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . [note: Purgamenta et rejectamenta mundi.] Sed bene habet: civitas nostra est in coelis: nobisque, quum hinc excesserimus, patebunt sedes illae in quas mundo nullum jus est. Tibi vero gratulor, quod illic Tilenum habeas, cujus sermonibus et exemplo possis veram pietatem exercere. Rogo illum meis verbis salutes, moneasque, ut, si consilio juvare me possit, juvet, hoc est, sicubi forte judicet me non [gap: Greek word(s)] , [note: Recto gressu sive recta via incedere.] revocet in viam. Velim quoque ex te scire, quomodo ipsi cum D. Molinaeo et ecclesia Parisiensi conveniat, [note: Male, quod ad Molinaeum attinet, quem supra jam, ut adversarium Tileni, descripsisse Ruarum, miror, haud esse a Bertio animadversum.] ut, si contingat me illuc evolare, sciam jam ante, quomodo illic tuto possim vivere, et ad quos me debeam adjungere. Vereor enim, ne discedentem antevertant judicia illorum, qui de nostris capitibus soli hodie suis in comitiis deliberant, statuuntque prout volunt, procuduntque formam quam cupiunt, quamque suis rebus profuturam putant. Haec aliaque ad me perscribas velim, certus nihil mihi tuis literis gratius hoc tempore posse contingere. Vale. Lugduni Bata voprum, VI Aprilis CICCXX.
[note: 81] Hanc 14 et sequentem 15 epistolam oportuit omnium fere primas [note: Male ita rationes inivisse Ruari filios, ex eadem et pleniori quidem Epistola, quae Cent. II. n. 8. reperitur, patet.] fuisse; sed per errorem hic insertae sunt.
XIV. [sic] M. RVARVS, JOACHIMO ET PETRO RVARO FRATRIBVS. [note: Alteri, Joachimo, Medicinae, alteri, Petro, Theologiae, Studiosis: De Joachimo res est extra dubitationem posita. De Petro autem cur ita sentiam, Affelmanni Collegia frequentata, et ipsius Candidati Theologiae in Epistolarum harum altera nomenclatura, credere jubent.]
BInas a te, mi Joachime, literas accepi: quarum illae, quas priores suspicor (nam tu neutris diem addideras) erant aliquanto stomachosiores, quod suppellectilem tibi tuam nondum misissem; quam tamen te posterioribus jam accepisse significas: quocirca non ero multus in excusanda illa culpa, quam tu non apud me residere suspicari
page 64, image: ds0064debebas, sed apud eos, a quibus emendos mihi libros injunxeras; quorum moras ignorare non potes. In utrisque autem multa scribis de rumore haereseos, [note: Socinianae nimirum, nec injuria, ut jam superius demonstratum est in Hist. Crypto-Socin. et res ipsa cum factis scriptisque testatur. Cujus et ipsum Joachimum tandem labe infectum fuisse, cum Altorphium advolaret, ibidem ostendimus.] quem de me tum apud parentes cognatosque, tum apud omnes fere amicos meos sparserint homines ii, quos ego nunquam ullo maleficio laesi. Quod quanquam mihi sane perquam grave luctusque plenum accidit, cum sentiam eo me crim ine et dolorem et odium illorum concitasse, quibus et gaudio meo fortassis merito et amori esse debebam; novum tamen non fuit, cum non nesciam, quam gravi infamia malevolorum vocibus conflata multi etiam innocentssimi sanctissimique viri saepe laboraverint. Si haeresis est, credere, quicquid in sacris literis perscriptum est, aut bonis inde consequentiis [note: 82]deduci potest, fateor me nominis istius crimen, quod mihi cum Paulo sanctissimo Apostolo commune est, non aspernari. Sin autem hoc nonnullos male habet, quod aliquanto liberius in sententias variarum sectarum inquiram, nec Theologos quosdam tanquam ancilia coelo delapsa adorem, aut responsa illorum pro oraculis meris habeam; [note: Est media quoque via, a qua cum aberraret Ruarus, rationi curiosae magis, quam reverentia verbi divini pia et modesta permittit, indulgens, in barathrum illud errorum, quos neque ipse, deinceps occoecatus, suique quodammodo impos, agnoscere voluit, incidit, aliosque secum, quod inprimis dolendum, haud paucos abripuit.] in eo tantum abest, ut me peccare putem, ut in altero ipsum eundem Paulum habeam pro auctore, qui spiritus non extingui, prophetias non sperni, sed probari jussit, in altero discipulos ipsius, qui dicta ipsius, tanti Apostoli, cum Scripturis tamen conferre non dubitabant, priusquam illis fidem adhiberent. Hanc mihi libertatem qui volunt eripere, vereor ne eo ipso causae suae infirmitatem imprudentes prodant, quam non patiuntur tractari, censeri, ponderari: veritas enim judicia non reformidat, cum sciat nunquam se pulchriorem apparere, quam cum versando nitescit, nunquam rectiorem, quam cum ad normam exigitur, nunquam graviorem, quam cum appenditur. Olim haec fuit tyrannis, cum antichristus adhuc omnia ditione sua premeret, ut, si fortassis monachus aliquis, dum septem penulis in cella coopertus sedet, nescio in quae Epicuri intermundia abreptus, mos et nebulas aliquot collegisset, febriculosi capitis somnia pro divinis responsis nobis venditaret. Has epulas cum putarem majores nostros.
page 65, image: ds0065[note: 83] semel evasisse, video proh dolor! reliquias adhuc posteris in deglutiendo negotium facessere: quas tamen ne sine condimento nobis obtrudant, amabile libertatis [note: Libertatis nomen licentiae petulanti, luxuriantis nimirum et tumultuantis adversus fidei sanctissimae simplicitatem, rationis obtenditur. Sed ita fit, ubi, dum libertatem meram cogitamus, et ipsum divinae revelationis [gap: Greek word(s)] illud et nobilissimum jugum vinculaque dulcia Christi repudiamus, veritatem non altercando tantum, sed et ratiocinando amittamus.] nomen, cujus temeratores videri nolunt, in haereseos crimen vertunt. At hoc artificium valeat apud simpliciores, quibus fucus nondum suboluit: me, qui aera lupinis discernere didici, nihil umbratilis larva terrere potest, quae fixius inspiciendo sensim evanescit. Ad populum phaleras. Vos autem, meae animae, fratres mei, quorum ipsum nomen in ore meo dulcescit, per sanctum illud sanguinis vinculum, quo natura nos colligavit, oro et obtestor, primum ne hac mea justisima libertate quicquam offendamini, aut de vestro in meamore remittatis, certissimeque vobis persuadeatis, me nihil, quod ad religionemattinet, temere aut praecipitanter agere, sed in sententia sacrarum literarum, quam accurata lectione ardentissimis juncta precibus indagare [note: Praeceptis tamen jam animo opinionibus, quas Sonerus suggesserat, occupatus. Vnde et convictio imaginaria oriri solet, quae Martyres etiam non Christi, sed sectae, pariat.] soleo, libenter acquiescere, nulla nec ingenii mei fiducia, nec alienorum contemptu: [note: Dubito; si modo, quid de Schoppero optimo senserint sodales illi novarum rerum Altorphini, recordari ex superioribus placeat.] quae tamen nonnunquam doleo ignea sua vi ita attolli, ut dum coelos scrutari, et rationis suae decempeda, quam praejudiciis inflexerunt, metiri volunt, Theologiam, quam Christus vivendi normam esse voluit, in scholasticam rixandi [note: Non sunt rixae, ubi [gap: Greek word(s)] , ne quid errorum in Ecclesiam obrepat, solent, et pii veritatis piae doctores pro deposito Christi servando vigilant atque laborant: Etsi illis tales forte videantur, qui Christianismum omnium mysteriorum expertem, ut Lockio visum est, somniant.] libidinem transforment. Deinde precor, ut, quoniam parentes et cognatos hoc studiorum meorum instituto, cui maximi criminis infamiam asperserunt alii, graviter ad dolorem commovisse nec [note: 84] leviter abalienasse videor, literis vestris subveniatis, et mihi quidem parentum cognatorumque favorem et amorem, illis vero dispulsis inutilis moestitiae nebulis tranquillitatem animi laetitiamque restituatis. Ego quidem, quicquid a me literis fieri potuit, efficere conatus sum. Sin illis nihil hactenus profeci, video non literis meis amplius, sed me
page 66, image: ds0066ipso praesente, [note: Quod propositum, nescio, seriumne fuerit, an simulatum; quia non multo post discedens Altorphio, praetexensque iter in patriam, Poloniam ingressus est, eoque subito evolavit, neque inde, nisi nova, quam praeceperat, sententia, bene confirmata, in has terras rediit. Cum qua observatione conferatur Cent. II. Epist. 10. et 11.] ibi opus esse: qua de re serio cogito, ut si aliter non potest, in patriam me deportem, ac sedem fluctus illos, quos non aliter in sim pulo excitatos sentio, ac si AEgaeum mare concitatione ventorum totum erueretur. Tertio rogo vos, et quam cara vobis est animarum salus (debet autem omnium rerum esse carissima) cohortor, ut et ipsi tam precibus ad Deum fundendis, quam sacris literis legendis diligenter incumbatis, et tum sententias, tum verba, quibus illae vestitae sunt, religiose semper observetis, nec ullis sentiendi et loquendi formulis facile credatis, quae non aut ad verbum in illis extent, aut evidentissimis consequentiis sint deductae: quanquam ego fere persuasus sum, vix aliquid ad salutem scitu necessarium [note: Antiqua haec est cantilena, disertis verbis, ita, ut Sociniani velint, omnia in Script. S. expressa esse oportere: cui vel sola Christi cum Sadducaeis disputatio Matth XXII. refellendae sufficit.] esse, quod non disertis verbis in divino codice legatur, cum consequentias acutas, quas ego quidem, ut ad eruditionis profectum valde fructuosas, non aspernor, rudiores vix intelligant; quorum rationem Deum non minorem, quam hominum eruditorum in iis, quae praecise necessaria sunt, habuisse, plusquam verisimile est. Cum autem non dubitem, quin vel [note: 85] sexcenties ibi lecturi sitis, ei, qui felicitatem aeternam consequi velit, opus esse fide viva, quae non tam in scientia, [note: Ecquid vero statuebas, Ruare, de side quam maxime salutifera? Omnine illa notitia (quicquid sit de vocabulo scientiae ambiguo) destituta, ac DEI unius, qui sit Pater, Filius et Spiritus Sanctus, cui in Baptismo definire consecramur, et Christi quoque, ut liberatoris nostri per sanguinem piacularem loco nostrum fusum, aliorumque fidei capitum cognitionum expers est? Non puto, et Christus ipse, salutem aeternam Joh. XVII, 2. ex [gap: Greek word(s)] illa deducens, quo minus id fieri possit, prohibet. Videris ergo, sterilem notitiam, cum ipsa fidei sincera, ingenua vividaque cognitione, quam utique ex fructibus piis cognoscere jubet 1 Joh. II, 5. sqq. Apostolus, commiscere. Certe, quae de actu dicendi tantum, non noscendi, agunt verba Christi Matth. VII. parum huc quadrant, et 2 Joh. Epist. comm. 2. coll. 2 Cor. XI, 13. doctrinam quoque ad ea, quae bene vel male fiant, referri, certum est.] quam in observatione mandatorum Dei consistit, siquidem non quisquis Domino Jesu dicit, Domine, Domine, in regnum coeleste intrabit, sed qui fecerit, quod vult Pater ejus, qui in coelis est; proinde moneo vos, et tanquam fraterni amoris pignus vocem vobis hanc commendo, ut innoxios vos et immunes praestetis ab omni flagitiorum scelerumque macula, ut imprimis
page 67, image: ds0067cupiditatibus vestris fibulam imponatis, ut nuncium remittatis omnibus, quibus plerique nimis inhiant, ut omne voluptatum obsequium ejuretis, ut academicum aut potius epidemicum gulae morbum cane pejus et angue fugiatis, ut omne nepotum otiosorumque balatronum sodalitium aversemini. Pauci, mihi credite, in hoc aetatis flexu, quo nos sumus, ita currum suae juventutis egerunt, ut non ad metas adhaerescerent: quo magis nobis conandum est, ne numerosa potius vestigia, quam tuta sequamur; cum frequentia sit infelicitatis indicium, et quidem veluti character. [note: Scriptam hanc esse epistolam anno MDCXV. ex Centuria II. n. 8. patet, ubi integra ea typis exscripta legitur, quae hoc loco mutila comparet.]
Reliqua desiderantur.
XV. MARTINVS RVARVS, JOACHIMO ET PETRO RVARO FRATRIBVS. [note: Rostochii sine dubio studiis litterarum operam hoc tempore dantibus.]
QVod de literarum mearum raritate conqueramini, fratres carissimi, [note: 86] non miror, si tanto temporis spatio, quod significatis, nullas accepistis: illud magis miror, nullas vos accepisse, cum ego non unas dederim; quas quoniam periisse suspicor, hoc ipsum magis me retardat, quo minus crebro scribam: nec enim sunt ejus generis epistolae meae, quas vobis mitto, ut in aliorum manibus sine meo dispendio [note: Eam ipsam ob caussam, qua caussam suam in pessima caussa male profecto dixerat atque pinxerat.] versari possint. Nimis autem prolixum foret, si, quae scripseram alias, omnia repetere vellem, nec est, ut opinor, necesse. Convertor ad proximas vestras a. d. XVII. Cal. Jun. datas, quas post menses plus quatuor demum accepi: ut ne miremini, si meae quoque tanto locorum intervallo, quodisjungimur, nonnunquam paulo serius ad vos perveniant. Repetitis autem veterem cantilenam, de haeresi mea, quae in omnium ore versetur, de infamia, quam apud notos ignotosque, maximos, minimosconfla verim, de dictis quorundam aculeatis, quibus innocentiam meam perstringant, de cognatorum, affinium et amicorum commiseratione, qua calamitatem aeternam meam persequantur, ac imprimis de luctu carissimae matris, [note: Vnde forte, patrem interea mortuum esse, cujus in superiori epistola non obscura erat injecta mentio, colligas. Quam tamen conjecturam sequentia quaedam in hac et sequenti epist. 24. collabefactant.] quae tantum non effletis oculis VIX persuaderi possit, ut vitam amplius ducere velit. Quid dicam, mei
page 68, image: ds0068fratres, haec mihi non acerba accidere? non sum adeo Stoicus, nec ferrum circa pectus habeo, ut affectibus quantumcunque resistam, humanitus non agar, cum haec talia ad nauseam, sed nondum ad ravim audio dici: praesertim autem excruciat me matris intolerabilis dolor; quem [note: 87] ego quovis meo vulnere, atque adeo morte, si pie fieri posset, redimere vellem. Sed quid faciam? non possum praestare, quid alii de me sentiant, aut loquantur: hoc vero praestare possum et praesto, quantum spero, Dei immortalis ope, ne cuiquam merito de me male sentiendi aut loquendi ansam praebeam. Nescio, an possim aequis auribus vestris, sed rogo tamen, ut liceat dicere, quod sentio, et conscientiae secretum in sinum vestrum exonerare. Videntur mihi nonnihil mortalium conditionis obliti, qui nos tanquam in hoc juratos, a Lutheri [note: Non de Lutheri, bonevir! sed Spiritus Sancti in scriptura sacra vestigiis, agitur, quando de mysteriis DEI Christique, fidei item et justificationis per imputatam Christi justitiam, de Sacramentis denique et resurrectione eorundem, quibus mortui tumulantur, corporum, tametsi gloriosorum, agitur.] nostri vestigiis ne transversum unguem in latus abire, nec ubi substitit ille, vel punctum progredi permittunt: quasi veritas non esset, nisi quae divinis ejus pedibus calcari meruisset. Ego vero, quantumvis Lutherum ut magnum virum et Dei spiritu singulariter agitatum suspiciam, hominem tamen eum fuisse memini, nec tristi humanitatis privilegio excludendum; tanto minus, quod post asperrimam hiemem, cum veritas in orbe refrixisset, primam glaciem ipse fregerit, haud mirum si non omnem. [note: Vel hinc itaque calumnia illa retunditur, qua ex b. Lutheri pio sane repurgandi Ecclesiam studio Socinismum ortum, nuper admodum nonnemo temere effutivit; cum hinc de eo deserendo et emendando, quem adhaerere sanctissimo labori illi credebant, naevo non uno, nec levibus erroribus, sed notabilibus, et, quae caput rei attinerent, vitiis corrigendis, male sanos hos homines fuisse solitos, luculenter appareat.] Sic enim natura comparatum est, ut magnarum rerum lenta sint incrementa: nec unius hominis aevo, multo minus ingenio, curari morbus, qui mille annis invaluerat, tam perfecte potuit, ut ex eo ne languor quidem ullus superesset. Quin ne nunc quidem post tot praeclaros viros, qui corpus hoc, quod Lutheri medicina quodammodo sanum praestitit, ut aliptae ad vires pristinas, et illam nativi [note: 88] coloris purpuram reducere conati sunt, quenquam tam esse confidentem oportere censeo, ut existimet nihil amplius a posterorum ingeniis in excolenda religione exspectari posse. Nec enim sterilescit benignitas divina, quae multa prioribus concedendo velut exhausta, sequentium votis nihil suppeditare queat. Dederit hoc antiquitas Apelli, ut
page 69, image: ds0069Coae tabulae dimidium admirari, quam perfectionem integrae moliri maluerit. Nos Luthero caput et summa pectoris, adde etiam media et ima, denique ventrem et femur, id est, omnia, in quibus vita religionis consistit, deberi fatemur: nec reliquis tamen invidebimus, si quid in pedibus penicillo laborarunt, et ea, quae non quidem summe necessaria, sed utilia tamen scitu fuerant, divina nobis ope perpoliverunt. Sic ego, mei fratres, sentio, quod vobis dictum velim, et ne libertatem hanc justissimam vitio mihi vertatis rogo. Doctorem ego religionis Lutherum primum habui, nec alium temere sequor, nec quenquam tamen aspernor, qui veritatem omnibus in medio propositam afferat: magistros autem et dominos ferre nequeo, praeter Jesum Christum, qui titulum hunc sibi soli vendicavit, non Lutherum, non Calvinum, non illum denique, cujus mihi nomen [note: Fausti Socini. De Sonero enim praeceptore, adhuc nemini, praesertim apud exteros, suspicio, quod sciam, suborta erat.] tanta cum invidia passim objicitur. Veruntamen omnis illa fabula, quae nunc tam tragice agitur, nec catastrophen ullam hactenus invenire potest, [gap: Greek word(s)] [note: Ex quo initio seu primo actu fabulae.] coeperit, tu, mi Joachime, non ignoras. Hanc gratiam mihi [note: 89] reponit Livonus ille, [note: In quem digitum intendat non sine stomacho, dici facile non potest. Iterum quidem ejus cum querela haud dissimili meminit Cent. II. n. 1. sed pari obscuritate. Visum est aliquando, Paullum Demetrovitium innui; at Lithuanum cum sciam eum fuisse, et vix credibile sit, errorem hunc bis a Ruaro commissum, neque etiam in exscribenda epistola, quoniam [gap: Greek word(s)] idem fuit, illum temere admissum dici possit, malim haec in medio relinquere. Ad Piccartum memini in epistola quadam scripsisse Kirchmannum, eundem Livonum [gap: Greek word(s)] , jussu Professoris cujusdam Academiae Regiomontanae, argumenta Socinianorum conquirenda desiderantis, a Ruaro ea accepisse, atque ea occasione hunc ipsum infamiam hanc sibi inustam conquestum esse. Sed neque haec rem omnem in aprico satis ponunt.] quod nonnulla paulo familiarius investigandae veritatis caussa sub silentii fide cum illo communicaverim: ubi cum sua ipsius confessione satis facere non posset argumentis, qui se tamen Theologum non hordearium ferebat, hinc illi satis causae, ut non meum tantum caput famae vitaeque discrimini objiciat, sed omnes, qui vel sanguine, vel amore, vel utroque nos attingunt, squalore luctuque compleat. His syllogismis disputatur scilicet: his enthymematis nos metuendos facimus: hac ego via ab errore revocandus eram, etiamsi essem, ut vestri putant, omnium haereticorum haereticissimus, ut non agnoscerem ducem itineris, sed lictorem sequi cogerer. Haec cum tu, mi Joachime, scias, et aliis absque dubio retuleris, quid sibi tandem
page 70, image: ds0070volunt ii, qui non desinunt absentem rodere, totque convitiis instar Penthei lancinare? An ut publico scripto me purgem? scilicet ut volatico schedio suspicionem hanc apud eos, ad quos famae vox pertingere nequit, propagem, et ignem paucis adhuc locis inclusum, per univerfam, quam late pater, Germaniam diffundam; ut ubique per ardentes prunas incedere cogar: nec enim ignoro seculi mores, cui vix quinquagenario sacramento meam innocentiam persuasurus essem, postquam semel obtinuit, Deo me fidem fregisse. Quis Pelargum [note: Repete superius jam de eo ad Epist. 8. obseryata, et ne nunc quidem decsse, qui Lutheranum Theologum in Lexicis Historicis, certatim haud ita pridem editis, appellari querulentur, nota.] suspectum non habuit, postquam is de Calvinianismo, quem vocant, se [note: 90] purgavit? Quis Vorstium exiis, quibus antea ne nomine quidem notus erat, Socinianarum partium esse negavit, postquam has editis libris tantum non abjuravit? [note: In epistola praecipue. ad Patres Dordracenos anno MDCXIX. d. 27. Aprilis data, quae inter Epist. ut vocari solent, Remonstrantium n. 251. ed. med. legitur typis expressa, digna sane, quae iterum iteruque relegatur.] Vulpem aliena vestigia terrebant: et ego exemplo quam periculo sapere malo. Sed optaretis tamen vos, ut stilum in eos distringerem, quorum insimulor socius? At ne sic quidem aliquid mihi profecturus videor, nisi et omnia illorum damnem, quod nequaquam facere possum, nisi simul pietatem vitae, quam illi nonnullis sententiis vehementer promovent, quantum in me est, exscindere velim, et id faciens maledictis et convitiis [note: Quasi nero non alia, quam hac, improba utique, via confessionem veritatis edere licuerit, quam rusticitatem nostrates jam tunc improbarunt paene omnes. De pietate vero Socinianorum, a Ruaro hoc loco tam studiose depraedicata, et sancte, ne quid adversus eam committeret, habenda, quid sentiendum sit, nemo ignorat, qui quid distent aera lupinis; hoc est, ex fide vera orta sanctitas et qualiscunque honestatis, splendidae licet, species, probe, Christo et Apostolis praeeuntibus Matth. VII, 15. Rom. XIV, 23. 2 Cor. XI, 14. 2 Tim. III, 5. 1 Joh. II, 27. 2 Epist. comm. 7. seqq. intelligunt.] crudelibus harum me partium probem, quibus proh dolor! nimis usitatum est, si paucos excipias, his armis hostes suos persequi. Nam licet haberem fortassis nonnulla contra eos, quorum sententiae juratus dicor, quae nec illis omnia nota credo, qui tanto supercilio haereticos proscribunt, tamen, si ea more Christiano modeste proponerem, nihil agerem, et tepidi tantum disputatoris nomen auferrem, quem illi frigido deteriorem clamarent, et ex ore Domini evomendum. Cum omnia circumspicio, rationesque subduco cogitationum mearum, illud tandem sedere coepit, patientia et taciturnitate incontinentium linguarum libertatem
page 71, image: ds0071ulcisci; quae postquam blaterando defatigatae fuerint, aliquando tamen consilescent, et brevius, ut spero, quam si eas obloquendo irritarem. Flamma fortius furit, si resistitur; si permittis liberam, in aerem mox [note: 91] exspirat: canes quoque latrare desinunt, si eas non modo voce, sed ne aspectu quidem digneris. Tubingae idem de me, qui Rostochii, sparsus erat rumor, ut Voglerus [note: Heino Voglerus, Hamburgensis, de quo paullo post n. 16 et Cent. II. n. 1 etc.] inde mihi rescripserat: cum autem istac in itinere, quod Argentinam [note: Vnde, quando scripta sit haec epistola, et ex quo loco, effici potest. Sed illud quoque hinc luculenter, ut puto, apparet, nec fratrem Joachimum, praesertim in eadem Academia Altorphina cum Martino viventem, nisi optima quaeque opinatum existimasse, ut proinde vel solo hoe indicio pateat, clam et per cuniculos inter sodales Altorphl agitatam esse illam Socivismi serpentis pestem, ut nec fratres germani, quid sentirent manipularii illi apostatae, persentiscere aut rescite saltem possent. Ipsumque adeo Joachimum Ruarum postea demum ab aliis, quam fratre suo, corruptum, iisdem erroribus approbandis manus dedisse, secus, quam supra factum a nobis est, conjicimus. Pertractum enim esse in illam societatem, multa sunt, quae dubitare nos haud sinant, et epistola Cent. II. n. 2. addocet.] habui, transirem, et nec professoribus nec studiosis ignotus laterem, omnes mihi Pythagorae silentium professi videbantur: quod non existimo auctoritatis meae, quam nullam, ibi praesertim, habeo, praesentia factum, sed quia nemine resistente paulatim languescens rumor in auras evanuerat. Istic quoque minus jam vulgatum, ut puto, circulorum argumentum essem, nisi dolore vestro et invidia praesentiae sermones alerentur. De matre tamen potissimum angor, quomodo illius levem aut leniam aegritudinem. Reditum in patriam, quem illa fortassis requirit, libens adhuc aliquandiu differrem, si fieri possit, non tantum quia rerum id mearum status hic suadet, sed etiam quia invitus in hancundam necessariarum litium et contentionum, a quibus natura mea abhorret, praesertim dum primo impetu nondum consumto exsultat, immergor. Literis bis aut ter conatus sum eam consolari: quid profecerim, nescio, cum post tuum, mi Joachime, discessum schedam a parentibus non viderim. Est illa sane, ut neuter ignoratis, nimis luctui dedita, nimisque felicitari suae infesta. Quot illa mei caussa lacrumas profudit, cum nonnemo [note: 92] versus meos, quos quidam amoris in me prodigi (quod sine jactantia dictum velim) laudibus in coelum ferebant, coelo scilicet decidisse et pedem cum Vulcano fregisse criminaretur, aut cum vanior alius vulneribus me ob superbiam incessus ad mortem concisum mentiretur? Propemodum tunc satis habere caussae videbatur, ut fata vivendi votis anticiparet. An totiesmori voler, quoties hominibus maleferiatis aut
page 72, image: ds0072pessimum me poetam, aut superbum grallatorem, aut perversum haereticum falso proclamare lubet? Vos, mea corcula, sub venite infelici fratri, literisque parentem afflictam refocillate, et audacter spondete, nullam me, quod vobis constet, haerefin damnabilem [note: Largiter enim solet haereticorum nomen id genus hominum accipere, et in sola tantum errantium melioraque edoctorum, sed spernentium, pertinacia constituere. Vt vitium proinde voluntatis potius corruptae esse, quam intellectus, credant, complementum que adeo tristissimi hujus animi status cum ip sa ejus natura ac forma confundant, et sensum praeterea Scripturae Sacrae dictorum cum Ecclesiastico usu vocabuli commiscere. Quae quoniam integro de desinitione Haeretici, materialiter, ut solent nonnulli [gap: Greek word(s)] , libello pererudito sane, b. Zeidlerus, Augustino potissimum consulto, explanavit, nostrum non est, demonstrare uberius: quibus, quid monstri hic alat, pro innocentia sua tam operose, propugnans Ruarus, ostendisse satis est.] animo fovere: ego fidem vestram sciens nunquam fallam; cum (ut hoc de suo mihi largiatur Augustinus,) errare possim, haereticus esse non possim, quamdiu Deus huncanimum mihi servabit. Piget me in hoc argumento diutius morari, de quo antea non exiguam vobis chartam implevi.
De statu vestro varia mihi scripsistis, grata et ingrata, prout in rebus humanis usu venire solet, in quibusnullum bonum adeo merum, quod non calamitatis alicujus lacrimosae succo temperetur. Valetudinem vobis istam perpetuam sane gratulor: vos mihi quoque meam gratulamini, sed renatam; ante menses enim aliquot cum febri tertiana satis acuta conflictatus, et per dies quam plurimos lecto pertinaciter affixus fui. Nuncaliquomodo melius habeo, nisi quatenus cum reliquiis [note: 93] negocium adhuc conficio, lentum sane mihique nuper parum decorum: tanta enim copia capilli circa occiput et tempora mihi defluunt, ut deforme propemodum calvicium verear: quod ego Synesio [note: Ptolomaidis in AEgypto Episcopo ineunte seculo V. ob varias caussas celebri, sed propter librum, quo Calvitii Encomium ad posteritatem transmisit, hoc loco notato.] laudandum relinquere malo. Vertigo etiam, quae mihi jam aliquot annis, quoties caput reclino, familiaris fuit, fortassis ex vigiliis Hamburgensibus [note: Quando Gymnasii illius, jam tunc celeberrimi, adhuc alumnus erat.] nata, paulo vehementius cerebrum turbare coeperat, ut fere post febrim solet: nunc autem in antiquos limites rediit; hactenus tamen satis molesta, non tantum quia cum ipsa dolor quidam circa os ventriculi, sive in ipso, sive in alio vicino viscere, cujus caussam exputare nequeo, fere semper conjungitur, quem horror imi ventris interdum comitatur, sed etiam, quia gravioris eam morbi nonnunquam prodromum audio; quem Deus Opt. Max. clementer avertere
page 73, image: ds0073velit. Tuum, mi Joachime, consilium [note: Tanquam Medicinae studiosi. Huic enim illum operam dedisse, alibi ostendimus.] hic requirerem: nam ut alieno medico, qui me cum pharmacopola satis feliciter emunxit, curam iterum committam, quanquam vellem sane, bulga [note: Rarum vocabulum, et Lucilio usurpatum, quod crumenam, sed paullo spatiosiorem, denotat.] mea tot impensis exhausta vix permittit: cujus tamen calamitas non adeo molesta mihi accidit, quam quod audio, eandem vos quoque, mei fratres, experiri. Sed feramus sane, quod mutare non possumus, et cum fortunam nobis fingere non detur, quod sapienti non semper est possibile, licet id Plautus cum juramento affirmer, vincamus animo super ipsam [note: 94] exsurgente. Aliis aliud malum, nobis bonae mentis soror paupertas obvenit, sed nequaquam hactenus tanta, utautcum status nostri qualitate muliebriter rixari, aut aliis hac parte fortunatioribus miseriam nostram invidiose exprobrare debeamus. Vivamus in diem, aut si mavultis, in horam praesentibus laeti. Sufficit sua diei afflictio, Servatore nostro dicente, qui nobis non in crastinum tantum, sed in perpetuum prospiciet, si modo nos ad voluntatem illius componamus, et, quod a nobis requisivit, praestemus. Nam pietas ad omnia utilis est, promissionem habens praesentis et futurae vitae. Tibi vero, mi Joachime, ne res ad incitas magis, quam cuiquam nostrum redeat, vereor, qui longam studiorum telam exorsus es, cui detexendae licia raro foris accedunt: quomodo ego, cum juris civilis non imperitus habear, alieni erroris [note: Videtur vocabulum hoc pro peregrinatione heic adhiberi, et ad ejus, cujus studia tunc moderabatur, in itinere liberalitatem respici.] benignitate sumptum nunc exerceo. Petrus vero nec parentum, ut opinor, imperio peregrinas academias diu colet, et fortassis aliquas a sponsa suppetias impensarum habet; quibus tamen optarem illum carere posse. Itaque si quid meis usibus de patrimonio superest, lubens tibi, mi Joachime, permitto. Te quoque, mi Petre, cohortor, ut, cum res tuas in portum subduxeris, periclitanti fratri ne desis: erit, ut spero, cum ille completis [gap: Greek word(s)] [note: Tyrocinii.] annis lucrosam artem [note: Medicam putat: quod praesagium etiam eventus comprobavit. Vid, Hist. Crypto-Soc. Cap. II. lit. R.] factitare coeperit, ut sortem cum foenore nobis refundere non tantum possit, sed etiam velit, si bene eum novi. Si enim, ut est in Graecorum proverbio, communia amicorum sunt omnia, quanto magis fratrum? Valeat hoc inter homines ferreos, quod inquit
page 74, image: ds0074poeta, fratrum quoque gratiam raram esse: nos autem, qui non fornace chymica, sed Christi disciplina in generosius metallum recocti sumus, non tantum gratia nos mutua complectemur, sed ipsas etiam gratias ut numero, sic benevolentia consertis animis aemulabimur. De studiis vestris oppido quaedam jucunda retulistis. Faxit Deus immortalis, ut commodissima semper occasione gaudeatis erudiendi dociles animos cum scholarum, tum maxime vitae praeceptis; quo tandem in ipsuis honorem et utilitatem reipublicae Christianae laetissimis successibus spes vestri, quae nunc est in herba, efflorescat. Quoniam autem de quibusdam, quae studia tua attinent, meum, mi Petre, consilium requiris, breviter habe, quantum pro tempore saris erit: nam si quid restat, id vel alias indicabo, cum habebo plus ocii, vel ab aliis hauries, qui luculentis operibus candidatum Theologiae, [note: En clarum de Petri Ruari studiis Theologicis testimonium! Cujus tamen fata, post academica praeexercitamenta, alta ignorantiae nocte contecta manserunt: ut ne mentio quidem posthac facta in emnibus epistolis occurrat.] cui nomen me nec suadente, nec reluctante dedisti, efformarunt, inter quos primas tribuo Erasino Roterodamo, et Andreae Hyperio. [note: Moderatioribus nimirum et concordiae Ecclesiasticae studiosis, et utrique, prope dixerim, [gap: Greek word(s)] . Vt caussae etiam suae nonnihil inserviret, ita visum est suadere Ruaro.] Quaeris, quaenam Bibliorum exemplaria sive Latina, sive Hebraica maxime mihi probentur? Mitor, cur non addideris etiam de Graecis: sic enim proclive fuisset nominare Comelinianam [note: Seu, ut subscribere libris a se impresis Hier. Commelinus creberrime solebat: Ex officina Sanctandreana. Quae quidem editio lucem vidit anno MDLXXXVI. MDXCIX. et MDCXVI. quas tamen [gap: Greek word(s)] unam esse eandemque, titulis forte Bibliopolarum arte innovaris, sunt, qui non vana conjectura opinentur. Volumin. Ilbus in fol. hoc opus constat, et raro hodie conspicitur.] editionem, quae textui Hebraico Graecam et Latinam versionem duplicem cum doctissimis Fr. Vatabli notis conjunxit. Nam illa Biblia omnium optima Regia Antverpiensia, et [note: 96] his proxima [note: Pretio, ut arbitror, non aetate, proxima vocat. Multo quippe, tempus si spectes, antiquiora sunt Complutensia, anno MDXVII. perfecta, Regiis Antwerpiensibus, anno MDLXXII. demum absolutis, et e Plantini praestantissima officina evulgatis.] Complutensia, Crassis et Liciniis relinquamus, qui nummos modio metiuntur. Latina sola cum Hebraicis in veteri Foedere et Graecis in Novo Arias Montanus conjunxit apposite pro tyronibus, praesertim segnioribus, cum verbum verbo non modo respondeat, sed etiam incumbat: [note: Interlinearia videtur indigitare, quibus Arias Montanus tyronibus consulere voluit.] sed nullas ibi notas habes, quas in Veteri
page 75, image: ds0075praesertim Foedere propter cognoscendum idiotismum Hebraicae phraseos nobis inter alias linguas enutritis necessarias duco. Itaque suaserim, ut separatim Hebraicum exemplar tibi compares, sive Venetiis Judaeis advigilantibus proditum, seu Antverpiae, quale mihi Tarnovius [note: Paullus, Prof. Theolog. Rostochiensis, de quo conf. Ep. 17. Huc ergo concessisse fratres Ruari, postquam Altorphio abierant, vel sola haec epistola condocet.] aliquando commendavit, seu quod aliud istic haberi potest: de quo Tarnovium eundem harum rerum optimum aestimatorem in re praesenti consulendum censeo per Voglerum [note: Eundem, de quo paullo ante dictum est, Hamburgensem.] nostrum, si tibi cum illo non est notitia. Latinum autem exemplar prae allis tibi commendo, quod Vatabli [note: Recte, ut vulgo audiunt; etsi sint, qui Roberto Stephano, vel interpolationem certe ejus laboris, tribuant. Quam nostram non facimus litem. Vatablum Parisiensem fuisse Prof. Hebr. lingu. regium, nemo nescit, et vix etiam quisquam ex praelectionibus ejus notas fuisse collectas dubitat; sed utrum sit aliquid deinceps mutatum vel interpositum, inter incerta habebitur, donec alii, quam Genebrardus Fronto Ducaeus, similesquetestes id confirmentsolidius.] nomine audit, cujus notae, quas supra doctissimas merito vocavi, habentur in margine, cum versionum e regione positarum una sit vetus vulgata, quam propterea, quod ex Hebraismo plurimum retineat, et adoctis viris omnium maxime allegetur, in disputationibus habendam puto, altera nova Tigurinorum paulo elegantior, et inter alias satis fidelis. Junii, Tremellii, et Bezae opera erudita laudari mereretur, nisi factionum [note: Non tantum Calavino-Reformatarum, sed quas ipsi etiam aluerant Critici; unde non una versionum harum editio, identidem immutata, prodiit; cum praesertim post obitum Tremellii plus justo sibi Junius in communem illum laborem vindicaret auctoritatis, et annotationes ad suum saepius ingenium accommodaret.] studio contaminatum decus crebro destrueret. Castellio magis Paraphrastae docti, quam interpretis [note: 97] religiosi [note: Notatur his verbis styli in hac versione, quem vocant, Ethnicismus; quo factum, ut elegantiae dictionis latinioris studio ne quidem a deorum nominibus et Plauti ineptiis abstinuerit Castellio, seu, uti appellari maluit, Castalio, Professor Basileensis, vir doctus quidem, sed Ciceronis Thesauri plus, quam Croesi divitiarum possidens.] munus praestitisse videtur: nec propterea tamen, ut nonnulli faciunt, convitiis exagitandus, cum, etiamsi verba non adnumeret, sensum tamen ut plurimum fidelissime reddat, ut ab iis, qui Latine tantum sciunt, intelhgi possit. Quaeris deinde, quos tibi Theologos tum veteres tum recentes comparare debeas? Liberalis quaestio, nisi marsupii angustiis restringeretur. Sed nos pro nostris opibus extruamus moenia. Priusquam autem de autoribus quicquam attingam,
page 76, image: ds0076hoc tibi suadeo, ne nimis inhies libris adhuc a typis calentibus, [note: Perquam salubre consilium, praesertim si nostros mores spectes, quibus locupletiores editiones, prioribus crebro subjunctae, has non sine notabili detrimento prorsus rejestaneas faciunt.] quorum annonam bibliopolae supra modum flagellare solent; des autem operam, ut apud scrutarios, aut ubicunque vetus bibliotheca venditur, usui tuo maxime necessarios deligas, quos ibi non tantum dimidio minoris, sed etiam tales interdum invenies, ut in bibliopoliis haberi nullo plane pretio possint. Hac ego cura nuper integram antiqui Foederis versionem Graecam tribus grossis, et Paraphrasin Erasmi in Epistolas omnes sacras tantidem, et ejusdem commentarium in Novum Foedus duodecim grossis, et alios quosdam libros alias, magno sumptuum compendio coemi. Cum autem totum hoc ab occasione pendeat, quam, cum divinus non sim, praevidere nequeo, difficile mihi futurum est, incerta merce certam emptionem praescribere. Ne tamen plane sine responso te dimittam, universe judicium meum de theologicis [note: 98] scriptis aperiam, paucisque digito commonstratis, de caeteris similem ex occasione tibi ferendam sententiam relinquam. Sunt autem quatuor fere generum, ut arbitror, omnia, quae pii doctique viri ad rem theologicam spectantia literis prodiderunt: aut enim verba sacrorum Scriptorum explicant, aut certa methodo tractant Ecclesiae dogma sive unum sive plura, id que vel astruendo suam sententiam, vel adversariorum errores rationibus et Scripturae testimoniis castigando, aut vitae pietatem virtutesque Christianas hortando promovent, aut denique ritus et historiam rerum in Ecclesia gestarum describunt.
Quod ad historias attinet, (ut a genere postremo incipiam [gap: Greek word(s)] [note: Posterius priori loco, ut Homerus fecit.]) cum praeter fructum, tum in vita, tum ad intelligendos autores sacros non exiguum, ingenuam habeant delectationem, suaserim post prandium aut coenam horis subcesivis legendum sive Josephum sive Philonem, [note: Parum in Philone historiarum reperias, si legationem ad Cajum, et de Therapeutis, obscuram, ad Christianos, nondum satis bene fortassis cognitos, spectantem illam narratiunculam, excipias. Vt mirum sit, hunc tantopere in historicis fuisse commendatum Judaeum, et Allegoriis excogitandis scriptorem magis, quam historiis enarrandis idoneum.] qui post Sacras literas de Judaicis rebus optime scripserunt, aut Eusebium, Socratem et reliquos, uno opere conjungi solitos, qui de primis Christianis. Ex recentioribus poteris, si placet, Platinam aut Onuphrium, qui Pontificum vitas scripserunt, Sixtum Senensem, qui sacrorum scriptorum bibliothecam insignem
page 77, image: ds0077exhibuit, nisi fortassis illius loco Possevinum [note: Apparatusne sit sacer, quem Ruarus heic laudat, an Bibliotheca selecta, vel utrumque denique opus, in quo plerumque non alios laudat, quam suos, incertum est.] malis, quem mihi nondum videre contigit, Sleidanum, qui religionis statum aevo patrum in Germania mutatum magna fide retulit, Casaubonum, qui nuper [note: 99] exercitationes ad operosas Baronii Cardinalis Annales edere coepit: a quo fortassis alius aliquis hanc lampada, luctuosa tanti viri [note: Anno MDCXIV. defuncti.] morte traditam, accipiet. [note: Ea spes in hunc usque diem decollavit. Quotquot enim Exercitationes illas Casauboni Anti-Baronianas continuare conati sunt, non caussae quidem invictae, quam Baronius ita feliciter egerit, at laboris amplitudine et vitae brevitate atque otio necessario, quo peromnem vitam impensam ille abundavit, defecerunt: ut Montacutii, Tribbechovii, Kortholti, Blondelli et Magendei, Ottii item et Sam. Basnagii exemplis confirmari potest. Sigillatim interim et ipsos Pontificiorum criticos, nominatim Pagios, tantum, quantum satis est, ad praecipua momenta discutienda praestitisse, quis nescit?]
[gap: Greek word(s)] [note: Adhortatoria scilicet scripta.] maxime pie tractaverunt veteres; quibus non male Beza plus conscientiae, quam recentioribus plerisque scientiae [note: Eruditionis forte dicere voluit, tam Philosophicae, quam Theologicae; ad quam inprimis Scripturae Sacrae ex fontibus genuina explicatio requiritur: ut paraenesessint non morales tantum, et ratione modi demonstrandi rationales, sed verbo etiam divino voluntatique DEI certa [gap: Greek word(s)] innixae. Quos Graecos innuat, ipse Ruarus paullo post docuit, quibus nunc Macarius addi poterit.] minus tribuit, ac meo quidem judicio Graeci melius quam Latini. Tu cum alienae virtutis curam non dum geras, quae hodie solis Ecelesiae publicis doctoribus remittitur, privatae pietatis aliud incentivum vix requiras, quam quod ipse Deus, cujus imperium nemo sanus contemnat, hanc a nobis sub capitalis exitii poena flagitat, et ne virium nostrarum desperatione magnae rei conatum abdicemus, praesentem sui Spiritus opem implorantibus promittit multis Sacrarum literarum paginis: a quibus si nondum satis incalescere coepisti, suadeo cum Erasmi te Christiano milite nonnihil exerceas, qui te frigere non patietur, aut de imitatione Christi Thomam a Kempis audias, cujus exiguum libellum Lutherus in praefatione omnium antiquorum praeterquam Augustini scriptis anteponit. Illos autem Basilios, Chrysostomos, Nazianzenos, ad ecclesiasticae functionis auxilia reservare potes, [gap: Greek word(s)] . [note: Alia vita, alia vivendi ratio.]
Libros, quibus Ecclesiae dogmata tractantur, magna cautione legendos puto, praesertim eos, quibus in adversarios itur, cum affectibus
page 78, image: ds0078plusculum indulgetur, et, quicquid ad manum est, pro telo in obstantem [note: 100] vibratur. Nec ipse quenquam hic audeo laudare, praecipue cum meo te judicio in re tanta stare nolim, Recentiores Theologi, qui Pontificis jugum excusserunt, vix quenquam [note: De medii aevi scriptoribus neque ipse, puto, Ruarus dubitavit, praesertim de Scholasticis Papatus erroribus et superstitionibus incrustandis mirifice intentis. Patres vero, quos vocant, quinque priorum seculorum, ab omni naevo immunes fuisse, neque ipsi Pontificii negant, et integro ipsorum testimoniis collecto libello Botsaccus in [gap: Greek word(s)] seu Libertate veterum Doctorum scripta judicandi etc. anno MDCLXIII. publicato, ut alios omittamus, demonstravit: quod paullo post laudabimus opusculum.] antiquorum ex omni parte sanum esse dicunt. Sed quis mihi praestabit, ipsorum plerosque, nedum omnes [gap: Greek word(s)] , [note: His ulceribus scatere, id est, hujusmodi vitiis obnoxios esse.] cum et homines sint, et errare se posse [note: Non super ea re disputatur, quid fieri possit, sed contendendo varias mortalium opiniones cum legitima verbi divina norma, sanisque interpretationis bonae adhibitis regulis, quid a singulis fiat, dispiciendum est: nisi ad Scepticos, cum tamen certa in Theologia sententia, cui fides firmiter [gap: Greek word(s)] innitatur, et quam genuina [gap: Greek word(s)] maxime omnium exposcere oportet, transitum faciamus.] ipsi fateantur, fateri certe debeant? Hoc tamen de Patribus, quos vocant, ausim affirmare, quanto quisque Apostolorum aevo propior vixit, tanto eum expressiora [note: Fallor; an vestigia ejus opinionis heic subsunt, qua de S. Trinitate et Divinitate Christi aeterna summaque eam seculo demum quarto excogitatam esse, vulgo ajunt, et Athanosianam hinc fidem illam esse, cavillantur Sociniani: Quod Sandius deinceps ex instituto in Histor. Eccles. Nucleo tueri ausus est, a Gardinerio atque Bullo solidissime confutatus. De formulis et phrasibus autem non disputari, sed de re ipsa, jam ante constanter tradita et propugnata, si observes, res confecta erit.] divinae veritatis vestigia servare, quae sucerescentis Antichristi ingressus paulatim confudit, licet id negent, qui solum Augustinum instar totius antiquitatis censent, et priores posterioribus incautius locutos dicunt, haeresibus quibusdam nondum exortis; quis scit, annon cum illis, quos hi pro haereticis habent, quam cum ipsis potius sensuros, si aetatem illorum attigissent? Interea moneo, ne controversiis te multum misceas primis theologici tyrocinii annis, qui specie veri facile decipi possunt, nisi fortassis iis, quae propter nimis crassum sequioris partis errorem etiam ab his, qui nondum aere lavantur, dijudicari possunt, quales sunt de indulgentiis, de invocatione sanctorum, de adoratione crustuli consecrati, de Ecelesiae et Pontificis autoritate, et similibus Pontificiis dogmatis: de quibus, si me audis, leges Martinum Chemnitium, fortiter contra Tridentini Concilii decreta pugnantem: et si adversae partis rationes apud Bellarminum
page 79, image: ds0079[note: 101]attingere voles, Antibellarminum Vorstianum conjunges. His addes mysterium iniquitatis a Philippo Mornaeo retectum, Wittackerum de Ecclesia, et alios, prout sese dabunt. Posses etiam absque ullo propemodum erroris discrimine legere, quae pii Patres Justinus, Tertullianus, Irenaeus, Clemens Alexandrinus, Arnobius, Lactantius, Minutius Felix, Augustinus et alii contra paganas superstitiones [note: Pro veritate religionis Christianae. Huc enim collineat inprimis Ruarus. Nec imprudenter postponi necessariis debere monet, quoniam non solum frequentior cum haereticis, quam [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] decartandi occasio est, sed etiam haud pauci in scriptoribus antiquis delectum argumentorum, ordinem majorem, itemque perspicuitatem, et similia desiderant.] ediderunt; nisi quod, allis adhuc magis necessariis, de quibus postea mentionem injiciam, in his impetum tuum morari nolim. Si tamen Dominici Lopesii librum de auctoritate sacrae Scripturae, quem alii Fausto Socino [note: Cujus etiam foetum esse hunc de Auctoritate Scripturae Sacrae libellum, non dubitatur amplius, interque opera ejus jam locum etiam invenit. Cujus argumentum quidem non contemnendum est, sed eo tamen modo pertractatum, fateor, ut praeter difficultates alias, a divinae fidei immota confirmatione, quam ex ipsius Scripturae Sacrae virtute diviniori insita, Spiritusque adeo Sancti ipsius operatione supernaturali expectamus et opus habemus, prorsus abstineat, lectoremque proinde sundamento fidei genuinae, cui immori tuto possis, male privet.] tribuunt, habere posses, (posses autem Dantisco fortassis, ad quod asseclae Socini coetum habere dicuntur: nam exemplar Hispalense vix amplius haberi potest, Steinfurtense [note: Illud nimirum, quod Conr. Vorstio, de opusculo hoc istic praelo iterum subjiciendo tantopere folicito, tantam invidiam deinceps conciliavit. Qua de re vid. in Histor. Crypto-Socin. Cap. II lit. V.] nescio an suppressum sit, Basileense Gallicum tu non intelliges) enchiridio uno contra atheos, paganos, Judaeos, et quosvis Christianae religionis hostes instructus esses: nec invisum auctoris nomen a lectione te deberet absterrere, cum, quod sciam, nullum ipsius dogma contineat, quod non omnibus, qui Christi nomen profitentur, sit commune. Inter difficiliores vero controversias maxime profuerit eas potissimum excutere, in quibus cum erratur, pietas nostra si non subverti, saltem aliquatenus impediri potest: qualis est de destinatione seu consilio divino circa servandos aut perdendos mortales: de quo meo judicio melius [note: 102] Hunnius et caeteri Lutherani, quam ipse Lutherus [note: Olim certe, cum de his philosophice disputaret: Etsi deinceps videatur pristinum rigorem correxisse, non aliam ob caussam, quam ut vitaret Pelagianismum, cum Augustino suo probatum, aut potius distinctione inter DEVM absconditum et patefactum conciliare sententiam suam, quam Scripturae Sacrae refragari, omnemque moralitatem actiorium humanarum tollere, animadvertebat, voluisse, probabilius sit. Hunnius de reliquo ecte hoc loco praefertur, perspicuitate saltim prioribus omnibus seculi XVI. Theologis, ipsique adeo Formulae Concordiae, quantum ad hoc argumentum valde perplexae, anteponendus.] sentit: de
page 80, image: ds0080vi et natura fidei, quam nonnulli sine anima, quam D. Jacobus vocatponunt nimis periculose: de viribus humanis, de quibus legere potes [gap: Greek word(s)] [note: Altorna, controversa, quibus alter alteri respondet.] Lutheri et Erasmi [note: De libero et servo arbitrio, jam anno MDXXV. edita.] scripta, et illi Calvinum, huic Castellionem [note: Cujus de Praedestinatione et Justificatione ad Cap. IX. Rom. libellus, Bezae oppositus, prodierat paullo ante. Calvini enim scripta, quae laudat hoc loco Ruarus, in quibus Institutiones primas tenent, notissima sunt, ut nihil prorsus de libro illo, caetera elegantissimo, sed ad Decretum Electionis absolutum pingendum commendandumque destinato, addere opus sit.] succenturiare. Quod si tamen, cum omnes academiae disputationibus varie perstrepant, indecorum tibi ducas, in academiis viventi nescire, quid hi vel illi, quibusque rationibus moti dicant, poteris et caeteras controversias tanquam historiam cognoscere, sed, nusi recitantium fide decipi vis, ex ipsis praecipuis uniuscujusque sententiae auctoribus. Et cum fieri non possit, quin huic vel illi parti, si non addictus, aequior tamen inter legendum evadas, hanc tibi judicii juvenilis amussim habe, ut attendas, utra pars loquendi formulis in Scriptura positis utatur, et utra novum sermonis genus acutis conclusionibus defendat: videris enim tutius id sequi posse, quod homines simplices, [note: Catecheticam docendi methodum intelligi, non est dubium, quam et praestantiores quique praedicant, et vernaculam hinc linguam subinde in docendo admiscendam suadent, ut quemadmodum lacte puro, [gap: Greek word(s)] , rudiores sint erudiendi, Studiosis Theologiae in Academiis ostendatur. Scholoslicam enim terminorum stribliginem priori opponi simplicitari, manifestum est. Idque tanto credibilius censemus, quod eo tempore illam per posticum intromitti, et in Ecclesia Evangelica quoque illam instaurari coepisse, dudum observatum est.] quibus Deus sapientiam suam revelare voluit, statim capiant, quam quod nemo, nisi scholis innutritus ac pene immortuus, ullo modo intelligere possit. Nec tamen phrases omnes damno, quae per consequentiam e divinis monumentis probantur, dummodo perspicuam, ut Delio natatore non sit opus, imo ne quidem, si per obscuriorem paulo. Sed harum judicium aetatis et eruditionis [gap: Greek word(s)] [note: Maturitati.] modeste reservandum existimo. Omnia probate, inquit Paulus, quod [note: 103] bonum est, tenete. Quomodo autem tenebimus, quod non intelligimus? quomodo probabimus, cum quibus omnia probantur, non exacte callemus? Scilicet priusquam mordicus sententiam aliquam apprehendas, dum animus a factionibus adhuc est paulo liberior, ad Scripturam
page 81, image: ds0081sacram statim eundem est, ut inde potius opiniones tuas haurias, quam ad has illam, velut Lesbiam regulam, seu vi seu dolo, quod vulgo faciunt, inflectas. Cum autem divinarum rerum nucleus sub putaminibus verborum nobis exhibeatur, veteri proverbio frangat nucem oportet, qui vult esse nucleum, et putamina, quae nec ipsa in fructu tam coelesti fructum nullum habent, diligenter excutiat. Quocirca non tantum Hebraicae Graecaeque linguae, qua Foedus utrumque primitus descriptum est, cognitionem mediocrem [note: Immo plus quam mediocrem. Quis enim DEI cum sit, aut videri tantum velit, legati atque interpretis officium administraturus, Domini sui linguam ignorare impune possit?] habere necesse est, verum etiam profuerit eos consulere, qui doctissimis commentariis aliorum intelligentiam adjuvare voluerunt. Proinde cum omnes illi, qui Sacras literas interpretationibus illustrarunt, (et hoc erat primum genus scriptorum, quos supra proposui, de quo nunc ultimo paucis agendum) cum, inquam, omnes illi vel verborum textum explicent, obscurioresque locutiones ex proprietare linguae, et similium comparatione locorum, illuminent, historias et ritus tractent, qua forma philologi [note: Recte hoc loco philologici Commentarii potius, quam disputationibus referti et polemici commendantur. Tametsi enim horum quoque, si moderate id agant, ut a corruptelis et abusu vario verba codicis sacri vindicent, improbandi non sint conatus. Illi tamen ad sensum eruendum plus afferunt commodi, dummodo non sint nimium steriles, et, ut paucis dicam, quod sentio, Drusiani existant, aut criticas duntaxat corticis minutias sectentur, quam sententiae genuinae per adminicula grammatica eruendae inservian. Est enim in Philologia quoque aliquid, quod scholasticorum putaminum, perinde ut in Theologia atque Philosophia, instar fructus ingenui expers referat. Cujusmodi haud pauca specimina Criticorum, quae vocant, Anglicanorum Volumina illa praegrandia exhibent.] libros commentari solent, vel sententias disputationibus eruant, argumentis confirment, contraria dogmata evertant, [note: 104] quomodo in Aristotele suo interpretes fere versari solent; eos, qui priorem viam ingressi sunt, diligenter tibi hoc tempore commendo, tum quia per putamina, ut dixi, ad nucleum itur, tum quia minus hic est a partium studio periculi. Nominabo tibi quosdam, qui in novo Foedere, cujus nobis Christianis est potissima cura, meo judicio non contemnendam operam praestiterunt: habes hic Laurentium Vallam, habes Drusium, habes Casaubonum, habes Bezam, sed qui tamen, cum non raro pauca sublimiora suae Theologiae miscuerit, non sine nota transmittendus est, habes etiam saltem quoad Evangelistas summum virum Martinum Chemnitium, cui, si quid ego intelligo, inter omnes
page 82, image: ds0082Theologos Lutheranos eruditionis palma debetur. In Veteri praeter Vatablum ad intelligendos Hebraismos, Drusius variis operibus, et Robertus Stephanus, si vel magna illius Biblia, vel pulcherrimum illud sacrum Lexicon [note: Vt caeterorum labores nemo improbet, quos fratri Ruarus suo commendat, ea quidem aetate extantes et magni sane habendos: ita, quale Roberti Stephani Lexicon Sacrum sit, quod tantopere praedicat (Biblia namque notissima sunt) obscurum erat. Inquirenti autem, nihil aliud intelligi, quam Santis Pagnini, cujus et Grammat. seu Institutionum Hebr. LL. IV. anno MDXLIX. Lutet. Paris. impressit, Thesaurum Linguae Sanctae animadversum est; quem quia anno MDXLIIX. 4to coepit, quantum ad Imam partem, excudere, ultimam vero seu IIam anno MDLVIII. 8vo subjunxit, alphabeti ordine dispositum, et hinc inde sua ipsius emendatum cura ornavit, factum est, ut nunc Pagnini nomine, nunc Stephani celebraretur, et Lexici Sacri titulum vulgo acciperet.] haberi detur, et Chytraeus in historiis Pentateuchi et Josuae, quem ex paterna bibliotheca sumes, non parum te juvare poterunt. His omnibus accedat Matthias Flacius Illyricus, qui una Clavi universam Scripturam aperire conatus est. Inter eos, qui sententias et dogmata commentariis suis venantur, eandem ob caussam, quam superius de tertio scriptorum Theologicorum genere dixi, neminem tibi laudare, sed tuo te ingenio Deoque relinquere malo. [note: 105] Si tamen omnino fidem meam urges, tacitis recentioribus, quorum invidiam mihi condonare debes, ex veteribus duos tibi proponam, Hieronymum et Origenem; illum, quod sacrarum linguarum peritissimum sciam, quarum ignoratione reliqui Patres [note: Paene omnes. De quibus, quoniam paullo ante Clavem Scripturae S. Flacianam laudaverat, facile fratri ex P. II. Tr. VII. §. 16. seqq. et edit. quae tunc nuperrime anno MDCXVII. Basil. apud Sebast. Heinric. Petri prodierat, f. 699. sqq. excerptum, commendare potuisset, judicium, defoecatissimum.] non raro impingunt; hunc, quod magnus Erasmus inter omnes eum priscos maximi faciat, [note: Non magni fecit Origenem Erasmus ob commentarios, dogmatica praesertim illustrantes, sed propter eruditionem diffusam et [gap: Greek word(s)] . Quis enim nescit [gap: Greek word(s)] Origenis? In Dogmaticis insuper praeter unum adversus Celsum bonae frugis libellum, quod alicujus momenti sit, vix quidquam superest, quod tanto elogio dignum sit.] cujus viri judicium tibi commendo, cum (ut verum fatear) Origenem hactenus nunquam viderim. Habes, mi charissime frater Petre, consilium de Theologorum scriptis, quod a me requisivisti, huic tempori et captui tuo, ut opinor, accommodatum: de quo non tantum istud tibi permitto, ut a me libere dissentias, si quid rectius aut ipse vidisti, aut ab aliis didicisti, sed etiam rogo, ut de eo me certiorem facias, quo vel corrigam, quod erratum fuit, vel suppleam,
page 83, image: ds0083quod deest, te monitore; cujus me licet aetate minoris [note: Vel hinc tandem fratrum trium, qui Ruari nomine ex uno patre Crempae geniti erant, aetas, et Petrum juniorem, seniorem Martinum, atque Joachimum medium fuisse, patet.] poenitere non debet, cum non ignorem, quantum annos ingenio vincas.
Quod in Affelmanni [note: Joh. Affelmannum innuit Prof. t. t. Theologiae Rostochiensem; unde etiam Rostochium hanc fuisse epistolam missam, clarissime elucet.] collegium te dederis, vehementer probo, praesertim si est ille, ceu Joachimus scripsit, quantivis pretii; quod ego de ingenio hominis multaque lectione, cui par memoria respondet, acceperim: nam alias, quod vobis dictum sit, visus sum ex illa censura Lampadiana, [note: Liber hic est ab Affelmanno scriptus, censurae J. Lampadii de Vbiquitate tit. censura censurae Lampadianae de omnipraesentia carnis Christi oppositus. Ex quo non insulse, quid de auctore sentiat Ruarus, hoc loco professus est, nec male etiam, ur, quando eruditionem sectetur, fratrem, ne modestiae obliviscatur, docet.] dum obiter inspicio, tumultuarium agnoscere judicium, et eruditione nimia temulentum. Tu cum absque dubio multa ex illo insignia discere possis, semper hoc cogita, ut in vita, sic [note: 106] in doctrina, sobrietatem et modestiam quandam esse, quae Theologi laudem perficiat.
Vorstio, Cluvero, Morsio, Woldero, Russio; Bonebergio tot nuptias una voce gratulor, nec invideo suam cuique sponsam, dum modo meam omnium pulcherrimam mihi permittant. Pro epithalamiis ipsorum mortualia hic ego celebravi, favente dicam an invita Minerva nescio, ipse certe invitus. Tot enim cogitationibus distrahor, tot curis enecor, ut ad ista, quae poeta dicit, animo sereno provenire, tam idoneussim [gap: Greek word(s)] [note: Vt asinus ad lyram: proverbium.] et haec quoque aetas mea, et institutum vitae, quam dego, missis levioribus musis supercilium meum ad severiores rugas subducit. Quaecunque me fortuna secutura sit, poenitet certe cum Phoebo [note: Poesi, ut videtur, cui adhuc inprimis deditus erat, et litteris humanioribus in universum probe excultis.] diutius esurire. Quid enim ille cultoribus suis miser nisi famem praestat? mutata litera famam dicetis: imo mutatis duabus literis fumum. Morsii [note: Cum caeteri supra enumerati amici, qui partim Hamburgenses patria erant, partim Hamburgi et Rostochii, Martini Ruari non ita pridem commilitones, vel nimis obscuri sint, vel notissimi, Cluverus cumprimis, Vorstius et Wolderus e Bibliis Polyglottis celeberrimi patris filius, solius Morsii, seu Joachimi Moersii, uti nomen ejus alias interdum exscribi solet, hoc loco sigillatim facienda est mentio, non tam, ut vitam ejus enarremus, Hamburgi anno MDXCIII. nati, et anno MDCXXXIX. Gottorpii denati: haec enim plena nuper cum Lindenbrogiana et Elmenhorstiana atque Putschiana Hamb. anno MDCCXXIII. a viro, quisquis est, eleganter, docte, terse et accurate descripta prodiit; quam propter carmen illud, quod hoc loco Ruarus commemorat, et, ne denuo imprimatur, rogat. Id enim ex eadem Vita, qua anno MDCX. Magistrum renunciatum esse Rostochii Moersium traditur, in honores ejus Philosophicos cohonestandos scriptum esse colligimus, atque ex scriptis etiam Moersianis Poetices amorem singularem prodentibus multo luculentius, quare de eo recudendo cogitaverit, efficitur.] vero affectum in me
page 84, image: ds0084nimium agnosco, qui, si quid olim juvenili calore lusi, non patitur simplici morte perire, sed iterum ad supplicium scombris et piperi dandum vocare cogitat. Tu vero, mi Joachime, roga, si quod tibi cum illo literarum commercium, ne me saxit invito, aut si tam crudeliter amat forte meum foetum, ut illi parcere nolit, saltem non inscio, quo possim inter pessima malorum delectum instituere, et quibusdam in eptis tolerabiliora substituere. Sed de his fortassis aliquid coram loquendi dabitur occasio, cum in patriam me aliquando reportavero; [note: 107] modo ne quid praecipitet: quod te cavere velim, simul et monere, cum adhuc unas mihi literas debeat, (nosti vero tu, quod Lipsiam ad eum scripserim) ut aere se meo tandem liberet; de quo nihil ipsi remittere statui, licet id carminibus aliquot donandis promeruit: nam pro his alias ei satisfaciam, et fortassis simili moneta. Valete. [note: Quamquam nec dies nec consul adscripti sint; non tamen dubium est ex argumento ipso variisque circumstantiis, epistolam hanc anno MDCXII. exeunte, aut ineunte MDCXIII Altorph I exaratam, et Rostochium missam esse. Eo namque tempore conscripta est, quo Joachimus Altorphio adhuc aberat, et Socinismum nondum, quod postea factum, imbiberat. Hoc vero anno jam tantopere famam de Martini haeresi, non possum satis mirari, increbuisse.]
XVI. M. RVARVS HEINONI VOGLERO. [note: Hamburgensi illi et Juris utriusque Studioso, de quo Hist. Crypto-Soc. Cap. II. quaedam annotata sunt. Quem hoc tempore, ex Academiis, Altorphina, Tubingensi et Rostochiensi domum jam rediisse, ipsae hae litterae condocefaciunt.]
QVid ais, mi Voglere? ergo nondum mihi quieto esse licet per istos rumigerulos, et Hamburgum quoque tandem pervasere, qui famam meam apud viros bonos sugillant, nescio quas haereses [note: Indignum ingenuo homine, et paene dixerim impium, si, cum sit malus tamen bonum virum se simulaverit, aut videri, amicissimis licet, qualis a pueritia Voglerus erat, velit. Socini certe se addictum esse placitis, nec ipse Ruarus, tunc temporis praesertim, inficiari potuit, etsi in vocabulo haereseos tricas nectat.] plenis buccis semper crepantes. Si caussam meam hactenus apud illos minus peregi, sibi imputent, qui nunquam nisi absentem incusant:
page 85, image: ds0085quod contra quam Aristotelem sensisse legimus, molestissimum duco. Nam apud amicos, qui haec interdum ad me detulerunt, quoties professus sum me divinam in Christo naturam [note: Eo sensu, quo et praeceptor Sonerus, confessionem Schoppero sententiae suae in religionis caussa postremum editurus, Christo naturam divinam tribuebat, id est, ut natura non substantiam et essentiam, sed potestatem a Patre in regimine mundi totius collatam donatamque denotet, quam moralem alibi notionem, non metaphysicam appellant, aut saltim accidentalem. Quis enim accidentibus naturam denegare ausit? Conf. quae de satisfactione Christi eodem prorsus modo ac dolo ad Schosserum perscripta epistola 23. leguntur.] demisso pectore venerari, nec minus verum illius meritum et satisfactionem nostri caussa praestitam, quam vis hae voces in sacris non exstent, agnoscere? Dicant ipsi, si sciunt, quis illorum unquam audiverit, me Sancti Spiritus hypostasin [note: 108] negare, aut infantum rejicere baptismum, aut in operum nostrorum meritis justitiam Christianorum collocare, et quae sunt ejus generis alia, [note: Meras ambiguitates et fraudes loquitur Ruarus. Neque enim Spiritum Sanctum hypostasin personam eum esse, a Patre et Filio Dei distinctam, eamque divinam, credidit, sed existere tantum revera, atque virtutem DEI esse in nobis operosam, existimavit, atque in notis ad Catech. quoque Polon. [reading uncertain: page damaged] fratrum professus est. Ita similiter non rejecisse eum baptismum infantum, sed ut liberum, merumque et inefficacem ritum habendum, opinatum esse constat. A merito operum longe abesse Socinianos, nemo ignorat; at ex obedientia tamen praeceptorum Christi, vitaeque sanctitate et justificationem et salutem aeternam expectare, intercedente scilicet divina gratiosa imperfecti licet obsequii hujus acceptatione seu acceptilatione, arbitrantur. Atque hinc talia, si plura enumerasset Ruarus, fucata fuisse, non dubitamus.] quorum nomine haereticus apud illos audio. Quid ergo amplius sibi volunt, aut quid tandem a me requirunt? Fortassis ut pedibus nudis, solo indusio tectus, cereumque manibus tenens, ad valvas templi poenitentiam publice agam, quod unquam quicquam Socini legerim, aut cum quoquam illius affeclarum non proterve versatus sim. Relinquamus, quaeso, istam acerbitatem quaesitoribus Hispanis: in Germania hactenus per Dei gratiam tam severis legibus vitam non agimus: neque vero ipsi quotquot Evangelicam profitemur libertatem, [note: Vtinam memor fuisset verborum Apostoli Phil. III, 15. seq. et 1. Pet. II, 16. coll. 2. Pet. II, 19. et 1. atque 2. Ita profecto factum neutiquam fuisse, crediderim, ut libertati in licentiam degeneranti et rationi ferocienri adversus [gap: Greek word(s)] frena tantopere laxaret.] jugum hoc intempestive occupemus, quod exteri nobis jampridem minantur. Quam multos ego novi, qui sibi Lutheranissimi videntur, qui dum in Italia aut alibi sub Pontificis regno agerent, non modo se Pontifici addictos verbis professi sunt; verum etiam,
page 86, image: ds0086ut id re ipsa testarentur, et imagines divorum, et illam, quam vocant hostiam, tam in templis, dum sacris interessent, quam in fortuito occursu, imo illum ipsum, quem omnes Antichristum clamamus, prono corporis flexu saepe [note: Non exemplis hominum religionem simulantium, sed levibus, quod credimus (quod credimus, inquam, non scimus aut videmus) aut credere debemus, aestimari, quotus quisque est, qui ignoret? Idem certe ipsemet non diffitetur, sed addita paullo post notabili parenthesi confirmat hujus epistolae scriptor.] venerati sunt. Hos tamen nemo superstitionis accusat, ex quo vel semel postea aedem aliquam sacram frequentasse, aut die Veneris carnes comedisse conspecti sunt: imo sunt, qui prudentiam eorum dilaudent, (quam recte, mea jam non interest) quod cum Romae essent, Romanis vixerint moribus, et uti foro [note: 109] sciverint. Ego solus, ut video, dum academica libertate [note: Non de Academica libertate hic agitur, sed de ejus abusu, petulanti ingenio mysteria divina subvertenda omni contentione animi incumbentis. Ipse certe h. l. Ruarus non tam abusum se esse hac libertate Altorphii videtur dolere, sed duntaxat minus caute idem a se factum dolet, ac proinde imprudentiae tantum aliquid, qua acciderit, ut quod clam omnibus gestum erat, tandem cum periculo emanaret, a se querulatur admissum. Credibiliora de reliquo narrares, nisi Racoviam interim, dum haec agerentur, consulto te adiisse, Ruare, ibidemque propagandae Racoviensium sententiae publicam fidem dedisse, atque post reditum fratres Altorphinos ad constantiam in perversis illis, quae ipsemet ex parte suggesseras ante, placitis perseverare docuisse, jam satis superque constaret. Conf. Cent. II. ep. 17. quae e Polania Altorphium missa est, et quo animo scripta sit, animo tecum L. B. reputato.] paulo incautius usus sum, nescio quod purgamentum calcavi, quod expiari jam nequit, ne quidem,
Si pater oceanus me cunctis abluat undis.
Sed bene habet, quod ad illos rumusculos callum jam obduxerim, et dummodo supremo numini conscientiae meae integritatem probem, minus de eo soliciter, quid Sejus aut Titius, sacro morbo correpti, de me in circulis suis garriant. Certe, ut illos minus habeam amicos, non deerunt tamen alii, qui candidos meos mores ament, et innoxia amiculi studia benevolentia et favore suo prosequantur: inter quos cum et tu fueris hactenus, Voglere eruditissime, et inposterum quoque te futurum spondeas, est quod eo nomine mihi gratuler, tibique gratias agam Vtinam ita ferrent utriusque nostrum fortunae, ut propius conjuncti saepius una esse, et sermones de literulis suavissimos inter nos caedere possemus. Sed hoc, ut ille ait, [gap: Greek word(s)] [note: DEO ante genua aut pedes situm est: proverbialiter, pro: DEVS optime novit.] cujus imperium, ut boni milites, sine gemitu sequemur. Amplissimum
page 87, image: ds0087virum Sebastianum a Bergen affinem tuum optem cum meliori valetudine in gratiam rediisse: illius quaeso erga me benevolentiam modis omnibus alas et foveas; cui ego quidem studia mea libenter deferrem, nisi huic rei utriusque nostrum fortuna egregie occurrisset, mea, ut nihil possim, illius, ut nihil requirat. Interea cum cetera nequeam, [note: 110] vota illius meis precibus ad coelos comitabor. Vale, mi optime Voglere, et benerem gere. Dab. Crempis. [note: In patria; ubi scriptae hae litterae videntur, cum ex altero itinere Gallicano in Poleniam reversus eam transiret.] a. d. eid. Febr. CICICCXXIII.
XVII. M. RVARVS EIDEM.
DOleo ita intempestive nos nuper divulsos, cum quidem eo die Hamburgi etiamnum substiterim. Habuissem enim non pauca, de quibus tuum, hominis omnium, quotquot vivunt, candidissimi mihique amicissimi, pectus interrogare, consiliumque exquirere voluissem, de quibus non ita commode per literas sermo institui potest. Veruntamen quia praeterita revocari nequeunt, frustra illis dolorem meum impendo. Neque vero grave mihi erit, stylo sollicitare prudentiam tuam: modo tibi non sit molestum, animo persequi varietatem consiliorum meorum, et quid probes inprobesve, per literas mihi aperire: quod te per amicitiae nostrae genium, ab ipsa pueritia tam sancte mihi cultae, etiam atque etiam rogo. Ego hactenus, mi Voglere, nullo certo lare sectatus sum jucundam non minus vitae quam studiorum varietatem, [note: Talem ac tantam, ut jure jam tunc inter Polyhistores numerari potuerit, atque hinc etiam doctissimis viris, non unius generis eruditorum, gratus fuerit; qua tamen etiam gratia et benevolentia quantopere abusus sit, res ipsa loquitur. Humaniorum tamen litterarum culturam, cum juridicis studiis, caeteris eum praetulisse, historia vitae ejus condocet. Quae de fortunae ductu subjecta leguntur, ea haud dubie ad juvenum, curae Ruari et informationi traditorum, unde varia tractandi occasio subnata sit, spectant.] nec tantum fortunae ductu inter vota dubia obvagatus sum, sed et favit animus erroribus meis, quamdiu aetas illos excusabiles fecit. Nunc autem tandem par esse video, ut compescam calidos impetus, et certis veluti cancellis eos includam: quae me res non [note: 111] minus, quam Herculem illum Prodicium, de quo suavissime Xenophon noster, inter consiliorum diverticula fluctuantem exercet. Duo vero praecipue sunt, de quibus jam statim aliquid mihi statuendum erit: alterum, quo loco fortunam tentare velim, alterum, quod vitae genus potissimum amplecti. Ac ut a posteriore primum incipiam,
page 88, image: ds0088[gap: Greek word(s)] scilicet [gap: Greek word(s)] [note: Posterius priori loco, ut Homerus fecit.] optimum erit, ut de eo ex studiorum meorum genere judicium facias: de quo nihil est necesse, ut ea tibi in mentem revocem, quae pueritiam adolescentiamque nostram aliquando occuparunt, cum ea minime ignores, modo memoriam excutias ipsemet illorum non modo mihi socius, [note: In Gymnasio Hamburgensi, in quo utrius studia puerilia et juvenilia formata fuerant.] sed et rivalis. Nec aliae fere occupationes meae aliquot deinde annos post fuere, quam ut per florentissimos Graeciae Latiique campos instar apis vagarer, non ut febriculosas aliquot observatiunculas ad grammaticam pertinentes, quod multi nunc faciunt, colligerem, sed ut stilum ad scribendum prosa versaque, nec minus linguam ad disserendum formarem, animum vero praeclaris vitae praeceptis imbuerem, et ad civile commercium subigerem ac praepararem. In Hebraicis etiam, quorum tyrocinium sub Tarnovii [note: Paullum Tarnovium esse, quem multoties laudat ut praeceptorem suum Ruarus, supra jam dictum est. Nunc, Hebraica eum inprimis calluisse, et frustra jam superiori seculo munus Prof. Ebr. Lingu. petiisse, sed post Rectoris scholae, loco Nathanis Chytraei, pie defuncti, administratum officium, et facultatem docendi ad modum Adjuncti Ordinis Philosophici concessam, Davidis Chytraei denique anno MDCIV. obtinuisse functionem Theologicam, addendum est. Quo dum perfungebatur, Hebraicam se didicisse linguam, eumque proinde illam docere consuevisse, quando testatur Ruarus, ipsius quoque Tarnovii ad annum MDCXXXIII. superstitis vita et merita non mediocriter illustrantur. Johannem Tarnovium, Paulli patruum, heic intelligi non posse, rationes temporum patefaciunt, utpote quae in Academiis eum variis adhuc tum temporis oberrasse, et in Buxtorffii quoque disciplina haesisse, atque anno MDCXIV. demum Professorem creatum esse, condocent.] vexillo felix nobis fuit, eousque progressus sum, ut nec in Rabbinis plane sim hospes. Quin et Syriacae Arabicaeque linguae rudimenta sub magistris optimis Erpenio Lugdunensi et Maronitis Parisiensibus [note: Gabriele Sionita et Johanne Hesronita e monte Libano, Professoribus regiis Parisiensibus.] delibavi. Caeterum, quod vernaculas istas linguas attinet, nemo me tam omisso putet animo, ut in Galliis [note: 112] versans inter Gallos, aut in Italia inter Italos, populos quippe tam cultos, mutus surdusque vivere voluerim. Britannicam quidem de industria neglexi: cujus me ita postea poenituit, ut hanc poenam ultro mihi indixerim, ut Polonicam addiscerem, tum quod illius mihi futurus esset aliquis in Silesia, imo in omnibus Imperatoris provinciis usus, tum quod bella esset apud herum [note: Casp. Saccum, aliquoties jam memoratum. De cujus praediis vid. Histor. Crypto-Socin. Cap II. extremo, coll. Centur. hujus Imae epist. 18. et 22. in fine.] occasio, qui quamvis in Silesia
page 89, image: ds0089habitet, praedium tamen et in vicina Polonia colit. Porro philosophiae studium, quod sine jactantia dictum velim, ita hactenus amplexus sum, ut nullam illius partem reliquerim intactam, sive notitiam magni illius veri per vastum naturae ambitum diffusi persequatur, sive ad consectandum aliquod in vita bonum cupiditatem nostram accendat: idque sic, ut in omnium sectarum tam veterum quam recentium placita liberrime inquisiverim,
Nullius addictus jurans in verba magistri.
Quia tamen superba est eruditionis ostentatio, ex qua ad illius possessorem sola delectatio, in publicum vero vix ullus redit fructus, plusculum semper illi philosophiae immorari volui, quae animum ad civiles [note: Philosophiam moralem subinnuit se eumprimis amasse, Ethica parte generali et jurisprudentia naturali, quae jam tunc ex Romano jure, unde et Grotio deinceps de J. B. et P. libros Lutetiae Parisiorum conscribendi data est occasio, excoli coeperat, tum vero etiam Politica, ut vocant, constantem.] vitae functiones commode et decore obeundas excoleret. Quem in finem et jus, partim in natura positum, partim prout generis humani ac praesertim populi Romani suffragiis confirmatum scitisve auctum est, non omnino ociose scrutatus sum, et varia diversarum nationum instituta, partim ex omnis aevi historiis, partim curiosa rerumpublicarum [note: 113] nostrae aetatis lustratione in tot annorum [note: Duodecim omnino, si rationes ineas, et quod superest] peregrinationibus observavi. Ignosce, mi Voglere optime, quod haec tam putide apud te velut modestiae meae oblitus decantem, homo alias ab omni ostentatione alienus. Tu, quo animo haec tibi recenseam, vides, cujus erit exputare, quem portum mihi deligendum censeas, in quo tandem post tot jactationes anchoram figam. Quamvis enim hoc saepenumero ex occasione aliqua dependeat, seu potius a Deo, qui, quascunque vult occasiones, quovis tempore pro arbitrio suo sufficere potest, vota tamen in manu nostra sunt, et votorum comes ambitus atque prensatio; cui interdum eventus non infeliciter respondet. Ad scholas, fateor, me trahit consuetudo [note: Tot ephoriis et gubernationibus juvenum eruditorum, cum Academiarum variarum usu, et amicitia virorum in eis litteratorum, humanitatis inprimis studiis deditorum, contracta.] et amor ocii literarii, in quo et semper aliquid legendo eruditior evadere, et scribendo fortassis nonnihil inclarescere possim: qua vita nihil certe magis expetendum foret, nisi hoc haberet, quod plerunque cum musis ibi strenue algeamus, et dum famam quaerimus foris, domi tantum non fame pereamus.
page 90, image: ds0090Quocirca amici nonnulli magis auctores sunt, ut ad rempublicam aspirem, qui extemporali ingenio, et omnium, ut illi ajunt, horarum, amicitias magnatum, et per hos nescio quas dignitates opesque obvias promittunt: blanda certe illectamenta ei, qui nondum tam severa philosophia obduravit animum, quam Crates ille Thebanus, qui aurum tanquam impedimento philosophanti futurum in mare projecit. [note: 114] Sed vides, mi Voglere, in quae tempora nati simus, quae tempestates tranquillitatem publicam passim infestent, et quid etiamnum ex alto nubes minentur; ut si unquam, nunc certe locum habere videatur illud [gap: Greek word(s)] , [note: Vive latens, id est, vitam in obscuro trahe.] quicquid etiam contra Plutarchus disserat. Opus est non modo multis literis, et masculo plane animo, si quis hac tempestate rempublicam tangere velit, sed et longa rerum experientia et prudentia non in umbra, sed in sole et pulvere educata. Sed nolo nimium istaec exaggerare, ne praejudicio sinceritatem consilii tui turbem. Quod locum attinet, in quo sedem rerum mearum figam, scis, ut credo, quam amicam olim expertus sim Britanniam, et quam splendidam [note: De qua jam ante epist. 10. pluribus dictum est.] mihi fortunam obtulerit. Et sunt etiamnum in ea mihi amici, homines in aula gratiosi: per quos fortassis honestam conditionem affectare possem. Sed vides, quid in Britannia agatur, et quorsum istic omnia jam inclinent. Faxit Deus, ut vanus sit metus, qui nonnullos paulo suspicaciores torquet; quem ipse malim tantisper penes Harpocratem esse, donec tempus veritatis pater certiora aperiat: nam ego quidem non desino hactenus optima quaeque sperare. In Silesia honesta mihi conditio nunc est in manu: neque desunt, qui me in vicinam invitent Marchiam, [note: Quae quales fuerint conditiones, in Francofurtana praesertim ad Oderam Academia, nusquam, quod sciam, distinctius exposuit Ruarus.] academici praesertim, quos longa consuetudine mihi devinxi: et, ut verum fatear, nisi bellici rumores istic turbarent affectum meum, non invitus amplecterer illas [note: 115] oras, in quibus tamdiu bene mihi fuit, ut pene altera mihi patria videri possint. Nam, si Aristophani credimus, [gap: Greek word(s)] quod Latinus Comicus ita extulit: Patria est, ubicunque bene est. At vero populares et cognati manus hic mihi injiciunt, et propemodum artificio aliquo id agunt, ut aut hic, aut in vicinia me detineant, neque desperare jubent de gratia Regis, si modo pedem hic aliquandiu figam. Ego inter ista consiliorum plane incertus, nec quid sequar,
page 91, image: ds0091nec quid fugiam, satis acceptum habeo: et cum huc illuc more symplegadum varie agiter, in hoc uno constantiam servo, quod in nulla re hactenus mihi constem. Succurre tu, quaeso, Vir praestantissime, in partem curarum, et quid tandem statuendum mihi censeas, ubi rem exacte examinaveris, candide expone: certe, quocunque te inclinaverit judicii tui calculus, non parum momenti illi lanci accedet. Velim autem, ut matures, quantum fieri poterit, responsum: nam ut moram hic diu traham, neque locus, in quo nunc sum, studiis meis perincommodus, neque sumptus, quos cum duobus equis [note: Quae ipsa circumstantia, ex itinere reducem in patria ad tempus divertisse, quod supra conjecimus, haud obscure probat.] facio, permittunt: quanquam et hoc ipsum nimis quam molestum est, diu incertum animi pendere. Ego si qua in re vicissim tibi fidem, studium, operamve meam probare potero, tuus, o amicorum summe, quid optes Explorare labor, mihi jussa capessere fas est. Vale, et quoscunque istic mihi velle intellexeris, eorum in me affectum commendatione tua fove. Dabam Crempis. [note: Scripta est haec epistola eodem haud dubie, quo superior, anno MDCXXIII. ut. proinde haec ordine subjuncta, illi, qui n. 8. legitur, praemittenda fuisset. Scriptam enim esse illam, cum Francofurtum transiens, jam cum suis in Polonium rediisset, ex hac epistola, diligenter cum ista collata, magis confirmamur.]
XVIII. M. RVARVS C. BERGIO. [note: 116] [note: Stetinensi patria, et Johannis illius ex, colloquio Lipsiensi atque Disputationibus cum D. Matth. Hoe celebratissimi Bergii fratri, Professori hoc tempore Theol., et fratris, Berolinum inde avocati, in Vniversitate Francofurtana anno 1624. successori, ac denique Bremensi Gymnasio Reform. anno 1630. adscripto, ibidemque ex febri hectica anno 1642. demortuo; viro de reliquo valde pacifico, et Vniversalium, quos vocant, hypothesibus inter primos addicto. Quod pacis studium hae ipsae epistolae passim spirant.]
REmitto tibi, Vir clarissime, librum tuum [note: Nisi me omnia fallunt, manuscriptum adhuc et ejus, quem postea demum, et primum quidem seorsim an. 1628. deinde vero iterum cum Refutat. Hunnianae consultationis anno 1633. publicavit, Grund und Hauptsumm des Christenthums etc. dictum, in quo jam tum coepit elaborare, ut basis ac sundamentum totius negotii irenici esset. Neque enim his annis prioribus aliquid commemorabile typis in Theologia Conr. Bergium commisisse legimus, et Themata quoque Theologica, si recte memini, post id tempus publicam lucem viderunt. Quae in ipsa hac Ruari epistola et responsione Bergii luculenter confirmata habentur.] ad diem dictum: quo vellem diutius mihi uti frui licuisset, plus enim sine dubio ex illo profecissem. Nunc vix biduum in eo ponere potui, cujus maximam nihilominus partem aliae quaedam occupationes, partim consuetae,
page 92, image: ds0092partim extra ordinem mihi oblatae, abstulerunt. Neque sic tamen poenitet, quod in eo legendo temporis impendi. Placuit mihi praeter ingenii atque judicii acris vestigia passim impressa, singularis illa moderatio, qua erga omnes alios in religione a te dissentientes uteris: solis illis exceptis, qui moderationis exemplum ante omnes alios orbi Christiano hoc seculo praebuerunt: [note: Remonstrantesne his verbis designentur, an ipsi Sociniani, incertum est. Forte utrique ex professo [gap: Greek word(s)] supra modum.] quae si in pluribus reperiretur, minus vulgo esset odiorum, minus anathematum, imo et minus tumultuum ac bellorum. Illud tamen miror, te, qui tam benignus es in eos quoque, qui quod e farina pistum novimus, Deum esse credunt, [note: Pontificii, hostiam consecratam, quam Christum esse putant, adorantes, eumque in finem asservantes et circumferentes: Huc enim noster potissimum respicit. Pontificiis de reliquo non Ruarus tantum nimis aequum fuisse Bergium, sed etiam Hunnius loco cit conqueritur.] et pro Deo venerantur, quo nomine idololatriae rei jampridem a tuis peracti sunt, (ne de aliis foedissimis superstitionibus nunc quicquam dicam) in nos [note: Socini assectatores, inter quos nunc tandem, post tot dissimulationes, supra saepenumero notatus, Ruarus nomen profitetur suum.] adeo immitem esse, ut omni nos salutis spe abjudices: quos utut errare credas, sola tamen Scripturae [note: Immo potius rationis contra Scripturam abusu petulantissimo: ubi parum imbecillitatis ostendunt, qui omnem medicinam, toties meliora edocti, respuunt.] reverentia, ultra quam nihil audemnus pro fidei dogmate recipere, cui esto ut etiam [note: 117] ingenii quaedam nostri imbecillitas conjuncta sit, in errorem delapsos agnoscere poteras. Nam quod ad tuam illam Catholicam Scripturae interpretationem [note: Quae fuerit sententia Cmr. Bergii, nemo brevius et clarius exposuit, quam optimus noster, quem tamen postea inprimis aggressus est et ex instituto hujus opinionis auctor, b. Nic. Hunnius in Consultat. de componend. dissid. Eccl. libello, veritatis cum pace studium prudentissime commendante, Cap. II. §. 22. seqq. ubi totam consilii Bergiani comprehensionem [gap: Greek word(s)] sistit. Quae mihi quidem ad Vincentii Lerinensis Commonitorium redire tandem videtur, b. Georgio Calixto haud displicentem, sed a caeteris Auctoritatem antiquitatis Eccles. tantum non esse habendam, existimantibus, improbatam; nisi quod ad dogmata potissimum horum placita respiciant: Bergius contra ad Exegesin Scripturae Sacrae dictorum clarissimorum omnia revocet, et obscuriora in medio, cum ipsis opinionibus inde deductis, relinquat. Quibus hypothesibus profecto si generatim et universe eas spectes, Ruarus in hac epistola non spernenda dubia objecit, et recte interpretationes receptas earumque auctoritatem, a regulis interpretandi genuinis Catholicisque, sive ratio eas suppediter, ad scripta cujusque generis applicandas, sive Scriptura ipsa suggerat, solicite distinguendas esse, docuit. Quae possunt ad scopum nostrum in praesentia sufficere: Quoniam ipsae hae epistolae amoebaeae plura nos ea de lite addecebunt.] attinet, ad quam nos astringere conaris, et quam
page 93, image: ds0093nobis veluti Gorgona aliquam opponis, mihi nondum persuades, ut in ea proram atque puppim omnium ad veritatem perveniendi consiliorum agnoscam. Aliter certe me docuerunt illi, quos nec tu ipse genuinos coelestis veritatis praecones hoc seculo fuisse negabis: quibus nulla unquam religio fuit, ab antiquis et epidemicis erroribus discedere. Et quorsum usque adhuc tantis lateribus contra Pontificios defenditur, Scripturam divinam in rebus ad salutem necessariis satis esse perspicuam ei, qui mediocri ingenio praeditus, absque praejudicio animi in timore Domini, conceptis ad eum precibus, lectioni atque meditationi ejus incubuerit; si, ut de vero illius sensu, cui salutem meam credam, possim esse certus, ad diffusos omnium seculorum commentarios ac interpretationes confugiendum mihi est? Quid fiet ergo nobis miseris, quibus neque nummi in tot libros emendos suppetunt, neque ocium ad legendum omnes, nec memoria ad retinendum, quae legerimus? Illos vero nimium quam invidos, quorum scripta sola pro canonicis adhuc reputavimus, qui quod ad salutem sufficere poterat, noluerunt ita perspicue literarum monumentis consignare, ut ista catholica interpretatione sine salutis jactura carere possemus, aut [note: 118] nos saltem non monuerunt, ut ex ea fidem nostram suspensam haberemus! Non est, mi Bergi, seditio, sed reverentia divini numinis, religiose credere, quod existimes Deum dicere, etiamsi nescias, an alii idem tecum credant, imo etiamsi scias, eos id non credere. Contra superstitio est indigna ea libertate, in qua nos Christus collocavit, (Nam pretio empti sumus; quare ergo fiamus servi hominum?) non audire quicquam sapere praeter majores suos, praesertim si Deum putes te auctorem sequi, nec quicquam temere agas, sed omnia probe diuque advocata divini Spiritus ope ponderes atque examines, quantum pro virili potes, nec alios, aliter qui sentiunt, superciliose despicias aut condemnes. Nemo certe vitio verterit Zachariae, aut Simeoni, si Scripturam veterem rectius intellexerint, quam plerique istius aut anterioris aevi. Laudem hanc tribuitis ipsimet Augustino, quod controversiam de viribus humanis, divinaque praedestinatione melius, quam antiquiores Patres, sive Graeci, sive Latini, ex Scripturis explicuerit. Calvinus vester, quam multa Scripturae loca, et quidem ea ipsa, quibus praecipua quaedam religionis capita alii potissimum inaedificaverant, aliter atque antiqui exposuit; injuria quidem eo nomine ab Hunnio [note: AEgidio Hunnio Calvini Judaizantis anno 1593. publicati auctore, quem libellum a Parei Apologia, pro Calvino scripta, iterum iterumque vindicavit, et in multis ad modum Judaeorum Calvinum oracula Prophetarum, quae de Christo agunt, in alienam sententiam detorta esse, ostendere conatus est.] Judaismi accusatus, sed a Paraeo satis fortiter defensus.
page 94, image: ds0094[note: Davide Pareo, Professore Heidelbergensi, qui primum Clypeum veritatis catholicae de SS. Trinitate, ac deinde Orthodoxum Calvinum, oppositum Pseudo-Calvino Judaizanti, forma 8va Neostadii, sed sine die et consule, impressum opposuit, et oracula V. T. omnino XXXVIII. ab accusationibus Hunnianis, enixe et haud raro non sine bile effusa, vindicare laboravit.] Nec male Beza vester alicubi plus in antiquis illis conscientiae, quam scientiae [note: Praesertim in Exegesi Scripturae Sacrae. Cujus origo ignorantia Hebraeae linguae apud omnes propemodum repetenda est; Graecae autem et Hebraeae apud Latinos, cum Allegoriarum sensusque mystici, ut vocant, studio, in caussa fuit. Vid. Epist. 15.] theologicae agnoscit. Neque est hoc antiquos [note: 119] de ponte dejicere; sed ea cautione ipsos colere, cujus legem et verbis et exemplis suis ipsimet nobis posuerunt; negare certe illam nobis non possunt, nisi se homines obliviscantur. Ego quidem non dubito, si prodierit aliquando in publicum tuus hic liber, quod propter alia multa, quae in eo docentur, vehementer opto, extiturum aliquem ex illis ipsis, quibus tu te amicum significas, qui te revocet ad primum illud reformationis evangelicae caput [gap: Greek word(s)] [note: Autoritatem, sufficientiam.] solius Scripturae: quam adeo non modo mascule, sed et feliciter Lutherus propugnavit, ut non immerito alicubi, si bene memini, conqueratur Acontius, [note: De Acontio alias. In praesentiarum locum illum, ad quem provocat Ruarus, Libr. VI. Acontiani de strategem. Satanae libelli f. m. 265. ed. Amstelod. anno 1652. legi observamus; ubi: Restituerat Lutherus, inquit, aliique priores Evangelicae veritatis vindices, pulcherrimam illam, maximeque necessariam, ex solo DEI verbo testimonia petendi consuetudinem. Sed quidam alii pulcherrime se facturos arbitrati, si hostes eorum ipsorum confoderent telis, eo redierunt, ut Patrum authoritatibus omnia denuo replerent; quod utinam tam secundo fecissent successu, quam bona spe aggressi sunt.] posteriores ab illius vestigiis recessisse; qui, ut nihil se ignorare ostenderent, humanae auctoritatis pannum divinae purpurae assuerunt. Haec ita nunc in genere ad te volui: nam ut ea, in quibus tu nominatim bonos quosdam viros perstringere voluisti, sub judicium revocem, quod tu mihi permiseras, ocium nunc non est, et si maxime esset, destitutus tamen iis libris, quos tu allegas, (tota enim bibliotheca mea alibi [note: Vbi vero haeserit ejus Bibliotheca, vix definiri potest, nisi in patria adhuc, donec Gedanum concederet, asservatam fuisse suspiceris. Saepe enim iterumque in peregrinas terras commigrandum erat donec stabilem istic sedem, quanquam nec eam satis constantem, consequeretur.] nunc haeret) vereor ne aerem nonnunquam ferirem. Sed de his erit fortassis alias agendi tempus: nunc illud te tantum rogatum velim, ut, si me religione quadam prohibitus amare fortassis non possis, amari te tamen a me vehementem in modum, non modo ut virum eruditum,
page 95, image: ds0095sed etiam ut Christianum, tibi persuadeas. Deus ille pacis collustret animos nostros gratiae suae radiis, ut, si nondum idem plane in omnibus [note: 120] sentire possimus, quod fortassis vix erit hoc hominum seculo, feramus tamen mutuo alii aliorum infirmitatem, eamque quantum fieri potest sublevemus, non odiis, neque suppliciis, sed amore, hortatibus, argumentis, precibus denique ad communem Deum fusis. Vale, Reverende Domine, et ignosce tumultuariae scriptioni. Dabam in Moestichiano [note: Casp. Sacci notissimo illo et Francofurto paullomagis vicino praedio: de quo pluribus in Hist. Crypto-Socin. Cap. II. extremo propemodum disseruimus.] ipsis Cal. Decembris Gregoriani, CICICCXXVI.
XIX. C BERGIVS M. RVARO.
LIteris tuis, Vir clarissime, debui confestim respondere: sed procrastinanti semel, ut sit, aliae ex aliis morae inciderunt. Poenitet me religionis tuae, [note: Dubium est, an pungat Ruarum, nescio cujus ex conscientiae religione horroris insimulans, quo factum sit, ut taedium libri Bergiani integri perlegendi obreperet. Sed fortassis modestiam hoc nomine appellare volupe fuit. Ita certe videtur ipse Ruarus vocem ambiguam accepisse Ep. XX.] qui tractatum meum non integre perlectum remittere, quam diutius ac promiseras retinere malueris. Sed copiam ejus tibi iterum, ubi voles, faciam, permissa etiam utendi eo, donec attentius singula per otium examinare queas, potestate. De iis quae laudas, si merito id facis, Deo, si humanitatis et benevolentiae abundantia lapsus, tibi ago gratias multo maximas. Tantum mihi sum conscius, ea quae docte non potui, bono saltem ac sincero proposito scripsisse: cui tamen ipsi quicquid deest, Deum ut benigne ac potenter suppleat rogo. Idem faxit, ut quamprimum aliquis majori auctoritate, majorique accuratione de hoc argumento utile ac salutare [note: 121] aliquid doceat, vel antehac potius non obscure a multis tradita distinctius ac plenius paulo inculcet, atque ad statum Ecclesiae praesentem accommodet. Nam ego quidem istaec forte vel non editurus, vel non cito [note: Secuta est editio anno 1628. prima.] editurus sum. Caeterum inter ea, quae reprehendis, primum est, quod immitem me esse judicas, qui vos omni salutis spe abjudicem. Sed video te non vacasse legendae quaestioni ultimae et quartae. Inde enim intellexisses. multos judicio disciplinae ab externa communione excludi posse nostra sententia, (neque enim ex mea tantum opinione,
page 96, image: ds0096sed re cum aliis communicata, [note: Fratre cumprimis Joh. Bergio Concion. Aulico Elect. Brandenb. non minus studio concordiae Ecclesiasticae, quam Conradus, dedito, nec non toto Ordine Theolog. pluribusque aliis exposcentibus atque desiderantibus, ac proinde etiam approbantibus. His certe nominatis, cum ederetur opus illud, prodiisse in titulo praescripto dicitur. Id quod, ne pro opinione privata Bergiana habeatur, id pacificandi, eaque methodo promulgatum studium, supra laudatus Hunnius f. 18. magnopere exaggerat.] scripsi) de quibus tamen certitudinem fidei non habemus, qua eos extra Christum et salutis spem esse audeamus asserere. Fratres multos appellamus, quos suspicamur hypocritas: appellamus et haereticos nonunquam, de quorum pietate [note: Si genuinam pietatis descriptionem praemisisset, et quos haereticos indigitet, distinctius explanasset, forte non improbare haec simpliciter deceret. Sed cum generatim ea dicta sint, erunt fortassis, qui suspenso gradu incedere malint. Pluribus jam actum est de pietate haereticorum vere talium, et primi gradus, (uti memini alicubi b. Joach. Hildebrandum loqui) superius Ep. VIII.] non prorsus desperamus. Non addo plura, fortassis enim non gravaberis scriptum illud totum perlegere, quod properanti non licuit. Ludis deinde, et interpretationem Catholicam confers Gorgoni. Addis nondum tibi persuaderi, ut in ea proram atque puppim omnium ad veritatem perveniendi consiliorum agnoscas. Sed neque nos id volumus. Iterum me accuso, qui non amplius retinendi scripti spatium, idque per ocium perlegendi facultatem concesserim. Hoc ego fateor, omnes ex plebe nostra, vel etiam doctis Theologiae non vacantibus, [note: 122] non esse idoneos, ut objectiones vestras solvant, vel argumenta sua defendant: nam (quod Augustinus in lib. de util. cred ni fallor de Manichaeis olim usurpavit) objectiones vestrae quidem sunt populares, quibus dogmatibus nostris illuditur, responsiones autem subdifficiles, quas non nisi doctiores et ingeniosiores satis intelligunt, et non nisi otio abundantes ac diligentes addiscunt. His igitur satis est, ut dogma, quod audiunt, securum et tutum esse intelligant, et quod vocationi suae temporis superest, doctrinae controversia carentis, et pietatem magis magisque aedificantis studio impendant potius, quam ut disputationum tricis sese involvant, et ex judicandi de controversiis praesumtione nasuti ac contentiosi magis quam pii [note: Non male hactenus Bergius. Ita certe jam dudum Philippus: Sit ea modestia ingeniorum (inquiens, in Resp. ad Articul. Bavar. Tom. I. opp. fol. 370.) ut honestas sententias, et quidem divinitus traditas, modeste retineant, etiamsi non omnes praestigias, quae contra struuntur, destruere possint. Victoriam fidei appellat in Ep. I. cap. V. Johannes. Pluribus ea de re disseruit dosteque admodum Celeb. Werenfelsius in diss. elegantissima de Plebis judicio in Dogmatibfidei, quae in Syllog. n. VIII. comparet; ubi p. 29. seqq. potissimum hoc argumentum acute excussit.] fiant. Hujus securitatis
page 97, image: ds0097nullum popularius, facilius, aut certius argumentum video, quam interpretationem catholicam: [note: Rectius: perspicuam, ex locis Script. S. clarissimis planissimisque petitam, quam Paullus etiam Analogiae fidei nomine commendavit; Quicquid sit de aliorum hominum vel consensu in eandem explicationem particulari an universali, cui etiam investigando quis, quaeso, idoneus videbitur rusticus?] idque extractatu ipso satis esse manifestum existimo. Vt tamen divinum sit dogma, ex manifesta Scripturae dictione, aut legitima consequentia, tanquam apodixi theologica habere fateor. Ne miracula quidem olim causa erant, ut Christi et Apostolorum dogmata divina essent, sed Scripturae, quas allegabant. Multi tamen miraculis adducti [note: Non tamen iisdem, utpote quibus tantum invitati erant ad attentionem, si de fide salutifera sermo sit, innixi. Vid. quae candide Joh. IV, 42. Samaritae de se professi sunt.] pie ac firmiter credebant, quae ex Scripturis contra versutiam Rabbinorum non satis potuissent defendere. Nostros allegas, qui perspicuitatem Scripturarum asserant in necessariis ad salutem. Dixi et ego, quae absolute et [note: 123] scitu et ereditu sint necessaria ad salutem, talia esse, ut omni inter Christianos [note: Id ipsum vero, si sola haec necessaria esse existimet, sunt, qui negant ac pernegant, et nuper admodum repetito huic a Cl. Jo. Clerico in Diss. de eligenda inter Christianos sententia asserto recte contradixit: De nomine Christianorum §. 31. S. R. D. J. F. Buddeus, ubi etiam paucissima esse, de quibus omnes, qui Christiani vocari ament, consentiant, monuit, et multa insuper necessaria, eaque minime sufficientia, a plurimis omitti, observavit. Quibus nos brevissime, regulam hanc nullo Scripturae divinae consensu fictam esse, multisque exemplis, neque Socinianis etiam improbandis, plane contrariis, v. g. de Scripturae Sacrae veneratione debita, maxime necessaria, et e Papatu exulante, destrui posse addimus. Et sane, si vera esset haec regula, cur fore, qui haereses [gap: Greek word(s)] introducturi sint, vaticinatus est Petrus.] controversia careant. Hoc non impedit, quo minus aliqua sint, quae sine vulnere Ecclesiae et contendendi temeritate negari nequeant, etiamsi ego forte ex Scripturis illa defendere non prorsus propter imperitiam queam. Potest aliquod revera divinum esse dogma, quod apodixi theologica aut bona consequentia demonstretur, cujus tamen negatio non excludat ab Ecclesia. Potest et externum aliquod argumentum esse, quod certitudinem moralem faciat de contendendi libidine ac pertinacia in contradicente. Haec autem moralis certitudo sufficit ad judicium disciplinae. [note: At in his non de disciplina tantum externa, sed de fide divina disputatur.] Tantum est, quod in praesenti tractatu quaesitum fuit. Quid fiet, addis, nobis miseris, quibus neque nummi, nec ocium, nec memoria ad legendos omnes veteres? Sed falleris, si me huc ire suspicaris, qui paupertati, et tarditati,
page 98, image: ds0098vel si mavis ignavis meae praesidium hac via paratum eo. Annon enim solicite inter requisita inter pretationis seu consensus catholici posui, ut esset notorius? [note: Inter eruditos haec locum habere posse, concedat forte aliquis; quid fiet autem de illitteratis, quibus sua fide tamen etiam, non aliena, vivendum est?] Notorium autem (ut intelligere potuisti, vel si obscure ac breviter dictum est, clarius inposterum dicetur) eum voco, quem cogatur etiam adversarius agnoscere, nisi manifeste impudens esse velit. Ita Socinus, quicquid de aliis dicat, in hoc saltem fatetur omnes, quorum ad nos scripta pervenerunt, [note: Quid opus hoc verborum temperamento? sufficit fuisse, qui id negarent, et acriter adversus hanc partem doctrinae pugnarent, Artemon cum Theodoto, deinde Photinus, et forte etiam intermedius Paullus Samosatenus: quorum ratiunculae, tametsi scripta integra perierunt, cum interpretationibus violentis Scripturae locorum variorum, hinc inde adhuc sparsim inscriptis adversariorum occurrunt commemoratae.] consensisse, extitisse Christum ante mundum conditum. De homousia quanquam consensum [note: 124] eundem plane a nobis esse confido, tamen non allego contra vos, quia aliqua saltem specie unius atque alterius sententiam in dubium vocatis. De hac enim controversia judicandi alia principia in tractatu adjecta sunt. Deinde quanti quaeso est laboris, Ignatium, Irenaeum, Justinum pervolvere? Si ex horum aliquo non manifeste patet dogma, jam quodammodo deficit notorietas et universalitas consensus, quae requisita fuit: praesertim si ab aliis etiam reliquorum consensus in dubium vocetur. At si quam Scripturae interpretationem notorie omnes, quorum scripta ad nos pervenerint, [note: Vt taceam pauca ad nos pervenisse ex optimis plenissimisque martyrum seculis, quorum hanc testium sacrorum dignitatem, a Spiritu Sancto ipso coroprobatam, sunt, qui magnopere urgent; hominum tamen ea, quoquo modo consideres, et humana sunt testimonia, multis insuper dubiis criticis obnoxia, et vix a centesimo quoque colligenda, aut, si collecta jam sint, sine dubiis subinde obortis revolvenda, adhaec falsis quoque interpretationibus intermixtis, v. g. de mille annis Apocalypseos c. XX. contaminata. Consilium ergo hoc, quantum quantum est, sive de veritate dogmatum agatur, sive de pondere, eo tandem recidit, ut Ecclesiae testimonio, humano certe, quocunque te convertas, tandem incumbat fides nostra, et de errorum quoque momento, atque hinc pendente receptione, in societatem Ecclesiae, plus minus liberali, judicium. Quod quam periculosum sit, et quantopere distet a Pontificiorum moribus atque institutis, divinam hinc quoque fidem extorquentibus, alii existiment. Rectius et dulcius ex ipso fonte bibuntur aquae, ad quos pernoscendos, praeter Spiritus Sancti invocationem modestam, nihil aliud Christus, quam [gap: Greek word(s)] , Matth. XXIV, 15. et quidem ab omnibus promiscue, requirit. In censendis vero dissentientibus, ne quid contra charitatem et Ecclesiae puram conservandam doctrinam admittatur, erroribus autem quibuscunque, modo non sint aperta problemata, bellum indicatur; errantibus autem, quorum corda DEO soli certo cognita sunt, aequitas et judicium amore justo temperatum indulgeatur, ipsa Elenchi sacri, vani alias, exposcit ratio.] approbent, si
page 99, image: ds0099multos in ejus fide pietatem, constantiam, fortitudinem Deo debitam praestitisse intelligam, nunquam tam speciosum argumentum afferes, quod metum peccati, metum praesumtionis de ingenio et consequentiis meis, violatique praecepti, quo idem sentire jubemur, mihi adimat, si ad vos accesserim. Quapropter omnis de hoc capite controversia istuc redit: cum ab una parte militet interpretatio et intelligentia Scripturae, subnixa notorio consensu omnium doctorum Ecclesiae primitivae, quorum ad nos scripta pervenerint, (horum enim consensus etiam sequentium temporum testimonium includit) quosque nemo impietatis sine impietate accusare possit, ab altera autem parte militent consequentiae privatae, quas ego non possim solvere, an his assentiri tenear? annon cum laude modestiae, vel saltem minori [note: 125] peccandi periculo illi assentiar? Nam si non teneor, quae sit stultitia aut temeritas, a piorum veterum unitate tam manifesta cum plerorumque Christianorum scandalo discedere. Si vero teneri me probaveris, tum demum illam tecum ingrediar disputationem, an consequentiae tuae tales sint, ut responsionibus meis elidi nequeant. Ad alia, quae scripsisti, quid responsurus sim, facile ex his opinor suspicari potes. Hoc saltem addo, non esse, quod metuas, ne ex nostris aliquem, si mea edam, adversarium habeam, (ita enim significas) quando post Vincentium Lirinensem, [note: De eo ejusque tam celebri Commonitorio quid habendum sit, breviter et peregregie in Consid. Histor. Theolog. Methodi Vincentianae anno 1663. docuit b. Elias Veielius. Nobis latere aliquid sub illo libello, in gratiam Semipelagianorum, doli semper visum est. Caeteros ipsumque adeo Regem Angliae Jacobum I. non moramur, et de Kemnitii assensu dubitamus, aliter quippe prorsus contra Pontif. disputante, consensuique cum auctoritate Antiquitatis Ecclesiasticae L. I. statim Exam. Conc. Trid. non aliam quam illustrandi, quae sunt ex principio genuino verbi divini jam comprobata, vim et potestatem tribuente.] etiam Regem Angliae, Casaubonum, et Kemnitium praecipuos sententiae meae authores habeo. Addo et D. Collegas meos: qui in rei substantia consentientes, quod in caeteris monent, gratus accipio. Amari autem me (quod postremo rogas) a te non tantum patior; verum ipse te quoque propter multas causas et magnifeci et amavi hactenus, et imposterum amabo, qui sciam Apostolum non pro hostibus haberi voluisse, quos ad communionem admitti vetuerat. Etiam pater saepe filios esse negat, quibus ex animo consultum cupit. Si certo statuerem, mi Ruare, fieri rem Deo placentem, Ecclesiae utilem, piis salutarem, si tuis me adjungerem, videres
page 100, image: ds0100me non incertum hoc vitae miserrimae momentum, sed quod aeternum est cogitare, nec hominibus, quorum maxima pars stulti, sed iis, quos non videmus, qui, et praesentiores, et numerosiores, et sapientiores [note: 126] longe sunt, placere cupere. Eodem affectu si tu quoque es praeditus, (rogo autem Deum, ut eum et nobis, et omnibus Christi nomine gloriantibus, potenter magis magisque inspiret) certus sum, simul atque intellexeris, quam credere forte satis firmiter vel defendere non possis sententiam saltem tutam esse, seu periculum salutis per se non continere, facturum esse, quod ad pacem cum Ecclesia seculorum omnium pertinet: ut, quod nondum credis, saltem non neges publice nec impugnes: [note: Haec a Sociniano homine si expectavit Bergius, falso credidit, id genus hominum in id consensurum, quod nihil magis et operosius urget, quam ut aliarum partium placita, quanta fieri potest, maxima sedulitate, destruat, et si scripris non liceat, clam atque per cuniculos, Ruari more, de quo epist. 25. idem perficiat, atque vel hoc modo proselytos conquirat.] et laborem, quem contentiones nobis suffurantur, iis potius urgendis tribuas, quae contentionum vulnera nulla infligunt, et ad pietatem [note: Sic ergo et Bergius quod miramur, existimavit, a pietate vitae initium docendi faciendum, et inter credenda ea mysteria, quae ad pietatem praesentiorem tantam efficaciam non habeant, inter postrema rejtcienda esse. Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae; illi, inquam, quibus summa fidei quaedam mysteria v. g. de S. Trinitate, his, tantam et tam dilucidam pronamque vim ad praxin virtae formandam regendamque non habentibus, connumeranda prae caeteris (non dico sint, sed tamen) videantur.] praesentiorem efficaciam habent. Hoc ubi factum fuerit, planior deinceps via erit, ad considerandas privatim et sine scandalo dubitationes, quae forte remanserint. Neque ego haec ita dico, ut me inter tacentes potius, quam inter credentes dogmata, de quibus inter nos disputatur, haberi velim. Sed ut moderationem intelligas, quod fratres eos si non pronunciare publice, saltem accedentibus aliis pietatis signis, in corde meo judicare ausim. Nam ego quidem non tantum non impugno nostra, sed et defendo, ubi usus videtur: et in vestrorum argumentis, quae quidem hactenus cognovi, nihil minus quam difficultatem aut acumen miror. Sive quidem illud jure fit, sive imperitia mea. Sed de ea re tum viderimus, ubi in [note: 127] communi illo atque populariori argumento aliquid conclusum fuerit: tum diligentius inquiram, ubi me ex consensu cum aliis piis in periculo salutis esse didicero. Sed video, me magis, quam volebam, prolixum fuisse. Tu quaeso ignosce lituris, libertati, et scriptioni tumultuariae, qua te ad similem familiaritatem invitatum volo. Deus nos gratiose illuminet, et tandem Ecclesiae vulnera sua potentia et benignitate
page 101, image: ds0101consolidet. Vale felicissime, Vir clarissime, et Nobilissimos Dominos a Sack [note: Patrem, filiosque, quorum studiis et itineribus moderandis praefuerat antehac Ruarus, et forte adhuc domi ex parte praeerat, Moestichiani praedii, de quo superiori epistola extrema, dominos, adstipulantes de reliquo Socini placitis, iisdemque per Germaniam propagandis quaquaversum viam portamque apertam praebentes.] officiosissime ex me saluta. Dabam Francofurti VI Dec. CICICCXXVI.
XX. M. RVARVS C. BERGIO.
NOn erat, Vir clarissime, quod te de literarum tarditate excusares: nec enim ejus generis sunt literae nostrae, ut in certum diem debeantur: quamque multa interveniant, quae mentem huic officio intentam, ad alias, utut non meliores, magis tamen urgentes curas avertant,
Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim
Quin ut scias, quam nihil in isto peccato peccati agnoscam, exemplum tuum imitari volui: nec enim vereor, ne mihi regeras illud Poetae,
Exemplo quodcunque malo committitur, ipsi
Displicet auctori.[note: 128] Sed extra jocum: quod libro tuo non diutius usus sim, me quidem non minus quam te poenitet, cum intelligam id per te mihi licuisse. Interea malo religionem meam accusari, quam requiri. Copiam illius iterum fortassis a te petam, cum videbo non minus id tibi tutum, quam mihi fructuosum fore: nam ut tabellario vili denuo committam librum, cujus nullum credo habes apographum, [note: Vel hinc patet, librum supra commemoratum manuscriptum fuisse, eum ipsum nempe, qui deinceps emissus in lucem tantas turbas excitavit.] id vero nimium tot noctium lucubrando impensarum periculum mihi videtur: quo quidem impune nuper me defunctum tanto magis gaudeo, quanto major indies rumor de viarum subsessoribus his in oris increbrescit. Mirari me dixeram, te, qui in eos, quos alii tuae sortis Theologi idololatriae reos jam pridem egerunt, plus satis benignus es, in nos tam saevam vibrare sententiam, ut omni nos salutis spe abjudices. Respondes tu, multos judicio disciplinae ab externa communione excludi posse, de quibus tamen certitudinem fidei non habeas, qua eos extra Christum et salutis spem audeas asserere. Si generali hoc effato nostram quoque causam comprehendere voluisti, (quo enim fine id alias attuleris, non video) gratiam tibi habeo, et aquae nonnihil aspersum mihi
page 102, image: ds0102sentio post tam dirum carmen, quo me prius veluti fulmine perculisse videbaris. Interea miror nonnihil illud disciplinae vestrae judicium, quae sibi ecclesiam deposcit ipsis coelis inculpatiorem, [note: Inique haec mihi videntur Bergio cum suis imputari, quae Anabaptistarum quorundam est sententia, consectaria. Neque enim, quando disciplinae, in excludendis ab Ecclesia puriori falsis potissimum doctoribus, aliisque periculose errantibus, si nempe cogniti sint, hominibus, habendam esse rationem, ait, ipsis coelis eapropter puriorem coetum militantem esse tuetur, hypocritasque omnino abesse censet; sed periculum tantum corrumpendarum bonarum mentium, ab impostoribus seductoribusque imminens, mature, provide et circumspecte fugiendum, eoque nomine illos, ut vitari possint, si, ut solent, sua aliis obtrudant, arcendos diligentissime, ipso Spiritu Sancto praecunte Tit. III, 10. 1 Tim. V, 5. et 2 Tim. II, 16. seq. docuit et jussit.] quae tanquam haereticos et seditiosos proscribit eos, de quibus non plane certi [note: 129] sitis, eos extra Christum esse. Quanto mitior Marcellinus jurisconsultus, qui in re dubia [note: Male haec, quae de rebus terrenis, in nostra quodammodo libera dispensatione positis, aut reparabilibus arte, agunt, ad conscientiam fidemque applicantur, unde aeterna cujusque salus pendet. Nihil hic, ubi de ipsis dogmatibus fidei sermo est, benignitatis locum habet, quoniam quae sunt a DEO determinata, in nostra haud quaquam potestate sunt posita, ut quicquam a stricto jure remittere nobis liceat: etsi de personis errantibus mitius et benignius sentire non sit illaudabile, suo tamen loco iisdem, ne quid aliis hinc contagii oriatur, DEO que judici et [gap: Greek word(s)] relictis. Quae caussa est, cur etiam praescriptioni in civilibus negotiis crebro locus aliquis concedatur, ex Ecclesia vero, quantum ad credenda atque agenda interna cultumque ipsum ac fidem constituentia, eadem exulet. Audiendus ergo in his non Paullus JCtus, sed Paullus Apostolus, nec Hermogenianus, sed Christus; quorum uterque non fratris benignum nomen, sed anathema aliud Evangelium afferentibus atque docentibus dicere jussit. Vnde, quid juris competat in his decidendis Aristoteli, de problematibus insuper disputanti, facilius patet.] benigniorem interpretationem sequi, non minus justius, quam tutius esse pronunciat. Id quod in poenalibus causis imprimis locum habere, diserte affirmant Paulus et Hermogenianus. Ergo ad Theologos hoc non pertinet fortassis, quod inquit Aristoteles (Probl. 13.) si modo illius sunt Problemata, quae nomine illius circumferuntur: Quilibet nostrum nocentem crimine potius absolvat; quasi sit innocens; quam innocentem condemnet, quasi nocens sit: quibus mox rationem hanc subjungit, nam cum quis dubitat, illud eligendum est, in quo minus peccatur. Sed fortassis commodius mentem tuam ea de re aperuisti in illis quaestionibus tractandis, quas allegas. Itaque istuc me reservare malo. Cum interpretationem catholicam tanquam Gorgona a te nobis objici dixi, lusisse me credis in re seria. At quid hoc aliud est, cum ad illam prolatam cogis nos obmutescere, etiamsi
page 103, image: ds0103divinae literae aliud nobis dictare videantur? An non hoc est, omnem et rationem et sensum nobis adimere, cum id nos credere jubes catholico hominum, quos divinus spiritus mendaces [note: Id est, mendacio ac deceptioni tam activae, quam passivae obnoxios. Ps. CXVI, 11.] pronunciat, consensui, cui omnis et ratio et sensus [gap: Greek word(s)] [note: Omnino, adversa fronte.] repugnat? Negas deinde, te asserere unicam ad verum perveniendi viam esse, si catholicam tuam interpretationem simpliciter admittamus: et tamen confestim addis, eos, qui de industria animum ad Theologiam non appulerunt, [note: 130] satius facturos, si sine disquisitione ulteriori catholico consensui acquiescant. Sed quaeso te, mi Bergi, si is, qui dies noctesque Theologiae sacris operatur, improbo studio et solicita meditatione, interpretationem aliquam nonnullorum Scripturae dictorum excogitaverit, quae, etiamsi et collatione aliorum locorum, et rationibus satis illi firmata videatur, catholicae tamen repugnet, an pateris, ut illam tandem amplectatur? Non pateris certe. Verba enim tua sunt in quaestione octava tractanda expressa: Interpretatio, et consequentia ex Scripturis sumta, quae catholica non sit, non excusat conscientiam, contra consensum priorum interpretum. Itaque si de verbis argutari nolumus, an non eo res tibi redit, quo dixi, proram atque puppim omnium ad verum perveniendi consiliorum in eo te constituere, si catholicam tuam interpretationem sine ullo scrupulo admittamus? quo ipso, quantam Pontificiis [note: Huc enim tandem, quicquid corruptelarum inter ipsos undiquaque est, redit quando ad interpretem, sive Ecclesiam, sive Papam Romanum [gap: Greek word(s)] ea revocant, et, ubi neque ipsam Ecclesiam Romanam de ea re concordare, aut obscura isthaec esse oracula, vel non ab omnibus facile, ubi opus sit, explorari posse, objicias, ad Catholicam Ecclesiae primitivae interpretationem recurrentibus, viaeque examinis justi hac methodo et per jactantiam hujusmodi obicem, quam fieri potest, maxime solicite ponunt, atque vel sic tandem miseros auditores, simpliciores praesertim, in persuasione fidei implicita, id est, ignorantia, conservant.] fenestram aperias, etiamsi tu id neges, res ipsa nimium loquitur. Subjungis paulo post: Ne miracula quidem olim causa erant, ut Christi et Apostolorum dogmata divina essent, sed Scripturae, quas allegabant. Esto sane: quanquam mihi vel propter illa ipsa miracula [note: Methodo Socini, huic argumento. fere unice, in supra tantopere laudato et sub Lopesii larva, de Auctoritate Scripturae Sacrae prostante libello innitentis, caeteris certe omnibus praeferentis: quod tamen, uti per se non nisi humanam fidem, omnem formidinem oppositi haud excludentem, gignit, ita divinam ex ipsis Scripturis divinis, earumque [gap: Greek word(s)] , ut Paullus loquitur, demum petere et cognoscere oportet.] persuasissimum est, illa quoque Christi et Apostolorum
page 104, image: ds0104dogmata divina esse, quae nulla ab ipsis Scripturae veteris (Novam enim ipsimet condiderunt) allegatione confirmata sunt, ac ne confirmari quidem potuerunt, nisi in genere, cum prioribus seculis tacite [note: 131] Novi foederis perfectioni reservarentur. Interim nego, easdem inesse vires catholico tuo consensui, quae miraculis, ad demonstrandum quid verum sit in religione nec ne. De his enim constat luce meridiana clarius, neminem ea potuisse edere, nisi Deus illi adesset, ut non suo tantum, sed totius pene populi nomine fatetur Nicodemus, adeo ut in Spiritum sanctum eos deliquisse Dominus innuat, qui illa sequiori virtuti ausi sunt adscribere. At consensus ille tuus Catholicus, et in falso esse potest, et certe fuit vel ad miraculum, ut multi jam agnoverunt, atque utinam ne nunc esset: quod fortassis dies aut certe Deus aliquando reteget. Scripturarum perspicuitatem concedere te ais in omnibus, quae absolute ad salutem sunt necessaria. Sed negas id impedire, quo minus aliqua sint, quae sine vulnere Ecclesiae, et contendendi temeritate negari nequeant, etiamsi tu forte ex Scripturis illa defendere non prorsus propter imperitiam queas. Sed nec ego id inde me deduxisse memini: sed hoc tantum, cum Scripturae in omnibus ad salutem creditu necessariis adeo sint perspicuae, nihil esse necesse, ut ad diffusos omnium seculorum commentarios [note: Videtur equidem Bergius ad momentum duntaxat controversiarum explorandum cum consensum universalem urgere; sed, quemadmodum recte monet Ruarus, ambagibus hoc modo molestis et inutilibus opus esse, ita porro plura etiam, de quibus universalis est in locis perspicuis consensio, vel historica, v. g. de Apostoli Paulli per lumen coeleste conversione concorditer explanata, in articulorum fidei necessariorum esse reserenda numerum, hinc consequeretur.] confugiam, quo mihi in his talibus de vero illorum sensu liqueat. Definis deinde notorium consensum; eumque a vobis stare Socinum ipsum satis agnoscere ais. Sit sane: sed quomodo idem agnoscemus caeteri, nisi aeque ac Socinus omnes illos scriptores, quorum testimoniis id constare potest, [note: 132] volutaverimus: quod utique non est cujusvis eorum, qui ad coelestis regni haereditatem aspirant. Nam ut Socino simpliciter aliquid affirmanti ex antiquitatis historia clausis oculis credam, nemo me cogere potest, tu etiam sine dubio vetabis. Sed addis, non magni esse laboris, Ignatium, Irenaeum, Justinum, pervolvere: et si ex horum aliquo non manifeste pateat dogma, jam quodammodo deficere notorietatem et univer salitatem consensus, quae requisita fuerit. At quid, si de dogmate aliquo controversia sit, de quo illi nihil [note: Vtpote qui, prout serebat occasio, vel in formanda tuendaque Ecclesiae, magis magisque amplificatae hierarchia, vel in moribus Christianorum, ad offendicula removenda, emendandis, aut sartis tectisque conservandis, si nihil detrimenti passi essent, vel denique in controversiis haereticorum primae aetatis, Gnosticorum potissimum, eo tempore Ecclesiam mirum in modum turbantium, occupati fuere, aliorum vero aut nunquam, aut si quando id factum, obiter tantum et obscuriuscule, aliud quasi agentes, meminerunt.] literis tradiderunt? nec
page 105, image: ds0105enim de omnibus, quae ad salutem creditu necessaria sunt, eos scripsisse, cuivis, ni fallor, eorum scripta legenti constare potest. Tunc ergo me ablegabis scilicet ad Tertullianos, Arnobios, Cyprianos, Lactantios, forsan et ad Athanasios, et nescio quos alios, [gap: Greek word(s)] . [note: Quos omnes una navis non potest vehere: proverbialiter de magno numero dicitur.] Deinde, ut deficiat universalis consensus, si quod illi dogma non doceant, an statim agnoscetur, cum id illi docebunt? Si enim, ut Vincentius tuus Lirinensis definit, dogma catholicum est, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum fuit, parum profecerim in catholici dogmatis notitia, etiamsi tres illos quos nominas vel ad unguem teneam. Si dicas, te consensum catholicum non diutius urgere, quam intra duo prima secula, quibus Ignatius, Irenaeus, Justinus floruerunt. Primum (ut non regeram, quam adulterata Ignatii scripta [note: Etiam septem illae, quas Eusebius commemorat, epistolae, (quanquam sint, qui ne has quidem pro genuinis habeant, nisi forte illi, quibus propter Episcoporum dignitatem istic confirmatam, pergratae sunt) plerisque pro interpolatis habitae. Argumenta certe, quae contra carum [gap: Greek word(s)] congessit LXVI. omnino Joh. Dallaeus, ejusmodi sunt, ut neque Pearsonianas vindicias, neque Hammondianas omnes illis incidisse nervos existiment, quotquot, Episcoporum caussam agere, non multum interest. Haec enim ratio est, cur et Pontificii et Angli quidam pro istis tantopere propugnarint. Qui affectus sinister etiam in caussa fuit, ut tandem nostra aetate, praeter alia portenta opinionum, H. Dodwellus in Diss. ad Irenaeum, Episcopos usque ad Lugd. hunc Praesulem Sec II. spiritu prophetico et inspiratione divina praeditos fuisse, affirmarit.] ad nos pervenerint, quod viri vestrarum partium doctissimi [note: 133] jam pridem demonstraverunt, et Irenaei maximam partem nos tantum ex interpretum [note: Ille certe, cujus opera latine redditi libri contra haereses hodie circumferuntur, Interpres, utut vel barbarie sua candide in vertendo egisse videatur, non leve tamen dubium plurimis reliquit, utrum linguae Graecae satis gnarus fuerit, et qua fidelitate eadem quoque habilitate opus illud polemicum transtulerit. Taceo, tanta stribligine verborum haud raro cum usum esse, ut ne nunc quidem sensus verborum disputandi argumentum praebere desierit. Accedunt locorum Scripturae allegationes et explicationes, hinc inde in ipso Irenaeo aliisque occurrentes, valde inconvenientes; ex quibus, quam parum de Script. S. genuino sensu interdum constiterit bonis illis viris, luculenter patet: Ac proinde, cum de vera quoque interpretatione inde res nondum semper confecta sit, multo minus de catholica ex his allisque paucissimis melioris aevi scriptis effici solidi quid posse, palam est Plura hac de hypothesi et naevis quoque Irenaei in notis ad Fragmenta ejus edita additis observ. celeberr. Pfaffius.] habere fide, quae quam lubrica primis quoque
page 106, image: ds0106seculis Christianismi fuerit, vel unus Ruffinus manifesto nobis documento est) respondeo, nondum hinc perfici, omnium Ecclesiae doctorum, qui duobus istis seculis vixerunt, eandem, quae istorum, sententiam fuisse: ut proinde ne istorum quidem seculorum consensum obtendere ex istis tribus possis. Quid isti Patres senserint, quorum libri extant, tenemus: quid innumerabiles alii, de quibus nihil accepimus, tradiderint, non tam facile possumus existimare: agnoscis, ut opinor Witakeri [note: Guilielmi, Prof. Theologiae Cantabrigiensis, cujus e Disputationibus contra Bellarminum, de Script. Sacr. haec, nisi fallor, sunt decerpta.] vestri verba, ne tu me pari ratione, qua Socinum alicubi ad eundem modum respondentem, excipias. Quanquam utut caeteri, qui ista aetate Christi nomen professi sunt, nihil ad posteritatis memoriam de suo sensu reliquerint; non tacuerunt hoc illi ipsi, quorum scripta extant, fuisse tunc temporis, qui de illis controversiis, quae nunc inter nos agitantur, aliter atque ipsi senserint: quos si tu, quo nihilominus consensum tuum catholicum sartum tectum praestes, extra Christianismi fines relegas, nimis manifeste [gap: Greek word(s)] [note: Id quod primo probandum erat.] petis. Deinde quaero, quis istos fixit veritati terminos? quis duo illa prima secula ab omni errore absolvit? An non Ecclesiastica historia satis testatur, nonnullas opiniones portentosas [note: V. g. De Angelis, de Antichristo, de novissimis seu extremis Eccl. in his terris fatis judicio extremo et igne quodam, per quod omnibus tunc transeundum sit, et similibus ex falsis interpretatiorubus Scripturae Sacrae locorum variorum confictis. Immo non defuere, qui omnes fere Patres errorum et haeresium ab ipsis Pontificiis argui atque postulari, testimoniis, ex eorum scriptis ubertim congestis, ostendere conati sunt. Quos inter Ruaro notissimus Joh. Botsaccus in de Libertate veterum doctorum scripta judicandi tractaru supra laudaro, anno 1663. Stetini forma 8va impresso, primas tenet, lectuque dignissimus est.] jam tum inter eos, qui nomen Christo dederant, invaluisse? Quin, ut verum fatear, res ipsa docet, nonnullos [note: 134] posterioris aevi acutius in enodandis Scripturis versatos: et ut de nostra aetate dicam, valde me poeniteret Calvini vestri, ac Bezae, si nihilo solidius sacras literas interpretarentur, quam video illos ipsos, quos tu mihi obducis, fecisse. Vnicum hoc fortasse obtendes, habuisse eos, qui Apostolis proximi vixerunt, veluti permanus traditas sententias, quibus ad illorum mentem Scripturae dicta quam commodissime explicarent. Fateor sane, non esse nihil, quod dicis: sed non tantum illi tribuo, ut etiamsi mihi constet [note: Quandoquidem nec omnium, sed paucorum, et horum quoque non nisi pauca, multaque in his dubiae auctoritatis, supersunt monimenta.] de sententia istorum bonorum
page 107, image: ds0107Patrum, credere cogar, ab Apostolis eam ad illos indubitate manasse, neque liceat mihi illam ad obrussam Sacrarum literarum rectaeque rationis exigere, et si ab illa deflectere mihi videantur, cum bona illorum venia suspendere assensum, aut ad meliorem transferre.
Ne quid enim dicam de eo, quam pugnantes opiniones de celebratione Paschatis eadem illa aetas ab Apostolis [note: Polycrates enim cum pluribus aliis Asiaticis doctoribus ad Johannem provocavit, reliqui ad Petrum. Quemadmodum etiam ad eundem Johannem de Chiliasmo opinionem tam late disseminatam referentis, ut auctoritas ei conciliaretur, hominis [gap: Greek word(s)] , Papiae, Hieropolitani Episcopi, traditio comparata, atque hinc cunctis fere ea tempestate praestantissimis Viris probata fuit.] ad se fluxisse jactaverit, quarum alteram confictam fuisse credibile est: quas et tanti fecit Victor Romanae ecclesiae Episcopus, ut excommunicationis fulmen in Asiaticos, qui tamen Johannem sententiae suae auctorem perhibebant, intorserit. Vt non allegem alia multa, in quibus veteres istos erroris arguunt Centuriatores Magdeburgenses aliique vestrarum partium eruditissimi viri. Quotusquisque amabo antiquorum chiliastarum [note: 135] somniis non fuit dementatus? Et ita illa suaviter ex Scripturis tuentur, ut ausint etiam affirmare, presbyteros quosdam, qui Johannem discipulum Domini viderint, meminisse se ab eo audivisse Domini super istis sermonem, Judaicis fabulis non absimilem; quem, si tanti est, videas apud Irenaeum licet. Quin et idem Irenaeus Christum ad quinquagesimum aetatis annum pervenisse existimat, errore pene dicam puerili; quem ne illius solius putes; addit, praeter Evangelium id testari omnes seniores, qui in Asia apud Johannem discipulum Domini convenerunt, qui id eis tradiderit, imo nonnullos eorum non modo a Jonanne, sed ex aliis Apostolis dixit eadem audivisse, Si in iis, quae ad historiam pertinent, tam turpiter nobis imponit traditio ab Apostolorum ore, ut jactatum fuit, adhuc calida, quamvis in vicinitate temporum plusculum momenti ponere soleant, qui rerum gestarum fidem in historiis examinant; quid de explanatione dogmatum ex Scripturis dicemus, in qua quilibet ingenio suo liberius indulgere solet? Non diu est, ex quo vivere desiit Lutherus, et tamen quot in sententias jam discesserunt, qui se eum omnes sequi gloriantur. Habemus enim in castris Lutheri Flacianos, Melanchtonianos, Brentianos, Huberistas, Hofmannianos, Arndistas, [note: Vellem minus in vidiose dissensiones has enumeratas. Quid enim opus fuerat, ex qualibuscunque de viris nonnullis probis et scriptis eorum disputationibus privatis, aut disquidsitionibus etiam historicis, de sententia forte singulorum bona, an mala, novas factiones nominaque invisa, v. g. Brentianorum, Arndistarum, Hoffmannistarum, vix a quoquam, nisi Pontificio declamatore, audita, comminisci?] Giessenses ac Tubingenses, adversis
page 108, image: ds0108inter se armis concurrentes, et nonnullos aliis ita infestos, ut tanquam milites aere dirutos Christi summi ducis favore ac benignitate indignos [note: 136] judicent. In omnibus istis familiis multos fuisse, atque etiamnum esse viros bonos existimo non minus quam eruditos, quique nihil minus cogitent, quam ut alienas Luthero opiniones affingant: et tamen, ut verum illius sensum singuli teneant, fieri non potest, cum adversa fronte inter se pugnent. Vt minus mirari possimus, si bonis illis Christianis, qui Apostolos proxime consecuti sunt, simile quid contigerit: praesertim cum Christiana dogmata ab initio non ita ut hodie in templis ac scholis publicis passim a vitis eruditis docerentur, sed in obscuro plerumque serperent, inter homines simplices ac credulos, qui non ita scrupulose fortassis, ut nos hodie facimus, omnia expendebant. Quod speraste, etiamsi librum tuum in publicam lucem proferas, neminem ex iis, quibus te amicum profiteris, adversarium habiturum; per me quidem ea tibi spe securo esse liceat, at tutus ut sis etiamnum ambigo. Scio, quid Britanniae Regis nomine Casaubonus [note: Nota est haec epistola, in edit. Brunswicensi Graeviana anno 1656. n. 710. collocata, quae non minus, quam praefatio ejusdem in Gregorii Nysseni ad Eustath. Ep. etc. anno 1606. Paris. publicata, pacis cum Pontificiis studium prae se ferens, ingentem invidiam ei conflavit, eaque etiam (quis enim neget?) continet, unde nimiam fuisse eruditissimi Casauboni consensus et antiquitatis Ecclesiasticae, Perronio tantopere celebratae, aestimationem colligitur. Quam etiam aperte ad Bertium anno 1611. scribens (in Epist. Remonstr. n. 170.) verbis: Ego ita comparatus sum, ut consensum primaevae Ecclesiae magnifaciam; palam professus est. Sed quid inde praemii retulerit, praeter suspicionem, de conspiratione cum Papatu, aut fluctuatione saltem in religione clandestina, nemo est qui ignoret. Filio certe, Merico Casaubono, tam infeliciter ea res evenit, ut contramaledicos patrii nominis et religionis hostes peculiari libello; Pietas Mer. Casauboni H. fil. dicto, operose illi disputandum fuerit, et vix ab infamia illa idem liberare parentem potuerit, quin alii identidem eandem fabulam recoxerint. Quicquid sit, de Perronii, hominis audacissimi pariter et loquacissimi, Responso, hoc certe ex Perronianis illis, etiam cum Mornaeo optimo fraudulenter non minus quam clamose institutis, disputationibus elucet, ubi semel a verbo DEI ad Patres deflexum est, habere Pontificios effugia, quibus nostros, non quidem dolis vincant, caussam tamen optimam, vel per ambages et incrustationes oberrando, veramque lucem divinam fugiendo, ambiguam dubiamque reddere conentur, clamoribusque accedentibus obscurent. Quos, dum alii consensum illum crepantes imitantur, facile in laqueos incidere eosdem posse, liquet.] (ut alia illorum scripta taceam) Cardinali Perronio obtulerit in eam sententiam,
page 109, image: ds0109quam tu sequeris. Sed nec illud ignoro, ex quo Perronii responsio prodiit integro libro fuse deducta, fuisse ex vestris in Gallia, qui putaverint opportunam utrique mortem cecidisse, cum ad vadimonium obeundum cogi jam nequeant. Vt ergo tibi dem, Regem Britanniae, et Casaubonum, ut Chemnitium quoque, et sexcentos [note: 137] alios; non deerunt tamen alii, qui causam hanc Christianae libertatis contra jugum Patrum validis argumentis agant. Velim te vidisse, (et fortassis vidisti) quae Robertus Parkerus [note: Cujus praestantissimi operis et librorum ejusdem II. editio jam tum prodierat, et paullo post anno 1638. recusa iterum comparuit. Quae medio seculo superiori de Auctorit. Eccles. Antiquit. inter Calixtos, patrem et filium Drejerumque, atque Caloviam et asseclas ex altera parte, disputata sunt, ea tandem ad distinctionem inter principium non tam momentum, quam veritatem dogmatum sacrorum, cognoscendi primarium et secundarium, atque hinc porro (cum testimonium non spernendum per hanc sententiam denotari, ex Martyrum titulo deductum, declarasset Calixtus filius,) ad [gap: Greek word(s)] rediere.] vir, ut apparet, eruditus ex illorum genere, quos in Britannia Puritanos vocant, in libro de politia ecclesiastica de hoc argumento scripsit contra istos, quos vocat Hierarchicos: cujus secundus liber fere totus in refutanda tua sententia consumitur: quem si habere istic non potes, et si tanti videtur, a me commodato sumere potes. Quod oblique me hortaris, ut, quod ad pacem et unitatem cum Ecclesia seculorum omnium pertinet, curae mihi habeam, ac quod nondum credo, saltem non negem publice, nec impugnem: ego vero, mi Bergi, quantopere pacem exoptem colere cum omnibus, in quibus aliquid video Christi, vel ex eo tibi manifestum esse potest, quod amicitiam cum multis religiose [note: Ambigua vox; quae vix aliter, quam de animi ingenuitate et amicitia civili intelligi videretur, nisi sequentia obstarent nimis amice scripta.] servem, quos capitales esse hostes scio illius sensus, quem ego in religione sequor. Et vide quaeso, quanto latius pateat meus hic, ut ita dicam, Catholicismus, [note: Indifferentismus hodie dictus: qui si de spirituali fraternitate sermo sit, male audit Spiritui Sancto, lucique cum tenebris commiscendae perquam commodus est. Si recte memini, jam Schlusselburgius hoc aevo et paullo ante, quo ista scripsit Ruarus, latino vocabulo, Generalistas id genus homines vocavit. Hoc loco videtur ad Catholicam Bergii interpretationem nem alludi non sine aculeo.] quam tuus, qui homousianos tantum, ac ne eos quidem omnes, cum inter eos fuerint olim hodieque sint non pauci a vobis pro haereticis damnati, in amicum foedus recipis: cum ego non illos modo, sed et alios omnes, qui quidem capita Christianae fidei, quae pauciora ego longe, quam tu, esse censeo, teneant, et vitam secundum
page 110, image: ds0110regulam Evangelii componant, fratres salutem. Nec vero ita mihi [note: 138] prurit animus libidine vulgandi ea, in quibus me aliis rectius sentire credo, ut a me tranquillitati [note: Hoc forte non negaverim esse factum; at veritati mysteriorum summorum, et fidei sanctissimae, atque adeo conscientiae multorum temerandae, quantum fuerit creatum ab eo periculum, fraudulenta errorum propagatio, ab ipsomet epist. 25. enarrata, demonstrat, et querelae Gedanensium Cent. II epist. 48. seqq. multiplices confirmant. Caetera ex Histor. Crypto-Socin. L. B. addiscet, si vitam Ruari perlustrare volupe sit.] communi ullum sit periculum: nec, etiamsi vera sint, quae sentio, tanti me esse puto, ut Christiana salus vocem meam propterea in publico requitat. Vltro me ad disputationem in campum prodiisse, vix quisquam dixerit. Invitatus ab aliis modeste sensum meum aperui, quod religioni mihi ducerem, dissimulare animi mei conscientiam apud eos, quos crederem bono consilio vel mei vel sui profectus causa in eam inquirere, aut quibus ea esset auctoritas, ut id pro jure suo a me exigere possent: nam apud alios etiam interrogatus nonnunquam alio derivare sermonem soleo, memor illius interdicti, ut ne porcis margaritas projiciam. Verissimum credo, quod Remonstrantes in aurea illa praefatione, quam Confessioni suae praemiserunt, inquiunt: Nunquam tantum prodesse posse non necessariae veritatis notitiam, quantum publice privatimque nocere atque obesse potest importuna ac inverecunda [note: Praesertim si convitiis verborum accedat rationum et probationum aperta imbecillitas, et, solius auctoritatis humanae, barbae item et pallii ostentatione, ususque diuturni obtentu rem tantam confici posse existimetur. At contra cavendum etiam non minori diligentia est, ne Mysta DEI pro veritate etiam [gap: Greek word(s)] tuenda fervidus moderationis larva deceptus in frigidum doctrinae salutaris praeconem degeneret: quo fiat, ut neglecta doctrinae puritate proximae aeratis posteritas miretur succrescentes errorum perniciosissimorum aristas.] illius inculcatio. Tecum sentio, longe praestare laborem, quem contentiones nobis suffurantur, iis potius urgendis tribuere, quae contentionum vulnera nulla infligant, et ad pietatem praesentiorem efficaciam habeant. Sed video idem mihi accidere, quod accidisse tibi quereris, ut praeter opinionem longius scribendo provectus sim: quod nolim contendendi studio factum putes, a quo sane alienissimus sum, sed pio quodam veritatis amore: quo, ut omnia [note: 139] tibi concedam, nec te, nec quopiam alio, inferior videri cupio. Adsit nobis Dominus Jesus Spiritu suo, gressusque nostros regat, ut per vestigia illius contendamus ad beatas illas sedes, in quibus ea, de quibus nunc miseri inter nos anxie disceptamus, tanquam in clarissima luce proposita, sine ullo errore contuebimur. Salutem a te missam
page 111, image: ds0111redire ad te jubent nobilissimi Sacci [note: Vid. epistol. 18. et 19. extremas.] cum foenore. Dabam in Moestichiano, a. d. v. Eid. Januar. Gregor. CICICCXXVII.
XXI. C. BERGIVS M. RVARO.
SEcundis tuis literis, Vir clarissime, tanto forte diligentius me responsurum putas, quo serius: sed nolo vel me, vel me, multis fatigare, hoc praesertim tempore, quod orandi magis, [note: Inter bella tum temporis flagrantia, multasque terrarum, istarum praesertim, depopulationes, cum ex Bohemia in Silesiam, atque hinc porro ad mare usque Balthicum ferale illud Germaniae bellum duce Wallensteinio transferretur, et longius indies proserperet.] quam disceptandi nobis necessitatem imponit. De aliis plura forte colloquemur, si coram agendi facultas aliquando rursus concessa fuerit: illud unum monere lubet, quod nihil de eo, de quo ego unice quaesieram, responsum perspicue in tuis vel invenire vel intelligere potuerim. Quaeritur enim, si interpretatio et intelligentia Scripturae subnixa notorio consensu, vel (si quis in voce notorii forte nimium argutetur) tali saltem, de quo persuasus sim inconscientia, et de quo quivis alius, nisi stuporem aut negligentiam manifeste affestet, persuaderi facillime possit: si inquam, interpretatio [note: 140] Scripturae subnixa tam perspicuo consensu omnium doctorum Ecclesiae primitivae, quorum ad nos scripta pervenerint, quosque nemo impietatis sine impudentia accusare possit, militet ab una parte, ab altera contra consequentiae privatae, quas ego forte non possim solvere, utrum ego tum his prorsus assentiri tenear, an illi potius cum laude aliqua modestiae, vel minori saltem peccandi periculo assentiri queam? Mea quae sit sententia, intelligis. Contra eam nullam ex literis tuis objectionem colligere potui, nisi quod hoc modo magnam Pontificiis fenestram aperiri, etiamsi ego id negem res ipsa nimium loquatur. Ego vero etiam nunc constanter id ipsum nego: imo colligens porro, non esse necessaria creditu, in quibus de consensu veterum valde probabilem [note: Immo vero non probabilem tantum, sed luculentissimam; constans videlicet in re tanti momenti, cujusmodi primatus Papae censetur esse, silentium. Vnde ex dissensu porius, quam consensu, cum Pontificiis disputare, si quidem ad antiquitatem Ecclesiasticam provocandum sit, dummodo phrasium et vocabulorum quorundam ambiguae notiones, praeeunte ex nostris b: Gerh. Titio, recte evolvantur, patet esse consultissimum.] dubitandi causam allegare possumus, dogmata de primatu Papae, indulgentiis, invocatione sanctorum, transsubstantiatione et sexcenta alia, protinus ex numero catholicorum dogmatum relegatum iri dico. Quae
page 112, image: ds0112suspicari potui, in quibus nostri ab interpretatione notorie catholica recessisse videri queant, de iis sufficienter, ut opinor, respondi quaestione octava tractatus mei. Sed fac sane dari aliqua, in quibus dissensum nostrorum excusare nequeamus: aperte profiteor, modo caetera Pontificii remittant (quod nunquam futurum est) in his me consensum illico complexurum esse. Imo si propter illas proprie sententias, quae manifesta et consentiente piorum veterum interpretatione firmantur, [note: 141] discessio facta esset, accusarem nostros. Nunc quando propter recentes errores, eosque intolerabiles, discessum est, malo etiam in caeteris cum nostris consensum colere, quam, dum veritatem in rebus levioribus affecto, ab his dissentiens, quibus novum pariter atque intolerabilem errorem, quem pro articulo fidei obtrudant, objicere non possum, majus in hisce offendendis, quam in illorum interpretationibus relinquendis, peccandi periculum subire. Quae sub finem epistolae scribis, favere videntur meae sententiae, ac spem profecto de pietate tua non levem faciunt. Laudant etiam Leidenses [note: Theologi puta, quatuor hujus Academ. Lugdun. Batavae, in Censura Confessionis Remonstrantium anno 1621. scripta, cui vel tandem anno 1626. ei opposita Apologia communi itidem fratrum nomine est, paullo post ab his reposita, anno 1628. jam perfecta, sed anno 1630. demum, forte ideo, ne de novo irritarentur animi, et ut fratrum interea omnium consensus impetraretur, publicata.] illa Remonstrantium verba: Nunquam tantum prodesse posse non necessariae veritatis notitiam, quantum obsit importuna inculcatio: praxin [note: Et fuerunt sane inter eos, qui a partibus Remonstrantium non stabant, a quibus non minus hos, quam Anti - Remonstrantes, in caussae suae defensione et propugnatione plus justo contentiosos esse existimaretur.] tantum in ipsis desiderant. Est vero importunum, quicquid ad bellum ecclesiasticum, eos praesertim, quos ante nos invenimus, errantes de re non prorsus necessaria concitat. Scio tutam [note: Quid si antiquus sit error, in quem diu consensum est? Hiccine sine periculo approbandus videbitur? Non semper in rebus fidei argumenta, ab eo, quod tutius est, si praesertim emolumenta commoditatesque hujus vitae spectentur, desumta, magni habentur: Vti nuper a viro quodam doctissimo ex instituto ostensum memini. Alia sunt et firmiora fundamenta, in quibus conscientia, in extremo etiam mortis agone, contra quoscunque assultus, conquiescere potest ac debet.] esse sententiam, quae tanto piorum consensu celebrata est: absit a me, ut contra eam, quamvis erroneam nossem (quod tamen longe secus est) bellare velim. Quid praeceptum nobis putamus, quando tam ardenter passim obtestatur Apostolus, ut idem sentiamus, idem loquamur? an ut tum denique consentiamus, ubi rationibus convicti fuerimus. Hoc vero
page 113, image: ds0113non esset extinguere certamina, sed accendere: quivis enim suae rationi plusculum fidens, alios omnes secum sentire volet. Illud igitur vult, ut nostris ipsorum ratiociniis maxime diffidamus, ut consideremus, non quid acumini nostro magis respondeat, sed quid ad pacem faciat ecclesiae, nihilque contra alios dicamus, nisi quod conscientia contra propriam quasi voluntatem, et manifesta rei dicendae necessitas, ab invitis extorqueat. Fingamus, erroneam esse sententiam de aeterna divinitate Filii et Spiritus sancti. Esto. Pauca sunt necessaria prorsus ad pietatem: ad hanc illa, quamvis erronea, quae nec martyribus olim nocuerunt, nec nobis nocebunt, torqueamus, ut ex suo ipsorum ore suisque verbis servos fideles excitemus, confundamus infideles. Deus est Christus. Tanto magis [note: Quid haec sibi volunt, Bergi? Omittendane est fides, quae [gap: Greek word(s)] immota huic veritati cum fiducia assentiendo non nisi in hac petra, ut Christus ipse docet, divinitate liberatoris nostri, cum universa Ecclesia, secundum Matth. XVI, 16. 18. firmiterstat atque subsistit? Idem de divinitate Spiritus Sancti, ad nos juvandos, in via salutis ineunda et calcanda, pari fidei confidentia invocandi, sentiendum. Haec ergo facienda sunt, et reliqua non omittenda; illa tamen etiam his, sine quibus ea neque revera existere, neque etiam firmiter consistere queunt, et ordine et dignitate jure meritoque anteponuntur. Quicquid itaque heic et in sequentibus disputatur, fallaciam compositionis et divisionis si dixeris, non male sententiam tuleris. Sed ita fit, ut, quando momenta errorum nimium extenuantur, tandem, studio pietatis immoderato, capitalia fidei sanctissimae dogmata inter leviora reponantur, et paene quaestionibus de stillicidio aequiparentur.] humilitatem admirare, caritatem imitare, expavesce judicium. Deus est Spiritus sanctus. Tanto timidius tecum ipso, qui templum illius es, agito. Non tu illius es sacrarium, si in his vel illis sordibus volutatum videro. Quem contristes, cogita. Hac inculcatione atque accommodatione, quamvis erroneorum (ita enim finximus) dogmatum, multo plus agemus, quam si nescio qua spe Turcicae aut Judaicae conversionis, Christianos interim quasi bello civili commissos a pacata pietatis meditatione abstrahamus. Ipsa imo concordia nostra (sicut primorum inter gentiles Christianorum, quorum incrementa divinae Christi naturae confessio non impedivit) plus apud infideles, quam accurata illa, quae praetenditur, [note: 143] veritas profutura est. In aliis, quae scripsisti, eruditionem et ingenium tuum agnosco: neque in iis nunc refellendis scrupulose occupari volo. Ad ea tantum, quae initio contra judicium disciplinae attulisti, uno verbo addo; juxta tua principia nunquam quenquam ex testimonio duorum vel trium condemnandum esse. Hoc enim testimonium non infallibilem seu fidei divinae certitudinem facit, sed humanam
page 114, image: ds0114tantum, quam moralem vocant. In re prorsus dubia moderationem tuam admitto, eamque et ipse contra Pontificios urgeo. Vbi vero certitudo saltem moralis datur, ne tu quidem ipse, opinor, serio illam postulaveris. Vale felicissime, et nobilissimos Dominos a Sack [note: Vid. epist. superiores n. 19. et 20.] meo nomine perofficiose saluta. Deum autem oro, ut et pacem nobis foris concedat, et Spiritu suo Sancto corda intus illuminet, ut sincere et cognoscamus et faciamus ipsius voluntatem, atque in ipso unum efficiamur sermone atque animis cum omnibus sanctis. Amen. Dabam Francofurti [note: Ex qua urbe et Vniversitate non multo post anno 1629. Bremam bellorum aliarumque rerum taedio demigravit. Vnde, quid porro de his rebus disputaverit Bergius, nostrum in praesenti non est exponere. Hoc tamen tacere non possumus, eo ipso, quo Ruarus cum illo amice disceptabat anno, Joach. Stegmannum, qui et ipse, ut multi alii, Moestichii apud Saccum tunc hospitabatur, sententiam hanc Bergianam de concordia instauranda ad incudem revocasse: quem libellum inter MSta Stegmanniana commemorat Sandius.] X Aprilis, CICICCXXVII.
XXII. M. RVARVS FRIDERICO SCHOSSERO. [note: Silesio, et in religione Evangelica, quod epistolae hae docent, admodum vacillante, erudito ut videtur homini, de reliquo autem mihi haud noto; de quo etiam, utrum in castra Socini posthaec transierit, nec ne? minime constat.]
VIdi heri, Vir ornatissime, literas tuas ad Schefurum [note: Melchiorem illum, Silesium gente, uti b. Dorschaeus in Comment. ad Joh. II, 19. testatur; quanquam etiam ex hac epistola et aliunde id colligi possit. Vtrum Freystadiensis fuerit, cujusmodi oppidum in Glogaviensi Ducatu celebratur, non pronuncio; at eum, cujus mox laudabimus libellum illi oppositum, ita appellasse observo. Non aliunde alias cognitus est hic Scheferus, nisi ex schediasmate tit. kurzer Bericht auf die Frage, ob der HErr JEsus sich selbst aus eigner Krafft von den Todten auferwecket habe? contra D. H. Meserizensem Pastorem scripto, et in Polonia anno 1637. publicato, quem statim anno 1638. quidam H. G. V. S. L. D. F. L. Lissae Polon. ubi exarata certe est epistola dedicatoria, in der kurzen und grundlichen Antwort refutavit, et libellum istum a Schefero (einem Socinisten) passim, at clam tamen, dispersum fuisse, responsionem autem a Domino Jo. Georgio Schlichtingio de Bukowioz expetitam esse, testatur.] ante aliquot dierum hebdomadas exaratas, atque ex iis agnovi, tum affectum tuum erga me non vulgarem, tum praeclarum in te atque ardens [note: 144] Evangelicae philosophiae studium: quorum de illo quidem gratias tibi ago quam maximas, hoc vero non possum non vehementer in te laudare: in utroque ut constanter perseveres partim hortor, partim etiam rogo. Doleo te, cum his in oris adeo mihi vicinus esses, in conspectum meum non venisse, simulque occasionem, voluntatem erga te
page 115, image: ds0115meam testandi, mihi ereptam esse. Neque vero erat, cur Scheferum tibi manuductorem ad me tantopere requireres: nec enim ita sunt superbae aedes nostrae, ut adventores respuant, aut non nisi per ambitum operosae commendationis admittant. Quocirca te moneo atque hortor, ut, quandocunque ita tulerit occasio, libere me convenias, neque dubites, istud me officium tuum in beneficii loco habiturum: idem et me facturum polliceor, si quando rerum me mearum ratio eo, ubi te versari intellexero, perduxerit. Quod si quid absens vel studiis, vel reliquis tuis rebus commodare potero, adnitar pro virili, ut intelligas, amicitiam meam, utut minus fortasse fructuosam, fide tamen atque juvandi conatu minime erga te sterilem fuisse. Glogoviensem [note: Vel hinc demum probabili aliqua ratione Schosserum ex eodem Ducatu, ubi forte et habitaverit, ortum esse, adductus credo. Quid autem illud libri fuerit, de quo confabulantur, contra Socinianos illic praelo procusi, me cum ignarissimis scire lubens profiteor.] illum librum, cujus in literis tuis mentionem facis, neque ego, neque Scheferus, [note: Cujus quanta fuerit cum Ruaro familiaritas, hinc patet, etsi qua vitae conditione istic inter suos usus sit, oppido obscurum maneat. Is, qui librum ante memoratum examinavit, Lissensis scriptor, in opusculi illius Dedicatione, qua Senatui Meseriziensi et Schwerinensi illud inscripsit, statim ab initio in vicinia horum locorum vixisse (Es hat sich ohnlaengst ein Gottlaesterlicher, Mann in Ewrer Nachbarschafft sich aufhaltend, Nahmens Melchior Scheffer, von der Freystad etc. etc.) scripsit, et in eadem epistola, patronos quosdam nobiles habuisse, addidit. Cujus e libelli, quod nunc demum adjicimus, iterata perlustratione tandem, illum ipsum, qui Schefferum refutavit, supra laudatum auctorem, litteris initialibus subindicatum, non alium esse, quam Joh. Amos Comenium, scholae Lissanae hoc tempore collegam, animadvertimus, quicquid etiam compendio isthoc litterarum indicare voluerit. Epistolae enim ad Schlichtingium non solum nomen istius J. A. C. ibidem subscriptum legitur, sed etiam libellus idem, denuo anno 1659. Amstelodami cum epistola pro Scheffero Wolzogeniana excusus, auctorem expresse Comenium sistit ac nominat.] quantum ex illius literis intelligo, vidit: ideoque neque judicium de illo meum, quod tu quantivis pretii existimare videris, exponere tibi possum. Quanquam autem de non viso judicare nequeo, [note: 145] ne vetus mihi exprobretur adagium, quod caecus de coloribus: cum tamen, ex qua officina prodierit, considero, facile cujus sit coloris augurari licet. Non dubito pleraque in eo ita comparata, ut tibi Evangelii armis instructo, sophismata utut belle incrustata, facile sit tuo ipsius marte expugnare. Sicubi tamen haesitas, atque ea, quae negotium tibi praecipue facessunt, excerpere, et ad me transmittere libet, ego, quantum et per virium mearum tenuitatem, et per alias occupationes potero, suppetias lubenter ibo. Adsit tibi Dominus Jesus spiritu
page 116, image: ds0116suo, eoque regat et studia et vitam tuam, ut quantum in veritatis amore, quem sentio tibi esse cordi, tantum et in pietatis cultu proficias, atque ita viam ad aeternas atque beatas illas sedes, quas sine sanctimonia nemini adire licet, tibi sternas, atque munias. Vale Schossere eruditissime. Dabam in Bobowicio [note: Altero praedio Sackiano, in Silesiae juxta Poloniam majorem finibus sito; de quo Crypto-Socin. Histor. Cap. II. extremo. Ex quo simul loco, ubi Ruarus, et quamdiu in Sackianis hospitiis commoratus sit, donec non diu post alio se converteret, elucet.] a. d. XV Cal. Augusti, CICICCXXIX.
XXIII. M. RVARVS EIDEM.
TArdius, Vir eruditissime, literis tuis respondeo, partim ob diuturnam meam ex his oris absentiam, sub qua tuae huc appulerunt, partim ob occupationes varias, quae reducem exceperunt, et ita adhuc circum vallarunt, ut interdum vix respirare libere potuerim. Quod meam erga te benevolentiam tantopere depraedicas, id ipsum benevole [note: 146] tu magis, quam merito facis: praesertim si illam aestimes ex eo, quod praestiti, non quod praestare cupio: quod ipsum tamen non adeo magnum esse patitur virium mearum tenuitas. Si ferrentres tuae, ut aliquando mihi coram adesses, paulo forsan clarius agnosceres apertum tibi benevolentiae meae sinum: forsan et de rebus iis, de quibus per literas mecum disputas, copiosius et ad assensionem tuam provocandam accommodatius, mentem tibi meam explicarem. Sed dum illud fiat, quod tamen ut cito fiat valde vereor, quandoquidem egomet ipse novo propediem itineri accingor, quod minimum sesquimensem mihi auferet, ad literas [gap: Greek word(s)] [note: Velut ad secundam navigationem: proverbialiter dicitur, cum quis occasione prima amissa, sequenti utitur.] recurramus. Quod negas te videre, qui possis sententiam eorum, quos tu orthodoxos [note: Evangelico-Lutheranos, ut arbitror: Ex quibus verbis pariter et sequentibus hujus epistolae indiciis, nutantem Schosserum a veritate agnita non defecisse, sed pro ea sortiter pugnantem in Ecclesia diviniori perstitisse atque perseverasse, conjicimus, ab ipso Ruaro, ne quid temere mutet, paullo post laudabiliter commonefactum.] vocas, deserere, non miror: meo enim ipsius exemplo novi, quam aegre dimittantur, quae cum lacte materno quodammodo imbibimus: nec id tibi vitio verto, quod partes, in quibus natus atque altus es, non facile mutas: in religionis enim re graviter agendum, nec nisi maturo consilio, rationibusque utrimque diu multumque pensitatis, ulli mutationi
page 117, image: ds0117subeundum. Non dubito tamen, quin, si sincero veritatis amori, exutis omnibus affectibus, qui mentem in transversum agunt, incumbas, cum tempore animadversurus sis, iis argumentis, quibus tu modo tantum tribuis, rem adeo ab omni ratione adhorrentem nequaquam confici. Submitto tibi nunc libellum aliquem, in quo ad multa, [note: 147] quae contra nos in medium afferri solent, mea opinione pro ratione instituti, quod auctor libelli [note: Procul dubio manuscripti. Quotquot enim hoc titulo editae sunt Socinianorum lucubrationes, vel ad tempus illud non quadrant, vel alia, quam polemica, tractant argumenta.] sibi propositum habet (animadversiones enim, ut vides, scripsit, quas succinctas esse oportet) satis respondetur. Quod si ea tibi nondum satisfacient, de illis, si ita lubet, posthac inter nos agemus.
Nunc, ut scribendi laborem compendifaciam, venio ad ea, quae pro Christi satisfactione, ut quidem vulgo intelligitur, stabilienda, adducis Scripturae sacrae testimonia. Vbi primum monitum te velim, non negare nos, Christum voluntati [note: Dolenda et miseranda cavillatio. Quis unquam de eo vocis significatu dubitavit? Alius est, quod non ignoravit Ruarus, controversiae cardo. Quorsum ergo hae ambages? De [gap: Greek word(s)] 1 Tim. II, 6. de [gap: Greek word(s)] , de [gap: Greek word(s)] per [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , de recepta pro nobis et gestata bajulando maledictione ad expiationem hominum omnium, per sanguinem in cruce fusum, de gestatione onerosa peccatorum in cruce dum pendebat [gap: Greek word(s)] , de [gap: Greek word(s)] per ipsum sanguinem curato et praestito etc. passim sermo est. Hic Rhodus, hic saltus!] Patris sui, et agendo et sustinendo omnia, quaecunque is ei nostri nostrorumque peccatorum causa imposuit, satisfecisse, quo fiat, ut et peccata nobis remittantur, et vita aeterna donetur; sed id tantum in controversiam vocare, an Christus vice nostri, et obedientiam legi eam, quam nos debebamus, absolute [note: Ambigue: Si de [gap: Greek word(s)] irae sive justitiae vindici DEI, ut judicis universi orbis, placando exacte sufficienti accepit; bene. Si de praestatione absoluta, quae nec applicationis conditione, ut ea fruamur, opus habeat; false. Verisimile tamen est, plenam intelligi, ut sequentia confirmant.] praestiterit, et poenam illam, cui nos ob peccata nostra obnoxii eramus, plene perpessus sit, ita quidem, ut vi atque merito illius tum obedientiae, tum perpessionis proprie sic dictae, et peccata nostra aboleantur, et vita aeterna nobis debeatur, modo id ita gestum credamus, Christique talem satisfactionem per fidem nobis applicemus. Talis autem Christi satisfactio, qualem ex vestro sensu jam descripsi, illis Sacrarum literarum locis, quae tu allegas, non modo non adstruitur, sed etiam plane destruitur. Quanquam enim Rom, III, 24. dicamur
page 118, image: ds0118[note: 148] justificari per eam redemtionem, quae est in Jesu Christo, interponitur tamen, id fieri gratis [note: Gratis utique nostra ex parte. Quis enim nostrum sive impetrationem remissionis peccatorum, per placamentum sanguinis, sive applicationem per fidem, quae DEI opus est, promeruit? Est etiam redemtio ex asse divinae justitiae vindici, seu, si mavis, irae infinitae respondens, at sola gratia DEI procurata, sola gratia acceptata, sola gratia dispensata, sola denique gratia credentibus per fidem, tanquam instrumentum applicationis donata et adjudicata. Quae ergo et qualis tantopere heic exaggerata destructio gratiae? Ad populum phaleras!] ipsiusque, puta Dei, gratia. Et Eph. I, 7. et Coloss. I, 14. dicimur quidem in Christo habere redemtionem, per sanguinem ejus, sed utrobique ea per appositionem (ut Grammaticorum filii loquuntur) sic explicatur, quod sit remissio peccatorum, et quidem secundum divitias gratiae ipsius, (Dei, ut ad Ephesios additur) quae in nos exundavit. At si Christus ea ratione, quam vos commenti estis, planissime pro nobis satisfecit, nullus [note: Nimis audacter. Quis negat, Christi meritum a Christo praestitum, atque meritum eatenus dicendum, quatenus ab ipso Patre exhibitum est? De Christine justificatione hic agitur? Miror, tam insulse virum tantum, qui salem habuit, hallucinari cum Socino suo potuisse et extra oleam vagari.] est gratiae, nullus peccatorum remissioni locus. Utut enim nihil Deo nos solverimus, solvit tamen nostro nomine Christus, imo nos per illum satis superque: nec Deus, qui suum integre recepit, de remissione debiti gloriari poterit. Vides, quam injuria sit vestra de Christi satisfactione sententia in gratiam divinam, quamque male ea cum remissione peccatorum gratuita, quae cum alibi saepissime, tum in his ipsis Pauli dictis a te citatis tantopere praedicatur, simul consistat. At si dicas, ut nos quidem sentimus, Deum, utut statuerat, ex mera nobis gratia peccata nostra remittere, vitamque aeternam donare, voluisse deducendae ad rem benevolae suae voluntati intervenire administrum atque executorem [note: Praeparamentis in cruce scilicet! praemissis et sibi ipsi procurato in coelum aditu, ac deinde demum oblatione etiam facta cum applicatione per promissa et praecepta morali modo instituenda, et quae sunt alia hujusmodi. Ita videtur bono viro. Sed haeccine etiam sunt Paullo Hebr. IX. et X. 2 Cor. V. Eph. V. et I. immo etiam Evangelistae V. T. Esaiae. c. LIII. probata?] Jesum Christum Filium suum unigenitum, cujus obedientiae usque ad mortem id benigne indulserit, ut non modo ipsemet per eam, sed et nos cum illo ad immortalitatem perveniremus, quo nomine [note: 149] et caput illum nostrum fecerit, simulque id imperium atque robur ei contulerit, quo membra sua ab omnibus malis asserere, et in aeternum beare possit; hoc, inquam, si nobiscum dicas, omnia plana
page 119, image: ds0119[note: Immo vero oppido abstrusa et intricata, omnium vero maxime Spiritus Sancti testimoniis adversa; quae repetere nihil attinet.] atque liquida erunt. Nam et gratiae divinae suus constabit honos, tanquam causae beatitatis nostrae principali, quae nullo jam merito proprie dicto destruetur aut obscurabitur: et mors Christi nihilominus agnoscetur causa salutis nostrae intermedia atque ministra, ut per quam divinae gratiae munus amplissimum in nos [note: Ex Socini mente omni sublata expiatione, et omni sacrificio, omni sacerdotis actu, omni conciliatione, per [gap: Greek word(s)] , proprie dictis in meras metaphoras atque tropos conversis. Verbis Spiritus Sancti hic standum est atque cadendum; non ingeniosis hominum speculationibus. Nobis sufficit, sanguini ipsi in cruce fuso et hoc ipso sacerdotio suo defungenti Christo ad nostrum [gap: Greek word(s)] per hanc [gap: Greek word(s)] procurandum efficiendumque, conciliationem tribui, et [gap: Greek word(s)] peccatorum, hoc patiendi uno actu jam factam, Hebr. IX, 25. seqq. identidem affirmari. Vna jam in terris oblata hostia dicitur consedisse in dextra DEI, non praeparatione hoc modo facta, tum demum sese obtulisse Ebr. X, 12. uti patiendo se sacrificasse semel, saepius alias passurus, paullo ante docuerat.] derivatur, atque confertur. Ita scilicet et Apostolus noster jure affirmare poterit, nos per sanguinem, id est, interveniente sanguine Christi, tum justificari, sive pro justis haberi, atque tractari, tum redemptionem habere, id est, cum tanquam captivi ad mortem servaremur, in libertatem filiorum Dei asseri, atque eam tamen justificationem cum gratia copulare, et redemptionem per peccatorum remissionem explicare. Vereor, ne ut ab initio tarditati, ita nunc prolixitati literarum mearum veniam a testipulari cogar. Sed quicquid hujus feci, salutis tuae studio indulsi, quae in eo non parum vertitur, ut cognoscas, qua illam ratione, quove pacto Christus nobis comparaverit --- quod nimis proh dolor! exemplo plerorumque Christianorum liquet: qui cum Christi morte quantumcunque justitiae nostrae deliquium pensari credant, alieno [note: 150] merito secure indormiunt, [note: Indignum viro tam erudito, ea repetere, quae Paullus, ut hominum, divinam ex accidenti etiam longanimitatem in pejus vertentium, vitia, doctrinae sanctissimae e diametro adversa, immo tanquam diras impiorum calumnias ex instituto, et quam fieri potest luculentissime, discussit Rom. VI, 1. seqq.] et seculi more suo genio liberaliter indulgent. De tua quidem, mi Schossere, pietate longe honestius sentio: sed interest tamen non parum ad virtutis tum contentionem, tum constantiam, ut sciamus, quamobrem et quo auctoramento [note: Non praestantiori profecto, quam si Filii DEI aeterni et naturalis sanguini, ut Paullus inquit Act. XX, 28. tam benigne [gap: Greek word(s)] fuso, eidemque piaculari, et ad expiationem, justificationem atque sanctificationem nostram efficaci, omnibusque his modis nos [gap: Greek word(s)] innitendo incumbendoque, ut nostro, non secus, quam si omnes mortui essemus et singuli militemus. Quis melius et solidius sanctitatis genuinae fundamentum et auctoramentum requirat, quam quod ipse Spiritus Sanctus huic, dum vivimus, continuando exercitio, ex tam dulci et ingenti beneficio promananti, et exemplo simul liberatoris suffulto, gratiaeque perpetua [gap: Greek word(s)] communito, substravit?]
page 120, image: ds0120illi sit militandum. Adsit tibi Dominus Jesus Spiritu suo. Dabam in Bobowicio a. d. 111 eid. Aprilis Gregoriani, CICICCXXX.
XXIV. M. RVARVS HENRICO HVDEMANNO. [note: Quis ille fuerit, ex ipsis hisce litteris, consanguinitate videlicet junctum Ruaro et consobrinum, patet. Nec obscure, etiam Crempae publico officio praefuisse, incertum sacro, an politico? ex iisdem colligi potest. Aliunde vero nihil de eo nobis innotuit.]
GRavem tu quidem dicam mihi intendis silentii nomine, et potest fieri, ut non usquequaque innocentia mea tectus evadam. Interea tamen, ne et hic silentio delinquam, si indicta caussa me condemnari patiar, audi excusationem meam. Tria potissimum sunt tempora, quibus tuto literae nostrae ultro citroque deferuntur, quoties nimirum nundinae in hac urbe celebrantur, ad quas mercatores Hamburgo commeare solent: extra illa quam periculose literae committantur nautis illis, quos tu allepas, et ego, et frater meus Joachimus saepius experti sumus, dum vel plane non curatae fuerunt, vel saltem tardissime; prout nunc quoque tuae fere trimestre in itinere peregerunt. Cum igitur superiores nundinas, ob iter, quod tunc mihi incumbebat, [note: 151] neglexissem, existimavi has mihi exspectare licere, usus ea fiducia, quae inter strictos amicos obtinere solet, inter quos officia non semper ad demensum exiguntur. Possem et febri me excusare, quae cum me ante septem fere dierum hebdomadas invadere coepisset, cum illius reliquiis etiamnum conflictor. Sed de his satis: malo enim et veniae locum aliquem relinquere, ne diffidere videar humanitati tuae. Porro in vitas me iterum, Consobrine carissime, in patriam. Audio, sed non ausculto: interim ago gratias amori, qui tam calida tibi verba hic dictavit. Quo enim fine quaeso istuc nunc revertar? ut ne iterum ad quadraginta, et eo amplius, taleros imperiales, non exigui temporis labore mihi partos, magnifice prodigam, ne de aureo tempore nunc quicquam dicam, non optime mihi semper istic sive elapso, sive extracto? Non poenitet me quidem illius aeris, quod ista vice nuper parentibus, cognatis, affinibus, amicis, [note: Miror, fratris, Petri, natu inter caeteros majoris, haud meminisse Ruarum, et nisi alibi officium sacrum adeptus sit, in peregrinis terris, de quo tamen nec vola nec vestigium usquam extat, maturius diem suum obiisse, inde conjecturam facio.] quorum nonnullos intra tot annos
page 121, image: ds0121non videram, nonnullos etiam nunquam, impendi: quanquam, sim eo arbitrio sapere mihi licuisset, potuissem aliquanto citius inde solvere, deque sumptu non parum decidere. Sed nunc certe valde me ejus poeniteret, si ad incertae spei auram iterum tam facile pelago me com mitterem et dum absentia, seu potius quae nulla sunt, persequor, praesentia periclitarer. Nam (ignoscat mihi hoc pietas) video parentes [note: Vel hinc demum, utrumque parentem diu superfuisse, et filii, quem revocando in patriam ad frugem vel tandem redlturum sperabant, defectionem doluisse, certiori quodam indicio cognosci posse arbitror.] iterum nihil aliud agere, quam ut secundum proverbium [note: 152] Gallicum castra in aere extruant: quod in literis ad illos scriptis uberius deduxi. Agnosco quidem hacin re pium, ac prope nimium eorum erga me affectum ac studium: sed et hoc cuivis notum est, quam facile se amori imprudentia misceat. Nosti illud Poetae: Credimus? an qui amant; reliqua non addo. Nec est, quod mihi dicas, posse me istic aliquandiu sine meo sumptu degere. Scis proverbium Germanicum de triduanoho hospite: quid si trimestris fiat? Et repugnat hoc, si quod aliud, naturae meae (quod sine jactantia dixerim) non illiberali, alieno beneficio spiritum hunc debere (excipio Deum immortalem, cujus beneficio et spiritum, et quicquid habeo, ac sum, lubenter acceptum fero) cum possim eum mea mihi virtute asserere, et nemini esse obnoxius. Mihi hic per Dei gratiam satis est prospectum: atque etiam aliquanto melius, ex quo in has oras reversus sum, res meas constabilivi; sic ut sperem, non mihi me tantum honeste suffecturum, sed et meis, si qui erunt aliquando, quos praeter puerum a manibus, [note: Famulum his verbis innuere videtur, ac de reliquo epistolam hanc in illud tempus incidisse, hinc colligitur, quo ex Saccianis praediis Gedanum migravit, ibidemque res suas constabilivit. Quod cum anno 1631. factum sit, hac quoque de caussa in hunc locum litteras has reponere voluisse editores filios, credibile est.] quem nunc alo, meos hic proprie appellare potero. Est autem viri prudentis, non commoverese loco temere, siquidem se sat commode habeat in eo, in quo nunc est: nam quid teneat, novit, quid autem illius amissi loco recepturus sit, seu potius an sit aliquid recepturus, experientia stultorum, ut ajunt, magistra postea demum docebit. Vetus est hexameter,
[note: 153] [gap: Greek word(s)] . [note: Stultus est, qui parata relinquens imparata persequitur.]
Cui respondet illud Pindari, [gap: Greek word(s)] [note: Semper optimum est, quod ante pedes est negotium, id est, parata res sive occasio optima et certissima.]
page 122, image: ds0122quod cum neglexisset canicula illa AEsopica, frustra postea nimiami suam accusavit cupiditatem. Deinde quid est, quod mihi nescio quos non aureos jactant montes, et dignitates opesque in republida crepant? cum, ut tu bene in me animadvertisse videris, nihil mihi naturaeque meae gratius sit, quam intra modicam stare fortunam, quae ut vestis magis sit apta, quam ampla. Et certe si unquam, nunc certe magis magisque mihi placet vetus illud, [gap: Greek word(s)] . [note: Vive latens, id est, vitam in obscuro trahe.]
Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit, et intra
Pelliculam debet quisque manere suam:inquit Poeta, sed in eo minime poeta, cum nihil verius ex tripode Apollinis unquam profectum sit. Punctum temporis est, quod in hoc seculo vivitur: quod cur operoso ambitu in illis rebus quaeramus perdere, quae post obitum nostrum haeredes quidem nostros aliquid, nos vero non magis juvant, quam si nunquam de illis cogitassemus. Meditanda est serio ad aeternitatem via, [note: Mira Philosophia! Quasi vero etiam domi et in patria viam aeternitatis meditari non licuerit! Effugia igitur haec fuere, quibus, quo minus a Socinianarum scholarum consuetudine, tantopere deamata, domi abstraheretur, manibus pedibusque Ruarus laborabat.] cui quantumcunque demas, infinitum semper supererit; in hac assequenda insumendae et cogitationes et actiones nostrae; quas quantum ad alia abstrahis, tantum te ipso deterior, si tua voluntate, aut infelicior, si necessitate coactus, evadis. Certeutdiu vivam, vix potero, imo etiam vix opto, alterum tantum vitae meae adjicere. Sit ergo satis, alterum vitae dimidium [note: 154] omnis generis literaturae, variis jactationibus, [note: Peregrinationibus puta, praecipuo cerne jactationum genere, et itineribus; cujusmodi jam duo longiora tunc peregerat: Neque tamen, ut praetextum, hoc quicquid est, tanto magis pateat fuisse, posthac quoque, prouti paullo post demonstrabimus, ab eo vitae genere abhorrebat, cum tertium etiam, minus ut puta necessarium, in Wissowatii et amicorum aliorum gratiam susciperet. Quod ipsemet videtur in sequentibus ominari. Caeterum de postremo hoc itinere cum Pastoria, Niemericio aliisque comitibus facto Vita Wissowatii, Sand. Biblioth. attexta, consuli potest, ubi f. 231. plura de eo habentur annotata.] cupiditatibus juvenilibus, ac saepe immoderatis, multisque vanis ac profanis rebus hactenus impendisse. AEquum est sane, alterum dimidium, quatenus humanae vitae ratio patitur, ei dedicare, qui totam mihi gratificatur, et quidem non mancupio eam cedere mihi jussit, sed usui tantum. Quanquam autem hoc ita mihi proponam, nihilominus dubium non est, quin interventurae sint multae ex adverso et ex inopinato occasiones,
page 123, image: ds0123quae plurimum inde mihi suffurentur, et alio, quam quo vellem, abducant: sed suffurentur sane et abducant, modo invito: necessitatis enim ferrea est lex, quae, si non accersita sit, sed ultro irruat, honestam praebet excusationem, imo et veniam. Vbi autem, quaeso, Deo commodius totus vacabis, quam in secessu aliquo obscuriore, ubi longe a splendore et fastu seculi remotus, longe a turbis omnis generis, quae miseros fatigant mortale, liber quoque et a spe et a metu et ab odio et ab invidia, totus tui sis juris, teque ei, cui vis, sine intercessore liberrime impendere possis? Noli quaeso, eruditissime Hudemanne, mihi invidere felicitatem meam, quam ego ita amplecti coepi, ut, si qua fata sinant, nunquam eam dimittere cogitem; cum nec ego cuiquam tantillum invideam ea bona, in quibus plerique et vota et studia sua, tanquam rebus omnium praestantissimis uniceque expetendis, defixerunt. [note: 155] Vnum quiddam est, quod aegritudinem mihi aliquam creat: quod patria, parentibus, cognatis, affinibus, amicis nonnullis, quos istic habeo, caream. Sed quid faciam? ubicunque tandem pedem fixero, nunquam erit, ut mihi non carendum sit multis, imo plurimis bonis viris, cum quibus arctissima mihi necessitudo intercedit: nec quicquam in hoc mortalitatis statu ita potest esse beatum ab omni parte, ut nihil desideres: et hoc ipsum mihi calcar addere potest ad futuri aevi desiderium, ubi expletis votis omnibus nihil quaeram, nihil querar amplius, et vos quoque, ut spero, aeternum amplectar. Haec volui, Consobrine optime, ad tuas literas, satis ut vides prolixe: sed volui ipsa prolixitate culpam silentii delere. Tu si quod imposterum aliud de studiis nostris argumentum suggerere voles, lubens id amplectar. Vale.
XXV. M. RVARVS EVGENIO. [note: Jo. Ludov. de Wolzogen, Baroni Austriaco, e Messingdorffiana gente, hoc est, linea, ut vulgo loquimur, orto; ex qua etiam natales suos repetiisse celeberrimum illum Trajectinum et Amstelodamensem denique Pastorem eloquentissimum, Ludovicum a Wolzogen, tot suspicionibus propter L. de Ratione Interprete Scripturae, ab ipso quoque hinc refutandum, suis obnoxium ferunt. Illum, ad quem epistola haec Ruari scripta est, ex Comment. potissimum in Script. S. Biblioth. Frr. Polon. insertis, sed Latine redditis, celebrem, e patria in Poloniam, ob caussam religionis exulem, et maximam partem in Silesia hospitantem, placitis vero Socini istic demum imbutum, atque tandem anno 1658. juxta Vratislaviam vita defunctum, intelligi jam alibi docuimus; ubi rationem etiam nominis, hoc loco ei inditi, inter alia hujusmodi [gap: Greek word(s)] reddidimus.]
LIteras tuas, mi Eugeni, postridie Aprilis datas ante quatriduum accepi: in iis alias brevisubsecuturas promittis, quas propemodum
page 124, image: ds0124statueram per hos pauculos dies, qui mihi ad iter meum solenne [note: Illud forte, quod cum Wissowatio fuscepisse paullo ante monuimus.] restant, exspectare, ut, si interea temporis advenirent, una deinde fidelia, quod dicitur, duos parietes dealbarem. Sed supervenerunt paullo post illae, quas hic insertas vides; quae moram illam fortassis aegrius ferrent.
Nunc ad tuas ordine respondebo. Si minus de successi rerum [note: 156] in Prussia expresse ad te scripsi, factum id est fortassis vel properatione quadam, vel quod nollem meam tibi operam ambitiosa praedicatione venditare, quod nihil aliud esset, quam pistillum exornare. Quia tamen ita jubes, id saltem dicam: quanquam animo divinae gloriae sitientissimo vix quicquam satis esse possit, existimare tamen me, non maletempus in ista peregrinatione a me collocatum, cujus fructum utut in vere ac pene ante flores non. poenitendum viderim: melius tamen de autumno spepo. In hoc judicio ut ipse. mihi accedas, paucis narrabo, quam fere agendi rationem [note: Disseminandi longius hypotheses Socinianas, quae fuerit sibi probata, atque a se usu etiam observata, methodus, his verbis docet.] tenuerim: fortassis non displicebit exemplum, quod non quidem imiteris, sed aemuleris tamen. Contraxi Gedani [note: Vtut de hac potissimum urbe, quam intraverat non ita pridem, loquatur Ruarus; non dubium tamen esse, quin eadem blandiloquentia alibi deceperit, inque casses suas traxerit plurimos vel non opinantes, in ipsa Histor. Crypto-Socin. jam observatum est.] studiose notitiam cum viris aliquot eruditis, quos moderatiore intelligebam esse ingenio, sed cum longe pluribus e plebe: [note: Tot fraudibus et dolis magis exposita, et a simplicitate sua his modis cuniculisque facilius dimovenda: cujusmodi artibus et mulierculas tentaturos esse impostores, dudum 2 Tim. IV. praedixit Apostolus.] illos enim obstinatiores fere reddit eruditionis persuasio, et scholasticarum aliquot distinctionum subtile effugium. Fuit tamen et inter illos non plane mihi frustra insumptus labor, praesertim si solus fine testibus cum aliquo agerem, ubi de ingenii gloria minus erat periculi; idque non tam cominus, et adactis in frontem ictibus, quam ex obliquo, ut sedatis affectibus vincerentur prius, quam vinci se sentirent, aut irritati aciem contra instruerent. Id certe eousque mihi profuit, ut non defuerint, ne ex sacro quidem ordine, quidextram [note: 157] mihi fraternitatis junxerint, et ut nostram sententiam non perinde approbent, se tamen ob eam nolle nos tristi anathemate ferire, clare fassi sint In plebe ut fructuosior, ita majore mihi cum molestia constitit labor. Sapienti enim, ut inquit ille, dictum satis est: his vero singulis
page 125, image: ds0125toti saepenumero im pendendi fuerunt dies, atque eadem ter quater inculcanda, Vt vero pluribus sufficerem, contraxi singulis dierum hebdomadibus bis denos aut summum duodenos amicos ex variis eorum cohortibus, qui Christi militiam sequuntur, ne Pontificiis quidem exclusis, idque nunc in hoc, nunc in illo loco, et eo quidem tempore, quod ab aliis fere non sacris, sed deambulationi aut poculis tribui solet: quanquam ne nobis quidem poculum aliquando deerat, ut non modo aliunde supervenientibus, sed et nonnullis, qui aderant, minus rerum gnaris, familiaris potius, quam sacri conventus species ista videretur. Vbi coivimus alius post alium, permissum cuilibet fuit in medium proferre [note: Erunt fortassis, qui, quod pretium privatis pietatis, ut vocant, conventibus, Paulli licet exemplo 1 Cor. XIV., nondum tamen satis in aprico posito, communitis, statuendum, et quanta providentia in hisce admittendis permittendisque opus sit, hinc concludant. Quae nobis quoque, nisi minister aliquis Ecclesiae ordinarius, et probarae fidei atque integritatis in doctrina puriori doctor, praesens sit, et coetum hujusmodi justa [gap: Greek word(s)] gubernet, haud videntur spernenda dubia. Filios lucis certe non fuger lucem, nec latebras quaerere, nisi coactos, ut primae Ecclesiae fata docent, compertum est et exploratum.] sive locum aliquem Scripturae sacrae, sive caput aliquod religionis difficile, deque eo sententiam aliorum explorare. Eae vero dicebantur ordine a singulis: hoc enim et attentionem eorum ubi aderant, et diligentiam cum domum redierant, mirifice in illis alebat, cum quilibet se dignum haberi, qui et alios instrueret, videret. Cum ad me ordo sententiam efferendi perveniebat, laudabam, si quid ab aliis probe dictum animadverteram; si secus, commoda [note: 158] id interpretatione leniebam, aut blande refutabam: dabam autem cumprimis operam, cum meam proferebam sententiam, ut ea, licet, quod sacris testimoniis ac rationibus munirior foret, plerorumque ac interdum omnium ferret punctum, non emineret tamen inter caeteras, sed iis ut una e multis intermixta videretur. Si videbam nonnullos procacioribus ingeniis in ociosas aut subtiles magis quam fructuosas disceptationes abire, revocabam eos molliter: atque ipsemet aliam pietati magis utilem, sed vicinam tamen, et tanquam ex ipsorum sermonibus natam, inferebam, qua illas sensim ac pene sine sensu obtererem. [note: Egregius sane in Rom. XVI, 18. et 2 Petr. II, 2. seq. commentarius! Miror, non puduisse haec Ruarum ad amicum perscribere, quae animum turpis in decipiendis aliis adulationis et blanditiarum plenum, quicquid sit de caussae bonitate, aperte produnt. Germani profecto nostri, qui, quod objerendi voce enunciavit homo iste vaserrimus, ille et fistula dulce canens volucrem, ut deciperet, haereseos doctor, vulgari formula: Es hat ihn über den Toelpel geworffen, dicere solent, ab homine tali abstinendum potius, quam sectandum eum aut laudandum esse, existimabunt.] Intellexi autem, a meo quoqued discessu, uti rogaveram,
page 126, image: ds0126in ejusmodi collocutionibus ab amicis meis persisti, idque spero, eos posthac etiam cum fructu facturos: quanquam et in hac rerum sacrarum agitatione id usu venire potest, quod in omni,
Reliqua desiderantur.
XXVI. M. RVARVS HVGONI GROTIO. [note: In Gallia et primaria regni urbe Parisina, postquam anno 1621. e carcere Lowensteinensi, pietate uxoris Mariae Reigesbergiae, ut constat inter omnes, evaserat, adhuc commoranti, sed de abitu jamjam, post elapsum sere decennium, intra quod, praeter alia, Apologeticum et Libr. de Jure belli et pacis evulgaverat, regis munificentia et amicorum aliorum liberalitate sustentatus, cogitabat.]
ILlustris virtutum tuarum splendor, et eruditio multiplex ac propemodum sine exemplo, importunos sine dubio salutatores frequenter tibi adducit, Clarissime Groti. Inter illos audeo tandem et ego me tibi sistere, et affectum, quem pene a puero erga Grotianum nomen [note: 159] anxia quadam religione intra pectus hoc foveo, literis aperire. Non indignaberis, ut spero, (quae tua est humanitas) si amari te atque coli intelligas ab homine obscuro, et quem nec suum meritum, nec saeculi favor in vulgus admodum commendat. Virtus enim publici juris est, et non minus in amorem, quam in exemplum omnibus patet. Mihi vero non modo virtutis tuae dignitas venerationem imperat, sed et excellens ac perpetuum tuum publicam erga rem studium beneficii confessionem exprimit. Nec enim tam abjecte de me sentio, ut, dum tu et virtutis inusitato specimine, et tot gravibus ac cedro dignis scriptis, orbem terrarum cum meliorem tum doctiorem efficere conaris, nihil interea opera me tua profecisse agnoscam. Negent hoc ingrati, dissimulent superciliosi, qui alienam laudem suam injuriam existimant: ego vero, quantum hoc tibi nomine debeam, nec negare possim, si velim, nec dissimulare velim, si possim. Noli autem suspicari, verba haec non in pectore, sed in labris nata, aut, ut vulgo mos est, in speciem ficta: rem animi erga te hujus testem dabo, si quando periculum officii alicujus exactione facere tibi libuerit. Video equidem illud inter nos et terrarum et fortunae discrimen, quod non facile ullo officio coire possit: si tamen in tam diffusis literarum studiis, et earum te rerum, a quibus propius hic absumus, cupido fortassis aliquando incessat, ego me tanquam obsequio tuo auctoratum proxenetam ad illas
page 127, image: ds0127[note: 160] offero. Quod si ad nihil, quod tu requiras, tenuitas se mea porrigit, saltem non ingrata tibi esse poterit pietas mea, ad vota atque preces coelo pro incolumitate tua inferendas intenta: quibus (quod sine jactantia dictum velim) etiam tunc praesto tibi fui, cum non nisi cogitationibus aditus ad te esset. Dab. Dantisci, a. d. XI Cal. Apr. MDCXXXI.
XXVII. HVGO GROTIVS M. RVARO
FOrte adversis meis hoc debeo, Vir Clarissime, quod nomen meum latius quam pro merito spargitur, alioqui obscurius per se, quam ut inter tot ac tantae eruditionis sidera locum aliquem obtinere possit. Caeterum si qui sunt, qui nos quoque respiciunt, multum illis debeo, vel ob hoc, quod id quoque ad virtutis ac literarum studia non leve incitamentum est, credere se in aliqua lucis parte versari. Tibi vero, qui tam rara comitate amicitiam tuam, quam sane facio maximi, et offers mihi et re ipsa ostendis, nisi gratiam habeam maximam, multum absim ab iis, quibus me pingis, coloribus. Nequetam rustice verecundus putari volo, ut, si occasio se ferat, non ausim uti tam amice se offerentis officio, sed ea lege, ut, si quid hic sit, quod tui tuorumque causa fieri possit, id ne alteri potius, quam mihi injungas. Vale, Vir Clarissime. X Maji, [note: Postremae hae sunt litterae, humanitatis et verborum honorificorum, qualia solent esse, ubi primum de amicitia ambienda et concilianda agitur, plenae, Lutetiis Parisiorum a Grotio scriptae, nisi quod eodem die praeter has ad patronum maximum Bened. Aub. Maurerium, inter eas etiam, quae ad Gallos data sunt, legantur exaratae. Eodem enim mense noster Hamburgum, sive, quod Maurerius in Memoriis affirmat, fame compulsus, sive spe non vana, impetrandi in Dania aut Suecia, quale tandem anno 1635. ei a Christina Sueciae regina demandatum est, muneris, lactatus. Ipse sane, cum illuc venisset: Haereo, scripsit ad laudatum aliquoties Maurerium epist. 136. ad Gall., in villa ad Albim, undique circumspectans, cui me potissimum credere debeam. Certe, nisi nimium mihi placeo, inveniemus aliquem, qui nos paullo pluris saciat, quam illi, quorum dignitati, saluti, commodo tanta pars vitae meae impensa est. Quod superest, haec ipsa epistola volumini quoque earum quae Remonstrantium vulgo appellantur, n 502. inserta legitur.] CICICCXXXI. Lutetiae.
XXVIII. M. RVARVS HVGONI GROTIO. [note: 161]
FAcile tibi concedo, Vir Amplissime, et adversis tuis aliqua ex parte nominis tui celebritatem deberi, ut solent sane --- Quanquam enim id obscurum jam ante minime patiebatur et eruditio tua singularis,
page 128, image: ds0128et eximia erga rempublicam merita; clarius tamen inter adversa [note: De meritis in Rempublicam patriam Hugonis Grotii, Consiliarii et Advocati antehac, plurimi commentati sunt, et nuper admodum in Vita ejus succinctim enarrata, anno 1722. idem denuo laudabiliter egit J. J. Schudtius; adversa autem quando commemorat Ruarus, non alia procul dubio intelligit, quam captivitatem illam, orbi paene universo, erudito certe, notam, et exilium eam consequens, postquam ex illa liberatus erat. Vtrum vero tanta fuerit in caussa illa Grotii innocentia, non aliter definiri potest, nisi, ubi seposito partium studio, Remonstrantes aut Contra-Remonstrantes suo relinquens loco, quid conscientia atque prudentia requisiverit in isthoc dissidio, animo reputes. Consilia enim Arminianae parti, a qua etiam stabat, suggessisse Grotium, nemo est, qui dubitet. Vnde porro, quae reliquae sunt h. l. depraedicatae virtutes, existimare licet.] enituit innocentia atque fides erga patriam tua, itemque prudentia atque moderatio in consiliis, una cum invicta animi erecti constantia atque patientia: quas nunc virtutes in te non minus, quam eruditionem tot scriptis contestatam suspiciunt, quotquot virtutis aliquem gustum aut sensum habent. Ego vero jam et humanitatem tuam exosculor, quae mihi tam prompte tuae fores amicitiae, tot annos voto mihi tacito expetitae, aperuit. Quocirca facere non potui, quin, cum amicissimus mihi Johannes Crellius [note: Quod nam fuerit argumentum litterarum istarum, facile divinare se posse putabunt malevoli. Non desunt enim, qui pollicem pressisse, postquam L. de Satis factione Christi Grotianum, de quo supra et alibi jam dictum est, examinaverat Crellius, aliter sensisse, quam antea, Grotium suspicentur. Ita certe Sociniani gloriantur, et passim silentii, quo minus nova responsio subsequeretur, hanc caussam fuisse jactitant. Nos aliter rem comparatam esse in Cap. II. Hist. Crypto-Soc. observavimus, litemque hanc nostram non facimus: Epistola certe, ad quam responsio haec Crellii anno eodem 1631. reddita est, amice equidem scripta, uti extat in Epp. Remonstr. n. 501. tantum in omnibus consensum haud prodit. Imo contraria omnia ad Comment. suum in Es. LIII. et Hebr. I, 3. provocans in Epist. ad Vossium anno 1638. data, (Epp. Remonstr. n. 548.) ipse testatus est.] et literas et librum tibi quendam suum per meas manus destinaret, illius literis meas instar umbrae socias adjungerem, quibus hunc in te affectum erga me pro virili foverem. Veniet fortassis ad te salutandum hac hieme jam imminente generosus Georgius Niemiericius, [note: Hoc de Polono ad exteros t. t. abeunte Equite Sandius consulatur f. 145. Bibl. Vnit. munera ejus et fata, ad Graecos tandem deficientis, cum scriptis enarrans. De ejus, Subcamerarii antehac Kioviensis, scripto, quo omnes a religione Romana dissidentes, ut sese in Eccles. Graecae gremium recipiant, hortatus est, pluribus egit Sam. Przipcovius; utpote qui Resp. ad illud publicata ex professo invitationem istam examinavit. Quod opusculum f. 535. opp. Przipcov. comparet.] illiusque ductor Andreas Rutkovius, [note: De eo non nihil in Diario Smalciano dictum esse meminimus.] eximio uterque ingenio, et pro aetatis cujusque modulo
page 129, image: ds0129[note: 162] doctrina praeditus haud vulgari; ille vero natalibus insuper illustribus editus. His tu, si quid ad nos rescribere fortasse dignaberis, tuto committere poteris: sin illi minus tibi erunt praesto, vir praestantissimus Franciscus Limburgius Amstelodamensis mercator, [note: Eo quidem tempore, cum haec scriberet Ruarus. De caeteris enim viri hujus doctissimi fatis pluribus inferius ad Epist. LXVI. plura commentabimur. Caeterum per errorem et missas esse litteras hasce in Galliam et Curatorem hunc determinato nominatum sequens epistola Grotii addocebit.] mihi jam pridem amicus, et tibi quoque, ut opinor, non ignotus, hanc nobis operam lubenter praestabit. Niemiericium (quae tua est humanitas) et ad colloquium, ut spero, nonnunquam lubenter admittes, et consilio tuo ad decurrendum virtutis ac literarum stadium, quod feliciter ingressus est, occasione data vel illa de causa tanto studiosius instrues, quod ad rempublicam spes illius tendant, cujus administrationi salubribus monitis hos tales praeparare non modo utile, sed et pium est. Dissertationem de pace et concordia Ecclesiae [note: Quis ille fuerit, ex Operibus Sam. Przipcovii elucet; in quibus inter ejus doctissimi Sociniani, sed paene dixerim eclectici (neque enim omnia promiscue hujus sectae placita approbavit,) comparet lucubrationes f. 373. sqq. eumque in sensum adornata est, ut tolerantiam omnium, quotquot non apertam animi malitiam produnt, haereticorum suadeat, et integro c. X. Reformatorum de absoluto decreto sententiam minus esse tolerabilem, quam eam, quae S. Trinitatem negat, demonstrare conetur. Nobis, quo officio ille perfunctus sit primum in patria, quod silentio praeteriit Sandius, ex hoc loco didicisse satis esto. conf. si placet, Vitam Episcopii fol. 309. seq. unde Episcopium pro auctore a quibusdam fuisse habitum discere licet.] nescio an videris: auctor ejus vir elegantissimi ingenii, qui nunc Radzivilio [note: Janussio, Duce Radzivilii, cujus a consiliis erat Przipcovius, S. R. Imp. Princip. Ducis Birsarum et Dubincorum etc. Palatini Vilnensis et Exercit. Magni Duc. Lithuaniae supremi Generalis nomen ac titulos fuisse, ex Apologia ejusdem Consiliarii pro ea adornata, et loco cit. f. 403. sqq. typis exscripta, patet.] principi a consiliis est, nominis tui perquam est studiosus. Vale, Vir Illustris et salve a Samuele Naerano, [note: Exul iste, cujas fuerit, et quae fata jactationesque passus sit, exponere, ad Ep. LXXVII. differemus.] cujus hic exilio, quamvis ipsi molesto, jucunde saepenumero fruor. Dab. Ged. a. d. XII Kal. Decemb. MDCXXXI.
XXIX. HVGO GROTIVS M. RVARO.
QVas ad me in Galliam destinaveras literas, Ruare doctissime, eae me in patria [note: Sive transeuntem eam, quod verisimilius est, sive revisentem Hamburgo, quo concessisse Grotium e Gallia superius observavimus.] deprehenderunt, quo veneram amicorum vocatu,
page 130, image: ds0130[note: 163] existimantium et tempore, et meae in patriam fidei haud dubiis experimentis, mitigatos esse animos [note: Nam praecipuis inter Theologos Remonstrantium, ipsique adeo Episcopio, in patriam redire, connivendo tamen magis, quam arripiendo aut concedendo permissum, et aedificia quoque, in quibus conciones haberentur, exstrui anno 1629. pari modo indultum, inque urbe primaria, Amstelodamensi, puta, conciones primae auspicii capiendi causa, ab Hermanno Montano, itemque Sim. Episcopio, sub initium anni 1630. recitatae, atque sic paullatim res instauratae leguntur.] eorum, qui per nostram ruinam in potentatum reipublicae viam sibi fecerant. Sed vix me his in locis posueram, cum magnas video illius tempestatis superesse reliquias, [note: Atque haec fortassis, inter alias plures non postrema caussa fuit, imo princeps et genuina, cur Hamburgum interea, dum nebulae dissiparentur penitus, sibi divertendum esse satius existimarit.] quibus difflandis an pares sint futuri, qui aequiora sequuntur consilia, exitus in incerto est. Ego vero sive hic, sive alibi sum futurus, vivam tui amans ac reverens, et si eos videro, quos jam commendasti, aut quos in posterum es commendaturus, dabo operam ut cognoscant, valere apud me et auctoritatem tuam, et cultum Polonici nominis. Quando vero tam benigne te offers, utar beneficio, teque mihi sumam adjutorem, hae ut literae ad doctissimum Crellium curentur, cujus scripta, quo magis lego, hac facio pluris. Tu vicissim, si quid est, in quo utilis tibi esse possum, utere jure tuo atque impera. Vale, Vir praestantissime. XIX Januarii CICLCCXXXII.
XXX. M. RVARVS J. GREVINCOVIO. [note: Rectius Grevinchovio, non alio videlicet, quam Roterodamensi quondam Ministro V. D. Remonstrantium a partibus nunquam non strenue stanti, atque hinc etiam inter primos ante Synodum nationalem anno 1618. cum Vytenbogardo exauctorato; inde, postquam Episcopii fidum semper [gap: Greek word(s)] in praecipuis certaminibus egerat, cum eo, aliisque sodalibus, exuli et modo huc, modo illuc, Coloniam etiam aliquantisper digresso, ac tandem Fridericopoli sibi sedem inter caeteros Pastores novae coloniae figenti; ubi anno 1626. vixisse ex epist. ad Episcopium n. 443 Epp. Remonstr. typis excusa constat, et h. a. 1632. illic adhuc commoratum esse, non obscure significatum est. Vtut etiam non desint, in hac epistola haud spernenda indicia, e quibus, hac tempestate Hamburgi eum ad tempus vixisse, effici queat.]
EQuidem non literas meas amplius, sed me ipsum tibi, Vir clarissime, jam exhibere statueram: sed praeter opinionem itineris mei festinationem inhibui, quod intellexerim, naves vestrates [note: Hamburgenses puta. Conf. Ep. Grotii ad Gall. n. 135.] in freto Danico interdicto regio attineri. Interea per amicum quendam in aures
page 131, image: ds0131[note: 164] insusurratum mihi fuit, magnum virum, oppidi aliquando vestri [note: Roterodamum indigitat, cujus urbis Syndicum (Pensionarium Belgae appellant) dum propitiis fatis et secundo fortunae afflatu usus est, olim egerat Grotius. Hunc enim, ad nomen et famam ejus alludendo, Magni etiam Viri nomine designat.] advocatum, cujus conapiciendi spes inter alia non exiguum suscipiendae mihi tam molestae profectionis auctoramentum fuit, decreto publico [note: Non ubivis obvia haec circumstantia tandem, cur Hamburgum tamdiu insederit Grotius, causam luculentius pandit. Sed sorte non minus haec obscura sunt, quam ea, quae de causa abitus ejus e Gallia, culpaque in uxorem conjecta, in Epp. Remonstr. n. 512. tradit Tilenus.] ab ingrata patria discedere jussum, et Hamburgum se jam deportare. Doleo sane ex animo indignum innocentissimi viri fatum. sed et nova me jam incessit cura, ubinam gentium virum illum incomparabilem, quem in itinere meo lubenter alicubi convenirem, nunc tandem vestigare ac deprehendere possim. Si substiturum Hamburgi aliquandiu nossem, vel illius causa (quanquam et alia, quae me illuc trahant, non desint) Hamburgum iter meum [note: Illud, quod cum amicis supra jam dictum est Ruarum denuo et tertio confecisse, huc usque videtur, dilatum esse, nec diu durasse.] deflecterem. Sed (ut incerta fere est in assequendo alienorum consiliorum scopo divinatio) nonnunquam subvereor, ne Holsatia mea [note: Vtrum Fridericopolin quoque commigraturum esse Grotium ad socios malorum et fidei suae opinatus fuerit Ruarus; an in aulam Holsatiae Principis concessurum, publico munere aliquo ornandum putarit? non habeo dicere. Posterius similius est vero, quoniam et Vossius T. l. Epist. n. 195. postquam scripserat: Grotius nunc Hamburgi degit, non dubito, quin illi tristissimus fuerit nuncius de excessu fortissimi Svecorum Regis (Gustavi Adolphi mirum in modum ei faventis, vel ob L. de Jure belli et pacis oppido huic Heroi probatum.) Nam ab eo amabatur et aestimabatur. Imo Rex jam in mandatis non uni dederat, qui cum eo colloqueretur, ut operam et consilium suum sibi addiceret. Pretium offerebat, quale Legatis dari solet, ut ex fidis hominibus accepi; addit: Etiam Holsatiae Dux et alii Principes Viri haec agunt, ut ad se veniat.] tam eximiae sapientiae virum ad sese trahat. Incidit et illud, huc eum fortassis, unde nunc ego me subducere cogito, tendere, ubi in libera republica debita generosis mentibus sentiendi loquendique libertate fruatur. Quocirca rogatum te, Grevincovi amicissime, etiam atque etiam velim, ut quicquid hujus habes, quod scire me de commoratione viri illius liceat, id e vestigio mihi per literas renunciare digneris; erit enim fortassis, ut literas hic tuas operiar: sin minus, ita tamen rem instituam, ut illae nemini futurae sint fraudi. Salutem adscribo tum incomparabili illi viro, si [note: 165] tecum nunc est, ut suspicor, tum spectatissimo atque integerrimo nostro Curio. Ad literas tuas, tertio Maji ad me datas, nihil nunc respondeo,
page 132, image: ds0132tum quod nesciam, ubinam te meae sint inventurae, tum quod de omnibus melius coram, idque brevi, ut spero. Vale et me amare perge. Dab. non. Maji, CICICCXXXII. Gedani.
XXXI. M. RVARVS HVGONI GROTIO. [note: Hamburgum jam ingresso atque hinc fata meliora praestolanti.]
QViliteras tibi meas reddent. Vir Amplissime, alter natione Italus, quique summo belli duci Tillio aliquot annos a secretis fuit, alter patritius Norinbergensis, [note: Idem sine dubio, qui Cent. II. Ep. 92. sub litteris initialibus J. A. P. tectus, est: quem Jo. Alb. Poemerum fuisse, in Hist. Crypto-Socin. Cap. II. docuimus, tantoque illud probabilius est, quo clarioribus indiciis, cundem et Poloniam peragrasse, et amicitiam cum Ruaro coluisse, virumque, inde ab adolescentia, tam bonarum litterarum, quam rerum, ad religionis negotia pertinentium, inprimis curiosum fuisse, atque hoc, circiter, tempore in Belgium Angliamque excurrisse, ex Epist. Richterianis, ubi et consuetudinis ejusdem cum Duraeo fit mentio, (fol. 170.) bene constat. Quis autem Italus ille fuerit, qui Duci Exercitus Caesarei Tillio a secretis fuisse h. l. dicitur, comperire nondum licuit, neque etiam unquam, ut reor, licebit.] cum ad notiriam tuam eximiis vitis semper expetitam aspirarent, ut per literas sibi meas aditum ad te struerem, rogarunt: quod pro amicitia, quae cum utroque mihi intercedit; negare illis non potui. Eximiam utriusque eruditionem, ceterasque virtutes vel ex uno colloquio ipse tam perspicaci vir ingenio facile agnosces; ut proinde ad illam commendationem nihil mihi sit necesse verba multa insumere, occupato praesertim, et itineri, quod in Poloniam minorem meditor, accincto: unum tamen hoc silentio praeterire nolim, eos in religionis negotio libero esse judicio, [note: De Italo nihil, ut jam ante dixi, nobis innotuit. At [note: Poemerum] talem fuisse, qualem Ruarus h. l. describit, ea, quae supra l. c de sequentibus ejus fatis, narrata sunt, satis superque comprobant.] et moderatis sententiis inter dissidentium partes plurimum studere. Mitto tibi hac occasione libellum de resormatione Ecclesiae, quem praesens pollicitus tibi fueram, cujus auctor natione Marchicus diem in Transylvania [note: 166] nuper obiit: [note: Joachimus nempe Stegmannus, qui, postquam aliquandiu Rectoris Racoviensis Gymnasii persunctus erat munere, Pastoris Claudiopolitani officium adeptus est et istic h. t. vitam cum morte commutavit. Idemque Lib. Germanice scriptum von der Reformation der Gemeinte Christi forma 8va anno 1632. in lucem edidit.] addo et Panegyricum [note: Extat hic Panegyricus, (seu oratio solennis) Vladislao Sigismundo Poloniae et Sueciae Regi dicatus (hunc enim noster innuit) in operibus Przipcovianis f. 405. seqq. non tamen, ut puto, recitatus e cathedra aliqua suit, sed scriptus aut impressus potius, dicto autem Regi oblatus esse videtur. Idemque tametsi de reliquo omnibus oratoriae artis ornamentis tam expolitus est, ut exemplo aliis, in magnorum Principum laudes depraedicandas incumbentibus, esse possit; De caetero autem totus eo comparatus videtur, ut Socini asseclis favorem vel aliud agendo conciliaret.] Samuelis Przypcovii,
page 133, image: ds0133viri nominis tui studiosissimi, cujus ingenium ex dissertatione de pace et concordia Ecclesiae, [note: Vide, quae de hac Diss: ad Ep. XXVIII. Annotata sunt.] et ex descripta Turpilii [note: Fausti Socini. De qua nominis mutatione ex Italica notione alibi.] vita, [note: Separatim illa prodiit hoc ipso tempore et deinceps iterum anno 1636. cum Dissert. alia excusa est, repetita denique typis in Bibl. Frr. Polon. ante opp. Socini comparet; nusquam vero Przipcovii, nisi in Operibus f. 419. seqq. sed generale Equitis Poloni nomen expressum praefert.] quam coram tibi exhibui, aestimare, ni fallor, coepisti. Obiter moneo, in praestantissimis tuis libris de jure belli et pacis [gap: Greek word(s)] [note: Error, lapsus.] mihi videri, quod nec in posterioribus [note: Post primam, quae anno 1625. lucem adspexit, proxime evulgatis; in recentioribus haec video esse correcta.] editionibus mutatum legitur. Lib. I. cap. 11. §. VIII. ais, Paulum Corinthios ad beneficentiam in Macedonas exercendam excitare. Atqui non in Macedonas, sed Macedonum exemplo Corinthios ad beneficentiam exercendam excitat, et quidem in sanctos Hierosolymitanos: liquere, quod dico, videtur ex cap. VIII. et IX. posterioris, et XVI. prioris ad Corinthios Epistolae, item ex Actor. XI, 29. Rom. XV, 29. Gal. II, 10. Caeterum incidi nuper in locum quendam Arriani Epictetaei commentatoris, qui quod e Thalmude de Judaeorum baptismo coram mihi referebas, in mentem mihi revocavit. Quanquam autem non dubitem, tibi, cui quid lectum non est? locum esse notum, quia tamen liber istic fortassis ad manum non est, lubet integrum hic ascribere, ut et de alio quodam, quod in eo mentem meam exercuit, judicium tuum interrogem. Sic vero habetur lib. II. cap. 9. [gap: Greek word(s)] [note: 167] (sic quidem est in meo exemplari, sed legendum, ut opinor, [gap: Greek word(s)] . [note: Quid ergo Stoicum te nominas? quid multos decipis? quid imitaris Graecos, cum sis Judaeus? Nonne vides, ut quisque dicatur Judaeus, ut Syrus, ut AEgystius? Quod si quem alternantem viderimus, solemus dicere, non esse, sed simulare se Judaeum. Cum vero affectum baptizati sectamque professi susceperit, tum revera Judaeus et est et nominatur. Sic et nos, qui perperam baptizamus, nomine quidem sumus Judaeus, (Judaei,) re vero ipsa quiddam aliud.] Satis manifeste Judaeis baptismum [note: Antiqua haec est Disputatio, non tantum de Baptisino hocce, quis et qualis fuerit, atque etiam, quo tempore coeperit, per se considerato, sed etiam eo adhibito, ut Epictetum Christianum fuisse, hinc nonnulli demonstrare non dubitaverint. Hoc loco, cum de summa rei et utraque disceptantium causa definire quicquam, neque conveniat, neque etiam caeterae circumstantiae permittant; illud solum commemorabimus, non esse, cur multum roboris huic loco, ad Baptismum illum inde confirmandum, et quidem ut Judaicum ritum, eo jam tempore usitatum, tribuas; quoniam nondum solide satis, de quibus hic agatur, ostensum est. Quam etiam ob rem tantisper haec seponemus, et, quando porro Ep. 32. et 33. argumentum illud ventilabitur, quid nobis videatur, illic edisseremus.] hic tribuit,
page 134, image: ds0134et [gap: Greek word(s)] [note: Perperam baptizantes.] ab illis distinguit: quanquam fieri potest, ut Ethnicorum aliorum exemplo Christianos, qui baptisino ad religionem Christianam initiabantur, cum Judaeis confuderit: quod eruditissimus Wolfius [note: Hievonymus Wolffius, cui edit. cum versione latina Dissertt. Arrianarum ex Epicteti ore congestarum debemus, anno 15... public. Verba ejus ad l. c. haec sunt: Habuerunt et Judaei suos Baptisinos, non tam religionis, quam mundiciae, ut opinor, causa usurpatos, (non satis bene, nam et vulgares lotiones, quas Ep. ad Ebraeos etiam [gap: Greek word(s)] nominat, non postrema pars religionis Judaicae erant) sed quia primi Christiani apud Judaeos fuerunt; Christianos, quorum [gap: Greek word(s)] et nota est Baptisinus, cum Judaeis, qui [gap: Greek word(s)] habent, consundere videtur. Haec ille: recte an male? p. p. dispiciemus.] hic non injuria suspicatur. Sed quid hoc est, quod se, aliosque secum [gap: Greek word(s)] [note: Perperam baptizantes et nomine Judaeos.] appellat, a quibus sese alioquin re abire profitetur? An tam honestum erat tunc temporis Judaeorumnomen, ut et gentiles sibi illud arrogarent? an potius respicit probitatem sive Judaeorum, sive Christianorum istius saeculi, et multos eam gentiles profiteri queritur, quam tamen non praestent? Sed. manum tandem de tabula, ne horas tuas melioribus occupationibus debitas garritu meo morer. De rebus tuis privatis nondum quicquam intelligo, quod animum meum, tuorum commodorum cupidissimum, exhilaret. Interea vota pro tua felicitate ad coelos effundo: quae utinam tandem exaudiat ille, cujus tu honori consilia tua atque actiones praecipue consecrasti! Vale, [note: Quamvis non sit adscriptus huic epistolae dies, ex seq. tamen Resp. patet, eodem anno 1633. illam exaratam esse.]
XXXII. HVGO GROTIVS M. RVARO. [note: 168] [note: Resp. est ad praecedentem epistolam reddita.]
SVavissimorum sermonum tuorum, [note: Incertum est, utrum ex itinere redux in Poloniam, seu potius Prussiam, cum Grotio collocutus sit, an transiens Hamburgum, cum in Belgium Gedanensi ex urbe comitibus supra dictis sese adjunxisset. Nec tamen multum refert, haec scire aut ignorare.] Ruare Clarissime, cum voluptate
page 135, image: ds0135maxima memini, et quoscunque ad meam perduxisti notitiam, quod ego in benenficii parte accipio, eorum et colloquiis recreatus sum, et quod non ipsis me, quantum vellem, utilem. praestare potui, doleo. Separatim venerunt, prior Italus, posterior Germanus, cui et literas pro nomenclatore ad amicos in Gallia scripseram, hinc Gelucstadium ad Regem Daniae proficiscens: Sed eas literas huc reversus ab ipso non ablatas, ut speraveram, reperi. Samuelis Przrypkovii Panegyricum legi, dignum et ipsius foecundissima eloquentia, et patriae Regisque majestate. Gaudeo tales faces allucere Sarmatiae. De meo errore, ubi Macedonas pro Hierosolymitis nominavi, et benigne et vere me mones: et miror, non correxisse me eo loco, cum libro pro Christiana religione secundo rem, uti poni debuit, posuerim. De Arriani loco memini, et eum de Judaeis [note: Ita hoc loco sentit Grotius; aliter videtur opinatus, cum in Matth. XXIV, 22. commentaretur, ubi de Christianis locum hunc vexatum interpretatur, perque [gap: Greek word(s)] hos intelligi debere, non obscure significat. Ratio, quam heic reddidit, a distinctione Judaeorum et Galilaeorum in his Dissertationibus Epicteti alicubi occurrente petita, tanti non est, quoniam, uti Philoni quoque Therapeutae illi AEgyptiorum credebantur, et diu Romanis etiam visum, Judaeorum aliquam sectam constituere Galilaeos, quos alias commemorat, existimasse, probabile est. Vtcunque sit, tanti tamen hic ipse locus nunquam, si quid judico, habendus erit, ex quo tota haec de Judaeorum baptismo proselytorum controversia decidatur; quoniam, quod genus hominum heic intelligatur, [gap: Greek word(s)] non est. Plura vide ad sequentem epistolam annorata.] intelligendum censeo: tum idem scriptor Christianos Galilaeorum appellet nomine. Sed in verbis posterioribus pridem est, cum ad libri mei oram notavi legenlum [gap: Greek word(s)] , [note: Ego mallem lectionem vulgarem retinere, quam et MSti Codd. approbant. Manifestum enim est, virum ingenuum h. l. Epictetum [gap: Greek word(s)] , hoc est, talem, qualem se esse venditet, alludendo ad priora dixisse.] [gap: Greek word(s)] . [note: Nomine quidem probus, re vero ipsa quiddam aliud.] Considera loci sensum ac seriem: non improbaturum confido. Vocis aliquanto ante positae [note: 169] duabus literis distans sonus aut scriptura librariis, ut fieri assolet, errandi causam dedit. Has literas ad te, et alias ad amicos, quas curandi onus ne grave tibi sit rogo, distuli in id tempus, quo te Gedani fore ex amicorum sermonibus augurabar. Pro amicissimisvotis multum tibi debeo. Haereo adhuc inter consilia varia, neque satis constituere possum, ubi sedes ponere debeam cum tota domo, non mutandas iterum jam ad pejores annos [note: Nato quippe Delphis anno 1583. d. 10. April. ac proinde annum aetatis quinquagesimum primum agenti.] vergenti. Tibi si valetudo, et studia, et
page 136, image: ds0136res omries bene procedunt, satis est de quo gaudeam. Hamburgi CICICCXXXIII, Julii secundo die ex Pontificis Kalendario.
XXXIII. M. RVARVS H. GROTIO.
MVltum debeo comitati tuae, Vir Amplissime, qui non me tantum benigne coram habuisti, sed et amicos meos. Ego an illis, postquam hinc abierunt, literas nullas accepi: quod miror. Intellexi tamen aliunde, alterum eorum, cui tu literas pro nomenclatore [note: Poemerum videlicet, de quo epist. 31.] ad amicos in Gallia paraveras, opinione diutius in urbe vestra substitisse: itaque non dubito, eum literas, quas tu relictas existimasti, post a te petivisse. Quas tu literas meis junctas ad generosum Slupecium atque Domaradzium [note: Neutrum, quis fuerit, explorare potuimus. Non dubitamus autem, fuisse nobiles sive Borussos sive Polonos, Grotio ex itineribus Gallicanis cognitos.] destinasti, eas jam curavi. Sed ad Crellium quo tuas mittam, non invenio: is enim rebus humanis jam valedixit: [note: Nuperrime anno 1633 d. II. Junii, Racoviae et officio et Pastoris munere defunctus.] [note: 170] quia tamen existimo argumentum earum nihil habere secreti, permittis, ceu opinor, mihi, ut eas resignem, mihique habeam. AEgrotare coeperat vir optimus, me praesente, qui illuc veneram IV eid. Maji, cum paullo ante eruditissime pro concione de sensu duorum extremorum versiculorum capitis tertii posterioris ad Corinthios disseruisset, ex febri maligna, quae passim tum per oppidum grassata domum quoque illius infecerat; ex illa cum XXI dies mente integra (quod in illo morbo rarum) laborasset, tandem IV non. Junii paullo ante octavam horam, aetatis circiter quadragesimum tertium annum, placide exspiravit, praesente fere tota loci illius ecclesia, quae paullo ante ad illum valedictura convenerat, illiusque spiritum Domino Jesu voce ecclesiastae Slichtingiimultis cum lachrymis commendaverar.
De loco Arriani tibi assentior, illum de Judaeis [note: Dictum jam est ea de re ad praecedentes epistolas. Quibus nihil addimus in praesenti, quam solicite hunc locum Virum Cl. Michaelem Rosalium Gr. Lingv. Prof. Franeker. in Dissert. de Epicteto Philosoph. Stoico, qua probatur, eum non fuisse Christianum, anno 1708. ed. excussisse, et argumentis non contemnendis et Judaeos sensu communi ac proprio istic accipi, demonstrasse. Quemadmodum vero parum hinc, si vel maxime id concedatur, pro baptismo proselytorum, ante Job. Baptistam jam usitato, effici possit, nos insuper in Disquisit. de Initiis Baptismi Initiationis Judaeorum anno 1711. evulg. fuse et copiose ostendimus. Quae solvendo huic nodo sufficere arbitramur.] intelligendum,
page 137, image: ds0137et ipse jam deprehendi in libro quarto, Christianos. illi Galilaeorum nomine venire, et video, alibi quoque ita eum Judaeorum mentionem facere, ut satis appareat, discrimen utriusque cultus illi non ignotum fuisse. Illud tamen miror, cur cum initiationem Judaicam designare vellet, baptismum potius, quam circumcisionem nominaverit? an id eo fortassis fecit, quod baptismus, qui in publico fiebat, magis in externorum oculosincurreret? an potius, cum in eodem loco Syros atque AEgyptios nominasset, existimavit, non satis commode [note: 171] ab his gentibus Judaeos per circumcisionem distingui, quandoquidem et AEgyptios et Syrorum nonnullos circumcisos fuisse, Herodotus aliique scriptores antiqui testantur, eoque baptismum, non aeque fortassis illis gentibus frequentatum nominare maluit? [note: Me illud potissimum dubium scruplusque male habet, quod generatim et universe in loco vexaro de Judaeis, et non de proselytis tantum sermo sit; cum tamen nemo ignoret, Judaeos natos nullo unquam baptismo (quicquid sit de ablutione naturali omnis foetus, ex utero materno egressi, post partum lavandi) opus unquam habere aut habuisse. Quando enim [gap: Greek word(s)] induendum esse, aut indutum spectandum, ait Epictetus, non subeundam aliquam praestationem ritus intelligi, sed affectum, uti interpretes etiam reddiderunt i. e. indolem, agendi vivendique rationem, et quidem constantem et ex animo profectam, requiri, luculenter patere censemus.] Conjecturaetuae, qua apud Arrianum pro [gap: Greek word(s)] [note: Judaeus probus.] substituis, volens subscribo, et caussam erroris agnosco, nec video, quis alioquin idoneus [note: Exsculpsimus supra, eumque non difficilem, dummodo ad praecedentem occasionem respicias, esse existimamus.] ex eo loco sensus exsculpi queat. Caeterum invitatus benignitate tua, quam in explicanda superiore dissicultate adhibuisti, affero nunc aliam ad te quaestionem, seu quaestiones potius, paullo majoris quidem momenti, sed tui tamen fori proprias, qui de jure pacis atque belli tam erudite disseruisti, et de ecclesiastica disciplina ex monumentis antiquitatis illustranda spem nobis aliquam inposterum fecisti. Quaestiones meae ex facto nascuntur: itaque factum ipsum primum exponam. Quidam ex nostris uxoris desunctae sororem germanam in matrimonium ducere constituit, dissuadentibus amicis, qui cum id mori publico repugnaret, et a multis lege divina vetitum existimaretur, scandalum inde gravissimum metuebant. Perrexit nihilominus ille firmus animi, quem putabar cassibus humanis, cum divina lex non repugnaret, frustra irretiri et cum neminem inter ecclesiastas nostros inveniret, qui nuptias consecraret, ex illa familia, quae Calvinum pro duce sequitur, [note: 172] nonneminem advocavit, cui tam scite os sublevit, ut affinitatis illius
page 138, image: ds0138ignarus matrimonio benedixerit. Nostri, ut ecclesiam purgarent a scandalo, et criminationi legum violatarum occurrerent, simulque et pertinacia et fraude hominis offensi, sacris ei interdixerunt, donec legitima poenitentia facinus expiaret: Evangelici vero, quos vocant, sive Reformati non modo ecclesiasten, quod imponi sibi passus fuisset, in perpetuum exauctorarunt, sed et matrimonium male conflatum, quod idincestum existimarent, sua in synodo publica voce irritum pronunciarunt. Hinc aliquot mihi quaestiones suboriuntur: earum prima est, an matrimonium cum defunctae uxoris sorore lege divina sit vetitum, imo et pro incestu habendum? Non ignoro, quid vetent Imperatores in Codice, sub titulo de incestis et inutilibus nuptiis: legi et quae ex Basilio Magno adducit Matthaeus monachus Lib. VIII Juris Graecia Leunclavio editi: quin et hoc scio, omnes fere [note: Recte: Sunt enim, et jam tunc etiam fuere, aliqui, qui propter limites additos, non nisi nuptias hujusmodi vetitas censerent, ad quas temperamentum illud, non frustra certe, quod alibi factum non est, adjectum quadraret. Quam in sentehtiam integri libri postea editi sunt, in quibus Collectio Resp. in causa Oetingensi et J. M. Goezii Ehre der Ehe mit der verstorbenen Frauen Schwester, primas tenent. Alii vero in medio, quicquid in utramque partem disputaretur, relinquentes, tutius a conjugio tali abstineri, et non prohibendum illud quidem esse, sed tamen omni studio, ut fieri decet, in rebus, tanti praesertim ad omnem vitam momenti, dissvadendum putarunt. Quibus et nos accedimus.] nostrae aetatis Theologos, quotquot a Pontifice desciverunt, legem divinam ita interpretari, ut ejusmodi matrimonium vetitum existiment. Mihi tamen aqua haeret, et video te quoque in alia esse sententia, si modo recte capio mentem verborum tuorum, quae leguntur lib. II. cap. V. §. XIV de jure belli ac pacis. Obtendunt illi quidem, in pari affinitatis gradu vetitum fratri fratris defuncti uxorem ducere: sed recte tu observasti, non idem semper jus in pari gradu obtinere, quod diversa [note: 173] nonnunquam subsit ratio. Quin ipsa lex non obscure id genus, matrimonii approbare videtur, dum interdicto de uxoris sorore ducenda expresse addit, [gap: Hebrew words] in vita ejus: cur enim distingueret, nisi ipsa mortua foret aliud? Nam quod nonnulli respondent, plurium uxorum [note: Seu polygamiam simultaneam, aut rectius polygyniam dicendam. Quis enim dubitet, hic, uti in toto hoc capite cognationis nomina proprie accipi, et de conjugiis cognatorum, tam consangvineorum, quam affinium, praecipi, neque generatim de qualicunque matrimonio, sed eo, quod incestus rationem habeat, agi? Quae Grotius l. c. respondet, hypothesin de novis Christi praeceptis falsam redolent, et dispensationem in super, cum tolerantia, ob typicas causas olim locum habente, divina, qua scrupuli omnes, ex factis Patriarcharum nati, dissipari facile possunt, confusam, sine necessitate fingunt.] matrimonium hic vetari, dilutum nimis videtur, et recte refutatur
page 139, image: ds0139per ea, quae tu habes §. IX capitis supra jam allegati. Ejusdem coloris videtur et illud, quod alii de sorore non germana aut uterina, sed consobrina, sermonem in controverso Levitici loco esse velint: nec enim verosimile est, legislatorem, ubi tam accurate cognationis affinitatisque gradus distinguit, nomina confundere, et sub appellatione minus usitata simplicitati legentis imponere voluisse. Illud me tamen nonnihil turbat, quod videam Mosen Maimoniden, quem tu recte censes Hebraeorum veterum omnia legisse, summoque judicio digessisse, hoc genus matrimonii improbare; a quo tamen non abhorrere videtur Salomon Jarchides, quodque inter Judaeos nostra tempestate, quantum ex ipsis intelligere potui, satis est usitatum. Verba Maimonidae ita habent, si modo non imponit nobis interpres Buxtorfius par. III cap. XLIX. More Nevochim; Fratres se babent ut Radix et Ramus: hinc, quia prohibita est soror, prohibita etiam est soror uxoris, et uxor fratris; quoniam haec est duorum individuorum, quae sunt sicut Radix et Ramus in conjunctione corporis tertii. Atque haec quidem est prima mea [note: 174] quaestio. Altera est an ob facinus, quod expressa Dei lege non sit interdictum, solo scandali metu, aut quia mori gentis, in qua vivimus, adversatur, quenquam sacris arcere liceat? Ego quidem hic non culpo, quae nostri egerunt, quos video variis gravibusque causis impulsos fuisse: nec ignoro, quantopere Christiano persequenda sint non ea tantum, quae honesta atque justa, sed et [gap: Greek word(s)] [note: Quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae.] quantoque horrore cavenda infirmorum offensio: sed vellem tamen hic libenter definitos limites, quousque scandali fugae, aut moribus populi in animadvertendo indulgere liceat, ne, si severitas sine cancellis sit, sub antiquam humanarum legum servitutem redeatur. Quid enim, si secundum Theologorum usitatam distinctionem scandalum sit non datum, sed acceptum? quid si mores libertati Christianae nimis sint graves atque molesti? Tertio quaero, an matrimonium, ea, qua dixi, ratione male conflatum, humana improbantium voce rescindi queat, quamque ea rescissio vim habere debeat aut possit, cum in ecclesia, tum in republica? Credo quidem bonos illos viros, qui hoc sibi judicium arrogarunt, eo jure niti, quod Sechanias [note: Levita: de quo, cum Esra, idem negotium praecipue urgente et feliciter perficiente, vid. Esr. X, 2. seq.] atque Esdras in Judaeos, qui alienigenas in matrimonium duxerant, constituerunt. Sed
page 140, image: ds0140primum non ita liquidum est inter dictum de uxoris defunctae sorore, quam de alienigenis: deinde recte observas ipse §. XVI capitis jam ante dicti, non statim irritum fieri, quod male ab initio contractum est; cum [note: 175] diversa sint, prohibere, atque irritum quid facere. Ego tamen vereor, ne is, qui matrimonio isti infelici sese implicuit, periculi, quod imminere sibi misero videt, metu, Pontificis Romani dispensationem, quam vocant. hic requirat. Qua occasione quarto ex te quaero, an putes eum, qui Pontificis Romani jugum semel abjecerit, salva animi conscientia, ut in republica salvus subsistat, legis aut consuetudinis humanae laxationem ab illo petere posse? nifecerit, in periculo erit et matrimonii contractihonor, et illius fortuna: si fecerit, videbitur potestatem ejus, quem fortassis pro Antichristo habet, denuo adorare, atque eo nomine pessime apud omnes, qui Pontificis imperium repulerunt, audiet. Sed nimis jamdudum molestus tibi sum tot quaestionum nodis, eoque nec petere a te audeo, ut ad omnes aeque respondeas, aut ita respondeas, ut et simul sententiae tua; rationes in medium afferas: video enim id gravius occupationibus tuis futurum, quibus tanquam in publicum bonum semper intentis non lubenter privata curiositate obstrepo. Interim hoc mihi fortassis dabis, ut innuas breviter tuam de singulis sententiam; cujus ego caussam aliunde deinceps conquiram, modo auctoritatis tuae pondere judicii mei lanx interea firmetur. [note: Parum abest, quin specimen probabilitatis illius, a Patribus S. J. tam studiose pictae et commendatae, Ruarum heic dedisse, moneam. Sed datum sorte aliquid est amori, et ut blandimentis eliceret responsionem, a linea veritatis inquirendae genuina, paullo longius deflexum. Nobis, quibus artibus Ruarus animos etiam summorum virorum, tantoque magis rudiorum hominum, capere sibique devincire calluerit, hinc didicisse satis est.] Sed ut et hoc nimium sit, illud saltem a te impetrem sine, ut nemea haec importunitas alieniorem te mihi fecerit; nam ad illam me impulit, tum fervens in me aliquid semper discendi studium, tum [note: 176] quod me nemo te melius docere possit. Vale, Vir Amplissime, et publico bono diusuperstes age. Dab. Gedani prid. eid. Aug. MDCXXXIII.
XXXIV. HVGO GROTIVS M. RVARO.
FVnestis literis, Ruare doctissime, funestas literas reddo, tristem mihi nuncium de morte Crellii, tristi et tibi nuncio de morte Leonardi van Sorgen, [note: Mercatoris in Belgio et forte Amstelodamensis, Remonstrantium placitis addicti, fratris Nicolai von Sorgen, ad quem tres litterae extant, Car. Niellii n. 626. 627. et 629. gallice scriptae, in epist. Remonstrantium, in quarum prima hujus quoque Leonhardi, tanquam litteras fratrum benigne curantis, fit mentio. conf. Ep. 36.] dolens cum dolente commutaturus. Patiamur
page 141, image: ds0141Dei arbitria, et quid Christianos deceat vel a Cleanthe discamus, cujus Graecos jambos Latinos sic fecit Seneca, [note: Cujus videri potest, si placet, Epist. 107.]
Duc me, Parens celsique dominator poli,
Quocunque placuit: nulla parendi mora est:
Assum impiger. Fac nolle: comitabor gemens,
Malusque patiar, quod pati licuit bono.Jacturam, quam in Crellio fecimus, postuma scripta, quantum spe auguror, [note: Nec vana illa spes fuit; plurima enim post fata Crellii prodiere, quae in Bibl. Frr. Polonorum habentur, praecipue Exegetica, eademque partim in calamum dictata, olim dum viveret, partim calamo ab auditoribus ex ore disserentis excepra: ut reliqua omittamus a Sandio enumerata.] solabuntur. Pro literis transmissis gratias habeo: illas ad Crellium, si tanti putas, et resignare, et tibi habere potes. Sunt de loco illo [gap: Greek word(s)] , [note: Vnius mulieris.] sed pendent a prioribus literis, [note: Quae litterae priores, de eodem argumento agentes, reperiuntur impressae in Epist. Remonstrant. n. 511. edit. med.] quas Amstelodamo ad virum illum eruditissimum miseram. Bene tibi processit conjectura de viro nobili, [note: Poemero, de quo Epist. 31. et 32.] quem mihi commendaveras: nam emersit iterum, et literas illas in Galliam, quod gaudeo, secum tulit. Noli dubitare, quin semper in potissimo ordine amicorum habiturus eos [note: 177] sim, quos tibi probari intellexero. De Arriani loco confirmat me judicium tuum. Cur de Judaeis agens baptismum potius, quam circumcisionem attulerit, causam veram utramque attigisti: nam circumcisio domi [note: Probarem et ipse hanc conjecturam, cum sit inter Judaeos statutum omnium consensu firmatum, non nisi in flumine, vel viva certe aqua, nequaquam vero in stagnante, baptismum illum proselytorum fieri debere, dummodo de his novis advenis adultisque l. c. sermo esset.] peragi poterat: baptismus in fluminibus administrabatur, ut et apud Christianos etiam Justini aevo. [note: Verba Justini sunt in Apolog. II. f. m. 93. E. ed. Colon. [gap: Greek word(s)] , hic deducuntur initiandi Christianae Ecclesiae, ubi aqua est. Quae videntur utique de flumine potissimum intelligi; sed alia tamen receptacula aquarum non excluduntur, qualia Judaei et Christiani olim habebant, et illi hodieque domi suae habent, Mikvaoth dicta.] Tum quod notasti AEgyptiorum quosdam circumcisos, id Herodoto attestatur Philo [gap: Greek word(s)] , [note: De circumcisione.] Josephus, Strabo, Clemens Alexandrinus, Celsus, Origenes, Epiphanius, etiam Magistri Hebraei, et ex eis Hieronymus
page 142, image: ds0142ad Jerem. IX, 26. qui ajunt Josephi exemplo [note: Illud certe (coll. Psalm. CV, 22.) verisimilius est, quam ritum hunc ante Abrahamum jam fuisse AEgyptiis, aliisque populis, usu receptum, a quibus, quod Herodotus, homo inprimis mendax, affirmavit, acceperint, DEO eum Ecclesiae suae accommodante, Judaei. Jeremiae certe tempore AEgyptios adhuc inter praeputiatos c. IX, 25. numerari, quando de promiscua multitudine setmo est, luculenter constat.] introductum morem. Syros apud Herodotum puto esse Judaeos ipsos, quorum sedes Syria Palaestina. Colchi [gap: Greek word(s)] [note: Ex dispersione.] decem tribuum, AEthiopes ex Abrahami et Cethurae liberis videntur traxisse hunc ritum: nam de Idumaeis et Ismaelitis aperta ratio est. Venio ad quaestiones tuas, sed ut tecum quaesiturus, et hoc orans, ut, si quid meis habes rectius, mihi impartias: Lege Mosis permitti, ut uxoris mortuae soror ducatur, recte a te colligi puto, tum ex natura legum prohibentium, quae suis se finibus tenent, neque extendi se incerta argumentatione patiuntur, tum eo argumento, quod in legum interpretatione validissimum ex contrario ducitur. Qui enim vivae superinduci sororem vetuit, et quidem ad evitandum aemulatum inter adeo propinquas acriorem, mortuae substitui sororem permisisse censendus [note: Si quidem, quod nobis etiam videtur probabilius, verba ea sint ad restringendum et limitandum certo casu, certisque circumstantiis, adjecta. Id enim, quicquid sit de afflictione aerumnaque alteti sororum hinc creanda, vita superstitis expresse definita, quae ad exaggerationem nihil confert, exposcit. Si qui tamen sint, qui multi sunt, quibus rationes potius redditas esse, quam limites his verbis positos placet, difficilior est regulae et observationis a Grotio propositae applicatio.] est. Memini me [note: 178] ad oram libri mei, quem nunc penes me non habeo, annotasse variantes [note: Non variant Hebraeorum sententiae, nisi quod Rabbanitae conjugium cum sorore uxoris, adhuc vivae et forte etiam repudiatae, improbant, cum mortuae probant; Karaei autem non item: tametsi alias polygyniam, quod nonnulli falso affirmant, haud damnent.] super hacre juris prudentum Hebraeorum sententias: sed qui vetant, more, eoque non generaliter recepto, nituntur. Maimonidae quae sententia fuerit, scire non possumus, nisi consulto Arabico codice: nam Hebraea versio, ut jam de Latina nihil dicam, alicubi [note: Adulterata est.] [gap: Greek word(s)] . [note: Nimis audacter. Tanta enim conscripta est Hebraica illa a R. Samuel Tibbonide et adornata versio, cura, ut ab ipso quoque Maimonide, cum quo ea ex Palaestina ad perlustrandum, antequam publicaretur, communicata fuit, approbata sit. Latina autem interpreratio tanta diligentia a Buxtorffio confecta est, ut, si cum Justinianea, aut quocunque demum auctore confecta vetustiori, Parisiis anno 1520. evulgata, conferatur, et ad ipsum quoque Hebr. exemplar revocetur, omne punctum ferre censeatur. Tantum abest, ut sive haec sive illa adulterata sit dicenda. Adhaec MSta, quae a S. R. Dn. Wolfio in Bibl. Hebr. Tom. I. atque III. enumerata sunt, multum discriminis haud exhibent. Probabilius ergo videtur Maimonid. in l. c More Nebhoch. sive generali ratione illa adducta exceptionem a regula, ipsi DEO probatam, excludere noluisse, sive, uti saepius consuevit, a caeterorum communi opinione Judaeorum discessisse: quem nemo tamen Rabbanitarum unquam secutus est.] Secundam quod attinet quaestionem, Christianus cum
page 143, image: ds0143civis sit, civiles etiam, leges, multoque magis eas, quae multarum gentium consensu receptae sunt, servare semper officii sui ducet. Itaque in veteribus Apologeticis videmus id palam praedicare Christianos, se secundum omnes leges, religionem non laedentes, vivere, sed ita ut probitate sua leges multum supergrederentur. Loquor de illis legibus, quae et causam aliquam habent probabilem, et intolerabiles non sunt: [note: Vt sunt conscientiae religioni, quales erant, quae de cultu Deorum commentitiorum praecipiebant, adversae.] quod ipsum [gap: Greek word(s)] [note: Accurate.] definiri non potest. Lex autem ista de non ducenda mortuae uxoris sorore laudabilis est, et stupris ex domestico convictu nascentibus spe matrimonii sublata occasiones praecidit. [note: Haec ratio harum legum, quam paulo obscurius proposuit Grotius in L. de Jure. B. et P. omnium optima est, caeterisque merito praefertur: quod peculiari Dissert. de genuinis Conjug. prohibitorum causis copiose demonstravimus.] Quare qui eam violat, et civilibus judiciis subjacet, et ecclesiae censuram juste patitur, quam [gap: Greek word(s)] [note: Apud extraneos.] infamat. Ad tertiam ut veniam, verum est, non omne, quod prohibetur, irritum censeri, et in conjugio cum Amoraeis vicinarumque gentium feminis spectatum a lege periculum, quod perpetuum est. An igitur irrita sint conjugia contra legem humanam facta, ex legum verbis sensuque colligendum [note: 179] est, [note: Immo potius ex ipsa Lege Mosaica et Lev. XX ubi quibusdam supplicium constitutum, aliis sterilitas et similes generales: quarum illa vix sine continuato conjugii usu animo concipi potest. Dignissima est, quae consulatur de Differentia Dispensationis et Tolerantiae b. J. G. Baieri Sen. Dissertatio, rem omnem radiis paene dixerim solis descriptam definitamque sistens.] aut si leges scriptae non exstant, ex eo, quod saepe judicatum est, [note: Observantiam vulgo vocant; quae tamen vix aliter, quam de gradibus humano et Canonico, aut rectius Ecclesiastico jure forte prohibitis intelligenda est, si pro norma quadam haberi debeat. Ad singularum vero Ecclesiarum statuta heic respiciendum esse, nemo est, qui nesciat, inter eos videlicet, qui Papatui valedixerunt.] maxime circa eos, qui Pontificis Romani auctoritatem defugiunt. Illud video, multarum gentium leges imitari Romanum jus, quo conjugia talia non prohibentur tantum fieri, sed et irrita pronunciantur, et dissolvi jubentur: neque ego dubito, quin societati civili, aut ejus praesidibus potestas haec competat, utilitatis alicujus
page 144, image: ds0144publicae causa vim adimendi nondum natis contractibus. Postrema erat quaestio de petenda matrimonii talis indulgentia a Romano Pontifice, quod recte dicis non convenire illis, qui discidium a Pontifice fecerunt. Sed monendum te censui, in Gallia Reformatis prohibitorum matrimoniorum gratiam ab ipso Rege fieri, [note: Eamque in rem extat rarum non minus quam praeclarum opus cordati illius Sorbonae Paris. Theologi Jo. Launoji, cujus tit. est: De Regia in matrimonium potestate, forma, quae 4ta dicitur, et anno 674. impressum. Cui additus Domnici Galesii Ecclesiasticae in matrimonia potestatis (sic enim is liber inscriptus est) Erratorum Index locupletis sinius, anno 1677. evulgatus.] cujus rei aliquot mihi exempla sunt cognita. Id si imitari velint Rex et senatus vester, quid obstet, non video. Ipsorum erit prudentiae judicare, an in hac facti specie causa aliqua insit rarior, ob quam aequitas ferat discedi [gap: Greek word(s)] . [note: A summo rigore.] Haec sunt, quae lectis statim literis tuis in mentem venerunt, si quid percoctius subierit, ejus quoque te participem faciam, hac lege, ut tua quoque cogitata me non celes. Vale, Vir multis nomimibus suspiciende. Hamburgixx Augusti novi Cal. anni CICICCXXXIII.
XXXV. HVGO GROTIVS JOHANNI CRELLIO. [note: 180] [note: Non alia est, nili haec ipsa epistola, quam resignandam, quia mortuus interea, dum mitteretur, Crellius fuerat, permisit Grotius Ruaro. Quae sine dubio visa est filiis Ruari anteponenda caeteris, ne periret.]
MAgna est tua humanitas, Vir eruditissime, qui pro officio et exiguo et vulgari tam liberaliter gratias agis, hoc ipso dignissmus, cui majora et a majoribus praestentur. Tecum sentio, verba Apostoli [note: Disputatum enim erat inter Crellium et Grotium de verbis epist. 1 Tim. III, 2. ubi Episcopo seu Presbytero (coll. Tit. I, 5. sq.) inter alia convenire scripserat, ut sit unius uxoris maritus: Quae verba, cum non de simultanea, ut vocant, sed successiva polygamia inter pretentur, non nulli, et potissimum quidem Graeci, ipseque adeo Crellius eam interpretationem partim ex cap. V, 9. partim ex insolito more, quo una femina plures maritos haberet in conjugio, stabilire conaretur, dubiaque Grotio moveret; recte in hac et altera priori epistola demonstravit, non inusitatam illam feminarum quoque fuisse tum temporis polyandriam, atque parum proinde ad causam, Graecorum juvandam illam objectionem facere. Quas observationes Grotianas perfacile augere liceret, si spatii et instituti ratio nos id permitteret. Etenim non tantum inter Graecos et Romanos hujus defertionis maritorum, aliisque viris nubentium feminarum exempla plurima praesto sunt a nobis annotata, sed etiam inter haec quaedam occurrunt, ubi libello etiam repudii dato ab uxoribus mariti dimissi sunt: cujusmodi cum primis celebre est Salomes, Herodis M. sororis, apud Josephum memoratum, et feminae illius, cujus Justinus Martyr in Apolog. I. f. m. 42. med. meminit, utpote qui eam marito non solum libellum repudii misisse ( [gap: Greek word(s)] ) ait, sed etiam inter Romanos illud usu receptum fuisse, verbis: [gap: Greek word(s)] , inquit; ut alia omittamus. Neque enim haec in praesenti adduxissemus, nisi b. Hedingerus in Not. ad 1 Tim. III, 2. idem dubium, quod Crellius olim moverat Grotio, denuo inculcasset, et serio caussam Graecorum egisset; quod tamen ex prava illa feminini quoque sexus consuetudine perfacile solvi atque discuti potest.]
page 145, image: ds0145non, ut Scaliger existimasse videtur, pugnare cum eo sensu, qui et veterum multis, et apud vos, ut scribis, eruditis placuit. Nam et [gap: Greek word(s)] [note: Trium virorum.] Lycophroni Helena mortuo Theseo, et bivira Afranio, quae nupsit iterum, sicut quae uno matrimonio se continuit univira Tertulliano. Obstare videtur maxime, quod dura satis haec lex videtur in presbyteros, qui non omnes senes, ut Timothei patet exemplo, magisque in diaconos, qui ferme juvenes legebantur, ut aetate procedente in majorem gradum procederent; et quod in caeteris, quae exiguntur, nihil sit, quod non et Christianis omnibus conveniat; nisi quod credibile est, ad regimen et munera Ecclesiae admotos, qui nihil unquam commisissent, quo ecclesia posset offendi. Hanc sententiam si sequamur, unius mulieris vir erit quidem maritus unius suae conjugis, sed ex rei consequentia, non ex vocis vi. Oppositum enim est, non vir multarum uxorum, quales tunc in Graecanica Asia et Creta repertos [note: 181] non puto, nisi Judaeos forte, sed vir multarum mulierum, sicut Caesar omnium mulierum vir dicebatur. Talis autem est non is modo, qui viventem uxorem alia mutat, sed et qui unius uxoris suae concubitu contentus non est: quod viris perillorum temporum ac locorum leges impune cedebat, ut et ipsae leges nos docent, et nobis apud Gellium Catonis Censorii sermo. Contra vero multivira [note: Dubito, utrum univita et multivira mulier alia sit, quam quae post maritum defunctum ad nova vota semel iterumque transiret. Ita certe illa vocabula Tertullinnus et Minutius Felix usurpant; quos tamen et priorem horum cumprimis in Libro de Monogamia, atque caeteris ad rem conjugalem pertinentibus opusculis contra conjugium, post mariti aut uxoris etiam fata iterandum, acriter pugnasse, satis superque constat.] mulier erit, non quae adulterio se polluit, quod legibus vindicari solebat, ac proinde ecclesiastica cautione non egebat, sed quae desultoriis [note: Nescio, quae desultoria conjugia vocet Grotius. Etenim si successiva intelligat, ea viduis Ebraeorum non fuisse prohibita, notum est. Si vero marito superstite superinductus novus conjux non videtur adscisci potuisse inter Judaeos, fallitur. Etenim non solum Salomes exemplo contrarium ante demonstravimus, et, mores corruptos praevaluisse legibus, observavimus, sed etiam e multis Talmudistarum locis, fuisse casus, ubi a marito libellum repudii uxor extorquere poterat, facile, si opus esset, demonstrari posset.] matrimoniis
page 146, image: ds0146conditiones mutasset: quod cum matronis Hebraeis lex sua non indulgeret, et Graecae et Romanae leges suis feminis concedebant. Id si recipimus, poterit [gap: Greek word(s)] [note: Sobrius, prudens.] intelligi, qui in vultu, habitu, gestu, sermone, dignam Christiano gravitatem servat: [gap: Greek word(s)] [note: Continens.] vero, qui rebus omnibus aliquid in se delectationis aut remissionis habentibus utitur modo restrictiore. Sed de his aliisque rebus quid tu pro summa tua diligentia notaturus sis, avide exspectabo. Ego si quid possim contribuere ad labores tuos, facerem id animo promtissimo: sed et quam multa mihi ad eam rem semper defuerint, facile intelligo, et nunc nondum constituto, ubi larem figere debeam, vivo desertus a libris, quorum in vicem non usque quaque succedit memoria. Tibi pro iis, quae mihi optas, gratias habeo maximas: tibique vicissim opto, quod maximum puto, ut isto otio, nemine interpellante, tibi feliciter, [note: 182] aliis utiliter fruaris. Vale, Vir multis nominibus colende. Hamburgi 11 Julii novi Kalendarii, anni CICICCXXXIII.
XXXVI. M. RVARVS HVGONI GROTIO.
DIuturnioris mei silentii caussam quidem haud unam allegare possim: at illa praecipuae est, quam tu, Vir Amplissime, fortasse miraberis, et cum venia tamen, ut spero, accipies. Ego istuc aetatis amori operam dare coepi, et post anxiam tot annorum deliberationem, uxorem tandem duxi. [note: Quae, qualis fuerit, ut scias B. L. conf. Cent. II. epist. 48. et 69.] Nondum autem oblitum te credo, quantae soleant esse distractiones novorum procorum, sponsorum, novorum denique maritorum: quae me omnes intra hoc tempus exercuerunt, praeter operas consuetas aut ex obliquo illatas. Nunc redeo tandem ad scribendi officium; in quo si quid fortassis negligentia mea deliquit, quod non possum penitus negare, sat magnam hanc poenam illius pendo, quod tuis interea literis caruerim, exquibus semper doctior evado. Obitum integerrimi spectatissimique viri Leonardi Sorgii [note: De quo supra epist. 34. Quam si cum hac Ruariana contendas, planissime erit, hunc Sorgium in mercatoribus censendum esse, qui litteris hinc inde e Belgio, atque rursus in Belgium curandis operam his hominibus commodaverat suam, ac de reliquo et ipse Remonstrantium a partibus, quod ad dogmata approbanda, stererat. Vtrum frater fuerit celeberrimi JCti Nicolai von Zorgen, summi Joannis Vytenbogardi amici, cujus filiam Elisabetham in matrimonio habuit Philippus a Limborg, mature tamen, postquam filiam enixa erat, defunctam, supra disquisivimus.] vehementer doleo, cum alias ob caussas, tum quod amicum amiserim
page 147, image: ds0147in praestandis quibusdam officiis mihi necessariis semper facilem: cui quem istic jam substituam, vix habeo.
Intelligo praeter duos illos, quos tibi commendaveram amicos, Italum Germanumque, et Polonum quendam equitem familiarem [note: 183] meum tibi adfuisse: qui quanquam nullas a me literas exhiberet, amicitiae tamen meae obtentu accessum ad te facilem habuerit, comiterque habitus, et cum consilio, quod ipse sibi salutare fuisse gloriatur, a te sit dimissus: eo ergo nomine gratias tibi ago atque habeo. De baptismo Judaeorum, cujus primam mentionem colloquio tuo debeo, deprehendi tandem aliquot loca ex Thalmude [note: Non negatur, Ruare, a quoquam, et palam est, nominatim in Gemara multa de Baptisino proselytorum eoque vetustissimo tradi, et audacter satis asseveranterque affirmari. Enim vero, utrum fides sit habenda Talmudistis, Gemaristis praesertim, in Mischnam commentatoribus, et recentioribus illud [gap: Greek word(s)] mihi videtur dignum, de quo disquiratur. Quis enim neget, ad antiquissimos natales haec a Judaeis nugacissimis revocari, quos totum illud traditionum suarum chaos Mosi acceptum serre, et jam Christi aetate tulisse sine fronte, satis bene constat; neque tamen quisquam est, nisi qui ex eadem officina prodierit, qui affirmantibus isthaec credat. Nos altum scriptorum vetustiorum silentium, quibus occasio saepenumero haecce commemorandi data fuerat, opponimus, atque aliunde hujus ritus originem ex Pseudapostolorum videlicet cum Judaeis collusione, deduximus, quae repetere h. l. nihil attinet.] a viris eruditis allegata. Johannes Cochus in annotationibus, seu potius in earum spioilegio super caput secundum Maccoth citat ex Aboda sara fol. lix. p. 1. haec verba: [gap: Hebrew words] In aeternum non est proselytus, dum circumcidatur, et baptisetur: nam donec baptisatus non est, gentilis est. Duo alia loca ex Jebammoth fol. LXVI, LXVII, et ex Barachoth fol. XLVII. affert Christianus Gerson in Thalmude suo Judaico; quae quia prolixiora sunt et Germanica tantum lingua ab illo exprimuntur, non exscribo. Ex eodem Gersone disco, Thalmudem hunc ritum pro antiquissimo habere: utpote qui in Sota fol. XII. et in Megilla fol. XIII. lotionem filiae Pharaonis in flumine, de qua Exod. II. hoc fine susceptam (quanquam id sane ridicule) interpretur, ut per baptismum Israelitarum religioni initiaretur. Crediderim tamen, saltem Servatoris nostri aevo, postquam tam multi baptismi vel ad superstitionem usque invaluerant, Judaeis hanc gentium externarum initiationem ad Sacrorum Judaicorum communionem in [note: 184] usu fuisse. [note: Nusquam is commemoratus est a quoquam; neque etiam, si jam ante usitatus fuisset, missi ad Joh. Baptistam legati Hierosolymitani, de Baptismo, tanquam Prophetae aut Messiae nobilioris officii parte reservata in posterum tempus eum compellassent, sed de circumstantiis potius exquirendis soliciti fuissent; et quod non proselytis duntaxat, sed promiscue Judaeis conferat, vituperassent.] Nec vana, ut opinor, est conjectura, quod, quemadmodum
page 148, image: ds0148Servator noster in institutione solenni [note: Eucharistiae, Coenae sacrae.] [gap: Greek word(s)] [note: Neque haec, quae de occasione, ex postcoenio sumta, videtur subinnuere Ruarus, satis certa sunt, et multi ea quoque additamenta inter recentiora instituta recensent: quos inter et ipse, nisi fallor, numeratur Buxtorfflus [gap: Greek word(s)] .] ritum Judaeis usitatum, quamvis Lege non praeceptum, imitatus est, prout inter alios Beza ex Paulo Burgensi, Tremellio atque Scaligero annotavit, ita et Johannes Baptista primum, et deinde Christi discipuli, seu potius Christus ipse, sine cujus voluntate illi sine dubio nihil sunt ausi, hunc ritum, homines disciplinae suae de novo accedentes initiandi, ab exemplo Judaeorum, quanquam id sane instinctu divino, mutuati sint. Hoc si tanquam verum accipitur, concludere ulterius non inepte licebit, baptismum Christianorum non Judaeorum circumcisioni [note: Temere haec dicta esse, vel solus Apostolus Paullus Coloss. II, 11. seq. ostendit ad oculum.] proprie, sed potius eorundem baptismo successisse: atque ita collabetur argumentum, [note: Huccine ergo tendebat haec Disputatio, quae primo obtutu videri poterat mere Philologica?] quod a circum cisione infantium inter Judaeos ad eorundem baptismum apud Christianos vulgo trahi, tamque acriter urgeri solet. Scrutatus sum curiose, an Judaei ex sua gente natis, quoties religioni initiantur, baptismi legem imponant. Et invenio in Buxtorfii Synagoga Judaica, infantes Judaeorum, non quidem circumcisos, ut in gentibus ad Judaismum conversis fieri solet, sed circumcidendos, lavari diligenter solere. Sed, ni fallor, haec lotio non est illis pars initiationis, sed praeparatio [note: Non religiosa, sed physica ea est, fordibus corporis abluendis destinata, nec Judaeis propria.] initiandi, qui cum sordibus ad vitam tam sacrosanctam admitti non debet. Quorsum haec tam solicite quaeram, caussam facile intelligis. Ad aetatem baptismi [note: 185] Judaici nonnihil facit, quod Arrianus mentionem illius ex interpretatione tua faciens, non procul ab aevo Servatoris nostri, sub Hadriano et Marco et Antonino Imperatoribus vixerit, [note: Multo vero validior esset illa probatio, si verba ex Epicteti ore repetita, quae jam medio Sec. I. usitata fuerint, edocerent. Sed quae dubia obstent, etiamsi ad hanc quoque aetatem referas, jam ante monuimus.] si modo commentator Epicteti, quem habemus, is est, quem Suidas [gap: Greek word(s)] [note: Epicteteum aut Epicteti sectatorem philosophum.]
page 149, image: ds0149appellat. De solutione quaestionum, quas tibi nexueram, plurimum tibi debeo. Ego judicio tuo, quod magni semper feci, in caeteris quidem omnibus facile acquiesco: hoc unum tantum non nisi cum distinctione quadam accipere possum, quod existimas matrimonia, utut jure divino per se licita, si tamen contra legem humanam contrahantur, hominum arbitrio irrita fieri posse. Mihi enim videtur in contractibus mere humanis id quidem potestati magistratuum licere, ut (quod tu allegas) iis nondum natis utilitatis publicae caussa vim omnem adimant: at matrimonium non humano tantum jure, sed et divino nititur. Itaque (quod pace tua dictum sit) existimaverim, si matrimonia contra legem humanam contrahantur, contrahentes quidem pri vilegiis a civili potestate dependentibus privari, imo et poenis utilitatis publicae caussa prudenter constitutis subjici posse! ipsum tamen matrimonii vinculum, [note: Erunt fortassis, qui reliquias ex Papatu, in causis matrimonii, haec quoque redolere existiment. Nos manum de tabula. Etenim eorum conatus, qui matrimonii, quanta quanta est, intemeratam societatem ex solius civitatis commodis et voluntate principum aestimant, non probamus; sed divina hic potius jura consideranda censemus, et statum hunc praecipue ut Ecclesiasticum considerandum esse, certo scimus.] quo minus rescindatur, obstare puto Jegem sacram, quae vetat, ne, quae Deus conjunxit, homo separet. Exemplum aliud est in matrimoniis contra parentum voluntatem a liberis nonnunquam initis, quae quidem legibus Christianorum principum [note: 186] rerumque publicarum vulgo prohiberi solent: consummata tamen non rescinduntur; [note: Immo vero et rescinduntur haud raro, si parentes et summae quoque potestates [gap: Greek word(s)] praeferant aequitati. Nec immerito, si praesertim delinquentibus jam praedictum sit, cave! Quam etiam ob rem multis in locis publice, quid in his casibus lege constitutum sit, quotannis praelegi ex ambone solet.] sed poenarum summa est, ut liceat hos tales legum patriaeque potestatis contemptores parentibus exhaeredes facere. Discrimen matrimonii aliorumque contractuum hinc quoque animadvertere licet, quod alii contractus, quemadmodum consensu mutuo coeunt, ita et partium consensu dissolvuntur: at non item matrimonia, ne si pars quidem utraque velit. Hujus discriminis. obser vationi non inepte quis fortassis addat, nihilo plus magistratui in res sibi subditorum licere, quam iisdem in eas licuit, antequam magistratui jus in se suum sive expresso sive tacito consensu resignarent. Haec quidem adhuc ita mihi videntur: quae tamen contra meliora docentem obstinate non defendam. De fortunae tuae mutatione nihil adhuc audio, nisi quod nuper quidam mihi persuadere voluit, te Caesareanarum
page 150, image: ds0150copiarum Imperatori Fridlandiae [note: Wallensteinio, nuper admodum hos titulos et provinciam adepto, ad cujus mores et asperitatem nemini etiamnum incogrnitam et in proverbium transductam Ruarus procul dubio, quando famae huic se credere vix posse ait, respicit.] duci operam tuam ad historiam scribendam addixisse: quodeo minus illi credidi, quod existimem, res illius gestas, cujus favori stylum tuum submitteres, multas tibi fortassis non probari. Nomen tuum in aula Regis nostri inclaruit, adeoque gratiosum est, ut Rex legato suo Savazio in Belgium Britanniamque tendenti injunxerit, ut consilium rei bene gerendae a te [note: Haud dissimilia Vossius Epist. Tom. I. epist. 208. Aliquid hic cognovi de Colloquio tuo cum Serenissimo Daniae Rege. Aliunde etiam percepi, ut Rex Poloniae de Te cogitet.] peteret: quod ille tamen nescio qua de caussa neglexit, quemadmodum ex illo ipso habeo, qui legato a secretis in itinere fuerat. Novi [note: 187] quosdam id agere, ut salario regio te in hanc urbem invitent, quod an apud Regem successurum sit, non dum habeo dicere: fortassis tamen illi paulo fortius rem urgerent, si non spernere te conditionem illis constaret. De Assuero Matthisio [note: Exule Arminiano in provincia Transisulana Campensis quondam Eccl. Ministro: cujus ut alibi in Historia Arminianorum saepius, ita quoque et praecipue inter caetera Remonstrantium capita, per apparitores extra foederatas Provincias earumque ditionem educenda eductaque, in Decreto Dordracenae Synodi, d. V. Julii anno 1619. praelecto ac promulgato, nominatim fit mentio.] lubens resciscerem, an domicilium Hamburgi fixerit, (nam uxorem illic eum duxisse inaudivi) itemque an Bernhardus Dwinglo [note: Fortunae ejusdem, qua et Matthisius usus erat, hic fuerat socius ejusdemque doctrinae confessor l. c. similiter commemoratus et emigrare jussus, antehac vero Leydensis Eccl. Pastor. Tanto vero magis spe omni in patriam redeundi destitutus, quod conjurationis illius Slatianae cum Geisterano et Velsio particeps crederetur fuisse.] Tychopolim adhuc incolat, quam se derelicturum ante annum minabatur. De Anglia paullatim gliscit rumor, proceres nonnullos, qui ad Ecclesiae gubernaculum sedent, [note: Episcopos indigitat iisdemque addictos, quorum adversus Presbyterianos, regimen in Ecclesia et Liturgiam cumprimis, multos, Pontificiis etiam probatos, sed Genevensibus eapropter exosos ritus, etsi de reliquo innoxios, complexam, hoc tempore post Jacobi I. conatus quondam moderatiores, Carolus I. jam propemodum obtrudere omnibus, Scotis non minus, quam Anglis, vehementer laborabat.] ad antiquatas Romanae Ecclesiae superstitiones non parum propendere: id an ita se plane habeat, an vero ex innovatis ceremoniis quibusdam [gap: Greek word(s)] [note: Indifferentibus.] temere arreptum, aut et ad conflandam Remonstrantium
page 151, image: ds0151[note: Quo jure, quave injuria haec tribuantur Episcoporum in Anglia ordini et partibus, non definiemus. Hoc certum est, a Dordracena Synodo abhorrere Ecclesiam Anglicanam, S. R. D. Lintrupium solide demonstrasse.] dogmatis illic invalescentibus invidiam confictum sit, tu credo me melius nosti: ego autem lubens ex te sciam. Sed jam dudum tibi fortassis prolixa scriptione molestus sum: itaque abrumpo telam, teque, Vir summe, salvere atque valere jubeo. Dab. Gedani, a. d. III. Cal. Januarii, anno aerae Christianae CICICCXXXIII.
XXXVII. HVGO GROTIVS M. RVARO.
LIteras tuas, doctissime Ruare, ut crebras amo, ita dilatas non queror. Etsi causam non afferres, commodum mihi tuum sufficeret, [note: 188] nunc causa, quam adfers, talis est, ut vel duro exactori purgare te possit. Ad alia antequam venio, Deum precor conjugii auctorem, tuas nuptias ut prosperet, perpetuaque concordia beet. In Leonardi Sorgii [note: Vid. de eo epist. 34.] morte quod fecisti damnum, utinam aut ego sarcire possem, aut qui nunc hic cum bene dotata uxore larem fixit, cujusque et aedibus et amicitia fruor, Matthisius; [note: Conf. Ep. praeced. 36.] qui te et salutat plurimum, et omnia offert quae suae sunt opis. Crellii postuma opera avide exspectabimus. Noli dubitare, quin in amicorum classe habiturus semper sim, et quidem interioris admissionis, non eos tantum, quos mihi epistolae tuae commendaverint, sed quoscunque tibi caros sciero: id enim mihi pro testimonio sufficiet. De baptismo Judaico quae scribis, vera sunt: et adjici potest ad ea, quae commemoras, loca, illud ex Scholiaste Juvenalis vetere, et scriptoribus uso, qui proxime Juvenalis saecula fuere. Ad illum versum
Quaesitum ad fontes [note: Mirum est, hoc loco tanquam testimonio, quo baptismus Proselytorum Judaicus probari queat, uti voluisse Grotium, cum tamen, eum, de lotione communi omnibus Judaeis viris feminisque, si quid impuritatis contraxissent, agere palam sit. Vnde et Scholiastis Christiani haud dubic vox, baptizantur, non aliter, quam de lotione per submersionem vulgarem et quotidianam, nequaquam vero sensu, quem vocant initiationis, et quasi sacramentali, est acciplenda.] solos deducere verpos,
sic ille ait: ubi baptizantur. Quod quanquam ad rectam versus illius expositionem non pertinet: culpat enim Juvenalis [gap: Greek word(s)] , [note: Insociabilitatem Judaeorum.] qui ne communia quidem humanitatis officia, qualia sunt erranti viam, sitienti fontem monstrare, praestarent [gap: Greek word(s)] [note: Alienigenis.]
page 152, image: ds0152testimonium tamen praebet mori [gap: Greek word(s)] , [note: Judaeorum more viventium.] in oculos Romanorum quoque incurrenti. Quantum ex libris, quos ad manum non habeo, cognoscere potui, sic res se habet. Quo tempore lex per [note: 189] Mosem data est, multi adhuc populi, quanquam sub diversis ritibus, perstabant in cultu unius Dei, et honestis moribus, quos Deus aut per sensum communem, aut per oracula Adamo Noaeque data, humano generi praescripserat. Ex illis si qui vellent cum Hebraeis habitare, licebat id per legem, neque institutis Hebraicis, nisi in quibus ob publicae [gap: Greek word(s)] [note: Boni ordinis ac decoris.] faciem sejungi ab aliis commode non poterant, [note: Sine dubio ad observationem praeceptorum, quae vulgo Noachica dici solent, haec respiciunt. De quibus quid disputetur, cum sit notissimum ex Seldeno, Frischmutho, aliisque recentioribus, et negantibus et affirmantibus, sed facile, si res a nominibus accurate discernas, conciliandis, nihil addimus.] tenebantur, ut videre est tum alibi, tum Levit. XXII, 25. et Levit. XXV, 47. ubi Chaldaeus [gap: Hebrew words] interpretatur incolam incircumcisum. [note: Quae distinctio inter Judaeos tam trita est, ut hos, quando de Ecclesia et gente sua in Palaestina praesertim habitante loquuntur, nihil frequentius, quam Israelitas nativos, cujusmodi praerogativam et Paullus sibi Phil. III, 5. tribuit, praeferendos, et Proselytos, at receptos sub alas DEI Israelis, et justitiae hinc [gap: Greek word(s)] dictos, eosdemque a Proselytis portae discernendos, tanquam minoris dignitatis, audias identidem crepare. Sic tamen hos ab istis operose solent sejungere, ut modestiores neque posterioribus omnem salutis aeternae spem denegent.] Si quos tamen populos ab Abrahamo ortos constaret, puta Ismaelis, Cethurae, Esavi posteros, his jus incolatus non dabatur, nisi impleta et circumcisionis lege, quippe ad ipsos non minus, quam ad Israelis posteros pertinente. Quod dixi de duratione [gap: Greek word(s)] [note: Vnius DEI cultus.] ex historia de Abimelecho, Melchisedeco, Jethrone [note: Non male de his, ab aditu salutis forte non exclusis, optima quaeque sperat Grotius, sed quando Messiae jam Patriarchis primis promissi, doctrinaeque de eo, utcunque, ad tempus conservatae, non meminit, largiori paullo hypothesi nititur, ac si unius DEI cultus suffecisset.] apparet. Paulatim, tum quod Deus curam suam ferme ad unum populum retraherer, tum quod ejecti ab Hebraeis populi late spargerent superstitionis et morum illaudabilium contagia, factum est, ut nulli essent populi defectionis immunes. Itaque ex eo tempore [note: Ita Hebraei quidem confidenter affirmant; sed eo more, qui jactantiam Pharisaicam satis prodit.] a sapientibus Hebraeis institutum est, ne qui ad jus incolatus admitterentur, nisi qui solenni mersatione professi essent, se primum cultum vitamque [gap: Greek word(s)] [note: Exlegem.] exuere, praevia circumcisione, si de Abrahami essent genere, sine ea, si aliunde
page 153, image: ds0153orti. Si qui praeterea vellent totam Mosis legem sibi imponere, [note: 190] de eo fiebat testatio; et sic in numerum non incolarum, sed civium recipiebantur, honorumque erant participes, nisi ex illis essent gentibus, quas lex speciali de causa exceperat. Gravis autem causa fuit, cur etiam circumcisis injungeretur altera baptismi professio, quia gentes aliquot circum cisae [note: At vero et his injuncta dicitur a Judaeis, si in Eccl. Ebraeorum transire vellent, vulneratio genitalium, ea ex parte, qua fiebat alias circumcisio, ut eliceretur die octavo sanguis foederis, ex quo proselytus factus erat. Ac proinde neque his opus erat, ut applicaretur baptismus aliquis, veluti Sacramentalis. Ne quid dicam de sacrificio, quo oblato priora delicta eluerentur et expiarentur omnia. Non ausim quidem inficiari, ablutos quoque fuisse olim proselytos, sed vulgarem lotionem, uti in quolibet impuritatis actu necesse crat, ad haec suffecisse arbitror: Quae sine dubio etiam caussa fuit, cur ejus scriptores antiqui Judaici nusquam meminere, utpote quam, tanquam notam, et rem minus solennem, dignam commemoratu haud quaquam habuere.] ad falsos deos jam defecerant. Est autem ferme apud populos omnes [note: Est sane per [gap: Greek word(s)] recepta, pluribus idque testimoniis Lomeierus de Lustrationibus gentilium confirmavit; sed vulgarem etiam et saepenumero, dum viverent, repetitam illam fuisse mersationem, idem ostendit: talem nimirum, quam et Judaei nativi frequentarent creberrime.] receptum, ut emendatio vitae signo conspicuo ablutionis, et ubi magna esset mutatio, mersationis exprimeretur. Vetus Scholiastes Horatii ad illud Epistolae primae: Ter puro lecto: ter, ait, mergunt, qui se expiant. Hinc baptae apud Graecos. Isidos quoque et Mithrae sacris, Tertulliano docente, eo qui de baptismo est libro, per lavacrum initiabantur. Ejusdem Tertulliani est eodem libro: Certe ludis Apollinaribus, et Pelusiis tinguntur, idque se in regenerationem et impunitatem perjuriorum suorum agere praesumunt. Hunc ergo communem gentibus intellectum secuti Hebraei, non immerito commaculatis vita impura tinctionem, id est, mersationem injunxere. Ac propterea cum Johannes divino instinctu ipsos, quod hactenus factum non erat, Judaeos tingeret, facile intellectu omnibus fuit, [note: Qui factum autem, ut de hac circumstantia eum, cum quo expostulabant, non interrogarent, sed totum ritum tam solennem ad Prophetarum et inprimis Messiae praerogativas rejicerent?] significare eum, gentem Judaicam non minus impuram esse, quam essent [gap: Greek word(s)] , [note: Multorum deorum cultores.] ac proinde in illis quoque parem vitae mutationem, quae mersatione in dicari solebat, requiri. Ad vetus illud exemplum Apostoli a Christo jussi [gap: Greek word(s)] [note: Graecos.] mersarunt, Judaeos vero ad Johannis [note: 191] exemplum, utrosque in agnitionem peccatorum, non qualicunque spe remissionis, sed certa ejus fide, Dei summi parentis auctoritate, per
page 154, image: ds0154Filium publica, per Spiritum obsignanda. Nunc ad conjugalem quaestionem venio. Vetuit Christus matrimonia rata, id est secundum legem Mosis, aut aliorum populorum honestas ac probabiles leges inita dirimi, nisi ex gravissimis causis: qua in re omnium populorum bene moratorum leges sibi faventes habet: nam et quae leges divortia indulgent, optant tamen ac praeferunt indivulsam fidei conjugalis copulam. At, ne humanis legibus potestas hujus aut illius generis matrimonii adimi hominibus posset, qua potestate ad emta sequitur, ut conjugium nullum sit, sicut in contractibus aliis evenit, nusquam edixit: imo vero legum conditoribus non reliquit modo, sed et sanctionibus suis confirmavit, quam consensu gentium habebant in rebus ejusmodi [note: Ita est, si sint humana statuta. Neutiquam vero ad divina haec sunt porrigenda, quae, quia jam determinata leguntur a DEO, hominum potestatem, ut supra jam monuimus, excedunt.] potestatem. Quin et seposita consideratione ejus juris, quod aut ab initio, cum una viverent homines, commune humani generis in singulos habuit, aut quod postea dispersis gentibus in minoribus illis societatibus boni communis atque ordinis causa resedit, faciamus aliquem probabili de causa, quae Dei cultum, aut parentum reverentiam, aut meliorem sui custodiam attingeret, voto atque etiam jurejurandopalam se obstrinxisse, ne talem aut talem duceret, et videamus, an ratum futurum sit, cum aliqua talis impedimenti conscia matrimonium. [note: 192] Sunt sane, utais, populi, ubi rata habentur matrimonia liberûm, etiam intra annos XXV inita, sine parentum, proximorumve assensu: sed alibi aliter observatur, nec in Protestantium tantum terris, sed et in Gallia jam pridem, ubi ne rata aut licita essent id genus conjugia conventu ordinum Blesensi constitutum est, et, frementibus quanquam sacerdotibus, [note: Partim ob jurisdictionem spiritualem, quam sibi arrogant, atque h. m. in eam a politico magistratu contra jus et fas inviolari existimant, partim etiam propter hypothesin, qua consensum parentum a liberis in matrimoniis ineundis ad honestatem quidem requiri statuunt, sed valide etiam sine eo contrahi illa existimant, idque non tantum usu confirmant, sed etiam in ipso Conc. Trid. Sess. XXIV. Decret. de Reform. cap. I. solenni quodam decreto promulgarunt.] quotidie in summis Auditoriis, quae Parlamenta vocant, eum in modum judicatur. Sic et aliis in locis irrita habentur conjugia feminarum cum tutore tutorisve filio: et multa alia sunt ejusmodi constituta in Theodosii et Justiniani Codice, non sine Episcoporum consilio, antequam Ecclesia rem istam sui juris fecisset. In Basilii responsis invenio matrimonium a liberis factum invitis
page 155, image: ds0155parentibus ab Ecclesia habitum [gap: Greek word(s)] [note: Fornicationis.] loco. Quae cur cum Christi praeceptis pugnare non existimem, ex allato jam discrimine, quod est inter impedimentum a lege positum nondum contracto conjugio et inter rite contracti dissolutionem, puto posse intelligi. Res meas quod attinet, etiamnum [note: Haereo.] [gap: Greek word(s)] [note: Haec verba procul dubio, cui operam suam addicore debeat aulae, se nondum statuere potuisse, subindicant.] A Savazio si quisquam ad me venisset, ultro ad ipsum cucurrissem: nunc, quid intercesserit, suspicari forte possum, scire non possum. Rex vester si mea opera uti volet, ubi sciero quam ad rem, non longum sumam deliberandi spatium. Dwingloius manet in statione. [note: Si conjecturis uti licet, scholastica Tychopolitana seu Gluckstadiensi.] In Anglia is, qui Londinensis [note: Guilhelmus Laudus, nisi fallor, cujus de scriptis et fatis tristique tandem Presbyterianorum odio, ut fama ferebat, procurato vitae exitu, non est, cur h. l. quicquam annotemus, ne extra oleas vagemur.] fuerat episcopus, ad [gap: Greek word(s)] Cantuariensem evectus, [note: 193] summam in Regni Ecclesiaeque rebus auctoritatem obtinet, vir prudens, et ad antiquum Ecclesiae exemplar, quantum tempora ferunt, respiciens. [gap: Greek word(s)] [note: Indifferentium.] nihil ibi Romanorum rituum [note: Quae enim hoc tempore esse videbantur Presbyterianis, talia et Ecclesiae Anglicanae etiam obtrudi dicebantur, ea jam ante sub regina Elisabetha fuerant recepta atque confirmata. Cujusmodi praeter regimen Eccl. per Episcopos, musicae in templis usus, precationum certarum formulae, signum crucis in baptismo adhibendum, sponsores et patrini, impositio manuum, vestimmta item Eccl. Ministrorum candida, et alia id genus, erant, ex antiquissimis Ecclesiae purioris adhuc ritibus desumta, aut per se innoxia, et ad [gap: Greek word(s)] atque [gap: Greek word(s)] , quam nusquam Spiritus S. determinavit, sed cujusvis coetus hoc ipso libertati reliquit, pertinentia; antehac vero a Genevensi Ecclesia, ne vel mica fermenti, ut videbatur, Pontificii prorsus expurgata, quorum dum imitantur rigorem Presbyteriani, Puritani inde dicti sunt.] reducitur: sed quae publicis regni moribus recepta sunt, ea, ut ubique eandem habeant faciem, datur opera. Dogmata duriora, quae salutem hominum aut exitium clavis figunt adamantinis, [note: Doctrina videlicet, de absoluto Decreto, rerumque et actionum humanarum omnium, quae fiant, per decretum hujusmodi, intrinsecus animos determinans, insuperabili necessitate: quam qui tueantur, nemini incognitum est.] magis magisque ibi exolescunt, et paucos defensores inveniunt. Vale, Vir Clarissime, et, ubi res tuae id ferent, me ac Matthisium fac certiores de tua valetudine, deque tuis laboribus. Hamburgi XIV Januarii, CICICCXXXIV.
XXXVIII. H. GROTIVS [note: Superiori anno Francofurtum ad Moenum invitatus, et Legati Suecici dignitate per Comitem Oxenstiernium auctoritate regia ornatus, atque medio hoc anno 1634. Lutetiam Paris. missus. Vnde et haec scripta est sequenti anno incunte epistola.] M. RVARO.
LEgatio, quam mihi gratularis, Ruare Clarissime, utinam successus
page 156, image: ds0156voto meo respondentes habeat! quod tum futurum est, ubi ad pacem communem aliquid nostra conferre poterit opera. Cogitationem certe ad haec saevissima bella, quae [gap: Greek word(s)] [note: Nomine Christianos, id est, qui re ipsa non sunt tales, sed tantum appellantur.] exagitant, sine maximo dolore nunquam flecto: Deumqee tecum precor, finem ut faciat, tantae non magis vitarum ac fortunarum, quam morum ruinae. Itaque Suediam ac Poloniam expeditas [note: Induciis paulo ante initis: quas non multo post hunc annum mors regis Sigismundi secuta est.] bello mutuo laetus intellexi, nullum satis magnum existimans pretium, quo res tam bona emitur. Germania quam etiam properaverit [note: Pacificatione seu Transactione Pragensi, hoc anno tandem firmata. Ad quam, postquam Saxoniae Elector fidem Suecis datam ejuraverat, et contra eos arma corripuerat, alii plures Germaniae Ordines sese adjunxere. Quae quantopere displicuerint Grotio, ex ejus, sub Justi Asterii larva, de hac Pace disquisitione p. p. Paris. edita, intelligi potest.] vides. Nec [note: 194] caufam video, cur diu Suedi nostri perstent in armis, quae derelicta cernimusabiis, quorum pro falute suscepta fuerant. Batavos hujus anni adversa [note: Cumprimis expugnatio per Hispanos munimenti Schenckiani: (Schenckenschanz) quod tamen hoc anno, quo epistola scripta est, ineunte, recuperatum est.] cummaxime quietis avidos fecerunt. Si qui feriores sunt, eos quoque mitigabit, si non aliud, certe crumena deficiens, optima pertinacium conciliatrix. Grata mihi sunt, quae mittis munera. Reponerem tragoediam editam Amstelodami, cui ex AEgupio Josephi patriarchae nomine Sophompaneas [note: Tragoedia haec a Grotio conscripta anno 1635. Amstelod. 12ma forma excusa, omniumque applausu excepta est; cujus inscriptionis et tituli ratio quae fuerit, hoc loco diserte docuit, alioquin vix centesimo cuique ex solo nomine horridiore investiganda. Cur vero AEgyptiacum illud Josephi nomen, Zophnath Paneach, in horridum illud Sophompaneas permutarit, nondum habeo exploratum. Neque etiam in haec inquirens doctissimus Aug. Buchnerus Generosissimo Dn. Heinrico a Frisen scrupulum moventi et percontanti se satisfacere haud posse, dissimulavit. Cujus ad eum epist. XXXVI. Part. I. Epistolarum digna est, quae legatur. G. J. Vossius in Epist. Remonstr. n. 529. Tragoediam hanc non sine lacrymis se iterum legisse testatur, atque commotum esse argumento ipso, de certissimis Script. fontibus hausto, et a Grotio tam graphice expresso, ait.] inscriptio est, si ejus exemplum hic haberem. Inspexi Crelliana ad Hebraeos, [note: Commentarius videlicet in hanc epistolam, quem Joan. Slichtingius emiserat in lucem, et conjunctim utriusque opera, quod ipse Slichtingius in Praefat. testatur, elaboratus est, annoque 1634. primum Racov. forma 8va prodierat.] plena eruditionis, nec sine magna utlitate; quam in ejusdem labore ad Galatas
page 157, image: ds0157etiam pastores Reformati, qui hic dicuntur, agnoscunt. Quaestio, de quaagit libellus alter, magni est ponderis. Ego sic existimo, non habitus tantum, sed et actus singulos contra Foederis leges, qui [gap: Greek word(s)] [note: Praeelectionem, propositum.] habent, id est, cum notitia deliberationem tractumque temporis, tales esse, ut de statu adoptionis hominem dejiciant, idque mihi sacris literis contestari videtur et sensus et mos puriorum saeculorum. Nescio, an videris Richardi Thomsoni [note: De libello isto hominis gente Angli, sed inter Batavos viventis, anno 1614. circiter in lucem dato, pluribus, non sine laudum praeconio, egit G. J. Vossius in epist. ad Hug. Grotium, quae locum 248mum in Epp. Remonstrantium occupat. Cantabrigiensis appellatur in Elencho Refutat. Torturae Torti, quem anno 1671. pro Episcopo Eliensi contra M. Becanum edidit.] de Justificationis intercisione et amissione diatribam Lugduni Batavorum quondam editam: certe digna est, quae legatur. Gratum est et quod de loco libri mei capite de jure jurando memoras. Dubius haereo. Pythagoram, qui exactius ista colligunt, floruisseajunt sexagesima Olympiade, id est, sub finem Cyri. In Judaea eum fuisse, cum Judaeis ibi collocutum, [note: 195] Numenius et Malchus, sive Porphyrius, Pythagorae sectatores ambo, prodidere. [note: Cum Judaeis collocutum esse pauci sunt, qui dubitant, at in Judaea fuisse multi negant, eumque cum iisdem in AEgypto forte ac Babylone consuetudinem habuisse existimant, atque h. m. hos cum illis testimoniis veterum Scriptorum, quorum tamen plerique conjecturis fere aut traditionibus nituntur, conciliandos putant. Contemnendi certe non sunt Illustr. Gundlingii in Hist. Philosoph. Moral. cap. VII. §. 1. not l. contra vulgarem famam injecti scrupuli; tametsi etiam ex vicinia Tyrum, atque hoc sensu Phoenices, eum adiisse credibile sit. Nostra parum refere, utcunque sentias, quia haec ad illustrandam Grotianam observationem sufficere possunt; caetera autem ex illis, qui de Peregrinationihus Pythagorae ex instituto commentati sunt, inter quos S. R. Buddeus palmam reliquis praeripuit, addiscere licet.] Addidit Hermippus libro de vita Pythagorae, [gap: Greek word(s)] [note: Haec vero fecit et dixit Judaeorum et Thracum dogmata imitans.] et hoc, [gap: Greek word(s)] [note: Multa, quae apud Judaeos legibus constituta sunt, in suam ipsius philosophiam transtulit.] Qui autem in Judaeis sint, quorum insituta cum Pythagoricis maxime congruant, facile videbit, si quisea, quae de Essenorum [note: Multoties mirati sumus, quando de Essenis tam operose disputari, ut hoc loco etiam a Grotio factum est, et in Trihaeresii scriptoribus passim fit, observavimus; cum sit manifestissimum, Essenos illos seu Chasidaeos non fuisse sectam Judaeorum peculiarem, quam etiam ob rem in Hist. Evang. N. T. nusquam eorum fit, hoc nomine, mentio, neque etiam in Talmudistarum monimentis illi commemorati leguntur, sed id genus hominum quod prae caeteris, partim sectariis, partim impiis et sceleratis, in corrupta Judaeorum republica eximia quadam sanctitatis laude conspicuum erat. Cujusmodi [gap: Greek word(s)] appellabantur, hodieque Judaeis Chasidim dicuntur. Inter quos, cum etiam Christiani connumerarentur: Qui cum ab initio et diutissime quidem propter vitae genus integerrimum pro Judaeorum parte meliore haberentur, eaque nomenclatura a caeteris distinguerentur, non sine causa factum est, ut hi quoque propterea, quod done sanandi alios pollerent, Essaei seu Esseni, itemque Therapeutae nuncupari solerent. Quae tamen nomina, postquam separat est Christiana Ecclesia a Judaica, paullatim exoleverunt. Haec nobis videntur Essaeorum mysteria.] coetibus ac disciplina
page 158, image: ds0158apud Philonem sunt, cum [gap: Greek word(s)] [note: Communibus auditoriis.] Pythagoricorum, qualia Malcho, Jamblicho, Hierocli describuntur, contulerit. Nec id inobservatum Josepho, qui de Essenorum genere agens ait ait [gap: Greek word(s)] [note: Vivendi ratione utentes, apud Graecos a Pythagora instituta.] Video apud eundem Josephum primam mentionem Essenorum fieri ad tempora Jonathae Asmonaei, sed per occasionem duarum sectarum, quae multum eo saeculo se negotiis publicis immiscuere, Sadducaeae et Pharisaeae, nullo adjuncto, quod observaverim, indicio, unde colligatur non ante extitisse Essenos: quorum sodalitates ad Rechabitarum, aut etiam Nazaraeorum, formatas exemplum non improbabilis mihi videtur conjectura. Certe inter Essenorum et Pythagoricorum praecepta, rationemque vivendi tantam reperio similitudinem, ut non facile eam [gap: Greek word(s)] [note: Fortuitae convenientiae.] assignaverim. Cum autem Pythagoras a Persis, Chaldaeis, Brachmanibus multa sumserit, illa quoque a Judaeis illum hausisse, quam Judaeorum partem purissimam ad Graeci hominis cogitata se vertisse, [note: 196] credibilius videtur. Sed haec sunto arbitraria. Polonos adolescentes, quos mihi commendas, et si quos alios tibi amicos noverim, non illa communi tantum, sed et propiore amicitia complectar. Vale, Vir praestantissime, et it qua in reutiles esse possumus, operae nostrae ne parce. XVIII Febr. CICICXXXVI.
XXXIX. H. GROTIVS M. RVARO.
QVem mihi, commendasti, Vir doctissime ac praestantissime, Andreae Conradi [note: Quis ille fuerit, aut quae filii fata, obscurum est. Nihil enim de utroque adhuc inquirentibus innotuit. Gedanenses fuisse probabile est] filium, ejus consuetudo sua vis mihi fuit; fecerisque rem mihi pergratam, si ejus probitatis ingeniique juvenes saepe ad me allegaveris. Optima enim est negotiorum gravium intermissio,
page 159, image: ds0159adam cenitatem literarum et prioris aetatis studia se recipere interdum, et refoveri amicorum mitibus colloquiis. Libros, quorum mentio est in secundis tuis literis, non accepi, alioqui, ea, qua inter nos si utimur, libertate, me judicii te facturus participem. Velim credas, si quid est, in quo tibi, aut eis, quos caros habes, possim commodare, facturum me id non promto tantum, sed et gaudente animo. Lutetiae in Aug novi Cal. CICICCXXXVIII.
XL. H. GROTIVS M. RVARO. [note: 197]
POstquam literas ad te obsignaveram, Vir praestantissime, relatum mihi a librario, Slichtingii librum Meisnero oppositum [note: Non alius is suit, quam Slichtingianus ille, in quo Quaestiones duae: Vna, num in Evangelicorum religione dogmata habeantur, quae vix ullo modo permittant, ut, qui ea amplectitur, nullo in peccato perseveret? Altera, num in eadem religione quaedam concedantur legibus Christi inconcessa? pertractantur, editus Racoviae anno 1636. 8vo. Cui occasionem dederat Balth. Meisnerus in Consid. Theol. Photin. prout eam Faust. Socinus descripsit in libello suaserio, cui titulus: Quod Evangelici omnino debeant se illorum caetui adjungere, qui falso Ariani et Ebionitae vocentur. Cum enim cap. I. et II. integris demonstrasset Meisnerus, nostrae Ecclesiae, saepius etiam cum Reformata commixtae, innocentiam, et contra Socinianos varia ex adverso pericula corrumpendae pietatis ex ipsorum placitis promanare, estendisset, has a suis depellendas esse accusationes, Slichtingius existimavit. Vnde libellus iste natus est. Quem dum laudat Grotius, non tamen injuste Socinum contrariae opinionis, quod ad actus peccatorum quodammodo extenuatos attinet, a Meisnero insimulatum esse, videtur tueri. Nec injuria etiam id nobis etiamnum videtur factum, cum verba libelli, quem sibi Meisnerus refurandum sumserat, qui hodieque partem operum Socini constituit cap. I. extremo f. m. opp. Socini 694. (a) aperte testantia: Non actus, sed babitus tantum peccatorum regno caelorum excludere, etiamnum legantur. In quem locum forte etiam Grotius heic digitum intendit, quando, eum sibi jam non succurrere, inquit.] legi. Video ab eo statui, non adulterii tantum, sed et scortationis actum tales esse, qui hominem Christianum, si subito moriatur, a vita aeterna sint exclusuri. Quod cum haud dubie et de aliis delictis aeque gravibus ac deliberatis sentiat, nihil habeo quod contradicam. Verum non modo de scortationis, sed et de adulterii actu aliter sensisse Socinum, videbar ex ejus scriptis didicisse. Nescio an me fallat memoria. Puto pervenisse jam ad te Clementis Epistolam ad Corinthios [note: Editio haec ex MSto a Cyrillo Lucari regi Angl. dono missa fuit prima et curante Patricio Junio Car. I. R. Britann. Bibliothecario anno 1633. Oxonii prodiit.] in Anglia editam; de ea quid sentias, ubi otium tibi erit, discere amabo. Vale quam optime.
page 160, image: ds0160
Sequentem epistolam sine in scriptionis nomine invenimus; attamen putamus Ruaro inscriptam fuisse
XLI. HVGO GROTIVS ---
GAudeo, Vir clarissime, me eum tibi credi, qui esse primum, deinde et credi laboro, amantem bonorum virorum. Tibi eum esse, [note: 198] qui Christianis esse debet, in adversis non levibus animum, gaudeo, proque eo, ut et pro superata magna morbi parte, Deo habeo gratiam, utque id quod deest impleat, eum veneror. Tum vero multum debeo, quod cordi tibi fuisse pericula mea, quorum illud, quod in itinere adii, magnum sane fuit, nec minus iis, quae in calidissimis praeliis adeuntur, ostendis, quodque me eo juveris officio, quod vel maximum haberi debet, ad Deum precibus. De rebus Poloniae vestrae [note: Haec verba, ut conjicio, causa fuere, cur epistola videretur editoribus Ruaro inscripta. Alia enim ejus rei signa nusquam apparent.] persto in meis, quas video ab aliorum ejus regni peritorum judiciis non abire, conjecturis. Deus malos eventus avertat. Venio ad locum libri mei de belli pacisque jure. In eo video mentem meam aut a me non lucide ex pfessam, aut ab aliis non bene intellectam. Vltioni vox si rigide sumitur pro ea, quae tantum alterius dolore se satiat, eam interdictam Christianis non dubito, idque apertum feci me sentire capite quod est de Poenis. Si autem leve aliquid sit, quod a magistratu exspectandum habeat is, qui me laesit graviter, non vitam auferens, non corpus mutilans, ne patrimonio quidem eum spolians, atque ego justa ad ductus ratione non videam, quomodo hominis illius insolentia aliter a malis, aut paribus, aut majoribus, mihi aut alii inferendis, coerceri posiit, puto me non peccaturum, si cautione utar, qualem morbus requirit, coactus tamen utar, nec gaudens. At vero eo, quem adducis [note: 199] loco, distinguo ulcisci, et arcere, illud ut majus ac gravius, hoc vero ut multo aequius favorabiliusque, et oppositionem in Domini nostri verbis puto esse non directam, sed a majori ad minus. Permisit Mosis lex etiam ultionem [note: Dubito: Compensationem equidem damni in lege Mosaica, secundum proportionem jacturae, quam laesus aliquis passus esset, judici, ut procuret, ex officii rationibus, demandatam constat; Nusquam vero ultio vel praecepta vel permissa cuiquam est. Videntur ergo haec ad novae legis Christi perfectionem, quam Grotius mordicus tuebatur, pertinere, invita licet Legum Mosaicarum cum vindiciis Christi collatarum praestantia et integritate, omnia additamenta excludente, excogitatam et in libros de Jure Belli et Pacis hinc inde etiam infartam.] aprivato exactam, datam ab judice. Ego
page 161, image: ds0161vero non modo hoc veto (nempe eo, quo jam dixi, sensu) sed et defensionem contra injuriam non omnem permitto, sive illa injuria corpus impetat, non tam cum periculo aliquo nostro, quam cum contemptus significatione, sive de bonis aliquid imminuat, dummodo scilicet non nimis grave sit hoc aut illud malum, quod [gap: Greek word(s)] [note: Accurate.] definiri non potest, sed homini patienti ac benigno ipsa lenitas bonitasque suggerit. Sic in tunica et pallio intelligo damnum tolerabile, in milliari uno aut altero laborem nobis non exitiosum. Eandemque interpretationem adhibeo ad praeceptum non litigandi, et ad praeceptum petita non abnuendi; quae a prioribus discreta esse, sed tamen ex eodem bonitatis fonte venientia, non primus sentio, sed cum Christianis antiquis, ut puto, omnibus. Quod vero nonnulli posteriorum illud [gap: Greek word(s)] [note: Qui vult tecum in judicio contendere.] interpretantur, potius quam ut te ulciscaris, sane coactum est. Ego hoc, nec minus illud, [gap: Greek word(s)] [note: Petenti abs te dato.] per se sumendum arbitror, non autem connectendum cum prohibita ultione. Neque enim rigidus ordo in aphorismis talibus exigendus est, non magis sane, quam analysis in psalmis. Sic igitur intelligo praecepta illa, ut [note: 200] tacite insit exceptio, sive ex ipso exemplo, puta alapae, comprehendi facilis, sive supplenda ex aequitate reique natura, ut de jurejurando. Ideoque [note: Bene haec distinguuntur. Aliud profecto est, injuriam injuria rependere et sarcire, aliud vero eandem illatam, quo minus, cum factum fieri infectum nequeat, petulanter continuetur, prospicere, immo potius de novo inferendam, ut a Paullo, ad Caesarem provocante, factum, modeste et prudenter amoliri. Hoc providentiae est etiam Christianae, illud vindictae Christianos dedecentis genus. Non male hinc Graecum vocabulum [gap: Greek word(s)] , nonnulli ex Matth. XXVI, 15. ita explicandum esse docuerunt, ut Lat. per rependere, Germ. autem per: mit gleicher Munze bezahlen, tanto commodius reddendum censuerint, quanto frequentius vocabuli [gap: Greek word(s)] usus in LXX. Interpret. v. g. 1 Reg. XX, 39. et Zach. XI, 12. ad expendendam pecuniam adhibetur, atque Pollux explanate compositum etiam [gap: Greek word(s)] inter eas voces refert, quae de pondere usurpentur. Vnde non agi h. l. de injuria propulsanda, sed non inferenda, etiam a lacessitis, patet.] [gap: Greek word(s)] [note: Resistere.] mihi est, vim imminentem vi arcere, quod minorem habet mali speciem, quam post factum se per judicem ulcisci, in quo plerumque est animus alterius malo semet exsatians. Libanius [note: Sophista Antiochenus, doctus et inprimis eloquens. Juliani Imperatoris Apostatae inter alios Praeceptor, et Christianorum osor atque obtrectator acerrimus: cujus haec oratio in edit. Morelliana legitur impressa.] homo paganus, sed Evangelii non indiligens lector, in oratione de custodia rerum, laudat praeceptum de chlamyde aut tunica
page 162, image: ds0162non litigandi. Justinus vero Martyr, haec ipsa, quae dixi, praecepta explicans, ait, [gap: Greek word(s)] . [note: Haec sunt, quae circa tolerantiam malorum et animi lenitatem observavit.] Chrysostomus illud: Petenti dato, explicans ad locum 2 Cor. VIII. ait, [gap: Greek word(s)] , [note: DEVS exigit, quantum quis praestare potest, et pro eo quod habet, non quod non habet.] addit tamen prudenter, [gap: Greek word(s)] . [note: Exigit quidem, quod supra vires eorum est, non cogit autem illos haec praestare.] De alapa vero idem Chrysostomus hunc in modum philosophatur VII. ad Romanos, [gap: Greek word(s)] [note: Haec enim est splendida victoria, plus illi concedere, quam ipse velit, et metas malae illius cupiditatis abundantia propriae lenitatis superare.] Causam reddit in prima oratione de eversis statuis, [gap: Greek word(s)] . [note: Ignominia non a mente eorum, qui ea afficiunt aliquem, sed ab affectu eorum, qui patiuntur illam, aut aliquam aut nullam vim habet.] Praeceptum de vitandis litibus in libro illo explicavi quibusdam Christianorum veterum dictis, quibus addi potest illud ex concilio Carthaginensi quarto, Episcopus nec provocatus de rebus transitoriis litiget. Multa alia adferre possem sanctioris aetatis testimonia, eam, quam caeteris [note: 201] praetuli, interpretationem firmantia. Verum id epistolae modum excederet: quam claudam repetitis ad Deum pro te et Christianorum universitate precibus, VI Novemb. CICICCXXXVIII.
XLII. H. GROTIVS M. RVARO.
SVnt interdum, Vir eruditissime, fortunata quaedam infortunia, qualia mihi nonnunquam evenerunt, et nunc etiam in libris, quos ad me bis misisti. Nam prior eorum congeries, quae periisse credebatur, paullo ante hanc secundam ad me pervenerat, ejusque partem alteram retinueram mihi, partem alteram Mercerio [note: Nicolao forte, cui doctissimum de Epigrammate libellum, anno 1653. publicatum, debemus. Ejusdem Mercerii, ut fautoris caussae Remonstrantium, in epistola Grotii ad anonymum quendam fit mentio, quae inter Epp. Remonstrant. n. 542. comparet.] dederam. Legi omnia: reperi non pauca cum iis, quae in meos usus observaveram, convenientia: dissidentia abiis quaedam: sed, quod maximi facio, plena
page 163, image: ds0163omnia iis monitis, quae ad emendandam vitam valent plurimum: cujusmodi scriptorum cara hoc saeculo est annona. Missa posterius congeries eorundem librorum jam nunc ad me pervenit, cum uno quem non videram libro, Ethices compendio: [note: Crelliano puta, quod Ethicae Christianae praemissum, editumque est in lucem per Petrum Morscovium anno 1635. ac deinceps Bibl. Frr. Polon. insertum, Ethices Elementorum titulo praescripto de novo comparuit.] in quo multa sunt docta, multa ad vitam utilia. Nimis in quibusdam [gap: Greek word(s)] . [note: Aristotelizat, Aristoteli inhaeret, eumque imitatur.] Verum hoc ipsum quoque deprehendisse, sed morte praeventum emendare nequisse, ex praefatione disco. Istius libri alterum exemplum mihi meisque retineo: Mercerio dedi alterum. Caeterorum vero librorum, quos jam videram, exempla dedi, V. N. Theophilo [note: 202] Milleterio, [note: Mileterius iste, qui integro nomine Theophilus Brachetus de Milletiere dicebatur, senior fuit, non docens, sed regens, ut vocant, Reform. Eccles. Parisiensis, e communione tandem coetus sacri, propter molimina unionis Ecclesiasticae, inter Pontificios et Reformatos praepostere instaurandae, in Synodo Carentoniensi ejectus. Quae post id fatum hominis istius fuerit fortuna, qui contra cum, atque inprimis Consilium de instituenda concordia Christiana, anno 1636. publicatum, scripserint, Dallaeus videlicet, Rivetus et Tilenus, ac denique, quem exitum ea res omnis habuerit, copiose in Lexic. Hist. Baelitus enarravit; judicium vero de eo et proposito animi, nescio, an defoecatum satis, tulit ipse Grotius in Epist. Remonstrant. n. 541. ed. med. Quem tamen consilia, qualia ex eo tempore agitavit, haud dissimilia, a Mileterio didicisse, sunt, qui suspicantur. Vtut sit, parum Mileterius consilio isthoc dato, cujus integer titulus fuit: Moyen de la paix Chrêtienne en la Reunion des Catholiques et Evangeliques sur le disserens de Religion etc. profecit.] qui olim inter Reformatos partium prope dux, nunc dogma de Justificatione, et piorum operum ad salutem necessitate, multis libris defendit, invictus adversus offensas. Est discipulus Cameronis. [note: Ad cum certe, tanquam praeceptorem, semper provocavit Mileterius, et sententiam quoque illius de universali DEI gratia hypothetica, alias tamen subinde tricas immiscendo, se tueri, videri voluit.] Altera exempla missorum posterius librorum dedi D. Corderio [note: Cordesio potius, quam Corderio. Hic enim, qui sub id tempus clarebat, Balthasar Corderius, ex eorum numero erat, quos raro sectari moderatam in religione sententiam constat, id est, Soc. Jesu addictum. At Cordesium talem, qualem Grotius descripsit, extitisse, multa sunt, inprimis vero operum Georgii Cassandri editio Paris. anno 1616. per cum procurata, quae addocent. Canonicum de reliquo Lemovicensem fuisse, et Grotii amicorum non postremum, ex Epist. Grottcanis ad Gullos perscriptis luculentissime apparet. Anno 1642. autem vivere desiisse, scriptisque etiam suis inclaruisse, ex obviis passim Biblioth. et Lexicis notissimum est. Mendum, sive typographicum, sive a describentibus epistolam hanc Grotii, Ruari filiis, commissum, jam ante nos in Bibl. suae Hist. Tom. I. notavit S. R. Abb. Fabricius.]
page 164, image: ds0164presbytero moderatissimarum in religione sententiarum; cujus cura nobis Hincmari et Cassandri dedit opera. Gratias autem tibi ago pro duplici liberalitate, tam meo, quam aliorum, qui ista acceperunt, nomine. Si quid a me vicissim proficisci poterit, tibi, aut iis, quos amas, carum, semper expositum vobis erit. Deo, quod me duobus, quorum ad vos fama pervenit, periculis eripuit, sicut gratias agere debeo, ita te mihi ea in re esse adjutorem, multum gaudeo. Tetigerunt me vicissim vestra mala: quibus utinam levamenti aliquid per me evenire possit. Quod si opera mea non est ad eam rem quam vellem efficax, preces certe ad Deum pro vobis confido irritas non fore. V. N. Ivanicium [note: Etsi plures fuerunt Ivanicii, nobili gente creti Poloni, interque eos Tobias Ivanicius Vir clarissimus, im cujus praedio Volhyniae Palatinatus Ivaniz Pastorem aliquandiu egit Andr. Wissowatius; non tamen dubitamus, Paullum Ivanicium h. l. designari, ad quem. Straszynium, ubi Ruarus, Gedano excedere jussus, docebat, pertinuit. Ibidemque et Hirtenium, qui p. p. commemoratur, vixisse, verisimillimum est, licet plurae de eo, praeter nomen, vix cuiquam cognita sint.] optimumque Hirtenium amo, ut certe debeo: meque ab ipsis mutuo amari, et credo, et gaudeo, et facio magni. Exigua sunt pro animo, quae eis exhibui, animi mei testimonia. D. Pelsius [note: De Pelsio vid. ep. 65.] scio ea est bonitate, ut, si qua in parte solari vestras calamitates possit, non sit id omissurus. XVII Maji, CICICCXXXIX. Lutetiae.
XLIII. M. RVARVS ABRAHAMO CALOVIO. [note: 203] [note: Theologo celeberrimo et hac tempestate in Acad. Rostoch. docenti, eodemque etiam anno honores Doctoris ibidem adepto, atque paullo post Prof. Regiom. Theologiae extraordinario creato; in quam forte Vniversitatem patriam (erat enim Morunga Borussus) nuperrime reversus erat.]
QVi meam tibi, Clarissime Vir, eruditionem Rostochii tantopere praedicarunt, ii me vel non satis norunt, vel amicitiae, quam olim fortasse mecum coluerunt, dum tyrocinium [note: Inde enim, postquam studiis litterarum primum strenue illic operam navaverat, (conf. epist. 17.) Altorphium venit anno 1611. Quando vero eo, ex Hamburgensi schola, evolarit, nondum comperire potuimus, et alibi quoque jam de obscuritate hujus circumstantiae conquesti sumus.] studiorum istac in academia ponerem, id dederunt: nam ego nullus dubito, quin fr mei visendi gratia, quemadmodum habuisse te scribis constirumrum, huc venistes, verum deprehensurus fuisses illud, quod vulgari jactatur hemistichio, Minuit praesentia famam. At de humanitate mea, si periculum ejus facere coram voluisses, minus habuisses, ut opinor, cur te falsum
page 165, image: ds0165diceres: de qua tamen non est, quod se quisquam efferat, cum non tam laudari mereatur, qui virtutem hanc habeat, quam reprehendi, qui non habeat, ut quae communis vitae quoddam velut gluten est, et ipso quoque nomine hominem, quo nullum anitnal [gap: Greek word(s)] [note: Civilis societatis magis amans.] ad sui cultum obstringit. Videris nunc quoque specimen humantatis interpretaturus, si tibi operam in comparandis quibusdam libris, [note: Pluribus de hac, commercium litterarum cum Socinianis instituendi, caussa jam dictum cap. I. Hist. Crypto-Socin. animadversumque est, non perinde omnes intra justos humanitatis communisque charitatis limites substitisse, sed quosdam etiam blandiendo et assentando iisdem modum excessisse. Illud tamen hinc constat, non ex omnis generis consuetudine hujusmodi, h. e. cum dissentientibus in religione etiam culta amicitia litteraria, Syncretismum aliquem, ut saepe sit a suspiciosis Theologis, colligi posse. Quis enim tantum facinus Abrahamo Calovio impingat?] quibus tua careat bibliotheca, praestem. Ego vero non modo lubenter id facio, sed et jure me quodam ad id faciendum tibi obligatum agnosco. Cum enim eo te fine libros illos petere scribas, quo [note: 204] accuratius religionis nostrae illiusque fundamentorum cognitionem ex iis haurire possis, peccarem et in ipsam sanctissimam religionem, et in regiam charitatis legem, si tibi, qui et vis (qua pietate es) in ista inquirere, et ob eruditionem eximiam, subactumque judicium optime de illis existimare potes, officium tantillum negarem. Vnum illud ignoscere te mihi et velim, et aequum puto, quod non omnium, quae requiris, copiam tibi faciam: Caussa haec est, quod nonnulla jam pridem sint distracta, nec usquam amplius promercalia, quod sciam, habeantur. Vellem te rogare, ut antequam his libris manum admoveas, omnes affectus, qui mentem in investigatione veri praepedire possunt, praeceptosque animo senlus, non quidem Jovi Positorio, quod senatui se Romano suasurum fuisse sapientissimus Rex Alfonsus ajebat, sed Jesu Christo, sub cujus obedientiam [note: Bene haec, ut observentur, quis dubitet, moneri? At eam esse captivitatem [gap: Greek word(s)] , sub obsequium Christi, quando, si quid de DEO clarissimis verbis in scriptura affirmatur, v. g. DEVM esse hominem factum; satius esse, quia haec res sit absurda, et sanae rationi plane contraria, et in DEVM blasphema, modum aliquem dicendi comminisci, quo ista de DEO dici possunt, quam ista simpliciter, uti verba sonant, intelligere, (quae Smalcii vox est Christo obsequiosa,) alii judicent, quibus laeva mens non est. Turpe ergo est Doctori Ruaro, cum culpa redarguit ipsum.] [gap: Greek word(s)] , [note: Cogitationes nostrae.] debent esse [gap: Greek word(s)] , [note: Captivae.] adoleas atque sacrifices, nisi persuasum haberem, illud te sine me monitore facturum. Non possum tamen, quin, ut mutuum
page 166, image: ds0166tibi reddam, eundem illum Dominum nostrum Jesum Christum pro te rogem, ut Spiritus sui radiis mentem tuam illustret, quo mysteria philosophiae Evangelicae et ipse penitus perspicere, et aliis pandere possis Vale. Dab. Gedani a. d. VI Cal. Decembr. anno aerae Christiance CICICCXXXVII.
XLIV. M. RVARVS ABRAHAMO CALOVIO. [note: 205]
TVvero bonum nomen es, Clarissime Calovi, qui non tantum solvis, quae debes, sed et pro iis, quae requiris, nummos in antecessum mittis. Vellem ad manum mihi foret omnis illa merx, quae desiderium tuum implere queat. Sed ut inquit poetarum princeps
[gap: Greek word(s)] [note: Vltra vires nemini datur fortiter pugnare.]
Quicquid autem collatis accepti expensique tabulis nummorum apud me tibi restat, id vel in alios libros, qui forte ex Polonia appellent novi, resevo, vel, quandocunque jusseris, tibi remittam. Caeterum quodais, diligenter in Theologia te nostra discernere ea, quae affirmamus, ab iis quae negemus, aut impugnemus, id quam rectissime a te fieri, res ipsa satis docet: fides enim nostra non tam in iis consistit, quae non credimus, quam quae credimus. [note: Vtinam addidisset: Etsi in destruendis magis aliorum placitis, divinis licet testimoniis ex adversa parte confirmatis, et operosius elaboremus, quam in adstruendis nostrae religionis hypothesibus. Hanc enim Socini asseclas methodum sectari, scripta eorum ostendunt.] Quod autem nondum satis perspicias, quomodo capita doctrinae nostrae alia ex aliis apta cohaereant, [note: Cohaerent sane, ut mihi videtur, sed ita, ut si fundamentum et [gap: Greek word(s)] , Christum JEsum non esse summum et aeternum DEVM, subtrahas et evertas, totum, subtilissime licet excogitatum contextumque, aedificium uno ictu corruat. Quam etiam ob rem semper mihi visum, quemadmodum in caeteris quoque Theologicis controversiis usu venit, omnium diligentissime, ubi cum Sociniano homine nobis res est, arcem causae ante omnia aggredi nos oportere. Velitationibus enim, ubi receptus semper ad primarias illas assertiones patet, parum proficitur, et peti id, quod sit [gap: Greek word(s)] adversarios impudenter obvertere solere, experientia pristini aevi, non sine damno, condocefecit. Dignum profecto est argumentum, de prudentia in disputando, quod ex instituto ex cuteretur.] non adeo miror, cum et idem in Lutheranorum mihi Theologia usu veniat, neque diffiteri possim, homines esse nos hallucinationi obnoxios; quam ut Deus diesque revelet, nemo nobis magis optat. Nec enim in doctorum nostrorum verba juravimus, quamvis Dei erga [note: 206] eos gratiam in eorum scriptis singularem agnoscamus: et paratos esse
page 167, image: ds0167nos [gap: Greek word(s)] , [note: Vt veritas salva maneat.] ut Philosophus monet, [gap: Greek word(s)] , [note: Etiam proptia nostra destruere.] vel exempla nonnullorum ex nostris ostendunt, qui in explicatione doctrinae Christianae, vestigia antecessorum libere nonnunquam deseruerunt. [note: Quicquid sit de prioribus quibusdam et vagis Anti-Trinitariis, posteriores tamen, postquam in systema illa haeresis redacta est, in summa rei, si ab adoratione seu invocatione potius Christi religiosa discedas, et paucos quosdam ad Arianismum proclives excipias, saris bene (fatcor) plerique, nec sine tenerrimo in Magistrum suum affectu, concordarunt. Si qui vero etiam vehementius in praecipuis capitibus vel disciplinae contradixerunt, cujusmodi et Christoph. Ostorodus fuerat, Vir austerus, duriora quaedam eum propterea passum, aut si superfuisset diutius, passurum certe fuisse, non ignotum est.] Quod si lubebit ea, quae dissona tibi nostrorum in sententiis videntur, scripto consignata ad me mittere, uti polliceris, lubens id sane videbo; non ideo, ut te virum tam eruditum, quod tu petis, informem, sed ut tuo monitu altius in ea penetrem, quae fortassis ociosius adhuc transmisi. Caeterum quod in calce litterarum tuarum rogas Deum, ut eo me ducat, quo captivata ratione sub obsequium fidei, Theologiae mysteriis assensum praebere possim, in eo affectum quidem erga me tuum agnosco, deque eo tibi gratias ago: at (quod pace tua dictum sit) minus tamen provide saluti meae consulere videris. Quid enim misero me fiet, cum rationem habebo vinctam, nec ea in quaerenda ad coelos via uti libere potero? nec enim aliud a Deo naturae instrumentum [note: De instrumento cognitionis atque illationis, bone Vir, non disceptatur, ubi rationem captivam sub obsequium fidei ducendam esse praecipit Spiritus Sanctus, qui hominibus rationalibus utique et mysteria revelavit; sed de principio cognoscendi, et affirmandi vel negandi dogmata sacra fundamento, magisterio aut arbitrio in his liribus interponendo, fermo est. Caetera, quae Ruarus hoc loco non male subjicit, utrum methodo, veritatem coelestem agnoscendi et probandi, Socini ejusque discipulorum, congruant, ubi ad singularia descendendum sit, atque olim fuerat, scripta istius partis rationes dissentiendi, quando ad incitas redacti sunt, vel tandem redditae, et disputationes quaecunque aperte produnt.] mihi concessum intelligo, quo post imploratum auxilium divinum verum Sacrarum litterarum sensum, variis aliorum interpretationibus nonnunquam vexatum, vener, vim verborum, itemque antecedentia et consequentia expendam, loca similia conferam, in speciem pugnantia conciliem, quae ex iis per consequentiam ab aliis eliciuntur examinem, quam rationem rectam atque [note: 207] integram. Sed imposuit, ut opinor, tibi, quae multis, Germanica Lutheri versio, qui in loco posterioris ad Corinthios epistolae, ad quem alludis, [gap: Greek word(s)] rationem interpretatus est; unde natum est in illius schola
page 168, image: ds0168vulgatum axioma: Rationem ab unoquoque nostrum sub obsequium fidei captitvandam. Atqui rectius Erasmus atque Beza cogitationem verterunt: quam Paulus non in se (nec enim eo jam erat opus) sed in aliis captivam se sub obsequium Christi ducere gloriatur: ubi non de cogitationibus, quae a recta ratione, sed quae a sensu carnis, aut si ita vis, a ratione, pravis sensibus [note: Quo pertinet etiam Philosophia, thesibus utique suis adversus mysteria DEI et Christi, altioris nempe res indaginis, infurgens. Ita enim mentem suam Col. II, 8. dilucide Paullus explicat. Quocunque ergo te convertas, aut quoquo etiam modo vocabulum [gap: Greek word(s)] reddas, nihil profecto aliud, quam rationis, per se utique sanae, corrupta de rebus fidei judicia h. l. denotari fatendum erit, et eam proinde, quam Germani die Vernunsft vocare solent, Lutherum recte in versione substituisse Graecae voci, nemo, nisi qui nodum in scirpo quaerit, negare poterit. Cum praesertim [gap: Greek word(s)] ommis intellectus operatio, apprehendens, judicans et disponens, obsequio Christi et fidem et vitam nostram sua auctoritate spirituque suo altius, quam [gap: Greek word(s)] sibi relicta possit, provehentis, subjici atque si refragetur, sub suave hoc captivitatis jugum coerceri jubeatur. Ad reliqua ipse Calovius in sequenti epistola respondebit.] malaque consuetudine imbuta, proficiscuntur, sermonem esse liquet. Vetus Interpres intellectum vertit: sed eum Ambrosius, seu quisquis est auctor commentariorum, quae sub illius nomine veniunt, sic explicat: Captivat, inquit, intellectum, dum contradicentem ratione vincit, et ad fidem Christi, cui prius repugnaverat, humilem et mansuetum inducit. Quid vero magis, quaeso, rationi consentaneum esse queat, quam ut ei nos submittamus totos, quem a Deo ad imperium universi evectum, Regemque regum constitutum, tot illustribus documentis constat, quique se et in hac vita gratia sua nos complexurum, et post mortem beata immortalitate servitium nostrum remuneraturum promisit? Non abdicandam certe nobis rationem in sacrae rei tractatione Petrus Apostolus docet, cum jubet nos [gap: Greek word(s)] [note: Rationabile lac, quod est sine dolo.] expetere, et Paulus, cum [gap: Greek word(s)] [note: Cultum nostrum.] [note: Ad eundem modum Smalzius olim cum b. Franzio disputans: si hoc verum est, (mysteriis eam fidem derogare, quo magis illorum fulgore quis perstringatur) frustra [gap: Greek word(s)] cultus noster sub novo soedere appellatus est, inquit. Quam bene, vid. ad epist. seq. annotata.] vocat [note: 208] [gap: Greek word(s)] [note: Rationalem.] et ipsemet Servator noster Christus, cum apud Marcum inter ea, quae hominem polluunt, [gap: Greek word(s)] . [note: Stultitiam.] quam Lutherus unvernunfft vertit, collocat. Haec non tui carpendi studio, cujus eruditionem alias plurimum suspicio, sed ea de caussa paulo uberius deducere volui, ut te in illo, quod suscepisse te scribis, instituto, Theologorum dogmata animo a praejudiciis vacuo libere censendi, confirmarem. In
page 169, image: ds0169quo, ut gratia tibi sua de coelis aspiret, Dominum Jesum supplex rogo. Vale, Virmihi venerande, et prolixae scriptioni ignosce. Dab. Gedani.
XLV. ABRAHAMVS CALOVIVS M. RVARO.
POstquam te reducem accepi, Clarissime Ruare, literis tuis respondendum duxi. Principio vero gratias habeo maximas pro librorum plerorumque transmissione, quos accepi: simulque omnem offero animi promtitudinem.
Fateor sane, veteres [note: Non dubito, ad eos heic digitum intendi, qui ante Faustum Socinum aliquid monumentis litterarum comprehensum in publicam lucem dederunt, et Socino tam in Polonia, quam extra eam, viam quasi, straverunt, inde a Serveto usque ad Andr. Dudithium, quem proximo ante Faustum loco in Bibliotheca sua posuit Sandius. Horum enim scripta in typographeis haud raro privatis, quorum hinc inde etiam mentionem fecit Sandius, excusa, aut sumtibus Procerum Polonicorum impressa, et inter amicos distracta, vel clam denique bonam partem evulgata, jam tunc rarissima erant, hodie vero nigro propemodum cygno, si inveniantur, simillima habentur; nisi quod in Belgio frequentius et Andr. Fricii Modrevii quaedam interdum, at rariuscule tamen apud nos etiam, compareant.] illos scriptores plerosque sententiis non parum variare a vestra doctrina, utut saepe a nonnullis cum vestris scriptoribus confundantur: et ut ita credam, faciunt non minus nostrorum hominum, quam etiam vestratium allegationes, ubi de illis quidpiam adducitur, aut judicium fertur. Si tamen vel abs Claritate tua de [note: 209] istis uberius informari possem, et quo loco haberi debeant, edoceri, vel nonnullos ex istis opera illius impetrarem, id tanto melius cognoscendi gratia, longe foret gratissimum. Vt enim nihil mihi prius, nihil antiquius est (ab sit jactantia verbo) candore et veritatis studio: ita necessarium omnino arbitror, ut ista omnia evolvam quam diligentissime, ne vel in minimis aliorum oculis videre videar, priusquam de scriptoribus illis, eorumque sententia communi an propria, quicquam statuam vel definiam.
Nimirum judicium de vestra sententia ferri non posse intelligo, nisi universa salutis ratio [note: Intelligit, ut arbitror, Calovius, salutis, seu gratiae in hac militante Ecclesia dispensandae, Oeconomiam, quae Paulli nomenclatura Eph. III, 2. ita dicta est peregregie, ac forte etiam haud incommode systema fidei appellari posset. Quod ut innuat, non esse male cohaerentem opinionum variarum congeriem, sed [gap: Greek word(s)] aureis quasi veritatis sacrae articulis veluti annulis apte connexis constans, omnia ad [gap: Greek word(s)] fidei revocari Rom. XII. jubet.] probe attendatur, quam vos proponitis, et disputationes vestrae accurate atque logice resolvantur: in quibus
page 170, image: ds0170interdum difficultas latere videtur, caeterum si accurate loca examinentur, facile evanescit. Id tamen nondum adsequor in vestra sententia, quid de sempiternis cruciatibus impiorum infernalibus statuendum sit; utrum nimirum impii a mortuis resuscitati sint cruciatibus nunquam finiendis in aeternum excruciandi, nec ne? Pro negante enim sententia video urgeri posse ex vestra sententia, quod nulla sit proportio inter peccatorum actus sive habitus temporales, et cruciatus animae et corporis sempiternos; quodque proinde a justitia divina, omnis recti et aequi norma, id ipsum alienum esse videatur: nec quicquam certe definitum [note: Nemo enim Socinianorum aperte ac diserte aliquid ea de re statuit atque definivit, uno Sonero excepto; de cujus libello huc pertinente, et invito haud dubie auctore typis subjecto Belgicis, alibi jam actum est. Caeteri Sociniani desituros esse ac destruendos, immo etiam abolendos impios quando docent, reliqua, quae ad circumstantias attinent, in medio ut plurimum relinquunt.] reperio, ut hactenus quidem legi vestrorum scripta, quid statuendum sit. Sed et de resuscitatione impiorum [note: 210] ambigue interdum vestri autores loquuntur: ut nonnunquam arbitrer, eosdem annihilationem eorundem credere, vel certe post resuscitationem annihilatum iri reprobos potius, quam sempiternis cruciatibus subjiciendos esse. Ita, cum perpetua dissolutio animae et corporis homini naturalis adscribitur a Socino libro contra Puccium, et necesseria eadem statuitur facta per transgressionem Adae, nec vero liberentur ab hac necessitate, praeterquam fideles et pji a Christo secundum ejusdem sententiam, utique concludendum videtur impios ab ea non liberari, [note: Eadem de occultatione doctrinae hujus, exosae non minus, nec injuria, omnibus, quam offendiculi plenae, conquestus est Feremias Felbinger, Vir ambiguae caeteroquin et fortunae et fidei in Epist. ad Christianos ed. Amstel. anno 1672. 4to f. 26. seqq. Ita tamen, ut ex Actis Colloquii Racov. anno 1607. instituti, cujus et Sandius, Bibl. Antitrin. f. 175. meminit, et scriptorem eorum Math. Radecium fuisse conjicit, non obscure colligi posse ostendat, ad negantem sententiam inclinasse, qui congressui illi intersuerant non postremi ordinis fratres. In quam sententiam etiam Socinum ipsum concessisse, postquam in epist. notissima ad Volkelium Tom. I. Opp. f. 455. multum tergiversatus erat, dubium non est. Quanquam vero alii silentio totam hanc disputationem praetermittere maluerunt, quam vel tangere aut aliquid certi definire; Fuerunt tamen etiam, interque hos cumprimis Slichtingius, qui veritatem resurrectionis hominum utriusque generis, tam luculentis Script. S. assertis testatam, profiteri non dubitarunt. Quibus et Ruarus in Resp. proxima se accedere palam pronunciavit.] adeoque perpetuae dissolutioni obnoxios esse; nec unquam in vitam revocari. Praeterea cum resuscitandis corpora spiritualia parari statuat, nimirum fidelibus, quomodo resuscitabuntur
page 171, image: ds0171infideles? an hoc mortali corpore, quod hic habuerunt, an vero corpore spirituali et immortali? si istud, quomodo in aeternum vivent in gehenna? et quae causa hujus diversitatis, quod fideles alio quam proprio corpore praemia, infideles vero proprio suo corpore supplicia percepturi sint? si vero hoc, ergo in gloria resurgent infideles? quod absonum vobis erit. Porro, quum, alias poenas primum peccatum attulisse, neget Socinus, quam mortis perpetuae necessitatem, utique non potest ex ejus sententia statui, sempiternos cruciatus idem adduxisse. Insuper, quid de gentilibus dicendum? quos fide in Christum destitui constat, qua gentiles erant: ideoque omnes erunt sempiternis [note: 211] cruciatibus nuncupandi: quod, num ex sententia Socini statuendum sit, ambigo. Servari eos aeternum non videtur dicendum, quum nemo servetur aeternum, nisi per fidem in Christum. Veruntamen, ut adverto, Socinum tractat. de fundam. fidei id adserere, quod fundamentum fidei in homine sit, quodque is, qui rationi adhaerere constituerit, facile credat, et porro fidem justificantem consequatur, non omnino fidem justificantem gentilibus derogari posse, concludendum arbitror. Et quum fides illa nihil aliud sit, quam observantia mandatorum Dei, [note: Nescio, an satis plene fidei Socinianae descriptio haec repetita sit; quos non solam obedientiam mandatorum DEI, sed Christi inprimis, et intuitu quidem promissionum vitae aeternae, hac via obtinendae, praestitam requirere constat. Qua de re quando interdum accusantur a nostris, non injuste eos injuriam sibi inferri, puto, conqueri posse, et integram potius definitionem repetendam, ne calumniis pugnare nos velle clamitent adversarii, satius esse arbitror. Vtut sit: ex Ruari tamen responsione hac quoque in parte liberales esse Socini asseclas, perinde ut Remonstrantes plerosque edocebimur.] quidni posset ea cadere in gentiles, qui natura Deum esse norunt, vel certe ex opificio mundi hominisque consideratione id colligunt (uti confirmat Joh. Crellius libro de Deo et attributis divinis, hac in parte dissentiens a Socini praelectionibus Theologicis cap. 11.) quosque saepe virtutis studiosissimos fuisse constat? An ideo a salute excludendi, sempiternisque cruciatibus mancipandi, quod ea non observarunt Dei praecepta, quae ipsi penitus ignorarunt, quaeque nunquam iis revelata sunt, tametsi ea, quae ex insito discrimine justi et injusti cognoverunt, sanctissime observarint? Quid vero de infantibus tandem statuendum, qui secundum Socinum fide destituuntur? Num illi quoque sive ex gentilibus, sive ex Christianis prognati sint parentibus, si in infantili decedant aetate, salutis aeternae extorres sempiternis obnoxii erunt cruciatibus? nam aut sine fide eos aeternum salvari
page 172, image: ds0172[note: 212] dicendum: aut si non salvantur, aeternis cruciatibus torquendi erunt: tertium enim non datur: cum limbus puerorum, quem papistae commenti sunt, a Socino quoque explosus sit. Quid quod nascantur secundum Socinum rei perpetuae mortis [note: Valde dubito, ita Socinum docuisse; quem gratiae potius non foederali, sed singulari divinae eos, ut caeterae ejus hypotheses postulant, reliquisse arbitror. Vnde facile quoque, quid de reatu illo infantum staruerit idem choragus infausti coetus S. Trinitatis mysterio adversi, existimari potest. Ac proin plus justo in his substernendis, ut dubia mota tanto firmiora viderentur, liberalem fuisse, opinor.] ob originem, quam ab Adamo habent? Proinde nisi reatus ille tollatur (quo autem modo tolletur, cum fide destituantur?) quomodo aeternum salvari possunt? De his ergo in praesens tuum appello judicium, Ruare clarissime, ut quid ex mente Socini vel propria statuendum edisseras, meque certiorem reddas melioris veritatis investigandae gratia. Quod ubi impetravero, magno me affectum beneficio profitebor, et in veritate indaganda atque confirmanda felicius fortassis progredi potero: cujus caussa unice ago quicquid ago. Tandem quod minus provide me saluti tuae consulere scribis, dum Deum rogo, ut eo te ducat, quo captivata ratione sub obsequium fidei Theologiae mysteriis assensum praebere possis, eo ipse saluti tuae deesse velle videris. Nam quod Apostolus omnino id requirat 2 Cor. X, 5. ut [gap: Greek word(s)] , omnes conceptus, omnesque adeo ratiocinationes subdamus fidei obsequio, id quod unice tibi precabar (nec enim ratio alio modo captivari potest, quam ratiocinationibus quibuscunque rationis, quas ipsa sibi relicta pariat, obsequio fidei subditis) negari non potest. Dices autem eorum [gap: Greek word(s)] captivandum, qui non recta ratioue reguntur, sed sensu carnis ducuntur, [note: 213] aut a ratione pravis sensibus malaque consuetudine imbuta abripiuntur. At non vides, quod hoc ipsum tibi precer, ne deinceps rationi pravis sensibus corruptae indulgeas; sed Spiritus sancti virtute [gap: Greek word(s)] , [note: Omnem cogitationem] quod sese erigit [note: Recte: Huc enim scopus Paulli respicit, et ipsa quoque captivitas illa, ad inimici et refragantis mysteriis divinis, [gap: Greek word(s)] conatus reprimendos spectans, non alium sensum admittit: quocunque de reliquo ipsum illud [gap: Greek word(s)] vocabulum, ratiocinationis notioni h. l. optime omnium conveniens, reddas. Vnde simul, quam inutiles fuerint superioris epistolae, de voce hac commodius vertenda, tricae Ruaeri, liquet.] adversus Christum et fidei mysteria, subjungas. Quanquam vero arbitraris fortassis, de te id praesumendum non esse, quod sensu carnis ducaris. Nec ideo id praesumo, quia, ne id fiat, precor: et utut praesumerem, non fortassis tamen peccarem
page 173, image: ds0173vel ea saltem de causa, quod nemo hominum ita secundum spiritum vivat, dum adhuc est in hac infirmitate constitutus praesentis vitae, ut non aliquando in ipso caro adversetur spiritui. Non est homo, qui non peccet: et quis dabit mundum de immundo? vel quis absque mendacio profitebitur se peccatum non habere? quis vero non potius conqueretur, quod mente serviat legi Dei, carne vero legi peccati, tametsi cum Apostolo gratias etiam agat Deo, quod sit in Christo Jesu? Quid quod non tantum sensus carnis, sed etiam praecepti rationis corruptae sensus saepe sese erigant adversus salutarem Dei cognitionem? Hos ergo ut subdamus obsequio Christi, cum sanctissimis etiam quibusdam non immerito precamur. Nec vero rationem sanam atque integram ab indagatione veri sensus S. literarum exeludo: sed ultro profiteor, neque vim verborum, neque antecedentia et consequentia expendi posse, neque loca similia conferri, aut ea, qruae in speciem pugnantia [note: 214] sunt, conciliari, aut quae ex iis per consequentiam eliciuntur, constare posse ei, qui recta atque integra ratione destituatur. Sed ut integra rectaque ratione nobis esse liceat in scrutinio S. literarum, praesertim quoad viam salutis, neve illa vel a praeconceptis opinionibus, vel a naturae ad errores veritati praeferendos proeli vitate abripiatur, id piis precibus a Deo impetrandum erit. Quum enim animalis homo non pereipiatea, quae sunt Spiritus Dei, sed ea pro stultitia habeat, et [gap: Greek word(s)] [note: Prudentia carnis] hoc est, id quod praestantissimum in ea est, inimicitia adversus Deum sit, legique Dei subjici non possit, quis non opus habebit Spiritus sancti gratia ad intelligendum et credendum [note: Postquam nimirum jam revelata sunt. Neque enim Apostolus l. c. de patefactione, immo ne quidem de perceptione qualicunque, sed verbis Spirit. S. jam expositorum, quantum ad rem ipsam mysteriorum [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] h. e. approbatione et assensu loquitur. Huic certe temerarium illud, quod stultitia sint, judicium oppositum est.] mysteria fidei, qui saltem agnoscit, sese non omnino carnis expertem esse, nec adhucdum prorsus spiritualem esse, sed hanc perfectionem demum in beatiori exspectat vita? Rationem autem ut abdicandam [note: Hoc est, abjiciendam; prout organon veritatis revelatae spiritualiter quidem, sed tamen a mente hominis vivide apprehendendae et dijudicandae denotat, atque divina luce divinisque supernaruralibus viribus instructum est et manet, dum vivimus et facultate hac cogitante, ut [gap: Greek word(s)] videamus, utimur. Christus profecto, quae divinitus nobis patefacta sunt, ipse [gap: Greek word(s)] jubet. Immo nec omnia principia materialia, quae vocant, hoc est, Theses, axiomata, asserta, placitaque rationis philosophica rejicienda putamus, dummodo justos limites sphaeramque rerum naturalium et creatarum non transiliant, DEO que, qui, teste Paullo, et est et facere potest [gap: Greek word(s)] , vela submittant, affirmantique sublimiora de se infinito Enti, finitarum quippe rerum ambitu comprehensa et circumscripta cedant.]
page 174, image: ds0174prorsus in sacrae rei tractatione contendam, absit. Quanquam id iis Scripturae dictis non obtineri posse persuasissimus sim, quae a tua Claritate adducta sunt. Nam [gap: Greek word(s)] [note: Rationabile lac, quod est sine dolo.] Petri, de lacte sincero sermonis seu verbi Dei, quo nutrimur, et ex quo renati sumus, exponi posse constat. Non ergo ille sensus est necessarius, (ut vestri homines concludere solent) quem intendit tua Claritas. Imo pro superiori sententia argumenta non contemnenda adduci possent, quam etiam Syrus interpres secutus est. Et res ipsa loquitur, non rationis, sed sermonis [note: 215] Dei virtute nos invirum perfectum crescere et evadere: quod et alibi Paulus docet. Illa vero [gap: Greek word(s)] , [note: Cultus rationalis] quam Paulus a nobis requirit, ab Origene accipitur de cultu, cujus ratio constat: qualis non erat in Veteri Testamento. Sed ab aliis rectius vel per spiritualem [note: Ita vero Paullus appellasset sine dubio, ex more solito, [gap: Greek word(s)] Malunt hinc plerique nostratium hunc quoque locum, perinde uti priorem 1 Petr. II, 2. seq. (ubi sensus ille ex occasione et scopo luculentissimus est) de cultu secundum verbum DEI instituto, verboque divino, etiam Evangelico congruo interpretari. Quae explicatio etiam tanto magis Apostoli proposito heic est consentanea, quo clariora sunt ejus rei, in ipso transitu ad praecepta morum, et sub initium cap. XII. ad Rom. deductas, ex allegatis cap. XI. Scripturae Saecrae locis conclusiones indicia, ita ut formatorum ex verbo Evangelico superioribus capitibus mascule propugnato, nominatim de Gratia DEI, sine merito nostro profluentium consectariorum vinculum, in primo statim commate per particulam [gap: Greek word(s)] obtutui lectoris exponatur.] cultum explicatur, quod sub veteri Testamento, hostiae cum ceremoniis carnalibus offerrentur; vel cultus rationalis dicitur, quia homo ratione constat, qui sese ipse Deo consecrat: secus atque sacrificia Veteris Testamenti, quae [gap: Greek word(s)] [note: Irrationabilia.] erant. [gap: Greek word(s)] [note: Stultitiam.] denique hominem polluere, non nego. Sed non ideo ratio intelligit fidei mysteria, quia [gap: Greek word(s)] hominem polluit: imo illa rationi extra Spiritus sancti gratiam mera sunt stultitia: quomodo Christus crucifixus Graecis etiam sapientissimis quibusvis, et principibus hujus seculi stultitia videbatur, teste Apostolo. Sed esto, nos nutriendos esse lacte rationali: an ideo ratio extra Spiritus S gratiam assequitur fidei mysteria, vel an ideo ratiocinationes adversus Verbum Dei ditectae [note: Arbitrium praesertim in dispurationibus, non tam de verbis, quibus mysteria proponuntur, quam de rebus ipsis: approbarine debeant, an rejici? deposcentes, et verba hinc etiam luculentissima in sensum alienum prorsus detorquentes. De eo enim disceptatur, eamque potestatem Paullus loco citato ad Corinthios rationi, talia sibi arroganti, abjudicat.]
page 175, image: ds0175audiendae erunt? Esto, cultum nostrum rationalem esse: an ideo in mysteriis Verbi divini rite percipiendis ratio haudquaquam indigebit illustracione Spiritus sancti? Cultum Dei rationi etiam rectae quadantenus innotescere, non diffiteor. At de fide in Christum ratio nihil novit, eaque unice est opus Dei, qui mentes aperit, donatque nobis, ut in Christum credamus. Sed haecin praesentiarum persequi nolo, nec [note: 216] si vellem, ob occupationes possum. Si tamen de his per literas conferre libuerit, prolixius mentem meam et fundamenta exponam: quae si diluentur solide, ilico in vestram sententiam, quoad hoc dogma, concedam. Quod superest, Deum rogo, utis tibi mihique der. spiritum sapientiae et revelationis in cognitione ipsius, et illuminationem oculorum mentis nostrae, per et propter Jesum Christum. Amen. Regiomonti, CIC IC CXXXVIII.
XLVI. M. RVARVS A. CALOVIO.
QVod pro vulgari officio tantas mihi gratias agis, Clarissime D. Calovi, id tuae magis humanitati, quam merito meo tribuo. Facit tamen ista tua superflua humanitas, ut de libris, quos adhuc requiris, tanto tibi lubentius gratificari vellem, si modo mea foret illud in manu. Sed vetus dictum est, supra vires neminem obligari. Video enim in indice librorum a te mihi transmisso, nonnullorum quoque titulos, qui mihi nunquam visi sunt, nonnullorum, qui nunquam in lucem prodierunt, addo de nonnullis me ne fando quidem inaudivisse. Itaque meum de iis judicium frustra desideras. Quin et de illis, quorum scripta vidi atque legi, trepide sententiam dico: quis enim ego sum, ut judicem alienum servum, qui Domino suo vel stat vel cadit? Ne tamen [note: 217] petitioni tuae prorsus desim, proferam de nonnullis quid videatur, sed breviter, sed velut [gap: Greek word(s)] [note: In transitu.] De Serveto, [note: Non est, cur de Arragone isthoc, Michaele Serveto, arrogantissimo homine, pervicacissimo certe errone, ejusque fatis ad supplicium usque, quod passus est, igne combustus Genevae anno 1653., multa hoc loco repetamus: quae nuper admodum a S. Rev. D. [note: Moshemio] fuerunt copiosissime exposita. Vbi et de libris ab eodem sparsis distincte jam actum est Hoc tamen non possumus, quin brevibus moneamus, librum illum, cujus heic meminit Ruarus, non alium esse, quam de Erroribus Trinitatis omnium famosissimum, non Basileae, ut Sandius inquit, sed Hagenoae anno 1531. 8va forma excusum, in quo operosissime mysterium Trinitatis oppugnavit. Reliquos enim rarissime olim videas commemorari; neque etiam multum eos curasse Ruarum cum suis, haud pauca sunt, quae demonstrent. Sententia Serveti quae fuerit, non satis explanate utique proposita, non compendiosius dici posse, quam si Paullum Samosatenum eum esse sequutum existimes, qui ad ideam de Messia ab aeterno in DEO formatam, JEsum illum, hominem de reliquo merum, sed officio Messiae praeditum, apparuisse docuit, jam alibi observavimus. Caetera in praesenti omittimus.] cujus nonnulla
page 176, image: ds0176ab amico [note: Amicus ille non alius fuit, quam dilectissimus, sub id tempus, nec postea etiam desertus omnino, Joach. Peuschelius; qui se libellum illum in porticu templi Dominicanorum inter libros vetustiores venum expositos, auf einem Hingebens, ut Noribergae vulgo loquuntur, vili pretio redemisse publice fassus est: cujus circumstantiae nescimus, an supra sit mentio facta.] commodato sumpta, qui ea Norimbergae in foro scrutario emerat, ante plus quam XX annos obiter percurri, accedo judicio Philippi Melanchtonis, qui scribit in epistola ad Camerarium, [note: Verba ejus in Tom. Epist. ad Joach. Camerarium Scriptarum typis Voegelinianis anno 1569. excus ad annum 1533. f. 200. haec sunt. De Serveto rogas, quid sentiam Ego vero video satis acutum ac vafrum in disputando, sed plane gravitatem ei non tribuo. Et habet, ut mihi videtur, confusas imaginationes, nec satis explicatas earum rerum, quas agitat, cogitationes. De justificatione manifeste delirat. [gap: Greek word(s)] , scis me semper veritum esse, fore at haec aliquando erumpetent. Bone DEVS, quales tragoedias excitabit haec quaestio ad posteros, [gap: Greek word(s)] . Ego me refero ad illas scripturae voces, quae jubent invocare Christum, quod est ei honorem divinitatis tribuere, et plenum consolationis est. [gap: Greek word(s)] etc. Repetere haec nobis visum est ideo, ut, quae fuerit Philippi in hisce disputationibus prudentia, cognosci possit. De caeteris enim heic non est fusius disserendi locus.] habere eum confusas imaginationes, nec satis explicatas earum rerum, quas agitat, cogitationes: quantum tamen intelligere potui, a nobis in quamplurimis dissentit. Dietrichus Dorschius, qui idem et Nathanael AElianus Matthania, atque etiam Matthias Glirius [note: Quis ille fuerit, nobisque videatur fuisse, nostram in Crypic - Socin. Historia mentem et conjecturam exposuimus. Quibus nihil nunc addimus, quam eundem Theodorum Dorschium et Nathanaelem AElianum Matthaniam dici voluisse, ideo quod partim Matthiae praenomini haec responderent, partim Germ, cognomen Vehe utcunque exprimerent. Librum autem, quem de Regno Christi publicasse, Germanica lingua anno 1578. ferunt, nunquam vidimus, atque hinc etiam, quo pacto Judaeis propius accesserit, non audemus distinctius definire.] de regno Christi plane Judaizat, utqui non aliud illi quam terrenum tribuat, per annos aliauando mille in Palaestina gerendum: interea temporis eum ab omni rerum nostrarum cura absolvit. Glirii vestigia secuti sunt Jacobus Palaeologus, [note: De eo quoque nonnihil superius adductum est conjesturarum, a quibus nondum discedimus omnino, sed, Jacobum Suterum sub hoc nomine latere, etiamnum suspicamur.] Franciscus Davidis, [note: Neque is incognitus est Transsylvaniae infelix hospes, ex sententia, de invocatione Christi negata, et lugubri vitae exitu, alibi paullo diligentius enarratis.] et
page 177, image: ds0177Joannes Sommerus [note: De Sommero hoc vix alia innotuerunt, quam quae sunt a Sandio et Lauterbachio annotata. Caetera enim alias commemorata h. l. repetere nihil attinet.] in scriptis posterioribus, itemque Christianus Francus. [note: Hujus Gardelebiensis Palaeomarchici fatum et vita et religionis genus in vitis Philosophorum Altorphin. descriptum conservatur.] Valentinus Gentilis tres in divinis essentias distinctasagnovit: quem Georgius [note: Non Georgius, sed Gregorius dictus est. Vita autem et fara, uti et caeterorum, a Sandio atque Lauterbachio, cum quibus Lubieniecius conferri potest, enarrata sunt diligentissime.] Pauli in quodam scripto imitatus videtur, sententia non multum dissona ab ea, quam in Patribus, qui ante Concilium Nicaenum vixerunt, legere est. Ochinus in suis dialogis varius est, et academico more disputat, ut interdum nescias, magisne interrogantis an respondentis causam agat. Martinus Czechovicius de Deo atque Christo nobiscum, de Baptismo cum Mennonitis, in caeteris, ni fallor, cum Calvini schola sensit. Fricius inter Evangelicos, [note: 218] quos vocant, atque Pontificios medium se gesserat in libris de emendanda Republica, idem inter Trinitatis Athanasianae [note: Ita petulanter Ruarus S. Trinit. mysterium appellat, quod ab Athanasio potissimum, postquam in concilio Nicaeno confirmatum erat, expolitum, ejusque Symbolo deinde comprehensum esse, pessime cum sociis fingit.] professores atque nostros facit in Sylvis [note: Andr. Fricii hujus, cognomento Modrevii, supra in Hist. Crypto-Soc. cap. II. facta est mentio. Inter libros hae Sylvae inprimis clarent, Basileae anno 1590. in lucem publicam datae, et jussu R. Augusti ad conciliationem dissidentium su Polonia adornatae. De caeteris ad auctoris fata pertinentibus, postquam ab Erasmo Otvinio in Heroibus Christianis breviter sunt descripta, Baelius in Dictionar. compendiose egit, et Sandius satis copiose etiam exposuit. Cum quibus Tenzelii Curios. Bibl. Reposit. III f. 670. conferatur, ac de reliquo nec Ruarum inter Anti-Trinitarios eum referre ausum non esse, sed mediis inter disputantes, de hoc argumento, connumerare notetur.] suis. Quae Prosperi Disydaei [note: Rectius Dysidaei. Hoc eodem enim nomine ex Italico Sozzo, quod putidum quid et male olens denotat, formato et conficto, alii quoque libelli Socini prodierunt, nominatim Disputatio illa cum Jo. Niemejovio super loco Paulli Apostoli in Ep. ad Rom. cap. VII. anno 1583. primum excusa. Quae jam Faustum Socinum aperte praefert auctorem in Operum Tom. I. p. 86. seq.] nomineprodierunt, ex Socini libro de Servatore decerpta sunt.
Si quae fortassis extant effata nostrorum de statu impiorum post ultimum judicium, quae sinistrum in sensum trahi possint, ea non statim singulis nostrum imputanda, nec ad ea defendenda magis cogor, quam sacrarum me literarum illis astringit auctoritas. Video tamen eos, quoties hac de re sermo incidit, phrasin fere sacrarum literarum retinuisse; eoque vix quicquam illis objici posse, quod non idem et his.
page 178, image: ds0178Si meam tamen de re tam difficili sententiam nominatim requiris, non nego cum plurimis aliis, quos forte consului, me potius censere, non eos modo, qui cum pietate vitam egerunt, sed et impios atque sceleratos, ad audiendam supremi judicis sententiam, a morte suscitatum iri; et ut illi coeli gaudiis in aeternum fruentur, ita hos igni inextinguibili, quo et mundus ipse conflagrabit, [note: Eadem fuit b. Georgii Calixti in L. de supremo judicio f. 119. sententia: Vbi ex 2 petr. III, 7. ingeniose eam probavit, et, si quid judico, ex comparatione Diluvii, cum Conflagratione mundi, istic instituta, etiam solide adstruxit.] cruciandos, servata tamen pro ratione delinquentium justa supplicii proportione. Qualibus in corporibus supplicium ipsi laturi sint, de eo minus laboro, cum sciam recte alicubi a Scaligero dictum,
Nescire velle, quae magister optimus
Docere non vult, erudita inscitia est.[note: 219] Idem et degentilium, qui secundumnaturae legem vixerunt, deque infantium, qui per aetatem nihil delinquere potuerunt, in altero saeculo statu dicendum censeo; ut de quorum salute aut interitu nihil itidem in mysticis litteris expresse constitutum video. Si rationis judicio alterutrum eligendum esset, magis utique naturae divinae illiusque clementiae consentaneum agnosco, ut vel sine fide certa servet eos, qui aut nihil ipsi mali, aut tantum etiam boni, quantum valuerunt, egerunt, quam ut innocentes [note: Recte, si rationis judicio standum sit, quae peccati congeniti, quod originale vocamus, tristissimam labem ignorat. Qua posita, concidit illa tantopere a Socinianis et Pelagii quibuscunque assectaroribus praedicata infantium innocentia. Vt motus animi et corporis in tenerrima quoque aetate notabiles illegitimos taceamus. Aliter sentire necesse habent, qui, quid sit, carnem de carne natum, ac proinde filium irae [gap: Greek word(s)] esse, quotquot a primo homine originem trahunt, ex revelatione, intimoque, etiam corruptae mentis sanguinisque turbidi commotionum sensu universali intelligunt.] sine culpa ad aetenios cruciatus condemnet. Nec huic obstare sententiae puto dicta illa, sine fide neminem Deo placere posse, et eum, qui non crediderit, (puta Evangelio) condemnandum. Nam ut ne dicam gentiles, qui vel ex consideratione naturae, variorumque in historiis consignatorum eventuum, vel traditione majorum, primi rerum auctoris aliquam habuere notitiam, ejusque providentiam agnoverunt, ea fide quod sit Deus, et quod sit remunerator eorum, qui ipsum quaerunt, non fuisse penitus destitutos: ea dicta sine dubio de ejusmodi incredulis intelligenda sunt, qui cum per aetatem vel occasionem possent, [note: Potuissent autem omnes, si vel manuductionem illam, paullo ante memoratam, ad revelationem se passi fuissent ducere, plura edocendos; vel praeconium etiam verbi gratiae plus minusve, at nunquam non sufficienti quodam modo et mensura, sibi divinitus concessum, sive negligentia putida aut somnolentia turpi, sive violenter et petulanter non repudiassent. Ea namque in Vet. quoque Test. Iuce doctrina de Messia proposita est, ut vel mediocri inquirendi, etiam curiositatis, studio, meliora a Judaeis in loca illustri constitutis et captivis haud raro doceri potuissent.] fidem tamen non habuerint.
page 179, image: ds0179Ob solum Adami peccatum quenquam posterorum, ipsosque adeo infantes aeternis cruciatibus exagitandos esse, sententia nimis mihi crudelis, [note: Cave, ne Paullo, ipsique adeo Sp. S. in os contradicas, Ruare, haec [gap: Greek word(s)] Rom. V, 12. 14. 16. affirmanti.] et in Dei justitiam iniqua videtur; praesertim cum videam ipsimet Adamo Deum non nisi mortem comminatum fuisse, sub [note: 220] qua utut cruciatus ad eam ducentes non male comprehendantur, subsecuturos tamen eos tam immensos, eosque interminatos, quinam ex istis verbis miser vel suspicari [note: Non suspicari haec tantum poterat, sed facile his quoque verbis aeternam mortem interminari, noverat, de quo non dubitabis, Ruare, si non simplices, sed sapientes a DEO conditos esse homines ex Col. III, 10. admittas. Vt spem oppositam vitae aeternae tanquam praemii foederalis taceamus, qua destitutum fuisse cum, qui imaginem DEI tam illustrem [gap: Greek word(s)] gerebat, nimis insulsum esset, credere.] poterat? Venio nunc ad ea, quae de rationis captivitate disputas; quam (quod pacetua dictum velim) loco 2 Cor. X. male is assertum. Nam [gap: Greek word(s)] non est ratio, sed cogitatio; quae cum nonnunquam rectae rationi sit consentanea, nonnunquam tamen et a sensu carnis [note: Ita est: sed quis ille sensus carnis sit Christi nempe fidei rebellis, illud est, de quo his disquiritur. Neque enim quisquam rationem, ut sana aut recta est, atque intra justos limites suos modeste consistit, rejicit.] proficiscitur: hanc vero, non illam, Apostolus captivam duci vult, ut ex antecedentibus apparet: quod cum fit, ratio non in carcerem detruditur, sed in libertarem [note: Est ea utique libertas rationis, si, quod suum est, agat et in rerum finitarum ordine judicio suo sese exerceat, quam et nos illi assertum imus; at longius ubi progredi, praesertim contra revelationem apertam, ausit, in licentiam eam degenerare, atque sic ferocienti fraenum injiciendum, cum Paullo docemus. Per nos ergo licet, cogitationem vocabulo [gap: Greek word(s)] intelligant Sociniani; non tamen aliam, quam rationis cogitationem et [gap: Greek word(s)] ab Apostolo indigitari ipsi, si qua sunt, ingenuitate, inficiaturos, credimus.] potiusasseritur. Itaque si Dei mihi Spiritum eo fine precatus fuisses, ut illius ductu cogitationes minus rectas sub obedientiam Christi subigerem, aut et animum ab inolitis quibusdam pravis opinionibus vindicarem, non adeo de me superbe sentio, quin ejusmodi mihi votum usui esse posse censeam, deque eo gratias tibidebeam. [gap: Greek word(s)] , [note: Animales.] qua tales, non capere ea, quae sunt Spiritus Dei, ex Apostoli verbis juxta tecum
page 180, image: ds0180agnosco: sed ut [gap: Greek word(s)] eo evadant, quo [gap: Greek word(s)] [note: Ea, quae sunt Spiritus.] capiant, ad illud rationis opus esse captivitate, id ibidem non additur: [note: Immo vero additur evidentissime, quando non nisi per Sp. S. ejusque virtutem, rationi i. e. menti hominum datum at naturali superiorem, judicium de hujusmodi rebus rectum ferri posse docetur. Quo facto sane, non potest non eadem, ubi refragatura est, in captivitatem Christi abstrahi, et Sp. Sancto nobiliora et sublimiora revelanti docentique ut approbentur, subjici.] et res ipsa contrarium potius docet, cum non alio pacto spirituales evadamus, quam cum ratio nostra divina revelatione illustratur, ejusque argumentis adjuta, a rebus terrenis ad coelestium studium elevatur: in quo vera illius libertas consistit. [gap: Greek word(s)] [note: Prudentia carnis.] non [note: 221] non est ratio, [note: Est omnino ratio, etiam rebellis, postquam elevata a Spiritu Sancto per patefactionem mysteriorum ad praestantiora, quam per naturam fieri potuisset, cognoscenda, apta red dita est; sed hoc beneficio non recte, ut assentiatur, divina quippe interna virtute jam instructa, utitur, immo ad [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] (sublimioris videlicet illius ex revelatione oblatae) sese convertens et quasi transiens abutitur. Atque hoc sensu rationi potius, divinae patefactioni subjetae et subordinatae, hoc est, rationis sanae limitibus adversa dici potest, quam ratio, quae, si nomine hoc digna esset, suo, ut decet, officio recte defungeretur.] sed rationi potius non minus quam Deo adversatur, ut vel ex illa pugnae inter interiorem et exteriorem hominem descriptione, quae Rom. VII. legitur, apparet. Quod per [gap: Greek word(s)] apud Petrum lac rationale intellexerim, in eo plerosque tum veteres tum recentiores interpretes secutus sum, ac inter caeteros Lutherum quoque, cujus sacrosancta [note: Non est nobis sacrosancta Lutheri auctoritas, sed venerabilis, talis nimirum, ut hominem fuisse meminerimus, a quo nihil humani alienum fuerit. Quem tamen, quando verbum DEI per lac illud intellexisse largitur Ruarus, a caeteris non abire longius, simul concedit; etsi a lacte naturali et materiali, corporibus alendis destinato ac propinato, illud, quod hominibus ratione sua utentibus (at non aburentibus) ut mente, tanquam instrumento, id capiant, lingua vernacula discernere voluerit. Quo sensu vero parum illa translatio Socinianis pro derit.] vobis solet esse auctoritas. Nec ab illis tantopere dissentire Syrus videtur, ac tu putas, qui sic [gap: Greek word(s)] , [note: Circumloquitur, plenius explicat.] sermonem tanquam lac mundum ac spirituale. Vtut enim per lac illud ser monem sive doctrinam Evangelii intelligat, in quo me sibi habet suffragantem; qualitatem tamen ejus lactis describens, vult illud esse mundum, quo [gap: Greek word(s)] , [note: Quod est sine dolo.] et spirituale, quo [gap: Greek word(s)] interpretari velle videtur. Spiritus enim in homine cum ratione magnam habet cognationem. Favet interpretationi meae locus Rom. XII. in quo uno
page 181, image: ds0181praeter hunc in Novi foederis scriptis fit [gap: Greek word(s)] mentio, in quo ad rationem respici, ne ipse quidem negas. Favet et antithesis praecedentium, ubi cum jussisset eos Apostolus, malitiam, dolum, simulationem, invidiam, obtrectationem deponere, praecipit contra, ut desideremus lac [gap: Greek word(s)] quo tamen, ne simplicitatem nimiam sive fatuitatem inculcare nobis videatur, addit, illud etiam esse rationale debere: quo sic, prout alibi praecipit, non simus pueri sensibus, sed malitia parvuli. [note: 222] Verum quidem est illud, quod dicis, sermonis Dei virtute nos in virum perfectum crescere: sed res ipsa tamen loquitur, nihil illo sermone verae rationi magis consentaneum [note: Ita est: Consentanea est ratio sermoni DEI revelato, non tamen ut superior inferiori, aut par pari, sed ut inferior superiori, et servus domino, qui huic jubenti lubentissime cedit, eidemque reverenter obsequitur.] vel excogitari posse. In loco Rom. XII. ubi cultus noster [gap: Greek word(s)] vocatur, ut jam antea dixi, ne ipse quidem audes diffiteri, ad rationem fieri respectum quocunque tandem modo illam interpreteris: unde hoc saltem concludere licet, rationem illi non adversari, [note: Si sana sit, et carnis sensu abrepta non ferociat ac recalcitret, id non negamus. Per se ergo rationi haec non conveniunt, sed ex accidenti et abusu, at per naturam corruptam minime evitabili.] nec ab illius disciplina excludendam. [note: Neque nos excludimus, quantum ad usum organicum et modestum, revelationi subjectum judicium; excludimus autem ab officio fundamenti et arbitrii in caussa FIDEI, quae si arbitrio rationis permitteretur, fidei caussa dicenda non esset.] Cum [gap: Greek word(s)] , quam Lutherus vester vertit unvernunfft, hominem polluere dicatur, utique [gap: Greek word(s)] contra, quae rationis ductu nititur, ad mundationem nostram requiritur: ac proinde rationis ministerio libero, cum ad res divinas animum applicamus, abdicare [note: Nemo est nostratium, qui abdicet rationem; at coercendam esse intra justos limites, ne ferociat, hoc est, quod identidem cum Spiritu Sancto inculcamus, ipsamque illam ferociam, et [gap: Greek word(s)] , inter [gap: Greek word(s)] naturalis hominis et corrupti specimina connumerare non dubitamus. Sanae profecto rationis non est, de DEO divinisque rebus, revelatis aliter, quam videatur judicium sibi, hoc est, finita mente de rebus infinitis, ipso DEO de se contraria testante, ferendum, arrogare, et secus definire velle.] nos non debemus. At, inquis, non ideo ratio fidei intelligit mysteria, quia [gap: Greek word(s)] hominem polluit. At ego licet nunquam ita sim argumentatus, vicissim tamen ex te lubenter quaesiverim, quid ergo sit in nobis, quod fidei mysteria intelligat? non manuum id certe, neque pedum, aliorumque corporis membrorum, ac ne sensuum quidem officium est. Sed bene te postea explicas, an ratio extra Spiritus sancti gratiam fidei assequatur mysteria quaerens: quod ego quidem nequaquam
page 182, image: ds0182assero. Nam mysteria quidem fidei ratio per se non assequitur, sed ubi tamen haec illi per Spiritum sanctum non modo revelantur, sed et argumentis evidentibus probantur, ratio assensum illis commodat, [note: 223] eaque tanquam sibi consentanea lubenter [note: Divina tamen virtute supernaturali donata et instructa, cui etiam revelata ea videntur stulta.] admittit. Neque quicquam hic mihi officit, quod Christus crucifixus Graecis stultitia sit: nam et Graeciae sapientes delirare possunt, et sine dubio delirarunt, id est, ratione non sunt usi, cum Christum eo repudiarent, quod per crucem sibi atque nobis viam ad immortalitatem stravit. Sed abrumpo tandem, ne epistolae modum excedam. Vale, Vir clarissime. Adsit utrique nostrum Dominus Jesus spiritu suo. Dabam Gedani a. d. XVI Kal. Jan. CIC IC CXXXVIII.
XLVII. M. RVARVS A. CALOVIO.
REcte mihi, Vir clarissime, literas tuas anno superiore Georgius Gulichius reddidit. At priores illas, in quibus de consilio profectionis tuae ad capessendam in Academia Rostochiensi [note: Vbi Prof. Theolog. locus post excessum b. Sam. Bohlii vacabat. Eam tamen invitationem non acceptavit Calovius; sed paullo post anno 1643. in Botsacci locum (postquam Joh. Corvinus dimissus fuerat) altius evecti, Rector Gymnasii et Pastor Templi Franciscan. (der Graumunchen Kirche) constitutus est. Vnde interjecto brevi tempore, ut satis constat, ad Colloquium Thoruniense una cum Botsacco missus, ac denique post multas cum variis, Slatio, Nicolai et similibus disputationes anno 1650. Wittebergam translatus, cathedram Lutheri istic usque ad annum 1686. ornavit; quo anno demum d. 20. Febr. diem supremum obiit.] Theologiae professionem munusque ecelesiasticum scripseras, nullus vidi. Eram autem, cum Gulichius me conveniebat, in procinctu, ut rus me pestis in urbe grassantis metu subducerem: inde factum, ut, cum non vacaret libris, quos petebas, conquirendis operam navare, ne literas quidem ad te dederim. Post te quoque similis contagii metu ab urbe Regiomontana discessisse cognovi: unde acto semel silentio excusatius deinceps indulsi. Redii tandem in hanc urbem, postquam asperior hiems divina aspirante gratia contagii vim edomuit; dumque sumptuum [note: 224] compendium in mittendis pauculis hisce libris capto, in hanc usque diem navalis itineris commoditatem exspectavi. Ignosce vero, quod e multis, quos requiris, non plures a me recipias: cujus ea est causa, quod caeteri jam pridem distracti promercales amplius non habeantur. His vero nullum statuo precium, id tantum rogans, ut eos
page 183, image: ds0183tanquam [gap: Greek word(s)] [note: Donum dono relatum.] pro iis, quos de tuis mihi hucusque suppeditasti, aequi bonique consulas. Commentatio Crellii de Spiritu sancto nunquam edita est, neque edetur [note: Edita tandem est, et hodieque comparet inter opera Crellii, quae Bibl. Frr. Polon. inserta sunt, Dogmatica et Polemica, Tom. IV. f. 454. seqq. Eademque seorsim etiam anno 1650. forma octuplicata paullo ante lucem adspexerat.] fortassis, cum, ut ipse mihi aliquando retulit, (nam ego quidem illam non legi) maximam partem in librum de uno, Deo Patre relata sit. Ethica quidem Christiana [note: Prodiit anno demum 1650. forma quarta, Amstelodami potius, quam Luneburgi, etsi Asteriorum nomen prae se ferat: quo de fuco infra dicemus.] lucem aliquando, ut spero, aspiciet: sed in eo falsus est nobilissimus Ganowski, cum sub praelo eam jam fervere tibi narravit. In iis, quae edidisti, video te causam, quam suscepisti, acriter agere: et fortassis minus ob id Bisterfeldius [note: Bisterfeldio huic Joh. Henrici fuit nomen, officium autem Professio Philosophiae in illustri schola Albae Juliae, quae Transsylvaniae praecipua urbs clarer, fuit. Patre natus est Theologo Reformatae Ecclesiae Nassoviensis, ubi et natus est hic filius, pater vero in ipsa Synodo Dordracena anno 1619., ad quam ablegatus fuerat, ex hac vita excessit. Quo fato in Transsylvaniam venerit, nondum explorate potuimus, at generum fuisse J. H. Alstedii, Herbornensis illius Polyhistoris, qui tamen et ipse in Transsylvania obiit, ex Praefat. Et Dedicat. libri, de quo hic Ruarus disserit, didicimus. Liber ipse de Vno DEO, Patre, Filio et Spiritu Sancto contra Crellium anno 1639. Lugduni Batavorum ex officina Elseviriana forma 4ta, ipso auctore praesente, et, uti ex Voetio didicimus, in Belgium eapropter profecto, prodiit, et, si quid judico, non sine ingenio praecipuas objectiones Crellii feliciter discussit. Vtrum, quod hoc loco traditur, quaedam praeterierit, non ausim affirmare, cum totum mihi perlegere non vacaverit. Vix tamen fieri potuisse, ut aliquid omitteretur, inde colligas, quod responsiones suas, cum recuso opere integro Crelliano ex adverso altera columna collocatas, accurate respondere dubiis ab adversario motis observare licet. De reliquo esse forte, quae Philosophum hunc naevis quoque laborare probent, non abnuo.] tibi placet, quod nonnulla sicco pede praetereat, et adversario plusculum largiatur, eumque mollius alicubi tractet. Mihi (ut verum fatear) ista [gap: Greek word(s)] [note: Proprie nimietas tractionis in contrarium, id est, nimium sua tuendi aliisque contradicendi studium.] obstare plurimum veritatis investigationi videtur: qua tamen longe te minus agnosco laborare, quam alium quendam tui gregis, et magni alioqui nominis, prae quo certe tuam aequitatem, ac candorem, praesertim in recensendis adversariorum tuorum sententiis, vehementer laudare cogor. Illud nescio, quomodo (ut alia taceam) tibi exciderit, ut Fausto [note: 225] Socino tribuere ausus sis, quod Laelium patruum suum, non modo
page 184, image: ds0184Apostolis, sed et ipsimet Christo rerum divinarum cognition praetulerit, quia scilicet dixerit, neminem eas unquam isto exactius calluisse; quasi vero ignota tibi sit ejusmodi dictionis figura, aut parum constet, aliam, et quidem modestiorem, quam verba rigide accepta prae se ferrunt, fuisse Socini mentem. Ignosce, Vir clarissime, quod jure tui monendi utar, quod ipse mihi dedisti, in historico praecipue genere. Eo pertinet et illud, quod Paulum Alciatum [note: De fabula hac quaedam dicta a nobis sunt in Histor. Crypto-Socin. cap. II. ubi tamen aliam, quam quae Bernensibus data dicitur a Jo. Valent. Gentili, et probabiliorem adduximus. Ad Turcas non transisse, etiam figmenti caussam Baelius in Dictionario jam pridem annotavit, unde eadem in Lex. Erudit. Lips. translata sunt. Vtrum vero militis Mediolanensis nomen, quo eum appellavit Beza, recte de milite mercenario (einem Soldaten) acceptum sit, valde dubito. Vtrum Mabometismum aliquando simpliciter praeferendum esse docuerit Christianismo, doctrinam de S. Trinitate tuenti, quod nuper admodum Venerandus etiam Dn. Lauterbachius, ad Lubieniecium provocans, asseruit, in medio relinquimus; ex occasione tamen hujus forte sententiae pronunciatae, Gentilis nempe et Serveti suppliciis, colligimus, eum non tam dogmata Turcarum spectasse, quam moderationem eorum et aequanimitatem in dissentientibus a se vel tolerandis, vel certe non occidendis. Quae inique profecto (ut, quod res est, dicam) de approbato in universum Mohammedismo accipi videntur. Testimonium, quod hoc loco tulit Ruarus, de viri hujus ex Italia in Moraviam, atque hinc in Poloniam, et Gedanum tandem migratione et fatis in ea urbe extremis, tot circumstantiis communitum, cur in dubium vocetur, caussae nihil video. Lubieniecium autem quaedam fama tantum, quae mendax esse haud raro solet, inter alia atque haec quoque de Constantinopolitano itinere Alciati accepisse, non obscura indicia produnt. Neque vero id mirum est, cum ne nomina quidem horum Antitrinitariorum antiquorum, v. g. Neuseri, comitis Alciati, ut ait, quem Neusnerum appellat, recte cognita habuerit.] perinde atque Neuserum ad Turcas se proripuisse, et ejurata religione Christiana Alcoranum professum, nimium aliorum relationi credens, affirmas; quorum nomina satius fuisset allegare, ne fides tua accusari posset. Imposuit, ut opinor, tibi Beza, qui in epistola quadam refert, Gentilem de Alciato sodali suo interrogatum, respondisse, Mahumetanum eum esse factum, neque ullum sibi jam pridem cum eo fuisse commercium. At fieri potest, ut eo convitio magistratus Bernensis, a quo captivus tenebatur, gratiam captare voluerit Gentilis, dum Mahumetanum vocat eum, a quo solum Jesu Christi Patrem pro summo Deo agnosci sciebat: nec abhorret hoc ab ingenio Gentilis, ut, cum ipse tres quodammodo Deos profiteretur, unius Dei cultorem Turcismi opprobrio infamaret: cum et in aliorum scriptis, qui tamen unum Deum se tantum [note: 226] agnoscere perhibent, Servetus, Socinus, alii, simili pipulo differantur.
page 185, image: ds0185Quicquid sit de mente Gentilis, tu noris, Alciatum in hac urbe vitam per aliquot annos Christiano ritu singulari cum pietate exegisse, et moriturum animam Christo Servatori commendasse. Id Catharina Weimera, uxoris meae avia, quae tanquam vicinum in platea, quam caninam vocant, habitantem, familiariter norat, et morti ejus interfuit, marito suo Davidi Wernero Buttelo, qui adhuc in vivis est (nam ipsa antetriennium obiit) saepius narravit. Socrus quoque mea uxorem ejus viduam, quae marito annos aliquot super vixit, sibi saepe diuque visam in hac urbe, vel heri mihi retulit. Memini quoque ab Andrea Woidovio [note: Non est ille alius, quam Voidovius, multoties et cap. I. potissimum Hist. Crypto - Socin. commemoratus, hoc tempore jam vita defunctus.] mihi narratum, eundem Alciatum, virum, ut ipse ajebat, pium, et Socino [gap: Greek word(s)] , [note: Suffragantem, consentientem.] cum Cracoviae aliquandiu egisset, periculum vitae praesentissimum a petulantibus scholasticis propter Arianam, ut illi ferebant, religionem intentatum, ridiculo schemate evasisse, cum se non Arianum, sed Marianum esse diceret: quod cum illi, quid sibi vellet, quaererent, respondisse, credere se Jesum Christum Dei vivi et Mariae filium. Illi non minore stupore, quam malitia obsessi, audito venerando Mariae nomine, incolumem dimiserunt: qui ex eo Dantiscum, ut opinor, domicilium transtulit. Lubet nunc et aliud quid annotare, in quo te historiae fugit ratio. Scribis Sebastianum Castellionem [note: Profess. Basileens. famigeratissimum. Quem auctorem esse versionis Dialogorum Bernh. Ochini, Senensis illius, Tiguri diutissime hospitati, sed inde et Basilea quoque paullo post ejecti, atque hinc in Polonia vagantis, et tandem in Moravia denati, miror dubitasse Ruarum, cum tamen eos a se latine redditos esse, praeter stili elegantiam, ipsa Castellionis professio condoceat, qua non tantum vertisse se Dialogos illos latine palam in epistola ad Consul. et Senat. Basileens. testatus est, sed rationes quoque facti hujus reddidit, et alendae familiae (sine approbatione eorum, quae in eo libro continerentur) se prospexisse, ut erat res ei angusta domi, scripsit. De reliquis ad hos Dialogos pertinentibus jam ante ad Diarium Smalcianum quaedam annotavimus, et ex instituto de iisdem disquirentes Observ. Halens. latinae Tom. V. n. 1. consuli possunt.] XXX Ochini dialogos in Latinam linguam transtulisse. [note: 227] Id ego, utut mihi dubium, cum non nisi a Castellionis inimicis, mera suspicione ductis, affirmatum videam, in medio tamen relinquo. At in eo perspicue falleris, cum eos dialogos a Laelio [note: Laelio nimirum Socino. Qua in re utique Calovium fefellit memoria. Neque enim, quod sciam, Laelius unquam Turpionis nomen, quemadmodum a Patruele Fausto factum esse constat, adoptavit. De Martini Belli cognomento notissimum est, disputari, omnium vero certissimum Minum Celsum Senensem dici voluisse, ex libello primum. Italica lingua scripto, sed in latinam deinceps ab ipso auctore translato, quo: In haereticis coercendis quatenus progredi liceat? disseruit. Quamvis enim non ita pridem virum aliquem ea aetate (prodiit autem Lib. Iste anno 1577.) hoc genuino nomine celebrem appellatum fuisse existimaverit Cl. Schelhornius Amoenit. litera. T. VII. f. 86. idque ex epistola aliqua t. t. a Fabio Benvoglienti ad Minum Celsum anno 1548. data, probari posse censuit; at nihil tamen mihi aliud inde demonstrari posse videtur, quam Lael. Socinum in epistolis familiaribus ab Amicos exaratis et hos vicissim ad ipsum scriptutos ex compacto hoc nomine diu ante, quam libellus iste post fata auctoris in publicam lucem emitteretur, adscititio uti consuevisse. Quod obiter notare placuit.] sub
page 186, image: ds0186Felicis Turpionis nomine editos affirmas. Sunt enim sub ipsius Ochini nomine editi, qui priorem librum Comiti Bethfordiae Anglo, posteriorem Nicolao Radzivilio Lithuano dedicavit: neque uspiam in eis libris Felicis Turpionis nomen comparet. Scribit quidem Bullingerus in praefatione Simleri libris praefixa, Ochinum dialogos illos per Italum quendam amicum excudi curavisse: sed is amicus Italus Petrus Perna fuit, typographus Basileensis, cujus nomen in calce libri ex more expressum legitur. Laelius quidem esse non potuit, qui jam anno ante (nam dialogi anno Chiristi CICICCLXIII, editi sunt) diem suum obierat; nec ipse Felicis Turpionis sibi nomen unquam ascivit. Occasionem errori sive tuo, sive eorum, a quibus id tu sumsisti, alii quidam ipsius Sebastiani Castellionis dialogi de Praedestinatione, Electione, Libero arbitrio, et Fide scripti praebuerunt, quos Felix Turpio Vrbevetanus [note: Tergemina larva, Dominici nempe Lopezii, Felicis Turpionis, et de qua supra, Prosperi Dysidaei tectus in lucem, quae primum edidit F. Socinus, prodire voluit; quod invidiam sibi jam Patruelis conatus, si gentilitium nomen exprimeret, contracturos, praesagiebat animus. Quo etiam factum est, ut uterque libellus his nominibus infucatus tanto confidentius et legeretur et recuderetur. Primum, si recte memini, opusculorum Socini, cui nomen auctoris genuinum praefixum fuit, Disputatio erat de Christo Servatore, quam tamen non ipsemet, sed Elias Arcissevius Senior, Eques Polonus et Smiglensis Eccl. Pastor ac Toparcha, publicavit anno 1594. Eamque deinceps plura hujusmodi, ut notum, est, sequuta esse scripta, integro jam volumine gemino comprehensa, constat.] cum praefatione sua edidit, quae post primam editionem Basileensem in fecunda quoque Goudana comparet. At iste Felix Faustus est, qui Italicum Sozini nomen Latino Turpionis interpretatus, cum Senensis esset, merito se quoque Vrbevetanum appellavit. Est et aliud leviculum, de quo te, ne aegre, quaeso, feras, moneri. Facis [note: 228] Petrum Stoinium sive Statorium, [note: Tres omnino inter Socinianos celebrantur Statorii seu (e Polonico Stoinski medio horum indito formatoque cognomine) Stoinii 1.) Petrus Statorius, Lotharingus, vulgo Gallus etiam dictus, qui anno 1559. in Poloniam transiit 2.) Petrus Statorius cogn. Stoinski filius, Nobilitatis juribus cohonestatus, et 3.) Johannes Stoinius, qui et Statorius, rarius tamen dici solebat, nepos. Hos quando b. Calovius confudisse dicitur, patrem inprimis et filium, (nepos enim eo adhuc tempore superstes erat, vita functos non possum, quin recte haec monuisse Ruarum, addam, et Luclavicinianum illum coetus Socin. Ministrum ne potuisse quidem in Gallia, vel Lotharingia potius, nasci, observem; quoniam Pater Thionvillanus, eo, quo diximus anno, jam Poloniam et quidem coelebs adhuc ingresfus, inque Pinczoviana Synodo anno eodem 1559 et p. p. 1561. verba inter caeteros fratres fecisse legitur. Quo tempore vero, cum filius vix quadragenarius anno 1605. jam diem obierit supremum, nondum hic vitali aura frui poterat.] coetus Luclaviciani Ministrum
page 187, image: ds0187Gallum: at is in Polonia natus, et Petri Statorii Galli sive Theonvillani filius fuit: ut vel ex vita Socini constare potest. Leviora sunt haec, fateor, sed tua tamen interest, ne error in his talibus fidem tuam in gravioribus suspectam reddat. Itaque meo erga te studio atque benevolentiae tribuas velim, quod ista noluerim apud te dissimulare. De aliis forte alias. Nunc vale. Dab. Gedani, a. d. III. Non. Apr. CICICCXL.
XLVIII. M. RVARVS CVIDAM ANONYMO. [note: Frustra, circumstantiis omnibus probe pensitatis, quisnam iste fuerit, inquisivimus. Gregalem tamen fuisse et Socini placita sectantem quisquis fuit, communia illa, quae sub initium epistolae statim memorata sunt, librorum nostrorum lectio, inimica nobis castra et similia non obscure significant.]
AMori tuo erga me illud tribuo, quod silentium meum aegre fers: quorsum enim nobis amici, si nullus eorum usus? At tu meo non minus id erga te amori tribuere posses, quod tam diu siluerim. Cum enim, ubi locorum ageres, affirmate mihi non constaret, suadebat amor tui, ne tam incertae aurae litteras committerem, quae meae tibi amicitiae apud malevolos opprobrium parere possent.
Gaudeo historicum illum, [note: Pontificium hominem, quod objectiones ejus variae, quibus Ruarus in hac epist. respondet, commonstrant. Everhardum Wassenbergium fuisse, qui primus mihi succurrebat, Historici Regii Polon. dignitate condecoratum et ex Floro Polonico h. t. publicato clarum, asseverare non ausim at tamen suspicor.] quem nominas, utut castra nobis inimica sequatur, non abhorrere tamen librorum nostrorum lectionem: neque dubito, eum, si praejudicium abstergat animo, et splendorem ac opes eorum, quibus sese addixit, procul seponat, multo benignius adhuc, quam nunc facit, de nobis judicaturum. Quae de consensu [note: 229] seculorum, de pietate ac martyriis professorum religionis suae, deque miraculis, quibus ea confirmata fuerit, objicit, ea fateor plausibilia quidem esse; sed penitus tamen excutienti non videntur tam certa ventatis [gap: Greek word(s)] [note: Indicia, secundum quae judicari oportet.] ut illis animus validis argumentis in diversum
page 188, image: ds0188tractus acquiescere possit. Nam primum quod ad consensum saeculorum attinet, tam diligenti antiquitatis ecclesiasticae scrutatori latere non potest, haud eadem omnia, quae Ecclesia Romana orbi Christiano sub aeternae salutis jactura credenda nunc imponit, prioribus saeculis a Christianis vulgo credita fuisse, cum ex ipsis Patribus, quos vocant, loca plurima jam pridem a viris eruditis congesta sint, ex quibus diversum illos sensisse constat. Vt de sola jam controversia, quae cum aliis de Christo nobis intercedit, loquar, mihi nondum videre contigit ullum indubitatae auctoritatis Patrem, ex iis, qui ante Concilium Nicaenum vixerunt, qui Christum (quod omnibus nunc in ore est) altissimum illum Deum, eundemque prorsus cum Patre faciat. [note: Immo faciunt omnes, quod a plurimis, inprimis Georgio Bullo, saepius laudato, ex professo ostensum est; etsi non iisdem, quibus inde a Concil. Nicaeno Ecclesia provide, ad fraudes hostium detegendas et cautius vitandas, haec mysteria enunciavit, facile usi legantur terminis: quibus, si per petulantiam et dolos adversariorum licuisset, porro abstinuisset Ecclesia Christi salva sensus mentisque concordi integritate. Incommodas quorundam loquendi formulas tantum abest, ut moremur, ut potius re omni jam altius expensa, non defuisse hujusmodi phrases subinde, a Viris minime suspectis usurpatas, in aprico positum sit.] Quin contra apud Ignatium in Epistola ad Tarsenses diserte lego, inter Satanae ministros numerari, qui dicant ipsum esse illum, qui est super omnia, [note: Vt reliqua, quae ex Justino, Tertullian et Lactantio citantur testimonia, partim ex libris ambiguae fidei cujusmodi Dial. cum Tryphone est, petita sunt, partim personas divinas tantum distinguunt, dein officium Christi ad delicta expianda, quo alioquin opus haud fuisset, spectant, aut duas in Christo naturas discernere jubent: ita Ignatiana illa toties occentata verba ex epistola [gap: Greek word(s)] omnino suspecta sunt desumta, et, si recte consideres, ad eos pertinent, qui Personam seu [gap: Greek word(s)] Patris cum filio jam tum confundebant, quam haeresin postea Praexeas, Noetus et Sabellius magis excoluerunt. Quo de errore jam in epist. ad Trallianos; ubi eorum, qui Patrem et Filium et Sp. S. [gap: Greek word(s)] docebant, meminit, Sanctus Martyr aperte conquestus est. Ac proinde parum ex his locis roboris sententiae suae conciliavit Ruarus. Quam diversis vero et minus interdum accuratis phrasibus, ut originem Filii et Sp. S. a Patre exprimerent Eccl. primae, Doctores et Patres usi sint: nemo, puto, compendiosius, quam Gail. Cave in Dissert. Bibl. Script. Eccl. subtexta, qua Eusebium ab Arianismo vindicavit, ostendit.] Deum. Et Justinus in Dialogo contra Tryphonem aliquot argumentis probat, Christum Deum esse alium ab universi conditore. [note: 230] Et apud Tertullianum adversus Hermogenem, Fuisse tempus cum et delictum et Filius non fuit, quod judicem, et qui Patrem Dominum faceret. Et apud Lactantium, lib. II. 9. De matre natus est, qui ante jam fuit: de patre, qui aliquando non fuit. Taceo fuisse omnibus fere saeculis, qui dissensum suum ab Ecclesia Romana palam testati
page 189, image: ds0189sint: quos si quis audiendos non esse dicat, quod ab Ecclesia Romana illiusque asseclis haereseos damnati sint, quid hoc est aliud, quam Ecclesiam Romanam, ubi de orthodoxia illius quaeritur, in propria sua caussa facere judicem? At dices, ea saltem capita, quae religionis Christianae veluti fundamenta quaedam sunt, et sine quorum notitia atque fide nemo servari possit, integra semper in Ecclesia conservari debuisse, idque divinae providentiae consentaneum esse: a qua per tot saecula salutis humanae curam fuisse abjectam, haud sit credibile. Non utar hic ea defensione, [note: Immo ne his quidem ambagibus opus est; sed in rem praesentem ut veniant, et sigillatim vel praecipua dogmata sua inde demonstrent, Pontificii sunt jubendi. Vbi, quantum differat jactatus ille consensus, ac vana ostentatio a veritate concordis cum ipsis sententiae, protinus apparebit; dummodo, quisquis disputaturus cum illis sit, Histor. Eccles. seriem integram accurate connexam, et phrases formulasque, pristino aevo usitatas, cum caussis venerationis Romanae Ecclesiae, praerogativam aliquam ex Imperatoria sede et immunitate ab haeresibus diuturna adeptae, bene calleat, librosque spurios a genuinis discernere insuper noverit.] qua alioquin jure possem, Deum, ut virtuti locus sit, nolle arbitrii libertatem hominibus eripere, cumque sua sponte in errores foedos prolapsi fuissent, ut in iis, quamdiu vellent, haererent, justo judicio suo permisisse. Non adducam et illud, Apostolos de gliscentibus jam suo aevo gravibus quibusdam in ecclesia erroribus conquestos, deque subsecutura generali a fide defectione vaticinatos fuisse. Concedam enim non invitus, utut errores paulatim in ecclesia Christi, iique admodum noxii pullularint, ipsa tamen Christianae religionis [note: 231] fundamenta, divina providentia procurante, integra restitisse. Matisit enim utcunque salva sacrarum litterarum auctoritas, quamvis earum lectio vulgi manibus fere tandem excussa fuerit: mansit professio Symboli, quod Apostolicum vocamus, eaque, ni fallor, sola adhuc ab initiandis per baptismum ad Christianismum, tanquam tessera sufficiens exacta fuit. Quin fidentius dico, omnia fere, quae nos non modo ad salutem necessaria, sed et utilia scitu factuque affirmamus in religionis negocio, quovis saeculo ab omnibus ecclesiis Christum profitentibus, ne Romana quidem excepta, et credita passim fuisse, etiamnum credi. [note: Illa videlicet, quae Sociniani pro talibus habent, e quorum numero autem summum de S. Trinitate et Christi officio caput fidei illi male eximunt, atque ad pietatem vitae denique, quod p. p. ipse non obscure fassus est Ruarus, cuncta revocant. Quam nimiam, et scripturis divinis, ipsique ad eo pietati genuinae, quae ex veritate fidei promanat, adversam liberalitatem jam supra repudiavimus.] Vtut autem aliorum curiositas multa his, quae nos de rebus sacris asserimus, adjunxerit, nosque, qui ista vel negemus, vel
page 190, image: ds0190cum tanta necessitatis lege non admittamus, diris devoveat, non ob id tamen apud nos laborabit divinae providentiae gloria; cujus curam eo magis admiramur, quod, inter tot succrescentes herbas salutis humanae pabulum extingui non permiserit. Nec vera pietas Christiana sua laude aut praemio statim excidit, etiamsi fidei ad salutem necessariae dogmata erronea quantumvis multa agglutinentur, dummodo impietatem non sapiant, aut ad eam omnino ducant. Interim mihi fit sane credibile, in ipsa Romana Ecclesia non paucos extare, qui fidem suam intra nostram simplicitatem coerceant, de operosis scholarum placitis [note: 232] minus solliciti. Martyres quidem illos, qui vitam religioni impenderunt, de iis potius, quae nos asserimus, quam quae aliorum ingeniositas iis adstruxit, interrogatos fuisse constat. Quod si nonnulli pro propriis Ecclesiae Romanae dogmatis mortem obierunt, haud paullo plures contra obducam, qui, dum eiusdem ecclesiae dogmatis adversantur, vario mortis genere extincti sunt. [note: Recte haec monet Ruarus. Toto enim coelo distant Martyres, seu Testes ad necem usque pertinaces opinionum suarum vel sectae, cujusmodi et Philosophi haud pauci cogniti sunt, Martyresque contra, quos ita Sp. S. appellat, Christi. Horum enim constantiae, aliquod in comprobanda veritate religionis Christianae et Evangelicae pretium statuendum est, non illorum obstinationi animi, probe ab ingenua constrantia discernendae.] De miraculis, quae in Ecclesia Romana facta perhibentur, breviter tibi respondeo, primum multa falso jactari; deinde non statim ad singulorum dogmatum confirmationem trahenda, quae ad fidem universae [note: Immo sunt etiam, qui miracula providentiae divinae admittunt, eaque a miraculis doctrinae gratia editis prudenter distinguunt. Quam in rem perelegans b. Frid. Quirini Gregorii Dissert. anno 1714. Lips. publicata prostat.] religioni Christianae adstruendam edita sunt; denique non satis firmum veritatis argumentum a quibusvis esse miraculis, cum suam ostensuros, praedictum sit. Atque haec ad praecipuum litterarum tuarum caput satis nunc sunto. Veniendum nunc esset. ad alterum de Antichristo; cujus convitium in Stegmanno clarissimus ille historicus aegerrime fert. Sed de illo parcior nunc ero, seu potius mutus, non tantum quod res periculosae plena sit aleae, ut nunc sunt tempora; sed quod illud argumentum meo animo satis pertractarint Volkelius in lib. 3. de vera religione, et Crellius in commentario in cap. II. posterioris ad Thessalonicenses Epistolae: quorum modestiam si lubebit eximio illi viro cum Porelli Angli considentia, [note: Haec verba aut non intelligo, aut mendo quodam laborare suspicor: nisi forte confidentia legendum sit, quam modestiae aliorum opponendam existimet Ruarus. Quo sensu, Anglum hunc palam, quod illi tecte magis docuerint, extra teli jactum positum pronunciasse, significare voluit.] qui de Antichristo integrum
page 191, image: ds0191librum edidit, conferre, haud paullo, ut opinor, aequior in nos [note: 233] evadet. Objectionem tuam contra Germanicum [note: Manuscriptusne ille fuerit, an impressus? incertum est. Forte idem ille erat, quem alias libelli de obedientia nomine novitiis ante omnes alios commendare solebant: ut supra ejus rei in Hist. Crypto-Socin. saepius mentio facta est] Anonymi cujusdam libellum, in quo pietati lex scribitur, vehementer miratus sum. Tribuis enim illi auctori, quod omnem gratiae misericordiaeque divinae spem praecidat iis, qui carnis imbecillitate in cogitationes non usquequaque bonas, in verba ociosa, atque alia istius generis peccata leviora abripiantur; cum tamen is, non eis modo, qui per incogitantiam, carnisve imbecillitatem delinquunt, (quod fatetur sanctis nonnunquam in hac vita evenire) sed ne graviter quidem voluntarieque delinquentibus, omnem veniae spem eripiat. Vide mihi quaeso, quae a pagina 71 usque 77 ibidem leguntur. Negas, cordatis viris effugium nostrum satisfacere, quo conamur iis elabi, qui ex cap. 7 ad Romanos, et 1 Joh. I. renatorum in peccata omnis generis proclivitatem aut lapsus tueri volunt. Sed optarim rationibus allatis ostensum a te fuisse, cur eorum locorum interpretatio nostra tibi displiceat. Strategema Satanae, quod Paulus 2 Cor. II, 2. notat, tum demum nobis merito objiceres, si omnem veniae spem in peccata prolapsis amputaremus: [note: Fateor, ita niodestius sentire aut certe loqui in Comment. cit. ad comma 26. fin. Crellium; Rigidius vero et durius de illis, qui in habitus peccandi de novo inciderunt, Socinus et Smalcius judicant. Quibus vix aliam, quam extraordinariam et exuberantem, hoc est, citra foederis Evangelici promissa, spem relinquunt. Eamque forte etiam cum Crellio suo Ruarus hoc loco innuit; quandoquidem de eadem spe generatim tantum et indefinite loquitur.] id quod nos minime facere, vel ille Germanici libelli locus, quem supra laudavi, satis ostendit. Posses etiam inspicere, cum ad manum erit, commentarium Crellii in Ep. ad Hebr. cap. X. Sed tollo tandem manum de tabula, ne epistolae modum excedam. Si non ingratum est hoc tibi literarum commercium, certiorem me facias velim, ubinam te locorum [note: 234] literae meae semper offendere possint: ipse enim vides, quam minime tutum sit, incerto eas itineri committere. Vale. Dab. Gedani 4 Aprilis CIC IC CXXXVIII.
XLIX M. RVARVS MARINO MERSENNO. [note: Monacho, ordini Minimorum, qui Francisci a Paula instituta sectantur, adscipto, perquam celebri et rara eruditione, inter homines id genus, tam in philologicis, quam mathematicis studiis, spectabili, anno 1588. Oesii, qui vicus est Cenomanensis Ducatus, nato, et anno 1648. Parisiis denato. De quo non est, quod mireris consuetudinem litterarum cum Sociniano homine Ruaro coluisse. Neque enim hunc tantum compellavit, sed quoscunque fere cruditione celebratos Viros, cum Comment. praesertim suum in Genesin, permultis digressionibus scatentem, adornaret, consuluit. Et, si recte recordor, ad alios quoque eidem sectae addictos, nominatim Florianum Crusium, litteras scripsit; quarum nonnullae in Brantiana illa, ante paucos annos evulgata, Variarum Epistolarum collectione extant. Sorbierius in epist. de Vita et Moribus Gassendi, quam Wittius in Memor. Philos. Orator. etc. recudi curavit, commune tersius Lutetiae Parisiorum Philosophantium centrum appellat.]
ITane vero, Mersenne celeberrime? an ad tuas quoque aures aliqua
page 192, image: ds0192mei non dicam fama, sed mentio saltem pervenit? Miror vero, per quosnam. Nam ego meditatione bonarum artium, rerumque inprimis divinarum, quoad captus meus fert, investigatione contentus, reverentia quadam eruditi hujus seculi in publicum me non dedi. [note: Scriptis videlicet in lucem publicam editis. Tale enim nullum adhuc, cum haec scriberet Ruarus, praelo exierat. Quae autem deinceps evulgata sunt, v. g. Notae in Cateches. Racov. et Epistolarum hae Centuriae, posthuma fuere.] Non adeo tamen sum contemptor famae, ut non praeclare mecum actum putem, quod tibi viro tanto, cujus eruditionem cum aliis jampridem admiratus sum, vel leviter innotuerim. Vnde tanto magis gaudeo, oblatam mihi per te ipsum commodam tibi gratificandi inserviendique occasionem. Quoniam igitur libros quosdam, quae Lutetiam raro aut tarde deferuntur, ex his oris desideras, ego quidem, quoad in me positum erit, voluntati tuae morem libenter geram, sive tu eos ut amicus lecturus es, sive ut adversarius et tanquam refutaturus. Cum enim non causae, sed aequitati animum geram obnoxium, ut Christianum fas [note: 235] est, quid magis optem, quam scripta nostra vel a scientissimis censoribus examinari, quo veritas in profundo nonnunquam puteo latens, ut Democritus loquebatur, in apertum eruatur? Interim scire te velim, ex Transylvania nullos ad nos libros perferri: ex iis vero, qui in Polonia typis excusi sunt, exemplaribus paulatim distractis, multi quoque jam haberi amplius nequeunt. Vt ergo scias, quorum a me copiam sperare possis, catalogum eorum his literis inseram: ex quibus deligas, quicunque ad palatum tuum fecerint. Cum enim nonnulla habere te jam intelligam, periculum est, ne, si meo indulgeam arbitrio, noctuas mittam Athenas. Habebis tamen per navim, quae proxime hinc solvet, Slichtingiana contra Meisnerum, [note: Praeter ea, quae Grotius epist. 40. superius sibi conspecta memoravit Jonae Slichtingu a Bukowicz scripta, caetera quoque sine dubio heic significantur, missa istis ad l. c. plenius descriptis, subjuncta, quae de SS. Trinitate, de Moralibus V. et N. T. praeceptis, itemque de sacris Eucharistiae et Baptismi ritibus anno 1637. adversus eundem Witteb. Theolog. meritissimum forma 8va prodierant.] quae nominatim expetis.
page 193, image: ds0193Judicium meum de adversariis nostris cur requiras, miror, cum, nisi causae meae praevaricari velim, illos conscientiae meae non satisfacere, praesumere facile possis. Sed tu fortasse non tam de argumenti sententia, quam de scriptorum eruditione sententiam meam quaeris: quam ego sane praeclaram in istis tribus, quos nominas, agnosco, et haud paulo fortassis ingenuitate majore, quam ipsimet de se mutuo judicant. Nam de Calovio quidem affirmare tibi possum, illum in literis, quas ad me dedit, optare Bisterfeldii librum suppressum [note: Judicium hoc, si vera sunt, quae Ruarus de Calovio narrat, non satis aequum fuit. Etsi enim tam copiose, ut solebat alias Calovius, et sigillatim in libro, de Vno Deo Patre, Crelliani Refuratione versatus est, iste non discussit Crellii argumenta et ratiocinia; plerorumque tamen nervum sic satis bene incidit, et plura forte in librum majorem, quem inscripturus erat Mysterium pietatis ostensum, in priori hoc specimine promissum, sed, quod equidem sciam, nunquam in lucem emissum, reservavit. Alia ergo erant, quae, quo minus Bisterfeldius placeret Calovio, in caussa fuere: inter quae admodum probabile est, Reformati Coestus Societatem et approbatam in hoc opusculo spem Chiliasmi primas tenuisse.] potius, quam editum, utpote cujus argumenta Cabalam potius Judaicam, quam genuinam Theologiam, sapere illi videantur, quique, cum adversarium refutare [note: 236] debeat, thesin suam probet. Fieri potest, ut Bisterfeldius de Calovio non multo mitius judicet: nosti enim illud, suam cuique sponsam videri pulcherrimam. Si de difficilibus quibusdam Scripturae locis agere mecum dignaberis, ut polliceris, gratissimum mihi feceris.
Turcarum libros, contra religionem Christianam Latina lingua editos, [note: Neque in hunc usque diem ejusmodi Mohammedanorum libri prodierunt, quod equidem sciam. Nec mirum, cum vix operae sit pretium apud nostros expectandum, Turcae autem neque latina lingua utantur, neque et typographias inter suos, praeter Judae orum rariores officinas quasdam tolerent. Interim non desunt, post antiquas quasdam, sed obscuras, vel insulsas, aut abolitas versiones, ipsius Alcorani Arabicae editiones, Mersenni aetate non facile obviae, his nostris temporibus, post Marraccii industriam adhibitam, et perquam laudabilem, omnium nunc usibus patentes: unde potiora contra nostram doctrinam depromere licet.] nullos unquam vidi: ac ne Judaeorum [note: Ab aliis quidem ex Hispanico idiomate latine redditos, at tamen in Typogra phia Menassis, quam habuit variis characteribus, latinis etiam atque Germanicis, instructam, excusos.] quidem, nisi quos Manasses Ben Ifrael in Batavia edidit: cujus libros de resurrectione mortuorum si vidisti, velim scire quid respondeas ad caput 8. lib. 3. ubi multa recenset ab Ezechiele circa structuram templi praedicta, quae
page 194, image: ds0194in secundo libro [note: Forte legendum est: secundo templo. Ad tertium enim haec referri, quod expectant, a Judaeis notum est. Nec male; nisi quod templum spirituale, Ecclesiam Christi e lapidibus vivis constructam, cum materiali turpiter confundunt. Quibus observatis, facile etiam, quid ad dubium h. l. motum respondere oporteat, patebit. Errorem in scribendo commissum sequens etiam epistola prodidit.] non completa asserit. Prodierunt in Batavia et veterum quorundam Rabbinorum scripta [note: Latine versa, an Hebraica indigitentur, obscurum est. Haec obvia semper fuere. Illa sub id tempus quoque raro occurrebant, praesertim Polemica. Nostra aetate, ubi Judaeorum arcana omnia palam proposita extant, v. g. Nizzachon utrumque, Chissuk AEmuna R. Isaaci, Praeco salutis Abarbanelis, et similia, non est, cur de inopia latina lingua editorum talium LL. qui Rabbinica ipsa consulere non possunt, querulentur.] (ut nunc de Doctore perplexorum nihil dicam) quae Christianae religionis scita nonnunquam perstringunt. Sed haec tibi non ignota arbitror. In Transylvania quidem non ea nunc est sive libertas sive licentia, ut quis contra religionem Christianam aperte mutire ausit, ut in qua ante biennium nonnemo adhuc lapidatus sit jussu Principis, quod contra adorandam Christi majestatem quaedam effutisse argueretur. Socini contra Atheos [note: Neque vero id mirum, quia Theologiae naturali ex traditione potius, secundum ipsorum sententiam, inde a mundo condito, quam ex mundi hujus intuitu ratiocinando deducendae, non admodum favent Sociniani.] nihil nunc extat, nisi quatenus Scripturae auctoritatem contra eos asseruit, tum in libello de Scripturae auctoritate, tum in Lectionibus sacris. Attigit tamen quoque nonnulla in epistolis ad Dudithium. [note: 237] In Miscellaneis quoque ejus nonnulla extant contra Martinum Seidelium. [note: De monstro hoc hominis, qui Messiam nunquam venisse, nec venturum unquam, opinatus est impie (quia conditio Judaeis proposita ab his non impleta fuerit, ex qua tamen promissio illa pependerit, existimans) legantur, quae cap. II. et III. Hist. Crypto - Socin. sunt passim annotata, conjunctis simul Epistolis, quae in Opp. Socini Appendice reperiuntur, eam ad rem spectantibus et impressis.] qui religionem Christianam ejura verat et Judae orum causam. quanquam ipse non Judaeus, contra illum agebat. Volkelii libros de vera religione si vidisti (et est sane operae pretium eos, si nondum legisti, legere) non pauca quoque contra Atheos disserta animadvertes in libro, quem Crellius [note: Hac in parte doctrinae, a Fratribus caeteris dissentiens, cui et Ruarus videtur esse adstipulatus.] illis praefixit. Miror, Vanino licuisse libros suos in Gallia publicare, qui etiamsi Atheismum impugnare videantur, aliud agendo [note: Pluribus illud, ex argumentorum praesertim debilitate, tam probantium, quam objecta destruentium, dedita opera et callide adhibitorum, ostensum est, ab omnibus propemodum, qui de eo scriptisque vanissimi hujus Vanini, inprimis vero de Amphitheatro Providentiae divinae famosissimo egerunt, frigidamque probationem ejus tacitae, ut Barlaeus loquitur, improbationi viciniorem esse judicaverant. Quicquid sit de aliis, ingenii forte exercendi causa, defensionem ejusdem molitis. Arnoldum enim suspiciones in transversum abripuisse, liquet.] non parumeum commendant. Ac
page 195, image: ds0195sunt sane, qui de Campanellae [note: Hunc certe singularium potius meletematum affectatione, quam Atheismi incrustatione peccasse, plerique existimant.] Triumpho Atheismi idem sentiant: de quo ego tamen judicium mihi sumere nolim. Vale. Vir Clarissime. Dabam Gedani. [note: Scripta est epistola haec anno 1640. inclinato: quod ex sequenti anno 41. exarata efficitur.]
L. M. MERSENNVS M. RVARO.
STatim atque hacce prima Decembris die tuas literas accepi, Vir eruditissime, miratus sum tuam insignem modestiam; quippe qui cum hic audiaris primus omnium doctorum, qui Dantisci degunt, te nihilominus velut incognitum prodas; sed qui nequeas nobis hos radios ita suffurari, quibus illis praeluces, quin splendor aliquis nobis afalgeat. Quapropter doleo, quod nihil velis edere, quo juves Christianam rempublicam. Hinc enim fit, ut plurimorum libros volvamus exsuccos, cum egregii cordatique viri nil scribere velint. Porro [note: 238] sum in ea sententia, post Socini libros nil in eo genere scriptum esse subtilius operibus Crellii, quem diutius vixisse fuisset operae precium, ut Bisterfeldio reposuisset; quo doctio rem in rebus Theologicis Calovium existimo: cujus opera, [note: Adversus Socinianos videlicet scripta singularia, ea potissimum, quae postquam Rostochii jam edere nonnulla coeperat, inter quae palmam caeteris praeripuit Disp. auspicalis Quistorpio praeside proposita, lucem adspexere. Opera enim Anti - Sociniana Calovii integra, tribus partibus constantia, anno 1677. seqq. - 1680. demum fol. Vlmae excusa prodiere. Ad quae continuanda et perficienda jam tum a b. Nic. Hunnio exstimulabatur, eumque etiam [gap: Greek word(s)] videtur secutus. Caeterum, quia hac occasione epistola ad amicum quendam, Ganovium, Regiomontum, si recte rationes inii, perscripta est a Ruaro, eam cum reliquis heic recusam ex Part. I. Opp. Anti-Socin. dabimus. Generose Ganovi. Clarissimum Doctorem Calovium a me salutes velim, simulque narres, esse Lutetiae Parisiorum virum eruditissimum Pontificiarum partium, qui libros ejus omnes, postquam Rostochio valedixit, contra nos editos desideret: quo circa roges, ut eorum tibi det indicem, simulque ostendat, ubi eos nancisci possis. Tu vero eos omnes emas, et ad me, cum occasio erit, mittas: pretium, quod impenderis, lubenter tibi reddam. Quae Rostochii D. Calovius edidit, vir is eruditissimus, quem dixi, a Joh. Fabritio nactus fuit, quae adeo illi placuerunt, ut scribat, Bisterfeldio se doctiorem in rebus Theologicis Calovium existimare, (verba ejus sunt ipsissima) quod judicium D. Calovio spero non ingratum futurum. Vale Dab. Gedani XXVIII. Januarii anno MDCXLII. Tui studiosissimus Mart. Ruarus. Quas litteras tanto lubentius repetere h. l. voluimus, quod non solum illustrare haec verba Mersenni possunt, sed ex hac nostra epistola simul elucet, eum, cujus meninit ad Ganovium scribens Ruarus, Gallum non Dionysium Petavium, uti Editor operum Calovii conjecturam fecit, sed Marium Mersennum fuisse.] si perficiantur, ad me mitti velim ea lege quam edixisti.
page 196, image: ds0196
Quod attinet ad 8 caput lib. 3. Manassae, mutuo sumam librum hunc ab aliquo, hic enim habetur, ut videam, quid de resurrectione dequetemplo dicat, ut meum postea judicium audias. Vaninus ille fingebat hic se contra Atheos agere, et cum duos libros suorum dialogorum [note: De Dialogis ergo h. 1. sermo est, qui de Admirandis Naturae Reginae Deaeque mortalium Arcanis anno 1616. forma 8va Lutet. ap. Adrian. Perier prodiere. Amphitheatrum enim, cujus paullo ante meminimus, Prov. div. etc. Lugduni anno 1615. 4to lucem vidit. Tantoque credibilius est, hac fraude adhibita circumventum fuisse Franciscanum monachum, quoniam Edmundo Corradino Guard. istius societatis et F. Claud. le Petit traditus, horumque approbatione communitus libellus iste dicitur in fronte praelo subjectus. Vtut vero colorem qualemcunque oscitantiae admissae inducendi caussa haec sparserint sodales illi, quae noster h. l. narrat, an verae sint hae circumstantiae, nostrum non est pronunciare. Suspicionem forte movere queat, quod invito Vanino opusculum hoc excusum esse, qui ediderunt, videri voluerunt. Nos rem omnem in medio relinquemus, haud ignari, quantum et edentium et censentium simulationi atque dissimulationi tribuendum sit. Hoc tamen non possumus, quin vel tribus verbis moneamus, multo pejores hos esse Dialogos, in quatuor libros distributos, quam Amphitheatri argumentum, utpote in quibus colloquiorum ad modum, ubi quid affirmetur aut negetur, incertum manet, et false ridendi doctrinam de DEO, et impietatem animi sucandi uberrima fuit occasio, ipsaque tamen mens auctoris, quae fuerit, undequaque pellucet.] Franciscano doctori probandos obtulisset, obtenta approbatione tertium librum adjunxit, sicque fefellit doctorem. Nosti, credo, quam misere vitam finierit Tholosae, quapropter non explico.
Superest, ut exoptem, Christianos tantundem deinceps de charitate solicitos esse, ac de fidei articulis sunt hactenus. Sola nempe charitas nostras controversias com ponet, et qui charitatem habuerit, salvus erit: Deus enim charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Facessunt lites, ubi viget verus Christianismus.
Jam legimus praeclaras illas in Evangelia Grotii observationes Amstelodami hoc anno [note: Anno 1641., quo in Evangelia IV. primum comparuere Grotii notae Amstelod. impressae cum Ep. ad Ephes. princip. et Annott, in II. ad Thess. II. et Appendice de Anti-Christo fol. in qua Molinaeo et Maresio ad Tr. paullo ante 8va forma evulg. de Anti-Christo quaedam monentibus respondit, eosque Frontonis et Borbovitae nomine anpellat. Curiosa de reliquo sunt lectu, quae de opera Ajalae, Corsellii et ipsius quoque Brenii in hujus operis correctione impensa in epist. G J. Vossii (epist. Remonstr. n. 560. ed. med.) habentur.] editas: de quibus judicium tuum velim
page 197, image: ds0197expetere. Jam alias notas in totum antiquum Testamentum, et in reliquum Novum parat. Sed et ad calcem videbis, quid de Antichristo [note: 239] dicat, et quid reponat Molinaeo, qui ejus fuerat strigil. Cum autem chartae mihi supersit nimium, velim addere, quae sequuntur. Primo, me graviter ferre, quod nolint Christiani omnes in eandem sententiam, quae vere nutriat charitatem convenire: unde lites et bella perpetua, quibus parum abest, quin genus hominum consumatur. Secundo, videri propterea vivam religionem Christianam in pejus ire: quando quidem non jam desunt homines, neque credo apud vos, qui contendant hunc unicum articulum fidei esse ad salutem necessarium, nempe Jesum esse Christum; quod illi ex Deo nati dicantur, qui illud crediderint, et quod unum urgebant Apostoli. Quibus alii subjungunt, nequidem istius articuli fidem internam necessario requiri, quippe quae non sit in nostra potestate: sufficere vero professionem seu confessionem externam istius articuli, hoc est, si praestetur obedientia jussis magistratus. Vide, Vir optime, quo ruant hominum ingenia sibi permissa, quasque sibi laxent habenas, aliosque propterea suscitent, qui jam suspicentur omnem religionem esse fictitiam, et ab hominibus acutis inventam: ex quibus exurgunt athei, qui non solum providentiam, sed et ipsum Deum tollant: quorum ego rationes ad Genesin aliquando proferebam. Quid dicam de quibusdam chymistis, qui vetus imo et novum Testamentum nil aliud ajunt, [note: 240] quam elixiris seu lapidis philosophici [note: Quos inter nugatores post Jul. Sperbarum cumprimis excellebat Michael Maier Consil. Caesar. et Hassiacus, qui in Script. quoque Sacra sibi invenisse haec arcana Chemica visus erat, lapidemque Philosophorum [gap: Greek word(s)] . Apoc. II, 17. se reperisse sibi persuaserat, aliisque persuadere conatus est: ut alias hujusmodi naenias taceam, ad eum modum, quo Tollius mythologiam antiquam explanare laboravit, vel ex Cantico Canticorum etc. excogitatas.] disciplinam, ut et Deus ipse sit illud dissolvens universale, cui easdem proprietates tribuunt, quas nos Deo praepotenti omniaque pervadenti tribuimus. Quam igitur miserum oportet esse Chrrstianum tot inter stultorum naenias, ni quibusdam limitibus a patribus nostris positis contineatur. Quot lapides e fundamento Christiano Nicaeno movent vestri novi Christiani? quot item alii moturi deinceps, partim nosti, partim facile prae videre possis. Satius longe judicarim terminos a patribus Graecis et Latinis praefixos retinere, tametsi nonnihil superstitionis contineant, quam veteribus contemptis nova pejora [note: Incertum est, quorsum haec spectent. Videtur tamen verbis generalibus, et velut ex obliquo Socinianorum doctrinam Mersennus sugillare atque pungere voluisse; quos constat, cum superstitione Pontificia (non obscure hoc loco concessa, quae rara est, a monacho confessio reddita,) etiam summa fidei Nicaenae capita, ex Sanctissimo revelationis S. fonte deprompta, eversum ivisse. Inter quos e via regia excessus, tanquam inter Scyllam et Charybdin, nostri tutius et laudabilius navigant. In hanc de caetero, de pace et concordia Eccles. disputationem videtur per Grotii t. t. molimina et Annott. ad Cassandri Consult. eodem anno evulgatas deductus, quos fucos sibi non notari aperte satis, at modeste, ut solet, professus est Mersennus.] cudere. Sint plures ceremoniae,
page 198, image: ds0198quae Scripturis non contentae, imo si vis, quae gentilismum sapere videantur: numquid praestat, aliquibus sepibus ad legem Christi custodiendam uti, quam apris illius vineam apertam committere? Suas et sepes Massorethae constituunt Testamento veteri. Neque minora, aut quae nullius pretii videantur, contemni debent, ut majora serves. Satis sit Christiano, prudentiam serpentis conjungere simplicitati columbinae; illas omnes ceremonias ad Dei gloriam referre; ad quam nullus dubito, quin omnia quantum vis [gap: Greek word(s)] [note: Indifferentia.] sincero relata corde sancta Deoque grata reddantur; omnia denique propter electos, hoc est Christianos, qui charitati student, quae omnia suffert, omnibus benefacit, neque quaerit quae sua sunt, sed quae Christi: qui cum unicam [note: 241] Dei Patris sui gloriam quaerat, certe dum ejusdem gloriam quaerimus et voluntati divinae obedimus, idem cum Christo facimus, eique veluti capiti nostro regali inserimur. Sancte juravero nil aliud quaeri a Christianis, quos dicunt vestri pontificios, praeter illam gloriam. Ita de me sentio, charitasque jubet et volentem cogit, ut de reliquis idem iudicium feram: cum enim mihi cupiam credi, cur non credidero idem mihi prorsus sancte jurantibus? Faxit peus, ut brevi omnes in unum et idem animo conveniamus, cum non possimus corpore.
Petavium [note: Non est, quod de alio libro cogites, L. B. quam Dionysii Petavii e Soc. JEsu Presbyteri, Dogmatibus Theologicis, quod opus imperfectum quidem, sed tamen, qua priores partes, amplissimum omnique eruditione refertum, hoc tempore in publicum dari coepit. Comparet cum his B. L. si lubet, epist. 57.] jam adversus Crellium editum, sed nondum venalem exspectabis circa mensem Majum. Spero vestros fortissimum, saltem politissimum et Graece scientissimum experturos. Quam praestaret, nullum deinceps adversarium occurrere, ut cum Psalte cantemus uno corde, Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum: quod potius desiderem, quam sperem. Vale doctissime Vir, deque thefauris tuis nobis tandem auquid prome, tuique obsequentissimum
page 199, image: ds0199Mersennum credito. Calendis Decembris, eodem die quo tuas accepi. Lutetiae Parisiorum. [note: Annon 1641. quod ex ed, hoc anno in Evang. Notis Grotianis conficitur.]
Jam memini, tuam famam cum celebritate ad me pervenisse per Joannem Fabritium [note: Illum, qui in Arabicae linguae cultura jam ante tantos progressus fecerat, ut Rostochii anno 1635. eadem lingua orationem de Dignitate et Commendatione ejus publice recitarit, et Goliana disciplina aliquandiu usus, post Belgium lustratum Angliam quoque et Gallium, ubi in Mersennum incidit, peragraverat, domumque anno 1642. redierat; ubi V. D. M. in aede Bartholomaeana et tandem Catharinaea constitutus, vicesque Rectoris Gymnasii patrii, post b. Calovii abitum, administrans, ex peste anno 1653. ex hac vita excessit. Caussa, cur Mersennus hujus cum Fabritio colloquii meminerit, ex epist. 49, initio repetenda nobis videtur.] Dantiscanum, qui, dum hic adesset, me nonnunquam invisebat.
LI. M. RVARVS M. MERSENNO. [note: 242]
REverende Pater, Multum sane debeo Fabricio nostrati, [note: Vid. epist. praeced. n. 50. Appendix.] quanquam mihi (quod sciam) defacie minimenoto, qui tam honorifica mei commendatione tuae mihi amicitiae proxeneta fuit, quam pluris, quam tu forte putas, aestimo. Noli tamen aliis plus de me credere, quam mihi ipsi, qui mecum habito, et novi, quam sit mihi curta suppellex. Quae Calovius contra nos edidit, quoniam tanti tibi videntur, do operam ut pro te conquiram, et cum naves hinc solvent, istuc mittam. Scribitur mihi ex Gallia vestra, praeter Petavium Jesuitam doctissimum, esse quoque Salmurii Placaeum [note: Josuam Placaeum, virum doctissimum et Amyraldi hypothesium asseclam: cujus anno 1655. ibidem defuncti Tr. de Divinitate Christi, Crellio potissimum oppositus, deinde etiam publicam lucem adspexit, et cum Operibus caeteris Franekerae conjunctim prodiit, postquam Disputationum in modum Salmurii antea, et quidem prima istius tractatus pars, quae de Argumentis agit, quipus efficitur, Christum prius fuisse, quam in utero beatae Virginis secundum carnem conciperetur, seorsim anno 1649. Disp. 33. constans, (quarum prima sub initium anni 1647. habita est,) comparuit.] quendam, qui stylum contra Crellii librum de uno Deo Patre stringat. Prodiit hic jam et Botsacci [note: Cujus Anti Crelluis jam anno 1642. 4to praelo liberatus est.] nostri contra illum refutatio. Ita ergo liber ille Crellii positus est [gap: Greek word(s)] [note: In signum, cui contradicitur.] dequo tamen memini magni cujusdam inter Reformatos, quos vocant, theologi judicium, eum, nisi status contro versiae mutetur, refelli non posse. Quorsum iste spectaverit,
page 200, image: ds0200fortasse non obscurum erit illustrissimi cujusdam legati [note: Hug. Grotii, Legati Suecici.] sententiam [note: Remonstrantium placitis accommodatam, et acceptilationem intermiscentem, at veram et vicariam pro nobis satisfactionem, qua iram divinam Christus placaverit, adstruentem.] expendenti; quae ututa nostra diversa est, minus tamen quam illa communis contradictionibus est implicata. Caeterum quoniam desummi illius viri nuperis in Evangelistas annotationibus judicium [note: 243] meum requiris; ingenue tibi fateor, me post tot ab aliis exaratos et a me lectos commentarios, vix putasse tam multa, quam ille profert ex abysso eruditionis, et singularia et eximia superfuisse. Diu ab Heinsio [note: Ad Exercitationes ad Novum Testamentum Dan. Heinsii respicit Ruarus, quae, libris XX. comprehensae, nuperrime anno 1639. fol. Lugd. Batav. evulgatae fuerant. Cui, cum Aristarcho Sacro vetustiori mox editio Cantabrig. anno 1640. successerat. Cur Ruaro displicuerint, quando alii conjectandi licentiam reprehendunt, non alia mihi videtur caussa, quam ipsius Nonni de Arianismo justa, an injusta, non disquiram, accusatio, et perfrequens in eosdem haereticos invectiva, et Heinsii a Remonstrantibus alienioranimus. Hins Grotius, quod non dissimulavit, paullo post noster, anteferendus videbatur. De caetero, quid G. J. Vossius de hoc Heinsiano opere senserit, perinde uti de ipso Heinsia, in epist. ad Grotium, quae inter epist. Remonstr. n. 553. locata est, legere non poenitebit. Vbi et n. 567. Episcopii multo iniquius de eodem opere pronunciatum legi meretur.] aliquid non vulgare exspectaveramus: sed si quid ego sapio, ne palum quidem ille prae hoc in parietem figere dignus. Aliter profecto olent catuli, aliter sues. Delectavit me plurimum in his annotationibus, quod non paucas inter nos tritas Sacrarum literarum explicationes, quibus ab omnibus aliis in diversum abire credimur, autoritare tot Latinorum, Graecorum, Hebraeorum firmatas atque stabilitas ibi viderim. Gloriosum fortasse nonnullis videtur sapere prae multis: at mihî nihil gratius, quam cum multis sapere, piis, inquam, atque doctis, ac praesertim antiquis, modo per animi conscientiam liceat: alioquin enim [gap: Greek word(s)] . [note: Sanctum (aequissimum) est, praeferre veritatem.] De commentario super loca de Antichristo mallem sententiam meam non exegisses: quanquam et ille doctrinae profundae ubertate patrem suum refert, sunt tamen in eo non pauca, in quibus aqua mihi haeret. [note: Immo vero non aqua haerebat Ruaro, quem non alium istic describi. l. c. quam Oecumenicum illum tantopere se super omnia efferentem Episcopum Romanum, novimus statuisse, sed monacho ne bilem moveter, in os idem dicere potius veritum esse, luculenter pater.] Quae in caput secundum posterioris ad Thessalonicenses affert, praeter alia cum ratione temporum [note: Omnium compendiosissime haec aliaque dubia non multo post complexus, assumta Joh. Simplicii larva, Jonas Slichtingius orbi proposuit erudito, in Notis ad doctissimi cujusdam Viri (Grotii videlicet) Comment. ad 2. cap. epist. II. ad Thessal. forma 8va anno 1643. typis, ut opinor, Belgicis impressis.] pugnare mihi videntur, prout alii jam aliquatenus
page 201, image: ds0201demonstrarunt: a quorum impugnationibus nondum eum apud me absolvit Appendix nupera. [note: Cum Annott. in Evangel. IV. ut paullo ante dictum est, praeter alia quaedam, edita, de Anti-Christo agens.] Cui enim persuadebit, Timotheum, qui Paulo sub finem Neronis in vinculis agente monendus [note: 244] adhuc erat, ut juveniles cupiditates fugeret, sub initia Caligulae, Id est, plus quam viginti annis ante, ab eodem in societatem scriptae ad Thessalonicenses epistolae tam gravis assumptum? Jubet nos vir antiquitati addictissimus contra omnem antiquitatem credere, posteriorem ad Thessalonicenses epistolam illa priori prius exaratam. Quonam igitur pervenit ista prior, nisi haec est, quae extat, cujus ipse in 11 ad Thessalonicenses II, 15. facit mentionem?
Reliqua desiderantur.
LII. M. MERSENNVS M. RVARO.
QVanto megaudio tuae novissimae perfuderint, Vir eruditissime, vix ipse credas, cum ob tuam humanitatem singularem, tum ob eum animi candorem, quem prae te ferre videris. Vt igitur illud tester abundantius, hisce litteris tibi plurima, quae forte palato tuo non parum arrideant, libenter aperiam.
Contendunt plerique, Notarum autorem [note: Grotium puta, de cujus Notis in Evangelia IV. supra actum erat.] Paulum Samosatenum suscitasse, nec ulla religione teneri. Sed passibus adeo subitis progredi nolim, Domino siquidem stat vel cadit, qui solus corda profunde vereque scrutatur. Nec alii desunt, qui scopum illius et institutum laudent, quod Christianorum schismata [note: In Annotatis ad Cassandrum paullo ante commemoratis, a Riveto deinceps, ut notum est, solide excussis.] tentet ad ejusdem fidei charitatisque unionem adducere. Quid enim, amabo, Deo gratius, [note: 245] hominibus potest esse jucundius et utilius, quam ut sub eadem fide, spe et charitate, in eadem ecclesia militante, eadem unitate gaudeant atque fruantur? Vix certe credo, te societatem et fidem Augustini detrectare, cujus amoris in Deum ardorem ex illius scriptis probe nosti: neque, puto, damnabis omnino Concilium Nicaenum. Sed videre mihi videor, quid vos a nostris dogmatibus deterreat: nempe stupendum illud de tribus personis una gaudentibus essentia. Quid
page 202, image: ds0202si pater dicatur, ut est, origo intellectus, quo se perfecte intelligit, et voluntatis intellectu mediante; [note: Ita multi de tanto mysterio, utcunque explanatius tradendo, soliciti, sed invitis aliis judicarunt, quorum ex professo speculationes discussit in Appendice Lib. de Vsu rationis in rebus divinis contra Vedelium editi b. Joh. Musaeus. Rectius qui [gap: Greek word(s)] in ea quae non viderunt unquam, nolunt potius, quam temere ignem manu tangere senserunt. Hoc negare non ausim, de Imagine Patris, quam filius exhibeat, luculenta Col. I, 15. et Hebr. I, 3. testimonia, cogitandi talia occasionem dedisse, a Philippo etiam Melanchtone, filium cogitando genitum esse, identidem in scriptis suis repetente, constanter, dum viveret, approbata, eademque nec nobis videri contemnenda. Sed tamen, quoniam facilis est in hisce mentis humanae ad errores lapsus, in generalibus heic subsistere consultius et ipsi putamus esse, quam labyrinthum, absque filo Ariadneo, ingredi.] ut hinc tres relationes manent, quas nomine personarum majores nostri donandas censuerint. Scio, quantis difficultatibus trinitas in unitate laboret: nec jam velim in unitate arithmetica trinitatem in unitate demonstrare: quandoquidem acutius rimanti sufficere potest, nullum esse religionis Christianae mysterium, quod ejusmodi careat difficultatibus. Nosti siquidem, intellectu capi non posse, quomodo Deus invisibilis, infinitus, et spiritualis, res corporeas et finitas creare potuerit; adeo ut malint plurimi credere, mundum independentem esse ab aeterno et ex se, quam ut hasce difficultates devorarequeant. An igitur illos laudaveris, quod tam a vobis quam a nobis recedant, quoniam existimant repugnare, mundum hunc tam imperfectum ab ente tam perfecto fieri. Alii putant repugnare Dei perfectioni, si rerum istarum adeo vilium curam ullam habeat. Anigitur [note: 246] vos imitari debent, ut illorum consortium vitent, qui Dei providentiam admittunt; quemadmodum adversus nos detonatis, quod Trinitati benedicamus? Quam, obsecro, vobis injuriam inferimus, quod credamus tres illos, qui dant testimonium in coelo, unum esse? Vultis voluntatis unitatem, quod fatemur: sed et essentiae nostram unitatem sustinere. Si nondum potestis credere, donec major illucescat dies, ne demnetis eos qui credunt. Vix dubitem, Vir praestantissime, quin aegerrime feras, si quis neget Christum esse Regem et Messiam, et natum ex virgine. Quot sunt tamen, qui nequeant comprehendere id esse verum, cum id illis omnino repugnare videatur? Adde non deesse, qui Deum ipsum tollant, quod hic nihil videant praeter res finitas, quae testari non videntur satis autorem suum. Qui nempe finitum repraesentet infinitum? Sed quid pluribus virum doctissimum alloquar, qui haec omnia probe novit, et qui possit absque ullo conscientiae scrupulo Deum in illa ecclesia celebrare, quam D. Augustinus, Ambrosius,
page 203, image: ds0203et alii viri magni et sancti tanta constantia secuti sunt. Vtinam nostra sors sit eadem in aeterna beatitudine, quae Nazianzeni, Chrysostomi, Basilii et aliorum, quos mecum, credo, suspicis et admiraris. Cogita, quanto labore, quantisque vigiliis Socino [note: Laelio puta, a quo eas, nominatim vero illam ad l. c. Joh. VIII. interpretationem famosissimam accepit, Faustus, atque ut divinitus propemodum inspiratam depraedicavit.] ejusque sociis opus fuerit, ut loca Scripturae, quae praedictis patribus Christi divinitatem [note: 247] suaserant, in alium sensum verterent: quale est, antequam Abraham erat, ego sum: adeo ut non desint inter vos, qui dicant, illam vestram explicationem ei revelatam esse. Absit, ut vel tibi vel ulli alteri velim insultare, quos potius egregios viros exosculer, et vicem doleam, quod non eadem area portam salutis adeamus. Scio vos lachrymas fundere, ut idololatriam agnitam damnemus. Sed crede mihi, nulla penitus idololatria, nec illius periculum; et quaecunque Catholica facit Ecclesia, ad solius Dei gloriam [note: Quam male vero haec evenerint Jerobeamo, aliisque ex Israelitis consilia haud dissimilia, 1 Reg. XII, 28. seqq. docetur. conf. Ex. XX, 4. Deut. XII, 32. Lev. XXVI, 1. Rom. X, 14. 1 Cor. X, 14. 1 Joh. V, 21. Apoc. XIX, 10. etc. Forte huc rectius illud, quod vulgo dicitur: Bonam intentionem sine verbo DEI, diaboli esse inventionem, quadrabit.] collineant. Adalia vero transeamus, praesertim quae tuis literis attingis; Grotium primo, cujus Notae magnam animi vim et peritiam arguunt: quanquam aliis jejunae videantur, quod fere profanis autoribus contentus, eos Christi doctrinae videatur aequasse. Iniquiores, quod ita gratiam et Evangelium velint extolli, ut naturam non solum deprimant et opprimant, sed omnino deletam cupiant: ac si Deus idem qui gratiae, non sit etiam naturae notitiarumque naturalium, quas Epictetus, Hierocles, Porphyrius, Plato explicarunt, unus et idem autor, et quicquid veri docuere, non peraeque a Deo, ac ipsum Evangelium proficiscatur. Non es solus, qui commentarium de Antichristo improbet: quamvis alii risu digni videantur, qui ea de Pontificibus nostris usurpant: nec enim aevo Pauli et aliorum Apostolorum illam pompam [note: Non vidit quidem Paullus coram pompam Anti-Christi, at praevidit tamen, quando de eventu imposterum futuro diserte loquitur, et quidem tali, cui [gap: Greek word(s)] aliquis adhuc impedimento sit, et imposterum quoque id objicere debeat, donec penitus removeatur. Quod quale sit, ex eo nimirum genere, quod [gap: Greek word(s)] vocetur, ipse dilucide explicat. Plura ad scopum nostrum in praesens non requiruntur.] vidisse potuerunt, quae nulla erat, cum tum jam plurimi essent antichristi: [note: Ita est, plures l. c. 1 Joh. II, 18. esse et jam tunc fuisse dicuntur; Sic tamen hoc nomen minoribus accommodatur, ut parvi illi insigni cuidam Ecclesiae hosti quodammodo praeludentes, majorem istum non tollant, sed magis confirment: utpote quem certo venturum, prodromisque tandem successurum esse, hinc Apostolus colligit.] quos praesertim arbitror,
page 204, image: ds0204[note: 248] qui Christum populis imposuisse dicebant, vel qui Christianum cum pallio ambulantem digito monstrabant, clamabantque [gap: Greek word(s)] . [note: Graecus impostor.] Certe nondum in mentem inducere potui, ullum ex Christianis, qui Jesum Christum Dominum nostrum pro rege ac filio Dei colunt et agnoscunt, esse vel dici debere antichristum, quidquid etiam Evangelio superimposuerit. Quis enim unquam vel addidit vel etiam substraxit Evangelio, nisi quia credidit Christum propterea majori honore affici? Quis Antichristus? qui modos omnes quaesiit, quibus suam adversus Christum propensionem, et animi cultum sui testaretur? Atque adeo mihi persuasum est, qui dicuntur Antichristi sive praesentes sive futuri, eos esse duntaxat, qui Christianam doctrinam impugnarent, [note: Male ita sibi persuasum habuit Mersennus, non animadvertens, eos etiam esse oppugnatores veritatis, qui directo id non faciant, sed ex obliquo et quasi aliud agendo. Neque etiam trita magis et periculosior hostium nocendi via est, quam illa, qua per amici nomen fallere et nocere solent.] nollentque se vel alios ei subjici: quos inter Musselmannos et alios Christianorum irrisores ausim reponere. Quod sentis de paganorum virtutibus, existimo singulis nullo praejudicio utentibus visum iri: sunt enim aliae virtutes in Christiano, aliae in philosopho. Quodnam amabo lumen hic sequitur, cum in omnes beneficus est, cum etiam hostibus parcit; an aliud, quam quod habet a Deo, juxta id, signatum est super me lumen vultus tui Domine? Ergone Deum offendit, qui lumen illius libere sequitur? Sed ajunt, non agit ob amorem et gloriam Dei, ad quem qui non refert omnia, fur est et latro. Sed nullus praeter id, quod potest, agere tenetur: lumen [note: 249] illud Christianum Deus nunquam illi praebuit, quo si tantisper illustraretur, magnis passibus me forte superaret. Qui promptissimus est ad omnem actum virtutis, et corde profitetur, se, quidquid agnoverit bonum et honestum esse, strenue facturum, qualem nunc suppono Hieroclem, aut Arrianum ejus discipulum, aut alium quempiam, damnabiturne a Christiano tanquam criminis reus, aut nulla virtute praeditus? [note: A Paullo, immo ipso Christo, servatore nostro, damnatur. Quorum hic: Qui non credit in filium DEI unigenitum, jam judicatum esse, inquit; Ille vero: Quicquid ex fide non est, peccatum esse, pronunciavit. Cum quibus assertis luculentissima Ep. ad Tit. I. commata 15. et 16 conjuncta, quid de virtutibus hujusmodi habendum sit, exacte definiunt.] Quanto citius ego pedibus et manibus iverim in Justini
page 205, image: ds0205martyris sententiam, qui contendit, philosophos veteres, qui juxta rectae dictamen rationis vixere, fuisse Christianos, si non re, saltem voto implicito. [note: Aliter 2 Thess. I, 8. seqq. judicat Spiritus Sanctus; quae si cum tot locis de universali vocatione omnium hominum sufficienti, etsi non aeque abundanti, cujus differentiae rationes inter [gap: Greek word(s)] locum habent, conferantur, scrupulos hos omnes facile evia removebunt.] Vnus tamen scrupulus mihi, tibique credo superest ex D. Paulo ad Romanos, ubi cap. I, 20. illos facit inexcusabiles, quod Deum agnitum non glorificaverint: quod quanam ratione quadret cum iis, quae Hierocles habet in XLVII versum Pythagorae, vide, si ad manum habueris; ubi fatetur preces Deo fundendas, priusquam opus aggrediamur, Deoque tribuit, quae nos Christiani fatemur. Gaudebo certe tuam de similium paganorum salute vel damnatione sententiam audire.
Quod ad nostras caeremonias attinet, quaecunque extra fidei canonem fuerint, ne credas, me vel unico Scripturae jotae vel adaequare vel comparare; quae si vel oblivione, vel alia re, absque scandalo et contemptu omittantur, nullum saluti praejudicium faciant. Quaecunque [note: 250] vero creduntur, in Scriptura reperias habere basin hujusmodi, quae fidem absque scrupulo possit ab animo vere Christiano, qui contentiones oderit, impetrare. Quid si nondum possit omnia sibi persuadere? non omnia possumus omnes: quae potest, amplectatur, quibus porro Deus caetera, cum volet, sit additurus. In quo rursus tuam sententiam exopto: num quis Musselmannus absque fictione dicens, se velle quidem Christianum fieri, sed propter conscientiam [note: Non ignoravit haud dubie Mersennus conscientiae erroneae rationes, et non solum eum, qui secundum illam agat, sed et qui contra eam, periculo damnationis sese exponere. Haec si applicentur, momentumque etiam ignorantiae, vel repudiatae veritatis divinae, cum addita conditione valde difficili, bene expendatur, facilis erit, opinor, hujus dubii solutio.] non posse, et qui nil in tota vita sciens volens contra conscientiam egerit, coelo carebit? Ad nostra redeo, ut scias, quod jam credo audieris, opera Grotii in Pentateuchum [note: Prodiit ille cum reliquis V. T. libris anno 1644. fol.] edi: qui brevi in Actus Apostolicos et Epistolas Pauli [note: Sequutus est labor iste anno demum 1646. fol. Parisiis.] notas suas sit etiam daturus; adeo ut in universam Scripturam illum possis expectare. Heinsium [note: Nec mirum: Criticum enim agebat, neque integrum Commentarium continuo studio et capitum commatumque ordine unquam mihi videtur molitus.] quidem eo longe videmus inferiorem, non tamen inutilem: et ingratos dixerim, quistipem quantulamcunque sibi erogatam manu grata non accipiant:
page 206, image: ds0206ego vel obolum in Dei templum allatum a quocunque tandem ut thesaurum excipio. Quid si Salmasius [note: Non intra vota tantum hoc substitit Mersenni desiderium, sed promisisse etiam, immo jam aliquo usque produxisse hujusmodi labores, aemulationis forte fructum, dicendos, non obscure testatur G. J. Vossius in epist. Remonstr. eaque nominatim, qua n. 553. occupat. In publicam tamen lucem nihil quicquam prodiisse dolendum est.] noster notas in Evangelium aggrediatur? quid aliquando fundat! quam pulcre manum utrique de tabula possit tollere! quantos expectoret thesauros!
Haec sunt, Clarissime Vir, quae nunc scribenda putavi, donec tuas uberiores excepero. Idibus Aprilis; CICICCXLII.
LIII. M. MERSENNVS M. RVARO. [note: 251]
STatim atque Fabricius ille vestras e peregrinatione sua rediit, Vir praestantissime, de repetendis meis ad te literis cogitavi, tum ut confirmem, quanti te faciam, tum ut aliquid proponam, quod in operibus Socini et sociorum illius mihi negotium facessit. [note: Vtut non contemnenda sint haec, quae Mersennus movit contra Socini hypotheses dubia; sunt tamen in illis etiam haud pauca, quae ignorantiam placitorum Socini et dogmatum ejus sectae aperte prodant. Cujusmodi est, quod existimat solius exempli vitae sanctius agendae dandi gratia Christum venisse in mundum; cum conster, etiam confirmandae ejus, quam docuerat, legis et promissionis ergo, illum passum esse et crucifixum, itemque, ut aditum sibi ad coelestem illam divinitatem pactitiam pararet, eosdem staruere tot mala sustinuisse. Accedit ad haec negatio constans Socinianorum, apud Stoicos aut quoscunque alios melioris Philosophiae Doctores praecepta illa sanctissima JEsu Christi, perfectisima, ipsaque lege Mosaica praestantiora, uti quidem Mersenno visum est, reperiri. Taceo varia Pontificiorum [gap: Greek word(s)] his porro immixtas v. g. poenitentiae, qua a peccatis ad DEVM. resurgimus, per meram contritionem et amorem descriptionem, et non obscuram ejus quoque sententiae defensionem, ne ipsis quidem Rom. Catholicae Eccl. Doctoribus probatam omnibus, qua Christum 2 Pecc. Orig. nos duntaxat redemisse videtur statuere, aliaque hujusmodi Pelagianismum Sociniani coetus, ut absurdum quem tamen illi talem esse negant, exaggerantia. Quibus si parum adversus Ruarum inprimis, hominem vaferrimum, profecit, non est, quod miremur. Tametsi totum, quantus quantus est, Socinismum Ethicae vix Semi-Christianae sceleton esse, non male dixisse, quisquis ita dixit, lubenter et ipsi fateamur.] Nempe cum illi nullum originis vitium agnoscant, quod in Adae posteros transfusum fuerit, qua ratione possint asserere, Christum huc venisse, ut nos a peccatis liberaret: aquibus enim? numquid absque peccato nascuntur omnes, et permulti, quibus praeceptores optimi circa octavum aut nonum annum praeficiuntur, absque peccato vivunt; in quod
page 207, image: ds0207si forte quando inciderint, per contritionem vel amorem, quem Dei vocamus dilectionem, vel charitatem possint ab eo resurgere? Quorsum igitur Christus venerit? si enim ad solum virtutum exemplar, lege Stoicos, praesertim Epicteti Arrianum, qui tot exempla, totque rationes explicat, quibus homines ad virtutis fastigium provocentur. Vide qui vel comedendo dicat nos Deo placere posse, si nempe vescamur [gap: Greek word(s)] [note: Juste, grato animo, aequaeliter, et continenter et modeste.] quomodo nos accendat ad fratris, hoc est: omnis hominis molestiam libenter perferendam, cum eundem nobiscum habeat [gap: Greek word(s)] , [note: DEVM progenitorem.] cap. 13. [note: 252] lib. 1 uno verbo Dei summam reverentiam, et proximi perfectam dilectionem commendet, et demonstret. Quid si quartum ejusdem librum consulas, si Hieroclem teras in versus Pythagorae, ad quos ait hunc esse scopum nostrum, nos [gap: Greek word(s)] , [note: Similem affici omnium opifici.] idque [gap: Greek word(s)] , [note: Ad optimam regulam.] illum si ad versum quartum consequenter legas, quid, amabo, requiris ulterius? Vt neque desint, qui doctrinam illius dicant anteponendam Pauli epistolis, et Christi Domini praeceptis ipsis, nisi praeter doctrinam Evangelii, et exemplum, quo nobis praeluxit, necessarium fuerit, ut. nos ab originali labe per baptismum, aut quo vellet modo liberaret. Absque vero primo peccato, undenam fomes concupiscentiae, [note: Novum ignorantiae Socinianorum doctrinae documentum. Quis enim nescit, inficiari quidem Socinum pronitatem ad peccandum, quae in homine conspicitur, ab origine atque a primo illo peccato, sive ab uno illo primi hominis peccandi actu exortam esse, at ex continuatis tamen post peccatum illud peccandi actibus, homines paullatim habitum contraxisse, seque ipsos corrupisse, et sic corruptionis istius semina per propagationem ad posteros transmisisse, simul fateri; quantumvis fomitem illum (perinde ut Pontificii post baptismum) non pro veri nominis peccato, sed morbi instar habeat.] quo malum, quod nolebat Paulus operabatur?. Certe sum ego non minus potens et liber ac Adamus, ut nulla ratione peccem, si nullum ex eo peccatum contraxi., quod me pellat ad alia. Si. non omnes in eo peccavimus, ut putabat Paulus, igitur neque ullus in eo peccavit. Sumus igitur ejusdem omnino juris ac Adamus antequam peccaret, atque hinc Christo non indigebat. Itaque scire velim, quamobrem venerit, et ad quae peccata delenda ex animo Stoicorum et aliorum philosophorum, qui passim testantur nostras voluntates Dei voluntatem omni ex parte sequi debere; hanc autem esse Dei voluntatem, ut sancteque ambulemus, vivamus, edamus. An igitur
page 208, image: ds0208[note: 253] concedet Socinus illos Philosophos, quos Clemens Alexandrinus et Justinus Martyr Christianos audent appellare; non eguisse Christo? cum enim non sit acceptor personarum Deus, numquid ad illius attinet bonitatem, ut quosvis juxta rectae dictamen rationis viventes diligat, immo servet in aeternum?
Jam ob librum Gallice editum, virtutes [note: Occasione a Franc. de la Mothe Vayer, Consiliario Regio, Tract. de Virtute paganorum seu gentilium, Gallice scripto, data; in quo secundum legem naturae ac virtute viventibus illis secundum tria tempora ab Adamo usque ad Abrahamum, ab Abrahamo usque ad Christum et a Christo ad orbis hujus consummationem solicite distinctis spem salutis plus minusque certam secerat.] paganorum fuisse veras virtutes asserentem, Theologos quosdam inter sedimicantes audimus. Quod Augustini sectatores negant, asseruntque fuisse vitia, quod debito fine caruerint, nempe relatione ad Deum, vel quod ob amorem Dei non egerint: aliis tamen asserentibus, [note: Nec male; dummodo inter virtutes naturales ac spirituales, qua substantiam actus, aut circumstantias laudandas aut vituperandas, et vocabuli denique notionem accuratam aut pressiorem in Scriptura Sacra usitatam, vulgaremque contra ac popularem discrimen non negligas. Praesertim si animo, nec ipsum Sp. S. [gap: Greek word(s)] paganos bene moratos facere, Rom. II, 14. animadvertas affirmare.] sufficere, si conformiter rectae rationi vixerint, et exempli gratia pauperi tribuerint eleemosynam: quod justum sit alteri fieri, quod tibi fieri velis etc. qua dere mentem tuam agnoscere velim.
Num ea vidisti, quae Grotius ad Cassandri consultationem notavit, quae contra Rivetus suis in Animadversionibus reposuit, quaeque contra ei Grotius respondit? [note: Primus horum conatuum Irenicorum, quibus omnem paene famam decoxit suam Grotius, erant Annotata ad G. Cassandri Consult. anno 1641. 8va publ. Haec cum confutasset inprimis Rivetus, excipiebant Animadversiones H. Grotii pro suis ad Consult. Cassandri notis anno 1642, 8vo, et cum harum quoque examen idem suscepisset Rivetus, secutum est Grotii Votum pro Pace contra Rivetum aliosque, ut vocat, Irreconciliabiles, anno 1642. 8vo evulgatum; contra quod non multo post Apologeticus Riveti, pro verae et sincerae pacis proposito, adversus conciliatorum artes pro fucata pace Eccl. lucem mox vidit publicam. Cui postquam paullo ante mortem anno 1645. Irenopoli opposuisset Grotius Discussionem Rivetiani Apolog. iste Dialysin Discussionis opposuit. Haec scripta sunt, prima praesertim, in quae digitum Mersennus intendit; ad cujus admirationem a Cor. VI, 14. seqq. conferantur.] Digna sunt, quae abs te legantur: suntenim hi duo magni viri. Sed miror plurimum, ex tot, qui paci ecclesiasticae navarunt operam, nullum esse, qui vel hilum profecerit: adeo res deplorata videtur. Vbi ergo pax illa, quam Christus toties sesuis reliquisse dixit? Vale, Vir clarissime. Lutetiae CICICCXLII.
page 209, image: ds0209
LIV. M. MERSENNVS M. RVARO. [note: 254]
MEisnerum [note: Ea quae fuerint, supra jam ad Epp. Grotianas annocatum est.] duobus voluminibus a Slichtingio refutatum abs te, Vir eruditissime, tandem hisce diebus accepi, quorum pretium cum me jubeas retinere, donec summa magis excrescat, etiamnum tuam in me benevolentiam et animi candorem experiris: quibus nunquam me superari permittam.
Porro, Vir clarissime, per tene stabit, quin omnes ad concordiam et charitatem redigamur? qui ab uno Christo veluti radice vitam trahimus? Magni illius Gregorii primi vestigia legamus: cujus vitam et mores si sequamur, vel Augustini, quid times? Vtinam essemus cum D. Basilio, Nazianzeno, et aliis Ecclesiae patribus! [note: Debile argumentum est, si auctoritati hominum fides nostra inniti debeat, et e diametro Paulli 1 Cor. VII, 23. assertis adversum. Vnus est Magister noster, Christus.] Quid vero de Trinitate? quasi fuerint vestro sensu idololatrae --- mysteria, prout a majoribus tradita sunt, amplexi, neutri hac in re comprehendimur, et omnes unum verum Deum adoramus. Qui tibi curae de iis, quae non comprehendis, sive de personis, sive de iis, quae absque intellectu disputantur? Omnia charitate coalescant, neque fiat schisma: id unum praecipue in Evangelio requiritur.
Legendo responsionem Slichtingii adversus Meisnerum, quam ad me misisti, notavi, quod initio contendit, rectae rationi nullum articulum [note: 255] fidei repugnare, et sapientes Graecos, Romanos, et qui stultam putaverunt doctrinam Christianam, non fuisse sapientes, neque recta ratione usos. Dicat igitur nobis Slichtingius, vel tu pro eo, si possis, qua ratione [note: Non opus est his ambagibus, sed veritas divinitasque Script. Sacrae, ipsiusque adeo religionis Christianae, argumentis primum fidem humanam gignentibus internis externisque demonstretur, atque hoc modo praeparatis contra temeraria judicia de Verbo DEI ad modestiam animis, Spiritus Sancti verbo suo doctrinae Script. S. insita virtute supernaturali fidem divinam facturo ejusque operationi nobiliori relinquatur. Haec methodus est, inter preces pro hujusmodi hominibus fusas, commodissima. Cui si non ubique et apud omnes peraeque respondeat eventus, contumaciae id hominum refractariorum adscribendum, ac divinae providentiae et justitiae, etiam vindici, multa relinquenda sunt.] convincamus Graecum philosophum non uti recta ratione, cum illam doctrinam rejicit, ob omnes illas rationes, quae solent afferri contra religionem Christianam: contendunt enim philosophi, nos esse stultos, et nulla recta ratione fulciri, cum doctrinam
page 210, image: ds0210adeo, ut ajunt, ridiculam amplectimur, nobisque a Mose et Christo fuisse impositum, cum a Deo missi non fuerint, sed caute se simplicium animis immiserint, et quae probe nosti. Afferantur ergo regulae rectae rationis, quibus eos convincere possimus, non esse sapientes, non uti recta ratione, sed ea nos revera uti: et hoc opus, hic labor, tractatum necessarium ab aliquo vestrum requirens: in quo si vis ipse, pro tui judicii soliditate et eruditione maxima cum utilitate laborare possis. Oro Deum, ut tuam valetudinem, quam febri tertiana jactatam audivi, restituat. Idibus Maji CICICCXLII. Lutetiae Parisiorum.
De Grotianis scriptis Judicium meum accipe: virum illum mihi ad ecclesiasticam pacem natum [note: Approbare Grotii tandem etiam consilia Mersennum quis miretur? Ad rem enim Ecclesiae Pontificiae augendam vel certe pingendam, dogmataque Romanae Ecclesiae utcunque excusanda, coloranda ac pallianda, aut hoc modo vel ab invidia liberanda, viamque ad transitum in eam paullatim sternendam, ea spectasse, nemo ignorat. Quos si fructus illi reportant, vel hoc nomine in sinu gaudent.] videri, cujus scripta vix ullum possint offendere, in omnibus fere doctissimum, praesertim in jure et historia, in omnibus politum, contra quem vehementer admiror Calvinistas tanto impetu insurgere.
LV. M. RVARVS M. MERSENNO. [note: 256]
TErnas [note: Proxime praecedentes.] a te literas, venerande Mersenne, superiore aestate accepi: quibus quominus responderim, primum peregrinatio mea Polonica, deinde morbus, variae denique distractiones obstiterunt: quae tamen caussae non ita me mihi purgant, quin agnoscam venia mihi gratiaque opus, ut absolvi judicio tuo possim a negligentiae crimine: eam vero non alia conditione peto, quam si culpam imposterum emendavero. Fusam tu mihi scribendi materiam literis tuis suggeris, ut libro, non epistola opus forer, si ad omnia, quemadmodum parerat, respondere vellem: eaqueres (ut verum fatear) me quoque non parum a scribendo retinuit, cum vix prius animum ad exarandas literas instituere possim, quam quo die tabellarius eas statim hinc ablaturus est: eo vero die plerumque et aliis non paucis exarandis distringor. Quocirca ne nunc idem quoque mihi contingat, per fastigia literarum tuarum currere, teque succincto sermone, quam nunquam absolvere malo. Premam autem vestigia literarum tuarum. Aveo ex te scire, quam ad palatum Tuum sint ista, quae et Calovius et Botsaccus [note: Contra Crellium scriptores: de quibus mittendis epist. 51. dictum erat.] coxerunt. Annotationes
page 211, image: ds0211Grotii in Evangelia varia experiri judicia, non miror, cum minus plerunque trita via vir ille maximus incedat. Illi quidem omnium [note: 257] perversissime mihi judicare videntur, qui nulla [note: Rectius eclecticam dixissent, qui nullam ei tribuere minus aeque sentiendo, non dubitarunt. Pluribus idem, quod de [gap: Greek word(s)] a nobis observatum est, Grotio adscribenda, demonstravit in de Religione Prudentum luculento schediasmate, nostra aetate semel iterumque evulgato, b. Kettnerus.] eum religione teneri censent. Cur enim tam multa de religione scribat, cur ob religionem criminationes atque odia multorum subeat, si religionem susque deque habet: praesertim cum alio eruditionis genere inclarescere porro posset? Quod ex paganorum Judaeorumque scriptis tam multa illustrando Christi Evangelio congesserit, eo nomine non parum inivit gratiae ab omnibus, qui veritatis regnum quam latissime vellent patere. Et cur aegre feramus, Aegypti spolia [note: De Spoliis AEgypti h. e., profanae eruditionis apparatu, ad illustrandam Script. Sacr. phraseologiam potissimum ad hibendo, nemo dubitat; at, quo animo illud fiat, sacrone an profano, illud est, de quo dispicere jubent Viri pie eruditi; quorum haud pauci, ad sensum verbi divini intricandum magis ac pervertendum Grotium, Grotiique similes quosdam scriptores abusos esse, non sine caussa conquesti sunt. Vt rerum ipsarum altiorem, quam profanorum hominum cum his comparatae naeniae permittant, indolem ac digniratem taceamus. Caetera huc non spectant, et compendiose nuper S. R. Rambachius Hermenent. L. III. cap. VII. si quis ea strictim, legere desideret, complexus est.] ad exomandum Domini tabernaculum ab illo conversa; praesertim cum quae magis domestica sunt huic rei, ab aliis fere jam sint occupata? Et tamen quam multa nos in sacris ille docet, quae fortassis perpetuo ignorassemus? Quod Heinsium illi postposuerim, non eo feci, quasi non et hunc optime de re sacra meritum agnoscam; sed ut illius beneficium in omnes Evangelicae philosophiae studiosos comparatione alterius extollerem, qui regnum quodammodo in omni literarum genere obtinere videtur. Vtinam duorum istorum summorum virorum exemplo Salmasius multijugam suam eruditionem illustrandis divinis literis pariter [note: Non illaudabile hoc votum dixeris; dummodo major trium illorum in universa literatura heroum modestia, eaque ad sacra praecipue attingenda, pie accommodata fuisset. Mihi contra Erasmi Roterodami vox placer, jam pridem pronunciata: Scripturae ita proditae sunt, at citius intelligantur ab idiota pio modestoque, quam ab arrogante Philosopho (Critico.)] impendat! quantum aetati nostrae posteritas ob istos triumviros deberet! Scopum Grotii in sarcienda Ecclesiae concordia quis pius improbare possit; licet fortassis non desint, quae in modo scopum hunc attingendi [note: 258] merito quis requirat? Mihi quidem (ne dissimulem quod sentio) quaedam in Ecclesia vestra excusare videtur, quae praestaret emendata:
page 212, image: ds0212quale est imprimis, quod fit circa sacrae Eucharistiae ac angelorum pieque defunctorum, quos divos vocatis, cultum: quod quantum abidololatria absit, praesertim si vulgi error atque praxis [note: Cum maxime innumera illa documenta, quibus non tantum non improbari, sed multis etiam modis et allectamentis ali videas. Cujusmodi in libris, locis, praemiis, elogiis aliisque id genus fulcimentis, publice propositis, passim et in triviis etiam occurrunt.] inspiciatur, ego quidem non video. Huc accedit iniquum in conscientias alienas imperium, quas tam multis praeter Magistri institutum, tamque horrendis legibus obstringitis, ut et anathematis in animas, a Christo redemptas, et ferro atque igni in corpora errantium forte, sed tamen errantium, saeviatis: quo quid magis alienum esse potest a charitate, quam Christus nobis una cum mansuetudine praecepit, quamque tu ipse tantopere inculcas? Scio posterius hoc ipsimet Grotio, multisque aliis in Ecclesia vestra Gallicana, [note: Caeteris modestiori, sed caput rei tamen retinente, ad haec recentioribus, inclinato superiori seculo speciminibus datis et adhuc continuatis Apoc. XIII, 17. mirum in modum illustrantibus, contaminata.] inter quos et te pono, vehementer improbari: sed quae tamen spes est, ut hunc rigorem tot legibus sancitum Ecclesia Romana emendet, quae se nullis in legibus errare mordicus profitetur? Non nego multa in Ecclesia Romana moribus introducta, quae licet a simplicitate Evangelii primaeva abeant, si non laudari, faltem tolerari [note: Ritus puta et ceremoniae nimium quantum multiplicata, quibus cultus Dei internus obscuratur, immo prorsus obruitur et saepius etiam suffocatur.] possent: puto etiam multa, immo plurima eidem in senfu erroneo condonari posse, modo eadem pari quoque facilitate [note: Recte hinc nonnemo: Hoc Ecclesium Romanaem intolerabilem praecipue reddit, quod neminem, a se quoquo modo dissentientem, tolerare velit.] erga alios, quos errare credit, uteretur. Nimirum pauca [note: Pauca sunt, fateor, praesertim si cum diffuso nonnullorum in his ambitu ea conferas, at tamen talia tantaque, quae fidei et constituendae et conservandae cum invocatione DEI genuina sufficiant. Socini nimis curta est etiam in his determinandis supellex.] sunt, quae nobis Evangelium praecise credenda praecipit: quae si accurate teneantur, [note: 259] in caeteris humanae mentis imbecillitati veniam, ut mihi videtur, dabit aequissimus judex, modo vita nostra Evangelicae legis normae respondeat Hac mente cum sim, facile vides, me nec Patres illos antiquos, quorum pietatem tantis laudibus effers, nec si qui ex recentibus in quacunque tandem ecclesia virtutis studium in Evangelio nobis praescriptum absque idololatria atque tyrannide [note: Bene haec interposuit Ruarus, non obscure significans, errores in doctrina, superstitionem (ad idololatriam vergentem) in cultu et conscientiarum dominium affectatum passim obvia, in clero Pontificio a summo Eccl. illo capite pendente, potissimum desiderari. Nobis rem omnem jam pridem a Davide Rege decisam esse Ps. XCIV, 20., et fugiendam potius, quam intrandam Babylonem esse, ita Spirit. S. Apoc XVIII, 4. coll. 1 Joh. V, ult. nos jubente satius videtur. Nec albo nec nigro credimus colori, neque aureo illi, Apoc. XVII, 4. descripto poculo. Ruber enim color, quo virgo illa cum bestia sua, qua vehitur, conspicua est, sanguinem refert.] in alios colunt,
page 213, image: ds0213damnare; immo cum omnibus illis in eadem me Ecclesia vere Catholica agere, et religionis meae praemium una cum illis a communi Domino exspectare. Cum hucusque scripsissem, intervenit amicus, per quem reliqua, quae institueram, scribendo absolvere non potui. Ne tamen te diutius teneam, haec praemittere malui; quibus reliqua, quae mihi ex literis tuis restant, brevi succenturiabo. Interim vale, Vir Clarissime, et favere mihi perge. Dab. Gedani XIX Dec. MDCXLII.
LVI. M. RVARVS EIDEM.
TElam nuper abruptam adventoris importunitate, Mersenne clarissime, nunc tandem redordiar, atque pertexam, praesertim quandoquidem et novae tuae supervenerunt, quae responsionem requirunt. Putas idololatriae vos a nobis accusari, quod Trinitatem in divinis colatis. Bona verba quaeso. Nam et ego [note: Trinitatem.] [gap: Greek word(s)] , [note: Novus et putidissimus sucus. De vocabulis enim non disputatur, sed rebus ipsis, tribusque, Patre et Filio et Spiritu Sancto, reapse distinctis personis, quibus una eademque communis est essentia divina. Eo tamen haec facere possunt, ut, quae fides sit confessionibus hujusmodi generalibus ambiguisque, omnique adeo studio incrustatis, habenda, facilius intelligatur.] id est, Deum [note: 260] Patrem, ejusque Filium unigenitum, ac Spiritum sanctum veneror, omnemque salutis meae spem ab illis pendere. agnosco. Appingitis quidem vos nonnulla naturae Filii Spiritusque sancti, quae (ut ego censeo) Sacris Literis sanaeque rationi adversantur: nec ob id tamen tam rigide vobiscum agere velim, ut, quia divinitatem Filii tanquam aeternam colitis, quam ego illi collatam in tempore censeo, aut Spiritum sanctum, qui virtus sive vis Altissimi mihi censetur, pro persona habetis, statim vos idololatras [note: Ambigua, non dissimulo, ea vox est, sed illis tamen, qui, qualem se patefecit, DEVM haud colunt, non injuria accommodanda.] clamare velim. Quis enim nostrum id arrogare sibi audeat, se naturam Dei tam perfecte intelligere, ut nihil circa illam sibi imaginetur, [note: Itane tibi, Ruare, imaginatio dicenda videbatur tot assertis Script. divinae, DEI de seipso loquentis oraculis testata veritas?] quod alius acutius cernens non possit
page 214, image: ds0214falsi convincere? Vtinam ne modo alia quaedam in Ecclesia vestra reperitentur, quae idololatriam sapere videantur! facilius inter nos conveniret Jubes me personas in una essentia tres tanquam totidem relationes concipere. Scilicet huc redeundum fuit, ut, quo unitatem essentiae defenderetis, personas separatim subsistentes in quaedam rationis entia transformaretis, et quo Arianismus scilicet excludatur, Sabellianismus a majoribus damnatus ex novo paxillo suspenderetur. Quae enim alia fuit Sabellii [note: Mallem ab hac abstinuisset insimulatione Ruarus, qui, quantopere nostrorum, immo et Pontificiorum hac in parte doctrina a Sabellianismo distet, vel ex August. Confess Artic. I. ignorare non potuit.] sententia, quam Deum nunc sub Patris, nunc sub Filii, nunc sub Spititus sancti persona apparuisse, relationibus diversum, reipsa eundem? Sic nimirum et in Cicerone tres personas agnoscemus, boni civis, consulis, auguris. Habet Goslavius [note: Adami Goslavii Resutationem eorum, quae Barthol. Kekermannus in Libr. I. System. sui Theolog. disputat etc. et Disp. de Persona, quam Libro III. de Tribus Elohim Jac. Martini oppofuit, Ruarus h. l. innuit. Quid vero de illis habendum sit, jam supra Hist. Crypto-Soc. cap. II. lit. C exposuimus.] [note: 261] non pauca contra [gap: Greek word(s)] [note: Sapiens, sophisticum.] illud relationum [gap: Greek word(s)] [note: Medicamentum, incrustamentum.] in iis, quae contra Keckermannum Jacobumque Martini scripsit, quae hic reponere nolo. At ais, nullum esse religionis Christianae dogma, quod non paribus, atque istud vestrum de Trinitate, difficultatibus laboret: exemplum affers de eo, quod Deus invisibilis, infinitus, spititualis res corporeas ac finitas creaverit. Sed non video, quid in eo sit majoris difficultatis, quam si spirituales infinitasque condidisset: immo infinitas qui potuit, cum id naturae rerum repugnet? Dicent fortassis isti, quos introducis, Deum corpus, quo ipse careat, rebus largiri non potuisse: sed quo id argumento probant? at posito tamen id ita esse, num propterea tamen perierit Deo creationis gloria, cui cum Platonicis materiam [note: Non puto haec, ut asserenda, sed adversarii tantum exercendi gratia [gap: Greek word(s)] pronunciata.] quandam, sive chaos aeternum substernere possemus: quam sententiam nuspiam (quod sciam) canonicae literae manifeste [note: Immo subvertunt, quando coelum et terram creata, i. e. cum antea nihil fuisset, producta Moses inquit, Deique solius ante hunc mundum existentiam constanter, ut [gap: Greek word(s)] aeternitati commemorat David, et omnia per [gap: Greek word(s)] DEI facta, facta inquam, non instaurata esse, simpliciter testatur Johannes: qui porro, voluntate DEI res quascunque [gap: Greek word(s)] accepisse et creata esse, ex ore XXIV. Seniorum coelestium, Apoc. IV, 11. doect.] subvertunt. Miror esse, qui mundum hunc imperfectionis arguant, eoque a tam perfecto Deo exstructum minus possint credere: quasi
page 215, image: ds0215ipsi mundi naturam exacte pervestigassent: in qua quam multa lateant, inde conjicere licet, quod ab aetatis nostrae ingeniis quaedam de ea prodita sint, de quibus majores nostri ne quidem somniaverant. Esse Deo rerum nostrarum curam, iidignum quidem Deo videri poterat, si illum ex magnatum nostrorum animo metiremur, aut si haec illi cura labore aliquo difficili constaret. Nulla nostra injuria est, etiamsi tres illos, [note: 262] qui testimonium in coelo dant, unum esse credatis: nam et nos idem credimus. At vos illud respectu essentiae [note: Neque vero aliter, ut intelligamus, licet, quoniam tribus illis, ut [gap: Greek word(s)] distinctis, divinum nomen cum proprietatibus essentialibus divinis cultuque etiam adorationis ac similia tribuuntur, quae sane non nisi ad eos, quibus communis essentia est divina, congruunt.] intelligitis scio, sed quam recte id explicetis, ipsi videritis. Nec ego tamen nego, Dei Filium divinae participem naturae, [note: Alia [gap: Greek word(s)] est pro indole sumta et animi intima propensione morali quodam sensu, alia vero, qua DEVS a rebus, quae natura h. e. per essentiam suam DEVS non sunt, uti fit Gal. IV, 8. distinguitur. Prior regenitis coll. Jac III, 7. adscripta legitur; Posterior de Christo, quando super omnia DEVS benedictus in secula, ita ut simul haec ejus natura, a carne, seu humana ex Patribus accepta essentia distinguatur Rom. IX, 4. seqq. appellatur.] cum et nobis id aliquo modo S. Petrus tribuat: de Spiritu quoque sancto idem planum est ex eo ipso, quod Dei audiat Spiritus. Si quis neget Jesum esse Regem, Messiam, aut ex virgine natum, id ego quidem aegerrime feram ob id ipsum, quod ille nullam rei in sacris nobis contestatae negandi caussam habeat. Quae enim ratio justa afferri potest, cur Jesu nostro Nazareno Messiae dignitas abjudicetur? Repugnat quidem communi natura ordini virginem parere; at si quis providentiam Dei ip singularibus, ejusque potentiam in miraculis concedat, quam vel invito omnium gentium testimoniis extorquebo, quid in eo absurdi, si Spiritum Dei venas in virginis uterum descendentes emulsisse, atque ex sanguine coagulato embryonem formasse dicam, non aliter atque id fit spiritu in masculo semine latente? Tollant sane ex animo suo de Deo opinionem, quibus ea durat impietas: at illum tamen et consideratio natura, et omnium pene [note: Immo revera omnium, quotquot huc usque cognitae sunt, etiamsi ingens, quantum ad determinatam de DEO doctrinam aut certe persuasionem discrimen inter eas ingens animadversum sit. Commodene pro consensu h. l. substituatur, in Socini gratiam traditionis vocabulum, alii dispiciant.] gentium traditio, et tot miracula extra naturae ordinem facta nobis ingerunt, ut caecitatem eorum merito deploremus, qui vindicem impietatis suae aliquando sentient, quem auctorem suum agnoscere noluerunt. Non exiguo [note: Et improbo; quod aliis fortassis addendum videatur.] labore, fateor, Socino atque aliis id
page 216, image: ds0216[note: 263] constitit, ut loca Scripturae, quae vulgatam de Christi divinitate sententiam majoribus nostris in Ecclesia suaserant, in alium sensum traherent: [note: Neque hoc vocabulum instituto praesenti inconveniens est. Tractam certe a Socino in alienam sententiam Sp. S. mentem esse, et ipsi haud raro Remonstrantes v. g. ad Joh. I, 1. seq. itemque c. VIII, 58. etc qui ad assentandum ejus asseclis alias se valde composuisse dissimulare vix potuere, non sine indignatione professi sunt.] sed hunc laborem non tam ipsorum obscuritas S. Scripturae locorum, quam praejudicata de eorum sensu opinio, et adversariorum. in defendendis falsis interpretationibus eruditio supervacua illis imposuit. Ad explicationem illius loci, [gap: Greek word(s)] , [note: Antequam Abraham fieret, ego sum.] nulla divinitus facta revelatione erat opus, quandoquidem etiam ante istam nonnemini editam revelationem (de qua ego judicium mihi jam non sumo, sed suo eam loco relinquere malo) fuerunt ex nostris, qui locum illum tanquam nihil sententiae suae de ortu Christi adversantem, commode eum ad modum explicuerunt, quem Grotius secutus est, [note: De constitutione Christi seu decreto ante Abrahamum facto hunc locum explicans; qui tamen sensus tantum abest, ut simplicissimus sit dicendus, ut manifestissime et [gap: Greek word(s)] esse in decerni contra Graecae linguae indolem mutet, et scopo disputantium e diametro adversetur: intra quos de aetate certorum annorum jam diu elapsorum, quae sine existentia reali nullatenus animo concipi potest, actum fuerat.] ad quem et Calvinus et Beza praeiverunt, quique mihi et simplicissimus et contextui verborum convenientissimus videtur. De Antichristo nolo nunc disputationem ingredi, quod ea et prolixam requireret deductionem, et odiosa fortasse foret. Tu quidem ridiculos censes, qui Pontifices vestros hoc nomine designari putant: at ut illi neque soli eo notentur, (quod facile concedo) neque praecipue, verendum tamen est, ne, qui non pauca praeter, immo et contra Christi legem in Ecclesiam Christi introduxerint, suaque effata tanta severitate sanxerint, ut illis adversantes Christianos ferro atque igni persecuti sint, et ipsi de nominis illius haereditate participent. [note: Quis sit magnus ille Anti - Christus, non quidem palam edisserit Ruarus, sed grande aliquid eliquaturus tenero supplantat verba calamo, eo fere more, quo et Crellius aliique in Comment. ad II. Thes. cap. II. ea de re egerunt, ne semel quidem Episcopum illum Romanum esse, et h. l. designari expressis verbis pronunciantes, quem tamen Paullus vivis coloribus descripsit. Ita tamen, fateor, haec, periculi evitandi caussa, quam ipse quoque Johannes Apoc. XVII, 18. exemplo suo prudentiam praeivit, scripta sunt, ut de simulatione conquerendi Mersennus caussam non habuerit.] De paganorum, qui vitam ex virtute egerunt, salute sententiam meam quaeris. Sed quis [note: 264] ego sum, qui judicis hic mihi personam sumam, dicturus et ipse pro capite
page 217, image: ds0217meo caussam apud communem judicem? [note: Applicanda fortassis ad hanc quoque litem haud incommode vox Apostoli. Quid ad nos [gap: Greek word(s)] ? secundum verbi divini pronunciata, praesertim ea, quae Joh. III, 18. et 2 Thess. I, 8. sine dubio perituri sunt. Extra ordinem quid DEVS facturus sit, disputari quidem posse, videri nonnullis queat, et de infantibus quoque sunt, qui liberalius sentire, sed timidiuscule tamen ausint. At qui revelato verbo contraria nunquam perpetraturum esse DEVM norunt, ab hac quoque conjectura tutius abstinuerunt.] Benignius tamen de illis videor mihi posse sentire, qui, antequam Deus per Evangelium voluntatem suam orbi promulgavit, in unius Dei notitia vitam cum virtute exegerunt: quanquam et horum plerisque periculi ex eo non parum imminere videam, quod paternarum legum metu diis, qui habebantur, contra animi sui sensum [note: Hoc est naturae dictamen, quod sine controversia [gap: Greek word(s)] excludit, et alium veri uniusque Numinis rerum omnium conditoris atque arbitri cultu affici prohibet.] sacrificaverint. Nunc difficilior illis res videtur, postquam Evangelii promulgatio ignorantiae excusationem passim abstulit. Quoniam tamen et paullo ante aetatem nostram reperti sunt, et nunc quoque fortassis reperiuntur, ad quos Evangelii vox nondum percrebuit, [note: Videtur h. l. vocatio ad Eccl. Christi abundantia et multoties repetita, quae res ad circumstantias divinae soli sapientiae cognitas pertinet, cum vera sufficienti et communi confundi. Aliter certe Paulus, toties jam suo tempore omnibus in universo orbe creaturis Evangelium, vel per sonum eo delatum, esse praedicatum identidem et asseveranter inculcans hoc de beneficio nos instruit.] non ausim ne nunc quidem, si qui sunt, qui rerum omnium conditorem secundum naturae legem colant, ad tartara proscribere, aut coelorum excludere spe, malimque Deo gratiae potius erga immeritos, quam severitatis gloriam tribuere. De Musulmannis alia resest, quandoquidem et Christianis feremixti degunt, et sua ipsorum ex lege occasionem in Christianae religionis mysteria inquirendi habent: quae si nihilo magis amplecti vel volunt, vel possunt, quod animum Muhammedis placitis occupatum habeant, vel affectu in aliena a Christi lege ducantur, non aliud eorum erit privilegium, quam si qui ex Christi nomen profitentibus sensui [note: 265] cultuique legis ejus adversantur. Vbi prodierint, quae Gassendus tuus [note: Ita tanquam amicum et gentilem Mersenni illum appellari non dubito. Qua vero data occasione ejus, uti et Cartesii, jam tunc maximam inter Philosophos famam adepti, meminerit, non satis bene intelligo. In prioribus certe tribus epistolis utriusque mentionem non esse injectam, ipse obtutus condocet. Quanta fuerit de reliquo Mersenni et Gassendi familiaritas, inde effici potest, quod Sam. Sorbierius in Diss. de Vita et Moribus Gassendi refert, singulis diebus Dominicis hunc ad illum mane sacris operaturum accessisse, ut cum amico confabularetur, atque eo tum viros doctos confluxisse permultos, ut tantorum Virorum colloquia audirent. Eandem amicitiam Exercitationes probant Gassendi, quas ex instituto contra Roh. Fluddum pro Marino Mersenno jam anno 1630. in lucem dederat.] in philosophia innovavit, lubens ea videbo: quandoquidem
page 218, image: ds0218ex aliis, quae ab illo profecta legi, non vulgare illius ingenium agnosco. Cartesiana, quae memoras, vidi quidem, sed nondum vacavit ea accurate censere.
Hic desunt quaedam.
Dabam eid. Febr. CICICCXLIII.
LVII. M. MERSENNVS M. RVARO.
PLuribus de causis gaudeo, Vir eruditissime, quod nostrae literae mutuo nobis reddantur, tum quod spiritus harmonicus in me de novo insiluisse videatur post tot librorum catalogum.
Ne vero serram de rebus iisdem reciprocemus, et Deo soli cordium omnium scrutatori nostra omnia, utpote filii et creaturae patri et creatori committamus. Tria volumina Petaviana de Theologia positiva [note: De Dogmatibus Theologicis titulo praescripto notior et jam ante memorata. conf. epist. 50.] circa festum Pentecostes audio futura venalia: in quorum secundo Crellii librum de Deo Patre refellit, suo quarto, si bene memini, de Trinitate libro. Doleo certe, quod, cum in attributis divinis adeo conveniamus, non sit par reliquorum ratio. Faxit Deus, ut illius misericordiam consequantur, qui nonpossunt omnibus credere, quae vera sunt quidem, sed non satis evidentia, aut conducentia omnibus, [note: 266] ut illis fidem habere possint. Et quemadmodum, qui manducat, non manducantem spernere non debet; ita nolim illos a quopiam sperni, qui singulis credere nequeunt: Spiritus enim Dei spirat, ubi vult: et ad impossibile nemo tenetur, si proverbium antiquum veritati congruit. Vale, peroptime Ruare. Idibus Martii, CICICCXLIII.
LVIII. M. MERSENNVS EIDEM.
HAc vice velim incipere, Vir clarissime, ut ad te quicquid hic optimi lectuque digni occurrerit, transmittam. Itaque videbis aliquid ex meis agitatis, quorum tibi permitto judicium. Porro literas alias ad te misi, ut scirem, quid paratum habeat ad edendum subtilissimus Slichtingius; sed et quid ipse paratum habeas, a quo maxime
page 219, image: ds0219quidpiam videre cupio. Miror autem, quod nondum vidistis Petavii librum. [note: Eum, de quo antea, in quo de Dogmatibus Theolog. egit, hoc ipso anno praelis liberatum, tantoque chariorem Socinianis, quo liberalius sive Patres Ante - Nicaenos cum Arianis fecisse, sive formulis loquendi de S. Trinitate adhibitis, hisce eos praeivisse, visus est quibusdam statuere. Quam etiam ob caussam id sibi negotii datum esse censuit scriptor Historiae Socinismi, anno 1723. Parisiis Gallica lingua evulgatae nuperrimus, ut integrum fere caput, quod Part. II extremum est (cap. XLIX.) vindiciis ejusdem a labe hac per Hermannum Cingallum (Ch. Sandium) primum, sed et alios plures, impacta, impenderet.] Ille vero adeo per totum orbem celebris est, quem et Salmasius ira sua dignissimum existimat, teste nupero Apparatu ad primatum Petri.
Vtinam satis propinquus essem, ut tua, Goslavii et Slichtingii, manuscripta [note: Quaenam fuerint illa, dicere non habeo. Quanquam enim Slichtingii, superstitis adhuc, plurima fuere jam tunc praelo parata; Goslavii tamen vix unicum contra Kesleri (Andreae, Suinfurt. ac denique Coburg. Eccl. Antistitis) Metaphysicae Photinianae Examen concinnatum commemorat. Parum abest, quin eos, quos Goslaviam epist. 56. dixerat scripsisse contra Kekerm. et Martinium, libellos jam pridem excusos Ruarus, Mersennum Manuscriptos adhuc esse suspicer existimasse.] videre possem! quae vereor ne nunquam lucem videant, sed post vestrum exitum blattis committantur. Vestra siquidem scripta propterea mihi grata sunt, quod nullum injuria lacessatis [note: De plerisque, fateor, id verum est Mersenni testimonium, blandumque, olim praesertim, eorum fuisse venenum, nemo negaverit. Erant tamen etiam inter eos, v. g. Smalcius et Ostorodus, qui interdum crassius paullo, omissisque assentationibus, pinguiori Minerva philosopharentur. Erga Pontificios cur modestiores essent, formido sola incommodorum in Polonia metuendorum in caussa fuit.] licet in vos plures tot verba Christianis minus digna fulminent. Mirabile vero, quod nostro saeculo tot in religione varientur; [note: 267] [note: Quod Lipsio in L. de Constantia, nisi me fallit memoria, visum tale, quo nullum fuerit religionum feracius, et sterilius pietatis.] ut neque jam desint, qui audeant atheismum profiteri, quicquid scribatur adversus, quod nolint quidpiam admittere, quod non sit dem onstratum. Vtinam non periisset opus Socini, [note: Contra Atheos nimirum scriptum, in quo magni cujusdam Viri argumenta dicitur refellenda suscepisse, quod Cracoviae in direptione bonorum ejus (de qua ipse in epist. ad Mart. Vadovitam Opp. Tom. I. f. 475. et p. 461. omniumque copiosissime in Matth. Radecii Ep. quam P. IV. Animadv. Phil. et Hist. f. 233. seqq. cum orbe erudito communicavit Celeb. Creenius,) periisse nominatim testatur Sandius.] quod audio scripsisse circa hanc materiam. Quanquam dubito, num fuerit satis doctus, [note: Doctus forte satis, sed hypothesibus quibusdam, de quibus superius jam dictum est, imbutus, quae, quo minus feliciter id eum perficere potuisse et ipsi credamus, utique suadent.] ut hosce contradicentes convinceret. An forte dies
page 220, image: ds0220extremi judicii instat, in quo Christus dicebat, vix inventum iri, qui fidem habeat? Velim abs te scire, quid existimes fuisse illam virtutem, quam sensit Christus ex se egredi, quando fimbria vestis illius ab haemorrhoissa tacta est, Matth IX. id enim mihi videtur difficile; nisi dicamus, nil esse aliud, quam potentiam, [note: Ecquid vero aliud intelligi possit, quam cum potentissimus effectus fuerit et supernaturalis seu miraculosus, efficacia seu vis operandi in corpore soemellae hujus reapse demonstrata? quae quo pacto differat, a voluntate DEI et Christi potentia, disputent Metaphysici. Vtrum vero, cum fide haemorrhousae superstitionis aliquid, a Christo non quidem probata, attamen inter virtutes caeteras patienter toleratae, admixtum habuerit, nuper admodum disputandi materiam praebuit, et, si quid judico, recte illud a S. R. D. Heumanno affirmatum est.] qua fluxum illius curavit. Credo nos longe melius intellecturos, quaecunque sunt in Evangelio, si quaecunque dixit et fecit Christus, iis locis scriberentur, [note: Haec si serio optat Mersennus, haud obscure obscurissimis verbis Sp. S. aliter Jon. XX, 30. XXI, 25. accusat.] in quibus solum fragmenta sermonum illius habentur. Rursus dico, fere omnia de massa perditionis, de peccato originali, de praedestinatione, et reprobatione etc. ruitura, si non recipiatur epistola ad Romanos: qua non desunt, qui dicant, Paulum turbasse conscientiarum pacem, [note: Revera turbat, praesertim cap. I. II. III. sed ut etiam sanet. Quem utinam vera de justificatione per fidem solam sequerentur Pontificii.] ne quid gravius dicant. Sed cum a nullo Christiano, quod sciam, rejiciatur, vix ac ne vix quidem fieri potest, quin maximae semper difficultates circa illas materias vigeant: quae longe magis urgent, quam quae dicuntur de Trinitate, cujus articulus neminem fere turbat. Non [note: 268] spero colloquium illud vestrum [note: De Polonico (vestro hinc dicto) h. e. Thoruniensi haud dubie intelligenda haec sunt colloquio, quod non multo post tempore anno 1645. perquam longo et splendido apparatu, vano tamen, ut eventus docuit, praecedente, habitum est; in quo forte suis etiam aditum patefactum iri, nimis magnifice gloriatus erat, in Ep. aliqua ad Mersennum scripta, Ruarus. Exitus certe huic neque jactantiae neque consilio, aut voto Messenniano quantum ad hoc, quod Socinianos attinet, respondit, etsi frustraneum fore illum laborem recte divinarit. Quid de caetero ausi sint in Colloquio illo, et quemadmodum communi Dissidentium nomine comprehensos se esse atque invitatos existimantes, Joh. Slichtingium cum caeteris quibusdam fratribus, inter quos et Ruarus erat, eo ablegarint, alibi enarravimus. Quemadmodum vero repulsam illam, quam passi erant, Sociniani coloribus conquisitis pingant, ex Vindiciis Vnitariorum Sandii Bibliothecae attextis videre est.] quidpiam boni Christianos inter producturum. Si tres aut quatuor docti vocarentur, verbi gratia, tres ex vestris, et tres ex qualibet societate seu secta, quibus omnes reges, et principes, et coetus crederent pro pace Ecclesiae, forte res melius
page 221, image: ds0221succederet: sunt enim quaedam coram populo non vulganda, de quibus docti pacifice possent apud se controvertere, et omnes siml subsignarent, et ad aliquem Catholicismum redigerent, quae populo in suggestu, vel in privatis dicenda forent. Sed cum nullus quidpiam velit de suo, quod habere putet, jure decedere, quidnam speremus, nisi Christus iterum redeat suam voluntatem aperturus? [note: Recte sic judicat Mersennus, atque ita bene, ut nec Concilium aliquod universale amplius, usque dum [gap: Greek word(s)] ille dies appareat, videatur plerisque sperandum.]
Admirabile videtur multis, quod Deus nobis, seu nostro intellectui, non impresserit certas notiones et claras (quales sunt Geometricae) per quas et sciremus, et vitam exigeremus: nam cum simus omnes aequales, et ab aeterno viderit futuras in religione disceptationes, qui fieri potest, ut non tulerit et dederit remedium internum, [note: Sufficit externum, Script. Sacra, controversiarum omnium plenissima, et in trinsecus quoque animos illuminandi atque convincendi praedita virtute norma, atque hoc sensu judex, ab ipso Sp. S. judice supremo, cujus ea vox est, Hebr. IV, 12. ad hoc munus obeundum destinatus. Cui si refragentur mortales, divinamque illam operandi vim et efficaciam repudient, oculosque animi petulanter claudant, suo id faciant periculo, DEO que neminem ad fidem cogenti rationem reddant.] quo componi possint? quod subjectum ajunt fuisse tractatus a Transyano homine Johanne Synadi, [note: Hujus libelli in epist. quoque ad Florianum Crusium, quae Centuriae a Brantio editae ultimo loco legitur, idem Mersennus meminit; mihi tamen nunquam eum conspicere licuisse fateor. Consulendum est Cl. Arpii Theatrum fati, quo tamen et ego, haec quum scribo, destituor.] qui de providentia numinis scipsit. Nuncaudio, quosdam conjicere, vobis Calvinistas sequentibus successuros Deistas, qui tollant ipsius S. Scripturae veritatem. Faxit Deus opt. max. ut tandem tanquam ejusdem Patris filii in eundem Dei cultum conveniamus. Vale.
LIX M. MERSENNVS M. RVARO. [note: 269]
TAndem aliquando, Ruare doctissime, abs tuis literis doctus sum te vivere, quem mortuum plurimis de causis, praesertim vero, quod nullum de te nuncium acciperem, et audirem aliquid de morte tua, credere poteram. Gaudeo quidem plurimum, et quod valeas, quodque libros a me missos acceperis. Recte putasti, me Confessionem Slichtingianam [note: Ex meris Script. S. dictis, occultata sub iisdem Sociniana mente ac sententia, consarcinatam, et anno 1642. 4to primum sine dubio, eo proposito, ut Colloquio Thoruniensi exhiberetur, editam. Quae tamen spes, ut decollarit, et Warsoviae potius carnificis manu idem libellus combustus sit, paullo ante et alibi jam observatum est.] vidisse, vel potius explicationem Symboli:
page 222, image: ds0222in qua vix reperias, quae non possimus amplecti, si tamen lectio cursim facta sufficiat ad judicium de ea ferendum. Nondum vero sciebam, te pro motu terrae potius stare, quam pro quiete: proptereaque gaudeo, quod rationes Gassendi [note: Cujus sub id tempus epistolae de Apparente magnitudine solis humili et de Motu impresso a motore translato, atque, p. p. Disquisitio Metaphysica contra Cartes. et similia, ubi de his agebatur, prodierant, atque Ruaro, uti videtur, a Mersenno missa fuerant.] perlegeris, utpote acutissimas. Sed cum in eo fides; vel obedientia Catholicorum eluceat, quod nolint quidpiam turbare, nil possunt affirmare, donec Ecclesia capitalis consentiat. Crede mihi, obedientiam sacrificio anteponendam, eaque ratione Christianis vivendum, ut prae omnibus schisma oderint et vitent. Terra sit mobilis; sed non adeo certum, quin contrarium verum esse possit: et ex mille modis, quibus potuit Deus eadem phaenomena nostris obtutibus exhibere, quem elegerit, nescimus, neque scituri sumus absque revelatione. Quod cum satis viderit Gassendus, [note: 270] fecit peroptime, quod obediens [note: Ecclesiae videlicet; cui vero et Vaninum sua subjecisse, quae evulgaverat, impia licet, scripta, notum est. Cautus itaque potius et callidus dicendus videbitur Gassendus, qui ne eadem, quae Galilaeus Galilaei paullo ante subierat fata, et ipse experiretur, veritatem hoc qualicunque fuco maluit oblinere, quam perire aut e carcere respondere. Monacho autem has probari, superstitionum promo condo praestigias, quis miretur? Ei praesertim, qui tanta imaginum, inter caeteras superstitiones, veneratione religiosaeque invocationis opinione captus erat, ut ei (Mersenno inquam) in Comm. ad Genes. visum sit, hominem ad imaginem DEI creatum adorari potuisse, existimarit, dummodo publice, ut id fieret, deputatio DEI publica accessisset.] fuerit: et vir obediens loquetur victoriam, ut alicubi Scriptura loquitur. Ne vero jam cures de pecunia, qua sine quidquid pulchri et acuti nobis deinceps occurrerit, tui gratia transferendum curabo. Jamque tanto libentius incipio, quanto citius habeo hasce literas gratis transferendas, quibus propediem meam musicam XII modorum jungo: quam dubio procul absque scrupulo tuae nobiscum communionis cantare poteris. Quidsi Eccelesia catholica tantum abs te petat, ut ea devote canas? Quis enim unquam illum arguet, qui tota vita in sanctam raptus ecstasin, illa vel ejusmodi Deo sibique canat? Vale, Vir, quem Ecclesiae matri conciliatum velim. Calendis Aprilis, CICICCLXIV. [note: Mendum hoc est, sine omni dubio, typographicum, pro quo substituendum: Anno CICICCXLIV. h. e. 1644. Idque hinc manifestissime demonstratur, quod Mersennus jam anno 1648. sexagenarius, et Ruarus quoque circiter anno 1657. ex hac vita excessere.]
page 223, image: ds0223
LX. M. RVARVS BARTHOLOMAEO NIGRINO. [note: Gedanensi, primum Evangelico Lutheranae Ecclesiae addicto, deinde Reformati coetus in templo Petrino Pastori, ac denique ad Pontificios, quorum doctrinam in comitiis publice et solenni ritu prosessus est d. 25. Mart. anno 1644. transfugae. Cui [gap: Greek word(s)] et omnium horarum homini cuncti, quotquot de Thoruniensi Colloquio commentati sunt, Historici primum de eo instituendo consilium Vladislao Poloniae Regi suggestum adscribunt: quemadmodum etiam ejus inter colloquentes addita Secretarii Regii dignitate, qua conspicuus fuerit, nomen comparet. Plura de eo comperire non licuit. Quod enim nonnulli partes etiam Socini ad tempus sectatum esse ferunt, incertum et procul dubio ex confusione hujus Bartholomaei cum Georgio Nigrino, Rect. Racoviensi, ortum est.]
QVaeris ex me, Vir clarissime, quae mea sit super satisfactione Domini nostri Jesu Christi sententia, cum ob eam pessime alioquin vulgo audiamus? Ego vero ingenue tibi respondeo, ex animo me credere, Dominum et Servatorem nostrum Jesum Christum abunde voluntati [note: Inutilis confessio. Quis enim de eo dubitavit unquam? utrum justitiae vindici satisfactum sit, illud est, de quo disputatur.] sui Patris in omnibus satisfecisse, quaecunque ille generis humani caussa et agenda et perpetienda ipsi imposuit: haecque ab ipso [note: 271] alacriter subita atque tolerata, tanti apud Deum fuisse momenti, ut illorum intuitu miseros mortales, mortem aeternam ac gehennae cruciatus meritos, in gratiam recipere, peccatisque remissis aeternum beare velit, si modo nuncio peccatis remisso, reliquum vitae tempus in fide Jesu Christi pro modulo virium, quas ipsem et se invocantibus suggerere vult, cum pietate religiose exigant. Agnosco etiam, obedientiam, quam Christus tanquam caput electorum omnium, in vita et multo magis in morte summam Deo praestitit, sufficiens esse [gap: Greek word(s)] [note: Redemtionis pretium.] pro peccatis nostris, adeoque aequipollens supplicio, quod nos peccatis nostris eramus meriti; non quidem ex sese, ne Deo amoris atque gratiae [note: Perpetuus coccysmus! Gratia DEI, tam diligenter a Paullo inculcata, nostra tantum excludit merita, non Christi; quod tantum abest, ut fiat unquam, ut constanter potius v. g. Rom. III, 24. Eph. I, 6. seq. [gap: Greek word(s)] per [gap: Greek word(s)] pretiosum, immo filii DEI infinite perfecti perfectissimum cum gratia DEI et parantis eam, et acceptantis conjungatur.] auferatur gloria, quam Sacrae Literae tantopere nobis hic inculcant, sed ex clementi Dei acceptatione, qui obedientiam illam non tanquam mercenarii, sed tanquam filii unigeniti ex effuso in eum amore benigne ponderare atque aestimare voluit. [note: Aliud [gap: Greek word(s)] legis [gap: Greek word(s)] ex asse respondens, itemque [gap: Greek word(s)] porro maledictio, quae nobis debebatur, suscepta a Christo, atque hinc orta emtio et redemtio per pretium [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , nec non [gap: Greek word(s)] per solutionem eorum, quae nobis solvenda DEO que rapta erant, aliaque plura, docent; Quibus verbis et formulis satisfactio Christi, ut vicarii, nostri, in Scriptura Sacra significanter admodum describitur. Male ergo Arminianismi haec atque Socinismi mixtura Ruaro successit. Neque tamen aliter, quamdiu divinitatem Christi aeternam summaraque inficiatus est, sentire potuit.] Cum vero meritum
page 224, image: ds0224stricte dictum ab obedientia Christi excludo, non nego tamen eju meritum in laxiore quadam significatione: [note: Quicquid sit de vocabulo meriti, qua latina voce breviter tantum et compendiose Hebr. et Graeca nomenclatura multiplex exprimitur; laxiorem certe hunc sensum Paullinum [gap: Greek word(s)] , ipso Aristotele judice, respuit: ut alia omittamus.] quo pacto nonnulli ex antiquae Ecclesiae Patribus (si parva licet componere magnis) piis quoque fidelium operibus interdum meritum aliquod adscribunt, non ex proportione operum, sed ex Dei promissio aut beneplacito mensurarum. Interim fateor, Christi meritum omnia fanctorum (si ita lubet appellare) [note: Quae rectius nulla esse dixisset, nisi vel timuisset Apostatae indignationem, vel ad formulam quorundam scriptorum et vetustiorum et modestiorum incommode minusque latine et Christiane locutorum alludere voluisset.] merita tantopere superare, adeoque ad significationem [note: 272] meriti proprie dicti tanto propius accedere, quanto et perfectior omnibusque numeris absolutior fuit ejus praestita Deo obedientia, et sublimior natura atque dignitate is, qui eam praestitit. Poenam pro peccatis nostris a Christo persolutam vix ausim affirmare, cum ea definiri soleat vindicta noxae, aqua [note: Sua quidem, non tamen aliena sponte suscepta Es. LIII, 5. 6. coll. 1 Petr. II, 24. et 2 Cor. V, 21.] Christus aliepus, nec justitia Dei permittat, ut poena nocenti debita innocenti [note: Nolenti forte; at volenti, si quidem in vitam suam summam potestatem, agendique et patiendi plenum habeat arbitrium, atque ita ferant divini Consilii rationes, irrogatam eam esse maximae et sapientiae divinae et amoris incomparabilis indicium praebet. Volente autem Christo id factum esse, epistola ad Hebr. cap. X, 10. coll. Ps. XL, 9. ex ipsius Christi ore luculenter testatur.] irrogetur. Si tamen laxiore significatu poenam interpreteris, perpessionem mali, delicti quam vis alieni caussa vel occasiorie cuiquam illatam, de vocabulo nolim esse difficilis, cum ob peccata generis humani acerbissima quaeque Christum, Deo ita requirente, sustinuisse, cum Sacris Literis ultro tibi largiar. Vt autem sententiam meam de fructibus mortis Christi tanto distinctius tibi promam, existimo eos, quanquam multi, imo plurimi ex S. Scriptura colligi possint, ad tres tamen classes referri posse, si, quomodo ea se mors habeat ad triplex Christi munus, consideretur. Cum enim Christus fuerit Propheta Dei summus, et quidem ejusmodi, qui non minus quam Moses novam populo Dei
page 225, image: ds0225legem promulgavit; mors Christi omnium eorum, quae vivus in isto munere docuit, praecepit, promisit, fecit, insignis confirmatio, et quoddam velut signaculum, immo sanctio fuit; qua et nos ad ei credendum, legibusque ejus parendum, et Deus ad praestanda, quae Christus [note: 273] ejus nomine promisit, obstringitur. Quod ad Sacerdotale munus attinet, cum ejus sit orare pro populo, et sacrificare, hoc est, mactare victimam, eamque deinde lege imperata ad expiationem peccatocum offerre; Christus utique, qui et paullo ante mortem pro universo cum credentium tum crediturorum coetu preces ad Deum ardentissimas effudit, et in coelos per mortem ingressus nunc quoque pro iis apud Deum intercedit, se ipsum in cruce tanquam piacularem victimam mactandum ultro praebuit; cumque ea victima corporis sui per mortem oblationi praeparata [note: Non praeparata tantum, sed hoc ipso cum mortuus est, ad nostram reconciliationem jam oblata. Facta enim est [gap: Greek word(s)] Col. I, 20. coll. Rom. V, 12. 1 Petr. II, 24. Ebr. IX, 24, etc. Repraesentatio autem, qua post [gap: Greek word(s)] peractum omniaque confecta Ebr. X, 10. se Patri stitit, et adhuc sistit, atque coram eo apparet [gap: Greek word(s)] nostram et applicationem impetratae jam in terris hisce placationis nostrae, Socinianis pro oblatione venditatur, sed male, et vix Etymologice, certe non eo sensu ut Hebr. Korban, cui ex ex usu Script. S. [gap: Greek word(s)] respondet, ita dicitur.] in coelos tanquam in sancta sanctorum ingressus, eam ipsam Deo inter Cherubinos, seu potius inter angelorum myriadas sedenti, immaculatam per spiritum aeternum obtulit: porroque in perpetuum coram throno Majestatis divinaea apparet, ad expiationem peccatorum populi, eorumque remissionem procurandam. [note: Non procurandam, accurate loquendo, id est, acquirendam, sed applicandam et dispensandam secundum gratiae Evangelicae oeconomiam. conf. Hebr. VII, 25.] Denique Domino ac Servatori nostro Jesu Christo ad Regii muneris obeundam in coelis functionem, cujus vi omnia, quae, ad electorum salutem pertinent, administrat, qua tutando liberandoque eos a malis, qua bonis eos et spiritualibus, et coelestibus tandem compotes reddendo, non nisi per obedientiam ad mortem usque praestitam aditus patuit: ut proinde et hoc respectu non parum, immo omnia Christo, qui eam tam prompte adiit, debeamus. Porro non abs re duco, commemorare hoc in loco triplicis ex mea sententia. [note: 274] caussae ad rationem salutis nostrae concursum. Earum prima est summa immortalis Dei misericordia: [note: Non omittenda justitia, seu, si malis, ira justa, ex odio in delicta sanctitatis divinae naturali orta, et adversus peccata hominum concepta, cum misericordia tamen contemperata.] altera Christi tanquam capitis nostri pro corpore suo suscepta apud Deum cura: tertia fides atque
page 226, image: ds0226obedientia nostra erga Deum per spiritum regenerationis praestita. Sed ut vis tertiae a secunda, ita et secundae a prima multum superatur: princeps enim salutis nostrae caussa merito agnoscitur misericordia atque gratia divina, a qua et caeterae duae suo ordine institutae, sapienterque directae, vim suam praecipuam, immo omnem, mutuantur. Memini aliquando ex me quaesitum, cur Deus, cum pro jure absoluti dominii peccata poenitentiam eorum agentibus [note: Parum abest, quin dicam, repugnantia loqui Ruarum. Si enim poenitentiam agentibus remissio peccatorum potest indulgeri, non ex absoluti dominii jure, id ut contingat beneficium, necesse est. Sed non curavit forte aut non observavit, fidem in Christi placamento defixam recumbentemque, primariam esse ipsius poenitentiae partem; unde alioquin poenitentiam intervenire debere concedenti, [gap: Greek word(s)] quoque necessarium esse, ut concederetur, facile apparuisset.] remittere possit, Christi tamen [gap: Greek word(s)] [note: Redemtionis pretium.] sive sacrificium hic intervenire voluerit? Huic interrogatori me respondisse memini, quod non abs re hic repetere visum est: Cur Deus Abimelecho de peccato contra Abrahamum ejusque uxorem admonito, et proinde ab eodem abstituro, culpam meditatam, non alia tamen conditione, condonare voluerit, quam si Abrahamus pro eo sibi preces adhiberet? Cur Jobi amicos, de injuria erga pium amicum convictos, non aliter in gratiam recipere voluerit, quam si suppeditatae ab ipsis victimae Jobo praesente pro ipsis sibi offerrentur, atque ipse Jobus pro illis oraret? Denique (ne plura exempla congeram) cur Deus non sola sub Vetere Foedere delinquentium poenitentia contentus, sacrificiorum expiatoriorum leges praescripserit, [note: 275] ad quae et sacerdotum operam, et innoxiorum animalium necem [note: Quod animalium necem intervenire necesse erat, typica illa in V. T. remissionis per Christum impetrandae ratio et dispensatio in caussa fuit. Sed vel hinc etiam pater, sine placamento, Christi per mortem parto, eoque perfectissimo, nemini unquam beneficium hoc, etsi modus applicandi externus diversus fuerit, obtigisse atque obtingere potuisse. Vnde toties fidei pariter, umbris tamen sub id tempus affixae, atque hinc paullo obscurioris indolis, in tabulis V. T. creberrima fit mentio, et sine ea sacrificia ne quidem a DEO praecepta esse, immo absque illa sordere dicuntur. Cur deprecatoribus adhibitis gratia quibusdam divina, et externa potissimum, beneficia contigerint, innocentiae, aut saltim minoris, quam caeterorum noxae testandae caussa factum esse, salva cujusque poenitentia, ad ipsam justificationem necessaria, circumstantiae l. c. demonstrant manifestae, et forte sub his quoque umbris typicum quid latuit.] intervenire necesse erat? Nimirum ostendere Deus hoc pacto voluit, et quantopere peccatum [note: Et quidem per naturae suae sanctitatem ac perfectionem, unde justitia quoque non arbitraria, sed naturalis et essentialis judicis hujus totius mundi exurgit. Quod iterum iterumque de judice mundi totius, per naturae perfectionem hoc munero fungente, qui, quae mala sunt, videre ac tolerare non potest, repetendum est.] detestaretur, cujus veniam eo pollutis
page 227, image: ds0227non ad solas eorum preces, aliosque pios actus indulgere voluerit; nec eorum tamen veniam desperandam, cujus per innoxios administros procurandae ritum certa lege constituerit: voluit quoque simul docere, quanti faceret eos, quos gratiae suae proxenetas designaverit, simulque hac ratione et illos inter se ad officia mutua, et singulos sibi ad religionis curam obstringere. Dixi breviter sententiam meam de efficacia officii Christi circa peccatorum nostrorum expiationem: in qua si nondum plane satis tibi feci, ita saltem, ut opinor, tolerabilem agnosces, ut in homine Christiano ferri possit. [note: Ferri non potest, multoque minus in Christiano homine, utpote quae Christi officium princeps, cui omnis salus nostra innititur, omnino tollit, cuique proinde anathema dicere Paullus jussit.] Vt singula, quae dixi, et rationibus et Scripturarum testimoniis firmem, nec temporis angustia permittit, nec tu, opinor, requiris: quod tamen, si ita videatur, alio tempore fieri poterit. De Sacrosancta Trinitate illud unum nunc tantum attexo: illam me, prout est in Sacris Literis et in Symbolo, [note: Iisdem scil. verbis, at alio sensu: quae ambiguitas nec virum cordatum, multoque minus Christiane veritatis ingenuum confessorem decet.] quod Apostolicum vocant, prodita, lubenter agnoscere, et religiose venerari: immo nec eandem certa ratione divinitatem in Patre, et Filio, et Spiritu S. me negare, modo origo ejus agnoscatur Pater, qui proinde merito solus [gap: Greek word(s)] [note: A seipso DEVS.] audit, cui et Filius, et Spiritus Sanctus, quicquid sunt, debent. [note: Quicquid sit de origine, dependentia tamen hinc nulla exsculpi potest.] De caeteris plerisque religionis Christianae [note: 276] capitibus idem fere me sentire dico, quod Christiani passim, succedentibus aliquot post Christi natalem saeculis: a quo ne nunc quidem maxima eorum pars multum abit. Quod si tamen in nonnullis, non novitatis pruritu, sed conscientiae judicio convictus dissentio, paratus nihilo minus sum tolerare ex mea sententia errantes, eosque pro Christi membris agnoscere, modo error eorum ne ducat eos ad violanda Christi praecepta: [note: Quasi de solis praeceptis in Christianismi totius ambitu ageretur, cum Scr. S. toties et fidei, credendorumque, adeo cum agendis habendam esse, et primariam quidem illorum, rationem, saepenumero doceat. Ea certe illustrationis tantum gratia, aut curiositatis ergo, credere velle, impium putamus.] sine quorum observatione tali, cui benignus noster Judex acquiescere vult, salus omnis est in periculo. Vale, et in optimam partem, quae scripsi, interpretare. [note: Incertum est, quando haec scripta sit epistola; si quid tamen conjiciendo hariolari licet, eam ante Colloquium Thoruniense potius exaratam putem, quam post id celebratum. A Socinisino autem Nigrinum, cujus eum nonnulli, Hartknochio teste, insimulant, haud obscure hinc colligi posse, existimo fuisse alienum: nisi sero tandem hujus etiam sectae placita, tanquam homo [gap: Greek word(s)] , approbasse suspiceris. De quibus tamen hominis titubantis huc illuc fatis extremis nihil nobis adhuc innotuit. Caetera ex Annott. ad initium hujus epistolae B. L. repetat.]
page 228, image: ds0228
LXI. MICHAEL GITTICHIVS [note: Plura de hoc Sociniani coetus primipilo, jam in Hist. C. S. cap. I. dicta, nolumus heic repetere. Vbi vero hac tempestate vixerit, in Lithuania videlicet et Raphaelis Kosii agro, ipsemet in subscriptione epist. 63. professus est.] VENECIANVS M. RVARO.
GRotii commentarios in ea Scripturae loca, quae de Antichristo agere videntur, leviter adhuc inspexi. Si quid ego judico, aut iste vir, ut est excellentis ingenii et singularis eruditionis, eruditorum ingenia vexare, et ad diligentius eos locos excutiendos, et contra Antichristum Romanum urgendos incendere voluit; aut si serio rem agit, viam sibi, per quam sine sui nominis contumelia ad Pontificios transeat, sternere ac munire [note: Adde; aut ingenii vasti capacissimique, immo luxuriantis, abusu, novarum rerum studio, magis magisque inclarescere, atque eruditionem, uti Gittichius ep. 63. loquitur, ostentare voluit. Quod si ita sit, repetam, quae de Pharisaeis olim Christus: [gap: Greek word(s)] . Caetera DEO relinquenda sunt, qui in lucem aliquando etiam occulta proferet.] videtur. Scio, non defuturos ex Evangelicis et Arminianis cordatos viros, qui in ista illius commenta calamum [note: 277] stringant. Si quid in hac materia tuis oculis dignum prodierit, pro tuo in me amore mecum communicabis. Bene vale, charissime Ruare, et me tuis precibus commendatum habeto. X Nov. CICICCXLII.
LXII. M. RVARVS M. GITTICHIO.
GRotium habeo pro viro non minus probo quam docto: itaque, ut vexare ingenia eruditorum edito de Antichristo commentario voluerit, nequaquam credo. Pacis eum studio [note: Quod quidem animo simul propositum ei fuisse, scripta in hunc finem plura, eodem tempore publicata, et Pontificiae potissimum Ecclesiae atque doctrinae, utcunque pingendae atque a grandi invidia, quam haud injuria patitur, liberandae, destinata ad oculum demonstrant. Quam praeposterum vero id pacificandi studium fuerit, nemo credo compendiosius et candidius, quam amicissimus Grotio Episcopius in epistola, quae inter Epp. Remonstr. n 567. legitur, ostendit.] commentatum ista fuisse duco: quo tamen non nego longius eum, quam par erat, provectum.
page 229, image: ds0229Fortassis et antiquitatis veneratio, [note: Haec utique nostra adhuc memoria et olim quoque viros praestantissimos fucum a vero genuinoque consensu, et vocabula a sensu pio rectoque non accurate discernentes, in transversum rapuit. Quod vel Joan. Ern. Grabii recentissimo exemplo comprobari potest; quem vix potuisse a transitu ad Papatum abstrahi, hac persuasione correptum, donec Episcoporum antiquam in Anglia dignitatem se reperisse crederet, constat. Vtrum vero Grotio ea opinio fraudi fuerit, valde dubito. De Anti-Christo certe, quam excogitavit sententiam, Caligulam et Simonem Magum huc rapiendo, eam parum in antiquitate Eccles. praesidii habere, in aprico positum est. Antiquitatem de reliquo quanti Grotius fecerit, non obscure in epist. ad Jac. Laurentii Epp. Remonstr. n. 570. memoriae prodidit.] quae gravibus quibusdam Pontificiorum erroribus praelusit, ultra lineam eum protraxit. Remonstrantium nemo, quod sciam, calamum in eum adhuc strinxit: at occuparunt hunc laborem aliquot eruditi viri ex Calvini familia, ac praecipue Maresius [note: Samuel de Marets, quem Vossius Maresenium vocat, h. t. Pastor et Profess. Gymnasii Sylvaeducensis, gente Gallus, ac tandem, ut notum est, Prof. Groeningensis. Digna est, quae ad h. l. illustrandum consulatur G. J. Vossii epistola, e qua fata hujus libelli, et argumentum, quare acerbitatis heic accusetur, addiscere licebit. Ordine ea inter Epp. Remonstr. n. 560. comparet.] quidam ecclesiastes Sylvaeducensis, sed cum magna verborum acerbitate. Vale, mi Gittichi. Dab. Gedani XVI. Dec. CICICCXLII.
LXIII. M. GITTICHIVS M. RVARO.
ITerum atque iterum ago tibi gratias pro opusculis Grotii, quae mihi misisti. Legi et perlegi libellos istos. Vtinam vero vir iste, ut est [note: 278] eruditus, ita etiam sit candidus, et suam singularem et raram eruditionem ad utilitatem potius afflictissimae reipublicae Christianae, quam ad ostentationem suae eruditionis et popularem auram captandam, ut antiquitatis peritissimus et in libris veterum Ecclesiae doctorum versatissimus videatur, dirigat. Quantum vulnus candori suo infligat, videre est ex iis, quae scribit in primum caput ad Ephesios [note: In hujus namque epistolae principium jam anno 1641. emiserat Commentariolum Grotius, una cum Annott. in 4. Evangel. excusum, etsi Comment. in epist. Paullinas et reliquas N. T. partes nondum lucem vidissent.] p. 11. cum ait: In novo foedere remittit Deus peccata credentibus in Christum ideo, quia Christus id sua morte cruenta quippe sacrificio perfectissimo, ideoque gratissimo, pleno obedientiae, demissionis, dilectionis, et patientiae, ab ipso nobis impetravit. Quid est premere et in injustitia detinere veritatem, si hoc non est? Non enim ille nescius est, ista quae hic asserit falsa, et in gloriam summae Dei munificentiae et benignitatis humano generi exhibitae vehementer
page 230, image: ds0230injuria esse: cum plenissimam remissionem peccatorum nostrorum ante Christi mortem Deus nobis obtulerit, [note: Immo potius promiserit et procuratit gratia antecedente generali, quam se iratum, sed placabilem tamen docuit, atque adeo interveniens redemtionis pretium [gap: Greek word(s)] non excludente, sed simul ordinante et respiciente; quem ordinem sapienter a DEO constitutum et justitiae suae vindici placandae destinatum, si qui observent, gratia speciali paternaque frui possunt ac debent.] et mors Christi non ad eam impetrandam, sed jam oblatam (et quidem ex pura puta et mera nullo cujusquam [note: Neque nostrum quisquam pretio aut merito nostro evocari DEI benignitatem ad Christum mittendum, eoque modo justitiae et benignitati divinae simul conformi gratiam per [gap: Greek word(s)] in cruce partam impetrari docet. Manifeste igitur Gittichius antiqua oberrat lyra, ut gratiam paratricem DEI et applicatricem cum applicata turpiter confundat.] precio aut precibus evocata Dei benignitate, ex gratuita benevolentia et divitiis gratiae, ut vel istud primum caput ad Ephesios luculentissime [note: Immo vero contrarium commata 6. et 7. docent, in quibus [gap: Greek word(s)] , per quam gratiose nobis in Christo omnia data dicuntur, conjuncta leguntur.] docet) confirmandam fuerit ad hibita. Eodem pertinet conclusio illius, quam explicationi decalogi subjicit, cum ait: Hanc det in nobis augeatque Deus propter Filium suum, [note: 279] et Spiritum sanctum. Etiam si ista possint habere sensum commodum, praestat tamen professori et patrono salutiferae veritatis, quam diligentissime formulis S. literarum insistere, neque unquam vel pilum transversum ab illis discedere. Quid Deo propitio suscipere et praestare valeat is homo, qui tam aperte in gloriam divinae benignitatis, et salutem humani generis priyati otii causa contumeliosus et injurius est, et pestiferos suos errores, quos a Crellio confixos, [note: In Libr. de satisfactione Christi contra Grotium, de quo supra: quo tamen doctrinam suam confixam esse nunquam hic fassus est, etsi eruditum esse scriptum, ex quo non pauca didicerit, blandiendo magis, quam applaudendo, ad eum scripserit. Caussae certe nihil habuisse, cur epistolam illam Grotianam trophaei instar in Bibl. Fr. Polonorum recuso etiam Grotiano operi praemiserit Wissowatius, firmissime credo. Caeterum vel ex hac epistola, quanta animi contentione et multo, quam alii, vehementius dogmata Sociniana propugnaverit ad fata usque Gittichius, elucet.] et terrae mandatos vidit et agnovit, in orbem revocat, et haec toxica pro salutifero poculo veritatis ignarae plebi Christianae propinat? Eodem refero etiam ea, quae scripsit in 2 Thess. II. Cum enim in eocapite (ut cuivis legenti patet) Apostolus agat de singulari quadam, magna, generali, per universum orbem diffundenda, et diu duratura labe religionis Christianae, et fidei in Deum per Christum, eaque per summam calliditatem, et surrogationem mendacis alicujus et impiae doctrinae et religionis in locum
page 231, image: ds0231doctrinae Evangelii, sub praetextu fidei in Deum et Christum inter professores Christiani nominis introducenda, et post fata demum Apostolorum, ut etiam 1 Tim IV, 1. patet, suum caput plenissime exsertura: cum inquam hic de tali labe religionis Christianae agat Apostolus, quid hoc ad Cajum non Doctorem, sed Caesarem, palam atheum, et ab omnibus religionibus aversum? Quorsum hic privatum exemplum [note: 280] Simonis Magi? cujus impietas cum ipso auctore temporibus Apostolorum periit: cujus item deliria non plus damni dederunt fidei et religioni Christianae, quam Hymenaei et Phileti somnia de resurrectione, aut aliorum id genus diversa figmenta, qui variarum haeresium auctores et capita extiterunt. Quod ad ostentationem ipsius, et captandam auram popularem ex multa veterum Ecclesiae Doctorum lectione attinet; cum illi quoque ex libris Ecclesiarum nostrarum perfectissime constet, in patrum illorum, et priscorum Ecclesiae Christi Doctorum sententia de Deo, Christo, Spiritu sancto, morte Christi etc. nihil prorsus esse sani; [note: Dura his verbis et immodesta sententia de universa antiquitate pronunciatur, Doctoribusque Eccles. vel Martyrii gloria promeritis, ut benignius de ipsorum scriptis sentiatur, minus honorifica est, etsi auctoritate eorum, tanquam hominum, coeco obsequio standum non esse, facile largiantur, qui divina humanaque scripta discernere, et justum etiam primitivae Ecclesiae pretium statuere norunt.] quid attinet illum toties sive ad firmandam, sive ad illustrandam suae sententiae et loci alicujus explicationis veritatem, Justinos, Hilarios, Tertullianos, Chrysostomos, Augustinos, et id genus alios in medium producere; nisi ut cordati videant, illum sententiam suam in controversia de coloribus caecorum [note: Insolentiae Gittichianae novum et luculentius documentum: quod, utrum cum elogio Gittichii, quo Lithuanicarum Ecclesiarum Pastorem, Virum rara eruditione et morum gravitate conspicuum vocat Lubienicius, conveniat, alii videant. Mihi talia supercilium sapere videntur, viro gravi et modesto simul neutiquam dignum.] istorum judiciis quam maxime munitam velle. Si quantum habet vir iste ingenii et eruditionis, tantum haberet candoris et genuini in gloriam et veritatem divinam ac salutem humani generis amoris, non opus haberet ullis istorum adminiculis, neque ita abuteretur otio in frustra conquirendis et emendicandis istorum ad suam sententiam illustrandam suffragiis: solis Sacrarum literarum testimoniis ad suae causae bonitatem ostendendam contentus esset: in explicandis autem difficilioribus [note: 281] Sacrarum literarum locis rationum pondera, et alia planiora S. literarum loca urgeret. Hac ratione ille ad S. literas legendas, et in illis solis (non per infinita, teterrimis erroribus scatentia, et inquinatissima
page 232, image: ds0232priscorum Doctorum volumina) veritatem religionis, Christianae quaerendam omnium studia incenderet. Si tibi est aliqua amicitiae cum isto viro conjunctio, peccaturum te graviter in amorem Christianum arbitror, nisi illum diligenter moneas, ut in religionis negocio agat religiose, et tanquam in oculis Jesu Christi, justi vivorum et mortuorum judicis: cui brevi [note: Quod omen eventus etiam comprobavit. Diem enim suum Grotius anno 1645. d. 18. Augusti Rostochii obiit, Gittichiumque, eodem anno vivere desinentem, comitem excessus ex hac vita in aeternitatem habuit.] rationem de credito sibi talento redditurus sit. Si enim inutilis servus in extimas illas tenebras conjiciendus? quid damnoso, et quidem pertinaciter damnoso fiet? qui licet gravissimi istius de morte Christi erroris a Crellio convictus sit, nihilo minus tamen toxica sua in vulgus spargere, et gratuitae Dei misericordiae humano generi per Christum exhibitae, per speciem gloriae Christi tenebras offundere non desinit. In explicatione Decalogi pag. 17. scribit: Neque peccaturum putem, si quis angeli sibi apparentis commendationem apud Deum imploret. Miror, quod vir tantus, quod hic asserit, a sana ratione alienum, [note: Miror tantopere propter haec verba Gittichium succensere Grotio; cujus tamen verba de eventu loquuntur, vix unquam expectando, et de imploratione quoque civili, sine religiosa invocatione, accipi possunt. Quae dum notamus, Grotii de his, et invocatione etiam sanctorum defunctorum, tunc temporis pronunciata, et ab Mart. Geiero ex instituto examinata atque rejecta, [gap: Greek word(s)] non approbamus. Eamque ob rem justa Gittichium in sequenti epistola, qua ad haec ordine respondit, censura Ruarus notavit.] quippe majestate Christianorum, qui Christi sponsa sunt, indignissimum, non animadverterit. Quis sana mente praeditam dixerit sponsam dilectissimam potentissimi alicujus regis unigeniti filii, quae per aliquem mariti sui apparitorem gratiam [note: 282] mariti aut illius parentis quaerat? Quis est, qui non absurdissimum, et stultitiae plenissimum tale factum judicaret? Angelis potius, si isti ulla re egerent, quaerenda esset gratia Dei et Christi per Christianos, non Christianis per angelos. Curae sis Christo, et tibi Christus, Vir clarissime, et me cum Ecclesiola [note: Postquam enim anno 1618. ex urbe Novogrodecensi, ubi cum Licinio Pastorem Sociniani coetus numerosioris egerat, mandato Regio ejectus erat, in perexigua hujus sub patrocinio Kosii suorum societate haerendum illi et paene latitandum ad mortem usque fuerat.] mea devotis vestris precibus commendatum habeto. In territorio Novogrodecensi in Lithuania ex agro generosi D. Raphaelis Kos. XVII Novembr. CICICCXLII.
page 233, image: ds0233
LXIV. M. RVARVS M. GITTICHIO.
LIteras tuas 17. Novembris datas ante hos decem demum dies accepi; eoque nec miraberis, quod adeo tarde ad illas respondeam. In Grotii scriptis a me tibi transmissis haud pauca acerbe [note: Non male hac voce perquam commoda rigorem judicii superiori epistola de Grotio Patribusque Eccles. priscae pronunciati notat Ruarus, vir modestissimus et instillando magis, quam inculcando doctrinae, quam tuebatur, veneno idoneus.] reprehendis; quorum tamen nonnulla (ut verum fatear) ad sensum commodum trahi possent. Commentationem seu potius commentum ejus in caput 2. posterioris ad Thessalonicenses non excuso, utpote quod ipsa temporum series satis refutet; ne alia congeram, quae Slichtingius [note: Edito hoc ipso anno 1643. Joh. Simplicii nomine libello: de quo superius jam dictum fuit, quod satis. Quem, ut hallucinati sint, qui Salmasio adjudicarunt, Simplicii Verini larva assumta, Grotium aggressum, jam ab aliis animadversum est.] fuse contra illum deduxit. At quod benignitati Dei injurium censes Grotium, eo quod Christum morte ac obedientia sua id a Deo impetrasse censeat, ut peccata nobis remittat; in eo non possum tibi penitus suffragari, si id quod Christus hic praestitit, ut conditionem a Deo [note: 283] illi impositam, quam pro amore erga Filium non ipsi tantum, sed et iis, qui sunt membra illius, remunerari velit, accepit. Quae enim major ex eo divinae benignitati injuria inferetur, quam si Deus a nobis fidei ac obedientiae conditionem requirat, antequam nos ad promissa nobis bona admittat? Non labefactatur benignitas erga nos divina, conditione obedientiae sive Christo capiti nostro, sive nobis membris ejus imposita; si modo conditio haec non sit ejusmodi, ut vim meriti proprie dicti [note: En luculentissimum testimonium, unde constet, Ruarum, quantum ad satisfactionem Christi vicariam Remonstrantium sententiae accessisse, una cum Slichtingio, prout alibi ex Episcopiana vita annotavimus. Quae huic, cum Gittichie, assecla Socini pertinacissimo, disceptationi, plurimum lucis affundet observatio.] subeat; quod a ratione salutis nostrae Sacrae literae prorsus repudiant: qua de re pluribus tecum, quantum meminisse possum, Slichtingius atque ego disseruimus, cum Czarkoviam [note: De tempore hujus itineris et confabulationis non satis constat. Oppidum ipsum, quo contendebant, Moscorovii paruisse dominio, alibi commemoratum est. conf. Cent. II. n. 13.] eodem curru veheremur. Hinc nec adeo absurda videri debet ea oratio, cum petitur, ut propter Filium suum Deus nobis benefaciat: cur enim magis nos hic offendat sermo, quam cum Deus sub veteri foedere propter Davidem se posteris ejus benevolum testatus? Quod veterum scriptorum
page 234, image: ds0234auctoritate Grotius rectas de religione sententias stabilivit, id adeo me non aegro fit, ut et gratias hoc illi nomine agam. Jucundum enim est, habere in agnitione veritatis socios eos, qui ante nos in Ecclesia doctrinae et pietatis laude claruerunt: et ut mihi quidem auctoritate humana non persuadeatur divinarum rerum veritas, non parum tamen ea facit ad convincendos alios, qui suam fidem illi volentes inaedificant, et ad nos a novitate excusandos. Si quis angeli sibi apparentis [note: 284] commendationem apud Deum requirat, in eo non plus impietatis video, quam si hominis alicujus opem apud Deum Christumve implorem. Idololatria tum demum erit, si angelum vel praesentem adorem, vel procul absentem invocem. Quo in statu sint res hic nostrae, ex eo qui has literas tibi offert intelliges; cui quicquid hic prospere gestum est, magna ex parte debetur. Rependat hoc illi officium Dominus Jesus: cujus curae te quoque, mi Gittichi, cum omnibus quotquot istic sunt ejus amantes, commendo. Warsaviae XXXI Martii, CICICCXLIII. [note: Responsionem ad hanc epist. vide sub calcem hujus Centuriae pag. prior. edit. 465.]
Sequentem epistolam ex Gallico Autoris vertimus.
LXV. M. RVARVS PELSIO. [note: Curatori rerum ad Foederatos Status seu Ordines Belgicos pertinentium, Gedanum misso, et Dantisci h. t. viventi, sive, ut vulgo loquimur, Residenti, epistolam hanc bis impressam, et in Cent. II. locum quoque ultimum occupantem, heic retinuimus, istic vero aliam, commode repertam, substituemus. Hoc tamen non possumus, quin breviter moneamus, immemores translationis hujus filios, novam ibidem adornasse, eaque propter hanc cum ista, si quid obscuri occurrat, componi haud sine fructu posse.]
DOmine, Non bene memini omnium, quae antehac scripsi ad D. Mercierum [note: Vid. supra epist. 42.] de facto D. Legati Sueciae: [note: Hugonis Grotii, in Gallia hoc officio tum temporis fungentis, et Pelsit amici, cujus etiam amice supra epist. 42. mentionem, ad Ruarum scribens, fecerat.] attamen conscientia mihi mea testatur, me nunquam neque locutum esse neque scripsisse de viro hoc magno, nisi cum reverentia, quam omnes literati maximis ejus debent meritis. Interim dabit mihi veniam, quod utar erga eum libertate, quam ipse Paulus dedit Corinthiis, [note: 1 Cor, XI, 29. et 2 Cor. X, 7.] id est, quod judicium de ejus scriptis feram pro captu meo. In ultimis ad te literis inquit, in Ecclesiis Romanae adhaerentibus doceri praecepta Domini nostri. Sed quaeso te, ubi sanctissima Domini praecepta transformantur
page 235, image: ds0235in consilia, et optioni arbitrioque hominum permittantur, imo ad [note: 285] maximam Christianorum partem non pertinere dicuntur, annon hoc est omnem eorum vim abolere? [note: Immo non solum vis per hanc hypothesin praeceptorum divinorum aboletur; sed etiam persuasioni de majori perfectione, quam necesse sit, eaque meritoria, qua etiam ex abundanti quasi apparatu aliis succurri queat, via sternitur. Huc enim in Pontificia Ecclesia doctrina illa de Consiliis Evangelicis spectat et adhibetur.] Quid dicam de S. Eucharistiae adoratione, de invocatione sanctorum, et imprimis Domini nostri matris? Mea sententia non appropinquant illi modo idololatriae, verum etiam planissime eam committunt; praesertim si ad populi mentem spectes, imo nonnullorum etiam ex clericis. Nam utut non negem, posse quem in signum reverentiae genua flectere coram sanctis Eucharistiae symbolis: tamen, cum habentur symbola pro ipso corpore et sanguine Domini, atque adorantur pro corpore et sanguine Domini, non video, qua ratione ab idololatria illi excusari queant. Ita, cum sanctis adscribitur, quod audiant preces, et cogitationes tot millium percipiant, qui uno eodemque tempore eos invocant; nonne id est, Deos ex iis facere aliquos, et illis tribuere honorem, qui ad neminem nisi ad Deum et Dominum nostrum pertinet? Si sunt episcopi et alii viri docti, qui dant operam, ut emendetur hic error, gratia sit Deo: sed quoad haec tamen agendi ratio in Ecclesia Romana obtinet, qui aliter arbitrari possis, nisi idololatriam serpere in medio illius? D. Legatus scribit, doctrinam de gratia, de libero arbitrio, [note: Male integram hanc esse in Ecclesia Romana doctrinam, h. l. affirmatur; quam multis modis potius istic obscurari et labefactari, ex parte antiquiori Scholasticorum et recentiorum Molinistarum, atque ex adverso Dominicanorum ac Jansenistarum, et diuturnae et in hunc usque diem continuatae de Auxiliis gratiae lites condocent. Liberalior forte Ruarus in his concedendis fuit, quoniam et Sociniani liberi arbitrii viribus ita favent, ut gratiae applicatricis intrinsecus in animo operantis, necessitatem prorsus inficientur. Caeterum, quae sit Pontif. Ecclesiae sententia, praeter Conc. Trident. Sess. VI. can. IV. seqq. nemo compendiosius exposuit, quam S. R. D. Buddeus in Pelagianismo in Eccl. Romana per Bullam Quesnellianam triumphante: quae lucem anno 1714. adspexit, et nuper inter Dissertatt. alias Tom. II. primum locum accepit.] de necessitate tum fidei tum operum bonorum, in Ecclesia Romana esse integram: id quod concedo, si bona opera intelligantur ea, quae a Deo nobis mandata sunt. Interim video, licet illa ibi adhuc doceantur, tamen majoris [note: 286] fieri opera arbitrio hominum introducta; ita ut quamplurimos invenias, qui exempli gratia die Veneris inebriari multo malint, quam ovum edere: quod est profecto, ut Dominus noster inquit, excolare
page 236, image: ds0236culicem, et camelum deglutire. His adde id, quod ipse D. Legatus fatetur, confessionis et indulgentiarum abusum bonae doctrinae virtutem perdere. Quicunque enim persuasum habet, se facillime a peccato suo liberari et sanari posse, non difficulter etiam in id prolabi volet, impulsus magni alicujus boni aut voluptatis cupidine. Bene habet, quod D. Legatus velit omnem movere lapidem, ut his abusibus remedium afferatur. Ego vero aegrotum difficulter inductum iri vereor, ut remedia pati velit, si quis ei aduletur, et dicat, morbum ejus non tam esse periculosum, quam est revera. Sit ita, fateatur Ecclesia Romana, posse servari, qui semper ad Deum et Dominum nostrum preces suas dirigunt: interea ibi damnantur et exuruntur illi, quibus sanctos invocare religio est. Verum est, Calvini sectatores in Gallia morte non plus affici propter religionem suam: at etiam bene novi, hauc rationem ibi magis vi armorum esse introductam, [note: Ac deinceps, quod tristis nostro aevo docuit Reform. Eccl. oppressio et Nannetensis Edicti abolitio, plane sublatam; ubi scilicet commodum videbatur, doctrinae potius, sive aulae Romanae placitis, ejusdemque voluntati, quam conscientiarum libertati, jurejurando firmatae, gratificari.] quam clericorum doctrina. Et quare non utuntur eadem moderatione in Hispania, in Italia, et praesertim Romae, ubi Ecclesiae caput in suis decretis errare nesciens, manusua tenet imperii habenas? Vel in Gallia, ubi venia datur Calvini sectae, darentur flammis forte alii non pejores [note: 287] Christiani, si eos ibi esse palam fieret. Si D. Legatus pro virili stabilire conatus est edicta, quae Calvinianis concedunt libertarem conscientiae, et religionis suae exercitium, magna ab omnibus Christianis bonis gratia debetur ei, et laus Deo pro bono successu, qui det ei dignum factis praemium. Verum opto quoque, ut ejus labor aeque felix sir pro omnibus Christianorum sectis, ac fuit pro Calvinianis, idque non solum in Gallia, sed ubique: imo credo cogitationes ejus in id intentas fore, quantum seculi nostri conditio permittit. D. Legatus petit, inter argumenta, quibus convinci me velim, ponam universalem Ecclesiae antiquae consuetudinem. Ego vero fateor Ecclesiae ut bonae matri honorem habendum esse, modo ne haec mater [note: Omniumque maxime id metuendum est, ubi particularis Ecclesia, qualis Romana est, universi coetus Christiani, immo potius caput coetus istius spectabile, ultro et sine tabulis divinitus datis scriptisque, sibi praerogativam illam tribuat, aut aperte a praeceptis sponsi sui recedere non vereatur, erroresque tamen cum e tabulis conjugalibus indubitatis revinci possit, reatum agnoscere nolit. Taceo, nusquam, nisi forte in rebus externis ad disciplinam pertinentibus, quae ex circumstantiis variis pendent, et prudentiae regulis circumspecte applicatis definiuntur, quid credendum agendumque sit, Ecclesiae nusquam demandatum legi, sed e verbo DEI ipsius, Scriptura divinitus inspirata comprehensi, effatis tantum, si quid occurrat, quod crucem figat, discendum esse multoties imperari. Quae testimonia hoc loco repetere nimis longum esset.] praecipiat nobis quod
page 237, image: ds0237Deus noster Pater prohibuit. At video, multum etiam solere abuti homines praetextu universalis antiquae Ecclesiae consuetudinis. Etenim pauci sunt ex primorum seculorum scriptoribus, quorun opera integra ad nostra tempora pervenerunt. Et illi ipsi licet nos de illarum Ecclesiarum sententia doceant, quibus adhaerebant ipsi; tamen nec tacent de aliarum aetatis suae dissensione, quae propterea etiam ejusdem antiquitatis, cujus ipsorum Ecclesiae fuerunt. Si vero contra causari velint, has dissidentium Ecclesias exiguo fuisse numero; responderi potest, professorum rei alicujus numerum non semper certum argumentum veritatis esse. Adde hos bonos Ecclesiae patres, qui nobis [note: 288] vel de primis seculis reliqui sunt, ab illis ipsis non semper recipi, qui tantopere autoritatem eorum jactant. Exempli enim gratia, longe illi aliam opinionem foverunt, id quod ipse D. Legatus mihi concedet, de natura et nativitate Domini nostri, [note: Facilius forte assentiri hisce liceret, si de terminis Ecclesiasticis sermo esset; sed, quando manifestum est, ipsam doctrinam aliam fuisse Sec. IIdo, quam quae in Synodo Nicaena explanata magis et confirmata, Ruarum his verbis perhibere, erunt fortassis, qui Bulli Fidem Ante - Nicaenam malint audire, quam Ruari et Socinorum hanc toties iteratam ad nauseam usque cantilenam.] quam quae postea in Synodis est constituta, et nunc pro vera habetur in omnibus fere Christianorum Ecclesiis et scholis. D. Legato etiam bene nota est omnium propemodum antiquorum Ecclesiae doctorum sententia de millenario Domini nostri regno: cui nescio an ipse calculum suum adjecturus sit. Bonus ille Irenaeus, proximus Apostolorum ipsorum seculo, somnia quaedam [note: Esto, fuisse virum credulum, inque rebus historicis et philologicis minus exercitatum; haeccine fidem ejus, ubi Scr. S. testimoniis innititur, dubiam reddent? Non magis certe, quam multorum etiam Theologorum, nostri aevi, eruditio est contemnenda, etsi forte in Philosophicis aut Philologicis, caeterisque doctrinae non unius partibus, subinde sint hallucinati.] nobis narrat haud absimilia Talmudicis fabulis; et tamen asserit Seniores aetatis suae haec ab ipso S. Johanne audivisse, qui ea quasi ex ore Domini profecta praedicaverit. Imo per eandem Apostolorum traditionem persuadere se nobis postulat, Dominum nostrum quinquaginta annorum in terris vitam exegisse: quod nullam veri speciem habet. Fateor multum Ecclesiae Christianae paci concedendum esse, et tacenda nonnunquam dogmata vera quidem, sed minus necessaria ad salutem. Spero autem D. Legatum mihi etiam concessum
page 238, image: ds0238esse, hanc prudentiam magis convenire tempori, quo homines adhuc inter se de dogmate aliquo ferendo consentiunt. Postquam vero disputari ea de re coeptum est, postquam in partes secessum, tum vero oportet, ut, ubi veritas est, illas nos quoque partes amplectamur; [note: 289] attamen sine omni nimio affectu et perturbatione animi, non vero sine demonstratione, nos errantes odio minime prosequi, etsi errores summa, quantum fieri potest, modestia refutemus. Etiam fateor non statim rejiciendum esse modum loquendi, quem caeteri Christiani in dogmate aliquo amplexi sunt, licet S. Scripturae inusitatum, modo ejus interpretatio cum Scripturae sententia conveniat: illud hic etiam cavendum, ne veritatem praecipue in rebus magni momenti perdamus periculosam illi larvam inducentes. Quod odium D. Legato adversarum partium praedixi, id existimationem de illo meam ostendit, quod persuasum habeam, D. Legatum nullum sibi corporale commodum quaerere in hoc Ecclesias uniendi studio; quippe qui non ignoret, quam alias mercedem Erasmus, Melanthon et alii reportaverint. Ad me vero quod attinet, utique non invenio meliorem Christianos adeo dissentientes uniendi rationem, nisi ut distinguantur [note: Vt priora de Grotio ipso usuque terminorum in Ecclesia, tametsi in Cod. Sacro non reperiantur totidem syllabis, et similia plura non improbamus: ita, quae de distinguendis necessariis fidei videlicet fundamentis et fulcimentis, a non necessariis et illustramentis traduntur, universe quoque vera esse censemus; veremur autem denuo, postquam supra jam id semel iterumque monuimus, no, ubi ad singula descendendum sit, Ruarus cum suis nimis angustis illa limitibus circumscribat. Cujusmodi jam supra ea sunt data specimina, ut inter non necessaria etiam doctrina de SS. Trinitate connumeraretur: cui asserto aperte Joh. 1 epist. II, 23. ipsa praeterea formula baptismi Christi item, personae suae cognitioni petrae similirudinem applicantis, testimonium, et alia Script. S. loca refragantur.] res necessario credendae et praestandae ad salutem ab illis, quae non sunt adeo necessariae: atque ut rationibus homines perducantur ad veritatem illarum, in his autem alter alterum amore Christiano ferat, orando communem Deum, ut ipse vulnera nostra sanet. Gaudeo D. Legatum non tantum viam ad pacem nobis in Germania conciliandam ingressum esse, verum etiam spem ejus habere aliquam: quanquam metuo, simul atque pax reddita fuerit reipublicae, ne bellum ibi denuo exoriatur privatorum [note: 290] conscientiis. Verumenimvero, utut res ceciderit, melius tamen erit propter suam religionem a magistratu suo persecutionem pati, quam quotidianae militum vi atque insolentiae expositum esse. Haec sunt, Domine, quae tibi consideranda dare volui super ultimis D. Legati Sueciae literis, meliora doceri paratus, sive a te, sive ab ipso
page 239, image: ds0239D. Legato: cui submissa si videbitur officia mea deferes, tibique de me persuadeas, quod permaneam tuus etc. Dabam in Straszynio, 1 Octobris CIC IC CXLIII.
LXVI. M. RVARVS FR. LIMBVRGIO. [note: Quis ille fuerit, malumus Celeberr. Clerici, quam nostris enunciare verbis, qui in vita seu Orat. funebri Phil. Limburgii, recentissimae editioni Theol. Christianae anno 3715. praemissa: Franciscus, inquit, Limburgius horum (Francisci, Philipp, Simonis fratrum) studiis operam dare instituerat, sed consilio soceri, Remberti Episcopii, mercaturae se eo vivo tradidit; cui tamen mortuo socero, mox valedixit, et ad studia iterum conversus ad Jurisprudentiam animum appulit, primum Vltrajecti, dein Lugduni, unde tandem Amstelodamum rediit, ubi Jurisconsultum professus causas agere non sine felici successu coepit. His ergo animo recte reputatis, quid verba sibi velint, quae epist, 28, supra habentur, Limburgius, Amstelodamensis mercator, intelligi poterit, vix alioquin cum Consultissimi viri compellatione concilianda.]
VIr consultissime, Ago tibi gratias, quod intermissum inter nos literarum officium redintegrare volueris: cave tamen dixeris, eo et amicitiam nostram intermortuam fuisse. Nam ego te, etiam dum tacui, non minus semper amavi; nec ab externis istis officiis amorem genuinum suspensum existimo, qui postquam vera virtute (hanc in te semper agnovi) excitatus radices in pectore semel fixit, suo stat robore, nec temporis injuriam sentit. Alloqui te literis per hoc tempus et ipsemet omisi, tum quod nesciebam, an Amstelodamum rediisses, postquam Vltrajecti domicilium figere coeperas, tum quodaliis te negotiis nimis distractum crederem. Jurisconsulti enim titulo, ni fallor, auctus es, et de jure interrogantibus respondes, injuriaque oppressis subvenis: [note: 291] quae provincia quam sit operosa, non ignoro. Quo in cardine res nostrae per Poloniam, imo et per hanc Prussiam versentur, generosus tibi Wolzogenius [note: Idem ille, qui supra Eugenius dicebatur epist. XXV., quem e Polonia hac tempestate in Belgium profectum esse patet. Vnde reversum atque in Polonia et Silesia diu oberrantem, tandem anno 1658. diem obiisse supremum nemo est, qui nescia et saepius jam dictum est.] sine dubio narravit: te enim sibi nuper in itinere visum per literas mihi retulit. Ego ruri nunc in ignobili otio dego, quo concessi non quidem expulsus ab urbe, sed expulsionem metuens: malui enim spontaneo secessu [note: De quo consulantur epistolae complures, Centuriae IIdae inde a n. XLVIII. magnam fasciculi illius partem conficientes: ubi etiam, quae fata caussaeque secessus hujus fuerint, distincte enarratur.] libertatem mihi relinquere in urbem, quoties res requireret, redeundi, imo et in ea, si meliora succedant tempora, habitandi, quam extrema periclitando, sententiam
page 240, image: ds0240aeterni exilii provocare. In ea enim nunc devenimus tempora, ut foro utendum, nonnunquam eo et cedendum sit, ne frustra brachia contra torrentem agitemus. Statorius [note: Job. Stoinius, Petri Thionvillani nepos: de quo alias.] per Dei gratiam vivit adhuc, nifallor: saltem nihil de ejus mihi morte constat, (procul [note: Volhynia aut Czarkoviae, ubi et vita tandem defunctus est anno 1654.] enim hinc degit, et ultra centum fere milliaria) quanquam corporis haec in eo constitutio, quam nosti, crebris eum morbis obnoxium reddat. Vir bonus iterum in exilio quodammodo versatur, publica supremi tribunalis sententia proscriptus, quanquam nec citatus, nec auditus: idque solum alienae causae occasione, quae ipsum non magis attingebat, quam ad me aut te fines aut lites Sieniuttae [note: Conf. Diarium Smalcianum, in quo plura de eo annotata habentur: quae h. l. repetere nihil attinet.] cum monachis pertinent, hominis Evangelicam, quam vocant, religionem profitentis. Ea nunc viget hic in judiciis justitia, ea religio: de qua non immerito illud Lucretianum usurpes,
[note: 292] Tantum relligio potuit suadere malorum!
Grotii obitus [note: Qui eodem hoc anno 1645. d. 18. Augusti Rostochii naufragio istuc compulso ei contigit: uti ex Quistorpiana epistola ad Bernb. Taddelium (is enim ille est N. N. in epist. Remonstr., nescio quam ob rem obscure designatus) perscripta notissimum est. Cum qua, quae nuper admodum ad vindicandam Viri doctissimi famam memoriae prodidit b. Jo. Jacob. Schudt in vita Hug. Grotii, anno 1722. typis subjecta et jam ante laudata, f. 69. seqq. comparare non poenitebit.] illi quidem non immaturus accidit, (superaverat enim, ni fallor, climactericum magnum, et eam gloriam erat assecutus, quam non facile quisquam inter literatos hac aetate) nobis tamen eo magis dolendus est, quod a reipublicae curis exsolutus, reliquum aetatis videbatur impensurus libris scribendis, quibus seculum, invitum licet et ingratum, erudiret. Vtinam modo sub hoc extremum vitae circa controversias de Paparum auctoritate et placitis aliquanto se cautius gessisset, nec auctoritatem famamque suam illis excusandis commodasset, quae praestaret emendare, Non dubito causam hinc ortam, cur minoris sit habitus ab iis, quorum favori fortuna ejus innitebatur, (de quo illum jam ante biennium submonueram) a quibus cum tandem etiam exauctoraretur, [note: Alii aliter hanc mutatam rerum scenam describunt, et ultro Grotium ad suos, ab uxore potisimum expetitum, aerisque Suecici crassitiem formidantem, redire voluisse, atque hinc a Regina Christina animo quidem, ut solebat, ab eo alienato, sed tamen non sine praemio spectabili, esse dimissum ajunt. De quibus, dum Ruari nobis testimonium interim non videtur suspectum, in medio relictis, laudati Schudtii Commentariolum f. 25. et 68. denuo conferii suademus.] fieri potest, ut ea contumelia animum generosum
page 241, image: ds0241paulo acrius exstimulaverit, et morbo quoque semina suggesserit; quem deinde tempestas inter navigandum nimium exasperavit. Librorum, quos petis, tantum mitto, quantum ad manus mihi fuit. Quorundam adhuc in Polonia restant exemplaria: sed eorum copiam ante ver futurum hic despero. Quosdam jam pridem hic distractos a vobis nos recepturos speraveramus: sed non minus nos istic, quam hic immitia, ceu video, fata exercent. Haec igitur feramus animo [note: 293] masculo, et secundis nos servemus rebus, si quas fortasse benignum numen suggesserit: cui te quoque, mi Limburgi, ex animo commendo. Dabam ad Gedanum in Straszynio pago a. d. v. eid. Nov. CICICCXLV.
LXVII. FR. LIMBVRGIVS M. RVARO.
JAm annus est, et quod excurrit, Vir Clarissime, ex quo literas ad te dedi, ad quas responsum nullum accepi: quid causae sit, nescio: nisi quod forte multis et molestis negotiis distraharis, et gravibus Ecclesiarum vestrarum curis vexeris; praesertim pessimis hisce et calamitosis temporibus, in quibus fere omnia licent, praeterquam dissentire, et nominatim in vestris regionibus. Vehemens me tenet desiderium noscendi, quo in loco res vestrae sint, ubinam degant D. Hystiaeus [note: Idem Statorius, (Johannes) de quo paullo ante. Pro Hystiaeus autem substituendum est Histiaeus. Vid. Hist. Crypto-Soc. cap. II. lit. H. Vtrum fratres ejus Christophorus et Petrus adhuc superstites fuerint, pro certo non affirmamus, ex sequentibus tamen id colligi posse videtur.] et reliqui viri probi: [note: Jon. Slichtingius, Christoph. Lubieniecius, junior, Andr. Wissowatius, Sam. Przipcovius et caeteri hinc inde jactati, et Kisselino quoque, quorsum se receperant, plurimi non diu post ejecti, totaque e patria proscripti. Hoc enim tempore persecutio Socinianorum, quam inde ab anno 1638. patiebantur, adhuc continuata, et post halcyonia interdum indulta perbrevia mox vehementius per proscriptiones iterum iterumque repetitas instaurata est.] quae spes vobis alma affulgeat: an post haec nubila serenum tempus sperare liceat. Mihi videntur omnes in naturae legem peccare, qui cum suis conscientiis vim inferri nolint, aliorum tamen conscientiis vim facere omnibus modis allaborant. Aurea naturae lex est: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Vtinam haec omnium animis quasi ferreo stylo inscripta esset; non ita alius in alium saeviret, et multo pacatius atque constantius sese res Christianae haberent; neque in toto Christiano orbe vel unum reperires, qui fratrem [note: 294] suum errantem licet errorem gravem, anathemate aliquo percutere
page 242, image: ds0242auderet. Quum econtra hodierno tempore quam plurimas hominum myriadas invenias, qui levissimis de causis, et ob leviculum errorem, [note: Nescio an Sociniano coetui haec conveniant, quorum leviculos esse errotes, nemo nisi Remonstrantium aliquis, camelum deglutiens, credat. Sed nos caussam Polonorum non agimus, atque haec non nisi [gap: Greek word(s)] monemus.] pium et innoxium fratrem suum coelo proscribere et aeternis flammis addicere non verentur; neutiquam in memoriam revocantes saluberrimam illam Servatoris nostri Jesu Christi legem: Ne judicate, et non judicabimini: quo enim judicio judicaveritis, eodem judicabimini. Si itaque quis hominem probum et pium indignum judicaverit, quicum sacram coenam celebret, eo quod judicet, [note: Si quid judico, male de judicio hoc, quod Christus prohibuit, de rebus videlicet ad nos nihil attinentibus ultro et privata auctoritate, suspicando praesertim, suscepto, judicat Limburgius, aut certe nimis longe hanc regulam exporrigit. Ad cujus quippe mentem si praesentem scopum spectes, toties commendata alibi et imperata a Spiritur Sancto spirituum atque doctrinae verae a falsa, discretio omnino intermittenda esset. Omitto fugam hominum erroribus periculosis infectorum creberrime, postquam cogniti sunt, injunctam Christianis promiscue omnibus, quam ne animo quidem sine judicio aut probatione praecedente concipi posse palam est.] eum in errore aliquo gravi versari; annon etiam Deus superbum istum et inclementem judicem judicabit indignum mensa sua, id est, coelesti gloria, quia infallibilis ille judex judicat eum gravissimo errore duci, et in naturae et Dei legem turpiter impingere? quid aliud est eodem judicio judicari, quo judicaveris? Hac de re, Vir clarissime, fusius tecum agere constitueram: sed video mihi non licere quod libet, et licet liber sim, nec alicujus potestati suppositus, ingenue tamen confiteri cogor, me hac in parte non esse mei juris. Cujus itaque juris sim, ex te, Vir clarissime, discerecupio. Vale, una cum dilectissima tua conjuge, et si qui alii sint tibi chari, totaque familia tua, Deo Omnipotenti maxime commendati. VIII Octobris CICCCXLIX. Amstelodami.
LXVIII. M. RVARVS GEORGIO CALIXTO [note: 295] [note: Theologo Helmstadiensi: Ad quem Ruarus nuperrime ex Colloquio Thoruniensi, ubi cum Calixto saepius collocutus erat, Straszynium reversus has litteras adhuc illic commorantem, quod subscriptio docet, dedit. Extremo enim Novembri demum Calixtum ad suos, postquam Colloquium sine fructu d. 21. jam finitum erat, rediisse scimus.] THEOLOGO.
HVmanitatis id est tuae, nec ullo meo merito fit, Vir plurimum mihi semper venerande, quod pro libris tibi transmissis tantas agas
page 243, image: ds0243mihi gratias. Quantum enim est in illis beneficii, apud te praesertim virum tantum? Quin tibi potius debere me satebor, cum eos lectione dignaberis: ex quibus si non erit, ut de verirate sententiarum, quas in religione Christiana sum amplexus, honestius sentias, illud tamen fortasse consequar, ut excusatius errare me credas, cum expendes, quam speciosa [note: Ita profecto est, sed solida esse nemo crediderit, nisi quem praejudicatae opiniones in transversum rapuere. Laudanda tamen est Ruari modestia, Smalcianae et Gittichianae protervitati longo anteferenda.] sint, quae errori, si quis est, meo patrocinantur. Illud vero quanti mihi faciendum, quod precum mihi tuarumauxilium apud divinum numen polliceris? Quanquam enim de sententia mihi mea hactenus certus videar: haud ita tamen superbio, ut credam errare me non posse: eoque, si quis menti meae lumen veritatis clarius a Deo conetur impetrare, ejus affectum exosculor, eique me plurimum obstrictum agnosco. Sanctos illos Christi martyres, quorum sanguine ebria fuit Babylon illa magna, Roma sub Imperatoribus profanis et Christianismi persecutoribus idololatrica, quique draconem illum magnum vicerunt per sanguinem agni, et sermonem testimonii sui, [note: 296] ego quidem permagni facio: sed miror tamen, quod ad illorum [note: Ad auctoritatem antiquitatis Ecclesiasticae haec respiciunt, quam uti alias, tanquam principium veritatis cognoscendae et confirmandae secundarium, magni solebat facere Calixtus, et Diss quoque peculiari jam anno 1639. edita celebravit, ita procul dubio coram, et in litteris etiam ad eum datis, Ruaro tanto magis inculcaverat, quo firmius inde adversus Socinianos argumentum exstrui posse existimavit. Quod, si vacat, L. B. in Dissert. de Sanctissimo Trinitatis mysterio, non multo post anno 1653. evulgata, explanate et ingeniose §. 21. seqq. item §. 34. seq. propositum legendum expendendumque commendamus.] me sensum de Christi natura tam stricte revoces, cum ignorare nequeas, haud minus eos a vulgata theologorum hodiernorum, quam a mea de Christo sententia in diversum abiisse. Loquor nunc de iis, quorum scripta ad manus nostras pervenerunt: nam alioquin fuisse eodem tempore, qui plane mecum fecerint, [note: Aut incommodius forte locuti sint, minusque circumspecte.] horum ipsorum scripta satis loquuntur. Senserunt illi sane, fuisse [gap: Greek word(s)] , [note: Verbum.] antequam ex Maria nasceretur promissus mundo Christus: at iidem tamen nequaquam crediderunt, eum fuisse ipsummet altissimum Deum, mundique creatorem; sed emissum ab illo Spiritum, et quidem (ut eorum nonnulli diserte addunt) tunc primum, cum mundum hunc Deus creaturus esset, cum ad illud usque tempus intra illum substitisset. Docuit
page 244, image: ds0244hoc Slichtingius, in praefatione, quam ultimo suo contra Meisnerum libro [note: Disputationi puta de SS. Trinit. de Moralibus V. et N. T. praeceptis anno 1637. editae, in cujus Praefatione audacter nimis Scholae Montani et Tertulliano in ea de his edocto, doctrinae hujus originem acceptam esse ferendam ait, formulasque paullo alias, de mysterio hoc loquendi, quam priores Graeci scriptores usurpaverant, cum sensu adeo, quem putat fuisse diversum, indem ut caeteri, confundit.] praefixit, locis ex Tertulliano in medium adductis: quibus non difficile foret, ejusdem notae alios ex Ignatio, Irenaeo, Justino, Origene, Lactantio, atque aliis, qui ante Synodum Nicaenam vixerunt, adjungere, nisi tibi in eorum monumentis versatissimo noti essent. Ab hac sententia non ita multum nos abimus, qui libenter agnoscimus, Dei Spiritum quendam singularem Christo ab ipsa conceptione indissolubili nexu conjunctum, et (si licet ita loqui) incorporatum fuisse: qui Spiritus ante hanc conceptionem in Deo prius, imo ab omni aevo extiterit. Quod si quis hoc eodem Spiritu, [note: Ita est, mi Ruare, sed Spiritus ille non alius est, quam divina natura filii DEI, indissolubili nexu inde ab incarnatione cum humana seu carne conjuncta, et [gap: Greek word(s)] in ea habitante, hoc est, personaliter unita, atque spiritus opposite ad carnem dicitur. Quo spectant loca illa, ubi de Spiritu Christi a carne ejus distincto in scripturis praesertim N. T. sermo est: quae hoc sensu intelligi et explicari oportere integro libello perdocto accurate, ut opinor, ostendit b. Storrius, Heilbrunnensium Ecclesiastes primarius. Quando autem Patres quidam de eodem spiritu, a Spiritus Sancti persona personaliter distincto incommode interdum, quod fatemur, aut ambigue certe vel obscure, locuti sunt, non est, quod aliud sude probari posse putes, quam bonos illos viros in tanto mysterio et cognoscendo et explicando seu docendo magis magisque profecissae.] cujus vi novae [note: 297] creationis opus Christus peregerit, mundum hunc ab initio conditum, aut alia quaedam insignia Dei opera confecta contendat; nos quidem suo illum sensu facile patiemur frui, nec odiosae propterea litis serram cum eo reciprocabimus. At quantum ab hac sententia discesserunt [note: Non discesserunt a majoribus Nicaeni patres, sed data per Arianos occasione, sicut jam Antiochenum contra Paullum Samosatensem coeperat concilium, dilucidius eandem exposuerunt, atque ab hostium sycophantiis atque sophismatibus, et probando distinctius, et enunciando compendiosius, exposuerunt atque praemuniverunt.] posteriores scholae, quae [gap: Greek word(s)] , ut et Spiritum Sanctum, eundem, ac perinde summum Deum, quam si Pater, censent, et cum singulos tres dixerunt summos Deos, tres tamen summos Deos diffitentur. Nos tamen ne hos quidem in devia errore mentis tantopere ablatos a coetu Christi proscribimus, nedum illos tanto nobis ac vero propiores: quin potius et hos et illos, et quotquot Jesum credunt esse Christum, id est, magnum Dei Prophetam, cujus verbis non minus,
page 245, image: ds0245quam ipsius Dei, fides sit adhibenda; ac summum Sacerdotem, qui se ipsum Deo piacularem pro genere humano victimam obtulerit; Regem denique a Deo super omnia in hoc universo constitutum: qui sic, inquam, Jesum credunt esse Christum, et vitam ad illius leges cum fide pro virili constanter exigunt, quamvis sub diversarum sectarum magistris censeantur, hos omnes nos pro legitimis Dei filiis, nostrisque in Christo fratribus, [note: Non agitur, bone Vir, de tua liberalitate, sed ipsius DEI judicio, deque hujus capitis doctrinae, ejusque cognoscendae atque credendae in Script. S. demonstrata necessitate. conf. Append. f. 463. ubi sigillatim, quid de Romana Ecclesia sentiat, exposuit.] non inviti agnoscimus. Quam proclivis enim sit in tam sublimibus materiis error etiam illis, quorum pietas martyriis celebratur, horum ipsorum exempla loquuntur, quorum tu mihi [note: 298] fidem commendas: quos tamen in aliis magni momenti rebus, tum circa notitiam [note: Non circa notitiam [gap: Greek word(s)] hallucinati sunt, sed forte minus provide semper de eo, quem noverant, praesertim ubi cum Platonis obscuris de [gap: Greek word(s)] aliquo DEI dissertationibus conciliare divina oracula studebant, locuti, occasionem errandi aliis praebuerunt.] [gap: Greek word(s)] [note: Verbi.] hallucinantes, ipsemet in tuis scriptis satis aperis. Cum enim plerique istorum [gap: Greek word(s)] [note: Verbum.] subinde inter homines ante [gap: Greek word(s)] [note: Incarnationem.] apparuisse censuerint, atque hinc non exiguum existentiae ejus argumentum duxerint; tu mihi non obscure diversam alicubi [note: Ad Calixti his verbis Ruarus alludit hypothesin, qua, ubi de Angelo increato disputant alii, ille tutius existimavit, ne Ariani ea sententia abutantur, ab ista sive opinione sive loquendi formula abstinere. Quam peculiari etiam libello, Dissert. videlicet: Num Mysterium S. Trinitatis e solo V. T. possit evinci, et: Num Filius DEI in propria hypostasi sua patribus ejus temporis apparuerit etc. fusius explanavit, ac de reliquo, neque filium DEI extitisse in V. T. neque etiam apparuisse, nisi eo sensu, quo quaestionem modo repetitam justis limitibus circumscripsit, negavit.] sententiam testari videris. Quamquam autem primi isti martyres, ad quorum me dictamen [note: Non dictamen, quod solius DEI est verbique divini, sed testimonium.] ablegas, Christum pro summo Deo non [note: Hoc ipsum est, quod inficiamur, etsi originem Filii a Patre per generationem non semper ita descripserint, ut dignitas [gap: Greek word(s)] essentiae intemerata videretur. Res igitur omnis ad nomenclaturam Patrum paullo minus expolitam redit: Id quod ex ipsa adoratione filii bujus DEI, quam constanter nihilominus tuebantur, probamus.] agnoverint; quid mirum tamen, quod divinis eum honoribus prosecuti sint, tum propter insignem cum summo Deo communionem, tum quod meminissent eum [gap: Greek word(s)] , [note: Propter passionem mortis gloria et honore coronatum.] ita quidem ut in illius nomine
page 246, image: ds0246merito flectatur omne genu coelestium, et terrestrium, et inferorum. Die nomen non nisi aequivoce tribui ei, cujus natura non sit independens, infinita, immensa, et aeterna, philosophi nonnulli fortassis docent: at cum usum tamen ejus vocis, non modo in caeteris scriptoribus, sed et in sacris literis considero, video id significatione quadam analoga de pluribus dici, quos inter id uni illi rerum omnium conditori [gap: Greek word(s)] [note: Per excellentiam.] congruat: ut proinde non immerito inter illa reputari possit, quae Philosophi vocant [gap: Greek word(s)] . [note: Ab uno ad unum.] Sed longius me, dum literarum tuarum vestigia sequor, abreptum video, et fortassis cum injuria quadam negotiorum, quae te nunc istic circumstant. Itaque filum abrumpam, si modo unum adhuc rogavero, ut [note: 299] inter eos me numerare velis, qui magnae felicitatis loco ducunt, si tibi qualicunque studio placere possint, quem inter praecipua aevi nostri lumina veneror. Vale Vir incomparabilis. Dab. ad Ged. 3 Non. Novembr. Anno aerae Christianae MDCXLV.
LXIX. EX M. RVARI AD FLORIANVM CRVSIVM [note: Quis fuerit Medicus ille, et quae fata per omnem fere vitam singularia subierit, cap. IV. Hist. Crypto - Socin. commemoravimus. Vbi vero locorum, Gedani, an alibi, quando haec, quae heic comparet, pars epistolae, exarata sit, nemo puto divinare poterit. conf. Cent. II. epist. 64.] EPISTOLA.
QVaeris quid sit, quod apud Johannem aliquoties inquit D. Jesus, Patrem in se, et se in Patre: item se in nobis, et nos in se esse? Ego vero existimo, arctissimum nexum, quo inter se juncti sunt, cum Pater ac Christus, tum ipse ac nos, his loquendi modis significari: quod patere videtur ex eo, quod legimus Joh. XVII, 11. Non incommode tamen distingui possunt partes: ut aliter ad eundem nexum concurrens Pater in Christo, quam Christus in Patre, aliter item Christus in nobis, quam nos in illo esse existimemur. Quomodo Pater in Christo, et is vicissim in illo sit, non male expressisse mihi videtur Calvinus: cujus proinde verbis id malo, quam meis dicere. Sic autem comment. in Joh. ad cap. X. versu 38. In me est Pater. Idem repetit, quod supra aliis verbis dixerat, Ego et Pater unum sumus. Huc tendunt omnia, quod in sua administratione nihila Patre diversum habeat. Pater, inquit, in [note: 300] me est: hoc est, divina virtus se in me profert. Et ego in Patre sum: hoc est, nihil ago, nisi auspiciis Dei, ita ut mutua sit inter me, et Patrem conjunctio:
page 247, image: ds0247neque enim hic de essentiae unitate sermo habetur, sed de manifestatione divinae potentiae in Christi persona, unde constabat divinitus missum esse. Idem ad cap. XIV, 10. Quod ego in Patre. Haec verba non ad divinam Christi essentiam refero, sed ad modum revelationis. Christus enim, quod ad arcanam suam Deitatem, nihilo nobis notior est, quam Pater. Verum dicitur expressa Dei imago, quia se totum in illo patefecit Deus, quatenus illic immensa ejus bonitas, sapientia, et virtus in solidum apparet. Et paulo post: Pater ergo in Christo esse dicitur, quia in eo habitat plena divinitas, et virtutem suam exerit. Christus vicissim dicitur esse in Patre, quia divina virtute sese unum cum illo esse ostendit. Dicam brevius. Pater in Christo est, quia et arcanum voluntatis suae, virtutemque suam in illum transfudit: Christus vicissim in Patre, quia et ad nutum se illius totum componit et illius auspiciis ac viribus omnia operatur. [note: Non exhaurit haec unitas vim et emphasin verborum Christi, quippe quae, essentiae quoque esse inter utrumque unitatem, docent. Alioquin enim haec cum verbis additis: Qui me videt seu cognoscit, cognoscit et patrem, non bene cohaererent. Vt taceam, ita Christum esse, ut DEI filium, in parte, ut: Ego et pater unum sumus, dicere potuerit; quae nec ipsi Judaei Joh. X, 33. et 36. aliter, quam de essentia una eadem divina, interpretabantur, et a Christo ex operationibus vere divinis, sua ipsius virtute perpetratis, in illa sententia, quam putabant blasphemam esse, remota sola blasphemiae culpa, confirmabantur. Quam porro unitatem essentiae eadem operatio Patris et filii Joh. V, 17. seqq. commemorata, aliaque loca stabiliunt. Nec obstat voluntas Christi, qua, ut nos etiam unum simus, quemadmodum Pater et filius unum sunt, Joh. XVII, 11. orat; quia in his locis, quod alibi jam animadversum est, non de omnimoda aequalitate, quam nemo hominum assequi poterit, sed qualitate et similitudine, imperfecta etiam, agitur: perinde uti Matth. V, 48. perfectio a nobis eadem, quae Patris, in tantum, non in totum, cujus nunquam capax erit creatura finita, exposcitur.] Hinc jam non difficulter intelligi potest, quid sit Christum in nobis, et nos in illo esse. Christus in nobis est, cum et Evangelio nos imbuit, Spiritumque suum in nos tanquam membra effundit. Nos vicissim in illo sumus, cum et viva fide illi inserimur, et tanquam palmites ab illa vite succum trahimus, quo perpetuo vegetemur: quam in rem vide, si placet, cap. XV. Johannis ab initio. Quaeris secundo loco, quas [note: 301] genealogias Apostolus intelligat, a quibus 1 Timoth. I, 4. et Tit. III, 9. dehortatur? Credibile est, notari solicitum nimis examen genealogiarum, quae in sacris Veteris Foederis literis descriptae habent interdum nonnihil scrupuli; fortassis et non minus studium eorum, qui curiositate inani seriem illarum ad hos illos ve sui temporis deducere [note: Non spernenda est haec responsio. Fuerunt autem nostra aetate, qui haud incommode de Genealogiis Kabbalistarum et Platonico - Judaicis naeniis Systematis Sephirothici ex Ensoph per emanationem deducti, itemque mundi non unius, nec non animae plus minusque perfectae etc. pari modo ex primo fonte ortorum et similibus emanationibus, quas Gnostici jam tunc temporis adoptabant, utque Syzygias suas inde formabant, haec explicant. Idque tanto credibilius existimant, quo luculentius hanc quoque Philosophiam Platonico-Kabbalisticam Col. II. Paullum vituperare, et [gap: Greek word(s)] 1 Tim. VI, 20. eapropter graviter notare existimant. Quos inter peculiari schediasmate in his demonstrandis solertissimus fuit S. R. D. Jo. Mich. Langius, et, qui eum secutus est, Casp. Streso: ille in Tr. de Genealogiis nunquam finiendis et Judaicis fabulis anno 1696. evulgato; hic in Comment. seu Meditationibus ad Ephes. anno 1708. 8va forma Amstelod. in publicam lucem datis.] laborabant.
page 248, image: ds0248Erasmo sane ne hi quidem ad veram Christianam pietatem magnopere videntur facere, qui de Christi genealogia tam anxie, tamque pene dixerim Judaice, disputant. Neque vero mirum videri debet, in Judaica gente, cujus stirps divinis literis consecrata est, tam negociosae subtilitatis vanitatem inolevisse; cui plerique, quos oriens sol primus salutat, populi plusculum sunt dediti; cum in nostris quoque regionibus eidem argumento libris integris nunc insudetur. Notatus fuit hoc nomine quondam Maximilianus Imperator. Et memini ipse videre me in templo Lovanio vicino genealogiam Ducis Areschotani, per Attilam Hunnorum regem ad primum generis humani auctorem Adamum deductam: ubi profecto lauro mihi opus erat, quam morderem, ne praecordia salirent ad risum. Tertio quaeris, an phrasis illa, Christus in nobis, aliis etiam rebus applicari possit, et si non potest, cur nequeat? Sed obscura quaestio nunc fortassis silentio transmittenda est: nec enim satis explicas, quaerasne, an Christus in aliis quoque rebus, an aliae res in Christo esse dici possint; deinde [note: 302] quid per res intelligas, an et eas, quas qualitates dicimus, an substantias tantum, et inter eas num vivas rationisque participes numeres. Quis dubitet recte dici Christum in utero aut aedibus matris, templo, terra fuisse, aut esse nunc in coelo? Ita non minus commode peccatum, aut justitia, Deus, aut malus daemon in hominibus esse perhibetur. Sed tu aliud voluisse videris: quod nunc non explico: Davus enim sum, non Oedipus. Vltimo quaeris, quid respondendum censeam illis, qui ex apparitione Spiritus sancti in forma corporali, item in forma linguarum ignitarum, et venti vehementis, saltem hoc colligi posse putant, quod Spiritus S. sit substantia separata et distincta a Deo, et non mera virtus, atque adeo accidens ipsius Dei? Atqui primum mea ista sentential non est, Spiritum S. quatenus eum in Deo esse dicimus, meram virtutem, atque adeo accidens ipsius esse: crediderim enim, illum non minus de Dei esse substantia, quam sit noster spiritus de nostra.
page 249, image: ds0249Quin ne illum quidem Spiritum sanctum, qui in nobis est, virtutem meram, atque adeo accidens aliquod dicendum censeam: cum per illum non incommode intelligi possit spiritus ipse noster, [note: Id vero, ut alia nunc sileam argumenta, quibus Spirit. S. personam esse divinam, a Patre et Filio distinctam ex operationibus, officiis atque proprietatibus hypostaticis divinisque probatur, falsum esse, vel hinc patet, quod Spiritus ille saepius aperte a Spiritu nostro, id est, mente humana, actione sua diviniori ad eam agitanda distinguitur Rom. VIII, 16. 26. 27. etc. Vnusque in omnibus, perinde ut Christus Dominus noster et Pater, in nobis etiam operantes, 1 Cor. XII, 4. et 11. esse dicitur. Quae Spiritui nostro seu menti tot in hominibus multiplicatae neutiquam conveniunt, ipsum autem Spiritum Sanctum sua ipsius virtute imbutum esse divina, [gap: Greek word(s)] est.] quatenus est divina virtute imbutus. Qui tamen, cum id, quod sanctus est, non a nobis habeat, illius potius, quam noster, ab illoque et dari, et auferri dicitur. Sed tamen sapientiorum judicio lubens hoc submitto: ut et [note: 303] illud, quod sequitur: si quis diceret Deum, cum et Christum, et Apostolos virtute quadam singulari instruere vellet, Spiritum aliquem subtilem, qui revera [note: Substantiale.] [gap: Greek word(s)] [note: AEnigmata heic loquitur Ruarus, haud dubie Script. S. testimoniis, quibus aliquid per se subsistens esse Sp. Sanctum probatur, luculentissimis convictus, atque eo velut ad incitas redactus. Certe si creatura fuerit ille Spiritus, qui sit aliquid [gap: Greek word(s)] , ut noster loquitur; quo pacto poterunt eidem divinissimae operationes adscribi, quae passim illi, tanquam [gap: Greek word(s)] a Patre et filio paracleto tribuuntur? Si vero non sit creatura, aliis profecto, quam nostri, vocabulis veritatem se agnoscere professus est, novumque animi sui, quem ingenuum saepenumero demonstravit fuisse, candidi specimen edidit. Quae si ita sint, longa insuper de emanatione Spiritus hujus ex DEO, dummodo materialis abesse jubeatur, disquisitione opus non erit: utpote quam per processionem ipse filius DEI descripsit.] aliquid habuerit, in eos infudisse, vix videre me in eo, quod magnopere coargui ac reprehendi possit. Neque jam disputo, an ejusmodi Spiritus aliunde a Deo produci, an vero ex ipso emanare dicatur: qua ratione e nobis spiritus aliquis prodit, quo nonnunquam et animalcula mortua vitae restituuntur. Praestat haec talia fortassis in medio relinquere.
Nescire velle, quae Magister optimus
Docere non vult, erudita inscitia est.Id quidem constat, si quid tale concederetur, jam facilem esse responsionem ad illam, quam tu proponis, quaestionem. Sed non est tamen necesse huc devenire. Quid enim impedit, voluisse Deum visibili aliquot signo invisibilis gratiae, qua Christum et Apostolos prosecutus est, mysterium adumbrare? Sic benevolentiam suam in genus
page 250, image: ds0250humanum iride [note: At iris nusquam dicitur gratia DEI, nec ventus lenis, Eliae exhibitus, DEVS, sicuti columba et hae flammulae Spiritus S. dicuntur. Visum autem, quod Esaiae objectum est, hoc ex Spirit. S. apparente argumentum potius corroborat, quam debilitat. Quod propositum Petro fuit [gap: Greek word(s)] , huc plane non quadrat, sed emblematis meri rationem habet, quo DEVS, quid fieri velit de plantanda etiam inter Ethnicos Christi Ecclesia, eum instruxit.] in nubibus posita testatam voluit. Sic Joh. XII. Esaias gloriam sive Dei, sive Christi vidisse dicitur, cum ei species Dei solio insidentis Seraphorumque astantium, oblata fuisset. Sic Eliae transituri Dei signum fuit ventus, et post ventum concussio, et post concussionem ignis. Sic vas instar lintei de coelo descendens refertum omnibus animalibus indicium fuit Petro, ut vox addita statim docuit, cessare discrimen illud gentium, quod sub antiquo foedere obtinuit. [note: 304] Pleni sunt ejusmodi apparitionum omnes libri Prophetici. Neque statim existimandum est, [gap: Greek word(s)] aliquid subesse, cum quid corporea specie in oculos incurrit.
LXX. D. Z. [note: Daniel Zwickerus, Gedanensis, Frid. Zwickeri, Pastoris ad D. Bartholomaei filius, Medicinae studiis inde ab adolescentia (natus jam anno 1612.) deditus, deinde a Floriano Crusio, Medico, de quo paullo ante, Socinismo imbutus, atque hinc, postquam turbas plurimas, scriptis etiam contra Calovium publicatis, dederat, ex urbe patria anno 1643. ejectus. Quo facto hinc inde diutissime vagatus est, et tandem in Belgium abiit, ibidemque anno 1678. ex hac vita excessit. Homo ambiguae, ut vitae sedisque ac fortunae, ita quoque religionis verique nominis Indifferentiae in religionis negotio patronus, quod vel Irenicum Irenicorum, et Vindiciae ejusdem a Jo. Amos Comenii censuris oppositis. iterum iterumque evulgatae, aliaque scripta, quae longa serie enumeravit Sandius, condocefaciunt. Ipse certe Socinianus, quorum tamen primarios in doctrina errores tuebatur, videri dicique nolebat, sed peculiari libello, a pristina illa societate se discessisse, professus est. Cujus rei caussam ex hac sequentibusque epistolis omnium optime L. B. perspiciet.] M. RVARO.
CLarissime D. Ruare,0 Rectius te sub reditum meum, quam per absentiam meam valere gaudeo, et tibi mihique gratulor. Vtique desiderio tuo mox satisfaciam, significo iter meum per Dei gratiam sic satis mihi successisse. Nam et salvus cum comitibus meis redux factus sum, et quaecunque apud Moravos fratres [note: Anabaptistas indigitat, ex Jacobi Hutteri et Gabrielis Scherdingii, qui huc quondam Sec. XVI. sese cum asseclis receperant, reliquiis superstites, et accessione ejectorum non ita pridem ex Austria atque agro Wurtenbergico aliorum id genus hominum aucti et istic delitescentes; utut anno 1622. inde omnes viderentur exterminati. Clariores illi, prae caeteris, visi sunt, qui Communistae Socinianis v. g. Crellio ad Act. IV. appellabantur, propter communionem bonorum, quam profitebantur, et usu quoque vitae sectabantur. Iidemque errant, qui specie sanctitatis ita animum Zwickeri occupaverant, ut nunquam posset ab iisdem institutis probandis consectandisque, dum viveret, avelli: quemadmodum epistolae hujus et seqq. argumenta demonstrant.] in Hungaria efficere
page 251, image: ds0251[note: Huc enim (scil. in Hungariam) inde ab anno 1622. plerique, cum expellerentur e Moravia, confugerant.] promovereque cogitaveram, ultra spem fere (laus sit Deo) evenere. Ea nunc paucis habe. Antequam me illorum institutis traderem, (me enim singulari eorum pietate commotum in fraternitatem ipsorum tandem concessisse, ita ut nec impositum docendi munus subterfugere postea potuerim, ingenue fateor) haec duo mihi meaeque potestati ac libertati solenniter reservavi, quod ipsi nolentes volentes tandem indulsere. Primum est, ut liberum mihi meique similibus maneret, confessionem nostram, ubicunque opus foret, edere tuerique. Alterum, ut quosvis vere Christianos, eosque sive nostrae sive diversae confessionis, pro fratribus habere, cumque iis occasione data ad mensam Domini simul accedere liceret, etiamsi tandem hi de communione [note: 305] bonorum, Moravis fratribus propria et sacra, nondum satis edocti persuasique essent. Sed et hoc ipsimet deinceps ultro adjecere et indulsere, ut suis in his oris degentibus integrum quoque esset, in plenariam fraternitatem societatemque vel tales recipere, qui proprietatem quidem bonorum servent, suaque sibi necessaria possideant, superfluos tamen reditus suos in communem Ecclesiae usum pauperumque necessitatem conferant. Ex his quam proclives ad pacem et concordiam cum omnibus vere piis, etiamsi diversae religioni addictis, ineundam servandamque sint hi Moravi homines, tu ipse jam facile conjicis imo vides. Non parum Seniorem [note: Qui, (ut Alex. Rossius cum Comment. Nerreteri, ad haec paullo penitius pernoscenda conferendus, narrat) dispensandorum bonorum, communium caeteroquin, curam gerebant, et Oeconomi forte nomine haud incommode appellandus videbitur.] illorum commovit, inque hanc sententiam primitus (fateor) pertraxit, scriptum illud meum [note: Non reperitur hoc titulo praefixo liber aliquis a Zswickero evulgatus. Si quid tamen conjecturis assequor, Regulam et confessionem Zelosorum Christianorum, anno 1950. impressam, intelligit. Caetera enim, nominatim Revelatio Catholicismi veri, et Irenicum Irenicorum, aliaque, quae videantur cum scripto illo, quantum ad rem, cognationem habere, post annum hunc 1654. demum prodiere in lucem. Fieri tamen potuit, ut lineamenta quaedam Irenici illius universalis MSta exhibuerit legenda Moravis, quae postea alio titulo aliaque forma elaborata praelum subiere. Neque jam dubitamus id scriptum innui, quia Ruarus in Resp. ad hanc epist. reddita n. 71. de eodem tanquam edendo adhuc loquitur, idemque Irenicum, quod nunc prostat, dogmata praeter universalem illam disseritientium unionem maximam parte, quae de DEO agunt, Sociniana operose commendat.] de admodum periculoso et minime Christiano sectariorum
page 252, image: ds0252omnium statu. Quod lectum postulatis meis calculum addidisse conciliasseque videtur. Ita igitur per illos nunc non amplius stat, quo minus pii homines, etiamsi in varias sententias divisi, inter se uniantur concilienturque. Nos vero an omnium nunc essemus postremi in reparanda promovendaque Christianorum inter se et nosmetipsos concordia et unitate? cum primi fere signum dederimus, aliosque ad unitatem invitaverimus? Absit! Quid ergo? Pacem concordiamque (liceat enim mihi tua pace hic facem nostratibus praeferre, ceu animorum illius partis gnaro,) cum Moravis illis hominibus inibimus servabimusque, [note: 306] si (quod Christi leges et tabulae volunt aequitasque requirit) neminem ad perfectionis paupertatisque Christianae sanctissimam et ab ipso Christo sanctisque Apostolis calcatam viam tendentem, quemadmodum nec ipsam de paupertate et perfectione Christiana doctrinam, oderimus, sufflaminaverimus, aut redarguerimus, sed totum negotium Domino permiserimus et commiserimus: adeout in ipsis quoque nostris conventibus toleremus, audireque non abhorreamus perfectionis Christianae Doctores, [note: Hutterianos videlicet illos seu Moravos Anabaptistas, quos Zwickerus pro perfectissimis vitae Christianae exemplis habuit, atque ab illis se sancte demum ad Christi regulam voluntatemque, vitam instituendam didicisse, identidem crepavit.] prout hi in suis conventibus nostros Doctores (rixosis tantum utrobique exclusis) audire non dedignabuntur. Porro pacem et concordiam servabimus quoque, si libertatem utrique parti concesserimus, sacris alterutrius partis interesse, quotiescunque, quando et quomodo scilicet libuerit, licuerit, aut visum fuerit; donec tandem animi, hactenus foede discordes, prorsus in vicem concilientur sensim que coalescant. Nam ne te quicquam celem, sunt Moravorum fratrum plurimi, qui a sacris vestris non propterea tantum penitus abstinendum et recedendum esse putant, verbis et exemplo Apostoli Rom. XVI, 17. 18. Act. XIX, 9, 13: 8, 9. 10. 2 Thess. III, 6. 10. 14. inducti, si de perfectionis Christianae et verae beatitudinis via male loquamini, eamque sequentes avertere nitamini: sed ob id quoque, si bella, [note: Hanc enim partem doctrinae Moravorum suam quoque fecerat Zwickerus, in qua non idem omnes Sociniani sentiebant, plurimique, quod Hist. Crypto-Soc. cap. II. pluribus docuimus, contraria, Nobiles praecipue, sentiebant.] pugnas, certamina et lites approbetis, sique aut superbiam aut avaritiam foveatis. Quo nomine pro se citant loca 1 Cor. V, 2. 6. 10. 1 Tim. VI, 5. Et hinc aut mature haec erunt
page 253, image: ds0253[note: 307] corrigenda in Ecclesiis nostris, ne illi offensionis quicquam hic reperiant, aut libertas eis omnino relinquenda erit, sacra vestra tantum prout ipsis visum fuerit frequentandi: quandoquidem non illi amplius, sed vos impedimento essetis, quo minus ipsi vobiscum perfecte uniri et ad mensam Domini simul accedere possent. Et haec sunt, quae de Moravorum fratrum sententia, proposito et instituto, te scire volui, ut, quid hac de re tu sentias, mihi, postquam ea probe consideraveris, significes. Vale. Gedani XVIII Julii, CICICLIV.
LXXI. M. RVARVS D. ZWICKERO.
MAgno cum gaudio ex literis tuis intellexi, fratres Moravos multum de pristino suo rigore remississe: quis enim credidisset, illos pro fratribus suis agnituro eos, qui propria quaedam bona retinerent, cum ista, quam sectantur, bonorum communio, unica aut saltem praecipua [note: A Socinianorum enim de Deo Christoque hypothesibus permulti (non omnes, erant enim, qui doctrinae de S. Trinitate mordicus adhaererent) jam tunc Anabaptistae ut olim de nonnullis idem constat, non magnopere abhorrebant, de vita praesertim soliciti magis, quam de dogmatibus, et super illis motis agitatisque controversiis.] semper caussa illorum ab aliis secesnonis habita fuerit? Per mihi quoque gratum est, eos tibi sententiae tuae professionem illiusque professionis defensionem salva [gap: Greek word(s)] [note: Fraternae charitatis.] lege permississe: neque dubito, usurum te hac occasione, atque doctrinae tantopere ad Dei honorem pertinentis notitiam inter illos pro virili propagaturum; [note: 308] quam ad rem non parum conferre poterit liber tuus, si, postquam editus a te fuerit, illum legere dignabuntur. Sciam lubens, an hanc judiciorum aequitarem in omnibus, aut saltem plerisque eorum, quorum aulas adiisti, expertus sis; an ea paucorum tantum fuerit, ut solent inter multos aliqui nonnunquam reperiri substrictioris judicii animique moderatioris. Quod illorum te societati inserueris, pietate illorum singulari, ut scribis, motus, id magis laudarem, si aliquanto diutius inter eos versatus certum tantae pietatis experimentum capere potuisses. Nunc cum per aliquot illorum aulas [note: Immo caulas potius hominum maximam partem aut suburbiis ruri degentium: quas noster aulas, loca subdialia videlicet, antiquo vocabuli usu vocavit. Pluribus ipse mentem suam explicavit, et cur eo vocabulo h. l. usus sit, ostendit Ruarus epist. 72. atque 74.] tantillo tempore vagatus, in unaquaque non nisi pauculos dies triveris, vix potuit
page 254, image: ds0254fieri, ut in latentia vitia accurate inquireres. Memini non unum, qui ad nostras accessit Ecclesias, gloriatum, se non hominum, sed angelorum ibi vitam offendisse: at temporis progressus eos docuit, etiam Satanam nonnun quam se transfigurare in angelum lucis. Solent enim in Ecclesiis, quae disciplina aliqua continentur, vitia diligenter occultari: interim longa indagine patefit, quod et auriculas asini Mida rex habet, ut cum poeta loquar. Ego tamen de ignotis non facile sequius aliquid suspicari velim: quanquam non desint diutius inter eos versati, [note: Saepius enim illa, a Zwickero instaurata, ut visum ipsi erat, concordia et unio cum Socinianis tentata fuit, et jam superiori Sec. XVI. ad eos excurrisse Philipovium atque Schomannum, Lubieniecius L. III. Hist. Reform. Polon. c. X. meminit, ibidemque minuisse praesentiam, tantam, quae de pietate horum Moravorum fratrum circumferebatur, famam testatur.] qui labes in eis varias observaverint: nec invitus concesserim, has et pauciores et minus insignes esse, quam in aliis Ecclesiis, ac fortassis et in nostra proh dolor! ob oculos obversantur. Vnde non audeo improbare, quod fraternum cum illis foedus pepigeris; praesertim [note: 309] cum id feceris sub honestis conditionibus, quas vel inviti tibi tandem indulsere. Quod iidem tibi atque aliis ex suis hic degentibus potestatem fecerint, alios in eandem societatem adsciscendi, qui superfluos reditus ultra sibi necessaria in Ecclesiae pauperumque usum erogent; in eo conditionem quidem video speciosam; sed vereor tamen, ne, quod pace tua dictum velim, ea, quae cuique necessaria sint, incerta interpretatione nimium coarctentur; praesertim si praecidatur omnis impendentis senectutis aut morborum, itemque liberorum parentibus superfuturorum respectus, quibus nulla per aetatem adhuc suppetit parandi sibi victus facultas. Vt non oderimus, qui Christianae perfectionis, imo et paupertatis, viam calcare volent, facile a nobis impetrabitur: indignum enim id foret homine Christiano: at nollem tamen eam mihi legem imponi, [note: Certe nec Apostolica lege prima illa bonorum communio, quae inter charismata Eccles. primitivae extraordittaria et charitatis beroicae exercitia numeranda est, cuiquam injuncta, sed Rberrima erat; uti verba Petri Act. V, 4. perspicue docent. Quid? quod sunt, qui existimant, prouti nuper etiam a S. R. Abb. Moshemio argumentis haud contemnendis evictum est, totam illam de communione bonorum Apostolica opinionem pervulgatam, atque tantopere decamatam, commentitiam esse, et e voce [gap: Greek word(s)] recte intellecta, qua notione etiam Paullus illam frequentissime usurpet, nihil aliud intelligi ac designari, quam largissimam opulentiorum, ad usus Ecclesiae et egenorum sustentationem, liberalitatem: quam hodieque pro facultatum cujusque conditione praeceptam cuique esse, nemo inficiabitur. Ea proinde sententia, quam in Comment. ad Act. II. ingeniose dostissimus Coccejus etiam non obscure approbavit, locum habente nihil aliud ex hac primorum Christianorum virtute efficere licet, quam, si res ferat, temporumque rationes jubeant, quicquid facultatum nobis a DEO concessum est quam fieri possit largissime erogari, ad egenos juvandos, debere.] ne voluntariam amici improvidi
page 255, image: ds0255paupertatem sufflaminem, aut in eam temere ruentem rationibus Evangelio consentaneis redarguerem. In conventu nostro Moravos fratres ego quidem lubenter tolerabo, nec invitus ad sacra nostra interiora admittam, imo nec obstabo, quo minus inter nos concionentur, cum libuerit; modo vicissim audiant me aut alios ex nostris concionantes, atque adeo etiam modeste refutantes, si quid fortassis minus legi Christi conveniens protulerint. Cum Act. XIII, 10. Simon Magus dicitur, tanquam omni dolo et ad scelus propensione plenus, [note: 310] omnisque inimicus justitiae, non desinere subvertere rectas Domini vias, eoque caecitate punitur; id boni isti fratres male nobis accommodant. Nec melius se gerunt, cum nos dicunt cum Judaeis Act. XIX, 9. induratos Evangelio obedire nolle, deque via illa (puta Dei aut Christi) inconspectu multitudinis male loqui. Nimis tenere suam isti communionem aliasque segulas amant, si committi scelus aut vias Domini subverti credunt, cum quis istas non statim probat, aut ex sermone Domini illiusque Apostolorum astrui negat. Conferunt, ut scribis, iidem nos cum fratribus 2 Thess. III, 6. inordinate et non secundum traditionem ab Apostolo acceptam ambulantibus: at ostendant illi primum, ubinam Apostolus ipsorum traditiones suas fecerit. Minantur iidem nobis efuritionem, nisi laborare velimus, ex versu ejusdem capitis decimo: quasi vero otio nos deditos probaremus, ac non potius unicuique inculcaremus, ut operi alicui honesto vacet. Nec tamen graves manuum labores unicuique sine discrimine imponimus: a quibus et inter ipsos immunes esse solent, ut audio, Seniores, [note: De Senioribus Fratrum Moravorum, supra jam ad epist. 70. quaedam annotata sunt. Hoc loco eosdem sacris etiam sermonibus habendis et inforrmationibus reliquorum, doctiores videlicet et expeditiores caeteris, patet vacasse. Plerosque autem horum opifices fuisse, vel alio quodam vitae honestae genere uti consuevisse, abunde notum est.] sacrarum rerum meditationi et regimini fratrum intenti; qui non eo deterius aliis vescuntur. Notari ibidem jubet Apostolus et commercio piorum excludi, si quis non obediat ipsius sermoni per epistolam: sed qui haec in nos torquent iterum suae Ecclesiae instituta Apostoli dictatis aequant: in quo [gap: Greek word(s)] [note: Nimis magnum postulatum.] agnoscimus. Ego vero, ut [note: 311] ingenue dicam, haud satis capio, quomodo ad pacem nobiscum ineundam
page 256, image: ds0256proclives censeri possint, qui talibus criminibus, qualia recensuisti, innocentiam nostram onerant. Bella atque pugnas ego quidem Deo volente nunquam inibo, nec militiam, qualis passim nunc exercetur, probo: nec tamen damnare ausim, si quis vitam suam ac suorum, aut pudicitiam conjugis filiarumque, armis contra valentem invasorem defendat, cum nec magistratus auxilium in promptu est, nec im probus latro se vel prece vel pretio ab intentata injuria cohiberi patitur. A litibus abstinendum omnino censeo, si quis mihi tunicam auferat, aut aliam injuriam non nimis gravem inferat: at quid si ea mihi eripiat vitae adminicula, sine quibus illam tueri nequeam, aut vitam ipsam impetat? Non hic saltem licebit Christiani magistratus [note: Ita Ruarus, et recte quidem, sentit. Aliter vero alii ex eadem schola Socini, et cumprimis severissimus in hujusmodi thesibus defendendis Ostorodus similesque plures: de quibus jam dictum est alibi.] implorare opem? Apostolus non praecise verat 1 Cor. VI, 1. suum jure persequi: quanquam satius existimet injuriam pati, damnumque facere, nempe si modo id sit ulla ratione tolerabile. Nam si de re magna agatur, ne ipse quidem Paulus magistratus et quidem ethnicitutelam advocare dubitavit; ut videmus Act. XXIII. ubi compertis insidiis vitae suae structis tribunum militum de iis ad monendum curavit; sine dubio eo fine, ut ab illis pro potestate a Caesare accepta se tutum praestaret: idem quoque, cum ab indulgentia praesulis Festi [note: 312] erga adversarios suos periculum metueret, ad Caesarem provocavit. Superbiam in vestibus in Ecclesia nostra nimium invaluisse fateor et doleo: dabo tamen operam, ut illam accidam, imo excidam, quoad potero. Sed utinam occultius superbiae genus, cum nimia nostri opinione turgemus, aeque agnosci simulque expugnari posset. Avaritiae malum pariter fallax est, nec ita facile est, illius quenquam con vincere; nisi quis aut injusto quaestui inhiet, aut in cumulandis opibus modum insigniter excedat, neglectis interim pauperum questibus, opem illius implorantium. Non omittemus tamen hoc vitii genus diligenter excutere, ut et illius reos castigemus, nec innocentibus tamen acerbe insultemus. De S. Scripturae locis, quae hic allegantur, ac praesertim illo palmario 1 Tim. VI. alias inter nos actum est. Haec est mea de istis, quae in epistola tua tetigisti, sententia; cujus respectu, quoloco me atque alios mei similes imposterum habere velis, tui esto arbitrii. Ego Deum rogo, ut mentem tuam atque aliorum, qui a partibus tuis stant, spiritu lenitatis regat, ne facile quenquam condemnetis, pro quo Dominus
page 257, image: ds0257Jesus mortem obiit. Celebratur vulgo moderatio Buceri [note: Est ea vox Buceri, ut ferunt, valde modesta, sed ambigua, et vix aliter accipi debet, quam ita, ut cum Paulli et Johannis assertis, non salve, sed anathema etiam illis dicentibus, qui cum Christo opinionem de justificatione simul per legem conjungebant, conciliari queat: Longius certe si porrigas, et ipsos Remonstrantes, in hisce judiciis oppido liberales, deque errantibus quibusvis paene, capitalia etiam fidei dogmata oppugnantibus, mitius alioquin sentientes, ubi ad Pontificium Sanctorum, reliquiarum, et similium cultum veniendum est, aliter, opinor, judicaturos esse. Vtut sit; hoc tamen scio, Bucerismum jam pridem Calvino non tantum, sed etiam aliis male audivisse: cujus rei documenta, qui de eo ex professo scripsere, Veerportenius et Diefenbachius collegerunt.] dicentisis, se neminem regno coelorum proscribere, in quo aliquid sit Christi. Sed memorabilior adhuc est vox Servatoris edicentis: Ne judicate, [note: Conf. epist. 67.] et non judicabimini: Ne condemnate, et non condemnabimini. Quin hoc potius agatis, qui prae aliis ad pietatis culmen vos pertigisse creditis; [note: 313] porrigatis a tergo relictis manum, ut et ipsorum ascensum promoveatis: docete, qua parte deficiamus: urgete subinde, quae docueritis; instate restantibus opportune, importune: nec de successu admonitionis vestrae desperate, etiamsi non statim, quod volueritis, obtineatis. Non uno ictu cadit arbor: discipulus est prioris posterior dies:
Qui non est hodie, cras magis aptus erit.
Fortassis et ipsi quaedam ex nobis vicissim discere poteritis, perinde ut Apelles ex Intore: nisi vos numeris omnibus ita perfectos putatis, ut negetis vobis quidquam posse accedere. Manus manum lavet, atque ita ambae fient mundiores. [gap: Greek word(s)] . [note: Manus manum fricat; da aliquid, et accipies aliquid. Proverbium.] Morbus meus non nihil recruduit, et dies aliquot in lecto me detinuit: ea caussa est, cur literis tuis tardius respondeam. Fortassis illum halecis salsi esu irritavi, additis pro more crudis caepis. Nunc idem denuo remittit. Orandum, ut sit mens sana in corpore sano. Vtrumque tibi perinde, ut mihi, ex animo opto. Dabam in Straszynio XXIV Julii, CICICLIV.
Hic desideratur D. Z. epistola, cui sequens respondet.
LXXII. M. RVARVS EIDEM.
CLarissime D. Z. tu fortassis existimasti, aulas non esse nisi principum [note: 314] et magnatum; eoque visum est tibi in vestibulo litterarum tuarum reprobare ser monem meum, cum Moravis fratribus aulas tribui. At aliud me do cuit bonorum auctorum lectio; per quorum spatia
page 258, image: ds0258nolo te nunc deducere: sed quoniam vox est Graeca, e Lexico Scapulae tibi tantum describam, quae habet de hac voce. Sic igitur ille: Athenaeus libro v. tradit [gap: Greek word(s)] ab [gap: Greek word(s)] appellari locum apertum et vacuum, ante ipsas aedes expositum, qui a ventis perfletur: unde et de subdialibus locis usurpatur apud Homerum. Sic Philo de vita Mosis lib. 111. [gap: Greek word(s)] [note: Subdiale.] appellatum dicit [gap: Greek word(s)] . Quoniam autem in ejusmodi locis subdialibus stabulari solent animalia, ideo ponitur [gap: Greek word(s)] pro stabulo, ut Iliad. [gap: Greek word(s)] [note: Ibid. IV. Oves locupletis viri in stabulo innumere stant.] Sic et Odyss. [gap: Greek word(s)] . Item aula domus regia, domus principis, sic dicta, quod ante ejusmodi domus essent ampla loca subdialia, vel quod satellites ibi solerent [gap: Greek word(s)] [note: Excubare.] ut scribit Athenaeus. [note: Cum quo conjungatur Servius in IX. AEneid. v. 60. ubi caulae et aulae vocabula promiscue fere olim usurpari consuevisse atque posterius ex priori ortum esse arbitratur.] Hactenus Scapula: Ego igitur in prima et generali ista significatione aulas dixi, ubi Moravi fratres habitant, quod existimem locum esse amplum sub dio, quem aedes illorum et alicubi etiam maceries cingat. Villae nomen, quod tu praefers, rei rusticae proprium est, et loco, in quo opifices magno numero habitant, minime convenit; multo minus oeconomiae, quae non locum, sed administrationem rei familiaris in certo loco designat. Miraris me quaesivisse, an illam judiciorum aequitatem, quam tantopere celebrabas, in [note: 315] omnibus aut plerisque saltem, quorum aulas adiisti, expertus sis: me vero quaesi visse non poenitet. Ex litteris enim tuis jam intelligo, cum Senioribus eorum tibi tantum negotium fuisse; unde dubium adhuc manet, quid judicent caeteri fratres vulgares; quos a Senioribus illic nonnunquam dissentire, ex eo patet, quod scribis, illos Senioribus quoque formidabilem disciplinam subinde intentare. An trium hebdomadum spatio pluribus in locis habitantium pietatem ita pervestigare potueris, ut indubitatum de illa testimonium perhibere possis, ego adhuc dubito; quod in Ecclesiis, quae disciplina aliqua continentur, ut in priore mea epistola innui occultari ferte solcant vitia; idque tanto diligentius, quanto quem vident acrius illis detegendis inhiare; ac proinde non nisi longo temporis tracru et quidem jam factis familiaribus innotescunt. Perstrinxit, ut opintor, oculos tuos illa pars pietatis, [note: Communio bonorum, inter hos homines, antiquitus recepta, quam illi pro praecipuo Christianae doctrinae, aut charitatis certe ingenuae, parte venditarunt, aliosque, qui dissentirent, non esse veros et genuinos Christianos existimarunt.] in qua tu proram puppimque Christianismi sitam existimas;
page 259, image: ds0259eoque et in caeteris illos sui similes credidisti: in quo fruaris tu sane tuo sensu, quem utinam experientia ne refutet. Nec est, quod tanquam nimis credulos aut invidos incessas eos, qui mihi labes aliquot in illis deprehensas retulerunt: crediderunt illi non rumori aut aliorum narrationi, sed suis ipsorum oculis, utpote diutius inter eos versati: ab invidia vero illos et integritas sua, et favor in illos fratres facile absolvit. Ego ipse quantum laudi illorum faveam, ex eo animadvertisti, [note: 316] quod tibi concesserim, fortassis minus in illis, quam in nostris Ecclesiis, esse macularum: id nempe caritas erga ignotos mihi suadebat, quae non est suspicax, atque omnia credit, nisi evidentia rei ad existimationem sequiorem retrahatur. In Ecclesia nostra Satanam se transfigurare in angelum lucis non simpliciter dixi, sed nonnunquam: unde patet, de quibusdam me tantum id intellectum voluisse, qui tamen rarius occurrant: in quo non magis impro vida neque durior censeri debet locutio, quam cum Christus Petrum reprehendens Satanam eum vocat. Sedut in quibusdam nostrorum vitia aliquando gravia se prodere agnosco; ita non dubito esse, qui etiam cum praestantissimis Moravorum fratrum paria in pietate faciant: quae pietas eo plus habet laudis, quod non in ergasterio aliquo inclusa, sed ubicunque locorum liberrime exerceatur. Tu tuos istos fratres culmen perfectionis attigisse putas, quod nihil privatim possidentes in commune laborent, atque ex communi vivant; cum tamen communionem ejusmodi, quae illis utramque paginam facit, nec a Christo aut illius Apostolis praeceptam legamus, nec satis constet, an vel in Hierosolymitana Ecclesia, cujus exemplo unice nituntur, ita aliquando obtinuerit; illud vero certum sit, non diu quidem illic, si modo unquam, at in aliis Ecclesiis nunquam [note: Quod testantur loca Script. evidentissima v. g. 1 Cor. XVI, 1. seq. 2 Cor. VII, 2. 7. 13. 14. IX, 2. 7. 1 Tim. VI, 17. 1 Joh. III, 17. Immo rationes praesto sunt, quare non tam ut officium, si ab animo benefico discedas, quam ut beneficium a DEO munificam illam facultatum dispensationem et largitionem habendam esse existimes, huc videlicet spectantem, ut quae hostium rapinae proxime exponenda essent, re adhuc integra, aliorum fratrumque inprimis commodis usibusque cederent, quam in desolatione imminente devastata direptaque nullius amplius usus essent: Quam ob rem immobilium bonorum, ut agrorum et aedium Act. IV, 34. tantum mentionem fieri sagaciter, ut solet, observavit in Colleg. Decalog. b. Dannhauerus. Cum quo, si b. Spenerus in Resp. ad dubia a Grabio mota cap. III. §. 99. seq. ubi plures huic rationes additas reperies, comparetur, res omnis in vado erit.] obtinuisse. Tu quoque, si bene memini, ipsemet aliquando pertendisti, insignes aliquot virtutes in istiusmodi communione [note: 317] vix habere locum, aut saltem non ita eminere, ac cum separatim
page 260, image: ds0260suo quis succo vivit. Fides in providentiam Dei necessitati nostrae prospecturae non aeque insignis esse potest, cum quis centum manus prose laborare novit, quam cum solus sibi relinquitur variis casibus obnoxius. [note: Quo nomine etiam monachorum illa tantopere jactara paupertas, eorum praesertim, qui praediis divitiisque aliis ad communem societatem coenobiorum pertinentibus, donatis et congestis, abundant, risui aliorum, qui rem omnem ex re et vero aestimant, dudum exposita fuit. Quorum tamen instituta etiam ex prima illa male intellecta [gap: Greek word(s)] per superstitiosam [gap: Greek word(s)] efficta sunt.] Caritas quoque in proximum non ita liquere potest, multo minus liberalitas, cum quis non habet, quod alii largiatur. Temperantia aliquatenus coacta est, cum non habes in potestate, quo cuticulam cures: eoque non nisi Senioribus ac promis condisque inter Moravos fratres proprie quadrat. Quae etiam spretarum voluptatum aliarum magna potest esse de quoquam opinio, ubi earum nulla est occasio? Justitia suum cuique tribuit: id autem quomodo praestabit is, qui suum nihil habet? Vestitus quoque modestiam minus sibi vindicare potest, qui non nisi ad praescriptum vestitur. Denique ubi ex alleni arbitrii lege et dormitur, et editur, et bibitur, et laboratur, omnia denique aguntur, quae potest [gap: Greek word(s)] [note: Propriae electionis, voluntatis, liberi arbitrii.] esse laus, ex qua virtus maxime censetur? Quid? de mundo quae potest esse victoria, cum quis quodammodo extra mundum vivit? In acie spectatur virtus militis, non in otio. Quod si quis alius extra Moravorum fratrum consortium laudatas modo virtutes atque alias, et quidem libere exerceat, ut sunt sane per Dei gratiam, qui id faciunt pro virili; an eo minor [note: 318] erit illius commendatio, quod bona sibi quaedam reservet, unde sibi suisque nullam aliis creando molestiam prospiciat, atque aliis etiam pro copia sua benefaciat? An unum tu illi adimplendos numeros deesse dices, puta ut cum divite illo juvene, de quo est in Evangelio, vendat omnia sua et det pauperibus. Nempe si eadem esset omnium Christianorum, quae istius juvenis ratio, idque unicuique Christus praecise [note: Hoc est sigillatim. Quemadmodum etiam mandatum illud juveni huic datum singulare fuit; qualia in Cod. sacro plura, praesertim tentandi et explorandi quosdam caussa proposita, v. g. Gen. XII, 1. XXII, 2. Exod. III, 5. Jud. VII, 6. 2 Sam. V, 23. 2 Reg VI, 22. seq. Es. XX, 2. seq. etc. itemque Matth. VIII, 21 XIV, 29. Luc IX, 3. 59. 60. 61. 62. X, 4. reperiuntur. Cujusmodi qui aliis imponere, aut superstitiose etiam imitari velit, ridendus omnibus videri possit.] praeciperet. At id non ita se habere, ut alia non afferam, patet, quod et tunc, et post adventum Spiritus sancti fuerint in Ecclesia, qui id non fecerint; non eo tamen a Christo aut ab Apostolis reprehensi.
page 261, image: ds0261Paupertas Christi illiusque Apostolorum muneri [note: Quippe in omnem terram emissorum, atque hinc inde oberrantium, ideoque, ut expeditius hoc fieri posset, omni rerum oeconomicarum, quantum possibile, cura liberandorum. Quam etiam ob caussam ad primum illud specimen, quod Matth X. 9. seqq. instruebantur, edendum, pari modo a sarcina et onere exuendi erant Quae tamen omnia, ut animo cunctos imitari oporteat, Apostolus 1 Cor. VII, 30. et 2 Cor. VI, 10. ostendit.] illorum peculiaris fuit: quam nec illi qui maxime laudant imitantur. Vivebat Christus ex aliena liberalitate de quaerendo sibi victu non solicitus, quem tot miraculis in obvios quosque beneficus sciebat sibi nusquam defurturum: omnia sua secum portabat. An idem de te dicere posses, non unum fortasse currum illis oneraturus? Moravi quoque fratres non in alios bona sua elargiuntur, sed in commune conferunt, ut tanto tutius asserventur, iisdem inter se fruituri: in commune labores suscipiunt: unde non tantum in praesens victum sibi cultumque parant, sed et in futurum procul dubio multa recondunt. Qui potest enim aliter, ubi omnes non aegroti diligenter opus exercent, quod non parvo vendunt, atque interim tenuiter vivunt, ut non multa ad exsuperandos futurae vitae casus supersint? quod ego quidem in illis [note: 319] non reprehendo: sed hoc tantum noto, illos in colenda paupertate Christo nequaquam esse similes. Quin et inde concludo non debere eos vitio cuiquam vertere, quod eadem providentia administret privatam domum, qua illi societatem ex multis familiis constantem. Vnde mihi periniquum videtur, si quos societati suae hic locorum volunt ascribi, illos sinant quidem privatim aliqua possidere bona, sed recisis omnibus, quae praesens necessitas non exigat. Quid enim, si morbus superveniat, aut debilis senectus, quae laborare me vetet? an tunc esuriendum mihi strenue, quoniam in futurum casum nihil reservavi, aut mendicato vivendum? dices fortassis, ad fratres in Hungaria [note: Huc enim ut supra jam annotatum est, illorum qui Moravi alias a priori hospitio appellabantur, idque nomen adhuc retinebant, familiae propemodum quinquaginta se receperant: ut pluribus exilium illud, media hyeme imperatum, susceptumque molestum iter, descripsere J. H. Ottius Annalium Anabaptist. et Gottfr. Arnoldus in Hist. Haer. et Eccl. P. II. L. XVII. cap. XII, §. 29. Quorum prior ex Zeillero [gap: Greek word(s)] teste fratrum Moravorum (quos ille ab Hutterianis distinguit) eo tempore adhuc in Moravia habitantium instituta h. m. exposuit: _In diesem Jahr (1617.) als ich durch Mahren gereist, und kommen zu der Stadt Eybanschuz, Herrn von Lippa gehorig, alda Catholische, wiewohl wenig, item Luthersche und Calvinisten, (welche lezte ein Gymnasium in der Vorstadt hatten) add. befindlich; aus diesen beiden Religionen wurde der Rath besezt. Die vierdten waren Schweizer Bruder, die eine zimliche Vorstadt innen, auch ihre eigene Hauser und Guter hatten, von welchen sie ein gewusses Deputat in ihr gemein Hauss, in welchen ihr Prediger wohnte, und die Frembde beherbergt wurden, liffern musten; In diesem Hauss wurde auch gepredigt etc." Plura non addemus. Hoc tamen non possumus, quin moneamus tribus verbis, familias (seu collegia, ut alii vocant) quas Arnoldus expulsas esse ait 50, Ottium non nisi 45. fuisse, affirmare.] mihi
page 262, image: ds0262recurrendum. Sed antequam ad illos notitia egestatis meae perveniat, antequam auxilium ab illis ad me veniat, jam ego fame perierim. Et cur, quod isti pro me illic reservabunt, mihi ipsi, cum in manibus meis esset, reservare non licuit? Idem dico, et quidem multo magis, si mihi morienti parvuli aliquot liberi, et fortassis etiam infantes supersint, quibus nihil bonorum ad tuendam vitam reliquerim? An illi quoque ad fratres Moravos litteras in Hungariam dabunt, atque illorum opem jejuni praestolabuntur? Ignosce, si tam severa lege societatem vestram [note: Non videtur heic percepisse Ruarus mentem Zwickeri, qui neutiquam ad Hungariae illos, novos ex Moravia advenas, recurrendum ubique, et in omni casu, suadebat atque urgebat; sed in Polonia quoque, et aliis terris hanc ad istorum imitationem [gap: Greek word(s)] introducendam esse, enixe volebat et laborabat.] redimere nollem. Quin et si alium hic videam ista lege se atque miseram familiam in difficultates vix nisi miraculo aliquo superabiles ultro induere, nemo mihi pro piaculo imputare debet, si moneam [note: 320] illum, ne Deum provocandis sine necessitate miraculis tentet; sed ipse domui suae ex iis, quae jam habet a Deo sibi concessa, recte consultum eat, ut ne sit pagano deterior. [note: Respicit his verbis Ruarus ad 1 Tim. V, 8. cum quo loco alii conjungendum putant 2 Cor. XII, 14. Quae, licet avaritiae nutriendae alimenta haud praebeant, parsimoniae tamen a Christo ipso, de fragmentis asservandis solicito, commendatae et prudentiae Christianorum, divinae providentiae non refraganti, sed subordinatae, rite et pie inter laudabilia [gap: Greek word(s)] exercitia, formandae conservandaeque inserviunt.] Christiana religio haud jubet nos rationis ductum ejurare, sed eum potius sequi, quippe quod cultus noster sit rationalis. Multi illi anni, in quos curam nostram [note: Obtentu videlicet verborum Christi Matth. VI, 25 - 34. Quibus autem non tam providentia rerumque oeconomicarum, etiam in futurum tempus, cauta dispositio atque dispensatio, quam [gap: Greek word(s)] h. e. anxii DEO que diffidentis, et vel ex querula [gap: Greek word(s)] voce, a Christo expressa, elucentis animi fluctus vituperantur et prohibentur.] extendi vetas, interdum praesentis temporis rationem habent; cum, quantum humano ingenio provideri potest, praesidiis vitae cariturus sis, nisi ea, quae prae manibus sunt, asserves: nec vero vel morbus, vel senectus, vel liberi parentibus superstites, pro re tam incerta habendi sunt, ut eorum cura nihil nos afficere debeat, cum nihil in humana vita frequentius sit. Quod si ad nullos nisi plane certos vitae casus respicere
page 263, image: ds0263me jubes, dicam nec arandum nec serendum esse, cum exploratum non habeam ad messem me ut sata colligam, aut post illam, ut collectis fruar, victurum: quod tamen nec D. Jesus nec ullus Scriptorum Novi foederis vetat. Atque haec cum dico, non nego, posse tales incidere casus, cum ea, quae in nostram liberorumque nostrorum sustentationem seposueramus, in pauperes sine ope nostra alioquin periclitaturos effundenda, aut et tyrannis incumbentibus propter Christum relinquenda sunt. Sed tum necessitas incumbens aliquanto longius extentae respectum excludit: et securius opem divinam in solanda nostra [note: 321] inopia exspectare possumus, cum eam non ultro nobis accersiverimus. Caeterum allegas pro asserenda tua sententia Volkelium, Ostorodum, et Crellium. Sed si illorum stet auctoritas, jam corruerit communio ista fratrum tuorum Moravorum; ut quam primus [note: L. de vera Religione fol. 288. seq. ed. Racov. Vbi notandum est, ex professo illum inter caetera Seniorum quoque quibus cura dispensationis demandari posse videatur mentionem facere, et singulorum potius esse, ut ipsi beneficentiam exerceant, quam per alios, demonstrat Vnde ad Moravos illos fratres, jam pridem notos et ab aliis laudatos, ab aliis contra improbatos, cum respexisse, parum abest, quin credam.] eorum diserte oppugnat lib. IV. cap. 20. postremus Eth. Christ. lib. IV. cap. 29. ne illam quidem, quae Hierosolymis aliquandiu obtinuit, simpliciter necessariam dicit, quamvis laudabilem fuisse concedat. Sed si virorum istorum mentem propius investigemus, nihil illa caussam tuam juvabit. Ait quidem Volkelius, Avaritiam esse cupiditatem ditescendi, sive plura vitae commoda habendi, quam ad ejus conservationem sit opus: sed eam cupiditatem ita mox explicat, ut nec mihi, nec cuiquam bono unquam probari possit; puta quae sit ita immoderata, ut in animum sua sorte contentum, et in beneficentiam propensum, et fiducia erga Deum plenum, religionisque studio incensum, cadere nequeat. Quid vero, si cui divitiae affluant non modo sine ulla cupiditate, sed et sine cura sua? an illas saltem sine noxa habere non licet? Responderit Volkelius verbis Christi: Vendenda quae possidemus, dandamque eleemosynam: sed idem tamen paullo post mandatum hoc mitigans addit, non loqui Christum de omnibus possessionibus, sed de illis, quibus ipsi ad vitam sustentandam non indigeamus: quas ipsas tamen tum demum vendere necesse sit, si, nisi id fiat, in pauperes benefici [note: 322] esse nequeamus: alioquin enim sufficere, si superantium bonorum fructus in pauperum usus insumam: immo hoc in rem eorum magis futurum, cum sic benignitas nostra exhauriri nequeat. Sic igitur aliquando
page 264, image: ds0264mihi licebit agrum aut sortem pecuniae, ex qua vitam tolero, vel ad mortem usque servare, modo reditum ejus, si quis inde superest, cum pauperibus communicem. Quaerit deinde expresse, an in illo, quod superest, puta ex reditibus, futuri quoque temporis rationem habere non liceat. Vt quaestionem hanc enodet, respondet distinctione futuri temporis: cujus, quod proxime imminet, rationem habendam non negat: negat autem idem de eo, quod longius abest, et de quo dubitari possit, an unquam venturum sit, quodque plane incertum sit, an ad illud nos nostrique vitam producturi simus. Tale vero tempus non est morbus aut usitata inter homines senectus, et vita liberorum parentibus superstitum. Ostorodus [note: In Instit. de praecip. Relig. Capitibus cap. XXXI. §. 5. f. 236. seqq.] desiderium superflua acquirendi non parum quidem coarctat: [note: Acquirendi superflua omnem fere curam prohibens, unde tamen Paullus Eph. IV. et 2 Cor. VIII. aliis benefacere nos jubet, et quae praesto sunt, non solum eroganda esse, sed etiam, ut praesto sint, laborandum, statuens.] at eadem tamen possidendi libertatem satis benigne concedit, si nulla singularis in contrarium occurrat necessitas, modo de reditibus sis liberalis: atque ita Volkelio hac in parte [note: Quem proinde ridigiorem caeteris esse, quod alibi jam de eo annotatum est, noster non obscure significat, simul vero etiam displicuisse hunc ejus rigorem fratribus caeteris subindicat.] consentit. Crellius cum [gap: Greek word(s)] [note: Animo sua sorte contento.] censet non pugnare, si desideres aliquid amplius in egestate, et aliquo modo cupias rem lautiorem, modo fortunam praesentem patienter feras, et ita propemodum te geras, ac si nil deesset. Idem, dum in Ethica [note: 323] Christiana definiendo desiderio nostro quaerit, quam longe commoditas vitae ac necessitas extendi queat, ad Ethicam suam Aristotelicam nos remittit. Ibi vero, postquam suasisset asservandam pecuniam in tempus mox secuturum, quod propemodum jam instare dici queat, et ad quod usque te victurum valde sit credibile, maxime si non perinde certum sit, te, si res partas e manibus dimiseris, interea illa recuperaturum, quae tum sint futura necessaria; addit explicationis gratia: Haec imprimis sunt observanda in subsidiis pro senectute, morbis, sustentatione uxoris aut liberorum post mortem parandis, in dote filiarum, patrimonio caeterorum liberorum quaerendo ac relinquendo. Vides, quam ista omnia pro me sint; ut proinde frustra tuam sententiam ex his scriptoribus statuminare coneris. Nec vero in citatione auctorum avellenda est periodus aliqua, quae sententiae tuae favere videatur:
page 265, image: ds0265sed totus locus percurrendus est, ut vera tibi auctoris mens innotescat. Sed nolo exemplo tuo te hominum, quamvis celebrium, auctoritate nimis urgere. Redeo ad litteras tuas, in quibus ais suspecta tibi mea verba, cum nolo eam mihi legem imponi, ne voluntariam amici improvidi paupertatem sufflaminem, aut in eam temere ruentem rationibus Evangelio consentaneis redarguam. Distinguis vero paupertatem in mendicitatem, et egestatem talem, qualem Christus exemplo suo suorumque imitandam nobis proposuerit, quam perfectis [note: 324] convenire dicat, ad quam nos toties hortetur, propter quam homines beatos praedicet, regnum coelorum eisdem addicens. A priore sentis retineri quempiam posse; non itidem a posteriore. Sed ut definitionem posterioris a te positam paullum excutiamus; ubinam quaeso Christus paupertatem, qualem ipse sustinuit, omnibus Christianis sine discrimine imitandam proposuit? [note: Nusquam certe; nisi singulariter tentandi et Apostolos suos ab impedimentis officii sui exonerandi gratia id factum sit. Vtut periculum divitiarum, praesertim si quis fiduciam in istis ponat, creberrime idem servator optimus notaverit; quibus tamen non solum penuriam rerumque omnium indigentiam, a mendicitate parum distinctam, sed mediocrem quoque et ad vitam sustentandam necessariorum apparatum qualemcunque, etiam perexiguum, opposuit. Quando de paupertate Spiritus alicubi sermocinatur, haec ipsa [gap: Greek word(s)] , quorsum ea spectet beatitas, significat. In caeteris autem non tam egestatem, quam caussam spectasse, vel leviter verba Servatoris intuenti patebit.] Si id mihi probaveris, omittamus pariter omnes rem omnem domesticam, victusque comparandi rationem, et sine domo, sine supellectili oberremus alienae liberalitatis indigi: ita enim comparata fuit Christi paupertas. Perfectis paupertas ea convenire potest, cum Christus hanc nobis singulariter imperat, aut necessitas servandae rectae conscientiae nos ad illam detrudit. Sine tali caussa putida est ejus affectatio, et virtutum saepenumero obstaculum. Vbi toties nos Christus ad paupertatem hortetur, per se nempe intellectam, ego nondum videre potui. Cum beatos Dominus praedicat pauperes, eisque regnum coelorum addicit, non tam ad ipsam paupertatem respicit (alioquin enim omnes pauperes beati essent) quam ad caussam ejus, aut et modum ejus ferendae: nam qui propter Dominum Jesum in paupertatem incidit, eamque moderate fert, is demum pro beato haberi potest. Nec eo minus beatus est, cui superfluum aliquid suppetit; immo potest etiam paupere esse beatior, cum Dominus dixerit; Beatius esse dare, quam accipere; quorum illud pauper praestare non ita potest, ut ad alios utilitas
page 266, image: ds0266[note: 325] inde redeat. Ex dictis patet, quid ad quaestiones tuas respondendum sit; quarum prima est, quomodo improvidum aut temerarium nuncupare audeam, qui tam sacrosanctam salutis viam sibi calcandam elegerit? Nempe accidit aliquando, ut paupertas nonnemini aditum ad salutem struat: at eadem multos quoque in interitum praecipitat: quod Agur in precatione sua (Proverb. XXX.) [note: Quanquam enim haec ex accidenti eveniant, perinde ut opulentiam arrogantia et vitia similia consequuntur; eveniunt tamen non minus, quam vitia illa opposita creberrime, ea praesertim tempestate, ubi communiter rerum necessariarum paucitate annonaeque difficultate laboratur. conf. Sirac. XIII, 30. Ac proinde divinae haec diversimode dispensanti circa res humanas curae sapientissimae sunt potius relinquenda, quam cum tentationis periculo affectanda.] satis expressit. An hunc in paupertatem sine caussa ruentem improvidum dicere verear? Quaeris deinde, qua conscientia quenquam in paupertatis proposito sufflaminem, quem Christus hanc viam insistere jusserit? At tu proba prius, quod id Christus universe jusserit, atque certus esto, me non modo neminem sufflaminaturum, sed et ipsummet me, deserta omni futuri cura, bona mea omnia ad pedes tuos abjecturum. Quaeris denique, unde rationes Evangelio consentaneas accepturus sim, quibus Christi imitatorem redarguere, adeoque contra ipsum Christum pugnare possim? Ego vero neminem redarguam, qui Christum imitetur in iis, in quibus ipse se nobis imitandum proposuit: at si quis id in aliis, ac praecipue in iis, quae Deus ipsi voluit esse propria, affectet, non immerito zelum illius inconsideratum arguam: neque eo statim contra Christum pugnabo. Jejunavit Dominus quadraginta dies et noctes, ambulavit super mari, morti se victimam ultro obtulit. An, si quis alius idem sui capitis arbitrio [note: Quod capitis seu vitae periculum superiori Seculo et nostra etiam memoria nuperrime demum quosdam reapse adiisse constat, non alio loco certe habendos, quam [gap: Greek word(s)] . Aliae ergo cum sint actiones Christi humanae, aliae [gap: Greek word(s)] , de istis solicitos esse nos oportet, vestigiis ejus insistendo exprimendis, non hisce posterioribus, quae humanae naturae indolem viresque superant. Digna sunt lectu, quae passim extant hac de re monita, elegantibus Dissert. de Perverso Christum et Apostolos imitandi studio a S. R. D. Joh. Schmidio comprehensa.] susciperet mihi rationes deessent, [note: 326] quibus illum ab hac inconsulta imitatione Christi retraherem? Sic, si quis Christi paupertatem superstitiose affectet, dicerem, aliam fuisse Christi, aliam nostri officii [note: Tam ejus, quo Propheta erat, sed miraculis verbum Evangelii confirmaturus, et Sacerdos, sua ipsius virtute atque potestate, quam ut DEVS in corpus vitamque suam humanam habebat, sese hostium in potestatem tradens. Accessit autem personae, ut paullo ante observatum est, dignitas ac praestantia: quam noster hoc quoque loco neglexit.] rationem: non esse abjicienda
page 267, image: ds0267communia vitae humanae praesidia, ne tentemus Deum: non exspectandam alienam liberalitatem, cum ipsi possumus nobis honesta aliqua ratione sufficere: juberem quoque nonneminem manibus gnaviter laborare, [note: Quod etiam jubet 1 Thess. IV, 11. seq. Apostolus, et ne quis externorum tantum habendam esse rationem caussetur, ad ipsam Ecclesiam, inque ea, ut habeamus inter fratres propria nobis vitae alimenta, 2 Ep. cap. III, 11. seqq. respicere simul jubet.] ut haberet aliquid etiam superflui, quod pauperibus impertiatur. Hae rationes, ut opinor, ab Evangelii regula non abluderent, sed optime illi congruerent. Si ea pacis est inter nos et Moravos fratres conditio, ne doctrinam de perfectione Christiana pervertamus, nec quenquam ad eam aspirantem sufflaminemus, jam res in vado est, nosque eam conditionem ambabus ulnis recipimus. At si perfectionem illi paupertate quadam imaginaria definiunt, sibique volunt liberum esse, ut eam his in oris ad exemplum Christi aliis imponant, quam ipsi tamen non praestant, immo si praetextu paupertatis bona aliena fortassis in nassam Seniorum suorum pertrahere conabuntur; sit nobis venia, si huic eorum conatui adversabimur. Nec eo minus pacis amantes erimus, utpote parati ipsorum et doctrinam et mores non malitiosos, sed fortassis superstitione nonnihil infuscatos, ferre; nec minus prompti ad corrigendum in moribus nostris, quicquid doctrinae Christi non convenire convicti fuerimus. Quo fine [note: 327] Moravi fratres loca Rom. XVI, 17. 18. Act. XIX, 9. XIII, 8. 9. 10. 2 Thess. III, 6. 10. 14. contra nos intorquere voluerint, meum non erat divinare. Interim male ea nobis accommodata fuisse non injuria questus sum: quanquam video in priore mea epistola oblitum me fuisse illius encomii, quod ex loco ad Rom. XVI, 17. 18. nobis applicant, facientes nos dissidiorum et offendiculorum auctores contra doctrinam Apostoli, quique non Domino nostro Jesu Christo, sed ventri nostro serviamus, et per blandiloquentiam et assentationem corda hominum seducamus: egregio certe nostri ad societatem suam invitamento. Ego Dominum Jesum rogo, ut hanc illis maledicentiam ignoscat, cum quid dicant nesciant, nobisque indat animi robur, ne talibus convitiis ab illorum amore avellamur. Nos de perfectionis Christianae veraeque beatitudinis via male non loquimur, nec eam sequentes avertere nitimur, neque inordinate per Dei gratiam vivimus. Sed tu tanquam anus ad armillum, ita semper ad paupertatem tuam imaginariam [note: Recte ita appellat Ruarus illam communionem bonorum, a Zwickero tantopere deamatam praedicatamque; quoniam revera non est paupertas, sed rerum potius omnium, si cuncti in commune diligenter, quod acquisitum est, conferant, eademque rite dispensentur, sine cura, abundantia. Quo sensu et monachi vulgo pauperes sine defectu haud incommode vocantur. Ego, si caetera bene comparata essent, hoc vitae genus commodum potius, quam moraliter aut spiritualiter perfectum, nuncupari posse existimo, tantoque magis opinionem meriti hinc in Papatu subnatam esse, miror.]
page 268, image: ds0268redis, in eaque perfectionem omnem ponens, injuriam putas, cum quis eam Christianis invidet. Acute etiam conjicis, voluisse me Moravis fratribus aegre facere, cum, quae dicta in nos conjecerant, ea non potui dividere, ut partem nobis aptarem, aliam partem relinquerem. Rectius me simplicem diceres, qui duplicem linguam non intelligam. Facis me quoque aculeatum atque injurium, quoniam bonos istos dixi [note: 328] fratres Moravos. At quid poteram mollius in eos, a quibus nos cum Elyma mago et Judae is induratis in eadem classe videbam positos. Objicis nobis denuo avaritiam et similia vitia, inter quae et inimicitias et caedes et bella numeras: eoque censes fratres Moravos satis habere causae a sacris nostris abstinendi, aut suo ea arbitrio frequentandi. Sed si accusare sufficiat, quis erit innocens? Tibi nos avari sumus, qui ex bonis nostris quaedam inposterum ad communes vitae casus reservamus: interim ab hoc tibi vitio immunes sunt, qui bonis alienis inhiant, suoque arbitrio ea submittenda sciscunt. Bella atque militiam, qualis vulgo spe mercedis nunc exercetur, non probavi: sed ob defensionem sui [note: Non sui tantum, sed totius etiam universitatis, regni atque subditorum; quorum gratia, quo plus noxae et periculi metuendum atque averruncandum est, si omnibus illud intentetur, gladio tanto confidentius, divino nomine, uti Paullus explanate jubet Rom. XIII, 4. seqq. Mercenarios autem milites tantum abest, ut Johannes Baptista damnet, ut ad Christum potius eos adducturus, perinde, uti publicanos, justa mercede, laboris aequissimo praemio, contentos esse, eoque licite frui posse ac debere (coll. 1 Cor. IX, 7.) affirmet. Communi vero omnium defensioni, quo minus, loco singulorum patrum familias delectus adhibeatur, ab his merito, quorum caussam agunt, sustentandus, nihil prohibet, et ne ipsi quidem Poloni huc usque, pariter ac Helvetii, improbare id ausi sunt.] extortam neminem damnare sustinui. Tibi innocentium homicidium, vitam quovis pretio redempturorum, violatio honestarum matronarum aut puellarum, quin et abductio liberorum in captivitatem Scythicam, eorumque mancipatio sub Muhammedis legem, longe quid levius videtur, quam vulnus, aut si forte caedes nefario latroni ob extremam necessitatem illata: qui si quid mali patitur, suo id sibi jumento accersivit. Lites [note: Non privatas, quas et movere et alere dedecet Christianos, sed forenses: de quibus disceptatur, licitaene sint, nec ne? Socinianis quibusdam certis tamen conditionibus id affirmantibus, aliis, cum Zwickero, negantibus. Quae monuisse in praesenti sufficiat. De ipso namque hoc argumento perquam necessario scripta Theologorum varia, inprimis b. Kortholti Dissert. consuli possunt.] ego non simpliciter probavi,
page 269, image: ds0269et quatenus probavi, tum verbis tum exemplo Apostoli astruxi. Lenitati Christianae studendum omnino censeo, quoad ulla ratione datur illi locus. Sed cum per eam nimias malitia vires sumit, aliquando etiam severitas lenitati surroganda est, sed ita ut inviti ad eam pertrahamur: [note: 329] quod in armata defensione, ut sit inculpata, observandum est. Hujus lenitatis spiritum non sine causa illis optavi, qui membra Jesu Christi, non ob violatam ejus legem, sed ob instituta quaedam humana et affictos sacrae Scripturae sensus, quos salva conscientia agnoscere nequeant, quamvis ingenium omne intendant, damnare sustinent. Operose tu contra probas, licere aliquando judicare atque adeo condemnare vitiis, quae salutem adimunt, obnoxios: quasi vero id ego negem: immo me ipsum id censere et facere recte affirmas. Sed tu antequam una cum fratribus istis tuis nose coelo proscriberes, probare debebas, aut iis, quae tu nobis affricas, vitiis nos scatere, aut ea, quae nos agnoscimus, esse vitia, et quidem talia, quae coelorum nobis spem adimant. Hic Rhodus, hic salta. Christi praecepta non omnia simpliciter, [note: Rectius: Crude et nude; sed partim ex occasione scopoque aestimanda et explicanda v. g. Luc. VI, 29. seqq. - 35. etc. partim etiam limitibus alibi circumscripta, cum caeteris locis, ubi limitatio expressa non erat, componenda. Saepius etiam fit, ut particulae tantum, solum, aut comparativae potius, magis etc. omissae ex styli Judaici rationibus et consuetudine addi debeant.] ut sonant, accipienda, lubenter tibi concedo: atque id etiam locum habere puto in illis, quae sub calcem litterarum tuarum inculcas. Dictum Christi de vendendis facultatibus dandaque eleemosyna, quomodo limitandum sit, ex Volkelio superius patuit: idque ipse quoque in scripto meo Germanico, [note: Quale illud fuerit, cum et Sandius de eo sileat, ignoratur. Quid si libellus iste de obedientia, tantopere olim AltorphI jam depraedicatus fratribus, ad prima quasi tyrocinia ponenda commendatus intelligatur? Sed incerta res est; Inferius ep. 73 ad illud se notas adjecisse Zwickerus ait.] quod tibi olim exhibui, satis docui. In eodem etiam ostendi, non statim pro thesauris a Christo vetitis habenda, quae quis ob incidentes vitae humanae casus ad tempus sibi reponat, modo ne cor illis apponat. Sed video in animadversionibus te tuis, quibus meum illud scriptum vellicas, regessisse, [note: 330] cautionem hanc frustra addi, cum ea sit [gap: Greek word(s)] [note: Impossibilis.] quasi vero regius Psaltes aliquid praeceperit, (Psalmo LXII, 11.) quod nulla ratione
page 270, image: ds0270praestari possit. Video me in proxima tua epistola hoc quoque nomine perstringi, quod animadversiones tuas reliquerim intactas. Sed cum pleraeque sint ejus generis, cujus est haec, quam modo commemoravi, quid opus fuit laboriosa rescriptione? Quin et jam ante rogaveram, ut, si quid in illo scripto meo tibi displiceret, de eo coram potius inter nos ageremus, ubi intra horam excuti possunt, quibus per scripta examinandis dies non sufficeret. Nunc quoque idem circa hanc epistolam meam ut fiat peto, et quidem adhibitis utrimque amicis aliquot, [note: Modus ille, uti alias inter Socinianos colloquentes receptus, ita cum Zwickero confabulaturo necessarius videbatur, quod vehementia affectuum animi longius eum et ad scommata quaedam interdum abripi, et nimis in scriptione verbosum esse, animadverterat Ruarus.] qui judicium suum interponere possint, et nodum fortassis in scirpo quaerentes ad ingenii moderationem revocent. Deus vero pacis, qui magnum ovium pastorem in sanguine Foederis aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum, ex mortuis reduxit, compingat nos in omni opere bono ad praestandam illius voluntatem, efficiens in nobis, quod gratum sit in conspectu suo per Jesum Christum, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen. In Straszynio anno aerae vulgaris CICICCLIV. XI Augusti.
LXXIII. D. ZWICKER VS M. RVARO.
CLarissime D. R. Supersedere potuisses omni isto labore, quem in [note: 331] vestibulo statim responsoriae tuae de aulae appellatione, inque verborum Scapulae descriptione, insumpsisti. Nam quid hic agis aliud, quam ut te ipsum magis magisque coarguas? Ais quidem, te in prima et generali significatione Moravorum fratrum habitationes aulas dixisse. At nollem ego tamen in ejusmodi aulis tantum fuisse, quas tu innuis, id est, in locis apertis et vacuis, ante ipsas aedes expositis, qui a ventis perflentur. Nam quid commodi, nisi forte multum incommodi inde habuissem? Neque tu secundo dices, me in stabulo tantum fuisse, quae secunda aulae significatio est, quam ex Scapula laboriose descripsisti. Tertiam significationem tu ipsus iterum a te non esse usurpatam innuis. Annon ergo vel per te ipsum, mi Ruare, habitatio Moravorum fratrum aula commode appellari nequit? Quod et ego in literis, et satis, ut puto, modeste his monueram verbis: Mallem hic substitui villas aut oeconomias. Nam nullum, mihi crede, in Moravorum fratrum habitationibus reperi aulicum: nisi forte et tu quoque
page 271, image: ds0271in aula habites, (cum tamen unam tantum Straschinii aulam [note: Arcis Ivaniciae gentis nobilissimae, cui pagus ille parebat.] esse sciam) et hinc domesticos etiam tuos aulicos a me appellari velis: de quo tamen nihil adhuc constat. Vides ergo, mi Ruare, nec proprium tuum exemplum significationem illam ferre, quam urges, teque eo ipso tantum, dum mordicus tua defendere satagis, vitata Charybdi in Scyllam incidere. Repudiato itaque odioso et invidioso aulae [note: 332] nomine, habitationes fratrum Moravorum villas potius, aut, quae appellatio Germanicae voci Haushabe oder Haushaltung (prout ipsimet Moravi fratres habitationes suas nominant) magis adhuc respondet, oeconomias dicendas esse putavi. Tu, ut nodum in scirpo quaeras, propriam a me locutionem exigis: quasi vero figuratarum locutionum et similium quidem non satis sit in mundo. Sufficiat vero nunc unum Oeconomiae Marieburgensis exemplum, ad quam multas spectare habitationes optime nosti. Miror vero, te subinde tum in his, tum in prioribus tuis literis, non satis, quid a me dicatur, attendere et considerare, sed verba mea tanquam in eculeo torquere, iisque contra me abuti. Nam mox hic me scribere ais, vulgares fratres inter Moravos Senioribus formidabilem disciplinam [note: Quando de formidabili disciplina Moravorum fratrum heic aliquoties mentio injicitur, non solum hujus quoque Seniores habuisse rationem, inde patet, sed multa quoque Hutterianas hasce reliquias ex meliorum quondam fratrum Bobemorum institutis adoptasse, tanto credibilius redditur, quo luculentiora in Comeniana illa Halae anno 1702. recufa Historia Fratrum istorum vestigia, sedis in Moravia quoque fixae, reperiuntur.] subinde intentare. Ego vero tantum scripseram, me intuitum quoque esse Moravorum fratrum disciplinam ecclesiasticam, Senioribus quoque formidabilem, et subinde inflictam: per Moravos fratres totam eorum Ecclesiam, ex Senioribus et vulgaribus fratribus constantem, non vulgares fratres primario et tantum intelligens Vbi ergo haec, quae tu mihi imputas, habentur? Quasi vero disciplina ecclesiastica Seniori aut Senioribus nonnullis non ab aliis etiam Senioribus infligi possit, sed a vulgaribus tantum fratribus infligi debeat? Sed tu dissensum inde monstrare conabaris inter vulgares fratres et Seniores, qui jam totus evanescit et corruit. Nam nullus quoque est, aut in negocio [note: 333] etiam meo cum Senioribus et aliis unquam intercessit. Neque est, quod cramben tuam de brevitate temporis, quod inter fratres illos Moravos transegi, iterum apponas. Audisti enim eam temporis brevitatem arctissima illa familiaritate, quae mihi cum illis intercessit
page 272, image: ds0272et intercedit, satis esse pensatam. Ad id vero tu nil praeter tuas opiniones adfers. Labes in eorum nonnullis reperiri, disciplina et poenitentia eluendas, non negavi: hoc vero est, quod nego, graviores maculas in Ecclesia eorum, quemadmodum quidem in aliis Ecclesiis fit, foveri aut tolerari. Cui testimonio si quis contradicat, hunc ego aut credulum, aut invidum, aut incautum adhuc dixerim. Locutionem tuam de Satana in angelum lucis sese in Ecclesia nostra transfigurante, etiamsi jam emollire studeas a me monitus, non video tamen rem tibi satis succedere. Sed de eo judicent alii. Hinc, ne prorsus nostros infra Moravorum fratrum pietatem depresisse videare, jam ad id te accingis, ut paria etiam nonnullos ex illis cum his in pietate facere probes. Videamus igitur quid velis, aut quid etiam possis. Extollis nostros, quod non in ergasterio aliquo pietatem exerceant. Sed quam quaeso te? Et an propterea primae illius Ecclesiae Hierosolymitanae pietas minus habuit laudis, [note: Neutiquam minuendam esse Christianorum primorum laudem, hinc demonstrare voluit Ruarus, Zwickere, sed singulare aliquod Christianae Hierosolymis Ecclesiae id fuisse, et charitatis quidem ejusdem eximiae, specimen probaturus, ad hunc unum locum, ubi haec viguit obtinuitque consuetudo, respici jussit, atque recte ex eo particulari, quacunque demum de caussa, instituto, non omnes peraeque Christianos, prout Moravi illi existimabant, idem ut faciant, obstrictos esse, effecit.] quod tantum Hierosolymis, non vero ubicunque locorum exercita fuerit? Dicis communionem fratrum Moravorum nec praeceptam legi, nec, si unquam Hierosolymis [note: 334] viguit, diuturnam fuisse, alibi vero nunquam obtinuisse. Verum si thesauros in terra recondere prohibemur, si divitias nec quaerere nec asservare licet, sed bona nostra vendere pauperibusque erogare jubemur, [note: Hoc quidem concedi sibi vult petitque Zwickerus, sed vereor, ne Sociniani omnes id negent. Ipse certe de superfluis tantum ita sentit Ostorodus.] anlonge ita a communione [note: Nisi fallor, hac ex prioribus male deducta conclusione communionem, qua [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , aperte consundit Zwickerus. Hanc autem, non illam, propugnabant, aliisque injunctam volebant Moravi fratres.] tali aberimus? et annon eam tum ultro quaeremus et recipiemus? Quo de aut jam legisti epistolam G. W. [note: Obscutum quidem est, quis sub his elementis delitescat; Nisi tamen omnia me fallunt, Wolzogenius, ad quem etiam datae notabilis alicujus superstitisque MStae epistolae meminit Sandius, is est, quem sub initialibus litteris latere opinari liceat; sic tamen, ut propter generis dignitatem praenomine J. L. omisso Generosus dictus sit, perinde ut ipse Ruarus Eugenium eundem appellare consueverat. Ita conjectabam, antequam sequentem epistolam perlegeram; ea vero perlecta, non infelicem me in conjiciendo fuisse, observavi.] missam, aut legere adhuc poteris, solide, ut puto, hanc
page 273, image: ds0273pietatis partem tractantem. Caeterum, communionem Hierosolymis viguisse, in qua fidelibus omnia fuerint communia, non video, qua fronte negari aut in dubium vocari [note: Ipsa, Zwickere, primitiva ista communio in dubium non vocatur, sed qualis illa fuerit, et quae sit hujus vocabuli notio, illud est, de quo haud injuria disputatur. vid. epist. 7.] a quoquam possit. Si quoque martyrium Stephani post septimum demum annum a passione Christi coepit, (id quod Molinaeus in Novit. Papismi lib. 2. cap. 8. verisimile facit) sat durabile et firmum communio ista habuit initium. Cur vero demum haec communio in aliis quoque Ecclesiis non perinde obtinuerit, de eo missa ad G. W. epistola videri iterum poterit, quandoquidem ea id argumenti prolixe pertractavit. Me olim denonnullis huc spectantibus paulo aliter sensisse fateor: sed jam rectius edoctus, opiniones illas tuis similes missas libenter facio. Fidem in providentiam Dei non aeque insignem esse, cum quis centum pro se manus laborare novit, quam cum solus sibi relinquitur variis casibus obnoxius, utraque concedo manu. Sed jam applicare haec debuisses ad nostros, quos extollere coeperas, et monstrare, fuisse et esse nostratium [note: 335] nonnullos, qui spretis et calcatis divitiis, sibique soli relicti, tam insignem fidem in providentiam Dei necessitati nostrae prospecturi, professi fuerint, nec tamen tandem communionem aliquam amaverint aut expetierint. Monstra sodes vel unum primum. Nam te talem esse, experientia reclamat. Monstra proximum ut se ipsum et absque avaritia diligentem! (pergis enim illustriorem charitatem et liberalitatem etc. depressis fratribus Moravis monstrare) monstra vere et secundum Christum liberalem: monstra divitem vere temperantem et voluptatibus omnibus renunciantem: monstra de sententia Christi justum, monstra divitem in externis non luxuriantem et superbientem! etc. Non enim satis est dicere: Esse sane, qui laudatas has virtutes singuli exerceant. Eccur vero tales vel a me vel ab aliis tanto temporis intervallo, quo fratres cognoscimus, non sunt animadversi? [note: Non nostrum est, haec, qui caussam Sociniani coetus haudquaquam agimus, dijudicare Hoc tamen non possumus, quin breviter notemus, neque ipsos hujus sectae asseclas veritos esse palam, plus habuisse illam de sanctitate vitae, inter Socinianos spectatae valde et praestabilis, commendationem seu potius praedicationem, jactantiae, quam veritatis, asserere. Obloquitur equidem huic accusationi in epistola sequenti n. 74 Ruarus, sed erunt haud dubie, qui vera fortassis eum scripsisse existiment, Zwickerum autem verisimiliora.] Nimirum hoc ipsum est, mi Ruare, quod et nunc fassus es, in Ecclesia scilicet nostra Satanam sese nonnunquam in angelum lucis transfigurare, et ignaris, aut incautis, aut jam satis ditatis, sub aliqua
page 274, image: ds0274pietatis specie facile imponere. Caeterum per latus fratrum Moravorum et Apostolos ipsos in communione viventes non raro fodicas. Annon enim hi fidem in providentiam Dei immotam servarunt, etiamsi centum pro se manus laborare noverant? Annon charitas et liberalitas ipsorum sarta et tecta mansit, etiamsi nihil proprii habuerint, [note: 336] quod erogarent, postquam semel omnia reliquissent? An temperantia eorum propterea coactior fuit, quod non habuerint in potestate, quo cuticulam curarent? Ego vero cum Christo summae esse virtutis et perfectionis Christianae statuo, non fucatam liberalitatem exercere, et sibi interim quam maxime magnisque opibus prospicere, ut tuam tuorumque cuticulam cures; sed semel aut successive omnia sua vendere, eaque pauperibus erogare; hinc Christum sub perpetua paupertate, cum illis, qui itidem divitias omnes ejurarunt, sequi; non suum amplius, sed quod alterius est, quaerere; Ecclesiae sese subjicere; ultro temperantem fieri, et voluptatibus mundanis valedicere; justum esse inque externis modestum; et tandem crucem Christi fortiter suscipere, et sub ea ad mortem usque tolerantem esse. Id quod de multis Moravorum fratrum historiae, tum superioris seculi tum hujus, in Martyrologiis [note: Anabaptistarum videlicet, cujusmodi inprimis celebrantur, Hornanum, Harlemense et Bohemicum.] annotatae, imo recens quoque observatae, clarissime testantur. Quae contra paupertatem Christianam denuo objicis, ea in citata epistola D. W. missa jam habentur refutata. Haec ergo videnda erit, ne actum hic agam. Dissimilitudinem inter Moravos fratres et Christum inde ostendere vis, quod Christus miracula [note: Male haec pervertit Zwickerus, et a vera Ruari intentione in alium sensum rapit. Miracula enim ideo commemorata suere, ut demonstraretur, non omnia, quae Christus egerit, nos et posse imitari et debere, quia inter ea quaedam et miraculosae fuerint actiones, optimo Servatori propriae. Quod satis fuerat ad argumentum, ab imitatione Christi desumtum, certis limitibus temperandum, et ut prudenter eo ad vitae quoque externae genus v. g. in perpetua paupertate eligendum, utamur, ostendendum.] ediderit, et propterea ex aliena liberalitate vixerit. Quasi vero omnes fideles ex patratis miraculis vixerint, et non potius ex imposito sibi labore, eoque sive spirituali, sive manuario? Et falsum prorsus est, Moravos fratres non in alios quoque, quam in suos bona elargiri, [note: 337] [note: Conf. de hac in alios quoque, peregrinos praesertim, liberalitate testimonium supra laudatum Zeileri.] et in futurum quoque tempus multa recondere. Experientia enim et conscientia ipsorum longe aliud loquitur et testatur. De quo, quia prolixum esset scribere, forte coram. In reliquis, quae hic
page 275, image: ds0275subdis, tuam fere tantum pusillanimitatem prodis. An enim propterea Thomas, aut Apostolorum alius, Paulus item, Epaphroditus etc. fame periere, quod longis itineribus a sociis et Ecclesiis suis aliquando abfuerint? imo quod eorum nonnulli aliquando in itinere in morbos inciderint, et in carcerem conjecti sint? Hinc vide, ne vel ignorans adhuc, et nondum recte excussis Christi praeceptis, viam Domini et veritatis pervertere praesumas. Durum enim tandem erit contra stimulum calcitrare. Et putas, te solum cultum exercere rationalem, reliquos vero obbrutuisse ingeniique nihil habere? Quid vero, si prudentia tua sapientia sit mundi et carnis? qualem etiam Apostolus in Corinthiorum Ecclesia notabat? Vnde enim monstras, multos illos annos, in quos curam nostram extendere vetamur, interdum praesentis temporis rationem habere? Et quis tam perspicacis aut tam divini est ingenii, ut verbi causa his millenis dicere confidenter possit: Vos olim divitiis vestris et ipsimet et omnes vestri indigebitis? aliis vero millenis iterum dicere queat: Neque vos ipsimet neque vestri divitiisvestris unquam opus habituri estis? Cedo prophetam nostri temporis talem, et viceris, aut omnes seducentur. Neque huc quadrat [note: 338] exemplum tuum de agricola, de quo itidem incertum sit, utrum ad futuram proximi anni messem victurus sit, nec ne. Nam primo ponis illum non ad multos annos proventum suum servare, sed tantum ad unius anni spatium. Inquo (quemadmodum jam olim in annotationibus meis, ad Germanicum tuum scriptum tibi missis, nec tamen a te adhuc refutatis, monstravi) quaestionis cardo non consistit. Deinde vides, eum praesentis necessitatis habere respecrum. Quae duo necessario semper in hac quaestione sunt consideranda, et tuum exemplum de nostro oppido separant; quandoquidem agricolam ita considerare debuisses: Vtrum hic, si usque ad futuram proximi anni messem victurus esset, hornotino suo proventu minime opus habiturus esset? quemadmodum quidem alias constat, divitiarum possessorem, etiamsi ad multos annos vivat, divitiis suis omnibus, si cautus sit et maneat, aut raro, aut nunquam indigere. Neque melior multo tua est exceptio, ad explicationem Volkelii, Ostorodi, et Crellii, a te allata. Cardinem enim totius quaestionis nostrae minime ferit, sed extra oleas, ut ajunt, vagatur, tertium comparationis non tangens. Quis enim ignorat, Volkelium, Ostorodum, et Crellium communionem fratrum Moravorum non probare? Probant tamen illud principium et
page 276, image: ds0276fundamentum, [note: Probant, si quid judico, generale, neutiquam vero speciale principium, quod suae de necessatia bonorum communione opinioni, quam tamen et ipsi multis modis arctioribus quibusdam terminis cohibuerunt, substernebant.] quod et Moravi fratres urgent, et ex quo communio [note: 339] tandem ultro sequitur: quemadmodum in epistola saepius citata videre est. Neque, ut comparata in omnibus sint similia, opus est: cum alioquin comparata nulla adhiberi in disputatione possent. Quocirca recte tandem, ambagibus prolixioribus omissis, ad Volkelii, Ostorodi et Crellii explicationem accedis. Et Volkelium quidem dicis, praeceptum illud Christi Luc. XII. de venden dis bonis, postea mitigare. Verum vides tamen, illum mox iterum tria contra te quoque asserere: quorum primum est; quod omnes ut minimum superantium bonorum fructus in pauperum usus insumi velit; a qua sententia tamen adhuc longe abes: secundum est, quod longe futurum tempus (non quemadmodum tu sentis) prospici posse dubitet: et tertium, quod simpliciter neget, tempus illud longe futurum, esse curandum. Vt jam de eo non dicam, quam sine ulla adhibita certa ratione mitigationem suam proferat: cum tamen ejusmodi mitigatio, aut limitatio, quemadmodum simpliciter profertur simpliciter etiam tanquam fundamento carens sit rejicienda; imo cum textui et locis etiam parallelis contrarietur. Sed et Ostorodus expresse ait, in Institut. pag. 238. et 239. omnes eos, qui superantes suos reditus, non erogent ad promovendam Dei gloriam, pauperumque necessitatem, pro avaris omnino esse habendos: id quod tu non fateris. [note: Nec mirum. Multas enim Ostorodi in hujusmodi rebus hypotheses caeteris ejusdem coetus membris non probatas esse constat.] Deinde pag. 242. fatetur, inter multos millenos Christianos vix unum reperiri, qui, [note: 340] quod longe futurum tempus curet et prospiciat, avaritiae vitio non sit maculatus: quod tu iterum non fateris. Crellius tandem in Eth. Christ. futurum tempus per crastinum diem explicat, et avaritiam in eo ponit, si quis praesentibus, id est, ad praesentem necessitatem spectantibus, non sit contentus. In quocum Volkelio facit, tibique contradicit. Quae omnia, quid Autores hi, quemadmodum in prioribus literis dixeram, eo adferant, ut doceant, necessaria non ad multos annos casusque incertos extendi, sed avaritiae potius hanc extensionem imputari debere, ecquis est, qui non videat? Adeo, ut tandem immerito dicas et addas, omnia illa, quae ego citaveram ex Volkelio, Ostorodo et Crellio, pro te esse, et me meam sententiam frustra ex
page 277, image: ds0277illis Autoribus statuminasse. Contrarium est manifestum; etiamsi in speciem nonnulla alia loca pro te facere videantur. Neque est, quod tibi nimium blandiaris, putans, me non integra citatorum Autorum percurrisse loca, sed tantum periodos aliquas hinc inde decerpsisse, quae sententiae meae favere videantur. Vides enim jam me Volkelium imprimis et Ostorodum ita excussisse, ut non sit amplius, quod contra opponere ex illis possis Hinc ad caput totius rei tandem descendis, et quaeris, ubinam Christus paupertatem, qualem ipse sustinuerit, omnibus Christianis sine discrimine imitandam proposuerit? ita ut sine domo certa oberremus alienae liberalitatis indigi? Respondeo, te distinguere semper debere inter paupertatem ipsam et inter [note: 341] pauperum accidentia: Deinde (ut jam in prioribus meis literis monui) inter mendicitatem et spontaneam paupertatem; de qua mihi sermo est. Nam quousque haec non distinxeris, te tantum semper intricabis, non extricabis. Dico igitur, Christum per totum praedicationis suae tempus spontaneam paupertatem et docuisse et vita professum esse. Docuit, ubi thesauros recondi vetuit, et ubi vendere sua jussit, non adolescentem tantum divitem, sed omnes etiam suos discipulos, eaque pauperibus erogare, sibique hac ratione thesaurum in coelis comparare. Docuit quoque, ubi divitibus vae annunciat, pauperibus vero discipulis suis, quos propter susceptam paupertatem beatos praedicat, regnum coelorum addicit; imo ubi illos avaritiae insimulat, qui superflua et ad vitam non necessaria velint; et ubi cor nostrum [note: Vtinam verba haec diligentius excussisset Zwickerus: Non dubito enim, id si fecisset, totam rerum terrenarum possessionem, non in eo verti, utrum propria quaedam tibi sint, pauca an multa, dummodo divina gratia et legitimis modis sint concessa et acquisita, sed quo corde illa habeas iisdemque utaris, eum observaturum fuisse.] fore ibidem dicit, ubi thesaurus noster futurus sit. Docuit tandem, ubi discipulos suos sibimet terrenos thesauros colligere dedocet, inque Deo divites esse debere docet: ubi amicos sibi facere monet ex Mammona injusto, usque ad Mammonae defectum: et ubi, Mammonae pariter et Deo serviri non posse, monstrat, quandoquidem alteruter odio habeatur et contemnatur. Vita quoque ipsa Christus spontaneam professus est paupertatem. Nam et expresse pauper dicitur, et ipsemet fatetur, se non habere, (scilicet proprii quicquam) ubi caput reclinet. Vnde manifestum est, eum divitem non fuisse, neque [note: 342] thesauros terrenos recondidisse. Ex his omnibus jam sine dubio vides, quam Christus paupertatem suscipi a suis velit; [note: Quae Christi fuerit paupertas, sic satis dilucide docuit Zwickerus; at quemadmodum omnium eam esse debere ac prorsus eodem modo Servator velit, nondum video demonstratum. Et ipse quoque paullo post, quando vocationis peculiaris cujusque habendam esse rationem fatetur, singulare quid heic locum habuisse, perinde ut in Apostolis, necesse habuit confiteri.] talem nimirum,
page 278, image: ds0278quae omnes divitias, et reconditos thesauros, horumque desiderium [note: Neque de desiderio hic disquiritur, quod tamen non omne, si spectes, ut beneficentiae adminicula aliquis cupiat sibi praesto esse, malum est; sed de possessione cum bonorum communione commutanda.] excludit. Quae enim tu moves de Christi paupertate, qua scilicet sine domo certa oberraverit, alienae liberalitatis indigus, haec non paupertatem ipsam respiciunt, ac si nemo citra has conditiones pauper esse, aut dici possit, (fuere enim Hierosolymis multi propter Christi mandatum spontanei pauperes, qui tamen non statim sine domo certa oberrarunt, quemadmodum Christus:) sed pauperum tantum nonnullorum sunt accidentia; quae salva paupertate adesse vel abesse possunt, prout scilicet vocatio pauperum alia atque alia id requirit. Nimium vero hic tibi tribuis, mi Ruare, imo officis, dum Salvatorem nostrum alienae liberalitatis indigum vixisse ais. An enim liberalitatis fuit, Christo laboranti et desudanti alimentum et necessaria praebere, vicemque quasi rependere; et non potius juris? Num et tu ex liberalitate aliorum vivis? An ignoras, dignum esse operarium mercede sua? Et si quis aliis spiritualia seminant, non magnum esse, si iidem eorum carnalia messuerint? Vide igitur, ut hos in te ascendentes et intumescentes fluctus imposterum compescas, neque verbis tuis ita offendas. Sed nec putidam amplius dixeris velim spontaneae [note: 343] paupertatis affectationem, virtutumque saepenumero obstaculum: quandoquidem vides, Christum hanc paupertatem nobis singulariter imperasse et commendasse. Et vanum sane in eo adhuc effugium quaeris, ubi scribis te nondum videre potuisse, ubi nos Christus toties ad paupertatem hortetur, per se nempe intellectam. Mi Ruare, ubi Christus divitias et thesauros erogari in pauperes [note: Omnesne, an quod superest, nostram et nostrorum sustentationem excedit. Ita certe Paullus 2 Cor. VIII, 12. 13. 14 etc. ubi mentem sospitatoris dilucidius explicat.] vult, annon paupertatem vult per se intellectam? Ecquis enim praeter te hic aliud intelligeret aut sentiret? Vbi Christus misericordes, pacificos etc. beatos praedicat, an non misericordiam pacisque studium vult per se intellectum? Quid est sane, nodum inscirpo quaerere, si hoc non est? Hinc scilicet mox ipsemet id vides, quod modo te non videre posse dixeras. Addis enim Christum, ubi beatos praedicat pauperes, non tam ad
page 279, image: ds0279ipsam paupertatem respicere, (alioquin enim omnes pauperes beati essent) quam ad causam ejus, aut et modum ejus ferendae. Nam qui propter Dominum Jesum in paupertatem incidat, eamque moderate ferat, eum demum pro beato haberi posse. Vbi sane concedis Christum quodammodo etiam ad paupertatem respexisse, per se nempe intellectam. Porro vero unde constat, Christum ad causam potius paupertatis, et modum ejus ferendae, quam ad ipsam paupertatem respicere, dum pauperes praedicat beatos? Num Christus sententiam suam alicubi ita explicavit, ut id tam confidenter asserere audeas? Aut num Apostoli. aut alii etiam, domos et agros suos propter Christum [note: 344] relinquentes, non tam propter ipsam desertionem bonorum suorum, quam propter ejus causam, aut modum ejus ferendae, vitam aeternam haereditatis jure possidebunt? Apage haec inania et carnis blandimenta! Quicunque enim propter Christum ultro paupertatem suscipit, is non tantum moderate eam fert, sed et libenter et hilari animo: ut causam [note: Quam ergo ob rem Christus constanter hanc [gap: Greek word(s)] adjecit, nisi ejus rationem, et vel solius, habendam esse velit?] paupertatis aut modum ejus ferendae respicere opus non sit. Nisi forte tamen iterum hic mendicitatem pro paupertate sumis et supponis, adeoque te ipsum, ut supra praedixi, hac ratione confundis et intricas. Sed pergis, neque eo minus beatum esse ais, cui superfluum aliquid (clarius dixisses: cui thesaurus aliquis) suppetat. At quam vellem te haec non tantum dicere, sed et ex Evangelio probare! quandoquidem ego illud vae, divitibus denunciatum, [note: Non simpliciter, si eas possideant; sed quando abutuntur, fiduciaque in illis posita, non tam possident, quam, ut Seneca ait, ipsimet possidentur: quod additamentum Marc. X, 24 expresse legitur, explicationis gratia, appositum, Christique mentem planam perspicuamque reddit.] vehementer reformidem. Probas tandem, imo (quod nunquam a te exspectassem, nisi forte iterum hic ludis vocabulo paupertatis, adeoque vel te confundis vel me confundere conaris) posse etiam divitem paupere esse beatiorem, ex illis Christi verbis elicere vis, ubi dixerit: Beatius esse dare, quam accipere; quorum illud pauper ita praestare non possit, ut ad alios utilitas inde redeat. Quid audio? Ergone divites et ipso paupere Christo fuere beatiores? ut qui parum aut nihil dare potuerit ita, ut ad alios utilitas inde redierit? Egregie vero tu Christum iterum flagellas, mi Ruare, quem paulo ante etiam alienae liberalitatis indigum [note: 345] vixisse dicebas. Sed et Paulus, qui haec Christi verba pro se citabat, an dives erat, et non potius pauper? Annon igitur vides, posse et pauperes dare potius, quam accipere; et ita divitibus, qui accipere potius
page 280, image: ds0280volunt, quam dare, quod jubentur, beatiores esse esseque posse. Ex dictis patet, te ad quaestiones meas infirmiter admodum et impertinenter respondisse, illisque adhuc firmiter constrictum teneri: scilicet ubi quaerebatur primo, quomodo eum salva pietate tua improvidum aut temerarium [note: Quidni? Est enim [gap: Greek word(s)] DEVM tentans, et ipsum haec abdicantem variis periculis sine justa caussa exponens, atque hinc non solum ex mendicitate, uti Zwickerus loquitur, sed etiam paupertate voluntaria ab Agur Prov. XXX, 9. inter varias rerum humanarum vicissitudines ad peccandum viam tandem sternens.] nuncupare posses, qui tam sacrosanctam salutis viam (spontaneam scilicet paupertatem) sibi calcandam eligeret? Secundo, quomodo ejusmodi hominem in sanctissimo proposito suo sufflaminare illaesa conscientia tua queas, quem Christus viam illam insistere jussisset jubeatque? [note: Jubet Christus, si quid hujusmodi, permittente ita DEO, eveniat, fortiter sortem illam sustinere; sed ultro facultates legitime partas, citra vocationis specialis mandatum, cujusmodi Apostolis contigit, et tentandi gratia paucis aliis, abjicere omnes, nunquam, quod sciam, jussit.] Et tertio, unde rationes Evangelio consentaneas accepturus sis, quibus Christi imitatorem redarguere, adeoque contra Christum pugnare possis? Respondes enim ad primam quaestionem: Paupertatem multos in interitum praecipitasse, quod Agur in precatione sua expresserit; et hos, in paupertatem sine causa ruentes, te improvidos dicere posse. At quid haec paupertas [note: Generatim loquitur Agur, eumque paupertatis statum, qui divitiis opponitur, ob oculos habet.] cum spontanea propter Christum suscepta paupertate, de qua mihi sermo est, habet commune? praesertim cum et illa Aguris paupertas, mendicitas potius sit, quam paupertas Christi et Apostolorum? adeo ut denuo, [note: 346] cum non bene distinguas, hic erres. Ad secundam quaestionem dicis, me probare debere, Christum paupertatem universe jussisse. Sed quis credidisse, te hanc Christi senten tiam ex tot allatis et indicatis ejus dictis ac praeceptis clarissimis colligere non potuisse? Age ergo vel ex jam dictis et citatis eam clarius nunc conjice et collige. Ad tertiam quaestionem regeris: Deum paupertatem Christo voluisse esse propriam, quemadmodum jejunium XL dierum et noctium etc. posseque te adeo paupertatem Christi superstitiose affectantem monere, idemque ita dicere: aliam fuisse Christi, aliam officii nostri rationem; Deum tentandum non esse; neque exspectandam alienam liberalitatem, cum ipsi nobis possumus honesta ratione sufficere; laborari debere, ut aliquid etiam superflui habeatur, quod pauperibus erogetur: quandoquidem hae rationes ab Evangelii regula non abludant, sed
page 281, image: ds0281optime illi congruant. Verum, quantum hae tuae rationes ab Evangelii regula abludant et deflectant, ex iis nunc satis colligere poteris, quibus superius monstratum est, Christum per totum praedicationis suae tempus spontaneam paupertatem et docuisse et vita professum esse. Adeo ut male omnino et perperam imitatorem Christi [note: Mirum est, his tantopere inhaerere Zwickerum, quem, esse quaedam Christi facta, quae imitari Christianos promiscue omnes nec posse nec debere, fugere non poterat. Cur igitur haec, et non alia, ad imitationem exempla sanctissimi liberatoris sint nobis, et quidem omnibus, ut communia Christianorum officia proposita, illud, ut doceret solide, necesse fuerat.] moniturus, dicturusque eidem esses, aliam fuisse Christi, aliam officii nostri rationem. Deum vero paupertate propter Christum suscepta tentari, [note: 347] quis unquam praeter te dicat? Tibi ergo Ecclesia Hierosolymitana Deum tentasse videtur, ubi paupertatem illam suscepit? Quid putas? Ejusdem farinae et illud est, ubi diceres; non exspectandam esse alienam liberalitatem cum Christo: quod et jam ante perstrinxi, et hoc quoque nomine explodendum hic nunc est, quod paupertati Christianae nomen dantes alienam liberalitatem nunquam exspectent, sed officium suum rectius, quam omnes alii Christiani, faciant, sibique et aliis, quae necessaria sunt, honeste laborando prospiciant. Gravius vero illud adhuc est, ubi alienam liberalitatem non esse cum Christo exspectandam diceres, cum ipsi nobis possumus honesta ratione sufficere; honestam vitae rationem exspectationi liberalitatis alienae, qua vitae ratione Christum usum esse putas, opponens. Ecquid tandem, mi Ruare, de Christo sentis? inhonesta [note: Non inhonesta fuit, sed haud vulgaris tantum et prorsus singularis vivendi ratio atque miraculosis quodammodo analoga, eam ob caussam, ut officio ambulatorio tanto rectius defungi posset Christus, et terrena se non consectari, in regno suo, quod conditurus esset, sibique proprio h. e. spirituali, ostenderet, electa, ejusdemque rationes aliquo modo adumbrans. Qua etiam de caussa nec conjugium iniit; quod communionis illius bonorum patroni tamen non simpliciter improbant, nec, si auderent, Apostoli 1 Tim. IV, 1. seqq. censuram gravissimam effugere possent.] ipsum usum esse vitae ratione? ita ut ea alios dedeceat? En, quo te iniquarum divitiarum propugnatio et amor perducat? Et annon pauper Christus sibi quoque honesta ratione suffecit? annon laboravit, ut aliquid etiam haberet, [note: Consequens ergo est, non omni rerum proprietate sese abdicasse Christum, nec sine caussa eorum tantum, in quibus Caput reclinet, h. e. bonorum immobilium ac fundi alicujus proprii, mentionem fecisse arbitramur; a quibus vero cur abstinuerit, jam ante dictum est.] quod pauperibus erogaret? Id quod tu tandem Christi imitatoribus, ad ea jam ante satis paratis, tanquam nesciis, dicere velles? Vide autem,
page 282, image: ds0282mi Ruare, ut paria tantum cum Christo facias, et quod aliis dicturus praescripturusque esses, ipsemet vere praestes, nimirum ut id superflui, quod habes, pauperibus eroges. Turpe enim esse doctori nosti, cum [note: 348] culpa redarguit ipsum. Et hinc jam rationes tuas Evangelio minime congruere, quaestiones meas praeterea per te adhuc firmas stare, prudens animadvertis. Neque dubito, te tandem, consideratis omnibus, conditionem pacis interte et Moravos fratres ea lege obviis recepturum ulnis, ne doctrina imposterum de paupertate Christiana pervertatur, ne qiusquam ad eam aspirans sufflaminetur; etiamsi id adhuc prae te non feras, sed potius detrectes: praesertim cum tandem indignatione relicta te cum tuis paratum esse scribas, fratrum Moravorum et doctrinam et mores ferre. [note: At de ferendis hisce moribus non solum agebatur, sed de iisdem aliis obtrudendis: quo de casu quid sentiat Paullus, Gal. II, 5. perspicue docuit.] Id quod Deus ratum et firmum esse jubeat. Caeterum id mihi minus placet, quod, etsi causam nullam habueris, loca Rom. XVI, 17. 18. Act. XIX, 9. XIII, 8. 9. 10. 2 Thess. III, 6. 10. 14. aliorsum accipiendi et trahendi, quam quo nomine a me citata fuerant; nimirum ut ex iis tantum appareret, fratres Moravos non absque ratione a sacris vestris abstinendum esse credere, si de perfectionis Christianae veraeque beatitudinis via male loquamini, [note: Minus accurate de justa, quos errare putamus, censura, redditisque dissensus caussis, quem elenchum vocamus, si modestus sit et [gap: Greek word(s)] expers, uti decet, judicat, quisquis maledicentiam interpretatur. Novum ergo hoc specimen est Zwickeri ingenii dissensum, etiam moderatum, aequo animo haud ferentis.] eamque sequentes a vertere nitamini; quandoquidem Apostolus in allegatis locis idem et jusserit et fecerit, imo ejusmodi hominibus graviter indignatus fuerit: etiamsi recens quoque de injuria ipsis facta monitus sis, adhuc tamen dicere non verearis: Meum non erat divinare: et male ea nobis accommodata fuisse, non injuria quaestus sum: neque ullam negationis rationem afferas [note: 349] aut afferre etiam possis. Mi Ruare, si tam promtus es, ut hic scribis, ad corrigendum in moribus tuis aliorumque, quicquid doctrinae Christi non convenire convictus fueris, cur injuriam factam monstratamque non agnoscis? Imo cur locum Rom. XVI, 17. 18 tanquam per oblivionem in prioribus tuis literis a te praeteritum et neglectum, nove adhuc in injuriam fratrum Moravorum interpretaris, eisdemque maledicentiam et convitia, quae nulla sunt, imputas? Taceo aculeata tua, aut iracundi omnino hominis verba mihi dicta: Tu tanquam anus ad armillum, ita semper ad paupertatem tuam imaginariam redis. Taceo ironiam: Acute conjicis. Taceo duplicem linguam Moravis fratribus
page 283, image: ds0283a te, qui simplex videri vis, immerito tributam. Taceo novam et aeque manifestam injuriam, ubi jam secundo ais, te ab Moravis fratribus cum Simone Mago in eadem classe poni: cum tamen in meis verbis Simonis Magi nec vola nec vestigium reperiatur. Taceo denique gravissimam illam injuriam hommibus innocentissimis a te illatam, inque Apostolos ipsos, ceu ad quorum pedes venditorum agrorum aut domuum pretium primitus deponebatur, redundantem, dum Moravos fratres bonis alienis inhiare asseris. Quid enim convitiari est, si hoc non est? Sed exspecto correctionem et emendationem promissam, et pergo: Neminem nos occidere debere, imo satius esse occidi, quam occidere, injuriam pati, quam facere, eccur non dicam? siquidem illud [note: 350] lex Christi dicat et inculcet? Tu lenitati Christianae studendum esse censes, quoad ulla ratione detur illi locus: sed cum per eam nimias malitia vires sumit, aliquando etiam severitatem lenitati surrogandam esse putas, ita tamen, ut inviti ad eam pertrahamur, armatam quoque defensionem hac ratione excusans. Sed annon haec tua sententia cum illo Apostoli interdicto adversa fronte concurrit, ubi ait: Ne vincitor a malo, sed vince bono malum? Et quidni semper locus detur mandatae lenitati? Aut si severitatem aliquando lenitati surrogare non vereris, cur id in aliis damnas? Sin lenitatem semper adhiben vis, cur ad defensionem armatam remis velisque ipsemet contendis? Neque est, quod invitum te ad severitatem pertrahi dicas. Ita enim muliercula quaevis convitia sua et plagas aliis inflictas, excusare posset, imo excusat. Caeterum bella, pugnae, certamina, lites, superbia, avaritia etc. ea demum vitia illa sunt, propter quae abstineri a sacris vestris debere Moravi fratres censent, et ob quae tu spiritum lenitatis mihi optabas, ne scilicet quenquam facile condemnarem, pro quo Christus mortuus esset; non vero (ut tu jam, postquam de eo etiam, in quo aliquid sit Christi, ob ejusmodi vitia judicari posse et debere vides, pertendis) instituta quaedam humana, et afficti aliqui Sacrae scripturae sensus. Nam et ego in meis literis citata tantum vitia urseram, et tu in responsoriis tuis de iisdem quoque solis, non vero de institutis et sensibus nonnullis egeras. [note: 351] Neque etiam vitia illa a me vobis, ut falso iterum scribis, affricantur: sed adeo vera, clara, conspicua, manifesta, et notoria sunt, ut et extranei nobis eadem saepius objectent, et nostratium plurimi ea mecum deploraverint deplorentque, et tu denique ipsemet in prioribus tuis literis, vel suigula, dum excusasti, asserueris, vel passim vigere concesseris, vel tandem nimium invaluisse (quod de superbia expresse dicis)
page 284, image: ds0284ultro fassus sis, doluerisque. Porro, utrum dicta vitia, bella scilicet, pugnae, certamina, lites, superbia, avaritia etc e regno coelorum excludant necne, de eo consulendus est Apostolus, qui in locis Gal. V, 20. 21. 1 Cor. VI, 10. et Eph. V, 5. affirmativam tuetur. Et de hac probatione ego tecum nunc dicere possem; Hic Rhodus, hic salta. Sed pergo. Sub calcem epistolae meae nuperioris dixeram me saepe mirari, qui fiat, quod Christiani, dum momentur aut reprehenduntur, haec Christi verba: Ne judicate etc. adeo ament, simpliciter recipiant, et urgeant; alia vero ejusdem Christi verba et praecepta, verbi gratia; Ne thesauros recondite in terra; Vendite, quae habetis etc. non ita ament, simpliciter recipiant, aut urgeant: cum tamen ex illa parte manifesta quoque sint judicandi mandata; ex hac vero parte thesauros recondendi aut servandi nulla prorsus praecepta exstent. Ad haec tu putare te ais, memorata Christi praecepta non esse simpliciter accipienda; et [note: 352] addis: Dictum Christi de vendendis facultatibus dandaque eleemosyna, quomodo limitandum sit, ex Volkelio superius patuit, idque ipse in Germanico meo scripto, quod olim tibi exhibui, satis docui. Sed si putare hic sufficit, mi Ruare, puto ego te valde in literis tuis errare. Nam et in eo erras, dum me ad Volkelium remittis, qui tamen nullam certam aut veram limitationis suae rationem attulit, sed sententiam suam tantum dixit. Erras quoque, dum scriptum tuum Germanicum mihi olim exhibitum hic appellas. Quam infirmiter enim limitationes tuas ibidem prolatas asserueris, testabuntur annotationes meae, responsi loco ad scriptum illud tuum tibi datae: quas, si causae tuae recte consulere voluisses, hic allegare, et cum a te refutatae nondum sint, tefutare simul debuisses. Erras denuo, et novum incautae tuae lectionis mox specimen edis, dum me in animadversionibus meis regessisse dicis, cautionem tuam (ne scilicet quis thesauris cor apponat) frustra addi, cum ea sit [gap: Greek word(s)] . [note: Impossibilis.] Nam ubi, quaeso, in animadversionibus meis de impossibilitate cautionis istius vel verborum? Hoc dixi, quemadmodum adhuc dico, me non credere posse, homines V. Test. divitiis suis non aliqua ratione cor apposuisse, quandoquidem divitiae et opes obedientiae et pietatis eorum praemium et merces fuerint. [note: Fallitur huc provocando Zwickerus. Non enim statim, qui praemium aliquod recipit, idem quoque tanquam finem praesertim primarium spectat, multoque minus cor ad illud apponit; quod fit, si quis rebus hujusmodi confidat, felicemque earum possessione existimet, ex absentia vero inselicem, ita ut tristitia etiam propter ea corripiatur animoque angatur. Male ergo hac ratione pro paupertate illa ultronea propugnatur.] Et etiamsi dixissem
page 285, image: ds0285quoque (quod tamen non dixi) V. T. homines thesauris suis corprorsus apposuisse et addixisse, nesic quidem cautionem illam impossibilem [note: 353] statim proclamassem: quandoquidem aliud sit, factum, aliquod esserereo aliud vero, impossibile esse dicere, ut aliter fiat. Sub ipsum epistolae tuae finem hoc te adhuc male habet, quod in proximis meis literis dixerim, te animadversiones illas meas reliquisse intactas; et addis: Cum pleraeque sint ejus generis, cujus est haec, quam modo commemoravi, quid opus fuit laboriosa rescriptione? At quid? si ego itidem nunc, postquam monstravi te male, ut alias, animadversionem illam meam, quam modo commemorasti, inspexisse et allegasse, teque non animadversionem meam aliquam, sed umbram tuam hic refutasse, paucis immutatis dicerem; cum pleraeque refutationes tuae sint ejus generis, cujus est haec, quam modo monstravi, quid opus fuit laboriosa rescriptione? Vtri nostrum fides haberetur? Quid? si adhuc dicerem; cum pleraeque refutationes tuae sint ejus generis, cujus est haec, quam modo monstravi, scilicet minus attemperatae, et quodammodo injuriosae, quid opus fuit hactenus orali fugitivaque et sine arbitris instituta refutatione, quam hic mox te postulasse innuis? Sed mitto haec, et siquidem animus tibi est, uti scribis, coram potius, quam scriptis, adhibitis tamen utrinque arbitris, et sive de hac epistola, sive de aliis scriptis, mecum agere, [note: Incertum est, utrum hoc unquam secutum habitumque sit colloquium. Nec diu amplius in patria moratum Zwickerum, sed in Belgium digressum esse, sunt, quae suadeant circumstantiae: inprimis vero cum Comenio ...ic [reading uncertain: print blotted] , non multo post, inchoatae et diu continuatae in annum usque 1667. lites.] age, habes me tibi obsequentem, et in aequioribus quibuscunque minime repugnantem. Faxit vero Deus pacis, ut idem loquamur omnes, et non sint inter nos dissidia, sed simus impacti [note: 354] eadem mente et eadem sententia, per nomen Domini nostri Jesu Christi, cui sit honor et gloria. Amen! Gedani [note: Quo ex Hungarica illa excursione redierat nuperrime, paullo post anno nimirum 1656. denuo (postquam jam anno 1643. exilium ei imperatum fuerat,) exterminandus.] XX Aug. CICICCLIV.
LXXIV. M. RVARVS D. ZWICKERO.
CLarissime D. Z. Ego vero fateor, utrumque nostrum supersedere potuisse, et te reprehensione sermonis mei, et me operosa illius defensione; nec enim fortunae Graeciae in eo sitae sunt, quo nomine appellandae sint fratrum Moravorum istae [note: Cohabitationes, seu plures domus eodem loco conjunctae.] [gap: Greek word(s)] . [note: Missis dicteriis paullo acerbioribus, quibus se litteratorem doctiorem fuisse demonstravit Ruarus, quam Zwickerus, qui popularem fere tantum vocabuli aulae notionem urgebat, non aliam commodiorem, quam Graecam hanc [gap: Greek word(s)] vocem excogitari potuisse arbitror. Sic enim plerique, que fratrum horum narrant describuntque vitae genus, eos vixisse, laboribusque suis ruri et ad oppida vacasse, ajunt, ut communi opera et junctim, velut in contuberniis et coenobiis, demandatis sibi officiis incumberent, mercedemque promeritam ad communes quasdam aedes, ubi asservarentur facultates totius societatis, atque per Seniores dispensarentur, deferrent, inque alios accessotios usus hospitum adventitiorum ab iisdem fideliter impenderentur. Caerera [gap: Greek word(s)] sunt, ejusmodi tamen, ut Zwickeri quis genius fuerit, ambitiosus videlicet, ex cholera abundantiori fervidus, et carpendis aliis potius, quam modesto de dissentientibus sensui intentus, vel hinc luculenter patefactum sit.] Existimo tamen
page 286, image: ds0286etiamnum, non male dici posse aulas, generali illa acceptione, quam Scapula primo loco ponit. Sed tu metuere videris, ne in istis aulis compluaris, utpote in locis apertis, et injuriae aeris expositis: at ego nihilo plus ejus in Latinorum Graecorumque aulis metuo, quam in illis Germanorum Bruderhofe, licet et Germanis Hof locum patulum significet; nam salya res est, quod aulae istae dicantur esse ante aedes, sub quarum tectum subite licebit, postquam in aula satis obambulavero. Sed tu, ut facetus videaris, nullum te reperisse scribis, aulicum in Moravorum fratrum habitationibus, adeoque metuere videris, ne et domesticos meos aulicos vocem. Sed haud videris attendisse, cum vox primitiva diversas habet significationes, derivata interdum ab una [note: 355] significatione deduci, quae non possit omnibus aliis accommodari: quod vel in hac ipsa aulae voce observare licet. Derivatur enim ab ea et [gap: Greek word(s)] , id est, villicus: an et hunc in aulam iriseres, cum principis domus per eam denotatur? Sed tu mavis istas [gap: Greek word(s)] vel villas vel oeconomias appellare. De villa, ut video, nullum tibi succurrit exemplum simile: at pro oeconomiae significatione allegas vulgarem Polonorum sermonem, qui totum aliquod territorium, cui Regius oeconomus [note: Nomine Regis ea praedia, quae Regis aulae sustentandae destinata sunt, administrans, acceptorumque et expensorum redituum rationem reddens; cujusmodi inprimis Oeconomia et Oeconomus Marieburgenses viciniores Ruaro clarent.] praeest, oeconomiam vocant. Atne dicam, exemplum hoc non usquequaque huc quadrare; quid facit vulgaris Polonorum consuetudo ad dandam mihi Latinitatis legem? Eodem jure et Starostas et Capitaneos me dicere juberes, quos possum Latinius Praefectos aut Praesides. Sed piget inutilis [gap: Greek word(s)] . [note: Verborum aut de verbis pugnae, rixae.] Paratragoedias deinde, cum verba me tua quereris velut in equuleo torquere: nempe quia, cum tu dixisses Moravorum fratrum disciplinam ecclesiasticam Senioribus quoque formidabilem, iisque subinde infligi, inde concluseram,
page 287, image: ds0287vulgares fratres a Senioribus nonnunquam dissentire, quandoquidem et his illi nonnunquam obloquantur. Tu vero contra asseris, per Moravos fratres te totam illorum Ecclesiam intelligere, in qua Seniores insurgere possint disciplinae severitate. Sed quaero, an exclusis ab accusandi libertate vulgaribus fratribus? si his exclusis, oportet magnam inter illos vigere servitutem, cum hiscere vulgaribus fratribus [note: 356] non liceat, etiamsi Seniores ita se gerant, ut reprehendi alioquin mereantur. At si et his libertas permittitur disciplinae aciem in Seniores stringendi, apparet horum sensum ab illorum factis nonnunquam discrepare. Videris innuere, facere quidem id vulgares fratres, sed non primario, neque solos. Patet ergo suum aliquod judicium illis relinqui etiam contra Seniores aliquos. Sed quid, si omnes Seniores in aliquid minus rectum conspirent? an tunc captivus erit in illorum obsequium vulgarium intellectus? Dicesne prius illud usu inter ipsos non venire? ita ergo novos ex illis Papas mihi fabricabis, qui errare nequeant. [note: Abrupta est oratio, et nili me omnia fallunt, concludere, his adductis, Ruarus voluit; neque communionem illam tantopere depraedicatam totque elogiis concelebratam, ut quae optimam Ecclesiae regendae vitaeque agendae perfectionem, uri jactaverat Zwickerus, sistat, eamque ut adoptent Ecclesiae aliae, per se jubeat, aut crete invitatos omnes ad eam alios pertrahat, tanti esse, ut ad imitationem quenquam imprudenter rapiat. Immo parum abesse, quin majora hinc novorum vitiorum pericula, praesertim in coetibus numerosioribus, metuenda sint, haud obscure docetur.] Cramben tu vocas repositam, objectionem de tempore breviore, quam ut intra illud fratrum Moravorum mores penitus explorare potueris. At hanc ego objectionem non simpliciter repetiveram, sed addita ratione, ad quam non videbam solide quicquam a te responsum. Nam quod tu arctam tuam cum Senioribus familiaritatem tanquam aliam cramben meae opponis, haec non tollit rationem meam, qua dixeram in Ecclesiis, quae disciplina aliqua continentur, occultari solere vitia, praesertim coram advenis novitiis, qui detegendis illis inhiant. [note: Adde: et quibus vitae instituta hujusmodi tanquam persectissima, ut imitentur illa latiusque propagent, commendanda sint.] Sed annon sufficere tibi poterat, quod tuo te patiebar frui sensu? an vis me cogere, ut credam felicibus nontrimestres tantum, ut est in proverbio, sed et trium hebdomadarum nasci liberos? Labes in nonnullis Moravorum fratrum reperiri disciplina [note: 357] et poenitentia eluendas, ipsemet jam agnoscis. At quid aliud ego dixeram? Nam quod tu graviores maculas in eorum Ecclesia foveri aut tolerari negas; quid illud contra me, aut eos, quorum ego fidem secutus
page 288, image: ds0288eram? cum id ego non dixerim, immo cum etiam concesserim, has maculas et pauciores et minus insignes esse, quam in aliis Ecclesiis reperiantur. Locutionem meam de Satana in angelum se lucis transformante non emollivi, neque ut eam emollirem monitore te erat opus: sed cum tu eam omissione particulae nonnunquam exasperasses, additamentum illud non immerito detrivi. Dixeram pietatem nonnullorum ex nostris cum pietare Moravorum fratrum paria facere, illamque eo plus habere laudis, quod non ergasterio alicrui. inclusa, sed ubivis locorum liberrime exerceatur. Tu contra quaeris, quaenam sit illa pietas? quasi ita fueris hospes inter nos, ut eam in nemine nostrum deprehenderis: nempe quoniam eam tu metiris ex novello tuo sensu Moravorum fratrum imaginationi conformi. Quaeris deinde, an primae illius Hierosolymitanae Ecclesiae pietas eo minus habuerit laudis, quod Hierosolymis tantum, non vero ubicunque locorum exercita fuerit? Vbi miror, te amplissimam Hierosolymorum urbem, et cum per se, tum ob confluxum ex omnibus regionibus Judaeorum atque Gentium populosissitnam, cum ergasterio [note: Denuo hinc elucet, communibus officinis Sociatos et conjunctim eos laboribus insudasse, de quibus hic disceptatur, fratres Moravos.] aliquo conferre; quasi non major inilla, quam in hoc sit peccandi occasio aut licentia, [note: 358] ac proinde nec major a peccato sibi temperantis virtus. Qui Hierosolymis vivebant fratres et illiciis voluptatum tentari poterant, et exemplis ad eas invitabantur, nonnunquam etiam minis a pietate retrahebantur. At qui ergasteria incolunt fratrum Moravorum, iis saepe et materia deest, in qua peccertt, et occasiones peccandi praeciduntur, nec otium, quod est multorum malorum mater, permittitur; oculis quoque circumstantium a peccando prohibentur, quin et minis retinentur, ne praesidiis vitae, quibus in ea societate fruuntur, excidant. Quod si ergo eadem nihilominus fuerit illorum, quae horum est abstinentia, non dubium tamen est, quin minor his, quam illis laus debeatur. Commuhionem, qualis inter Moravos fratres obtinet, uspiam praeceptam, aut si Hierosoly mis aliquando obtinuisse, etiamnum diuturnam fuisse, alibi vero locorum unquam obtinuisse, etiamnum nego. [note: Idque rectissime. Nec vola enim, nec vestigium de eo post excidium Hierosolymae oecurrit, neque etiam a quoquam illa, ut vulgo accipi solet, et describi, Patrum Ecclesiae antiquorum cuiquam commendata, multo minus imperata est. Luciani enim in de Morte Peregrini libro mendacia, alias satis jam patefacta, quis credat aut curet? Immo nec desunt, qui imprudentius eam exercitam a quibusdam, et longius exporrectam, caeteris Ecclesiis deinde onus sustentandi per eleemosynas collectas imposuisse existiment. Quo inter Schomerus noster jam nobis in memoriam venit, qui male eam cessisse, illis ad Rom. XV. ait. Certe, vix aliis, quam huic Ecclesiae in Judaea hac in parte laboranti et egenti succurrendum fuisse legitur. Quidsi et primain illam extraordinariam communionem ac liberalitarem ordinariae semper duraturae, quae communio charitatis recte dicitur, typum, qui praestito hoc officio cesset dixeris fuisse? Per ipsam profecto Spir. Sancti spectabilem effusionem, nominatim vero etiam donum linguarum, pari modo, tanquam per insigne aliquod et miraculosum beneficium, adumbratam esse contiauam, ordinariam vero deinceps, Spir. S. tam ministrantium, quam sanctificantium donorum dispensationem et verbi divini in omnibus linguis praedicationem, ad finem usque mundi duraturam, nemo, credo, est, qui dubitet.] Sed quaeris, si bona nostra vendere et pauperibus erogare
page 289, image: ds0289jubeamur, quam longe a tali communione abfuturi simus? Respondeo, posito eo, quod id jubeamur universe facere, prout tu censes. tantum nos inde abfore, quantum interest inter eum, qui nihil habeat, et intereum, qui non modo sua, sed et aliorum bona juxta cum aliis possideat. Quam solide istam, quam tu vocas, pietatis partem probaveris in epistola ad Wolzogenium, ex responsione fortasis illius patebit, si discutere illam dignabitur. [note: Non discussit, quod equidem sciam, publico aliquo scripto, cujusmodi nec Sandius memorat, neque in Operibus Wolzogenii extat. Ad rem ipsam vero quod attinet, quantum ex Commentar. ad Matth. XIX, 21. colligitur, non tantum communionem bonorum non suasit, sed etiam inter alia laudabilia monita, si opes in talium hominum manus incidant, qui iis recte et secundum voluntatem DEI uti norint, hujusmodi hominibus suadendum potius esse, ne divitias suas ac facultates protinus erogent, sed retineant, ut semper materiam et occasionem habeant, opera charitatis exercendi, et sibi ipsis thesauros coelestes amplificandi, prudenter scripsit.] Ego id ex epistola tua memini, [note: 359] (nam non nisi semel eam legi) te paupertatem, quam tantopere praeceptam contendis, tandem periculosam fateri, eoque communio nem bonorum magis suadere, atque ita prudentiae tuae scitum praecepto, quod putas, Christi praeferre. Communionem bonorum Hierosoly mis inter primos Christianos viguisse, nunquam negavi. At ea non fuerat ad legem Moravorum fratrum cum opinione necessitatis, et sublata prorsus privata bonorum possessione: quorum prius patet ex sermone Petri ad Ananiam Act. V, 4. Nonne manens, puta possessio, tibi manebat, et vendita in tua erat potestate? posterius cum ex aliis, tum exillis Lucae verbis Act. IV, 32. Neque quisquam aliquid eorum, quae habebat, suum esse dicebat. Ex quibus liquet, habuisse quidem eos sua, sed usum eorum aliis fecisse communem. Quod si ergo ne coepit quidem Hierosolymis communio ista Moravica, [note: Necessaria scilicet ad vitae Christiane perfectionem omnibus et omni proprietate facultatum singulos privans.] quomodo dices, diu eam obtinuisse? Neque vero longa fuisset aetas, etiamsi
page 290, image: ds0290vel ad Stephani Martyrium, [note: Hunc terminum plerique ei statuunt, non alio argumento innixi, quam, quod post id tempus nulla ejus consuetudinis mentio occurrat. Cui tamen opinioni utrum conveniat, quod Act. XII, 12. de congregatione ei, quae cap II, 44. describitur, simillima, velim judicent alii.] ut tu pertendis, durasset. Hoc quidem apparet, quo tempore Paulus Epistolam ad Romanos exaravit, non omnes Hierosolymis fratres aeque pauperes ac divites fuisse, cum dicat Apostolus Rom. XV, 26. Libitum fuisse Macedoniae et Achaiae, collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, (prout ex Graeco vetus interpres recte vertit) id est, in pauperes, qui erantinter sanctos sive Christianos. Perstringit quidem hanc versionem Erasmus, tanquam [note: 360] nimis fidam, et quae schema quoque et idioma Graeci sermonis expresserit: quasi vero vel optimis Latinitatis auctoribus insuetum sit, partitionem adjecto genitivo plurali exprimere, qui praefixis praepositionibus inter, e, ex vel de, exponatur: prout exempli gratia, quod est apud Plinium, nigrae lanarum, [note: Quam formulam alia non dissimili: Rotunda ovorum illustrat Grotius et auget. Vtut sit in latina lingua res comparata, in Hebraico sane idiomate ea loquendi forma receptissima est, ita tamen ut Superlativum simul exprimat; cujusmodi exempla Ps. XXII, 13. Es. XXIII, 8. 2 Chron. XXI, 17. Jud. V, 29. Dan IV, 14. Prov. XXX, 3. etc. occurrunt. Ac proinde, pro pauperrimis et summa angustia aut egestate inter caeteros pressis collectam institutam stipemque distribuendam esse, Paullus affirmat. De reliquo modum hunc loquendi positumque vocabulorum recte Seb. Schmidius quoque post vulgatam, itemque Belgica versio et aliae, recentiores potissimum, expressere.] pro nigrae inter lanas dicuntur. At praestat interpretem, praesertim Sacrarum literarum, verba auctoris religiose exprimere, quam dum Latinitati nimium studet, sensum eorum pervertere aut obscurare: quod Erasmus, et qui illum sequuntur, fecerunt, vertendo hic pauperes sanctos: quae versio significat quidem, non aliis pauperibus, quam qui sint Hierosolymis sancti, beneficium destinari, at non perinde notat, fuisse alios ibidem sanctos, qui non essent pauperes, quod ex Graecis verbis manifeste satis colligitur. Cur communio bonorum in aliis Ecclesiis non perinde ac in Hierosolymitana obtinuerit, ejus tu quidem caussam in epistola ad Wolzogenium proponis, sed quam optarim te nunquam in papyrum effudisse. Scribis enim, si bene recordor, Paulum non ausum Ecclesiis, quas alibi locorum passim fundabat, culmen hoc perfectionis imponere, adeoque non integre doctrinam D. Jesu ad salutem necessariam illis tradidisse: quod miror in mentem tibi venire potuisse, cum ipsemet Mileti coram presbyteris Ecclesiae Ephesinae testatus sit Act. XX, 27. se non subterfugisse, quo minus omne Dei consilium, puta ad salutem
page 291, image: ds0291[note: 361] eorum pertinens, illis annunciaverit. [note: Necesseriam enim esse communionem hanc ad Christianam perfectionem existimabant Moravi illi, eaque de caussa aliarum Ecclesiarum, nili pari ab iisdem modo reciperetur, fugiebant et aversabantur: quibus Zwickerus pollicem presserat.] An vero non terret te anathema illud, quod in primo ad Galatas capite in eos, qui aliud praeter id, quod ipse Galatis Evangelium praedicaverat, praedicent, bis velut fulmen aliquod stringit? Interim accipio, quod das, communionem bonorum inalus Ecclesiis praeter Hierosoly mitanam non viguisse, nec ab Apostolo Paulo iis, quos ipse instituit, injunctum fuisse: quod idem, ut opinor, et de aliis, quas reliqui Apostoli, aut illorum in opere Domini consortes, extra Judaeam passim instituerunt, concedes: nullum certe, quod sciam, ejusmodi communionis, cujusmodi est, quam tu requiris, vestigium in illis occurrit. [note: Permulta vero proprietatis testimonia et ex propriis datae dandaeque, largiter etiam, stipis seu eleemosynae praecepta: qua communione satis superque se perfectionis in Christo ex charitate participes esse, ut hodieque ostendere censentur, ita olim demonstrasse censebantur, Ecclesiae praesertim Achajae et Macedoniae cives: uti ex epist. ad Rom. et Corinth. utraque constat.] Vtinam vero, mi Zwickere, nostra pietas illum modo assequatur vivendi gradum, quem Apostoli Ecclesiis extra Judaeam praescripserunt! nec enim dubito, quin ad salutem in coelis obtinendam abunde nobis ea sussiciat. Sententiam te in eo, quod tibi tribueram, mutasse, invitus intelligo, quoniam existimo id factum in deterius: nec enim [gap: Greek word(s)] [note: Posteriores cogitationes.] semper [gap: Greek word(s)] [note: Sapientiores.] Et tamen statim ecce concedis, fidem in providentiam Dei non aeque insignem esse, cum quis centum pro se manus laborare novit, quam cum solus sibi relinquitur variis casibus obnoxius. Atqui hoc primum erat exemplum, quo probare nitebar, insignes aliquot virtutes in Moravorum fratrum communione vix habere locum, cum in ea vel trecentae [note: Non puto esse, numerum certum pro incerto h. l. positum, sed quia nonnunquam additur, quantus fuerit t. t. horum hominum in Hungaria hospitantium numerus, utcunque definitus et per explorationes distinctius cognitum inde colligo fuisse.] non nunquam manus indigentiae uniuscujusque [note: 362] solandae ex lege conventus sint obstrictae, quibus inniti fiducia cujusque potest. Illud ergo cum mihi concedas, hactenus te non modo mihi, sed et tibi ipsi, qualis quidem olim fueras, consentientem habeo. Sed jubes me dictum illud nostris applicare fratribus, et vel unum monstrare, qui spretis et calcatis divitiis, sibique soli relictus, fidem in providentiam Dei necessitati nostrae prospecturi professus
page 292, image: ds0292fuerit, nec tandem tamen communionem aliquam bonorum expetierit. At non illud hoc loco quaerebatur, quid fratres nostri faciant; sed an Moravi fratres in signem aliquam fidem in Deum indigentiae illorum succursurum praestare possint, cum in sua sibi societate nihil defuturum sciant. Hanc virtutem cum illis asserere debuisses, tu contra objicis, in fratribus eam nostris desiderari; perinde ut pueri solent, qui de delicto aliquo accusati, accusatorem suum illius quoque, aut similis reum criminantur; quasi fatis defensa foret innocentia mea, cum alterum arguero nocentem. Sed deinde quomodo negare audes, fratres nostros fidem in providentiam Dei profiteri, [note: Tricas mihi heic nectere videtur Ruarus, cum sit manifestum, Zwickerum, quando Socinianos his verbis superiori epistola accusaverat, non de professione, ore duntaxat facta, sed reapse demonstrata locutum fuisse. Id quod ipse p. p. ubi ad fidem rem omnem revocat, seu fiduciam revera in DEI providentia a paucis positam, non obscure agnoscit.] cum vix ullum ego noverim Christianum, qui illam negare audeat? Voluisti fortassis non prosessionis, sed ipsius nobis fidei defectum objicere. At vidisti tamen, ne illud quidem ullo te nobis colore tribuere posse, nisi addita, quam interseris, conditione de spretis ac calcatis divitiis: de cujus necessitate lis adhucest inter nos ambigua. [note: 363] Quid enim? an patri omnium Deo fidentium Abrahamo [note: Ex V. T. minus saepe prudenter argumenta contra Anabaptistas, eorumque patronos, petuntur; quoniam ad puerilem ejus aevi fidelium statum haec pertinere illi respondent, et Christianam perfectionem consectandam nobis esse, adultiores ut simus viri in Christo, urgent. Quod proinde mallem etiam Ruarum considerasse, qui persectiorem insuper legem, ex mente Magistrisui, huic oeconomiae N. T. ipse tribuit. Rectius ad divites Novi Testamenti provocari in talibus, vel propter ambages vitandas, mihi semper visum est; Vbi saepius commemorantur divites, neque in commune tamen simpliciter divitias suas conferre jubentur, sed servato sibi dominio elargiri liberaliter de suis in aliorum usum atque hoc modo [gap: Greek word(s)] v. g. 1 Tim. VI, 17, etc. edocentur.] fidei quoque in Deum laudem abrogabis, quam Sacrae illi litterae tribuunt, quoniam divitias Dei benignitate sibi concessas non abjecit? Quid etiam, si quis divitias quidem non spernat, pedibusque non calcet, at iis tamen careat, (quales multi sunt in Ecclesia nostra) an ille sese contra defectum rerum necessariarum fulcire non poterit spe auxilii divini? immo quis magis id poterit quam tales, quales per Dei gratiam passim est videre, non in nostra tantum, sed et in aliis Ecclesiis: ut mirum sit, te illos non videre, quos omnes vident. At quid illud est, quod subdis, eos ex nostris, qui in Dei providentiam fiduciam suam posuerint, tandem communionem aliquam adamavisse. Credo,
page 293, image: ds0293cavere te tibi voluisse, ne et tibi fiduciam in Deum, quamdiu numero nostro aggregatus fuisti, [note: Ergo jam tanc non amplius pro membro coetus Sociniani Zwickerum habuit Ruarus: quare nec ipse videri ex eo tempore deinceps voluit, sed omnium partium et indifferentis seu eclecticae religionis hominem sese agere, scriptis etiam professus est, jam ante commemoraris. Cujus de caetero mentem nemo compendiosius descripsit, quam qui breviter fata ejus in Lex Hist. Germ. ed. Basil. ad lit. Z. complexus est: licet distincte, ut ex his epistolis addiscere potuisset, communionis bonorum vehementissimae propugnatae, quod inprimis tamen addi debuisset, haud meminerit.] ademisse videaris, cum et ipse tandem communitati Moravorum fratrum te inserueris. Sed hoc ipso non auges opinionem de tua in Deum fiducia, sed minuis potius: nam eo ipso minus credi potest fiduciae te Dei innixum vivere, cum praesidi um indigen tiae tibi paraveris in communitate eorum, quorum manus tibi alendo ex lege conventus semper intentas esse nosti. Involas deinde in me divinae providentiae fiduciam mihi adimendo, eodem, ut opinor, sensu, quo et aliis; quod mediocres facultates, quae non improbo quaestu, sed praeter votum meum haereditate propinquorum, [note: 364] quos maluissem certe vivere, bonisque suis ipsos frui, obvenerunt, ad lubitum tuum non abjiciam. Interim pro nihilo tibi est, quod vides mihi esse uxorem et liberorum amplum numerum, [note: Numerosae familiae in epistola quoque postrema, quam Cent. IIdae subjiciemus, mentionem facit: quam conferre cum his litteris juvabit. Definite autem de liberis istis nihil, si ab his epistolarum editoribus discedas, hucdum innotuit. Quae filia fuerit h. t. nubilis et cuinam elocata sub id tempus, ex eadem epistola elucebit.] et nonnullos quidem parvulos, omnes ad victum sibi parandum ineptos; quibus si senex [note: Annum agens circiter LXV. sic enim ex eadem illa Fasc. II. extrema epistola, Roberti Eustachii nomine assumto, scripta colligitur, cum rationibus temporum harum ad Zwickerum datarum litterarum, annoque, quo mortalitatem exuit Ruarus, collata. Eamque ob rem et Sandii male calculos ducentis corrigemus imposterum D. v. cespitationem.] brevi moriturus nihil relinquam, cum esurie fortassis conflictarentur, aut misere dispersi alienae opi inhiarent. Sed dicere tu soles, Deum illis prospecturum: quod quidem et ego spero. Sed cum videam, jam id illum aliquatenus fecisse, cur praestitam gratiam spernam pedibusque conculcem? Interim non ignoro, quot casibus obnoxia sint ea, quae divina mihi concessit benignitas: nam et partem eorum bonam jam eripuit mihi malorum nominum improbitas, et reliquum cum aliis modis, tum vi eorum, quibus et religio et vitae genus, quod sequor, invisissimum est, tam facile auferri posset, quam quis manum verterit. [note: Quibus verbis non solum ad communem illam, cujus diserte meminit, caussam respicit, sed ab bellum etiam imminens Suecico-Polonicum, quod proximo statim anno 1655. vehementissime exarsit, diutissimeque continuatum est, animum advertit.] An vero hoc mihi saltem non concedes, credere
page 294, image: ds0294me, Deum aut ista, quae jam dedit, conservaturum, aut aliunde mihi meisque provisurum, nisi satius duxerit, e vita nos hac ad meliorem transferre? Ego vero illud credo; et hac fiducia nixus nihil indignum professione mea committo, quo pericula ista evadam: [note: Ipso Spiritu Sancto haec jubente Prov. XXII, 3. XXVII, 12. Eph. V, 15.] quod pronum esset, si illorum me voluntati accommodarem, quorum arbitrio res humanae utplurimum vertuntur. Sed quid mirum est mihi te detrahere, [note: 365] cum neges inter omnes nostros fratres ullum posse monstrari, qui proximum ut se ipsum et absque avaritia diligat; qui secundum Christi disciplinam sit liberalis, aut inter opes suas temperans voluptatibus renunciet; qui de sententia Christi justus sit; qui in divitiis non luxuriet ac superbiat. Possem ad ista tua convitia gravius aliquid reponere, sed sufficiat nunc illud Comici:
Homine imperito est nunquam quidquam injustius,
Qui, nisi quod ipse facit, nihil rectum putat.Tibi enim, ut opinor, non adimis illas virtutes, quas in ullo te nostrum animad vertisse negas, nempe secundum eum modulum, quo benignus ille operum nostrorum aestimator in decretorio illo die velit esse contentus, nisi te ipsum regno coelorum abjudicas. At si tales nos tibi sumus, cur tanto tempore nobis imposuisti fracres nos in Christo appellando, et communia sacra nobiscum obeundo? An id decuit inter eos, quibus tot virtutum Christianarum deliquium ascribis? At quodaddis, nec alios virtutes istas in nobis agnoscere, in eo falsi manifesto teneris. Multos enim et ego et alii audivimus, qui cum ob sensum in religione haereseos nos gravissimae accusarent, virtutum tamen laudem ultro etiam prse suis nobis concederent. [note: Aliter Maresius, quid conquestus paullo ante de vita religiose instituenda parum cogitari in Praef. Hydr. Socin. expugnatae seu Refut. Volkeliani de vera Relig. libri: Ipsi Sociniani, inquit, qui morum majori sanctimonia caeteris volunt antistare, et quos haud immerito dixeris Pharisaismum et Sadducaeismum simul, mira sane vafritie, in Christianismum invehere, magis tamen vacant disputationi dogmaticae, quam emendationi vitae; nec possunt aliter, si suis inhaereant placitis, quam simulare Curios et Bacchanalia vivere: adeo obdurant se, contra manifestam veritatem, ut per praecipitium labantur; lucem relinquunt, ut in tenebris coeci ac debiles jaceant. Quae sunt paullo ante hanc epistolam, anno 1651. scripta.] Neque vero est, quod dicas, fratres me tuos Moravos pariter criminatum, cum virtutum illis quarundam laudem derogavi. Nec enim simpliciter
page 295, image: ds0295id feci, sed respectu insignis in illis eminentiae, quae quidem in [note: 366] oculos incurrat; idque non [gap: Greek word(s)] [note: Praeelectionis, propositi.] defectu, ex qua virtutis pretium justissimum aestimari solet; sed quod status iste vitae: quem sibi delegerunt, virtutibus istis insigniter exercendis locum vix relinquat. Caeterum videris tu tibi belle in nobis tot virtutum defectum probasse dicto illo meo, cum fassus sum in Ecclesia nostra Satanam nonnunquam in angelum lucis transfigurari. At quae Logica te docuit, ex particulari universe aliquid concludere? Neque est, quod tantopere consessionis istius repetitione nobis insultes: quasi vero dicti mei veritas non et in aliis liqueat Ecclesiis, et quidem in nonnullis, quae prae aliis sanctitatis opinione tument. Quod vero scribis, Apostolos per Moravorum fratrum latus subinde a me fodi, in eo ratio te fugit. Nam et ipse concedis communionem bonorum inter fratres in urbe Hierosoly morum fere tantum viguisse, extra quam plerique Apostolorum vivebant, nec caeteri illorum Hierosolymis ita erant affixi, quin aliorsum ad praedi candum Evangelium subinde excurrerent: nec communio, quae Hierosolymis aliquandiu obtinuit, [note: Si quidem talis fuit, ut abdicaverint sese boni illi viri rerum omnium proprie tate Etenim si pro larga facultatum in pauperiores erogatione, ut multis videtur, eam habeas, vix poterit, ita, pro cujusque modulo, illam ad circumstantiarum tamen rationes attemperatam, communiter omnibus, praeceptam esse negari.] erat ad exemplum Moravorum fratrum lege aliqua sancita, sed a libera cujusque voluntate pendebat. Itaque quod ais de fide illorum in providentiam Dei imrnota, id ambabus tibi manibus concedo, praesertim cum cogito, quibus se incommodis ac periculis ob Evangelium ultro objecerint. Neque tamen in illos peccavero, si certi generis caritatem aut [note: 367] liberalitatem aliquando ab illis externo opere exercitam fuisse negem; nempe cum dicerent Act. III, 6. Aurum et argentum non habeo: at exercebant utramque tamen virtutem aliorum bonorum communicatione, quae auro et argento erant potiora. Nec in auro tamen et argento erogando parcos illos fuisse existimo, cum id in manibus forte habebant: quod apud plebem Moravorum fratrum nunquam [note: Sigillatim puta, aut a singulis privatim. Ecommuni tamen thesauro id fieri potuisse, et factum esse, communi omnium nomine et consensu non omnino ausim inficiari. Quo erga peregrinos eorum hospitalitas, ut supra audivimus, celebrata refertur.] fit. Neque temperantia eorum ex mea sententia erat coacta, si, ut existimo, privatim nonnunquam habebant, unde genio suo indulgere potuissent; ac multo minus, si, ut tu censes, aliorum bonis ad exemplum
page 296, image: ds0296Moravorum Seniorum praefuissent: cum et his ego temperantiae laudem concesserim, quae in aliis e plebe eorum minus elucere potest, utpote peccati materia destitutis. Fucatam liberalitatem non tu solus cum Christo aspernaris, sed et illi, quibus suppetit, unde liberalitatem exercere possint: quos dum tu scribis propterea de opibus sibi prospicere, ut cuticulam suam suorumque curare possint, more tuo facis, ut aliorum facta sinistre interpreteris. Illis vero quod me quoque pro affectu tuo immisces, quo jure facias, nescio. Egone de opibus mihi prospicio, Si non aliunde [note: Sine dubio ex haereditate soceri, opibus non omnino destituti: ad quam Nobilium complurium liberalitas accedebat. conf. Cent. II. epist. 69.] quid haberem, quam de quo ipse mihi prospicio, jampridem una cum meis strenue esurirem. Alius mei statusatque morum magis gnarus diceret potius, me rebus meis male prospicere, qui, quae mihi aliorum industria ne quidem cogitanti reliquit, [note: 368] tam negligenter habeam, ut ex iis aliorum iniquitas non parum jam detriverit. Sed unde ista quoque in me criminatio, quod de cuticula curanda sim sollicitus? nec enim (quod sciam) te lautius vivo; fortassis etiam aliquanto minus, quod robustior aliquanto corporis mei constitutio [note: Sic ergo, quae corporis etiam Ruari fuerint rationes, hinc patet; ut parum adeo desit, quod ad vitam ejus plenius describendam requiratur.] omnis generis cibos, quam tua, facilius ferat. Quae deinde subjungis alia summae virtutis et persectionis Christianae [note: Non vana haec est jactantia. Quotquot enim paullo diligentius de Ruaro egeruat, pietatis ejus seu vitae laudabiliter actae, ut exemplo aliis esse potuerit, meminerunt, virumque, alioquin probum, in erroribus suis tam pervicaciter perseverasse, doluerunt. A quibus neque ego, si excipiam simulationes, olim praesertim non semel commissas et valde vituperandas, meam abjungo sententiam.] specimina, in iis me partim habes et sensus et studii tui consortem, puta quae a Christo illiusque Apostolis praecepta scio: in aliis, quae improvida religio [note: [gap: Greek word(s)] , ut tanto modestius superstitionem cum periculo egestatis temere attrahendae conjuncta exprimeret.] illis allevit, laudem, quam ex iis captas, tibi non invideo: quanquam videam te ea, quae erga alios tantopere urges, ipsum tamen parum praestare. Necdum enim omnia tua vendidisti et pauperibus erogasti: in quo sapere mihi videris, cum id Christus unicuique sine discrimine personarum et occasionum non praeceperit. Vt non suum, sed, quod alterius est, quaerant, Corinthiis quidem praescriptum ab Apostolo lego 1 Cor. X, 24. sed idem tamen apud Philippenses se explicans, ut non nostra, sed et, quae alterius sunt, spectemus,
page 297, image: ds0297suadet Phil. II, 4. ubi conjunctio [note: Id est, non tam -- quam etc. quae Hebr. loquendi consuetudo in N. T. passim occurrit.] et nostra quoque aliquatenus spectari atque quaeri posse ostendit: quod te cum aliis itidem bonis atque prudentibus facere video. Quid de Moravorum fratrum nonnullis historia [note: Ad martyrologia Frr. Moravorum supra laudata haec videntur respicere.] testetur, mihi nondum legere contigit: interim laudi eorum faveo, et ut virtutes eorum aliae Ecclesiae imitentur, quae quidem [note: 369] verae sint virtutes, opto. Quomodo tu ea, quae contra paupertatis necessitatem attuli, refutes in epistola ad Wolzogenium, [note: Ea, quam Zwickerus legi jusserat, et supra quoque secum a Wolzogenio communicatam esse Ruarus jam memoraverat.] jam non recordor: sentio enim senectutis vitium, neque tam tenax est mihi memoria, ut eorum, quae semel legi, non obliviscar: quocirca Wolzogenio ea jam discutienda relinquo. Quod scribis, dissimilitudinem inter Moravos fratres et Christum inde me ostendere velle, quod Christus miracula ediderit, et propterea ex aliena liberalitate vixerit: id quorsum pertineat, vix satis capio. Credo te tamen alludere ad haec mea verba, quae subjungam: Paupertas Christi illiusque Apostolorum muneri illorum peculiaris fuit; quam nec illi, qui maxime laudant, imitantur. Vivebat Christus ex aliorum liberalitate, de quaerendo sibi victu non sollicitus, quem tot miraculis in obvios quosque beneficus sciebat sibi nusquam defuturum: omnia sua secum portabat. An idem tu dicere posses, non unum fortassis currum illis oneraturus? Vides hic me discrimen inter Christum et vos non in solis ponere miraculis, sed cum in diversitate muneris, cum Christi quidem ut et Apostolorum ejus muneri paupertas peculiaris fuerit, vestro non itidem, tum paupertatis ipsius, cum Christus quidem ex alieno [note: Donis inquam datis, non suo aut Apostolorum labore communi partis. Vid. Job. XII, 6. coll. Luc. VIII, 3.] vixerit, vos vero ex eo, quod in commune congeritis, Christus omnia sua secum portaverit, tu vero non unum currum bonis tuis oneraturus esses. Quod autem de miraculis Christi injeci, id non tam ad aperiendum inter Christum atque vos discrimen [note: 370] commemoravi, (quanquam in eo discrimen ingens est) quam ad causam dicendam, cur Christus minus de victu potuerit esse solicitus, quam vos possitis; eoque ad excusationem vestram potius id facit, quam ut Christi exemplo miracula a vobis requiram: eoque frustra mihi insultas eo dicto; Quasi vero omnes fideles ex patratis miraculis vixerint: quod mihi nunquam venit in mentem, nec ex verbis meis sequitur. Quod dixi, Moravos fratres non in alios bona sua elargiri, id non de
page 298, image: ds0298tenui eorum particula, qualis nomine universae eorum societatis mendicis conferri solet, intelligo, sed de universis: quod ex oppositione apparet, cum in commune haec illos conferre dico, quomodoque tu id a singulis nostrum requiris. In futurum tempus eos multa recondere, tu quidem stricte negas; sed ad rationem, qua id verisimiliter astruxeram, non respondes. [note: Nec respondere ad ea poterat. Quicquid enim fratres illi congerebant, id ad futurum usum asservabatur, et a Senioribus, ut dispensaretur, si quando opus esset, administrabatur. Quae futurorum cura modesta, si communiter non dedecebat totam societatem, qui singulis quaeso, si sua pari modo conservataque, cum ordine divinae benedictionis justo tempore rite applicandae et adhibendae observato, fraudi aut dedecori esse potuisset.] Sed video multa te passim in epistola mea praetergredi, ad quae non habes, quod respondeas: sicut contra nonnulla quoque tibi sumis refutanda, de quibus ego ne quidem somniavi. Vbi enim metum fuisse dico, ne Apostoli aut Apostolici viri fame perirent, quod longis itineribus ab Ecclesiis suis abessent? De te potius illud metuissem, cum iter Hungaricum [note: Ex quo tamen domum, ut ex superioribus colligitur, post brevem moram] nuper ingredereris, nisi pecuniam aditer alicunde assumpsisses. Quin et de illis credere licet, eos, cum iter susciperent longinquum, viaticum ab illis, quibus operam suam adhuc impenderant, recipere non dedignatos: [note: 371] neque nesciebant, eam sibi adesse spiritus vim, qua, cum vel ad ignotos veniebanti compararent sibi fratres, qui spiritualibus bonis ab illis ditati, ea, quae alendo illorum corpori erant, ipsis sufficerent. Quod me mones, ne viam Domini et veritatis pervertam, gratiam habeo: tu vero cave, ne idem facias: tam enim tibi quam mihi praesumpta opinio imponere potest, atque ita utrique nostrum durum erit, contra stimulum calcitrare. Miror, cur mihi objicias, quod solum me putem cultum rationalem exercere, reliquos vero obbrutuisse; cum in eo, de quo inter nos lis est, eandem, quam ego, rationem sequantur, quotquot sunt uspiam Christiani, praeter paucos tuos fratres, idque ego non ignorem: nec tamen te cum fratribus illis obbrutuisse censeo. Possuntenim etiam viri sapientes a rationis ductu aliquantum excidere: [note: Non alia vero, utplurimum de caussa, quam quod ad verbi divini in agendis quoque longius, quam ratio valet, nos provehentis, mysteriaque sua, perinde ut Theologia dogmatica, exhibentis, (quae singularia Christus vocat) non attendant ductum, sed saepissime vel negligant, vel male, uti a Moravis quoque istis factum erat, applicent. Vtinam ad haec ipse Ruarus, qui tam operose Theologiam rationalem supra commendaverat, animum advertisset.] cujus exemplum habemus in tot pugnantibus philosophorum,
page 299, image: ds0299immo et Christianorum doctorum, sententiis. Prudentiam meam esse sapientiam carnis et mundi, facilius tibi crederem, si constaret, te esse Apostolo Paulo parem, et me Corinthiis illis similem, quos Apostolus Paulus reprehendit 1 Cor. III, 19. de quorum utroque multum dubito. Facis me dein dicentem: Multos illos annos, in quos curam nostram extendere vetamur, praesentis aliquando temporis rationem habere: absone certe, si quidem sic ego scripsissem. Cum enim probare voluerim, non esse id contra interdictum Domini de cura crastini, [note: 372] etiamsi quis in multos annos curam suam aliquando extendat, cum multi anni interdum praesentis temporis rationem habere possint, quomodo faterer, in multos nos annos curam nostram extendere vetari. Sed non sic ego scripseram, verum ita: Multos illos annos, in quos curam nostram extendi vetas, tu inquam, non Christus, praesentis temporis interdum rationem habere. Si quaeris, unde id quoque demonstrem; relege epistolam meam, et videbis rationem ibidem statim subjunctam, cujus haec est vis. Voluit Dominus, ne de crastino ellemus solliciti. Atqui incidunt in communi vita talia, de quibus nisi multo ante cogitemus, [note: Cogitare namque licet de futuris, at non animo de illis angi. Hoc Christus prohibuit districte; illud prudentia etiam Christianorum, cum simplicitate columbina et fide sincera nunquam non combinata, exposcit.] ut ea vel paremus vel asservemus, frustra, cum illis opus erit, ea requiras. Nemo nostrum non morbum aliquem metuit, omnes ad senectutem voto nostro aspiramus. At si nihil in antecessum mihi paraverim, unde in morbo aut senectute vivam, aut ea etiam, quae in id seposita habueram, in alios effuderim, quid tum me fiet misero? Morbus enim et senectus ita me jam tum debilitaverint, ut ad victum tum mihi parandum ineptus sim. Sic etiam cum habeo liberos, quos mihi opto et spero supertites, ac fieri nihilominus possit, ut antequam ipsi ad sustentandam suam vitam adolescant, ego fatis concedam; an peccatum fuerit, si in eos annos vivus illis prospexero, quibus ipsi sibi sufficere poterunt? Vnum tantum excipio casum, quem et olim tibi expressi, si forte incidat, ut vel gloriae divinae, vel [note: 373] praesenti fratris alicujus calamitati nonaliter succurri possit, quam facultatum mearum, quas ob morbi metum, aut senectutis spem, aut ad solandam liberorum inopiam, asservare volueram in futurum, impendio: tum enim, quod longius abest, magis praesenti necessitati cedere debet. Idem, quod superioribus exemplis aliquando tibi probavi illo hortulani, qui si fructibus horti vesci volet, arbores annis aliquot
page 300, image: ds0300ante vel plantet vel inserat, necesse est. His exemplis addo nunc et illud, quod te propius tangit. Si quis artem aliquam exercere velit, qua et generi humano prosit, et sibi simul de victu prospiciat, puta medicinam, [note: Quam Zwickerus facere consueverat, nunquam tamen, quod sciam, Doctoris titulos adeptus: quos forte nec multum, ut solent Socini asseclae, curabat.] ei certe multis annis ante in assequenda ejus notitia laborandum est. At vetamur a Domino sollidti esse de crastino. Hic igitur, nisi omnes illos contra interdictum Domini deliquisse censeas, tempus illud, quo ista, quae dixi, nobis aut nostris paramus, et quo paratis nos aut illi frui debent, pro uno velut die habendum est. His omnibus nihil habes, quod opponas, praeterquam hoc unum, neminem esse tam perspicacis aut divini ingenii, ut possit dicere, his quidem mille, opibus illorum aut ipsis aut ipsorum liberis imposterum opus fore, aliis vero mille id non fore: ac proinde in incertum non laborandum, aut aliquid asservandum. Sed quid si tamen, quod nunc incertum est, paullo post, aut etiam post aliquot annos certum evadat? tum vero, ut uni ex his mille tam sint vecordes, ut consilium tuum secuto [note: 374] inediam patienter vel ad mortem ferant; de aliis tibi praedico, quam vis propheta non sim, eos mille mala tibi imprecaturos, quod eos tam foede seduxeris, immo etiam necem tibi, nisi te subduxeris. intentaturos. At licere nobis etiam in incertum laborare, aut aliquid de partis bonis reservare, probavi in superiore mea epistola exemplo agricolae; quem nemo reprehendere potest, quod hujus anni auctumno sementim faciat, cujus segetem non nisi sequentis anni aestate messurus est; et quod praeterita aestate collegit, ex eo ad futurae aestatis messem seu messis potius finem aliquid sibi reservet: cum scire tamen nec ipse nec quisquam possit an ad id temporis vitam sit producturus. Sed tu exemplum illud huc quadrare negas. Cur vero? quia ponis, inquis, illum non ad multos annos proventum suum servare, sed tantum ad unius anni spacium. At hic ego nihil quoque de multis annis probare volui, quod in superioribus exemplis abunde feci, sed illud tantum, ut ex epistola mea constat, licere nobis in parandis aut asservandis vitae praesidiis etiam ad incertos casus respicere. Tam autem incertum est, an agricola quis in unum annum provicrurus sit, quam quod hortulanus in sexennium aut decennium. Interseris hic, me annotationes tuas ad scriptum meum Germanicum, [note: Quales eae fuerint, subitaneae procul dubio, non constat, cum nec Sandius inter Zwickeriana reliqua illarum mentionem fecerit. Ex quo silentio periisse colligimus. De scripto Ruari jam supra nonnihil observatum a nobis est: quod hoc loco repetere nihil attinet.] in quo hoc
page 301, image: ds0301agricolae exemplum primum proposueram, nondum refutasse. Videris [note: 375] innuere, illas ita validas, ut nec refutare eas potuerim. In quo nimium illis tribuis: potest enim alia esse caussa, cur id non tentaverim, et est revera haec, quod laboris sim fugitans, cujus fructum nullum praevideam. Si enim tam aequam tibi sententiam, quam in illo meo scripto proposueram, non persuasi, quid opus erat laterem lavare? Novi, quam sis sententiarum, quas semel arripuisti, tenax, [note: Immo pertinacissimus et vere [gap: Greek word(s)] , ut Graeci vocant. Certe nec ad finem usque vitae hanc sententiam mordicus tueri desiit, sed peculiari etiam libello, Germanice scripto, cui titulum praescripsit: Paupertas Christiana rediviva, defendit, et consensum insuper Doctorum primaevae Ecclesiae Christianae, qui Patres vocantur, ea de re, quod non liceat Christianis opes possidere, ostendere laboravit. Qui tamen praelum nunquam, quod equidem cognitum nobis sit, expertus est.] et nisi tibi ipsi quid veniat in mentem, cur a concepta prius opinione discedas, aliis te non succumbere, quantiscunque argumentis in te pugnent. Vnde nec hunc ipsum laborem, quem epistolae tuae proximae resutandae impendo, vim ullam ad mutandum tuum animum habiturum spero: do tamen illum non tam tibi, quam aliis, qui me ad illum studiose impulerunt. Sed venio jam ad alterum, quod contra istud meum de agricolae in futurum provisione infers. Ais vero, agricolam praesentis temporis respectum habere. Immo vero sequentis anni respectum et in arando serendoque et in metendo satu habet. Potest ergo futurus quoque annus intra praesentis temporis rationem redigi. Cur vero non et anni aliquot futuri, quod tu superius negasti? An sexennium aut octennium hortulani eo minus pro praesenti tempore reputari potest, quod sit agricolae anno longius? Atque respectu operae et fructus eadem utrobique ratio est. Addis agricolam ita me considerare debuisse: Vtrum hic, si usque ad futuram proximi anni messem [note: 376] victurus esset, hornotino suo proventu minime habiturus esset opus? Potest fieri, ut eo habeat opus, potest etiam, ut non habeat, sed aliquid etiam num supersit: de quo et mihi quaerere liceat, an ejus non liceat aliquid Josephi exemplo ob metum futurae sterilitatis etiam in alterum annum asservare? Ita agricolae biennium quoque pro praesenti tempore imputari posset. Sed dices fortassis, Josepho licuisse esse tam prudenti, nobis non licere. Sed missa hac quaestione ad tuam redeo. Quid autem ex ea infers? Illud opinor, quod et ego fassus sum, illum, si vivat, proventu agri sui opus habiturum. Sed quidsi
page 302, image: ds0302non vivat? tum igitur opus eo non haberet: nec eo minus permittis eum opus facere, cujus fructum non ipse, sed posteri ejus sensuri sunt. Sed quicquid ista tua quaestione obtinere voluisti, id et allegatis superius exemplis, immo sexcentis aliis, quae in communi vita occurrunt, applicare possum. Quaeram, si quis opibus nonnullis pollens in multos annos vivat, atque interim morbis saepiuscule conflictetur, an suis istis opibus haud habiturus sit opus, si rei faciendae ipsemet sit ineptus?
Reliqua desiderantur.
LXXV. M. RVARVS MIERZYNIO. [note: Abrahamo, ut opinor, Miercenio, Serini Morstinii, Philipoviensis Satrapae, genero, et forte eidem, cui etiam in Cent. II. epistola 69., tanquam Viro in Regis pariter atque Principis Radzivilii aula, ex fratribus Polonis unum DEVM Patrem confitentibus plurimum valenti, praeter alios, inscripta legitur.]
OVod frater tuus ad rem militarem aspirat, non nimium miror, ut [note: 377] in juvene, cui fervet adhuc circa praecordia sanguis, nec, quanta et pericula et peccata vita ista secum involvat, experto, aut cogitante. Atte, (quod pace tua dictum sit) id illi non modo concedere, sed et commendationibus hunc illius impetum fovere velle, non possum non mirari. Ego vero, ut damnare nolim, si quis periculo suo aut suorum compulsus, [note: Haec enim erat moderatioris sententiae partisque Socinianorum hypothesis, necessariam pro patria defendenda militiam fugiendam detrectandamque non esse, ultro autem, praesertim apud exteros et mercedis seu stipendiorum merendorum caussa illam sequi non licere. Quemadmodum et supra mercenariam rejecisse meminimus.] necessariae defensionis gratia ad arma prosiliat; ita voluntariam istam militiam, quae vel animi gratia, vel gloriae aut compendii alicujus studio suscipitur, multum abhorrere existimo a regula vitae, quam Servator nobis noster, illiusque Apostoli, praescripserunt. Beati, inquit ille, pacifici; nam filii Dei vocabuntur: quomodo vero vocabuntur, qui pacis amorem nulla necessitate coacti abjiciunt? Diligite, inquit idem, inimicos vestros; at quanto magis eos, qui nullo neque verbo neque facto nos unquam laeserunt? Quid autem magis ad versum dilectioni, quam bellum, quo et vitam, et facultates alterius hostiliter impetas? Apostolus quoque, si fieri potest, ait, quantum in vobis est, cum omnibus pacem colite: an vero cum Hispanis aut Hispaniensibus eam frater tuus colere nequit? Nolo plura Novi foederis edicta in hanc rem congerere, quia et haec pauca apud Dei reverentem sufficere debent: nec ignota tibi sunt dicta similia, quae pacem et amorem et mansuetudinem nobis inculcant, et ab omni proximorum,
page 303, image: ds0303immo et inimicorum odio nos abducunt: quorum simplicem [note: 378] sensum velle incrustare, ut libidini nostrae subserviant, nori est ejus, qui oracula Dei reverenter amplectitur. Cum vel justa de caussa quis in bellum propellitur, multa tamen, ut nunc mos est, iniqua in innoxios patrantur, immo et pene patrare necesse est, si ducum iram incurrere nolis; quorum difficilis apud Deum erit excusatio: at quo colore nos tutabimur, cum nec de justitia armorum satis nobis constat? quam in isto Gallorum contra Hispanos [note: Non definiam in praesenti, quid de externorum bellorum consortio, sine necessitate a quibusdam quaesito, sentiendum sit, quidve sive conscientia, sive prudentia suadeat. Hoc tamen facere non possum, quin ex S. R. Dn. J. M. Krafftii Husumensi Historia Eccl. quid Petrus Boskelmannus Pastor, superiori Seculo XVI. Husumensis, cum Princeps fortissimus Adolphus Dux Sleswic. et Hols. ex militia Belgica, sub auspiciis Ducis de Alba culta, domum salvus rediisset, publicae gratiarum actioni ex suggestu subjecerit, repetam: Sic enim verba eucharistica fecisse loc. cit. narratur: Wir dancken billig dem allerbochsten GOtt, der unsern gnaedigen Landes-Fursten mit guter Gesundheit wieder anhero verholffen; Aber wem hat es gedient? Dem Zeusfel und seiner Mutter. Quae porro l. c. sequuntur, digna quidem sunt non minus lectu, quam illa, utpote Principis maximi mansuetudinem testantia; sed quia haec nobis ad illustrandam Ruari mentem sufficere poterunt, plura addere nolumus, aliisque etiam lubentius, quid de vita venali habendum sit, relinquimus.] bello ignorare me fateor, nec magis eam scit, ut opinor, frater tuus. Immo memini, magnorum virorum Judicium id fuisse, litem inter duas istas nationes in Monasteriensi conventu aequis rationibus componi potuisse, nisi paucorum obstitisset ambitio, qui se desperabant salvos, nisi in turbido, futuros. Itaque ne aegre quaeso feras, si conscientiae meae ductum secutus, fratrem tuum a tam cruento vitae proposito dehortabor: cum enim de illo mihi jam constet, vereor, ne silentii gravem Deo rationem reddere cogerer. Vale XIV. Maji, CICICCLVI.
LXXVI. M. RVARVS EIDEM.
MAgnifice ac generose Domine, Quae frater tuus excusando suo de militia Gallica proposito mihi respondet, mihi quidem non satisfaciunt. At mihi tamen satis est, quoa pio consilio conscientiam alieni [note: 379] peccati communione exoneraverim. Signiferi munus, quod affectat, non statim fortassis assequetur: et ut assequatur commendatione principum illorum, quorum illi literas a te misi, quid interest, suane manu alios occidat, an signum ad occidendum praeferat? Aliud certe ab illius sensu docet sapiens ille. AEsopus, fabula de tubicine. Deinde
page 304, image: ds0304nec in illo se munere sistet, ubi coeperit ejus ambitio, sat scio; sed cum poterit, ad alia progredietur, quae sine sanguinis fusione geri non poterunt, et quidem eorum, a quibus ne verbo quidem unquam laesus sit, nedum ut necessitatem illi patrandae caedis fecerint, aut patratae excusationem praestent. Aliquanto minus in aulis, ut opinor, peccatur, ad quas tu illum invitaveras, structurus hunc illi gradum ad reliquae vitae sustentationem, quam per militiam vix assequetur; ubi vel unius globuli igniti jactus spes omnes cum ipsa vita abrumpere potest. Sed faber est quisque fortunae suae, ut habet vetus dictum, qua per me prout volet frater tuus fruatur. Vale XXVI Januarii, CICICCLVII.
Sequentes epistolas serius repertas alieno loca, ut ex anni subscriptione patet, collocare, quam omittere maluimus.
LXXVII. M. RVARVS, SAMVELI NAERANO. [note: Dordraceno patria et Sedanensis primum in Gallia, Gymnasii anno 1608, quod epistolae Is. Casauboni in Brantiano fascic. docent, Rectori, sed non diu post hoc tempus Amersfortensi, eo usque, dum suborti motus Arminiani turbas in Belgio darent, Pastori, hinc vero inter eos, qui Remonstrantium caussam vehementius egerant, decreto Synodi Dordracenae deinde in exilium ejecto. In quo, dum vixit, (vixit autem ad annum usque 1642.) postremis annis vitae exceptis, hinc inde oberravit, et primum cum caeteris in Belgium Hispanicum commigravit, non multo post tamen in patriam rediturus: posthaec Friderichstadium concessit, aliquando etiam Rostochii et alibi quoque commoratus est, donec post varias jactationes in patriam rediit, et Amersfortii officio, nisi sallor, pristino paullo ante obitum recuperato, tandem ex hac vita excessit. Poeta de caetero fuit eximius; at tantopere ob Remonstrantium sententias approbatas, ad extremum, Belgii foederati proceribus exosus, ut carmen aliquod ab eo sibi aliquando dicatum, hanc solam ob caussam, ne receperint quidem, sed cum significatione animorum suorum ab ipso abalienatorum illico reddi jusserint.]
NEscio ubi sis, mi Naerane, et tamen literas ad te scribo. Hoc sane [note: 380] mirum, sed multo magis alterum, si illae te inveniant. Vbicunque vero exigas aetatem, ego te tamen mordicus teneo, quatenus posum, et in hoc pectore conclusum per maria et montes et immensa locorum spacia ab eo tempore, quo inter nos vidimus, circumgestavi: necullum erit tempus, quamdiu quidem ipse, quo Naeranus mihi excidet, ille tam eximius gratiarum pullus, ille non minus severus masculae virtutis alumnus et cultor, ille thesaurus inexhaustus omnis literaturae sive sacrae sive profanae. Quaeso vero te, praestantissime Naerane, ut et me, si non plane sum indignus, in aliqua amoris parte apud te posthac haerere patiaris. Recordor certe cum interiori quodam
page 305, image: ds0305animi sensu, quoties tibi coram adfui, non vulgarem te affectum mihi testificatum fuisse: quem licet ego fortassis non merear, tuae tamen est constantiae cavere, nevel tunc amandum tibi ceperis, cujus mox oblivisci velles, vel ne nunc obliviscaris, quem non ita pridem amore tuo dignatus sis. Vnum vero est, quod nunc modeste a te peto, nec minus tamen calide desidero, ut me, quantum epistola patitur, de statu tuo (nam ut et de aliis te appellem, jam nimis hoc fortassis sit immodestum) nonnihil certiorem facias: de quo non immerito sollicitus sum, si modo in foederato isto Belgio, [note: Male ita suspicatum esse, sequens epistola docebit, unde Rostochii eum hoc tempore delituisse patet. Suspicari autem licuisse inde colligitur, quod ipse Naeranus illuc sese ad tempus clam rediisse, sed ob aliam caussam intervenientem, conspirationem puta, praeter opinionem subortam valde invidiosam, moxiterum discessisse fatetur.] ut suspicor, adhuc vitam trahis. Scio enim, quibus istic insidiis obnoxii sint genuini veritatis professores: scio quanta inclementia deprehensi carnificentur. Spero [note: 381] quidem, hactenus tutum inter tot pericula te evasisse: idque praecipue quidem divinae providentiae et piorum hominum precibus, in parte tamen prudentiae tuae, quam in te scio esse egregiam, ascribo: interea tamen quam securus istic agas, utpote sub cultro semper vivens, et per cineres igni suppositos incedens, facile conjicere possum. Est hoc profecto summae erga Deum pietatis gravissimaeque virtutis in te argumentum, quod cum possis alibi sat commode rationem vitae componere; (cur enim minus id possis tu, quam alii tui ordinis?) malis te tamen tanta cum molestia, tanta cum animi sollicitudine ac metu, tanto cum periculo divinae veritatis propagationi, piorumque hominum in ea confirmationi impendere. Quod si tamen illius te vitae tedium aliquando subeat, aut fortassis jam subierit: (quis est enim ita ferreo corpore, cui valetudo perpetuo inter ista tormenta durare possit? cujus tamen homini Christiano habenda est ratio, ne et sui ipsius veluti carnifex existat, et divinae gloriae aliorumque hominum commodis promovendis sua se voluntate ante tempus inutilem reddat) si, inquam, illius te vitae taedium subierit, et ad exemplum aliorum tui similium et ipse te alio conferre statueris; velim sane occupare de loco, teque de Dantisco [note: De Naerano, utrum eo abierit, equidem non satis constat. Caeterorum autem neminem, qui capita habebantur societatis Arminianae, illuc pervenisse certum est, utcunque res comparata sit. Quo consilio certe Ruarus ipse civitatem hanc sedem sibi, post longiorem adhuc apud Saccium moram septem annorum interjectam, tandem elegerit, inde non obscure perspici potest.] mature admonere: quod cur adeo a vestris hactenus neglectui
page 306, image: ds0306sit habitum, ut nemo ex omnibus exulibus, qui quidem in sacris [note: 382] populo praeire possit, eo se receperit, causam dispicere non aliam possum, quam quod aliquanto longius a patria vestra absit, At quid in eo longinquum, quod maritimo itinere, quo vestri unice delectantur, intra quinque sex dies obiri potest? Et etiamsi tandem paulo longior hic esset distantia, itane tamen gravis haec et intoleranda videtur, ut nemo contra expendat, esse illic locum, ubi cuique, quod optimum in religione videtur, sentire, et quod sentit, libere profiteri licet, atque etiam coetus in vicinia agere? Quippe quod alibi precibus, libellis, precatoribus interpositis magno ambitu persequimini, hic in propatulo expositum est, et eo ipso fortassis non est cuiquam cordi; ut et hic verum fiat illud nequissimi Arbitri, [note: Petronii Arbitri, quem non male ab aliis impurissimum purissimae Latinitatis autorem et hominem ingeniose nequam appellare memini.]
Nolo, quod cupio, statim tenere.
Deinde sunt in eadem urbe variarum sectarum asseclae, homines curiosi, rerum novarum cupidi, et interdum magistris suis non satis aequi, a quibus concursum ad vos fore, dubium non est. Quin et nostrorum [note: Socinianorum puta, hoc tempore Doctoribus, qui coetibus praeessent, diversis in locis collectis inopia laborantium; etsi asseclarum, sed qui docendi alios provinciam suscipere vel non possent vel nollent, ingens jam multitudo esset. Quorum etiam haud paucos jam tunc Gedani vixisse, his verbis significatur.] non paucos vobis adhaesuros existimo, cum hoc tempore vix habeant, et nec habere ex nobis possint, qui eorum curam ita gerat, quemadmodum par est. Vnde etiam credo, si tu aut alius tui similis pedem illic figeretis, nostros non contemnendam stipendii partem ad vitae praesidium lubenter suppeditaturos. Sed quid ago, mi Naerane? dum tecum sermonem ingressus sum, vix videor mihi exitum iliius invenire [note: 383] posse ita suave est, dum veluti praesentem te mihi fingo, in sinum tuum tam amicum effundere, quicquid in solum venit Et essent sane alia non pauca, de quibus tecum confabulari vellem, nisi ultra leges epistolam fere jam produxissem. Itaque abrumpendum tandem est illius filum: quod tamen facile denuo connectam, si intellexero et satis tutum et non ingratum tibi esse, literas meas recipere. Nunc nihil aliud restat, quam ut Deo ter opt. max. te cominendem: quem, ut ommbus tuis consiliis dux adsit, actiones tuas fortunet, et ad nominis sui gloriam convertat, teque ipsum contra omnes insidias omnemque vim defendat, supplex ex animo etiam atque etiam rogo. Dabam Francofurti ad Oderam a. d. IV. eid. Nov. CICICCXXIII.
page 307, image: ds0307
LXXVIII. SAMVEL NAERANVS M. RVARO.
LItterae tuae recte mihi redditae sunt Rostochii in aedibus D. Huswedelii. [note: Conradi: de quo ad Cent. II. ep. 26. plura exponemus, et quae in ipsa Hist. Crypto-Soc. obscuriora erant, dilucidabimus, atque lacunam supra relictam heic tandem explebimus. Hoc loco nihil sigillatim commemorandum esse videtur, quam nuper admodum, anno 1620. inclinato, eundem Huswedelium officium Pastoris adeptum heic loci esse, a b. Grapio in Rostoch. Evangelico annotatum legi.] Gratissimae eae mihi fuerunt, et eo gratiores, quo ex propinquiore loco missae, qui spem facit crebriorum posthac ultro citroque missitandarum. Non est, quod metuas, mi Ruare, ne locorum vel temporis intervallum, quo disjuncti fuimus, quidquam detraxerit de amore meo tui, quem conciliarunt virtus et eruditio tua. Illae ut conciliatrices ejus fuerunt, ita et nutrices sunt et erunt: nec metuendum est, ut hic decrescat, dum illas crescere ex non vanis argumentis persuasissimum habeo. Distuli aliquantisper responsum ad tuas meum, dum indies exspecto nautam ex Hollandia, ut plene desiderio tuo cognoscendi non tantum statum meum, sed et Ecclesiarum nostrarum, [note: Arminianarum puta, quae licet Doctoribus et Pastoribus publicis praecipuis nuper privatae essent, per universum Belgium foederotum adhuc ingenti numero illic existebant, et meliora fata, utcunque sacra sua cum residuis quibusdam, qui in exilium acti non erant, celebrantes, suspirando expectabant.] satisfacere possem. Ex Transyssulania nunciatum mihi est, ad concionandi officium, alicubi per conjurationis [note: Intelligitur hoc nomine conspiratio illa horrenda, in vitam Principis Mouritii anno 1623. a Domino a Stoutemburg, Joannis Barneveldii filio, suscepta, sed mature detecta. In quod negotium, quoniam, ut in vita Episcopii fatetur Limburgius, privati quidam homines Remonstrantes sese immiscuerant, nominatim Henr. Slatius, incredibile dictu est, quantam invidiam id moverit caeteris ex eadem secta, idem licet palam detestantibus, et Stoutemburgii vindictae cupidinem, qua patris mortem ulcisci conabatur, execrantibus. Immo eo res redacta est, ut Arminianorum concionatores etiam quidam, ignari, quinam e societate sua criminis istius participes essent, promitterent, se nullo ministerio seu publice seu privatim functuros, et quod adhuc recusaverant, vel tandem perficerent, nonnulli quoque sententiae Contra-Remonstrantium prorsus subscriberent.] nuper manifestatae turbas intermissum, Hollandos non segniter rediisse: nec decreta Ordd. contra coetus nostros satis aspera accessione novi alicujus esse exasperata: quod tamen futurum non vane nobis videbamur augurari. Incredibile enim videbatur, tam speciosam per conjurationem istam praebitam occasionem graviora in nos statuendi dimissuros homines tam hostiliter in nos animatos. Fuit ista formido quibusdam
page 308, image: ds0308e nostris caussa cogitandi de quoquam ad tempus secedendo; non refragantibus Ecclesiis, quibus abunde in tantis angustiis videbatur fore prospectum per eos, quibus decretum erat in patria permanere, nec commodum ea excedere. Illud ad tempus secedendi consilium mihi quoque non displicuit: et si qui sunt, quibus certum est in patriam non redire, donec desaeviat ibi tempestas, eos perpaucos esse arbitror. Atque ea praecipua caussa est, opinor, quod in longius dissitas regiones exsules nostri non divertunt. Nemo longius a patria discessit, [note: 385] quam ego, quantum quidem mihi notum est Pellexit me huc spes liberi [note: Privasi videlicet; de publico enim concesso Rostochii Remonstrantibus nihil unquam innotuit. Et ipse quoque Naeranus sibi circumspecte ob fuspiciones illic agendum esse sub finem epistolae conquestus est.] religionis nostrae in hac urbe exercitii. Accedit quod hic quoque aliqua in studiis progrediendi mihi et filio meo, [note: Johanni Naerano: de quo paullo post.] jam annum XVI agenti, se offert occasio. Isti tamen opportunitati praeferrem [gap: Greek word(s)] , [note: Loquendi libertatem.] quafrui datur in urbe, cujus ipse mentionem facis. Si nostrates carere possent opella mea ad longum tempus, nullum ego locum praeferrem istis Parrisiis: [note: Dedita opera ita vocabulum hoc exscriptum est a Naerano, ut [gap: Greek word(s)] , eujus meminerat, suam, Gedani, ceu spes facta erat a Ruaro, exercendam, simul cum amplitudine urbis, alludendo ad Lutetiam Parisiorum, ubi alii quidam sociorum eadem t. t. fruebantur libertate, exprimeret.] in quibus profectum majorem in iis, quas prae caeteris amo, literis sperarem, quam olim feci, et nostri hodie, credo, faciunt in Lutetianis. Sed
Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri.
Et imprimis nobis huc omni ope connitendum erit, ne quid Ecclesiae nostrates detrimenti capiant. Antigrotium [note: Crellii puta de satisfactione Cbristi L. Grotiano oppositum: de quo supra jam saepius dictum est et plus satis.] sub praelo esse intellexeram. Istam sententiam [note: Obscura haec verba de Crellii, uti significatum fuerat Naerano, propensione ad hypothesin de satisfactione Christi per acceptilationem, accipio, a qua priores Sociniani adhuc abhorrebant.] facilius orbi probabitis, quam priorem illam, a tot refragantibus Scripturae dictis extortam. Notas in V. et N. Testamentum [note: Tantum abest, ut Socinianorum aliquis in V. Test. notas promiserit, ut nunquam non solum in illud impressae sint, sed idem etiam haudquaquam, tanquam Foederis toto genere et qua substantiam a N. T. diversi tabulas, attingere, operae pretium existimarint. Deceptus ergo est Naeranus, a quocunque demum istam narratiunculam acceperit. Certe si Brennii, qui tamen Socinianus videri nolebat, notulas excipias perbreves, in universum Cod. S., ne nunc quidem talis in V. T. extat.] dudum promisistis, quas et sub praelo esse, ni
page 309, image: ds0309fallor, audivi: illas mihi mitti pervelim. Omnia prope praela typographica Germaniae excudendis vestrorum dogmatum refutationibus fervere videntur. Non deerunt, credo, vestri suis defensionis partibus: nec in iis tua cessabit industria, a quo exspecto non vulgare patrocinium veritatis. Equidem mihi gratulor de hinc illinc ex isto hodierno argumentorum collisu exsilientibus scintillis veritatis: ad quas quin lux veritatis major etiam, quam adhuc lucet, accendi possit, non dubito. [note: 386] Vidi excerpta quaedam e Notis Grotianis ad Matth. V. [note: Nondum editis in lucem. Sero enim; quod ad praecedentes epistolas jam observatum est, Comment. in quatuor Evangelia Grotianus prodiit, sed MStis adhuc. Caussa, cur Naerano tantopere placuerint excerpta haec, non alia mihi procul dubio ab initio videbatur, fuisse, quam quod novis legi Mosis a Christo additis supplementis faveret. Postquam vero eam hypothesin non probari Naerano ex epist. sequenti octogesima didici, et calumniae a Remonstrantibus avertendae gratia id factum esse animadverti, qua premebantur a nonnullis, idem eos de Magistratu sentire, quod plerique Sociniani, ajentibus, laudibus nunc dignam censeo, ejus ingenuitatem, atque ex moderatiorum numero illum fuisse inde colligo Caeterum Grotium jam diu ante, quam praelo subjicerentur Annotationes istae, in elaborandis illis occupatum fuisse, hinc patet.] quas si vidisses, non dubitarem, quin judicaturus esses, magnos etiam quosdam viros plus isti capiti caliginis, quam lucis intuliffe. Vtinam aliquo tui simili studiorum socio frui liceret! ut volupe esset in omnia religionis Christianae, quae vulgo traduntur, capita accuratius inquirere, eaque ad Scripturae normam exigere! Vix dubito, quin omnibus aliquid ex praeconceptis fuae sectae opinionibus inhaereat erroris non animadversi, quia non excussi. Mihi, quo hic et alibi suspectiora sunt omnia nostra, eo opus est agere circumspectius: Mirae tenduntur ubique epistolis eorum, qui seorsim a vulgo doctorum sentiunt, intercipiendis insidiae: quo magis cavendum nobis est, ne capiant quod captant. Vale, Vir amicissime. Deus magis ac magis illustret oculos nostros luce veritatis, largiaturque, ut eandem fortiter, prudenter, ac fructuofe profiteamur. XX Oct. MDCXXIII. Vide quaeso, an bene obsignatae hae tibi reddantur.
LXXIX. M. RVARVS S. NAERANO.
CLarissime Naerane, absolvo tea metu procacium manuum: literas tuas bene obsignatas, integras, et ut ita dicam, virgines recte accepi, constantiamque tui erga me affectus in illis exosculatus sum: quem tamen nolim ex virtutis vel eruditionis meae meritis pendere, cum
page 310, image: ds0310utraque sit in me perexigua; nisi tu fortassis conatui generoso judicium tuum imputas, secundum illud: In magnis voluisse sat est. Quae de patriae tuae statu narras, grata mihi fuerunt, non quod optima sint, sed quod pessimis, quae de illa mihi ominabar, meliora. Interim gaudeo tantum tibi animi, ut libertatem recte sentiendi loquendique in ea tibi polliceri audeas, eaque spe consilium tibi a me praebitum repudies; quod tamen non desinam iterum urgere, si spem tuam, cui votum meum lubens gratificor, eventus destituerit. Perculit vero me, post acceptas tuas literas, luctuosus rumor de immensa maris circa patriam tuam exundatione, quae et urbes et pagos, et in illis homines pecudesque non paucas graviter affixerit, imo absorpserit. Vereor, ne ista sit poena saevitiae in sinceros veri ac recti cultores tot annos exercitae; justa quidem illa, et majestati numinis ita superbe spreti conveniens, nobis tamen non minus, quam causa illius lugenda; qui nec Deum Opt. Max. precibus nostris sollicitare desistemus, ut utrique metam hic ponat, ne et isti committant amplius, quod puniri possit, nec ipse puniat amplius, quod hactenus fuit commissum. Nos quoque propemodum sub cultro hic vivimus, quod facile agnosces, si cogitabis, quinam rerum in his oris nunc potiantur: [note: Non credo hostes externos innui; bellum enim, quod Borussiae Polonorum grave fuit, Suevicum, anno 1626. demum coepit, sed Ecclesiasticos, inprimis vero Pontificios. Quanquam etiam ad bellum illud triste, quod ex Bohemicis motibus ortum fuit, Ruarum respexisse verisimile sit; id namque in Silesiam vicinasque terras translatum Saccianis etiam praediis ex vicinitate grave fuisse, rationes temporum et locorum docent.] interim non cessamus gnaviter hoc agere, quod nostri est officii, et eventus curam ei commendamus, qui supra nos curat. De secessu amicorum quorundam [note: 388] in Gallias, diu est, quod accepi: sed quo fructu ibidem tam diu versentur, a nemine satis hactenus intelligere potui: tu si quid habes, quaeso ne me cela. Nec enim crediderim viros tantis ingeniis, eruditione, prudentia, addo et pietate, utut odioso vero ocium permittere, coelorumque munificentiam suo tantum emolumento definire; in ea praesertim natione, quam et ingenium vividum, et insitum novitatis studium vernacula quarumvis rerum capaces fecit. Grotii illas in Matthaeum notas juxta tecum valde vidisse vellem. Nam spero, nondum mihi ita praejudicio pectus occalluisse, ut nihilo rectius horno sapere possim, quam anno feci, si qua veritatis aura purior mihi aspiret: cujus rei, si voles, periculum facias licet. Idem et de quibusdam amicorum meorum tibi recipio. Notas in V. et N. foedus amici cujusdam mei
page 311, image: ds0311quicunque sub praelo esse dixit, videat qui fidem suam tibi praestet. Nimirum tantum nobis hactenus negocii ab inquietis [note: Si ea fuit caussa et quidem sola, cur postea a V. T. illustrando prorsus abstinuerunt sodales, cum plus otii esset datum. Ingenue magis videtur, quid sentiret, professus Smalcius, qui, parum curandum esse, quid dicant de cultu DEI Prophetae V. T. neque discendum esse hodie cultum DEI a Prophetis, palam pronunciavit. De N. T. facilius id credimus, quia de explicatione ejus solicitos fuisse Socinianos et Crellium, cum Wolzogenio atque Slichtingio, accedentibus Andr. Wissowatii supplementis, integrum fere Commentarium multa eruditione, si errores intermixtos excipias, refertum dedisse, quem Bibl. Frr. Polon. exhibet, satis constat. Et quidem, cum hos etiam labores post id tempus lucem demum vidisse, nemo nesciat, huic ante studio, ob perpetua certamina, vacare non potuisse, credibile est.] ingeniis facessitum fuit, ut ad id genus scripta expolienda, quae tamen longe utilius publice prostarent, parum ocii superfuerit: unde nescio, an gratulari nobis debeas, omnia praela typographica tantopere contra nos fervere. Me certe quod in campum illum vocas, propemodum frustra es: nec enim
Auxilio tali, nec defensoribus istis
Tempus eget,qualis ego, aut nescio quis Marrucinus mei similis; quem, secundum [note: 389] proverbium Graecum, consultius est, [gap: Greek word(s)] . [note: Cum calvus sim, contra arietem adversa fronte non nutare, id est, cum fortiori non concurrere.] Quin si quid possem tandem extundere, quod ferret oculos saeculi tam eruditi, in alio potius scribendi genere minus vehementi ingenium occuparem, quod natura fere mite mihi dedit, et a palaestra alienum. Sed quid tu, mi Naerane? nihilne cudis nobis boni? nihilne ab isto tuo ingenio tam praeclaro atque excelso in publico aliquando videbimus, quod una nobiscum sera posteritas admiretur? nec enim adeo negligentem publici te credo boni, multo minus ita invidum, ut sepulta tecum aliquando velis, quaecunque cum isto ingenio, indefesso tot annorum studio, in omni doctrinarum genere, tibi acquisivisti: quae si tu fortassis in nonum aut amplius annum premere ac limare cogitas, interea liceat saltem nobis amicis spe futuri in sinu gaudere, et auxiliari votis, ut pulcherrimum foetum felici puerperio enitaris. [note: Vtrum scriptum aliquod Naeranus Theologicum elaboraverit, et cujus argumenti id fuerit, nihil omnino proditum est eruditorum monimentis. Hoc tamen non ignorare nos non patiuntur, qui sata doctorum descripsere virorum, Carmina ejus, quae extant, nominatim epigrammata jam anno 1610. in publicam lucem data, applausum eruditi orbis dudum meruisse. De quibus epistolam Is. Casauboni inter Remonstr. Epp. n. 142. locatam consulere non poenitebit. Ex qua etiam, inter primos Arminii, dum viveret, et Lugd. Bat. cum applausu doceret, adstipulatores atque discipulos fuisse, colligere licet.] Sed quicquid de illo sit, non desinam tamen pro
page 312, image: ds0312te precibus ambire Dei Opt. Max. aures, ut consiliis tuis omnibus benigno numine adsit, eaque dirigat in illum scopum, quem tu sine dubio pro tua pietate semper ob oculos tibi ponis. Tu si idem pro me feceris, magni id beneficii loco reputabo. Vale, mi Naerane, et quos videbitur amicos meo nomine saluta. Dabam in Moestichiano [note: Vid. supra epist. 18. fin. et H. C. S. C. II. extremo.] nobilissimi Casparis Sacci pr. Kal. Martii Gregoriani, CICICCXXIV.
LXXX. [note: 390] S. NAERANVS M. RVARO.
ORnatissime atque amicissime vir, Non videntur nostrates zelotae ullis indiciis irae divinae terreri, ullis eluvionibus, hostium incursionibus sane quam terribilibus, qualis fuit nupera illa in Velaviam, cohiberi, quo minus saeviant in innoxios. Amstelodami nuper capti duo ex fratribus: alter eorum est D. Vesetius, [note: Non erat Vesetii viro huic docto pro Arminii partibus stante, sed Bernheri Vesekii seu Wezekii nomen. Idemque postquam ante Pastoris in Geldria Echteltanae Ecclesiae munere perfunctus erat, una cum caeteris, Synodi Dordracenae decreto, in exilium pulsus, in vicino Belgio Hispanico atque Gallia latitaverat, nuper autem Amstelodamum, venia nondum impetrata, redierat.] qui in Synodo Dordracena forte tibi notus est, erat enim ex XV viris; alter est D. Cupus [note: Petrus Cupus: Qui non fuerat cum reliquis excedere e Belgio foederato, d. 6. Julii anno 1619. a Synodo jussus, sed tamen paullo post, una cum aliis, qui Rotterodamum convenerant, (quos in vita Episcopii enumeratos vide f. 248.) variosque illic articulos, ut finita Synodo Eccles. inservire possent, conceperunt, in exilium missus legitur, eademque, quae Vezekius fata, quod et ipse sine venia data reversus esset, est expertus. Ad quae penitius pernoscenda epistola, quae conferatur, digna Cupio consolationi destinata et a Sim. Goulartio scripta, in epist. Remonstr. n. 429. habetur. Post superatas fortunae adversae vicissitudines Roterodamensis tandem coetus Ministrum factum esse aliunde demonstratum est.] Woerdanae olim ecclesiae minister. Abducti sunt illi de nocte (forte enim de die per interceptores non licuisset) Louvesteinium, et caeteris ibi detentis fratribus [note: Ex quo tamen, postreaquam Grotius uxoris arte fideque dudum jam evaserat, et illi (solo Poppio excepto, qui in carcere obiit,) sero tamen anno 1631. nominatim Carolus Niellius, Simon Lucae Bysterus, Theodorus Boomius, Paullus Lyndenius, Arnoldus Geesteranus, cum Vezekio et Cupo opera militis cujusdam et scaphae, in quam ex muro descenderant, tandem eruperunt.] additi. Si augetur ita magis ac magis captorum fratrum (quod Deus avertat) numerus, erit nobis de reditu in
page 313, image: ds0313patriam cogitandum. De fratribus in Gallia [note: Episcopio, Vytenbogardo, Grotio, Goulartio, Corvino et reliquis.] degentibus quod quaeris, certo non scio. D. Tilenum, [note: Nuper admodum in castra Remonstrantium transgressum, Sedanensem antea Prof. tanto magis a caeteris Remonstrantibus exinde aestimatum, quoniam primus olim contra Arminium inter exteros scripserat: de quo superius jam quaedam annotata sunt.] quem nostrum esse non ignoras, scio id agere, ut editis Gallice libellis Calvinianos Gallos a sententia sua rigida de Praedestinatione et ei annexis demoveat. Et intelligo id eum agere non sine successu. Caeteri fratres idem, credo, agunt, et Remonstrantismo propagando inibi student, incerti adhuc, ubi sedem fixuri. Allatae mihi sunt a D. Episcopio litterae Lutetia, in quibus scribit inter alia: Nos hic favore et gratiae Regis fruimur: nec dubium, [note: 391] quin libertate etiam fruituri essemus, nisi tam sibi a nobis metuerent Catholici quam Calviniani. Interim pro veritate et bona caussa nostra facimus quicquid possumus. D. Grotii notae in Matthaeum agunt de judiciis publicis capitalibus, de vi, an ea vim repellere Christianis et quatenus liceat, de bello etc. Concludit ut in poematis suis,
Coelum nisi bella coacta
Non probat.Et ea demum pia esse arma, quae necessaria, hoc est, quae capiuntur ad evitanda mala armis graviora. Putarem D. Episcopii scripta et D. Grotii notas aliquid momenti adferre posse ad quosdam vestrorum deducendos a sententia illa, quae statuit Christiano magistratui illicitum esse fundere sanguinem facinorosorum. [note: Quales sunt post Socinum, rigidiores Ostorodus, Smalcius, Volkelius, Stegmannus jun. Wolzogenius: qui postremus tamen h. t. nondum scriptis eam in rem editis innotuerat, vehementissime autem omnium deinceps pro hac sententia propugnavit.] Non dubito, quin de ea sententia, cujus quidam a nostris insimulantur, suspicio multum nostrae caussae obsit. Ejus si convinci possemus, proditionis patriae convictos nos tenere se adversarii nostri opinarentur, quae sine bello defendi non posset. Tam tibi, quem puto moderatius sentire de istis capitibus, quam quibusdam e vestris optabam lectionem istarum notarum: quanquam nihil est forte, cur tale quid optem, quasi tam oculatorum oculos argumenta fugerint, quae istam sententiam, quae communis fere Christianorum est, fulciant. Non possum ego adduci, ut credam aliquem ex Evangelistis praetermissurum fuisse ea, quae cap. V. [note: 392] Matth. scripta sunt, si ibi medulla doctrinae Christianae contineretur, ut quibusdam videtur. Qui nobis recensent et repetunt ea, quae multo
page 314, image: ds0314minoris momenti sunt, ab aliis etiam narrata, non videntur fuisse supersessuri narratione concionis, eam partem doctrinae Christi continentis, quae ejus doctrinam a doctrina V. Foederis discriminat. Et quemadmodum vestri mihi longe falli videntur in eo, quod statuant moralium praeceptorum numerum a D. Jesu esse auctum; ita non minus mihi falli videntur, cum negant, vitam aeternam sub V. Foedere fuisse promissam. [note: Eadem caeterorum quoque Remonstrantium, ipsiusque adeo Episcopii, sententia fuit; Ita tamen, ut quod alias etiam plerumque solent, mediam in hac quoque doctrinae parte viam ineant, obscurioremque fuisse promissionem illam in V. T. ajant. Quae utrum et Naerani mens fuerit, non definimus. Verisimiliorem certe hanc esse hypothesin, et ad verba 1 Joh. II, 25. explananda maxime idoneam, nemo, credo, modestiorum Theologorum diffitebitur. Vtut forte defuturi non sint, qui in ll. cc. Act. Apost. non tam de promissione V. T. quam de Pharisaeorum recepta persuasione undecunque accepta agi, existiment.] Videtur mihi locus Act. XXVI, 6. 7. 8. collatus cum XXIII, 7. in terminis, quod ajunt, isti sententiae contradicere. Libenter ex te intelligo, esse praeter te etiam alios, qui opere ipso, id est, dissensu ab aliis ostendunt, sese non jurasse in ullius magistri verba. Vacuus ille a praejudiciis animus haud dubie admittet veritatem etiam monstratam in quibusdam ab illis, qui in aliis tam crasse videntur errare, ut vix capaces videantur veritatis alicujus, ad quam dignoscendam opus sit limatiore judicio. Praela quod multa in refutatione quorundam vestrorum dogmatum excudenda ferveant, ideo vobis gratulandum esse puto, quod dum veritas magis magisque et solidius confirmatur et examinatur, putem vestros quoque posse facilius conspicere quaedam, quae nondum videntur conspexisse: et ansa ipsis subministratur, [note: 393] veritatem in aliis confirmandi et latius disseminandi. Quod cogitas de te huic pugnae non admiscendo, frustra, puto, es: nec sinet te amor veritatis, tuo judicio oppugnatae, et laborantis forte etiam, subterfugere hoc certamen. Plus enim negocii undique vobis exhiberi puto, quam ut cuiquam vestrum a talibus negotiis liceat feriari: nedum tibi, qui utut tibi ipsi videaris ex postremis, talis non videberis primipilis vestris, qua sunt judicii acrimonia. Est autem et hoc interdum modestiae, judicium suum non praeferre judicio aliorum de se ipso; saltem hactenus, ut non detrectemus suscipere patrocinium bonae causae meliore patrocinio destitutae.
Hic nonnihil deest.
page 315, image: ds0315
LXXXI. M. RVARVS RHENANO. [note: Obscurum hoc nomen est, quemadmodum et ipsa epistola quaedam continet, quae aenigmatum similiora sunt, quam historiarum. Si quid conjecturis assequor, amicus ille fuit su vicinis Mechlenburgicis terris vivens, et Arminianorum placitis favens, a Socini autem doctrina alienus, et Evangelii veritatem, cum admixtis quibusdam singularibus opinionibus, professus. Epistola eo tempore scripta videtur, quo Francofurtana Academia aliquando disturbata fuit, quanquam editores filii, huc ordine epistolam hanc quando retulerunt, ad Racoviensis magis Scholae dissipationem videntur respexisse. Caetera cum ignarissimis scimus.]
ACcipio confessionem silentii a te orti, Rhenane eruditissime; cui nisi iniquitas temporis patrocinaretur, non levi utique brachio mihi castigandus esses. Quod in patriam cogitas, vellem equidem uti bonis avibus: sed nondum mihi liquet, qua in ea conditione futurus esses, quave lege: an ut religiosi silentii sponsione usum publici redimas, an ut in aliquo puteo ad exemplum boni illius Athanasii delitescas; quorum quidem neutrum mihi satis arridet. Invitarem te has [note: 394] ad oras, in quibus ipse nunc dego, (dego autem extra Germaniam, [note: In Moestichiano, ut arbitror, Casp. Sacci, Germaniae maxime vicino. Habeo enim, quo minus de Straszinio accipi posse putem, dubitandi caussas.] in illius tamen vicinia) nisi tu ipse periculum aliquod hic nobis metuendum inculcares: quod ego tamen, (ut verum fatear) non admodum adhuc formido. Magis ego sane Acignios, [note: Suecos, sub id tempus Borussiae graves intelligerem, nisi Acignios hos Regibus oppositos, iisdemque formidabiles, noster diceret, quae in Polonos magis conveniunt eorumque Rempublicam, nobilitatis praesertim fortitudine numeroque spectabilem. Vtrumque incertum est, et sequentia magis Suecis congruunt.] qui viciniam nostram turbant, metuo, ne forte tam secundo rerum successu elati, ambitionem suam huc proferant, et iisdem injuriis, quibus nihil jam non pervium est, in nos desaeviant. Crescunt enim indies illis a fortuna animi; adeo ut et summis quibusdam in vicinia principibus minari jam credantur, imo et ferantur. Huc scilicet illi Ariovisti atque Arminii nepotes [note: Ad gentem haec non videntur quadrare Germanicam, contra Romanos olim ducibus hisce viris fortissimis belligerantem; sed Polonorum aut Suecorum animos et bellicam fortitudinem, vetustissimis illis Germanorum heroibus non dissimilem.] ceciderunt. Quod si tamen fortunam nobiscum periclitari tibi libuerit, omnem tibi benevolentiam, non a me tantum, quem tuis commodis jam pridem devotum nosti, sed et ab illis, apud quoscunque cohortatio mea aliquid poterit, ultro promitto. Vivunt
page 316, image: ds0316jam nobiscum in hac aula [note: Nunquam, quod meminerim, in aula Principis alicujus, aut Regis vixit Ruarus. Non igitur dubito, quin Casp. Saccii illa, viri opulentissimi, et splendidissime cum fuis viventis, Moestichiana in telligenda sit. Nisi quis Ivanicianam, coll. epist. 73. sub initium, intelligere malit.] duo optimarum artium professores [note: Francofurtani, ut opinor, ad Oderam, occupata aliquoties anno 1626. 1629. et 1631. urbe aliquoties, diffugientes, atque receptum amicorum quaerentes. Ad Racovienses dilapsos anno 1638. non commode vox vicino quadrat.] ex vicino incendio elapsi, viri inculpatae vitae, et divinarum humanarumque rerum scientissimi. Misera profecto rerum est facies: cui nisi divinum numen aliquid opis e machina attulerit, actum est. Quod existimas magis magisque nos vestros potius, quam vos nostros fieri; tu vero rectius nos jam esse diceres. Si enim plerosque tuorum respicias, concedes fortasse nobis, ut cum Apostolo gloriemur, quod plus vos diligentes minus diligamur: atque ita sane vestri magis sumus, neque id diffitemur; [note: 395] cum nihil vos minus videri velitis. Sed alio tu sensu nos vestros evadere censes, quippe quia sententias de religione vestras magis magisque indies consectemur. At eo respectu vos magis etiam nostros ausim dicere. Si enim omnia nostra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas; quidni Arminius [note: Hoc nomen in caussa fuit, ut crederem, Jacobi Arminii, Rhenanum hunc, quisquis de reliquo fuit, placita approbasse. Militari enim fensu nomen hoc accipere prohibent scopus praesentis epistolae, verborumque proxime praecedentium, quibus de concordia in religionis negotio actum erat, et porro etiam agitur, consideratio.] noster sit? servus scilicet et ipse Jesu Christi: apud quem si quid Magistri deprehendimus, id nobis non arrogamus ut alienum, sed ut nostrum vindicamus, qui membra sumus Catholicae illius Ecclesiae, quae ab aliis quidem in factiosa nomina discerpitur, nobis tamen una est. Quanquam possem interrogare, unde tibi constet, Commentatores [note: Non alio, puto, sensu vocabulum hoc usurpari in praesenti oratione, seu epistola, quam, quo scriptorem etiam denotat, quem de aliqua re commentatum dicimus. Cujusmodi plurimi hac tempestate extabant ex utraque Socinianorum atque Arminianorum parte, maximam tamen partem Polemici, commentariorum vero in Scr. S. aut nihil aut perexigua, ut Fausti Socini in 1. epist. Johannis, Exegeseos Sacrae specimina.] istos, quos mihi obducis, aliter quondam de istis quatuor capitibus ac nunc, aut nos caeteros, quos cum illis vobis jam propius accedere putas, idem nunc quod illos sentire? Noli quaeso fortunam nostram ex aliorum superstitione aestimare, quasi nihil praeter antecessores nostros sapere aut desipere audeamus. Sive enim eadem, sive alia commentatores nostri prodiderunt, sive etiam vitula vestra araverunt, non existimo ullam nobis notam
page 317, image: ds0317propterea extimescendam, cum nihil magis Christianum hominem deceat, quam [gap: Greek word(s)] . [note: Multa assidue discendo consenescere.] Venio nunc ad illud, in quo nos nimiopere a vobis abesse doles, serioque mones, ut de ratione, qua propius vobiscum conjungamur, accurate cogitemus. Videmur tibi non agnoscere (quod animus horret eloqui) Jesum esse [note: 396] Dei viventis filium, quoniam divinae eum naturae participem negemus, quae tibi maxime propria [gap: Greek word(s)] [note: Filiationis.] ratio videatur. Possem regerere, non negare nos, Jesum etiam in terris adhuc agentem, nedum nunc, divinae naturae participem fuisse, ut in quo tot virtutes, sive qualitates divinae [note: At de his non disputatur, quando de Jesu Christo, Filio DEI disquiritur; sed de essentia et proprie sic dicta, propter quam et [gap: Greek word(s)] dicitur atque proprius DEI filius, generatione, ex substantia Patris Hebr. I, 3. Quicquid ergo de qualitate in medium profertur, extra oleas vaganti sycophantiae, paene dixerim, simile est Neque etiam illud posse huc congruit, ex loco Petrino applicato: quoniam, si vel maxime de indole verba illa interpreteris, quod multi negant, Christo tamen unigenito DEI Filio, hoc ipso notionem illam convenire liquet quia naturam illam nobiscum communem haberet.] reluxerint, ut ob eas jam tum quoque in divina forma fuisse legatur. Posse vero quem ob divinas, quae illi insint, qualitates naturae divinae participem dici, ex notissimo Petri loco in Epistola posteriori capite primo cuilibet patet. Sed si Tarnovius in contrarium, quod alicujus sit momenti, affert, id ob oculos huc te mihi produxisse optarem. Mihi enim liber illius [note: Procul dubio de SS. Trinitate, Socino oppositus, Rostoch. anno 1625. 4ta forma ed.] non amplius est ad manum: et si licet [gap: Greek word(s)] , [note: Ex unguibus leonem cognoscere. Proverbium.] ex iis, quae olim in illo legi, non tanti mihi visus est, cui nummos iterum habeam impendere, qui tot aliis bonae frugi libris ob inopiam carere cogor. Ac ne ille quidem haereticorum catalogus, [note: Forte Schlusselburgianus, cujus Pars I. Antitrinitarii opposita est, deque Christo Filio DEI naturali, h. e. ex substantia patris ab aeterno nato, ex professo disputat.] in quo sententiam tuam recenseri ais, unquam mihi visus fuit, tantum abest, ut, cujus coloris sit, norim, teque rogo, ut nomen auctoris mihi indices, quo tanto melius in eum inquiram. Miror altum S. literarum de illa tua sententia silentium, [note: At ego potius miror Ruari [gap: Greek word(s)] hanc Christi originem aeternam ex Ps. II. Mich. V. Joh. III. Luc. I. Rom. I. et VIII. Hebr. I. et VII. ubi secundum eam naturam ab hominibus distinguitur, et [gap: Greek word(s)] , cum patrem habeat, dicitur, non vidisse.] quae tamen si vera est, ut tu ipse innuis, ad salutem ut sciatur, non purum est necessaria. Est autem id tanto magis mihi mirum, quod
page 318, image: ds0318cum et de conceptione atque ortu, itemque praestantia Christi divina, et de Dei erga genus humanum benevolentia atque studio, non semel [note: 397] et alicubi satis prolixe ab Evangelistis atque Apostolis agatur, non videantur id, quod et ad constitutionem naturae Jesu Christi, et ad Dei erga nos [gap: Greek word(s)] [note: Amorem erga homines.] celebrandam tantopere faciebat, pede tam sicco ullo modo praeterituri. Deinde dici non potest, quantum et solatio nostro in malis, et salutis spei, ad quam communitas similis in Christo naturae nos erigit, [note: Quasi vero posita divina in Christo natura seu essentia, altera, quam assumsit filius DEI, caro factus, i. e. humana tolleretur. Paullo certe Rom. IX, 5. utramque conjungere, et alteram ab altera simul per particulam [gap: Greek word(s)] , secundum carnem (quae frustranea alioquin fuisset,) discernere, ita visum est necessarium, ut maximam hinc, Judaeis praesertim, praerogativam, totique humano generi firmissimum solatium derivare non dubitarit.] quid item conatui nostro ad vitam secundum regulam atque exemplum Christi agendam, imprudens quidem, ut existimo, sed tamen adimas atque subducas. Sed et ulterius mihi vide, quam apposite divinam illam, quam fingis naturam, non modo affectibus humanis, sed et aliis naturae nostrae infirmitatibus, earumque emendationibus, et profectui in melius, [note: Aut dissimulat Ruarus, aut, quod vix crediderim, turpiter ignoravit, quae sit humanae naturae status [gap: Greek word(s)] , a Paullo Phil. II, 3. sqq. descripti, ratio et conditio.] quae omnia Christo mysticis in Literis attribuuntur, subjicias. Tristatus enim, fuit Christus et turbatus animi, metuit sibi, miratus est, a diabolo tentatus, quaedam ignoravit ac didicit, profecit sapientia, crevit spiritu, obedivit matri, nedum patri, preces ad Deum fudit. Quae singula, ut in ipsam naturam divinam ceciderint necesse est, siquidem animae eam loco [note: Animae loco si divinam Christi naturam fuisse existimavit Rhenanus ille, Apollinaris sententiam pridem explosam approbans, viderit, quo pacto eam defendere potuerit. Sin minus, naturam ipsam cum humana in Christo male confundi, quis non videat?] in Christo esse velis. Denique quorsum opus fuerit, ejusmodi in Christo, qualem tu vis, naturam existere divinam? An quicquam est in triplici illo munere, quod cum S. literis merito illi tribuimus, quod ab ejusmodi Christo, qualem nos agnoscimus, exspectari aut peragi nequeat? Satisfactio enim pro delictis nostris, qualem vos [note: 398] docetis, quae non solutione integri debiti, [note: Haec ipsa verba omnium luculentissime, Rhenanum hunc a Remonstrantium partibus non alienum fuisse, docent. Ipsam vero acceptilationem vel solo vocabulo [gap: Greek word(s)] refelli posse, jam alibi demonstratum est. De reliquo non meri hominis dignitatem ad [gap: Greek word(s)] pretium DEO exhibendum pro delictis nostris sufficere aut suffecisse potuis, ad nos [gap: Greek word(s)] a divina in peccata peccatoresque ira haud quaquam finita redimendos, uti peccatoris ipsius et peccatorum cum DEO collatorum. DEI que honorem laedentium, natura demonstrat, ita Script. loca, quam maxime confirmant, quibus Filium DEI, ab hominibus meris distinctum (Hebr. VII, 28.) eumque ipsum quoque DEVM (Act. XX, 28. Col. I, 13. 14. seqq. -- 20.) illam tam pretiosam [gap: Greek word(s)] per [gap: Greek word(s)] praestare potuisse atque praestitisse, identidem, cumprimis vero 1 Petr. I, 18. 19., affirmatur. Quod iterum iterumque data h. l. nova occasione, et ad scrupulos Ruari amovendos, monere visum est.] sed acceptilatione quadam
page 319, image: ds0319sub obedientiae gratae conditione peragitur, etiam ejusmodi homini divino, qualem nos Christum fatemur, committi poterat.
Reliqua desunt.
LXXXII. EX M. RVARI AD JOANNEM NAERANVM EPISTOLA. Gedani IV Maji, CICICCXXXVIII.
CVm ante triduum hucusque scripsissem, interea nuncium e Comitiis affertur de acerbo in Racovianos decreto. [note: De eo in Comitiis Warsoviensibus facto atque promulgato, ac Gymnasii adeo Socinianorum Racoviensis, cum Typographeo et Ecclesia, eversione hoc anno 1638. peracta, ipsaque etiam occasione h. l. commemorata, plenior extat narratio in Vita Wissowatiana, et a nobis quoque supra jam in H. C. S. cap. II. lit. R. repetita inde atque excerpta legitur.] Tres adolescentes seu pueri per petulantiam, illi aetati atque nationi vernaculam, imaginem Christi crucifixi in finibus Racoviae insciis omnibus lapidibus petitam dejecerunt. Ea satis magna caussa visa est, cur et Ministri Ecclesiae illius et Magistri scholae omnes extra Poloniam in exilium agerentur, scholaque ipsa atque typographeum tolleretur: immo Palatinidae Sienienio ipsi capitis periculum intentatum est, quod vix jurejurando innocentiam suam testatus evasit. Et qui scimus, quid decreto, cum scriptum edent (quod durantibus comitiis obtineri non potuit) annexuri sint ii, qui rerum nunc potiuntur? Haec est illapietas istorum, quos iste propinquus tuus quem in literis tuis notas, prolegitimis fratribus olim agnoscebat.
LXXXIII. [note: 399] JOANNES NAERANVS [note: Samuelis filius, idemque ille, cujus tanquam adolescentis pater epist. 78. meminerat, Veteramnensium in Batavis h. t. Pastor, Remonstrantium doctrinae addictus: quam ob rem exosae professionis hominem, ad Abr. Heydanum, quum an. 1656. scriberet, se appellavit in Epp. Remonstr. n. 604. et p. p. in vicino pago (Oudewater videlicet) ministrum se agere apud Remonstrantes addidit. Ejus epistolae in Collect. ante memorata extant tres n. 604. 608. et 610. in quarum postrema characterem animi praefervidum, et cumprimis in Hornbeckium odio agitatum, paullo liberius patefecit.] M. RVARO.
SI vales, bene est, Praestantissime Ruare; ego valeo Dei gratia. Sed
page 320, image: ds0320longe optimus et carissimus pater meus, [note: Idem ille, de quo antea, et superius ad epist. 77. copiosius dictum est, Samuel Naeranus.] acuta febri confectus, maximo cum dolore nostro fatis concessit, et ingens sui desiderium mihi meisque reliquit. Occupavit nos luctuosus iste casus adolescente Decembri, cum ego infelici Antistitum nostrorum decreto sacrorum causa recens in Frisios transvectus, istic ingruente gelu solito maturius veluti fato obsiderer. Cui ego, penetrante tamen ad me nun cio tandem, magna mole obnixus, ab ultimis Frisiis in pedes me conjeci, cum neque equis neque velis transitus pateret: atque oram omnem maritimam, longumque Geldriae ac Transissulaniae tractum permensus, septimo itineris et obitus paterni octavo die Amisfurtum attigi, cum non multo ante terrae mandatus esset eodem die. Sic in genti labore ad luctum et lacrymas properavi; in quibus necdum satis colligo animum, quando, quo sim orbatus patre, repeto mecum, Homo nempe sum; humani a me nihil alienum. At forsan id ipsum non satis fuerit cum ratione, si naturae instinctus, et caritatis intimae effectus, in tanta clade mox conticesceret ad nutum intempestivae rationis. [note: 400] Divinis tamen placitis utcunque etiam acquiesco: et hoc confert mihi tam propinquum domi exemplum humanae fragilitatis, ut fluxas et futiles hujus vitae spes opesque magis jam contemptim habeam, ferioque me comparem ad moriendum. Faxit modo Deus rerum arbiter, ut paternis vestigiis insistens constanti gradu erumpam in venae melioris aevum: in quo parentem meum, virum profecto, si fas eloqui, castigatissimae probitatis, plena animi fiducia constituo. Et haec quidem pro affectu et dolore meo minime, omnino pro tempore et instituto hic sufficient. Novi jam nihil speramus ex illa olim tam foecunda officina, [note: Racovia, de cujus fatis in praecedente epistola actum erat.] postquam obstetrices illae ingeniorum formulae [note: Typographeum Racoviense, Sebastiani Sternacii opera ad extrema haec fata usque fervens, ingruentibus autem illis direptum.] manibus excussae, disturbatum Ecclesia seminarium, [note: Gymnasium, quod Racoviae floruerat.] et velut proscripta sunt et profligata studia. Incrudescit enim rabies, invalescit potentia istius factionis, cui hoc est inter prima officia pietatis, diversos sibi, quantumvis innoxios, nullo non perfidiae et saevitiae genere exscindere et delere funditus. Quare Nigrini [note: Bartholomaei istius, quo de supra ep. 60. apostatae, et jam de concordia quadam, uti ex hac Naerani epist. anno 1642. ineunte scripta, elucet, consilia agitantis, Regique suggerentis; ex quibus Thoruniense tandem Colloquium, quod charitativum vocari volebat, natum est.] vel stuporem demiror,
page 321, image: ds0321vel pravitatem detestor. qui isto rerum articulo hominum genus [gap: Greek word(s)] , [note: Irreconciliabile, foedifragum.] intractabile, et infidum, candide serioque de pace acturum cum adversariis toto velut coelo divisis, et jam fractis ac pene fatiscentibus, vel ipse speret, vel sperare velit alios. Coepti istius hunc exitum exspecto, ut autor poeniteat, aut ingenium prodat. In Galliis [note: 401] fertur idem moliri Grotius: nec omnino absimile vero est, si cum hoc rumore scripta ejus [note: Irenica: Quae qualia fuerint, superius jam docuimus; hoc autem loco, neque Remonstrantibus ea probata esse, animad vertimus, quemadmodum et Socinianis praeposterum illum paeificandi cum Pontificia Ecclesia conatum displicuisse ostendimus. Compendium praejudicatarum opinionum Grotii, si desideres, confer, quaeso, ejus ad Episcop. epist. in Epp. Remonstr. n. 417. positam.] novissima conferantur. Negotium id geri audio Rege conscio et Cardinali [note: Amando Richelio, hoc ipso anno 1642. adhuc labente mortuo: quem non multo post anno 1643. Rex ipse Ludov. XIII. mortalitate deposita sequutus est. De consiliis Richelianis, et methodo disputandi, qua ad Ecclesiam omnia propemodum (caeteris missis) revocanda censuit, et studio cumprimis pacem inter dissidentes conciliandi, operaque Mileterii et Grotii, eidem obstetrices manus praebentium, vid. Heidegger. in Hist. Pap. §. 218.] callidissimo, qui videtur spectare ad defectionem a Sede Romana, et primatum forsan Gallicum meditari. Pontificis certe auctoritas ibi multis modis evilescit. Fuerunt e clero, qui publice declamaverunt de syncretismo: et nonnulla doctrinae capita, de quibus acerrima digladiatio, illuc accommodaverunt, sensu alienissimo areceptis placitis Pontificiae disciplinae. Sed contumeliose reclamabant nostri Calvinistae, et novos illos magistros, tanquam impostores, aversabantur. Grotii consilia disturbarunt fortasse turbae Anglicanae, [note: Inter Regem Carolum I. et Senatum. Regni, quem Parlamentum vocant, exortae et in bellum intestinum tandem erumpentes, cujus quae caussae fuerint, haud dissimilem inter Presbyterianos et Episcopales conciliationem in liturgia spectantes, quemve exitum ea res habuerit, notissimum est.] quae Puritanorum conjuratione magis magisque effervescunt: et si vates omnino vanus non sum, in civilem lanienam erumpent, cui jam praeludunt Hyberni. Ea nisi in Anglia evenisset rerum conversio, creditur ad negotium sarciendae concordiae, gentis ejus Episcopos, [note: Conf. Cent. hujus I. ep. 37. extremam.] non omnino ab ea cogitatione abhorrentes, fuisse sollicitaturum. Nunc ego sic animum induco, aliud Grotium, aliud ejus socios spectare, homines ambitiosos, et regnandi
page 322, image: ds0322avidos, si quid veri habent indicia, nec bona fide Christiano orbi concordiam curare; adeoque spem istam Grotium persequi inani plane conatu, praesertim quia altera partium inconsulta, et sibi etiam totique isti causae infesta, rem adeo difficilem et hoc saeculo odiosam [note: Adde, et ipsi verbo DEI adversam. Quid enim luci cum tenebris etc. 2 Cor. VI, 14. seqq. coll. Apoc. XIV, 9. seqq. XVIII, 4. seq.] molitur. Sed rectius ego judicium non interpono meum ignotae [note: 402] tractationi, cujus me origo et ratio latet. Cum Papa quidem, nisi, quod fiet nunquam, Papam ejuraverit, et fasces posuerit supremae dictaturae, frustra transigimus. [note: Rectissime: Ita quoque, et in eundem sensum, jam anno 1530. Mart. Lutherus, vir sagacissimus. _De obedientia Episcopis reddita, et jurisdictione ac ceremoniis communibus, ut scribis (Philippus Melancht.) Sehet euch dennoch wohl fur, und gebt nicht mehr, denn ihr habt, ne cogamur deruo ad difficilius et periculosius bellum pro Evangelio defendendo. Scio vos Evangelium semper excipere in istis pactis. Sed metuo, ne postea perfidos aut inconstantes insimulent, si non servemus, quae voluerint. Ipsi enim nostras concessiones large, largius, largissime accipient, suas vero stricte strictius, strictissime, dabunt. Summa, mihi, in totum displicet tractatus de doctrinae concordia, ut quae plane sit impossibilis, nisi Papa velit Papatum suum aboleri. Satis erat, nos reddidisse rationem fidei et petere pacem, convertere eos ad pacem, quare speramus? etc. etc." Recentiores inter non minus candide et acute b. Spenerus ad Ahasv. Fritschium anno 1686. in Monument. Fellerianis f. 179. Cum Papaeis pacem inire Ecclesiasticam, nunquam vel D. Meiero (Helmstadiensi P. P.) vel cuicunque alii concedere possum, dum Papoei manent, h. e. Pontificis potestatem (etiam non parum limitatam, prout Galli faciunt) in Ecclesiam et Concil. Trident. agnoscunt, quod tamen nec abdicare queunt, ut non pariter totum suum aedisicium eadem opera evertant etc.] Sed Cassandri posteritas, plures in Galliis meliorum partium Pontificii, ipsi juxta ac nos Papalem tyrannidem perosi, quorum Grotius haud dubie voluntate nititur, praeberent se forsan tractabiles, si qui agunt ab his diversi, in tolerabilibus plusculum largiri et gratificari docti essent, paci orbis Christiani. At nostri hic Alastores [note: Durum in Contra - Remonstrantes verbum: quorum tamen, fateor, duritiem et nostri vituperarunt.] ad nomen etiam pacis cohorrescunt. Illis una salus bello: quamdiu nempe rerum potiuntur, sic tutius Reipublicae opes sibi et suis vendicant. Denique dictis et factis Papatum nobis ex vero repraesentant: nisi quod maleferiatam libidinem insani ordinis Procerum obsequia ad vim jam magna ex parte destituunt: etsi nonnullis adhuc in locis eorum valet autoritas, sed quam inquieto ingenio et contumaci decoctum eunt, dum multis in locis magistratibus, si quae non ad gustum suum gesserint, praecipue in iis, quae spectare ad Ecclesiam volunt, acerbe obstrepunt. Voetius [note: Gisbertus ille Past. et Prof. Vltraject. si quis alius rigidae partis patronus. A quo hodieque Voetiani in Batavis nomen habent.] tamen regulum
page 323, image: ds0323quendam et episcopum Trajectinum agit: et quanquam invisus suorum plurimis ob factiosam et superbam indolem, omnes nihilominus obnoxios habet. Catechesi nostrae librum ineptissimum opposuit (scis puto nostram Catechesin editam, concinnatam ab Vytenbogardo) Catechesin Catecheseos nostrae: [note: Prodierat Catechesis illa Remonstr. anno 1640. cujus tit. est: Ondewysinge in de Christelyke Religie etc. Oppositus aut Catechismus Voetianus, qui inscriptus est: Catechisatie over den Catechismus der Remonstranten etc. anno 1641. forma 8va minori Vltrajecti lucem vidit. Vterque vero apud nos rarius hodie comparet.] e qua quaestionum tantum [note: 403] myriadas elicit, et singulis capitibus parallela Sociniana subjicit, aliorumque, ni fallor, haereticorum, et identidem librorum illorum ingentem indicem texit: caeterum nihil refellit. Calci accessit disputatio, [note: Tres omnino accessere Disputationes: Quarum prima de Fundamentalibus Articulis; Secunda vero et tertia, De necessitate doctrinae de SS. Trinitate agunt. In priori, quae prolixior est caeteris, ea, quae Naeranus heic adduxit, habentur.] in qua laudat supplicia, Genevae in Helvetiis et apud Anglos sumta de haereticis: et Evangelicos Proceres vestros, cum primum ingruerent per Poloniam blasphemiae Socini, in Comitiis de opprimenda haeresi et proscribendis ejus patronis ac sectatoribus verba fecisse; sed a Pontificiis fuisse turpiter desertos. Quod si splendidum, ut ego suspicor, mendacium est, velim copiam mihi facias documentorum, quibus ineptae fabulae vani hominis redarguantur, et doceri possit, quantopere alieni sint istic illi Proceres ab immanitate illa, omni tyrannide deteriore. Sed id omnino urgeo multorum nomine, ut exhibeas nobis Crellii Epistolam [note: Epistola haec, quod quidem cognitum sit, lucem nunquam adspexit. In Operibus certe Crellii ea non comparet, neque etiam Sandius illius meminit in Crellianorum Librorum Indice solicite contexto.] de statu impiorum post mortem, quam parenti scripsit vestri Sieniutae. [note: Christophoro in Lachowce Sieniutae, viro illustri, itemque diviti ac potenti, Vnitariorum patrono, ut in vita Wissowatii vocatur.] Cui si quid praeterea potes adjungere ejus argumenti, omnino illi causae bene consules: quae ob libellum a Camphusio [note: Theodoro Raphaeli Camphuysen: cujus de statu animarum damnatarum post mortem anno 1631. libellus, Belgice editus, in quo asserebatur, animas impiorum post fata in nihilum esse redigendas, plurimum Remonstrantibus suvidiae attraxerat: quippe in quibus ille censebatur, quive eum publicasse putabantur.] editum, meo quidem judicio pestilentissimum, passim male audit. Interea fortean et nostri nova subsidia in arenam producent. Voetii nova insaniendi methodus
page 324, image: ds0324contemnitur: sed refellit [note: Magister, scilicet Episcopius.] [gap: Greek word(s)] [note: Sine dubio Job. Vytenbogardus h. t. adhuc superstes: qui et ipse Catecheseos Auctor scriptorque fuerat eloquentissimus.] Ecclesiasten Leidensem, qui cordatius censuram strinxit in nostram Catechesin. De me si porro jam quaeris; nunc Frisiis Doccumensibus in sacris ministro [note: 404] extra ordinem, pulso eorum Ecclesiaste B. Sapna [note: Forte Dominico Sapma, Hornano quondam Ecclesiaste, et cum caeteris in exilium anno 1619. misso, aut ejus filio. Sapnae enim nomen incognitum prorsus est.] Clericorum impulsu. Trimestri legatione perfunctus, Deo volente ad meos gregarios reverto ad Veterem amnem, ubi statio studiis meis commodissima in functione minime difficili: quare non patiar inde nisi invitus me revelli. Amisfurtensium studiis defertur mihi cathedra parentis, [note: Haud dubie ante fata ultima pristino officio, quod recuperaverat, functi, eodemque nuper, ut supra dictum est, defuncti.] serioque illuc invitor. Sed fugito ego conspicuas sedes, quantum alii assectant: nec facile cuiquam a me competitori periculum. At si me cogent decreta Patrum, parendum necessitati. Numquid vis amplius? Mihi restat id unum, ut valeas, Deusque tibi et tuis omnia optata semper adferat, et omnes bonos vindicet a machinationibus malevolorum: quas non ita reformido, ne quid erres, ut diffidam Deo, cujus in ultimo periculo proximum esse auxilium solet, nedum ut hastam velim abjici: quinimo humana deficiente, eo fidentius spei divinae innitor, quam animo firmarm teneo, votis apud Deum mihi vobisque asserere laboro vester totus J. N. Dat. VI Eid. Febr. CICICCXLII. apud Doccumenses.
LXXXIV. [note: Conf Cent. II. n. 47. ubi eandem epistolam, nescio qua oscitantia, denuo recusam omittemus. Id vero ex inscriptione illus repetere juvabit, non esse hanc epistolam solius Ruari, sed communi fratrum nomine exaratam.] M. RVARVS AD MATTHIAM RHAWVM [note: Hoc de Rhauio pluribus actum est in Hist. Crypto Socin. cap. II. lit. R ubi, quo nomime inter Altorphinos quoque, ubi studiis aliquandiu non minus, quam animis Neo - Socinianorum confirmandis, operam dedit, appellari confireverit, exposuimus. Quem in patriam rediisse, et haeresi suae immortuum esse, ex hac aliisque documentis, nominatim Cent. II. epist. 46. ibidem collegimus.] ILLIVSQVE ASSECLAS, NE SEMIJVDAIZANTES [note: Quinam illi sint, nempe Francisci Davidis adstipulatores et sectatores, vid. l. c. fusius explanatum.] IN TRANSYLVANIA PERSEQVANTVR.
QVanquam de animo vestro erga gloriam atque majestatem Domini
page 325, image: ds0325[note: 405] nostri Jesu Christi optime nobis constet: non possumus tamen probare, quod Ecclesias patriae vestrae, unum Deum Patrem agnoscentes, odiis atque vexationibus communium adversariorum objiciatis. [note: Hucusque enim sufficere putabant reliqui Sociui asseclae, si ab illis sejuncti essent, atque coetus suos seorsim haberent, nulla vi cuiquam illorum vel illata, vel etiam ad eos persequendos occasione cuiquam subministrata. Quod tamen nunc aliter fieri coeperat, praecunte caeteris Rhauio.] Nam si quos de Christi officio atque dignitate minus recte sentire creditis; hos potius spiritu mansuetudinis erudiendos, quam suppliciorum intentatione atque minis exasperandos censemus. Interim videmus eam ab illis proditam fidei Christianae confessionem, in qua nec ipsi quidem forte, quod reprehendatis, invenitis; cui ad C L Ecclesiarum pastores nomina sua subscripsisse intelligimus. Quod si forte dicetis, haud bona fide confessionem hanc ab illis editam, et aliud eos animo fovere, quam ore profiteantur, aut profiteri videantur: hic voscogitetis velimus, quantumvobis sumatis, qui spreta vocis professione, de internis animorum sensibus, quos Deus Dominusque Jesus solus scrutatur, judicium sumitis. Quocirca rogamus vos atque obsecramus, ut mitiora sequamini consilia, quae vobis nobilissimus atque eruditissimus Jonas Slichtingius, [note: Jam fere a sunctionibus publicis, post Racoviensem coetum disturbatum, vacans, laiboribusque his, seu itineribus, conficiendis per corporis vires valetudinemque firmam prae caeteris idoneus, et insigni cumprimis mansuetudine praeditus Sic enim corpus et mores ejus, quorum etiam indicium praebent scripta, a plerisque describuntur.] quem istuc denuo mittimus, suggeret; quem una vobiscum non minus Christi studere honori, quam vos ipsos, ne vos quidem, ut opinor, dubitatis. Optassemus sane, cum superiore hieme vobis adesset, illi vos obtem perasse; cum jam fortassis eo per vos deducta sit res, ut pedem referre difficulter possitis. Quisquis vero sit eventus futurus, testamur nos ab omni [note: 406] oppressione, quae cuiquam ob religionem atque conscientiam infertur, alienos. Eam mentem nobis insevit mitis Christi Spiritus: quem non vobis modo, sed et illis, qui in hac caussa sententiam ferent, ex animo optamus. Gratia D Jesu sit vobiscum. Amen. Zabnae [note: Obscurus est Poloniae majoris, si recte memini, vicus, ubi hoc tempore, more solito, conventum ad res suas utcunque restituendas egerant.] non. Junii, CICICCXXXVIII.
LXXXV. STEPHANVS CVRCELLAEVS [note: Genevensis patria, (ubi anno 1588. natus est,) inque schola et Academia domestica educatus, post iter Germanicum Fontis bellaquensis, deinde Ambianensic, ac denique Vitriacensis Pastor, sed, Remonstrantium hypotheses cum approbaret, abdicata tandem functione postrema, in Belgium transgressus, ubi postquam vitam utcunque scriptis et typographicis maculis in Blaviano typographeo ad tempus transegit, atque se suosque honeste sustentavit, donec tandem anno 1643. cujus sub initium mortuus erat Episcopius, Remonstrantium Gymnasio praeficeretur eidemque, non tamen sine suspicione nimii in Socinianismum favoris usque ad annum 1659. ex hac vita excederet. Hoc anno 1659. ex hac vita excederet. Hoc anno 1641. seq. Correctorem, ut vocant, Blavianum adhuc egisse, ipsae rationes temporum evincunt.] M. RVARO.
REv. et Cl. Vir, frater mihi in Christo omni observantia colende,
page 326, image: ds0326Quod serius literis tuis respondeam, in causa est gravis morbus, qui me hebdomadas aliquot lectulo affixum detinuit, et a quo necdum satis bene sum confirmatus. Typographus valde avet scire, ecquando Ethica Christiana [note: Joh. Crellii. Patet ergo vel ex hoc tandem loco, ubi et quo obstetricante prodierit opus illud, Sterniorum Luneburgensium nomen praeferens. Quod recte Sandius apud Blavios eorumque sumtu Amstelod. lucem vidisse conjecit; ex hac vero epistola, Curcellaeum quoque curarorem horum omnium fuisse, apparet. Cujus opera atque studiis plura Socinianorum scripta praelo ibidem exiisse dubium non est, idque proximae ab his litterae confirmant.] ad nos sis transmissurus. Multi hic suntalibique mihi cogniti boni, qui avide opus istud expectant. Ante trimestre aut circiter librialiquot Racovienses, instigantibus Calvinistarum ministris et jubente magistratu, publice Leovardiae flammis sunt absumpti. [note: Quod post Ostorodi et Voidovii audacissimos conatus inde ab anno 1598. factum non erat. Qui libri Leovardiae exusti fuerint, non constat, nec ad summam rei, ubi facile id est conjicere, multum refert scire.] Nimirum id faciluis istis hominibus est visum, quam argumentorum vim refellere. Non putarim aequissimos hujus civitatis rectores ejusmodi quid unquam tentaruros. Nuper cum apud eos instaret Synodus Hollandica, ut Episcopius Theologiam docere prohiberetur, repulsam tulit. Cum appendicem ad tractatum de [note: 407] Antichristo [note: Hug. Grotii: de quo libello jam ante pluribus dictum est.] perlegeris, ne sententiam de ea tuam ad nos perscribere graveris, aut publico invideas. Non vacat nunc ad D. Histiaeum [note: Joh. Statorium: qui, ut ex fatis ejus, breviter a Sandio descriptis, constar, proscriptus e Polonia, apud exteros inde ab anno 1638. et seqq. latiraverat, sed jam anno 1641., ut haec epistola docet, ad suos clamredierat. Lirteras ejus Amstelodami ad Adamum Francum, Claudiopolin an 1638. d. 24. Julii datas et Belgice redditas, Catechismo suo, Remonser. opposito, subjecit Voetius, atque his ipsis litteris docuit, exteras illas regiones, ut Sandius loquitur, Belgium fuisse: ubi et hos amicos, quos Curcellaeus commemorat, sibi conciliaverat. Quales autem fuerint, e Remonstrantium videlicet coetu plerique, nisnia fratraternitatis jactatione etiam h. l. proditum est.] scribere. Significabis ei, omnes, qui hic sunt, amicos bene valere, eumque officiose salutare, et pro ejus vestrorumque omnluni incolumitate
page 327, image: ds0327preces ad Deum indesinenter fundere. Illius te gratiae commendo. Amst IX Oct. CICICCXLI.
LXXXVI. IDEM M. RVARO.
REv. et doctissime vir, Exspectas dubio procul, ut, quam postremis meis literis spem feci, reipsa impleam, et quem a te accepi manuscriptum libellum, typis excusum remittam. Sed proh dolor! intervenerunt quaedam ab illo tempore, quae nos voti compotes esse non sinunt. Hujusurbis Praetor, facta cum quibusdam Ecclesiastis conspiratione, Caesiis [note: Blauwiis typographis, et quidem filiis; Pater enim anno 1637. decesserat. Quorum in officina cum Curcellaeus praecipuas, et emendandi menda, et librorum quoque imprimendorum atque commendandorum curam haberet, fieri aliter non potuit, quam ut tristis hujusmodi evemus ipsum quoque plurimum affligeret. Tantoque magis eum videtur infortunarus hic exirus excruciasse, quo luculentiora indicia praesto sunt, ex quibus eum ipsum fuisse, cujus consilio et auxilio Volkelianum illud opus recusum fuerat. Caeterum quod et Curcellaeus apud Blauwios receptum tam facilem habuit, et libri Socinianorum clam impressi fuerunt, tanto minus miramur, quo clariora extant testimonia, quae Remonstrantium eos partibus semper favisse, quando ex adverso Jansonii Contra - Remonstrantibus addicti magis suerant, demonstrant. In quam rem digna est, quae legatur G. J. Vossii ad Grotium epistola, inter eas, quae; vulgo Epp. Remonstr. vocantur, n. 547. collocata.] inopinantibus operis Volkeliani, quae habebant reliqua exemplaria circiter quadringenta quinquaginta, ereptum ivit, eta quatuor suarum partium Scabinis, inter quos duo linguae Latinae ignari esse dicuntur, obtinuit, ut postero die fisco addicerentur, et Caesiis mille ducentorum florenorum mulcta imponeretur. Deinde, post interjectam octidui moram, libros illos omnes publice flammis tradi curarunt. Crimini id praecipue datum, quod Trinitatis dogma [note: 408] ad Satanam auctorem referant. Judicium hoc inconsultis et insciis Consulibus, penes quos summa urbis potestas est, pronunciatum fuit. Quod audio illos aegerrime ferre, et statuisse, ne quid simile in posterum fiat, pro viribus impedite. Typographus non abjecit omne propositum ejusmodi scripta excudendi: [note: Cujusmodi etiam permulta deinceps adhuc prodierunt, et forte ipsa quoque Biblioth. Frr. Polonorum, grande illud atque pretiosum opus, ex ea officina natales suos repetit.] sed tamen aliquandiu differendum censet, donec nimirum ille persecutionis aestus paulum deferbuerit. Vtinam vestrum aliquis praeceps Scabinorum nostrorum judicium vellet expendere, et istos librorum incendiarios peccati suicoarguere. Si quem noveris ei rei idoneum, urge, ut aggrediatur.
page 328, image: ds0328Deum supplexoro, ut te ab omni malo immunem praestet, Dab. Amstelodami, VIII Febr. CICICCXLII.
LXXXVII. IDEM M. RVARO.
CL. Vir, Credo jampridem in manus tuas pervenisse literas, quibus de Volkeliani libri exustione [note: Cujus etiam Hornbeckius in Summa Controvers. L. VII. meminit, idque laudabili exemplo a Magistratu factum esse addit.] certiorem te faciebam, et copiose totam illlus rei historiam enarrabam. Nunc gratiore te recreabo nuncio; nisi forte et eum jam ante ad vos fama detulerit. Magistratus novi ineunte Februario pro more hujus civitatis creati, judicium illud sibi quotidie a libertatis amantibus exprobrari audientes, re iterum in deliberationem adducta, antecessorum suorum sententiam, [note: 400] ipsis etiam, ut serunt, non repugnantibus, revocarunt, et e publicis registris expunxerunt. Ita factum est, ut Caesii a mulcta imposita, quam nondum solverant, sint liberati. Sed tamen ita illo consternati casu, ut non facile posthac ejusmodi sint libros excusuri.
Hic desunt quaedam.
Amstelodami, XII Aprilis, CICICCXLII.
LXXXVIII. EX M. RVARI AD ST. CVRCELLAEVM EPISTOLA. [note: Extat ea integra in epistolis Remonstrantium, sed sub Roberti Eustachii nomine ad N. N. perscripta, quem [gap: Greek word(s)] Curcelloeum fuisse, ex hac filiorum Ruari interpretatione discimus.] CICICCLVII, 17, Martii.
AD quaestionem de Sabbatho, quam ipse proposueram, illud respondendum censeo; etc. [note: Reliqua, totamque adeo epistolam, unde fragmentum hoc decerptum est, vide in Cent. II. n. 100.]
LXXXIX. M. GITTICHIVS Conf. epist. 61. VENECIANVS M. RVARO. [note: 411]
ANimus erat, sed otium non erat, tecum de nonnullis tuis verbis, quae in mensa generosi domini Moscorovii [note: Hieronymi Moscorovii, inter Socinianos omnes aestumatisimi.] nostri protulisti, Czarkoviae [note: Vid. Cent. II. epist. 13.] colloqui. Quodtum fieri non poterat, id jam mihi erit materia scribendarum ad te literarum: cum quo una vivere si mihi
page 329, image: ds0329contingeret, in non postrema parte terrenae felicitatis reputarem. Cum alia ex aliis, ut fieri solet in mensis, necteremus, et delapsi essemus in sermonem de jejuniis, tu autem diceres, in aedibus tui soceri [note: Compara Cent. II. epist. 69.] omnes singulis hebdomadis jejunare, non eodem tamen die omnes; te veno ipsum diem Veneris tibi in eum usum delegissie, idque ad memoriam [note: 412] passionis Domini, qui die isto trucidatus; eo etiam die, quia Dominus passus est in carne, te quoque ad memoriam illius passionis ita pati in carne, ut absoluto etiam jejunio, die isto a carnibus, quia ex his fiant delicatiores cibi, omnino abstineas: Romanae Ecclesiae aliquo cive dignissima, minus digna, quae ex ore Christiani, et doctrinam Ev angelii probe edocti hominis unquam prodiret, mihi [note: Manifestum haec tota disputatio indicium praebet, Gittichium inter eos numerandum fuisse, qui non solum rigidiores erant in coetu isthoc, cui nomen dabat, sed etiam ad id hominum genus referendum, qui nisi, quod ipsi faciunt, nihil rectum putant.] visa est ista oratio. Vt enim ab omnibus peccatis, ita etiam ab omni superstitione, [note: Ex animo aestimanda, non factis quibuscunque, per se indifferentibus, aut bene etiam et ad usum laudabilem adhibitis. Quid enim? Anne votis omnino omnibus abstinendum, Gittichi, quia Pontificia in Ecclesia tantus eorum passim abusus invaluit? Non putaverim. Idem de caeteris judicandum.] quae praesentissima pestis verae religionis est, alienissimum esse debere Christianum hominem statuo; hac autem via et ratione sublatam ex universo orbe veram pietatem, et vitae Christianae sanctitatem, ac veram religionem, introductam in ejus locum superstitionem, et quae inde sequuta est, omnem impietatem. Hac ratione, et hoc praetextu, invaluit in Christi Ecclesia in discrimine dierum et ciborum doctrina, ut eam Apostolus vocat, daemoniorum: quam labes universae religionis Christianae brevissime subsequuta. Hac ratione nonnulli ex fratribus nostris (quod in mea quoque Ecclesia dolenti animo videre mihi contigit) struxerunt gradus suis liberis, ut alii illis adhuc viventibus, alii post ipsorum fata, ad pontificiam idololatriam sese conferrent. Cum enim inclinante jam ad senectutem aetate sese Ecclesiae nostrae adjunxissent, et ab ineunte adolescentia, a suis instituti majoribus, nihil unquam de cibis in Ecclesia Romana vetitis diebus Veneris [note: 413] attingerent, roborata in illis longissimi temporis usu ista consuetudine, etiam cum jam in Ecclesia nostra effent, nullis rationibus persuaderi sibi patiebantur, ut ea relicta quidquam ex iis cibis iis diebus gustarent. Haec cum viderent illorum liberi, idque ex Ecclesia Romana, in qua discrimenistud servatur religiosissime, petitum animadvertissent ex
page 330, image: ds0330his religionem Romanam esse divinam, ideoque sibi sequendam, decreverunt. [note: Prudentiam ergo postulare, ut a talibus, inter Pontificios praesertim qui vivunt, abstineant, si dixisset Gittichius, assensum facilius impetrasset. At superstitionis haec accusare simpliciter, quod supra videtur factum, paullo asperius est.] Ita haec consuetudo, quod Ephodus ille Gedeoni in sua domo collocatus, in laqueum et ruinam illorum familiae fuit: quod ne nostris quoque liberis per ejus generis superstitiones fiat, etiam atque etiam videndum. Non est autem ulla alia ratio, huic malo obviam eundi, nisi ut ea facultate, quam nobis Dominus largitus est, omnibus cibis quibus vis diebus sine ullo discrimine vescendi, iis imprimis diebus, quibus diabolus per unigenitum suum hominum conscientias obligavit, ne quisquam de carnibus, ovis et lactariis quidquam attingere audeat, utamur; et his ipsis ab antichristo vetitis cibis in oculis liberorum nostrorum (quorum in tenera aetate fides et religio a fide parentum maxime pendet) vescamur. Quod Dominus die Veneris passus, ad religionis Christianae negotium [note: Si summam rei, atque efficaciam ejus spectes, non male ita sentit; at quando tamen hoc et non alio die Christo pati visum est, quo minus hoc etiam die memoriam tanti beneficii solennius recolamus, nihil prolribet, ipsumque et DEVM, certos, quibus beneficia maxima populo DEI contigerunt, feriatos esse jubentem, praecuntem sequimur.] nihil omnino pertinere arbitror. Hinc est, quod solennem mortis Christi memoriam, non diebus Veneris, sed diebus, qui vocantur Solis, per fractionem panis celebremus: ea vero consuetudo ab ipsis Apostolorum [note: 414] temporibus initium sumsisse videtur. Patientia in carne, abnegare nos ipsos, morte afficere carnem cum affectibus et concupiscentiis, quid cum eo habet simile, [note: Per se, fateor, nulla aut perexigua similitudo inter carnem non edendam, et Christum secundum carnem passum, intercedit; Si quis vero in carne signum aut symbolum, pro memoriae adminiculo, ad recordationem earum, quas Christus in carne sua sustinuit, aerumnarum, sibi libere constituat, perinde, ut, si ligni aliquam partem ob oculos sibi poneret, eo sine, quo crucem Christi saepius in memoriam sibi revocet, contemplandam, neque hunc neque illum peccare crediderim. Memoriae certe adjumenta, qualia in rebus variis usu non destituuntur suo, in religionis quoque exercitiis, modo cultus ipsius objecta non reddantur, locum utique habent. Quaenam vero prae caeteris eligenda sint, prudentiae cujusque relinquere oporter: qua, ne quid superstitiose aut contra charitatem et cum offendiculo aliorum fiat, circumspiciendum est.] ne quidquam de carnibus die Veneris, aut id genus aliis diebus, quos jejuniis nostris consecramus, gustemus? Hac ratione, inquis, subduco carni fomenta luxuriae, cum ex carnibus delicatiores cibi parentur. Atqui ii ex quibus vis esculentis, condimentis adhibitis, et ex piscibus imprimis, (qui etiam carnes sunt) ut
page 331, image: ds0331videre est apud ditiores Pontificios, parari possunt: et omnia luxuriae fomenta, non diebus tantum Veneris, sed omnibus vitae nostrae diebus, sine ullo dierum discrimine, carni nostrae subducenda. Pati in carne, et mortificare carnem cum affectibus et cupiditatibus, ut tute non ignoras, non est ab hoc vel illo cibi genere religionis causa [note: Ambigue haec dicuntur. Religionis causa quae fiunt, tanquam pars cultus divini, si divinitus praecepta non sunt, superstitiosa sunt; subsidii in modum, etiam Physici, usurpata non item.] abstinere; sed moderate omnibus, quae nobis Dominus ad vitam tuendam largitus est, nullo dierum discrimine vesci, in perpetuum vale dicto omni luxuriae, libidini, comessationibus, ebrietatibus, et quaecunque aliquam affinitatem cum iis habent: quorum nobis catalogum Apostolus Col. III. et Gal. V. ob oculos ponit. [gap: Greek word(s)] [note: Proprie irregularitas, cum non observatur ordo.] etiam ista, quae est in domestica soceri tui Ecclesia, tibi in solidum adscribenda, mihi displicet: quod scilicetiisdem aedibus conclusi omnes, alii diem Lunae, alii diem Martis, Mercurii, Sabbathi, tu diem Veneris, jejunio consumendum statueritis. Si omnibus vobis singulis heb domadis [note: 415] jejunare libet cur non potius te auctore et impulsore unum diem [note: Immo vero hoc ipsum etiam tibi, Gittichi, praebuisset superstitionis sive speciem, sive suspicionis occasionem: ut contra varietas illa libertatis erat indicium.] in eum usum vobis deligitis, et ut eo sanctius et religiosius sit jejunium vestrum, eo ipso die, furtivis licet horis propter metum Judaeorum, mane imprimis et vesperi, in aliquod penetrale vos recipitis, et te submissa voce praeeunte omnes una oratis? Libertarem hanc meam ista ad te scribendi, tum sanctitati religionis nostrae, tum singulari meo in tea mori adscribe. Hugonis Grotii libellum, [note: Illum, de quo supra in Epp. Grotianis jam actum est plus satis, Gittichio, quod, Papam Romanum non esse Anti-Christum, negaret, vehementer displicentem. conf. epist. ad Gittichium hoc de libro scriptam n. 61.] quod papa non sit antichristus, legere cuperem. Videtur mihi iste homo per ejusmodi paradoxa rimam quaerere, per quam honeste ad Pontificios elabatur, et aliis quam plurimis non fenestram, sed portas ad idolomaniam pontificiam aperiat. [note: Suspicio est, sed profecto non destituta, quod innumera docuere haud dissimilia sentientium exempla, solido fundamento. Grotium tamen, ut arbitror, haecce non aliquis obtentus ad Pontificios elabendi hac rima docuit, sed ingenii luxus et nimium pacificandi studium: qualia a tuis, Gittichi, tuique similibus, i e. Socinianis, eam ipsam tam largam, Arminii schola et Vorstii asseclis commendantibus, fraternitatem edocti, Grotium etiam docuere Magistri et amici.] Si enim papa Christo adversus non est, qui ita
page 332, image: ds0332impia ejus religio statui potest, ut quicun que eam sequantur, a sempiterna salute penitus exciderint. Vale quam felicissime, Vir clarissime, et me tui amantem redama. XV Julii, CICICCXII.
XC. M. RVARVS M. GITTICHIO.
CLarissime Gittichi, Controversiam, quam de jejunii mei die atque modo mihi moves, mallem coram agitasses: ita enim non tibi solum, sed et, si quibus aliis natus est ex sermone meo scrupulus, illum eximere promptum mihi fuisset. Existimas, ita me diei, quem vocant, [note: 416] Veneris, jejunium meum astringere, ut eo non jejunare mihi religio sit. Atqui noris, me licet in memoriam passionis Christi, hoc potius, quam alio quo vis die, carnem meam jejunio affligere soleam, nulla tamen superititione teneri, quin, si ita res ferat, et prandium eodem diecapiam. [note: Apertum liberi actus et subsidiarii tantum, neutiquam certe necessarii, documentum.] Accidit interdum, ut in itinere die Veneris circa meridiem ad fratrum aliquem divertar: hic cum incivile, ac pene inhumanum videatur, ex aedibus fratris absque cibo sumto discedere, ego illum libere sumo, et jejunium, si forte non anticipaverim, in posterum diem transfero. Memini me id aliquando fecisse in aedibus Pauli Sleszynii, et fortasse non semel, prout Lehocius mihi testis esse poterit; idque tanto lubentius, quod cum uxor Slescynii die Veneris superstitiosius jejunare soleat, exemplo meo ad libertatis Christianae usum praeire illi voluerim. Nisi tamen caussa quaedam singularis obstet, fateor, diem me Veneris jejunio consecrare solere. Id vero tibi superstitionem Pontificiam redolere videtur, adeoque periculosum, ut et liber os ejus modi parentum jejunio ad Pontificiam aliquando religionem impulsos dicas. Possem respondere, non omnia, quae apud Pontificios obtinent, superstitionis damnanda praesertim si non hodie demum, aut nudius tertius inter ipsos invaluerunt, sed recenti adhuc Christianismo, ac proin de a superatitionibus alieniore, [note: Cujusmodi ritus plurimi sunt jam primo et Apostolico, secundo certe seculo, puriori, ex ipsa Socinianorum mente jam usitati, v. g. trina immersio in baptismo aquae, praemissa fidei prosessione, conciones ad populum in textum librumque Scripturae recitatae, dies Dominica et similia, festa item quaedam annua atque alia hujusmodi. Manifestum ergo est, materiam, seu occasionem potius superstitionum non datam, sed arreptam, ipsamque superstitionem, h. e. usum antiquorum Ecclesiae morum perversum, seu abusum Gittichium commiscere.] usurpata [note: 417] fuerunt: nec ab actionibus alioquin bonis aut indifferentibus ob
page 333, image: ds0333id semper abstinendum, quod improbuli quidam earum exemplum ad pravae libidinis excusationem praetexant. Sed illa mihi responsione non est opus, cum mea circa diem illum religio, ut superius ostendi, multum a superstitione Pontificiorum differat. Idem adhuc magis apparebit, si modum sive rationem jejunii mei propius expendas. Pontificii cum cibo atque potu sapido probe distenduntur, jejunio se defunctos putant, modo a carnibus ac lacticiniis abstineant: ego vero, ut et vis ipsa vocis docet, et mos inter nos est, cum jejuno, tota die cibum potumque omnem abdico; succedente vespera coenam sine carnibus quidem plerumque sumo, eo quod copiosius alioquin nutrimentum corpori praebeant, at non semper tamen, cum aliter fertoccasio, lacticiniis vero promiscue vescor. Quid hic quaeso simile inter meum, et illud, quod Pontificii vocant jejunium? Periculum, ne quis meo exemplo ad Pontificiorum Ecclesiam impellatur, adeo nullum est, ut cum numerosam [note: Hujus numerosae admodum familiae suae jam ante meminerat epist. 74 Ruarus, et Cent. II. n. 100. ejusdem mentionem faciet.] sane habeamus familiam, vix unus aut alter jejunii mei diem modumque imitetur, [note: Hoc ipso autem liberum id fuisse sui suorumque ad pietatem exercitium ( [gap: Greek word(s)] saepe [gap: Greek word(s)] 1 Tim. IV, 8.) palam et reapse simul est professus.] et ne id quidem constanter, me nemini propterea litem movente. At in eo tibi quoque [gap: Greek word(s)] [note: Irregularitas.] quaedam inesse videtur, quod non eodem omnes die iisdem in aedibus jejunemus. Vide, mi frater, quam nihil possit esse immune a reprehensionibus, si quis in eas sit intentus! Si eundem [note: 418] omnes diem jejunio transigeremus, fortasse Pontificiorum superstitioni affines tibi diceremur, ejusque ego dux incesserer: nunc cum privatam pietatem libere, prout cuique commodum est, exercemus, inordinati atque incompositi audimus. Mihi vero quodammodo pietatis id expresioris argumentum videtur, quod non indicto die alienaque lege, sed singuli pro arbitrio jejuniis atque precibus libere vacemus. Nec eo tamen quicquam nobis arrogo, aut aliis nos praefero, qui certa lege jejunia sua definiunt. Fruantur illi suo arbitrio, fruamur et nos nostro, modo demus omnes operam, ut studio pietatis minime fucato gratiam apud communem Deum obtineamus. [note: Phrasis minus conveniens Evangelio Jesu Christi, quod non studio pietatis, (nisi vocem hanc latissimo sensu accipi voluerit) sed fide ingenua, gratiam obtineri a DEO docet, eam praesertim quae in justificatione. h. e. peccatorum, qua culpam, quave poenam, condonatione seu [gap: Greek word(s)] consistit. Etsi placere jam placatorum propter Christum, fidelium DEI servorum, aut filiorum potius, exercitia pietatis remuneratione etiam divina, sed gratiosa, condecoranda, non ne gemus.]
page 334, image: ds0334Haec ad amicam tuam reprehensionem reponere volui: quae ut tu non minus aequo animo legas, atque accipias, ac ego illam, et opto, et etiam atque etiam te rogo. Vale. III. Oct. CICICCXLII.
XCI. M. GITTICHIVS M. RVARO.
MAximas tibi ago gratias, quod te mihi tam amanter purges, et ad ea, de quibus tibi litem aliquam moveram, respondeas. Miror, quod frater D. Slichtingius, qui post nostrum Czarkovia [note: Non dubium est, vel ex hac Slichtingii societate, ad ea, quae disputationibus hisce ventilantur, occasionem, in itinere illo, quod supra jam epist. 64. memoratum est, subministratam fuisse.] abitum aliquot adhuc dies tecum contrivit, nihil de iis tuis verbis tecum loquutus sit; quod tamen a me, cum ipsi valedicerem, rogatus facere debebat. [note: 419] Paradoxa enim in auribus omnium, qui tum mensae D. Moscorovii assidebant, illa tua fuit oratio, cum nihil omnino intersit, quo quisque die memoriam mortis Christi celebret, et pati in carne nihil omnino communionis cum abstinentia ab esu carnium habeat: cum et pati in carne perfectissime possit is, qui singulis diebus carnibus vescatur, et vicissim nihil omnino in carne pati, qui etiam toto vitae suae tempore ab esu carnium et lactariorum abstineat. Vt libenter tibi do, non omnia superstitionis damnanda, quae apud Pontificios obtinent, ita vicissim daturum te mihi quoque confido, ea omnia, quae ulla ratione, multo vero magis, quae evidenter in doctrinam Christi incurrant, eamque evertant, quale istud est de discrimine dierum et ciborum [note: Sustulit utique Christus, ut necessarium, quemadmodum nimirum inter Judaeos id obtinuerat olim, et ut partem cultus divini constituerat. Non sustulit autem, ut libere etiam, tanquam subsidium aliquod temperantiae et praesentioris seu expeditioris ad preces mentis, usurpari nequeat. Dummodo, quod Apostolus ipse semel iterumque inculcat Rom. XIV, 1. sqq., conscientiae nec nostrae nec aliorum laqueus injiciatur, aut DEO talibus externis exercitamentis, sive utamur iisdem, sive non utamur, nos magis placere haud opinemur. Vt de medico usu corpori plus minusve commodorum, vel etiam noxiorum ciborum taceamus.] in religionis negocio, quod Christus penitus sustulit, non superstitionis tantum, sed etiam impietatis damnanda esse; et homini Christiano tanto magis talia omnia fugienda, quanto magis aliquam speciem et colorem pietatis habere videantur; cum non aliam ob causam Apostolus talia daemonum doctrinam appellaverit. Daemonum enim est laxare, quae Deus constrinxit et constringere, qua; ille laxavit,
page 335, image: ds0335vit, quae ille vetat concedere, et quae concessit prohibere, [note: Ita est, Gittichi; sed de prohihendo sive aliis sive sibi ipsi cibo non mihi videtur agere, immo id ipsum interdictum prohibitum esse, omnino appatet in his epistolis tueri Ruarum.] quae rata esse vult irrita efficere velle, quae irrita fecit rata esse debere statuere. Ideoque ne ea quoque justa causa cuiquam est, jejunio peracto in coena carnibus abstinendi, quod carnes copiosius nutrimentum [note: 420] corpori praebeant [note: Qui sane non nisi medicus usus est, ad moralem recte, adminiculum ut praestet, accommodatus.] Sumendae carnes in minori quantitate, et non tam copiosum nutrimentum praebebunt: sumendae tamen, (quod imprimis pastoribus, [note: Inter hos ergo etiam numerandum esse Ruarum, haud obscure heic profitetur Gittichius. Eoque etiam officio Strassinii perfunctum esse, vita ejusdem docet.] in quorum exempla omnium auditorum oculi defixi, faciendum) ne cuiquam in confinia doctrinae daemoniorum delapsi jure videamur, et quod maxime rem causamque continet, ne tandem exemplo nostro (ut exempla regentum facillime in vulgus manant) rudioribus laqueum et tendiculam struamus. Nihil etiam roboris in eo esse puto, quod ista non nudius tertius nata, sed recenti adhuc Christianismo usurpata fuerint. Recenti enim adhuc Christianismo, et ipsorum Apostolorum tempore, gravissimorum errorum et impietatis fundamenta [note: Non fuere fundamenta ritus illi Apostolici et antiquissimi superstitionis, accurate si lo quamur, sed occasio fortassis a superstitio sis ex accidenti non data, verum arrepta, ad divinum cultum paullatim pervertendum. Cujusmodi que sunt, prudentem potius instaurationem, si quem usum praestent, et a vitiis emendationem, quam omnimodam abolitionem desiderant.] jacta et usurpata. Tanto autem magis omnis error cordatis fugiendus, quanto antiquior: cum videamus omnem superstitionem temporis antiquitate roboratam passim pro lege, regula, et ratione haberi. Do tibi etiam libenter, expressioris pietatis argumentum id videri, quod non indicta alienaque lege, sed singuli pro arbitrio jejuniis atque precibus vacetis. Sed id quoque te mihi daturum confido, si qui sint in eadem domo, qui sibi hanc legem fixerint, ut singulis hebdomadis diem aliquem jejunio et precibus consecrent, multo expressioris pietatis argumentum fore, si iidem omnes unum diem in eum usum sibi deligant et constituant, quam si hic ista, ille alia, tertius item alia die hoc sacrum negocium peragant. [note: 421] Vt enim excellentiores preces, quae congregatis in nomine Christi, duobus aut tribus concipiuntur, quam eae, quae seorsim a singulis fiunt; ita etiam de jejunio, quod devotius fundendarum precum causa instituitur,
page 336, image: ds0336statuendum est. Haec sunt, Vir clarissime, frater in Christo plurimum honorande, quae me impediunt, quo minus nonnullis, quae de ratione jejuniorum vestrorum attulisti, acquiescere possim. Tu [gap: Greek word(s)] [note: Loquendi libertatem.] istam meam meo in te amori, et religionis Christianae sanctitati attribuas, a te etiam atque etiam peto. Bene vale. X Novemb. CICICCXLII.
XCII. M. RVARVS M. GITTICHIO.
CLarissime Veneciane, Slichtingius scrupulum de eo, quod te tantopere offendit, cum in Moscorovii et Goslavii fundo [note: Ne repugnantia et Ruarum scripsisse, et nos eum secutos pariter cespitasse existimet L. B.; maximam partem Czarkoviam Moscorovii dominio subfuisse observandum est, alteram vero et minorem Goslaviis. Quae ratio est, cur ambo heic conjuncti legantur ejusdem loci Domini. Quae cum ita sint, in Cent. II. epist. XIII. a potiori factam esse denominationem, liquet.] una ageremus, nullum mihi movit; ac ne hic quidem, cum dies plusculos in aedibus nostris trivisset, verbum ad me de eo fecit, nisi postquam ipsemet ultro litem a te mihi motam illi aperui. Non acquievit ille quidem penitus purgatione mea; mitius tamen, quam tu, de facto meo censet. Cum autem denuo me jam impetas, lubet nonnulla dictorum tuorum, quae praecipui videntur momenti, ad examen revocare. Ais, nihil interesse, quo quis die memoriam passionis Domini, [note: 422] celebret. Si nihil interest, cur ergo non pateris eo me id facere, quo mihi lubet, quandoquidem ego te diebus pro arbitrio tuo [note: Vt Christianos decet Rom. XIV, 5. sqq. Crimen abusus habet.] uti fruique permitto. Neque nulla tamen ratio est, cur hunc ego diem memoriae passionis Domini magis solennem faciam, quod illo die Dominus crucem pro me subierit. Videmus Deum, cum populo suo veteri memoriam beneficiorum suorum celebrandam praescripsit, eosdem dies, quibus res gesta est, in id elegisse: idem populus ille observavit in festis absque mandato Dei [note: Cujusmodi, ut festum Purim taceamus, sine dubio fuit memoria consecrationis templi, a sordibus profanorum hominum, per Judam Maccabaeum, repurgati, eaque origine humana non obstante, a Christo quoque cum caeteris Judaeis in Encaeniis ordinariis et anniversariis Joh. X, 22. seq. coll 1. Macc. IV, 59. celebrata.] institutis. Curidem mihi non liceat in privatae pietatis dispensatione, cum ejusdem observationis legem aliis in praejudicium Christianae libertatis non obtrudam? Si exemplo meo inducuntur alii, ut factum imitentur: quidtum? modo
page 337, image: ds0337et sensum hic meum teneant? Ego quidem neminem adhucvidi, cui ab exemplo meo periculum esset: quod alioquin vel ea de caussa non invitus omitterem. [note: Ita jubente, exemploque etiam suo praeeunte, Paullo 1 Cor. VIII, 9. seqq.] Ais, [gap: Greek word(s)] pati in carne nihil habere commune cum abstinentia a carnibus. Atqui dixeram tibi antehac, me, cum carnem meam affligere volo, toto die ab omni cibo potuque abstinere: die transacto me quidem carnes superstitiose non aversari, (nam et cum res ita fert, libere illis vescor) ut tamen jejunium commodius finiam, malle me coenam absque iis cibis peragere, quae copiosius corpori nutrimentum praebent. Retulit mihi Slichtingius, se post jejunia coenam solo fere pane [note: Quam prisci Christiani Xerophagiam appellabant, et diutissime purioribus Seculis frequentabant, pani forte, si luberet, sal et legumina sicca addentes.] absolvere: qua in re fateor ab illo me [note: 423] adhuc superatum, ac fieri potest, ut et exemplum ejus imposterum aemuler, saltem in solennioribus publiceque indictis jejuniis, si videro, valetudini meae [note: Hujus enim in jejuniis quoque habenda ratio, ne, quod devotioni alendae utcunque inservire debeat, altera ex parte totos nos ad jejunandum DEVMque colendum ineptos reddat. Scite Chrysostomus Hom. X. in Genesin: Si sunt, inquit, quos corporis infirmitas prohibet jejunos et impransos permanere ( [gap: Greek word(s)] ,) eos hortor, ut corporis infirmitatem curent, et spirituali hac doctrina non solum priventur; sed et pransi plus exhibeant studii.] id non adversari. Sic utique gravior ea foret carnis perpessio. Audes tu discrimen dierum et ciborum in religionis negotio non modo superstitionis, sed et impietatis damnare, et abstinentiam a cibis Apostoli exemplo doctrinam daemoniorum vocas: sed vereor, ne absque discrimine. Quaeso enim, an impietas tibi videtur, quod die Dominico, immo et aliis quibusdam ab Ecclesia institutis feriis, ad rem sacram conveniamus, et ab opere servili, nisi necessitas aliud suaserit, abstineamus? An jejunia religionis caussa suscepta tibi daemonum doctrina? Quid? an peccare tibi videbitur juvenis, qui, ut castimoniam facilius observet, ab omni cibi potusque genere sibi temperet, unde luxuriosius corpori nutrimentum praebeatur, quodque Venerem incitare possit? Non haec est, mi frater, impietas, daemonumve doctrina, si diem unum prae altero religionis cultui consecres, aut a cibis vel omnibus, vel certis, cum lubet, intendendae pietatis [note: Seu promovendae ejusdem gratia, et maxime omnium ad preces pias tanto alacrius fundendas, ut adminiculum praestet. Est enim jejunium ex eorum numero, quae sunt propter alia, quibus ministrant, nec per se cultus DEI naturam habent.] caussa abstineas: sed si ipsis diebus religionem aut cibis impietatem inesse putes, aut saltem discrimen dierum ciborumque, quod
page 338, image: ds0338tibi forte arriserit, cum metu peccati, si aliter egeris, observes, aliisve cum dispendio libertatis Christianae observandum certa lege obtrudas. Horum autem nihil ego per Dei gratiam facio. Tu vero, mi frater, [note: 424] vide, ne dum jejunio peracto carnibus me praecise vesci jubes, jugum imponas fratri, qui legibus tuis non tenetur. Putas etiam nihil referre, an recenti adnuc Christianismo aliquid inoleverit, an adulto jam Antichristi regno. Fateor errori ab aetate nullum esse veritatis privilegium, nec minus fugiendum inveteratam superstitionem, quam quae heri nudiusve tertius invaluit. Existimo tamen, hoc honoris antiquitati deferendum, ut quae primo aut secundo [note: Quibus etiam ipsi in dogmatibus fides tantum tribuunt Sociniani, ut pro sua ad eorum consensum doctrina corroboranda haud raro testimoniis inde desumtis pugnent. Quorum proinde etiam pietati majus aliquod pretium statuere non dubitare deceret. Secula sequentia non male propter superstitiones paullatim inolescentes suspecta habentur. Patribus Ecclesiae promiscue omnibus, vel humanam, ut testium Christi virorumque pietatis laude spectabilium, auctoritatem adjudicare; eosque pipulo differre, Gittichio proprium fuit.] post Apostolorum exitum seculo a viris in Ecclesia piis observata lego, non tam facile contemnam, quam quae proximis aliquot seculis ab hominibus idololatriae ac superstitionis convictis ortum duxerunt Quanto longius a fonte, tanto plerunque lutosius aqua fluit. Itaque, ut illa damnem; rationibus convincendus sum: haec vero ab ipsamet aetate, sequioribusque auctoribus, mihi suspecta sunt. Trojani (ut habet poetarum princeps) metuebant Danaos et dona ferentes: idem et hic mihi contingit. Vt unum diem omnes iisdem in aedibus mecum viventes quothebdomadibus jejunio transigant, ego ab illis exigete non audeo, ne alienae pietati legem pro arbitrio meo praefigere videar. Preces perinde pransi atque jejuni conjungere possumus, modo nihil interveniat aliunde, quod nosturbet. At ea fere est singulorum in aedibus nostris de die occupatio, ut difficulter eadem hora omnibus vacet: ut proinde metuendum esset, ne, dum unus alterum exspectat, omnibus orandi [note: 425] opportunitas pereat. Ego quidem imprimis ita negotiis distringor, itaque a salutatoribus infestor, ut me suffurari quodammodo necesse sit otium, quod de die precibus impendo. Atque haec ad iteratam tuam reprehensionem regerere volui: quae ut in meliorem partem interpreteris, rogo. Vale mi Gittichi. Dab. Ged. XVI Dec. MDCXLII.
XCIII. M. GITTICHIVS M. RVARO.
DVo sunt, quae in tuis sermonibus in mensa D. Moskorovii nostri
page 339, image: ds0339mira, et tua eruditione atque auctoritate [note: Vel hinc apparet, quanta fuerit Ruari inter sodales, ob doctrinam eximiam, vitamque integram scelerisque puram, veneratio, ut a factis quoque ejus Gittichius, nescio quod, contagium, metueret. Adde verba ad finem usurpata: Propter tuas excellentes animi dotes, ob quas te omnes magni faciunt etc. unde, quanta fuerit Ruari auctoritas inter suos, adhuc luculentius patet.] minus digna, fratribus videbantur. Alterum, cum in sermonem de jejuniis essemus delapsi, et tu in vestris aedibus alios hunc, alios alium diem jejunio suo destinasse dixisses, te tibi in eum usum diem Veneris elegisse; idque in memoriam passionis Domini, qui eo die crucem pro nobis subierit. Alterum, te quoque eodem die peracto jejunio a carnibus penitus abstinere, ut te quoque ad similitudinem Christi in carne conformes. De his tuis verbis monendum esse te existimavi, ne te ulla superstitione obstringas, aut saltem occasionem ita de te statuendi cuiquam praebeas, ut quidem Czarkoviae factum, cum a te ista profecta esset oratio; et quod maxime verendum est, ne in confinia doctrinae daemoniorum [note: 426] delapsus videaris, et tuo exemplo (quod celebrium virorum exempla facere consueverunt) cuiquam ruinae periculum struas. Non videtur ergo quidquam ad rem nostram facere, cum jam scribis, an jejunia religionis causa suscepta tibi daemoniorum doctrina? Quid enim ista quaestio ad meam sententiam, qui in eo daemonum doctrinam, quod ad dierum et ciborum discrimen attinet, sitam existimo, si quis statuat (quod jam faciunt Pontificii) omnibus diebus Veneris necessario [note: Iniqua imputatio. Necessaria haec esse, Pontificiorum error est. Aliorum, quibus subsidiarium praestant, libera ad removenda devotionis pleni ventris impedimenta animumque expeditiorem reddendum, nonnihil faciens, atque hactenus etiam laudabilis in eo adminiculorum genere, ad hunc usum accommodatio. Quae sint doctrinae daemoniorum, in rebus hujusmodi per se indifferentibus, et abusui quoque vario expositis, confinia, ex ipso usu singulorum animoque utentium, caeterisque circumstantiis, pie et prudenter aestimanda sunt; quia, ut facile hallucinandi materiam praebent, male et superstitiose utentibus, ita minus recte etiam de aliorum hominum actionibus judicto, charitati sincerae repugnanti et libertatem Christianorum plus justo adstringenti, materiam exhibere solent. Posterius, quam proclive sit, Gittichius exemplo hoc suo, paullo inclementius de innoxio jejunii Ruarini usu sentiendo, demonstravit. Prius autem quotidiana, et in Papatu praesertim obvia, experientia confirmat.] jejunandum, a carnibus, ovis, et lactariis iis diebus omnino abstinendum: ideoque tibi videndum esse dixi, ne merito in confinia doctrinae daemoniorum alicui delapsus videaris, qui sanctius tuum jejunium esse statuis, (ut quidem tua verba prae se ferebant) quod hoc potius quam alio die jejunes; et quod magis istam de te suspicionem augere
page 340, image: ds0340potest, quod ad rationem Pontificiorum iis diebus, et quidem ut cum Christo patiaris in carne, (quod tamen nihil omnino communionis habet cum passione in carne) a carnibus te abstinere dixeris. Auges etiamnunc istam de te suspicionem, cum statuis, sanctius [note: Parum abest, quin calumniarum in censum haec referam. Sed caussam Ruari non ago Ipse sane de injuria sibi illata non male conquestus est.] et religiosius esse D. Slichtingii jejunium, et te ab illo superatum asseris, quod is post peracta jejunia solo fere pane coenam absolvat: ideoque etiam fieri posse scribis, ut exemplum ejus in posterum aemuleris. Quid si aliquis etiam inter nostros existat, qui peracto jejunio solo pane contentus, ne cerevisiam quoque attingere velit, sed solam pauculam [note: 427] aquam bibat? iste quoque, quia et te et D. Slichtingium superaverit, imitandus tibi videbitur. Ex his gradibus superstitio in doctrinam daemoniorum delapsa, ex animis plurimorum mortalium veram et solidam pietatem exturbavit. Morem istum D. Slichtingii ego non condemno, dum modo ille non statuat, suum jejunium sanctius esse, quam tuum, qui etiam lactariis absoluto jejunio uteris, et aliorum, qui hoc spectant, ne ullas compedes libertati Christianae injiciant, [note: Recte: sed cum larvis luctatur Gittichius. Neque enim alia mens quoque suerat Ruari, nisi me omnia fallunt. De caetero nec imitatio harum rerum dedecet, modo et animi atque aliarum circumstantiarum, habeatur simul ratio, ne turpis inde nascatur [gap: Greek word(s)] .] et aliis suo exemplo in doctrinas daemoniorum ruinae periculum struant, ideoque quibusvis cibis promiscue, moderate utuntur, et carnes etiam ad suas coenas adhibent; si item sua jejunia ad diem Veneris non astringat. Hoc enim illius exemplo facilius adhuc quam tuo, qui tum lactariis vesceris, in doctrinam daemoniorum quispiam ruere posset. Nihil etiam ad quaestionem nostram facit ista tua quaestio de juvene, qui ut castimoniam facilius observet, ab iis cibis et potionibus abstineat, qui luxuriosius corpori nutrimentum praebeant. Quaestio enim nostra est de solis diebus Veneris, et iis cibis, qui tum peracto jejunio moderate sumuntur. Si enim talis juvenis frugalitatem ejusmodi suam ad solos dies Veneris adstrintrat, [note: Heic mihi, si quid judico, jejunia, quae sint atque esse debeant temperantiae in universum provehendae adjumenta, cum subsidiis [gap: Greek word(s)] quibus Ruarus potissimum utebatur, videtur commiscere Gittichius. Vnius certe diei a succulentioribus cibis abstinentia, parum, nisi illis forte qui sunt nimis vegeri aut valde lascivi, ad summam rei proderit.] non dubito, quin tu quoque istam illius rationem tuendae castitatis non religiosam, sed superstitiosam, imo etiam ex fontibus doctrinae daemoniorum haustam, sis appellaturus. Ne
page 341, image: ds0341[note: 428] id quoque quidquam ad thesin meam pertinere videtur, cum ad mea verba respondens ais: Si nihil interest, quo die passionis Domini memoria celebretur, cur ergo non pateris eo die me id facere, quo mihi lubet? Non enim de die simpliciter inter nos quaestio est, sed de eo, quod tu sanctius [note: Accusatio falsa, ut opinor, male supra jam effusa, pejusque heic repetita.] tuum jejunium statueres, quodillud eo die, quo Dominus passus est, in honorem et memoriam [note: Aliquo certe modo constantius conservandam et utcunque promovendam.] ejus passionis (hoc enim significare videbantur tua verba) celebres. Non id quoque ad fulciendam tuam istam. causam quidquam facere videtur, quod ipse Deus sub V. Foedere eos dies memoriae certorum suorum beneficiorum celebrandae consecraverit, quibus ista beneficia suo populo exhibuit; quodque id etiam populus ille in aliis Dei beneficiis celebrandis absque ullo mandato Dei observaverit. Hoc enim maxime pertinebat ad carnalem illum culrum: [note: De cultu dispurat, cum alii de libero et subsidiario usu loquantur.] hoc ad puerilem illam religionis aetatem fuit accommodatum. Novi Foederis, quod nos ab omnibus istis puerilibus avocat, longe alia est ratio, Hinc est, quod Apostolus 2 Cor. V, 16. dicat, itaque nos posthac neminem novimus secundum carnem: [note: Dubito, utrum verba haec Paulli ad cultum Judaeorum carnalem h. e. externum spectent, et carnalem de regno Christi potius opinionem, Judaeis fere communem omnibus quo et Apostol olim ducebantur, cum spirituale sit, novaque ex regeneratione creatura contineatur, ea rejicere existimo.] quod siettam cognovimus Christum secundum earnem, nunc tamen non amplius novimus. Puerilia ergo jam ista sunt adultis Dei cultoribus omnino omittenda, ad certos dies memoriam aliquorum Dei beneficiorum adstringere, et alium quidem diem passioni, alium resurrectioni, ascensioni Christi alium, demissioni S. Spiritus in Apostolos item alium [note: 429] assignare. Istae compedes [note: Compedes sane, non qualiacunque hujusmodi exercitia.] veram et solidam pietatem e medio. Christiani populi penitus sustulerunt, et prima incunabula doctrinae daemoniorum, et omnis idolomaniae inter Christi nominis professores exstiterunt. Quod in Europaeis oris die Dominico potius quam alio ad rem sacram conveniamus, et ab omni servili opere abstineamus, duplex [note: Tertia omissa est, commoda verbi divini in publicis conventibus praedicatio, cum memoria Resurrectionis Christi conjuncta, huic diei maxime consentanca. Quicquid sit de origine Sabbathi N Test. ab exemplone an mandato Apostolico deducenda, de qua in praesentia non disputabimus.] causa est. Politica altera, quod scilicet omnes tum otientur. Altera theologica, ut scandala vitemus, quae maxime inde, si secus faceremus,
page 342, image: ds0342oriri possent. In Lituania [note: Vbi docebat Gittichius. conf. ep. 65. subscriptionem pleniorem.] nostra duas solenniores congregationes nostras, alteram XXV Januarii, X Julii alteram, [note: Quae fuerint et cujus generis, quave de caussa hoc die fixo celebratae congregationes, mallem distinctius expositum esse. Singulares interim circumstantiae singulares quoque caussas subindicare, quis non videat? Vtut sit; ad praesens tamen argumentum id parum facit. Aliis certe diebus etiam coetus alibi convenisse, et ea quoque occasione Gittichium, ut publice concionaretur, usum esse fatum illud, quod subiit, et grande periculum, de quo Lubienicius in Hist. Ref. Polon. L. III. c. XIII. f. 258. seq. exposuit, testatur.] sive id tempus in diem Dominicum, sive in diem Martis, Jovis, et alium aliquem incidat, ob solas politicas causas celebramus. Alienissimum id a me est, ut te peracto jejunio carnibus praecise vesci jubeam, et jugum istud tibi imponam. Non tibi jugum ullum impono: sed ne tuo exemplo compedes libertati Christianae injicias, et vitium aliquod sanctissimae religioni Christianae offeras, laboro. Ideoque sententiam tibi meam, in qua adhuc sum, considerandam propono, satius esse statuens, ut tu peracto jejunio die Veneris, quem tibi in eum usum destinasti, carnibus modice, aut etiam infra modum sumtis, si ita copiosius ex illis nutrimentum refugis, vescaris, quam ut omnino [note: Vt ab omni nimirum specie ejus, quae in Pontificia Ecclesia regnat, superstitionis abstineat, haec videtur suasisse Gittichius, hactenus assensu non indignus.] ab illis abstineas. Illa enim ratione (quod semper omnibus religionem Christianam [note: 430] probe edoctis etiam atque etiam videndum) nemini fidelium ullum unquam offendiculum praebere poteris; hac vero facillime poteris. Quod neminem adhuc videris, cui periculum esset a tuo exemplo, id non praecludit ei periculo viam. Qui scire possumus, quid in animo hujus vel illius jam agitetur, multo vero minus, quid postridie aut perendie agitari possit? Qui statuere potes, omnibus, quibus de ratione ista tua, quam domi observas peractis jejuniis, constat, sensum etiam mentis tuae in ea ratione esse perspectum? Praestat autem viris cordatis, Christianam religionem probe edoctis, semper tutiora sequi, et ea via incedere, in qua neque est, neque esse unquam potest quidquam ulli fidelium periculi, quam ea, ex qua, ut olim pericula exstiterunt, ita etiam nunc aliquando oriti possunt. Impietatem et doctrinam daemoniorum, quod ad discrimina dierum et ciborum attinet, in eo statuis, si ipsis diebus religionem, aut cibis impietatem inesse putemus. Fortasse scribere volebas, [note: Immo vero utrumque, si quis credat, impium esse, scripserat Ruarus; ab utroque autem se quoque alienum esse animo, idem jam saepius testatus fuerat.] non ipsis cibis inesse impietatem,
page 343, image: ds0343sed cibis aliquibus certis diebus vesci esse impietatem. Hoc ipsum est, quod ego vereor, ne quis de te statuat, et tuo exemplo mentis tuae ignarus in eam superstitioniem delabatur: ideoque cuperem, ne etiam tantillum in te sit, quod cuiquam vel tenuissimam de te suspicionis speciem praebre possit. Facile autem in eum de te errorem aliquem incidere posse nemo inficias iverit, qui videat impietatem istam universum [note: 431] orbem [note: Pontificium fateor; sed de universo simpliciter id nemo facile ausit affirmare.] oppressisse, et pro eximia aliqua pietate et pro ipsissima domitione cupiditatum carnalium vulgo haberi. De antiquitate in religionis negocio idem etiam nunc statuo, extra ipsas S. N. foederis literas, et in iis exempla Apostolorum, nullius omnino antiquitatis habendam cuiquam Christiano ullam rationem. Cum enim non secundi tantum, sed etiam primi [note: Dura et injuria in universam Ecclesiam etiam Apostolicam sententia et supercilii aliquid olens. Forte et ipsi ritus ab Apostolis, cujusmodi Paullus plurimos constituit, ordinati inter haec ova referre, homo iste asperrimus non dubitavit. Ita sit, si nobis solis sapiamus, aut ex altera parte antiquitatem Eccles. supra coelos evehamus. Medio tutissimi eunt, qui ceremoniis priscis et ultimae vetustatis vestigia demonstrantibus, dignitatem rituum relinquant justam, longius autem, quam [gap: Greek word(s)] Ecclesiastica permittit, eas non extollunt.] seculi post fata Apostolorum antiquitas, cujus tu aliquam rationem habendam statuis, nihil aliud fuerit, quam nidi, in quibus pii isti, quos dicis, viri plurima variorum errorum et superstitionum ponebant ova, ex quibus postea omnis impietatis et doctrinae daemoniorum pulli excludebantur; quis non videat, a solis S. literarum testimoniis et exemplis omnibus, qui in errores aliquos delabi nolint, pendendum, neque quidquam ad ullos alios doctores et pios viros attendendum: idque ob eam etiam causam, quod nulli errores, nullae superstitiones in Ecclesia ad plebem promiscuam Christianam, aut profanos et impios aliquos homines, sed omnes ad viro eruditionis et pietatis gloria celeberrimos, referendae sint. Videre id est ex istorum, quae habemus, scriptis. Permirum, quod statim a fatis Apostolorum omnes in varios errores proruerint. In doctrina de Deo, Christo et Spiritu sancto quantum apud istos chaos, [note: En caussam, cur tantopere exosisint Gittichio Patres, etiam Anti-Nicaeni. Ratio in promtu est; Sociniani non erant, sed rectius de Sanctissima Trinitate, tametsi verbis non iisdem, quibus posteri cautiores mysterium hoc exprimerent, sentiebant.] quae et quanta contradictionum contorta portenta! In doctrina de Justificatione quantae tenebrae!. Origenes, [note: Origenis unius auctoritate, nec Christiana nec Romana res statque caditque. Quid ergo ejus in quibusdam dissensus causae Ecclesiae communi noceat? Vt ambiguitatem verborum, quibus usus est, in commodorum omittam. Largiatur nobis Gittichius pretium proprie dictum, a Christo patiente solutum, idque [gap: Greek word(s)] , et facile de eo, cuinam datum illud sit, conveniemus.] quo nullus inter Graecos
page 344, image: ds0344[note: 432] doctores pietate et eruditione excellentior, in Epist. ad Romanos lib. 11. cap. 2. asserit proprie nos a diabolo redemptos, diabolo quod poscebat pretium sanguinis Christi datum. Qui ergo inter istos locum habere poterat vera et solida pietas Christiana? Vt quisque se magis superstitionibus aliquibus obligabat, ita etiam pietate et eruditione celeberrimi doctoris nomen magis merebatur. Videre id licet imprimis ex epistola Basilii [note: Dudum fassi sunt nostri, Sec. IV. jam plurimos ad superstitiones monasticas, in terque hos cumprimis Basilium Graecorum Monachorum Patriarcham haud injuria dictum, praecipites ruere coepisse, quosdam autem dominium in regimine Ecclesiastico affectasse, aut alio modo libertate externa h. t. divinitus concessa, abusos esse. Sed quid haec ad rhombum? De Patribus non his, sed antiquioribus Ruarus egerat.] de sua vita solitaria ad Gregorium theologum. Is enim humilitatis Christianae statuebat interdum dejectos habere oculos, habitum neglectum, squalidam comam, vestem sordidam, tunicam unam crassam, ut alio non opus esset indumento. Quod ad victum attinet, solo pane et aqua, et ex leguminibus obsoniis contentus erat. Hae superstitiones, quibus postea et semetipsum et alios quamplurimos suo exemplo (cum auctor vitae monasticae exstitisset) in doctrinas daemoniorum praecipitavit; hae, inquam, superstitiones ona et oculos omnium in ipsum converterunt, et ut posthac non amplius simpliciter Basilius, sed Magnus Basilius ab omnibus salutaretur, effecerunt. Hinc est, quod Egesippus primus historiae Ecclesiasticae scriptor referente Eusebio lib. 3. capite 32. asserat, Ecclesiam Christi sola aetate Apostolorum virginem puram et incorruptam fuisse: istis e medio sublatis impii erroris conspirationem in Ecclesiam irruisse, eamque oppressisse. Nihil [note: 433] ergo omnino est, quod tu talia non nudius tertius exorta, sed recente adhuc Christianismo post fata Apostolorum usurpata fuisse scripseris, quodque illius antiquitatis, quae primo saltem et secundo seculo post fata Apostolorum fuerit, habendam in his aliquam rationem statuas. Imo tanto magis talia omnibus fugienda, quod per ea ab ipsis fatis Apostolorum omnis vera et solida pietas ex Christi Ecclesia exclusa, superstitiones autem et doctrinae daemoniorum omnia oppresserint; ut vel ex ista vivendi ratione Basilii videre potes: quae quidem multo magis tibi, quam Slichtingii coenandi ratio post jejunia, si quid in his esset religionis, [note: Redit ergo haec, bonam partem, disputatio ad quaestionem: Vtrum jejunia, praesertim illa, quae Ruarus observabat, ad religionem pertineant. Quam, qui distinctionem inter ea, quae directe et indirecte, ministerii scilicet ad modum eo spectant, applicare voluerit, facillime solvet.] invidenda et imitanda esset,
page 345, image: ds0345cum ille fortasse cerevisia post jejunia utatur, Basilius autem solo pane et aqua ac leguminibus per petuo viveret. Haec sunt, quae mihi adhuc ad tuas literas de tuorum jejuniorum ratione scribenda esse putavi non aliquo tui offendendi, quod a me alienissimum est, sed libertatis Christianae sartae tectae in nostris Ecclesiis ubique conservandae studio. Tu um est etiam atque etiam omnia expendere, et videre ne qua ratione opus Domini perdas, ne tuo exemplo libertati Christian vincula injicias, et sanctissimae religioni Christianae aliquod vitium offeras. Propter tuas excellentes animi dotes, ob quas te omnes magni faciunt, et sigillatim propter singularem tuum in me amorem, nemini sum in te colendo secundus. Tu me tuum amare non definas, et meam scribendi ad [note: 434] te libertatem, quod te hactenus fecisse non dubito, meo in te singulari amori, et nostrae religionis sanctitati tribuas. Quod ad Grotium attinet, dignissimum esse judico, qui depressa suae eruditionis, qua vehementer abusus est, gloria, bene depectatur, [note: Factum id est ab adversariis diversi generis ac tandem ab ipso DEO O. M. qui abusui illaudabili, ut puto, ingenii subtilioris et eruditionis diffusae, vitam ejus maturius finiendo singulari providentia, finem p. p imposuit. Eventus certe, quicquid sit de verbis in hunc sensum a Grotio moriente, ut Baelius narrat, pronunciatis, multa agendo nihil eum egisse, docuit.] et vapulet, cum in tanta luce Evangelii tenebras clarissimae veritati offundere, et antichristo suam operam navare, quam veritatem contra antichristum tueri et propugnare maluerit. Non dubito, quin Arminiani praeviderint, daturum illum hujus suae temeritatis graves poenas Calvinianis; ideoque illis istam provinciam, in ipsius libellum de antichristo scribendi, de industria reliquerint. Indignum certe homine Christiano, ita paci et quieti publicae studere, ut per eam Christiana veritas aliqua, nedum tam insigni injuria afficiatur, [note: De veritate nunc non disputamus, sitne ea, quam Gittichius tuebatur. Ipse profecto, quem tantopere aestimavit et secutus est praeeuntem Grotius, G. Cassander in Judicio de off. pii et puhl. tranquill. vere amantis viri f. m. (ed. Lugd. 1617. 8va) 45. In concordia (inquit) et pace (Ecclesiastica) concilianda id cavendum est, ne quaevis tranquillitas et quies, quae etiam in summa servitute et corruptissimo Eccl. statu esse possit, pro Christiana pace suscipiatur. Ea enim demum vera, solida et Christiana pax est, quae cum DEI gloria et voluntatis ejus obsecutione conjuncta, et ab omni corruptela coelestis doctrinae et divini cultus sejuncta est. Paucis: Maledicta sit charitas, quam non conciliat veritas.] Christus Jesus Dominus et Salvator noster server vos omnes incolumes. Ex aedibus generosi D. R. Kosi. CICICCXLII. XXI Jan.
page 346, image: ds0346
XCIV. M. RVARVS M. GITTICHIO.
MIror te mihi toties objicere, quod sanctius ducam jejunium die Veneris, quam quovis alio celebratum, cum illud tamen (quod sciam) neque dixerim, neque scripserim: imo contrarium ex eo appareat, quod alios iisdem in aedibus mecum viventes arbitrio suo in [note: 435] deligendo jejunii die libere frui permittam; cui certe aliquantum intercederem, si plus sanctitatis in meo more inesse crederem. Illud tamen non perinde tibi do, ne quanto severius observetur jejunium, tanto plus illi sanctitatis insit, si modo caetera se recte habeant. Quis enim negabit, triduanum illud Ninivitarum jejunium sanctissimum fuisse; ut quo et Deus ad remittendam poenam civitati peccatrici intentatam impulsus fuit? [note: Fallitur Ruaras, si propter jejunium peccatorum remissionem contigisse Ninivitis existimat. Veram enim poenitentiam spectasse reapse demonstratam ipse Spiritus S. ait. Illamque seriam et non hypocriticam fuisse, testabantur externa signa, inquit b. noster ad Jon. III, 10. Winckelmannus. Nec male et brevius, sanatae mentis indicia vocat Grotius. Inter quae si diuturnum jejunium numeres, certius id fuisse et illustrius prae caeteris sorte dixeris; Sanctius autem commode vix quisquam, nisi Ruarus, appellare ausit.] Itaque nec mireris, quod Slichtingius strictiore suo jejunio ad aemulationem me provocaverit. Interim scio, Slichtingium exemplo suo nemini legem figere: nec magis id ego cogito, etiamsi exemplo praeeuntem sequerer. In abstinentia a carnibus non plus religionis colloco, quam in abstinentia ab aliis cibis, qui luxuriem corporis alere possunt. Si viverem iis in locis, ubi periculum esset a forma mei jejunii, tuam legem non invitus admitterem: at hic nondum est, quod morem me meum migrare cogar. Nec raro tamen, ut et antehac tibi innui, etiam hic eum desero: nempe cum caussa aliqua justa occurrit, verbi gratia cum die Veneris vel hospes ad prandium offertur, vel ipsemet ab aliquo invitor, cui commode negare nequeo, vel valetudo cibum requirit. Sic et carnibus eo die sine religione vescor, cum vel ab aliis forte offeruntur, vel culinae meae ratio non aliud, quod suggerat, habet, [note: Quae manifesta erant animi liberrime subsidiis hujusmodi utentis signa et indicia; Eaque tantum abest, ut adversentur jejuniorum naturae et scopo, prout Christianis illa inserviunt atque conveniunt, ut non male Frid. Vlr. Calixtum in pereleganti de jejunio dissert. anno 1676. Helmst. publicata scripsisse existimem, hanc et non aliam rationem esse, cur Servator noluerit corporalem illam [gap: Greek word(s)] proprie dicto aliquo praecepto omnibus fidelibus universaliter imponere; quod tale mandatum non omnes potuisset obligare. Nam reperiuntur nonnulli (v. g. biliosi et acidis humoribus repleti) qui per naturam jejunia vix possunt tolerare, et quibus, ad vacandum piis meditationibus et precibus, illa magis obsunt, quam prosunt.] Cum vel horum vel similium
page 347, image: ds0347nihil obstat, quis vetabit, quo minus vel jejunem, cum mihi placet, vel [note: 436] eo vescar, aut abstineam, quod visum fuerit? Nullum ego laqueum sciens aliis ponam: sed nec mihi legem ponat quisquam praeter eum, quem Deus nobis legislatorem praeposuit, Christum. Antiquitati hoc apud me privilegium est, quod in moribus aevi Christi ascensioni in coelum proximi, nihil sine gravi ratione damnare audeam: at posteriorum saeculorum instiruta, etiam antequam ea excussero, vel ob hoc ipsum mihi suspecta sunt, quod invalescente Antichristi regno obtinuerint: nec hujus me judicii adhuc poenitet. [note: Neque est in hoc judicio, quod jure improbari possit, nisi ab iis, qui vel Gittichiano antiquitatis contemtu supercilioso, vel sedis Romanae coeca veneratione in corruptae jam Ecclesiae aetate atque institutis errorum et superstitionum qualiacunque pigmenta quaerendo in transversum abripiatur.] Adsit nobis Dominus Jesus, dirigatque pedes nostros in via veritatis atque pietatis. Tu Deo precibus incolumitatem nostram commenda, atque vale, Vir clarissime. Dabam Gedani in Martii, CIC IC CXLIII.
XCV. M. GITTICHIVS M. RVARO.
CRamben de tuis verbis in mensa D. Moscorovii nolo amplius recoquere. Adsit nobis Dominus, ne cuiquam nostrae vitae exemplo ullos unquam laqueos struamus. Hoc mihi permirum, quod tu, (pace tua quaeso dixerim) alio verba mea deflectas, et quod dicitur, quaerenti de caepis de allio respondeas. Non est: inter nos quaestio de ipsis jejuniis, sed de coenis, [note: Mihi de utroque disputatum fuisse et controversiae statum mutari videtur.] quas post peracta jejunia sumimus. An [note: 437] scilicet ex diversitate ciborum in istis coenis aliquod sanctitatis pondus jejuniis vestris accedat. Ponamus verbi gratia, tres aliquos pios fratres, qui singulis hebdomadis unum diem jejunio consecraverint, aeque autem omnes tres jejunia illa precibus et sanctis meditationibus peragant: absoluto vero jejunio primi coena sit sola buccella panis, cum haustu cerevisiae, secundi unum sorbile ovum, tertii frustulum carnis. Nego sanctius [note: Prior cantilena, sed ficta simul adversae sententiae larva, cum qua Gittichius luctatur.] statuendum esse primi jejunium propter suam ejusmodi Pythagoricam coenam, quam secundi, et tertii. Imo existimo ad superstitionem Basilii Magni proxime accedere, et in confiniis doctrinae daemoniorum versari, qui id statuat. Quorsum ergo
page 348, image: ds0348tu hic in exemplum affers triduanum Ninivitarum jejunium, cum tibi de coenis Ninivitarum post peractum illud jejunium fuisset dicendum? Licet non sim nescius, puriorem aliquanto esse eam aquam, quae ex aliquo limpidissimo fonte per lutulentos campos fluat, quae ipsi fonti propior sit: qui tamen purissimam aquam habere velit, satius esse judico, ut illam ex ipso fonte, quam ex rivo, quantumvis ipsi fonti proximo, hauriat. Nulli antiquitati [note: Nullum ergo Martyribus Christi, non certe sine caussa hoc titulo a Servatore suo condecoratis, pretium statuis, Gittichi. Vereor, ne in ipsum Dominum recidat haec servis fidissimis injuria. Nobis satius videtur aliquam ei auctoritatem, sed divinae subjunctam, in rebus praesertim a DEO non definitis, cujusmodi disciplina et ceremoniae esse solent, puriori Ecclesiae tribuere, quam nullam.] extra ipsas Sacras Novi Foederis literas quidquam in religionis negotio tribuendum puto. Periculosissimum enim id esse vel ex ipso die Veneris video. Perscrutatus diligentissime in historicis, quo tempore primum tanta religio ei diei haberi coeperit, ut nefas statuatur, quidquam eo tempore de carnibus [note: 438] gustare, nusquam id reperire potui. Vnde colligo, tam antiquam istam doctrinam daemoniorum [note: Aliud vero jejuniorum antiquissimae rationes docent, quae ut libera erant, antequam Montanus, quem Eusebius L. V. H. E. [gap: Greek word(s)] appellat, duriora traderet; ita neutiquam in abstinentia a carnibus quibusdam, sed omnimoda inedia vel Xerophagia consistebant, et ratione circumstantiarum mirum in modum discrepabant: Vt taceam Apostolum de [gap: Greek word(s)] temporibus Ioqui 1 Tim. IV, 1. seq. ac proinde has corruptelas ab aevo Apostolico longius sejungere.] esse, quam antiqua est ipsa doctrina Apostolica, et statim cum ipsa nascente religione Christiana in aliquibus nominis Christi professoribus natam, progressu temporis crevisse ad tantam auctoritatem, quantam jam in Ecclesia Romana videmus. Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi vos omnes conservet incolumes. VI Apr. CICICCXLIII.
XCVI. M. RVARVS M. GITTICHIO.
QVoniam cramben nostram recoquere non vis; ego illam quoque missam facio. Objicis tamen, quod de alliis tibi quaerenti de caepis responderim. Sanctius quippe agnoveram jejunio meo illud Slichtingii, qui suum solius panis esu aquaeque potu finire soleat. Ais autem, male huc me trahere exemplum Ninivitarum, qui jejunium in triduum produxerunt, cum de coenis eorum post jejunium peractum dicere debuissem. Fateor sane exempli diversitatem, si stricte mecum agere velis: manet tamen illud, quod intenderam, jejunio sanctitatem
page 349, image: ds0349[note: Si qua sit jejuniis adscribenda sanctitas, non alia erit, quam [gap: Greek word(s)] h. e. ministerialis, cujusmodi fere relativam et Ecclesiasticam vocare solent Theologi, et ab interna animorum ac personarum discernunt, quam integro libello Jos. Medus explanavit. Facile hinc patet in [gap: Greek word(s)] tandem Gittichii et Ruari hanc disceptationem desiisse.] aliquam accedere, cum parciore gulamque minus irritante cibo finitur. Sicut enim, quae ipsius jejunii tempore a nobis fiunt, ita et ea, quibus illud vel incipimus, velfinimus, commendare Deo jejunium [note: 439] nostrum possunt. Dabo etiam tibi hoc, non multum interesse, sive quis buccellam panis, sive sorbile ovum, carnemque assam cum pane, addito fortassis etiam vini aut cerevisiae haustu, sive solum panem cum aqua in coena sumat; modo etiam hoc mihi des, illis appositis magis, quam his appetitum invitari, et ut pari sumantur mensura, majorem tamen durare carnis castigationem inter cibos potumque minus sapidum. De antiquitatis praerogativa scripseram, hoc honoris illi me deferendum existimare, ut, quae primo aut secundo post Apostolorum exitum seculo a viris in Ecclesia piis observata legam, non tam facile contemnam, quam quae proximis aliquot seculis ab hominibus idololatriae ac superstitionis convictis ortum duxerunt: addideramque, aquam quanto longius a fonte, tanto plerumque lutosius fluere. Hic tu reponis, satius esse, ut, qui limpidissimam velit habere aquam, eam potius ex ipso fonte, quam ex rivo fonti proximo hauriat. Atqui hoc nihil facit contra id, quod ego dixeram, qui non aquam rivi cum fontis, sed rivi fonti propioris cum remotioris contuleram. Sed pejus adhuc inde concludis, nihil ulli antiquitati extra Sacras literas in religionis negotio tribuendum. Atqui jam tribueras rivo fonti proximo aquam limpidiorem, [note: Neque potest etiam quisquam aliter sentire, nisi omnes errores et superstitiones, non paullatim, sed ipsis adhuc Apostolis viventibus pleno sacco effusa esse, in Eccles., quod historiarum monumentis aperte refragatur, statuat. Qua ipsa de caussa priorum seculorum integritati, justa quidem, aliqua tamen praerogativa atque veneratio debetur. Qua de Th. Creenius ejusdem Modi alteram dissert. in opusculis Philolog. recusam nobis dedit.] quam eidem longius inde provecto. Sitamen hoc dicere vis, ab antiquitate nos ad nulla obstringi sive dogmata, [note: 440] sive praecepta, quae Sacris literis sint ignota; tecum sentio, ut qui jam ante tibi quoque scripseram, faterime, nullum errori ab aetate veritatis accedere Privilegium, nec minus fugiendam inveteratam superstitionem, quam quae heri nudiusve tertius invaluerit. At eo non tollitur id, quod dixeram, ut illa damnem, quae proximis ab Apostolorum exitu seculis a viris in Ecclesia piis usurpata legam, rationibus me convincendum esse, cum ea, quae nuper invaluerunt, ab ipsa aetate sequioribusque
page 350, image: ds0350autoribus mihi suspecta sint. Sed iterum ad disputationes delabimur, quibus jam volueramus finem imponere. Vale, Vir clarissime Gittichi, et Deo incolumitatem nostram precibus tuis commenda. Dabam Gedani XXII Maji, CICICCXLIII.
XCVII. EX LITERIS M. GITTICHII AD M. RVARVM. XIV Julii, CICICCXLIII.
TRiduanum jejunium Ninivitarum fuisse, non tuus tantum lapsus est, sed meus etiam, antequam S. literas inspexissem, fuit, et fratrum Stoiniorum, [note: Christophori et Petri forte et Johannis, Petri secundi filii, quorum priores eo quoque tempore, quo Altorph I Socinismus clam nonnullis propinatus est, studiis operam dedere. Vtut solus Johannes scriptis inclaruerit.] et aliorum, quibus eam quaestionem in hac praeterita nostra Szedliscensi congregatione proponebam, Ecclesiarum Christi ministrorum. Mirum, unde is error in animos nostros (qui tamen in diversis, et a se satis remotis locis educati, et a diversis praeceptoribus instituti sumus) irrepserit. Ex subtili aliqua patrum ratiocinatione [note: 441] illum profluxisse arbitror. Legi quondam in Bernardo Abbate Clarevallense, Christum non pro iis tantum, qui a sua nativitate exstiterunt, et ad consum mationem mundi futuri funt, sed pro illis etiam, qui illius in mundum adventum ab ipso mundi exordio antegressi sunt, satisfecisse. Rationem hujus suae sententiae attulit, quod non solum subsequens Christum Hierosolymam proficiscentem, sed etiam antecedens turba [note: Vsi sunt hac similitudine plures post Bernhardum clarissimi Viri, non tamen eo fine (quod Gittichio forte visum) ut efficaciam illam plenae satisfactionis Christi moralem probarent, sed ut illustrarent, aliunde satis confirmatam.] clamaret, Hosanna filio Davidis. Ad eundem modum hoc quoque aeque subtili ratiocinatione ab iisdem patribus esse ortum puto; triduanum scilicet fuisse Nini vitarum jejunium, [note: Vtcunque sit; nihil tamen ei sanctitatis, quae per se DEVM moveret, ad gratiam impertiendam, inerat, sed omnis ejus dignatio si qua fuit, ad signi usum, quem praestitit, revocanda est.] eo quod Ninive esset urbs magna itineris trium. dierum. Vale, plurimum amande et honorande in Christo frater, et me tui amantissimum redama.
XCVIII. M. RVARVS CVIDAM.
INspecto propius loco ad Colossenses secundo, de quo heri mecum, Vir clarissime, egisti, videor mihi istic animad vertere, vanam illam
page 351, image: ds0351deceptionem, cui nos in praedam permittere non debeamus, generaliter accipiendam, ita ut cum Pharisaeismum atque adeo ipsam Mosis legem, quatenus tanquam ad salutem omnibus suis partibus necessaria urgetur, tum et Philosophiam ipsam complectatur; et eam quidem [note: 442] non tantum, quatenus vanis speculationibus atque erroribus erat infuscata, quomodo quidem a Platonicis, Epicuraeis, ac Stoicis, quae sectae ea tempestate maxime, ni fallor, florebant, tradebatur; [note: Immo vero sunt, qui Col. II, 8. ad Philosophiam solam Judaicam, quam miseri illi superciliosique Pseudapostoli, ut sapientiam summam mirum in modum crepabant, ciborumque ac similium umbratilium institutorum discrimen, ut sapientissimas leges adhuc inculcabant omnibus, referunt, vel ad Kabbalismum eorundem, jam tum invalescentem, Genealogiis alias infinitis in Epp. ad Tim. et Titum famosum, atque Sephirothico Systemate cumprimis delineatum, haec respicere putant. Quemadmodum vero posteriorem sententiam, de Kabbala Metaphysica nondum satis probatum est, eo jam tempore inter Judaeos floruisse, multo minus aliquid cum discrimine ciborum ac festorum commercii habuisse; ita priorem, quicquid hoc toto capite tractatur, commendat, et [gap: Greek word(s)] , quae alibi Judaeorum institutis tribuuntur, a quibus comm. 8. jactata etiam illa sapientia praecipue describitur, amplius confirmant.] sed et quomodocunque ea suis e principiis vel a perfectissimo magistro, qui Christianam religionem ignoret aut aversetur, quam optime deduci posset. Miser enim inter Christianos merito haberi queat, qui felicitate vel ab Aristotele, tanto naturae mysta, monstrata acquiescat: et qui in virtutum studio non progrediatur ulterius, quam Aristoteles praecepit, ille vir quidem ac civis bonus audire fortassis possit, pius certe non possit. Itaquesensus Pauli verborum is esset: Cavete, ne quis vos depraedetur, sive per Philosophiam, et erroneam plerumque, et ad felicitatem veram obtinendam minime sufficientem, sive per quamcunque aliam deceptionem. Vtut enim speciosum illi nomen subtilissimorum celeberrimorumque virorum, a quibus manaverit, patrocinetur, utut rudi quoque mundo doctrina illa quondam accommodata, atque ita pro temporis ratione ferenda fuerit, tamen pro nihilo habenda est prae Christo illiusque Evangelio, in quo divinitatis quaedam plenitudo, non ut in Lege olim adumbrata, sed re ipsa exhibita est, et corporaliter habitat.
Hic aliquid forte desideratur.
XCIX. [note: 443]M. RVARVS VINC. FRISIO. [note: Cujas fuerit, nondum expiscari licuit, JCtum ipsa epistola vocat. Vratislaviensem autem, ut opinemur, fuisse, circumstantiae quaedam suspicari jubent.]
VIr consultissime, Dudithius Socini de Deo atque Christo sententiam
page 352, image: ds0352amplexus fuerat, nec ab ea, quod sciam, unquam resiluit. [note: Dudithium ad Socini partes in L. de DEO accessisse, coecus sit, qui non videat, et vel obiter perlustratis epistolis, quae Bibl. Frr. Polon. Tom I. insertae sunt, nequeat perspicere. Vtrum vero constanter in ea sententia permanserit, aut scepticis forte, quantum ad haec, connumerandus non sit, alii judicent. Dubiis, quae moveri possint, et mota jam sunt a variis, S. R. Dn. Lauterbachius in Polon. Ariano-Socinismo n. XXI. satisfecit, eique quod Cl. Czwittingerum in Script. Hung. specimine male habuit, non difficilius est consulere scrupulo, si in templo Elisabethano Wratislaviensi sepultum esse, animadvertas, non, quod ad saniorem mentem reversus sit, sed, quia, ut solent [gap: Greek word(s)] hujusmodi homines, in dogmatibus fidei dissensum parum curantes, dignior illa visa est Ecclesia Evangelica, cum qua, externa societate conjunctus, viveret, intus, ut luberet, sentiens. Vtpote cujus etiam ritu S. coena usus legitur, [gap: Greek word(s)] tamen recens, uvis, eum ad usum perpetuo conservatis, expressum semper Ministris Ecclesiae, quod abstemius alioquin esset, exhibens. Caetera non male Ruarus mihi videtur dijudicasse. Quod in Threcium amicissimum antea, cum Arianismo se ab eo insimulatum esse percepisset, paullo vehementius invectus legitur in Epist. Remonstr. n. 16. ad solam solitamque illam Arianismi et Socinismi differentiam, ab ipso et sodalibus tantopere et toties inculcatam redit. Dissimulationem denique, si qua usus est, ipse eum Socinus l. c. f. 496. seq. docuit.] De aliis quoque non paucis idem cum Socino sensit. At cum intelligeret, ex una ad Lasicium, altera ad J. Cratonem epistola, honori suo periculum imminere, sententiam suam abscondere coepit: eoque magnas aliquando gratias Jac. Monavio egit, quod epistolam ad Cratonem sibi forte ostensam, velut blasphemias illius indignatus, in ignem conjecisset. Nam altera ad Lasicium etiamnum extat, [note: In Bibl. Frr. Polon. T. I. f. 510. seqq. impressa primum typis, quae antehac MSta circumferebatur, scripta de reliquo d. 9. Junii anno 1571. Cracoviae.] et tibi, ni fallor, visa est. Caeterum, ut erat vir ingenii pene nimis cauti, quoniam tam multa, quae tanquam [gap: Greek word(s)] [note: Rata dogmata, de quibus dubitare et disputare nefas est.] vulgo jactantur, falsa deprehenderat, coeperat de nonnullis, quae apud omnes Christianos alioquin debent esse certa, non dicam dubitare, at cum Socino tamen disputare. In quo certamine cum nec ipse sibi, nec alii fortassis illi plane satisfacerent, coepit paullatim animum ab his, quae disceptationibus videret obnoxia, [gap: Greek word(s)] [note: Ad disciplinas mathematicas.] revocare, quod illorum principia, et quae illis superstruuntur, convelli non possent: quanquam et ab illis, quae in mathematicis certa sunt, paullatim ad Astrologiae partem, [note: Quo factum etiam est, ut sibi ipsi diem horamque mortis praedixerit; quem horoscopum etiam eventus comprobavit: ut epistola, ipsius Dudithii manu ad Jo. Praetorium domesticum quondam scripta, quae adhuc ab amicis heic Altorph I asservatur, luculenter docet: Cujus etiam testimonio ad Lingelshem. perscripto (quae Epist. in Monum. Palat. P. II. f. 122. legitur) quantopere illa praescientia Dudithium ante mortem perturbatum, minusque tranquillum reddiderit, constat.] quae ex siderum positu atque motu de rerum sublunarium
page 353, image: ds0353eventu auguratur, delapsus est; atque ita, dum Charybdim vitare [note: 444] vult, in Scyllam incidit. Huc, ut opinor, Socinus respiciens, optat, ut in rerum preciosiorum possessionem, qua se ipsemet exuerat, quamprimum redeat. [note: Verba haec anno 1583. ad Dudithium perscripta, in epist. postrema Socini ad Dudithium leguntur Tom. I. Bibl. Frr. Polon. f. 510. (a) init. nec obscure, etiam in doctrina vacillare eum coepisse, cujus se custodis vicem praestare velle, Socinus ait, indicant.] Calvinum atque Bezam in haereticos, quos vocant, sententiam tam horridam pronunciasse, [note: Non de promulgatione heic loquitur Ruarus sententiae in Servetum latae, sed defensionem exustionis suppliciumque illud scriptis assertum innuit, quae ab utroque Defensionis orthodoxae fidei, et de haereticis a civili Magistratu puniendis ex officina Roberti Stephani anno 1554. forma octuplicata prodierunt.] juxta tecum miror; praesertim cum eodem tempore fumarent adhuc rogi ab exustione gregalium illorum, non alio praetextu accensi, quam cui ipsi jus assererent. Credo in mente illis fuisse illud Comici,
Duo cum faciunt idem, non est idem,
Non quia dissimilis res est, sed quoniam is, qui facit.quam recte vero id huic negocio applicetur, ipsi viderint. In Ecclesia Pontificia non omnes esse idololatras, [note: Sunt, qui distinguunt inter materialiter et formaliter tales, quae tamen, si ex objecto ipso cultum idololatricum aestimes, delicti hujus genus, mihi non videtur mutare, sed culpae gradum. Aliter judicandum de illis, qui dissensum suum testantur, atque ab hujusmodi actibus omnino abstinent. Vtrum vero talis Cassander fuerit, multique sint, ut Ruarus censet, Galli, DEO soli cognitum est. Mihi et hi, quamdiu vel simulant qualemcunque consensum, aut vel missam cultus gratia frequentant, ab eo participare videntur peccato, tantoque gravius, quo notabilior est conscientiae renitentis testificatio, aut occasio major faciliorque et cognoscendi talia et effugiendi. Quorsum et Ruarus videtur respicere, quando vix evitari in Pontificia Ecclesia, qui membrum ejus coetus haberi aut videri velit, id crimen posse, non obscure addit.] tibi assentior: quod satis patet ex Cassandro illiusque asseclis, quorum non paucos alit Gallia. At quomodo tamen ab idololatria absolvi possint, qui, quam vocant hostiam, non panem esse, sed Deum cantitant, idque ita esse non figurate, sed [gap: Greek word(s)] [note: Sine figura, proprie.] credunt, et quod nos panem scimus, eodem honore, quo Deum ipsum adorant; item qui sanctos fato functos omnium notitiam elonginquo habere, et eodem tempore preces infinitorum auscultare credunt, eoque ad eos cum quadam opinione divinitatis (quid enim aliud inde concludere possumus?) confugiunt,
page 354, image: ds0354(utalia jam non adducam) ego certe non video. AEquivocationibus caute utendum censeo homini Christiano, quem simplicitas et integritas [note: 445] animi maxime commendare debent. Dissimulationem simulationi tantum praestare censeo, quantum mendacii speciei silentium. [note: Non concedi potest in religionis negotio silentio locus, nisi, ubi vel nemo sit, qui a nobis confessionem exposcat, vel nulla etiam spes emendationis cujusquam, sed majus potius divinam veritatem criminationibus et persecutionibus exponendi periculum luculenter affulgeat Matth. VII, 6. Haec ubi aliter comparata sunt, non solum aequivocationibus et dissimulationibus caute uti non licet, sed omnino nullae, et nunquam eae locum habent. Quod perspicua Christi et Apostolorum verba Matth. X, 32. et 1 Petr. III, 15. coll. Rom. X, 10. condocent.] Vale. Gedani XVII Oct. CICICCXLII.
Versus Andreae Dudithii, quos nocte illa, quam ultimam habuit, uxori reliquit.
O caecas animi latebras, et nescia corda,
Crastina venturo quid ferat hora die!
Quis noctem me illam, convivia et illa putasset
Vltima tam charo ducere cum capite!C. M. RVARVS PHILOMATHAE. [note: Philomatham hunc non alium fuisse, quam Joach. Peuschelium existimamus. Is enim, ut amicissimus fuit Ruaro, ita quoque eum perinde, ut familiares alios, quaestionibus hujusmodi atque dubiis exercere solebat. Noribergensem certe fuisse, quemadmodum obscurius Chronici Noribergensis significat facta mentio, ita clarissime demonstrant verba, quibus Durerum vestrum haud longe ante finem commemoravit epistolae hujus auctor. Caeterum ipsum prius illum, ad quem datae sunt hae litterae Philomathae nomen assumtum subscripsisse epistolis fuis, Ruaro inscriptis, multa sunt, quae suspicari jubeant. Vtrum vero epistolae hae omnes amoebaeae, antequam ad Ecclesiam Evangel. redierat Peuschelius, exaratae sint, an post illum, publice demonstratum, reditum, quod ex occultatione nominis, novaeque larvae fictione colligas, non definimus. Post id tempus autem haec scripta esse, ex mentione in hoc commercio litterarum de Rathmanniana controversia facta, quae anno 1621. coepit et per aliquot annos continuata est, colligimus.]
TErnasa te literas accepi, seu quaternas potius (primae enim duplices erant) partim Jacobi, partim Esavi (ut tu jocaris) manu scriptas, quibus adhuc responsum debeo; quod cur prius non solverim, causas quidem varias allegare possem; sed praecipua tamen est, quod ocium ad scribendum defuerit, interdum mittendi occasio; cui addas licet imprudentiam cum ignorantia conjunctam, per quam difficulter a me impetro, ut in antecessum futurae occasioni literas parem.
page 355, image: ds0355Haec de mora respondendi praefari volui: nunc ad tuas, mi Philomatha, venio; quarum capita ordine persequar, non omnia tamen, sed ea tantum, quibus existimabo cum fructu aliquid reponi posse. De Johanna Papissa non est, quod nimium tibi placeas in tuo illo Chronico Norimbergensi. Antiquior illo sine dubio est longe Sigebertus, [note: 446] tum Marianus Scotus [note: Is sane primus est testis extra controversiam positus, sed tanquam de re dudum et gesta et inter omnes cognita locutus; etsi ipsum forte Marianum de veritate historiae hujus dubitasse, sint, qui ex formula narrandi ab eo usurpata, effici posse putent. Quam ego modesti potius Theologi atque Historici et venerationis in sedem Romanam pudorisque signum esse, quam dubitationis indicium arbitror. Antiquior nonnullis videtur et auctoritatis majoris scriptor Anastasius, Bibliothecarius, [gap: Greek word(s)] , cujus certe, quae extant Cont. Vit. Pontif. R. exemplaria permulta MSta, [gap: Greek word(s)] signum haud praeferentia, historiam eandem exhibent. Vtut sit; Nobis argumentum veritatis praecipuum semper visum est, quod nec causam fingendi, hominibus insano Papatus honore et veneratione immoderata occupatis, fuit, neque unquam, quod sciam, quisquam narrantibus haec contradixit, nisi ubi initium Ecclesiae a sordibus contractis repurgandi fieri coepit; ubi primus Aventinus dubia quaedam, sed negando magis, quam solide contrarium probando, et multo infelicius in scortum illud Sec. X. infame Theodoram originem hujus historiolae transferendo, movit. Quo factum etiam est, ut quae in editione Sigeberti Gembl. prima anno 1513. comparerentur, postea plerumque omitterentur verba hanc eandem rem enarrantia. Chronologiacas difficultates tum demum urgere licebit, quando de caeteris Pontif. Rom., ea potissimum aetate, rationes temporum esse in aprico positas, demonstrari poterit.] primus illius narrationis auctor. Et tamen durat Pontificiis animus, ad rejiciendam tam antiquorum scriptorum auctoritatem: nec id sane, ut mihi quidem videtur, sine causa. Cur enim ante Marianum nemo id scriptis prodidit, ad cujus aetatem tamen ab illa Johanna anni plus quam ducenti decurrerunt? nec enim defuerunt interea temporis scriptores [note: Immo revera defuerunt. Quid enim sterilius Sec. Xmo, obscuri hinc etiam cognomen adepto? Si qui vero superstites sunt, alia profecto quam historica tractant, aut, si quando ea attingunt, accurate tamen non tractant. Graecos vero longius extra limites domesticos digressos non esse, qui pauci etiam sunt, quis nescit?] sedi Romanae satis infesti, ex Graecis praesertim et Francis, qui interdum etiam e trivio arripuerunt rumores, quibus Pontificem infamarent. Addunt praeterea pontificii, satis constare, literas Athenis nequaquam ea tempestate floruisse, [note: Vtcunque sit; nulla tamen istic vel ex pristina celebritate vestigia superfuisse, probari vix poterit, et a Barda Theodorae fratre contra instauratas scholas in Graecia h. t. fuisse Cedrenus aeque ac Zonaras testantur. Eo vero vagabundos homines, qualis illa cum amasio foemina erat, deductos fuisse, atque hinc Romam rediisse, et qualicunque specie eruditionis ac morum suavitatis facile emersisse, multo minus est, cur mireris.] ut ex Germania usque haec Johanna se illuc cum amatore conferre
page 356, image: ds0356debuerit, quemadmodum vulgaris de illa narratio habet. Quid ad has rationes jure nostri reponere possint, ego quidem nondum video. Scripta illa nonnullorum theologorum de efficacitate [note: Litem Rathmannianam indigitari palam est. vid. epist. 8.] Evangelii sive scripti, sive annunciati, quorum mentionem facis, non vidi; et (ut dicam quod res est) nec admodum videre desideravi. Mihi inter alia negocia majoris, ut existimo, momenti vix vacat, ut ad lites istas me demittam: quas tamen meo indicio facile discernet, cui ingenium est a partium studio alienum, et mediocriter in sacris exercitatum, addo et sensus communis bene compos: quem nulli propemodum magis excutere videntur, quam qui sacra prosessi sunt. Tu quoque, si me audis, noli te ingerere in alienas lites: depugnent illi [note: 447] suas pugnas soli, quibus gloriosum videtur vitam in vulnere ponere, ut cum Poeta loquar. Sunt alia credo, quae majori cum tuo aliorumque fructu agas. Si controversias quaslibet ad vivum resecare voluerimus, quid tandem nobis restabit otii ad pietatem populo inculcandam: quae tamen sola nos coelo beat, [note: Aliter Paullus, qui Fidei verae hanc dignitatem ut caussae salutis ex nostra parte tribuit, pieratemque h. e. sanctimoniae seu justitiae inchoatae in hac vita studium, ut fructum fidei et partem ordinis divini necessariam esse, ait. Ab illa vero neque constituenda [gap: Greek word(s)] , neque confirmanda atque defendenda [gap: Greek word(s)] omnino justum et ingenuum excludere decet.] et inter Christianos tantopere exulat? Si tamen virilis animus in pugnas pro religione et honore Christi obeundas tibi fervet, habes alium campum longe magis illustrem et spaciosum, in quem te libri illi, quos a me habes, inducunt: quem tamen ipsum non aliis te legibus ingredi velim, quam quas Remonstrantes in praefatione Confessionis suae praescribunt, quam tu non immerito auream [note: Novum haec praebent argumentum, unde, Peuschelium esse, cui haec epistola inscripta sit, cui tanti fuit Confessio Remonstrantium habita, ut translatam in vernaculam nostram cum pluribus communicare voluerit, colligi licet.] appellas. Hoc tamen obiter moneo, suspicari me, auctorem Vindiciarum, quem aliquoties allegas, esse Danielem Brelerum, [note: Non Danielis huic Medico nomen suit, sed Melchioris. Fuldensem patria ipsemet in Vers. libri alicujus Cottoni e Gall. latine redditi, se appellavit. Vindiciae, de quibus h. l. agitur, scriptae editaeque anno 1622. et Hamburgensis cujusdam, ut vocat, Postillatoris, (Werenbergii) Vindiciis Eccl. Lutheranae oppositae sunt, titulumque Vindiciarum pro Mysterio iniquitatis Pseudevangelicae (anno 1621. paullo ante evulgato) continent, amboque hi libri ad LL. b. Aradii a calumniis malevolorum liberandos, cujus etiam amicum (dum vixerit) se profitetur auctor, destinati sunt. Plura de eo ipsisque his libellis disseruit b. Diecmannus in Praef. ad V. C b. Arndii, Opusc. Germanicorum P. II. p. 215. seq.] qui nunc passim Daniel Hermannus audit; quem
page 357, image: ds0357Altorfium olim fovit, tibi ut existimo non ignotum. Degit is apud Augustum Lunaeburgicum principem in ferventi gratia: mihique ante biennium, cum Hamburgiessem, dictus est mysterium aliquod iniquitatis [note: Hoc ipsum illud est, quod nihilominus, ut p. a. diximus, anno 1621. emisit scriptum Goslariae forma 8va impressum, ex quo caetera lites ortae sunt. Cujus tamen eum postea et in ipso lectulo fatali poenituisse, in de Palinodia Fanat. libello §. XVI. exposuit b. Elswichius.] moliri, in quo famosos quosdam theologos mordaci sale defricare, eorumque mores publicare statuisset: id quod illi tum per amicum utriusque nostrum Joachimum Morsium serio dissuasi: nec enim placere mihi potest Chamus, qui pudenda Noachi patris nuda fratribus ostendit: quid si eadem ipse retegat? quid si non fratribus, [note: 448] sed hostibus circumstantibus eadem ostendat? Ego quodnam illius libri, quem tucitas, argumentum sit ignoro: sed ut amicus apud amicum conjecturam promo: quam tu quaeso in optimam partem interpretare. Vtinam quotquot Antichristum odimus, ea arma, quibus in nos mutuo saevimus, in Antichristum converteremus! Nunc ille vulneribus nostris impune insultat, quem nos, si vires nostras conjunxissemus, virtute Christi jam pridem confecissemus. Explicatio illa de peccato in Spiritum sanctum, quam ex Vorstiano examine tractatus Pistoriani de Praedestinatione adducis, non multum abludit ab eo, quod de eodem Vrbevetanus [note: Faustus Socinus. Hoc enim praefixo nomine prima editio a Smalcio procurata Comment. in Johannis primam epist. 1614. prodiit.] disserit in commentario in priorem Johannis Epistolam ad v. 16. cap. 5. ubi tamen et timidiuscule, et nisi fallor paulo etiam cautius, quam Vorstius, sententiam suam proponit: quae, quod ad scrupulum istum tuum attinet, talis esse videtur. Post quodlibet peccatum a nobis admissum, praesertim aliquanto gravius, seria poenitentia et deprecatio nominatim adhibenda est, ut illius veniam a Deo impetremus. Interim tamen si fiat, ut quis antequam ad poenitentiam illius agendam se componat, rebus humanis eximatur, tanta benignitas est Novi Foederis, ut uno illo peccato, quantumvis gravi, [note: Aliter Paullus, qui simpliciter opera, non tantum continuata, sed cuncta illa, quae Gal. V, 19. seqq. recensentur, atque his, quod addit, similia, quae vix aliter, quam contra conscientiam committi possunt, regno DEI excludere admittentem inquit. Cum quo et Jacobus cap. I, 15. de quolibet delicto cum assensu peracto affirmans, consentit. Vt alia non dissimilia testimonia omittamus.] salus illius nondum periclitetur; modo alias non exiguo temporis spacio antehac secundum spiritum ambulaverit, ut cum Paulo loquar. Declarabo rem exemplo, ut liquidior fiat. Oritur viro
page 358, image: ds0358[note: 449]probo eximproviso litigium cum adversario: a verbis ad verbera, ut fit, imo ad vulnera fit gradus, incalescente pugna alter alterum ferro jugulat. Quis neget grave peccatum esse homicidium? non vacat tamen bono viro culpam apud Deum serio deprecari. Quid tu? an ei propterea salutem abjudicabis, si alias vitam ex virtute antehac egerit? vix illud mitis Christi lex permittit. At aliud est de peccato in Spiritum sanctum; [note: Obscura haec sunt et valde intricata, quae de Peccato in Sp. S. h. l. disputantur. Brevius expediri haec poterit difficultas, si, quod alibi demonstravimus, Judaeis id proprium fuisse dicas, Spiritus S. post adscensum Christi effusi postremae operationi reluctantem malitiam denotare existimes.] nisi enim, quisquis se ejus astrinxerit, ejus nomine, antequam finem vitae faciat, poenitentiam studiose susceperit, non est, quod sibi de Divina indulgentia multum polliceatur. Cur ita dices? Vtique tam horrendum flagitium, utut semel admissum, insignis est argumentum malitiae: in qua si quis huic seculo valedicat, quam ille spem alterius fovere possit? At dices, sunt et alia peccatorum genera, quae, si modo semel perpetrentur, non vulgaris improbitatis argumentum praebeant. Sint sane. Itaque et simile ab illis metuendum est periculum, idque tanto majus minusve, quanto quodque propius ad peccatum in Spiritum sanctum, quod divinae literae summum faciunt, improbitatis argumento, accedere, aut ab eodem longius recedere videtur. Ita exposita Vrbevetani sententia, jam pronum est respondere ad ea, quae quaeris. Prius eorum est, quid per singularem et extraordinariam poenitentiam intelligatur. Non sunt illae voces Vrbevetani, sed Vorstii, et tamen sic satis commodum habent sensum. Singularem [note: 450] poenitentiam opponere sine dubio voluit generali, eamque significare, cum quis non satis habet, si de peccatis suis in genere, et quidem ex animo doleat; sed et illud, quod ceteris gravius est, aut recens commissum, nominatim ad animum revocat, illiusque causa divinam misericordiam implorat. Extraordinariam poenitentiam intelligere possumus eam, cum quis et precibus multis, iisque ardentissimis, et jejunio, et eleemosynis, aliisque nonnullis operibus eximiis ad honorem Dei, inquerem proximi ultro susceptis, divinam indignationem placare studet, quamvis id fiat cum molestia et periculo non exiguo. Quod deinde Vrbevetano loca ad Hebaeros VI. et X. obducis, tanquam et in illis tale describatur flagitium, a quo singulari et extraordinaria poenitentia sit opus; frustra sane facis. Nec enim in illis locis de una aliqua actione flagitiosa sermo est, quale est peccatum in Spiritum sanctum, quod propterea Vrbevetanus tantopere exaggerat;
page 359, image: ds0359sed vel de defectione ab universa Christi religione, vel de improbitate pertinaci, quae nullis dehortationibus cedat: [note: Immo potius in his locis partim de poenitentia genuina, quae animi est penitissima mutatio atque [gap: Greek word(s)] , cademque non tam facile, ut Judaeorum lotionibus impetrari possit, externa illa mundities repetenda agitur, partim de nulla alia praeter Christum salutis anchora illis, qui Christi sanguinem deserunt ac contemnunt, speranda, disquiritur, Apostasiae autem utrobique gravitas atque summum periculum h. m. exaggeratur. De peccato vero in Spirit. S. in utroque horum locorum [gap: Greek word(s)] legitur.] quam quis neget singulari et extraordinaria poenitentia expiandam, si reus in gratiam cum Deo redire cupiat? Locus Joh. XVI. quem deinde proponis, explicatur ab Vrbevetano in libello, in quo praeter initium primi capitis Johannis Evangelistae varia sacrae Scripturae loca excutiuntur; sed (quod pace illius dixerim) ita fere, ut, postquam illius explicationem legeris, [note: 451]Delio adhuc natatore opus esse videatur. Ante omnia videndus est in his verbis scopus Servatoris; qui, nisi fallor, hic est. Dixerat hactenus, quibus machinis tranquillitatem Apostolorum oppugnaturus esset mundus: nunc subdit, quid contra auxilii illis allaturus sit Spiritus sanctus. Per Spiritum sanctum hic intelligo virtutem illam divinam, quae die Pentecostes in Apostolos de coelis effusa est, homines rudes variarum linguarum rerumque divinarum cognitione instruxit, simulque vi quadam admiranda ad perpetranda miracula armavit. Is ergo Spiritus mundum arguiturus dicitur non verbis, sed factis, per Apostolos numine tanto repletos designandis. Arguere hoc loco non est accusare, (quis enim, ut paulo post dicetur, justitiae quen quam accusaverit?) sed argumentis convincere, [note: Quam notionem Gr. verbum [gap: Greek word(s)] exposcit, et, ut recte Ruarus demonstrare pergit, eventus quoque Apostolorumque docendi methodus condocefacit. De reliquo Spiritum Sanct. non ea semper adhibere argumenta, ut convincat mortalium mentes, quae sint [gap: Greek word(s)] et rationum evidentiam repraesentantia, sed operando diviniorique luce supernaturali per verbum [gap: Greek word(s)] persundendo et, ut Christus loquitur, trahendo, efficaciterque ad fidem flectendo, aliunde constat, ac praesertim ex epist. 1 Cor. II, 4. ubi [gap: Greek word(s)] audit, elucet.] ut fateri cogatur, ita rem esse. Ita ergo Spiritus sanctus convincet mundum, ut agnoscere cogatur, se peccati reum. Cur vero? quia in Christum non credunt cives illius, per cujus fidem solam peccatorum reatum evadere poterant. Vis exemplum hujus promissionis, sed eventu felix? Vide Actorum secundo, quam commota fuerit concio post visum prius lingruarum miraculum, et illius occasione habitam a Petro concionem: his auditis, inquit Lucas, illi animo compuncti Petrum et caeteros Apostolos sic alloquuntur: Quid agemus fratres? Addit deinde Servator, futurum
page 360, image: ds0360[note: 452] ut idem ille spiritus convincat mundum de justitia, ut negare nequeat quaenam illa sit, et in quo sit. Quo vero argumento id evincet? quod ego justitiae illius praeco, inquit, in coelos ad Patrem me recipiam, a quo subornatus legationem in terris obivi, conspectuique humano me, cujus infirmitate multi hactenus offensi fuerunt, subducam. Dices forte, at quomodo hoc ipsum ex Spiritus sancti adventu patere poterat, Christum in coelos ascendisse? poterat certe, cum illi ipsi, qui Spiritu illo afflati inusitatae rei spectaculo omnes in admirationem converterant, profiterentur, Spiritum illum a Jesu Nazareno de coelis in se effusum, seque illum prius resuscitatum, et in coelos sublatum vidisse: qua de re leges in ejusdem Petri concione, quam paulo ante allegavi, verba ista: Hunc Jesum suscitavit Deus, cujus nos omnes sumus teste; is Dei dextra evectus, sanctique Spiritus promissum a Patre consecutus, effudit hoc, quod vos nunc cernitis et auditis. [note: Ad effusionem Spirit. S. Christum respexisse non nego; at, priorem illum ad Patrem accessum, quo se in cruce, tanquam propitiatorem, velut in dicasterio nobilissimo (Joh. XII, 31. seq.) stitit et vadimonium subivit, non arbitror negligendum, atque eo Christi illum, quando de justitia parta loquitur, praecipue abitum spectare Joh. XVI, 10. existimo. Eam vero post adscensum in coelos dispensatam quoque esse illam justitiam, cujus gratia etiam [gap: Greek word(s)] nostram resurrexit, et h. l. eam dispensatum iri, simul Christum promittere, non abnuo.] Possit et illud scrupulum non nemini movere, cur, cum se dicere vellet humanis oculis ereptum iri, non dixerit potius: Et non amplius videbunt me, sed videbitis. Sed respondeo, idem hoc esse: sensus enim est, homines, quales vos estis, menon videbunt amplius: nisi quod oratio Servatoris est [gap: Greek word(s)] . [note: Significantior.] Habuit tamen causam, cur ita loqui mallet, quod ultimi mortalium Apostoli eum visuri essent; quasi diceret: Vos quidem ad Patrem me videbitis ascendentem, sed tamen et ab oculis vestris tollar. Restat tertium membrum in hocloco tam obscuro; cui hac explicatione fortassis lux fiet. Idem ille Spiritus denique convincet mundum, ut agnoscat judicium damnatorium sibi imminere, idque ex eo, quod princeps illius jam sit judicio legitimo damnatus, cum quo tanquam capite suo cum causam habeat communem, non est, quod meliorem sententiam exspectet. At quomodo, regeret quis, princeps mundi damnatus fuit, et quomodo id misso Spiritu sancto constitit? Respondeat primum pro me Apostolus, qui ad Col. II. ait, Christum per crucem in spoliatos principatus et potestates exemplum edidisse, eosque triumphasse: sub principatibus autem illis et potestatibus venit etiam is, qui inter eos est princeps. Huc spectant et illa
page 361, image: ds0361Servatoris verba Joh. XII. Nunc est judicium hujus mundi, nunc princeps hujus mundi exigetur foras. Quod si tantum potuit Servator noster moriendo, quid cum ex mortuis resurrexit? quid cum evectus est in coelos, et ad dextram Dei assedit, cumque omnia pedibus illius sunt subdita, eo solo excepto, qui omnia illi subdidit? An vero non satis passim constare potuit, Spiritu sancto misso, haec Servatoris diabolo erepta victoria [note: Neque haec improbanda est, ex Sp. S. missione patefacienda victoria, quam reportaverit ab hoste humani generis potentissimo, malo daemone, Christus; at Christum eo digitum praecipue intendere l. c. dubito, sed potius, postquam de peccatorum agnitione et justitia fidei egerat, haec ideo addita subjunctaque censeo, ut per ipsam Christi mortem Daemoni infernali vim omnem miseros mortales, quos captivos adhuc duxerat, (Col. I, 13.) pro lubitu suo huc illuc in delicta rapiendi adimendam, et virtutem contra supernaturalem, Christi Spiritu ut regantur, acquirendam conserendamque esse, Servator optimus doceat. Quo ipso nihil aliud, quam sanctos et ad imaginem DEI renovandos etiam, qui Christi justitia donati sint, fore inque regno Christi DEO servituros esse, et servire posse. Spiritum S. praeter alia efficacissime edocturum, his verbis innueretur.] cum illius Spiritus virtute permoti tot populi ab illius imperio desciverunt? cum oracula et fatidici ab ipso prius inspirati ad exortum novi hujus Spiritus velut pudore repressi conticuerunt? cum ad solum auditum nominis Jesu immundi isti spiritus obsessorum [note: 454] corpora, quam vis in viti deseruerunt? Haec satis sint quoque ad illum Johannis locum. Quod locum illum Tim. VI. attinet equidem risu mihi digni videntur, qui per [gap: Greek word(s)] [note: Falso nominatam scientiam.] magis Aristotelicam philosophiam, quam quorumvis aliorum sapientiam, qui vano se titulo contra Evangelium Christi superbe jactant, notari existimant. Duo illi boni viri Arndus et Weigelius, quos ais Aristoteli tantopere infestos, facile suis scriptis ostendunt, se tanquam caecos de coloribus judicare: si enim Aristotelis illiusque simihum scripta studiosiui; trivissent, paulo [gap: Greek word(s)] [note: Magis syllogistice, cum aliquid rationibus et argumenris magis confirmatur.] sua deducerent; in quibus nunc pietatem equidem suspicio, sed nervos et robur argumentorum, [note: Vel hinc manifestum est, quaenam argumenta, evidentia nimirum sua secus, quam Paullus docet l. c animos convincentia, Ruarus in Theologia revelata efflagitet, quia ad Syllogismos rem omnem revocat, [gap: Greek word(s)] autem [gap: Greek word(s)] supernaturalis in mysteriis fidei ac vitae summe necessariae mentem contra spem in spem flectentis immemor est. Qua b. Arndium inprimis (quicquid sit de Weigelio) divini verbi solida applicatione polluisse, vix alii negant, quam qui frigido pectore torpent, aut sacri sunt [gap: Greek word(s)] . Quod autem ad Aristotelem attinet, male Ruarus eos, qui sub id tempus Philosophi hujus frequentius, quam aliorum mentionem faciebant, ejus unius doctrinam nigro carbone notasse, opinatur. Neque enim id factum est propter atrociorem hypothefium Aristotelicarum in Theologia noxam, in morali Philosophia fere sola, ubi vitia pro virtutibus venditantur, notabiliorem; sed quod illa tempestate non alia magis, quam haec ipsa philosophandi methodus et secta, floreret, caeteraeque propemodam, uti peculiari schediasmate b. Elswichius docuit, jacerent in Germania et a plerisque negligerentur.] quibus hanc ipsam aliis persuadeant, saepenumero desidero.
page 362, image: ds0362Si tamen quis contendat, omnino vel illo ad Timotheum, vel altero ad Colossenses loco, quem pariter mihi allegas, nominatim philosophorum aliquem esse perstrictum, ei concedi posset, non Aristotelem, qui parum ista tempestate [note: Paulli videlicet, cum ad Colossenses scriberet, ubi in Graecia Platonicae et Stoicae scholae magis frequentabantur.] scholis erat notus, sed Platonem potius denotari, cujus philosophia [gap: Greek word(s)] [note: Altum petens, circa res sublimes occupata.] plurimos tunc temporis habebat admiratores: qua et inflati nonnulli, qui Christianam religionem post Apostolos scriptis [note: Qua de re Colbergius in de Orig et progressu haeresium per Platonismum, ex instituto egit; ut Bucheri Menses Pietistic. aliosque ejusdem, et Colbergii quoque hanc in rem editos libellos, quorum nonnulli etiam [gap: Greek word(s)] exarati sunt, taceamus.] exposuerunt, portentosis quibusdam dogmatis integritatem illius corruperunt. Ego alias judicio tuo, quod de Aristotelis philosophia fers, plane subscribo: nec enim in quovis theologo eam requiro, neque tamen negaverim omnibus utilem, quibusdam [note: 455] vero, quibus cum nostri seculi sophistis res est, etiam necessariam esse. [note: Ita scilicet, uti rudibus interdum pugnandum est, quando in batuatores incidimus, aut herbae Nicotianae quidam adsuescunt, ut foetorem illum tanto facilius tolerare possint.] Qui philosophiam omnem e republica Christiana proscribunt, eo quod Apostolus Colossenses, ut sibi caveant, monet, ne quis eos per illam depraedetur, perinde mihi facere videntur, atque si quis statuat (prout etiam nonnulli faciunt) Sacras literas procul habendas, quia et per illas imponi nobis possit. Quasi non et optimae rei possit esse abusus, si possessorem nanciscatur aut imperitum aut improbum. Quid aliud est philosophia, quam sapientiae studium? quod qui superbedamnat, ad medicos relegandus videtur potius, quam rationibus operose convincendus; quas si ullas ipse admitteret, eo ipse causae suae praevaricaretur. De capite XX Apocalypseos quod deinde quaeris. quae sit nostrorum hominum sententia; ea vero non una fortassis est, pro ea libertate, quae Dei gratia inter nos hactenus obtinet: quanquam nec adeo exacte hactenus in aliorum opiniones hic inquisivi. Cum enim nimis multa sint alibi, quae imperitiam meam fatigent,
page 363, image: ds0363ego quodammodo consulto ab illius libri sensibus indagandis abstinui, [note: Perinde ut Calvinus et Beza, quod in Casaubonianis a. S. R. Dn. Wolffio annotatum est, propter difficultatem horum vaticiniorum, ab eorum interpretatione non solum prorsus animum manumque continuerunt, sed etiam passi non sunt, ut aliquis ex umbone illius libri interpretationem Genevae profiteretur. Quod tamen cum Propheticum illud scriptum aeque, ac reliqua ad [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] datum sit, vix cum scopo usuque Scr. S. conciliari poterit. Rectius illi faciunt, qui, quod de mysteriis illis sentiunt, modeste" proponunt et eventui caetera committunt.] qui velut inprofundo demersi altum requirunt ingenium, a quo in apertum producantur. Illud tamen dissimulare nolim, istuc me magis inclinare, ut credam adhuc nobis imminere felicem illam chiliada, quam Johannes nobis promittit. Rationes, cur ita sentiam, [note: 456] non adscribo, quod existimem, tibi eas non ignotas, qui et ipse in eam partem, in quam ego, propendes. Praecipuus difficultatis nodus in eo esse videtur, qui fortassis et te maxime exercet, qua ratione animae decollatorum propter testimonium Jesu propterque sermonem Dei, item ii, qui neque bestiam aut imaginem ejus venerati sunt, neque notam ejus in frontem aut manum suam acceperunt, revixisse [note: Ita est: Nec solvet etiam hunc quisquam nodum, qui impletum jam esse tempore Constantini M. vaticinium, (initio certe ea tempestate facto) statuat, aut de spirituali per regenerationem, vel supernaturali, ad vitam aeternam, resuscitatione corporis intelligat Quoniam illa ad sanctos a bestia, Apoc. XIII. descripta, et commercium cum falso Propheta ibidem delineato, non habentes atque hinc occisos, haud quadrant; haec vero cum sanctis, jam antea talibus, et una resurrectione, [gap: Greek word(s)] conciliari nequeunt. Vnde ad tempora Ecclesiae emendatae et samam sanctorum pro famosis haereticis olim proclamatorum, nunc ut testibus veritatis celebratorum, restitutam rectius applicabuntur.] dicantur, et cum Christo mille annos regnasse, antequam reliqui mortuorum revixerint. Is nodus ita mihi explicari posse videtur, si dicamus non illos ipsos, qui occisi aut mortui fuerint, revixisse intelligendos, sed tales, et in causa Christi cum iisdem conjunctissimos in eorum locum successisse. [note: Ingeniosa haec est conjectura, sed quo minus ea locum habeat, ad mille annos adstrictum, hoc regnum et resuscitatione sub initio ejus facta prohibent. Semper enim occisis successisse testes veritatis novos, inde a bestiae furore jam cap. XI, 11. docuerat Sp. Sanctus.] Nosti Sacrarum literarum morem, quae diversorum temporum hominibus nonnulla interdum tribuunt, quae non omnia singulis, sed singula omnibus, alia aliis longa sibi serie succedentibus conveniunt. Ita posteris interdum exprobrantur majorum scelera, quorum locum et personam exceperunt, non tanquam aliena, sed ut propria, tunc praesertim cum nec ipsi multum probi. Ita ergo
page 364, image: ds0364et hic populus Christi, qui primum sub tyrannorum securibus, postea sub acerbo bestiae dominatu propemodum absumptus perierat, postea dracone ligato, ex quo pax aliqua et libertas hominibus piis reddita est, resumpsisse vires, et in tam numerosam frequentiam subito excrevisse intelligendus est, ut, qui prius interierant, videri possint subito [note: 457] ex mortuis resurrexisse. Quanquam nec illud abhorret vel a Sacrarum literarum, vel a popularis sermonis consuetudine, ut is revixisse dicatur, cui similis alter exortus est; absque eo, quod in eodem populo sibi continuo successisse censeantur. Ita Eliam venisse dicit Christus, cum Johannem Baptistam intelligeret, qui spiritu et virtute Eliae praeditus fuit. Ita olim Durero vestro [note: Manifestum est, hinc Noribergensem, ad quem litterae hae datae sunt, fuisse. Hujus enim civitatis celeberrimus ille pictor Albertus Durerus, vir non manu tantum, sed mente etiam cultissima eruditus, in religionis vero negotio, quod obiter hic notamus, Zwinglii hypothesibus addictissimus, fuerat.] exorto, dicere mihi licuisset Apellem revixisse: in quo sermone quis tropum non intelligat? Ita nonnulli quoque interpretantur illud, quod legimus 2 Paralip. XXI. literas ab Elia ad Joramum delatas, qui tamen Elias aliquotannis jam ante e consortio humano sublatus fuerat: quippe quod ab aliquo illius discipulo stylo illius conceptae Eliam spirabant. Quanquam ille nodus ab aliis alia quoque ratione inciditur: qua de re nunc non est disputandi locus. De Steinhawero, itemque Borgia et Antonino nihil ab aliis intelligere potui: itaque si quid de iis habes amplius praeter ea, quae scripsisti, nolim me celes. Lis illa Jesuitarum, quam innuis, non intercessit illis cum Episcopis, sed cum academicis Cracoviensibus: inter quos cum illi contra vetera academiae privilegia novam academiam velut exadversum aperire vellent, aegreid tulerunt academici, seque injuriam illam ad animum revocare publice testati sunt. Quidam etiam epueris academicis Jesuitarum theses templi valvis affixas adhibito harpagone deripuerunt: unde iterum Jesuitis nata occasio de injuria [note: 458] conquerendi. Contra eam querelam nonnemo [gap: Greek word(s)] [note: Sine nomine, id est, dissimulato nomine.] deinde academiae nomine libellum vulgavit satis erudite scriptum, et multo sale non illo tantum Mercurii, sed et Momi persperium; in quo bonos istos fratres ita defricat, ut tam crudam manum ad vivum sensisse videantur. Detulerunt itaque causam ad amicum regis tribunal, a quo facile impetrarunt, ut libellum istum, quem dixi, tanquam famosum a carnifice publice exuri juberet: quin et non nemo, qui eum sparsisse arguebatur, vir equestris dignitatis, in carcerem ea de causa conjectus
page 365, image: ds0365fuit Jesuitis instigantibus: qui tamen cum criminis eum convincere non possent, culpam apud indignantem deprecati sunt. Exemplaria libelli in Polonia suppressa vix jam amplius haberi possunt: inveniretur tamen fortassis aliquod alicubi, si cui tanti esset, ut vellet alibi recudendum dare. Pelargo melius vult Deus quam fama, quae mendaciis eum suis apud vos vita spoliavit. [note: Quae caussa fuerit tantae de Pelargo solicitudinis, supra jam expositum est. Nunc superfuisse Virum hunc doctissimum ad annum usque 1633. quo demum vivere desiit, sufficiat paucis annotasse.] Fortassis nonnulli libenter narrant, quod optant, et factum vellent. Insultant quidem bonis Calvinistis, ut nunc nomina sunt, Papistae: forte quod existiment, se mortuo leoni barbam impune vellere. Quid si autem leo ille non esset mortuus, sed spiritum tantum suppressisset? Nemo sibi nimium placeat fortunae favore: quae, ut poetae nobis eam depingunt, et vela facile mutat, prout aura reflaverit, et pedes habet alatos, denique (ne quid [note: 459] ab illa certi speres) volubili globo insistit. Nondum omnium dierum soles occiderunt. Est profecto Deus, qui quae nos agimus auditque et videt: ut pie ait Comicus non admodum pius. Hinc nos fidamus, mi Philomatha, dum alii mutua in se tela acuunt. Ita spero,
Si fractus illabatur orbis,
Impavidum ferient ruinae.FINIS EPISTOLARVM.
[note: 460]Sequens scriptum est etiam quasi epistola, ad D. Brenium, [note: Qui, qualis fuerit ad Cent. II. l. c. commentabimur brevibus.]ni fallor, scripta: sed quoniam centuria jam est completa, et chartae adhuc nonnihil vacat, extra numerum hanc adjungimus.
M. RVARVS DE MAGISTRATV. [note: Est hoc fragmentum ejus epistolae pars, quam ut responderet Brenio, ad interrogata ejus integris illis litteris, quae sunt Cent. II. num. 35. excusae, perscripsit. Eam proinde epistolam, ut Resp. hoc tanto rectius intelligi possit, consuli velim.]
QVaestio, quam proponis, magni momenti est, et per multos jam annos me exercet. Tractavit illam erudite ut solet [gap: Greek word(s)] [note: Magnus, id est, Grotius.] vester. [note: Hugo Grotius, magni a Brenio cive et populari praecipue habitus. Librum vero, quem innuit, non alium esse puto, quam eum, qui de jure belli et pacis nuper admodum in lucem publicam datus erat anno 1625. Paris et praela denuo expertus Ffurti 1626. iterum prodierat.] Crediderim tamen restare post illum quoque aliquid scrupulorum
page 366, image: ds0366in animis piorum, si qui istas partes, quas ille, sequantur, sive qui eas impugnent. Astutetu, dum meum exploras sensum, tuum dissimulas. Liceat mihi, dum ad quaestionem respondeo, regerere non quod ipse sentio, sed quod conabor contra aliter sentientem veritatis investigandae gratia pro virili tueri. Dicam igitur, magistratum ab homine Christiano geri posse, poenas item corporales atque adeo capitales hominibus sceleratis infligi, quin et armis invasores repelli, atque innocentiam bello protegi, si aliter tuta esse nequit. Argumenta non annecto, contentus iis, quae Grotius e suo armamentario suppeditat: quanquam non omnia aeque valida, quaedam etiam sic satis infirma mihi videantur: quod in conflictu melius patebit, si tibi contra in aciem progredi libuerit. Sed tu non acquiescis simplici responsione, sed porro quaeris, an cuivis Christiano ista sint permissa, etiam ei, [note: 461] qui non inter infantes, sed inter adultos in Christo censeri velit? Atqui nosti vix ullum esse vitae genus, quod etiamsi per se licitum, cuivis tamen Christianorum permissum esse debeat, eo quod certas ob rationes non conveniat. Quid enim si non satis sit instructus iis praesidiis, [note: Ita vero, Ruare, extra oleas vagaris! De munere Magistratus quaesierat Brenius, utrum intemerata conscientia geri possit, tu vero de habilitate ad munus hoc aut aliud quodcunque singulorum hominum officium, de aliis interrogatus, veluti de cepis respondes.] quae ad munus ejusmodi requiruntur? quid si possit aliud aliquod divinae gloriae hominumque saluti utilius opus suscipere? quid si alio aliquo sit occupatus, quod cum isto commode jungi nequeat? Interim dicam, fieri aliquando posse, ut is quoque, cui religio serio cordi sit, magistratu fungatur, et ea, quae illi adhaerent, expediat. Sed tamen et hoc fatendum censuerim, ea posse incidere tempora, et si oculos ad aetates gentesque omnes circumferas, plerumque fuisse atque etiamnum esse, ut difficilius sit Christiano magistratum gerere, summum praesertim, quam diviti in regnum coelorum ingredi. Sunt enim quaedam per se quidem licita, sed tamen, ubi ad praxin deventum fuerit, ita praestitu difficilia, [note: Neque haec ad rhombum faciunt; quoniam ea, quae movet Ruarus dubia, ad quaecunque munera, corruptis temporibus difficilius administranda, proclive est, applicare, per se alioquin non solum non illicita, sed etiam necessaria.] ut abjicienda potius sint Christiano, quam inepte et sine ullo fructu in hac seculi malitia persequenda. Haec jam esto sententia, contra quam si tela tua direxeris, quid pro illius defensione poissim, periclitabor.
page 367, image: ds0367
M. Ruari rationes, cur Romanae Ecclesiae asseclae non deberent adeo infensi esse Vnitariis, quos Socinianos vel Arianos vocant. [note: 462]
1. QVod hi sincera fide omnes utriusque Foederis literas canonicas pro regula credendorum, sperandorum, faciendorumque admittant. [note: Admittunt equidem, sed ut V. T. libros N. T. tabulis longe postponant.]
2. Quod Symbolum vulgo Apostolicum dictum, in cujus solius confessionem baptismus omnibus ab antiquo ad hodiernum usque diem administrari solet, unanimi cum aliis consensu agnoscantac profiteantur. [note: Verbis, non sensu seu eadem animi sententia. In sensu autem haeresis est, non in verbis, recte ait Augustinus.]
3. Quod quae hi circa religionem dogmata affirmant et pro veris tenent, omnia S. literarum verbis [note: V. g. Slichtingiana Confessio, de cujus tamen toto coelo a caeteris discrepante mente omnibus constat.] sint exprella, nec ab ullo Christiano negari debeant. Addit quidem illis Ecclesia Romana non pauca, quae hi nec capere nec per conscientiam agnoscere queunt: nec ob ia tamen horum fides tanquam falsa damnari debet, cum ea consistat, non in illis, quae non credunt, sed in illis, quae credunt: nec simplicitas eorum condemnari meretur, nisi quis eadem opera condemnare velit tot idiotarum [note: Non agimus Romanae Eccl. caussam; hoc tamen silentio praeterire non possumus, caeteros puriori doctrinae addictos ex idiotarum simpliciori sensu et mente neque Ecclesiam aestimandam esse, cujus publicae confessiones spectare oportet, neque haeresi manifestae inde aliquid juris, ut toleretur, accedere, sed potius tanto studiosius eam detegendam et confutandam esse, ne idiotae quoque per cuniculos inficiantur, elaborandum esse.] millia intra ipsam Ecclesiam Romanam, quae multa Ecclesiae illius decretis sancita vel ignorant, vel nulla ratione capere et intelligere possunt. Nam nec paterfamilias e domo et supellectili sua vasa minora propterea ejicit, quia tantundem, quantum grandiora, capere non possunt. Et ut oculis propriis, non alienis, solem aspicimus, nobisque non aliis de sole credimus; ita pro ingenii captu ac propriae conscientiae modulo de rebus judicamus, easque vel approbamus, vel rejicimus, vel in medio relinquimus. [note: Siquidem talia sint, quae in medio relinqui possunt. Aliter de erroribus decumanis Paullus in epist. ad Gal. I, 8. seq. iterum iterumque pronunciat.]
4. Quod Romana Ecclesia pleraque, quae ultra Vnitariorum fidem [note: 463] credenda statuit, fateatur non expresse in S. literis haberi, sed ex traditionibus aut Patrum Conciliorumque auctoritate deducat. Cum autem traditionum, Conciliorum Patrumque auctoritatem in statuendis
page 368, image: ds0368fidei articulis aeque rejiciant caeteri circa religionem ab Ecclesia Romana dissidentes, atque hi, quos Vnitarios vel Socinianos vocant, non est, cur his magis quam illis succenseat: [note: Neque in his pro Rom. Eccl. pugnabimus. Hoc tamen facile praevidemus, hos, non tam de principio, quam de ipsorum errorum momento disputare. Casterum quibusnam illi succenseant magis, Vnitariis ne an Lutheranis, praesertim ubi Politica Reipublicae non obstant repagula, experientia docet.] licet illi fortassis eadem de nonnullis cum Ecclesia Romana ac contra sua ipsorum principia profiteantur.
5. Quod Vnitarii neminem ob solos errores damnent, modo iidem abnegationem salvificae veritatis et impietatem in moribus atque factis secum non trahant: eoque parati sunt fraternitatem cum omnibus colere, qui Jesum credunt esse Christum, et vitam ex praescripto ejus exigunt. [note: De vestra, bone Vir, liberalitate non agitur, sed quo jure id fiat, et num per verbi divini auctoritatem hujusmodi laxam religionem pro fundamento concordiae Eccl. ponere integrum sit.]
6. Quod iidem nec circa ritus Ecclesiae inolitos, nec circa phrases ab antiquo de dogmatis usurpatas sint difficiles, modo sibi liceathas et illos secundum fidei analogiam in S. literis interpretari. [note: Quorsum vero haec, (tametsi etiam de ritibus tantum agatur) quam ut fraudes fraudibus tegantur, in negotio tam serio, ne perpluat.]
7. Quod in praecipuis Christianae fidei articulis cum Romana Ecclesia magis conveniant, quam ulla alia secta: [note: Erunt fortassis, qui Racoviae Romanae et Romae Racovianae, quam alibi jam notavimus, illustrandae haec inservire posse opinentur. Per nos id fieri licet, nec sine fructu id fore spondemus.] verbi gratia in doctrina de Praedestinatione, de Electione atque Reprobatione conditionata de universalitate gratiae Dei fructusque mortis Christi, de Libero arbitrio illiusque interventione in conversione hominis ad fidem, de Justificatione, quae sit per charitatem efficax, de necessitate bonorum operum, quae longe magis urgent, quam ulla alia Ecclesia, de possibilitate servandi praecepta Dei, de differentia Veteris Novique Foederis, hujusqne prae illo praestantia cum ratione promissorum, tum praeceptorum, de discrimine peccatorum venialium atque mortalium, de discrimine Johannis baptismi et Christi.
[note: 464] Solet quidem vulgo probrose [note: Vide licet ut crimen. Qua occasione non possumus, quin Calvini, quoniam et nostratum nonnullis ea de re disquirere volupe fuit, verba ex defensione orthodoxa repetamus, ubi f. 25. Putidius est, inquit, quam ut refutatione indigent, quod quidam ex profanorum hominum dictis colligunt; si de cultu DEI et legis doctrina habetur quaestio, non esse crimen (haec addit Calvinus) morte aut vinculis dignum. Quis enim non videt, homines a vera luce alienos contemptim exposuisse DEI legem rixis et certaminibus, ut tandem in fastidium et probum veniret? Claudius Lysias Felici scribit, se nullum in Paullo reperisse crimen, quia tantum cum Judaeis de lege disceptet: non quod probet Paulli causam, sed quia legem susque deque habet: immo cuperet prorsus esse abolitam, ideoque gaudet intestinis dissidiis convelli. Tam boni scilicet patroni voce judicii laqueos dissolvere conatus est etc. etc., quasi coeleste esset oraculum, quod Lucas a tam malo auctore profectum recitat. Haec ille. Nobis de vocabulis litigare non placet, quibus satis est, haeresin opus carnis appellari a Paullo, quod utrum honorificum sit, alii judicent.] objici, quod S. Trinitatem non
page 369, image: ds0369credant, quod Deitatem Filii Dei ejusdemque satisfactionem pro peccatis nostris negent, quod paedobaptismum damnent. At alii respondent ac testantur, se in Patrem, Filium, et Spiritum S. ex animo credere, seque exinde in nomine Patris, Filii, et Spiritus S. baptizare, in eorumque Trinitate unitatem agnoscere; se Jesum Christum pro Dei Filio veroque Deo habere atque adorare; se credere, Christum voluntati Patris sui in omnibus, quae is illi peccatorum nostrorum causa agenda patiendaque imposuit, abunde satisfecisse, adeoque peccata nostra corporis sui victima expiasse. Paedobaptismum quidem fatentur in S. literis non esse praeceptum (quod et Romana Ecclesia agnoscit) nec eos tamen damnant, qui eum usurpant, imo et vitandi scandali causa eundem quibusdam in locis ipsi usurpant, neminem vero ad iterandum baptismum cogunt, qui in infantia fuerit baptizatus. Rem ergo in his, quae negare dicuntur, agnoscunt: scholasticas disputationes circa modum rei tanti non ducunt, ut propterea unitas fidei disrumpatur.
8. Denique quod iidem, sicubi errent, parati sint ex S. literis edoceri, quodque pietati erga Deum, charitati erga proximos, vitaeque modestiae pro viribus studeant, et injurias omnes, religionis sibi nomine a legitimo magistratu illatas, patienter ferant. [note: Neque haec sufficiunt, si praesertim periculosissimis aliis erroribus, etiam Rempubl. attinentibus, cujusmodi et Sociniani quidam tuentur, sub his larvis contectis, obviam sit eundum. Quae tamen, quando addimus, violentiam non probamus, sed Paulli illud [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] 2 Tim. II, 16. et Tit, III, 10. tantum commendamus.]
page 370, image: ds0370
[note: 465] Sequitur epistola responsoria ad M. Ruari literas pag. 282. quam volebamus omittere: sed postea veriti, ne quis dicere possit, nos minus candide egisse, ea omittentes, quibus Ruarus refutatur, hunc ei locum dedimus, ut lector suo judicio utatur, et nos excusatos habeat. [note: Tori huic epistolae, quae invectivae in Grotium vehementissimae formam et argumentum exhibet, nihil annotationum subjicere visum est; quia caussam tanti Viri et tam monstrosi, paene dixerim, ingenii, quam in rebus ad religionem attinentibus sensus, agere nostrum non est sed Christi, cui stetit ceciditque, dum viveret, servus. Quem vero resuscitatus aliquando locum occupaturus sit, multo minus nostrum est definire. Quae de reliquo in hac epistola occurrunt, unde adolescentia Gittichii aliquid lucis accipere possit, ea jam alibi sunt excerpta, iteratumque laborem, ne actum agamus, non deposcunt.]
M. GITTICHIVS M. RVARO.
GRotii patrocinium in iis, quas ad me Warsavia dedisti, literis studiosissime agere videris. Dominus autem noster Jesus Christus largiatur nobis spiritum sapientiae, ne unquam per nostram incuriam, et minus intentos in S. literarum sententiam oculos, alicui errori, qui nunquam in rebus divinis absque incommodo religionis committitur, patrocinemur. Nonnulla eomm, quae in isto viro reprehendo, ad commodum sensum trahi posse asseris. His ipsis verbis confirmas id, quod ego in viro isto utinam tam candido, quam eruditus est, reprehendo. Hoc enim illi criminido, quod non aperte et candide in suis scriptis agat, et trahi oporteat illius verba, ne erroneam et absurdam sententiam, de irae Dei in humanum genus per Christi dolores et cruciatus placatione, sequi et tueri videatur. Assentari scilicet adversariis veritatis, non religionis et veritatis causam aperte agere, illi propositum suit. Si ad eam rationem ageremus omnes, quid hoc aliud esset, quam veritatem in tenebras trudere, et de industria oppressum ire? cum tamen nostri officii sit, in eam curam summa ope incumbere, ut eam e tenebris eruamus, et in lucem quam clarissimam eductam, omnium oculis spectandam proponamus: ideoque ita nobis ubique loquendum et scribendum, ne unquam trahi ulla nostra verba oporteat, [note: 466] ut commodum sensum habere possint, Taceo manifestam illius impietatam, vel ut levissime dicam, imprudentiam, aut [gap: Greek word(s)] [note: Imprudentiam.] a Christo Marc. VII. reprehensam, (parce quaeso mihi scapham scapham et ligonem ligonem appellanti) cum in gratiam Antichristi ea, quae ab aliis contra pontificem Romanum recte ex Sacris literis deducta sunt,
page 371, image: ds0371suis ineptiis in dubium vocat, et multorum infirmiorum fidem labefactat; atque ita ostendit, se non hoc agere, ut Christi Ecclesiam aedificet, sed ut diruat potius, aut saltem aliorum labores in ea aedificanda impediat: quod ne tu quoque alienissimum esse debere ab omnibus cordatis et candidis viris, quibus gloria Dei cordi est, unquam inficias iturus sis. Remissionem peccatorum populo primum Israelitico, deinde etiam universo orbi a Deo oblatam, per Christum proclamatam, miraculis, morte, et exaltatione illius confirmatam, a Christo morte cruenta, quippe sacrificio perfectissimo nobis impetratam dicere, quod facit Grotius, alienissimum esse a mente Sacrarum literarum statuo: cum vel ex ipso solo primo capite ad Ephesios, ubi gratiam et divitias bonitatis toties inculcat, (in cujus capitis versus 6. explicatione pagina 2. Grotius id asserit) luculentissime constet, nullius opera, auctoritate, aut precibus ad tantam gratiam nobis offerendam Deum impulsum, sed sola sua incredibili benignitate ardenter incensum, paternum suum amorem, et inaestimabiles ineffabilis suae clementiae et benignitatis thesauros nobis obtulisse. Nihil jam de eo dico, quod perfectionem sacrificii Christi morti, quae inchoatio tantum illius fuit, tribuat, ludens etiam hic ambiguitate vocis sacrificii, et in carectis erroneae Pontificiorum et Evangelicorum sententiae suam ea de re sententiam occultans. Trahi scilicet ista etiam verba oportet, ut commodum et cum Sacris literis congruentem sensum habere queant. Talibus [note: 467] certe religionis Christianae doctoribus nihil unquam in rerum divinarum cognitione profeceris. Quod ais, non adeo absurdam mihi videri debere eam orationem, cum petitur, ut propter filium suum Deus nobis benefaciat. Cur enim magis hic nos offendat sermo, quam cum Deus ipse sub Veteri foedere propter Davidem se posteris ejus benevolum fuisse testatus est? videris mihi cum Grotio contentionem eorum facere, quae extra omnes leges comparationis posita sunt. Non vivens, et quidem ad dexteram throni Dei, sed mortuus tantum Christus cum Davide non tantum mortuo, sed etiam vivente comparari potest et debet: ut quemadmodum propter Davidem viventem et mortuum multa Deus illius amicis benigne faciebat, ita etiam mortuo Christo propter Christum, et illius jam jam morituri et suos ardentissime Deo commendantis preces, illius amantes tueretur. Quod attinet ad Christum exaltatum, neque facit jam quidquam Deus propter Christum, neque opus est ut faciat. Pater enim jam non judicat quenquam, Christum effecit caput sui populi: Christus etiam ardentissimo in suos amore praeditus, omnia
page 372, image: ds0372sub pedes suos subjecta habens, et potenti suo verbo omnia portans, non opus habet (quae Davidis imbecillitas fuit) ut quisquam in gratiam ipsius suis benefaciat. Per Christum, non propter Christum jam Deus omnia in sua Ecclesia facit. Ideoque etiam hoc tantum modo de Dei in nos benignitate loquuntur Sacrae literae, non autem eo, quem tu ex Grotii Theologia petitum usurpas. Parum ergo attendere videntur ad stupendam majestatem, et ardentissimum Christi in suos amorem, addo etiam ad eum finem, in quem Deus Christum perfectissime misericordem, ad succurrendum suis, per omnium generum calamitates efficere, tantaque potentia et auctoritate cumulare et coronare voluerit, qui orant ut non per Christum, quemadmodum Sacrae literae loquuntur, sed propter Christum Deus illis haec et illa faciat et largiatur: [note: 468] quasi quidpiam reperiri possit, quod Christus ipse in usum suorum ad gloriam Dei facere aut non possit, aut nolit: quasi non ipse Christus omnia impleat in omnibus. Suspecta falsitatis esse omnibus merito debere ea dogmata, in quibus necesse est, nos iis verbis et phrasibus uti, quibus non usi sunt sacri Scriptores, perfectisimi divinae veritatis magistri, asseruit alicubi Socinus in libro de Servatore. Idem certe ob eandem rationem de ista Grotiana, quam tolerari posse ais, sententia statuendum; cum non possit ostendere, quenquam sacrorum Scriptorum unquam ita loquutum, et ratio evidentissima a me allata illam luculentissime convellat. Cavendum nobis est etiam atque etiam, ne dum novos aliquos articulos fidei, per speciem magnae cujusdam in Christum pietatis, cudere volumus, per ejusmodi cuniculos universam gloriam Christi, quae in summa potentia et auctoritate, atque ardentissimo illius in suos amore sita est, imprudentes subruamus. A qua peste nunquam erimus securi, nisi nos ita ad S. literas adstringamus, ut in sermonibus et scriptis nostris de aliquibus rebus divinis, periculum esse statuamus, vel pilum etiam transversum ab iis verbis et phrasibus discedere, quibus in suis de iisdem rebus sermonibus usi sunt perfectissimi rerum divinarum universo orbi a Christo donati doctores et magistri. Dixeram, Grotium in confirmandis suis sententiis veterum patrum auctoritate perinde agere, atque si quisquam suam de aliquibus coloribus sententiam confirmaturus, caecorum ea de re quamplurima judicia diligentissime conquirat, et in medium afferat; atque ita causam suam recte constitutam, et validissime munitam existimet. Ad ista respondes: Quod veterum scriptorum auctoritate Grotius suas explicationes, rectasque
page 373, image: ds0373de religione sententias stabiliat, id adeo me non fit aegro, ut et gratias illi eo nomine habeam. Jucundum enim est habere in agnitione veritatis [note: 469] socios eos, qui ante nos in Ecclesia doctrinae et pietatis laude claruerunt. Si in patribus istis, quorum sententiis sua perpetuo confirmare nititur Grotius, fuisset aliqua constantia in iis sententiis, quas unquam recte docuerunt, si non essent in suis asserendis varii et inconstantissimi, amissa penitus non longe post fata Apostolorum veritate religionis Christianae, esset sane non de nihilo, eos etiam et eorum judicia in patrocinium verae nostrae sententiae vocare. Jam cum Grotio satis constet, et omnibus ex nostris, qui illorum libros unquam legerunt, testatissimum sit, in summis ignorantiae tenebris patres istos omnes fuisse demersos, cum in nullo fere articulo Christianae fidei veritatem haberent perspectam, essentque caecis similes, qui diversis itineribus trepido gradu huc atque illuc feruntur, ideoque nihil illis in suis scriptis inconstantius, ita ut nonnunquam, quod jam alicui plena manu largiuntur, versa in illorum libris una atque altera pagina, fidentissime auferant; nemo non videt, quam ineptum sit, a talibus auctoribus ad quidpiam nostrum confirmandum suffragia emendicare, et in illis evolvendis otium, quod legendis S. literis, aut alicui alteri negotio utilius impendi posset, consumere et prodigere: nemo non videt, quam inepta et nullius usus sint ista illorum verae nostrae sententiae quae dicis stabilimenta. Cum essem adolescens 19 annorum in schola Evangelicorum Koclioviae, et hospes meus homo pontificius sacerdotem suum, qui etiam illic suum habebat templum, ad prandium invitasset, alia ex aliis loquuti tandem delapsi sumus in sermonem de purgatorio; quem ille patrum auctoritate probare satagebat. Asserebam ego, vel ex solo Augustino, qui apud pontificios sit summae auctoritatis, luculentissime constare, sententiam de purgatorio a S. literis alienam, et merum humanum commentum esse: in eam rem producebam eos locos Augustini, quos mihi ex libro quodam Bezae de religione exscripseram. [note: 470] Regessit ille, non posse se in animum suum inducere, quicquam tale Augustinum scripsisse. In sua bibliotheca esse libros Augustini, et se habere in promptu locos in ejus libris notatos, quibus ille docet ignem purgatorium esse; seque id mihi, si eum in ipsius aedes comitari vellem, statim demonstraturum. Periculum ejus rei facturus sequutus sum hominem in illius aedes. Invenimus
page 374, image: ds0374ea, quae asserebat de igne purgatorio in Augustino haberi. Invenimus ea etiam, quae ego ex Beza exscripta in contrarium afferebam bona fide a Beza citata. Stupebat homo ille, et ejusmodi sua inconstantia omnem auctoritatem suis libris ipsum Augustinum detrahere asserebat. Similia etiam nuper deprehendi de eodem Augustino in Cornelio Cornelii, qui asserit, illum cum junior esset, Paulum capite septimo ad Romanos de irregenito homine loqui statuisse. Provectiori aetate autem, et maturiori judicio rectius sensisse, et de viris sanctis, et se quoque ipso jam regenito Paulum verba facere docuisse. Quid igitur istorum auctoritate confirmes, qui caecorum instar temere vagabantur, et recta etiam via relicta, quaecunque sors offerebat, sequebantur? Sed quid pluribus opus est, uc videas universum Grotii apparatum, in operose conquirendis patrum istorum ad suam causam stabiliendam suffragiis atque rationibus, vanissimum esse, cum non sis nescius, quanta inconstantia patres isti laborent, quippe qui non minus pro pontificiis, quam pro Evangelicis in eadem causa sententiam dicant, ideoque omnem auctoritatem et fidem suis scriptis ipsimet abrogent? Gladium Delphieum illorum scripta verissime dixeris. Ob eam rationem vir doctissimus Flacius Illyricus in sua Clave Scripturae, in altera parte, tractatu septimo, numero 15. 16. 17. 18. 21. frustra esse, qui ex istis sensum S. Scripturae, [note: 471] et veritatem religionis Christianae discere velint, erudite et luculenter docet; et illorum disputationes ebriorum in aliquo convivio pugnae assimilat, qui, cum a verbis ad verbera devenitur, non laborant, ut se ad gladios corripiant, sed obvia quaeque quisque rapit, ita ut etiam omnia convivialia instrumenta, patinae, quadra, canthari, panis etiam ipse, et cyathi vicem teli illis praestare cogantur, quantumvis sint ad eum usum minus idonea. Habes luculentam rationem, cur statuam, universum Grotii apparatum, in operose conquirendis ad suam sententiam patrum istorum suffragiis, nullius usus esse; ad pompam tantum et commendationem hominis a multa veterum doctorum, imo etiam rabbinorum lectione, institutum esse beatae memoriae Socinus et Crellius noster nullis Maimonidarum ineptiis sua confirmabant; solis testimoniis S. literarum, et sanae rationis argumentis pugnabant. Quantum autem isti profecerint, et quam ad istorum scripta ne comparanda quoque sint omnia theologica scripta Grotii, et ratio docendi, videt jam orbis Christianus,
page 375, image: ds0375indies magis ac magis idem visurus. Si quispiam verus Christianus (de his enim loquor) angeli sibi apparentis commendationem apud Deum requirat, quod fieri posse Grotius statuit, nullam impietatem et idololatriam, quod tu mihi in tuis literis impingere videris, sed magnam imprudentiam Grotii eruditione indignissimam judico. Quid enim? num tu putas majorem esse auctoritatem apud Deum alicujus angeli, quam veri Christiani? aut angelum citius coelos penetrare, et in conspectu Dei et Christi sese sistere posse, quam preces et suspiria veri Christiani in aures Dei et Christi perveniant? Hoc certe statuere aeque absurdum videtur, atque si quis statuat, apud aliquem regem majoris auctoritatis esse gregarium quemvis aulicum, quam illius sponsam dilectam, et sponsam ejusmodi posse sine crimine stultitiae alicujus aulici sui mariti [note: 472] commendationem apud maritum requirere; si quis item pronunciet, Deum et Christum ea luculentius videre, et celerius audire, quae in proximo sibi aliquo loco fiant et dicantur, quam ea, quae in aliquo a sua persona remotissimo. Exempli, quod ad Grotii rem fulciendam affers, diversissima est ratio. Vterque enim Christianus, tam is, qui ab altero petit, ut suam causam Deo et Christo commendet, quam alter ille, a quo id petitur, sponsa Christi est. Adde, quod id nobis a Christo expressis S. literarum testimoniis, ut scilicet alii pro aliis oremus, mandatum, et ipsorum etiam Apostolorum exemplis commendatum sit: ideoque in hoc exemplo nihil non Christiani hominis prudentia dignissimum, alterum illud Grotianum mera imprudentia Christiano homine indignissima est. Haec sunt, Vir clarissime, quae impediunt, ne tecum statuere possim, Grotium, alias virum incomparabilem in humana literatura, esse alicujus usus in Christi Ecclesia. Virum istum magnum esse politicum foro uti scientem, et perlibenter etiam utentem, ob eas, quas tibi exposui causas, statuo. Fieri enim nulla ratione potest, quin vir tam acris ingenii, tam eruditus, tam linguarum peritus, divinam veritatem in omnibus Christianae religionis, quam profitemur, dogmatis exactissime perspectam habeat; ideoque etiam de illa luculentissime loqui et scribere, atque ita insigniter Dei et Christi gloriam, si modo ea perversitas ab animo illius abesset, possit. Si cuidam alteri, huic certe vel imprimis viro, cujus eruditionem universus fere Europaeus orbis admiratur et adorat, danda esset opera, si Dei et
page 376, image: ds0376Christi gloriae, et saluti humani generis consultum vellet, ut quam apertissime de omnibus ad negotium religionis pertinentibus scribat et loquatur. Largiatur illi Dominus saniorem mentem, suam vero Ecclesiam a talibus Grotiis conservet, efficiatque pro ea qua [note: 473] pollet auctoritate, ne unquam ulli Grotii in sua Ecclesia existant; cum a talibus plus semper sit Ecclesiae Christi periculi et damni, quam ab apertis illius hostibus et antichristis. Vale. XIV Julii, CIC IC CXLIII.
page 377, image: ds0377
[gap: Epistolarum centuria altera; Index]