07/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: as001

GERARDI JOAN. VOSSII ET CLARORUM VIRORUM AD EUM EPISTOLAE Collectore PAULO COLOMESIO Ecclesiae Anglicanae Presbytero Londini nuper editae, Nunc accuratius recusae; Argumentis et INDICIBUS NECESSARIIS Auctae. Quibus accessit DODECAS EPISTOLARUM CLARISSIMI VIRI GEORGII HIERONYMI VELSCHII, [gap: illustration] AUGUSTAE VINDELICORUM, Sumptibus LAURENTII KRONIGERI, et Haered. GOEBELIANORUM. Typis SchŲnigianis, M. DC. XCI.



image: as002

[gap: part 1]

image: cs001

CLARORUM VIRORUM AD VOSSIUM EPISTOLAE.



page 2, image: cs002

I. Eximiae Indolis Adolescenti, Gerhardo Vossio, bonis literis operam danti in Collegio Theologico Ordinum Hollandiae. S. in Christo Jesu,

COmmemoravit mihi, mi Vossi, filius meus, tua in se officia, et quam jucunde, et amice secum vivas: fuit id mihi perjucundum auditu; sic sane decet Coaetaneos, et Condiscipulos. Solet haec juncunda animorum conjunctio in juventute, postea gluten quaddam esse mutui consensus, etiam in aetate adultiiore: facit hoc postea ad alendam concordiam inter eos, qui publicis functionibus, in Ecclesia, et Republica praeficiuntur. Conjunctionis hujus simul et consensus, exemplum illustre fuerunt, cum alii, tum vero Basilius, et Gregorius Nazianzenus. Rogo itaque ut coeptam hanc amicitiam, tam jucundam, et utilem nunquam deseras, sed in ea constanter perseveres; quantumvis filio sis aetate major, et profectu longe superior. Mone igitur obsecro filium meum, ut ordine discat singularum Artium methodos; praecipue Grammatices partes singulas saepe relegat: exerceat se loquendo, et scribendo Latine, ut congrue loqui, et scribere possit. Non negligat etiam studium Linguae Graecae et Hebraeae suo tempore. Praecipue ne abjiciat tanquam inutilem et insuavem Librum precum; sed pietatis exercitiis vel praecipue se oblectet; ita benedicet Deus magis ipsius studiis, et in illa valetudinis imbecillitate, illum confirmabit. Imo si aliud de eo statuisset Deus, aequiore et proptiore animo emigrabit in vitam meliorem Si haec facies, mi Vossi, rem mihi gratiffimam praestiteris, et vicissim de te, sicubi possim, bene mereri conabor. Vale, et saluta ex me Edvardum.

Framelerae 11. April.

Mart. Lydius.

II. Clarissimo, et eximio Viro, D. Gerhardo Vossio, Gymnasiarchae Publico. Dordacum. Vir clarissime,

QUantum pro ea quam nuper ad me misisti Rhetorica tibi debeam, non aliter intelliges, quam si simul scias quantum omnes illi tibi debent, quorum interest serio, praestantissimam artem tractare, et semele plebeis illis naeniis abire. Etenim cum ut ubique, ita hic praecipue, regiam calcaverit viam noster Aristoteles, tamen ut nosti, non juventutem modo, sed plerosque etiam alios, deterrere solet, vel obscuritas viri, vel fatalis illa, maximo ingenio [gap: Greek word(s)], ut paucis ad haec sacra aditus pateret: quae a te ita sublata esse video, ut optarim omnes qui formandis adolesceutiae studiis incumbunt, tuam illa [gap: Greek word(s)], tanquam [gap: Greek word(s)] quaedam [gap: Greek word(s)], praemittere, et hinc initium sumere. Quod ut serio a mescribi scias, parvum tibi munusculum mitto: Maximum cum Alcinoo, Philosopho gravissimo: quorum alter praecipuas quae apud Platonem sunt quaestiones, divino quodam et suavissimo dicendi genere, examinat: alter Platonis, Lectorem praeparat, et docet. Quam difficile sit in his studiis aliquid praestare, quae jam prope ignavia quadam nostra sunt sepulta, non ignoras: Multo vero difficillimum est, Latinitate ea donare, quae simul et scientiam requirunt, et utriusque linguae non vulgarem peritiam. Certe minus a me praestitum scio, quam optabam: tibi nihilominus et aliis eruditis hominibus, quid de hoc studio nostro videatur serio expecto. Quare non praetermittes, quin judicium tuum quamprimum perscribas, et ut amicum decet, candide nobiscum et libere agas. Vale praestantissime vir, et amicissimum virum Baltazarum Lydium,


page 3, image: cs003

meis verbis salutabis, cui alterum exemplar hoc tardes; scribere enim ad eum non licebat.

Lugd. Batavor. Pridie Kal. Jan. CIC IC C VI.

Tui observantissimus, Daniel Heinsius.

III. [gap: Greek word(s)] S. P.

REverende ac dilecte Dom. Frater, cum ea audacia sim usus, ut Eusebium Scaligeri a te commodato petierim, quod ne recusas quidem sed summa voluntate te facturum promittis, jam cistulam meam transmitto, atque obtestor promtum illud studium, et egregiam animi tui alacritatem me mirifice exhilar‚sse, ut quae mihi sinceri tui in meamoris insigne documentum esse possit. De meo erga te non multa dicam, nisi hoc unum quod duplici nomine eum tibi debeam; cum ob pietatem et eruditionem tuam singularem, tum ob socerii tui feliciss. memoriae D. D. Fr. Junij, summa in me merita, quorum ego, si unquam obliviscar, nimis fuero ingratus. Doctissimum velim me ne voces, nam honorifico illo nomine me indignissimum esse libenter agnosco; sed doctos et pios, ut decet, amo. Inclusi cistulae meae duo Chronica, unum illud est quod ex magno Cl. Viri Jo. Scaligeri volumine contexui, quod mihi quantum assequi possum, ipsius videtur esse: alterum est ipsius Eusebii: ut videas me non segniter libris tuis uti, quibus simulac usus fuero, non ingratus, si Deus volet, remittam. Non possum te celare utrumque a S. Scripturae veritate, et vere magni Viri, soceri tui doctiss. verissimis Observationibus, manifeste deflectere in supputatione annorum a distracto Regno Salomonis, usque ad occasum Sedekiae et Hierosolymorum excidium: quod profecto non possum non dolenter ferre; nam ab illo summae eruditionis viro D. Jo. Scaligero certe aliquid expectaveram; illum autem in exiguo illo temporis spatio 21. annorum metachronismo peccare, satis puto liquere, si diligenter consideretur, quomodo Spiritus Sanctus annos Regum, Judae et Israelis inter se conferat, quod in adjuncta hac nostra Tabella, ductu praeceptoris heu quondam nostri, putamus factum: Salvo tamen meliori judicio, neque hoc arroganter a me dictum existimari velim. Videor mihi inaudisse Scaligerum aliquid scripsisse contra Paraeum, quod Scriptum si habeas, velim magno ipsius volumini adjungas, Atque his jubeo te salvere, et gratiam Dom. nostri Jesu Christi tibi totique familiae precor eo animo quo te amo, mi Frater colende et observande.

Non. Decem. An. 1607.

Totus tuus, ut esse debeo. Jac. Florianus.

IV. Gerardo Vossio, Praeceptori, et Affini suo, F. F. F. Junius, S. D.

NEraeus, quo frater jamdudum familiarissime utitur, nuper hunc ad me deferens librum, petiit ut negotium sibi a fratre meo impositum perficerem, et hunc ad te deferri cutarem: cumque pluribus, num fratri Casimiro dandus esset, percunctari vellem, festinanter abiit. Ego cum haec a fratre, non sine causa, Neraeo in mandatis data esse putarem; malui potius confestim hunc ad te mittere, quam mor‚ me‚ damni aliquid inferre. Potuissem quidem, ulterius quid agendum esset inquirere, sed quoniam me in Gallorum, h. e. Interpellatorum familiaritatem, ita facile insinuare nolim, ulterius non processi. Quod si Casimiro mitendus est, nescio quid obstet quominus hinc eum ad se deferri voluerit: Sed forte quippiam est, quod un‚ eademque oper‚, ad eum deferri debet. Epistolam hanc clausissem, si animum meum, de scribendo aliquid, quod ad studiorum rationem attinet, non subivisset cogitatio; de qua haec habe. Nos collegio Graeco D. Lonsii nomen dedimus, ex voluntate avunculi Gomari; itaque usque ad proximos Caniculares dies, ad Graecas potissimum literas conferemus omne nostrum studium. Haec ad te scripsi, quod sciam te posse, consilio, aut re juvare


page 4, image: cs004

me, et velle. Sed de his, quoniam brevi forte cum matertera ad vos venturus sum, coram plenius agere poterimus. Sororibus si palcet, mei verbis salutem plurimam dicito. Vale.

Anno 1608.

Tuus, Fr. Junius, F. F.

V. Viro Clarissimo, Gerardo Joanni Vossio, amicisimam salutem.

SOllicitum te habent Oratoriae tuae scio; et quis neget merito? Sed quidam impediunt, quominus operae pergant. Et quinam isti quaeso? Ii ipsi queis ea cura mandata erat. Bertius decimum octernionem jam octiduum servat; misso qui peteret Typographorum servulo, respondit, defferendum esse in adventum tuum, totum hoc negotium. Recte sane. Huic mandes, si quid recte curatum velis. Quid si quaedam adventum tuum impediunt, nosne hÓc etiam editionem Libri tui differendam putabimus? Quid? Isne, qui hactenus voluit videri omnes chartas Orat. tuarum solus emendasse, isne jam nihil potest, sine te? Sed ne miremur; non tu primus Doctiss. Vossi, cujus ab illo res negliguntur; fastus hominis aliena spernit, nec forte divino viro Literata illa amplius curae. Ad Templa sapientiae properat, credo, et ob hoc sibi forte placet, quod tam pulchre mores sapientis viri exprimat. Ubi eum compello, homo fastuosus quasi me difflat, et ego non dignus, cum illo loqui, qui et convictor, et in amicitiam receptus, viri longe disparis; quem ille forte nonnimium aestimat, imo et liticulas quaerit. Sed O quam non passibus aequis incedit! Quid enim Bertius cum Baudio, infoelix puer, atque impar congressus acti illi. Nec illud tantum, sed et pudorem, quis in eo requirat? dum omnia sibi licere putat, et iis quorum discipulus esse posset, superare cupit. Comodaverat Cl. Baudius ei Hermogenem, cum Longino, in octavo editum die quarta (sic enim promiserat) redditurus. Ille tibi dat; cumque ab illo requirerem, D. Vossius habet, inquit, saluta D. Baudium, et simul abit. Ego indigere cum aio: Ille, curabo, ut habeas. Vale. Haec non dico, quo tu, Chariss. Vossi, eum habeas, non; sed quod ejus non erat, quem post triduum redditurus dixerat, jam tertium meusem, et amplius detinere. Quod si autem Longinum legiris, quaeso, ut ubi huc veneris, uti conferas. Etiam rogo te, Doctiss. Vir, ut locos controversos Rob. Titii, a Lydio petas, eosque conferas, ut cum Ivone Viliom. conferre liceret. Post paucos dies perlegero. Vale et nos ama: Salutat te Vir Cl. D. Baudius, mihi amore Pater.

Anno Dionys. 1650. ‚ Christo nato 1607.

Tuus, J. Rutgersius.

VI. Viro Clarissimo Gerad Joan. Vossio, Amiciss. salutem nuntio.

NUnciatum mihi hodie est, Vir Clarissime, excessisse Josephum Scaligerum. Quo nuntio, ita consternatus sum, ut etiam nunc vis aliud mihi esse videar, quam ambulans cadaver, et ut cum Mimo dicam, sepulchri similis. Cogita, quid perdiderimus amidi ejus; tam invidioso enim vocabulo divinus vir suos appellabat. Cogita, quid Academia, quid universa res literaria. Ego, mi Vossi, prae caeteris, casum meum lugeo, quod plus reliquis amisisse videar. Ego Patronum perdidi, et si bene calcum pono, Parentem. Quoties me Filii nomine dignatus est? Quoties, cum publice literarum Pater esset, etiam privatim meus dici voluit? Dirigebat studia mea, vitam emendabat, monens amice, quandoque reprehendens, prout medicinam morbus postulabat: ut mihi verendum sit, ne postquam eum amisi, negligentius vivam. Instabat mihi, successus meos urgebat. Quid quaeris? Nihil omittebat, quod in Parente desiderare posses. Et ego vicissim eum cultum singulari patrono praestabam, quo majorem nunquam a me requisivit. Itaque hoc effeci, ut ei gratissimus essem: Quidni ita existimum, quoties animo meo obversantur speciosissimae voces, Utinam te genuissem?


page 5, image: cs005

Quas et saepius repetisse amici testari possunt; quibus praesentibus, me ostendere solitus erat, adjecto insuper Encomio satis invidioso, Ecce quem Posteritas vixisse sciet. Quid quod etiam supremo judicio suo me prosecutus est, legata Biliothecae parte? Quibus verbis, paucis ante obitum diebus, me adlocutus sit, mea interesse puto, ne ignoretur. Sunt haec, amice, Ego vobis abeo, Scito te Parentem amissurum. Ita enim sibi persuadeas velim, me non minori erga te adfectu vixisse, et victurum porro, quam is cui vitam debes. Et utinam opes mihi concessisset Deus, ut non tam verbis quam re ips‚, ostendere potuissem, quanti te faciam, sed nec fortuna tua id desiderat, nec mea fert. Interim quod solum possum, imaginem vitae meae relinquo tihi, quam et recte, et ordine facies, si imiteris, et praemium amicitiae nostrae habiturus es: Partem etiam Bibliotheculae meae habebis, quae te mei admonebit. Haec ipsa verba divini senis, ipsa sunt, e quibus ne punctum quidem periisse scias; quibus largissimas lacrymas mihi excussit; quae etiam nunc oboriuntur. Itaque vale.

Scribebam Lugduni Batavorum moestissimus, Die XXI. Januarii, qui erat Mercurii, anno [gap: Greek word(s)] CIC IC C IX. Excessit nocte, quae hanc diem praecessit, hora circiter IV.

Tuus Rutgersius.

VII. Viro Clariss. Gerardo Joan. Vossio, S. D.

EN tibi [gap: Greek word(s)] tuum, quod honori Naerani feceras: Quod non prius miserim, tute nos excusabis, scio. Nosti enim occupationes meas, et quam festinandum sit si ante Calend. Sextil. absolvisse mihi certi, sit, ut revera est. Quandraginta plus minus Octerniones erunt. Vides, quam praeter opininem, excreverit Liber. Libello [gap: Greek word(s)], quem tibi dedicatum imus, subjunctumest glossarium trium circiter foliorum, continens eas dictiones, queis septuaginta duo usi sunt: Itaque Libellus ille, cui unum Octernionem destivaveram, duo et dimidium occupabit. Isidoro itidem unum destinaveram, at ille quatuor occupabit. Nam Octernionem unum replebit [gap: Greek word(s)] quoddam scriptum, seu Canones quidam, quos dedit nobis Oraculum illud nostrum, Josephus Scaliger, cujus humanitati quae debeo, candide in notis promam. Ita coelestis illa, ac divina sublimitas, sese ad haec officia aliquando demittit. Certe plurimum est, quod a sacro illo ore oracula petere concessum sit, non ambigua ut Phoebi olim, sed talia, quibus obloqui nemo potest. Sed nimium nos abduxit suaviss. laudum divini Viri campus. Verbum non amplius addam.

[gap: Greek word(s)],

Janus Rutgersius.

VIII. Viro Clarissimo Gerardo Vossio amicissimam salutem.

ITerum hÓc sum, mi Domine, cum Saligero meo. Ita voco; quod ita se vocare apud me non dedignetur. Ad Editionem Libellorum meorum, magnopere hortatur Heros ille, et notata quaedam promittit, hactenus propter imperitiam Arbicae Linguae et Historiae invisa. Quid quaeris? Hesterna die veni in aedes Illustrissimi Viri. In Musaeo erat: itaque discessi. Hodie aegre ferre visus est, quod non putaverim quovis tempore aditum mihi patere. Tuus sum, inquit, et volo sic statuas, erisque donec magnus ille [gap: Greek word(s)] me a statione hac discedere jubeat. Quid non colat, pene adoret dixeram, tantam demissionem in Viro Principe; in Viro, qui mihi numinis instar. Itaque fovebo amorem hunc, quem in coelesti illo pectore, in plebeiam animam miramur. Caeterum ecce Tyrium ab Heinsio tuo, et meo. Rogat ut statim perlegas, et judicium scribas. Vale.

Tuus, Janus Rutgersius.

Rogo ut me‚ caus‚, D. Lydium adeas, rogesque an Luisino suo carere velit, item Leopardo. Pretium persolvam quodcumque tu cum illo transegeris. Non multum


page 6, image: cs006

ultra duo florenos petet, scio; aut si petat, si tu non nimium esse judicaveris, acquiescam. Vale.

Has literas rogo, ni molestum siet, ipsi Demestio tradas.

IX. Viro Clarissimo Gerardo Joanni Vossio S. P. D. Janus Rutgersius. Vir Clarissime,

PHarnutum, cujus mentionem, cum istÓc essem, fecimus, si permutatione pretium non excedente, meum facere potes, velim fiat. Senecam Tragicum, cum amplissimis ipsius Junij manu scriptis commentariis, En tibi. Quod munusculum eo animi candore accipias velim, quo offertur tibi. Vitam [gap: Greek word(s)] Scaligeri moliri me alias dixi Tibi. Accepi cum Legatis nostris, literas a Cl. Casaubono, in quibus multa a Thuano [gap: Greek word(s)], et Puteanis fratribus pollicetur, quae isthuc spectant. Mittit nobis muneri Suetonium suum longe auctiorem, adjectis, et Beroaldi, Sabel lici, Torrentij, et aliorum, commentariis nuper Lut. recusis in folio. Munus magnificum: incompactus enim XI. flor. pretium exedit. Plura non possum, etiamnum atrocissimo, et certissimo trucidati Galliarum Regis nuncio consternatus. Vale Vir Cl. et nos ama.

Tibi Obligatissimus, Rutgersius.

xxi. Maji CIC IC C X. Dionys. scribebam Lugd. Batavor.

Josephi Scaligeri omnia Genevae in Folio eduntur, secutura mox eadem form‚ Julij. HÓc Josephi poemata, itemque Seneca Tragicus, cum castigationibus ejus excuduntur. Nugamenta quaedam, quae nuper fudimus, potius quam scripsimus, En tibi; non ut legas, sed instituti mei servandi caus‚, quo [gap: Greek word(s)] meas Tibi obtrudo.

X. Clarissimo Doctissimoque Viro, D. Gerardo Vossio, Gymnasiarchae Dordraceno. Dorcht.

CLarissime Vir, amplexus sum benebolentiam istam in me tuam, quam amicissimis literis tuis, et insuper dono mihi gratissimo, opere nimirum Rhetorico, a te addito, quo me ornandum duxisti, abunde declarasti! Itaque tibi certo persuasum habe, totum me vicissim esse tuum. Nec possim non te amare, propter insignem, quam in opere illo tuo prospicio diligentiam, et elegantem doctrinam; unaque propter pietatem, et virtutem, e quibus ex aliis, qui te norint, audio. Opus tuum legi per intervalla. Video complexum te. eoque quidem methodice ac perspicue complexum, omnia illa, quae ad Rhetoricam artem pertinent. Nec mediocriter me delectat forma sermonis, qua usus es, puri, tersi, ac nitidi, nec diffluentis nimium, nec nimium adstricti. Denique existimo utilem te Operam, hoc labore tuo, te praestitisse studiosae juventuti, adeoque iis etiam qui docendae juventuti praesint, atque ideo [gap: Greek word(s)], te hujus rei gratia, secuturum esse. Amicitia tua mihi erit gratissima; eamque ita culturum me spero, ut nihil habiturus sis, quod quantum ad fidem, ac studium animumque in amicitia mutuum attinet, culpare in me possis. Misissem jam [gap: Greek word(s)], cum his literis pro munere tuo, nisi fidem suam Typographus fefellisset. Oro etiam ut tarditati huic meae in respondedo, in quam multae, ac variae me causae, aliae post alias, longa serie provenientes conjecerint, ignoscas. Affinis tui Casimiri Junii doctissimi Viri amicitia valde mihi jucunda est, non solum propter eruditionem, sed etiam propter candorem et pietatem, aliasque virtutes, quas in eo deprehendo. et propter gratissimam memoriam Clarissimi, ac bene de Ecclesia Dei meriti Patris. Estque mihi dolori, quod non frequentius consuetudine ejus ob occupatione meas pene assiduas uti possim. Vale, Doctissime Vir, et me tuorum in numero habe.

Tui obsequetissimus

Groningae valde festinanter iv. Cal. Feb. ann. MDCX.

Ubbo Emmius.



page 7, image: cs007

XI. Insigni et Erudito Viro D. Gerardo Vossio, Dominicus Baudius S. P. D.

DOlui ex animo dolorem tuum, collectum ex obiru lectissimae conjugis tuae, sed quoniam haec acerba calamitas non ex improviso te oppressit, sed diu jam ante praesagientem id eventurum, nihil in medium adferam unde exulceratae mentes ad sanitatem revocari possunt. Ea tibi ubertim nascuntur domi. Caus scriptionis impraesentiarum, est ut tuae fidei deponam horribile secretum de nostro Rutgersio, quem invasit morbus, non, ut ille ait, qui insputari solet, sed qui homines delirantes concinnat. Varia et multiplex est [gap: Greek word(s)], quo tentari solent etiam [gap: Greek word(s)]. Complura possem commemorare exempla, quorum oculatus testis fui, et si quis diligenter inquirat, nulla gens horno et anno foecundius exuberat, quam eorum, quibus non est sanum sinciput. Nec illud dico [gap: Greek word(s)], ut natio ex Chrysippi grege, ac porticu, qui suum solum imaginarium sapiente excipiunt e numero stultorum; caeteros insanire, furere, rabere omnes docent. Loquor humane, et communi more vulgi prorsus, [gap: Greek word(s)]. Ei rei multa argumenta findem faciunt, quae malo auribus tuis, quam chartis credere. Sed nullum praestantius [gap: Greek word(s)] habeo, quam quod me, quem [gap: Greek word(s)], imo supra videbatur amare, atque aestimare, ita ludibri habuerit, [gap: Greek word(s)]. Rogarat me ut literas ad avunculum Praetorem mitterem, quibus significarem optimo illi viro, esse ipsi volenti habitare mecum, cum antea, non aliam ob causam profectus esset Dordracum, quam ut apud parentes testaretur, non possese ulterius durare in meis aedibus. Quamquam mid officium officiebat dignitati nostrae; tamen adductus prece ejus, et amore suadente, non invitus eo me demisi. Ille quasi triumphabundus de mea credulitate, jactita vit apud caeteros convictores, se pulchre mihi os sublevisse. Jam enim sibi decretum, quid esset facturus, nec hilum profecturas meas litteras. Postea cum expluribus aliis indiciis comperissem, non judicium, sed morbum esse, et quidem eum qui nisi principiis obveniatur, in apertam phrenitidem evadere possit, Hagam me contuli, ut de tota re Dominum Praetorem, certiorem facerem. Ille ut rescivit, me isthuc profectum, palam in mensa praedicat, iter hoc a me susceptum, ut precibus exorarem avunculum, ne contubernio nostro divelleretur. Enim vero non ferendam esse duxi hanc insignitam contumeliam nostri, et postremae sortis arrogantiam. Ut eram recens ex ira, excepi eum atroci jurgio. Ille nihil se de nobis queri, sed uxorem quaedam [gap: Greek word(s)] de se dixisse, quae nullo modo animus ejus tolerare posset. Tandem fatigando impetravi, uc diceret objectam sibi fuisse [gap: Greek word(s)]. Re penitus explorata reperi nugas meras, esse nec unquam per somnium in mentem venisse uxori tam monstrosam suspicionem. Per ludum et jocum irrisit fatuam hominis amationem, qui cognatum suum Franciscum de Wit vocare solet suas delicias, suum corculum, etiam in conspectu aliorum, osculari manum ejus, quae prorsus ridicula sunt, et eodem tendunt, ut scilicet, evincant cum non esse incolumi capite. Sed manum tollo de tabula, invitus enim haec scripsi; quae lapidi dicta esse cupio. Vale, et me ama.

XII. Virtute et Doctrina ornatissimo Viro D. Gerardo Vossio, Praeceptori meo in perpetuum colendo, S. P. D.

A Quibus beneficium accepimus, in iis vicissim beneficia pro beneficiis referre debemus. Non omnes hoc faciunt, ac ne facere quidem possunt; quorundam enim res ita in arctum coactae, ut praeter animum cupidum hoc praestandi vix aliquid ultra habeant. Nec tamen hi ingrati. Non enim ii tantum ab hoc vitio alieni qui beneficia accepta ad aequalem lancem refundunt,


page 8, image: cs008

sed et hiqui beneficium agnoscunt, et offerendo non quod meritum creditoris exigit, sed quod fortuna tenuis permittit, plus se debere quam posse ingenue fatentur. Danda ergo opera sedula iis qui ingratitudinis notam eflugere volunt, ut si non prioribus accenseri, saltem in posteriorum numero esse possint. Ego certi hoc studui, dum me gratum T. D. probare annitor, id quod semper facio et debeo. Conscius enim mihi sum, Praeceptor Reverende, quantam diligentiam erga me praestitisti in communicatione doctrinae, et ad virtutem assuefactione, nec me hoc latet quam istis mente recensendis, nedum re ipsa referendis impar sum. Animo igitur reputans mecum gratorum quidem esse gratiam pro gratia referre, proximum autem ab his locum eos qui beneficium agnitum quoquo modo testantur tenere, hasce Theses (ut et priores meas) T. D. in debitae gratitudinis signum offerre volui; nec me quo minus hoc auderem deterruit, quod sin texiguae ut numero, sic opere. Satius enim putavi tenuitatem meam in apertum producere, quam in crimen ingratitudinis incurrere. Quocirca igitur P. R. audentiore instituto ventis vela commisi, ac Theses Metaphysicas conscripsi, DE PRIMO INCREATO DEO GLORIOSISSIMO: Ut de iis disputantes, aliquid virtutis commodum assequamur. Quod ut multum nobis [gap: Greek word(s)] adferre adjumenti potest, in confirmanda veritate hujus Articuli DE DEO: ita plurimum ad vafrorum haereticorum panurgiam et fucum detegendum. Videmus enim quantis mendacii strophis C. Vorstius conetur illudere veritati, praesertim cum ausus sit dicere, Deum sua Essentia non esse undiquaque praesentem, argumento hinc ducto, quoniam si Deus esset praesens in cloacis, in locis sordidis, commacularetur ac conspurcaretur. O quantam hÓc hujus Viri videmus ignorantiam ac caecitatem! qui nobis corporeum quendam Deum fingit: Fortassis si Vorstius ipse coniiceretur in aliquo loco sordido aut cloaca, egregie sane commacula retur, idem etiam verum putat esse de Deo, quia omnipraesens est. Exemplo sit nobis Sol, qui radios suos in omnibus locis spargit, nec tamen conspurcatur. Sed haec mitto, ne te P. R. (quem scio aliis negotiis distractissimum) amplius morer. Unum tantum hoc addo, si mihi vita superstes fuerit, plura et meliora (Deo volente) brevi, per me elaborata dabimus. En igitur P. R. amoris magni parvum [gap: Greek word(s)], perpetuum gratissimi subjectissimique animi symbolum:

--- (Donec quid grandius aetas
Postea, sorsque ferat melior) ---

Non dubitans quin animo laetissimo accipies, exemplo Artaxerxis Persarum Regis, qui (ut scriptum legimus) non tam donum quam donantis animum exosculatus est. Vale R. R. et si quid liberius scripsero, boni consule.

T. D. Observantis.

Franekerae Frisiorum Calend. Januar. anno CIC IC C XV.

Francisc. Mantaeus.

XIII. Clarissimo et Doctissimo Viro, D. Gerhardo Joanni Vossio, Scholae Dordrechtanae Rectori meritissimo, S. P.

NOn ignorare Te arbitramur, Clarissime et Doctissime Vir, Theologiae professionem in Schola nostra illustri, ob Doctoris Hermanni Ravenspergeri, ad novam Academiam Groningensem, discessum, hactenus aliquandiu vacuam, et quasi viduam fuisse. Cum autem a Nobis, quibus Scholae cura, et administratio, ab illustri Magistratu nostro commissa est, diu multumque de alio Theologiae Professore vocando deliberatum fuerit: tandem prae aliis, tua persona, ob insignem eruditionem, et solidam orthodoxae Theologiae scientiam, quae partim ex praeclaris ingenii tui foetibus in lucem editis, partim ex aliorum recte judicantium commendatione, nobis innotuit; digna visa fuit, quam Illustribus, ac Generosissimis Comitibus Bentheimiensibus, Dominis nostris Clementissimis, de meliore not‚ commendaremus. Qu‚ etiam re effectum est, ut illustres ipsorum Generositates, ex singulari, quo omnes


page 9, image: cs009

literatos Viros complectuntur, favore, et amore, in tui ad professionem Theologiae in Schola nostra vacantem, vocationem clementer consenserint. Itaque ex voluntate praedicti Magistratus nostri, provinciam illam sanctam et honorificam, jam tibi offerimus: utque eam oblatam prompto animo suscipere, et obire non graveris, etiam atque etiam rogamus. Moveat te ad vocationem illam sequendam Dei praepotentis, cujus divina providentia ea procurata est, voluntas, qu‚ ipse operarios in vineam suam emittere solet. Moveat te illustrium et generosissimorum Comitum Bentheimensium, bona et gratiosa erga te voluntas. Moveat te praeclarum et honorificum Senatus nostri de studiis tuis ingeniique dotibus judicium, ejusdem humanus, et benevolus in te affectus. Moveat te Scholae nostrae salus, et incolumitas, quae sine Theologiae Professore, diu consistere non potest. Moveat denique te loci hujus salubritas, et amoenitas, annonaeque in eo facilitas, cum omnium rerum ad Oeconomiam necessariarum ubertate conjuncta. Quo melius autem Scholae nostrae statum, aliasque loci, et functionis circumstantias coram perspicias, et cognoscas, majorem in modum petimus, ut abject‚ omni mor‚ et cunctatione, cum praesente Tabellario, Scholae nostrae sumptibus ad nos excurrere, aut saltem primo quoque tempore, cum periculum haud exiguum in mora sit, cuum ad nos adventum accelerare non graveris. Ita enim, et destipendio, et de aliis rebus ad professionem Theologicam pertinentibus, commodior sese offeret colloquendi tecum occasio; et ipsis studiosis abiturientibus majora allectamenta, et incitamenta, ad continuandum in Schol‚ nostr‚ studii sui Theologici cursum suggerentur. Nos etiam vicissim de te bene mereri studebimus, e‚que humanitate et benevolentia te advenientem accipiemus et amplectemur, ut neque iti neris suscepti, neque amicae conversationis nostrae te unquam poeniteat. Bene vale, Vir praestantissime, cum omnibus tuis, quibus coelestem juxta, et terrenam a Deo benedictionem animitus precamur.

Steinfurti XV. Feb. Juliani, anno a nato Christo Servat. nostro CIC IC C XV.

M. Clemens Timplerus pro tempore Prorector, nomine totius Collegii subscripsit. M. P.

XIII. Viro Clarissimo Conrado Vorstio S. P.

DIu hactenus, Reverende ac Clarissime Vir, Schola nostra novum Theologiae Professorem, et quidem diversis in locis quaesivit. Sed nondum eundem ex animi sententia invenit et nacta est. Causa hujus rei videtur esse voluntatis in iisqui vocati sint partim inconstantia, partim perversitas; quippe qui vocationes non tam publici commodi, quam privati sui honoris et lucri amplificandi grati‚ appetunt, easdemque oblatas ex praetextu causae nescio cujus recusant et repudiant. De Vossio, quem Aulae nostrae commendasti vocando, jam diu a Senatu nostro deliberatum fuit; sed propter suspiciones quasdam sinistras, quibus a calumniatoribus praeter meritum gravatus est, hactenus consensus a reliquis Comitibus Bentheimensibus impetrari non potuit. Nunc autem dissipatis ejusmodi calumniarum nebulis, praeter spem et opinionem, Deo ita dirigente, in Vossii vocationem tandem illustris Magistratus noster consensit. Itaque nihil amplius restat, nisi ut is vocationem oblatam prompto animo amplectatur et sequatur, null‚que interposit‚ mor‚ sumptibus Scholae ad nos Steinfurtum excurrat: ut ita melius coram totum Scholae statum, singulasque functionis et loci circumstantias, exploret et cognoscat. Qu‚ in re, rogo nomine Collegarum, ut ipse Scholae nostrae causam serio et sedulo agas, bonoque illi Viro ad capessendam illam provinciam iterque ad nos instituendum suasor sis, hortator et instigator. Nisi enim is mature ante ferias Scholasticas ad nos venerit, verendum


page 10, image: cs010

est, ne malevolorum hominum obtrectationibus caeterorum illustrium Comitum in vocationem ipsius consensus, intervertatur, ac studiosis Theologiae, qui hactenus diu Professorem magno desiderio exspect‚runt, discedendi ex Schola nostra ansa praebeatur. Imprimis vero moneas ipsum ut iter ingressus recto tramite Steinfurtum cum praesenti Tabellario proficiscatur, neque vel Bentheimiam vel Schuttorpium sese recipiat, antequam generosum nostrum Comitem saluta verit ac compellaverit.

Hoc enim ere Scholae videtur fore, et ad removenda omnia obstacula appositum. Cetera divinae providentiae et tuae prudentiae committo. Bene vale, Vir praestantissime, una cum uxore et liberis charissimis, quibus salutem plurimam omnes Collegae et mecum uxor mea animitus dicunt.

Steinfurti XV. Febr. Juliani ann. CIC IC CXV.

Tuus omni studio amicus et Computer, M. Clemens Timplerus.

XIV. Clarissimo Doctissimoque Viro Gerardo Joanni Vossio S. P.

LIterae tuae, Clarissime et Doctissime Vir, pergratae nobis fuerunt; tum quod luculentam humani et benevoli tui erga Scholan nostram animi declarationem exprimebant; tum quod tui ad nos adventus spem non vulgarem nobis faciebant. De utroque plurimum nobis gratulamur, tibique gratias habemus, et agimus maximas. Et quoniam ipse pro tua prudentia intelligis, vocationem illam, quae nomine illustrium et generosissimorum Comitum Bentheimensium nuper tibi oblata fuit, esse divinam, sanctam et praeclaram, eamque jam Scholae nostrae conditionem esse, ut sine maximo detrimento Theologiae Professore diutius carere non possit; majorem in modum te per Dei gloriam et Scholae salutem rogamus et obtestamur, ut nulla amplius mor‚ interposit‚ cum praesenti Tabellario, sumptibus Scholae iter ad nos instituere, nostroque voto et desiderio satisfacere non graveris. Gratissimus eris nobis omnibus atque exoptatissimus hospes; nihilque nobis erit prius et antiquius, quam ut omnibus modis de te bene mereri studeamus.

Bene vale, Vir praestantissime, cum tuis, et ut viva nos epistola primo quoque die exhilares, etiam atque etiam cura.

Steinfarti XVI. Martij Juliani Anno a nato Christo CIC IC C XV.

Nomine Senatus Scholastici M. Clemens Timplerus. pro tempore Prorector scripsit et subscripsit.

XV. Reverendo et Clarissimo Viro Domino Conrado Vorstio SS. Theologiae Doctori, et Professori Goudae, Salutem a Deo per Christum Jesum, Servatorem Nostrum.

EXtrema scholae necessitas, Reverende et Clarissime Vir, Amice, et Compater honorande, postulavit, ut denuo tabellarius, una cum literis Senatus nostri, ad Dn. G. Vossium fuerit mittendus, ejusque ad nos profectio omnibus modis urgenda. Jam enim ut scis, feriae scholasticae imminent, et exigunt, ut novus Lectionum aestivo semestri habendarum Catalogus conficiatur: In quo nisi Theologiae studiosis futuri Professoris, et Lectionum ab eo habendarum, spes aliqua fuerit facta: Metuendum est, ne omnes hinc discedant, et sic magnam scholae nostrae cladem inferant. Ut igitur huic malo, quantum fieri potest, occurratur, opus esse judicavimus, ut D. Vossium, ad amplectendam vocationem oblatam, suumque ad nos adventum accelerandum, amice hortaremur. Ac ut voti nostri, eo certius et citius, compotes fiamus; majorem in modum petimus, ut ipse pro tua prudentia, scholae nostrae causam, ut hactenus, ita etiam nunc, diligenter, et fideliter agere non graveris: Nominatim vero procurare, ut Dn. Vossius iter ingressus, directe per Gronaviam, Steinfurtum se recipiat. Quod si etiam is alium quemdam fidum


page 11, image: cs011

comitem, praeter Tabellarium praesentem sibi adjungere voluerit; hoc ipsi liberum relinquimus, et sumptus [reading uncertain: print faded] ei a schola omnes refundentur. De Doctore Gigante in integrum restituendo, nulla amplius spes est. Intellexi enim Generosos nostros Comites, Doctori Freidagio, Medico Osnaburgensi, hanc conditionem privatim, inscio senatu scholastico, ante aliquot septimanas obtulisse. Utrum autem eam suscepturus sit, incertum adhuc est: et num e re Scholae futurum sit, eum qui religione Lutheranus est, et Mathematica non callet, in Professorum ordinem recipere, tibi judicandum relinquo. Quod si Dn. Freidagius, vocationem oblatam recusaverit; equidem eam Doctori potius Neuhusio, tametsi is quoque in Mathematicis non sit exercitatus, quam alii ignoto praesertim Calvinistae rigidiori offerri cuperem. Sed neque ego, neque quisquam ex senatu nostro, quicquam operae ad promotionem illam procurandam conferre possumus: cum Aulam Comitum Bentheimensium, minus faventem habeat. Doctor Gigas Monasterium suae praxis medicae sedem, et Officinam elegit. Quam ibi fortunam experturus sit, tempus docebit. Doctor Maternus Electori Brandenburgico operam suam addixit. Quae vero ipsius sit conditio, et quo in loco, ignoro. Quam primum ad me scripserit, dabo operam, ut petitioni tuae satisfaciat. Uxor mea adhuc infirmae et dubiae est valetudinis. Spero tamen Deum, tandem mei, et meorum misertum, ipsi firmioris sanitatis usuram concessurum esse. De novis nihil certi nabeo: nisi quod de bello, passim varii, et tristes rumores sparguntur. Bene, et foeliciter vale, vir praestantissime, una cum uxore, et Liberis charissimis: quibus omnes Collegae mei, nec non Uxor mea, salutem plurimam adscribunt.

Steinfurti xvi. Martii Juliani Anno a nato Christo CIC IC C XV.

Tuae Reverendae dignitatis studiosissimus, M. Clemens Timplerus Compater.

XVI. Clarissimo doctissimoque Viro Ger. Joanni Vossio S. P.

HAbes hic alterum Tabellarium, vir clarissime, ab illustri Schola Steinfurtensi ad te missum, ut eo te deducat, si modo animus tibi est locum saltem videre, et Spartae, quae offertur honestissima, rationem omnem, cum annexo fructu, coram cognoscere. Ut videas, quanto tui desiderio illic flagrent, literas amici unius atque alterius, ad me datas, tibi legendas mitto; e‚ lege, ut per hunc hominem retromittas, nec mihi fraudi esse permittas, tam fidenter et aperte tecum haec talia communic‚sse. Nisi ex aliorum relatu quadantenus te nossem, non sic agerem. Tuae prudentiae erit, ne hoc quidem aperite, nisi sidissimis tuis, quidquam ad te scripsisse. Nam sive vocationem illam complexurus es, sive omissurus, e tua re non minus quam mea fore videtur, ne vulgo hujus aliquid innotescat. Inaudivi aliquid de alia vocatione Leidensi, jam aut delata tibi, aut saltem destinata. Hanc, si Steinfurtensi praeferes, quod facturum te suspicor, officii tui fuerit aperte mentem tuam nobis exponere; ut alibi sibi mature prospiciant (quod aegre jam fiet) qui priores te vocarunt. Si coram tecum agere mihi daretur, tuque fidere sermoni meo velles, forte ut priores istos sequereris, tibi persuaderem. Nunc Deo, et tibi soli, rem committendam puto; amanter interim te rogans, ut saltem iter illuc tuum, quo vocaris, dirigere non graveris, et praesens cum praesentibus Comitibus et Professoribus, de negotio toto tractare. Sic enim plenius statuere tecum poteris, utro in loco fructuosius Domino Jesu Christo, et Ecclesiae ejus serviturum tu speres. Deus tibi salutare consilium adspiret, et eventum largiatur suo nomini gloriosum, quem veri boni rebus aliis omnibus auferre debeat, et soleat. Vale, Vir Clarissime, hactenus quoad faciem ignote, deinceps melius, si placet, et in Domino et in facie noscende. Cras sub vesperam responsum tuum expecto.

Goudae Pridie Calendas Aprilis, Anni 1615.

Tuus in Christo Conr. Vorstius Doct.



page 12, image: cs012

XVII. Doctissimo Viro Gerar. Joanni Vossio.

ITa est, ut scribis, Vir clarissime et doctissime, in utramque partem rationes non leves occurrunt, quae in hoc ad Theologicam professionem vocationis negotio animum tuum impense dubium et perplexum reddunt. At quoniam in literis cuis postremis non omnem plane tui ad nos adventus spem nobis adimere, sed plusculum duntaxat ad deliberandum temporis poscere videris: nostrarum partium esse duximus, non illico de vocationis illius divinae successu desperare: sed duce Dei providentia ex parte nostra omnia tentare et agere, quae tum ad ce permovendum, tum ad scholae nostrae utilitatem promovendam conducere videntur. Quam ob causam etiam Clarissimum Virum Dn. M. Georgium Brinckhofium Logicae Professorem et Paedagogeiarcham [correction of the transcriber; in the print Paedagogetarcham], Collegam nostrum honorandum ad te ablegare voluimus; ut coram tecum de omnibus rebus ad hanc causam scitu necessariis fuse et distincte colloquatur, omnesquetum itineris ineundi, tum vocationis amplectendae difficultates, quantum fieri potest, removere studeat. Ei igitur ut perinde, ac toci Senatui Scholastico, in omnibus fidem habere, ipsiusque rationibus locum dare velis, magnopere rogamus: Deum interim praepotentem votis seriis et piis invocamus, ut ipse totum hoc negotium ad fui nominis gloriam, ad Scholae nostrae incrementum, tuamque ac tuorum omnium utilitatem ac salutem dirigere dignetur. Cujus divinae providentiae ac tutelae, te quoque, Vir excellentissime, una cum cuis plurimum commendamus.

Steinfurti iv. Nonas Aprilis Juliani An. [gap: Greek word(s)] CIC IC C XV.

M. Clemens Timplerus Prorector Nomine totius Collegii scripsit et subscripsit.

XVIII. Clarissimo, Doctissimoque Viro, D. Magistro Gerardo Vossio, Illust. Ord. Collegii Theologici Regenti dignissimo.

SCripsi Tibi, R. D. Compater, ante abitum meum in Walacriam, una cum literis publicis, quas pro Guilielmo Nicolai procuravi; simulque interrogavi, an non sufficeret, ratione muneris mei publici, chirographo proprio polliceri, sumptuum restitutionem, si filius non perseveret in studio Theologiae: an vero publico Notarii instrumento sit opus, quale pro Nicolaide nostro misi; de quo adhuc responsum tuum expecto, ut ad feriarum istarum finem, filium meum ad vos mittam. Quanquam enim ex Walacria rediens, rumusculos quosdam subaudivi, de te sparsos, ex inconsiderato quorundam zelo; Illis tamen minime moveor, quo minus filium meum, fidei, ac disciplinae tuae committere cupiam. Et tamen pro ingenu‚, et sincer‚ internos amiciti‚ non potui, quin te eorum, quae de te sparguntur certiorem redderem. Sunt inter studiosos (ut ab aliis intellexi) qui dicant se tecum contulisse, de hodiernis controversiis, teque variis argumentis propugnasse sencentiam, de Electione conditionali, gratiaque universali: quin et scripto quodam, quod jam in studiosorum manus pervenerit, explicuisse te sententiam tuam; Et levirum tuum D. Junium, hoc de te aperte testari inter studiosos, quam magis tibi arrideat, sententia Remonstrantium, quam nostra. Haec tibi R. D. Compater, indicare volui, non quod hujusmodi rumoribus fidem adhibeam, (novi enim quam sint praecipitia his temporibus quorumdam judicia, quam virulentae quorumdam linguae, quam inconsideratus zelus) sed ut tanto magis caveas, ne ullam talibus calumniis, et pravis de te judiciis, occasionem praebeas, neque de his rebus conferas, nisi cum iis quos nosti eo pollere judicio, et ea eruditione praeditos, ut mentem, ac sententiam tuam, recte assequi


page 13, image: cs013

possint; Et si quid sit, in quo tibi videantur Doctores Orthodoxi non saris accurate tetigisse, aut explicuisse veritatem, de eo judicium tuum suspendas; donec assidu‚, et diligenti S. Scripturae perscrutatione, assecutus fueris ipsam Spiritus Sancti mentem.

Multa enim sunt in quibus, Viri etiam doctissimi, non satis attendentes phrasibus S. Scripturae, et plusculum tribuentes Antiquitati et Authoritati Patrum, qui post Apostolorum tempora vixerunt; facile a puritate illa sermonis Apostolici deflectant, et aberrent. Quod Ego quidem non ita te monitum velim; quasi diffidam industriae tuae, in studio veritatis constanti, et indefesso: sed ut videas, quam sim honoris tui, et existimationis apud omnes bonos, et pios studiosus. Vale mi R. D. Compater, et me tui amantissimum, mutuo amore prosequi, ne unquam desine, meamque hanc scriptionem, uc ex sincero pectore profectam, aequi bonique consule. Salutem adscribo uxori tuae. Salutat etiam vos mea, et intra paucas hebdomadas, filium isthuc deductura, vos spero, salutabit coram.

Datum Dordr. Id. Aug. 1615.

Tuus tuique Observantissimus, J. Becius.

XIX. Clarissimo, doctrin‚ et virtute Praestantissimo, Dn. Gerardo Vossio Illustris. Ordin. Regenti dignissimo. Leydam. S. P.

BEne et laudabiliter agis, Vir Clarissime, quod non tantum amicitiae inter nos, recens contractae cultor es constans; sed etiam scholae nostrae fautor adeo benevolus, ut propensam tuam voluntatem, ardensque studium, de ea bene merendi, signis non obscuris, sed luculentis declarare, et testari pergas. Commendasti mihi, et senatui nostro scholastico, D. M. Winandum Rutgersium, ut Philosophum, ita Theologum notae non vulgaris. Illa commendatio apud illustres, et generosos Comites Bentheimenses Dominos nostros clementissimos, tantum ponderis habuit, ut nullus dubitem, si modo rogatu senatus nostri, primo quoque tempore, Steinfurtum, Scholae nostrae visendae causa venire voluerit: quin unanimis suffragiis, professionem Theologicam, ei sint oblaturi. Ut autem ipse promtum sese praebeat ad vocationem, et iter istiusmodi suscipiendum: post Deum a cujus providentia omnia pendent, tu‚ nobis oper‚, et suad‚ opus est. Nec dubito, cum ad scholae nostrae negotium promovendum, ultro tuum studium obtuleris; quin pro tua prudentia, omnia diligenter, et fideliter sis facturus: Utque id facias meo, et senatus totius nomine, etiam atque etiam peto. Ita ad priora tua Officia, magnum, et multum adjicies, et totam Scholam nostram, tibi devincies. De nova conditione, quam Leydae consecutus es, animitus tibi gratulor, Deique benedictionem precor. Ita enim futurum spero, ut studiis tuis major campus, ad promovenda Ecclesiae, et Reipublicae Literariae commoda aperiatur.

Bene salve, et Vale Vir praestantissime, cum uxore, et Liberis carissimis, et me amare perge.

Steinfurti XXI. Julii, Juliani An. [gap: Greek word(s)] CIC IC C XV.

Tuus omni studio, M. Clemens Timplerus.

XX. F. F. F. Junius Clarissimo Viro D. Gerardo Johanni Vossio, Affini conjunctissimo, precatur multijugas Domini benedictiones.

FAma malum, etc. habent hoc omnes dissensiones, eodem linguas quo animos succo perfundunt: singuli ita ut sunt animati loquuntur, Ad nos hic crebriores quam optamus sinistri rumores, de Bataviae vestrae turbulento statu deferuntur: Nos etsi aures nonnunquam demus, fidem non semper damus; quo imprudentiae notam evitemus. Interim esset pectoris ferre,


page 14, image: cs014

hac communi Ecclesiarum nostrarum calamitate non tangi, secure quietum, quasi e specul‚, procellosos Christianae Reipublicae motus inspectare, et non quantum fieri potest, votis saltem et suspiriis, naufragium facientibus succurrere: Loquor ex sententia rumorum, qui indies ad nos transvolant, hi enim tales sunt, ac si res vestrae deploratae omnino jacerent, et medicae manus opem admittere amplius non possent: Unde enim in conciso, et penitus comminuto corpore, medicinam quis facere incipiat? Graviter vulnerata, corpori tamen annexa membra, remedium expectant, non autem a reliquo corpore a vulsa. Moeremus et omnino vix consolabili dolo re angimur, cum haec et his ipsis alia magis tristia auditione accipimus: Ego ad hanc rem nihil praeter suspiria, et ardentes ad Deum preces afferre possum; Tu cum aliis divini Numinis sacrosanctam Majestatem timentibus viris communicato consilio, periculum facere potes, an ulla per Dei gratiam, restaurationis spes, integra relicta sit. Optat hoc mecum D. Teelinghius, cujus hac de re literas vides. Pietas viri non eget de integro me praecone; adhuc probe meministi, quid de ipso, non exiguae pietatis, eruditionis, et apud vos non minoris authoritatis vir tibi retulerit. Crede tantum ex pio pectore, nonnisi sancta, et sana consilia proficisci posse; fidem scio in candore, et candorem in pietate non requires: proinde tuto, cum per otium licebit, rescribe; Omnem infidae futilitatis suspitionem vera pietas tollit. En prior, ad communicanda Consilia provocaris. Deum Opt. Max. precor, ut vobis per spiritum suum adsit, quo Ecclesiae ipsius prodesse possitis, et uno animo, un‚ oper‚, in uniendis distractis partibus versari. Saluta sororem mei amantissimam, cum rota vestra familia, et valetudinem tuam cura diligenter.

Middelb. Anno 1615. 20. Octob.

Nihil hÓc quod aut te, aut muneris tui administrationem tangat, inaudivi; non est itaque quod te turbent haec, quae de sinistris rumoribus scripsi. Omnia enim quae ad nos hic deferuntur, generalia admodum sunt, et incertissima.

Tibi multis nominibus devinctissimus, FFF. Junius.

XXI.

SAlus plurima, Reverende D. Regens Vossi. Quod serius ad te libros tuos mitto, factum diutina mea ab urbe absentia uxor a matre avellenda erat et odi muliebres lacrymas; satis raro rident qui Ministris nubunt; cum peregre sunt, putant majorem sibi licentiam permissam; unde hoc habeant nisi ex natura non video. Nunc Dei beneficio rediit, sed non sine ploratu. Mitto quoque indicem quorundam librorum Pontificiorum, addito pretio singulorum, et simul indicem quorundam, qui a me desiderantur, ita forte absentes mutationem poterimus instituere. Si quos ex iis mihi permutare volueris, exige alios e meis. Collega iterum abest, itaque cogor me praeparare concionibus et visitandis aegris. Tu Vir optime vale, et nos ut facis ama.

Veteraquino 14. Octobrisi 1616.

Tuus tibi addictissimus, J. Lydius.

Cistae huic meos vicissim includere poteris, et alios quos permutare voles. Rupertus de divino officio est inter opera Ruperti. Gorionis, dum Amsterodami fui vidi exemplar Parisium, sed sum mea sorte contentus. Ritus Moscovitarum literis Moscoviticis emi, sed carius quam putaveram; nam expendi florenos 71. mihi Theodoreti Dialogos Romae editos pro iis velis remittere, licebit tibi reservare, si abnuis, remitte librum meum Muscoviticum, cum reliquis meis quos expecto. Buceriana mea habes omnia, nihil reservo.



page 15, image: cs015

XXII. Salus plurima, Clariss. D. Regens Vossi. Recte dixit Poeta; Contrahe ventis nimium secundis, Turgida vela.

NAuta meus bene potus, quia hujus versus ignarus fuit, discedentem me non parum turbavit; vix Leiderdorpum venimus, cum navis prope eversa, tantum hausit aquae, ut vix terram contigerimus, madidus igitur magnam viae partem confeci pedibus; haec Actus primi Scena prima. Tota nocte in diversorio me sub dio cubante potavit, hora tertia matutina iter confecimus declinantes pro frigore terram per omnes casus. Haec ut rideas, scribo. Die Martis forte, crapula laborans de nulla re minus quam de profectione Leydensi cogitavit heroicus Nauta, nunc accurrit testudo, significans sibi propositum cras novam instituere volitationem, utinam melioribus avibus. Mitto ad ce libros tuos, addidi Valerium Maximum et Catullum Scaligeri pro D. Barlaeo. Lyturgica Graeca sunt Johannis Oorlars, cui eas addixi pro Dione; rogo uti D. Joanni Pythio illas ipsi curandas tradas. Discedens properante Nauta sub stragulo lecti in quo dormieram, reliqui librum quendam ‚ D. Baudio scriptum, si placet una cum reliquis illum mittico, non est meus, sed commodato accepi ab alio, et nondum plene inspexi. Uxorem tuam, D, Meursium et Commensales tuos peramanter meo nomine salutabis. Raptim. 4. Nov. 1616. Utinam huc veniens damnum tuum resarcias.

Tui studiossimus, Johannes Lydius.

XXIII. Ornatissimo, Doctissimoque Viro, D. Gerardo Vossio, Col. Hollandici, quod Leidae est Regenti solertissimo. Leidam. S. P. in Christo.

SCriptum Tuum, Ornatissime Vossi, tibi ita petenti cum gratiarum actione remitto: fecissem citius, nisi excipere prius quaedam in usum privatim maluissem. Da igitur veniam cunctationi; Citra adulationem, dico scriptum hoc tuum ejusmodi videri, quod unicum sufficiat convellendis iis omnibus, quos D. Walaeus, reliquique levis armaturae succenturiati milites, contra summi Magistratus in Ecclesiasticis, imperium hactenus, in aciem producere sunt ausi: Ad me quod attinet, tantum abest, ut quod autumas, ad umbilicum, opus meum perduxerim, ut jam a multis mensibus non inspexerim, quae commentari occoeperam. Causas quae variae sunt, jam non explico. Possem tamen brevi temporis spatio, rem expedire juvante Deo, si is qui fuit, animi esset ardor; Et per occupationes innumeras, quae tantum non enecant me, quin et per hasce turbas, ac procellas, quae animum de statione sua identidem dejiciunt, liceret. Audio etiam Magnificum Dominum Grotium, accuratissimum de hoc argumento scriptum jam parasse: postquem loqui velle, est semet ludibrio exponere. Vix tamen abstineo, quin denuo me operi accingam, id si utile fore Reipublicae Christianae mihi persuadere queam. Forte et me‚ interest, ne penitus elinguis sim, tanto cum strepitu undique impetitus. At curta nimis mihi suppellex est. Haereo, an pergere, an vero figere arma debeam. Si quis, cujus magni facio judicium, properarit, facili momento, animum dubium impulerit. Tu imprimis, Vir doctissime, quem quanti faciam, quoque amore, tacito quamvis, complector, et Veneror, novit ille qui omnia. Huic te tuaque studia, Collegio cui praeis imprimis, ex animo commendo. Salveat plurimum a me conjux lectissima.

Tui studiosissimus.

Hagae 10. Jannuarii 1617.

J. Wtenbogaert



page 16, image: cs016

XXIV. A. Schottus, Ger. Vossio [gap: Greek word(s)].

EQuidem tibi me devinctum esse, atque obstrictum, Doctissime Vossi, dum spirabo ingenue profitear, indiesque agnoscam, tuo me in aere esse, duplici nomine; cum quod Rhetoricis tuis, tam accurate conscriptis, nihil ut Neotericum viderim hactenus melius (nihil hic gratiae tribuo, aut auribus, sed ut debeo, candide, sensa mentis enuntio) donaris, inaurato libello, et quidem sponte tua; tum quod eadem benignitate, animique pii inductione Basilii M. codicem calamo exaratum, veteremque, utendum miseris perlibenter, cum jam Latinam interpretationem recensuissem, denuo tamen [gap: Greek word(s)] illa conculi diligenter, a Capite ad calcem: Etsi otdinem saepe mutatum in Basiliensi observassem, cujus et paginas, codici tuo (quem cum ingenti gratiarum actione, restituo, ac remitto) ad oram adscripsi; bon‚, ut spero, tu‚ veni‚; Lutetiae Graeco-latinam adornant editionem; Nos [gap: Greek word(s)] juvabimus, ne frustra susceptus a me labor videatur. Codex enim perantiquus est, et probae notae: debeo itaque vobis, quod committere licuit, cum Cornarii Basiliensi ultima: Tibi quod ultro concesseris homini nihil tale speranti: et Rutgersio, qui in dex, et fautor fuit; Gevartio etiam, quia attulit, amico, debeo. Si quid aliud sacrum, (vide quid mihi sumam) in tua dilitescit Bibliotheca, vel Amicorum, quaeso nobiscum communica. Sum enim in Patribus Graecis, Latinisque recensendis totus, ut hanc decet aetatem, vicaeque institutum. Cyrilli Alexandrini [gap: Greek word(s)] sub praelo sunt Nutiano, hoc est [gap: Greek word(s)] in Pentateuchum, sed ut lentum est omne id operarum negotium in Graecis, proximis nondum apparebunt nundinis. Quod in Rhetoricis Pet. Nunnesii, mihi quondam in Hiberia familiaris, (ut et Phrynichi Eclogas Atticorum verborum Augustae editas, mihi duxerit inscribendas) librum laudes, ut hominis doctissimi, et de Hermogenis subtili methodo, ante Sturmium, benemeriti, scito me illius habere omnia, etiam Philosophica, ut erat etiam Philosophus excellens, graeceque doctissimus, ex ultima editione, quae quidem typis sunt edita: si legere placet mittam atque utinam isthic, si scholis visa sunt utilia, Typographum istic quoque reperiant, tua commendatione. Hoc te scire volebam, in eamque deferre visum qualemcumque Opellam. Vale in Dom. nosque amare, ac juvare nedesine.

Antuerpiae, Idibus Febr. CIC IC C XVII. quem vobis annum decurrere opto, foeliciter. Strenae vicem adjeci fasciculo Observationum nostrarum juvenilium exemplar, ut si vacat, nugas nostras, quas aliquid esse, putare videris, recenseas, doceasque. [gap: Greek word(s)].

XXV. Andr. Schottus, Gerard. Vossio. V. C. [gap: Greek word(s)]

TUae mihi gratae, Doctissime Vossi, sgnis amoris, ac benevolentiae plenis. erge amabo, nos amare mutuo, et literas provehere bonas, quae et bonos efficiant, humanitatisque plenos. Sed Etymologicum tuum, cuius mihi spem fecit, imosalivam commovit Gevartius noster, fac, si nos, si te ipse amas, brevi editum videamus; ut nihil nos Fungerus, nihil nos Christianus Becmannus posthac moveat. Tua cupidissimis amplectar ulnis, quando tuis Rhetoricis legendis mire sum aflectus. Colonienses operae Bibliothecam illam Patrum, auctiorem parant extrudere, nostram in caeteris implorant opem! ut Antonius; Hiera multa exspecter a nobis, multa efflagitet. Misi jam quaedam, ad Pontium Paulinum, ad Sulpitium Severum, ad Eucherium Lugdun. Episc. et alios. In Vigilio Tridentino Episc. scire avebam, e tua Bibliotheca instructissima; an Simleri editio plura, libro V. adversus Eutychen habeat, quam Georgii Cassandri, Coloniensis editio; Nam in Parisiensi operum Cassandri editione, quaternio accessit e membranis Codicis Bibliothecae Petri Pithoei. Nam Lipsiensis haec editio, nescio quo anno evulgata, aucta est, a Cassandriana; hanc rursum Pithoei codex amplificat, libro extremo quinto, contra Eutychen, ut dixi.


page 17, image: cs017

Similia si quae observata, suggeres nobis, per mihigratum, reique feceris literariae. Inspiciat noster Gevartius, pace tua, Simleri Editio, an melior, an locupletior. Hoc si est, liceat bona venia vestra, mihi conferre, ut et Gelasium ibidem contra Eutychetem, quem non esse Pontif. Maximum, sed potius Gelasium Cyzicenum tradit Bellarm. Cacalog. Eccles. Scriptorum. Cap. 494, et 495. In Cyprianum si quid suppetit, suppedita. Nam in Tertullianum laborat Jo Lud. de la Cerda noster; cujus vasta, sed crudita vidisti in Maronem Commentaria. Chry Sostomi, aut Basiliigraece scripta, quae penes te sunt, fac [gap: Greek word(s)] habere possim. Vide quam frontem perfricui? Tibi tuaequia imputabis humanitati, quando ita largus es, imo et beneficus. Homo nimirum homin, bene merendo existit Deus. Vale, in Domino, nosque ama.

Antuerpia. Idib. Aprilis CIC IC C XVII.

XXVI. Clarissimo Eruditissimo Viro, D. Gerhardo Vossio, Professori Eloquentiae. Leidam, Vir Clarissime,

QUamquam fere invitus, illis scribam quos de facie non novi; tamen facile hunc animum expugnavit amicissimus Holstenius noster; qui ade omihi depraedicavit virtutes, et insignem eruditionem tuam, ut me amplius tenere non potuerim, quin culcum, et amorem offerrem. Unde et proxime tibi jussi dari Proclum nostrum: nunc V. Sidonium offero, quem velut obsidem, nunc nuper natae, sed nunquam inter moriturae amicitiae accipe, meque ama, quod mutuo facies.

Hamburgi XVII. Kal. Jul. Juliani. CIC IC C XVII.

Tui Studiosissimus, Geverhart Elmenhorstius.

XXVII. Clarissimo, et Eruditissimo Viro D. Gerhardo Joanni Vossio Proregenti Colleg. Illust Ordinum Holland. Leidam, Vir Clarissime,

GRatias tibi habeo summas, pro Thesibus, et Libris communicatis, quo cum contulero, illibatos tibi reddam. Si improbum non esset, peterem Catalogum initructissimae tuae Bibliothecae describendum; traderes Holstenio nostro. Scio complures libros intertuos esse, qui nobis, in nostris laboribus, mirum in modum poterunt prodesse. Syritagma Wouverianum Holstenio transmisi, ut tibi traderet. Cum primum Epistolae prodierint, statim etiam ad te ibunt, ut et omnia nostra, quae deinceps provulgabimus. Propter acerbissimos calculi dolores, quos hactenus sustineo, nondum mihi licuit Theses tuas pervolurare; Inspexi tamen obiter, unum aut alterum locum, de quo proxime sententiam meam tibi aperiam; jam enim plane non vacat. Salve Vir Doctissime, et nobis responde.

VIII. Cal. Octobris. CIC IC C XVIII.

Tui studiosissimus, Geverhart. Elmenhorstius,

XXVIII. Clarissimo et Eruditissimo Viro D. Gerhardo Joanni Vossio Proregenti Collegit Leidensis. Leidam. Vir Clarissime,

LIteras tuas recte Holstenius noster transmisit, ex quibus, et eruditionem tuam, et benevolum erga me animum, oppido lubens perspexi; cui in omnibus semper, et ubique paria faciam, quod fide germana tibi dico, spondeoque. De Indice,


page 18, image: cs018

grata sunt, quae promittis. Desidero autem syllabum. Theologicorum Librorum, cui studio, post Apuleji absolutam editionem, me totum mancipabo; perdueamque multa. (ut confido) profutura, veteri, et verae Dei Ecclesiae, cujus germaoum alumnum, me in omnibus meis scriptis profiteor. Theses tuae eruditionis diligenter perlegi, et reperi in illis multa, non publici saporis; Rogo, quicquid deincops provulgas, mecum communicare, ut velis et: Egorursum omnia minima, maxima ad te inter primos mittam. Jam in exordio novae hujus conjunctionis, tibi exhibeo, Mansueti Episcopi Medio lanensis Epistolam elegantem, quam Jacobo Marci i excudendam dabis. Is enim omnia nostra in se recepit, nec spero tibi indecorum erit, quod non de faece plebea, sed Senatorii seminis homo, publico aliquo scripto, appellare te valuerit. Salve Vir Eruditissime, et me amare perge, quod mutuo facies. xv. Kal. Decembris Juliani CIC IC C XVII. Si adhuc extat penes te Exemplar Oratotiarum Institut, velim id committas Adolescenti probo Joanni Loccenio, qui apud Jacobum Marci habitat, qui porro id recte curabit. Illi poteris etiam tuto literas tuas coneredere, Iterum salve, et crebriter me appella.

Tui Studiosissimus, Geverhart, Elmenhorstius.

XXIX. Clarissimo, et Eraditissimo Viro D. Gerhardo Joanni Vossio Proregenti Collegii Leidensis. Leidam. Vir Clarissime,

EX quo Mansuetum tibi misi, nullas a te accepi, ut nec a Collegis tuis, Viris magnis, D. Heinsio, et Meursio; quae causa sit, expiscari non possum. Illud demitor, cur Adolescens, qui apud Jacobum Marci habitat, multaque, et magna mihi debet, tam obstinate taceat. Si non est grave, statim aliquem ex tuis mitte rogatum, num Collybum, quem ante mensem, ipsi per Gasparem Vinckefort, Civem Amsterodamensem misi, recte accepit. Et quid de Theodulpho, Mansueto, et Gebete speraredebeam. Magno beneficio me adficies, si postremam, ut vocant, probam semper inspexeris. Transmisi pronuper Nobiliss. D. Grotio, catalogum scriptorum Photinianorum, qui num ipsi redditus, adhuc ignoro. Valde amo, et aestimo hominem, ob ingenii excellentis admirandas dotes, quibus eruditissimos, hac aetate, facile: vincit. Poteris in occasione, hunc nostrum animum, illi apperire. Clarissimus Rutgersius, ante XIV. dies apud nos fuit, et negotiis ex animi sententia confectis, Haffniam profectus est, quod D. Heinsio nunciabis. Apuleii Philosophica Jacobo Marci eis paucos dies committam; modo a te, vel Clarissi tuis Collegis, impetrare possim, ut onus corrigendi in vos suscipere velitis. Quod non tam mei, quam Apuleii causa, vos studiose facturos, omnino mihi persuadeo. De Indice Theologicorum tuorum Librorum, iterum, tibi aurem vello: si me amas, effice, ut prima occasione illum habeam. Nihil enim gratius mihi facere poteris. Salve, mi amicissime Vossi, et si nos non plane contemnis, responde propere,

Hamburgi VI. Kal. Februarii Juliani CIC IC C XVIII.

Tui studiosissimus, Geverhart. Elmenhorstius,

Ante VI. Septimanas misi eruditissi vitorum, D. Heinsio, sermonem Libanii, [gap: Greek word(s)], inseriptum magno Rutgersio scire percupio, quid et illi factum. Iterum salve Vir praestantissime, et responde.

XXX. Clarissimo Doctissimoque Viro D. Joanni Gerardo Vossio, Proregenti Collegii Illust, Ordin. Hollandiae. Leidam.

QUid hoc causae esse dicam Johannes Gerharde Vossi, inter doctissimos humanissime, inter humanissimos doctissime, quod nos adeo obstinate contemnis,


page 19, image: cs019

nec responsionis honore dignos putas. Longe aliud nobis promittebant candidissimi mores tui, et summus noster in te amor, quem abunde tibi in meis testatum feci probavique. Rogo te, aperias nobis, paucis saltem verbis, causam tam pertinacis silentii, ne omnino de tuo affectu incerti, nobis plane persuadeamus, te hunc procum haud magni facere. Salve vir optime, praestantissimoque harum portitori, comem, et benevolum, te exhibe. Nihil mihi gratius facere poceris.

Apulejum Scaligeri, cum Catalogo librorum tuorum Theologicorum avide expecto. Nam Holsteinius nullum mihi misit: si inceperint operae Apuleium nostrum, rogo curae eum tibi habeas. Sicuti Loccenio injunxi. Irerumsalve, et responde si potes.

Hamburgi VIII. Kalend. Aprilis, Juliani Anno CIC IC C XVIII.

Tui observantissimus, Geverhart, Elmenhor.

XXXI. L. Berchemius D. Gerardo Vossio S. P. D.

NE amicitiae jura violasse videar, vir ornatissime, has mei amoris testes literas exaravi: tua enim benevolentia et non mediocria in me collata beneficia, arcto admodum amoris vinculo, me tibi obstrinxÍre, quorum facile oblivisci non humani ingenii gratique animi esse judico.

Quid in hac Synodo Nationali hic Dordrechti habita actum sit satis superque ab aliis intellexisse te non dubito; hoc unicum tacere nequeo, me maxima admiratione affectum esse, cum Remonstrantes Summarum Pocestacum tam exiguam rationem habere viderem, tant‚que percinaci‚ (quam Constanciam vocare nefas putarem) sese, Illustrium Ordinum decretis opponere. Conscienciam suam scio praetexunt: faxit Deus non aliud quid laceat. Praeterea quod in corona tot illustrium Theologorum Remonstrantes sibi soli sapere viderentur, illorumque judicium tanquam adversariorum contemnerent absurdum mihi valde videbatur, praesertim cum illi viri sanctissimi fanctissimo juramento se obstrinxissent, se ex conscientia et veritate judicaturos: Verum quam candide et blande cum Remonstrantibus hic actum sit, ex Actis Synodi brevi vulgandis evidenter patebit. Vir omatissime, quem, Deo teste, amo, te illorum sententiae nunquam subscripsisse scio, teque in eo saepius coram malevolis defendi, imo quod Synodi hujus Decretis et Canonibus assensurus sis, non dubito, et Remonstrantes (quod fortasse durius) suffragio tot praestantium Theologorum suffultus tanquam Haereticos damnaturus sis. Quod si a te Viro tanto fiat, multum commodi et patriae et bonae causae accessurum nemo dubitat. Nomini quoque ac famae consulens provinciam quam nactuses cum honore tueri poceris. Varii hÓc Dordrechti rumores sparsi sunt, de Collegii regimine immutando atque alio Regente substituendo, verum vanos illos esse, illisque nullam fidem adhibendam, ex D. Rocho Vanden Honaert satis intellexi j cujus verba hic subtexam: Quid de D. Vossio futurum sit adhuc incertum est: quod ad me at tinet ego boni viri causae faveo, utinam Librum de Historia Pelagiana nunquam scripsisset tum aliquid boni in ejus causa adhuc sperandum fuisset, sed jam timeo. Haec tibi Vir optime, scribere volui si forte tibi prodesse possent. Vale et me ama.

Die octava Junii 1618.

Tuus ex animo, Ludovicus Van Berchen.

XXXII. Viro Clarissimo Hugoni Grotio, S. P. Amplissime Domine.

LIteras tuas Prid. Cal. Sept. datas recte accepi, cum doctissimi Vossii defensione. [note: Vossi responsionem intellige ad judicium Hermanni Ravesperg de Hugonis Grotii libro contra Socinum.] Gratulor Tibi toto pectore oblatum tam industrium, tam praeclarum libri tui propugnatorem. Et quando Labor tuus Ecclesiae Christi exantlatus pro merita gracia importuni homjnis morsus sensit, gratulor tibi causam tuam a tampraestanti Patrono susceptam.


page 20, image: cs020

Dolendum eo insaniae apud vos deventum ut prae factionum studio tam proterve irruant quidam, ut nihil pensi habentes quid dicant, saltem odium suum et suspiciones promant; et quid speremus porro tranquillicatis, si talibus ingeniis frena relaxantur? Certe summa cum voluptate et fructu legi doctissimi Viri lucubrationem, et jam istum quoque in maximis Viris pono.

Quod autem etiam publice constare voluistis, quid ego sentirem, agnosco affectum vestrum, et quamvis sciam meo calculo nihil vobis accedere posse, gratum tamen mihi est, me inter bonos recensitum, quam vis mea scriptio tam rudis et inconcinna fuerit, ut lucem adspicere non meruerit. Consideratio autem horum qui sacra apud vostractant, facit, ut vix quidquam sperare possim de Synodo quae apud vos indicta, ad quam Ordines etiam Electorem nostrum ur suos Theologos eo mittat in vit‚runt; ad eam rem designati David Pareus, Abrahamus Scultetus, Henricus Altingus et Paulus Tossanus, quamvis in certum an Pareus septuagenarius valetudinis ratione, tam incommoda anni tempestate, iter illud sustinere possit.

Bohemicae turbae, ut in universum Imperium redundent, verendum est. Caesar magnas copias contrahit, et tamen a moderatioribus consiliis se non alienum ostendit, qu‚ in re nostrum habet et Saxonem adstipulatores, qui etiam laborem nullum defugiunt, ut Religio salva Bohemis ac libertas conservetur, et Caesari sua auctoritas maneat.

Quod spem facis editionis scripti tui elaboratissuni De summarum potestatum circa sacra imperio, longe mihi gratissimum. Vellem et animum adjiceres ad historiam tuam promendam, quam negare diutius non debes nobis ac posteritati. De Thuani Historia nuncio tibi, reliqua jam sub praelo esse. Ut autem invidiam vitent Curatores, ita institutum est, quasi Exemplar ab auctore in Germaniam missum, jam promeretur. Excuditur autem Genevae; qui locus tamen ob in vidiam vitandam dissimulabitur.

Vale, decus nostrum.

Heidelberg, 25. Julii, 1618.

T. D. omni Studio et amore. G. M. Lingelshemius.

XXXIII. Clarissimo Viro Domino Gerhardo Johanni Vossio, S. Leidam.

ITane vero cum cura legisti, ea quae de Grotii libro scripsi? Utinam non cum praejudicio, aut animo calumniandi; cujus non pauca signa ubique paginarum, in tuo isto diffamatorio centunculo, deprehendere fuit; sane cognovi plus satis, quid censeasde meo scripto, tametsi nullus monuisses. Cognovisses itidem tu, quid ego de tuo, ad meum scriptum responso, statuam, atque adeo quid de eo statuant, et judicent item alii viri clarissimi, et multo doctissimi, si mihi licuisset, per mandatum Senatus nostri Academici, cujus authoricas pro eo, ac par est, mihi merito sacro-sancta est, tuo responso respondere. Aliquatenus tamen intellexisti, ex Epistola mea, viro cuidam reverendo, et longe praestantissimo inscripta, typisque Batavicis ejusdem studio descripta. Caeterum tuas literas ad quas jam nunc respondeo, tum demum accepi, cum eas e Patria mea redux, ubi per ipsas decem et amplius septimanas egeram, in mensa positas viderem. Nempe ut scribis singuli aliquid videmus, nemo omnia, neque ego tuas videre potui, cum alibi essem. Vale.

Groningae ad XX. Decembris Anno CIC IC C XVIII.

T. S. S. Herman. Ravensperg.

XXXIV. Clarissimo et Doctissimo Viro, Gerhardo Johanni Vossio, Proregenti Collegii Ilustr. Ordin. Hollandiae. Leidam. Vir Clarissime,

AGellium. manu illustris Scaligeri praenobilem, recte transmisit nobis Holsteinius.


page 21, image: cs021

Utinam etiam ejus Apulejum, per te habere potuissem? Fuisset ea res nobis longe gratissima. Audio eum in margine Novi Testamenti multa notasse, quod si forsitan in tua Bibliotheca, oro ne illud nobis invideas. Asellus noster, in asinum longe tardiorem incidit, quem et repeti jussi, non sine indignatione, uc forsan ex Luca nostro intellexisti: si D. Corvinus demum revenit, velim cum eo agas, ut Acta Concilii Chalcedonensis praelo subjiciat; quae sane magno cum labore, ex antiquissimis membranis, locis infinitis emendavimus. Poterimus et alia infinita in Patribus praestare; modo bonum Typographum nacti sumus. Nam nostris sumptibus omnia edere, non est ere nostra; qui artem distrahendi omnino ignoramus. De Grotii infortunio, jam inaudieram: Et angebar intime, hominis causa, quem propter eruditionem insignem, semper amavi, et aestimavi. Voveo ex animo, ut crucem suam ferat patienter, donec Deus eum liberet, a squallore et sordibus non boni carceris. Synodum finitam jam intelleximus, ex D. Heinsio: fac omnia ejus acta a te cognoscam; praesertim quo loco jam res tuae sint. Subtimeo enim ne incendium Barnefeldianum te etiam afflaverit. Salve amicissime Vossi, et nobis de omnibus rescribe. Gratius mihi nihil facere poteris.

Hamburg xxvi. Jun. CIC IC C xix.

Geverhart. Elmenhorstius.

XXXV. Clarissimo et Doctissimo Viro Gerhardo Johanni Vossio Regenti Collegii Leidensis. Leidam. Vir Clarissime.

DE Orosii apologia, quae observasti vera sunt, impenseque nobis placent. Cum librum istum publicabo, Lectorem ejus rei admonebo, quod non fiet, sine honore nominis tui. [note: Orchestam legit sagacis vir ingeni Fr. Juretus ad Symmachum p. 37. Cui non invitus accedo.] Ormestam, quis nobis consinxerit ignoro. Est verbum novitium, et plane nugatorium, ex Vincentii speculo et recentibus editionibus, perperam Orosio adfictum, quod optimi aevi MSS. Palat. Leid, et Lips. neutiquam agnoscunt. Magnas igitur nugas egerunt, qui recenter id nobis iverunt obtrusum, Commentaria in Cantica Canticorum, non sunt Orosii, sed Honorii, sicuti jam dudum Patri Schotto scripsi. De Grotio, beasti me laeto nuntio: hic enim omnia saeva de eo narrabant: fac catastrophen totius tragoediae plene a te cognoscam; ita tandem sine metu ero. Oratorias tuas recte curavit amicissimus Holsteinius, quas scito gratissimas nobis fuisse, Non sperno beneficia quae offers ex bibliotheca tua, compellaboque Holsteinium, ut hac in re, mihi manum accommodet. Cum Jacobo Marci pronuper, de nova Apuleii editione adomanda agere coepi. Nosti illum correctorem eruditum non alere, unde et pro amicitia nostra rogatum te volo, cum opus inceperit, ut tum postremam probam studiose perlustrare velis, ne mendose liber prodeat, quem aerumnoso labore, cum multis MSS. contuli. Si qua in re tibi vicissim inservire potero, faciam id perlubenter. Dom. Morsium tamdiu inibi fuisse, nec mihiliteras misisse, pro certo signo animi, plane a me alienati, accipio. Monebis hominem, nisi plane memoriam nostri effuderit, antequam in Angliam proficiscatur, de omnibus rebus me scitiorem faciat. Eric id mihi pergratum. Haec ex recenti laniena nephritidis subaeger, ad amicissimas tuas amanuensi meo dictavi; ut etiam scires me, vel in mediis tormentis, memoriam tui sancte habere. Salve, Vir amicissime, et nos ama mutuiter.

Hamburgi, XIII. Kal. Febr. Julian An. CIC IC C XIX.

Tui studiosissimus, Geverh. Elmenhorstius.

XXXVI. A Schottus Ger. Vossio [gap: Greek word(s)] Lugd. Batav.

VIdes, doctissime Vossi, hunc rerum, statum, mirari ut desinas, cur ego,


page 22, image: cs022

in scribendo tam sim meticulosus, ne meae literae obsint potius amicis, quam solatio sint in turbis. Age, de literis utrique caris duntaxat disseram. Quum fratris mei Gualtheri Nepos, ad nos inviseret, seque Lugdunum cogitare, ubi juri civili det operam, affirmaret; hoc mihi sumpsi cohortante, ut ad te tribus agerem verbis. Quod in Graecis, quibus excellis, nec ego abhorreo, professionem mediteris, ad domesticas collegii curas, et Rhetorica illa tua, dono mihi misisti, narro tibi esse penes me notas aliquot in Theonis Sophistae [gap: Greek word(s)] Nollem mihi, posterisque perirent; quaeque in antiquis notavi Rhetoribus; si spes est, istic Typographum reperiri posse, tua accedente lima, depromam, et in tuum sinum deponam; quae habeo etiam Rhetorica, et Philosophica Nunnesii, etsi Valentini, hoc est Hiberi, vel Celtiberi potius. Fac me de re omni certiorem, per Franc. qui has reddet, mittetque fratri meo Cos. Literas.

Et quia sacra et tractas, et abundas antiquis. Amabo si magnam illam Patrum Bibliothecam Coloniae nuper editam, inspexisti, et habes quod sit addere operae pretium, et Catholicum; scito Appendicem adornari ab Ant. Hierat. qui nos visit. Quare si quid desideres, addique jubeas significa. Latent, fateor, multa adhuc abdita, in bibliothecis, quae lucem avent videre atque existere. Caetera quae de me meisque cognoscere lubet, Franc. hic noster, qui has reddet, narrabit. Reditum e Gallia Gasparis Gevartii expectamus, editis jam electorum Libris IV. nondum tamen rediit. Vale in Domino.

Antuerpiae festo Sancti Augustini Mansueti Mediol. Episc. Epist. de fidei professione, tibi inscriptam nuper ab Elmenhorstio libens accepi, et adjungam in Append. magnae Bibliothecae.

XXXVII. Clarissimo et Doctissimo Viro Gerhardo, Johanni Vossio, Proregenti Collegii Leidensis. Leidam. Vir Clarissime,

REmitto tibi per optimum Holsteinium nostrum, Arnobium, et Scioppii suspectas lectiones; remissurus etiam brevi, Euthymium cum Orosio tuo. Si interim poteris carere Scaligeri Agellio, rem gratam mihi feceris, si praedicto juveni eum commendaris. Pol anxie expecto, quo loco res tuae sint; ut et magnorum virorum, quos fortunae tristioris tempestas, conturbavit graviter. Si non est grave, velim de omnibus, et Politicis, et Theologicis rebus studiose perscribas. Erit id mihi pergratum. Salve amicissime Vossi, et nos amare perge.

Hamburgi XIIX. Maji Juliani A. C. CIC IC C XIX.

Tuus, Elmenhorstius.

XXXVIII. Clarissimo, et Ornatissimo Viro D. Gerhardo Johanni Vossio, Regenti Collegij Leidensis. Leidam. Vir Clarissime,

BEne sit optimo, et amicissimo Holsteinio nostro, qui te velut longi silentii somno indormientem amica sua ammonitione excita vit, atque in viam officii, et scriptionis iterum reduxit. Ego licet saepius acerbissimis calculi doloribus oppressus sim, nunquam tamen committam, ut operam meam hac in parte desiderari queas. Librum tuum de dissidiis Pelagianistarum (quoniam incompactus erat) inspicere necdum potui. Puto eruditissimum esse, ut omnia tua, quae frementibus invidis, cum aliis tuis limatissimi judicii scriptis canescent, saeculis innumerabilibus. Massiliensis nostri Patrocinium, recte suscepisti. Male-feriati homines, optimum virum pessime onerant haeresi insana, de qua ne per somnium quidem unquam cogitavit. Baronius putat initio eum infectum fuisse labe h‚c impur‚, sed postmodum ad saniorem mentem relapsum serio errorem emendasse; cui ego hactenus assensum accommodare non potui. De Mansueto, nihil est quod nobis gratias agas, multo potius ego tibi, eas referre debeo, qui nitide ejus editionem procurasti.


page 23, image: cs023

Viri [note: Hug. Grotii.] Magnifici casum gravem vehementer doleo. Tribus ante capturam (Ű utinam injustam!) diebus, humanissimas ab eo accepi literas, cum tua dispunctione eruditissima notarum nugonis Ravenspergeri, qui stulte magno viro obvertit cornua. Earum literarum copiam tibi misi, ut videas, quam de nobis recte sentiat vir excellentissimus. Lubens ei scriberem, si scirem meas tuto ad illum pervenire posse. Demiror autem quod is postea, adeo sui potuerit oblivisci, ut affinis esset illarum rerum, quae nonnisi pessimo exitu terminantur. Rogo te obnixe ut tragoediam illius funestae rei mihi explices, quo sciam, num etiam sine capitis et fortunarum, dispendio, ex tanto incendio evolare poterit homo eruditissimus, et nobis propter divina dona, quae consecutus est, admodum charus. Ex Orosii scriptis si quid habes ineditum, rogo ut id communices. Non solum illius historiam, sed etiam de libero arbitrio, et quae scripsit ad Augustinum junctim edam. Absolvi etiam Theodori Studitae homil. Graecas CC. Zonaram in Epistolas canonicas Veterum Patrum, et Acta concilii Chalcedonensis, quibus biennio jam Typographum quaero, necdum in venio. Vides nos in ea tempora incidisse, ubi citius decem Nugatorii, et Novitii Libelli, quam unus antiquus, et bonus Author, emptorem reperiat. Poteram quidem meis sumptibus omnia ista producere, sed artem distrahendi commode exemplaria ignoto. Si forsan me juvare poteris, velim ne animus tibi desit; nos quacumque saltem conditione id fieri poterit, facile contenti erimus. Catalogum Theologicorum Librorum vidi lubens, in quo et mihi multos optimae notae libros notavi. Salve, amicissime Vossi, et si me amas, nobis de omnibus rebus, quamprimum responde.

Si quid me voles, poteris id vel Holsteinio, vel Petro de Wittenb. et Gaspari Vinkefort Mercatoribus Amsterodamensibus celeberrimis, tuto inscribere. Iterum salve, Vir optime, et Clarissimos Viros DD. Heinsium et Rutgersium meis verbis saluta, simulque ad scribendum incita.

Hamburgi V. Kal. Nov. Gregoriani CIC IC C XIIX.

Tui studiosissimus, Geverh. Elmenhorst.

XXXIX. Clarissimo, et Doctissimo Viro, Dom. Gerhardo Johanni Vossio Professori Leidensi. Leidam. Vir Clarissime,

DE Testamento Scaligeri, grata sunt quae promittis. Utinam copia nobis esset, ejus exemplaris, quod Vandermilius possidet! quod impenso quidem pretio lubens redimerem? Sed ubi locorum vivit Vir ille nobilissimus, quem toties ingeniosissimi mortalium, Baudius, Heinsiusque, in coelum magnis extulerunt laudibus. Num et illum soceri oppressit calamitas miseranda, vel hosti? M. Corvino author esse debes, ut convasatis rebus suis, mature sibi consulat, atque in Germania locum sibi eligat, ubi Officinam Typographicam instituere possit. Ita calcar nobis addet, ad illa detexenda, quae jam pro desperatis seposuimus. Eruditissimus Martinius jam certam spem sui adventus mihi fecerat, quem impedivit opus, quod molitut insanum magnum, De Origine Latina Linguae, cujus correctioni omnino eum interesse oportuit. Si tibi est animus pecuniam tuam, hic apud senatum deponendi, puto me posse a Primario civitatis hujus Consule, qui mihi affinitate junctus est, impetrare, ut tuo nomine agat cum Octumviris, qui res, rationesque fisci procurant, ne gravatim eam recipiant. Poteris igitur mihi sententiam tuam plenius aperire; tum quibus conditionibus eam hic collocare possis, lubens tibi adsignificabo. Negotium Remonstrantium, partim ex literis amicorum, partim ex relationibus publicis cognovi. Nisi res cito transactae fuerint, ut has nubes coactas video, brevi daturae sunt magnam tempestatem. Laudo prudentiam tuam, quod te ejusmodi turbelis non immisceas. Litem enim lis, et noxa noxam parit. Quod si Patres antiqui, qui non habitu, sed moribus, et vita, sapientiam Christianam exprimebant, jam resurgerent, et eos qui Trinitatis mysterium agnoscunt, Christumque, et Spiritum


page 24, image: cs024

Sanctum Deum venerantur, adeo saevidice, de rebus, non mere ad salutem necessariis, digladiantes viderent, quid dicerent? aut quo non fugerent? N. [note: Is est, opinor, Festus Hommius.] N. bene Calvinianum, et acerrimum dogmatis de absoluto decreto damnatorum assertorem, tibi in Rectoratu successisse, cum moerore, et cum indignatione percepi. Nunquam putassem homines acutos, adeo potuisse oblivisci suorum, ut homini modestissimo, inciviliter audacem; et optime erudito, rustice indoctum subrogarent. Exclamare libet,

Quo vobis mentes, recte quae stare solebant,
Dementi sese flexere ruina?

Equidem scripta umbratici hujus doctoris, quae vidi, plena blasphemiarum, et fanaticarum opinionum cognovi, quae nemo, nisi astrosus, vel exterritae mentis, probare possit. Peream, nisi ex unica tua Thesi, plus eruditionis hausi, quam ex istius hominis divite centone. Sed hodie audacia, pro sapientia liceat uti: nec tam bene agitur cum genere humano, ut meliora pluribus placeant. Verum querelam non instituo; illud dico, ut exauthoratio tua, mihi dividiae fuit, ita recreavit me in solidum fortuna benignior, quae latum campum tibi obtulit, in quo non minus vires eruditionis tuae, quam in principe ista facultate, quam hactenus, summa cum laude obiisti, exseras. Age igitur negotium tuum, et reconditas illas artes palam profer, ut inimicis tuis oculi doleant; atque ita omnes aequi et iniqui intelligant, te non minus bene Oratorem, quam commodum Theologum agere potuisse. Salve, mi amicissime V ossi, et nos amare perge.

Hamburgi A. D. XIII. Augusti Gregoriani CIC IC C XIX.

Tuus Elmenhorstius.

Testamentum Scaligeri recte curabit Peter de Witte, Civis Amsterodamensis noti nominis, cui semper res meas soleo concredere. Iterum salve, et nobis responde.

XL. Clarissimo et Doctissimo Viro Domino Gerhardo Johan. Vossio. Vir Clarissime.

PUto te postremas meas, ab amicissimo Holsteinio recte accepisse. Si me amas, effice ut sciam quam salve agas; hoc enim mihi, vel maximum erit. Apuleius noster jam in fine laborat, in quo si unum aut alterum locum, in juventute emendasti, notatu dignum, rogo ne eum mihi invideas. Video Typographum de la Maire, non usque adeo male fragmenta veterum PoŽtarum edidisse. Magno beneficio me afficeres, si illi persuadere posses, ut Acta concilii Chalcedoniensis, praelo subjiceret. Ego lucrum non quaero ex meis laboribus; sed id unum ago, ut prosim Ecclesiae Christi, cujus interest, talia rursum produci, quo erubescant impudorati Novatores, qui ineptissima quaeque, inficeto, et insipido saeculo, passim aggerunt Scripsi antea de toto hoc negotio, ad doctissimum Holsteinium, quem non defuturum nobis probe scimus. Tertullianum D. Thysii, an habere possim, scire velim. Quod si gravantius librum ipsum transmittere, saltem peto variantias, in quibus impetrandis, operam tuam non nobis denegabis: Sed et in alia re, tibi gravis esse cogor. Patronus meus magnus Rutgersius, dixit, in tua bibliotheca, extare Aldinum Exemplar Apologetici Tertulliani, quod avide expetimus; ut et copiam variarum Lectionum, quas Galeno tuo olim adscripsit G. Falkemburgius. Nam et has, de facilitate tua securus, Professori Altorphiano D. Hoffmanno, viro insigniter docto, qui totum Galenum recens interpolabit, promisimus liberaliter. Vides quantum mihi, de humanitate tua, pollicear. Salve, mi amicissime, et audaciae nostrae ignosce.

Hamburgi, A. D. xvii. Kal, Januar. CIC IC C XX. raptissime.

Tuus dum vita manebit, Elmenhorstius.



page 25, image: cs025

XLI. Pio juxta, ac docto Viro, D. Gerardo Johanni Vossio, S. P. Conjunctissime Affinis.

RE ips‚ aliquoties expertus sum, adesse tibi tantam benefaciendi vim, ut indulgentiam tuam necessitas aemuletur; dum enim summa in me studia, officiaque avidissima confers, tantummodo debitum explevisse videri vis. Non feci paria, defuit enim facultas; atque eo magis cupio, ut animum mihi gratum Deus, et animo isti tempus, quam longissimum tribuat, Supersint modo solvendi tempora; reddam vicem si reposces; reddam etsi non reposces. Crebras interea prolixasque literas, certissima debitae benevolentiae pignora, non invitus dabo; nihil metuens ne molestus tibi fuisse videar, modum in amore excedendo; neque enim periculosum est, ne sit nimium, quod esse maximum debet; et verissime amat, qui sic se amari putat, ut taedium non pertimescat. Postularem ut vicissim quid in oppido vestro, quid in finitimis agatur (solent enim notabilia quaedam incidere) perscribas; sed temporum ratio aliud suadet: scribes igitur quando, et quantum videbitur. Exsolverem nunc promissi fidem, literasque longiores, quam lubentissime ad te mitterem, nisi sollicita commodi hospitii investigatio, in tam ingenti urbe, me usque adhuc, a cognati Junii, D. Tileni, aliorumque alloquio arcuisset. Pleniores itaque literas, proxime sequenti hebdomade, expecta. Vale, et sororem mihi plurimum colendam, cum tota vestra famili‚, quam officiosissime saluta.

Raptim, Lutetiae, An. 1620. 12. Augusti.

Tuus omni Officio, F. Junius, F. F.

Opportune admodum adolescens, qui hasce meas ad vos defert literas, per aurigam nectentem moras diem adhuc unum Lutetiae detentus fuit. Summo itaque mane cognatum Junium visurus, intellexi una cum Rege ad expeditionem profectum. Varii hic quotidie per urbem incessunt rumores, et pro loquentium indole, turbidi, aut pacati. Credit optimus quisque labare hostes, petendaeque pacis consilia sumere, et brevi posse bellum patrari. Nuntiant contra alii, Reginam Matrem turbas inexplicabiles minitari, vires regni intimas, molemque belli ciere, et neque astu, neque constanti‚, inter dubia indigere; existimo tamen, nisi me forte in totum fallit, meum de hac gente judicium, ips‚ Regiae praesentiae fam‚, bellum omne statim posse profligari: faxit hoc Deus Opt. Max. pacemque diu immotam, et inconcussam Regi, ac Regno Galliae largiatur. Nihil jam mihi accommodatius sit, quam ut Nobiliss. Legatus, quem discessurus compellavi, de rebus meis quid scribat cognato reduci; poteris adhoc uti oper‚ alicujus amici, qui pariter, et me norit, et Nobiliss. Legato familiaris sit. Neque enim cuiquam, tam clarum statim ingenium est, ut possit emergere, nisi illi materia, occasio, fautor etiam, commendatorque contingat. Ad haec ut apud vos, ita et hic malignorum hominum rumoribus laceramur, tanquam pacis publicae turbatores, etc. quo magis opto, ut tantae authoritatis, et fidei Vir, animum meum pacificum vero testimonio prosequatur. Literarum mihi reddendarum haec sit inscriptio. Chez Mr. Piat, demeurant en la Rue St. Estienne des Grecs, vis a vis du College de Montaigu; aupres S. Geneviefve: fac et sororem Diamantiam hac de re certiorem. Iterum, vale, 13. Augusti.

XLII. Gerardo Joanni Vossio, Viro Clariss. Affini conjunctissimo, S. P. Virorum integerrime, sanctissime,

LIcet crebrioribus literis, otium tuum negotiosum interrumpam, tamen non est quod verear, ne molestus sim tibi, cui vel orbem terrarum, non esset longum circumire me‚ caus‚. Hac itaque tui erga me amoris fiducia ductus, hasce ad te secundas do literas, crebriores daturus, ubi quod scribam offeretur, imo etiamsi nihil offeretur; unicum hoc debiti erga te amoris mei pignus absens dare possum; amat


page 26, image: cs026

enim intime, et flagrantissime, qui sic se amari putat, ut taedium non pertimescat Nuperrime de rebus meis literarum aliquid ad te dedi. Rex etiamnum abest, et cum Rege Nobilitas omnis; si brevi revertatur, quod plerique futurum sperant, uberrime omnia, quae me spectabunt, ad te per scribam. Non erit difficile: [gap: Greek word(s)]. Interim hÓc clausus intra domum, alto pinguique otio, me immergo; atque omne hoc tempus intra libros, jucundissima quiete transmitto. Nam quid agam? Alienissimus sum a consortio hominum vulgo. Vin' scire quales plerique mihi videantur. [gap: Greek word(s)]. Nobilitatis, nisi me fallunt plurimorum testimonia, longe diversum ingenium est.

Celare te non possum, quemadmodum 15. hujus mensis die convenerim D. Tilenum virum humanissimum, et pro veritate firmissimum; cumque ei inter alia tuis verbis plurimam salutem apprecarer, subjungeremque me ignorare an ullam tui notitiam haberet, statim ipsissimis hisce verbis responsum dedit, Notissimus mihi est, et quidem merito suo. His auditis, non erat cur porro ullam historiae tuae Pelagianae, ut discedenti mihi in mandatis dederas, menrionem facerem. Et forte adhuc judicium ejus super isthoc tuo scripto exquisi vissem, nisi iter sibi ad Britanniae Regem habendum significasset, atque adeo jam sarcinas alligare affirmasset. Obstupui, perculsus novitate rei; cumque me videret tacite, apud animum meum ambigere, quo haec tam insoliti itineris usurpatio spectaret; addidit ne sibi quidem causam ejus rei compertam; tantum evocari se blande humanis Regiae Majestatis, et [note: Lancelotti Andrevvs.] Episcopi Wintoniensis literis; Medicumque Regium ad hoc missum, ut eo itineris comite uti posset. Quid opus est, in re tam dubia, suspicionibus multum indulgere? sufficere nobis debet, quod vir magnus, iniquissimam adversae partis in fratres suos crudelitatem detestatur. Unde et ipsus ego coram animose satis spondentem audidivi, nunquam se causae melioris patrocinium perfide deserturum. Proinde totius negotii exitum precibus seriis Deo Opt. Max. committamus. Interea tuam, tuorumque valetudinem, summus idem, atque optimus rerum humanarum Arbiter, gratiose promoveat. Ipse valeo; si valere est, suspensum et anxium vivere, expectantem in horas, timentemque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini potest. Est enim suspensum, et anxium, de eo quem ardentissime diligas, interdum nihil scire. Vereor omnia, imaginor omnia, quaeque natura metuentium est, ea maxime mihi, quae maxime abominor, fingo. Quo impensius rogo, ut timori meo, vel per te, vel (si tutius id judicabis) per alium consulas.

Lutetiae, 18. Septembris, An. 1620.

Tuus omni Officio, Fr. Junius, F. F.

Hagae Comitis vivit quispiam Vansanten Collega D. Basii, et Kromvlietii, cujus unicus filius, Bokoldus Vansanten, hic Lutetiae mensem unum mecum vixit; adolescens est multis experimentis eruditus, et quod rarissimum est, videtur amare bonam mentem. Italiam sic satis lustravit: Me quoque in Italica lingua fideliter admodum instituere coepit, et lubentissimus in me instituendo, porro bonam operam navasset; nisi illum pater senex, videndi unici filii desiderio captus, a septenni peregrinatione revocasset. Neque Patrem, neque Adolescentem hunc antehac datum fuit noscere mihi; tu, antequam te invisat, ex ingenio Parentis, de adolescente ipso, conjecturam facies. Temporum ratio suasit, ut haec scire te voluerim. Iterum vale. D. Molanus tuus quondam discipulus, spatio triduo eodem hÓc hospitio mecum usus est, antequam Salmurium, Bloys, Orleans, et reliquas istius tractus urbes viseret; unice vero a me petiit, ut te primis meis ad te literis, quam officiosissime salutarem. Dum omnia mihi videor, non minus breviter, quam diligenter persecutus; succurrit quod praeterieram, et quidem sero; sed quamquam praepostere, reddetur tamen tribus verbis. Cum ex D. Tileno quaesivissem, qualis ipsi videretur iste, quem nosti, equitatus


page 27, image: cs027

Regii Thesaurarius, in haec tantummodo verba respondit, Quantus quantus est, Aulicus est, etc. Aulicus melior, quam Medicus est. Scis quorsum haec narrem. Tertio vale.

XLIII. Clarissimo et Eruditissimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio, Theologo et Philologo eximio. Leidam. Vir Clarissime.

MIrari satis non possum, te Levio nuntiasse, me ad binas tuas, nihil tibi rescripsisse. Testor numen divinum, me ab ipsis xv. septimanis, ne verbulum, imo ne datariam quidem salutem accepisse. Unde et saepius mihi oborta suspicio, te plane memoriam nostri deposuisse: Sed bene sit Levio nostro, qui hanc mihi ademit molestiam, dum salutem, et librum tuum eruditissimum, mihi obfert; qui mihi, ut omnia tua, gratissimus accidit. Laetorque plurimum tibi, favore coelitum, iterum otium, et quietem obtigisse; quo laboribus tuis commode, ultimam manum imponere possis. Nos etiam multa habemus, non inchoata modo, sed adfecta, quae ob saeculi fatuitatem et miseriam temporum, extrudere jam non possumus: quae ubi meliora nobis apparuerint, posteritati non invidebimus. Testamentum Scaligeri recte accepi, quod cum MSS. Orosianis recipies, ubi volueris. Salve Vir doctissime, et de studiis tuis, quamprimum nobis rescribe.

Hamb. A. D. xxv. Septemb. Juliani, CIC IC C XX.

Tui studiosissimus, Geverh. Elmenhorst.

Cupio scire num Grotio, sine invidia, et reprehensione scribere possim.

XLIV. Clarissimo Viro D. Gerardo Vossio, fratri in Christo observando. Leidam. Vir Clarissime.

BEasti me luculento munere tuo; quip pe non tantum utili mihi futuro, hisce in locis; sed pene necessario. Cum enim hactenus controversias omnes, de Religione, disceptandas esse crediderim, ex ejusmodi fundamentis, et principiis, quibus solide, et secure semper, inniti posset conscientia; tamen nunc in eam necessitatem, incidere me video, ut aliunde petenda sint praesidia, quibus error revincatur, et conscientiis quorumdam teneris, aut haesitantibus, scrupuli eximantur: Etenim his in locis nunc degere cogimur, ubi antiquitas utramque paginam facit, et omnibus licet ineptissimis, atque absurdissimis opinionibus, veluti scutum Gorgonis obtenditur, adeo ut qui eam sententiae suae, aut non potest, aut non curat obtendere, causa cadere; qui vero speciose eam novit obducere, omne punctum tulisse: Et quicquid scriptura, aut recta ratio manifeste reclamare videantur, triumphare credatur. Tantum hic valet antiquitas: Unde haec una, in omnibus, sive concionibus, sive colloquiis, veluti sacra quaedam anchora est; ad quam, religatae tenentur stupidae plebis conscientiae; usque adeo ut si hanc eximas Demagogorum declamationibus, animam Oratori adimere, et praeter [gap: Greek word(s)], nudamque larvam, in pulpito nihil relinquere, videri merito queas. Et haec quidem cum sint hominum ingenia, necessum plane video esse, ut quo jure meritoque, opinionibus suis, antiquitatem semper praetexant, diligenter inquiratur, non ut hac ratione persuadeatur veritas, sed ut errori inveterato fulcrum suum subtrahatur. Eam ad rem, Vir clarissime, tuam mihi Operam vehementer necessariam esse saepenumero credidi: Etsi enim non desint, qui de singulis controversiis luculenter, ex ipsa antiquitate multa dixerint, scripserintque, tamen nescio qua ratione fiat, ut eorum authoritate, fide, et judicio, non ita fidenter stare audeam: Video saepenumero alios, aliorum fidem sequi; et cum in antiquorum Patrum scriptis rudes sint, et hospites, eorum tamen authoritatibus veluti Laciniis quibusdam, hinc inde sine judicio avulsis, aut detruncatis, tam temere, tam imprudenter, sua scripta interpolare, ut pudeat, pigeatque: Et hinc fere fit, ut qui eos sequuntur, risui sese, et ludibrio, non raro propinent apud eos, qui in illis accurate versati sunt,


page 28, image: cs028

et aetatem fere totam suam triverunt. De tua vero, (absit adulationis suspicio) tum fide, tum judicio in Antiquorum scriptis, adeo apud animum meum persuasus sum, ut te judice in controversiis fere omnibus stare, et credere ausim: Quocirca vix credas, quam mihi gratum feceris, quod disputationibus tuis, de materiis aliquot, inter nos, et Pontificios controversis, me dignatus fueris. Utinam tantum in omnibus eandem operam posuisses, nominatim vero etiam in argumento, de imaginum cultu, et adoratione! Pro hac enim superstitione, summa vi, et quod dicitur, velis remisque hic contenditur; nec mirum, incurrit ea maxime in oculos vulgi, et Idololatriae crassae, Gentilisque speciem habet, quam a se amoliri semper student, sed irrito fere conatu, nisi canam antiquitatem, veluti tabulam in naufragio, subinde arriperent. Et fuit non nemo nuper, qui mecum ea de re per occasionem, forte fortuna oblatam, inter pocula pluribus egit, qui reliquorum omnium more, cum causam suam tueri non posset scripturarum Authoritatibus, ad hanc Aram confugiebat, et in ea una praesidium causae totius collocabat. Videbatur ille mihi multa dicere, ut [gap: Greek word(s)] suam posset [gap: Greek word(s)], quae ab omni ratione aliena erant, et quae tamen Antiquitatis totius unanimi consensu confirmata fuisse, firmis lateribus adseverabat: Uti inter caetera quod Gentiles omnes semper adoraverint Idola sua tanquam Deos, quibus videlicet divina virtus, personali unione unita esset, sicut naturae divinae humana Jesu Christi; cum tamen Lactantium expresse contrarium dicere, manifestum sit, aliosque quamplurimos: Praeceptum de Imaginibus non faciendis, fuisse ceremoniale et positivum; de Idolis vero non faciendis, morale, illud sublatum, nova lege, hoc perpetuum esse; Imaginis et Idoli distinctionem, apud Antiquissimos Patres, semper consentientibus calculis, traditam esse, et quod ex T. R. lubens etiam, et ante omnia intelligerem, Apostolos doctrinam de Imaginibus, tradidisse in Concilio Antiocheno, idque ex Bibliotheca Origenis, [note: Haec quidem apud Turrianum legere, memini. Sed statim odoratus sum, ea a Graeculis, ut alia multa, fuisse conficta.] Pamphilum Martyrem descripsisse. Verba vero Canonis extare apud Turrianum. Lib. 1. pro Canonibus Apostolorum c. 25. Ne errent fideles erga Idola, sed exprimant divinam humanam imaginem Dei viri, et salvatoris nostri, ac servorum eius, ex adverso coram Idolis, et Judaeis. Haec aliaque cum ab eo affirmari, atque asseri identidem videre, neque tamen, libri mihi ad manum essent, ex quibus illud refellere mihi aut liceret, aut etiam luberet; eum in eo causae cardo non verteretur; non putavi tamen abs re me facturum, si a R. T. peterem obnixe, ut paucis, quid hisce de rebus sit, significare mihi non gravetur. Tanto autem fidentius id petere me posse judicabam, quod a publicis nunc oneribus vaces, et curis nullis gravioribus distraharis, et quod operae pretium facturus sis, si hac in re, operam tuam nobis commodaveris; Quocirca etiam atque etiam rogo R. T. ut si quid a privatis, et fortasse melioribus curis temporis, supersit; id trium horum capitulorum examini impendere velis. 1. An Ecclesia Antiqua, semper distinxerit inter Idolum et Imaginem? 2. An Gentiles crediderint Idola sua esse Deos ipsos, eosque ut Deos suos semper adoraverint? 3. An Apostoli doctrinam de Imaginibus tradiderint in Concilio Antiocheno, et an verba Canonis extent apud Turrianum; licet fabulosum alioquin, et vanum scriptorem? Unum addam, ut si plures disputationes habitae sint sub praesidio vestro, eas per Kunerdinigam ad me transmittere non graveris. Dabo operam ne in ingratum beneficia haec non contulisse reipsa comperturus sis; Et si forte reduces nos ab exilio hoc tristi vobis sistat Deus, quod futurum non sine causa confido, omni officiorum genere compensem. Vale, Vir Clarissime, et perfer atque obdura; dolor hic tibi proderit olim. Dominus Jesus tibi, tuisque, et quotquot bonae causae favent, propitius benedicat. Salveat a me D. Barlaeus.

Raptissime 6. Novembris 1620.

Tuus omni Officio, S. Episcopius.



page 29, image: cs029

XLV. Praestantissimo Viro, D. Gerardo Joanni Vossio, Affini Conjunctissimo. S. P.

SEcundis ad te literis, Conjunctissime D. Affinis, de Anglicano D. Tileni itinere, nonnihil ad te perscripsi: quae si recte, ut spero, ad te sunt delatae, superest ut nunc eumdem Clarissimum Tilenum reducem tibi narrem. Ut reversum intellexi, inter gratantes ut debui accessi; neque gravatus est vir officiosissimus, totam rerum in Anglia gestarum seriem fuse mihi narrare. En tibi itaque omnis negotji summam. Ad D. Tilenum, etiam Sedani agentem, impulsu D. Melvini, accessere duo Ministri Scoti exules. Nosti gentem istam Puritanam; cumque plus justo eorum in Regem querelae, praesente adhuc Jonstono quopiam ardescerent; existimavit vir magnus, salubrium rationum fomentis; animos praeferoces, et Zeli nimietate morbidos, potius leniundos, quam porro inflammandos; sed auribus eorum ad moderatiora consilia surdis, nihil aliud effectum est, quam ut exacerbatiores digrederentur. Non destitit interim Jonstonus, urgere D. Tilenum, ut praecipua collatiunculae istius argumenta scripto consignata sibi communicaret; quo impetrato, ad Regem A pographum transmisit, qui non indelectatus authoritate viri, et argumentorum pondere, Typis scriptum illud vulgari jussit, atque insuper desiderio videndi eius flagrans, D. Tilenum per literas, blande ad se evocavit, praesentemque arctissime amplexatus, gratias ei pro navata opera egit, amplissimumque obtulit stipendium, si in Angliam transmigrare vellet. Sed is un‚ hac hyeme in deliberandi spatium postulat‚, a Rege dimissus est, nunquam nisi me ratio prorsus fallit, sedem mutaturus. Promerem nunc hujus meae suspicionis causas, nisi temporum ratio obstaret. Unum hoc tutius addo, virum doctum, non va nam spem animo concepisse, brevi futurum, ut non tantum sibi, sed et omnibus aliis bonae causae patrocinantibus, publica authoritate, libertas quidlibet imprimendi, hic Lutetiae concedatur; plurima ejus opuscula prelum postulant, quorum nonnulla mihi ostendit, animadversione scil. in Canones Synodi Dordracenae, Gallicum aliquod scriptum de causa peccati, et plura similis notae: scis quam hoc alibi non liceat; sed ne longius a proposita narratione deflectendum sit, redeo ad incepta. Rex nihil aut parum admodum, cum D Tileno de Remonstrantium rebus egit, contentus de Ecclesiarum suarum hierarchi‚ ulterius quid ex ipso intellexisse. Episcoporum quoque non obscurum in se favorem narrabat, multaque addebat de singulari affectu; quo abeuntem prosecuti sunt. Tum ego, an tui, et Historiae tuae nulla unquam a quoquam mentio facta sit, sedulo exquirere coepi; Annuit ille, et praeter aliorum magnifica praeconia, a D. Josepho Hall, non sine summa commendatione, sibi oblatam quominus perlegeret, adversa valetudine fuisse impeditum. Intellexi ex his destitui ipsum scripto tuo; utque fidem tibi datam explerem, quid discessuro mihi in mandatis dedisses, significavi, et triduo post tuo nomine, non historiam tantum, sed et Resp. [note: Responsionem ad Judicium Ravenspergeri?] ad Jud. Rav. dono obtuli; Ille utroque scripto gratissime accepto, hospitium meum, undecimo post die, circa nonam matutinam ingressus, sollicite admodum coepit interrogare, quemadmodum te, ob hoc tuum scribendi genus excepisset: Itaque post brevem rei gestae narrationem, literulas tuas, quas solas 19. Sept. datas accepi, introspiciendas tradidi; quibus ille percursis, post varios sermones abiturus, haec verba protulit. Utrumque Affinis tui scriptum, cum maximo fructu, et summa voluptate perlegi; hoc veni tibi significaturus; et simul ac literarum aliquid ad ipsum dabis; non tantum meis verbis, plurimam ei salutem dices, sed et spondebis me suo tempore ostensurum, quam non apud ingratum hoc suum munus collocaverit. Digresso D. Tileno, Pomeridianum ejusdem diei tempus D. Juno, tum primum ab expeditione reverso impendi; et post mutuae gratulationis officia, generalioribus, ut primum fieri assolet, et longe accersitis sermonibus, diem condidimus, cognato nunc fratris Casimiri


page 30, image: cs030

mentionem faciente, alias sororum numerum percontante, et priores duas parentis nostri uxores, sibi visas referente, quandoque etiam de Patriae nostrae statu nonnihil sciscitante. Septimo post primum congressum die, me una cum aliquot Uxellodunensibus, ad prandium vocatum, magnifico lautitiarum apparatu, humanissime et splendidissime excepit. Atque ita ne tunc quidem per importunam illiterati istius consortii praesentiam, de rebus meis quicquam egi. Interim proximae cuique occasioni manum injicere destinatum est, omniaque prout ceciderint, ad te perscribere. Sed jam dudum forte ex me audire desideras, qualis mihi cognatus ille noster videatur; da veniam, Conjunctiss. Affinis, jam tale quid scripturus eram, cum praeter exspectationem, a proposito desistere cogor, ob praeproperum Aurigae Antuerpiani discessum. Itaque hebdomade proxime sequenti, nonnihil de rebus meis, et Agmonii [note: H. e. Junii. Alludit ad nomen Hebraeum Nadabi Agmonii, sub quo in Curopalate odendo latere voluit Franciseus Junius Pater, Leydensis Theologus.] nostri, si Deus volet, ad te scribam. Nunc jubeo salvere etc.

Raptim. Lutetiae An. 1620. 12. Decemb.

Tuus omni Officio, Fr. Junius F. F.

XLVI. Clarissimo Doctissimoque D. Gerardo Joanni Vossio. Vir Clarissime.

SI mihi ad familiares meos scribendum foret, qu‚ ratione literas meas exordirer, non in ipso limine, materiae penuri‚ haesitarem. Aut enim illis salutem nuntiarem, aut meum in illos amorem testificarer: sed neutrum impraesentia usuvenire intelligo. Nam quid Vossio cum salute, et amore Polyandri? Idem quod divitibus olim cum vocibus Clientum, mane prae foribus salutantium. Quid ergo? Num silebo? Id meritorum memoria, atque da ma [sic] olim fidelia praecepta vetant, eadem igitur servanda exordiendi ratio. At haec e media Plebe, et Triviis, quae scribo sumuntur: non mirum si a plebe Plebeia, e Triviis trivialia proficiscantur. Quocirca cum sterilis mihi calamus, aliud tanto viro dignum, producere non queat, salvere te, Vir Clarissime, hoc rerum statu, multum jubeo, et Deum, ut meliori laetiorique te saeculo parcat, supplex oro, ubi sua merces pietati, laus eruditioni, et praemium concordiae. Pessima enim et luctuosa haec tempora, quo digna dicam? Tant‚ ne luce? Vah, radiis ejus caecutiunt, assueta tenebris, et eam fugere, si fugare non possunt, audentve, sedulo, adlaborant. Quam misere, proh Deum immortalem! pietas, eruditio, concordia exulant: sceleribus, omnique nequitiae generi applauditur; quae natura eminere dedit ingenia, supprimuntur; Discordia, et ex ea orta Tyrannis nusquam non grassatur: sed quid ago? AEneae regni Trojani excidium, et reliquiis immitis Achillei, mala, quae perpessi sunt, narro. Praestat, quamvis sciam membra Epistolae hujus inaequalia, ut me ad eam, qu‚ apud eruditos uti soleo clausul‚, conferam, oremque, cum aliud argumentum mihi relictum non sit, si quae habeas, habere autem quamplurima scio, quae studia mea promovere queant, cupido mihi impertiaris: Nullo id praestiteris labore, quod mihi maximo foret indagandum. De me‚ autem in te, Vir Clarissime, voluntate, sic velim judices, me, quaecumque postulaveris, quanquam videam, quantulus sim, et me nihil posse sentiam, tanto studio facturum, quanto tu semper, quod maximum fateor in meis rebus, cum sub regimine tuo degerem, te fuisse significasti: quod cum praestabo, animum tuum erga me imitabor, merita nunquam assequar. Etiam atque otiam cum conjuge charissim‚ Vale, et moderata tua constantia fac infamet Tyrannorum injuriam.

Roterodami, 22. Maii 1621.

Tuus, Johannes Polyander.



page 31, image: cs031

XLVII. Clarissimo Conjunctissimoque Adfini D. Gerardo Vossio S. P. Conjunctissime D. Adfinis.

GRatissimum Doubletii nostri adventum gratiorem tuae ad me literae reddiderunt, quae cum crebriores alias prolixe spondeant, spem pariter faciunt omnino posthac futurum, ut et alias ad Reverendiss. Episcopum Wintoniensem iis adjungas: de cujus summi Viri erga te, omnesque bonos benevolenti‚, jam nunc ad te literarum, aliquid scribit, D. Doubletius, auritus, et oculatus testis minime vanus; mihi, tibi, publico non parum consules, si affectus integerrimi spontaneam vim ulterioribus doctae necessitudinis officiis, fovere non desinas. Imo (si per tempora liceret) Bri tannos tibi tandem aliquando videndos judicarem. Sed de his alias, certiore nuntio oblato. Nunc de rebus meis, hoc tantum habeo scribere; quod omnino futurum confidam, ut per Reverendiss. Virum, de honesta aliqua conditione, prospiciatur mihi, simulac Farnamensi Arce relict‚, Londinum reversus erit. Interim tamen tuae ad illum literae, si advolare possint, gratissimas ei fore existimare debes. Non patitur temporis ratio plura me his annectere; Nunc itaque finem facturus, D. Erpenio brevi ad vos redituro, uberiores, Deo adspirante, literas sum commissurus. Vale. Saluta sororem charissimam, et firmiter tibi persuade, me ad omnia debitae gratitudinis officia paratissimum. Isidorum MS. Sandwici olim vidi: Inquiram an adhuc apud eundem Bibliopolam venalis prostet, si quando eo excurrere dabitur.

Raptim Londini An. 1621. 18. Aug. St. Vet.

Tuus omni Officio, Fr. Junius F. F.

XLVIII. A Monsieur Vossius Professeur des Messieurs les Estats d' Hollande. A Leide. Monsieur.

I'AY vŻ l'Epitre [note: In Partitiones Oratorias scilicet, quas illustrissimo Maurerio dicarat Cl. Vossius.] dedicatoire, que vŰtre Affection envers moy, vous ŗ dictťe; Laquelle je n'ay pŻ lire sans honte, a cause des excessives louanges, ques vous m'attribuťs, que vous eussiez restraintes a beaucoup moins, si j'avois le bien d'etre mieux connu de vous. A cela prťs, il n'y peut rien estre trouvť ŗ redire; Et puisqua je ne me puis attribuer tant d'Eloges, j'espereray qu'ils serviront, d'aiguillon ŗ mes petits, pour y voir plutost, quels ils doivent s'efforcer d'ťtre, qu'ils ne le pourroyent sur le patron de ma vie. Cependant je vivray en attente, de voir ce bel oeuvre aujour, pour en profiter moymÍme; et pour l'espoir de l'utilitť, qu'ils en pourront tirer, par l'usage des bons preceptes, que vŰtre rare erudition, et bienveillance envers moy vous sÁauront mieuz fournir. A laquelle fin, je suis resolu de les mener, au premier jour, sous vŰtre conduitte, et les commettre ŗ vŰtre tutelle. Dieu veuille qu'ils y fassent tel profit, que cela leur serve ŗ passer leur pelerinage en ce monde, avec moins d'inutilitť pour leur Patrie, et pour eux mÍmes. Dequoy ils devront reconnoitre, vous avoir la principale obligation; que je payeray pour eux, en attendant, qu'ils en soyent de venus solvables eux mťmes. Apres cela il ne me reste, que vous prier de m'aimer, comme vous le ferťs infailliblement, par

De la Haye ce 22. Aoust. 1621.

Vostre tres-affectionnť Serviteur Du-Maurier.

XLIX. Maximo, Clarissimoque Viro, Gerardo Joanni Vossio. Vir Clarissime,

QUae postremis meis ad te transmissis literis, de summo Reverendi Episcopi Wintoniensis, erga te affectu, ex relatu


page 32, image: cs032

[note: Fr. Junii F. F.] Affinis tui significavi; Ea nunc ipse comperi, et relatione, et e‚, quae tibi inde nata esse potest opinione longe majora. Dum enim una cum D. Junio profectus, ac sub ejus umbra latens, hoc honore sum beatus, ut salutare Rev. Virum in Arce Farnamia contigerit, vidi me hoc uno nomine gratissimum accessisse R. S. hospitem, quod in aedibus tuis educatus, de te tuoque, in R. S. amore singulari nuntium ferebam. Hoc uno nomine tanta, ab hoc vere magnifico, et praecipuae authoritatis viro, humanitate sum exceptus; ut nunquam majorem, imo vix parem in ullo, vel infimae sortis mortali sim expertus, aut experturum me sperare au deam, scilicet pro sua magnificentia, habere quos vult, potest splendide, et honorificentissime, et pro singulari comitate, ac humanitate, beare quoque vult summis honoribus, omnes quos videt R. S. amantes, aut a viris eruditis, (quos facit maximi) grata nunciantes. Non sivit nos quamdiu Farnami commorabamur, aut prandium aut coenam sumere alibi, quam una cum R. S. in aula propria: Quin et diserte professus vir Rev. nolle se nobiscum, aut prandium habere, aut coenam, qua non se DD. Grotii, Vossii, et Erpenii memorem, poculo tantorum virorum saluti dicato, proharet: subinde nos commonefaciens sedulo, ut si viri esse vellemus, (verba ipsa audire te scias, vir Clariss.) exemplo suo, idem faceremus strenue. Fuit cum praefatus V. R. semel se Grotium, pluries Erpenium vidisse, exclamaret; Ecquane unquam spes erit D. Vossium in Anglia videndi? adderetque, velle se, et expetere unice, ut dum abest Vossius, absunt duo isti alii, crebro eorum nomina, in mensa sua saltem audire possit. Et ut uno verbo comprehendam omnia, nulla non de dit nobis vir iste Reverendiss. affectus in te propensissimi indicia, quorum aliqua jam ex hisce uti existimo, literis percipere potuisti, alia proximis, siquidem occasio se offerat tuto transmittendi reservo: aut, si una cum Episcopo, sperare tuum in Angliam adventum mihi liceat, praesenti praesens indicare gestio. Velim nunc expri mere possim per literas ego, quanto animi mei gaudio videam ita bene tibi, et causae tuae velle virum tanta hic, et authoritate, et dignitate pollentem; sed dubitare non potes de affectu meo, nisi una dubites, de studio meo, quo annitar, semper talem me probare, qualis ut sim, exigunt, et natura, et recta honestatis ratio, et quae tandem alia esse potest, vitae bene instituendae moderatrix. Vale, vir Clarissime, una cum conjuge, et liberis, et omnibus bonis.

Dabam raptissime Londini III. Kal. Sept. CIC IC C XXI.

Tuarum virtutum Insignium Admirator et Cultor, G. R. Doubletius.

Puto fore, ut totam hyemem, in Anglia transigam, quod eo scribo, quo si id mihi a te favoris obtinget unquam, ut literas a te ullas habere possim aliquando, huc eas transmittas; nec sit quod metuas, ne jam in Gallias forte, uti constitutum erat, trajecerim. Vale, et tui re verentem ama.

L. Praestantissimo Viro Gerardo Joanni Vossio, Affini conjunctissimo. Conjunctissime D. Affinis.

QUamquam recens de uxoris tuae, sororis meae, morbo Nuntius, sollicitum mihi animum, tristi imagine confuderit; tamen Deo Opt. Max. multiplices curas in gaudium vertente, de metu non queror. Quod superest, Deum Immortalem precor, ut illam tibi, una cum spei non dubiae liberis, fortem, et hilarem diu praestet: fieri vix potest, quin ad vos jam dudum, perlata sit res, plurimorum rumoribus agitata, Trimestre et amplius est, cum Archiepiscopus [note: Georgius Abbot.] Cantuariensis, inter venandum cervo imminens, ictu fallente, hominem sagitta confixit. Difficili conjectur‚ non eget, quam gravi vulnere, casus tam luctuosus, et ipsius Archiepiscopi piam mentem, et bonorum omnium animos adflixerit. Nondum is dolor exoleverat,


page 33, image: cs033

cum statim, non levis difficultas inde exorta, omnium aures oraque advertit, nam quatuor inter, quibus imponenda manus erat, Episcopos, aliqui ambigere coeperunt, an consecrationem hanc humana caede, cruentatae manus rite possent perpetrare: Neque deerant alii complures, qui destinatione tacit‚, in locum Archiepiscopi, summa (ut putabant) dignitate exuendi; Wintoniensem sufficerent: Wintoniense ipso multum obnitente, et nihil non obnixie pro Archiepiscopo faciente. Vidit tandem Rex ad curam suam negotium hoc pertinere; oculosque circumferens, decem spectatissimae Sanctitatis, ac fidei, viros elegit, qui eruditionem suam intenderent, et genus quaestionis, aut non satis tritum, aut etiam inexpertum, ad liquidum perducerent. Erexerat ea res publicam expectationem, omnis morae impatientissimam: summisque viris hinc inde, dum Antiquae Ecclesiae Canones conferunt, et excutiunt, in studia per aliquot dies diductis, abruptam undique gratam saluberrimi consensus spem, timida sollicitudine non pauci augurabantur; donec Rev. Wintoniensis Episcopus, infinitam hanc sententiarum diversitatem, unico allegato Canone diremit. Clericus de quo dubitatur, an sit regularis, non est irregularis. Modestia gravitasque Rev. Viri mirifice commendavit dicti opportunitatem, praecipue acceptam, diutin‚ quasi altercatione fessis. Sententia itaque haec, non praevaluit modo, sed omnino post tantas dissensiones sola fuit frequens. Magnam sibi tam notabili aequissima moderationis Exemplo, Vir Rev. admirationem, tam apud ipsum Regem, quam apud omnes bonos comparavit. Monuit certe Archiepiscopum Rex, ut conservatae gratiam dignitatis, ad unum Wintoniensem referret. In his erat curis Reverendiss. Dominus, cum tuas ei literas offerrem; quibus ille jam dudum, ut longe gratissimis respondisset, nisi priores hasce curas, ex improviso Parliamentum excepisset, quod res quoque meas nonnihil moratur, copi‚ Illust. Comitem Arundelium conveniendi negat‚, qui jam pridem unice petiit, ut sibi operam meam integram reservarem. Brevi itaque si Deus annuat, de omnibus meis rebus te faciam certiorem. Exemplar literularum, ad virum magnum datarum, descripturus, hÓc me, prae temporis angusti‚ sistere cogor. Neque necesse habeo, quicquam super hac re scribere, cum tute omnia perspicias.

Raptim Londini Anno 1621. Kal. Decembr. St. Vet.

Tuus omni Officio, Fr. Junius F. F.

LI. Maximo Viro Dom. Gerardo Johanni Vossio. Vir Clarissime,

TAntopere me pudet diuturni mei silentii; ut nunc quoque scribere, et sic a longo errore, tandem in viam reverti, propemodum erubescam. Video enim non dari alium mihi reditum ad Officii tamdiu intermissi partes; quam per ingenuam, sed turpem, supinae negligentiae confessionem: Cui tamen veniam sat scio facile dabit tua humanitas, praesertim si consideres, esse interdum hanc non minimam officii erga amicos partem, non esse officiosum nimis; saepe enim molesta magis quam grata est, frequens illa ad viros magnos, et nunquam non seriis occupationibus intentos, scriptitatio: quasi vero futilibus ineptiis, et literis inanibus legendis otium semper suppetat iis, quibus nunquam, ad volvenda Doctorum scripta, suaque vicissim aliis tradenda Lectoribus otii, temporisve est satis. Et certe ipse etiam nunc, ita habeo pauca scriptu digna, ut nisi me ad scribendum impulisset, summum cum claritudine tua, quatenus fieri potest, colloquendi desiderium, vel hoc tempore quoquia ab hisce literis transmittendis, manum abstinuissem. Nec enim dubito, quin per D. Junium, omnia diligenter ad te perscribantur, quae hic geruntur, scitu digna: uti quam, non ita pridem utraque, hic tam Oxoniensis, quam Cantabrigienfis Academia rigidae censurae subjecerit Paraeum,


page 34, image: cs034

Bucanum, et alios: quae si nondum fortasse innotuerunt, nunc accipe. Habebat Oxonii ante menses circiter tres, aut paulo amplius, concionem Juvenis quidam Theologus, et non satis temporum, in quibus vivimus, observans; sed probus alioqui et existimationis bonae. Hic cum prius generalia quaedam proposuisset, ex quibus vereri videbatur, nequid Religio reformata, ubique fere terrarum, nunc concussa etiam in Anglia, detrimenti caperet; tandem eousque deveniebat, ut assereret in tali casu, fas fore subditis, aut saltem inferioribus Magistratibus, etiam invito, et aliud moliente Principe, omnibus modis, atque adeo, vel armis Religionem veram, ejusque publicum exercitium tueri; addens illustrandae Theseos suae caus‚, existimare se, Regem Galliarum, si (dum exercitui Reformatos in urbe aliqua obsidenti interest quotidie) ferro per manum subditi caderet, juste et sine ullo mactationis crimine occisum iri. Quae verba cum ad Regem, nescio qua ratione delata essent, statim eum in vincula conjici, et captivum ad se adduci Rex jubebat; nemine dubitante quin capite lueret immoderatam linguae licentiam; sed cum examen super causa institutum esset, Juvenis hic (Knight nomine) credidisse se profitebatur, esse hanc communem omnium Refotmatorum sententiam, atque ita se a Reformatis Doctoribus esse edoctum, citans Paraeum in Commentariis in Epist. ad Rom. Bucanum in locis communibus; et Stephanum Junium Brutum, sive [note: Is est Hubertus Languetus, Burgundus, Melanchthoni, Thuano, Plessaeo, et aliis summe charus.] Authorem Libri, cui Titulus, Vindiciae contra Tyrannos. Excusabat hoc aliquantum juvenem, in Theologia Tyronem, non absolvebat plura quam Authores dixerant, construentem, et hypotheses inde formantem. Itaque ipso in carcere detento, censurae Academiarum postea traditi fuere praedicti Authores. Ac Oxoniensis quidem capita aliquot selecta, pro erroneis, falsis, impiis damnans, Paraei solum commentarios ad Romanos publice conflagrandos censuit, quod etiam factum, conquisitis quotquot in Officinis Bibliopolarum, et Musaeis studiosorum, reperiri poterant exemplaribus. Cantabrigiensis vero etiam Bucani locos communes, et Bruti vindicias, publice flammis tradidit? Et ipsos Authores (si modo ita senatus censuit, uti senatusconsultum scripto conceptum, nondum tamen approbatum erat, cum ego id Cantabrigiae viderem) perpetu‚ infami‚ notavit: Fueram haec perscripturus antea, cum omnino nova essent, nisi una cum Oxoniensi Decreto (quod nunc mitto) etiam Cantabrigiense longe elegantiori form‚, et multo acrioribus verbis conceptum, transmittere desiderassem. Quod tamen ne nunc quidem, post longam expectationem, editum videre contigit: Simulac haberi poterit, curabo ad te perferendum. Videbar ego in Cantabrigiensi Sento videre plusculum bilis, in rigidos istos Genevensis reformationis Professores; sive ea causa sit, quod Puritanorum omne nomen exosum habent; sive quod plerique ibi Remonstrantium sententiae sunt addictissimi: Fui istic tempore Comitiorum, in convivio publico splendidissimo, cui plusquam 30. Doctores Theologiae, aliique Equites ac Nobiles intererant, ubi acerrime de praedestinatione, libero arbitrio, et reliquis apud vos tantopere controversis capitibus disputabatur, quibusdam Remonstrantium sententiam obnixe defendentibus, adversus Doctorem Balcanquallum, tibi jam pridem tempore Synodi Dordracenae notum et alios: quo nomine, cum ego valde mirarer, dicebant mihi Doctorum unus et alter (quibus Episcopus Wintoniensis me per literas commend‚rat) dubium sibi esse, utra pars, plures in Academia haberet fautores, Remonstrantiumne, an contra-Remonstrantium. Quod in privatis colloquiis ipse postea, verum comperi in quamplurimis. Quin ipse, qui nunc est Academiae Vice-Cancellarius (magnae hÓc authoritatis nomen) remonstrantissimus est, uti et ille qui ejus rogatu Stum certe elegantissime conceperat, et mihi jam tum in arctissimam consuetudinem admisso, privatim perlegendum dabat, rogans interim, ne antequam prodiisset, exemplar exscriberem, aut cuiquam rem communicarem; quoniam incertum erat, anne iisdem plane verbis unquam divulgaretur:


page 35, image: cs035

Quod ego dum sancte amico roganti servavi, non possum ultra quicquam hac de re tibi notum facere. Silere nequeo, quanquam gratiam ex aliorum erga te affectu nullam capto, quam Cantabrigiae invenerim, multos Vossiani nominis amantissimos; ipsum quoque Balcanquallum, Scotum, qui Synodo interfuit: Sed praecipuae Doctorem Hieronymum Bealum, Aulae Pembrokianae Praesidem, virum eruditissimum, quique humanitate sua, et amore in me singulari, multum me sibi obstrinxit; et voluit quoque, ut cum occasio daretur, affectus sui in te propensissimi testis apud te essem.

Porro, ne hoc quoque ignores, Rex Angliae, quo doceat Pontificios (ita enim ego lubens mihi persuadeo) uti majore quam consueverunt, erga Reformatos clementia, die IV. Augusti, literas ad senatum, et omnes per universum regnum Officiarios dedit, quibus Pontificios omnes, ubique e carcere liberari jussit, qui, quod juramentum fidelitatis, Regi praestare recus‚rant, magno numero per totam Angliam detinebantur captivi; Ministris praecerea omnibus interdixit, ne ulla inter Pontificios et Reformatos, controversa capita, in publicis concionibus disputarent: Solis enim Episcopis, Decanis, et Doctoribus, ea in umbone attingere, si opus sit, fas esse voluit. Quae cum multi interpretarentur, quasi Nuptiarum cum Hispaniae Principissa contrahendarum praeambula; ego tamen potius credere malo, ex ea quam dixi causa procedere; ne si cum vulgo sentiamus, pravis suspicionibus, et perversis ominationibus, injuria fiat Regi religiosissimo, et fidei defensori. Certe disputandi licentiam paululum coarctari non est sine ratione, cum alioqui saepe eveniat, ut argumentis adversariorum ingenue propositis, solide respondere nequeant, qui ea moverunt, unde fit ut causae propriae, magis obsint quam prosint. At tu haec, pro judicii, quo polles gravitate, melius ponderare potes, quid velint et quo tendant, quam ego scribere. Itaque desino, teque cum lectissima Conjuge, et Liberis divinae tutelae commendo. Vale, vir clarissime, et quo soles affectu prosequi me devotissimum, quaeso ultra prosequeris.

Londini, XVI. Aug. St. Vet. 1622.

Tuus [gap: Greek word(s)], G. R. Doubletius.

Salutem plurimam, quaeso D. Scriverio, D. Barlaeo, D. Berchoutio, meo nomine, impertiri velis. Si Deo placet, praesens rursus vobis adero, post bimestre; interim si aliquid a te literarum videre contingat, scis quam id mihi sit futurum longe gratissimum.

LII. Spectatissimo Viro, D. Gerhardo Johanni Vossio. Conjunctiss. D. Affinis,

SI per sororem Brunaeam literas, quas Londino discessurus, ad te pariter, atque illam raptim dabam, recte accepisti, omnino futurum brevi confido, ut petitioni meae satisfactum esse gaudeam; praesertim si iisquos ad me transmitti postulaveram libris, faustum de tua, sororis, omniumque liberorum vestrorum prospera valetudine nuntium adjunxeris. Miro certe res vestras cognoscendi desiderio teneor. Nam quod sororem natu maximam attinet, ne quidem ubi terrarum vivat suspicari possum. Latere te non potest, quam vario dubiarum opinionum aestu agitetur animus, pro conjunctissimis sollicitus, eoque omnem, mihi scrupulum, festinata scriptione eximendum mihi esse cogitabis. Ego hÓc tertium jam mensem in aedibus Rev. D. Norvvicensis vivo, qui summis me in h‚c mea conditione non poenitenda honoribus dignatur. Adspiret modo Deus Opt. Max. conatibus meis, et honoratissimum totius Angliae Mareschallum, ex gravi lapsu periculose satis decumbentem, sanitati pristinae restituat. Jamdudum boni otii partem, Grotianae ad fidem introductioni impendissem, nisi nobile aliquod


page 36, image: cs036

conjugandorum par, illustrissimi Comitis filiolum, ad nuptiarum suarum celebritatem advocasset; et nunc quoque cum venationi, aut equitationi nobilissima indoles intenta est, me comitem postulat. Post hebdomadas tres, quatuorve, in urbem relictis agris migrabimus; ubi si, quod spero; plusculum a talibus exercitiis vacare continget, efficiam, ut tibi otii mei ratio constare possit. Deum precor, ut te, uxori, liberisque, incolumen diu conservet, meque familiae vestrae utilem, quandoque praestet. Saluta omnes sanguinis, et amicitiae necessitudine nobis junctos.

Raptim, Ludhami, in aedib. Rev. Epise. Norvvicensis, An. M. D. C. XXII. vi. Non. Aug St. vet.

Tuus omni Officio, Fr. Junius, F. F.

Rudem aliquam paterni sigilli imaginem ad me transmittas velim, plumbo vel cer‚ expressam.

LIII. Clarissimo, Eruditissimoque Viro, Dom. Gerardo Johanni Vossio, Professori dignissimo. Vir Clarissime,

VIrum reverendum D. Rivetum, Collegam vestrum quem mihi Galliam petenti, bona sors, et summa viri humanitas, viae et consiliorum ducem dederant, longe gratissimum; ut itineri quo Bataviam repetit, accinctum videam, nec quam in perferendis literis, comiter offert operam, ambabus arripiam manibus; nec impetrare ab animo meo possum ipse, nec sinit vinculum arctissimum, quo me tibi obstrictum tenes, non ad sempiternam solum acceptorum beneficiorum memoriam, sed et eorumdem agnitionem frequentissimam. Uti enim is quem Principis liberalitas, late fundorum constituit Dominum, sub e‚ lege, ne unquam se accepti muneris immemorem probet, neutiquam officio suo faciat satis, si intra se, et animum suum, semper sit gratissimus, nisi etiam quotannis, oblat‚ re, vel minim‚, authorem suum recognoscat: Ita et ego graviter me peccare crediderim, in sanctas officiorum leges, si simplici contentus animi gratitudine, non subinde ore quoque et calamo, summa tua in me merita, ingenue agnoscam, et profitear. Eamque oris, et calami professionem nudam tua humanitas, pluris facit scio, quam vulgus hominum, quicum nihil tibi unquam commune voluisti, magnos aestimat aeris Thesauros. Utinam vero, dum ego, quod officium mei est, facere contendo, una aliquid adjungere rerum novarum, quod te oblectet, possim; aut de virorum eruditorum in Gallia (quos tibi vel fama, vel literarum commercium, vel utrumque notos fecit) lucubrationibus, et curis habeam, quod perscriberem. Verum quia pusillum illud temporis, quod in Gallia transegi, aeque ab aula, ac eruditorum virorum consorrio transegi remotus, nihil nunc tale occurrit, haec tantummodo scribenti, ut cum consuetus tuus erga me, et tamdiu probatus affectus, te ex D. Riveto, inter alia quaerere faciet, quid de me, quem secum una abduxerat, egerit; ipse tum quasi rogatus, respondeam, me divini numinis auxilio, hactenus sospitem, et optata valetudine fruentem, ac paria de te, familiaque tu‚ omnibus votis sperantem, hoc unice expetere, ut quae tibi ex animo semper vovi, et voveo, propensissimi affectus officia, aliquando tibi, aut tuis (quod nunc non sunt) usui esse possint. Vale, vir clarissime, et nunquam desine amare

Thouarci, raptiss. die 17. Septemb. 1623.

Tuum, tuarum virtutum pro viribus Cuttorem Max. G. R. Doubletium.

LIV. Clarissimo Doctissimoque Viro Dom. Gerhardo Joanni Vossio, Professori Academiae Lugdunensis. Lugd. Batav. S. P.

NIsi humanitatem tuam nossem, clarissime vir, excusarem literarum mearum


page 37, image: cs037

audaciam, ad te hominem semper in literis occupatissimum, praesertim cum sine argumento veniant; nisi tu fortassis hoc pro argumento, satis magno, (quae tua est benignitas) reputabis, quod amorem, et cultum meum, erga virtutes tuas perpetuum testentur. Certe, mi Vossi, quamvis interea remporis, ex quo tibi Lugduni valedixi, varias, et terras et maria obiverim: (fui enim et in Britannia, et in Gallia, et in Italia, redux deinde, in Germaniam excurri, in vicinam quoque nobis Poloniam) nun quam tamen fuit, ut non saepe de eximiis virtutum tuarum meritis, ea cogitaverim, quae illorum admiratorem religiosum, cogitare par est; saepe etiam apud alios, quoties fuit occasio, mentionem eorum injecerim, quos partim inveni tibi insigniter velle, partim, (quod sine jactantia dixerim) tales ego depraedicatione mea feci. Quo meo erga te studio, quamvis alia desint, (ut recte nihil quoque est aliud, quo me apud te efferre possim, aut velim) hoc fortassis mereor, ut non neges mihi in posterum, quamvis longe absenti, favorem eundem quo me praesentem nihil certe magis merentem prosecutus es. Vellem nunc de stu diis meis, aliquid ad te, tanquam omnis, sive sacrae, sive profanae, litetaturae promumcondum deferre: Sed hoc forsan prudentius eodifferam, cum intellexero tibi non ingratum, literis a me sollicitari: nunc satis sit veluti vadum primum rentasse. Requiris tu forsan contra a me aliquid, de hujus Academiae statu. Est sane illa si numerum Professo rum putes, sic satis recte constituta; nec desunt inter eos viri egregie eruditi: Interea cujus fama ad exteros manarit, vix habeo nominare, praeter Pelargum, et Origanum, illum in Theologicis, hunc in Machematicis, tibi sine dubio notum. Est et Neander quidam Ethices Professor, Vir optimarum literarum, nec minus Juris Civilis, et Philosophiae practicae, insigniter peritus, quo nullum hic tractus in latina lingua oratorem habet elegantiorem, cujus et orationes funebres, typis descriptae extant; sed nescio an Rhenum, et Danubium transierint. In disputationibus, nemo hic magis fervet Wolfgango Crellio Theologo, cujus praematurum ingenium (non multum enim, ut suspicor, triginta annos excessit) longum adhuc bellum omnis generis, haereticis minatur: Aperuit nuper eodem fere tempore, duo collegia, alterum contra Lutheranos, alterum contra Socinianos, quos vocant, Socinianorum nomen revocat mihi in mentem, Antilirotium, quem scias Racoviae, jam sub typis fervere, et fortassis ad umbilicum esse perductum: Vidi enim jam ipse, bonam illius partem. Author illius est Joannes Creliius, Wolfgango nostro nomine quidem similis, sed nulla cognatione devinctus; juvenis fere et ipse, mihi jam ante plurimos annos, notus in Academia Altorphina, ubi jam tum emicabat in illo singularis quaedam ingenii acrimonia, et judicium supra aetatem, quae tamen ille modestia plane virginali, quantum poterat, celabat, et deprimebat. Porro si quid ad me rescribere aliquando dignaberis, literas tuas mittas saltem Amsterodamum ad Remum Egbertum Episcopium, Mercatorem tibi, ut credo non ignotum; Cum illo sic constitui, ut sciat, quonam illas ad me dirigere debeat. Vale, optime Vossi, et bono Reipublicae literariae, quam diutissime feliciter vive.

Dab Francofurti ad Oderam A. D. VIII. Edit. Nov. ann. aerae Chr. CIC IC C XXIII.

Tui observantissimus, Mart. Ruarus.

LV. A. M. Vossius. Monsieur,

JE vous envoye cy joincte la lettre de Mons. Bosvvell, la longue et dangereuse maladie du quel a estť cause du retardement de vos affaires par deÁa. Maintenant vous entendres de sa lettre la continuation de la bonne affection de Mons. le Ba ron de Brook envers les bonnes lettres, et envers vŰtre personne: ŗ laquelle lettre je n'adjousteray rien de ma part, si non, ce que j'ay entendu de mes propres oreilles ces peu de jours passťz de la bouche de Mons. 10 Baron c'est qu'il vous attend par deÁa avec impatience; qu'il vous asseure de ce qu'avez desirť par vos lettres; que rien ne manquera de sa part, qui pourra appartenir ŗ


page 38, image: cs038

vostre accommodement. Mons. je vous conseille de haster tant que vous pourrez vostre voyage envers nosquartiers: ne vos arrestez a ceste premiere fois ŗ vostre famille qui pourra suivre commodement en bon temps: cependant ne vous desgagez pas entierement de l'entrerenement dont l'Universitť de Leyden vous a dťja pourveu, mais si tout ne vous agrťe icy, ordonnez vostre voyage de la sorte, qu'y puissier avoir seure retraicte je ne dis pas cecy, pour vous dťcourager en la moindre faÁon, ou pour ce que je me doubte aucunement de la reelle execution des promesses de Mons. le Baron (lequel est honorable en tout et par tout) mais ŗ cause que luy est fort Šagť; et pourra faillir en un moment de ceste vie, devant que les bons desirs qu'il a conceus soyent de tout point arrestťz. Adieu Mons. et hastez vous de nous venir trouver, ou ne trouverez autre chose sinon les effects d'une cordiale affection.

Londres ce 15. de Janvier 1624. St. Vet.

Monsieur, De vostre tres-humble Serviteur Dudley Carleton.

LVI. Doctissimo Viro Gerardo Joanni Vossio, S. P.

INcidi [note: Epistolam hanc in Miscellaneis Historicis primum vulgavimus.] nuper doctissime Vossi, dum officinas identidem pertranseo, in opus tuum de Historicis Graecis, eruditum sane et ad meum gustum. Coemi, dumque investigo quae in limine Cunaeus J. C. ait de arte Historiae a te praemissa esse, non hÓc reperi, negantque sibi visa. Si exiit annis prioribus, jube ut Elzevirii mihi curent. Narrp tibi apud mecollecta esse, veluti naufragii scalmos, Vet. Historicorum Graecorum fragmenta, ut Latinorum edidit et Fulvius Ursinus, ab Antonio Augustino collecta, ut nosti, et Ant. Riccobonus. Si putas istic tua oper‚ evulgari posse, non meo apposito nomine, (hac lege) mittam ad te per Tabellarium, cui tantum portandi persolves laborem, praeterea nihil. Rhetores adhaec antiquos collectos habeo, et nonnihil illustratos, qui et tuam implorant opem, quia Rhetorica tam excellenter simul iterumque edenda curasti, ut et de priscis Rhetoribus libellum, quem legi libenter, ut antea Tragicorum vett. Latinorum a te digestas relliquias. Macte porro, et Graecos Latinosque Scriptores, ut coepisti, illustrare, ac compingere perge feliciter. Vale. Salutat te tenebrio, qui Photium dedit Latine. Antuerpiae 24. Maji 1624.

LVII. Clarissimo Viro D. Gerhardo Joanni Vossio, Eloquentiae, et Histor. Professori, S.

ACcepi, mi Affinis, ante aliquot hebdomadas, opuscula tua, quae ad me misisti; omnia perplacent, praesertim vero illa, quae contra Lonigum edidisti, quae non solum ego, sed et D. Scultetus, et doctissimus quidam Baro, ex Austria profugus, cui etiam dedi exemplar, quod mihi miseras, cum voluptate legimus: optamusque omnes, ut quemadmodum coepisti, ita pergas a vocibus, aut disputationibus scholasticis, tandem ad res venire; sunt quidem illa rei literariae utilia, haec vero Reipublicae utiliora, licet iis, a quibus prodeunt, periculosa. Deus tamen vivit, adestque iis, qui curam populi ipsius, eorumque quos ei praefecit, habent. Placet quod tam breviter, et methodice responderis. Nec enim susurrones isti tanti sunt, apud nos, ut in eorum gratiam, magna volumina condi necesse sit. Si duobus aut tribus exemplaribus carere posses, velim ea ad me mitti, ut et alios, qui a me petierunt, eorumdem participes faciam. A Samuele Naerano tandem literas accepi, ut et a forore nostra Rostochio. Ingenii satis habet, ut mihi quidem videtur: Faxit Deus tantum, ut ingenio recte utatur. Respondi iis Kal. Maji, et quidem amice, ut inter fratres, et affines decet, rogavique ut sese tandem cum Ecclesiis nostris reconciliet. Videbo quid praestiturus sit. Utinam diem illam mihi videre liceat, qua familia paterna audiatur in


page 39, image: cs039

causa religionis, vestigia ipsius premere! Tu, quaeso, me pro viribus juva, et ipsum ad idem mone. Pro pecunia numerata mulieri isti, gratias habeo. Scribit soror, me nunc aliquo modo, in aere vestro esse. Puto tamen illud perexiguum esse. Utcumque sit, conabimur satisfacere. Vale, mi affinis conjunctissime, et Uxori Liberisque, plurimam a me, Uxore, et Matertera salutem, die. Nos omnes per Deigratiam valemus, etiamsi filiola natu minor, ante aliquot hebdomadas, in summo vitae discrimine versata fuerit, a quo tamen gratiose eam liberavit Deus.

Raptim, Groning‚, 17. Junii 1624. St. vet.

Tuus Affinis, J. Junius.

Quas hic conclusas vides, eas rogo ad D. Lotium perferri cures.

LVIII. Translation d'une lettre du 27. de Juil. 1624. escrite par le Sr. Guillaume Bosvvel (Secretaire de Monseigneur le Garde Seau) au Sr. Dudley Carleton, Secretaire extraordinaire du Conseil Privť de sa Majeste de la Grand Bretagne. Monsieur,

IL vous pent souvenir dece dont je vous ay partť touchant Gerardus Vossius. Je vous prie encore ceste fois, de lui donner advis par la premiere opportunite, que le Seigneur Brook ayant resolu de fonder presentement unc lecture d'histoire (ou Civilis Scientiae) dans l'Universitť de Cambridge, ŗ intention sur ma recommendation dudit Vossius, de la conferer sur sa personne. Les conditions ne seront point grandes ne difficiles; son entretien sera mille quatre cents florins par an ou d'avantage, et son logis franc, pent estre, en quelque College. S'il accepte le service et place, obligez le d'escrire sa responce ŗ vous ou moy, ŗ fin que je la puisse monstre a sa Seigneurie qui l'attend en grande devotion, et qu'il s'asseure que je feray mon mieux d'amender des termes dessus specifiez; ou luy faites sÁavoir que s'il escrit, qu'il sera necessaire qu'il face un voyage, pourveu que sa Seigneurie defraye ses dispens, en Angleterre. Je parleray ŗ sa Seigneurie de l'en asseurer, et plus particulierement de la somme. Je vous prie derechef de me faire entendre responce de cet affaire avec autant d'expedition que vos occasions vous permettront, et vous m'obligerez de tant plus a demeurer,

Monsieur, VŰtre Serviteur tres-humble. Guill. Bosvvel.

Du College de Westminster 27. de Juill. 1624.

Je fus hier chez Burlamachi pour vous voir, et si je n'estois maintenant en haste sur mon partement vers Cambridge j'escrirois ŗ Vossius moy-mesme, comme il y a apparence que je feray par le premier ordinaire.

LIX. A. M. Vossius. Monsieur,

AYant estť nagueres ŗ Leyden en esperance de vous y pouvoir trouver, on m'a informť que vous vous estiez retirť ŗ Dordrecht pour quelque temps; de sorte que pour ceste fois lŗ je faillis de la commoditť que je m'estois proposťe de vous parler, touchant les desirs de quelques bons amis que vous avez en Angleterre, quoy qu'inconnues encor a vous lesquels ont complottť avec my Lord Brooke, de vous proposer une honeste condition de vivre en nostre Universitť de Cambridge, si ainsi n'est: que vous soyez dťja mieux pourveu au lieu ou vous estes presentement entretenu: les particularitez de ceste proposition estants contenues en translat d'une lettre, qui m'a estť escrire sur mon dernier partement de


page 40, image: cs040

Londres de la part de Monsieur Bosvvell, Secretaire de Monseigneur le Garde Seaux d'Angleterre (homme tressÁavant, et admirateur ensemble de la grande doctrine qui est en vous, selon qu'il a bien peu apperÁevoir par vos escrits) vous en deliberez s'il vous plaist et m'envoyerez vostre response demain ou aprťs-demain; laquelle je desire d'avoit au plustost, estant dans peu de jours pour retourner en Angleterre: vous trouverez au translat de la lettre de Monsiuer Bosvvell son affection point dissimulee de vous rendre service; et s'il vous pluit de lui escrire un pecit mot sur ce sujet, je seray bien aise que d'estre porteur de vos lettres: comme aussi de vous faire tout la courtoisie qui sera en mon pouvoir, quand vous aurťs occasion de vous servir de moy. Ainsi en attendant vostre response, je demeure,

A la Haye ce 10. de Sept. 1624.

Monsieur, Vostre serviteur tres-affectionnť, Dudley Carleton, au logis de Mons. l'Ambass. de la Grand Bretagne.

LX. Incomparabili Viro Dom. Gerardo Joanni Vossio. Vir Clarissime,

NIsi notum me tibi, meamque tui observantiam, abunde tibi perspectam scirem, esset certe quod vererer, ne omnem et tui, et meorum officiorum memoriam, apud me extinctam crederes. Adeo non me latet, quamdiu sit, quod nihil ad te literarum dedi. Sed nec quod darem fuit hactenus, imo ne nunc quidem esset, nisi ad scribendum, me compellerent infausti hÓc, de morbis contagiosis Lugduni, et alibi in Hollandia acriter grassantibus, rumores. Delatus nobis hic Romae fuit Nuncius, de morte praematura D. Erpenii, qui certe mihi reipublicae literariae caus‚, fuit auditu tristissimus: Nec minus alter me afflixit, de lobitu D. Vorstii, sed postremus hic quam male me initio habuerit, cum balbutiens amici lingua, non nimis accurate nomen illud apud me proferret, potius apud alios, quam apud te referam, tum ne male ominari videar ei, qui plusquam mortalium cuiquam boni, et precor, et auguror, tum ne ostentabundus credar, in iis quae debiti, et millies promeriti affectus, esse meus mihi indicat animus. Deus Opt. Max. quod temere, et mihi, et omnibus bonis, moestissimum, perferebat rumor, in vitam longiorem, omnibusque bonis, faustissimam tibi convertat, precor. Caeterum quanquam vix mihi, (parum adhuc ordinariae tabellariorum profectionis, hic loci perito) fuerit pauca quae vides scribendi tempus, et manum etiamnunc a charta avocet, qui hanc laturus, festinabundus expectat; nolo tamen ignores, interfuisse me hodiern‚ die, actioni, et congregationi solemni, et publicae, Cardinalium, et sancto officio praepositorum, inquisitorum generalium, qu‚ cadaver Marci Antonii de Dominis, olim Archiepiscopi Spalatensis, pendente su‚ cum inquisitoribus caus‚, in publico carcere, ante trimestre circiter mortui, igne una cum ejus scriptis cremari jussum, ad aeternam ejus infamiam fuit; eo quod primum apostata factus, posteaquam dignitatibus restitutus, et in gremium matris Ecclesiae receptus, denuo fuerit, ad haereses Protestantium relapsus, licet mortuus haereticum cum esse ipsa neget sententia. In qua plurima sunt consideratu dignissima, et talia quae velim magno retinere potuissem, aut bona fide descripta consequi possem. Ablaborabo quantum potero, et prima occasione ad te dabo hac de re largius. Cardo causae in eo vertitur, quod unioni inter Ecclesiam Catholicam Romanam, et eas quae Protestantium dicuntur, totus studuerit. Vale, plus nec charta capit, nec permittit tempus.

Rom‚ die 21. Decembris, 1624.

Tuus omni Affectu, G. R. Doubletius.



page 41, image: cs041

LXI. Arn. Buchellius, D. Gerardo Joanni Vossio, Eloquentiae in Academia Bat. Professori, S. P. Doctissime Vir,

CUm nuper a Nepote nostro, Josepho Vorstio, mecum domum attulissem libros vestros, de Historicis Graecis, non tantum plurimum eorum lectione delectatus sum, sed et infinitae lectionis memoriam tuam, simul exactum de singulis judicium, mirum in modum aestimare coepi. Atque ea causa est, quae me impulit vos etiam vix notos, rudibus hisce, et pene audacibus meis literis compellare. Et ne haec me fingere putes, inter legendum occurrerunt, quae animi dubium facerent: Nempe quod cum nobilis Vir, Theod. Douza, Georgium Curop, de Constant. capta cum sua versione olim ediderit, vos non Georgii, sed Joannis, eidem authori nomen indidistis. Quod etiam dubitatis Julianum Imp. vulgo Aposlatam dictum, Historicis adscribere; cum ejus Caesares historiam sapere videantur, etiam si non absque aculeo scripti sunt, et in Epistolis ejusdem Historica plura referantur, atque ad historiam pertinentia, alia ab eo conscripta esse, verisimile sit, cum ipse inter Principes doctissimus, atque gloriae mirum in modum appetens fucrit, multaque gesserit memoria non indigna. Sed haec sint, quasi praeludia vobiscum amicitiae ineundae, quam sane, omnibus modis, licet sim ab ambitione alienissimus. ambire me fateor. Doctissimum Scriverium, diu est quod expecto, sed ea spe cecidisse videor; vereor etiam, ut ab undis Haerlemensibus, ardor in illo pristinus rerum nostratium mergatur, eaeque in studiis solitis alieniorem reddant. Gratum nihilominus erit, si eidem a me salutem dicere grave non fuerit; et simul petere, quid de libris suis, apud me existentibus, fieri velit. In patri‚ histori‚, quae nuper admonebas, equidem vellem, nisi tam multa deessent, et jam tardior aetas, ab omni labore abhorreret, cogitabimus tamen, si quid ad illum adferre poterimus. Interim vos, doctissime, et diligentissime Vossi, (cui studia, et literae quamplurimum debent) optume, et diutissime valere, et vivere optamus.

Trajecti in Batavis, calamo festinantiore, vi. Id. Jan. An. ineunt. 1625.

LXII. Clarissimo Praestantissimoque Viro Dom. Gerardo Vossio, Eloquentiae Professori. Vir Clarissime,

SI a negotiis tantum otii fuisset, decreveram diebus hisce, isthuc excurrere, uti videndi tui ac salutandi desiderio et voto, frui possem: quod tamen propediem futurum confido. Interim quum dignissima [note: Orationem intellige in Tho. Erpenii obitum.] Oratio tua in funere istoc Christiano Orbi funestissimo habita juri publico asserenda sub praelo versetur, visum mihi fuit, rerum mutationi, atque praesenti constitutioni consonantius fore, immutari etiam nonnihil in iis, quorum tibi ego materiam suggessi; scilicet si illud supprimatur; Regem Africae in mandatis Legato dedisse, ut Dominum Erpenium P. M. in consiliorum societatem adscisceret; sed in locum ejus substituatur, Legatum eidem nunquam quidem sibi viso, sed ex famae claritate, et Regis erga eum benevolentia percognito, hunc honorem detulisse; non quod ibi scrupulus sit, quia ita ex ejus ore ipse accepi; sed quia praestabit in eo tempori ita obsecundasse, uti coram tibi aliquando exponam. Nosti enim minima etiam rerum politicarum momenta esse tenerrima. Pectoris tui candor, atque prudentia condonabit mihi, spero, libertatem, quod te audeam in opere tuo alicujus monere. Vale, vir Clarissime. Deus Opt. Max. Musas tuas diu prosperas, et nobis superstites tueatur, meque eorum, rogo, numero adscriptum velis, qui easdem amore summo, et veneratione prosequuntur; etenim dum vivam, futurus sum

Hagae Comitis Octob. Kalend. Febr. M. DC XXV.

Tui nominis Amantissimus, atque observantissimus, J. Golius.



page 42, image: cs042

LXIII. Viro Clarissimo Doctissimoque D. Gerhardo Johanni Vossio, Eloquentiae Prosessori. Vir Clarissime.

EX literis D. Gerardi Meerman, ad fratrem suum, Italici itineris mihi comitem salutem, quam mihi mittebas, quo aequum est gaudio, accepi: Et summopere laetus intellexi, quantis indiciis tandem agnosecre possis, quod ex Anglia redux saepe praesens tibi retuli, summorum in eo regno virorum, de tua eruditione judicium. Vocat te magnae Britanniae Rex, quantum audio, ad Professionem Theologicam, in Academia Cantabrigiensi obeundam, oblatisque honestis admodum conditionibus, et stipendio luculento invitat ad mutandas, quibus ab infantia assuevisti cum Anglicanis, Batavas sedes. Quod si obviae huic fortunae aurem praebes, et nos deseris sero saltem ediscent nostri, ex exterorum judicio, virtutem sublatam in pretio habere, quam praesentem negligere se, et fortasse etiam odisse turpiter ostenderunt. Caeterum quid ex re tua sit, ut in isthac causa agas, et propria abunde suggeret prudentia, et amicorum, quos frustra stendentibus invidis, habes plurimos, docebunt consilia. Ut autem ego consulere ausim quicquam ei, qui consultorem, in omnibus optem negotiis meis, non permitit aetas, et propriae imperitiae conscientia. Hoc tamen libere dixerim, ut nisi talia certo offerantur, quibus et honori tuo fiat satis, et tu cum famili‚ contentus vivere semper possis, etiam extra omnem augmenti, et meliorationis spem, optare me, ut ne patiaris, lactari te ulla spe incert‚, utcumque magn‚, et specios‚. Habent hoc Angli, quod exteros ament, et magni faciant eorum virtutes, sed quatenus nihil ad se, inde redire potest detrimenti. Caeterum vix quicquam ita arduum credunt, cui non sese, et suae Nationis viros, sine exterorum subsidio sufficere existiment, proni in invidiam adversus eos, a quibus vinci se viderint: Atque hinc rari admodum, imo nul li in Academiis Anglicanis Professores exteri. Nec crediderim expetere adventum tuum Cantabrigienses Doctores, licet certus sim, de plurimorum, et praesertim D. D. Hieronymi Beali Aulae Pembrokianae Praesidis, viri summi et eruditissimi, luculento erga te affectu; sed totum hoc negotium, nisi me conjectura fallit, a Rege est, et a propens‚ Reverendissimi Wintoniensis Episcopi, in te omnesque eruditos voluntate; Eins autem quanta sit apud Regem, et in Academia Cantabrigiensi Authoritas, unusquisque novit, et privatissimis indiciis, testari ipse possem: Novi eius favori, et benignitati esse obstrictos, qui isthic praecipui sunt Doctores, et maximopere quidem; adeo ut dubium non sit, quin vel hoc nomine solo, gratum ipsis futurum sit, quod isti placuerit. Inaudivi hic ante biduum circiter, nescio quid incertum de Reverendissimi Episcopi morte; quae si accidit, Vir magnus, Angliae, et terrarum orbi, tibique summus Maecenas occidit: sed nihil hoc absterrebit te a commigratione, modo certa proponantur. Eo vivo plura spetare poteras, vel mortuo servabunt fidem quam dederint, et alios Deus tibi amicos suscitabit, et fautores, aestimandis pro merito tuis virtutibus pares. Non aliena ab his quae fortasse liberius scripsi quam debueram, suadet Illustrissimus legatus, cujus quis erga te sit animus non est quod a me scire desideres: Heroem nosti bonae mentis, et felicissimo hoc conjugio (quo vivit fortunatus, et iterum adolescit senex) tibi uxorique tuae affinitatis vinculo conjunctum; in cujus aedibus dum summ‚, et nunquam promerend‚ viri humanitate victus, jam terrium ago mensem, saepe occasio fuit gratis de te sermonibus, ostendit serio gaudere se: Vir Illustrissimus cum primum ex me intellexit, oblacum tibi in Anglia munus, et nunc quoque cum referrem, parare me literas tibi, et certum esse, quantopere gratum tibi futurum sit, tam amicae prudentiae, in tam gravi caus‚ consilium; quale suppedirare ipse poterat; jussit salutari te plurimum, addiditque omnino, se Authorem tibi fore, ut si certi quid, et quod ex re, et existimatione tua esse possit, offeratur, neutiquam id respuas, majori te isthic loco fore, quam in Patria, aut ea regione, quae


page 43, image: cs043

pro Patri‚ hactenus tibi fuit; aeque salutari aur‚ istÓc vesci mortales, atque in Hollandia; nec sic ultra te vexatum iri molestiis, quas oblatrando semper, et maledicendo, tot continuos annos tibi creant inscii quidam, et malevoli obtrectatores. Sed ut certus primum sis de loco honesto, et non aspernando emolumento, antequam de commigrando statuas quicquam, idem Vir Illustrissimus suadet, consilium hoc versiculo facete confirmans, et restringens: sed non mutabis, nisi cum plurale videbis. Haec ego sic familiariter, et tibi quem res tangit scribo, tuaeque prudenriae committo, ut quibus haec referri non interest, iis ut ne referantur interesse judices.

De iis quos hic Venetiis, nominis tui fa ma amicos tibi fecit, doleo non posse me comperta scribere. Illustrissimum Dominicum Molinum Consiliarium compellare nunquam mihi licuit, quanquam adferrem literas commendatitias, a cognaco meo de Thienen, qui dum hic esset, ejus amiciti‚ usus est familiariter. Salutavi virum per internuntium; scilicet, quia quasi de familia sum Illustrissimi Domini Legati aeque mihi interdictum esse censetur, ejus omniumque Nobilium alloquio, ac si ipse quoque de gravibus causis legatus advenissem, periculumque esset, ne quid in Reipublicae perniciem moliri, eamque arcanis consiliis subvertere, et in ruinam trahere, Magnus Atlas studerem. Tanta hic pro securitate cura, tam cum exteris suspecta omnia vel minima. Cum Patre tamen Fulgentio, quanquam et ipse omnium, fere Reipublicae Consiliorum sit Particeps, semel iterumque loquendi datam occasionem neutiquam perdidi, summopere delectatus viri insignis colloquiis, omni huma nitate plenis, et familiari de omnibus rebus tractandi libertate gratissimis. Nec apud illum ignotus vivis; sed ubi Pelagii historiam, a te editam audivit, incredibili se desiderio teneri ostendit, materiam illam admodum, inquiebat, confusam, et intricatam, e viri eruditi Musaeo prodeuntem, videndi et perlustrandi. Verum eo usque, quod lubens alioqui fecissem, viri desiderio satisfacere non potui. Promissis me obstrinxi, simulac Deus me Patriae reddiderit, operam daturum, ut exemplar nanciscatur. Propediem enim, Deo adjuvante, iter in Gallias, indeque domum, suscipere cum sodalibus nostris stat sententia. Ubi non minima pars erit votorum meorum de te, tu‚que famili‚, aut grata, si discesseris, ex amicis intelligere, aut te tali loco reperire, qualem insignes tuae virtutes promerentur, tibique omni affectu precatur

Venestiis die 18. Aprilis, 1625.

Tuus in solidum, Georgius R. Doubletius.

Salutat te officiosissime D. Colvius, seque totum offert si qu‚piam in re usui tibi esse possit.

LXIV. A Monsieur Vossius. Monsieur.

C'Est pour vous advertir que vostre lettre que m'escrivistes quelques semaines passťes est arrivťe a la Haye moy estant au Camp. d'oý estant de retour, je crouvray que Monsieur le Baron de Brook avoit faict escrire au Maistre d'hostel de la Royne de Boheme par la main d'un des principaux Secretaires d'Estat de sa Majeste pour sonder et cercher ou estoit devenu vostre resolution de venir en Angleterre, veu qu'il n'en avoit nulle nouvelle en si long temps: et si vous aviez changť d'avis, qu'il se pourvoiroit incontinent d'un autre professeur. Monsieur, je ne scay point comment vous avez accomode vostre fait avec Messieurs les Curateurs de vostre UniversitŤ; mais j'eusse bien desirť que vous eussiez voulu escrire les lettres Š Monsieur Sieur le Baron et aussi a Monsieur Bosvvell selon que je vous avois propose dernierement. Je voy qu'il vous fault resoudre sans plus de delay, chose que je vous supplie de faire: car autrement on supplŤera la place laquelle on vous a designee par quelque autre. Ne vous ŗ mettez pas trop en doubte, que n'ayez l'accommodement que vous desireez; et si voudriez


page 44, image: cs044

visiter nostre Angleterre, que je puisse avoir le bien de vostre compagnie sur le milieu de la semaine prochaine, que je me mets en chemin pour y aller; ou moins faictes m'avoir vostre finale resolution en cest affaire, auquel si c'estoit moy ŗ qui on proposeroit telles conditions, et que je fusse aussi capable comme est Monsieur Vossius ŗ telle charge, je ne ferois pas tant de scruple pour m'y accommoder. Si vous avez envie d'escrire quelque chose ŗ moy, ou bien de venir parier sur ce suject, diferez le pour quatre ou cinque jours; car aussi long temps je me trouveray absent en l'armťe; cependant je demeure, Monsieur,

Ala Haye ce 19. de May. 1625.

Vestre tres fidele amy et Serviteur, Duldley Carleton.

Je vous escriray derechef quand je seray revenudu Camp, au je m'en va tout ŗ cet heur; cependant je vous prie de faire vostre finale et absolue deliberacion et resolution; ŗ fin qu' ŗ ma venue en Angleterre je puisse satisfaire ŗ l'attente de Monsieur le Baron.

LXV. Doctiss. Vossi,

QUamvÓs antea ad te scripsissem, ita ut vel teipsum, vel a te saltem literas jampridem expectarem: hanc tamen oppottunitatem nactus, secundas hasce visum est exatare. Illustrisl. D. Baro Brookius daturus est Academiae Cantabirigiensi pecuniae nostratis centum libras annuas, in stipendium historici Praelectoris: Hoc et tibi (si volueris) et successoribus tuis certum erit, ac perpetuum. Adjecit insuper (me rogante) in tuam solius gratiam, domum apud Cantabrigienses, tibi tuisque recipiendis satis amplam: pro qua viginti duae (aut plures) librae consimilis monetae annuatim illi solvendae. Ita ut inter summam a me commemoratam, et a D. Barone promissam, differentia sit non magna. Spartam hanc vides (si placet) tuam: e‚ tamen lege, ut illam ornaturus, te huc quamprimum conferas. Te prae omnibus cupit Dominus Baro; utcunque non desint alii non obscuri nominis viri, qui has conditiones libentissime amplecterentur. Tu ergo quod facturus sis tecum quam celerrime statuas, ac me atque ipsum adeo D. Baronem facias certiores. Dudum factum oportuit. Ille enim vix aequo fert animo, nullas se jamdudum a te accepise liceras: imo nec in tuis ad alios ullams sui factam mentionem. Ac ut ingenue dicam, quod sentio; Conditiones oblatae sunt ejusmodi, ut vel acceptandae jampridem essent, vel cum grati animi significatione recusandae, non obstinato silentio rejiciendae, Si placet veni. Sin minus rescribe, ut quid porro agendum sit Opt. D. Baro quamprimum apud se statuar. Vale, Vir Clarissime, meque confide futurum semper

Dab. Westmonasterii. In aedibus Honoratissimi Domini Episcopi Lincolniensis. Mag. sigil. Angliae custodis. 20. Maii. A. D. 1625.

Dignitatis tuae Studiosissimum, W. Boswell.

LXVI. AM. Vossius. Monsieur,

ME voicy maintenant de retour en ceste place, apres avoir faict plus long sejour au Camp que je ne pensois. Or si est ce que je vous prieray bien fort de vous vouloir trouver ŗ la Haye demain, a fin q'ensemble nous nous puissions resoudre finalement pour respondre ŗ l'invitation que le Baron de Brooke vous a faicte; j'ay reÁeu lettres tout fraischment de Monsieur Boswell, par lesquelles je suis bien esclaire en vostre faict, et ŗ cause que mon voyage en Angleterre est ŗ cette heure si proche (comme de faict est le commencement de la sepmaine que vient:) je desire uniquement d'en discourir avec vous. J'espere que Madame votre femme se sera remise de la sorte qu'elle vous permettra bien de nous venir voir: et quant et vous je vous supplie de m'apporter toutes les oevres Mathematiques de Simon Stevin en FranÁois selon qu'elles


page 45, image: cs045

furent imprimťes n'agueres in folio desquelles je croy vostre libraire Elzevir vous scaura bien accommoder, dont je payeray volontiers le prix que vous accorderez avec luy. Ainsi je vous recommande ou tout puissant, et demeure.

A la Haye ce 28. de May 1625.

Monsieur, vostre Tres-fidele Serviteur Dudlex Carleton.

LXVII. Viro Clarissimo Gerardo Vossio.

NOn dubito, Vir Clarissime, quin literas a me desideres; Ego vero et dare eas ad te volui; verum tempus mihi expectandum erat, dum ad locum destinattim pervenirem, et res meas ordinarem. Primum itaque Otsoniam veni, foelicissime, Deo gratias, ad Oligerum Rosaecranzium; Virum ut Nobilitatis antiquissimae, sic virtutibus longe maximis exornatum, et imprimis mihi addictum. Is me mensem totum tenuit, benignissimeque habuit; nec dimisit nisi donis oneratum. Inde Soram me recepi, eoque veni ad diem XXIV. Junii Gregoriani, cum suppellex mea omnis pridie adducta esset. Deo meo gratias ago, qui in universo itinere tam benigne mihi adfuit. Locus multo est amoenissimus; sylv‚, lacu et segetibus undique cinctus: itaque ambulationes praebet jucundissimas. Certe nullum domicilium Nobilitati regni sui instituendae convenientius, gratiusque Rex eligere potuisset. Postridie quam advenissem, Duces Fridericus et Ulricus, Regis filii, qui hic studiorum causa commorantur, ad prandium me invit‚runt; et eundem item honorem ex eo tempore saepe mihi habuerunt. Quin et princeps postero die Fridericiburgo adveniens, ad mensam adhibuit, et colloquium; idque etiam hodie fecit, Anderschovi‚ huc excurrens, ut cum fratribus pranderet. Adfuit mihi ante paucos aliquot dies ejus Concionator Aulicus, narra vitque ipsum perquam honorifice de me locutum, cum hinc primum a colloquio nostro primo rediisset; et amari me aliquo modo, inde certe conjecturam facere non incertam licet, quod cum iterum huc venerit iterum ad mensam suam et colloquium, adhibere me voluerit. Retulit quoque is, quem dixi, concionator, ipsum Regem, antequam ad castra abiret, aliquoties verba de me habuisse, quae insignem benevolentiam testarentur. Et praeterea, supra stipendium, destinatum mihi etiam Canonicatum, quem vacare primum acciderit. Item a Proceribus Regni, penes quos, absente Rege, summa rerum est potestas, magna benevolentiae signa accepi; ita ut poenitere non de beat, quod novercam tam iniquam, neque mei quicquam amantem, cum benigna adeo matre commutaverim. Quis sit rerum tuarum status quid vocatione Anglica factum, aut futurum, et an recusaveris illam, aut acceperis, scire aveo; et, si manes, quidnam tibi ad stipendium prius accesserit: tum, qui Vorstio, Erpenio, mihi, substituti, et si quid in Academia novi acciderit, Vale, Vir amicissime, cum omnibus tuis. Uxor mea te tuamque salutat plurimum.

Dabam Sorae, ad diem XV. Julii Juliani CIC IC C XXV. Salutant plurimum Domini Jacchaeus, Snellius et Vorstius.

Tuus ex animo, quem nosti, Johannes Meursius.

LXVIII.

LIteras tuas, Vir clarissime, et amicorum praestantissime, prolixas illas, et affectum mihi tuum referentes, recte accepi. De uxoris tuae morbo, quem hae nuntiant, ex animo doleo; verum istud recreavit, quod jam iterum meliuscule haberet; spero, jam convaluisse. Ita opto, et Deum precor. Ego, cum uxore, ac liberis et familia universa, recte valeo, per benigni Dei gratiam: quem supplex veneror, ut hoc mihi beneficium diuturnum esse velit. Quod nuperis meis indicaveram, nunc tibi affirmare habeo; summam me humanitatem, et in me benignitatem, in hac parte experiri, apud summos, infimosque et medioxumos. Quin, et nuper Duces illustrissimi me invisere in aedibus


page 46, image: cs046

meis sunt dignati. Ipse Princeps serenissimus, ut affirmant, qui sunt intimae apud illum admissionis, summa me benevolentia est complexus, et affectus certe clarum esse testimonium puto, quod hactenus hÓc nunquam venerit, quin ad mensam advocaret. Et postremum cum hÓc esset, interesse etiam Lectioni voluit: Misso quodam e Nobilibus, semihora ante eum, qui hoc ipsum decrevisse nuntiaret. Non possum satis magnas gratias agere Deo, cujus ego manifestam benedictionem agnosco; qu‚ ut me quam diutissime frui velit, in nominis sui sanctissimi timore, preces continenter fundo. Quod Professionem meam in dies extraordinarios tibi demandatam scribis, quo consilio illud fiat, equidem non possum capere, neque te sic accepturum existim‚ram; potius professionem istam totam, cum stipendio quoque toto, aut certe dimidiato, in te transferendam esse. Sed eventum expectabo; de quo ut me aliquando certiorem facere velis, etiam te atque etiam rogo. De Schrevelio, in locum Vorstii [gap: Greek word(s)] substituto, libens sane intellexi: et imprimis de modestia tam insigni, quam non possum sat laudare. Gratulor ipsi ut et Academiae nostrae. Etiam communi amico, Adolpho Vorstio: et profecto est, ut scribis; nemini felicitas ista, e‚ aetate, in hac nostr‚ Academia unquam obtigit. Sed meretur virtus viri, et doctrina: ac favemus illi ex animo; ut meriti causa, sic et amicitiae nostrae cum memoriae parentis tribuendum aliquid fuit, quem fuisse non exigutim Academiae ornamentum, nemo temere inficias ibit. Quae de Golio; laudo Juvenis praestan tissimi generosum instirutum: et profecto, modo etiam Deus illi largiatur, Virum patriae aliquando magnum dabit. De Rutgersii vero morbo, tristis audio; verum illud me solatur, quod non desperare medicum item nunties: imo fore, ut non difficulter illi valetudo restituatur. Hoc ex animo ipsi precor: patriaeque et amicorum, multum interesse puto, ut praeclarum adeo ingemum diurnare Deus velit. In hoc desino; et salvere te, cum tua, liberisque, ex animo jubeo. Idem uxor mea facit. Saltitem quoque plurimam nuntio viris clarissimis et amicissimis, Petro cunaeo, Theobaldo Schrevelio, Gilberto Jachaeo, Caspari Barlaeo, Theodoro Schrevelio, et Guilielmo Noomsio vestro; cujus indolem tam praeclaram, ac ad studia honestissima literarum humaniorum magno nisu assurgentem certe exosculor.

Scribebam raptim Sorar, ad diem vii. Decembris Juliani CIC IC C XXV.

Tuus, quam nŰsti, Johannes Meursius.

LXIX. Clarissimo Viro. D. Gerardo Joanni Vossio, in Academia Batava Historiae universalis, et Graecarum Literarum Doctori Publico. Ludunnum Batavo. S. P.

OMnia rectius, Vir Clarissime, rebus meis contulissem, si omiss‚ profectione in Holsatiam, apud vos substitissem, atque iis me sumptibus, quibus nihil aliud, quam longinquas ac vanas spes, mercatus sum, tamdiu Lugduni tolerassem donec tua aliorumque bonorum virorum diligenti‚, occasio aliqua suborta fuisset, qua me parumper, ex tot ad versis attollere potuissem. Nunc quo concilio, qua ope, acceptum sinistr‚ destinatione damnum sarciam, non expedio. Ad veris exortum, me Athenaeo Batavo redonassem, fi tantum viatici in hoc sinu Baltico, corrogare fuisset. Verum quoniam citius e pumice aquam, quam ab alienis, erga seorsum a se, in Religione sentientes numum impetraveris, adhuc mihi heic torpendum de speratione est: spes quidem abeundi, in comitatu lautissimorum adolescentum affulserat; qui praeter viaticum luculentum, quoque Minerval erogassent: sed istum bolum quidam a causidicin‚ latrans sibi involavit. De partibus, Graecos scriptores interpretandi Franekerae adhuc vacuis, quid fit? Quid CI Grutero, super ista re animi sit, fragmento ipsius, ad D, Lingetshemium, Epistolae ante binos menses, D. Altingo ostendi; et ut tali petitioni, meo nomine, gratiam vertram intendereris, rogavi. Utrum successurum sit,


page 47, image: cs047

tenderetis, rogavi. Uttum successurum sit, silentium vestrum dubitare non sinit. Quare alia via mihi prospicite, ut secur‚ mente, ac tandem aegritudinum parte exonerat‚ cum Musis in gratiam redire liceat. Ingenium mille curis, atque anxietatibus oppressum, ut in stuporem demigret, metuo. Nam quamvis interdum redire ad pristina studia mediter, tot tamen acerbitatibus circumfusarum necessitatum, defixus animus avocari nequit a consideratione malorum, quibus indies magis ac magis obruitur. Editioni Cornelii Nepotis, quid tragulam injecerit, nisi ipsius Typographi socordia, non excogito. Idcirco, per ego te mitissimi genii tui bonitatem rogo, atque obtestor, ut ab isto Tricone, vel ipse, vel, si non vacat, per CI. Scriverium nostrum, scriptum meum repetas, ac vobiscum tandiu retineatis, donec denuo a me necessariis dispunctionibus elimato, alius, qui suis typis vulget, concilietur. Denique si quid respondere animus fuerit, ad D. Kirchmanum Lubecam mitte.

Rostochii Anno Dom. XIV. Junii CIC IC C XXVI.

Doctrinae ac virtutis tuae admirator unicus, Janus Gebhardus.

Salutem adscribo Pl. D. Adolfo Vorstio, et lectissimo adolescenti, Francisco filio tuo.

LXX.

CUm hic noster ad vos iret, virorum amicissime, et amicorum praestantissime, committendum non putavi, quin te tribus saltem verbis salutarem, Quanquam autem hyeme superiore ad te scripserim, et responsi necdum quicquam ad has acceperim! tamen meus in te amor, quem perspectum satis habes, non permisit, ut exemplo tuo uterer. Itaque per hunc rescribe, quis sit rerum tuarum status, et quid publici literarum boni causa moliaris, quidve edas. Tum de Academia quoque, ejusque in praesens conditione, scire aveo; an Collegae omnes vivant valeantque. Ego nihil hactenus mearum lucubrationum vulgare potui, quia Typographo caremus: quem deinceps tamen habituri sumus. Ordiar autem a Solone, cujus vitam hic contexui; ut Pisistrati, cum apud vos commorarer. Inquies forte, post Plutarchum et Diogenem? Ita certe; nam non pauca post utrumque observavi, et nonnulla accuratius inquisivi; ita ut confidere ausim, non te operam damnaturum. Scripsi nuper etiam ad communem amicum, Adolphum Vorstium: Saluta virum meis verbis peramanter, et responsum item pete. Saluta etiam, nisi grave est, Dominum Rivetum, cujus literas, cum humanitatis plenas, tum affectus, recte accepi; et gratias ago, quod rescribere tam benigne nobis voluerit. Experietur meam in amore, et cultu, constantiam. De Clemencello, quod rogaverat, inquisivi; sed resciscere nihil potui. Denique tu quoque salve, amice longe praestantissime, a me meaque, cum lectissima matrona, uxore tua, item liberis.

Scribebam raptim Sorae, ad diem XI. Julii Juliani CIC IC C XXVI.

Tuus ex animo, fide optim‚, Johannes Meursius.

LXXI. Doctissime Clarissimeque Vir.

MUtato tempore mutantur plerunque animi: reviso igitur, si quid animi tibi restet in Angliam te recipiendi. Locum nosti (Cantabrigiam) viris unde-qua-que doctissimis humanissimisque referrum. Munus erit illustre, Historiarum et Civilis Scientiae professio. Labor, trium aut duarum singulis septimanis praelectionum in Scholis publicis, tribus tantum anni temporibus (quos Terminos vocant) pro more Academiae Scholasticae eruditioni destinatis: Feriis enim et vacationibus (quae dimidiam anni partem excedunt) nihil publice ab Academicis, aut ab illustrissimo hujus Cathedrae fundatore D Brookio exigetur; ita ut illud (quicquid erit) temporis pro arbitrio tuo, meditando, scribendo, edendo aliquid, aut rem familiarem curando, totum poteris impendere Salarium


page 48, image: cs048

(suis temporibus certissime numerandum) erit quadringentorum aureorum annuatim. Quibus recensere possum et alios (qui fortasse occurrent) compendii modos, quibus etiam tuis, et tuorum commodis opportune consulere possis. Etenim non potes nescire, frequentes esse in Anglia ex donatione Regis, Episcoporum aliorumque Praebendas, Canonicatus, et dignitates Ecclesiasticas (at omni animarum cur‚ vacuas) quibus exteri juxta ac nostrates, de Republica literari‚, et Ecclesia bene meriti honorantur. Sed non urgeo, peto tantum si conditio (quae prius a me oblata, placuisse visa est) tibi adhuc arrideat atque pedem apud nos figere in animo habeas, ut cum primis me certissimum facias per literas: quas D. Dudleio Carletono (utriusque nostrŻsm amicissimo) ad me mittendas cures. Et etiam quod vehementer a te rogo, ut Thesium tuarum Theologicarum (quae impressae apud vos publice habentur) copiam mihi faceres: rarius enim apud nos inveniuntur: Siquid autem in his partibus velis, mihi mandes,

Dab Westmonast. I. Aug. 1626.

Tui amantissimo, Boswel.

LXXII. Exemplum literarum Gulielmi Bosvvelli ad Dudleium Carletonum ex Anglico in Latinum versarum

SI recte memini tunc cum postremum nobis sermo esset, de D. Vossio, visus mihi es hac in sententia esse, utcunque eo tempore nec animus nec occasio ei esset conditionis in Academi‚ Cantabrigiensi oblatae accipiendae, tamen, si ad sextum aut octavum mensem vacaret, fieri tamen posse eo ut inclinaret. Hactenus vacua est ea professio, idque me‚ oper‚, tantumque ipse mihi sumpsi libertatis (non tamen sine occulto mandato Illust. Baronis Brooke) ut iterum invitandum eo censeam, id quod tu ex literis ad eum meis perspicere potes, quas apertas ad te missas, ubi legeris, obsignare poteris, et statim, mittere, urgereque primo quoque tempore ut rescribatur: quod si ille conditionem abnuet (id quod ego haud facerem isthic si essem) alteri prospiciatur. Neque enim desunt multi, iique docti competitores, qui ambiant. Praeter centum viginti libras Sterlinenses quas illi annuas promitto sine fraude solvendas; praeter sumptuum aliquod (quod in me recipio) transvehendo ipsi, conjugi, liberis, supellectili, innui apud eum rationes, quibus ipsi liberisque in melius prospiciatur. Quam bene Casauboni ac Molinaei liberis, aliorumque multorum prospectum sit exiguo tempore, tu mecum juxta nosti, nec ille ignorare potest. Et quod meo nomine rogatum te cupiam et illum, nimirum ut mittantur ad me ommnes ejus Theses Theologicae (quae quidem excusae sint) compactae aut solutae. Magnam autem a me inibis gratiam si primo quoque tempore mittes. Ego vero libenter vel pretium dissolvam, et quod portorii nomine impendetur, vel alios ad te mittam libros majore pecuni‚ emptos, etc.

LXXIII. Clarissime D. Vossi,

ACademia nostra Cantabrigiensis, cum non ita pridem Literas a te acceperit, doctissimas simul et humanissimas, summa cum tuorum in se officiorum testificatione, una cum Libro tuo nuperrime in lucem edito, de Historicis Latinis, aequum duxit, ut te eam humanitate tu‚ primitus provocantem, literis suis resalutaret: quanto magis mihi hoc ipsum munus incumbit, cum et iisdem beneficiis me unum e multis, privatim afficere, non sit dedignata Claritas vestra, nam et eodem tempore tum literae tuae, tum liber mihi redditae sunt, benevolentiae tuae erga me amplissima pignora, et necessicudinis tecum initae, cum olim Dordraci essemus, symbola non vulgaria, cujus etiam in literis istis tuis meminisse complacuit. Cum autem nullum officium, teste Cicerone, referend‚ grati‚ magis necessarium sit; Officii ergo mei esse duxi, pro istis erga me meritis, gratias debitas referre, et habere. Quod si nulla privata haec tua erga nos merita, gratias


page 49, image: cs049

istas postularent, est tamen quod ipse et alii studiosi etiam, tibi meritas gratias, Reipub. literariae nomine persol vamus, ob hoc ipsum postremo elaboratum a te opus de Historicis Latinis, quod unum si non alia superessent ingenii pariter ac laboris egregia monumenta, nomen tuum posteritati merito consecraret. Nemo enim literis aut Humanioribus, aut Theologicis, aut aliis etiam disciplinis vel parum imbutus, qui non facile perspicit, quanti momenti sit Historiae et Historicorum, notitia, ad omne genus literarum accurate et cognoscendum, et pertractandum. Gratulantur ergo tibi merito omnes non solum Historiae, sed et Antiquitatis studiosi, sive [gap: Greek word(s)] sive rei Ecclesiasticae operam navent, de utroque tuo opere, tum illo de Historicis Graecis, tum hoc de Latinis. Quibus breviis operibus sapientissime tibi viam munis, ad illud majorum vigiliarum opus, in quo cum Magno illo Annalium Ecclesiasticorum Conditore congressurus sis. Hanc etenim te provinciam in te suscepisse audio, idque non leviter innuis, in literis Academiae nostrae nuper datis. Opus plane et dignum, in quo lectionem tuam multiplicem, eloquentiam, linguarum peritiam, memoriam, judicium, omnes denique animi dotes et ingenii vires exercere possis. Sperabamus aliquando, auspiciis et munificenti‚, Honoratissimi Maecenatis, Baronis a Brook nostratis, te hic apud nos pedem fixurum, et in hoc studiorum genere excolendo, operam in hac nostra Academia navaturum. Sed, compedes narras, tibi a tuis injectas fuisse. Quod si nobis contigisset, ut te Academia nostra haberet et gremi alem et professorem, illud certe nobis Cantabrigiensibus, longe gratissimum fuisset. Jam Dorislaum vestrum, in locum tibi destinatum suflecit illustrissimus Baro, qui in Cornelium Tacitum nuperrime binas lectiones in Scholis publicis habuit, iisque sui tum in Historicis, tum etiam in Politicis versandis profectus, specimen egregium exhibuit. Sed ad te redeo, et praefationem operi tuo nuper praemissam, ubi operam utilissimam et bonis omnibus gratissimam posuisti, in vindicanda fama D. Junii felicis memoriae soceri tui, Viri praestantissimi, et omni scientiarum genere excultissimi, deque scientiarum principe, sacra Theologia, optime meriti. Fecisti quod generum decuit, imo quod virum bonum, dum innocentiam, tueris, dum ab injustis obtrectationibus virorum summorum, virum summum liberas. Praemittis in dicta praefatione te non hosce libros eo animo divulg‚sse, quasi in posterum omnis operis hujus curam deponere statuisses, sed potius, ut postquam ista jam prodierint, amicorum et judicio in commissis, et indicio in omissis, facilius fruare. Ingenuitatem tuam amplector et veneror. Ego siquid forsan in posterum observavero, quod opus hoc tuum, aut promoveat, aut locuplet aut in aliquibus forsan corrigat, libere et lubenter tibi impertiam. Idque spero te non aegre laturum, si per otium fecerimus in Historia tua Pelagiana, quam te aliquando limatiorem, et correctiorem editurum et optamus et speramus. Video nonuullos ex Remonstrantibus vestris, qui in Articulo de Originali Peccato et Gratia periculose admodum, ne quid gra vius dicam, errant, ad tuam Historiam non raro provocare. In quibus duobus Articulis, non leviter innuit [note: August. de Peccat. Orig. c. 24.] Augustinus, fidem Christianam proprie consistere. In ista Historia contexenda praeclare quidem de Ecclesia meritus es; sed optant viri apud nos tui nominis alioqui studiosissimi, ne quid praesidii, suis erroribus, isti homines ex illa Historia haberent, quod praetexant. Superest jam (Vir humanissime) ut cum Commentarios tuos de Historicis Latinis a te acceperim, [gap: Greek word(s)] aliquod remittam, cum autem non habeo de meo quod rependam; en Commentarios sed alterius generis, in Epistolam D. Pauli ad Colossenses nuper hic Cantabrigiae excusos, scriptos a D. Davenantio Collega nostro, in Synodo Dodracena, viro mihi olim dum in Academia vixit, amicissimo, et tibi non ignoto, jam merito suo evecto ad Episcopatum Sarisburiensem quem summa cum prudentia et dignitate jam administrat. Spero non ingratum tibi futurum hoc amoris nostri pignusculum. Hosce commentarios publice dictavit, cum in Academia


page 50, image: cs050

nostra, Professoris Theologiae D. Margaretae Cathedram [reading uncertain: print faded] occuparet. In quam ipse sexennio fere abhinc, longe iudignior suffectus sum. Habet et ille alias lucubrationes luce non indignas, quas spero aliquando lucem visuras.

Vale Vir eximie, Bonis auspiciis, et alacri an imo spartam quam nactus es, orna. Antiquam Ecclesiae Catholicae fidem mores, disciplinam, ex antiquorum monumentis eure, et a novellis veteratorum imposturis, assere vindica. Nos habes in hoc opere obeundo omnia tibi fausta et felicia optantes, precantes.

Cantab. E Sidneyano Coll. 15. Kal Jan Anno MDC XXII.

Tui Amantissimus. Samuel Wardus.

LXXIV. V. Cl. D. Gerardo Johanni Vossio, in Academia Bataorum Lugdunensi Professori celeberrimo. Lugd. Batav. S. P.

DIgresso me a vobis, Vir Cl. una pariter omnis mei memoria, animis vestris excessisse videtur. Nihil enim per biennium literarum, quod vestram benevolentiam confirmaret, accepi: neque vulgare istud A ve saltem mihi annunciari audivi; unde colligere liceret volitare adhuc inter vos, qualemcumque nominis mei umbram. Agnosco indignitatem meam, neque in tantum arrogantiae progredior, ut me tantis Heroibus, curae, ac sollicitudini esse optem. Interim humanitati vestrae confidebam, credebamque me, qui obvi‚ humanitate in notitiam vestram essem receptus, tam facile ex pectoribus vestris non posse excidere. Affectavi quidem aliquoties, Bataviam, vestrique Genii cultum repetere; sed properanti toties, manum saeva fortuna injecit, meque heic adeo validis compedibus religavit, ut eas, nisi publice a vestris revulsus excutere nequeam. Quod tua ope, atque authoritate, Vir Clarissime, commode, atque ocius confieri posset. Fronequerani enim nondum, ut ferunt, Graeci interpretis locum suppleverunt, jamque spes venturi eo Gruteri expiravit. Quare ut pro me prense, etiam atque etiam rogo. Cogitavi quidem specimen mei, in Graec‚ literatur‚, profectus, ad vos mittere. AElianique [gap: Greek word(s)], a me emendatam, atque illustratam offerre; sed me miris modis, ac moris, jam quadriennium, ludificatus est Typographus, ut ne [gap: Greek word(s)] meum, neque Librum in exemplaria alia propagatum, recipere ab eo hactenus potuerim. Caeteroque in tanta Barbariei facie, silvescit quoque ingenium meum, videorque mihi priorum annorum diligenti‚, comparatam, dicendi facultatem detrivisse. Privatim tamen Palaestram styli, qua Prorsi, qua Vorsi heic aperui; quae cum non pigendo juvenum numero frequentaretut, ausi sunt homines, superstitios‚ suspicione, an impotenti invidi‚, silentium mihi in jungere, ne scilicet perorandi exercitia, haereticum virus teneriorum animis innecteretur. Hactenus molestos, junctis cum primoribus Academicorum viribus contempsi; sed quo minus ad Rhetoris jam heic vacuum munus adspirare, rel ausim, vel velim, nostrae confessionis odium, et stipendii exilitas, paene (ut ita dicam) commictilem faciunt. Ergo adhuc illa spe sustentor, qu‚ me vobis conjunctum iri, eorumdemtque sacrorum, ac parium voluntatum nexu, gavisurum esse, mihi persuasi. Quantum ad votum hoc meum im plendum, momenti adferre possis, partim jam dixi, partim ipse minime ignoras; si modo gratiae tuae vires interponere, ac pro me periclitari volueris. Accipis hic poemata mea, quibus Chalcographum, et Patronum quem tibi libuerit, concilies velim. Notis meis in nepotem. quid factum sit, quam vis multiplici sollicitaque inquisitione pervestigare non potui. Idcirco sive apud te, sive alibi, delitescant, des operam protrahantur, perque hunc [gap: Greek word(s)] Rostochiensem ad me referantur; ut infinitis locis limam attineam, ac plurima, scabra interpolem. In Tacitum aliquid molitus sum, nempe de ejus imitatione libellum, quem vestris judiciis subjicere, Typographisque commitrere vellem, si esset, qui excudendum susciperet.


page 51, image: cs051

Textum quoque ducentis vicibus emendatiorem adjungam. Saepe me miratio subiit, imo quidem fidem cunctorum excedet, tantum a Lipsio spicilegium relictum fuisse. Caeterum impense illius scriptoris Lectione delector, et cum antiquitatem Graecam eruendae Thucydidis dictioni tam curiose in cubuisse animadvertam, quis mihi vitio vertat, quod idem in Thucydide Latino tentarim? In Curtio aliquid experiendi ansam quoque Raderi commentarii suppeditabunt. Ipse, quae quaeso elaborasti? Auctor esto huic Augustino Ferbero, ut tua nos exportet, ac porro consilio juvato, ut delectum in Libris coemendis habeat. Vale.

Rostochii. 26. Martii, 1627.

T. omni cultu et obsequio, Janus Gebhardus.

Salutem plurimam adscribo, filiis tuis paternarum virtutum aemulis; necnon D. Vorstio.

LXXV. Ornatiss. et Clariss. Vossi.

LEgi praefationem quam mifisti cum literis: illam Buckinghamiae duci inscriptam, pulcherrimo stylo, et sapienter admodum formatam. Paucula tamen mihi videntur addenda, atque etiam paucula mutanda tam ex judicio amici tui, et mei, Dinglii: (de quo coram tibi locutus sum:) quam meo proprio: quae ego negotiis quibusdam nimis distentus, tibi non possum sigillatim praescribere. Ob eamque causam detineo mecum adhuc praefationem: remitto librum (opus egregium et longe doctissimum) nescius an tibi eo uti necesse fuerit, ad compilationem Indicis, quem temporis hoc intervallo perficere poteris: (si ita tibi videbitur quemadmodum ego consulo;) Quod ita mecum confidenter agis gratissimum facis: mihi videndum erit ut benemeritis omnibus quibus potero, tibi respondeam. Vale.

Hagae-Comitis 30. Maii, 1627 Stylo Novo.

Tui amantissimus, Dudley Carleton.

LXXVI. Dudleius Carletonus G. J. Vossio.

AUctor sim D. Vossio ut captata occasione (quae se ipsa sponte offerret) ut nonnulla inserat de fide, sollicitudine, prudenti‚ et felicitate Ducis in ducendo et reducendo ex Hispania rege (tunc principis) quem unicum sibi super omnia dilectum, et haeredem regnorum Ducis fidei ac curae credidit Pater Jacobus. Nec spe falsus est. Nonnulla etiam addi possint de detectis Hispaniae fraudibus, quae eo tendebanr, ut aeternum arcerentur suis ditionibus Regis filia ejusque liberi, et Germaniae libertas opprimeretur: quo nomine in conventu publico (quem Parlamentum vocant) Duci serio gratulatum fuit ab universo Angliae regno: Denique quod tant‚ animi magnitudine et invict‚ constanti‚ serenissimo suo regi operam dat, in omnium regnorum et Rerumpublicarum subrutore, praedone et hoste, videlicer Hispano oppugnando. Locus pro hisce additionibus commodissimus mihi videtur, ubi mentio fit amoris quo eum regum alter complexus est, alter complectitur.

LXXVII. Imcomparabilis Eruditionis Viro D. Gerardo Johanni Vossio, in Athenaeo Batavo, Professori celeberrimo, S. P. Lugd. Batav.

QUicquid spei, V. CI. mihi facere conaris, admodum languidum, ac dubium apparet. Nam quemadmodum Franequeranos; ita quoque Groningenses variis modis deludet Gruterus; ut abunde aliis subrependi materiae, atque occasionis superfuturum sit. Et quis tunc mei longius dissiti mentionem, ne dicam rationem habebit? Pari ferme distanti‚ ego, et Pasor aberamus: nihilominus, cum mihi in hac studiorum parte, conferri non possit, in muneris delatione antepositus est, sic egregie famam Gymnasii sui instaurant. Quantum in te est, amicorum smaragde, non cessabis D. Altingum, aliosque assidua


page 52, image: cs052

mei memoria obtundere, ut oriente occasione, mihi nemo praeferatur. Non inferiorem gloriam, scholis Belgicae circumdaturum me confido, quam isti, qui null‚ proprii ingenii commendatione, tantum propinquorum prensationibus nituntur, et obtruduntur. Interea meo ingenio servire non licet, cui omne tempus in eo perit, ut acquitam, quomodo famem, et nuditatem defendam. Editionem tamen Taciti, cum libello de ejus imitatione dabo, atque ut unum Typographorum vestrorum, qui Lucubrationes meas, venustis literis, et concinn‚ form‚, in vulgus diffundat, permoveas, rogo. Nostra in Nepotem Jodocus Hondius detinet, et si ab ejus viscatis unguibus; chartas meas citius reglutinare potuissem, fortassis haud poenitendum spicilegium jam fecissem. In eum scriptorem emendationes se plures habere affirmavit mihi Cl. Scriverius, a quo vide impetres, et quam primum ad me mittas. De Scytala Lacedaemoniorum, si quae insigniora notasti, admetiaris velim, ut talibus gemmis, mea magis ac magis enitescant, ac preciosiora fiant. Libro tuo de Historicis Latinis, quod ad nos non exportetur, quid factum sit, fac sciam, simulque quid, de tuis originibus Latinae linguae, Josepho Cl. Cunaei, aliisque sperandum habeamus, adjice. Salutatio tua Paullo Tarnovio, longe fuit acceptissima; qui se impense incomparabilem eruditionem tuam colere, atque aestimare aiebat. Vale.

Rostochii. Anno Dom. VIII. Junii. CIC IC C XXVII.

T. perpetuo cultu atque obsequio. Janus Gebhardus.

Sal. pl. adscribo Cl. Vorstio, et Francisco filio tuo.

LXXVIII. Clarissimo viro Gerardo Vossio, Praeceptori aeternum colendo, S. D.

QUoniam nuper ad fratrem suum, misero diuturnoque morbo intabescentem, a Nobilissimo Consiliaro Wyngarden socero, Lugdunum adductus, te V. CL. Lectionibus privatis impeditum salutare, non daretur occasio; decreveram postea, per literas interpretes tecum colloqui, et memoriam quam temporum, et locorum intervallum saepe obliterare solet, mei apud te renovare. Quod cum hactenus distulisset, partim argumenti inopia, partim negotia, quae tot, et tanta summo Reipublicae literariae bono sustines, interpellandi verecundia: commodum se offert Tuisus noster, et salute tuis verbis significat‚, animum nutantem ad scribendum impulit. Tantus enim ad voluptatem, quam ex lectione libri de Historiis Graecis, in quo tum totus era, totumque fere devoraveram, cepi, accessit, voluptabili hoc nuntio, incredibilis gaudii cumulus, ut jam non solum praeceptorem [gap: Greek word(s)], admirater unice: sed ipsum illud, non quint‚ modo parte Nectaris, ut inquit ille, sed universo Caballino fonte imbutum caput amicissime amplecti visus sim. Quandoquidem vero a Nestoreo docentis ore pendere, ut olim, mihi in viderit fatum, saltem quod concedit, eo arctius duxi amplexandum. Quare divinis operibus, quae jam aliquot summo cruditorum applausu, protulisti (ut cum Lucr. dicam) in dias luminis oras, diurna, nocturnaque manu versandis, maximum absentis tui desiderium lenire conor. Ac veluti in febricitantibus observamus [gap: Greek word(s)],

Quo plus sint potae, plus sitiuntur aquae.

Non aliter affici soleo a scriptis tuis, quorum satietas me, nec frequentissim‚ lectione potest capere. Itaque mitiges rogo, V. Cl. non meam literas, hanc [gap: Greek word(s)], et da brevi quae confecta, diu nimis retines, reliqua, non modio, neque trimodio, ut ait Plautus, verum ipso horreo. Nec illa modo, quorum spem facis, sed et Notas ad Eusebium de Praepar. Evang. Ut enim aliquis tandem exurgat, qui in illo, parem magno Scaligero, praestet operam, optare non est tuum:

Nam tu Poeta es prorsus, ad eam rem unicus.

Utinam et Angellium haberemus, a te perpolitum. Promiserat quid Gifanius et


page 53, image: cs053

alii, nemo vero quod sciam, salutares ei persanando manus attulit; cum tamen varia ejus loca, non solum a Criticis, sed et Medicis, et Jurisconsultis, passim correcta, et explicata, animadverterim. Huic scholae nuper Rector datus Is. Beccmannus, Musas, quae tecum hinc discessisse videbantur, revocaturus. Id enim in oratione publice habit‚ promittebat quidam studiosus, quondam D. Becmanni discipulus. Misi Mairio Typographo, Adriani Junii quaedam typis suis edenda, quibus vitam ipse addidi, et doctorum elogia. Misissem tibi carmen, quod Nicolaus Graece et Latine non indoctus, D. AEmilii discipulus, brevi tuus, et Jurisconsultorum, in nuptias meas composuit, nisi satis, superque, me nugis hisce, occupationes serias turbasse putassem. Quare, ne in publica commoda peccem, desino, et aeternum Numen veneror, te diu, V. Max. et amicissime, liberis, nobis, et Reip. literatiae servet incolumem. Salutem meo nomine uxori, optimae et nobilissime matronae, et filio Johanni.

Dordr. xii. Jun. CIC IC C XXVII.

Tuus meritissimo tuo, Johannes Beverwiickius.

LXXIX. Clarissimo Viro D. Gerardo Vossio, Leidensis Academiae Professori, S. P. Clarissime D. Vossi.

JAm diu magno flagravi desiderio necessitudinis tecum in eundae; et nisi inopinatus obitus D. Rutgersii intervenisset, jam pridem viam aliquam reperissem, quae mihi aditum ad tuam amicitiam patefecisset. Is quoties hac transibat, honorificam semper tui mentionem facere, et insignem tuam eruditionem, ex praeclaris tuis scriptis, jam ante mihi cognitam, ipsaque fama, multo majorem, crebris usurpare sermonibus solebat. Certoque mihi promiserat, se amicitiae inter nos instituendae, simulac in Belgium venisset, authorem fore. Cujus rei fundamenta, utrum jecerit, nescio. Cum vero is jam fato suo functus sit, arripiendam putavi occasionem, insinuandi me in tuam amicitiam, oblatione libelli nostri, de Funeribus Romanorum, ante biennium, et quod excurrit, recusi; quem ut tanquam monumentum, et pignus meae erga te observantiae, et amoris accipere velis, etiam atque etiam rogo. Commisi illum Eruditissimo juveni Johanni Christenio, qui cum duobus Nobiliss. adolescentibus studiorum grati‚, ad vos profiscitur, quandoquidem tota Germania, viae militibus ita infestae sunt, ut nostrarum Academiarum aliqua, praessertim superioris Germaniae, hinc tuto adiri non possit. Istum juvenem cum discipulis, ac praesertim. D. Winterfeldio, quem a teneris unguiculis, propter praeclaram indolem, amavi, ut inter familiares tuos recipere, non dedigneris, etiam atque etiam rogo. Magno me beneficio affectum putabo, si intellexero has literas tantum ponderis, quantum scribens confidebam apud te habuisse. Nec ipsi adolescentes committent, ut [gap: Greek word(s)] nota, sibi a te jure inuri possit. Sex ipsos annos jam factum est, quod commentatiorum de lingua latina spem nobis fecisti; quibus si nondum extremam manum imposuisti, rogo te per Musarum sacra, ut illos tandem aliquando ad umbilicum perductos, in publicum emittas, et hoc quoque beneficio, Rempublicam literariam tibi devincias. Neque enim potest non esse egregium, et omnibus numeris absolutum, quod ex Officina tua exit. Vale, et Cl. D. Cunaeum meis verbis, nisi grave sit, saluta.

Dabam Lubeeae, XXII. Julii, Anno 1627.

Vester omni studio, Johan. Kirchmannus.

LXXX. Clarisimo Doctissimoque Viro Domino Gerardo Johanni Vossio, in Academia Lugduno-Batavo Professori publico, S. P.

QUi Cl. Gruteri nostri senium casus aggravet, ex literis viri docti, Heidelberg‚ ad me exaratis percipe: Sed et


page 54, image: cs054

Gruterus noster domi suae latitat, nuper Brett‚ unde gner Schmentius exclusus est, huc reverfus: rusticaturus fere, in Barnheldiano fundo, quem Gener instaurat, incendio corruptum. An vero eidem, hit securo, et ab Idolomania immuni vivere liceat ambigo. Literas vix amplius agnoscit, ita vertigini se fert obnoxium. Quae vero nos belli procella circumfuderit, ore famae ad vos quoque perlatum esse arbitror. Pedem port‚ efferre non ausimus, quin illico adsint, qui manus corporis velamentis injiciant. Quid si oppugnatio, et obsidio nos premat? Me privatim etsi belli absistant incommoda, satis aerumnarum manet, quas quomodo a me depellam, nullam rationem inire possum. Magnam in vobis, te, Cunaeo, Altingo, spem fixeram, quam fore irritam ex more conjicio. Cosilium tamen aliud, nisi vos interea succurratis, in aren‚ capiendum est; nisi si noluero optimam aetatis partem, inerti‚ summ‚ interstingui. Quippe studia mihi propulsandae saltem inopiae; non excutiendis ingenii viribus, aut promerendae famae dirigenda sunt, et in vindicandis extremis necessitatibus, tempus consumendum. Spicilegium quidem meum sub incudem revocassem, si ab ungulis Harpyae Amstelodamensis, Jodoci Hont reglutinare potuissem. Eo me istius Lentuli taediosissimae protelationes adigent, ut totum opusculum, a capite ad calcem diffingam, insigni accessione locupletatum. Si tu et D. Scriverius, meam paupertatem vestris copiis instruere, mei panni squalorem, purpurae vestrae hilantate, exornare potestis; agite, adjungite meis vestra, ut aliena luce parumper emergam, ed fortunae caliginem vestro splendore disjiciam. C. D. Cuneo obsequium, et studia commenda: Salvere jubeo Cl. D. Adolfum Vorstium, Franc. Vossiadem. Responde quaeso brevi, et literas tuas Joanni Maire trade, qui ad August. Ferberum nostratem Bibliopolam recte curabit: adde quid jam moliaris, in optimis literis. Vale.

Rostochii Anno Dom. 27. Sextil. CIC IC C XXVII.

T. omni cultu et obsequio, Janus Gebhardus.

LXXXI. G. V.

ANsa mihi hoc tempore non praebetur alia, quam ut D. V. gratias agam et habeam, quod cum nuper Leydae aderam, tant‚ humanitate me accipere dignabaris. Ac si verbulum adhuc addere liceat, sit, ut te faciam negotii istius memorem, quod in hac vacantia praesenti, ex humanitate tua, pro communi bono sis pollicitus. D. T. rem probe tenet: scil. ut ex Historiis, tam antiquis quam modernis, argumenta ab exemplis et testimoniis talia qualia collegerit et deprompserit, quibus tandem Regem possim, ac si ita dicam, gregem hortari, atque ad Parlamentorum usus, quo Rex et regnum [gap: Greek word(s)] in eadem tandem sententia feliciter convenire possint. Causa, proh dolor, communis illud magis atque magis requirit, et expedit: quod quaeso studiis tuis promovere digneris. Vernedum est, quod invasio ista in Galliae insulas causae Bohemicae non profuerit: sed factionem Hispanicam auxerit: nec non Danorum Regem exanimaverit. Nova hodie accepimus mala ex Germania, Tillaeum Albis transmigrasse flumen, atque in Holsatiam, Regis Ducatum proprium, invadisse fertur. Quem si vicerit Ducatum, Hamburgum vicerit et Albim; et tum, quod Deus avertat, actum est de ipso Rege. Nec sciam quibus hoc sit imputandum malum, nisi, post peccata, Parlamentorum in Anglia, atque inde Regis et Regni consensus consueri et laudabilis defectibus. Qua de causa, si hisce in conatibus parum sudaveris, D. V. nec se poenituerit, nec me ingratum offenderit. Quod si facias, cito quaeso, ac sedulo, ac secreto feceris, ac valeas.

Dabam Delphis 4. Non. Augusti. Anno Salutis CIC IC C XXVII.

R. T. Studiosissimus, Edw. Misselden.

LXXXII. Doctissime Vir,

PRaebuisti gratissimam ansam, et aliquam prehendere mihi jamdiu in


page 55, image: cs055

votis fuit. Quae impediebant [note: Epistola has magna sui parte mutila extat inter Arminianas, P. 727.] duo fuere: Negotia plura quam quibus par esse possum, et stylus inaequalis et barbariem sonans: quem tamen ob male jacta in me literarum fundamenta nunquam satis limare potui. Compedes hosce, non solum Candor tuus, sed et Gratitudo mea abruperunt. Accepi literas tuas, utinam scires quam charas, cum iis solos amoris tui libros, aeternum eruditionis tuae, et aere perennius monumentum de Historicis Latinis. De Graecis quos edidisti Commentariis, apud me quidem illi sunt, et quod non plene perlegerim, me in vitissimum distinuit negotiorum moles. Sed quod in amorem tui me rapuit, Historia fuit Pelagiana, Historia, non magis saeculis, quam affectibus Theologorum pugnantium diversis perplexa, seriatim tamen per ipsas laceras Ecclesias deducta, et in ipsis funestissimis Ecclesiasticorum dissidiis, non sine ingenii simul et laboris miraculo ordinata. Ad munus tuum redeo: Gratiasque ago multiplices. Quod tam eruditum opus, tam utile, nostrum, i. Britannicum adoptione feceris. Quod tam justis laudibus Academiam florentissimam Cantebrigiam apud aures aequissimas, placuit celebrare. Quod me dignum voluisti simul, nomine, inscriptione, libro, literis tuis. Praecipue vero quod Buckinghamiae Illustrissimum Ducem, omni virtutum genere cultissimum, et mihi omnis Officii nomine observandissimum, tantis, debitis tamen laudibus, posteris consecrasti. Ego jam Duci paro literas, a me (et forte primo) audiet quid calamo tuo debet. Unum rogo: noli me in lineis hisce turbatis nimium quaerere, alibi habito, rerum non verborum servus. Et quum Erpenius tuus et Wintoniensis meus satis cessere, ipsi meritis suis immortales, socias jungamus manus, meas licet multo breviores invenias. Pater benedictionum sit cumulus tuus, et ego interim servus tibi in Christo, et si placeat nomen Amicus.

Ex Aula Regiae Hampton. Sept. 25. 1627.

Guil. Bathon. et Wellensis.

LXXXIII. Praestantisimo Doctissimoque Viro D. Gerardo Vossio, utriusque Eloquentiae in Academia Lugduno-Batavo, Professori dignissimo. Vir praestantissime, Collega observantissime.

JAM diu est, quod nihil ad te literarum dederim, non oblitus officii erga re mei, quo nullum habeo commendatius; sed quod veritus fui, te participem facere earum rerum, quae mihi displicebant quam maxime. Et quidem videbatur mihi levior esse aegritudo, quam sustinebam solus. Nunc vero, quando eam felicior dies mihi ademit, nolo eandem te diutius latere; quo simul praesentem rerum mearum statum intelligas. Attamen cautio est, ne vulgatum, fam‚, hoc malum, nunc gravius mihi noceat, quam antea: Ideoque liceat mihi, hoc velut arcanum committere fidissimo pectori tuo; in quo spero praesidium fore honori meo.

Nosti ab initio, duplicem mihi fuisse curam, de itinere hoc feliciter instituendo, ut inservire publico, et tuto possem, et sine privatae rei dispendio; eamque fuisse causam, cur applicuerim me, ad illustrem Syriae Consulem: At fateor me illius facti paulo post paenituisse. Ita aliena a me apud illum omnia, vitas, mores, et studia repetiebam; quamque in hac urbe tranquillitatem exoptabam et otium, perpetuae fere disturbationi obnoxiam. Etenim gravis et pene continua, Consuli nostro lis fuit, modo cum suis, modo cum aliis populis, ex orbe Christiano advenis, dum in ordinem redigere nitebatur, quae paulatim hic collapsa erant. Unde judicabis facile quam non ego laboris partem tulerim, qui rebus omnibus interesse, et velut praeesse debui. Si tamen me audisset consulentem, ex quiete forsan majorem gloriam reportasset, et ego insignem fructum. A singulis negotiis, turbarum expectabam finem; sed aliae ex aliis emerserunt, uti ex fluctu fluctus: ita ut pigere tandem me, et taedere istarum rerum vehementer caeperit. Aliter significatum, aliter persuasum in patria ante


page 56, image: cs056

discessum fuerat; facilem nempe, et liberalem fore operam quae a me requireretur. At rever‚ permolestam, et saepe importunam comperi, ac si quis antea in locum meum suffici potuisset, omnino conditionem illam repudiassem, studiisque meis posthabuissem securitatem, et quaevis commoda, quae tamen mihi nulla fuerunt. Levius mihi reddere patientia conatus fui, quod corrigere haud potis eram; donec tandem Dei Opt. Max. beneficio revixi mihi, restitutus in libertatem: nam ante dies aliquod, Dominus Consul, ob Parentis obitum, in patriam hinc discessit, pauloque ante huc alius venit, in quem onus meum commode deposui.

Dominum Witsium maxime mutarum ab eo, qui antea fuit, omnes qui eum noverunt, mirabuntur: tantum in liberalem indolem potest honoris tuendi necessitas, et seria mentis occupatio: At ex qua vereor ne res ejus familiaris, ingens detrimentum ceperit inter Turcicos Harpyias. Abiturus dignitatem consularem mihi obtulit, instititque multis, ut vices suas pro aliquo saltem tempore sustinerem, ad quod capessendum munus, hortatus me quoque fuit illustrissimus Dominus Legatus Cornelius Haga: At recusatione honoris istius, atque fortunae, commonstrandum existimavi, quam invitus alia hactenus negotia tractaverim, praeter studia mea, neque aliter posse me aut debere veniam sperare. Quae alia etiam incommoda me remorata sint, non dubito quin antehac intellexeris; scilicet, ut paulo post quam in Syriam venimus, diri contagii labes, me omni plane consuetudine eorum prohibuerit, per quos proficere desiderabam; et postquam partis, hic subsidiis, amicisque uti coeperam, quomodo aurium immensus dolor, tinnitusque perpetuus, ultra tertium mensem me afflixerit, omnique intentiore studio interdixerit, quantum etiam curae, molestiaeque mihi peperit adolescentis cujusdam incuria, et temeritas, qui per amicorum preces fere invito mihi, comes obtrusus fuerat. Quae dam ex hisce malis talia fuere, ut tanquam divinitus immissa caveri non potuerint, quaedam vero prout humanae sortis erant, si initio praescivissem, evitare debueram, postmodum tamen pro arbitrio effugere non potui.

Nihilominus pro tempore, quo uti mihi licuit, satis profecisse mihi videor, et ni favente, alia atque alia occasione, et invitante, alias quoque tractassem, linguas; de Arabica quae potissimum mihi incumbit, jam fere securus esse poteram; at deinceps spero, aliud operae pretium faciam, et quidquid est detrimenti, facile sarciam, quandoquidem partis hic studiorum commodis quiete in posterum, et ad placitum uti licebit.

Quas quidem rationes meas, ptoxime exposui amplissimis Dominis Curatorib us dissimulato tamen honoris ergŰ, Consulis negotio; quibus ipsi permoti, haud aegro ferent confido, moram a me paululum prorogari, ultra praescriptum terminum: Quod haud dubium est, quin cum Academiae utilitate conjunctum erit: Nam tantilli temporis fructum, quem interea a me expectare posset, cum foenore uti spero, paulo post uberiorem recipiet. At de melioribus amicis meis, nonnulli urgere summopere videntur, ut quamprimum possim, in patriam revertar, ob vacantem Cathedram Mathematicae professionis: Non potui certe hunc casum intelligere, sine maximo animi dolore, atque etiam nunc deploro Academiae nostrae casum, quod occiderit incomparabile illud lumen, ad cujus laudes adspirare videtur ambitiosum; adscendere vero perdifficile est; ideoque licet ab adolescentia, stimulante genio, disciplinarum illud genus sectatus fui, et pro captu ingenii quoque penetravi: tum etiam in votis semper habui, ut pertractare, vel exercere aliquando possem, in patriae usum; non ausus tamen fui, ad ejusmodi felicitatem, hac occasione sperare, vel animum adjicere; praesertim postquam amicorum literae, tardius perlatae essent, quam ut putarem me ex consilio eorum, hic res meas expedire posse, et ibi in tempore adesse; quamobrem universum negotium, divinae providentiae, et amicorum mihi benevolentium, prudentiae, et arbitrio, committendum duxi; eo quidem animo, ut instadio interim meo gnaviter pergerem, et quam possem maxime reditum maturarem. At postquam ex postremis literis, intellexi, e patria ad me datis, suffragio pro me conspirare quaedam, et Dominis Curatoribus visum


page 57, image: cs057

fuisse, in designando Clariss. Sncllii, mei quondam Praeceptoris, successore, mei quoque rationem habere, sententium mutavi, omnibusque modis contendendum putavi, ne tanto favori, summisque meis votis, ipse deessem. Primum quidem institueram, commissam mihi Spartam, quae in hisce initiis, nulli non tenuis, et ingloria videtur; amplificare atque exornare, aliarum quoque linguarum orientalium accessione; sed ut verum fateat, revera tandem comperi, praeposteram illam operam fore, et Reipublicae Christianae injuriosam: Nam quidquid caeteris incognitis illis linguis, studii impendi possit, sola Arabica sibi postulat: ut quae sola continet, quidquid fere de Asiae et Africae disciplinis, et rebus porro scire desideramus: Ita ut tanquam universalis lingua sit, quae a Graecae, et Latinae doctrina, separari minime possit, si humanam sapientiam, et memoriam temporum, quam maxime fieri potest, apud nos integram extare velimus; ideoque si excolendis exoticis linguis, novum aliquem, et dignum labore fructum spero, video ab Arabica repetendum: Et si ad hujus professionem, etiam Mathemata mihi decernantur, viderer talentum qualecumque meum, melius posse collocare, et materiam nactus, jucundi, et utilissimi laboris: Nam et Arabica lingua, de Mathematicis Graecorum, et aliorum gentium inventis, multa suppeditare potest, nobis invisa, omniumque votis desiderata, et ips‚ ill‚ contemplatione recreatus subinde animus, facilius superare omnia taedia posset, quae in prima tam amplae, et implexae linguae cultur‚ non possunt non oboriri. Ex Graecorum monumentis, ut hoc in transitu significem, pridem nactus fui, Apollonii Pergaei, summi Geometrae tres postremos Conicorum libros, de Graeco in Arabicum elegantissime translatos; scriptum a praecipuis quibusque Mathematicis maximi aestimatum, et frustra hactenus conquisitum; reperi alia quaedam, et uti spero, plura propediem nanciscar quibus id quod paulo ante dixi, luculenter posset probari. Saepissime a dolore temperare nequivi, cogitans, praecipuam vitae partem, in illo pulvere fuisse exactam, et praeter muneris mei sortem fore, si in illo exercere manum, et mentem porro vellem: Videor nunc mihi hujusce faelicitatis, modo capax sim compos reddi posse, non sine Reipublicae nostrae commodo; cui hisce temporibus, et in praesenti suo statu, maxime necessarium est, juventutem in ea quoque Mathematum parte institui, atque exerceri, quae in bello, prae reliquis fere rebus omnibus plurimum semper potuit: [gap: Greek word(s)] intelligo, quae in Academiis hactenus, iniquo divortio prorsus separatae, a Mathematica Encyclopaedia, neglectae fuere: pro modulo ingenii mei, favente eam ad rem commoditate idone‚, utriusque disciplinae, doctrinam prosecutus, ipsaque delectatus multum fui: id si mihi porro liceret, de progressu, et operaepretio haud desperarem. Denique cum Arabicae linguae, aliarumque orientalium subsidia libraria, quae necessitas, et profectus, alia atque alia requirat, sine impensis magnis comparari nequeant, et Mathematica quoque inventa, et Machinae, prae reliquis studiis, haud leves sumptus postulent, si ab utriusque laboris, honesto stipendio juvarer, quod tolerabilius Academiae foret, quam duos Professores alere, utrumque forte studium, felicius cederet in commune bonum, quam si alterutro tantum fungerer. Imprimis vero postquam decretum est mihi, si exorta spes ejusmodi conditionis obtinendae affulgere perget, virum aliquem orientalis literaturae peritum, in patriam mecum perducere, meisque impensis ibidem alere; quod si precibus, et promissis, (nullis autem parcam, quae ferre potero, vel potius solvere) impetravero, facile erit propitiante Divino Nomine, et haud multo quidem tempore, arcana harum literarum, publici juris facere. Hae quidem cogitationes faciunt, ut quo me favor, et amicorum consilia invitant, eo quoque excitatiore animo, spes meas extendere audeam; non quod me cum aliis, si qui forte competitores sunt, comparare velim, aut qui facile a naturae, et doctrinae dotibus multo sunt instructiores; at si ex re Academiae, et Reip. videatur, ut ego isti muneri praeficiat, ne ipse deficiam. Si tempestive satis, ante discessum Consulis nostri, certior factus fuissem


page 58, image: cs058

de Curatorum decreto, ita ut de libris mihi providere, et de Idoneo homine modo potuissem; una me cum illo itineri commisissem, etiamsi haud ex omni parte, securum mihi videbatur. Nunc id mihi operis, ut quamprimum possim, me expediam; at quia audio omnes vias esse terrae marique infestas, hostium, praedonumque injuriis; altera me cura tenet, ut qu‚ possum prudenti‚, ejusmodi discrimina effugiam, et partas hic literarias copias, tuto transportem. Post pauculos ab hinc menses, expectantur aliquot naves Anglicanae, Constantinopolin appulsurae, quae novum ex Anglia legatum vehent, eumque qui jam suo munere est defunctus, accipient, ut eundem cum familia patriae reddant: Sunt quidem mercatoriae illae naves, sed bellicae classis in modum armatae: illi ego potissimum occasioni immineo; neque enim similem antea sperare possum, quamobrem brevi hinc Constantinopolin concedere statui, ut doctorum hominum, quales permulti ibidem esse perhibentur consuetudine, instituta promoveam mea, et simul novam illam Romam perlustrem: in quem finem, per literas, illustriss. Dom. Legatus noster, me aliquoties ad se humanissime evocavit. Ipse quidem commendatione sua, aliisque officiis, hactenus plurimum juvit, et majora cum summo favore obtulit, si illuc venero. Haec quidem ad latius, ut negotia, et vota mea perspecta haberes, te autem per benevolentiam, qu‚ me hactenus dignatus fuisti, etiam atque etiam obtestor, ne iisdem porro gratiam tuam, et patrocinium impertire graveris, in quo spem magnam, et fiduciam pono: Novi enim te authoritate doctrinae, et virtutis tuae eximiae multum valere, apud Dom. Curatores omnesque cordationes viros, amicos tuos; quo juxta caeteros amicos meos effectum reddas, ne longior praeter expectationem mora, qu‚ vitae meae, et harum literarum fortunae consulendum duxi, me damno multo maximo afficiat, quod fieret, si propterea conceptae foelicitatis spes decollaret. Quia plus satis prolixus fui, supersedebo commemoratione aliarum rerum, quae hic contigerunt mihi, aut quae ad statum, utriusque Imperii Turcici, et Persici, necnon Christianorum Ecclesias, in Asia pertinent, eas quidem, aliasque refervabo proximis literis, aut in reditum meum, quem coelitus opto, expectoque, et foelicem illum diem, quo repetere mihi liceit, fructum dulcissimae consuetudinis tuae: Interim toto animi affectu te complexus, me, meaque omnia, tuae pietati, et fidei commendo, Deumque Opt. Max. supplex rogo, ut te Orbis Christiani, et Academiae nostrae insigne decus, ad longaevam aetatem incolumem servet, cum carissima Conjuge tua, Liberisque tuis: Idem quoque precor, caeteris amicis omnibus, imprimis vero, conjunctissimis Collegis meis quos una tecum omnes officiose saluto.

Datum Halebi in Syria Comagena xi. Kal. Sept. An. Sal, CIC IC C XXVII.

Tui observantissimus, J. Golius.

LXXXIV. Clarissimo Viro D. Gerardo Vossio, Historiarum Professori. Lugd. Batav. Clarissime Vir, Domine et Amice honorande.

TAm mihi gratum, quam inopinatum fuit, nomen tuum conspicere, in Instrumento publico, quod de Baptismo librorum meorum illic, te attestante, formatum fuit. Gratias tibi ago non tantum ob operam, verum etiam, et quidem praecipue, ob voluntatem, quam ita prompte amico veteri absenti, et non roganti impendisti. Sed nondum habeo rem ex animi sententia confectam. Rogo igitur ut mense, et anno baptismi singulorum librorum meorum, (ita enim peiteram, et ea gratia miseram, ad adfinem meum chartam memorialem, ex Ephemeride rerum mearum domesticarum descriptam, quae ista omnia continebat) gratificari mihi digneris. Nam quod ille existimavit sufficere, non sufficit. Nos nunc terram Canaan describimus, rem ingentis laboris; dabimusque propediem, Eusebii Pamphili, Caesariensi, in Palaestina Episcopi librum, [gap: Greek word(s)], cum interpretatione opposita B. Hieronymi, cui ad oram adjungam


page 59, image: cs059

vocabula hebraica, singulorum locorum, eum designatione librorum sacrorum, in quibus ea loca nominantur. Subdam praeterea, (si Deus volet,) singulis paginis notas mas, ut earum praesens conspectus lectorem juvare possit. Graeca Eusebii nunquam edita fuerunt; et scis quanto a nobis postulata, quanto promissa fuerunt. B. Hieronimi liber Latinus, ingentes habuit lacunas, quas quum ex collatione gravi contextus e regione descripti, deprehendissem, non ante quievi, quam in Bibliothecis S. Victoris, et D. Thuani erui exemplaria manuscripta, quorum ope hiatus explevi. Dici non potest, quantum is liber adjumentum allaturus sit sacrorum librorum lectoribus; nam in illis tertia fere pars continet Geographica. Sed urget Tabellarius. Vale ergo charum Caput a

Dat. Lut. Paris. XXIII, Sept. An. 1627.

Tuo, Bertio

LXXXV. Clarissimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio, in Academia Lugduno-Batava Professori Celeberrimo, Lugdun. Batav. S. P.

OBtundo te, Clarissime Vir, literis, ut silentium tuum tandem expugnem; quamvis dubitem utrum ullae mearum, ad te pervenerint, atque etiam num hae sint perventurae. Cingimur enim num hae sint perventurae. Cingimur enim densis undique militum stationibus et commeatum maritimum, quo nonnihil fidebamus. propemodum nobis Danus intercepit. Urbs vero haec necessitatem recipiendi praesidii, centenis millibus Joachimicorum redemit, neque dum insidiarum metu vacat. Quid si promptitudine dandi hostis illectus, postulata perpetuet, aut vim apertam intentet? Adeo heic animis decidimus, ut etiam ad primum ordinati militis conspectum, obedienter imperata sumus facturi. De Dano tristia, ac misera disserunt, quae quia abominor, atque in hostium capita reprecor referre Religioni duco. Nisi Deus e Machin‚ me hinc abstraxerit, video in communi interitu, et pestem meam. Nemo amicorum consilio saltem ac voce juvat, nedum addit operam. Unicum ad vos ex tanto naufragio receptum, ac portum habere me posse speravi; sed cum promissa vestra non compareant, animus componendus est, ut imminentem necessitatem, fortiter excipiat, cassaeque specular renunciet. Antequam tamen arctiora nos circumfundant, Cornelii Nepotis Editionem ex liturariis meis extruo, et eis unam atque alteram septimanam isto labore me defuncturum esse confido. Institi tibi, Vir Claris. hactenus, ut mihi tuas, aliorumque conjecturas elagirere: Verum Orator fui minime impetrabilis; unde suspicor vos conjunctionem istam defugere, ac dedignari. Od id dare tibi amplius negotii non sustineo, ut lucubrationibus meis Typographum conciliares, neque in eventum mea praemittere ad vos audeo; quia nedum ista, quae ante biennium, Jodoco Hondio credibi, ab ejusdem viscatis manibus, reglutinare potui. Mi Pater, facias me ocius certiorem, quid spei, de promotione mei apud vos, et de Typographo gerere debeam. Simul ac enim tuas accepero, non solum luculento in Cornelium Nepotem spicilegio, sed Analectis etiam in AEliani [gap: Greek word(s)], mactabo penates tuos, atque paulo post me hinc ad vos subducam, ne belli incendio hauriar. Raderi commentarios in Q. Curtium, nondum videre contigit, de quibus tuum judicium expecto. Post Latinorum Historicorum vitas, quid agressus es? quo ingenii monumento insignire cogitas Mnemosynes templum? Cl. Cunaeus Josepho quid facit? cedere certe Heinsio non debet, qui Nonno doctissimis exercitationibus solitudinem depulit, pluresque Lectores conciliavit. Non credis quanta scriptorum tuorum admiratione capiar; quanto Cunaei desiderio flagrem. ut fortunae meae tenuitas, obstare non possit, quin vestra mihi monumenta, studiose comparem. Vale.

Rostochii A. D. XXI. Octob. CIC IC C XXVII.

T. T. Janus Gebhardus.



page 60, image: cs060

Salutem plurimam adscribo D. Scriverio, D. Vorstio, filiis tuis, paternis vestigiis insistentibus. Literas tuas trade vestrati Johanni Maire, qui curet ad nostratem Civem, et Bibliopolam August. Ferberum.

LXXXVI. Clarissimo praestantissimoque Viro, D. Gerardo Joanni Vossio. Eloquentiae atque Historiarum Professori.

SUperioribus tuis, Clarissime, et Amicissime Vossi, quibus absolutum de Historicis Latinis opus tuum, cujus, et brevi exinde missurum te mihi exemplat significabas, jam ante respondisse me scio. Nunc illud ad me missum opus, curante Typographo vestro, recteque curatum accepi. Gratias vero, hoc nomine tibi ingentes habeo, debeoque. Nam ut referam hoc tempore, in mundo non est. Suetonium interim ecce tibi, ante semestre, et quod excurrit, minori hac form‚, typis excusum, pro munere tuo, munusculum. Est vero in signis haec opera tua, istamque egregie nobis exornatam Spartam dedisti, quantum ex filo operis, et e‚ qu‚ ad huc frui licuit, inspectione subitane‚, conjicere potui. Nam mihi exinde propius, saepiusque adeunda, ac repetenda haec adyta. Primo intuitu, et modo hanc, modo illam volutanti paginam, occurrit, Orosius ejusque, ut scribunt, Ormesta. De qua voce, cum tuas legerem conjecturas, ut elegantes, ita doctas oppido, animadverti editionem quae prodiit, Maguntiae An. 1615. cum Annotationibus Fabricii, Latinii, et Notis postremo marginalibus. And. Schotti, visam a te haud esse. Nam ibi Schottus in praefatione, praeter caetera, hoc monet, hanc Orosii, Historiam, inscriptam olim vitiose, et barbare, Ormesiam mundi, sive Ormesdam, pro Orchestram: Ut titulum scilicet ejusmodi habuerit, Orosii Orchestra mundi: quasi in e‚, ut in Scena‚, ac Theatro quodam mundi, ac mortalium clades, ac calamitates, ob oculos propositas omnibus, ac recitatas voluerit. Et addit Schottus, ita nominandam, inscribendamque, primo vidisse in Prodicio suo Pighium. Occurrit deinde et aliud, et quod me propius respicit illud scilicet, quod in Saxone Grammatico, de S. Gulielmo Parisiensi refert, qui in Dani‚ Abbas, obiit Caenobii Ebretostrensis. Ejus enim vita, a Discipulo ipsius descripta si penes te sit, aut ubi haberi possit, [nam ex ea verba quaedam laudas] ut mihi significare haud graveris, oppido velim. Historia quoque Mussati, et ea praesertim cujus mentionem facis, editio Veneta, si jam prodiit, et Leydae prostet, ejus mihi exemplar mittat Bibliopola Johannes Maire, ut moneas, rogo. Authorum praeterea veterum emendationes passim inspersas, variasque in eodem, observationes tuas preutiles ac necessarias vidi; quarum ego rerum, atque Authorum syllabum, sive indicem omissum solummodo desideravi. Sed haec altera tua editio, aliaque ta lia adjicere poterit, volente Domino: Qui et te, mi Vossi, diu salvum, ac sospitem praestet, quo ita egregiis hujusmodi laboribus, ac lucubrationibus doctissimis, sufficere deinceps, multosque in annos valeas.

Dabam Hardervic. Anno Dom. V. Novemb. 1627.

T Joh. Isac. Pontanus.

LXXXVII. Arnold. Buchellius G. J. Vossio, Philos. et Historico Clarissimo. Lugdunum.

CLatissime Doctissimeque D. Vossi, percurri pridem librum tuum, de Latinis Historicis; in quo admiratus sum inexhaustam tuam diligentiam, incredibilem patientiam, et exactum simul judicium tuum. Admiratus (inquam) sum quotidianis, et quasi perpetuis tuis occupationibus, tantum temporis vobis superesse potuisse, quod tam vasto operi sufficeret. At supra spem omnia inveni, adeo ut deficiant verba, quibus tanti laboris merita, digne expressero. Vidi quam infinito studio pelagus illud Authorum ingressus fueris, quod etiam incerti nominis, et aetatis scriptores, inter tineas, et blattas delitescentes, in lucem produxeris.


page 61, image: cs061

Et pene [ut ita dicam] miseret me tui, qui tantum laboris, impenderis istis SS. Vitis legendis, quarum major pars impossibilium, ac incredibilium rerum narrationibus, ne quid dicam acerbius, occupatur. Verumtamen cum haec, non tantum nostris hominibus, sed toto erudito orbi scripseris, oportuit sane ad saeculi hujus mores te accommodare; At interim hoc sedulo cavisti, ne quem temere offenderes: quod licet apud bonos aequosque Lectores, te impetraturum minime diffidam, vereor nihilominus [ut nunc sunt hominum mores] ne omnibus, vel sic in iis satisfeceris. Sunt enim quibus Religionis velum SS. vel manifestissimis praetenditur mendaciis, quod omnibus censuris superius arbitrantur. Sed ad rem venio, Vir humanissime, pauca inter elgendum notavi, inter quae, et Typographi errata, sed talia quae veritati fucum facerent. Eorum hic specimen adjungo.

Pag. 446. De Beka ad finem; ac praetexit usque ad annum CIC CC XLVI. quo et ipse in terris morabatur.] Hic innumero erratum, et C. unum omissum, nam vixit post annum 1300. et Chronicon suum ad Johannem Episcopum perduxit; ad annum nempe 1345. teste Trithem. MS. meum ultra 1360. producit, sed ab alio quaedam assuta credo. Idem Trithemius claruisse tradit, ad annum 1348. Gesnerus in Biblioth. An. 1350. Pantaleon 1340.

Pag. 814. In lucem primus portraxit, Bernardus Furmerius] At erroribus adeo plenum; ut vix linea in toto libro sit integra: neque sane eo nomine illi multum debemus, cum quivis facile in tanta copia exemplarium manuscriptorum, pesime descriptum, lucelli tantum spe in lucem protrudere potuisset; et absque dubio, jam meliorem eum Authorem haberemus, nisi hominis ea sedulitas fuisset. Ego in tantillo libro, aliqua centena errata restitui, quae nullo modo excusari poterant; Idque cum rursum tantum perlegissem, D. Grutero instante, ac urgente, ut Francofurtum mitterem. Quid autem denuo libro hoc factum sit, nondum intelligere potui, ut neque de Steda meo; ad quem quaedam etiam notaveram: quarum Notarum, nonnullas ex Adversariis collectas, una cum meo Exemplari, ad D. Scriverium misi.

Pag. 839. Johannes cognomento Palaonydorus] Videris hunc Johannem, alium facere, a Johanne de Aqu‚ Veteri, cujus pag. 529. memineras: cum tamen, Tempus, Patria, Scripta, Ordo conveniant, nec alium praeter unum Johannem Aquaveteranum reperiam; hos unum, et eundem credo, ut mecum Valerius Andreas, qui ante annos tres quatuorve, in lucem dedit Lovanii Bibliothecam Belgicam.

Pag. 838. Authorem hujus Polyphili, indicant literae Capitales titulorum, quas collegi, in hunc sensum: Poliam frater Franciscus Columna peramavit: Ut mihi indicium fecerat, Johannes Martinius, qui hunc librum ex Italico translatum, Anno 1546. Parisiis edidit, Gesn. Venetiis apud Aldum excusum, tradit Ital. neque puto Latine extare. Benedictt. Curtius ad Arresta Amorum, sic de eo scribit, Et multiscius Franciscus Columna Parentationes in Templo Polyandrios fieri finxit, his qui ob amorem periclitati fuerint. Idem Arresto 40. fuerunt etiam qui pros‚ vulgari, Amicas suas celebraverint, inter quos vero, doctior Franciscus Columna, cognomento Polyphilus, qui Poliam illam suam, omnium disciplinarum doctissimam interpretationem, ac omnium Artium Officinam instructissimam exornat, plurimisque Epithetis honestat.

Eadem. Certe meo judicio, Thesaurum continet Antiquitatum, et Elegantiarum.] Cyriacum Anconitanum nondum vidi, sed eundem, non optim‚ fide dedisse inscriptiones, at plurimas finxisse satis aperte indicat Doctiss. Ant. Augustinus, Dialogo xi. de Numis, et Antiq. inscriptionibus; eumque Annio Viterbiensi, ea in re comparat.

Pag. 827. Corius Anno 1485. Annorum fuit 25. ut in Praefatione ad Ascanium Sfort. Card. ipse scribit. Idemque dedit vitas Impp. Rom. a Caesare, ad Barbarossam, sed Italice; promittit et librum de Vitis Philosophorum, Poetarum, et Mulierum illustrium, quem nondum vidi; An ediderit nescio; Caesares ad finem, Operi Historico adjunxit.

Sed in Reuberi Editione libri sunt VIII. habeo et ejus operis editionem in fol. Bas.


page 62, image: cs062

ap. Pernam Anno 1533. octo tantum libris constantem.

Pag. 799. Rexisse Ecclesiam Rhemensem annis XXVII.] Redonensem, scribendum, cum nullus Marbodus hoc tempore fuerit Rhemensis Episcopus; Errorem etiam sequentia verba satis detegunt.

Pag 327. 796. Atque omni rep. Certe mirum videtur, Suffridum Petri tam mordicus propugnare suae gentis fabulas, cum vir fuerit alioqui doctissimus, et judicii praeterquam in patria Histori‚ boni: hunc pertinaci animo sequuntur Furmerius et Hamconius, quos trium viros fabularum patriarum vocare soleo. Et utinam hi non suos in venissent Asseclas.

Plura attexerem, nisi vererer hisce meis nugis utiles vobis horas adimere; neque haec alio animo quam juvandi scribo, cum sciam non omnia omnibus eodem tempore patere: neque tu, doctissime vir, aliter haec capies. Conatum saltem videbis, etiamsi nihil alicujus momenti praestiterim. Addo tantum indiculum Authorum, quos nescio, an videris.

Scriptores varii rerum Leodiensium quos Jo a Chappeauville, in lucem dedit Leodici 3. Tom. An. 1612. in quarto, Inter quos Harigerus Abbas Lobiensis, Anselmus Can. Leodiensis et Joannes Placentius Dominicanus; Catalogus Episcoporum Tungrensium; Hunc inter incerti aevi Authores retulisti, sed aetatem facile ex ipso quem apud me est libro constabit.

Petri de Blarrorivo Parhisiani insigne opus, Nanceidos in fol. vulgari Libb. vi. versibus heroicis conscriptum, impressum vero in pago Lotharingiae D. Nocalai de porta; per Petrum Jacobi Perbrum, loci Paganum An. C. 1518. non. Jan. quo die etiam ipsum Nanceianum peractum est An. 1476.

Valerandi Varami de Gestis Johannae virginis Libri iv. versibus conscripti, editi in quarto Paris. Anno 1516. Rob. inde Stephani Anno 1529. iteravit.

Horatii Poetae Idoraria, Poema Libb. 2. ad Nic. v. Pontis. Max. de Conspiratione Portiana in ipsum Pontificem. In membr. est apud me.

Ant. Sanderus Presbyter, edidit Anno 1624. Antw. in quarto apud Guil. a Tongris, de scriptoribus Flandriae Libros 3. De Gandavensibus eruditione claris lib. 3. de Brugensibus eruditionis fama claris Lib. 2.

Est et apud me Vita Henrici Imp. Virginei quam scripsit (ita habet Tit) Adelboldus Traject. Eps. Ms. Vita Henrici Quarti Caes. Aug. Ducis Bavariae vii. Paulo post, matris illius a quodam ejus temporis conscripta MS.

Item de Impp. AEquivocis Henricis. MS.

Vita S. Adalberti confessoris. MS.

Sed jam satis superque tuam patientiam exercuimus, si tamen haec vobis non ingrata, aut molesta fuisse intellexero, plura me missurum recipio, summi beneficii instar erit, si sensero me vel minimum profuisse. Vale, vir Doctissime, et me tui amantem redama; ac salve, et rem mihi gratam te facere crede, si a me salutem D. Barlaeo dicere non grave fuerit.

Trajecti calamo festinante, X. Kalen. Decembr. CIC IC C XXVII. stylo nostro.

LXXXVIII. Clarissime Humanissimeque Vir,

NOn oportebat gratias esse tam tardas. Sed locorum intervallis, injuriisque temporum dandum est hoc vitium, non meo animo. Aderant jam Natales [gap: Greek word(s)], priusquam appulere ad me amoris illa tui suavissima deposita. Atque interea dum ad Doctorem Bealum (Cantabrigi‚ jam tum absentem) ad D. Junium, adque fratrem meum (longissime dissitum) transmittendi quaeruntur opportunitates, aliquot menses praeterfluxere. Jam tandem; repono tamen, pro libro literisque summas gratias, pro amore pectus et animum. Equidem jam pridem in eo ipso quod Academiae nostrae contuleras munere, reputabas meas partes inesse; sed cum et mihi separatim atque inter paucos, viderem te calrissimum hoc pignus ultro credidisse, mirum in modum coepi de Vossiana amicitia mihimet gratulari. Et certe si Cantabrigiam te nostram invisere contigisset, (ut aliquando spes erat) non defuissent (confido) officia mihi, quibus meum erga te studium, penitissimosque


page 63, image: cs063

adfectus commendare praesenti tibi potuissem. Verum nunc intervulsae sunt alae mihi illorum officiorum, praeterque gratias, et pia vota, reliquum est nihil, quo amores meos probem tibi. Quanquam cum et reverendissimo Antistite apud nos, tuique amantissimo dudum intellexerim, non deesse tibi progeniem, Parentis similem, bonae literaturae, famaeque cupidam, erit fortasse aliquando ( [gap: Greek word(s)] ) ut hic apud eorum aliquem possim clarius exponere, quam aucta in parte existimationis atque bneevolentiae aeternum resideas in meo pectore.

Tu, egregium decus literarum, vive diu, et benigno numine fruere, nomenque tuum, quod jamdiu fecisti, perge porro aeternitati commendare. Ea assidue vota nuncupat, qui te intimis merito adfectibus complectitur,

Dat. in ipso AEquinoctio Vernali Cantabrigiae e Coll. D. Petri. CIC IC C XXVII.

AEterno nexu tibi devinctus. Matthaeus Wren.

LXXXIX. Eximie Vir,

QUanquam est quod doleamus excidisse nos expectatione nostr‚, quam de adventu in Britanniam tuo conceperamus: literae tamen tuae minuerunt nobis illam solicitudinem, quibus praeter teipsum nihil ad nos gratius acceptius ve pervenire poterat. Quod sive rerum tuarum conditio foelicitati nostrae obstiterit, sive Lugdunensium tuorum affectus atque amor, quem non mediocrem ex tuis in illam Academiam meritis esse conjicimus: Utcunque nobis in propensitat erga nos tu‚, quam luculenter adeo, optimus ipse tui sensus interpres, expressisti videtur acquiescendum. Academias itaque Britannicas, praesertim hanc nostram, tanto apud te in honore esse summopere gratulamur. Non enim leve aliquod momentum laudibus nostris accessisse judicamus ex tanta suffragantis amplitudine. Theologi autem nostri, si jam in vivis essent, quam mox tibi catervatim gratias rependerent: cujus beneficio habent, quod nec solerti Lectore, nec fideli testimonio destituti sint? Cum et integritas tua omnem assentandi suspicionem facile summoveat, et acerrimi judicii confirmata in animis hominum opinio praestet, ne in ferend‚ sententi‚ deceptus videare. Atque utinam te nobis vel Fortuna non invidisset, vel Numinis potius indulsisset Clementia, ut quod mutis Britanniae Magistris debere se profitetur Humanitas tua, auritae discipulorum turbae viva ipse voce persolveres. Quanquam nec illi muti prorsus sunt, imo ne mortui quidem, quibus tu quotidie vitam ac vocem suppeditas. Ut si recte rationem subducamus, tuo illi in aere isnt, tibi inter caeteros, atque etiam prae quamplurimis hujus Seculi viris Eruditissimis claritatem illam qu‚ etiamnum conspicui cernuntur acceptam referant. Quod igitur in nostrorum laudibus tam copiosus fueris, et illud quidem benevolentiae tuae luculentum satis indicium: quod autem insignem illam elaboratamque Ingenii tui sobolem (quasi Polydorum alterum) nobis servandam concredideris, hoc certissimum amoris tui [gap: Greek word(s)], quin et arctioris cujusdam necessitudinis esse ducimus. Videris enim cum ipso fato contendere, ut nobis aliquo saltem modo prodesse veleas, et licet Scholae, quae te anxie cupideque praestolata est, adesse nequeas, Bibliothecam tamen lucubrationibus tuae ornatam velle, Agnoscimus (Eximie Vir) atque amplectimur hunc animi tui Candorem, et arrhabonem istum inter [gap: Greek word(s)] nostra in perpetuam Authoris sui memoriam sanctissime custodiendum cutabimus. Vale feliciter.

Catab. davae e frequenti Senatuo nostro, Anno CIC IC C XXVII. Postridie Id. Decemb.

Amici tui Procancellarius reliquusque Senatus Cantabrigiensis.

XC. Gulielmus Bathoniensis et Wellensis Cl. Vossio.

ALiam datam mihi occasionem ad te scribendi (Vir doctissime) libenter


page 64, image: cs064

accipio. Et certe gaudeo (etiamsi undique mole negotiorum gravatus) hanc opportunitatem mihi se obtulisse. Non diu est ex quo literas tuas gratissimas acceipi una cum Historicis Latinis a te nov‚ vit‚ donatis. Ego statim acceptis libro, literisque, literas ad te dedi calamo sane obeso et per desuetudinem titubante. Unum in tua illa pereleganti et gravissima Epistola Duci illustrissimo nuperrime nuncupata invitus legi, scilicet, te suasu tuorum et pollicitis Reipublicae illius animum tuum mut‚sse, et proinde caelum non mutaturum, nec accessum nunc ad nos te paraturum. Se dquod in hac re tibi placuit, mihi lex sit: Nolo sperare quod non vis. Interim Dux Buckinghamiae (qui Deo gratias apud nos iterum salvus) amore et tuo, et tui captus omnes meditatur vias quibus de pari honore, quo tu illum, afficiat. Remora munificentissimae gratitudinis nulla, nisi quod prorsus nescit quid potissimum eligere debeat, in quo tibi beneficiat. Et hoc ut ego tibi scriberem in mandatis dedit. Officium [etsi difficilius scribo literas] mihi gratissimum. Nunc iterum vel hanc ob rem doleo te exuisse animum ad nos acce dendi. Ptuisser enim heroicus animus majora quam nunc apud vos potest. Unum restat, ut te ostendas dextrum fortunae tuae fabrum et prudenter excogites quid tibi factum velis: sit quale optare fas est [novi autem ni tua me fallant scripta ingenium tuum] et factum puta. Forte deliberandum esse de re ipsa judices: Delibera: tamen hoc unum peto, ut praesenti quam fieri possit responso certionem me facias literas has ad manus tuas pervenisse. Scio enim Ducem, Candoris tui cultorem eximium, responsum expectare, quod [si fieri possit] literas hasce meas anteverteret. Quod reliquum est, preces oro effundas pro peccatrice anima.

Decem. 22. 1627.

Devinctissimi tibi in communi Salvatore Jesu Christo, Guil. Bathon et Wellensis.

XCI. Samuel Johnson Vossio,

MUsae Solonis sententi‚ (Reverende Musarum Apollo) [gap: Greek word(s)] appellantur. Patrem habent Jovem, et quid Jove majus habetur? Patrem habent adjutorem, sic enim Jovis a juvando nomen, haec Musarum foelicitas. Foelices, nimium foelices fuistent Musae Cantabrigienses, si adventum tuum, Clarissime Vossi, quem Academia seu jovem veneratur, si adventum tuum et influentiam tam diu exoptatum iniqua nobis fata non invidissent. Dorislaum accepimus, O si Vossium! illum laudamus, te suspicimus. Dignus ille, satis qui historiam perlegat, si non Vossius huic muneri destinatus. Epistolium accepimus, quae quidem Epistola fuit satis ampla et luculenta tui amoris tessera. Sed nobis pro amore visum est epistolium, quicquid sit, cum tuum sit, nos in bibliotheca nostra in Jacobi Scrinio memoriae sacrum conservamus. Te abfentem videt, tacentem audit et amat Academia, et ita amat ut quamvis ad familiaritatem accedere multum cupit, ad amorem certe nihil possit. Sed quo me rapit commune votum et amor tui ut mei obliviscar? Quid ego tibi pro tua in me gratia Lugduni exhibita? quod mecum indigno tanti viri alloquio dignatus es colloqui, quodque longe maximum duxi in amicorum meorum albo nomen inscribere meque tuis laudibus (sic enim jure appello] cohonestare. Utinam tam felici esse olim contingat mihi ut qui tibi jam videor, is aliquando esse possim: tum nec falso mihi testimonio adulatus erit Vossius, nec ego tanti viri indignus amiciti‚. Dabo operam nec vana de me praedicarit Vossius vel hoc uno nomine dignus ut sim qui Vossium praedicem.

Miratus est Seldenus [qui tamen te amat medullitus] cur librum illum omnium applausu acceptum Duci Buckinghamienfi dicares, ego tuis verbis responsum dedi. Cancellarius est nostrae Academiae. In titulo epistolae aliquantulum errabas [quod vitium certe non fuit] vel ab Anglo forsan aliquo, vel titulo Anglice scripto deceptus. Ego Domino meo omnia


page 65, image: cs065

fausta et felicia ex animo praecor, et si vel minimam honori tuo labeculam ab immundo cujusquam ore aspersam videro, non secus ac proprio dedecore commovebor. Vale.

Raptim. Cantabr. e Bibliothec. Coll. Eman. Jan. 20/30.

Tuae humanitari in omni et observantia, et officio devinctus, Samuel Johnson.

XCII. Guilielmus Bathonensis et Wellensis G. J. Vossio.

NON profiteor (Vir Clarissime) me hisce ad tuas quas mihi tradidit Vir tui studiosissimus Dominus Carltonus, responsum dare. Sunto tantum characteres amoris mei, qui nec te negligere, nec illum sine literis novit dimittere. Quum duobus abhinc mensibus, Majestatem Regiam, ut mihi pro officio incumbit, infausto pede sequor (iter tum faciebat Hamptoniam) rhed‚ egressus torrentem non quatuor pedes latum dum transilio pede, inequali plant‚ in terram sabulosam, et minus fidam incidente, nervum posteriorem tibiae dextrae (Tendonem vocant) fregi. Ab eo tempore incedo claudus: nec adhuc constat quando sim vires pristinas recuperaturus. Si quaeras quorsum haec? ut certior fias nactum te esse amicum claudum: Sed etsi nunc fractis nervis, non possum in gratiam tuam, quae tu, quae ego cupio, facere: quamprimum tamen vires accreverint strenue mihi concredita peragam. Ut sic intelligas (saltem si quid possim) me ima tantum mei parte, non corde, non affectibus claudicare. Literis meis proximis meliora forsan ad te perferentur. Quod in votis est

Martii 26. 1628.

Amicissimi tui, Guil. Bathon. et Wellensis.

XCIII. Hieronymus Beale, G. J. Vossio.

AEGre ne feras, colendissime Domine Vossi, si expectatione tardius literae ad te nostrae perveniant. In causa erat nimis sera vestrarum traditio, quas diu ante libri etiam tui factam copiam, seorsim accepimus. Quin et alia, colendissimo vestr, Doctori Wrenn, a Rege, a Comitiis objecta est remora, mihique multo molestior a novis nuptiis. Tum etiam, ne clatissimus amicissimusque Dominus Dubletius non vetasse credatur, haud diffifireor vino me vetere delectari impensius, utque scias, quam studio, quam cordi mihi sit antiquitas, provectiorem aetate matronam ac prope effoetam duxisse fateor. Riden gravissime Gerarde? Hoc ipsum volebam, quia salutare est. Ut vivas Nestoris annos, ut floreat una tecum, ac per te vincat antiquitas, macte porro hilaritate ac lubenti‚. Et quem olim accuratissimo illo Historiae Pelagianae opere concinn‚sti tui nominis cultorem; hodieque etiam missis elegantibus literis et libro vere aureo ( [gap: Greek word(s)] ) arctius obstrictum tenes, prosequere oro novis aeternisque amoribus; nec ante me deleas ex albo amicorum, quam patriti‚ avitaque veritate spret‚, in novatorum castra transfugiam. Vale literarum decus uti ex animo vult vovetque

Cantab. ex Aula Pemb. Apr. 2. An. Dom. 1628.

Deditissimus tibi, Hieronymus Beale.

XCIV. Spectatissimo Viro D. Gerhardo Joanni Vossio, Affini conjunctissimo, S. P. Optime et Doctissime Affinis,

FAcis ut te dignum est, quod literas meas frequentiores efflagitas, nec tamen de tam pertinaci silentio, grave quidpiam suspicaris. Non metuo itaque, ne me patientiae tuae illudere putes, si continui


page 66, image: cs066

hujus silentii culpam, tibi quoque purgare parem. Non confugio ad solenne istoc genus defensionis, Diu abfui, et multos subinde menses, in secessu ruris exigens, fidis Tabellariis destitutus, etc. Haec si vera essent, tamen assiduitare nimia detrita in invidiam mendacii jam olim inciderunt. Mitto igitur decantatos desidiosarum mentium obtenus, et accusationem paranti, objicio vigilem operam, quam Provinciae mihi impositae debeo. Sciunt qui hÓc sunt, quam continuo hoc sexennio, vix respirare mihi detur; ita veteribus negotiis, nova quotidie adcrescunt; ac prioribus vix dum peractis, majus indies occupationum agmen occultis nexibus extenditur. At omne negotium, inquies, alternis otii vicibus distinguitur. Verissime id quidem, sed illae ipsae feriae quas nobilissimo adolescentulo honoratissimorum parentum indulgentia facit, tanquam inject‚ manu, me ab otii portu retrahunt. Neque enim patiuntur illum parentes optimi, venationibus, et aucupiis animum laxare, ac reficere corpus, ut non me perpetuum comitem prodituro addant. Non haec eo dixi, ut quasi cum venia deinceps, negligam desiderium Affinis conjunctissimi, cum quo mihi maximum vinculum, sanctionis alicujus necessitudinis esse gaudeo; sed ut miss‚ praeteritorum querel‚, crebriores posthac literas expectes; enitat enim posthac, ut assiduitate officii literarii, cogitationes tuas quomodocunque vincam. En tibi hÓc marmorum Arundellianorum specimen a D. Seldeno editum. Fertur. nescio quis Jesuita Gallus, edidisse opusculum de Plastice, Statuaria, et Pictura veterum, quod ad me transmitti velim, si forte in manus tuas incidet; nam ad nos hic rari e Gallia Libri nunc deferuntur. Non exhiberem occupatissimo tibi hanc molestiam, nisi jampridem, ut ardentissimo Arundelliae Comitis desiderio satisfacerem, horas aliquot subcisivas, impendere coepissem catalogo artificum hujus generis. Sed unde quaeso D. Lucam pictorem fuisse liquet? Aut unde ortum quod Pictores, hoc patrono glorientur? Imparties, scio, quidquid hac de re, certo statui posse cognosces. Apochas redituum annuorum, intra paucissimas hebdomadas ad mei amantissimam sororem, Conjugem tuam, perferri curabo. Vale, et omnibus tuis, plurimam meis verbis salutem dices. Ego quantum in me erit, curabo, ut valeam, ac Deum Opt. Max. longum vitae spatium precabor, non ob aliud magis, quam ut me tandem aliquando, tibi, tuisque gratum exhibeam.

Raptim Londini, in aedib. Arund. An. 1628. Apr. 19. St. vet.

Tuus omni officio, F. F. F. Junius.

XCV. Amicorum Opt. Max.

NUncium tam certum nactus, mercatorem Slagelosiensem, amicum meum, quique intra septimanam unam aut alteram ad nos revertitur, committendum non putavi, quin ad te quoque, quanquam magna temporis angustia circumscripta, literas darem. Tu vicissim da hoc amicitiae nostrae, ut occasione utaris: et responsum quicquid cupias, illud ad Hermannum Pisium mitti cures, qui ad me curabit recte. Aliquantum sane temporis est elapsum, ex quo nihil ad te scripsi: sed nec fere ad alium quenquam, nisi ad quem necessario scribendum erat. Id tu sic interpretaberis, tanquam publica haec tempestas, quae in nostrum orbem saeviit, amicitia hoc officium impedierit. Certe amor in te meus, quem virtute ista tua singulari in animo meo accendisti, ardet ardebitque porro, igne semper inextincto; atque ut id facere possit, satis scio, tu non desines illum alere. Opto quantum possim maxime de rebus tuis sigillatim, publicisque Academiae, adeoque universae reipub. certior fieri. Nos hÓc, per benigni Dei immensam gratiam, sustinemus nos egregie; quaeque pridem, militum nostrorum ignavia, ac proditione foed‚, Deo ob peccata nostra nobis graviter irato, hostis cepit, nunc paulatim recuperamus. Serenissimus Rex noster cum sexaginta aut septuaginta aliquot navibus, bellicis nempe, et triremibus, aliisque e minoribus, Fimbriam insulam, vulgo Femeren appellatur, in potestatem


page 67, image: cs067

suam redegit; et ex e‚ in Holsatiam objacentem facto impetu, urbes duas, Chilonium, et Ekelfortum, expugnavit; inde porro sine dubio obvia quaeque invasurus: quanquam de Chilonio quidem, qui Hafni‚ ad nos inveniunt, tentatum potius illud dicunc, quam occupatum. Istuc tamen ii affirmant, et Rensburgum oppugnacum, adeo ut Hamburgum usque tota Holsatia regi pateat. Quidam aiunt, sed incertum, Atsiam quoque, itidem insulam, occupatam. Ditsmarsi, caeso ad internecionem usque praesidio hostili, sese Regi reddidere; et ut deinceps contra hostem melius se tueri possint, cum aggeribus perforatis, tum apertis emissariis, aquam undique in agros suos, quanquam cum insigni sane detrimento, admisere. Sueciae Rex nostro sese arctissimo foedere obligavit. Miserat auctumno proximo huc Legatos; et in illis generosum Baronem, Carolum Bannyrum, quem Leidae novimus, studiorum illic causa commorantem; is me Sorae perbenigne est complexus. Vix abierant, cum Rex noster etiam suos in Sueciam mittit, Cancellarium et unum e Senatoribus Regni. Qui, ex cepti praeter solitum permagnifice, novum foedus pertract‚runt. Et nunc iterum ab eo Legati Hafniae adsunt. Lubecensibus, qui in Caesarem propendebant, interdixit, ne hostile quicquam in nos cogicare unquam ausint; quod si facerent, se illorum et commercia, quae in Suecia frequentissima exercere ipsi soleant, perditurum; et pecunias quae ibidem ingentes illis debeantur, in fiscum redacturum esse. Quibus minis id effecit, ut nunc nuper Legatis Caesaris, et Hispaniarum Regis, navale auxilium exigentibus, constanter, illud pernegaverint: affirmantes, nullo modo se praestare isthoc posse, nisi se, urbemque suam, plane perditum ire velint. Itaque ab iis nihil nobis metuendum; quanquam sane etiam alias portum obstruere, navibus quibusdam immersis, regi nostro facile esset: qui id item ipsis comminatus fuit. Habet porro etiam Suecus sedecim armatorum miliia, in ipsis finibus, prope urbem Gottenburgum; quae Rex noster suis navibus trajecturus in adversam Cimbriam dicitur. Cujus incolae adeo in Regem sunt affecti, ut, si alibi impressionem aliquam faciat, statim omnes arma sua sint juncturi; idque nobis certo nuntiant, qui huc veniunt. Idem animorum affectus in Holsatia est: ita ut non dubitemus, quin, benignitate Dei adjuvante, brevi ingentem aliquam mutationem istic habituri sumus. Et prodigia praecessere, hosti, ut speramus, tristia. In Holsatia, in Bredenbergensi arce sanguis quodam areae loco copiosus emanavit; nec restingui a Praefecto, quanquam injecta arena, potuit. Hadersleviae item in arce, equi in stabulo consistentes, reperti sudore defluentes, ac spumantes. Et in adjacente Cimbria, in Urbe Ripensi, in Praefecti ejus mens‚, orbes sanguine maduerunt, acremissi, ut purgarentur, et relati ac vix appositi, iterum tantundem sanguinis, omnibus convivis illud adspectantibus et horrentibus, habuerunt. Et haec certo evenerunt; ac referri, tanquam vera, abs te possunt. Illud quoque memoratur, et pro vero affirmatur: ad Oldburgum, itidem Cimbriae nostrae urbem, Praefectum ejus aliquando, cum ad ambulationem prodiisset, puerum in via nudum, humi positum, invenisse; quem cum tollere statim pueros praecepisset, neque id illi, quanquam post conatum multum, potuissent, tum locutum ac dixisse; quam nunc, quanquam summis viribus id annisi, puerum se humo tollere nullo modo valuissent, ita quoque Daniam sibi subjugare plane impossibile fore. Faxit id benignus ac misericors Deus, et infestama nobis manum tandem avertat. In Scani‚, in aere visum acre praelium navale; et tonitrua tormentorum explosorum in terra audita a spectantibus, qui scintillas quoque ignis decidentes conspexere. Et profecto, quin aestate imminente, aliquo navali, nam id solum posthaec restat, decertare debeamus, nullo modo dubitamus. Sed in Deo et iis armis, quae hic nobis est largitus, spem repositam habemus. Instruit Rex noster classem octoginta amplius navium bellicarum, ac triremium, ad haec Suecus, quatuordecim suas addet; idem Angli, Batavique, ut speramus, sunt facturi; sed imprimis, ut precamur, et confidimus, hosti se opponet Deus: ac nunc ejus quoque peccata respicere incipiet. In hoc voto et fiducia,


page 68, image: cs068

finem epistolae, quam hic satis longam habes, ad silentii anteacti justam compensationem, faciendum mihi existimo. Deum oro, ut misereatur nostri, et optatam pacem reddat: ac te mihi, longe amicissimum Caput, diutissime conservet, cum Uxore, Liberisque. Vale, ac salve, a me, ac me‚.

Sorae, ad diem VI. Aprilis Juliani, CIC IC C XXVIII. Raptim.

Tuis prisca fide, Johan. Meursius.

Si quid edidisti, potes hac occasione ad me mittere; idem Heinsium nostrum rogo, ad quem ante paucos menses literas prolixas dedi. Nunc salutem prolixissimam illi nuntio; et, ut aliquid rescribat, ac suas quoque lucubrationes mittat, quando commoda est occasio, etiam atque etiam rogo. Saluto ex animo omnes veteres Collegas, quotquot sunt; nullo excepto. Amo omnes, ut solebam: etiam magis, ut solemus in absentia. Quod si Deus pacem reddat, et securum iter praestet, cum uxore, liberisque, dum aetatis vigor sinit, ad vos excurram, ut semel adhuc chara capita coram complectar O si votum hoc mihi repraesentet Deus! et repraesentabit, spero, ac confido. Iterum vale, amicissime. Vorstius, ut video, plane nostri obliviscitur; non hoc merebatur noster in ipsum et defunctum Patrem, amor: neque ab eo exspectaveram. Tertium, Vale.

XCVI. S. P. D Clarissime ac Reverende D. Magister Vossi,

PRaeterito die Sabbathi scripsit ad me cognatus meus Isaacus Lydius, te repetere Martyrologion Baronii. Profecto nesciebam tuum esse, et tarde oberrans ovis septa repetiisset, nisi te monitorem habuisset; putabam me permutatione justum possessorem; credo tamen tuis verbis, nec ullius volo injustus esse haeres. Deus operi tuo in refutando Baronio benedicat, et faxit ne magno te oceano committens naufragii periculum incurras. Voluntarium mihi exilium Leydense indixi, ne ganeo deceptus frigeat focus meus. In tertio hoc matrimonio quod ante quinquennium subivi, terna prole, ex filia Angla paupercula honestissima ditatus sum. Hinc fit ut jam emere quae luberent non possim. Vidi apud fratrem meum nuper plurima a te edita de Historia Latina et Graeca; utinam emere liceret; sed jam in re tenui sum et quos commodato habere non possum, iis cogor invitus carere. Rogo ne me (pauperem licet) fastidias, sed dat‚ occasione invisas. Amicorum omnia erunt communia. Ego in conscribendo Martyrologio Belgico versor. Baronium tibi remitto et rogo ut nos visas.

--- habit‚runt DÓ quoque casas.

Si neglexeris ego tibi dicam, nec eris qui mihi nunc es et manebis amicus intimus.

Raptim Veteraquino XII. Iulii Anno 1628.

Tuus quem a Pueris nŰsti tibi amicum, Joannes Lydius.

XCVII. V. Ornatissimo J. Gerardo Vossio, J. Seldenus S. P. D. Vir Amplissime,

ANnus est quod ad me opus tuum de Latinis Historicis egregium sane et eruditione refertissimum mittere dignatus es; munus gratissimum, sive Autorem (quem suspicio) sive rem ipsam spectem. A tanto viro salutari et dignum ad quem ejusmodi munus daretur existimari, mihi permagnum erat. Gratias tibi quas possum maximas ago, et citius egissem nisi cum liceris marmora simul Arundelliana, quae sub praelo calebant, cum tuas acciperem, mittere ad te destin‚ssem, nec prius rescribere quam ea, quae compensationis aliquam figuram induerent, absolverentur. Editionem, quamplurima intervenerunt;


page 69, image: cs069

quae ita impediÍre, ut superioris aestatis initium minime anteverteret. Exemplar ad te ante mensem dedi, sarcinulis V. Cl. Joannis de Laet cum aliis in Batavianis exemplaribus, commissum. Spero te antehac accepisse. Literas tuas adjicere nequibam, neque citius in Bataviam scribere. Veniam mihi non negabit humanicas tua. Vale, Vir Eximie, et me inter eos, obsecro, fidenter numeres qui admirandam tuam doctrinam summopere amant et colunt.

Londini Cal. Sept. M DC XXVIII.

XCVIII. Gulielmus Londinensis G. J. Vossio.

BInas literas tuas accepi, utrasque post fata Illustrissimi Ducis Bukinghamiae. Utraeque tamen de illo silent. Priores putavi ideo tacuisse quia ad aures tuas tam cruenta mors non pervenisset. Sed prorsus obstupui quum secundas attulit filius etiam elingues. Quid est? Num fama desiit esse velox? Num mare non ita spatiosum, inter nos vosque tardius praetervolat? Num cruor, crudeli, infernali dextr‚ effusus, et viscus famae pennas impedivit? Imo accelerat sanguis, clamatque eundo. Aliud proculdubio est, prorsus aliud, quod de re tam barbara, de persona tam illustri, de fato tam subito, eligis tacere. Nolo plura, ne iterum cordis mei fontes rumpant repagula, et effundant spiritus. Mortuus est, cui ego, tuque multum debuimus.

Priores literae tuae nimium mihi ascribunt. Nec enim is sum cui aut illa debentur elogia, aut cui tu tantum debes. Ducis memoriae non minus quam nomini agnosce te debere, et sufficit. De Musis a quibus incipis, sunt certe ante omnia dulces, sed de Dominabus et Musis ipsis intelligi volo, de ancillis non item. Illae enim sunt quae Absinthium miscent, utpote non naturales Musarum pedissequae. Ipsae enim optant, eligunt alias: vi, et infelicitate temporum nunquam satis deplorand‚, hae obtruduntur illis.

Posteriores literae post immeritissimas laudes descendunt in charissimum pignus tuum, filium natu maximum. Quod expectavi, secundum fecit non optio mea, ubi omnes pariter ignoti; sed in memoria erat quod amicus tuus D. Dudleius Carltonus insinuavit. Quum aliud tibi consultius visum sit, primogenitum aeque mihi charum advenisse scito, etiam non adhibitis rationibus illis, quae tamen ipsae per se abunde sunt ad suadendum.

Unum est de quo quid dicam adhuc nescio. Scribis filium tuum praeter progressus in Mathesi, et Scienti‚ Naturali, animum tandem appulisse ad Juris Scientiam, et in ea Baccalaurei gradum consecutum esse. Timeo ne hoc ei impedimento esse possit, quominus cooptetur in alicujus Collegii societatem, si forte per statuta id exigatur, ut non Graduatus sit tempore, admissionis; spero tamen hoc non esse omnibus Collegiis commune. Ego (quod potui) statim scripsi, et spero proxim‚ septiman‚ tale responsum me accepturum, ut filius tuus Academiae Cantabrigiensi gratissimus hospes sit futurus, quod postea facile poteris et a me, et a filio audire. Si nactus aliquando fuerit Societatem, necesse est ut Academiae, Collegiique Statutis obtemperet, et ad gradus ulteriores tardius quam pro meritis promoveatur, si mores loci jubeant. De sumptibus abunde est quod promittis, nec minimae mihi curae erit, quam primum possum de iis minuendis cogitare.

Mitto tibi Theses tuas Oxonii excusas, a quarum editione utinam abstinuissent Oxonienses mei, sic vota tua meis consona sunt. Qu‚ fide, qu‚ diligenti‚ publicas fecerint, ipse ex hoc exemplari judicare poteris, sed amore audeo dicere, fecerunt quodcunque factum. Tu tamen quod polliceris facito. Prodeat Editio tua. Et ut scias me legisse aliqua (omnia enim nondum otium erat) velim praecipue ea quae a te juniore prodierunt, oculo haud nimis facili ipse jam perlegas, emendesque si forte aliquid occurrat, quod te judice, a veneranda, sanaque simul antiquitate deviet. Quod mihi leviter percurrenti factum videtur in Capite de Baptismo Johannis. Neque enim Patres me docuere undique idem fuisse cum Christi Baptismate. Boni consule libertatem


page 70, image: cs070

hominis amicissimi. Et quid si aliquantulum differas editionem illam a te destinatam, donec ipse, nunc multo maturior, dicas: Eat liber hic priscissimae Antiquitatis aemulus.

Consilium tuum de Baptismo, una cum Historia Rituum antiquorum valde probo. Oro tamen ne omittas quod de Baronio scripsisti. Unum cave. Vides iterum libertatem meam. Nam libros quinque de antiquis Baptismi Ritibus, Ceremoniisque scripsit Josephus Vicecomes Quod quum te latere non possit, curabis scio, ut superior sis in illo argumento. Velim enim nihil sub nomine tuo prodeat, nisi Vossio meo dignissimum, et par Historiae Pelagianae.

Redeo ad infandos dolores, quibus intime premor ob Ducis Illustrissimi caedem, omni saeculo dolendam. Parricida ille scelestissimus, Gentis et Religionis dedecus, eripuit non mihi tantum, sed et tibi charissimum caput, et (non obstantibus iis quibus eum denigravit hominum quorundam malitia) utrisque et animi et cor poris dotibus ditissimum. Coelum non dubito petiit ille: Terrarum incolae, quos Astraea reliquit, nos adhuc sumus. Damna exinde tua cogita, mea infinita sunt. Pecuniam statuit tibi mittere statim a reditu: periit cum illo illa. Decrevit certo certius omnia in usum filii tui paratissima habere. Non dico periisse hoc, sed quod ego possum multo minus est. Diploma Canonicatus tui in Ecclesia Cantuariensi ille a Rege serenissimo impetravit, munivissetque contra quoscunque impugnatores. Ego et hic tibi non decro, nisi potestas mihi defuerit.

Nunc accipe stigmata anni hujus, mihi inauspicatissimi. Ineunte Anno (quod nosti) Tendonem fregi, et adhuc incedo claudus. Successit Concio ineunte Parliamento mihi cum admodum infirmo a Rege imposita, opus, (prout res nostrae se tum habuere) periculosum simul et difficile. Postea Dux Buckinghamiae mihi charissimus, nescio quo fato, et cum illo ipse haud plane amico usi sumus conventu illo. Finito eo, ille miserrime est non sine Diabolo occisus. Post multa suspiria (nam vere et sine teste dolui) morbum contraxi acre, a quo vixdum convalui. Servi quatuor variis morbis lassati, quintus a Pleuritide caesus. Et nescio quid minatur portio anni infausti futura. Sed Deus est cui servio, qui tecum sit gratia speciali, et cum tuis: prout precatur

Octob. 25. 1628.

Tui Amantissimus, Guil. Londinensis.

XCIX. Clarissime Vir,

BInas a te accepi Literas: Alteras Cantuariae, et alteras Lugduni datas, easque utrasque aeque gratas, quod de felici tui itineris et progressu et fine nos reddidÍre certiores. Neque opus habemus ull‚ tuae scriptionis excusatione, quibus inter innumera quoque negotia Literas tuas legendi nullum unquam deerit otium: Quin potius gratias tibi habemus, atque ad scribendum ultro saepius provocaremus; nisi tibi jampridem constare debebat, eo nobis tuas fore gratiores quo fient frequentiores. Ista de caus‚ si quos ex nostratibus ad vos intelligemus transituros, eos nostris comitari, et tuae humanitati commendare haud sumus praetermissuri. Imprimis autem quem jam nunc vobiscum commorari ipse signific‚sti, tibi satis censebimus commendatum, si, ut est, nostrum asseruerimus Agnatum, Comitis Westmerlandiae filium.

Est et aliud, in quo tuam expeto operam; Mi sit ad me, quo de Principe Auriaco ob captam Ducis Sylvam orbi congratulatur, suum carmen D. Casparus Barlaeus; quem, gratissimum quidem istud mihi fuisse, certiorem velim reddas, viderique, quod ex omni parte foret perfectum, nisi unicus inesse videretur defectus. Dum enim plurima eaque admitanda rerum operumque illius obsidionis eleganter et apprime describit Spectacula, mirum, Poetam tam ociose praeteriisse Reginam Bohemiae et Principem Auriacam. Sunt et alii viri digni, quorum hÓc Honoris caus‚ memini, mei amici, Domini Polyander, Rivetus, Festus, Heinsius et alii quos nosti nostri amantes, quos


page 71, image: cs071

meo nomine salvere jubeas rogo. Vale Vir clarissime.

Dab. Nevvmarket ipsis Kalendis Martii Anno Salutis M DC XXIX. Stylo Angliae.

Tui Studiosus, Dorchester.

C. Clarissimo Doctissimoque Viro Gerhardo Joanni Vossio, Affini Conjunctissimo, S. P.

ET tui cultus, et mei officii gratia quaelibet ad scribendum amplectenda est occasio: tantum abest, ut eam praeterire debuerim, quam filii tui adventus ingessit. Commodum hic Londinii eram, quum Joannes noster, inopinato ad nos cum uberrimis tuis literis advolans, tant‚ laetiti‚ pectus meum explevit, ut solidi hujus gaudii tacitus quidam sensus, etiam nunc memorem animum pertentare non desinat. Effusissimos illos amplexus, quibus advenientem toto pectore gratulabundus adstrinxi, rursus mihi ante oculos, cogitationes reponunt, et spem utique affirmant, tui tandem aliquando hic videndi: summi certe homines, et quibus larga benefaciendi materia, in manu est, tam prono in filium tuum favore, te demereri student. Tu quoque beneficia, in te, tuosque congesta, tam grate interpretari soles; ut minime dubium habeam, quin tibi sit in optatis, videre regnum sub Regum indulgentissimo florentissimum, atque in eo viros tui amantissimos, et humanitatem haud tralatitiam tuis plenissime exhibentes. Altissime animo meo insedit haec persuasio; imo jam nunc voto, et cogitatione, praesumo diem illum laetum, signandumque mihi candidissimo calculo, cum cervices tuas invadere, atque arctissimis complexibus alligare dabitur. Interpellandam video dulcedinem blandae spei,

--- nimiis obstat Rhamnusia votis.

Quamobrem etiam vanis figurationibus, animi desiderio, aegri, atque aestuantis, valere jussis, hoc tantum spondeo, me in omnibus rebus, satis nostrae conjunctioni, amorique facturum; praesertim cum nihil rerum omnium, a te mandari mihi, aut majus, aut gratius, nihil etiam a me suscipi honestius possit, quam ut pro viribus, Johanni nostro commodem, Adolescenti singulari, nec iis tantum, quos sanguine attingit, inter propinquos amando. Ego certe tibi (repetam enim) profiteor, atque polliceor, eximium, et singulare meum studium, in omni genere officii; nec unquam dissimilem scriptis talibus dies arguerit, Divinum modo Numen faciat mecum, atque optara secundet. Quamvis autem longiores Epistolas flagites, et in nostra culpa tibi ignoscere sis paratus, in animum tamen inducere non possum, ut sim prolixior, cum occupationibus tuis, publico bono parcendum sciam. Vale, et amantissimum tui redama.

Londini in aedibus Arundelianis, Pridie Kalend. Mart. Anno. M DC XXIX.

Tuus omni officio, F. F. F. Junius.

CI. Celeberrimo Viro, Domino Gerardo Joanni Vossio, Historiarum Professori dignissimo, S. P.

JAM diu ad te, scripturio, mi Vossi, redux in Patriam te salutaturus; sed prae occupationibus quibusdam hactenus non licuit. Nunc tanto fusius, calidiusque Literas ad te misi non unas, nuper e Suecia. Insuper quoque exemplar Centuriae meae Epistolicae, ut et orationis Sixtini Amama mihi inscriptae. Quorum quid acceperis, scire desidero. Ego vero, quid comminiscar, nescio. Nam si fuisses nactus, nequaquam dubico, quin saltem, vel verbulo, me certiorem reddidisses. Te autem nihil plane accepisse, vix mihi persuaserim. Quippe ea cuidam ex amicis, ad te recta transferenda tradidi: Qui si minus officio suo functus fuerit, est cur horninem redarguam, atque culpem.


page 72, image: cs072

Si vero acceperis, nec tamen integrum tibi fuerit hactenus rescribere, nunc quaeso, rescribe tandem. Non ullae nunc locorum distantiae, ut nuper, nos invicem dividunt, quominus reciproco literarum commercio, gliscat indies, magis magisque, foedus amicitiae contractae quondam. Rogo itaque te, mi Vossi, ut quam nuper mihi ultro detulisti amicitiam, eam nunc porro rogatus, usque fovere ne graveris. Ardeo enim, et tecum, mi Heros, non intermorituram contrahere familiaritatem, si placet, ut cum Heinsio contraxi meo, et sexcentis aliis. Nec aegre tu quidem mihi, adstipulabere, si modo recte candidum tuum perspectum habeo ingenium, quo nihil proclivius ad bene merendum, de melioribus ingeniis; fiat itaque animi, et adfectus, in me tui novatio, qu‚ totus tandem obsequio, studiisque tuis manciper. Ego mea. parte allaboro, neu unquam, te hujus initae mecum amiciciae poeniteat. Quod fugitivo tempori committo ventilandum. Tu saltem nie suscipe, et ama. Parturio nunc quaedam Theologica, et a professione mea aliena. Polyander noster hÓc judex esto. Sed non vulgabuntur, cum bono Deo, quin tibi visa. Ubi tres confecero partes, stat ad vos advolare. Tum tecum de omnibus quam fusissime. Si Dionysius tuus, ingens illud saeculi miraculum futurum, adhuc in vivis est, dignaberis eum, meo nomine, quam cumulatissime salucare. Si nunc otium esset, equidem simul, et illi scriberem: sed vice proxim‚. Jacobus Dickius te plurimum salvere jussit. Omnia in Suecia adhuc integra. Rex domi est, sed restaurandis viribus occupatus. Merito bellum ille puteo comparavit. Videmus namque passim, Principes, Dominosque Tetrarum, multo difficilius finire, quam inire bella. Novi hic nihil, quod non et vobis jam proculdubio perspectum. Ultimo quodnam edideris monumentum, velim e‚dem mihi oper‚ significes. Non addo plura. Tu ignosce calori nostro, et responde. Vale, mi Vossi Clarissime, et me ama.

Tuae Dom. studiosiss.

Hagae Comitum xii. Mart. CIC IC C XXIX.

Johan. Cabeliavius.

CII. Amicorum Opt. Max.

QUanquam nihilmagnopere haberem, quod in praesens ipse scribere, aut tu scire etiam cuperes, tamen bonam occasionem non putavi negligendam; ac vel saltem hoc testandum, vivere nos ac valere, per benigni Dei gratiam: ac de vobis eadem item sperare. De re publica huius. regni, nihil habeo; nisi quod legati utriusque partis sedulo depace agant, quam speramus brevi nos, vosente Deo, habituros: Siquidem conditiones quas in itio iniquissimas adversarii proponebant, cum viderent plane a nostris magno animo reculsati, omiserunt; aliasque magis gratas, obtulerunt. Videbimus quid bonus Deus, quem quotidie precamur, et in quo fiduciam nostram collocamus, nobis mox sit concessurus. De studiis meis, istud habe, ut me videas, etiamsi a Tvpographo destitutum, non ignaviae tamen ideo mancipatum desedisse. Paratos itaque habeo, Historiae Danicae Libros III. quorum prior res Christiani I. alter Johannis, ejus filii; tertiusvero, Nepotis Christiani II. comprehendit. Est et Solon, sive de ejus Vita, Legibusque, liber singularis. Denarius Pythagoricus; sive de numerorum usque ad denarium, qualitate ac nominibus, ex Pythagorae Doctrina; liber singularis. Gorgiae Leontini, Antisthenis, et Alcidamantis, Orationes, quae super sunt; et de eorum Vita, atque scriptis, liber singularis. Regnum Atticum; sive de Regibus Acticae, libri III ac seorsun Thescus, sive de ejus Vita, ac rebus gestis, liber singularis. Et nunc Bibliothecam Graecam, tanto tempore intermissam, Opus sane operosum, arduumque, serio utgeo. Habes mea; nunc tu tua mihi redde; tum de Statu Academiae, publicoque item pactriae; cui, quanquam minus bene de me merirae, tamen fausta omnia precor. Vale, et salve ex animo, a me meaque, cum tu‚, omnibusque tuis. Guilielmus Noomsius tuus, quid agit, et ubi agit? Amo certe illum juvenem, ad virtucem ac doctrinam, vera via magno impetu contendentem, cum Lugduni vestrae agerem. An non etiam perseverat? Spero, et opto. Si etiamnum in tuis aedibus


page 73, image: cs073

commoratur, sallutem, quaeso, meis verbis plurimam dicito. Ad Dnum. Heinsium scripsi ante paucos menses; quaere, Sodes an acceperit; ac salutem item dicito. Jterum vale.

Raptim, Sora, ad diem xii, Aprilis, CIC IC C XXIX.

Tuus, Johannes Meutsius.

CIII. Guilielmus Londiensis Ger. Johan. Vossio suo.

QUod tam sero ad aures tuas pervenerat Stygium facinus, et fatum Ducis illustrissimi, haud dubico, miror magis. Sed occlusos tunc temporis portus nostros fuisse serius ipse reminiscor; et dolor sic amissi Ducis, nec non mutata, aut Saltem mutanda (in sperabatur) rerum facies, quae in fragili memoria scripta erant facile deleverunt. Quod restat nunc sola patientia est, ut ferendo leviora fiant, quae nec ferre didicit ingenuitas nec discutere facultas erat. Quiescit in pace anima, qu‚ terrae indignissimae, ipsa coelo dignissima. Clarescet spero post saeculi invidiam virtus, quam deprimere non potuit rabies plusquam Scythica, denigrare tantum potuit lingua rabida. Tu age, quod spondes, et (quo solo modo gratus esse potes) nomen Ducis in se clarum, posteris clarius tradere, ne tocus uno ictu infernali periisse videatur.

De filio tuo quod scribam nihil aut parum habeo. Antea significavi quam inopportunus adventus fuit. Omnia tamen, prout tum fieri potuit, molitus sum, quo nihil ei morae esse possit, aut scrupulum injiceret, se in gentem incultam advenisse, aut in amicos dubios incidisse. Cantabrigiae jam est, in Collegio S Petri et Doctori Wrenno curae: Quae restant, suo tempore praestabo, si potero. Et scio Wrennum, nunc Vicecancellarium Cantabrigiensem esse et filii tui amicum, et nominis tui cultorem.

Gaudeo te Thesium tuarum syllogen accepisse, et Academiam Oxoniensem, quoniam edere voluit, non penitus inemendare edidisse. Sed de Thesibus aliquibus omittendis, nempe quia in opere Historiae Pelagianae, et quidem emendatius leganeur, sicut consilium eorum non fuit, ita nec tuum norunt. Nec sub quo cunque praetextu, hoc illis opinor licuisset.

De Baptismo Joh. mihi abunde est quod scribis. Et utinam licuisset ubique, aut quia illud non sperandum, utinam alicubi licuisset, apte sententiam vetustatis exponere, sapiat illa hominibus, si ve non sapiat. Sed in illatem pora mihi certe incidisse videtur Christiana philosophia, ut de ea nec loqui, nec tacere quis tuto possit. Et quam care libertatem iliam, qu‚ in alia causa, non sine summo Ecclesiae bono, usus es, redemeris facile conjicio. Tanti tamen tibi constitisse nunc in novissimis literis primo legi. Adjicerem hic alia, sed est quod prohibet.

De Josepho Vicecomite admonui tantum. et per amorem. Et magn‚ me laetiti‚ afficit, te ita vestigia ejus premere, ut simul antecedas. Nec dolori tibi sit, labores si forte tui spissius (ut loqueris) prodeant Negotia publica, privata, uxor, filii, amici, aliquam tui partem vendicant, e‚ lege natus es, sed utinam de tua uxorisque valetudine laetiora propediem audiam, et diu vivas ad Batavorum tuorum gloriam, et Reipub. Christianae emolumentum. Mihi tendo fere coaluit, ita tamen ut pristinae sanitatis sit spes perexigua. Deo interim quotidianas ago gratias, quod vel sic uti crure liceat. Literis meis per omnia responsum dedisti, praeterquam quod de Baronio nihil. Nolo sic praemittere quod summum est; tu id age, ne quid aliud impediat animad versiones illas. Ecce rogator importunus accedo, id age ut sic tan dem Ecclesiae non desit Historia sua, neve accedat quae sua non est: si hoc velis, et breviter, potes enim, sacer mihi eris A pollo. Vale.

Maij 10. 1629.

Tuus, Guil. London

CIV. Clarissime, Doctissimeque D. Vossi.

NEsciebam profecto, quo pacto nomen meum ad te jampridem perveniret.


page 74, image: cs074

Ita autem pervenme, ut egregios illos de Historicis Latinis libros (magnum existimationis tuae, affectusque argumentum) dono acciperem, non poteram satis mirari. Quanti vero facere donum illud, et quam vehementer de viri optimi amicicia gratularer, per literas non multo post datas quidem D. J. Borro e familia Burlemactriana abunde significavi. Conjunctae erant cum illis literis et aliae, a D. D. Bealo, atque a fratre meo, nonullae etiam ad C. V. D. Georgium Dubletium. Periere autem (quantum nuper ex filio tuo intellexi) iilae literae; sed non periere, neque peribunt unquam, quas debeo gratiae. Certe nec vota, quae in illis literis nuncup‚ram, periere. Optabam scilicet aliquando fore, ut quia temecipso hic frui non poteramus, e filiis tuis aliquis hunc m Academiam nostram transmitaretur in quo exprimere possem aliquam partem Officiorum, quibus parentem merico, atque ex animo prosequor. Atque hujus me voti compotem jam cum fecerit Deus, haud erit opus, ut in aliquas preces descendas, quibus ad amorem (quantum iu me est) opemve ipsi praestandum ammum meum excices. Multum quidem laetabor, siquid illi prodesse potero, omnesque sedulo occasiones prensabo, ut rebus ipsius studiisque usui sim. Impraesentiarum vero die quid agat, atque ubi sit, et quam gravem subito [gap: Greek word(s)] contraxerit, narracurum opinor, qui ista defert. Illud mihi curae est, primum ut convalescat, dein ut Sociis Collegii Jesu talem se socium exhibeat, qualem illis, non dico a me, sed a Reverendissimis Episcopis Londinensi atque Eliensi, vel rectius, ab Augustissimo Rege, commendari par erat. Spero autem eum assiduam ( [gap: Greek word(s)] daturum operam, ut id agat, utque Clementiae Regiae, et Episcoporum adfectui, ut nostris omnium votis pro virili respondeat. Quod ut pergat anniti, tuum praecipue erit, pro parentis imperio, crebris subinde literis juvenem commonefacere.

Nolo te, vir summe, pluribus jam distinere, gnarus quam multiplices tuae occupationes sint, et meae literae quam impolitae. Sed tuscio ex fide animoque amicum aestimabis, non ex currente calamo. Salutabis igitur ex me D. Dubletium impensissime, atque valebis, exassiduo voto.

E Collegio S. Petri Cantab die dormitioris Beat, Virg. [gap: Greek word(s)] CIC IC C XXIX.

Meritorum tuorum vere cultoris, Matthaei Whren,

CV. Andre Colvii Epistola ad G. Vossium, ex Anglia perscripta. Vir Clatissime,

SI peccati confessio apud te culpam vel minuit, vel eluit, libens confiteor nullum me patrocinium diuturno meo silentio posse praetexere: sin minus, spero eam apud: te mei esse opinionem, ut tarditatem. scribendi potius insitae mihi negligentiae imputes, quam aut tui, aut dehiti muneris mei oblivioni. Si enim tocies, quoties innumera beneficiorum tuorum recordatio et officium meum me admonent, scriberem: vereor ne et tu infelix, cui cum garrula mea loquacitare conflictandum esset, et ego impudens, majoribus occupato incoraptis meis verbis cerebrum excutiens, jure dici possem. Nunc tamen, cum et non inutilia scribere me posse existimarem, et tutius per me quam per alium quemvis cogniturum confiderem: putavi me non abs re facturum, si sumpt‚ fiduci‚ te compellandi ea transcriberem quae nosse, meo judicio tua interest Ex quo in Angliam veni, multa vidi et audi vide quibus praestat tacere quam judicare. Postquam Cantabrigiam appuli, multa occurrent de quibus impune loqui licet; sed judicare non est meum. Id saltem dicere ausim;

--- minuit praesentia famam,

Collegia enim ista Anglicana nostratibus tantopere memorata, sunt quidem (neque enim ego illis quidquam detractum eo) bono consilio instituta, sed, ut omnia in pejus prolabuntur, videntur mihi jam gradus doctrinae vel honoris magis attribui tempori quam eruditioni: quae, nisi favore majorum subnixa sit, tam hic quam alibi jacet. Praecipue si reperiatur in extero, quem. Angli transeuntem amant, remanentem oderunt, utpote metuentes ne aliquando,


page 75, image: cs075

magnatis alicujus benevolenti‚ suffultus, beneficiis illorum incubet. Et meo judicio quicunque exterus, citra magnam invidiam sibi pollicetur hic promotionem aliquam, longe fallitur; cum omnes etiam privacum limis oculis intueantur: et nisi instar Protei in omnes formas se mutare possit, non est quod cujusquam amicitiam expectet. Sunt tamen hic quidam quos non minus humanitas quam eruditio ornat. inter quos familiam ducunt Wrennus, hoc tempore Academiae Procancellarius, et Collegii Petrin Praefectus: Belus aulae Pembrochianae itidem Praefectus: Creigthon Academiae Otor, et Graecae Linguae Professor, vir, si quisquam alius, eruditus, et a quo noster Aristarchus Nonni singulis fere lectionibus vapulat. Sed nescio quo fato, ut et apud nos ita hic quoque praeclarissima ingenia maximo odio flagrant, idque ea de causa, quod partes in patria nostra inferiores amare et fovere dicuntur. Sicut et Episcopus Londinensis, eadem de causa, non minus exosus est omnibus; sed ille, qui animum non minus habet Politicum quam Religiosum, ipsemet Parliamento obtulit quasdam constitutiones adversus Arminianos; quid de illis futurum sit, proxima Parlamenti continuatio dijudicabit. Neque tamen hoc modo effugit suspicionem; et sunt qui proximo Parlamento, ruinam illius (absit omen) sperare audent. Sed spero ipsum auctoritate Regis, apud quem plurimum potest, facile illorum si non invidiam, at machinationes evasurum. Rex enim difficulter quidquam concedet populo, cum populus in gratiam Regis vix teruncium conferre velit. Atque hanc quidem suspicantur fore causam, ut cum quibuslibet Principibus (quemadmodum hic increbuit de Hispano) quales quales conditiones pacis ineat, ne subditis suis cogatur amplius esse subditus. Vidi hic recusas theses tuas, in oppido, credo, Utopiensi; sed Bibliopola mihi dixit, procurante Episcopo Londinensi excusas esse Oxonii, quare nomen civitatis immut‚rit, tibi forsitan, magis quam mihi cognicum. Si tamen mihi conjicere licet, credo ob nomen tuum, hic in Anglia suspectum, et Arminiani titulo insignitum, civitatem mutatam esse; et quod magis est adfui hic quibusdam, qui tuum cum Vorstii nomine confunderent, et mirari se dicerent tantum haereticum tanto apud nos in loco esse. Atque haec hactenus: quae quidem scripta sunt liberiori judicio quam decet aetatem meam, et majori libertate quam convenit regno, ubi accusationibus et adulationibus omnia pervia sunt; sed ego homuncio ignoto nomine, in peregrina terra facile latebo inter tot homines quibus terra haec abundat. Atque eo liberius scripsi, quia ad eum cujus autumabam interesse, et cui praeter hoc pusillum etiam animam debeo, quam libens offeram, modo voluerit opera ejus uti, cum ingenue profiteri cogar, ab ipso habere me eatenus excultam, quatenus est. Si quid sit, quod existimes per me tutius posse procurari, tantummodo literas ad sororem mittas, et comperies me in omnibus esse

Cantab. iv. Idus Decembris, CIC IC C XXIIX.

Tuum Vsu et Mancipio,

Salutabis plurimum meo nomine lectissimam tuam conjugem una cum tota familia.

CVI. Salut, in Christo. Vir Spectatissime,

QUum Literas meas novissimas darem (et parcius hoc facere cogor pro negotiis quae urgent et premunt fatiscentem) Literae tuae ad me pervenerunt. Sic situlae nostrae mutuo fontem petiere, dum neuter quid alter ageret certior factus.

Literae illae jam antiquae et adhuc prae manibus, sed sine Responsione, et quod saepius impedivit volentem, idem est. Nonas illae Sextiles prae se ferunt, et hae 12. Cal. Feb. nec tamen adhuc Responsio parata; Credideris forsan me gelu quodam, etiam hac nimis temperata hyeme obriguisse, hoc te metu ut liberem, ecce jam tandem te iterum faluto tibi omnia exopto bona. Cum anno novo incipiat, recutracque in sinum felictas.

Prima Literarum tuarum facies gratulatur mihi Cancellariatum Oxonii mei, et subridet. Gaudio sit illud tibi; Academiae salus; mihi sat scio onus incumbit, et cui


page 76, image: cs076

nunquam par ero. Quin et his exulceraris Ecclesiae temporibus, nec Ecclesiae tantum (nam et sic solet punire Deus) nescio, ita me Deus amet, nescio, quid agendum sit, mihi praesertim. Sed aliquid est, quod urget, et ducentem sequor.

Illustrissimus Princeps noster, pro tenella illu aerate (Deo gratias) abunde valet. Et mihi quidem gratissimum est, quod laetitiae illius, quam nos ex foelicissima ipsius Nativitate merito percipimus, te quoque consotcem praebeas. Vivat ille valeatque diu, serius tamen spero paternis succedet sceptris.

Alia sunt quae properans cogor omittere. Sed mortem Matthiae Martinii certe eo impensius doleo, quo magis indiget Ecclesia aequitate illa quae in eo viguit, et quae speco tamen non est penitus cum illo sepulta. Penitus dico. Vereor tamen ne rarior multo sit quam quae deceret togam nostram. Historia illa unde profitebatur se eam hausisse, prolixe habet in se unde eam conferre possit, nisi Lectores habeat admodum iniquos. Iterum tibi eo nomine gratias ago. Nunc accinge (promisisti enim et non semel) ad historiam aliam; veteris nempe Ecclesiae, scribendam. Magnopere cupio (Deo si placuerit) antequam fata mihi aperient sepulchrum, Baronium videre sub tuis telis cadentem. Nec literas potes a me ullas expectare sine stimulo.

Et ecce quum manum Chartulae huic eram appositurus, aliae Literae tuae ad me perveniunt. Illustrissimus Legatus rediens, non redux sine te. De te certe nec pauca nec parva loquitur. Quin et gratias egi quod nomine meo te sibi cognicum charumque habuit.

Ad negotium quod attinet. Academiae vestrae ita collapsam esse disciplinam non sine dolore audio. Sunt haec certe semina omnium malorum, tum in Ecclesia, tum in civili statu, quod loca educationi juvenum, in Artibus simul et Religione, olim dicata, ita laxata sint in omne quod vel maxime dedecet juventurem Christianam. Ad caedes vero, easque frequenter deventum esse, quis ferat?

Consilium quod petis libentissime da rem, si (quod optas) praesens essem. Res certe magna et gravis; tibi honorifica et utilis futura: Amstelodamensibus forsitan non desiderata magis quam salutaris. Rationes quas proponis, primo intuitu firmae videntur, et rotundae sine offensione quas novi ullae. Hoc unicum serio considerandum, quid Ordines vestri de consilio hoc tuo senserint, et quibus fundamentis nixi. Nam si illis transitio haec tua parum Reipublicae vestrae utilis censebitur, quis scit quid inde dispendii, quid periculi tibi possit accedere? Quod ex animo deprecor: Scio te cautum fote et prudentem; et spero Deum cui servis eletionem tuam ita velle disponere in melius, ut illud in te assumas quod simul et licitum, et utile et honorificum sit. Quod semper erit in votis

12. Cal. Feb. 1630.

Amici tui et rerum tuarum studiosissimi, Guil. Lond.

CVII.

QUod labores meos nomini vestro inscriptos vellem, hoccine tanti (egregie vir) ut obstrictum te mihi credas? Sane hoc et si quid potuissem majus, vestris in Rempublicam literariam meritis debebatur. Imo superbire magis videbantur vestro Patrocinio Chartae nostrae, quam si Principem aut Magnatem aliquem ostentarent. Illum siquidem ego mihi colendum duxerim, illum ambiendum, quem vera nobilitas, virtus et eruditio supra vulgus hominum evehunt, non qui ob inanes titulos et honores merita superantes adorari se ab aliis velint. Adeo satis mihi abunde fuerat, quod coli a me virtutes tuas paterere: at quod aliquam mei rationem habere, quod amore me ruo dignari volueris, superabat hoc fere votorum ambitionem. Tu vero neque hic gradum sistis; patum hoc putas (quod tenuitati tamen meae nimium) nisi et aliorum mihi amorem concilies. Illud autem quo artificio praestes, abunde expertus sum Literis a CI. viro D. de Dieu acceptis, quibus affectum erga me singularem luculenter admodum testatur. Cujus viri favorem quanti aestimaverim non sum exprimendo. Ille est certe cujus amicitiae nullius aut praetulerim aut aequaverim alterius, quam ejus qui illam mihi comparavit. Majus est equidem vestrum


page 77, image: cs077

hoc in mebeneficium quam ut rependi a me queat. Grate (quod unum possum) agnoscere et praedicare nunquam desinam

Dum memo ipse mei, dum spiritus hos reget artus.

Vestrum interim erga me amorem, eadem quae excitavit bonitas vestra, extingui iterum, uti spero, non patietur. Quaesitis praestantissimi D. de Dieu satisfacturas spero Literas has nostras, quas uti illi tradendas cures, rogo. Pollicitus est D. Rousius, ubi literas ab ampliss. D. Archiepiscopo Armachano (quas quotidie expectat) acceperit suas se ad te daturum. Salutem tibi plurimam dicit D. Harrisonus qui perquam humaniter me vestri causa tractavit. Salutat itidem Chillingworthius. Amant sane te et colunt apud nos quamplurimi, eo et ipsi nomine a me plurimum amandi et colendi. Vale (clarissime vir) et quem erga me conceperis affectum, fovere pergas.

Dat. Oxon. in CCC. 2. Martii, 1630.

Dignitati vestrae addictissimus, Edwardus Pococke.

CVIII.

EGO vero, (Clarissime Vossi) quotidie multumque gratulor mihi istas amorum nostrorum contesserationes. Sed et gratias nunc quoque ex animo rependo tibi, quod tam benignos in modos tamque candide interpretari ames exiguum illud animoque meo plane impar, quod in accessu ad nos tuo praestare potui, in mearum (ut tum res erant) occupationum tumultu. Illud credas obtestor, ex omni Cantabrigiensium tuorum numero, (tuos autem fecisti plurimos) neminem te habere, qui libentius fideliusve tecum coeat sacrum hoc foedus amicitiae. Sed et Conjux mea (quod nescire te nolo) non infrequentem facit tui mentionem, ut hominis (quantum ipsi ex adspectu gestuque recte augurari erat) probissimi suavissimique, et saepius mihi praecatur aliquot assiduos sodales consimiles D. Vossii. Ex illo quidem tempore, quo nobiscum adfuisti, Academiam revisere vix dum est datum, sed Windesorae per hyemem hanc continuo haesi. Nunc reditum illuc cum universa familia ( [gap: Greek word(s)]) meditor ante mensem, filium ibi tuum, in omni re su‚, quantum potero, curaturus. Non desint interea scio Literae optimi parentis ad eum, quibus in hoc lubrico aetatis, ipsum Officii sui subinde commonefacias. Sed absens utcunque, non tamen sum passus frustra esse quas in Literis ad me tuis salutes perscripsisti. Procancellarias noster, Collinus, Wardus, Bealus, Duncomus, Critonus feci ut intelligerent, quam memor ipsorum vivas; quod usque ut facias diuque, omnium est votum. De Episcopali vero dignitate quod inaudieras, merae erant fabulae. Abunde meo voto respondet, quo me jamdudum in loco Deus Opt. Max. et benignissimus Rex colloc‚runt. Ardua illa atque in sublimi posita conscendant bonis avibus, qui meriti sunt. Vale, vir egregie colendissimeque et inter tuos perge numerare.

Windesorae, in Aununciatione Dominic‚, 1630.

AEternum tuum, Matth. Wreo.

CIX. Vir Clarissime,

ET si nihil fere haberem, quod in praesens ipse scriberem, aut te scire velle crederem, tamen Tabellarium tam certum nactus, non dimittere eum potui, sine literis, quanquam brevibus. Non irascor quidem tibi; (nam qui possim, adeo amico capiti, adeo a me amato?) verum doleo vehementer, quod biennio plane toto tuarum mihi literarum alloquio carendum fuerit. Affirmo enim, nullas sane accepisse, post illas quas ante biennium dabas Id. Majis CIC IC C XXVIII. Ego tamen interim non defui amicitiae nostrae. Quaeso quam uberrimis defectum supple: et fac sciam, de Academia, de Repub. quicquid novi. Vidi nuper Catalogum Bibliothecae Rutgersianae, plenissimae certe librorum quorumcunque optimorum: Scribo ad communem amicum Dominum Heinsium, haeredem atque venditorem, ut existimo; uti mihi hanc gratiam faciat, eximatque


page 78, image: cs078

auctioni quos subjunxi, ac mihi vendat Nosti id fieri interdum. Itaque si forte se difficilem praebeat, nava mihi hic operam tuam, et impelle tua Suada, ut gratificari velit. Pretium, quod etiam ipse judicabit, ab affine meo, Ministro Wassenariensi, statim accipiet. Nam ad eum etiam hac de re scribo. Possem expectare tempus auctionis, sed quandoquidem hominem nunc certum habeam, per quem tuto deferantur, occasione utendum puto, quae non alias facile se exhibitura est. Qua de caus‚ etiam te atque etiam rogo, ne deesse hÓc mihi velis. Scripsi bis ad Elzevirium de quibusdam lucubrationibus meis, quarum editionem urget maximopere Illustrissimus Molinus; sed responsum nullum accipio; mone hominem, ne contemnat veterem amicum; et, si commodum ipsi non sit, quicquam edere, saltem verbo id significet, neque ultra expectatione torqueat. Tunc habebo quod respondeam Molino; communi Moecenati nostro: cui alias excusare me non possim. Nam is vehementer flagitat. Cum haec scripsissem, tuae mihi exoptatissimae per Stephanium afferuntur; quas profecto, ut accepi, exosculabar. In ipso initio, dolorem incussit casus filii tui maximi, quem plus minus mense scribis oculis fuisse captum; sed Deo gratia, qui restituit; quanquam id ex literis tuis magis conjectura capio, quam intelligo: nam non diserte dicis. Quod Britannicum sibi iter tantopere placuerit, tum quod viros illic plurimos quoque offenderis, qui te solide amarent, tibi gratulor, mihique gaudeo. Libens quoque intellexi, de Critonii Pettaeique in me tam benigno animo. Si fortasse aliquando liceras ad utrumque dabis officia illis mea defer, mutuumque amorem nuntia. Gratulor autem imprimis de Canonicatu illo, quo donavit Rex Britanniae Serenissimus: sed nil scribis, quam ob causam, qu‚ occasione dederit. Fac ut sciam ex proximis tuis, quas praesentium latori ut committas, in majorem modum rogo. Nam cum certa mittendarum literarum occasio non se semper offerat, quotiescunque ea datur, amplectendam esse censeo. Amicus quidam ad me scribit, librum quendam Regi abs te dedicatum, ideoque istud tibi honorarium decrevisse. Sed tu nihil tale indicas. Merito hunc Regem docti omnibus praeconiis mactent, qui ab illo in hunc modum aestimantur. Sine dubio dolent oculi animusque isti [note: Dan. Heinsio, opinor.] nostro; qui invidere et obtrectare nunquam desinit, apud suos. Sed alat ille perpetuum tormentum suum: nos illi non invidemus. Scripsit ad me tributum sibi nil tale exspectanti (quod credat Judaeus appella) munus Historici et stipendium Scaligeri [gap: Greek word(s)]: nempe Florenos bis mille, et quadringentos: quibus si stipendium addat Bibliothecarii, et Secretarii, una cum emolumentis, effici Sexcentos alios. Tu vero scribis, datum illi munus Historici, cum stipendio florenorum annuorum septingentorum. Arsenii conatum praeclarissimum, de Salmasio in Scaligeri veterem locum evocando, non possum digne satis praedicare; utinam perficiat, cum ingenti Academiae patriae gloria. Neque dubito, quin omnino obnitatur noster iste, qui praese vix alium aestimat. Sed illum Manes sui exagitant. De Casauboni literis quod mones, est id sane perquam gratum, et accipe quas ad me scripsit: Institutiones tuas Oratorias videre aveo: nam si quisquam est, qui tua aestimat, is ego sum. Golium rediisse et duplicem Professionem obtinere sane gaudeo; neque ullum habeo dubium, eum olim non duntaxat patriae communis nostrae, sed totius adeo aevi, singulare ornamentum futurum esse. Saluta illum, nisi grave est, meis verbis; et dic, fausta ipsi omnia apprecari. Sed de Heinsio, antequam finiam, illud quaerere volebam, Ordinum Hollandiae, an Generalium, sit Historicus; fac ut sciam. Vale, amicorum omnium optime maxime. Uxor quoque tibi tuaeque plurimam salutem adscribit; tum et filia item tuae. Saluto etiam V. R. Andream Rivetum; cui potes meis verbis affirmare, me in ipsius amore atque cultu, constantiam tueri. Nec Barlaeum praeteribo, cujus Carmen de Sylvae-Ducis obsidione recte accepi. Profecto ille vir parem se summis in hoc scribendi genere viris praestat, si non superat. Iterum Vale.

Raptim Sorae ad diem V. Martii, CIC IC C XXX.

Tuus Fide Batava, Johannes Meursius.



page 79, image: cs079

Quaeso, indica locum ex Epistolis Scaligeri, in quo acerbe quiddam, et nequiter, ut mones, de me dictum: oportet inspiciam; nam Epistolas hic habeo. Laurenbergio salutem dicam, cum redierit: nunc enim abest, Hafniam profectus. Opus tuum de Hist. Lat. summa cum voluptate legi; est praeclarum, id est, Tuum; quo ut optime de defunctis es meritus, ita viventium sane studia plurimum tibi obstrinxisti. Placent quoque supra modum quae pro Socero, Viro summo, admodum luculente dixisti. Est profecto, in tanto Historico, crassus Error; tum malignum nimis judicium; idque in gratiam potissimum, ut vere dicis, viri illius, magniquidem, sed non candidi alienarum virtutum aestimatoris: maxime in illis, quibus, animus erectior erat, et a turpi adulatione alienior: quod et ipse sum expertus.

Sequitur in Epist. Ms Catalogus Librorum quos ex Rutgersian is poscit V. Cs. sed ut longiorem, nec Lectori ullomodo utilem omisimus.

De Noomsio tuo quaerere me ex te memini, ut loci, et quid ageret; quaeso fac me certiorem. Ad Dominum Heinsium, ut statueram, scribere in praesens haud licet, urgente admodum Mercato re, et vix me permittente, ut has finiam; itaque salutem illi meis verbis plurimam dicito. Te vero imprimis rogo, ut negotium hoc librarium des effectum. Ac si ille, quod non spero, se difficilem tibi praebeat, operam dabo, uti habeas undeunde, ac quocunque item pretio, saltem quatuor istos, Pappum, Apollonium, Oribasium et Diodorum Euchiontem. Facile autem vobis est recuperare, inter tot Auctiones, quae passim habentur. Qua de causa majorem te in modum rogo, ut huic meo desiderio sacisfacias. Amicissime, vix finem impono; ita plane, dum ad te scribo, sermonem tecum serere videor. Finiendum tamen semel. Utinam autem coram colloqui daretur, quod, ut maxime ego opto, et desiderio maximo cum desidero, tamen tempora non permittunt, obsidente adhuc vias, ac potissimum circa Embdam, milite Caesariano. Iterum vale, Amicorum omnium prime. Sed vero de libris istis comparandis, iterum tibi aurem vello. Oro te, obsecro et obtestor, per humanitatis tuae, et communis Amicitiae nostrae Genium, uti desiderio meo satisfacias. In penultima Epistolarum Casauboni, si illa de Viro plane eximio, Socero tuo, minus placent, dele aut muta, prout visum fuerit tibi. Habet Heinsius quandam epistolam, scriptam circa exitum anni CIC IC C VIII. quam tunc ipse mihi praelegit. In h‚c elogio sane amplissimo [gap: Greek word(s)] Casaubonus me ornabat: et ut memini, praedicabat meam cum ipso conversationem, dum Lutetiae commorarer; praedicabat, praeter doctrinam, etiam probitatem, gravitatem, fidem, integritatem, et alia. Nescio an is eo candore illam Epistolam sit edendam exhibiturus, quo tunc mecum communicabat; quod fortasse oblitus erit. Nosti ipse ingenium hominis. Sed videbimus et eventus nos docebit. Rursum vale, et ignosce confundenti scriptionem. Habes Epistolam prolixam, et quae tibi affectum meum repraesentet, Vide Epistolae hujus fatum! Nondum licet finem facere, scripseram de Elzevirio, et quarundam lucubrationum mearum editione; ac nunc literas accipio, quibus praeli occupationem obtendit; id est, per ambages negat, uti ego quidem interpretor. Mihi certum, nunquam illi aut istiusmodi hominum generi supplicare. Equidem contentus esse part‚ hactenus fam‚ possum; et deinceps mihi, ac Musis, lucubrabo: ut canebat Antigenidas. Mitto autem ad te Denarium Pythagoricum, indelibati in te affectus qualecunque monumeneum apud exteros posterosque; Panathenaea, cum Scrutero dividebas; hoc opusculum, tuum ex asse esse volo. Facile puto id excuder Commelinus, qui Athenas quoque meas pridem excudit: vel Lemaerius quoque tuus, qui excudit tua omnia. Quod si uterque aspernatur, poteris ad me remittere, ut cum caeteris suo carceri mancipetur. Vale quartum.

Tuus, sine ullo fuco, uti nŰsti, Johannes Meursius.



page 80, image: cs080

CX. Clarissimo Viro Vossio.

TIbine doleat, Clarissime Vossi, non convenisse me? quin tantum potius virum pudeat tam follcite quaesivisse aut etiam desider‚sse hujus ordinis hominem, usque adeo intra se recedentem, atque pone se latentem, ut neque mirum sit, si tam bona haec fortuna eum non invenerit, quem non celeberrima prius adierat fama, venisse in Angliam Gerar. Joh. Vossium, quam excessisset. Quod si per tempus rescivissem, jam tum me jure pernicem dixisses Ladan aut alatum Persea; quod jam dicis: nec injuria, rapidam enim illam in transcursu festinationem meam neque sine morum censur‚ memorandam praeproperantiam, et ipse multoties exinde damnavi quotiesque recordor, poenitet, pudetque Amstelodamum vestro Lugduno; Judaicae Synagogae ceremonias, quas instanti tum sabbato visere gestiebam; vestris sacris necessarium denique mihi die indicto reditum benignissimo tuo invitamento praetulisse. Quod sane erratum, aut potius peccatum, ex parte redemissem, modo vel minima tui in Angliam adventus aura aures meas adflasset, deluissem (inquam) incivilem illam praecipitantiam, omnibusque illico relictis rebus advolassem, pennatiori quam ante remigio praetervexissem: non, quod ajunt delicatuli isti manum osculaturus; verum ad pedes provolutus scientiae illud oraculum, modestiae miraculum veneraturus, veniam depreca turus, tibi gratulaturus. Sed ecce prolixam tuam propeque divinam humanitatem! quae inhumanitati meae ultra litatum procedit, quae offensam, quam eluctari me oportuerat, officio excepit, neque fastidit hominem errore quidem magis quam scelere peregrinum inter cultores admittere, imo advocare. Ah! bene sit carinae illi, quam dicis scaevae, quae te avocavit interturbavitque mei visendi consilium. Hinc enim suavissimae tuae atque literatissimae Literae, quas ego non auro contra, amicitiae arrha qua quia me praestinatum venis; ecce manus do, mancipio usque tuus, utinam et fructu. Fidelem certe spondeo, ac utcunque in tanta cultorum tuorum famili‚ me agnosco haudquaquam prae caeteris dignum, qui palum in parietem figam, sicubi tamen siquando si qua dabitur, ad omnia officia habes paratissimum. Sed quid agam interea? Quo non valet manus ibit mens tendet votum; quod bene ominatum faxit ratum Deus, tibique det fecundam paremque Angliam nostram videndi occasionem. Interim, Salve Clarissime Vossi, et perge quod facis, amare, tui pene contra latinitatis atque amicitiae canonas soloecissans dixissem, colentissimum; sed quoniam ita fieri jubes, meque intra familiaritatis pomoeria Civem accitum vis,

Londini, Pridie Nonas Martias CIC IC C XXX

Tui amantissimum, Tho. Farnabii.

Duo Nobilissima Academiae vestrae lumina Clariss. V. V. D. Heinsium et P. Scriverium veneror, quibus a me summo cum officio, aut amoris religione dici salutem percupio.

CXI.

DEdi ad te, Vir. clarissime, prolixas admodum literas ante triduum, aut quatriduum, quas non dubito quin acceperis, quando eas homini certo ferendas dederim. Iterum nunc ad te scribo: sed brevissime. Qui has tradit, cum Hollandiam cogitaret, videre Leidam nostram voluit et te in ea ante omnes. Nec hoc tantum; sed et unice amicitiam tuam expetit: qu‚ experieris eum minime indignum esse. Est autem juris Candidatus, Ethicesque aliquamdiu Professorem extra ordinem in h‚c Academi‚ egit: nec remotus est a munere, sed removit a se ipse, studio peregrinandi, et ubique viros claros cognoscendi. Scis talem animum non posse cadere, nisi in eum qui virtutem et doctrinam, pariter amet. Facit ipse: et utramque hactenus praeclare satis est sectatus. Deprehendes, si licebit experiri. Non commendo eruditionem ejus, sed virtutem, probitatem, integritatem. Uno verbo: est cum quo in tenebris micare possis. Summa voti est, si ad mensem unum, aut sesqui, (nam diutius commorari non


page 81, image: cs081

constituit) domo tua, et mens‚ uti concedatur. Id si impetrat,

Sublimi feriet sidera vertice.

Orote, Vir amicissime, si id rationes tuae ullo modo patiuntur, fac hanc gratiam et mihi beneficium imputa. Nec ingratum aut indignum ille se est praebiturus: et me item in majorem modum obstringes. Si quem unquam talem mihi commendabis, vicissim ostendam, quanti tuam commendationem faciam. Vale, amice incomparabilis, cum Uxore, Liberisque in annos Nestoris. Uxor mea te, tuamque ex animo salvere jubet.

Raptim, Sorae Danorum ad diem XV. Mart. CIC IC C XXX.

Tuus ex interiore animi affectu, Joannes Meursius.

CXII. Doctissimo Viro, Ger. Johan. Vossio Affini conjunctissimo. Conjunctiss. Affinis,

BInas jam ad te dederam literas, cum tuae mihi sunt redditae. Priores meas cum Libris, jam olim ad vos perlatas spero: Alteras, una cum Doct. Wrenni Epistol‚, te pariter cum hoc praesenti scripto, accepturum arbitror; quandoquidem hodie ad me retulit nuntium is, qui Illust. Comiti Mareschallo a secretis est; eras demum aut perendie ingressurum iter, famulum istum Legati, Regis Britanniarum, cui secundas meas commiseram literas. Dolui quidem quod nondum ad te perlatum fuisset alterum illud fidei meae testimonium: gavisus tamen sum, quod denuo scribendi, tutiusque ut puto, transmittendi occasio affulgeret; praesertim cum triduo abhinc, D. Casauboni literas ad te recepissem, et de iis recte curandis, non parum essem sollicitus. Tuis ad me literis, alias ad filium Johannem inclusas, ipsus secundo post die Gantabrigiam ad eum detuli; non quod occasio mittendi eas deesset; sed ut promissi fidem exolverem; sedulo fidelium amicorum opera uti non destiti, et quae de vita, moribusque Johannis nostri constare poterant, sciscitari. Ibi omnes uno ore, omnia bona praedicare, et singularem ejus modestiam, ac strenuam in studiis operam extollere non desinunt. Ac fidem mihi fecerunt, non vana haec esse, neque auribus meis tantum data; cum etiam dum in itinere, eo atque redeo, ex ignotis, ignotus ab his non abhorrentia intellexerim. Utut vero nunc meliorum spes facta sit, nunquam tamen porro in rationes vitae ejus, quotiescunque occasio erit, inquirere desinam. Octiduum hodie est, quod Comes Pembrokiae, subita morte extinctus est: et triduo post Mater Comitis Arundellii functa fato est. Unde duplex, nobilem hanc familiam luctus invasit. Initia quaedam pestis hÓc grassaturae, quotidie videntur deprehendi; faxit Deus, ne malum ingravescat. Da veniam, praeproperae festinationi: jam avocor; et vix otii satis relinquitur ad obsignandas literas. Saluta omnes.

Anno 1630. 17. Aprilis St. vet.

Tuus omni officio, F. F. F. Junius.

CXIII. Cl. Viro G. J. Vossio, Affini conjunct. Conjunctiss. Affinis,

LIteras hasce Doctoris Wrenn, prim‚ quaque occasione ad te mitto, ne per me stetisse dicatur, quominus jucundissimae consuetudinis mutua officia scribendo excitetis. Videtur is meliora de Johanne nostro sperare, ut et Michael iste, qui Comiti nostro a sacris est; fuit hic jam nuper Cantabrigiae, et reversus animum meum optim‚ spe implevit. Aliud longe sentiunt alii: sed mihi hactenus excurrere eo, non fuit integrum; quandoquidem post meum e Belgio adventum, praeter crebra in vicinos nobis tractus itinera, longo quoque ac permolesto itinere, Comitem una cum liberis, in Salopiensem agrum proficiscentem, prosecutus est. Dumque revertimur, diem unum in Oxoniensi urbe, ad deponendam lassitudinem, ex itinere hyberno contractam, substitimus. Ibi singularem Bibliothecarii humanitatem expertus; non sine uberrimis ad


page 82, image: cs082

te literis abiissem, si Rever. Armachensis Episcopus, consilii sui rationem, de Mariano Scoto, per literas aperuisset: sperat tamen Dominus Rous fore, ut brevi te de Primatis Hyberniae, super ea re animo certiorem faeiat. Ostendit mihi etiamnum hodie Doctoris Usherii literas, nobilissimus Eques Henricus Boucherius, in quibus Rev. Antistes dolet, sibi nihil prorsus de tuo in Britanniam adventu constitisse. Addit se Rev. Episcopum Londinensem, per literas consuluisse, an non spes aliqua relicta sit, pertrahendi te in hasce partes; et alia multa huc spectantia, quae referre singula supersedeo. D. Seldenus, D. Boucherius, Patricius Junius, D. Bosvellus, et quotquot hic sunt literati, unice tibi commendari optant. Pettaeus noster scireavet, an unquam videris Theodoretum, de Vitis Sanctorum, quem MS. e Graecia advexit, fac sciamus, an te judice praelo dignus. Alia sunt de quibus agerem, si per praecipitem, qu‚ urgeor, festinationem liceret. Nunc tancum addo, nihil mihi gratius obtingere posse, quam ut te, tuosque omnes, prosper‚ uti valetudine intelligam. Vale.

Raptim, Anno 1630. 6. Maji, St. vet. in aedib. Arundelianis.

Tuus omni officio, F. F. F. Junius,

Literas ad te, una cum Libris, ad cognatos, et filios jamdudum misi: spero recte perlatos.

CXIV. Amice Praestantissime,

LIteras tuas tam quas postridie Kalend. Majas, per Mercatorem Slaglosiensem, quam quas VI. Id. Junii per Davidem Gulielmum ad me dedisti, recte accepi. In illis, pariter atque in istis, video affectum, et exosculor: quem ut sempiternum in me esse velis, id te rogo, etsi nullo modo dubito. In prioribus, magnas nimis gratias agis, pro re sane non tam magn‚: sed est amor, qui exaggerat, et ex musca tibi elephantem facit; tamen abeam a vero, si id mihi majorem in modum gratum negem: item illud, quod spem facis, brevi hunc Libellum nostrum editum iri. Ubi id autem factum fuerit, mitte mihi exemplaria compacta decem, et incompacta alia totidem: pretium compactionis, et ab affine, Ecclesiaste Wassenariensi, repetes. Mittes vero Amstelodamum, ad Joannem Jansonium: qui recte ad me curabit. Exemplar quoque Hagam unum mittas censeo, ad Dominum Mylium, communem amicum. Dabis quoque Riveto, Cunaeo, Heinsio, Vorstio, Barlaeo, et Scriverio. In Italiam duo mittes, illustrissimo Molino, et Francisco Mariae; in Angliam quatuor, Spelmanno, Junio, Critonio, Pettaeo; in Galliam, Grotio; de Salmasio, facies tuo arbitratu atque nomine: nam in illo certe viro, ut libenter diffusissimam lectionem, ac doctrinam singularem, aestimo pariter, praedicoque, sic modestiam, et candorem, merito desiderare mihi videor: ubique sedulo cavet, ne me nominet, etiam ubi deberet; taxet vero quamlibet suppresso nomine, ubicumque se occasionem nactum esse putet. Ego tamen, uti fert ingenium meum, ejus mentionem honestam pridem feci, libro de Ludis Graecorum, pag 35. Et tuam fidem an non jure et judicium requiro; cum tam multa ubique inculcet, collo etiam. obtorto adducta, loco admodum alieno? Adde quod ineptum satis, cum Solinum nobis edat, et in illum commentari proposuerit, opus totum quod cum Plinio eum auctorem, contulisset, Exercitationes Plinianas dicere. Quis doctorum ad hoc tempus in hunc modum commentationum instituit? Modestiam vero itidem me desiderare jure existimo; nam si qui seorsim sentiant, hos nugari, nugas agere, ridicule agere, inepte agere judex iste sine suffragio pronuntiat; sententiae suae, saepe etiam minus rectae, nimis pertinax defensor. Ego nunc Historiam trium Daniae Regum edo Hafniae, impellentibus viris aliquot Primatibus; qui ut me ac mea, amant aestimantque, sic vulgari specimen istud operae meae plane cupiunt. Ubi Typographus absolverit, mittam exemplar. Probasse se tibi Ernstium nostrum, est quod gaudeam; gratiasque magnas ago, quod posueris tantum pretii commendationi meae: ego paria sum facturus, sicut amiciti‚ nostr‚ dignum puto, si quem unquam huc euntem commendabis. Mira retulit, qui has adfert, Jacobus Marci, agere nunc Amstelodami


page 83, image: cs083

Utenbogardum, Grevinchovium, et Episcopium: ac praeterea, urbis ejus magistratum Scholam quandam illustrem erigere, ac Barlaeum illuc ad professionem amplissimo stipendio advoc‚sse, Sed tu nullum de his verbum: fac me, quaeso, proxime certiorem. Doleo dissidia Patriae, et concordiam tandem constitutam optem. Vale, amicissimum caput. Uxor mea te, tuamque salutat plurimum, Liberi, vicissim tuos: Filiam imprimis filia. Vorstii literae gratissimae fuerunt: atque rescripsissem ipsi, nisi Jacobus Marci noster festinatione su‚ voluntatem impediisset. Fiet proxime: interim salvere multum ex animo jubeo. Salveant quoque viri alii amicissimi et clarissimi, Rivetus, Cunaeus, Heinsius, Barlaeus, et Scriverius; qui et ipse hactenus in Vorstianum modum silet. Ejus quoque si potes veternum excita. Facit rem indignam amiciti‚ nostr‚. Iterum vale.

Sorae, ad diem XXI. Junii, CIC IC C XXX.

Tuus ex animo, Joannes Meursius.

CXV. Salutem in Christo.

LIterae tuae tres numero (Vir Clariss.) manus meas utrasque implevere, a quo te vel coram, vel per literas salutavi. Et pudet, et doleo. Amor tamen tuus, quo me frui gestio, facile huic tarditati veniam dabit, praesertim quum res meae tibi innotuerint. Literae enim tuae novissimae datae sunt 14. Feb. 1630. quo tempore ego minus firm‚ valetudine responsum nec illis, nec prioribus potui aptare. Nam post discessum tuum, Festo Nativitatis Domini nostri instante, etsi relapsus in febrem non contigit, nescio quomodo tamen turbata natura me iterum periclitantem vidit. Et quid per haec potuit (cum Hilario loquor) limosi corporis gravis Anima?

Festo Paschatis sequente (quod ut nŰsti incidebat hoc anno in 28. Martij) confirmatior accedentem, et ascendentem solem aspexi, et me paulatim negotiis et Aulae et Ecclesiae immiscui. Fretus tamen multo magis Deo et tempore Anni, quam propriis viribus. Exinde Festo finito, Deo sic disponente, negotia undique me obruebant. Certe primo non sine metu mei et meorum, sed postea sub mole illa, qu‚ vix major mihi unquam incubuit, crevere vires, et misericordiam ampliante Deo pristinam adeptus sum valetudinem. Semper tamea excipio Tendonem fractum.

Hodie primum exui paululum negotia. Et hoc Justitio dum fruor te imprimis salutare cura fuit. Salvus itaque sis mihi charissime, et a laevo recipias quicquid adhuc amplius te et studia et familiam tuam beare possit.

Ad literas quod attinet. Primae discessum tuum tantum repetunt, et quam carus fuisti confratribus tuis Cantuariensibus. Gratias ego egi nonnullis eorum quos vidisse contigit, et nomine tuo. Sic illic omnia certa, et spero tibi grata sunt. Filius tuus Johannes dum redit Londinum non multos post dies me invisebat. Claudicabat, sed paululum, et tum quoque magna spes claudicationem illam non fore diuturnam. Ab illo cempore eum non vidi, studiis spero intentum. At ubi loci nunc sit non dubito quin ipse te certiorem fecerit, et quam graviter Cantabrigia peste laborat. Morbus ille a vobis, militibus quibusdam redeuntibus, transmissus.

Literae tuae quae his succedebant felices nunciae fuerunt salvi et sospitis reditus tui in Patriam. Gaudio id certe magno mihi cessit, utpote cui sanitas tua, et vita in longum protracta in usum Ecclesiae, in primis votis sit. Facile credo fuisse non paucos qui tibi reditum gratularentur, quam dispari animo ipsi viderint. Sat scio quales inter vos amicos habeant qui Potestatis Regiae, et veteris Ecclesiae cultores quoquomodo existunt. Si cordatioribus exemisti scrupulum, illud perbene: qui Tribunum olent ad populum refero; curet scilicet qui vult. Me non nominant Literae illae, sed satis intelligo, et multum rideo insaniam.

Promittis hÓc Institutiones Oratorias. Et eas jam accepi per manus doctissimi tui Junii. Ille ante mihi charus, charior nunc nomine tuo. Pollicitus est ille se una cum gratiis ob libros illos doctissimos et tuos me excusatum habiturum apud te quod


page 84, image: cs084

tum literas non dedissem. Nunc ego iterum Baronium inculco. Nosti quid velim: Et est quod vel maxime usui sit Ecclesiae. Induciae vestrae cum Hispano precor aut non sint, aut sint cum bono et vestro et Ecclesiae. Nec imprudenter cavent meo judicio, qui exinde domestica dissidia magis timent; praecipue prout Religio hodie apud vos-De Scoppio vestro, et reliquis reformatae Religionis Propudiis, quid dicam nescio, gaudeo tamen Amstelodamenses, ubi Libertatis nescio quod Asylum, in maledicum tam severos extitisse.

Novissimae Literae tuae nil aliud fere spirant quam honorem Higgii nostri. Certe multum tibi debet Oxoniensis Academia nomine ejus, nec minimum ego, qui Higgium illum virum moderatum aeque ac doctum semper quibus potui modis promove. bam. Non opus est uc scribam, ille (scio) narrabit quanto amore, maximo illo certe, si prudenti, si fausto bene est, me Oxonienses, nunc alio nomine mei, prosecuti sunt, et me Cancellarium, indignum simul et nolentem elegerunt. Inter eligentes Higgius. Eum sine literis remittere ad vos me graviter pupugit, sed tum VIX respirare datum. Gratias tamen ago, et tibi et filio Francisco ob honoratum Higgium.

Quod reliquum est scias velim, etsi tempestates quae saeculo hoc exagitant Ecclesiam sedando non sim, nolle tamen me (Deo favente) aut Causae aut Officio deesse. Interim cuivis fere obvium est quam periculose jactantur Respublicae, fluctuante Ecclesia. Ad filium tuum Johannem quod spectat, quum proxime videro (brevi id spero futurum, Deus si pro misericordia sanarit Cantabrigiam) effectum dabo quod postulas. Tu modo ut mei quotidianis in precibus memor sis obnixe rogo, ut in nomine Christi; ne dum moliuntur inimici, solus sim. Vivas interim opto, valeasque ego ut sim

Julii 21. 1630.

Virtutum tuarum cultor, sicut sum et tui amantissimus, Guil. Londin.

CXVI. S. P. D.

POtuissem tibi innotescere V. Cl. commendatione summorum amicorum tuorum Hugonis Grotii et Sam. Naerani, quorumque uterque benevolentia me sua dignum hactenus existimavit. Sed ego, quotiescunque singularis tuae eruditionis mentio apud me facta est, infignem simul humanitatem tuam laudare semper audivi illos qui apud vos vixerunt, et tecum versati sunt. Itaque et me eorum numero ut ascribas, quos amore tuo dignaris, per te illud rarissimum nominis tui decus precor, quod optimis tibi in literas meritis acquisivisti. Qui sim quantoque doctrinae studia ardore sectari soleam, ornatissimus noster Bellimontius indicare tibi poterit, qui easdem nobiscum aedes aliquandiu habitavit. Sed et ipse te videbo, si votis meis Deus immortalis annuet, et a Sextili statim mense reditum ad meos moliri per Bataviam potero. Interea ne hoc auspicium nostrae notitiae sine onere ad te transeat, maximopere tu meos conatus provehes, si Stephani Taurini de Stauromachia librum, ante annos forte L. editum, quemque Cluverius vester et alii saepenumero adducunt, alicunde mihi erues, et vel ipsum, vel excerpta quae ad rem meam faciunt, in aedes Grotianas transmittes. Quum enim Daciam antiquam aliquot annorum diligentia adornem, plurima in hoc auctore extare audio, quae juvare me admodum possint. Et ego frustra tot Bibliothecas hucusque vel ob hanc solam causam perreptavi. Nunc ad te haec cura redit, quem nihil eorum latere quae ad literas faciunt publice novimus. Tu videris, an hoc officii genere obstrictiorem me tibi reddere velis, qui virtutes tuas maximamque doctrinam illo quo debui cultu nunquam non suspexi. Vale.

Lutet. Paris. vii. Id Jun. CIC IC C XXX.

Clarissimi nominis tui, observantissimus, Martinus Opitius.



page 85, image: cs085

CXVII.

NUllus praeterit dies, in quo non saepius prudentissimi mihique utilissimi tui sermonis recordor, et infelicitatem meam, quod tam egregii et divini amici, imo optimi patris, quem (Deus scit) super omnes mortales amo, magnifacio et admiror, colloquiis et consiliis sim orbatus. Tu enim optime D. Vossi non ignoras, quanti nostra intersit habere, quorum consilia tuto sequi possumus. Pauci certe sunt quos aequus amavit Jupiter. Alii enim, ut Cicero prudentissimus mihi narravit Magister, insipientum et indoctorum Parentum et Praeceptorum praeceptis sunt imbuti: Alii multitudinis stulto feruntur judicio, quaeque magistro illo erroris bona videntur, ea imitari student. Pauci tamen, sive singulari gratia Dei, vel etiam eruditorum Parentum et Praeceptorum disciplina rectam tenent sapientiae viam. Tertii hujus ordinis amicum olim fui nactus Christophorum Heidmanum virum rarum: quem tamen statim, quum eum plusquam 60. milliaria essem sequutus, mortis amisi injuria. Eo mortuo, me utraque, quod dicitur, sede carere, mihimet ipsi videbar. Maximam enim spem in docti et pii illius viri prudentia collocaveram. Videbam namque hunc virum non solum doctrina, elegantiaque excellere, verum etiam animi bonitate, pietate et prudentia reliquos superare. Quare etiam mihi persuadebam, hunc virum inter mortales jam non habere parem: id quod meum dolorem mediusfidius non minuebat. At enimvero Vossius errorem meum mihi ostendit. Te enim, optime Pater, satis admirari non possum. Fateor (absit omnis adulatio, Deus autem et scientia testes mihi adsint) te Heidmano esse majorem. Neque tamen quidquam egregio illi olim viro praeceptorique charissimo derogatum volo. Nam Architectus omnium gradus dedit, secundum quos unus altero ut sit major ipse voluit. Ita Deus Opt. Max. illud quod abstulisse videbatur, large rependit: cui gratias ago maximas, quod me ejusmodi animo beaverit, qui bonos viros dignoscere potest, eumque veneror, ut bonorum numerum augere velit. De itinere meo, ut aliquid scribam; scito quod primo die Julii Bituriges venerim, ubi una cum nobiliss. meo Petro Guldensterne, qui te salvere jubet, ad festum usque Michaelis commorabor. Heic offendi doctissimum et humanissimum Petrum Edmundum Merillium, quo utor familiariter. Hinc quando discedimus, profecturi sumus, divina favente gratia, Andegavum. Peto abs te, optime D. Vossi, ut has ad Patrem meum Literas, quando occasio sese offeret, Helmstadium mittas; et si forsan ad affinem meum. Georgium Calixtum scriberes, mei istis in literis mentionem faceres; cujus rei causam aliquando tibi, bonocum Deo, coram in dicabo. Vale, una cum tuis omnibus. Conjugem tuam suavissimam meo nomine saluta, eique, sic ut ego tibi, pro singularibus in me beneficiis collatis gratias age. Liberis quoque tuis jucundissimis Fratribus ac Sororibus meis multam adscribo salutem. Vale iterum etiam atque etiam.

Dab. Biturigibus An. CIC IC C XXX. 26. Augusti.

Tuus et tuorum, Henricus Ernstius.

CXVIII. S. P.

AVeritate non abhorret, Clarissime in rem literariam meritis Vir, quod quidam dixit, [gap: Greek word(s)]. Nam et benemerens et opifex amabili quadam constantia eas superare solent molestias, quae in rei absolutione capiendae sunt. Quare non dubito, quin tum tua, tum magnifici Domini Rectoris, caeterorumque Dominorum Professorum, nuper mihi conciliata benevolentia etiam nunc spiret et vigeat. Si enim aequabilitas ista etiam in inferiores cadit animas, sane quam absurdum foret, vel minimam de vobis, summa eruditione et virtute viris, animi mutabilitatem suspicari. At vero ut haec sunt verissima, ita aliud quoque mihi audiendum, videlicet [gap: Greek word(s)]. Et certe [gap: Greek word(s)] quaedam necessaria est, qua velut [gap: Greek word(s)] semisopitus inter varia vitae negotia favor reficiatur. Quamobrem,


page 86, image: cs086

quoniam literae colloquii vicem defendunt, sic statui, fore, ut facilius ex silentio supinus et negligens, quam ex tali compellatione, audax impudensve censeri possim. Eccujus enim rusticiorem etiam verecundiam non evincat, et ad scribendam impellat singularis tua humanitas, atque candidissima comitas? Multum est, hominem peregrinum intueri, praeclarum est ad amicam admittere collocutionem, sed consolatione sustentare, et ad spem luculentam erigere, ejusmodi est, ut usitatae humanitatis mensuram excedere dicendum sit. Quos exercitatissimae tuae charitatis fructus, cum ego tam hilariter demessuerim, ut tuus, atque adeo vester sim factus, et proinde vos in aliqua rerum mearum cura retinere non tam ausim; quam debeam, haud morabor diutius rem ipsam proponere. Non per me stetit, quo minus ad vos, uno exacto mense, profectus fuerim, quod fore dixeram; quoniam enim necessaria itineri pecunia nimis lente, et quasi guttatim datur, profectionem differre quotidie cogor. Nec vero alienam alicunde petere, dum mea mihi debetur, velim, nisi summa mihi imponatur necessitas. Quippe infinita hodie eorum qui egent multitudo est, et cavendum mihi, [gap: Greek word(s)] Siquidem Spiritus Sancti ore [gap: Greek word(s)]. Equidemhuic loco perinvitus obhaeresco. Nam Hispanicum hujus oppidi praesidium Tilliano est commutatum. Quod cum multi sibi gratulentur, mihi tamen [gap: Greek word(s)] (utinam etiam [gap: Greek word(s)] ) [gap: Greek word(s)] videtur. Omnino super priora mala religionis mox appetit. In meis oculis nunc omnia sunt iter meum, quod primo quoque tempore faciam. Interea, a te, Vir clarissime, majorem in modum peto atque contendo, ut, sic ferente facultate, in promotionis meae opera perseveres, aliosque ad studium simile saltem pio exemplo adhortere. Nunquam apud me non stabit magni hujus beneficii gratia, imprimisque efficiam, si Deus concesserit, ut ipsi muneris me pensique fidem satis tueri animadvertatis. Non minore autem studio te rogo, ut, si quid [gap: Greek word(s)] in meis gestibus, importunis [gap: Greek word(s)], aut alibi comparuerit, Caritatis [gap: Greek word(s)] involvere velis. Hexaetian Scholicam vobis ostendi, non ut aliquid magni praeportarem (nec enim ita sum vel exiguitatis meae inconscius, vel excellentiae vestrae) sed ut aliqua significarem, non [gap: Greek word(s)] me in Scholis desudasse. Palatinis autem potissimum paedagogeis, ubi non pauca mihi praepostere geri visa, eandem destinavi; alios mihi ludos nec debuit esse curatio, nec potuit; utpote qui eorum [gap: Greek word(s)] aequo animo ignoraverim. Adhaec unum fere istud ibi ago, ut doceam adolescentulos priusquam ad publicas Scholas emittantur, in inferioribus dextre esse instituendos. Qua ex [gap: Greek word(s)] rem aestimari aequum est. Jam quod attinet ad Psalmos non solum [gap: Greek word(s)], sed etiam plurimis in locis [gap: Greek word(s)] cum iis omne propemodum tempus vacuum (quod tamen perexiguum fuisse etiam hinc cognoscitur, quia septenas plerumque, aut minimum senas singulis diebus horas docui) impertivissem, totum aliquando [gap: Greek word(s)] in unicum Apollinis templum deferre, et artificum trutinae, quocunque ingenii periculo, imponere volui. Sed his aliisque de rebus coram agendi dabitur potestas. Vale, vir praeclare, et auditorii tui commodo quam plurimis annis perenna. Honoris et observantiae caus‚ salutem adscribo magnifico Domino Rectori, Domino Polyandro, Domino Heinsio, Domino Professori Hebraeae Linguae, Domino Barlaeo, aliisque denique Dominis Professoribus omni doctrinarum genere excellentissimis, quorum ut aliquanto penitiorem intrare familiaritatem queam, post connitar.

Hammonae IX. Kal. August. An. M DC XXX.

Clar. tuae observantiss. Jeremias Hoelzlin.

CXIX. S. P. D.

EX formidine subeundi audaciae notam quae verecundia ingenuis animis innata est, clarissime excellentissimeque vir, Domine, et amice honorande; ea mentem hanc et manum abstinuisset aetatem a te per Literas compellando: nisi fiducia summa humanitatis tuae trepidanti calcar


page 87, image: cs087

addidisset. De facie enim quamvis alter alteri simus ignobiles; mihi tamen eruditionis tuae facies, ex fronte scriptorum, quibus nomen tuum aeternitati commend‚sti, luculenter innotuit; eoque mihi polliceor, non tantum confidentiae veniam, sed etiam huic epistolae perfacilem ad Claritudinem tuam accessum. Addam huc, quod a filio, istuc misso velut ad mercatum quendam eruditionis ac sapientiae, comitas tua erga se insignite laudata est; quanquam vereor etiam ut parum ex merito condigne: id quod ex sermone literarum ipsius videor conjectavisse. Cum igitur Doctoris Joannis Laurembergii, amici mei singularis, commendatio de filio ad te perscripta, magni ponderis momentique fuerit, est quod magnopere mihi gratuler, potius quam ut eodem facientium struam verborum cumulum. Illud praeterire, quin maximas tibi gratias agam, non queo, nec par est; quod a filio acceptas Tragoedias meas periegere dignatus, judicii quoque tui copiam tam benigne fecisti. Absit, in poetices studio mihi ut placeam; cum unice placere debeat docendi Ecclesiam Christi, sanctum et arduum munus, quod divina quadam virgula et faco sum sortitus: et in quo jam annos viginti octo defatigor. Verum juxta tamen in otio, si quod datum et quotiescunque datum fuit, bene collocando partes viri boni implere volui, et ut implerem, operam dedi; seorsum a quamplurimis, hic praesertim loci, qui cum in concionando aliquid sapiant, hoc tantum sapiunt, in doctrina humaniore, quae Ecclesiam Dei mirifice ornat, perparum. Quod si contra autem mihi aliquid bonorum et doctorum judicio contigit, fructum equidem succidaneae diligentiae tulisse maximum putabo. Candorem animi tui, ita sim salvus, exosculor; quo significasti, ver sus in Dramatibus non satis ubique esse rotundos, (nam sic filius retulit) sed horridulos nonnunquam. Concesserim sane volens; nec causam dissimulem, venire tales sub acumen styli, dum a lectione Taciti, maxime Tertulliani ad versificandum subinde revertor. Tum nescio quo pacto hac aetate mea, ad canos vergente magis magisque asperitas me quaedam, quam rotundus laevor delectat. Ut omittam per solennes in Ecclesia labores evenire, quod fere necesse est, ut partim industriae meae, partim judicii obtundatur acies. Denique in Athenaeo hoc Danico judex et aestimator styli et carminis, qui censuram Romae, hoc est, in Rep. litetaria tecum mereatur, omnino nobis est opus. Atque hinc adeo fit, ut meopte consilio et remigio, sine portisculo, sine hortatore, hoc pelagus cogar navigare. Quibus argumentis si asperitatem excusare non possum, deprecor. Nam et severis terum arbitris, ex aequo saepe et bono visum, naevos quosdam in civitate tolerare; donec vel sui taedio, vel obrepente honestiore morum eultu obliterentur. Fiat ejuscemodi quippiam in scriptis, quae vel socci vel cothurni jus affectant. In Socco Lampades ex XXV. Capite Evangelistae Matthaei ante annos aliquot dedi, Hamburgi typis excusas; Monarchicam nuper ex II. Prophetae Danielis Capite, nunc exeudendam, uti in unum corpus seu volumen coeant: Misi ad filium censurae tuae fascibus submittendas; aclicet iniquum plane esse fatear, homini industrio et laborioso laborem velle addere (quid enim hoc aliud, quam bonorum abuti patientia?) tamen, qui reges nescio quam belle cothurnatos suscepisti, admitte, obsecto humanicatem tuam, et Virgines decem, et Babylonium socco indutum Regem, vigilante et censorio ut advertas oculo, quo numero esse mereantur. Magno me beneficio tibi obstrinxeris, paratum promptumque, quibuscunque in rebus facultas aderit, tibi tuisque aliquam gratiam referendi. Deus Opt, Max. te incolumen, florentem, foelicem cum omni familia conservet.

Dabam Hafniae Danorum vi Cal. Augusti Anno M DC XXX.

Claritudini tuae addictiss. Bernhard. Meyerus Holsatus.

CXX.

MI frater, nam quidni te sic appellem, quem ut fratrem ipse amo. Cupio seire de tuarum rerum statu; tum quid factum sit denario illo meo Pythagorico: quem quin commendatum habeas


page 88, image: cs088

nihil dubito. Avet quoque animus scire, quid futurum Libris istis, quos petierim ex Rutgersiana mihi auctione comparari. Edidi hic historiae meae Danicae Libros III. operae majoris specimen. Mirco aliquot exemplaria, tibi et amicis reliquis, quae te distribuere velim: Riveto, Cunaeo, Heinsio, Vorstio, Barlaeo, Scriverio, quanquam nostri nihil amplius memori. Vorstio veto etiam alterum addi cupiam, pro Avunculo Buchelio, ad quem ille recte mittet. Literis vero ad Mylium, quas inclusi, adde exemplaria quatuor. Eundem modum rogo ut tenere velis in denario dividendo. De pugna navali serenissimi Regis nostri cum Hamburgensibus, et victoria, jam te accepisse puto. Vale cum lectissim‚ Uxore, liberisque, et salve a me, meaque et meis.

Dab. raptim, Hafniae, quo nunc excurri, ad diem XIX. Septembr. CIC IC C XXX.

Tuus affectu instar Fratris Joannes Meursius.

CXXI. Praestantissimo Vlamingio, S.P.

HUmanitas tua, Praestantissime Vlamingi, qua immerentem me superioribus diebus prosecutus es, permovit me, ut simulatque Lugdunum reversus essem, primam mihi curam ducerem, tuo satisfacere postulato. Atque utinam in majoris momenti re, navare tibi operam possem! cognosceres non ingratum me, pro beneficio tuo. Sed quum ea desit occasio, proximum existimavi esse, ut saltem ex levi hac re, meum in te animum perspiceres. Quod tanto apud te feci confidentius, quod scirem, te non rem ipsam sed animum tantum, ac benignum affectum meum aestimaturum. Historia itaque quam petieras ita se habet.

Tamberlanes (qui orientalibus Timour dicicur) Patrem habuit Torgai. Natale ei solum Chougia Bilgar pagus. Patrem ejus Torgai, alii bubulcum fuisse ajunt, alii sutorem egenum: Timour ipse cum robore corporis eximio esset, ad furta animum applicuit. Nocte quadam, cum ovem furto abstulisset, Pastor id conspicatus, sagittis duabus, una femur, altera humerum percussit. Eo ex casu cognomen Lenk, ferrum notat, accepit. Unde conjuncta voce Timourlenk dictus est; hinc nostri corrupte pro Timourlenk, Tamberlanem vocant. Ad historiam redeo. Tamberlanem duobus impeditum vulneribus, facile Pastor assecutus est, atque ad Huseinum, Huratae Regem perduxit. Is Timourum verberibus caesum agi in crucem jussit. Erat Regi filius Giaet Eddin parum mentis compos. Is pro Timouro intercessit; atque ut sibi donaretur, a Patre multum abnuente, tandem impetravit: eumque humili ex loco, ad summas dignitates perduxit. Evenit ea tempestate, ut rebellaret, qui Provinciam Sigustaen pro Rege tenebat. Missus eo cum exercitu Timourus, brevi bellum confecit. Captoque duce ipso, omnes thesauros invasit, ac contra Dominum suum, bellum parare coepit. Cumque eum opprimere nequicquam Rex tentaret, paulatim ita ejus crevit potentia, ut Regem Huseinum petimeret, ac filium ejus Giaet Eddin, salucis suae Authorem, in carcerem conjiceret, ubi fame mortuus est: jurejurando enim confirmarat Timourus, nihil illi a se nocitum iri. Postea cum jam rerum potiretur Timourus; accidit ut Samarcandae urbi Principi, erronum, atque nequam hominum magna esset turba. Li simulatque Timourus ab urbe discessisset, Praefectum Urbi ejecerunt, ac totam turb‚runt Rempublicam. Tantaque eorum potentia erat, uc ipse eos metueret Timourus. Septies illi turbas renov‚runt. Tandem cum parum proficere se videret Timourus, ad stratagema animum convertit. Convivium ergo splendidum insutuit. Eo totam hanc promiscue turbam, summae, atque infimae dignitatis homines vocavit, ac singulos in suos ordines distinxit. Postea Duces, ac praecipuos eorum ad se vocavit, iisque sua manu poculum propinavit, (magni id apud orientales honoris habetur) inde purpura: circumdatos, ex atrio a Ministris abduci jussit. Li singulos extra atrium comprehensos jugularunt, donec ad novissimum pervenetum fuit. Atque ea ratione seditio sos hos Timourus, obtruncatis ducibus repressit. Pari ratione Persarum Rex (est is avus ejus, qui jam imperio praeest) qui toto


page 89, image: cs089

vitae suae tempore, Timouri exemplum imitandum sibi proposuit, ad imperium pervenit. Mos est, Persis Regibus, fratrum oculos candenti ferro exurere, quo ab iis securi imperare possint in regnum affectum. Excaecarat ea ratione, fratres suos omnes, Persarum Rex, frater hujus de quo nunc nobis sermo est. Hic callidior cum visus esset cupidissimus, in Parthiam profugit. Ibi cum aliquot annos egisset, cognoscit fratrem suum defunctum, ac regnum, justus haeres cum deesset, a Satrapis regni inter se divisum. Petit itaque a Parthotum Rege; quandoquidem justus regni haeres sit, ut auxilio sibi esse in repetendo regno velit. Ille quod rem arduam, magnique videret negotii, hoc negato, argentum ei dedit, quo vi. militum millia scriberet. Copiis iis coactis Persa in limites Persiae contendit. Erat Satraparum ex numero, vir aetate, ac prudentia magna, qui sive quod justam hujus exsulis eausam videret, sive quod justa portione defraudatus esset ipse; simulatque de ejus adventu cognovit, cum eo conspiravit. Caeterum cum tot numero essent Satrapae, immensi laboris opus fuisset, omnes eos bello superare. Itaque quod viribus decrat, astu supplendum statuit. Convivio regio instituto, omnes Satrapas regni invitavit. Regem exsulem in insidiis extra urbem esse jussit. Satrapae cum advenissent, et mero incalescere coepissent, famulos omnes, Quorum magnam singuli turbam adduxerant, exire jusserunt. Ita enim moris est, Principibus orientalibus, ut nolint famulos laeritiae, atque ebrietatis suae speculatores. Itaque postquam ii discessere, in luxum, atque ebrietatem solvuntur: interea in urbem Persa admittitur. Is sexcentis comitatus militibus, personatus in atrium introrumpit, ac singuli cum unum obtruncandum sibi proposuissent, brevi omnes conficiuntur. Inde illi, ne rem qui foris excubabant famuli cognoscerent, laetis clamoribus, ac hilaritate, omnia complent. Postridie cum dominorum tardum a convivio discessum famuli admirarentur, nihil tale opinantes, capita eorum sudibus imposita, ac circum fastigium palatii exserta vident, qua re quum Dom inum suum desideraret quisque, turbas dare non ausi, domum suam discesserunt; eaque ratione Persa exsul regno est potitus.

Habes quam desideraras, ornatissimo Vlamingi, historiam fusius aliquanto a me perscriptam; quia quantum venustatis, brevitas attulisset, tantum decessisset perspicuitati. Quum ejusmodi in rebus, quando gentium mores, incogniti sunt, tota obscura sit historia. Salutem plurimam, parentibus tuis, ac cognato tuo Nomsio, a quo si videndi facultas non datut; saltem ut literas habere liceat, pro me impetra. Vale.

Lugd. Batav. vii. Kal. Octob. CIC IC C XXX.

Tuus omni officio, Dionysius Vossius.

CXXII. Clarissime Vir, Fautor Popularis colende.

IPsum jam est octiduum solum, quum cum Advocato Fisci Collegii heic rebus maritimis praefecti fui. Nescio an ille vel de nomine tibi notus sit. Crappius vocatur. Multus illi mecum de re sermo fuit, eo magis cum eum tuum erga affectum jam veterem ac Patriae communis jus non cel‚ssem. Certe eximius tui nominis ac eruditionis cultor est vir hic politiori eruditione non leviter tinctus. Tanci a te profecta scripta facit, ut nihil sit eorum quod non in sua Bibliotheca habeat repositum. Index eorum postridie ab ipso mihi communicatus fidem fecit planissime Non edita etiam in eum relata inveni: Commentatia de Lingua Latina: Historiam omnis aevi secundum tempora digestam: Notas in Gelasium de Synodo Nicaena: Anonymi vitarum scriptores. Illa certe et ego hactenus expecto avide: De reliquis me fugiebat. Quicquid erit non effugiet meos oculos ac manus, quamdiu fuero superstes. Ipse autem vix quidquam me dignum adhuc cogitare possum. Adeo parum restat temporis, quod ferme omne pulveri Scholastico est impendendum, quem si non excutere, saltem ea sparta, qua non alii subessem, in me non semper eidem, mutare velim. Pro re nata, ubi potes, mei memineris, enixe precor. Jam


page 90, image: cs090

eum uxore liberisque a me meaque Salve.

Dab. 19. Octob. 1630. Hornae.

Tuae eruditionis et humanitatis Cultor, Abrahamus Bocstadis.

CXXIII.

SI vel unica celeberrimi tui illius calami strictura duntaxat dignatus me fuisses, vel id pro ornamento haud vulgari ducendum fuerat, Doctissime Domine; quis enim in splendidi adeo nominis gratiam non pene involet. At quod tu insuper tam copiose scribere, ne dicam tam familiariter confabulari cum vulgarissimo homuncione non gravaris: Nae id uti carissimum incomparabilis humanitacis pari cum eruditione temperamentum indicat: Ita singularem tuum erga me affectum effuse notat. Sed enim vero cum animo reputo tot tamque gravia illa (quibus, in gubernanda Republica literaria, destineris perpetuo) negotia, totus attonitus stupeo ad illam incredibilem mentis tuae feracicatem, quae progignit tam multa nec defetiscit: Adeo tu tuis qu‚ voluminum qu‚ Epistolarum ornamentis occupas propemodum omnia tum studia, tum loca; ut mirari non cessem, quomodo in unius animo ea pateat capacitas. Quinimo in memer conversus blandius me effero, dum me alicujus fieri sentio ab eo viro, qui usu longissimo aestimandorum ingeniorum peritissimus, quasi quodam [gap: Greek word(s)] Privilegio non tam conjicit quam divinat: Id adeo reapse experior, en qui totus ante frigebam, divino tuo velut incitamento, jam de novo vivit pene ac spirat ingenium: si quid posthac promoveo, sisto me tibi debendi reum. Caeterum nostrum hic vitae genus gloriosum est pariter et suave: vitam quippe hic traduco in adspectu illustrissimi Praesulis, viri non minus singulari vitae sanctimoni‚, quam rar‚ eruditione nobilissimi: Ei assum a sacris: Hic inter Theologos, perpetuo interjectus, atque in sacro munere juxta ac studio totus, cogor amoenissima illa humanioris literaturae oblectamenta omittere, ne dicam abjurare: Oblivionem nostram nil opus argumentis amplificarec, scilicet vel ex ipsa desuetudine, atque exotici sermonis perpetuo usu, cernis quam lutulenta fluat oratio, quem non habeat genium: Sed enim vero ita innata tua illa facilitas perspecta mihi est, uti de venia utcunque nullus dubitem. Vale vir summe, et me tuae dignicatis observantissimum amare perge, Utinam tuas lucubrationes (quibus Deus O. M. aspiret perpetuo) publico commodo diutius nolles invidere. Ita tuum nomen apud bonos omnes et cordatos adeoque vel maxime in orbe hoc nostro Britannico summo est in precio. Sed vale iterum atque iterum Vir [gap: Greek word(s)].

Datum raptissime Nocte concubia. Ex Palatio Dunelmensi XV. Kal. Novembr. Anno Redemptoris nostri CIC IC C XXX.

Homo tui studiosiffimus, et tuarum virtutum admirator. Isaacus Basirius.

CXXIV.

SCripsi ad te ante aliquot septimanas, Vir Clarissime, et adjunxeram alias ad amicos literas, ut et exemplaria aliquot Historiae Danicae. Spero recte ad manus has pervenisse. Ego illud scire aveo; tum et quid Denario meo Pythagorico sit factum: an promissiam lucem videat, aut visurus sit propediem, Etiam, certiorem facito, quid ab Heinsio impetraveris in negotio librorum, quos parari mihi petieram ex Rutgerii Bibliotheca. Qui has adfert, est Ericus Rosencrantzius, magni Oligeri nostri, qui te in majorem modum amat, filius: adolescens est insignis, a quo magna expectamus Petiit Pater, ut amicis illis meis commendare eum vellem: quorum cum te unum mihi plurimorum instar habeam, uni tibi commendandum existimavi. Itaque, quod commodo tuo facere poteris, hic ostende, quod me, uti facis, ames, patrem existimes: qui, ut hactenus re amavit, sic deinceps etiam arctiore adfectu complectetur. Habet Ephorum, Joannem Mulenium, ut doctrin‚, sic modesti‚ pariter, et probitate perinsigni.


page 91, image: cs091

Ipsa re experieris, me non temere commendare. Vale, Amicorum princeps, cum lectissim‚ uxore tu‚ liberisque. Uxor mea liberique, tibi, tuae, atque tuis plurimam salutem dicunt vero animi affectu.

Sorae, ad diem XVIII. Novemb. CIC IC C XXX

Tuus, Joannes Meursius.

CXXV.

DEdi ad te literas, Vir Clarissime, men se Septembri superioris anni, et adjunxi aliquot Historiae Danicae exemplaria, inter amicos tu‚ oper‚ dividenda; quae cu rata recte esse, ex literis Domini Vander Miilij, quas is xii. Novembris dedit, intellexi. Spero tibi placuisse Historiam meam: Corte hÓc cum summo plausu est accepta. Nunc AElnothum quoque edidi; et exemplar ecce tibi. Pene tanti non putabam; sed existimabam tamen, vel levissima quaeque mea tibi exhibenda esse, Proxime Solonem mittam, volente Deo. Sed quid fit Denario meo Pythagorico? Si Typographus tricacur, quaeso hunc ad me remitte; Ego hic curabo edendum. Semel enim nunc constitui, omnia mea in lucem dare; si non nitide, ut solebam, et accurate, saltem quomodocunque potero: potius quam ut lucubrationes meae tenebris semper damnentur. Et id scio viros doctos multo malle, ut benigne opusculis meis hactenus judicaverunt. Perscripsere ad me amici, obiisse etiam diem Swanenburgium, et non paucos reperiri, qui succedere ipsi velint. Scribe quaeso, quis sucesserit; et si quid praeterea habes, quod me scire velle putes. Bene vale, amicorum Opt. Max et salve a me meaque cum lectissima tua uxore, liberisque; quos ex animo Deum rogo, ut divina benedictione sua cumulare deinceps velit. Mea filia tuam salutat amicissime.

Scribebam Sorae, ad diem XXV. Martii CIC IC C XXXI.

Tuus sine ullo dolo, Johannes Meursius.

Salutant plurimum amici omnes, Rivetus, Cunaeus, Vorstius, Hein sius, Barlaeus, Scriverius: tum si quos praeterea nosti, quibus non ingrata est memoria mei. Exemplar AElnothi, quod adjunxi, trade Vorstio, ut is ad avunculum mittat Ultrajectum. Misissem plura; verum tanti non putabam. Fiet, cum Solonem dedero: quem existimo magis fore ad palatum caeterorum amicorum. Scribe etiam quid de libris ex Rutgersii Bibliotheca coemendis, expectare posthac debeam. Iterum vale.

Magni Casauboni licerarum, quas ad me dederat, exemplaria, bon‚ fide descripta, ad te misi. Puto etiam accepisse. Sed quid fit editione? Fac, si commodum est, ut sciam: nam omnino isthoc aveo. Scripsi ad te per Othonem Rosaecrantzium, filium viri, aut herois incomparabilis, Oligeri: neque dubito, quin incolumis jam advenerit. Commendabam eum tibi; et, sat scio, commendatum omnino habebis, sive patris ejus caus‚ aut me‚. Et ille quidem gratias mihi agit, uti ostendat etiam quanti te faciat. Nam prioribus ad me literis, datis ad diem XVIII. Decembris anni superioris ita scribit. Pro literis Vossio meo nomine scriptis gratias maximas ago. Spero etiam me h‚c occasione arctiorem familiaritatem cum viro isto magno propediem contracturum. Alteris vero,datis die vi. Martii. Gratias iterum summas ago, cum pro aliis tuis in filium meum beneficiis, tum quod literis etiam tuis Magno isti Vossio vestro eum commendare volueris. Si Scribendum aliquid ad eum unquam existimabis, ad me mitte: ego porro recte curabo. Tertium Vale.

CXXVI. Viro Maximo Gerardo Joanni Vossio, Eloquentiae Professori dignissimo. Vir maxime,

QUod haereas, nec leviter statuas quicquam, in negotio certe difficili, minime miror: quod vero, a me consilium petas, mirarer merito, nisi jamdudum id mihi neutiquam novum fecisset, toties exploratus erga me amor tuus. Qui non


page 92, image: cs092

conscium modo me consiliorum tuorum facit, sed et calculum nostrum poscere consuevit, utut iste nullius apud te ponderis esse mereatur. Et fateor profecto interdum me, liberius fortasse quam par erat, tibi sic jubenti, ubi se obtulit occasio, sententiam meam exposuisse. Nec vereor idem hic agere, nisi quod quisquam, in tam longa peregrinatione, commodi simul et incommodi, cemere valeat, id et tu qu‚ vales prudenti‚, optime discerneres, et (quod tecum nemo) filii tui genium, mores, indolem, virtutesque omnes, et vitia haberes perspectissima. Quantum quidem ego juvenem, admiraculum praestantem novi, ea est in ipso eruditio, atque is solidioris eruditionis ardor, ut non nisi maximo cum fructu, peregrinationem, istam, obire possit. Nec facile affulgebit commodior oportunitas, quam haec ipsa, qu‚ citra peculiare dispendium ullum, in comitatu virorum illustrium, quorum probitas, et eruditio, sunt extra dubium; Gallias, Italiamque peragrare, et Constantinopolin adire, invitatur sponte, quinimo vel beneficio adfecturus, benefactores suos, si tam amicae petitioni obsecundaveris. At vero quousque filius tuus, in Religione fixam mentem, quousque firmum pectus gerat, adversus illecebras, quibus omnis juventus facillime solet, praesertim foris irretiri; et prae caeteris, ingenia, quae caeteris praestant, sunt obnoxia: Id tu melius judicaveris, quam consultor quisquam extra aedes tuas, fuerit ille, vel prudentissimus mortalium, Ego quod non sub alio morum Magistro, quam te Patre, sit educatus hactenus, non possiun non optima sperare, simul et credere: tu quousque patemae sollicitudini aurem praebuerit, et spei tuae satisfecerit, in vitae, et morum regimine, non potes non penitus noscere. Ego non lubens desideriis filii honestissimis, et ab ardore proculdubio generoso proficiscentibus adverser, nec dissuadere profectionem velim, imo suaserim potius, si eatenus meo judicio fiderem, ut consilium impertiti statuissem. Id vero non statui, nec suadeo, nec dissuadeo: Atque eo quidem minus, quod intellexerim huc te potius inclinare, ut nondum eat foras filius, sed maturam magis aetatem, et quam una cum annis offerret sortem Deus, sub oculis tuis expectet. Quod si ea tibi potius mens est, viro prudentissimo, et Patri tenerrimo, quid ego in re tanta dicam aliud, quam Deum Opt. Max precaturum me, ut tibi et huic, caeterisque liberis tuis, in omnibus velit esse propitius, quod vovet omni adfectu

Hagae Com. die 19. Feb. 1631.

Tuus, G. R. Doubletius.

CXXVIII. Clarissimo D. G. Vossio, S. D. Johannes Bevervvyckius.

SInt Maecenates, inquit ille, non de erunt Marones; At equidem si Marones forent, credo non defuturos etiam Maecenates. Neque vanam esse hanc sidem, vel tu V. Cl. documento esse possis, quem in celebri Academia, amplo stipendio docentem, Attalicis conditionibus, in urbem suam pelliciunt Amstelodamenses. Videbat scilicet prudens Senatus, et verae virtutis aestimator civitati suae, quam in emendis, vendendisque mercimoniis, apud gentes, sub utroque sitas Phoebo, latissimam lucris affecerat, indeque rerum omnium, quaecumque universus pene orbis possidet, copia abundantem, reddiderat Atlantis ille, Pleionesque nepos; videbat inquam, deesse adhuc cum choro Musarum, Divam Palladem, quarum instructi artibus beant urbes, earumque memoriam mori vetant, Musarum Antistites. Ante Salaminam ipsam, Neptunus obruet, quam. Salaminii trophaei memoriam, inquiebat [gap: Greek word(s)] Tullius: Verum et hanc obruisset oblivio, nisi eam praecellentium scriptorum monumenta, aeternitati consecrassent. Vixere fortes ante Agamemnona, floruere urbes plurimae, quae omnes, ut canit Horatius,

--- Illacrymabiles
Urgentur, ignotaeque longa
Nocte, carent quia vate sacro.

Quare, an tibi hunc honorem gratuler, cujus virtutibus digna tribui praemia, cum


page 93, image: cs093

omnibus quibus Musa cordi est, merito laetor, an vero urbi, cujus foelicitati [gap: Greek word(s)] non parum dubito. Persuadet tamen singularis affectus, quo te a pueris prosequor, ut officii mei esse putarem laudare fortunas tuas, et gratulari tibi hunc [gap: Greek word(s)] Jovis imbrem, ac debitam tantis virtutibus [gap: Greek word(s)] Nec est quod miretur quisquam, te Athenas nostras, Amstelodamo mutare, cum vel ipsam Seriphon, Athenis illustriorem, reddere queat noster Themistocles. Quis sapiens abhorreret, ac non obviis ulnis, reciperet tanti thesaurum boni? quis adeo Suffenus, qui tanta muncra sperneret?

[gap: Greek word(s)]

His commoditatibus diutissime, et foelicissime fruaris, ex animo voveo, simulque gratias habeo, quod humanissimis literis, testari voluisti, acceptissimum tibi esse animum meum, ob multa merita tibi devotum. Vale, Doctor aeternum colende, et Beverwickium tui observantissimum amare perge.

Dordrecti XIV. Apr. CIC IC C XXXI.

CXXIX. Doctissimo Viro, D. Gerardo Vossio, J. Crucis S. D.

NOminis tui, Vir clarissime, ac Doctrinae, quodam quasi splendore deterritus, scribere ad te hactenus supersedi. Sed impetravit a me has qualescunque literulas, cum mei officii ratio, tum tuae humanitatis opinio. Quorum unum impellit, alterum invitat, ut amicitiam tuam ambiam; et benevolentiae tuae erit, si exambiam. Certe quanquam amici tibi non desint, quos plures virtus tua habet, et eruditio, qui verbis aut literis te compellant, tamen et ego venire in partem gestio, et seria tui observantia, eam a te inire gratiam, qua me, qui in affectu aliis hilum non cedo, in numerum tuorum cooptare haud dedigneris. Ita mihi semper in amore, et in pretio docti, qui insignem qua pollent, eruditionem, cum virtute eximia, sociarunt, ut non minus boni audiant et sapientes, quam literati. Equidem non possum, aut tacere quae de te sentio, aut non sentire ea quae de illo debeam, in quo (non blandior) omnia quae in aliis fere singula, reperiuntur universa. Cum Poeta hoc dicam,

--- potius fugientia ripas
Flumina devincas, rapidis aut ignibus obstes,

quam viri vere literati doctrinam venerari me vetes. Sed cum mihi non sit ea dicendi vis, ea copia, ut quae de te sentio, verbis queam exprimere, longeque infra doctrinae tuae fastigia subsidant, quae vel mente concipio, vel cogitatione complector, nec verba minus desint animo, quam rebus animus, prolixius ea emetiri calamo, non est consilium. Loquuntur ingenii tui monumenta, quae nunc saeculum miratur, et sera aliquando venerabitur posteritas, Loquitur, ut alia taceam, subactum illud, et omnibus numeris absolutum opus Institutionum Oratoriarum tertium nuper editum. In quo, quis et quantus sis, non obscure prodis; et ita sentiunt, qui melioris doctrinae gustum ac sensum habent. Loquitur denique et indefessa tua in studiis, hac etiam aetate, [gap: Greek word(s)] qua te affixum tenes libris, ut testae sua; cochlea. Quam quoties ex relatu aliorum intelligo, stupeo subitque mirari, virum tantum, tam calide adhuc et [gap: Greek word(s)] studiis suis desudare. Sed crescentem sequitur cura et labor eruditionem, ut umbra corpus: nec quenquam minus de se sentire video, quam eos qui supra vulgum sapiunt: nullus quoque minus doctrina satiari, quam quibus Palladis leviter laciniam libasse, non est satis, sed in abditissima ejus adyta penetrare decretum, et ad doctrinae [gap: Greek word(s)] eniti. Quibus omnibus accedit sollicita et perpes formandae juventutis cura. Ita enim non assuevisti solum, sed natus es, ut libenter te impendas, saepe etiam seriis relictis, in commoda juventutis. Etsi quae seria magis sunt? et aut ego fallor, aut Reipublicae accedit quicquid in istis, ab institutione conficicur, qui illi crescunt, et adsurgunt. Sed cum praeceptorum fere mores, in adolescencum migrent ingenia, et ab iis mutuentur, quod in omnem aetatem transmittunt, beatam ego illam judico juventutem, cui tua institutione,


page 94, image: cs094

fini datum. A qua fieri non potest, quin ad magna exsurgant, et ad ampla Reipub munera, cum laude obeunda. Jacent mehercle, etiam optima ingenia, si desint, qui excolant. lta foecundissimi sterilescunt, aut sylvescunt, sine cultura, agri. Adde illam, etiam tesqua, frugum luxuriabunt copia. Et quis dubitet in animis, culturam posse, quod in terra? sic tamen, ut quod in terris evenit, validiori aratro, ligone, marra, rastro, ad foecunditatem pro vocanda sit una, mol liori altera, quaedam ultro foecunda, levi manu colenda, dum rudioribus altera, ac non nisi per sudorem, magna promittat. Idem in ingeniis. Felix ille qui nihil negotii secum habet; at hic de se melius dici potest meruisse, qui malignitatem naturae snae vicit, et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit. Ut nulla malignitas tanta sit, quam non assidua virtutis exercitatio corrigat, et institutio: aut minus disciplina et labor in ingeniis poterit, quam in reliquis industria. Magnos sane viros, perdit‚ pene ac desperata adolescentia in patriae salutem natos accepimus. M. Torquatum ingenii tarditas in agrum tanquam in exilium ablegaverat, hic tamen periclitantem Latino tumultu patriam, in signi triumpho restituit. L. Valerium Flaccum, quem Roma projectae libidinis juvenem, virum omnis postea modestiae, ac probitatis, exemplum vidit. Jam quid Q. Fabii Maximi adolescentia foedius? quid vero illo sene ornatius, quid augustius Roma tulit? Q. autem Catuli juventutem deliciis et luxu diffluentem quis credidisset in patriae aliquando Principem, exsurrecturam? Duos in una Sylla homines fuisse dixeris, turpem adolescentem, et virum fortem: duos etiam in Julio Caesare, in Vespasiano, Imperatoribus. Themistoclis vero adolescentia quid licentius? at is exinde juventae suae maculas, rebus strenue gestis ita eluit, ut Graecorum clarissimus extiterit, et praelio navali, Persis ad Salaminem victis, patriae libertatis assertor fortissimus. Plurima generis hujus exempla, omnis retro aetas tulit, ut non sit desperandum instructori, si primis conatibus non respondeat eventus. Praesertim hoc saeculi contagio, et morum licentia, quam, tu quoque opinor, vides et doles. Benignior Deus aspiciat,

--- Qui solus opem, qui summa medendi Jura tenet ---

Ille te, vir clarissime, meo voto sospitet, et Reipublicae Literariae diu servet incolumen. Animo interim semper, interdum et literis jungamur, quae se obtineam, inter reposita et cimelia habebo. De me factum volo, et faciam ubi occasio erit. Re hoc malo ostensum, quam verbis dictum. Vale iterum, et amplus, Academiae (ea est tua laus) ornamentum, et [gap: Greek word(s)].

Delphis 6. Cal Maji. M DC XXXI.

CXXX. Amicorum Opt. Max.

ERgo Amstelodami Agis? et conditione quidem adeo laut‚? Ita me postremae tuae credere jubent. Gratulor profecto ex animo. Digna est fortun‚ ist‚ virtustua. De Barlaeo inaudiveram jam ante de te nihil: et nil minus, fateor certe, cogitaveram. Sed an Graecas quoque Literas, uti Leidae profiteris: an Historias duntaxat? illud fac ut primis Literis scire possim: tum quis tibi in Leidensi Academi‚ substitutus: insuper, quem finem illa urbium duarum controversia sortita fuerit: et quid ab utr‚que curi‚ judicacum. Denarii mei exemplaria recte accepi, grati‚sque magnas ago pro editionis cur‚. Scripseram de Literarum Casauboni editione, ac quaesiveram quo in loco illa esset: sed tu plane nil rescribis. Nuper admodum, aliud agens, incidi et in istas duas: quas, si tempestivum est, curabis suo loco inseri. Quod invitas, ut excurram, vellem ut vis; sed haec tempora non permittunt, insidentibus passim vias praedonibus potius quam militibus. Quam jucundum mihi foret te videre et amplecti ! sed laetitiam hanc congressus mox tristitia, postquam discedendum foret, oppido acerbam faceret Mihi bene est in Dania, Dei gratia; favent proceres, amant docti, nec mutare temere velim; optem tamen, si sors ita utriusque nostrum ferat, ut corporibus


page 95, image: cs095

jungeremur usque ad mortem individui, sicut animis juncti sumus: esset mihi id profecto omnium multo jucundissimum: sed permitto ista Deo, qui res hominum omnes ordinat; ejusque sanctae voluntati me subjicio. De Historia amici nostri, idem plane hic Doctorum est judicium. Meam vero adeo probari tibi valde gaudeo: neque dubito, quae placere tibi potuit, eam etiam aliis placituram esse. Plura vellem, si liceret coram colloqui. O si tempus aliquando istud nobis donet Deus ! quam utrique nostrum isthuc gratum foret! Vale, Vir clarissime, et amicissime, in aetatem usque Nestoris; et salve cum tuis omnibus a nobis. Resalutant Laurenburgius, et Stephanius.

Dabam Sorae ad diem III Junij, CIC IC C XXXI.

Tuus fide optim‚, Joannes Meursius.

CXXXI.

PUdet, Vir Clarissime, omissi officii cui me tam benigne a te provocatum vel per intempestivam molestiam invigil‚sse oportuerat. Verum omissi ad tempus potius pudere, quam prorsus amissi pigere praestat; quia tamen video me diutini silentii rationem debere, eam paucis cape. Post illas quibus humanissimo tuo ad amicitiae munia colenda atque continuanda invitamento respondi gratiasque egi, literas: cum plerique hic omnes Panico quodam terrore lymphati, convasatis querelis, quasi publico grassante incendio, aut minitante tectis ruinam terrae motu, mortalium illam scopam pestem (recencis ante quinquennium plagae etiamdum memores) quae anno qui jam proxime praeteriit, Londini metuebatur fugientes inconsulti ruerent urbem egressi; et ipse cum Nobilibus fidei meae commissis, in Cantium intra vicesimum ab urbe lapidem secessi. Exinde quaesitam a me reverso nec inventam diu mittendi opportunitatem jam tandem nactus, salva tibi omnia sana faustaque cum sperem, tum per literas hasce animi significes, propria illa perque omne aevum perennia precor atque animitus voveo. Impendio magis mihi laetitiae ripas exuperaturo auimo, si virtute tu‚, qu‚ mereris optime si volente Deo qui te usque provehat maxime omnia tibi secunda et prospera esse intellexero. Quae vota tua, nec minus Reipub. Literariae nomine concepta (tacitas privati Cultus atque Honoris flammas jam olim in intimis pectoris mei penetralibus accensas taceo) jubeat firma, fixa, rataque esse summus ille bonorum Fautor Deus. Vale vir praestantissime, et me, quod facis aut fallis, amantem redama, nunquam secus merebitur

Tuus, Tho. Farnabius.

Multum me debere video autori Satyrae cui nomen Dii vestram fidem, cupioque tam honorificae mentioni gratus esse, siquidem nossem cui deberem. Quod si tibi, Vir Clar. is nomine innotescat, hanc, quaeso, apud te ineam gratiam. Quin et alteram; si quid habes ad Martialem, cujus secundam curam, et, uti spero, saniorem, diu cogitavi, jam apparo. Scripsi ad Cl. Heinsium, si qua possit, mihi comparet P. Scriverii epistolicas quaestiones ad Janum Rutgersium; ut et tractatum de dubiis apud Martialem locis; quorum mentionem subinde facit in Notis suis. Vale, vir clarissime.

Londino Nonis Juniis, CIC IC C XXXI.

CXXXII. Reverendo, Clarissimo, Doctissimoque Viro D. Gerardo Joanni Vossio Historiarum Professori, S. P.

CUm postremum te, reverende, et clarissime vir, hÓc convenirem, inter alia beneficia, quae mihi immerenti sponte, et benevolo animo obtulisti, memini Reverentiam tuam mihi etiam promittere emendationes quasdam, et notas, in Satyras Varronianas. Insignis tua humanitas, vi praestantissime, tam me fecit audacem, u eas nunc a te expostulare non erubescam. Scio vix ac ne vix quidem tantum tibi a rebus


page 96, image: cs096

gravioribus superesse otii, ut minuta hujusmodi curare, meque voti mei compotem facere possis. Sed nihilominus rogo, ut Reverentia tua vel eas tantum emendationes, quas in numerato habet, quaeque accuratiorem limam, curasque secundas non requirunt, mihi communicare non dedignetur. Sic amore, atque omnibus, quaecumquia, a me unquam proficisci poterunt, officiis vadatum me, atque obstrictum habebis in aeternum, et ad pristina in me collata beneficia, haud exiguus cumulus accesserit. Oro etiam atque obsecro, ut epistolae illae doctorum virorum a me descriptae, quas Reverentia tua hinc discedens Amstelodamum secum asportavit, data occasione, ad me remittantur, quo alias iis, per otium adjungere, et Centurias aliquot colligere queam. Denique Reverentiam tuam etiam atque etiam rogo, ut e‚dem oper‚, [gap: Greek word(s)] Epistolae D. Ursini, in qua se filiolo auctum conqueritur restituar. Nescio enim quo fato, hujusmodi doctotum virorum nugae, haud aliter, quam seria me delectent. Si Reverentia tua exemplar ejus desideret, et a me describi velit, occasionem clarissimo Domino inserviendi, quanquam in re levi, et exigua, me nactum esse gaudebo, et quamprimum meid missurum recipio. Vale, vir humanissime, Domine, et amice plurimum colende. Saluta quaeso a me, amicissime uxorem. Deum precor, ut te, tuamque familiam quam diutissime incolumen servet. Vale iterum, vir honorande, et me quod facis, quamvis indignum, amore tuo complecti perge.

Lugd. Batav. iv. Id. Septem. anno 1631.

Reverentiae tuae addictissimus et ad omnia officia paratiss. Jacobus Lydius B. F.

CXXXIII. Salutem in Christo.

LIteras hodie tibi debeo binas: totidem enim accepi nec redditi. Sum in hoc genere aeris solvendo paulo tardior. Et certe aliquid tantum est quod possim solvere. Tanta enim, mole negotiorum gravatus sum, ut aliquid sit et saepius, quod mihimet ipsi debeo nec solvere postum, quidni ergo et amicis aliquando? Et quod nunc in hoc scribendi officio tibi non desim, gratias ago stylo huic contractiori, qui hoc unum novit, multa paucis concludere.

Intelligo ex utrisque literis tuis metum injectum esse Lugdunensibus, non solum ne te amitterent, sed et ne Academiam: saltem ne Professores quosque digniores ad se allicerent Amstelodamenses. tos autem Primores Juvenum facile sequuntur, ficut illi praemia ampliora. Et quid sine his Academia? Superest ut vel stipendia adaugeant Leidenses, quod in bonum cedet Professoribus: Atit ut Professores Amstelodamum concedant, quod malum minatur Academiae: Quin et civitati etiam, quae ex frequentia Studentium ditior facta, nec cupit scio lucrum dediscere. Reliqua, in tantum te spectant, cupio audire, sed quum causa finita est, et quum statio tua fixa.

Filium tuum salvum, et reducem gestio videre. Hoc bene est, sed male quod abiit me nesciente. Quid? Ut ad te, quem tanti facio, quanti spero nosti, abeat filius tuus sine me? Iterum (si quae occasio detur) non faciet spero. Et unice probo quod tam cito remiseris. Non quasi de progressu ipsius, dum apud te dubium ullum, sed ne in Collegii statuta peccaret.

Siquae paraca habeas, nolim ut abscondas. Nosti quid sit, Lucerna sub modio. Nec erit male posita opera, si scripta illa quae ut antiqua sunt, ita ante hoc saeculum paene antiquaca, e pulvere suo extrahas, iisque aliquid lucis addas. Semper tamen inculco Baronium, et eo magis quia Ecclesia (sic enim scribis) summa votorum tibi.

Fran. Junius rediit in Britanniam cicius multo quam opinabar, utpote qui satis novi quo animo in Gallias profectus sit.

Attulit secum Literas ab amplissimo viro Hugone Grotio, ad me datas. Gratissimae illae (virum enim illum doctissimum semper agnovi) sed rescribend otium non datur. Nota etiam mihi probitas et eruditio Junii, nec opus ut a te habeam illum commendatiorem. Scias velim, me et tui et Grotii et sui causa facturum quod possum.



page 97, image: cs097

Victoriae Principis vestri gratulor. Cedat precor in gloriam Dei, et bonum Ecclesiae. De prudentia ipsius, et virtute militum, non est apud me dubium; sed si iterum et in mari non rubro Israelem praeivit nebula, date quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.

De filio tuo iterum. Et iterum si placeat. Nam cur non et hic duplex primogeniti portio? Certe mihi curae erit, quam diu ipse sibi. Tu eum hortare ut facis. Et quo magis te et tua in eo conspexero, eo majori cura me eum prosecuturum spondeo. Quod reliquum, te et illum, et tuos, Deo fovendos commendo. Et quum fuerit opportunum te rogo, ut nomine meo virumillum spectatissimum Hug. Grotium, eique pro literis per Junium missis gratias agas. Hoc facto scias me.

Novemb. 7. 1631.

Amicumsemper tibi fore Fidelissimum, Guil. London.

CXXXIII. Clarissimo, et Eruditissimo Viro, Dom. Gerardo Joanni Vossio, Hist. et Linguae Graecae Professori dignissimo. Vir Clarissime.

SUetonium hunc, scriptorem, ut ego quidem existimo, et tu non ignoras, longe praestantissimum, ac cura nostra, si non nitidiorem, certe non pejorem redditum, jaro primum ad te mitto. Per occupationes est, quod non potuerim maturius. Animadversiones nostrae, non ita multae, aut elaboratae sunt; sed ejusmodi tamen, ut putem tibi homini doctissimo, et antiquitatis amantissimo, non ingratas fore. Quam male Author hic cum optimis quibusque, a Librariis habitus sit, nemo paulo humaniorum ignorat. Hi ingeniosius alieno opere plus sacis esse voluerunt, omnia immutantes trajicientes, omittentes, pro libitu, ut visa abundare, aut hiare quaelibet. Reliqui Augustae Historiae scriptores minores jam sub praelo sunt. Pars eorum tertia, in qua illi sex, qui conjungi fere solent, leguntur, carceres mordet. Eam Claudio Salmasio, viro, meo quidem judicio, consummatissimae eruditionis, inscribere est animus, ut hac via aditum mihi ad amicitiam ejus sternerem. Praescriptio nostra ejusmodi est: Excellentissimo Viro, Claudio Salmasio. Quod ipsum, an pro dignitate ejus, amplius satis sit, tu non ignoras, qui eum propius nosti. Velim hac in parte, tuo consilio nos juves. Quod si feceris, facturum autem confido, beneficium hoc tuum, ut et alia in me merita, aeternum, et publice aliquando, si otium Deus, et vitam longiorem dederit, agnoscam: specimen hoc animad versionum velim per otium evolvas, et si quid ineptum, aut alienum in iis sit, pro authoritate tua castiges. Vale, vir eruditissime, et me ama, qui te efflictim, Reverendissimus avus meus, fratres, et omnes nostri, te, tuosque omnes quam officiosissime salutant. Ad filium tuum Matthaeum brevi scribam: habeo quod ejus interest non ignorare.

Raptim Lugd. Bat. 8. Nov. CIC IC C XXXI.

Dom, vestrae dicatissimus, Marcus Buxhorn. Zuerius.

CXXXIV. Juveni Ornatissimo, Eruditissimoque Dionysio Vossio. Juvenis ornatissime, eruditissimeque,

BInas tuas Epistolas, alteram XXVI. Octobris, alteram X. Novembris, hoc loci accepi, nec sine laetiti‚ ingenti, et depraedicatione felicitatis meae. Felix enim sum, quia Epistolis tuis dignus, ex quibus quantum me ames certus reddor. Neque ego de diligentia tua, neque tu de affectu meo dubitabis unquam, qui tanta sumpsit incrementa, ut rumpi amplius nequeat. Ad me quod attinet, scribendo non defui, primam Hamburgo, alteram Lubec‚, duas hinc expedivi, adeo ut haec quinta sit EpistoJa, quam duplicavi: quas


page 98, image: cs098

omnes numne acceperis ignoro, sed scire maximopere aveo; facies mihi rem gratissimam, si eo de negotio praescripseris, Jam ultimae solvunt naves, post quarum discessum, scribendi omnis deerit occasio. Itaque hanc ultimae volui officio Epistolae fungi. Non dubito, quin petitionem perceperis meam, et te ad iter huc suscipiendum praepares, quamobrem ejus rei mentionem ampliorem injicere supersedeo, dicam modo quod res est, tibi profuturum iter istud Videbis Livoniam, Moscoviam, Prussiam, Sueciam, Germaniam, quarum te non poenitebit aspectus. Iter est facillimum, tempus breve, at mihi Livoniaeque utile; illud quod eruditionis tuae fieri particeps possim. Hoc quod nihil erit Liv. gloriosius, quam tam divini ingenii juvenem habuisse. Nullas admittam excusationes, nisi legitimae fuerint, et ejus generis, adferre te nullas posse, jam tum scio. Historiam enim tuam, quam intra breve tempus, absoluturum te scribis, versionem Priscorum similem, Typographi fidei tuto committere poteriss; ita ut non opus sit, ea causa profectionem differre. Sunt et alia quaedam, quibus te exeusare forte posses; sed levia sunt, teque eo esse ingenio scio, ut tot flagitantium, imo ipsius Livoniae expectationi satisfacere, quam ea considerare malis. Omnes enim, qui hÓc sumus, in spem certissimam adventus tui venimus; nihilque restat aliud, quam ut votorum compotes fiamus. Itaque claudo, et Deum veneror, ut tibi mentem ad iter proclivem, ima ex bonitate largiatur et te sanum incolumemque huc deducat. Vale, amicorum jucundissime, et hujus tenuitatem Epi stolae, precibus meis condona. Claudo iterum, voveoque ut tu viva sis Epistola, quae videas, quanto cum desiderio te exspectaverim, quodque ad supremum diem sim futurus.

Derptae Livonum xiv. Nov styl. vet. CIC IC C XXXI.

Tuus totus, Jacobus Skytte.

Si huc veneris, habebis Professionem extraordinariam, in Academia hac quam tot mensibus, quot hÓc manere integrum tibi fuerit, retinebis, in quacunque volueris facultate, vel honorariam, vel quacumque conditione.

CXXXVI. Clarissimo Viro, D. Gerardo Joanni Vossio, Eloquentiae Professori. Vir Clarissime.

PRaelegit mihi e Literis illustrissimi Molini, ad se scriptis, Dominus Thadaeus Vicus, fere id quod inde excerptum, vides hic tibi transmitti: fere inquam; nec enim si conferatut cum Archetypo, in omnibus, sat scio, respondeat. Addidit, quod videam nihil, verum omisit quaedam, quae inprimis ego, dum legentem assequebar, notaveram. Uti quod verecunde admodum et magno observantiae testimonio, profitetur hisce ipsis literis, vir illustrissimus, non audere se jam tantopere pro transmisso specimine tibi obstrictum, ultra esse molestum, aut importunum; ideoque poscere, ut Vicus tanquam motu proprio, nulla Molini id petentis, mentione facta, aut per se, aut per Dominum Vandermyle, aliumque prout consultum judicabit, ulteriorem dicti operis perfectionem efflagiter. Quod Vicus omiserit, hic in eo quod vides apographo, certe nescio. Caeterum id ego quale accepi lubens transmitto; ac ne quid forte in Italico Idiomate, legentem moretur; subnectam interpretationem Latinam. Quanquam vero confido supervacaneam istam operam meam fore, malo tamen in hanc partem, si peccandum est, peccare potius, ne defuisse videar quantillum, id est, laboris, aut taedii. Ergo habe.

Tenor in Literis a D. Molino Venetiis 14. Novemb, ad Secretarium Vicum, Hagam.

Habui a Domino Vossio compendium, in materia Archivorum, quo elegantius eruditiusve desiderari nequeat, meisque ei literis, testatum facio, quantopere id mihi fuerit acceptum. Vetum quoniam mihi scribit, non habuisse se plus temporis, quam diem unicum adimplendo isti operi, proprer festinationem qu‚ urgebatur, rogo te procures, quo poteris me die opportunius, ut idem D. Vossius, insignisua


page 99, image: cs099

virtute, gratiam hanc perfectam reddat; Tractacum istum dilatando, et ampliando, praecipue, quod attinet considerationes commodi, et incommodi, quod et in privatos, et in Principes, potest redundare, ex eo quod habeant, aut non habeant, habeantque bono, aut sequiori ordine composita Archiva: Videasque si inducas eundem D. Vossium, ad plenam operis perfectionem, quae cete res erit pulcherrima, atque eo magis, quoniam non est, quod ego quidem sciam, ab aliis pertractata. Ex textura exigui illius speciminis, quod ad me misit, magni valoris D. Vossius, tam mihi videtur concinne vrdinata, ut perfectionem, uti dixi, mereatur, etc. Subjungit postea Vicus, missum ad te iri literas a D. Molino, per D. Vandermyle. Petiit a me ut si quid cognovero, non abhorrere animum tuum ab hoc labore, id ei significem, quo laetum D. Molino nuntium mittere et ipse possit. Si octiduo absolvi nequit, rogat viginti dierum horas subcisivas impendere, ne graveris, idque cum maxime erit integrum, quod et memini dum me recolo, in suis literis dicere Molinum. Ego de meo addam nihil, certus me frustra calcar additurum, live te impellat, sive non impellat ad hoc studium, tanti viri stimulus; qualis est omnibus eruditis, et tibi prae omnibus, qui illi et prae omnibus, Molinus, Tantum rogo, ut si te operi accingas, nosse id liceat, uti satisfaciam D. Vici, et sic quoque ipsius illustrissimi Molini desiderio. Valevir, clarissime, cum lectissima conjuge, et erudita liberorum familia, bonisque omnibus fruere, quae tibi precatur.

Hagae Comitis XII. Decembris, CIC IC C XXXI.

Tuus, G. R. Doubletius.

CXXXVI. Clarissimo Viro Domino Gerardo Joanni Vossio, Professori celeherrimo. Vir Clarissime.

OStendit mihi in alteris illustrissimi Molini Literis, propensissimum tanti viri, erga te adfectum, et jam ante abunde tibi exploratum, is qui summopere te colit Thadaeus Vicus, et inde allatas quas vides chartas, ad te mitti postulavit, quod et ipsius, et tui causa facio, quam lubentissime. Molinus scire desiderat, cui nunc potissimum operi impendas mentemque manumque et Molini vice Vicus itetum obnixe petit, festinari illud de Archivis responsum, de quo scripsi nuper. Pasquinus, quid de Veneti oratoris martyrio voluerit, difficile sit conjicere, nisi ante noris Rom‚ excessisse, mandato Senatus Veneti, Legatum qui apud Pontificem erat Pisaurum, eo quod Thadaeus Barberinus, urbi Romae a Patruo Pontifice Praefectus, et sibi, et legatis caeterorum Principum, praeripere locum tentasset, quem Legati Principibus suis, prae omnibus, uno Papa excepto, deberi de jure perpetua possessione stabilito contendebant. Cumque inde enata essent publica dissidia, et Veneti Legati veredarius armat‚ manu per Thadaeum immisi‚, liberatus esset ex aedibus Sancti Marci, Legato insesis, in quibus ille custodiebatur, quod emptns a Thadaeo crederetur, uti ipsi cederet obvius. Legatus rem omnem serenissimae Reipublicae nuntiavit, ac protinus mandatum accepit, domum revertendi, secutique exemplum legati caeteri, Urbe excessere omnes, atque in Suburbanis degunt, usque dum singuli intelligant a suis, quae sit Dominorum suorum super hac re sententia. Nunc ultra non morabor tua magis seria, quam meae sunt literae. Deum precor, ut tibi, et familiae tuae aetemum faveat. Vale.

Hagae Comit. raptim die 22. Octob. 1631.

Tuarum virtutum Cultor omnibus officiis, G. R. Doubletius, Memor sis rogo Grotiani quem emi mihi petieram libri. Iterum vale.

CXXXVII. Salutem in Christo.

NUdiusquintus scripsi ad te, Vir Clarissime. Nuncius tum et Junius tuus, et Windebankus meus. Quum literas illas ad te dedi, prorsus nihil rescivi de filio tuo,


page 100, image: cs100

nisi quod omnia bene Cantabrigiae. Quum ecce literae ab amicis meis intimis, et qui tibi filioque optime vovent, ad me properant. Clamant filium tuum, non otiosum tantum, sed et pene dissolutum. Deus bone, qualis mutatio, et quam inexpectata! Doleo valde, sed tua inter est, ut quam proximum rescires. Aiunt illum, amore puellae, et famae non satis integrae (utpote degentis in diversorio) captum esse. Si matrimonium contrahat et tale, quantus dolor! Statim in ipso Nunc literatum istarum scripsi ad illos, ut omnia facerent quae aegrum filium tuum possint sanare, aut saltem impedire ne sic miser pereat. Societas enim qu‚ fruitur in Collegio Jesu, illa altera Societate perditur, et unde violam quaeret nescio. Consilium dant amici, nec aliud ego, ut tu quam citissime tanquam aliud volens filium accersas, celerrimum reditum promittas, sed quum in tuam, 1. e. Patriam potestatem devenerit, potes alia et salubria consilia capere. Num Junius abeuns. eum non adiit? Num adiit, et nihil est suspicatus novi: Deus bone, quam male me habet animus! A tempore quo a te redux [diu id mihi videtur] me non invisit. Quum hoc audio, jubeo literas hasce meas volare, at tu jubeas reditum filii tui, saniora spero consilia inituri quum te viderit. Vale, et me ama, ut mihi molestum est haec scribere.

Jan. 4. 1632. stylo nostro.

Tibi amic. Guil. Londin.

CXXXVIII. Clarissimo Viro Gerardo Vossio, Praeceptori aeternum observando, S. D.

IN causa vestra Lugdunenses causa cecidisse V. N. socer meus ex judicibus unus mihi retulit. At se provocare ad Ordines huic, credo et aliis, scripsere civitati. Si recte atque ordine olim virtutem vestram coluissent, et comitem tantae eruditionis Majestatem conservassent, nunc non necesse haberent sublatam ex oculis invidere melioribus. Neque hic subsistunt, sed etiam si DÓs placet, summo Heroi, et nunquam satis laudato H. Grotio, manus injicere, [Ű flagitium] tentant, aliasque civitates, seu potius istos, qui e‚dem vi‚ ad Magistratum grassati sunt, in consensum trahunt. Hi mores, haec tempora, vix obductam, cicatricem refricant acerrimi doloris, quem cepi ex obitu, heu nimis immaturo, Magnanimi Blyemburgii, qui multis quidem flebilis occidit, nulli quam mihi flebilior. Jam ferme moriens me vocat, mi Beverwice, inquit, jam diu ex vultu indice animi dolentis collegi quam res meae depositae essent. Equidem confisus arti tuae, et affectui, speraveram ex hoc malo me emersurum, sed quandoquidem Deo aliter visum. ego, quo nunquam amittes amiciorem, pro tuis in me officiis, gratias habeo immortales, et filios [adstabat major natu] aeternum tibi re linquo obligatos. Quid mihi, Doctor utriusque nostrum amicissime, animi tum fuisse censes? ac quomodo ista, et istiusmodi plura audiendo temperare a lacrymis potuerim? Certe vix nunc haec recordatio sinit, praesertim hac tempestate, qu‚ rebus viri incomparabilis, aliquod pondus in hac saltem urbe, afferre potuisset. Qui e Magistratu heroicas ejus virtutes colunt, caeteris fere numero pares, genere, virtute prudentia, eruditione, longe superiores. Imo Absque uno foret, quem nosti,

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Cuncti animis et votis, faverent rigido, verae virtutis custodi, neque paucis probatus potius, quam multis foret.

Qui e nostris hodie, [non aderat nuper [gap: Greek word(s)]] ad conventum Ordd. Praefecti videbunt, ne quid Heros ab isto detrimenti capiat. Quin et ipsus mihi affirmavit, se magni facere virum magnum, et gratum sibi fore ejus adventum, si authoritate publica ut potuisse referebat, venire maluisset. Quis non indignetur Batavos inveniri, qui Bataviam, eo cive carere velint, qui eam immortali illustravit gloria, aternum Patriae, et seculi decus.

[gap: Greek word(s)]


page 101, image: cs101

Cum ut Zelandiam, et ultra omittam, in Gelria multos sibi faventes habeat, necnon in Frisia, inter quos affinis meus Veltdenelius, qui ex collegio Ordd. gener, legatione, ad Mosscoviae Ducem functus, iterum concilio status adscriptus est. Hujus, communis soceri senatoris, et meo quoque nomine rogo (nam ibi esse ox vide dignis accepi) amicissimam ipsi salutem dicas. Plura quae turo literis non committuntur, utinam in sinum tuum effundere liceat! Non occiderunt omnium dierum soles. Interim vivat, rarum probitatis, et eruditionis exemplar, vivat, et aeternum laetus bona tempora ducat; atque te cum illo, V. Cl. cum Cl. Barlaeo, aliisque literarum, ac Patriae columinibus. Quod si amare non desinis, hunc Vossianae Disciplinae Alumnum, id quaeso ne silentio testatum facere velis.

Dordrecti 12. Jan. CIC IC C XXXII.

Virtutum tuarum cultor observant. Joh. Beverwyck.

CXXXIX. Viro Clarissimo, et Eruditissimo Gerardo Joanni Vossio. S. P.

NOndum opinor excidit animo tuo, Vossi excellentissime, nostrum Amstelodami colloquium, cum vii Kal. Sextil. praeteriti anni, album tibi meum offerrem. Is ipse jam impense te rogo, aequo animo feras, me his tandem literis mei apud te memoriam renovare. Locum certe amplius pudori relinquere nullum potui qui me a scriptione, ut olim Leydae a crebriori accessu retardaret. Satis superque, novi tuam humanitatem. Luculentam ejus erga me significationem dedisti, cum me Lugduni, adhuc haerentem, publice disputantem, benigne audires. Nunc Germano fretus candore tuo, me immeritum, ut in amicorum numerum recipias, obnixe precor. Sane quanta hic omnium sit expectatio de tuis laboribus, in historia Ecclesiastica, dici non potest. Majorem ego, [gap: Greek word(s)] reversus excitavi. Adeo ut si liberare publicam fidem velis opere nondum integre perfecto, [gap: Greek word(s)] quodam nos beare opus sit. Ita omnium hic in te oculi conjecti sunt, ut qui solus es, quem Herois Casauboni [gap: Greek word(s)] partes adversus [gap: Greek word(s)] Loiolitas suscipere aequum est. Nemo enim te melius potest id praestare. Caeterum [gap: Greek word(s)] scito me non sine consilio Clarissi Lindenbrogii, (qui te ut plurimum salvere jubet) commentariis illustrahda, [gap: Greek word(s)] mihi proposuisse. Illius ad Imperatorem Justinianum, hujus ad Leonem filium. Si singularem illam tuam, qu‚ [gap: Greek word(s)] promovere soles, benevolentiam mihi praestiteris, et nonnullis meam editionem, ut facile potest capacissimus omnis eruditionis tuus animus, ornaueris, [gap: Greek word(s)] me tibi devincies: forte in insigni illa domestica tua, aut alius viri docti. Bibliotheca, quod scias, latet manuscriptum aliquod, aut ipse etiam qui nihil ignoras, nihil non perlegisti, quaedam monenda habes.

Certe si MS. alicujus copia mihi fieri poterit, idoneos sponsores dabo, qui me bona fide redditurum spondeant. Ignosce, Vir literatiss. Tocum illud impucabis tuae humanitati, quae me adeo impudentem facit. Ego quidem summae tenuitatis mihi conscius, non facile, in his studiis quid tentarem, nisi consilio amicissimi nostri Lindenbrogii id facerem, qui et Parisiensem utriusque editionem, et excepta ex Scholiis Moschopuli in Agapetum, mecum communicavit. Descripsit ea Florentiae, ex MS. quodam Bibliothecae Marcianae. Taceo gravissimas, quae me incitant, causas, quibus obtundere animum tuum, religio est. Negate velle, et magistratus nostri, et optimorum hujus urbis virorum, de me aliquam esse spem, quem Parens jam quinto aetatis anno studiis initiavit, [gap: Greek word(s)] Tentandum igitur aliquid quod et ex re mea erit, et erga literas optimas, immane ardens studium testabitur. [gap: Greek word(s)] quam ego delector studio humaniorum literarum: in quibus aetatem huc usque fere contero. Quo nisus fundamento, animum sapientiae praeceptis compositum, et excultum, posse tandem aliquid in Ecclesia, cui me devovi, utile praestare spero. Utinam [gap: Greek word(s)] Vossi, rivulum tuae benevolentiae, in me derivares, quaem ego tantopere admiror, colo, veneror. Thenienses


page 102, image: cs102

publicis execrationibus sanciebant, nequis ulli unquam viae ignaro, indicium denegaret; tua id postulat excellens, et singularis scientia, Germanus candor praestat, ut [gap: Greek word(s)] neminem, frustra dimittas. Sed quaeso, Vir eruditissime, quo sensu dicit Agapetus, [gap: Greek word(s)] An ut Apud Terentium neglecta jacet, ut Sophocles in Ajace accipit, pag. 106. Edit. Henr. Stephani. An quia agunt excubias, et praesidii causa, ut in Principum aulis locaci sunt: [gap: Greek word(s)], numquid novum hoc est vocabulum? Basilius etiam [gap: Greek word(s)]. Imperatori [gap: Greek word(s)] tribuit. Sed quando in usu, Imper. rubri calcei? quibus etiam meretrices, et delicatiores mulierculae, utebantur. Germanicum nobis est proverbium. Es gehŲrt mehr zum danz dan ein pahr rohter schuhe. [gap: Greek word(s)] alias [gap: Greek word(s)], Sunt punicei calcei; quales erant triumphalium virorum. Albanos olim Reges, puniceo pedum tegmine deliciatos esse, Dion. Cassius docet lib. 43.

Expone quaeso de his mihi quid sentias, Vir eruditissime; nec admitte, ut frustra ad fores tuae humanitatis, et benevolentiae accesserim. Scio te germanis, et antiquis adhuc esse moribus; neque indigere eum amicis, quem omnes docti suspiciunt. AEtatem, et ipse meam agnosco; nondum enim xx. aetatis annum sum egressus. At eleganter Thebanus noster Vates, quem jam XIII. Aetatis anno, interpretabar, nec sine Doctorum volupeate legebam. [gap: Greek word(s)]. Etiam hoc novi, quantum a te omnis fastus absit, qui bonos non aegre admittis. Apud te, virorum omnium Doctiss. coepti veniam forte impetro, Paulum sepultae distat inertiae celata virtus. Si non subtilis ingenii, diligentis tamen, [gap: Greek word(s)] testis erit labor. Haec insinum gratiae tuae [gap: Greek word(s)] effundere libuit. Tui enim solius, [gap: Greek word(s)]. Vale eruditissime virorum nostri seculi, me totum tuum ama, et literarum, quando vacat, alioquio dignare.

Datum foeliciter Hamburgi. CIC IC C XXXII. XV. Kal. Februar.

Diffusissimae eruditionis tuae. Germanarumque virtutum. aternus cultor. Bernhard Damke.

Salutant te officiose, et salvere jubent, D. Frider. Lindenbrog. et parens meus qui inter primos colit.

Vir optime, ne forte decipiant te Tabellarii, scito nos semper pro liceris hic solvere; ut non opus sit duplum illos accipere.

Si me ut spero, responsione dignatus fueris, literae curabuntur seu reddentur Hamburgi, qui commorer apud colondiss. Parentem meum, M. Joachimum Damke, Pastorem Templi Nicolaitani.

CXL. Salut. in Christo.

Vir Clarissime.

ADmodum gratae mihi sunt literae tuae. ut semper, ita nunc praecipue. Diu enim expetii brevem, sed magis dilucidam sententiae Godescalsianae. Expositionem, quam ullibi adhuc mihi videre contigit. Et certe lis illa de gratia et libero arbitrio eo inauspicatius mota mihi videtur, quia vix ulli, qui a primis ante S. Aug. Patribus recesserunt, tam foeliciter rem aggressi sunt, ac priores illi. Nunc literae tuae, et chartulae inclusae, mihi et votis meis abunde satisfecerunt, et gratias ago. Si quae tamen sint, quae post uberiorem disquisitionem prolixius placet scribere, mihi certe pergratissima futura sunt.

Exercitationes Grammaticae tibi forsan (ut res tuae sunt) necessariae editu; aliis proculdubio utiles, mihi acceptiores futurae, nisi te a Baronio avocarent. Summopere enim cupio Historiam veteris Ecclesiae a te aut compositam, aut limatam, videre: id est, a praejudiciis, et contrariarum factionum interpolationibus liberatam.

Gratulor tibi de Dionysio tuo, quod annum vix egressus vigesimum tam alta sapiat. Si Rabbi Mos. Maimonidis transferre ex Hebraeo cogitat, et Author placet et Argumentum, sc. de Idololatriae Exordiis et Progressu. De nomine cui inscribere decrevit opus tam insigne, id mihi voluptati erit, quod placet vobis. Interim carmina ejus quae geminum implent Panegyricum, Principi Arausionensium debita, avidius perlegi, sed (ut soleo) propere nimis


page 103, image: cs103

prae negotiis, quae me non a studiis modo, sed et a meipso divellunt.

Et utinam hoc laus Dionysii terminus esse posset Epistolae hujus, sed Johannes id non patitur, nec literae tuae per Junium nostrum allatae. De amoribus illis si antea audivisti, eo doleo magis, quod monitis tuis non dico spretis, neglectis tamen, ullam cum ea consuetudinem ulterius foveret. Si nolit uxorem, cur vult consuetudinem? Cur famam placet alere in proprium dedecus? Si extremae dementiae sit projicere se infra sortem suam, cerce vix minoris est id agere quo magis fama frustra proscindatur sua. Negat haec omnia audio, et spero vere. Sed vera sint illa de nuptiis, sive non, cercum est et horas male collocare bonas, et aes alienum contrahere, quae duo, sola ut sint, ferenda non sunt. Haec autem itase habere, potes e chartula hac inclusa scire. Clausula est literarum Doctoris Beli, Collegii Jesu apud Cantabrigienses Praepositi, quas nuperrime ad me misit. Belus lingua vernacula scripsit, literas ejus Latinas fecit inelegantior calamus.

Junius statim a reditu et me consuluit, et Cantabrigiam petiit. Rediens inde me frustra quaesivit, ut quem negotia alibi magis detinent quam domi. Id tantum servo meo concredidit, intra triduum aut eo circiter adfuturum filium tuum. Ecce paro literas sed nimis propere scriptas, et de filio tuo nihil habent quod addant. A Junio ea spero accipies. Si bona sint, tecum gaudeo; si alia, et non pessima, potes id agere, Deo propitio, ut quum ad te venerit filius, redimatur quam queas minimo sive damno, sive periculo. Gravia certe haec sunt, sed ad meliorem se frugem recipiet Filius, si forte [ut fertur] aberravit. Deus te diu incolumem server tibi, tuis et mihi.

Nominis et meriti tui Cultori.

Feb. 15. 1632. Comp. nostro.

Guil. Londin.

Hucusque filium tuum expectavi frustra. Cantabrigi‚ Londinum decessit antequam ego has literas scripsi. Si alas mutuatus est quibus ad te volet bene est. Sed timeo omnia. Iterum vale.

CXLI. Clarissimo Viro D. G. Vossio, Hist. Professori, Jacobus Crucius S. D.

JAm diu factum, cum ad te nihil dedi, Vir doctissime: sed nunc ecce compellor haud invitus, ad tibi scribendum, ab illo qui juvari se commendatione mea, apud te censet, et qui amari apud nos, spero et apud vos, praebuit se dignum. Adolescens est quem vides, Seminarii nostri planta, Scholae discipulus, qui me juventae suae habuit Doctorem et Directorem ARNOLDUS VANDER--DUSSEN, gente Batavus, origine Delphensis et ex Patriciorum familia: qui indolem, animumque ad omnem literarum ac morum elegantiam direxit, linguarum et Philosophiae tyrocii niis egregie defunctus: sed qui raras ingenii dotes velo modestiae involvit. AEtas tenera adhuc [triuni vix lustrorum] et liberali verecundia, qui virtutis color, se bonis omnibus commendat. Reliqua, quae latent, elicientanni, et institucio. Mores, et judicium, virum pollicentur aptum ad altiora promoveri. Ab umbra igitur ad lucem se transfert, a pulveris situ, ad liberiorem scholae vestrae illustris auram, et a privatis subselliis ad publica. Visurus. imo collaturus cum doctis, in celebri vestro Athaeneo quae vidit, aut legit; tu visurus quoque qui humanitate et affectu in liberalia ingenia emines. Me autore setransfert, et itineris omnem fructum meis consiliis hÓc metietur. Tu, vir magne, benigno vultu, hunc adolescentem excipe, rege, dirige, surgentem ad magna. Jam literis amoenioribus operam daturus, tanquam solidioris doctrinae sundamentis; ut conquisitis abunde his licerarum deliciis, Astraeae aliquando studia jungat pietati. Quicquid in candidatum nostrum praestitistis a parentibus haud ingratis, cum foenore referes. Ipse dignum se favore tuo, ac benevolentia (ita spondeo) praebebit; ego vero in hoc Meo beneficia accepisse fatebor, et quibuscunque potero, officiis rependam. Ex ejusmodi surculis arbores educandae; ex uberi hac semente, messis, quae in Rempublicum et Ecclesiam se diffundat: Tu nunc in surculum benevolentiae tuae rorem,


page 104, image: cs104

parentis et mea causa. Sic vale, Vir clarissime, tuis quoque votis faventem habe Deum, si huic, quem sisto, faveris, imo habe, uti faveas.

Delphis in Musaeo nostro 12. Martii, M DC XXXII.

Doctissimo Barlaeo Collegae tuo, saeculi nostri Poetarum facile Principi, salutem adscribo. Sed tuae quando tandem ad me literae? Si teneam, quis me felicior? inseram velut gemmas Epistolari meae telae, quam nunc pertexo. Pondus proculdubio et pretium eae additurae huic operi, praelo brevi tradendo, ut si non meo, doctorum saltem nomine, commendetur.

Cupio, opto, exspecto,
Parcentes ego dexteras
Odi, sparge rosas.

Et ingenii tui stricturae etiam ad nos volitent, ut jucundissimam tui memoriam blandienti gaudio foveam; quod in maxima felicitatis parte numerabo; nam quantum tibi deferam lingua et stylus haerent efferre. Quod non ad gratiam dico, ita sencio et candide de viro, in omnigena rerum scientia trico, ac subacto. Iterum vale doctorum ocelle, cum lectissima tua conjuge, JUNIA, et me tui amantem ama.

CXLII. Clarissimo, Praestantisimo, Eruditissimoque D. Gerardo Joanni Vossio, S. Clarissime et Eruditissimae Vir,

DIu est quod te tacito affectu, et amo, et colo: ex quo videlicet, de praeclarissimis tuis studiis, et scriptis, non ad pompam, sed ad usum, et emolumentum Ecclesiae, atque Reipub. comparatis, cognovi. Amicum meum amplissimum vi rum Matthiam Overbequium, et discipulos meos, qui apud vos, dum hic immanes calamitates, cocam Germaniam inundant, delituere; te semel atque iterum amanter, et officiose meo nomine, salutare jussi. Et nunc ex Hermanno Conringio, ad nos reverso, tibi id haud ingratum fuisse intelligo: facere igitur aliter nequeo, quin temetipsum modo compellem, quamquam mittendi occasio praepropere, (ut hÓc inter hasce turbas, fieri interdum solet) oblata, vix ullum scribendi spacium concedat. Id autem tibi certo persuadeas, virtutem tuam, et meum erga affectum, quicquid hujus audaciae est, expressisse. Et meorum quos dixi relatu, et ex tuis ipsius scriptis, haud obscure cognovi, te magno concordiae et pacis, postliminio in Ecclesiam reducendae desiderio flagrare Quo equidem, uti et schismatum odio, me dies noctesque, quasi torqueri, neque volo diffiteri, neque possum. Summum autem mihi cordolium est, quod tanta sit seculi petversitas, tanta animorum in plerisque pravitas, ut vix cuiquam de pace et concordia, verba facere tuto liceat. Ego viam me muniturum credidi; si antiquitatem Ecclesiasticam, pro mea virili excolerem, et juventuti nostrae quant‚ maxim‚ possem cur‚ commendarem, atque ita studium ejus, apud nos propemodum collapsum, instaurarem. Quod haud paulo felicius successisset, nisi ingens, et diuturna, haec calamitas, omnes laudabiles conatus, in herb‚ quasi oppressisset. Moliri tamen nonnihil volui, quamquam emoliri vix quicquam potui. Id cognosces ex tractatu de Conjugio Clericorum, quem transmitto, si cum inspicere tibi molestum non fuerit. Ego sane grandis beneficii loco habebo, si non inspicere modo, sed etiam censere, et me, ubi opus esse videbitur, vel monere, vel docere, dignaberis. Adjunxi apparatum, ante aliquot annos, inchoatum quidem, sed nondum absolutum, cum privatis curis, tum publicis turnultibus laborem operosiorem subinde interrumpentibus. Quem equidem tanti non facerem, ut a te inspiceretur, nisi quae de concordi‚, quasi obiter, et aliud agendo adspersi, a te cognosci cuperem. Qu‚ fixi itidem expositionem Epistolae ad Titum, haud magis alias pretii adjeci. Prooemium quod libris Augustini, de doctrin‚ Christiana, et Vincentii Lirinensis commonitorio praemisi, cujus apud me nullum reliquum est exemplum, ostender, ut spero, et praecipuis amicis meis, et olim quoque ex auditoribus, unus Joachimus Wiche-Wordius, civis vester. Cogor hic abrumpere:


page 105, image: cs105

Caeterum si haec ipsa non ingrata fuisse intellexero, commodiore tempore, pluribus tecum, nisi molestum est, sermocinabor. Vale, et virtuti, atque comitati tuae, audaciam meam imputa.

Vester quantus quantus

Raptiss. in Acad. Juli‚, XX. Mart. CIC IC C XXXII.

Georg. Calixtus

CXLIII. Clarissimo Doctissimoque Viro D. Gerardo Joanni Vossio, Professori eminentissimo. Clarissime Vir, Amicorum meorum Alpha.

NIsi tibi Stephanii tui memoria intercidit, agnoscis primo intuitu manum, quae toties tibi, dum tempe vestra Leidensia incolerem, molesta fuit; imo vel etiamnum esse non desinit, licet nos immensa locorum intercapedo disjunxerit. Excitat audaciam meam, suavissima humanitatis tuae recordatio, quae tam luculentis erga me indiciis, toto illo studiorum meorum tempore enituit. In plebeis animis dulcedo amicorum, simul eorum facta ex oculis amolitio est, restinguitur; at mihi interjectu loci desiderium tui vehementius gliscit, ut creberrime cogitationis al‚, ad te properem, videarque mihi consuetae familiaritatis, tecum instaurare commercium. Nunc vero literarium quoddam negotium fuit, de quo tecum agerom. Vita S. Wilhelmi Abbatis Monasterii ad S. Paracletum, in Dania ab ejus quidem discipulo conscripta, sed per Laurentium Surium in compendium redacta, extat tomo ii. de Historiis sanctorum, a. d. vi Aprilis. Eam ut per amanuensem tuum describi, et per praesentem internuntium ad me transmitti cures, per genium te amicitiae nostrae rogo, atque obsecro. Penes me etenim est volumen Epistolarum, ejusdem Wilhelmi Abbatis, in membran‚ exaratum, quod olim, Deo volente, publici juris facere constitui. Huic vero instituto non parum inservire poterit, hoc quicquid est monumenti; imprimis vero si ad calcem libri adjungatur. Si nonnulla in Saxone nostro, post meum e Belgio discessum, quae observationem merentur, animadvertere tibi contigit, mecum communices, etiam atque etiam abs te peto. Nam indies adorno, novam illam Saxonis editionem, quam toties coram promisi. Glossas B. Vulcanii, vel veteris alicujus scriptoris, in Martianum Capellam, ad me transmittas oro; nullus dubitans, quin intra trimestre spatium, per bonae fidei hominem restituam. Gratulor tibi auctos honores, cui jam liceat in majori luce posito, et Theatro illo urbium Belgicarum, divini ingenii claritatem, per omnes liceraci orbis angulos, etiam ad ultimum septentrionem nostrum longe lateque diffundere. Inter nova habeto Selandiam insulam hanc nostram a. d. XXIX, Feb. insolitis contremuisse motibus: quid portendant, novit ille qui solus omnia novit. Plura non est dubium, quin Meursius noster suppeditet. Bene feliciterque vale, optime amicorum, et me pristino affectu tuo constanter complecti dignare.

Sorae a. d. XVI. April. CIC IC C XXXII.

Observantissimus tui, Stephanus Johannis Stephanius.

CXLIV. Clarissimo, et Celeberrimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio, Histor. Professori dignissimo, S. P. Amsterodamum. Claris. et Doctis. Vir, Collega observande,

ACcepi nuper, te mittence, munus a doctissimo Casaubono, cui gratias agam prima occasione. Haec cum se offerret, pereruditum hunc juvenem Medicinae studiosum, petii, ut tibi redderet munusculum, nuperi mei operis, quod se tibi sistit, ut a te discat, si tanti sit, ut ab otio tuo, aut potius a gravioribus negotiis, impetrare possis, ut in illud oculos conjicias, et censeatur ubi opus erit. Quicquid sit, animum mittentis, ut soleo, boni consules Aliud jam sub praelo Elzeviriorum, sudat lucubrationum mearum in Genesin; sed


page 106, image: cs106

longioris operae, quam ut post paucos menses prodire possit. Interim paro me ad migrationem, qui in eum finem, ab Illustrissimo Principe, accepi diploma, in quo significat, quid me facere, aut procurare velit, et mihi in reli quam viram adeo liberaliter prospicit, ut ingratissimus sim, nisi me totum, addicam ei muneri, ad quod me vocat, et pro viribus in illud incumbam. Quoniam autem Magnus ille puer, adhuc per aetatem, et staturam imbecillior est, quam ut hoc anno possit omnino a cur‚ mulierum avelli; prospexit mihi de aedibus, in ipso Aulae ambitu, quae olim fuerunt Graphiarii Junii, non procul a loco, ubi convenit supremum Consilium. Si aliquando Hagam excurras, non pertransibis nos insalutatos, Statui cum bono Deo, ad VIII. Maii publice coram Curatoribus Academiae valedicere. D. Salmasius, acceptis ab utraque parte literis salvi conductus, in procinctu est, expectaturque ante Kalen. Maias. Conductae sunt in usum ejus aedes capacissimae, quae fuerunt olim Equitum Melitensium, ubi horcum habebit spatiosum. Plura pro cempore non addam, qui jamjam Hagam me coufero, ut crastina die, volente Deo SS. Coenam administrem adhuc hac vice. Saluta quaeso, meo, et uxoris meae nomine, tuam et tuos omnes.

Lugduni Batavorum X. Aprilis. CIC IC C XXXII.

Tibi ad omnia officia paratiss, Andreas Rivetus.

CXLV. Vir Clarissime, Amicorum maxime,

SUperiore anno nihil abs te literarum accepi, praeter illas quae datae erant iv. Id. Maii: ego tamen semel iterumque scripsi post id tempus, si non tertium, et effigiem meam misi aeri incisam: ncque dubito quin acceperis. Si scires quam mihi charae sint tuae literae, et quam animum exhilarent, saepe scriberes: ac vel unum hoc te valere. Quod ut tibi diuturnum esse opto, atque tuis item omnibus, ita etiam saepe intelligere cupiam. Jam occasio tibi est mittendi literas, quoties velis, et ego ipse viam tibi indicavi: quaeso utere. Mitto nunc Solonem meum, qui si tibi gratum se praestare poterit, mihi quoque eo nomine multo gratior est futurus. Quod adjunctum exemplar vides, rogo ut Barlaeo tradas, et salutem a me addas. Mitto etiam tres ingenii mei foetus; quos te rogo ut excudi illic cures, seu Typographi, sive meis etiam sumptibus, qualicunque demum modo. Cuperem quam primum fieri, et e‚ form‚ atque typis quibus mea omnia olim Elzevirii excudere. Si excudi meo sumtu illa debeant, velim tantum exemplaria quingenta excudi, et hoc quaeso summ‚ cur‚ provideto, ne Typographus fraudem faciat, et seorsim sibi excudat exemplaria; quod cum meo detrimento non exiguo sit futurum: et obstringes in hanc rem ipsius fidem. Postquam absoluta erunt, mittes mihi exem plaria triginta; e quibus tamen unum tibi reservabis, duo in Italiam mittes ad Molinum et Bonifacium: duo quoque Leidam mittes, ad Cunaeum Heinsiumque. Peto etiam abs te in majorem modum, ne graveris mea causa operam dare, uti prodeant haec Opuscula emendate, quantum ejus fieri poterit. Quo in loco sit illustris Schola vestra, aut quo nomine appellari magistratui vestro palceat, scire aveo; tum quid tu privatim agas, ac quid etiam loci destines ex tot monumentis tuis: in super de re domestica univers‚. Ea quidem mihi hactenus quartum mensem est adflicta. Unica enim filia mea per trimestre cum gravissimo certe morbo, ac periculoso valde conflictata, postquam Dei beneficio (cui gratias summas ago, ut debeo] vix evasit, mox in tertianam incidit, qu‚ nunc etiam vexatur; neque sola: nam et filium itidem eodem tempore eadem invasit febis; ac praecerea etiam uxor, fracta curis, (nosti animum maternum et sollicitum affectum) ac vigiliis, et laboribus diuturnis a defluxione humorum, aures pariter atque dentes crudelissime infestante, majorem in modum cruciatur. Ego inter haec, quanquam corpore Dei gratia satis sano; tamen animi excrucior. Nosti animum Mariti, nosti Patris. Sed haec homini Christiano aequo animo sunt ferenda, et


page 107, image: cs107

speranda meliora. Ego fero, ego spero, neque spem evertet Deus, aut confundet. O passi graviora, ac superiore anno, quod perlatum ad te puto, quidam e Collegis meis, Theologus professione et, si Deo placet, pastor, litem mihi de Religione movit, sed coactus est desistere; adversari sibi expertus ipsum adeo Regem nostrum serenissimum et primates Regni viros; addo Episcopos, et Theologos item alios, ac cordatos viros omnes, et prudentes extra eum quoque ordinem. Passus est existimationis suae non exiguam jacturam. Certe istud vere dicere tibi possim, summam esse moderationem animi, et mansuetudinem eximiam, in Theologis hujus Regni: ut sunt viri si non fam‚ nominis clari, at virtute, et doctrin‚, et humanitate summa excellentes: quique nihil minus amant, quam ferociam Germanicam. Et sic Dei beneficio transiit tempestas ista, in tranquillitatem maximam commutata; e qu‚ illud boni habeo, quod didicerim quam sim charus omnis ordinis hominibus in hoc Regno: equidem id antea sciebam sacis, sed nunc magis sum expertus. Ita nempe Deum timentibus, juxta dictum hoc Apostoli, omnia in bonum cooperantur, videoque manifeste, quod me tueatur Deus, atque pietatem meam curae habeat. Huic deinceps me commendo: et te item, Vir Clarissime, cum uxore liberisque. Uxor mea, liberique, impraesens aegri, tuam et tuos plurima salute impertiunt.

Raptim Sorae, ad Diem XXIV. Aprilis CIC IC C XXXII.

Tuus vero animi affectu, Joannes Meursius.

CXLVI. Excellentissimo, Clarissimo Viro, Gerardo Joanni Vossio, S. P,

QUod denuo gravissimas occupationes tuas interpello, Vir literarum fam‚ celeberrime, facit scribendi opportunitas, per Elzevirium Leydensem Bibliopolam mihi oblata. Nec sane essem adeo [gap: Greek word(s)], nisi scirem maximam tuam humanitatem; quam etsi non obscure antea cognoverim, eam tamen mirifice auxisti. Ne quid praeterita commemorem beneficia, que C. T. mihi praestitit, vel nuperrime, Vir Excell. quanto me beasti bono: Inscitas meas literas, benign‚ fronte excipis, ac respondere etiam non dedignaris. Et pro quo aeternum tibi debeo, tantam in me derivasti, incomparabilis viri Hugonis Grotii benevolentiam, ut nihil supra. Cujus vel solius gratia hactenus in Patri‚ haesi. Ut postremum saltem factum depraedicem, Vir seculorum memoria dignissime, ne nescias: proximis hisce diebus, cum Notas meas ad Agapetum, tam divino judicio censendas, offerrem viro maximo, non tantum prorsus candide, nonnulla admonebat, verum etiam ultro non rogatus, carmen Graecum praefigebat, dignum tanto viro. Quod ego ne expetere quidem ausus fuissem. Agapetum igitur, Vir Clar, jam absolvi, sumque jam totus in Basilio. Antehac quipperatio studiorum meorum, ut facerem, non admitcebat, qui diligentior eram in Hebraicis. Nunc cum discesserit Judaeus, qui me in Rabbinicis docebat, subripio saepius caeteris studiis tempus, idque impendo Basilii admonitionibus, qui Agapetum paucis diebus absolvi. Si ea etiam tibi, vir summae eruditionis, spes est de meis studiis, ut lubenter ornare me velis tuo testimonio, sive in ligata, sive pros‚ scripto, quod meis praefigatur notis Philologico politicis, maximam tamen partem Politicis ad Agapetum, item Basilium, grarissimum, et perpetua colendum memoria beneficium praestiteris. Ut taceam quantum mihi calcar futurum sit, si et Grotio, et tibi, et Lindenbrogio, viris nostra aetate maximis, ac cum omni antiquitate comparandis, placere mea videam. Vellem Hercle ita ferre tempus, ut Cl. T. legere has notas posse. Quam optarem: sic enim et meliores fierent, et emendatiores prodirent, quodque maximum, ego tanto magis erudirer. No. vi E. T. genium, qui me non frustra dimitteret, ut hac in re plurimum potest, Hexastichon Grotianum sic se habet.

[gap: Greek word(s)]


page 108, image: cs108

[gap: Greek word(s)]

Multa viro maximo dictavit amor, qui tamen omnium primus, a te, Vir. Clar. ortus est. In quo tam bono omine desino. obnixe rogans, velis, vir summe, me amare, id est, juvenum [gap: Greek word(s)], quemque inter primos cultores, tot tuarum virtutum habes. Ignosce etiam, quod stans uno pede, haec [gap: Greek word(s)] coactus sum, ob festinationem Elzevirii, nec limatiores literas scripserim. Vale, vir optime, inter erudicos nostri seculi praecipue, et salve a [gap: Greek word(s)] Grotio, Frederico Tiliobrog‚, parente item meo.

Hamburgi e Museo meo, CIC IC C XXXII. decimo octavo Kal. J.

E. et C. T. studiosissimus Cultor, Bernhard. Damke.

Ka. J.

CXLVII. Clarissimo Viro Gerardo Joanni Vossio, S. P.

IGnosces, Vir eruditissime, quod ab ocupationibus istis tuis summis denuo obstrepere audeam. Satis impudenter fateor, cum tespecto; at cum observantiam plane singularem, in te meam, quae stimulos acerrimos suggerit, non possum non frontem non projicere. Et quamquam haud merear, ut benevolentia me aliqua complectare, humanitatem tamen, virtutem illam tibi propriam cum eximia eruditione, quam omnes admiramur, conjunctam, non meritum meum in consilium adhibebis. Utrumque horum cujus singulari splendore animos tibi eorum devincis omnium, qui eruditum esse, et humanum, quid sit sciunt, ita me fascinavit, ut omnem deposuerim pudorem. Sine dolo dico. Nulli haec fini, nisi ut tuum propellam favorem: si spes ea non decollabit, virgulam divinam tanti haud fecerim. Quare cum aliquando vacabit, non dubito, quin humanitatis jure, mecum acturus, literarum colloqio me dignabere. Noli esse difficilis, Vir Clarissime, Clar. eruditissime, Erud. humanissimo. Numquid precari digne satis possum? Quam avide singulas in horas, tuum, vir optume, de proposito meo consilium, scire expetam, dici nequit. Adeo haereo nescius, an vitam an mortem, futurus hic mereatur foetus. Si vero Agapeti puta, et Basilii [gap: Greek word(s)] editio, tua opera ornaretur, aut MS. Copia fieret, bene de in actum putarem. Reipsa me gratum praestarem, et mature ad Dominum suum omnia redirent. Vide, vir omnium eruditissime, quid maxima felicitatis tuae spes, apud me possit. [gap: Greek word(s)], quam vocem in secundo capite Agap. habet, nondum melegisse memini. AEque ignoro, quid sibi Basil. Cap. 45. per tricubitalem terram [gap: Greek word(s)] velit, in Latina versione est, non amplius quam pedes quatuor et semissem. Nec simile quid occurrit, quod est, Cap. 54. [gap: Greek word(s)]. Tu vir summe, qui lectionis inexhaustae [gap: Greek word(s)] es, erudi me quaeso, et amore tuo aeternum prosequere, sic ego, cultu, et observantia. De rubro pedum subtegmine, quod prioribus meis quaerebum, rem puto esse satis elaram. Et per [gap: Greek word(s)], excubias intelligo. Paucis hisce, Vir Clarissime, desino ne patienti humanitate tua abuti videar. Dignum vero te tandem, literis me tuis judicaturum confido. Vale, vir observantissime, et salve ab eo qui te ex animo admiratur et colit. Salutem tibi adscribi jubent, D. Lindenbrogius amicus noster, summe colendus, et Parens meus, tuae Cl. culror.

Hamburgi, e museo meo, CIC IC C XXXII. xvi. Kal. Tertii. In Coemeterio D. E. C. P. Nicolai.

Addictissimus voto facto, Bernhardus Damke.

CXLVIII. Excellentissimo, Clarissimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio, addictissimus cultor, adscribit Bern. Damke. S. P.

QU‚ re satis magnas, tibi, Vir Excell. Lentiss. agam gratias? aut quid primum


page 109, image: cs109

extollam? diffusissimamne eruditionem, qua summo cuique hujus seculi palmam praeripis? an maximam humanitatem? Utrumque in te supra fidem certat. Rarum hoc saeculo sane munus. Ego ob omnia illa dona, malo T. E. admirari, colere. venerari, et tanquam in Numinis alicujus intuitu attonitus haerere, quam paupertini ingenii mei, cujus sum conscius, collu tulare barbarie. Nulla vox est, quae digne ea possit comprehendere. Nam quidquid dixero, minus id est. Haec tua est illa gloria, Vir Clariss. ut nullius laudibus crescas, nullius vituperatione minuaris. Me tamen non plane silere, pietas postulat. Et gratitudinis est, praestica beneficia agnoscere. Quod affatim apud alios, facere malo, quam T. E. in os laudare, ne in scaevam suspicionem incurram. Deo, Vir omnium erudicissime, non semper in aurata cadit victima, et placet, dummodo sit casta. Tu, vir Clariss. non me, non aetatem meam videbis, qui me favore tuo in dignum, libens lubensque fateor: cultum modo, et observantiam in te meam, ab omnis fuci, et doli mali alieno animo profectam, benigna fronte adspicies. Utinam me citius natum Melpomene placido adeo vultu vidisset, ut tua dignus essem habitus amicitia. Nunc de tarditate annorum meus in te, Vir Excellentiss. augetur cultus. Quem quo etiam cunque pacto testari velim, id omne est infra dignitatem tuam. Vel hoc si videam, quantopere, Vir Clariss. de me meisque studiis sis meritus Leydae, tanto jam temporis spatio, ultra duos et semi annos, Praeceptorem te habui, et colui. Bis cottidie licuit tua voce erudiri. Nec tamen etiam nunc, cum corpore abs te absim, aeque ac praesentem docere desinis. Literis quae diffusissimae, omnisque verae eruditionis indices sunt, in visis, errantem corrigis, dubium me reddis certum, indoctum erudis. AEternum se tibi, Vir optime, Musae nostrae debent. Et referet grates, quoniam non possumus ipsi, ille Deus quondam, qui tua dona dedit. Nimirum adeo pauci sunt hoc seculo, quod nisi Phoebus Pater prohibessit, brevi in barbariem praeceps ruet, quibus solida est eruditio. Pauciores qui fideliter docere alios sattagant. Cum tamen [gap: Greek word(s)] sint [gap: Greek word(s)], accedit et hoc, nunquam saris aestimande D. fautor, quod me, non magni pretii juvenem, ingeniosiss. eruditiss. diserciss. D. Hugoni Grotio, de meliori, quod ajunt, nota commendasti. Quem ego virum, jam a primis aetatis meae annis, quibus se ingenii, aut diligentiae vis aliqua exerere coepit, suspexi plurimum. Vivit ille exera urbem in villa, ut vocant, Dockinhusana praedio Civis Belgae Guilian de Mohr. Statim eo ivi. Nec enim se animus meus diutius continere tum poterat, tanto munitius parario. Pergratum et volupe erat, viro summo, cum tuo, Vir Excellent. nomine salutarem, et ut fidem haberet, literas tuas legendas traderem. D. Grotius, ut est vir admodum humanus, in prandio me sibi adesse volebat, nec dimissionis veniam ab eo impertrabam. Et quod caput rei est, [gap: Greek word(s)], (ut caetera caceam) quam liberalissime me excipiebat. Hunc ego honorem, hanc, quae obtigit, foelicitatem tibi, vir maxime, debeo. Nec quidquam magis est invotis, quam ut aut parenti meo, aut mihi ulla se occasio offerat, qua gratum testemur animum: vel potius, cum satis digna referri gratia nequeat, ostendere saltem qossimus, nos benefacta in me tua agnoscere. Ego sane in tam boni nominis memoria libens acquiesco, et dum crium fila sororum patientur atra, T. Cl. in me, nihil tale merentem, affectum grato animo depraedico. Sed pecco in publica commoda, si te longis, Vir optime, moror. Nam et a continuis studiorum virgiliis, in tanta adhuc aetate non remittis: Et in te solo Amsterlodamensis Athenaei fama sita est, postquam ut in audio, Clar. D. Barlaeus, sublimis spiritus, et hoc saeculo facile Princeps Poeta aegrotat. Deus eum pristinae valecudini restituere, et in honorem Belgii superstitare diu velit. Unum praeter immortalium gratiarum actionen adhuc addam. Merito sane aliquem studiorum nostrorum finem ponimus, ut et eo foelicius in illis versari, et tanto majorem ex jugi diligentia fructum percipere possimus. Et is cum pro diversa studiorum ratione varius sit, mihi sacrum Theologiae studium


page 110, image: cs110

quam maxime arridet. Non ignoro, Vir Excellentiss. quantum in eo laboris, et diligentiae collocandum sit. Mihi tamen cum bene multi adhuc anni, si Deus volet, restent, spero, me divina adjutum opera posse, continuis studiis exercitum, aliquid dignum Ecclesia praestare. Non enim mihi placet praepostera quorundam hominum diligentia, qui haec studia, quae ab humanitate nomen habent, at cum sapientiae gravitate amice conspirant, non modo non excolenda, sed ne attingenda quidem existimant, leviter, et tralatice nescio quibus inutilibus disciplinis imbuti, ilico pulpitum quaerunt. Cujus commatis homines, non pauci apud nos dantur, qui dum multa passim ex Postillis, ut vocant, decerpunt, concipilant, mutilant, egregiam laudem, et spolia ampla referre, imo longe optume oleum se, et operam insumpsisse putant. Tales frequenti numero apud nos dantur Theologi. At ego cum studii hujus difficultatem video, quanta linguarum scientia, (quas me domi jam Rabbinica, et Thalmudica Judaeus quidam conversus, natione Polonus, docet,) quam diligens Patrum Lectico, et accurata Historiae Ecclesiasticae cognitio requiratur, non possum quin risu excipiam [gap: Greek word(s)] illos sapientes. Immobilem saeqe misellum pecus, mihi movet, ut doleam, eo dignitatem studii Theologici rediisse, ut ab indignis adeo tractetur. Et si qui sunt qui speciem quandam eruditionis verae fingere norint, alienis ii vident oculis, et sat habent, si jurent in alterius verba: In Patribus indices saltem perquirunt, parvi facientes, quid et quomodo ab ipsis dicatur. Quaestiones plurimas inutiles crepant, et si ad verbera res perveniret, facile ipsi victores essent. Nam vita plurimorum, multo pejor Ehtnicorum. In Historia Ecclesiastica vix pueri, et infantes sunt. In qua excolenda, quotquot adhuc bonam mentem amant, ii maxima quaeque, de tua, Vir Clariss diligentia sibi promittunt. Nec ego unquam cesso, omnibus bonis eruditionis, et eruditorum amantibus, plurima polliceri, de immensa tua diligentia, et Remp. literariam adjuvandi prompta dexteritate. Nunc ego, vir Maxime, Orator ad te venio, tu sinito exorator ut sim. Idque per Musas, per Genium tuum, per humanitatem, atque adeo omnia quibus jam immortale apud omnem posteritatem, tibi nomen comparasti, oro: Etiam hac in parte, pro summa tua eruditione, me erudias, quae inexcolendo studio Theolo gico monenda habes, imprimis quo pacto, Historia Ecclesiastica, et praesertim recentior, fideliter sit addiscenda, et unde haurienda. Non ego sum adeo ferus, et inhumanus, ut mei causa moram, velim injici continuis tuis, Vir Clariss. occupationibus, aut totam adeo

Remp. literariam damnum pati. Sed si quando vacat, placet, et commodum est. T. Exe. eam mihi aliquando praestabit gratiam. Sic, vir optime, mea studia plurimum promovebis: Et ego ad extremum usquae vitae halitum, ita me musae ament, nunquam tanti benefacti immemor ero. Hoc est, observande D. fautor, quod volui addere. Nemo enim omnium [gap: Greek word(s)] felicius et melius Spartam illam ornare, digniusque tueri te solo potest. Haec ad te, Vir Excell. perscribere volui, spe plus quam decumana subnisus, fore, ut non in grata sit tibi observantiae meae testificatio. Et si nimis longus dum sum, peccare videor, veniam facile impetro. Non aliter certe potui, et pietas, seu gratitudo id postulavit, [gap: Greek word(s)], ait Basilius Imp. Et humanitas tua cum eruditione incomparabili conjuncta, maxime me excusabit. Vale, Vir Clariss. cum universa familia tua; sospitet te dui ter sanctus Deus, in gratiam tuorum, et salurem Reip. literariae. Salutant te Vir Clariss. D. Grotius, et Tiliobroga; Item Parens meus. Vale, vir summe, me ama, et aliis commenda. Et siquid in hisce oris curandum, aut inquirendum habes, impera, non tu promptus adeo eris monendo, quam ego faciendo.

Hamburgi e Museo meo, CIC IC C XXXII. V. Id. Jun.

T. Excell. Et Cl. Voto facto addictiss. cultor, Bernhard. Damke.

CXLIX. Vir Illustrissime,

LIteris tuae Id. Februariis datae nuper ad me delatae sunt. In Quibus, quod


page 111, image: cs111

mihi gratissimum, lego pro Amstelodamensibus pronunciatum esse, et te ibi inauguratum. Cedant tibi in bonum om nia: Spero enim te, Numine propitio valde, Sedem, non Studia, mutasse. Stipendium altera parte majus usui erit tuis, quod paucioribus horis publice doceas, erit tibi et studiis.

Casaubonus a morte reverendissimi Wintoniensis in meam clientelam transiit, Ego patris nomine, et suo quae potui feci, ut liber a curis, studiis indulgeret; quibus aeque ac majoribus conatibus, (si majores sint) res domi augustiores obstare solent. Alia et majora facturus sum quum facultas adsit, et erit oportunum. Interim gaudeo tot nominibus tibi gratum accessisse Casauboni Optatum. Si qua in re aurem tibi vellat, spero mitius agit, nollem enim ut quid durius, quum tantis sis occupationibus [correction of the transcriber; in the print occupapationibus] distentus, nec vellem ut aliis quam tuis passibus, et quibus feliciter possis, progrediaris.

Armachanus certe noster vir doctus et gravis, Librum tibi dicatum, a se scriptum, ad me misit. Gratias egi ut par erat: nam valde mihi Praesul ille ob multiplicem Doctrinam charus. Sed quum primum inspexi, nonnulla occurrebant quae mihi raptim [prout res meae exigunt] legenti, non ita arrisere. Praecipue vero illa S. Aug. sensus restrictio, qui venerabilem illum Patrem nec Antiquioribus in Ecclesia, nec sibi ipsi, satis constare permittit. Gratias vero tibi ago summas, quod (etsi paucis id a te factum) significare placuit in quibus necesse tibi sit a Viro tanto dissentire, Dignare obsecro, si per otium liceat, pleniori calamo, breviter tamen, ea et si quae alia sunt describere, et ad me transmittere, in privatum tantum usum vertenda.

De amplissimo illo viro Hu. Grotio pauca habeo. Salutes quaeso virum doctissimum meis nominibus. Fac etiam ut sciat gracum mihi admodum fuisse, quod calculo ejus dignissimo, indignissimus approbatus sim, quod ex ipsius ad Casaubonum literis intellexi. Caeterum reditum ejus in patriam, fateor mihi semper fuisse inter res vix credibiles, cujuscunque demum suasu fuerit. Nec deest mihi ratio etsi non hic et nunc inserenda. Si iterum sponte Patria excedat, felix est quod cum toc Reges Principesque desiderant. Hoc uno infelicior, quod non tam, aut facile, aut tuto, eligere potest, aut eligi. Quod prae aliis non invides eum Britanniae, placet id quidem, et quam utilis esse potest, non magis scio quam agnosco. Sed ut nunc res sunt apud nos, de ea re ne cogitandum quidem.

Quod interjicis de turbis Lugdunensibus, et Capitis supplicio irrogato Homicidae, certe non sine dolore audio haec et similia de Academiis. Inter pessimos mores quid restat, si occidere, vel occidi, sit Academice vivere? Foelix tamen Lugdunum vestrum, quod inter tam crebras caedes, tot habet tamen Nobiles, quotidie illic advolantes, studii et eruditionis causa, auditque Asylum Juventutis. Sed non sic olim crevere Literae. Quod reliquum est, (nam alia me avocant) cura valetudinem, ut diu usui esse possis Ecclesiae Christi AEvam schismaticum dicis; nec audeo abnuere: Interim necesse est ferre, quod nec vitare potest nec corrigere. Et certe morbus adeo complicatus est, ut nescio quem potest Medicum expectare praeter Deum. Authorem Salutis nostrae dum precibus sollicicas sis mei memor. Vale.

Julii 3. 1632,

Tui Studiosissimus, Guil. Londini.

Fere inter scribendum. accepi Orationem a te publice habitam, certe doctissimam, de Utilitate Historiae. Gratias ago maximas.

CL.

ITanete, Vir Clarissime, negligere amicum, et tam bonam occasionem, quae vix semel toto anno sese offert! Non speraram; nec profecto tu debebas. Nimis calide ut te amo, ita literas tuas cupio et expecto, AEgre etiam fert Uxor, nil responsi ab Uxore item tua se ad suas accepisse. Atqui non est quod obtendas festinationem ejus, per quem respondendum erat, qui se dies decem et septem Amstelodami subtitisse; et Uxorem quoque


page 112, image: cs112

tuam (nam te convenire haud licuit) de responso semel item, iterumque, compellasse affirmavit. Misi tibi ternas lucubratiunculas typis illic evulgandas, sive meo sive alieno sumptu. Admodum desiderabam scire, quid hic effecisses; nunc incertus animi pendeo. Certe cum incertitudo mittendarum literarum tanta nobis sit objecta, unam certam occasionem praetermittere nullo modo debebamus. Ego quidem minime officio desum, sed te jure hic accuso. Vide, mi amice, quid agas et quam graviter amicitiam nostram laedas, cujus munia non exerces tam fideliter ac debebas. Joannes Joansonius Bibliopola illic vester, operam mihi suam obtulit, si quid meum apud vos excusum velim. Mitto itaque Regnum Atticum, quod tu illi in manum trades, cum editionem volet inchoare. Interim tibi reservabis; et urgebis etiam hominem, si forcasse lentulum aget. Vale et salvecum tu‚ tuisque a me, mea, item meis.

Raptim Sorae ad diem VIII. Aug. CIC IC C XXXII.

Tuus sine fuco, Joannes Meursius.

CLI. [correction of the transcriber; in the print XLI.]

Scripsi ad te, Vir Clarissime, ante paucos aliquot dies; et, ut puto, recte Literas accepisti; nam per certum hominem misi. Responsum tuum avide exspecto, nec conceptam in te iram, ob priorem negligentiam anteponam; ac, ne Literae deinceps errent, sicut hactenus, ecce tibi virum certum ad quem jubeas deferri, Arnoldum van Gendt Notarium Publicum in novi biscocti foro, prope Camelum, commorantem; ille Hafniam curabit, ad filium illic, Mercatorem notum mihi, et amicum; isque ad me sine mor‚ recte mittet, uti inter uos convenit. Nuper aderam illustri Cancellario Regio, et injectus de te sermo; aestimat te et scripta tua, neque ego, ut confidere facile potes, sicut dignum amiciti‚ nostr‚ erat aliquid detractum ivi. Idem accidit apud Casparum Brochmannum, Theologiae doctorem, et Professorem in Academia Hafniensi. Cupiebat ille scire, quisnam Academiae vestrae seu Gymnasium appellandum est, status foret: an futurum existimetur; uti illic aliquando facultates universae sint docendae, an vero mansuri sitis intra terminos facultatis Philosophiae. Insuper et hoc quaerebat, anne Eloquentiam, praeter Historiam, etiam profitereris: quod si faceres haud paucos ex alumnis nostri Regis ad te commeaturos esse. Responde, quaeso, ad haec quamprimum, atque salve cum Uxore Liberisque a me, mea atque meis.

Raptim Sorae ad diem XXIII. Aug. CIC IC C XXXII.

Tuus, ut nŰsti, Joannes Meursius.

CLII. Clarissimo V. Gerardo Joanni Vossio, Erycius Puteanus. S. D.

QUam familiaris sum, Clarissime Vir, tam libere hoc ad te scriptum mitto, de principio [gap: Greek word(s)], in Orbe terrarum constituendo. Res ista ut nova, ita magna est: et linea tamen constitui potest. Nusquam in cipere hebdomadem, quis unquam consideravit? Incipere in Circulo, quem Urbanianum appellavi, et per ipsam duxi Romam, novum pariter et magnum, est. Ne homines invenirem, mare pectii; mare quod ab urbe Roma, quam remotissimum esset, et sic tamen proxime accederem. Nimirum summi Antistitis authori tate opus etat, ut terminum Orientis, Occidentisque homines admitterent, et hinc septem dies numerarent. Si me amas, aut aliquid induitriae meae tribuis, judicium tuum ad me perscribe, tam libere quoque, quam te familiarem humanitas tua, praecipuum eruditionis ornamentum, facit.

Lovanii, in Arce, subito, cum hic Tabellarius discederet. IX. Kalen. Septemb. CIC IC C XXXII.

Doctissimo filio tuo nuper respondi; si redditae sunt eae literae, bene est, et gaudeo.



page 113, image: cs113

CLIII. S. P.

ORatio tua inauguralis, Vir Clar. quam cum literis ante aliquot menses ad me miseras, mihi salivam movit, gratulatusque denuo sum et tibi et gymnasio novello, gnarus utique nihil a tuo ingenio proficisci posse, nili [gap: Greek word(s)] et cedro dignum. De quo munusculo tibi ingentes ago gratias, dum occasio emergat, rebus meis in tuto collocatis, te remunerandi. Jampridem autem vicem literis tuis reddidissem, nisi lentum et anceps negotium, de quo ubertim ad te scripseram, impetum meum sufflaminasset, fidusque homo defuisset, cui Plautumtuum, cujus usura diutina tam propenso studiis meis commodandi affectu mihi concessa me tibi impense obstrinxisti. Donec nunc nuper cum familia mea ad Socerum meum Gerardum Vander Luan incervisendum huc evolavi, ubi commodum mihi obtigit opportunitas per amicum meum D. Plockium, qui in se recepit, se curaturum, ut tibi in coram bona fide testatur. Nihil autem mihi magis in votis erat, quam ut ipse te venerari gratesque agere potuissem. Sedaer inclementior compedes mihi injicit. Utinam ab occupationibus tui tantillum temporis impetrare posses, ut uno verbo jndicium faceres, te illo positum, deque Lycei vestri facie aliquid attexeres, ut liqueret ecquid speculae relictum esset. Editionem Dusicam jam illi jungere ptomptum non fuit, sed in aliud commodius tempus pace tua rejicere visum est. Ita aeternum valeas, Vir Clar. meque amare pergas, qui te aestimo et colo.

Dabam Lissae in praedio Soceri xvi. Kalend. Octobris CIC IC C XXXII.

Tuus omni fide et obsequio, Eustathius Swrtius pro tempore Rector Scholae Sylvae ducensis.

Officiosam salutem tibi familiaeque tuae a socero affinibusque meis subscribo.

CLIV. Clarissimo V. Ger. Jo. Vossio, Erycius Puteanus, S. D.

BEnigne et eleganter, de Circulo meo judicas, Candidissime Virorum, et me obnoxium tibi, tam amic‚ Epistola reddis. Equidem tuo subvectus Elogio, triumphare videor: et quia tuum impetravi, nullius jam judicium metuo. Videbis igitur propediem, dissertationem meam: videbis rem nude nuper propositam, Theoresibus suis explicatam. Unum rogo, ut elogii tui verbis, munire mihi inventionis novitatem liceat, et clarissimum nomen tuum usurpare. Verbis inquam, in Epistola tua expressis. O aurum, O gemmae! sed ad affectum tuum venio, quem satis aestimare non possum. Cupis enim, et me, et mea in tuto esse, atque etiam meos. Quid igitur dicam? Hoc effice, quaeso, ne aut Proceribus, aut Principi ignotus sim. Ea enim studia tracto, quae cum nemini gravia sint, vestra potissimum debent appellari: quae cum ab humanitare nomen habeant, nullam hostilitatem agnoscunt. Utinam vero tota belli factio, secur‚ tandem quiete componatur! Tractari coeptum est, Deus, pacis author adsit, et saluberrima agentibus consilia inspiret! Corputii nomen antiqu‚ adhuc memori‚ colo. Patrem igitur, et filium a me salutes velim. Sed Grammaticarum Institutionum opus, quantum potes, promove: ut quantum Latina habet Lingua, et Elegantia, industriae tuae, et eruditioni debeamus. Mihi nunc a Vossio meo discere, suave erit. Optimum doctissimumque filium tuum Dionysium, et ad famam assurgentem, animo complector: quem hortari quoque audeo, ut coeptam tralationem strenue prosequatur; imo ut in Caesare illustrando pergat. Caesar est: et hoc ad laudem satis. Excutiam vero Bibliothecas hic nostras, et manuscripta Exemplaria quaeram. In Martiniana, satis celebri, nullum est. Si quod, imo si quae invenero, ad te mittam. Vale, et me amare perge.

Lovannii in Arce, Postridie Kal. Octob. CIC IC C XXXII.



page 114, image: cs114

CLV.

LIteras tuas, Vir Clarissime, vii. Kal. Octob. datas, heri accepi. Primae illae a multo tempore, cum jam quintas has tibi mittam intra hoc semestre tantum. Impatienter, qui meus in te est adfectus, Literas abs te exspectavi; et aegerrimae mihi fuit, neglectam abs te occasionem per Slaglosiensem illum Mercatorem vicinum a duabus leucis; et ami cum rescribendi: quae non nisi semel sese toto anno nobis exhibet ideoque jure occupanda erat: praesertim autem cum mittendum aliquid supellectilis esset, Sed haec si jam est coempta mitti vere proximo poterit, si Deus volet per eundem, tunc de more rediturum. Proximis meis ne tamdiu Literis tuis, ob latorum incertitudinem, carere cogar, indicavi cui tradere illic debeas, nempe Arnoldo Van. Gendt, Notario Publico, qui hic Hafniae filium Mercatorem habet, cum quo egi. Ita recte posthae cutabitur quicquid scribere cupiemus. Ad priores Literas meas addideram Syntagmatia Piraeum, Reliqua Attica et Familias item Atticas: ut si nemo suo vellet, meo sumptu ederentur. Maxime avebam scire quidnam illic factum, aut futurum esset: sed tu ne gry quidem indicas. Ignoras desiderium meum, vir amicissime, qui haec praeteris silentio: sed nimirum festinatio nimia in causa fuit, cur id obliviscereris; nam non dubito quin acceperis; quando Literas, quibus haec adjuncta erant, accepisti. Magis alterum me angit; quod nil item nunc significes, an acceperis eas Literas, quas Augusto Mense dedi; et addideram Regnum Atticum, sive de Atheniensium Regibus, eorumque rebus gestis libros tres. Certe nolim periisse et nec spero; nam Mercator ille per nautam fidei perspectae misit: et te accepisse confi do: sed hujus quoque mentionem tuam illam festinationem nimiam exclusisse. Quaeso proxime fac sciam, et respondendi vi‚ iudicat‚ utere. Petieram abs te, ut Joanni Jonsonio traderes, qui ad excudenda mea operam mihi suam obtulit. Hic si cesset, aut sententiam forte mutet, nam responsum necdum accepi, libenter Gulielmo utar, quem commendas maximopere; verumtamen e‚ lege ut non tantum Danicam Historiam meam, sed et reliquas item lucubratiunculas, quas subinde sum missurus, suis typis publicare animum inducat. Id si velit, stat sententia. Quod Historiam autem attinet; versor nunc in continuatione Saxonis, usque ad Domum Oldenburgicam, a qu‚ inceperam, pertexenda, et non multum (Dei Grati‚) a fine absum. Illustris Dominus Cancellarius Regius, etiamsi edit‚ Pontani Histori‚, operam repetere me istam voluit: qu‚ finit‚, quae in domo Oldenburgica inchoavi, etiam deinceps persequar. Quae pridem edidi de primis tribus Regibus, ea recudi a quoquam nolim, nisi ex meo exemplari, quod hic habeo a me correcto: idque ubi opus erit ad te mittam. Quae tu nobis a te opera tam praeclara polliceris, etiam atque etiam videre opto. Filii tui Dionysii instituto ex animo faveo, et hoc ipso Patris sui filium se esse ostendit, quod per ejus vestigia ad immortale nominis decus viam insistit. Utinam ju vare possem; sed nil habeo quod submittam. Ante hos triginta et tres annos cum Curas Plautinas, et una cum illis Animadversiones Miscellas darem, memini me locum quendam, ipsi Lipsio desperatum restituere, inspiciat, si operae erit et examinet; ac, si dignum existimabit mei nominis e‚ in re meminisse, gratum erit. Locus exstat Animadvers. Miscell. Lib. 1. Cap. xiv. Quae Uxor pro emenda supellectile meo nomine expenderit, proximis tuis indicate, ut per Mercatorem tibi mox refundam. In Patriae meae tot victoriis serio gaudeo, atque Deum supplex quaeso venerorque ut constantem ei esse hanc felicitatem velit. Eundeni rogo, ut te tuosque omnes diutissime porro servet: estque id omnium nostrum votum. Resalutant te Landenbergius et Stephanius, qui exspectat avidissime quae promittes per Mulenium,

Sorae ad Diem III. Novembris CIC IC C XXXII.

Tuus constantissime, Joannes Meursius.

Defectum in Solone meo proxime mittam, nam petendum Hafniae exemplar erit.



page 115, image: cs115

CLVII. Optimo et Clarissimo Viro Gerardo Joanni Vossio, Erycius Puteanus, S. D.

NOs pergamus inter nos amare, O delicium meum, et plures erunt, qui suo affectu, utramque complectentur. Doctissimo illi Amplissimoque Simoni Beaumontio, placere imprimis cupio. Adibo virum, et literis meis, et, ut munusculum simul adferam, Circulo. Tu facies, ut illae gratae sint: hic etiam quia aliquida novitate pretii sumit, aestimetur. Conor certe hoc nunc argumentum plenius illustrare; hanc maxime ob causam, ut Encomium, quod benignissime perscripsisti, aliquo modo mereri videar. Circa manuscriptos nihil adhuc effeci. Qui prompti esse poterant, et bonae erant notae, ab Amplissimo V. Joanne Woverio collecti, et in Hispaniam ad Comitem Olivaresium, nuperrime missi sunt. Mireris hos nunc etiam Thesauros, a tam Potentibus instrui; negligi viros, qui quomodo iis sit utendum Thesauris soli intelligunt. Italia animosior, quae Belgas quaerit, ut Cathedrae loquantur. Ecce te occupare audeo, ut expertissimum, Fortunatum Plempium, Medi cinae doctorem, Civem urbis vestrae, nomine meo, imo Cardinalis Bentivoli, Antistitis incomparabilis interpelles. Si conditio placet, primo loco docere Medicinam Bononiae poterit; conditionem autem ex adjunctis his Bentivoli, ad amicum meum Chrysogonum Flacchi um Literis intelliget. Tu‚ utor Oper‚, quia Plempium non novi, facies autem, ut per hunc tabellarium, mentem Plempii intelligam. Hoc rogo, et ut amare me pergas. Vale optime, Clarissimeque Vir, et suavissimam Conjugem, Liberosque a me, mea, meis, saluta.

Lovani, in Arce, quam utinam aliquando vidas! Postr. Eid. Novemb. CIC IC C XXXII.

CLVIII. Clarisimo, Doctissimoque Viro Domino Gerardo Joanni Vossio. Clarissime, Doctissimeque Vir.

LIcet summa in expectatione, hactenus mihi fuetint Literae tuae, quibus nihil antiquius, nihil jucundius duco; gratissima tamen contigit peramica salutatio, qu‚me nuper in Epistola, ad cummunem amicum nostrum Meursium script‚ dignatus es. Unde advertere potui, te nondum omnem Stephanii tui memoriam abjecisse, sed vivere adhuc in pectore tuo, igniculum quemdam propensi erga me affectus, qui tunc temporis quum Athenae Belgicae studiorum causa, me detinerent, luculentis subinde indiciis, enitescere coepit. Meum certe animum aeterno amoris maneupio divinctum tibi habebis, dum anim‚ spirabo me‚. Vitam Wilhelmi Abbatis quod attinet, velim eam, quam primum fuerit occasio, describendam cures. Multum enim in servire mihi poterit, in contexendis Prolegomenis quae novae Saxonis mei editioni, praefigere animus est. Et siquid penes te fiet praeterea, quo institutum meum juvareliceat, impense peto, ne eo me fraudari patiaris. Nam per quos profecerim, olim ingenue confitebor. Dionysio tuo meliorem, ut comperi, vitam debebunt propediem Commentarii Caesaris. Deus conatus ipsius secundet! Primam commentariorum Linguae Latinae partem, qua etiam Remp. Literariam beare constituisti, mecum ut data occasione communices, peramanter rogo. Paria facturum me spondeo, ubi aliquem paupertini ingenii foetum, dias in luminis oras procudere, majus mihi otium concesserit. Bene Vale, Belgii decus, et dimidium animae meae.

Sorae ad diem iv. Nov. Vet. Calend. CIC IC C XXXII.

T. omni affectu, et officio. Stephanus Johannis Stephanius.



page 116, image: cs116

CLIX. Viro Incomparabili Gerhardo Joanni Vossio, S. P. D.

Nihil magis studeo, Celeberrime Vossi, quam gratias florentissimorum hominum colligere. Inter quos cum te semper eximium habuissem, et essem admiratus; saepe mihi admota est voluntas, coram noscendi, et vultum, et virtutes tuas, quae te jampridem totius Orbis oculis expoluerunt Sed dum haereo inter cupiditatem pudoremque, dum molliora semper tempora aucupor, et exspecto, jam sesquiannus abiic, ex quo et compellare te desideravi semper, et nunquam ausus sum. Intereram, quoties Amstelodami fui, doctissimis praelectionibus tuis, eo quidem animo, ut cum abeunte congrederer, sed reipsa expertus sum, verissime dictum a Pallade Homerica.

[gap: Greek word(s)] Nuper admodum pulcherrimae occasioni, quasi in sinum delatae, ipse defui. Cum enim Amstelodami, apud virum praeclarum, et tibi, ut tum cognovi, familiarissimum Johannem Vikewort diverterer, sponte ille, ut est humanitatis, et candoris summus, promisit postridie, me adsumpto, te domi tuae videre. Verum ipse, mihi ut dixi defui; non enim res me alicujus temporis moram tunc quidem patiebantur. Nunc tandem per literas, [quae ita pudibundae esse solent, ut tamen frontem licentius exuant] id tandem tentandi confidentiam sumpsi, cui toties nimis molesta mihi verecundia mea intercessit. Quia tamen ne nunc quidem misissem, nisi insigni humanitate Domini Vikewortii fretus: cum hunc hominem adolescentem quidem, et nulla admodum nota commendabilem; tamen tibi traditurum misi, promisissem. Caeterum, ut vel naevo aliquo, me cognosceres, orationem a me Nupercumali, quo plausu recitatam ad te mitto. Quam tamen ut cederem, ego initio infra fiduciam meam posui, nisi fuissem virorum clarissimorum hortationibus impulsus: Quos ut fortasse consilii sui nondum pigeat, me tamen jam obsequii poenitet. Sed ea aetas est, ut et commendari, et proficere queam; a te, vir maxime, summopere contendo, ut permittas mihi, insignes virtures tuas admirari, quas intelligere nondum possum. Inter eos autem, quos favore, et amicitia dignaris, ut me colloces, si non preces meae, at tua singularis, et toties mihi depraedicata humanitas suavissimique mores, a te impetrabunt. Felicissime Vale.

Excellentiae tuae.

Norvici iix. Cal. Novembr, anno CIC IC C XXXII.

Vincencius Fabricius.

CLX. Clarissimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio, Collegii Amstelodamensis Professori primario, S. P.

TArdiuscule praesto, quod promisi, vir clarissime; tenuit enim opinione me mea diutius putria, quam transivi et in ea, partim cognati, partim amici. Nunc tandem tibi mitto libros, quos designaveras, uno excepto, qui ad manuni non erat. Tacerem de illorum pretio, [nec enim id parvi pendimus, quod vir tantus ista excutere dignaris] nisi tu pro tua modestia, cui gravis esse non debeo, aliter fier jussisses. Hamburgi [note: Hugonem Grotium.] [gap: Greek word(s)] aliquoties conveni, nunquam antehac mihi visum, sed vidisse juvat, et in perpetuum juvabit, in quo verissimum deprehendi, quod vulgo dici solet, ometi nomini con venire. Utinam tandem et par fortuna meritis ejus responderet! Sperare juvat, uxorem ejus, quae me praesente, in patriam reversa est, amicorum consilio, atque ope, quippiam molituram, virtute sua dignum, ut quae marito primum libertatis, eadem illi tandem, et patriae recuperandae, sit dux atque ministra. Nos novum hic Deo providente Regem nacti Uladislaum, defuncti primogenitum, secunda quaeque auguramur. Tenuit


page 117, image: cs117

aliquandiu suspensam electionem altercatio, de pace inter dissidentes, de Religione Regum sacramento firmari solita, a qua Pontificii nonnullos, qui de Trinitate sacra, minus recte sentiant, exclusos volebant: sed audio veteri consuetudini, pleraque relicta, quaedam etiam futuri Regis judicio, de quo bene speramus, submissa, Vale, vir clarissime, et mihi favere perge.

Dab. Dantisci A. D. III. Cal. Oct. an. aerae vulg. CIC IC C XXXII.

Tuae dignitatis studiosissimus, Martinus Ruarus.

CLXI. Salutem in Christo.

JUnius vester, nosterque, vos et nativum, solum repetit. Causa itineris est Comes Arundelianus, cui jam feliciter servit. Comes ille non genere Clarior quam virtutibus, Legatus Regius ad Sororem Reginam Bohemiae, ad vos proficiscitur: tum ut ei solatio sit graviter amissum maritum dolenti: tum ut eam, si ita Deo et Reginae visum fuerit, in Angliam reducat. Hinc occasionem avide arripiens Junius, me gaudio perfusus adit, et vos, desiderio prius quam ulnis amplectitur. Quaeris ergo, cur Junius sine Literis meis? Certe non est quod nihil habeam quod scribam, scribo enim (ut vides) etsi nihil: sed non inscio Junio aliis manibus Literas meas credidi, ut Juvenis hic, praeclarae certe indolis, qualem qualem occasionem habeat te videndi, et meo nomine salutandi. Filius autem est, et natu quidem maximus honoratissimi D. D. Francisci Windebank, Regiae Majestatis nuper Secretarii, et a Consiliis: viri ut alias dignissimi, ita mihi per annos triginta et amplius amicissimi. Juvenem hunc eo amore quo amicos beare soles prosequere, et omnia quae nunc petenda sunt perfecisti. Velim etiam ut junio gratias agas, quod hic amici mei filius ei curae sit. Quod nec multis, nec saepius scribo, ne gotia mea in causa sunt, non animus. Baronium tamen etiam nunc inculco, et sci quid magnopere velim. Hoc etiam habe: me omnia fecisse, et facturum, quae Grotio nostro dignissimo, aut honori sunt, aut usui esse possunt. Reliqua Dei sunt. Vale, et quoties Deum adoras pro meores: sum enim.

Tibi in Christo amicissimus, Guil. Lond.

Lond Decembr. 26. 1632.

CLXII. Carissimo Viro D. Gerardo Vossio, Franco Burgerdicius. S. P. D.

NEscio quo Literatorum hominum fato fiero solet, clarissime vir, ut magna pars Literarum; quibus absentes amici, inter se colloquuntur, tam negligenter colant; imo penitus deserant, nisi occasio officium illud suadeat, aut necessitas extorqueat. Nec scio quo colore, me culpae eximam, (ne te in societatem traham) nifi forte occupationes meas ostendam, quas omnes praetendere solene, cum insimulantur omissi officii; atque ita apucl te album calculum merear. Si tamen ista excusatio tibi non satisfacit, delibera, quid de me statuas: nihil autem statues, quod aequo animo non feram, si mihi jus non adimas de te quoque arbitrandi ex Rhadamantis Lege.

[gap: Greek word(s)]

Sed quid necesse erat, itam sollicite [gap: Greek word(s)], apud te praesertim, mi Vossi, quem et facilem veniae esse scio, et ejusdem mecum causae socium, ut me damnare nequeas, quin teipsum quoque condemnes? quare si me audis, negligentiam hanc uterque remittamus alteri, et deinceps ita vivamus, ut amicitiae foedus, tot annorum consuetudine firmatum, in ter nos non alii scribendi necessitati alligemus, nisi quam vel occasio, vel necessitas postulare videbitur. Ac me quidem primum, ut verum fatear, occasio movit, ad hoc literarum officium, quam tribusverbis exponam. Est hic apud nos Comes Polonus, supra aetatem doctus et


page 118, image: cs118

prudens. Is ut omnia summa diligentia investigat, quae ad Reipublicae spectant gubernationem; ita nuper cum sermo inter nos esset, de re monetaria, et quam illa magna momenta malorum secum trahat in Rempub. si illius ratio non sit bene consti tuta, quaesivit ex me, num quem ego authorem scirem, qui hanc rem, ejusque in Republica bene constituenda rationem exacte tradidisset. Dixi me vidisse apud te, volumen satis grande, in quo varii tractatus continerentur, qui ad rem monetariam pertinerent, sed nomina excidisse mihi, et authorum, et illius, qui volumen istud edidisset. Ideoque rogavit me summopere, ut si molestum esset, illius libri usuram ad exiguum tempus, concedere, non dedignareris titulum saltem ad me mittere; ut ubicumque posset, librum illum investigaret. Ego tam prolixe tuam humanitatem, (nec tamen supra verum) praedicavi, ut speret se librum ipsum visurum; sic tamen ut sibi satisfactum esse judicaturus sit, si titulum solummodo nanciscatur. Tu igitur vide, quo me, et illustrissimum illum Comitem, tibi velis devincire modo; et utrum eligas modum, rogo te obnixe, ut statim verbo respondeas. Non dubito, quin Vinnium non ignores, post tam multas, et tam longas deliberationes, in Professorum non ordinem, sed numerum esse adscitum? et jam agitur de vocando D. Altingio, nec dubito, quin res processura sit, si ille modo velit spem Heidelbergam redeundi deponere, seseque Academiae obstringere. Intellexi opus Grammaticum, jam cudi, quod diu promisisti: ego sane illud avide exspecto, et avidius etiam lustrabo, cum erit editum. Fac quaeso sciam quousque operae processÍre atque tulerim bene. Cum tot‚ famili‚ Vale.

CLXIII. Viro Clarissimo Vossio. Reverende Vir, ac mihi plurimum Honorande,

EN tandem Literas, ne qui per annum oblitus tui meique fuerim per aevum esse videar. Gratias igitur tibi reddo maximas, vir ornatissime, pro humanissimo illo hospitio tuo [quo me cohonest‚sse te dicam an beasse potius] Amstelodami cum essem. Equidem quoties me in aedibus D. Vossii pernoctasse, recogitat mihi animus, superbit illico. Sed et vora fundo Deo optimo maximo ut in inceptis nuper studiis tuis, Ecclesiaeque paci ac commodo destinatis, feliciter et ex tuo et tuorum animo succedant omnia. Perge, vir optime, et in Ecclesiae bonum nate, et a Deo nutrite, donisque divinissimis instructe, illudque pro viribus agas indies, quod nomen tuum ad omnem deinceps aetatem, imo et aeternitatem deferat. Certe qui apud omnes Theologiae et Literaturae purioris antiquiorisque studiosos magni jam nominis meritissimo es, majoris ita es futurus, Atque apud tui amantes maxime et honorantes, inter quos sunt viri et munere et merito ipsi honoratissimi, nihil gratius agi posse credo, quam uc e plerisque incognita illa Ecclesiae primitivae tempora moresque quasi [gap: Greek word(s)] describas. At cave sis quid agas. Astat acer Adversarius, Damportus nomine, nuper Londinensis Minister, jam [si DÓs placet] Am stelodamensis futurus. Is multos ante hinc annos Historiae Pelagianae tuae confutationem minitatus est, eamque in margine jam castig‚sse palam est professus. Quod si Historiam primitivorum temporum contexeris, disciplinaeque nostrae (utpote simillimae) fautor sis, nonne vapulabis a fugitivo. Quin et Tertiam da (vir inclyre) Manichaeanam scilicet, qua constet se suique similes pari cum errore insanire; sine vitio tamen, quia fato ad omnia acti. Jocari lubet cum venerabili viro. Nae, qui illum Manem, habet pro adversario. Vin' a me Historiam Dampordianam, aut Characterem potius? Brevi expediam. Maximo in pretio habitus est apud suos, et in urbe, et in orbe Britannico (Puritanos dicimus) in rebus fidei, consilii, facti, temporalibus, spiritualibus, singula verba, oracula; consilia, praecepta, facta exempla sunt; Judex consiliarius (imo et) confessarius, unicus Damportus est. Papam credas alterum, Semi-Deum, Deum. At apud sanioris cerebri homines, longe audit alius. Vir superbus magis quam doctus, novitatis avidus. In Theologia [gradum licet Baccalaureatus suffuratus sit]


page 119, image: cs119

lippus plane et caecus, En specimen! Is est qui in pulcherrima (Deique favore) florentissima Ecclesia Anglicana, nil videt praeter naevos et noxas. Det Deus illi sociisque sanam mentem, et a reproba servet, quae est [gap: Greek word(s)] (Christianus oro.) Tibi (Vir ornatissime) vitam largiatur felicem ac longaevam, ut diu sospes superstesque sis ad Dei gloriam, Ecclesiae pacem, tuique et tuorum decus et solamen. Ita apprecatur et ex animo vovet,

Reverentiae vestrae, honestissime cupiens, Guliel. Brough.

Ex adibus meis prope Templum Sancti Michaelis Cornhil Lond. Januarii 22/12 1633. honestissime cupiens,

CLXIV. Clarissimo et amicissimo Viro Gerardo Joanni Vossio, E. Puteanus S. P. Virorum Optime, et Doctissime,

CHrysogonum igitur nostrum. suspensum tenebo, donec de Cathedra Lovaniensi serenissima Princeps pronuntiet. Ea tamen, quantum rescire potui, in Medicum quemdam Bredanum, videtur inclinare, a Magnis hÓc plerisque commendatum. Eventum expectabimus. Interea, ut affectum meum, studia, et obsequia omnia, Clarissimo Plempio offeras, rogo: quod nomen mihi in Cornelio (ne scio an superstite) aestimatum. De quatuor principiis diei, Theoresin nunc istam ad te mirto. Si judicabis oculis amplissimi, praestantissimique Beaumontii, dignam esse, fac ut Exemplar ex his unum habeat: unum Clarissimus Plempius. Adjunge et quartum, ut per eorum ambulet manus qui curiosi, et periti sunt. Quaestio vero orta est, utri lucrari, utri amittere diem videantur, qui cum sole, an adversus solem, iter orbis terrarum conficiunt; qui recedunt in tempore, an procedunt. Tibi quid videtur? Ego lucrum, Navigationi in Occidentem adscripsi. Vale, et me ama.

Lovanii in Arce, XVIII. Kal. Februar. CIC IC C XXXIII.

Tuos omnes salvere jubeo.

CLXV. Domino Gerardo Joanni Vossio [gap: Greek word(s)].

QUamvis non fugiat me, V. C. quantum peccent in publica commoda, qui tuis occupationibus interstrepunt, non potui tamen, eum D. Mylius, ad vos iret, et verbo, et literis, te non salutare. Imprimis cum hac occasione, videndam tibi offerre possem, quaestionem Epistolicam, de vitae humanae termino; de quo utinam etiam tuum judicium, habere potuissem; vel edendum cum aliis, vel inter [gap: Greek word(s)] liceraria adhuc servandum. Video divinae sapientiae consultos, satis sudare, antequam recondita ista plane operiant, et abstrusam in profundo veritatem eruant. Fortasse hic videri possit, [gap: Greek word(s)]. Diversae de termino isto, et [gap: Greek word(s)] discordantes sententiae, ac singulis suae rationes, etiam [gap: Greek word(s)] adducitur. Xenophanes apud Varronem dicebat, Hominis est opinari, Dei scire. Annon idem hic usurpare liccat? Ut tu, V. C. pro recondita, et incomparabili eruditione; judicium ferres, visum haec Clarissimo nomini tuo inscribere: et ut simul aliquod animi, grati, et memoris, in te publice extaret monumentum. Utinam quale debere me sentio; praestare possem. Non tu me, ut Senecae his utar, in grege Discipulorum habuisti, sed dignum putasti propria, et peculiari cura, ingeniumque latens, et pigrum, injecta manu extraxisti, omniaque benigne adeo in me transfudisti, ut ingratissimus essem, nisi te inter gratissimas necessitudines diligerem; imo velut alterum parentem amarem, colerem, et omni observantia, aeternum prosequerer. Vale, Mi Doctor, et meritis tuis obstrictum amare pergo

Raptim 2. April. 1633.

Vossianae Discipl. Alumnum, Joh. Beverwyckium.



page 120, image: cs120

Salveant cum matre filii, e quibus Dionysio gratias habeo, pro Heroico Heroe nostro digno, referam nuper, [gap: Greek word(s)].

CLXVI.

PAucis ad te scribere cogor, Vir amicissime, quia et hic nuntius inexpectato sese obtulit, et festinat patum tamen, quam omnino nihil, ad te dare malui. De Blavio tuo, quod conjunctim Opera mea edere, cuncta constituerit, gratum fuit intelligere; et ut vitum in proposito hog confirmes, in majorem modum rogo. Optarem autem excudi ea charactere eleganti, et quo fere hactenus illa sunt excusa a Typographis prioribus. Optime certe meritum de te me esse existiruabo, si in curam hanc incumbere non gravaberis. Quaeris quonam ea modo atque ordine digeri et edivelim; qua de re nunc hoc habeto. Puto lucubrationes meas omnes dividi pos. se in Tomos IV. quorum unus continebit mea Attica, uti nunc digesta mitto; alter opera historica, tertius Miscella, quartus auctores a me primum in lucem editos, atque Notis illustratos, et alios in quos Notas itidem aut Commentarios publicavi. Singuli vero Tomi isti, quo emptori paulo magis commendare sese queant, novo etiam opere aliquo pluribusve augebuntur: tum et singula opuscula emendata et auctiora multo erunt. Initium autem fieri ab Atticis velim. De Regibus Atheniensum, quaeso, aurem homini vellito, et urgeto editionem: sed de Piraeo meo, Reliquiis Atticis, et Familiis, quid futurum est? Miror de his nullam onmino abs te mentionem fieri. Quaeso proximis significa. Mitto primum folium Solonis mei, quod scribebas periisse. Tua quae edis maxime videre aveo. Per hunc rescribe; nam non semper tales se occasiones nobis offerunt: certe tradet quicquid dederis. Uxor mea cum gravissimo ac periculoso quoque morbo diu est conflictata, jam undecimam septimanam, nunc paulatim (Dei grati‚) convalescit; ac speramus bona omnia Salutem tibi atque tuae plurimam di cit: ita et ego liberique, tibi, tuae, et tuis omnibus, filia imprimis filiae.

Scribebam Raptim Sorae ad diem X. Aprilis, CIC IC C XXXIII

Tuus prisca fide, Joan. Meursius.

Quae jam edidi, quia apud te exstare ea arbitror, ut Typographo recudenda subministres, abs te peto; quae non edidi, mox submittam: ut et ea, quae in singulis addidi, aut emendavi. De dedicatione postea cogitabo, cum tempus erit.

CLXVII. Clarissimo Humanissimoque Viro Gerardo Joanni Vossio, Erycius Puteanus S. D.

ET Suadam et Musam Doctissimi filii tui admirati sumus. Sed ostendit ille ingenii dotibus, qualem Patrem habeat, et quid sit etiam inter doctos excellere. Jam in Parte filium, in filio Patrem amo, et me utrique ob missum munus, novo nexu obstrictum scribo. Etiam pignus vultis? has nunc urbaniani Citculi vindicias, capite, perlegite, censete. Vestras, singulari ratione; quia nomen Vossii, et judicium habent. Nautae vestri quid omnino de Principio [gap: Greek word(s)], et linea principii statuant, scire cupio. Sed quia per Occidentem, aperto illo novo freto, Lemairio, in Orientis Insulas navigatur, et alium in Moluccis Insulis diem Batavi inveniunt; opportune circulo nostro utentur: non enim illud Homeri audient.

[gap: Greek word(s)]

Quae reliqua hujus argumenti sunt, propediem producam. Vale, Vir Clarissime, et amicissime, et cum tuis salve.

Lovanii in Arce, Nonis Aprilis CIC IC C XXXIII.

Subito cum Tabellarius abiret.

CLXVIII. Excellentissime Vir,

ETsi me eorum de grege esse profiteor, qui facilius ferunt suam in curriculo


page 121, image: cs121

scribendi Literarum reprehendi segnitiem, quam intempestivam crebritatem accusari: tamen hoc sub temporis articulo, vel amici cujusdam mei atque illius quidem tam veteris quam cari postulatione huc impellor, vel tu‚ humanitare invitor: cujus ego dum ero memor ero. Degit jampridem in hac Urbe Wolfgangus Bacherus, Vir tanto magis mihi honorandus, quanto dignius, dum haec Germaniae diluvies Bellica sinebat, aut aliquam ibi religionis [gap: Greek word(s)] ferre poterant Pontificii in superiore Palatinatu septendecim [gap: Greek word(s)] inspectorem esse concionator gessit. Filium autem habet Josephum nomine annos ipsos triginta natum, quem adolescentulum non aliis modo, sed mihi quoque nomina tim in Paedagogeo Ambergensi erudiendum, ut potui, diligentissime tradidit. Cujus me Discipuli adeo non poeniter, ut saepe mirer quomodo eum paucis aliis animum contra licentiae bellicae coenum atque labem tenere rectum, et tam evidenter demonstrare potuerit mentem solide bonam, ne pessimis quidem sollicitare ex emplis solere. Expulsus igitur Patria statim invenit hospitium Francofurti ad Viadrum apud Franciscum Omichium, primum illum Electoris Brandenburgici Medicum, eujus cum filios domi cum cura et fide instititueret, facillime obtinuit ut in Academicis Principis alumnis numeraretur. Exinde et Angliam visere, Serenissimi Bohemiae Regis commendatione, potuit, et reversus, quadriennium totum vixit cum Rumpfio, medico celeberrimo; denique in Gallia triennium jam commoratus, partim in Brigensium Silesiae Principum contubernio, partim in Marchionis Forciani familia haesit. Quibus omnibus in locis et suam abunde praestitit ingenuitatem, et Medicinae peritiam variis curandis aegrotis mirifice auxit, et morum decus tot praestantissimorum hominum usu et convictu ita cumulavit, ut Palatinatus, si quando recludatur, vix carere eo possit. Interea quoniam nihil vehementius cupit quam ut in aliqua Italiae Academia Medicinae studium, cui praecipue fuit deditus, perpolire contingat, Patrem optimum frequentibus monet literis, omnes eo perveniendi occasiones circumspiciat. Is igitur quod reputasset, quantum vestra in urbe sit opportunita tum ejusmodi, si quis despiciat; quanta item tua sit et bene meriti et optime merituri autoritas, te et meis literis et mecum impense rogat, ut si quis forte isthic illas proficisci in terras cum aliquo studiorum moderatore cupiat, filii sui mentionem facias, eundemque adeo dignum judices, cui talem conditionem tuto conciliare possis. Mihi sic nora est juvenis istius summa et pietas et probitas, ut cum nos tres tanto beneficio tibi sis devincturus, tamen confidam eum non minus tibi esse debiturum, qui Josephi opera uti volet. Tu, Vir amplissime, gratum parenti solicito feceris, si signific‚ris, quid hac in re sit sperandum. Jam ut ad me veniam, nonne tibi tandem stomacho esse incipit mea ista [gap: Greek word(s)] Equidem in re familiari, dum necessarios emo libros et alia quaedam, nihil nisi [gap: Greek word(s)]. Ex alia parte, invidentiae rictum, quem ipse muneris Academici susceptione distendi, meo labore vel claudere studeo vel mitigare. Praeterea nuper agressus sum Appollonium [gap: Greek word(s)] Poetam idque cum secundissimo Amplissimi Domini Heinsii judicio. Est illius interpreatio Latina Hartungi, quam Noris uberioribus et nova substituta versione emendo. Quid sim emoliturus, Deo est compertum magis quam mihi. Si Manuscripti mihi codices, si antiquissimi dentur libri animus mihi crescar. Sed plura de his et aliis alibi. Vale, Vir excellentissime.

Lugd. Bat. 22. Maii. Excell. et Amplit. tuae Anno 1633.

Observantissimus.

Jeremias Hoelzlin.

CLXIX. Dionysio, magni Vossii filio S. P. Mi Dionysi.

QUae mihi cum Parente tuo et una tecum intercessit familiaritas, ea ut ex animo meo deleatur, nunquam permittam; sed sua vissimae istius consuetudinis assidue


page 122, image: cs122

memor, vestram amicitiam, semper colam, et ambibo. Idque merito, quod hac ratione, nonnisi vestro in me animo, responsurus sim: cujus et nuper indicium ostendisti, quum licet necessariis curis implicitus, committere voluisti, ut me non compellato discederes; sed iterato, nec sine munere, veterem amicum salutasti: inter varios sermones, ultro citroque habitos, cum eorum mentio incideret, quae sub prelo habebam; ubi parata essent, transmissurum spondebam. Ut fidem liberem, ecce vobis urrumque mitto scriptum. Vos estis, qui de hujusmodi solide judicare possitis: nam pleraque, vel linguas spectant, vel historias orientales, vel denique Theologiam. Quid vel Pater tuus, vel ipse de istis censeas, intelligere volupe erit; modo hac inparte eam [gap: Greek word(s)] experiar, quam antehac in Parente tuo observavi. In dissertatione ad Lectorem Benjamini praemissa parum dubito, quin vestrum assensum obrenturus sim: sed magis dubito de discursu, Danieli praemisso, ubi nonnulla, in quibus, a virorum doctorum authoritate discedo; non ita tamen, quin id non sine ratione a me factum credam. In Medorumregno, et septuaginta hebdomadibus Danielis, praecipua discrepantia. Verum cum in iis nonnulla incerta sint, cum minori crimine, ab aliorum opinionibus discediposse autumo. Sed de istis vos videritis. Parentes tuos cum fratribus tuis, quam officiosissime meis verbis salutes velim. Vale, mi Dionysi, et diu vive Reip. meque ut soles redama, qui semper

Lugd. Bat Nov. Maii, An. 1633 exactae salutis.

Tuus ero, Const. L'Empereur.

CLXX. Viro magno et perillustri D. D. Gerardo Vossio apud Amstelodamenses Historiarum et humanioris Literaturae Professori, S.

HAEc Apologetica, Vir Magne, tibi debentur, quia ab eo profecta sunt quem tu jam potes tno tibi jure vindicare; tum ea est ingenii tui vis, ut totam eam rem, qu‚ de agitur, nemo penitius introspexerit, aut de ea sententiam ferre possit aequiorem: praeterea est auctoritas ea nominis tui, ut vel sola afferre possit, si minus assentiendi necessitatem, saltem dissentiendi pudorem: Peto, Vir Clarissime, sententiam de ea re tuam, imo experto animo suspenso et trementi; possum fortasse iniquus videri, qui velim aliquid de tuis temporibus et aliorum commodis derivare, ac mihi subducere: sed tu feres eum qui ducitur studio augendae rei suae Literariae, quam agnoscit esse tenuem; et perges in eum esse liberalis, qui hac ipsa in virtute te quandoque imitabitur, et quod a te acceperit alteri tradet; imo eo quoque pacto (improbe dicam) tueberis tua beneficia. Cupido recte (quid ni enim verum fateor praesertim apud te) cupido inquam ita mihi blandior honesta me habet, ornandi ingenii et ea comparandi, quae ad alios olim possint cum aliquo fructu diminare. Nosti cui me voto addixerim rei: nempe in qua maximus et honestissimus eloquentiae locus est: in qu‚ me non inficior aliquid per te profecisse: submisi enim me tibi, tuisque praeceptis patientem aurem accommodavi: plura indies habiturus incrementa ubi ea melius concoxerim: vel paucula, Vir Magne, semina a te peto, unica pagella etiam dimidia contentus esse possum, imo et gloriari. Per illum candorem animi tui quem diligo, et quo, ex quo te vidi, splendidiori luci mihi videor: Per eam eruditionem quam suspicio ac veneror oro te, orat inquam te Prataeus vere tuus, ut eorum eum moneas quae in hac scriptiuncula desiderantur: desiderantur autem plurima. Agam tecum tuo genio, id est liberrimo, et maxime liberali: apage laudem, reprehensionem volo: enim vero si mea probentur tantum, mea tantum mihi manent: si reprehendor a te, praesertim fugient mala in quae incideram; accedent bona quae non eram assecutus: ego autem non ita mihi placeo, ut possim quaesitis et praesentibus acquiescere. Caeterum V. C. mihi si reditur, quo ego non possum me autore, plurimi convolabunt et oraculum consulent Amstelodamicum: Sin minus, ego


page 123, image: cs123

recte digitum ad fontem intendendo, defunctus ero eo officio quod iis debeo qui de me sunt optime meriti: Diebus adhinc 15. Deus uti reor, hinc deducet tibi plurima debentem et omnia felicia comprecantem,

Lug. Bat. 1633. Jun. 18.

P. Prataeum.

Salmasius te salutat, atque uti par est, magni facit, eum inveni puerperam habentem et auctum prole. Dubito an Rhetorica ad Alexandrum sit Aristotelis: quia laxior stylus videtur repugnare.

CLXXI. Clarissimo Virorum, Gerardo Joanni Vossio, salutem et observantiam.

ET incomparabilis eruditio tua, Gerharde Vossi, nomen omni titulo majus, et incredibilis humanitas, quam Balthazar Willius, Theol. Doctor, et Bernhardus Damke, cognatus meus, cum Francofordiae in me inciderent, praedicare ad satietatem se mihi posse desperant; ita in tui me admirationem pellexerunt, ut velut ex. ra me positus, et adolescentis insuper habens pudorem, istas ad te exararem, et utramquem illam tentare aggrederer. Audax facinus, fateor; sed nec infrequens iis qui literas amant, et bonam mentem; nec grave erit tibi; postquam tam arduam famae arcem ascendere virtute tua dignum existimasti, propius a me cognosci, ut ista in te adorari dignius possit. Exspecto itaque de uno, atquealtero, Augustini, in lib. de Civitate Dei, loco, et meis emendatiunculis, severum et forte judicium tuum, quo si istae obelo transfigi merebuntur, excusabit tamen conatum meum comitas tua; et si hac non potero, alia via, ut expediam, mihi concede, salvo quem ambio unice, favore tuo. Lib. II. Cap. XX. Die, noctuque ludatur, bibatur, vomatur, diffluatur, saltationes undique concrepent; Theatra inhonesta laetitiae vocibus, atque omni genere, sive crudelissimae, sive turpissimae voluptatis ex astuent. Cod. unus Lud. Vivis, Salutationes, alter Salutiones, abraso a. Itaque prius ille videtur probare. Sed membr. MSS. quas inspexi in Bibliotheca Senatus Norici, Saltationibus. Ergo scribendum, Bibatur, vomatur, diffluatur saltaionibus; undique concrepent theatra inhonestael. v. et diffluere saltationibus ut Apuleio, saltatio exossa, et enervis. Plinius Paneg. c. XXXIII. Visum est spectaculum inde non enerve, nec fluxum, nec quod animos hominum molliret, et frangeret. Cap. XXI. Omnino nullam esse Rempublicam: quoniam non esset res populi, cum tyrannus eam factione capesseret, nec ipse populus, jam populus esset, si esset injustus. Ita omnes editiones, quas vidi, Basiliensis, Genevensis, et optima omnium Parisiensis. Sed nihil puto certius, quam scribendum, cum Tyrannus cam factiiove capesseret. Nam factio opponitur Aristocratiae, ut Tyrannis Monarchiae, ut patet ex praecedentibus. In Cap. XXX. Observavi plaustrum errorum dotrissimi Vivis, quod etiam in omnibus editionibus repetitum. Ira Augustinus; Illic enim tibi non Vestalis focus, non lapis Capitolinus, sed Deus unus, et verus, qui nec metas rerum, nec tempora ponet, imperium sine fine dabit. Msc. ignor at eo qui. Deinde Vives ad verba, Lapis Cap.] Jovis simulacrum in Capitolio erat lapideum; hinc per Jovem lapidem sanctissimum Romanis jusjurandum, ut etiam inproverbium cesserit. Atqui nec per Jovem Lapidem jurabant Romani; sed Jovem Lapidem, et erroris dudum convictus Apulei locus, quo istud videtur probari: nec jusjurandum illud a Jove lapideo ortum, sed a formula quae pronunciabatur ad projectum lapidem? nec Augustinus Jovem lapideum, sed Terminum intelligit, cujus pertinacia erat symbolum peren naturi Im perii; sed ego cesso poma ad Alcinoum mittere. Tu, vir maxime, quamprimum responso tuo, me dignare, ut plausum ingenii mei sciam, nec dubita an sim, quod sum, et spondeo nunquam non futurum. Salve et optimo publico optime vale, cum tuis.

Ampliss. famae tua cultor dovitissimus.

Brem. ad Visurgim, prid. Non. Junias. An. CIC IC C XXXIII.

Johan. Fredericus Gronovius.



page 124, image: cs124

CLXXII. Clarissimo et incomparabili Viro D. Ger. Joan. Vossio, S. P. D. Joh. Bevervvyckius.

LIteras tuas merum nostri amorem spirantes legi, summa cum voluptate. Pro innumeris tuis in me beneficiis, nunquam satis gratus esse queam, quod serio magis opere, aliquando testatum faciam. Meminit tui in vita sua, Cl. Rutgersius, ac ejus temporis quo sub disciplina tua vixit, non sine gratissima tanti praeceptoris memoria, saepe ac libenter recordari solere scribit. Tuae etiam institutioni, acceptos referens quoscumque postea ei Aula honores dedit. Ego licet nec dignitate, nec eruditione, sim cum hoc Heroe conferendus, quicquid tamen obtinemus, quod aliis non omnino displicere possit, tibi me debere, ut merito ita lubens profiteor. Et mecum omnes disciplinae tuae alumni, qui vel ipsi aliquam eruditionem consequuti, vel eruditionem saltem, et virtutem reverentur. Reliqui non aestimandi unius assis, et calumniae poena digni. De Cl. Puteano quod scribis, valde me percussit, quamvis tale quid metuerem, cum legissem stateram, docte magis, quam prudenter scriptam Accepi ab eo literas, statera jam edita, quam tamen praeter morem suum non misit. Eam Catzius Haga (ubi impressam quoque nosti, nec hoc nostro melius) ex conventu ordinum, ubi cum plausu excepta, attulit, et mihi legendam tradidit. Deus bone! quam bonus ille Belga, tam malus Politicus. Non hic ferremus, quia talia de nobis, quae ille de Rege, de importuna Archid. legatioue, et similia. Ac nisi amici omnia pro illo, est quod metuamus vicem optimi, et elegantissimi ingenii. Vocatus est Bruxellas, bis in concilio privato auditus, et ibi manere jussus, saepius audiendus. Hoc totum est, quod huc Bruxellis scriptum esse, heri mihi retulit H. Oemius, qui Pastor Dordrectanus, apud suos audit, sed ob amicos quos plurimos habet, nihil illi periculi fore putabat. Sibi addictissimum habet, Varambonum Archiepiscopum Caesariensem Infanti a sacris, Chiffletium Medicum, qui plurimum apud Ser. Inf. possunt, et alios, sed infestum Rosam Praesidem Hispanis obnoxium, et paci ut dicitur, adversum, qui etiam causa esse putatur cur decem jam mensibus nullae ex Hisp. literae ad [gap: Greek word(s)]. Infans quoque Cardinalis, qui jam in Burgundia, non minus quam Eugenia, illi bene volunt. Deum rogo, et bene faciant, neque ob [gap: Greek word(s)] hanc gravius animadvertant, in virum candoris melle penitus imbutum. In quo omine desino, V. C. et te cum praestantissima et Nob. uxore a me, meaque salvere jubeo.

Raptissime 8. Julii 1633. expectante Tabellario.

Si quid certus de illo, tecum communicabo. Haec quamvis pauca, quia jusseras, scribenda tamen putavi.

CLXXIII. Viro maximo, et incomparabili D. Gerardo Joanni Vossio, Professori. Vir maxime,

MIrum in modum, gaudio me afficit fillius tuus D. Franciscus, quod tandem aliquando te nobis adfore pro certo nuntiarit. At vero displicet simul uxori, et mihi, quod conjugis tuae una tecum utrique nostrum desideratissimae adventum nonnisi dubie referat. Atque ita quidem, ut ipse credat potius, non venturam, Quaeso si id fieri potest, aliter induc, ut statuas; conducet id proculdubio, ejus valetudini mire quam nimium firmae. Tradidi Secretario Venero Thadaeo Viro tui observantissimo, fasciculum, quem miseras, Literarum ad Illustrissimum Molinum. Scire desiderare se ait, an a me traditae tibi sint, quas per Graswinckelium misisse dicit, literae a Pignorio, (si bene memini) Theologo Vicentino, itemque an intellexeris, id quod D. Vander - Myle significaturum se receperat; quantopere illustrissimus Molinus de AEgyptiorum legibus et ritibus, tuum aliquid aveat videre. Praeterea summopere desiderare scire Molinum dicebat, absolutusne esse Reydanus, D Dionysii, a Typographo, quod ego asserere non dubitabam;


page 125, image: cs125

quandoquidem id a D. Francisco aeceperam, qui simul dedicatoriam communic‚rat, meumque super ea judicium, (quod tu quam sit tenue, nosti ipse, si quisquam alius) fratris, ut inquiebat rogatu, quaesiverat. Quid dicam: mihi placent omnia, quae a tam eleganti ingenio, prodire possint, etiam invisa. Et placent etiam multo magis, postquam videre, et perspicere contigit. Si quid tamen esset, uti diversae sunt hominum mentes, quod placeret minus, quam caetera quae perplacent; id ego literis significare vellem, quod ex absente causam, qua motus diversum a me senserit, intelligere, eaque intellecta, me ipsum refellere uon liceret. Coram ista fiunt liberius, et accipiuntur aequius. Interim nihil ego improbo, quod probarit ille, praesertim si tuus accessit probandi calculus. Vale, et tuo, una cum uxore, ad nos adventu bea

Hagae-Comitis summa cum festinatione, die xi. Jul. CIC IC C XXXIII.

Tuum [gap: Greek word(s)], G. R. Doubletium.

CLXXIV. Viro Clarissimo, ac doctissimo Dom. Gerardo Vossio, Historiarum Professori celeberrimo.

NOndum mihi excidit, clarissime Vossi, quam rara in primo nostro congressu, me complexus fueris humanitate: cui accessit nuper amica salutatio, per Suecum quemdam studiosum. Indignus essem tu‚ amiciti‚, si oblivione ista sopirem, si ingratus ista silentio praeterirem. Saepius quidem in animo mihi fuit, aliquo sive literario, sive alio signo, meum in te affectum testari, sed fateor me a te praeoccupatum, et doleo. Tum tales sunt meae literae, ut in tantorum virorum conspectum, vix prodire audeant. Idem ergo mihi faciendum duxi, quod olim filii Jacobi, visuri faciem Praesidis AEgypti, non sine munere accesserunt. Ecce et hic additum munus, sed literarium. Offero, inquam, tibi exemplum laboris mei, quem exantlavi, in opere Catechetico Ursini, et Paraei, non solum contrahendo, sed et complendo, ornando; adeo ut novus omnino labor videri possit, prout in praefatione monitum. Nolui tamen tantorum virorum nomina reticere, quum et meritissimi fuerint de Ecclesia, et occasionem mihi hujus laboris dederint; maluique ipsis meos labores adscribere, quam mihi quicquam, quod ipsorum sit, stulte arrogare. Fateor, aliis similibus laboribus, et quidem minori cum difficultate, mihi majorem potuisse parari honorem; sed nos utilitati studiosorum, quam propriae famae consulere maluimus. Porro ubi hoc munusculum gratum tibi fuisse, vir magne, cognovero; faciam ut propediem habeas (quae adhuc sub praelo est) necessariam instructionem, de ratione studii Theologici, in gratiam studiosorum nostrorum accuratam. Vale, et me sicut coepisti, amare perge; atque ne desit mihi humanitatem tuam venerandi, ac grata mente recolendi occasio, sicubi ex usu tibi sint officia mea, pro jure amicitiae impera, habebis me tibi semper obsequentissimum.

Dabam Hardervici An. 1633 19/9 Julii.

Tuae claritatis observantissimus, Henricus a Diest, Theo. Prof.

CLXXV. Vir Clarissime,

LIteras tuas, quas postridie Kal. Jun. ad me dabas recte accepi. Admodum invitus sane intellexi tantas esse occupationes tuas, ut per illas vix ex voto respondere tibi liceat. Tamen mihi imprimis potes, quia semel toto anno, ac vix iterum, cum non offerat certa se scribendi occasio, ad te literae meae eant: et hoc ipsum efficit, ut debeas quoque; cum non possis, quando velis: itaque nunc etiam peto, jure meo, ut per hunc amicum meum saltem verbis quam paucissimis rescribas. Artem Grammaticam, et Origines, sicut et Poeticam artem, te jamdudum promittente, valde exspecto, et a filiis Julium Caesarem, Rabbi Maimonidem et Historiam Reidani. Quaeso fac promissa appareant. Pro Oratione tua filiique Dionyssi Panegyrico magnas


page 126, image: cs126

sane gratias ago. Vidit uterque Cancellarius Regis ac Regni; vidit Dom. Rosaecrantzius; omnes laudant, idque in majorem modum. Operis mei de Atheniensium Regibus exemplaria avide videre velim: et impositum esse finem literae tuae spem fecere, quam si fallunt quaeso hominem impellas, ut absolvat. Cupiam videre quoque quod futurum indicasti separatim Pir aeeum, Reliqua Attica et Familias. Utinam et voti hujus compos fiam: nam exspectant, et incusant quoque tacite fidem meam, qui inscripta ea Opuscula sibi norunt. Quaeso isthic operam item tuam nava. Mitto nunc quae necessaria ad priorem operum meorum Tomum; nempe Bibliothecam Atticam, Ceramicum Theseumque; et inserenda aliis lucubrationibus jam vulgatis. Addo exemplar Solonis, ut Graecorum Auctorum loca, hic Latine tantum expressa, ob penuriam typorum, Graece quoque exhibeantur: quod omnino fieri velim. Tum poematum reliquiae multo plures, quam quae hactenus vulgatae, adjunguntur; minime praetermittendae. Ipse isthac ut lubebit arbitrabere. Addo effigiem aeri incisam, quae in fronte suo loco, quem putabis convenire, collocetur. Quicquid filia tua expendit meo nomine, en remitto, gratiasque quantas possum ago maximas. Utinam vicissim tuae inservire mea posset: faceret libenti animo uti debet, et ut amicitia nostra suo illud jure possit, Atticam Feriatam meam, quae debebat in hoc Tomo comparere, nunc omisi; nam cum eam ex Graecia Feriata excerpere, et seorsim exhibere, statuissem, aliud consilium cepi. Vale, vir praestantissime. Uxor mea te tuamque liberi liberos salutant; ego seorsim Franciscum tuum, et Dionysium, et ut porro patrem imitari pergant, serio hortor.

Raptim, Sorae, ad diem XX. Augusti CIC IC C XXXIII.

Tuus sine dolo, Joannes Meursius.

CLXXVI. Viro Clarissimo D. Gerardo Joanni Vossio, Maecenati optime de semerito, S. P. D. Amplissime Vir,

QUia omni prorsus abstinere circuitione, eximia illa tua [gap: Greek word(s)] semel jussit, id quod res est, prompte eloquar, facessunt mihi negotium terni Saxonis versus, lib. 2. p. 20. qui sic habent:

Adde oculum propius, et nostras prospice Chelas,
Ante sacraturus, victrici lumina signo,
Si vis praesentem tuto cognoscere Martem.

Horum inquam ecquis genuinus sensus? Et quid hoc loco chelae! Ego certe, et ingenio, et libris destitutus, vix assequi potero. Apud elegantissimum Poetam Rutilium lib. I. de reditu suo, V. 183. non ita pridem legi:

Et jam nocturnis spacium laxaverat horis,
Phaebus Chelarum pallidiore polo.

Sed utrobique aqua mihi pendet. Te igitur nullus dubito, quin in solvendo hoc nodo, Oedipum nobis praestes. Alter ejusdem Saxonis locus, est lib. 6. mox initio, de liberalitate Caesaris, et Africani qui scriptores rerum suarum amplissimis muneribus prosecuti. Sed nomina eorumdem scriptorum scire discuperem. Quantum conjectura assequi datur, illorum unus Ennius erit. Verba autem Saxonis nostri, in hunc modum habent: Eximium exigui poematis pretium, famam quoque Caesarianae retributionis excessit. Divus siquidem Julius, victoriarum suarum toto orbe editarum scriptorem, illustratoremque municipio donare contentus extitit: sed ne Africanus quidem, in rependendis operum suorum monumentis, munificentia Danos aequavit.

Tuus, Stephanus Johannis.



page 127, image: cs127

CLXXVII. Clarissimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio, Maecenati optime de se merito, S. P. D. Clarissime Vir, Amice conjunctissime,

NIhil equidem accideret mihi optatius, quam si longiori te Epistol‚, inpraesens compellare liceret. Sed ferale silentium stylo meo indixit, geminati vulneris acerbitas, quod mihi hoc anno infligere, voluit summus ille, vitae necisque Imperator ille Deus. A misi etenim, heu! amisi et dulcissimam conjugem, octiduo post puerperium defunctam, et filiolam desideratissimam, quae jam risu cognoscere patrem incipiebat, et unicum erat viduitatis meae solatium. Verum non tam amisi, quam praemisi, ad aeternum illud, omnibusque bonis circumfluens coelestium animarum consortium; ubi me beatae istae animulae praestolantur, donec vasa colligere, et ad piorum mundum commigrare nos jusserit, cujus in manibus, sortes meae sitae sunt. Interim admitto consolationes, iisque animum quotidie erigo, quas et sacrae nobis literae, et humanae conditionis recordatio, suppeditant. Quem ego casum non potui, quinin sinum tuum effunderem, quippe quem non ignorarem, aeque graviter eum laturum, quam me, cujus maxime interest. Caeterum maximae a me tibi debentur gratiae, de divino isto, filii tui Panegyrico, quem mihi tuo nomine, tradidit suavissimus Collegarum Meursius. Cui nunc refundo longe dispar redhostimentum, Oratiunculam scilicet meam qu‚ nobilissimae juventuti, ad parandam Eloquentiam, faces subdere volui. Tuum erit benevol‚ excipere mente, et me porro, ut coepisti, amare, qui aeternum tibi devotus. Vale, Belgii sydus, et corculum Musarum.

Sorae, a. d. XVIII. Aug. CIC IC C XXXIII.

Stephanus Johan. Stephanius.

CLXXVIII. Clarissimo Viro Gerardo Joanni Vossio, S. D. Vincentius Fabricius.

CUm nuper suavissime una fuissemus, Vir Clarissime, in domo Vickewortii, constitueram, ut nosti proximo die te invisere. Sed optimi Vickewortii humanitas, dieique sequentis convivium, desideriis meis intercessit. Equidem quoties cogito laetissimi candoris tui indicia, quam hilariter me exceperis, quibus sermonibus ut laudandus viderer, effeceris: toties in eam devolvor opinionem; ut quemadmodum eruditione tua nihil augustius omnes novimus, ita candore, nihil arbitrer elegantius. Quo magis doleo, non licuisse mihi ulterius, jucunda praesentia tua frui, praesertim cum ipse invitares, et inusitata humanitate, quod flagrantissime cupiebam, sponte exigeres. Caeterum, et alia quaedam festinaverunt discessum meum. Imprimis quod Leidam resculae meae essent transferendae. Quas dum convaso, poemation hoc, quod ad te mitto excidit. Illud autem et crudum, et tumultuarium, si legere tantum dignatus fueris, jamdudum aliquid fiet, quot voto majus sit. Eruditissimum juvenem Dionysium Vossium, filium tuum ex animo diligo, et colo. Nec quicquam contingere potest, quod illius amicitia mihi jucundius sit. Si unquam honestum est, conciliaturam exercere, heic quaeso, ne defrigeas, Vir Clarissime; Affectus mei eximii, et sinceri, obsidem munusculum hoc, licet exiguum, a me habeat. Faelicissime vale, vir maxime, cum omnibustuis.

Lugd. Bat. a. d. XXIIX. Sept. CIC IC C XXXIII.

CLXXIX. Clarissimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio, fautori meo, S. P. Clarissime juxta, ac doctissime Vir,

PEramanter rogo, ut si tibi non sit molestum, digneris examine pensiore judicare, an verae, justaeque integritati restituerim, versus aliquot, non ita pridem in,


page 128, image: cs128

Saxone nostro mihi oblatos; imprimis; fol. 4. fac. 2.

Regum colla potentium victrici toties perdomui meorum,
Fastus reorum turgidos exuperans potiore dextra.

Ut constructio talis sit; Ego Gramus multoties perdomui victirici dextr‚ colla potentium Regum, et multoties perdomui turgidosfastus meorum reorum, h. e. Clientum, seu meo imperio obnoxiorum, et subinde rebellantium (Nam alioquin quid per reos suos intelligat, vix divinare possum) exuperans, [pro exuperatis] potiore dextra. Mox sequenti pagina, Sapphico extremo;

Clarius posthac Agathum manebit
Agnitum, etc.

Illud Agathum, arbitror Saxonem latina incude efformasse ex Graeco [gap: Greek word(s)], pro bona fama, sive virtute, vel fortitudine, Postremo versu pag. v. 3. et 4.

Quando Suarinum exanimavi titulis ahusum.
Nec meritum conciliantis sibi nomen.

Pro conciliantis restituo conciliantem, ut re spondeat, [gap: Greek word(s)] Suarinum. De his omnibus peto mihi sententiam tuam aperias, et importunitati meae placidus ignoscas.

Observantissimus tui, Stephanus Johan. Stephanius.

CLXXX. Vir Celeberrrime.

Cum superiori proximo mense Hibrandus Vechrerus, Juvenis eruditus et elegans, adductus claritate tuae inusitatae doctrinae Amstelrodamum iret, nomen daturus illustri vestro Gymnasio, et tuae divinae inhiaturus voci, non duxi meae esse frontis tibi, tanto sapientiae professori, literis meis obstrepere, utcunque ille, quem dixi, adolescens quantivis pretii, ter quater id ipsum a me peteret, et ipse quoque ne quid dissimulem, intimus meus animus ad aliquam notitiae tuae partem pervenire gestiret. Quia vero hodie, per Epistolam bene longam, idem illud officium summo a me studio postulavit, sustinui tandem, ingenuo meo pudori vim facere, et hoc literularum, ad te exarare. Est autem Vechterus noster, filius primariae viduae, frugi et cordatae, nuptae, olim consuli, municipii Damonensis, in agro Groningano. Non modo, in Schol‚, disciplinae meae alumnus fuit, sed et domi meo convictu usus, non pauca dedit signa, undo mihi promptum esset et morum honestatem, et ingenii alacritatem in eo animadvertere. Ego, magne Vossi, testimonii religionem, et fidem colo, neque haec, temere, de hoc juvene scribo: et, tu ipse, ubi paulo propius ejus indolem nosces, nosces eam, sat scio, nec inertem, nec instrenuam: et cui castitas, et pietas cordisit. His nominibus, eum impense promotum cupio ad praedagogicam aliquam functionem, idque, a te potissimum, qua es, Amstelrodami, auctoritate et grati‚, in urbe, Civibus frequentissim‚, fieri posse non tam spero, quam confido. Si quid judico, dignus omnino est, cui suos quis redat liberos. Tu, vir summe, idem si judicabis, unice laetabor, et non mediocriter tibi debebo. Incomparabilia tua scripta quam prorsus sint ad gustum meum, et salivam, apprime novit noster Vechterus. Amo ea, (si quid hoc, ad te, tantum Hemonem) et aestimo ea, etiam hoc nomine, quod, in tu‚ arte Historica, tum libro de Nat. Rhetoricae, honorifice de Magistro meo, Barth. Kekermanno, sentis et loqueris Dantisci olim, adolescens ipsos tres annos, ei docenti, diligentem, et tantum non quotidianam, qua publice, qua privatim, operam dedi: libros vero ejus, ubi ille vivendi finem fecerat, ad unum omnes, novies a Cap. ad Calcem, non sine luculent‚, et insigni, puto, studiorum meorum utilitate evolvi. Haec res facit, ut perindigne feram, si quis inclementer in ejus scripta dicat: de quibus, tu tantum, et tui, ad unguem, similes, recte, vere, et incorrupte, pronunciare possunt. Hoc volo nescius ne sis, et huic meae, inscribendo imprudentiae, an impudentiae, veniam pro tua humanitate, prolixe dare ne gtaveris. Sed non distinebo te a re tu‚ diutius. Neque enim profecto, si quid mihi credis, minus hoc vereor, quam Venusinus ille,


page 129, image: cs129

metuebat longiusculo sermone morari tempora Caesaris.

Embdae Frisiorum XXV. Octob. Juliani. Anno AErae Christianae 1633. Sub serum crepusculum.

Vossiani Nominis observantissimus, Jacobus Henningius.

CLXXXI.

GRatas mihi tuas fuisse, nullus dubitas: neque est quod ego exprimam. Jansonii nostri tarditatem valde miror, ac fortasse amatille Reges meos quasi sub custodia habere. Sed bene agitur, quod jam finem suum spectent: nisi sane, quod confido, jam acceperint. Neque enim Indices, ad quos pervenerat Typographus, diu adeo rem orari illos possunt. Doleo contentionem inter duos hos librarios, cum vicinos, tum cognomines. Sed non aliter solent illi, quibus vita eodem quaestu toleratur. Magis autem inique fero, quod dissidii inter Heinsium et Salmasium est. Non debeat, inter viros tanti nominis. Misera certe et ridicula est ambitio, tum indigna quoque invidia, parem in altero honorem aut stipendium animo iniquo ferre. Quanquam de stipendio sane ut existimo non contenditur, nam hoc Heinsuis superior. Reidani Historiam, et Judaei [note: Manassis Ben. Israel.] hominis Conciliatorem libens vidi: magis etiam quia filio Dionysio utrobique parta est gloria: Faveo ex animo, et crescentem famam gratulor. Sed quid Julius Caesar ejus, an quiescit? altum enim in literis tuis est silentium. Pridem movisti salivam, ram praeclari operis promissione. Meorum operum primum Tomum rejici in extremam hyemem, facile fero; dummodo tum ferio editio promoveatur. Quaeso ne urgere cesses. Existimabam fore ut minuta illa tria Opuscula, Piraeeus, Reliqua Attica, et Familiae, seorsim excuderentur: sed spes ea, uti video, me fefellit: tamen fieri optassem; liberandae apud amicos fidei meae, quam obstrictam a biennio illi tenent. In his salve cum uxore liberisque, a me mea atque meis. Imprimis Dionysium tuum ego saluto et exhortor ad majora capessenda; neque enim sic incepit, ut desineret. Resalutant Laurenbergius ac Stephanius. Filia mea Corneliae tuae plurimam salutem dicit, et gratias agit pro navata sibi opera.

Sorae ad Diem XXIX. Novemb. CIC IC C XXXIII.

Tuus fide Batav‚, Joannes Meursius.

CLXXXII. Clarissimo Viro, D. Gerardo Vossio, Franc. Burgersdicius S. P. D.

ETsi sciam te, Clarissime, atque Amicissime Vossi, tota vit‚ sic esse Phisophatum, ut non tam inanis subtilitas, et reconditae, atque impervestigabilis veritatis indagatio, nullum habens laboris satis dignum pretium, te caperet; quam fructus, quem in componenda vit‚, in coercendis animi affectibus, atque adeo in utr‚que fortun‚ moderate ferend‚, sapientia suis cultoribus promittit, et praestat: tamen cum intellexissem tedilectissimo tuo filio Dionysio orbatum esse, putavi ad officium meum pertinere; non solum ut testarer, quam gravis mihi quoque, casus ille tuus sit; sed etiam ut conarer, qualicumque alloquio lenire dolorem, qui nunc te coquit, et versat sub pectore fixus. Sed quid scribam? aut unde ordiar? aut quo dirigam Orationem? Quaecumque enim in mentem veniunt, ea tu omnia jam mente praecepisti, et multo etiam plura, haud dubie, et efficaciora; quae si malo tuo modum non ponunt, metuo ut ulla me‚ oratione possit mitigari. Sed tamen ad te redi paulisper, Mi Vossi, et momentum temporis discute, crassam immoderati luctus caliginem, quae tibi forte nunc adimit, aut impedit exercitatissimae mentis usum; deprehendes certo; lugere te amissum filium, non quidem sine caus‚, sed sorte supra causam: aut si hoc a te impetrare non potes, da te mihi paulisper, et patere, affectum tuum disputando oppugnari, ab homine tui studiosissimo.


page 130, image: cs130

Amisisti filium scilicet, quid? An putabas te immortalem genuisse? An quicquam contigit tuo, quod quispiam mortalium, ausit sperare non obventurum sibi? Quin non amisisti profecto, sed praemisisti, secuturus ipse, cum Summus Imperator vocabit. Abiit ille certe, sed ex valle lacrymarum, ex sentina malorum, ex Theatro vanitatis, ex immundo mundo, in quo optima quaeque, divitiae, natales, gloria, voluptas, et quae praeterea nos homunciones stupemus, quid sunt? Vapor, fumus, umbra, nihil, aut si quid minus nihilo est. AEstima tamen haec mundana, quanti ve lis, et pluris etiam quam soles; si rationem ineas, intelliges, quantum abitu suo, lucri fecit. Sperare potuerit Croesi divitias; tamen sperare tantum potuit, et quis praestirisset? At nunc quas, et quantas divitias consecutus est? Divitias [gap: Greek word(s)]. Quippe jam haereditatem adiit, quam neque rubigo exedere potest, neque fures, aut latrones eripere: quae extra omnem fortunae aleam constituta, neque Dominum suum deserere potest, neque ab illo deseri. Si Natales spectes, non jam ille, Vossii filius, non Junii Nepos, (et tamen quam honesta haec et clara nomina?) sed Dei altissimi filius, et frater J. Christi est. Efferat se mundi Civis, et gloriam suam, celebritatemque jactet; omnia sordent, collata magnificis, istis Titulis. Principes, Reges, Imperatores, pudenda nomina sunt prae iis, quos Deus adoptavit sibi, et divinae illius [gap: Greek word(s)], fecit compotes. Jam voluptate quant‚ fruitur! quam nec oculus vidit nec auris; nosti caetera. At filium amisisti bonum, pium, et doctum supra aetatem. Tanto minus luctui locus est; si filium amisisses improbum, et impium erga te, impium erga Deum, nulla profecto sollicitudo, nullus luctus par esset tanto malo. Nunc vero, quid luges eum, quem certo scis coepisse foelicem esse, ex quo desiit esse tuus? Infirmitas est, mi Vossi, aut paterni affectus violentia, animo non aequo ferre, foeliscitatem obtigisse illi, qui sua observantia, maxime meritus esta te diligi. Erat sane ille supra aetatem doctus, et quid porro pollicebatur? sed quam multa nunc intelligit? quam multa scit? quae ante ignoravit, quaeque omnes ignorabimus, quamdiu h‚c vit‚ fruimur, quam tuus ille cum meliori commutavit. Praeterea magnum esse debet, doloris tui levamen, quod unum e multis amisisti solummodo; in quorum singulis habes, defuncti virtutem, et eruditionem superstitem. Noli ergo vicem tuam plangere, quod unum amisisti: sed bene tecum agi potius existima, quod plures tibi relicti sint, qui aut paria jam praestant, aut certe pollicentur. Neque vero frustra est illa cura, quod forte quereris, quam in illo educando, atque erudiendo impendisti; jam mundo testatus est, praeclaro opere, quid tibi debeat, et Patri, et Praeceptori: Et nunc idem testimonium, de tua diligentia, et fide, reddit apud Deum, cui omnes aliquando reddemus rationem, etiam liberorum nobis concessorum. Quid ego? an prorsus te Stoicum esse jubeo? vel etiam Stoico duriorem, hoc est ad casum, tam funestum, [gap: Greek word(s)], aut certe [gap: Greek word(s)] ? nihil minus. Velim sane malum sentias, etiam ut lugeas, etiam ut defleas: sed ita ut hominem te deflere memineris, qui non potuit immortalis nasci, qui non potuit fieri immortalis, nisi moreretur. Sed jam modum Epistolae excessi, ita me quoque affectus abripuit: ut jam libentius tibi ignoscam, si tibi paternus affectus, luctum, et desiderium ejusmodi extorqueat, quod in aliis, pro mascula tua sapientia, soles improbare. Remitto etiam tibi librum, pro cujus usu, gratias tibi ago, sane magnas, et veniam peto, tam longae morae. Vale cum uxore, et familia, et hoc meum alloquium amicitiae tribue.

Dat. Lugduni Batavor. Kalen. Novemb. CIC IC C XXXIII.

CLXXXIII. Viro doctissimo D. Gerhardo Joanni Vossio, Petrus Cunaeus S. D. Vir Clarissime,

DE obitu filii tui, juvenis praestantissimi, et ad summas laudes evecti,


page 131, image: cs131

aliquid ex vagis rumoribus primo, ac novissime nunc omnia certa, ex cognati nostri, D. Barlaei literis accepi. Is casus, tam tristis, et inopinatus, quam acribus stimulis animum paternum egerit, facile cogitare possum, cum etiam mihi ingentis doloris acerbitatem attulerit, ac me vehementer commoverit. Praeterquam enim quod pro necessitudine nostra, et animorum conjunctione; quicquid tibi luctuosum est, nos amicos tuos aliqua ex parte tangit; etiam illud non exiguum est, quod ad publicam seculi causam pertinet. Qui enim prima juventutis spatia ingressus, illustribus ingenii monumentis, jam nunc promeruerat faventem omnium eruditorum existimationem, quanto majora deinceps, de se expectanda relinqueret, nemini dubium fecit. Et ille quidem gloriae suae, vixit satis diu: quod tibi, tuisque, esse solatio potest. Quod autem earum rerum, quas perficere, et consummare, ad literarum decus poterat; spes omnis abscisa nobis, abreptaque sit, nostrum magis, quam tuum est damnum. Sed non debent haec apud te praedicari, qui unus omnium optime scis, quantum amiserimus omnes. Ego inter tot officia, quae tibi hoc tempore, repraesentat amicorum humanitas, quemadmodum penitus quiescere, aut tacere non potui, ita illud te duntaxat rogabo, ut nihil aliud ob oculos ponas, nisi luculenta illa, et praeclara sapientum praecepta, quae tute ipse in hujusmodi malis, suggerere aliis soles; uti cogites viri boni esse praebere se fato; ad hoc, nihil novi tibi accidisse, usui quaedam nobis, at nihil mancupio dari: Et pro ea ipsa exigui temporis usura, grates agendas esse Summo Deo, qui et hoc munus tibi, hucusque concessit, et alios tibi superstites adhuc servat liberos, quibus meliores optare, nec ipse posses; Caetera non addam: Et jam plus fortasse dixi, quam apud te opus fuit. Nescio an intellexeris etiam, D. Vorstii domum nunc funestam esse. Obiit enim filiolus ejus, natu maximus, ex hoc Epidemico morbo. Vale, Vir Clarissime, cum lectissima Uxore, Liberisque.

Lugduni Batavorum. 7. Novembris 1633.

CLXXXIV. Reverendo Viro et Clarissimo, Jo. Ger. Vossio, S. D. Henricus Ernestius.

ETsi mihi nunquam dubium fuit, quin tibi essem charissimus: tamen magis id perspexi, quum Amstelodami te inviserem. Ubi mihi certe pietatem, fidem egregiamque tuam et singularem erga mo voluntatem, satis abunde fecisti testatam; idque adeo, ut me tuis tuorumque perpetuum debitorem lubens agnoscam: Utinam vobis centesimam saltem ejus debiti partem solvere possem! Verum de me sic velim judices, me tibi tuisque curis semper, quoad ejus fieri potest, tanquam mihimet ipsi summo cum studio praesto futurum. Literas tuas Hugoni Grotio viro incomparabili ipse Hamburgi tradidi: illo me, qu‚ est humanitate, ita excepit, ut potuerim videre, commendationem tuam magni apud ipsum esse ponderis. Commemorabat mihi, se fuisse cum Serenissimo Rege nostro Christiano IV. Glucstadii, a quo peculiari propemodum humanitate, quam clementiam hodie Principum aura studiosi appellitant, dimissus est: O miseri Hollandi qui estis, quod nesciatis in propriis arare bovibus, iisque idoneis. Rex Angliae et S. Populusque Hamburgensis legatos ad Regem miserunt Scanderburgum, ubi Rex hybernabit, quorum [gap: Greek word(s)], ut equidem credo, in Regem ipsum XIV. Novemb. ut heic numeramus, audietur. Publium meum Syrum quod attinet, velim ut eum edendum quamprimum cures; quae impendis ego bon‚ fide restituam. Valde heic in Dania desideratur et Lubecae etiam: Si nobilissimo Domino Guldensternio utriusque nostrum studiosissimo eum inscribes, de gratitudino ejus nolito dubitare. Tu, virorum egregiorum optime, vale una cum tuis omnibus in Christo Jesu.

Dab. e praedio Regio Hal, in Cimbrica Chersoneso xii. Novemb. CIC IC C XXXIII.

Dn. Guldensternius te multa impertit salute, proxima occasione ipse tibi scribet. Peto abs te, amicissime amice, ut mihi


page 132, image: cs132

respondeas, et literas ad Josan thor Lippe Mercatorem Hamburgensem mittas. Iterum vale etiam atque etiam.

CLXXXV. Clarissimo Viro Gerhardo Joanni Vossio, Erycius Puteanus S. D. Clarissime vir et Amice,

QUAE scribenda erant, mulier haec nuper indicaverit. Ego sum ut soleo; imo sileo, et quorumdam sino perstrepentes sermones praeterfluere. Interim ostendit mihi Clarissimus Plempius noster, judicia apud vos edita. Unum quidem infestum, et ab homine quantum video, malignae mentis: duo reliqua, etiam a plerisque hÓc laudata. Ego rogare Deum pergo, ut inducias nobis donet; mutet homines, qui caede, et sanguine delectantur. Rex noster ut potentissimus, ita optimus est, paratus a bello abstinere, si non iniquae conditiones sunt: quemadmodum in ipsa Statera scripseram. Viderint, quibus universum negotium commissum est, quae non iniquae debeant haberi. De Uno, et Omni, Ibrum nuper scripseram; sed ut me potius oblectarem, quam erudirem alios. Typographus ubi absolverit, exemplat faxo sine mora accipias. Clarissimum Barlaeum, si me amas, nomine meo complecteris. Scriptionem differre adhuc cogor. Bonum nomen ero, cum foenore officia candoris persolvam. Vale, et scribe,

Lovanii in Arce, Prid. KaL. Decemb. CIC IC C XXXIII.

Totus tuus.

CLXXXVI. Cl. Ger. Joh. Vossio.

IGnosces, Virhumanissime juxta ac doctissime, quod ignotus te compello, ac seria tua leviculo negotio interpello. Jussia Honoratiss. ac Reverendissimi Archipraesulis Cantuariensis (qui nisi immens‚ occupationum mole distineretur, jampridem ad literas nuper a te acceptas respondisset) opetam tuam implorandam habeo, providendo vellumine terso ac utrinque laevigato, quod et typorum impressionem ferat, et calami etiam ductum non aspernetur. Apud nos periit prorsus hujusmodi artificium, nec aliud habemus velluminis genus, quam quod librorum integumentis adhiberi solet. Apud vos hoc artificium vigere libenter credimus, atque inde Clariss. Virum D. Th. Bodleium vellumen illud comparasse, ex quo constat Catalogus grandis Librorum in Bodleiana, partim excusus, partim calamo exaratus, qui publice prostat in Bibliotheca, quem fortasse notaveras, cum illic esses. Hujusmodi velluminis specimen aliquod, tres scilicet vel quatuor membranas, si apud vos sit parabilis annona, ad se ut transmittas, quamprimum. commode poteris, rogat H. Archipraesul; simulque ut significes utrum hujus mercimonii tanta apud vos sit copia, ut suffectura sit operi, quod mille fortasse membranas aut amplius desideret. Habebis hoc nomine Honoratiss Praesulem tibi debendi reum, meque insuper eadem oper‚ devinxeris, summum jam pridem

Raptimt. Londino Decemb. XX. 1633.

Virtutum tuarum Cultorem, P. Tumer, Soc. Collegii Merton in Acad. Oxon.

CLXXXVII, Clarissimo Viro Gerardo Joanni Vossio, E. Puteanus S. P

TAlem amittere filium, mi Vossi, quam acerbum sit, meo affectu metior. Cogita ad me quoque, tam triste vulnus pertinere; Ita quae tua sunt, aliena non, puto. Tam variam vero doctrinam, et peritiam linguarum, in aetatem tam floridam cadere potuisse Praelegi hÓc Epistolam tuam amicis meis, viris doctis, qui mecum ingemuerunt. Sed tuum est fortiter ferre hanc aerumnam, quae necessitate su‚ ducitur. Ita Deo placuit, cui obtemperare pietas jubet. Ecce ut te recreem, certe ut a dolore avertam, Amoenitatem istam mitto, de Uno, et sic Omni, scriptam. Lege quaeso, et tantum mihi otii impende, ut intelligam etiam nugas a te meas aestimari. Alterum exemplar, ut Clariss. Barlaeo, nomine meo, tradas, rogo,


page 133, image: cs133

et amicissimam salutem nunties. Reidani Annales avidissime expecto: in iis enim Donysium tuum extinctum complectar. Is immortalis est, et mox quoque in Biblotheca Belgica nostri Valerii Andreae legetur. Vale, et tibi Vendica.

Lovanii in Arce Prid. Non. Febrr. CIC IC C XXXIV.

Ad Clarissimum Barlaeum proxime scripturus sum.

CLXXXVIII. Clarissime, AmplissimeVir,

SEptimo die, ex quo te non sine maximo dolore meo reliqui, fere Hamburgum attigi, felici atque inoffenso, Numini sint grates, itinere. Et cum milliari tantum urbe aberam, obvium habui Dominum Legatum Salvium, Bremam et ad Duces nonnullos inferioris Saxoniae pergentem. Facile illi erat avidum rerum novarum et cupidum penicius cognoscendi; quo statu res Germanicae essent, secum abducere. Octiduum et quod excurrit illo itinere absumptum. Lustravi Episcopatus Bremensem atque Verdensem. Quorum prior tantum Episcopum habet Principem ex Holsatia; eundemque Gusta vi Regis avunculum. Inde Glucstadium vidi. Quaestuosus ille ut Dastiae Regi, sic Hamburgerisibus luctuosus est. Aderat tunc Daniae Rex et unus liberorum, nomine Fridericus Christianus. Admissus ad colloquium convictibusque adhibitus sum et munitiones sique alia visu digna erant, spectare permissum. Vocatum illuc a Rege D. Grotium proximoque adfuturum die, rumor magis erat quam certi aliquid affirmaretur. Quare Hamburgum extemplo contendi. Hora ante adventum meum ex urbe profectus erat. Expectavi reditum jam tertium diem sed frustra. Literas quas manu mea exhibendas ad illum dedisti, in aedes ipsius deferre curavi. Dictu incredibile, quanto hoc me dolore adfecerit. Mirari satis nequeo, nihil me a fratre Jacobo literarum vidisse, doleoque sic quoque tuas, ad illustrem Parentem mihi haud missas. Quid apud Dominum Parentem praetendam quamque rationem reddam, cur nec tu necille mecum scripseritis, haud in promptu. Convenerat inter me et fratrem, ut proximo subsequenti Saturni die literas suas cum Tabellario Hamburgum. mitteret. Quo minus mox mecum sumerem, ambiguus fratris de itinere in Gallias animus in causa fuit. Orationem fratris a filio Isaaco, gnaro per quem describeretur, tibi exhibitam, correctamque et tuis adjunctam literis spero. Tabulae Chronologicae, quas in usum fratris describendas filio Masthaeo reliqui, ubi primum descriptae erint, et mihi mittantur, oro, simulque exiguus liber de Nominibus propriis Hebraicis, quem nimia festinatione reliqui. Frater Benedictus in Germania nunc agit, in dubia spe eundi ptopediem in Gallias. Quod si Jacobus iter suum distulerit, acturus sum, ut quam primum in Hollandiam revertar simulque peregrinas oras adeamus, Quod utilissimum utrique nostrum futurum reor. Nec abs re erit si eadem a Domino Patente frater flagitaverit. Concessurum spero, si me diutius operari literis voluerit; quod imprimis eum velle scio, sed nihil perinde in exteras me evocat regiones quam tui desiderium. Nunc primum vere cognosco quantum fuerit recum vivere, cum id jam mihi negetur. Hocque vehementius tibi reddi aestuo quo magis divellor. Haec summa votorum erit, ut te conjupi, liberis, amicis orbique et sic quoque mihi supremum Numen, diu super stitem esse velit. Id precor, id voveo. Saluta dilectam conjugem atque charissimos liberos. Nihil gratius erit quam ab illis cognoscere prospera omnes frui valetudine. Et ego officii mei memor ero. Vale, meque more tuo amare perisiste qui

Dabam Hambur. 22. die Apr. An. 1634.

Amplissime Vir, Sum eroque perpetuum nominis tui cultor, J. Skytte Junior.

CLXXXIX. Cl. Ger. Joh. Vossio.

Vir Amplissime,

CItius ad acceptatisiimas tuas respondissem, si expect‚sses. Tandem fidam nactus manum, mitto Epistolam illam


page 134, image: cs134

Clementis stylo gravem, sanctitate venerandam, et stylo et sanctitate Apostolicam. Nec divinari possum, cur Clementem hunc doctiss. Heinsius non Romanum velit esse, sed alium quendam. Ipsissimae hic leguntur sententiae, quae apud Irenaeum, Clementem Alexandrinum, Eusebium, Hieronymum, habentur; et quod antiquitati ejus imprimis favet, vix duo reperies novi Testamenti loca, eaque ex Evangeliis, ex Epistolis nullum. Fateor [gap: Greek word(s)] ex conjectura repositum rubro notari minio; sed hoc abunde resarcitur ex nominibus plane Romanis illorum, qui Literas has Corinthiis detulerunt, et humilis tunc sedis Apostolicae fuerunt legati. Quin ex ill‚ Constitutionum farragine aliquid astruitur, cum in quinto Libro eadem quae hic de Phoenice narratio iisdem paene con cepta verbis habeatur; arte ut conjecto sarcientium, qu‚ ex genuini Clementis flosculis figmento suo fidem faciant. Mitto etiam nuper editum de Veritate librum. Nobile opus si liceat ex Authore et argumento, potius quam ex opere, judicium ferre. Ni fallor, hic vere latet Veritas in puteo, cum non novam quam pollicetur; sed aut nullam aut abstiusissime reconditam nobis afferat. Vestrum esto judicium. Mihi saltem nihil scienti non licet hinc sapere, sint iliic limpidissimaea quae, at et in profundo sunt, [gap: Greek word(s)]. Spero me brevi te invisurum, nec tantum amico sed eruditione ips‚ fruiturum; in te enim quasi oculis cernam lucentem veritatem illam, quae se et facile et pure prodet. Interim si per otium liceat, Nobilitati nostrae logicanti horam unam impendas rogo, sed si opus sit non sine Virgul‚ censori‚. Qui veritati studet, non gravabitur castigari. Alterum velim exemplar Clariss. Barlaeo dones (viro mihi nondum noto sed plurimum honorato) simulque petas, ut breviter judicium suum reddat; vel si placuerit, margini apponat infirmioribus medelam. Expectamus hic Epistolarum fasciculum a Dodrectano quodam medico de Termino vitae: unaque tractatulum verius quam Eqistolam praestantissimi nostri Salmasii. Quam timeo ne malo scripserit omine! In Summo enim languore vivit. vel potius moritur; illum tu habes, si quem uspiam tui amantissimum, ego vero tui simillimum. Pergas vir optime, teneriores semper fovere literarum conatus, et me ama. Vale.

Lungd. Bat. III. Non. Febr. An. Domini. CIC IC C XXXIV.

Tibi omni obsequi devotissimus, Stephanus Goffe.

CXC. Cl. V. Ger. Vossio. Clarissime et AmplissimeVir,

SI non optacissima Doctissimi Viri amicitia abunde molestias omnes compensasset, me paulo infeliciorem sentirem ex itinere meo Amstelodamensi: Quippe reverso vel paucas tanum horas indulget Nobilissimus meus Patronus Dominus Verius, quibus me aptarem longiori non tam itineri, quam itineranti domo; Namque vere [gap: Greek word(s)] Scytha fixam non debeo expectare sedem, adeoque si rudis et barbarus rediero, non est pene quod me culpet Literarum Patronus, quum studia lente augescunt, etiam quae maxime foventur, facile enecantur, quae assiduis destituuntur subsidiis. Utcunque avido Literarum animo nulla elabetur hora, et si contingat Leodium rursus adire, plenius et certius Godeschalci quae illic sunt perquiram: interim fruatur Clarissimus Vir, histori‚ ist‚ Chapeau villi tribus tomis distinct‚, in qu‚ memini me quaedam alicubi legisse de Haeresi Godeschalci. quae tamen in h‚c nimi‚ me‚ festinatione invenire et mondtrare non posdum. Ex pagin‚ vero trecentesima vicesim‚ tomi primi certo sciet Doctiss. Vir esse quaedam ejusdem manuscripta, tum in aede Lambertin‚, tum Laurentian‚ Leodii. prope est ut suspicarer hunc esse alium quendam Godeschalcum, sed non licet penitius examinare; Proinde omnia in manus vestras trado; ut et ipsum me, quem credas oro,

Hagae, 25. April.

Dignitati vestrae obsequentissimum, Steph. Gosse.



page 135, image: cs135

Si quid mihi in mandatis dare cupies, Literas ad me datas (in Castris apud Dominum Verium Anglicarum cohortium Generalem) lubentissimo animo accipiam.

CXCI. Cl. V. Ger. Vossio, Amicissime Vossi,

DOleo mihi non licere per angustias temporis tecum prolixius agere: Castra me vocant; festinanter omnia agimus. Interim necesse est ut clarissimo amicissimoque mihi viro valedicam. Te cura non tantum tuorum et Reipublicae literariae caus‚, sed et Ecclesiae praesertim tuae, id est, Anglicanae. Expectant omnes Commentarios tuos de re Grammatic‚; sed adversis imputant ventis, quod exemplaria Angliae destinata non dum sint transmissa. Poteris jam officio illo supersedere erga Dominum Doctorem Mason, Principis Praefectum. Ex quo enim veni Amstelodamum, certus: huc de morte ejus defertur nuncius, ejusque in locum sufficit Dominus Doctor Duppa, Decanus aedis Christi in Academi‚ Oxoniensi, cui si licet (utpote antea tibi noto, ni fallor) poteris Librum illum Masono destinatum donare. Scias illum doctissimum esse, et te dignum. Vale.

Aprilis die 26. Hagae.

Totus tuus, Stephanus Goffe,

CXCII, Doctissime Vossi,

QUamvis Regis erga te animum ante, paucos dies perscripserim, nunc tamen oblata occasione eodem defungar munere, ne forte primae literae non delatae anxium te et suspensum teneant. Macte sodes, Editionem matura Principi nostro dicandam. Hoc Rex non tantum boni consulit, sed videtur etiam exoptare, et quod eo sit erga te animo, optimo nostro Domino Archiepiscopo penitus deberes, nisi quod merita tua de Literis et Ecclesi‚ hoc ipsum efflagitant. Scias insuper et hodie secundam de libro tuo coram Rege factam fuisse mentionem, eamque hoc pacto: Occurrebat mihi dubium ne forsan Exterus Scriptor erraret in titulo Principi nostro plene et proprio assignando, adeoque necessum habui Reverendum Virum Decanum Salisburiensem (is enim Principi instituendo jam praeest) h‚c de re consulere Ille de Walliae ticulo scrupulum injecit, ex eo quod ante certam aetatem non obtineatur, utpote qui ex Creatione quadam Principibus nostris addatur, et non ex jure nascendi. Proinde Reverendus ille Vir Comitem Arundelianum in consilio: habuit; per quem tandem res ad Regem delata est. Qui statuit aperte ne Princeps Walliae vocaretur, sed Princeps Magnae Britanniae, Dux Corn walliaex et Comes Cestriae, etc. Et ne error aliquis obveniat, uni ex fecialibus mandatum est ut statim formulam aliquam secundum Leges suas componat, quam ipse ad te transmittendam curabit per manus (uti credo) praestantissimi Domini Boswelii. Nunc restat, ut te cur‚ h‚ literari‚, quam celerrime emancipes, et stilum illum insigniter felicem Ecclesiae tradas, et sacrum reddas. Scias velim literas tuas ad illustrissimum Archiepiscopum fore acceptatissimas; Sed eum negotiis gravissimis undique sit consitus, breves videtur exoptare, et tales quae studia tua narrent potius quam gratias. Vale. Salutem tuam faxo cures, et ama

Raptim. Londini, Novemb. die 23. St. vet. 1634.

Tui observantissimum, et amantissimum, Steph. Gosse.

CXCIII. Cl. Vir. Ger. Joh. Vossio. Vir amplissime et doctissime,

SIquem unquam me certe torquent iniquiores literae, utpote quas natur‚ su‚ et pulchras et difficiles amare mihi licet, assequi non licet. Tot enim negotiorum, undae me obruunt ut illis pro voto fui non


page 136, image: cs136

possum; et certe (quod res est) mitius carerem, si facilis et celeberrima Vossiani pectoris Bibliotheca longius abesset. Quorum aculcos infixit mihi nuperus ille cum doctissimo viro congressus? in quo non tantum plenos eruditionis fontes perspexi, sed felicem diffundendi se facilitatem. Mihi enim (ea summa vestra fuit humanitas) plane patere voluisti, in sinu vestro conclusos omnes liceret aggredi Ecclesiae Patres. Adeoque si voti mei compos esse potuerim humanitatem erga me vestram repetito itinere ultus essem; sed cum illud improvisa rerum turba non patitur, feret doctissimus hasce lterarum molestias. Ex quo redii; in Clementis Romani Epistolas nuper in Anglia ex vetustissimo MS. exemplari editas incidi. Illas puto jamdudum ad manus vestras delatas, sin minus a me celerrime mittendas expectabis. Miram video styli simplicitatem, piam plane doctrinae pietatem, quae Apostolicum sapiat virum. Sed unde illud de Mose? [gap: Greek word(s)] cum nullibi in Scripturis nec suum sensum, nec verba inveniatur. Et illud; [gap: Greek word(s)]. quae etiam verba repetuntur in Secund‚ Epistol‚, et vocantur [gap: Greek word(s)]. Sic etiam in illa Secunda (cujus tantum fragmentum habemus) duos Dialogos inter Christum et Discipulos nobis exhibuit. De quibus forrasse dici potest ipsum a Magistro suo Petro traditione edoctum; sed de Mosis et Prophetico dicto quid conjectandum? An ut Junius in Notis suis ex Chrysostomo Scripturas quasdam periisse? Hoc est Remedio magis quam Morbo laborare. Hoc ipsum observare licet ab ipsis Evangelistis et Apostolis aliquando factum. Matth. c. 2. 23. [gap: Greek word(s)]. Actor. C. 2. 35. [gap: Greek word(s)]. Ephes. 5. 14. [gap: Greek word(s)], etc. Sic Ignatius in Epistola ad Magnesios de Die dominico [gap: Greek word(s)]. Jam quo pharmaco? Responsorias prolixiores a vobis non expecto, ne Reipub. literarae injurius essem, dum publico bono detrahi horas illas necesse erit, quae laevioribus hisce quaestiunculis impenduntur. Saltem unico verbulo rescribas per filium qui Hagae vivit, ut parte faltem tui fruar donec liceat ipso te. At quid interim de Puritanis nostris? Certe plura indies audio de illo apud vos ipsorum Coryphaeo, adeoque libere dicam, me rem Cl. Vossio dignam de illo in manus vestras commend‚sse: nam cum sis plane non tam Ecclesiae nostrae Filius quam Patronus, non poteris rem gratam magis et Regi et vestris Amstelodamensibus praestare quam si efficias ut prudenti Magistratuum cautela statim dimittatur. Ex ipsius amicis audio ipsum a Classe vestra aeque ac ab Hierarchi‚ (ut solent dicere) nostr‚ abhorrere; ipsum contra Acta publica in se lata de Regno turpiter aufugisse; Ecclesiam relictam insalutatam adhuc Pastore destitutam. Et cum talis sit ut Liberiatis Belgicae est permittere, ut lateat, ita amicitiae non est ut promoveatur. Spero dignas vobis gratias brevi reddendas. Interim vale et bono publico vivas.

Hagae Decemb. 1 3/3.

Amplitudinis vestrae, omni officio animique affectu studiossimus, Stephanus Goffe.

CXCIV. Cl. V. Ger. Jo. Vossio. Vir Clarissime,

Literis tuis, elaps‚ septiman‚ ad Reverendiisimum Archiepiscopum manu mea traditis, hodie ab ipsius ore hoc responsum ad te propere perscribendum accepi: ipsum nimirum Regi signific‚sse consilium tuum, atque Regem lubentissimis auribus illud accepisse. Adeoque Reverendiss. noster Dominus perlustrato tuo per me misso volumine suadet, ut sub una Dicatione omnes septem Libri simul prodeant, atque ill‚ ad Illustrissimum Carolum Principem Walliae, Fratre ejus Duce Eboracensi hac vice praetermisso; hoc notanter dixit. Et quoniam vestra librorum compactura nostr‚ et politior


page 137, image: cs137

est et apertior, convenientius visum est, ut Liber ille quem Illustrissimo Carolo missurus es, Amstelodami compingatur, ne crassities (ut solet) sub nostra ligatura impeditior et inconcinnior videatur. Videsquam pensicultate res tuas expendit Maecenas et Literarum et Ecclesiae et noster; jam restae ut Editionem illam matures, et si vacabit, ut saepius de te vel ego aliquid accipiam, ex quo possim de studiorum tuorum ratione cum amicis meis disserere, atque hoc ex re tua maximopere futurum spondeo. Unum insuper moneo, ne amplius de humaniori Literatura cogices, adeo que omissa circa Rem poeticam, et Originum libros oper‚, necesse est ut Theologicis te penitus accingas. Hoc paene efflagitant Reverendissimus noster Praesul et omnes eruditi. Et si consilia tua de illis Theologicis quae sub manu tenes, Reverendiss. Archiepiscopo praescribas, scio (sic enim dixit) illa acceptissima fore. Nec dubito quin hoc pacto tibi tuisque omnibus bene consules. Me interim devotissimum habes, paratissimumque fideli opera negotiis tuis incumbere, si quae mihi curanda commiseris. Atque hoc debeo meritis illis Cl. Vossii non publicis solum, sed privatis erga me, quem (ut saepe agnovit Archiepiscopus) pulchro Elogio affecisti. Indignum vereor nisi quod laudes tuae me dignum facient. Vale, Vir doctissime et saluti tuae prospice.

Londini, decimo die Novembris, Stilo veteri.

Totus ex animo tuus, Stephanus Goffe.

Brevi accipies Literas ab ipso Archiepiscopo, quas nunc per ingentem negotiorum molem expedire non licuit. Et quoniam Liber tuus non patitur moram, hanc mihi provinciam injunxit. Literae tuae ad ornatiss. Franciscum Junium missae ad me illico deferentur.

CXCV. Cl. V. Ger. Jo. Vossio. Vir Clarissime,

NOn dubito quin Literae vestrae ad me datae de Damporto jamdudum sint in manibus Reverendissimi honoratissimique nostri Domini Cantuariensis. Atque hoc tibi debitum fuit, ut ex illis legeret quam serio et sedulo rem nostram, nectam nostram quam Christi agas. Hoc feci privati cujusdam amici ope, inconsulto etiam ipso Boswelio. Habet enim ille alios tibi gratias referendi modos: nam perlectis illis ad me tuis maximas egit, et pollicitus est se brevi ad te scripturum. Interim si quid habeas, ne dubites ad me dare, cogitesque in nullius manus literas vestras deventuras, quin et inde honorem et gratias ingentes reportabis. Damportus per biduum Hagae fuit, nec Boswelium invisit. Quid sentis? an omnia sana? an non hoc rei indicium est? Literas dimissorias nondum habet; sed jam petit ex Anglia. Quae haec fraus? Nam certissimum est ipsum aufugisse a grege suo: De quaestione quidem de Ceremoniis contra illum mot‚, expecto quotidie Literas quae mira narrabunt. Audio ipsum ferocissime contra Genuflectionem nostram concionatum. fuisse, filiumque tuum Cantabrigiensem aegre hoc tulisse. Hoc si verum sit velim cum aliis quando occurrent scribas. Vobis utrisque maximas ago gratias. Chartulam hanc perlectam rogo ut comburas, illud enim de Cantuariensi tibi soli dictum velim. Iterum vale.

Tuus, Stephanus Goffe.

Per latorem hunc literae tuae ad me certissime venient, sive hÓc, sive quod saepius Hagae fuero, atque per illum, ut narrabit melius, poteris singulis septimanis, cum opus fuerit, bene mittere.

CXCVI. Cl. Ger. Vossio, S. P. Vir Clarissime et optime,

QUantum doleo improvisum filii tui discessum prolixiores literas non pati: Accedit etiam crastina concionandi cura. Utcunque virum praestantissimum mihique plane sine merito amicissimum infalutatum praeterire non possum. Habes me obsequio quam intime devinctum; Utinam


page 138, image: cs138

aliquando contingeret exprimendi facultas; Hactenus perventum non licuit ex Angli‚ quicquam rescire; Plurima expecto a Chariss. nostro Boswelio, qui quantum debet meritissimo de se et Ecclesi‚ nostr‚ Vossio, mihi in mandatis dedit, ut vice su‚ quam possum serio agnoscerem. Forsan hoc ipse Literis suis praestitit, sic enim statuit aliquandiu Briellae impeditus. Ex filii reditu plura velim de Nihusio Abbate intelligere. Quem provocationis suae exitum invenit. Quid adhuc ediderit, quid agit. Et si per negoria tua liceret vehementer erudiri cupio qu‚ ratione, et quibus authoribus optime possem instrui adversus illud cui maxime innituntur Pontificii de Schismate nostro ab Ecclesi‚ Roman‚. Sed plura nunc non licet. Hanc Seldeni nostri Diatribam quod incompactam habes, hisce temporis angustiis imputabis; Utcunque quia nondum ad manus tuas pervenisse suspicabar, obsequii mei testem mittere gestiebam. Omnia mea boni consulas oro. Vale.

VI. Idus Aprilis. CIC IC C XXXIV. Hagae-Comitis.

Totus Tuus, Stephanus Goffe.

CXCVII. Cl. Ger. Joh. Vossio S. P. Vir amplissime clarissimeque,

LIteras has nunc ad manus meas ex Angli‚ delatas statim tibi mittendas duxi, alioqui Deo volente me latorem habiturae essent post paucos dies. Ex illis quam gratum sit quod pro Ecclesi‚ nostr‚ moliris facile intelliges, cum is qui scribit sit Regia sacris, et cum Archiep. nostri (ni fallor) literis ad te missus cum Comitem Arundelianum huc comitatus fuerit. Sed vereor ne propter impeditum iter diu scriptae fuerint; videntur enim illae, quae ad me dantur, primis meis solis respondere; Expecto adhuc recentiores, et a viro longe potentiori; Interim ex his guaedam disces; illud imprimis ratum facit Transfugam illum nunquam in quaestionem vocatum fuisse de rebus Ecclesiasticis; sed plane desertorem fuisse militiae suae, quod jure nostro castrensi gravius est; puniendum, sin ex partium suarum zelo voti compos fiet; fruatur suo grege Pastori simillimo vere vario (et Jacobini illius instar) maculis interstincto. Tuae utcunque pietati, et insigni erga Matrem nostram, Ecclesiam amori, immortales debentur gratiae. Raptim haec. Vale, Vir optime, et me ama: quem vereor, ne diutius quam velim, habeas in his regionibus inquilinum. Nam et a Rege ipso et Archiepiscopo de signatus sum Pastor Mercatorum Nostracium, qui Delphis habitant, in locum Forbesii; hoc est ingentis oneris et invidiae. Sed Dii meliora! Hoc esset vel Amicorum contra proverbium [gap: Greek word(s)]. Adeoque per totum fere mensem Hagae versatus fui cum Prolegato nostro ut istud onus in offenso Rege declinarem: quod spero, Boswellius festinato petit Angliam, sed reversurus. Tu tamen ante accipies ab ipso Literas (ut ait) debitissimas. Iterum vale.

Lugd. Batavor, vii. Kal. Martii. A. D. 1634.

Amplitudinis Vestra studiosissimus, Steph. Goffe.

Ecce nunc alias accipio Literas quae afferunt Methaphysici nostri Baronis non tam protestationem quam Literarii Belli provocationem; vix licet mihi jam percurrere. Sed Clarissi Barlaeo (quaeso) tradas ut viri [gap: Greek word(s)] veritati (quam jactat) inimicissinam advertar.

CXCVIII. Cl. Ger. Joh. Vossio S. in Christo.

ACcipies hic (mihi merito charissime) unam, eandemque brevem Epistolam. In e‚ tribus tuis mihi exoptatissimis Responsionem, sed qualem moles negotiorum (qu‚ pene opprimor) permisit, rudem scilicet et incultam, sol‚ brevitate gratam, solo amore candidam. Reliqua tota una Litura sunto.

Et primis Literis tuis de Tempestate;


page 139, image: cs139

quae domum tuam invasit, et filium prostravit, tam meritis quam natura chariorem, consuitius non respondi, ne manus meas in crudum adhuc vulnus immitterem. Spero jam cicatricem contraxit. Et tu quod decet, teque dignum est, fecisti, patienter te, et tua Deo, (qui suis, quae optima no vit, impertire solet) submittendo. Ibi enim aut acquiescendum est, aut in hac vita nullibi. Sed opera quaedam filii tui si placet edere, quibus ille etiamsi mortuus luce fruatur, aut perfecta des nobis aut nulla.

De Novatoribus nostris apud vos quae scribis vera sunt, quae contra illos conaris pia, et pro Pace Ecclesiae. Si nolint se ad pacatiora studia recipere (et certe nolunt) sint quod esse cupiunt, inter pusillos Gigantes, modo sint quod esse, et haberi merentur, inter doctos Scioli, et inter prudentes Temerarii.

Literae tuae secundae Causam Blauii tantum exponunt Patris, Filiique, et quo consilio Twissum typis mandarit. Certe prudenter Famabius, qui mentionem Privilegii sui fecit; sed valde inconsulto Londinenses Typographi Privilegia sua silentio damnarunt. Unde enim Exteri caveant quod nesciunt? Num Prophetas volunt Typographos esse? Sed responsum his Literis retulit diu abhinc Blauii Filius, utpote quem statim post Literas tuas acceptas, sine ulteriori processu, sumptibusve, dimisi e Curi‚ in tui solius gratiam. Responsum putavi illud scripto melius, praecipue cum tunc nihil mihi daretur ocii. Et video ex subsequentibus Literis tuis, fidum se fuisse narrando tibi Parentique suo quid in ea re fecerim. Gratias enim Literae tuae referunt, et tuas et Patris. In Literis autem tuis novissime scriptis, non solum lego gratias mihi supra meritum repensas, sed hoc etiam, te labores tuos Grammaticos ad finem perduxisse, Gaudeo certe, et eo magis, quia semper cogito de Baronio. Librum etiam una cum Literis misisti, tradidit mihi Goffius, qui et ante hac Literas has ad te detulisset, si citius redire potuisset. Goffium ante non vidi, de eo, modestia, et doctrina ejus ab aliis, ut etiam a teipso saepius audivi. Si pergat (nil dubito) possit pro meritis praemium et expectare et recipere.

Consilium tuum in Editione horum Librorum, nempe ut sob nomine et auspiciis, aut Principis Walliae aut Eboracensis, prodeant, valde probavi. Necessarium tamen duxi illud cum Serenissimo Rege Carolo communicare. Partim ut intelligat quam memor et gratus sis pro Beneficio in te collato; partim ut sciat obsequium tuum non sibi solum, sed et suis paratissimum: praecipue vero, ut penes illum, sit eligere utri horum Principum Illustrium Liber iste tuus inscriberetur, an utrisque. Gratiose quidem accepit Rex optimus, quod intendis. Et forte aliquando (inquit) Nomen fronte inscriptum, invitabit filium meum ad ejus lectionem, licet forte minus seriam. Hoc vero jussit, ut tibi rescribarem; velle se ut Libri hujus dedicatio (quando ita tibi placuerit) sit Illustrissimo Walliae Carolo. Perge nunc, et Librum hunc habeamus publici juris.

De Novatoribus iterum in his Literis scribis. Certe quod vellent turbare omnia, suum est, quod non possunt, Dei. Interim miserrime laceratur Ecclesiae Christi facies, Corpusque; neque (Disciplin‚ penitus fracta et concussa) videt ipsa Prudentia, quibus artibus vulneribus hisce possit succurri.

De Johanne tuo, doleo quod nequeas in eo illum Studiorum amorem quem desideras excitare. Sed quum res ita se habeant, ali‚ aggrediendum est vi‚. et sapienter meo judicio facis, si alia animo tuo agitare incipias. De reditu autem ejus in Angliam noli cogitare. Nam mensis vix praeteriit, quo publica fama Cantabrigiae increbuit, illum non solum fidem dedisse mulieri illi, de qu‚ antea scripsi; sed cum e‚ solennia matrimonii publice in facie Ecclesiae; celebr‚sse. Nominatur Locus Tempusque. Praepositus et Socii Collegii Jesu consilia ineunt, de alio in ejus locum, utpote sic vacantem, surrogando. Fama etiam in aures meas volat. Ego ad Ecclesiam Parochialem nominatam mitto, Registrum Matrimoniale (quo in singulis Parochiis utimur) inspiciendum curo; Nihil ibi reperitur de Solennizatione Matrimonii. Desistunt ergo ab intentione su‚ socii, nec alium eligunt. Sed vides quae sit opinio, quae expectatio; et si redierit filius, certo


page 140, image: cs140

certius aliquid eveniet quod nolis. Et ut finis sic huic malo, optime opinor consules et famae et saluti filii tui, si ibi eum retineas, disponasque ut ei magis congruum esse inveneris. Resignatio autem Societatis in. Collegio Jesu, in forma Juris manu propri‚ subscripta, si ad me mittatur, ut in manus Praepositi illius Collegii tradatur, quamprimum curabo, ut sic honeste a Collegio discedat. Aliter probabile est, illos ramdiu absentem ulterius non expectaturos, sed locum ejus vacuum pronunciaturos, quod nollem factum.

Quod reliquum est, gaudeo te vinculis morbi tui liberatum, ut possis iterum Ec clesiae, Reipub. et Amicis inservire. Valeas Ex animo sic optat.

Dat. ex AEdibus meis Lamb Febr. 27. 1634. Stilo nostro.

Amicissimus Tibi, Cuil. Cant.

CXCIX. Clarissime Vir, Amice observande,

FUngens non ita pridem legatione nomine Serenissimi Regis mei ad complures in hoc occidentali tractu Europaeo Principes, non postremum duxi in tanta rerum mole atque continuo negotiorum strepitu, virorum virtute, consilio, doctrina praestantiorum, consortio et conversatione refici ac relaxari. Id cum ubique apprime curarem, tum in foederatis Belgii partibus, ob hominum honore et gravitate florentissimorum frequentiam atque humanitatem, singulariter mihi non praetermittendum existimaram: Tot autem et tantis obrutus impedimentis cum remissius desiderio meo obsequi coactus essem, nihil ardentius expetivi, quam vel tibi uni innotescere, tuamque amicitiam atque amorem conciliare, utpote cujus insignis prudentia ac cruditio in pluribus Europae partibus clarissimam meruit famam. Sed cum id mihi sive urgentium mearum occupationum multitudine sive temporis inopia et brevitate ereptum sit, pro eo ac debeo graviter molesteque fero. Interim tamen cum id quod mihi non accidit, filium meum consecutum esse videam, eumquenon solutn semel in amorem receptum foveri abs te, sed ex intimo affectu optimis monitis dirigi et in literis juvari probe sciam, gratulandum mihi existimo: eoque magis postquam a nonnullis intellexi qua facilitate recipias, humanitate tractes, sedulitate exerceas ingenia. tuae curae commissa. Quippe arbitror filium etiam meum majori utilitati sibi, mihi solatio, Patriae usui posse existere, si ei, ut ex tuae sapientiae fonte in sui ingenii cultum rivulum aliquem attraheret, sparium temporis longius concederetur. Nunc cum et meae privatae rationes et praesens rerum Status exigat, ut in Poloniam quamprimum revertatur, quod illum in commercium tuarum literarum sapientiaeque lubens adsciveris, et in profectu ejus ita desudaveris, ut non sine insigni fructu ac emolumento tam celebris viri in bonis literis auxilia sensurus sit, eam quam possum tibi maximam habeo gratiam. Ita profecto et me in praeconia laudum tuarum traxisti, et filium meum ad omne officii genus ac grati animi testificationem obligasti. Quod reliquum est vicissim mutui mei affectus declarandi occasionem exoptans, optimae valetudinis magnaeque sapientiae maxima incrementa a Deo Opt. Max. tibi apprecor. Vale.

Dabam in Suec. 16. Maji. 1634.

Clar. D. Vestrae, Studiosissimus, Joan. Sawadski Guber. Suecensis.

CC. Amicorum Opt. Max.

QUas dedisti pridie Calendas Majas nudius-tertius accepi: quibus certe per cussisti vehementer, dum de obitu Dionysii tui scribis. Doleo majorem in mo dum ereptum tibi tantum filium, mihi vero, filioque item meo, amicum rarum, orbi virum aliquando certe maximum: (Sed ostendere illum Deus voluit potius, quam concedere. Non solamen ullum, offero quod abunde a te habes: ac largitur tibi ratio, quod daturum esset tempus.


page 141, image: cs141

Maimonidem ejus, Caesaremque, est Reidanum, quos promittis avide exspecto: et accuso Elzevirium, qui cum ad nos commearet te in transitu compellandum non puta vit. Nollem factum. Grata mihi mentio de Noomsio nostro, sed quod queritur edi a me Bibliothecam meam Atticam, et inter nos aliter olim convenisse, fallit virum optimum, et amicissimum, hic memoria. De altero quod rcestat, opere nempe Bibliotheca Graeca, egeramus; quam si edere etiamnum est illic animus, per me licet: ego libens ac quiescam? ac si a me edi velit, gratum erit: et Laborem quoque istum impendam Reipub. Literariae. Fac me quaeso proximis tuis certiorem. Interim consilio tuo obsequutus, testandae veteri amicitiae; meaeque in amando ipso constantiae, dedicabo ejus nomini opus sane luculentum Creticarum Antiquitatum Libros quatuor, quod secundo statim tomo comparebit. De dissidio Typographorum, sane doleo; magis etiam quod per hoc editio meorum operum differatur. Quaeso, quod promittis, urge et efficito, ut admoveat tandem manum. Jam salivam movi multis in hoc Regno eruditis, et magnatibus: itaque ne fidem meam hic destituat; ac ridendum aut sugillandum me prostituat. Regnum Atticum admodum mendose excusum est; ut errata tibi mitto quae Typographus tempestive emendabit. Perlegantur quoque Graecotum Auctorum loca, quae festinans non inspexi. Nullus dubito quin mendorum illic plaustra in veniantur. Mitto nunc praefationem primo Tomo praefigendam; missurus statim quicquid ad secundum Tomum pertine. bit, tibi primum inchoatum intellexero. Habe tamen operum illorum elenchum, quae in eo comparebunt. Vale amicorum maxime. Uxor mea quam potest amantissime tuam, liberi liberos salutant, et impriinis filia filiam.

Sorae xii. Julii. CIC IC C XXXIV.

AEtatem Tuus, J. Meursius.

Adjunctas ad Spelmannum, quaeso, ut prim‚ occasione curare vetis.

CCI. Viro Reverendo et Clarissimo Gerardo Joanni Vossio, S. D. Henricus Ernstius.

IMmaturum obitum filii tui credo prohi buisse, quo minus mihi ad meas responderes. Incredibili sane desiderio tuas frustra hactenus exspectavi: et nescio certe quo malo sydere ego ad scribendum eo, quum nunquam ab iis, a quibus velim, re sponsum auferre possim. Suspicor me incomptis meis literis vobis elegantiae Patronis talem movere nauseam ut simulac horridum et incultum sermonem quando fastiditis, mei etiam memoriam exuatis. Verum concedite aliquid nobis inferioribus; gradus posuit Architectus omnium, Caeterum tui silentii id esse causae existimo, quod egregio isto tuo filio orbatus sis. Eheu conditionem reipublicae literariae! quae tos gravibus ictibus percellitur, ac pene prosternitur, quot illustria membra amittit, ex quibus filius tuus certe non infimus. Doleo tuam vicem, doleo moestissimae tuae conjugis dolorem; quibus elegantissimum et divinum istud ingenium maturum videre, fructumque illum colligere non licuit. Sed sufficiat vobis, Deum vos beasse filio, cujus ingenii magnitudmem viri docti mirantur, cujusque mortem boni omnes dolentius ferunt. Mortuus est, non interiit, vocatus est et non obtorto, quod dicitur, collo tractus, ab eo ad quem omnes pii pergimus. Tuum erit comprescere mentem aliisque. qui tua auctoritate nituntur, monstrare, virum pium esse immobilem et stare in quadrato. Peto abs te, Cl. Domine Vossi pro tua in me singulari et maxima benevolertia, proque constanti nostra amicitia: ut mihi respondeas, meque certiorem facias de libello meo, in quo Publii Mimi, quem apud te deposui, num excusus sit. Si putas id apud vos fieri haut posse, mihi velim eum una cum tuis Notis remittas, tum illum heic, ubi valde desideratur, typis dabo rescribendum. Operam dabo, ut iis, quae ad metrum faciunt, sacisfacere possim: Literas tuas tradendas dare commode potes Domino Johanni Mulenio illustris et generosi Domini Oligeri Rosekrantzii filii Erici apud


page 142, image: cs142

vos comiti. Ego enim jam sum cum incomparabili isto Heroe: cujus virtutes et eruditio in hoc vertuntur, ut Deam pura mente, hoc est rejetis hujus mundi vanitatibus, colat, proximoque suo serio inserviat. Audi factum aeterna memoria dignum. Optimus hic Vir, quum per omnes gradus ad honorum. et dignitatum fasti gium pervenisset, illudque inter sui similes teneret, sua se sponte eo abdicavit, ut Deo suo melius servire posset. Utinam tibi vir ille familiarius esset noctus! tibi dico, qui laudes ejus ad posteritatem mittere, maxime es idoneus. Plura ad te hac de re scribere non audeo, ne. videar prudentiae tuae diffidere. Quare te rogo, ut mihi rescribas, existimans, neminem te tui amantiorem habere. Salve in Christo Jesu Amicorum optime, nobilissimamque conjugem et suavissimos liberos salvere jube.

Dab. Rosenholmi IV. Non. Julii. CIC IC C XXXIV.

Script‚ jam epistol‚ vocat me illustris noster Heros, et jubet te plurimum salvere, obnixe rogans, ut se excusatum habeas, quod ipse tibi non responderit, sed officium hoc suum mihi delegaverit: id quod jam arduis negotiis paene obrutus praestare non potuit, proxima occasione se compensaturum pollicetur. Iterum vale etiam atque etiam.

Verum haec frustra, siquidem generosus Dominus se ipsum ad scriben dum accingit. Tu velim qua es humanitate garrulo amico ignoscas.

CCII. Vir Celeber. Ger. Vossi, Amice desiderate.

OPtarim utique quam non tantum privatis tuis in me meosque, verum etiam publicis in rem literariam meliorem meritis, plurimum me juxta cum bonis omnibus debere, lubens profiteor, tam etiam, commoditatem satis opportunam, jampridem atque in praesens etiam ob, latam fuisse, qua id manu saltem, cum aliter nondum datum sit ingenue tibi testatum facerem. Quando autem id mihi hactenus pluribus se ingerentibus impedimentis, denegatum esse fide sanct‚ tibi testari possum, spero omnino, animum in te meum, quem tibi totum debere agnoscere non nequis, etiam officiis quibusvis deditum et promptum nunquam non debere me velle tibi, pauculis saltem lineolis facile me posse tibi comprobare. Ericum filium meum, qui so, magno tuo merito, totum tuum jam saepius mihi professus est, urgentibus de causis domum modo revoco, monitis rectis et solidis. probe imstruendum; priusquam mundo ulteriori, errore seculi praesentis violemiore, committatur, quem tamen intra pauculos menses ad vos rediturum, nolim omnino Belgio vestro valedicere, quam sapientia tua, quicquid dictare equidem ipsi sufficiam, confirmari sibi coram deprehenderit. Plurima alias essent, de quibus te convenire jam valde pridem gestio, verum intempestiva Tabellarii praesentis compellatione, temporis just‚ usura exclusus, cum summo meo desiderio satis non posse modo fieri deprehendam, opportunam utique commoditatem mihi voto continuo exoptare non desinam, quousque etiam e‚ ex parte, ipsum Fatum meum, quod nullum nisi solius Dei effatum agnosco, me exasse bearit. Inteterea cum tuis omnibus supercoelesti nostro [gap: Greek word(s)] religiose commendatus vale optime.

Ex Rosenholmiano meo 3. Non Julii Anno 1634.

Oligerus. G. Rosencrantz.

CCIII.

ETsi serius aliquanto rescribam, Virclar. et a me non una ratione excusari possit (non ignoras opinor Capituli Generalis Celebratione solemnem nobis per statuta nostra semper esse Junium; ut et Novembrem mensem, eaque negotiis Ecclesiae nostrae cujuscunque generis expediendis destinata esse Capitula) eo tamen minus mihi de excusatione laborandum, quod etsi non verbis, re tamen ipsa literis tuis dudum jam a me satisfactum est. Simulac enim tuas accepi Kal Maji datas, 25. libras. (quantum Londini tum casu versanti mihi in promptu erat:) Peistero ipsi numeravi; caeteras autem 25. paucos post dies, Beviro Peistrii, Delegato, Cantuariam


page 143, image: cs143

reversus. Sed ut signatius rem intelligas, scripta est apocha Peysteri 23. Maji, Beviri autem, 5. Jun. Reliqui si quid hic tibi negotii, cum superioribus meis literis sit omnis ejus ratio tibi exposita, tu auteme jus mentionem in tuis omiseris, non est quod hoc tempore plura super eo addam. Illud tamen non te celabo, Illustriss. Dominum Archiepiscopum (cui per statuta nostra peculiaris Cantuariensis hujus Ecclesiae cura commissa, est, summaque hic post Regem authoritas) nuper Archiepiscopalem Visitationem per Delegatos instituisse, multaque cum ad universum hujus Ecclesiae statum, cum ad singulorum Canonicorum jura pertinentia ad| ipsum relata esse, et ab ejus cognitione jam pendere, quae cum erunt judicata, ii quid ad te pertinebit, per me resciturus es. Luctum tuum ob mortem charissimi tui Dionysii prolixe narrabant tuae, quem etsi maximum fuisse, prout a te magno affectu parique facundia descriptus est, animo concipiebam cum legerim tuas, non tamen aut iniquus, aut expectatione mea major mihi visus est. Si enim a me, si ab aliis hic plurimis, quibus aliquot duntaxat ingenii sui praeludiis innotuerat, ita exceptus est tristissimus ille nuncius, et multos a nobis gemitus exprimeret, diutumoque doloris sensu afficeret; quantum tuum patris indulgentissimi, doctissimi, simul et praeceptoris diligentissimi dolorem fuisse amisio tali filio necesse fuerit, facile erat conjicere. Ego sane ita affectus sum, ut nisi te hominem haud vulgari more ad pompam et fastum literatum, sed vere ac solide sapientem cogitassem, oneri tam gravi ferendo parem fore plane desperassem. Sed noto plura de eo, ne vel testam Demeam, tuum dolorem renovem, vel te consolando, nimium ipse mihi videar tribuere, quasi meliora possim ego suggerere, quam quae prompta tibi de tuo ac parata fuisse, quorumque utilitatem jam usu ipso perceperis, tuis ipse literis abunde testatus es. Reliquum igitur est, ut de Antonio tibi respondeam, Narras te bina ejus exemplaria accepisse; sed literarum, quae cum exemplaribus ad te curanda Peistero tradita sunt, nullam facis mentionem, ut minime dubium sit, eas periisse. Rogabam te per iilas (scripta autem sunt illa, si bene memini, circa medium Januarium;) ut binorum exemplarium alterum ad virum amplissimum, et doctissimum Dominum Boswellum, Regium istic Oratorem, nisi aliter tibi ipsi videretur, sive tuo sive meo nomine curares. Is ad vos jam redierit necne, compertum non habe. Audio enim nuper eum hic fuisse: sed audio tantum Non enim hactenus accidit ut viderem. Jam sub praelo est, et brevi, uc audio, proditura secunda ejus libri editio, non me sane procurante, (in aliis enim jampridem sum) sed Bibliopol‚, cujus impensis prima prodiit, suis compendiis consulente. Valde enim, ut videtur, primam Editionem quaestuosam expertus sit, cum intra paucos menses direpta sine omnia Exemplaria Quod de quibusdam locis sententiam tuam proponis, magnam in eo gratiam a me inivisti, qui magno redimerem familiarem tibi Linguam Anglicam, ut plura loca comparare sine alterius ope potuisses Lib. 1. ubi utraque Xil. editio de Sexto, [gap: Greek word(s)] tu conjiciis, [gap: Greek word(s)], quasi Antoninus Sextum ab ingenua quadam simplicitate (si mentem tuam recte capio) commendaret, quod amicorum peccata pari quadam cum vinolentis (qui minime perspicaces hÓc esse solent) facilitare praeteriret. Ego per [gap: Greek word(s)], eos intelligebam, quibus [gap: Greek word(s)] vulgo in Philosophorum libris tribuitur, [gap: Greek word(s)] nempe, [gap: Greek word(s)] atque inde commendari Sextum, quod talis ac tantus Philosophus ostendendae sapientiae occasiones pro caeterorum Sophistarum, [gap: Greek word(s)] more (illustre Exemplum apud Aulum Gellium, lib. 1. cap. 2.) qui quocunque loco quocunque tempore, Theoremata et Scita Stoica crepare solebant, minime captaret ipse; sed cum inter homines idiotas et Philosophiae rudes versaretur, ab intempestivis ejusmodi disputationibus caute abstineret, ne se pariter et Philosophiam ipsorum odio et contemptui temere exponeret. Quo et et ista Epicteti pertinent, Wolf. edit. Cap. 68. [gap: Greek word(s)], etc. quae et proximo cap. repetuntur. Qualia et ex aliis plurimis multa adduc


page 144, image: cs144

possint. Vocem autem [gap: Greek word(s)], in hunc sensum ex Laertio exponebam, ubi ex Stoicorum Sententia virtutes alias esse [gap: Greek word(s)], asserit; alias autem [gap: Greek word(s)] etc. Si cui magis arridebit ut verba ista passive accipiantur, et [gap: Greek word(s)], sint dogmata ipsa et opiniones Philosophorum, non ego valde repugnarim; praecipue si exemplo non careat: Eadem autem tum fuerit Sententia. Haec quoque semper obscuro hoc loco, quae etsi non tam satisfaciant ipsi mihi, ut pro veris et certis ausim obtrudere; haud minus tamen etiam nunc arrident, quam quod tibi obiter hoc agenti venit in mentem. Si tamen re accuratius expens‚, (quod ut facere mea causa ne graveris etiam atque etiam. te rogo) in priori sententia perstiteris, tanti facio tuum judicium, ut minime dissensurus sim. Alio loco, ubi Xyl. editio pag. 155. [gap: Greek word(s)], reponis tu [gap: Greek word(s)], ita omnino sensus postulat. Sed, quod tu non advertisti, jam in Notis Xylander ipse monuerat, et in Versione expresserat, quod et a me factum est. p. 158. quod legitur [gap: Greek word(s)] etc. corrigendum fuisse [gap: Greek word(s)] videris innuere; nec tu solus ita censes. Ita enim (ut alios omittam) hunc locum edidit praestantissimus Salmasius, in Hist. Aug. pag. 77. Ego tamen adhuc [gap: Greek word(s)], cum utrumque tam Veri quam Sevtri nomen ab Antonio nostro (quem Catilium Severum a matemo proavo nominatum testis Jul. Capitol) ad hunc Lucium Commodum, jam imperii consortem, transire potuerit. Imo vero ita rem habere liquido affirmare possumus, si Galeno fides, qni [gap: Greek word(s)], exerte Anton. Imperatorem, Severi nomen, quo prius appellabatur ipse, in Lucium transtulisse prodit. At Galeni codices depravatos hic censet Baron. Ann. Chr. 163. ß. IV. et pro Severo, rescribit ipse Verum. Cui sane sententiae alter Galeni locus (a Baronio tamen hic praetericus) [gap: Greek word(s)]. non parum favere videtur, ubi Galenus cum de mutatione nominis idem dicat, Verum non Severum scriptum praeferunt editi Codices. Sed quicquid hujus sit, cum non deesse viderem, quod objici possit, si quid in Antonio, non prius expensis utrinque rationibus, mutarem; expendendi autem locum fore tuum maxime opportunum, si quando Antonins nostris Commentariis illustratus Graece prodiret in lucem; ideo in hac editione consulto praetermissa est omnis rei ejus mentio. Nam notulae illae quae nunc [gap: Greek word(s)] editae sunt, vix centesima pars sunt eorum, quae nobis in hunc divinum Scriptorem pridem jam notata sunt. Xylandrum Interpretem, virum doctissimum, optime de literis meritum, agnosco libens. Eundem tamen in hujus Scripti versione negligentissime vel infelicissime versatum esse, negabit nemo qui Graeca accurate expensurus est, et mihi est exploratissimum. Nobis tamen Anton, legentibus, ipsum intelligere, non Interpretis errores sugillare, propositum fuit; etsi quae inter legendum observata sunt, non ut aliis ea probarem; sed ut mihi ipsi satis facerem; primo a me factum est. Quare, etsi iidem, qui versionis Anglicanae, animi oblectandi causa a me susceptae, publicandae authores fuerunt; iidem ut Graecam editionem adornem, valde suadeant; aegre tamen, quantum video, praestituri sumus. Sacra enim profitentes, alia scil, nos hic occupatos habent; inter alia, concionandi grave onus; nec otii tam foelices sumus, ut ad ista divertere, ut cumque gratissima et optatissima, saepe vacet. Sed epistolae modum jam excessi. Vale, Vir praestantissime, et amate perge.

Cant. postr. Id, Julii, 1634.

Tuum, quantus quantus est, Mer. Casaubon.

Mitte quaeso cum proxime scribes ad Beysterum talem Apocham, qualem jam fere biennium est, cum misisti; ea nempe praescriptione, te ex praebenda tua ab initio ad Octob mensem 1634. tibi debeb‚tur, recte ac plene accepisse. Sed mitte e‚ conditione, ut non nisi exacto Sept. eam mihi tradat, cum praeter 25. libras, quae jam tibi paratae sunt; alteras 25. quae tum debebuntur, acceperit. Plurimam quaeso tuae tuisque a me meaque et universo nostro Collegio dic salutem.



page 145, image: cs145

CCIV. Excellentissimo, et Clarissimo Viro, D. Gerardo Joanni Vossio, Historiarum Professori soleritissimo.

POstquam, Vir Clarissime, humanitate tua illectus, amicitiam tuam ambivi, memini me semel tantum ad te dedisse literas: at quod non saepius a me tibi fuerint redditae, non modo non negligentiae meae, sed ne occupationi quidem tribues. Quoties enim te, vel coram vel per literas, alloqui cupio, toties pudor hunc conatum supprimit; eo quod occupatiorem te eredam, quam ut paululum temporis amico, novo quidem, et nuper nato, sed tui amantissimo, in tanta copia amicorum, multo me digniorum, tribuere possis. Verumtamen perfricare frontem malui, quam pudore diutius a tua humanitate secludi. Ne autem vacuus in tuum conspectum venirem, ecce donum, quod superiori anno, non tam elaboravi, quam im portunis quo rumdam flagicationibus, deproperans praecipitavi; ut necdum ipsi mihi satisfaciat; nempe instructionem de ratione studii Theologici. Hanc si pellegeris, maxime ubi de ratione studii Hebraei, ac Linguarum Orientalium agitur, tumque mihi judicium sincere communicaveris, feceris mihi gratissimum. Sane in studio Hebraeo, et Linguarum cognatarum, ut multum inde a juventute, auspiciis D. Buxtorfii, operae locavi: ita nunc in professione experienti‚, eo usque provectus sum, ut auditores meos, non semel semestri, ac nuper diligentiores nonnullos, trimestri spatio, impensis ad summum, quinque in hebdomade horis, hucusque perfecerim, ut textum quemlibet Hebraeum, adhibit‚ versione, et Lexico, facile resolvere, ac intelligere queant. Tu‚ humanitate fretus, quae tacere mallem, scribo; sperans fore, ut tu‚ me amicitia digneris, meique aliquando, ubi offeretur occasio, rationem habeas, et ubi a negotiis urgentioribus dabitur respiratio, (quod tamen vix postulare, nedum expectare audeo) rescribas. Caeterum sic existimes velim, me tui non observantem modo, sed et observantissimum esse, nihilque fore tu‚ amiciti‚ majus; idque semper dabo operam, ac omnibus officiis meis efficiam, ut ita esse vere possis judicare. Deus te bono publico diu servet incolumen.

Dab. Hardervici, Anno 1634. Aug. 28. St. Vet.

T. C. observantissimus, Henr. a Diest. Theol. Prof.

CCV. Eruditissimo, Clarissimoque Viro Amico aeternum colendo, D. D. Gerardo Joanni Vossio, Isaacus Basirius S. D.

QUod ad te studiis gravissimis distentum perpetuo perrumpere audeo, vir nostri seculi eruditissime, facit insignis tua illa humanitas, qu‚ in tuis praeterpropter Quadriennium ad me datis ad hoc officii genus, cunctantem alioquin sua mandata animavit. Nempeveceri, qu‚ te aeternum prosequor, veneratione defungi identidem gestit animus: quinimo istuc ipsum gratitudinis leges imperant; praeclaris tuis monitis ac blandis praeceptionibus factus erectior, meum exinde in bonis literis profectum qualemcunque, habeo tibi quod acceptum feram. Nimirum tuis hortamentis, quibus me per literas dignatus es, obsecundare totus adnitor; votorum summam complexurus si me meaque conamina, tametsi haud ea unquam fucura sunt tanti tibi aliisque Reipub. literariae Principibus, quandoque approbem seculares literas, aliquam pridem abdicare habui necesse, uri in Theologica studia totus effunderer, et Augustissimae animarum scientiae me measque omnes Scholasticas curas devoverem unice: hinc in perorationum vernacularum provincia assiduo politiora omnia studia sensim obsolescunt: neque vero piget sic a Toga ad Pallium transgredi, sed id causor, quo tu nil mirere si fluo luculentus, et quoties calamus agitandus est frigeam totus: imprimis si incomparabile tuum illud nomen appellandum mihi est. Emoriar, ni minore negotio putem me ad Senatum integrum liceratorum posse dicere. Sed (qu‚ es aequitate) missis defensionibus.


page 146, image: cs146

Ad Patres subinde divertor, Graecos imprimis, quos ut secundum sacrosandum Scripturarum Oraculum profunde suspicio: ita, Vir summe, si aliquod tuum super iis consilium, vel verbulo [gap: Greek word(s)], exorare liceret, omnes omnino habeam causas, te quod facio aeternum venerandi. Nempe tametsi in eam rem Pedariorum Scriptorum est affatim, tamen de ordine Lectionis, de delectu, de charactere quo spuria a genuinis queant secerni, si te ducem vel verbo impetrem (cujus in eo disquisitionum genere praeclarum studium, Historiae Pelagianae, Scriptorum veterum Catalogi, praecipua atque elaboratissima singula soquantur et orbis admiratur;) nae in sacratissima illa venerabilis Antiquitatis Penetralia continuo involo. Tu qua es in studiosos mei ordinis incredibili pietate, meum hac in parte studium, dat‚ occasione, et per otium aliquando tuum adjutare dignator. Aliquid novi ex tuis Commentationibus frequenti Doctorum hÓc celeusmate efflagitari scito: utinam ne lucem iis, nobis autem fructum diutius invideres. Convivo illustrissimo Praesuli D. Thomae Mortono, Antistiu Dunelmensi, cujus Apologia Catholica, causa item Regia adversus Rob. Bell. de Officio Principis Lacine extant. Is me sibi a sacris adoptavit, abhinc quinquennium; qui ut est rara eruditione, ita tua, quibus collustraris, scripta apud se habet. Franciscum tuum salutavi pridem, aliquotiens per liceras, adeoque utroque sermonis genere, modo Latine, modo Graece attentavi, quo aliquid literarum extunderem; sed enim vero ni meae interciderint, ille [gap: Greek word(s)]. Eum ego tamen ob veterem conjunctionem deamo, adeoque meis verbis salvere perpetuo affatim cupio. Si quando syllabarum aliquot munus mihi destinas, id uti pro [gap: Greek word(s)] semper reputabo. Ita ad clarissimum D. Cunaeum transmittere erit in ptoclivi: is quippe me meaque studia suis identidem sustentat.

Vale, studiosorum omnium Oraculum, et me juxta cum observantissimis tuis Clientibus concenturiari patere. D. Opt. M. coelesti suo te spiritu perpetuo impleat.

Dat ex Arce Ancklandiana in Dioecesi Dunelmensi VII. Kal. Septem. Anno ultimi temporis CIC IC C XXXIV.

CCVI. S. P. Clarissime et Eximie Vir,

SIstunt se tibi aliquot Suedicae gentis adolescentes, quorum pars ante vel domo vel mens‚ me‚ usa est. Dom. illustris Skittii ex fratre Nepos, Laurentius Skytre, ingenium [gap: Greek word(s)] et ad praeclara natum, doctrin‚ et judicio, quam pro aetate, majori, ut ex primo congressu deprehendes; magis cum excusseris. Mens‚ vero me‚ usus Nobilissimus Claudius Sternskyld una cum Praeceptore suo M. Erico Broms. Illo erectae et verum nobilitatis decusspirantis indolis, hic studiis moribusque optimis. Omnes fam‚ tui exciti unice desiderant summa tua eruditione et conversatione dulcissima frui, quam ut eis gratificari velis (quod tamen sine dispendio graviorum tuarum occupationum fiat) est quod eorum nomine peto. Illi debito id honore et redhostimento pro virili pensare insuper haud habebunt. Sed et hoc pro veteri tuo in me favore ac amore majorem in modum rogo, ut si a gravioribus paulum otii decerpere posses, me epistola tua dignari, et quid Musae tuae, quae semper egregie publico laborant, editioni pararent, mihi significare velles. Mea tibi officia iterum constabunt prompta. In praematuro charissimi tui Dionysii obitu non possum non tibi [gap: Greek word(s)]. Et quid ni? Cum ingenium tam eximium et illud Bataviae decus, a quo tantae eruditionis monumenta jam profecta, et majora, si per fata licuisset, expectanda erant, ut herba solstitialis ceciderit. Sed quia Deo anima ejus placuit, ideo properarat ejus finem qui melioris et verae vitae introitus. Illius voluntatem cum quotidianis precibus exposcemus, eidem utique fas est acquiescere, sed quid ego unguem in ulcere et solatia tibi quaero quae ipse domi habes; et non solum ut pater sed etiam ut Christianus dolere scis. Deus te erigat ac te nobis et Reip. Lit. diu servet. Recensui notas meas in Curtium et auxi, quae si tanti luci dabo in juventutis gratiam: cujus bono etiam scripsi periodum quandam imperiorum, in qua IV. Monarchiarum incrementi et decrementi causas strictim exposui, sed Wittebergae indigne excepta


page 147, image: cs147

est et publicata a Typographo mendis plena. Nunc vero castigatiorem edere animus esset, si diligentiorem Typographum reperire posset. Ignosce, vir magne, nugis meis, et me quod facis, ama. B. V.

Upsaliae A. D. ix. Septembr. CIC IC CXXXIV.

Tui studiosiss. Johannes Loccenius.

CCVII. Clarissimo, Praestantissimo, Eruditissimoque Viro D. Gerh. Joan. Vossio, S. Claris. praest. et erudit. Vir, et amice honorande,

SI quam te amo, et aestimo, tam prolixas quoque possem scribere literas, prolixiores a nemine unquam accepisses. Quoniam vero, non quantum adfectus impetat; sed quantum festinatio in patriam pergentis, et Hamburgum transeuntis, per mittit, scribere licet; noli mirari breves te nunc accipere. Misi autem Leidam ad amicum meum Overbequium, quae tibi, ut spero, recte tradi faciet. Non sunt forte tanti, quae per tantum maris, et terrae transportentur, aut quibus lustrandis, tute tempus teras, nisi tamen digressioni, de arte nova, argumentum, et scopus ad quem collimavi, pretium statuant. Quo pacto ad scribendum, vi quasi inject‚, pertractus fuerim, ex ips‚ intelliges. Utinam autem quidquid ejus est, ad Ecclesiae tranquillitatem tantopere faciat, quanto ego eam, quum meditarer, et commentarer, ob oculos positam semper habui! Quemadmodum enim molestissimum mihi est, si cum quopiam mortalium contendere cogar; ita e contra nihil accidere potest gratius, quam si publice queam prodesse, et vel e longinquo, et obliquo viam aliquam concordiae ostendere. Utinam alii, sicut me, sine dubio acutiores sunt, ita quoque in via quam dixi reperiend‚, sint foeliciores. Gratulabor mihi, si me procul a tergo, relictum animadvertero. Scripturis equidem juxta sensum, quem ex communi intelligendi modo, in sani hominis conceptu, facere natae sunt, acceptis, unanimem primorum V. seculorum consensum, adjungo sive subjungo: ad quem nisi respicimus, nullum ego sane controversiarum, vel ut rectius loquar, miseriarum nostrarum finem video. Non placent, qui ejus rationem non habent, sed suo saltem ingenio indulgent; et fidunt, suoque arbitratu, et judicio vetera rejiciunt, nova invehunt. Sed sententiam meam, si legere digneris, plenius perspicies; quae eum demum, mihimetipsi probabitur, si tibi eam probari cognovero. Neque minus gratum erit, si moneas, aut corrigas, ubi monendum aut corrigendum censueris. Quamquam ego, quod hic egi, quasi aliud agendo egi; obversatur animo, genus irritabile vatum. Multi autem admittunt, ex obliquo et per ambages expetita, vel alicui hypothesi aptata, quae si plane et nude proferrentur, rejecturi essent. Salve plurimum et vale.

Hamb. ex itinere raptim, vi. Eid. Sept. CIC IC C XXXIV.

Tui amantissimus et studiosissimus, Georgius Calixtus.

CCVIII.

LIteras tuas, Vir Clatissime, et Reidani adjunctum exemplar a Mercatore Slagoniensi recte accepi. In Reidano ingenium tui Dionysii mire elucet. Dictio est tota pura, et majorem in modum elegans, quaeque Tacitum felicissime representet. Laudibus ejus memorandis alibi occasio erit, idque publice: hic si faciam, metuo ne dolorem tuum aliquatenus jam lenitum, tibi refricem, ac restantem, etiam augeam. Grotii nostri Sophompaniam, quam tantopere depraedicas, admodum videre velim; quam quod tibi dedicavit nihil fecit praeter amicitiae vestrae antiquissimae dignitatem. Quod meorum operum editionem Blavius tam diu differt, male animum meum habet: utinamque vel nunc tandem fidem liberet, inchoetque. Mitto interim quae II. Tomi erant, et in illis Cretam meam, quam inscriptum ivi Noomsio, veteris nostrae amicitiae monumentum. Peto


page 148, image: cs148

abs te ne e manibus id dimittas, antequam excudi debeat. Aristarchum tuum, sive de re Grammatic‚, Libros, expecto impatienter, et nunc absolutum spero. De Salmasio plane doleo: et non possum non invidiam Menapisci accusare. Stephanius noster jam Saxonem suum absolvit, et aestate proxim‚ se editurum pollicetur, nunc est totus nuptiarum, quas contraxit iterato. Salutat te plurimum; uti quoque Laurenbergius. Creta mea si placuerit, mox eodem quoque modo Rhodum dabo, quam affectam nunc adservo; cum paulatim alia item, quae concepi, subsequentur; si vitam Deus, uti spero, et otium dederit. Tu quaeso, quantum potes, excita Typographum et urgere excitatum nunquam desine. Vale amice singularis, et saluta uxorem tuam liberosque meo nomine, conjugisque, ac meorum.

Sorae ad diem XXVII. Octobr. CIC IC C XXXIV.

Tuus sine dole, Joannes Meursius.

CCIX. Praestantissimo Viro, Gerardo Joanni Vossio, Affini conjunctissimo. Conjunctissime Dom. Affinis,

EXprimere verbis nequeo, quam mihi gratae venerint literae, Glossarium Vulcanii, Hesychium aliosque libros, ad me pervehentes: interim quod verbis nunc assequi non possum, re ipsa, Deo dante, testabor. Hesychium tribus quatuorve abhinc mensibus, in eum praeter spem incidens, undecim flor. emeram; Vulcanii Glossarium nusquam reperiebam. Quapropter, ut de eo mihi gratulor, ita neque importune missus a te Hesychius; cum melioris notae plerosque Authores, bis coemere soleam; ut et hÓc Londinii, et in agris, ubi plerumque aestatem, transigere solemus, bibliothecam qualitercumque instructam possideam. Ingenue quid de schedis, quas ad te transmisi, sentiam fatebor: Invasit me commune hominum vitium, qui arbitrantur ea quae ipsi cum labore scripserunt, ab aliis quoque cum voluptate legi. Nunc vero cum tute eas tibi non displicuisse testeris, teneri non possum, quin porro urgeam, ut certiorem me facias, an tuto famam periclitari possim, deque edendis iis cogitare. Vidi Jul. Caes. Bulengeri, atque aliorum quorumdam, super hac materi‚ tractatulos; mihi tamen minime satisfacere potuerunt; requirebam in iis, nescio quid, quod an ipse assequi potuerim, judicandum tibi relinquo. Non contemnendum commentationibus istis, adjeci auctarium, ex quo ad vos missae sunt: spes adhaec est uberioris materiae; prout ea se quotidie Catalogum Artificum perscripturo offert; non obstabo tamen, quominus primos istos conatus, ad periclitanda hominum judicia divulges, per amicorum aliquem, suppresso tamen scriptoris nomine, quod non nisi curis secundis deberi puto. Caeterum de his plenius, si tu idem sentias. Literas Stephani Goffe ad te transmitto, ex quibus Reveren. Archiepiscopi consilium, a proposito tuo diversum non esse intelliges. Det Deus ut labores tui, quemadmodum merentur, Regi nostro ac Principi adlubescant. Si quid super ea re, ad Dominum Goffe Literarum perscribas, prim‚ quaque occasione eas ad ipsum perferam; aut si forte absit, in agris ad eum perferendas curabo; quod ut commode fieri posset, ipse D. Goffe prospexit. Vivit Cantabrigiae, in Collegio Divi Petri, amicissimus mihi, totique vestrae familiae D. Joannes Francius, qui inclusas a se, ad filium tuum Johannem literas dedit. Ait Praefectum Collegii Jesu, Richardum Stearne, ac reliquos istius Collegii socios paratos esse, ut prorogetur tempus illud absentiae, quod filio tuo indulserant, si modo per ipsum filium tuum, aut per te postuletur. Siquid tibi, tuisque ulla in re gratificari possim, nunquam expectationem tuam fallam. Precabor interim Deum Opt. Max. ut tibi, uxori tuae, totique familiae vitam, ac valetudinem firmam largiatur.

Raptim in AEdibus Arundelianis Anno 1634. 15. Novemb. St. vet.

Tuus omni officio, F. F. F. Junius.



page 149, image: cs149

CCX. Clarissimo Viro Gerardo Joanni Vossio, Affini conjunctissimo. Conjunctissime Affinis,

JAMdudum, cum hÓc apud nos esses, quid de conscribendo Artificum catalogo in animo haberem, ex me audivisti; haud muto factum. Sed dum ei rei prolegomena quaedam praemittenda putabam, observatiuncul‚ un‚ aliqu‚, plures alias quandoque eliciente, ac post se veluti trahente, excrevit opus, in justi fere voluminis formam. Ac nov‚ se quotidie materi‚ suppeditante, metuo ne in nimiam tandem excreseat molem, quicquid illud est, quod ex diversissimis Authoribus, in unum quasi corpus congessi: Interea per otium inspicies, scio, opusculum hoc a me elaboratum; ac me judicii tui scientem, quamprimum facies. D. Pettaeus, atque alii quidam viri, optimi, meique amantissimi, ut edam suadent; minime tamen persuadere poterunt, nisi forte suffragio tuo juventur. Vale, conjunctissime D. Affinis, cum sorore carissima, atque omnibus liberis.

Raptim Londini in AEdib. Arundelian. An. 1634.

Tuus omni officio, F. F. F. Junius.

CCXI. Viro maximo Ger. Jo. Vossio, S. P. D. Johan. Fredericus Gronovius.

DEsiderium vestri, Vir magne, quod ipsa mora crescit, mihi in hac solitudine, incentivum fuit, ut denuo quia bella occasio erat, inficetis literis te inquietarem. Miraris solitudinem dici tantae celebritatis locum, praesertim ibi studiis vacanti, ubi nec cogitandi, nec quiescendi spatium datur, ubi,

Nos transeuntis risus excitat turba,
Et ad cubile est Haga.

Ego vero in media frequentia, malignum secessum colere videor, qui nec amicum, nec familiarem habeam, praeter unum Heilersichium; sed et illum districtior jam cura otiosa garritui tempus concedere vetat. Ampliss. D. Senator, vir est ad amussim factus, et omni comitate me excipit. Sermo quoque ipsius minus est tragicus, et potest securum convivam pati. Equidem nihil omittam, quod ratio mei muneris exigat, ut si quae nobis exhibita sunt beneficia, ea perdidisse se fateantur. Sed pessimus mos est, promovere fastum, et spiritus imperitorum adolescentium, iisque in quam minutis indere contemptum Doctorum suorum: quem profecto ego optavi, eo agro desitum esse, in quem mores malos Plautinus ille mittebat, si qua possent serendo interfieri. Ipsae literae sic obseruntur, et a teneris ea imbibitur opinio, potiorem semper pecuniae, quam eruditionis aestimationem habendam. Scilicet cavendum est serio, ne unquam falsus sit arbiter, qui cum designare vellet, [gap: Greek word(s)] mortalem, ex hac nota literatorum ajebat, eum esse, quos odisse divites solent. Ex Tobia Andreae cognovisse te puto, reviviscere negotium illud, Landsbergensis Principis, cujus conficiendi spe, Cl. Altingius me Groningua excivit. Illustrissimae Principi Matri placui, ob istorum commendationem, et unice velit me huic Provinciae praefulcire. Sed re non amplius integra, meque jam in aliam servitutem transcripto devolvi, a me repudij omen, in heros meos, quorum animos optimus Tobias frustra, puto, tentavit. Nemo vitio mihi vertet, si serio illi de me bene mereri vellent, meque dimittere, non alienum a votis meis, esse locum, ad amplam fortunam, et honorem promptum: sin honestati potius quam commodo meo velificabor. Et gratus mihi erit nexus, in quem iniquo meo tempore me casus dimisit. Illud te oratum volo, summe fautor, ne suspiceris quicquam, me cum heris meis fidem obstrinxi, fraudis contractui nostro miscuisse. Deum testor omnem ambitionem me depositam habuisse, nec vel minima cogitatione praecepisse ea, quae nunc evenerunt eo tempore, cum conditiones ab istis mihi propositas amplecterer. Illud consilium quod a callido homine suggestum, apud te aliquando promebam, statim a dissuasu tuo abjeci, et damnavi. Et utcumque res cader, ipsa constantia mea demonstrabo, sincera omnia esse a me acta, quamvis multa acida, hic


page 150, image: cs150

et jam mihi obvenerint, et praevideam post fidelem operam, ab iis quibus maxime ea expenditur, parum nobis gratiae, honoris nihil fore. Quod apud te solum perire cupio, et indicium esse incomparabilis fiduciae, quam de tuo erga me affectu, concepi; et publice nunquam diffitebor, siquidem nomen erimus posteritati non omnino oblitum. Vitam sic trudi scimus, et surgere saepe aliquid, quod in ipsis floribus angat. Supellectilem librariam a Germania superiori recepi mense, quae me tandem Musis reconciliabit. Mire optem denuo, pervolutare Msc. Lucretium tuum, ut spicilegium colligam eorum, quae in festinatissima priori collatione oculis conniventibus praetermisi. Itaque rogo, an pati possis, ut si Lugdunum in reditu, ad vos (qui spero, post hebdomadas, aut ad summum quatuor, non differetur) transeam, a Salmasio illum repetam. Summus ille Vir, in nuperis ad me suis prolixe se excusavit, ne putarem eo animo, se librum abstulisse, quasi in scriptorem illum aliquid meditaretur, et mihi quod enotaveram, ire vellet praereptum. Non queo comminisci, quae ipsi causa fuerit hujus de me suspicionis. Nam nec mihi nunc otium, ut in integro edendo, aliquod operaepretium, praestiturum sperem; et sic viros de Republ. jam bene meritos, praecipue illum, veneror, ut quidcumque ab iis discere malim, quam quae ipse parum certe didici alios docere. Miscellaneis meis per otium, quod breve nunc mihi, extremam manum impono. Boxhornius denuo mihi fidem fecit, se cum Jansonio de iis collocuturum. Si persuadebit gratum erit; sin jaceant, nonnunquam premantur in animo, donec mihi ipsi invisa esse coeperint. Nam ut nosti in talibus, expirante juventutis gratia, nihil fere est, quod ipsi authores amemus. Salve plurimum, et vale cum tuis, publico bono, cui natus es, praecipuum literarum decus. Scripsi currente calamo.

Hagae Comitis Edib. Novem. Juliani An. CIC IC C XXXIV.

Miscellanea mea ex consilio tuo, secui in quatuor partes, dempto etiam Titulo, Exercitiorum Criticorum, et Saturae, quae nomina delicatas aures radebant. Singuli libri XVIII. vel XX. habebunt Capita. Atque adeo primam Sectionem, hic ad te mitto. Collegi in ea quae sparsim ad historicos libros notaveram. Minus placebunt vulgaria nimis historica nonnulla quae immiscui. Sed scias, viro nobili cuidam et Jurisconsulto eam destinari, et ii non capiuntur arid‚ ill‚, ut vocant critic‚. Aveo cognoscere judicium tuum, et si quid inaudivistis de optimo Fabricio; rescribe quaeso duobus, aut tribus verbis, et puta familiari colloquio meo tantum temporis dari. Salve iterum et vale, praesidium nostrum. Cum obsignare has vellem, venere mihi, ab Cl. Pontano, literae indicantes, se in mandatis dedisse filio tuo, quem saluto, ut exemplar Epistolae ipsius adversus Jesuitam, qui C. Croij operi edidit, mihi exhiberet; id servari usque ad reditum meum peto.

CCXII.

VIrum utriusque nostrum adeo amicum nactus, Vir praestantissime, nolui eum sine meis ad te literis dimittere. Scripsi anno superiore exeunte per Elzevirium, ac te accepisse puto. Nunc enixe abs te peto, ut Typographum impellas, quantum possis, nimis hactenus cunctatum; maxime pro voto meo, et meorum in hoc Regno amicorum, ac fautorum: inter quos illustris Dom. Cancellarius jure suo primum sibi locum vendicat. Ad quem quam Praefationem nuper misi, supprimendam in praesens nuntio. Siquidem ille e re me‚ esse censet, uti Regi serenissimo opera mea dedicentur: itaque consilio ejus morem, uti aequum est, geram. Insuper est in Opusculis meis Atticis, quae in primo Tomo apparent, aliquod Othoni Skielio dedicatum: sed cum diem ille suum nunc obierit, magno cum dolore meo, nam amabat me vir iste maximopere; muta pro prudentia tua inscriptionem, et praefige nomen Goudaei Rosaecrantzii nostri, cui familias meas Atticas dedicavi; et repone Erici Rosaecranzii nomen, ut succedat frater fratri. Quae ad secundum Tomum pertinent, et in istis Criticarum Antiquitatum Libros IV. mittam proxime. Tu me, quaeso, fac de rebus tuis omnibus, et librorum editione, certiorem; tum quo loco


page 151, image: cs151

etiam res meae sitae. Mitte quicquid ad me voles, uti pridem indicavi, ad Joannem Van Gandt, Mercatorem; isque ad me curabit recte. Bene vale, ac salve, cum uxore liberisque a me, mea et meis.

Raptim, Sorae, ad diem XI. Mart. CIC IC C XXXV.

Tuus constanti affectu, Joannes Meursius.

Praefationem ad Regem mittam tempestive.

CCXIII.

SCripsi ad te, Vir Clarissime, Martio superiore, per Joannem Elichmannum, Medicinae Doctorem, virum praestantem, et communem amicum nostrum. Nunc his paucis iterabo scriptionem, atque eam festinatam; nam Mercator, qui has adfert, me discessus sui monet adeo in ipso puncto. Misi tibi per eundem Elichmannum Cretam meam; insuper et reliqua omnia, quae ad Operum meorum Tomum alteram pertinebant. Monui quoque supprimendam Praefationem ad illustrem Dom. Cancellarium; quando Regi dedicanda opera mea ille censet. Indicabam et de Opusculo, Othoni Skielio dedicato; quando ille diem obierit, nunc Gaudaeo Rosaecrantzio inscribendo, et Familiis item Atticis transferendis in Georgium, ejus fratrem, eodem titulo, tantum nomine commutato. Quaeso, scribe, an inceperit Typographus, et quousque sit progressus: tum impelle, ut promoveat; nam id unice est in votis Cancellario, aliisque in hoc regno, dignitate, et doctrina, eminentibus. Tum Rex quoque meus Clementissimus discupit videre Historiam. Eapropter iterum rogo urge Blavium, quantum potes, quod est sane non exiguum. Feceris mihi rem gratissimam, feceris doctis et amicis in hoc regno; feceris et Dominico Molino, qui desiderat vehementer: et nŰsti viri illius adfectum in literas, et literatos, et in me quoque inter istos. Utinam hÓc etiam quandoque possem tuis commodis inservire! Opera mea certe tibi prompta essent. HÓc desinam, et salvere te jubeo cum lectissima uxore liberisque. Idem faciunt uxor mea liberique; tibi et tuis addictissimi.

Scripsi admodum festinanter, Sorae ad diem XXIII. Aprilis CIC IC C XXXV.

Tuus antiqua fide, Joannes Meursius.

Quaeso ne neglexeris mihi per hunc Mercatorem nostrum respondere: nam occasio tam idonea, atque certa, vix se mihi, toto anno semel offert. Iterum vale, et aetatem Nestoris vive. Scribe etiam, imo mitte, si quid pridem edidisti: tum si quid in praesens edis. O si liceat semel tantum singulis annis te praesentem compellare! quam id velim. Nunc sufficere nobis debet, quod per literas illud ipsum concedatur. Caetera Deo committenda, qui nos curat, amicorum praestantissime. Vale iterum.

CCXIV. Incomparabili Viro Domino Gerardo Joanni Vossio. Vir Clarissime,

OFfero tibi merito tuo opusculum, quod nuper in vulgus exire jussi, et inter summas occupationes per intervalla condidi, cum non liberet otiari Partim Emblemata sunt, ad quae nihil dictum, nisi quod in confesso, ante me natum fuit, et nemo e plebe etiam ignorat. Aliter tamen quam vulgo, dixi, et proinde novum, atque indictum videbitur, quod unusquisque, quanquam Platonem, aut Aristotelem non legerit, quotidie loquitur, et sentit. Partim orationes sunt, in quibus nihil praeter officii mei rationem, debes aestimare. Non passus sum diligentiam meam desiderari, cum aut occasio, aut alius, atque alius, quem ex Romana antiquitate explicandum susceperam, scriptor inviraret. Promittimus certe quaecumque non praestamus. Et hoc ad laudem mihi satis est, e‚ aetate inquam magna eruditio non cadit, imo qu‚ magnus est, qui ad confessionem ignorantiae profecit. Nunc Juvenalem meum pergo illustrare. De usu codicum tuorum, valde mihi gratulor, et devinctum me ostendam, ubi per me licuerit, et tibi placuerit hujus hominis


page 152, image: cs152

affectum experiri. Sed vereor ne humanitate tua abutar. Interea tamen mox libros tuos remittam, quam primum intellexero, eos a te desiderari. Opus tuum de Arte Grammatica, avide hic omnes exspectamus. Spes nuper facta brevi proditurum. In tua autem manu est, vota nostra explere. Vale, Vir Incomparabilis, et me ama.

Raptim Lugd. Bat. Kal. Febr. CIC IC C XXXV.

Clarissimo nomini tuo Dicatissimus, Marcus Zuerius Boxhornius.

CCXV. Cl. V. Ger. Vossio.

NOn erit, Vir, Cl. quod de excusanda Literarum tuarum tarditate, (quod a te non semel factum est) deinceps labores, cum jam exemplo te meo tueri possis, qui literis quas Octobri mense superioris anni reciperem, nunc demum respondeam. Non tamen hoc a me factum, vel imitandi tui causa, si quando res tuae ita tulerunt, ut serius responderes; vel ut exemplo meo fultus securius in posterum sileres. [gap: Greek word(s)] (ut olim Platonicarum elegantiarum simul et dogmatum decus illud ingens Synesius loquebatur) [gap: Greek word(s)] hoc in me facinus admiserim, qui non in postremo felicitatis meae loco semper posui ponamque semper, hoc mihi tecum amicitiae, mutuarum Literarum commercio firmatum excultumque, jus intercedere. Dicam igitur, quod res est, mi Vossi Quantum video, in eo satis conspirant nostrum utriusque fatum, quod vitam vivere otiosam, neutri datum est. At in eo discrimen ingens, quod tuae omnes curae, omnia negotia ad Literas et Musas pertinent; quorum sc. fructum percipiunt tum foelicissimi Juvenes, qui te quotidie audiunt; tum qui tua laboriosissima scripta legunt per totum orbem literarium docti gravesque viri. Mea pleraque negotia quam diversi sint generis vel inde potes colligere, quod totos haud raro menses occupatissimo mihi transigere contingit, quibus tamen totis librum videre, aut certe studendi causa, non contingit. Hoc quo minus mireris, scias velim (ut alia nunc taceam) qui Residentes, (ut vocamus) sunt hujus Ecclesiae Canonici, iis tum universis simul, tum singulis per vices agenda curandaque multa incumbere, quae temporis haud minimam partem, quod unicuique suppetit, sibi vendicent. Superiori anno molestissimo Thesaurarii munere sum defunctus. Hoc anno sum Receptor Ecclesiae, onere fateor, si genus ipsum laboris, et praecipue si praemia utriusque spectentur, non adeo molesto aut gravi; a Musis tamen, et otio literario non minus alieno, quam quod erat Thesaurarii. Quae quidem de occupationibus meis eo fusius, non habita tuarum ratione, sunt a me nunc exposita, ut errorem, in quem te postremae meae induxerunt, tibi eriperem. Ita enim ex iis collegisse te aperte scribis, multo majora me sub manibus habere, quam quae hactenus (Majoris ea certe mitto pro tuo erga me amore, quam pro eorum merito aestimata) a me praestita sunt, Magnam sane in eo, mi Vossi, amoris tui vim agnosco, tum quod talem me tibi fingis, a quo magno possint a te tuique similibus expectari, tum quod, cum ita de me judicas, ne ipse mihi desim, cohortatione tua, quantum in te est, providere satagis. Plurimum igitur amori me tuo debere profiteor libens. Cum tamen hominis sit, meo judicio, vani stultique eam de se opinionem excitare, quam destituturum se certo sciat, etiam atque etiam te rogo, ut quam opinionem de me temere concepisti, eam, me non spondente, imo alia omnia profitente, et bonam copiam ejerante, tibi quam potest celerrime, avelli sinas. Jam enim dudum est, cum de meis studiis, non me‚ sane, quod sciam, culp‚, sed fatis ita volentibus, actum est; et ea nunc vita est, ut si hactenus omnia pro voto successissent, nunc tamen vel invito decoquendum, et aren‚, quod ajunt, cedendum essent. Neque tamen spero ita vivemus unquam, ut [gap: Greek word(s)], et fruges duntaxat consumere natos, quisquam merito nobis exprobrare possit. Absit hoc a nobis, ut eo vecordiae unquam deveniamus. Si ut prosimus aliis, Scriptis


page 153, image: cs153

et lucubrationibus nostris non datur, at sunt aliae personae quam gerimus, et professioni Sacerdotis non minus convenientia, in quibus non inutiliter ad Dei gloriam occupatum iri quicquid in nobis est industriae, confidimus. Interim si contingat, ut aliquid interdum edamus in lucem, hoc scil. succisivis horis nostris debebimus totum, magisque recreationis nostrae quam laboris erit. Ad Parentis autem [gap: Greek word(s)] edenda quod hortaris, res factu facilis esset, nec a me tam diu dilata, si ea essent ejusmodi, vel quae perfecta aestimari mererentur, vel saltem ita effecta, ut sine Authoris injuria publicari possent. Horum cum neutrum sit, et eorum quae praecipua sunt, non sine summo labore ad perfectionem aliquam perduci possint, et argumenti sint a meis studiis, id est sacris, alieni, (quales sunt operosissimae in Polybium animadversiones, amplissimi de re Vestiaria Commentarii, etc.) quid aliud iis praestare possim, quam ut dum vivam ipse, fideliter a me integra illibataque conserventur; et post obitum, sacrae publicae alicujus Bibliothecae custodiae fideique committantur, non video. Caetera si quae sunt, qui minore opere indigent, ut publico parentur (ut sunt fortasse Notae in Epistol. ad Atticum, et alia nonnulla id genus) aut quaecunque sunt argumenti Theologici seu Ecclesiastici, quae ulla mea quantacunque opera sive perfici, sive quocunque modo ad publicam utilitatem disponi poterunt; in his operam nostram publico non defuturam, si Deus vitam nobis et otium, quae sufficiant, audeo tibi promittere. Quamquam ut verum fatear, nupera quaedam Calamitas studia mea vehementer afflixit, ex qua vereor ne longum sit, priusquam se integre recolligant. Obiit enim ante mensem unum aut alterum omnium meorum amicorum, quibuscum familiaritas mihi et de literis frequens communicatio hic intercedebat, longe doctissimus Augustinus Lindsellius, postquam Herefordiensi Diocoesi, cujus erat Episcopus, annum vix integrum, sanctitate et integritate vitae praesul, etiamsi olim vixisset, admirandus, praefuisset. Vix est ut tantam eruditionem in tanta modesti‚, tanta obscuritate (etsi jampridem toto hoc regno celeberrimae famae fuerit) latere potuisse quisquam credat, hoc praesertim seculo, quo scribendi cacoethes plerosque homines, qui aliquid sciant, tam impotenter transversos agit. Nullum genus est eruditionis, in quo non ita excelleret, ut tota vita nihil aliud egisse videretur. Nullus liber antiquus aut recens, Latinus, Graecus aut Hebraicus; nullus fere Gallicus, Italicus aut Hispanicus, qui quidem alicujus momenti fuerit, quem notum non haberet, totumque ita excussisset, ut pro re nata suam de eo sententiam apud amicos docte pariter ac copiose proferre non posset. Hic ante quatuordecim plus minus annos, cum libellum quem contra patri inominis infamatores edideram, legisset et probasset, antea sibi penitus ignotum ita complecti cepit, ut deinceps non aliter de me sollicitus esset, quam si propiori aliquo naturae vinculo ipsi conjunctissimus fuissem. Nullum officii genus est, quo mihi commodare potuit, quod inexpertum reliquerit. Nam et studia mea qua consulendo saepissime, qua docendo non raro adjuvavit; et fortunas meas aliquando tenues non modo sponte sua liberalitate sublevavit, sed et ab aliis ut sublevarentur, sua apud magnos viros authoritate, nunquam a me ne minimo quidem verbo solicitatus, effecit: Ille denique fuit, qui benignissimum Dominum ac Patronum, nuper Episcopum Londinensem, nunc Cantuariensem Archiepiscopum (in tanto dignitatis fastigio meritis quam loco longe celsiorem) primus mihi conciliavit; ut omnia prope ipsi debeam, tanquam fortunae meae fabro et architecto praecipuo, quaecumque mihi foelicia postea contigerunt. Sed ut ad studia redeam, assiduus hic mihi [gap: Greek word(s)] erat, et temporis acti severus exactor, pensis etiam interdum impositis quae pro ratione sive virium mearum, sive otii et temporis, maxime congrua judicaret. Paucos ante mortem annos, totus in eo fuerat, ut Graecorum veteris Ecclesiae Scriptorum Scripta quaedam [gap: Greek word(s)], magno aere non ita pridem e diversis Europae Asiaeque locis comparata et huc allata, quam emendatissima cum Latina Interpretatione in lucem emitteret. Me


page 154, image: cs154

quoque (magis id quidem amori erga me suo indulgens, quam humeris meis confisus) ad partem tam gloriosi propositi voc‚rat, mandat‚ mihi veteris Graeci codicis, qui Commentationes in partem Psalmorum, Chrysostomo vulgo adscriptas continet, Interpretatione. Quae quidem eo facilius a me suscepta, quod dies ad perficiendum data, nec alia conditione imposita quam si per alias occasiones liceret. Alia quippe erant plura, seu majoris ea momenti, seu quod acceptiora futura essent, praelo designata, priusquam harum usus esset. Neque jam quicquam restabat, quam ut Typographus primo quoque tempore ad opus accingeretur, cum supremum diem obiit Praesul Illustrissimus. Sed Deo laus, quod ille superstes, diuque sit superstes oro, quo vivente nunquam Patrono cariturae sunt in Anglia meliores literae; cujus potissimum auspiciis, et prudentissima administratione, ut eo perductum negotium illud, quo perductum diximus, cum Praesul Illustriss. obiit, omnes hic agnoscimus; ita et in cura providentiaque ejus, nulli non pari negotio omniumque hactenus difficultatum feliciter victrici, spes nobis non exigua, tot conatus et labores, ob intempestivam praecipui instrumenti jacturam, incassum non futuros. Sed vereor ne qui modo pertinax silentium excusandum habebam, idem nunc importunae prolixitatis crimen incurrerim; adeo hoc quoque verum illud experior, quam sit illud in omni re difficile, ut ne quid nimis. Ad literas igitur tuas redeo, etsi jam pertaesus prolixitatis, ne in tanta sermonis redundantia, me tibi non respondisse queri possis. Grotium et Salmasium, incomparabiles Heroas, quod in tuis memoras, rem fecisse mihi gratissimam. Etsi enim vitae eam rationem inire, ut inter eruditos nomen profiteri meum possim, non datum est, in eo tamen non leve solatium, quo supra vulgus non parum assurgere mihi videor, quod viros vere doctos affectu (sed et judicio fortasse) non vulgari colo eorumque incolumitatem in maxima parte foelicitatis meae pono. Sed Ű seculi infamiam, summum illum virum, desultoriae vitae incommodis tamdiu jactari, et incertis sedibus errare! Dignum certe virum, de cujus virtutis possessione omnes Europae reges et regna, si saperent, haud paulo majori contentione inter se decertarent, quam olim urbes illae Graeciae de Homeri umbra. Sed nimirum tanti stant ei Libertas, et Veri amor, qua non pauciores ubique fere inimicos, quam Eruditio et divinum Ingenium admiratores illi peperere. Sed quando, ut ait ille, nondum omnium dierum Soles occidÍre, non est quod desperemus res ejus aliquando tranquilliore loco fore. Filium tuum Johannem reducem, ut et Opus Grammaticum, quod promittis, (illum corporis, istud ingenii tui foetum in utroque te complexurus) libens videbo, et avidus expecto.

De re tu‚ pecuniari‚, serum me tibi scribere; scribam tamen; 24. nempe die Mensis Octobris ultimo elapsi 50. libras, quae tibi debebantur, Pesteri Delegato Cantuariensi, persolutas esse: alteras autem 50 libras (quod jam magis tempestivum me tibi scribere:) si interim te priores illas accepisse (quod semper observandum tibi est) vel verbo significaveris, intra paucas septimanas tibi paratas fore. Res tuae reliquae omnes, prout feret occasio, mihi semper erunt curae. Sed hortense illud negotium tuum (quando et Successoris tui res ad te pertinere recte judicas) adhuc pendet et sub judice lis est. Quando erit aliquid constitutum, quod brevi speramus, omnia per me plene resciturus es. Vale, Vir praestantissime, et amare perge

Cantuar. VIII. Kal. Mart. 1635. Stile vet.

Tui tuorumque omnium merito tuo amantissimum, Mer. Casaubonum.

CCXVI. Cl. Ger. Joh. Vossio Salutem et Officia.

IN votis quidem erat, Vir clarissime, te ante abitum Illustrissimi Comitis Lescinii in Angliam, videre; verum quia partim promotione quae hac die fiet, distractus, partim rebus itineri parandis, id facere nequeo, per hasce mihi tecum esse agendum existimavi. Totum negotium


page 155, image: cs155

in tuis literis versatur, quibus instructi Angliam petere voluimus. Magnum te in illa insula, collati a Regibus honores testantur, Illustrissimo Comiti satis erit, si tuis ibidem amicis significaveris, magnum literatorum aestimatorem eum esse. Utramque Academiam videbimus, in utraque aliquot septimanas consumpturi. Te parario viri magni innotescent, quorum tamen et ego non paucos amicos habeo. Addere non oberit, si videbitur, Parentem ipsius unicum in Polonia Reformatae Religionis patronum esse, prout Princeps Radzivilius in Lithuania, prudentissimum et literatissimum inter Palatinos haberi, et quod ad rem facere maxime videtur, in magno apud Serenissimum Magnae Britanniae Regem favore, quem multis literis testatum fecit. Ipsius Comitis dotes ex aliorum forte relatione nosti. Sed quid ego multis in his te, Vir clarissime, turbo: sufficit petiisse, ut literas nobis ante diem Jovis vel Veneris submittantur Lugdunum. Hospitium nobis est in Pappengraft apud Dominum de la Rue. De favore erga nos tuo nihil dubitamus, quem ut continuare erga me praesertim velis, observanter peto. Vale, Vir clarissime.

Lugduni 15. Maji ipso die promotionis meae in Medicinae Doctorem.

T. C. addictissimo, Johanne Jonstono.

CCXVII. Praestantissimo Viro Domino Gerardo Joanni Vossio, Affini Conjunctissimo. Conjunctissime Adfinis,

VIdes hÓc auctarium non poenitendum, (nisi me fallunt amici, quorum hac in parte judicium desideravi) opusculi illius, quod olim ad te transmisi; quodque propediem typis committendum, ultimis tuis literis indicasti. Amicos dico, non Seldenum, Pettaeum, Oughtredum, qui priora approbaverant; sed fratres Wrenni, quorum alter nunc est Episcopus Herefordiensis, in magna apud Regem gratia, alter vero Decanus Windsoriensis. Ambo certe in omnibus ostendunt, quam bene tibi, mihique velint. Tertii libri caput ultimum, quod rationem picturas dijudicandi pertractat, nonnihil reconcinnavi, ac porro quid in singulis corporis humani membris, vere pulchrum olim judicaverint adjeci; quemadmodum et caput tuum de Statuarum materia; quoniam ea res quoque, ab hac recte judicandi scientia, non videtur aliena: subdubitavi aliquamdiu, an septimum caput Libri tertii cum hac, quam nunc vides, appendicula, peculiari quodam titulo vindicem, inscriberem; ac picturam veterem statim exciperet vindex, sive de ratione picturas dijudicandi. Tu facies quod consultius judicabis; aut in duo opuscula dispesces, aut conjunges. Mihi certe, si Regi nostro inscribatur opusculum, omnia conjungi debere, atque in unum volumen componi videntur debere. Miraberis forte, nimiam hanc levis Tyrocinii fiduciam, nolisque me adeo temere periculum famae adire. Ego quoque, ab hac arrogantioris ausi, ut mihi quidem videbatur, temeritate, alienior eram; donec suasit, ac pene persuasit, Rev. Episcopus Herefordiensis; qui lect‚ hac, quam nunc transmitto, parte, multis asseveranter ursit dubium ac tergiversantem, constare sibi dicens, quam acceptum Regi, Proceribus Regni, omnibus denique futurum sit opusculum. Dignabitur profecto Rex noster, inquit, hoc tuum scriptum inspicere, pro eo quo artes hasce prosequitur adfectu; nunquam quicquam gratius ei obtingit, quam si post regni curas, offeratur aliquod antiquae artis specimen, quo oculos, animumque pascat. Quinimo nuperrime adhuc, dum tuas schedas percurro, inquit, adfui Regi super antiquorum eximia arte, nonnulla sciscitanti; atque ei spem feci, visurum brevi opusculum aliquod, suppresso tamen tuo nomine, cum cura elaboratum. Respondi non tanti mihi videri tumultuarium hoc opusculum, quod inexspectato fere excidit majus opus, Catalogum nempe Artificum, molienti: daturum operam, ut majus hoc opus, tanti patrocinii gloriam magis mereatur. Ad haec Rev. Vir, tanto magis hac in re, consilio meo obsequeris; quandoquidem spero fore, ut


page 156, image: cs156

Serenissimus Rex, pro navata strenue opera, animos tibi addat, ad reliqua pari industri‚ prosequenda. Unum tantum in hisce tuis lucubrationibus requiritur, inquit, Rex noster inquit, ac Proceres Regni, multique alii ingenuarum artium amantes, Latine quidem intelligunt, Graece non item. Minus gratum hoc nomine futurum erit opusculum, nisi Graecam passim Interpretationem adjicias. Multis super e‚ re mecum egit. Non repetam singula. Video certe Typographo, mihi, publico, non inutilem fore hanc operam: si quid ex hac re commodi obtigerit, amicis qui hanc mihi operam non denegabunt, deberi putabo. Quaedam talia sunt, ut a filiolis tuis, Isaaco, atque Gerardo, forte ad probandum Graecae Linguae tyrocinium transferri possint; ubi major aliqua emphasis latet, nemo melius exprimere ea posset, quam Adfinis noster Naeranus; sed is gravioribus forte curis distinetur; pertentabis animum, si impetrari posse putabis. Utcumque tamen, vel precibus, vel pretio inveniendus erit aliquis, qui id praestet. Refundam quicquid impendcris; nolim enim nostras has qualescunque curas, minus gratas esse, ob leves aliquas impensas. Typographus quoque, si quid ea res editionem differat, moram hanc aequo animo feret, quoniam sic denique fiet, ut exemplaria magis distrahantur. Ad quod etiam conducet, si quam minima, ac portabili (ut loquuntur) form‚, minimeque sumptuose excudatur; ne quem pretium ab emendo deterreat. Cum primum has de pictura observationes congererem, quin etiam cum eas ad vos transmitterem, nihil minus quam de editione cogitabam; unde etiam evenit, ut de interpretandis Graecorum Authorum locis, minime laboraverim; putaveram majori operi reservanda esse haec, quasi prolegomena; sed quoniam praeter opinionem in justi operis formam excreverunt, est nescio quid, quod mihi suadet, famam hoc opusculo praetentare, donec reliqua prodeant. Sunt multa loca ex Authoribus Graecis, quae nudam tantum rei gestae Historiam, aut Apophthegma aliquod, aut aliquid simile continent, ea Latine tantum imprimi velim, ne in nimiam molem excrescat opus. Reliqua loca Graeca, quae Emphasin quamdam habent, ac in ipsa phrasi praecepta quaedam continent artis, integra servari velim, adjecta interpretatione; aut si Latine tantum videantur imprimenda, optem nihilominus, ut Graeca verba quae vim aliquam habent, ad oram adjiciantur, quo peritis pariter, atque imperitis Graecae Linguae satisfiat. Dabis veniam pluribus, praeter amorem meum verbis: non leviter animum meum tangit haec cura. Quicquid posthac, Deo volente, adornabo, ipse semper hac cura defungar; neque amicis meis negotium amplius facessam. Certiorem quoque fecisti me Clarissimum Claudium Salmasium, unice optare specimen aliquod statuae palliatae, chlamydatae, habitus Epheborum, et similium; jam ante per D. Boswellum, ipse Salmasius tale quid petierat; quinetiam Gallicum aliquod ipsius Salmasii scriptum pene me est, quo a Boswello petit, ut hoc a Comite Arundelliae impetraret: placet Comiti propositum, ac mecum ro communicata, desiderio Clarissimi Viri, quamprimum satisfieri volebat. Negabam partem illam antiquae eruditionis, quae versatut circa rem vestiariam, ita mihi perspectam; ut pictori, quod exemplar potissimum exscribere debeat, praemonstrare ausim: Compellaturum interim D. Seldenum, ac Patritium Junium; eos enim in hac re magis forte versatos, pictori commodius statuas delineandas assignare posse. Placuit Illustrissimo Comiti ratio consilii mei. Confestim itaque ad Junium advolavi, ostensaque Cl. Salmasii manu, quam non iniqua vir Magnus postularet docui. Rogavi ut conveniret D. Seldenum, atque ad AEdes Arundellianas, comitante Seldeno accurreret: gratissimum id fore Comiti, si inspectis monumentis antiquioribus, Artifici quid delineandum videretur, ostenderent. Recepit facturum Junius; nec tamen venit; acceptis deinde tuis literis, iterum interpellavi, atque illam tuarum literarum partem, quae id urget, praelegi: Respondit, se non immemorem fuisse promissi; sed nunquam in D. Seldenum, variis negotiis civilibus distentum, eoque raro se domi continentem, incidere potuisse: daturum operam, ut ubi primum compellare darum


page 157, image: cs157

erit, una cum ipso advolet. Quatuor aut quinque sunt hebdomadae, ex quo venturum recepit, et nihil interim fit; neque possum adsequi conjectun‚, quid tantulam rem moretur. Non desinam tamen eniti, ut tandem aliquid fiat. Nisi forte inveniat amicum aliquem Cl. Salmasius, qui in Britanniam forte excurrens, ex ipsius sententia, quae delineanda sint ostendat. Si quis talis offeratur, et me, et Artificem non imperitum, ad omnia officia paratissimos experietur. Imo si forte dum in agris sum, talem aliquem appulisse intellexero, Londinium statim excurram, neque operam meam requiri in re tantul‚ patiar. Jamdudum ad te literas dedi, quibus te Cantabrigi‚ reversus, de rebus Joannis nostri certiorem feci. Responsum exspecto, quod postremae literae tuae, brevi promittere videntur. Etenim ex quo literas ad te, Cantabrigi‚ reversus dedi, tuas quoque, cum literis Johannis nostri accepi. Sed is parce admodum, atque obscure res suas tangit, adeo ut vix conjectur‚, quid sibi velit, adsequi possim. Varii hic atque incerti, de matrimonio ejus rumores: ille nihil super ea re aperte: aliquid tamen videtur innuere voluisse, dedit‚ tamen rursus oper‚ praeterÓsse. Sunt adhuc penes me literae ejus ad quamdam Prudentiam Greene; hanc illam esse putant; nolui compellare eam, cum essem Cantabrigiae, nisi prius exploratum haberem animum tuum. Hoc illud est, quod ultimis meis literis, sedulo a te petii, ne me patereris ignorare, quo loco illa mihi esset habenda. Rev. Episcopus Herefordiensis, facile agnosendam non putat, nisi prius plenius quid constiterit. Aliquantulum igitur adhuc differo Cantabrigiense iter, sperans fore, ut ad priores literas meas respondeas, et ad me transmittas Schedulam, in qu‚ Joh. propri‚ manu perscripsit, quaenam sint illa, quae dilectae tribui velit. Ego utar in omnibus consilio Reverendi Episcopi Herefordiensis, quem Academicarum Artium callentissimum, vestrique amantissimum quotidie experior. Haec sunt potissima, quae raptim ad te scribenda putavi. Interim hunc animi mei dubium, etiamnum motum de instituenda dedicatione alios celabis: nisi forte et ipse putaveris, non inconsulte me facturum, si consilium Herefordiensis Episcopi amplectar. A quo consilio si non abhorrebis, cura sciam te, me, meaque, unico tantum verbo Archiepiscopo commendasse; quod magnum addet animum, timide alioquin tantam rem aggressuro. Scis quantum apud Regem nostrum, valeat vir merito eminentissimus. Precor interim Deum Optimum Maximum ut te, tuosque, publico, mihi incolumes servet. Vale.

Raptim. In adibus Arundelianis, anno Domini, 1635. Cal. April. stylo vetere.

Tuus omni officio,

F. F. F. Junius.

Continuatam hanc opusculo meo appendicem, ita raptim exscripsi, ac properanter misi, ut ne quidem eam potuerim perlegere, antequam Reverendo Episcopo legendam praeberem; imo ne quidem otium fuit percurrendi, postquam reverendus Vir eam restituit, propterea quod statim videbatur ad te mittenda; maluissem alioqui Graecam Interpretationem, locis suis ex consilio Episcopi passim adjicere, ac primo quidem consilium erat, quamprimum hoc facere; sed subibat animum cogitatio, posse Typographum falli, in voluminis form‚, ac Typorum modo eligendi; nisi ante Cal. Majas, totius operis conspectus, certiorem consilii rationem suggeret. Nunc aliqu‚ ex parte, animo meo satisfecisse mihi videor, et quemadmodum haec prorsus videbantur addenda, ita nunc verbum non amplius addam Unum hoc iterum rogo, ne patiaris propter leves aliquas impensas spem meam imminui. Inveniendus est aliquis, aut precibus, aut pretio, etc. Grati animi testimonium nunquam requires, sat scio. Etenim ut ut non accesserit, officii hujus gratia, tibi tamen obstrictum me esse semper agnoscam. Iterum vale, et me amare perge.

CCXVIII.

HAud abs re facturum me existimavi, Vir clarissime, si te quoque tot annis,


page 158, image: cs158

tot beneficiis mihi conjunctissimum, brevi epistolio, sed intra praecordia nato, compellarem. Enimvero tanta sunt tua, de me, tamque praeclara merita ut cui plus eo nomine debere possim, velimve, sciam neminem. Caetera vero longe antistat ingens illud nec mea unquam memoria excessurum beneficium: quod filiorum meorum, non unum, non duos, sed trinos, pignora mihi charissima ad optimarum rerum scientiam, qu‚ neque majus aliud, neque praestabilius, non incitaris modo, quo solo obstringi aeternum poteram; sed duxeris etiam, traxerisque; ne sic quidem innato tibi bene merendi studio satisfactum ratus, nisi et simul informator fores. Quod quantum sit, rem ex vero aestimantes, etiam me tacente, nŰrunt cuncti. Sincerum tuum in me meosque affectum, et alia hujuscemodi, quae deteri praedicando nullus abnuerit, ne modum epistolae excessisse, vel solum id egisse videar, libens et consulto praetermitto. Ego saltem omnium, dum superstes fuero, recordabor; sin, occasionem nactus, officia esse mea aliquid judic‚ro: non negligam actu promptus esse, benefactaque benefactis reponere. Interea sic me animatum credas velim: Filium Benedictum, Britannia jam decedentem ma reque transmissurum ubi ad vos appulerit, ut complectaris foveasque facile te exoratum iri confido, si cogitare tibi subierit, quam ipsi semper cultus fueris, quamque prolixe ei operam navare, cupereque jamdudum coeperis. Vellem is tuo consortio longum frui, adeoque te Doctorem habere posset; sed quia necessum est in patriam, sesquianno haud visam, regrediatur, infelicem hac parte esse oportebit. Habes Laurentium, excitatae indolis ingeniique, quem doctrina affecisse, tibi honorificum, mihique et compluribus aliis futurum est, quam maxime jucundum. Adeo non veremur, ne ab materie devinciendi ulterius familiam nostram destituaris. Quid mihi hac legatione praestitum, quanquam memorare possem, tamen filio optime relaturo quaevis, supervacuum videtur. Hoc saltem profiteri licebit; nihil omnium secus quam optaram evenisse. Jam in eo sum, ut hinc discedam; Belgicis navibus, uti spero, transfretaturus. Deus te bono literarum, tuoque decori incolumen servet, et senect‚ aetate, quam scio expetis, dignetur. Vale.

Calendis Maji, CIC IC C XXXV.

Virtutum et Eruditionis tuae admirator et Cultor perpetuus, Jo. Skytte, Senior.

CCXIX. Spectatissimo Viro D. Ger. Joanni Vossio, Affini conjunctissimo. Conjunctissime Domine Affinis,

LIterae tuae in quibus, librorum a te missorum mentio fiebat nonnisi decimo postquam allatae essent die, ad me perlatae sunt. Fasciculum librarium, tali nota insignitum, qualem inscriptio literarum tuarum fasciculo cributum testabatur, nullum invenire potui. Aliquoties ad portum advolans, et cum inquisitoribus illis, qui in portubus regia vectigalia curant, prece et pretio contendi, ut talem mihi fasciculum demonstrarent. Omnes pernegabant, quicquam sibi, de tali aliquo fasciculo constare. Subit tamen moestum animum cogitatio, adeundum mihi esse Dominum Dell, qui Archiepiscopo a secretis est; sperans fore, ut ex ipso intelligerem, an et qu‚ ratione fasciculum sibi inscriptum nactus esset. Narrat ille miserum utriusque fasciculi casum: ac casu fere libros a se recuperatos, atque ex orci faucibus ereptos. Ipse forte super ea re ad te prescripserit. Utcumque tamen tres tantum adhuc ab ipso libros recepi. Unum inauratum, quod tuo nomine tradidi primogenito Comitis Nepoti; duo reliqua exemplaria, Cantuariam misi, ut postulabas. Spem tamen facit Dellius, duo adhuc recuperari posse, quae Cantabrigiam, te monente, mitti debent. Quumque ostensa ea literarum tuarum parte, inauratum unum, quod Bibliothecae Cantabrigiensi deberetur, quacumque ratione inveniendum esse urgerem, etiam


page 159, image: cs159

hoc spospondit: scire enim se affirmabat, ubi Londini in The High Commission-Coure/ ut vocant, duo exemplaria delitescant, quae forte inter diripientium manus, ad aliquem ibi pervenerunt, quorm unum inauratum esse arbitratur; plura se invenire non posse contendebat. Biduum tamen nunc est, ex quo nihil etiamnum de exemplaribus istis resciscere potui. Misi heri vesperi ad ipsum: respondit peregre profectum hominem istum, intra biduum aut triduum rediturum. Et mihi hoc ipso die rus abeundum: mensem unum atque alterum in Surri‚ loco quodam XXII. millia ab urbe hac transigemus. Literas itaque tuas, una cum meis, ad Doctorem Richardum Sterne, Praefectum Collegii Jesu, amico fideli committo, qui eas cum libris (si forte restituantur) Cantabrigiam mittat. Alioqui literas ad Praefectum dare nondum statui. Quod si libros recuperari non potuisse intellexero; literis hisce meis, tuisque, quas fido amico tradidi, alias addam, quibus eum de jactura librorum certiorem faciam. Sed spero non fore opus. Utcumque tamen nullum mihi exemplar relictum fuit, et si fuisset, Episcopo Herefordiensi tuo, meoque nomine lubens tradidissem. Spero acceperis prolixas literas meas, in quibus Herefordiensis Episcopi memini; dolerem sane si literae istae una cum auctario non poenitendo, calci opusculi nostri de pictur‚ adjiciendo, ad manus tuas non pervenissent.

Non tanto me dignor honore, quam habuit mihi clarissimus Grotius: olim avide amplexus fuissem optatam conditionem; nunc operam meam addixi familiae Arundelianae, cui jam dudum, ut scis, adsuevi; et in qu‚, ut forte omnia non placeant, plura tamen placent; vitae genus quod varias interdum recreationes, severioribus curis interponit, satis indoli meae congruens experior. Totus jam sum in persequendis iis, quae de pictur‚ coepi. Primo per otium in vernaculam nostram linguam, ea quae Latine dedi transfero; Quin etiam hortatu multorum, in hoc regno Britannice idem conabor. Nolim enim alium quemquam, mentis meae non usque adeo gnarum, opus hoc interpolare; meae industriae hac in parte magis fido. Urgent admodum artifices, et quotquot artes illas delicatas amant, imminet deinde cura majoris operis; spondeo, ut scis, Catalogum Artificum. Non patiar quantum in me erit, fidem meam requiri. Horum nihil amplius possim, si novum vitae genus amplectar. Plura sunt, quae afferre possem; sed haec praecipua: excusabis itaque non sine debita gratiarum actione; nunc intra horam unam, atque alteram conscendendi nobis equi. Ad ipsum clarissimum D. Legatum scribere non possum.

Menses circiter tres sunt, ex quo literas ad sororem, amicissimo mihi D. Roberto Van Voerst, sculptori eximio, iter ad vos instituenti, traditurus eram; impedit Rex tum temporis iter ejus: et stipendio annuo mille florenorum detinet eum, additis insuper quadringentis flor. conducendae domui. Adolescens est optimus, biduum modo aut triduum apud vos diversetur. Experiemini non indignum amicitia vestra hospitem, atque abunde gratum. Quid ab eo expectem, ut apud vos meo rogatu faciat, in iis ad sororem literis perscripsi, quas ipse adferet. Ubi venerit, de omnibus, quae opusculum illud meum spectant, certiorem ipsum facies, horulam unam, atque alteram lucraberis; quoniam ipse ad me perscribet, illa quae tibi alioqui perscribenda forte essent.

Cantabrigiam intra festum Nativitatis Christi, ac praesens hoc tempus bis excurri. Quumque post extremum reditum, deprehendissem, increscere quotidie rumores, multosque qui avide societati inhiabant, malis eam artibus petere. Reverendissimum quoque Archiepiscopum, multum laborasse, ut inhiberet duo tria mandata Regia, quae obtendebantur ab iis, qui Aulicorum quorundam favore, tale quid a Rege obtinuerant, dum impudenter satis affirmabant vacare jam locum. Quum denique instaret Praefectus Collegii totius societatis nomine, ut societatem resignarem, et liberam iis electionem relinquerem, priusquam indignus aliquis obtruderetur: geminas Praefecti super ea re literas habeo; nolui Collegio injurius esse, diutius tergiversando; sed ex consilio Reverendi Episcopi Herefordiensis,


page 160, image: cs160

Magistri Hall, qui tum temporis hÓc Londinii erat, ante dies decem, quam literas tuas acceperam, Collegio jus feci subrogandi quem vellent: in locum filii tui. Grate id acceptum. Nescio quid nunc moliantur. Neque mea porro interest. Multa tamen sunt, de quibus, filius longe aliter apud te, quam hic rem se habere deprehendo. Longum esset singula perscribere Georgius Stearne, cui librorum curam reliquerat, negat se ita subito negotium hoc de libris conficere posse, quoniam plures libros, aliqui quibus pecunias debebat, utendos sumpserant, nescio, an in pignus. Et eorum aliqui Cantabrigiae nunc non sunt; expectandum itaque aiebat, usque dum reversi essent. Spondet Praefectus Collegii operam suam; et in meis ad ipsum literis postulavi, ut me absente mitteret eos ad Jonam Peysterum, qui eos recepit ad vos transmissurum. Ex dividendis ejus receperam, cum ultimo Cantabrigiae essem 35. libras, 18 s. 6. d. quam totam summam, gnaris, Praefecto, ac sociis expendi in eos, qui certam pecuniae sibi debitae rationem reddere poterant, aut ostensa manu filii, qua se iis obstrinxerat, aut testibus fide dignis adhibitis. Si unquam revertatur filius, videbit quid sit actum, neque improbare poterit. Praefectus, ac reliqui socii, authores erant, atque ipse etiam eo inclinabam; ne quam in Academia sinistri rumoris occasionem, cuiquam praeberem. Non suffecit tamen haec summa. Circa festum MichaŽlis, Gantabrigiam iterum excurrendum mihi erit, ut porro quinque, aut sex libras recipiam, quae porro dividendis accesserunt. Praesentiam meam requirunt, quia annumerari pecunia ista non potest, nisi in libro, qui acta Collegii continet, propria manu pecuniam a me receptam esse subsignem. Accessione ista ad dividendas fact‚, spero fore ut bonum nomen existimetur filius tuus. Non intermittam, quin videas, si libet, Praefecti, ac societatis testimonium, haec sic gesta. Utcunque mihi sic prospiciam, ut filio tuo, faxit modo Deus, ut reducem videre liceat, in omnibus possim satisfacere. Vale, et me amare perge.

Londini in aedibus Arundellianis, anno 1635. 22. Maij stylo vetere.

Tuus omni officio, F. F. F. Junius.

Excidit de utensilibus, quod primo adventu Cantabrigiam deprehendi, omnia jam a matre Prudentiae, in domum suam translata; forte ne debitores in ea involarent, ut commodissime interpreter: non putavi inquirendum, quoniam significaveras, voluisse filium, ut auferret quidquid ei in supellectile placeret, libris ac pictur‚ exceptis: quin etiam libri periclitabantur; nisi persolutum ex dividendis fuisset iis qui litem ei intentaverant, ut jam olim ad te perscripsi, quibus cum persolutum esset quod debebatur, etiam aliis qui modestius egerant, et minus importuni fuerant, quod justum erat videbatur tribuendum.

CCXX. Illustrissimis Ordinibus, etc. Domini mei Clementissimi,

STatum rerum mearum illustrissimae vestrae Dominationi per supplicem hunc libellum declaro. Is autem ita se habet. Cum Grajugena Dei gratia, sanctissimae memoriae Cyrilli Patriarchae Constantinopolitani, prius fuissem domesticus, atque Capellanus, ante ejus obitum ab ipso commendatus, in Angliam veni, studendi gratia, ubi benigne, et humaniter acceptus, sex annos integros mansi, progressibus in Theologia, et Latina Lingua satis magnis factis. Verum adhuc desiderio studendi veni Leidam, ubi jam annum et dimidium mansi: expertus sum ibi, benevolentiam, et benignitatem eruditissimorum virorum, certe secundum Evangelium Christi, Christianissimorum: quorum beneficiis, et munificentia libros orthodoxos, ad propagandam in patria mea Religionem, et Evangelium Christi mihi comparavi. Verum jam tempus instar, ad Ecclesiam Constantinopolitanam redire,


page 161, image: cs161

cujus membrum sum, et libros istos mecum habeo, satis oneris, et ponderis. Pro quorum portoriis, et navigiis, magni sumptus mihi faciendi sunt, qui vires meas excedunt, quandoquidem, et iter satis longum est: ideoque sciens vestram pietatem, liberalitatem, et clementiam, ad vestras Excellentias, cum hoc libello supplex accedo, ut vestram liberalitatem, conferre dignemini, quemadmodum et Illust. et Piet. Ordinis fecere, ut in gratiarum actione, quam hic agere debeo, similiterque vestram benignitatem annumerem: ejusdem enim Pietatis et Religionis estis. Ad me vero quod attinet, hic et in patria mea, non immemor ero, vestrorum beneficiorum, et praedicator promptissimus, ut Deum optimum oro, ut vobis omnibus semper benedicat, et omnem abundantiam concedat, ut et hÓc honorem, et laudes, piis hominibus debitis consequamini, et in futurum coelestem gloriam; quod faxit Deus optimus maximus su‚ grati‚ et misericordi‚.

Nathanael [note: Is est. Nath. Conopius Cretensis, qui Batavis pollicitus erat se Calvini Institutionem in Graecum sermonem versurum, idque in gentis suae usum.] Conopius.

CCXXI.

EQuidem scribendi ad te nullam occasionem omitto, Vir clarissime, neque cesso etiam molestus esse. Nam quantumvis sponte tua te facturum quidvis credam, quia tamen mora meo desiderio nimis longa est, nequeo non per amicos ad te iter capientes, etiam currentem ultro porro impellere. Quaeso, itaque fac quod facis, lentulosque illos excita; siquidem pro uno duos, ut intelligo, nunc posthac sim habiturus. Utinam nunc tandem incipiant; et duobus, quod promittis, praelis opus coeptum urgeant. Nisi faciant; et cunctari etiam diutius velint, libros decem Historiae Danicae, quibus tracto eos Reges, qui familiam Oldenburgicam praecessere, hic seorsim dare cogar. Scripsi nuper per Soranum quendam civem! quaeso, ut per hunc respondeas, atque certum de negotio toto facies. Qui has meas ad te affert, est egregi‚ tum virtute, tum doctrina, Fredericus Andreae, antea, ut puto, notus, cum adesset Rosaecrantzio: nec illustris Dominus Cancellarius Regius suo filio Ephorum dedit; cui rogare, ut bene, quantum possis, facias, est id hominis illam tuam maximam humanitatem ignorantis. Sophompanaeas Grotii, est excellens plane opus: tui vero de Grammatic‚ Arte libri caeteris in eo genere longe praestant: nec invenio, quod cum illis jure comparare queam. Ex Praefatione Grotii, uno et altero loco, video te de Poetic‚ edidisse. Quod cum necdum ad me miseris, amicitiae nostrae jure, et fiducia, abs te peto. In opere meo de Creta, lib. III. cap. V. post verba Dionis, libro XLV. quae sunt de Libertate, ab Antonio restitut‚, imperare decrevimus, adde. Et apud ipsum Ciceronem, Philipp. II. At quam coeca avaritia est? nuper fixa tabula est, quae civitates locupletissimae Cretensium vectigalibus liberantur: statuiturque, ne, post Marcum Brutum Proconsulem, sit Creta provincia. Tu mentis es compos? tu non constringendus? An Caesaris decreto Creta post M. Bruti decretum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum, vivo Caesare, pertineret? Iterum, lib. IV. cap. XII. ubi de Mesomede ago, post, Musicus Poeta agnoscitur: adde, Vide quae de eo Suidas in [gap: Greek word(s)] et Julius Capitolinuus, in Antonino Pio. Illud porro, si licebit, cupiam ex te intelligere, ecquid operis istius dedicatio Noomsio nostro grata fuerit. Mone candide, mutaturum, si displiceat. In hoc desino, teque uxorem liberosque plurimum salvere jubeo: quod et mea, ac mei faciunt.

Sorae ad diem, XXIII. Junii, CIC IC C XXXV.

Tuus antiquo affectu, Johannes Meursius.

CCXXII. Clarissimo Viro D. Gerhardo Joanni Vossio, Eloquentiae Professori dignissimo.

NOn tam gratus est ros coelestis hortulo meo, atque mihi sunt literae tuae,


page 162, image: cs162

vir excellentissime, amice summe, quas ex longo intervallo, abs te cupidissime accepi; plenas doctrinae, et bonae mentis, in qua radiat pietas, et candor. Neque ego, neque Collegae mei redhostimentum norunt, benefientiae tuae exercitae in eos quos commendavimus. Utinam tandem aliquando, inveniamus, aut saltem illi, qui jam se vobis totos debent, Heilersigius, et Gronovius noster, juvenes ambo bonae spei. Vidimus hisce diebus, commentarios tuos de re Grammatica editos, opus rarum et immensi laboris dignum quod in cedro scribatur; et ex Cabeliavio viro elegantis ingenii, accepimus, nunc quoque sub praelo esse Lexicon Etymologicum, quod jam tempore Synodi Dordrechtanae meditabaris: cui operi ex animo favemus, idque nimiopere expetimus. Martinius noster, [gap: Greek word(s)], Lexicon suum ante obitum, nonnihil emendavit, et auxit, in spem editionis secundae. Filiae ipsius superstites, plurima te salute impertiunt, et pro amicitia, quam pater defunctus tecum coluit, consilium abs te petunt. Nollent enim sibi laborem patris perire, inter tineas, et blattas; siquidem cum Typographo, honestis et aequis conditionibus transigi posset. Germania nostra continuis bellis attrita, e proximo nullam spem facit iterandae editionis, quod Typographi plerique ad incitas redacti, haeredibus Martinii, vix praemium laboris promittunt. Si apud Amstelodamenses Jansonios, aut alios florentiores Typographos, aliquid foret sperabile, tuam cum primis opem, fiducia paternae amicitiae implorarent. Vide, vir maxime, quam audacter, abutuntur benignitate tua, quod ne mihi vertas vitio, amanter peto. Malui enim in hanc partem peccare, mihique notam inurere, quam Orphanis tanti viri, qualicunque hoc officio deesse. Edo nunc S. Theologiae libros quatuor auditoribus meis, ante annos aliquot dictatos, ut deinceps scriptionis tantae supersedeant, rudes quidem illos, at suasu amicorum, destinatos in usus Tyronum. Profuerunt mihi Theses tuae Theologicae, et Historicae, quas creberrime laudo, et historia Pelagiana, ad cujus instar vellem omnes partes Theologiae nostrae, ab ultima antiquitate, ad aetatem nostram, scite prudenterque repetitas. Quod quidem opus a nemine, quam abs te, vir maxime, rectius elaborari posset. In Academia Julia vivit D. Georgius Calixtus, vir, in parte quidem Lutheranorum; sed pereruditus, aequus, modestus, et candidus, qui edita nuper parte Theologiae moralis, cum digressione de arte nova Nihusii, Veronii, aliorumque Pontificiorum, mihi salivam movit, et spem injecit reparandae doctrinae, altercationibus ultimi seculi nimis labefactatae, et implicatae: si modo plures, cum bono Deo, in hanc rem conspirarent. Evolvit is fere omnem antiquitatem sacram, adhibito lumine analytico, quo dialecticae, et sophisticae disputationes, a necessariis vinculis etiam certis, sapienter disseparantur: quarum confusio luminibus coelestis veri hactenus obstruxit. Obstant quidem non pauci nycticoraces, qui ferale carmen dicere, bonorumque studia traducere non desinunt: sed et horum crocitationes Deus facile compescet, et in columbinos gemitus vertet. D. Polyander, et D. Heinsius, Epigrammatis suis opusculum meum condecorarunt. Si ferunt occupationes, ego, quae non inverecundius forte peto, studium conatumque meum calculo tuo approbari velim. Intra mensem proximum imponam, Deo dante, Colophonem. Quartum Alphabetum jam typis exscribitur. Primus liber agit, de natur‚, et constitutione sacrae Theologiae, ubi de illius principio, scriptura sacra: alter de summo hominis bono, et ultimo fine, aeterna beatitudine, ubi definiuntur quaedam hypotheses, de animae immortalitate, de statu illius separatae, de resurrectione carnis, de fine mundi, deque ultimo judicio. Tertius de subjecto nempe homine, quatenus civis Dei, capaxillius regni, et aeternae salutis; ubi de illius ortu, et statibus, adeoque de Deo, de cretione, de hominis lapsu. Quartus de principiis aeternae salutis, nempe gratia paternae miserationis, fraternae redemptionis, et supernae, sanctaeque vocationis; deque mediis quibus aeterna salus obtinetur, externis, Verbo Dei, Sacramentis, Ministerioque sacro: interno, nempe fide ejusdemque consequentibus, unione cum Deo, justificatione, sanctificatione, bonisque operibus, horumque statu, Libertate Christiana, et Exercitio, Christiana Militia,


page 163, image: cs163

et precatione; cujus fructus, est pax conscientiae, quae est vitae aeternae initium. Haec est Theologiae meae [gap: Greek word(s)]. Si intellexero, piis, et doctis non displicere, quintum et alios edam, quibus describo sacrae Theologiae partem propriam, quae continet officia Christiana, tum hieratica, tum politica, tum scholastica, tum denique oeconomica. Vides quam familiariter tecum agam, amicorum oculissime, et pro candore tuo facile agnoscis. Abrumpo, et hemiolum responsum expecto. Bene vale, Vir doctissime, et salve, cum charitatibus tuis a me meisque aeternum.

Dat. Bremae, aerae nobis usitatae CIC IC C XXXV. Prid. Cal. Julias.

Qui virtutes, doctrinam, et in Remp. Literariam. Merita tua aestimat, Teque colit, Ludovicus Crocius.

D. Bergius, et D. Willius, plurima te salute vicissim impertiunt, atque diu bene agere, et gaudere jubent, viri tui juxta mecum amantissimi.

CCXXIII.

QUas a te postremas accepi IV. Id. Oct. datas redditae sunt illae mihi circa medium Noembris; nec multis interjectis diebus 50. libras quantum tibi ad id temporis debebatur, Peystero tuo [gap: Greek word(s)] numeravi, et cum pecunia responsum ad tuas, ut memini, satis amplum dedi. Quare ut pristina non regeram, scito me haud multo, post, communicatis ipsi quas in eum finem scripseras ad me literis, de Horto controverso cum B. nostro egisse, idque quo candidius secum agi intelligeret, privatim primo; quod valde ipsi gratum fuit. Non enim quantum video, publicae sive Collegii, sive quorumcunque cognitioni causam suam libenter commissurus est, unde et bonitati ejus quantum confidat, potes conjicere. Nisi fallor, unicum hoc illi refugium superest, ut literis suis ad te sive querulis sive blandis ( [gap: Greek word(s)], vel inter primos [gap: Greek word(s)] ) aliquid a te eliciet, quod vel ad obtendendum consensum tuum, vel ad amoliendam ulteriorem rei disquisitionem faciat. Tui erit judicii quid responsurus sis. Sed cave ne quid ad te detrimenti rediturum inde putes, si in proposito perstiteris. Serio enim id a me cavebitur, et ut res nunc sunt, ne minima quidem metuendi causa. Nam ad Praebendarias tuas rationes quod attinet, cum binae tibi conditiones initio propositae fuerint, quarum alteram ea conditione amplexus es, ut alterius, si quando ita malles, jus tibi servares integrum; si (quod ego suadere aliquando memini) optionis hujus pro re nata arbitrium, aliqua voluntatis tuae fignificatione per literas mihi promisisses; valde fallor, aut et novae conditionis non poenitendos fructus hoc anno, me Thesaurario, percepisses, et ad primam redire (quandocunque velles) liberum tibi fuisset. Quod eo a me dicitur, non ut te consilii tui poeniteat, sed quo magis intelligas non admodum tibi cujusquam gratia opus esse, ut in his securus remanere possis, quas nunc obtines. Atque haec quidem hactenus. Mitto ad te bina exemplaria non ineleganter (ut sunt hÓc nostri Bibliopegae plerique hujus artificii valde imperiti) compacta Libri hÓc nuper editi. Est autem Marci Aurelii Antonini, Rom. illius Imperatoris nunquam satis laudati, De Vit‚ su‚ (ut vulgo vocant) in Linguam Anglicam versio. Dubito an liber sit tibi unquam visus: non enim opinor alioquin inter Historicos tuos Graecos penitus omisisses. Quanquam revera inter illos, nisi per publicum errorem, nullus illi locus. Est enim liber non historicus, sed philosophicus purus putus, et plane divinus: neque de Vit‚ su‚, verus illi titulus, sed [gap: Greek word(s)], quod longe aliud est, et ex intima Philosophia Platonica exponendum, ut paucis in notis ad librum judicatum est. Misi bina exemplaria, ut si tibi videtur, alterum ad virum amplissimum et doctissimum D. Boswellum, Regium apud vos Oratorem, sive tuo sive meo nomine curares. Sane hÓc tanto studio excepta est haec versio, ut quamvis adhuc musteus prope sit liber, et a praelo calens, jam tamen de secunda editione cogitare incipiant. Etsi tu Anglicam non intelligas,


page 164, image: cs164

non dubitavi tamen aliquem tibi istic amicum vel Anglum vel qui Anglicae Linguae non sit imperitus, cui novus liber munus sit futurus non ingratum. Vale, et ocyus (ut Hortense negotium a me expeditius curetur) rescribere meum esto.

Lond. v. Idus Jan.

Tuus, M. Casaubonus.

CCXXIV. Clarissimo Viro, Gerardo Joanni Vossio, Petrus Cunaeus S. D. Vir Clarissime,

ANte paucos dies, cum me D. Barlaeus, cognatus meus, invitasset, constitueram ad vos excurrere, ac tibi gratias coram agere, pro libris tuis de arte Grammatica, quos ex munere tuo accepi: caeterum mox casus aliquis inopinatus me hic detinuit, fecitque, ut per literas, praestare cogar hoc quidquid est officii. Utique si, quisquis grata munus accepit, jam gratiam retulit, exiguum est, quod aut tu a me desideres. Etenim nihil quidquam mihi, a multo jam tempore, accidit jucundius. Sed quia longe satius est, re, quam verbis, aut sola mente rependere officia, angit cruciatque me, inertiae meae conscientia, quod in publicos usus nihil evulgem; neque sit unde par pari dare hostimentum tibi quem. Ego dum opus illud hic illic inspicio, plurima reperio, quae majoris operae, curaeque sublimioris sint, quam promittit Titulus. Quod autem Aristarchum, noluisse te inscribere ais, in eo [gap: Greek word(s)] tuam agnosco. Certe primum librum sine intermissione per legi, cum summa admiratione, et percurram evolvamque saepius. Adeo ubique ingens uberas, lectissimarum observationum, et reconditae cujusdam doctrinae illic est. Ex caeteris quos ordine perlegere nondum potui, illud tamen summatim didici, haud satis me latine scire, multaque esse, quae male dudum percepi. Quaesivi in his solicite, an aliquid de recto usu particulae, citra, traditum extaret, sed non inveni. Pertinet autem ea investigatio, ad Jurisconsultorum controversiam, quae oritur ex verbis Diocletiani, et Maximiani in L. Transigere 18. Codic. de transactionibus. Quippe Cujacius lib. 6. observat. cap. 11. et lib. 19. cap. 39. Item Goveanus lib. 1. Variarum Lectionum, cap. 30. atque alii plures, statuunt voce ea, exceptionem significari, ut de nullis criminibus publicis, quae sanguinis poenam non ingerunt, transigere liceat, praeterquam de falsi crimine. Brissonius autem lib. 3. de verborum significat. in voce citra, et in lib. singulari, ad L. Jul. de Adulter. et Raevardus lib. 4. Var. Lect. cap. 6. Omnino negant Idoneos Scriptores Latinos, ea voce sic usos unquam fuisse, idque passim ex legibus etiam nostris, atque ex aliis constitutionibus ipsius Diocletiani, et Maximiani, quae sunt in eodem codice, ostendunt. Quare vocem eam pro sine accipiunt, ut ex ipsa illa lege nemo de criminibus, quae sanguinis poena carent, transigere possit, quin ex transactione illa, in crimen falsi incidat, plane et sine falsi crimine transigi de his nequeat. Disceptatio haec omnis ex usu ejus vocis pendet. Et certe, nisi ex norma latini sermonis vox citra, exceptionem, quandoque denotet, et pro, praeterquam, accipi pissit, falsa est Cujacii et Goveani opinio. Nam exemplum quod ex L. unica. Cap. de re uxor. Act. ß. accedit. 13. circa finem adfertur, non multum ad rem facit, cum is locus extet in novissimis constitutionibus Justiniani, qui ex seculi vitio, saepe loquitur barbare, nec illam secutus est latinae linguae puritatem, quae superfecit adhuc Diocletiani, et Maximiani tempore. Si propediem ad vos venero, cupio ex te intelligere, quid sentias, Vir clarissime, quem Latinitatis habeo Authorem optimum certissimumque. Vale, et uxorem tuam, liberosque saluta.

Lugd. Bat. vi. Julij. 1635.

CCXXV. Clarissio, Ornatissimoque Viro D. Magistro Gerardo Vossio Historiae Professori celeberrimo, S. P. Reverende D. Professor Vossi,

REversus domum, obrutus sum Ecclesiasticis


page 165, image: cs165

ac Scholasticis negotiis; me absente, pestis, hic coepit grassari, visitandi fuerunt agri, legata Ecclesiae accipienda, Apochae scribendae, et alia quae res tempusque exigunt. Unus Discipulorum meorum peste correptus. Est is filii nostri Balivii Wassenhovii, qui filiam ante octiduum se pelivit, et tres jam habet cum morte luctantes. Deus illius misereatur, ac foelicem largiatur catastrophen. Excusabis ergo silentium tenax, non pertinax. Mitto filio tuo Johanni, Merulae Ennium, pro Colutho Aldino, quem exspecto cum responso ipsius, an venit me mihi servare Macrobium, cujus loco, (si velit) remittam ipsi, utramque partem Homeri. Si remiserit codicem Egmondanum, et Worperum, MS. remittam Euripidem, cum Authoribus Historiae Augustae, quos duos solos habeo; nam Coluthum remitto. Scripsi Guilielmo Blawio, ut praemia Scholastica mittat, nam unum destinatum filio Balivii aegro, qui expetit ante mortem, si possit videre, forte impressio illa aliquid boni causaretur. Roga itaque filium, ut Blawium urgeat, ut ad me libros mittat. Causam habes. Hagae Comitum emi duobus Imperialibus, Historiam Herrerae Occidentalis Indiae, a D. Barlaeo versam, roga an non sit nimium. Mittat mihi filius tuus Coluthum meum, cum Papia, ac Majo, ac rescribat, an Macrobium mihi pro Homero velit relinquere, sin minus, cum reliquis ad septa redibit. Heri quod nunc occurrit in Servio legi, saepta non septa, esse scribendum, quod a saepe adverbio derivetur. Ego ex te scire velim, rectene, an male. Deus mihi testis, quam avide desiderem legere censuram tuorum veterum Gammaticorum, hanc solum mihi fac gratiam, ut mihi significes, quo pretio Blawius tibi vendat; sic possem ad te pecu niam, pro compacto exemplari mittere, et tu pro me, quasi pro te emere, haec pia, et mihi utilis futura esset fraus. Pro Corollario addo, me inter libros meos invenisse Q. Marium Corradum de Lingua Latina lib. 12. Venetiis excusum, apud Andream Valvassorem 1569. Is an unquam tibi visus sit nesciol; videtur mihi plus quam vulgo sapere; si eum expetas, pro filii Macrobio, aut Euripide, fac me certiorem. Haec furtim inter scholae murmura scripsi. Vale, et ut soles, nos ama.

Raptim 2. Kal. Nov. an. 1635. Veteraquino.

Tui observantissimus, Johannes Lydius.

Copias Epistolarum D. Fr. Junii, prima vice mittam, defuit describendi tempus.

CCXXVI. Doctrina et pietate eximio Viro D. Gerhardo Vossio, Professori dignisssimo. Vir Doctissime, et amande Dom. Vossi,

NUntium immaturae dissolutionis Dionysii tui antea intellectum, proxime D. Franciscus mihi ex ordine tristi retulit tristissimus. Non enim sine praecipua animi aegritudine, casus ejusmodi recenseri, vel audiri potuit. Equidem ea obstrictum necessitudine, et iis meritis obligatum me tenes, ut non propriis familiae miseriis differar magis, quam tuarum sensu conturber. Luctum ergo mihi hoc renovavit, Leonardi antebiennium amissi, et tuae causa tristitiae quam addidit plurimum propter filium omnibus affatim cumulatum dotibus. Arduum et rarum est, aetatem dotrina antevenire, rarius fama, et scriptis illam celebrare. In illo utrumque sic eminebat, ut vix pater tanto filio dignissimus alterutrum quoque exoptatius videre potuisset. Sed fuerit hoc divinum, benigni erga te animi testimonium. Brevem tamen locupletis possessionis usuram grata potius recordare, quam te ejus avulsione impatienter lacerari. Nec primum, nec unicum, nec gravissimum tibi hoc soli contigit. Deus revocavit donationem suam, tuum cum modo, et ratione moerorem experiri vult. Etsi itaque res coacta, ingentem videatur molestiam aspergere, et humanitus alteri, in alterum saepe criminationis immodestiam extundere soleat. Prudens nihilominus, semper refugit ab omni specie impatientiae; quanto magis Christiana mens fortiter illa tolerat, quae Deus extra propositum nostrum immittit, pro plenissimo


page 166, image: cs166

Domini jure, quod in homines habet. Haec ego non scribo, amice intime, tanquam si dubitem, te corculi eruditae familiae tuae extinctionem, non moderate ferre, atque indignando potius exagitare: sed quasi in summo sensu moestitiae, luctus et squaloris tui, non aliud inveniam remedium, quam quod in coelesti consolatione, et profundissima aeternae providentiae meditatione, conquiescat. Abiit tuus Dionysius, et vitam innocentem foelici exitu, in Christo servatore nostro clausit, memoriam nominis suavem cognatis relinquens, et Rheidani annales Latine legentibus, admirationem purissimae dictionis, expromptique judicii afficiens. Donum istud ultimum retinebo semper, ac aestimabo plurimum animo meo, quem conjunctionis nostrae antiquitas, et literaria tua munificentia totum occupat, fortun‚ cupiditati meae resistente ad remunerandum. Vale praestantissime amicorum, et gratuitam affectionem amoris erga me tui, fidenter conserva. Tuam conjugem, mea peramanter salutat, atque hanc calamitatem, communibus exemplis, praeterire jubet. Tamdiu enim variis miseriis in hac vita affligemur, quamdiu volet is, qui nisi haec pati nos vellet, fieri non permitteret. Illius clementiae vias nostras commendo, et vos iterum, atque iterum, cum tota domo salvere jubeo.

Hagae Comitis 16 Nov. 1635.

Tuus, ut diu nostri, L. Casembroot.

CCXXVII. Salutem in Christo.

STrena sint Literae hae (Vir clarissime) quam Calendis hisce Januariis mitto more et fide antiquis. Tres ni fallor apud me sunt Literae tuae et omnes gratissimae, pro tribus unam reddat vel ipsa inurbanitas. Nec tamen inurbanitas adeo me gravat quam negotium; nec tam illam affecto quam hoc premor. Veniam dabit scio humanitas tua singularis, amico nimium extra se viventi.

Ad Literas tuas quod attinet, lego in secundis tibi a Dello significatum (jussi enim ut scriberet ipse tum occupatior) opus vestrum Grammaticum egregium quidem et quod supra vulgaria sapit, de manu me‚ in optimae spei Principis transiisse. Quod tibi gratum fore spondere mihi ausus sum, etiamsi literis super venientibus de ea re siluisses. Sed quid princeps? Illud enim puto adhuc audivisti. Quum post mensem mentio Archiepiscopi coram ipso facta est, novi, inquit tenerulus, sed quando mihi alium allaturus est librum? Spero futurum ut tam libri sit tenax, quam afferentis memor.

In his etiam lego me unam Epistolam tuam non legisse, imo ne vidisse quidem. Intercidit enim sic scribis, incuri‚ eorum quibus dederas, forte praemissa est in Sueciam quo non sum secuturus. Huic ut respondeam non expectas.

Si Sternius meus, sic enim est, rationem tibi reddidit gratam rerum Cantabrigiensium, fecit quod se decuit et mihi pergratum fuit. Nolui enim tibi deesse, quia sibi defuit filius tuus. Spero nunc meliora, referet ab Indiis quo advocati fiscalis dignitate ornatus abiit. Det Deus ut se te dignum gerat.

Quod de Scipionis Gentilis filio, nepote Alberici scribis, mihi grata sunt omnia. Commendatus etiam venit a doctissimo amico meo Joan. Seldeno. Et valuissent apud me facile nota vestra et Seldeni, quin et vel nomen Alberici mihi virtutibus suis abunde noti, si quidquam in ea re potuissem. Sed aditus qui olim patuit nostris, jam in rem suam et literariam attentioribus multo obstructior est. Nec possum ea praestare, quae facultas si daretur mihi in summis notis semper fuere: Erigere scilicet afflictos et bene merentium, inter quos Albericus non infimus fuit, etiam seros nepotes fovere.

Auctum dignitate Legati Suecici Hugonem nostrum Grotium jam antea audivi et simul gavisus sum, non ita quando revocatum apud nos sparsum fuit. Sed invidiae tuba cecinit illud, et quamprimum audivi famam mentitam laetitia auctior rediit. Literis etiam suis e Gallia me decoravit, sic enim de doctissimo illo viro sentio cui opto summa. Tragoedias et Poemata


page 167, image: cs167

alia quae ille dicaverit tibi, tu mihi dedisti, optatissime ad manus meas pervenerunt. Pauca legi, utinam otium daretur ut reliqua possim.

De expeditione vestra una cum Gallo prima aetate suscepta vere scribis et graviter. Nolo ea de re quidquam adjicere praeter hoc unum superasse vos (Gallos dicam an Belgas nescio) in urbe Tirlinensium direpta irruptionem illam plus quam barbaram Gothorum et Vandalorum, de qua et eversis omnibus sacris toties et tam funeste conquestus est suo tempore S. Augustinus.

Restant Literae tuae tertiae. Nec illae sine dono me petunt. Cum illis enim moram ingratam nectentibus Typographis circa Dionysiana vestra et tua alterius filii tui Matthaei nempe foetum suscepi. Et certe multum me afficit videre Patrem in filio, Gerardum in Matthaeo. Ita judicium et dictio nec de fide dubito seniorem in juniore adornarunt. Quae interspersae sunt parum cum Regum Imperio convenientia Apologiam una secum ferunt. Scripta ea esse in et sub Regimine alio, ubi populus ut alios mores, ita et alias leges postulat. Nec Proceres vestri satis honori suo consulunt, si non juventem de illis tam egregie meritum, ut Stipendio, ita et Titulo ornent. Crescat hic in solamen tibi, et uberrime in sinum tuum refundat spes in Dionysio amissas. Et quotquot alia tibi cordi sunt, cum anno foeliciter currente et revertente, omnia tibi vovet.

Dat. ex AEdibus nostris Lambeth. Kal. Jan. 1636.

Amicus tuus studiosiss. W. Cant.

CCXXVIII.

ETsi semel iterumque, ad te scripsi, Vir, clarissime, tamen hanc occasionem negligendam non putavi. Primis Literis commisi quae in Cret‚ suis locis inserenda cupiebam; tum et alia scribebam, quae ad operum meorum editionem pertinebant: quam ut porro urgere velis, etiam nunc in majorem modum rogo; ac confido, semel tandem, post promissa multiplicia eam inchoatam esse. Si id fieri commode queat, Tomo historico primum locum dari velim: quem transmittam, volente Deo, primo vere; simul aliquem certum hominem, cui committere tuto possim, nactus fuero. Qui has adfert est Jonsonii minister; et se rediturum dicit circa proximum Paschatis festum; itaque et huic trades si curatum quicquam voles. Quaeso autem, uti scribas mihi quidvis quod putabis scitu non ingratum fore de Leidensis Academiae ac Gymnasii vestri statu. Audio Salmasium in Galliam se recepisse, forte nunquam rediturum. Ego quidem sic existimo: siquidem familiam et supellectilem universum secum adduxit:

Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae,

O te, meque, ter felices, quorum animos transversos non ambitio ulla capit aut invidia. Tu quid novi jam moliris? Nam non cessas, satis scio. Ubi libri de Poetica, ubi filii tui Caesar, et quae alia exspectamus. Hodie natalem celebro septimum et quinquagesimum per benigni Dei gratiam; utinam ut praesentem te adesse opto, ita votum tu repraesentare posses: magnus mihi ad laetitiam cumulus accessurus esset: sed quam frustra sunt haec verba, tam hoc animo meo dolet, quod non liceat te frui. Itaque iterum te rogo in Epistolae hoc fine, ne committas, ut hunc ad me redeuntem vacuum abs te dimittas. Vale diu, amicorum praestantissime, cum uxore liberisque. Ego, mea ac mei annum hunc felicem vobis apprecamur.

Scribebam raptim Sorae a. d. vi. Jan. CIC IC C XXXVI.

Tuus antiqu‚ fide, Joannes Meursius.

Illud quoque monitum velim, ut effigies in conveniente loco Tomi primi collocetur. Iterum vale.

CCXXIX. Viro incomparabili Gerhardo Johanni Vossio, S. D. Vincentius Fabricius.

JAcobus Pauli, vneustate morum, raraque eruditione insignis, dum ad vos


page 168, image: cs168

proficiscitur, pariter ad amicitiam tuam, Vir maxime, viam adfectat. Quae si ipsi contingere potest, quod spero, non id tam mea commendatione fieri arbitror, quam quod ipse eximiis, animi, ac morum ornamentis instructus, favorem summorum hominum meretur. Si tamen ipsi precibus meis inductus, aliquid peculiaris amicitiae tribueris, facies pro solita indulgentia tua, tot beneficiis mihi nota. Caeterum ipse hoc quasi benevolentiae pignore accepto, omnia luculentiora coram, propediem cum bono Deo expectabo. Imprimis velim, si qua in re possis, eas quas agitat amicus noster, consiliorum rationes a te adjuvari. Cum enim civilis juris cognitio nem accuratam habeat, eam aliis cum aliquo subsidio sumptuum ac emolumento impartiri cupit. De caetero is est, qui plura eruditionis documenta, coram daturus sit, quam a me, in Epistola poni possunt. Te domumque tuam, inter illas ut audio, civitatum vestrarum strages, omnia salva esse spero. Deumque precor, ut a tam insigni capite, totque beneficiis mihi nota familia, omnem procul luem, ac calamitatem, abesse jubeat. Quam universam plurimum salvere jubeo; imprimis matthaeum nostrum, cujus Annales jam arbitror prodiisse, et vos omnes, opto esse incolumes, donec coram, illam amicitiae vestrae dulcedinem, tantopere dilatam, resumere liceat.

Hamburgi pridie Kal. April. CIC IC C XXXVI.

CCXXX.

ANte triduum ad te scrip si, Vir clarissime, per Petrum Vilhadum juvenem doctum ac modestum: nunc nec hanc occasionem negligendam existimavi. Ac Vilhadum sat acceptum tibi fore nullus dubito. De rebus meis irerum urgeo. AEgre fero spei meae, quasi illudi. Jam triennium suspendor, et de die in diem differor. Ipse filius Literis superiore anno datis, ad diem XVII. Julii statim se editionem incepturum promittebat; et hac hyeme eousque perducturum, uti causae nihil foret, cur Typographo Hafniensi Danicam historiam darem; sed admoneor ab amico, Literis ad me ante duos menses scriptis Amstelodamo, necdum admodum manum esse. Et profecto facit res haec, ut ulterioris morae impatiens fiam: itaque semel tandem dicat, quidnam facere constituerit, ut consilium ipse quoque aliud capiam. Si excudere opera mea detrectabit, ob impensam, per me licet, non magnopere laboro. Quanquam enim volupe videre foret, opera mea juctim edita, non invitus curam hanc deponam tamen, et posteritati tradam; semel ea evulgata, satis habens. In hoc casu cupiam remitti mihi per hunc nostrum Mercatorem, quae non edita pridem misi, nisi forte haec seorsim ob minorem illic sumptum sit libentius excusurus; quod ut uno fieri volumine possit commodissime, et in form‚ (ut loquuntur vulgo) folii; ita non ingratum erit. Quod si neque istud volent, obsecro, quod dixi facito, et remitte per hunc nostrum: etiam ex aere laminam, in qu‚ sculpt‚ effigies. Nunc est commoda occasio atque certa, quam te rogo ne praetermittendam putes, negligasve. De Creta mea illud quoque abs te pete, ut significes an ostenderis eam Noomsio; et inscriptio an placuerit. Erit mihi intellectu istud gratum, ut propositum dedicandi vel retineam vel mutem. De Rep. si quid habes, fac me item certiorem. Vale et salve a me, mea atque meis, cum tua et tuis diutissime.

Sorae ad diem XXII. Aprilis CIC IC C XXXVI.

Tuus antiqu‚ fide, Joannes Meursius.

CCXXXI. Clarissimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio, Affini conjunctissimo. Conjunctissime Affinis,

MErcator ille Gemmarius, cui tuas ad me literas commiseras, serius eas ad me detulit; eo quod metu contagionis, veestrates naves, hÓc aliquamdiu portum ingredi vetabantur; neque eas exonerare licebat, nisi post certum aliquod praestituti temporis spatium. Utcumque tamen gratulor mihi, quod tandem aliquando, exspectatas


page 169, image: cs169

diu schedas videre contigerit; quamquam doleam, quod ob hasce nugas, tuis quae imprimenda erant scriptis, mora aliqua sit injecta. Nolim factum. Dum crusim lustro, in unum atque alterum tantum incidi errorem Typographicum. Pag. 44. in verbis Statii leg. Myroni. Pag. 101. in verbis Plinii, leg Harpocratem. Quamvis metuo, ne meus magis hic error, quam Typographi fuerit; fieri enim potest, ut Harpocrationis nomen, cujus Lexicon in hoc ipso cap. toties citatur, pro Harpocrate exciderit. Gaudeo alioqui, tam diligentibus Typothetis rem commissam. Videris urgere Epistolam dedicatoriam, quam nunc praecipiti festinatione, qualitercumque elaboratam, Re ver. Episcopo Nordovicen si ostendi, qui lustratis schedis hisce, suadere perstitit, ut Regi nostro Opusculum inscriberem; probavi, rogavi, ut Archiepiscopum Cantuariensem, super ea re consuleret; etiam hac in parte, desiderio meo plenissime satisfecit Vir humanissimus, ac tui amantissimus; retulitque mihi h‚c ips‚ vesper‚, Archiepiscopum non modo non improbare consilium, sed favere conatibus hisce meis, paratumque porro fore, causam meam apud Regem agere. Expertus es quam prolixe Vir magnus iis soleat indulgere, quibus bene vult. Caeterum de his alias uberius: Nunc quod reliquum est persequar. Insolens est hoc mihi scribendi genus: nescio quo ore tale quid aggredi ausus fuerim; adhibe, quaeso, judicii tui limam, in iis quae non satis commode se videbuntur habere. Ingravescit hÓc quotidie contagio; quamprimum igitur cras summo mane secedendum nobis est, aestatem hanc in agris, forte etiam magnam hyemis partem transacturi. Jamdudum scripsi commodissime, ac minori cum periculo, ad me transmitti posse exemplaria, si Abrahamus Van Bartham, fascem librorum commendet, Mercatori Anglo; Roterodami hic agit, Mr. Quarles. Is quoniam Comitis negotia, in talibus curat, etiam hanc curam, quae familiam Arundellianam tangit, in se suscipiet. Magnum est quod nunc peto, nulla tamen ratione tibi, tuisque fraudi futurum. Quidquid expenderis lubens refundam, simul ac de sumptuum summ‚ certiorem me feceris. Tam aliena est haec gens ab omni commercio cum iis locis, quae contagionis suspicione laborant, ut certu sim, me nunquam impetraturum ab ea, in qua vivo familia, ut liceat libros compingendos Londinium mittere; neque auderem Regi, aliisque Proceribus Regni, libros ibi compactos exhibere, si vel minimum ingra vescat lues. Apud vos jam deferbuit, spero, malum; et post qualecumque temporis intervallum, tutius putant Britanni nostri, libros alterius coeli, ac soli, tractari posse. Debebitur Regi exemplat melioris notae; Carolo Principi, Principi Electori, fratrique ejus, Comiti Arundelliae, ac filiis Archiepiscopo Cantuariensi, Episcopo Londiniensi, Nordovicensi, Lincolniensi, plerisque Proceribus regni, et quibusdam Aulicis. Longum esset enumerare singulos. Facile est conjicere quam multorum gratia peregrino homini, aut captanda, aut tuenda sit. Pudet me certe tam importunae audaciae, neque ullo jure videor mihi hoc exigere, nisi quod prona benevolentis animi facilitate, quam semper paratissime mihi exhibuisti, in spem adducor: credere adhaec debes, me prima quaque occasione lubenti, ac grato animo refusurum quidquid impenderis. Debebuntur adhaec exemplaria compacta tibi ac tuae familiae, Affini Naerano, Avunculo Gomaro, Cl. Grotio, Salmasio, Barlaeo, Doubletio, Heemskere qui scripta ad vos detulit, et quibus consultum porro videbitur. Quamquam ego lubens impolitum scriptum, tantorum virorum oculis si fas esset subtraxerim. Quod titulum spectat, omnem rem arbitrii vestri facio: bene factum judicabo, quicquid feceris; cum tibi, ac Typographo talium rerum sit major usus. Titulum quoque dedicatoriae Epistolae praemittendum omisi, non quidem consulto, sed quum scriptionem hanc serius inchoatam, in multam noctem produxissem, oculis in eam quam jamjam literis hisce involvere parabam dedicationem conjectis, titulum forte desideravi. Magni Monarchae tituli non sunt ambigui. Et haerenti per cognatum Franciscum succurret D. Boswellus. Quantum Gerardo, atque Isaaco, pro oper‚ strenue navat‚ debeam ipsi propediem, Deo Opt. Max. nobis vitam, atque animum largiente, experientur. Vale, coniunctissime


page 170, image: cs170

Affinis, ac meis verbis sorori carissimae, atque omnibus tuis salutem plurimam dicito.

Raptim in AEdib. Arundellianis An. 1636. 12. Maji.

Tuus omni officio, F. F. F. Junius.

CCXXXII. Salutem in Christo. Dignissime Vossi,

LIteras accepi tuas. Datae sunt ad 8. Calend. Junias. Literae pregnantes erant. Nam ex illis semel apertis prodiere Literae Calendrinianae Regium nomen perferentes et petentes manum. Quas priores misit nescio. Has sicut impensius desideratis et ille pro se et tu pro illo in manus Regias dedi.

Rex serenissimus ut vidit quo tendebant Literae tradidit eas Secretario Domino Joanni Coco, a quo puto responsum potest Calendrinus exspectare. Mihi enim nullum dedit Rex, nec ad me pertinet in rebus ad Monilia et Pecunias spectantibus responsa dare. Hoc tamen tibi ausim dicere, nisi admodum falsa mihi memoria nimis labilis fuggerat, Calendrinus parum candile se gessit, in negotio de Monilium Jocaliumque Regiorum restitutione. Nec hoc mihi tantum visum est, sed et aliis et summis quidem Regni Proceribus. Sed audio nunc fere superatas esse illas difficultates, et si ita res sit gaudeo. Sin aliter, non habeo quo te amplius detineam. Nam quo in loco res Burlamachianae jam sunt, ego plane nescio. Scio quod scribis Calendrinum in Bataviam profectum ad expediendum Regium negotium. Si ille interim operam det ad impediendum sub nescio quali praetextu (sicut nonnulli apud nos prudentes augurantur) quid est quod ego illi in gratiam praestare possim? Spero meliora de persona et familia, tam bene de te merente. Et si quid possim pro Calendrino, nihil praetermittam, ne occasionem ipsam, semel si constiterit sedulam illum Regio negotio navare operam. Hoc quamprimum volui te scire Literas Calendrinianas in manus Regias pervenisse. Vale.

Ex AEdibus meis Lamb. Jun. 9. St. nostro, 1636.

Sic jubet tibi amicissimus, W. Cant.

CCXXXIII.

CUM Soranus iste Civis, Vir et amice praestantissime, ad te iret, sine meis eum Literis dimittendum non putavi. Tuas scriptas iii. Non. Jun. recte accepi: sed non mea, quae omnino exspectabam. Quia vero nunc Typographus serio editionem in choare velle dixit, libet saltem h‚c vice etiam fidem ejus, quam jam toties fefellit, experiri. Itaque exspecto specimen, quod promisit: et, ut porro sine dolo certa omnia exequatur, valde cupio. Mitto in eundem finem reliqua, ad Cretam quaedam, suis locis inserenda, quod ut per amanuensem tuum cures, etiam atque etiam rogo. Filii annales legi; nec mirari satis possum, aut judicii in aetate Juvenili gravitatem, aut styli quoque majestatem, Historiae parem. Faveo nascenti famae, quantum quisquam, et applaudo: pergat sic cum bono Deo, magnum aliquando virum Patriae daturus suae. Tibi gratulor talem filium, et ut diu conservet summum eum numen velit opto ac voveo Pestem invalescere doleo, sed incolumem te tuosque servaturum esse Deum confido; utque faciat ex animo precor; neque ego id duntaxat, verum mea quoque et mei, qui vos omnes ex interiore animo salutamus.

Raptim Sorae ad diem XVIII Jun. CIC IC C XXXVI.

Tuus antiqua fide, Joannes Meursius.

De Patriae rebus fac me quaeso certiorem. Pestis Leidae denuo grassari dicitur. Arlander-veniae Domino, nisi grave est, multam a me salutem; dicito etiam Barlaeo nostro, Viro non e multis et amico veteri. Ubi videro Typographum serio manum operum editioni admovere, mittam Danicam Historiam. Dum cunctatur Civis noster, commodum se offert nobis Joannes


page 171, image: cs171

David Zurmerius; itaque utendum ejus opera existimavi, hominis imprimis fidi, et utrique nostrum amici. Iterum salve, atque vale, amicorum optime maxime.

CCXXXIV. Vir Clarissime,

QUI has adfert est Petrus Wilhadus egregius Juvenis vitute et eruditione. Commendatum tibi cupio pro vetere nostra amiciti‚: paucis tamen, quia multis non est opus, et seipsum satis tibi commendabit ubi videris, et cognoveris. Vixit aliquot jam annos in Clarissimi Brochmanni, SS. Theologiae Doctoris et Professoris in Academi‚ Hafniensi, maximi amici mei contubernio, et hoc ipsum magnae commendationis instar puto. Honestis Parentibus honeste natus et educatus, operam studiis jam navavit praedicandam: porro ea et virtutem ante omnia colere certus. Te observat inter eruditos maxime et amari abs te petit. Quaeso facito, ac facturum satis scio, vel virtutis tuae caus‚, et humanitatis etiam, qu‚ honesta quaeque ingenia sponte tua tibi quovis genere officiorum prosequenda arbitraris. Non hic falles exspectationem nostram, nec virtutem tuam deseres. Post nonnullam mansionem etiam Lugdunum cogitat: quod si quando est petiturus, Heinsio eum, ac Cunaeo, et id meis quoque verbis commendato. Mea opera quo sint loco, et Typographus an inceperit semel tandem fidem datam liberare, ac quousque sit progressus, fac occasione prim‚ scire possim. Valde velim justo meo desiderio aliquando satisfieri. Vale amicorum princeps, cum uxore liberisque diutissime. Uxor mea te, tuamque filia filiam plurimum salvere jubent.

Sorae ad diem XIX. Octobris, CIC IC C XXXVI.

Tuus fide antiqua, Joannes Meursius.

Has scripseram anno ut vides superiore, sed dilatas propter ingruentem illo tempore Pestilentiam, nunc demum mitto: siquidem qui eas ferret meo hic consilio usus, iter suum ob eandem causam distulit. Iterum rogo, ut me prim‚ qu‚que occasione rerum mearum certiorem facere velis. Si procrastinare pergit, cogar Danicam Historiam nostro huic Typographo tradere. Quod si animus excudendi post dilationem trienni etiam abierit, redeant ad me quae [gap: Greek word(s)] pridem misi, nisi forte illa excudere sola malit, quod vel sic non improbavero. Si excudere opera nolit, statim effigiem remitte, poterisque commodissime per Jansonium, qui ad famulum curabit Hafniae res suas agentem. Iterum vale, Vir clarisisme, at nos amare constanter perge.

Sorae ad diem XIX. Apr. CIC IC C XXXVI.

Adjunctas rogo uti statim Leidam cures per nautam deferri.

CCXXXV. Reverendo, Clarissimo, Doctissimoque Viro, D. Gerardo Joanni Vossio, Historiarum Professori, S. P. Vir Clar. Dom. et amice plur. observande.

DOmum reversus prospero satis, per Dei gratiam, itinere, memoriaque repetens promissum filio Isaaco Hannonis Periplum, nihil prius habui, quam ut, quod receperam me facturum, praestarem; fidemque meam liberarem, nec non literato filii tui desiderio, quadantenus satisfacerem, mittendo exemplar Latinum juxta arque Graecum, illud quidem ex Interpretatione Conradi Gesneri, hoc vero ex Basiliensi quod anno MDXXXIII. prodiit, exemplari exscriptum manu, Patris mei [gap: Greek word(s)]. Notae ad Varronis Satyras, alia occasione ad vos, si Deus volet, perferentur. Interim gratias, quas possum, habeo maximas pro insigni erga me immerentem, humanitate, ac benevolentia, tot ac tantis beneficiis, jamdudum comprobata, quibus remunerandis etsi me longe imparem sentiam, adeoque ratio accepti, atque expensi hactenus, haudquaquam inter nos conveniat, temunerabo te tamen grato animo. Sane voluntatem emetiar tibi abunde. Vale, Vir humanissime, cum tota familia, cui,


page 172, image: cs172

atque imprimis uxori, multam a me salutem, ut dicas oro. Dominus Deus verus ille [gap: Greek word(s)], quam diutissime vos omnes incolumes conservet, ad Ecclesiae, Patriaeque salutem, atque ornamentum.

Dordraci propridie Kal. Junii, CIC IC C XXXIV.

R. T. observantissimus. Jacobus Lydius.

CCXXXVI. Viro maximo Ger. Joan. Vossio, Johan. Fredericus Gronovius salutem et observantiam.

SAnctius est mihi otium tuum, quam ut tralatitia salutatione id interpellem. Quia tamen aliquid de Salmasio, scribi petieras, quod alios scire nollem, certe solus scire jussus eram, his exaravi. Reverendo D. Riveto, gratissima fuit tua salutatio, atque hanc a me, tibi vicem reddi voluit. Is de Salmasio haec mihi. Emissarii Pontificis, rursum variis ipsum pollicitationibus tentarunt, ut ad mutandam Religionem ipsum adducerent. Sed ille omnibus spretis, paravit ea quae essent itineri: in quo non leve fuit, quod vix ullis rationibus, uxor expugnari potuit, ut reditum ad has terras pararet. Itaque tandem ipse constituerat, reverti solus, ne quid Domini Curatores, in fide ipsius desiderarent. Sed novum ecce de transverso, quod nos omnes in maximum metum conjecit. Princeps Condaeus amplissimam ipsi in Gallia dignitatem, cum lautissimo salario, obtulit hac conditione, si aliam simulare vellet Religionem. Cum ille solita constantia id refutaret, commotior paulo Princeps secessit alio, ac stantem reliquit: mox reversus; sed si Rex id tibi det in Gallia stipendium, quod Lugduni accipis, eademque lege, et libertate, numquid habes rationis Patriae te negandi? Ille rursum proponere fidem datam, obligatamque apud D. Curatores, quam infirmare nec fas esset, nec se, ut frangat, ulla spe, aut praemio proposito, adductum iri. Iratus plane Princeps, insalutatum reliquit, ac postero die, per quemdam ex amicis, ipsi significari fecit, ni ille ultro maneret, atque acciperet conditionem, quam posterius ipsi obtulisset, fore ut Decreto Regis Christianissimi, Gallia egredi prohiberetur. Quae res vehementem ipsi, omnibusque ejus amicis attulit perturbationem, adeo ut ipse, Pater Catholicus, et uxor, quae tantopere antea repugnaverat, unum hoc jam optabile habeant, liberum pedem patria efferre, et huc reverti. Haec ex Epistola ipsius ad Rivetum, quam ipse mihi praelegebat, et Gallice scriptam interpretabatur. Hujus enim consilium in re crepera expetebat; neque enim dubitabat, si illud Regis edictum conficeretur, res ipsius ad incitas redactum iri, certe [gap: Greek word(s)] dicendum esse isti majorum simplicitati, cujus in Regnis nonlicet dicere nomen, vestri libertatem vocant. Haec forte non grata tibi, sed nec mihi ipsi scribenti, opto ut in vino, et aqua scripta sint; ut vovere solent, qui infaustos nuntios habent de amoribus suis, Poetae. Vidi nuper Cl. Graswinkelii nostri observata ad Sallustii bellum Catilinarium, affecta fere, et quantum permittunt alia negotia, quae nunc ipsi imposita sunt, propediem absolvenda. Quamquam mere politica sint, ipseque abhorreat, a severa Critica, gratum fore tamen sibi testatus est, si velut in Epistolam conjicerem, quae animadversione digna haberem, quae ipsius operi adderetur, ut ne hac in partem id mancum esset. Existimo juvari me posse, scripto codice tuo, quem aliquando offerebas mihi, et peto ut appareat promissum, occasione commoda. Neque enim properandum est, antequam nactus fidum fueris hominem cui thesaurum istum credere velis. At Coleri editionem et notas petii a filio tuo. Eum quaeso cura, ut prima occasione habeamus. Neque enim vidit eam antehac Graswinkelius. Vale Clarissime Virorum, et me am.

Hagae raptim. iii. Eid. Jun. Anno CIC IC C XXXVI.

Heinsii Epistola contra Balzacum coepit excudi.



page 173, image: cs173

CCXXXVII. Clarissimo Viro Gerardo Joanni Vossio, Aubertus Miraeus S. P. D. Vir Clarissime,

A Multis vetro annis, ingenii vestri mo numenta, vidi, et legi. Audaciam nunc sumo ad te scribendi, quod de tua singulari humanitate, nuper communis quidam amicus, multa coram praedicavit. Sed exemplar unum, Chronici nostri Belgici, una cum Typo veteris Galliae Belgicae, et viarum in ea militarium transmitto: ut si tanti sint, cum otio percuras, et libere censeas. Ego certe otio percurras, et libere censeas. Ego certe judicium vestrum plurimi faciam, et magni id beneficii loco habebo. Post pauculos enim menses, meditor alteram Chronici nostri Editionem: ideoque lubens audiam illius judicium, qui de tot Historicis, et Chronographis, publicam sententiam tulit. Et vero diu est, quod exemplat vestri Libri, de Historicis Latinis, hÓc quaero, nec venale reperio. Velim itaque meo sumptu exemplar unum Antuerpiam, ad me mitti; et quicquid expenderis prompte refundam. Si quid porro sit, in quo ego hÓc aut alibi, vicissim tibi gratificari queam, operam omnem meam libens offereo, et rogo ut de tuis studiis, ac scriptionibus, praesertim Historicis, quibus ab ineunte aetate mirifice capior, subinde certiorem me reddas. Vale.

Raptim Antuerp. iv. Idus Novemb. CIC IC C XXXVI.

Cl. D. Vestrae Studiosissimus, Aubertus Miraeus.

CCXXXIII. Gerardo Johanni Vossio, Viro maximo S. D. Johan. Fredericus Gronovius.

CUm in eo essem ut elegantissimis filii tui literis, responderem, nec opinanti, humanissimae tuae, supervenerunt; adeo gratae mihi; ut sacro eas osculo adorarem, simul manum agnovi. Sallustii omnes recte mihi redditi sunt, et nunc quoque bene pudiceque asservantur. Quid ego inde profecerim, non sine praedicatione tuae benegnitatis, testabor forte aliquando publice, si tamen perrupero carceres, quibus nunc undique, et undique ne prodeam, nescio quae iniqua fortuna me circum venit. Nosti, non infoecundos prorsus, nos esse nugarum, si in obsequentem materiam incidimus. Cl. Salmaisu, cum cura dicendus, nunc tandem bona fide, propediem adfuturus exspectatur. Si madatum Dominorum Curatorum, quo ipsum revocabant, venisset in manus ejus, antequam solvit e Galliis, Ampliss. Legatus ab Hemstede, non ultra nunc absentem desideraremus. Incidit etiam consilia Principis Condaei, et aliorum magna Salmasii cum lubentia, imminens Galliatum status, unde horribiles afferuntur nuntii, vobis proculdubio certiores. Itaque etis dimiserint eum, nec ullo nunc sufflamine istiusmodi inhil erit propius, quam ut divinum, et exoptatissimum Heroem hic amplectamur. De Benthemio laetor oppido esse tibi in manibus, quo necessitates ejus subleventur. Est enim ille haud dubie non indoctus, caeterum modestis moribus, inculpatae vitae juvenis: Parente natus valde honesto, proboque, et de Bremensi Schola egregie merito, qui plurimos eo beneficii genere juvit, quo tu nunc ejus filium. Quo magis dignus est, ut paternae bonitatis, velut redhostimentum cernat, et ipse bene moratus, de quo confirmem nunquam te commendationis tuae pudorem habiturum, ut quidem hominem confirmare oportet. Quare ultro meas preces, cum illius conjungo, ut de erudito. pudenti, et fort Ecclesiae Dei, olim profuturo juvene, quemadmodum soles, bene mereri velis. Miscella nostra, Papinianaque, quantum ab aliis studiis respirare licet, quorum et locus hic, et rationes meae me admonent, ingenti cumulo adaucta hic sunt Sed edendi quicquam nunc omnis spes mihi decollavit, postquam in Galliis, Salmasius licet valde adnisus, ut nunc ibi agitur, nihil impetrare potuit, et non ita pridem nova perfidia L. mihi illuserunt. Interim monstra librorum quotidie prodeunt, et ingenti


page 174, image: cs174

cum gratia excipiuntur eorum, qui quidem prater titulum, et praefationem nihil legunt; Caeterum soli faciunt, ut gaudeat, qui scripsit. Sed heu! alia major infoelicitas mea, quis hic Bibliothecam tuam mihi teddit? Ego quidem etsi prolixus beneficiorum interpres sum, et agno vi semper magnitudinem tuorum erga me meritorum, tamen cum maxime inopia ipsa me docet, quantum sit, Vossianae Bibliothecae usu liberali perfrui. Promittebat nuper filius tuus Statii Gryphianum exemplar alicunde se nancisci posse. Id nollem eum oblivioni tradidisse. Meus hic sumptus sit, ut et pro altero Colinei: operam mutuam imo majorem ipse, imo omnes e gente vestra (ita de me meriti estis) gratissimo lubentique imperetis. Junii de pictura veterum, an absolutum sit, aveo scire. Esset forte ubi is liber usui mihi esse posset, in Statianis meis. Magnus Rivertus te peramanter [gap: Greek word(s)]. Ampliss. Graswinkelius rusticatur, vel potius in rure vero, barbaroque, bellum gerit cum Seldeno, pro libertate maris. Verum est, cum jussu Illustriss. Dominorum Ordinum id opus meditari: atque ipse adeo hisce oculis diploma vidi. Vale decus nostrum, et literarum praecipuum, et salve cum sanctissima Matrona tua, filiis, filiabus, familia.

Hagae, [gap: Greek word(s)] uti jusseras, ad diem IV. Kal. Septembris, Anno Christi CIC IC C XXXVI.

Vidisti proculdubio librum nuper editum in aemulationem magni Chaeronensis: vidisti et non doles male sentire de bonis, qui sic seipsum contemnit.

CCXXXIX. Insignissime et Clarissime Vir,

QUin aliquam mei rationem (recordationem saltem) et adhuc habeas dubitare non sinit ille, quem ante annos jam aliquam multos erga me professus esamor. Nihil certe gratius in patriam reverso potest accidere, quam ut eum etiam num non defecisse intelligam. Si rationem exacti in Syria temporis ut reddam (quod jure poteris) expectes, vereor ne mihi expediendo impa prorsus fuerim. In Lingua Arabica exercitatior paulo si redierim; si tenui Librorum Arabicorum supellectile ditatus, quid hÓc tanti ut melioribus studiis tot horas (ne annos dicam) ademisse non pudeat et poeniteat, nisi in his plus profecissem? Si tanto oneri pares essent humeri mei, sunt penes me Pro verbiorum Arab. antiquorum sex Chiiliades, quas audacter dicam in lucem edi e re literaria esset. Est et historia quaedam compendiosa a Creatione ad annum Hegirae ultra 600. Saracenicae isti Erpenianae et stili elegantia et judicio (si quid ego censeam) longe praeferenda, cui in Linguam Latinam transferendae ni tenuitas me mea deterreret, libenter me accingerem. Sequi possent et alia. Et fieri forsan potest, Deo volente, vitamque et otium concedente, aliquid si tu quem studiorum meorum fautorem et arbitrum elegerim, calculo et praeceptis tuis animos addideris. Plurimum certe vigoris a candore et monitis tuis receptura sunt studia mea pene languescentia. Vale, magne literarum Antistes, et me amare perge.

Oxon. in C. C. C. Decemb. 5. 1636.

Dignitatis tuae addictissimus, Edwardus Pocoke.

CCXL.

LAEtum mihi nuntium postremae tuae attulere; scilicet, Typographum jam semel tandem manum operi admovisse; verum de Constantia dubito, quando cum discederet Joannes David, nil omnino literarum ad me dederis. Credo, quia pudebat scribere, ab incoepto destitisse, maluisti nihil scribere. Quod si ita sese habet, merito desidero in eo homine probitatem; nec a levitatis vitio excusare illum possim, ne quid gravius pronuntiem. Certe neque probus quisquam, fideique suae observans, aliter queat. Itane me ludibrio, nam hoc dicendum, annos quatuor haberi? Reddat potius lucubrationes meas, quae ipsius mala fide nimis diu sunt suppressae. Pater, inquies, potius culpandus erat, nec diffiteor: sed profecto ego metuo, ne quid filius per vestigia Patris ire animum inducat suum. Quaeso itaque et obtestor, per sinceram


page 175, image: cs175

tot annorum amicitiam, per eximiam illam tuam probitatem, ne me ultra derideri patiaris. Mitto tandem, si quid forte hominem exstimulare istud possit, Historiam Danicam, quam praeverti, caeteris sepositis omnibus, maxime velim; nec cessari, antequam ad finem duxerit. Potest autem illud facere, si promoverit diligenter, intra sex aut septem Menses. Eapropter Tomi Historici partes duas esse volui, uti suo Typothetae singulae committi possint. Ita autem edi cupiam, uti primus iste Tomus etiam seorsim vendi cuivis possit, Historiae magis quam Philogiaem amanti; quod ni faciat, fore sciat ut alius sic excudat. Cupio autem, sicut dixi, maxime editionem maturari. Nam si istic etiam antiquum obtinere velit, sciat mihi [gap: Greek word(s)] esse; et hic edere, de superiorum quoque voluntate, plane item constitutum. In Athenis meis Batavis, cum ad me perventum erit, rogo, ut Catalogo meorum Operum ad hunc modum, quem praescripsi, exhibere ne graveris. Idem abs te fieri in tuis velim; et adjungi, quae post illud tempus plurima juris publici fecisti. Amicorum optime maxime, a te postulo enixe, amicitiae nostrae jure, urge hominem, quantum queas; tum mortalitatem nostrŻm utriusque, quibus aetas jam in senectutem vergit, animo reputare velis; tum pergratum mihi fore, si priusquam vit‚ excedam, consummatam Lucubrationum mearum editionem contueri concedatur. Utinam hoc votum mihi bonus Deus repraesentet. Absolvi Historicus Tomus potest, si nimirum operas Typographus sic patiatur, ad id tempus, quo Joannes David noster ad nos reversurus erit: isque exemplaria, mittenda mihi, secum non invitus deferet, suis sarcinis inclusa. Insta Blavio, ne spem meam hanc destituat: poterit culpam praecedentis tarditatis aliquatenus isto modo emendare. Etiam tamen atque etiam abs te peto, ac per omnia amicitiae nostrae sacra te compello, uti tu‚ mihi fide universam rem exponas, quo se cunque modo habeat: ac, si denuo inchoatam editionem, quod hic animus auguratur, intermiserit, maximopere contendo, uti omnia quae commisi tuae fidei, moxo restituenda mihi per Davidem nostrum proxima aestate cures: is suscipiet haud gravate, et curabit bon‚ fide. Ego vero, si me Blavius porro etiam fastidiet, aut inveniam mihi alium, aut non paullo illo rectius adservabo. Itaque permittas cave, ut deinceps me‚ ipse patienti‚, quae plus nimio est laesa, abutatur. Utinam vanus esset metus, quem concepi; certe valde illud velim. Sed persuasum mihi habeo, si omisit inchoata, ut eistimo, illum operum meorum editionem promisisse, non ut ederet, at vicino, cum quo male admodum conveniebat, ut subtraheret. Nam et ille, ut meministi, operam suam per id tempus offerebat: ac profecto longe meliore fide, quam expertus jure laudo, praestitisset: nec injuria poenitet, quod ab ipso me abduci passus fuerim. Equidem tibi nihil imputo, qui propensum in utrumque nostrŻm animum habuisti, et ab eo Lucubrationes meas evulgari voluisti, sed multiplicem adeo dilationem, tot mendaciis excusatam, merito inique fero. Vel nunc demum bona agere fide statuat, et incipiat semel serio, ac continuet; nec priusquam Colophonem imposuerit, conquiescat: et praeterita condonabo. Inchoari autem cupiam, ut jam dixi, ab Historiarum Tomo: quem cur classem ducere velim, causam habeo, quam tu facile, pro prudentia illa tua, divinabis. Cum absolverit, mitte statim aliquot mihi exemplaria, quibus Regis Procerumque desiderio satisfaciam. Nam vix credas, quanta sit operis illius exspectatio; tum privatim me‚ quoque refert plurimum, ut editio maximopere matueretur. Da hic operam: meque ac mea, quo affectu consuevisti, porro etiam complectere. Vale, Vir eximie, diutissime; ac salve plurimum, cum uxore liberisque, a me, me‚, atque meis. Laurenburgius et Stephanius plurimam salutem reddunt.

Raptim, Sorae, ad diem XX. Decem. CIC IC C XXXVI.

Tuus, antiqu‚ fide, Joannes Meursius.

Si quis possit studiosus reperiri, qui in Danicam Historiam Indicem accuratum scriberet, esset ea res Lectori acceptissima, uti nosti, et Typographo non inutilis. N. B. Praefationem, ad illustrem Dominum


page 176, image: cs176

Cancellarium, Christianum Frisium, cupio antiquatam, et illius loco poni hanc ad Regem, quam praefixi Historiae Danicae libris quinque prioribus.

CCXLI. Viro Maximo Domino Gerhar. Joan. Vossio. Johannes Freder. Gronovius Salutem et Observantiam.

MUltis centestarer apud te, Vir maxime, gravissimum dolorem meum, quo affectus sum, simul accepi, valetudinem tuam tentatem esse: nisi gauderem nunc intemperantius, postquam pristinas vires, sanitatemque recuperavisse, omniaque in melius mutata intellexi. Cujus rei causa ex animo tibi gratulor, precorque Deum Opt. Max. ut hoc sit proprium bonum, et talis Nestoreos annos continues, pergasque ingentia merita tua cumulare, docereque nos, quae aliunde, aut ex alio discere non possumus. Ego per numinis gratiam, adhuc bene me habui, nec de solito fervore studiorum, quicquam remisi. Quod narro tibi, quia omnem sectam, rationemque, vitae meae, non secus ac sollicito Patri filius, Ephemeridas, approbare gestio: qui ea praecipue de caus‚ magnorum Virorum notitiam, familiaritatemque appetti, ut sub his quasi censoribus agerem, ac voluptatum illecebras, quae in hac aetate, bonis etiam immodestius interdum effervescunt, fallerem, aut metu aliquo continerem. Nescio an in proximis meis significaverim tibi, tradidisse mihi summum Virum And. Rivetum, Isa. Casauboni Epistolas, magna pietate collectas, ut editionem earum curae haberem. Eae nunc coeptae sunt praelo dari, opus anxie exspectatum, plurisque identidem reconditae eruditionis emblematis vermiculatum. Quod si unquam cum incomparabili Viro commericium literarum instituisti, aut aliunde quod habes, quo amplius ornatiusque id possit reddi; et nos optamus, et tuae humanitatis est, nec nobis, nec publico latentes ejusmodi Thesauros invideri. Ea quoque occasione, cum jam omnis mihi spes decollasset, his in regionibus quaeque edendi, subita alia occasio affulsit Statianam diatriben emittendi e Vestae penetralibus. Uterque liber absolutus erit, ante proximas nundinas, si Deus volet. Qua in re unicum molestissime fero, quod nec censione, nec aliis subsidiis [gap: Greek word(s)] Salmasii, exactior ante editionem, fieri poterit labor noster. Jam enim duo menses abierunt, ex quo, nihil de illo auditur, precesque ad Deum allegamus, ut decus illud incomparabile, Leydensi Academiae reddat. Te aliquando rogaveram, ut videres, an aliquid opis, adferre posses deploratissimo loco, in Lib. III. Silv. Carm. II. quod est Propempticon Metii. Sint quibus exploret rupes gravis, arte Molochus. Nisi autem tu, aut ille hoc faciatis, vix erit, ut spes ulla superet. Et promiseras sane: sed multiplicia negotia tua, catenataeque occupationes, ne urgerem, me prohibuerunt. Nunc repeto promissum, rogoque uti unius horulae spatium, isti cogitationi impendas. Quod et perpetua humanitas tua, studiumque bene merendi spondet. Et quia utcumque nunc cuncteris, olim in Originibus tuis, desideratissimo opere, de voce Molochus, aliquid dicendum est, quantum est, ut in divotissimi tui cultoris gratiam id anticipes. Salustios tuos remittam, simul habebo, cui tuto et sine sumptu tuo, eos tradere possum. Haveo nunc inspicere Dausqueii de Orthographia, veteris novique Latii Librum, et Claudianum ex Edit. Stephani Claverii. Illum certo scio tua in Bibliotheca esse: hunc arbitror. Multa enim ad hunc scriptorem notavimus, multa emendavimus, alter, quam in Rap. Scaliger, et sua Barthius, immiscuimusque Statianis nostris. Sed nescio an quaedam a Claverio sint occupata. Vehementer itaque rogo, ut eos prima quaque occasione per amicum, aut si non obveniret, per rhedarios ad me mittas. Brevis mora erit, dum utar: et salvos purosque recipies. Potuissem alterum petere ab amico nostro S. quem nosti. Sed ille absentium amicorum, non tempore aliquo, sed torpore, et ignavia, paene dixeram, sed apud te, prorsus incuriosus est. Inclusas ad Hardervicenses Tabellarios, haud gravatim, per tuas


page 177, image: cs177

ctissima Matrona tua, filiis filiabus, omni, denique familia, meque ama.

Hagae comitis. xix. CIC IC C XXXVII. tuisque, incipere, Max. precor.

Kal. Januarij, Anni quem felicissimum tibi, et decurrerre, a Deo Opt.

Tui Observantissimus, Johannes Fred. Gronovius.

Jam clauseram Epistolam, ut latori traderem, cum ecce commodum, haec occasio obvenit libros tuos mittendi. Atque en quatuor Salustios: Nunc filium Giuntae adhuc servo. Pro Statio Colinei, pretium filio tuo Gerardo debeo. Libellum Gretseri etiam meum, adhuc penes te esse credo. Sed hujus nunc non usus, ut illorum, quos petii, et iterum peto, ut mittas quamprimum.

CCXLII. S. in Christo. Vir Clarissime,

LIterae tuae (prout semper sunt) mihi gratissimae fuerunt. Recepi eas per anni fere abhinc spatium, sed ut libere dicam quod veritas postulat, majora negotia quolibet fere momento animum satis ad hoc officium propensum plane ad alia avoc‚runt.

In illis gratularis huic Regno, mihique quod jus Iustrandi Academias Praesulibus Cantuariensibus ab antiquis temporibus debitum revocavi. Opus sane arduum et revocare quod diu intermissum, et exercere quod semper invisum. Sed quum misericordia Dei atque optimi Regis justitia potestas visitandi Academias mihi et meis multis retro annis debita jam denuo decreta sit, dabo operam et spero non inutilem ut Academiae floreant et ut Academici moribus cultiores, doctrin‚ politiores, Religione primaevis temporibus conformiores evadant. Et ut ab ineuntibus studiis ea principia imbibant, quae et Dei cultum et Ecclesiae pacem, et Academiarum honorem promoveant. Nec quicquam verius est quam illud quod scribis humana instituta omnia, etiam optima, facile per incuriam in pejus vergere.

Quid igitur fit, quum malitia nonnullorum qui inordinata tantum amant, aliorum incuriae superadditur?

Goffius hic interfuit diu a receptis literis vestris, sed adeo occupatum me invenit expectatione adventus Regis et Reginae, ut vacuum eum remittere necesse fuit. Gradum tantum Professoris in Theologia obtinuit rogatu (jussu i. e.) Fred erici Principis Electoris Palatini, qui una cum Rege Oxoniam petiit. Praeco est Goffius ille virtutum tuarum; nec immerito, sensit enim et fatetur quantum tibi devinctus sit, dum Amstelodami Musis inserviit.

De Calendrino nolo ego plura, et quod aperte satis in scriptis tuis video, tu forte de illo pauciora, si quae mihi et tibi quoque innocuissent. Nolo tamen ut illud ullo modo molestiam tibi creare possit. Soleo enim ego quae ab amicis tui simillimis in gratiam alicujus tertiae personae scripta sunt facere si possim et justa sint, sed deliberare si suspecta. Ignoscas quaeso moram harum literarum, et quando iterum, placuerit scribere, sperabo me posse, tu autem semper puta me velle multo citius responsum dare. Vale, et dum quotidie Deum colis, sis, quaeso, memor in orationibus

Dat. ex AEdibus Lambeth. Junii 1637.

Amici tui perquam fidelis. W. Cant.

Oro ut Globos terrestrem et coelestem magnitudine ampliori, Topographia aliisque descriptionibus erudite delineatos, et pro more undique aptacos, placeat tibi emere et ad me mittere. Vir iste mercator nobilis et mihi perquam gratus Job Harbye pretium tibi solvet. Solum cupio opera vestra, uti ne fraudem patiatur in re illi non satis nota.

CCXLIII.

PAucis scribo, Vir et amice summe, quia opprimor; tuas tradidit Joannes David, in quibus bona de Typographo hactenus tricone maximo mihi nuntias. Faxit Deus, ut promissa semel tandem exequatur? acepi etiam specimen Historiae Danicae,


page 178, image: cs178

quod per Elzevirium ad me mittebas. Utinam tam sedulo pergat, quam est hastenus cunctatus; scribo ad eum, postuloque utquae forte excusa erant, ei tradat, qui has affert. Tu negotium, quaeso, urge pro adfectu in me tuo. Ernstius apud te fuit, utinam mecum et amplecti ex intervallo tantum amicum licuisset, sed hoc voti est, nec speramus ultra quicquam. Fiat Domini voluntas, in qu‚ est acquiescendum, ac si nobis, ut videtur, non licebit, filiis aliquando dabitur per benigni Dei gratiam, ad quos amicitia nostra haereditate devolvetur. Opus tuum de Idololatriae origine et progressu utinam videam, sicut etiam Maimonidem filii [gap: Greek word(s)]. Poteris commode ad me mittere per hunc Merca, torem nostrum Slaglosiensem, qui negotiorum causa ad vos excurrit, si decennio minor mihi aetas esset aut nos iter tam longinquum non disjungeret, una item, uti, ante vitae finem, adhuc semel te complecterer, nunc oportet ut ponamus cogitationem istam, et nos Deo permitcamus. A Salmasio jam reduce mirum est nil nobis dari. Heinsii in Novum Testamentum Notas, quarum specimen Elzevirius hic ostendit, avidissime exspectamus. Misit mihi Historiam obsidionis Sylvae-ducis, sexto ab editione ejus anno: idem mihi in miteenda Historia Danica faciendum esse censeo. Nempe hoc est recte amicitiam colere, et amicum aestimare; cujus desiderio ab ipso initio sacisfactum oportebat. Tu et ego non sic agimus, ac prohibeat praeses amicitiae Deus, qui conjunxit corda nostra. Is nos servet diutissime. Uxor Liberique mei te et tuam atque tuos plurima salute impertiunt; Resalutant officiose Laurenbergius et Stephanius

Raptim, Sorae ad diem XXVII. Maij. CIC IC C XXXVII.

Tuus, constanti affectu, Johannes Meursius.

CCXLIV.

LIteras tuas, Vir praestantissime, recte accepi, h‚c ips‚ hor‚, Gratum mihi maximopere fuit videre Commentarium de re Grammatic‚, quem non dubito famae tuae responsurum: legam ubi compactus erit. Summae sane mihi voluptati fuit, cum viderem. Idem dixerim de Sophompanea Grotii, cui et ingenii hunc foetum gratulor, et honorem splendidae Legationis. Faxit Deus ut fruatur diutissime: quod ex animo illi opto. De meorum operum editione adeo lenta fieri haud potest certe quin commovear: siquidem ut acrius promoveatur, non exiguum est cur velim. Quaeso urge ut facturum te confido, et si potes paulo certiora scribe per hunc, qui haec tibi adfert: qui quandoquidem festinat finem nunc imponere cogor. De Rep. tecum sentio, Deum Opt. Max. rogo uti porro fortunare eam velit. Vale diutissime cum Uxore Liberisque quibus ego, Uxor, mei plurimam salutem dicimus.

Sorae Danorum ad diem VII. Junij. CIC IC C XXXVII.

Quae in dedicationibus mutare volui, quaeso uti observentur, et imprimis ut Typographus, quantum potuerit, maturet; nam Historiae Danicae Libros decem quibus tocum Poncani opus retractare jussus fui, flagitant hic optimates atque docti; metuoque si nunciari vestri pergant, ne excudi apud nos superiores mei velint; quod et aliquod detrimentum Blavio sit allaturum; sic enixe etiam rogatum cupio ne necessitatem mihi hanc imponat. Iterum Vale, mi Vossi, animae dimidium meae. Praefationem ad illustrem Dominum Cancellarium, quando Regi serenissimo opus dedicandum erit concerpere poteris.

Tuus, Joannes Meursius.

CCXLV. Oratorum Summe, Philosophorum maxime, Belgice Varro,

OPeribus tuis velut saccharo, et nectare dulcissimo quotidie recreor: nam quae scribuntur a te cuncta, tuum sapiunt salem, ac te referunt. Hac sapientia, facundia, artibus optimis satis instructus, ne despicias nostra, quae si mutila inveneris, hiulca, et nec satis excusa,


page 179, image: cs179

ea dele, reseca. Si laudaveris conatus nostros, gaudebo nimis, quia a te omniscio, licet falso merui laudari. Summe doleo quod unum exemplar non mittam, nam unum solum habui pro meo usu. Ita avari sunt Typographi, qui solum fibi omnia assumunt. Amicus noster D. Fontanus indicabit. Vale ergo bonarum artium specimen. Plinius, aut [note: f. Lucilius.] Lucius ipse meus, meque amare perge.

Ex Musaeo nostro 1636. die vero 2. April. Amstel.

Te reverenter colit, Zacutus Lusitanus, M. D.

CCXLVI. S. P. Vir Excellentissime,

HUnc Joh. Ludovicum in urbem vestram misi negotiorum causa. Ei ut utrunque librum Logicum tradas rogare veritus essem, si scissem illis te diutius uti velle, aut prae aliorum mole negotiorum posse. Apollonium fliio tuo restitui: cujus mihi vehementer probatur eruditio; quamvis videatur alicubi ad emendandum Scylacis contextum, aut potius [gap: Greek word(s)]. esse calidior. Utilissima sane illius est opera. Quae ego in ora exemplaris mei [gap: Greek word(s)], in aliquot ipsi dieculas concessissem ut immatura invitior, concessissem tamen tui respectu, nisi ille accipere recusasset. Equidem nunquam negabo tantum me tibi debere quantum nulli. Mearum in Rhodium illum lucubrationum edendarum spes nunc est certior. Nam Dominus Le Maire edendas suscepit; utinam in proposito perseveret! Oblata mihi nuper est Harderwikensis Professio Graecae Linguae et Logicae, quam quo minus acceperim per meum stetit [gap: Greek word(s)]. Indignabatur enim stipendii, et minoris quidem stipendii solutionem tardam, atque adeo annuam. Tu nihilominus vides opus esse ut illa [gap: Greek word(s)] aliquando regustem, et me ad quidvis parem. Vale, Vir praeclarissime, et meis verbis saluta nobilissimam tuam Matronam, et filios filiasque.

Lugd. Bat. 15. Septembris An. 1637.

Tui observantissimus, Jeremias Hoelzlin.

CCXLVII. Clarissimo et Doctissimo Viro, D. Gerhardo Joanni Vossio; Johannes Elichmannus S. P. D.

EX vulnere, quod in communis amici immaturo funere sensit, Stapeliorum familia; ego quoque haud eximium dolorem cepi; tum quod [gap: Greek word(s)] raram in schola nostra, diligentiam, et ingenuitatem, adamarem magnopere, tum etiam ob incommodum, quod exinde circumvenit amplissimam Th... Nec Dubito quin ad te hujus damni sensus pervenerit quoque imprimis. Novi enim quam calido affectu, et non sine singulari judicio, is tuam nobilissimam Polymathiam prosequebatur constantissime; novi etiam, et mecum novit literatus orbis, quam impense tu amare studeas, ac fovere, litecratum, atque artium cultum, atque cultores, et de nostro [gap: Greek word(s)] praesertim. Faciet aliquando ut spero, fidem, opus illud Posthumum, si ut fecisti [gap: Greek word(s)], ita nunc pergas [gap: Greek word(s)]. Et facit quidem tuae [gap: Greek word(s)] pietatis apud me opinio, ut aequiore animo feram, quod ut non acciderit, nostris lacrymis, nunquam possumus efficere; solatium etiam percipio, cum animo volvo perennaturam amici memoriam, cujus posthumum fortuna manet, tam nobilis tutelae. Licet autem ego praeter amorem rerum cum nostrarum, tum etiam elegantioris Scholae publicarum, quod aliquid momenti ad earum curam, et ornatum possit afferre, penes me vix inveniam; molitus sum tamen, nonnihil ad ornatum, jam dictae editionis, ut Authoris desiderio aliquo modo obsequerer. Ea res te habeat arbitrum nunc oportet, ac moderatorem; ideoque rogo, ni molestum sit, aliquo responso mihi edices, quod faciendum videbitur. Dixeram [gap: Greek word(s)] me in volumine aliquo Arabico, inter legendum deprehendisse, ex Graecorum traditione de Thalete narrari quiddam aliter, quam apud Laertium, praecipue quod scripta, quorum Author dicendus C. Th... Ille tunc statim impellere, darem operam, ut et inde aliquid, novae lucis suae editioni accederet; quod promisi


page 180, image: cs180

futurum, si praeterea quoque se offerrent, quae varietatem eam, illustriorem possent reddere, et contra Laertii authoritatem, majus aliquod pondus adderent, novae Antithesi. Cessit autem ea res ex voto. Nam inveni in iis, quae Arabes a Graecis habent, inter alia ad istum scopum, insignem indicem omnium scriptorum Aristotelis, quem in Tr. de vita, morte, et testamenco Aristotelis, secutus sententiam Andronici Rhodii, ponit Ptolomaeus ille, qui summus Philologus Peripateticus sua aetate, Laudatur Longino, uti refert Porphyrius in vit‚ Plotini. Istum indicem animus erat inserere vitae Th... ex Arab. Interpretamentis petitae; quia Aristoteli tribuit pleraque scripta, quae apud Laertium dicuntur esse Th... Et sic illorum sententiam egregie firmat, qui aliunde persuasi, apud Laertium in Catalogum scriptorum Th... multa temere intrusa, ibique redundare statuunt. De his volui [gap: Greek word(s)], paulo anquam nobis ereptus esset te rogare, num placeret, ut hic unus aut alter denuo Typis Arabicis, cum Vers. Lat. imprimeretur, qui operi possit praefigi, post textum Laertii. Sed fata hoc judicium in te devolverunt, in quo si cessandum statuas, parcam operae quae restat; paratus alias amici communis manibus fidem servare integram. De variis lectionibus ex tribus diversis Manuscriptis Vaticanis, spem quoque mihi fecerunt Holstenius, et Dormatius, uti ex hujus (quo Leidae sum usus familiarissime) literis addictis cognovit quoque, [gap: Greek word(s)]. verum quia tandem silent ad meas monitorias, spem quoque illam incipio amittere. Amicitia uti video, vitium Romae facile contrahit. Caeterum molestus adhuc ero, si petam, quod vix absque verecundia cogito. Verum dabis veniam, spero, pro solita humanitate. Accepit a me mutuo [gap: Greek word(s)] noster, duos Libellos Joannis Lalemantii, alterum com. in lib. De Diebus criticis Galeni, Lyon 1560. 40. Alterum, De Varia Anni Ratione, Ibidem, 1571. 80. Vellem commoda occasione moneri parentem [gap: Greek word(s)], libros istos mihi esse restituendos, mutuo concessos a sesquianno. A D. Salmasio literas postremum accepi datas Cal. Decembris e portu Diepensi, in quibus conqueritur, se toto bimestri ibi frustra transitum opperiri. Ejus familia omnis cum tota supellectili, hÓc jam fuit in tertium mensem. Comitari eam non potuit, ob naufragium vehementissimum, quod ipse et uxor passi sunt adeo, ut maluerint, relicta ventis famili‚ littus repetere, et secundiorem navigationem exspectare. Hoc consilium male cessit hactenus, et quidem cum majore incommodo, quia nihil e nave secum sumpserant, earum rerum, quae quotidie sunt ad commoditatem vitae necessariae. Ignosce, Vir clarissime, quod tam multis te fatigem, aut distineam. Unum adhuc addam, quod omnium est maxime cordi, me nimirum uti debeo, suspicere te, ac colere, ob celebratissimam virtutem, atque eruditionem, quae famam intermori tuam nunquam sinent; optare etiam quam plurimum, ut possint hujus observantiae testes, tibi dare officia, quae grata habeas. Ea interim dicabo, praestiturus, ubi jusseris. Vale, Vir Doctissime.

Dabam Leidae Cal. II. Januarii, 1637.

CCXLVIII. Clarissimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio, Affini conjunctissimo. Conjunctissime Affinis,

OCto menses atque amplius, in agris transegimus, dum pestis Londinii grassatur; tantaque iis, qui hÓc in nobili aliqu‚ famili‚ vivunt, et Nobilium liberos curant, cautel‚ opus est, ut nihil cum Londinio, aut Londiniensibus commercii habere possint. Excusabis itaque, quod nullas hactenus literas ad vos dederim. Pridie antequam in agros secederemus, die 13. aut 14. (si bene memini) mensis Maji, dedicationem misi: neque leviter gavisus sum quod eam ad manus tuas recte perlatam, ex literis tuis V. Cal. Quint. datis intellexi; augebat hoc meum gaudium propinqua, quam feceras, spes videndi tractatulum de pictura: scribebas enim, intra duas hebdomadas absolvi tum potuisse. Quorundam certe expectationem obvi‚ credulitate plusquam nunc factum voluissem fovi: non desinunt enim quidam, quotidiano fere


page 181, image: cs181

convitio, promissi fidem efflagitare: sed juxta mecum ferant necesse est quod aliter se habere non potest. Ne quidem vacaverat adhuc, cum Epistolam dedicatoriam transmitterem, XIV. quaterniones percurrere; leviter tantum inspexeram, et unum atque alterum errorem (si bene memini) annotaveram. Nunc per otium tribus hisce hebdomadis, quibus hÓc Londinii sum, perlustravi, atque alios quosdam errores Typographicos annotavi, eosque tibi misi: serius forte quam voluisses, sed citius non potui propter diutinam absentiam. Metuunt plerique, ne male per hyemem repressa contagio, rursus ineunte vere, ingravescat; statuit itaque Comes Arund. Nepotulos suos intra hebdomadam unam, atque alteram, in remotiora quaedam loca ablegare. Viderit summus rerum humanarum arbiter. Nihil mihi interim gratius obtinget, quam ut laeto de vobis nuntio, aliquando perfrui detur, usquedum idonea gratum animum testandi tempora affulgeant. Quum cogitarem cui recte literularum aliquid ad vos commissurus essem, obtulit sese vir humanissimus Dominus Hermannus Mylius, qui spospondit se Amstelodamo rescripturum, si quid ad me perscribi velles. Si otium tibi non erit, libentissime faciet vir humanissimus, quod facturum recepit. Cantuariensi Archiepiscopo pro me, meaque, per literas, quas ipsi tradere possim, commendabis; neque enim obscura proni favoris indicia, hactenus exhibuit immerenti: confido plus exhibentur gratiae habitura, quae, te commendante, mea enim interest, ut tanto antistiti probentur qualescumque labores mei, priusquam eos Regiae Majestati offeram. Subinde literas ad me scribit Prudentia, quibus ut tibi unice commendari cupit, ita subveniri sibi angustia rei familiaris misere laboranti postulat. Ego nihil ad haec respondi, quoniam nullas adhuc Joannis nostri, neque tuas liceras vidi, quae me instruant, quatenus ei subsidium ferendum sit. Non deero afflictae, si certiorem me feceris, quid consultum judices. Nihil non faciam pro viribus. Universae familiae tuae plurimam meis verbis salutem dices. Vale.

Raptim in AEdibus Arundelian. An. 1637. 18. Feb.

Tuus omni Officio, F. F. F. Junius.

CCLXIX. Viro Maximo Domino Gerhardo Johanni Vossio: Jo. Fred. Gronov. salutem et observantiam. Vir Summe,

CUm praestantissimus Christenius noster advenisset, sub ipsum articulum temporis, quo perficiebatur Libellus meus, non potui eum dimittere, sine exemplari, quod tibi perferret. Id tu quidem accipies, ut profectum ab homine observantissimo tui, quodque siquidem legere dignatus fueris, lima tua exornetur: non quasi ego dignum judicem, ut eruditissimos oculos tuos subeat. Fortasse habebit interdum Gerhardus tuus, quo se delectet; atque utinam tam doctae pueritiae satisfacere potuissem. Illud forte non opus est, ut addam, quum legeritis, et errores meos notaveritis, gratissimum futurum mihi, si de omnibus simpliciter monear. Nostis enim ingenuitatem, et [gap: Greek word(s)] meam, et is vester erga me est amor, ut ab derisu, et reprehensione malignorum, vestris monitis, et amica reprehensione, securum praestare non sitis gravaturi. Superest ut aurem tibi vellam, Vir amicissime, de Epistolis Is. Casauboni ad Meursium, tum de MSS. Ovidii, aut excerptis potius eorum, quae cum hic esses, mihi promiseratis, tuque puerque tuus. Vale, et salve, cum lectissima matrona tua, filiis, filiabus, totaque domo: et ama conatus nostros, ut effectui impari ignoscas.

Hagae raptim, ad diem xviii. Calen. Jul. ann. Christi, CIC IC C XXXVII.

Tui Nomini devotissimus, Johan. Fred. Gronovius.

CCL. Cl. Viro, D. Gerardo Johanni Vossio. Clarissime et Excellentissime Vir,

SOleo mihi saepenumero revocare in mentem gratissimam temporis illius memoriam, quo eruditissimos sermones tuos coram excipere, teque ipsum exemplar


page 182, image: cs182

omnis honestae vitae intueri mihi licebat. Atque ideo majori cum voluptate recolo, quod tanti boni magnitudinem (non ut plerique solent) tum demum intellexi cum amiseram, sed tum maxime capiebam, cum maxime eo fruebar. Sed quantum tunc gratulabar mihi de consuetudine tua; tanti nunc impensius doleo quod non solum conspectu tuo caream, verumetiam ne per literas quidem quibus absentium amicorum animi refoveri solent, tecum colloquar. Et mihi quidem maxime id conveniebat, fateor, ut te primus compellarem; sed primum gravissimis occupationibus tuis, quibus non praesenti solum, sed etiam futuro seculo prodesse conaris, obstrepere literis meis vix audebam: deinde etiam reputando tenuitatem, tum ingenii, tum styli mei, metuebam subire judicium ejus viri, cui nihil nisi limatum et exquisitum placeret. Sed tandem vicit fiducia humanitatis et moderationis tuae, qua futurum spero, ut me etiam balbutientem libenter audias: deinde vicit etiam praesens necessitas, ne charissimum fratrem meum in Hollandiam abeuntem sine meis ad te literis dimitterem, quem ego tibi quam commendatissimum esse cupio. Etsi enim ille eo animo propositum iter ingrediatur, ut in re militari, cujus periti‚ quemvis Christiani Orbis populum provocare possitis, juvenilem aetatem suam exercere valeat: tamen id multum momenti ad incipiendum et perficiendum Deo volente hoc studium afferet illi, si eum tutel‚ ac patrocinio tuo dignum existimaveris. Quapropter ita eum tibi commendo, ut quicquid residet in te amoris erga me, id omne in eo amando atque fovendo ostendas. Reddet paria huic tuae bonitati primum quidem Deus, deinde nos omnes, qui jampridem unice id conamur exprimere, quantum tibi pro summis tuis erga nos meritis debere nos sentiamus. Vale, Vir clarissime, Deum ter optimum maximum enixe veneror, ut te quam diutissime conservet, ad gloriam nominis sui et bonorum omnitum emolumentum.

Dabam Opolliae, die 4. Aug. anno 1637.

Clarissimae Domin. tuae ad quaevis officia paratissimus, Georgius Slupeck, de Conari Capitan, Pilsnensis.

CCLI. Clarissimo Doctissimoque Viro Gerhardo Johanni Vossio, Maecenati meo colendo. Clarissime ac Doctissime Vir, Maecenas aetatem colende,

QUemadmodum nulli quondam, ad oraculorum adyta, aut Deorum immortalium pulvinaria, obstructus erat aditus, qui modo serium, sincerum, debitoque numinis cultu, compositum adferret animum: ita et omnibus, ad augustissimum illum sapientiae tuae Tripoda, liberum patere accessum, et testari potest studiosae juventuti, potissima pars, quae agmine facto, ad te consulendum in dies, in horas, confluit, doctior a te semper rediens; et ego expertus sum saepius, quem nunquam non voti compotem, juxta ac saluberrimis consiliis abunde instructum, solitus es a tuo colloquio dimittere. Quae tua facilitas, rarum in nostri seculi doctis bonum, me novis his ausis animavit, ut magnis meis in patria fautoribus, specimen aliquod diligentiae, propediem exhibiturus, tuam operam in partes mihi accersendam, non dubitaverim. Ut itaque verba conferam in compendium, constitui, Deo adjuva, hibernis his mensibus, labori non reprehendendo, vim omnem ingenii impendere. Nempe cum animadverterim, quaecunque uspiam typis divulgata sunt, nobilissimi illius historici, Saxonis Grammatici, exemplaria non solum innumeris mendis scatere, quae properantem Lectorem facile effugiunt; sed et locis nonnullis dubiis, ac partim integris undique secus obsita esse, quae ipsi historiae obscuritatem haud exiguam offundunt; impetum cepi Augiae hoc stabulum perpurgandi, et notas quasdam tam historicas, quam censorias in libros ejusdem omnes ac singulos procudendi: amoris in patriam arcano potius jussu, quam ostentationis grati‚. Sed quia simul perspectum habeam, tuis auspiciis hanc rem optime geri posse, e‚ qu‚ par est, submissa animi mente, abs te contendo, digneris mecum lubens, volensque, communicare, si quae vel ipsus habeas, ad Saxonem nostrum (quod tuum esse solet, in emedullandis melioris


page 183, image: cs183

notae scriptoribus, acumen) jam dudum annotata, vel ab aliis Criticis scias esse observata. Quinimo si haec te exorare non liceat, (quomodo mihi tamen persuadeo) velim mihi subinde petenti, ex instructissima Bibliotheca tua, suppedites bonorum Authorum monumenta, quae scilicet aliquid ad insticucum meum faciant, imprimis Achillem Gasserum, Boceri cujusdam annotationes, in Reges Daniae, et similes. Praebe te mihi, quaeso, benevolum, magne Doctor, conatibus meis fave, et exangui fronti ignosce.

Observantissimus tui, tibique addictissimus, Stephanus Johannides Stephanius, Hafniensis Danus.

CCLII. Clarissime atque Excellentissime Vir.

RUmpendum tandem erit silentium, neque tamen et illud excusare velim, quin potius deprecer ut a te veniam; quid enim dicam, aut quam excusationem adferam tam diuturni silentii mei? Occupatior eram, defuit scribendi occasio, vel materia. Scilicet ulla esse potuit tanta cura: difficile literarum commercium: aut destitutus unquam esse possum, quid ad te scribam, ad te inquam, Vir incomparabilis? Si nihil enim aliud, nisi tua erga me eximia merita propensum illum animum, summam qua me complectebaris benevolentiam, commemorem; an non satis ampla et opulenta scribendi materia? quod si nunc meum tibi gratias referendi studium, et promptissimam voluntatem testari velim, videnturne haec vel longissimis literis posse comprehendi? Sane, si quid est, quod justae excusationis loco adferri mereatur; verecundia erit, quae me saepius ad te scribere incipientem deterrebat. Nimirum, grave mihi admodum videbatur ad te scribere, a quo Latini Sermonis magna quondam hauseram incrementa, cujus nunc jam pridem usum posthabui. Sic haerebam, atque a meipso dissidebam; sed vicit tandem officii necessitudo, vicit amor tui; cessit et ipsa verecundia pudori: pudebat nempe tanto te tempore exigere a me scribendi officium, non tamen adhuc exegisse. Accessit hortator vehemens, tui, una mecum, uti debet, amantissimus Germanus meus, quem ego, patria limina deserentem, hac una re beatum judico, ac prope invideo quod te conspecturus brevi amplexurusque sit; jamque mihi intueri videor illam tuam humanitatem, illos amores, quos illi exhibiturus es. Dabis igitur veniam, sive quod tam diu cessatum a me sit, sive quod nunc audenter nimis te lacessam literis. De me omnia, quae voles ex fratre meo cognosces; unum hoc ex me velim scias, neminem esse cui plus, libentiusque quam tibi, debeam: nihil esse, quod me magis sollicitum habeat; quam ut intelligas, in quem beneficia contuleris, cui operam tuam, cui tot labores impenderes. De te autem tuisque qui valeas, quid agas aut potius quid orbi profuturum pares, ex tuis potissimum literis scire cupio. Hic finem facerem, sed venit in mentem, quod nos anno proxime elapso mire omnes exercuit. Id ut tibi perscribam, vel ipsa me cogit scribendi ad te dulcedo. Judaeorum genus adeo diffudit se per universum hoc Regnum Poloniae, ejusque provincias, ut omnes pene insederit urbes, oppida, villas, hac maxima in finitima Germania, bellorum tempestate. Tanta haec multitudo, fieri non potest, quin multorum offendat animos, Mercatorum imprimis et Subditorum, qui Judaeis subesse aegre ferunt, quibus eorum operae a Nobilibus locari solent. Inde odia immortalia, perpetuae de illis querelae. Sed imprimis frequens est, quod reos deferant caedis infantium Christianotum. Crimen, saepe nimis, quia impune licet, objectum, nescio an unquam satis fuerit probatum. Proximo hoc anno Lublini, inventus a matre diu quaesitus puerulus, aquis submersus dexter‚ aure praecis‚, venisque omnibus acu apertis tenui; atque adeo supremo Regni nostri Tribunalitio Lublinensi judicio oblatus est: cunctorum mox animos ingens adversus Judaeos suspicio pervadit; hinc sine mora capti, quos violentissimae praesumptiones urgebant, tormentisque tam diu quaesiti, ut unus eorum vi doloris superatus, paucos post dies obierit; caeteri tandem, quia fateri renuebant, dimissi: fecisse tamen Judaeos immane hoc homicidium publica fama


page 184, image: cs184

est. Accusatos, convictos, damnatosque ob idem hoc crimen Tridenti Judaeos scripsisse commemini Sabellicum, ex eoque refert in Annalibus suis Dlugissus noster, quin et in vestro Belgio, nisi me Fallit memoria, accidisse, prodit Historia. Mirum ni nocentes sunt, quos tanta toto orbe premit invidia, fama accusat. Odione dicam Christiani sanguinis tantum eos patrare facinus; an quia forte opus ad remedia habent, aut ad sua sacra, sive denique ad Magicas artes, quibus plerique impense delectantur? An dicam impleri maledictionem illam Mosis? Deut. 28. Omni tempore calumniam sustinentes. Tu quid de toto hoc negotio sentias, aut sentiendum putes, rogo plene me doceas: tuum enim judicium in utramvis partem lubens sequar. Sed vide, quo provectus sum voluptate tecum loquendi. Ergo jam vale, mi sua vissime Vossi, meque amare perge; tum si quid in hac Epistola mea vel rude vel inconditum (vereor ne omnia) teneras et insuetas talibus aures tuas offenderit, corrige, caeterum mihi ignoscas precor. Iterum vale.

Dabam ex Rure meo paterno Klickoviae. Prid. Kal. Aug. Ann. Sal. M DC XXXVII.

Tui observantissimus, Chr. Slupecius de Conary, Secr. Ser. R. Poloniae.

CCLIII. Viro incomparabili Gerardo Joanni Vossio, in Amstelrod. Gymnasio Professori celeberrimo. Vir incomparabilis,

POst tot, tantaque tua in me officia, puto ambitiosum non esse, si amoris tui liberalitatem, inter amicos, laetissima praedicatione circumferam. Id quod facio libentissime, et frequenter, quoties incido in homines, honestarum artium, modestaeque pietacis amantes. Caeterum cum tam uberem, et pene immensam eruditionem ingenio complexus sis, nihil tamen in laudibus tuis, commemoro frequentius, quam sanctissimos illos, et defaecatos mores, amoremque Religionis purissimae, et innocentis. De qua quoties judicandum est, animum imperturbatum, sine fastu omni, sine pugnandi libidine semper affers. Haec tamen idcirco non scribo, quasi tu non potius virtute tua, quam meis laudibus censeri velis: sed ut ostendam, quibus rebus motus, familiaris iste meus, qui has tibi reddit, ad notitiam tuam per venire cupiat. Ordinat is studia nobilissimorum juvenum, quos sui mores, et contubernium, mihi fecit amicissimos. Eos si benigne admiseris, non tam te, id mea commendatione motum, facere arbitrabor, quam quod in humanitate, semper tuos mores tenere soles. Porro de rebus meis prolixius dicet [gap: Greek word(s)]. Leidenses frigore tactos, ipse coram sensi, et nuper amicus monuit. Quid causae sit, facile suspicor, Habe summam culpae meae: semper sordidum esse putavi mutuis adulationibus atteri. Maxime tamen insidiatur existimationi meae [gap: Greek word(s)] nugacissimus, et fumo suo turgens. Quod mirum videri non debet, cum ingenti supercilio etiam viros maximos ad censuram vocet: adeo post emissas aliquot tumentes declamatiunculas sibi bellus videtur. Si vixero, non ram paribus nugis hemine, quam solida studiorum, et cordata severitate obruam. Idque jam ago sedulo. Sed abeant ista: fida Vossiorum, et priscae integritatis amicitia, mille fricacorum, gloriosorumque mortalium, simulatis blanditiis, mihi contra cara non est. Foelicissime vale, et salve cum universa familia, Vir maxime, meque amare perge, quae meorum vocorum summa est.

Col. Agrip. XVII. Sept. An. CIC IC C XXXVII.

Tuus, Vincentius Fabricus.

CCLIV. Lectissimo Domino Doctori Gerhardo Vossio, Historiarum Professori longe eminentissimo, Varroni verius nominando.

CUM nomen tuum toto terrarum orbe celeberrimum ad unguem contemplor, parum abest quin obstupescam; mente enim capere nequeo, unde tantos scientiarum omnium thesauros exhaurias, doctrin‚, facundi‚, et omnisci‚ eruditione


page 185, image: cs185

refertissimos, quos in publicum mortalium usum quotidie depromis. Nos milites pusilli, sub vexillo foecundissimo solertis ingenii tui stipendium facimus, scripta tua eruditissima venerantes. Ergo fortissimus Antesignanus, rudia haec, et inermia ne de spicias: Imo corrigas rogo. Scio quamsis rara indole praedicus, et quam rectissime de omnibus sentias, amoreque genuino studiosos prosequaris, et maxime me, qui authoritate tua, scripta sua tuetur, munit, ac defendit, lege lib. 3. in com. hist. 47. Ad aras solertissimi ingenii tui, haec prolegomena appendo, ut pretium quod ex se non habent inde possint demereri. Vale ergo Belgicus Varro, et Zacutum tuum, te amantem, redama.

Amst. 1637. die vero Septemb. 3.

Te veneratur Zacutus Lusitanus, M. D.

Non possum remittere priora folia; hanc praefatiunculam lege, et parce meo tardo ingenio, quod ut aliud naturale agens, ultra metas activitatis suae agere non potest.

CCLV. Clarissimo, Doctissimoque Viro, D. Gerardo Joanni Vossio. Clarissime Vir, Amice fidelis. grati‚ conjunctis.

QUem in Daniam quotannis, Jansonius vester Librorum vendendorum caus‚ solet ablegare, exoptatissimo me beavit nuntio, quum sub initium praeteriti veris, apud nos consueta exerceret commercia. Spem etenim fecit mihi non exiguam fore, ut tu Saxonis nostri edendi curam in te suscipere velles, tuaque suad‚ Typographorum vestratium quempiam eo adducere constitueres, qui nitidissimis Typis, augustiore form‚, et prorsus ex voto meo, florentissimum hunc scriptorem procuderet, ac divulgaret. Quod si his verbis ipsius indubitata constare fides debeat, et si tuo me rogatu, tam largis implevit promissis; uberrimae profecto tibi debentur gratiae, non tam a me, cujus honori ac famae tantopere faves, quam a bonis omnibus ac doctis, qui desiderium Saxonis nostri hactenus aegerrime tulerunt. Biennium certe jam integrum est, quod incompa. rabilis ille Historicus, debito per me nitori restitutus, faventem Typographi alicujus operam frustra imploravit: quid igitur suavius, quid jucundius, quid auditu gratius unquam accidere mihi potuit, quam te talem, tantumque virum, diligenter curaturum, ut divinus hic author, splendidior, et ornatior, dias in luminis oras excat? Edoceas me, quaeso, prim‚ quaque occasione, quid sperare habeam, et cuinam Saxonem excudendum tuto committere liceat. Quod me attinet, nullam plane laboris mercedem aliam postulo, quam ut viginti, aut summum triginta exemplaria Typographus mihi impertiat, ut primum lucem viderit nova editio. Post Saxonem editum, proximam sibi curam vindicabit Quinctilianus; in cujus duodecim Institutionum Oratoriarum, totidem Commentariorum libros paene affectos habeo. Sed quia animad verti te in libris de arte Grammatica, parte ultim‚ pag. 202. ad partes vocare membranas quasdam MS. Quinctiliani, quae olim Joachimi Camerarii fuerunt; omnibus abs te precibus contendo, ut variantes Lectiones ex codice isto excerptas mecum benevole communices, et si quid insuper ad manum sit subsidii, e‚ qu‚ soles humanitate, suppedites. Id quod ego olim beneficium grato animo ingenue profitebor. Praeterea quoniam frontem jam apud te deponere coepi, per amorem istum quo me complecteris, rogo, atque obsecro, ut libros hosce omnes, et singulos, quorum in adjunct‚ schedul‚, notatos vides titulos, per filios tuos, vel in Auctione qu‚dam, vel si in Bibliopoliis reperiantur, meam in gratiam, quocumque tandem pretio, isthic coemas; nullus dubitans, quin quicquid meo nomine argenti exposueris, e‚ qu‚ par est [gap: Greek word(s)] tibi restituam. Caeterum licetne mihi jure amicitiae nostrae tecum expostulare, quod clarissimo viro, et communi amico nostro, D. Meursio, tot subinde variorum opera, recens edita, transmiseris, me praeterito, quem non minus, in intimam familiaritatem admittere dignatus es? Habet a te Reidanum filii tui, [gap: Greek word(s)], habet alterius Annales Hollandicos, habet


page 186, image: cs186

tuas Institutiones Grammaticas, Franc. Junii de Pictur‚ veterum libros, et quid non? Nobis non licet esse tam beatis? Verum emenda, quaeso te; nisi Musas meas iratas habere tibi cupias. Imprimis fac tractatum tuum, de Historicis Latinis, juxta ac libros de arte Grammatica, quamprimur a te habeam, quibus vehementer indigeo: finem scribendi faciam, ubi unum, alterumve proposuero. Locus est Saxonis, me judice, valde cotruptus, qui extat Hist. Danicae lib. vii. pag. Edit. Francofurtensis 123.

En pia progenies trucibus concurrere telis
Ausa perit, sudo prognati sanguine fratres
Illata sibi caede ruunt. ---

Ubi quid Sudus Sanguis significet, non satis intelligo. Ego Socio legerem; nisi mox sequeretur: Exitiale malum socio Styga funere visent. Tu mihi sis Apollo. Deinde edoceas me rogo, quaenam sit Insula Lachmiorum, vel Lathmiorum, cujus meminit. Valerius Maximus, lib. VIII. cap. XIII. Exemp. extern. VII. sub finem. Ejus etenim mentio apud Geographos nulla, quod sciam, occurrit. Vale, decus Belgii, et deliciae literati orbis, et cum omnibus, qui circa te sunt, aeternum salve.

Sorae a. d. XXVIII. Septemb. Anno CIC IC C XXXVII.

Tuus omni affectu et officio, Stephanus Johan. Stephanius.

Quas heic adjunxi literas, velim per te recte curentur, Viden' os hominis?

CCLVI. D. Doctori Gerardo Vossio, Philosophorum ocello, et in. Academia inclyta. Amstelodamensi humanarum Literarum Professori celeberrimo, viroque omnis Literaturae cultissimo

MIraberis, Vir solertissime, quaenam me capiat fiducia tuam sic meis literis compellandi et amplitudinem et magnificentiam. Certe selectissimae virtutes tuae una cum candidissimis moribus conjunctae id efficiunt, et aliae animi et corporis dotes ita te omnibus amabilem praebent, ut non aliud abs te contendam, quam ut me in amicorum tibi arctissime conjunctorum album adscribi patiaris, qui te non solum diligam, verum et unice observem. His fretus, tu‚que in studiosos humanitate confisus has tandem ad te dare decrevi, quas comitabitur liber meus pusillus, rudis et tenuis, cui novato nomine de Praxi Medica Admiranda titulum dedi: licet enim Medicus re et opere non sis; in arduis tamen medicinae clivis emedullandis te versatissimum esse, et putavi, et puto: nam ingenii acumine polles, eleganti facundia, et rerum omnium cognitione es praeditus, ita ut non solum celeberrima Amstelodamensis Civitas, illustre Lycaeum Leydense, sed Europa tota, imo universus orbis te omniscium vocet, tua amplectetur opera, Lemnisco ornanda, dignissima Cedro, eaque plenissimis, ut ajunt, tibiis jactet, et praedicetur. Quare, Zacuti, tuarum laudum acerrimi propugnatoris, licet ignoti, tui tamen amantissimi, libellum inermem ne despicias: nec enim Dii croco infecti semper cinnamoma eructant, sed pultem in casa furnaria, Reges rapam in tugurieto, et ipsae Gratiae fraga, myrtillosve saepe in montibus, et sylvis prodelicatis epulis comederunt. Quareillius errores mentis tuae saga cissimae lic‚ solerti castiga: id enim feram libertissime. Hanc curam si non molesto animo pro me sumseris, habebis Zacutum tuum laudum vocalissimum praeconem, atque omni tempore memoriae tuae clarissimae non ingratum. Quocirca si quid est, quod tui causa me valere existimes, impera, exequar enim libentissime. Vive ergo diu cum dilectissima familia tua, et ita videas filios tanta prole beatos, ut ii tanquam novelli olivarum, usque ad quartam generationem in circuitu mensae tuae adesse queant. Vale ergo, Vir omniscie, nostri quoque gloria secli. Ex Musaeo nostro.

Ex Musaeo nostro Amstelod.

Te amat, colit, observat

D. Zacutus Lusitanus.

CCLVII.

QUanquam bis jam ad te scripserim, tamen nec hunc Mercatorem Slaglosi


page 187, image: cs187

ensem sine meis ad te Literis dimittere potui: per quem uti ne graveris respondere etiam te atque etiam rogo. Opus tuum de Idololatria Gentium, ut Velleium Scylacemque et Batavicos Annales filiorum maxime videre aveo, Pro navat‚ mihi oper‚, apud Typographum cunctatorem, gratias, quantas possum, ago; et enixe abs te peto, ut pro amiciti‚ nostr‚, hominem urgere pergas; quod facturum te confido. Quaeso, effice uti operas partiatur, alterumque Typothetam etiam adhibere velit; in quenfinem Historicum Tomum in duas partes separavi; ita meo, et multorum in hoc regno Procerum, desiderio satisfaciet. Simul autem editio absoluta fuerit, velim Hagam exemplaria duo mittas: unun Mylio, alterum Riveto; tria Leidam, Heinsio, Cunaeo et Vorstio: unum tibi vindicabis: caetera viginti minimum, aut, si potes, etiam quatuor, statim huc ad me curabis. Poteris id commodissime per Ludovicum Elzevirium; quem deinceps apud vos commoraturum, libens sane ex illo ipso intellexi. Saepe nobis cjus opera, ad curandas literas nostras, usui erit. Misit nuper ad me Typographus, duo exemplaria primi tantum ternionis, cum certe plures exspectarem, et progressum longius existi marem: sed causam affert, satis frivolam nec sufficientem sane. At placebit, si deinceps quod prolixe pollicetur, culpam suam, maturanda gnaviter editione, emendaverit. Quae interea folia excusa erunt, quando nunc tam bona occasio sese offert, quaeso mitte, ut quid exspectare habeam, scire possim. Vale, Vir, et amice magne. UXorem tuam, quam convaluisse speramus, liberosque ego, uxor, liberique ex interiore animo salutamus.

Raptim. Sorae, ad diem XII. Octobr. CIC IC C XXXVII.

Tuus, constanti affectu, Joannes Meursius.

Si ad Dominum Rivetum aliquando es scripturus, quaeso, Viro, quem omnino magni facio, plurimam salutem nunties; et constantem, etiam in silentio, affectum meum; tum hoc munus literarium quale cunque meis verbis itidem pollicearis. Iterum vale.

Est hic vir quidam doctus, penes quem sunt libri aliquot Manuscripti Graeci, quos ut amplissimo magistratui urbis vestrae, ad Ornamentum Bibliothecae illic publicae, cui praefectus filius tuus, venales offerrem, a me petiit: neque ego id negare homini amicissimo potui. Sunt autem isti uno volumine comprehensi:

1. Athenaei [gap: Greek word(s)].
Bitonis [gap: Greek word(s)].
Heronis [gap: Greek word(s)].
Apollodori [gap: Greek word(s)].
Bitonis [gap: Greek word(s)].
Julii Africani [gap: Greek word(s)].
Heronis Alexandrini [gap: Greek word(s)]. Idem liber cum superiore, nisi quod figurae variant: ideoque nonnullius plane pretii. Hos indicat quadringentis Florenis Hollandicis.
2. Libanii Epistolae, plus minus trecentae, trecentis Florenis.
3. Callisthenes de Vita Alexandri, Scriptor aevi medii, centum Florenis. Et haec quidem exemplaria sunt in folio perscripta, ut loquntur. Quae sequuntur vero in Quarto.
4. Nicephorus Imp. [gap: Greek word(s)]. Florenis centum. Et hi quidem sunt in charta omnes scripti; qui sequitur vero in membran‚.
5. Meletius Monachus, [gap: Greek word(s)]. Quem Latine vertit, ediditque Nicolaus Petreius Corcyraeus, Venetiis, An. 1552. itidem Florenis centum.

Quaeso juva, quantum potes, commendatione tu‚, ut hos libros emere Magistratus velit. poteruntque ex editione eorum filii tui nominis famam augere, et posteritatem etiam magis sibi obligare. Si huc animum inclinabit Magistratus, poterit pecuniam mittere per Johannen. Davidem vestrum, et Libros per eundem accipere. Tertium vale; et effectum, quantum potes, istud dato.

6. His praemissis a me additur Theodori Methochitae, cujus partem pridem edidi, Historiae Corpus universum, ingens


page 188, image: cs188

volumen, in folio, quod Florenis quadringentis comparare Magistratus sibi potest

7. Ac praeterea Andreae, Cretensis Archiepiscopi, Homiliae XX. Florenis ducentis quinquaginta.

Si fortasse grave erit emere non visos Libros, impetra, cui libebit filiorum, liberam legationem, qui eos videat, et me simul Cetre gratior advenire mihi hospes nullus possit. O quam illum sim ardenter complexurus Atque utinam te ipsum, amicorum opt. maxime, si quo loco est Ham burgum, Amstelodamum vestrum esset, non tamdiu distulissem ad te excurrere: quem videre et complecti, si id liceat, ad huc semel ante summum diem optem. Sed hoc voti est; quod quis scit an unquam effectum nobis dare Deus velit. Interim ei te ex animo commendo, ac tuos omnes, ego atque mei omnes. Quartum salve, ac vale.

Si Librorum forte horum nimium videatur pretium, quod non puto, nosti ipse nullum aliud libris Manuscriptis, esse, quam id quod possessor statuit.

CCLVIII. Clarissimo D. Vossio, D. et amico plurimum honorando. Claris Vir, et amice peculiariter mihi honor.

AIunt aliqui, in luctum sat gravem te, cum iis qui tibi carissimi, conjectum diebus hisce proximis. Si ita est et ipse equidem un‚ lugeo. Ex quo enim bene volentiam erga me tuam, quoties te acce do, imo etiam alias experior affatim; non potest non mihi tua tuorumque, ut pro speritas esse gaudio, ita cordolium ciere calamitas, praesertim tanta. Quod ipsum saltem, quin verbo tibi perscriberem, continere me nunc non potui: Solari te coner insuper; sed vereor, ne sic ad animum tibi revocans casum tristissimum, irritem potius vulnus adeo recens. Quicquid sit, ferendum tamen esse denique aequo animo, quod infectum reddi nequit, Magistri sapientiae, tibi haud quaquam ignoti, docere nos solent. Deum rogo, ut moerorem hunc tuum, et honoratissimae domus tuae totius compensare alias gaudiis, ac felicitate hic et aeternum dignetur.

Harlemi, XXXI. Jan. MDC XXXIIX.

Cl. D. V. Servus, Bartoldus Nihusius.

CCLIX.

LIterae tuae, quibus diem non adscripseras, Vir Clarissime, heri demum mihi traditae. Narras casum vere tristem et deplorandum filiae majoris tuae, in qu‚, praeter pietatem ac virtutes jam caeteras alia tot tam praeclara currebant. Ego, uxor liberique indoluimus ex animo, ac vix lacrymas tenuimus, qui paternum et maternum ipsi quoque affectum gerimus. Ac tu quidem, ur Vir plenus Christiana sapienti‚, ideoque animo ad quaevis firmo consolatione haud eges; verum mater pro infirmitate sexus et teneriore animo quin discrucietur gravius fieri nullo modo potest. Sed oportet cogitare tot et tantis dotibus ornatam virginem quantas nullam in antiquitate tota, necdum nostro istoc seculo habuisse, credi potest terrae quae non capiebat tam illustre decus suum, Deum ereptum voluisse, et in coelo cui vere debebatur collocatum. Ad negotium meum transeo. Video Typographum et iterum cunctatum esse; et propositum mutasse. Utinam perseveraret semel tandem et absolverit inchoatum: ut id Regi serenissimo ac Senatui exhibere post tam longam exspectationem possim, Urge quaeso, quod te facere scio, virum: neque desine compellare. Video praefationem quinque priorum Librorum, quae est ad Regem, item alteram ad Lectorem, tum elenchum item Operum quae priore isto Tomo continentur, et effigiem quoque meam praetermissam. Haud speraverim, negligenti‚ aut oblivione factum sed dilatione tantum qua differri talia solent, et post caetera absoluta demum excudi. Ubi absolutus fuerit primus Tomus, quaefo cures ad me mitti exemplaria viginti; quaedam aliis meo nomine distribuito Leidae et Hagae amicis, quorum nominascio me in literis superioribus perscripsisse:


page 189, image: cs189

imprimis vero, quod vel me tacente debes, tibi unum retineto. Filio tuo Isaaco quantas possum gratias ago pro Asconio: eitam tibi qui mittendi illi auctor. Vivite ac Valete omnes, tu Uxor Liberique, et salvete a me, mea, atque meis interiore animo quem addictum vobis universis scitis.

Raptim, Sorae ad diem XXI. Maii. CIC IC C XXVIII.

Tuus ac tuorum constanti Affectu, Joannes Meursius.

CCLX. Vir Nobilissime et Amicissime,

BInas tuas quas dedisti XXVI. die Martii item XVI. Maii recte accepi. Doleo sane vehementer, quod Historica mea opera Blavii non acceperis. Petenda tibi sunt per communem amicum virum Gerardum Vossium quem rogarem ut exemplar ad te mitteret, idque nunc effectum spero. Cum acceperis otiumque ad legendum nactus eris, ut de eo judicare ne graveris etiam atque etiam velim. Quando vero tres priores Libros meos de familiae Oldenburgicae primis Regibus placuisse tibi memini, etiam istos minime displicituros esse, spero. Certe optem: nam abs te probari eos magni fecerim, qui judicium tuum aestimo. Bonifacii constantem affectum plane osculor, amo virum, aestimoque quantum quisquam ceu insigne Italiae suae ornamentum: cuperemque operis mei itidem exemplar mittere, si id commode fieri posset. In Cunaei morte indolui. Magnam Academiae jacturam fecit, et amicum ego amisi non e multis. Ipse quoque per hanc hyemem pessime habui. Vexabat Nephritis, ut excernerem calculos plures: accedebat novum ulcus quod per totum quadrimestre sanguine, et pure manavit: etiam tertiana febris eaque duplex: insuper magna lassitudo, dejectio virium et appetitus. Sed nunc Dei Opt. Max. singulari beneficio omnia haec mala evasi; is me porro quamdiu videbitur servet sanum, ut inservire ipsi etiam ultra possim in vocatione me‚, ac caetera vita. Idem tibi ex animo precor et in eo voto finio. Uxor mea Liberique tibi tuae, atque tuis officiose se commendant.

Sorae ad diem XXIX. Maii. CIC IC C XXXIX.

Tui observantissimus, Joannes Meursius.

Si exemplar commode ad Bonifacium mitti posse existimabis, pete a Vossio illud ut ad te transmittat quod Cunaeo jam defuncto destinaveram.

CCLXI. Clarissimo, et Celeberrimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio, Historiarum Professori dignissimo S. P. Amstelodamum. Cl. Doctiss. et Celeber. Vir, amice Conjunctiss.

NOn possum, nec debeo, nostrum Heilersigium ad vos abeuntem dimittere, sine literis meis. Quamvis enim talis sit, qui meos sensus norit, et quomodo erga te et tuos sim affectus, testari possit; nolui tamen id ejus verbis committere, sine speciali Syngrapha. Non libenter obductam familiae tuae cicatricem refrico: id tamen coram Deo, apud te debeo profiteri, vulnus illud tuum, me graviter affecisse, et mali non ignarum, tibi et lectissimae uxori tuae, una cum mea, serio condoluisse; sed qui te novi non Philosophi‚ tantum, sed Christiana etiam sententia, et opera, non dubitavi quin consilio Dei acquiesceres, et manum ejus osculareris, vel percutientem. Id te fecisse et forti animo casum hunc tulisse, significavit nuper mihi amicus noster, nobiliss. Salmasius, qui hic aliquot dies, sui nobis usurram fecit, totus in Usuris describendis, et distinguendis, in quibus tale specimen edidit omnigenae eruditionis, et diffusissimae lectionis, ut qui, nonnullorum arte secus de eo senserant, nihil vulgare deinceps a tali ingenio expsectent: in quo nec tu falsus fuisti, nec pro eo qui est in te candore, unquam dissimulasti, quam tibi displicerent sequiora illorum judicia, qui ei raram et exquisitam eruditionem derogarent. Quantum tibi deferat,


page 190, image: cs190

tostis esse possum, ex iis quos una de te contulimus sermonibus, in quibus id interea enumerabat, quae sibi infelicia accidissent, quod eo tempore Leidam venisset, quo Clariss. Vossius emigraverat, cujus communicatione et consortio frueretur. Sed ita Deus sedes, et habitationes nostras determinat, ut nullibi simus ubi nobis nihil sit desiderandum, dones sedes illas incolamus, in quibus Deus est, omnae in omnibus. Ei te, tuosque omnes, ex animo commendo; et reliqua de quibus apud te libenter garrirem, nostro Heilersigio committo, teque cum tuis, a me, et mea, salvere, plurimum cupio.

Hagae-Comitis, Postrid. Kal. April. CIC IC C XXXVIII.

Tuus ut suus omni Studio et affectu, Andreas Rivetus.

Novi, quam bene velis affini meo Molinaeo, ideo existimavi tibi gratissimum fore, si significem eum adhuc athletice valere, Dei beneficio, quamvis septuagenarius sit, et auctum esse numeros‚ prole, supersti tibus ex secunda uxore, quinque liberis impuberibus. Addam Samuelem Petitum, qui tibi ex scriptis notus est, conditionen a Franekerensibus oblatam, in locum Bogermanni acceptasse; et venturum proximo Augusto.

CCLXII. Extrait de la Lette envoyeŤ a Monsieur Vossius, par Freinshemius, en datte II. Julii. Juliani 1638.

TAcito, ipse ut spero, locum aliquem adsignabis in Bibliotheca tua. Tum cum libebit introspicere, infinitum devincies homines tui studiosos; si quae minus recte vel commode se habent, annotes, atque moneas. Est enim prae manibus alia major editio, quam multorum annorum opere, atque labore paratis subsidiis, tendimus fieri ornatissimam. Institutum nostrum probavimus, et alibi viris magnis, quorum ille Grotius jam misit aliquot, suspicionum, atque emendationum, in Authorum paginas: eas nos inseremus locis suis, cum fide, et gratitudine. Non dubitamus autem, quin tibi, dum scriptorem istum tractas, egregia notarum ejusmodi, messis succreverit. Ad quam annonam dividendam, si nobis dispensatoribus uti placet, aliqua forte peccabimus, per imperitiam, aut levm aliquam culpam, sed tamen dolus aberit. Idem te rogatum puta de Curtio. Quamqam enim ejus Notae, jam aliquatenus sint progressae, ut vides ex pagellis, quas censurae tuae subjicio, multa tamen adhuc inseri poterunt sequentibus: sed et indici, cui, ut poteris animadvertere, multa reservantur, quae vulgo commentariis adsperguntur: ne dicam omissa posse subjici etiam absoluto jam operi. Eum Authorem edo, sumptibus Viri Nobilis, atque docti, Joachimi Wicfortii, civis vestri. Utque jam sentias, quam obnoxia sit excellens humanitas impudentibus desideriis, audeo rogare, ut fasciculum ei inscriptum, reddi cures; mercedem quae expendenda erit, ipse libener, aut solvet, aut restituet; molestiam non conciliarem tibi, si certam aliquam occasionem nossem, qu‚ ad mittendas ei literas uti liceret. Est et alia causa, quam et ipsam non dissimulo: ut nimirum viro illi, qui fortassis, oblata hac occasione, consilio tuo uti cupiet, suadeas quod ad Authorem eum recte atque ordiene perornandum pertinere, arbitraberis. Atque ut sum matim instituti nostri ordinem teneas, post notas has, subjicietur ipsa Curtii Historia; capitibus, atque versiculis, distincta, cum adnotatione, similium locorum, at Taciti fere formam. Inde priorum Librorum qui perierunt vicem scribam, stylo, atque genio, quantum poterit Curtiano: quem interjecto tempore, tum occasiione notarum penitus meditor, et inter ipsam textus editionem: saepius relego, aliquanto familiarem mihi reddere potero. Totum opus Index finiet, quem praecedet variarum Lectionum Libellus. Ad decus simul, et explicationum locorm aliquot illustrium, accedunt rerum variarum simulacra, Typis aeneis expressa. Ita hanc editionem censemus fore omnibus aliis, quae quidem


page 191, image: cs191

hactenus processerunt, longe ornatiorem, locupletiorem, commodiorem, atque utiliorem. Sunt autem quae obstare possent ex mole operis, (nam si ita pergamus, duo volumina implebit) sumptuum gravitas, et mora paulo longior. Cum enim id nobis in votis sit, ut edere possimus hos Authores, ad usum hominum quam accommodatissimos: semper conamur ut quicquid ab aliis in eos observatum est, si tamen aliquid momenti adferre judicamus, suo loco, atque ordine inseramus, idque quo longius sit ab invidia, ipsius fere Authoris verbis, Jam autem scripserunt in Curtim; Popma, Loccenius, Acidalius, Glareanus, Modius, sed verbosissime Raderus, cujus ex prolixis commentariis, quamquam recido, (ut ex ipsa collatione cum vacabit, cognosces) quantum possum; non tamen evado, quin magna accessione; Notas meas onerem. Tamen si Wicfortio nimis prolixum fore videbitur id opus, reliqua, dum tempori monear, impensius detumere jubebo.

CCLXIII. Gerardo Joanni Vossio [gap: Greek word(s)] Johannes Fredericus Gronovius Salutem et observantiam.

LUctus ille vester, Vir maxime, tristissimus, et inopinatus, omnes quidem ubi auditus est, mirifice affecit, me vero prorlus exanimavit. Quare etsi magnopere cupiebam, quia non voce possem, et planctu, literis saltem, adesse complorationi vestrae: tamen adhuc sive me, sive te respicerem, refugit animus, nec huic scriptioni vacare permisit. Sciebam [gap: Greek word(s)] te esse, et in acerbissimo hoc vulnere, vererem cicatricem rescindi. Sciebam amisisse te puellam obsequentissimam; probatissimam suis, quae simulacrum erat paternae maternaeque virtutis, ingenii, morum: unde dulcis illa spes nepotum proximior, et hoc avidior. Nec leto tristius leti genus ignorabam venisse ante diem, haut fato, ut veteres loquebantur. Quare ausus non sum admonere te, dum

--- Stat pector demens luctus,
Et admoto latrant praecordiae tactu.

Nunc tandem Religio mihi officio deesse diutius: et parandum fuit alloquium, sive mavis, lacrymae cum amici, quem Parentis instar veneror, cujus liberos amore, et studiis ut aequales, fratres, sorores, ingenio, doctrina, et spe, ut majores amplector, lacrymis miscendae. Cur tamen lacrymae modo? Vir es magnus, bonus, Christianus, in hac palaestra, qua Deus ascetas suos castigat; ab ineunte aevo exercitatissimus: ad haec venerabilibus annis, et multa hujuscemodi exempla legisti; vidisti, cognovisti. Quare non debes aptare tibi vulgaria ista, quibus exulceratae mentes, ad sanitatem revocantur; sed ab ipso casu sumere animos, et ab iis quae maxime cruciant, et faciem subdunt dolori, petere solatia. Nam quoniam amas illum, qui se vult solum amari, qui jubet Parentibus, conjugibus, liberis, dicere, non novivos; imo odivos; quoniam non vulgarem in modum, ipse ab illo Zelote amaris; non debes mirari, si ea eripit tibi, quae inter carissima etiam bene compositis affectibus reputantur, quae aliqua parte amorem tuum, qui sursum vocatur, terrae alligabant. Nec enim parvo constat, mortalbus vera sapientia, aut amor summi boni, sine magnis documentis habetur. Quod vero praemisisti imaginem tuam, virginem, unicum pietatis, pudicitiae, modestae elegantiae exemplar, quid aliud est, quam petiisse a te Deum has suorum munerum primitias, quasi in sacrificium, quantum humanitus privideri poterat, mundum, sanctum, inviolatum; purgatum, et regenitum agni immaculati sanguine; quod velut sponsor, et vas esset aliquis, secuturae olim tuae in eadem beata loca profectionis. In quo, quod tibi, spei tuae, mundo ereptum, id ser vatori ejus, et castissimo Coelitum choro acquisitum est. Ipsa vero sors mortis, seu ut magis ex formula sacramenti nostri loquar, ipse commeatus, quo summus ei arbiter hujus militiae vocationem dedit, est ille quidem illaetabilis; lugubris; et praefestinus, si hominem roges; nequaquam vero deplorandus, si roges eum, vel ipsam potius, quae semper ita se gessit, ut eam modo horam foelicem arbitraretur, ut huc solum adspiraret. Quid enim luctuosum, per quod ad laetitiam solidam


page 192, image: cs192

transitur? ad peccati immunitatem, quod solum illaetabile, flebile, miserum in nobis? Neque tamen metum, aut cruciatus, aut tabem lentam, vivi sepulturam cadaveris, non mortem denique ipsam sensit: sed uno ictu, lecvi corporis vulnere, momento aetemam animae sanitatem redemit, et spiritum semper in hoc paratum, non flens, repugnans, vix appellata Creatori suo reddidit. Quomodo autem praepropere, et ante diem, (ut pueriliter, et stulte Pagani loque bantur) venit, quod ad voluntatem Dei, et mandatum, et praestitutum rebus volvendis, ordinem evenit? Vivit ergo illa purissima, et beata anima, pulchri corporis aliquandiu hospes, et tuum amorem ab se, ad id quod solum amabile est, revocat; jamque haud dubium amplius curae vestrae testimonium, coram omnibus sanctis perhibet, quod a Deo acceptos, Deo servetis, veri [gap: Greek word(s)] data in antecessum, et supposita pignori futurae vestrae ascensionis, abiit non invita non imparata, non gemens, et tum cum cito absolutis stipendiis evocata, missionem meruit. Nihil ergo hic lugendum; sed adoranda voluntas [gap: Greek word(s)] quae cum tot praestantium pignorum tibi numerum largita sit, eam tecum rationem duxit, ut foecunditatem foelicitatemque conjugii tui, inter coelum, et terram partireris. Omitto nunc de incerto humanarum rerum, de vatietate discriminum, et ipsius bonae fortunae insidiis, de conditione communi: omitto omnia illa, quaeexliteris [gap: Greek word(s)] contra jacturas tales, praesidia comparantur. Nempe has cum unus optime omnium calleas, semper tamen sacras habuisti potiores, et hinc demum salubria [gap: Greek word(s)] Nec ignoro omnium horum te quoque meminisse; sed quia loquax res dolor est, videtur, et hanc solatiis necessitatem imponere, ut similiter sine, et saepe nota nimis repetant. Deus Opt. Max. animum tuum erigat, honorandum senium vegetet, et quod censeri queat, abruptum Liberorum tuorum, qui praeiverunt, annis id in tuis, in gravissimae Matronae tuae, in fratrum, et sororis superstitum augeat. Vale Vir [gap: Greek word(s)] hoc officium meum, ut a pietate profectum interpretare.

Hagae Comitis, Idib. Februar. Anno IC IC C XXXVIII.

Graswinkelius [gap: Greek word(s)] et egregius Heilersichius, salutant te officiose, dolent cum dolente, et in mei alloquii cupiunt venire partem. Inclusas, ni grave est, jubebis ad Hardervicenos Nautas deferri.

CCLXIV. Clarissimo Viro, Gerardo Joanni Vossio, Professori Celeberrimo. Vir Clarissime,

EA mea foelicitas fuit, ut quantum apud te possem, non raro etiam in amicis meis experirer. Quos cum ea comitate excipias, qua me soles, illi, quod tuae humanitatis est, mecum beneficium interpretantur. Utrum hujusmodi homines errent, an vero recte sentiant, id explorare, quae mea ambitio est, non lubet. Si quis tamen hodie vivit, quem amari a te valde velim, is omnino est Jacobus Seertlingius, qui has tibi tradit. Is in eadem mecum urbe nacus, hic apud Ubios ita mecum vixit, ut nihil possit dici conjunctius. Unus sane fuit, qui aegritudinem animi mei leniret, et hoc in loco molestissimo, vivendi taedium suavi contubernio solaretur. Cum enim omnes in hac civitate, magis fatui sint, quam fabrorum betae, idque ab ineunte aetate addiscant, ut crasse et loquantur, et sentiant, nitorem omnem, a verbis pariter, et judicio arceant: apud hunc unicum, cordate sapere licuit. Adderem alia, sed nescio, quomodo hominis familiaris, semper suspectae laudes sunt. Nosti invisum morem quorumdam, qui alios Alcaeos faciunt, ut ipsi Mimnermi videantur. Unum dicam; justae sanaeque indolis est, et recte judicat. Quod in omni laude palmarium esse, tu me saepe, Vir Optime, et Candidissime, docuisti. Excute solum, in manus sume, attrecta, et miraberis ineptam sollicitudinem meam, qui aliunde causas, cur Seertlingium ames, conferam, cum ipse domi plures habeat. Vir incomparabilis, foelicissime Vale.

Coloniae Agrippinae Proprid Kal. Apr. An. CIC IC C XXXVIII.

Tuus ex asse, Vincentius Fabricius.



page 193, image: cs193

CCLXV. Clarissimo Viro, D. Gerhardo Johan. Vossio, Eloquentiae et Historiae Professori Celeberrimo.

DE obitu filiae tuae. Vir Excellentissime, et summe, virginis ornatissimae, sex Linguarum peritae, aliisque virtutibus supra sexum, et aetatem suam condecoratae, mihi renuntiatum est. Quem ego casum familiae tuae, non sine maximo dolore, ac [gap: Greek word(s)] accepi. Digna enim illa erat, quae Parentibus honoratissimis gaudium pareret, et familiam augeret. Verum supremo Imperatori aliter visum, qui eam jussit subito, a statione sua discedere, ne seculi plures molestias devorare nobiscum cogeretur, qui in horas cupimus dissolvi et esse cum Christo. Eapropter sancto pectu sculo, ne sane foelicitatem invideamus; sed illud processisse in locum omuibus piis communem: in quem ferius, ocius scquemur, omnino statuamus. Uxorem lectissi mam, cum filio pristinam valetudinem jampridem recuperasse spero, quam utrique, tecum firmam, et perpetuam, ex animo precor. Pro Thesium tuarum Theologicarum Thesauro, mihi dono dato, immortales ago gratias; pro quibus licet [gap: Greek word(s)] dare nequeam; tamen quasdam meas olim in Augustanam Confessionem, a me disputatas mitto, quas tanquam sig num nexus mei, in quodam Bibliothecae tuae angulo reponere siquidem id mereantur, haud graveris. Qui vero harum lator est, juvenis est Linguarum Orientalium amantissimus; qui jam in Graecis, Hebraicis, Chaldaicis, et Syriacis, mediocriter profecit, ac Rabbinos legere coepit. Qua de causa etiam tibi sisti voluit, ut authoritate tua Linguarum Professioribus, in Academia Leidensi, D. D. L'Empereur, D. Golio, et D. Ludovico de Dieu, commendatus, in penetralia Orientis, sese facilius ingerere; et Arabicae cum primis Linguae notitiam sibi, tantis Dueibus, atque Magistris, comparare possit. Quod illius propositum non potui non probare, et illius amore, hanc tibi facessere molestiam. Des hoc, amabo te, amicitiae nostrae, quod toties, tamque audacter, sanctissima tua studia interpello. Antequam claudam, de sycophantarum quorumdam, morsibus, apud te queri cogor, qui syntagma meum, clam et palam, incessunt tanquam Photinianum, et Socinianum, a quorum hominum erroribus ita abhorreo, ut a veneno praesentissimo Christianae Religionis. Calumniae Author est Flockenius, discipulus quidam olim meus, quem, tibi; Vir summe, et Polyandro nostro unice commendaveram, quem me propter varie ornastis, juvistis. Is, is hanc mihi nunc rependit gratiam. Sed Deus qui innocentiae meae testis est, veritati patrocinabitur, et vitilitigatores confundet. Ignosce, quod hanc animi mei aegritudinem, in sinum tuum effundere audeo; et cum charis tuis longum, ac bene vale et salve.

Dat. Bremae Anno. CIC IC C XXXVIII. 18. April juxta ve. terem formulam.

Excellentiae tuae, Devotissimus, Ludovicus

CCLXVI. Reverendo, et Maximo Viro, Gerardo Jo. Vossio, Canonico Cantuariensi Salutem et observantiam. Vir maxime.

QUam prolixe nuperam tuam tuaequo domus benignitatem interpreter quosque grates debere velim tibi praesenti, significare paucis literis, si cupiam, nihil agam aliud, quam ut infantiae meae quaeram exemplum. Animus meus, qui si tibi notus non esset, nec tanta me esses gratia dignatus. aeternum meminerit. Nunc ut ad te scriberem, non tam factum est quod tua studia, et arctum otium morari necesse sit, quam uti satisfaciam petitioni ejus, qui has fert; quod etsi faciam lubentissime, tamen quia meae erga te observantiae potiorem semper rationem duco, in ejusmodi officiis, praemim me ferre exstimo


page 194, image: cs194

urbanae frontis. illi ergo, nomen Joannes Cornerus; juvenis est, et doctrina, et omni virtutum genere cumulatissimus, ex disciplina optimi, et eruditissimi Berneggeri. Venit in has regiones comes, cujusdam genere, et dignitate Comitis, ut studia ejus ordinaret: caeterum quoniam iste, nescio quo animi morbo, nihil minus curat, quam studia, et militiae se dedit, prorsus inhonestissime hactenus ab illo, Cornerus noster habitus est. Eo magis, quod eum domo longe absentem norit, vix alias rationes inire posse, ut foedum servitium effugiat. Illaque ergo ei praecipua causa salutandi tui fuerit; ut quem virum ex fam‚, et scriptis veneratur ut qui maxime, ejus videndi honorem habeat: tamen et sic petiit studia sua commendari, ut sicubi locare eum posses, ubi inservire aliis et illa sua studia promovere posset, velis hominis fortuna meliore digni memor esse. Scimus autem istiusmodi occasiones, saepe ad te deferri. Hoc promitto tibi, nunquam fore, si tale quid evenerit, ut te hujus commendationis poenitere possit. Talem se, opinor, probabit ipse tibi. Nam mihi quoque gratissimum fieri hoc pactum, adjungere non audeo, qui tantos fructus, benevolentiae tuae percepi, ut majores a nemineoeptare possim. Vale.

Tuae Dignitatis Observantissimus, Johannes Freder. Gronovius.

Hagae ad diem iii. Eid. April. Anno CIC IC C XXXVIII.

Hoc quoque scito; Satageus ille Ultrajectinus, de quo narra veram tibi; scripsit Epistolam furiosam ad [gap: Greek word(s)] Theologum, qui hic in aula agit: in qua ineptissime judicat, de nupero scripto Salmasii, a se, ut ipse fatetur nondum visi. Rogat ut persuadeat summo Viro, ne dedignetur opinionem suam, aut revocare, aut valde mollire in secunda parte: quod ni fiat, minatur ab omnibus J. C. et Demagogis, velut signo dato scripta in contrarium. Nicol. Heinsius nuper hic fuit, et valde conquestus est de silentio Isaaci tui. Eum saluto, et gravissimam matronam tuam, filiosque et filiam, mera parentum vota, et gaudia. Iterum vale. Scripsi raptissime expectante latore.

CCLXVII. Clarissimo, Doctissimoque Viro Domino Gerhardo Johanni Vossio, Fautori meo. Clarissime Vir, Fautor, et Amice fidelissim‚ grati‚ Conjunctissime,

SAxonem meum Grammaticum, nil nisi faventem exspectare Typographum, ultimis ad te Literis meis significavi, quas Mercatori cuidam nostrati, ad vos proficiscenti, superioris anni Autumno, me dedisse memini. Vehementer scire discupio, num apud vos reperiatur propitius, et velut e machin‚ Jupitet, qui floren tissimii hujus scriptoris, editionem in se suscipere dignetur. Cujus rei te diligentem spero indagatorem fore, imo suasorem, et impulsorem. Et si quid tu‚ ope, atque consilio efficere poteris, quaeso te, per hunc ipsum internuntium certiorem me facias. Interea vero dum laet‚ spe solor, atque sustento animum meum, sententias quasdam, ex Quinctiliani institutionibus Oratoriis excerptas ad te transmitto: enixe abs te contendens ut si bono publico id fieri posse exutimes, Typographo alicui des quamprimum imprimendas. Ego laboris nullam postulo mercedem aliam quam viginti, aut summum triginta exemplaria. Pervelim autem typis nitidissimis, et quidem majusculis, quicquid hoc est opellae, prodeat et form‚ portabili qu‚ fere solent lucem aspicere hae studiorum minutiae. Imprimis te per amicitiam nostram oro, atque obsecro, ut totcum hunc libellum, a capite ad calcem sedulo perlegas, videasque ne quid sit, quod existimationem meam laedat, aut nomini meo maculam aspergat: et simul des operam, ut voto nostro satisfiat, hoc est, ut praesens hic Tabellarius, propediem [gap: Greek word(s)] redux, ad nos aliquot exemplaria referat. Hac in parte, rem feceris mihi longe gratissimam, quam ego vicissim, omni studiorum genere demereri conabor. Tractatum tuum de Idololatriae origine, juxta ac filii tui Scylacem, et Velleium Paterculum, avide desidero. Vale, Vir praestantissime Belgii decus, deliciae Musarum,


page 195, image: cs195

et me solito amore, ac favote prosequere.

Sorae a. d. xiv. Maji, CIC IC C XXXVIII.

Observantissimus tui, Steph. Johan. Stephanius.

CCLXVIII. Gerardo Johanni Vossio, Excellentissimo Viro, Steph. Joh. Steph. S. P. D. Clarissime Vir, corculum Musarum, deliciae et decus Reipublicae Literariae.

LIteras tuas Amstelodami XVI. Calend. Aprilis scriptas, tandem accepi, ad diem Maji XX. stylo vetere. Eas statim ad os et pectus appressi; cum intimo voco, ut tetam charum mihi caput, eumdem in modumcomplecti possem. Nullum sane verbum, in istis literis fuit, non plenum humanitatis, officii, benevolentiae. Et non sine summa voluptace sentio vivere, etiamnum in animo tuo, scintillas veteris erga me amoris tui: quas utinam nulla unquam extinguat dies! Quod me attinet, non possum non tam impense amantem me redamare, quamdiu anim‚ spirabo me‚. Summo equidem honori mihi erit, et apud vivos et posteros, innotuisse me tanto viro, cui divina scripta aeternam circumdederunt famam. Affectus quoque tui, luculentum hoc est indicium, quod Saxonis mei editionem, tam esse tibi curae, et cordi esse patiaris; qu‚ tamen nunc ego te libero sollicitudine. Generosus etenim Praeses noster, cui Deus aeternum benedicat, sumptus se hanc in rem liberaliter suppeditaturum promisit. Itaque propediem ferrum ejus, quoddicitur, in igne erit, praeloque commitam, ut primum chartae tantum comparaverit sibi Typographus, quantum toti operi excudendo sufficiat. Utinam foelicibus prodeat auspiciis! Fiduci‚ etiam amicitiae nostrae, nuper ad te transmisi, Florilegium Sententiarum M. Fabii Quintilia ni quas ut Elzeviriis, vel La Maire tuo, excudendas, mature tradas, si modo dignae sunt istae minutiae, quae lucem aspiciant, omnibus abs te precibus contendo. Si tergiversentur illi, quomodo vix mihi persuadeo, agedum per Laurembergicum nostrum Autographum meum restituas. Tractatum tuum de Historicis Latinis, juxta ac Institutiones Grammaticas, quaeso te, ornat‚ veste munitas Bibliothecae meae, quae avide eos libros desiderat, transcribas. Rara etenim hic prostant exemplaria; Sed vide hominem exanguis frontis Si pecco, fiduci‚ amicitiae nostrae pecco. Librum tuum de Idololatriae origine, adhuc sub praelo sudare intellexi, ex literis tuis, ad Cl. Dom. Meursium, Gollegam meum dileclissimum. Ubi Lucem viderit, una cum Scylace et Velleio Paterculo, fliorum tuorum, mecum etiam exemplar communices, etiam atque etiam rogo. De obitu filiae tuae dulcissimae, vel potius de funesto ilio, quo periit, casu, posteaquam mihi renunciatum est, sane quam pro eo ac debui, graviter molesteque tuli; sed patienter ferendum est quod mutari non potest, et imprimis divinae voluntati acquiescendum. Ego huic rei diutius immorari nolo, ne refricem dolorem tuum, et domesticum vulnus, sat inopinatum. Pauca haec volante calamo exaranda duxi, ne [gap: Greek word(s)] plane ad vos veniret Collega noster suavissimus D. Laurember gius. Amicissimam salutem ascribo uxori tuae, et filiis.

Sorae, ad diem XXIV. Maji sty. lo vet. 1638.

Tui observantissimus, Steph. Johan. Stephanius.

CCLXIX. Viro Maximo, Gerhardo Joanni Vossio, Johannes Fredericus Gronovius salutem et observantiam.

POst longum silentium, alloqui statui te, Vir clarissime, non quasi de observantia mea, sine isto officii genere, minus certum te arbitrarer: sed quia post aliquot dierum nimiam contentionem, ociari hodie, et salutare amicos constitueram.


page 196, image: cs196

Scelus esset me ex consuetudine tua silendi, de sanctissimo verissimoque amore tuo erga me male suspicari: cujus ea habeo, sensique [gap: Greek word(s)] ut sive studia mea, sive vitae rationes inspiciam, tantum tibi acceptum feram, quanto nunquam paria te cum, aut cum tuis facere quivero. Nec de meo in te animo ambigere te posse puto, quin ingratissimum bipedum me esse existimes, quod in tam probos mores, tam simplex, et venerandum senium non cadit. De meis nunc studiis pauca: quae quidem tota in civili jure occupantur, quando hoc urgebant cognati, et hanc mihi uni cam anchoram restare providebam. Itaque libris tuis raro, nec nisi ex intervallo utor: nec enim unquam adeo in istud mare immergar, ut dulcium ante omnia Musa rum, quas tanta ambitione procatus sum obliviscar. Epistolarum Casauboni opus ipsum absolutum est in appendice nunc haeremus, cu si per me staret, non per moras Typographi, jamdudum Colophonem addidissemus: cupio enim nimis molestissimo labore levari, quum immenso temporis dispendio, fructu prae lectoribus quibuscumque exiguo, gloria ut in alieno opere nulla, hactenus exantlavimus. Ad Meursium [gap: Greek word(s)] scripseram rogaveramque, uta Casaubono ad se scriptas nobiscum communicaret. Eae literae missae ad Cracovium Agentem Ordinum, integrum annum in Dania peregrinatae, vix tandem ad destinatas manus pervenerunt. Interea cum tua comitate, Epistolas illas summi viri accepissemus, ante duos fere menses respondit Meursius, easdemque in fasciculum collectas, una misit. Egi igitur gratias illi, et exemplar diatribae Elzeviriis, uti poterat, curandum Soram dedi. Sed quoniam horum quoque fides suspecta sit mihi (cerse cum Brema ad Salmasium scripsissem, usus officio Bibliopolae, qui meas ad illos miserat, responsum detinuerunt semestre integrum, et detinuissent diutius, aut perdidissent, nisi ipse in has oras profectus poposcissem) has seripsi, et alia via, si potest, per Blauwium velim quamprimum mitti; idque ut per filiorum aliquem mihi effectum dares, rogare ausus sum. Reverendus Rivetus sub incude habet Apologiam pro beata Virgine, in duas tributam partes: quarum prior historicam, quatenus vera sciri potest, et commentitiam de vita ejus persequitur. Posterior de cultu ejus aget. Heilersichius Burae est cum Domina Principe, et illustrissimo Discipulo suo. Uxorem tuam, sanctissimam Matronam, et liberos omnes saluto officiosissime. Ad Isaacum scribam propediem. Est enim penes me Justinus, quem ille Peiraredo Comitem dederat, cum foenore conjecturarum ejus. Vale, Vir [gap: Greek word(s)] et me ama.

Hagae, ad diem, Prid. Calend. Sextil. Anno CIC IC C XXXVIII.

CCLXX. Clarissimo Viro Gerhardo Johanni Vossio S. P. Vir Clarissime,

CUrtium ad te mitto, et in eum meas notas, de quibus ut ingenue fatear, judicium Poetae in partes vocare liceat:

Sunt bona, sunt quadam mediocria, sunt mala plura,
Qui legis haec, aliter non fit, amice, liber.

In re ardua, etiam citra operis effectionem, honestus conatus, bonis haut improbari solet. Si Deus vitam et vires dederit, quod nunc minus limatum, ut iterata editio, (modo eam sperare liceat) ac dies posterior, prioris magister sarciat, operam dabo. Libelli quidem mei indigne ab nomine, caeterarum rerum omnium, nisi lucri incurioso habiti sunt, ita ut pudeat me editionis. Omnia scatent mendis. Et aliquem ex malignitate inseruisse credidissem, nisi hominis (Jacobum Marci a me significari scis) supinam negligentiam perspectam haberem. Altera editio [gap: Greek word(s)] emendatior et acutior prodibit. Ut autem summae tuae eruditioni semper assurgo, ita tuum de notis meis in Curtium expecto judicium, cui lubens ac quiescam. Ut aliquid in Curtium commentarer, post alios, Superiorum jussa, et hujus loci juvenum desiderium urserunt' quorum etiam capeui, non eruditis haec scripsi. Quid tuae Musae, jam nobis parent,


page 197, image: cs197

unice scire aveo. Si me responso dignaberis, harum lator Daniel Jonae juvenis eruditus, ex fide curabit. Vale, virorum eruditissime, et me amare perge.

Upsaliae, a. d. xvii. Augusti, CIC IC C XXXVIII.

Tibi addictus, Johannes Loccenius.

CCLXXI. Admodum Reverendo Viro Gerh. Vossio Ecclesiae Cantuariensis Canonico, et Chronologiae in Amstelrod. Gymnasio Professori. Clarissime Vir.

NOn opinor excidisse tibi preces meas, quas pro amico meo, viro spectabili et summe erudito, nuper interposui, de Literis, ad Grotium incomparabilem, amicum tuum, tuo nomine perferendis. Arbitratur ille hac ratione, viam sibi muniri posse, ad amicitiam summi viri, qui praeter mortales caeteros plurimum tibi defert. Nisi scirem memoriam tuam bene faciendi tenacissimam esse, plura conjungerem ad impetrandum ab humanitate tua hoc officium. Nam et de doctrina, et caeteris virtutibus familiaris mei, dissererem aliqua, et quam nos ambos, tibi devincturus sis, osten derem. Sed sufficit tui te promissi admonere, quod noles evanescere; quandoquidem deserere mores tuos non potes. Multum angebis bensficium tuum, Vir maxime, si id sine mora praestiteris. Cum enim itineris ratio ipsum festinare jubeat, omnia quae tardare illud possunt noxia erunt. Foelicissime vale, Vir incomparabilis, et meae confidentiae ignosce.

Vltrajecti 29. Augusti, 1638.

Tuus omni studio, Vencentius Fabricius.

CCLXXII. Venerandissime Vir.

SI negligentiam officii mei excusare apud teccoepero, vereor ne rationes meae omnes quae te ab his illiteratissimis hactenus liberarunt, unica illa ratione maximorum tuorum erga me meritorum vincantur. Quanquam enim fatear me pepercisse summis occupationibus, quibus dies noctesque jugiter obrueris; aequissimo dolori, cui ob amissiam incomparabilem filiam parentis affectu indulges: non tamen debuissem te mea gratitudine, infinita hac cunctatione fraudate. Interea id tibi interposita fide spondere possum affectum gratamque memoriam quam stylo aut non expressi aut usquequaque non potui, animo verbisque hactenus fuisse prosecutum, atque imposterum novis incrementis aucturum. Humanissima enim tua, triennii quasi, conversatio, liberrimus ad tua omnia accessus, et quod maxime veneror, diligens eruditissimaque informatio, omnes gratitudinis species me excogitare experiri jubet. Ut si ego gratae mentis tantum testimonium dare possem, quantum tu summi affectus, Apollineo tuo judicio, quo me ut audio coram aliis ornas: Praedicarem me foelicem quod condignas gratias referre scirem, quemadmodum te dignissimum qui ita multorum gratias mereare. Vulnus, clarissime Vir, quod tibi filiae lectissimae mors in flixit, et quidem variis nominibus nimis grave, hac epistola non refricarem, nisi et defunctae magnae virtutes et tuus amor a me quoque testem aliquem doloris exigerent. Nam quemadmodum ipsa propter tot in ea virtutes, quibus omnibus notabilis atque exemplar erat, merito a me laudari debet: ita tu privato nomine profecto mereris ut acerbissimum hunc casum tanquam immaturum in sinu tuo defleam. Sed quid ego tam gloriosam memoriam exili hac charta, quae dignas laudes non capit, prosequar; cui si par essem maximum aeternitatis monumentum vellem erigere? quid te in memoriam gravissimi luctus reducam, cui praestaret ut solatia adhiberem et tanto dolori paria? Reverentia mea erga mortuam hanc recordationem ejus expressit. Sublimis tuus animus tam sapientiae praeceptis quam altero domestico casu antea instructus mea solatia tanquam minora supprimit. Quinetiam domi praeter tor egregios filios filiam solatio habes, ex qua id adhuc sperare potes quod gravissimus


page 198, image: cs198

casus, humanus tamen tibi in altera praeripuit, cui quoque ego opto, ut sorori virturibus par, fato felicior sit. Porro quae hucusque tuis tanquam meis exolvi, ea nunc vere meis dabo, quo si calculo tuo facta mea probaveris, persuadeam mihi nihil me egisse aut deinceps acturum cui non sua ratio conster. Vicam quam per annum quietam in patria vixi placuit tandem hac peregrinatione mutare, ut et studia hac velut cote acuancur, et aetas his laboribus ad majores praeparetur. Post Angliam ubi jam trimestre transegi propediem Gallias in visam, et illis tuum Grotium; tuum malo dicere, quanquam et patriae mese sit, quia mi hi deejus benevolentia vestrae amicitiae no mine promittam. potes etiam tu data occasione tua commendatione eandem pro me parate: si modo hac mea petitione tantum a te qui plura quoque soles amicis indulgere, possum impetrare. Ex Galliis dein quem locum meae peregrinationi ulterius destinem certius cognosces, cum nihil tam flagranter cupiam quam habere te et conscium et rectorem eorum quae a me laudabiliter suscipiantur. Postremum, Vir clarissime, tu ne desinas eadem constantia qua ego te venerari, tuo vicissim affectu me complecti, ne aut ego hoc desideratissimo paratoque amoris praemio frustrer, aut tu videaris meum cultum non putare tanti. Vale.

Lond. XX. Dec. CIC IC C XXXVIII.

Tuus, tuique observantissimus, Laurentius Skytte.

CCLXXIII.

AFfectus in te meus ex Arte Historica tua genitus, primaevos emisit vagitus in Patria; nutritus est Romae ex opere itidem tuo de Historicis Graecis; grandior demum factus est in Hispania ex altero quod in lucem dedisti de Historicis Latinis. Tandem nunc properat in sinum tuum, evolasset que antea, ut hoc qualecunque obsequii et venerationis specimen praeberet assiduis laboribus tuis, floridiori Doctrina, et eruditione multijuga refertis. Sed vacuis manibus non est ausus properare. At quamvis propria ad hoc temporis non possit afferre, aliena tibi tamen dare non reformidat: a praefationibus, quas ad Lectores summa humanitate, et modestia tua in vestibulo operis ejusdem de Historicis Latinis praefixisti, invitatus. Mitto tibi igitur quatuor antiquos Chronologos, scilicet Herempertum Longobardum, Lupum Protespatham, Anonymum Cassinensem, et Falconem Beneventanum ab Antonio Caracciolo Clerico Regulari Viro III. et omnibus numeris absoluto in lucem emissos: et Epitomen orientalis et occidentalis Bibliothecae, hoc est Elenchum Scriptorum fere omnium, qui de novo Orbe historice scripserunt usqae ad annum M DC XXIX. Hispano Idiomate pro tempore consarcinatum ab Antonio de Leon excellentis ingenii Viro, et in rerum Indicarum notitia, eruditione magna ornato: quam plane praestat in multis quidem operibus, quae si lucem aspicient, argumentorum, materiarumque novitate, ac excellentia, omnibus certe probabuntur, auctoritateque apud omnes valebunt, ac aetatem nostram ornabunt profecto, Indicasque regiones, et res oculis omnium aperient. Sed ejus potissimum doctrina, et multijuga Lectio in Bibliotheca et de Scriptoribus Indiarum elucet; quae adhuc inedita, ducenta et amplius folia complectitur. In ea enim quid egregie scriptum docet, quid false rejicit, quid apocryphe monet, et omnia demum in sani judicii sui trutina expendit. Quod pariter egregie quidem, et peraccurater agit singulari ingenii acrimonia, Ibericorum Literatorum decus, et Amicorum suorum delicium V. C. Thomas Tomagus de Vargas Toletanus Historiographus Regius Castelli, et Indiarum primarius in MS. Catalogo propediem edendo, quem de Scriptoribus Hispanis materno idiomate exaravit.

Chronologi igitur praedicti, et qui in praecitata Epitome orientalis, et occidentalis Bibliothecae (quiqui modo sint) recensentur, tui exercitus Latinorum Historicorum signa augere poterunt. Augebunt et ducenti fere Historici Latini, et Graeci quali,


page 199, image: cs199

aliqui, a me inter legendum observati, quos in schedas relatos habeo; tibiqui eos polliceor, et dabo si Appendicem novam vel secundam cogitas editionem. Quamque multi, et major fere eorum pars cum vestibus aliis, quam propriis nominibus inducti, imo et omni alio prorsus, sive ornatu, sive notitia, etiam temporis in quo peculiariter floruere, destituti. Ita enim extra proprium solum, imo in extraneo, jam Latinam Linguam non minus quam omnem aliam, quae materna non sit minus amante, nudi, et vagantes sunt a me deprehensi. Patriam, si post septennem peregrinationem quam ago cum Illustriss. et Reverendiss. D. D. Laurentio Campegio Senogalliense Episcopo, et Comite Sereniss. D. N. Domini Urbani Papae VIII. et Sanctae sedis Apostolicae in his Hispaniarum Regnis cum potestate Legati de Latere Nuncio, cui a secretis famulantes undevigesimum jam annum calcamus, incolumiter nobis repetere D. O. M. concedet; fortun‚ si non comptos, ac perornatos, saltem non adeo nudos eos tibi proferam, nec desperandum, comites alios sibi adscituros. Utinam et majores symbolas vigiliis tuis conferre valerem, non renuerem quidem; sed me summa hilaritate id facturum compertum habere potes. Is est amor in te meus; inque maxime prosicuos labores tuos de Republica Literaria, sed summo loco de Historica bene merentes, cui facem addidisti diligentia, et eruditione tua, imo oculos efformasti. Utinam caetera opera tua, scilicet, Partitiones et Institutiones Oratorias; de Rhetoricis Graecis, itemque de Latinis, de Historicis antiquis; de Anonymis Vitarum Scriptoribus; et res gestas omnis aevi abs te digestas mihi videre contigisset; in omnibus summam doctrinam tuam contemplari mihi licuisset; et forte symbolulas aliquas conferre non desperassem; id profecto minime praeteribo, si ullo unquam tempore ad manus meas devenient.

Vitam et miracula Sancti Demetrii Martyris Thessalonicensis Graeciae Procos. ego scripturus, ut habebis ex adjuncto folio typis dato, undequaque monumenta ad opus conquito. Inter caeteros autores, qui hucusque mihi in manus inciderunt, unus Demetrius est Chrysoloras, Thessalonicensis, ut conjicio ex Panegyrico ab eodem scripto, in magnum hunc Martyrem, ejusque unguentum. Sed quo tempore floruerit, quod summopere noscere cupio, me later adhuc. Septem alios reliquit Panegyricos, sive Homilias, ut ex codicibus Vaticano et Regio in Bibliotheca Monasterii S. Laurentii in Escuriali apparet suntque de Transfiguratione D. N. Jesu, etc. De sancto ejus sepulchro; in sanctam Resurrectionem; in Annunciationem Deiparae, et semper V. Mariae; in Dormitionem ejus; de Domini nostri nativitate; et gratiarum actio ad sanctissimam Deiparam. In Regio autem codice additur alius sub nomine ipsius ad Pulicem, quem exscribendum curavi. Addo insuper Indicem Manuscriptorum Graecorum et Latinorum de Sancto praedicto apud me, vel re ipsa, vel notitia tenus existentium; teque perenixe rogo, ut si quid de Demetrio Chrysolora praefato innotuerit, et ubi caeteri qui desunt Autores reperiri possent; et an forte aliquis istic in Graecis codicibus Bibliothecae Theodori Dousae, quos secum a Graecia advexit Georgius frater ejus latitet, mihi indicare ne graveris. Officia enim quaecunquae tua in his, summi beneficii loco adscribam. Spero equidem ac consequar ut te de me optimae meritum esse jure laeteris, officiaque tua in hominem nullo non tempore memorem, gratiaeque referendae studiosum sentias.

Sanctae Syncleticea: vitam quam Divus Athanasius Episcopus Alexandrinus scripsit, et Baronius in suis Annotationibus ad Martyrologium Romanum sub die v. Januarii, deperditum non sine gravi totius orbis Christiani jactura deplorabat, in tenebris jacentem a blattis et tineis subtraxi, ac describendum curavi e Graeco Codice Regio, adeo pervetusto, ut jure credatur annis mille senior, et forte aetatis ipsiusmer Autoris. Dignum Athanasio opus, et vere genuinum ejus, ut tu in Graecis eruditissimus spero cognosces. Et typus vitae asceticae, et norma ad perfectionis viam. Delituit hucusque sub nomine vitae Sanctae Theclae. Titulus enim operis ejusdem corruptus erat, et in limine ejus, et in Indice Bibliothecae Regiae praedictae, quem Guilielmus


page 200, image: cs200

Lindanus eques Ruremondensis legerat, et tali pacto de eo notitiam attulerat Baronio, qui postea ex iis in Annotationibus suis ad Martyrologium Romanum sub die XXIII. Septembris asseruit Divum Athanasium S. Theclae vitam scripsisse, ut ad eandem vitam Sanctae Syncleticae fusius demonstro in Prolegomenis meis, quibus, et nocis eam exorno, et propediem publici juris faciam. Folia communia quatuordecim Graecus textus complectitur, totidem Latine factus a Davide Colvillo Scoto, omnia denique erunt quadraginta plus minus. Onus eam excudendi si Typographus aliquis in se suscipere vellet, libenter illi traderem, si pecuniae aliquae summam, et exemplarium certum numerum inter amicos dividendum conferat; quam tamen pecuniam non accipiam, sed tot libros quot eorum pretium conventae summam implebit. De his si cum Typographo amico, sive Lugduni Batavorum, sive Amstelodami, sive alibi tractari posset, et scire quicquid in hoc certo stabilire liceret me tibi devinctissimum fassurum pro comperto habeas. Iis enim intellectis quid expediet constituam. Forte B. Antonii quoque vitam dabo, eodem Divo Athanasio Authore, et pristino genuinoque nitori, ac splendori restitutum; unde nonnulla ei erepta et fraudata liquido constabit ex collatione ejusdem vitae, quam David Hoeschelius e Codice Boico edidit anno M D C XI; cum quatuor antiquissimis exemplaribus Bibliotheeae Regiae Monasterii praedicti, quorum unus non solum aetatis illius, sed peculiari ipliusmet Athanasii scriptione, vel saltem ejus Amanuensis exaratus, ut piae memoriae Antonius Mauritius Monachus Hieronimyanus, eruditus, et cordatissimus vir, arctissimo necessitudinis vinculo mihi conjunctus, eidem Regiae Bibliothecae Praefectus, ac Monasterii prior, ex clarissim. spectatissimorumque virorum in iis autoritate, opinabatur. Modestiae enim summae B. Athanasii tribuitur, autoris nomen in inscriptione desiderari, cujus in aliis tribus honorificentissimo sanctitatis titulo mentio habetur. Sed quia legi lib. 4. c. XIII. de Historicis Graecis, te in dubium revocare opus hoc genuinum esse B. Athanasii, ego (humanitate tua fretus, quod perenixe abs te flagito) desperare non audeo te probaturum mihi aperte, quibus sententia tua nitatur rationibus; ut si quando vita haec per me edatur, ut dixi, eas producere possim, dum necessario mihi de his aliqua libanda erunt. Interim te etiam atque etiam oro, ut neminem atque me habere credas, vel firmioris in te animi, vel praeclarioris in te benevolentiae; quae etiam ad praestantis ingenii adolescentem D. Matthaeum, caeterosque filios tuos jam nunc prolatari incipit; eamque quibuscunque potero officiis, ac studiis illis semper probabo, et quia virtutibus illos perornatos audio, et quia tuos. Ratio enim haec tantummodo ad illos per diligendos me semper alliceret; facietque qui ab omnibus in oculis ferantur. Ea ornamentorum est praestantis animi tui visj ea laborum, ac vigiliarum tuarum apud philaretos autoritas. Salvere igitur ipsos meo nomine jube, et cura, ut perpetuo eorum unicuique, ut tibimetipsi, me addictissimum credant. D. O. M. tibi cum renati anni principio perennes, felicitates auspicari, et ea possidenda, ac tenenda coucedat; quae tuo, familiae tuae, publicae rei literariae, et amicorum tuorum commodo, ornamento, et jucunditati, vicam tuam adeo incolumem, longaevam, ac in utroque homine beatam efficiat, ut nulla magis. Ita optat, ita vovet intimo cordis affectu ex merito, et Justitia.

Mantuae Carpetanorum, v. Id. Jan CIC IC C XXXIX.

Servus tuus studiosissimus, Laurentius Coccus.

CCLXXIV. Eximio Viro Gerhardo Johanni Vossio, Historiarum Professori dignissimo. Vir Incomparabilis,

POematum meorum exemplar ad te mitto; ineptissimum libellum, et qui de authoris infelcicate piolixe testatur. Agnosces te, cum de rebus omnibus incorrupte, et divinum in modum, judicare soleas, de me saltem parum accuratas hactenus sententias


page 201, image: cs201

dixisse. Quae enim ipse tecum sentire, aliisque magnifice de meis studiis promittere consuevisti, in hoc opusculo plane nulla apparent. Nunquam inepte aestimare ingenia soles; utique, in me uno falsus es. Itaque opinor jam nolles, perfectam editionem, cujus me propemodum suppudere coepit; et jam te laboris sumpti, dum hactenus, maximo studio edtionem promoveo, quemadmodum me consilii poenicet. Sed memineris ad hebetudinem ingenii mei, accessisse, fortunae vitaeque varietatem. Quae me tot annos hinc inde jactatum, et alia omnia diu potius conantem, si qui essent, ardoris poetici igniculos bona fide colligere vetuit. Diversis enim agitationibus dispersi, antequam solida aliqua flamma fieret, evanuerunt. Atque hoc quoque narratis amicis tuis, ut non tam in judicapdo deceptum, quam tantam meam calamitatem prospicere non potuisse sentiant. Animadverto quoque praeterea, quam prope absim a peccato, qui aliqua opusculi parce, clarissimo nomini tuo inscripta, quasi vili quadam commissione, obsolefacere te audio. Sed vulnerata jam causa, non alibi praesentius remedium, quam incomparabili tua aequanimitate invenero. Vale, Vir maxime, et summam tuam benevolentiam mihi perpetuam esse patere.

Ultraj. x. Kal. Januar. Anni CIC IC C XXXIX. Quem tibi et clarissimae familiae tua, foeliciter evenire opto, voveoque.

Tui obsequentissimus, Vincentius Fabricius.

CCLXXV. Viro maximo Gerhardo Joban, Vossio, Johannes Freder. Gronovius S. P. D.

EN tibi, Vir venerande, observationes nostras, hoc est, vitrea fracta, et somniorum interpretamenta. Quarum etsi ea est indoles, ut exererent potius domo tua, et tot oculos, auresque eruditas subtersugerent: tamen quia id posse desperant, veniunt ultro, et plausum suum, sive benignus is sit, sive Eumolpianus, et solitus auspicantur. Adde quod bona pars muneris tui est, et luculentiffimae Bibliothecae debetur: absque qua fuisset, nunquam ad eas, [gap: Greek word(s)] adspirassemus. Si beneficium optime intelligit, qui dedit, te ergo nemo verior arbiter, utrum nos prudenter an secus, eo simususi. Sane majore ingenio. doctrin‚que, ac ego homines, quales vel adolescentes tui, majora eruere potuissent. Neque tamen spernenda omnino sunt levia, et aliquam laudem nanciscitur, qui ea colligit, etiam ideo, quod illi se dignis intenti haec lubentius praetereunt, certe non subtiliter consectantur. Vidisti olim aliquas; sed accessit nunc nova vestis, et descriptio tota immutata est; multa quoque superflua recisa: brevitati quippe in proponendis singulis studuimus, ut gratiam quae ipsis deerat, uberrate, et copia mererentur. At non potuit adhiberi omnibus, ea meditationis, ut sic dicam, coctura, et maturitas, quam in nonnullis pro captu, et modulo nostro apparere putamus, cum praesertim liber tertius inopinanti, dum operae exercentur, seligendus, et dirigendus fuerit. Hos morbos vitiaque, ex edicto AEdilium palam recte apud te pronuntio: ut siquidem indignum censeatur munus hoc quod osterretur tibi, sine fraude tamen ac simpliciter egisse videamur; sin placuerit, id bonitati magis tuae, quam ipsius merico acceptum feramus. Vale, ac salve, Vir maxime, cum gravissima Matrona, uxore tua, liberisque, et me amare perge.

Dabam Hagae, a. d. xii. Kal. Feb. CIC IC C XXXIX.

CCLXXVI. Salutem in Christo. Vir eximie,

BInas a te accepi Literas. Diu haeserunt apud me quasi mutum et nihil respondentem. Harum priores ad me datae sunt pridie Kalend. Octob. 1637. Posteriores vero 12. Kalend. Angusti, 1638, Puderet me certe tanti silentii tali amico, nisi


page 202, image: cs202

satis tibi nimium mihi nota essent intestina pericula (pene jam bella) quibus laboramus. Causa horum malorum e scandalo accepto, sed non dato, prorupit, sed cum gravi scandalo dato Religioni reformatae, quae apud multos Scotorum (in tenebris illiteratorum illiberaliter versantes) didicit contra Regem suum arma sumere et assumpta defendere. Spero meliora, sed vix habeo quod promitram.

Nolo particularia Literarum vestrarum examinare, non solum quia non datur otium, sed quia negotia cum tempore utplurimum aut variantur aut finiuntur. Praecipue post tam longa intervalla, quibus necessitate pene cogente prorsus silui. Spero tamen uxorem tuam, e longo illo quem meministi morbo liberatam.

Quod vero nunc me impellit te Vir li teratissime et otia tua si quae habes interpellare hoc est: Voluit Rex serenissimus (i. e. apud me jussit) ut scripta quaedam mea non tamen sub nomine meo tunc edita contra Fisherum Jesuitam iterum prelo et sub nomine proprio committerem. Interim scripsit contra illa mea Jesuita A. C. Fisherus ipse, an alius nescio. Multa impedierunt quo minus illi possem respondere; praecipue vero multiplicitas negotiorum quibus quotidie fatigatus et qualibet fere horul‚ avocatus fui, me penitus ineptum reddidit huic operi. Sed institit Rex serenissimus; ego obtempero; et sine laesione octavi praecepti temporis quaedam fragmenta furatus sum, et lucubrationes meas quales quales sint perfeci, et in lucem edidi. Nolui te hoc ignorare, et libellum tibi misissem nisi quod Angelico idiomate conscriptum tibi prorsus inutilem fore putarem. Sed audio ita quibusdam hic placuisse, ut in se suscipiant e malo Anglico bonum Latinum facere, saltem quod ad Phrasin attinet. Nam aliter quid poteris a me jam sene et per annos totos duodecim ad minimum a libris literisque avulsum expectari. Quamprimum liber iste meus utcunque imperfectus Latine loqui didicerit, tibi exemplar mittam, et acerrimo judicii tui acumini subdam, libentius a te amico auditurus in quibus erravi, quam ab inimicis apud quos utriusque factionis scio decretum esse non parcere. Vivas, vale asque, et me, ut soles, ames, et contra malevolos Orationibus tuis quoties coram Altari Dei et Christi nostri sis devolutus, tutum praestes

Dat. ex AEdib. Lambethan. pridie Calend. Mart. 1639

Tibi tuisque amicissimum, W. Cant.

CCLXXVII. Excellentissimo Viro Gerardo Jo. Vossio, Stephanus Joh. Stephanius S. P. D.

QUod binis jam literis tuis nihil plane respon si loco reposuerim, veniam a te magis exposcere, quam excusationem aliquam, intermisso officio praetexere paratus sum. Imprimis tibi, maxime Virorum, uberrimas debeo gratias, de singulari diligentia tua, quam in Saxone meo isthic edendo hactenus adhibuisse, te postremis tuis significasti. Demirari satis nequeo, quo facto fiat, quod florentissimus hic scriptor, Typographorum vestratium favorem, quem tanto pere ambiit, nondum exorare potuerit: praesertim tua commendatione accedente, quae nihil non persuadere ipsis merito debuisset. Hac itaque spe falsus, ac fraudatus, consilium cepi, vel te ipso suasore, et Authore, Magnates hujus regni subinde solicitare, ut honestum propositum meum, su‚ munificenti‚ juvent, ac provehant. Quae res etsi moram nonnullam injicit expectationi, Doctorum virorum, quorum in animisspem satis amplam, de meis in tantum Historicum notis, ac observationibus, jamdudum concitavi; proderit tamen, plurimumque momenti adfert, ad augenda, et accuratius expendenda, conjectanea nostra, quae nondum ultimam receperunt manum. Florilegio meo Fabiano quid contigerit, edoceas me velim. Si et hac in parte, operum suam mihi denegaverint Typographi, fac ad me redeat, prim‚ qu‚que occasione. Meae posthac lucubrationes, quas non paucas affectas habeo, longum, imo ultimum vale, Belgio vestro, se dicturas cum indignatione


page 203, image: cs203

minantur. Opus tuum de Gentium Theologia, et Christianorum Physiologia, prorsus absolutum jam esse, ut nullus dubito, ita exemplum ejus avide desidero. Tuum est me voti damnare, fidemque tuam apud me liberare, quam antehac non semel ultro dedisti. Cl. D. Meursius noster, proh dolor! ad desperationem usque Medicorum decumbit. Stillicido urinae laborat, quod plurimum puris admixtum habet. Ulcus in vesica enatum hariolantur. Deus Opt. Max. pristinae sanitati restituat, diuque nobis, incolumem, florentemque servet optimum hunc virum, et de Republica literari‚ tam praeclare meritum! In quo voto finio, teque charum caput, divinae protectioni serio commendatum salvere jubeo, atque ex animo exopto. Officiosissimis te verbis ut resalutarem, rogarunt virorum par incomparabile, D. D. Christianus Matthias, et Johannes Laurembergius; hic fam‚ eruditionis, et long‚ familiaritate tibi notus, ille inter ornamenta seculi numerandus, et recentioris tibi amicitiae vinculo conjunctus. Vale, decus Belgii. De caetero, ut propensum illum affectum in me tuum, quem tot tamque luculentis indiciis expertus sum, perpetuum, atque constantem conserves rogo, atque obsecro.

Sorae, a. d. v. Mart. CIC IC C XXXIX.

Observantissimus tui, Steph Joh. Stephanius.

CCLXXVIII. Viro Celeberrimo D. Gerardo Joanni Vossio, Historiarum Professori S. P. Amsterdam.

UT foeliciter cum bono Deo ad meos redii; ea sedulo mecum ruminare coepi, quae et commissa accepissem, et quorum me maxime recordari deceret. Tu, Vir Clarissime, tuaque dicta, et facta, cum primis obveniebant. Nempe qui me humaniore benevolenti‚, te accepisset, vix meminisse quemquam poteram. Singula percensere nihil attinet. Hoc saltem profiteor, tantum tibi obstrictum me agnoscere; ut vehementer viribus meis diffidam, sintne ullae aliquando in me reperiendae, quibus utcumque grati animi signum dar, valeam. Si quas tamen Deus suffecerite tibi tuisque lubens, meritoque dico. Caeteruui Clariss. nostris D. D. Buxtorfio, et Lucio, salutem tuo nomine diligenter (ut par erat) nuntiavi: quorum ille jamdudum aliquas tibi destinasse se, significabat. Isti autem alteri, maxima tecum communicandi, injecta est cupiditas. Itaque a me postulavit, te ut ipsius nomine peramanter, ac officiose resalutarem. Tum quodnam tuum de Historia Ecclesiastica propositum rogarem. Narravi enim illi, quae tecum de Centuriis Magdeburgensibus collocutus fuerim. Inter alia; tibi hucusque latuisse, eas Basileae, oper‚ ipsius D. Lucii, recusas, ac tribus Tomis distinctas prodiisse. Tibi item animi fuisse, tuis cum notis easdem emittere; postea eam curam certis de causis deposuisse. Porro, tibi etiam indicasse; ipsum D. Lucium, reliquas Centurias addere constituisse; meque ad hoc, quae ex Antonini tertia parte haberi potuerint, excerpta illi tradidisse. Hortatus itaque me est, ut de hoc ipsius instituto denuo ad te scriberem; ac quodnam esset tuum ea de re consilium expeterem. Nam seculum illud decimum quartum, in quo desiere Centuriatores, adeo jejunum a nobis deprehensum est, ut post Occam, vix secundum inveniamus, ex quo, quae Ecclesiasticam doctrinam concernunt excerpamus. Novimus Wiclefi esse ea tempora: verum cum ne in ipsa quidem Angli‚, quidquam nuper de illo, sive indagare sive corrosare quiverim; quid deinceps speremus incertum est. Relatum fuit ibi terrarum, a praeclarae eruditionis Theologo; Anglum aliquem, qui hodieque in vivis, universam Wiclefi historiam conscripsisse, sed vernacul‚, neque tamen illum hactenus, abs Typographis, editionem impetrare potuisse. Quod si Clariss. Vir, tuas aliquas notas, in dictas illas Centurias, aut concinnatas habeas, aut concinnare velles; equidem non solum rem praestares omnibus historiae Ecclesiasticae studiosis gratissimam; quippe,


page 204, image: cs204

qui norunt, quantum tibi, tum in Theologia, tum Histori‚, universa Respublica Christiana, ac literaria, tuo merito deferat: sed et si illasdem ad nos permittere tibi videretur, omnino daturi essemus operam, ut Appendicis in modum, fideliter praecedentibus tomis annecterentur. Praeter ista, percipere etiam ex te opt‚rim: ubi, et quando, et quo ordine in lucem prodierint, Excellentiss. D. Salmasii, de Ecclesiis suburbicariis libri? Nam ab eo tempore, quo mihi Heroem illum, ejusque scripta tantopere commendasti; sedulo investigare utrumque sategi. Alterum processit. Nam Lugduni Batavorum, alloquium, aut potius colloquium, ad unam atque alteram horam, summa ejus humanitas mihi indulsit. Inde desiderium operum ipsius multo intensius me incessit. Lugduni frustratus aliis, quam quae ibidem impressa essent, (ut Lib. de usuris) pro caeteris, Lutetiam sum remissus, ubi primitus procusa fuissent. Eo postquam venissem. De Ecclesiis Suburbicariis, praeter Eucharisticon ad Sirmondum, nil aut exhibere, aut indicare poterant. In hoc Eucharistico, deprehendo mentionem Epistolae, ad amicum, Censurae, et aliorum, quorum nunc memoriam non recordor: libro autem ad amicum amisso, revidere nequeo. Itaque nisi suggeras editionis cujusque locum, et Typographum; ubi inquiram? Invitus posthac carebo istis. Nostris omnino omnibus, et Bibliopolis, et aliis magnum Salmasii nomen inauditum: nisi uni, qui recenter Lugduno vestro rediit. Tandem obnixe rogo, Clariss. D. Barlaeum, vicinum tuum, haud gravatim meo nomine plurima salute impertias: ejus praesepe Christi, abs te mihi indigitatum, tandem Hagae Com inveni, Magis nunc cupio, et alia ejusdem inspicere opera. Illud praesertim, quod depraedicas Grammaticae tuae, lib. 1. cap. 3. fine. Nescio tamen, Typisne descriptus, et publicatus, huc usque fuerit. Saluto familiam tuam dilectissimam, ac nominatim in e‚, D. D. Matthaeum, et Gerhardum, (si probe recordor nominum) filios tuos; quibus mea officia promptissima offero. Si tamenquid reliquum habeam, quod tibi, tuisque offeram, ac non verius debeam; sum enim maneoque,

Basil. nonis Mart. CIC IC C XXXIX.

Tibi, Vir celeberrime, tuisque cultu, ac officiis, addictissimus, Joan. Rodolphus Wettstein. B.

CCLXXIX. Viro Clarissimo Gerardo Joanni Vossio, in Academia Lugduno Batava Professori dignissimo. S. P.

JAM vir es, mi optime Clarissimeque Vossi, qui rogatus a me, ut ad illustrationem Idoli Vandalorum, quod illis tricipiti vertice, Trigla dictum, locum mihi et verba Eustathii, qui ad manus non est, suggereres, quod is Dianam etiam Triglam nuncupatam, ut volunt, asseruerit; tu non modo Eustathium, sed et plures adducis, qui Dianam Tricipitem describunt. Quibus, (ut sunt hae literae nostrae humaniores dico, inexhaustae propemodum, ut eruditionis, ita et disquisitionis) addi, et alii idem dictitantes possunt, et inter Graecos Aristophanes, et Lucianus, et praeter etiam hos, Burdigalensis Ausonius, qui in Ternario suo, versum Maronis sic expressit.

Tergemina est Hecate, triae virginis orae Dianae,

Sed quod erat praecipue in quaestione, Triglam etiam Dianam appellatam non dicunt. Et ut redeam ad Eustathium, ejusque verba quae adducis, nec ille iis Triglam Dianam nuncupatam ait, sed sacrum fuisse Dianae Triglam piscem, qui Latinis Mullus appellatur. Cur autem illi sacer fuit? An ut vult Chariclides a te laudatus, quia Triglis, sive Mullis Hecate delectabatur? Et iterum cur delectabatur? An quia apud inferos, quod Erasmus habet, Hecatae coena vilibus piscibnus, ut erant Maenides, Triglaeque, perficiebatur?


page 205, image: cs205

At Erasme doctissime, Trigl‚ne sive Mullus, adeo tibi vilis, qui, teste, apud Macrobium nostrum, Sammonico, septem millibus nummum Romae divendebatur? Quod autem Athenis locus fuerit, Trigla dictus, et inibi Hecatae simulachrum, cum inscriptione Hecatae Triglathenae, hic an Hecatae Mullo Minervae; an ut legisse videtur Erasmus, Hecatae Triglatinae reddendum, ecquis docebit? Jam quas adducis notationes, et quod simile aliquid sonet, Trigla cum [gap: Greek word(s)] et Trigone, quis illa ut vera etyma probabit? Sed mitto haec haud fortasse magis expedienda nobis, quam Grammaticus ille, qui cum omnes solvere posset, ut refert Suetonius, quaestiones, unum difficile expediebat nomen. Interim clarum certumque esto, amari a me Vossium, et id ut mutuo fiat, porro semperque optare. Haec ad egregium illud doctumque responsum tuum, super quaesito de loco Eustathii meo; sed Laconice et e lectulo: nam ad Musas, Museumque respicere, quomodo in afflictissima hac valetudine possem?

Hardervici 23. Mart. 1639.

T. Joh. Isacius Pontanus.

CCLXXX. Clarissimo Viro Gerardo Vossio Ecclesiae Cantuariensis Canonico, et in Amstclrodami Gymnasio Professori dignissimo. Vir Clarissime,

POpularis meus Seertlingius, quem aliquando adduxi ad te, quique Colonia quasdam a me chartulas tibi attulit, cum ad vos iret; denuo per me redire in memoriam pristinae benevolentiae tuae voluit. Arbitratur ille profuturum me ipsi, ad colligendam gratiam tuam; teque putat multum conferre posse, ad id negotium de quo Gronovius scripsit. Meministi fortasse, quae aliquando tibi dixerim, de moribus, et indole conjunctissimi sodalis: pro quo procurare nullum beneficium poteris, quod non ego ad meas utilitates perrinere existimem. Exiguum hoc fortassis momentum est, apud alios, qui amicos, atque ignotos perinde habent. Tu vero, vir judicii pristini retinentissimus, desciscere a veteri benignitate non potes. Vale, foelicissime cum omni familia.

Hagae, vii. Kal. April. Anno CIC IC C XXXIX.

Devotissimus Tuus, Vincentius Fabricius.

CCLXXXI. Clarissimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio, Historiarum Profess. digniss. Clarissime Domine,

SEsquiannus est fere, cum ad exemplar Libri recens in Hispania excusi, de nescio quibus sanctorum reliquiis, aliisque antiquis monumentis, misit Laurentius Cocchus, Vir humanissimus, qui Senogalliensi Episcopo, Pontificio Nuntio a secretis est; alterumque addidit Exemplar, ad D. T. destinandum; sed non prius quam literas adjungendas dedisset. Eas tandem a paucis diebus accepi, sive oblivio obrepserat, seu quae illum avocarant curae. E‚ nunc utor occasione, D. T. salutandi, offerendique ei obsequium meum. Notus Opinor, Dominationi tuae, fuit Heribertus Rosweydus. Et vastum opus, de sanctorum vitis, meditabatur, collegeratque jam plurima, nihil adhuc digesserat, cum eum mors, anno aetatis 60. oppressit. Ne frustra ei labor susceptus esset, adjeci ad ea, quae congesserat, ordinanda animum. Chaos est vastum, praesertim ob medii aevi barbariem. Eluctor qua possum. Sub praelo mihi jam Januarius sudat, qui duos tomos haud sane tenues, complectetur. Lucem saepenumero mihi doctissimus tuus, de Historicis commentarius, praebet. Audieram eum reeudi, avideque id expetebam: praesertim, quod plerasque vitas, posse se certo authori tribuere, D. T. pollicetur. Optem id profecto, et lubens quos observaro authores suggeram. Vitarum vetusta


page 206, image: cs206

probataque exemplaria MSS. quae dominationi tuae sint ad manum, non vulgo trita, si indic‚rit, beneficium agnoscam, et lubens quo licebit, obsequio munerabor. Vale Vir Clarissime.

Antuerpi‚ 20. Aprilis. 1639.

Clarissimae D. T. servus in Christo, Joannes Bollandus. e Societare Jesu.

CCLXXXII.

LIteras tuas, et adjunctum filii Isaaci Scylacem, recte accepi, Vir amicissime. Laudo profectum, et gratias ago. Plura ab ingenio isto, et doctrina, jure exspecto. Nae tu admodum beatus, cui ita in liberis quoque summus Deus benedixit. Blavii tricas, dudum expertus, et nunc animo praevidebam: adeoque nihil mihi praeter exspectationem hic contingit; quanquam tamen spem conceperam, fore, ut servaret fidem semel tandem, quam tamdiu fefellisset. Nunc quod restat, saltem absolutis tuis, quod futurum ad Solstitium, aut Calendas, Junii, scribis, animum inducat pergere; aut, si porro etiam me ludos faciat, vide, an cum alio, quod ipse suggeris, tractare possis, de ineditis edendis, sive singulis seorsim, sive junctim universis. Habeo etiam inter alia Antiquitatum Laconicarum libros quatuor, et de Regibus Lacedaemoniorum, a primo usque L. librum singularem. Forte alter Jansonius, sicut opus de Atheniensium Regibus pridem excudit, neque ista detrectabit. Explorare viri animum per occasionem poteris, ac me cerdorem facere. Blavio vero, illud ut denunties velim, ni deinceps gnaviter in excudendis meis pergat, me injuriam ulturum esse; et Moltkenio Historiam Danicam recudendam traditurum, cum Auctario rerum Friderici Primi interregni atque Christiani III. tum et curaturum ei privilegium, quo in Regnum hoc importari Blavii editio prohibeatur. Itaque serio secum reputet, quid hic sibi faciendum esse putet. Ego certe non diutius sum passurus me deludi etiam porro, neque patientiam meam ultra laedi. A Vorstio heri accepi literas, et Orationem in Cunaei obitum, itaque accusare desino. Quas adjunxi ad Gronovium, ut curare, cum occasio erit, velis, valde rogo. Valetudo per hanc hyemem admodum mihi mala fuit. Divexabat me Nephritis, calculosque aliquot excrevi: postea ulcus in sinistro rene erupit, quod per totum quadrimestre pure et sanguine manavit. Accedebat febris tertiana duplex: insuper magna lassitudo, dejectio virium, et appetitus. Sed nunc Dei beneficio singulari, omnia haec mala evasi; qui me porro ut conservet, supplex peto. Idem tibi ac tuis omnibus, ab eodem setio precor. Vale, amicorum maxime, cum uxore liberisque. Mea et mei, plurimam salutem nunciant.

Raptim. Sorae, Kal. Junii CIC IC C XXXIX.

Constanter tuus, Johannes Meursius.

CCLXXXIII. Viro maximo et reverendo Gerar. Joan. Vossio, Jo. Fredericus Gronovius S. P. D.

CUM aliquandiu hic egissem, Vir magne, incidi fortuito in Bibliopolam, qui Theses tuas Theologicas olim recudit. Ego, ut jusserant filii tui, expostulare cum eo, quod non exemplaria plura in Bataviam mitteret, constare cum lucro suo et studiis doctorum hominum, qui magno ejus libri copiam redimerent. Ille unicum tantum ex omni numero restare sibi ajebat, egisseque ideo cum Typographo, ut propediem editio repeteretur. Ut vero me audiit domui tuae familiarium esse, exultabat, prensansque manum meam ne ipsi beneficium negarem, orabat, promisisse te olim cum hic esses aiebat sibi secundas curas, et non parvum augmentum operis. Jam esse tempus, ut promissi admonearis. In quo literis suis meas petebat adjungi, et tanto certius egregiam ejus voluntatem tibi nuntiari. Visum id fore non ingratum tibi, ideo libens parui homini bono, testis et index serii illius desiderii, si modo tibi otium veteres tuas delicias retractandi. Vix certo


page 207, image: cs207

ullum scriptum tuum in Anglia notius est, et majore cum gustu plausuque legitur. Et designabit ipse puto hominem Londini, ad quem tuto schedas tuas mittere possis. Nos ex hac Insula jam incipimus pedem movere. Vidimus hic multos Thesauros, sed inter aquas Tantali, frui enim desultoria haec vita non permisit. Tarde ad eos accessus peregrinis patet, quem posse tamen patientia multa pauci exemplo nostro didicere. Ipse Bibliotheca Bodleiana tot Statutorum cassibus adversus exteros munita est, ut duas integras hebdomadas hÓc exegerim, antequam tractare ullum MS. Codicem mihi licuerit. Nec licuisset unquam (adeo saepe obstat nobis pudor noster) absque V. C. Patricio Junio fuisset, cui soli debetur, si quid studia nostra hic adjuta sunt. Interim. respondimus futilissimae... cujus pater, quantum in ipso fuit, nihil reliquit, quo mihus stuporem suum, inscitiam, malignitatem publicaret. Cum itaque tam male seipsum traduxerit, nos tantum Judicis vice functi sumus, et involucris quibusdam, quibus vix tamen latere posset, nudum evolvimus. Forte is libellus in Gallia edetur, una cum textu Silva rum. Codices Arundellianos, quos ad Rivetum [gap: Greek word(s)] destinaram, ut vobis redderentur, curatos recte puto. Tuam de Idololatria Veterum Commentationem et Gerhardi Vellejum avide videre gestio. Nos cras discessuri hinc Cantabrigiam sumus; inde Londinum, ac cis dies paucissimos in Galliam [gap: Greek word(s)] transfretabimus. Vale, Vir summe, et salve cum uxore et liberis lectissimis.

Scripsiraptim Oxon. prid, non Sextil. Stylo vestrate Anno CIC IC C XXXIX.

Nomen Bibliopolae est Guiliel. Webbius.

CCLXXXIV. Viro Clarissimo Domino Gerardo Joanni Vossio, Historiarum Professori Celeberrimo. Crariss. Vir, Patrone, et amice Colendissime.

DIU inter nos siluimus; vicissitudine inquam literarum, non autem animorum [gap: Greek word(s)], atque affectu benevolo. Id tu quidem ex omnibus iis, quas ad communem amicum nostrum, Dominum Laurentium, crebro scribere soleo, affatim intelligere potuisti. Nunquam enim in illis, tui gratissimam memoriam intermisi, neque omittere etiamnum cogito, quoad vixero. Ita totus in pectore meo haeres defixus, ut vel taedeat, vel pudeat etiam, nullum mihi superare argumentum, te condigne demerendi. Tristissima etiam temppra, me huc usque ita exercitum tenuerunt, ut unde vitam sustentarem, vix in venirem: prout et meis aliquot ad Laurentium nostrum scriptis, satis superque tibi constare arbitror. Obtuli nuper Domino Henrico Laurentio, Parentis mei [gap: Greek word(s)], Chronologiam sacram, quam apud nos typis edi voluit. Sed cum in Germania, tam misera sit ratio Typographicae rei, hac tempestate, in animum induxit, apud vos illam in lucem producere. Quo nomine mihi valde gratulatus sum. Meministi, Vir Clarissime, te antehac desiderium tuum, hujus libri, mihi in literis explicasse. Nunc igitur illius compos factus es. Maluissem quidem apud nos, edi potuisse, eo fini, ut ipse praelo praeessem, ac mendas praecaverem. Quare cum res nunc aliter ferat, orarum te velim, mi amantissime Domine Vossi, ut manibus paternis hanc gratiam facere ne dedigneris, atque operis Typographicis, interdum sicubi usus fuerit, succurras. Argumentum hoc scio, tuum [gap: Greek word(s)] esse. Proinde planissime persuasus sum, laborem hunc Patris tibi fore gratissimum. Nosti quem adversarium, dum in vivis fuit, in spinosa hac materia habuerit, qui scilicet nimium sibi placere solitus fuit, planeque ut tu alibi loqueris, [gap: Greek word(s)], vehemens alieni nominis insectaetor. Utinam superviveret, et Pareanum hoc opusculum videre posset? non quod placiturum credam, sed ne in aliis quoque dona Dei despiceret. Tu quaeso [gap: Greek word(s)] te praebe, ac si quid perperam scriptum offendes, tuae prudentiae velo contegas. Quam libertatem lubens tibi transmirto. Spero viris doctis hunc laborem probatum iri, quo praesertim Historiae suam majestatem, mascule assertum ivit, fideique Christianae, non ex profanis, ac Gentilibus Scriptoribus, [gap: Greek word(s)] suum constabilivit.


page 208, image: cs208

De eaeteris abunde scripsi ad Dominum Laurentium, ex quo rerum mearum statum intelliges. Sensi animo liberalem [gap: Greek word(s)] vestratium: et Deum laudo. Interim spes melior apud nos nulla adhuc dum aff???et: sub qu‚ tantum non lente confici. aut. Mihi quidem in senecta hac aetate, nihil durius, vel acerbius, unquam accidit, quam sub paupertate ingemiscere, cui adsuetus nunquam fui. Eoque saepiuscule sit, ut me vitae hujus pertaedeat. Sentio tamen altissimi benedictionem; qu‚ largiter me sustento. Vale, Clarissime Vir, meque amare, ac juvare perge.

Hanoviae, Anno 1639. ad diem 14/24. Junij.

Tui studiosissimus, Ph. Pareus.

CCLXXXV. Cl. V. Ger. Vossio. Clarissime Vir,

OPeris mei de Primordiis Britannicarum Ecclesiarum, simulatque summa manus ipsi imposita fuerat, atque a praelo exierat, aliquot exemplaria in Hollandiam transmisi, illic inter praecipuos amicos meos distribuenda, in quo numero, quum te tuis meritis habeam, ac per hosce multos annos habuerim; negotium illi dedi, cui hanc provinciam demandavi. ut tibi quoque unum ex iis curaret exhiberi. Totam fere Historiam Pelagianam ipsi intexui, idque qu‚ potui diligenti‚ et fide, ubi fortasse invenies, quae aliquantum te juvare possint, si quando alteram Operis tui editionem adornaveris: quod sporo te facturum, et Marianum Scotum quoque cujus in [note: Pag. 736.] Libro meo commotam videbis expectationem, aliquando prelo commissurum, atque publico donaturum. Misi simul [note: De quibus ibid. p. 972.] De Scriptoribus Hiberniae, qui eodem tempore prodierunt, D. Jacobi Waraei, libros duos, quia tibi non ingratos futuros illos augurabar. Ego quanquam vergente jam aetate, atque in ingressu senectae, integra tamen ac vegeta valetudine (Deo laus) perfruor: idemque de te ominor ac opto; et rem ita se habere ex literis tuis laetus intelligam. Vale Clarissime Vir, ac Deo commendatus esto.

Dublinii, die 3/13. Aug. M DC XXXIX.

Tui amantissimus, Jac. Usserius Armachan.

CCLXXXVI. Clarissimo Viro D. Gerardo Joanni Vossio Historiae Professori. Maxime virorum Vossi, decus et lumen seculi nostri,

SUb initium veris elapsi, ministro cuidam Jansonii vestri domuitionem paranti, aliquid ad te literarum dedi, quibus diuturno silentio meo excusationem qualemcumque praetexere conatus sum, et simul de singulari diligentia tua, quam in Saxone meo isthic edendo hactenus adhibuisti, gratias egi maximas. Vix ille abierat, ecce, mox a te literae, seu verius exemplum literarum, quas ante semestre, et amplius, recte commodumque acceperam. Animadverti [gap: Greek word(s)] hoc [gap: Greek word(s)] esse; quum et posteriores a te haberem perscriptas iii. Kalend. Octob. ejusdem fere argumenti, cujus erant illae, Prid. Id. Junias exaratae. Attamen exosculatus sum vehemen ter luculentum adeo propensi in me affectus indicium, quod malueris me gemina beare Epistola, licet rescripta, quam me prorsus carere un‚. Nunc vero consuet‚ ill‚ ad te scribendi materi‚ omiss‚, nempe de Saxone nostro, cujus apud vos???dendi omnem plane spem decollasse video; non possum non in sinum tuum novam deponere sollicitudinem, quam animo meo afferre coepit Typographorum vestratium lenta nimis mora in excudendo Florilegio nostro Fabiano; quod ultimam jamdudum manum recepisse omnino speraveram. Haud equidem diffiteor, indi es hic fervere praela scriptis Clarissimorum Virorum, quae Reipublicae literariae summopere interest, ut mature lucem aspiciant: verum quam brevi aliquot horarum spatio absolvi possent istae minutiae nostrae,


page 209, image: cs209

quae vix quatuor, aut summum quinque, chartae plagulas excedunt? Proinde te per amorem illum, et favorem, quibus me, jam multis ab annis prosecutus es, rogo, atque obsecro, ut negotium istud serio, seduloque etiamnum urgeas, et quantum in te erit, procures, ut civis ille noster, qui has ad te perfert, libellum hunc Typis elegantioribus exscriptum, ad nos redux secum referat. Sin autem, nollem isthoc loci diutius haerere, quum fixa stet animo sententia, aliam quercum, ut in proverbio est, concutere, et demum experiri, quid Danica praela valeant. Caeterum quod mea nunc studia attinet, totus sum in limandis, ac perpoliendis notis meis in Saxonem: qui Deo volente, circa ver adultum sequentis anni, lucem videbit. De statu rerum nostrarum, nihil alioquin est scitu dignum. Clarissimus Meursius noster, utcumque convaluit: sed vereor, ne haereat lateri arundo; utinam non lethalis! Te quoque aestivis hisce mensibus febriculam infestasse fando comperi: verum laetiora nos propediem audituros confidimus. Opus tuum de Gentilium Idololatria, et Christianorum Physiologia, avide exspectamus. Noli quaeso te, exemplari me detraudare, sicut antea, abs te factum, jure conqueri possum. Filium etiam tuum, qui Scylacem nuper edidit exores velim, ut exemplar mecum communicet. Erit aliquando, cum paria vobiscum faciamus. Dominus D. Christianus Matthias, eminentissimus aetatis nostrae Theologus, Collega huc usque meus conjunctissimus, brevi vobis aderit, eo fine ut apud vos in posterum, sedem fortunarum suarum, ac domicilium figat. Dignus est omnium favore, et patrocinio. Vale feliciter, ac plurimum salve, Heros incomparabilis, et me constanter ama.

Sorae, v. Id. Augusti, CIC IC C XXXIX

Tui observantissimus, Stephanus Johannis Stephanius.

CCLXXXVII. Viro docto, et incomparabili Domino, Doctori Gerhardo Johanni Vossio.

NOn dubito, Clarissime, et Celeberrime Vir, fautor plurimum honorande, quin rumor de obitu Patris mei, ad excellentiam. vestram fuerit allatus. Quare dolore, et tristitia, me affectum judicabis facile. Hoc etiam, Vir celeberrime, te angere, mihi non absque re persuasum habeo. Primum propter jacturam rei literariae, (quam lugent omnes Musae, Gratiaeque omnes) cui tu solus nunc servator existis. Secundo propter sincere ante annos XI. initae amicitiae foedus, quod fatis invisum, a morte jam interruptum videtur. Ego igitur abs te peto, Clarissime Vir, prosequaris tali amore, Meursium filium, quali Patrem prosequutus es, ut in statu tristiori, hoc solarium mihi supersit, Vossium benevolum habere; et profecto me repulsam laturum non confido: quandoquidem aequa et justa sit petitio. Actus funebris habitus est, die VIII. Octobris, more Magnatum, et Equestris ordinis hominum. Diem etiam obiit magnus Cancellarius. Christianus Fris, Patris mei amicus singularis. Celeberrime Vir, fautor plurimum, videtur mihi Blavius, in excudendis Historiis tardus admodum fuisse, sed jam sane in caeteris lucubrationibus, quae ad secundum tomum operum pertinent, tardior. Intellexi autem ex tua Epistola, nuper per Sartorem nostrum accepta, quod lucubrationes excudendas, velles remittere, quod si ille Typographus nolit incoeptis finem imponere facias quaeso. Et hac de re me certiorem reddas, Vir summe, maximopere rogo. Huic Epistolae, incomparabilis Vossi, adjunctam invenies dissertationem, contra Anonymum, qui falso conatur Majestatem debitam Reipublicae serenissimae Venetorum, de bono titulo, et jure Insulae Cretae, atque Cypri adimere. Quod autem Specimen meum, antequam praelo subjiciatur, quaeso corrigas, et in illo delenda deleas, et inserenda inseras: spero etenim mihique persuasum habeo, hoc in negotio,


page 210, image: cs210

me consilio tuo, et judicio uti posse, propter amorem erga patrem meum, etsi mortuum, tamen vestigia cordi tuo perpetuo impressa. Vale, Vir summe, fulcrum rei literariae, ornamentum patriae, etc.

Datum Sorae, an. CIC IC C XXXIX. die xvi. Octobr.

Tuus omni Cultu, Observanti‚, Joannes Meursius Filius.

CCLXXXVIII. Viro incomparabili et Maximo, Gerardo Joanni Vossio, Salutem et officia paratissima. Incomparabilis et maxime Vossi, Eruditionis numen mihi venerandum,

ECquid habeo, quod referre possum, quo liceret mihi esse grato? Pro maximis erga me beneficiis tuis, nihil habeo, quanquam quaedam velim, vel si hoc admittis, parum daturus, qui multa conceperam. Quid illud quaeso est? Totus ego. Nescio, quomodo me carius vendam, qui sic inducere debitum queam. Sic mihi feliciter cedet mea solutio. Neque maxima tua benevolentia, humanitas eadem tua, summe Vir, dubitare me sinit, utrum sic tibi satis solvendo sim, qui nihil mihi relictum vides, quo ultra respondere possem. Habes itaque me, et mea omnia, quem me si insolutum acceperis, nun quam putabo foelicius magna mihi rede misse. Quanquam aliis jacturam fecisse videri queas, qui tam ineleganti homine beneficia maxima, sic dicam, vendideris, posthaec cautius mercaturam esse instituendam. Quibus ego quidem non habeo quid respondeam, nisi quod videam Deos quoque non satis caute mercari, quibus saepe pro maximis votis rei farre et polenta satisfaciunt, et sic olim religiosi essent, qui ab iis aurum, argentum, magistratus, victorias, triumphos, sex consulatus, Ponti ficatum, innumera trophaea, summa omnia in spem grariae accepissent.

Atque utinam, sicut per ista, quibus decori sumus, vultus lineamenta, qualis intra animus sit, deprehendi saepe potest, sic etiam per haec manus impedimenta effluere posset, qui intra me regnat, gratus animus: de caetero nollem esse majorem in modum sollicitus, maxime apud te, incomparabilis Vossi, qui, Quantum lenta solent inter viburna cupressi, sic Philosophos inter emines omnes, alioque genio, ingenia judicare, et discernere didicisti. Non fucus hic aliquid fecerit, et quaesita sub lingua verba quae fundum in animo non habeant, non pressa manus, non dextrum prehensum genu, et si demissius quid imitatur facilis imponere levitas; alia tua bonae probaeque mentis argumenta sunt, quae mihi apud te enotavi, quae non affero, ne docere velle videar. Fratrem quoque, e‚dem oper‚, dum me respiceres, cogitare et agnoscere coepisti, jussisti praesente me, ut inquirerent in ejus Cornelium Nepotem, Sleusingae, vel Erfurti prostantem, quod ut fieret tacitus precatus sum. Cui frater meus ita de recto stylo dissertationem praefixit, ut quod saepe testatur, tuo ore loqui malit quam suo, ut non tam Augusti Buchneri magni profecto Witebergae viri, Praeceptoris nostri Discipulum agnoscas, quam ex tua exisse domo, scholaque videri queat. Non poenitebit spero, operae, quam recognoscendo admiratori tuo impendes, cum non minus impurorum hominum, maximi aliquando viri, et qui veritatem eruditionis supergrodiuntur, scripta de se judicia repetere legendo debeant, quanto rectius peccabis, si quid ex altera parte docti ubique de te viri sentiant, non gravaberis agnoscere. Inter quos quidem nescio, an frater meus, non suo quodam jure sit reponendus, qui non gratis quidem haec scripsisse putat, si tu, maxime vir, suum de te sensum non intelligas, cum bene sciat, non semper dari occasiones summis viris, ut quid minuri aliqui de se Dii sentiant, intelligere ordine possint, et si dentur, malle evitare, ne in suam gloriam cupidi videantur; ut possim praeterea fratri esse testis, nunquam ipsi spem mutui amoris tui, ne nunc quidem etiamsi intime desideret, esse factam, ut eo minus causam habere queas aspernandi, cum nihil adulationi scripserit, judicio, et hinc amoriomnia. Quae propterea pro fratre affero, quod tres annos natu major me sit, et hoc


page 211, image: cs211

meae aetatis, quam ago juventute, Erfurti scripserat, et ante quasi biennium, eodem sensu in discursu suo, de sacra eloquentia Rostochii impresso, ubique scilicet maxima cum tui admiratione loquitur. Quo foelicius spero posthaec frater in tuam gratiam. illabetur, si vel semel quis, vel qualis sit aspicietur. Haec perorare pro fratre volui, eo confidentius, quia eum, sicut praepostera hic fortuna lusit, ex me agnoscere incepisti, quod verso ordine debuisset. Hic autem qui literas offert, sub peregrina specie non parum tegit, et est Anhaltinorum Principum Consiliariu, qui ut haberet occasionem tui colloquii, secum has sumpsit, de quo plura scriberem nisi vetasset. Fratercerte ejus sub Veranglio, generalis auditor est, suntque Francofurto ad Oderam oriundi, mei conterranei.

Pro me autem, summe Vossi, maximopere rogo, ut quia animus adhuc est, Constantinopolin abire, navibus in principio Septembris, Octobris, stylo veteri discessuris, ornare me tuis ad Pocokium, quod facile erit, literis, et velut commendare velis; ego dabo ubique operam, ut non indignus tua maxima amicitia videri queam. Prolixissime vale, incomparabilis maximeque Vossi, et si mereo, vel licet non mereo, quia vis me ama.

Totus tuus quantus quantus

M Christianus Rave.

CCLXXXIX. Viro undequaque; maximo, Gerardo Joanni Vossio, Cantuarionsis Ecclesiae Canonico, et Historiae sacrae Professori.

POenitet me jamdudum fidei, quam discedenti dabam, Vir maxime, fore ut intra octiduum ad te redirent, duo isthaec quae nunc mitto, insignis tui Idololatriae operis volumina. Nec enim licuit interea percurrere, nedum accurate legere universa. Ubi reliqua quoque absolverit Typographus, iterat‚ lectione, si Deus vitam dederit, animum explebo. Caeterum uti jusseras, indicavi locis aliquot, quae legenti obiter, occurrere Typographi errata, aut festinantis calami [gap: Greek word(s)] Porro cum inciderim in locum de anno AEgyptiaco, qui est pag. 209. Et geminam quam habeo Hori Apollinis editionem inspicerem, inveni, ut si alterutr‚ sit usus Petavius, versionesque tantum inspexerit, mirum non sit si negaverit, lib. 2. cap. 89. reperiri quod ex ilio capite Scaliger allegaverat. Sed cum non sit verisimile, virum tantum versionibus in materia controversa contentum fuisse; neque ad Contextum Graecum voluisse recurrere, probabili mihi conjectur‚ duci videor, ut credam usum eadem Editione Graeca, qualiscumque illa sit, quam in versione sua secutus est Bernardinus Trebatius Vincentinus, uti Trebatium Interpres Gallus. Caruisse enim illa videtur libri secundi capitibus II. [gap: Greek word(s)]. Et V. [gap: Greek word(s)]. Et XXIII. [gap: Greek word(s)]. Atque inde factum, ut qui quaerebatur locus, octogesimum sextum caput, non octogesimum non um illic occuparet. Prodidit Trebatius Horum latine, ac Chunrado Peuringero dedicavit, anno 1313. Istam autem, quam ego Graecam, cum Latina Interpretatione Trebatii habeo, in Octavo expressisse se ad Aldinum exemplar, curante Angelo Argonensi, testatur Typographus Petrus Vidovaeus, sub scuto Basiliensi, Parisiis scilicet anno 1521. quanquam postremum hoc, de loco, et tempore editionis certo asserere non ausim, probabili tantum nixus conjectura, deest quippe folium unum meo exemplari. In hac ipsa ergo Editione Graecus Contextus habet ista tria capita supra recensita; Latinus non habet, uti nec Gallico-Latinus, qui Parisiisprodiit, anno 1574. ex Officina Galeotti a Prato, et Joannis Ruellii; nisi quod hic sub Appendicis titulo, ad vecerem codicem tria illa cum octo aliis capitibus sit reperire. Typographi autem isti Parisienses anno 1574. dolose suppresso Trebatii nomine, tum primum quas dabant prodire versiones lectori persuasum voluerint, cum tamen Latinam Trebatii darent. Haec monenda duxi, ut scires quid fefellerit Petavium, interea neutiquam excusandum, quod non proxima saltem capitula percurirendo


page 212, image: cs212

vacare voluerit. Erat et coram sermo nobis de Lapide porcino, seu Piedra de Puerco, qualem quod hinc discedens affini meo... a me restituere, non fueris gravatus, habeo gratias. Tantae virxutis lapidi poterat locus fuisse non incommode, pag. 1087. Curaboque ut intelligas quid senserit de eo, dum viveret Elichmannus, ubi rescivero sub Appendicis, vel Addendorum nomine animum tibi esse aliqua adhuc calci operis attexere, Id si statuas, deliberes velim an et horum quae sequuntur, operae fuerit memin isse.

Pag 676. Ubi de aquis in lapids concrescentibus sermo est, locum meretur Wookevium seu Ocheium, antrum in Mendippiis collibus Minerariis prope urbem Welles, quam eumdem cum Bathoniensi sortitur Episcopum, in Agro Somersetensi Angliae situm. Mentionem ejus obiter in Belgis habet Cambdenus, cum accolas non minora de eo somnia narrare ait, quam de Sybillino commenti sunt Itali. Somnia equidem sua de utroque narrantes, audivi et ipse utriusque accolas: sed et pererravi utrumque, et obstupui fateor, ad stupenda naturae inhoc Anglico opere cum comitante Heemskerkio nostro, Stirias lapideas innumeras, ex aquae intramon tanae stillicidio, sua capere incrementa, ad oculum simul et contactum cernerem: hÓc postes integros ex concretis aquae guttulis, longo temporis lapsu sic efformatos, ut ad summam altitudinem concavum montis sustinerent, hic figuras lapideas varias, ac multiplices, uno loco pendulas, altero in alterum succrescentes, ac paulatim sibi mutuo qua si procedentes obviam conspicerem, taliaque viderem, quae magno nolim non vidisse. Maximam autem stillicidii, quod nunquam cessat, et de tribus binas nobis faculas extinxerat, partem rivuli abripiunt, per diversos anfractus, uno omnes antri ostio effluentes, ortique ab insigni fontis scaturigine, quae non minus dimidio ab ingressu milliari Anglico meta nobis erat, istius subterranei erroris. Mea nunc quoque me narrare somnia crederes, nisi me nosces. Atque haec nisi sufficerent, ac nimia jam essent, poteram singularia quaedam tum temporis non injucunda visu observanti, ex meo itinerario adjicere. Caeterum habet et Gallia, in Agro Turonensi, antrum huic non omnino absimile, quod cellam guttularem dicunt, seu la Cave Gouttiere, sed longe magis admirandus mihi videtur, et situs, et lapidescentia hujus Anglicani. Ad pag. 758. Et sagittae et fulmina, uno eodemque vocabulo Italis, Saette, Anglis Dhafts dicuntur, idque non poetice, sed usitate, et plebeio quoque loquendi modo. Ad pag. 762. Memoratu dignus est, seu tonitrŻs, seu fulminis ictus, qui ante annos sex seprem, prope Middelharuisse, et Sommelsdicum, claudo gressum restituit, arbores radicitus erutas, in altum sustulit, et in vicina pomaria, ultra sepes, arboresque altiores alias trajecit, et molendini in frusta disparsi vela, inspectantibus pluribus, trans amplum illud maris an fluvii istic ostium, ita diripuit ut in adversam oram conjecerit intervallo duorum ad minimum Italicorum Milliarium. Uti haec omnia mihi paulo postquam accidissent, ipso illo in loco, narrarunt, et partim commonstrarunt, accolae fide dignissimi.

Quod pag. 837. Principis Condaei nulla fiat mentio, etsi XIII. mense nati, et tamen sententia supremi Parlamenti Regii, extra natalium dubium constituti nihil miror.

Pag. 858. AEgyptios hominem mysticum cicad‚ picta expressisse, ait Horus Apollo, lib. 2. cap. 55. quod non ore canat, sed [gap: Greek word(s)] Pertinet illud ad ea quae coram disceptabamus nuper.

Pag. 1041. Talpis cutem detrahi, ut appareant oculi, non est opus, cum satis conspicui sint etiam in vivis, quod non semel exploravi ipse.

Pag. 1045. autalioquin pag. 2137. Adduci potuisset nec [gap: Greek word(s)] id quod de Simia Christum Legislatorem verum esse demonstrante, non miraculo simile, sed vere miraculum; modo verum, ex relatione, et literis Anglici apud Mogolem Legati Thomae Rouvi Roe, adhuc puto superstitis, narrat Purchasius eo, quem coram ante annos aliquot ostendisse me tibi memini loco.

Pag. 1162. Pergamenorum spectaculo annuo, aut melius, Pag. 1196. Atticae legi adjungi potuissent, Anglorum Cock Pits/ seu creberrimae apud Anglos pugnae Gallorum,


page 213, image: cs213

in amphitheatris quoque adhoc extructis, exhiberi solitae, uti et tauros, ursosque inter se et canibus quoque committere publice consueverunt, disco etiam jacto certare, et luctas singulis diebus festis, et quotannis coram supremo urbis Londinensis Magistratu, praepositis victori praemiis exercere iidem solent, circa campos Woorfields dictos. Quae omnia cum bellicae virtutis, et disciplinae sint argumenta, in honorem Nationis obiter attingi possent; Textui tamen quam Appendici convenientiora purem. Tuo interim judicio, permittens singula, finem imponam, longiori, et fortasse non sine taedio legendae tibi Epistolae. Vale, Vir maxime, cum lectissima conjuge, et praestantissimis liberis.

Hagae-Comitis duodecimo Oct. 1639.

Tuus in aeternum, Georgius R. Doubletius.

CCXC. Clarissimo, et Incomparabili Viro, Domino Doctori Gerh. Vossio. Vir Incomparabilis, Magne Vossi,

ITerum ad te scribere, me inter alia, praecipue observantia compellit. Etsi mihi nullum sit dubium, quin ad manus tuas, Literae ab Elzevirio tibi tradendae recte pervenerint: tamen etiam adhuc sedulo abs te petiturus sum, remittantur omnes, ineunte vere, piae memoriae patris mei, lucubrationes, una cum ad eas pertinentibus Epistolis dedicatoriis; except‚ autem Cret‚, illam excudendam quaeso tradas, Elzeviriis, quibus hac de re jam scripsi; quare non dubito, quin excudendum hoc Cretae opus in se susciperent. Ideoque nunc curam in erratis Typographicis, tibi soli committo, ac te facturum, si Meursii tui memor sis, persuasum mihi habeo, absque repulsa. Causa autem, celeberrime Vir, cur ita Cretam urgeo, est haec, cum etenim in dissertatione mea, saepius Cretae patris mei, mentionem faciam. Sed haec ut se habent, guaeso solummodo responsione, data occasione, mihi digneris, ac certiorem facias de judicio tuo, super dissertationem meam; utrum, ut luci publicae exponetur, digna fuerit.

Dabam Sorae Danorum ad diem xii. Januarii, anno 1640. Cujus auspicium foelix, foeliciorem progressum, foelicissimum exitum tibi, uxori tuae, ac liberis, omnes ex animo precamur.

Tuus omni Cultu et Observanti‚, Joannes Meursius Filius.

CCXCI. Excellentissimo Viro, Domino Gerardo Joanni Vossio. S. P. D.

EXcessum Matthiae Berneggeri soceri mei amantissimi, merito inter primos ejus amicos, significandum tibi duxi, excellentissime Vossi. Quippe et prolixi affectus, observantiaeque, qua te constantissime prosequutus est, ipsi prae caeteris conscius fui; et documentorum quibus, amorem tuum, in illum vicissim declarasti. Nihil dabo conjunctioni nostrae; sed profecto amisisti amicum, quotquot ipsi in deliciis fuistis, qualem opeare haud paulo facilius est, quam reperire. Ego in tanta jactura literaria, negotia pro solatiis accipio, cum maxime Curtio perornando intentus: in quem supplementi mei specimen, tibi non ineptum esse visum, Vicoforti nostri literis compercum habeo. Id nuncium me liberavit a metu reliquorum judiciorum. Nec enim vereor, ut cuiquam displiceat, quod tibi tantae eruditionis, tamque subacti judicii viro placuit. Quamquam sane, neque sperem magnum assensum, tumultuario opusculo, neque aliam ejus infamiam deprecor, praeterquam ut vetere supplemento deterius habeatur. Vale, Vir excellentissime, cum eruditissimo filio, et quam socero meo dum vivebat, benevolentiam praestitisti, quum mereri videbor, in me transfunde:


page 214, image: cs214

tantam amicitiam si non pari dignitate, certe fide non minori culturum.

Dabam Argentorati, ad diem v. Calend. Mart. 1640.

Excellentiss. Famae Doctrinaeque tuae Candidus AEstimator Cultorque, J. Freinshemius.

CCXCII. Excellentissime Vir,

QUam verum sit Comici illud, Veritas, odium parit, experimur quotidie, qui illius constante professione plurimos in nos concitamus: a quibus clam et palam impugnamur, nunc ut Pelagiani, nunc ut Arminiani, nunc ut Sociniani; cum ab omni partium studio alieni unam veritatem omnibus hominum opinionibus et affectibus antiquiorem censeamus. Ingrati quidam discipuli calcibus nos suis petunt et tantum non conculcant, tanquam jurati hostes GRATIAE UNIVERSALIS, qualem omnibus sufficientem in Christo offerri Syntagmate meo doceo. Id Belgis quibusdam vestris displicuit, quorum Academicis praejudiciis, hi facti sunt ferociores et in nos iniquiores. P. Polyander, vir alioquin candidus et nobis amicus, jam plane silet, ut nesciam an sibi amor nostri constet. AEmuli nostri artibus suis effervent, ut Combusius quidam e Schola Castellana huc vocatus sit, qui unguis est in vulneribus nostris, quae consolidare deberet. Verum ita sibi Suffenus est, ut tum hic, tum alibi non benigne de scriptis D. Bergii, D. Willii et meis judicet et parti adversae, a qua vocatus sit, aperte velificetur. Nos solatur causa, justitia et conscientia. In aere sum doctissimi filii tui, qui triumphum classicum Trompii vestri dono mihi miserat per amicum, qui, eo mihi in limine aedium mearum exhibito, [gap: Greek word(s)]. Doleo autem nimis quod neque [gap: Greek word(s)] nunc ad manum mihi sit, neque humanitas mea viro optimo innotuerit, adeoque barbarus illi videri possim jure meritissimo. Excusa nos, amato utrique. Sed et quae in Docenium, filium. Consularem, pronuper contulistis, ut ille non prolixe satis praedicare potest, ita nos vobis obnoxios aeternum faciunt. Qui has tradit, auditor noster est brevi huc rediturus, cui tuto tradi possunt, si quas ad nos dare velis. D. Calixtus Professor Helmestadiensis, peculiari nunc libro a suis impugnatur, quod concordiae sit studiosior, quam morosi Stentores, quibus classicum e suggestis suis canere prolubium est. Sic impulsi sumus utrinque a domesticis fidei, quibus pacis censores sumus. Adeo sedit animis plurium illud:

Nulla salus paci: bellum te poscimus omnes.

Claudo et salutem cum officiis Cl. T. Scytte a D. Bergio utroque Willio et me.

Bremae prid. Non. Maij, Anno 1640.

Cxlarit. Vestrae devotissimus Servus,

L. Crocius.

CCXCIII. Clarissimo, et Doctissimo Viro Gerardo Johanni Vossio, Historiarum et Chronologiae, Professori celeberrimo. Clarissime et celeberrime Vir, olim Collega, semper Amice.

NON possum verbis exprimere, quam fuerim commotus, quando praestantissimus Dubletius, mihi per occasionem communicavit, quas a te acceperat literas, super iterata illa tam prucis diebus probatione, qua Deus patientiam tuam, et lectissimae Matronae uxoris tuae, voluit non quidem sua causa experiri, qui vos intime novit, sed aliis in exemplum exhibere. Et certe opus fuit vobis, speciali gratia spiritus divini, ut hanc jacturam lucro deputaretis, praesertim iis quos Deus ad se recepit, hujus seculi incommodis, et corruptelis exemptos, et Coelo exceptos. Taceo unicae quae supererat puellae carentiam: sed qualis fuit juvenis ille, qui in ea aetatula poterat, quae pauci attingunt, post multorum


page 215, image: cs215

annorum labores? At non quamdiu, sed quam bene vitam hanc duxerit, cogitasti; et quam foelicem finem Deus laboribus ejus imposuerit. Et certe, hoc praesertim corruptissimo seculi statu, admiranda sunt quae de ejus victoria narras. Cur enim hoc nomine, non indigitarem, beatum illum excessum, et fidem illam ac constantiam, cujus ad extremum usque vitae halitum edidit restimonia? Beati estis, tali filio coelorum cive, qui in terra, sui memoriam tam suavem, omnibus bonis, et doctis reliquit? Beati qui quae humanitus vobis accidunt, divinae Providentiae, adscribitis, et in ea acquiescitis; si quid possunt, amicorum [gap: Greek word(s)], si [gap: Greek word(s)], tot sunt qui vobiscum lugent amici, quot sunt, quibus non ignotus erat maximae spei juvenis; sed quem spes melior non fefellit, quem etiam non lugetis, quomodo lugent ii qui spem non habent. Praeivit, sequemur ad nos non rediturum, qui ad eum tendimus, id est ad Deum. Det tibi, Vir clarissime, in iis qui supersunt gaudia diuturniora, eosque benedictionibus suis, coram oculis tuis cumulet, teque iis diutissime conservet, cum lectissima uxore, quam recum cum mea, saluto officiosissime, cum reliqua familia. Vale.

Hagae Comitis, prostrid. Kal. Ap. CIC IC C XI.

Tuus omni. officio et affectu, Andreas Rivetus.

CCXCIV. Viro Incomparabili Domino Doctori, Gerhardo Joanni Vossio.

LIterae tuae, Vir celeberrime, cum dolorem nostrum augerent, ex tuo, quem non minus domesticum nobis, Paterna conjunctio effecit; e vestigio tibi responderi mandabant: Ne a fidelissimis amicis destitutus, cum solatium non potes expectare videreris [gap: Greek word(s)]. Ipse enim nosti, simplex quidem, et vulgare, sed unicum esse nostrum, adversus mala omnia praesidium; voluntatem Dei; quae nullum a Christianis patitur murmur, quia quod inflixit, non malum vulnus est. Quippe quo firmitas, et Constantia, imo ipsa animae valetudo, ac sanitas quaeritur; Nos quidem cum Patrem, caput amiserimus, sic ferme, veluti naturale est, extabuimus. Et tamen resumimus spiritum, tanquam surculos edituri, postquam cladem maximam fortuna fecit. Tibi membrum aliquod abreptum, quamquam charissi mum, si nihil aliud, leviorem prae nobis dolorem, esse patietur. Cumque orphani nos paululum erigamur, quid tanto viro defuerit, cui solidum est omne Christianum robur; et in hac caus‚, viridique senecture, virenti palmae non absimile. Sed hactenus quidem, ne quod dici solet, Sus Minervam. Quod dissertationem meam spectat; si praeter spem Blauvius manum non admovisset, Elzeviriis eam tradi peto, qui non hanc modo, sed et Cretam ipsam, absque omni mor‚ edituros, pollicit sunt. Quicquid fuerit (nam et Cretam non video sic urgeri nunc debere) quaeso, ut dissertatiunculam, cum Elzeviriis mitti impressa valeat, quos proxime speramus. Paucarum pagellarum est, jacturae, aut impensae illius, quae ob exilitatem vix aestimari possit. Alias, praeter Cretam omnes Parentis lucubrationes, quotquot fuerint, remitti peto; hoc enim regno, excudi facilius curabo. Spero autem antequam de Cret‚ quicquam fiat, me literas a te recepturum, quibus me certiorem facies, an Parentis dedicatoria, ad Franciscum Molinum annexa sit. De quibus omnibus, porro te etiam atque etiam rogatum volo, Vir maxime, ut molestiam imputare fidei, ac benevolentiae tuae cupias; mihique ad omne genus, tam officiorum, quam literariae laudis facem praebere, imo ut rectius dicam, calcar addere. Potes enim, potesque. Mater, soror, tui, tuorumque causa, sollicitae ac prorsus anxiae salutem tibi dicunt plurimam, et decumbenti filio, meliora omnia per me, et mecum simul apprecantur. Vale, decus unicum aevi nostri, nostrae domus praesidium.

Dat. Sorae, a d. xii. Aprilis, An. 1640.

Tuus omni cultu et observatia, Joan. Meursius Filius.



page 216, image: cs216

Haec scripsi, etenim dubito, num Epistola mea per Hamburgensem nuntium missa, tradita sit.

CCXCV. Viro Illustri, Excellentissimoque Gerardo Joanni Vossio, Rhetori ac Polyhistori dignissimo Salutem plurimam ac debitam observantiam. Illustris ac Excellentissime Vossi,

TUis Literis plurimum me debere, iis quas in Angliam abituro gratiose communicabas, meis ex Anglia ad T. Exc. datis literis, libentissime agnovi, veluti h‚c agnitione, partem grati animi monstrassem. Illustriss. quoque Hugo Grotius earum causa me Parisiis honorabat. Constantinopoli quoque, hic inquam, ubi jam decem fere menses, cum Cl. Pocokio tuo dego non ingratus, earum, quas non vi derat, nomine sum susceptus. Ita ut gra tias agere maximas debeam, pro istis tuae in me benevolentiae tesseris, adeo utilibus in meam rem. Et eo ipso me veluti aliquem tuorum ascitum commendasti, ut ingratus sim, nisi singularem, et ut foeliciter credam, paternam quandam curam depraedicem. Gratitudinis causa impraesentiarum, hoc ex animo suadeo tuae Exc. ut aliquem tuo rum filiorum, Isaacum, vel Gerardum, navi Hollandic‚, vel si ista desit, Anglic‚, quae in initio Augusti, vel ad finem Julii ex Douvr‚ solvit, et Generalis vocatur, quod totius Societatis Turcicae Mercatores, merces suas imponunt, huc mittas, ubi maximum pro eruditione orientali commodum facere queat, cum et hÓc librotum sit copia, emendique potestas satis magna, licet pretia cara sint; et si quis Graecas visitare Ecclesias velit, quae hic in Oriente sunt, queat manuscripta quaedam reperire, quae praesenti pecunia redimat. Vivendi ratio, filio tuo foret facilis; cum Illustriss. confoederati Belgii Residens D. Cobs, vel mihi biennii mensam, domumque, et hospitium liberale promiserit, quodque recepissem, nisi quaedam alia me intercepissent, Pocokius scilicet, et Anglicus Legatus. Quod quum mihi fecerit peregrino, quid tuo non faciet filio, cui multis nominibus, Belgium quoque ipsum debet esse obstrictum? Et nullius hicquoque aestimatur adesse rabulae, cum omnes Legati cogantur hic splendide, et liberaliter vivere, veluti versantes in oculis Turcarum, qui ex splendore externo, gratiam suam favoremque inclinant, cum Legatis honorificum sit, splendidos secum habere domesticos, nobilesque, quo ipsomodo P. Golius, per quatuordecim menses, gratis vixit, in aedibus Cornelii Hagae, et ego ipse si magis ducerer deliciis, quam studiis, vel decennium hÓc commorari queam. Persidem vero, cum Dei aspirante grari‚, intra mensem, vel aliquanto ultra, petiturus sum, eonsilio meo ea inde reportaturus, quae per propriam diligentiam, potero, cui interdum pecunia desit, sed nunquam constans firmusque, et quadratus animus, quo aliquid certe reportabimus, aliisque viam, quam ex nostra Religione nemo studiosorum ingressus est, aut doctorum virorum monstravit, inveniam unde et nostra Respublica literaria ditari queat, cum indignum sit, Mercatoriam Rempublicam, ex Oriente suos advehere Ihesauros, nobis inde nihil, aut parum divitiarum venire. Id quod quemadmodum ferre nequeo, ita spero, me cum filio tuo Isaaco posse, nostris doctis viris, oculos aperire; ut sciant non minus sibi, quam Mercatoribus Orientem esse petendum, cujus scientias, historiasque, et millena eruditionis genera, non melius spernimus, quam illi nostras ignorant, quibus ut optima quoque nostra ex animo optamus, ita plurima nostra, ex illorum reliquiis lucem sine dubio magnam accipient. Quod vero id hactenus factum non est, non defectu librorum scienetiarumque fit, sed quod docti nostri, adeo diligenter Orienten, non investigant, uti Mercatores, magno mehercule nostro damno, et ignominia. Concedes itaque, Excell. Vossi, ut cujuscumque ex praeclaris filiis tuis animus cupidine has videndi oras ducitur, eum permittas suis votis, neque in itinere plus periculorum est, quam domi, magnoque in mari, quam parvo, id quod proh dolor! Filiorum subita


page 217, image: cs217

mors ostendit. Et hic Constantinopoli pericula tanta non sunt, quanta vulgo creditur, et ab iis spargitur, qui peregrinationibus suis, ex periculorum commentis ordinibus majorem adstruere gloriam, et admirationem contendunt, qualibus ingeniis, et nunquam delectatus sum, et nunquam credidi. Quot hic per decennium, imo per vicennium vivunt, qui tale quid non sensere! Uniuscujusque prudentia, post divinam providentiam omnibus iis, quae accidere queunt praeveniet. Quod itaque P. Golius, Pocokius, Gravius, et is quem commendasti, Christianus Ravius hic aut fuere, aut sumus, ut Dasam, aliosque taceam, hoc amorem filio tuo, facile conctabit, maxime cum ex Golio, Pocokioque conjecerit, quantum erudicionis hic comparari queat. Quod si vero Prolomaeum prius edere velit, amarem ut eum Graeco-Arabice magis, quam Graeco-Latine ederet pluribus ad eum perscriptis de causis. Utinan vestri Amstelodamenses, aliquot juvenes mitterent, alerentque in diversissimis Orientis partibus, ut duo aut tres conjunctim omnia inquirerent! quoniam impossibile est, ut unus aliquid singularis perficiat, quod semper miror melius intelligere Mercatores, quam Doctos. Hisce vale, Excellentiss. et Illustriss. Vossi, et me ama.

Costatinopoli 13. Apr. 1640.

T. Exc. observantissimus, Christianus Ravius.

CCXCVI. Viro incomparabili, D. Doctori Gerardo Joanni Vossio.

NON potui, Vir amplissime, dat‚ occasione, quin literarum aliquid, iterum ad te darem: et iis favorem tuum mihi conciliarem. Vir summe, utinam jam mihi fere desiderio tabescenti, paterna monumenta transmitti possene, si tibi forsan occasio sit denegata, quaeso Ludovico Elzevirio, qui ea omnia, ut recte ad me perveniant, operam dabit. Dissertatiunculam meam pari desiderio expecto; in cujus frontispicio, hane imaginem praeponi benevole etiam volo: te magne Vossi, rogo, propter charitatem, et amorem tuum, quo semper candide Patrem meum prosecutus es, sit tibi de dissertatiuncul‚ edend‚ cura. Quod adeo urgeo, quaeso, mihi ignoscas; nam in causa est peregrinatio mea, quam, volente Deo, hoc autumno, vel futuro vere ad ultimum, instituere cupio. Disserratiunculae meae triginta exemplaria bene compacta inauratis foliis, tradas quaeso meo nomine, illustri Domino, Cornelio Vander Mylen, qui curabit, ut Venetiis, inter Patritios, et Senatores, distribuantur. Vale, decus aevi nostri, nostrae domus praesidium. Mater mea, et soror, tibi, tuisque per me, salutem plurimam officiose annuntiant.

Scribebam Sorae Danorum, a. d. iv. Jun. An. CIC IC C XI.

Tuus omni culta, et observanti‚, Joannes Meursius filius.

CCXCVII. Clarissimo et Doctissimo Viro, D. D. Gerardo Joanni Vossio, Historiarum et Eloquentiae Professori eximio. Salutem ab Authore salutis. Clarissime et Doctissime Vir, Literatorum decus.

DLaurentius nuper Amstelodamo redux, post salutem mihi impertitam tuo nomine, (de qua officiosa salutatione mihi summe gratulor,) retulit, et inter alia, te cupidum esse scire, quae observari circa Echonem illam admirandam, Romae extra portam Capenam, hodie D. Laurentii vocatam. Cum meum unicum studium sit, bene mereri de literis, et praecipue de literatis, (inter quos te ut Coryphaeum, et Antistitem veneror, et amplector) nolui deesse hac in re, tam exigua, imo gratularer mihi, et laudi ducerem, si saepius (de ejusmodi rebus interpellatus) vobis possem inservire, opella mea, et talento exili. De Echone ergo illa haec habe, quae ipse obsevavi.


page 218, image: cs218

[note: Anno 1614.] Extra portam D. Laurentii, in via Appia extat, Caeciliae Metellae sepulchrum, seu potius Turris, Sphaeric‚ extructa figur‚, vulgus hodie Caput Bovis nominat, scilicet a Boum Capitibus, quae circumcirca exsculpta spectantur. Hujus Mausolei muri, crassitudinem habent 50. meorum pedum, ut ipse dimensus sum. Exterior structura est ex solidis quadratis lapidibus, interior ex lateribus constat. Prope hanc Turrim, audivi memorabilem illam Echonem, quae quaternis vicibus successive, sine interpellatione, perfecte, et particulatim repetit omnia verba, quae pronunciantur, nempe totam dictionem, sententiam, vel versum integrum; cum inclamarem, Arma virŻmque cano, Trojae qui primus ab oris, repetiit quater istum versum integrum: eo loci unde procedit sonitus, extant 4. muri, seu arcus potius, unus post alium, a se invicem paulo disjuncti. Ultra illas quaternas vices, seu clamores, audivimus quidem sonitum, [note: Anno 1602.] et murmur, sed imperfectum. Observavi et Lutetiae Parisiorum, in horto Regio Arcis Luparae, similem fere Echonem; Contre une muraille de la hauteur de 10. ou 12. pieds, en un coin du jardin est une Echo, laquelle refere parfaitement, un long or dre des paroles, quand on chante, ou crie. Exempli gratia, Si cest pour mon pucellage: Omnia haec verba uno sonitu, simul exprimebat aliquoties. Longe alia est Echo illa, quam audivi, 2. Leucis Lutetia distantem, nempe in Pago Charenton, illam enim audivi ipse, Quatorze fois repeter les paroles, distinctement et clairement, Lesquelles se finissent, et abaissent, petit a petit, dont est refere grandement, heu, heu, comme la voix et complainte, d'un qui meurt. Haec Echo admirationem quidem meretur, ob toties repetitum unum verbum (si enim clamaveris, Jan, nihil aliud respondebit quam Jan, Jan,) sed versus integros, integre, et saepe etiam recitat. [note: Ticini.] Talis est et illa Echo, quam Cardanus lib. 18. de Subtilitate, testatur vocem reddere decies et ter. De tali etiam loquitur Lucretius;

Sex etiam ac septem loca vidi reddere voces,
Unam eam faceres. ---

Ejusmodi Echonis mentionem facit et Plinius, lib. 36. cap. 13. quae fuit Olympis, et Athenis, diciturque fuisse Heptaphonem; idem tradit Plutar. lib. de Garrulitate, et refert rem quasi admirabilem. Colophonis loco addam, verba Boissardi, quae habentur prima parte Topographiae Romanae, de supradicta illa Echone; Ad radices collis, in quo Mausoleum Caeciliae Metellae situm, si quis integrum versum heroicum prounciet, Echo admir anda eumdem reddet, integrum, et articulatum saepius. Ego Virgilianum illud primum AEneidos distincte repeti, octoties integrum audivi, et postea confuse aliquoties. Nusquam gentium ejusmodi Echo auditur, quae ideo tanto dicitur excitata artificio, ut in funere hujus Caeciliae, Plorantium ejulatus, Exclamationes, et planctus funebres, in immensum multiplicarentur. Et Franciscus Schottus, eadem fere refert, in suo itinerario de hac Echone.

Hisce, Vir Clarissime, te Deo Opt. Max. commendo, una cum familia.

Hardervici, 8. Jul. 1640.

Tui observantissimus, Ernestus Brinck.

CCXCVIII. Cl. V. Ger. Vossio. Clarissime et doctissime Vir,

ECce hic habes summaria vitae hucusque praeteritae Reverendissimi Archiepiscopi Cantuariensis: cui Nestoreos annos optare omnes cordati debent.

In Collegio Sancti Johannis Oxonii enutritus, in quo optimam sui memoriam posuit; auxit enim illud ipsum Collegium, tum aedificiis splendidis, tum redditibus duplo amplius quam prius.

Oxoniensem Academiam, cui praeest ut Cancellarius, decora vit multis beneficiis; primo privilegiis firmioribus quam antehac: locupletavit Bibliothecam publicam, rarioribus Manuscriptis codicibus in omni genere Linguarum et Artium, ab extimis Orbis finibus petitis, Indicis, Arabicis, Persicis, Graecis, Hebraicis, Latinis.



page 219, image: cs219

In Academia propriis sumptibus Lecturam Arabicam fundavit, et annuo stipendio honoravit.

Universae Ecclesiae quanta testimonia Curae, Pietatis et Providentiae addidit!

Corruptiones praecipue Simoniacos corrigendo, doctos et pios commendando, fovendo omnes qui eruditione et ingenio valent.

Collapsam Ecclesiae Anglicanae disciplin am restaurando, ad primam primorum Reformatorum scopum perducendo, Ecclesiae paci et securitati per nuperam Nationalem Synodum optime et provide consuluit.

Ecclesiae Paulinae Londinensis per totam tertarum orbem celeberrimae magnitudine columnas contra ruinam apposuit, curavit reparari splendidissime.

Succurrit quotidie innumeris pauperioris sortis hominibus; qui litibus vexantur facilem ipsis praebens aurem, et operam, curam et consilium.

A latere Serenissimi Regis adstat fidissimus Consiliarius, honoris Gentis avidus, Consiliis incorruptus, sincerus, cordarus.

In juventute semper ingenii acumine celebris, summus et acutus Philosophus, postea demum Concionator sedulus, et doctus: scriptor eruditus contra Pontificios, de praecipuis Fidei capitibus et corruptionis Pontificiae columnis. Teste lib. ab ipso edito judicio omnium doctissimo, et antiquitatis purae propugnaculo.

Collegii Joannensis primo Socius deinde Praeses. Demum quod concionibus erat celebris et frequens, concionator Regius e Capellanis (ut loquuntur) domesticis. Decanus Glocestriae brevi factus; a Glocestria promotus in Episcopatum S. Davidis; et inde Bathoniensis et Wellensis Ecclesiae praefuit Episcopus, et inde ad sedem Londinensem evectus, et inde propter vitam inculpabilem, singularem integritatem, et rerum Ecclesiasticarum experientiam, Metropolitanus totius Angliae, sedem Cantuariae jam occupat, et in bonum totius reformatae Ecclesiae diu occupet, votis ardentibus contendo ad Deum.

Vale, Vir doctissime, vix errare potes nimia Hyperbole, omni Rhetoric‚ major est summus Archiepiscopus; in hoc inter multa felicior, quod te nactus est amicum, et clientem. Me quaeso calci Catalogi amicotum adjicere dignare.

Ex Aul‚. Seren. Reginae Bohem. Hagae comitis 13/3. August An. salutis Christ. MDC XXXX.

Tuus in omni observatia et officio Amicus, Samsonus Johnsonus.

CCXCIX. Memorand. de Reverendissimo in Christo Patre Guilielmo Domino Archiepiscopo Cantuariensi totius Anglia Primate et Metropolitano: Serenissimo Magnae Britanniae Regi Carolo a SS. Consiliis, Academiae Oxoniensis Cancellario, etc.

1. PRofectum in Philosophicis et Theologicis studiis debet Collegio D. Johannis in Academia Oxoniensi; ubi postquam alia cum publica in Academia tum privata in Collegio munera, perpetua cum laude sustinuisset: a Collegii Sociis (quibus ex plurimorum annorum necessitudine et experientia abunde perspecta esset ejus Prudentia, Probitas, Doctrina) in Praepositum Collegii electus, non tam praeesse, quam prodesse illi voluit.

2. Vacante supremo magistratu Academiae (qui non nisi Magnatibus Defertur [note: autem pro vit‚.] et meritissimis defertur) ipsa seipsam ejus custodiae et clientelae commisit; Academico Senatu in Academiae Cancellarium ipsum eligente; quod quanto beneficio, atque gloriae Academiae atque rei literariae universim versum est, appareat ex ejusdem Privilegiis stabilitis, auctis: legibus et Statutis in ordinem usumque digestis, etc. Ut respublica Literatia in illa unica Academia suos numeros implevisse videatur. Ratio tam accurata in admittendis, instruendis, exercendis, promovendis, moderandis, etc. studiosis; et negotiis Academicis omne genus administrandis, etc. ex ejus voto et directione in illa habetur. Vide Statuta Acad. Oxon. impressa Oxon. 1638.

3. Religionis Orthodoxae, atque uniformitatis


page 220, image: cs220

in cultu divino, per Ecclesiam Anglicanam, ex legibus et constitutionibus Patriae; moribus antiquis et probatis: adeoque regula et mente (qua queat assequi) primorum Reformatorum illius Ecclesiae, acerrimus assertor: ab omni confusione, immunditie, profanatione Sacrorum, etc. abhorrens. Utque major reverentia sacris concilietur, ordinis Ecclesiastici atque Facultatum, quibus honestius, et liberalius sesustentent, qua juste poterit, vindex et promotor studiosissimus.

4. In Theatro Theologico sive cominus certandum cum adversariis, sive concionandum e Cathedra promptissimus, aeque ac nervosus et strenuus. Quo etiam loco habet Jesuitarum et Romanensium superstructiones stramineas et superstitionem; juxta ac aliorum (Socinianorum, etc.) in re religiosa, dogmata et deliria perniciosa, nemini constare non poterit, cui caecutire non lubet; ex operibus ejus publice impressis.

5. Templum Divi Pauli Londini (opus, ingens, etc.) ab aetate su‚ aeque ac incuria temporum non leviter passum, ejus consiliis et auspicio reparari incoeptum, propediem (in maximum et urbis illius et Ecclesiae Anglicanae ornamentum) pristinum suum decus et splendorem recuperaturum.

6. Ardor ejus sumptusque immensi in conquirendis Orientalium Scriptorum Monumentis, publico et aeterno usui in Academia Oxon. destinatis. Ubi etiam liberalitate et sumptibus propriis jam amplo atque annuo Salario dotavit Professobrem, qui Linguis illis studiisque propagandis omnino insudet. Vide Epistolam D. Joh. Seldent praemissam ejus de Successoribus ad leges Ebraeorum, etc.

7. Mira in precibus divinis, Consiliis Regiis, Foris Justitiae (quibus aut praeesse aut interesse illi in Cumbit) assiduitate et zelo: ab omni largitione atque corruptione (quod nemo non fatetur de ipso) alienissimus.

8. Virtus invidi‚ carere non potest, etc.

CCC. Cl. V. Ger. Vossio, Salutem in. Christo.

ANnus elapsus est (Vir eximie) a quo, Literae priores vestrae (sed quibus responsum non dedi) ad me pervenerunt. Sed annus occupatissimus fuit, et in quo vix libere spirare, ne dum scribere potui. Regis in partes Regni Boreales discessus: negotia quae eo absente mihi aliisque incubuerunt: pacificatio illic sancita, sed vereor an satis tuta: a reditu Regis Consilia inita: Parliamentum indictum, conventum et dissolutum, negotiis Regis et Regni non compositis: statim a soluto Parliamento seditiosa et furiosa in me, et domum meam, hominum male feriatorum et conditionis infimae Insurrectio, quingentis ad minimum domum meam hor‚ noctis medi‚ obsidentibus, sed Deo gratias frustra: Convocatio sive Synodus Nationalis sequuta est ut (si fieri posset) res Ecclesiae turbas non darent, nec Religio (ut ubique gentium solet) pallium fieret. Interim apud nos omnia arma sonant. Et inter haec quae me, et animum meum pacis cupientissimum pessime habuerunt, qui potui de literis tuis, utcunque semper mihi gratissimis cogitare?

Sed omissis quae me distinuerint, et manum a tabula, gratias tibi summas ago, quod memor mei Literas misisti. Junius charissimus attulit tuas, meas etiam referr; sic enim decreveram, sed abiit literis meis nondum transcriptis. Breviores sunt quam aut res postulant aut quae tam diuturnum silentium possunt expiare. Sed non ignoras (idipsum enim lego in tuis) quantas turbas, et quam malas nobis hic in Anglia res Scoticae dederunt: furiosi novatores quo tendunt scio, quo pervenire dabitur novit Deus, et jam Angliam armati in vaserunt. De his autem nec vacat nec placet scribere, ne quid fellis Chartulas meas nigraret, quum video ubique, et apud exteros etiam, nomen meum, famamque, illorum virulentis calamis, laceratam et foedtam undique.

Redeo itaque ad privata. Et certe doleo


page 221, image: cs221

annum tuum Climactericum tam male te mulct‚sse. Sed non eripuit cum sanitate vitam, nec diu detinebit spero revertentem sanitatem. Et (quod impensius opto) Deus dabit solatium pro malis illis quibuscunque quae annus iste tibi parum faustus intulit.

Mirto per Junium Librum meum superiori anno editum, sed Idiomate Anglicano. Promisi fateor editionem Latinam me tibi antehac missurum. Nec falsus sum in hoc, sed deceptus. Vir enim satis doctus, et cui satis otii est, hoc in se suscepit, et, ut aperte tecum agam perfecit: Sed quum paulo penitius inspexi, vidi non pauca in quibus sensum, plurima in quibus stylum non est assequutus. Et melius multo duxi supprimere Translationem, quae nec me, nec mea loqueretur, quam talem edere, unde exteri omnes, quibus Lingua Anglicana non satis nota est, me quidem, sed speculo male fido, intuerentur. Si corrigi poterit potes adhuc expectare, sed vereor transferentis socordiam magis quam calamum; cum hoc libro meo Canones mitto novissima Synodo constitutos, quibus videre potes me nec Ecclesiam nec veterem Ecclesiae tramitem deseruisse. Reliqua, sicut et reipsum Deo, et gratiae ejus commendo, efflagitoque ut temporibus hisce quibus tam subdole, tam violenter res nostrae undique petuntur, velis jugi oratione Deum et Salvatorem nostrum fatigare, ut incolumem servet servum suum, et

Dat. ex AEdib. meis Lambeth. Aug. 31. 1640.

Tibi (Vir doctissime) amicissimum, Will. Cant.

CCCI. Clarissimo, Doctissimoque Viro D. Gerardo Joanni Vossio, Artium et Philosophiae Doctori celeberrimo. Clarissime et celeberrime Vir, Amice honorande.

NUdiustertius interfui funeri, [gap: Greek word(s)], Antonii Thysii, in Academia Doctiss. duobus Theologis orba, in tantillo temporis spatio. Spes aliqua affulget, D. Bisterfeldium, qui ad defuncti D. Walaei professionem vocatus est, affuturum circa ver proximum. Nisi jactura tanta brevi resarciatur, et Academiae de celebri etiam J. C. et Philosopho provideatur, frigebunt studia, et vicini ad se florem studiosorum pertrahent. Cum ibi essem exiit in lucem novus affinis mei Molinaei foetus, quem Decano, et Capitulo Cantuariensi placuit dedicare. Mitto hodie exemplaria Cantuariam oper‚ D. Boswelli. Unum tibi retinui, qui inter eos es allectus, et affinis mei in Canonicatu Collega. Accipies igitur illud a me, nomine Authoris, qui erga nomen tuum, non minus affectus est, quam tu erga illum, quod ei etiam nuper testatus sum. Celsissimus Princeps cum filio crastina die, huc Groningam versus tendit, ob causam tibi notam. Ego interim hic quiesco, ubi si opera mea tibi, aut tuis esset necessaria, eam vobis libenter impenderem. Heri tumulatus fuit D. Bouchortius, cujus locum in Concilio ordinum Generalium implebit D. Aersenius. D. Salmasius tandem appulit Diepam, post agitationem periculosissimam, dierum octodecim, in quorum quarto amisit filiam majorem natu, quae in corpore imbecillo, ferre non potuit tantam concussionem. Rhotomagi aliquamdiu egit, apud Senatorem Sarravium, virum doctissimum, et doctorum amantissimum, ac tandem Lutetiam Parisiorum pervenit. Boxhornius sub prelo habet librum de Trapeziticis, an hic tolerentur tantum, vel approbentur? Audio eum satis modeste rem illam tractare, quia eum vestigia terrent. Haec habui quae pro tempere, et raptim, ad te scriberem, quae boni consules, et me amare perges, qui tibi et tuis, omnia prospera voveo. Vale.

Rapt. Hag Com. XV. Kal. Dec. CIC IC C XL.

Tui studiosissimus, Andreas Rivetus.



page 222, image: cs222

CCCII. Excellentissimo, et Clarissimo Viro Gerardo Joanni Vossio, Athenaei Amstelodamensis Professori celeberrimo, cum debita honoris praefatione S. P.

DUAE sunt causae, Virundequaque clarissime, quae me ad hoc quicquid est literarum ad ce exarandum impellunt. Una quidem humanitas tua, et [gap: Greek word(s)] singularis, cujus utriusque amoenus radius, me quoque calefecit non ita pridem, dum non tantum colloquio minime poenitendo, sed et ejusdem eximio condimento, vini scilicet nectarei tecum alternaco haustu, seorsim me dignatus es; pro qua utraque, beneficentia, quantas possum maximas etiamnum tibi gratias ago. Altera est D. Professoris Hoelzlini, et affinis mei nunquam non veneranda mihi authoritas, qui me ad hanc scriptionis aleam ipse quoque instinxit, his et similibus verbis; Heus tu, qui semel hortatu meo, vitum tantum tam amicum, coram ausus es compellare, cur non etiam per literas tandem? Quod si ego amicitiam ejus tanti aestimare debeo, tu multo magis favorem ejus, hoc praesertim rerum tuarum tam flebili statu, conciliare tibi necesse habes. Sic illo me monente, meus ipse me porro monuit animus, quan. tam rerum mearum, non ita pridem fecerim jacturam quantis fatorum fluctibus, infoelix ego sim volutatus. Quid enim non patitur is, qui in Dynkerkanas istas Harpyas incidit? Cujus tamen cladis, oblivionem potius, quam memoriam optavi saepicule; sed hanc in vito subinde refricant, non tam pecuniae et sarcinarum jactura, quam cicatrices illae post vulnera in pectore meo, tum accepta, etiamnum residuae. Postquam enim praedones illi nos debellassent, nostramque navim, post cruentum satis, et novem horis continuis durantem conflictum, tormentotum ictibus plusquam ducentis, jam pessum dedissent, Vulturum instar, uti solent, advolantes, omnia ex hoc naufragio, nobis reliqua surripere, nec ipsam interulam, nedum vestem reliquere: dumque ego sic partim reluctor, partim precibus ab eis impetrare cohor, ut vel anteriorem tunicam, pudoris grati‚ non raperent, perditissimus quidam nebulo, furibundus in me irruens, me non tantum nu, davit penitus, sed et pectus meum unguibus suis uncis, sic dilaniavit, ut sanguis in de largiter efflueret. Taceo nunc caetera, ne et mihi non minus ac tibi, velut crambe quadambis cocta, molestus sim. Ad has. igitur redactus in citas, tantisque studiorum meotum viduatus subsidiis, ad te V. C. tanquam ad naufragii hujus sospitatricem tabulam, nic converto, rogans efflictim (quod et coram feci) ut si quam peregrinandi studiorum causa, pro digno aliquo stipendio, cum Mercatorum filiis, vel id genus, aliam noris commoditatem ea me languentem beare, et hoc modo studiis meis succurrere ne dedigneris. Satis credo Palatinorum exulum plorabilem sortem, quae me quoque premit, jam ultra qumdecim annos perspectam habes, plerosque nimitum, imo fere omnes, non suis, sed aliorum subsidiis, et foecultatibus ad jutos, ex hoc communis sibi calamitatis Oceano emergere, et sustentari. Ad pulverem tamen paedagogicum mallem non revolvi denuo, quippe qui tot annos jam in eo sudaverim, idque cum studiorum meorum damno, vix reparabili; sed si qua essent, jam robustiora paululum ingenia, et quae manum ferulae subduxissent, eis ego me comitem, et ductorem optarem praefici. Nec enim me latet, multos cordatos et haud infimae sortis Parentes, in hujusmodi filiorum suorum cura ad te, tanquam ad proram et puppim consiliorum se recipere. Quod si talis, te dirigente, conditio obtingeret, efficerem ego, [gap: Greek word(s)], ut nec me susceptae provinciae, nec te commendationis tuae, unquam poeniteret. Peragravi Gernianiam, jam aliquoties, in Gallia totum biennium Clarissimus Molinaeus me babuit auditorem ac mare decies ingressus, Daniam Borusciam, ipsam denique vastam perlustravi Poloniam, et jam Angliae, seu, ne imprudens committam soloecismum [gap: Greek word(s)], Magnae Britanniae obeundae propinquus eram, ni lamentabilis ille, et horrendus casus me repressisset. Tantis denique (quod cirra omnem dixerim


page 223, image: cs223

jactantiam) asperrimorum itinerum reciprocis ambagibus, sum volutatus, ut in his Tyro quispiam, et qui nido suo nondum evolavit, me duce, et Achate, ad hujusmodi profectiones, non infoeliciter, spero, usurus esset. Talem porro ut ambiam conditionem, aurem mihi subinde vellit, Domini Professoris, et affinis mei, jam per aliquammultum temporis afflida satis, et nimis quam incerta valetudo, quae quidem eum tam male habet, etiamnum, ut munere suo publico, ultra sex hebdomadas, jam intermisso, pedem domo efferre, nondum valeat. Cum Apollonio suo, eojam progressus est, ut quomodocunque res cadat, modo sic pergat Typotheca, tocum opus sub finem mensis Januarii, commode absolvi possit. Amplissimisque Curatoribus, paulo post illud tempus, hic adfuturis, in sinuari. Nimirum octo circiter folia, ut appellant, tantum restant imprimenda, jam omnibus, praefatione et indice exceptis, a me descriptis, Caeterum Deus Opt. Max. cujus judicio tot pericula, et labores exantlavi hactenus, me ipse tandem, spero, respiciet. Meam interim vult exercere patientiam, meque ad se precandi studium tanto magis excitare. Sed ne te morer diutius, en tibi pagellas illas, vel potius commentationes in Genesin Molinaeanas, omnes quidem quas toto illo biennio dictavit: quas grat‚ manu, quaeso accipe, iis que quantum libec utere Verum cotus iste tractatus, post tot alia Theologica, viri hujus et satis famigerabilia scripta, ipse quoque in lucem tandem prodibit. Ego nunc in eo sum, ut hoc ipse per literas, ex eo velim cognoscere, eademque opera commendatitias illas literas, et alia id genus testimonia, quibus me tum dignatus est quaeque ego cum caeceris hujusmodi chartis, hostium et durioris metu captivitatis, in mare tum projeci recuperem. Et quamvis satis ille habeat commendationis, quem virtus sua commendat, hoc tamen aevo, sic comparatum est, ut literis talibus, quam ipsi personae plus fidei tribuacur. Te quoque, V. C. iterum iterumque rogo, ut me tibi commendatum habeas. [gap: Greek word(s)]. Etiam atque etiam vale, Germaniae nostrae decus, et inter cultores virtutis, nominisque tui, non false cense

Lugd. ad Rhenum x. Kal. Decembr. Anno 1640.

Georg. Andr. Richterum.

Dom. Professor Hoelzlinus cum uxore, tibi, tuisque officiosam quoque salutem nuntiant.

CCCIII. Celeberrimo et undiquaque Eruditissimo Viro D. Gerardo Jeanni Vossio, Professori dignissimo, S: P.

Vir Clatissime, fautor, et amice honorande, QUod saepe ante hoc tempus, facere decrevi, ut tot bene volentiae officiis a ce affectus, cultum, et observantiam meam, etiam calamo declararem, id ulterius ne differam, praesens occasio me monet. Vacat in illustri Lycaeo nostro, Professio Historiarum et Eloquentiae, quae cum ante biennium, ab amplissimo hujus urbis senatu, in commodum studiosae juventutis, institueretur, ex commendatione Doctoris Vedelii, Martino Schoockio fuit demandata: qui nunc eam derelinquit, hinc in Academiam Groninganam, ad Professionem Physicae, et Logicae evocatus. De Successore igitur jam laboramus, qui munus istud deinceps cum laude administret. Commendatur nobis a Leydensibus, et Ultrajectinis, filius Gisberti Voetii, et ut amicorum literis, plus ponderis adderetur, ipse se nobis praesentem stitit: ac undecimus jam dies est, exquo in urbe hac moratur. Sed quantum animadvertere possumus, ipsi haec provincia non obtinget: praeterquam enim quod valde juvenis adhuc est, nec illis docibus videnir satis instructus, quae ad munus istud exornandum requiruntur: nostri etiam in coopeando novo Doctore, cautiores jam erunt Ideo de alio cogitandum esse existimo Haeret in animis multorum, nomen et fama Gronovii nostri, cujus etiam mentio fiebat, ante biennium, cum Historiarum, et


page 224, image: cs224

Oratoriae Professor vocandus esset, nec ille, credo, tunc temporis ab ejusmodi conditione alienus fuisset, praesertim cum et ingenium, et studia illius, ad otium literarium tunc propendere, ipse deprehenderim. Nunc vero de ejus voluntate et instituto judicare nequeo, cum toto eo tempore, quo a nobis discessit, nihil de ipso cognoverim; nec ipse Gronovius, quod vehementer miror, quicquam ad me scripserit. Id quidem scio, quae ejus est virtus ac eruditio, non defuturas ipsi emergendi occasiones, cum habeat in sua familia, tot praecipuae dignationis cognatos, per quos honestissimam conditionem, exambire potent, si modo in patria pedem figere voluerit. Obsistet nihilominus eunti istis in locis, Lutheranismo sic addictis, Religionis professio. Hoc ipsum forsitan permoveret, ad ejusmodi functionem in hisce provinciis amplectendam: quamvis et alia adsint, quae reditum in Patriam bellorum incendiis adhuc ardentem, non parum remorentur. Praeterquam vero quod Gronovius a me, caeterisque Professoribus nostris commendatur, fama ejus quoque innotuit aliquibus ex Senatu nostro, qui Hagae-Comitis in Collegiis Ordinum hanc civitatem subinde repraesentant. Ab illis igitur jussus, et a Collegis meis monitus, praesentem ejus conditionem inquirere, non potui hoc officium scholae nostrae denegare, imprimis cum pro ea quae inter Gronovium, et me intercedit amicitia commodum illius omni ratione promovere allaborem. Rogo itaque te, Vir clarissime, ne grave putes, quod super hac re sentias, num Gronovium hanc vocationem, si offerretur, accepturum putes, et ubinam locorum nunc degat, paucis indicare, vel si nihil de eo sperandum; judices, alium quem piam si quis occurrit, nominare, Praestabis ea in re, nobis omnibus gratissimum officium, et de schola nostra, studiisque humanioribus optime; mereberis. Conditio sane non est spernenda, tali praesertim loco, et inter tales cives, liceris sic addictos. Stipendium est septingentorum florenorum, et forsitan augebitur, si condignum hominem, quem unice quaerimus, nancisci possumus. Pinem, faecre cogor, Vale, Vir praeclarissime, cum universa familia, et me inter cultores tuos numera. Responsum vero quamprimum exspecto.

Praeclariss. Dominationi tuae, omni fide, et officio addictiss.

Dab. prid. Kal. Dec. Jul. An. 12. CIC IC C xl.

Joan. Christenius, J. U. D. et Professor Illustris Gymnasii, P. T. Rector.

CCCIV. Gratiam et Pacem a Deo Patre, et a Domino nostro Jesu Chricto. Amen.

PEroptassem Reverendi admodum Doctissimique viri, fieri potuisset, ut ipse coram, haec apposita deliberationum capita, vestris Reverentiis obtulissem. Sed quamvis multis, magnisque adducat argumentis, ut id expetam, pluribus tamen, et longe multo majoribus retrahor, a conatu, quo id effectum dari posset. Revocor enim in Magnam Britanniam maximisque precibus a me contendunt amici, ut nullibi nec ullam ob causam, me detineri patiar, donec eo per venero: quoniam ibi omnino insperatam, et exoptatissimam, rei bene gerendae ansam, mihi offerri autumant: meque per omnia sacra adjurant, ne tantae occasioni deesse velim. Ergo illorum vocationi nunc obtemperandum erit, ita ut simul debitus erga Dignitates vestras respectus non intermittatur. Spero igitur vos in optimam partem accepturos hanc affectus mei erga Ecclesias veltras propensi testificationem, qu‚ honorem suffragii in re tanta, quae omnes concernit Evangelicos, vobis delacum volui. Et ne forsan istud quod in Appendice, de Confessionum particularium usu, non legitimo, dicitur aliqua cum sermonis libertate, sit vobis offensioni, velim ut recte mentem meam de eo percipiatis; atque causam cur ita loquutus sim intelligatis. Constat haud dubie vestris prudentiis complures esse libros in Ecclesia Lutherana Symbolicos, praeter Augustanam


page 225, image: cs225

Confessionem, de cujus etiam exemplaribus variatis, et invariatis, ac horum authoritate non parum disceptatur. Nostis Catechismos, Majorem, Minoremque Lutheri, Articulos Smalcaldicos, et Catechesin Hutteri, in superiori Saxonia, et alibi Symboli loco esse; nostis et ibi, et aliis in locis, aut formulam concordiae Jacob-Andraeanam, aut cum ea particulares formulas, qualis Confessio est Wirtem bergica, aut corpus doctrinae Jul. aut corpus doctrinae Philippi, etc. instar Canonis haberi; si non primarii, saltem paulo plusquam secundarii. Has tot Confessionum distinctas formulas, (quamvis et inter ipsos Lutheranos, persaepe acres pariant, suis de opinionibus concertationes, et nobiscum, in opere quaesicae reconciliationis, non paucas afferant remoras, et difficultates:) facile tamen omnes admitto; ut extent, et quantum possunt, valeane, si modo unum absit, quod omnino intolerabile videtur, et nihilominus ubique locorum ferme invaluit: nempe eousque attollant, atque extendant plerique suarum Confessionum loquendi: formulas, uc iis tam suos ipsorum Doctores Academicos, quam aliarum Ecclesiarum Pastores, ita circumscriptos et limitatos velint, uc nec sibi suisque in prophetando ullam libertatem, ultra praecisos Confessionum terminos concedant nec cum exceris pacifice agant, aut amicitiae Christianae jura observent cum ullis, nisi cum iis, qui in ipsorum verba jurare paraci sint. Hinc est quod mihi de Confessionum fine, atque usu legitimo, cum Hamburgensibus, cum Lubecensibus, cumque D. Buschero Helmestadiensium Professorum Censore, (quod scilicet ex praescripta formula non semper loquantur) et aliis quibusdam praesertim Lucheranis disceptanti, illud quod in Appendice dicitur de abusu Confessionum, in mentem venerit: uc ab errore quo, et privatam suam, et publicam quantum in se est, omnium Evangelicorum pacem, impediunt, et interturbant, revocentur.

Hoc igitur quod Lucheranis qui voculatum quarumdam aucupio delectantur, dictum est; nolim a vobis, aliter quam a me prolatum est, accipi; quoniam existimo, Confessiones publicas nun solum utiles, sed etiam necessarias Ecclesiis esse, necesserias esse dico, non tantum uc extent, in veritatis Evangelicae testimonium, adversus Pontificiorum, et aliorum graves errores, humanasque traditiones, quibus conscientias credentium sub jugum caecae obedientiae, mittere conantur; sed etiam uc con tesserationem fracernam initio Reformationis inter pios veri Dei cultores, in fundamento purae Religionis, antea constituram porro confirment. Ac proinde utiles quoque posthac fore judico, ad communem Ecclesiae cujusque sententiam, in praecipuis doctrinae capitibus agnoscendam, et ad concordiam inter eos qui dissidiis non necessariis distrahantur, promo vendam. Haud quaquam igitur oporcet eas abolere, aut flocci fieri; sed tamen nec ita usurpari, ut loquendi formulae iis comprehensae, vel in aliarum Ecclesiarum, vel in Propheticae libertatis, vel in Concordiae religiosae, vel in Communionis Christianae, vel Conscientiae scrupulosioris praejudicium adhibeantur. Ideoque, observandum erit, me Lucheranis in memoriam revocare voluisse ipsorum confessiones esse scripta humana, quibus illaqueare conscientias minime convenit. Nullus enim tenetur ullas humanorum verborum formulas, aliter admitere quam quatenus agnoscit sibi permissum fore, bon‚ cum illorum pace, quorum caus‚ id facit, illas ita interprecari ut cum fidei analogia, sibi in Dei verbo revelata, possit eas conciliare: quod si permittatur, tum etiamsi verba nova atque priscis inaudita, (qualia tamen, nollem temere a quoquam usurpari:) in confessionibus humanis inveniantur, et possit ea quispiam, aliquali adhibita interpretatione sano sensu accipere; judico illum pacis caus‚ id tuto facere posse; imo et debere potius, quam ut otiosa certamina, de phrasibus et loquendi modis excitet; ex quibus lices, maledicentiam, invidiam et suspiciones malas oriri dicit Apostolusi Atque hoc illud est, quod ego in meis, cum Sueciae, et Daniae Theologis, agere, pro mea in Christo libertace volui, quando phrases Lutheranas, de orali manducatione, deque omnipraesentia Corporis Christi, me certo sensu admittere posse professus sum; atque ita interprecatus sum,


page 226, image: cs226

ut fidei analogiae mihi revelatae, non repugnarent in conceptu meo, quam vis eas nec approbarem, nec iis me teneri vellem, nec promiscue adhibendas esse censerem; hoc tamen aliqui ex nostris, non recte attendentes, meam hanc parrhesiam, animo non satis aequo, ferre videntur; putant enim agnitae in Ecclesiis veritaci, hac ratione aliquid derogari; a qua sententia i ego ingenue fateor me alienum esse, cum sciam non his, aut illis, loquendi modis, sed in rebus ac sententiis, sensuque verbo, rum, analogiae fidei consentaneis, veritarem consistere; nec unius hominis particularem, et certo sensu limitatam, phraseos hujus, aut illius acceptationem, praejudicium ullum afferre posse, omnibus Ecclesiarum Confessionibus, quae mentem Reformatorum manifeste produnt. Nec denique meae qualicumque phraseos, licet incommodioris admissione, Orthodoxiam labefactari posse, quamdiu in praeparatoriis tanti operis solummodo versamur. Etenim hoc jam praecipue agitur, ut ad Tractatus ordinatos, constantes et universales, amicabiliter intendendos, de mediis, modoque procedendi, in concordiarite constituenda, perducantur affectus illorum, qui hactenus maximam studii sui partem collocarunt, in clamoribus, et insanis verborum pugnis; a quibus ut tandem abducantur, et ad res ipsas pertrahantur, mihi non videbatur inconsultum, hoc pacto agere: praesertim cum. hoc agens nihil praeter veritatem sensus mei proferam. Jam autem si quis velit a mea interpretatione dissentire, facile id permittam, dummodo id fiat pacifice; et nolit propter ejusmodi opinionum diversitacem, omnia Christianae Communionis vincula dissolvere, quod, proh dolor, inter multos, nimis saepe fieri solet hodie!

Haec paulo fusius apud vos edissero, Reverendi in Christo fratres, quoniam non sum nescius, quantum possint aliqui, in, praejudiciis, aut aliorum animis instillandis aut apud multitudinem fovendis: nec ignoro, quantis obnoxium sit suspicionibus, et sinostris imperitorum. interpretamentis; hoc quod prae manibus habeo negotium. Conor itaque hac ratione, huic mederi malo: atque ideo a veitris pietatibus efflagitabo, ne facile aliud de nostro institueo apprehendatis, praeter illud, quod re ipsa prae se fert. Stamus enim in conspectu Domini, qui judicabit propediem secreta cordium. Nolite igitur ante tempus, de proximo judicium ferre, aut ex invidiosis conjecturis, praepostere a quibusdam hausta judicia temere admittere: sed ex hisce de nobis judicate. Libeuter enim, quicquid de re tota statuetis, excipiemus: quando id nobis communicare non gravate volueritis: quod rogo etiam ut faciatis: quo mens vestra, iis quorum intererit eam intelligere, patefiat ad multorum aedificationem. Valete.

Dabam Amstelodami, Jam. 7/17 anno 1641.

CCCV. Vir Clarissime, Fautor et Amice summa Observantia honorande,

NOn voluntate mea vel incuria, sed inopia Tabellatiorum, qui hac anni tempestate rarius iter faciunt, distuli in hunc usque diem respondere liceris tuis; quae certe volupeati mihi fuerunt, cum tot annis cognitam erga me benevolentiam, quantaque sollicitudine tei Liccerariae prospectam esse cupias, abunde cestarentur. Utinam vero calis nobis Collega contingeret, qualem haectempora, politiori doctrina parum propicia, desiderant! Ita enim. est, Virclarissime, ut scribis, videmus barbariem ubique locorum magno impetu ingruere, cum multis in locis praesertim in Germania propter assiduas bellorum clades studia Literarum paulatim incercidant, et in his quoque pro vinciis hic studiorum ordo a plerisque observetur, ut postquam discentes vix prima elementa perceperunt, statim ad superiores disciplinas animum adjiciant, nullis vel exiguis linguarum ac solidioris Literaturae adminiculis instructi. Quod vitium etiam in hac Schola experimur, dum plurimi ex Classibus promoti, quia aliunde adveniunt confestim sacra Theologiae et Jurisprudentiae invadant, nec in illis studiorum gradus fieri patiuntur, ut legitimo ordine proficiant; sed


page 227, image: cs227

cum vix prima quatuor folia alicujus compendii perlegerunt, in disputationum campum prosiliunt; inque eo exercitio aliquot mensibus exactis, ad Sacerdotium vel Praeturam viam affectant. Huic incommodo ut apud nos ex parce obviam eatur, summis votis expetimus virum eruditum, qui studiosae juventuti ad elegantiorem ingenii cultum viam praeeat. Hanc operam de Gronovio nobis pollicemur, adducti egregii animi docibus, quibus apud multos commendabilem se fecit. Ideoque unice id agimus, uceum consequamur. Professio ipsi est decreca, nostrique Proceres mihi significarunt in stipendio nihil fore difficultatis, sibique curae fore, uc honestissime hic excipiatur. Jussu illorum ad Gronovium jam scripsi, eumque sedulo hortatus sum, ne hanc occasionem, non omni die obviam, temere praetermittat. Eum quidem in Italia nunc esse cum discipulis suis, sed reditum eorum circa Ver proximum Amstelodami expectari, intellexi. Multum faceret ad rem, si clarissimus Dominus Vossius eo quoque nomine paucis ad Gronovium scriberet. Literae possent curati per matrem istorum juvenum quibus est praefectus. Habitat illa ad fossam Caesaris, uti vocant (tegen over Dchout Dlas/ vocatur Jouffrow Gerarts) praestabis nobis rem gratissimam, siquidem de hoc negotio sumus valde soliciti: metuimus enim, ne ineptus aliquis magistellus, qui per fautores suos potentes hanc provinciam ambit, nobis obtrudatur, si forte Gionovius illam suscippre recuset. Hic finem facio, cum ad alia jam avocer, nec re ulterius interpellare deceat. Clarissimus Dominus Diestius, nosterque Isendoornius amicissimam salutem per me tibi nuntiari volunt. Vale, Vir eximiae, cum universa familia, quam perofficiose saluto, et me amore tuo porro persequere.

Dabam Daventriae III. Cal. Feb. Gregoriani An. CIC IC C XIL.

Clarissimum Dominum Barlaeum offioiosissime saluto.

Celeberrimo tuo nomini toto pectora devotus Joes Christicous.

CCCVI. S. P. Vir Excellentissime, Clarissime, Celeberrime,

EX Liceris superiori mense raptim ad te perscriptis, statum rerum nostrarum satis luctuosum non dubico quin perceperis; quae, quo loco nune sint, paucis accipe. Postquam affinis meus ultimum nacurae jam persolvisset debicum, de honesta ejusdem sepultura praecipue fuimus soliciti: dumque ei sic anxii quaerimus sepulehrum amplissimus Paets, Reipublicae hujus Exconsul, praeter omnem spem ultro se obtulit, huncque defunctum nostrum suo quod hic habet in Templo S. Pancratii, sepulchro donavir, Quod tamen ne ille in totum haberet gratis, nescio cujus vel negligentia vel invidia factum sit, ut curdius paulo funus ad locum destinatum deduceremus, unde xii. florenorum mulcta viduae fuit imposita. Poetae suo Rhodio, [gap: Greek word(s)] noster, quinto demum ante obitum die, cum jam gravissime decumberet, manum ultimam imposuit, nec durante morbo, nisi sex diebus novissimis, lecto fuit affixus, acque sic monendo studuit, et studendo mottuus est. Nec absque providentia Dei singulari contigit, ut ego, qui nil minus sperabam, per hoc tempus adessem, meamque ipsi qualem qualem comodarem operam. Absque me enim fuisset suum hoc opus, cui tot annis jam insudaverat, necdum, imo forte nunquam ad hunc umbilicum perduxisset. Unde mihi saepo graculor ipsemet, quod Deus me dignum habucrit, qui non tantum huic tanquam affini, sed et praeceptori meo olim fidelissimo [gap: Greek word(s)] vicem, quamvis quod fateor, non [gap: Greek word(s)], hoc modo rependerem. Quod tamen citra omnem dictum volo jactantiam, cum id solum mihi datum fuerit negotii, ut quae ille seripsisset intricatius, ego describerem, autorum scripta, quae ipse prae nimia corporis imbecillitace, non valebat amplius inspicere, praelegerem, Indicem colligerem, Errata denique quae commisisset Typographus, emendarem. Simulac igitur hoc opus lucem aspexit publicam, tu Vir Excellentissime, primus es inter caeteros, omniumque dignissimus, cui unum muneris loco mitteremus


page 228, image: cs228

exemplat. Quin et ipse author hoc donum tibi jampridem, tanquam suo non solum fautori et amico meritissimo, sed et horum laborum uni non e multis, et [gap: Greek word(s)] Judici, jampridem destina verat. Tu illud quaeso, vultu dignare benevolo, charamque defuncti hujus, cui tu vivo nunquam non fuilsi charissimus, habe memoriam. Nec dubito, quin, si adhuc vixisset, ad vos ipse hoc onustus munusculo, transiisset, tibique coram obtulisset. Meum vero erat, hoc ejus loco praestare officium, sed dum amita mea tam in recenti adhuc est luctu, nolui cameam diu solam relinquere. Boni igitur et optimi consule hunc illius Libri atorem, patria Silesium, Consulis apud suos amplissimi filium, hujus Academiae civem non postremum, mihi quoque amicissinum, isque jam pridem hunc ambivit honorem, ut te aliquando videre, tuoque humanitatis radio, qua licet, illustrari queat. Quem tu scio repulsam pati non patieris; caeterum opus jam toties nominatum, D. D. Curatoribus eo ipso die quo Rectorem nobis crearent magnificum, et in Curia congregati essent, autoris et viduae nomine insinuavi, qui quidem illud tam benigno et liberali respexerunt oculo, ut viduae CL. florenos pro oblatione, et supra hos CCCC alios, in stipendium annuum et quo ad dies vitae frueretur, decernerent. Equidem multi hic sunt, qui hanc munificentiam mitentur, vel potius invideant, dictantes, nulli unquam hujusmodi viduae tam largiter prospectum esse. Quibus ego respondere soleo nullam forsitan hactenus fuisse, quae, tali beneficentia magis indigeret. Me quod attinet, penes eam hic tantisper morabor, donec illustris Domina de Donaw ex Galliis Hagam advenerit, quam quidem instante mense Martio sperant illic affuturam esse. Quae quandoquidem Virum desiderat, qui ipsi sit ab epistolis, mihique haec provincia jam pridem oblata sit, suscipere eam est animus. Tu vero si quod consilium possis imperciri salubrius, ne, quaeso, detrecta. Etiam atque etiam vale, V. E. [gap: Greek word(s)], et me tibi commendatum habe.

Lugduni Batavor. viii. Kal. Martias CIC IC C XLI.

Honoris et famae tuae deditissimus, Georgius Andreas Richter

Vos omnes officiose salutat mea amita; a me quoque salvete omnes.

CCCVII. Clarissimo, et Doctissimo Viro Domino Gerardo Joanni Vossio, Historiarum et Chronologiae Professori celeberrimo S. P.

Clarissime et Eximie Vir, et mihi plurimum honorande,

SUfficiebat mihi quod ex Doctissi juvene filio tuo, cestus fueram factus, redditas fuisse tibi literas, cum opusculo affinis mei, neque quid ultra expectabam, cum Ampliss. Dubletius, tuas mihi attulit, ex omni parte gratissimas, nisi quod de tua, et lectissimae uxoris tuae adversa valecudine, addisco primum, sed cum lenicivo melioris sortis, quae priores tuas, et publicae rei literariae, utilissimas curas, non amplius remorabitur. Exoptarissimos est ubique hic labor tuus, et Galli nostri inter alios, ejus publicationem impatientius expectant. Det Deus, ut intra paucos dies, fiant vocis compotes. De Bolducii Oggio, ut appellat, Christiano, egeram cum filio tuo, eique librum ostenderam, in Bibliopolio Elzevirii, putabamque ad te fuisse delatum. Sunt nonnulla quae censuram tuam merentur. Totius operis scopus est, ut ostendat, ab ipsis mundi primordiis, per omnes aetates, oblacas fuisse Deo placeneas, figuras Sacramenti Eucharistiae, etiam in Orgiis, et Bacchanalibus, et in eum finem multa colligit ex gentilium sacris. Ordine Capucinus est, Natione Gallus, homo Octogenarius, qui etiam scripsit libros, de Ecclesia ante legem. Magnus Salmasius ex quo Lutetiam venit, variis calamitatibus fuit impetitus. Socrum amisit, Uxorem habuit tam graviter laborantem, ut quatuor continuis diebus, iterata sanguinis missione opus fuerit. Varse etiam fuic tentatus, ne ad nos rediret, nec se potest penitus extricare, quam vis ei stet redeundi animus. Sperat salvum conductum, aut potius dimissionem, ex publicatione Libri, de Primatu, qui sub praelo sudat, et vires acquirit


page 229, image: cs229

enndo. Mittit subinde ad Typographos, materiam novam, quam ei subministrant regiae membranae. Reliquie tibi Librum nostri Croii, de Versionibus antiquis, ut aliquem ex Typographis vestris excitares, qui illum typis describeret. Nuper accepi literas ab Authore, qui fere desperat de editione, his in locis, petitque, ut si obtineri non possit, ad eum remittatur scriptum. Rogo ut me certiorem facias, an aliquid sit sperandum Idem Author mihi significat, se opus Heinsii in N. Testam. ad examen tevocasse, animadvertisse innumera Authoris [gap: Greek word(s)], et Bezam defendisse. Primam partem absolvisse, quam missurus sit Genevam, nisi sit hic qui excudere velit. Vir doctus est, et in linguis ad id necessariis apprime versatus. Postquam a te responsum accepero, ad eum rescribam. Opus esset festinato, quia Celsissimus Princeps, Voluit ut unicum suum in Angliam comitarer, nec satis scio an mihi tempus suppetet, huptiis mei filii interesse, quae Leydae celebrari debent nono Aprilis. Haec res inopinato nobis accidit, cum missus est Buram, et Leydae apud amicum vicinum, viduae Burgesdikiae diverteret, in vi tatus fuic ad coenam, cum hospite suo, ubi cum vidisset puellam octodecennem, defuncti Collegat filiam, in eam vota sua convestit, et communicato mecum consilio, tum viderem eousque processisse, ut protestaretur se non posse dimoveri, sciremque puellam, honestis parentibus ortam, et medioctes esse facultates, annui, quando quidem ille XXXVII. aetatis annum attigit et amici ex Gallia, ab initio mihi suasissent, ut occasione data, eum huic jugo alligarem quod foelix faustumque sit, Deum precor, et ab amicis, qualis es inter primos, peto, ut vota sua meis jungant; qui etiam tibi, et tuis omnia prospera voveo et si voluerit Deus me in Angliam deducere, fac ut mihi significetur, si quid in re tua, aut tuorum, possim, habebis ine promptum, et paratissimum. Salutem plurimam D. uxori, a me, et mea. Vale.

Haege-Comitis. XXXVI. Martii. CIC IC C ILI.

Tibi addictissimus, et ad omnia officia paratissimus. Andreas Rivetus.

CCCVIII. Clarissime Vir,

NON mihi excedit benevolentia et summa humanitas tua quam mihi domi tuae non uno testimonio probasti. De qua si hactenus silui gratias agere per literas, tempori, amicis et continuis amicorum visitationibus imputabis, in quibus tuum tamen nomen semper nobis sacrum, fuit, eritque mihi quamdiu spirabo. Nec praetermisi animum tuum in Patriam nostram summis (ut potui) viribus depraedicare, non solum Illustrissimis Regni Proceribus ubi ad eorum colloquium fui admissus, praesertim summis in Republica nostra Viris Domino Comiti de la Gardie. Regni Marscho et magno Cancellario, qui eruditionem tuam summam et piam maximi merito tuo faciunt, verum etiam omnibus bonis quibus ingens ac divina tua virtus satis nota, mihique nuspiam tacenda. Literas quas Hamburgo filio tuo Viro Clarissimo Isaa codestinavi, jam (ut opinione metior) acceperit: Optarem per literas ejus continuationem amicitiae nostrae intelligere. Amicorum visitationes, tum iter de loco ad locum in visendi amicos cognatos mihi adhuc ad silentii veniam suffragabuntur. Quamprimum hic amoris mei error aliquam mihi requiem indulserit, locabo eam honori et reverentiae eorum, qui mihi in Belgio doctrinae et honestae conversationis duces exstitere. Praeteritis diebus Academiam nostram invisi reperique inter alios Loccenium Bhemiumque vitos tibi addictissimos. Loccenius varia sub manibus habet, imprimis tres libros Antiquitatum Suco-Gothicarum; in quos conferre constituit quicquid habet patria antiquorum institutorum, laudisque. Parat etiam translationem legum Suecicarum eamque bono Esthonum, Livonorum et Ingriorum. Caeteri pro sua quisque professione varia ediderunt et adhuc sub praelo habent. Eorum tamen nunc memoratione abstineo. Quoad publica exercitia et diligentiam docentium et discentium, vix dicere possum, quanta hic mutatio, quamque gnaviter bonae menti litent. Numeravi, ut caeteros taceam, praesentes una dispŁtatione e nobilium filiis nostrae nationis


page 230, image: cs230

97. et quotidie plures accedunt. Adeo ut vel ex hoc ego conjiciam, Musas extorres sedibus prioribus in septentrionem migrare et hic tantisper sedem figere dum alibi Mars detonuerit. Sed ignosces mihi, virorum eruditissime, si amore Patriae meae ejusque incrementis abductus de studiis aliter forte judico, quam tenuitatem meam decet. Video otia haec et pretia etiam esse liceris qualia in pacatissima Republica sub optimo Magistratu poni solene. Neque in aliis rebus divinae benevolentiae indicia latent. Nunquam hactenus tanta fodinarum copia, tantaeque in iis diviciae repertae sunt, atque praeteritis annis effoderunt. Quibus jam in omnibus hujus Regni Provinciis succenturiantur officinae fabrorum, ut non dicam amnes sed rivos excoli hic videas et claborandis metallis adhiberi. Provida hic ut ubique fuit rerum natura quae maximis metalli rupibus adposuit sylvarum densi tacem et aquae mira profluvia, utpoce sine quibus neque solvi neque procudi metalla potuissent. De hisce ultra quam volui scribo, sed non ut debui. Taceo tamen, hoc confidentia virtutis tuae, quae nihil in me contempsit, illud vero ex contemplatione rerum in patri‚ cujus specimen ad huc in animo gero, eamque invitus in chartam conjicio.

Vale Virorum mihi maxime, et me opti mae honestissimaeque tuae familiae officiose commenda.

Holmiae IX. Apr. Anno 1641.

Claritatis Tuae, Filiali affectu observans, Haraldus Appelboom.

CCCIX. Gerardo Jo. Vossio, Viro summo, Ludovicus Crocius S. P. D.

CHristophoro Timplero inscriptas a F. Junio affini tuo literas Rudgero fratri illius, Reip. nostrae Physico, homini Zelotas nostros in omni occailone in nos extimulanti actutum tradicuravi; qui non sibi, sed fratri ante quinquennium defuncto datas ajebat. Impetravi tamen responsum, quod hic inclusum aeeipies. E morbo gravi te iterum cluctacum gaudeo, et assimilem in modum ut honoratissima uxor tua morbi sui reliquias edomet et vincat, Deum sospitatorem obnixe precor. Zelotae nostri Acheronta movent, ut candorem, veritatem et concordiae studium nobis extorqueant: sed vanas scimus sine viribus iras. Virtus enim in victa omnem pravum affectum sui-ipsius agnoscit ultorem. Res ugitur putidis calumniis domi forisque. Colliguntur hinc inde suffragia Academiarum et Classium vestrarum, quibus a plebe minores habeamur ac prope inauditi per provincias vestras passivitus damnemur. Hoc seculum est! Quid agamus? Nil conscire sibi, hic murus ahencus esto. Detonant in nos omnia pulpita, omnes cathedrae vestrae, siquidem fama vera est. Sed nec bona, nec mala fama nos a Christo avellere debet. Duraeus, Vir eximius, in Angliam profectus, ne iota quidem ad nos perscripsit, ex quo hinc discessit. Miramur tam longum viri silentium, ac veremur ne quid illi vel in via vel in regno contigerit sinistri. Capita rerum hactenus in negotio [gap: Greek word(s)] ab ipso gestarum a Lutheranis cupide quaeruntur ac legimtur. Domino Calixto exemplaria aliquot misi et aliis istarum parcium. Sciret Deus moderaca ingenia quae veriratem simul a mant et pacem. Audio naves in exceras regiones de Anglia solventes in porta diligenter excuci, ne quid licerarum transvehant, quibus creperus regni status exteris intem pesti vius re veletur. Triste est quo de Parlamenti inferioris sensu scribis. An enim una Genevensis Ecclesiae facies prae omnibus placet? An haec est illud Apostolicae Ecclesiae [gap: Greek word(s)], sine omni macula, sine ruga; caeterae omnei imbubinatae? Magni sane Viri, Calvinus, Beza, alii, et de populo Dei seculo praeterico praeclare meriti: sed Petrus Martyr et Martinus Bucerus istis nihilo sunt inferiores. Fatebuntur ipsi illi, quos modestius de se sentire novimus, quam infruniti quidam eorum admiratores, quibus omnis pia Antiquitas prae illis sordet. D. Gomarum e vivis excessisse dudum acceperamus, cujus immoderatum et improvidum Zelum jampridem


page 231, image: cs231

fraen‚ssem, siquidem id e publica rejudicavissem. Malo bonas horas aliis tribuere, et quicquid in me iniquius dictum scriptumque fuit, amore pacis publicae concoquere. Horret enim animus intestinas fratrum et Symmystarum lites. Nunc Antipapismum sub incudem revoco et Antisocinismum. Si Typographi vestri forcean sint adeundi, velim, siquidem integrum est, edoceri, an sit qui libellos quosdam nostros Typis suis exscribat. Nam aemuli nos forsan ita devenustarunt, ut deinceps nemo suam nobis collocet operam. Theologiam Gentium et Physiologiam Christianam, opera eruditissima ad indices usque jam Typis exscripta, ut primum ad Colophonem perducta fuerint, cupidissime exspectamus. Deum ex animo veneror, ut prospera valetudine et aquilae senect‚ te, Vir summe, beet, qu‚ haec et alia plurima reconditae eruditionis monumenta a manu tua habent et admiretur posteritas. Salutem plurimam officiosissime scribo tibi, favitor maxime, matronae honorandissimae et filiis eruditissimis a D. D. Bergio, Willio et me quoque Bene valeto et salve aeternum, ‚ maximum Decus nostrum.

Brema x. Kal. Apr. Anno aerae nostrae CIC IC C XLI.

CCCX. D. Gerhardo Jo. Vossio [gap: Greek word(s)] S. P. D. Ludovicus Crocius.

ESectatoribus nostris, Vir maxime, fores tuarum Charitum nunc pulsat doctissimus Juvenis Daniel Sucssius Anhaldinus, Hebraeis, Chaldaeis Graecis Latinisque literis mediocriter excultus, et ad praedicationem Evangelii Christi praeparatus, osor litium et Epicureae morum licentiae, quae hoc aevi passivitus dominatur. Is voluit in transitu uberrimos doctrinae et pietatis tuae latices coram degustare, eorumque adspergine fragrantior per Belgium vestrum ad Britannos et Gallos abire, ea fieri, ut patriae tandem aliquando redditus debita cum prudentia partem reipub. Christianae gubernare posset. Id propter, me parario, [gap: Greek word(s)] a manu tua sperat ac petit obnixe, quibus summis in Anglia viris, Academiarum et Ecclesiarum aliquot praesulibus in notesceret, ac sua Officia qualiacunque et servitia liceraria offerret. Virtutes edecumatae, quibus hic ingenium radiat, omnium bonorum favorem merentur. Praefuit quibusdam liberis Baronibus domi meae tanta cum laude et dexteritate, ut eum habeam inter eos, qui sunt intimae admissionis et magnae spei. Judicio valet, et antiquitatem ruspari incipit, ut in dogmatibus venetur Catholicum consensum. Hortaberis eum, ut hoc tramite pergat et privas seculi opiniones et novellitates constanter evitet. De rebus nostris nihil dico, quoniam eas callet hic noster et candida vobis voce enarrabit, siquidem id ferunt vestra severiora studia. Monumenta, quae ad umbilicum a vobis perducta sub prelo nuper fervebant, spero brevi manibus nostris versatum iri, ut ex iis nostra locupletemus. Deum veneror cum Collegis meis D. Bergio et D. Millio, ut Nestoris trisecli aetatem, eamque firmam tibi, Vir maxime, elargiatur, ut elucubrata opera et omnigena eruditione referra, quibus armaria tua sunt expolica, felicissimo obstetricatu tuo omnia in lucem edantur. In hoc voto finio, salutis perennitates universae familiae tuae calide apprecatus.

Brem. Kal. Maji An. IC C XLI.

CCCXI. Celeberrime et Amplissime Vir,

ADeptus certissimam occasionem per hunc studiosum Gothofridum Kretschmarum, iterum ad te scribere non omittendum illud, sed faciendum mihi putavi. Tum etiam progressum Dissertationis meae exquirere: Quam quidem, etsi paratam spero, tamen dubico. Ideoque nunc abs te peto, responsione medigneris, ac hac de re certiorem facias, quam celerrime. Clarissime Vir, Typographus ille Lugdunensis Jacobus Marci, certe non praestat se erga me honestum, probum aut sincerumVirum, sed mendacem et nebulonem. Et profecto, si ille Jacobus Marci Dissertationem


page 232, image: cs232

meam brevitem poris spatio non absolverit, hoc in regno excudi curabo. Sed tunc faciam ad Lectorem praefatiun culam, in qua Jacobum Marci (causis meis justis adhibitis) ut hominem mendacem et nebulonem, apud omnes declarabo Quaeso maximopere, Jacobo Marci haec epistola ad perlegendum detur. Clarissime Vir, Patrone Patris instar colende, exemplaria quaedam Dissertationen mearum tibi etiam transmitto, quae pro arbitrio tuo inter amicos dividere velis, obnixe peto. Praeterea etiam habeo sub praelo Typographi nostri tractatum de Tybiis: cujus exemplaria data alia occasione quoque accepturus es. Vale ac vive diu tuis et patriae.

Scribebam Sora Danorum ad, diem 6. Maji An. CIC IC C XLI.

Tuus omni cultu et observantia, Johannes Meursius Filius.

CCCXII. Domino Gerhardo Jo. Vossio eruditi Orbis Principi, Ludovicus Crocius S. P. D.

Virorum et Patronorum maxime,

VAletudinis gratia a Principe sua Vir, reverendus Henr. Thumelejerus Superintendens Ecclesiarum Lippiacensum, olim discipulus meus concionator facundissimus, sed hemiplegia in suggestu lingua et memoria privatus, in Belgium vestrum missus, per me voluit adspectu et alloquio tuo, tanquam Numinis cujusdam propitii, vel ad momentum recreati. Id ut ambirem, nimiopere et efflictim a me expetiit. Si gratissimae medicationes tuae, quibus publico litas, ferunt, patere, amabo, ut, quod tanto affectu quaesierit, impetret. Filium habet probioris notae, quem, si commode fieri posset, praefici vellet puerulis quibusdam informandis pietate et litceris, de quo forsan in Academia quadam Belgica bono civi commendando ipse coram laborabit. Ea re calamum hic sufflamino. Affinis meus Hagam nuper profectus, liceras meas uper in transitu Claritudini tuae haud dubie tradidit. Professor est Oratoriae et Poeseos in Academia Castellana, et fratrem Juris professorem in Academia Sedanensi, nunc Hagae rerum Principis sui causa commorantem invisit. Res Anglicanae non levius quam Germanicae animum afficiunt meum. Diaeta Ratisbonensis causam Palatini, turbato Angliae stacu, minus feliciter tractabit. Sed [gap: Greek word(s)]. Salutem scribo honoratissimae Matronae, Uxori tuae et familiae universae, virorum maxime. Bene et jugiter vale, Salve,

Bremae, 3. Idus Maji Anno aerae nostra. CIC IC C XLI.

CCCXIII. D. Gerhardo D. Vossio, [gap: Greek word(s)] L. Crocius S. P. D. Virotum maxime,

MOre nostro Juvenes literatos ad vos iter suscipientes et immensum eruditionis vestrae pelagus admirantes literis meis fores vestras pultare jubeo, quae mea est confidentia. Eapropter ignosces si in publica simul et privata tua commoda ita pecco. Neque enim aliter possum, quando discipulis meis multum inde emolumenti cupientes, ut grate fatentur, ser vire cupio. Nunc sisto Henricum Oldenburgium, Collegae quondam mei in hac Schola filium, in Academiam Ultrajectinam abeuntem, ex quo cognosces quam male nobiscum agatur ab Rectore novo, Johanne Combaisio, qui publica hodie disputatione Syntagma meum propter assertam universalem gratiam allegatis verbis meis in Thesibus suis ut Heterodoxum et Huterianum traduxit et sugillavit, non sine magno multorum offendiculo. Collega meus D. Bergius, qui Excellentiam vestram mecum officiosissime salutat, partes nostras contra eum pie simul et cordate egit; sed surdo narratur fabula: quoniam Palladio suo, absoluto Reprobationis decreto, ex quo omnes, qui non sunt singulariter electi, nulla prorsus ratione damnationem evirare possint. Quid ad haec dicentLutherani ad contesserationem Ecclesiarum Evangelica rum toties a piis Majoribus nostris provocati,


page 233, image: cs233

si videant nos viperinis morsibus invicem confici, et gratiam universalem omni modo negari, qua conciones Evangelicas enervari ad ravim usque inculcant: Moderata docendi ratio sordet huic seculo, et [gap: Greek word(s)] multis bonis utrinque improbata plerisque allubescit. Conscientiam liberabimus, quantum possumus, et patientiam deinceps omnibus malis, Deo juvante, opponemus. Acta Alenconiensa hisce diebus a D. Mestrezatio Parisiensi Theologo, Viro moderato, accepi, quibus causa Testartii et Admiraldi cognita et definita fuit. Vobis ea haud dubie nota sunt. Quid vero de iis videatur, velim mecum amiciter communicari. Utinam Buceros, Junios et his similes Teologos haberemus redivivos, viros sapientia et charicate maxima praeditos; ne aliter sentirent quam proletarii, aut etiam [gap: Greek word(s)] quidam novicii. sunt nunc multin vulneribus Ecclesia: ungues. Sed quid quiritor? Claudo, avocatus laboribus Officii. Bene vale, Vir, maxi me, et salve [gap: Greek word(s)]

Bremae. ii. Kal. Jun. An. CIC IC C XLI.

CCCXIV. Doctissimo et Paternae Laudis aemulo Adolescenti Is. Vossio, J. Peyraredus, S.

[gap: Greek word(s)]. Liceat enim mihi cantatissimo illo versiculo te affari, doctiss. adolescens, dum in animo reputo, quam benigne quam honorifice a Patre tuo, non jam dicam quod universo orbe celeberrimum est, clarissimo et doctissimo sed virorum optimo exceptus sim, quot insuper a te et fratre, heu quondam tuo! charitatis officiis cumulatus, non possum me [gap: Greek word(s)] crimine, quod ego foedissimum semper duxi, nisi ex parte exsolvere; quod animo tamen meo non insedisse penitus Deum vere testor. Praeterquam enim quod hac in parte non omnino mihi defui, datis ad filium meum saepe literis, quibus illi haud maxime in mandatis dabam, ut aut vos praesens verbis meis salutaret, aut saltem per internuncios salutem deferri curatet, etiam illud in causa fuit, quod didiceram duas aut tres Epistolas, quas ad clariss. et nobiliss. V. Constant. Huggenum dederam, interceptas fuisse, aut intercidisse, et cum iis plurimas ad Statium et Tacitum emendationes, quas per cundem nobiliss. V. tecum et Gronovio mihi per te amicissimo communicatas volebam. Accidit insuper ut dilata, praeter spem, in longum tempus, quam in hanc urbem institueram profectione, eadem opera scribendi ad te tempus protulerim. Sed tam pudendae morae pudorem auxit Clariss. Salmasii tam optatus nobis adventus, quam vobis gravis illius discessus. Ab eo didici de Patre tuo quae me statim summ‚ laetiti‚ perfudere, quam augebant reliqua de vobis, nisi subito turbasset et absersisser fere omnem de fratris tui cerbo fato facta mentio, qui cum Patri chariss. fratri tibi amantissimo, toti familiae vestrae, universo denique literatorum ordini aeternum lugendus occiderit, nulli tamen flebilior quam mihi. Quem si fata virum! sed in tanto luctu et negotiorum quibus obvolvor et in volveris, nihil a me jam expectes, quo aut desiderium illius vestrum, aut meum solari possim. Illud enim in tanta clade vere expertus sum, Parvi dolores loquuntur, magni tacent. Quod ut maxime vellem [gap: Greek word(s)] tempus forte et verba quae praepedit dolor, nec mihi satis in expedito sunt, me deficerent. Itaque ad laetiora, dilata in aliud tempus tam gravis casus memoria, deflectam. Nam quid, obsecro, jucundius aut honorificentius a Clariss. Salmasio audire potui, quam te exquisitissimis tuis ad Justinum notis aeternum mihi nomen adstruxisse, nullo tamen mihi nomen adstruxisse, nullo tamen aut perexiguo meo merito? Potes certe tu sine ullo famae tuae damno et intertrimento, quae tecum nata per te in immensum crescit aliquid mihi de tua luce impertire, idem faciens ut qui lumen de lumine accenderit; vereor tamen ne apud eos qui me penitus norunt, tantum aflectui tuo dedisse, quantum veritati detraxisse videaris. [gap: Greek word(s)]. Nescio enim, ex animo dico, pudore an laetitia suffusus sim, dum me quoque principibus


page 234, image: cs234

permixtum agnovi. An obsecro te tanti erane observatiunculae illae, quae mihi Amstelodamo Lugdunum naviganti [gap: Greek word(s)] inter Nautarum et Vectorum strepitus notatae erant, ut me tot titulorum et elogiorum mole forte an invidia onerares. Hac quidem parte legis illius immemor quae pretia rerum ex affectu aestimari vetat. Sed paucis tam parvo fama posteritatis constitit, quam mihi, qui quod ab ingenio meo aut doctrina sperare non poceram, a commendatione tua tam facile, tam praeclare impetraverim. Quod nescio an tibi acceptum et inter beneficia referre debeam, qui me etenebris eruere, et sic melius latentem in tantam lucem producere conaris. Etenim aut tibi tantae ignoti hactenus hominis laudationis invidia sustinenda est, aut mihi contra anteactae vitae institutum et virium mearum conscientiam adnitendum est, ne tu remere aut nimia charicate haec de me praedic‚sse videaris. Unde autem id consequi possim non video, nisi ad pueritiae studia quae mihi satis foeliciter cesserant, recurrendum, aut de novo triginta annorum misere in summis fere calamitatibus, aut agrorum cultura deperdita tempora resarcienda sint; quod ut vellem maxime et per negotia liceret, aetas jam fessa et ingravescens, totque insuper adversis fracta, in tanta praesertim ingeniorum vilitate, non sineret; nisi igniculis quibusdam gloriae, cujus apud bonos, non leve praemium est, succenderer, quos aut tu cum patre et fratre tuo, aut Gronovius noster mihi e Batavia discedenti subdidistis. Quamvis enim ruri delitescere et unius memet dominum fecisse latebrae, unica mihi cura esset: quamvis omni libraria supellectile destitutus essem, quam fratri juniori, abjecto omni instrumento artis clausaque taberna tradideram, ut tamen Gronovio, qui tum Statium excolebat satisfacerem, cepi etiamnum fallendo labori Poetam illum in manus, in quo aut emendavi aut notavi non pauca, quae sero ad Ampliss. et longe Clarissim. Virum Sarravium Senatorem Paris. nisi, tam ipsius gratia quam Gronovii, quem Lutetiam venturum ab ipso Sarravio per literas didiceram. Quo factum est, ut cum tantisper hic Gronovius commoratus esset et Sarravius paulo post cum delectis e Senatu Parisiens. Senatoribus, Rothomagum juri provinciam dicundo a Rege missus esset, ego interim utroque exciderim brevique postea Gronovium Massilia solvisse tum peragrata Gallia, et Venetias profectum esse, per Literas ejusdem Sarravii ad Salmasium didicerim. Post exactum autem Statium quum unicum penes me Tacitum ex reliquis libris haberem, ausus sum etiam quaedam in tantum Authorem, post tot tantorumque virorum, quorum scripta omnino, nomine fere, mihi ignota erant, cui postremi conatus [gap: Greek word(s)] quaedam ad te misissem, nisi quotidie messis sub falce cresceret, brevi omnia missurus ad te; et quia haec et alia in lucem edere amicis et magnis viris impellentibus animus est, gratissimum facies si quae ad illum observata tibi aut Doctiss. Patri tuo, eorum me participem esse velis, ut aliquatenus te retaliare possim. Habebis interea summarium eorum, quae ad Statium elucubravi. Etiam quaedam olim mihi puero notata ad Lucanum addidi, quia a Salmasio spes nobis injecta est te nobis illum tersissimum daturum propediem. Quo successu tenuem hunc laborem susceperim tuum erit judicium; interim meliora a te expecto, ipse meliora a te monitus daturus. Utrumque candidus imperti, aut his utere mecum, tam bene quam tibi pararis, modo ne in publicum prodeant quae ad Statium pertinent, quem brevi editurus sum, et ad vos missurus. Cum autem haec scriberem, opportune reddita mihi est Clariss. Huggenii honorifica et amica pariter Epistola, ad quem protinus rescripsi, et in eodem fasce et sub eodem in volucro omnia quae ad te pertinent obsignavi, cumque oravi, ut postquam ea aut percurrisset aut exscribi curasset, ad te perferri curaret; vicissimque si quid ad me rescripturus esses, per eum illorum mihi copia fuerit, quod ut certius et citius procurari possit, obsecro te ut non contentus ea via, uti velis opportunitate negotiatoris Bergeracensis, qui Amstelodami, agit nomine Villepontus, qui quicquid a te venerit Burdegalam deferendum ad Henricum BoudeŁyns, quae illius est humanitas et affectus erga me curabit. Adjecissem his quaedam Epigrammata a me nuper effusa potius


page 235, image: cs235

quam elaborata, nisi ea fere jam sub praelo essent, et te tanta mole ineptiarum obruere vererer. Satis in praesentia harum veniam impetrare. Sed jam finem faciam, postquam Chariss. Patri tuo, lectissimae Matronae Matri tuae mihi summopere colendis, totique adeo sanctissimae familiae tuae prospera omnia ex animo voverim. Vale tu, atque iterum vale, merito tuo mihi amicissime Adolescens, meque tui tuorumque observantissimum porro quod facis amare perge,

Dat. Lutetiae XII. Cal. Majas, Salutis nobis per Christum partae, 1641.

CCCXV. Praestantissime Vossi, et quia religiosum me Cultorem tui non aspernaris numero amicorum adscribere, eoque nomine censere. Amice summe,

SOllicite mihi anquirenti qua usus opportunitate responderem ad priores quas ad me dedisti Literas pr. Kal. Sextiles CIC CCI XLI. ecce alterae a te scriptae quidem Kal. Decemb. mihi vero redditae Kal. Majis superveniunt. Tantum morae desideriis nostrum mutuis, (ut etiam de meis hinc ad te missis suspicari datur) post emensum mare non ita magnum creat tantilla intercapedo terrae, XX. sc. a Londino milliarium. Tanquam vero parum foret me nihil tale meritum literarum tuarum humanitate dignari, pergit propensa tua benignitas, jam ante satis obligatum, irremunerabili librorum beneficio ulterius mancipare, quos ab ingeniis vegetis, judiciis solide tersis profectos, ab amicissima manu quam semper admiratus exosculabar missos, nisi venerer, dispeream male, mortalium omnium stupidissimus, ingratissimus. Ut enim de exactissima Maimonidae editione eruditissimi filii tui tralatione notisque exornata taceam: (quis enim juvenis ad literas nati et formati, jamque [gap: Greek word(s)], merita verbis consequi velit, aequare valeat?) quam alte atque ex ipsis adeo reconditissimae Scientiae archivis, Theologiae Gentilis et Philosophiae Christianae (tanquam Nili ex Goyome et Lunae montibus per Zaire et Zambre lacus, Abyssinos populos, Nubias regiones, AEthiopiam, AEgyptum, septena dein ostia in Mediterraneum deflui) originem et progressum ex Antiquitatis rupibus et ruderibus, per Theologorum scita, Philosophorum placita, Poetarum mysteria, Historicorum fastos et fidem ad nos deducis, omnigen‚ fretus eruditione, Linguarum cognitione penitissim‚, ingenii vena mascula, judicii acie heroic‚, methodi luce plane divin‚. Sed unde mihi hunc calculum? Homini a Musis averso, quarum castra Academica adolescens olim deserui, nomenque dedi ad Colonias Martias? atque inibi florem aetatis diu exercui: Terra tandem marique per Galliam, Hispaniam, Hiberniam jactatum me paupertas impulit audax in hoc pistrinum, docere coactum antequam didicissem, redegitque dura Dea ut necesse haberem ad studia per fastidium relicta me recipere. Ubi nec inutili nec plane ingloria defunctus opera [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] emensus, [gap: Greek word(s)] jam sperare coepi. Sed et hujus spei incisus est nervus, exorto apud nos dissidio usque ad arma civilia; quorum furorem a vertat precor Deus, qui te, Vir clarissime, mihique charissime, tuos tuaque tueatur. Ita vovet

Ex agro Cantiano, prid. Kal. Quintilis, 1641.

Merito tuo, voto meo tuus, Tho. Farnabius.

CCCXVI. Excellentissime, Clarissime, Doctissimeque Domine Vossi, amice fidelissim‚ grati‚ conjunctissime,

AB excessu communis amici nostri Clariss. Domini Meursiii [gap: Greek word(s)] tanta exercuit animum meum consternatio, ut in unico isto viro omnium fere amicorum me fecisse jacturam putaverim. Id causae fuit, quod et tui quaedam quasi temporaria me incesserit oblivio; quam consueta literarum missiculatione in praesens abstergendam duxi. Te etenim ex omni amicorum numero, quos Belgium mihi conciliavit,


page 236, image: cs236

solum me reliquum fecit [gap: Greek word(s)]. In primis nemo illic mortalium praeter te nunc est; cui debent aliquid studia mea, posteaquam heu! amisi chariss. caput D. Johannem Isacium Pontanum, etiam [gap: Greek word(s)]. Nisi si etiamnum in pectote Cl. Scriverii nostri, amoris erga me pristini vivat scintillula. Nam de Heinsii affectu vereor ne certi aliquid sperare mihi liceat; quippe quem versilis animi hominem et in amicitia inconstantem esse perhibent. Utut sit, ipsius benevolentiam tantopere non ambio, modo tu me favore, quo soles, prosequi non desinas. Salmasio equidem, Viro celeberrimo, et seculi nostri Varroni, innotescere vehementer discuperem; si idoneus mihi pararius et proxeneta obtingeret, qui animos nostros mutui amoris vinculo conjungeret, aut saltem ad amicitiam ipsius facilem mihi aditum pararet. Huic rei cum neminem te aptiorem sciam, peramanter rogo, imo omnibus abs te precibus contendo, ut fidelem hac in parte operam mihi praestes, et quacunque poteris ratione (poteris autem plurimis) tanti viri favorem et benevolentiam conciliare mihique comparare studeas. Ut vero ipse, fortasse ardui, hujus negotii initium facerem et velut fundamentum ponerem, literas Salmasio inscriptas exhibendas duxi; quas velim prima quoque occasione Lugdunum Bata vorum, per bonae fidei internuncium, ad Salmasium perferendas cures; verum non sine adjunctis tuis literis, quae nostris gratiam pariant et auctoritatem. Epistolio meo comitem dedi Simplicii Commentarium in Epictetum, manu Clariss. Meursii ad exemplar Manuscriptum diligenter emendatum, quem ipsi fore gratissimum confido. Caeterum nullus dubito, quin lucem aspexerit Tractatus tuus de Origine Idololatriae. Si ita est, obsecro te istius libri unico saltem exemplari me bees atque impertias. Quinimo nisi grave tibi nimis sit, majorem in modum abs te peto, Henrici Canisii Antiquas Lectiones, quocunque tandem pretio, isthic cŲemere, et huic Bibliopego nostro domuitionem paranti committere digneris: cui in mandatis dedi, ut meo nomine solveret quicquid petieris. Vehementer enim indigeo istius libri usu. Quod me attinet, totum nunc habet Saxo meus; quem tandem aliquando post tam diu frustratam multorum expectationem publici juris facere constitui, Deo juvante et vitam ac valetudinem clementer suppeditante. Vale, Vir eminentissime, et me, ut soles, ama.

Sorae V. Id. Junii, CIC IC C xli.

Tui observantiss. Steph. Johan. Stephanius.

CCCXVII.

NEscio sane, Vir celeberrime et amicorum maxime, an Dantiscanus ad vos iturus certaminum nostrorum initia proculdubio exhibuit, in quae conjecti sumus a malefico et ingrato discipulo. Nos stamus pro Gratia universali ac sufficiente, quam cum speciali Electionis gratia nihil pugnare existimamus. Nisi illam asseramus, non videmus quomodo Evangelium satis plene docere et justitiam Dei damnantis eos, qui non credunt in Christum, tueri possimus. Sed sunt qui hanc doctrinam dicunt putidam et humani cerebri figmentum. Mirum, inter Theologos Christianos esse, qui secius quam Jurisconsulti de favoribus humanis, de favore divino sentiant. Illos enim prudentes juris ampliandos censent. Nunc iterum exemplar mitto Thesium nostrarum, si prius forsan non sit redditum. Synodus Suyd - Hollandica nuper Roterodami coacta de Liticula Scholae nostrae ad Senatum simul et nos scribere non dubitavit, et nobis improperare haereses antiquitus damnatas, Sabellianismum, Photinianismum, Pelagianismum, Socinianismum, imo Sadducaeismum et Atheismum; de quibus ne per febrim unquam somniavimus. Respondebimus conscio senatu, qui hoc ipso die nos in Curiam vocat, ut de hac re deliberaretur, et quod controversiosum est prudenter sopiretur: quod ut fiat, Deum veneror. Vorstius et Glaneus harum latores, vivarum instar epistolarum erunt, et statum nostrum vobis prolixe exponent. Quapropter ego nolo latius. Bene vale, Virorum maxime et salve a nobis [gap: Greek word(s)].

Brem. XXIII. Sextil CIC IC C XLI. secundum veterem formulam.

Clar. Tuae, observantissimus, J. Crocius.



page 237, image: cs237

CCCXVIII. Vir clarissime, Domine observande,

JAmdudum gestit animus aliquid ad te literarum dare, quibus significarem, quanti faciam, quod tibi innotuerim. Merebatur id summa humanitas tua, qui per varios amicos meos saepius me salutari, benevolentiamque mihi tuam declarari volueris. Impellebat me admiratio eruditionis tuae. Ei proposito exequendo, quae hactenus defuit, nunc data est occasio. Neque enim debuit, sine literarum familiariori alloquio, te adire libellus hic, qui his diebus ex Musaeo meo erupit: quem, quaeso, ita recipias, ut ab aestimatore tui profectum, receptum ita judices, ut nec veritati amicum, si forte, officere, nec ea, ubi non assecutus fuerit, carere permittas. Certe enim tuum est in hoc negotio veritatem clarissimam facere, qui eam et prophanae et ecclesiasticae Historiae cognitionem, sacrarumque literarum peritiam, itaque subactum judicium habes, ut melius quam quivis alius ea de re disserero possis. Meum certe nihil nisi voluntatem sacras Literas illustrandi consensumque cum orthodoxa Ecclesia laudari, aut potius probari volo. Magnus, ut ajunt, est vir ille, cujus sententia a nostra dissidet. Quem tamen non possum mihi persuadere serio id spectasse, quod quidam volunt, ut Papa non sit Antichristus. Potius est, ut credam, voluisse ipsum ostendere, quo locis is, tanquam Antichristus, habendus sit, qui nihilo melioribus encomiis in S. Literis afficiatur, quam quibus Cajus aut quivis alius Impius, Idololatra, Tyrannus, Impostor, affici potuerint. Si tamen alia mens ipsius est, [gap: Greek word(s)]. Ego cum magno isto viro litigare non volui, quod quovis tempore mihi licebat, quid in istis sacris textibus dici putarem, exponere visum est. Si alius aliter judicat, praestare non possum. Comparet dicta, Lector, et verum vincat. Tu vero, Vir clarissime, si me judicii tui certiorem feceris, maximo me affeceris beneficio. Vale et bono Literarum perenna.

Dab. d. 11. Jun. 1641.

Clar. Tuae observantissimus, Johannes Cocceius.

CCCXIX. Eminentissime Vir, Amice maxime,

CUM ad vos rediturus esset amicissimus noster Fontanus Medicus, qui per aliquot dies nos Daventriae dignatus est praesentia sua, dimittere eum nolui sine Literis meis ad te, quem ego perpetua Observantia mihi colendum sumsi, et cujus memoriam non nisi cum vita deponam. Ejus affectus mei testimonium perhibebit hic noster, qui has ad te defert, eademque opera renunciabit, quanto cum honore, cum et praesens adesset noster Isendornius, sermo nobis fuerit de clarissimo Domino Vossio, non sine ingeminatione illius voti, ut is diu nobis sit superstes. Utinam vero, Vir clarissime, occupationes tuae, quas promovendis Literis perpetuo impendis, aliaeque curae domesticae tantum otii tibi concederent, ut ad exemplum Fontani excursione aliqua in hasce oras, sua vissimoque amicorum alloquio ac hospitalitate, mentem aliquatenus reficeres; foret id nobis supra quam dici potest acceptum. Optamus id quidem vehementer; sed si respicimus incommoda ingravescentis aetatis, voto isto potiri vix licebit. Spero autem me circa Nundinas Amstelodamenses, si Deus volet, in vestram urbem venturum, tunc et te videbo, coramque jucundum os oculosque suaviabor. Interea summo cum desiderio exspectamus Literas a Gronovio, vel potius eum ipsum, ut subeat apud nos Professionem, ad quam illum veta et studia nostra jampridem destinarunt. In suis, quas antetres menses ab eo accepi, valde miseratur jacturam nostrarum Literarum quibus statum et conditionem hujus Professionis pluribus perscripseram; ideoque jam in alium id munus collatum esse existimat. Respondi autem, rem adhuc esse integram, nostraque intercessione effectum, ut Proceres nostri, reditum illius se expectaturos, promiserint, modo certiores reddamur, ipsum hanc vocationem suscepturum. Postquam redux factus fuerit in Hollandiam, sine dubio te compellabit, antequam ad nos scribat, vel ipsum se sistat. Rogo itaque, Vir clarissime, ut rei Literariae hoc officium praestes, optimoque Gronovio calcar addas, ne ulterius tergiversetur,


page 238, image: cs238

oblatam hanc felicitatem, quam multi concupiverunt, pauci vero sunt adepti, serio amplecti. Experietur sane, rebus ac studiis suis hac ratione optime consuli, multumque praesidii in amicorum benevolentia hic sibi repositum esse. De Professione Trajectina necdum aliquid certi est statutum. Deliberant adhuc a quorum suffragio respendet. Fervor iste, quo pridem ferebantur ad tertium Juris Professorem vocandum, videtur frigore aliquo contactus. Interim nostra sorte hic contenti vivimus, si non aeque splendida, certe non minus quieta, et studiis nostris accommoda. Nostrum quondam spectrum nocturnum Trajecti jam moratur. Si is favorem illum, quo nonnullie primariis in nos propensi videbantur, poterit imminuere, sine dubio ostendet se ea in re non alium quam a multis bonis viris, quos arrodere consuevit, hactenus est cognitus. Nisi molestum tibi est, Vir clarissime, data occasione uti me insinues in gratiam clarissimi Domini Lyraei, summopere rogo. Eam quippe commendationem mihi multum utilitatis allaturam certo scio. Deus Optimus Maximus te, Vir clarissime, cum tota familia benignissime protegat.

Daham devotissimo affectu Daventriae Idibus August.ann, CIC CCI XII.

Tuae Eminentiae Omni fide et Officio addictissimus, J. Christenius.

CCCXX.

PLacuit, Vir maxime. harum latori, praelustris Proconsulis Dantiscani ab Hobten filii profecto, in Academiam Leidensem profecturo, in conspectum tuum me venire parario, ex quo didicerat omnibus bonis adhuc a me missis fores Musarum tuarum fuisse apertas. Patere igitur Virorum amicissime, ut et hic experiatur id nos ex vero sibi testatum fuisse. Concertationum Scholasticarum, in quas nos Zelotarum quorundam importunitas conjecit, [gap: Greek word(s)] quoddam mitto, ut intelligas in quo nunc versemur pulvere. Synodus Suydhollandica Roterdami nuper celebrata, ut et Professores Leidenses pessime de nobis informati videntur: quippe qui literis suis tum ad Magistratum nostrum, tum ad Collegium Scholasticum et Ecclesiasticum datis deplorant quod Schola et Ecclesia haeresibus variis contaminetur, quae hic fuerit praelustris officina Veritatis et Orthodoxias. Putant enim hic foveri Sabellianismum, Pelagianismum, Semipelagianismum, Photinianismum, Sadducaeismum Atheismum. Vix Monstra horribiliora Orcus habet, quam apud nos stabulari credunt optimi illi viri. Nimirum quos dogma de universali et sufficienti gratia non poterat de ponte dejicere; illi tot ab antiqua Ecclesia damnatis haeresibus erant gravandi. Miror vestros tam praecipites fuisse,

ut se ad aemulorum nostrorum prava desideria rebus nostris immiscuerint et praejudiciis suis gravare voluerint. Spero Deum et Magistratum illius Ministrum remedium inventurum tanto malo et morbo. Precibus et Consilio nos juvabis, ne causam bonam male agendo perdamus. Bene vale, et salve [gap: Greek word(s)] a D. Bergio, D. Willio et me, Virorum optime, maxime.

Brem. Aug. 4. CIC CCI XII. secundum veterem formulam.

R. D. T. Observantissimus, L. Crocius.

CCCXXI. Vir celeberrime, Domine et Fautor observande,

PLus tibi debeo, quod me Literis tuis manu tua scriptis dignatus es, quam si per Amanuensem nitidius, ut ais, scriptae essent. Nec meas ego nitore quam affectu aestimari epistolas malim. Candidae mihi quam politae magis placent. Si ita est, ut scribis, illustrem Virum H. G esse Authorem Commentarii locorum de Antichristo, isque ita sentit, ut is Commentarius prae se ferre videtur; doleo sane ipsius vicem; et hoc mihi restat dicere quod solent Rabini non absurde [gap: Hebrew words] Ego vero de Authoritate ita


page 239, image: cs239

scripseram, non quod omnino ambigerem, quis esset, aut quasi ignorarem, magnos etiam viros labi posse, et eorum plerumque magnos lapsus esse; sed quod ad illum ipsum virum illustrem hoc scripsisse, vel saltem illa mente, quae omnis Ecclesiae Reformatae scientiam uno ictu tollit, scripsisse nollem, idque illo viro indignum, atque eum scopum, quem indigitabat Epistola mea longe minus absurdum judicabam. Mihi vero dolet, (ita aestimo eruditionem tanti Viri) accidisse, ut, qua in re laudatorem ipsum me habiturum confidebam, si quid conatus essem, in ea haberem adversarium. Nam si quis putet, ea me causa delatum esse ad hanc scriptionem, ut me componerem magno Viro, isme ignorat planissime. Utinam voluisset ingenium suum veritati accommodare: Quam exacte, quam erudite, quam ornate, quam copiose, acperspicue idem argumentum, contractis clarissimis Scripturarum testimoniis, Prophetarumque comparatis vaticiniis, phrasibus enucleatis, aenigmatibus solutis, addit‚ luce Historiarum, gravi et solido interpositode singulis rebus judicio potuisset illustrare! Quam gestirem in illis confertissima doctrina Commentariis habitare, quae imaginor ab ipso proditura fuisse, si verum quaereret! Nunc rei indignitas miseris nobis et pueris, qui alioqui tantos viros vix contra contueri audemus, vocem extorquet. Quod si videt, multa superstitiose ac tyrannice geri in Papatu (quae certe tot ac tanta sunt, ut animus pius non possit non cohorrescere) suadebitne nobis, ut redeamus ad illud regnum Superstitionis et Tyrannidis? Et annon videt, Superstitionem et Tyrannidem capitales Antichristi notas esse? Si quid vero etiam in aliis Ecclesiis non probat (nec miror: sunt enim variae Ecclesiae quaedam plus, quaedam minus de Antichristi doctrina et moribus trahentes) haeccine illas sanandi commoda ratio erat, ut persuaderet nobis, Papatum ut Antichristianum non damnari sacris Literis, in quo tamen multa superstitiose et tyrannice fiunt; ut scil. ad illum tanquam sinecritatis exemplar redigantur et reformentur. Metitur omnia Doctoribus antiquis. Potes nos (Vir excellentissime) omnium optime erudite, quantum deferendum sit Doctoribus vel antiquissimis extra Scripturam loquentibus; et an hodiernus Papatus cum antiquis illis vere Doctoribus, non seductoribus consentiat. Hoc tamen, quod de Antichristo nos docet, scio, quod nec veterum Doctorum sit sententia, nec Pontificiorum. Sed quo dilabor? Neque enim tecum, Vir excellentissime, mihi agenaum est, tanquam cum ipsius advocato: qui tibi, ut rerum harum gnarissimo et locupleti arbitro conatum et studium meum, ut aliis piis et doctis Viris, vehementer cupio probari qui alias non perfunctorius laborum meorum sat tenuium laudator es. Qua fiducia audeo a te contendere, ut et consilium meum (qui non tam in H. G. illustri Viro, ad versarium legi, quam occasionem datam de iisdem rebus, de quibus ille dixit, et pro Conscientia et pro Officio dicendi, non omisi) benigne interpreteris, lapsus meos ac defectus humaniter feras et indices. Quod porro me ad similia veteribus elaboranda exstimulas, pro lege accipio: et in eo sum, prout cura mihi demantdata efflagitat, quantumque labores quotidiani permittunt, totus. Fateri tamen audeo tibi, Vir eximie, non mediocriter studium aliquando nostrum hebetari temporum, an hominum iniquitate. Quo enim multum laborasse, torsisse se noctes et dies, collegisse, scripsisse, descripsisse, si perfecta cum blattis tineisque certare debent? Nihil ego magis cum officio meo aeque scopo studiorum conjunctum invenio, quam sedula meditatione Scripturae sententiam ex genio linguae illustrare. In istiusmodi genere aliquid nonnunquam nascitur apud me, quo ut mihi ipsi profecisse, ita me rudioribus prodesse posse videor. Inter ista est Jobus meus. Sed experior hic tantam editorum (qui respuunt quicquid non statim sortem cum centesima red diturum est) morositatem, dum a Typographis (sunt autem qui dimidium impensarum pro copia sua vellent subire) rogantur, ut mihi videar a Midis istis stultis et ingratis operam meam ut indignam luce et oculis hominum ignominia notatam domum referre: quod indignum et intolerabile est. Si sic pergitur, pereunt studia et tandem nihil nisi fabulae et cancilenae legentur. Vide quo me abducat humanitas tua. Ita enim te


page 240, image: cs240

abutor, ut mihi jam videar [gap: Greek word(s)] Quod aliquando vix effugimus, quum lubenter scribimus et tempus, ut mihi nunc, conceditur. Convictor enim meus Eques Polonus, qui his Literis aditum ad tuam comitatem quaerere voluit, in tempore me de itinere suo admonuit. Sed hic abrumpo, Vir eximie, teque divinae curae commendo. Vale, et me ama.

Scribebam die 18. Octob. 1641.

Cl. T. Observantissimus, J. Cocceius.

CCCXXII. Excellentissime Domine.

VEreor ne Literarum a me officium requiras, quod pro summis tuis in me meritis jam saepe misissem, nisi usque ad meum ex Italia distulissem reditum, cujus forsan celeritatem miraberis. Istis itaque literis complectere placuit, me salvum et sospitem huc ex Italia rediisse, felicissimumque finem meae imposuisse peregrinationi, sic quidem ut ego qui ingredi illam diffidebam, semper magis adversos rerum exitus metuens, quam sperans secundos, animad vertam summam Dei ter Opt. Max. in me conservando clementiam. Multas casus me tibi varietates, itineris incommoda, quae optabiles in experiendo fuerunt minime, nihil attinet exponere, quoniam confido securam illarum recordationem, tandem jucundam allaturam delectationem. Quid tantarum gentium, nationum, linguarumque varietatibus delectabilius! Helvetos, Grisones populos more humanae cupidinis vidi non minimis difficultatibus emensus Alpes perennis nivibus obrutas, illas cum ascenderem insolentia itineris interdum timebam, nam omnia natura opere velut atque consulto praeceps. Basileam quoque tetigi, unde Argentoratum proficiscebar, ibi invisi D. Freinshemium. Is plurimam salutem tibi, excellentissime Domine, jussit nuntiari. Ejus Viri ingenium, a multis admiratum, Argentoratenses non magni faciunt, sicuti ab iis, qui quotidie simul ibi cum illo vivunt habeo. De toto statu meo si scire cupias, quid hic nunc post reditum agam, quam longum meum discessum a patria, et a te futurum putem, ex istis intelligere poteris; me fere adhuc per tres menses hic commoraturum, si mihi id esse emolumento sciam. Exercitia tam animi quam corporis, quaeque me digna putem interdum tracto. Dilectum tuum filium Dominum Isaacum saepissime inviso, et gaudeo illam ipsam conversandi cum illo facultatem obvenisse hic mihi rursus, quae Amsterodami. Quod superest etiam atque etiam rogo, ne meo nomine dilectissimam conjugem, et filios tuos charissimos graveris salutare. Celeritati mearum Literarum ut indulgeas, utque me inter tuos ames ad meam Observantiam. Vale.

Datum Lutetiae Parisiorum die xiii. Septembris CIC IC C XII.

AEternum tuus, qui excellentiss. Nomini tui omnia Officia defert, Ernestus Johanes Creutz.

CCCXXIII. Clarissimo et incomparabili Viro-Domino Gerardo Joanni Vossio Salutem et Observantiam, D. D. Godefridus Cretschmarus.

DA veniam, Vir Clarissime, si etiam nunc mihi gratulor, ac pio quodam; animo depraedico summam illam virtutem tuam et humanitatem, qua me non ita pridem accipere dignatus es, hominem ignotum et parum a se commendabilem, nisi forsan vel cultu tui, et observantiae professione, vel Literis Meursianis quas exhibui. Quanquam non magis istis adscribo, quam virtuti tuae, quippe quae tam generosa est, ut neminem bonum ab aditu excludat, admittat omnes, si non hominum, saltem humanitatis causa, ne non semper optimus sis. Rara bonitas in tam illustri dignitatis ac famae fastigio, quo tua te Virtus et Doctrinae meritum eminere voluit, sed quo rarior, eo majori laude dignior haberi meretur. Quanquam satius duco silentii Religione venerari, quam exiguissimae scriptionis


page 241, image: cs241

conatu deterrere: ea enim magnitudine animi es, ut malis te Virum bonum esse quam dici, ac propensius facere quam audire praeclara, Quae incredibilis tua bonitas in eam me libertatem excitat et fiduciam, ut non solum gratias, sed majus etiam beneficium tibi me debere velim. Panegyricum enim sermonem, quem ante biennium, cum adhuc Sorae viverem, meritis ac memoriae clarissimi Viri Domini Johannis Meursii consecravi, ea qua decet reverentia ad te defero, defero autem non sui, non Autoris, sed humanitatis vestrae, sed argumenti, id est, Meursii fiducia securus. Accipe, Vir summe, et si quid exorare me pateris in honorem Meursii tui, lege et cense; illud cujusvis est, hoc judicium requirit, et imprimis tuum, cujus tanta me et omne licerarum nomen incessit observantia atque authoritas, ut omnibus me compendiose probatum iri existimem, si tibi me prius, et nominis tui patrocinio probavero. Da veniam, clarissime Domine, et si quid vel pravi erit, vel anibigui, pro libera judicii tui authoritate, et quo teneris gratificandi hominibus studio, mone et corrige, admonitio tua tam grata mihi erit quam honorifica ac salutaris; inter eos enim sum, qui a vobis moneri partem laudis putant et eruditionis. Non possum equidem non vereri, ne aut ignarus videar virtutis vestrae ac dignitatis, aut oblitus meae cum modestiae cum tenuitatis, quod tam exiguum pietatis erga Praceptorem documentum judicio submittam tuo, et quod majus nomen est, tempora tua morari audeam, quae non nisi publico literarum bono destinantur; sed solatium habeo humanitatem et praecellentem animi tui moderationem, quae tam magnanima est, ut etiam publice prodesse putet, si quos ipsa ornare possit aut juvare plurimum. Accedit praeterea Meursii nomen, quod facile mihi veniam a te impetrabit, qui tam bonus quam doctus es, et bene de ingeniis mereri non alia causa velis quam quatenus Viro bono dignum est. Vale, gloriosum seculi decus, decusque nostrum, et libertatem hancce meam, si non alio nomine, saltem pietatis professione, et fiduciae erga te meae vel proba vel excusa. Deus te conservet tam semper felicem, quam semper cognovimus optimum et benignum.

Et Musaeo meo Lugduni Batav. 16. Cal. Octobris An. 1641.

CCXXXIV. Vir Praestantissime,

NON eram tanti, quem amicissimus Collega meus D. Lindanus tibi commendaret, et in notitiam bene volentiamque vestram insinuaret. Jam vel hoc nomine Hesychii editio allubescit, quod tantam rem mihi [gap: Greek word(s)] confecerit. Tu enim eruditorum eximie et tanti in orbe literato nominis et meriti prolixe omnia polliceris, quod mihi sperare improbum fuisset, nisi [gap: Greek word(s)] innocuisset. Hesychium autem tarde et cunctanter, hortantibus Collegis amiciss. D. D. Lindano et Cocceio apprehendi, vergente quidem huc et trahente prena mea voluntate, rapiente autem necessitate pene rei ob publicam utilitatem et ad exornationem muneris suscepti; at repellebat conscientia tenuitatis, quae optaret tanto Grammatico doctiorem operam admoveri. Caeterum, quod intelligo de eruditissimo Viro, filio vestro, eum cogitare de hac re, id me tantum reprimit, quantum tua pollicita impellunt. Itaque velim scire, quanti temporis res sit et quantae lubentiae. Si enim magnopere velit et in propinquospes exitus sit, resilire me praestabit et locum cedere meliori. Sin autem, fervide urgebo [gap: Greek word(s)], fretus vestra tam benigna pollicitatione, simulque aliorum insignium virorum, qui Symbola conferre ultro etiam promiserunt. Tui autem, Vir maxime, exemplaris cujus usus erit, significabimus, et post bre vissimi temporis usuram, fide optima, remittemus. Plura hoc tempore incumbentibus aliis et tabellario festinante, non addo: proximis prolixior ero, nisi offendendi metus inhibeat. Publica a Domino Lindano intelliges. Vale, et nos ab his initiis amare perge. Salutem autem plurimam Domino Barlaeo, Viro summo, praeter tuos, et inter eos Clarissimum


page 242, image: cs242

Isacium, quem tibi et Reipublicae Literariae Deus velit diurnare.

Raptim ad diem xvi. Kal. Octob. Jul.

Tuus [gap: Greek word(s)], Christ. Schotanus. G. L. Profess.

CCCXXV. Clarissime Virorum,

SUmmo cum gaudio accepi ab his, qui Amstelodamo veniunt, prospera te frui valetudine, quam bono publico propriam tibi faxit, Deum veneror. Misi nuper Exercitationem de Calculo, in cujus pag. 44. si inspexeris verba tua, non verba has quaerere, aut cineres, ut inquit ille, videbis, sed quae dicere vetat ingenuus pudor. De Nobilissimo Salmasio diu est, quod audio, venturum, mallem feliciter advenisse. Non turpe puto talis Viri dextra cecidisse, honorificum vero, amica. Ego post responsionem illam advernacula deflexi, quibus praelum hic sudat. Meditor et de Tube quid, ac Hydrope, quale dedi de Calculo. Tu, cum aliud vix possis, conatum proba, et discendi desiderium, quod ipse instillasti. Consulis filia cras nubit Capitoni, qui soceri favore Senatoris Dordrechtani munus jam biduum obit, antequam (ut Christiana Charitate cedere par est) implevit sponsi. Mallem tibi uni et soli adesse, quam turbae nuptiali. Sed vel absens nobis aderis, et si quid ad salutem hoc, non omittetur tuae spumans patera. Vale, Vir magne, et salve ab eo qui semper fui, sum et ero

Nomini tuo aetenum grato animo devotissimus, Joh. Beverovicius.

Nobilissimae Uxori tuae et eximiis filiis amicissime S. D.

Dordrechti prid Kal. Octobr. CIC IC C XLI.

CCCXXVI. S. P. Vir Clarissime et Celeberrime, Amice conjunctissime,

HAS Literas trado D. Junio filio D. Junii olim Parisiis apud proceres nostros magni nominis. Matrem habet matronam honestissimam, quae hunc suum filium amicorum consilio huc misit militatum, jussitque ut occasione data salutaret posteros nostri Junii [gap: Greek word(s)] Statuit igitur hoc exequi apud vos, et memoriam renovare stirpis communis. Scripsit ad me Saravius Senator Vir doctissimus et doctorum amator, se vidisse Pandectas, sic enim loquitur, Doctissimi Vossii de Idololatria, et mirari quod sine praefatione emissae fuerint. Causam ei aperui in mea responsione. Vidi hic in transcursu libellum Annotatorum in Cassandri Consultationem, cujus usuram obtinui spacio bihorii. Si prostaret eum cum otio expenderem. Mira item mihi videntur quae a tali Viro Papatui conceduntur. In miserrimos seculorum Fines incidimus. Deus meliora! Quem tibi et tuis, Vir Clarissime, propitium et in omnibus faventem adprecor. Vale.

Raptim X. Nov. 1641.

Tuus et tuorum omni officio et affectu, Andreas Rivetus.

CCCXXVII.

DIU sane est, Virorum et Amicorum maxime, quod nequicquam colloquimur. Matthias noster Moesum ituriens, postremae vicem fecit Epistolae. Cura valetudinis vestrae et amor calamum me jubent corripere, quo te lacessam. Quae nos intemperies homullorum aliquot infrunitorum agitet, ex publica credo, fama nosti. Quum enim dogma de Universali ac sufficiente gratia illis non videretur sat virium habere ad defamandum nos in Belgio vestro, et apud amicos alios in Academiis et aulis Principum, affinxerunt nobis haereses nefandas, Sabellianismum,


page 243, image: cs243

Photinianismum, Pelagianismum, et nescio quid non. A Synodis vestris ea de re moniti sumus, quibus ante men ses aliquot nos excusavimus. Earum Deputatos nunc Hagae congregacos rem arbitrari audimus. Utinam feliciter! Haereses et Schismata, quae dividunt Ecclesiam, aversamur. Veritatem antiquitus et a majoribus veluti permanus traditam veneramur, et consensum Catholicum omniorum Orthodoxorum inde a tempore Apostolorum sequimur. De salute vestra cupio fieri certior. Vale, Vir amicissime, et salve [gap: Greek word(s)].

Brem. 24. Novembris CIC CCI XLI. secundum veterem formulam.

Clarit. T. omni officio et affectu, Lud. Crocius.

CCCXXVIII. Salutem et Observantiam.

FAteor, clarissime Vir, verecundiam in me desiderari posse, quod ineptis hisce literarum formulis gravissimas occupationes tuas interpellare audeam; sed solatium habeo virtutem tuam et excellentiam, quae, quanquam maxima, ita tamen ab humanitate temperatur, ut possim ex quacunque occasione animum erga te meum profiteri. Quod tanto nunc facio, lubentius, quanto aut majora beneficia tibi me debere agnosco, aut expectare quotidie videor ab incredibili benignitate tua, quae, ut nemini bono interclusa est, ita bropense in eum devergit, a quo et coli te intelligis et observari. Nuperius epistolam ad te dedi, Vir incomparabilis, simulque Panegyricam orationem, quam Praeceptori olim meo Cl. V. Domino Johann Meursio conscripsi, ut extaret levidense aliquod animi et pietatis meae argumentum, utrumque cum despicere posses, admisisse te intelligo et quod human ius nomen est, perlegisse; non quod tanti erat, sed ut ostenderes tam judicare te posse maxima, quam in minimis probare conatum et navatam operam. Patere, Clarissime Domine, agnoscere me et admirari summam hanc bonitatem tuam, et ab eadem illa polliceri mihi aut testimo nium judicii tui aut fructum benevloae admonitionis, ambitiose fortasse sed utiliter. Quemadmodum enim sol quodcunque tangit, non illustrat modo, sed accendit; ita splendor nominis tui tam excitabit ingenium meum, quam fovebit, ut in spem ac frugem felicius exsurgat, et conari aliquando velit, quod tu ad exemplum admirationis potes. Da veniam arrogantiae meae ac credulitati; non hoc ago, ut eliciam literas a te publicitus occupatissimo, quanquam ad aliquam mei sive commendationem, sive excitationem, nihil honorificentius contingere mihi posse persuadeo; sed ut profitear eo me nomine tibi plurimum debere, et observantiae testificatione, necnon admiratione tuae virtutis, id aliquando intendere, ut beneficium referre videar voluisse. Vides animum meum, Princeps literarum, quem non plus ex scriptione mea quam ex meritis tuis aestima, et quem semel admisisti aeternum tibi devinctum patere. Quo in nomine vivere ac valere te exoptat.

Lugd Batav. d. 2. Dec. An. 1641.

T. Godefr. Cretschmarus.

CCCXXIX. S. P. et Observantiam. Excellentissime Vossi, Fautor et Amice Venerande,

COnstantinopoli redux factus, quod ibi literis intellexissem optimum et clarissimum Filium tuum Isaacum hÓc in Anglia esse, sperabam hic in venire, et aliquod optimae notae Manuscriptum Arabicum ex Bibliotheca mea Orientali, quam per Dei gratiam satis magnam reportavi, donare decreveram, sed abitu in Galliam meum reditum praeverterat. Nunc quod intelligam reditus mei famam in Belgio sparsam, non possum facere, quin amicis et fautoribus eundem indicem, tibique certe pluribus nominibus obstrictus sum, nam hac ad Magnatem me recommendabas, et Illustrissimus Grotius eo me nomine amavit


page 244, image: cs244

ut plurima ab eo prona erga me voluntatis signa retulerim. Quod si itaque filius tuus Isaacus meum ad vos adventum praevertat ex Gallia reditu, quem ipsi faustissimum voveo, ut tam praeclari filii summis virtutibus quasi reviviscas Pater, licet nunquam mori ipse queas, hoc rogo, ut meo nomine salutes, et postquam Catalogum meae Bibliothecae perlegerit, quemcunque librum usui desiderabit, non denegatum iri meo nomine rogo promittas. Quadringentorum Manuscriptorum Graecorum, Ebraeorum, Arabicorum, Persicorum, Turcicorum, Russici et Armenii Catalogum penes Leidenses imprimi credo. Clariss. ac Doctiss. Filium Matthaeum Amicum meum colendum salutabis, ipsumque Gerhardum praestantissimum Juvenem, quos vos Deum rogo ut sanos propediem et florentissimos reperiam. Gratias autem ago ingentes etiamnum pro veteri illo literarum tuarum beneficio, rogoque tibi persuadeas non apud decoctorem ea deposuisse. B. V.

Londini ex Coll. Gresham. 21. Jan. St. V. 1642.

a Tui Nominis Observantissimo, Christiano Ravio.

Inclusas rogo literas Cl. Golio transmitti, ni grave, jubeas, ita novo beneficio me obstringes. [gap: Greek word(s)].

CCCXXX. S. P.

ETsi, Clarissime Domine Vossi, religio mihi sit, gravissimas illas publici boni causa a Cl. T. susceptas occupationes intempestivis interpellationibus ullo modo turbare; cum tamen ex illo, quem praeterito autumno cum Cl. T. hab ebam, discursu non obscuris indiciis deprehenderim, eam de negotiis literariis, et imprimis Chronologicis animi sensa haut gravatim explicare; idcirco cum id negotii mihi dasum sit ab amico quodam, ut tuam, Vir Clarissime, sententiam super una atque altera Controversia Chronolog. perquirerem, quaeso te per omnia literarum sacra, ne id in sequiorem partem rapias, sed audaciae huic meae pro summa humanitate tua ignoscas. Primum de quo informari desiderat amicus praedictus, hoc est; Quanam vi rationes solidae contra vulgatam AEram Christianam pugnent, quo minus eandem sartam tectam retineamus: Quarum unam, si recte memini, Cl. T. tunc temporis ex Josepho adducebat, sed (quae est vacillantis memoriae meae infelicitas) plane istius argumenti summa mihi excidit, et, ni fallor, remittebat me Cl. T. ad quendam Tractatum a se editum, in quo planius mentem suam hac de re explicasse se, asserebat; quem vellem, nisi molestum esset, una cum ratione praedicta per literas exoptatas denuo mihi in memoriam revocari. Porro etiam edoceri expetit, quid Cl. Dn. Vossius sentiat de magno illo numero quem invexit Joseph. Scaliger (a quo vocatur magna Periodus Juliana) ex tribus Cyclis confecto, Lunae, Solis, et Indict. Rom. anne illa firmo talo subsistat, nec ne? De hisce, ut quam primum fieri potest, Cl. T. mihi rescribere dignetur, submisse rogo. Et cum semel de benevolentia tua, Venerande senex, optima quaeque animo conceperim, proinde obnixe insto, ut insuper quoque Autores quosdam insignes, qui de Particulis tam Graecae quam Latinae Linguae ex professo aliquid prodiderunt mihi indices, quarum collatione Hebraeas aliqua ex parte collustrare liceat. Vale, Vir Excellentissime, et importunitati meae hominis peregrini quidem, attamen Excellentiae tuae observantissimi ignosce.

Lugd. Batav. An. vulgatae AErae Christ. CIC IC C XLII. d. 14.

M. Johan. Michaelis. Straelsund, Pomeranus.

E Musaeo meo qui est apud Bibliopolam nomine Pieter Hercules prope Templum D. Petri.

CCCXXXI.

QUam libenter et quam saepe (Vir amplissime, doctissime et plurimum dilecte) de te et vicino tuo Domino Barlaeo


page 245, image: cs245

cogito, ipse mihi sum conscius, non conabor tibi literis exponere. Superioribus diebus cum vos honoris causa viserem, quos vehementer observo, casu accidit ut in tua mensa sermo oriretur, de iis rebus de quibus vos tam Philosophice quam Theologice solerter disserentes audiebam cum summa delectatione: te quidem de tormentis futuri seculi, an satius sit miseris omnino non esse, quam poenas sub quibus sunt, sustinere; illum autem de Animae essentia, perfectione et virtute. Sitne tota in toto corpore, et tota in qualibet parte; de quibus mihi ingenio vix mediocri instructo, otio certe nunquam abundanti, adversa etiam per annos multos modo valetudine, modo fortuna vexato, liceat cum vestra bona venia paucis quid sentiam subscribere: Ut sic absens tacitus vobiscum loquar, et leniatur sic desiderium meum, quod facere me nolo credatis exspectatione literarum aut responsionum vestrarum, quae etsi me incredibiliter delectarent; ego tamen vos mea causa a gravioribus studiis ad nugas revocari nolo: Satis me habere putabo, si et meas tibi esse redditas, et tibi vicinoque tuo, ut cupimus esse intellexero, sententiam vestram pluribus (quando favente Deo rediero Amstelod.) auditurus, eique acquieturus, qui non ignorem vobis ab omni cura expeditis, ingenioque florentibus, quotidianum esse cum libris usum, et cum omni doctrina, utpote in ista luce viventibus Batava, summa omnium virtutum ingeniorumque praestantia, seminibusque eloquentiae et reconditioris intelligentiae referta. Accedo ergo primum ad miseros istos in quibus, quae erudit nos natura, inveniri tormenta haec sunt.

Invidia, de qua Poeta ait, Siculos non in venisse Tyrannos tormentum majus. Dolorem, omnes sciunt quam grave sit malum, eum scilicet quem Tristitiam dicimus. Desiderium praeterea Narcissi fabula, et alia experimenta testantur quantum habeat mali. Metu denique multos esse mortuos non est rarum meminisse. Sed quis quaeso invidus unquam fuit, qui non ipsam invidiam ornaverit. Desiderium celebrant Poetae, quasi nullus alius sit amantium fructus. Moestos tenebras, et omnia quae malum augeant quaerere quotidie experimur. Malum fugiunt Meticulosi, sed ipsum timorem adamant. Haec si vera sint, vide num hi miseri velint esse sine his poenis? Et si non velint his cedere, cur eos credat aliquis malle non esse, quam istas sustinere? Omnis porro Spirituum poena voluntaria est, et non potest (quoniam a Voluntate proficiscitur) non voli: et si volitur ipsa miseria, potestne credi eos malle non esse, quam hanc pati? Constat enim multa proverbialiter dicta esse, ad exprimendam poenae gravitatem. Tormenta et Cruciatus qui in futuro seculo animabus impiorum parati sunt, tantos esse ut praestet omnino non esse, in ipsa Theologia videtur indubitatum: sic enim Christus suo ore enunciavit, Melius fuisse proditori, ut natus non fuisset ille homo. Tormenta etiam futuri seculi agnoscit Philosophia ipsa; neque si his quae praesens vita paritur compares, Ludicra nostra haec prae iis, flores, rosas et delicias, ipsa Philosophia jurare dubitaverit. Novit enim animae, post hanc vitam, potentiam, cum ea quam in materia habet, non pati proportionem. Novit affectus quos his colligit, illic ad proportionem status et existentiae excreturos. Novit itaque in immensum et bona et mala non per Hyperbolen sed ipsa re augenda. Verum cum haec omnia doceat nos Philosophia, huc usque tamen attingit, ut melius illis non fuisse censeat. Quod si hoc certum sit in Theologia, ex iis quae naturam superant contigisse putandum videtur. Cum hoc judicium (quod melius fuerit illis non esse) vel ex natura rei vel ex opinione personarum, sit pensitandum. Personas duas video examinandas, ipsum illum qui poenis irretitus manet, et prudentem aliquem qui rem humanitus existimet. Priorem poenas suas fovere iisque delectari ostendimus. Prudentis judicium non tam certum esse, sed falli posse videtur. Si naturam consulamus; quid quaeso facit aliquid alio melius in Natura? Seu in qua ratione Melioratio est consideranda? Melioratio haud dubio est in ratione Entis Et illud melius est in ratione Entis, quod plus de Ente habet. Et potest quaeso quis dubitare, num id quod est, et quantum homo est, et plus quam homo est, et ita plus quam


page 246, image: cs246

homo est, ut comparatio inter ipsum et hominem nulla maneat, plus habeat de Ente, quam nihil, quam quod non existit. Praeterea quid respondebimus eis qui docent, omnes actus nostros ab ipsa aeternitate, catenatis a causarum necessitate passibus, usque ad ipsum liberi arbitrii exercitium alligatos et perductos? Videbiturne Deus tot hominum Myriadum Myriadas, aeternis horrendis et ineffabilibus poenis ante omne aevum addixisse gratis, viam munivisse, gressus coegisse, fatalem poenam perstruxisse? Quae si ita sint, quorsum posthaec cum gemitu fundemus preces? Quorsum per aspera exercitia carnem domabimus? Quorsum solicitudinem et extentum ad futura animum, vel ipsi colimus, vel aliis ad colendum commendabimus? Sed excrevit calamus. Haec sunt illa varia in utramvis partem quae colloquii et exercitationis gratia exciderunt, donec te videro, ut de tuo promptuario sumantur, etc. Quod ad ista attinet quae a Domino Barlaeo accepi de anima, ego cum Aug. lib 6. de Trin. 6. existimo totam animam in toto esse corpore, et totam esse in qualibet ejus parte. Sed nisi me in hoc destituat memoria mea, memini didicisse me secundum triplicem divisionem esse triplicem totalitatem. Est totum quod dividitur in partes quantitativas, totum aliud quod dividitur in partes rationis et essentiae. Est et tertium pocentiale totum, quod dividitur in partes virtutis. Prima haec totalitas quantitativa non convenit animae nec per se nec per accidens. Secunda totalitas convenit, et sic anima tota secundum totalitatem Perfectionis et Essentiae est in toto corpore et qualibet corporis parte. Sicut Albedo recte dicitur esse in tota superficie et tota in qualibet ejus parte, si totalitatem speciei et essentiae intelligimus. Sed si de totalitate quantitativa mentio fiat, quamalbedo per accidens habet, non erit tota albedo in qualibet superficiei parte: neque si totalitatem Virtutis notemus; cum magis possit movere visum albedo, quae est in tota superficie quam quae est in aliqua ejus particula. Sicut anima non est tota secundum totali tatem Virtutis in qualibet corporis parte, sed secundum visum in Oculo, secundum auditum in Aute, etc. Et licet sit tota in qualibet parte, non tamen eodem modo compartitur ad partes, et ad totum: cum ad totum primo et per se respiciat tanquam ad proprium et proportionatum perfectibile: ad partes autem per posterius, secundum quod partes habent ordinem ad totum. Porro anima cum unitur corpori, non ut motor tantum, sed ut forma non mediante aliquo Corpore, necesse est sit in toto et in qualibet parte, cum sit forma substantialis quae est perfectio totius, sicut et cujuslibet partis, non vero accidentalis, ut forma domus posita in compositione et ordine, quae etsi toti domui non tamen dat esse singulis partibus. Quomodo autem potentiae animae distinguantur, quem habeant ad invicem ordinem: Utrum una potentia ex alia oriatur; sed et utrum omnes potentiae animae remaneant in ea post mortem; et denique sit ne alia forma praeter intellectivum in homine animum; haec et alia ejusmodi Domino Barlaeo viro eruditissimo cum his quae raptim de Anima scripsi relinquo. De rebus meis nihil scribo; sed me tibi Dominoque Barlaeo totum, salutemque meam quam serio possum commendans. Negotii administrandi rationem singulari vestrae sapientiae permitto in Domino. Literas inclusas Domino Johanni Nebstero reddendas, cures, vehementer oro, cui me multum debere et plurimum devinctum esse profiteor, ejusque officium tam benignum ab excelso quodam animo liberalique profectum libenter amplector. Etsi interim, ulli privato etiam nobilissimo esse oneri nunquam cogitavi; quod si compensare meis officiis non potero, memoria tuebor, et prosequar laudibus, quamdiu vita fruor, apud omnes, ipsumque serenissimum Regem Reginamque: ut ex optima saltem volantate qua boni omnes et sapientes Viri meriti beneficia consueverunt, aliquam sibi relatam esse gratiam existimet. [gap: Greek word(s)]. Vale Vir ornatissime, et me tuae humanitatis summae semper memorem, sicut et dignitatis tuae studiosum valde amplectere; Dominisque Barlaeo et Nebstero


page 247, image: cs247

meis verbis salutem plurimam, quem accerses, etc. Iterum vale a tui amantissimo

Archib. Casselius.

Hag. 19. M. 1644.

CCCXXXIII. Celeberrimo Viro Domino Johanni Gerhardo Vossio, [gap: Greek word(s)].

TOT annorum V. C. intervallo ad te redeunt a me literae, quarum importunae invenustati propensius in me favor tuus veniam largietur. Desiderii sane mei necessitas id postula vit, cui explendo, non inoratus mihi sis. Ac Deos non sine precibus adimus. Anni V. C. non pauci effluxere, ex quo tum liberalioribus literis, tum Jurisprudentiae Sacris sedulo incubui, cui fini Academias plures florentissimas maturo consilio elegeram. Nunc e peregrinationibus Galliae ac Germaniae demum in patriam redux, parente optimo, (in quo spes opesque meae omnes sitae erant) suptemi Numinis arbitrio ad plures evocato, quid incoeptum, ac ubi gentium certam sedem figam; incertus sum. Frequens hic, eorum seges est, qui se eruditos jactant, titulisque sed meris ac inanibus splendent. Opulentiores atque impudentiores priori loco sunt. Ego, dum lenior mihi benigniorque aura adspirot, fortunae ac tempori cedere constitui. Quamobrem V. C. si lautioris apud vos sortis quispiam doctrinae morumque praefectum filio quaereret, non invitus id mihi oneris imponi paterer. Nec quidquam, quod jure deceat, in me desideratum iri confido. Dari conditiones ejusmodi scio. Verum uti non exiguum harum est discrimen, sic avide sine dubio ambiuntur: Si spes aliqua mihi fieret, expectato volarem citius. Praesentia enim in hoc promotionis genere potissimum requiritur. Rogo per tuum te Genium V. C beneficium hoc ei praestes, quem satis ubere benevolentia prosequi antehac solebas. Neque in ingratum conferes, neque poenitebit, hunc hominem commendasse cui iteratus tui visus alloquiumque animum addent, ut inter dubios fortunae fluctus de rebus suis melius speret. Vale V. C. aetatem mihi colende, Reipublicae tuisque diu superstes, delitescentes affectus in me scintillas excita, meque responso dignare. Dionysium filium plurimum salvere jubeo.

Hamburgi A. D. CIC IC C XLII. XV. Febr.

C. V. addictiss. studitosiss. Bernhardus Damke.

CCCXXXIII. Reverende et Excellentissime Vir,

ACcepi nuper illa quae ad me misisti munera. Quo nomine et hunc animum et me debere tibi fateor. De quibus aliisque pluribus, ut spero, sum scripturus, cum ordine perlegero. Nosti enim qui et ipse aliquando maxima cum laude inter nos versatus es, quam hoc tempore, ex instituto Academiae, quo et recensendi studiosi, et alia nonnulla peragenda sunt, ab octavo Februarii ad primum sequentis septimanae, distrahi soleam. De affectu meo et observantia si quaeris, nemo nescit, quomodo de te scriptisque tuis judicare soleam. Quo magis detestandi sunt, qui Versus quosdam, quos in maledicum, qui de facundia aliorum judicare solet, conscripsi, de te scripti, tibi aliisque persuaserunt: quod amici jam non semel indicarunt nobis: cum id ne in mentem quidem venisse nobis sciam. Homo, de quo cogitabam, natione Batavus, aliquandiu Professor tandem ludo literario praefectus est, in qua cura expiravit. Qui non magis fortasse tibi, cum privatim de omnibus sententiam ferret, quam aliis pepercit. Simile est, quod cum nemo olim magis Rhetorica tua, non semel nec eodem modo edita, commendarit aliis, ea a me perstringi, non quidem forte crediderunt ipsi, persuasum tamen tibi distrahendis inter nos animis nonnulli voluerunt: quo nihil diabolicum magis, nihil magis hodie usitatum. Cum de Loyolita quodam egerim, qui de autoribus antiquis petulanter ac sinistre judicat; quod a te factum non memini, quem ob


page 248, image: cs248

eruditionem singularem semper veneratus sum, qui sum ac futurus semper.

Lugd Bat. An. CIC IC C XLII. Febr. 27.

Reverentiae tuae devotiss. Daniel Heinsius.

CCCXXXIV. Clarissimo Doctissimoque Viro Ger. Joh. Vossio, Gaspar Scioppius S. P. D. Clarissime et Praestantissime Vir,

NIhil plane dubito, quin ornatissimi Juvenes Justus Riccovartius et Cornelius Vuerchovius, qui me perfamiliariter hic usi sunt, satis tibi confirmarint, quanti tuas excellentes ingenii animique dotes faciam, quantumque aetati nostrae de lumine tanto gratulandum putem. Quo minus mihi nunc laborandum intelligo, ut ambitiosa mei erga te amoris ac studii professione tuam mihi mutuam voluntatem conciliem. Missis igitur ambagibus pro amico te in partem voco negotii, in quo cum consilii et prudentiae tuae vires maxima cum laude tua experiri, tum ab omni Republica, inprimisque a Batavis tuis magnam et solidam gratiam me judice inire poteris. Id cujusmodi sit, ex Italica Relatione, quam una mitto, intelliges. Galilaeus [gap: Greek word(s)] pro veteri, quae mecum ei intercedebat, amicitia mihi curae esse cupiebat; ut relictis....... inventi sui experimentum caperetur, idque tanto impensius, quanto gratius ei fuit, quod Pieruccium disciplinae ejus alumnum in contubernium meum adscivissem, propterque spectatam ejus fidem et singularem in omnium meorum bonorum haeredem fecissem, Is jam triennium apud me fecit, et usque eo mihi se probare pergit, ut cum in senectutis meae praesidium coelo demissum statuam. Caeterum verba non invenio, quibus divini ingenii ejus vim satis digne praedicem. Nam quicquid dixero, minus erit. Promittit ille quidem in hoc Patavino Athenaeo Juris civilis interpretationem, in qua tam cumulate omnibus fatisfacit, ut in hoc uno studio videatur quoddam quasi tabernaculum vitae suae collocasse. At illum sui propemodum poenitet ac piget, cui necessitas incumbat ista professione vitam tolerandi, quam genio suo magnopere alienam ac modo non adversam experitur, cum sit maxime [gap: Greek word(s)] pectusque cujusque modi artibus instructum gerat, quarum una quaevis victum aliis satis lautum ex se praebere posset. Si suis ea fata auspiciis vitam ducere permitterent, ille quodcunque Mathematicarum disciplinarum genus et Philosophiam liberam nulliusque Magistri verbis addictam profiteri ac docere alios impendio praeoptaret, satis quippe sibi conscius, posse se non verbis doctisque dictis auditores pascere (quamvis nec ab istis non satis sit paratus) sed res nemini unquam nec visas, nec auditas, omnemque humanam admirationem exhausturas manuum et oculorum sensibus subjicere, quas magni principes, satis scio, ut videre possent, impenso pretio depacisci nihil dubitarent. Ego quidem, cui tam admiranda oculis et manibus usurpare contigit, planissime mihi persuadeo, si Pythagoras Plato et Aristoteles, in terris nuuc existerent, nec suum illud discendi studium abjecissent, nihil eis prius futurum, quam ut ad veri istius Philosophi acroasin certatim convolarent. Madaurensis autem Philosophus, nisi omnia me fallunt, non jam Hippiam, sed Pieruccium floriloquio suo dignam censeret, ejusque [gap: Greek word(s)] distincte explicanda ingenium delassare mallet. Tanta tamen hominis est modestia, ut istas ingenii ejus divitias nemo nisi diu multumque eo usus possit animadvertere. His accedit quod ego palmarium duco, quoque nomine plus hominem amo, ardens divinarum literarum amor, et mirificum S. Scripturae studium, unde sibi mentem scientia augeri, sensusque ad boni ac mali discrimen exercitatos fierigaudet (quod Apostolus perfectorum esse testatur) ne ipsum fallant animi vafra sub vulpe latentes (quales ab Alphonso meo de Vargas descriptos vidisti) neve inveniatur [gap: Greek word(s)]. Hunc ego talem virum tibi nunc concilio, ejusque demerendi occasionem tibi offero: quam tanto


page 249, image: cs249

avidius arrepturum te arbitror, quanto plus Batavorum publice privatimque interest, ipsis non intercidere fructum illum, quem eis Galilaeus ex invento suo augurabatur si ergo istic sint, qui rem tantam cordi habeant, sive per te, sive per P. Fulgentium Servitam Reip. Venetae Confiliarium, seu denique per quos visum eis fuerit, cum Pieruccio transigere poterunt; quem studii, quod Galilaeus erga nomen Batavum singulare profitebatur, haeredem esse praestabo, sicut etiam fide mea tibi recipio ac polliceor, futurum ut ex rebus ipsis homini omnium gratissimo operam te navasse intelligas, nec minimum mihi velut amiciciae vestrae inter preti ac parario debere nolis.

De me ipso meisque consiliis, studiis et actionibus alias te certiorem faciam, nunc in antecessum hoc tantum narro, me jam Exegesi seu Prophetiae Scripturae (quam 5. Petrus vocat) plus quingenta folia explevisse, ea ipsa Clave ad aperienda ejus mysteria usum, quam idem Apostolus nobis reliquit, vix tamen a quoquam adhuc intellectam. Prophetae scilicet praeter mandata de credendis et faciendis (quae Isai. 45. Justitia et Recta, Johan. 16. Omnis veritas dicuntur) et an Secreta seu Ventura (Amos 3. 7.) sive Christi et Ecclesiae passiones ac glorias cum singularum temporibus exquisiverunt et scrutati sunt, et a Christi spiritu sibi revelatas nobis ministrarunt (1. Pet. 1. 10, 11.) et dies istos annunciarunt tempora refrigerii et restitutionis omnium; sive adventum Christi antecessuros (Act. 3. 20, 21, 24.) ut scrutando scripturas scire possemus, quae primi temporis seu diluculi passiones et gloriae, quae medii dici passio seu tribulatio magna a multis Pseudochristis et ab uno Anrichristo sine ulla externae gloriae parte, quae horae novissimae (postquam tempus non erit amplius) praesenti seculo veniente Patre futuri seculi (Apoc. 10. 7. Isai. 9. 6. Heb. 2. 5. 8.) sine ulla passione gloriae futurae essent. Ista trium temporum unius dici 12. horarum sicut et triduanae mortis Ecclesiae, vel 40. horarum eventa, comparatis inter se Scripturarum locis lucidissime exposui: quae ut minori negotio intelligi queant, omnemque altercandi occasionem omnibus praecidat, quatuor libellos, istis indicibus seu titulis jam confectos habeo.

1. Fons sapientiae intento digito monstratus, hoc est, Eclogae ex S. Scriptura et Sanctis Patribus de S. Scripturae studio, ejusque studii necessitate, utilitate adjumentis et temporibus.

2. Clavis Scientiae ad aperienda regni coelorum mysteria propediem consummanda, hoc est, specimen Exegescos Propheticae in Psal. 45.

3. Annunciatio regni Christi ac populi Christiani in orbem terrae futurum usque ad novissimum annorum et expeditionem Gog et internecionem ejus.

4. Systema artis Prophetandi, continens ejus artis finem, officia, materiam subjectam et instrumenta, exemplo Galeni in Systemate artis Medicae.

Vix autem sperare audeo, fore ut quicquam istorum in Italia edendi venia mihi detur, non quod quicquam in eis vel decretis Romanae Ecclesiae de fide, vel bonis moribus adversetur, sed quod mores Curiae Romanae omnes Ecclesiae leges jam olim in potestatem suam perduxerint, nec jam cuiquam fas sit quicquam tale dicere aut scribere, quale ipsi Pontifices in D. Bernardo, Brigitta et Catharina Senensi non modo vere recteque dictum fassi sunt, sed etiam pro saluberrimo fidelium dogmate religiose observari voluerunt; quicquid autem hujus edi contigerit, ad te quamprimum curabitur perferendum, cujus ego me discipulum perhiberi minime erubescam, quaeque a me proficiscuntur, ea judicio tuo stare aut cadere facile patiar. Deus te, Vir Clariss. publico Literarum bono diu vitalem servet ac prosperet.

Patav. ad diem 20. Febr. 1642.

CCCXXXV. S. P. Clarissime et Doctissime Vir, Collega et amice conjunctissime,

EXpectavi tempus quo prodiret meus A pologeticus, ut gratias tibi agerem pro elegantissima et amica Epistola tua,


page 250, image: cs250

simulque ad nonnulla responderem quo rum in ea memineras. Videbis Libellum meum non in D. Grotium sed in illius votum, quod a te perlectum non dubito. In quo certe ipse quaesivi D. Grotium, nec talem inveni qualem olim et non ita pridem existimavi. Quis enim ab eo tantum virulentiae, et tam odiosas digressiones expectasset? Coegit me ut veritatem et innocentiam tuerer, acrius aliquanto quam voluissem ei respondere, spero tamen teipsum judicaturum, neque me modestiae et gravitatis munere et aetate mea dignae limites transgressum fuisse, nec potuisse aliter agere quam feci, nisi nostram causam prodere voluissem. Quod spectat Suevum illum, nihil mihi est cum illo commune, cujus ab initio culpavi petulantiam, nec dissimulavi in Epistola quam a me extorsit ejus importunitas, cum mihi plane ignotus esset, quantum a candore et modestia recessisset. Cum autem abusus sit particula meae Epistolae in sua illa invectiva, non potui etiam quin lectorem meum moneam quantum illius agendi modum improbarem. De caetoro libenter submitto scriptum hoc meum judicio tuo, postquam collatione cum adversario scripto facta, utrumque expenderis. Misi nudiustertius ad D. Corselium unum operis Blondeliani cum duabus Epistolis ad te et eum scriptis; spero te accepisse. Aliud folium miseram antea ad Blavium, a quo nondum accepi responsum. Haec duo folia multa habent notatu digna, circa potestatem ordinationis, in quibus etiam nonnihil habet de Novato, Ischyra, Zachaeo, contra sententiam D. Grotii. Amicus noster nobiliss. Salmasius, expectabat partum uxoris propinquum, ut ad nos rediret. Nec existimo omne impedimentum fore sublatum, postquam Car dinalis eminentiss. fuit, nihilque amplius eum remoraturum. Accepit per diligentiam filii tui, qui ei descripsit Florentiae, exemplar Expeditionis in Alanos per Arianum, in quo dicit se mira habere de Militia Romana, et quae ad eam spectant. Ab eadem opera expectare Urbicium, ut opus Principi nostro promissum, his adjumentis instructus possit absol vere. Ejus Hellenisticus nunc, post absolutum meum Apologeticum, diligentius procedit. Significaveram Ampliss. Saravio, quae in lireris ad me tuis, de eo habebantur. Ille quanti te, et tua, omnia faciat, non posse se verbis exprimere dicit. Expectaturum reditum filii tui, ut illum rursus amplectatur, et ab eo audiat quantos ex Italia thesauros sit allaturus. Interim semper urget apud me, ut te inducam ad ea promenda quae habes de Antiquitatibus Ecclesiasticis. Si quid ad Blondellum rescribere velis, meam offero operam, in literis tuis curandis, ejusque et meo nomine a te peto, ut opus illud Typographo subinde commendes, et ut emendate prodeat horteris. Princeps noster affligitur chiragra et podagra, quae curis hodierni temporis addita, eum macerant, reipublicae tamen huic, etiam ad multos annos, necessarium. Deus eum nobis servabit, quem tuis omnibus faventem et propitium precor. VaLe, Vir amicissime.

Hagae-Comitis, x. Kal. Febr. finiente anno CIC IC C XLII.

Tibi addictissimus et ad omnia officia paratissimus, Andreas Rivetus.

CCCXXXVI. Praestantissime et Clarissime Vir,

CUmulate me beasses vel solis Literis tuis, ex quibus et valere te et nostri memorem adhuc esse percepi. Non enim celare debeo quanta et in felicitatis et in gloriae parte ponam a tali Viro amari. Jam vero adjunctum munus, quibus verbis praedicabo? Istum primo Maimonidis tractatum, Latine redditum, notisque eruditissimis illustratum a tanto tanti Patris Filio, Dionysio Vossio. Quam stupendi ingenii et industriae Juvene? qui antequam eo aetatis pervenerat, quo qui bonas Literas vel primoribus labiis delibaverint, satis properasse videantur, totam absolverat [gap: Greek word(s)], nec quicquam quod hominibus scire datum, intactum reliquerat. Quam illi ex voto cessisse videatur, qui tam sciendi avidus fuit, quod nobis minime, ut pramature e terris, in quibus dum peregrinamur, qui plurimum norunt, ex parte tantum


page 251, image: cs251

sciunt, in coelestem patriam transferretur, ubi et scientia et beatitudine [gap: Greek word(s)] fieret. Huic annexum mirandum illud opus tuum de falsa Nationum Religione, humanaeque mentis ex natura ascensu ad Deum, quo et filii [gap: Greek word(s)] et tuae simul gloriae magis quam Mausoleo vel superba Pyramidis mole extructa consuluisti, et quam pene supra humanae naturae terminos ipse scientiae gloria ascenderis, ostendisti: Opus (ut illa C. Plinii de Avunculi sui Hist. Nat. cui merito debeantur adscribam) diffusum, eruditum, nec minus varium, quam ipsa natura; quo cum omnes studiosos tibi mirum in modum devinctos reddideris, tum me, singulari prae caeteris beneficio devinctissimum, cui per tot annos a literis et libris politioribus exulanti, in hoc uno Bibliothecam instructissimam aperuisti, ut nulla sit alia volumina conquirendi necessitas. Quin et ne vel hic Thesaurus ullo, qui nullo contra carus fuisset, mihi pretio redimendus esset, munere tuo cavisti. Dum igitur donum et donantis simul affectum perpendo, quas tibi gratias debeam scio, quas referam nescio. Tibi vero, utriusque beneficii [gap: Greek word(s)]. Quod ad studia nostra, magis turbata sunt, quam ut aliquam eorum rationem tibi reddam. Nescio an plantis Arabicis faveat Coeli nostri temperies. Quod si Deus otium et vitam concesserit, dabo forsan operam, ut lucem videant, vel Editio in saltem parentur, libri sex amplissimi Viri Hugonis Grotii de Veritate Religionis Christianae in Linguam Arabicam versi: uti et Catechismus brevior, et Articuli Ecclesiae nostrae. Certe quam maxime e re Christianorum in partibus Orientalibus, crassissimis ignorantiae tenebris misere demersorum, esset, ut hujusmodi libri illis communicarentur, unde qui credere se profitentur, haurire et ipsi possent, et alios docere. Aliis, e contra, si qua operae pretium viderentur, e Lingua Arabica in Latinum sermonem transferendis manum admovere non pigebit, si a te discere liceat, quo praecipue modo, studiis nostris vel Arabicis vel Rabbinicis Respublica literaria, vel tantillum, juvari poterit. Vale, summe Vir, et favere perge

Oxon. e. C. C. C. VI. Id. Aprilis. 1642.

Sincere atque ex animo Te colenti, Edwardo Pococke.

CCCXXXVII. Clarissime Domine,

EX diserto Vossianae Familiae penu, Ű quantum librorum accepimus, quinque numero Volumina, pondere Bibliothecam: spectantibus deauratam, inspectantibus auream! Longe foecundiorem te Jove Ethnico celebramus, Minervae non solum Patrem, sed Avum; dum et libros in lucem edis, et patrizantem in libris conscribendis Filium. Cerebri ac spinae medullam vel hinc cernimus continuam, quod ex vase utroque sobolem germanam suscepisti; ex altero scientiam, exaltero tam scientem. Filius ille tuus Dionysius, priusquam fato concessit, tibi fatum enixus est, cui concedat fatum. Maimonidem bis ille fidissimus transtulit, verbo et sensu; novi Idiomatis Januae clavim aptando Commentarii. Postquam ipsum Deus in vitam beatiorem transtulit, huc etiam transtulisti Monumentum ejus in vitam Musarum. Verum quod vivet in scriniis nostris, ac multo pollice versabitur, illud minimum est. Nam ex Musis Oxoniensibus, quas ille non solum scriptionis auxit beneficio, sed Inscriptionis ticulo decoravit, una cum aeternitate honorem et amplexus reporrabit. Indignum esset liberalibus ingeniis sub eodem quo ingressa Frontispicio non posse regredi charitatem, omniaque honoris vestigia nos adversum spectare ac nulla retrorsum; vivet itaque tam in pectore quam in oculis; aliorum scripta legemus, judicabimus; illius diligemus, efferemus laudibus. Talia si meruit Filius, quod Seminarium doctrinae rigavit ingenii flumine, quid meruisti Pater, qui exundasti in universum Cleri Anglicani hortum? Nam in fronte quatuor tuorum voluminum inscriptionem praefigis, Clero Anglicano; amplam quidem, sed inscriptorum praestantiae angustam. Libros ab omnibus legi dignos, ornare si velles justae mensurae titulo, non Literarum,


page 252, image: cs252

genti, sed omnium gentium Literatis dicere debuisses. Verum hac in re singularem tuam agnoscimus dilectionem. Cum enim unicus tu extraneorum omnium praeter unum alterum ab orbe toto selectus fueris, et in primariae nostratis Ecclesiae sodalitium adoptatus, mutui honoris ergo, confratribus huc in gremium illud thesauri conjicis, quod lati orbis fruitioni debetur. Nemo in toga nostra perstare jam potest indoctus, nisi perstet etiam inhumanus, ac ea nolit perlegere quae ad ipsum humane mittuntur. Nam ex promptuario tuo haurire datur omne genus Eruditionis, Artes, Historiam, Philosophiam, Theologiam. Dum in isto quem vocas Gentilis Theologiae et Christianae Physices conflictu, Dei speculationem e creaturis eruere proponis, a naturae cultu Idololatrico vindicare, secernere, elevare, disponere, prima facie promittis non solum veram scientiam mundi, sed mundum scientiae. Elaborata haec mysteria suspiceremus vehementius, nisi tuo prodirent nomine: admirationem operis mergit Autoris excellentia; in sylva quercum, in Oceano Balaenam non miramur, nec in Vossio magna, quia nihil is profert minus maximis. Proinde cum satis laudet, qui dicit te similem tui, nos reliqua praeconia mole gratiarum supplebimus, similia haec tui incrementa inseremus donorum registro, reponemus cum Sociis in Bodleiana, ubi Classem Vossianam fulgidis protendent foliis, et aemulatione accedent Heroas calami. Custodi te sanum, servet te Deus felicem, nos te fore vivacem curabimus.

E domo nostrae Convocationis, Maji 24.

Eximiis tuis meritis clarissime devincta, Oxoniensis Academia.

CCCXXXVIII. Amplissime, clarissime Vir,

OPportune admodum advenit hodie ad me D. Ravius, cujus Literas ad me misisti, ut et harum mearum ad te vicissim lator esset. Maximas tibi habeo gratias, quod praeclaro munere laborum praeclarissimi filii tui [gap: Greek word(s)], Juvenis longiori vita digni, beare me volueris. Nec dissimulare possum, inter caeteras ejus praeclaras doctissimasque Annotationes, vel maxime oblectasse me, quod Servatoris nostri aeternam divinitatem fideliter tueatur, eumque Angelum illum foederis fuisse asserat, qui nomine Jehovae insignitus cum Patribus egit. Vivat nomen ejus inter cruditos, dum Sol et Luna splendebunt. Te autem, Vir doctissime, qui jam orbem nostrum tot luculentis operibus illustrasti, et plura non minoris eruditionis et utilitatis affecta habes, de valetudine conqueri doleo. Opta menti tuae, vegetae adhuc et doctrina onustae, validum vegetumque corpus, quo quos parturis foetus eniti foeliciter atque ex animi sententia queas, unde Reipublicae literariae splendor novus nascatur. Ravius noster ex Oriente redit Persicae, ac praesertim Turciae Linguae peritissimus, quam promptissime hic cum suo, quem adduxit Arabe Christiano loquentem non sine admiratione audivi. Gratulor ipsi ac Reipublicae literariae quam exinde splendidiorem iri redditum spero. Sospitet labores ejus Deus Optimus Maximus, qui ut et optima tua studia secundet, atque valetudinem tuam firmet, etiam atque etiam rogo.

Datum Lugd. Bat. 25. Martii, 1642.

Reverentiae tuae studiosissimus, Ludovicus de Dieu

CCCXXXIX. Venerande Vir,

MItto serius quam voluissem filio tuo salarium utriusque anni, quod non sine difficultate obtinui, praesertim posterioris. Objiciebatur enim non amplius eum Hagae vacare causis agendis, ideoque causam cessare. Utinam in majoribus ostendere liceat memorem me gratumque esse tuorum beneficiorum, quae et olim in me contulisti, quaeque non desinis cumulare indies novis. Nescio certe quibus


page 253, image: cs253

verbis tibi gratias habeam, non tantum pro tam insigni munere, quod me in ruborem dedit, sed et quod in eo non semel honorifice nominis mei meminisse dignatus es. Monstravit Colvius locum de vitae termino. Ego omnia a capite ad calcem diligenter perlegam, videborque in ejus lectione a te ipso, ut olim, eruditi, et ab ore docentis pendere. Tu certe cum paucis potes, quod ego cum multis conor. Prodibit brevi Thesaurus insalubrium nostra lingua, cum tabellis aeneis, et versibus D. Catsii, qualis editus est, ac jam quintum Amstelodami edetur Thesaurus salubrium. Munus parum te dignum, ex nomine tamen, et hoc animo tuis rependendum. Decrevi tum vernaculis valedicere, et redire ad magis seria. Quamvis ista tantum habeam pro occupatae mentis diverticulis: et quae nonnihil Bibliothecae affricent. Miror in responsione mea, te movere Coprianicam vocem. Ego etiam ea usus, sed nullo quenquam laedendi animo. Neque ullam causam offensionis video. Tu perge, Vir reverende, de Republica literaria optime mereri, et me, ut soles, amare, qui sum et ero,

Innumeris meritis tuis aeternum devinctus, et devotus, Joh. Beverovicius.

Salutat te DD. Colvius et Corputius, qui etiam causae cum Consulari Wittio favit, cum jam nummos astu recepissem. Uxor mea puerperio (quod nonum erit) vicina, tibi, optimae conjugi, et liberis omnia fausta mecum precatur.

CCCXL. S. P. Celeberrime et Clarissime Vir, Collega et Amice observande,

POst repetitas gratias pro munere doctissimarum lucubrationum tuarum, quas mihi nomine tuo dedit amplissimus Dubletius: Reddo nunc [gap: Greek word(s)] Animadversiones meas in Viri magni Annotata ad Consultationem G. Cassandri. Quid me moverit ut onus illud susciperem in praefatione videbis, nec spero improbabis agendi modum, nec modestiam desiderabis, quam observare conatus sum, cum mihi res sit cum adversario cujus dignitatem colo, et eruditionem admiror. Sed cum veritas magis nobis esse cordi debeat, quam deserere non possumus oppugnatam ab iis qui ejus assertores esse debuerant, eam, prout debui, et semper observaturus sum, praeferam omnibus quae alias laudanda agnosco in praestantissimis alioquin ingeniis. Nec te judicem et censorem rejiciam, sed potius appellabo, si tibi vacet oculos in hanc lucubratiunculam conjicere. Maresius suas ad appendicem vindicias, commisit Typographo, et qui male exceptus fuit, vix abstinebit a retaliatione. Audio eminentissimum Cardinalem, praesente Cardinale Mazarino, graviter increpasse Milleterium et Veronum pro Haereticis scriptis et conionibus. Videbimus, si Deus vitam prorogaverit, quo tandem istiusmodi conatus perducentur. Opto tibi et tuis omnibus omnia fausta et prospera.

Hagae-Comitis, 7. April. 1642.

Tuus omni Officio et Affectu, Andreas Rivetus.

Filius tuus vidit Salmasium Divioni, eique dedit unum exemplar Annotatorum, quorum habebat quatuor in Italiam deferenda, Salmasius promittit se post Pascha venturum Lutetiam et omnia dispositurum ut redeat ad nos. Absolvit opus suum satis spissum de Lingua Hellenistica, quod brevi ad Typographum missurus est.

CCCXLI. Clarissime atque eruditissime Vir,

AEGre mihi accidit nuper, quod ornatissimus Ravius sine meis ad te literis


page 254, image: cs254

dimittendus esset; siquidem discessurum se ipso demum discessus momento indicaret. Exinde optimi parentis, jam plus quam octuagenarii valetudo, et alia atque alia saepius mihi, ut forte ad te scribere volui, inopinanti remoram injecerunt. Quapropter per veterem tuam erga me, quam de novo comprob‚sti, benevolentiam robo, ne praetermissi Officii culpam velis imputatam affectui erga te meo; quippe quo te pro summis meritis tuis summopere diligo et observo. Inprimis vero, cum tam mirifice me affecerint, certantibus inter se laetitia et moerore, literarium quod misisti munus, comitesque literae tuae. Nam cum tua tuorumque, quam privatim et publice profiteri visum fuit, amicitia exultarem, tum praestantissimi filii tui [gap: Greek word(s)] posthumus foetus me graviter commovit. Non potuit enim non refricari pristinum vulnus, ab immatura ejus morte mihi inflictum, cum praefixum charissimum illud nomen, et extrema, quae in terris reliquit, coelestis animi vestigia conspexi. Alias per se nunquam non ob animum versatur ille dies, quo postremum hÓc adfuit mihi. Nam cum supra aetatem sapuisset semper, tunc quidem tantum coelestis Sapientiae spirabant ejus dicta, et, quae communicaret mihi, cogitata atque instituta vitae, ut jam in coelitum ordinem transcriptus videretur. Ut autem paulo post vitae id ipsum meae, et omnium, qui norant, delicium ereptum intellexi, majus mihi, qui forte tunc iniqua valetudine conflictabar, vitae taedium obrepsit. Nec secus, quam si de proximis unus fuissem, uti vero affectu eram, solatio opus habebam, qui te consolari deberem. Nolo autem redintegrare tibi luctum, praesertim cum defuerim leniendo: sed occasione ita ferente non potui non, quod ubique facio et facturus sum, dum vivam, intimum testari amorem, quo Dyonisium tuum vivum complexus fui, et defuncti memoriam colo. Leve fuit, equidem fateor, quicquid a me potuit in illum proficisci: et quamvis permagna contigerunt aliunde, nihil tamen existimo fuisse, ut non majora meruerit et virtus et eruditio ejus. Cum itaque amanti nihil jucundius nihilque optatius sit quam redamati, sicuti volupe mihi fuit, ab illo, dum in vivis esset, vicissim diligi: ita gratissimum mihi accidit, vestri etiam amoris erga me testificatione id ipsum approbari. Cui quidem atque humanitati vestrae acceptum fero, quicquid hac parte laudis gratiae aut laetitiae mihi accessit; maximasque pro eo, uti et gratissimo dono, gratias ago. Quamprimum, volente Deo, istuc venero, nihil mihi prius erit, quam ut te salutem, et sincerum animi mei affectum coram quoque tester. Maxime autem beaveris me, si subinde etiam domi meae conspectu tui, et dulcissimi consortii parte aliqua frui possim. Interim, Celeberrime Vir, et tibi et lectissimae conjugi liberisque tuis plurimam salutem dico, atque omnem felicitatem precor; pro me enixurus sedulo, ut amicitiam quae et olim inita inter nos, et nunc renovata fuit, quibuscunque possum studiis colam. Vale, et amantem tui ama.

Dabam Lugd. Bat. XV. April. CIC CCI XLII.

Clar tuae Totus devinctus, atque ad omnia officia paratissimus, Jacobus Golius.

CCCXLII. Maxime Vossi,

ETiamsi intra anni decursum nihil ad meas responderis diversis occasionibus scriptas literulas, quibus vel amicos, vel res nostras pietati tuae a multis jam annis commendare consuevi: tamen solenne meum observaturus Musarum tuarum fores pultare haud desino, etiam atque etiam rogitans ne festivissimos obdas pessulos meque deinceps habeas pro exclusissimo. Non ita tetricus es, sat scio, tot jam exemplis antehac edoctus. Idpropter pium ac modestum juvenem Georgium Huldericum Wenningium Archipalatinum nunc mitto, iturum in Bataviam et Angliam, ut Ecclesiarum statum coram penitus cognoscat et reversus cum prudentia operam suam populo Dei collocet. Is vivae instar epistolae res nostras explicabit, siquidem eum audire lubet et vacat.


page 255, image: cs255

Osores universalis gratiae etiamnum scripta nostra sollicitant. Nescio an videris, quae D. Triglandius in Syntagma meum nuper commentatus sit. Miratus sum viro collibuisse ipsissima Syntagmatis verba exagitare et cum aliorum placitis, imo et Pelagii erroribus confundere, ubi de universali gratia cum Orthodoxa antiquitate et Catholica Ecclesia dissero. Praejudicium causae nostrae peperit, quam tamen bonis me approbaturum confido. Ubi Dissertationes meae exegeticae et apologeticae ad umbilicum perductae fuerint, id quod propediem futurum spero, eas censurae tuae submittam. Interea gratiae verbi Dei commendo te, Vir maxime, [gap: Greek word(s)].

Brem. XX. April. veteris CIC CCI XLII.

Excellentiae tua Devotissimus, L. Crocius.

CCCXLIII. Summo Viro, Gerhardo Joh. Vossio S. P. D. Joh. Ravius.

EST utique permagni affectus, nec, uti modestia tibi dictitavit, minutum, sed quod reapse experior, probum justumque Symbolum, quod ad me destinasti. Qui enim inter meritos de Arte Logica me referre tantus ipse vir aggressus es, quid facis aliud, quam ut nomen meum consecres? Ego autem qui mereri primum volo, et hactenus fui incertus, an aliqua me via sic etiam duxerit, ne prorsus eam a bonis desertus, post tot obtrectatores meos te primum invenio laudatorem: Principem utique et summum Virum, quemque unum non reverear omnibus, opponere. Cui si primum placuero, facile bonis probatum me confidam. Ego quoque ut debeo tibi jam a pueritia mea, et Magistrum te mihi publice praestitisti, ut erudis me ac doces quotidie, ita non possum vel hoc ipso non agnoscere beneficium tuum, qui in Arte Logica studium atque operam meam confirmas. Ita enim undique pressus sum calumniis et malevolorum insultibus, ut jam ante annos tres ipsos omnem spem atque animum abjectum; Quid enim facerem unus adversus tot multos? Quod tam disparibus armis? Loco iniquo? Ubi sola autoritas, nulla ratio placet. Ubi omnis conatus nixusque, contumacia ipsa virtus sibi exitio erat. Tacui ergo hactenus, et ista equidem lege, ut sciscitantibus etiam Collegis, ne sententiam ausus fuerim proloqui. Ad pedes adjeci ultro, deserui; tantum ut ne fraudi esset veritati patrocinium. Itaque evenit ut quae conculeanda projecerim, servata sint jam omnia. Utcunque enim demandata mihi Professio Logica, tamen ista evanuit conditio, ne novarem. Dimidium ergo nunc Sorae licet, ut alibi liceant omnia. Quae ipsa tamen ex veteri documento intra spem metumque comprehensa sunt. Ego quoque si alter ille perditis rebus meteri potuit gratias, quod de Republica non desperasset, possum ostendere similiter aliquot parvos bonae indolis ac virtutis igniculos. Et credo utique non aberratum me a favore illorum, in quorum potestate sita apud nos est libertas literarum, si primum audeant ipsi credere. Qui enim istis coloribus depictus sum, quibus male-nominati homines aliaque omnia obscoeni ominis solent, non possum sic mea ultro virtute renitere, nisi magnorum virorum judiciis ante omnia sublevatus. Quapropter, mi Domine, si vel a te, quod longe credo facillimum, vel ab aliis impetrare possis, ut honeste de me sentiant, ut jubeant velint me hanc Philosophiae ancillulam pudice ac liberaliter Dominae suae erudire, absolveres beneficium, et quam meteri volentem habes, bene merentem ipse efficeres. Quanquam non ausim haec plura a te petere, qui jam satis in me munificus extitisti. Quod scias, omnia mea, ut video, intercepta mihi, hoc munusculo restituisti omnia. Quicquid enim sani bonique est in multis illis, ut libellus titulo promittit, quae ab aliis Logicis non tradita sint de forma Enunciationum et Syllogismorum simplicium, id omne meum est. Et admiror Nihusii mentem, quare ille veteranus tanta ambitione annixus sit, ut esset inter Philosophos [gap: Greek word(s)]. Praecipue cum etiam juvenis scrinia compilare non reveritus sit. Non me convitiari, ex istis collige. Nunquam


page 256, image: cs256

Nihusio venisse in mentem de Forma hac enunciandi (Id, quod est homo, est id, quod est animal,) nisi post illa quae anno CIC IC C XXXVIII. IV. Kal. April. edideram, quaeque statim eodem anno Coloniae Aggrippinae in Bibliopoliis visa mihi Nobilissimus Conradus Labun, Eques Pomeranus, recens tum a contubernio, ipse homo doctissimus, rescripsit. Non alia afferre eum, quam ex editis odorari potuerit, et ideo illum in multis falli, quia rationem principiorum nondum viderit; quorum ergo praescripta ratio est, haec dexterrime tenere; quorum autem occasio se non praebuit, haec statim corrumpere. Istam a se constitutam formam Enunciandi [aliquid, quod est homo, est aliquid quod est animal] esse quidem apud imperitos, quod interpolat rem domini, apud doctos, judicium. Nihil enim aliud dictum, nihil factum, nisi quod factum. Istam quoque constitutam formam enunciandi a nemine aut inveniri aut asseri potuisse, nisi qui ex suis cunctis principiis eam eduxerit, in quae ille adhuc impingit. Ex ista forma enunciandi multa sequi infallibiliter, quae ipsi adhuc non videntur. Qu‚ de caus‚? quia illa pars principii, ex qua derivantur, adhuc latet. Ideo que illum in forma enunciandi et ejus primis principiis parcum, in forma Syllogismi ferme omnem esse. Quae causa? Scilicet constituta forma enunciandi, omnes errores in Syllogismis, qui illi debebantur, dissipati erant. Illum tantum Appendicem demonstrationis edidisse a me in fine libri istius promissam, discentibus necessariam, mediocriter doctis superfluam, et a quocunque etiam homine expectatam. Haec summa duntaxat capita sunt. Taceo modos loquendi, sive non evitatos et alias recentes ac meos, sive etiam de industria leviter inflexos, reapse [gap: Greek word(s)]. Dolum statim in principio deprehensum habui. Quae quaeso [gap: Greek word(s)] illa hujus libelli, et praecipue istarum pollicitationum, de forma enunciandi et Syllogismorum? Sane ut in Modalibus autor ipse itaque a me laudatus est, qui primus recentiorum ostenderit, ad Pradicatum modos pertinere, ut partem Termini: ita negare non potest, formam enunciandi, ex qua istud fluit, sibi tum ignotam, imo aliam fuisse. Nam qui veram Copulam non habet, veterem autem malam Copulam avellit a Praedicato cujus pars erat, et pro vera copula substituit, ille erravit in tota forma enunciandi, tam in Terminis quam in Terminorum connxione Demere enim Termino, et ex parte materiali facere formalem adeoque copulam, est offendere in universum formae logicae fundamentum. Totam ergo formam enunciandi immutavit, ut etiam manifestissimum est, minime defendit. Imo, quid in causa fuit, quod cum anno CIC IC C XXXIII. Horneius illum refelleret ex Copula, ab eo tempoe nihil ex Copula, hoc est, ex forma enunciandi responderit. Ego autem sequente statim anno aggressus sum Horneium, et ex vera enunciandi forma, tum a me primum multo studio et pro maximis convitiis reperta, defendi Nihusium. Ita quidem, ut Horneius admitatus sit, quomodo id in mentem venerit, quod aliam Copulam praeter consuetam exigere, et alio igitur fundamento, niti coeperim. Unde ipsius hoc pulchrum exstabat consilium, ad Henricum Rhanium J. U. D. et Professorem, tum Collegam meum, pro se quidem non male initum, ut in herbis istas disputationes opprimerent; longe enim alia ex iis principiis sequutura, quam quae appareant. Haec ego tum frequentissimis Collegiis, in Academia florentissima M. DC. studiosorum publice ac privatim agitare. Undequaque ad omnes Academias delapsa, sententiae meae, nec in Anglia neque Tubingensibus incognitae, locis maxime dissitis. Tabulas producere possum et homines; sed causam videamus, quae Nihusium confidentem in isto voto suo reddiderit. Claritas nominis sui, obscuritas mea, aut aetas, juvenis tum XXIV. annorum. Quomodo me opportunum vidit ad omnes injurias facile ferendas. Sed istarum rerum quicquid sit, patiar, ut coepi, et suffecerit mihi conscientia et fructus in publicum. Non enim necesse est, quaerere quibus autoribus literae beatae ac felices sint, dum sint modo. Et potes ille a Deo missus esse, ut vel autoritate sua adjuvet verum, quod ea sola hactenus pressum est, vel nisi gratus exstiterit, etiam materia nominis mei fiat. Id enim certum est, utcunque ego tacuero, posteritas non


page 259, image: cs259

tacebit. Dum vestra me judicia nostris Mecaenatibus, in has Logicorum, ut putant, calumnias minime otiosis, antiqua fide et bona, quod ajunt de nota commendarint.

Tu autem, fortunate Senex, ignosce homini sic in tot tantisque negotiis tuis strepenti, et existima haec talia esse [gap: Greek word(s)], et non tam disertum me a calamitate, quam loquacem factum. Tibi quidem parvum semen verborum ad me, in tantam usque segetem excrevit, ab homine minime Philosopho, quia non syllabas modo, sed ne verba quidem numerare aut appendere coepi, sed fundere. Non videbor praetexere causam miserabilem, si quemadmodum ad tantum virum hactenus scribere non sim ausus, jam ante nosti. Et profecto video saepe ineptos homines ambire vestram gratiam, et negotium scribendo facessere; nec unquam hactenus in me reperi, quod dignum esset tantorum virorum personis. Nunc vestra me benevolentia, ut solet insperatis fieri in gaudiis, ne temperare quidem permisit, et ex contrariis admodum causis idem ferme novum crimen pecco. Bene sit Hemerodromo, qui me non finire, sed abrumpere jubet. Vale optime, et fratrem et me tibi assere ac vendica, si merebimur.

Sorae Dan. viii. Id. Maji CIC CCI XLII.

CCCXLIV. Reverendo et Incomparabili Viro Gerhardo Jo. Vossio, Jo. Fredericus Gronovius S. P. D. Reverende et maxime Vir,

JAmdudum argumentum non unarum ad te Literarum habui, cum de aliis rebus tum quod Libros interdum ex Bibliotheca tua desideratem, sed quia desideria ista fere momentanea sunt et serum est quod non fit statim, paupertate mea plerumque me involvo. Ad graviorem autem scribendi materiam, praeterquam quod tibi non valde vacare scio, me quoque tardiorem efficit, quod in duplici hac professione publice sustinenda privatisque habendis Scholis tantum invenio quod agam quotidie, ut facile alias cogitationes cessatum dimittam. Eo autem laboro vitii, ut nihil eorum, ex quibus qualemcunque fructum manare putem debere, negligenter agere possim aut perfunctorie; ita fit ut delassatus in iis quae revera occupare nos haud erat tanti ad alia meliora osciter et minime sufficiam. Jacent ergo illa quae multa moliebar, immo festinabam, et jacebunt aliquandium, dum non nisi fastidiose et ex intervallo tangere licet. Sed tanto credo fient maturiora. De caetero haec quidem solitudo vehementer me delectat. Amamur, colimur, audimur frequenter satis pro numero, qui hic est studiosorum; nemo obtrectat, aemulatur nemo. Itaque nulla de re, quae animum torqueat solliciti in diem vivimus Isaacum tuum valere et rem bene gerere spero et cognoscere haveo. Item quid fiat iis, quae sub praelo habebas. Inclusas rogo ut haud gravitim tradi cures Cl. Freinshemio qui me magna affecit injuria, quod adventum suum in vestram urbem celatum me habuit. Commode enim per ferias Pentecostes ad vos excurrere potuissem et hebdomadem illam, quam alias magis Bacchanalium quam festi more hic agitur et acta est, siccius saniusque apud vos ponere. Vale Vir maxime et gravissimam Matronam tuam, filium Matthaeum et Huswedelium, nisi grave est, a me saluta.

Daventriae postrid. Cid. Jun. et CIC IC C XLII.

Pascasium Grosippum et Polyaenum Casauboni desiderabam his diebus; si iis egere paululum potes, rogo ut ad me mittas. Leviter chartae rejiculae involuti tradi possunt Tabellario Daventriensi in de Warmoestraet in den Issel in de blinde Man, destinati ad me domi D. Christenii qui te observanter salutat.

CCCXLV. Clarissimo Viro Gerhardo Johan. Vossio. Optime, Clarissime, et Amicissime Vir,

DIutius quidem silui, non amoris defectu, sed temporum vitio, hominumque,


page 260, image: cs260

qui nihil literis, aut amori nostro concedunt. Hic sane a literis ortus est, et ab iis artibus, quibus quieti non factiosi, eruditi non ambitisi sumus, in suo uterque munere occupati, ut bene de omnibus mereamtur. Ego certe, quod tu praestas, conari me profiteor et post quadraginta duorum annorum publicas continuasque dissertationes, audienti me juventuti, vocem ingeniumque impendo. Omne quidem sic Scriptorum genus attigi; ausus, amoenitatis caus‚, etiam Censorini de die Natali librum explicare: quo deinde argumento, ad curiosam temporum doctrinam, converti stylum, et plurima hactenus non observata, produxi. Cum alios docerem, discere ispe potui, qua ratione tempora omnia, ex tempore computarentur. Specimen aliquod in meo libro, de Bissexto est: qui adjunctam dierum Diorthosin habet. De Circulo urbaniano nihil jam dico: totus enim editus adhuc non est: nihil de Olympiadibus, quae limam exspectant. Amici de Nundinis jam quoque molesti sunt: quas distuli, ut tabulam prius expenderem Nundinalem, in Gruteri inscriptionibus, Pag. CXXXVI. Torquent me Circuli isti abrupti, et numeri: an ad Lunam referendi? Si quid in te opis est, si quid in amicis, fac juvet, gratiamque a me uberem exspecta. Theatrum nunc adorno heroicum, sive Elogia Imperatorum Austriacorum, Ducum Burgundiae, Regum Hispaniae, sed ex illis utrisque stirpem trahentium; ad alios deinde Principes, exemplo Jovii, (cujus olim Musaeum perlustravi) operam translaturus. Jucundum sit, Viris etiam locum Doctis, et Amicis dare. Statui vero et imagines, a meliore manu addere, et his auxiliis opus commendare: quae si ulli libro, Elogiis certe conveniunt. Ut Scriptionis formam videas, geminum hoc specimen mitto, Albertum inquam, et Fredericum. Burgundiae Duces un‚ Orchestr‚ absolvi, mox etiam transmittendos. Exemplaria enim a Typographo quotidie exspecto. Sed quid audio? In Aulo Gellio te esse? Laudo consilium. Hic ille scriptor est, quia magnam Antiquitatis partem noctibus suis illustrat, varius, Latinus, accuratus. Quantum, O Musae, damnum! Librum VIII. intercidisse! Quantum bonum, suppleri posse! Vide etiam an Caput ultimum Libri XX. praefatio operis totius fuerit potius quam conclusio, ut nunc habetur. Pluscula observabam nuper, cum selecta totius voluminis hujus capita publice explciarem: si tempestivum sit, mittere velim, et meam quoque Symbolam, ut ita dicam conferre. Tu me ama, et ad me scribe: ut intelligam amari me; silentium autem hactenus meum, pro delicto non censeri. Sic nunc toto animo te complector, qui totus,

Lovanii in arce regia III. Kal. Septemb. CIC IC C XLII.

Tuus sum et ero semper, Erycius Puteanus.

Hanc utinam aliquando videas, quemadmodum Anna Romeria Clarissima Matrona nuper vidit! Det mihi haec, priusquam moriar, gaudia Bonus Deus. Vale.

Mi Vossi,

Licethe addere? Temporum hominumque vitium, in principio Epistolae hujus accuso. Sed unus hÓc potissimum est, totus malus, ac perversus; dives tamen, et instrumentis nequitiae abunde instructus; qui (Ű nefas) Epistolas meas, et ad me missas, fraude intercipere, et reserare, elegantiam, et ingeniosum facinus put‚rit. Deprehensus tandem, accusatus, convictus, evadere poenam potuit: adhuc mihi, et amicis meis timendus. Tantum nummi possunt, qui scelere gubernantur. Magis mireris, si narrem omnia. Fecit hic igitur, ut quia amicorum nomina occultanda erant, de Anagrammatismo Theoresin scriberem: quae parata est, ut in lucem veniat, ad te sic quoque transmittenda. Si igitur Raselramium leges, quem notare velim, intelliges. Sed de hoc homine alias. Quomodo et liberas, sed alieno ingenio, attingat, Viri docti indignentur. Iterum Vale, et me semper ama.



page 261, image: cs261

CCCXLVI. D. G. V. S. P. Celeberrime Vir, et amice integerrime,

LIteras, quas prid. Id. Maji ad me dederas, reversus domum inveni. Iisque avide perlectis magno perfusus sum gaudio, quod non tantum veterem et indelebilem amico licet absenti in me favorem permanere, ex dono literis conjuncto perciperem; sed reipsa quoque ex utriusque filii tui scriptis experirer, tuum in me affectum haereditario jure in posteros tuos propagari. Nequid jam de utilitate et fructu dicam, quem multiplicem ex munere literario isto persentisco, et porro ulteriori Lectione hauriam. Sunt juniores, qui eadem cum filio tuo Dionysio tentarunt, eademque conati fuere. Quis tamen ignorat, quid distent aera Lupinis? Dionysius [gap: Greek word(s)] ea praestitit, qua enon facile quis imitetur: cum Maimonidae verba et phrasin latinissime et tanta fidelitate expressit, ut consignificationes (liceat ita cum Philosophis audacius loqui) etiam non praetermiserit. Id quam sit arduum in orientalium scriptis occidentali lingua exprimendis norint, qui id saepius aggressi fuere. Praeterea nobis omnibus abunde suam probavit [gap: Greek word(s)], in doctissimis, quas singulis paragraphis subjecit, notis. Fratris sui vestigia premit filius tuus Isaacus, quod vel sola ad Lectorem praefatio ostendit; adeoque spem facit, fore ut quae frater ad meliores occupationes se recipiens perficere nequivit, ipse tandem omnibus literatis exhibeat. Quo non parum conducit iter ad Italos Jodaeos susceptum; quos eruditione praecellere, indicio sunt tot praeclara volumina ibidem excusa. Imo quum eo Graeci, Syri, Persae, Arabes se conferre non raro soleant, quid D. Isaaco deerit, quin in isto studio ad eruditionis culmen ascendat? D. O. M. eum faciat reducem; quo parentes gaudio delibutos reddat; nobisque omnibus sua dona impertiatur. Caeterum volui quidem [gap: Greek word(s)] remittere; verum prae avaritia Typographorum nequeo; qui in Orientalibus excudendis remissiores sunt. Attamen, Deo volente, intra menses tres debitum exsolvam. Interea Patrem JEsu Christi veneror, ut tibi tuisque omnia secundet, et una cum lectissima tua, ab uxo, re mea et eo salvebis qui est

Lugd. Bat. 14. Kal. Maji Anno parta salutis, 1642.

Dignitatis vestrae observantiss. et amantiss. C. L'Empereur.

CCCXLVII. [gap: Greek word(s)] Clarissime et humanissime Vir, Domine et amice plurimum honorande,

SI vales cum suavissima conjuge et liberis tuis gaudeo. Quum adolescens hic istuc iturus esset, mihique id significaret, aliquid ad te dandum censui literarum; etsi vix otii mihi ad scribendum satis concedunt labores, quibus vix eram ferundis. Neque dubitabam, quin tibi studium hoc meum qualecunque gratum esset futurum, quippe cujus in me bene volentiam pridem perspexerim. Nec est tamen magnopete quod scribam. De rebus enim nostris hic ipse adolescens te docebit. De vestris certior fieri per vos cupio. Te oro si per occupationes tuas licet, perscribas ad me aliquando, Publii Syri mimos quando filius tuus edet. Mea studia et conatus quod attinet, Valerium Probum de Notis Romanorum ad Jansonium edendum misi, Notas et observationes meas ad eum, optarem ut tu, praestantissime Vir, antequam publicentur, videres et emendares: quo certe nihil mihi hac vice incidere possit gratius. Bibliopolam rogavi, ut tibi meo nomine det exemplum Catalogi Bibliothecae Medicae. Peto abs te boni consulas, neque spernas prorsus; etsi industria et diligentia nullam in partem cum vestratibus, rei literatiae proceres, mea conferri possunt. Quae ratio, quod aliis magnis viris mittere ea non ausus sum. Tu spero, mea qualia qualia sunt, vel mea causa non plane abjicies: quod te rogo, et me de erroribus in notis meis ad Valerium Probum paterne admoneas. Vale


page 262, image: cs262

et me tui amantissimum contra amare perge.

Dab. ex Arc. Sorana, iii. Id. Maji CIC IC C XLII.

T. C. [gap: Greek word(s)] Henricus Ernstius.

CCCXLVIII. Summo Viro Gerhardo Joh. Vossio S. P. D. Johannes Ravius.

DUdum mecum delibero, an hoc quidquid est chartarum ad te mittam. Nam ut legas, nec necesse nec volupe est, nisi quod jacturam facias temporis optimasque horas tam male colloces. Ut autem ex iis, tanquam exemplo quodam, judicium eruditionis meae capias, nulli hominum aeque incommodum est, quam mihi, meo enim me indicio instar soricis prodi derim. Quapropter, mi Domine, si ulla alia de causa in conspectum tuum venire patior hos foetus meos, nisi boni animi, et mediocris industria, interque continentissimos docendi labores otti reddendi gratia, procul adhuc ab omni virtute me existimato, cujus tamen primordia et meditor quotidie et exerceo. Et ignosces ipse conatui meo, si intellexeris, quam impium sit, altissima pace istaque crudissima simul viridique senectute communis omnium Patris tacere velle beneficium Dei. Quanquam derisus satis fuerim hoc regno, quod de magno Climacterico praedicare multa cupiam, cum apud se moris atque instituti non sit, istos annos observare. Ita ipsi plus aequo ridiculi erant! Mihi non tam annus, quem ipsum nec sibi homo nec usque adeo naturae debet, quam Dei gratia ostento erat. Et cum Regnorum mutationes, praesentes ubique turbas, machinationes aliaque considero, videor mihi gravissimis ex causis ad hanc pietatem excitatus esse. De me ac nomine meo sollicitus non sum; non enim existimo homines nobis, quam actiones, aut actionum summas bonamque in iis mentem spectanda, etc. Confiteor tamen, gratissimum et mihi fuisse, si ali ter gratulari licuisset. ...... autem quam fatale mihi extiterit, aegrotare ad ipsius editionem. Cum enim initium sic satis procederet, et jam morbi vis ingravesceret quotidie, ego tamen nollem de sistere, pervicit malum. Absolveram nihilominus ferme ultimas laudes Academiae nostrae. Interea fama malum toto Regno exierat, quemadmodum contra rationem status et privilegia Nobilitatis dixissem. Alii qui speciosius me obruere cogitabant, febri imputare, et quod Sorae non potuerim edere, itaque domi me non fuisse. Eratque tam gravis et acerba prorsus invidia, ut latere debuerim per biennium, donec furor iste poneret. Redit itaque XV. Aprilis, ad quem tentanda erat editio, sed redit simul valetudo; et de vita mea desperant omnes. Itaque caetera non licet ex Schedis ne exscribere, nisi aliqua ultima eaque incomposita. Maturandum tamen erat, quod et tempus idoneum et virum nactus essem, opprimendis penitus calumniis. Quapropter existimabam satius esse, partem, eamque fere meliorem relinqui, quam deesse bonae hominum existimationi, quam profecto mihi tutiorem esse judicio omni alia fortuna. Atque ita de statu nostrae Ecclesiae, de conditis ubique locis sacris, totisque urbibus et propugnaculis, de modo imprimis tenendae pacis, de pace ipsa, et aliarum gentium spe atque expectatione anxia, nemo quicquam leget, etiamsi dicta sunt omnia et perscripta omnia. Quod quidem cum alii deprehenderint, quia causas nesciunt, vituperabunt. Quamque et plura longe metuerim. Omnino enim et lapsus subinde fui, et oneri cessi, et indulsi mihi, nec semper in tendi animum, nonnunquam fatigatus, et tanquam inclinans. Quod quidem in magnis viris opprobrio non est, quibus alia et multa et maxima incumbunt; mihi autem prorsus turpitudini est; quia hoc cum magnis viris non pecco. In quo tamen (vide ingeniosam hominum socordiam!) hoc mihi excogitavi ultro solatii, quod quivis non videat immodulata poemata judex. Et certe agnoscis istius juvenilis exemplum ambitionis, quod melius dicere voluerim, quam poteram. Itaque nihil amplius affero ad excusationem, quam bene veterem ignavorum querelam, quod ad meliora


page 263, image: cs263

sibi omne quondam in juventute praesidium defuerit. Defuit tamen, ut mire video, quamplurimum ab aliis, nec minimum a meipso. Nunc enim vir ista errare incipio, quae juvenis cum laude poteram. Et vides ubique ista. In illis equidem Commentatiunculis ad Miltiadem, Caesarem, Livium; proletaria valde sunt, et quorum me statim poenitet et revera pudet, quamprimum scripsi. Video me voluisse, deprehendo lapsum, saepe