07/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: as001

GERARDI JOAN. VOSSII ET CLARORUM VIRORUM AD EUM EPISTOLAE Collectore PAULO COLOMESIO Ecclesiae Anglicanae Presbytero Londini nuper editae, Nunc accuratius recusae; Argumentis et INDICIBUS NECESSARIIS Auctae. Quibus accessit DODECAS EPISTOLARUM CLARISSIMI VIRI GEORGII HIERONYMI VELSCHII, [gap: illustration] AUGUSTAE VINDELICORUM, Sumptibus LAURENTII KRONIGERI, et Haered. GOEBELIANORUM. Typis SchŲnigianis, M. DC. XCI.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

SERENISSIMO et POTENTISSIMO PRINCIPI GUILIELMO D. G. Magnae Britanniae, Franciae, et Hiberniae REGI Fidei Defensori; PRINCIPI Arausionensium, etc. Serenissime Domine,

GERARDUS-JOHANNES VOSSIUS, insigne Belgiae Tuae Ornamentum, dum viveret; Vir, siquis alius, Magni Nominis in Rep. Literari‚; in hoc Epistolari Volumine jam Redivivus, ad genua Tua sacratissima provolvitur, supplex et gratulabundus. Te Principem suum agnoscit, Batavus Te Regem suum salutat, Anglus, utr‚que civitate


image: as004

donatus, utriusque gentis nexu obstrictus: ibi in Professoratum ab Illustrissimis Ordinibus adlectus; heic in Canonicatum Ecclesiae Cantuariensis, beneficio CAROLI Primi, Avi Tui, [gap: Greek word(s)] adscitus.

Multae mihi, eaeque gravissimae rationes (omisso jure gentilitio, cujus modo memini) hancce gloriosam Nuncupationem suadebant, imo persuadebant.

Primum, quod cum Tu Rei Britannicae et Religionis Stator atque publicae Libertatis Vindex, per summam Dei providentiam, extiteris; Tibi in fastigio rerum posito, ex merito, Egregium omne debeatur, Tuo imprimis Nomini consecrandum, quo aeternare possit.

Deinde, quod Auctor hic noster tant‚ animi devotione totam Arausionensium perillustrem Familiam coluerit, quant‚ cernere est: in ips‚ Operis fronte, Epistol‚ prim‚ ad Patrem Tuum GVILIELMVM f. m. ab ipso perscript‚: unde liquido patet, Ipsum, si viveret, haud aliter velle decernere; aut, si moriens praevidisset has chartas aliquando juris publici futuras, in extremis tabulis non alteri quam Tuo Nomini eas destinare voluisse.

Alia sunt fortasse non minora; quod se Vir bonus pacis et concordiae studiosum, in illo religionum dissidio, quo tum patria divexabatur, ubique profiteretur; quod Majestati Tuae, cujus is est sensus, minime displiciturum confido: Et quod jus et potestatem civilis Imperii in re Ecclesiastic‚ probe tueretur; quod passim videre est in hisce familiaribus scriptis, qua ad Hugonem Grotium popularem suum, qua ad Episcopos aliquot nostrates, quibuscum agitabat commercia literarum.

Restat hoc unum, ut vota faciam pro salute Majestatis Vestrae, et, quae eadem est, prosperitate Britanniarum


image: as005

Faxit Deus O. M. ut Vobis omnia cadant, cedantque ex voto: Tibi, Invictissime et Clementissime Princeps, qui sic vincere amas, ut devincias; et malis leges accipere quam dare; et, quod Auctor ait, ut prosis magis quam praesis; et Heroinae MARIE Augustae Consorti Tuae, quae ob praestantiam Formae et suavitatem Morum Regina, sinatales id ei non dedissent juris, et esse et dici merebatur: Atque Vobis stabile Regnum, constantem Victoriam, perenne in terris Nomen largiatur; et ut, post diutissimam et feliciter deactam vitam praesentem, sempitern‚ una in coelis foelicitate perfruamini.

Quod ita fore vovet, spondet, et animitus precatur

Sacratissimae Majestatis Vestrae

Humillimus Cultor,

et

Fidelissimus Servus et Subditus,



image: as006

PREFATIO.

AMavi, fateor, ab ineunte fere aetate virorum doctorum Epistolas: cum propter multarum verum non facile alibi occurrentium notitiam tum ob genuinas clarorum virorum effigies, suas in Epistolis, tanquam in speculo, cernere est. Crevit amor iste cum annis; et quas antea solum amabam, eae nunc in deliciis mihi esse coepere. Quid hÓc eloquar quanto cum fructu Marci Tullii et Plinit Junioris Epistolas saepius legam? Quot egregia, quae et incassum alibi quaeras, me docuerint Angeli Bassi, a patria Politiani, et Roterodamensium Phoenicis Epistolae? reclamante licet Paulo Manutioi, viro quidem politissimo, sed in cujus Epistolis, praeter verba, nihil habeas. His addantur merito suo Josephi Scaligeri et Isaaci Casauboni Epistolae; e quibus historiam literariam plenissime didicimus ut ex Hugonis Grotii, quae nuperrime prodiere, Philologica Politica ac Theologica multa. Agmen claudat vir seculorum memoria longe dignissimus Gerardus Joannes Vossius; cujus Epistolas eximiam probitatem ac ingentem eruditionem redolentes oculis tuis, Lector benigne, nunc subjicimus. Frustra sim, si in iis depraedicandis tempora tua morari vellem. Praeterquam enim quod Vossii nomen nullibi gentium est ignotum, et vino vendibili, ut ajunt, suspensa hedera opus non est; vereor ne mihi non immerito succenseas si Horti hujus ingressu diutius te prohibeam. Bonis igitur avibus ingredere, et areas singulas diligenter perlustra, indeque flores decerpe, tum ad hanc tum ad futuram vitam utiles. Dabam raptim ex AEdibus Lambethanis 8. die Martii, anni 1689. cum in summo moerore essem ob immaturum obitum viri ingenio juxta ac eruditione praestantissimi Isaaci Vossi, Gerardi filii. Etsi enim septuagenario major is decesserit, mihi tamen, ut Plinii Junior is verba usurpem, acerba semper et immatura videtur mors eorum qui immortale aliquid parant. Bene vale ac aeternitatem cogita.

Tuus in Christo Jesu,

PAULUS COLOMESIUS.



image: as007

VITA Viri Incomparabilis, GERARDI JOANNIS VOSSII Eloquentiae et Chronologiae In incluta Academia Lugduno Batava Professoris Celeberrimi, Cum ex Athenis Batavis Jo. Meursii, tum scriptis aliis, breviter collecta.

GERARDI nomen a parentibus accepit in memoriam proavi sui, Gerardi Vossii, Ruremondani, Viri in urbe patria, ante hos annos centum et amplius, genere, virtute, fortunisque spectatissimi: qui ex uxore, Gertrude Verhagens, Bartholomaei filia, reliquit filium Antonium Vossium. Huic uxor fuit Juditha Calenia, soror unica Viri Clarissimi, Christophori Calenii, Ruremondani in Crucigerorum Monasterio antistitis (quo in munere jam septuagenarius obiit anno CIC IC VIII.) filia vero Johannis Calenii, in publicis muniis quinquaginta pene annos cum honore versati, et Catharinae Budeliae, Reineri Budelii, experientissimi Medici filiae: amitae autem Amplissimi Viri, Reinerii Budelii, Jurisconsulti, cujus de re monetaria uberes atque utiles commentarii Coloniae prodierunt. Ex Calenia hac Antonio Vossio liberi suere, Johannes, Gerhardi hujus pater, Arentius, et Isabella, quae ex marito Dionysio Bylmacero, filiam unicam, Juditham, reliquit, nuptam Amplissimo Viro, Petro Bosmanno, superioris Ducatus Geldrici ordini equestri, ac Ruremondanae item Civitati a secretis. Natus est Joannes anno CIC XLIX. Vix quinquennis erat, cum famigeratum illud incendium anni CIC LIV. quod vix Ruremondae parti decimae pepercit, etiam parentem ejus, et avi utriusque aedes, absumeret. Multum illud et rei et spei parentum incommodavit. Sic tamen etiam fortunis ferentibus, urbe quotidie e favillis pulcrius exsurgente, filium Latinis Graecisque literis, ac Philosophiae studio, in Schola patria excolendum curavere. Postea etsi tumultu belli Belgici, paullum amor studiorum refrixissit, mox tamen ardor prior rediit: etiam Italicam, Gallicam, et linguas alias superaddidit: occasioneque captae ab Auriaco Principe Rucemondae, Concionumque ibi habitarum nova luce accensus, in Academiam profectus est Heidelbergensem, summosque audivit Theologos, ante omnes Hieronymum Zanchium et Zachariam Ursinum, ibidem frequentabat disertas Casparis Oleviani conciones, feliciterque ipse exprimebat. Cumque magistris tantis praeclaras animi dotes auxisset, nec leve jam sibi parasset nomen, anno CIC IC


image: as008

LXXIII. adlectus est in eorum numerum, qui Ecclesiam Dei in dioecesi pascerent Heidelbergensi. Quo ipso anno, bona cum venia Electoris Palatini, Friderici Pii, Wasseburgum, Juliaci urbem, ubi libertas Religioni Reformatae erat, profectus fuit, ac genere, pietate, prudentiaque praestantissimi Viri, Matthaei a Biele, Ruremondani, qui Albani Ducis, ac Lindani Episcopi metu, eo se receperat, filiam Comeliam, lectissimam Virginem, uxorem duxit: cujus ille ut mores castissimos multis annis perspexerat, ita propinquos omnes norat, Quaestoria, Senatoria, ac Consulari dignitate Ruremondae, inque vicinis oppidis, insignes. Reversus ad Ecclesiam suam, quadrienni proximo quaternis augetur liberis. Eorum natu omnium minimus noster fuit Gerardus, qui in lucem editus, ineunte vere anni CIC IC LXXVII. semestri circiter post obitum Friderici Pii. Eopse anno, Ludovico Electore Palatino, in locum Pastorum priorum surrogante alios, qui Lutheride S. Coena sententiam amplecterentur, parens cum uxore et filiolo Gerardo vix senum mensium, e Palatinatu in Bataviam commigravit, novaeque Academiae, et magnorum ibi Virorum desiderio, doctissimus ipse, pellectus, Lugduni potissimum domicilium elegit, atque a Rectore Petro Tiara V. Maji anni CIC IC LXXVIII. inter Academiae membra adscriptus est hoc nomine: Joannes Alopecius Ruremondanus. Nam ex more eorum tempotum, et Graecanicae linguae amore, Graeca magis appellatione gaudebat: quam et filius Gerardus ad annum usque aetatis XII. retinuit, auctoreque tum praeceptore suo Rekenario mutavit; qui appellatione vulgo haud intellecta honestatem familiae obscurari dictitabat. Lugduno dum parens degit, ad Lejemundensem Ecclesiam, quae in Rhinlandico est Leidensium territorio, vocatur. Unde mox, attamen aegre admodum, Gerardo adhuc tum vix bimulo, avellitur. Sed in istis Belgicae motibus, ingens eorum in Flandria penuria erat, qui non prudentia atque eruditione minus quam Zelo pollerent. Itaque optimi quique auctores fuere, ut a nobilitate Flandrica, quae perhonorificam miserat legationem, persuaderi pateretur, ut Ecclesiae curam susciperet Furnae, oppido, ut fertilitate soli, et martyrum sanguine, ita natalibus Clarissimi Pauli Leopardi, inclyto. Anno CIC IC LXXXIII. cum illud et alia Flandriae opida, in potestatem rediissent Hispaniarum Regis, Gerardus, jam sexennis in Bataviam reducitur. Parens Dordrechti, primaria Batavorum urbe, Ecclesiae praefectus fuit. Hic anno proximo Gerardus dulcissimam Matrem amittit. Pater anno CIC IC LXXXV. alteris nuptiis uxorem ducit Annam Wittiam, Francisci filiam, sororem Amplissimorum Virorum, Cornelii et Jacobi Wittiorum, quorum ille Consulari, hic quaestoria apud Dortrechtanos, uterque Senatoria dignitate inter delegatos Hollandiae ac Westfrisiae Ordinum conspicuus fuit. Tertio ab eo conjugio mense etiam patre vix octennis orbatur. Utroque parente destitutus, studia nihilominus literarum excolebat condiscipulo inter alios usus Erycio Puteano, Historiarum, post justum Lipsium, in Lovaniensi Academia Professore, viro scriptis non intermorituris toto orbe clarissimo. Inferiores classes permensus, a Cornelio quidem Rekenario potissimum instituebatur in elegantia Latinisermonis, Philologia universa, Oratoria item ac Poesi; at Oratores et Poetas Graecos enarrabat Francicus Nansius, Franconatium prius in


image: as009

Flandria Decurio perpetuus, tum Graecae ea in Schola linguae Professor. Ac nunc Graecum carmen pangendo, nunc Graece declamando, item in omni pene philosophia exercebat Adrianus Marcellus. Anno CIC IC XCV. mense Septembri, Lugdunum Batavorum mittitur: inque literis Graecis porro audit Bonaventuram Vulcanium, in Mathesi Rudolphum Snellium, in Philosophia Peripatetica, cum Petrum Bertium, tum Petrum Molinaeum; a quo et, cum universam Philosophiae [gap: Greek word(s)] publice defendisset, ex auctoritate Rectoris Magnifici, ac Senatus Academici, liberalium artium Magister ac Philosophiae Doctor creatus fuit, quod anno contigit CIC IC XCVIII. XIII. Martii. Exinde in Hebraeis audivit incomparabilem Virum, Franciscum Junium, in Theologia, tum eundem Junium, tum Lucam Trelcatium Seniorem, et Franciscum Gomarum? Viros praecellentis doctrinae. Nec minus lectionibus privatis, ac disputando exercebatur a Johanne Kuchlino, Theologici illustrium Ordinum Collegii Praeside; sub quo de summo bono, iterum de agnitione miseriae, hinc de Symbolo, rursum de Trinitate, denique de praedestinatione eas theses defendit, quae cum Vossii nomine in lucem prodierunt. Interim et occasione Bibliothecae a patre sibi relictae, ac ab antiquis etiam Theologis instructissima, Patrum lectioni, et Historiae Ecclesiasticae, sedulo vacabat: quod studium deinceps, quantum muneris ratio permitteret, cum caeteris studiis semper conjunxit. Anno CIC IC XCIX. praecipiti autumno, ac deinceps aliquot mensibus, Clarissimo Viro, AElio Everardo Vorstio, (qui Petro Molinaeo in Physices professione ante annum successerat) inter Medicinae Professores cooptato, publice cum laude summa in Academia explicuit Aristotelis lib. V. [gap: Greek word(s)], item ejusdem librum de memoria et reminiscentia. Actumque a nobilissimis Academiae Curatoribus fuit, de eo in Professorum Philosophiae numerum legendo. Sed dum in eo sunt toti, fato suo sungitur Dortrechti Vir doctissimus, Isaacus Corputius, Ecclesiastes, ac cui in Praeceptorum Collegio proximus ab Rectore locus esset. Paucis post mensibus etiam obiit Rector ipse Hadrianus Marcellus. Eaque occasione summa gubernatio Scholae commissa est Gerardo Vossio: desinente tum et professionem suam Joanne Polyandro, doctissimo Theologo, qui Logices et Ethices in illustri eo Gymnasio fuerat Professor. Anno CIC IC II. XII. Februar, uxorem duxit Castissimam Virginem, Elisabetham Corputiam, V. CI. Henrici a Corput, primarii apud Dortrechtanos Ecclesiastae, ex conjuge Adriana a Brecht filiam, neptem Jo. Corputii, Actuarii ac Consulis Bredani, ex uxore Antonina Montenia; cujus parentes fuerant, Henricus Montenius Senator, et Quaestor generalis Baronatus Bredani, et Joanna Roveria, Guilielmi Roverii, Senatoris Bredani, filia. Ex uxore hac suscepit liberos ternos. Anno CIC IC VII, VI. Februar, uxorem amisit. Eopse anno in lucem dedit Oratoriarum Institutionum libros VI. quos triennio post auctiores et emendatiores emisit, Eo opere primam sibi nominis claritatem peperit, dum magno applausu exciperetur, etiam ab ipsis eruditionis principibus, Josepho Scaligero, et Isaaco Casaubono: quorum illecum avide sane perlegisset, profitebatur (verba ejus retinemus) se infinita ex eo didicisse: nec aveteribus quidem esse, qui palmam praeripiat summo Viro: Casauboni vero apud V. CI. Hugonem Grotium


image: as010

aliosque multos, judicium tale fuit, nihil Rhetoricis ejus esse elegantius, nitidiusque, nihil [gap: Greek word(s)], elucere ubique judicium et [gap: Greek word(s)]. Simillima etiam aliorum judicia erant, quae Vossio ad ea, caeteraque studia, porro excolenda, non mediocriter animum addebant. Anno vero CIC CII CVII. XVIII. Augusti, alteris nuptiis uxorem duxit Virginem honestissimam, Elisabetham Juniam, prognatam nobili et viro et Theologo, Francisco Junio, et Elisabetha Corputia, Joannis Corputi, Consulis Bredani, filia. Anno CIC IC XIV. et proximo, ad professionem S. Theologiae in illustri Schola Steinfurtensi vocatus est, a generosis Comitibus Benthemensibus. Sed cum eodem tempore a nobilibus Academiae Lugdunensis Curatoribus perhonorifice vocaretur ad regimen Collegii Theologici, quod illustres Hollandiae ac Westfrisiae ordines Lugduni statuerant: hanc vocationem, urgentibus amicis, praetulit; etsi magis quam dicere posset, terreretur oneris difficultate, praesertim in maximo illo Ecclesiae Schismate, juventutem etiam contraria in studia scindente, non exiguo sane pietatis ac modestiae dispendio. Quamdiu tamen id munus gessit (id per quadriennium et amplius fuit) fortiter ea in tempestate clavum tenuit. Postea, ut lassus, sic levatus, regundae adolescentiae molestia (quae annos duraverat viginti, optimamque aetatis partem sibi vindicarat) in Academia Lugdunensi Eloquentiae, ac simul Chronologiae Professor factus est ordinarius, stipendioque publico extra ordinem invitatus, quae ad veteris Ecclesiae controversias atque historiam pertinerent, fideliter consignavit. Sub idem fere tempus, a Serenissimo M. Britanniae Rege Carolo Primo, Canonicatu Cantuariensi donatus est; qui honos in Anglia a renato Evangelio in extraneos rarissime confertur. Anno CIC IC XXXIII. ad illustre Amstelodamensium Gymnasium migravit, Historiarum professioni deputatus. Is itaque fuit Vossius, qui omnibus omni studio etiam prodesse voluit, atque ita quidem, ut non valetudini curandae (ita de seipso loquitur in praefatione praemissa lib. III. de Theologia Gentili) vel rei struendae, studiose daret operam, sed cum prioris haud levi periculo, et certo alterius dispendio, impensius semper publicis studeret commodis: plane ad exemplum prisci Catonis, qui multo surgebat mane, atque imo ipsa etiam nocte, quo vacaret studiis, ac meditaretur quid Reip. foret utile, posthabita etiam rei familiaris ratione: Quinimo cum sciret illud:

[gap: Greek word(s)]

insomnes traducebat noctes et vir, et senex, qua aetate sibi jam parcere potuisset; omne id temporis perdi ratus, quod publico bono non impendisset. Quid quod ne inter ipsas quidem epulas sibi temperaret, quo minus vel lectitaret libros, vel cogttationibus inhaereret. Omne pene, quod hic in terris egit tempus, ita egit Vir summus, ut uniuscujusque momenti fere rationem reddere vellet, nec posset minus. Loquuntur id, et loquentur tot ejus labores, quos nunquam suo pretio aestimare queat justa posteritas. In iis dubius sis, quid potissimum mirari conveniat; omnigenamne magis ac solidam eruditionem; an vero piam magis, ac modestam. Pulcra fuit illa AEgyptiorum consuetudo, qua non licebat aliquod praeclarum inventum sacrarum aedium columnis inscribere, nisi prius


image: as011

ab aliis ejus artis maxime gnaris id probaretur. Legat hos, ac sane judicet eruditus orbis, non vidit, aut videbit unquam, quod magis AEternitatis AEdi inscribi mereatur. Ut autem erat ille [gap: Greek word(s)], atque omnium artium, et doctrinarum Promuscondus: ita liberis non minus, quam libris ornavit seculum, Francisco nimirum, Gerardo, Matthaeo, Dionysio, et Isaaco; ut dubium effecerit, scriberetne accuratius, an gigneret felicius, quemadmodum alicubi loquitur illustris Grotius. Atque ii quidempatri simillimi ea etiam edidere scripta, quae non nisi cum pereunte mundo perire possint. Cumvero numero novem essent filii, filiaeque, omnesque pariter linguarum peritia, ac quovis studiorum genere inter se certarent, merito ipsius aedes, quod de Pythagoricis dicebatur, Apollinis, novemque Musarum, vocasses habitaculum. At enim horret animus (scribente Francisco Junio, in Praefatione operis Vossiani de quatuor Artibus Popularibus) dum liberos cogito. Vix viderat illos ad justam vitae, et gloriae, maturitatem excrevisse Parens, cum ecce turbato mortalitatis ordine, contra commune Parentum Votum, videt alterum alterius quasi premere vestigia, dum ad vocantis Dei nutum se sistunt pene omnes. Quis neget omnem humanitatis sensum exinsse Tiberium, qui felicem vocabat Priamum quod superstes omnium suorum extitisset? Quis sortis suae, suorumque memor Camillum laudet, qui amisso filio dolori succubuit; adeo quidem, ut non nisi inter ipsos mulierum coetus muliebrem in modum casum filii dolens inveniretur ? Summus Vossius, quanquam eos amisisset filios, qui paternis passibus contenderent, quousque gloria eniti potest, quales etiam pro suo in literas amore non filios non. lugere non posset, quovis tamen dolore se ostendit potentiorem, cui succumbere tristissimis cladibus ducebat tristrus. Enimvero non Periclem, non Xenophontem, non Anaxagoram Clazomenium, constantis in adversisa nimi exempla, jactet antiquitas, quos nempe erigere poterat pulcra filiorum in bello pro patria Virtus; Vossius lectissimae, atque eruditae, filiae Corneliae prope inclytam Leidam aquis hyberno frigore concretis fidem frangentibus miserrime submersae iturus exequias, cum corpus humandum ostendi sibi peteret, atque aegre ab amicis, quod crudum vulnus sic refricari crederent, id obtineret, ubi vidisset, dictavit ipse adstantibus solatia, monuitque divinae acquiescendum esse voluntati, ac nihil fieri [gap: Greek word(s)] ). Ita vixit hic literati orbis Imperator, et septuagesimum tertium egit annum, cum fatis cederet vir immortalitate dignissimus. Recessit a nobis anno recuperatae per Christum Salutis CIC IC XLIX. pia placidaque morte; quanquam non recesserit totus. Reliquit enim liberos suos, Eximium nempe Virum, Isaacum Vossium, insigne sui aevi decus, ac ex Clarissimo Matthaeo nepotem sibi cognominem, Gerardum, in quibus eum aliquando agnoscemus, cernemus, tenebimus, ut immutem paullo Ambrosii. illa in funere Theodosii. Addam ingeniosissimi Poetae Batavi, Justi Vondelii Epigramma:



image: as012

IN EFFIGIEM Celeberrimi Viri GERARDI JOHAN. VOSSII,

SEX denos nihil est numeret si VOSSIVS annos,
Candidior niveis frons erit illa comis;
H‚c habitat cuncti sub fronte scientia secli,
Condita quaeque libris condita habet cerebro.
Quid chartis hominem cingis, Sandrarde, librisque
Charta, liber, quicquam si capit, ille capit.

EPITAPHIUM.

HOC tumulo plorat pietas et Candida Virtus,
Et luctu Pallas Saxea diriguit.
Invida mors ridet, ridet quoque VOSSIVS illam
Dum calamo mortem vincit et ingenio.



image: as013

SCRIPTA.

VErsio et Scholia ad Opera S, Ephraem Syri Rom. 1589.

Versio et Scholia ad Opera Gregorii Thaumaturgi, et Miscellanea aliquot Patrum Graeorum et Latinorum cum Notis. Par. 1621, et Mog. 1604.

Oratio Panegyrica de foelici expeditione exercitus Foederatae Belgicae, duductu Principis Mauritii, 1597. 8

Institutiones Oratoriae, Lugd. Bat. 1643. 4. 1606. 8.

Partitiones Oratoriae, Lugd. Bat. 1622. 8. 1630.

Aristarebus sive dere Grammatica, Amst. 1662. 4. 1635.

Castigationes in Vet. Tragicos Latinos, Lugd. Bat. 1620. 8.

Grammatica Latina, Amst. 1631. 8. 1661. 8.

Grammatica Graeca Clenardi aucta, Lugd. Bat. 1642. 8.

De Logices et Rhetorices natura, Hagae, 1658. 4.

De quatuor Artibus Popularibus, Amst. 1650. 4.

De Scientiis Mathematicis, Amst. 1660. 4.

Ars Historica, 1623. 4.

De Historicis Graecis, Lugd. Bat. 1651. 4. 1624.

De Historicis Latinsi, Lugd. Bat. 1650. 4. 1627.

De Artis Pocticae natura, Amst. 1647. 4.

Institutiones Poeticae, cum aliis Opusculis. Amst. 1647. 4.

De Poetis Graecis et Latinis, Amst. 1654. 4.

Etymologicum Latinae Linguae, Amst. 1660. Fol. 1662.

De Vitiis Sermonis. Amst. 1645. 4.

Oratio in Obitum Thomae Erpenii. Lugd. Bat. 1624. 4. 1625. 4.

Vita Fahiani a Dhona, Lugd. Bat. 1628. 4.

De Philosophia et Philosophorum Sectis, Hagae. 1658. 4.

De Idololatria, Amst. 1668. Fol. 1642. 1641.

Isagoge Chronologiae S. Hagae, 1659. 4.

Apologia pro Grotio contra Ravenspergerum, Lugd. Bat. 1618 4.

Responsio ad Consilium Michaelis Lonigi, Lugd. Bat. 1623. 4.

Historia Pelagiaena, Amst. 1655. 4. Lugd. Bat. 1618. 4.

Theses Historico-Theologicae, Hagae, 1658. 4. Bellositi Dobunorum 1628

Theses de Baptismo, Amst; 1648. 4.

De Tribus Symbolis, Amst. 1642. 4.

Harmonia Evangelica, Amst. 1656. 4.

De Christi Genealogia, Amst. 1643. 4.

De Cognitione sui ac de Studiorum ratione, Amst. 1655. 12.

Commentarius in Plinii Epistolam de Christianis. 12.

De jure Magistratus in rebus Ecclesiasticis, Amst. 1669. 4.

Epistolae, Lond. 1690. Fol.



page 1, image: bs001

G. J. VOSSII EPISTOLAE

I. Magno Principi Guilielmo, Celsissimi Frederici Henrici, maximi, invicitissimique, Arausionensium Principis Filio; Augustissimi Britanniarum Monarchae, Caroli, Fidei Defensoris, et Henricae Mariae, Christianissimi Regis Galliarum Henrici Magni, Filiae, Genero felicissimo, Minutum hoc maximi, ac devotissimi Animi Monumentum, offert, dicatque G. J. Vossius. Celsissime Princeps,

LAETA, ac diu multumque exoptata affulsit dies, qu‚ Civitas haec Amstelodamensis conspicit serenum, placidumque vultum Augustae socrus, Henricae Mariae, Galliarum Regis Henrici Magni Filiae, Magnae Britanniae Regi Carolos nuptae. Eoque laetior haec dies, quod una videamus auream tantae Reginae prolem; serenissimam Principem Mariam form‚ eximiam, animi dotibus pulchriorem, patris, et avitarum laudum haeredem, pluresque in suo stemmate Reges numerantem, quam altera hodie Regalis familia possit. Ut hanc sacris Penatibus introducenti Celsitudini tuae, vere illud conveniat Poetae Veronensis: Vidit quis Venerem auspicatiorem? Comitantes etiam cernimus DivŻm Liberos; serenissimi heu quondam Bohemorum Regis Frederici, ex maximi Magnae Britanniae Regis Jacobi I. Filia Elizabetha Celsiss. filios: Cordatissimum, et fortissimum Rupertum Palatinum, fam‚ ad sidera notum; et summae expectationis fratrem Mauritium, grandi hoc nomine gaudentem, a sponsore in sacro Baptismate, invictissimo Arausionensi Principe Mauritio, Avunculo suo magno, quem virtute, ac felicitate Belgica, ut confidimus, aliquando daturus est Orbi. Adest, etiam ingentis animi, ac nominis Arondelius, Comitum Illustrissimorum nulli prosapiae, antiquitate ac splendore secundus, ab Rege Augusto Augustae Reginae additus comes. Quid singulos Britanna ex gente memorem majorum imaginibus illustres, nec ingentium Avorum indignos? Atque his foederatae Belgicae nomine adjunxit se Ipse Celsissimus Arausionensium Princeps, Fredericus Henricus, Patria; Parens; qui gestorum magnitudine eo res Belgarum perduxit, ut de fide apud posteros laboratura sit fama: multisque ita videatur, fortasse non tam amplius illud optandum esse, ut tellus haec pergat fortiter tueri Libertatem, quod sub tanti Principis ductu, haud difficile erit genti ab omni aevo fortissimae, atque inter arma natae: quam ut vento tot jam annos adeo secundo, ex sapienti Poetae praecepto, paulisper sua contrahat vela, nec prosperis nimis exultet. Sequeris et ipse Principe hoc prognate, Celsissime Princeps Guilielme Arausionensis: qui nihil aeque speras, aut spiras, quam laudes ingentium Heroum aemulas; Parentis, Patrui, Avi; et ut paucis absolvam, tot majorum, ultra etiam tempora illa, quibus ante annos trecentos, e domo vestra in altissimo Caesareae dignitatis gradu, vel fiastigio potius, eminuit Adolphus Nasovius. Deficeret stylus, si Belgas, Germanos, gentiumque aliarum Comices, Barones, Nobiles, recensere vellem; quos in hoc Augustae Reginae, et serenissimae filiae comitatu, florentissima haec civitas nunc cernit, ac miratur. O diem terque, quaterque beatam! quam nulla ex hominum memoria oblivio delebit, nec unquam excellentium ingeniorum monumenta conticescent. De


page 2, image: bs002

quo fidentius pronunciamus, non obscuram capiendo conjecturam ex iis sincerissimi gaudii signis, quae nunc in omnium oculos incurrunt. Videmus enim, quanto studio Nobilissimi, et Prudentissimi hujus urbis Consules, et amplissimus, gravissimusque Senatus, unum hoc agant, nequid praeteritum videatur quod ad ingentis laetitiae, et devotissimi animi testationem pertineret. Exemplum etiam suorum Procerum universa sequitur Civitas, vestigia eorum legens, ut in sacros Augustae Reginae, et serenissimae prolis, sidereos vultus, suos paulisper figere liceat obtutus: ac simul, Celsissime Princeps, in illos etiam vere maximi Parentis, ac tuos. Unde omnis aetas, ac sexus, vicos cunctos, moeniana etiam, ac podia complet: atque adeo aedes singulae, imprimis curia, templa, ipsi urbis muri, in hac inusitata omnium laetitia, gestire mihi prae gaudio videntur. Quae cum ego ita fore, facile animo pereiperem meo, ac tacitus revolverem; sic continuo cogitare mecum coepi: Etgone in hac publica laetitia non amplius agam, quam unus e multis, qui augustae domui Britanniae plus debeo mei ordinis cunctis? Observabatur. etiam Diogenes. Cum enim Philippus, Amyntae filius, Alexandri nomine et re Magni Parens, expeditionem adversus Corinthios moliretur; alii in urbe arma sibi parare, alii muros reficere, nonnulli lapides congerere, vel aliud agere ad praesens negotium utile: Diogenes (altae mentis Philosophus, sic ut Alexander, nisi fuisset Alexander, Diogenes esse vellet) versare interea dolium suum, ne vivos inter obambulare mortuus diceretur. Quod animo ille quocunque egerit, mihi quidem mente candid‚, devot‚que, hactenus exemplum imitari visum fuic, ut ne tot‚ urbe, undique edente laetitiae signa, non quidem dolium circumvolverem, attamen nec otiosus viderer; quin potius agerem utile aliquid, quo in hoc adventu Augustae Reginae, et serenissimae filiae, animae dimidio Tuae, gratum, devotumque animum, erga Regiam Magnae Britanniae Majestatem, totamque domum Augustam, testarer: saltem quantum vix praemeditato, sed, pene dixerim, in arena consilium capienti, deque paupere penu aliquid deprompturo, in ea temporis angustia liceret. Nam per Deum immortalem, cui justiores, quam mihi, hodiern‚ se die causae obtulerunt, testandi officii sui erga domum Regalem, pariterque Celsitudinem tuam, postquam ab Augusto Rege gener es adlectus? scio, quantum debeam invictissimo Principi, Parenti Celsitudinis tuae, Vindici patriae libertatis: sine qua vita quid est, nisi cadaver? sed hoc beneficium magnum adeo licet, ut nullius ingenio, vel facundi‚, satis possit praedicari; si tamen fas sit dicere, commune est mihi cum omni foederata Belgica: etsi, nisi fallor, nos qui literas, et sapientiae studia colimus, plurimum rectius aliis nostra intelligimus bona. Sed ego nunc in animo habeo illud in me grando meritum, quod unus e foederata Belgica accepi ab Augusto Rege Carolo, Religiosissimo Principe; quem ut Trajano scimus meliorem, ita ex veteri formula, Augusto Caesare optamus feliciorem. Divinus ille Rex (justius enim dixero, quam quem proxime laudavi Augustum, semper Deum dicebat Maro,) Rex, inquam, ille, cui dulcius est prodesse, quam praeesse, unum me, quanquam digniores esse alios non diffitear, in Metropolitanae Cantuariensium Ecclesiae, Praebendarios allegit. Neque unquam dies illa animo excidet meo, qu‚ cum gratias quas deberem, pro nobili hoc canonicatus beneficio, Augustae agerem Majestati; Ille me hoc placidissimi oris responso dignabatur: pariter se gratias divinae agere Majestati, a qua hoc haberet, quod me de literarum studiis bene merente, meliusque mereri paraco, ipse etiam bene mereretur de me, et familia mea. Quae quam alte in hoc pectus descenderint; quantopere etiam mihi stimulos subdiderint ad porro calcandum Virtutis, et Industriae callem; rectius, quam maligno hoc seculo fieri amat, Posteritas judicabit; si non quod satis sit, ex iis quae ab illo tempore publici juris feci, ac vel Celsitudinis tuae adfini, serenissimo Walliae Principi; vel Doctrin‚, et Fide eminentissimo Ecclesiae Anglicanae Clero dedicavi: saltem ex aliis quae deinceps moliar, dummodo vitam mihi, ac valetudinem concesserit divina bonitas. Sed grando aliquid deproperare nunc tam subito non dabatur. Gnarus igitur ejus, quod vulgo dici solet, tusculo quoque sacra fieri Diis: non dubitavi hoc qualecumque do schedis nostris offerre. Selegi vero aliquid sacri argumenti; quia hoc maxime convenire putarem, quem Augustus Socer hoc potissimum fine sacro Cantuariensium ordini inseruisset, ut qui Musas antea dulces ducerem, non tam vulgares illas colerem,


page 3, image: bs003

quam sacras. Hujusmodi vero est labor noster, DE TRIBUS SYMBOLIS, Apostolico, Athanasio, et Constantinopolitano: in quorum prioribus ostendo, quantopere multos fugerit ratio, de primis eorum Authoribus; in tertio autem illos praecipue refello, qui Constantinopolitanos Patres, de spiritus sancti processione a filio, sign‚sse aliquid arbitrantur. Simul hoc de symbolis opere constare volui, non me in publico hoc gaudio conspici penitus Asymbolum; sed istiusmodi contulisse symbolam, quae simul symbolum foret animi devotissimi erga Augustam Maje starem, Serenissimam Filiam, ac Generum Regium. Scio, quam mole sit exiguum, quod pro symbola pariter, ac symbolo esse cupio: Sed argumento exiguum non debet haberi, si ab sincera symbolorum illorum fide, dependet Rerumpublicarum tranquillicas, et aeterna populorum salus: quae duo cordatis Principibus cariora esse suis oculis oportet. Quod si deprimat fortasse laborem hunc scriptoris humilicas, attollet eundem Tua Celsitudo; unde non leve referet decus, ac splendorem; si minus genium et immortalitatem.

CELSISSIME PRINCEPS,

Senile ac modestum votum accipe, quod facio pro universa domo, cum Augusti Magnae Britanniae Regis, Caroli; tum Celsissimi Arausionensium Principis Frederici Henrici: Illius, soceri Celsitudinis tuae; hujus, Parentis; Utriusque vere Optimi Maximi. Diutissime salvi, atque incolumes, orbis universi, ac praecipue Reip. Christianae bono, rebus intereste humanis. Et quia vita haec, quantumcumque diuturna, fragilis tamen dicenda est, et caduca; in memoria, atque ore bonorum omnium vivite; donec ista etiam vita cum orbe terrarum finem suum sortiatur. Denique solut‚ hac muudi compage, corpore, animoque aeternum vivite, coelestibus choris permixti.

Amstelodami.

CIC IC C LXII. Celsitudini tuae Devotissimus,

XII. Kal. Jun. G. J. Vossius.

II. Nobilissimis, Amplissimis, Prudentissimis Dominis Amstelod. Reip. Consulibus. Alberto Conrado Burgio, Curatori Societatis Indiae Occidentalis, Illustissimorum foederatae Belgiae Ordinum ad Potentissimum Russiae Imperatorem, item ad serenissimum Daniae Regem, Ex-legato, in Collegio etiam Illustrium Hollandiae, et West-Frisiae Ordinum antehac Delegato, Illustris Amstelodamensium Gymnasii Curatori. Cornelio Graef, Domino in Polsbroek, Societatis Indiae Orientalis Curatori. Joanni Cornelio Geelvink antehac in Collegio, tum Illustrium Hollandiae, et West-Frisiae Ordinum, tum Praefectorium rei Maritimae Delegato. Gerbrando Pancratio Curatori Societatis Indiae Orientalis; G. J. Vossius, S. P. D. Nobilissimi, Amplissimi, Spectatissimi viti,

INter tot bona, quae doctrinae temporum debemus, facile principem meretur locum, quod absque hac coeca sit rerum veterum memoria: non quasi non et alterum ejus lumen sit; (quam sibi honorem terrarum, locorumque peritia deposcit:) sed quia citra commemorationem temporum, praecipua rerum gestarum monumenta, quasi tristibus tenebris, spiss‚que jaceant caligine sepulta. Utcumque enim ex memorabilibus, atque exemplis, de amplo Veterum penu depromptis, non levem, tam pietatis, quam prudentiae fructum capere sit, etiam ejus, quando quidque contigerit, ignaris: In totius tamen Oibis historia, vel magni, vel diuturni Imperii, totiusve Ecclesiae rebus, si ordo gestorum foede conturbetur, nae illa quidem, quae videre nobis videmur, magis cernimus, quam eximiam, et ab omni arte laudatam corporis humani fabricam conspiceremus, solum oculorum aciem defigentes in monltrosam hominis figuram; ubi pectus, capitis; venter pectoris; brachia pedum occuparent locum. E contrario autem, ubi sese extulerit aureum temporum jubar: pulsis tenebris plusquam Cimmeriis clara omnia luce vestiuntur, inque formoso corpore omne membrorum decus apparet.


page 4, image: bs004

Atque hoc est serenum, ac splendidum illud lumen, quod in historia exigimus; non modo, quo prudentiam magis habeamus ducem, tum in vita privata, tum gerenda Republica; sed etiam ad duo alia longe maxima, quae Christianam Religionem propius tangunt; nimirum, ad certius cognoscendam Scripturae veritatem; et ad mentem ejus melius perspiciendam; praecipue in rebus hoc seculo controversis. Quorum utrumque ubi otium fuerit magis otiosum, fusius diducam. Suffecerit nunc rerum carpere fastigia; ne existimemur, novum magis ordiri laborem, quam Epistola simplici, quae Liber fieri non debet, pauca praefari, tum de minutis duobus opusculis, quae nunc publici juris facimus; tum praecipue de nostro, et antehac, et in posterum, instituto; cujus Vobis potissimum, Nobiles et Spectatissimi Viri, rationem me reddere aequum existimavi, quando me hanc ipsam temporum scientiam in Illustri Urbis vestrae Gymnasio docere voluistis; proque vestro, erga literas amore, atque erga literatos munificenti‚, belle adeo, comiterque jam annum habetis duodecimum; nec de me praeclare mereri desinitis. Ut igitur a priori fructu, quem Doctrinae temporum tribuebam, initium faciam; pace illud omnium, qui tempora non attendunt, vel morantur, exquirere paucis lubet; unde potius codices eos, qui Canonem Scripturae constituunt, a Prophetis esse, et Apostolis profectos, colligatur, quam quod sicuti apud Nationes lampada alii aliis dabant, decurrentes in Vulcanalibus, Prometheis, Panathenaeis: Ita longeque certius, Ecclesia, fidelis Scripturarum custos, has ipsas, quasi de manu in manus, tradiderit nobis? Nec eo offendi aliquis debet, quod de Scripturis, ut traditionibus, loquar: cum hae in iis, quae Apostoli tradidere, familiam ducant. Illud potius dolendum, quod homines Profani etiam quae scripto tradita sunt, in dubium vocent: Nempe quia, ut ajunt, quae libris iis traduntur, res sint longe a temporibus nostris remotae: cujusmodi traditionibus non minus saepe falli homines soleant, quam nummis adulterinis. Sed qui hunc in modum ratiocinantur, ignorare mihi videntur, veluti Argentariis est Lapis Lydius, quo metalla explorent ita cunctis temporum intelligentibus esse, quo internoscant traditiones veras a falsi, sive scriptis, sive non scriptis. In quorum utrisque, ita comparatum est, sicuti in catena videmus. Minuti enim artificii est, sic annulorum alios aliis subdere, ut junctur‚ referant catenam, licet eorum nexus sit nullus. Hic si luscitiosi simus, vel contenti e longinquo intueri; facile quis oculos frustrabitur nostros. Sin etiam annulos tangere grave non ducamus; mox fraudem loquentur manus. Simile quid in traditionibus usu venit. Si quis enim in temporum scienti‚ nihil, vel parum videat; facile persuaseris, ea, quae, ut Graeci loquuntur, heri et nudius tertius, tradi coeperunt, esse genuina Antiquitatis monumenca; nihilque nisi veritati consentaneum, complecti. Sed in temporum ratione, et eorum scriptoribus subactus, priusquam de rebus, vel Authoribus eorum, statuat aliquid, omnem Ecclesiae aetatem, tacitus animo pervolvet; donec vel concatenatio temporum traditionem comprobet veram, vel quispiam in ea defectus arguat falsam. Video quidem, non cujusvis esse hanc viam insistere. Sed hoc loco non tam de quovis e populo loquitur; quam illis alicujus in studiis nominis, aut progressus; quorum si qui ab hac scientia fuerint imparati, sibi vitio vertant; vel quando se quilibet gestit absolvere, per me licet, ut culpam omnem transcribant Magistrorum inscitiae, vel inertiae. Interea illis, quibus volupe fuit, ut sane debet, seculis singulis considerare providentiam Dei in Ecclesi‚ tuend‚, servand‚que; plane omnis hÓc futura est via; modo paulum in eam cogitationem, quam diximus animum intendant. Equidem non diffitebor, quamquam id sine moerore facere non possum, incidisse me in nonnullos, quibus de veritate Scripturarum non liqueret. Sed fuere illi partim indocti penitus, partim aliorum potius studiorum gnari, quam vetustatis. Vel si quis non penitus hospes in iis, quae ad seriem temporum pertinerent, nihilominus in tam sancto negotio vix aliud, quam ollas, et cucurbitas lippiret; ad manum facile erat remedium, quo saniorem ad mentem reduceretur. Quantilli enim hoc operis est, apud temporum gnaros, per priora ire secula, donec perveniatur ad Christi Vaticinia, praecipueque miracula? Quorum si magnitudinem consideremus, omnem exsuperant vim naturae. Imperium enim exercuit Christus in aquas, ventos, arbores, pisces, morbos, mortem ipsam; ut qui mortuos


page 5, image: bs005

suscit‚rit. Nimirum tota illi serviit rerum Natura; Eumque Deum, et Dominum suum agnovit. Jam quam miracula illa multa? quam varia? Nimirum non hÓc, illic, patrata; non subinde, sed serie continu‚, praesertim in omnis generis morbis, vel tactu, vel solo etiam verbo, sanandis. Quid praeterea iis certius? Ut ostendit, quod non in angulis contigere; sed tam multa, tam populosa adiit loca, et undique magno ad eum studio accurreretur. Lustrata ei omnis Judaea, Samaria, Galilaea utraque, et terra cis Jordanem. Vel Hierosolymorum magnitudinem cogitemus, et isthic agentium multitudinem; praesertim Paschali festo: quo ex Flavio Josepho scimus, non minus istic erat, quam vicies sexies centena virorum millia. De miraculis vero quae habemus (infinitis autem partibus plura fuere quam scimus) tunc temporis illa prodiderunt Evangelistae, cum adhuc superessent multa adeo millia, apud quos miracula patr‚sset; ut quae fecisset, praecedente, comitante, sequente plurimorum millium turb‚; quae et stupore illorum Regem eum voluit creare. Quare neque veritatem miraculorum in dubium vocare ausi fuere hostes Christi. Quid aliud enim dixere Judaei, quam Jesum ea facere ope SpiritŻs impuri? Quasi non eo tenderent illa, ut destrueretur Diaboli regnum. Neque Gentiles aliud ei objectare, quam Magicas Artes, quas in AEgypto didicisset. Quasi non inde admodum Infans cum parentibus sit reversus. Ut mittam, quod Magus nullus possit adferri, qui vel millesima ex parte, ea feceric, quae Christus, sine carminum vi, sine herbarum succis, sine ulla observatione sacrorum, libaminum, temporum; ut Celso Epicureo ab Origene olim responsum fuit. Sed de isto, ut miracula Christi et magnitudiue fuerint stupenda, planeque Naturae vim excedentia; ut eadem essent numero innumera; ut fide etiam longe certissima; sigillatim alibi, et accurate agemus. Atque idem de Apostolorum etiam miraculis, imo et illis, quae proximis contigere temporibus, dictum velim. Nunc institutum prosequamur. A primis hisce Christianorum temporibus per antiquiora secula ad Orbis adscendere primordia, longe fuerit pulcherrimum. Sed enim plerique omnes laboris sumus fugientes. Ut sic quoque non leve quiddam me consecuturum arbitrer, si saltem unum hoc impetr‚ro, ut ne illi, quibuscum nunc mihi apud vos, Magni ac Sanctissimi Proccres, negotium est, ante inire temporum rationes desinant, quam illas de Christi Miraculis subduxerint probe. Ubi enim ex hisco clare iis eluxerit divina Servatoris virtus: e‚dem hinc constabit, non solum de veritate Instrumenti Novi, sed etiam Veteris: quandoquidem, uti Moses, et Prophetae testantur de Christo; sic etiam Christus ad eos nos remittit, velut testes omni exceptione majores. Utinam vero, sicuti nos ex Instrumento Novo, de Veteri sumus certi; sic Judaei ex Veteri perspicerent veritatem Novi? Mutuo enim allucent facem; atque ita allucent, ut Novum Soli, Vetus lunae, quae a Solo lumen aceipit, conferri mereatur. Sed enim Judaeis quoque horribilis ea mentis caecitas, justo Dei judicio, obvenit ex temporum ignorantia. Nam cum hi parum admodum videant in gestis excidium prioris Templi consecutis; sine quibus LXX. Danielis hebdomades, aliaque tam praeclara de Christo vaticinia, intelligi minime possunt: tum vero longe minus conspiciunt in temporibus Christi, et Apostolorum, quaeque excidium templi secundi exceperunt. Ubi non aliud elogium promerentur, quam isthoc quo (ut apud Platonem est) Graecos dignabatur AEgyptius sacerdos, semper eos esse pueros. Atque haec quoties cogito, non possum non ambabus, quod dicitur, ulnis amplexare grande illud beneficium Dei, in populo suo conservantis historiam temporum, non illorum modo, quae Christum antecedunt; sed Christi ipsius nascentis, in terris commorantis, adeo digna Deo praecipientis, de numine pur‚ mente colendo, nec in honore, vel opibus, sed Deo, et promissis divinis, fiduciam reponendo; coramtot testium oculatorum millibus, tot, tantaque miracula patrantis; tam dura, atque aspera, mortem ipsam cum infamia, sponte etiam subeuntis; tertio die, uti pollicitus erat, resurgentis; inde quadragesimo post die, in conspectu Apostolorum, quingentorum etiam fratrum, adscendentis in coelos; exinde Spiritum S. Hierosolymis mittentis Apostolis: qui homines licet simplices, nullaque honorum vel commodorum spe, potius cum magna dirorum suppliciorum, a quibus Natura usque adeo abhorret, exspectatione, Religionem Christianam longe adeo lateque per totum terrarum Orbem, breviculo


page 6, image: bs006

temporis spatio, non sine singulari Dei Providentia, et ingentibus miraculis, propag‚runt. Quid si jam ulterius persequi velim consecuta quindecim secula, quibus Dominus noster, postquam coelos repetiit, ad dextram Patris considens, Verbo ac Spiritu Ecclesiam suam adversus omne hostium genus defendit ac conservat? Sed enim suffecerit ista carptim, ac vellicatim attigisse: quando ea meditanti obscurum esse nequeat, temporum notiti‚ nos de Scripturae veritate fieri peritiores. Proximum igitur est, ut in alterum (de quo praeterea me dicturum receperam) considerationem paucis intendam: quomodo nimirum haec ipsa temporum doctrina praestet, ut Scripturarum mentem faeilius, certiusque, litigioso hoc seculo, capiamus. Omnes profecto experienti‚ sua docti, non contumeliose, sed verissime dici, Ipsas auro magis aureas Scripturas, quae omnia ad credendum, sperandum, faciendum necessaria, perspicue satis continent, male nihilominus posse intelligi. Et quis diffiteatur, non id modo habere in aliis locum; sed in sese etiam, ac unoquoque nostri; quando omnes sumus homines, ac errori idcirco obnoxii? In hac vero imbecillitate humana, non temere illud a Tertulliano, Latinorum Ecclesiae Scriptorum, quos habemus, vetustissimo, dictum fuit, Antiquissimum quodque verissimum. Ecquid igitur ingeniis modestis (nam illa Omnisciolorum pro desperatis habemus) ad veram Scripturae intelligentiam, atque adeo etiam ad Ecclesiarum pacem, fructuosius esse possit, quam si ante omnia quidem, animo veritatis percupido, Deum in Scripturis loquentem audiamus, praesertim e‚ lingu‚, qu‚ divinitus sunt exaratae: mox vero, quia nullus sibi uni, vel paucis secum, Spiritum Dei ad Scripturas capiendas vindicare debet, audiat quoque Spiritum in Ecclesi‚ loquentem; eoque homines consulat pios juxta ac eruditos, ac novellis doctoribus superaddat antiquos; ut hoc pacto cognoscat, quid in Scripturarum interpretatione constanter amplexa sit Ecclesia vetus; quando, et ubi fuerit recessum a judicio vetustatis; quid primo, quid deinde, quid postremo placuerit; atque ubi primis, ubi mediis, ubi ultimis temporibus, vel alii alios tulerint, vel Anathema dixerint dissentientibus? Si aliter nos componamus, quomodo non in hac mentium caligine, caecoque amore sui, crebro, quod dicitur, a janua aberremus, dum suo quisque, vel etiam aequalium aliquot judicio, Ecclesiae doctrinam, ac gubernationem metitur; prisca vero et meliora illa tempora, eo despicit, quia ignorat? Quamobrem nihil aeque miserum statuo, quam quod iste Antiquitatis contemptus, sive segnitie juventutis, sive alia de caus‚, quam dicere nihil attinet, tanta quotidie capiat incrementa. Et tamen ea est temporum malignitas, ut vix liceat ulcus hoc Chironium tangere. Et si liceat, brevitas instituti nostri nunc non sinat. Dolor interea expressit, ut quae dixi, illustri comprobarem exemplo; idque eorum potissimum, apud quos vitium hoc praecipue dominatur. Quales censeo qui Samosateni, vel Photini dogma orbi recoquunt Christiano. Nam si cuncta Christiani nominis tempora tacite animo percurramus; nullam comperiemus Ecclesiam, ab Apostolis, vel its, quos hi miserant, constirutam, quae aliquem ejus sententiae agnoverit Doctorem. Equidem non diffiteor, quod obtendunt, extremis Apostolorum temporibus, fuisse Ebionitas. Sed ullamne ex iis, quas dixi, Ecclesiis dare poterunt, quae vel decimo successionis gradu, multoque etiam postea, in defuncti Episcopi, Presbyteri, Diaconi, imo vel Hypodiaconi, Lectoris, Cantoris, vel Exorcistae locum, prudens sciens Ebionitam advoc‚rit? foris hi coetus suos inibant; extra Ecclesiam erant, quam oppugnabant Ex hoc genere est censendus Theodotus Byzantius Coriarius ille; qui postquam nihil pensi habuit novum dogma inducere de Christo mero homine, ob defectionem hanc, a Victore, Urbis Romae Episcopo, qui anno ducentesimo, et antea, claruit, Christian‚ meruit communione privari. Ejusdem farinae erant duo ejus Discipuli, Asclepiodotus, et Theodotus Trapezita: a quibus Natolius, auro corruptus, cum antea Confessorum choro accenseretur, Ecclesi‚ relict‚, factus est Theodotianorum Episcopus. Hic postquam divinitus graves in somnis poenas dedisset, vix tandem a Zephyrino, qui Victori successerat, in Ecclesiam est receptus. Quid nunc de Artemone dicam, atque omnibus ab eo profectis? Quid item de Samosatensi Paulo, Antiochenae Ecclesiae Praesule? qui nisi ab omnibus audisset Catholicus, nunquam per varios honoris gradus adscendisset, donec in ea Ecclesia teneret primas, ubi primo


page 7, image: bs007

auditum fuisset Christianorum nomen; quae etiam Ecclesiarum Orientis prima censeretur. Eo in honore Ordine illum praecesserant, Evodius, Ignatius, Hero, Cornelius, Hero alter, Theophilus, Maximinus, Serapio, Asclepiades, Philetus, Zebennus, Babylas, Fabius, Demetrianus; ut Paulus iste fuerit Praesulum Antiochenorum quintusdecimus. Sed operae est cognoscere, quid virum tantum impulerit, ut desereret fidei normam, quam observ‚ssent tot sui decesseres, viri sanctissimi, plerique etiam scriptis, et martyrio inclyti. Vivebat iis temporibus Zenobia, Odenati vidua, Palmyrenorum Regina; quae in Oriente longe lateque rerum potiebatur; multumque metuebatut a Persis, Arabibus, Saracenis, Armeniis, AEgyptiis, diu etiam a Romanis. Cumque doctissima foret ipsa, doctos etiam magno in pretio habebat; ante omnes Longinum, ea eruditione virum, ut viva Bibliotheca, et obambulans Musaeum diceretur. Atque ille quidem Religione erat Gentilis; Ipsa autem Judaea; unde et doctissimos secum Judaeos habebat. Horum commercio tantum profecit Longinus, ut praelaro admodum Elogio Mosem ornaret, aureolo, qui hodieque superest, Libello de sublimi dictione. Sed ut ea cum Judaeis familiaritas, Longino profuit non mediocriter; ita e contrario perdidit Samosatenum. Nam cum e‚ tempestate Antiochia, Syriaque universa, in Zenobiae forent potestate; saepius conflictandum erat Paulo, cum Judaeorum doctissimis, et disertissimis. Ac magnopere quidem adlaborabat ille, ut et hi, et Regina ante omnes, (quae cum magni faciebac, et a qua ipse majoris fieri cuperet) deinceps agnoscerent, Jesum esse promissum illum Messiam. Sed offendebantur illi Doctrin‚ Ecclesiae, de uno Deo, Patre, Filio, et Spiritu Sancto. Quo etiam pertinebat, receptissima gratias agendi forma; Deo Patri, et Filio, Domino nostro Jesu Christo, cum Sancto Spiritu gloria, et Imperium, in Secula Seculorum, Amen. Siquidem Samosateni temporibus, utebantur hac norma, e‚que a majoribus accept‚; ut testis est locuples eorum temporum scriptor, Dionysius Alexandrinus; cujus de eo verba legere est, apud B. Basilium in praeclaro de Spiritu Sancto opere ad Amphilochium Iceniensem Episcopum. Paulus ergo faciliorem hoc pacto sibi victoriam ratus, neglect‚ priorum doctrin‚, in Artemonis castra concessit; Judaeisque illud largitus fuit, unam esse [gap: Greek word(s)] Divinae Naturae, nec Jesum prius fuisse, quam de Spiritu Sancto e Virgine Maria nasceretur. Non tulit tam foedam [gap: Greek word(s)] Synodus Antiochena; quae propterea Paulo Domnum suffecit; approbante hoc ipsum Episcopo Alexandrino. Nempe nihil tale hactenus, vel Antiocheni audierant, jam inde ab Evodii temporibus; vel Alexandrini, ex quo iis praefuisset Marcus Evangelista: quorum uterque Ecclesiis illis, praecipuis totius Orientis, primus ab Apostolis Episcopus datus erat. Patriarchae Constantinopolitani Sententiam nemo hÓc a me requirat, quando necdum nova erat Roma. At Veteris Romae, et cum eo totius Occidentis, idem fuisse judicium de Paulo, partim eo scimus, quia Scriptores antiqui, ac fide digni, ita de hoc prodiderunt; partim quia etiam, dum Gentiles forent Imperatores, nec universalia haberi Concilia possent; ne non Apostolica de duabus in Christo Naturis per omnis orbis Ecclesias decurreret, cum aliter cavebatur, tum praecipue commercio literarum, quas dixere Pacificas, Canonicas, Ecclesiasticas, Communicatorias, vel etiam Formatas. His enim vel maxime, quod multi non satis attendunt, continebatur illa in Christiana fide contesseratio hospitalitatis, ut eam vocat Tertullianus. Nulla quippe Ecclesiarum ab Apostolis edocta, primumve ab iis nacta Doctorem, ignara erat doctrinae, quae ab Apostolicis in ea sonuisset temporibus; ubi quicquid memoriae hominum, etiam longaevorum, deesset, Ecclesiasticis supplebatur Archivis. Quocirca nec Samosateno, vel ejus asseclis, nec omnino cuipiam, qui ab Catholica se Ecclesia separ‚sset, Epistolas dedisset Canonicas. Cujus rei complures laudare testes possum. Sed fuerint omnium instar Optacus Milevitanus, et Hipponensis Augustinus; quorum Ille, cum Lib. 11. urbis Episcopos memor‚sset ad Siricium usque sui tempotis Episcopum Romanum, subjungit deinde; Cum quo nobis totius orbis commercio formatarum, in una communionis Societate concordat. Alterius est Epist. CLXIII. ad Eleusium et alios; Hic primo asserere conatus est, ubique terrarum esse communionem suam. Quaerebam, utrum Epistolas, quas formatas dicimus, possent, quo vellent, dare, et affirmadam, quod manifestum


page 8, image: bs008

erat omnibus, hoc modo facillime illam terminari posse quaestionem. Ac praecedenti etiam Epistol‚ idem dixerat; Unde factum est, ut etiam ad nonnullos Donatistarum primarios scriberemus, non communicatorias literas, quas jam olim, propter suam perversitatem, ab unitate Catholica, quae toto Orbe diffusa est, non accipiunt, sed privatas tantum. Nec horum demum temporibus ea formatarum coepit consuetudo. Nam ut de Laodiceno Concilio taceam, deque ipso Niceno (quorum illud literarii calis commercii meminit Canone CXLV, hoc XVIII.) etiam Eusebius Pamphili in septimo Historiae conservavit nobis hujus generis Epistolam; et quidem a Synodo Antiochen‚ ad Dionysium Romanum, et Maximum Alexandrinum, in ipsius Samosateni causam exaratam. Quin ab excessu Apostoli Joannis annis quadraginta, vel etiam minus, obtinuisse eas in Ecclesia, vel ex vita Xysti apud Anastasium conspicimus. Vereor, ne promissam brevitatem. modumque Epistolae, excedere videar, si alterius sermonem producam de duobus illis ingentibus bonis, quae e temporum doctrina promanare dicebam. Ea parum ipse attendebam, cum animum ad hoc studium appellerem, in prima pene adolescentia. Quid mirum? quando non tam judicio ad illud deferrer, quam occasione Bibliothecae, belle adeo instructae, etiam ab antiquis Ecclesiae scriptoribus, quam reliquerat mihi doctissimus, idemque vetustatis amantissimus Parens meus. Sed quanto cum aetate altius me postea in hoc studium penetravi; tanto magis ejus necessitatem perspexi. Praecipue vero ex laboribus istis, vidi fructum me percepisse maximum, postquam Theologico Illustrium Hollandiae, et West-Frisiae ordinum Collegio Praefectus, cum Scripturis cuncta Ecclesiae tempora jungerem: atque ita null‚ spe, nisi coelesti, laborem mihi ipse duplicarem. Idem amor, ac studium mansit, cum deinde in Leidensi Academia, praeter literas Graecas, omnem omnium temporum Historiam, Sacram, Ecclesiasticam, Civilem, enarrarem. Ac quamvis ut alia omnia, ita animum quoque auferre aetas soleat: nec dum tamen mihi, in illustri Gymnasio vestro idem studium profitenti, ardorem istum aetas extinguit frigidior; quin potius gliscit. Nempe majoris mihi fuit conscientia, quam res fluxae: eoque pene hoc uno metior cuncta, ut in die illa, quae animo semper obversatur, otii pariter, ac negotii mei, facilius Deo rationem reddam. Quomodo animatus, quicquid mihi temporis a publico munere, authoritate vestra imposito, restat, id omne, quatenus per indigenarum, ac praecipue exterorum interpellationes licet, in eo insumo, ut literarum etiam monumentis non male promerear de studiis, praecipue juventutis. Quocirca ut in aliis a me artibus, ac scientiis factum; ita in doctrina quoque temporum, multa jam literis mandavi. Sed hactenus pene omnia in Bibliothecae forulis delitescunt. Interim tempora labuntur, atque aetas affecta aurem vellit, ac cogitare jubet de sarcinulis colligendis. Eo igitur animo sum, ut illis dem lucis usuram, in quibus perficiundis, et emendandis, minus operae desideratur. Solum dubitavi, utrum satius foret, initium ducere, ab orbis, an Christi incunabulis. Verum enimvero licet temporum doctrina, praestantium virorum industri‚, nunquam majora ceperit incrementa, quam seculo proximo; multum tamen vereor, ne non unius aetatis negotium sit, priusquam haec scientia ad id fastigii adsurgat, ad quod aliae quaedam jamdiu pertigerunt. Nec propterea tam animo, quam otio, mihi opus sit in exasciandis nostris. Utcumque enim viribus diffidam meis; bona tamen spes est, in hoc etiam studio, ubi toties noctem omnes offendimus, quo plures plura dicent, et conferent, eo citius posse tenebras discuti. Quocirca ab illis Veteris Instrumenti paulisper recedam cum animo revertendi. Nunc vero exorsus a Novo, diatribam geminam; unam de sospitatoris nostri genere; alteram de annis ejus nati, baptizati, mortui, publici juris facio. Utramque, magni magnae urbis Antistites, columina Patriae omni laude majora, amplissimo nomini vestro, L. M. Q. offero, dicoque. Nec ignoro, quanto majora meritis debeantur vestris, sed cum non possum hoc tempore, quali vellem; volui, quali poteram testimonio, eultum atque officium nostrum testari. Et fidentiorem me faciebat, notissima omnibus aequitas judicii vestri; ut iniqui ipse judicii reus fuerim peragendus, si metuissem, ne libellis nostris plus demeret favoris, quod exigui forent; quam adderet argumenti non praestantia modo, sed etiam difficultas. Et stulte adeo si sapuissem, sapienti‚ tu‚ errori nostro, vel in proximo


page 9, image: bs009

de libellis nostris sermone, longe humanitatis, et affectus plenissimo, mederi potuisses, magnifice, ac amplissime Consul, Alberte Conrade Burgi, tot jam honoribus perfuncte, non in urbe modo patri‚, cum quavis urbe certante; sed in totius etiam Hollandiae, ac West-Frisiae Senatu; Legationibus quoque ad Russiae Imperatorem, et Serenissimum Daniae Regem, magna prudentiae laude feliciter obitis, longe lateque celebratissime: tum autem (quod multis partibus minus sit licet, me tamen, et literarum studia, propius spectat) Athenaei nostri jam ab eo tempore Curator, quo sic Deo, et prudentissimae urbis hujus Proceribus placuit, ut Ego, et ab omni laude cumulatissimus Collega meus, Gasparus Barlaeus, prima illius fundamenta, jaceremus. Ut vero porro etiam structura ejus pulchrior, pulchriorque exsurgat, et voce et calamo pariter adnitimur. Ac si vita suppetat, uberiores deinceps animi hujusce testes dabo, non modo publici boni amore, sed etiam vestri: quibus si placebunt nostra, magis placitura sunt aliis, et Authori; quantoque vobis per haec carior reddat, tanto ipsi etiam mihi carior fiam. Deus Opt. Max. porro qua terr‚, qua mari, urbem hanc secundet; jam nunc licet felicitate, et rerum copi‚, nulli secundam. Atque idem familias vestras cunctis animi ac fortunae bonis locupleter. Vos ipsos, ex bonorum civium, tot etiam eruditorum votis, Urbi, Ecclesiae, Gymnasio nostro, imo potius vestro, sospites ac propitios, diutissime conservet.

Amstelodami CIC IC C XLIII. V. Kal. Nov.

III. Serenissimae et Sapientissimae Christinae.

NON dubito, Serenissima Regina, quin plerique, qui prolixum tuum erga me favorem, et beneficentiam norunt, valde mirentur, nullum me hactenus grati animi signum ostendisse, cum tamen innumeri, quos nunquam obstrinxeris, in remotissimis etiam terrarum oris, virtutes tuas uno ore laudent, celebrent, et in coelum certatim evehant. Si vel insita quaedam ignavia, vel aliud animi vitium, tam diuturni esset causa silentii; tantum abest, ut delicti peterem veniam; ut ultro potius a te poenam criminis efflagitarem. Sed me quam longissime ab hac culpa abesse, nemo potest ignorare, cui et mores mei, et ingenii mensura fuerit cognita. Si nunquam praesens essem contemplatus ea, quae totus te terrarum Orbis praedicat, miracula; fidentius aliquanto exigente necessitate, sermonem de te instituerem. Nunc vero cum videam ea ipsa, quae de te jactantur, longe esse infra gloriam tuam, cum omnem prorsus famam virtute excesseris; eo sum redactus, Divina et Incomparabilis Regina, ut neque loqui, neque tacere de te possim. Vetat eximia illa erga me etiam immerentem benignitas, ut taceam; alterum vero et magnitudo tua, et ingenii mei prohibet tenuitas: Sed tamen si unquam turpe fuerit aliis siluisse, cum loquendi urgeret necessitas; mihi longe fuerit turpissimum. Ingratus merito, vel malignus habear, si destitutus ea dicendi facultate, quae tantae convenit Majestati, non illa saltem proferam, quae possim. Quod itaque te alloquar, non hoc facio fretus viribus, aut ingenio meo, neque enim me mea fugit imbecillitas, sed saltem, ut, si quod tacendo crimen incurrerim, illud omne loquendo diluam, et repellam. Nec tamen ideo silentium rumpo, ut laudes tuas aggrediar; faciunt hoc ii, qui vel sunt, vel sibi videntur facundi, et diserti, a me enim uti virtus illa, ita etiam altera ista proeul abest vanitas: hoc saltem peto, et obsecro, ut benigna et serena frente munus, quod offero, suscipias, nec indigne feras, quod post tam longam moram, aliena pro meis audeam exhibere. Quamvis ut rectius loquar, tuum est, Domina, non alienum, id quod tibi consecro opus: Tibi quippe vivens destin‚rat Pater meus, tibi etiam moriens ultimis reliquit ceris. Sive tamen tuum sit, sive non, accipiendo id facies tuum, eritque, ut opinor, non minus gratum, quam si meum esset, imo etiam gratius, quoniam et melius. Argumentum operis quod attinet, ne hoc spero, adspernabere; continet enim aetatem, et scripta eorum, quos tu libenter a mortalitate una cum suis monumentis, si per fata liceret, adsereres. Vereor autem, Domina, ne plus doloris, quam voluptatis hic tibi adferat liber; fieri enim non potest, ut non quam gravissime commovearis, si in tot Veteris Graeciae lumina, tot praeclaros, et inaestimabiles Thesauros, avaros illos tuos et insatiabiles


page 10, image: bs010

conjeceris oculos. Nudam quippe Scriptorum famam, solos laborum titulos, et quaedam quasi humanae sapientiae naufragia hic conspicies. Nihil hic Theopompi, nihil Timaei, nihil denique Ephori, praeter nomen: periere omnes, et quod maxime dolendum, periere sine posteritate. Neque hoc ideo a me dicitur, quod inique de Historieorum hujus sceuli sentiam ingeniis, ut non illa etiam ea qua debeam aestimatione prosequar; sunto illi quod voluerint, dummodo sciant, multum se abesse a sublimitate Veterum, et quantum ipsi plebem superant intellectu, tantumdem se ab illis superari. Quamvis autem ejus rei causam reddere, non sit difficile, quid tamen opus eam multis explicare, cum eventus ipse manifeste id docuerit? Quis responderit stulto, quare desipiat, nisi qui et ipse, pro stulto velit haberi? falsum vero est, quod quidam opinantur, ex quo desierint esse Heroes, desiisse etiam eos, qui facta eorum memoriae, et posteritati traderent. Cui non Veterum Heroum comparandus gloriosissimus tuus Parens? Quis non illum Regum, Principumque omnium diceret Maximum, nisi Majorem se genuisset filiam? Nullus tamen quod sciam, facinora ejus toto Orbe, et omnibus seculis memoranda, vel potuit, vel ausus est, literis, et aeternitati consecrare. Hinc adparet hodiernis Scriptoribus, non deesse argumentum, verum ipsos deesse argumento. Qua quidem in re uti, et in caeteris ferme, plane adversantur priscis, et vetustis Historiae conditoribus; Illi quippe arte, et industria Heroas ex hominibus faciebant, isti vero culpa ingenii et facundiae, Heroas, imo ipsos Deos, in homines, et quidem vilissimos, permutant, et transformant. Sed quid ego hic aliorum crimina commemoro, cum pulcherrimam laudum prae manibus habeam materiam? Invitus, Regina, aliena persequerer vitia, si tuis praedicandis par essem virtutibus: sed eas percensere longe fuerit difficilius, quam aliorum carpere errores. Labi quidem et errare, res est, ut factu, ita quoque dictu facilis. Tua vero virtus cum nihil habeat humanum, sed sit prorsus Divina et Immortalis, quis eam aggredi, et exprimere possit nisi cui coelestis quoque contigerit facundia? Nonne ego eumdem incurrerem errorem, quem paulo ante in aliis reprehendebam, si heroicas, et incomparabiles animi tui dotes, tenuitate styli et eloquii deprimere, et tanquam de coelo in terram deducere conarer? Permitte, Serenissima Regina, si in me ingrati videatur animi indicium, de virtutibus tuis tacuisse, ne ingratus habear. Malim tu hoc videre, quam prodere malignitatem, cujus ego manifeste reus peragar, si te modice, et frigide (neque enim aliter possim) praedicavero. Licet nihil aliud in te magnum, et memorabile occurreret, quam quod fortunae, et natalibus debes, esset id tamen majus laude, et praeconio nostro: tantum quippe abest, ut sublimia illa, sceptra et coronas, sermone possim assequi; ut saepe ne verba quidem succurrant, quibus amicis, et familiaribus meis satisfaciam. Sed vero cum fortuna, licet illa omnia dederit, minora tamen praestiterit tibi, quam sint ea, quae ipsa adquisiveris: quum propria te virtus, etiam supra diadema evexerit; vanus essem, et ineptus, si periculum virium facerem, et verbis attenuare mallem, quam sacro silentio venerari ea quae in te certatim concurrunt miracula. Huc accedit, Domina, quod laudare nemo te possit, sine gravissimo aliorum Regum, Principumque vituperio. Nam sane etiamsi aliquid praedicatione dignum in his sese offerat, id tua obumbrat gloria, vixque eorum supremae virtutes eo adsurgunt, ubi tuae incipiunt. Honorificum est illis trium quatuorve linguarum peritiam sibi comparasse. At vero quota haec est pars tuae laudis, cum linguas plerasque (barbaras tamen excipio) exactissime intelligas, multas etiam sermone exprimas, idque tam eleganter, ut ne ipsas etiam Musas elegantius, disertiusque posse existimem. Et tamen, ut multas edidiceris linguas, plures tamen sunt, quae te celebrant. Jam vero quam in aliis regibus gloriosum habetur, si erga literas, et literarum cultores, benigno, et benevolo fuerint animo? Tu vero, incomparabilis Domina, non solum literarum amore teneris, verum etiam tantos in iis progressus fecisti, ut ne doctissimis quidem concedas; Tuae cerse aetatis omnes longe post te reliquisti. Quodnam est enim doctrinae scientiaeque genus, cujus non etiam penitissimos perlustraveris recessus? Poetas quidem et Oratores, qua Graecos, qua Latinos, partim legisse, partim memoriae mandasse, ludus tibi jocusque fuit. Historiarum eam tibi comparasti cognitionem, qua nec majorem illi, qui totam aetatem huic studio consecrarunt.


page 11, image: bs011

Illud vero mirandum prorsus, et inauditum, quodque non in Juvenem, nedum in Virginem cadere existimassemus, nisi tu sola exemplo nobis fuisses, evasisse te tam cito ad illa sacra, et abdita Philosophiae penetralia, ad quae alii assiduo labore, continuis vigiliis, vix tandem in extrema canitie pervenire potuerunt. Nescimus adhuc, Domina, propri‚ ne industri‚, an vero singulari Dei beneficio, tantam sis adepta sapientiam. Quamvis enim rapido, concitatoque ingenio, annos et aetatem tuam praecurras: Quamvis etiam ea sis diligentia, ut nullum tibi tempus frustra effluat; et licet te quieti tradas, cum demum major noctium pars praeterierit, nunquam te tamen aurora dormientem deprehenderit; vix tamen patitur imbecillitas humana, ut tantum scientiarum, rerumque usum tam subito, et inter tot regni negotia adquirere, et comparare tibi potueris: Coelo necesse est tam coeleste ad te pervenerit donum; neque enim ex sola Platonis, Plotini, similiumve institutione tanta repente prodiisses. Sed quid attinet quaerete, coelitusne infusum, an vero labore partum sit, id quod in te passim colimus, et admiramur, dum coeleste, et immortale id esse fateamur? Cesset itaque curiosa nimium, et inutilis illa inquisitio, cesset etiam omnis laus; cum laudare non possimus, id quod quale sit, et unde habeas, ignoremus; sed tamen cum Divinum id esse agnoscamus, permitte ut te adoremus. Si enim unquam honor, cultusque divinus sine crimine, et errore cuiquam conferri debuerit, debuit tibi, incomparabilis, et adoratione dignissima Regina. Merces haec est exigua, si virtutes tuas, ingentiaque quae in me contulisti beneficia respicias: Tanta quippe illa sunt, ut etiamsi mihi millies vita, quam dego, recurreret; millies me mors opprimeret, prius quam tuotum erga me meritorum, partem, vel minimam deponerem. Sed tamen neque tu majus aliquid expetis, neque ego aliquid majus possim reddere, quam, animum purum, devotum, et intemeratum, quo te aeternum colam, veneter, et adorem.

Humillimus Servus, J. V.

IV. Illustrissimo et Celsissimo Heroi, Georgio Villiers, Duci, Marchioni, et Comiti Buckhinghamiae, Comiti Conventriae, Vice-Comiti Villiers, Baroni Waddoniae, summo Thalassiarchae Angliae, et Hiberniae, et Principatus Walliae, Gubernatori omnium Arcium, et Castellorum Maritimorum, et Classium Regiarum, Magistro equitum Regis, Domino Wardensi, Custodi sigilli Regii, et Thalassiarchae quinque Portuum et membrorum ejus, Dynastae arcis Doverensis, Justitiario in Eyre, omniumque Regis Sylvarum et Saltuum cis fluvium Trentensem, Dynastae Regiae Arcis Windesoriensis, Primario Cubiculario Regis, Praesidi Synodario Ordinum et Regnorum Angliae, Scotiae et Hiberniae, Equiti Nobilissimi Regii Ordinis Garterii, Cantabrigiensis Academiae Cancellario, etc. Illustrissime et Celsissime Dux,

TEnuis ille ego conditionis, et Academicis spatiis, atque umbris assuetus, affari nunc ausus sum Celsitudinem tuam; virum videlicet, Principem, quem alma Parens natura, non solum generos‚ adeo domo, prodire in lucem jusserit; sed nascentem etiam oculis ita blandis intuita sit, ut cunctas illi corporis, atque animi dotes largiretur. Quem deinde sapientia pariter, ac virtus, quasi ex se natum, a teneris unguiculis educarint. Quem firm‚ jam vigentem aetate, Augustae memo riae Rex Jacobus, sagacissimus ingeniorum, et meritorum aestimator, in arcana suae Majestatis consilia adsciverit: Quem idem serenissimus Rex (quod ob fluxam quorundam principum fidem, et aularum illud incertum, non minoris duci debet) ut prudentissimum, observantissimum, fidelissimum, expertus est semper: Ita, quamdiu rebus ipse praefuit mortalium, amore complexus est incredibili: Imo quem


page 12, image: bs012

filio, eique unico, quod omnes exsuperat titulos, ancipitis plenum iter solicitudinis facturo in Hispanias, non tam comitem dederit, quam ducem: Quem multo etiam habuit cariorem, postquam luculentae adeo fidei, et prudentis felicitatis conspexit indicia; partim in eo, ut varia eluderentur consilia, alio spectantia, quam sperabatur; partim ut salvum ac sospes Patri, Patriaeque sisteretur carissimum utrique, et naturae juxta ac fatorum lege, tot regnorum imperio destinatum pignus. Quae quanti singula sint, et summus Rex, et Rege eo dignissima proles, satis intellexit; et abunde testatum fecit sanctissimus Procerum conventus, cum propterea, totius regni nomine, celsitudini tuae prospere reduci, verbis honorificentissimis, gratias egit immortales. Nec limitibus eorum temporum continetur inclytum nominis tanti decus. Nam Rege Jacobo in meliora alterius vitae regna translato, ille tot, et terrarum, et virtutum Patris haeres, Optimus Maximus Rex Carolus, non domestico solum exemplo, sed suo etiam incitatus judicio (quod in lubrico hoc rerum humanarum palmarium censetur) simili celsitudinem tuam affectu prosequitur, atqueita prosequitur, ut dies amorem eum non imminuat, sed augeat. Adde istis, quod non solum generosae illius vestrae, ac laudatae undique Britanniae gentes; verum multae etiam praeclari nominis exterae Nationes, praeconiis toties in coelum tollant nomen tuum; quoties iis in mentem venit virtutis Heroicae, e tam arduis relucentis negotiis, quae tot jam annos sustines; atque inter ea elegationibus ad Potentissimos Reges, et foederatam etiam hanc Belgicam fusceptis. Accedit denique, quod favor coelestis, ac Regia Majestas tot unum, et tantis ornarint honoribus, ut qui non simul cogitet, ut in uno etiam multorum merita, ac dotes concurrant, is nec judicium duorum Regum, nec Dei ipsius, in cujus manu sunt Regum corda, satis intelligere, atque aestimare posse videatur. Meditantem me ista, majora prope omnia, quam ut mei similes, non dico enarrare illa, sed vel concipere animo satis valeant, qualiscumque coepit oblivio mei; quae tantum apud me potuit, ut nunc hanc sumpserim fiduciam compellandi Celsitudinem tuam. Facile enim mihi excidi, dum totus extra me summam in admirationem rapior virtutum tuarum. Et cui non earum splendor mentis aciem praestringat, cum tantus is sit, ut, solarium instar radiorum, haut alios sortiatur fines, quam eos ipsos, quos terrarum Orbis agnoscit? Attamen accessit eo alterum quoque: Nam quantum ab alloquio Celsitudinis tuae arcebat excellens dignitas; tantum revocabat eximia, et quasi privati hominis, in fortun‚ e‚ public‚, humanitas; praesertim erga eos omnes, qui feliciter literas nostras colunt. Quis enim obtusi adeo pectoris est, ut ignorer, summum Celsitudinis tuae ardorem erga doctrinarum studia, ac Musarum Sacerdotes? Usque adeo multa magnaque hujus coelestis animi argumenta praebuisti. Sed ea melius posteris referet Britannia, quae uti grande adeo depositum terris exhibuit, ita eo feliciter gaudet. At solum extero mihi attingere liceat, non leve hujus amoris documentum, quod hÓc vidimusj cum Legationem obires apud Belgas. Periculum erat, ne, Reip. literariae damno, misere dispergerentur Linguarum Orientalium Codices; quos summus vir, et amicissimus Collega meus Thomas Erpenius [gap: Greek word(s)], ex Oriente, Africa, terris aliis, tot annis, maximis periculis, et impensis congessisset. Vix illud cognŰras, cum ecce, Celsitudinis tuae jussu, ac liberalitate summ‚, nobilis Bibliotheca, publico, ac imprimis Cantabrigiensis Academiae bono, quasi ab orco redimitur. Quamquam vero magnum hoc fuerit; quantulum tamen est, prae aliis tam multis, quae commemorare nunc longums foret? Et miremur quotquot, si ita fas sit loqui, Apollinis, et Pallados delubra frequentant, etiam novum hoc Britanniae sidus respicere, velut tutelare studiorum numen? Quis igitur satis praedicaverit singularem prudentiam Almae Cantabrigiensium Academiae? quae exuberanti huic erga scientias affectui, caeterisque virtutibus, cultum tributura, quem maximum posset, cumulatissimos illos honores, Cancellarii, ut nunc loquimur, adauxit dignitate: Qu‚ profecto nihil pulchrius, aut majus uspiam, Orbis habet eruditus. Et quod pretium addit, praeclarum hoc amplissimi, ac clarissimi ordinis judicium, quemadmodum a praestantissimis viris accepimus, Regi ipsi Carolo eximiam attulit voluptatem. Tanti


page 13, image: bs013

Regis exemplo, quem non modo rerum Britannicatum custodem; sed etiam doctrinarum omnium vindicem, ac statorem dicere possumus, mihiquoque ex ima Literatorum cave‚, fas, ni fallor, erit, non gaudere modo, sed etiam gratulari, tum Celsitudini tuae, ob luculenti hujus honoris accessionem; tum celebratissimae Cantabrigiensium Academiae, cui exoptatus adeo, obtigerit Tutor, ac Patronus. Atque eo impensius, et illi gratulor, et mihi gaudeo, quia nescio quod astrum usque adeo me Academiae illi temperat; ut licet terr‚ marique disjungar, nec ultra vulgarem scientiae modum quicquam mihi ausim arrogare; tamen tantillus ego, ante annos pauculos, non inidoneus visus sim, qui eodem arcesserer, ut adderer Doctoribus juventutis, sideribus sane fulgentissimis, non modo in Britannia sua, sed universo Orbe relucentibus. Sed enim mihi in hisce Batavis Athenis compedes tum injectae fuerint partim Procerum nostrorum consilio, quod pene imperii loco ducebam; partim meorum valetudine adversa; partim conjunctissimi cujusque precibus. Attamen non eo minus debere me profiteor, et inclytae illi Academiae vestrae, et ante omnes, Illustrissimo Baroni a Brook, viro, seu praeclara ejus erga Britanniam omnem merita, seu erga studia, ac literatos, amorem consideremus, immottalitate longe dignissimo; cujus munificenti‚ summ‚ ea mihi laudis, ac gloriae seges offerebatur. Verum beneficium Mecaenatis hujus (quod cum maximum sit, tralatitie profecto dici non debet) alibi a nobis melius celebrabitur. Ad Celsitudinem tuam redeo, Dux inclyte, cujus nunc patrocinio, laeta Cantabrigiensis Academia altius caput effert, et quamvis maxima, majora tamen de se promittit, atque, ut reor, jam in monumentis praeclaris, quae feliciter parere nunquam desinit, etjam ea meditatur, quibus excelsum nomen tuum, et memoria tot benefactorum, ad seros nepotes propagetur. O pulcherrimas in amore hoc vices! Honorem Academia detulit, et deferendo accepit. Auctior, ornatiorque est tanti Herois praesidio: sed vicissim ea praesidium, ac decus suum exornabit, dum studiis in Orbe constabit honos suus. Tanta Celsitudinis tuae conjunctio, et Cantabrigiensis Academiae, cumanimo obversaretur meo: Equidem existimavi, e‚dem me oper‚ consequi utrumque hoc posse; ut aliquo ingenii et industriae monumento ostenderem, tum quanti faciam heroicas virtutes Celsitudinis tuae; tum quanto affectu prosequar, illam a tot seculis florentissimam, quam dixi, Academiam vestram, ac meritis fortasse nulli terrarum secundam. Caeterum ita animato nullum ex iis, quae sub manibus haberem, nobilius occurrebat argumentum, quam hoc DE HISTORICIS LATINIS. Mitto enim quod historia omnis, et otiosos oblectat, et negotiosos instruit, tum ad vitam privatam, bene beateque degendam; tum ad eamdem in imperio domi, bellique prudenter componendam. Illud solum dicam, quod, seu ea pars operis nostri spectetur, qu‚ tracto, de Historicis Gentilibus; proderit is labor interiorum amantibus literarum; seu pars consideretur, qu‚ de Historicis ago Ecclesiasticis, non ingrata aut inutilis erit commentatio nostra, Theologiae, et Antiquitatis Ecclesiasticae studiosis. Nempe utrumque laborem conjunxi, ut utrisque prodessem, qui in utroque illo studii genere, majorem aetatis meae partem posuissem. Etsi autem juventuti imprimis desudavi; non tamen opus hoc, quod nomini Celsitudinis tuae sacraretur, plane indignum putavi; partim quidem, quia, qui Academiae nobilissimae tutelam geris, etiam optime vis studiis omnium; partim vero, imo imprimis quia, qui ipse heroicis virtutibus, ad aeterni nominis decus, magnis passibus jam tot annos contendis, non potes non amare scriptores eos, qui bene maleque gesta posteris tradunt, et ea prodendo etiam alios ad immortalitatem nominis parandam accendunt. Aliquid etiam ad commendationem operae facit, quod, quatenus potui, complectar, quotquot intra XVII. secula et ultra, rem historicam scribendo juverum: in quibus licet aliquot, vel minuti ipsi, vel minutae rei narratores intercurrant (idque propterea quia nihil contemnendum putavi, a cujus notiti‚, vel temporum series pendÍret, vel lucis aliquid historiae accederet) majori tamen ex parte, vel viri eximii, vel mediocres saltem se offerunt: Inque illis Senatores multi, atque etiam Consules Romani: Viri item Principes, atque adeo Reges, et Imperatores: ad haec nobilissimae cujusque


page 14, image: bs014

Ecclesiae, etiam Britanniae vestrae, antistites, viri saepe sanctimoni‚ praecellentes, judicioque omnium jam diu coelo adscripta nomina: nonnulli etiam eo commendabiles, quod ut poterant, de rebus praeclaris scripsissent. Atque hi omnes, quatenus in relictis a se monumentis hodieque vivunt, pariter sede dant in Celsitudinis tuae clientelam. Eoque id libentius faciunt, quia in iis comparent multi, quorum vel nomina hactenus aliis prodita non sint, vel opera intercidisse falso sit persuasum. Quales non paucos in Bibliothecis publicis, aut privatis amicorum, vel etiam propria latitantes, partim vidimus, et legimus; partim praestantium virorum judicio cognovimus; quorum singulis symbolam suam, uti mos est meus, candide ubique refero acceptam. Ab hisce Christianis, excernis, magnis, mediocribus, minutis, editis, ineditis, plusquam mille et sexcentis scriptoribus, sperat labor noster, a seculo hoc, et posteris, pretium se illud accepturum, quod alioqui ab ingenio Authoris consequi se posse desperat. Atque e‚ fiduci‚ hanc tenuem, ut videtur, operam, sed satis profecto operosam, et cui deinceps etjam, si Deus mihi otium concesserit, limando, augendo, curam sedulo impendere decrÍrim, ausus sum offerre, ac dicare maximo, et illustrissimo nomini tuo. Quod si eam non ingratam, tum Celsitudini tuae, tum clarissimis Cantabrigiensis Academiae luminibus, fuisse intellexero; erit sane quod gaudeam; simul ad majora mihi animus magnopere addetur.

Inclyte Dux,

Deus Opt. max. faxit, ut tarde coelos petas, quo tot Regnorum Regi, regisque tanti regnis, simul florentissimae Academiae Cantabrigiensi, ac universis literis, et literatis, diutissime prosis. Id quidem velle, et orare Deum, quamdiu potero, non desistam.

Lugd. Bat. pridie Kal. Jun. Anno CIC IC C. XXVII.

Illustrissimae Celsitudini Tuae Humillime devotus, G. J. Vossius

V. Carolo, Dei gratia magnae Britanniae Principi, Duci Cornubiae, et Rosaiae, Comiti Cestriae et Carictae; Filio Primogenito invictissimi Monarchae, Caroli, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae, Regis, Fidei Defensoris, etc.

DIES nulla, celsissime Princeps, oblivione delebit memoriam eorum, quae literas, maximeque sacras colentibus conferre non cessat, Augustissimus Rex Carolus, tuus, idemque Patriae Parens, et iis qui studia tractant, quasi numen tutelare. Cum enim amplissima possideat Regna, ac praestantium ingeniorum adeo feracia, ut exteris minime indigeat; novi tamen Triptolemi instar, beneficentiae semina, non in sua modo Britannia, sed aliis etiam terris, longe lateque spargit. De se Gallia, et nationum caeterae, praedicabunt. Mihi tacere sit nefas, de foederata hac Belgica; ubi me licet insperantem, uberrimo benefica; naturae suae fructu sic ornavit, atque auxir, ut quoties me proprio pede metior, divinam hanc benignitatem vix cogitatione, nedum verbis assequi possim. Eo magis jam diu laboro, ut de sanctiore studiorum penu quaepiam depromam, quibus memorem, gratumque, saltem ut possim, animum erga dominum, Regemque meum tester. Sed cum ea in tam occupato vitae genere necdum ad editionem publicam maturuerint; et nihil ita deproperari debeat, ut oper‚ tumulturi‚ publico minus prosim; sensim hinc in cogitationem deveni, aliquid interea praestandi, quod tibi, serenissimae Majestatis Primogenito, non incongruens videretur. AEtas enim tua, illustrissime Princeps, jam literaturae est idonea. Opus autem hoc est DE LITERIS, SYLLABIS, VOCIBUS, ET EARUM NEXU; quorum etiam omnium causas, prout otium et tempus ferent, hinc poteris haurire. Haut equidem diffiteor, multa a nobis disseri, quae in regnorum ingentium spem crescenti delibare suffecerit. Attamen, vel longe me ratio fugit, vel tantulae aetatis tanto Principe non indignum erit, si cara Britannicae Nobilitatis pignora, atques alii etiam, quibus nostra ista, vel iis similia, plenius sint cognoscenda, non aliunde ea, quam a principali tuo fastigio, velut lumen a phato accipiant. Imo quis dubitat, quin laudi maximae sit futurum, si quantum


page 15, image: bs015

stemmate Regio, tantum universis etiam literis praecellas; juxta illud Maeonii Vatis, magno quoque Pompeio commendatum olim a Possidonio:

[gap: Greek word(s)].

Siquidem aureum hoc dictum, in doctrinarum quoque studiis locum sibi vindicat; maximeque apud Magnae Britanniae Principem: a quo, si a Regiae Prosapiae quoquam, non Regnum hoc modo, sed vero Orbis Christianus, solidam potius, quam umbratilem, et tralatitiam doctrinam exspectat. Quod quas faces, quos stimulos, subdere animo oportet? Nec obscura est ratio, cur tam pulchram omnes opinionem conceperint; quando si universa terrarum regna conferamus, nullum comperiemus, quod Principes tot genuerit doctrin‚ non minus, quam sceptro insignes. Quin in eo videmus, raro prorsus exemplo, in Sosietatem hujus gloriae etiam venire Reginas. Non jam ab ovo, quod dicitur, rem arcessam; ut olim Antimachus Clarius, sive alius potius, qui rem Trojanam scripturus, ab Jove est auspicatus, in olorem converso, Ledaeque ovo, Helenam unde natam fabulantur. Et tamen nostra se quoque offert nobis Helena, sed Christiana, eaque Augusta; Flavii Constantii Caesaris conjux, unica Coili, apud Britannos Regis, Filia, Regnique haeres, et artibus iis, quae liberales dicuntur, affatim exculta, nec Latinis solum literis, sed Graecis etiam versibus pangendis excellens: eaque omnia, si Pontico Virunio fides, a Parente ipso edocta, quo, eo vit‚ functo, dignius succederet. Nec in laudes excurram Edithae, Comitis Cantiani Filiae, Edvardi Confessoris, Regis optimi, et pro temporibus iis, eruditissimi, Conjugis dignissimae; quam incredibilis fuisse doctrinae, Gervasius Dorobernensis author est. Praetereo quoque Mathildim cognomento Bonam, Milcolumbi Scotiae Regis filiam, triumque in ea Regum, Edgari, Alexandri, et Davidis sororem, Henrico I. Anglorum Regi nuptam; quae et ipsa non eruditionis minus, quam pietatis laudem meruit. Omittam quoque caeteras, quas alterutrum vetusto aevo Regnum dedit; meque intra Henrici VIII. prolem continebo. Quamquam nec immorari hÓc animus Mariae, literis Latinis ac Graecis, optimisque scientiis imbutae, magnamque id partem de consilio Ludovici Vivis, viri ut variae doctrinae, ita sapientiae prope inconparabilis. Nimirum, pro instituto nostro, una suffecerit Elizabetha, literarum, linguarumque scienti‚ ad miraculum instructissima. Necdum ea annum implerat septimum decimum, cum terse loquero tur, non Gallico solum, vel Italo sermone, sed etiam Romano; Graece quoque lectitaret, primum novi foederis codicem, hinc alios atque alios, imprimis Sophoelem; imo Isocratis illam ad Nicoclem, et alteram, quae Nicocles inscribitur, Latine redderet. Et quod majorem habet admirationem, non resedit ardor ille studiorum, ubi regium tenuit sceptrum; sed tum quoque, nisi per regni negotia staret, versare illa praestantissimos Latii, ac Graeciae scriptores, inde linguam expolire, animum salubribus pascere praeceptis, et exemplis. Imo hucusque ejus progressam esse industriam accepimus, ut de consolatione Philosophiae Boetium, de arte Horarium, de Jugurtha Sallustium, de curiositate Plutarchum, et alios qui me fugiant, Anglice verteret, su‚que manu transcriberet. Quid quod tum etiam ingenii sui aliqua condidit monumenta; in quibus non infimum locum merebantur tot otationes, non minus illae Romani sermonis puritate, quam sententiarum pondere, commendabiles. Earum habuit alias ad exterarum gentium Legatos, alias ad Angliae suae Academicos quorum studia quantopere foverit, grandi illud argumento erit, quod cur‚rit quotannis sibi commentariolis perscribi, qui potissimum, et qua parte excellerent, uc ita virtuti cujusque melius pretium rependeret. Atque haec eo potissimum animo, illustrissime Princeps, a me dicuntur ne sublimem erectamque mentem, cujus semina jam exerere sese cupiunt, sic unquam demittas, ut alter sexus, etsi et ipse laudatissimus, doctrinae nomine praevertat. Sed de sobole hac optimi maximique Regis Caroli, Jacobi sapientissimi nepote, longe alia omnes auguramur, certoque nobis promittimus. Quin igitur, quod tam generos‚ indole dignius, Heroum potius, quam Heroinarum exempla ob oculos ponimus? Ante omnes Constantini Magni, qui Britanniam tuam, quamvis antea, et rebus


page 16, image: bs016

gestis nobilem, et eo nobiliorem, quod prima Provinciarum fidem recepisset Christianam, partim nascendo in illa, nobilissimam fecit, partim eo quod imperator, hÓc salutatus, et illam, et quicquid terrarum Christum recepit, immortali sibi beneficio obstrinxit. Felicitas enim illa Arviragi esto, quod eo potissimum Rege, in Britannia primo sonuerit Evangelii tuba, occinente sive Apostolorum aliquo, sive Josepho Arimathaeo. Laus quoque ea fuerit Lucii, quod primus Regum, quos quidem legerim, palam professus sit fidem Christianam, et illa Britanniae parte, quam tenuit, publice jusserit doceri. At quanto major haec gloria Constantini; qui non in Britannia solum Religionem instaurarit, Diocletiani persecutione atrocissima propemodum exstinctam; sed primus etiam imperatorum per orbem Romanum templa aperuerit Christianis. Vestratem vero hunc, ac Romanorum juxta, Principem, literarum studiis fuisse deditum, nec legere contentum, animum etiam appulisse ad scribendum; praeter nobiles Britanniae Scriptores, testes habemus locupletes, Eutropium sophistam, et Aurelium Victorem. Addit illud Caesariensis Eusebius, quando per otium liceret, Orationes meditatum, quandoque etiam habuisse, confluente innumer‚ multitudine, ut Philosophantem audiret Imperatorem. Nec inficias ivero, studiorum decus et gratiam non mediocriter jacuisse, ex quo, fractis Romanorum rebus, Vortigernus Rex a Saxonibus majore Regni parte exutus fuit; et Christi ac literarum cultoribus non alio fere, quam in loca ob montes ac paludes prope inaccessa, maximeque in Walliam, tutus patuit receptus. Quam tristis Britanniae tum facies fuerit, non meliori alius fide dicet Gilda sapiente; ut qui ipse fuerit Britannus, et annis non amplius quatuor et quadraginta ab Saxonum in eas terras adventu, frui coeperit hujus luris usur‚. Sed rediisse videntur tempora aliquando laetiora paulo ante annum a nato servatore sexcentesimum, cum Gregorii Magni discipulus Augustinus, primus Dorobernensium, sive ut nunc dicimus, Cantuariensium Archiepiscopus (a quo Reverendissimum D. Guilielmum, grande Ecclesiae totius praesidium ac columen, tertium jam supra septuagesimum numeramus) publicam Religionis nostrae professionem, quibus in locis a Saxonibus pago deditis prope fuerat deleta, restituit, sed ita restituit, ut omnia juxta Romanae Ecclesiae faciem conformaret. Hic enim ille est, qui, cum pauci adeo ut pietate, sic doctrin‚ conspicui forent, eo minore negotio Angliae Ecclesias, Orientis antea sive Graecis Ecclesiis magis convenientes, ad Romani Pontificis obedientiam, Romanaeque Ecclesiae constitutiones, primum quantum potuit, adstrinxit. Ac paucis post annis in aliis Britanniae partibus idem Paulini, et Felicis studium fuit; Illius apud Northumbros, hujus in Norfolcia. Nec longo inde temporis intervallo, idem praestitum Wilfrido apud Saxones Australes. Ita plurimis per Angliam locis Religione, et literis una redditis, difficile dictu est, quantus subito doctrinarum ardor habuerit Reges. In his Sigebertum, Orientalium Anglorum ab Uffa quintum; qui ditione su‚ scholas instituit passim. Utrum vero inclyta illa, nec satis unquam laudata Cantabrigiensium Academia, ac ob privata etiam merita, multo mihi carior, Sigeberto huic sit obstrictior, an Lucio Regi, vel alii priorum, aut e posterioribus Alfredo, vel primo secundove Eduarde; nec nostri ingenii est decidere; nec, opinor, tale illud, ut vehementem animi concertationem mereatur. Eo igitur supersesso, ad Inam potius venio, Occiduorum Saxonum Regem, Kennethi Regis filium, qui anno sexcentesimo octogesimo nono Cedwallae successit, atque ut bello, ita etiam doctrin‚, multum sibi gloriae peperit. Quid jam do Celwolfo dicam, Northumbriae Rege? quem ab literarum peritia valde laudat Malmesburiensis, praeeunte etiam venerabili Beda, qui, Anglorum Histori‚ a se condit‚, tanti potissimum Regis judicio standum putavit. Quid item de Offa, magno Merciorum Rege? a quo Bedae non degener Discipulus, Albuinus Flaccus, Legatus ad Carolum magnum missus, posteaque ejus, ut vocabant, deliciosus Magister, author tanto Regi fuit, Parisiensium in Galliis, Ticinensis in Italia Academiae condendae. Nec indictus mihi abibit Etelwolfus, fortissimi Regis Egberti Filius, Wentanus prius Episcopus, postea Occiduorum Saxonum Rex, Caroli Calvi aequalis; qui


page 17, image: bs017

doctrinae suae decus, magnam partem acceptum retulit Helmestano, Wintoniensi Episcopo, et Suithuno Monacho eruditissimo. Quibus praeterea laudibus, prosequar Ethelwolfi hujus Filium Alfredum Regem? Qui, quam vis Parentum incuria, ab anno demum duodecimo, literis Latinis serio incubuit; qua de infelicitate su‚ grandiori aetate saepius querebatur: Incredibili tamen amore doctrinae postea semper exarsit, eruditos multum aestimavit, et ad dignitates evexit. Ipse etiam, ut de Veteris Novique foederis Libris taceam, Bedae Historiam Anglicanam, Boethium de Philosophia, Orosii Orchestram, Gregorii Magni Pastoralia aliaque haut pauca, Saxonice reddidit: quod Guil. Malemsburiensis, et Ranulphus non sinunt nos ignorare. Illud vero prope fidem exsuperat, quod tantus Rex, ut ei perfamiliaris Asser Menevensis refert, Filios eorum, qui in Regali familia nutriebantur, non minus propriis diligens, omnibus bonis moribus instituere, et literis imbuere, solus nostu diuque non desinebat. Ac credo, admiratione talium, Martinus Papa, Anglorum scholam, quae Romae erat, ab omni tributo immunem esse jussit. Et quantum gloriae idem Rex peperit, extremis vitae temporibus, praeclare adeo merendo, de Oxoniensium studiis! Quorum florentissima Academia nunc caput coelo infert: Eoque majori a me cum voluptate memoratur, quia excidere animo meo nunquam poterit, quantum mihi honoris, cum ante quinquennium pedem in ea primum posuissem, habitum iverit immerenti. Utinam modo summis, et hujus, et illius Academiae in Anglia viris, uti apud animum memorem stat beneficii gratia, ita possim officiis respondere. Et una cum iis, triga ut Charitum fiat, venerando, sanctissimoque Cantuariensium Ordini; cui quod indignus licet, dignatione tamen Augustissimi Regis Caroli additus, sub Reverendissimo, et Amplissimo Antistite D. Guilielmo, loci hoc teneam, non plurimas solum molestias, quibus nunquam piorum caret vita, deterget; sed etiam ad melius meliusque, de Ecclesia, ac Rep. literaria merendum, plusquam dicere possim animi addit. Sed longius jam abeo ab Alfredo Magno; qui anno Christi nongentesimo excessit. Post eum Edvardus Senior, qui feliciter toties adversus Danos rem gessit, Alfredo patre erat, ut Monasteriensis ait, potenti‚ pariter, et dignitate gloriosior, sed literarum cultu inferior. Qua parte longe praestitit frater hujus Ethelwardus; quippe qui, ut Asserius Author est, divino consilio, et admirabili Regis providenti‚, cum pene totius regionis Nobilibus Pueris, et multis Ignobilibus, diligenti Magistrorum curae traditus, utriusque linguae Libros, Latinae et Saxonicae, assidue legerit, ac scriptioni quoque vac‚rit. Sane literis ita fuit imbutus, ut iis temporibus inter Literatorum Principes censeretur. Eruditione hincavo Alfredo, Patruoque Ethelwardo, similior erat AEthelstanus Rex, Eduardi Filius, is qui Danis, e Northumbria ejectis, primus totius Angliae imperium tenuit. Post illum studiis clarius, illustriusque nomen suum reddidit Edgarus, ex EadmundoRege, qui AEthelstano fratri in regno successerat prognatus; et ne hac solum parte laudetur, flos et decus Regum, gloria et decus Anglorum, cujus largitas, et munificentia totam Europam impleverat; ut de eo scribit Westmonasteriensis. Metuo ne longior aequo videar, si quodcumque Regum, in Anglica, ac Saxonica domo ab eruditione commendatur, intra angustos unius Epistolae cancellos complecti velim. Ac magis etiam, si in Nortmannic‚ stirpe idem tentavero. Non praetereundus tamen Guilielmi Conquaestoris Filius, Guilielmi Rufi frater, Henricus Primus; quem Thomas Rodburnus, sic Cantabrigiae ait studiis operam navasse, ut propterea Henricus Belloclericus diceretur. Et quod e genere Nortmannico Reges in Academiarum alterutr‚ postea ceperunt ingenii, doctrinaeque cultum? Ut Oxoniensem nunc solum tangam, de Edvardo secundo indicant Archiva; de tertio, Rytmica Joannis Anglici: de Henrico V. Gymnasii Cadomensis in Nortmannia Conditore, Rossus Warwicensis Libro de Regibus; de Edvardo V. Oxonienses ipsi literis gratulatoriis ad Edvardum Quartum. Richardus etiam Terrius, etsi illaudatus Princeps, ubi tamen nefariis artibus regnum erat consecutus, eadem in Academia, raro prorsus exemplo, Philosophos audiit disceptantes; quod ex Academiae ejus Epistola ad illum cognoscitur. Propiora afferam. Ac primum de Henrico VII. Tritavo tuo; dubium meliusnede Britannia merito, dissidia tollendo, quae in Lancastria, et Eboracensi, Regii sanguinis familiis, tot Regum temporibus durassent; an nuptui collocando Filiam Margaritam Jacobo, Quarto ejus nominis Scotiae


page 18, image: bs018

Regi, Proavo Jacobi Sexti, qui jure haereditario Angliae, Regnum primus cum Scotico conjunxit, ac utrumque augustissimo parenti tuo Carolo feliciter transmisit. Porro Henricum hunc Polydorus Urbinas contentus est dicere, fuisse ingenio magno sagacique, et a literis non alieno. Sed enim magnum ejus erga literas amorem multa arguunt. Illud inter alia, quod qui Gallice scirent, potius tamen Latine ei scriberent. In quibus etiam Hadrianus Castellanus Cardinalis, Herefordensis prius, Wellensis postea Episcopus. Et quis exiguae esse doctrinae existimet, quod a fide devium disserendo ipse Cantuariae ad fidem converterit Christianam? Quantum praeterea ad gloriam illius facit, quod ejus in Anglia, uti in Scotia Jacobi IV. Atavi tui temporibus, literae Romanae elegantius excoli coeperint. Graecae etiam, ut Constantinopoli antea in Italiam, ita inde tum traductae sint in Britanniam univetsam. Atque in hisce humanicatis studiis, eo Rege diffundendis, maxime eluxit opera, cum Nobilis Itali, Cornelii Vitellii, qui primus Oxonii bonas literas docuit; tum indigenarum; Thomae Linacri, quem filii Arturi studiis Rex praefecerat; et trium Guilielmorum, Grocinii, Lilii, et Latemerii; ae praeterea, Joannis Coleti, B. Pauli, ut nunc dicimus, Decani. Sed ad altius doctrinae fastigium est assurrectum, regnante ejus Filio Henrico VIII. excelsi plane animi Principe; qui quanto studiorum amore fuerit inflammatus, indicio erit, quod ternas aedes regias Bibliothecis totidem mire luculentis, instruxerit. Ab eodem illud amore est profectum, quod et ipse, et una Regina Catharina, pene eo solum consilio Oxonium sunt profecti, ut Ludovicum Vivem in collegio Corporis Christi audirent disserentem. Quin idem in Academia Cantabrigiensi, pro singulari affectu, erga viros ejus doctissimos, locumque illum ubi literis nav‚sse operam perhibetur, Collegium studiosorum, totius prope dixerim Europae amplissimum, sacrae et individuae Trinitati dicacum, munificentissime extruxit, et latifundiis, ac proventibus uberrimis ditavit. Quantopere etiam elegantiorum hominum monumentis perpetuo celebrandum, quod publico sanxerit Edicto, ut barbariei, cujus reliquiae aliquae honorem utriusque Academiae, alioqui florentissimae, non leviter offuscabant, summo studio obviam iretur ab omnibus; ac quia sermonis illa rusticitas, et stribligo in Philosophorum Scholis, potissimum regnaret, eo Aristoteles et Plato, publice non ali‚ quam graec‚ praelegerentur lingu‚. Quam digna haec Rege illo, qui omnes aetatis suae Principes, doctrin‚ facile anteiret; quo etiam non alius hac parte magis admirationi esset; praesertim quando privatim, sermone etiam Latino, de rebus gravissimis dissertaret; vel publice quoque de sacris controversias nunc constitueret, nunc tolleret. Tanto jucundior nunc quoque eorum est conspectus, quae ad B. Augustini codicem de Civitate Dei, manu sua annotavit. Uti et horum, quae e‚dem Regi‚ manu exarata supersunt, de reformanda Angliae Ecclesia cujus proximam a Deo potestatem, non alteri in terris attribui est passus. Idem antequam scriberet, Christiani hominis institutionem, deque bello in Scotos, item de Concilio Mantuano, et Vicentino, aliaque compluria, jam assertionem illam ediderat de Sacramentis: qu‚ non solum inter illustres obtinuit scriptores nomen; sed illud etiam, ut non quidem ignotum antea, desitum tamen, regiis reponeret titulis pulcherrimum hunc, justiusque exinde possidendum, Fidei Defensocis. Ac de Filio ejus Edvardo VI. plane obstupesco, cogitans mecum, cum ante annum aetatis sextum decimum, exacte locutum Gallice, commode etiam Italice, Hispanice, atque adeo Graece: Romano autem sermone, saepius bene longas habuisse Orationes tam pure et eleganter, etiam prompte adeo, ut utroque hoc illos quoque, qui temporibus iis inter doctissimos referrentur, non provocaret modo, sed vinceret. Quod si non verborum tantum delectus, sed in omni sermone, rerum pondus attenderetur? non suae dico aetatulae, sed tantula in aetate, humani pene ingenii fastigium excessisse videbatur. Praesertim animo suo reputantibus, cum ea linguarum cognitione conjunctam in arcibus liberalibus, et Divinarum humanarumque rerum scientiis subtilitatem. Quam cum Hieronymus Cardanus, homo Italus, totius naturae intelligentissimus, atque idem [gap: Greek word(s)], e pluribus liquido perspexissiet, pro naturae eum miraculo habuit semper, eoque Elogio non privatim modo, sed publicis etiam scriptis decoravit. Qui talis tantusque esset, vere Angliae, vel Orbis potius delicium, ereptus est terris anno imperii sexto, aetatis decimo septimo; atque ut meliorem sui partem coelo reddidit, ita praeter corpusculum,


page 19, image: bs019

terris debitum, et tristissimam sui memoriam, commentarios reliquit gravissima quaeque negotia, quae imperante se obvenerant, continentes, ac manu sua, non ad publicandum quidem, sed proprium in usum, in tantula aecate prudentissime signatos. Post tam multa de Anglia, nec scotiam tacitus pertransibo. Hujus Regibus amor ille studiorum fuisse dicitur multo etiara ante tempora Donaldi, Regis, ut credicur, non indocti; sed gemino magis nomine inelyci; ut qui Scoticorum Regum primus, Christianams Religionem sit professus; et tantae fuerit fortitudinis, ut ejus imprimis metu Severus, maximus sine dubio, imperator, muro per transversam Britanniam, ducto utrinque ad Oceanum, quicquid Romanarum erat partium muniret. Haec ducentis fuere post Christum annis. At longe ante Reutha Regum septimus, historiam suae gentis consign‚sse, et de re medica opus reliquisse dicitur. Annis enim circiter centum et quinquaginta vixit, ante Christi Natalem; ac pari temporis intervallo post Fregusium, primum Regni Scotici conditorem, Alexandri Magni, ut fertur, aequalem. Josina quoque Regum Nonus, cui Reutha Patruus fuerat, eo nomine praedicatur, quod naturae arcana sedulo sit scrutatus, atque adeo, Regis Salomonis exemplo, de viribus scripserit herbarum. Sed incertiora isthaec, nec testibus exceptione majoribus esse subnixa, non absurde aliquis dixerit. Liquidiora vero omnia post Fregusium secundum; qui Honorii, et Arcadii Caesarum temporibus, ut rei Romanae Camillus, ita Imperii Scotici conditor alter fuit. Maxime quae post: annum septingentesimum, quando ardor studiorum egregie effulsit in Eugenio septimo. Hujus illud inter caetera institutum, ut in Monasteriis res a Regibus gestae literis proderentur. Mox idem animus in Morcaco et Etfino; posteaque in hujus Filio Achaio; a quo, ut traditum, eruditissimi homines magno numero, submissi Carolo Magno, quo Germaniae, Galliaeque Academiis, aut Monasteriis, praeessent. Quod si priora, eaque de Stuartis tuis magis aves cognoscere, quid, pro temporibus illis, cultius Jacobo, ejus nominis primo? qui ante annos ducentos Regnum tenuit. Literarum enim, ac Eloquentiae studiis, vari‚ quoque Linguarum periti‚ pollebat; nec vulgaribus solum, sed Latin‚ etiam lingu‚ versus composuit. Ut nihil mirandum sit, si e‚ Rex doctrin‚, Scholas instituerit publicas, Doctores earum foverit liberaliter, aliunde etiam praemiis elexerit in Scotiam. Proditum quoque, disputationibus plerumque interfuisse, ac quandocumque per Regni negotia liceret, tempus traduxisse sermonibus literatis. Omni autem studio hoc agebat, ut Nobilium, non flosi dico, sed, si sic loqui liceat, vulgo, nescio quo pestilenti sidere afflato, opinionem illam eximeret, quasi literarum doctrina animos frangeret generosos, solumque Ecclesiae, vel Scholarum Doctoribus, non item terrarum Dominis, conveniret. Sed propero ad sapientissimum avum tuum Jacobum; in quo tot res propriae, et singulares. Unus enim Regum Europaeorum, continu‚ bis mille annorum serie, centum et octo Reges numerabat. Primus etiam Britannicorum Principum Angliae, Scotiaeque Regna tenuit; et ita tenuit, ut quae tot dissiderent seculis, concordibus postea animis conspirarent. Sed non tam de genere, vel imperio, nunc sermo est nobis, quam doctrin‚; cujus partium alii singulas, unus ille hauserat universas. Peritiam dico linguarum, prosam versamque facundiam, naturae, prudentiaeque Disciplinas, Historiam Ecolesiae, et Civilem, caeterasquo literas divinas, et humanas. Quare sic statuere non verear, tam vari‚ maximarum rerum scienti‚ super‚sse, quicquid Regum a mille annis, mille vero? imo, absit dicto invidia, quodcumque a Regis Salomonis temporibus fuit. Ubi nihil auribus dari, nulli melius sciunt, quam interioris admissionis Proceres, atque Antistites; abundeque ipse Orbi id universo testatum fecit, divinis suis ingenii, doctrinaeque tot monumentis. Tanti Regis imaginem vivam vides, et audis, in Parente tuo, serenissimo Rege Carolo; qui a teneris, ductu excellentissimorum virorum, sed sapiencissimi Patris consilio formatus, posteaque tot annos sermone ejus firmatus, et exemplo, dubium nunc relinquit, utrum Regii fastigii amplitudine, an celsissim‚ mente, vari‚que doctrin‚ sit eminentior. Sed non insistam ejus laudibus, quamque praecipuam fore Epistolae hujus partem aliquis put‚sset, una pene decrit; neque tam id ne soli videar lucem foenerare, quando divinae ejus virtutes, satis orbi cognitae sunt: quam quia alibi, spero, commodior


page 20, image: bs020

de iis dabitur dicendi locus: et nunc de his solum, qui beatum in coelis aevum degunt, loqui animus est, quo adulatio omnis abesse magis videatur. Omnis vero haec eo spectat Oratio, celsissime Princeps, ut animum tuum, majoribus maximeque Regni negotiis necdum occupatum, literarum studiis excolas; eumque suscites Parentis, Avi, et tot Britanniae tuae Regum exemplis, qui praeclare praeiverunt ad illa, ut Poeta ait:

Edita doctrinae sapientum templa serena.

Haec nunquam non animo obversentur, quo facilius virtutes eorum aeques, vel etiam, si fieri possit (hoc Augustissimus ipse Parens tuus vovet) exsuperes. Scio, ad ista nunquam defore hortatores, qui plus me valeant authoritate et doctrin‚. Attamen non propterea vel nunc, vel ubi etiam aetas adoleverit magis, ingratum fore confido, si inter alios, quem sic Regia obstrinxit bonitas, quia corpore, aut viv‚ voce minus possim, penn‚ saltem, ad studia nunc incitem, votumque exhibeam meum, hoc devotissimi animi symbolo; atque e‚dem ostendero, ut illustrissimum nomen tuum, non tacite solum intra cordis adytum colam ac venerer; sed ipsum hoc coram orbe erudito, comprobare gestiam commentationibus nostris. Quas velut tabulam quampiam, in regalis gloriae templo, e‚ mente suspendo, ut dummodo mihi vita, ac valetudo suppetat, e‚dem ad majora me obligem. Accipe igitur, Illustrissime Princeps, hos labores meos; qui fortasse argumenti causa minores aliquibus videbuntur; si tamen irradientur quibusdam splendoris tui stricturis, nihil quidem de maximo tuo nomine deterent; nec enim sol eo minor est, quia loca lustret humilia, ac res exiguas; ipsi vero de lumine tuo lumen accipiunt; eoque latius se diffundent, vivent diutius, frequentius legentur. Nec enim facile futurum, ut non existimentur bona, quae in spem tot Regnorum nato offerantur. Vale felicissime, celsissime Princeps, et juxta vota, ac spes omnium, virtute, et doctrin‚, quae in aliis annos consequi solent, aetatem etiam praeverte.

Kal. Mart. A. CIC IC C XXXV.

Celsissimi Principatus tui Submississimae Devotionis Servus, G. J. Vossius.

VI. Nobilissimo, Amplissimo, et Clarissimo Viro, Jacobo Catsio, Equiti, Praepotentium Hollandiae, ac West-Frisiae Ordinum Syndico Supremo, Magni Sigilli Custodi, G. J. Vossius, S. P. D.

OFfero munusculum vile, si vires considerem donantis; majus si illud animo ejus metiar, ac promtissima voluntate; pene maximum dixero, si attendam erga hujusmodi illius adfectum, cui mitto. Quid enim summo Poetae, vel gratius, vel convenientius, dare poteram, quam DE RE POETICA? Non quasi nunc pandam Artem ipsam; quod alio in opere, tribus a me libris factum est; attamen eo, quia scripsi de arte. Propositum enim mihi fuit, agere de Poeticae nomine, definitione, fine, inventione, et distributione. Quae Praecognita solent nuncupari; ac licet vix aliud, quam gustum exhibeant disciplinae; nec nisi confusam artis notitiam praestent, doctrinae tamen ordine praeeunt; quia viam muniunt ad scientiam ipsam. Fortasse satis erat, hanc solam attulisse causam instituti mei. Sed enim praeterea compulsus sum, justissim‚ admiratione nominis tui. Si ingenium cogitem, Venus et Charites illud omnium elegantiarum flore imbuerunt. Si doctrinam, quas non artes, ac scientias, capacissim‚ ill‚ mente complexus es? quo sie laudibus pariter abundares, tum excelsis illis hominis [gap: Greek word(s)], quo in ordine tot jam annos praeclarum nomen sustines: tum clarissimi Poetae, cujus est animum diffundere per omne disciplinarum genus. Jam si virtutem considerem, undique ea e mentis sacrario, ubi habitat, elucet. Si dignitatem, quam illustris est locus, in quem te prudentiae, et eloquentiae genius extulerunt; et ita extulerunt, ut non abducerent tamen a studiis nostris; Si humanitatem, posse hanc etiam eximiam esse, et tamen cum ingenio, doctrina, virtute, ac dignitate, concurrere, exemplo tuo comprob‚sti. Denique si benefacta hominis [gap: Greek word(s)] aestimemus; quam tibi quotidie bene consulendo, in Amplissimo Illustrium, et West-Frisiae Ordinum consessu, univeram obstringis Rempublicam nostram. Sin


page 21, image: bs021

merita eximii Poetae cogitemus; cui non ordini prodes poetando de civili, ac morali vita? Quod est non unius ditionis, sed tot terrarum (rem arduam) mores emendare. Jam mitto, quod privatim etiam omnibus, imprimis literatis, benefacere non cessas. In quibus etiam nomen profiteor meum. Itaque (quod praefiscini dixerim,) immortale jam nomen obtines; quo magis fruaris, postquam vixeris. Scio, quae modestia est tua, hasce laudes potius dices tribuendas esse amori meo, quam virtutibus tuis. Sed quaeso patere, ut quae bonorum jam omnium sermone celebrantur, eadem meo quoque suffragio confirmem. Et si molestus is sermo noster fuit, cogita mea quoque interfuisse, ut omnes cognoscerent, non degener‚sse me ab antiquis; quibus tantopere placuit [gap: Greek word(s)] Persona praefulgida sermonis, vel Libri initio constituta, ut Dionysii Halicarnassensis in praeceptis de Oratione panegyric‚, verbis utar. Ac visum quoque idem fuit Aristidi Sophistae; qui ajebat, [gap: Greek word(s)]. Templa consecrare diis; viros vero eximios decet librorum dedicatione honorare. Nimirum judicabant, splendore pulcherrimi nominis alieni hoc se consequi, ut pulchrior labor suus videretur; haut secus ac ager videbitur melior, si sole splendente Favonium spectemus. Similiter igitur et ipse volui; ut, quia laus non sufficeret ex illis, quae scripsi; accederet alteta ex eo, cui inscripsi. Quo pacto erit, ut quantum haec nostra deprimuntur Authoris sui ingenio; tantum adsurgant splendidi tui nominis fam‚.

Deus Opt. Max. te, Nobilissime ac Clarissime vir, Reipublicae, familiae, ac amici, diutissime salvum ac sospitem conservet.

Amstelodami CIC IC C XLVII. Prid. Kal. Sextiles.

VII. Augustis Belgicae foederatae Patribus, Gerardus Joannes Vossius dicat, consecratque. Illustrissimi, ac Praepotentes Domini,

ANNI sunt quadraginta, et amplius, ex quo primum ea, quae in penitioribus literis, ac universo disciplinarum Orbe, sacris etiam studiis observ‚ssem, publici juris facere coepi; eaque veterum monitu, et exemplo, plurimum inscripsi praelustri loco constitutis. Nec tamen ad vos, terrarum Rectores, unquam assurrexit animus. Saepe interim, fiduciam inter et verecundiam constitutus, dubitavi, utrum publico non simulatae devotionis alloquio, an silentio porro etiam, venerari vellem Orbe toto clarissimum nomen vestrum. Perfecta quidem erat rara in tanta dignitate humanitas. Videbam fulgere non superbire, fasces vestros. Ut facile appareret, semper esse illud vobis in animo situm, non vos Reip. sed Remp. vobis incumbere: cujus onus, ut Coelum Atlas, sic vos benign‚ fati Providenti‚, rectis et salubribus consiliis, sustinetis. Sed ea licet conspicerem, nihilominus me, frontis tam imbecillis homulum, assidue terrebat excelsa magnitudo vestra. Terrebant praeterea, non aliis ferendae humeris, occupationes; quibus turbida componitis, arduaque exsuperatis, et utcumque res sese dederit, pari omnia ingenio, atque animo suffertis. Hactenus ita fluctuanti laetae affulsere dies, quibus terrae tam vestrae, quam hactenus hostiles, ingenti spe complerentur pacis aeternae, post diuturnum adeo bellum, ineundae, inter potentissimum Hispaniarum Regem, et Belgicam hanc foederatam. Equidem, cum fatear lubens, multis partibus me inferiorem esse aliis multis; boni tamen civis officio, alteri cessero invitus. Quamobrem sermonibus publicis, etiam eorum, qui Remp. administrarent, excitatus, ante omnia Deum rogavi, ut secundare utrimque pacis consilia vellet: Et quia tot prudentissimi homines non vanam mihi spem concepisse animo viderentur, gratias eidem agere coepi, quod nato mihi anno, a funesti adeo belli primordiis quarto, ac multa interim in me ipso, pluraque in Patentibus, vel hostili perpesso, quodammodo dederit, jam septuagenario, praevidere finem ante-malorum. Praecipue vero gratulatus sum vobis, totius foederatae Belgicae proceribus, quod cum Potentissimo Europaei orbis Rege tot annis e‚ prudenti‚, ac fortitudine bellum gesseritis,


page 22, image: bs022

donec tandem eo deduceretis, ut ab Hoste ipso offerentur conditiones pacis, omnibus triumphis vestris longe, ut arbitror, potioris. Facile horum cogitatio expressit mihi, ut, posit‚ verecundi‚, consilium caperem, ea, quae nunc dixi, publice etiam testandi apud vos, praepotentes foederatae Belgicae Antistites. Cum tamen sine donario nollem ad vestra venire templa; commode accidit, ut hoc tempore ad umbilicum properarent tres nostri INSTITUTIONUM POETICARUM libri. Ut non diu mihi quaerendum videretur, cujusmodi munusculo literario alloqui, ac venerari vellem praelustre nomen vestrum. Fortasse dicent aliqui majus quid convenisse tantis Heroibus. Equidem non repugno. Sed mol‚ litat, qui nequit hecatomba. Neque tam exiguus est Poetices honos, quam multis videtur. Qui non cogitant Deum ipsum, bonam partem Sacrae Scripturae, libris esse Poeticis complexum: unde, eas partiens Christus, de se scriptum ait in Mose, Prophetis et Psalmis. Imo hymnus in ore Servatoris nostri fuit. Etiam Ezechiel Poeta Judaeus, tragoediam Graece reliquit, de eductione Israelitarum ex AEgypto. Ex Plinio, qui Apostolieo aevo, ac deinceps vixit, cognoscimus, sui aevi Christianos, hymnis Christum celebr‚sse. Ad haec quantum Veteris Ecelesiae Doctores, Poematis suis, et sibi decus pararunt, et Ecclesiae fructum pepererunt? Illi vero qui Gentilium poesin contemnunt, ipsam habere Philosophiam dispretui videntur. Veterum enim Poetarum alii, vitae, praecepta dederunt; ut Solon, Tyrtaeus, et similes: alii naturae arcana referebant; ut Empedocles, Melissus, Parmenides, caeterique. Atque, ut ad antiquiora veniam tempora, ita ab antiquis accepimus, illa quoque, quae Orphei, ac Musaei, dicebantur, vel ad mores pertinuisse universa, vel ad rerum naturam; quo etiam referebant, quae de Deorum amoribus, connubiis, praeliis, et similibus, traderentur. Nec raro sub unius fabulae involucro, utramque Philosophiam occultabant. Quomodo, quod terrigenae dicuntur Deos aggressi coelo expellere, non solum de ventis intelligebant, qui e terra originem ducunt: sed etiam de hominibus impiis, templa Deorum populantibus: sicut interpretatur Apollonius apud Philostratum. Hanc carminum laudem, Maximus Tyrius pulcherrim‚ expressit Oratione; qu‚ docet, Poeticen esse Philosophi‚ vetustiorem; re vero eandem, soloque nomine diversam. Quae non aliter capere oportet, quam quod antiquissimis temporibus, iidem fuerint Philosophi, et Poetae; sed Philosophiam fictis velarint fabulis; quas carmine sunt complexi. Nec aliud voluit Plutarchus, libro de Musica, et eo, qui inscribitur, Quomodo a junioribus audiendi sunt Poetae; ubi ostendit Poesin, initium fuisse Philosophiae. Nec enim, nisi prius Philosophi fuissent, vel fabulis occultare, vel carmine posteris prodere, sapientiae ac prudentiae doctrinam. Iccirco etiam traditum fuit a Poetis, fuisse sylvas cantu attractas, atque extructas civitates. Nimirum quia a sapientibus, iisque eloquentibus, et Musicis praeterea, sic versibus sua vissimis, ac delenificis, permulsi fuere homines agrestes; ut relictis rupibus, ac sylvis, in unum concesserint locum; domos conjunxerint; leges ac jura receperint; humaniusque amplexerint vitae genus. Quare de Homero etiam sic statuimus, nomen ejus non magis Poetae esse, quam Philosophi: neque fallere, vel falli, Veterum illos, [note: Maxim. Tyr.] qui memorant, Homerum fuisse Magistrum Platonis; licet quatuor circiter seculis postea consecuti. A Veteribus sic accepimus, ex Oceano profluere Maeotidem (sed de Maeotide sunt decepti, verius iidem de caeteris) ex Maeotide originem capere Pontum, ex eo Hellespontum; hinc fluere mare AEgeum; ex hoc porro vastum illud Pelagus, quod hinc Europam, Asiaeque partem; inde Africam ingenti separat intervallo. Haut aliter cogitandum de Homero; ex quo Platonis, (Homeri, dubito, an Socratis similioris) tum verba fluunt omnia, dictioque tota, prope adeo recedens a carmine, tum quoque omnigena illa rerum doctrina. Nimirum, sive eogitemus siderum motus, aliasque observationes coelestes; sive naturae totius scientiam, sive gubernationem rei familiaris, vel Reip. sive rei bellicae disciplinam; ac quicquid in rebus humanis expetere, vel fugere oportet; omnium illorum in eo non minus semina comperiet Philosophus; quam artis suae exempla inveniet, tum Poeta, tum Orator. Nec sane Alexandro, tam sublimis spei Adolescentulo, alium aeque ac Homerum, proposuit Aristoteles. Videbat, non solum ex eo posse hauriri gubernationem sui, vel domŻs,


page 23, image: bs023

sed etiam civitatis, ac regni, et scientiae militaris, et eloquentiae. Nec moveor eo, quod ipse Plato Poetas, ex sua exturbet Republica. Quis enim ignorat, offensum fuisse commentis istis, de pugnis Deorum, vel concubitu; de vinculis Junoni a Jove injectis; Saturno a Jove castrato, uti prius ille fecerat Coelo; et trecentis hujusmodi? Naturae quidem vim istis adumbrarunt Poetae; multumque ea res admirationis attulit, intelligentibus. Sed quid hoc ad vulgus? quod proprie omnia capiebat. Unde fiebat, ut vel nullum esse numen crederet; vel ejus exemplo, improba multa sibi licere arbitraretur. Itaque Dionysius Halicarnasseus Romulum laudat, quod Graecorum Fabulas hujusmodi minime admiserit. Cujus judicii sui tam Dionysius, quam Romulus, multos habet approbatores. Inter caeteros fuit Hieronymus Philosophus; ut de eo apud Laertium legas. Is ajebat, Pythagoram apud inferos vidisse animam Hesiodi, alligatam columnae aeneae, multumque stridentem; illam vero Homeri de arbore dependentem, ac diris circumdatam serpentibus; propterea quod tam foeda uterque de divina prodidisset natur‚. Quae cum minime fugerent sapientiam Platonis; ipse quidem, studiose legendo Poetas, sapientibus eos, ut legerent, suo praeibat exemplo: sed ab iis arcebat imperitum vulgus; quod, cum solum exteriorem lamberet corticem fabularum, ad interiorem fructum neutiquam penetrabat. Optabat igitur Plato, ut Poctae symbolis, non adeo periculi plenis, rerum naturam adumbr‚ssent Postquam vero res aliter cecidisset; fecit quod potuit, et debuit; solos ut sapientes ad eorum lectionem admitteret. Vellem ista magis perpendisset, magnus omnino vir, Caesar Scaliger; qui, cum ipse fateatur Homerum de Diis suis loqui, tanquam Suibus, (quo quid noxium magis simplicioribus?) Platonem tamen culpat, quod Homerum removeat a civibus suis; eum cogitare debuerit, et quos arceat, et quomodo Homerum dimittat; videlicet non indigne, sed coron‚ redimitum, unguentis delibutum, et omnino ut vitum magnum; sed sublimiorem quam ut captui Plebis suae conveniret. Periculum igitur ille extimescebat, ne vulgus stupidum non distingueret inter Rosas et Spinas, inter aurum et lutum. Sed nihil hoc periculum ad sapientes, longeque minus ad nostra tempora. Postquam enim Evangelium Domini toto terrarum Orbe illuxit; fabellae istae fidem omnem paulatim perdiderunt; ut lutosae non contaminent, spinosae non pungant; et proclive sit omnibus aurum tollere, luto relicto; ac evicatis spinis, carpere rosas. Non ulterius uni insistam Homero, universe de Poetis videamus. De his sic ait Caesar Scaligor [note: Epinomi dis, cap. 2.]: Poetae finem esse, docere cum delectatione; Poesin vero esse politiae partem; quae sub Legislatore, quamquam alia facie, atque colore continetur. Nam quae jussa sunt in legibus quae sunt apud concionatorem, moderatoremque popudi suasiones; hae, Poetices optr‚ cert‚, atque separat‚, comparabuntur quibusdam amoenitatibus ad institutionem Civitatis. Nequo hoc in dubium voc‚rit, qui cogitet, ab affectibus proficisci actiones; ac propterea Poetam, civitatis doctorem, jucunde docere affectus, tum bonos; quo cives, per affectus bonos, bonas agitent vitae actiones; tum malos, quo malorum affectuum odio, evitent actiones malas. Ut verissimum sit, hoc differre civem, doctoremque: quod hic referat actiones propter affectus; ille componat affectus suos propter actiones. Quorum utrumque beatam facit vitam; et privatam et civitatis, sive Reipublicae.

Sed quid ego tam latum ingredior mare: ubi porro si provehar,

Ante diem clauso componat vesper Olympo,

Quam caeteras etiam Poeticae laudes complectar. Vela igitur contraham, et quia ab aeternae pacis spe, sermo coepit noster, in voto simili desinam.

DEUS OPT. MAX. VOS, AUGUSTI FOEDERATAE BELGICAE PATRES, Diutissime salvos, ac sospites conservet perque vos aureum seculum Belgis reducat. Europ‚ tot‚ pacis tranquillitas, coelo demissa, furores compescat Martiales. Imprimis pietas caput ubique exerat. Ardeant cuncti tanto veritatis amore, ut magis eam ament, quam seipsos. Et ne in tot votis, oblivio me capiat ordinis mei, flagret in animis sincerus amor literarum, tum humanarum, tum divinarum, praemiaque sint studiorum


page 24, image: bs024

laboribus: quae multis in terris, vel odio, vel contemptui esse coeperant, non minori damno, quam dedecore publico.

Amstelodami An. CIC IC C XLVII. Prid. Id. Sextiles.

VIII. Illustrissimo, et Amplissimo, Johanni Berckio, Equiti Torquato, Supremi in Hollandia Consilii Senatori, Potentis simorum foederatae Belgicae Ordinum ad serenis simam Venetorum Remp. Legato.

CUM multum intersit humani generis, ne pereant illa, quae viri eruditione, et sapienti‚ praestantes monumentis prodiderunt; tum in historia hoc imprimis locum habet. Nam, ut universae interciderent literae, doctrinaque omnis ipsis ex hominum mentibus deleretur: non propterea posteritas fraudaretur pulcherrim‚ eorum cognitione, quae ad rationis disciplinam, vel rerum naturam, vel morum scientiam pertinerent. Quippe superesset nihilominus miranda mundi compages, et mortalium societas, et utriusque contemplator animus hominis; qui, ex rebus sese in vita offerentibus, sensim deveniret ad notitiam artium, et scientiarum, quas Magistri Veteres tradiderunt. Longe vero aliter cum historia est comparatum. Nam si omnis ea semel obliteraretur; non magis human‚ instaurari posset industri‚, quam studio cujusquam redire nunc ipsa scit hominis vita. Quare suus licet honos constare semper Socraticis debet chartis; praecipue tamen vota ejusmodi fieri convenit, ut, qui res gestas literis signarunt, aeternum vigeant, floreantque. Iccirco arbitrabar, non male a me iri publico consultum, si hoc tempore ad illustrandam historiam animum appellerem. Et hactenus quidem, in eo praecipue opera consumpta est mea; ut non modo tractarem de Historicis, Graecis pariter ac Latinis: sed praeterea res gestas, digererem omnis aevi. At quia nondum ea ad umbilicum perduxi; libellum hunc DE NATURA HISTORIAE, et ejus scribendae praeceptis, in antecessum dare visum fuit. Quamvis enim, ut verissime Plinius ait, Historia quoquomodo scripta delectat: tamen quia non tam voluptate omnia metiri decet, quam publicis commodis; neque exiguo emolumento contenti esse possumus, ubi frui datur ingenti: profecto nec diffiteri illud licebit, plurimum referre, utrum negligenter tractentur res gestae, an caedem cum fide optima, tum prudenter ornateque memorentur. Neque temere a me factum puto, quod minutum hoc emittere sum ausus, sub praestantissimi nominis tui auspiciis. Cui enim haec a me offerri aequius erat, quam illi, qui et studia haec, et me ipsum amaret, et aberrantem in viam reducere non minus vellet, quam posset? Nam quamvis aetatem universam, quod minime te fugit, in honestarum artium studiis exegi; non tamen sum ita Suffenus, ut ignorem, haec ipsa, quae commentabar de via, ac ratione scribendae historiae, multo ab iis melius intelligi, qui juxta mecum evolverunt Scriptores Veteres, et aliquanco id majori, quam ego, judicio egere; partim ob eximias animi dotes, quibus ab iis longissime vincor; partim quia rerum civilium (quod inlegend‚, condend‚que histori‚ praecipue conducit) longe sunt peritiores; utpote in Rep. semper versati, et ita versati, ut ipsi etiam res egregias in ea gesserint. At cui laudes justius deferamus, quam eximio nomini tuo? Postquam enim, vernanti aetate, quemadmodum antiqu‚ ac nobili domo tu‚, et praecellenti ingenio, dignum erat, multijug‚ eruditione, praecipue autem aequi justique scienti‚, et doctrin‚ civili, pectus imbuisses: fieri haut aliter poterat, quin Princeps, ac cordatissima Bataviae civitas, cui vitalem hanc auram debes, excelsas animi tui dotes, statim perspiceret, ac vix adolescenti‚ egressum, idoneum censeret cujus oraculum consultum iret, in obscuris in volutisque Reip. ac Civium rebus. Nec hujus eam poenituisse judicii unquam, luculente illud docet, quod annis triginta, et quod excurrit, usque adeo feliciter usa sit consiliis tuis. Neque urbe in patria duntaxat sese exeruit splendor iste virtutis tuae; sed in amplissimis quoque Illustrium Ordinum concessibus; quoties nempe inclytae civitatis nomine, in augusto hoc loco de pace, bello, induciis, foederibus, aliisque negotiis maximis, decerni oporteret. Ingenii vero, prudentiae, ac fidei tuae hunc fructum retulisti, quod oculos omnium conjectos in te


page 25, image: bs025

vidimus: neque quicquam tam arduum creditum est, quod non recte tibi committi posse videretur. Itaque et in supremi consilii Senatores es adlectus, et foederatae Belgicae Ordinibus, patriae patribus, praecipue es delectus, qui de rebus gravissimis legationes tot obires. Nam semel iterumque sublimis hic honos obtigit, ad magnum magnae Britanniae Regem, Jacobum I. cui tantopere placuisti, ut te virtutis ergo, dignitace equestri decoraret. Iterum amplissima legatione functus es ad potentissimum Daniae et Norwegiae Regem, Christianum IV. Atque (ut de magnifica opera tua, praepotentium Belgicae Ordinum auspiciis suscepta, ad illustrissimos Cliviae Duces, nihil nunc dicam) quid splendidius hac ipsa legatione, ad serenissimam Venetorum Rempublicam? Invictissimam illam, et beatissimam, et si formam spectes imperii bene constituti, nihilo inferiorem veterum ulla. Cujus grande, ac mansurum decus, celebrarem hoc loco non invitus; sed periculum extimesco, ne, ut nubes solis radios intercipit, ita ego, ob infantiam meam, subducam facilius, quam addam lucem. Itaque laudibus ejus non insisto; nec magis tuis, Illustrissime Legate, quas melius posteris Annales Belgici loquentur. Mihi satis sit, devotissimo pectore, gratulari eximium hunc honorem virtuti tuae. Cujus animi mei, quem tibi penitus obstrinxisti beneficiis tuis, libellum hunc obsidem mitto. Multum vero gaudeo, quod ille in ea potissimum deventurus est loca, ubi literas, et literatos pretio suo aestimare sciant viri nobilissimi, et praestantissimi; quos inter honoris caus‚ nomino, illustrissimum, et amplissimum Dominicum Molinum, virum majorum meritis inclytum, sed magis virtute su‚; de qua quicquid dixeris, minus erit. Tu vero, maxime, et illustrissime Domine Legate, placida et serena illa fronte, qua me ipsum soles, suscipe nunc hoc qualecumque ingenii mei monumentum; patum illud dignum quidem, limato, politoque judicio tuo; sed quod eo pretiosius apud omnes censebitur, quia clarissimi nominis tui sacrario fuerit appensum.

Praelustris nominis tui cultor,

Lugduni Batav. VI. Kal. Mart. An. CIC IC C. XXIII.

G. J. Vossius.

IX. Illustrissimis Hollandiae, West-Frisiaeque Ordinibus, Dominis Potentissimis, G. J. Vossius Dedicat, Consecratque

TAnta est laus, ac gloria vestra, Maximi, ac Sapientissimi Proceres, ut nulla pene Orbis regio sit, quo non pervaserit fama eorum, quae, praesentiore dubium Virtute, an secundiore Fortun‚, tot jam annos pro libertate gessistis. Sed nihil tamen videtur illis majus esse, atque excellentius, quae recenti imprimis memoriae omnium inhaerent. Quid enim novum est magis, atque inauditum, quam Classe vos Mexican‚ potitos esse, et prope incredibili gaz‚ Hispaniarum Regis? Quod ut nunquam antea vobis, ita vicinorum adhuc Principum contigit nulli. Regi vero, atque hostibus, eo luctuosius visum, quo indignius putarent, jam de suo vos adversus se armari. Quis etiam satis paedicarit, quod, sine prope ullo sanguine vestro, Vesaliam cepistis, illam viribus suis inclytam, et hostili sic praesidio firmatam; illam annorum aliquot manubiis, ac praed‚ divitem; illam belli delectam contra vos sedem? Eoque clarius hac parte divinus erga vos favor eluxit, quod hostis illo tempore, in foederatorum visceribus grassaretur, et cum magna daret damna, multo tamen majora anhelaret. Ita ut cepisse hanc urbem, non modo sit, stitisse hostilis victoriae cursum; sed sua etiam recepisse, hostes finibus ejecisse, compluriaque oppida, quae ab eo tempore in vestr‚, et sociorum sunt clientel‚, addidisse foederatorum terris. Denique quam amplum illud, atque Augustum, quam Arausionensium Principi, quam vobis, quam foederatis glotiosum, quod in vestram, sociorumque potestatem, redegistis Sylvam Ducis, urbem antea semper infestam, ac sic natur‚ loci, et veterano milite munitum, ut opinio esset prope omnium, viribus eam humanis expugnari non posse. At vos hanc quintum intra mensem vicistis, et quidem hostium duce obsessis cum ingenti exercitu suppetias incassum ferente. Atque horum singula, cum per se magna sint, eo tamen majorem admirationem cient, quod quaecumque adhuc diximus, intra annum vertentem peregistis. Neque se nominis tanti decus, cancellis gloriae militaris; uti in nationibus quibusdam videmus, quae belli laudibus contentae, literas


page 26, image: bs026

studiaque despicatui habent. Vos enim non armis modo, sed doctrin‚ etiam excellere, pulcherrimum semper duxistis. Imo aegre admodum fuerit vobis, si mystica illa Gentium Pallas, terrarum ulli posthabuisse Baraviam vestram videretur. Ut nihil mirandum sit, si sic animati multos adeo a libertate part‚ numeretis, qui cum summos in Rep. gesserint honores, non eo minus ingenii, doctrinaeque monumentis clarissimi fuerint. Sed de illis celebris eruditionis viris, qui, ut dixi, praefuerint Reip. vel praesint, alias fortasse commodior sese offeret agendi locus. De Academiae vero, quae propius me tangit, unum illud, et si non citra invidiam dixero, in mediis eam bellorum tempestatibus, ac procellis, ita caput extulisse, ut, si annos numeremus, qui non multo plures sunt quinquagenis, Virorum excellentium, et magnitudine, et numero, quasvis provocare Orbis Academias possit. Haec cum animum subeunt meum, Illustrissimi Proceres, vere vos felices praedico, quorum meritis voluerit Deus tantopere Academiam hanc, et Universam debere Rempublicam: Neque cives modo, sed exteros etiam, qui auxilia vestra exposcunt; adhaec quicquid uspiam elegantiorum est hominum, et amantium studia literarum. Quo nomine, ut vobis ex animo gratulor, ita mihi gaudeo, cui sub imperio vestro in terr‚, ut belli artibus, ita doctrin‚ omni florentissim‚, a puero scientiis imbui, et secure hactenus vitam degere, contigerit; Imo qui jam ab annis XV. mistum me videam fulgentissimis Academiae hujus luminibus, atque id favore vestro; cum probe mihi conscius sim, splendorem me ex ea accepisse potius, quam eo attulisse. Ut igitur pro affectu illo, erga me tam benevolo, quem aliis etiam beneficiis declarastis, gratum animum tester, offero nunc, quo nihil habeo majus, memet ipsum, ac mecum animi nostri foetum, quem genui adolescens; atque ubi triennio lucem viderat, corpore, et viribus auctiorem produxi, in conspectum omnium; nunc vero post viginti Annorum intervallum, talem vobis sisto, ut dubium relinquat, magisne idem, an alius videatur. Quamquam vero, sobolem hanc nostram laudare, non est meum; eo minus, quia, quo plus ausus fuero promittere, hoc plus necesse habeam praestare: Nisi tamen industriae saltem mihi conscius essem, minime ausus fuissem eam dicare; partim vobis, quos Deus, vice sua in Batavia fungi jussit; partim iis, quos nomine vestro praeesse Academiae vultis. Nec parum me ad hoc animavit, quod propositum mihi fuisset, ut Institutiones hae, Partitionibus nostris, authoritate vestra, in Scholas omnes Bataviae inductis, Commentarii loco forent. Simul speravi, me, hoc labore suscepto, melius satisfacturum muneri, quod mihi abhinc septennio a Nobilissimis Academiae Curatoribus injunctum fuit. Placuit iis tum, ut non modo temporum omnium gesta tractarem; sed illa etiam exponerem, quae ad bene dicendi artem pertinerent. Quomodo futurum videbant, ut, quia historia est fons prudentiae universae, Rhetorice autem viam ad Eloquentiam munit: juventus oper‚ quoque nostr‚, perduceretur ad connubium illud Palladis, et Mercurii, quod Antiquitas Hermathenam vocabat. Morem igitur iis gessi, quibus aequum erat; propensaque adeo iis obtemperandi voluntas, vobis ingrata esse non poterit; praesertim cum summo studio conjuncta, bene de publico merendi, ac potissimum de Bataviae Scholis, et Academi‚ vestr‚. Quamobrem plane ita fore confido, ut quemadmodum ante sexennium Historiam meam de Historicis Graecis, si non pretio sui, at vobis placendi studio, aestim‚stis: ita aliquo nunc loco sinatis apud vos esse, Commentarios nostros DE RHETORICA facultate. Ex quibus nihil, fateor, honoris, Vobis accesserit; sed vestra praecessere beneficia, quae gratuita erant; nostrum sequitur officium, quod debetur; et quo magis debetur, eo minus poterit displicere.

Deus Opt. Max. vestrum erga studia amorem foveat, et conservet; Imprimis vero prudentiam, et fortitudinem largiatur, quo et domi quiete, et salubriter diu regatis, Bataviaeque et foederatorum proferatis Imperium, non in terris modo vicinis, sed etiam longe dissitis, imo ut facitis, etiam extra Europam. Nisi, post grave hoc, et diuturnum bellum, longa nos pax manet. Cujus spem toto sinu admisero lubens. Sed publica vincat utilitas; quae curae erit, et Patri Supremo, et Vobis, Patriae Patres.

Lugduni Bat. Anno CIC IC CXXX. IV. Kal. April.



page 27, image: bs027

X. Nobilissimis, et Amplissimis Dominis Curatoribus Academiae Lugduno-Batavae, Francisco ab Aerssen Equiti, Domino Sommelsdicensi, et Platensi, Status Consiliario. Nicolao Cromhoutio, Domino in Urihoven, Curiae Hollandiae et Zelandiae Praesidi. AEgidio de Glarges, Domino in Elesmes, Reipublicae Harlemensis Syndico. Et Amplissimis, ac Prudentissimis Viris, Gerardo Leonartio, Hugoni Coedicio; Danieli ab Alphen Illust. Ord. Quaestori in Urbe Leidensi, et agro Rhinlandico. Gerardo Lanschot M. D. Consiliario in Collegio Rebus Maritimis Praefecto; Reip. Lugdunensis Consulibus, Curatorum Collegis. Item, Joanni Wevelinchovio, J. C. Reipubl. ejus dem Syndico, et Curatoribus a secretis, Gerardus Joannes Vossius, Dedicat Consecr atque. Nobilissimi, Amplissimi Viri.

CUm a mundi incunabulis, hanc naturae legem fixerit Opifex ejus sapientissimus, ut qui homo fuerit, idem animal sit; quod vero animal est, carere affectu non possit; hominem Ipsum exuere non postulat, qui cum Zenone, et porticu, exscindi affectus jubet. Sed cum caeteris quidem animantibus, communes sunt affectus nobis; ratione autem, et sermone, secernimur, quorum illa imperium obtinet, cum bene vivimus; hic cum bene dicimus: Illa dominatur affectui proprio; hic etiam alieno. Utroque horum nihil melius esse, ac praestantius constar. At non aeque convenit, qu‚ vi‚ ad bene dicendi vim facilius ac certius ducat. Plurimi enim contendunt, ad parandam Eloquentiam, sufficere ingenium non infoelix, modo dicendi usu roboretur. Quorum judicio operam luserimus, signandis istis de ARTE ORATORIA. Sed damnari ab iis non possumus, nisi prius ejusdem culpae ream peragant totam pene Antiquitatem; prae caeteris Aristotelom, et Tullium; acris ingenii, exacti judicii, summaeque authoritatis viros; qui de facultate hac, pulcherrima ingenii monumenta posteris reliquerunt. Nec verisimile est, infirmis quoque artibus sua esse praecepta; sublimi vero Eloquentiae proprias esse observationes nullas. Si qua etiam facultas, solius naturae beneficio nixa, nullo artis auxilio vigeret: Poesis sibi illud suo quasi jure deposceret. Atqui, ut taceam de Vetustis; quantis ingenii, doctrinaeque viribus, quam copiose etiam, Parentum nostrorum aevo, de re Poetica, egit Caesar scaliger, vir veteribus par, major fortasse novis? Quare si non de nihilo dici solet, Poetas nasci, fieri Oratores: multo sane justius hic labor apud Rhetorem insumitur. Solum cauto opus est, ut ne pueriles tantum praeceptiunculae coacerventur; sed ea afferantur imprimis, quae placere etiam nec stupidis, nec indoctis possint. Utrum hoc, quod ab aliis nunc requiro, praestiterim ipse in institutionibus nostris; penes vos, Nobilissimi, et amplissimi viri, judicium erit. Opus ipsum est [gap: Greek word(s)] [note: Novum pariter et vetus.], ac in sex Libros, jam olim a me distributum; quorum tres agun de Inventione, et Dispositione; ac totidem do ELOCUTIONE, ET PRONUNCIATIONE tractant. Priores illos L. M. Q. consecravi Illustribus Hollandiae, et West-Frisiae Ordinibus; hos posteriores Votivum animi mei Specimen, jure vobis inscribo, qui eorumdem nomine Lugdunensi Academiae praeestis. Nimirum studeo eos imitari, qui aedes exstruunt magnificas. Solent hi columnis Tuscanici, Dorici, Ionici, aut Corinthii Operis exornare earum fores, ut continuo aliquid occurrat, quod oculos in se convertat; non eorum duntaxat modo, qui domum subire parant; sed illorum quoque, qui transeunt. Similiter volui ego, in frontispicio utroque tanta comparÍre nomina, ut decus illa adferant, commentariis nostris; etiam apud eos, qui, obiter adspicere contenti, fortasse legent nunquam. Et sane si Eloquentia viris principibus, maxime Ornamento est, ut ait Tullius [note: Lib. 4. de finib.], imo Rhetorice, pars sit scientiae civilis, ut ab antiquis


page 28, image: bs028

[note: Aristot. Cic. Fab.] accepimus; ad quos potius itum oportuit, quam eos, qui tot jam annos praesitis Reipublicae, atque iis honoribus fungamini, ubi potissimum regnare Eloquentia solet? siquidem partim in magnis Bataviae civitatibus, vel senatui estis a consiliis, consiliorumque Interpretes; vel summum etiam tenetis consularis dignitatis gradum; partim in supremis Bataviae Universae Collegiis conspicui estis, vel praesidendo Inclytae Curiae, vel considendo inter splendidissimos, Ordinis Equestris Viros, ac Senatus Consiliarios: ut taceam (si tacere liceat, quod imprimis huc facere videtur) de obitis toties legationibus, ad Respublicas, Principes, Reges; tot etiam annis, ad Henricum, Galliarum Regem, nomine, et re magnum. Ita ut, cum multum debeatis prudentiae; grande tamen aliquid sibi flexanima illa vindicet Regina. Atque hanc quidem laudum vestrarum nunc solam excerpsi; quia eam cum celebro, non minus praedicem artem nostram, quam vos ipsos. Et Homerus quoque Deos, ac Heroas suos, extollere solet a parte aliqu‚; quomodo Junonem ab ulnis, Auroram a digitis, Thetidem a pedibus, Achillem ab eorum celeritate commendat. Nec solum tamen Operis me argumentum compulit, ut haec vobis dicarem; sed eodem me hortabatur vitae meae conditio, ac munus quod obirem. Quemadmodum enim Eloquentia, nec non tutela artis Oratoriae, maxime convenit iis, qui civibus praesunt: Ita qui sustinet, aliquas in Academia partes, optime Curatoribus ejus, non publicae modo, sed privatae etiam, industriae suae rationem reddit. Id nunc tacitus quodammodo praesto, loquente pro me Oper‚ h‚c me‚: ac verbis etiam idem hoc loco facerem lubens, nisi satis vobis constare arbitrarer, quomodo triginta hos annos decurrerim, publice docendo, scribendo, privatim plurimos juvando, idque in muneribus variis, et difficillimis, et quae singula totum pene hominem requirerent. Quamquam vero satis videam, paulatim sic atteri vires, ac fortasse fraudi etiam fuerim meis; cum non magis operosum sit pariter sorbere, et flare, quam totum se Musis dare, et privata sectari commoda: me tamen vitae sic actae per tot annos, nondum poenitet. Quippe praeterquam quod animo sic magis satisfeci meo; cui nihil unquam jucundius fuit, quam in studiis proficere, et ore, calamo, oper‚ prodesse quamplurimis: Deo etiam, qui per Reip. et Academiae Praefectos tam variam mihi provinciam mand‚rat, conscientiam meam melius probavi. Praeterea tot bonorum mihi conciliavi amorem, etiam illorum, quos Deus in Illustri loco colloc‚sset; ante omnes ipsius, quem debitae venerationis caus‚ nomino, Magni Magnae Britanniae Regis CAROLI; a quo insperato mihi, homini extero, collatum tam grande beneficium, per Quod Reverendo Cantuariensium Canonicorum Collegio, sum insertus, quiescere me neutiquam sinit; sed assidue stimulat, ad porro etiam de doctrinarum studiis bene merendum; neunquam grati‚ h‚c Serenissimi Regis, et Inclytae Britannorum Gentis, videar indignus. Vester etiam affectus tam benevolus erga me, Nobilissimi, et Amplissimi viri, faces ad hoc ipsum animo meo mirifice subdit; eoque dulcius mihi fuerit, placere vobis hac parte, quo dulcius est vobis, bene mereri de Academia Universa. Quod ut nunc fere hominum sunt mores, vere est seculum corrigere. Nequo deerunt, qui animum hunc vestrum, seris pandant Nepotibus: quae post conscientiam optima est benefactorum merces. Laudi dabitur Ordini nostro, scripsisse quae legerentur. Sed magis erit laudi Vobis, egisse, quae scriberentur. Quantoque majora erga literas, et Academiam, merita erunt vestra; tanto etiam magis in secula vestrum ibit nomen: suumque ei decus constabit quamdiu uspiam studiis honos erit. Votum superest, Nobilissimi, et Amplissimi Viri, ut vos Deus Reip. pariter atque Academiae incolumes, diutissime praestet, as melius meliusque de utr‚que merendi, et animum vobis suppeditet, et vires.

Lugd. Batav. Anno CIC IC CXXX. Prid. Kal. April.

XI. Illustri et Generosissimo Juveni, Erico Oxenstierna, Magni Axelii filio, L. B. in Kimitho, Domino in Fiholm, et Tideun, etc.

EO jam potentiae provecta est, Regni Suedici magnitudo, Illustris Baro


page 29, image: bs029

Oxenstierni, ut ad pristinam illam Gothorum majestatem, pleno, rapidoque gradu ferri iterum videatur. Nec aliter esse potest, quin Excellentissimus, et Illustrissimus Tuus Pater, Axelius Oxensternius, Regni Senator, ac Cancellarius toto Orbe Inclytus, Deo gratias agat immortales, quoties cogitat labores, et consilia sua, et domi, et per Germaniam, et terris aliis, ita prospere cessisse, ut nihil non bene vercerit Suedis: Regnumque licet antea metuendum, nunc eo pervenerit fastigii, ut horrorem pepererit inimicis, pluribus in vidiam, toti ver mundo stuporem et admirationem. Gloriosum certe nasci in tali populo; sed quanto gloriosius, nasci ex illo, cujus divina in Regnum merita, honores merentur, (absit invidia dicto) iis proximos, quos vetustissimi illi Getae Zamolxi, Legislatori suo, decreverunt; felix es itaque, quod altetum Gothorum Zamolxin habeas Parentem. Sed si ob hoc solum fortunatum Te censerem, quam ego propriis tuis laudibus essem injurius? Neque enim sublimitas generis tui, quam Majorum potius laudem censes, tantum tibi conferre possit, quantum ipse virtute tu‚ adquiris. A te igitur incipiat, qui animi tui dotes enumerare velit; ac sic etiam habebit, quod perficere vix possit. Mihi animus non est, tale quid adgredi: Et etiam si ea mens foret, neque locus, neque tempus, neque ille cui haec scribo, istud patiatur. Sufficit illa dicere, quae ipsemet, dum hÓc viveres, coram perspexi; quaeque omnes norunt. Perspexi ipse insignem tuam comitatem, ac humanitatem: qua etiam minimis te aequasti; quaeque me admonet, ut gratias quomodocumque rependam. Alterum vero nulli non cognitum, est illud, quod cum pauci admodum sint, quide generis sublimitate Tecum certare, aut possint, aut velint: difficilius tamen sit invenite, qui valeat Tecum contendere amore, quo literas, et literatos prosequeris. Atque haec duo tanti ego censeo, ut quamvis de caeteris virtutibus Tuis maximis, paulisper vellem cogitationem deponere: vel sola tamen potuerint me impellere ad illustri nomini tuo inscribendum literarias hasce commentationes nostras. Sunt illae DE DUPLICI SERMONE: Uno Veterum Romanorum; altero postea consecuto, earum Gentium, quae quicquid pene in Occidente possederant Romani, in suam redegere potestatem; cumque Imperio magna ex parte linguam ipsam transfuderunt. Nemo autem ignorat in iis, quas dicebam, Nationibus, facile primas ferre Gothos vestros. Eoque jucundius futurum, ubi in parte operis nostri conspicies tot vestigia Vocabulorum, quibus usi Gothi, et finitimae Gentes, non tam lingu‚, quam sola dialecto, diversae. Accedit quod non parum hinc lucis accesserit legibus, quas Gothi variis in terris tulerunt. Ut ante annos amplius centum supra millenos in Hispaniis, ac Galliis (cujus pars Sidonio Apollinari Gothia vocatur) Euricus Rex, ut ex Isidoro cognoscimus. Item centum annis post Leuvigildus; posteaque alii, atque alii. In ipsa quoque Italia Theodericus, Wisigothorum Rex: a quo Leges Theodericianae, ad instar codicis Theodosiani, sic vocati a Theodosio Juniore, qui non multo praecesserat. Ejus Theoderici est Edictum Capitum CLIV. quod ipso se dedisse ait, devictis tam Barbaris, quam Romanis. Nempe, Dominus Romae factus, loqui voluit pro more Romanorum; qui ut Graeci antea praeter se cunctos vocarant Barbaros; ita ipsi, praeter se, et Graecos, omnes Barbaros dixere. Nec in Barbari nomine convitium fuerir, si, ut proprie sonat, Extraneum intelligamus; quomodo tam Romanus fuerit Barbarus, si in lingua peccet Gothica, quam Gothus in Romana. Totum enim hoc est ex genere eorum quae relata, Graecis [gap: Greek word(s)], nominantur. Itaque videmus ab Arabibus, in Asia quidem Barbaros nominari Graecos, Syros, Persas, et AEgyptios; in Africa contra sic dici Hispanice, vel Latine loquentes. Porro partim ex illa loquendi consuetudine Romana; partim quoque (sic sane Veterum more, toto etiam opere loqui liceat) barbar‚ ill‚, conflata est haec commentatio nostra; qu‚ operam dedimus, ut tum eorum inserviremus commodis, quibus nihil in sermone gratum est, nisi auribus cognitum Romanis; cum illorum etiam qui intelligere cupiunt Scriptores, lingu‚ usos confusane‚, ac miscella ex Veteri Romana, et illa imprimis nationum, quae subegerunt Romanos. Dixerit aliquis, si non in alio desud‚ro, in re tenui hanc operam, ac tenuis quoque gloriae fore; quia circa verba solum, non res ipsas, versemur. Sed qui sic sapiunt, parum intelligunt, quantopere ad Romanam facundiam, ac prudentiam universam, verborum conferat


page 30, image: bs030

scientia, ac delectus. Nec enim absque deledu, quem eloquentiae originem esse Caesar censebat, vel olim elegantiam consequi Romanam fuit; vel nunc, in sermone Romano, ipsam effugere barbariem conceditur. Unde haec sic dominatur, temporibus nostris in monumentis virorum non e vulgo; inque publicis personat pulpitis, etjam eorum, qui se profitentur Doctrinarum duces. Non dubium igitur, quin majus quiddam sit multorum opinione, cum ea pedem comminus conferre; etsi nimium sibi promittat, qui proterea speret, profligare se eam penitus posse. Sufficit, si illis saltem utilis navetur opera, quibus de luto meliore praecordia finxerit Prometheus; quales nunquam literis dÍrunt. Alia interim est ratio incunda seculo nostro; quam olim Caesaris Julii, et Augusti temporibus. Tum (quicquid alii contra arbitrentur) melius loquebatur vulgus rude, et indoctum, quam nunc, (nisi duos tres excipere e numero non magno lubet) fortasse ipsi literarum Principes solent. Cui felicitati Veterum, accedebat diligens exercitatio apud Magistrum. Ad variae etiam eruditionis laudem addiscebant elegantiores priscum ac desitum sermonem, non ad usum, sed ad intelligentiam Scriptorum, qui uno altero seculo praecessissent. Nam puerorum instar sapere judicabant, nisi qui priorum etiam temporum memorias complecterentur. Utcunque vero ex notitia obsoletorum, aliquis etiam ad nos fructs Lis redundet; videlicet ad cognoscendam vocabulorum proprietatem, quae ab iis originem ducunt: minutum tamen est hoc prae illis temporibus, quibus rancidi illius sermonis scriptores extarent. Nunc postquam nihil nisi laceras eorum reliquias, velut e magno naufragio, habemus; pro illo desito dicendi, alius est subeundus labor, in cognoscendo sermonis, qualis multis seculis fuit, postquam a tot gentibus exteris, discerptum est Imperium Romanum. Nec tamen ab iis hoc exigo, qui nondum e barbariei coeno pedem posuere, sed iis sedulo lectis, qui dictionem formant. Scio, delicatulos multos hanc doctrinarum partem, pejus odisse, quam ululam fullones solent; sed defraudent illi animum, ut lubet, suavissimo tot rerum utilissimarum pastu. Cordatiores satis vident, quantum studiis decedat universis, si ob solam dictionem dispretui sit, quicquid pene scriptorum tempora nobis non inviderunt; jam inde ab Antoninis, vel Severi, filiorumque imperio, usque ad Atavos, vel Tritavos nostros. Itaque sic statuo, etsi multo augustius sit sapere, quam dicere: esse tamen dignum sapiente, intelligere omnes, etiam Barbaros; ac interim convenienter loqui auribus Romanis. Nec ita male agitur cum studiis, ut non multi hac in re, nobiscum sapiant. His igitur consultum ivimus gemino isthoc labore nostro. Quem, tibi, illustris Baro, comitem do reliqui itineris, ac opto, cupioque, esse pignus, ac monumentum devotissimi affectus. Eo gratum, acceptumque fore confido. Quid enim non mihi spondeam ab illo, cujus acre acri ingenio, judicium junctum mirabamur, priusquam Batavi‚ discederes? Quid igitur nunc non promittamus nobis, post aditas, et lustratas Gallias, Italiam, terrasque alias; post cognitas tot nationum leges, ac mores; post Principum, summorumque virorum, amicitias; imo cum divŻm propagine, de orbis negotiis sermones? Nec minus probatum iri confido exactissimo illi judicio fratris tui, D. Baronis Johannis Oxenstiern, Regni Suedici Senatoris, ac Legati ad conventum Monasteriensem; ubi nunc permistus est, tot magnorum Regum, ac rerum publicarum caduceatoribus magnis, de hoc uno consultantibus, ut Orbis Christianus, armis positis, tranquillitate fruatur long‚, omnibus victoriis potiore: vel si tantus est bellandi amor, arma convertat in communem nominis Christiani hostem. Et cur non persuadeam mihi, per inclytum hoc fratrum par, nec sine laude nominandum, posse erjam laborem nostrum, impensius probari Parenti vestro illustrissimo, incomparabili viro: qui nunquam desiit, aut desinet animo meo obversari, ex quo praesentem in hac urbe vidimus, loquentem audivimus, omni ab eo comitate excepti sumus. Relucebat in vultu blanda severitas, et facilis majestas. In sermone certabant verborum dignitas, et animus nihil humile cogitans. Ubique ingenium, et eloquium, gratiae, ac eloquentia se exserebant. Imprimis in stuporem omnes trahebat cogitatio rerum maximarum, quas ab excessu in victi Regis Gustavi, per universam Germaniam gessisset. Sed ista melius dicent variarum gentium annales, quibus sic praeterita natrabuntur, ut iterum,


page 31, image: bs031

imo semper videantur geri; terminari nunquam. Mihi vero, cui non ea est facundia, ut rerum magnitudine vinci nesciat, propositum est, ne culp‚ ingenii tantas deterere laudes pergam, eas potius cum silentio venerari; ac desinere hunc sermonem, simul ac non ficto officio, sed voto, ab imo pectore proficiscente, tibi, illustris Baro, totique familiae Oxenstierniae, omnia fuero felicia comprecatus. Magno quidem parenti, ut veget‚ et diuturn‚ fruatur senect‚, diuque consiliis suis adjuvet Serenissimam Reginam, Phoeben illam septentrionis, illam invictam, et nunquam vincendam Amazona. Illustrissimo, et excellentissimo Fratri, ut in tam illustri, et Orbi tam diu exoptato coetu, ejus quoque ope, tandem aliquando, Jani claudatur Templum, et Musarum illud aperiatur. Tibi vero, illustris Domine, ut id itineris, quod restat in Patriam (quae quasi eminus conspicata, jam brachia protendit, gnara quantum sibi de virrute tua possit promittere) pari absolvas fortuna; quamque de te universo Orbi spem fecisti, feliciter impleas.

Illustris et generosissimi noministui

Amstelodami. CIC IC C. XLV. Kalend. Sextil.

Cultor Devotissimus, G. J. Vossius.

XII. Viro Nobili Clarissimoque, Georgio Ratallero Doubletio, in suprema Hollandiae, et Zelandiae Curia, Senatori Amplissimo, Gerardus Joannes Vossius, S. P. D. Nobilissime Amplissimeque vir,

OFfero tibi librum; ambigo ipse, novumne dicere debeam, an antiquum, an utrumque eorum. Atque huc magis inclinat animus; unde novantiquum nobis liceat nuncupare. Longe maxim‚ ex parte antiquum esse, facile ipse cognosces; ut qui jam ante annos XXX. cum primo haec consign‚ssem, non legeris ea solum; sed juventutem quoque sacris initiatam studiis, sub praesidio meo publice, ut Scholarum est mos, audieris eadem defensitantem. Nec rationes tamen deficiunt, cur, ut tibi gratior sit opera haec nostra, ausim eam ab aliqua etiam novitate commendare. Antea enim disputationes singulae prodierunt seorsim, justisque temporis intervallis. Nunc universas, quae ad Baptismum quidem pertinerent, uno quasi fasce complexus fui. Nec necesse putavi, ea ubique verba appendere. Sponte enim illud praedico, siquid rectius, vel clarius, posse dici putarem, minime veritum me esse, illud vel immutare, vel addere. Jam vero quod caput est rei, aliquas hÓc dissercationes comperies, antea ineditas: scriptas quidem quadriennio, quo ab illustribus Hollandiae, et W est-Frisiae Ordinibus commissum mihi regimen fuit, Theologici, quod Leidae habent, Collegii: sed postquam in Academia ibidem coepi profiteri Sacrae, Ecclesiasticae, externaeque historiae tempora (ut de eloquentiae studiis, curisque aliis, nihil nunc dicam) propter multiplicis oneris, ac muneris, quod susceperam, difficultatem, prope habitas pro derelictis; ac nunc demum anno aetatis secundo et septuagesimo, quo magis magisque lethi memor, mea convaso, publici juris factas. Variae autem et graves me causae compulerunt, cur ista, potissimum sub praeclari nominis tui auspiciis, in lucem prodire vellem. Primum quidem, quod beneficia a tot jam annis mihi praestita, ac meis, jam diu, me commonefecerint, ut si paria referre non possem, qualecumque saltem grati pignus animi reponerem. Doluit enim saepe, fateor, quod cum pro aliorum in me benefactis gratiam, quo potui pacto, studuerim rependere: tibi uni, etsi neminem sciam, cui videar mihi devinctior, nullo hactenus argumento, testatus fuerim animum, atque affectum meum: tanquam per te solum, mihi esse ingrato liceret Accessit, quod minime animus mihi foret, haec cuiquam offerre, nisi in hujuscemodi versato. Rarum in aliis quidem, si uno in studii genere emineant. Tua vero laus est, quod, qui te jus audiant dicentem, omni aetate putent operam dedisse jurisprudentiae. Quique aures, atque animos, adhibent disserenti de divinis, nihil aliud nisi sacra tractasse arbitrentur. Atque idem in politioribus literis existimant, ac Philosophi‚ univers‚. Et sane, de omni hoc fieri vix aliter potuit, qui Parente tanto, Philippo Doubletio, nascereris. Vir sane is, luculent‚ erat natus famili‚, cui decus etiam addebat, stemma maternum e


page 32, image: bs032

Batav‚ stirpe Dammi‚; in qua, ante annos pene ducentos quinquaginta, tres Dammios fratres, cum Dammio cognato, raro exemplo, Sigismundus Imperator, rogante Guilielmo, Comite Hollandiae, equestri orn‚rat dignitate. Sed genus et proavos, alienas censes laudes: ac per te esset, nec tangere hujusmodi liceret, quamvis jam ante annos quasi quinquaginta mihi cognitissima. Sed mos hactenus geratur. Illud igitur potius dicam, virtutibus suis fuisse longe nobiliorem. Quas cum propagari in liberis, ac nepotibus vellet; nihil aeque studuit, quam ut tibi sic nato, a prim‚ etiam pueriti‚, praeficeret optimos pietatis pariter, ac doctrinarum magistros. Gnarus videlicet, quantum caeteris antistarent vera animi bona; cujus rei ex se ipso capere poterat documentum: ut qui, postquam Parentem suum, quem honestissimo sciret semper loco, in avit‚ Mechliniensium urbe habitum esse; perque fluctus illos decumanos decumis suis ab Albano Duce excitatos, cum multis summis viris in Hollandiam vidisset ejectum: eam mox his terris vittutibus suis conciverit admirationem sui, ut oculis omnium in se conjectis, comitatus Hollandici rationibus, atque insuper foederatae totius Belgicae praeficeretur aerario. Non leviter ejus fidem, ac merita declarat, quod in posteriori illa dignitate, defuncto suffectus sit filius natu maximus, Joannes Doubletius, Sanct-Annae-Landiae Dominus, vir summae virtutis, atque existimationis: mox filius alter Philippus, vir benefactis florens; qui cum tanto omnium applausu nunc munus hoc sustinet. Sed de eximiis horum laudibus dabitur fortasse alias melior dicendi locus. Ne propterea tamen in patre, vel fratribus, sistam, facit [gap: Greek word(s)] mater tua, cordatissima matrona, cui multum sapienti supra sexum suum, cum antea semper, tum praecipue post mariti excessum, nihil aeque curae fuit, quam ut simillimus evaderes Parentis sui, Georgii Ratalleri; quod nomen non sine numine, in sacri baptismatis fonte, imposuerunt Parentes, multum tam auspicato vocabulo favente Avi‚ Loia, Georgii Ratalleri vidu‚: quicumque quoties sermo mihi fuit, non aliter judicavi, quam conspicere me, atque audire, reliquias aurei seculi. Nempe hoc ipso nomine excitare te a puero studuerunt, ad ejus viri vestigia premenda. In quo nec prudentia illos destituit, nec felicitas. Nam ut more Homerico, a posteriori initium capiam, vivam in te magni avi imaginem nunc omnes intuentur: Ut qui in dignitate illa senatori‚, vere sis, quod gentilitium Ratalleri cognomen sonat, consilio omnibus. Quam latus, ac laetus, mihi se offerret campus de laudibus tuis disserere volenti? sed jam dudum metuo, ne ut aliis qui te norunt, jejune dicar, atque aride de te locutus; ita uni tibi videar fuisse nimius. Quare alteri capiti insistam, quod in hac etiam, ut Graeci vocant, [gap: Greek word(s)] quam magnus Plato sapientis propriam ducebat, prudentiam non minus aperit, quam affectum. Nam is avus tuus Ratallerus fuit, ut sapienti‚ et fide, nulli esset secundus. Hoc jam omnes fore augurabantur, simul ac a Galliae, et Italiae Academiis, redux Patriae se iterum stitisset. Sed magis postea in multiplici adeo dignitate, se exeruit virtus ejus incredibilis, ac prope divina. Primum cum in supremum Artesiae Concilium est adlectus. Exinde ubi a Caesare Carolo V. in magno Belgicae Consistorio, quod est Mechliniae, senator est creatus, et libellorum supplicum Magister. Postea etiam cum in ditione Provinciae Ultrajectinae, supremi senatus praeses fuit. Quando item Belgarum suorum nomine, tanta cum gloria legationem obiit, ad serenissimum Daniae Regem. Magna haec, imo ingentia esse, inficias iverit nemo. Longe tamen hisce majus existimari debet, quod difficillimis temporibus istis, animum semper aequissimum, consiliaque moderatissima, attulerit rebus turbatis. Quod sub Margaritae, Ducis Parmensis, gubernatione inter alias praecipue Valencenarum urbs; sub Matthia Archiduce, tum Groningana, tum Campensis civitas, suo et totius Belgicae bono, ubertim fuere expertae. Sed facile mei Ordinis hominibus persuasero, quantacunque haec sint, magnam tamen iis accessionem exinde fieri, tum quod in tanta dignitate, singularis esset comitas, ut Gratiae eum, quasi digitis suis, finxisse viderentur: tum quod ob variam, et elegantem eruditionem, a summis etiam viris, inter seculi sui decora reponeretur. Quo loco iis fuisse, mirabitur nemo; qui viderit pulcherrima ingenii, doctrinaeque ejus monumenta. In quibus (ut taceam de metrica, quam adservas, Psalmorum paraphrasi) non postremus debetur


page 33, image: bs033

locus Sophoclis, quotquot extant, tragoediis, Latino ab eo carmine tam fide bon‚ redditis; quam postea mal‚ ex prima tragoediarum trium editione, suam in versionem multa adeo transtulit Johannes Lalemantius Heduus; vir coeteroqui pereruditus; ut ostendunt quaedam Hippocratis opuscula, donata ab eo latin‚ tog‚, et doctis illustrata commentariis. Neque ignoro, quid in Sophocle Latino requisierit vetus amicus noster, liberi satis oris, ac calami. Nobis vero arduum illud semper visum fuir, quod Nobilis Adolescens, Latine Graeceque doctissimus, pure adeo expresserat genuinam grandis Poetae mentem. Et scimus, vix hominis esse in omnibus omne punctum ferre: quando etiam in dimidiato illo Menandro, quem viritim terit, teretque usus publicus, vim comicam desider‚rit, (at quantus vir!) Julius Caesar. Nemqe nulli Deus omnia dat magna; quale etiam est adsequi Sophoclis cothurnum: quo si sublimiorem novisset Poetarum Princeps, non hunc potissimum nomin‚sset; cum laudare vellet tragoedias, sive Varii sui, sive A sinii Pollionis. Praeterea mirum, non venire istis in mentem, translationem illam suo verius esse Autho ri extortam, quam sponte emissam in lucem. Itaque ipse maluisset per intervalla superaddere [gap: Greek word(s)] quod unum (quo jure id faciant in interprete, ipsi viderint) [gap: Greek word(s)] requirere se ajunt. Quasi non hanc etiam laudem adimpleverit in Elegiacis, Epigrammatis, atque aliis, quantum quidem sineret argumentum, curareque istiusmodi permitterent, Magni Regis et Reipublicae negotia, quae vellem homines umbratici (citra convicium hoc dico) magis attenderent. Utinam vero adhuc superessent commentarii ejus cedro dignissimi; quibus partim jam matur‚ aetate, partim etiam senex, complexus fuit rerum se, qu‚ senatore, qu‚ senatus Praeside, judicatarum observationes exactissimas. Nunc (triste) e‚ parte nihil, nisi plorare nepotibus reliquerunt obscoenae illae Harpyiae, quae in thesaurum hunc involarunt: credo ut grandia inde, atque arcana, venditantes pro suis, majori essent admirationi caeteris. Verum his ulterius insistere si parem, metuam prorsus, ne, contra quam praecipi solet a dicendi Magistris, fiat [gap: Greek word(s)]. Redeo igitur eo, unde abieram; ac quia initio omnis in eo fui, ut exponerem, cur inscripserim hunc laborem nomini tuo: deque caus‚ principe satis mihi videor dixisse, pauca addam de altera hac: quod si put‚rim aliis me testari melius posse amorem tibi debitum. Ac coeptus quidem ille erga admodum adolescentulum, cum omnes caperentur indole, praeclara quaeque promittente; multum vero idem firmatus fuit suavissimo annorum prope XII. convictu, partim in principe Batavorum urbe, partim in Academia eorumdem. Postquam vero lustratis Academiis Britannicis, Gallicis, Italicis, restitutus es tuis, cum Ulysse Homerico, mores edoctus, et urbes; tanta idem incrementa cepit, ut ad fastigium pervenisse amorem hunc putarem. Crevisse tamen video, dum pro benefic‚ ill‚ natur‚ obstringere me, meosque non cessas. Pro quo nihil occurrit, quod reponam praeter affectum tibi, tuisque devotissimum, et hujus apud posteros testandi ergo (ut mei ordinis homines solent) chartaceum munusculum; quod tamen gratissimum fore confido, vel argumenti caus‚. Quid enim magis nos meditari assidue decet, quam sacramentum ilium, unde, inter alia, duo illa magna ad nos redeunt bona? Primum quod eo inserimur Ecclesiae, ac reddimur membra Christi; cujus spiritu vivimus, quotquot eum induimus. Deinde quod in hac vita, perpetuis tentationibus obnoxia, suavissimum inde solatium percipimus adversus omnes mali spiritus insultus. Quorum utrumque accuratius, in opere ipso exponimus. Faxit Deus Opt. Max. Nobilissime, et Amplissime vir, ut labor hic noster aliquid adferat fructus verae pietatis, et Antiquitatis Ecclesiasticae, studiosis. Atque ab eodem numine precor, ut conservet tibi amorem nostri, ac diutinam largiatur valetudinem, et vitam; non modo Reip. caus‚; sed etiam propter suavissimos liberos; imprimis filiorum trigam, tener‚ hac aetate nihil, nisi optatissimum, in studiis, et moribus, spirantem; Philippum, Joannem, Florentium: quorum si me precibus ad Deum commendem non minus, quam tanti Parentis, nihil abs re fecero. Scio, quam illa innocens aetas grata sit Deo; cui ex ore etiam parvulorum nascitur robur, et gloria, ut divinus Psaltes ait. Illis ego pro suo erga me adfectu, vicissim opto, ut parentum insistant vestigiis, avi etiam utriusque, et majorum deinceps long‚ serie.



page 34, image: bs034

Amstelodami, Anno aerae Dionysianae CIC IC C XLVII. III. Idus Martias. Quo die (ut unum hoc de nostro, Scholastici hominis, quasi jubilaeo, addam, quando scis, quam aegre apud te sermonem desinam) annus expletur quinquagesimus; ex quo post primum aetatis septennium balbutiei, et Grammaticae datum, alterosque annos septenos Latinis, et Graecis literis impensos, ac totidem in Philosophorum praecipue spatiis transactos; ex Senatus Academici authoritate apud Leidenses (et fortasse hoc eo est commendabilius quod honos ille, quantum memori‚ omnes tenerent, a Lycei primordiis ante me illic contigerat nemini) summam studii Philosophici lauream mihi conferebat Theologus, ac Philosophus clarissimus, quo praeceptore jure glorior, Petrus Molinaeus. Hoc jam quia de me est, existimabis fortasse, melius potuisse praeteriri. Nec repugno, sed facilem mihi scio apud re veniam fore; quia qu‚ prudenti‚ es, nosti mores senum; quibus adolescentia, primorumque studiorum dulcis esse solet, ac jucunda recordatio.

XIII. Illustribus, ac Generosissimis D. D. Achatio, et Christophoro, Achatii filiis Burgraviis et Baronibus a Dhona. Illustres et generosissimi Domini,

SI res universas non judicio insanientis vulgi, sed suo ponderemus momento, ut sapientes decer; primas pietati dabimus, prudentiae alteras, tertias eruditioni: cui et ipsi locus in hac triga debetur, quia ad priores duas munit viam, ac fomenta iisdem, et alimentum praebet. Ac quanto hoc disciplinae singulae felicius praestant; tanto propius absunt a laudibus pietatis, et prudentiae; quibus principem locum nemo unquam denegavit. Unde illud effici puto, in doctrinarum Orbe, nihil esse commendabilius Virorum Praestantium Vitis. Ab hoc enim fonte haurimus, quorum Exemplo, earumdem virtutem aemuli fiamus, atque imitatores. Propterea nullus satis eorum laudarit industriam, qui praeclare gesta postetis prodiderunt. Atque in eo quidem non temere aliquem mihi adversaturum existimem. Sed alterum est, in quo judicium multorum minime congruat cum judicio nostro. Vident plerique, si memoriae omnium temporum consulantur, nihil esse difficilius, quam ut ita literarum monumentis consecremus res superstitum; ut non aliquid benevolentiae, vel odio, spei, vel metui demus. Hujus igitur periculi fug‚ declinantes in contrarium, de iis scribendum contendunt, quos avorum potius, aut Proavorum, quam nostra, vel Parentum aetas conspexerit. Quales non satis expendere videntur, quam sit operosum in rebus toto seculo remotis vera falsis internoscere. Ac ne illud quidem cogitant, quam multorum suspecta sit fides, quia miris aliquem laudibus extollant, post unius alteriusque aetatis silentium, extinctis jam omnibus, quorum testimonium adversus illos pondus habuisset. Ut ab hoc etiam periculo immunes simus, expedit, ut mediam insistamus viam, atque eorum potius gesta, publici juris faciamus, qui non amplius rebus intersint humanis, ac aetate tamen, tum Parentum floruerint, tum nostr‚. Id nunc fecimus in Illustri, ac generosissimo Patruo vestro, Fabiano Burggravio a Dhona, Domino in Karwinden. Cujus eximiae laudes, adhuc in omnium memoria versantur: cum septennium solum effluxerit ab ejus excessu. Virum hunc cum dico, non tam hominis nomen, quam Virtutum plurimarum, mihi videor dicere. Genere enim erat Nobilissimus; sed genus Nobilior animus exornabat: Quem ille a puero imbuerat doctrin‚, non tantum seri‚ ill‚, quae prudentiam adfert; sed etiam amoeniori, quae ex Musarum, et Charitum commercio nascitur. Atque idem cum Doctrina, Eloquentiam feliciter soci‚rat, plane ad veterum mentem, qui cum statuerent, Palladem, et Mercurium coalescere oportere, Hermathenam nobis effinxerunt. Nec satis fore putavit, si omnia sciret, imo nec si graviter et copiose, de omnibus diceret; nisi idem optima faceret: Ut cum multum acceptum ferret eruditioni, et facundiae; plus tamen cultui divino, et probitati deberet. Quibus etiam inservire voluit, quicquid studii posuerat in cognitione Naturae: quod multum sane erat. Dicere autem solet, agnoscere se ex Operibus Dei, omnipotentiam ejus; ex horum ordine sapientiam; ex usu eorumdem, bonitatem et misericordiam ejus. Ita ille omnia referebat ad pietatem; quae undique relucebat e dictis, factis.


page 35, image: bs035

Cujus rei testes dare possumus, tot genere, dignitateque, tot eruditione Clarissimos viros, qui sermones ejus avidis hausere animis. Imo praeclarae hujus mentis imaginem quandam adhuc videre est, in Epistolis ejus ad summos viros exaratis: Imprimis iis, quas ad vos, Illustres D. D. Barones, et generosissimos fratres vestros, utpote sanguine proximos, imo affectu liberos, frequentes admodum dabat, interdum Germanice, saepius Latine, Gallice, Italice, idque etiam cum septuagenario jam major foret. Hae superstites literae, ut Sermones nunc mittam, abunde documento fuerint, eum non, multorum instar, haerere solitum in causis, uti vocant, secundis: at nec contemnere eas; sed eousque adscendere, donec requiescat, in potenti Dei dexter‚, ac promissis ejus. Unde etiam, cum retulisset, scitum illud Imperatoris Caroli V. ad filium Philippum, Brabantiam esse consilium suum, Hannoniam nobilitatem suam, Hollandiam robur suum: altius hoc Batavico robore assurgens, At inquit, fortitudo nostra Deus est. Per fidem enim sancti vicerunt regna: ut divinus ad Hebraeos scriptor ait. Atque eo ille animo, in omni vita erat. Ubique etiam se exserit patientia ejus in adversis. Amat enim affligi a Domino, seque solatur illo Apostoli; ad bonum simul adjutare omnia diligentibus Deum. Nec eum de statu mentis dejicit, piorum infelicitas in hac vit‚: sed cogitat assidue, judicium Domini incipere a domo sua; Eum castigare quos amat, partim ut peccata corrigat, partim etiam ut eos patientia imbuat, et filio suo reddat conformes. Negat quoque in hac vita imaginandum nobis aureum seculum; cum Davidi in summa etiam felicitate obversentur Valles mortis. Si diutius cessent auxilia divina, ita colligit secum, vel peccatis nostris quasi compedes injici divinae bonitati; vel propteroa opem differri paulisper, ut postea tanto majori cum gloria liberemur. Ubi res in extrema quasi tegula consistunt, pejus quam inter sacrum, et saxum, ut dici solet; non hastas propterea abjicit; sed sic se, sic alios affatur (quid enim prohibet, quo minus hic etiam aureola ejus verba adscribam?) Rationes Tecum, mi homulle, ineas, quoties Deus te languentem recrearit, errantem reduxerit, periclitantem defenderit, quoties benignus hic hospes instruxerit tibi mensam, unxerit caput oleo, implerit calicem vino. Nemo hoc Pastore et hospite benignior, nemo liberalior. Dominus Te pascit; non egebis. Eris Ovis Dei benedicta; Conviva Dei acceptus. Vives in morte; lucebis in tenebris. Egressus ex hoc mundo, ingredieris in domum coelestem, et cum Fesu gaudebis aeternum. Hujusmodi animum omnia illius spirant. Nimirum quaelibet metiebatur consolatione ill‚ propri‚ filiorum Dei. Unde nec poterat adduci, ut miseris accenseret, vel Jobum ulceribus scatentem, vel Lazarum de pecigine squallidum, vel Paulum in carcerem conjectum. Contendebat autem tales, in calamitatibus suis virescere palmae instar nivibus pressae. Quod si civiles etiam virtutes, attingi placet; in his quoque, ex Socratis consilio, operam semper dabat, ut is foret, quem haberi se vellet; quo uno non alia est melior, et expeditior ad solidam gloriam via. Ac talis ille, omnium bonorum judicio censebatur. Imo quanto nosceretur penitius, tanto majora in eo virtutum praesidia conspiciebantur. Quemadmodum enim in coelo stellae sunt, quas non videas, nisi adhibeas inventum nuper Telescopum: Ita et in eo fuere laudabilia multa, quae nescirent, nisi qui curiosius observarent. Inque tot virtutibus imprimis relucebat modestia singularis; qu‚ fiebat ut cum summis ipse animi dotibus polleret; maxime tamen eas in aliis veneraretur. Tantus tamen vir effugere non poterat, quo minus eum ventis suis circumflarent malevoli. Quorum omni tempore tanta esse copia solet, ut eorum numerum, nec inire possit Archytas Tarentinus,

Quem, maris et terrae, numeroque; carentis arenae
Mensorem. ---

perhibet Vates Venusinus. Sed utcunque sae virent invidiae turbines, non ideo tam heroici animi vir animum despondebat. Sciebat, nullum esse Euripum adeo instabilem, neque AEgaei maris fluctus tam turbidos esse, sub Arcturi occasu, quam plebis esse voluntates solent. Videbat, uti non semper sunt Alcedonia, nec terrarum uspiam, veris amoenitas semper obtinet: Ita et vices esse rerum humanarum, ac maxima quaeque esse obnoxia calumniae procellis. Videbat, si fortiter clavum occupet, suffecturam undis navem: sin propterea a gubernaculis recedat, periculum naufragii fore. Quare hominibus


page 36, image: bs036

improbis medium ostendebat unguem: Imo lucri hoc ex iis faciebat, quod tanto navigaret circumspectius, quasi inter Scyllam et Charybdim. Ita ille invidiam vincebat, virtute alumnum suum facile vindicante. Et profecto qui vivere velit, ubi non sit irrequietum, et nequissimum obtrectatorum genus, non ei in Orbe hoc quaerendae sint terrae, sed magnis itineribus eundum sit ad Lunam ubi terram novam jam olim somniabat Xenophanes; qui et suos sectatores invenit. Neque cum laudes hasce in unum congero, morem sequor multorum, qui veluti Zeuxis, Venerem picturus Crotoniatis, pulchritudinem multarum Virginum, in unam transtulerat imaginem: Ita ornaturi aliquem laudibus, quae in singulis commendatione digna invenerant, haec uni tribuunt universa. Nihil enim hoc adulantium artificio opus in Fabiano fuit. In quo si quis dissideat a nobis, diffundat animum per singula, ac in eo consideret nobiscum, tum summam generis vetustatem, tum liberalis educationis elegantiam, tum peritiam in Nobilissimis Disciplinis, atque Artibus, tum foecunditatem Ingenii incredibilem, tum masculam, et vividam virtutem, qua cum priscae etiam aetatis viris contenderet, tum nova decora magnitudine gestorum in penates, ac familiam illata: et tot alia quibus non insistam, ne videar actum agere, repetendo ea, quae toto sparsa sunt Panegyrico, quem nunc edimus: eoque cum Comico dicar, in Prologis scribundis operam abuti. Sed quid sunt res mortalium sine literarum monumentis? Nam absque historia foret, tantae virtutes, ac cuncta ejus benefacta, futura olim essent, quasi nunquam fuissent. Sola enim historia, sive hanc Orator, seu Poeta, seu alius expresserit, omnes nobis aetates, ac secula conservat. Per unam hanc supersunt hactenus, quotquot fuisse quondam cognoscimus. Non jam Ninus, vel Cyrus, non Hamilcar, vel Hannibal forent, nisi historia eos servasset. Nusquam essent Miltiades, et Themistocles; nusquam Agesilaus vel Epaminondas; nusquam Alexander, aut Pyrrhus; nisi historia eos consecrasset. Non viverent in hominum memoria, duo belli fulmina Scipiones; non Pompeius, ac Caesar; nisi perpetui hoc nominis decus, ab histori‚ essent consecuti. Periissent etiam Carolus Magnus, et Fredericus Barbarossa, allique Immortalitate dignissimi viri, nisi, sicut olim Jupiter, si Romanis fides, fugiences novae urbis cives; Ita historia nobis fugitivi temporis memoriam stitisset. Ut solus sane Historicus dici mereatur, stator Temporis, Perennitatis sacerdos. Neque ignoro, plurimos eamdem laudis perpetuitatem sperare e statuis, columnis, sepulchris, aliisque id genus monumentis. Sed eventus comprobavit, omnia ejusmodi, esse invidiae ac fortunae casibus obnoxia, ac saepe brevi admodum temporis spatio, dissipari, aut consumi. Quid mirum autem, si quae manuum sunt opera, naturam sequantur corporis, quod mortale nobis datum est? Historia vero est animi opus, qui morte caret; cujus instar et ipsa Historia, nec Libitinam, nec Orcum extimescit. Haec igitur una generosissimo Patruo vestro praestiterit, ut quemadmodum corpus ejus Morungiae e Saxo habet monumentum; Ita etiam animus, ac tot benefacta ejus, ubique terrarum monumentum obtineant literarium: ac qui perpetua apud Deum gloria fruitur in coelis, idem perpetua hominum fama fruatur in terris. Sed haec quae velut largo e penu, in historiae laudem depromsimus, non alteri convenire putandum, quam illi, quae vere historiae nomen possidet; hoc est quae principem ejus legem servat, ne quid falsi dicere audeat, ne quid veri non audeat. Quorum neutrum in signandis Inclyti Patrui vestri gestis, neglexi sciens. Nihil enim, vel eorum dissimulo, quae objectarent Malevoli. Cumque laudantium vulgus, benevolentiae studio, utrum ficta, an facta referat, saepe nihil pensi habeat: sedulo hic operam dedi, ne ulterius verborum flumine ab ripa solverem, aut liberius, ac rapidius deferrer, qiam veritas pateretur. Interim Editorem me Panegyrici hujus profiteri malui, quam Authorem. Nam praeivit, ut potuit, alter, qui historiae pene totius seriem, atque maxima ex parte argumentum hujus commentarii complexus erat. Hujus ego vestigiis cum plurimum insistam; cuncta uni nomini meo, sine nominis ac candoris defectu, tribuere non potui: Ne quidem si tueri me utcumque parem illo Ausonii ad Symmachum suum, Quodam pacto societatem laudis affectare, qui aliena benedicta primus enunciat. Sed ut alterius opera operam mihi parte ex una


page 37, image: bs037

levavit; ita parte ex altera, multo amplius laboris reliquit. Nam et spissi se offerebant errores non pauci: plurima erant omissa, quae magnopere ad rem pertinerent: multa non Davum requirebant, sed Oedipum: Limam exigebant universa, iis exceptis, quae non tam limam poscetenr, quam spongiam. Alia igitur resecui; alia supplevi; disjecta ordinavi; denique Monetam (nequid gravius dicam) parum Latialem incude magis Roman‚ refinxi: Eo justius, quia cum multa adeo a nobis forent, nisi caetera simili dictione exponerentur, Oratio futura erat hybrida, suique ipsius dissimillima, non sine Lectoris fastidio. Quae non a me dicuntur, alium sugillandi caus‚, qui, ut dixi, quod potuit, fecit: sed quia ignosci mihi volo in nonnullis, quae pressius et melius a me dici potuissent. Longe enim molestius, per alia itur vestigia, quam cum libero gressu proceditur. Quod si cui ista non satisfacient, cogitet haec in antecessum dari, ac fortasse quod desidero ipse, aliquando soluturum in probo et aspero; vel si mihi otium defuerit, non defore tamen alios, atque eos aetate, doctrinaque florentes, otio etiam abundantes; qui ex hisce nostris, monumentum aliquod condant, dignum, quod tanquam Phidiae Pallas in arce reponatur. Nobis nunc satis visum fuit, si PANEGYRICUM vel (ut amicis, ad alliciendos magis historiae amatores, inscribi placuit) COMMENTARIUM hunc ederemus, qui praecipua quaeque suppeditaret. Nam omnia dicere qui ausim? cum certus sim, in Argumento adeo foecundo superesse non pauca, quae partim ejus, cui bona ex parte debeo ligna, lapides, caementum; partim etiam nostram effugerint industriam. Sed, nisi opinio me fallit, fere ista minoris erunt momenti prae iis, quae diximus. Qui autem strictim aliquando, exponerem meliorem, gravioraque (praesertim in iis, ubi aliena non premo vestigia) leviora his anxie nimis sectari non debui. Si qua tamen minora etiam nunc intercurrent: cogitare oportet quod Damis respondit, cum reprehenderetur, quia de Apollonio Tyaneo minutias quasdam retulisset. Ajebat, de mensis Deorum Analecta etiam colligi oportere, ne Ambrosiae ejus pereat quiequam. Atque idem Xenophontis judicium fuit, qui dicebat, Virorum virtute praestantium, non seria modo, sed etiam joca, literis mandari oportere. Et sane, si Lucerna Epicteti tanti fiebat, ut esset, qui mille eam drachmis emeret: si fuit, qui Protei Stoici baculum emeret talento; quanto magis dicta, factaque omnia Virorum Excellentium in pretio habere convenit. Propterea recte etiam, atque ordine, facturum putem, qui temporis aliquid tribuere volet, colligendis Illustris Patrui vestri dictis. Multa enim praeclare ex ore ejus proficiscebantur quotidie. Quod si quis ex ampla segete, spicas exigit pauxillas, hujus generis erant. Non minoris impietatis est Deum fingere, quam negare. Cor hominis poenitens, frangit cor DEI irascens. Cum viri principes timere Deum nolunt, timere homines coguntur. Regnantibus Tyrannis, multiplicantur Adulatores. Optime ulciscitur calumniantes, qui innocentiam Deo commendat. Ubi magna regnant vitia, ibi propinqua est poena. Divinam nescit naturam, qui eam diu parcere putat scelestis. Non punitur cum malis qui se sociat bonis. Et fuere id genus plurima, aliqua fortasse etiam luculenta his magis, ac edecumata; eoque commendatiora, quod non quaereret ea Heros, sed pro rebus sponte se offerrent. Quod si non levis ejus dictis honos debeatur; quanto minus permittendum foret, ut interirent precationes, ac suspiria, quae Illustris Vir, manu ipse sua consignaverat. Spirant enim magnum Dei amorem, ac pectus vere devotum numini coelesti: Imo vix arbitror, ex iis, quibus Religio mediocriter cordi est, ullum esse ingenium adeo segne, ac frigidum, quin iis legendis possit, non calefieri modo, sed etiam inflammari. Atqui si ulla, haec sane tempora, in fatali Orbis Christiani motu, tantoque et animorum aestu, et armorum postulant, vel flagitant verius, ut dum quotidie Dei, atque hominum amor frigescit, inque pejus abeunt seculi mores, expediant omnes omnia, quae pietati, ac virtuti debent. Quamobrem, etsi Illustris Patruus vester, precationes eas suspiriaque, sive affatus, proprium duntaxat in usum, atque id Teutonica lingu‚ conxepisset, publici tamen boni interesse existimavi, si ea in aliorum quoque usum Latine exhiberem. Idque liberius paulo versa, interdum fere ad Paraphraseos modum. Nam ut linguae caeterae, ita Teutonica suum habet genium: eoque si anxie nimis de verbis laborassem singulis, non de


page 38, image: bs038

perspicuitate modo, sed de vi etiam, atque efficacia, plurimum decessisset. Verborum lenociniis hÓc studendum minime putavi. Bene enim precationes istae olent, quae pectoris magis sanctimoniam, quam Rhetorum pyxides redolent pigmentarias. Simul quoque videbam; a praestantia, tum argumenti, tum etiam authoris, pretium illud ac pondus accedere Orationi quod ab Interprete non haberet. Itaque mihi certum potius, quam arbitrarium est, gratissimum fore utrumque hunc Laborem meum Illustri nomini vestro. Quod ut aliunde nescirem, tamen non aliud credere permitteret ferventissimus ille amor vester, erga Patruum optime meritum; atque ut de hoc etiam taceam, facile illud mihi persuaderet singularis vestra probitas, ingenium excellens, acre judicium, prudentia eximia, humanitas incomparabilis, ac tot aliae in vulgus etiam notissimae, ac vetusto adeo, et Illustri genere vestro longae dignissimae virtutes: de quibus silere apud vos malo, partim quia ipse ad earum splendorem connivere cogor, quemadmodum adulterini Aquilae pulli ad radios solis; partim etiam, quia jucundius vobis est laudabilia facere, quam laudari; in os vero laudari molestum est. Caeterum quando utilitas utriusque hujus Argumenti animum meum subit, minime despero, non vobis modo, ac generosissimis fratribus, et Universae Dhonaeorum familiae; sed etiam aliis, saltem optimo cuique, probari posse operam nostram. Nam cum, ut initio dixi, nihil majus, atque augustius, habeamus, pietate, atque prudentia; est hic, quod ad utramque conducat. Sive enim Panegyricum spectemus; tum ad civilem, tum ad militarem vitam conferet notitia eorum, quae variis in terris, ab Illustri Patruo vestro prudenter, et fortiter gesta sunt. Sive oculos conjiciamus in precationes, ac suspiria: quid ad alendam pietatem magis prodest, quam si alieno in precibus ardore ipsi etiam accendamur ad in vocandum Deum? Quod nemo, puto, inficias iverit, qui sanctum hoc studium, suo nŰrit pretio aestimare. Nam etsi Deus non longe a nobis abest, ut in quo simus, vivamus, et moveamur, tamen ob pravam indolem, longe ab eo absumus; eoque opus est precationis scalis, quibus ascendamus in coelum, et supplices imploremus gratiam Dei, sine qua tantumdem possumus, quam qui nunquam fuerunt. Hujusmodi igitur adminicula qui respuunt; sane ut parvi aestimant pietatem, aut de viribus propriis multa: praesumunt, ignari ejus, quod Illustri Patruo vestro in ore esse solet, rite precari esse artem artium, et scientiam scientiarum: cui affine est, quod idem crebro dictitat, fiduciam defensionis divinae reddere nos de exitu securos; at non segnes ad precandum.

Cur autem, Generosissimi D. D. Barones, vestro potissimum Nomini Opuscula haec offeram; neque ignorare vos potestis, neque aliis fore arbitror obscurum. Neminem enim caligare hÓc sinit eximius nominis vestri splendor; qui partim ex inclytis natalibus vestris relucet, partim ex summis laudibus, quas ingenium vobis peperit, atque industria. Cujusmodi mixtura occurrit in perpaucis. Quemadmodum enim rara res est, lux absque umbra, ignis absque fumo: Ita perpaucos etiam in venire est, qui non sui generis claritati, vel morum vitiis, vel inscitia, tenebras offundant. At vos pariter haec tria illustrant, Nobilitas vetusta, Virtus memorabilis, et insignis Eruditio: ut de dignitatibus, velut adscititiis Ornamentis, nihil nunc dicam. Duobus igitur libellis, quorum alter ab optimo, prudentissimo, fortissimo Heroe, Fabiano a Dhona, alter autem de eo scriptus foret, totidem Patronos dare volui, eosque non indecores, sed tergemina, qua dixi antea, luce illustres. Praeterea putavi, recedendum mihi esse, ab more vulgi sua dicantis iis, qui, ea, quae scribantur, non intelligant: et si intelligant, nihilo magis illa, ad se pertinere arbitrentur, quam alium quemvis: ut non tam patrocinium operi exposci, quam illud quaeri, quod dicere nolo, res ipsa non loquatur, sed clamet. Volui igitur haec iis offerre, quos constaret melius ista novisse, quam scriptorem ipsum; quos etiam, una cum generosissimis fratribus, magis haec tangerent, quam quicquid est hominum ubique: quos denique parrocinium scirem defugere, nec velle, nec posse. Quae omnia me video consecutum; quis is, quem descripsimus, et cujus precationes damus, natur‚ Patruus vobis fuit, affectu Pater: ac vos ut bonorum et opulentiae, ita gloriae estis haeredes; atque omnibus quidem, sed potissimum vobis exemplo fuit: nec minus exemplo erit, praeclaris, atque ad maxima natis liberis vestris, atque adeo nepotibus


page 39, image: bs039

quoque et omnibus, qui seculis futuris, longo ab iis ordine (ita voveo) felicissime nascentur.

Illustres et Generosissimi DD. Burggravii et Barones a Dhona, stirpe quidem maximi, sed animo majores, vivite et valete: ac vel in ima cera inter candidos inclyti nominis vestri cultores, referte etiam nomen meum.

Lugduni Batavorum Anno CIC IC C XXVIII. Pridie nonas Junias: quo ipso die, ante septennium excessit inclytus Heros, Patruus vester, cui nunc parento; et ante annos amplius octingentos defuncta est Luitgarda, conjux Caroli vere magni, imperatoris eo magis a praeclara stirpe vestra celebrandi, quia ab illo, et filio Ludovico Pio, ad pristina generis decora, Dhonani nominis, ac Burggraviatus dignitas, jam ante tot secula accessit.

AEternitati Illuastris ac generosissimae familiae Dhonanae, devotissimus, G. J. Vossius.

XIV. Hugoni Grotio, Gerardus Vossius S. P. D.

ITA me amari a te cupio, vir Amplissime, quam vere illud nunc ad te scribo, nihil mihi videri scripto tuo, non dico elegantius tersiusque (quomodo tua laudare sit vituperare) sed doctius, nervosius, temporibus nostris accommodatius. Planeque persuasum habeo, juxta mecum sentire, quotquot animum habent affectibus minime mancipatum. Sed heu! quotus quisque est, quem non epidemicus provinciae nostrae morbus, tanquam pestilenti aliquo sidere afflarit? praesertim ex eo ordine, qui sub Prophetici Spiritus praetextu soli sibi omne controversiarum judicium deposcit. Equidem non sine gravi dolore coactus sum, audire maligna adeo judicia hosce homines ferentes. Non te in atramento, sed felle calamum tinxisse ajunt. Tancopere a te contemni Sibrandum, ut non Doctoris usquam elogio ornes, nisi cum umbraticum Doctorem appellas: Nec Theologi eum nomine digneris, nisi cum negas cum eo, et similibus Theologis sapientiam morituram. At Sibrandum virum esse optime de Ecclesia et meritum, et merentem; atque ut forte alicubi exorbitavit, non tamen malitia peccasse, sed purae Religionis Zelo; tum autem minime dubitandum, quin totum hoc egerit magnatum (aliquorum saltem) seu instinctu, seu permissu. Nec enim bene adeo Frisios Hollandis unquam voluisse; et nunc recentes accessisse rixarum causas ab exactionibus, aut vectigalibus, nescio quibus, planeque metuendum, ne scriptio haec animos eorum magis exacerbet. Negant quoque magis te potuisse causam agere Remonstrantium, uno hoc excepto, quod non aperte Zelotarum opinionem erroneam dicas. Sed longe omnium indignissimum se putare, quod Ecclesiastas dicas expostulare, quod non intersint conventibus publicis; [gap: Greek word(s)] eos multis in locis obliquas per artes in se trahere, et ubi invaluerunt vindicare etiam sibi audere: [gap: Greek word(s)] saepe ad negotia civilia extendere; Flandriam turbulentis suis concionibus perdidisse: tempore Licestrii hoc egisse, ut Ordines redderent contemptissimos: Ordines necesse habuisse, eos publicitus monere, ut perdenda Hollandia absisterent: periculosissimo tempore ordinum detrectasse imperium, ivisseque oblatum externis. Neque quicquam te horum aliquo [gap: Greek word(s)] edulcare, tantum dicere, bonos te minime horum criminum insimulare, ac mox [gap: Greek word(s)] hujuscemodi suocinere, talia in Ecclesiastico ordine esse ingenia, ut plus iis, quam necesse sit, haud tuto committas. Subjicere te quidem mox, dolori tibi esse, quod causa haec aliter se tractari passa non sit. Verum haec occinenda iis, qui necdum aere lavantur; viris enim quotquot non omnino naris sunt obesae, luce ipsa clarius esse, longe aliter causam a te tractari potuisse. Multa enim a te mitti potuisse, et si asperiori esse necesse erat, nil tamen opus fuisse te omnia [gap: Greek word(s)] agere; scriptum tuum esse, [gap: Greek word(s)]. Si Religionis hostis esses infensissimus, non tamen potuisse te tuto in Batavia indignius excipere eum Ordinem, quem velle te dicis, ut a populo quam sanctissimus habeatur. Non aliud se persuadere sibi posse, quin cum apud Frisios esses, ante biennium aut praeterpropter, quotios item apud urbis nostrae Magistratum, et


page 40, image: bs040

quosdam Zelotas Ecclesiastas, de Religionis es negotio locutus, quasi mansuetissimi esses pectoris neutrarumque partium, totum hoc animo feceris simulato; aut saltem mirandum esse, quod tantum tam cito sis mutatus ab illo, qui fuisti prior. Nominis tui authoritate, Jesuitas publice privatimque, sese tuituros, ad exprobrandum ordini huic animum malitiosum, rebellem, et quibus non vitiis infectum. Primum te esse, saltem eruditorum qui hujusmodi posteritati dicas scriptis tuis, quae aeternatura nec ipsi diffitentur. Nec suffecisse, ut haec lingua Latina legerentur ab eruditis; debuisse Ecclesiastas fabulam fieri cerdonibus ac tonsoribus, dum ea vulgarem in linguam transferri curas; si quid a paucis aliquando fuerit peccatum, non posse caeteros praestare hanc culpam. Deinde non minus peccatum esse tum temporis a Rerump. Rectoribus, utut strenue hic Ecclesiastae mussare cogantur. Denique cum anni tot ex eo tempore sint elapsi, maligne admodum vulnus hoc toties refricari. Ex his facile intelligere potes, quantopere exacerbatus sit, erga te quorumdam animus. Sane nec desunt, qui bello sibi schemate videntur librum tuum nuncupare, impiam pietatem. Interea melle dulcior iis circa cor gliscit iracundia, quando animo tempus illud concipiunt, quo, ut inquiunt, Sibrando, et forte aliis, (etiam Pontificiis, ni eos spes fallit) poenas dabis. Quanti autem Sibrandum suum faciant, quo item te loco in Theologica palaestra habeant, hinc aestimare potes; quod quemdam audierim, aptantem tibi illud Poetae;

Infoelix puer, atque impar congressus Achilii.

Nempe difficillime sibi persuaderi patiuntur, tantam Theologiae notitiam cadere in quemquam, qui Minister non sit, ut de controversiis nostri saeculi judicium ferre, ausit adversus Theologos suos; quod a te factum credunt. Tum autem, quia in Patrum lectione plane sunt peregrini, ne hac in parte te videantur indoctiores, etiam tibi loca quae citas, aliunde suggesta apud indoctos calumniantur, nempe ab Utenbogartio, ut suspicantur. Haec ego uti cum dolore aliquo, ita nec absque risu scribo. Et te quoque risum vix tenere plane habeo persuasum. Sane ex sermonibus tam insulsis facile judicare est, quam haud judicii sint ullius, vel eruditionis, utut unus alterque multijuga sibi placeat lectione. Tales profecto hostes minus tibi metuendi, quam Sibrando Vorstius; quem tantopere contemnit. Si tamen etiam scripto maledicere tibi non dubitabunt, (quo de vix levem susurrum hactenus audivi) tuum erit animum firmare iis, quae ipse scripsisti. Regium enim esse iis cum bene feceris audire male: neque quemquam debere ad rem tam utilem, atque tam odiosam accedere, nisi qui ad ferendas calumnias bene se munierit, ut honesti consilii conscientia possit dicere;

Omnia praecepi, atque animo mecum ante revolvi.

Et de his hactenus.

Pag. 36. vers. ult. in Augustini verbis, Caelestiani aut Pelagiani. Etiam apud Interpretem tuum est, Caelestinianen. Ac video etiam ab aliis interdum ita nuncupari. Sed plane duabus literis inductis, scribendum Caelestiani. Quippe, uti scis, nomen id a Caelestio Pelagii Discipulo, non a Caelestino qui Caelestianis adversatus. Id cum fugeret Vallam, scripsit Caelestinum Papam Romanum favisse Pelagianis. Nempe Caelestium et Caelestinum confudit: quo nomine merito vapulat ab Annalium Scriptore.

Pag. 50. In verbis Ammiani Marcellini, vel universa ejus verba adduci debent, vel vox gravius plane tollenda. Sic enim ille extremo Libro XXI. Eratque super his adimere facilis quae donabat, Christianam Religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius, quam componenda gravius, excitavit dissidia plurima, etc. Sententiam esse vides; non tam graviter componebat dissidia, quam perplexe Religionem ruspabatur. Omnino igitur [gap: Greek word(s)] gravius pertinet ad componebat non ad excitavit.

Aliud quod moneam non habeo, ac fateot ne haec quidem scriptione ullo modo digna esse. Sed cum opus non possem, operam saltem meam tibi probare volui. Supersunt tamen paucula, de quibus si praesens essem, judicium tuum ex quirerem, uti cum pag. 52 ais, Augustanam Confessionem esse mutatam. Nescio enim an id magnopere ad rem faciat, cum privato quidem consilio Melanchthonis mutata sit, at publica, ni fallor, authoritate nunquam. Hoc saltem scio,


page 41, image: bs041

Melanchthonem a Luthero hoc nomine objurgatum, quod fecisset id omnibus inconsultis. Scio et Germaniae Principes, qui Confessionem sequuntur Augustanam, non aliam agnoscere quam eam, quae Carolo quinto exhibita anno CIC ICXXX. scio denique Lutheranos hoc pacto se purgare, cum a Pontificiis accusantur immutatae toties confessionis. Quod pag. 36. ais, Chrysostomum ubi necesse est, gratia necessitatem non obscure inculcare. Memini me dum hic esses, tribus verbis de Chrysostomi sententia colloqui. Velim autem, si integrum, adeas [gap: Greek word(s)] Hom. XII. ad Hebr. Nihil clarius quam tolli ab eo gratiam praevenientem. Et quid mirum? Cum idem in prioribus criptis fecerit Augustinus, quem errorem retractat, Lib. I. Retract. cap. 23. Quare cogitandum satisne solidum sit argumentum quod urges pag. 34. ubi ais, aut Remonstrantes Pelagianos vel Semi-pelagianos minime esse, aut et Chrysostomum. talem habendum, ne simus [gap: Greek word(s)] Nam dispar fortasse ratio temporis ejus, quod ante Pelagium fuit, quo, ut Augustinus alicubi scribit, securius omnino de gratia loquebantur. Interim Remonstrantes minime ejus erroris reos esse agnosco: tantum ambigo, annon jure Semi-pelagianus sit dicendus, qui gratiam neget praevenientem; quamquam Chrysostomus, Augustinus, multique alii ante Pelagium, eam minime agnoverint. Quod si est, non parum de vi argumenti tui decesserit: utut res in se vera sit. Possitque argumentum hoc si sapit, urgero adversus te Sibrandus.

Pag. 118. Ratio sequitur, quia alli aliorum calamitates ferre debemus. Videndum annon aliovorsum torqueas Sibrandi verba. Nec enim id, puto, voluit Sibrandus, velle se Anglorum ferre infirmitatem; verum potius ut Archiepiscopus nostrarum, siquae sunt, Ecclesiarum ferat infirmicates.

Pag. 42. Inquis, in crepusculo elucescentis veritatis. Similiter loqui scio Jul. Scaligerum in Historiam Theophrasti. Sed discere aveo, an et crepusculum liquido pro diluculo ponatur. Aliud judicare videtur Plin. Lib. XVIII. cap. 25. ac imprimis Censorinos de die natali, cap. ult.

Verum somnolentum me (nam media jam nox est) ad meras nugas delabi sencio. Quare ne molestus tibi ultra sim, manum de tabula tollo. Ignosces, quod nihil attulerim, quale expetiisti. Nec enim id mearum virium est. Et toties integro hoc triduo de die partim a discipulis, partim ab aliis sum interpellatus, ut ipsas historias, quod optassem, diligentius examinare non licuerit; ac ne has quidem literas, nisi sera nocte, potuerim exarare. Sub vesperam responsum tuum accepi, de quo nihil addo, quia demum crastino mane de eo sum cum Corputio acturus. Vale, vir Amplissime, Belgicae Phoenix, cui (cum caetera large sis consecutus) unum hoc tantummodo a Domino exopto, ut valetudinem largiatur in hisce laboribus firmam, animum ad versus injurias fortem.

Dordrechti CIC IC C. XIII. Post. Calend. Novembris. Velim, vir Amplissime, apud neminem de literis, aut judicio meo facias mentionem. Minus enim, si suspectus esse coeperim, prodero bonae causae. Quanquam profecto te hoc monere, nihil necesse fuisse intelligo, qui per te isthaec longe melius vides Iterum vale.

XV. Gerardus Vossius, Hugoni Grotio. S. P.

ACcepi LUCANUM tuum, Amplissime Groti, vese inquam tuum, quem feliciter adeo restitueris integritati. Quo nomine maximas tibi gratias debet orbis eruditus: Hispania tamen imprimis, cujus nobilem adeo civem foedis tabescentem vulneribus sanasti: sed puto ut superba est natio, nec Batavorum laudibus sacis aequa, aut nulla hoc beneficium agnoscet, aut invita. Nobis sacis est, quod Lucanus ipse quautum Batavo debeat, neminem sivit ignorare. Quod si eum ob ingenuam adeo confessionem patria sua minoris facere volet, a Batavis poterit donari civitate, civis futurus nobis acceptissimus. Me quidem, (quem Bacavia jam diu meritis suum fecit) mire semper delectavit, maxime sententiarum acumine. Deinceps vero tanto etiam futurus gratior, quanto posthac minus erit, quod in eo legendo remoretur ingenii nostri tenuitatem. Quantum vis vero merito suo placuerit vates tuus, tamen dissimulare non debeo, maximam eidem gratiam conciliasse donantis affectum: de quo tantopere gratulor


page 42, image: bs042

mihi, ut cum ponam in parte non exigua felicitatis meae. Ut vero etiam quomodocumque gratum reapse animum tester, quod unum possum, mitto ad te [gap: Greek word(s)] Oratorias nostras: Impar quidem donum sapientum judicio atque etiam meo, sed minime futurum impar, si putare libeat rationes, eum foecunda gente Meneni. At extra omne periculum fuero, si titulum legisse contentus, mox librum in angulum aliquem abdas. Quamquam profecto gravissimae occupationes tuae facile metum hunc omnem mihi eximere possint. Et tamen quasi etiam tibi otii quicquam supersit a rebus tuis, qua publicis, qua privatis, mittere ad te, judiciique tui facere non dubitavi minutam quandam commentatiunculam nostram, quam ante menses paucos, occasione cert‚, subito calore, ac soloci stylo effudi. Ea describenda prope triduo a redditis mihi literis tuis Amanuensis occupatus fuit: quae ratio fuit, cur non statim rescripserim, ne forte id incuri‚ factum putes. Non est autem quod chartas hasce remittas; quia servari poterunt in adventum meum. Quamquam enim propter affinium [gap: Greek word(s)] adventum, et amicorum aliquot expectationem, his fortasse duabus, aut tribus hebdomadibus extra urbem pedem ponere non licebit, omnino tamen ad vos excurrere animus simulac potero; ut vero possim. plane adnitar. Quid enim exoptatius mihi contingat, quam ut cum eo colloqui liceat, quem unum prae omnibus mortalibus aestimo, cujus singularis prudentia; atque apud illos authoritas, qui plurimam in Rep. possunt, eam in me spem excitarunt; ut brevi et pacatiorem Remp. et Ecclesiam, nec horum licentia, nec illorum tyrannide aeque periclitantem, nos habituros purem? Adjeci quoque exemplar earum literarum, in quas ex Anglia ad Ecclesiastem quemdam transmissas nuper judicium feci. Tuum erit vel totum hoc de literis istis, vel illud saltem dissimulare, ex urbe nostra exemplar earum ad te transmissum esse; neque id tam mea causa peto, quam illius qui id exemplar mecum communicavit. Nec enim alioqui ei ad quem perscriptae literae (cujus nomen coram retuli) difficile fuerit odorari, unde earum ad te [gap: Greek word(s)] manarit. In urbe nostra magis magisque residet animorum fervor; quo nomine non mediocriter gaudeo. Non tamen Zelotae sic sese comprimere possunt, quin interdum excidant quaedam etiam publicitus. Nempe difficulter, ut Poeta ait, ignem celaveris,

Lumine qui semper proditur ipse suo.

Ita in concione hesterna audire erat Valerium Poplicolam, intonantem graviter adversus eos, qui perstringunt Ecclesias (ita enim is loquebatur) quasi ereptum ire velint Magistratibus jus suum. Duplicem, inquiebat potestatem facimus; unam autoritatis, ministerii alteram, si modo ea quoque potestas dicenda est. Hinc addebat; solis Magistratibus datam a Deo authoritatis potestatem; ministris non aliam convenire quam illam ministerii. Provocabat idem Stentorea voce ad omnes Doctores nostros, ex quorum monumentis aliud negabat evinci posse, quam penes ministros esse illam ministerii potestatem. Qui sic loquitur, ut fucum faciat imperitioribus, quid tamen aliud quam paratus est abstinere vocabulo authoritativae, ut loquuntur, potestatis, dummodo rem ipsam a Magistratibus obtinere possit? Nam certum mihi non arbitrarium est, haud aliud eum sentire, quam Christum sibi authoritatis potestatem, in Ecclesiasticis reservasse, ministris vero executionem totam delegasse: qui idcirco in talibus ex Magistratus voluntate minime pendeant. Scilicet qui sic animatus est, gravem habuit causam, reos calumniarum agendi omnes eos, qui censent in vocatione ministrorum [gap: Greek word(s)] actionum Synodalium, atque aliis Ecclesiae rebus, qua ea publica est, penes Magistratum supremum supremam esse potestatem. Similis monetae erat, quod idem eapse concione invehebatur, in illos, qui, ut ajebat, non omne Dei verbum Ecclesiae Dei putent proponi oportere. Quomodo, inquiebat, fundamenta Religionis sufficere ajunt, cum nemo in terrenis tam stulte sapiat, ut fundamentum jecisse contentus, non insuper necessarium plane arbitretur ut domum superaedificet? Quasi vero qui fundamentum salutaris doctrinae firmiter jecerit, non ipse sit Templum Spiritus sancti superaedificatum super fundamento Prophetarum et Apostolorum. Nec tamen id ab illustribus ordinibus agi puto, ut, quemadmodum ille videri volebat, sola doceantur principia Religionis nostrae, etsi sola faciant Christianum: verum illud potius, ut cum conclusionum (quarum habitus Theologum facit)


page 43, image: bs043

aliae aliis clarius certiusque ex principiis consequantur, multae etiam multorum judicio inde eliciantur, quas alii, nec pietate, nec eruditione his inferiores, consequi inde inficientur, imo vero noxias censeant homini Christiano; non omnes conclusiones alba signentur linea, sed earum fiat delectus, apud plebem praesertim; quae minime ea decidere vel etiam capere idonea est, de quibus mille et amplius annis summus in Christiana Ecclesia dissensus fuit. Sed si hos audimus, qui de conclusionibus ad usque seculum nostrum damnatis, aut Graecis saltem Ecclesiis plane ignotis, in Latina demum post quadringentesimum annum controversis [gap: Greek word(s)] licere arbitretur, nec eas tanquam certas, et cognitu necessarias apud plebem urgendas censeat, is (quod non semel audire me commemini) ex Christiana Religione Pyrrhoniam cudere velit [gap: Greek word(s)] quod hactenus ego persuadere mihi non possum: nec tu, scio, tibi, vir amplissime, quem cum conjuge salvere jubeo. Neque enim ultra morari te visum. 14. April. 1614.

Tui observantissimus, Gerardus Vossius.

XVI. Hugoni Grotio, Gerardus Vossius S. P. D.

EDictum Illustrium D. D. Ordinum, Amplissimae Magnificeque D. Groti, mire hic vapulat a Zelotis, a plerisque etiam scurriliter impetitur. Qui mollissime loquuntur, mirari se ajunt, pro Edicto Illustrium Ordinum publicari, in quod non consenserint Civitates. Nec fatentur talo [gap: Greek word(s)] esse, quale exposcebant Dordrechtani: quandoquidem, praeter horum sententiam, haud clare exprimatur, de caeteris doctrinae capitibus standum esse receptae Ecclesiarum sententiae: juxta decretum hac de re ante annum unum alterumve ab Ordinibus factum. Sugillant etiam, quod, Edictum si sit, non transmittatur ad Civitatum Proceres: sed his ipsis a Bibliopolis sit emendum. AEque admiratio eos subit, quod nulla in eo poenae fiat mentio, manentis eos, qui fuerint transgressi. Unde boni viri colligunt, tuto se id transilire posse. Denique homines illi, quibus mire scilicet Ordinum honos curae est, mirari se ajunt, Ordines adeo decoquere honorem suum, edicendis illis, quae non servatum iri praevideant omnes. Talia non solum blaterant recentes de Schola pueri, Ministri triduani, sed etjam quidam de Veteranis. Quos inter immodestiam suam desiderari minime patitur Lydius, qui etiam caeteros Ordinis sui concitat, ut ad versus hoc Edictum, ad Magistratum suum scribere velint, Amstelodamensium scilicet Exemplo, qui, uti scis, scripsere ad versus priorem Edicti formam. Quia vero de oppugnatione Edicti jam inter fratres consultatur, quidam ejus ordinis, sed caeteris modestior, magnopere a me exposcit, ut scriptum illud Amstelodamensium diem unum habere liceat, quo videat ecquid in Edicto hoc relictum sit, quod reprehensionem mereatur. Gratum itaque feceris, si prima occasione ad me mittas. Si voles, intra triduum remittam. Hactenus quidem is, quem dico, nihil in Edicto culpat: sed ex Amstelodamensi istoc scripto discere avet, quid in eo alii culpent, idque illo potissimum fine, ut si nihil videat reprehensione magnopere dignum, Collegas ab instituto melius possit dehortari. Sunt qui testimonia Edicto addita, a Vorstio congesta dicant. Nescio quis homulus Gouda eum huc nuntium apportavit. Ego hanc opinionem iis haud evello: neque enim video, quorsum id facere debeam, quando tu, vir Amplissime, non honorem hinc tibi, sed Patriae solum tuae emolumentum quaeris. Superiori hebdomade usus sum valetudine haud satis prospera: quae ratio est, cur ex quo domum redii, parum promoverim in scribendo. Sed nunc Dei gratia melius valeo, totusque sum indetexenda tela mea, vet potius nostra, quando non solum te suasore impulsoreque aggressus sum, sed etiam te Aristarchum emendandi curam suscipiente perfici debet. Sane et superiores literae, et nuperus sermo tuus, multorum me monuit, quae nunquam venissent in mentem. Quamquam autem utcunque didicerim indoctorum judicia aspernari, tamen (fatendum est) non nihil me in scribendo moratur morosa cogitatio de quorundam, quibuscum mihi post scripti editionem negotium erit, summa in strenue mentiendo calumniandoque


page 44, image: bs044

audacia. Quae sane res me subinde incertum facit, annon satius sit opusculum hoc primum edi nomine meo haud expresso, atque adeo lingua Belgica, une stylo prodar. Sane nihil videtur obstare, nisi Patrum testimonia, quae in alienam transfusa linguam, vinorum instar, plurimum de gratia amittunt. Alioqui hoc pacto possim melius cognoscere hominum judicia, nempe qui similis sim futurus Apellis, post tabellam latitantis. Tum autem, si fortassis imparem me videro hominum improbitati, potero latina editione supersedere, aut alteri hunc laborem resignare, qui tutiori loco vivat. Nam quod tu, Amplissime Domine, credas e modestis adeo tractatibus, ac solius veritatis et concordiae causa scriptis, periculi nihil, saltem post Ordinum hoc Edictum, metui amplius posse: Equidem verum te opinari magno optem; sed nemo id dicat, qui mores nostrorum experiundo didicit. Nudius quartus locutus sum cum fido, et modesto sacri ordinis viro. Nisi inquiebat is, omnia nostrorum hominum approbaris, nihil te tantopere purgabit, ut non unus et alter Collegarum meorum sic nomen tuum per urbem differant, ut omnium sis futurus fabula. Diceris nunc quidem modestius voluisse agere: sed Eleusin sacra sua non simul pandere; latere in pectore tuo longe alia, quae tempori sis prompturus. O Mentes viperinas? sed de his melius coram, feriis proximis, si Deus volet. Johannem Arnoldi strenue adeo progredi, plurimum gaudeo. Si uti te facturum scribis, responsum ejus, antequam edatur, legendum transmiseris, candide judicium perscribam: quod tamen eum scire nihil attinet. Non possum quin de Steinfurtensi vocatione aliqu id scribam. Ante biduum venere huc duo Ecclesiastae Batavi, Borrii Lugdunensis frater, et alter cujus nomen excidit. Hi pro Zelo suo erga Domum Dei, muneris sui esse existimarunt, ut de certo nuntio Ecclesiastas nostros facerent certiores. Retulere iis, utante dies paucos inciderint in Mercatorem quemdam, qui studiose inquireret, ecquem Gerardum Vossium nossent, et quomodo audiret? Euma D. Vorstio commendatum esse Comiti Benthemensi, sed matrem Illustris Comitis non passuram, ut quisquam ad Professionem Theologiae Steinfurtum vocetur, nisi qui undiquaque sit Orthodoxus, hoc est, Contra-Remonstrantium partibus addictus. Addebant dixisse Mercatorem, fibi id a Comitis Matre in mandatis datum esse, ut Dordrechtum quoque iret, atque ibi ex Ecclesiastis, atque aliis de doctrina vitaque mea conquireret.

Ubi nostri illi audiere isthaec, varia illorum animos subiit cogitatio: nescire enim se dixerunt, quid sibi de me sentiendum sit: nihil quidem se audiisse ex me unquam, quod [gap: Greek word(s)] ullius argumentum esse posset: sed tamen mirari a Vorstio me commendatum; nec enim sibi verisimile fieri, commendaturum eum quemquam, nisi suae farinae hominem: eoque sibi gravissimam causam esse deponendi tam bonam opinionem, quam de me hactenus habuerunt. Aut enim magnam mihi cum Vorstio familiaritatem clanculum intercedere, ac Socinianum virus in pectore occulte gestare: aut vaferrimum Vorstium hoc agere, ut me apud bonos, ac urbem imprimis nostram, decoloret. Ego in utroque eos falli longissime scio. Nam neque Vorstium vidi unquam, neque vel ipse ad eum scripsi, vel literas ab eo unquam accepi. Neque etiam opinionem ejus sequor, quatenus quidem, aut Omnipraesentiam, aut Omniscientiam Dei convellere putatur. Sed neque Vorstius, uti audio, aliquam nominis nostri depreciationem proposuit sibi: Verum cum ex Remonstrantium causae aperte addictis neminem commendare liceret per junioris Comitis Matrem, proximum putavit, ut eum commendaret, quem concordiae ac pacis, inter eos studiosum audiret, qui se a Contra-Remonstrantium causa neutiquam separassent. Hebdomade proxima affore dicitur is Mercator. Si hinc calumniandi causam ceperint Zelotae, feram ut Christianum decet. Non potero tamen sic contemnere, ut non aliquid doloris sit allaturum, quod monstrosarum insimuler opinionum. Sed fortasse haec res melius abibit, quam spero: praesertim quando semper paratus sum, ingenua confessione restari, me alienissimum esse ab iis opinionibus de Deo, quarum Vorstius (verene an secus haud disputo) a plurimis insimulatur. Cujus tu rei testis mihi esse potes; quando aperse saepius apud te id factum Vorstii improbavi, quod is sic in libris de Deo aliquando disputet, ut videri possit monstrosas, et in Ecclesia DEI inauditas opiniones voluisse hominum animis


page 45, image: bs045

inserere. Sane si aliud ei propositum fuit, imprudentissime egit, sequendo de tanti momenti rebus tale disputandi genus. Et tamen ut imprudentia potius quam malitia peccarit, magnopere opto. Recte omnino facturus est, si tandem sic sententiam suam de istis capitibus publice perscribat, ut nullus sinistrae de eo suspicioni posthac, saltem apud bonos, relinquatur locus. Mitto ad te Hamelmanni libellum de jure Principis in rebus Ecclesiasticis. Uteris eo quamdiu lubet. Arnobium tuum, et locos Augustini cum Synodo Diospolitana nondum remitto, quia necdum Lugduno Exemplaria recepi: sed tamen curabo, ut primo tempore restituere possim. Chartas meas si post octiduum per Tabellarium, aut fidum Nautam miseris, haut sero miseris. Tantum enim temporis minimum requiro ad perficiendum ea quae primam constituent Libelli nostri partem: qua nempe de peccato originali, ac necessitate gratiae, cum praevenientis, tum subsequentis, item gratiae sufficientia, et arbitrii libertate tractandum erit. In Anglicano illo scripto describendo strenue progreditur Amanuensis: sed tamen ob ductus incommodos, et plurima vitia Orthographica nondum dimidium Libri absolvit. Vale, Magnifice Amplissimeque Domine Groti.

11. Aug. 1614.

Tuus omni Officio, Gerardus Vossius.

XVII. Gerardus Vossius, Hugoni Grotio S. P.

MAgnifice Domine, postquam Sibrandianum responsum in lucem prodiit, tam vane multa pro eo adversus Illustres Ordines, ac dignitatem tuam, a Malevolis jactabautur, ut non potuerit quidquam bonae causae, sive qua publicum, sive qua privatum te tangit, vel conducibilius vel opportunius accidere hoc tempore, quam Edictum Ordinum, et bona Sibrandi fides. Itaque me quidem tantopere delectarunt, ut quamquam quo tempore fasciculus mihi reddebatur, ob morosas quasdam Scholae nugas animo essem minus defaecato, tamen literis tuis, caeterisque lectis, sic fuetim recreatus, ut totum exinde diem tam laetum hilaremque duxerim, quam si Hilaria fuissent. Quantum vero ea res gaudii mihi attulit, tantum inde doloris Malevoli ceperunt. Cum autem alia eos in Edicto male habuerunt, tum quod aperte in illo dicatur, operam tuam Illustribus Ordinibus gratam fuisse, ac Sibrandum mala tecum fide egisse. Quod quidem non minus eos urit, quam quod venditioni Libri Sibrandiani interdicatur. Eoque magis haec res eos coquit, quod disertim addatur, hoc pleno in conventu constitutum esse. Nempe vident et dolent, minus sic deinceps fidei calumniis suis habitum iri. His vero omnibus aliud nihil opponere possunt, quam quod nec defuere ex Civitatibus, quae Sibrandianam magis causam probarint: quasi unquam fere sic agatur in rebus, vel publicis, vel privatis, ut idem sentiant omnes. Ecclesiastes quidam nostras retulit mihi atque aliis, ut si filis suus Amstelodami viderit Edictum hoc Portae (urbis ac Templi) affixum ab Illustrium Ordinum Viatore. Hoc quidam non factum credere malunt. Sed qui tantum scilicet scelus credere sustinent, mirari ac ringi, quod hoc perpeti voluerint ejus civitatis Proceres, in cujus constantia proram ac puppim causae suae constitutam saepius sunt confessi. Bona fides tua effecit, ut nonnullis tandem scrupulus sit injectus, quibus antea persuaderi non poterat, Sibrandum mala fide agere. Imo aliqui aperte eum jam culpare non verentur. Sane hesterna die, cum rogasset quidam ejus ordinis, quid mihi de bona fide videretur? atque ego respondissem, metuere me, ne multum Sibrando sudandum sir, priusquam omnibus iis respondeat: confessus est quod antea nunquam, multa eo in scripto esse, quibus a Sibrando responderi non possit: ac se quoque antequam Libellus hic prodiret, quaedam istiusimodi observasse: sed Libello hoc tuo (cujus tamen non te, sed Bertium, ac Joannem Arnoldi Authores suspicantur) et plura, et tam clare probari, ut negare sit neminis, nisi qui frontem perdidit. Addebat, se quid multo eruditius ab tanti nominis viro exspectasse: Plurimos esse in Batavia, etiam recentes do Schola, qui Sibrando melius illam causam potuerunt tractare. Postea in alios incidi, qui similiter judicarent. Paucissimos reperi, qui non fateamur, graviter, et Sibrandum


page 46, image: bs046

peccasse et omnes eos, qui absque ordinum insectatione de religionis controversiis agere non possunt. Utinam vero simul emisisses Scriptum tuum, de summi Magistratus jure circa Ecclesiastica: fortasse enim si Edicti tempore prodiisset, hinc tacitae aliquid authoritatis ei accessisset. Sed quia id factum non est, proximum puto, ut quam celerrime subsequatur. Quid enim attinet Crabronibus illis toties per intervalla bilem moveri? Recens nunc ira est. Si statim Liber edatur, poterunt simul bilem omnem despumare. Quod amice me adeo Roterodamum invitas, gratias habeo maximas. Velim quidem, sed detinet me lectio tertii Georgicon Virgilii, cum aliis rei rusticae Scriptoribus; ex quibus bonum delectum cogar discere. Cras vero a prandio progressus mei periculum faciam. Quam tibi aliisque, vir Amplissime, grave est Rempub. gubernare; tam mihi in annum integrum ab Homericorum Heroum cibo, quinquaginta capitibus, vel stomachis potius prospicere. Imo multo quidem hoc difficilius mihi, quia semel jam iterumque persensi, post omnes veteres consultos, ubi ad forum boarium deventum, tantumdem me sapere quam prius. Itaque post oleum et operam consumptam, aliena tandem opera uti cogor. Nec eo magis domo abesse licet, quando alieni nihil hac in re audent absque praesentia ac nutu meo. Adde quod juventus Scholae nostrae (cujus bona pars, pro sapientia sua, non minus desiderant boum nostratium conspectus, ac mactationem, quam olim in Circo populus Romanus gaudebat Lucarum boum spectaculo ac pugna) nunquam magis custode eget, quam hoc tempore; quo et difficillime domi continetur, et periculosissime excurrit. Quod vero, ni fallor, significas, fortasse, Dordrechtum te venturum, Utinam, Utinam fiat: Imo utinam ut amplitudo, ac dignitas tua ferat, ut pro diversorio publico subire possis pauperis hoc tugurii nostri, sed non congestum cespite culmem. Nobis quidem ea res non voluptati minus esset quam honori. Amplius adderem, sed metuo, ne inani spe mihi blandiens alienam ex verbis tuis sententiam expresserim. Utrum sit, brevi spero, vel ex Epistola tua, vel quod malo, ex adventu tuo longe exoptatissimo recognoscam. Etiam adventum tuum expetit Lydius: ut qui et multis retro mensibus, significavit, magno se loquendi tecum desiderio teneri, et hesterno vespere dixerit, optare se ut paucis agere tecum liceat de Libello eo, cujus gratia ab Asello illo, (sic enim loquitur) Corvino Princeps, inter eos reponitur, qui [gap: Greek word(s)]. Persuadere mihi conabatur, scripsisse se Libellum eum in Landem Magistratuum, ejusque probandi, verba nescio quae ex opusculo citabat. Ego cum nec tam fatuus essem ut crederem, nec irritare vellem eum quem ad coenam invit‚ram, consolatus sum illo, quod scriptum hoc Corvini perennaturum non putem; tum maxime quod pauci sciant, Lydium dialogi illius esse Authorem, pauciores item, per [gap: Greek word(s)] Lydium designari. Gaudebat eo sermone, sed tamen addebat, pati se non posse, ut tu de eo tam atrocem habeas opinionem: eoque prima occasione, vel Roterodami si eo proficisci contingat, vel Dordrechti, si tu prior huc veneris de Libello eo purgare se apud te velle. Vale, Amplissime Domine, uxorique lectissimae tuae a me salutem dicico.

A. T. Observantissimus

27. Octob. 1614.

G. J. Vossius.

XVIII. Hugoni Grotio, Gerardus Vossius S. P.

HEsterno die, Magnifice, et Amplissime Domine, literas accepi Steinfurto, quas jussu generosi Comitis, suo et Collegarum nomine, ad me scripserat Timplerus. His offertur mihi professio S. Theologiae in illustri Schola Steinfurtensi. Significavi statim rem totam Praetori Musio, et Syndico Berkio, quorum utrumque optime mihi velle non dubitandis indiciis jam multos annos comperio. Dixi iis, nihil mihi in eo, quo fungor, munere displicere, quam quod videam optimum aetatis meae florem abire, nec multum me in studiis promovere. Saepius me comperisse, si quando die Dominico a meridie, discipulis in Templum abeuntibus, studiis domi vacem, plus me paucissimis istis horis proficere, quam alias integris aliquot diebus. Praeterea nonnihil dolere, quod nonnulli Ecclesiastae praeter meritum meum, nomen meum apud plebem


page 47, image: bs047

obstrigillent, haud alio argumento, quam quod subinde, conscientia dictante, modeste eos muneris commoneam, qui quocumque con vitii genere illustres Ordines impetunt. Tum autem quod aliquando dicam, non controversiarum naturam, sed hominum, culpam esse, quod hoc Ecclesiae diffidium componi hon possit. Si etiam aliquam multos Melancthones, et totidem Calvinos haberemus, omnino me confidere, adeo eos amice hoc negotium transacturos, ut nihil inde Ecclesia capiat detrimenti. Neutiquam me a contra Remonstrantibus segregem factum: sed neque in omnia eorum dicta jurare velle. Tantum ex animo dolere sortem Ecclesiae, quae ita factionibus scindatur. Multa quoque alia in hanc sententiam attuli; qua quoque in re calculum mihi adjecerunt. Tantum visus sum iis minus constanti animo, quod obtrectatorum sinistros sermones devorare haud satis possem. Saepius enim talia ab aemulatione aliqua, aut animi impotentia proficisci. At ea quoque non minus in Academiis ipsis habitura locum. Quod vero dicerem vix quicquam temporis a me studiis dari, id aliquamdiu adhuc concoquendum putabant. Nec enim dubitare sese quin haud perpetuo sim isthoc Sisyphi saxum voluturus. Et tamen inquiebant, habendam mihi vel maxime rationem Liberorum meorum, quibus in functione hac, si ulla alia, honeste satis prospicere possim. Nec tamen hoc sic a me accipi debere, quasi me perpetuo hoc in munere consenescere velint. Quin vero sese ipsos mei memores esse velle, si quid fortean possint in vocatione aliqua Lugdunensi. Et hoc eo se magis dicere, quia jam aliquid ea de re inaudissent. Posse etiam huic rei Steinfurtensem istam vocationem inservire. Interea Authores erant, nec acciperem conditionem, nec recusarem; sed potius scriberem, velle me de re tota cum amicis consilium capere. Parui consilio. Ac literarum etiam mearum ad Timplerum exemplum mitto. Haec scire te volui, Amplissime Domine, ne si forte Hagae, quo uterque proficiscetur, ejus rei mentio incidat, tu omnium sis ignarus. Interea non est quod de me tantopere sollicitus sis. Non possum quidem non maximas tibi pro affectu erga me tanto gratias agere: sed quaedam interdum sunt, quae moram aliquam exigunt. Sane intelligo aliquibus nihil magis in me displicere, quam quod etiam Amplitudinis tuae nitar commendatione. Aliquis etiam nescio quid objecit de Literis quibusdam, quas ad te scripsissem. Sane metuo, ne D. Bertius (quem ego alioqui ut Praeceptorem optime meritum, et virum summae eruditionis plurimum et veneror et aestimo) nonnihil rebus meis incommodet. Scio illum literas meas, quas ad A. T. de aliquot Erasmi locis scripsi, et habere, et aliis commonstrare. Inter alios est Rutgersius noster, cui bonam earum partem legit. Audio etiam ambire professionem historiae Ecclesiasticae; et quia nonnihil a me prius hac in re metuebat, uti prius a Vorstio (nam et cum is Lugdunum vocaretur Theologiae professionem ambiisse dicitur) [gap: Greek word(s)] dictat, semper sibi aliquid remeliginis injici, vel ab aliquo Vorstio, vel ab aliquo Vossio. Sed ab illo ad A. T. redeo, vel potius ad me ipsum. Equidem multa mihi ad arduam historiae Ecclesiasticae professionem deesse video. Accepturi quidem essemus vocationem, si vocaremur, sed non tam quod non malimus nos pauxillum adhuc in hoc pulvere haerere, quam quia metus esse possit, ne cum maxime molestissimo hoc onere liberari velim, minime possim. Nam et interdum, vir amplissime, in animum venit, te quoque mortalem natum. Alioqui, ut dixi, temporis mihi aliquid concedi malim, quo muneri me isti praeparare possim. Quod si ubi me propemodum parem isti muneri putabo, non subsequatur aliqua vocatio, [gap: Greek word(s)]. Sic quoque scribendo saltem prodesse Ecclesiae Dei poterimus. Sunt alia multa, de quibus colloqui tecum aveo, eo magis, quia me literis tuis, quas ante horam accepi, amice ad te invitas: sed id nunc fieri non potest, quia metuo ne, absente me, discipuli in glaciem currant, aut fortean pedem, aut brachium frangant. Tutius id potero, ubi glacies erit soluta. Quamquam si et ante se occasio offeret, minime eam negligam. Haec raptissime, ob festinationem Tabellarii. Deus ter Opt Max. diu te Reip. Ecclesiae, familiae ac nebis servet incolumem. 3. Non. Martii, 1615.

Misit D. Vorstius ad me per amicum varias literas, ad se de vocatione Steinfurtensi scriptas, uti exemplar literarum, quas III. Comites de me vocando ad Curatores Academiae


page 48, image: bs048

Leidensis scribunt. Ego statim singula describi curavi. Si tanti putabis, percurres, et vel in adventum meum adservabis, vel ubi voles transmittes ad me. [gap: Greek word(s)].

XIX. Clementi Timplero.

EGO vero, clarissime, doctissimeque Dom. Timplere, non possum, non et plurimum mihi gaudere, et tum illustribus, et generosissimis Comitibus Bentheimensibus, Dominis meis clementissimis, tum ornatissimo ordini vestro professorio, ingentes agere gratias, pro tam honest‚ de me existimatione, et luculentis adeo, erga me affectus notis. Mihi quoque partim, ne adversus adeo munificos, ac benevolos ingratus essem, partim publici boni caus‚, una cum Tabellario hoc ad vos, excurrere, animus erat; ac vobiscum super omnibus sermonem serere: sed incommodissima anni tempestas, a profectione deterruit; nec muneris conditio, quod nunc obeo, diutinam mei absentiam ferat; et quod familiam ducit, ea nunc rerum mearum conditio est, ut nisi desultoriae mihi levitatis notam, merito impingi velim; cum uno alteroque amplissimo viro, mei, et publici commodi amantissimo, super re tanti ponderis, serio mihi deliberandum intelligam. Id quidem, quin neque illustres Comites, neque clarissimus Professorum ordo, vitio sit versurus, nullus dubito. Interea quia in eo loco, illustris Scholae vestrae res sunt, ut moram vix patiantur ullam, recipio me aut intra brevissimum tempus, excursurum ad vos, aut literis de animo meo facturum te certiorem. Nihil enim mihi gravius sit, quam ut bene de me, et publico, mereri volentibus, sim injurius, et simul cessatione me‚, illustri Scholae vestrae sim intertrimento. Vale, Doctissime, et merito mihi charissime Domine; et si grave non est, tum illustres, ac generosissimos comites, Dominos meos clementissimos, tum clarissimos, ac praestantissimos Collegas tuos, plurima, meo nomine, salute imperti.

Dignitatis tuae observantissimus,

111. Non. Mart. Ann. CIC IC C XV. Stylo Gregoriano.

Ger Vossius.

XX. Reverendo in Christo Patri, D. Lancellotto Androsio, Episcopo Wintoniensi, Regi Britanniae a Sacris et Secretis Consiliis. Reverende in Christo Pater,

QUod coram me posse, pro magno opt‚ssem, id absens nunc agam: ac quia aliter non licet, per literas saltem fiduciam sumam compellandi tui. Jam aliquot menses sunt, quod facere id animus fuit. Sed gravis et diutinus uxoris morbus et hoc, et alia multa, quae vel ad studia, vel ad humanitatis officia pertinerent, disturbavit. Nunc quia sextus est dies, quod paulatim convalescit, et ego quoque sensim meus esse incipio: nolo diutius illud omittere, quod tamdiu distulisse jam pudet. Ex quo Franciscus Junius, affinis meus, in Angliam venit, saepius ab eo literas accepi, nullas vero, quin iis magnifice praedicet felicitatem hanc suam, quod tibi in notuerit, tot eximiis dotibus praedito, et ejusce dignitatis viro, a quo etiam tantopere ametur, et cui se suaque ita curae esse videat, ut non aliter affectum hunc, quam vere paternum possit nuncupare.

Equidem non facile dixerim, quant‚ res haec voluptate animum meum perfuderit. Et quid me unum dico? imo quantopere exhilararit omnem Junii [gap: Greek word(s)] familiam. Quae satis etiam intelligit, plus se eo nomine debere tibi, quam exsolvere possir. Etsi vero hoc per se magnum, imo maximum erat; tamen alterum etiam accessit, ut genuin‚ omuino laetiti‚ afficerer. Nam eaedem adfinis literae, tum etiam, quas nobilis et mei amantissimus juvenis Georgius Dubletius ad me dedit, testificantur mihi, non solum tibi notum esse nomen meum, sed etiam amantissimum te mei et cupidissimum esse. Quem ego affectum multo auro potiorem duco: sed in hoc statu non aliter remunerari possum, quam solo amore, et propensissim‚ in me colendo voluntate, Hanc quidem, si non dignitati amplissimae, faltem summae bonitati tuae probaturum me confido. Interim mihi quidem gaudeo, potissimum vero gratulor affini meo: quem deinceps etiam commendatissimum tibi forespero. Neque enim favore tuo plane indignum putabis, cujus ea est eruditio, et quod


page 49, image: bs049

caput est, illa vitae integritas, propter quam imprimis charissimus hic omnibus esse solet: si solos excepero, qui virtuti et doctrinae, addo et Ecclesiae paci bellum indixerunt. Sed neque iniquum videtur, ut ex segete ea beneficiorum, quae in uberi Ecclesiae solo maximus ei parens obsevit, horum optimus filius aliquid frugis metat: atque id potissimum per te, cui consuetudo benefacere in naturam vertit: cuique etiam excellentem pietatem, doctrinam, prudentiam, humanitatem eruditissima scripta undique spirant, ac fama etiam celebrat, et doctissimorum hominum sermones. Eo vero impensius hoc desidero, quia et affinem hunc meum juxta ac meipsum amo, et eam de virtute ejus spem concepi, ut si quid mihi humanitus contingat, hunc praecipue fote putem, in quem dumvita ei supersit, cura liberorum meorum recumbat. Haec sunt, quae nunc ad te scribenda existimavi. De rebus vero meis nihil addo, partim quia nihil magnopere est quod scribam, partim quia siquid fuerit, id alteris malo literis reservare.

Reverende in Christo Pater, Deum ex animo oro, ut illum erga nos affectum: te vero ad fidei et pacis Christianae bonum, diu Ecclesiae suae incolumem servet.

VIII. Kal. Nov. CIC IC C XXI.

Reverendi et illustris nominis tui cultor, G. Vossius.

XXI. Hugoni Grotio, Gerardus Vossius S. P.

MAgnifice amplissimeque Domine Groti, posteaquam D. Vander Myle, et DD. Consul Syndicusque Leidensis domum re confecta abierant, mire cum coram tibi gratias agere, tum de variis tecum colloqui gestiebam: sed adhuc ob summam tempestatem rustra fui. Biduum quidem, imo triduum prope jam ex eo tempore exspiravit: sed venti validius etiam spirant, quam ante: Nec ego duntaxat, qui meticulosior videri possim, quam virum decet, sed, ut audio, plerique etiam nautae, audax [gap: Greek word(s)] hominumgenus, oram hinc solvere verentur, Ita abiit mihi initium feriarum nostrarum: quo tempore commodissime domo abesse poteram. Vereor autem ne adhuc plusculis hic diebus detinear, partim quia hac hebdomade pro affinis infante in baptismo spondendum erit; partim quia Rutgersius noster impense cupit, ut intersim solemniori convivio, quo die Jovis proximo serenissimi Suecorum Regis Legatum accipere cogitat: post Paschalem vero diem animus sit uxorem Bredam ad sororem deducere: ubi fortasse diem unum aut alterum haerendum erit. Omnino tamen decretum, antequam feriae nostrae desinant, hoc est intra quatuordecim hosce dies excurrere ad A. T. nisi interea te in Zelandia potius, quam vel Roterodami, vel Hagae etiam fote cognoro. Una tunc mecum feram commentationem tuam de Christi satisfactione, cujus descriptio spisse procedit, ob nimis festinatos literarum ductus: sed tamen intra hos sex septemve dies scriptionem ejus absoluturum sese sperat Amanuensis. Mitto interea Thomsoni librum praestantissimum; una cum Augustinia na confessione, Synodi Palaestinae gestis, et Arnobio: quibus cum diu adeo, fortasse incommodo aliquo amplitudinis tuae, usus sum, sane cum maximo fructu meo. Carere quod nunc iis possim, facit, quod tandem ipse eos Antverpia nactus sim. De Thom sono non tantum suadeo, sed etiam rogo, quam primum edatur. Nihil ea diatriba hoc in genere, vel doctius extat, vel elegantius. Me quidem valde in vera sententia confirmavit Nihil tamen hoc judicium nostrum Bertiadem Heroem, nisi secus putabis, scire attinet: quippe qui, ut etiam amici mihi narrant, hoc cum magno eloquentiae Romanae parente habeat commune, quod silere difficulter ea possit, in quibus tacito opus erat. Quamquam vero liber iste Thomsoni multis partibus sit emendatius deseriptus, quam exemplar ipsum, tamen supersunt in eo non pauca, in Graecis imprimis quae corrigi debeant. Ut emendanda putaram, de quibusdam ante trimestre in chartula annotaram; sed hanc licet quaesitam, nunc invenire non possum. Nec multum puto refert, quia nullo negotio corriget isthaec inter legendum Bertius noster. Infante (filio an filia?) amplitudinem tuam auctam gaudeo: eoque nomine tibi gratulor; ac Puerperae foelicia omnia opto. Vale, et praesidium et dulce decus meum.

14. April. circa vesperam. 1615.

T. A. Obstrictissimus, G. J. Vossius.



page 50, image: bs050

XXII. Hugoni Grotio, Gerardus Vossius S. P. D.

SCripseram tibi ante aliquot dies, Magnifice et Amplissime Domine, male me metuere Ecclesiae Bredanae a Musenholio, qui cum reprobationis absolutae, gratiaeque irresistibilis et indeficibilis dogma tanquam filiolam suam amet, atque amplexetur; tamen nec ejus quam tueri vult, opinionis satis est intelligens, nec partis adversae sententiam (quam ubicumque et quandocumque occasionem levem videt, lineamentis distortissimis foedissimisque coloribus depingit) cognoscere vel minimum laborat. Jam ab aliquot retro annis novimus hominem per affinitatem qualemcumque. Semper uti aliis ita mihi quoque visus est nullius, vel judicii, vel industriae: mire ad haec iracundus et pertinax: caeteroquin imis pariter ac summis, quamdiu nullae irarum aut simultatis causae intercedunt, comis ac affabilis; etiam Latine non paulo melius sciens, quam sui plerique ordinis solent. Is ergo cum antea semper nescio quas non monstrosas Opiniones, quas vel ipse, per febrim credo, somniasset, vel a malegeniatis quibusdam pessima fide confictas avide arripuisset, spargere per vulgus solebat: tamen ex quo Amstelodamensium, et famosi Zelotarum Ducis, perperis pravisque consiliis dare se totum coepit, multo seipso saevior factus est; sic ut non aliud nunc speret aut spiret, quam factiones, et triste Ecclesiae vix dum florescentis, dissidium. Ad quod facinus tantum utitur, vel abutitur potius, plerisque hominibus Adolescentulis. Eorum unus est Amstelodamensium Alumnus, ac nisi me multum fallit conjectura [gap: Greek word(s)] et complicum emissarius, nomine Spiliardus, qui subinde Lugduno Bredam, inque ejus urbis pagos ventitat; ac paucas ante hebdomadas domum meam venit, multum Musenholianum pacis studium extollens, ac Boxhornium et Affinem, quasi non recto talo in obortis controversiis publicitus proponendis incederent, censoria graviter virgula notans, edam obnixe rogans, Adfinem primis literis muneris sui commonefaecrem: neque enim per Musenholium statutum, quo minus ea in Ecclesia sarta tecta concordia conservetur. Quae cum apud me audeat hominem pene sibi ignotum, et Diamantio affinitate junctum, quid non apud alios spargere ausit, cogitatu haud difficile est. Alter congerronum est Radaeus, Ecclesiastae Veteraquinatis Lydii Collegae filius, discipulus ante pauculos annos meus, sed qui immaturus adhuc disciplinae se nostrae subduxerit, Dordrechtoque Franckeram, indeque Leidam ablegatus, Sibrandiana prius institutione, hinc Polyandri auditione, mox audiendis Homiliis parentis (qui vir nec prima Latini sermonis elementa scit, sed [gap: Greek word(s)] non multos pares reperit) tantum et sibi et: Parenti maximo intra biennium et trimestre profecisse visus, ut idoneus crederetur, qui Pastor fieret Ecclesiae Ooster - Goudensisus: quod et ambitu paterno facile est consecutus, segnescente indies cleri disciplina, et mutuum mulis scabentibus, ridentibus et ringentibus interim veteribus condiscipulis, qui cum se ei suppares fuisse scirent cum a nobis discederet, nondum tamen eo jam Pastore ferulae manus in schola nostra subduxerunt. Sed neque segnem Musenholio navavit operam Pollio, qui jam sic sese iis civitatibus commendabilem facere studebat, ad quas se [gap: Greek word(s)] Polyandri opera brevi vocando non falso sperabat. Atque hi illi ipsi sunt, qui in Bredana classe ultima, atque alias in conviviis et circulis absolutam Catecheseos subscriptionem importunius caeteris urgebant. Quam ob causam literas ad adfinem dedi, quibus subscriptionem istiusmodi, a qua jam ante abhorrebat, penitus dissuadebam. Ostendebam Synodis aliquot confessionis exigi subscriptionem, nulla vero Catecheseos, ac synodicae fortassis, minime vero classicalis esse authoritatis, novum in Ecclesia morem inducere; tantoque hoc ferendum minus, quod nusquam in Hollandia ipsa, non in ipsa Classe Dordrechtana, cujus tot annos pars fuisset, consuetudo illa obtineret. Sed et Synodo Gorchomiensi, et edicto illustrium ordinum potestatem omnibus factam Pastoribus, tam Confessionem quam Catechesin examinandi, ad scripturarum trutinam; quo si quid alterutrius Authores humanitus passi viderentur, ejus indicium et judicium fieret in synodo consecutura: dubitandum autem minime esse, quin aliqua contineantur catechesi, de quibus dissensus sit inter praestantes Ecclesiae reformatae doctores, ut de descensu ad inferos, de justitia activa,


page 51, image: bs051

et similibus: proindeque non debere quemquam ad absolutam ejus scripti subscriptionem compelli, priusquam Synodicum judicium factum esset. Quamquam vero affinis subscriptionem nunquam [gap: Greek word(s)] detrectarit, sed dixerit semper, nolle tanquam Scripturis Canonicis subscribere, sed ut praestanti Theologiae compendio, in quo si quid fortasse Scripturis ac rationi recta consentaneum magis dici potuerit, saltem necessaria omnia Religionis Christianae capita salutariter explicarentur; tamen nec hoc modo aliud profecit, quam ut diceretur, nisi [gap: Greek word(s)] subscribere paratus esset, redditurum, sese novitatis suspectum. Nempe cassa hac terricula percelli, et a proposito dimoveri posse arbitrabantur. Postea per urbem dispersum, proclinare, uti Boxhornium jain diu, ita jam nunc Diamantium quoque in Remonstrantium partes; ut qui Catechesin subscribere formidaret, quam tamen ipse ad populum interpretaretur. Suspicionem auxere, quod duo vel tres Musenholii familiares, qui libellos nuperos [gap: Greek word(s)] legissent (caeteri enim nihil insolens in Affinis concionibus animadvertebant) dicerent Affinem aliter quaedam Scripturae loca enarrare, quam a Calvino factum esset, quem super iis consuluissent; tum autem, quod cum a gratiae divinae contemptu neglectuque populum dehortaretur, hoc aliquanto fervidius fecisset, nec addidistet, ut Electi hautquaquam vel resistere Spiritui Sancto, vel eum excutere possent: quorum utrumque sacro verbo doceremur. Sed et de concione dixerat Adfinis, gentes non omni veri Dei cognitione fuisse desticutas, sed eam in mendacio detinuisse; planeque videri, nisi id ab iis factum esset, divinam bonitatem, ac misericordiam majori eas gratia fuisse dignaturam: nunc culpa sua perisse, quia citra gratiosum fidei donum nemo Deo placere ad justificationem, ac salutem dandam posset. Ob quem sermonem Adfinem in Consistorio reum agere non dubitavit Musenholius; sed peragere non potuit. Nempe dixisse dicebat, posse gentes salvari sine fide in Christum: contrarium autem seniores, quos vocant, se audisse profitebantur. Ad haec contigit, ut Lansbergius, Hillerus, alii, Amstelodamensibus aperto schismati studentibus, formulam concordiae, aut quocumque nomine appellare lubet, ad vicinas Ecclesias miserint, easque inter Bredanam: in qua cum Boxhornius, et adfinis nihil nisi pacem Ecclesiae spectari viderent, nec abludere ab nupero Ill. Ordinum edicto judicarent, non gravate manu sua adsensum sunt testati. Non factum mallem, haut quidem quia mali hic videam quicquam; sed quia per quos isthaec procurentur minus tacituros putarem. Sane vix subscripserat uterque, primo, ni fallor, alibi, mox Bredae res ad Musenholium indeque in vulgus dimanavit. Jamque dicterio hoc notatur adfinis, quod qui gravatus sit subscribere Catechismo, hic Illustrium Ordinum Edicto (sic formulam nuncupant) subscriptione sua dignetur: quasi dicant, divinis humana posthabere. Dixi ante, qui de Ecclesiastarum, aut Candidatorum etiam grege Musenholio maxime studeant; sed et in urbe habet is duos, tres, qui operam ei suam commodent; homines tanti typhi, ut cum literaturae omnis penitus sint rudes, melius cunctis Ecclesiastis, sese controversiarum obortarum gnaros esse jactitent. Hos inter quis familiam ducat, me non monente scies, si scias esse unum ex iis aegrorum consolatorem, quo hominum genere jam ab aliquot retro annis, nihil reperi nasutius, nihil ad turbandas Ecclesias, vel aptius, vel proelivius; Imprimis si factionis suae ducem aliquem Ecclesiastarum nanciscatur. Ita, ut alios mittam, memini Dordrechti, Ecclesiastas nullum magis metuere, et concionum, et vitae apud vulgus censorem, quam ejus ordinis hominem: qui et cum Lydius de reprobationis dogmate mollius sentiret, et cuidam separatistae Roterodamensi non in cunctis assentire posset, eum passim traducere coepit apud suos, quasi in Remonstrantium castra descivisset. Sed Lydius, cum tam atrocem, ut ipse interpretabatur, calumniam dissipare vellet, proximis homiliis graviter in Remonstrantes detonuit, multumque ea arte hominis labefactavit fidem. Verum ad Bredanum illum minime sanctum [gap: Greek word(s)] redeamus, qui similiter apud suos, ut Remonstrantem passim tradueit adfinem. Quemadmodum vero olim nihil Christiani ipso nomine erat invisius, abundeque illud criminis, imo crimina omnia complecti credebatur: Itidem Musenholius, [gap: Greek word(s)] iste, et pauculi ejus farinae alii, sic Remonstrantis nomen apud non paucos exosum reddiderunt, ut qui


page 52, image: bs052

Remonstrantem dixerit, haeresium omnium sentinam, et aliquem qui per schisma ad Patriae proditionem muniat viam dixisse videatur. Sane Musenholius his diebus in mensa Amitini nostri, aperte ac sine circuitione dixit, Remonstrantium hoc propositum esse, ut paulatim Papatum invehant. Hoc qui apud eos facit qui sunt nobis affinitate conjunctissimi, nec ob prudentiam facile admodum calumniis istiusmodi fidem habent, quid non effutiat apud imperitum vulgus? sane jam tantum per se suosque effecit, ut dicantur ducenti, aut circiter hac una de causa a sacra synaxi abstinere velle. Haec male adeo adfinem habent, ut jam menses aliquot, sed per intervalla, cum morbo graviter conflictetur, quem non aliunde quam animi aegritudine contraxisse putamus: planeque metuimus, ne si (quod Deus avertat) res in apertum schisma prorumpat, affinis sit ferendo. Sane moeror multis [gap: Greek word(s)] arcessere solet, ut non temere sit, quod ex etymo hoc moerorem a dolore distinguant Grammaticorum filii. Per adfinem non stabit uti neque per Boxhornium quo minus Ecclesiae ejus conservetur concordia; tantum neuter adigatur ad Manichaica illa publicitus vel docenda, vel audienda. Miseret profecto Ecclesiae, quae vix dum papatus jugum excussit; ac jam nunc per concionatorem istum (Tulliana, non vulgari tantum consuetudine nunc vocem eam usurpo) suspicionibus ac calumniis a fidis Pastoribus avocatur, absterreturque. Mihi quidem omnimodo laborandum videtur, ut concordia retineatur. Qua autem ratione id confieri possit, tu, Amplissime vir, pro aquilina illa ingenii tui perspicacitate longe citra dubium melius me vides. Dicam tamen quod in mentem venit. Non dubium mihi quin Hagae, noris optime Amplissimum D. Martinium, Senatorem Guriae Brabanticae, et Bredani Senatus aliquando partem, eoque qui indolem atque animos Magistratus Bredani optime nosse possit. Quid? si is quempiam Procerum, cui maxime fidat, literis moneat, ne patiantur civitatem suam schismate distrahi misere, sed Ecclesiastis suis praecipiant, ut concordiae studeant, nec in controversiis obortis prudentissimum Illustrium Ordinum Edictum transgrediantur, seu Manichaica seu Pelagiana docendo. Imprimis vero, quid? Si Magistratus illum aegrorum consolatorem, et unum alterum illius [gap: Greek word(s)] monetae ad se arcescat, graviterque commonefaciat, ne ultra crepidam sapere velint, multo minus piis et doctis Pastoribus Ecclesiae suae haereseos notam inurere, ac vulgus a sacra synaxi absterrere velint. Equidem magni referre puto, ne ea civitas schismate turbetur, quae et Ecclesiam habet novellam, et a Principe gubernatur Pontificio, et magna sui parte principis sequitur religionem, et quod caput, quae hostili adeo solo est propinqua. Non dubito, quin si quid istiusmodi vel Illustres Ordines, vel Ill. Princeps Mauritius resciscat, principiis tanti mali sint obstituri. Cum ante menses duos tres adesset nobis adfinis, author ei fui, ut quod facile poterat, Hagam excurreret ad reverendum et summum virum D. Uytenbogartium, eique statum omnem Ecclesiae suae exponeret. Nec a consilio eo multum abhorrebat ad finis; tantum metuebat, ne si cum eo communicasse consilia sua innotesceret, plus Ecclesiae suae res ea damni daret, ut nunc quidem sunt tempora. Cogitabat etiam qui Musenholii mos est, facile si vel levem suspicionem concepisset, hoc sibi exprobraturum: nolle autem hoc committere, quod negare non posset. Haec ego cum scirem, putavi non male me facturum, si vel ipse ad clarissimum Uytenbogartium scriberem, vel, quod postea praetuli, tuae rem omnem prudentiae committerem, qui, si consultum putabis, cum eo rem communicabis, feci autem omne hoc nullo istius rei gnaro: Affine vero tam ignaro quam qui ignarissimus. Pene hoc significare exciderat, (quamquam exigui videatur momenti) ante hebdomades duas Musenholium fuisse in urbe nostra non tam, puto, ob nuptias Pollionis quibus interfuit, multa cum Festo (ejus latus dextrum claudebat) mussans diutissime; quam ut cum, quem dixi, viro nova turbandae civitatis consilia caperet. Sane ratiocinari possim, uti de Clodio in Miloniana Tullius, nisi magnum aliquod fuisset, cujus causa urbe exiret, non tum potissimum se ad iter fuisse accincturum; sciebat enim utrumque Collegam suum valere male. Sed absente eo famula (quicum consilia sua homo prudens communicare videtur) dixit, non posse in urbe durare, in qua videre cogatur tam multa praeter animi sui sententiam. Intelligo ex quodam, qui Festo utitur familiariter,


page 53, image: bs053

eumdem cum domum reversus esset Ecclesiae Ter Heiden (cui ante inserviverat Pollio) commendasse illum, qui sub cruce Roterodami (sic loquebatur) concionatus hactenus fuit. Nempe existimatur ille suae constantis [gap: Greek word(s)] aliquod dedisse experimentum in urbe vestra, eoque dignus putatur qui jam perpetuus certi loci Pastor fiat. Ego ab istiusmodi hominibus, in Bredana dioecesi nihil boni spero, qui prius fratribus separationis, seu Separatistis, ut in Anglia vocantur, seu Donatistis novellis, ut veteri eos vocabulo insigniamus, sese factionis praebuerunt duces. Quamobrem hoc quoque ad adfinem primo tempore, perscribere animus est, quo cum Collega Boxhornio videat, ne sua pusillanimitate Ecclesiae aliquid adferat detrimenti. Vale, Magnifice, Amplissimeque Domine; Et si occasio dabitur, ne quaeso gravare salutem meo nomine dicere Clarissimo Uytenbogartio; cujus ego salutandi causa superioribus feriis Hagam excurreram; sed cum Principe prandere dicebatur; mihi autem, ob necessaria quaedam negotia, diutius Hagae haerere non licebat: ita factum ut ex quo tempore una tecum ei aderam, praestantissimum virum non viderim. Iterum Vale.

Amplitudini Tuae Observantissimus,

3. Decemb. 1615.

Gerardus Vossius.

XXIII. Gerardus Vossius, Hugoni Grotio S. P.

QUoties cum animo meo reputo, prima reformationis tempora, eaque cum proximis, et illa item cum nostris compono; toties, Magnifice, Amplissimeque Domine, se maximum mihi offert argumentum infirmitatis humanae: neque dubito, quin idem tibi usu veniat saepissime. Quid enim magis Luthero, aliisque piis Doctoribus, primitus objici solet, quam Papae, et Ecclesiarum multatum dissentientium authoritas? sed Doctores nostri ab Ecclesiis ad Scripturae judicium, a Papa ad Magistratus judicium provocabant. Bona causa multis locis triumphavit. Sed cum Lutherus homo quoque esset a quo idcirco humani nihil alienum putari debet, factum, ut cum bono semine zizania alicubi seminaret. Videre hoc alii, fortasse nec pietate, nec eruditione inferiores; qui idcirco sedulo sibi adlaborandum. judicarunt, ut a bono semine zizania distinguerentur. Hic qui in sententiam Lutheri jurassent, quasi quae de Scripturarum unico, ac perfectissimo Canone dicta essent, adversus Pontificios solum valerent; ecce iisdem, vel geminis plane armis, aggredi eos ausi sunt, qui zizania in Ecclesiis suis recens orta eruncare vellent. Nam ut Pontificii Pontificem, ita hi Lutheri Sectatores, Lutherum, ut illi Ecclesiam Romanam, ita hi Ecclesias Saxonicas, et alias; ut illi mediae fere, aut ihfimae Antiquitatis consilia aliquot, ita hi, tanquam quod Conciliorum sibi multorum instar esset, Confessionem Augustanam urgere adversus dissentientes coeperunt. Habuit hoc alios pessime, imprimis eos qui in re Sacramentaria ab iis dissentientes, hac parte Zuinglium, et Calvinum sequi se profiterentur. Aurem igitur istis vellere, memoriamque priorum temporum refricare, quibus armis istiusmodi pugnandum fuisset, causa fuissent longe inferiores. Sed surdo canebatur fabula. Nam qui quasi rerum dominarentur, hi, ut Pontificii olim, ita jam ipsi quoque in omnes a se dissentientes de umbone, tanquam de plaustro omnis generis convitia jactare coeperunt: communitati etiam omni in posterum renuntiarunt. Atque in his tuebantur se Lutheri ipsius (quanti alioquin viri!) exemplo: qui ut multa istius farinae omittam, (commemorare enim taedet) paulo ante excessum suum, ad Jacobum Probst, Pastorem Bremensem, virum, quod nec qui Lutherum tantopere sectantur, diffiteri poterant, eximiae pietatis, scribere hunc in modum non dubitavit: Beatus vir, qui non abiit in consilio Sacramentariorum, et in via Zuinglianorum non stetit, et in Cathedra Tigurinorum non sedit. Quod cum illis aureolum, et bracteatum quoddam dictum videretur, omnes qui non habens animum affectibus impeditum, vident esse, non dico bullatas nugas, aut ineptam, ac puerilem allusionem: sed impiam et horribilem Psalmi petversionem. Nec intra convitia, aut Anathemata res stetit: ad caroeres, ad exilia deventum: uti vel sola indicium faciet Peuceriana carcerum historia, quam opeimus, et doctissimus


page 54, image: bs054

Pezelius scripsit. Tantum non quidem religio, sed perperus affectus potuit suadere malorum. Tandem divina misericordia, in Britannia, in Germania, in Galliis, in Belgica, effloscere etiam Ecclesiae coeperunt, quae Papae sic jugum excuterent, ut a Luthero simul in [gap: Greek word(s)] dogmate dissentirent. Ac aliquantisper quidem hae memores pristinae conflictationis, et cum Papistis et cum Lutheranis, nihil ursere, quam Prophetica, et Apostolica scripta, summumque in Ecclesiasticis judicium Magistratibus sponte detulerunt. Sed postquam plerique earum Doctores rem omnem in vado esse viderunt, inque Veterum multorum locum, jam successerant Oratores novi, Adolescentuli, quam in Papistis prius, ac mox Lutheranis tantopere damnarant, hanc ipsi, cum alibi, tum imprimis in Belgica hac, calcare viam coeperunt. Si quod enim dogmatum suorum in dubium vocaretur, non jam ad scripturas solas, imo nec ad primaevam Antiquitatem, provocari se patiebantur: sed ut Lutherani illi Lutherum, ita hi Calvinum, aut Bezam: ut illi Augustanam Gonfessionem, ita hi Confessionem Belgicam, vel Catechesin Palatinam: ut illi Saxonicarum, ita hi Reformatarum, in Provinciis hisce jactabant consensum. Et quod dolendum imprimis erat, non minus quam priores, omnes, a se sententiis discrepantes, tanquam haereticos differebant, et quos possent sedibus, suis deturbabant. Quae quoties cogito, prope animum meum subit, et ne et illi qui nunc, ob aliquem in Praedestinationis dogmate dissensum, tanquam [gap: Greek word(s)] traducuntur, si superiores aliquando fiant, (libere cur non apud te loquar!) similiter excepturi sine eos, qui dissentire ab ipsis audebunt. Quippe et illi homines sunt, non minus quam priores: Et semper sic, ut alios mittam, cum ipso eruditorum vulgo ita comparatum fuit, ut contemptis iis qui moderata suggerent consilia, iis qui extrema sequerentur, se potius applicarent. Sed huic spero malo providebunt tempori viri aliquot praestantes, qui inter ipsos plurimum possunt: ac imprimis Magistratus summus, quem haec antecedentium exempla possunt reddere cautiorem. Quod autem nunc illi, qui receptiorem sententiam tuentur impense negant, vel transversum se unguem deflectere ab illa dissertandi ratione, quam sequebantur, qui primi Ecclesias Belgicas, vel domi, vel in exilio, docuerunt, hoc istiusmodi est, ut merito dubites, utrum magis imprudentiae, an impudentiae tribui debeat. Hoc cur dicam, cum alia multa, etiam in vulgus notissima, testatissimum faciunt, tum imprimis historia isthaec quam nomine Nobilissimi Johannis a Lasco, Belgicae Ecclesiae in Anglia Episcopi; item Martini Micronii, eruditissimi, et fidelissimi Pastoris, et omnium Belgarum, aliorumque peregrinorum Londino profugorum, scripsit, divulgavitque, nobilis et insignis vir Johannes Utenhovius, Ecclesiae Belgicae senior. Quanto profecto aliter, quam hodie hÓc fit, disputabant illi cum Lutheranis Coldingae, Wismariae, Hamburgi, atque alibi. Non visum hic universam istorum temporum historiam percurrere; sed contentus ero, ex multis aliqua delibasse, ex quibus de caeteris non obscura fiat conjectatio. Coldingenses quidam Pastores erant, nomine Paulus Noviomagus, et Henricus Sylvaeducensis. Cum his nostri pium aliquod colloquium poscebant. Negabant contra illi, eo quicquam opus esse, cum nec Rex, nec ipsi minimum de Regni Danici doctrina dubitarent. Nempe similiter ac (lubet enim isthaec cum nostris temporibus conferre) dicentes audivimus quosdam, posse Pyrrhonios istos, ut vocabant, inter sese Catechesim examinare ad scripturarum stateram: sibi hoc factu nihil opus esse, qui nec de particula ejus minima dubitarent. Sed quid hic a Lasco, Micronius, Utenhovius? Nempe tales praejudicio peccare arbitrabantur, planeque statuebant, non tantum cum Zizania sponte, aut fortuito oculis sese offerunt, de evellendis iis consilium capi oportere, sed sollicite etiam inquirendum, nihil ne Zizaniorum uspiam reperiamus, cum inimicus homo ea soleat spargere, dormientibus iis quibus cura agri Dominici incumbit. Sed pergamus. Dicebant Lutherani, negari a nostris, clara Scripturae verba, Hoc est Corpus meum. Nempe simili ratione, ac Ecclesiastae illi, qui cum de Electionis et Reprobationis absolutae dogmate disputant, clara esse ajunt verba Apostoli, Rom. IX. ac Reprobationem aliquam conditionatam inducentibus priusquam quod volunt persuadeant, totum illud caput e sacris literis furcillandum esse. Sed quid in simili controversia a Lasco, et alii, quos


page 55, image: bs055

diximus? Ipsum Noviomagum superiori concione docuisse, et quidem recte: veritatem cujusque doctrinae, probandam non esse, unius alicujus loci in Scripturis testimonio, sed unanimi totius Scripturae consensu. Objiciebant deinde nostris, quod omnia carnis judicio metirentur. Quis nescit hodie oggeri illis, qui absolutam reprobationem negant? sed audiamus a Lasco, et alios. Multa sunt alia in religione nostra capita, magis multo rationis nostrae judicio repugnantia, quae tamen nos omnia per Dei gratiam indubitata fide amplectimur, abnegato omni rationis nostrae judicio, eo quod illa certis divini verbi testimoniis niti, atque insistere videamus; idem et hic multo libentissime, facturi, si idem videamus. Objiciebant item, quod per Daniae Regnum, jam alia de coena sententia obtineret: nempe ut nunc quidam in Praedestinationis dogmate Ecclesiarum (quam vere non disputo) authoritate se tuentur. Responderunt nostri Lutheranis istis; Doctrinae sanae veritatem petendam nobis esse, non sane e Regnorum, sed ex verbi divini certa ac solida authoritate. Criminabantur item nostros, quod dissentirent a Luthero, ac Saxonicis Ecclesiis; quod Augustana Confessione damnarentur. Nempe haut aliter, ac nunc quidam semper crepant Calvinum, Ecclesias Belgicas, Confessionem, aut Catechesin: quae fortasse tamen non usque adeo illis patrocinantur. Sed quid hÓc iidem illi laudatissimi viri? Demus, inquiebant, Lutherum, ac Saxonicas Ecclesias, denique et Augustanam Confessionem non esse Catholicam Ecclesiam: nos Lutherum pro insigni Dei organo habere, sed illi nihilominus, Spiritum Sanctum juxta mensuram datum fuisse: hunc honorem solis nos Propheticis et Apostolicis scriptis deferre, ut nibil contineant quod non certa fide sit amplectendum: caeterum in scriptis Lutheri, (de Calvino idem dicere possumus) luculenta extare testimonia, illum sibi non perpetuo, neque per omnia constare. Quare et Lutheri scripta, et ipsam adeo Confessionem Augustanam, ad Scripturae regulam, et legitima Ecclesiarum judicia revocanda esse: neque ex Lutheri dogmatis, aut etiam ex Augustanae Confessionis authoritate, ita praejudicandum ess, ut scindantur Ecclesiae, utve sanctorum communio in Catholica Dei Ecclesia (contra fidei nostrae confessionem) videtur. Verba profecto aurea. Porro quia Paulus Noviomagus haeresios accusarat nostros publice in concione; respondere ad illud in hunc modum: Contra doctrinam Evangelii factum dicimus; quandoquidem nemo de alterius condemnatione, pronunciare aut potese, aut debet in Ecclesia, quem non constet publice a fundamento Apostolicae Confessionis, Petri ore proditae, excidisse. Et aliquanto post addunt: Nos hujus controversiae nomine, neminem unquam aversati sumus, sed in fraterna charitate tulimus; et ferendos esse putavimus omnes, qui modo nos vicissim ferre volent, donec Dominus controversiam hanc, per gratiam suam componat, eo quod omnes fundamentum Confessionis Apostolicae pariter retineamus. Quod ipsum in Praedestinationis controversiam multo etiam justius dici possit. Alia quoque hujus generis in ist hoc Coldingensi colloquio logi possunt. Sed nihil nostros ulla juvit defensio sui: Verum extrema in afflictione, mediae hyemis tempestatibus, sexaginta circiter familiae (quos inter decrepiti, pueri, matronae gravidae) summo cum vitae periculo regno ejecti sunt. Sed operae etiam fuerit delibare dissertationem, quam Hamburgi, Micronius habuit cum Joachimo Westphalo, eo adversus quem, et Calvini exstant quaedam. Is tanquam Achilleum argumentum objiciebat Micronio: De veritate doctrinae nostrae Sacramentariae nihil est ambigendum, cum ea in omnibus Saxonicis et Orientalibus Ecclesiis, ut a sanctissimis viris, et Praeceptoribus suis eam acceperunt, unanimi consensu tradatur. Falsa igitur, et repudianda est, contraria Zuinglii sententia, quae in praedictis Ecclesiis est damnata. Praeclare respondet Micronius: De controversa aliqua doctrina, non ex unanimi Ecclesiarum multarum consensu, sed tantum ex concentu Propheticae et Apostolicae statui debet. Alioqui triumpharet Papa. Tum Westfalus; Ecclesiae nostrae Saxonicae sunt Ecclesiae Dei. Hic Micronius: Ecclesia Dei ex loco aestimari non debet. Utque Londinum non facit Ecclesiam Dei, ita nec Hamburgum, aut Lubeca. Nulla praeterea est Ecclesia, praeter Propheticam, et Apostolicam, quae non in quibusdam hallucinari quandoque possit, quod ipsum quoque Lutherus docuit. Addimus Et Calvinus. Sed quid Westfalus hic? Quod Lutherus scribit, Ecclesiam errare posse, de Papistica, non de Christi sensit Ecclesia. Respondet Micronius: Imo de vera Christi Ecclesia loquitur Lutherus, qui ex hum aenaquadam imbecillitate, in quibusdam


page 56, image: bs056

nonnunquam impingit. Ex parte enim Prophetamus. Et fit aliquando, ut eximius aliquis doctor alicubi turpiter ballucinetur, quem mox deinde alii, praepostero quodam Zelo incitati, temere, et pertinaciter imitantur. Hinc etiam saepe errores in Ecclesia oboriuntur. Verissime, Verissime. Quare optime ibidem sic colligit Micronius: Proinde approbanda venit doctrina Ecclesiae omnis, non Ecclesiarum aliquot consensu, sed verbi divini authoritate. Objiciebat Westfalo Micronius; quod in libello suo, cui titulum fecisset, de recta fide, doctrinam suam sacramentariam Ecclesiae judicio subjecisset, eoque examen ejus subterfugere non deberet. Respondet Westfalus: Ego doctrinam meam Sacramentariam, non Londinensi, sed Ecclesiae Dei Hamburgensi judicandam proposui. Similiter hodie multi in Praedestinationis dogmate, nullis se Ecclesiis subjicere volunt, nisi quas idem se cum sentire habeant persuasum. Ait idem Westfalus: Si dubia adhuc esset nostra doctrina, graviter peccasset senatus noster, et serenissimus Daniae Rex, qui adversum vos decreta tulerunt. Optime respondet Micronius: similibus argumentis facile omnes vicerit Papa. Ait Westfalus: Contra vestram doctrinam Comitiis Augustanis pronunciatum est. Micronium hic audiamus: Non video vos justam habere causam tantopere gloriandi, de Augustanis Comitiis, cum ea in eum finem instituta non sint, ut ibi audita prius utraque parte certi aliquid de re Sacramentaria statueretur: Sed fuit tantum nuda fidei confessio, quae nullo modo Concilii legitime congregati authoritatem obtinere potest. Quod ipsum de Belgica confessione dicere possumus. Quemadmodum, et quod continuo subdit: Siquidem Concilia omnia adhuc subjacent Scripturarum Authoritati, quanto magis Confessio Augustana? Alibi quoque recensetur in eadem historia colloquium, a Micronio habitum Wismariae cum Doct. Smetenstedio. Hic, cum Micronius dixisset, Magistratus possit colloquii testis esse, ac judex: respondet Doctor ille, Magistratus? quid ille de religione intelligit? Petamus Rostochium, et ad Doctores, aut superintendentem proficiscamur, qui de colloquio judicare poterunt. Nempe non alios judices admittit, nisi a quibus certam sibi victoriam videt. Quid Micronius autem ad haec? Siccine, inquit, Magistratum contemnis, Doctor? Quo judice precor Papam principio vicit Lutherus, ab omnibus tunc Doctoribus Scholasticis passim damnatus? Sed exscribillandi modus tandem esto. Abunde sane ea, quae adduximus, ostendunt quod superius dicebam, illos qui primi Ecclesias Belgicas collegerunt, repurgaruntque, semper a Doctorum quorumdam sensu, Ecclesiarumque quarumdam consensu, ad scripturarum judicium, et Magistratus judicium provocasse contra eos, quibus cum illis Doctoribus nostris negotium fuit; haud secus ac hodie quidam occipiunt e nostris. Nam vum ovo similius non est, quam illa quae vidimus Lutheranorum Argumenta, et ista nostrorum, qui absolutam tuentur praedestinationem, nec Magistratus judicium in Ecclesiae rebus admittunt. Nec tamen par onnium haec immodestia: sed quo imperitior quisque, hic minus rationi locum praebet. [gap: Greek word(s)], ut optime olim Oppianus. Atque ut ingeniosissimus Poeta alicubi ait,

Non plus bis cordis, sed minus oris adest.

Plus modestiae (quemadmodum et eruditione plerosque ordinis sui vincit) retinuit Antonius Walaeus, cujus scriptum de jure Magistratus in Ecclesiasticis dicere possum. [gap: Greek word(s)] addere non possum, ne merito audiam illud quod desertori Juliano respondebat Basilius, [gap: Greek word(s)]. Ita multa in eo scripto reperi, quae meliorem mentem, majoremque modestiam spirent. Sane siquis ea ex opere excerpta in unum congerat, simulque oculis subjiciat, vix amplius aliquid requisiturus videatur. Sed tamen duobus nominibus peccat gravissime. Nam adversarii sui mentem, quam non capit, carpit; eumque se oppugnare credi vult, cum suum oppugnat somnium. Ad haec quae scribit minime videntur [gap: Greek word(s)]. Nam cum summum in Ecclesiasticis imperium, neget esse penes [gap: Greek word(s)], ea tamen passim dicit, ex quibus colligere hoc potuisset, fi mens non laeva fuisset. Omnis erroris fons, et caput, quod confuse, indistincteque singula consideret, et tractet, cum hic vel maxime haheat locum, illud Stagiritae, [gap: Greek word(s)]. Id quo pareat, prius quidem, universe ac generatim ostendam, Magistratui summo etiam in Ecclesiasticis jus


page 57, image: bs057

competere summum: deinde vero aliquammulta, imo praecipua fere, Wallaeani operis ad trutinam scripturae, et rectae rationis expendam. Nec ignoro, quam tu haec melius me intelligas, sed non ingratum me facturum spero, si meum quoque hac de re judicium perscribam.

Ac penes Principem quidem, seu Magistratum summum esse imperium supremum rerum Ecclesiasticarum, quatenus quidem penes mortalium quemquam potestas earum esse potest, solide comprobatur, partim Dei ipsius mandato, annexaque promissione, et comminatione: partim exemplis piorum Principum, quae nobis in S. Scriptura proponuntur, et commendantur: partim rationibus, quibus, Magistratus circa religionem, tum indirectim, tum directim, habere imperium ostenditur: partim exemplis Christianorum Principum, quae Scriptoribus Ecclesiasticis continentur: partim authorite Veterum, recentiorumque Patrum, qui potestatem hanc tribuunt Magistratui summo: partim judicio, ac confessione Scriptorum externorum, qui et ipsi, velut rationis quodam ductu, imperium circa impiam Religionem suam, tribuant Principi suo: ac Principum ipsorum, qui in impia Religione sua jus illud usurparunt. Haec omnia quidem cum cura tractare velle, scio res fuerit ingentis commentarii. Verum nos ex immensa sylva tantummodo paululam struem congeremus. Ut igitur ordiamur, jubet Christus, Matt. VI. 33. ut primum quaeramus Regnum Dei, ac fore spondet, ut caetera omnia adjiciantur nobis. Quod mandatum, cum privatum quemque tangat, tum eos imprimis, quibus non sui tantum, sed publici etiam cura incumbit: quibus regnum Dei in Remp. inducendum, promovendum, curandum, conservandum. Itaque et Psal. II. 10, 11, 12. Sic eos per Davidem compellat: Nunc ergo, Reges, animadvertite, eruditionem percipite, Ű judices terrae. Colite Jehovam cum reverentia, et exultate cum tremore. Osculamini filium, ut non irascatur, et pereatis in vita, cum exarserit vel minimum ira ejus. Beati omnes, qui recipiunt adeum. Ubi Reges compellat Deus, non velut aliquos ex societate humana, sed tanquam Reges; quos non sibi tantum colere pietatem velit, sed curare, ut camdem subditi exerceant, quemadmodum optime ea verba declarat Augustinus, ut infra videbimus. Huc quoque pertineat, si recta interpretatio, locus ille Psal. XXIV. 7. Attollite portas, Principes, vestras, et elevamini portae infernales, et introibit Rex gloriae. Psal. LXXV. 4. ait David, solutas columnas terrae aptabo. Ubi Spiritus S. (ut quidam satis apte eum locum exposuit) columnas terrae vocat, statum secularem, et Ecclesiasticum, sive imperium in rebus civilibus, et Ecclesiasticis: quae duo imperii statumina, et firmamenta, per diuturnas Saulis clades attrita, ac pene confracta, instaurare se velle ait David. Huc pertinent quoque illustria Magistratus elogia, utquod Es. XLIX. 23. dicuntur nutritii Ecclesiae; quodque Psal. LXXXII audiunt, Dii estis, et filii altissimi. Nam ideo Deus hoc eos titulo dignacur, quia munus gerant divinum, praecipuaque imperii pars versetur circa ea, quae ad Dei gloriam, et animarum salutem pertineant. Quod si exempla petuntur, suppetunt ea, in Davide, Salomone, Asa, Josophaca, Ezechia, Josia, Jehu, aliis. Non inhaerebo iis commemorandis, partim quia omnia inculcantur libris, partim quia selectissima illa testimonia sufficiunt, quae ad edictum Illustrium Ordinum adscripta sunt, ex 2. Chron. VIII. 2. XVII. 6, 7. XXIV. 4. XXIX. 4. XXX. 1. XXXIV. 3. XXXV. 2. Nec poenarum exempla, quibus Deus punivit, ejus mandati neglectum, quisquam arbitror requirat, qui vel solum cogitet: propter Salomonis idololatriam regnum ejus fuisse divisum, multosque Samariae Reges, ob religionis neglectum, periisse, ipsasque tandem decem tribus hac propter funditus prope fuisse deletas.

Scripturarum authoritati succedat pondus rationis. Nam si vel temporalia solum curare Reges serio velint, ne sic quidem religionis cultum negligere debeant, cum cultus divini contemptus, ac negligentia, fons sit infeliciraris, ac multorum malorum: uti contra sincerus Dei cultus in temporalibus quoque magnam adfert felicitatem. Qua de re vide integrum Deuteronomii, cap. XXVIII. quo nihil illustrius. Similiaque legas 2. Chron. XVII. 3, 4, 5, etc. XXVI. 5, 6, 7, 8. XXVII. 3, 4, 5, 6, 7. XXVIII. 6, 7, 8, 9, 10. XXIX. 6, 7, 8, XXXI. 21. XXXII. 27, 28, 29, 30, etc. Itaque Constantinus Magnus (uti Nicephorus scribit Lib. VII. cap. 46. Publicitus omnes cohortatus est, ut imprimis


page 58, image: bs058

divinum numen pie colerent: ita enim fore, ut omnia eis abunde prorsus suppetant; omniaque coepta cum spe optima feliciter cedant: sin a pietate tali, et veri Dei religione aberrarent, nibil eos et pace, et bello, quam res adversas expectare debere confirmans. Etiam Theodosius moriens (uti idem Nicephorus scribit, Lib. XIII. Eccl. Hist. cap. 1.) nihil aliud filiis mandavit, quam ut veram pietatem servarent illibatam, eoque eos argumento quoque inflammabat, quod per hanc habituri essent pacem, bellum sopituri, et victoriam a Deo consecuturi. Cui geminum illud Cyrilli pene initio libri, de recta fide ad Theodosium: Impii Reges plurimum miseri, ac mali male perierunt: contra vero pietatis cultores sine labore vincebant inimicos, et adversariis praevalebant. Fuse deinde e Scripturis idem probat. Addamus et illud Leonis Magni ad Martianum Imp. Epist. XLII. Magnam materiam gratulationis accepi, quia studiosissimos vos Ecclesiasticae pacis agnovi: cui sancto desiderio, digna aequitate confertur, ut quem statum cupitis esse religionis, eumdem habeatis et regni. Nam inter Principes Christianos, Spiritu Dei confirmant concordiam, gemina per totum mundum fiducia roboratur: quia perfectus charitatis, et fidei, utrorumque armorum potentiam insuper abilem facit, ut propitiato, per unam confessionem Deo, simul et haeretica falsitas, et barbara destruatur hostilitas, gloriosissime Imperator. Pertinet huc quoque illud Tullii de Aruspicum responsis, pag. 248: Nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec calliditate Poenos, nec artibus Graecos, nec denique hoc ipso ejus gentis, ac terrae domestico nativoque sensu, Italos ipsos ac Latinos; sed pietate ac religione, atque hac sapientia, quod Deorum immortalium Numine, omnia regi, gubernarique perspeximus, omnes gentes, nationesque superavimus.

Jam vero non tantum indirecte, et propter temporalem felicitatem, curam religionis Rex debet: sed etiam directe, et propter se, ut qua pars principalis ac quasi anima sit imperii. [note: Pag. 421. Editionis Wouwer. Pag. 462.] Quippe ut Ammianus, Lib. XXIX. ait, Nihil aliud est imperium, ut sapientes definiunt, nisi cura salutis alienae. Atque ut idem ait Lib. XXX. finis justi imperii, ut sapientes docent, utilitas obedientium aestimatur, et salus. Atqui, qui illud Satyrici novit, optandum est, ut sit mens sana in corpore sano; is sciat salutem, non solius esse corporis, sed etiam animae: ac quanto anima praestantior corpore, tanto hujus salutem potiorem censendam corporis sanitate. Si igitur sapientes, uc Ammianus ait, salutem alienam, finem esse statuunt Imperii; potissimum animae salutem curare debet Princeps: praecipua autem, imo vero animae salus est, aeterna animae salus: quam iccirco optime finem Principis facit Thomas Aquinas, sive alius, libro de regimine Principis, cum alibi, ut infra videbimus, tum cap. ult. ubi ait, divino cultui Rex toto conatu incumbere debet, tanquam debito fini, non solum quia homo est, verum etiam quia Dominus, et Rex est.

Idem quoque eo evincitur, quod Magistratus Homero dicuntur [gap: Greek word(s)]. Cui consentit Xenophon, cum Lib. VIII. de Instit. Cyri, Similia esse, ait, opera boni Pastoris, et Regis; nam et Pastorem praestare, ut pecora habeant feliciter, et iis uti, si pecudum ulla felicitas esse possit: et Regem itidem urbes, hominesque facere beatos, atque iisdem uti. [note: Pag. 124. Edition. H. St. [gap: Greek word(s)]. 1571.] [gap: Greek word(s)]. Quantum igitur, [gap: Greek word(s)] pecudum (sic loqui licet) curat Pastor: tantum Rex procurabit hominum [gap: Greek word(s)]. Atqui haec non corpus solum respicit, sed animam quoque, atque id imprimis: ut etiam in Nicomachicis Aristoteles sentit. Sed fortius etiam idem probat, quod Princeps et dicitur, et est Patriae Parens: ut Augustinus ait, Lib. XIX. de Civitate Dei, Cap. 14. Imperant qui consulunt, sicut vir uxori, Parentes filiis, Domini servis. Quod igitur jus competit Patrifamilias in domo sua, idem aut majus etiam (nam paternum jus a principali determinari potest) convenit Principi in Rep. Atqui patris boni officium est curam gerere, non corporis solum, aut bonorum terrenorum; sed etiam et cum primis quidem eorum quae animam tangunt: haec vero inter, quin Religio familiam ducat, quis sanus dubitat?

Quid si exemplis etiam Christianorum Principum movemur; inde quoque clarissimum evadet, Principis munus esse publicitus Religionem instituere, institutam conservare, et defendere. Constantinus Magnus in literis ad Ecclesias apud Eusebium, Lib. III.


page 59, image: bs059

cap. 16. [gap: Greek word(s)]. Idem Constantinus legem tulit, ut basilicae Catholicorum, quas Donatistae occupassent, Catholicis redderentur, nec quas ipsi fabricassent, retinere permitterentur: cujus rei meminit Augustinus Epist. CLXVIII. ad Januarium, et contra Parmenianum, Lib. I. cap. ult. et contra Petil. Lib. II. cap. 92. Etiam edictum contra Arrium tulit, in quo haec inter alia: Si quid compositum ab Arrio reperiatur, ut igni id tradatur volumus. Illud etiam mandatum, ut si quis librum ab Arrio compositum occultasse deprehensus sit, et eum non statim in medium adductum igne combusserit, morte mulctetur. Vide Socrat. Lib. I. cap. 6. Sozom. Lib. I. cap. 20. et Nicephor. Lib. IIX. cap. 25. Etiam apud Eusebium de vita Constant. Lib. III. cap. 62, et 63. Lex ejusdem exstat adversus haereses omnes. In cujus sine, haeclegere est: Nostrae enim prosperae, ac beatae vitae ratione, qua Dei beneficio fruimur, est admodum consentaneum, ut qui aetatem bona spe sustentatam degant, ab omni vago, et caeco errore, ad rectam viam, a tenebris ad lucem, ab inscitia ad veritatem, a morte denique ad salutem traducantur. Ac quo provisio haec in curandis erroribus robur, et firmitatem sibi necessariam, assequatur; mandavimus, ut supra dictum est, ut omnia superstitionis vestrae loca, in quibus convenire soletis, omnia dico haereticorum templa, (si modo templa appellare convenit) sine recusatione, aut controversia diruantur, et diruta, absque mora Catholicae tradantur Ecclesiae, reliqua loca publico Reip. usui addicantur, ne ulla vobis in posterum conventus celebrandi relinquatur facultas. Sic igitur hoc ratum statutumque, ut post hunc diem in nullo loco, vel publico, vel privato, nefarii vestri conventus in unum coire audeant. Hujus legis occasione, haereticos, ac schismaticos, paulatim ad Ecclesiam rediisse, praeter Eusebium, eopse et seq. capite, authores sunt, Sozom. Lib. II. cap. 30. et Nicephor. Lib. VIII. cap. 52. Etiam filius hujus Constantius, priusquam Arrianus fieret, Epistola ad Tyri Episcopum, haec inter alia scripsit: Certi sitis, me omni ope adnisurum, ut ea quae sunt legis Dei, quam maxime inoffensa, illabefactaque, serventur, profligatis scilicet, et contritis semel inimicis legis, qui sub specie sancti nominis, multiplices et diversas blasphemias efferunt. Vide Athanas. Apol. II. Idem adversus Donatistas, Macarium praefectum suum misit: qua de re Optatus, Lib. III. adversus Parmenianum. Constantio successit Julianus desertor: huic Jovinianus, de quo sic Gregorius Nazianzenus, Orat. XXI. quae est in laudem Athanasii, [note: Pag. 394. Edit. Morell.] [gap: Greek word(s)], etc. Qui Jovinianus, ut pulcherrimum imperii sui fundamentum jaceret, rectamque legum sanctionem, unde conveniebat, auspicaretur, cum omnes alios Episcopos, tum eum ante omnes, qui omnibus virtute praestabat, ac citra dubitationem ullam pietatis causa oppugnatus fuerat, ab exilio revocat. Quin etiam fidei nostrae veritatem, a multis laceratam, et perturbatam, atque in sexcentas opiniones, partesque distractam, sibi tradi postulavit; ut maxime quidem universus Orbis, si fieri posset, in fidei negotio consentiret, spiritusque auxilio in unum coiret: sin minus, ipse certe optimae parti sese adjungeret, simulque et ei robur afferret, et abea vicissim acciperet, excelse simul, et magnifice de rebus maximis cogitans. Valentinianum etiam contra Donatistas legem tulisse scribit Augustinus, Epist. CLXVI. Gratiani, Valentiniani Junioris, et Theodosii senioris lex est, apud Theodoretum Ecclesiast. Histor. Lib. V. cap. 2. et Sozom. Lib. VII. cap. 4. Cunctos populos, quos clementiae nostrae regit imperium, in tali volumus religione manere, quam divinum Petrum Apostolum tradidisse Romanis, religio hucusque ab ipso insinuata declarat, quamque Pontificem Damasum sequi claret, etc. Item ista, Episcopis tradi omnes Ecclesias mox jubemus, quos constabit communione Nectarii Episcopi Constantinopolitanae Ecclesiae esse sociatos, etc. Aliam quoque vide Cod. de summa Trinit. Lib. II. De Donatistis etiam quaedam a Gratiano, et Theodosio constituta esse docet Augustinus, Epist CLXVI. Idem Gratianus Edictum emisit, quo universi haeretici, non Ecclesiis tantum, aut urbibus excedere juberentur; sed etiam extra terras omnes propellerentur: qua de re vide Sulpitium Severum Hist. Sacrae, Lib. II. numero 69. Idem Theodosius Magnus Demophilum Arrianorum Episcopum, Ecclesiis Constantinopolitanae


page 60, image: bs060

urbis jussit excedere: eaque ratione factum, ut reliquas etiam Fcclesias recuperarent Catholici, quas sexaginta jam annis Arriani occuparant. Vide Sozom. Lib. VII. cap. 5. et Nicephor. Lib. X. c. 8. Idem Sozom. cap. 12. Lib. VII. Et Nicephor. cap. 10. Lib. XV. testantur ab Theodosio Magno legem latam, ut sectarii, neque conventus agerent, neque doctrinam fidei profiterentur, neque Episcopos, aut alios ordinarent. Quae lex exstat in Cod. Theodos. uti et aliae multae ad Religionem pertinentes: unde Hieronymus Epist. ad Paulinum, panegyrici pro Theodosio mentionem faciens his verbis: Et utilitatem legum futuris seculis consecrasti. Illustre etiam est, quod Socrates de eo narrat, Lib. V. Histor. Ecclesiast. cap. 10. Determinata, inquit, die cujusque religionis Episcopi, ad aulam vocati conveniunt. Aderant igitur Nestorius, et Agelius Homusianae fidei Antistites; Arrianae vero Demophilus; Eunomianae ipse Eunomius; Macedonianae Eleusius Cyzicenus. Ubi convenissent, excepit eos Imperator, et accepto cujusque dogmatis scripto, seorsim Deum impense orat, ut se ad eligendam veritatem adjuvet. Deinde lecto cujusque dogmatis scripto; reliqua omnia, tanquam separationem sanctae Triadis inducentia, reprehendit, ac carpit, solum vero, quod Homusianam fidem continebat, laudat, et complectitur. Hic vero videmus, ut etiam solus Imperator, Religionis controversiam decidit. Finem de Theodosio faciam, ubi adjecero haec verba Ambrosii, de ejus obitu: Theodosium Imperatorem dilexi: Virum, qui cum jam corpore solveretur, magis de statu Ecclesiarum, quam de suis periculis angebatur.

Ejus vero Zelum hac parte imicati quoque filii ejus Arcadius, et Honorius, quorum hic etiam inter duos Episcopos judicans, falso Episcopo deposito, verum restituit, ut ait Turrecremata, Lib. IV. summae, Part. I. cap. 9. Ac quemadmodum Theodosium Arcadius, et Honorius, ita Arcadium quoque, suus sequutus filius Theodosius junior, hunc item Marcianus: quorum de Religione leges, et plures sunt, quam ut huc congeri possint, et obviae magis, quam ut nunc referri debeant. Non possum tamen praeterire haec Theodosii, et Valentiniani verba, ad Hormisdam Papam: decere arbitramur, nostrum imperium, subditos nostros de Religione commonefacere, etc. Et illa imprimis: Inquisitio verae Religionis, praecipua est sollicitudo Majestatis Imperialis. Item haec eorumdem, Epist. XVII. earum quae vel Cyrilli, vel inter Cyrillianas leguntur: A pietate quae in Deum est, Reip. nostrae constitutio pendet, etc. Sed nihil illustrius verbis eorumdem, quae ad Illust. Ordinum Edicta citantur, ex Lib. II. Novellarum Theodosii, tit. 2. De Marciano vero tantum dicam. Evagrium, Eccl. Hist. Lib. II. cap. 1. et Niceph. XV. cap. 1. testari, imprimis hoc eum studuisse, ut sublatis haeresibus vera Religio, et rectus Dei cultus doecretur. Ejus quoque successor Leo, constitutiones priorum Caesarum, pro Orthodoxa Religione confirmavit: ut scribunt Episcopi AEgyptii, Epist. Lib. I. ad Leonem Imper, Eadem mens Justini senioris: cujus legum pro Religione meminit, Niceph. Lib, XVII. cap. 2. Justinianus quoque Epiphanio Archiepiscopo scribens: Nos, inquit, maximam habemus sollicitudinem, circa vera Dei dogmata, et circa sacerdotum honestatem. Et constitutione Novella XLII. de Episcopis, et Clericis, restitura ab Antonio Augustino: Sed nos omni providentia curam Ecclesiarum gerimus, per quas, et imperium nostrum sustineri, et publicas res per clementiam Dei, ac gratiam muniri credimus. Extat etiam, ut caetera mittam, Justiniani Edictum, de summa Trinitate, et fide Catholica: quo, ut in argumento ejus merito scribit Ant. Contius; vix quisquam Patrum, aut Episcoporum, pleniorem ac luculentiorem fidei expositionem emisit. Procopius vero minime audiri debet, cum Imperatorem sumum eo nomine sugillat, quod intra palatii secreta, de mysteriis fidei, cum sacerdotibus, quam de re bellica cum senatoribus colloqui mallet. Mitto Justini junioris, Constantini Pogonatae, aliorumque constitutiones, de quibus ex Novellis, Nicephoro, et caeteris constat. Nempe Socrates, Lib. V. scribit in prooem. [gap: Greek word(s)]. Similiterque postea animati fuerunt, Theodoricus Italiae Rex, qui secundum Symmachum judicans schisma sustulit: ut agnoscit Turrecremata loco ante citato. Item Carolus, Ludovicus, Lotharius, uti Ecclesiasticae leges ostendunt, ab Ansegiso collectae. Nec putandum vel eos quos diximus hactenus,


page 61, image: bs061

vel Principes Christianos (quos omnes recensere sit longum) hoc sibi juris vindicasse Episcopis invitis. Imo vero illud suscepisse volentibus Episcopis, ostendunt ea SS. Patrum loca, quibus Caesares, ad illud capessendum adhortantur, et gnaviter eo fungentes, summis laudibus extollunt. Hujusmodi jam adduximus aliquammulta: Addam vero et alia, quo res fiat manifestior. Justinus sane Martyr, Apologia ad Antonium Imperatorem, [note: Pag. 37. edit. Com.] cum paratum se dixisset denuo, de Christiana Religione cum Imperatore colloqui, addit hujusmodi, [gap: Greek word(s)]. Clarius etiam Gregorius Nazianzenus. [note: Pag. 309. Edit. Morell.] Cum consummasset JESUS hos Sermones, ets. [gap: Greek word(s)]. Augustinus contra literas Petiliani, cap. 92. Habent ergo Reges, excepta generis humani societate, eo ipso quo Reges sunt, unde sic Domino serviant, quomodo non possunt, qui Reges non sunt. Et Lib. II. contra Cresconium Grammaticum, cap. 51. Reges cum in errore sunt, pro ipso leges contra veritatem ferunt; cum in veritate sunt, similiter contra errorem, pro ipsa veritate decernunt: Ita et legibus malis probantur boni, et legibus bonis emendantur mali. Rex Nabuchodonosor perversus legem saevam dedit, ut simulachrum adoraretur: Idem correctus, veram, ne Deus verus blasphemaretur. In hoc enim Reges, sicut eis divnitus praecipitur, Deo serviunt, in quantum Reges sunt, si in suo regno bona jubeant, mala probibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, verum etiam quae ad divinam Religionem. Quibus gemina habet de correctione Donatistarum, ad Bonifacium, cap. 6. Idem eopse, hoc est, de Donatistarum correctione libro, c. XIII. Nondum autem agebatur, quod paulo post in eodem Psalmo dicitur; Et nunc Reges intelligite, erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. Quomodo ergo Reges Domino serviunt in timore, nisi ea quae contra jussa Domini sunt, religiosa severitate prohibendo, atque plectendo? Aliter enim servit quia homo est, aliter etiam quia et Rex est. Quia homo est, ei servit vivendo fideliter; quia vero etiam Rex est, servit leges justa praecipientes, et contraria prohibentes, convenienti vigore sanciendo. Sicut servivit Ezechias, lucos et templa Idolorum, et illa excelsa, quae contra Dei praecepta fuerant constructa, destruendo: sicut servivit Josias, talia et ipse faciendo: sicut servivit Rex Ninivitarum, universam civitatem, ad placandum Dominum compellendo: sicut servivit Darius, idolum frangendum in potestatem Danieli dando, et inimicos ejus Leonibus ingerendo. sicut servivit Nabuchodonosor, de quo jam diximus, omnes in regno suo positos, a blasphemando Deo, lege terribili prohibendo. In hoc ergo serviunt Domino Reges, in quantum sunt Reges, quum ea faciunt ad serviendum illi, quae non possunt facere nisi Reges. Cum itaque nondum Reges Domino servirent temporibus Apostolorum, sed adhuc meditarentur inania adversum eum, et adversum Christum ejus, uti Prophetarum praedicta omnia complerentur, non utique tunc possent impietates legibus prohiberi, sed potius exerceri; hic enim ordo temporum volvebatur, ut et Judaei occiderent prae dicatores Christi, putantes se officium Deo facere, sicut praedixerat Christus, et gentes fremerent adversus Christianos, ut omnis patientia Martyrum vinceret. Postea vero cum coepit impleri, quod scriptum est, et ador abunt eum omnes Reges terrae, omnes gentes servient illi: quis mente sobrius regibus dicat, Nolite curare in regno vestro, a quo tueatur, vel oppugnetur Ecclesia Domini vestri, non ad vos pertineat in regno vestro, quis velit esse religiosus, sive sacrilegus? Quibus dici non potest, non ad vos pertineat in regno vestro, quis velit pudicus esse, quis impudicus?

Haec Augustinus, apud quem, et alia ejus generis non pauca legas. Leo Magnus ad Theodosium Augustum, Epist. XI. Pro integritate fidei, Christianissimum Principem convenit esse sollicitum. Vide et Epist. XXV. ad eundem. Idem Epist. LXXV. ad Leonem Augustum: Cum enim Clementiam tuam Dominus tanta sacramenti sui illuminatione ditaverit, debes incunctanter advertere, regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, etc. Gregorius Magnus quoque Mauritium Augustum laudat; quod conservande sacerdot ali charitati, et custodiae fidei,


page 62, image: bs062

rectitudine studii spiritalis, praecipua sollicitudine in vigilet. Vide Lib. IV. Epist. LXXVI et CLXIII. quarum utraque ad Mauritium scripta. Isidorus Hispalensis, Lib. III. Sentent. cap. 51. [note: 686. ] Cognoscant Principe seculi, Deo debere se rationem reddere, propter Ecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt. Nam sive augeatur pax, et disciplina Ecclesiae, per fideles Principes, sive solvatur; ille ab eis rationem exigit, qui eorum potestati suam Ecclesiam credidit. Bernardus, Serm. XLVI. super cantica. [note: Col. 704. Edit. Antwerp.] Quomodo namque stabunt Ordines Clericorum, et administrationes eorum, si non Principum tanquam tignorum beneficio et munificentia sustententur, et potentia protegantur? Arnulphus Episcopus Lexoviensis, Sermone in Synodo habito. [note: Fol. 75. Edit. Paris. Anno 1585.] Justitia regiae Majestatis, per discretionem scientiae, dirigit, et informat. Informat ad virtututem, dirigit ad salutem. Et quid multis opus? cum Christiani Episcopi etiam ad Gentilem Caesarem provocarent. Nam, uti Eusebius scribit, Lib. VII. 24. et Niceph. Lib. VI. 17. et seqq. Cum Paulus Samosatensis, a Synodo Antiochena damnatus, Episcopi aedes relinquere successori nollet, non dubitarunt Christiani Episcopi provocare ad Imperatorem Aurelianum, qui decrevit, ut illis Ecclesiae domus tribueretur, quibus eam urbis et caeteri Italiae Episcopi adjudicassent.

Nec recentiores Ecclesiae: Reformatae Doctores, hac parte a Veteribus dissentiunt. Ostendunt hoc ea loca Musculi, Martyris, Buceri, Joelli, Witacheri, Bilsoni, et Episcopi Cicestriensis. Item Confessiones Belgicae Helveticae, Basileensis, quae citantur ad Illust. Ordinum Edicta. Addam locum M. Buceri, ex defensione Christianae Reformationis Hermanni Archiepiscopi Coloniensis. [note: pag. 432.] Ad unumquemque Magistratum praecipue pertinent, ante omnia pro videre, diligentissimeque, et efficacissime constituere, ut populo Christi, quoad curam animarum, recte consulatur. Eadem mens est H. Zanchii Miscell. T. 2. [note: Pag. 277. Edit. Neoscad. Anno 1608.] Primum, inquit, Magistratus munus, ordinare tam illa, quae ad Religionem, et cultum Dei attinet, quam quae ad publicam pacem, honestatem et justitiam. Sexcenta hujusmodi sunt, in Germanorum, et Helvetiorum locis communibus, uti Polani, et aliorum cap. de Magistratu. Nec [gap: Greek word(s)] aliquot, sed libros integros describere oportet, si adferre vellem, quae hac de re, Burtrillus, Tookerus, aliique Angli Theologi scribunt adversus Jesuitas. Unius tantum ex multis paucula ponam.

L. Cicestriensis ad M. Torti librum responsione, pag. 364. In Israele autem, nondum os reperi tam durum, quod negare etiam auderet, praecipuas in Religione partes, penes Regem extitisse: vel uno hoc argumento, quod per sacrae historiae seriem totam mutato novi Regis animo, mutata semper est facies Religionis. Eaque in Religione mutatio Regi semper adscribitur, quasi factum ejus. Nec Pontifices unquam, vel praestare poterant, ut fieret mutatio in melius, vel fieret in pejus, impedire. Penes eos autem, si Religionis tum summa fuisset, aliquis aliquando Pontifex, etiam Rege secus affecto, praestitisset hoc tamen, ut cultum Dei illibatum, pars aliqua populi saltem, retineret. Et pag. seq. Regi id semper, Ecclesiae nunquam, vitio datum legimus, quod Excelsa steterint. Regi ergo, sive declaret hoc, sive non declaret, etiam ante Ecclesiae declarationem, id ex officio munus. incumbit, deque eo neglecto, Deo rationem redditurus est. Et pag. 373. Conveniunt illa Regi, dare Judices in causis Ecclesiae; dare Judicum Praesidentes; abusus in Religione, et corruptelas tollere; Arcam reportare, et praeire reportandae; Templa dedicare, et ad eam rem coetus indicere, libro legis recitato, praecipere Pontifici de repurgando Dei cultu; foedus renovare de Religione reformanda; Templum ingredi, et aneum serpentem confringere; Missiones sacerdotum facere; Pontisficem ipsum ejicere, Atque exauthorare, ne sit Pontifex: Haec si Regi omnia sic conveniant, convenitant, convenit et regimen Ecclesiasticum. Et pag. 380. Religionis cura, res Regia est, non modo Pontificia, et in Regiis prima, quamque ille nonsolum, foris ab externa vi, sed et domi ab incuria hominum asserere teneatur. Vos quidem ipsi, si vis instet ulla, rem Regiam clamatis: Ille vero si collapsa sit disciplina, non minus Regiam. Quod si etiam [gap: Greek word(s)] audire lubet, hi quoque Religionis curam, potissimam faciunt Imperii curam. Ira Plato II. de Rep. ait, Praecipue eum, qui publico praesidet, Religionis curam suscipero debere: et eamdem


page 63, image: bs063

IV. de Rep. propugnaculum vocat Magistratus: et Lib. VII. de LL. nominat vinculum legum, et honestae disciplinae. Cicer. II. de Natura Deorum appellat eam, humanae societatis fundamentum. Quae omnia, ut de Religione falsa falso, ita de vera verissime dicuntur. Quemadmodum et Oraculis sacris, una Deorum voce excepta, plane consentaneum est illud Venusini Poetae, Lib. III. Od. 6. Dii multa neglecti dederunt, Hesperiae mala luctuosae. Quod si quis exempla desiderat, quibus Principes gentiles praecipuam Religionis curam habuisse demonstretur, adeat Greg. Tholozanum, Lib. XII. de Rep. cap. 4. Danaeum, Lib. I. Polit. et alios.

Atque haec satis ostendunt, Principem prae aliis, tam personis, quam rebus, de Religione et Ecclesia, quae publica utraque est, sollicitum esse debere.

Estque ejus doctrinae cognitio necessaria plane his temporibus, partim ob Magistratus ipsos, ne se putent [gap: Greek word(s)], si Ecclesiastica curent; quin vero gravissimam sibi neglecti muneris rationem Deo reddendam sciant, si non curent: partim ob Ecclesiastas, ne hujus rei ignorantia, se Magistratus imperio, in Ecclesiasticis eximentes, transiliant mandatum Christi, jubentis ut Caesari demus, quae sunt Caesaris, Matth. XXII. 21. Et Apostoli Petri, monentis, ut subjecti simus cuivis humanae Ordinationi, propter Dominum, 1. Epist. II 13. Item illud Pauli dictum, docentis omnem animam potestatibus supereminentibus esse subjectam, Rom. XIII. 1. quem locum interpretans Chrysostomus, disertim scribit: Potestatibus ex debito obedire jubet; ostendens, quod ista imperentur omnibus, et sacerdotibus, et Monachis, non solum secularibus, id quod statim in ipso exordio declarat; cum dicit Omnis animia potestatibus supereminentibus subjecta sit, etiamsi Apostolus sis, si Evangelista, si Propheta, sive quisquis tandem fueris. Neque enim pietatem subvertit ista subjectio. Quae verba etiam bonam partem exscripsit Theophylactus. Idem ibidem: Deus ita exigit, ut creatus a se Princeps vires suas habeat. Neque extenuatio ex eo est, quod Principi honorem suum reddis, sed magis ex eo, quod eum negligendo contemnis. Eodemque respiciens Bernardus, Epist. XLII. quae ad Archiepiscopum Senonensem; Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subjecta sit: Si omnis, et vestra: quis vos excepit ab universitate? Reddite Caesari, quae sunt Caesaris. Scio ad secularia tantum modo referre hoc Pontificios: sed plane iis refelluntur, quae antea de jure Magistratus in Ecclesiasticis diximus: Dolendum vero, hodie isthoc Papale [gap: Greek word(s)], etiam ab aliquibus studiose arripi, quos alioqui amore sincerae Religionis, ac pietatis erga Deum serio duci judicamus. Sed sic fere omnes sumus; ut quasi veritas Lesbia quaedam regula esset, plurimum feramus sententiam, prout quisque putamus rebus nostris maxime expedire. Itaque qui alias judicium in Ecclesiasticis utraque manu Magistratui deferimus, et ipsam severitatem principalem erga adversarios nostros, Zelum solemus appellare; hi si nobis delinquentibus, non omnia Magistratus ex animi noltri agat sententia, Judicium retractamus: et quod non minus quam antea Zelus dici debuerat, nec conscientia bona, ac citra magnum Ecclesiae dispendium poterat omitti; hoc, quia nunc sic nobis affectis videtur, partim [gap: Greek word(s)], partim etim saevitiam appellemus. Quam bene aptari nobis possit, quod Gregor. Nazianzenus scribit Orat. XVII. quae ad cives Nazianzenos: [note: Edit. Morell. Pag. 270.] Nos fratres, dum offictum ipsi deserentes, Magistratus potestatem iniquo animo ferimus, perinde utique facimus, ac si quis certaminis Praesidem, ut improbum accuset, cum ipse in palaestrae leges peccet; aut medicum, ut indoctum, et audacem, quod sectionibus et cauteriis utatur, cum ipse gravi morbo laboret, asperioribusque remediis indigeat. Sed Graece quin potius ipsum audimus: [gap: Greek word(s)] Tandem vero sapere discamus, et ut (hortatione Nazianzeni ex eadem Oratione hanc partem claudam:) [note: pag. 269.] Submittamus nos, tum Deo, tum alii aliis, tum iis qui imperium in terra gerunt: Deo quidem omnibus de causis; alii autem aliis, propter charitatis foedus; Principibus denique, propter ordinem, publicaeque disciplinae rationem: idque tanto etiam


page 64, image: bs064

magis quanto facilioribus illis, ac benignioribus utimur.

Atque haec generatim de jure summi Magistratus in Ecclesiasticis praemittere visum fuit. Porro nec abhorreat animus a speciali ejusdem juris consideratione: nempe qu‚ illud, circa Synodos, vel Pastorum vocationem vel legum lationem, vel jurisdictionem occupatur: sed cum accurate adeo hoc omne persequaris gemino scripto tuo, ut nihil (nisi forte quis mole ac numero insaniens, exemplorum, testimoniorum que strues ampliores requirat) desiderare ultra possit: acque ad haec quae superius diximus, pro instituto quidem nostro, sufficere nunc temporis possint: speciali illa consideratione vel omissa, vel in aliud tempus rejecta, accedam deinceps ad ipsum scriptum Walaei, ac si qua ejus mereri nobis videbuntur, et recensebo, et censebo paucis. In ipso operis ingressu multus est in probando, reipsa distinui MagistratŻs munus a munere Ecclesiastico: idque ut ostendat (quemadmodum passim indicat) Ministros verbi, non esse sui Magistratus, sed Dei Legatos, [gap: Greek word(s)] a Deo vocari, non ut Magistratuum obeant vicem, sed ut tam Magistratus, quam caeteros, imo Magistratus prae caeteris Dei verbo pascant. Atqui haec vera falsa ne dicam incertus haereo, an potius utrumque horum. Quam in sententiam magis animus inclinat, quia pro discrimine potestatis, ac judicii diversimode haec se habent. Potestas enim eorum qui publica sunt vocatione instructi, vel Civilis est, vel Ecclesiastica. Civilis procurat humanum bonum, uti [gap: Greek word(s)]. Atque hoc respectu societas hominum, non Ecclesia, sed Respub. vocatur. Potestas vero Ecclesiastica procurat spirituale bonum, uti beatitudinem coelestem. Atque eo respectu haec ipsa societas non jam Reip. sed Ecclesiae nomen obtinet. Potestas vero Ecclesiastica est duplex: una interior, altera exterior. Interior versatur in his quatuor, verbi praedicatione, Sacramentorum administratione, Ordinatione Pastorum per impositionem manuum, et usu clavium. Exterior potestas in externa gubernatione consistit, qua Religio publice sancitur, omniaque procurantur quae ad bonum Religionis, qua publica est, pertinent. Prior illa potestas propria est Ecclesiastarum: posterior primo et per se competit Magistratui. Quod optime intellexit Constantinus Magnus. Is enim in sermonibus super mensam, cui accumbebant plurimi Episcopi, et in his Eusebius Pamphili, dixisse fertur, [gap: Greek word(s)]. Ubi sive res interiores ab Constantino vocantur, verbi divini annunciatio, Baptismi et Eucharistiae exhibitio, impositio manuum, sive Ministrorum Ordinatio, et usus clavium; uti antea dicebam. [gap: Greek word(s)] vero sive res exteriores, vocat Constantinus, (ut optime ejus verba interpretatur vir Caesarei juris intelligentissimus Melchior Goldastus) defensionem Ecclesiae, custodiam Disciplinae Ecclesiasticae, recte atque Ordine gerendae, Conciliorum, seu Synodorum indictionem, Legum Ecclesiasticarum sanctionem, emendationem cultus divini, abrogationem superstitionum, et idololatriae, observationem Ceremoniarum Ecclesiasticarum, notationem vitae et honestatis Clericorum, punitionem impie et flagitiose viventium, Ministrorum bonorum procurationem, et malorum depositionem: et si qua id genus alia. Hanc Constantiniani dicti interpretationem confirmat illud, quod ipse dixerit [gap: Greek word(s)] . Quo clare indicat, se Episcopis etiam in Ecclesiasticis praeeste, nempe non interioris (directe quidem) sed exterioris jurisdictionis ratione. Cujus etiam ratione (non tantum ratione Civilium Legum) se ministrum Dei esse dicebat, seque habere potestatem Episcopos improbos coercendi, ut est apud Theodoretum etiams, Lib. I. cap. 19. Quomodo etiam capiendum calcatum illud, Rex est Persona mixta cum sacerdote. Neque aliud volunt illi, qui dicunt Magistratum, etsi primo cura ei competat rerum Ecclesiasticarum, non semper tamen per se exercere, sed fese hanc aliis committere. Quod de sola exteriori jurisdictione intelligunt. Ut omnino immerito hos sugillet Walaeus.

Hoc ut ita esse pateat, adferam aliquot recentiorum loca, superius a nobis omissa; quibus interiorem jurisdictionem Christo, ejus Ministerium ac functionem Pastoribus, exteriorem vero in Ecclesiasticis jurisdictionem, et principalem Ministerii curam, supremo Magistratui committunt. Hieron.


page 65, image: bs065

Zanchius, Tom. 2. Miscellan. Illud, quo regnum hoc Christi instauratur, conservatur, propagatur, est sacrum, seu, ut vocant, Ecclesiasticum Ministerium, cujus Ministerii quidem totius, non functio, sed cura penes Principes esse debet, ut in exemplis piorum Regum Juda, imo ante hos in ipso Mose, videre est. Is ut Princeps ut Dux totius populi, curam imprimis, ex mandato Dei, suscepit Religionis, et totius sacri ministerii: ipsam vero ministerii sacri functionem a politica separavit, et unam sibi retinuit, alteram Aaroni Pontifici, ejus liberis Levitis, injunxit. Muscul. locor. comm. de Magistratu: Quid igitur Ministris Ecclesiarum, Episcopis, ac Presbyteris relinquitur, inquiunt, si Magistratui competit, ut curam gerat Ecclesiarum, Ministrorum, Doctrinae, Sacramentorum, rituum, ac caeremoniarum, consistorii, scholarum, ac bonorum Ecclesiasticorum? Respondeo, relinquuntur illis ministeria, ad quae obeunda eliguntur, atque constituuntur. Neque docet Magistratus, neque administrat Sacramenta, sed faciunt haec Ministri. In schola non docet Magistratus, sed docet Ludi-Magister. In Consiostorio non judicat Magistratus, sed qui ad id officii ab illo sunt constituti. Et tamen superior horum omnium authoritas, et potestas ad Patremfamilias, labores vero et ministeria ad Oeconomums et familiam pertinent. Hac distinctione satis multum relinquitur Ecclesiarum Ministris. Utinam officia sua fideliter, utiliter, et prudenter obeant.

L. Cicestriensis responsione ad Matthaeum Tortum, pag. 370. In gubernando primatum ponimus, non docendo, et Regem non doctorem summum, sed gubernatorem dicimus; ut jam dirimi possit lis, in docendi munere, quod proprie pertinet ad primatum suum; in gubernandi Rex, quod ille sibi solum vendicat ut Rex: nec illum alterum pontificatum docendi invadet unquam. Idem eopse libro (quem locum et Walaeus citat.) [note: pag. 110.] Docendi munus, vel dubia legis explicandi, Rex non assumit, vel conciones habendi, vel rei sacrae praeeundi, vel Sacramenti administrandi, non vel Personas sacrandi, vel res, non vel clavium jus, vel censurae, quae ad sacerdotale munus spectant, seu potestatem ordinis consequuntur. At in iis quae exterioris sunt politiae, ut praecipiat, suo sibi jure vendicat, nosque adeo illi libenter merito deferimus. Religionis enim curam rem regiam esse, non modo pontificiam, et in regiis primam, quamque ille non solum foris, ab ex terna vi, sed et domi ab incuria bominum asserere teneatur: Nam cum lege ipsa Dei, custos sit, ac vindex, non secundae modo tabulae, sed et primae, primae quoque curam ad se pertinere putat, et primam primae. Clare etiam Guilielmus Theolog. Prof. et Decanus Leichtfeldensis, duello contra Becanum Jesuitam pro primatu Regis. [note: pag. 59.] Tota controversia et lis nostra, versatur de ea potestate, quae fori exterioris est. Quod idem sic explicat. [note: pag. 2 3.] Rex non est supra Sacramenta, et verbum nec super Ecclesia spiritualia charisimata, et tamen est supremus Ecclesia gubernator; quia primaria Regis cura, agenda est pro rebus, ac causis Ecclesiasticis, primatusque Regis in eo munere perfungendo potissimum consistit. Et pag. 15, 16. Regia sub limitas constituenda est super omnes Personas, licet sint Apostoli, sint Prophetae, sint Doctores, Evangelistae, sint denique Pastores, non quidem supra Res, utpote verbum Dei, sacramenta, fidem, poenitentiam, quae sunt spiritualia: per haec enim spirituale regimen animarum Christi est proprium, etsi exerceatur per sacerdotale ministerium. Itaque Ministrorum functio, et dispensatio, quae concredita est illis, Regum ac Principum minori antecellit perfectione et solatio: non tamen potestatis eminentia, quae omnia bona, et salutaria jubet pro Christo et Ecclesia, et probibet contraria.

Atque ex his testimoniis constare arbitror, quid judicii ferri debeat de iis, quae de discrimine Civilis, et Ecclesiasticae potestatis, disputat Walaeus usque ad pag. 12. Imo ex iisdem facile etiam diluuntur, quae deinceps usque ad pag. 18. disserit, ut ostendat judicium de rebus Ecclesiasticis competere Ecclesiasticis. Nam confundit judicium quod simplex sententiae dictio est, et illud quod cum imperio est conjunctum. Optime idem Guilielmus Tooker adversus Becanum Jesuitam, pag. 50, et 51. Est quiddam quasi perpetuo Regis Coronae. adnexum, quod directivam cum aliis, coactivam solus habeat potestatem. Atque addit, hoc esse quod dicit; eum primatum Christianum Christiani Principis in Ecclesia Christi sub Christo habere. Quare quod objicit Walaeus, sacerdotum fuisse judicare de lepra tam interna, quam externa, de priori illo judicio, quod directivum seu suasivum oprime vocatur, verissimum est: sed hoc non prohibet, quominus solis Magistratibus, primo et per se competat judicium


page 66, image: bs066

imperativum, seu coactivum; quandoquidem eorum est sacerdotes, si vel munus suum non intelligant, vel negligant, officii commonefacere, in locum immorigerorum, vel non idoneorum alios surrogare, leges pro Religione ferre. Quae omnia cum non caeco impetu ad nutum alienum, sed post disquisitionem certam fieri debeant, omnino praevium judicium requirunt.

Respondent aliqui, Judicium quidem Magistratibus competere, cum quaevis actio consequatur judicium intellectus: nec quod judicium privatis conceditur, magistratibus eripi possit: verum Magistratus hoc judicium, recte sentientium Pastorum judicio conforme esse debere. Sed non cogitant hi, illud ipsum esse, de quo judicare oportet Magistratum, qui illi sint recte sentientes Pastores. Nec enim ideo [gap: Greek word(s)] sunt, quia tales se esse profitentur, cum idem faciant [gap: Greek word(s)]. Nec ideo tales habendi, quia numero vincunt: cum saepe haereticorum numerus sit major: ut olim cum ingemisceret mundus, seque Arrianum factum esse miraretur, ut Hieronymus scripsit. Initio item Reformationis, et omni eo tempore, quo Waldenses se, totis nempe trecentis annis et quinquaginta, ante Lutherum Synagogae Pontificiae opposuerunt. Nihil igitur manifestius, quam Magistratum ponderare, non numerare sententias debere. Unde colligere est, quoties Pastorum suorum potius quam aliorum, aut plurium, quam pauciorum judicium sequitur Magistratus, non ideo sequi, quia Pastores illud dicunt, sed quia persuadent, quod dicunt.

Pag. 22. Quadrifariam probare occipit duo distincta collegia ordinari, Deuter. XVII. unum Ecclesiasticum, alterum Civile. Verum ut duo distincta collegia fuisse concedamus, sane utramque in partem, non adspernanda video argumenta) non tamen rite evincat, quod vult. Nec enim hoc impediret, quominus et prius judices, et post hos Reges, utrique praefuerunt collegio, nec res duntaxat Civiles, sed etiam Ecclesiasticas gubernarint, cultum divinum fovendo, collapsum instaurando. Quam piorum fuisse Principum curam, argumentum illud validissimum est, quod pro Judicum ac Regum, vel pietate, vel impietace, semper Religio, aut floruit, aut jacuit, ut et ante dictum est.

Inter alia vero ait, nisi fateamur, fatendum esse, quod apud Evangelistam dicuntur, non minus sacerdotes, quam populi seniores, convenisse ad judicandum Christum; consecuturum etiam sacerdotes, ac Levitas habuisse jus necis. Verum duplici ratione id absurdum non est. Uno nomine; quia, erant quaedam (verbis utar Burhilli e c. 28. p. 294) privilegia sacerdotum Veteris Testamenti, quorum erat et in rebus civilibus de jure respondere: etiam Deum consulebant in dubiis, tam civilibus, quam Ecclesiasticis. Altero vero nomine, quia dici potest, non habuisse jus necis, qua sacerdotes (nec enim omnes jus hoc habuere) sed qua pars erant summi synedrii, cujus solius erat, judicare, tribum, sceptrum, Pseudo-prophetam, et sacerdotem magnum: ut ex Talmudistis refert Petrus Galatinus. Josephus etiam adversus Appionem, Lib. 2. disertim scribit, sacerdotes inspectores omnium, judices controversiarum, punitores damnatorum fuisse a Mose constitucos.

Pag. 25. Argumentum inde pro sententia sua dicit, quod Ecclesiastis solis jus clavium committatur. Sed dirtinctione hic opus, ad quam nobis praeit Marsilius Patavinus, secundae partis, cap. 6. uno tamen hoc labens, quod satisfactionem Ecclesiasticam, errorem sui seculi secutus, convertit in satisfactionem pro poenis purgatorii. Ipsum audiamus. In peccatore, inquit, vere poenitente aliqua solus Deus operatur etiam absque sacerdotis aliquo proveniente Ministerio, mentis videlicet illuminationem, culpae seu maculae peccati purgationem, et aeternae damnationis remissionem. Alia vero sunt quae Deus, in eodem peccatore non secundum se solum operatur, sed per ministerium sacerdotis: sicut ostendere in Ecclesiae facie, quis solutus, vel ligatus, a peccatis habeatur in hoc seculo, ligandus aut solvendus in alio, id est cujus peccata Deus retinuerit, aut dimiserit. Amplius, est et aliud quod Deus operatur circa peccatorem per ministerium sacerdotis, etc. Alterum, hoc est satisfactio, seu quorumdam pietatis operum a sacerdorte impositorum praestatio, quibus se poenitentia peccatorum vere duci declararint. Tertium ut ibidem Marsilius ait, est, quod a Sacramentorum communione per sacer dotem exeludantur contumaces, et resipiscentes admittantur. De tribus quae a Deo [gap: Greek word(s)] praestantur, nulla est controversia: sed tantum de illis tribus posterioribus. Quod ad primum, qua sacerdos non quidem peccata remittit, aut retinet, sed ut optime Marsilius dicit, remissa


page 67, image: bs067

aut retenta esse ostendit, sive annunciat. De hoc litem non movemus. Nam jam an tea hoc respectu fassi sumus, administrationem clavium esse jurisdictionis interioris, non exterioris, quam solam Pastoribus tri buimus. Quid mirum? cum praedicatio E vangelii his solis conveniat: administratio vero clavium, respectu hujus primae partis, nihil aliud sit, quam singularis Evangelicae praedicationis applicatio, qua alii intromittuntur poenitentes et fideles: ejiciuntur impoenitentes, et Apostatae. Unde et idem Marsilius Patavinus, secundae partis, cap. 6. hanc clavium authoritatem vocat, judiciariam potestatem: eamque esse ex Hieronymo, et Augustino definit, discenendi scientiam, et potentiam qua (sacerdos) dignos recipere, et indignos excludere debet a regno. Nempe ex pronunciato generali scripturis contento, quod in syllogismo majus est pronunciatum, et ex cujusque Personae qualitate, qua vel fidelis, vel infidelis est, (haec res minus constituit pronunciatum) concludit, qua quisque conditione sit apud Deum, num Regni particeps an exsors; sive num damnatione peccato solutus, an constrictus. Unde ministerii usus, sive jus hoc singularis applicationis, non modo clavibus, quibus claudimus et aperimus, sed etiam vinculo comparatur, quod vel stringitur, vel solvitur. Ad priorem tralationem pertinet, quod Christus ait, Tibi dabo claves Regni coelorum. Ad alteram referendum quod dicit; Quodcumque ligaveritis super terram, erit ligatum in coelis. Utrumque igitur singulari Evangelicae praedicationis applicatione fit, ut tum aperiamus, vel claudamus: tum ligemus, vel solvamus: sed aperimus et claudimus ratione personarum: ligamus, et solvimus ratione rerum, hoc est peccatorum. Quomodo optime, judicio meo, Christi verba explicat Junius, in anulysi ad hunc locum: ubi sic scribit: Ministerio servorum Dei, tum personae in Ecclesiam intromittuntur, aut ejiciuntur: tum rei ligantur, solvunturque, id est peccata tenentur, aut condonantur. Secundum erat satisfactio, qua poenitentiae quaedam signa, in delictis gravioribus perscribebantur: de cujusmodi satisfactione agit Cyprianus, Ep. XII. et LIV. et alibi. Haec signa suadere sacerdos potest, [gap: Greek word(s)] vero loquendo imperare non potest: cum penes eum solum, qui imperium habet, sit vis coactiva. Tertium est abstentio a coena, sive non exhibitio signi Sacramentalis: qua minister non de aliena actione judicat, sed de sua; peccet enim contra charitatem, si ei praebeat signa, ad quem scit non pertinere. Eoque nec ullum hic imperium, sed tantummodo Ministerium est. Atque hinc liquet, quatenus clavium usus solis conveniat Pastoribus; et tamen horum quoque ratione, ad Magistratus indirecte pertinet, hoc est non quoad usum ipsum, sed quoad curam circa eum qua publicus est. Nam verae Religionis cura cum primis pertinet ad curam, et potestatem Magistratus, ut Musculus ait. [note: Loc. com.] Quomodo et idem antea dixerat, [note: Pag. 1369. pag. 1363. ] Cura Religionis publicae, ad Magistratum non simpliciter, et utcumque, sed cumprimis pertinet. Quo loco non haec Musculi mens est, magis Magistratum Religionem, quam res civiles curare debere; sed vero curam Religionis, qua publica, ad Magistratum magis, quam Ministros pertinere. Unde idem ait, [note: Pag. 1371.] penes Magistratum esse, superiorem Religionis potestatem, et curam. Atque ex his quoque liquet, nihil efficere Walaeum, seu vulgarem, seu illam Bilsono, et aliis aliquot eruditis viris probatam sequamur interpretationem loci istius, Matt. XVIII. de qua Walaeus agit, p. 25. usque ad p. 29.

Illud vero invidiose, et prope dixeram maligne quod pag. 28, ait, eos qui disciplinae Ecclesiasticae exercitium, Magistratui primo dicunt convenire, novum cudere Christianismum, novam plane Ecclesiae faciem inducere: qualis nec apud ipsos obtineat haereticos. Nam Disciplina Ecclesiastica, et qualis in primitiva obtinuit Ecclesia, et qualis nunc nonnullis locis est, partim divinae est in stitutionis, partim humanae. Divinae est, quod Pastor impoenitenti, et in credulo regnum coelorum claudit, hoc est, quod tanquam Legatus Christi, regnum coelorum ei clausum esse denuntiat. Item quod palam haeretico, aut facinoroso, non exhibet signa Sacramentalia. At humanae institutionis est, quod qui peccarit, licet poenitentia facti ducatur, praefinito tempore seorsim a caeteris inter poenitentes jubeatur consistere: atque alia id genus omnia habentia poenam positivam. Posteriora haec non conveniunt Ecclesiastis, qua tales, sed ubi


page 68, image: bs068

Magistratus est Christianus, jus omne circa ea habent a Magistratibus, quibus solis convenit jurisdictio proprie dicta. At priora competunt quidem Ecclesiastis, ut tales sunt: sed hoc non impedit, quo minus Magistratus sit procurare, ne Pastores in munere suo sint negligentes, vel etiam seu odio, seu alio affectu, consolatione debita, vel Sacramentalis signi exhibitione fraudent, quos non oportebat. Nam (ut verbis utar Gregorii Magni in Johan. cap. XX. Homil. XXVI.) Saepe agitur ut indignus Episcopus, vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Saepe in solvendis ac ligandis subditis suae volunt atis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit ut ipsa hac ligandi, ac solvendi potestate, se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet.

Peccat igitur Walaeus cum disciplinam Ecclesiasticam posteriori tantum modo considerat; cum jus ejus Magistratui priorum ratione imprimis tribuatur: nempe quia haec proprie imperii sunt, solus autem Magistratus vim habet cogendi. Interim illud bene est, quamquam satis non est, quod paulo post, pag. nempe 30. agnoscit ipse, satis parere e verbo Dei, Magistratus esse officium curam gerere, ut recte exerceatur, universum ministerium Ecclesiasticum, ac proinde etiam Disciplina Ecclesiastica. Quamquam fallitur, cum existimat, sic Magistratus esse curare, ne quid hic peccent Presbyteri, quomodo Presbyterorum videre est, ne quid delinquant Magistratus. Nam Magistratus cura est principalis, quia imperii est, directi quidem circa priora illa, quae humani sunt instituti: indirecti vero circa posteriora, quatenus procurat, ut fiant, quae instituti sunt divini. Quod ait, non consequi ex iis quae confessus erat, si jure suo abutantur Presbyteri, posse ad Magistratum, [gap: Greek word(s)] loquendo appellari: in eo illi minime adstipulamur. Nam omnino Magistratus cura superior est, ut bene Musculum dicentem videmus. Quid vero appellare aliud est, quam ab inferiori judice, ad superiorem provocare, seu voce illud fieret, seu libello? ut est: L. XIV. de Appellationibus. Quomodo et in Veteri glossario legere est: Appellatio est proclamatio ab inferiori, ad superius tribunal, vel gravaminis relevatio, per clamationem ex minori ad majorem judicem factam, pratextu iniqui gravaminis, vel injustae sententiae. Et quid infirmius isthac argumentatione cum sic colligit: Ad Magistratum summum non appellari nisi in iis, quae per se subire possit Magistratus: non posse autem Magistratum praedicare Evangelium, aut Sacramenta administrare; eoque in his ad eum appellari minime posse. Nam et multa sunt ministeria civilia, quae per se obire Magistratus summus minime debeat; in quibus tamen ad eum licet appellare: cujusmodi sunt ea, quae sui utilitate offuscarent, vel etiam ludibrio prostituerent summi imperii Majestatem. Verum esto sane, ut appellationis vox apta satis non sit; saltem concedat, si Presbyteri disciplinam injuste exerceant, posse unumquemque de injuria conqueri apud Magistratum: ac quamquam hujus non sit facile querimoniis istis habere fidem, tamen nec facile debere illis aurem obstruere; imo nec magis perpeti debere injustum clavium usum in Consistorio, quam haereticam institutionem in Templo. Quae diffiteri non potest: ut qui ipse, p. 30. scribat, si tempora incidant, quibus Disciplina corrigi debeat, Magistratus esse facti rationem exigere a Presbyterio, excommunicationem innocentium sui authoritate imperii impedire: quomodo Athanasio a Synodo condemnato, Constantinus (ut Socrates testatur, Lib. II.) alios instituit conventus, quorum opera, uti et virorum aliquot doctorum, res denuo cognosceretur: quomodo item Magistratus pii, nostro seculo Ecclesias Reformatas, adversus excommunicationem Pontificis, et Concilii Tridentini defenderunt; hodieque per Dei gratiam tuentur. Atque hoc etiam (pag. 33.) Th. Bezam cognovisse ait, ubi haec ejus citat verba adversus Erastum: Cum etiam a recte constituto consistorio, possit reis delatis injuria fieri, in angustioribus territoriis, citra ullam Ordinis Ecclesiastici violationem, Christianus Magistratus, ut tabulae utriusque, et Ecclesiasticae [gap: Greek word(s)] custos et vindex, prospicere potest conquerentibus. Mox etiam (pag. eapse et seq. 34.) ait, Magistratum tantumdem juris, in Synodos, ac Concilia quaecumque obtinere, cum usu non raro venerit, ut hisquoque decernerentur, quae verbo Dei repugnarent. Eoque id si fiat, talibus constitutionibus obviam ire, et posse, et debere. Quae omnia praeclare ab eo dicuntur, ac istiusmodi sunt, ut principalem Ecclesiae


page 69, image: bs069

curam, penes Magistratum summum esse evincant. Praesertim cum (vers 10, et 11. pag. hujus 34.) dicat se semper loqui de iis quae ad [gap: Greek word(s)] Religionis pertinent, quaeque verbo Dei disertim praecipiuntur. Nam si circa haec Magistratui tribuit imperium indirectum, quo jubeat, quae Deus jubet, eo quod Deus jubet: non dubitandum videtur, quin directum etiam imperium, Magistratui concessurus sit in iis, quae ad aedificationem quidem Ecclesiae pertinent, sed speciatim verbo Dei non praecipiuntur. Et sane propter haec, et alia istiusmodi factum credo, ut vir quidam praestans, (quemadmodum praesente D. Heinsio mihi retulit Colonius) judicium hoc tulerit de scripto Walaei; tam multa eum adversariis largiri, ut prope non videat, quid in controversia relinquatur. Ac etiam clarissimus P. Bertius praesente Collega meo dixit mihi, se ex iis quae hactenus, eo in scripto legisset, judicare aliud non posse, quam cum Utenbogartio, in re ipsa consentire. Quod pag. eapse ait Musculum, et aliquot alios ejus populares, ab unanimi Christiani orbis sententia pauxillum deflexisse, idque odio Anabaptisticae Disciplinae factum videri: mihi quidem verisimile non fit, sed potius censeo, impugnatam ab iis eam disciplinae rationem, quae Genevae obtinet, quam et alii alibi inductum ire voluerunt. Ac sic ut sentiam, magis faciunt verba, cap. 18. Confessionis Helveticae, quae ipse citat, pag. 35. sunt vero istiusmodi: Cumque omnino oporteat in Ecclesia esse disciplinam, et apud veteres quondam usitata fuerit excommunicatio, fuerint que judicia Ecclesiastica in populo Dei, in quibus per viros prudentes, et pios exercebatur haec disciplina, Ministrorum quoque fuerit ad aedificationem disciplinam hanc moderari, pro conditione temporum, status publici, ac necessitate, ubi semper tenenda est regula, omnia fieri debere ad aedificationem, decenter, honeste, sine tyrannide, et seditione. Et sane nihil Musculus dicit, quod non aliis quoque Reformatae Ecclesiae doctoribus videatur; ut omnino non [gap: Greek word(s)], qualem Walaeus videri vult, (nempe hanc mercedem reportant qui diligentius veritati indagandae incumbunt) sed [gap: Greek word(s)] dici debeat. Quod vero pag. 42. ait, maligne Utenbogartium adversariis suis impingere studium collateralis imperii; utinam verum esset? Nec enim diu foedo hoc schismate inconsutilis Christi toga apud nos scindertur. Sed quis, nisi partium studio penitus occaecatus, non videt, quid rerum agatur? Nec enim mussant, sed aperte dicunt; non dicunt tantum, sed palam sic omnia sua componunt, ut quamquam dicis gratia, nonnihil Magistratibus, in rebus Ecclesiasticis tribuere videantur; tamen summum sibi in Ecclesiasticis imperium arrogant. Nempe unicuique in arte sua credendum ajunt; Theologorum vero artem esse Theologiam: eoque Magistratus, quos rerum Theologicarum nescientes fingunt, adversus suam adversari sententiam nefas putant. Illum demum Magistratum, omne punctum tulisse videri volunt, qui judicio suo diffidens, omnia de Pastorum judicio exequatur. Quod quid aliud est, quam Magistratus in Ecclesiasticis subjicere Ecclesiastis, et quod se faecre negant, duo non subordinata, sed collateralia summa imperia inducere in Rempublicam? Interea placet quod Walaeus ibidem, et pag. 43. agnoscit, collaterale imperium Civilis, et Ecclesiasticae potestatis noxium esse Reip. planeque doctissimorum virorum judicio repugnare. Recte item quod ex Esdrae VII. 25. probat, Magistratum tabulae utriusque esse custodem, et vindicem: ac quamquam circa spiritualia, spiritualem non habeat potestatem, circa tamen ea, ut Ecclesiastica sint, potestatem Ecclesiasticam obtinere. Quod et Bezae authoritate ipse (pag. 43.) confirmat, ut qui in fine libri, adversus Erastum agnoscat, Magistratus officium esse, Pastores negligentes sui muneris admonere, pertinacibus poenam infligere, ac ut meliores surrogentur in pejorum locum procurare. Pag. 44. rursum [gap: Greek word(s)], cum tanquam aliquid magnum, probat Ecclesiastas non esse vicarios Magistratus, sed Christi servos: nec Magistratus circa spiritualia potestatem habere internam ac spiritualem, sed externam et corporalem. Nec enim aliud pii Magistratus poscunt, eoque nihil superest, quam ut omnes se hocagnoscere et sermone et vita testentur.

Sed veniamus ad statum quaestionis, quem pag. eadem adsignat. Ait in hoc controversiam omnem positam esse, num soli Magistratus, an vero etiam Pastores [gap: Greek word(s)] sub Deo collocantur. Negat mox sic Ministros verbi esse sub Magistratu, quomodo urbis


page 70, image: bs070

praefectus suberat Trajano. Quod Magistratus summi potestatem [gap: Greek word(s)] a Deo esse concedit, in hoc recte a Pontificiis dissentit. Similiter Theophilus, Lib. I. ad Autolycum in Orthodoxogr. pag. 291. [gap: Greek word(s)]. Et mox eum vocat [gap: Greek word(s)]. Rationem quoque subjungit [gap: Greek word(s)]. Et Epiphanius imprimis haeresi 40. quae adversus Archonticos, pag. 131. [gap: Greek word(s)]. Aperte indicat, utut applicatio potestatis ad Personam, quam Ordinationem dicimus, ab hominibus sit, ipsam tamen hominibus imperandi potestatem non aliunde, Regibus obtingere, quam a summo illo Rege, cujus vicem obeunt in terris. Et ratio idem evincit. Nam homo homini potesta tem dare potest, ut suo subjective loco imperer. At ut loco regat ejus, qui sibi non subjiciatur, minime dare potest. At qui Deus homini non est subjectus, sed homo Deo. Non igitur hominis, sed solius Dei est dare, ut imperet loco Dei. Ac quod Walaeus censet, similem penitus esse Ecclesiastarum rationem, non satis hac parte a Pontificiis recedit: Distinguere enim debuit inter ea quae interna, quaeque externa sunt: prioris genetis diximus, esse praedicationem Evangelii, et jus administrandi Sacramenta; posterioris vero actiones omnes ad politiam Ecclesiae spectantes, quarum [gap: Greek word(s)], uti locus, tempus, numerus, modus, verbo Dei non definiuntur, eoque ab omnibus determinantur, prout ad cujusque Ecclesiae aedificationem maxime conducit. In posterioribus his Magistratus directum imperium a Deo habet, nec Deo, sed Magistratui [gap: Greek word(s)] subjecti sunt Ecclesiastae. In prioribus altera distinctione opus: quia vel potestas in sese consideratur, vel communicatio potestatis, vel principalis circa eam communicationem cura. Potestas ipsa [gap: Greek word(s)] est a Christo, cujus Ecclesiastae, sunt legati. In hoc igitur conveniunt Ecclesiastae, et summi Magistratus, quod non minus jus Ecclesiam docendi, quam Remp. gubernandi a solo est Deo. Imo conveniunt quoque quoad potestatis communicationem. Nam ut potestas quidem, summo cum imperio gubernandi [gap: Greek word(s)] est a Deo, at nihilominus applicatio ad personam, quam electionem dicimus, ab hominibus: ex. gr. in Caesare ab Electoribus: ita etsi jus docendi, et administrandi Sacramenta, et imponendi manus, clavibusque utendi [gap: Greek word(s)] sit a Deo; tamen Pastoribus (Prophetas et Apostolos [gap: Greek word(s)] hoc quoque respectu vocatos excipio) per hominum consensum applicatur.

At ratione tertii disconveniunt, nimirum ratione curae principalis procurandi ea, quae ad publicum verae Religionis exercitium pertinent. Cum enim publica omnia, qua publica, ei subsint, qui publicis summo cum imperio praeest, etiam universam Religionis curam, qua publica est, summo Magistratui subjectam esse necesse est. Eoque respectu fatendum, Ecclesiastas secundum interiora illa, nempe praedicationem Evangelii, administrationem Sacramentorum, impositionem manuum, et jus clavium a Magistratu summo dependere. Quod cum dico, non tantum Ecclesiastas Magistratui subjicio, quatenus in horum arbitrio est, quae Religio publice debeat obtinere; sed etiam quatenus eorumdem est procurare, quae ad Religionis purae primitus institutae conservationem, aut collapsae instaurationem pertinent. Atque hinc planissimum fit, non in eo tantum discrimen esse, inter Magistratus et Ecclesiastas; quod illorum munus in imperio, horum in solo directione, ac ministerio situm sit: sed etiam quod Ecclesiastae, in Ecclesiasticis immediate non Deo, sed Magistratibus subsint, nempe qua Religio publica est: directe quidem ratione exteriorum, in quibus proprie dictum imperium habent: indirecte vero in caeteris, in quibus improprium habent imperium, ut quod solum consistat in procurando ea, quae Deus imperavit. Illustremus haec exemplo, de Coena Dominica: in qua tum essentialia spectantur, tum quae extrinsecus accedunt. In prioribus jus Ecclesia non habet, aliquid omittendi, vel mutandi: eoque nec Magistratus, qui supremus est Ecclesiae gubernator, potestatem habet hic aliam, quam procurandi, ut a Presbyteris observetur Dominicum institutum. Si igitur Presbyteri vel solum calicem populo praebere velint, quod


page 71, image: bs071

nusquam fieri arbitror, vel solum panem, uti in Pontificia Ecclesia obtinet consuetudo: est pii Magistratus (quidquid contra disputent Presbyteri, quamcumque etiam in rebus Ecclesiasticis, et scientiam, et potestatem sibi arrogent, Magistratibus derogent) istiusmodi dimidiati Sacrainenti abusum omnimodis impedire. Sed de externis et accessoriis, habet Esclesia, eoque et qui Ecclesiam moderatur Magistratus, potestatem instituendi quae vel ad locum, vel tempus, vel numerum, vel modum pertinent. Ratione loci, ut in quibus ea templis debeat celebrari. Ratione temporis, uti, quod licet Christus Coenam Dominicam vesperi celebrarit, tamen cum jubeat Scriptura omnia facere [gap: Greek word(s)]. Satius sit administrari eam, quo tempore homines etiamnum jejuni esse solent: ut quod ad Religionem, piamque devotionein longe sit accommodatius. Ratione numeri, ut quoties in anno ea debeat celebrari: num Dominicis diebus, an etiam aliis, (in quo vetus Ecclesia variavit) et si Dominicis tantum, num singulis, an quibusdam, et quibusnam. Ratione denique modi; ut cujusmodi adhibendae sint preces, gratiarum actiones, hymni, ceremoniae: quae quia in potestate sunt Ecclesiae, nostro quoque seculo, in ipsis quoque Ecclessis Reformatis, non parum varietatis cernere est. In hujusmodi igitur omnibus, Ecclesiae jus concedunt definiendi, ac canones constituendi: Magistratui directum, ac proprie dictum imperium conceditur. Atque hac essentialium, atque accidentalium directi, et indirecti imperii distinctione, in fumos abit, quod Utenbogartio ejus pag. vers. antepr. objicit Wallaeus, tantam veritatis vim esse, ut ei subinde veritas excidat in vito, ut qui interdum agnoscat Pastores, [gap: Greek word(s)], muneris sui mandatum habere a Deo; et tamen alias contendat, eos ab et sub Magistratibus consequi exercendi muneris sui potestatem.

Pag. 45. Agnoscit non posse Magistratum summum renuntiare summo in civilibus imperio, nisi simul desinat esse Magistratus. Optime. Sed idem in Ecclesiasticis locum habet. Imo in his tanto magis, quanto temporalibus praestant aeterna. Nec enim civilis tantummodo beatitudo, sed etiam coelestis, ac haec quidem imprimis, finis est regiae potestatis: ut antea ostendimus, ac recte agnoscit Isidorus Pelusiota, L. III. Ep. 249. quae ad Isidorum Diaconum: [gap: Greek word(s)]. Cui consona scribit Thomas Aquinas, Lib. I. cap. 14. et cap. 3. Lib. III. de Regimine Principum. Quanquam is Liber, etsi in Romana quoque editione legatur, Thomas tamen falso tribuatur, ut in quo Rodolpho Adolphus, Adolpho Albertus successisse dicatur, quorum hoc contigit, annis post Thomae obitum 25. sed istoc utut est, optime eo quo dixi libro legere est: Finis ad quem principaliter Rex intendere debet, in seipso, et in subditis, est aeterna beatitudo, quae in visione Dei consistit: et quia ista visio est perfectissimum bonum, maxime movere debet Regem, et quemcumque Dominum, ut hunc finem subditi consequantur. Quod si beatitudo supernaturalis, sit principalis Regis ac Regni finis, sane cum regnum non sit ob Regem, sed Rex Propter regnum, (quomodo non oves ob pastorem, sed pastor est propter oves) liquet Regis esse omnes subditos suos regere, tam in Eccle siasticis, quam Civilibus; nec posse hoc imperium summum in Ecclesiasticis in alterum transferre, quin alienet principalem imperii sui partem, ac proinde Magistratus summus esse desinat, ut qui se abdicet eo, quod, non dico imperii summi quarto modo proprium sit, sed quod de essentia est imperii, et quidem ut dicebamus, principalis imperii summa pars.

Quod hoc loco, et alibi Walaeus ait, posse Magistratum in civilibus exequi ea munera, quae alteri mandat: sed non posse perse obire praedicationem Evangelii, et Sacramentorum administrationem: eoque neutiquam Magistratui id juris compecere in Ecclesiasticis, quod obtinet in civilibus. Hoc quanquam imperitum aliquem movere possit, revera tamen nihil officit iis, quae hactenus diximus. Nam jam antea confessi sumus, Ministros jus docendi, aliaque ci necessario connexa agenda, non minus [gap: Greek word(s)] adeo obtinere, quam Magistratus summum imperium immediate habet a Deo. Sed non de essentialibus ministerii, verum de imperio disceptatio est, hoc est, quae ritur, an non Ecclesiastae directo Magistratus imperio subsint in rebus exterioribus, sive in actionibus ordinem,


page 72, image: bs072

ac [gap: Greek word(s)] Ecclesiae spectantibus: indirecte vero in interioribus, quatenus ejus est procurare, ut a Pastoribus fiant, quae Deus a jussit: atque ad hoc habet vim coactivam. Nec quidquam ad rem facit, quod Magistratus per se non potest exequi munus Presbyterorum: quia nec Magistratus multa munia, ob vilitatem sui obire per se possit; nec tamen id impedit, quominus supremum circa ea habeat imperium. Hinc Burtrillus, cap. 21. pro Tortura Torti: Supremi, inquit, in quovis genere gubernatoris non est, exequi singularum officia, sed curare, ut suum quisque officium exequatur. Utque in supremo gubernatore, in rebus conjugalibus non requiritur, ut potestatem habeat conjugalem: ita nec in supremo gubernatore, in rebus sacerdotalibus requiritur, ut habeat potestatem sacerdotalem.

Pag. 46. ait, Si Magistratus jure suo abutens, seu falsis Pastoribus, seu alicer Ecclesiam Dei perditum ire velit, Ecclesiam hoc juris habere, ut vel invito Magistratu, novos ac sanos sibi eligat Pastores. Sed confundit Ecclesiam qua talis, et qua publica. Nam jus hoc quidem Ecclesiae concedimus; ut si Imperator haereticus lupum Christiano ovili praeficere velit, sibi cavere a lupo, deque vero animarum Pastore prospicere possit. Sed Minister iste, Ecclesiae quidem Minister erit, publicae vero Ecclesiae Minister non erit. Ut efficeret, quod vellet, probare debuit, Ministros Ecclesiae, qua publica est, non a Magistratu solo jus consequi publice docendi, aliaque exercitia Religionis publice obeundi.

Quod fine ejusdem pag. ait, sic novum invehi papatum, imo tot Papas novos statui, quot sint supremi Magistratus; id a Jesuitis quoque objici scimus Theologis Anglis; a quibus id semper negatum fuit. Audiamus Guilielmum Tookerum, S Theologiae Professorem, et Decanum Ecclesiae Lichfeldensis, in duello suo cum Becano Jesuita, pag. 13. Cum, inquit, Regem Ecclesiae praeponimus, primatumve et regimen in Ecclesia supponimus, nec Pontificatum veterem, nec Papatum novum in vehimus in Ecclesiam. Quod plenius declarant verba serenissimi Jacobi Magnae Britanniae Regis a Tookero, pag. 5. adducta. Regibus, inquit, Christianis Ecclesiam intra fines suos, non minus quam reliquum populum esse gubernandum, ut qui custodes sint utriusque tabulae; non quidem novos articulos fidei condendo, (id enim Papae munus est) sed efficiendo, ut Dei verbo publice obtemperetur, Religionem repurgando, juxta divinam voluntatem, in sacris patefactam, et temporalem gladium in beneficium spiritualis potestatis distringendo, abolendo corruptelas, Ecclesiasticam authoritatem sanciendo, quaestiones frivolas, et schismatum licentiam, vel componendo, vel coercendo, tollendoque, quod Constantinus factitavit; denique decorum quoddam tuendo, et leges, ac jura praescribendo de adiaphoris rebus omnibus, ordinis gratia: ad quem solum scopum collimat hoc juramentum primatus. Hactenus Rex, qui et paulo ante dixerat: Reges Veteris Testamenti cuncta moderatos esse, quae ad Ecclesiasticum regimen quoquo modo pertinerent. Atque uti nec plus, nec minus, quam serenissimo Regi, debetur supremo nostro Magisratui: ica neque minus, vel amplius ei tribuimus, nec ipse plus sibi vindicat.

Nec enim sibi infallibile tribuit judicium in rebus Religionis, quod facit Papa: nec potestatem condendi capita fidei, quae conscientias obligent: sed tantum jus sanciendi, quae Religio publice debeat obtinere, procurandique ea quae ad [gap: Greek word(s)], et aedificationem Ecclesiae judicat pertinere. Non se facit spirituale caput Ecclesiae, quod scit solius esse Christi; non ipse obire vult Ministerium Ecclesiasticum, quia seit se ad hoc non vocatum a Deo: verum quia scit officium summi Magisiratus, praecipue versari circa Religionem, et cultum divinum, (ut qui imprimis debeat procurare, ut subditi consequantur beatitudinem aeternam) eo conscientiam suam, sic arbitrio eorum, quos falli scit posse et solere, alligare non vult, ut ad nutum alienum omnia in Ecclesiae rebus exequatur. Scit sibi a Deo commissum esse, officium dirigendi regimen suum, in finem verum, qui est beatitudo coelestis: scit hoc principale officium suum esse: hoc igitur se munere abdicare non vult, nec aliis resignare, salva conscientia, potest, qui ad istud vocati non sunt, plurimum etiam ut ad illud vocentur, idonei non sunt. Non novum Papatum invehunt, qui hoc Magistratui tribuunt, sed qui adimunt. Nam inter elogia, quibus Anti-Chrisrum insignit Scriptura, illud est, quod se efferat supra omne id quod dicitur Deus. Ac eundem haec jubent esse custodem, et vindicem utriusque


page 73, image: bs073

tabulae. Hoc igitur, qui vel sermone, vel facto eripit Magistratui, is mores induit Anti-Christi. Facit vero illud, qui potiorem imperii summi partem sibi vindicat. Summa autem imperii pars est, quae circa Ecclesiastica versatur. Hanc igitur qui Magistratui aufert, Anti-Christo ac Papae, hac saltem parte quin similis sit dubicandum non est.

Pag. 48. [gap: Greek word(s)] esse ait, velle alicui, quem fateris posse errare, tribuere summam in Religione potestatem: atque hoc cum probe assequerentur Pontificii, eorum plerosque, quia Papam errare posse faterentur, Concilio eum subjecisse. Sed horum longe deceriorem esse opinionem, qui insimul et Magistratui tribuant judicium fallibile, et ei tribuant supremum jus, in negotio Religionis. Mira sane atgumentatio, cum negare non possit, etiam Synodos saepenumero falli: eoque si quid ponderis huic insit argumento, fateri ipse cogatur, nec penes Synodum supremum illud jus fore. Sane si Synodi falli possint, quis non videt Magistratum, non debere credere propter se, sed quia consentiant cum Scripturis, et canonibus Antiquis? In quascumque igitur nos partes versemus, effugere illud non possumus, quin de Synodis [gap: Greek word(s)] competat Magistratui. Si enim unicuique etiam privato, ex Theologorum sententia judicium convenit in causa Religionis, quomodo hoc Magistratui non competet? Ac si nec privatus quisquam adstringitur judicio Synodico, quomodo non dissentire ab eo licebit summo Magistratui? Pater-familias non tantum potest, sed etiam debet examinare Synodica decreta ad Lydium lapidem Scripturarum; ne humanis decretis facile nimis fidem habens, et se errori involvat, et in eundem familiam compellat: Et Magistratui, Parenti Patriae, non idem faciendum erit, ne ejus segnititie, nimiave credulitate, errores noxii in Ecclesiam spargantur universam? Utrumque igitur verum est, et penes Synodum [gap: Greek word(s)], et penes Magistratum summum [gap: Greek word(s)] esse; item et hunc, et illam errori esse obnoxiam: sed hoc non impedit, quominus tum Synodi officium sit, dirigere intellectum in cognitione veri, tum Magistratus sit, imperare, quod rectum est et salutare. Quod si illa diriget male, non ideo hic imperabit malum: Et si hic imperet malum, non ideo subditi parere debent in malo: Sed et Magistratus, et subditus unusquisque aget, quod sui esse officii, et Scriptura, et Ecclesiae Catholicae consensus, et recta ratio persuaserint.

Eapse pag. 48. adversus illud quod dixerat, non bene convenire, nec in una sede morari, [gap: Greek word(s)] non esse in judicando, et tamen supremam habere judicandi potestatem: objicit sibi ipsi quod solvere postea non potest. Fatetur enim et in civilibus posse Magistratum decipi, nec impedire hoc quominus summum in his habeat imperium. Respondet autem disparem hic rationem esse, quia utut subditi in his damnum faciant, Magistratus sui errore, mussare tamen hoc, et concoquere cogantur: verum si Magistratus haereses introductum, defensumque eat, fideles Pastores silentium tenere, minime debere: quia hic agatur de re omnium pretiosissima, animarum nempe salute. Discrimen hoc, et ipsi agnoscimus, sed [gap: Greek word(s)]. Nec enim si Deus imperium habeat supra Reges, eo Reges in Ecclesiasticis imperium non habere consequitur; sed illud tantum evincitur, non [gap: Greek word(s)] summum imperium habere: quod a nemine in controversiam vocatur. Fatemur igitur si aliud Rex jubeat terrenus, quam coelestis, hunc, non illum audiendum esse; posseque tum nos dicere, cum B. Polycarpo, [gap: Greek word(s)]. Sed hoc non impedit, quominus nullum in Ecclesiasticis imperium sit penes mortalem quemquam, quam solum Regem, vel eum quem Rex (summo semper sibi imperio reservato, cuirenuntiare non potest, nisi Rex simul esse desinat) sub sese jusserit imperare. Quamobrem hic et imperare illud debet, quod in verbo jussit Deus, ac poenarum etiam comminatione obstringere ad illud subditos potest: et imperandi etiam ea jus habet, quibus repugnans nihil in verbo jubet Deus. Nec vel in his, vel in illis imperium detrectare cuiquam licet. Ollas lippit, qui hinc consequi non videt, tam in Ecclesiasticis, quam in Civilibus, omne imperium esse, penes solum Regem, hoc est, summum quemque Magistratum.

Cum negat pro Synodis haberi, quae non congregantur jussu, aut consensu Magistratus: addere debuerat, cujusmodi de Magistratu


page 74, image: bs074

loquatur, num de eo qui Christianam Religionem probet, aut toleret; an qui eam persequatur. Nec enim quisquam in dubium unquam vocavit, an Concilia ante Constantini tempora (uti Hierosolymitanum primum, cujus Act. XV. mentio fit, Carthaginense de re-baptizandis, de quo Euseb. VII. 2. quod tamen ab Ecclesia improbatum; Eliberitanum item, atque alia) Conciliorum nomen mereantur: verum duo haec interim dicimus. Unum est, quae hujusmodi Conciliis sunt decreta, Canonem [gap: Greek word(s)] loquendo, non legum vim habere, quia penes solum Magistratum sit vis [gap: Greek word(s)]. Alterum est, Christianum Magistratum permittere, ut citra mandatum, vel consensum suum Synodi celebrentur: quae autem sine hujusmodi Magistratus consensu Concilia fiant, haec illegitima esse sustinuerunt Protestantes, de nullitate Concilii Tridentini: sed et cum Magistratus in Concilium consensit, ejusdem est Synodos dirigere per se, vel legatos suos: nec debet decretis Synodicis vim legis addere, nisi de quorum veritate sit persuasus in animo suo. Quae quidem quam utiliter moneantur, multis ex historia Ecclesiastica exemplis ostendi possit, nisi unius Athanasii temporibus haec liquido comprobarentur. Deinceps rursum paginis aliquot probat, Ecclesiastas non esse servos, aut legatos Angelorum, nedum hominum, sed ipsius Dei. Rectius operae et oleo pepercisset, nec enim ejus institutum juvant quicquam. Sane ipsi quoque agnoscimus, haec verissima esse, tum ratione mandati, quod a Deo, non creaturis habent; tum legationis, quam Christi, non Magistratuum nomine sustinent. Sed hinc minime consequitur, Magistratum summum, qui vicem Dei obit in tertis, non imperare iis debere, ut rum mandatum Dei fideliter exequantur, tum legationem, nomine Christi, bona fide agant; ad haec negligentes; et immorigeros poenis posse afficere: posse item eos legibus adstringere de rebus, ad politiam Ecclesiae pertinentibus, quarum [gap: Greek word(s)] non definiuntur in verbo. Quae omnia ostendunt Ecclesiastas, etiam in Ecclesiae rebus, subesse imperio Magistratus, partim directo, partim indirecto, ut aliquoties jam declaravimus.

Quod pag. 57. agit, Constantinum Magnum non voluisse sapere supra Concilium Nicaenum: sed et post alios sententiam dixisse, et Patrum Nicaenorum sententiae subscripsse: id eam minime vim habet, ut iccirco Magistratus sequi semper debeant judicium Synodicum. Nec enim Synodi sententiam approbavit Constantinus, quia Synodus eam diceret; sed quia rationum pondere, sententiae suae veritatem ei persuasisset. Alioqui enim quot Synodi pro errore sententiam tulerunt? Etiam his calculum suum addere debeat Magistratus? Quis sanus hoc dixerit? Quamquam igitur non facile, Pastorum suorum judicium improbare debeat magistratus: nec tamen eis temere, ac leviter assentire debet, eoque omnino opus ut, post [gap: Greek word(s)], consequatur [gap: Greek word(s)] Magistratus.

Quod pag. 58. et alibi, Constantium pro Arriano habet, (quo argumento et alii negant recte Constantii facto Magistratus in convocandis Synodis authoritatem comprobari) id ut aliquid est, non tamen tanti, quam plerique putant, ponderis putari debet. Nec enim cum Orthodoxis Patribus defuere, qui existimarent, non tam Arrianum fuisse Constantium, quam cum videret se Arrianos, sine Reip. exitio, delere non posse, consilia iniisse de pace cum iis ineunda. Sane Gregorius Nazianzenus, post obitum luculente eum, non semel tanquam Optimum, ac Christianum Principem laudavit, nec malitia, sed simplicitate, et unionis Ecclesiasticae studio, Ecclesiae statum aliquanto perturbatiorem fecisse arbitratur. Inter alia vero sic scribit, invectiva prima adversus Judianum, pag. 64. Edit. Morell. [gap: Greek word(s)]. Quem locum et Nicephorus citat, Lib. IX. Hist. Eccl. c. 50. p. 463. At minime loci mentem perspexit Morellius, cum ad oram interpretationis suae adnotat, causam a Nazianzeno reddi, cur Deus Orthodoxos non nihil afflixerit. Nam nihil clarius locum inspicienti, quam de Constantio sermonem esse, quem partim simplicitate quadam, partim concordiae studio, exorbitasse censet: non item quod Arrianum dogma, magis quam Orthodoxum approbaret. Itaque idem nec dubitat Constantium vocare, [gap: Greek word(s)], pag. 19. Edit. Savil. sive p. 63. Edit. Morel.

In iis quae p. 65. et deinceps de excommunicatione disserit, confundit abstentionem


page 75, image: bs075

a Coena, sive non dationem signi Sacramentalis, cum inflictione poenae positivae. Posterius hoc est humani instituti, eoque ad directum Magistratus imperium pertinet. Prius vero non negamus canone praecipi divino: eoque non nisi indirecte subjacere Magistratus imperio. Quamobrem si quispiam, vel Imperator ipse esto, impoenitens, signum petat Sacramentale, non Imperatorem hic Episcopus audiet, sed Deum, qui supra est Imperatorem. Nec enim is ab Episcopis, symbola foederis divini, cuiquam porrigi vult, quem ex confessione, et vita, constet ad foedus minime pertinere. Scit praeterea Episcopus, adversus charitatem esse vel maxime, ut symbola haec iis exhibeamus, qui eorum participatione judicium sibi Domini arcessunt, condemnationemque sibi edunt, ac bibunt. Sed de poena positiva similiter judicari non debet. Ut si Imperator vel alius etiam, peccati poenitens certum tempus, extra reliquorum fidelium coetum, in Ecclesia consistere jubeatur, qua de re nullum praeceptum exstat in Scripturis: eoque et hoc et hujusmodi alia vim legis habere nequeunt, nisi sanciente summo Magistratu, qui et legem istiusmodi antiquare potest cum visum.

Improbat postea, quod Utenbogartius dixerit, Ambrosianum exemplum, viam muniisse ad tyrannidem Papalem. Ac putat se illud abunde refutasse, si tergeminum aperiat discrimen, inter Ambrosii factum, et Papae excommunicationem. Sed fallitur. Nec enim vitia intra prima consistunt initia: verum ut scriptor Romanus ait, ubi semel a virtute descitum. non gradu, sed praecipiti cursu, ad vitia transcurritur, vetus disciplina deseritur, nova inducitur. Et sane quisquis Romanae sedis typhum habet perspectum; ignorare non potest, ut Episcopi ejus loci, postquam tantum facinus, Ambrosium videre ausum, et foeliciter quidem ausum, majores conceperint spiritus, ad efferendum magis, et magis, se supra omne id quod dicitur Deus. Nec iccirco [gap: Greek word(s)] Ambrosii factum damnamus. Tantum dicimus id nec penitus approbatum: neque id ulli imitandum Episcopo, saltem non alii nisi qui et spiritum habeat Ambrosianum, et cui negotium sit, cum eo Principe, qui spiritum habeat Theodosianum. Sane si vel a schismate, vel persccutione, vel etiam a scandalo metus sit; omnino in persona Regis, indulgenti‚ opus est: qua de re vide, quae Buthillus scribit adversus Becanum, cap. 13. pag. 127, 128, 129.

Pag. 67, et 68. repetit quod antea etiam dixerat, non Pastores minus quam Reges, [gap: Greek word(s)] Deo vocari. Sed ex iis quae antea diximus, cognoscere fuit, quatenus hoc admitti possit. Interim expendamus duo argumenta, quae obiter firmandae sententiae infercit. Unum est, quod Prophetae ac Sacerdotes, itidem ac Reges soleant inungi in V. T. alterum quod arque illi ac hi typi suerint Servatoris nostri. Sed praestantiam muneris pastoralis non male hinc adstruas, quam quivis bonus agnoscit. Immediatam vero vocationem non item. Nec enim inunctio aliud signabat, vel obsignabat, quam quod, uti oleum externum reficit corporis membra, aeque ad exequendas res multas vegeta reddit atque idonca; identidem is qui Rex, Propheta, aut Sacerdos ordinare tur, licet natur‚ tanto muneri neutiquam par esset, tamen a Spiritu Sancto vires consequeretur, ad administrationem muneris sibi divinitus commissi. Nihil magis [gap: Greek word(s)] vocationem inde evincas, quod typi fuerint Christi. Nam et Isaac puer typus fuit Christi, quo tempore nec Rex, nec Propheta, nec Sacerdos fuit, et aeneus quoque serpens in deserto, aliaque gesserunt typum Christi. Imo contra si horumce munerum naturam consideremus, clare conspiciemus, summum in Ecclesiasticis imperium, Episcopis ac Presbyteris tribui non posse. Nam sacerdotum docere erat, quod cum Prophetis eis fuit commune, tum sacrificare, tum intercedere pro propulo apud Deum. At Regum erat gubernare Ecclesiam, summoque cum imperio versari, circa ea quae adanimalem, aut spiritualem vitam pertineant. Atqui Presbyteri, et Episcopi non regibus V. T. successere, sed sacerdotibus: utqui et ipsi doceant, et [gap: Greek word(s)] sacrificii Christi signa administrent, et pro Ecclesia, singulisque ejus membris, in precibus, et gratiarum actionibus, intercedant apud Deum: Unde et [gap: Greek word(s)] , ac Sacerdotes ab omni antiquitate appellantur. Gubernatio igitur principalis, non his, sed Magistratui competit. Neque obstat, quod a Paulo, inter Ecclesiasticas functiones [gap: Greek word(s)] mentio fiat. Nam est Episcoporum, et Presbyterorum


page 76, image: bs076

quidem regere, verum Ministerio, non Imperio, quod solius est Magistratus: Unde illud Poetae:

Tu regere imperio populos, Romane, memento:

Aut si quod etiam imperium habeat, id sub hostili Magistratu est, ubi eorum qui Ecclesiae praesident, est ea praestare quantum licet, quae alioquin erant Magistratus. Sub Christiano autem Magistratu, si quod imperium, vel jus in rebus externis habet, a Magistratu habet, quod idcirco non summum erit, sed subordinatum. Quam rem his verbis expressit Guilielmus Tooker, duello cum Becano Jesuita, pag. 63, et 64. Mixtum jus et resultans ex utroque jure, et Regio, et Episcopali est legum sanctio, et Synodorum indictio, et praesidendi in iis praerogativa, et controversiarum decisio, et beneficiorum collatio, et Clericorum investitura, et Episcoporum constitutio, et depositio, aliorumque actuum, qui his finitimi sunt, exercitium, quae fere ab origine primatus regii descendunt, et communicantur sacerdotibus, et ex favorabilium legum indulgentia, bona cum venia Principum maxime derivantur.

Hactenus vidimus primam et potiorem Walaeani scripti partem. Accedit deinde [gap: Greek word(s)] libri Utenbogartii. Sed non video quid multum attincat illi immorari, cum ex iis quae hactenus diximus, nullo negotio pleraque omnia solvantur. Ad exemplum Mosis respondet, fuisse non tantum summum Magistratum, sed et Prophetam Aarone majorem; quod probat ex Num. XII. 6, 7, 8. sed [gap: Greek word(s)]. Nam qua Propheta major, judicium habuit directivum: qua Magistratus, imperativum. Qua Propheca scientiam habuit: qua Princeps, potestatem. Audiamus quod Becano, cum similiter occurrisset Episcopo Eliensi, respondeatur a Burhillo, cap. 27. pro Tortura Torti, pag. 278. Prophetam ut Mosem probes fuisse, recitas locum longiusculum ex Num. XII. 6. Quasi vero nobis horum aliquid, aut negaretur, aut nesciretur. Summum quoque sacerdotem fuisse probas. Sed hic oblitus es turpiter, in exemplo Mosis ad primatum regium, non tam quaeri utrum summus sacerdos fuerit, quam utrum post consecratum Aaronem fuerit. Scimus enim Mosi in Ecclesiasticis, post consecratum Aaronem, obeditum ut supremo gubernatori: nec ut Legislatori, aut Prophetae, credo, dixeris. Restat ergo ut obeditum dicas Mosi, in hoc negotiorum genere, vel tanquam Principi seculari, vel tanquam summo sacerdoti. Nec tamen post consecratum Aaronem, facile persuaseris Mosem permansisse summum sacerdotem; ne duos summos, quasi Antipapas faciens, bicipitem facias Ecclesiam sub Mose.

Ad Josuae exemplum respondet Walaeus, Mosem, Num. XXVII. 18. voluisse Josua omnia faceret ad verbum Eleazari; quem iccirco, si quid agendum, consulere deberet. Quo etiam argumento pugnat Becanus, adversus Episcopum Eliensem. Sed cum ibidem addatur, Eleazarum debuisse consulere Deum, liquet Josuam a Deo accepisse responsum per sacerdotem, gestantem Urim et Thummim. Quare hoc quoque indicat, certitudinem directivi judicii in Eleazaro: imperium non item. Egregie vero hoc loco, adversus Becanum scripsit Robertus Burhillus, cap. 27. pag. 280. et 281. ubi haec inter alia, quae Walaeanum responsum plane infringunt: Si (ut videris velle) ex eo quod dicitur, Num. XXVII. 18. ad verbum ejus (id est, ut exponis, Eleazari) egredietur, et ingredietur Josua: id modo effici cupis, non quidem, ut in gubernatione civili, sed tantum ut in Ecclesiasticarum rerum gubernatione, subsit Josua Eleazaro: reclamabunt verba contextus: quae non modo de Ecclesiasticis negotiis loquuntur; sed etiam de omnibus, de quibus Deus consulendus per sacerdotem fuerat. Nec tamen ita de his omnibus, ut in iis omnibus Josuam imperio Eleazari subjiciant, sed oraculo divino: cujus tum certus interpres Eleazarus, et post eum diu successores ejus fuerant. Si Papa (idem de Pastoribus Ecclesiarum dici potest) itidem certus interpres esset voluntatis divinae, fateremur, ad verbum Papae, Principibus et egrediendum, et ingrediendum. Nec tamen ideo diceremus, Principibus omnia facienda ex consilio Papae: nec enim de omnibus Deum consulebant per sacerdotem: nec cum per os sacerdotis divinum responsum acciperent, sacerdotis imperio paruisse dicuntur. Ut nec fecialis, sed Regis imperio paret, qui feciali, Regis mandatum deferenti, paret. Nec tamen damus, quod tuo more, sine probatione sumis, illud ad verbum ejus, exponendum potius, ad verbum Eleazari, quam ad verbum Domini, Certe enim in Hebraeo hoc antecedens propius, et interpretes


page 77, image: bs077

etiam vestri stant ab hac interpretatione, etc. Et postaliqua: Aut non omnino jubetur ad verbum sacerdotis egredi, et ingredi, sed ad verbum Dei: quod probabilius videtur: aut saltem non absolute, sed ad verbum ejus pendens a consultatione Domini, id est, quatenus internuntius est voluntatis divinae.

Deinceps respondet quoque ad exempla Davidis, Salomonis, Josaphati, Ezechiae, Josiae: quibus non Utenbogartius tantum, sed etiam Rex serenissimus Jacobus, et Theologi Angli, supremam in Ecclesiasticis curam Regi competere, variis scriptis adversus Pontificios ostenderunt. Itaque qui sciat, ut Theologi illi, exempla ea, a Pontificiorum responsis vindicarint: is simul norit, quid ad exceptiones illas Wallaeanas debeat responderi. Quare non visum huic argumento ultra insistere: sed remittere malo ad Guilielmum Tookerum, qui in duello suo cum Becano Jesuita, non tantum regium in Ecclesiasticis regimen, ac primatum exemplis his fuse probat, sed etiam ad ea omnia, quae oggesserat Jesuita, solide respondet. Vide eum a Pag. 113. usque ad pag. 175. Ac eo lubentius hanc partem praetereo, quia idem video a Burhillo factum, libro pro Tortura Torti, ut qui et ipse cap. 28. pag. 292. nos remittere malis ad responsionem Doctissimi Decani Leichfeldensis, qui non alius est, ac Guilielmus Tookerus. Adde quod etiamsi Walaeus evinceret, singula exempla per se non satis valide probare, quod Utenbogartius volebat; tamen alia attulerat, quae nec argumentorum subtilitate eludat, nec robore elidat. De caeteris cogitandum illud Poetae veteris,

Et quae non prosunt singula, multa juvant.

Quod vero ad illam testimoniorum sylvam, quam Utenbogartii testimoniis obducit, mihi quidem magnam partem videntur ea sententiam nostram confirmare. Itaque quamquam jam scribendo lassus, strigare malim, quam protelo ducere: tamen adferre visum aliquot istorum testimoniorum, ut pateat quam is non cum adversa sententia, sed quemadmodum Romani tyrones, Vegetio teste, solent, adversus palum plurimum pugnet.

Pag. 115. agnoscit Helveticam confessionem, Magistratui imprimis Religionis curam demandare. Respondit, hanc mentem Confessionis esse, non quidem Magitratui modo excellentiori, hanc curam demandari, quam Pastoribus, sed potiorem Magistratui Ecclesiasticorum, quam civilium, curam habendam esse. Sed quem meliorem Confessionis Helveticae interpretem habere possumus, quam Wolfgangum Musculum, qui superiorem Magistratus subordinatam Pastorum in Ecclesiasticis curam facit? ut antea vidimus. Nec alia Bullingeri, aliorumque Helveticorum sententia est.

Pag. 115. et 117. Agnoscit Regem, ab Anglicana Ecclesia habitum, pro capite Ecclesiae. Verum his verbis supremam Ecclesiae gubernationem ei tribuisse. At neque nos Magistratum spirituale Ecclesiae caput facimus: sed hoc ipsum quod Anglicana voluit Ecclesia, quodque a L. Cicestriensi tribui Regi docet ipse, pag. 118. Item ex Burhillo, pag. 121. uti haec verba inter alia citat. Regem postquam ab Ecclesiasticis consiliis, aut (si haec non satisfecerint) ab authoribus ob fidem, et harum rerum peritiam idoneis, quorum os consulere tenetur, satis edoctus fuerit, praecipuum esse Dei servum, et exequendae voluntatis divinae supremum gubernatorem. Et ex eodem aliquanto post, cum plurima enumerasset: Haec fere omnia, certe maxima, in primatu Regio quod ad spiritualia agnoscimus. Item pag. 122, 123, et 124. quibus locis, exteriorem Ecclesiae curam Regi tribuit, licet verbo limitatam: item ait, et Pastores, et Regem habere spiritualium curam, sed hujus curam, etsi spiritualium sit, non esse spiritualem. Optime item pag. 125. Burhillum inducit declarantem, verba Augustini in quaestionibus, Veteris et Novi Testamenti. Rex habet imaginem Dei, regnantis in coelis: Episcopus Christi, sed ministrantis in terris. Nempe quia sacerdos, legatione fungens nomine Christi, precibus, et hortatibus agit, non imperio regit; ut Paulus ostendit, 2. Cor. V. 20. Dicendum et aliquid de testimoniis Veterum quae a Walaeo adducuntur.

Pag. 154. vers. antepen. Cypriani locum citat, ad probandum plebem ab Episcopis consuli solere, antequam aliquem ordinarent. Sed ipse locus hic indicat, non fuisse id perpetuum, cum dicat hac in causa se facere id noluisse.

Pag. 157, et 158. insignia duo loca, adducit e concilio Nicaeno, et Constantinopolitano,


page 78, image: bs078

quibus decernitur ne ulli constituantur Episcopi, nisi de voluntate Episcoporum Provinciae. At nihilominus Nectarium, a Theodosio Juniore electum, constat ex Sozomeno, Lib. VII. cap. 8. pluraque istiusmodi adducis, Magnifice Domine, in pietate tua, a pag. 19. usque ad 97. Quae exempla ostendunt, hoc tantum voluisse Patres praescribere, quid maxime expediret, non item quod liceret. Sane cum Canones Ecclesiastici, non nisi a summo Magistratu vim legis accipiant, obstringere eum nisi volentem minime possunt. Et si canon iste observandus fuisset, in Ecclesiarum nostrarum reformatione, quales nunc Episcopos, et Presbyteros haberemus? Quin igitut extra ordinem aliter possit Magistratus, minime dubium videtur.

Pag. 165, et 166. Illustria duo Magni Leonis loca adsert, Calvino quoque probata, quibus ostendit, in Pastorum electione, nec honotatorum, ac imprimis Magistratus judicium negligendum esse. Sed distincte de quatuor his sententiam suam promere debuit. 1. Quid summo Magistratui conveniat, ut membro Ecclesiae: in quo nihil a fideli cerdone differat. 2. Quid ei tribui possit, ut membro honorato; quod ei commune esse possit cum viro antiquae nobilitatis, aut clarae eruditionis, aut eximiae virtutis, aliove nomine praeter caeteros conspicuo, non tamen Remp. capessenti. 3. Quid praeterea ei competat, ut membro habenti imperium, hoc est ut Magistratui ejus loci ubi Pastor eligendus: Sed tamen istiusmodi Magistratui, qui superiorem agnoscat. 4. Denique quid illi debeatur, ut Magistratui summum imperium habenti. Ad haec distinguere debuit, quid illi competat ordinatie, quid item extra ordinem. Nam plus ei schismatis tempore tanquam pacis et concordiae custodi tribui debere, agnoscit ipse, pag. 171. sub finem.

Non satis autem intelligo, quid sibi velit, cum pag. 183. ait, etiam magno loco habenda esse judicia, non Pastorum seu Politicorum, seu aliorum, qui donum habeant Prophetiae; eo quod Pastorum judicio, plurimum ab his roboris accedat. Nam videri possit hoc velle, tantum sententiam eos rogari debere, cum non obscuris indiciis constet in Pastorum sententiam ituros. Verum quid si Prophetae illi Pastorum sententiam probare non possint? jam futurum ut potius deterant aliquid de authoritate judicii pastoralis. Ait Prophetas Prophetis subjectos esse debere. Sed quaeritur, an Propheta quisque Prophetas suae ditionis praeferre debeat alienae Provinciae Pastoribus ac Prophetis? Item an nostri seculi Prophetae, proferendi sint Prophetis Ecclesiae antiquae? Haec quidem consideratio ad electionem Pastorum, de qua nunc sermo, non pertinet primo et per se; sed tamen valde cum ea est conjuncta. Nec solum in Ministrorum vocatione, sed etiam controversiarum dijudicatione, ad Paulinum illum locum provocari solet. Merito igitur quaerimus, an negari debeat cum Prophetarum judicio se subjicere, qui cum Prophetis consentit Ecclesiarum non ignobiliorum nostrarum: imo quicum faciunt Prophetae omnes Ecclesiae antiquae? Atque ut ad exteros, aut veteres non abeatur, quaeritur, an Prophetarum judicio se non subjiciat, qui facere secum videt, minorem quidem numerum, ex iis qui vel nullius, vel exiguae sint eruditionis: sed majorem ex eruditorum flore, eorumque qui animum habent in Scripturis subactum; idque non judicio solum suo, sed etiam adversariorum ipsorum, qui iccirco calcatum illud in eos vibrent, quo doctrina quisque instructior, hoc esse impuriorem, perversioremque in dogmatis fidei? Sed perpetuus est hic, et scriptoris hujus et aliorum innumerorum error, ut suae tantum sententiae homines aestiment, caeteros loco habeant nullo, aut parvo. Atque inde est, quod si quis dissentiat in re ulla, a majore Pastorum parte ejus, in quo ipse vivat: licet hunc, loci et suae provinciae doctiores, et exterorum plures, et veterum omnes sibi habeat consentientes, nihilominus ab Ecclesia dicant dissentire, in quo Donatistarum eos similes esse, quis non videt? Sed redeo ad Veterum testimonia, a quibus me occasione ejus quod de subjiciendo se Prophetis, dixerat, paulum video deflexisse. Citat pro se Concilium Nicaenum II. pag. 177. sane qui ab Constantii exemplo argumento peti nolunt, non debent provocare ad Pseudo-Nicaenam, quae idolorum cultum stabilivit. Pag. 190. commemorat obiter Synodos quinque, Nicaenam adversus Arrium, Constantinopolitanam adversus Macedonium, Ephesinam adversus Nestorium, Carthaginensem adversus Pelagium,


page 79, image: bs079

Chalcedonensem adversus Eutychem. Sed praeterquam quod Ephesinae postponit Carthaginensem, cum haec antiquior sit, causae nihil video, quid inter quatuor illas Oecumenicas, quas tanquam quatuor Evangelia venerari se dicebat Gregorius Magnus, et ex eo Isidorus, mediam interserat Carthaginensem, quam adversus Pelagium celebratam recte dicit. Num quia apud imperitos Antiquitatis Ecclesiasticae, si qui Remonstrantes nunc dicuntur, male audiunt tanquam inter mortuam Pelagii, aut Semipelagianorum sententiam in Ecclesiis Reformatis ab Orco revocantes, eo credemus tacite insinuare voluisse, eosdem fere, qui nunc supremam Magistratus Authoritatem, in Ecclesiasticis agnoscunt, ac quibuscum sibi nunc negotium est, olim jam SS. Patrum Conciliis fuisse condemnatos? Sed ego divinus, aut veterator non sum; ariolentur illi qui [gap: Greek word(s)] didicerunt.

Atque hic tandem pausam faciamus, ego scribendi, tu legendi. Occurrebant quidem et alia multa; eaque duum generum: alia momenti nullius, uti illud; (ex plusculis exemplis unicum adferam) quod pag. 103. uti Oecolampadium, ita Bucerum inter Helvetios numerat; cum hic fuerit Sclestadiensis; Sclestadium vero quis nescit, civitatem fuisse Alsatiae, unde et nomen ei quasi Elsistede, ut docuit ipse Sclestadiensis Beatus Rhenanus? Verum hujuscemodi si consector, nec causam juvero multum, nec rationem habeam occupationum utriusque nostri. Alia etiam erant quaedam momenti majoris, sed praeterquam, quod ex iis, quae dixi, eorum parere invalentiam arbitrabar; sciebam ea omnia et erudite, et nervose te refutasse, aureo hac de controversia libello tuo, quem lucem, quam primum adspicere, et Ecclesiae, et Reip. interest. Non deerunt fortasse qui ausint Anticatonem aliquem scribere; nam quid intentatum relinquit humana ambitio? sed spondeo me velle defensionem ejus quovis tempore suscipere, et ore, et calamo: modo tu, vir Amplissime, me idoneum huic rei, nec Collegio hoc, aut Ecclesiae damnosum judicabis. Vale.

x. Febr. CIC IC C XVI.

XXIV. Gerardus Vossius, Hugoni Grotio S. P.

SUmme virorum atque item amicorum; Quod amoenissimo Sylvae tuae vireto animum oculosque meos pascere suaviter volueris, quantas possum gratias ago. Equidem multum in ea me delectavi. Cujusmodi si primum calorem atque impetum secutus facis (quod Sylvae nomen ostendit) quid fuisset, si lenta Maronis cura placuisset? Neque enim quid nunc desiderari possit, video. Statium sane longe post te relinquere mihi videris. Itaque toties me legere juvit, ut bonam jam partem memoria teneam. Et ne uni mihi id contingere putes: scias illustrem Legatum Maurerium, cum ei ante paucos dies in prandio adessem, complures carminis tui versus memoriter recitasse. Qui etiam optime interpretabatur illam Olivarii et Hospitali [gap: Greek word(s)]; ubi frustra fuerat Scriverii nostri acumen. Quamquam profecto non adeo mirandum, si amplissimo Legato, gentis suae nobiles adeo Senatores magis obversarentur. Non possum vero dissimulare apud te, ut cum primum inscriptionem longi adeo carminis conspicerem, coeperim subvereri, ne acerba adeo, ac diuturna mala fecissent, ut in veteri regno tuo minus posses, quam olim. Sane agre animo meo fuisset, si qui primas tulisti quondam carminis majestate, nunc secundis contentus esse deberes. Sed ut paucos tantum versus delibavi, facile inanem hunc timorem deposui. Cum vero omnia impense me delectarint, tum multum ex eo voluptatis cepi, quod tanta voluptate classicos quosdam Scriptores, et disciplinas omnes describas. Et tamen plus etiam me afficit, nobilis illa digressio qua celebras ornamentum sui sexus, ac vere Heroinam, conjugem tuam. Quam ego catminis tui partem siccis oculis legere non potui. Nempe etiam affectus absque dubio disertiorem te fecit. Quam praeclarum etiam judicium tuum, cum in religionis negotio flectere oculos jubes ad antiquos, nec graviter minus, quam juste, quereris de moribus seculi nostri. Memo nihilominus ne surdis canas. Etsi aliquas esse aurei generis reliquias in Britannia, quibus antiquitas sapiat, ex pluribus intelligo. Ac de Gallia etiam


page 80, image: bs080

spem aliquam facit, quod scribis summos illos viros, quorum elogia extremo tuo carmine, mellitissimis versibus es complexus, optime de laboribus meis sentire. Sane haec res non mediocriter mihi fiduciam, atque animum adderet ad audendum aliquid in aliis etiam Religionis controversiis. Sed alia sufflaminant. Unum eorum dico. Nosse te arbitror, ut cum de Religione Christiana praeclarum illud opus numeris Belgicis meditatus esses: plerorumque hoc judicium fuerit, etsi nihil inesset, quod reprehensionem mereretur, tamen quanto praeclariora essent, quae scripsisses, tanto magis premi illa debere. Idque ne aliorum de te judicia incoramodaret, si et recte de Religione sentire, atque in ea supra mystarum vulgus sapere videreris. Simile mihi aliquid usu venit. Neque enim satis videtur multis, si mea a facultate Theologica approbentur prius, quam edantur: sed malunt in totum me scriptione ejusmodi abstinere, idque ne plus authoritatis accedat Operi historiae meae, quod aeterna oblivione sepultum vellent. Itaque nunc nihil possum, nisi in studiis literarum, vel eloquentiae, vel historiae externae aut Philosophiae. Qui campus satis quidem est amplus, sed quanto propius ad senectutem accedo, tanto impensius flagro amore eorum, quae Christianae Ecclesiae pacem, atque concordiam possint afferre. Sed dum facere haud licet, quod velim: facio quod licet. Quare duos nunc libellos emitto, ad oratoriam facultatem pertinentes. Altero eorum artis hujus [gap: Greek word(s)] sum complexus. Nec est quod vereare, ne ea res vitam eripere posset commentariis istis Oratoriarum institutionum, quas ante annos quindecim in lucem emisi, et quadriennio post auctiores recudi jussi. Nam non adeo durus Pater esse volui, ut a novella prole paterer interimi, quam prius genuissem: praesertim quae multorum judicio, et publico emolumenti, et mihi gloriae ac nominis aliquid attulissent. Quare ne contingeret quod dixi, potius in novo hoc opere viam istam institi, ut eorum, quae ad artem necessario pertinerent, nihil omitterem: sed aliis fere uterer verbis; exemplis item novis, magisque illustribus. Ad haec curavi ut multa utiliter adderem passim, priori opere mihi indicta: ea vero omitterem quae [gap: Greek word(s)] artis non spectarent, et opere altero fuse a me essent tractata. Puto me consilium hoc meum facile tibi probaturum. Scripsi vero hoc opus potissimum in usum Scholarum, postulato eorum qui his praeessent. Commentarii mei de lingua latina adhuc domi latent. In causa est illud, quod antehac etiam scripsi. Nempe quod Germania necdum pacata, Bibliopolae ac Typographi etiam frigeant. Sed tamen meliotem jam spem concipere incipiunt. Rumor enim est, Magnae Britanniae Regem pro Exrege Bohemico intercessurum: quo effici posse putant, ut hic (dummodo renunciet juri in regnum Bohemicum) Palatinatui suo restituatur. Dum hoc agitur, ego prela Typographica libellis aliis fatigare non cessabo. Synodus Roterodamensis jam desiit. Etsi vero Synodo Gaudana ante annum fuerat statutum, ut ne ad Eucharistiae Sacramentum admitterer, nisi sententiam retractarem; tamen nunc mollius agendum mecum putarunt. Nam decretum ut admittar ad eam, dummodo spondeam, nihil me adversus Synodum Dordrechtanam velle moliri palam, vel occulte. Ita nihilme editurum, quod non prius approbarit facultas Theologica. Haec si praestem, toleratum me iri, sed extra functionem Theologicam, et Ecclesiasticam. Tamen intelligo esse nonnullos, quibus nimis haec mollis agendi ratio mecum videatur. Nam existimant, si non compellar ad subscribendnm Synodo, saltem esse retractanda quaedam, quae in historia mea, ac thesibus quibusdam scripserim. Ego video hoc agi, ut opera mea inutilis in posterum Ecclesiae reddatur. Tamen si errorem videro ullum, non pudebit retractare. Sed jam biennium est, cum erorum insimulor, neque ostenditur ubi exorbitarim. Novi quemdam qui obnixe hoc agit, ut vel unum locum in opere historiae incommode videar adduxisse. Scit facilitatem meam. Quare arte hac circumveniendum me putat, ut agnoscam saltem quaedam minus apposite citari. Hoc ego ubi fuero confessus, jam spargetur fama, me errorem in historia mea esse confessum, nec esse, quod alius eo opere moveatur, quod author ipse non ubique putet litare veritati, quae prima historiae lex et quasi anima est. Video mihi circumspecte esse agendum, atque inter spinas, quod dicitur, calceatum me esse debere. Interea seu malos vincat


page 81, image: bs081

constans bonitas, seu Deus misericors aliter rebus nostris providebit: sevabimus animum bonum ad spes bonas. Quamquam profecto videre vix possum, quid si me potius, quam publicum spectem meliora attineat sperare. Non jam ad alienum cogor somnum dormire, nec ad alios passus eundum est. Scis ut inter ea, quae beatiorem faciunt hanc vitam esse, olim scripseris, nulli solvere temporis tributum. Hoc nunc otio fruor. Utinam saltem molesti esse desinant, per quos hactenus quieto esse non licuit. Sed fortasse, et hoc propediem erit. Nam facultas Theologiea satis benigne mecum agere videtur; uti et amplissimi Curatores. Si quid in causa mea agitur statim perscribam. Valde desidero, ut tuorum quamplurima lucem videant. Uti commentarii in tres Evangelistas: vel si eos paulum premere adhuc voles, saltem Stobaeus, aut [gap: Greek word(s)], et rhychmicum pro Religione Christiana, opus. De quo quia mentio incidit, praeterire illud non possum, versum antepenultimum, vel illi proximum, minus probari amicis quibusdam tuis. Ais sicubi minus satisfacias, ob aetatem excusari debere, et paratum esse dicere veriora. Protritum hoc illis videtur, et illis etiam usitatum, quibus imperant [gap: Greek word(s)]. At minime convenire viro coelestis ingenii, et eximiae adeo eruditionis. Dixi ego primam hanc Christiani laudem esse, humilitatem: et summi Magistri hanc esse voluntatem, ut pueri similes simus. Sed satisfacere eo non potui. Tu cogitabis. Quod ad illa quae de religionis controversiis, et judicio antiqui tatis scripseras; quam dissidentes sint amicorum sententiae, arbitror jam satis te sive ex parente, sive aliunde, cognovisse. Sane perutile est, constare vulgo quod judicium fuerit veterum. Sed num putas, eo me inscripto, posse commendari, quo fortasse vel urbanatim, vel rusticatim, tangam, sive Agamemnona, sive Achillem, sive Chalcantis prosapiam? Quare perstat animus, vel recoqui paulum oportere hoc opus, vel editionem melius differri, saltem in hebdomades paucas. Fortasse interim (ita video aliquos sperare) evenerit aliquid boni. Sin minus, exigua sane mora est, quae postulatur, nec quae publico, ut puto, incommodare possit. Saepius posthac ad te scribere statutum: fortasse autem non semper tabellarius erit satis fidus. Propterea, ubi opus putabo, aliena manu utar, ac ne nomen quidem consueto more addam. Tu vero, summe vir, vel ex argumento facile quis scripserit cognosces, vel ex [gap: Greek word(s)], ut si pro Gerardo Joanne Vossio scribam Vulturium Gratianum Bassarium. Nam illa Desiderii Alopecii metuo ne aperta sint nimis. Quandoque etiam initiales V. G. B. satis scriptorem testabuntur. De te si quid dicendum erit, vocabo Celsum: id enim praenomen tuum sonat. Gadolii cognomen nimis evidens videtur. Quare et hic suffecerint una alteraque initii Litera. Haec non eo agam, quasi de aliis, quam innocentibus Musis loqui sit animus (nam scis ut alia captum meum superent) verum quia non desunt, qui omni sub lapide metuant serpentem. In mentem venit non inutile fore, si libri Augustini adversum secundam Juliani responsionem, cum castigationibus tuis prodeant. Multa enim felici conjectur‚ emendasti, Posses et notas addere seculo nostro profuturas. Quod si quid etiam dicendum adversus dissentientes putabis, occasio de plerisque sponte se offeret. Tantum ita instituenda ratio, ut undique reluceat mitis sapientia, non LelÓ ut ille ait, sed GrotÓ, quam in te virtutem mirari soleo. Nec puto ea quae perpessus es, hanc tibi virtutem excussisse. Scis cognomentum tuum, quod semper tibi obversari debet: et simul occurrat, quod a sapienti Seneca in libris de ira scriptum fuit. Non est magnus animus quem incurvat injuria. Scis Athenodorum id Augusto consilii dedisse, nequid iratus committeret, priusquam Alphabeti literas cum animo suo percurrisset. Soleo quid simile facere, atque aliis suadere: Nempe ut si res exigat, ut adversus alterum calamus stringendus sit; id quidem fiat dum fervet animus: nam affectus diserciorem facit: sed quia periculum est, ne aliquid caninae facundiae admisceat (homines sumus omnes) eo placet ut ad limam opus revocemus, ubi animus resederit, atque alienis malis [gap: Greek word(s)]. Multa absque dubio vel tollemus, vel mitigabimus. Ita futurum, ut si etiam post annos multos in nos ipsos descendamus, minus nos urat scriptio vetus, quasi non satis simus functi officio hominis Christiani. Adde quod si undique in scriptis reluceat patientia, facilius in veris inveniemus fidem. Sed ista longe melius me nosti. Maximi Thuani historiam posthumam vidi


page 82, image: bs082

Editam gaudeo, nisi qua parte, atque id immeritissime, socerum Junium desultoriae fuisse scientiae dicit. Mirum hoc mihi de eo visum, qui etiam mediocris erudicionis homines, et pacis longe minus amantes, in opere suo tantopere extollat. Quid Amplissimum virum ita egit transversum, ut ista Gallus de Gallo, vir tantus de tanto, posteris traderet? Scio ego multa fugisse socerum. Video in scriptis, praesertim criticis, quae indicta mallem. Sed tamen hac parte non modo Palmerium, sed alios etiam non infimi nominis post se relinquit. Non assurgit fateor, ad gloriam Scaligeri, Lipsii, et aliorum, qui in hoc studio primas sibi vendicarunt: Verum tamen multa praeclare observavit; quod cum Scaliger in suis ad Manilium notis dissimulat, candorem in eo requiro. Verum ist hoc studium mitto. Quem Theologum Romanae, quem Reformatae Ecclesiae dabunt, in quo vasta adeo tum Linguarum, tum Philosophiae, Historiae externae, Philologiaeque cognitio fuerit? Quam ille sedulo Scholasticos, Thomam cum primis; quanta industria antiquos Theologos legebat? Cujus ego rei non tantum ex scriptis indicium capio, sed etiam illis, quae ad Theologos veteres manu sua adscripsit. Sed neque hic substitit error maximi Thuani. Addit, in Batavia studuisse rebus novis, ac propterea ab illustribus Ordinibus esse hinc ejectum: tum Noribergam abiisse, atque ibi esse defunctum. Quid horum verum est? Sane aliqui Authores fuere, ut pagellas aliquot adversus Thuani historiam ederem, quibus gloriam soceri vindicarem. Posse eum argui testimonio Academiae, ac Illustrium Ordinum, imo et Noribergensium, atque adeo totius Orbis reformati. Verum nihil agendum putavi te inconsulto. Ad haec videbar mihi hoc pacto tantummodo fluctus in simpulo excitaturus. Praeterea cogitabam hominem etiam Thuanum fuisse, et facile potuisse contingere, ut duos Gallos, quorum uterque Lugduni sit professus, confunderet. Scis enim ut Donellus Leicestrianis partibus impense faverit, ac propterea e Batavia ab Ordinibus exire sit jussus, Saravia quoque iisdem temporibus, fuga in Angliam sibi consulente. Scis quoque Donellum concessisse Noribergam, atque ibi docuisse jus Civile. Et potuit justior causa esse, cur Thuanus minus bene vellet Donello, quam Junio. Nam Cujacium, Amplissimus ille, [gap: Greek word(s)]; Thuanus faciebat maximi. Et, ni valde fallor, Praeceptor fuerat. At Donellus nec causam saepe habuit, nec modum invenit exagitandi Cujacium, quem, ut audio, ita in praelectionibus suis solet [gap: Greek word(s)] homo nescio Cujas. Quid igitur evidendus, quam Donellum animo Thuani obversatum, dum ista scriberet? Calami interim lapsum non esse, indicat, quod ista annotavit, ad illud tempus, quo Junius e vivis excessit. Vellem scire an eadem in [gap: Greek word(s)] habeantur. Nam fuere qui suspicarentur, a Genevensibus factum esse fucum Lectori, vel Italis potius, quorum in manibus liber fuit, priusquam ederetur. Mihi id minus verisimile sit, ob ea quae dixi. Interim cogitabis, qua ratione et Thuani et Junii nomini optime consuli possit. Quid si filius ejus, vel alius, ad calcem libri moneat [gap: Greek word(s)] plane [gap: Greek word(s)] esse, quod de Junio scriptum fuit, quem nihil minus quam desultoriae fuisse scientiae constet, quippe in gratia apud Ordines semper fuerit, Lugdunique Batavorum magno bonorum omnium dolore, decesserit, ubi etiam versibus ei a Scaligero, te, Heinsio, et aliis summis viris sit parentatum Cogitabis, et quid factu opus putes, perscribes. Sed loquaci adeo Epistola ulterius molestus esse desinam. Neque enim me fugit, recenti adeo uxoris adventu, et rebus, vestris nondum compositis, alia majoraque esse, de quibus sit cogitandum. Rogarem te, ut me, quam vis nunc tanto disjungamur intervallo, non minus propterea ames. Sed scio te amicum animo possidere, qui, ut Seneca ait, nunquam abest, ac quemcunque vult quotidie videt. Vale, vir, idemque Amice incomparabilis. Salutem plurimam dices maximo Tileno; sed et Clarissimo Rigaldo: cui ante annos multos miseram Onosandrum locis pluribus a Scaligero feliciter emendatum. Accepisse mihi ipse rescripsit. Sed tamen tot jam anni sunt, cum nihil intelligo de editione nova, quam tum moliri dixerat Rutgersius. Et quia Rutgersii incidit mentio, scito eum loco Dyckii Legatum fore Regis Suecici ad Illustres Ordines. Ita enim retulit ipse Regis commissarius, quem satis


page 83, image: bs083

hanc rem nosse arbitror. Imo et Dyckium ipsum hoc perscripsisse audio. Et jam in via Rutgersius esse dicitur. Affinis ejus D. Heinsius carmine Venetias celebravit: quapropter, (ut ipse amicis compluribus retulit) brevi legetur in Ordinem Equitum B. Marci. Verum finis tandem esto. Uxor, Diamantiaque plurimum te salutant. Etiam Scriverius, itemque Jacchaeus, qui et plurimam mihi salutem tuo nomine dixit. Caeteris, quos adscripseras, ausus non fuit idem significare, ne suspicionem iis injiceret, quasi de rebus aliis quam Musarum, tecum sibi commercium esset. Timori huic ignosces.

Lugd. Bat. M. CDXXI.

Tuus dum vivam, G. J. Vossius.

XXV. Jacobo Com. F. Wittens J. C. Dordrechtum. Vir Amplissime, et affinitate conjunctissime,

TAndem uti receperam, libellum mitto beneficii Matthaeo collati: scio jamdiu factum id oportuit, sed nosti negligentiam meam in iis, quae res domesticas spectant. Ut de me vere dici possit, quod proverbio fertur, Flucius quae procul sunt irrigat; Libellum ubi Quaestor viderit, remittes.

Mirum alterum exemplum (scis enim in rebus hujusmodi, geminum esse solere) non reperiri in chartis tuis. Sed forte id est in chartis soceri, vel Beverii Consularis. De beneficio gratum erit, si non alibi verba fiant, quam apud eos, quos gnaros esse rei opus. Ita enim cum offerretur, convenerat: Et causas rei, coram melius exponam. Quanquam tu eas per te satis vides.

Accepi heri Venetiis Aphorismos undetriginta, quibus Cardinales colligunt, Saxonicum etiam, et Brandeburgicum, Electorem dignitate sua, a Pontifice spoliari debere. Nec enim fas esse, ut sacrum Romani Imperii corpus, dehonestetur Electoribus haereticis. De Palatino solo ante sermo erat. Id ubi successit, etiam utroque cornu, irruitur in Electores alios, Pontificiae Religioni minus favences. Ita cum fortuna Clero Romano gliscit impudentia. Operae visum, ut Aphorismi isti, hebdomade hac in urbe nostra excudantur. Ubi prodierint, exemplum mittam: eo lubentius, quia si otium erit, praefatiunculam, aut censuram, paucis adnectam.

Vale, Ampliss. vir, et affinitate arcta mihi juncte, sed multo conjunctior, eo quod, praeter morem mortalium, ames mecum bonam mentem. Uxor, et Te, et Conjugem, sorotesque ejus, cognatas suas, plurimum salutat. Etiam sororem tuam Hogeverriam uterque salutamus.

Lugd. Bat. Post. Kal. Sept. CIC IC C XXII.

Addictissimus Tibi, G. J. Vossius.

XXVI. Reverendo in Christo Patri, D. Lancelotto Androsio, Episcopo Wintoniensi, Regi magnae Britanniae a Sacris, et Secretis Consiliis. Reverende in Christo Pater,

ANnus propemodum est quod pollicitus sum, velle me proximis ad te liceris perscribere, quis rerum mearum starus foret. Multa adeo tum erant, cur putarem, intra breve spatium effici illa posse, quorum sponte mihi fecerant spem nobiles atque amplissimi Academiae nostrae curatores. Sed propensissimae illorum voluntati erga me, vel potius Academiam suam, mora hactenus injecta est, per quosdam publici boni minus amantes, vel, quod credere malo, non satis ejus intelligentes: quibus utinam meliorem Deus mentem largiatur. Neque hoc iis tam mei opto caus‚, qui patienti‚ Christian‚ (ita enim, quam Spartan‚, dicere malo) et quicquid ista injuria, et ist‚ etiam majores, per gratiam divinam concoquere utcunque didici: quam propter illos ipsos, qui quia nunc vere, quod volunt, possunt, eo coelum sibi digico attingere videntur: quos eo ego infeliciores puto, quia dum leviculis quibusdam suam beatitudinem metiuntur, se vere infelices esse non intelligant: imprimis autem id iis opto, propter Ecclesiam Christi, quam istorum imperiti‚ atque imprudenti‚ ita lacerari, magis etiam animo meo dolet, quam dicere possum. Haec eo ad te scribo, non quia conqueri de illis visum sit, quod


page 84, image: bs084

facere minime soleo: sed ut videas in me culpam non esse, quod, contra quam me facturum receperam, scribere usque adeo diu distulerim. Pudebat enim ineptire, ac inanes ad virum adeo gravem ac serium, in ea dignitate constitutum, literas dare. Interim vero, dum ego sileo, saepiuscule mihi literae ab optimo et dulcissimo affine meo, Francisco Junio, quibus summas virtutes tuas praedicare non cessat: ac sibi maximopere graculatur de egregio, ac vere patrio erga se amore, ac prolix‚ humanitare tu‚. Imo eas inter literas unae quoque erant, quibus illud continebatur, non modo te ab affectu pristino nihil recessisse: sed vero novi etiam nominis auctario cumulare voluisse. Quippe qui minime se gravatus sis, de meliori not‚ commendare illustri ac nunquam sine laude nominando inclytae Angliae vestrae Mareschallo. Quid ego hic primum quid postremum cloquar? Profecto naturae tuae adeo beneficae admiratione: tum autem gaudio, quod per te affini meo ita bene sit, majori quasi oestro me sentio concitari. Quare si huic loco conveniret, quod oratoribus conceditur, neque inusitacum plane est Theologis antiquis: equidem animo huic morem gererem lubens, ut magnam illam animam soceri mei Junii (cujus mihi memoria magis etiam ob pietatem excellentem, et eximium pacis studium, quam ob variam et exquisitam eruditionem sancta semper erit) verbis meis quasi coelo deductam sisterem tibi velut praesentem, orationeque forsitan non indign‚ se, et meritis tuis, gratias agentem tibi, quod tantopere amore et cur‚ tu‚ digneris carissimum illud pignus suum, cui unico ex liberis suum imposuit nomen, et a cujus ingenio ac moribus, eo ardentius, ut puto, optima semper expectavit. Et quidem quod facias isthaec eo potissimum tempore, quo liberi et affines sui, ab iis, quibus dum nobiscum verfaretur, ipse contulit beneficia, negliguntur, usque adeo etiam bene spernuntur, neque id alio ullo merito, quam quia et ipsi patris socerique exemplo ad eruditionem qualemcunque contendant, et paci Ecclesiae etiam cum dispendio suo, optime consultum velint. Sed non adeo ineptus sum, ut non videam hujusmodi orationem a simplici illo et familiari epistolarum stylo penitus abhorrere. Quare ne dum undique erumpente laetiti‚, quod multis evenire solet, plane ridiculus siem, illud potius agam, quod non solum sponte facere gestio, sed etiam universi his in locis Junii [gap: Greek word(s)] liberi, generi, nepotes, requirunt, quod etiam tot Juniani nominis amantes velle scio, quod denique et facile possum, et sine scelere praetermittere non possum: omnium, inquam, nostri nomine epistol‚ hac testabor, quantum gaudeamus de hoc judicio, et affectu tuo, quantum gratulemur Francisco Junio nostro, quantum nos tibi obstrictos fateamur universi, ob eximiam hanc benevolentiam, tantaque merita tua. Sane gratiam quidem ut mereris, referemus nunquam, sed habebimus, quamdiu vitam nobis Deus concedet. Hoc affectu nostro, Optime maxime praesul, cuncti rogamus ut contentus esse velis. Nec enim re ali‚ ulla consequi possumus merita tua, quam agnitione debiti istius, cui solvendo impares sumus. Sed quod nos humilis loci homulli non possumus, id large rependet sublimis ille ac beneficus Deus.

Ad hujus me thronum devolvo, hunc supplicibus votis rogo, ut propter Christum et Ecclesiam suam, cujus commodis hactenus metiris tempora tua, spiritus sui robore te porro confirmet, favoreque hoc terras dignetur, ut

Serus in coelum venias, diuque;
Laetus intersis populo Britanno

Vale, Reverende in Christo pater, et affinem ac me amare persevera.

Illustri nomini tuo Obstrictissimus,

Lugd. Bar. CIC IC C XXII. Idib. Sept.

G. J. Vossius.

XXVII. Proceribus Amstelodamensibus. Amplissimi et praestantissimi viri,

JAm octiduum et paulo ampliusest, quod me Lugduni domi meae frustra quaerebatis: sed Hagae tamen reperistis. Judicium tum faciebatis pulcherrimae cogitationis vestrae, de constituenda apud vos illusitri schola, ne habeatis necesse rudes et improvidos adolescentulos tam cito ablegare in Academiam; quod quanto saepe cum periculo fiat, tristibus etiam documentis cognovistis. Et sane quam quam hoc ipsi non addebatis, tamen


page 85, image: bs085

facile illud per me video, curae id etiam vobis esse, ut urbs vestra, undique prope beata, literarum etiam gloria magis caput attollat. Quod autem, in tanto negotio meam quoque operam conducibilem fore existimastis: equidem gaudeo. Nec aliena mihi mens ad morem e‚ parte gerendum vobis, atque adeo magno etiam animo capessendum, quod exposcitis. Sic enim semper fui, ut in eo quod semel susceperim, non sinam claudicare diligentiam meam. Sed tamen non levia etiam sunt, quae scrupulum injiciunt. Primum illud cogito, vivere me in Academia toto terrarum orbe inclyta. Ac fruor in ea emolumentis, quantis mei ordinis quisquam. Nempe a bis millibus ea prope absunt, si etiam immunitates accenseam. Quae cum cogito, nescio an satis ex re sit vestra, si ad me potissimum eatur. Nec enim ab hoc loco avelli possim, nisi laboris sit non multo amplius, emolumentum non paulo majus. In quo mihi non videor peccare, cum alioqui periculum sit, ne fabula multorum fiam, malignis adeo temporibus, si Academiam Schola illustri commutem levibus de causis. Sance non hic modo male audiam sed vicinis etiam locis, ad quos vel viva voce docendo, vel industriae monumentis nomen pervenit meum. Itaque sic existimo, nihil me posse in re tam gravis momenti statuere, nisi prius constiterit, quibus conditionibus sim avocandus, sive laborem, quem susciperem, sive praemium respiciam. Terret etiam (ingenue ut dicam) offensa amplissimorum Academiae literatorum. Nam poscebatis, ut iis ignaris, transigi omne hoc negotium inter nos possit. At hoc si fiat, AEolum extimesco, et Septentrionis filios: sed enim vos, velut humani Joves, si prius compellari non possint, saltem sedare queatis tempestarem istam, quam nunc formido. Quid multis opus? In tam arduo negotio, nec abnuere tantae urbis proceribus pulcherrimum postulatum fas putavi: Et tamen graves etiam eausas video, cur arbitrer, penitius aliquanto mihi explorandum esse de tota hac re animum et sententiam vestram. Deus et vobis, Amplissimi proceres, et mihi mentem illam inspiret, quae et glorioso ejus nomini inserviet, et inclytae urbi vestrae, atque adeo Bataviae universae, tum etiam mihi ac familiae meae sit maxime salutaris.

Lugd. Bat. Kal. Jun.

Nomini vestro et inclytae vestrae Reip. addictissimus, G. J. Vossius.

XXVIII. N. N. S. P.

JAm ex amplissimo affine tuo Reigersbergio intellexeris, vir maxime, ut Amstelodamenses causis compulsi gravissimis constituere in urbe sua cogitent Gymnasium illustre: atque ut eam ad rem utilem existiment operam tum meam tum Collegae et amici veteris Casparis Barlaei. Sed Leidenses plane habent persuasum, detrahere eam rem multum posse nomini et existimationi Academiae suae: eoque omnem movent lapidem, ut hoc negotium disturbent. Primum negant, juris hoc esse ulli civitatum, praeterquam auae, cui pro tolerata fortiter obsidione, praemii loco sit attributum, ut Academiam habeat, ad quam Hollandiae et Zelandiae ablegetur juventus. Amstelodamenses autem arbittantur, aliud esse Academiam statuere, quam ob rem opus sit privilegiis et immunitatibus a suprema potestate concessis: aliud autem Gymnasium erigere, in quo juventus, et alii Musarum amantes, absque ejusmodi privilegiis, liberali imbuantur doctrin‚: quale jus penes singulas esse civitates. Existimem quoque, eam rem plurimum commodare posse Leidensibus, quia si annum unum alterum diutius apud se detineatur juventus, et eruditione auctior ventura sit ad Academiam, quod ex honore loci futurum: eo judicio firmatior quod efficiar, ut deinceps hic minus sit turbarum. Urgent iterum Lugdunenses, si habere Amstelodamenses velint Professores aliquos, saltem non alibi iis docendum fore, quam in scholis classicis: uti apud Dordrechtanos fecere Professores Nansius, Polyander, Marcellus. Amstelodamenses ajunt non esse laborandum Leidensibus, utrum in Auditorio aliquo Scholae classicae


page 86, image: bs086

doceant Professores, an loco aliquantum dissito, qui magis deceat non modo doctores ipsos, sed etiam adolescentes jam rude a ludi moderatore donatos, ac pariter tot praestantissimos cives, qui studia colant, ac de rerum natura, vel imperiis, aliisque rebus praeclarissimis, publice alios disserentes audire exoptent. Denique objectant, ut haec essent, non tamen debuisse Amstelodamenses ex Academia hac vocare: sed potiorem iis habendam fuisse rationem scholae quae totius sit Hollandiae et Zelandiae, quam quae unius sit urbis futura: Praesertim cum ipsi nobile sint membrum in procerum conventu a quo Curatores Academiae statuuntur, ut quos hi statuerint Academiae Professores, iidem ab Amstelodamensibus ipsis praefecti fuisse Academiae sint dicendi. Neque negant Amstelodamenses haec alicujus esse ponderis: ac propterea delegati eorum in Ordinum conventu ante menses duos cum a Leidensibus super hoc compellati essent, eo inclinabant, ut si rogarentur, ne quemquam vocare ex Academia sua vellent, morem ea in re gererent, dummodo mihi satisfierer, quo invito pacta conventa non possent reddere irrita. Leidenses vero passi sunt optimam occasionem effluere, quamquam dies dicta esset conventu, et ea de causa semel iterumque Lugduno Hagam excurrissem. Nimirum honestius urbi suae putant Leidenses, si non tam rogent Amstelodamenses ut a proposito desistant, quin si in proximo ordinum conventu, qui mense Martio futurus, interdicatur Amstelodamensibus, ne illustrem scholam erigere, aut saltem ne quemquam ex Academia ad Scholam urbis suae vocare professorem possint. Amstelodamenses negant se quidquam facere velle, quod privilegiis Leidensium adversetur. Sed si iis repugnet consilium de Gymnasioin quo doceant professores publici, solum opus esse, ut Privilegium hoc sibi monstretur, eo viso, velle se ab instituto desistere. Ad me autem quod attinet, eo se potissimum de me ajunt cogitasse, quia non solum opera mea in publice docendo Historiam pergratum toti urbi argumentum, utilis sit futura, sed etiam in dirigendis scholis duabus classicis (quarum non melior facies sit, quam in caeteris Bataviae urbibus) juvare consilio Amplissimos Consules possem: quippe qui non sine fructu annis totis XV. Dordrechtanae Scholae ante hos xv. annos praefuissem. Negant praeterea cum in Academia professores locantur, stipulationem intercedere, qua obstricti professores non alio ire possint, si res eorum sic ferant. Si jus est Leidensibus abrogandi munus professoribus, cujus rei exempla nuper vidimus (ut de socero Junio taceam, cui professio linguae Hebraeae erepta invito) sane etiam professoribus jus esse abdicandi se munere quando vellent. Ac hujus rei exempla multa suppetere: ut in Danaeo, se conferente in illustrem scholam Gandavensem; Gomaro Middleburgum eunte: Meursio proficiscente Soram; et compluribus aliis: si professione fungens non possit a se vocari, tantum requiri, ut professor muneri renunciet: nec dubitari posse quin eum tum vocari sibi liceat. Haec sunt de quibus Leidenses in proximo Ordinum conventu, controversiam Amstelodamensibus moturi videntur. Quod si sic etiam se nihil efficere posse animadvertant, puto, contenti erunt a proceribus nostris XX. aut circiter, millia expetere, ut deinceps liberalius habeant professores alicujus nominis, atque alios etiam consequantur, qui vel docendo publice, vel scribendo illustrare hanc Academiam possint. Hujus rei indicium non unus mihi eorum fecit, qui Leidensibus familiarius utuntur. Nec obscure innuunt discessum meum causaturum, ut luculentiori conditione Salmasius iterum advocetur: ut paullum illud damni quod in me faciet Academia, magnitudine ejus viri abunde compensetur. Equidem si venerit gratulabor, eo magis, quia ei docendum publice non erit; eoque defaecatiori animo totus erit in scribendo. Mihi tam felici esse non licuit, cui bis de die docendum fuit, ut ignosci mihi debeat, si scriptorum praestantia ab aliis vincar. Laus haec publica est: nec omnia omnes possumus. Ac de isto hactenus. Ad aliud nunc venio, in quo consilio atque oper‚ mihi opus tu‚. Ante dies tres quatuor redditae literae filio meo Dionysio, a generosissimo barone Christophoro Slupeskio, quibus significat, fortasse iturum se Constantinopolim et ad alios orientis tractus: ac quia meminerit, quanto ardore filius soleat expetere, ut terras eas lustraret, et quae deessent in Arabicis, ab Arabice loquentibus posset addiscere, voluisse se nunc occasionem offerre, quia sine parentum molestia voto


page 87, image: bs087

suo posset satisfacere. Comitem enim itineris hujus assumturum. Non abhorret filius, quin nihil aeque desiderat, quam ut hoc fiat. Sed quiddam scrupulum mihi injicit atque uxori. Nam quia illustrissimus hic Baro in Religione sequitur opiniones Ecclesiae Romanae; ac filius meus ob aetaculam (necdum annorum XX. est) judicio non adeo est firmato, ut inescari promissis nequeat, aut argumentis decipi speciosis: parum tutum arbitror, eum committere itineri tam longinquo cum iis, qui rem Deo se gratam facturos putarent, si ad gremium Ecclesiae Romanae filium abducerent. Suspicio mihi injecta ab aliquo a rege Christiano legatum irealiquem Constantinopolim, inque hujus comitatu Batonem Slupeskium fore. At rex non mittet alium, ut puto, quam suae in religione sententiae. Eum Presbyter comitabitur, et alii [gap: Greek word(s)]. Quare tanto plus periculi filio sit, in tanto eorum numeto, qui diversum sentiant a nobis, ut mittam, quod fortasse in iis futuri homines malis moribus, quos affricare meo possent. Ille quidem se satis firmo ad ea pectore arbitratur. Sed ego multis edoctus exemplis tuta etiam timere didici. Nec propterea consultationem omnem de hac re abjeci. Fortasse enim illustris hic Baro minus Romanae Ecclesiae placitis adhaeret, quam cum viveret nobiscum. Fortasse etiam comitabitur Ephorus Paschalis medicus Gallus, qui tantum non juravit in verba Zelotarum nostrorum. Fortasse et una iturus frater generosorum tertius, qui, ut intelligo, in religione plane noster est. Et si legatus mittendus, fortasse erit aliquis, qui in religionis controversiis non male sentiat de Ecclesiis nostris. Quales e politicis Gallia habet multos, qui distinguere aera possint lupinis. Haec si essent, facilem me postulatis filii praeberem. Est enim is Baro Christophorus Slupeskius, ut, si unum illud de Religione excepero, nihil in eo possit desiderari. Pius est ac numinis metuens, gravis est, modestus, et cordatus. Ingenio excellit, et pro ingenio rara ei erudicio, et mei filiique est amantissimus. Quare si pulchra fuerit occasio filio visendi orientem, nullis, vel exiguis impensis meis: nec causa sit satis gravis, cur in Religione ei ab [gap: Greek word(s)] metuete debeam, sane fore puto, ut morem ei geramus; verum haut animus annuere, antequam de eo quod dixi, penitius aliquid cognoro. Quare rem feceris longe mihi gratissimam et amiciti‚ nostr‚ dignam, si ea quae vel jam scias de itinere hoc, vel ex illultribus Baronibus aut aliis possis cognoscere, ad me iis ignaris perscripseris. Ego quidem et filius generoso Baroni rescripsimus, sed de metu eo, qui Religionem spectec, ne [gap: Greek word(s)] quidem. Id enim magis abalienare, quam conciliare posse videbatur. Si inconsultum plane erit, ut filius se in viam det, aliae a nobis causae, et verae poterant adferri, cur id minus fiat. Accepi his diebus literas ab ornatissimo Omsio nostro, quibus significat, impense se desiderare responsum ad literas, quibus significat, quas ad te misit, postquam mihi sententiam tuam de Equestri S. Michaelis dignitate perscripseras, nihil illi acceptius fuit humanitate ea, qua morem nobis gesseris. Atque optat, ut de caetero etiam certior a te fiac. Salutant te, uxorem, liberos, omnes mei, atque una filius tuus, qui in studiis probare se pergit.

Tuus omni officio,

Lug. Bat. G. J. Vossius.

XXIX. Baroni Jo. Slupeskio, S. P.

JAm quasi annus est illustrissime et amicissime Slupeski, quod generosissimi fratris tui, Nicolai Slupeski, alloquio suavissimo iterum frui dabatur, nec quidquam ad perfectionem gaudii mei requirebatur, nisi quod qui antea nobili illo fratrum pari beabar, tunc dimidium ejus non viderem, nec si nunciaretur, subinde baronem Slupeskium velle me compellatum, e famulitio aut liberis quaerere, --- possem. Illud vero etiam dolorem non mediocrem adferebat, quod intelligerem te, cum jam una in viam dedisses, valetudine advers‚ coactum patriam repetere. Nam, ut amor sollicicus est, tristiora etiam metuebam. Mirabatur tum frater, me nullas a te literas accepisse, quas a te scriptas probe constarer. AEgre erat, eas intercidisse. Ita enim suspicabar cum Paschali medico jam in Gallias profectus esset. Nec multo post alterae mihi a te literae, atque illae a te Lutetia Parisiorum perscripta. Sane utrisque literis nihil mihi carius esse potuisset:


page 88, image: bs088

partim quia caperer mir‚ sermonis eleganti‚, partim quia reluceret ubique summa humanitas atque amor mei. Sed Parisinae tamen illae non paulo acceptiores, quia hae metu me illo liberabant, quem valetudo incusserat. Quippe ex his cognovi, te redditum tibi, et jam emensis itineris spatiis, cum florentissimo fratrum pari, feliciter Lutetiae agere. Hoc mihi eo jucundius fuit, quia ibidem haberetis virum illum, quo ego nihil undique consummatius novi, acquo quanto familiarius uti licebit, tanto vos beatiores putabo. Nihil, puto, opus addere illud, me Hugonem Grotium dicere, quod intelligerent etiam nominis Grotiani hostes. Illud potius dicam, quamquam valde gaudeo vos adeo esse felices, tamen, cum Batavice bona confero cum vestris, et aliorum extra has terras, non vobis quidem quos sic amo, et colo, sed tamen aliis quibusdam hanc felicitatem, poene dixerim, me invideo. Scio enim quantum damni in eo faciam, quod tot annos hoc viro careo. Neque aliud aeque opto, quam illam mentem proceribus nostris, ut eum restituant patriae et suis. Ex epistola quam ante quatriduum ad Dionysium meum scripsisti, video te cogitare Constantinopolim et orientis tractus: nec abnuere, imo potius exposcere filium tanti itineris socium et comitem. Equidem cum illustre genus vestrum et caeteras laudes tuas cogito, non possum non summas tibi gratias agere, quod tantus tanto honore atque affectu pariter me meosque prosequaris. Nec tamen tam subito ego et uxor statuere quicquam potuimus, partim quia itineris totius rationem ac quas vocant [gap: Greek word(s)] aliquanto saltem penitius nosse antea oporteret: partim quia animus meus nunc alio negotio plane distinetur. Quod cujusmodi sit, non defugiam exponere. Amstelodamenses decrerunt illustrem erigere Scholam in urbe sua. Atque hoc ut faciant, duo imprimis impellunt. Primum movet liberorum cura, quos, tot tristibus edocti exemplis, tam cito in Academias licentia corruptas ablegare metuunt. Nec enim idem moribus obtinet Belgarum, quod gentis vestrae: Sed apud nos aetas ea, quae in vitia omnia maxime ebullit, maxime sine custode relinquitur. Sufficere existimant, si aliquis mores inspiciat, cum aetatis beneficio, vitia ignorant. Praeterea impellit civium amor, quibus studia sunt cordi. Magnus enim eorum est numerus in hacurbe, qui et nostram et Academias alias his proximis viginti, vel triginta annis lustrarint: neque nunc minus, quoties licet, audire aliquem cupiant de rerum natura, vel rebus gestis, aliisque rebus gravibus publice disserentem: Advenarum etiam non pauci ibidem degunt, quibus idem est ardor. Nempe praeter illos, qui solas sectantur Musas, cum Apolline suo, habet ea urbs viros Mercuriales, quibus doctrina pariter curae sit ac opes, Mercurii sui exemplo, non mercium modo, sed eloquentiae etiam praesidis. Desiderium est igitur civitatis, ut quemadmodum longe supra alias urbes caput extulit divitiis, ita etiam literarum laudibus magis et magis fiat inclyta. Tanti ut voti compos existat, existimavit, eos sibi advocandos Professores, qui tum scriptis jam inclaruissent, ut nomen nascenti Scholae dare possint: tum etiam Venere aliqu‚ ac facundia polleant in docendo, ut facilius allicere et detinere auditores valeant. Qui ea in urbe me aliquando audire, quales etiam e proceribus sunt, persuasere caetero senatui (quam vere ipsi viderint) non esse me ab his laudibus destitutum. Itaque missi ad me e Senatu, qui postularent, ut huic Reip. operam meam addicere vellem in iis publice docendis, quae apud Leidenses narro. Item praeterea ad Casparen. Barlaeum: qui cum aliis scriptis, tum praecipue poematis magnum sibi nomen non in patria modo, sed vicinis etiam regnis parasset. Quam diserte autem tetrica logices praecepta idem ante annos duodecim solitus sit in hac ipsa Academia tractare, testes plurimi supersunt, qui florentissimo auditorio docentem audierunt. Quare hunc Philosophiae Professorem designarunt? Luculentam domum habebit, ac praeterea annos florenos nostrates mille et quingentos. Mihi praeter domum, quae octingentis conducitur, annumerabuntur quotannis bis mille et quingenti. Spes etiam aliorum facta, quae commemorare singula nihil attinet. Et jam affectum suum erga liberos testari coeperunt, Franciscum meum referendo in numerum advocatorum urbis suae, qui Hagae degunt. Huic Amstelodamensium instituto non satis aequos se praebent Leidenses: quibus illud unice in votis, ut disturbare consilia eorum possint. Sed procerum sapientiores negant


page 89, image: bs089

eos quicquam effecturos; Qua de re certiora proximis ad te scribam literis. Simul etiam plenius significabo, quid nobis videatur de postulato filii, rogantis, ut comitari te in orientem possit. Quamquam profecto vix nos extricare possimus, nisi, ut dixi, re omni, de qua consulendum, melius perspecta. Sperat igitur filius se alteris literis tuis melius de omnibus posse edoceri. Quicquid autem futurum, aeternum tibi debebo, quod luculente adeo testari volueris, erga me et meos, quanti nos facias. Deus hanc tibi mentem perpetuo consorvet, mihi aucem et meis vires largiatur ad ea praestanda officia quae animum gratum in nostri ordinis hominibus deceant. Generosissimis fratribus tuis, atque etiam doctissimo viro Paschali, plurimam meo nomine salutem dicito.

Lugd. Bat.

Generosi nominis tui, ac totius illustris domus tuae cultor, G. J. Vossius.

XXX. Erycio Puteano, S. P.

JAm diu est, summe et vir et amice, quod Oratoriae meae et auctiores, et limatiores venire gestiunt in manus tuas. Sed occasio eas mittendi nunc demum obtulit per tabellarium, qui monitu tuo me compellavit, nec literas solum, sed commentarium etiam nostrum se procuraturum recepit. Quamquam fortasse jam a me acceperis. Nam ante quadrimestre vel praeterpropter, cuidam professione medico, qui se per Brabantiam in Galliam iturum diceret, illud pro jure quodam meo in mandatis dedi, ut ne sine meis ad te literis abire vellet, atque ut a typographo geminum posceret Oratoriarum mearum exemplum, quarum unum retineret, alterum tibi daret. Is dum ego ab urbe absum, discessit, nec nisi unum exemplar rationibus meis apud Typographum addi jussit. Itaque haereo, utrum, quia nihil ad te scripsissem, sui tantummodo rationem habendam pucarit: an contra humanitatis suae esse existimarit, ut alterius potius rationem haberet, quam sui: Praesertim cum eo pacto commodior esset occasio compellandi tui, cujus conspectum et alloquium ambiret. In re incerta id facere malui, quod fecisse me vides. Si medicus ille fecetit, quod optarem: Pro filiorum aliquo hic index fuerit. Reperies in eo semel iterumque mentiunculam tui: sed non pro meritis tuis in rem literariam. Quorum major ratio habebitur in commentariis nostris de lingua latina, ac imprimis Originum libris, quos circa proximum Christi natalem prelo subjicere Essevirius decrevit. Si fallit, non moror. Nam mihi ipsi horret animus, cum cogito quantum laboris exantlandum. erit. Si quid enim difficile est, id profecto est eruere etenebris causas vocum omnium: ubi ille togatorum omnium doctissimus effugere non potuit, quin crebro nugaretur. Scio ab eo tempore multa in apertum producta esse, quae tum in obscuro latebant. Sed nec pauca sunt, quae reliquerit, quae pulchrum sit revocare ad natales suos, sive illi in antiqua. Latii lingua, aut AEolum Dialecto: sive in Linguis Orientis, imprimis Syra, unde Cadmus genus duxit: cui etiam literas ipsas dabet Graecia. Adde quod non leve judicium requiritur, si, ut animus est, in tanto Philologorum dissensu rationes plurimum addere velim, cur illud potius sequamur, quam istud. Neque hoc eo dico, quasi multa. mihi de me promittam: sed ut videas, non de nihilo esse, quod re jam etiam ante multos annos perpensa, nihilominus adhuc horret animus ad illud laboris, quod superest. Quia spisse ejus operis editio procedet obvoluminis magnitudinem, decretum tibi, si per Typographum licebit, per partes illud transmittere. Nempe minus taedio fuerit, si sic legatur, praesertim ab homine occupatissimo: modo nostra tanti putabis. Sed saltuatim hoc ut facias, facile spero, impetrabo. Magnas vero tibi gratias ago, quod totiesme beas peren nibus illis, ingenii, doctrinae, industriae tuae monumentis. Quam me, ut mittam alia, tua delectavit Flavia Domitilla. O si multa eo in genere, ut possis, ita velis! Quid de historia Insubrica dicam! magisve doctrinae, an sermonis elegantiam et facundiam mirer? Nec poteras opera alia magis tibi, et hoc seculum, et posteros obstringere. Nam in rebus Graecis ac Romanis multum jam summa ingenia desudarunt. Jacent pene dispreta tempora quae Imperium Romanum proxime exceperunt. In his Hypsaeo caecior sit, qui ignoret irruptiones Barbarorum in orbem Romanum: Ab illis


page 90, image: bs090

origo tot florentissimis regnis ac principatibus in Europa nostra. Ubi vero incidi in loca ea, quibus tam amice commendas nos, operamque in historicis nostram, quiddam melle dulcius mihi circa cor gliscere persensi. Quid enim jucundius quam laudari me sit, usque adeo laudata laudatissimi viri opera, et qui me a pueritia norit? sane hoc boni fecisti, quod stimulos etiam addidisti ad porro bene merendum de literis nostris. Volupe etiam fuit lustrare stirpem Puteanam: quam ego perhonestam esse, nec ante annos nescivi XL, cum una Dordrechti viveremus. Sed non paulo id nunc accuratius perspexi, tuisque liberis eo nomine gratulor, quod tam bene nati sint. Quamquam profecto satis haberent, quo se jactarent, si prima honoris fundamenta jecisses. Utrum Calenii mei Puteani stirpi fuerint innexa, non sat scio. Neque enim qui tanto Venlovia absum intervallo, occasionem habui in omnia inquirendi. Sed si ita est, jucundum mihi erit scire, ac familiae etiam meae id glorixae ducam. Nec indecores Puteanis simus cum multi hodieque ex cognatis meis non his modo in terris egregio loco sunt; sed Ruramondae etiam et vicinis locis, partim consulares, partim aliis dignitatibus functi vel etiam fungentes, supersint. Haec ego III. Nov. raptim exarabam, die dominico, quod eo ipso ante meridiem tabellarius abitum pararet. Sic quoque sacro die sacra tractavimus, cum sacra res sit amicitia inter bonos et Dei metuentes: qualem te comperi a prima aetate, optime, doctissime, amicissime Puteane. Cujus idcirco amor ac cultus erit, dum terras colam.

Tuus, G. J. Vossius.

XXXI. G. J. Vossius Danieli Paraeo S. P.

TArde admodum mihi redditae literae tuae, nempe tertio mense, ex quo scripseras: interim et alius mensis effluxit, non tam rescribendi negligentia, quam quod aliquem exspectarem, per quem meae ad te tuto mitterentur. Super quo etiam ornatissimum juvenem Billetium compellandum existimavi, simulac eum pedem in urbe nostra posuisse intellexi. Sed nunc demum occasio indicatur, quam arripiendam putavi. Nec interea a me cessatum in iis, quae ad te pertinerent. Nam tu‚ potissimum causa Hagam excurri, ut colloquerer cum Domino Camerario, Illustri Suecorum regis ad Ordines nostros legato, viro amantissimo ut mei, ita tui, et totius domus avitae nostrae. Satis video, quam ille propendeat, ut satisfaciam postulato tuo. Sed necdum potuit, quod vult. Nec minus ipse laboro; inque curae hujus partem adsumo praestantissimos collegas, qui te amant et aestimant, cum ob proprias virtutes, tum etiam propter clarissimum parentem, et maximum virum, avum tuum. Sed difficilius aliquid te dignum possunt, quia de pluribus popularibus laborandum iis hactenus fuit. Et in non paucis quidem effecimus, quod voluimus. Quid deinceps possimus, non sat scio. Sed illud scio affectum te et operam non desideraturum meam. Venio nunc ad illud, quod Lucretium mihi tuum dicandum putaris, poetam eum, quem plurimi facio, non solum ob lectissimam dictionem, sed etiam quia multa adeo in illo ad naturam rerum intelligendam. Adolescens in unius Aristocelis verba jurabam, aetate provectior saepe excedere coepi e Lyceo, meque contuli vel in Academiam, vel in porticum, vel etiam hortos Gargetti senis. Nempe [gap: Greek word(s)] factus sum. Nullius addictus jurare in verba Magistri: De Philosophia dico. Nam in sacris unicus Magister Christus, qui et antea per Prophetas, et postea per Apostolos viros [gap: Greek word(s)], locutus nobis. Caeterum non video, amicissimo Paraee, quas tibi pro tanto adfectu, summoque hoc honore gratias rependam. Sed in elogio nostri, ingenue dico, large nimis peccas, meque non tam honoras, quam oneras. Ego honoris illud quod mihi tribuis, semper aliis resigno, uti debeo. Verum credo, dedisti illud non tam mihi, quam dulcissimae sed miserae nunc patriae nostrae: cujus gloria tanto fuerit major, quanto illustriores fuerint, quos produxit. Sed de istoc et aliis, brevi ad te pluribus scribam. Sunt enim apud nos, ut intelligo ex popularibus, Hanovienses qui intra hebdomadam unam alteram redituri ad vos.


page 91, image: bs091

Per eos mittam Oratoriarum exemplar, quae hoc anno prodiere, non donum profecto aut pretium, quo me tibi satisfacere posse existimem, sed aflectus sponsorem tabellam, quo mead majora potius obstringam. Filii mei, quos senos habeo, Musarum assiduos cultores plurimam tibi salutem adscribi jusserunt: Quod sane facio lubens. Praeterea vero meo nomine plurima salute impertias rogo praestantissimum parentem tuum, quem ego virum ob praeclarum ingenium, et doctrinae elegantiam, tot monumentis restatam multos jam annos amo et aestimo, majotisque deinceps faciam semper, postquam Paraea domus primo de me optime voluit mereri.

Lug. Bat. Kal. Januarii, Quibus, more veteri, atque ex intimo animo, exopto, ut annus sie Paraeae familiae et laetus inchoet, et laetior procedat, et exeat laetissimus, [gap: Greek word(s)]

Tibi tuisque merito tuo addictissimus, G. J. Vossius.

XXXII. Gerardus Johannes Vossius, Hugoni Grotio, S. P. D.

IN rebus meis, Vir Amplissime, nihil actum; eo quod Curatores stato die non advenerint; sed mensem distulerint advencum suum, quod nunquam antehac fieri memini. De Wicelio uti et Stobaei eclogis, jam fraterad te scripserit. Quare actum agere nolo. Nonnunquam dubitavi, annon usui tibi, esse possent Comicorum Graecorum sententiae, quibus tam multa bona ad oram allevisses. Hoc si est, scis tantum significato opus esse. Gaudeo sex tuos de vera Religione libros in lucem prodiisse. Sunt illae unicae delitiae multorum, et eos inter conjugis meae, cui eo impensius placent, quod domi suae habet interpretem eorum, quae circumlocutione quadam dicuntur a te, vel etiam ubi alludis ad historiam minus invulgus notam. Dubitavi interdum, an non in gratiam imperitiorum utile foret, declarationem talium ad oram verbo annotari, vel ad calcem adjungi: quod jam alios scis in hymnis suis praestitisse. Nec tamen minutum adeo laborem subiri a te velim, sed fratre, vel alio. Vellem cum his de Religione libris Latino-Belgica vel potius Belgico-Latina tua [gap: Greek word(s)] exiisset. Parentes multi occasionem haberent, egregia multa et discendi, et docendi suos. Loquor de hominibus bonarum literarum non ignaris, qui Latinis magis delectantur. Nam caeteris editione Belgica, toties jam repetita, satis jam consultum puto. Tum autem ob oculos versantur studiosi adolescentes; quorum multi (dicere horret animus) vix elementa Religionis Christianae sciunt. Imo quid illo vix opus mihi? Etiam absque illo nihil dixero [gap: Greek word(s)]. Paucos adeo ex iis invenio, qui et Christi beneficium, et suum officium intelligant. Haec Hogerbetio subito ad vos abitum parante, scribenda mihi existimavi. De caeteris brevi per studiosum quempiam, qui Lutetiam cogitat, faciam te certiorem. Salutem uxori lectissumae a me et mea. Item summis viris, Tileno, Salmasio, aliis.

Kal. Jun. CIC IC CXXII.

Tuus omni officio, G. J. Vossius.

XXXIII. Gerardus Vossius, Hugoni Grotio, S. P.

AMplissime, Clarissime vir, jam diu expecto, ut de rebus meis aliquid statuatur, quo, cum aliud non habeam, saltem hinc capere scribendi argumentum possim; sed adhuc frustra fui. Nam etsi jam diu Curatoribus is animus fuisse videtur, ut vel Eloquentiae, vel Historiae universalis docendae provinciam mihi decernerent: tamen ab aliquibus, partim aperte inimicis, partim [gap: Greek word(s)], semper aliquid objectum, quod hoc eorum propositum impediret. Attamen tam multa in hoc tempore concurrunt, ut aliud vix persuadero mihi possim, quam proximo eorum conventu habitum iri rationem mei, vel potius Academiae hujus: in qua humanitatis studia magis magisque sordere incipiunt juventuti: ut nisi plurium industria gliscenti malo obviam eatur, omnino futurum praevideam, ut brevi barbaries omnia occupet. Nec causa obscura est, cum nulla elegantioris literaturae, humaniorumque studiorum praemia


page 92, image: bs092

sint; imo haec ipsa invidiae obnoxia sint, apud eos, qui persuasum omnibus cupiunt, Neminem esse Theologum, vel Jurisconsultum posse, nisi qui unum hoc per omnem egerit vitam: nec aetatis partem triverit in iis, per quae gradus fieri debebant ad sublimiora. Haec ego ad te non scriberem, nisi nunc magis quam antehac unquam, verissimum esse comperirem illud, quod in Petroniano Satyrico legere est, id quo nihil est majus, pueris indui adhuc nascentibus. Quamquam vero pestilens istoc sidus prope omnium animos inflavit: tamen non desperem posse nonnullis, quibus de luto meliore Phoebus finxit praecordia, noxiam adeo opinionem ex animo evelli, dummodo ne homines partim imperiti, partim invidi, tantum bonum impedire pergant. Interim de me utcunque erit, gaudebo, quod mihi sit mens sana in corpore sano: si insipientibus non visum utiopera nostra, dum possunt, illi, non ego infelicior fuero. Quin fortasse eo beatior ero. Quod tu quidem, magne Vates, facile arbitror mihi concesseris: quippe qui alicubi cecineris, inter ea esse Vitam quae faciunt beatiorem, Nulli pendere temporis tributum. Sane quamdiu ab hoc tributo immunis sum, sedulo id operam do, ut ne minus sim negotiosus quam soleo. Et nunc sub prelo est commentatio mea, de Histroriae natura, et scribendae Historiae praeceptis. Quam arbitror intra hebdomadas duas lucem adspicere posse. Nisi fortasse morae aliquid injecerint, libelli alii non absimilis plane argumenti, quos cum priori emittere propemodum stat sententia. Sed profecto quanto mallem hac aetate insumere operam meam studiis istis, quae ad pietatem Christianam, Scripturarum illustrationem, vel Ecclesiae historiam pertinent. Non male, nec infeliciter puto, ornare hanc Spartam coeperamus. Sed temporum infelicitas, torrentis instar nos abripuit, ac levibus hisce literariis curis adfixit. Interim blandiorem auram exspectabo, qua provecti ad graviores curas, appellere iterum studiorum nostrorum navem, possimus. Tu vero, Amplissime vir, nunc, ut arbitror, omnia potes quae vis. Nisi fortean excipere ea debeam, quae ad nominis tui defensionem pertineant. Nam ex plerisque, sed minus amantibus tui, intelligo, Ordinum nostrorum Legatis, priusquam Lutetia, ante annum, vel circiter discederent, illud fuisse promissum, nihil istic editum iri, quod Procerum nostrorum, quisquam cum injuria sua conjunctum esse arbitretur. Sed longe alius animus eorum, qui in honore antea fuerunt, et illorum qui illis favent: quibus nihil adeo in voto esse videtur, quam ut aliquid videant tui, quo mundus intelligat, quam bene et patriae voluerint semper et adhuc velint. Utris potius gratificari debeas; vel quid rebus tuis, aut publico magis expediat, scio a me minime requiris, quem scis non multum sapere ultra ea, quae ad molles Musarum Labores, ac Socraticos libellos pertinent. Adderem etiam sacros, si per eos liceret, qui, uti dixi, nihil illic sapete quemquam putant, qui non illotis manibus, eos sit aggressus. Sane video esse, qui summum Virum Tilenum Theologum esse negent; quem tantopere Palatinorum Theologorum elogiis celebratum, ante annos aliquot vidimus. Nempe nunc minim‚ de plebe homines persuasum id allis volunt, sedulo eum humanitatis studiis vacasse: atque inde esse quod sua tot bracteatis dictis, et vermiculatis emblematis ornet: caeterum quicquid istis operae insumsit, id decidisse arduo Theologiae studio: quippe quod totum hominem requirat. Equidem nec ego quemquam velim meliorem aetatem istis unis terere, quae tantum gradus esse ad Theologiam debent; sed quum putidum est, non posse de Religionis controversiis judicare, nisi qui linguarum trium genium ignoret, nisi qui historiam externam, et locorum situsnesciat, nisi qui disserendi artem solum degustarit, tanquam canis Nilum; at animae doctrinam, moralem scientiam, ea quae de universalibus principiis, et affectionibus a Philosopho disputantur, ne attigerit quidem. Et quod omnium foedissimum est, non posse idoneum esse Scripturarum interpretem, nisi qui junioribus Magistris contentus, supersederit discere ex Antiquis, quid et alii senserint, et cur ita maluerint sentire. Quae etsi profiteri minime audent homines imperiti et malevoli: tamen quid aliud agunt, qui authores sunt juventuti, ut studia istaec, quae dixi, negligant; quippe inutilia, et saepe etiam noxia: qui item undique produnt, nullos a se viliori loco haberi, quam qui studiis istis adjuti ad graviora se contulerint? Sed istos misses faciamus. Ad te, maxime vir, revertor: cujus, ex quo in


page 93, image: bs093

Galliis fuisti, nihil videre contigit, praeter ea, quae de Pelagianismo disseruisti: De quibus te judicium meum jam ex aliis cognovisse scio. Sed ut illa non uno nomine magna cum voluptate legi: ita impense desidero, ut simulac ab iis, quae publicas curas spectant, otii aliquid nactus fueris, serio cogites de emittendo Stobaeo tuo. Exple, exple tandem augurium illud doctissimi, et de literis optime meriti, Andreae Schotti, quod est in scholio addito Photii Bibliothecae tmemate seu cap. 167. Praesagit, inquit, animus, (quid enim vetat ominari?) fore ut ope Photianae Bibliothecae, quaelatent, eruantur non pauca: et quem admodum nunc exiverunt Hadrianus, Gelasius, Theophylactus, Simocatta, ac quaedam etiam Diodori Siculi, sic quoque spes est, Stobaei Eclogas omnes capite truncas, alibi vitiosas, turbatas, mutilas, primo maxime et secundo libro, Philosophi alicujus opera, atque Philologi in integrum restitutum iri, ut apto illo colligentis ordine servato, majore cum Reip. commodo appareant. Et tibi, quod omnium primum oeconomiam Librorum, ac singulorum cujusque capitum seriem, et Argumentum Photius accurate designet: dein Augustanae Bibliothecae (cujus multa jam exstant in rem literariam beneficia) codex calamo exaratus: ut et nostra neque pauca, neque contemnenda fragmenta quae ex Anton. Augustini V. C. gerimus, adferunt adjumenta. Nunc quoniam in medio palma est, huc Graecae ac politae Philosophiae studiosos invito. Hunc ego locum adscripsi, quia contineret, unde peti possent, quae novam Stobaei editionem ornarent. Gratulor vero Stobaeo quod a longe illustriori manu medelam, ac decus suum accipiet, quam Schottus praesagire, vel sperare unquam ausus fuisset. Non dubito, quin scire aveas, quid fit de Seneca Tragico, quem anteannum atque amplius notis se suis illustrare velle receperat Scriverius noster. Ille vero lento adeo pede, et vere testudineum in modum procedit, ut multum videatur timere, ne, si alius esse occipiat, quam solet, cognomen Lentuli amittat, per quod a te patriciis Romanorum familiis sibi insertus videtur. Haec res facit, cur neque quae ipse in fragmenta Tragicorum meditabar, lucem adspexerint: neque item illorum quicquam, quae transmiseras ad utrumque nostri. Non ignoras, me a multis retro annis Originum libros moliri. Iccirco impense aveo nosse, num brevi sint proditura, quae de eodem Argumento scripsit clarissimus Salmasius, ut cognosco ex notis ejus ad Historiae Augustae scriptores. Multum metuo, ne si vir tantus suos edat labores, ego meos aeternum premere cogar. Et tamen nihil magis desidero, quam ut nobile ejus viri opus quam primum adspiciat lucem. Potero meas copias in arctum cogere eaque solum adferre, quae Salmasius vel dicere neglexerit, vel contempserit. Ita non plane mihi peribit labor meus, qui multis mihi vigiliis stetit. Et interim hoc lucrabor, quod si Salmasiana prius prodierint, ego iis visis meliora, certioraque edocebor in multis ubi nunc haerco; Nec enim vulgare quicquam ab eo expecto, cujus ego [gap: Greek word(s)] in corrigendis Scriptoribus Antiquis satis mirari non possum, nec praedicare unquam desinam. Quod vero ad Romanorum Antiquitatum intelligentiam, quem cum eo componere possimus plane non video. Alias ejus viri laudes praetereo, tibi magis cognitas. Mihi quidem, quoties aliquid mei lucem videbit, prope decretum, quoties ad illud mitto, etiam exemplum addere ad summum illum virum; non quia tanti mea esse putem; sed quia committere non possum, quin ostendam quanti a me fiat. Et quod caput est, opto ei innotescere. Quod ea occasione per te commode fiet. Nam tu, vir Amplissime, qui me meaque amare soles, commendatione nugarum mearum pretium illis addes, quod a se sperare non audent. Utinam vero prodesse tibi in aliquo possem vicissim? sed jam diu est, quod affectu meo contentus esse soles. Quare verbum non addam, nisi quiddam de affine mea, et eo qui illius ambiit nuptias. Equidem optassem; et ille ut tristibus his temporibus, de conjugio minime cogitasset, et notra, ut magis a secundis nuptiis abhorruisset, hoc saltem tempore. Virum quidem novi ab annis triginta et amplius, etiam his annis circiter quindecim familiares fuimus, quantum loci intervallum quo plurimum distinguebamur, item temporum ratio sinebat. Inclole optima semper mihi visus fuit, moribus etiam honestis, et politiori literatura, quod rarum est in ejus professionis homine, eleganter est excultus sed cogito semper mecum, quantis, munus, quod sultiner, sit periculis involutum: tum autem si terras cogitent, alio sub sole jacentes, metuo ne ea


page 94, image: bs094

nostrae fit corpotis imbecillitas, ut longiori itineri minime par sit futura: adhaec longe aberit a sanguine, et affinitate junctis. Propter ista et quaedam alia, author conjugii esse non potui: nec tamen in dissuadendo libertate ea ausus fui uti, quae fortasse requirebatur. Videbam enim alios hic esse qui impensius suaderent. Tum autem minime tam obesae eram naris, ut ex colloquiis et aliis non animadverterem, quanti faceret conjugii bona. Adhaec metuebam, ne si hic alteram duxisset, non inferioris sortis, nostram vero peteret nemo nisi inferioris conditionis quam iste est, illa fieret [gap: Greek word(s)], quod pulchram illam, ut tum videretur, conditionem diffluere passa esset. Dixi igitur interdum, mihi sic videri, seu abnueret, seu annueret, fore ut postea poeniteret. Sed cur poenitudine duceretur si annuisset, vix aliam adferre causam poteram, quae alicujus momenti ei videretur, nisi quod aut longissime abeundum foret a suis, aut si maritus iis in locis, in quibus esset, remaneret, illa in perpetuo versatura sit metu, ne is experiri eandem cogatur fortunam, quam aliquot eorum, qui ejus sunt conditionis, nunc discere coguntur. Illa ad haec; meliora se tempora sperare: et si quid adversi Dominus immittat, confidere eumdem etiam spiritu suo roboraturum. Habes, Amplissime vir, quae nunc occurrebant. Deo immortali primum gratias ago, quod tibi et familiae toti bene adeo sit: deinde eum supplicibus votis oro, ut hoc bonum diuturnum esse velit, quo diu Reipublicae, et Ecclesiae utilis esse possis. Uxor multum te salutat. Etiam utriusque nostri nomine salutem dicito rari exempli foeminae, conjugi tuae, quam ego post tot adversa ex marito suo solidum capere gaudium non minus laetor, quam propria si res ageretur, si bene memet novi. Nec praeterire possum Clarissimum, et [gap: Greek word(s)] Tilenum. Pene est ut addam magna quaedam nomina, quorum extrema tua Sylva meministi. Sed metuo ne meum hic delitescentis nomen fortasse nec fando unquam acceperint.

Lugd. Bat. CIC IC C XXII. Idib. April.

[gap: Greek word(s)] Tuus ex toto corde, [gap: Greek word(s)] G. J. Vossius.

XXXIV. Hugoni Grotio, Gerardus Vossius S. P.

VIR Clarissime, Amplissimeque, Vellem diem unum alterumque scribendi officium differre licuissiet. Potuissem fortasse certius ali quid ad te perscribere de rebus meis. Est enim hodie octavus Augusti, quo, uti nosti, convenire Academiae hujus Curatores solent. Sed nefas putavi, ut sine literis meis Lutetiam iret Vir Illustrissimus Auberius Mauretius. Interim plane arbitror fore, ut intra triduum de professione, si non ipse multum gaudeam mihi, saltem plurimum gratulentur mihi amici: qui causas non plane leves adferunt, cur malint, me in publico munere versari, quam privatim mihi canere, et Musis. Tamen fuit qui insusurraret, vereri se, ne aliquid incommodet rebus meis, quod inter literas interceptas quaedam ad me scriptae forent. Id mihi parum credibile videbatur, quia de nullis rebus Epistolae nostrae loqui solent, nisi privatis, aut innocentibus Musis. Quicquid erit brevi resciscam. Simul illud cognoscam, quid ad me libri miseris. Fuit qui putaret esse aliquid Clarissimi Salmasii. Alius intellexisse se dicebat, esse librum a Cl. Rigaltio missum. Quod si est, credo fuerit Onosander meus. Id si est, perierit fortasse mihi. Nam etsi librum amo, tot locis manu Scaligeri correctum: tamen non tanti duco, ut temporibus his, quibus suspicionum plena sunt omnia, reposcere eum digner a Procerum nostrorum conventu. Dissimulabo potius rem omnem. Haec nunc paucis: sed intra octiduum alteras a me literas exspecta: praesertim si quid actum eric in rebus meis. Salutem Conjugi, Tileno, Salmasio, Rigaltio. V. V. C. C.

VIII. August. CIC IC C XXII.

Tuus totus, G. J. Vossius.

XXXV. Johanni Berkio, Belgicae foederatae Ordinum Legato ad Serenissimam Remp. Venetam.


page 95, image: bs095
Illustrissime Domine,

CUM eximias animi tui dotes, maximi semper fecerim, et ejusce rei argumentum aliquod extare publice cuperem; neque me fugeret, quantopere me obstrictum teneres: Ita judicavi pusillum hoc, de arte Rhetorica, quia aliud ad manum non erat, praeclaro nomini tuo, inscribendum esse; non quidem ut paria tecum facerem, quod fieri omnino non potest; imo ne quidem ut vincula, quibus sum tibi devinctissimus, paulum saltem videar laxasse: sed potius ut morem animo gererem meo, quem et tibi obligatissimum esse, et in nexu adhuc manere, ingenue agnosco. Unice igitur rogo, ut nihil aliud hic spectes, quam mentem devotam, lubensque a cultore id tuo accipias, quod nunc est tuum. H‚c fiduci‚ tantillum munusculum viro tanto mittere non metui. Et quomodo aliter mihi persuadeam de eo, cujus, et humanitatem erga omnes, et summam erga me benevolentiam, semper sum expertus. Utinam modo mihi, de nonnullis aliis, in Bata via similia possem polliceri. Quod non temere opto: Quemadmodum enim vitis, non sine ulmo adsurget; ita ut optime nosti, nec eruditio, nec virtus, se facile attollit sine summorum virorum praesidio, aut tutela, Interea gaudeo non mediocriter, de favore Amplissimorum Academiae Curatorum erga me. Sane quam non omnino immemores sint inei, vel hinc vide, quod nunc quartum mensem, eloquentiae studium, et omnis aevi historiam, vel verius [gap: Greek word(s)], publice profiteor. Ipse etiam, ne consilii hujus poenitere eos possit, sedulo Spartam meam orno. Itaque et frequentia auditorum a nemine vincor. Quamvis non ignoro hoc potius tribuendum esse gratissimo argumento, quod tracto, quam doctrinae meae. Utinam enim non quantum minuto isto, quod dixi, fortasse exupero alios, cantum a caeteris, et ingenio vincerer, et eruditione. Sed ut Poeta ait,

--- Non omnia possumus omnes.

Noli autem putare, quia nunc publice docendo, tempus insumo, eo me sollicitum non esse, de iis scripto consignandis, quae labore multo observavi. Nam quanto aliter sim animatus, argumento erunt libri mei, tum quibus de Historicis tracto, tum quibus tempora omnia digero. Volui, ut tibi, otii mei ratio constaret. Ac propterea duos priores operis, de Historicis Graecis, (qui soli excusi) ad te mitto; ut inde de caeteris conjectes. Eosdem misi ad Illustrissimum Dominicum Molinum. quem mea alicujus facere intelligo. At Libellum dicatum tibi, tum eidem seorsim cum literis transmisi; tum Clarissimo Balthazari Bonifacio; aliorum nemini; quando cum his solis literarum mihi commercium intercedit. Tertius accessisset Paulus Servita, quem virum ob virtutem, plurimum semper aestimavi. Sed non multo postquam amicissime salutem mihi adscribi juslerat, per Illustrissimum Dominicum Molinum; Coelestis Pater, ex misero hoc orbe eum in meliores sedes transtulit. Aliud nunc nihil habeo, quod scribam; nisi dum tanto tu intervalloa Patri‚, sed Patriae caus‚, abes; assidue vota me facere pro salutetua, et uxoris, verae heroinae, ac totius familiae tuae, multumque me desiderare diem illum, quo in Bataviam reversis, foelicem gratulari adventum licebit. Plurima salute uxorem tuam, cognatam suam, impertit conjux. Sed etiam meo nomine salutes rogo: Uti et amicissimum Colvium; quicum utiam, priusquam in oras istas abiret, loqui paucis licuisset. Fuisset hoc ex reutriusque nostri. Vale, Illustrissime Domine Legate, et nos amare perge.

Lugd. Bat. V. Kal. Apr. CIC IC CXXIII.

Illustris nominis tui Cultor, G. J. Vossius.

XXXVI. Ludovico Crocio.

GAudeo, Clarissime Croci, usque adeo tibi probari Amstelodamensium institutum. Et profecto, si rem suo momento, non invidorum judicio, ponderemus; nihil conducibilius fuerit, hisce praesertim temporibus, quibus literarum contemptus apud nos etiam indies gliscit. Ad eum sistendum non leve pondus afferet, si civitates illae, quae inter Europaras caput extulere, ostendere coeperint, se vere esse Mercuriales, non dimidium colere Mercurium, illum nempe mercium dominum, non item eloquentiae praesidem, quae sine sapientiae studiis est nulla. Sane Amstelodamo ad perfectum laudum cumulum nihil mihi unquam deesse


page 96, image: bs096

visum fuit praeter unam literarum gloriam, ut ea quoque augeri possit, utiei, ut non neminis alius, de quo jam quaedam mussant nonnulli, sic et Willii nostri opera esse possit. At faveo ei utroque, quod dicitur, pollice. Sed utrum iis in studiis, quae ille profiteretur, cujusquam opera uti velit, praeterquam eorum, quos jam vocarint, tum demum scire potero, cum eo pedem tulero. Quod [gap: Greek word(s)], futurum est post mensem. Sed sive id succedet nobis, sive secus erit, non patiar ulla in re affectum meum desiderari. Plane enim virum amo, non jam amplius ob commendationem tuam, sed ob egregias animi dotes, quas ex sermonibus ejus saepius perspexi, sed imprimis ex disputatione in sacris publice suscepta, cujus ille praemium, magno totius Academici senatus consensu, retulit, quam doctoralem lauream nuncupamus. Gratulor eo nomine et illi, et clarissimo ejus parenti, et urbi vestrae, quae eum dedit, planeque sic auguror, haec jam semina esse laetissimae segetis, quam Ecclesia dei universa quandoque ex eo metet, imprimis vestris, vel, quod non minus opto, nostris terris. Vale, vir summe et amare nos perge.

Post Kal. April.

Tuus, G. J. Vossius.

XXXVII. Reverendo in Christo Patri D. Lancelotto Androsio, Episcopo Wintoniensi, Regi Magnae Britanniae a Sacris, et Secretis Consiliis. Reverende in Christo Pater,

NON possum non magnopere dolere propter immaturum obitum Cluverii nostri. Nam et amicum amisi, quicum multos annos conjunctissime vixeram: et cogito, quantum damnum morte ejus fecerat Respublica literaria. Accedit quod reliquit liberos parvulos, utroque parente orbatos, et in re angusta adeo, ut quo pacto honeste possint educari, equidem non videam. Paululum tamen me recreat, ac reficit, quod puerorum avia superest, bona foemina, gente Britanna, atque, ut intelligo, honesto admodum genere orta. Ea nunc in patriam redire parat, eo animo ut periculum faciat, num recipere bona valeat, in quae alios inique involasse conqueritur. Utinam per te, vel per amicorum tuorum aliquem, uni alteri eorum, quorum est de talibus judicium ferre, serio commendetur, ut, si causa aequa est, facilius, quod cupit, obtineat. Sane nihil melius, Deoquo gratius, quam viduas et pupillos tutari, ac juvare. Et omnium, quotquot liberalia studia non tralatitie tractamus, hoc votum est, ut ne carissima summi viri pignora, penitus abjecta desertaque relinquantur. Tuam vero hac in re benevolentiam ac favorem propemodum spondemus nobis, quia praeter raram eruditionem ac eximiam prudentiam, hoc etiam divin‚ bonitate habes, quod ad alteri benefaciendum paratiorem noverimus neminem. Cujus ego animi tui domesticum habeo exemplum in affine meo Junio. Nam benefacta erga eum tua, cum per se magna sint, tum eo gratiora sunt nobis, quod fere id temporis benefaciebas ignoto, quo noti, sed virtutis inimici injuriis afficiebant. Ac ne nunc quidem erga eum minuitur paternus asfectus: Sed tanto amas ardentius, quantum illi cum aetate virtutis et eruditionis amor crescit. Sed his nunc non insistam. Duntaxat orabo, ut affectum hunc porro conserves. Ad res meas, quod attinet, profiteor in Academia hac, tum Eloquentiam, tum Historiam, tum potius Chronologiam Universalem. Munus est luculentum ac videor etiam hanc Spartam non segniter ornare. Sane et Academiae Curatoribus, et Collegis, et juventuti satis probatur opera mea. Interim hoc studium multum abest a sacrorum studiorum dignitate. Profecto si verum dicere licet, post Pessinuntium asellum Diaria summa. Sed Spartan‚ hoc patienti‚ concoquendum. Quod eo facio libentius, quia si minus ex me commodi redundet ad Ecclesiam Dei, quam vellem: nulla tamen hic culpa est mea, sed temporum quibus veneranda antiquitas vix ullos sui invenit amatores: atque adeo solida eruditio non modo despicatui, sed etiam odio est. Sed fortasse erit aliquando, cum haec corrigantur. Hac spe nos solabimur. Quae si nos destituat, bon‚ tamen conscienti‚ subnixi, meliora expectabimus post hanc vitam. Deus, Reverende in Christo pater, diu te Eccl. Anglicanae, et bonis omnibus servet incolumem.

Lugd. Batav. v. Id. Jun. A. CIC IC C XXIII.



page 97, image: bs097

XXXVIII. Gerardus Joannes Vossius, Joanni Adolpho Fabro, S. P. D.

PErgratae quidem fuerunt mihi literae tuae, sed ita assidue distringor, ut pene, quo me vortam, nesciam et tamen diutius tibi debere responsum incivile videatur. Praesertim cum te ob doctrinam et summam humanitatem diligam ut debeo. Atque auget non mediocriter hunc affectum, quod Spartam illam, quam nactus es, sedulo ornare studes: ut ex literis tuis facile perspexi. Perge hoc pede, mi Faber, et ominis hoc inesse crede nomini tuo, quod affabre debeas fabricare ac formare animos juventutis. Sane melius mereri non possis de Rep. Neque ignoro, perplurimos de Ordine Scholastico male sentire et loqui. Non nemo etiam id eo lubentius facit, ut mihi aegre sit, quem scit in illud incumbere, ut melius sit studiis adolescentiae. Sed contemnere nobis liceat contemptores muneris honestissimi: qui ne illud quidem essent, quod sunt, nisi bene iis esset ab illis, quos carpunt, cantharidum instar rosas arrodentium, e quibus nascantur. Quaeris, quod Logicae compendium maxime probem. Ramum laudas, quem non contemno, imo Adolescentulus valde capiebar. Non aeque aliquanto adultior. Nam quantum mihi aetas crevit, tantum et amor Aristotelis, et Graecorum interpretums. Quare nunc quoque difficulter ab iis me avelli sino. Sed non hi ad captum pueritiae: cui accommodatiores, Hunnaeus et Crellius, quos puer didici: item Molinaeus, Praeceptor meus et Burgersdicius Collega, nec tamen alieno hac in re judicio praescribam. Meum promo, quia petis. Quod eo lubentius facio, quia quandoque indignor, cum jacere sic video, qui Veteres sequuntur. Itaque jam videas ab hominibus non indoctis recentiores advocari ad partes, si quid dicant, quod millies dixerint veteres. Ut si Erasmum cites in Apophthegmate, quod apud Plutarchum, Laertium, acque alios legatur. Hoc qui faciunt (qui magno sunt numero) ostendunt profecto, quam hospites sint in antiquitate. Sed improbare ineptias istas possum, corrigere non possum. Nec omittere tamen potui, quia non injucundum est tecum colloqui, qui mihi visus es amare bonam mentem, quod pauci admodum faciunt. Video etiam te laborare de ratione brevissimo tempore docendi elementa Linguae Graecae. Sane multi hÓc peccant: qui non distinguunt inter ea, quae praeceptis cognosci, quaeque usu addisci oportet. Si aliquando excurreris, de eo primus nobis sermo esto. Nec graver nunc pluribus eam rem exponere per literas, nisi aliis distinerer. Quamquam quid ego ista ad te, quem scire illa scio? et in vicinis etiam locis (fortasse et in urbe tua) homines habes eruditissimos, qui nec ista, ut arbitror, neglexerint. Dicas, te meum quoque judicium cognoscere avere, fortasse ita est. Sed ego censeo, te magis ista exquirere, ut argumento aliquo scribendo aperias affectum erga me tuum. Quem ego sane amo et amabo semper, mi Faber. Nec propterea, si omnino etiam de eo judicium requiras nostrum, gravabor illud perscribere, et tamen, si verum dicere amemus, fateri oporter, facilius illud pauxillo sermone explicari posse, quam long‚ etiam Epistol‚. Pro munusculo gratias ago: sed cave deinceps idem agas, nisi remunerari me voles luculentius quam praeisti.

Lugd. Batav. Postr. Kal. Sept.

XXXIX. Ludovico Crocio, S. P.

MAgnum mihi dolorem attulit obitus summi, et viri et amici Matthiae Martinii, Collegae tui. Nec tamen tam meam doleo conditionem, quam Ecclesiae, quae magnam in hoc viro jacturam fecit. Sane quotidie mihi decrescere eorum numetus videtur, qui aliquid in studiis vident supra vulgus. Atquehoc eo pejus me habet, quod tam paucos esse video, qui bono Ecclesiae potius, quam asfectui suo ducantur. At in eo, quem amisimus, ambo haec erant, omnigen‚ eruditione nulli in Germania cedebat, et sciebat, quantum omnes paci et concordiae Ecclesiae debeamus. Scio quosdam aliter de hoc viro loqui, sed quales profecto? nempe, ut puto, qui foris sint lyncei, dom. fortasse talpae. Qui Cantharidum instar in rosis latitant, atque hoc agunt, ut, quod nec literatos, nec Christianos decet, venenum aculeo suo aflundant: sed et tales ferro animus.


page 98, image: bs098

Nam si non laborent ipsi, cujusmodi dicant cur laborem ego, quid dicant? Quare surdis ea auribus transmitto. Apud bonos tamen et cordatos viros famam ejus et honorem tueor, uti convenit. In quo ipso aliqu‚ opus prudenti‚ propter quosdam majoris zeli, quam scientiae. Scripsi haec non sine dolore. Quamquam enim jam aliquamdiu est, quod a te tanti amici obitum intellexi, quoties tamen de turbatis adeo Ecclesiae rebus cogito, dolor omnino recrudescit. Sperabat summus ille vir Funianae se familiae quodammodo jungi posse, eam ducendo, quam affinis meus viduam reliquit. Neque per me unquam stetit, quo minus voti hujus compos fieret. Sed aetas ingravescens scrupulum injiciebat. Et praeterea minuta quaedam, quae nihil attinet referre, cum ea per te videas. Et fortasse non idem erga virum affectus omnium fuit, qui meus. Nunc tamen non successisse negotium gaudeo: partim propter liberos Martinii, quibus secundae hae parentis nuptiae damnosae fuissent: partim etiam propter fra. triam, et nos ipsos, qui non tantum gaudii ex ea conjunctione cepissemus, quantum doloris ad nos, ex brevitate connubii rediisset. Desidero scire, ecquis defunctum laudarit, et an ea oratio jam viderit lucem? Nemo quidem ad hanc rem magis fuerit idoneus, quam tu, Praestantissime Croci, qui animum et virtutes viri plane perspexeras. Quare, si quid operae in hoc a te insumptum, publicum videat. Pulchrum sit Martinio laudari a tam laudato viro. Nec periculum facile est persuasum virum fuisse majorem quibusdam, qui primas nunc ferre creduntur, opinione non sua modo, sed etiam aliena. Qua de re plura dicerem, nisi hoc alienam quodammodo reprehensionem habere videretur.

Vale, doctissime et amicissime Croci, tanto quo semper amicior futuro, quanto sanctiorem apud te Martinii nostri memoriam semper fore intellexerim. Salutem meo dic nomine optimo et eruditissimo Cochio, cujus operam in edendo Sanhedrin et Maccoth valde probo, et surgenti ejus gloriae ex animo faveo atque applaudo.

Lugduni Bat. Kal. Octobr.

Tuus, G. J. Vossius.

XL. Ludovico Crocio, S. P.

VAlde medelectavit, quod literae tuae sic amorem spirent erga [gap: Greek word(s)] amicum Martinium. Nimirum talis esse bonorum amor solet. Non ille cum vita amici exstinguitur, sed etiam ubi eum frigida mors sustulit, vivit tamen flamma, quam ejus virtus in pectore nostro accendit. Willius tuus imo nunc etiam meus, non solum mihi commendatione tua et paternodecore, sed et suis virtutibus carissimus est. Subinde me invisit, ac mirifice colloquiis ejus, et suavissimis moribus capior. Hyeme hac subsistere hic decrevit. Si qua in re utilis ei esse poterit opera mea, nusquam deero. Cochium Hebraeas apud vos literas enarraturum intelligo. Eo nomine gaudeo, ac tum ipsi, tum illustri Scholae vestrae gratulor; res Ecclesiae nostrae necdum in liquido sunt. Metuoque ne Auster aliquis turbidiores reddat, quam nunc sunt. O utinam medium tenere cursum semper liceat inter Symplegadas, hinc effraenis licentiae, inde jugi humani. Sed tum nimia curiositas, tum odium ac metus nesciunt modum. Nec ista corrigere est opis humanae. Hoc ut cum poeta loquar [gap: Greek word(s)]. Cui te post breve adeo alloquium commendo. Neque enim nunc multis te distinendum putavi: cum Vander-Bekius tibi futurus sit vivae Epistolae loco. Ex eo igitur tum Reip. tum Ecclesiae statum abunde, ni fallor, cognosces.

Lugd. Batav. Kal. Decemb.

Tuus sine fuco ac fallaciis,

G. J. Vossius.

XLI. Clarissimo et undecumque Doctissimo viro, Jano Grutero, J. C. et Historico Electorali.

CUM Historiarum notiti‚, vir Cl. comparatum est, quemadmodum tum cum Sole, Luna, et Astris, quibus Lucis nihil encomiis accedit, aut convitiis decedit: tum cum Marco illo Catone, cujus gloriae, ut ex Livio scribit Hieronymus; neque M. Tullius laudando profuit, neque C. Caesar vituperando obfuit. Quare operae


page 99, image: bs099

haud existimo, de praestanti‚ ejus, ac necessicate laudum corollam plectere. Illud mihi potius faciendum videtur, ut consilii mei rationem aperiam; sed paucis. Nam quisquis te novit et quis non novit in Europa?) Is scit quantum histori‚ alios antistes. Et haec nostra commentatio de histori‚, quae ad scribendam historiam viam sternit. Hui, inquiet, Quis paucas istas pagellas ad virum non nisi lacte gallinaceo, certe magnis quibusque dignum? Quo colore factum hoc purgem? Num minutum quippiam me affectasse dicam, quia id quod de Poematis dicebat Aristoteles, de quibusque libris verum est, nempe quae insanae sunt magnitudinis, non magis esse pulchra, quam supra modum magnum Animal. [gap: Greek word(s)]. Neque enim simul inspectio eorum fieri potest, sed subterlabitur ex intuentium contemplatione, illud unum et totum. Atqui ut idem mihi inquit, nec quicquam admodum exiguum fuerit venustum: [gap: Greek word(s)]. Confunditur statim inspectio, quae brevissimo fit temporis momento. Sed et in rebus modus servari potest, aureaque mediocritas. An potius, quoniam multa hodie ingentia scribi volumina videmus in quibus, ut facetus Comicus ait,

Gerrae Germanae, atque aedepol lirae lirae,

Idcirco dicam mihi placuisse femper, placiturum que aeternum Lucretianum illud,

Parvus et est Cygni melior canor ille Gruum quam
Clangor in aethereis, dispersus nubibus Austri?

At non quia [gap: Greek word(s)], ut scribit Eclogarius Athenaei: Ideo liber quilibet pusillus magnum bonum, sed saepe pusillum, imo magnum interdum malum: ut interim omittam, illum ipsum Cyrenensem Callimachum, tandem malevolorum calumniis adductum, ingens Hecates poema edidisse. Unum occurrit quo spero culpam hanc, siqua est, eluam. Humanitatem summam esse statuo, in peritissimo totius humanitatis; eamque in me opinionem alit, tum relucens in tot monumentis tuis summa humanitas, tum eorum de humanitate tua judicium, qui noverunt familiarius. Itaque etsi,

Non tam aversus equos nostra sol jungat ab urbe.

Ut ignorem acre tuum ingenium, et excellentem eruditionem: tamen si id peccare est, audendo peccare satius fuit, contra magnitudinem, quam non audendo contra humanitatem. Aliis satisfactum spero, tibi scio: sin minus, una superest via, ut Libellus sit tibi Ajax Augusti, tuamque in spongiam incumbat. Atque hoc eo leniori animo feram, quod haud magnum ei laborem impensum agnoscam. Certe si vel minimum laudis indulseris, ut Afranius in Thaide, majorem laudem, quam laborem invenio. Verum metuo, ne nimis hanc laboris, et operae parvitatem, parvitas, levitasque operis augeat, dum minute quid, ac subfrigide, at nihil observate, curioseque scripsisse judicabor. Quod si est, nihil superest aliud, quam ut Soricis instar, suo libellus pereat indicio: Et quia ad te emendandum mitto, un‚ emendetur litur‚, quomodo Plutarchus [note: Lib. 2. de Alexandri fortuna.] scribit Philoxenum, cum sibi Liber ad emendandum esset traditus, [gap: Greek word(s)]. Vale, Vir Cl. Et si mereor, imo immerentem quoque amore complectere.

XLII. Clarissimo viro, Jano Grutero. Vir Clarissime, Conjunctissimeque Affinis,

DOlorem meum quem cepi, ex tristissimo Palatinatus casu, non mediocriter auxit, quod Te quoque, cujus merita, erga Orbem Universum, nemo unquam satis praedicaverit, incendium hoc adflarit. Volupe interea fuit, quod ex literis tuis intelligo, recte Te valere, animoque esse constanti in his malis. Multum etiam me recreat, quod, uti complures mihi retulerunt, Frankeram es vocatus; ut Academiam hanc luce tua illustres: Atque adeo etiam, ab serenissimo Daniae Rege, honestissimo. stipendio invitari diceris, ad ornandam Academiam Hafniensem. Quantum mallem, nobis adesses? Utinam haec res iis curae foret, qui consilio valent apud eos, quorum in


page 100, image: bs100

manu ea res est. Sed mihi non estanimus, querimoniam de his temporibus instituere, quibus prope omnes omnia metiuntur commodo suo, nec alios, quam foelices colunt. Quin Spartana potius patientia haec concoquemus. Interim impense scire desideto, utram vocationem, si vera intellexi, cogites amplecti. Mallem si non nobiscum, saltem proximus nobis fores. Sed tamen magis consultum volo commodo tuo, quam desiderio meo. Eloquentiam hic ego, simulque Chronologiam profiteor. Honestum fateor munus, sed sacra malim hac aetate, praesertim quando, ni me nimis amo, haud impares sumus, sane ut ita semper literas, et Philosophiam tractavimus, ut is potissimum nobis scopus foret: Interim solatiolo est, quod sic quoque prosumus publico. Florentissimo quidem Auditorio fruimur, si hic quisquam alius nunc, vel antehac etiam. Lis Corputiana, ante Paschales ferias decidetur, nisi fallunt penes quos ejus dijudicandae est potestas. Occasionem nactus, per Commelinum Francofurtum euntem, mittere ad te volui Libellos duos; Unumquo historiae naturam, ac praecepta complexus fui; Alterum de Historicis Graecis; Tertius qui est de Historicis Latinis brevi, et ipse, lucem videbit. Spero eos haud tibi ingratos fore, non eo tantum nomine, quia a me proficiscuntur, quem a te amari scio: Sed etiam quoniam fieri aliter non potest, quin qui tamdiu ea cum gloria illustri loco, historiam sis professus, atque inter tot Scriptores, etiam Historicos, usque adeo multos foelicissima curiositate restitueris, et illustraris eorum et ipse approbes conatum, qui quomodocunque, de Historia, et Historicis, bene student mereri. Salutem plurimam Uxor Tibi dicit: Item Amplissimus Rutgersius, et Collegae mei, Heinsius, Meursiusque; adhaec Scriverius, et quos alios salutari jusseras.

VI. Eid. Mart. CIC IC C XXIV.

Tuus omni officio, G. J. Vossius.

XLIII. D. Fulconi Grenvillo, Equiti aurato, Baroni de Brook, Serenissimo Regi Magnae Britanniae a Secretioribus Consiliis; S. P.

INcredibili voluptate perfusus fui, cum intelligerem te, generose Domine, in quo cum illustri Natalitium splendore, et summa dignitate non excellens modo virtus, sed eximia etiam eruditio, suaviter conspirant; et me natum scire, et praeterea amare, et tanti quoque facere, ut dignum existimes, cui inter florentissima Cantabrigiensis Academiae lumina, te auspice, tribuatur locus. Equidem non tam habeo, quam Poeta appellat, carneam fibram, ut non sentiam, quantae, et gloriae, et utilitati, ea res mihi, et liberis meis, esse possit. Tum autem quid jucundius fuerit Ecclesiasticae Antiquitatis amantissimo, quam in ea vivere Ecclesia, quae, seu doctrinam salutarem, seu exteriorem Ecclesiae faciem attendas, Apostolico aevo, et proximis seculis, simillima videatur? Quamobrem non possum non beatum me putare, quod Deus animo tuo honestam adeo de me opinionem inspir‚tit. Sunt interea pauca quaedam, de quibus aliquanto certior fieri desidero. Ut super lectionum de hebdomade numero, et imprimis de habitaculo, quod, ut arbitror, uxorem liberosque habenti non nisi extra Collegium esse possit. Atque haec, licet in vocationem tam praeclaram magnopere propenderem, scribenda nihilominus putavi. Simul ut quomodocunque gratum animum testari inciperem, literis meis comites addere volui libellos hactenus a me editos: quos vel eo nomine haut ingratos fore confido, quod a summo excellentissimarum tuarum virtutum admiratore proficiscantur. Quod si Deus valetudinem et otium concesserit, consequentur et plura et meliora, quorum partem jam habeo confectam. Deus te, Illustris Domine, diu Magnae Britanniae Regno, summo literarum et literatorum bono conservet.

Lugduni Bat. CIC IC CXXIV. Idib. Sept.

Illustri Nomini tuo devotissimus, G. J. Vossius.

XLIV.

INtellexi ex nobilissimo Dom. Carletono, quam praeclare de me sentias, strenueque operam des, ut in florentissima Cantabrigiensium Academia perhonestum teneam locum, seu Historiam profitens, seu scientiam


page 101, image: bs101

Civilem. Equidem fore hoc pacto video, non tantum ut illustriori loco constitutus, majori nominis luce circumvestiar: sed etiam, ut amiciti‚ et colloquiis fruens summorum Academiae ejus virorum, maxima et pietatis et doctrinae capere possim incrementa: tum autem, ut ad plures industriae meae, et qualiscunque eruditionis fructus redundet: ut interea de rei familiaris incremento nihil dicam. Metuo sane, ne pro tali ac tanto beneficio pates unquam gratias referre possim. Sed velle tamen non desistam. Interea hoc promittere habeo, nunquam fore, ut te consilii istius possit poenitere. Is enim mihi animus semper fuit, ut pro viribus et publice et privatim qua voce, qua scribendo, consultum irem publico bono. Quamvis autem plane eo propendeo, ut ad honestam adeo conditionem si vocer, sequar: tamen quaedam ante operae fuerit scire. Super quibus scripsi ad Generosum Dominum Baronem de Brook. Literarum earum exemplum Epistolae huic addendum putavi. Vale Amplissime et Praestantissime Boswelle, atque amare nos perge.

Lugd. Bat. Idib. Septembr. CIC. IC C XXIV.

Tibi merito tuo Obstrictissimus, G. J. Vossius.

XLV. Nobilissimo et Amplissimo Dom. Dudleio Carletono, a Secretis Concilii Regii Magnae Britanniae. Nobilissime Domine Carletone,

EN tibi literas, quas exaravi tum ad Generosum Dominum Baronem de Brooke, tum ad Amplissimum Dom. Boswellum. Etiam exemplum utriusque epistolae vides. Sicubi peccatum putes, jucundum erit a te moneri, ut corrigatur, priusquam literae meae tantis viris exhibeantur. Similiter exemplum Epistolae ad Dom. Baronem de Brook literis ad Dom. Boswellum inclusi. Mitto et quicquid hactenus edidi, ut Dom. Baroni de Brook offeratur, minutum quidem donum, sed magni affectus. Plinii Epistolas cum Catanaei commentario tandem nactus fui. At librum Vorstii de Deo, quem nunquam editum mallem, nusquam amplius in Bibliopoliis prostare scias. Arminii quae quidem reperire potui, uti petieras, mitto. Sed fore intelligo, ut cuncta ejus viri uno volumine intra paucos menses in Germania recudantur. Quod si expectare malueris usque dum id fiat, solum opus erit ut nunc missa remittas.

Vale Nobilissime Domine, et quo coepisti favore, porro me prosequere.

Lugd. Bat. Id. Sept. CIC IC C XXIV.

Tuus Tuo merito, G. J. Vossius.

XLVI. Dudleio Carleton. Londinum. Nobilissime et Ampliss. Dom.

REdditae mihi sunt literae doctissimi Boswelli, quibus ab illustri Barone de Brook, ad Professorem in Cantabrigiensi Academia honorificentius vocor, quam homo tantilli ingenii atque eruditionis merear. Redditae item tuae, quibus non amanter minus, quam prudenter mones, ut ne cum uxore ac liberis me in viam dem, priusquam peracta quaedam sint, de quibus ob incerta Rerum Humanarum, constare antea satius sit, quam stabilem cum meis sedem in florentisim‚ Britanni‚ vestr‚ figam. Equidem, quantas possum, pro singulari hoc affectu, gratias ago, uti debeo. Sed scrupulus tamen non exiguus injectus est mihi quem dissimulare non possum apud tam amantem mei. Auctor enim es ut quam primum veniam; sed solus, et ignaris iis quibus Academiae cura incumbit. Neque non video, id tibi propositum esse, ut si minus omnia ex voto reperiam, citra honoris dispendium, sineque Academiae nostrae Curatorum offensa, facilis mihi reditus pateat ad meos. Sed Nobilissime Domine, quid si per utrumque munus quod sultinui, et illud quod nunc obeo, ita politioribus prope omnibus innotuerim apud nos, ut pedem vix extra urbem, nedum extra Bata viam ponere liceat, quin profectio mea dimanatura sit ad plures? Atque ut de nocte iter conficiendo, vel alium dolum nectendo, fallere omnes ad dies paucos possim: quia tamen per unum alterumque ex Anglia reducem jam rumor hic est diffusus de vocatione ad vos me‚: de itinere in Angliam etiam suscepto, suspicio oborietur multis, simulac hebdomadas totas desiderabor ab Academiae hujus juventute, Senatu, foroque


page 102, image: bs102

ipso. Quater enim de hebdomade docendum mihi: nec pars modo Senatus sum Academici; sed unus ex quatuor viris, qui rectori Academiae adsident in tribunali nostro. Illud etiam reticere nequeo, literas ab ornatis Boswello scriptas, quarum mihi exemplum miseras Hag‚, non parum variari in stipendii modo ab Epistola, quam ipse ab eo accepi. Hoc unde contingat, non satis conjectur‚ assequi possum; nisi forte quispiam tuis e terris sponte se minoris offert, neque desint qui nunc deprecient, ut fieri solet. Quid enim ego umbraticus sciam, quid in Anglia, quis rerum agat, sive per se, sive per suos? Quamobrem per amorem erga me tuum, etiam atque etiam rogo, ut hac in re me quamprimum pro singulari tua prudentia, consilio juves. Vale decus meum, et eum, qui beneficia tua animo inscribit, patentissimo, nec eorum esse ignarum posteritatem sinet, amore tuo porro dignare. Salutem quoque plurimam, si occasio dabitur, meis verbis dicito Reverendissimo Wintoniensi Episcopo, Viro incomparabili, cujus erga me affectui, utinam gratias referre dignas valerem. Iterum Vale.

Lugduni Bat. CIC IC C XXV. IV. Id. Feb.

Nobilitatum Virtutumque tuarum Cultor atque Observator, G. J. Vossius.

XLVII. Nobilissimo et Amplissimo Dom. Dutleio Carletono, a Secretis Consiliis Regi Magnae Britanniae. Nobilissime Domine,

DE vocatione in Angliam mea rem omnem quia longiorem moram non pateretur, communicavi cum uno altero ex Nob. et Amp. D. D. Curatoribus Academiae nostrae. AEquum autem imo plane necessarium arbitrabantur, ut quicquid hujus est etiam a me in Collegio eorum exponatur. Ego ne hac parte postulato eorum refrager; partim adducor amore et grat‚ recordatione beneficiorum quae praestiterunt: partim quia si dicendum, quod res est, plane pusillum est, quod exigunt. Nam post dies decem, h. e. ad octavum Maji, eorum hic conventus erit. Postquam Hag‚ redii uxor in vehementem incidit febrim: qua res effecit, ut dies aliquot scribendi ad te officium distulerim. Interim, ex medici etiam sententia, carere morbus periculo videtur. Sed Poetae illud nosti, quando ait, amorem rem soliciti plenam timoris esse. Quod si per lectiones publicas, ac imprimis valetudinem conjugis liceat, etiam ante Nobilium Curatorum adventum operam dabo, ut de nonnullis tecum loquar. Nec enim tam ignarus sum rerum humanarum, ut non, quemadmodum video undique amorem erga me tuum; ita etiam perspiciam, quantum juvare me consilio possis, non per te modo, sed etiam per illustrissimum patrem tuum, aeternum Britanniae suae ornamentum. Deus utrique vestri, et hÓc, et in coelis praemia rependat, amoremque istum erga me conservet.

Lugd. Bat. CIC IC C XXV. XXVIII. April.

Nobilissimo nomini tuo obstrictissimus, G. J. Vossius.

XLVIII. Gulielmo Bosvvello. Amplissime Doctissimeque Domine Boswelle,

QUis rerum mearum ignarus, aliud sibi persuadere possit, quam diutinam hanc in respondendo cessationem inde duntaxat, aut potissimum saltem, promanare, ut Vocatione Anglican‚ aliquid mihi apud Batavos lucelli acquiram? Scimus id plerisque moris esse. Nec notam hanc effugit summus Jurisconsultus, Andreas Alciatus, cum Biturigibus Patavium vocaretur. Et ille quidem callide hoc egerat ipse, ut vocaretur. Mihi, ut scis, ne per somnium tale quid cogitanti sponte apud vos professio oblata est. Ille item, immane quantum aucto stipendio, apud Biturigas remansit. Ego, uti hoc nunquam egi, ita nec quicquam accessionis (quam quidem scio mihi minime invideres) consequar remanendo, nisi simul accessio fiat forte novi laboris. Quaeris quid igitur in causa sit, cur tardius literis tuis respondeam, tam amanter, tam benevole scriptis? Dicam aperte et sine circuitione. Scrupulus aliquis animo meo injectus erat, quod putarem posteriores literas minus cum illis, quae ad nobilissimum D. Carletonum missae erant, convenire.


page 103, image: bs103

Nec is, nisi adventu Domini Carletoni, et imprimis alteris a te literis ad eum exemptus fuit. Alia etiam causa accessit, ita enim officii ac muneris mei ratio ferebat, ut de vocatione mea, quicquid erat, referrem in conventu nobilissimorum Academiae hujus Curatorum. Is conventus, praeter ipsorum et meam imprimis spem, diutius dilatus est quam putabamus. Tertiam etiam causam accipe. Inciderat uxor carissima in morbum gravem, quo fiebat, ut nec in hanc, nec in illam parrem, de vocatione ea certi quicquam statuere auderem. Sed ubi ea convaluit, vel convaluisse saltem visa fuit, serio de re tota et mecum, et cum amicis, et cum Academiae Curatoribus cogitare coepi. Adhortari alii, dehortari alii, ut fieri solet. Sed non tam stupidus eram, ut non viderem, quae suaderent, ut quam primum vocationem meam amplecterer. Nam et in florentissima Academia inter summos tot viros victurus eram, et iis in terris, ubi Ecclesiae ea facies foret, qua non alia hodie in terris veterem illam magis referret. Sperabam etiam eo me gratiorem fore, quod antiquitatis Ecclesiasticae studio a puero me dedissem: ejus autem studii apud vos plurimi essent non intelligentes minus quam amantes; cum quibus perjucundum fuisset, colloqui ac conversari. Sed dum haecoculis quasi obversantur, ita Deo volente, dulcissima conjux, singularis sane exempli foemina, iterum in morbum incidit; ac in longe vehementiorem, quam ante. Nec enim aliud nunc (quantum futura prospicere scit infirmitas humana) conjectur‚ assequi possumus, quam eam vel hoc morbo terris ereptum iri: vel saltem, diuturnum morbum fore, diuturniorem etiam languorem, qui morbum consequi solet. Proinde judicavi, non diutius spem mei facere me oportere generoso Domino Baroni de Brook: sed quamprimum eum de statu rerum mearum faciendum esse certiorem: Te vero, doctissime et amicissime Domine Boswelle, quam amo, quam aestimo, propter plurimas maximasque virtutes, ac potissimum propter eam qu‚ tantopere excellis, humanitatem, cujus abunde erga me indicia dedisti. Sed laudibus tuis non insistam: ne non tam judicium videar promere, quam pro ingenti beneficio verbis gratias velle referre. Atqui gratias referre opis non est nostrae: qui nihil nisi devotum tibi animum offerre pessumus. Atque eo scio, quae humanitas est tua, contentus nunc eris. Plura jam scribere domesticus dolor impedit. Sed alias id compensabitur. Cum enim obscurum non sit quantopere me complectaris: literis posthac meis subinde te, si grave id tibi non erit, compellabo. Amorem etiam erga te meum ubi potero, et publice, et privatim testari non desistam. Vale.

Lugd. Bat. CIC IC C XXV. Kal. Juniis.

Tuus totus, G. J. Vossius.

XLIX. Dudlaeo Carletono. Nobilissime D. Carletone,

DUM ego hesterno die tecum colloquor, aliud hic agitur. Quid illud? inquies. Dicam. Superiori die Sabbathi, cum literis tuis ad me venit juvenis nobilis, mihi ignotus, sed, ut ipse postea retulit, ex aula principis serenissimi, qui in urbe hac vivit. Exposuit quorsum accepisset. Literis a te accepisse ajebat. Rogavit amice quid de negotio Anglicano decrevissem? Exposui mille Angliae bona, quae iter suaderent. Sed adjeci quaedam quae scrupulum injicerent. Nempe ea ipsa, quae apud te retuli. Et quia nihil ad illa magnopere reponebatur: iterum rogatus serio dixi, dum hi forent scrupuli vix hinc avulsum iri. Ille, etsi Angliam suaderet, tamen petiit, ut si iter illud minus capesserem, saltem veterem in Angliam affectum retinerem. Hagae a te reversus, intelligo non solum constare jam pluribus in urbe, quae huic nobili dixissem: sed aperte promi, me apud eum penitus detrectasse provinciam. Et illud jam in Angliam esse perscriptum. Quod si est, sane pugnabunt nonnihil literae tuae cum iis, quae Lugduno missae. Non tum eum scrupulum eximi posse putabas. Atque ego ostendi, non me alienum esse, si et uxori et liberis uti dicebam consuli posset. Quare arbitror satius fore ut nihil in Angliam perscribatur priusquam tecum loquar. Fiet autem id aut cras aut summum perendie. Nam et alia sunt quae satius sit a te sciri, utpote mei amantissimo. Salve a me. Postridie quam a te abii, horis circiter XX. postquam tecum egi, idque ob festinationem manu filioli cui haec dictabam.


page 104, image: bs104

Nam morae locum nullum relinquendum putabam, ne differendo negotium corrumperem. Cras igitur, aut ad summum perendie Hagae adero.

L. Ad Illustrem et Generosum Dominum, Baronem de Brook, Fulconem Grenvillum.

EGO vero, Illustris ac Generose Domine, amorem erga me tuum magis magisque cognosco: ut qui stipendio honesto non contentus, de libera habitatione etiam addendum putaris. Sed quanto excelsa illa mens tua mihi perspectior est: tanto magis vereor, ne affectui huic, ac amori mihi habito, satis videar respondere. Equidem (dissimulare non debeo quod officii mei erat) communicavi rem omnem cum Nobilissimis et Ampliss. Academiae hujus Curatoribus. Petiere illi ut in conventu suo proximo, proponere rem vellem. Videbatur mora duntaxat fore hebdomadum duarum. Factae sunt plures. Interim uxor in gravem incidit morbum. Conveniunt Curatores, et urbis Consules, qui illis a consilio sunt. Auctores esse omnes, ut hanc ne Academiam relinquam, prolixeque affectum suum testari. Potuit ea res scrupulum injicere mihi, homini minime, ut arbitror, malo. Sed nec deerant amantes mei, qui maximopere adhortarentur, ut terras hasce florentissimo Angliae regno commutarem: atque hujusce rei causas afferebant sane graves. Et jam uxor convaluisse videbatur. Verum enim vero, ut nihil certi est in rebus humanis, ecce saeva tempestas. Incidit uxor in recidivam. Ad morbum accedebant symptomata gravia, ac vehementia. Quo res evasura sit, necdum scio. Periculum quidem summum omnes videmus. Atque ut Dei beneficio optime res cadat: tamen (quantum humanus animus ex praesentibus conjectare potest) morbus hic diuturnus plane erit. Mihi interim qui miseram video uxorem, illam animae dimidium meae; cuique in hoc statu vix horam ab ea abesse licet, dum nihil praeter cruciatus specto, nec praeter gemitus tristiaque suspiria audio quicquam, cor prope finditur, ac sapientia, si qua in me unquam fuit, pene tota (pudet dicere) expectoratur. Sane studiis operam dare nec vacat, quia absentem uxor requirit, nec lubet quod absens etiam macerer. Quid enim mirum, si plurimum ei metuo, quam plurimum amo? Praesertim cum amorem augeat amittendi metus. Do quidem operam, et sedulo do, ut animum ad omnes casus, et divinis et humanis praeceptis, obfirmem. Sed tamen diffiteri non possum, me tant‚ cur‚ doloreque circumseptum esse, ut subinde ad id, quod timeo, pene invitus revolvar. Quare haud aliud statuere possum, quam ita Deo Opt. Max. visum esse, ut in his terris, quod vitae reliquum est, absumam. Id autem quantulum futurum sit, praesertim annis hisce pestilentibus, novit idem ille qui solus scit omnia, vitaeque qui nostrae modum praefinivit. Interim non possum non immortales tibi gratias habere, quod illustre adeo beneficium, tam humaniter, tam liberaliter in me couferre fueris paratus. Sane quanti me facias, ist‚ amoris ac benevolentiae significatione satis indicasti. Mihi quidem metita haec tua nunquam animo excident. Nec tam arduum, aut magnum, dici quicquam poterit; quod non debere me tibi profitear. Utinam aliquando sit, ut ostendere erga te possim cultus et observantiae erga te meae propensissimam voluntatem. Nunc pro illa, et honestandi mei, et augendi fortunas meas tam munifica voluntate, non aliud quam maximas gratias ago. Nec enim pro tantis meritis, reddere vicem possum: redderem autem, si possem. Si quid tamen ab otii mei fructibus expectari possit, obnixe hoc agam, non quidem ut illustrando nomini tuo inserviat (nec enim ego soli lucem addere possum) sed tamen ne posteris pro tanto beneficio videar fuisse ingratus. Te vero, Illustris Domine, unum illud praeterea majorem in modum rogo, ut ne harum literarum ergŰ, quicquam apud te nomini meo decedere patiaris: sed potius excusationem meam aequi bonique consulas: atque ita statuas, Providenti‚ Divin‚, quae cuncta dispensat, vocationi huic meae injectum esse impedimentum. Plura in eam sententiam scriberem, nisi viderer diffidere praestantissimo judicio tuo, ac jam dudum mens avocaretur domestici mali cogitatione.



page 105, image: bs105

Deus te Illust. Dom. diu inclyto Britanniae regno incolumem servet, amorem etiam tuum mihi semper conservet. Vale.

Lugd. Bat. Kal. Juniis. CIC IC CXXV.

Illustris tui nominis cultor, G. J. Vossius.

LI. Gerardus Vossius, Jo. Meursio Viro Clariss. S. P.

DUplex nomine gaudeo, maxime vir atque amice eximie, primum quod ut florentissimum Daniae Regnum majori luce vesties atque etuditionem Nobilissimae Juventutis augebis, ita futurum video, ut ipse etiam majora et honoris, et emolumentorum, capias incrementa. Deinde autem illud plurimum me recreat ac reficit, quod, si bene animum tuum novi, quanto magis in pretio eris, tanto magis amare studia literarum, deque hoc seculo et posteritate insimul, praeclare perges mereri. Unum illud doleo quod a te tanto, et viro, et amico, tam longe sepater intervallo. Sed nunquam tam mei fuero studiosus atque amans, ut non gloriae, ac commodis tuis, ut tuis vero? imo Reip. Literariae longissime posthabeam utilitatem, licet multo maximam quam ex suavissima conversatione tu‚ capiebam. Quod ad rerum mearum statum attinet, magna quidem mei expectatio apud serenissimum Angliae Regem, et Regni proceres, concitata erat; ut his diebus ex nobilibus Britannis intellexi: sed non multo post abitum tuum, uxor in gravissimum iterum incidit morbum: qui tres pene menses duravit; Ac ne nunc quidem corpore est satis firmo. Ea res efficit, ut mihi divinitus compedes injectas arbitrarer: plane enim vitae ejus metuebam: nec ut viduus eo me conferrem ex re fuisset mea aut meorum. Praesertim cum rei familiaris partum sim intelligens quemadmodum nosti. Nec propterea hilo per abitum tuum auctior sum nisi quod Ampliss. Acad. huius curatores, a me petierunt ut, ne penitus jaceret studium Linguae Graecae, diebus Mercurii ac Sabbati extra ordinem illud horam unam profiteri vellem: uti a me serio fit; sed stipendio plane incerto. Propterea auctores nonnulli fuerunt, ut ne ea conditione provinciam susciperem; sed nosti, quam soleam [gap: Greek word(s)], ac tanto minus id Curatoribus denegandum putavi quod benevolentia mei ductos, utcumque causam non satis perspicerem hoc consilii cepisse eos arbitrarer. In opere meo de Historicis Latinis jam ad Justiniani tempora perveni. Video fore, ut non multo ante natalem Domini absolvatur. Usque adeo lentae sunt operae. Superiori hebdomade in senatu Academico Rector magnificus, Polyander, Sualemburgius et ego homullus, missi fuimus Hagam ad Illustrissimum Principem Henricum quo ei gratularemur novam dignitatem, atque Academiae nostrae statum eidem commendaremus. Respondit humanissime, etsi valde infirmus, usque adeo ut eo die neminem praeter nos admiserit. Pridie misere fuere conflictatus cum morbo colico, quem esu mororum, melonum, fungorumque contraxisse ferebatur: At talium tragematum [gap: Greek word(s)], potius sane quam per ea male sit optimo Principi, cui vel de meis Deus annos superaddat. Sane improborum aliquod gaudium tum erat, sed bene est quod nunc valetudini restitutus videtur. Golius Arabice docet. Sed poposcit a curatoribus ut sibi potestas daretur cum Wetsio designato Consuli Aleppensi in Syriam suis sumptibus proficiscendi, atque impetravit. Post trimestre aut circiter se itineri accinget. Quaeres quis Deus hanc illi mentem inspir‚rit. Nempe non alio compellitur quam quod multa adeo in Arabica Lingua supersint, quae nec illi nec cuiquam in Orbe Christiano cognita sint. Quaecumque Arabica Lexica suppetunt, mutila videntur. Quid dico, videntur? Imo si de iis quidem loquamur quae scripta sunt ab hominibus Christianis, desunt verba pene infinita. Ita qui interpretari quid velit, saepe ad fallaces conjecturas recurrere cogatur. Ea autem quae Lingua sua Arabes condiderunt, multo quidem sunt perfectiora; sed quia gentis suae hominibus scripsere, ita breviter succincteque cuncta interpretantur ut a Christianis hominibus non intelligantur. Praesertim ubi ritus Arabum attinguntur nostris ignoti, aut ubi ad Poetarum Arabum loca alluditur quos iidem saepe ne per transennam quidem videre. Sperat itaque Golius noster si annum unum Damasci et vicinis locis, cum doctissimis Arabum atque aliarum Asiae gentium colloqui familiarius detur, posse se plus uno


page 106, image: bs106

proficere die quam vicenis, si suo omnia labore hic ruspetur. Certe Juvenis est praeclarus magnumque aliquando virum dabit, si Deus ei valetudinem et vitam, quod ex animo voveo, cum Bataviae, tum praecipue studiorum causa. Multa enim ex Arabum monumentis erui possunt, quae a nostris sciantur, juxta ac ab ignarissimis. Schrevelius quo hactenus Haga medico usa fuit, honore eo a Curatoribus auctus est ut inter Professores Medicos familiam duceret. Et jam Orationem habuit inauguralem. Sed de principe loco sponte maluit cedere affini suo Heurnio qui tot annos, jam Medicinam in Academia hac fuerit professus. Hac tamen conditione loci gratiam fecit, ut ne Affinis primarii medici titulum sibi arrogaret. Spero eam rem aliquid ponderis habituram ad concordiam. Sane modestiam prudentiamque Screvelii hac parte omnes commendant. Multorum sencentia erat ut Screvelio etiam botanica functio mandaretur. Et maluisset ipse atque etiam amici ejus, cum ob alia, tum horti Academici amoenitatem. Sed Vorstius noster in ea opinione erat, fore eam rem sibi ignominiae, si cedere illa domo nunc ipsa mater familiaque cogerentur, ubi hactenus [gap: Greek word(s)] Vorstius egisset. Utcumque hoc est, amicus ille noster Vorstius Curatoribus persuasit adjuvante imprimis Cunaeo. Itaque et Ordinarius is Medicinae nunc Professor est, et idem Doctor botanicus: quae felicitas nescio an cuiquam ea aetace in Acad. hac contigerit. Screvelio cum in totum Parenti Vorstii succedere non posset, loco Botanicae professionis trecenti vel amplius floreni annui decreti sunt. Amplissimus Rutgersius menses multos lecto affixus fuit: deque valetudine ejus prope conclamatum esse Screvelius Medicus judicabat. Sed hesterna die eognovi ex Heinsio, Valentium medicum Delphensem, pro certo habere, laborare eum scheloturbe: ac se eum intra octiduum vel praeterpropter valetudini restituere posse. Quod Deus faxit. Sin, quod Deus avertat, naturae concesserit, sedulo apud sereniss. Regem opera dabitur ut in locum ejus Heinsius possit succedere. Et multi fore arbitrantur, ut compos ejus voti fiat. Nec tamen in Bataviae proceribus desunt, qui suorum alicui decus hoc conferri praeoptent, atque etiam in hoc sint elaboraturi. Vides mi amice, hominum certamina. Nos vero interim dulcia Musarum studia colamus, atque amore potius inter nos, imo et cum aliis bene merendo de bonis literis certemus. Hesterno die a Screvelio Gymnasiarcha, vocatus fui ad nuptiale convivium (mercatori cuidam Harlemensi filiarum ejus una nupsit) Ei intererant praeter alios, Cunaeus et Barlaeus, qui impense postularunt ut suo te nomine salutarem. Uxor quoque mea plurima te salute impertit. Utriusque etiam nostri nomine multam salutem dicito lectissimae atque optimae uxori tuae.

Lugd. Bat. CIC IC C XXV. Kal. Octob.

[gap: Greek word(s)].

LII. Hugoni Grotio, Gerardus Vossius S. P. D.

LEgi responsum tuum, Amplissime Domine, in quo non dico permulta, sed omnia plane ita subtiliter, nervoseque a te dicuntur, ut quamquam sciam quam plerique omnes docere quam discere simus paratiores, tamen bona me spes habeat, posse his Clarissimum Molinaeum ab anticipata opinione dimoveri. Sed cum omnia mire fuerint ad palatum meum, tum imprimis ea me delectarunt, quae de salutis certitudine scripsisti. Omnino enim in hoc dogmate plus mihi lucis adduxisti, quam vel alius antea quisquam, vel tute antea ipse; quamquam semel iterumque tecum de eo sim locutus, et communicaris mecum quae de conciliatione dissidentium sententiarum scripseras nuper. Nec tamen abeunt ab iis, quae interea temporis jam animo conceperam. Sed gavisus sum ea calculo tuo comprobari: et quod magniduco, distinctius ea proposuisti, quam ego ea mente eram complexus. Itaque usus mihi eorundem fuit hodierno die, quo dicendum aliquid fuit de verbis istis Christi, Cap. XXIV. Matth. [gap: Greek word(s)]. Nam huc usque me in eo Evangelista series ipsa perduxerat. Nec arbitror nos, plus quam a te factum, largiri cuiquam posse, nisi simul a clara scripturarum luce, inque ea ambulantis piae antiquitatis vestigiis, visum sit deflectere. Quod vero prohibes, ne Nob. Langeracensis literas tuas ostendat viro doctissimo, equidem istiusmodi puto, ut nec tu imprudenter illud scribas,


page 107, image: bs107

et Langeracensem tamen prudenter facturum putem, si nullus hac parte tibi morem gerat. Nam et Reip. et Ecclesiae plurimum interest, ut magni nominis Theologi, piae antiquitatis sententiam cognoscant, super praedestinatione et dogmatibus annexis: tum vero imprimis, ut jus summi Magistratus in rebus Ecclesiasticis rectius addiscant. Quod si tamen Legatus sibi illum thesaurum servet; post illa scribi oportebit, rem omnem te ipsius petmittere potestati. Nec puto hoc consilium quemquam ut candidum minus interpretari posse, nisi forte qui niger sit ipse. Qualis forte etiam in scripto tuo minus verisimile dicet; quod ais pag. 2. vers. 9. non aliud te spectasse, quam ut Molinaei consilio, et ipse et alii adjuvari possetis ad pacem promovendam. Obducat enim quod, pag. 17. (cujus initium ad conclusionem) ais non scripsisse te in eum finem, quod Molinaeum inspecturum putaras, sed ut sententiam tuam apud Nobil. Legatum deponeres. Quae tamen licet [gap: Greek word(s)], non tamen [gap: Greek word(s)] esse patet, cum, ut ego arbitror, volueris, non scriptum Molinaeo ostendi, sed dissimulato scripto, Molinaeo exponi debere, quae scripto esses complexus, quaeque Legatus ad consilium ejus de procuranda pace eliciendum, significanda ei arbitraretur. Porro cum ejusdem pag. 17. vers. 2. nominas conciliationem, cui subscripturi sint Angli, Belgae, Helvetii, Germani, dubitavi certone consilio an festinatione omittantur Galli, praesertim cum in Gallias scribas. Quemadmodum nec sat scio, ad quod pag. 6. vers. 7. a fine, ais, simplex donum esse non potest, quod pluribus conceditur, priori gratia abutentibus, quam utentibus, an [gap: Greek word(s)] intelligi possit; cum certum sit, si princeps tam iis qui hastam abjecerint, quam qui bene rem gesserint, armillas donet, minime horum ratione simplex donum dici posse. Haec sic ego non musinabar, sed muginabar. Nam aliquid in chartam conjiciendum erat, non quale Tu scripseras, cujusmodi nihil erat, (scio Te sic ingenue scribendi fidem habiturum) sed tamen quod chartae spatium implere posset. Bis me legisse dicere possum, etiam tertiaturum, nisi metuissem, ne in remittendo festinato opus esset. Superest, vir Amplissime, et supra mortales omnes mei amantissime, ut maximas Tibi gratias agam, quod priusquam responsum hoc tuum mitteres ad Langeracensem, ejus mihi legendi fecetis potestatem. Nec enim majori cum voluptate, addo etiam cum fructu, meum in re alia tempus collocare potuissem. Planeque rogo simili adfectu, et honore in posterum me prosequi velis. Est et quiddam aliud, de quo ad Te scribere aveo, quod Bredanam Ecclesiam spectet. Sed nunc serum est, eoque isthac occasione potius utar, cum frater ad te Hagam iturus, quod futurum die Jovis, uti intelligo. Salutabis, Magnifice Domine, Nomine meo lectissimam foeminam conjugem tuam, quam Clemangis editor ante unam aut alteram hebdomadem praeconio isthoc serio apud me decoravit, quod suaviter se risisset versiculis rythmicis, quia rei familiaris aliquo dispendio curasset, ut sic compellare suos posset (sic loqui liceat) confratres, Ecce hic stant, Augustinus, Hieronvmus, caeterique Patres. Vale decus meum.

Prid. Kal. Decemb. CIC IC C XV.

A. T. Observantissimus, G. J. Vossius.

LIII. Dudleio Carletono. Nobilissime Domine,

OPere meo tandem excuso, haut superest aliud, quam ut cogitetur, qua ratione optime Illustrissimo Domino Duci possit offerri. Primum videndum, quot exemplaria ad Illustrissimum illum heroem debeant transmitti, et quo potissimum ornatu id fieri conveniat. Scio melioris notae chartam assumi oportere: nec minus posse praestari, quam ut membrana et margines inaurentur, vincula item sint byssina. Sed, ni fallor, Codices destinati principibus viris vestiri solent holoserico rubri, viridis, vel alterius coloris. Vel praeter illum etiam alter, qui alteri ab Celsitudine sua possit donari. Hoc si placet, jubebo mihi Codices adornari eos ad modum illum, quo libri sunt plerisque Veneribus, aut Junonibus Batavis: praesertim isti quos in sacras aedes secum deferunt. Vides minutam curam, et quae infra Vossium sit, ac longe magis infra te ejusce nobilitatis virtutisque virum. Sed postquam hactenus insumta opera, reliquo etiam videndum ut commode defungamur. Porro


page 108, image: bs108

etiam dispiciendum, a quo vel quibus foelicitatis tantum sperare Vossius tuus ausit, ut non graventur filiolam hanc suam Illustrissimo Duci sistere, ac benigne commendare, quo gratior esse possit. Quot item codices, et quo ad eos Schemate exornatae debeant procurari. Accesseram hestern‚ die aulam junioris principis Boemici, idque eo animo, ut super illis colloquerer cum nobilissimo eo, quod ego non minoris facio, doctissimo D. Donglio. Sed ex Doctore Altingio cognovi Hagam isse, nec reversum ante diem Lunae. Fortasse igitur, Nobilissime Carletone, occasio se offerret tibi de h‚c re colloquendi cum praestantissimo illo viro. Is pro amore erga me suo, ubi redierit, facile mihi exponet, quid utrique vestri in re mea optimum factu videatur. Si tamen satius existimetis, ut Hagam ipse excurram, non defugiam id laboris diebus feriatis, qualis nobis ille Mercurii ac Saturni. Vides quantum in amore vestro fiduciae reponam, qui nugis istis rebus maximis obstrictos viros obtundam. Sed quia felici adeo sidere natum me video, ut me non indignum amore vestro existimetis, nihil non ausus sum exquirere e vobis, quod mea scire interesset.

Lugd. Bat. CIC IC C XXVI. XIII. Junii Raptim.

Tuus, G. J. Vossius.

LIV. Hugoni Grotio, Gerardus Vossius S. P.

MAgnifice Amplissimeque Domine; hodierno mane nunciavit mihi ornatissimus Collega meus, advenisse in Urbem Uytenbogartium, ac quod antea factum nunquam velle me in visere: collaturum autem de jure summi Magistratus in Ecclesiasticis. Statim in mentem venit, non id eolloquii aut dissertatiunculae ergŰ fieri, cum ignorare non possit, quam mihi curta sit supellex: sed potius quia postulare statuisset, quae hac de re nuper ad A. T. scripsissem. Nec ea me suspicio fefellit. Nam vix de valetudine mea, et statu Collegii nostri exquisierat, cum sermonem injecit istiusmodi, ecquid sub manibus haberem, quod brevi lucem adspicere posset. Et cum negarem me ob difficultatem muneris in hisce quasi primordiis aliquod edecumatum, et seculo dignum elucubrare posse: porro institit, nihilne de principali jure in Ecclesiasticis estem commentatus. Sciebam quo tenderet, et mentiri non erat meum. Respondi igitur, ante trimestre aut amplius, sententiam me meam, ad aliquem chartae illevisse, sed statuisse, simul ac paulum otii nactus ero, quatuor, aut quinque disputationibus eam rem in Collegio accuratius pertractare. Non improbavit consilium: sed tamen optare se interim dixit, ut sibi inspiciendi eorum quae scripsissem, qualiacumque ea essent, facerem potestatem. Addebat, jam a tribus retro mensibus, vel amplius scisse se me aliquid tentasse. Dicebam mirari me unde hoc haberet, cum praeter eum ad quem scripsissem, nemini mortalium rem communicarim, uno excepta Collega, qui fidem dedisset se cum nemine hac de re verba facturum. Respondit se ex A. T. rem cognosse. Idem dicebat D. Episcopius, qui aderat: Non tam naris obesae eram, ut non odorarer, cur hoc mihi persuasum vellent, sed tamen dissimulabam. Optarim interim magis Collegam hac parte litasse Sigalioni. Imo meipsum. Quando inique ab altero silentium exigit, qui ipse illud praestare non potuit. Addebat, D. Uytenbogartius, si bona mea venia fieret, velle se ab A. T. scriptum istoc exposcere. Dixi non displicere, ut prius videam, quid scripserim: putare enim alia etiam familiaria eis literis esse admista. Velle itaque quamprimum ad te scribere. Rogavit igitur, ut hoc quamprimum facere vellem: Rem me sibi gratissimam facturum. Nunc oratum te velim, ut si otium horulae detur, oculo volanti percurras, et ad oram Epistolae lineam transversam ducas, ubi quid a me praetereundum arbitreris. Si tamen id per occupationes non potes, ipse agam, priusquam alteri chartas istas exscribendas dedero, quo Uytenbogartio mittam. Illud quoque candide scribere illi statui, siquid hic boni sit, tuae hoc A. tribui debere, cujus hac de re sententiam, non ita pridem antea legissem. Quod si illud ipsum Exemplar, quod A. T. habet, mitti posset, opus foret simul addere, ne cui illud alteri innotesceret, quando ad te familialiter scriptum esset more Romano, non seculi nostri, quo Inferiores non sic ad


page 109, image: bs109

tui Ordinis ac dignitatis viros scribere solent. Vale, Magnifice Amplissimeque Domine, et Uxorem saluta [gap: Greek word(s)].

XXIII. Jun. CIC IC C XVI.

T. A. Devinctissimus, G. J. Vossius.

LV. Dudleio Carletono, Hagam Comitis. Nobilissime D. Carletone,

DIxeram me postridie missurum literas, quas ad D. Boswellum scripsissem. Simul in me receperam negotium comparandi tibi praelectiones Theologicas astuti illius, sed mali Theologi, quas ab amico tuo expeti dixeras. Quae cum dicerem, non satis cogitabam proxime diem Dominicum consequi: quo minus convenisset disquirendi molestiam facessere Bibliopolis. Quare postridie demum eam rem euravi. Sed cum plurima Socini Bibliopolae nostri habeant, eo tamen opere, quia id maxime omnium expetitur, penitus destituuntur. Itaque cogitandum mihi erit de via alia, qu‚ satisfieri amico tuo possit. Mitto interim literas quas dixi, sed apertas, ut prius legas, quam mittas. Si placuerit, mittes obsignatas, sin aliquid mutandum putes, ptius mone, idque liberrime, vel etiam Hagam evoca. Plus enim tribuo prudentiae tuae, quam meae, partim quia in propriis fese caecutimus: partim quia tibi, utpote Anglo, Anglicana omnia perspectiora sunt quam mihi: partim quia in luce prudentissimorum hominum semper versatus, eaque in dignitate constitutus, experientiam majorem rerum omnium sis consecutus, quam mei ordinis quisquam; memorem te etiam esse velim sermonis ejus, quem obiter de operis mei dedicatione (quod est de Historicis Latinis) una habebamus. Sed quid ego, ut memor sis, rogo, qui prior etiam de me compellaris? Equidem, ut aperte dicam, magnam in te ejus rei, et aliarum, quae me tangunt, fiduciam colloco. Ac simul in praestantissimo Boswello. Mihi unum hoc erit laborandum; imo et liberis meis, ut grati erga vos simus, Vale.

VII. Sept. CIC IC C XXVI.

Tuae dignitatis cultor summus, G. J. Vossius.

LVI. Guilielmo Bosvvello, Westmonast. Clarissime Doctissimeque Boswelle,

VAlde mihi gratulor de constantia amoris erga me tui: ac tanto id facio impensius, quanco minus in me, quo id merear, reperio. Equidem magna cum voluptate rumino subinde hanc felicitatem meam: et tacitus mecum cogito, ecquando visurus sim diem illum, quo coram gratias agere possim, tum Illustrissimo Baroni Brookio: tum etiam tibi, aliisque amantibus mei. At enim dixeris, ut id quamprimum fiat, in manu esse mea: hoc enim ex literis me tuis non obscure perspicere potuisse. Non diffiteor: attamen non levia obstant, quo minus hac parte morem animo geram vestro, imo et meo. Quod ut verissime a me dici videas, non abs re erit, si altiuscule rem ordiar. Jam plusquam septennium est, quod in procerum et Ecclesiastarum dissensu, me quoque, qui ab omni dissidio animum gesseram alienissimum, incendium calamitosi temporis afflavit, ac pene ambussit. Mirabar et mirabantur juxta mecum alii. Interim patierter non perferebam, quia non mihi conscius essem modo, quantopere Reip. et Ecclesiae paci studuissem: Sed idem mecum agnoscerent, quoscunque non nimis abriperet affectus. Paulatim desaeviebat tempestas, meaque indies innocentia testatior fiebat. Itaque numinis benignitate, Curatorum Academiae auctoritare, aliorumque virorum praestantium oper‚ factum est, ut qui stipendii quidem parte bona fruerer, a docendo tamen abstinerem: is Eloquentiae et Historiarum insimul in Academiae hac doctor publicus et Ordinarius constituerer. Quae res et emolumenti nonnihil secum ferebat. Anno, aut circiter post, commissa est mihi provincia consignandi ea, quae ad veteris Ecclesiae tempora pertinerent. Paucis post mensibus felicitas ea obtigit mihi, ut in Cantabrigiensem Academiam vocarer. Sed detinuit partim gravissimus uxoris morbus, partim voluntas Curatorum, qui prolixe optima spondebant. Exinde abeunte in Daniam clarissimo Collega meo, Joanne Meursio, demandata etiam mihi est professio linguae Graecae. His auctior pristinam mihi seu fortunam, seu dignitatem, videor recuperasse. Nec ignoro, quantacunque haec


page 110, image: bs110

sint, tamen Anglicanam vocationem plus habere splendoris: idque partim ob antiquitatem et claritatem Academiae in nobilissimo Angliae regno constitutae: partim quia magnum est versari in luce doctissimorum hominum, quorum ea est Angliae copia, ut nulla ei tellus hac parte possit comparari: partim quoque, quia profecto non levis est gloria, primum alicujus cathedrae, ac potissimum talis, professiorem fuisse designatum. Equidem magna esse haec singula confiteor. Attamen ut omnia suo momento ponderemus, illud quoque in rationem venire debet, quod hic mihi non male sit: imo stipendio hic majori fruar (praesertim si commoda quaedam accenseam) quam apud vos mihi offerantur. Fateor carior apud nos annona. Sed nimium quantum excedit, quod hic percipio, ut istoc facile compensetur, quod minori apud vos pretio omnia veneant. At illud fateor magnum, quod frequentes in Angli‚ sint ex donatione Regis, Episcoporum aliorumque praebendae, canonicatus, dignitates Ecclesiasticae, quae mihi, licet extero, ac postmodo etiam liberis paterent. Verum cum memet considero, non leviter mihi displiceo: planeque metuo, ne ego homullus tantorum virorum expectationi satisfaciam: atque ita, null‚ mei amantium culp‚, sed solo defectu mei, vel etiam amicorum illorum obitu luculentae illae spes evanescant. Eoque postmodo, cum cane AEsopico, jure a nostratibus ridear. Nec desunt, qui haec uxoris auribus saepe insusurrent, sive id sincere faciant, sive ut per eam facilius me detineant. Cogitare etiam me jubent, mortalem me esse, et fieri posse, ut non multo postquam in Angliam pedem posuerim, mortem oppetam; illa autem solam se, cum octonis liberis, plerisque etiamnum parvulis, repetiat domi in solo eo, cujus necdum linguam didicerit. Haec, si non sufficiant, cogitare etiam uxorem jubent, an quae adhuc lienis et jecoris malis obnoxia est, par futura sit molestiis itineris: an expedire sibi valetudinariae putet mutationem. aeris: et alia, quaedam profecto minuta, et non aliunde profecta, quam quod bonitatem, et soli, et incolarum Angliae vel ignorent, vel retinendi mei causa dissimulent. Interim tamen nonnulla ex his, et imprimis quae superius commemoravi, tanti sunt, ut animum distrahant, diversosque in me cieant affectus, nunc eundi, nunc remanendi: nec multo aliter affecta uxor, nequid dissimulem. Sed si vel sexennium animus in dubio foret, annos, ut scis, totidem hic haereretur. Proinde, ita plane statuo. Illustrissimo D. Baroni Brookio de altero omnino cogitandum esse, atque id, nisi aliter ei videatur, quamprimum. Ser‚ illud aetate si fiat, non fraudabitur quidem vel benefactorum mercede in coelis: vel grat‚ memori‚ posteritatis; verum nihil prohibet, quominus superstes etiamnum diutissime fruatur glori‚ honoreque Cathedrae a se in illustri adeo Academia erectae; quae, ut cum poeta dicam,

Canescat seclis innumer abilibus.

Sed quid ego haec ad te, cum melius, quid ex re sua sit, ipse pervideat Illustrissimus Baro? Quare loquacitati ignosces. Interim, quantas possum, gratias ago Illustrissimo D. Baroni; cujus ego beneficio ita me obstrictum censeo, ut si ille ingratus dici debeat, qui cum omnia alterius causa velit, dignas tamen gratias referre non possit, omnino moriturus sum ingratissimus. Tibi quoque doctissime et amicissime D. Boswelle, ago gratias pro hoc erga me asfectu. Equidem me magnopere video devinctum nomini tuo: quod ego ob praeclara merita tua, et lingu‚, et calamo praedicare non desinam. Sane jam amoris mei publica indicia prodiissent, nisi ab excudendis aliquot ingenii mei monumentis sextum jam mensem operae Typographicae cessarent. Cujus rei causa est, quod nonnullis Academiae nostrae professoribus public‚ auctoritate illustrium D. D. Ordinum demandatum sit, ut partim conscribant, partim corrigant libros eos, qui deinceps per omnes Hollandiae Scholas pueritiae praelegerentur. Ea in re non minimam ego molestiam cogor devorare. Sed bene est, quod diuturnus admodum hic labor posthac esse non possit. Nam eousque jam perductus, ut intra tres hebdomadas perfici possit. Quibus exactis, redire postliminio licebit ad jucundiorem mihi, et doctis gratiorem operam de Historicis Latinis: cujus voluminis (sane operosi admodum, et in quo plurima sint aliis indicta, partim ad Philologos, partim ad Ecclesiasticos Scriptores pertinentia) jam multo maxima pars excusa est, ac quod residuum est, intra bimestre spatium ad umbilicum poterit perduci.


page 111, image: bs111

Hoc opus alia atque alia, partim literas sacras, partim externas spectantia consequentur, modo mihi Deus vitam, et valetudinem concesserit. Nec enim cessare animus est. Nihil quippe meum puto; praeter tempus divinitus concessum, et quae cudo ingenii monumenta. Itaque in hoc potissimum adlaboro, ut ne supremo judici rationem temporis reddere cogar. Atque insimul docendo juventutem, et aliqua literis mandando, quae profutura nostris hominibus et posteris videantur, opes mihi congrego, non illas (etsi eas non penitus aspernor) quae me defuncto alium atque alium dominum consequentur; sed quae, ut Plinius ajebat, ubi semel nostrae esse coeperint, nunquam desinant esse nostrae. Interea, quae lucem propediem videbunt, erunt quo que Theses meae Theologicae, quarum ad te exemplar transmitti petis. Nec enim ulla hic amplius exemplaria prostant, quia pauca admodum excusa fuere, et quamprimum per juventutem dispersa. Itaque jam apud nos multorum manibus describuntur, imo et apud exteros. Haec res facit, ut necesse sit de nova editione cogitare. Praesertim cum haec non Typographi solum, sed et multi praestantes Theologi requirant. Mitto postremum exemplar quod habeo: Sed quo carere tamen possim, partim quia filius aliud habet: partim quia sex septemve alii sunt in urbe nostra, a quibus petere possim, ubi de recudendo cogitabitur. Video nimis exerescere Epistolam. Quare manum tandem de tabula tollo. Salve praestantissime Boswelle, et nomen nostrum porro ama, atque auge etiam in Anglia tua, imprimis illustrissimum apud Baronem Brookium, cui ut salutem plurimam meo nomine dicas, etiam atque etiam rogo. Adderem et alios quosdam clarissimi nominis viros, nisi vererer, ne molestus tibi essem.

Lugd. Bat. CIC IC C XXVI. Nonis Sept.

Tuae dignitati devinctissimus, G. J. Vossius.

LVII. Joanni Meursio. Clariss. Vir atque amicissime,

ETsi aliter fieri non possit, quin permolestum sit, quod carere te cogar, tamen facilius absentiam tui ferrem, nisi mortes quorundam, quos valde amavi, non medioriter augerent desiderium tui. De consanguineis et affinibus, quos hoc sesquianno amisi, nihil nunc dicam. Ecce superiori hebdomade ereptus Academiae nostrae, egregium ejus lumen, Willebrordus Snellius, Vir utriusque nostri amantissimus, dum fata Deusque sinebant. Parentavit ei ex ordine nostro Gil. Jachaeus. Ab Golio jam ante hebdomades complures Literae in Bataviam perlatae, ex quibus salvum in Syriam advenisse cognoscimus. Intra octo menses, aut circiter, redibit ad Profess. Arabicam et pene est ut suspicer modo sospes in patriam pertingat, etiam Hebraicae L. professorem fore. Nam hanc ei professionem a D. Cuatoribus destinatam esse ex eo conjecto, quod hactenus nullus est constitutus. Nec verisimile est, Golium post tam longinqui itineris molestias linguarum Orientalium aufa susceptas, pulillo unius Professionis Arabicae stipendio contentum fore. Dedelius inter Ordinarios Jur. Profess. nuncagit. Corector Doreslaer affectat professionem Poeseos in hac Academia: quid futurum sir, melius sciemus proximo conventu D. Curatorum Academiae. Qui nunc sunt exlegatus Arsenius, Praeses Curiae Cromhoutius et Syndicus Pavius. Vorstius uxorem duxit filiam D. vander Meulen magnificis aedibus regione aulae hic habitantibus. Semel iterumque Literas accepi a Jano Gruteto, quibus petit, ut plurimam tibi salutem dicam suo nomine. Video ei necdum constare de decessu tuo. Gener ejus Brettae dejectus est de munere, quod Romanae Eccl. nomen dare nollet. Itaque pene animus ei Groeningam se conferre ubi amicos habet et aer non displicet. Fervet praelum notis Heinsianis in Nonnum. Theologi Acad. nostrae edidere opus adversus confessionem Remonst. uti et Walaeus (qui etiamnum Rector est magnificus) volumen quoddam emisit adversus Joannem Arnoldi Corvinum. Rivetus Genevae Criticum suum sacrum recudi curavit. Aliquanto is auctior est editione prima. Burgersdicius edidic Institutiones Logicasquae non displicent. Prodiit apud nos Theo, et Aphthonius. Utriusque tralationem Heinsius recensuit et interpolavit. Utinam hic fuisses qui nobis Graecum textum meliorem dare potuisses exopt. codice, de quo aliquandote mihi quaedam referre


page 112, image: bs112

memini. Sed nihil impedit quo minus, tum editionem nobis aliam procures. Quod impense velim. Nec minus desidero alia ingenii et eximia tuae eruditionis monumenta quae hic habebas, partim confecta, partim affecta. Omnino et literarum et literatorum interest ut tam praeclarae observationes tuae, quas frustra ab alio quopiam exspectemus, quamprimum videant lucem. Scio tamen te neutiquam otiari, sed serio elaborare in Histori‚ Danic‚, eoque impensius opto ut Academiae vestrae brevi ab Typographo prospici possit, ne cum tum extra omnem sis culpam deposuisse videaris Reip. Literariae et posteritatis amorem. Hoc ne Deus sinat, quod tantopere inimici tui optent. Opus meum de Historicis Lat. ad menses aliquot intermittere sum coactus, propterca quod auctoritate III. D. Ordinum commissum mihi fuit, ut novam adornarem Grammaticam Lat. et Graecam, sed ita ut in illa Lithocomi, et in hac Clenardi imprimis praeceptis atque exemplis insisteretur. Videbam esse inglorium laborem et difficilem satis. Detrectare tamen nolui amore scholarum. Gaudeo intra quatriduum me operam eam ad finem perduecre posse. Quod ubi erit, quae in Historicis Latinis supersunt pertexam. Nosse te arbitror ance mensem pronunciatam a judicibus delegatis sencentiam esse, in praesectos rei maritimae peculatus reos. Ex quibus Berkius fiscalis damnatus est floren. nostratium 74800. Idem perpetuo mancipatus carceri. Ac jam in arcem Lovesteiniam deportatus. Vander Mast Delphensis triennio carceris incola futurus multatus flor. 26667. Nicolaus Zelandus triennium exulabit. Solvet flor. 24182. Seguaert Dordracenus totidem annis exul erit. Multatus flor. 19842. Vander Heul Brielanus perpetuo carceri destinatus. Solvet flor. 13669. Duyshusem multatus flor. 1476 Nobilis D. a Cronenburg ut intellexit se multatum octo mill. fl. in morbum incidit ac paucis post diebus expiravit. D. a Ralphost ejusdem criminis reus, jure contendet. Caeteros mitto. Ultra nunc nihil occurrit. Plurimam salutem dicito lectissimae Cunjugi nomine meo. Uxor etiam mea utrique vestrum salutem ascribi jussit. Vale.

Non. Novemb. CIC IC C XXVI.

Tuus totus, G. J. Vossius.

LVIII. Nob. viro Jacobo Roverio cognato. Cognate Praestantissime,

SUperiori hebdomade Amstelodami fui. Unde reduci traditae ab uxore literae tuae oppido quam gratae. Mitto igitur, ut petis, [gap: Greek word(s)] epistolarum, quas Socer ad Musenholium nostrum dedit ut, quod res est dicam, praeter unas vix ullae tanti videntur, ut praelo committantur. Non quia non omnia ejus viri amem, uti debeo: sed quia nihil est in iis, quod scire alios intersit; jussi nihilominus, ut filius sex septem ex iis describeret, quia meminissent vocationis ejus in Gallias, item in Frisiam, et quorundam aliorum quae nonnihil ad vitae historiam facerent. Has apud me videbis, cum voles. Quod ad illud in epistola Sapphus:

Molle meum levibus cor est violabile telis.

(Quomodo et Aldina habet, et hac antiquior Veneta Bernardini Novariensis) quidam metricae artis scriptores reponunt levibusque. Idque propterea, quia Ovidius ubique corripiat; ut Lib. V. Trist. Eleg. VIII. Lib. I. de Ponto Eleg. IV. ad Rufinum. Et Lib. V. Met. Fab. VI. uti et Martial. Lib. X. Epigr. XV. de Apro, item Ausonius Epigr. XLVIII. Nec qui aliter usurpet, quisquam occurrit. Vale Musarum amice atque etiam noster, meoque nomine tuos omnes saluta. Uxor etiam te [gap: Greek word(s)].

Tuus, G. J. Vossius.

LIX. Davidi de Willem. S. P.

VIX dicere possum, quam aegre mihi sit, quod ille ego, qui claudi instar sutoris domi fere consideo, meque in bibliothecam abdo, tum potissimum ab urbe abfuerim, cum tu, vir praestantissime, ac una amicissimus Golius ad me salutandum domum meam venissetis. Jamdiu enim est, quod te aveo videre et amicitiam tecum contesserare. Addo etiam, aliqua eorum ex tediscere, quae tu variis in terris e summis viris hausisti, vel long‚ et diuturn‚ petegrinatione ipse observasti. At nunc, quod mearum erat partium, peragis, et ubi te frustra hic fuisse vides, prior etiam literis compellas,


page 113, image: bs113

atque ejusmodi literis, quae comites haberent, Themistoclis epistolas, magni sane viri, et qui ingenium semper habuerit in numerato, ut de eo prodidit antiquitas. Sane gratum mihi hoc donum tuum, uti et alterius opusculi, in quo suffragia Romanorum Procerum, quae tulÍre cum in Sanctorum numerum Andreas Corfinus referretur. Quid ego tibi pro istis rependam? sane animum, atque affectum. Tuus enim sum, eroque, non illa vulgari ac sublesta, sed antiqua Romana, vel si malis Germana aut Batava fide. Gratias etiam ago quod ignorare me non siveris, quam benigne de monurnentis noltris sentiant, Querengus, Aleander, Mascardus, alii summi viri Romae, atque alibi. Nec tamen ea res efficere unquam potuit, ut tant‚ me laude dignum putem; melius me novi; sed ea animum addunt, ut porro etiam non pessime de nostris hominibus ac fortasse etiam posteris mereri Velim, et credo eo fine hoc ad me perscripsisti, ut talium judicia judiciis malignorum opponam, meque soler, qui exulcerato hoc tempore oneri propemodum succumbam. Nihil vero mihi illis magis ridiculum videtur, qui ob laudes alienas longe sibi majores videntur quam sunt, tili umbris similes sunt, hae nunc majores, nunc minores, sed corpuscula nostra manent eadem. Cum Illustrissimo legato Britannico Thoma Roe nulla mihi hactenus notitia est. Absque illo esset, non paterer te absque literis meis in Daniam ire, sed si in Bataviam venerit, mei muneris erit, summum virum accedere, om nemque affectum testari coram, uti hactenus in aliis a me factum, qui huc missi ab Illu strissimo rege Carolo, praeclare adeo de me merito, nec me solum, sed etiam meis: sup erest non aliud, quam ut te, longe adeo ite rum euntem a nobis, votis meis prosequar. Quod sane facio et faciam; ac plane fore confido, ut propediem te salvum venisse in Daniam, intelligamus, imo ut, felicicer cunctis expeditis, brevi iterum te tuis in Belgica nostra sistas. Vale, vir praestantissime, meque amare perge, usque adeo redamantem tui.

Lugd. Bat.

Tuus, G. J. Vossius.

LX. Adriano Hoffero, S. P.

UTcunque me, Amplissime Hoffere, calamus apud te excuset, quod non scripserim; animus memet accuset, quod multa adeo in me recipiam, ut ne illis quidem amicorum, quos jure maximi facio, praestare ea possim, quae debeo, vides ut non petam excusationem, unde ordiri plerique solent; verum dicam, quod res est: Nempe amicitiam colam sine pompa, eoque raro admodum, nisi necessiario, in hisce occupationibus scribo. Aliam fuge causam suspicari silentii mei. Quod tamen non tam fuisset diuturnum, si fratris tui filius ab eo tempore, quo primum vidi, vel verbo unquam me compellasset. Bimestri etiam morarum me fuit iter in Britanniam. Aquo ut redii, ita undique obruebar negotiis, ut nihil minus, quam meus forem. Paulatim nunc meus esse incipio, et meus dum ero, tuusquoque fuero, amplissime vir; qui magnopere me obstrinxisti Amandi Chronico, et versibus de urbis vestrae situ et obsidione. Amo Amandum: amo versus historiae causa: sed magis tu amandus mihi.

Munere nam plus est, et carmine gratius ipso Officium docti, judiciumque viri:

Ut paulum immutem versiculos Hispani vatis. Nec temere id dico, quid enim jucundius mihi esse possit, quam amari a te, viro ejusce et eruditionis et dignitatis? Quid turpius mihi quam non contendere tecum amore. Qui et invisere me prior, literisque compellare, eo munere etiam, ac versibus superioris aevi mihi antea invisis, ditare volueris Bibliothecam nostram! Quare multum tibi debeo. Semper gavisus fui plurimum amicitia nostri Isaaci Pontani: amavi etiam illius griphum septenarium, tum auctoris, tum argumenti caus‚. Sed non parum hunc in me affectum auget, quod eum tibi potissimum dicavit, cujus ego sic nomini faveo, quam qui maxime. Equidem gratulor urbi vestrae de tali consule et senatore. Cujus si similes multos haberemus, melius his terris cum studiis ageretur. Nunc metuo, ne paulatim redeamus ad barbariem, ob eorum imperitiam, qui Rempublicam capessunt. Sed haec Deo curae erunt: Cui te, mi Hoffere, commendo. Simul rogo, veniam mihi


page 114, image: bs114

des per te salutandi egregiam animam Amplissimi Moermonti, uxoris meae cognati, atque eo nomine cari, sed multo carioris, quod nobiscum Musarum sit cultor et Gratiarum [reading uncertain: print faded]. Quod si occasio se offerat, salutem etiam dices ornatissimo Bellonio, et aliis eidem mecum familiae implexis.

Lugd. Bat.

Tuus, G. J. Vossius.

LXI. Gerardus Vossius Conrado Vorstio S. P. D.

CLarissime et eximie vir, literae tuae multum me recrearunt, propter summum erga me affectum quem spirant. Nec potui non multum gaudere, quo eo dignatus sis honore, ut ad me quoque partem Antipiscatoris [reading uncertain: print faded] [note of the transcriber: that means: against Joannes (Jean) Piscator ] tui mittendam putaris. Necdum tamen totum per occupationes legere licuit: sed quae legi (legi autem plurima) non minori cum voluptate legi, quam fructu. Adeo multa utiliter a te observata. Quae quamquam ita sint, spero tamen te [gap: Greek word(s)] istis, licet haut [gap: Greek word(s)] a te tractentur, defungi propediem posse, extremamque tandem manum admovere velle notationibus in N. T. quas ab non uno praedicari tantopere audio. De Camerario non est quod festines. Simul ac carere eo ultra non licebit, monebo ipse. Quod si quid aliud etiam in Bibliotheca mea usui esse tibi possit, tantum significa. Ego hoc sic interpretabor, quasi beneficium a te accipiam. Molanum et Cunerdingium, Adolescentes longe optimos (quorum utinam omnes similes essent) multum amo, partim merito suo, partim propter commendationem tuam. Pelagianam et Semi-pelagianam Historiam orsus sum; certisque eam disputationibus complectar. Primam destinavi Molano, quae jam absoluta: sed antequam praelo traderetur, consilium tecum capere volui, utrum diutius apud nos sibi vivere expediat, ubi multorum adeo displiceant mores, et perpaucos habeat sui amantes. Ego in Molano nihil nisi animi formitudinem requiro. Vale, vir maxime, et te [reading uncertain: print faded] donaque tua aestimantem porro amare perge.

XXVII. Febr. CIC IC C XVII.

T. R. addictissimus, G. J. Vossius.

LXII. Dudl. Carleton. Hagam. Nobilissime Domine,

MItto exemplar praefationis meae, etsi ob occupationes extremam ea necdum manum acceperit. Sed quid superest, facile horul‚ praestabitur, dummodo prius de re tor‚ judicium tuum cogn‚ro. Scis, quam parum mihi tribuam in iis, quae ad viros principes pertinent: quippe qui contentus. esse soleam Spart‚ me‚, rebus nempe istis, quae non transcendunt captum hominum in umbra Academica degentium vitam suam. Quare te oro, ut de singulis moneas fidenter. Addam, demam, mutabo, prout tibi videbitur, atque adeo omnibus, quos mei amantes, et talium intelligentes judicabis. Coram si fuissem, rogassem ubi loci inter tot dignitates reponi debeat titulus Cancellarii Academici, cui postremus a me tributus. Item, utrum initio pro heroe rectius dicturus fim principi. Fortasse enim consuetudo fert, ut solus eo elogio insigniatur primogenitus regis. Sed de his, et aliis quae facile per te videbis, negotium tibi serio committo. De me vero certo tibi persuade, gratum me semper fore, quibus aliquam, mei meorumque curam esse intellexero.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVII. Pr. Cal. Maji raptim.

Nobilitatis tuae, totiusque domus Carletoniae Observantissimus cultor, G. J. Vossius.

LXIII Amplissimo Viro Adriano Blyemburgio. Dordrechtum. Amplissime Blyemburgi,

PRopemodum pudet, tarde adeo quod binis tuis respondeam. Nec tamen tam ipse in culp‚ sum, quam omne hoc tribuendum necessitati; quam, ut ait ille, ne dii quidem vincere potuerunt. Plane enim meus esse desii, extremis hisce mensibus IV. eoque quicquid literarum, sive ex finitimis civitatibus acceperam, sive etiam, ex Britannia, Gallia, Italia, Germania, terris aliis, id unum in locum recondere sum coactus, responsurus singulis, simulac pusillum otii nactus essem.


page 115, image: bs115

Malui nempe paulum abuti amicorum patienti‚, quam ut in Opere, quo praelum ferveret, temporis angustia exclusus saepius ineptirem. Sane metuo ne nunc quoque, quando feci quod potui, saepiuscule quam vellem, humanitus aliquid passus sim. Quid igitur futurum erat, si de pauxillo isto, quod a publici muneris cur‚ superfuit, subsecare plusculum voluissem? Nec enim Vossius tuus, est divino adeo ingenio praeditus, ut laudabile opus, publico labore condere possit: sed de se quoque verum esse scit, quod Aristides Orator olim ajebat, esse se ex scribentium numero, non vomentium. Quod imprimis dictum velim de Historia nostra, quam nunc de Latinis Histroricis, pene ad umbilicum perduximus. Nempe quod in Latinis Poetis Crinitus, et eo non paulo doctior Lilius Gyraldus fecit: Id ego in Historicis praestate sum conatus. Poteram, more quorundam, argumentum sumere, sexcentis ante me tractatum: atque inde in triclinia nostra convasando supellectilem alienam, mirificas opes ostentare. Mihi alia mens fuit, eoque argumentum mihi delegi, in quo eruditio pariter atque industria haberet locum. Utrum assecutus sim, quod volui, alii judicabunt. Saltem pro viribus pusillis oppidulo nostro moenia fecimus. Haec ad te nunc scripsi, non quia quicquam in iis sit, quod scire tua intersit, quam longe graviores curae distinent; verum ut videres, me simul ac meus esse coepi, mei quoque Blyemburgii esse, iterum coepisse; cujus et aeternum ero, quantus quantus sum, dummodo sim meus. Salutem plurimam, ubi occasio erit, dices meo nomine Amplissimis Viris, Affinibus tuis, Consuli Beverio, ac Quaestori Rusio, item Wittio urbis vestrae Quaestori, et aliis nostri amantibus, quorum catalogum non texam. Nam pauperis est numerare sua, ut ajunt. Vale.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVII. III. Nonas Majas.

Tuus sine fuco, ac fallaciis, G. J. Vossius.

LXIV. Maximo Viro, Jano Grutero. Brettam. Maxime, et Conjunctissime Grutere,

INcredibili me voluptate perfudit, Clarissimus vir Altingius, cum certiorem me fecit, de vocatione tui, ad Academiam Groninganam. Equidem spero fore, ut bellam adeo occasionem, bene merendi de studiis amplectaris; praesertim cum tam multa sint, quae id suadeant. Nam habet ea provincia Proceres literarum, et literatorum mire amantes: ut certe tibi persuadere possis, carum te, atque in pretio istic fore: Et vilior ibi annona, quam aliis plerisque foederatae Belgicae locis. Scis etiam quanti intersit habere Collegas, non eruditissimos tantum, verum etiam humanissimos; Imprimis, [gap: Greek word(s)], quibus, quando boni, nihil est melius, acceptiusque; quando mali, ac crabronum similes, nihil est deterius, ac magis invisum. At Collegis uteris, ut eruditione ac doctrin‚, ita virtute ornatissimis: ex sacro vero ordine, habebis duos eximios viros, quorum unus, affinitate tibi junctus, ac elegantiorum literarum non gnarus modo, sed etiam in hac aetate cultor sedulus: Alter item vetus amicus, quicum tot annos in Heidelbergensi Academia vixisti. Uterque ea praeditus humanitate, ut proprio quodam naturae munere, ad eam virtutem facti videantur. Quare non tibi negotium erit, cum hominibus, qui praesentes laudent: absentes, ut tuus Plautus loquitur, frigidam subdole suffundant: quales ego nimis multos novi, quosdam etiam non sine dolore experior. Accedit ad ista, quod juventus ibi, ut audio, satis sit modesta, beneque composita. Nec duram suscipies provinciam. Leges Flotum, Justinum, Livium, Tacitum, alios, quos voles, scriptores, studiose adeo, contenteque tibi lectitatos, saepiusque, ut arbitror, praelectos. Interim occasio tibi erit limandi caetera, ruspandi nova, quae Reip. literariae bono, tuique cum nominis honore, partim in Academia illa, partim etiam in nostra, si ita tibi videatur, lucem mox videre possint. Equidem si quid huc transmiseris, non defugiam laborem corrigendi, in quibus Typothetae aberrarint. Quare ne te hominem Belgam Belgis diutius invide. Nec aetatem objecta, quae necdum effoeta, sed ad molles Musarum labores satis est vegeta. Cogita Imperatorem stantem mori oportere. Sane longe quidem mallem, ut una nobiscum Lugduni, in studiis esset vivendi potestas. Sed nunc quidem non licet mihi esse tam beato. Gaudeo interim, quod iisdem Foederatis Provinciis


page 116, image: bs116

agemus, nec longo adeo dissiti intervallo, ut non aliquando excurrere liceat, ac literarum commercia crebra esse possint. Sane non mihi modo id jucundissimum futurum, sed etiam uxori meae, quae saepe tui meminit, et Cognatarum Smetiarum, etsi nonnisi puella admodum vos omnes viderit; ac plerosque ejus jam familiae, transtulerit Deus, in meliores sedes. Edidi hoc anno libros tres de Historicis Latinis, eorum historiam perduxi usque ad Carolum V. Exemplar non mitto, ne librariam supellectilem tuam magis onerem. Sed videbis simulac pedem in Belgica nostra posueris. Felicem diem, quando te, liberosque, ac generum, amplecti licebit! Deum Opt. Max. oro, ut veniendi vobis mentem inspiret; atque etiam in itinere Angelum suum det vobis comitem, qui vos salvos in Belgicis sistat hospitiis. Vale, vir eximie, literarum columen, amor omnium eruditorum; ac cum tuis laetus, quam primum veni; laetior iterum hasce terras vide; Laetissimus iisdem quam diutissime vive.

Lugduni Bat. CIC IC C XXVII. III. Non. Maji. [gap: Greek word(s)] more meo.

Tuus sine fuco ac fallacia, more majorum; nec tuus modo, sed et tuorum omnium, totus, totus.

G. J. Vossius.

LXV. Clarissimo viro, Francisco Gomaro. Groningam. Clarissime vir, ac Conjunctissime Affinis,

VErissima sunt omnia, quae ante menses quatuor de Thuano mihi scripseras; Planeque tibi assentior, non abire ita oportere. Atque adeo si cessare ii vellent, qui sanguine, vel affinitate [gap: Greek word(s)] Junio devinctiores sunt; non tamen tam duro stomacho esse deberent quibus Ecclesiarum nostrarum honos cordi est, ut hominem tam bene de iis meritum, postquam illum coelo dignatus est Deus, ab eo viro, qui ob summam authoritatem, apud posteros fidem fortasse inveniret, apertissimis, et iniquissimis calumniis onerari paterentur. De me quidem ita habe, neutiquam me quieturum. Sed cur hactenus nihil in hoc negotio egerim, causa est non una. Nam usque adeo obrutus fui mole curarum, ut ne respirahdi quidem otium concederetur. Ad professionem historicam accesserat altera Linguae Graecae. Praeterea munere Assessoris saepius occupabar, quam gratum esset; morte Patrui nova mihi cura accesserat. Authoritate publica corrigebam utriusque linguae praecepta, ac alia quaedam conscribebam, quae deinceps in universis Bataviae Scholis praelegerentur. Ante omnia me noctes, diesque, fatigabat opus de Historicis Latinis, cujus quia jam bona pars ex cusa erat, non sine damno Typographi, differri diutius poterat. Quam autem operosa ea mihi opera fuerit, tum inde cognoscas, quod in ea agam de scriptoribus amplius, quam mille et sexcentis: Tum exinde quod plusquam tertiam ejus partem, fervente praelo, exarare sim coactus. Itaque saepe prim‚, alter‚que hora nocturn‚, non aestiva modo, sed etiam hybern‚, occupabar miser, probis, ut vocant, emaculandis. Nec propterea ullam unquam lectionem publicam neglexi. Imo nec intermisi Collegium Oratorium, aut Historicum in quo Nobilissimis juvenibus XXX. vel circiter, magna ex parte Sarmatis, Cimbris, aut Germanis, vel viam ad Eloquentiam pandebam, vel Antiquitates Romanas enarrabam, et ita enarrabam, ut historiae non solum e [gap: Greek word(s)] penu allucerem facem, sed etiam aptarem singula ad civilis prudentiae praecepta, quod potissimum a me exegerant; quippe non tam Scholis destinati, quam Principum Aulis, vel gubernationi Rerum-publicarum. Nec eo segnius alii subinde, qui vel docentem aliquamdiu audissent in Academia, aut recentes huc advenissent, frequentare domum meam, sive ut exquirerent aliquid, quod minus percepisse viderentur, sive ut consilium meum de tota studiorum suorum ratione cognoscerent. Ac plerisque eo minus officii id potui denegare, quia a praestantissimis viris, etsi saepe mihi ignotis, per literas magnopere commendarentur. Tam multis districtus, non solum distuli respondere Thuano; sed etiam coactus sum, quicquid literarum acciperem sive e Belgia nostra, sive ex Anglia, Gallia, Italia, Germania, Dania, terrisque aliis, id omne unum in locum recondere, responsurus singulis, aliquanto quidem post intervallo; sed tamen simulac liceret, hoc est, ubi parte oneris levatus essem, nempe Collegiis domesticis


page 117, image: bs117

desinentibus, et Operibus meis, quae excuderentur, ad finem perductis. Antehac sane pugilice, atque athletice valueram: verum hoc anno, qui aetatis fuit quinquagesimus, minus firmus esse coepi ac retro euntis valetudinis indicia manifesta persensi; imprimis in brachio sinistro: sive id ab immodico labore, sive a natura fatiscente, post annos septies septenos exactos. Profecto si longo diutius exantlare tot et tantos labores coactus forem, haud diu vitalis esse potuissem. Sed de isto. Venio nunc ad alteram causam dilati in tuendo socero officii. Sciebam edi in hac urbe Epistolas Scaligeri, quas antequam vidissem, putabam nihil hac in re fieri oportere. Quid, inquies, ea res ad Junianam causam? Imo plurimum, scis quale fuerit illud maximi Scaligeri ingenium. Non ferebat dissentientem. Itaque semper eo nomine offensior Junio fuit, quod in quibusdam ad sacram [gap: Greek word(s)] pertinentibus, ac credo in aliis etiam nonnullis a se discreparet. Offensam eam unus et alter Discipulorum alebant, maligne interpretantes apud Scaligerum, quae vel publice docuisset Junius, vel privatim dixisset. Scaliger ut irae impotens erat, accusare Junium literis suis, apud doctissimos Gallorum, eosque inter Casaubonum, Thuano usque adeo familiarem, atque adeo ut arbitror, Thuanum ipsum. Itaque non committendum putavi, ut, quia alterum accusationis caput erat de Junii desultorio ingenio, multa conante, nec assequente quod moliretur, hisce verbis responderem, priusquam vidissem, quid Scaliger ad Casaubonum scripsisset. Prodiit nunc Epistolarum opus. Praefatio est ab Heinsio, sed sub Elzevirianorum nomine. Magnifice extollit Scaligeros. Ait naturam quotidie homines parere, non miracula. Sed quid tota posset, voluisse in utroque Scaligero experiri, inque iis duobus bis omnes vires suas esse periclitatam. Quibus ego laudibus non invideo: Etsi non arbitrer Erasmum fuisse iis minorem, praesertim quando cogito tempora, in quae hujus pueritia incidit; tum etiam quam praeclare de Novo Testamento, a tot SS. Patribus meritus sit. Nec enim persuadere mihi possum, minotis momenti, aut fructus, esse Operam istam, quam quae subtilius saepe, quam verius adversus Cardanum Julius disputat; aut quae de re poetica, vel causis LL. idem nos docet: praesertim cum ne filius quidem in iis, quae de Poetis judicarat, Parentis judicium sequendum putarit: Et opus de causis LL. quaerat saepe quod non est, Alchymistarum instar, ut ipse ejus author agnovit, quemadmodum ex Bordoniae fabulae confutatione accepimus. Quodque ad Josephum attinet, ut nec invidia negare possit, ad temporum cognitionem, plurimum eum contulisse in libris de emendatione temporum, et animad versionibus Eusebianis; ita Religio quoque sit fateri, plus inde utilitatis ad Ecclesiam redundasse, quam accurat‚ illa oper‚, quam Erasmus antiquis Ecclesiae Doctoribus vertendis, corrigendis, censendis, impendit. Longeque illud minus fatebor, plus profuisse Scaligerum, ingeniosis quidem, et doctis in Varronem conjectaneis; verum saepe nimis audaci conjectura nixis, usque adeo ut, Petrus Victorius (quemadmodum ipse Scaliger conqueritur) cum id opus vidisset, nunquam conqueri destiterit, quasi is in perniciem literarum esset natus, ac quia ingenio abuteretur, nimi‚ sui fiduci‚, corrupturus verius esset Scriptores veteres, quam correcturus. Equidem longe mitius de Scaligero censeo: Sed tamen tantam licentiam probare non possum, non magis, quam candorem, cum dissimulat quae in Antiquis Varronis Codd. invenisset. Et cui persuaserit, se in Festo corrigendo, non usum esse schedis Laeti, dum ita supplet quae desunt, prout in iis saepe schedis legebatur? Non haec candidi animi fuere. De notis ad Priapeia, ad Ausonium, ad amorum Triumvitos dicere nolo. De Manilio illud dicere contentus ero, compluria Junium ita in eo scriptore correxisse, prout Scaliger in editione postrema emendavit. Scio, ait Scaliger, se ita reperisse in codice Gemblacensi. Sed quid si is obiisset, ante repertum eum codicem? Eone peccasset, qui ex Palatino codice, genuinam lectionem Reipublicae literariae indicaret? Vaticinari Junius potuit, fore, ut Scaliger eadem postea, et meliora, in Gemblacensi Cod. reperiret? Verum haec ad Junium potius pertinere videantur, quam Erasmum, de quo institutus erat sermo. Ut igitur ad eum redeam [reading uncertain: page damaged] , mihi utroque illo Heroe, Erasmus non minor videtur, praesertim si seculum infelix attendam, quo Erasmus, inter indoctos Monachos, in tanta tot librorum bonorum penuria, qui necdum,


page 118, image: bs118

vel corruptissime prodierant, ad illud eruditionis fastigium potuit aspirare. Verum ut hoc quoque concedamus, solum Italum Caesar. Scaligerum, et Gallum Josephum filium, palmam praeripuisse iis qui et ante, et post fuerunt: Non tamen quisquam lauda verit eam malignitatem animi, qua in Epistolis suis utitur. Recte interim, ac laudabiliter quod omnibus in locis, loco Juniani nominis, Asteriscum posuere, uti et cum Manilius Junii, vel Tertullianus, vel Epistolae ejus ad Atticum taxarentur. Mallem tamen totas periodos omisissent. Nunc sic quoque intelligent non pauci, quid dicatur, idque ex iis, quae vel praecedunt, vel consequuntur. Ac imprimis illi sagaces satis erunt, qui Junii, et Scaligeri temporibus vixere. Nam quomodo hi non intelligant, de quo sermo sit, ubi vident, loqui de eo, qui in Academia doceat Lugdunensi, qui Epistolam aliquam ex Arabico transferendo, jam Arabicae se Linguae peritiam, sibi vindicasse posse arbitratur, atque alia id genus? Quam autem maligne egerit Scaliger, vel hinc vide, quod non semel dicat, usque adeo imperitum esse Junium, ut non dico Hebraice (quamquam et illud scribat) sed ne Latine quidem sciverit. Cujusmodi cum literis istis video contineri, dubitare non possum, quin iis Thuanus compulsus, sinistrum adeo judicium de Junio tulerit. Imo plane persuasum habeo, haud leviora esse, quae de eo ad Thuanum perscripserit. Quamobrem si calamum adversus Thuanum stringam, periculum video, ne filius Thuani, Juvenis eruditus, et ut genere, atque opibus pollens, ita multis in Galliis carus, et maximis honoribus destinatus, quae de imperitia Junii modeste Parens scripserit, ea aperte, et sine circuitione prodita, ostendat a magno Scaligero, Reip. literariae dictatore, cui doctior orbis lubens eruditionis fasces submittit. Hinc mihi nova cura, etiam tuendi eum adversus Scaligeri calumnias, incumbet. Quem ego virum laudavi semper, ac porro laudare decrevi: Non quia ejus impotentiam animi, aut maledicentiam ignorem; aut quasi nesciam, quam multis in locis aliquid humanitus patiatur: sed quia ejus tantae virtutes, praeclaraque adeo merita sunt, erga Historiam, ac bonas literas, ut propterea, quae peccavit, censeam ei condonari, et aeterna oblivione sepeliri oportere. Nec tamen impediunt ista, quominus accurate refellantur, quae de fuga Junii, ex supplicii metu comminiscitur. Imo nec impedit quicquam quominus, saltem modeste, aliquid dicatur adversus illud de ingenio desultorio. Nec enim desultorio is ingenio, qui a prima pene aetate Theologiae se dedit, inque eo studio consenuit. Linguarum scio studio, et Philosophiae incubuit: sed propter Theologiam imprimis, ut in Criticis aliquis voluit videri: Haec ille subcisivis horis, quas aleae aut compotationi, aliqui impendunt. Sed saepius deceptus est. At nihil opus metiri Junium ex Criticis, nihilo sane magis, quam Scaligerum ex Cyclometricis, puerilium errorum plenissimis. Nec tamen infelix est conjector, quam livor ait. Aliquid accusatio ea ex vero, at nec minus est, quod ex mendacio, invidia, atque odio trahit. Quare nec detrecto provinciam, isti parti quoque occurrendi: Nedum diffugiam laborem diluendi foedum errorem, quo seditionis aut complicationis, adversus summos Magistratus reum agit, ac turpis fugae insimulat. Quae tanto turpiora, quanto probitas eruditioni antistat. Tantummodo mihi ita agendum video, ut quam minim‚ eorum offens‚, qui Thuano, et Scaligero impensius favent, fortissime Junii causam agam. Utrum autem seorsim, an in praefatione operis alicujus id acturus sim, adhuc delibero. Atque ubi, ex amicorum consilio, aliquid statuero, faciam te quamprimum certiorem. Nec displicet, ut in Academiae Lugdunensis Professoribus, quorum vitae ante biennium hic cum caelata eorum imagine recusae fuerunt, idem error paucis refellatur. Haec nunc in mentem venerunt. Poteram fortasse paucioribus haec proposuisse. Sed non possum in scribendis anxius esse de brevitate, nihilo sane magis, quam de dictione. Quare si loquacior visus sim, pro amicitia nostra, facile eam rem condonabis. Plurimam salutem lectissimae uxori, ac tuis, tum autem sorori nostrae Juniae, ac praestantissimo D. Makowski.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVII. V. Id. Maji.

Tuus sine fuco, G. J. Vossius,



page 119, image: bs119

LXVI. Reverendo in Christo Patri, Richardo Episcopo Dunelmensi. Reverendissime in Christo Pater,

OFfero tanti et meriti et nominis praesuli aliquid de paupere penu nostro, exiguum, sed magni tamen affectus, et devotissimi animi monumentum, commentarios nostros de Historicis Latinis: quos spero non ingratos fore, partim propter autorem, qui nihil aeque exoptat, quam ut placere possit iis, quos Deus ad tantum decus in Ecclesi‚ su‚ evexit: partim etiam propter argumentum literarum amantibus perutile, iis imprimis, qui eo loco habent antiquitatem Ecclesiasticam quo meretur. Sane dicere illud possim, studiose me opetam dedisse, ut facilius et legi, et refelli possint, quae de controversiis variis ab celeberrimo Annalium Ecclesiasticorum conditore adversus nostros scripta sint. Plurimum enim refert nosse, qua; genuina, quae supposititia sint, qu‚ aetate scriptor quisque vixerit, utrum Pontificias an Caesareas secutus sit partes, et id genus compluria: quorum usus magis apparebit, ubi, quae nunc de scriptoribus prodidi, accommodata vero rebus ipsis, quas memoratus annalium autor, ex iis vel probare vel refellere se posse arbitratur. Deum rogo, ut ad institutum hoc nobile, et vitam, et valetudinem, imo et otium largiatur. Simul numen ejus oro, ut incolumem Reverentiam tuam diu Ecclesiae suae praestet et conservet.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVII. VII. Id. Sext.

Reverendissimi nominis tui Cultor ad obsequia paratissimus, G. J. Vossius.

LXVII. Reverendo in Christo Patri Joanni, Episcopo Lincolniensi. Reverende in Christo Pater,

ETsi non ignoro, quae modestia, quantaque animi submissio deceat, primum hoc alloquium, quo affari ausus sum eum, quem Deus illustri adeo loco in Ecclesia sua collocarit: arbitror me tamen illud dicere de me posse, a prima me adolescentia summo amore captum fuisse Historiae omnis, ac praecipuae Ecclesiasticae Antiquitatis. Quid vero labore atque industri‚ promoverim, judicium penes alios esto. Saltem, spero, nemo bonus improbabit propensissimam hanc voluntatem bene merendi de studiis literarum. Atque ego animo pergo quotidie colligere vindemiolas meas, quas et publici juris facio. Caeterum, cum in omni historia duo spectare conveniat, quis dicat, et quid dicat; seorsim de utroque melius me acturum existimavi. Atque istud in causa est, cur hoc tempore de Historiarum scriptoribus egerim. Ac ante triennium quidem commentarios meos emisi de Historicis Graecis. Hos nunc consequuntur alii de Historicis Latinis. Priores dicavi Illustribus Bataviae nostrae Ordinibus, patriae patribus. Alteros hosce sacravi florentissimae genti vestrae, potissimum Illustrissimo Duci Buckinghamiae, imo si non tam inscriptionem, quam argumentum praefationis nostrae ponderemus, toti insimul Academiae Cantabrigiensi. Nempe animo terras omnes lustranti non eflerebat se natio illustrior vestr‚, seu arma spectarem, seu literas etiam, tum sacras, tum istas de quibus hoc opere tractamus. Adhaec beneficium illud, quo me per Illustrissimum Baronem a Broock, affecit laudatissima gens vestra, jamdiu aliquod mihi testimonium grati animi imperare visum fuit. Quanquam autem non adeo Suffenus sim, ut existimem proficisci a me quicquam posse quod satisfacere possit exactissimo Reverendissimi nominis tui judicio (cujus ad limam si revocare omnia velimus, fore prospicio, ut pauciora hic reperias quae placeant, quam quae displiceant) tamen nihil causae videbam, cur fidem minus haberem tam multis praedicantibus summam humanitatem tuam, ac facilitatem in cognoscendis et ignoscendis erroribus eorum, qui de publico bene mereri studuerunt. Bonae hujus spei plenus, tantae et dignitatis et doctrinae praesuli offero nunc monumentum hoc laboris nostri, minutum quidem si autorem consideres: sed non aspernandum tamen, seu respicias paratissimum ad cultum omnem, et obsequium tui voluntatem nostram: seu etiam spectes, quod haec opera munient viam nobis ad majora: puta ad refellenda ea, quae ex scriptoribus a nobis opere hoc memoratis ab Ecclesiasticorum Annalium conditore, atque aliis adversus Religionem, nostram


page 120, image: bs120

depromuntur. Deus Optimus Maximus longam tibi, Reverendissime Praesul, felicemque vitam largiatur, quod diu Ecclesiae suae praesis et prosis.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVII. VII. Id. Sext.

Reverendissimi nominis tui cultor ad obsequia omnia paratisimus, G. J. Vossius.

LXVIII. Reverendissimo in Christo Patri Georgio, Chichestrensi Episcopo. Reverendissime in Christo Pater,

SAEpe recordor honoris mihi habiti tempore Synodi Dordrechtanae, ac postea, priusquam pedem e terris nostris poneretis. Nam et Dordrechti mens‚ me tu‚, et quod longe majoris duco, sanctis juxta ac eruditis colloquiis tuis, et eorum quos tecum in Bataviam Ecclesia miserat Anglicana, dignari voluisti: Nec Lugduni minus persensi eximiam humanitatem tuam, et collegarum, quos dixi, virorum non praecellentis minus pietatis, quam doctrinae Beneficium hoc vestrum pluribus extollerem, nisi satius ducerem, ut ista silentii nunc sipario recondam, virtutesque vestras apud alios potius quam apud te praedicem. Hinc amorem erga te meum immane quantum auxit beneficentia illustrissimi legati, viri immortalitate dignissimi, et cognati ejus regii Consilii Magnae Britanniae a Secretis: qui et praeclare de me meriti, et porro mereri non cessant. Quamobrem cum nobilissimae genti vestrae Carletonae multo sim obstrictissimus, nefas putavi, si non operis novi de Historicis Latinis exemplar ad te mitterem, praesertim cum illud consecrarim nunquam satis laudatae Britanniae nationi. Quaeso, Reverendissime Praesul, minutum donum non aspernare. Proficiscitur enim ab animo devotissimo, et ad obsequia tua paratissimo. Et deinceps mihi viam sternet, ad ea diluenda, quae ex superiorum seculorum scriptoribus adversus Religionem nostram a Baronio, atque aliis, adferuntur. Utinam mihi Deus et vitam et otium concedat ad eam rem, uti exopto, fusius planiusque comprobandam. Nunc quod olim Augustus Caesar ajebat, contentus eris hoc Catone. Reverendissime domine, consule haec igitur aequi bonique. Deus te salvum ac sospitem servet Ecclesiae suae bono.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVII. VII. Id. Sextil.

Reverendissimi nominis tui cultor, imo illustrissimae domus Carletonae cliens aeternum debiturus, G. J. Vossius.

LXIX. Illustrissimo D. Fulconi, Baroni a Brook, Serenissimae Regiae Majestati a Consiliis interioribus, Mecaenati suo Optimo. Illustrissime D. Broocki,

POstquam me beneficio summo plane fecisti tuum, recte me atque ordine facturum putavi, si tam otii quam negotii mei, etsi nihil tale poscenti, redderem rationem. Eoque animo mitto nunc novum ingenii, ac industriae nostrae foetum. Idque eo lubentius, quia sacratus is florentissimae genti vestrae, cui propter meritum tuum debebatur. Nec eo minus adhuc maneo in nexu tuo, unde me exolvere nunquam potero. Sed, spero, tamdiu saltem mihi vita suppetet, donec gratum etiam posteris testari liceat affectum: de quo serio nunquam cogitare desistam. Multum gaudeo, quod heroic‚ liberalitate ac munificenti‚ tu‚ nobile adeo munus obtigerit praestantissimo nostro Doreslario J. C. Deumque oro, ut optime hoc, cum ei, tum Academiae Cantabrigiensi vertat. Et profecto ex viri ejus praeclara doctrina ac virtutibus, quibus ex animo faveo, ita fore auguror. Vale Illustrissime Domine, nec noster modo, sed plane literarum ac literatorum Mecaenas.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVII. VII. Id. Sextil.

Illustrissimo nomini tuo aeternum obligatissimus, G. J. Vossius.

LXX. Clarissimo et eximio Viro D. Samueli Wardo S. T. Doctori et Professori in alma Academia Cantabrigiensi. Clarissime Domine Warde,

NOli propter diutinum silentium putare, oblitum me suavissimi, ac doctissimi


page 121, image: bs121

Colloquii tui, tum Dordrechti mecum habiti, tum etiam Lugduni. Atque utinam occasio mihi antehac fuisset testandi gratum animum pro benevolentia tua, atque adeo omnium eorum, quos ad Synodum Dordrechtanam Magna Britannia miserat. Equidem meminero,

Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.

Itaque et nunc mitto ad te amoris nostri pignus minutum, commentarios nostros de Historicis Latinis. Atque eo id facio lubentius, quia fore spero, ut non iis modo oper‚ hac profuerimus, qui [gap: Greek word(s)] tractant assiduo, sed etiam, quibus curae est cognoscere Ecclesiae Historiam. Nam probe scis, quanti referat nosse, qui res scripserint Ecclesiasticas, et quando, et qu‚ fide, atque alia quae ad auctores ejusmodi pertineant. Itaque plane fore confido, ut si minus tibi videar assecutus, quod conabar, saltem probes voluntatem commodandi ejusmodi studiis juventutis.

Vale praestantissime Vir, et ne amiciti‚ nos tu‚ indignos cense, qui te proprer egregias dotes maximi facimus.

Lugd. Bat. CIC IC C XXVII. VII Id. Sextil.

Tuus ex animo, G. J. Vossius

LXXI. Generoso et eximiae eruditionis Viro D. Joanni Seldeno, J. C. Londinum. S. P.

QUod olim fecit Cornelius Nepos, vir tantopere a Catullo laudatus, ut scriberet de Historicis Latinis: idem nunc ego tentavi, viribus quidem ingenii ac doctrinae Nepote longe inferior. Sed tamen alio nomine magis profuturus, quia licet praeclarus ille Nepotis labor superesset, non tamen ultra sua tempora, hoc est, Augusti aevum, pertingere potuerit: ego vero historiam perduxerim usque ad tempora Caroli Quinti. Quod ut facerem, evicit, non quidem laudum immensa cupido, ut ait ille, sed potius boni publici amor, qui me nunquam patitur cessare. Nec magnopere laboro de eo, quod commentationis nostrae lapides videbuntur minus politi, quod sponte agnosco: sed satis fore putavi, si etiam rudes usui esse possent, quare non ista modo qualiacunque; in lucem date, sed etiam ad te mittere ausus sum, Vir eximie. Cujus ego simulac aureum opus de diis Syris vidi; legere non contentus, etiam iteravi, atque tertiavi, semperque ex eo me inter tuos debitores sum professus. Atque hoc ipsum in causa est, cur nunc aliquod affectus mei testimonium mittam: quod eo, spero, gratius erit, quia id dicatum eximiae nationi vestrae, cui me aeternum fateor obstrictum. Ulterius quo me, vel hanc etiam operam meam tibi commendem, nihil, praeter argumentum ipsum, occurret: quia tu quoque, scio, cultorem nominis tui minime contemnes. Vale, Clarissime Seldene; nosque redamare ne grave duxeris.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVII. VII. Id. Sextiles.

Tuus totus sine fuco G. J. Vossius.

LXXII. Reverendis, Clarissimis, et multijugae eruditionis Viris, D, D. Matthaeo et Christophoro Wrennis, Serenissimae Regiae Majestati Magnae Britanniae a Sacris. Reverendi, et Clariss. Viri, Nobile fratrum par,

QUotidie pene novum capio experimentum veteris dicti, quo amorem gigni ajunt sim ilitu dine studiorum. Quantopere quidem capiamini amore Ecclesiasticae antiquitatis, ex Nobilissimo Dubletio nostro abunde intellexi. Qui et me, ut studiorum eorundem cultorem, propterea amari a vobis, non semel praedicavit. Ego vero vos, summi viri, non jam uno sed gemino nomine redamo, ut eo rundem studiorum sectacores, atque ut amantes mei. Rogo, ut ne in affectu eo, etsi id minime merear, persistere gravemini. Mitto ad vos genuinum exemplar operis novi de Historicis Latinis: quod si non ingratum fore intellexero, beneficio etiam me affectum plane arbitrabor. Addidi et exemplaria altera duo; quorum si unum Doctori Hieronymo Belo, alterum conjunctissimo affini meo Francisco Junio, transmittere non gravemini, magis etiam me obstrinxeritis vobis. Valete Reverendi et summi Viri.

Lugd. Bat. CIC CIC XXVIII.

Utriusque Vestricultor atque amicus G. J. Vossius



page 122, image: bs122

LXXIII. Clarissimo atque eximiae eruditionis Viro, D. Jodoco Rous Bibliothecae Bodleianae praefecto. Oxonii. Vir Clarissime,

NEc summa doctrina tua, nec munus praeclarum quod sustines, patiuntur te ignorari nostratium illis, qui Musas colunt severiores. Atque ea me res impulit, ut munusculo literario animum testarer erga te meum. Mitto enim commentarios nostros de Historicis Latinis: quo in opere non mediocris mihi exhaustus est labor, nec minus fortasse superest. Multa enim limam tuam, tuique similium requirunt: nec oper‚ tu‚, aliorumque magnorum virorum, exigua ei accessio fieri possit a Bibliothecis gentis vestrae, Bodleian‚ imprimis, cui praces. Utinam ita res meae tulissent, ut tot praeclaros Scriptores, quos ineditos hactenus servat Britannia magna, coram ipse manu versare, et curiosis oculis lustrare potuissem. Equidem coelum mihi digito attingere visus fuissem. Sed quia non potui, quod optabam, optare non desinam, quod fieri possit. Hoc est, ut e summis viris vestratibus intelligam, ubi opera mea claudicarit, quod quin saepius contigerit, quam vellem, nullus dubito. Verum spero ex te, Vir eximie, atque aliis praestantissimis Viris cognoscere licebit, vel indicta mihi, vel perperam dicta. Ipse editione alter‚ non sinam posteritatem nescire per quos profecerim. Id enim candore nostro praecipue dignum arbitror: quippe qui non tam scriptis nostris velificemur honori nostro, ut ambitiosuli solent, quam omnia publico metiamur commodo. Imo, ut arbitror, sic sponte nos gloria, longeque e‚ solidior consequetur. Quid enim pulchrius nobis, quam si posteritas videat, quantis viris innotuerimus et quam studiose eorum amicitiam ambierimus, nec id fine alio, quam amore virtutis doctrinaeque. Vale, praestantissime Rousi, nec grave dixeris iis me accensere, qui te ob eximias animi dotes maximi faciunt.

Plurim‚ te salute impertit Dubletius noster.

Lugduni Bat. CIC IC C XXVIII. VII. Id. Sextil.

Tuus totus sine fuco, G. J. Vossius.

LXXIV. Constantino Huygenio. Nobilissime, Amplissimeque Vir,

EX Athenaeo nostro, vel si mavis, Musarum castris, mitto opus nostrum, non Musivum quidem, ac tessellatum, sed Apollinare tamen; vel si hoc quoque nimium est, saltem exaratum, de illo genere, Apollinarium virorum; quod panxerit res gestas, magnaque ex parte Martialium virorum. Quod addo, ne importune illud transmittere videar, ad Mavortia Castra vestra. Quamquam altero etiam nomine, tueri factum meum possim. Etsi enim apud paludatum Imperatorem nostrum, et tot sagatos Heroas, nihil nisi Mavortium audiatur: tamen simulac tuus paulum esse coeperis, scio, te illasde Marce cogitationes, Musarum studiis, quasi fortem Falernum, Castaliis aquis temperare. Cujus ego rei conjecturam, non obscure cepi, ex iis quae mihi retulit, deliciae nostrae Barlaeus. Quamobrem nec rogare jam sustineo, ut. me ames, cum id sedulo facias, longe etiam, supra meritum meum. Potius illud oro, ut optimi consulas munusculum meum, minutum quidem, sed magni tamen affectus symbolon. Non meretur, quod verissime, Veronenesis Poeta, de Nepotis sui chartis scribebat, doctis, Jupiter! et laboriosis. Nec enim ita insanio, ut apud tui similes, de doctrina jactare me, vel commendare nostra, velim; scio quam mihi curta sit supellex. Attamen propemodum censeo, competere commendationi nostrae, posterius illud Laboriosae Elogium. Quod ne Asinis quidem invidetur, sin nobis, ne illud quidem relinquatur, jussero ego malignos adeo aestimatores, aetatem agere in simili senticeto, quo sentire tandem discant.

Vale, Nobilissime, doctissimeque vir; nisi jam nunc fortissime potius dicere debui; sed, scio te, amantissimi tui verba non exigere ad libellam.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVII. Postr. Eid. Sextil.

Tuus sine fuco, G. J. Vossius.

LXXV. Generoso Doctissimoque D. Gulielmo Bosvvello, amico optime de se merito.


page 123, image: bs123
Praestantissime D. Boswelle,

SAEpe obversatur animo meo Illustrissimus Baro a Brook, Vir genere quidem et dignitate summus: sed in quo tamen virtus longe exsuperet fortunam, ut revera in eo minimum sit, quod vulgo putatur maximum. Hujus erga meaffectum, et judicium de me praeclarum, tute longe melius me nosti. Quare scio, neutiquam miraberis, si dixero, serio me saepius cogitare quo pacto Viro huic dignissimo sane, qui nunquam ignoretur, publicum grati animi testimonium offerre possim. Sed quia hactenus in tant‚ occupationum mole praestare non potui, eos imitari proposui, qui creditoribus syng raph‚, quod debeant, obsignant. Nam et quid beneficii acceperim, ingenue, uti decuit, agnosco: et quid ulterius cogitem, non obscure indico. Utrumque hoc tribus, ut ita dicam, verbis, testatur praesatio operis ad Illustrissimum Buckinghamiae Ducem. Commentarii ejusce exemplar quadruplex transmitto: unum Reverendissimo in Christo Patri Joanni Episcopo Lincolniensi, alterum Illustrissimo Baroni a Brook, tibi vero tertium, quartum clarissimo Seldeno. Fore autem spero, ut quod paulo ante me Illustrissimo Baroni recepisse ajebam, id prim‚ occasione exsolvam, non tam summi ejus viri caus‚, cujus honori nihil a me scriptione uli‚ accedere potest, quam ut animo meo quomodocunque satisfaciam. Haec familiariter ad te scribenda existimavi, doctis sime Boswelle, Tu nos porro ama, et illustrissimi Baronis amorem erga nos deinceps etiam, quantum in te est, fove. Nihil mihi gratius facere possis. Vale.

CIC IC C XXVII. XXV. Jul. Kal. Sextil.

LXXVI. Clarissimo et summae eruditionis viro, D. Hieronymo Belo, S. T. Doctori, et aulae Pembrochianae Praefecto. Cantabrig. Clarissime Domine Bele,

OMnes quidem eos maximo prosequor amore, qui literarum studiis excellunt; nullos tamen aeque aestimare soleo, quam qui Ecclesiasticae etiam antiquitatis sunt callentes: quales in tristi hoc religionis dissidio impensius paci concordiaeque Ecclesiae consulere et possunt, et solent. Quo sane quid utilius hoc tempore praesertim in tanto eorum numero, qui antiquitatis contemtu nova dogmata vel fingunt vel fovent. Tibi vero, ut ex Nobilissimo et utriusque nostri amantissimo Georgio Dubletio intellexi, antiquitas studio semper ac cordi fuit, ac me quoque, quia ejus capiar incredibili amore, majoris propterea facere soles. Utrumque hoc tui etiam in me amorem longe maximum accendit: quem nunc cum aliter non possem, leviculo industriae nostrae monumento testandum putavi. Tu, vir Clarissime, quicquid hoc est opellae boni consule, nec tam munus specta, quam animum donantis. Vale.

Lugd. Bat. CIC IC C XXVII. VII. Id. Sextil.

Tuus sine fuco ac fallaciis, more majorum, G. J. Vossius.

LXXVII. Abrahamo Vander Merio, Senatori Hagam. Amplissime vir, Cognate Ornatissime,

QUae synodo ante triennium promiseram, ea jam ante menses XX. atque ultra sum executus, sed opus in quo id egi, (dico autem commentarios meos de Historicis Latinis) usque adeos spisse processit, ut demum, post mensem, in lucem prodire possit. Quid mirum, cum in eo agam, de Historicis amplius, quam mille sexcentis? Proderit is labor meus, non solum Literarum bonarum, aut prudentiae civilis studiosis; sed omnibus etiam, qui cum Theologia conjungunt Antiquitatem Ecclesiasticam. Locus de quo dixeram, est operis hujus p. 213. Ubi multa brevisiime sum complexus. Nam clare rejicio sententiam Cassiani, qui Semi-Pelagianorum Princeps habitus. Clare subscribo Augustino, Prosperoque, qui et Pelagianis, et Semi-Pelagianis fortissime restiterunt. Et ne videar eorum sententiam aliter capere, quam oportet, clare addo, me ita eos intelligere, ut dicant, praedestinationem esse, fide et perseverantia priorem, h. e. ut Praedestinatio sit causa, fides et perseverantia sint praedestinationis fructus. Et quia mihi saepe objectum de Historia a me edita super controversiis, quae Ecclesiae


page 124, image: bs124

cum Pelagio, et Semi-Pelagianis fuerunt; eo non dubitavi addere, haud assequi sententiam meam, si qui putent illa quae opere eo attuli, de quatuor primorum seculorum sententia, adversari Augustini sententiae, ante memoratae: quippe plus eum dicere quam priores, non contrarium. Denique promitto ibidem, me per occasionem aliquando fusius de istis tractatutum. Priusquam hunc locum praelo subjicerem, monstravi eum singulis facultatis Theologicae Professoribus: Quibus abunde satisfeci. Unus Walaeus putabat, ubi scripseram, Tanquam impiae vel falsae rectius scripturum, Vel etiam falsae. Itaque eo Authore, etiam adjeci, scio me satisfecisse omnibus bonis. Nam et Ecclesiasticis compluribus domi meae verba illa praelegi. Siquis tamen ita animatus sit, ut nunc quoque nodum in scirpo quaerat, non tam ille mihi crucem figet, quam animi sui ulcus prodet. Caeterum persisto in sententia, non satis ex honore meo fore, si cogar, priusquam opus meum in omnium manus venerit, ostendere pagellas, quibus praesto, quod receperam. Is enim sum, cui fides dicenti debeat haberi. Et ex facultate Theologica potuere rem omnem cognoscere, si quibus adhuc scrupulus ullus foret. Verumtamen si omnino ita necesse erit, non impedio quominus iis pagellae illae monstrentur, quibus videbitur. Locutus sum de re tota, cum D. Henrico Fabricio, viro praestantissimo, et integerrimo, quem Classis Leidensis ad Synodum mittit. Is nec ipse existimabat, temere eas esse promendas. Sed permisi, ut si omnino opus sit, eas a te pagellas petat. Committo negotium omne, prudenciae utriusque vestri. Plura vellem, sed ne sacram concionem negligam, malo abrumpere. Scripsi celerrime. Nec relegendi otium erat. Tu pro benignitate animi tui, si quid hic culpae fuerit, facile condonabis. Salutem optimae Conjugi tuae, et ubi Dordrechtum veneris, affini praestantissimo Jac. Wittio quaestori, simulque uxori ejus.

IV. Jul. 1627.

Tuus totus, G. J. Vossius.

LXXVIII. Abrahamo Vander Merio, Senatori, Hagam. Vir Amplissime, cognate Optime, et Amicissime,

DE Hadriano Imp. legimus, quoties a Poetis versus afferentur, eos versiculis suis remunerari solitum. Ac placuit exemplum, Pio II. qui antea vocatus AEneas Sylvius Piccolominaeus. Ejus illud circumfertur.

Discite pro numeris, numeros sperare Poetae.
Mutare est animus carmina, non emere.

Quanquam Vossius tuus, nec est Caesar, nec Papa, tamen (vide quos spiritus gerat) decretum ei, utriusque vestigiis insiltere. Itaque pro versibus, versiculos mittit, ut sit hostimentum par pari. Dices non tam versuste exspectasse, quam judicium meum, de dubiis, ut Grammaticorum filiis ea visum nuncupare. Age igitur, si ita placicum, sit hoc opellae nostrae poeticae Mantissa, vel Corollarium. Ego interim Cathedram Grammaticam ascendo, et te Auditore, vel Lectore uno, contentus (etiam Antimacho unus auditor Plato suffecit, qui erat ei instar omnium) de dubiis istis, non dubiam feram sententiam. Faciamque id (si ita cum Lovaniensibus Magistris loqui fas sit) magistraliter. Quidni enim mihi id per te liceat, qui longe etiam majora mihi permittis? Quare in rem ipsam venio. Tu Amplissime Senator, togam compone, et Gramaticum hominem audi contendentem, non in vestro illo, sed foro suo. Primum igitur ajo, furcillis quaedam ex dubiis istis proculdubio expelli debere. Nec ignoro, quo tibicine vulgus fulciat opinionem suam. Sed tibicen iste est ficulnus, ut non possit non labare, quicquid imponas. Nam de Natrix fefellit Grammatico, Lucani locus. In Alcyon decepit Servius. In ficus pro fructu imposuit, Martialis locus male intellectus. Muliebri enim genere usurpant Celsus, Plinius, rei rusticae scriptores et quicquid Classicorum est uspiam Authorum. Camelus Graecis quidem foemininum est, Latinis nunquam. De Pharus etiam sitne dubium, plane dubium est, atque incertum. Tutius saltem in muliebri genere usurpes. Pulvis vix inter dubia reponi meretur. Sed hoc tamen non acriter ducere velim serram cum quoquam. Hui, inquies, si tam multa ex versibus hisce expellantur in Morboniam, in arctas admodum copias cogentur dubia. Mane vir praestantissime, nos in eorum locum quos fugavimus,


page 125, image: bs125

novos succenturiabimus. Erunt autem isti Varix, Sandix, Onyx, Sardonyx, Canalis, Volucris, Ales, Palumbes, Arrabo, Bubo. Vides quam multi, ut periculum non sit, ne armis expellantur inde, quo a me deducti. Multoque minus laborabunt, si jure vestro contendatur. Quamquam profecto ita aperta est haec causa, judicio meo, ut minime metuendum sit, ne priores isti, quos expulimus ex interdicto, unde vi, restitui postulent. Causa ista perorata, ut ego quidem censeo, venio ad judicium quod poscis. De Steuchio Eugubino equidem ita judico, male eum mereti de Religione Christiana, quando mysteria ejus cognita fuisse docet, Antiquis Gentium Philosophis, imprimis Platoni: atque hoc ut persuasum eat, plane aliovorsum torquet verba ejus, quam Philosophus ille senserat. Nec magis probo, quod ea stabilire conatur, ex Trismegisto, ac Sibyllinis Oraculis: ubi multo apertius arcana Religionis proponuntur, quam in Prophetarum Vaticiniis. Atqui quis nescit ea tempora, quae [gap: Greek word(s)] sospitatoris nostri praecedunt, ab Apostolo ipso nominari, [gap: Greek word(s)]; aut quem fugit [gap: Greek word(s)] eidem dici [gap: Greek word(s)]; Quibus gemina et alia in scripturis leguntur. Nec ignoro, quae ab Hieronvmo Floravantio, Lib. III. de beatissima Trinitate, cap. 1. adferantur, ut doceat Trinitatis mysterium, aliquo modo gentibus fuisse cognitum. Sed ille eadem ac Eugubinus chorda oberrat. Hoc est vel genuinis Gentilium scriptis, falsam affingit sententiam, vel scripta [gap: Greek word(s)] ac supposititia habet pro genuinis. Mihi neutrum placet. Nec enim veritas coelestis, quae est a Christo, et Spiritu ejus, indiget mendacio, quod Patrem habet Diabolum. At Platonicos non id voluisse, quod Eugubinus putavit, nemo negabit, qui in Platone cum judicio fuerit versatus. Trismegistum autem, et Sibyllina, ut vocant Oracula, esse supposititia, et res clamat, et dictio ipsa arguit. Quod ego pluribus commonstrarem hoc loco, nisi inter alios, luculente id fecisset Casaubonus, exercitatione prima ad apparatum Annalium Baronii. Nec nescivit hoc Magnus Civis tuus, qui brevissime nuper pro veritate Religionis Christianae commentariolum edidit, sane hoc seculo potissimum, quo omnia ad [gap: Greek word(s)] vergunt, perutilem eoque utiliorem, quod quantum hactenus potui videre, scopulos effugerit, in quos priores impegere: Nam segregavit ille argumenta ista, quibus mysteria nostra Religionis, non sine aperto mendacio probarentur. Praeterea Religio est ei, quod debemus Spiritui Sancto, et Prophetis ac Apostolis, id acceptum ferre lumini Naturae, et caecarum gentium lacunis. Quod patum religiose fecit Steuchus, et cum eo alii nonnulli. Ad duo tantum capita Epistolae tuae respondi: Et vides jam in tantum literas hasce excrevisse. Quid futurum est, si de caeteris, etiam quid sentiam, attexam? Sed de iis, vel coram, vel literis alteris videro. Tu, Amplissime vir, loquacitatem meam boni consule. Salutem conjugi tuae. Desidero scire, an plane jam valetudini suae restituta sit socrus tua [gap: Greek word(s)]. Quare quando otium est rescribendi, velim verbum de hoc attexas. Multam etiam salutem Senatus vestri Praesidi, ac Curatori Academiae nostro Cromhoutio.

Lugd. Bat. CIC IC C XXVII. XIII. Kal. Dec.

Tuus sine fuco, G. J. Vossius.

LXXIX. Gerardus Vossius, Hugoni Grotio, S. P.

TAndem, maxime, et amicissime vir, prodit in lucem historia mea, de Historicis Latinis; cujus exemplar nunc mitto: quod licet nihil elucubrarim subtili tuo judicio dignum, tamen, quia meum est, placiturum confido. Si ausus fuissem ulterius onerare conjugem tuam, addidissem codicem alterum ad Salmasium. Sed fiet id per Lamerium, qui Gallias cogitat. Simul aliquid ad eum literularum addam. Dicere vix possim, quantopere sim sermone, et literis multorum fatigatus, ut tuerer honorem soceri adversus Thuanum. Et diatribam super eo seorsim postularunt. Mihi etsi impense honori Juniano studuerim semper, res tamen ea tanti visa non est. Quare satis fore putavi, si id fieret praefatione altera operis nostri, quae est ad Lectorem. Ita autem respondeo, ut salvo soceri honore, modestius potuerit nemo: idem scio judicabis ipse ubi videris. Movere me non solum magna Thuani merita, sed etiam quod filium


page 126, image: bs126

ejus viderem tantopere a te amari: quem scirem nihil immerito magni facere, praeter me unum. Sane hic erga nobilissimum juvenem, amor tuus tanti apud me fuit, ut vel acerbius aliquid tam multorum assiduo impulsu cogitantem, facile posset sufflaminare. Acrius paulo insurrexi adversus scaligerum, quia edoctus essem ab eo fonte esse, quod pleraque de Junio Thuanus hausisset: Ut fidem faciebant multa. Memor eram, qualia superites evomuerit adversus Junium, cum totus in fermento jaceret. Et meminisse ipse potes. Adhuc in nostris, et aliorum manibus versantur codices Juniani, Scaligeri manu oppleri bellis illis elogiis, simia, asinus, cojone, et aliis id genus convitiis, [gap: Greek word(s)] non Scaligero dignis. Et hocce anno Heinsius noster in lucem edidit Epistolas Scaligeri, in quibus non urbanatim, sed rusticatim Junium tanquam Cumanum asinum tangit, homo caetera magnus, sed nimis malignus, nec ita animatus, ut se etiam hominem esse cogitaret. Vellem Heinsius periodos eas, in quibus de Junio Scaliger loqueretur, imo totas Epistolas omisisset. Nunc Atteriscum ponere fuit contentus: interim relinquit, ubi dicatur edidisse notas in Cypriani Magistrum, contulisse Manilium cum MSS. codicibus Palatinis, aliaque id genus: quasi multum intersit, utrum dicam Sophronisci filium, an Socratem; Trojani belli Scriptorem, an Homerum. Equidem vellem hanc mihi necessitatem respondendi non imposuisset Heinsius. Et tamen ita respondeo, ut qui nesciat hocce anno editas apud nos esse Scaligeri Epistolas, nescire etiam possit per eum, cujus me nomini dico parcere velle, intelligi Scaligerum. Nempe tum demum nomino, cum ejus de Junio epicedium refero: Iccirco tandem subjungo aliqui de Epistolis praestantes viri, sive dicti sive adbuc innominati vobis. Nempe innominati, ubi calumniae reum ago. At nominati honorifice, ubi ejus de Junio elogium commemoro. Summa autem defensionis nostrae eo redit, dicere potuisse Junium de Criticis suis, et aliis similis monetae, illud Arellii Fusci, ne quis me ex his censeat. Dicavi opus meum Illustrissimo Buckinghamiae Duci; nempe ut Cancellario Academiae Cantabrigiensis, ad quam honorifice vocatus essem; simul ut testarer affectum meum erga gentem eam, in qua tot mei amantes haberem. Displicebit fortasse nonnullis apud vos laudatio ducis: sed scripta haec a nobis, priusquam fama increbuisset belli Anglicani adversus Gallos. Nec ad similes mei, innocuos Musarum Cultores, judicium pertinet, utrius regni causa hoc in bello potior sit. Equidem opto, ut genti utrique bene vortat, etsi id fieri quo pacto posset, minime videam. Excusus jam liber tuus de Religionis Christianae Veritate. Quem cum lego in coelesti coenaculo cum Dis mihi epularivideor. Ut quam correctissime ederetur curavi, ut potui et debui. Sed cum semel Ultrajectum, iterum mihi Hagam excurrendum esset, nec persuadere possem Typothetis, ut absente me, alia praelo subjicerent, filiis curam committere sum coactus. Ita factum ut tribus quatuorve pagellis, quaedam compareant negligentius edita, ea imprimis, unde errorem spissum ad calcem annotavi Fragmenta illa, quae in rutis caesis tragicorum comparent, speravi propediem posse recudi. Sed nihil hactenus aeque obstitit, quam quod talia a paucis legantur: quippe, si [gap: Greek word(s)] paucas exceperis, ejusmodi sunt omnia, ut nihil inde commodi referant alii, quam penitioris literaturae amantes, quos Grammaticos vocamus. Sed tamen quia jam finem suum Historia nostra habet, hanc etiam curam suscipere animus est; nec urgere Lamerium desinam qui moras sem per nectit, neque id alia de causa, quam quia non facile Seneca cum fragmentis inveniat emptorem, ob molem tot Criticorum, qui nihil annotarint, quod sit ad vulgi gustum. Quod ad duos tres, ut cum Varrone dicam, phreneticos Septentrionis filios, quibus moris magnas ciere tempestates, si quis non per omnia eorum sequatur opinionem velut [gap: Greek word(s)] mihi quidem nunc aliquanto pacis amplius, atque opto, ut aeternum eos. AEolus compescat. Vir Clar. Janus Gruterus in Academiam Groningae, et Omlandiae vocatus est, ut ibi succedat Ubboni Emmio. Venturum spero, non tantum quis is vir est, qui, ut de Mario M. Ciceronis, Scaevola vester dicebat, Canescet saeclis innumer abilibus: verum etiam. quia affinitate est uxori meae junctissimus, et mei amantissimus. Filius meus Franciscus praeclarum opus tuum de jure Belli prope ad ungem callet. Et quid ei, quem juris studio destinavi, melius commendassem?


page 127, image: bs127

Memini enim me apud Tullium legere in primode Legg. ex intima Philosophia disciplinam juris hauriri oportere. Id quidem comprobasse mihi primus videris. Scire desidero, quid post hunc laborem, et gnomarum opus geminum, verum sapientiae Thesaurum, publici juris facere cogices. Vale, et a me, uxore, et familia omni salve plurimum.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVII. X. Kal. Sept.

Tuus aeternum,G. J. Vossius.

LXXX. Gerardus Vossius, Hugoni Grotio, S. P.

MAgnifice, Clarissimeque Domine; Abbotius in Apocalypsin nec in officinarum pergulis, nec in amicorum Bibliothecis comparet. Si scripsit, Anglice scripserit credo, de quo certiora dicere posset affinis Junius. Habeo Abbotium de Antichristo: quem an volueris non sat scio: sed tamen mittere volui. De reformatione Coloniensis Archiepiscopi saepius a me Bertius est compellatus: sed habere negat, ac vel ad Hogerbetium vel Utenbogartium remit tit. Quorum illum, simul ac Haga redierit, compellabo. Responsum Junii ad quaestionem, num arma ad Religionis defen sionem a subditis suscipi possit, inter ea fuit, quae ex ore ex tempore dictantis domi sunt excepta. Habui ea prope universa, sed una cum pulvisculo omnia in Frisiam abstulit affinis Casimirus, hoc fine, ut ajebat, ut cum suis conferret, et si non inconsultum Juniani nominis amantibus videretur, ederet in lucem. Sed antequam tu, Amplissime vir, ejus responsi apud me mentionem fecisses, cognoveram ex Coddaeo, hoc: responsum in schedis suis habere. Ergo quamprimum conveni: cui ut postulatum tuum exposui, lubentissime se communicaturum respondit. Sed post horas duas rediens, invenire posse negat, et cum inter chartas deesse aliquas cognoscat, metuere ne jam diu sit, quod alteri dederit legendas, atque in iis etiam sit hoc responsum. Corvinus non arbitratur exstare apud suorum, quemquam. Ita vides, ut non defuerit animus morem gerendi tibi, sed nihil effecerim, quo nomine doleo. Quod in Anglicanis tarde adeo procedatur, partim Bertius in causa fuit, qui hesterna demum die, triplicis Ordinum decreti translationem ad me tulit, partim Amanuensis, industrius quidem Adolescens, sed qui ab excipiendis, et cum schedis commilitonum conferendis Episcopii Lectionibus, quas auro contra caras non putat, aegre avellatur. Jam tamen unum exemplar habemus. Et his feriis natalitiis, totum se his describendis dabit, nihil orsurus priusquam telam istam pertexerit. Corvini librum, quia occasio erat, mitto. Scio tamen carere eo potuisse, usque dum Anglicana sint scripta. Id intra triduum aut quatriduum fore spero. Simul tum mittam Historiae nostrae Pelagianae Librum quintum, qui est de praedestinatione. Nam pene jam, descriptus est. Sextus erit de reprobatione: cujus appendicula est de causa Godescalci. Eam licet necdum relectam, ad te mitto. Spero non ingratum fore, quando hactenus recte tractata est a nemine. Si non displicet tibi Liber primus operis, qui est [gap: Greek word(s)], statim a Kal. Januariis poterit praelo committi. Scis lentas esse operas. Ego quia jam opus omne absolvi, minus temporis in exscribendo requiram, quam illi in excudendo. Vale, Amplissime Domine, Uxori salutem maximam.

XXII. Decemb. CIC IC C XVII.

Tuus totus,G. J. Vossius.

LXXXI. Reverendissimo in Christo Patri Guilielmo Bathonensi et Wellensi Episcopo. Reverendissime in Christo Pater,

SI in equis, generosioribus quidem illis, at mutis tamen animantibus, ita usu venit, ut in certaminibus applausu, et quasi gratulatione adstantium ad velocius currendum incitentur: quid fieri hominibus putemus, iis praesertim, qui in studio virtutis industriaeque pro viribus bene mereri contendunt de literis studiisque. Ecquid de me illud dicere habeo, geminis Reverendissimae dignitatis tuae literis amorem favoremque summum spirantibus, posterioribus etiam indicium facientibus de praeclaro Illustrissimi Ducis affectu erga me, licet immerentem,


page 128, image: bs128

stiniulos mihi subditos esse acerrimos, ad porro gnaviter insistendam, quam calco hactenus, honestissimi laboris viam. Hoc cum per se magnum esset: non tamen hic felicitas mea stetit: Sed cum summi beneficii loco habendum ab alio, ac meipso etiam, foret, si Illustrissimus Dux supplicanti solum benignas praeberet aures: nunc quod tanto majus est, sponte etiam per Reverendissimam dignitatem tuam, exquirere non est dedignatus, quo pacto Celsitudinem suam hoc tempore bene mereri de me posse arbitrarer. Quo nomine nunc digitis mihi coelum videor attingere. Ut qui nihil post virtutem ipsam majus unquam put‚rim, quam placere posse Principibus viris, et summis Ecclesiarum antistitibus: quos virtus ipsa constituisse, quasi agonothetas suos, videtur. Quare, ut dixi, hoc nomine plurimum gaudeo, aut; verius triumpho. Non tamen factum a me quicquam puto, quo affectum ejusmodi sim promeritus, cum heroicae Illustrissimi Ducis virtutes, quicquid ab umbraticorum hominum studiis proficisci potest, albis, quod dicitur, quadrigis, vel amplius etiam, excedant. Quin potius metuendum mihi fuit, ne id, quale quale est, negligendo, iratam prope virtutem habiturus mihi viderer. Quamobrem etsi haut adeo cornea mihi fibra est, ut non sentiam, quantum heroicus Illustrissimi Ducis animus possit: neque fortunae mei, aut meorum hujuscemodi sunt, ut optatissiinam hanc occasionem sine summa imprudentiae nota negligere debeam: tamen ita existimo, nec esse modestiae meae eligere quasi praemii genus, ubi nullum mihi deberi putem, sed nudo tanti ducis affectu abunde sim remuneratus: nec siquid excelsa mens ulterius velit, usque adeo caecutio, ut non videam, ipsum Illustrissimum Ducem pro benigna Celsitu. dinis suae prudentia, et benevolis Reverentiae tuae consiliis quid in rem meam et meorum sit, longe melius perspicere et posse et velle, quam mei ordinis ulli etiam in rebus suis cernere valeant. Nihil igitur mihi superesse video, quam ut quam maxime me commendem Reverentiae tuae, Deumque votis supplicibus orem, ut perpetuum esse velit hunc erga me affectum Illustrissimi Ducis: cujus honori et obsequio, simulque etiam tuo, Reverendissime Pater, quicquid vitae largietur Deus, deinceps decurret. Idem supremum illud numen rogo, quantum postum, ut et Illustrissimum Ducem, et Reverendissimam dignitatem tuam, non modo Britanniae suae, sed etiam devotissimo huic cultori diu conservet incolumes: ac mihi quoque eas conservet vires, ut ne tam praeclare promeritis unquam videar ingracus.

Lugd. Bat. CIC IC C XXVIII. X. Kal. Feb. postridie nempe,

quam redditae mihi essent acceptissimae illae Reverentiae tuae literae.

Reverendissimi Nominis tui cultor devotissimus,G. J. Vossius.

LXXXII. Reverendissimo in Christo Patri Georgio Cicestriensi, Episcopo. Reverendissime in Christo Pater,

INter felicissimos vitae meae dies, quales lapillo signare albo antiquitas consuevit, non postremum tribuere iis locum soleo, quibus Reverentiam tuam, et praestantes gentis vestrae Theologos, una tecum ad Synodum legatos, videre et affari mihi datum fuit; Dordrechti primum, mox iterum Lugduni. Exinde mihi saepe in animo, saepe in ore, eruditissimi illi sermones, quibus me, mens‚ dignati, beare voluistis; nec doctissimi illi modo, sed non minori etiam humanitate conditi: quippe quam tunc expertus erga me sim plane singularem. Horum memoria mihi literas Reverentiae tuae, longe acceptissimas per sese, multo etiam gratiores reddidit jucundioresque. Equidem avide eas hausi, nec legisse eas suflecit, iterum iterumque relegi. Et animadverto, tanti viri affectu erga me, magis etiam me inflammari ad bene merendum de studiis literarum. Nempe, quod vulgo ajunt, laudatam crescere virtutem, id in me quoque locum habere sentio; atque hoc etiam nomine plurimum tibi debeo, et deinceps etiam debebunt studia nostra. Nam quem non apprime delectet, si, et amari se, et alicujus fieri intelligat ab viro in summa dignitate constituto, et maximis animi dotibus dignitatem istiusmodi multum exsuperanti? Quae quanto magis cogito, tanto magis mihi operam dandam judico, ut affectum hunc mihi semper conservem, atque adeo etiam, si fieri possit, augeam. quod scio non aliter me


page 129, image: bs129

consequi posse, quam si memet vincere coner, in hoc vitae instituto. Hunc animum non potui, quin tribus nunc verbis perscriberem. Nudius tertius demum Reverentiae tuae literas accepi. Interea Hagae, partim ab occupacionibus, partim ab amicis detentus sum. Nunc autem Lugdunum subito vocor. Nec ventus minus in Angliam vocat nobilissimum Dudleium Carletonum, quem sine meis literis ad Reverentiam tuam venire nefas putavi. De Baronio, et Pelagii patria, nunc nihil addo: quia volo, ut simulac Lugdunum rediero, inde alterum mihi surgat literarum argumentum. Deus Opt. Max. Reverendissimam dignitatem tuam diutissime Ecclesiae suae salvam ac sospitem servet: nec Ecclesiae modo, sed etiam mihi, qui, quantum possum, elaborabo, ut ne nunquam affectu et obsequio cuiquam eorum videar cessisse, qui inter devotos cultores Reverendissimi tui nominis, nomen profiteantur suum.

Hagae Comitis M. DC. XXVIII. VII. Kal. Febr.

Reverendissimi nominis tui cultor obstrictissimus, G. J. Vossius.

LXXXIII. Clarissime Salmasi,

JAm quadriennium est, quod me donasti Commentario tuo in Tertullianum de Pallio, nobili et victuro, ut omnia tua, opere: pro quo gratias habeo, quancas possum. Nunc vero longo adeo post intervallo ansus sum mittere [gap: Greek word(s)] historiam nostram de Historicis Latinis; opus tanto, ut ego censeo, minus bonitate, si cum tuo comparetur, quanto mole exsuperat. Sed si paginatum numero vincimus, jam non omni ex parte superamur. Vide, et ride, Vir summe, quod mea sic, et serio, commendem. Sed ut cunque hanc insistam viam apud te, et paucos alios, qui ad summa evol‚stis; plus tamen animi ac spiritus scito mihi esse apud homines medioeres, ac praeeipue rudem juvetutem: cui de longe meliori nota mea videor posse commendare. Nam profecto est aliquid ei digitum intendisse ad fontes, unde hauritur notitia omnis aevi. Quocirca nondum poenitet instituti: praesertim quando video quotidie in hoc argumento etiam eos Saturnias lippire lemas, qui sibi, et pene sui ordinis cunctis quantivis pretii videntur. Qualis, inter sexcentos, est nuperus Editor Opusculi, quod Auctorem habet Gennadium Scholarium, Patriarcham Constantinopolitanum, atque inscribitur, [gap: Greek word(s)] Academiae is Juliae Theologus, agnoscit Scriptorem eum vixisse temporibus Joannis Palaeologi, idque anno CIC CCCCXXX. variasque ad Turcam Legationes obiisse: atque inde esse, quod dissertationem hanc de Trinitate cum Amurathe Turca habitam, in Literas retulerit. Sed idem (en cor hominis!) vitam ejus nobis describit e Gennadio Massiliensi, qui Libro de Scriptoribus Ecclesiasticis agit de quodam Gennadio Constantinopolitano, qui Leonis Imperatoris temporibus claruerit. Quid foedius in erudito Theologo hac [gap: Greek word(s)]; Gennadius Massiliensis, ut nos opere hoc statuimus, et omnes mediocriter docti sciunt, circa annum vixerit quingentesimum? Quomodo igitur Gennadius, de quo ille tractat, idem sit ac is, quem Theologus ille intra ducentos hosce annos claruisse ipse agnoscit. Non erant tales digni, quorum ratio haberetur, nisi tam multi horum similes invenirentur, qui alios omnes ad palatum ac genium suum sapere jubent. Quod equidem malo meo non semel sum expertus. Sed fortasse, qui alios culpo, culp‚ ipse non vaco, seu ea quae de aetate Historicorum prodidi, seu alia ad eos pertinentia consideremus. Sane hominem esse me, non diffiteor; et quia ex aliena infirmitate de mea facio conjecturam, Opus hoc meum ad te, Vir summe, et alios aliquot eximii Hominis viros mitto. Nimirum fore spero, ut ita multa, quae me fugÍre, edocear; a te inter primos, qui tot bona me docuisti, cum aliis scriptis tuis aureis, tum maxime Commentario in Historiae Augustae scriptores non semel mihi in Historia nostra laudato, nec unquam satis laudando, quippe omni laude majori: ac in quo vese locum habuerit, quod de Ludis olim secularibus dictum, eo quidem in genere simile nec vidisse, nec visurum quempiam. Ex iis vero quae ad Tertullianum adnot‚sti, video difficile esse dispicere, utrum in gentium Scriproribus plus possis, an Sacris. Quare utinam in hoc Ecclesiae ductore, quo pede coepisti, pergas. Ad quem emaculandum atque illustrandum


page 130, image: bs130

mihi natus videris. Quod de nemine homine praeter te dixero. Unus enim praestare illud potes, quod verius conati adhuc alii, quam assecuti. Iterum igitur opto et rogo, ut huc potissimum ingenium intendas. Habent quidem gentium Scriptores, atque universa Musarum studia, [gap: Greek word(s)] quid dam. Necque insignem esse eorum urilitatem negare possim. Sed tamen quis bonus non malit, ut tale ingenium, et illa Eruditione, in Ecclesiasticis potius Scriptoribus, iisque antiquissimis, et corrigendis et illustrandis operam insumat suam? Non quasi adhorter, ut [gap: Greek word(s)] Musas deseras, sed ut deinceps illas remissius, hasce meliores nostras impensius colas, uti facere jam serio aggressus es. Tibi inde Lux major, amicis summa laetitia, omnibus fructus uberrimus. Vive, et vale literarum pereuntium Vindex praestantissime, cui si mea utcunque probare potero, felicem me putabo. Nihil enim malo, quam diligi a Salmasio, hoc est interiorum Literarum nostri seculi Principe. Cujus si praesentia frui liceret, multum me adjutum iri posse confido. Habent quidem et aliae terrae viros eruditos atque eximios; sed de interioribus nostris literis loquor. Quare lucente sole cur quaererem stellas. Iterum vale.

Lugd. Bat. CIC IC C XXVIII.

Tuus sine fuco, G. J. Vossius.

LXXXIV. Guilielmo Episcopo Bathoniensi et Wellensi. Reverendissime in Christo Pater, Domine aeter num mihi omni Officio colende.

SImulac literas Reverendissimi nominis tui legi, totus ob infortunium tuum expallui atque exhorrui. Nec casus ille minus animum meum perculit, quam si meus foret. Debebam dicere, et veri poteram, magis affecisse. Sed semper existimavi operam dandam esse, non modo ne quid auribus dermis, sed etiam nequid dare videamur. Et tamen, quis dubitat, quin qui boni viri et prudentis, qualium profecto non est larga nimis seges, jure nomen possidere velit, is alienam salutem praeponere suae debeat, quando in alterius salute salus publica magis laborat. Quid ergo me facere aequum erat, qui et te colerem ut communem Ecclesiae parentem, et me inter eos merito reponerem, quos singulari amore, ut pater filium, prosequaris? Quare assidue Deo vota facere non cesso, ut pristinas Reverentiae tuae vires reddat: tamen difficile dixerim quantam in hos ipso dolore ceperim voluptatem ex tam manifestis certissimi erga me amoris signis. O felicia scripta mea, quae sic beent autorem! Nam quid bonum aut magnum aeque censere in hac vita possim, ac si a bonis et magnis viris et laudari et amari contingat? Laudari jucundum est, sed jucundius amari. Quae scripseram, etsi nihil ejusmodi mererentur, tamen utrumque mihi contulerunt. Nempe vis studiis honorem esse, quod vere est seculum corrigere. Nunc illa me urget cura, ne videar ingratus. Etsi autem quod rependam non habeo, imo nec verba reperiam, quibus me satis gratum ostendam: tamen si placere potuit prior labor noster, non despero me et alia non minora offene posse Famae ac AEternitati nominis tui propriis virtutibus in omnia secula ituri. Atque ut ex parte videas, quid rerum agam mitto Syllogen veterum disputationum mearum, mutilam quidem illam et imperfectam (nam major pars adhuc inedita est) sed decretum et quae vides auctiora, et addere ea, quae adhuc in Schedis nostris latitant. Nempo volumine uno complectar, quae ad Sacramentarium negotium pertinent. Alio quae spectant statum animae post mortem. Et ita porro in aliis. De Baronio quid moliar seorsim alteris exponam, idque ut non tantum consilii mei rationem explicem; sed etiam, quid Reverendissimo nomini tuo videatur, intelligere possim. Nunc hoc solum dicam, non tam visum esse minutias consectari, quam illa, ubi cardo rei potissimum vertitur. Uti illa imprimis, in quibus longius a primitiva Ecclesia recessit Romana. Etiam evolare gestiunt commentarii mei de Lingua Latina, cujus pars posterior origines ejusce linguae ex Graecia et Oriente repetit, multaque ex veteribus Scriptoribus, aut corrigit aut illustrat. Sed de his, et aliis quibusdam, pluribus alias agam. Interim me meaque Reverendissimo nomini tuo in cultum et obsequium perenne offero et transcribo. Deumque Optimum Max. supplex precibus oro, tum ut Dominum meum Illustrissimum Ducem Buckinghamiae spiritu suo


page 131, image: bs131

roboret, consiliaque ejus prosperet, Britanniae totius bono, tum ut Reverendissimo tuo nomini coelesti su‚ grati‚ magis magisque adsit, corporique non pristinas modo vires instauret, sed diuturnam quoque valetudinem largiatur, ad Anglicanae atque adeo Universae Ecclesiae emolumentum.

Lugd. Batav.

CIC IC C XXVIII. VIII. Kal. Maias.

Reverendissimi nominis tui cultor obstrictssimus, et qui nunquam tuus esse desinet,

G. J. Vossius.

LXXXV. Joanni Meursio. Vir Clarissime et Amicissime,

NOn exiguum mihi dolorem attulit, quod tanto temporis intervallo, nihil a te acceperim Literarum. Nam solatium hoc amicitia habet, quod eorum legere literas possumus, quos videre non possumus. Tantoque magis dolebam quod, metuerem ne silentium hoc proficisceretur ab moerore aliquo quem privatim etiam vobis afflictae res Daniae atrulissent. Nunc et valere vos intelligo et meliora in posterum de regno vestro augurari. Equidem praedicabo ac ambitiose, quam mihi gratum fuerit ea cognoscere praesertim ex teipso. Facile enim hoc cogitare potes: ut cui non ignotus sit amor erga te meus. Neque de eo quicquam detrahere debet quod rarius et ipse scribam. Vere enim dicere possim hactenus me non satis scisse quo pacto Literas optime possim procurare. Atque aliter ut foret non eo minus arserit amoris nostri ignis. Silere enim diutissime possum. Sed non amare Meursium non possum, nisi simul et virtutis amorem et doctrinae deponam. Ante amorem non exuam sed tuus semper ero, tuus plane, praestantissime et charissime Meursi. Tanto impensius frui etiam cupio praesenti, cujus quod spem facis, beas profecto. Sed tamen beatior mihi videbor ubi coram complectar. Nunc ut amantes meticulosi esse solent, male formido ne ita aestate proxima infestet vias Caesareus miles ut spes nostra decollet, nec nisi anno post atque utinam vel tum, conspicere vos licet. Ubi veneris post Snellium (cujus et conjux decessi) desiderabis quoque communem amicum Jacehausum, qui Paralysi obiit die eo Martis, qui Paschales ferias proxime antecessit. Defunctum laudavit Vorstius. Hujus in scribendo ad te incuriam serio increpui. Et culpam fatetur: sed emendaturum recepit. Mitto ad te opus nostrum de Historicis Latinis. Sed (si ita placet) conditione ea, ut rescire possim, quid probes, quid improbes. Nec enim nosse id minus laboro, quam si editum id nondum foret. Quippe recudi poterit ut in Partitionibus Oratoriis factum ante paucos menses. Barlaeus carmine sibi multum gloriae parat. Prodiere ejus poemata mense superiori. Cum prima haec editio sit tamen non video quem praeferat praesertim in carmine epico. At quorundam etiam benignius est judicium. Quid futurum si saepius saepiusque limatae prodierint. Uxor mea ternis mensibus gravissime aegtotavit. Nunc pene convaluisse videtut. Salutat vos plurimum. Plura volebam, sed Haga jam tantum redux haec pauca potui quod festinato opus esset si cum caeterorum Literis, meas quoque hoc tempore deferri ad te vellem. Quae et causa est, cur opus nostrum praeter morem meum miserim incompactum.

Vir amicissime, vive, vale cum familia tota, ut valere ipse melius possim, et quod caput est, ut diutissime Reip. Literariae possis.

Lungd. Bat. CIC IC C XXVIII. Id. Majis.

Tuus totus, G. J. Vossius.

LXXXVI. Clarissimis et Celeberrimis D. D. Vicecancellario, et Universo Senatui Academiae Cant abrigiensis. Eximie D. Vicecancellarie, et Senatus universe almae Academiae Cantabrigiensis,

VEtus est verbum, facile esse Athenis Atheniensem laudare. Mihi vero Cantabrigiensem Academiam laudibus extollere apud Cantabrigienses perdifficile videtur; quia tanta earum copia est, ut non arduum minus sit initium quam exitum invenire: partim etiam quia neque ingenium illud, nec ea mihi sit eruditio, ut alia possim adferre, quam quae a vestratibus ipse scriptoribus acceperim: qualia si Britannicis Athenis vestris reponere nunc velim, merito


page 132, image: bs132

audire cogar, sus Minervam, vel Noctuam Athenas. Quare veterem vestram gloriam, recentiaque etiam merita erga Britanniam, et terras alias, non tam orationis penicillo depingam hoc loco, quam animo ea mecum tacitus colam. Quod a prima etiam adolescentia hactenus facio sedulo. Nihil enim auribus dedero, si candide profitear, ex quo versare coepi veteris Ecclesiae Doctores, didicisse me imprimis venerari statum Ecclesiae Anglicanae, ut quem ad primaevum illum proxime accedere viderem. Quique eam insisterem studiorum viam, non potui non etiam capi lectione Theologorum, quotquot ab almae Cantabrigiensis vel Oxoniensis Academiae uberibus pependissent, suisque postea monumentis, eas illustrassent. Facile enim apparebat, non aliunde majorem me capere posse ingenii cultum, quam iis, quorum aureis e scriptis undique reluceret, qu‚ industri‚, ac judicio quanto versassent sanctos patres. Atque haec quidem in adolescentia, ac deinceps etiam incredibilem in me excitarunt amorem Academiae utriusque. Nec tamen sperare ausus fuissem fore unquam, ut ulterius obstringerer Britanniae vestrae quam propter ea, quibus obligassetis vobis universum orbem Christianum. Sed longe benignius agere mecum voluit supremi numinis favor. Nec enim mihi cornea ita fibra est, ut non sentiam, quantum honoris inde accesserit mihi: quod non indignus visus sim, qui auspiciis ac liberalitate Illustrissimi Baronis Brook in Academia vestra inter praeclara ingeniorum lumina operam et ipse meam docendo publice impenderem. Deum immortalem! qui paulo ante profitebar tantopere studia mea debere multis Britanniae magistris, scriptoribus florentissimis, quantum emolumenti capere potuissem, si provectiori aetate hac sermones coram caedere licuisset cum tot summis Britanniae, ac vestrae imprimis Academiae viris. Quod si gloria etiam in censum venit, sane cum multi homines clarissimi locis obscuris conciliarint egregii nominis decus: ego contra qui mihi videbar tantum unus [gap: Greek word(s)], longe celeberrimae Academiae vestrae alis in sublime evectus claritatem ipse nominis accepissem. Neque eam felicitatem minus attendi antehac. Sed multa quae repetere nunc nihil attinet fecÍre, ut praeclari adeo muneris gratiam pene facerem ingratiis. Nec eo minus me benevolentiae atque amori Britanniae vestrae censeo obstrictum. Imo nihilo secius quod praeterea debeo tantum esse arbitror, ut si satisfacere maxime velim nunquam tamen possim. Quapropter et hoc de Historicis Latinis opus meum, imo jam vestrum, velut [gap: Greek word(s)] creditoribus offero: unde sciat posteritas, saltem gratae mentis conatum mihi neutiquam defuisse. Argumentum quidem, quod tracto, nulli scio ingratum erit, nisi iis forte, qui literas nunquam didicere: quales sufficere etiam putant, si eas aspernentur. At Britannicae gentis longe aliud semper judicium fuit: quae prae terris aliis, cum literis sacris inter alia, omnis aevi, Ecclesiaeque imprimis historiam invidenda felicitate conjunxit. Atque eo lubentius hoc quicquid est laboris suscepi, quia nobis muniet viam ad refellenda ea quae ex scriptoribus opere nostro memoratis, cum ab aliis Religionis nostrae adversariis, tum imprimis a celeberrimo Annalium Ecclesiasticorum conditore adferuntur; quemadmodum planius fiet, ubi, (ut decrevimus) scriptorem eum candide ad veritatis obrussam expendemus. Quam ad rem utinam Deus et vitam nobis et otium concedat. Quare non tam illud verendum est mihi, ne materies, de qua ago, vilior obscuriorque videatur: quam ne nobili adeo argumento fuerim impar, sive iccirco quia ingenii mihi vel doctrinae non esset satis: sive quia occupationum esset plusquam satis. Quorum utrumque de me fatebor haut invitus. Verum quemadmodum in liberis, quos vel natura, vel adoptio fecerit nostros, non dotes modo amamus, quas possident in praesentia: sed etiam quas egregia indoles in posterum promittit; similiter foetus hic, qui natur‚ quidem est meus, adoptione autem semper erit gentis vestrae, non solum, spero, gratus erit, ob bona aliqua, quae novellus etiam continere videbitur, sed propterea quoque, quia, modo Deus mihi diuturniorem vitam concesserit, ab annis et labore nostro paulatim sumet incrementa.

Eximie Vicecancellarie, ac universe Senatus almae ac florentissimae Cantabrigiensis Academiae,



page 133, image: bs133

Diu feliciter vivite, et aequi bonique consulite, quicquid hoc est, opellae nostrae.

Lugd. Bat. An. CIC IC C XXVIII. VII. Id. Sextil.

Universae Academiae Cantabrigiensi hactenus obstrictissimus, et in nexu adhuc permanens,

G. J. Vossius.

LXXXVII. Amplissimo Viro Adriano Blyemburgio, Gerardus Vossius, S. P.

SCis mihi bis de die disserendum esse in Lycaeo; Et cum illic taceo domi loquor, calamo, et manu. Nam quotidie urgeor, ut Vindemicolas meas colligere pergam. Itaque paulisper apud te silui; sed ea spe, ut pluribus alias confabularer tecum. Nunc ne long‚ quidem Epistol‚, opus esse video, si, ut spero, hebdomade proxim‚, excurrere ad vos licebit, nuptiarum ergo. Quod si fiet, occasionem inveniam uberius tecum colloquendi; scrupulum tamen injicit, quod hesterna die catarrho coepi laborare, qui in sinistrum pedem incidit, sed seu citius, seu serius veniendi ad vos potestas fuerit; in antecessum haec tribus ad te verbis scribenda existimavi. Non quia non omnia coram melius possim: sed quoniam turpe putarem prodire in conspectum tuum, latae admodum culpae reum, ut qui binas a te literas acceperim, neutris responderim. Imo nec pro munere gratias egerim. Ac longe quidem gratissimum est, quod veteris contubernii, et institutionis memorem te scribas, sed, Praeclare Vir, utrumque etiam, te tacente, apud me, satis sciebam: Usque adeo multa, et dicere, et facere, apud amicos soles, quae Vossii tui amorem testentur singularem. Nunc quasi haec satis non essent, bellum mittis calicem, indicem profusissimae voluntatis tuae. Ego vero, satis scio minime istac testificatione fuisse opus. Nam quod de versiculis nostris dicas; Authori eorum crede: Ipse eos tanti esse negat. Sed amor tuus iispretium addit: Et postquam id fecerit, pretioso eos dono remuneratur. Tanto magis Tibi obstringor; amoremque hunc tuum scribendo quasi scintillis quibusdam fovendum mihi putavi. Ubi enim amoris tui ignem quotidie se clarius exerere video; nefas sit non acrius etiam amare: Amorque hic noster, in cordis nostri foco vivet, dum vivam ipse. Si cineribus fortassis tegi poterit, dum animus aliis distentus, a scribendo paulisper abstinet; extingui tamen non poterit. Imo hoc quoque nobis curae erit, ut ne eum cineres tegant; sed flamm‚ su‚ semper se prodat. Quod optime, ni fallor, crebro literarum commercio consequar. Vale, Amplissime Vir, et plurimum salve cum lectissim‚ Conjuge, et a me, et a mea, tua Cognata.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVIII. XII. Kal. Jul.

LXXXVIII. Gulielmo, Episcopo Londinensi. Reverendissime in Christo Pater, ac Domine,

QUod proverbio dici solet [gap: Greek word(s)], id mihi fuere literae tuae. Primum illud incredibile mihi gaudium attulit, quod valetudini etsi nondum prout optarem, haut paulo tamen melius sit, et deinceps optima liceat sperare. Deinde etiam maxim‚ me laetiti‚ perfudere tot bona, quae de me et meis intelligo. Sane cum Poeta dicere solebam, Dulces esse ante omnia Musas. Non tamen antea erant mel merum: sed absinthio temperatum, praesertim ob temporum infelicitatem. Sed postquam placere coepi inclyto Britanniae regno: etiam absinthii amaror edulcari coepit. Qui nunc penitus recessit, ex quo respicere me dignati sunt Serenissimus Rex vester, et Illustrissimus Buckinghamiae Dux. At cui tantum debeo? O Pater, Ű Domine,

Tu mihi quodcunque hoc sortis, tu sceptra dacemque
Concilias ---

Eoque mihi dulcius est tantopere debere Reverendissimae dignitati tuae, quod cum subduct‚ ratione nihil videam cur me vel tralatitie amares: tamen affectu me prosequare paterno, vir is, quem ipse rex serenissimus nunc praesulem esse Londinensem voluit, quo, si aulae regiae deinceps proprior fores, prudentissimis consiliis tuis in maximis ac difficillimis negotiis facilius et felicius uteretur. Quid me beatius, quam qui tanto praesuli potuerim placere? Itaque memor Pliniani illius, vitam esse vigiliam, longe etiam alacrius studiis nunc invigilabo,


page 134, image: bs134

non tam inanis gloriae, quam boni publici amore. Inque hoc gloriae dispectu nihilominus fore praevideo, ut quantae nunc voluptati est vivere, dum possum studiis prodesse, tantae aliquando gloriae sit, prodesse etiam postquam vixero. Nihil praeterea aeque mihi cordi futurum, quam ut erga eos, qui tam praeclare de me merentur, pro modulo meo gratum possim animum exhibere. Ante caeteros autem tum Reverendissimo nomini tuo, tum etiam Illustrissimo Vicecomiti Dorcestriensi, cujus ego erga me affectum, et persensi hic curam, et abunde iterum, imo liquidius ex literis tuis ad nobilissimum et mei amantissimum Dudleium Carletonum intellexi. Nunc igitur nihil superest aliud, quam partim ut noctes diesque gratus esse laborem: partim etiam, ut filium bonis meis monitis onustum dimittam, quo una cum felici Magnae Britanniae vestrae aere hauriat succum illum bonae mentis, quo altus et enutritus, pertingat aliquando ad illa

Edita doctrinae sapientum templa serena.

Honeste satis annum totum in Collegio, eum sumptibus propriis alere grave non ducam: quippe qui liberŻm caus‚ omnia et velim et debeam. Quin, si opus omnino erit, ulterius etiam facere paratus sum. Quanquam, quanto celerius, imminui saltem coeperint impensae, tanto magis consultum ibitur familiae meae sat numerosae. Ergo ut orsus eram dicere, mittam filium, idque, si Deus volet, intra hebdomadas tres. Ac simul tum de aliis, ac inter caeteros de Thesibus Oxonii recusis perscribam. Quod praeproperus nautarum discessus, vocante vento, nunc minime permittit.

Reverendissime Pater, ac Domine, Deus te magis magisque salutaribus Spiritus sui donis augeat, ac locupletet: diutissimeque te et Ecclesiae suae, et etiam mihi meisque incolumem conservet.

Lugd. Bat. CIC IC C XXVIII. IV. Kal. Sept.

Reverendissimae dignitati, ac dominationi tuae, aeternum devinctissimus, totique Britanniae Magnae Regno,

G. J. Vossius.

LXXXIX. Gerardus Vossius, Hugoni Grotio, S. P.

AMplissime Vir, redeo tandem ad scribendi officium, nimis enim turpe fuerit, si tam bellam scribendi occasionem negligam penitus, Lamerio ad vos eunte. Et tamen, quod difficulter persuadebo, cum minime scribo, maxime amo. Nempe occupationes quidem, quo minus scribam, morantur: at interim animus te cogitat, et incrementum amori est ex dolore, quod officium facere non possim. Quod etsi vere dicam, nihilominus aut valde fallor, aut hoc argumentum non erit tibi tanti, ut, quo sic amor meus sumat incrementum, propterea rarius etiam, quam facio, mihi scribendum putes. Quare hoc excusationis genere non utar: sed potius, quod te malle scio, paulum tecum confabulabor. Maxime mihi voluptati est, quod uti partim ex literis ad me, partim ex fratre tuo intelligo, non cesses de studiis bene mereri: sed aut vetera tua des meliora, aut omnino proferas nova. Laetor autem tum publici caus‚, cui per te melius est; tum tui, quia volo, ut indies cultus nominis tui gliscat; tum etiam mei, quia non cochleae libentius rore coelesti, quam ego succo scriptorum tuorum pascor. Multum etiam gaudeo, quod benigne adeo sentias de laboribus meis. Quod dum facis, vere dico, hoc inter alia boni facis, quod non mediocriter erigis me, quem unus et alter depressum lubentes eant. Atque eo magis erigis, quod aliorum etiam judicium recenses. Non quasi opus sit, uc ex consensu alieno, authoritatis quicquam sententiae accedat tuae; verum quia mihi persuadeo, eo minus aliquid gratiae datum esse, quia idem prope sentiant et alii apud vos. Quamquam nec multum habeo quod conquerar, de literatis apud nos hominibus, si unum alterumque excepero, quos etiam elogio non aspernando ornavi. Nempe ex spiculis eorum, ac unius imprimis, neutrius nostrum amantis, satis video, mihi subinde colluctandum fore cum hominibus fide sublesta, et falsis falsimoniis, nec Batavis patria, nec moribus. Bene interim, quod minus possint, quam quibuscum superiori hebdomade negotium mihi tandem esse desiit. De quo, ut gaudeo, (scis enim quam difficulter sacro ordini satisfiat) ita nonnihil animum mordet, quod non possim me, meaque probare illi, quem antea dicebam. Scio enim non mereri me livorem. Quare multum metuo, ue haec sugillatio


page 135, image: bs135

nostri nominis proficiscatur, non tam ab aliena in vidia, quam culpa mea, sua vitia nescientis, atque interea per imprudentiam offendentis alios, exigua sermonis libertate, dum non satis didici parasitari iis, qui nihil nisi immodicas laudes sui audire sustinent. Sed quid mihi cum talibus? Probent improbent bene faciendi voluntatem, liveant vel plorent, nihil curae Hippoclidi. Nam utcumque verear, ne qua hic culpa sit mea, tamen cum attentius mecum, malignitatem eorum cogito, non possum non contemnere censores istos, pene ut cum Comico dicam, censione bubula dignos. Ego illis relictis, me severioribus Musis delectabo domi: atque ita vitae innocentia et silentio me ulciscar probe. Atque eo id faciam impensius, quod non desint amantes mei in terra Britannia, quique serio cogitent de ratione ac modo, quo in his etiam terris, mihi et meis melius esse possit. Jam super eo literas accepi, a Reverendissimo Domino, ante quidem Bethoniensi, et Wellensi, nunc vero Londinensi Episcopo. Simulatque res effectum suum penitus sortita erit, faciam te de re tota certiorem, ut una gaudeamus. Scio enim quam tibi curae sim. Prodiit ante menses paucos, nova Partitionum mearum editio; quae jam publica authoritate, in Britanniae scholis praeleguntur. Authores erant amici, ut, quo mihi consulerem, et familiae meae, Illustribus Ordinibus eas dicarem, qui quodammodo id opus fecissent suum, dum in terris suis praelegi pueritiae mandant. Sed quia jam olim dicassem Maurerio, non placuit praetextu alicujus emendationis, aut augmenti repetere id, quod donassem semel. Etsi fortasse jam omnis veteris facti gratia periisse apud eum videatur. Nam saltem liberi, et qui studiis eorum praeest, cui ego tam bene feci, salutatiuncula aliqua debuerant dignari, sive dum egere in Italia, unde a tot honoratissimis vitis crebro adeo literas accipio: sive postquam reduces in patriam facti: Etiam nunc recudi incipiunt Oratoriae Institutiones, longe et correctiores, et auctiores iis, quae ante tot annos Dordrechti prodierant. Spero fore, ut similiter aliquando limatiores, melioresque lucem videant commentarii nostri de Historicis cum Graecis, tum Latinis. Quam ad rem non mediocriter mihi prodesset, si Catalogus exstaret, Bibliothecae Mediceae, vel alterius apud vos. Sed magis tamen adjutum eas, si monere non defugias, quae operibus nostris addi, demi, vel etiam immutari in iis oporteat: cujusmodi quin longe plurima sint, dubitare mihi nefas, cum jam non pauca id genus ipse observatim. Vale, vive, incomparabilis vir, atque amice; cumque uxore praestantissima, et liberis, salve a me, uxore, et liberis meis.

Lugd. Batav. CIC CIC XXVIII. v. Kal. Sept.

Tuus totus,

G. J. Vossius.

Salutem Rigaltio, Tileno; Salmasio enim scripsi. Jussi ut Lamerius filio istic tuo Partitionum exemplar compactum tradat. Posces, si negligat. [gap: Greek word(s)].

XC. Gerardus Vossius, Hugoni Grotio, S. P. D.

MAgnifice Amplissimeque Domine: Quamquam, ut apud Varronem est, bonus est honos qui sustinet Remp. tamen te novo hoc, seu onere honoratum, seu honore oneratum, multis profecto nominibus est quod gaudeam. Nam verum si dicere licet, quamquam tu externos honores non magni aestimas; tamen nefas fuerit, in hac praestantium virorum inopia, inclytum virtutis tuae splendorem in patrio solo intra unius, honestissimum licet, syndici titulum constringi. Et lectissima uxor tua, animae dimidium tuae, habet tota quod mente petivit, domicilium nacta in medio consanguineorum, et familiarium quod illi melius, quam omnis Bataviae et Zelandiae capparis lienem deducer. Nec minus consilio auxilioque hic poteris prodesse tuis, quos inter me etiam repono, cum maxima mihi abs te ornamenta proficiscantur, nec patiaris ullum mihi in te commodum claudere. Denique quod palmarium credi debet, talem senatorem haec Reip. tempora postulant. Te quidem destina ei destinato, frustra omnes fore auguror, qui eam labefactare consiliis suis conantur: atque ne vanus unquam comperiar, Deum Opt. Max. votis supplicibus oro. Libello Lucii (pene Lucidi dixeram, prope adeo ut nominibus, in doctrina conveniunt)


page 136, image: bs136

horas sex septem impendi. Quid dicam? Doleo populari meo (uterque enim Palatini sumus) non plus inesse satis. Non de publico tantum, sed ipso etiam bene mereatur, qui tam insulsum sale candido defricare volet, ne putrescat totus. Verissime Lingershemius ad te quos ille reos agit Semi-pelagianismi justius arguere ipsum posse sesquiasinismi. Sed tamen cogitato opus, num si pedem cum eo struere lubeat, cominus semper congrediendum, ejusque vestigiis insistendum semper putes: quod si fiat, necesse habemus respondere ad quinque illa Haganae collationis capita, et ea quibus adversum te pugnat S. Scripturae loca. An vero satis putes, si quae Pelagii, Semi-pelagianorum, Catholicorum communiter, Augustini singulariter, et Praedestinatianorum fuerit sententia distincte proponam, et non uno tibicine solide ex vetustate fulciam: simul sicubi opus, argumentis alienis occurram. Quidquid praescripseris, parebitur. Nam seu hanc seu alteram insistere viam lubeat, facilem mihi victoriam hinc spondeam: nec meum est ferre, Palatinatum produxisse, qui nomen cum tuum tum Illustrissimorum ordinum decolorare cogitet, nec produxisse, cui illud eurae sit vindicare. Quocirca simulac praefuero disputationi de creatione, quam his diebus scripsi (exemplar thesium ad te mitto) bonis avibus ordiar recoquere historiam de Semi-pelagianismo, et vicinis contrariisque erroribus. Futurum hoc intra triduum spero. Hoc magis autem cogitandum erit, ut aliquid novi adferam post Corvinum, quando ille meliorem laborum nostrorum partem nobis non invitis in Antibogermanno suo exscripsit. Nam praeter ea quae Dordrechto illi per te miseram, Lugduni hic utendum dedi, quidquid testimoniorum ex antiquitate de singulis Hagensibus controversiis, non sine labore longo congesseram. Quod cum sciret ipse, ante semestre et amplius in familiari sermone subvereri se dixit, ne dum magnam laboris nostri partem in suas cameras convehit, non tantum honoris qualem cumque fructum interceperit nobis, qui tanti non est mihi, sed etiam reliquum quod fecit, depreciaverit plane, cum eadem a me reponi minime sit ex honore utriusque nostri. Ego securum esse jussi, quandoquidem restarent alia multa, quibus locum eorum quae exscripsisset, supplere abunde possem. Quod verissimum est, sola temporis angustia premor, quo minus ea cur‚ haec tractare possim, qu‚ optem. Augustini adversus Julianum Libros hactenus ineditos jam mensis circiter est quod vidi, sed otium legendi non fuit. Aliquammulta tamen folia delibavi, nec dubito, quin genuinus sit foetus. Statim igitur codicem tuum remittere debuisse dices. Ego vero cum tam multas praeclaras emendationes ad oram Codicis tui adscriptas viderem, gaudio prope exsilui, nec committendum putavi, ut me fraudarem ejus libri usu, priusquam omnia ad Codicem meum adscripsissem. Quod bona me cum venia tua facere spero. Ne tamen diutius quam par est, te libro tuo defraudem, promitto non plus quam bidui hanc moram fore. In illis ad Augustinum, notis Menardi, solam culpem brevitatem. Tamen spero nunc aliquam quoque utilitatem nobis adferre posse. At quae de Pelagio, et Semi-pelagianis narrat, jam ante observaca nobis. Nec quantum meminisse possum, aliud quam Baronianam Epitomen continent. Quod cum nec ipse dissimulet, candorem sane laudamus. Meursius cum secundo ad me scriberes, Hagae fuit, ac reversus demum die Mercurii circa vesperum. Die Jovis mittere Balsamonem neglexit, fecit id die Veneris. Qem quin eo ipso die, quo tertio scripsisti ad me, hoe est, die Sabbathi acceperis, nullus dubito. Mirari satis non possum quod nihilab Utenbogartio responsi accipio. Nam nisi memoria fallor, jam sextus est dies quod ad eum scripsi. Rogaram autem ut quamprimum Epistolarem dissertatiunculam meam remitteret: si tanti putaret, curaturum me, ut intra paucos dies reciperet. In mentem venit fortasse recta ad te mittere malle. Nisi forte aut domo jam abest, aut aliquem describendi cura interim fatigat. Herpenius super quaestionibus a te consultus, indiculum earum Amstelodamum praemisit, ad praeceptorem suum Judaeorum quotquot hodie vivunt eruditissimum. Ac se diem unum alterum hic substiturum dixit, simulque de iis cogitaturum: inde cum sua etiam causa Amstelodamum ire cogatur, recta eo profecturum, ut cum Magistro suo de iis conferre possit. Velim apographa illa duo, in quibus tam foedum hiatum esse significas, simulac poteris remittas, Curabo ut quam ocyssime,


page 137, image: bs137

quicquid omissum est suppleatur. Simul ut alia quae voles vel adjiciantur, vel corrigantur. Episcopio ante dies paucos adfui. Dixit se, magna cum voluptate diatribam tuam [gap: Greek word(s)] legisse: et judicare, nihil ingeniosius, eruditius, solidius, ea in controversia a quoquam scriptum esse. Cum idem mihi videri dixissem, sed tamen hominem neminem esse, qui non aliquid interdum humanitus patiatur, eoque impense rogare me, ut sicubi desideraret quicquam, libere apud te sententiam suam exponere vellet: ille in priori judicio perstitit, nec habere dixit quod requirat, nisi forte, inquiebat, quod passionem Christi consideres ut poenam proprie dictam: Nam dispiciendum esse, an non satius multo sit, cum scripturis vocare Sacrificium, idque imperatum a Patre, et voluntarie a Christo susceptum. Nempe ut dicatur, Deum, quo foeditatem peccati et sui erga nos amoris magnitudinem commonstraret, decentius omnium judicasse, neutiquam peccata remittere, nisi interveniente carissimi filii sui sacrificio, quod tantae [gap: Greek word(s)] fuerit apud Deum, ut ejus causa omnibus in filium credentibus peccata remittere velit. Memini etiam ante trimestre et amplius, Samuelem Naeranum, Ecclesiastem Amersturtensem, hanc ipsam sententiam apud me defendisse, tanquam qu‚ magis fugiamus incommoda, quae Socinus objectat, et quae tamen minime infringat [gap: Greek word(s)] veritatem, vel dignitatem. Petii ab Episcopio, ut de hoc ipso, et si qua alia essent, per literas sententiam suam communicare tecum vellet. Respondit, minime gravaturum se hoc facere, cum omnia tua causa velit et debeat; sed non usque adeo magnam sibi familiaritatem, vel notitiam tecum intercedere; eoque malle ut ipse judicium suum perscriberem: praeterea, si quid talium literis committat, minime satis videri ut sententiam suam quasi de tabella pronunciet, verum enimvero rationibus solidis eam firmandam fore: quod quominus facere nunc possit, obstare occupationes, quibus distineretur. De solicitudine tua pro affine Junio, et illi gratulor, et mihi gaudeo, et tibi gratias maximas utriusque nostri nomine ago. Sane consilium impense placet. Quare et cum ipso, et cum Diamantio quamprimum rem omnem communicare decretum: Mox, quid cum mihi tum ipsis videatur, te faciam certiorem. De Walachriano scripto est, quod scire tua intersit. Vix octiduum erat, quod apographum nacti eramus, jam suboluerat Zelandis. Scire te arbitror, Utenbogartium describi curasse, exemplar hoc suum ad Episcopium misisse, hinc et Corvinum et Barlaeum, illum ut brevibus ad oram notis castigaret, hunc ut oratione fusa refelleret: sed et per aliorum manus volitavit: nihil igitur mirum, si ad plures, atque ipsos etiam Contra-Remonstrantes res emanarit, praesertim Barlaeo, et ex hoc Oeconomo nostro, rei totius gnaris: de quibus hoc amicissimorum ipsis judicium est, nihil vel sub silentii fide committi illis debere, nisi quod utile existimemus omnibus innotescere, vel saltem non damnosum. Caeterum vix Walachriani literas ex Hollandia acceperant, quibus do apographo, quod hic jam haberemus, facti erant certiores: statim ad se Amanuensem unus caeterotum nomine vocavit. Miser Amanuensis, inter sacrum et saxum haerens, et magis de fortuna sua (quam a Zelandis Ecclesiastis, Bursio imprimis, pendere videbat) quam de gloria Dei sollicitus, negavit se cum illo exemplar quoppiam communicasse, atque hoc eo fidentius faciebat, quod persuadere sibi non posset, adfinem meum secum exemplar suum in Hollandiam portasse, et hoc ut fecisset, Remonstrantibus fuisse communicatum. Perstabat Bursius apud eum ut verum diceret: Sed ille item in mendacio perstabat: Unum tantummodo hoc fateri voluit, adfuisse sibi adfinem exemplaria describenti, et legendo partem bonam percurrisse. Quod simulac audiit Bursius, ille impense adventum adfinis ex Hollandia desiderare: vix cognorat rediisse, quaerit an cuiquam in Batavia de classis Walachriae consilio aperuisset quicquam. Bene secum affinis agi putavit, quod non aliud rogaretur: confessus est, et putare dixit, nihil iu eo peccatum esse. Bursius vero dicere, graviter peccasse, multumque in Remonstrantes debacchari, et culpare adfinem, quod tam bonum classis consilium sua lingua disturbasset. Porro arbitratur adfinis, quantum ex Bursii sermone colligere potuit, dubitare nunc Ecclesiastas Walachrianos, utrum ex re sit, judicia exterorum a se exquiri, posteaquam ad Remonstrantium hoc aures pervenit: facile enim alios


page 138, image: bs138

ad se metientes, cogitare possunt, minime eos hic cessaturos. Omnino utile sit certo constare, quid consilii coeperint Walachriani. Nam Barleana Oratio, et Corvini breves castigationes jam confectae sunt, vel adfectae. Et si ad exteros mitti debeant, jam prelo tradi tempus sit. Locutus hac de re sum cum Episcopio: ille recepit se acturum de eo cum Utenbogartio. Hactenus in scribendo perveneram, cum ecce adest Episcopius; narrat ut Hagam post horas aliquot sit iturus: venisse ad me ut diatribam tuam restitueret. Iterum in priorem sermonem incidimus: pauloque nunc fusius de satisfactione dissertabat. Hoc unum inter nos et Socinum in controversia relinqui putabat, num Christus patiendo solum apud homines aliquid egerit, an item apud Deum: posterius negare Socinum, sed mire et inisere scripturas torquere, atque id solide a te demonstrari. Verum porro quaeri, quid illud sit quod apud Deum egerit. Vulgarem esse opinionem, poenas, quae nobis debebantur, pertulisse. Unde et eo sit deventum, ut desperasse, et tartareos sensisse cruciatus putaretur: quae sententia ut impia, recte refellitur a Loensi Anglo in sua Sabbathi effigiatione. Verum ut non eousque cum vulgo procedamus, si tamen Christum pro nobis poenas subiisse dicamus, ne hoc ipsum quidem satis convenire cum eo, quod peccata nobis remitterentur. Nec enim gratuitam esse remissionem, si alius solvat. Dicere quidem te, hoc ipsum gratiae esse ingentis, quod peccata nostra imposuerit filio: sed tamen non satis hoc esse, vel saltem non videri satis, ut sit vera et proprie dicta remissio. Quare nec videri satisfactionem esse istiusmodi, qualem vulgo opinentur: sed quemadmodum in Vet. Test. sacrificio oblato peccata remittebantur nemine poenas subeunte: sic in Nov. Test. remitti peccata interveniente Sacrificio Christi; quae melior victima ita accepta fuerit Deo, ut propter eam peccatis cunctis ignoscat. Quocirca in eo proprie Socini errorem consistere, quod negarit Sacrificium Christi esse proprie propitiatorium; quod multis Seripturae locis adversus eum recte a te demonstretur: Seque aliis qui in Socini sententiam proniores videbantur, subinde idem dixisse et demonstrasse. Dicebat praeterea, duo tria esse, in quibus nesciret, an tuam sententiam sis probaturus Theologorum vulgo. Unum est pag. IV. ubi de materia satisfactionis tractans, eam esse dicis, tum cruciatus mortem antecedentes, tum praecipue mortem ipsam. Adscribere quidem ad oram, non solum corporales a te cruciatus intelligi, sed vel imprimis illas animae perpessiones, quas voce [gap: Greek word(s)], et similibus significet scriptura. Verum nihil dicere te, quo cognoscamus alios te animae dolores intelligere, quam e corporis cruciatibus provenientes. Alterum est pag. 16. ubi qualitates primitus creati ac deinde resuscitati corporis inter se ab Apostolo conferri vis; quorum illud habuerit cum naturali moriendi possibilitate, conjunctam ex divino beneficio vivendi quoque possibilitatem; hoc vero vitam ita in se habiturum sit, ut nulla ei adsit moriendi possibilitas. Eamdem dicebat Socini esse sententiam, ut qui corpora nos etiam [gap: Greek word(s)] spiritualia habituros putaret. Caeterum juniores omnes, atque suo judicio veteres item ad unum omnes moriendi possibilitatem concedere, solum actualem mortem negare. Tertium est pag. 51. ubi ais, posteris Davidis peccaca esse remissa, non tantum ob promissiones Davidi factas, verum etiam quia Davidis actiones Deo placuerant. Hoc quoque insolens visum iri putabat. Nihil tamen horum non probari sibi dicebat: imprimis tertium istoc. Nempe quaecum que istic dicis, ut ostendas solere etiam saepe actionem gratam admitti velut in poenae compensationem, hoc ipsum pro ea sententia facere dicebat, qua Christus placasse Patrem creditur, non poenarum pro nobis persolucione, sed oblatione victimae summae [gap: Greek word(s)]. Denique monstrabat manifestum animi minus praesentis [gap: Greek word(s)], pag. 54. ubi ais, dicere Socinum, nusquam scriptum esse Deum nobis, sed semper nos Deo conciliatos esse. Mox subjicis verum non esse, quod dicat nusquam esse scriptum nos Deo esse reconciliatos. Affers deinde locum, Eph. II. 16. ubi Apostolus ait, hominem [gap: Greek word(s)]. Atqui receperas, te probaturum Deum nobis reconciliatum: nunc te adversus Socinum probare ais, nos Deo reconciliatos (neque aliud evincunt verba Apostoli) quasi non hoc ipsum sit, quod agnoscit Socinus. Alia quorum moneret, non erant. Tamen abitum parans, verbo indicabat, putare etiam alia a se adferri potuisse,


page 139, image: bs139

nisi tantopere negotiis fuisset districtus, ut Lectioni lectissimi libri tui, non eam potuerit curam impendere, quam oportebat. Hoc vix eo fine ab illo dictum arbitrer, ut ad te perscriberem. Tamen nihil te celandum putavi. Atque eo fidentius id addidi, quia scire te scio, nihil vel a te, vel mortalium quoquam tam bene scribi posse, ut non alicubi sit, quod melius dici possit. Sic nempe cum humana infitmitate comparatum est. Sed hoc ab editione deterrere non debet. Si enim nihil scribi debet, quod non undique perfectionis contigerit metam, nihil profecto scribi debet. Et peccarunt omnes Catholici Doctores, quorum tot aurea monumenta ad nos pervenerunt. Nosque Haereticis in hac vita noxios errores spargentibus, sic studia scilicet nostra componemus, quasi post hanc vitam cum iis disputare cogitemus. Quocirca te, Amplissime vir, rogo, ut neutiquam iccirco tua premere diutiusvelis; sed brevi nobis aut Corvino diatribam hanc tuam remittas, quo lucem quamprimum adspicere possit. In Juniano negotio voto nostro Delegati D. D. Ordinum annuerunt. Maximas tibi meo, et adfinis nomine gratias ago pro commendatione apud Nobil. Barneveltium. Vale vir omnibus omnium elogiis major, praesidium decusque nostrum. IX. Jan. CIC IC C XVII. quem annum vicissim tibi, conjugi, liberis, totique Grotianae familiae faustum et felicem ex animo opto.

Emendationes tuas jam exscripsi. Itaque Augustinum tuum una mitto, et pro usu gratias ago.

Tuus totus, G. J. Vossius.

XCI. Samueli Wardo.

CLarissime Vir, propemodum pudore suffundor, quod tarde adeo respondeam. Sed tamen respondeo. Turpe enim putabam, si filio Joanne studiorum caus‚ ad vos eunte, bellam adeo scribendi occasionem praetermitterem, praesertim luculento adeo a te dono remuneratus. Cujus ego jam bonam partem legi, non fructu minori, quam voluptate. Quamobrem munere hoc multum me tibi obstrinxisti: nec tu modo, sed etiam Reverendissimus Episcopus Sarisburiensis, tam praeclari operis auctor; quem etsi antea facerem maximi, non parum tamen nunc ad admirationem viri accessit. Quod vero et mea ac frivola tam grata tibi sint, plurimum gaudeo. Eaque res stimulos mihi subdit, ut quod in caeteris meis scriptis facio, nec facere cessabo, dum vivam idem agam in commentariis meis de Historicis Graecis, Latinis: hoc est serio ut cogitem, de iis, quae indicta mihi, addendis, et si qua perperam dicta, corrigendis, et quae bene dicta, firmandis magis. Domitius Piso dicebat, Thesauros esse scribendos, non Libros. Libros dedi, non Thesaurum, sed siquid in mo ingenii, et eruditionis, quae scio quam sint exigua, sed tamen quantulacunque sint, operam dabo jugi cur‚, et meditatione, ut aliquando libri isti, non dico magnis viris, attamen mei similibus, hominibus non omnino indoctis, thesaurus pene aliquis, in tali quidem argumento, esse videantur. In hoc omnino desinerem: nisi unum istoc superesset, ut filium meum tibi commendem. Longe aberit a parentibus. Sed spero, quemadmodum mei Reverentissimus semper fuit, ita etiam operam daturum, ne mihi dolori sit absenti. Ad pietatem, modestiam, industriam, quod coram faecre soleo, literis eum adhortari non desinam. Atque ut, cum occasio erit, idem facias apud praesentem, etiam atque etiam rogo. Ego tibi vicissim omnia amici hominis officia promitto spondeoque,

Lugd. Batav. CIC IC C XXVIII. IX. Kal. Octob.

Tuus ex animo, G. J. Vossius.

XCII. Richardo Stuarto S. Theol. Doctori Capellano Regio S. P.

NOli quaerere, Praestantissime Stuarte, quam mihi jucundae fuerint literae Reverendissimi Domini mei, Episcopi Londinensis: ex quibus luce clarius perspexi, quantopere eicurae sim, ut per quem tantum mihi honoris obtigerit ab Serenissimo Rege, et Illustrissimo Buckinghamiae Duce, ut, simulac locus vacarit, Cantuariensis futurus Canonicus sim, [gap: Greek word(s)] Quo nomine ita gaudeo, ut prope mihi digito coelum videar contingere. Tanto me beneficio obstrictum tenet, tum Reverendissimus Dominus


page 140, image: bs140

meus, tum Illustrissimus Vicecomes Dorcestrensis, quorum uterque et magno Regi, et inclyto Duci fuit quasi [gap: Greek word(s)]. Atque idem Reverendissimus Dominus, ut filium quamprimum ad vos mittam, auctor est: seque ei patris loco fore pollicetur. Ex quo ipso tuam etiam benevolentiam non obscure intelligo. Video equidem te esse, qualem hinc abiens promisisti. De me quoque ita habe, fore me eum, quem recepi, necunquam futurum, ut fallam opinionem tuam. Et sane, si maxime vellem, h‚c aetate vix alius esse erga praestantes et bene meritos possim, quam debeo. Quippe cui jam in naturam verterit consuetudo colendi et observandi tales, tanquam reliquias quasdam aurei generis. Cum vero tanta inter nos animorum conjunctio sit, vix necesse habeam tibi commendare filium meum. Quippe mei officii esse scio non cessare, nisi re perfect‚. Atque etiam ubi jam honestus in Collegio Cantabrigiensi locus erit tributus, non semel fortasse consilio tuo egebit, sed de isto tum viderimus. Nunc, quod instat, agamus. Quaeso igitur me‚ caus‚ etiam atque etiam filium commenda Reverendissimo Mecaenati, Domino Londinensi Episcopo. Non melius me devincire tibi atque obstringere possis, quam in tam charo pignore. [gap: Greek word(s)] non addo, quia non intelligo. Sed singula curae ac fidei tuae committo. In qu‚ ob excellentem humanitarem tuam tantum fiduciae pono, ut videar tibi injurius fore, si nimis eum anxie ac solicite commendem. Et tamen, quod sponte etiam te facturum scio, id peto, quam maxime possum, uc amare eum velis, Joannem potissimum misi, natu omnium maximum. Minoribus ob lubricum aetatis magis metui, praesertim tam longe remotis ab oculis parentum. Hic jam usu, ni fallor, modum norit vitae suae. Aliquid etiam est, quod hic veget‚ magis ac firm‚ est valetudine, quam Franciscus, qui proximum ab eo locum tenet. Octennium jam est, quod in Academia versatur. Sedinitio (ut familiariter tecum loquar) cum imprimis venustati sermonis operam dari oporteret, industria ejus claudicabat. In quo ut aliqua ejus culpa erat, ita et aliqua temporum fuit, quibus apud nos factione omnia arderent: fortasse et aliqua erat culpa nostra, quia importunitate quorundam, ac zelo praepostero vexatus, pene etiam adflictus, non eam potui praestare liberŻm curam, quam vellem. Sed illi cum aetate postea etiam judicium et studiorum amor gliscebat: sic tamen ut praecipue rerum momenta sectaretur, itaque et sub Clarissimo Snellio, [gap: Greek word(s)] in Mathesi se non negligenter exercebat. Magnopere etiam rapiebatur amore Scientiae Naturalis. Cui etiam Botanicen, et praecipue Anatomicen adjecit. Ulterius etiam iis vacaturus, nisi potius Juris utriusque studium quam Medicinam sibi proposuisset. Et jam in Jure Baccalaureus est creatus. Ac bona spes erat, posse intra menses non ita multos Licentiatus consequi honorem merito suo. Sed ubi cognovit de occasione familiae meae in Anglia oblatae, aliquem eo filiorum mittendi, qui in Collegio Cantabrigiensi uberiorem capere possit ingenii sui cultum; serio de eo mecum egit, et quantopere S. Theologiae amore teneretur, exposuit. Adjecit etiam, ne et postea claudicet eruditio sua, velle paullum studiorum cursum retro legere, supplendo ea, quae in Philosophia sibi deesse animadverteret, privatim etiam se bonas literas culturum, et quicquid viam sterneret ad arces solidae eruditionis. Ingenio valet, nec minus judicio. Solum industriae opus erit, atque ut studia ex prudentum judicio componat. Quales etiam attendere solent, quo unumquemque ingenii geniique ardortrahat. Multi enim praeclaros nobis viros dedissent, nisi ea potissimum studia sectati essent, ad quae minus idonei forent. Tanti est nihil facere invit‚ Minerv‚. De sumtibus quos honeste faciet filius, praestabo quicquid in me erit. Quin malo paullo majores facere impensas, ut inter eruditiores honestioresque cibum capere, et versari possit, quam ut minori sumtu inter minores proficiat minus. Fore spero, ut in eo, et aetatis, et longi temporis, quo in Academia egit, et honoris quem adeptus, ratio etiam aliqua habeatur, Quicquid filio dabitur, id in me beneficium collatum putabo. Interim quanto celerius sumtuum ratio minui coeperit, tanto magis mihi gratulabor. Quid mirum? qui in re sim non nisi mediocri, fortasse etiam infra mediocritatem, praesertim si quis attendat, ut conjugem habeam plurimum valetudinariam, et quam numerosam in studiis prolem alam domi. Animus interim est prolixus, et dummodo liberi


page 141, image: bs141

non abutantur patris lenitate, pro sorte me‚ liberaliter omnia praebebo. De ratione studiorum meorum nihil nunc addam. Volo enim inde mihi novum nascatur literarum argumentum, ubi filium in Angliam salvum venisse cognovero. Nam crebro deinceps literas meas videbis. Juvabit tecum colloqui, a quo me ita amari video. Nempe ex te colligo, ut quisque est amore dignissimus, ita ad alios amandos esse maxime propensum. Eo magis operam dabo, ut praeclaram quam de me opinionem concepisti, semper conservem. Adhaec curabo, ut nos amiciti‚ fuisse junctissimos, non aequales modo, sed etiam posteri intelligant. Vale Clarissime et Doctissime Stewarte, filiumque (facies scio) salutaribus monitis instruas, ne si vel apud Reverendissimum Episcopum, vel in Cantabrigiensi Collegio, vel alibi, in ipso Angliae ingressu prae imperiti‚ peccet; fiat, quod proverbio dici solet, Cantherius in porta: eaque res non illius modo honori deroget, sed etiam depretiet parentem. [gap: Greek word(s)].

Lugd. Bat. An. CIC IC C XXVIII. IX. Kal. Octob.

Tuus tuo merito,

G. J. Vossius.

XCIII. Francisco Junio, F. F. Londinum. S. P.

CUm Cantabrigiam ante annos paucos vocarer, si Taurosthenis columbam habuissem, omnino consuluissem, quid facto opus foret. Nunc ob loci intervallum, et quia certo satis procurare literas non possem, coactus sum absque te omnia agere mei unius arbitrio. Venissem facilius, si et uxori valetudo melior fuisset, et Anglicae linguae intelligens forem, et ad mores exteros mihi visus essem habilis magis ac paratus. Scis enim in omni vita placuisse hactenus mores Batavos, planeque simplices, utpote homini Scholastico, et Musaei umbrae assueto convenientiores. Sed quia venire ipse non potui, filium nunc Cantabrigiam mitto, ut in Collegio aliquo, ex D. Episcopi Londinensis sententia, studiis operam navet, virtuteque su‚ et ejusce Reverendissimi Domini, aliorumque amicorum favore, fortunam aliquam sibi paret: vel si canina aliqua scaeva has intercipiat, saltem postquam, quantum profecerit, non poenitebit, tum pietate, tum doctrin‚, ad suos redeat instructior. Atque eo fidentius mitto, quia tu, carissime Adfinis, in Anglia vivas, cujus sapientissimo consilio, vel praesenti auxilio, si ita res ferat, juvari adolescens possit. Scio enim te, tam omnia nostri caus‚ velle, quam parati nos sumus ad praestandum tibi debita officia arctissimae conjunctionis nostrae. Quare etsi Reverendissimus Episcopus se patrem ei fore promiserit: etsi Doctor Stewartus, Ecclesiastes Regius, vir mei amantissimus, (quo hic familiariter usus sum, dum menses aliquot cum legato Carletono in Batavia egit) magno me amore complectatur: etsi etiam aliquid fiduciae pono in Doctore Beale, Pembrochianae Aulae in Academia Cantabrigiensi, praefecto, qui et ipse nos nostraque alicujus facere solet: tamen desipiam, si affectum cujusquam cum tuo comparandum putem, qui arctissimo sanguinis vinculo liberis meis, per matrem sororem tuam, junctus sis. Eum igitur tibi de optima nota commendo; sic age cum eo, quasi natur‚ pater fores. Eum de manu tibi in manum trado. Et coram et per literas illum mone, objurga, juva. Nihil mihi gratius facere possis, praesertim hac ingravescente aetate, qu‚ interdum de colligendis sarcinulis, et migratione in patriam, aurem mihi mors vellit. Annum unum parentum erit sumtibus alendus. Exinde vel non multo post, socium Collegii fieri posse, sperat Reverendissimus Episcopus. Equidem grave non ducam, hoc quicquid est sumtuum facere, dummodo filius nihil inutiliter profundat, sed memor sit esse me [gap: Greek word(s)] nec opimam parentibus haereditatem relictam, quin nec me, nec uxorem, anxie unquam de congerendis opibus laborasse: imo mutationem Reipublicae ante octennium aliquot millibus mihi stetisse, et quid singula persequar, quae tibi ignota non sunt? Et in hac tamen fortuna mea malo aliquanto majores facere impensas, ut inter doctiores et honoratiores vivat filius, quam ut cibum capiens inter rudes adolescentes erudiatur minus. Audio mensam in Collegio non stare amplius quam ducentis. Et tamen, si aliter est, vel trecentos persolvam. Et ingenii et judicii filio abunde est. Vellem in utraque lingua progressus fecisset majores. Magis id foret


page 142, image: bs142

ex re ejus, et familiae honore. Et eapropter non parum haesi, num eum mitti oporteret. Verum miro Angliae amore rapiebatur. Et metus erat, ne mater suorum, quam privigni studiosior videretur, si juniorum aliquis praelatus primogenito foret. Accessit, quod hic usu aliquo rerum pollet, atque ad unguem factus videtur in rebus, quae conversationem spectant civilem. Et defectum in [gap: Greek word(s)] compensat peritia rerum aliarum, praesertim earum, quae partes aliquas Matheseos spectant, etiam [gap: Greek word(s)] Item scientiam naturalem, botanicen, anatomicen, in qua parte sane progressus fecit egregios. Et propter ista, ad Medicinae studium idoneus maxime videbatur. Sed nescio, quae caussans, vel Theologiae vel Juris utriusque studium praeoptabat. Et jam in jure utroque Baccalaurei gradum est consecutus. Ac professorum judicium erat, intra semestre, vel circiter, modo parem industriam adhiberet, Licentiatus honorem consequi posse. Et factum esset, nisi oblata haec occasio foret visendi Angliam, linguam ejus moresque addiscendi, tentandi ecquae et sibi istic spes foret emergendi: sin spe excideret, saltem cum majori et prudentia et doctrina post aliquod tempus redeundi ad suos. Videtur annum ultra Philosophiae velle impendere, intra quem se Magisterii gradum consequi posse sperat. Nec obstabit ratio annorum quos numerant Angli. Ut qui octennium egerit in Academia nostra, et puto in exteris non omnia ad vivum resecari. Post illa ad S. Theologiam appellat animum: sed sic, ut non negligat Juris notitiam, quantulamcunque sibi paravit, sed potius eam adaugeat, quantum licet. Seu ad sacras literas, seu ad Juris studium potissimum collimet (de quo post menses aliquot statuere melius poterit) annum sacris operam dedisse non inutile erit. Quin turpe sit Christianum, et tot annos in studiis versatum, in hoc certamine animorum quod per orbem obtinet Christianum, non mediocriter intelligere Religionis controversias, sed in omnibus omnino ab alieno pendere judicio, ut nervis alienis mobile lignum. A filio ad alia venio. Rarae admodum mihi a te literae, atque utinam saltem raritatem earum longitudine compensares. Scis, quod olim Symmachus ajebat, odisse se parsimoniam bonorum verborum; et scribendi brevitatem, fastidio, quam officio, propiorem esse. Non tamen id in te locum habet: qui quam mei et meorum amans sis, abunde semper comprobasti. Quare illam literarum et raritatem et brevitatem occupationibus tribuere malo: saltem cuivis rei potius quam fastidio, vel affectus frigusculo. Opus nostrum de Historicis Graecis an videris haut sat scio. Reperies in eo et amicam tui mentionem, lib. 2. cap. 21. ubi sermo nobis de Gelazio Cyziceno quem a socero translatum tu‚ habeo munificenti‚. At commentarios de Historicis Latinis, quos ante annum misi, quin acceperis non dubito. In ejus operis praefatione ad lectorem socerum defendo, quem ita depinxerat Thuanus, quasi desultorius ac vagus fuisset magis quovis Scyth‚. Atque hoc acerbum adeo judicium tulerat ille ob critica quaedam: ad quae socer lassus gravioribus studiis demittere se solet, instar caballi in clivo, cui sudor extricandus. Potuit itaque Junius dicere, quod olim Arellius Fuseus, nemo me ex his censeat. Simul occurrendum fuit ibidem calumniis quibusdam Josephi Scaligeri, quas Epistolis nuper hic cum Heinsii praefatione editis inspersit. Asterisci quidem aliquot locis apparent indices rei alicujus praeteritae. Sed ex antecedentibus et sequentibus non est obscurum, quid dicatur: iis praesertim, quibus non incognita prorsus est Historia eorum, quae postremis aliquot annis inter Junium et Scaligerum intercesserunt. Aut qui Paulinas aliquot Epistolas ex Arabico a Junio translatas, ac Tertullianum, Manilium et alia quaedam ab eo edita, non ignorant. Eo vero impudentior prorumpit, ut Junium ne Latine quidem scisse calumnietur. Valde me recreavit, quod spem facis adventus tui in has terras, idque intra annum vel paulo amplius. Opto enim tempus videre, quo te fruar. Saepe mihi conspectum tuum ante oculos pono. Sed non dubito, quin jam multum facies mutata sit ab ea, quae erat cum abires in Angliam. Tanto impensius videre aveo: quanquam non tam ut dextras jungere, collumque amplecti, quam ut sermonem liceat de variis rebus sociare, multaque ex te discere mihi penitus incognita. Habes Epistolam bene longam. Aliquanto parcior esse potuissem: et per te id licuisset: scio enim te verba mea non exigere ad libellam: Sed committere


page 143, image: bs143

nolui, ut cum ego juxta, ac uxor mea, brevitatem tuam culpare soleamus; tu meum mihi exemplum objectares. Plurimum te salutat conjux, quae male ex casu aliquo valuit ante dies pauculos sed nunc cum Hygieia prope in gratiam rediit. Liberi etiam plurimum jubent te salvere. Vale affinis conjunctissime, et longe charissime.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVIII. X. Kal. Octob.

Tuus totus,

G. J. Vossius.

XCIV. Guil. Londinensi Episcopo.

OMultis nominibus felicem nuntium, quem mihi Reverendissime in Christo Pater, ac Domine, literae tuae apportarunt! Iterum me, imo ter et quater beatum, quem amore tuo et cur‚ serio digneris, vir, imo heros ill‚ pietate, illis ingenii dotibus, ill‚ doctrin‚, ill‚ dignitate refulgens, et ut verbo dicam, vere Dei Opt. Max. aemulus. Nam ut magnitudinem praeter caetera ostendit, quod illustrem ejus legatum agis in Anglia vestra, ita non nisi eximiae est bonitatis, quod tanto tibi beneficio obstringas hominem tantillum, quodque magis mirandum, longo adeo dissitum intervallo. Equidem primum quantas possum, Deo gratias habeo, uti et Illustrissimo Comiti Dorcestrensi, quorum oper‚ Deus et Serenissimi Regis, et Illustrissimi Ducis animos tantopere mihi concili‚rit. Tanti Mecaenatis fiduci‚ innixus, non dubitavi in Angliam mittere carissimum pignus, Joannem meum, filiorum natu maximum. Quem, ut potissimum eligerem, non un‚ ratione adductus fui. Primum illud movit, quod hic ob aetatem magis videretur nŰsse vitae suae modum. Accessit, quod valetudine uteretur aliquanto firmiori, quam unus et alter eorum, qui proximi forent. Praeterea illud spectavi, quod profiteretur se capi admodum S. Theologiae studio: nec alibi ejus cultum aeque capere optare, quam in florentissima Britannia vestra. Denique grave videbatur, si juniorum aliquis primogenito praeferretur; imo is amor et cultus erga eum est juniorum, ut si id fieret, injurios se fore ei arbitrentur. Jam circiter octennium est, quod publicas audire lectiones coepit, Ac cum aetate magis et magis Historiae et Philosophiae incubuit; imprimis Mathesi, et scientiae naturali, sub qua nunc etiam herbariam notitiam comprehendo, uti et anatomicen, in qua progressus fecit minime aspernandos. Ab istis animum appulit ad juris scientiam in qua jam Baccalaurei gradum consecutus, imo paucis mensibus posse Licentiatus gradum adipisci, plerorumque professorum judicium erat. Sed ubi intellexit de occasione hac continuandi in Anglia studia sua, planeque pertexendi, praeoptavit paulo cursum retro legere, ac quod sibi in Philosophia et aliis deesse anim ad verteret, id nov‚ cur‚ supplere: exinde autem velis remisque contendere ad studium S. Theologiae, sic tamen, ut quod jam in Juris scientia hausit, non ventis tradat, sed horis subcisivis adaugeat, modo ingenium, occasio, et res ferant. Saltem Canonicum jus haud multum a Theologia avocabit, quia quicquid illud boni habet, e Scripturarum fonte et S. S. Patrum rivis petitum est. Sed de isto viderimus suo tempore. Imo, non tam ego, quam Collegii praefecti. Tuique etiam consilii res haec futura, Reverendissime Praesul, ac Domine; cui ut commendatissimus sit filius meus, usque adeo exopto, ut effari id non possim, nec mihi Linguae si essent complures. Et tantam tamen rem neutiquam rogo timide quasi assem porrigerem elephanto; sed magna cum spe consequendi, quod voveo et opto. Tanta mihi est fiducia eximiae, ac prope divinae humanitatis tuae. Itaque etsi non ignorem magnitudinem tuam, meque etiam pede meo didicerim metiri, tamen nixus meritis tuis, et literis postremis, ausus sum filio polliceri paternum affectum tuum, sed conditione e‚, qu‚ Augustus suos commendabat, si merebitur. De sumptibus quos primo potissimum anno fieri opus erit, curae mihi res futura. Quin si satius id videatur, vel in antecessu solvam. Sin id necesse non est, collybo curabitur ne in cujusquam aere sim. Ad Theses meas Theologicas quod attinet, vellem earum editione abstinuissent Oxonienses. Sed gravius tamen id mihi futurum, si negligenter fecerint. Sin bon‚ fide, et cum cura exemplar editum expresserint, feram, quando infectum nunc fieri id non possit, et ut spero amore id fecerint, cum publici boni, tum mei. Nec eo minus adlaborabo, ut nova prodeat


page 144, image: bs144

editio, in qua suppleam, quae nunc desunt. Fore arbitror, ut primum lucem videant controversiae de baptismo, una cum Historia rituum, quibus veteres in sacramento uti solent. Pars ea a me jam prope ad umbilicum perducta. Et nisi, ut simiarum catuli, ita me fallunt ingenii industriaeque meae foetus, non infeliciter hactenus sub manu negotium hoc successit. Ad hujusmodi magis magisque elaboranda, non mediocres mihi stimulos subdit, quod tu quoque, Reverendissime Domine, tantum de gravissimis remiseris negotiis, ut placido illo vultu tuo adspiceres imperfectum disputationum istarum opus. Adspiceres vero? imo legeres quoque, et quid legeres dico? quinetiam laudares. Quod cum cogito, tacite mihi gaudium circa cor gliscit, majoresque animos sumo, deinceps etiam ea scribendi, quae tantum Praesulem probaturum confidam. Simul etiam mihi cogitatio obversatur illud agendi, ut omnes videant mihi ad referendas gratias voluntatem non defuisse, sed facultatem. Scio, cum omnia egero, minime vel dimidiam meritorum tuorum partem expungam. Sed tamen hoc effecero, ut quantopere tantum Praesulem colere debeam, omnes intelligant. Non est mei similium debita reponere praemia. Quod si leviter coner, humeri mox fatiscent. Attamen bene merentes laudare licuit, semperque licebit. Nam et a mortalibus laudes reddentur Deo immortali. Hanc devotam mentem, si scripta mea aetatem ferent, omnis laudabit posteritas. Sin (sed omen verbis absit) quod effugere coner animi ingrati, ingratum tam praeclare de me meisque merito nequaquam esse possit.

Reverendissime in Christo Pater ac Domine, mei pariterque filii mei, Mecaenas Optime, supplex oro omnipotentem Deum, et benignum Patrem, ut quemadmodum hactenus fecit, ita porro etiam te spiritu suo gubernet, et qui tanto gaudio nostro valetudinis jam melioris initia largitus est, idem pristinam penitus restituat, et diutissime conservet, ad gloriam sui nominis, et bonum tum Ecclesiae tum etiam nostrum.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVIII. X. Kal. Octob.

Reverendissimo nomini ac dignitati tuae pro voluntate tam praeclaris erga me meritis testata aeternum devinctissimus,

G. J. Vossius.

CXV. Nobilissimo Viro, Paulo Seriere. Metas Mediomatricum. Nobilissime et Conjunctissime Serieri,

SI vales, cum tota familia, plurimum gaudeo: Ego, uxor, et octoni Liberi, Dei gratia, valemus. Diuturnum jam utrinque silentium fuit. Interim amor noster, non periit, sed latuit. Unum doleo, quod silentium nostrum excesserit modum Pythagoricae [gap: Greek word(s)]; sed ut post longum hyemis rigorem, gratior est Zephyrus, et verna tempestas: Ita spero, post cessationem hanc, acceptiores erunt literae nostrae. Quomodo enim aliter censeam, cum arctissimo, et indissolubili vinculo, junctus sis uxori meae: Et ego amicitiam, quae cum tam propinquo colitur, sanctam existimem? Pudet quidem diuturnae adeo cessationis in scribendo: sed non tota haec nostra, verum magna ex parte temporum, culpa fuit, quibus hic viximus. Et siquid peccatum hactenus, id crebrioribus deinceps literis compensabitur; non a me modo, sed etiam a Liberis meis, quos superstitiose propemodum amare soles: Nec illi minus jucundam tui memoriam servarunt. Non dubito, quin tibi quoque volupe sit futurum, arare nobiscum literarum officio, illum amicitiae campum. Ita crescet amor noster, qui aeternus esse debet. Nihil autem aeque nosse ex te aveo, quam an vivas, et valeas, an supersit sanctissima Mater tua, Matertera nostra, an bene sit uxori sanctissimae, quot liberis te auxerit, et cujus sint aetatis, ac sexus, et quibus vocentur nominibus; utrum adhuc apud Metenses agas, et qu‚ apud eos, vel alios, dignitate sis, et si quae alia te, vel tuos spectent. Quae si ex te cognŰro, etsi te semper amavi plurimum, non exiguus tamen tanto affectui cumulus accesserit. Jam sextus est annus, quod Historiam Universalem, hoc est, tam sacram, quam externam, profiteor in Academia nostra. Huic muneri ante triennium, et alterum accessit. Nam Meursio nostro successi, in professione Linguae Graecae. Nec sine gloria, utramque professionem sustineo. Sane frequentissimo doceo auditorio, eoque nomine a Curatoribus Academiae amor, et honeste habeor. Qui nec abire in Angliam siverunt, cum in Academiam Cantabrigiensem


page 145, image: bs145

vocarer perhonotifice, ut in ea Politicen, et Historias profiterer. Nec solum viva voce docendo, sed pariter scribendo, nomen producere, beneque de publico mereri non cesse. Sane ex quo a nobis abiisti, multa publici juris feci. Ex quibus commentarii nostri, de Historicis Latinis, ita grati fuere Britanniae, ut serenissimus Rex, jam manu sua mihi promiserit Canonicatum Cantuariensem, simulatque ullus vacarit. Quae munificentia tanti Regis eo gratior est, quod hic, et ubivis terrarum, ejus emolumentis, quae sane magna, frui licebit. Filiorum meorum jam quatuor, in studiis egregios fecere progressus. Quorum natu maximus, intra paucos dies in Angliam abit, ut Cantabrigiae, ubi plurimos habeo amantes mei, uberiorem capiat ingenii cultum. Uxor, atque Liberi jubent mecum salvere, tum optimam Matrem tuam (nam superstitem adhuc esse speramus) tum lectissimam Conjugem, et familiam universam. Vale, Cognate praestantissime, et nos ama, ut soles.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVIII. X. Kal. Octob.

Tuus totus,

G. J. Vossius.

XCVI. Hieronymo Beale.

CLarissime Doctissimeque Beale, eunte Cantabrigiam Joanne filio, nefas putavi, si eo absque meis ad te literis veniret. Sane longe aliud jussit tuus erga me amor, quem ego non minori affectu remunero. Quanquam autem et antea te plurimi feci, ut debeo; tamen literis ad metuis non parvus benevolentiae huic cumulus accessit. Satis enim ex iis perspicio, etsi mihi adhuc videar inter cygnos anser strepere, multo tamen praeclarius te de me sentire. Qui error, uti vulgus non prenso, gnarus [gap: Greek word(s)]. Ita serio gaudeo, vel potius triumpho amiciti‚ hominum doctorum. Eorum imprimis, qui in studiis sacris, novellis doctoribus sociarunt antiquos. Quos inter constans fama, te, vir doctissime, reponit, et ita reponit, ut inter paucos illos referat, qui hac in re familiam ducunt. Ego quoque hanc Spartam pro viribus ornare studeo. Sed tamen amicorum postulato, cogor interdum ad ea relabi, quae humanitatis vel eloquentiae studia spectant. Itaque praelo jam subjeci Commentarios Institutionum Oratoriarum, sed longe auctiores melioresque quam lucem videre ante annos viginti duos, atque iterum sexennio post. Similiter Commentarios meos de Historicis Graecis Latinisque, subsicivis horis, augeo, emendo, orno. Hoc animo veteres et novos lego, ut non modo ditare possim labores meos, sed etiam, meliora edoctus, propria caedam vineta. Imo ut Apelles judicia omnium, post tabellam latitans observabat; ita ego ubique sedulo operam do, ut intelligam, quae ab doctissimis hominibus in scriptis meis requirantur. Nec tamen solum limandis et corrigendis veteribus operam insumo, sed etiam nova partutio: atque inter alia Commentarios de L. L. grande de erudita literatura opus. Nempe amicissime Beale, cessare non possum. Placet egregius Atheniensium mos, ubi, ut Valerii verbis utar, inertia e latebris suis languore marcens, in forum perinde atque delectum protrahebatur, fiebatque ut facinorosae, ita erubescendae rei culpa. Fore spero, ut in studiis suis filius apud vos paternam aemuletur industriam. Quod si fecerit, et sibi optime consuluerit, et gaudio mihi futurus est Proficiendi non alibi terrarum melior ei occasio esse possit, quam in tanta luce clarissimorum hominum. Quanquam autem, quo in Collegio potissimum victurus sit filius, necdum sciam; sed de eo demum statuet Reverendissimus Episcopus Londinensis, [gap: Greek word(s)] qui parentis ei loco se fore, qu‚ humanitate est, recepit: tamen cum omnino id Cantabrigiae futurum sit, non possum non plurimum te rogare, ut pro amore tam propenso erga me, studio etiam tuo complectare filium meum. Qu‚ ratione plurimum me tibi obstringes et devincies. Scio quidem, vel tacente me, commendatum tibi fore, sed tamen orare id te literis meis malui, qui putarem iis aliquam commendationis accessionem fieri posse. Quare iterum iterumque id rogo. Vicissim etiam omnia a me expecta officia, quae ab homine amicissimo possint proficisci. Vale, et mutuo amare perge hominem studiosissimum tui, quique te non modo mirabiliter amet, sed etiam colat et observet.

Lugd. Batav. CIC IC C XXVIII. X. Kal. Octob.

Tuus,

G. J. Vossius.



page 146, image: bs146

XCVII. Guilielmo Laud, Episcopo Londinensi. Reverende in Christo Pater ac Domine,

ILlud Tartaro profectum facinus etiam ad aures Lycei nostri pervolarat: sed aliquammultis diebus postquam priores literas exarassem. Nec primum fidem inveniebat, nisi apud paucos. In causa erat, tum quod nuncii ejus mirum in modum variarent, tum quia toto ante trimestri pulicae pacis hostes similia istis longe lateque sparsissent. Nunc enim Illustrissimus Dux mensae assidens, nunc currui insidens, simili scelere subaltus ferebatur; quae quia vana esse docuerat eventus, eo sperabant boni tum quoque famam mentiri, etsi, ut ingenue dicam, formidarem subinde, ne haec ab hominibus malis spargerentur, ut inde aliquis conciperet cogitationem vere ea patrandi, quae falso tum diffunderentur. Sed quocunque animo haec facta sint, nimis verum fuisse hunc rumorem docuit nos dies: maxime postquam jam filius in Zelandiam abierat, ubi hebdomadas aliquot ventos et commodam navigationem expectare coactus fuit. Quantum inde doloris perceperim, nullis literis testatum facere possim. Non jam sufficiebam expendiendis negotiis meis vel publicis vel privatis. Indignabar ereptum orbi illustrissimum ducem, annis florentem, magni adeo ac praestantis animi, a quo expectarentur praeclara omnia, dignaque tabulis aeternitatis. Cogitabam quantum in eo amisisset Britannia, quantum illustris ejus familia, quantum tot boni: quantum et ego, quod tanto saepius in mentem veniebat, quanto apertiora erga me erant merita ejus. Spem etiam muneris fecerant literae tuae: atque ex aliis etiam cognoram, quam munificus esset, plane praeter mores et tempora haec. Sed quemadmodum ventis cessantibus mare detumescit: ita voluit Deus gaudii mei redundantiam hoc infortunio residere. Interim sic quoque Illustrissimi ducis merita erga me majora sunt, quam sperare unquam ausus fuissem. Nam quid mihi beneficio eo, quo coopter in Canonicorum illud nobile Collegium, vel honestius vel clarius, vel ad bene merendum de Ecclesia et Republica literaria accommodatius esse possit? Quare et nunc Illustrissimo Duci [gap: Greek word(s)] gratias habeo, quas possum, et habebo dum vixero: semper etiam operam dabo, ut ne illustrissimi ejus nominis amantes, ac praecipue liberos, et sanguine, affinitate, vel amiciti‚ junctos, vel talis de me judicii, vel collatae dignitatis, possit poenitere. Animum autem hunc meum eo ostendere modo conabor, quo possum; imo quo illustres animae imprimis affici solent: nempe illo, qui ad aeternam laudem et gloriam confert; quae optima maximaque omnium in hac vita semper judicavi.

De afflicta valetudine tua mihi peracerbum fuit cognoscere. Nam, si quis alius, is sum, cui et res tuae secundae incredibilem adferant voluptatem, et adversa omnia maximum dolorem pariant. Et, si vir bonus esse velim, qu‚ aliter affectus esse possem erga eum qui me illustris adeo amoris significatione sis prosecutus, ac porro in clientelam tuam filium, carissimum meum pignus, recipias, ita ut uterque non alio, quam parentis loco, colere te debeamus ac venerari. Atque in hanc mentem plura dicerem, nisi vel proximis literis eam in tanta dignitate tantisque meritis vidissem esse humanitatem tuam, eamque modestiam, ut laudanda facere, quam laudari in os malis. De Collegio quod scrupulum injicere posse videatur, gradus honoris filio collatus, sane doleo. Sed non dubito, quin pro sapientia tua facile sis perspecturus, quid nunc facto potissimum opus videatur. Cum voluptate autem in literis filii legi de eo potissimum loqui te velle, cum Clarissimo Wrenno, viro non summ‚ modo doctrin‚ sed singulari etiam humanitare praedito, ac praeterea, quod non uno indicio cognovi, amantissimo mei. Thesium mearum syllogen accepi, proque munere quo me mihi donas, gratias habeo summas. Nam mirum in modum desiderio tenebar, jam dudum videndi novam hanc editionem dissertationum nostrarum. Gaudeo typis satis venustis, et quod caput est, non inemendate, quantum adhuc cognoscere potui, prodiisse. Sed disputationes illas, quae postremum locum obtinent, nempe illas de virtutibus gentilium, deque peccato originali, et gratiae necessitate, satius fuerat omitti, cum in Historiae Pelagianae opere legantur, eo quidem emendatius paulo. In controversia de Baptismo Johannis


page 147, image: bs147

mallem licuisset paulo apertius sententiam exponere vetustatis. Sed ita tum videbatur, et ne sic quidem effugi satis eorum offensas, quibus non satis antiquitas sapit. Sane quod candide exposuerim veterum judicium de Praedestinationis controversia, et aliis, quae Pelagius et Massilienses movere, id quidem, (ut apud te dicam quod res est, et mussare cogor apud multos) majori mihi pretio stetit, quam sex nostratium florenorum millibus. Sed quod in terris decessit, id Deus rependet in coelis. Ex iis, quae de Josephi Vicecomitis opera tam amanter mones, clare satis perspicio, quantopere me diligas, et quam curae tibi sit nomen meum. Verum plane confido me neutiquam post eum operam lusurum. Ita multa bona observavi ei indicta. Et ubi concurrimus, brevius rem complectar, quia ejus operam excutere de manibus non est animus. Pleraque etiam digeram melius, et auctoribus aliis firmabo. Sed de me nimis multa. Interim, qui haec promitto, necessitatem mihi impono hoc agendi, ut nec expectacionem fallam. Neque de eo tam sollicitus sum quam doleo, quod labores mei spissius procedant, quam vellem. Nimirum nunc publica avocant munia vel privata mea, vel etiam amicorum: nunc affatus abstrahunt juvenum, qui ex vatiis adeo terris in Lyceum nostrum contulere; nunc valetudo uxoris moratur vel etiam mea, sane nudiustertius lumbagine infestatus sum, quod malum neque nunc plane cessat, multum tamen remisit. Omnino, ut medici, et amici suadent, paulum deinceps corporis exercitio dare cogar, si diu et publico, et meis, utilis esse velim. Spero hac etiam parte me Deo meo curae fore. A valetudine mea ad tuam venio. Reverendissime in Christo Pater ac Domine, Deum oro, ut ad summam tuam prudentiam, doctrinam, dignitatem summa etiam a corporis vigore et robore pristino, felicitas accedat: atque id imprimis, ut diutissime Ecclesiis Britannicis praesis et prosis; deinde etiam mei filiique mei causs‚, quorum utrumque ut in clientelam tuam recepisti, ita porro amore atque cur‚ patern‚ ut foveas majorem in modum rogo.

Lugd. Bat. Pr. Nat. Dom. an. CIC IC C XXXIII. St. N.

Reverendissimi nominis et dominationis tuae devinctissimus cliens, G. J. Vossius.

XCVIII. Guilielmo Bosvvello, S. P.

QUanquam, generose vir, atque idem amice amicissime, a corpore langueo, ab animo vetizo, ut illa Augusti voce utar: tamen ea erga me sunt merita tua, is erga te amor meus, ut propemodum mihi piaculare aliquid videatur, si tuorum quemquam sine meis ad te literis dimittam: Sed, Ű quanto optatius fuisset, si, uti spem feceras, Lugdunum revisisses, atque ita mihi desideratissimo tui colloquio frui paulisper licuisset! Sed privatos, fateor, affectus regni vestri negotiis posthaberi aequum est; imo plusquam aequissmum. Libellos quos ante saeculum Gratius, homo Pontificius, Ecclesiae bono congessit, ad te mitto; spero munusculum non fore ingratum, quia fructu omnia potius quam pretio metiri didicisti. Multum tibi, debeo, quod me donaris Clave Apocalyptica ejus viri, qui etsi nomen dissimulet, tamen abunde prodit ingenium, doctrinam, industriam. Jam decennium est, quod in Collegio Theologico Illustrium Ordinum hunc librum Auditoribus enarravi. Compluribus in locis ubi haerebam, nebulas mihi vir ille discussit. Atque utinam mihi tam lympido et defaecato esse animo licuisset, ut non seorsim Capica, vel Capitum interdum partes considerare licuisset; sed quod in hoc argumento palmarium est, a capite ad calcem, interpellante nemine, pensiculare omnia potuissem. Interim ex iis quae tantopere probantur, plane persuasum habeo, idem de iis judicium fieri oportere, de quibus nondum satis liqueret. Sed ista expendam accuratius ubi meus esse magis coepero. Simul etiam unius alterius egregii apud nos viri judicium exquiram et perscribam. Haec nunc paucis perscripsi. Sed, Ű vir praestantissime, quanto uberiores a me Literas accipies (atque ego mihi item a te promitto) ubi salvum ac sospitem advenisse in Britanniam vestram cognŰro! Quorsum hoc a me dicatur, scio te intelligere. Nihil enim mihi magis volupe erit, quam commercium si literarium tecum intercesserit. Scio, quantopere mihi ea res esse subsidio in studiis meis possit. Et, quod probe cognovi cum proxime adesses, fiet id te


page 148, image: bs148

non invito: quid invito dico? imo prope aeque, ac a me fit, expetenti. Eo nunc facilius Epistolam abrumpam. Quanquam nec plura si velim, possim, dum assidue ab aliis interpellor, et quomodocunque quam nihil scribere malo. Quaeso, mi Boswelle, commenda me Illustrissimo Domino Legato, Comiti Carlilensi, cujus ego affectum erga me jam bis perspexi, quod homullum hunc tanto sit honore dignatus. Nunquam mihi excidet beneficium hoc ejus Herois. Cui nunc aliud optare non possum, quam ut rebus ex sententia confectis, laetus ac sospes se Regi Serenissimo et Britanniae suae sistat. Quod idem tibi, generose Domine, exopto. Si valetudo et alia concesserint, literas exarabo etiam ad aliquos in Britannia amantes mei. Sed si id minus nunc erit, fiet intra dies paucos. Rogo ut me commendare digneris, ac simul filium, Reverendissimo Domino Episcopo Londinensi, Viro, cui plus uterque debeamus, quam dicere possim. Quod et ipse antea expertus sum, et ex literis filii mei satis didici. Quid de CLL. et summis Theologis Wrenno, Belo, aliis dicam? Ego vero non ausim a te poscere, ut hoc oneris salutandi eos suscipias; alioqui de eximio Viro Seldeno non tacerem, et uno item alteroque alio. Sed de isto videro proximis Literis. Raptissime.

Lugd. Bat. CIC IC C XXIX. IX. Jan.

Tuus ex animo, G. J. Vossius.

XCIX. Clarissimo Viro, Francisco Gomaro. Groningam. Vir Clarissime, et Conjunctissime,

QUi has tibi literas reddit, cum primum in Academiam venit nostram, de meliore mihi nota commendatus est, a Theologis Bremensibus; Eoque uti nomine, mihi gratus semper fuerit, ita non leve amori pondus accessit, ubi non eruditionem modo, sed quod longe majoris duco, pietatem etiam, et singularem modestiam perspexi. Parentem habuit egregium virum, D. Stresonem (ut nunc, quam Episcopum dicere malunt) in Ecclesia principatus Anhaltini. Quo in munere, is successorem habuit Clarissimum virum, Angelocratorem, eum, quem in Synodo Dordrechtana, non minus ab eruditione, quam de facie nosse potuisti. Ut ad juvenem hunc redeam. Is partim caritate annonae, quae hic est, compulsus, partim fam‚ praestantium Academiae vestrae virorum illectus, iter ad vos instituit: sed vix aeque aliud in votis habet, quam ut publicae studiosorum mensae particeps esse possit. Quod ut consequi liceat, commendari a me tibi voluit, et Collegis tuis. Rogo igitur, ut hujus voti sui particeps per vos fiat, vel si locus nondum vacet, saltem consilio juvetis, ut ne diu admodum spe fluctuet in cert‚. Erit id mihi longe gratissimum; nec mihi modo, sed etiam summis viris, Scholae Bremensis Theologis, qui eum mihi, ut dixi, commendarunt. Neque dubito, quin juvenis ipse semper grato animo sit conservaturus memoriam beneficii vestri. Pro doctissimo opere de Sabbatho (quod tamen non ad omnium gustum fuit, ut nunc tempora sunt) gratias quas multo ante debui, nunc demum ago. Plane mihi succenseo, quod ab tam amico viro, tam praeclaro munere ornatus, (nihil auribus do, non pauca me bona docuit) tarde adeo rescribam quicquam. Nempe jam pene in naturam abiit consuetudo tarde rescribendi. Primum tantummodo in crastinum, aut perendinum diem rejicio, aut diem eum, quo Academico more feriamur. Hoc non facile aliquis improb‚rit in eo, cui bis de die publice docendum. Sed dies unus, alter, fit hebdomas, hebdomas mensis, mensis trimestre: Nisi puderet dicerem semestre, annus ultra; Imo quod quorundam literis nunquam respondeam: Non profecto contemptu cujusquam, nedum praestantium virorum: sed quia non par sim omnibus, quae suscepi in humeros meos. Ad quae nunc accessit molestissimum Assessoris Academici munus, et nova lima Oratoriarum Institutionum, quibus jam praelum fervet. Haec eo pluribus scripsi, ut facilius ignoscas, quod nihil rescripserim hactenus, de negotio illo [gap: Greek word(s)]. Quamquam et alia sunt, quae tardiorem fecere. Primum istud, quod illa quam me scis dicere, significasset statutum sibi esse abnuere conditionem. Deinde hoc, quod ipse haererem [gap: Greek word(s)]. Si non magis ex compacto Teutones nostri, nec prudentioribus consiliis, rem


page 149, image: bs149

curabunt publicam, tantum poterunt tela eorum adversum, et cum Poetis dicam, Jovis alitem, quantum Chaonias, vel si mavis, Teutonicas dicunt, Aquil‚ veniente columbas. Sed Omen absit. Neque plane de Teutonum rebus desperare possum; praesertim ob nonnulla, quae viri talium intelligentiores communic‚runt mecum. Quod si optima sperare deinceps detur, de Germaniae statu: Et quae poscitur, noluit viduis noctibus floridam perire aetatem, equidem non indecorum hunc [gap: Greek word(s)] duxerim nostrae familiae. Sed porro tum cogitandum erit, nequid liberis inde dispendii oriatur: Hanc curabit nobiscum ille, qui nunc, ut scis, Britanniam petiit, ac mense proximo astuturus denuo putatur. Salutabis meo nomine plurimum conjugem, et liberos; Imo Collegas tuos, imprimis D. Altingium, et D. Ghebartum. Uxor etiam salvere te jussit, et tuos.

Kal. April. CIC IC C XXIX.

Tuus totus, G. J. Vossius.

C. Danieli Paraeo, S. P.

IS amor est noster, Praestantissime Paraee, ut peccaturus mihi videar nisi quamprimum te facerem certiorem eocum, quae pertinent ad statum rerum mearum. Amstelodamenses nostri decrevere scholam erigere illustrem: ac me Historiarum ad professionem et Politices vocarunt, nempe (verbo ut dicam) ut quod oneris hic sustineo, idem suscipere in Rep. sua velim. Quae eos consilia impulerint, longum esset adscribere. Sed tamen facile cogitate possis, non nisi suavissimis de causis tantos sumptus facere velle. Quippe ut de uno me dicam, si domum accenseam, stipendium futurum centenis aliquot supra ter mille florenos nostrates. Et amici praeterea pollicendo commodorum mihi meisque spem egregiam fecere. Illi quibus oculi dolent, quando literis et literatis bene est, hunc animum Amstelodamensium in calumniam rapiunt. Mihi vero certissimum est, solo studiorum, et publici boni amore haec eos suscepisse, neque ego eorum postulato acquiescerem, nisi viderem, sic melius posse me Reipub. literariae inservire. Quanto enim fuero animo defaecatiori, tanto pulchrius mereri licebit de studiis, docendo pariter, scribendoque, fortasse et sic magis prodesse potero amicis meis: quos inter te etiam, mihi Paraee, merito tuo expono. Utinam urbis ejus exemplum imitentur Haerlemenses. Id fore quondam in ea republica opinio est. Quin jam serio de eo actum fuit. Quin et Delphenses tale quid promittere videntur. Quae si accidunt, facilius deinceps ratio haberi poterit virorum praestantium. Nunc enim id fieri nequit, quia functiones vacant nullae. Sed de istis propediem scribam pluribus, aut saltem post mensem. Tum enim Amstelodamum ibo: Atque eo ut venero, non desinam dispicere, ecquem fructum capere possis ex amicitia nostra. Nec eo minus idem hic, et Hagae facient amantes Paraeani nominis et nostri, scire tamen vellem quo maxime animus feratur, et in quo vel me vel amicos alios, posse aliquid existumes. Si possumus, volupe erit; sin minus, affectum tamen testabimur. Oratoriarum mearum exemplum recipies a vestratibus Bibliopolis. His enim uti et Denarium Meursii nostri, se daturum eas recepit typographi nostratis filius, qui nunc est Francofurti. Vale egregie vir, ac deinceps etiam nos semper mutuo amemus.

Lugd. Batav. Prid. Kal. Aprilis. [gap: Greek word(s)].

Tuus totus, G. J. Vossius.

CI. Jo. Is. Pontano, S. P.

VIr Clarissime, Jamdiu est quod de multis tecum colloqui aveo. Prope semestre est, cum spem feceras Hag‚ Lugdunum repetendi et invisendi me. Exemplar Oratoriarum decreveram offerre praesenti. Sed occupationes credo impedierunt, quo minus secundo me accederes. Quod gratularis mihi de professione apud Amstelodamenses pergratum est. Intelligo ex amicis, te crebro huc excurrere. Tanto mihi jucundius erit hic vivere, quia saepius una esse licebit, deque communibus literarum studiis confabulari tecum, quem multum quidem amo, sed nec minus aestimo, sane non alterutro cuiquam lubens cessero. Quare simulac pedem in urbe hac posueris, vel primum nos


page 150, image: bs150

vises, vel si res tuae illud non sinunt, saltem In primis. AElnothum, quem petietas, mitto. Destinatum diu Oratoriarum exemplar dono tandem. Uti et denarium Pythagoricum Meursii nostri, qui eum mihi dicavit. Habet hoc commune amicus noster, cum viris principibus et Rebusp. quod pecuniam cudat, sane periculi nihil est ne ei quisquam ob denarium cusum litem intendat. Quin potius ei gratias agit Resp. literaria. Plura vellem, nisi vererer ei molestus esse, qui hasce perfert et scribentem expectat: Salutem clarissimis Collegis Bronchorstio et Zevecotio.

Tuus, G. J. Vossius.

CII. Doctissmo Viro, Francisco Junio. In Aulam Arundelianam.

PLurimum me Tibi obstrinxisti, Optime, et Conjunctissime Affinis, quod tantum laboris susceperis filii mei caus‚; ut eum deduceres ad cognatam Bulliam. Neque id tam gratum mihi est eo nomine, quod hoc Duce, et Comite, tutius potuerit conficere isthoc iter; quam quod tali diebus aliquot monitore fruens, magna potuerit incrementa capere, et pietatis, et prudentiae, et doctrinae. Utinam hujusmodi illi felicitas saepius obtingat. Verum quia novi, id non ferre institutum vitae tuae, eum vix magis tuus sis, quam ego meus: saltem illud precibus consequi a te licebit, ut crebro eum literis tuis, sui officii commoneas, scis enim quam proclivis sit adolescentia ad otium, et vitia. Sane vero illud dico, eo me animo esse tranquilliori, quod illic talem affinem, vel potius fratrem, hoc est, ut Grammatici dicere solent, fere alterum me habeam, qui propemodum sic amet liberos meos, quam si ex se nati sint. Praesentia Clarissimi Pettaei multum me delectavit. Juvit pendere ab ore narrantis, tam multa pulchra, et praeclara de peregrinatione su‚. Egregie meritus est de Rep. Literari‚, quod multo magis patebit, cum ea quae observavit, in publicum emiserit. Gratulor tibi quod, cum tanto ejus Mecaenate, Illustrissimo dico Comite Arundelio, vivere tibi contingat; cujus auspiciis, et sumptibus, hoc iter susceptum est. Sed quod Pettaeus ajebat, sperare se, te quoque iturum in Graeciam, id tale fuit, ut Lapides mihi loqui videretur. Eo magis, quia retulit mihi, ut saepius in carcerem, tanquam explorator fuerit conjectus; semel etiam naufragium fecerit. Cum hanc peregrinationem suadere tibi D. Pettaeus coeperit, velim ex diserto fiat infantissimus. Graecos ne tibi lustrandi veniat tam dira cupido: praesertim postquam maxime memorabilia iis e terris abstulit Pettaeus. Tun' spicilegii ergo, hac aetate tantum capessas laboris? tot te periculis exponas? Malim te ire ad Gallos, Italos, at Belgas ante omnes, ubi Nos vises, qui tanto tenemur desiderio Tui. Et facies id spero propediem, fortasse tamen antea extare voles aliquod monumentum ingenii, et diligentiae tuae. Nam partim ex literis tuis, partim filii, intelligo te moliri aliqua, de statuaria arte, ac picturis veterum. Sane aliqui hoc Argumentum tractarunt. Ut praeter Gauricum, Caesar Bulengerus, qui ante biennium emisit in Galliis libros duos, de pictur‚, et plastice statuari‚. Nec dubito quin videris Joannis Molani Lovaniensis Theologi libros de historia S. S Imaginum, et picturarum. Verum et hi et alii, quibus argumentum hoc expositum fuit, non exiguum tibi reliquere spicilegium. Tanto impensius desidero ea videre, quibus non modo te Illustrissimo Comiti, Literarum, et Literatorum Patrono, Opt. Max. commendare possis, sed etiam Reip. toti literariae, et saeculis futuris. Sane, mi Affinis, praeter tempus, et benefacta, nihil est nostrum. Opes post obitum nostrum, alium atque alium Dominum nanciscentur; sed ingenii, et industriae monumenta, non mutant dominum. Quare perge in praeclaro Instituto, et brevi nos bea foetu aliquo, qui parente suo dignus sit. Deliberis meis nihil addo, praeter hoc unum, eos se mihi magis magisque probare: quod tibi quoque jucundissimum esse cognitu scio. Haec raptim, atque festinantius quam vellem; eo quod Joannes Brunaeus, cum Conjuge, ad me divertisset, nec illum diutius sine alloquio mei relinquendum putarem. Jussit ut te plurimum suo nomine salutarem. Sororis tuae Johannae res meliori loco, his proximis mensibus esse coeperunt: quo nomine, valde Ego et Uxor gaudeamus. Non paulo nunc sereniori


page 151, image: bs151

animo est, quam esse solet, Juvit tua liberalitas, sed imprimis quod quingentos, vel amplius, ex negotiatione Americana percepit; spero eam, et universam Parentis tui familiam, Deo curae fore.

Lugd. Batav. IC C XXIX. Prid. Kal. Quint.

Tuus totus, G. J. Vossius.

CIII. Reverendo Dom. Guilielmo Episcopo Londinensi. Reverendissime in Christo Pater ac Domine,

MUltiplici me gaudio perfuderunt literae, decimo Maji exaratae, ac mense eo paullo amplius post, redditae mihi una cum epistola filii mei, quae et ipsa altero me gaudio implevit. Primum enim non mediocriter laetabar, quod viveret filius Cantabrigiae in collegio. Eo impensius laetabar, quod locus ei datus esset inter eos, qui aetate, doctrin‚, honore, aliis antestarent: quae res et posset, et deberet, ardorem addere studiis ejus, et occasionem praebere ex tam pulchro sodalitio majora quotidie capiendi incrementa, pietatis, prudentiae, doctrinaeque. Maxim‚ vero laetiti‚ afficiebar, quod haberet praesidem Collegii doctissimum Theologum Matthaeum Wrennum, a quo amari me, et alicujus fieri scirem, ut ex voto meo non alteri filius meus melius certiusque potuerit committi. Ad tanta haec nunc illud accessit, quod filius perscribit, se a serenissimo et beneficentissimo Rege Carolo (cui Deus prospera omnia, ac de annis etiam meis, siqui superfuerint, largiatur) eo honore esse affectum, ut deinceps sit accensendus sociis Collegii Jesu. Quod beneficium quantum, imprimis erga hominem exterum, nisi intelligam, tum vere fuero lapis. At omne hoc post Deum ac Regem, vel tui unius, vel imprimis saltem, Reverendissime Praesul ac Domine, affectui tuo ac curae debeo singulari. Magna, vel potius ingentia erga me et meos priora erant merita tua: utcunque in iis, quae Magnae Britanniae deberemus, multum adeo sibi vindicaret illustrissimus [gap: Greek word(s)] Buckinghamiae Dux, aeternum mihi animo, sermone, ac scriptis celebrandus. Sed, sic quoque, ut dixi, magnopere eram obstrictus nomini tuo, qui, ut mittam caetera, tanti mihi herois gratiam conciliasses. Nunc priora beneficia accumulare hoc novo voluisti. Hoc vere est patrem se praebere, et filio, et mihi. Quare cum benefacere non cesses, nec nobis cessandum est in gratiis agendis, et omnibus grati animi officiis spondendis, qualia quidem a meae conditionis homine proficisci possint. Haec me alias etiam scribere commemini. Sed facile mihi veniam dabis, ut, quemadmodum idem facere pergis, ita idem ego scribam, verbis fortasse aliis, sed in eandem sententiam: in quo recordor similiter se S. Sulpitio olim M. Tullium excusasse. Unum illud in literis tuis dolori erat, quod, cruris vitio, ne nunc quidem plane sis tuus: multum tamen gaudeo, res ita procedere, ut sperare liceat, si non penitus recuperes vires antiquas, at illas saltem adepturum, quae ab iis proxime absint. Optime obdervasti, quod ego non dolo quidem, sed studio tamen, non oblivione aliqu‚ egeram, ut de nostris in Baronium animad versionibus, deque veteris Ecclesiae strenue tacerem in literis meis. Nempe non ignorabam, quae tua et aliorum virorum praestantium expectatio foret. Ego autem, ut aperte, quod res est, nunc dicam, auctoritate Illustrium Bataviae ac Westfrisiae. procerum compulsus, partitiones meas oratorias iterum divulgavi: quae nunc in Scholis omnibus Hollandicis docentur. Sed quia in his brevior aliquanto fuissem, operae multis videbatur, ut etiam commentarios oratonos, grande opus, quod ante annos XXIII. atque iterum triennio post divulgaram, tanto post intervallo ad incudem revocarem: atque ita et rem praestarem Illustribus Ordinibus nostris longe gratissimam; et magis etiam, quam fecissem antehac, scholarum mihi praefectos obstringerem: ac bene insimul mererer de multis qui aliis etiam in terris studium hoc Oratorium colunt: ac si hoc quoque in censum venire meretur, e‚dem nonnihil honori consulerem, cum non mediocriter mea intersit, ut non tam multa quam optima, victuraque posteris relinquam. Quod si primogenitorum cura nos plurimum tangat, ajebant, aequum mihi videri, ut nunc praebit‚ mihi a proceribus nostris occasione optim‚, denuo in manus sumerem primum illum nostrum ingenii [gap: Greek word(s)] foetum, atque operam darem, ut quae tantopere


page 152, image: bs152

Scaliger, Casaubonus, atque alii summi viri tum comprobarunt, eadem nunc emendatius, et auctius, et foelicius videant lucem. Atque hoc quidem futurum est, summum, ni fallor, intra trimestre, aut circiter. Vix enim tertia pars superest excudenda. Equidem mihi telam istam olim, ita postulante tunc muneris ratione, orsus fuissem, atque etiam ut tum vires ingenii ferebant, pertexuissem (idem autem de L. Latinae commentariis dictum velim) nunquam profecto ita nunc desiperem, ut levioribus potius illis, quam sacrorum meditationi, et antiquitati Ecclesiasticae tempus impenderem. Et tamen sic quoque operam do, partim ut nec illa me nunc detineant totum: partim ut iis, quam citissime liceat, defungi, quo totus majoribus et melioribus vacem. Accepi his diebus ab iis, quibus res Britannicae non ignotae viderentur, adhuc metus esse aliquid, ne improvido quorundam zelo. etiam in inclyto regno vestro, schisma fortasse oriatur, ob dissensum aliquem doctissimorum hominum, in controversia de praedestinatione, et dogmatis annexis: proptereaque ajebant etiam pietatem ac prudentiam tuam sese Parlamenti postremi tempore occupasse, ut pestilenti adeo malo salubribus et moderatis consiliis obviam iri posset: sed omnino pertinacius fuisse malum, quam ut discuti tum potuerit: eo fortasseminus, quia inter illos, qui Religionem, ut fieri solet, praexerent, forent non pauci, qui alienae inhiarent dignitati, ac rebus studerent novis. Non ego tam curiosus esse soleo, ut anxie inquiram in negotia publica regni vestri: sed tamen, nequid dissimulem, non leviter me ea res conturbavit. Opto enim res Britanniae esse florentissimas, non tantum, quia et ipse quodammodo nunc in Britannorum numerum transcriptus mihi videar favore vestro; sed vel maxime, quia salus Ecclesiae Reformatae post Deum, a Britanniae regno, et hisce terris dependeat. Itaque assidue Deum oro, ut benedicere dignetur Serenissimo Regi, ac felicem largiatur successum tuo, et aliorum tui similium, sancto proposito; quod utroque, ut dici solet, pollice hic probatur ab omnibus pacis et concordiae studiosit. Sane, si non aliud quam humanas vires spectemus, arduam suscipiunt provinciam, qui in Religionis dissidio sequestri esse student. Imo plurimum, quod quodammodo edoctus sum malo etiam meo, praeda esse victoris solent. Sed tamen, ut spero, nondum sic iratus est Deus peccatis nostris, ut etiam apud vos passurus sit in nervum erumpere triste adeo dissidii malum. Cui omnes, si ipsis de se credimus, consultum volunt: sed utut pacem utrimque crepent, tamen remedia adferunt admodum disparia. Multi enim non aliam viam sciunt, quam ut iis, qui dissentiunt, male mulctatis atque oppressis, Regnum obtineant soli. Alii contra in omnibus, qui fundamentum Religionis retinent, longe praeferunt moderationem et animorum et scientiarum: quam non desperant posse obtineri, dummodo venerandae antiquitati, et magnis etiam viris, quos Deus serius nasci voluit, honos debitus constet. Utcunque enim inter veteres et juniores, in aliquibus fortasse dissensus aliquis appareat, tamen facile negotium componatur, dummodo abfuerint, hinc quidem temere innovandi libido, inde autem amor dominii in conscientias alienas. Sed hoc non agnoscunt qui coelestem veritatem postponunt ambitioni suae: ac charitatem Christianam posthabent odio et malevolentiae proptiae. Verum dum hi, quarumcunque tandem partium fuerint, disputare acute malunt, quam Christiane vivere, non quidem capitur Saguntus, sed quiddam vincitur longe majus et excellentius Sagunto. Quippe fraterna dilectio, sine qua esse Christiani non possumus, animis et doctorum, et populi expellitur; contra, vires capit Regnum Antichristi. Tanto magis oro Deum, ut te, Reverendissime Domine, optimeque Mecaenas, deinceps etiam spiritu veritatis et constantiae firmet, ac longam tibi vitam et valetudinem prosperam in hoc proposito largiatur, atque aliis quoque eam gratiam tribuat, quo praeclaris monitis ac consiliis tuis aures praebeant vacivas, neque sua quaerant, sed quae sunt Christi.

Lugd. Bat. CIC IC C XXIX. XX. Junii.

Reverendissimae dominationis tuae cultor devotissimus, G. J. Vossius.

CIV. Joanni Filio. Dilecte Fili,

MUltum gaudeo te, hominem exterum, et qui cum a nobis abires nihil ultra


page 153, image: bs153

vulgarem eruditionem tibi posses vindicare, tanto honore tam cito a Serenissimo Carolo Rege esse affectum, ut te cooptarit in numerum sociorum pulcherrimi Collegii, quod a sua vissimo nomine Sospitatoris nostri Jesu nomen suum accepit. Quantum propterea magno Regi, quantum Reverendissimo Domino Episcopo Londinensi, quantum Academiae Cantabrigiensis summis viris debeam, tute melius vides quam ego, satis in dicendo infans, verbis possim explicare Nunc, si unquam ante, magn‚ opus erit Cur‚, atque industri‚, ut ne summi Regis et beneficentissimae gentis grati‚ h‚c te indignum geras. Equidem non desinam cogitare quomodo optime animum testari gratum possim. Sed nihil aeque dolet, quam quod undique ita distringor, ut non tam cito possim omnia quam velim. Ad pecunias quod attinet, jussi, ut mercator ille qui proxime centenos tibi florenos annumeravit, idem nunc ducentos daret. Vix tanto opus esse tibi putabam. Sed malui modum excedere, quam me intra eum continere. Tuum est curare, ut parce expendas. De avunculo quod scribis, frustra es, Facilius Herculi extorqueamus clavam, quam illi teruncium. Necdum ab eo accepi, quod mihi debet ratione domus, cui insigne Dordrechti ruber pannus est. At scis multos jam annos esse, ex quo debetur mihi ea summa. Videtur tantum hoc agere, ut mihi incommodet, et domui Junianae. Deus illi ignoscat; sed et nobis, si forte in culpa ipsi simus, etsi id nobis minime videatur. Nempe ut scis, non solemus videre manticae quid in tergo est. Balthazar Lydius jam ante semestre fato suo functus est. Vix dici possit, quantum optima ejus conjux Anna Mylia, quantum liberi ejus in hoc viro amiserint. Scis enim sortem eorum esse angustam satis. Fere quicquid habent consistit in Bibliotheca sola, luculenta illa quidem, sed quae alendae illi familiae, ut vel maximo pretio distrahatur, nullo modo suffecerit. Abrahamus Beverius noster ante trimestre uxorem duxit, Velartiam, filiam natu maximam viduae Panthusiae, non ejus quae ex adverso aedium nostrarum, sed quae e regione aedium Knotterianarum degit. Nuptiali convivio ego, mater, Franciscus, et Cornelia interfuimus. Franciscus nuptias eas versibus non inelegantibus partim Latinis, partim Belgicis celebravit. Misissem exemplar, sed ipse careo. Imo ne sibi quidem frater exemplar ullum reservavit, quae in talibus simplicitas est adolescentis. In oratoriis meis institutionibus jam quintus excudi liber coepit. Vix absolvi poterint ante mensem quartum. Forma est folii in quaterna complicati. Fasciculus ille literarum, quem Borrius ad Dubletium curandum susceperat, nondum comparet: quo nomine doleo Theodorus Graswinkelius uxorem ducit maximam natu, sororem convictoris quondam nostri Loei, puellam et bene natam, et educatam, et egregie cordatam. Barones nostri ante bimestre iÍre in Brabantiam: inde per Gallias patriam repetent. Itaque onere nunc convictorum liberati tandem sumus. Abeuntes postularunt, ut suo nomine te juberemus plurimum salvere. Dionysius in collo laboravit ingenti tubere. Jam mensis est, quod Chiturgi oper‚ curatur. Nec puto sanitati pristinae ante mensem restitui posse. Primum valde metuebamus illi, pene etiam vitae. Nunc non modo extra periculum est, sed studiis etiam vacat, propemodum ut solet, etiam cum optime valet. Nec-dum surrogatus quisquam in locum Jacchaei. Expetunt eum M. Reinerius, Pauwii liberorum praefectus, Sinapius subregens, et M. Bodecherius. Reinerio favet Curator Arsenius: Sinapio Curator Cromhautius, Bodecherio consul Brocchovius. Academia Rectorem magnificum habet Burgersdicium. Cognata Berkia, legati vidua, nunc Hagae degit. Sipesteinia hac demum hebdomade nupsit Bommio. Ajunt prolem jam diu ex marito habuisse, eamque vivere. Sed quid ad nos verene haec sparsa sint, an per calumniam? Posterius tamen credere malo, eoque nonnihil dubitabam an etiam hoc scripturus essem, praesertim cum nostra nihil, ut dixi, intersit. Vicinas aedes, quae Hardewinii sunt, inhabitat nunc Schrevelius medicus: quod nec mihi injucundum, nec conjugi, saepe, ut scis, infirmae ac valetudinariae: Et nosti quam is suavis sit ac lepidus, pene dixeram congerro. Arnoldus Beaumontius hesterno die publice pro Licentiatus gradu magna cum laude disputavit. Publice etiam opposuit Franciscus noster: adeo alacriter et pulchre, ut caeteros opponentes, professorum consensu facile vicerit. Nec dubitat jam quisquam, quin dignissimus sit gradu vel


page 154, image: bs154

Licentiatus vel Doctoratus. Sed ille differre mavult, quia non tam citam ambit gloriam, quae umbratilis esse consuevit, quam solidam. Golius ex Syria rediit, ante mensem. Quo nomine valde gaudeo, ob filium Dionysium, cui ille arcana omnia linguae Arabicae se reserare velle promisit. Et faciet scio, quae viri est humanitas. Nec operosum hoc illi erit, vel inglorium: postquam filius jam in ea lingua, uti et aliis orientis tantum promovit. Ubi plane sine cortice poterit natare, aliquos libellos ex Arabico vertet: ut sibi et toti familiae nostrae inde gloriae aliquid pariat. In tralatione historiae Reidani pervenit jam ad librum XIV. sperat quod superest intra bimestre posse absolvi. Sed ubi id erit de limando opere cogitabit. Assiduus est in Caesare, deliciis suis, cujus dictionem ut assequi possit, impense elaborat. Magna promittit de se, dummodo vitalis sit, et, ut nunc, ita deinceps semper Dei sit reverens, qualem fore spero, imo confido. Matthaeus industri‚ magis se mihi probat, quam solet. Ardor omnigenae eum historiae adhuc tenet. Sed Philosophiam jungere coepit. Nunc etiam, me auctore, valde se in lectione clarissimorum Scriptorum, et imitatione eorum exercet. Diu suasi, tandem Dei benignitate persuasi. Tu quoque ut agas idem, adhortari non desinam. Scio te jam gravioribus studiis detineri: sed tamen necesse est omnino, ut quotidie aliquid stylo tribuas, qui dicendi est magister. Et consequeris, quod volo, si industrius etiam hac in re esse voles. Jubeo igitur ut paternum imiteris exemplum, qui temporis unius avarus, caeterorum liberalis esse solet. Sed de priori placet: de altero memor eris fortunae nostrae: hoc est, etiamsi liberaliter suppetant pecuniae, tu tamen parce iis utere. Quod ego lubentius scribo, quia (si fides habenda Belgae cuidam, qui cum altero Belga locutus in Britannia fuit) omnino hac in parte peccas. Nam ita loquebatur, quasi supra sortem nostram faceres impensas. Ajebat te alicubi ita flore Liberi patris exceptum ut prope redditus fueris madulsa. Ego ei hoc minus fidei habebam, quia a quo haec profecta sunt, etiam hic cum foret, dicitur nomini meo detrahere solere. Vides nec te effugere posse calumniarum spicula. Ita voco. Nam quae retulere, credere non sustinet paternus animus. Utinam ne decipiar; si quid tamen peccatum, cotrige, et cautior esse disce, quantum me, te, et totam nostram domum ames. Qualem te haberi voles, talis semper esto. Ita futurum aliquando ut ne sistat se fortuna in honore quo nunc es ornatus, sed altiora pertingas, ut mihi animus praesagit, dummodo is fueris, qui debes. Muscheronio literas debeo: sed nec mater ejus scire se ajebat, an adhuc ageret Cantabrigiae. Scribes de eo aliquid, ut sciam, quo literas mitti oporteat. Scripsi ad Reverendissimum Dominum Episcopum, quo gratias ei haberem pro affectu erga te et me. Eas literas mercator is, qui tibi annumerat pecunias, Reverendissimo Episcopo vel tradet ipse, vel per suorum aliquem offerri curabit. Quid enim opus fuit eas ad te Cantabrigiam mitti, ut inde denuo Londinum referrentur. Matertera Brunaea quingentos plus minus florenos accepit ex negotiatione Indica. Haec pecunia opportuno ei admodum tempore obtigit: ut facile intelligis. Matertera Junia, Casimiri vidua, vicit causam. Itaque bis mille quingentos florenos ei debitor solvet. Imo jam mille quingentos accepit. Quo nomine quantopere omnes gaudeamus, non opus est exponam. Si scissem nomen ejus Theologi, qui praeest Collegio Jesu, commendassem te ei per literas. Proximis igitur literis fac me de eo certiorem, ut ne hac parte claudicet opera nostra. Gratias egi D. Procancellario pro honore amoreque erga te, literas ei trades, quas tuis addidi. Statueram primo et aliis scribere. Sed non occurrebat aliud quicquam quod scriberem, praeterquam ut gratias haberem pro eo, quod tantopere te amore prosequuntur. Quamquam profecto hoc satis idoneum sit argumentum, et quod per se sufficiat. Verum occupatior eram, ut tam multis scribere non possem, et haerebam si unum eligerem, quem esse eum conveniret, cum omnes, ni fallor, pariter te diligant. Quando ad me scribes, significa quid maxime facto sit opus. Adde et praenomina, et dignitatem, ne peccem inscriptione. Isaaci et Gerarduli studiis praeest filius Joannis Viterarii, discipulus caeci illius Pontani, auditoris mei. Pulchre erudit parvulos meos. Itaque ei victum omnem largior, sed e‚ conditione, ut comedat cum famulitio, ut Petrus, baronum famulus, solet. Mater valetudine est satis


page 155, image: bs155

infirm‚, sed tamen curat eam diligenter. Ne nunc quidem omnia mihi ex voto, sed malignitate alien‚ et temporum. Verum fractis etiam rebus infracto esse animo oporteat: nedum nunc, cum omnia mediocriter sese habeant, et, quod magno mihi solatio est, liberi omnes virtutis insistant viam. Video me quartam jam paginam implÍsse. Quare longior esse nolo. Scripsi raptim omnia, et prout in buccam, null‚ ordinis ratione habit‚: quae negligentia fortasse non dedecet Epistolam familiarem. Sed ego, ut scis, vix aliter possim scribere, etsi velim, ob tam varias occupationes. Salutem dices V. V. CL. D. Procancellario Wrenno, item regenti Collegii in quo vivis, et D. Doct. Belo, Doct. Collino, Doct. Porter, Doct. Charterton, Mag. Critoni. Quos summos viros vide ut observantissime semper colas et veneretis. Vale.

Lugd. Batav. CIC IC C XXIX. XXX. Jun.

Tuus Pater, G. J. Vossius.

CV. Hugoni Grotio, Gerardus Vossius, S. P. D.

CUm valde optarem aliquem mihi dari, per quem tuto literae ad te mitti possint: ecce a Sarmatis suis ad nos redit nobilissimus Stupeskius; una cum Ephoro suo Paschali, Doctore medico, Natione Gallo, domo, et placitis Genevensi, homine docto, et perhonesto. Ajebat uterque se propediem, saltem post hebdomadas paucas, Lutetiam ituros. Sed prope jam bimestre est, quod culpa eorum, qui ab utrisque partibus commeatus literas procurant, discedere iis demum licet. Alioqui non paulo celerius ex me ipso cognovisses ista, quae de itinere meo Britannico, ex fratris, vel aliorum literis, jamdudum te arbitror percepisse. Nihil tamen prohibet, puto, quo minus nunc quoque pauca de eo perscribam. Nempe a Rege Serenissimo, Archiepiscopo, Comitibus, Baronibus, Episcopis, utriusque Academiae summis viris, aliis etiam vel dignitate, vel doctrina claris, eo sum honore, favoreque exceptus, qui non tam Vossio, quam longe majori conveniret: nec recessi, nisi auctus dignitate Canonicatus Cantuariensis, idque ea conditione, ut emolumentis ejus frui liceat etiam in partibus transmarinis. Quae res, nescio, utrum plus mihi hic peperit honoris, an invidiae apud nonnullos, eos imprimis, quibus moderatio animi nostri est ingrata. Sed ut Dircaeus ille Vates ait, [gap: Greek word(s)] Hujus meae fortunae recordatio cogitationem mihi injicit ejus, quod hic inter Academiae Curatores deliberatur de Salmasio huc vocando. Inter illos, qui maxime negotium urgent, est Dominus Someldicensis. Ex ordine vero nostro, Rivetus. Occultiorque, at non minor, opera est nostra. Impense enim viro faveo, ob multijugam, ac reconditam eruditionem. Nec parum erga eum amori addit amor erga eum tuus, quem literae omnes tuae spirant. Quaeres fortasse, cur non aperte ei studeam. Nempe, ne ei magis incommodem, quam prosim. Scis enim negotium hoc transigi non posse, nisi tum iis volentibus, qui extrema omnia, quam qui moderatiora consilia sequuntur. At prioribus illis pleraque mea sunt suspecta: nisi forte ipse nimis sim suspicax, qui haec de iis scribam. Adde quod nec omnes, in Salmasiano illo negotio consentiunt, qui nosse virtutes viri debebant. Liceat paulum tecum jocari per literas, quod praesens facere mallem. Ait Plutarchus, pictorem fuisse, qui cum Gallos depinxisset, jussit, ut puer tabulae adsideret, qui veros abigeret Gallos, ne, quam ineptus esset pictor, deprehenderetur. Similiter hic sunt, qui manibus, pedibusque disturbare eorum consilia nitantur, qui eruditissimum illum Gallum huc advocandum censent. Metuunt, ne tabulae suae fiant minoris, si omnes ex hoc Gallo videant, quantum ipsis ad Romanarum, Gallicarum, Ecclesiasticarum Antiquitatum peritiam desit. Alterum etiam est, quod obstare Salmasio videatur. Nec enim ad docendum arcesseretur (quam conditionem amplecti si volet, neminem inveniet, qui obstare volet, ut ego quidem censeo) sed ut eo et loco esset, et stipendio frueretur, quo olim [gap: Greek word(s)] Scaliger. Facile autem cogitare potes, in ea profitentium turba unicum esse minimum, qui sibi honoris hoc deferendum potius arbitretur. Utinam autem non de Salmasio modo huc vocando; sed de te etiam revocando cogitaretur. O quam uberem ex te


page 156, image: bs156

messem meteret patria tua? Quantos et ipse perciperem benevolentiae tuae fructus? Sed non omnium dierum soles occiderunt. Interea me oblectabo dulci recordatione veterum meritorum tuorum. Nam quod aliquando de fructibus amicitiae nostrae literis tuis scribebas in eo meas mihi eripuisti partes, qui nunquam tuorum debeo meritorum oblivisci. Tanto justius filio tuo faveo. Quamquam non tui modo causa, sed etiam quia ingenii elegantia, ac bonitate indolis, sic metetur. Dolet de illo corporis vitio, quod cum Agesilao, Tyrtaeo, aliis habet commune. Sed gaudeo, quod corrupto hoc seculo, quo omnium pene animi claudicant, filio hactenus mens est recta et erecta. Petierat uxor, ut diebus dominicis semper pranderet nobiscum. Sed non facit. Subinde tamen adest, et lusitat cum nostris. Nec occasionem eam negligo videndi, quantum in studiis, et moribus profecerit. Vellem tui filii causa, ut paulo felicius cum Bataviae Scholis ageretur. Sed raro alii, quam fungi, praefici inferioribus classibus solent. Imo multis e fungino genere hoc ipsum vitae genus sordet: malunt aliquid ogganire popelli auribus de ambone, et imperare imperantibus. Et profecto, quanto tales magis sapiunt, quam qui in paedido illo grege puerorum a me ad vesperum cramben repetunt tribus conducti nummis? Melius societas Jesuitica ac prudentius facit; in cujus Scholis, pueris classem mutantibus, mutant et ipsi Doctores, atque ad classes superiores evecti, et successorem nacti, praeficiuntur sacris. Haec si Proceres nostri imitarentur, et doctiores haberemus Ecclesiarum Praefectos, et pueritiae Reip. seminario, melius consuleretur. De Lugdunensi tamen Schola minus, quam de plerisque aliis conqueri possumus, ob probitatem ac virtutem praefecti, qui sic satis hypodidascalorum suorum rationem habet. Libros tuos de Religionis Christianae veritate, altera hac editione tot mendis obsitos prodiisse, sane doleo; simulac cognoram, Lamerium novam editionem cogitare, obtuleram sponte ei operam meam, ad corrigenda Typothetae [gap: Greek word(s)] Sed negavit ea sibi nunc opus esse, quia non manuscriptum quicquam excuderet, quod molestius procedere solet; sed jam semel excusum. Cum ne sic quidem satisfaceret, iterum institi, usque dum significaret, se in isto usurum opera Clarissimi Barlaei. Tum demum mihi acquiescendum putavi, sed postmodo cognovi, contentum fuisse perfunctoria Opella mercenarii cujusdam, scis autem quam parum, hoc hominum genus sollicitum esse soleat, utrum emendate, an inemendate libri prodeant De Tragoedia Euripidea, et tralatione tua, omnia spero meliora. Corrigendi ipse laborem suscepi. Quamquam semel, iterumque, postremam revidendi curam, commiserim nostro Coracino; qui tum forte hic erat. Ille si non peccarit, bene erit, sed postquam Coracinus abire coactus (historiam jamdiu inaudieris, puto) terroris aliquid injectum uxori. Ita dormitavit tragoedia aliquot mensibus. Jam dies est quartus, quod domum repetiere chartas tuas; idque eo animo, ut reliqua perficiant, filius meus Franciscus ante bimestre, publice disputavit de gravibus in jure controversiis; nec parum laudis retulit: Laurea etiam doctorali, cum bonorum favore, ornatus est; superioris anni gesta jam pene absolvit Heinsius, sperat se intra menses duos, vel tres, praelo subjicere posse. Utinam quoque tibi mens fuisset, obsidionem Sylvaeducensem describendi. Mitto ad te oratoriarum nostrarum editionem novam. Quam cum dimitterem, sic munusculum meum tacitus affabar, cum vate Hispano;

Tu qui long a potes dispendia ferre viarum,
I liber, absentis pignus amicitiae.

Si modo nobis pignore ullo opus, sed utcumque est, affabitur ille, cum voles; quod ipse utinam possem. Nihil enim aeque in votis, quam ut ne aeternum te fruantur externi. Iterum occurrit illud Biblici poetae:

Sed reddare tuis iterum visure Sabinis

(Batavis ego dixero)

Teque tuas numeres inter amicitias.

At desino tandem effundere, quicquid in buccam venit. Salve, Amicorum doctissime, Doctorum amicissime; imo Doctorum doctissime, Amicorum Amicissime, diuque cum Uxore praestantissima et liberis, Vale. Uxor salutem vobis omnibus officiosissime dicit.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. Postrid. Non. April.



page 157, image: bs157

CVI. Matthaeo Wrenno Procancellario Academiae Cantabrigiensis, nunc Magistro Collegii S. Petri, et Decano Wintoniensi. Reverende ac Clarissime Domine Wrenne.

MUltum equidem laetabar, cum salvum advenisse filium in Britanniam cognoscerem. Gliscebat laetitia, cum viderem Reverendissimum Dominum Episcopum Londinensem, meum juxta ac filii Mecaenatem, tanto cum affectu curam ejus rei ac sollicitudinem suscepisse, ut filius in Collegio aliquo Cantabrigiae vivere impensis suis ad tempus posset. Sed maxime laetici‚ delibutus fui, cum eo esset res perducta, ut in eo viveret Collegio, cui tu, vir idem, atque amicesumme, tanta cum laude praeesses, et quod ipsum etiam jure magni admodum ducebam, ubi mens‚ et conversatione iis jungeretur, qui ut profectu, ita honore etiam primas ferrent. Quid istis majus eo quidem tempore vovere potuissem. At nunc tamen aliud luculentum adeo accessit, cum idem a Serenissimo Rege cur‚ ac interbessione Reverendissimi Domini Episcopi, et commendatione vestr‚, tanto auctus est honore, ut in numerum Sociorum Jesu Collegii referretur. Felicem me, qui tales habeam in Britannia amicos, felicem etiam filium, qui et ipse uberes adeo fructus percipiat ex vestro erga me amore. Quamquam autem nunc Collegium mutabit, fore tamen spero, atque adeo confido, ut qui hactenus pulchre adeo de filio ac meipso meritus es, eundem erga nos animum conserves. Opto etiam ut Collegii Jesu praefectum talem erga se filius experiatur, qualem te expertus est semper. Utinam modo filius non indecorum se praestet, nec indignum meritis vestris. Votis ille meis satisfaciet, si idem est absens, quem praesentem se hic gessit. Meae interea partes erunt, ut qui tantum mihi amoris ac favoris exhibetis, assidue illud cum animo cogitem, quomodo potissimum gratum testari affectum erga eos possim, a quibus tanto affectus sum beneficio, ac qui neque nunc bene de me cessant mereri. Quos inter te, vir clarissime, optimo jure, censeo, imo in iis repono, qui familiam ducunt. Caeterum nunc liceat etiam bonas hasce precari te preces, ut deinceps quoque filium si ita usu veniat, consilio aut ope tu‚ juves; ac si forte (quod ne Deus sÓrit) vel suopte instinctu, vel suasu alieno, alius alibi fieret, me quam primum facias certiorem, quo principiis obstemus. Nihil quidem metuo istiusmodi. Sed tamen jamdiu didici, humana omnia incerta, eoque etiam tutissima metuere soleo, tanto sane magis, quanto quisque mihi conjunctior et acceptior est. Haec tanti mihi visa, ut vel sola (ita paternus est animus) ad te, vir maxime, scriberentur. Sed deinceps de aliis etiam, quoties aliquid non indignum scriptione se offerret, literas a me expecta. Sed simplices, et quales hae sunt, ut sine animi fuco, ita absque verborum calamistris. Nempe omnia prout in buccam venerint. Ita inter amicos puto fieri oportere. Nec vel occupationes sinunt, ut lenocinia ulla, more quorundam consecter; neque ego illis capior, scio neque tu, vir eximie. Salutem a me plurimam dices clarissimis ac doctissimis viris, Doct. Belo, Doct. Collino, Doct. Wardo, Doct. Porter, Doct. Charterton, Mag. Critoni, aliisque omnibus amantibus nostri; quorum ego utinam affectui erga me et filium meum possim officio ullo respondere.

Lugd. Batay. CIC IC C XXIX. Kal. Jul.

Virtutum tuarum admirator, ac dignitatis eximiae cultor Devotisimus, G. J. Vossius.

CVII. Ger. Jo. Vossius, Claudio Salmasio S. P.

QUod tarde adeo responderim Literis tuis, maxime Salmasi, prius quidem in causa fuit iter a me in Britanniam susceptum unde dignitate Canonicatus Cantuariensis a Serenissimo Rege collata, auctior redii domum. Postea autem cum viderem Oratorias nostras vergere ad finem, paulisper volui exspectare usque dum eas una cum Literis meis per hominem fidum mittere possem. Qui nunc obtigit, Illustris Baro Stuxeskius Polonus una cum Ephoro suo Paschali, domo Genevensi professione Medico. Utinam vero placere tibi possit hic foetus meus. Sed placebit spero, si non merico suo at saltem ob pulcherrimum conatum. Nam et veterum


page 158, image: bs158

imprimis vestigiis institimus, et multa tamen accuratius excussimus, quodque facile videbis, plane alia nobis ratio inita; quam qua vulgo tetrica artium praecepta tractari solent. De tuis in Plinium ac Solinum commentariis, qui vere [gap: Greek word(s)] gratiam sane promissi facio. Quid enim amicitia nostra recens adeo inita tam cito tibi sit fraudi. Sed liquid postmodo emiseris exigui sumptus, cujusmodi fuit ante [gap: Greek word(s)] misi, quale item quod nunc vides; sane si omnino liberalis esse voles gratum mihi erit donum et suo nomine et auctoris: quem ego cum Grotio nostro conjungere soleo, quoties duos nominare volo omnigenae doctrinae Principes, sane orbis nostri doctissimos. Quod elogium non perscriberem ad te, (metuerem enim ne quid videam auribus dare) sed idem non semel his diebus testatus sum apud Academiae nostrae Curatores. Ex quibus Somelsdicensis Dominus serio hoc agit, ut Scaligeri locum tueri apud nos possis. O me beatum, si hoc contingat! Rivetus etiam, optimus sane ac doctissimus Theologus, negotium hoc urget, quam qui maxime. Faveo ego utroque, quod dicitur, pollice, et eos incito, qui plus me authoritate valent. Nihil tamen certi promittere habeo: partim quia multi apud nos ad clavum Reipub. sedent, studiorum minime intelligentes: partim etiam aliis de causis de quibus fortasse aliquid scribam Postr. Non. Maji. Eum enim in diem indictus Curatorum Academiae Conventus. Vale, summe idem vir atque amice, ac deinceps crebras a me literas exspecta.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX.

CVIII. Dudlaeo Carleton. Illustrissime Domine,

INdignus sim tantis in me meritis tuis, si a longo tempore intermissa scriptione, etiam hanc occasionem dimitterem, redeunte in Britanniam filio meo. Fateor, diu scriptum a me oportuisse, sed sublimem adeo virum interpellare saepius verebar; ut cui tanta negotia, et regias incumbere curas nossem. Nihilominus, cum prolixam cogito humanitatem tuam, qua me humilem adeo hominem prosecutus es, vicissim magnae videbatur inhumanitatis, non facere te certiorem de rebus meis, qui satis ostenderas, quam bene mihi, et omni familiae meae velles. Ea itaque res, ut scriberem, induxit; nec materia deesse videbatur. Nam praeterquam quod mei muneris duxi transmittere Oratorias meas (quas rogo animo potius donantis aestimes quam pretio sui) etiam ex meipso cognoscere te volui, quod fortasse jam ex aliis intellexeris; nempe ut mensibus abhinc propemodum quinque sedem meam Amstelodamum transtulerim, vocatus ab urbis ejus Proceribus. Nuper quippe ii Consilium cepÍre de erigendo in urbe ea Illustri Gymnasio, ne Civitas omnium totius Belgicae florentissima et opibus virisque valida, sola Studiorum cultura aliis plerisque cederet. Itaque eo me voc‚runt ad eandem Professionem sustinendam, quam obii Lugduni. Causae, quae me impulere, ad suscipiendam conditionem, variae fuere; ut enim stipendium mittam, quod fere alter‚ parte majus est, liberorum hic longe magis rationem habendam, satis luculentis indiciis perspexi. Nonnullis credo mirum videbitur me ex florentissima Academia commigrare in Illustre Gymnasium, de quo vix dicere illud possimus, adhuc messem ejus in herba esse. Necdum enim herbescit, imo ne quidem sementis facta. Veruntamen non mei unius hoc consilio egi, sed multum cum aliis summae et prudentiae et auctoritatis viris deliberavi, qui hujus mihi rei auctores fuerunt. Nempe omnes prope judicant, eam esse hujus urbis potentiam, illud nomen per orbem omnem: ut si aliunde splendorem petam, quam a propriis ingenii ac industriae monumentis, eum non minus a clarissima hac maximaque Urbe, quam vicina Academia, consequi possim. Quantoque illustrius deinceps futurum urbis hujus Athenaeum, tanto ubique gloriosius mihi erit, prima ejus jecisse fundamenta. Multum me etiam pellexit Magistratuum hujus urbis cum summa prudentia, tum etiam excellens doctrina; ita ut verissisimum hic Platonis dictum comperiar, qui tum foelices fore Respub. ajebat; quando, aut qui Philosophi essent, regerent, aut qui regerent, Philosopharentur. Nec ignoro esse, qui nomini Procerum plurimum detrahant, quasi iniquiores sint Ordini Ecclesiastico.


page 159, image: bs159

Verum video, abunde huic eos favere, dummodo se ille contineat intra effata, ac pomoeria sua. Nec ea ad Gymnasium nostrum controversia pertinet. Neque me deinceps ei immiscere animus, sed pacem semper et concordiam sectabor. Liticula adhuc aliqua est Lugdunensibus cum Amstelodamensibus de Jure erigendi hic Illustris Gymnasii. Sed intra dies paucos ea Controversia ab utraque Curia decidetur. Nec tantillum dubito, quin sententiam latura sunt pro Amstelodamensibus. Ita saltem censent, quicunque rerum Batavicarum sunt gnari, atque animum habent affectibus minime mancipatum. Sed de isto fortassis nimis multa. Quod superest, Illustrissime Domine, optimeque Mecaenas, Deum oro, ut Nestoreos annos felix et fortunatus vivas, cum Illustrissima Heroina uxore tua. Ex qua quam simillimam vestri prolem, vobis exopto, Regni Britanniae bono, simul gaudio vestro. Atque hoc Deum rogo. Te autem unum illud, ut quem hactenus tanto es favore complexus, eum porro habere velis in Clientium numero. Hoc equidem affectu erga me tuo subnixus semper ero.

Illustrissimo nomini tuo totique Domui Carletonae devinctus simul et devotus Cultor, G. J. Vossius.

CIX. Johanni Meursio, S. P.

OB diuturnum adeo silentium difficilis mihi causae dictio apud eos foret, qui me naevo potius aliquo norint, quam integrum, uti tu facis, vir clarissime. Cui, ut puto, facile persuadebo, tamdiu me nihil scripsisse, non quia minus amem te absentem, quam soleo praesentem: sed partim ob occupatio nes [gap: Greek word(s)] et invaletudinem meorum, ex quibus maximus natu filius, Collegii Jesu Socius apud Cantabrigienses, plus minus mense oculis captus fuit: partim etiam quia teipsum exspectaremus, uti spem tui feceras nobis ante sesquiannum, vel praeterpropter. Primis quidem mensibus, ex quo eas literas acceperam, irritum fore hoc promissum facile praevidebam. Sed foedere inito inter Caesarem, et Serenissimum Regem vestrum, omnia visa liquidiora. Itaque proximo quidem autumno avide te exspectavi. Nunc nihil sperare ausim ante ver medium, vel etiam adultum. O beatum illum diem quo te amplectar! Quam te multis tum loqui licebit [gap: Greek word(s)] quae non tuto satis literis committantur. Sed dum te caremus, nefas sit non arripere occasionem scribendi bellam, eunte ad vos optimo doctissimo amicissimo Stephano Stephanio. Jucundum quidem mihi est te salutare; sed multo jucundius erit id agere per amicum hoc caput, ex quo ea etiam cognosces, quae non scribo. Jam mensis est, ex quo me Lugdunum iterum habet. Bimestre impensum itineri Britannico. Sane non facile dixerim quantum mihi honoris habitum sit a viris, genere, dignitate, doctrina, insignibus: ipso etiam Serenissimo Rege, nulli nostri temporis regum secundo: cui coram gratias egi pro collata mihi dignitate Canonicatus Cantuariensis, et ita collata, ut frui ejus emolumentis etiam in transmarinis partibus possim. Equidem nescio, nec valde scire laboro, utrum oculi propterea doleant amicorum meorum fucatissimo, de cujus fucosissima amicitia scio etiam te non semel apud me graviter conquestum. Nempe tales sic omnia componunt, quasi sibi non esset bene, nisi aliis sit male, praesertim illis, qui studia tractant non adeo diversa. Ut facile comprobent illud vetus quo solent [gap: Greek word(s)] vocitare. Sed meliora tamen de illis speremus, ne videamur amorem omnem exuisse, cum aliud sane ob egregias quasdam virtutes mercantur. Praesertim cum tales saepe cum obesse volunt, magis prosint. Ut non de nihilo dixerit, Gregorius Theologus, multa esse in quibus [gap: Greek word(s)] Curator Academiae Arsenius, Somelsdicensis Dominus, in eo strenue adlaborat, ut in Academia hac clarissimus Salmasius eo esse loco possit, quo Scaliger olim fuit. Est qui manibus pedibusque obnixe agat omnia, ut huic incommodet proposito. Parum id fore ex honore suo arbitratur. De quo ego non disputo; qui multum honoris huic loco ex viri ejus praesentia Academiae nostrae accedere posse existimo. Utinam tantum etiam Amplissimus Grotius, tuque, clarissime Meursi,


page 160, image: bs160

eodem vel non dissimili apud nos loco essetis. Sane ubicunque nunc vel Cimmeriae esse tenebrae videntur, vobis lucentibus facile hae pellerentur, nec praeter vestri ingenii ac doctrinae facem nocturna ulla lumina quaereremus, imo Titania ingenii vestri lampade, alius in hoc, alius alio in studii genere, diem ipsam reduceretis. Sed multum metuo, ne unquam nobis tam beatis esse liceat. Interea pro te mihi erunt scripta tua, quae omnes amant praeter [gap: Greek word(s)] animique livore tinctos. Sane apud Britannos, qui quidem Graecarum Antiquitatum studio tenentur, tuos labores mire praedicant. Inter eos doctissimus Crito, Graecae Linguae apud Cantabrigienses Professor; ex cujus ore lubentissime audivi, quae et illo et te digna erant, ac eo solum nomine a me reticentur, quia moris mihi magis est ista a pud alios, etiam in aemulorum praesentia, referre, quam quempiam in os laudare. Ut videas quantopere scripta tua peregrinentur, superioribus annis etiam Athenae tuae Athenis ipsis fuerint. Eo secum detulerat illas Pitteus, Anglus longe doctissimus, quem Illustrissimus Arundeliae Comes, vir natus juvandis literis, in orientem miserat, ut inde antiquos lapides, aliaque monumenta in Britanniam referret. Vix dici possit quam multa praeclara inde report‚rit. Quae paulatim juris faciet publici. Atque idem inter alia etiam Athenas, ubi diutissime vixit, describere parat: credo ad formam eam, qu‚ Byzantium Gyllius descripsit. Vir est ut humanissimus, ita mihi amicissimus, ac tuo etiam dignissimus amore. Nam quod dicebam antea [gap: Greek word(s)] esse solere, id in neutro nostrum locum habere debet: qui cum studiis semper conjunximus animi candorem. Puto fore ut propediem hic edantur literae Casauboni ad Scaligerum, Heinsium, Rutgersium, alios. In iis non tam multa quam vellem, sed nec rara tammen fit mentio tui. [gap: Greek word(s)] enim vidi; nec dubito quin futurum sit, ut omnia fide bona edantur: quippe praeerit editioni doctissimus ac tui etiam amantissimus Rivetus. Itaque nec displiceat, si eas huc mittas, quas magnus ille vir ad te olim scripsit. Fuerit, puto, id ex honore tuo, cui impense faveo. Quod si quid in iis sit quod divulgari non debeat, poterit a te deleri. In Scaligeri Epistolis, quae, ut scis, ante triennium hic excusae, quaedam relicta sunt, quae resecari longe satius fuisset. In iis quiddam etiam est acerbe ac nequiter de te dictum, sed pro nomine tuo Asteriscus positus, ut te signari pauci intelligant, praeter eos qui Scaligero fuere familiares. Socerum quoque meum Junium non uno loco sugillat. Eaque res mihi praefationem magna ex parte expressit, quam historiae meae de Historicis Latinis praemisi. Seldeni opus de Diis Syris hac aestate, vel paulo ante, longe auctius hic recusum, et Heinsio nostro dicatum est. Auctor ipse, cum esset inter patronos Minoris domus Britannicae, atque se vehementius gereret adversus Regem Serenissimum (seditiose multa locutus dicitur, de quo ego judicium ferre non possim, quia et patronos suos habet) in turri custodiae traditus est. De vita tamen periclitari negant illi, qui norunt clementiam Regis, atque amorem erga liceras et literatos. Imo jam dies sunt pauci, ex quo aliquis mihi significavit, cunctos qui se Regi tantopere opposuissent, ab Rege esse e custodia libere dimissos. Sed de isto certiora propediem intelligam. Si vera narrarunt, quamprimum Seldeno literis meis gratulabor. Nam inter nos non ita magnum, culpa mea, sed aliquod tamen commercium est literarum. In Alardo, quem mihi penultimis literis commend‚ras, feci quod potui: nec inutilis illi fuit opera haec mea. Quicquid feci, feci adoleacentis caus‚, feci et tu‚; feci etiam ob parentem ejus, qui et mihi per literas gratias egit. Video virum esse bene eruditum. Si quid in eo amplius possim, vel quocunque alio, faciam id lubentissimo animo, uti amicitiam nostram decet. Sum quidem satis negligens in scribendo, praesertim ubi nihil est quod urgeat. Sed nunquam patior operam meam desiderari iis in rebus, unde boni aliquid ad alterum redundet. Bertium ante tres menses obiisse, jam, ut puto, intellexeris. Golius ante 4. menses rediit e Syria, vir sane ut doctissimus, ita longe optimus, et candidissimus, ut verum Batavum decet. Is geminam obit professionem: inque Mathesi Snellianas, in Arabicis Herpenianas partes suscipit, non sine gloria. Grotius Grollae obsidionem descripsit, quae jam excusa. Heinsius Ordinum est Historiographus. Hoc nomine ei tributum stipendium annuum flor. 700. Occupatur in scribendis iis quae hoc anno feliciter Batavis


page 161, image: bs161

successere: imo putat intra mensem unum alterum se Historiam hanc prelo subjicere posse. Non abhorrebat ab iis pangendis Grotius: Sed videtur eum sufflaminasse, quo duo vel tres hanc sibi provinciam elegissent, qui certius omnia nosse possent, ut qui Obsidioni Sylvaeducensis interfuerant. Ex his esse creditur Huygenius, Principi nostro a Secretis. Barlaeus victoriam hanc carmine victuro celebravit. Etiam nomine Illustrissimae Ameliae ingeniosam et elegantem Elegiam fecit ad Maritum suum Principem nostrum, ad modum earum, quas sub heroidum nominibus Ovidius ac Sabinus condiderunt. Eam Epistolam non ineleganter Belgicis versibus in gratiam Dominae Principis Scriverius expressit. Institutiones meae Oratoriae intra bimestre erunt recusae, multo limatiores, et altera parte auctiores illis, quae secundo prodiere anno CIC IC C IX. Vale, vir maxime et amicissime, et plurimum meo nomine saluta optimam, uxorem, Clarissimum Laurenbergium et Collegarum alios. Uxor etiam plurimam, tibi atque uxori salutem adscribi jussit: et filiae filia. Nempe aequum est etiam liberos paternae esse amicitiae participes ac haeredes.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. Id. Januar.

Totus tuus, G. J. Vossius.

CX. Clarissimo Viro, Jacobo Roverio, S. P. Dordrechtum.

NOn studiis modo, ut putares mi Roveri, sed occupationum etiam undis (nisi hoc grave nimis est verbum) ita immergor, ut vix animus unquam emergat. Ad negotia seria accedunt Interpellationes amicorum, vel coram, vel per Epistolam. Scio nihil utilius, nihil etiam esse sanctius amiciti‚; sed si ea in nimis multos diffunditur, fit illud, ut quia scribendo non licet bene mereri de publico, tempus omni auro potius, non quidem ratione omnium, sed tamen ratione plurium, pereat studiis ac posteritati. Illud dicere malo, quam bono famae. Nam quid illa est nisi inane nomen? Et habet aliquid, quod magis noceat, quam prosit. Quid illud? inquies. Nempe eo fere omnes animo sumus, ut non libenter aliquid deperdi sinamus, quod nominis ad honorem pertineat. At qui ita fuerit animatus; ille famae jam magis, quam sibi, quam bono etiam, publico, vivere incipit. Mihi vero longe semper alia mens fuit. Subinde tamen metuo, ne non satis me nŰrim, et dum non dico samae servio, quod omnino non facio, sed tamen paulo fortasse majoris eam aestimo, quam debebam, minus etiam placeam amicis illis, qui omnia publico metiuntur. Quos inter, conjunctissime et amicissime Roveri, lubens merito te repono. Amo enim te ut affinem, Liberorumque meorum Consanguineum, amo ut quodammodo discipulum, eumque amantem mei, eoque, prout quidem res utriusque nostri tulere, satis familiarem. Sed majus est, quod amo, ut praeclarae adeo indolis, praeclaraeque eruditionis virum, et si voles, pulchre de Rep. literaria meriturum. Itaque dolet, quod ex Britannia redux diecul‚ citius, quam statueram, abieram Dordrechto. DecrÍram enim aliquot horas dare amico non uni, atque in his, quos fraternus tibi sanguis, aut proxima ad finitas conjunxit. Quod si potuissem, fuissem felicior, quam put‚ram. Nam in te quoque, quem ob peritiorem literaturam, urbis tuae posthabeo nemini, simul incidissem. Non te Dordrechti, sed Hagae una cum Parente, vivere arbitrabar. Eoque simul ac Hagam excurri, recta eam in domum, ubi me apud te divertisse meministi, contendi. Quid responsi acceperim, nihil attinet dicere. Dolui interim ob errorem hunc meum, et ita dolui, ut cum per alterum excusare hoc apud te possem, ipse ad te literas dare maluerim, tardius fortasse quam expectasses, sed ex more meo, qui usque adeo tardus in scribendo esse soleam, ut interdum nec certio respondeam mense, interdum nun quam: quippe qui raro, nisi necessario scribam. Quod vitio nemo vertet, qui vitam, et occupationes meas nŰrit. Absque his esset, non alter lubentius, vel frequentius ad me literas admitterer, quam ego remitterem. De multis etiam scriberem, quae ne nunc quidem scribo. Sed de quibus non scribo, loquar tecum cum voles. Quando autem illud erit, Optime, et Optatissime Roveri; Audies tum inter alia, de toto meo itinere Britannico. Filium meum Franciscum non sine gloria publice, pro doctoratus, ut vocant, Laure‚ disputasse v. Non.


page 162, image: bs162

Febr. credo, jam ex aliis intellexeris. Oratoriae meae vix ante mensem videbunt lucem. Parte alter‚ erunt auctiores, longeque emendatiores: ut novum opus haberi, vel saltem videri possint.

Vale, Doctiss. Cognate, ut nunc loquimur, vel potius Adfinis; sed tamen non minus care, quam si sanguine tam esses conjunctus, quam es non modo uxori, ac liberis meis; sed etiam qui paulo propius attingunt. Plurimam per te salutem dico, Amplissimo Parenti, ac conjugi optimae; item fratribus egregiis, ac Affinium Pari Blyemburgio, Berckioque; quorum illi, tergemino antea honore inclyto, accessionem equestris dignitatis, gratulatus sum coram, ac nunc quoque feliciter ipsi, familiaeque toti vertere cupio, speroque.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. VI. Id. Febr.

Tuus, G. J. Vossius.

CXI. Joanni Vossio.

JAm quarto ad te scribo ex quo veni domum. Interim unae Literae mihi a te; non Literae, nec enim Literarum nomine censeri dignae, quibus non aliud ais, quam te Hungari Literas ad me mittere, ut domestici mei eas melius procurent, quam a tabellariorum vulgo fieri solet. Nisi hoc alicujus putas, quod adjeceris, te non multo ante ad me de pluribus scripsisse, atque in his etiam consilium te poscere, utrum Theologiae an Juris studium debeas amplecti. Ego vero eas Literas non accepi, ut quae ambiguum, reddunt animum tuum, scire non possim. Quanto satius erat, te mecum de eo egisse, cum in Britannia forem, atque ipse cum Reverendissimo Episcopo, et aliis summis viris consultare de re tota possem? Nunc illud dixero, Theologicum studium palmam prae ripere omnibus, et esse ei suos quoque, imo maximos, in Anglia honores. Quod de aliis terris non possis dicere. Quanquam, ut nulli honores ei magis quam apud nos forent, tanta est excellentia ejus studii, ut omnes pios in amorem et admirationem illud sui rapere debeat. Quare teipsum in consilium adhibe, vide quo animus maxime feratur, consulta cum summis viris, et utriusque nostri amantibus. Ante omnia Deum ora, ut te prudentiae spiritu regat. Mihi seu hoc, seu alterum studium amplecti volueris, satisfacies abunde, dummodo duo ista praestos. Prius est, ut pius sis, atque ita te geras, ut videam te regi Spiritu Domini. Alterum ut nihil vulgare in studiis praestes, neque indecorum te familiae nostrae ostendas, sed gloriae esse et immortalitatis candidatum. Quam ad rem industria opus. Magnam in Liberorum singulis spem reposui; Unus tu mihi, natu omnium maximus, scrupuli aliquid injicere soles: non quia non tibi ingenii abunde sit, sed quia diligentiam, desiderarem. Sed cum postremo alter alteri vale diximus, ita me plenum magnae spei dimisisti, ut non possim non pulchra quaedam de te augurari. Credimus nos Parentes facile liberis nostris. Sed tamen tibi, ea jam aetate, puto me tuto credere posse. Si decipis, te potius quam me deceperis. Adolescens, ut Poeta ait, Cereus in vitium flecti. Tu potius cereus esto in eo, ut facile animo imprimas monita mea; Ab his dimovere si quisquam te volet, ferreus vel adamanti similis sis. Apage igitur istos qui ad inertiam te vocant, filiam que ejus luxuriam, quae te in Barathrum aliquod praecipitem daret, unde cum lachrymis eximi postea optares, sed fruitra. O quam mihi gratus eris, si (ut Nazianzenus ad Vitalianum scribit) [gap: Greek word(s)]. Fac, fac, mi fili, sic eris senectutis meae solamen, domus nostrae fulerum. Quid tibi cum istis negotii, non tam pedibus valgis, quam mente distortis? Similem te sui volunt. Renuntia eorum amicitiae. Quid boni ex iis diseis? Nihil sane. Omnis eorum eruditio, quod manum habeant eruditam. Sciunt ut eum Poeta dicam.

Quo gestu Lepores, aut quo Gallina secetur.

Venustum in illis nihil. Quippe qui nullam sermonis Venerem nisi de Venere agnoscunt. Tuum est amare non illam vulgarem Venerem, sed alteram, [gap: Greek word(s)], quae coelestes inspirat amores. O quanto jucundior amor ille! Me quidem ita sacra studia afficiunt, ut omnia prae iis pudeant. Nempe tantum studium Theologiae praestat caeteris studiis, quantum haec voluptatibus istis adolescentiae. Sed si Naturae, Historiae, Juris te magis delectar, non repugno quo minus


page 163, image: bs163

totum te iis des. Haec quoque ut usum necessarium, ita incredibilem habent voluptatem. Itaque Plinius ea studiorum voluptate tenebatur, ut et somno et cibo detraheret, quemadmodum ipse in praefatione naturalis Historiae testis est nobis. Scis etiam ut Archimedes et cibi et potus oblivisceretur studiorum amore. Sed quid ego te ad Externa voco? Cur non sufficiat domesticum exemplum? Egone tantum laboris et in istis exhausissem, nisi ille mihi labor fuisset jucundior, quam ista quae alii consectari solent? Et voluptas illa manet. Juvat nunc recordari quoque aetatis retroactae. Quod tu de te non dixeris. Sed ut deinceps dicere possis, de eo quidem, quod divina bonitas vitae amplius largietur, id quidem in manu est tua, mi Fili. Quare hoc age; nec patere domun, quam ego virtute mea paullum erexi, tam cito vitio tuo collabi. In stylo omnino velim te exerecas. Neutiquam enim mihi satisfacis hac parte. Nosse desidero, quantum in Graecam tuopte Marte valeas. Item ecquos instituas Adolescentes. Optimus proficiendi modus docere alios, quae didicimus. Et tum demum aliquid scimus, cum docere id alios possumus. A ves, credo, scire ecquid apud nos rerum sit novarum. Sed nihil sane est quod magnopere scribi mereatur. De induciis deliberatur, in Ordinum Conventu; verum plures eam adversantur, praesertim qui in mari vivunt, vel ut scite Graeci eos vocant [gap: Greek word(s)] (nautas me vides dicere) vel qui ex eo vivunt, ut Negotiatores multi Magnarii, imo et quos liberos Piratas nuncupamus. Ultrajectini cogitant de Academia erigenda. Si Amstelodamenses in proposito persistunt, vocabunt in urbem suam Barlaeum, ut ibi Philosophiam et Historiam profiteatur. Colvius uxorem ducit filiam Abrahami vander Mylen. Wicfordus qui pro gradu Doctoratus in Academia nostra ante paueos annos disputavit, in Galliis dicitur conjectus in carcerem ob aes alienum, quod [gap: Greek word(s)] ille conflavit, nec Parens solvere curat, nec etiam debet ne foveat ejus luxuriem, et caeteros perdat liberos. Mater tua aegrotavit iterum aliquot hebdomades. Curae eam valde macerant. Scis quales dicere velim. Audio te ante menses duos vel paullo minus, Londini adfuisse Strusio. Ego utrum Strusius ille albus an ater sit nescio. Sed tamen ajunt cum conviviis magis gaudere quam nostram deceat sortem. Quare malim tibi commercium esse cum hominibus literatis, et ad rem attentis. Pupam unam filiolae. Domini Wrenni jamdiu acceperis. Alteram non potuimus tam cito nobis comparare. Amstelodamo enim apportari necesse sit. Sed si et alteram voles, perscribe, atque adde cujus magnitudinis eam esse cupias. Quanquam hoc quoque scito opus, quomodo transmitti quam tutissime possit. Prodiit Londini Libellus cum hac Inscriptione, Alter Ecebolius, M. Antonius de Dominis Archiepiscopus Spalatensis, Excudebat Billius, An. 1624. Ibidem prodiit Concio ad Clerum, habita Cantabrigiae per Sam. Wardum, Excudebat Milo Flesher 1627. si commoda se offerat eos Libellos mittendi occasio, transmittes. Sin minus, ne laboro. Habui utrumque Libellum commodatum a Nouwio. Sed cum in Gallias iret, per fratrem utrumque repetiit. Retinere maluissem. Et dixerat, posse me utrumque reservare. Sed sententiam videtur postea mutasse; Nolim tamen de iis te valde esse sollicitum. Possim enim utroque carere. Video chartam monere, ut desinam scribere qui non desinam te amare, dum tu virtutem amabi, quod ut aeternum sit, Deum oro. Salutem dices iis quos toties jam literis signavi, ut repetere nihil attineat.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. Postr. Id. Mart.

Tuus Pater, G. J. Vossius.

Qui has ad te Literas defert, mihi quidem hactenus ignotus fuit, sed cum eum cognoscerem, esse filium Castellani, Gallicae Ecclesiae quondam Ministri, Senioris autem Trelecatii, Praeceptoris mei, ex filia Nepotem, nolui eum dimittere sine Literis meis; praesertim cum et honestus et non ineruditus videretur.

CXII. Francisco Junio, Fr. Fil. Londinum. S. P.

RAnis illis Seriphiis, mi Affinis, taciturnior mihi videris. Citius illis vocem quam tibi verbum aliquod expressero. Quippe jam bimestre est, quod a nobis abiisti, ac ne illud quidem significas an salvus


page 164, image: bs164

in Britanniam adveneris. Profecto, nisi mihi satis perspectum foret, quam tardus sis in scribendo, plane aliquid suspicarer, quod dicere nolo. Interea ut mihi, optimae sorori, et liberis etiam meis, omnem eximas scrupulum, silentium rumpe, et nos quamprimum Literis compella. Si non ob aliud, saltem, ut ne ultra ignorem, quod me maxime tangit. Quare [gap: Greek word(s)]. Nam quid magnopere juvet, si nos mutuo amemus, et ne literis quidem alter alterius fruamur. Nempe sie Tantalo, jure comparemur, cui et jam deerat, quod habebat. Franciscus meus pro gradu, ut loquimur, Doctorali, publice disputavit, ut strenue rem gessit. Smontius ab Amstelodamensibus, urbe exactus est. Itaque apud nos domum conduxit. Oratoriae meae demum, post hebdomades duas, aut tres, erunt absolutae. Filius Dionysius orsus est, ex Arabico transferre gentis ejus proverbia. Nonnihil tamen ab hac opera revocabit versio historiae Reidani. Heinsius propediem editurus est historiam omnium, quae superiori anno contigerunt. Vehementibus studiis agitur, in conventu Illustrium Ordinum, an de induciis sit cum Hispano agendum. Major pars hactenus abhorrere ab eo consilio videtur. Desidero scire, quando sperare liceat quae affecta habeas, de Pictura, Sculpturaque. Martinius Bremensis videtur deposuisse cogitationes, de affine Junia. Nosse aveo, verene hic sparsum sit, Seldenum carcere liberatum. Addes quoque, quando visuri sumus Clarissimi Pittei Athenas, aliaque. Quaeso urge virum. Metuo enim ne ei calcare opus sit. Sorori Bruneae aegre est, quod ei migrandum erit ex aedibus in quibus hactenus commode vixit. Ipse Dominus aedium in iis habitare statuit. Literas a te Roterodamo ad se perscriptas, toto mense post accepit Quod male eam habuit. Colvius noster uxorem ducit, filiam Abrahami Mylii, puellam egregiam, nec male dotatam. Amstelodamenses cogitant, de uno alteroque Professore, aliunde advocando, ne Parentes necesse habeant, tam cito ablegare liberos ad Academiam, ubi major pars corrumpitur, licenti‚, et malo exemplo. Jam de Barlaeo super hac re actum, nondum tamen transactum. Nec dubito tamen, quin si negotium procedat, caeteris sit praeferendus. Dicuntur Ultrajectini cogitare, de Academi‚ apud se erigenda. Quae res incommodare Leidensibus possit. Scis enim locum esse ad eam rem satis idoneum. Nec obstare Hollandi possint, cum aeque Provinciam constituant, ac illi, si quid ultra hic rei novae sit, cognoscere possis ex eo, qui hasce literas defert. Est is senioris Trelcatii, ex filia Nepos, Castellani, Gallici ante annos aliquot Ecclesiastae filius. Hactenus mihi ignotus fuit. Sed cum studiorum caus‚, se in Britanniam velle ire diceret, et perhonestus juvenis videretur, sine meis cum literis dimittere nolui. Speraveram fore, ut prior scriberes. Poteram sane te compellare illo Homerico, [gap: Greek word(s)]. Sed mihi majus est literarum tuarum desiderium quam tibi mearum. Scis enim quam, aveam nosse omnia, quae ad filium pertinent. Quare praevertere te scribendo malui. Nec deinceps detrecto similem Provinciam; dummodo tantum spondeas, te propemodum, paria mecum facere velle. Ultra non exigam, etsi minus me sis occupatus; nisi valde me ratio fugit. Pergratum erit si plurimam meo nomine salutem dixeris Nobilissimo Equiti D. Guilielmo Houardo, cui a studiis es magnae Illustris Arundelianae domus spei. Omnia ei a me servitia offerre, ne grave sit. Pitteum etiam salutabis, in quo candor et eruditio certare mihi videntur. Vale, Conjunctissime Affinis.

Lugd. Bat. CIC IC C XXX. Postr. Id. Mart.

Tuus Affinis, G. J. Vossius.

CXIII. Matthiae Martinio, S. P. Bremam.

LOngo tempore silui ad literas tuas; sed jamdiu quoque causam ejus rei intellexeris, scio, ex Herdenio nostro. Nam id non obscure perspexi ex Epistol‚ tua ad Jonstonum. Quare non tam me in Britannia fuisse dicam, quam illud dicam, ita me illic fuisse, ut qui prius eo negotii cassa sim profectus, videar mihi aliquando, vel solo ex amore, eam poste repetere. Humanissime enim sum exceptus a Rege Serenissimo; Archi-Episcopo, Comitibus, Baronibus, Episcopis, et quid singulos enumerem, summae et dignitatis, et authoritatis viros? Nec


page 165, image: bs165

parum mihi honoris exhibuit, utraque Academia: uti et Cantuaria, ubi Canonicorum ejus loci ordini sum insertus, regia dignatione: Et quidem conditione ea, ut in partibus etiam transmarinis emolumentis fruar. Scis illud Bilbilici Poetae:

Dicitur et nostros cantare Britannia versus.
Quid prodest? nescit sacculus ista meus.

Video me foeliciorem hoc Poeta; ut qui labores sui apud Britannos, non modo, ut illi, nomen aliquod, sed etiam rem parent. Quamquam ut sacculus ista nesciret meus: nihilominus (vere dico) affectus hujus gentis animum adderet ad majora; quippe qui publico potiusbono, quam privato, metiri omnia soleam. Reperi in Britanni‚ etiam magn‚ cum voluptate mea, complures nominis tui amatores; Et cum sermo de te incidisset, interdum ab alio, interdum a me injectus fuit, dignum virtute tu‚, doctrinaque illa singulari, praeconium a nobis accessit. Qui fieri aliter poterat? AEgyptios fuisse incantatores, facile credo Homero. Nec enim omnia mentiuntur Poetae. Te scio non AEgyptium esse, sed Germanum. Sed tamen quasi AEgyptius esses, nescio quo veneficio, usque adeo imbuisti animum meum, ut eum plane illexeris, tibique devinxeris. Et eo magis faviamoribus tuis; utcumque in hoc rerum incerto, non possem sic me, [gap: Greek word(s)], huic negotio miscere, ut vellem: praesertim qui scirem, quid animi aliquibus foret, qui propius viverent, et plus possent. Quanquam de eo quidem, non est quod multis loquar, postquam tu, sive quia praesens Germaniae status non satis arrideat, sive alia de causa, satius puras, ut missa haec facias, salvo amore nostro, qui erit dum erimus. De Arnoldo Vorstio, non sine dolore, intellexi, quod ita aes, tibi sublini passus sis. Miseret me Matris quae commendari a probitate multum solet. Metuo ne liberorum mores omnem ei prudentiam expectorent. Quid dicam? Animam debet. Nec amplius ei credam, quam donare quantum velim. Uno peccare solet, Indulgentia erga liberos. Sed metuo ne Vara Vibiam sequatur. Scis quid non tentare soleant qui constituti sunt pejus, quam inter sacrum et saxum. Non leve est, quod et debet soceri mei filiae natu maximae. Ego illud nomen vix textivilitio emptitem. Crebro domum ejus tua causa filius meus accessit. Accessi et ego. Sed notiores omnes e familia mea sunt, quam ut admittantur. Quare sit illud Poetae; Non sum, possum, non libet esse domi. Sed de isto plenius alteris literis, si opus putabis. Conjux mea aliquandiu male valuit, hac tamen hebdomade, meliuscule ei esse coepit, ut aliquid bonae spei concipiam. Filiorum natu secundus, cui ab avo Francisci nomen, publice Theses defendit, pro Doctorali Laurea, in utroque Jure, et quod voluit, non tam favore, quam merito obtinuit. Negotium Brugmanni iterum urgebo, hebdomade proxima, qu‚ Hagam ibo. Audio Philippum Caesarem, ad Pontificias defecisse. Parum fit verisimile, non mihi modo, sed aliis quoque. Quippe qui arcte adeo dicatur novellitati adhaesisse; ut Papismi suspectos haberet, siquis transversum digitum ab ea abiret. Ajunt, ne te quidem, aut Collegam, qui ipsi synodo interfuissetis, satis ei probare potuisse causam vestram Scire aveo, an vera spargantur. Elegantissimus Synesius alicubi ait, se imitari velle Medicos, qui aquam calidam praebent aegris, ut cum aqua, educant una, quae intus latent. Similiter et ego, de Philippo vestrate ad vos scribo, ut reddas mihi ea cum foenore. Apud nos nonnullie sacro Ordine nihilo melius rem gerunt. Hagam solam vide: ubi uterque Gallicae Ecclesiae Pastor dejectus de munere, ob vitam impuram. Prior tamen, nondum liquido satis adulterii est convictus. Nec enim, [gap: Greek word(s)] deprehensus, uti alter, in lectulo, cum scortillo, etsi uxorem formosulam ipse haberet. Male diu hic audierat. Tandem misellus; sed tacere de istis malo, quae non sine dolore animi cogito. Putabat se omnia boni Pastoris munia implere, si principibus Zelotis posset accenseri. Itaque tantae erat pietatis, ut quanquam ego per amicos, cum Hagensi Ecclesiae commendassem; tamen nunquam ab eo tempore, domum sit ingressus meam. Nempe putabat, me esse ex eorum numero, qui in hoc tristi schismate, de remediis cogitandum putant. Nec male cogitabat; qui scire hoc poterat, quippe qui jam ante duennium, frequens fuerit con viva meus, cum similem se simularet, usque dum elicuisset commendationem meam. Nec longe ab Haga alius Ecclesiastes, sacrilegii misere convictus. Solet ille suffurari pecunias Eleemosynae nomine, in templo collectas. Haec quanto


page 166, image: bs166

sint scandalo nobis, facile vides. Cristas erigunt Pontificii, eo tantum non de nobis triumphant. Gravis est haec tentatio infirmis. Interim nos disputare malumus, quam vivere in Christi praecepto. Facile, qui abunde sensa mea nosti, perspicis, quam haec coquant, et macerent animum meum. Neque enim vivicomburium deprecarer, si scirem me posse, eo redimere concordiam Ecclrdiarum nostrarum, majoremque primaevae Ecclrdiae amorem; prae qua etiam homi nibus, nec malis, nec ineruditis, nimis nunc novellitas sapit. Multi apud nos ad Pontificios abeunt. Audio idem, et aliquanto magis, in Galliis fieri; et metuunt plurimi, ne longe tristiora, intra paucos annos, intel ligamus. Quid quod nec panciores quotidie ad [gap: Greek word(s)] vergunt. O tristes dissidii fructus! Et tamen mussare cogor; quasi aliud, quam bonum Ecclesiae spectem, cum vel pusillum moderationis requiro. Ego vero metuo ne Deo cogar rationem reddere, quod non satis fortiter egerim causam optimam; non dico harum vel illarum partium, sed Ecclesiae Christianae, quae in symbolo etiam Catholica nominatur. Quod nomen ego quantivis pretii puto, utcumque aliqui illud plane habeant suspectum, non alia sane de caus‚, quam quia, aliqui iniquissime solis sibi illud arrogent. Sed quid de tam multis moror, Amicissime Martini? Nempe raro scribo, sed cum scribo, tarditatem literarum longitudine compenso. Et quod mirum [gap: Greek word(s)] Quod de se Socrates apud Platonem, ac Synesius quoque, ad Pylaemenem scribit. Quo tamen gloriari apud te non possum, qui hac parte, ut aliis multis, saepius me vincis. Sed ea est virtus tua, ut lubens cedas. Eae quoque occupationes meae, ut aegre hanc tarditatem ferre non debeas. Absque hoc esset, quid Literas meas mittere cessarem, cum tuis nihil mihi gratius esse possit, et te similiter affectum esse putem imo sciam? Doctissimi Cochii, de Sanhedrim, et Maccoth, laborem ante diessex septem, accepi. Nec munere eo mihi gratius quicquam. Si apud vos agit, plurimum meo nomine salutes, rogo, et significes, me per literas gratias acturum. Id nunc non feci, quia prius rogandum ex amico, utrum Franekerae, an Bremae agat. Salve, optime Doctissimeque Martini.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. Post. Id. Mart.

Tuus, G. J. Vossius.

CXIV. Joanni Meursio.

EQuidem summe et Vir et Amice, tamdiu me siluisse ac scribis, non putabam, ac plane metuo, ne Literae aliquae interciderint. Gaudeo interim constantem adeo esse amorem tuum ut cessatio haec nihil de eo detriverit: imo simulac Literas meas acceperas, neconquerendum quidem de diuturno hoc silentio putaris. Nempe ut Symmachus ait, Amicitia cito sanatur officio. Sed quae divina haec bonitas tua, ut hunc cessatorem, seu [gap: page damaged] aut bovinatorem (impone nominis quicquid vis) literario munere, eoque auro magis aureo, mactes, cum Nausistrata dixero, Vir viro quid praestat! Alterum urit si aliquid credamur; tu nomen nostrum praedicare non cessas, et seculo huic et posteris. Quas tibi ego, quas Liberi mei pro beneficio hoc grates rependent? Sane omnes plurimum nos deberi tibi fatemur: ac si, quid mihi opinione amicorum celerius contigerit, quod animum testari, ut vellem, non sinat; id compensabit pietas Liberorum. Ex quibus jam quartus Dionysius meus totus est in Reidani Historia Latine vertenda, et quibusdam Arabum monumentis itidem Latiali Lingu‚ transferendis. Natu secundus, Franciscus, in humanitatis ac sapientiae studiis perseverat: etsi ex quo supremam in Jure lauream apud nos adeptus, Hagae simul vacet, si non tricis, ac tetricis saltem advocatorum contentionibus audiendis. Nempe scis vix aliam esse ad honores hic viam, nisi forte aliquem favor amicorum magis, vel opum gratia, extollat, quam rerum peritia, aut virtus. Tertius eorum Matthaeu, satis se mihi in omnigena historia probat. Natu omnium maximus Joannes, Collegii Jesu socius est, apud Cantabrigienses. Qui, quod visum receperit, et mihi gaudeo, et illi gratulor, et Deo quantas possum gratias ago. In filiis duobus


page 167, image: bs167

natu minimis, Isaaco et Gerardo, sumptibus non parco. Itaque domi iis praefeci Adolescentem: sed quem quia non admodum eruditus est, ex praescripto meo omnia agere velim; ne mihi dediscenda discant. Quippe malim ego nihil eos a Magistro haurire, quam male imbui: quandoquidem sic gemino mihi esset labore opus, in eluendo vitio et instillando vero rectoque. Ut non possim reprehendere Timotheum Musicum, duplicem qui mercedem exigebat, alio siqui Magistro usi forent. Quid multis opus? Hactenus non infeliciter mihi in liberis negotium successit. Quo nomine Deo gratias debeo fi quisquam. Utinam misericors ille Pater beneficium hoc suum mihi diuturnum esse patiatur. Quod equidem eo magis exopto, quia video quam haec rara sit res in multitudine liberorum. Vel summum Virum et tui amantissimum Rivetum vide. NŰras duos ejus filios natu maximos, cum apud nos viverent. Eorum alter, Vir optimus, Ecclesiastico munere apud Gallos fungens, vita sua functus est. Urit hic dolor Parentem, ut cogitare potes. At magis macerat, quod alter, qui Duci Tremulio a secretis erat, Domini sui exemplo ad Pontificios defecit. De meis in hoc vitae humanae incerto meliora non possum mihi spondere; sed tamen sperare optima licet. In quo si non cludar, habebis semper summos homines tui cultores, ut amicitiam nostram decet, cujus liberos haeredes esse convenit. Quod eo dico, ut videas non meum modo, sed meorum etiam me affectum spondere. Mitto ad te Oratorias institutiones meas tertium edilas, usque adeo castigatas et auctas, ut mihi ipsi licet parenti hujus foetus subinde novum potius opus dedisse quam prius illud videar reddidisse. In quo committere non potui quin solemne meum obtinerem ut debeo: nempe ut testatum facerem posteris quid de tuis sentirem. Primo uti libro ubi de Atheniensium foris loquor. Et tamen omnia sunt infra merita tua. Verum quod hic desideret quisquam, alibi compensabitur. Proxime quid editurus sim nequeo dicere. Sed puto illud aut commentatios fore Linguae Latinae, aut opuscula quaedam e miscellaneis nostris. Nam de iis quae ad Ecelesiae historiam veterem pertinent, spissius ni fallor negotium proceder. De libris quos ex Rutgersiana petieras Bibliotheca, semel iterumque compellavi haeredem. Prius ille nec annuere, nec omnino negare, sed poscere, ut postridie vel ubi occasio daretur iterum de eo loqueremur. At cum denuo compellarem; dicere ut cum Benaventura hac de re locutus esset, qui negaret id sine certo auctionis dispendio fieri posse. Fore enim ut multi ob rariores libros huc confluant, qui si ea jam divendita cognŰrint quamprimum; semel iterumque elusos, eo ituros, unde venerant. Potuisse hoc fieri si Catalogus necdum editus foret; nec serum nimis esset. Et cum oggererem, vix auctionem esse ullam, in qua non pauculi saltem libri prius sint divenditi, quam publica illa venditio instituatur, respondere ille, complures etiam alios esse, qui similiter sibi quaedam poposcerint, ut aut nulli, aut pluribus, magno cum dispendio suo gratificari cogeretur. Et sane ipse (quod plane illud verisimile facit) ex Anglia literas accepi, quibus simile quid poscunt. Quod tamen nostro significandum minime putavi; ne quem satis aversum viderem, redderem difficiliorem. Multa interim oggessi de amicitia veteri, occasione mittendi, qu‚ nulla deinceps melior se esset oblatura, et fimilibus. Sed tandem intelligo ex eo, sic libros (quod facile credo) disjectos esse, ut intra paucos dies reperiti non possint, quos postulares. At is per quem mitti hos oporteret, intra biduum parabit abitum. Cum nec plane deesset, quo his occurrerem, dixit quiddam, ut Collegam veterem deceret: puta, non alium, quam te, hos libros habiturum. Si quis alius in auctione pretium promitteret, se aucturum, et me idem facere oportere. Quod si eo pacto pretium nimis excresceret, velle se illud in tui gratiam postmodo remittere; ac si liber sex solum florenorum sit, et XV. aut XX. sit divenditus, te tamen non amplius quam denos soluturum. Petii, ut sententiam suam de eo perscriberet. Facturum se promisit; sed nunc occupatiorem esse. Denarium Pythagoricum tuum Lamerius est editurus: sed quia prelum multis distinetur, negat id ante sex hebdomadas fieri posse. Curabitur, ut emendate prodeat. Forma erit folii in quaterna complicati. Significabis per quem exemplaria, et quam multa transmitti voles. Minimum tibi XXIV. cedent. Sed quae hic amicis donari voles, ea tuo nomine donabuntur. Imo et exteris, si ita


page 168, image: bs168

visum: uti Puteano, atque aliis. Scottum adderem: nisi ille ad superos jam concessisset, ut te scire arbitror. Puto non displiceat de Critone et Pitteo in Anglia, Grotio et Salmasio in Gallia. Tu quos praeterea voles, significabis. Operam dabo, ut supra numerum, quem dixi, aliqua accedant exemplaria, ut liberalioribus esse liceat. Quod mea etiam interesse, facile intelligis. Scire aves, qua occasione contigerit, ut Serenissimo Magnae Britanniae Regi innotescerem, atque ab eo luculenta adeo Cantuariensis CanonicatŻs dignitate ornarer. Nempe jam ante annos decem in florentissimo hoc Regno aliquot magni viri aestimare coeperunt scripta mea: praesertim historiam nostram de Controversiis Pelagianis. Scis autem, si uspiam terrarum, in Britannia sane esse longe plurimos Ecclesiasticae Antiquitatis amantes. Itaque et Oxonienses, me ignaro, recudere disputationes eas, quas in Collegio habui. Jam octennium est, cum Houterus, ad Carolum Hornes, Baronem Suecum, scriberet, se ex uno Regiorum Secretariorum audisse, ita in Aula ferri, si ab illustribus Ordinibus ob factionem illorum temporum, quae multos perdebat, porro negligerer, fore ut mei Serenissimus Rex haberet rationem. Nec multo adeo post, actum mecum de professione Historiae et prudentiae Civilis in Academia Cantabrigiensi. Postmodo etiam majoribus promissis tentacus fuit animus meus. Sed uxoris valetudo, et alia quaedam hic detinebant. Amici Angli dicere, sic quoque mei rationem habitum iri, et si affectum praestare non possunt praesenti quem vellent, praestituros absenci. Ego haec habere pro assectus magni indiciis. Sed cum me pede meo metirer, fore non putabam, ut praeter laudem et honestum de nobis judicium perciperem quicquam. Sed haec ipsa tanti mihi visa, ut cogitarem de opere aliquando dicando Academiae Cantabrigiensi, ad quam vocatus essem. Amici auctores esse, potius inscriberem Illustrissimo Duci Buckinghamiae, Academiae hujus Cancellatio. Ita enim me, Illustrissimo Duci, magno Maecenati literatorum, et simul Academiae cui ille prae esset, rem facturum gratissimam. Placuit consilium. Exemplar ut ad Ducem, ita ad Serenissimum Regem Carolum transmisi. Quemadmodum et tertium dedi Serenissimo Bohemiae Regi. Etiam misi ad Archiepiscopum Cantuariensem, et quosdam alios ex Ecclesiastico ordine. Ita auctores erant amici; nec videbam, quorsum haec tenderent. Aliquanto post inopinato nuntium accipio de Canonicatu ab Serenissimo Rege Carolo mihi inter Cantuarienses collato. Multum debeo Britanniae, et plus quam exsolvere possum. Ante omnes Serenissimo Regi; hinc Illustrissimo Duci; item Episcopo tum Bathoniensi et Wellensi, nunc Londinensi. Etiam Legato tum Carletono, nunc Secretario Regis, et Vicecomiti Dorcestrensi. Sed omnes commemorare non attinet. Meum erit publicis etiam scriptis erga eos gratum animum testari. Si hebdomadibus paucis Illustrissimus Dux superfuisset, etiam de suo mire liberalis fuisset. Jam per amicum suum, virum magnum, id mihi scribi jusserat. Audio decrevisse tria florenorum nostratium millia. Jam de eo collocutus erat cum suis. Sed immani scelere nefarii parricidae fortuna hac excidi. Et sane sic quoque aeternum obstrictus ero Duci, et Magnatum tot aliis in praeclar‚ hac gente. Venio ad alia. Heinsius Ordinum Generalium Historicus est. Putat se intra mensem unum et alterum posse divulgare Acta superioris anni, in quibus praecipue erit obsidio ac victoria Sylvae-ducensis. In Epistolis Scaligeri ab eo editis locus, [note: P. 670. vers. 2.] qui te spectet, est Epistola CCCLV. ad Car. Labbaeum. Ubi nomen tuum diserte in [gap: Greek word(s)] exprimitur. Exteri, quis signetur, nescient, quia nunc pro nomine tuo positus asteriscus. Sed de Civibus tuis nescio an idem promittere liceat. Quippe nuper quidam qui [gap: Greek word(s)] non viderat, referre mihi hunc locum, nec dubicare se, quin tu potissimum signareris. Causam, unde conjecturam hanc caperet, addebat. Sane doset, quod quidam tam stultas opiniones, aut viro maximo inseverint, aut saltem aluerint. Nihil tamen haec malignitas nocere tibi poterit, qui jam diu supra invidiam es. Multa adhuc alia, quae scribam, occurrunt. Sed inter scribendum decies sum avocatus; et jam tertio sororis tuae filius Latius literas urget: quia tempus instat, quo nautae Amstelodamum solvunt. Scribam de caeteris brevi: etiam de quibusdam, quae Statum publicum pertinent.



page 169, image: bs169

Uxorem tuam mea salutat, filia filiam [gap: Greek word(s)], filii vos omnes. Rivetus etiam, Barlaeus, Vorstius, alii, plurimam salutem adscribi jusserunt.

Raptim CIC IC C XXX. Postr. Kal. Maias. Salutabis et V. clar. Laurenbergium et alios Collegas. [gap: Greek word(s)].

Tuus aternum, G. J. Vossius.

CXV. Reverende in Christo Pater, Domine Illustrissime.

QUanquam non mediocrem ceperam dolorem ex obitu illustrissimi Comitis Pembrochii, cujus summam erga me humanitatem persenseram coram, magnumque ad promovenda studia ardorem facile perspexeram, ex tot MSS. thesauro, quo Bodleianam Oxonii tui Bibliothecam liberalissime adauxit vereque immortali beneficio obstrinxit: in hoc dolore tamen meo, non mediocriter illud me recreavit ac refecit, quod cum et nobilissimae Academiae Cancellarius idoneus et tanto heroi dignus successor quaereretur, ad te potissimum itum sit: quo his temporibus exulceratis non alter ei muneri aptior videretur: qui etiam pro boni publici amore summo humeros gravissimo huic oneri supponere (ut sperabitur) velles. Deum oro, ut haec honoris accessio et tibi et imprimis Oxoniensibus tuis perutilis sit ac salutaris. Eodem pene tempore gratissimum hunc nuntium intellexi, ex amicis, serenissimum Dominum nostrum Regem Carolum prole, eaque mascula auctum esse, quam Deus haeredem tot Regnorum et Patri et Britanniae vestrae conservet, seroque succedere velit sceptris paternis. Optabamus hic itidem felicem partum illustrissimae Principis Arausionensis, sed illa postquam diu cum tertiana conflictata est, abortum fecit, ac mire adhuc languet. Auctores sunt medici, ut ad discutiendas morbi reliquias se ad balnea conferat Aquisgranensia et aquas Spadanas. Et jam ab illustrissimis Principibus itineri destinatus erat proximus dies Martis. De Comitatu et tot‚ itineris ratione decreta omnia. Pro Ecclesiaste in via futurus erat collega meus conjunctissimus Andreas Rivetus Gallus Theologiae Professor. Cum ecce triduo superiori iterum infirmior est reddita: ita ut plerique metuere incipiant, ne ea res omne hoc negotium diutius differre cogat. Nescio quam vere, non absurde tamen eos sentire arbitror, qui dictitant coqui ac macerari eo Dominae Principis animum, quod videat tantum illorum dissensum penes quos est Reip. potestas Ecclesiaeque administratio. Unde illud quoque consequitur quod videt mariti sui, quem sio amat, aures oppleri variorum quaerimoniis, ut nihil gravius dicam. Ille nihilominus aures utrique parti praebere, concordiae utrobique studere, omnia potius bono publico metiri, quam lubitu paucorum. Hagae adhuc est Dux Neoburgicus. Is haereditaria Cliviae et vicini soli oppida reposcit, quae in nostra sunt potestace. Nostri se paratos reddere profitentur, simulac de haereditate herciscunda inter eum et Electorem Brandeburgicum convenerit. Quamquam profecto utcumque nulla inter eos lis amplius foret, prius necesse esset restitui graves impensas quas iis in locis Ordines nostri fecere. Itaque, ut puto, spisse illa redditio procedet-praesertim quamdiu nobis a Caesare metuimus. Matthiam Martinium Bremensem Theologum nosti, ut arbitror, vel ex tot Scriptis, vel ex eo quod Synodo interfuerit Dordrechtanae. Is ante sesqui mensem decessit non levi dolore meo. Erat Vir enim undecumque doctissimus: in Germania quidem majorem virum non nŰram: et in hoc Ecclesiae dissidio multum de sarcienda concordia cogitabat: omnino plus aequitatis in eo reperi, quam multis aliis, cujus rei testes habeo Literas non unas, quas ad me scripserat. Et quae viri erat ingenuitas, ad hoc studium profitebatur sibi plurimum profuisse nostram de Pelagio et Massiliensibus Historiam. Institutiones oratorias meas jam acceperis spero, sed sine Literis ullis. Tam subito enim portitor abitare parabat, ut vix sermonem cum eo mutandi tempus daretur. Spero operam quam illi studio impendimus, non displicituram ullis qui Literarum et Eloquentiae sint amantes. Quod vero in mea ad Lectorem praefatione dico, idem hic dico; gaudere me quod opera illa sim perfunctus; ac reverti liceat ad Historiam Ecclesiae veteris diutius quam par erat intermissam. Nec enim ultra video quid morari possit: nisi quod Linguae


page 170, image: bs170

Latinae Commentarios quidam pene cum convitiis exposcunt. De quo nihil hoc bimestri proximo statuere possim: sed potero Typographis reversis a nundinis Francofurtensibus. Interea nos antiquitates Ecclesiae detinebunt, ad quas jam diu anhelavi; non quasi a Literis unquam alienus sim futurus, sed adhibere eas volo non ut opus, sed ut operis accessorium. Non dintius te, illustrissime Domine, morabor, si unum hoc addidero, me h‚c hebdomade fuisse in Aula illustrissimorum Bohemiae Principum: atque ibi locutum mecum ex Anglia reducem illustrissimum Britanniae Legatum, qui prolixe mihi exposuit summum erga me amorem tuum. De quo quidem persuasissimus et antca fui: sed tamen perjucundum fuit ea quoque cognoscere ex ore tanti Herois, et quidem qui ista diceret tuo nomine: ut cum tam nobile par cogitarem, et quis ego homullus forem, tacitus mecum admirarer bonitatem Dei, qui mihi conciliasset hos amatores mei.

Quamobrem Deum Opt. Max. rogo ut te Illustrissime et Reverendissime Domine diutissime Ecclesiae Britannicae, et simul etiam mihi amorem hunc tuum conservet.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. Non. Sextil. St. vet.

Reverendissimi et Illustrissimi nominis tui devotissimus et obstrictissimus Cultor, G. J. Vossius.

CXVI. Johanni Vossio. Charissime Fili,

TAndem accepi aliquid a te Literarum. Hae minutis illis exceptis, quibus Ungari Literas incluseras, primae earum sunt, quas accepetim ex quo Britanniam corpore magis quam animo reliqui. Utrum plures scripseris, tu melius scies. Sed omnino diligentiorem te in hoc Epistolari officio esse velim. Fuit interim Epistola tua eo gratior, quod eam comitarentur Literae praestantissimi Halli, quem ego virum si non amarem et aestimarem, ob egregias animi dotes, at saltem diligerem ob affectum egregium erga utrumque nostri. Respondissem ei jam nunc. Sed quaedam impediÍre. Fiet id post dies paucos: simul tum ad te copiosius, ut spero, de nonnullis perscribam. Insimul aliquod exemplar transmittam Oratoriarum nostrarum, quae tandem (beneficio Dei) ad finem perductae. Nunc vix alia scribendi ad re causa est, quam ut scias, quid ex primo trimestri proventus annui ex Praebenda Cantuariensi, qui quidem hoc anno exspirarit, fieri velim. Nempe octonae Librae Sterlingicae cum dimidia tibi annumerabuntur: undecim vero cum dimidia dabuntur Joanni Nabradi Ungaro, qui Sacris Literis Oxonii opetam navat. Populares ejus mihi annumerarunt hic Imperiales, sive Joachimicos Daleros quinquaginta. Id Britannic‚ monet‚ tantum esse, ac dixi, cognovi ex praefecto negotiationis Anglicanae qui Delphis in aul‚ agit. Atque idem mihi Dubletius et alii affirm‚runt. Nam ut aliis, sine damno meo gratificari sum paratissimus, ita iniquum est, ut beneficentia mea sit fraudi mihi. Scripsi de re tota ad Clarissimum Casaubonum. Literas eas inclusi iis quas nunc mitto. Tu postquam eas legeris obsignabis, et amicissimo viro mittes, nec ubi pecuniolae hocacceperis, propterea te in Libris emendis insumere universam velim, aut partem meliorem. Satis sit si istis sacri studii initiis Anglicana evolvas Biblia, assidueque rumines tum Linguae causa, tum imprimis ob argumentum divinum. Quamquam non impedio si unum, alterum, tertium scriptorem addas eadem Lingua. Sed per nimiam copiam diffundere te non debes. Scis illud Senecae, Qui ubique est, nusquam est. Habes ornatissimum et amicissimum Hallum, habes alios, quorum ex consilio studia haec possis componere. Nec penitus iccirco ventis tradi velim, quae in Medicina vel Juris studio hauseris. Multis et miris casibus obnoxia est vita humana. Forte ab alterutro eorum quandoque tibi vel honos surget, vel erit unde tueri vitam cogaris. Scis optime quomodo ego postquam foeda illa tempestas nostram concussit Belgicam, nunc sacra nunc externa studia sim professus. Male mihi fuisset nisi fuissem, quod ait ille, in utrumque paratus. Interim sacra potissimum cordi sunto. Studiis caeteris nihil si sacra exceperis, dulcius est: sacris vero nihil etiam augustius. Non sunt beati qui super aurum et gemmas calcant: sed sunt beati qui mente pi‚ ac devot‚ Verbum Dei legunt ac relegunt, unde et religiosos vocati arbitrantur nonnulli. Nihil illo


page 171, image: bs171

melius habet orbis, quippeauro magis aureum est, gemmis magis gemmeum. Sed frustra in eo evolvendo eris, nisi Spiritus Domini te dirigat. Hunc exposce a Deo et impetrabis. Nos etiam assiduc pro te vota faciemus. Vale, Clarissime fili, et quos hactenus salutare Literis meis jussi, iis iterum meo nomine plurimam salutem dicito.

Lugd. Bat. CIC IC C XXX. Prid. Non. Maias.

Tuus natura et affectu Pater, G. J. Vossius.

CXVII. Merico Casaubono, S. P.

MAximae mihi voluptati fuit, praestantissime Casaubone, quod proximis mihi diebus retulit hic amicus Anglus, Mecaenatem nostrum, Illustrissimum et Reverendissimum Dominum Episcopum Londinensem factum esse Oxoniensis Academiae Cancellarium. O utinam vera audierim. Decretum ea-propter Hagam excutrere cras vel perendie, ut certiora cognoscam. Quod si vera nunciant, mihi quidem gaudebo, et summo viro gratulabor, cui haec honoris accessio facta sit; sed magis gratulabor publico et Oxoniensibus; quibus h‚c turbid‚ tempestate, quae Reformatas Ecclesias usque adeo concutit, tam cordatus atque idoneus obtigerir gubernatot. Oratoriae tandem sunt absolutae. Misissem nunc et Venerabili domino Decano, et tibi exemplar: sed occasio deerat: quae simulac se obtulerit, non patiar eam effluere. Jam ejus mihi spem fecit quidam, qui vel ipse in Britanniam pro ficisci parat; vel saltem mercimonia sua in Angliam transmittit. Academiae nostrae Curatores cogitant de advocando huc Clarissimo Salmasio; idque ut eo hic loco sit quo magnus olim Scaliger fuit. Faveo viro utroque quod dicitur pollice: etsi non ignorem, aliud optare amicum nostrum qui eum sibi honorem potius deberi arbitratur. Ecquid effecturus sit apud nostros difficile sit dicere. Sed post unam alteram hebdomadem (ni fallor) exploratius aliquid perscribam. De Pharnabuka, Brasiliae metropoli a Batavis capta, jam sine dubio rem omnem intellexeris. Quare operae in ea narranda parcam. Deus faxit, ut victoria haec illis in terris plures alias secum trahat. Certe magna ejus rei fiducia tenet nostros. Nec alius est modus, quo magis Hispano incommodare possimus. Sane, maximus ille Paulus Servita apud Venetos ita semper dictabat, Non esse meliorem viam ac rationem. infringendi vires Hispanorum, quam si Batavi Americam infestent. Parum illud hosti nocere, si in Belgica pauca ei eripiamus oppida. Palmarium fore, si eum ejiciamus terris istis unde illi opes, nervus belli. Vellem idem animus fortissimae Britannorum genti foret. Jure enim non Rebuspublicis modo, sed etiam Regnis omnibus suspecta esse debet nimia Austriacae domus potentia. Necdum perscripsi quid fieri velim pecuni‚, quae Regi‚ benignitate mihi e Cantuariensi Praebenda cedit, primo hujus anni trimestri. Velim autem inde filio Joanni annumerari Libras Sterlingicas octo et dimidiam: undecim vero et dimidiam Nabradio Ungaro, Theologiae apud Oxonienses studioso: Uterque ea de re ad te perscribet. Residuas Libras quinque asservari a te velim, usque dum alteras literas misero. Rogo praeterea, certiorem me facias, quo tempore exspirarit primum trimestre, ut deinceps in apochis eum addam. Quod si non bene concepero formulam apochae, per literas mone. Video quam tibi molestus esse cogar. Utinam gratum testari aliquando animum possim. Operam quidem dabo. Vale vir atque amico summe, meoque nomine plurimum saluta venerabilem Dominum Decanum, et Universum Collegium nostrum. Reverendus Dominus Rivetus plurimam salutem tibi adscribi petiit; uti et Clarissimus Heinsius, cui me scripturum ad te dixeram. Idem se notas suas in Horatium ad te missurum recepit.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. Pridie Nonas Maias. Nocte intempesta.

CXVIII. Georgio Archiepiscopo Cantuariensi. Reverendissime Pater, Domine Illustrissime,

CRebro ejus temporis in mentem venit quo coram licuit ut Poeta ait

--- - audire et reddere voces:

quo etiam tanto a te adficiebar honore, quem non alteri post Serenissimum Regem


page 172, image: bs172

debere malim. His non mediocriter animatus, magis et magis operam do, ut bene mereri possim de Ecclesia Dei et Republ. Literari‚. Ac partim quidem omnis sum in scribendis novis, partim in iis, quae jam ante in lucem emisi, augendis et limandis. Ex quibus sunt Commentarii nostri Rhetorici, opus jam ante annos amplius XXIV. publici a me juris factum. Batavis jam tum illud dic‚ram, ut non debuerim nunc aliis quamvis nihilo secius de me meritis consecrare. Exemplar ejus operis transmitto, atque ut a cultore tui devotissimo seren‚ fronte suscipias, etiam et etiam rogo. Is qui de manu, (ni fallor) in manum tradet, est nobilissimus adolescens, Adamus Jerislaus a Berg, Moravus, Joannis Christophori de Berg filius. Quo loco pater ante novennium hoc fuerit apud suos, vel unum illud indicio erit, quod Setenissimus Bohemiae Rex eum potissimum ex nobilitate, praeesse voluerit cunctis Moraviae terris, quas quidem haereditarias accepisset. Earum enim penes nobilissimum hunc virum gubernatio fuit, cum titulo supremi praefecti. Sed majus est quod fincerae Religionis assertor, ac meliorum partium defensor acris fuit. Tantus vir nunc patri‚ extorris, bonisque patriis et avitis exutus, opem eorum implorat, qui bonis et bonae causae, semper optime voluerunt. Sexennium apud nos cum Uxore et Liberis ita vixit, ut bonis semper charissimus foret. Nihil quoque uxore ejus (ut intelligo) vel melius vel cordatius; neque item Liberis suavius quicquam. Ex quibus notus mihi natu maximus adolescens erectae mentis, et qui omnino praeclari aliquid promittat. Annos habet prope sexdecim, et pro tempore quo studiis operam dedit bene profecit. Utinam ejus in Britannia haberi ratio possit, imo et fratrum atque adeo et parentum. Quos ego vehementius commendarem, partim quia sic eorum virtus meretur, partim quia sic postularunt aliqui ex Collegis. Sed cum intelligam et a Serenissimo Bohemiae Rege, et aliis qui auctoritate plurimum possunt, id sedulo factum esse, non operam arbitror meam vel cujusque mei ordinis magnopere eam ad rem requiri. Committere tamen non potui quin hinc proficiscentes, saltem votis meis prosequerer, ac quomodocumque etiam apud te affectum testarer meum. Deus te, Reverendissime Domine atque Illustrissime, diu Ecclesiae suae totique Britanniae sospitem conservet.

Lugd. Bat. CIC IC C XXX. Id. Sextil.

Illustrissimi ac Reverendissimi nominis tui cultor devotissimus et obstrictissimus, G. J. Vossius.

CXIX. Joanni Meursio, S. P.

NOn soli vivunt Gomarus et Meursius, qui Danaei aliorumque exemplo, Lugdunensem Scholam alia commutarint. Nam iis ille ego Vossius tuus accessi, qui Amstelodamum commigravi, atque ibi haec nunc scribo. Miraris scio. Nec sane id ego unquam fore antehac credidissem. Nimirum multa homini inopinato obtingere videmus Occasionem, scio, et causam consilii ejus aves cognoscere. Jamdiu est, quod Amstelodamenses vident, quanto cum periculo se liberosque suos exponant, dum carissima pignora, priusquam vitae modum sciant, mittunt Lugdunum, ubi licentia indies gliscit. Sane paucis abhincannis plures commissae caedes, quam multo plurimis antehac. Ulceri huic Chironio non aliter medicinam se facere posse, judicarunt, quam si Professores aliquot alerent publice. Atque ego, et Barlaeus, idonei visi sumus, a quibus professionis primordia ducerentur. Idem labor ac honos mihi in illustri hac Schola futurus, ac Lugduni: Sed stipendium prope altera parte majus. Praeterquam enim, quod luculencam domum assignarunt, annuos numerabunt bis mille florenos, et quingentos. Ad haec me meosque spe non un‚ implerunt. Nec fallent, scio, qui jam affectum exerere coeperunt erga filium meum Franciscum, urbis suae Advocatum. Sed Leidenses magnopere huic instituto refragantur. Contendunt hoc adversari urbis suae Privilegiis. Quin et illustrium Ordinum consessu comminati fuere, si Amstelodamenses persistant in proposito, nolle se quicquam in posterum ad bellum conferre. Tandem inter Proceres harum urbium convenit, ut Curia utraque Hagensis, rebus expensis, intra mensem statuat de mente verborum, quibus Leidense Privilegium concipitur. Interea Amstelodami a publicis Lectionibus abstinebitur, Nihil pericli est, ne adversus cos sententia


page 173, image: bs173

feratur, qui hactenus vocati. De Juris-prudentia vero et Medicina, ac imprimis Theologia, operosior fuerit disquisitio. Sed negant Amstelodamenses de eo disputari debere, priusquam aliquos ad eas profitendas vocarint: Prodiit tandem Denarius tuus Pythagoricus. Ac decem ejus Exemplaria mitto, idque ex XXV. quot aegerrime exsculpere potuit ab Euclione illo, qui edidit. Ex residuis duo mihi reservavi. Unum Venetias misi ad Molinum: alterum Lovanium ad Puteanum. Praeterea exemplar, uti jusseras, dedi Mylio, Riveto, Cunaeo, Vorstio, Heinsio, Barlaeo, Scriverio, Buchelio, et praeterea tribusaut quatuor aliis in dignitate constitutis. Sed tamen plura si exposces, non sinam ea a te requiri. Mitto et Epistolas quatuor Canonicas Syriace ab Elzevirio excusas venustissimis typis, una cum interpretatione et Notis doctissimi Pocockii Angli, qui hocce anno in Syriam profectus. Cur noluerim te hoc opusculo carere, nihil aeque in causa est, quam quod mihi fuerit dicatum. Pro Historia tua Danica gratias ago summas: uti et pro AElnotho Monacho. Scis, quam mihi illa omnia sint accepta, quae ad Historiam novissimae etiam antiquitatis pertinent. Quanto magis jucunda sint, si tuo prodeunt beneficio et cura? Attamen magis Historia me Danica oblectavit; tanto nempe magis, quanto illa plus tibi debet. Dictio mire placet; candida est et tersa, penitusque Romana. Adhaec perspicua plane, quod ego in magna laude pono. Vellem ab hac parte tam felix esset Heinsius in sua Sylva Ducis. Opus est quidem elaboratum, et in quo multa sint ingenii lumina, ac doctrinae: sed dum Tacitum se aemulari putat, ac [gap: Greek word(s)] nomen affectat, dictio ejus saepe nativum illud deperdit, inque obscuritatem tantam incidit, ut crebro nec a sagacissimis et prudentissimis viris intelligatur. Quibus tamen Tacitus et veterum alii, satis sine plani et aperti. Haec non mei unius sententia est, sed pene omnium, qui non palpum ei obtrudunt. Quod familiariter ad te scribere non dubitavi, pro necessitudine amicitiae nostrae. Idque eo lubentius, ut scias, occasione hac a multis praedicari, quae de Auriaco Principe, atque induciis scripsisti. Et scio magis esse praedicaturos, ubi Danicam tuam Historiam legerint, quae paucissimis adhuc visa est. In Heinsiano illo Commentario, quem dixi, quaedam etiam Generales Ordines et alios in dignitate constitutos, offenderunt. Itaque absque Beaumontio fuisset, vix etiam cum quaedam jussisset recudi, privilegium ab Ordinibus fuisset consecutus. Omnino multum et sudandum fuit, et tamen ne sic quidem satisfecit: jure ne an injuria non disputo. Tu vero hanc partem literarum cum legeris, litura una oduces: vel totam Epistolam conscindes. Nihil enim attinet alios posthaec scire, quae scriptitamus libere inter nos. Nondum dicere possim, quando futurum sit, ut Rutgersii [gap: Greek word(s)] Bibliotheca auctione distrahatur. Promiserat Heinsius id fore ante Paschales ferias. Sed illae jam elapsae, nec certi ex eo quicquam potui adhuc cognoscere. Interim spopondit, non alteri cessuros libros, quos petiisti, ne quidem si justo majus pretium offeratur. Suaneburgio nemo hactenus in professione surrogatus. Ambiunt id munus Hupertius advocacus, Bronchortius, Vorstius junior, Vinnius et Cavellarius. Jurisconsultus vestras, quem mihi per literas commend‚ras, longe mihi tua causa, et ob eximiam probitatem gratissimus fuit. Utinam vero etiam affectum ostendere liceret erga filium incomparabilis Herois Oliveri Rosencrantzii: Sed de ejus adventu nihil hactenus intellexi. Nec eas videre literas contigit, quas per eum misisse te scribis. Suspicor in aliam prius Academiam conferre se voluisse, priusquam ad Batavos proficisceretur. Ubi venerit, non sinam te quicquam in me desiderare. Omnino propter magnitudinem Herois omnia officia ejus filio praestabo. Simul etiam propter commendationem tuam. Alterutrum horum sufficeret; nunc ea concurrunt, quorum singula per se satis ponderis haberent. Solonem tuum videre aveo. Quaeso quomodocunque potius tua ede, quam ut diutius ea cum blattis et tineis rixentur. Nihil aeque mihi dolet, quam quod non te solum carere cogar, sed tamdiu etiam careamus tot aureis monumentis tuis. Cognoscere desidero, annon brevi, velanno saltem hoc, decrÍris invisere tuos in Batavia. Jam biennium est quod sic receperas. Sed hactenus spe vana lactasti. Ubi Amstelodamum accesseris, apud quem divertere cum tuis debeas, frustra scribam. Ea enim est amicitia nostra, ut liquido illa tibi satis praescribat. Salutat tuam


page 174, image: bs174

uxorem uxor mea, filiam filia, imo omnes nos vos omnes. Etiam clarissimis Collegis tuis, praecipue Laurenbergio et Stephanio, plurimam meo nomine salutem dicito.

Amstelodami CIC IC C XXX. IV. Id. Maias.

Tuus ex asse, G. J. Vossius.

CXX. Guilielmo Episcopo Londinensi, Gerardus Vossius, S. P.

TArdius quam speraram literas meas vides, Reverendissime Pater, Domineque dignitate illustris, sed pietate, doctrina et meritis longe major. Nonis Decembribus, uc fortasse ex Nobilissimo Carletono in tellexeris salvus ac sospes Lugdunum veni: octiduo nempe ex quo e Britannia excessi. Divina gratia eodem hic omnia reperi loco, quo fuere cum abirem. Vix dicere possum quantus salutantium numerus me primis exceperit diebus: sermo prope omnis de Serenissimo Rege Carolo, vel iis qui sacrae ejus Majestati a consiliis forent. Judicia disparia, prout quisque regii, vel popularis status, veteris, vel recentis Ecclesiae amantior foret. Equidem neutiquam mihi eorum tribuo intelligentiam, quae ad regni negotia pertineant. Probe scio quantopere haec captum excedant meum, quem Deus in statione longe inferiore collocarit Sed tamen pietas non sivit, ut non quorundam immodestiae modeste, atque amice occurrerem. Eos intelligo qui digito coelum sibi attingere videntur, si quomodocunque nocere eorum nomini, atque existimationi possint, quibus stantibus et integris, praesens regni atque Ecclesiae status convelli neutiquam possit. Quamquam vero apud eos parum profecerim, quibus nihil nisi populare, ac novellum sapit; cordatiores tamen scrupulum sibi eximi gaudebant, quem quidam tribunitii spiritus suis calumniis injecerant. Interea totum hoc quod a me factum, pietatis causo factum, quippe qui tantum Britannis, ac summis ejus viris (ut de Serenissimo Rege taceam) etiam deberem, si nihil deberem. Nunc quantum est quod debeo, verba non reperio [gap: Greek word(s)] quibus satis hoc imprimam, etc. De induciis cum Hispano ineundis, vehementibus studiis in conventu Ordinum certatur. Ad bellum inclinant non pauci, qui metuunt, ne si induciae fiant, domesticis magis dissidiis laboremus: alii tamen vel maxime, iis occutri posse arbitrantur. Amstelodamenses ante hebdomadas paucas sua urbe exegere Ecclesiastem quendam: qui licet saepius a Magistratu moneretur, a tribunitiis ad Populum concionibus, desistere noluisse perhibetur. Est hic ille qui ante plus minus duodecim annos edidit Heautontimorumenon. In quo ex scriptoribus Latinis Graecisque (est enim vir multijugae lectionis, sed exigui judicii) convitia usquo adeo congessit, ut ex plaustro maledicere videatur. Sane hoc piguisset adscribere, nisi optimus quisque ringeretur, in Reformatae Religionis hominibus inventum esse, qui Gretzeros Scioppios, et similes vinceret maledicendo. Sed illum mitto, cui ea parte saniorem opto mentem, etc. Deus faxit ut longa aetate, Iliacos aequare senes, aut vincecere possis. Ita exanimo voveo, meque iterum tibi devoveo, Reverendissime Pater, Domine Illustris.

Idibus Jan. An. CIC IC C XXX.

Reverendissimi, et Illustrissimi Nominis tui cultor, ac cliens fidus addictusque,

G. J. Vossius.

CXXI. Merico Casaubono.

QUanquam, mi Casaubone, coram abunde perspexi summum erga me amorem tuum, jucundissimum nihilominus fuit videre cundem tantopere spirantem in literis tuis. Solum dolui ob dolorem quem conceperas ex diutina in scribendo cessatione mea. Nec possum me ab omni omnino culpa immunem dicere. Sed quaedam tamen non leviter eam imminuunt. Illud maxime, quod affinis Junius, quem sine literis meis dimittere nefas putassem, occasione qu‚dam subit‚ praeter opinionem et suam et nostram recessic. Vix abierat ille, cum valetudo uxoris pejor pejorque esse coepit. Erat tum quidam apud nos, qui se propediem in Angliam iturum diceret. Sed tocum mensem et ultra me elusit. Sed haec fuere; quodque peccatum Lethaeo poculo mergere debebis. Mihi perstat animus quantaecunque deinceps fuerint occupationes,


page 175, image: bs175

non illis tantum in me imperii permittere, ut non crebras ad te literas dem. Id non modo exposcunt praeclarae illae animi dotes tuae, sed etiam conjunctio studiorum, ac quod collegae et fratres sumus dignatione Dei et Regis atque opera communis Mecaenatis. Quod ipsum etiam (ni fallor) aliquanco nos arctius conjunxit. Serenissimum Regem prole auctum gaudeo, et mascula quidem, quae vere [gap: Greek word(s)], ut Euripides dicebat de liberis Regiis. Non legiones, non classes aeque firma imperii munimenta, ut Tacitus monet. Quare spero fore ut siqui forte nova anhelarint, nunc ad officium redeant. Literae incomparabilis viri Parentis tui necdum praelo subjectae. Videtur Typographus tricari. Meursius e Sorana Danorum Academia misit aliquot Epistolas ad se exaratas, quas addi petit. Jam mensis est quod Oratoriae meae recusae sint. Eadem quaedam Exemplaria ante tres hebdomadas misi in Angliam ad affinem Junium, qui in aedibus illustris Comitis Arondelii agit. Horum unum Reverendo Domino Decano, alterum ut tibi detur, mandavi postremis Literis. Vellem non ejusmodi munusculo, sedali‚ ratione, allectum erga collegas meos testari potuissem. Sed id, ut fiat, operam dabo. Tempus solum requiro. Scis enim non esse me, non ausim dicere [gap: Greek word(s)] attamen neque [gap: Greek word(s)]. Heinsius totus est in scribenda Historia eorum, quae superiori anno Batavi terr‚ marique gesserunt: praesertim iis quae ad obsidionem Sylvae-Ducis pertinent. Obiit ex professoribus Juris Swaneburgius, vir suarum rerum intelligentissimus, sed qui scribendo nullum sibi nomen par‚rit. Eo magis penes Cl. Cunaeum deinceps Juridicae facultatis honos stabit. Scire aveo quo loco sint res Seldeni, num eodem an meliori. Jam prope trimestre est, quod per literas petii ut Nabradio Ungaro annumerarentur librae sterlingicae undecim cum dimidia. Quas si necdum accepit, quaeso ne diutius ea res disseratur. Scrupulum illud injicit quod, ut ex popularibus ejus incelligo, domicilium pestilentiae causa mutavit. Quare fieri possit ut aberrarint Literae, quae ejus negotii causa missiae ad illum fuerant. Postul‚ram etiam ut filio Joanni de meo dentur librae Sterlingicae octo cum dimidia: quamquam nec repugnem, si inde fiant librae decem. Puto enim ob Pestilentiam grassantem pluribus egere. Quia vero tarde adeo literae procurantur, pleraeque etiam intercidunt, recte me facturum putavi, si tribus ad te verbis perscriberem quid in rebus ejus fieri velim. Cum in Anglia essem ex pluribus cognovi, sufficere si ei quotannis annumerentur de meo librae Sterlingicae quindecim vel summum viginti. Quare placet ut trinestri quolibet de meo detrahantur librae Sterlingicae quatuor vel summum quinque, nisi [gap: Greek word(s)] obvenerit, quod in hoc morbo epidemico paulo aliam inire rationem cogat. Quod ad residuas libras xx. eas trime stri quoque accipiet Ackerius mercator Belga qui Londini agit. Temporis angustia non sinebat, ut ad eum nunc literas darem, sed fiet illud post paucos dies. Eas postquam ad te miserit, quaeso effice ut pecuniae illi numerentur. Ego cum damno non ita magno ab eo recipiam qui hic negotia ejus procurat. Quod si meliorem viam scias, fac me certiorem. Vale, amicissime Casaubone, et a me, uxore, et meis salve, una cum lectissima Uxore, ac plurimum etiam saluta Reverendum Dom. Decanum ac venerabile fratrum nostrorum Collegium.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. XX. Julii. Stilo novo. [gap: Greek word(s)], nocte intempesta.

Tuus tuo merito,

G. J. Vossius.

CXXII. Doctissime et Amicissime Pococki.

MItto ad te viginti exemplaria utilissimi laboris tui, quem IV. Apostolicis Epistolis impendisti Spissius aliquanto processic editio quam vellem. Sed leve illud, dum emendate satis prodeunt, uti spero. Saltem operam id dedit filius Dionysius quem coram vidisti: et imprimis de Dieu qui postremam relegendi curam in se susceperat. Non jam repetam quantopere me affectu atque honore hoc obstrinxeris. Feci alias, et tu id me scribere non pateris, quae tua est humanitas. Quare priora non repetam. Non desinam tamen cogitare, qu‚ ratione affectum erga te testari optime possim. Mitto Oratoriarum ad te Institutionum mearum. exemplar geminum. Quarum unum tibi


page 176, image: bs176

reserves, alterum ornatissimo et amicissimo M. Rouse dabis. Et tertium quartumque amicis aliis addidissem nisi hominem amicum ad vos euntem, ulterius gravare molestum fuisset. Accedit quod ne illud quidem scirem, an Oxonii uterque sitis, an minus; audio enim tot‚ pene Angli‚ vehementer grassare pestilentiam, eoque quibus id integrum est, pene omnes se in agros recipere longius dissitos. Non dubium quin ea potissimum causa sit, cur vix quisquam mihi ex Anglia hoc trimestri proximo responderit. Pluribus rescribam, simulac cognoro non frustra me scribere. Simul tum ad D. Rouse, quem merito maximi facio, et faciam semper, de nonnullis exarabo. Salutabis plurimum amplissimum D. Cancellarium, atque omnes summos viros, a quibus tam humaniter supra merita mea me exceptum apud vos esse tute nosti, ut Catalogum hic texere non habeam necesse. Raptim,

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. VI. Id. Sext. vi. Id. Sext. j

Tuus ex animo, G. J. Vossius.

CXXIII. Joanni Vossio. Charissime Fili,

QUas per ornatissimum Maderazi Ungarum literas miseras, accepi XIX. Julii; florenos XXI. quos ab eo mutuo sumpseras restitui. Valere te gaudeo, praesertim hoc tempore, quo ut ex aliis etiam intelligo Pestilentia usque adeo apud vos grassatur. Tuum erit sedulo habere rationem valetudinis tuae, ac quibusdam etiam amuletis uti, quemadmodum hic facere solemus cum morbus idem dominatur. Hagae plurimae illo domus sunt infectae; nec pauci jam decessere ex eo, sed fere ex faece vulgi. Quod si contagio haec latius ibi serpserit, revocabo huc Franciscum nostrum. Quanquam neque hac in urbe plane ab ea immunes simus. Sed hactenus malum illud intra pauxillas aedes consistit. Ubique sumus in manu Domini: qui dabit quod erit salutare. Interea laetor Collegium vestrum longius abesse ab Urbe; adeoque illud spaciosum esse ac loco situm salubri. Non mediocriter me excruciat, quod te videam tam parum tu‚ sorte esse contentum, planeque etiam metuere ne omnem vitam sic consumere cogaris. Mihi longe alia spes, atque adeo fiducia, dummodo omnes nervos contendas, uti recepisti. De studiorum genere tui rem omnem arbitrii feci. Non quasi desultorium vitae genus amem, sed propter Poetae illud,

Tu nihil invita dices faciesve Minerva,

Haec sola res fecit, ut Medicinae te pateret valedicere: etsi rationes essent parum validae quibus ut ei renuntiares, compelli te ajebas: idque eo tempore cum intra menses paucos summam te lauream consequi posse existumarem. Saepe damnavi hanc felicitatem meam: Sed quid facerem, cum quanto ego magis adhortarer, tanto tu magis abhorreres? Postquam permisi ut vel ad Jurisprudentiam, vel ad Theologiam animum appelleres; tamen nunc quoque mihi videris animo fluctuare, cum tamen brevi temporis spatio, et hoc et illud absolvi possit; dum ne tu laborem ullum metuas, sine quo nihil praeclari unquam consequeris. Non deerunt tibi in Britannia fautores, dummodo ne indignum favore te praestes. Et si cessaret Britannia, haberent tui rationem amici in Batavia, qui te aliquod ad munus revocarent, in quo te patriae et tuis ornamento fore putarent. Nunc quid faciamus, num idoneus sis ut in Academia, vel Schola quapiam illustri profitearis vel Linguam, vel Mathesin, vel Philosophiam, vel facultatem Juridicam aut Medicam aut Sacram? Prope omnium gustum habes: sed in uno animum defigi opus fuit: quod quia factum non est, fieri deinceps oportet, ut videamus ecquid hic pro te possimus. Fortasse malis tui rationem haberi extra Academiam. At in quo, ut urbis sis Medicus, an ut ejus Advocatus? ad neutrum satis es paratus. Longeque minus (ni fallor) ad Sacrum Ministerium. Quae eum ita sint, excitare pectus tuum debes, ut ne indignus sis cujus vel in Britannia, vel apud nos ratio habeatur. Facilius mihi erit sacra mea omnia, ut loquuntur, commovere, ad te per amicos juvandum, quam tibi praestare aliquid egregio favore dignum. Tantum animum intende. Dimidium facti, qui coepit, habet. Sapere aude, ut benemonet Horatius. Aude, aude, mi Fili, contemnere voluptatem, amareque laborem, quem tu si amabis, non diu querulis Literis erit opus; praesertim me vivo, cujus causa multi aliquid velint. Non dubito quin jam a Clarissimo


page 177, image: bs177

Casaubono acceperis eam pecuniam de qua scripseram. Neque tu modo, sed etiam Nabradius Ungarus. Quanquam is jam non amplius Oxonii, sed (ut puto) Londini vivit. Crebras ille Literas ad populares suos huc misit, quibus conqueritur quod jam terrius sit mensis, quo a me pecunias exspectat, sed frustra: quia meas necdum Literas viderit. Itaque iterum ad praestantissimum Casaubonum scripsi. Nec enim satis est ut tibi annumeret eam summam, quam jussi, sed Nabradio etiam satisfieri aequum est. Quippe hic populares ejus mihi CXXV. florenos annumerarunt, qui Anglicana pecunia valeant Libras Sterlingicas undecim cum dimidia, modo quamprimum persolvantur. Sin necdum accepit, iniquum haud erit, si hic Ungaris refundam unum alterum que florenorum, propter damnum quod Nabradius ex mora hac accepit. Atque ita quidem facere perstat animus. Addam rationem qu‚ existimem tibi in posterum consuli posse. Nempe jubebo ut Clarissimus Casaubonus, vel is qui in Anglia ab eo accipiet, proventum nostrum singulis trimestribus, quando voles, modo justum tempus exspirarit, tibi annumeret Libras IV. Sterlingicas. Quod si te parcum et industrium ostendas, non dubitabo pro quaternis adsignare quinas, ita ut quotannis sis habiturus tum Libras Sterlingicas viginti. Quod sit supra ducentos florenos nostrates. At tu centenos poposceras. Ego sponte centenos et. quinquaginta addixeram. Nunc etiam ut tibi animos addam, pretium augeo sed conditione qu‚ dixi. Quam sum tibi lenis pater in re angusta! Ultra si poscas, frugi non cis, nec ea liberalitate dignus. Florenos illos XXI. quos hic refudi non detraham tibi; sed iis tu emes mihi et aliis, eos Libros de quibus scripsi nuper. Sed facies illud quum maxime opportunum erit. Nolim enim te propterea Londinum excurrere, ne inutiles sumptus facias, et tempore adeo contagioso, periculo te exponas. Tu crebro ad nos Literas da: praesertim si quis erit qui ex vobis ad nos veniat. Caussam non adscribo: quae non solum est quod sumptibus parcitur, sed et quia tutius scribitur. Sed si talis non occurrat, tu quomodocumque scribe; siquidem deesse materies tibi nequit: si non aliunde, saltem argumentum fuerit idoneum ex studiis. Desidero enim scire quomodo jam studia componas tua, et an eos tibi fructus capere videaris, quorum minime poeniteat. Ex cognatis (ut aliquid de aliis rebus hisce Literis appingam) nupsit superiori hebdomade Antonina Corputia. Viviano nomen est novo marito. Vir est ut non ineruditus, ita et nobilis et honestus et praedives. Eoque haec foelicior sororibus licet natu minima, videatur. Conviviali festo etiam interfuit frater tuus Franciscus: si non ob arctam sanguinis conjunctionem, at quiae illi sponsaeque eadem mater, non quae illos pepererat, sed ut cum Plauto dicam, quae mammam dabat. Su randyburgii defuncti locum in Cathedra ambiunt Vinnius rector Scholae Hagiensis, Cabeliavius Epistolarum editor, quas tamen an videris nescio, Bronchorstius Hubertius, is qui novam Psalmorum Paraphrasin vel Metaphrasin potius procudit, et Vorstius junior. O utinam eos fecisses progressus, ut inter eos nomen numeretur tuum, aut pro te liceret ambire. Non deerat animus fratri Francisco ad eum prensandum. Sed dissuasi; neque hoc alia de causa quam quia ob aetatem immaturus videretur. Absque ea esset, calcar addidissem. Nec fortasse deessent fautores. Utinam paria de te liceat dicere. Sed spero brevi id licebit. Volo enim vos in studio virtutis pariter decurrere, sive eodem illud sive diversi generis studio fiat. Vos certate inter vos; ego applaudam victori. Similiter committere Matthaeum cum Dionysio velim: et Gerardum cum Isaaco: ---- [gap: Greek word(s)] Ut est apud vatem Ascraeum. Commissa est non longe a Vesalia pugna, inter nostros et hostis militem. Utrimque cecidere non pauci, sed penes nostros victoria fuit. Qui et captivum et triplici vulnere saucium adduxere Vesaliam Joannem Nassiorium copiarum praefectum. Rumor hic est ex Mercatorum Literis ortus, Mexicanam Urbem undis esse absumptam. Urbs ea in paludibus sita: ut multa aggerum cura opus fuerit adversus aquarum periculum; In quo dum qui pro Rege erat negligentior est, pecuniasque eo fine erogatas in proprium transferre commodum non veretur, atrox hoc infortunium Hispano evenit, si vera est fama: de qua certiora propediem sciemus. Obiit ante sesquimensem Dordrechti Anna Mylia Balthazaris


page 178, image: bs178

Lydii vidua: obiit et Bremae ante duas vel tres hebdomadas amicus meus summus, Matthias Martinius, is qui uxorem depoposcerat uxoris meae fratriam: sed voti compos factus non est, dissuadente Fr. Gomaro qui eum dicebat [gap: Greek word(s)], imo in eorum castra plane abiisse. Verene an secus non disputo. Cum quotidie tot mortes intelligamus, semper cogitare nos oportet de novissimis: ut quando hora extrema supervenerit, fatalem illum ictum forti accipiamus animo, memores vitam nobis non mancupio, sed usu datam esse, [gap: Greek word(s)], ut dicunt Graeci. Quare non diutius velle vivere debemus, quam visum erit Deo et Christo. In hoc fiduci‚ firm‚ recumbamus, mi fili. Dabit ille nobis quod expedit nobis. Salutem tibi dicunt mater, fratres, sorores.

Lugduni Bar. CIC IC C XXX. XXI. Julii.

Tuus natura et affectu Pater, G. J. Vossius.

CXXIV. Doctori Carletono. Nobilissime, et amicissime Vir,

NOn facile dixerim, quantae mihi fuerit voluptati nuper quod tot laudibus egregium, etiam Graecis viderem Literis capi. Sermo tuus inter alia injectus de numerŻm notis. Paucis rem dixi. Remisi de caeteris ad Institutiones Graecas in quibus pag. XLVIII. liquido totum hoc exposui. Misi earum exemplar per Filium: tardius aliquanto, quam vellem. Nimirum operam dedi, ut melioris chartae aliquot mitterem. Sed nec Typographus ipse ulla habebat. Misi igitur non quale optabam, jure debebam: sed cujusmodi poteram. Sed nescio quÓ factum, utrum, quod domi non esses, an quia aliud impedierit, filius te non convenerit. Dederam enim in mandatis ut ea tibi exponeret coram, quae animum meum tibi obstrictissimum testarentur. Facilius autem illi ignosco, non modo quia filius sit (scis, quam leves parentum esse animi soleant) sed etiam quia adeo adolescens, erat enim Dionysius meus, quartus aetate ex meis, sed qui eruditione fortasse prioribus non cedat. Nunc cum Golio nostro hisce feriis autumnalibus vivit, non longe ab Haga, ut ab hominum consortio remotissimus strenue magis perficiat, quod in Arabicis ei Literis deest. Simul operam non malam Magistro suo praestabit, in concinnando Lexico Arabico, quod a tanto viro Christianus Orbis exspectat. Nec enim sine uno altero, qui a manu sint summo viro, facile fiat, ut voti nostri compotes fiamus. Oratoriarum mearum exemplar debeo illustrissimo Mecaenatimeo, patruo tuo Vicecomiti. Sed nescio an tanti sint Mercuriales hi labores, ut in transmarinas partes mitti mereantur. Tamen simulac Hagam venero, colloquar de eo, tuoque ex consilio omnia faciam. Superiori Hebdomade in aul‚ Principum Bohemiae locutus sum cum Illustrissimo Serenissimi Britanniarum Regis legato. Cujus ego virtutes heroicas semper sum admiratus: sed mirificam humanitatem satis extollere non possum. Locutus est mecum de liberis suis, sed ego consilio hac parte juvare non poteram; quia profectum eorum penitus ignoro. Quare vel cum ipsis, vel eo qui studiis horum praeest, velim sermonem serere, ne quid consilii dem, cujus postea possit poenitere. Si huc mittantur, operam dabo, ut meum sentiant affectum. Nam cum omnia debeam nobilissimae genti vestrae, tum maxime illustribus familiis, et tam mei amantibus me obstrictum sentio. Intellexi ex illustrissimo heroe affectum erga me reverendissimi Londinensis Episcopi, cui nunc scribo. Tu quaeso heroi Literas ne has tradere graveris. Nam se missurum illas in Angliam recepit ad proximum Lunae diem. Debeo et Literas illustrissimo tuo patruo. Sed has inter paucos dies mittam; nisi occasio se obtulerit excurrendi Hagam, ut feram ipse. Vale, nobilissime Carletone, et in amore nostri persevera: quod scio facies et faceres non rogatus.

Lugd. Bat. CIC IC CC XXX. XVIII. Aug. raptim

Tibi et illustri familiae tuae obstrictissimus, G. J. Vossius.

CXXV. Ger. Jo. Vossius, Claudio Salmasio S. P.

JAm ante trimestre a me rescriptum oportuit. Nec officio defuissem si satis vidissem


page 179, image: bs179

quomodo aut quid potissimum scribere deberem. Ancipitem me reddebat, quod diversa adeo studia viderem in illo Scaligeranae [gap: Greek word(s)] negotio. Cujus illum exitum expectabam, quem virtus tua meretur. Dolebam interea livorem tantum posse. Sed de eo nihil scribere ausus eram: Imo sic semper fui ut potius vitia ferrem aliena, ac graves etiam injurias concoquerem, quam illis divulgandis operam darem. Simul cernebam, quantum tua scire ea interesset, aliunde etiam te posse cognoscere. Interim gaudeo, saltem eousque rem esse perductam, ut omnes intelligant, solum obstitisse livorem, quo minus fierent ea quae nominis tui amantiores optabamus. Nec tamen penitus spe excidimus: postquam oblati mille quingenti annui, tantum ut praesentia tua et scribendo Academiam hanc ornes. Sane stipendio isto majus habet docentium nemo. Et puto paulatim incrementa capere posse. Imo vero de eo non dubito. Ec honesta in re es ut de minuto non necesse habeas laborare. Quare si alia non morentur, hoc quidem non tanti putabis, ut propterea te carere cogamur. O utinam nos sic bees, ut Literarium istud oraculum consulere hic nobis coram liceat! Quod tanto magis opto, quanto me penitius penetro in Plinianas exercitationes tuas. O Thesaurum interioris doctrinae! Jam tertia est hebdomas, quod a Drovartio exemplar accepi. Pro quo gratias ago, si non quas debeo, at quantas possum. Quotquot Literas amamus valde desideramus tertium quoque volumen quod promittis. Nemo tamen sic festinare te velit, ut valetudini incommodes; quartana illa quae tamdiu detinuit te satis indicat, nec ferreum tibi corpus esse. Sed tamen quantum valetudo ferat matures, rogamus. Et quid dissimulem? cum magnopere me illius voluminis desiderium teneat, tamen in majori apud me exspectatione est commentarius tuus in Concilium Iliberitanum. In quod legi Libros tres Ferdinandi de Mendoza Madriti editos. Sed quam multa et verius et plenius dici possint facile video. At non item video a quo id melius quam a te fieri possit. Fortasse autem tutius talia apud nos edantur. Eoque impensius opto ut si sine tuo tuorumque incommodo possis ad venire, non detrectes. Habebis hic non paucos nominis tui et Admiratores et Cultores, in quibus nomen profiteor meum. Quis sit animus in h‚c re tuus brevi spero sciemus, vel ex te ipso, vel si longius Lutetia absis, ex Literis iis quas Clarissimus Justellus ea de re nobilissimum Somelsdici Dominum aut Rivetum Theologum dabit. Si veneris, mihi quidem gaudebo, Academiae; vero gratulabor: sin iis conditionibus, quae nunc Colae ad unum vel alterum offeruntur venire recusabis, non desinam tamen gratulari et mihi te amico, et Literis te patrono, et tibi cui hoc Deus concesserit, ut praeclare adeo de studiis mereri et possis, et velis.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. IV. Kal. Sept.

CXXVI. Antonio AEmilio, Gerard. Jo. Vossius, S. P. D.

CLarissime et [gap: Greek word(s)] AEmili, haud facile dixero, quoties et quam amica mentio fiat tui, me uxoreque confabulantibus. Quid mirum, cum utrique nostri usque adeo jucunda sit tui memoria? Eo mirandum minus, si non sine parvissima (ita mihi scio cum Varrone apud te hominem [gap: Greek word(s)], loqui licere) pene dixerim querimonia, miretur subinde, tantopere te a frigido Saturni sydere afflari potuisse, ut nullos amplius igniculos cernat veteris affectus. Absque eo esset, inquit, illone paucarum horarum intervallo dissidens a nobis, nunquam faceret potestatem videndi sui? Vides nona me solum te diligi, sed etiam uxore: vel potius (quando hoc jam vetus) quam constanti amore te prosequamur uterque, etiam postquam aliquis metus esse coepit, ne minor esset ardor tuus, quam olim. Sed siquis fortassis hujusmodi metus se insinuet, furcillis longissime fugandus, facile enim sic in animum inducimus omne hoc, quod nobis aegre est, non aliunde provenire, quam ex immensa qua premeris negotiorum mole. De me quidem id dicere possim, qui nihil nunc minus sum, quam meus. Et qui vix sum meus, volo tamen esse tuus, tuorumque. Et h‚c fiduci‚ etiam meos commendare tibi sustineo. Ac hoc quidem tempore, ex uxoris meae fratre natum, Franciscum Junium, Franc. Nep. Is postquam biennio in


page 180, image: bs180

Academia Groeningana Jurisprudentiae operam dedit, etiam Ultrajectinos sibi adeundos pucavit, ut majora caperet studiorum incrementa. Propterea eum per literas commendavi, nobili urbis vestrae Jurisconsulto, paternum decus vel aequanti, vel vincenti. Quod utrique nostri pro nomine erit. Volui tamen ut tibi quoque innotesceret. Nec enim mihi satis est, si Jurisconsultum audiat: sed volo ut literarum ac imprimis historiae studium adjungat: scio enim, imo scit Belgica nostra, quisquis sacrarium ejus accedere volet, tuas imprimis fores pulsare oportere. Multi enim Thyrsigeri, pauci Bacchi. Uxor plurimam tibi salutem adscribi petiit.

Amstelodami, CIC IC C XXX. VI. Id. Septembris.

CXXVII. Gerardus Joannes Vossius, Matthiae Berneggero, S. P.

REscripsissem jam diu, Praestantissime Berneggere; sed jam a longo tempore, in neminem incidi, qui ad vos se iturum diceret. Quanquam vero nihil mihi jucundius esse soleat, quam per literas colloqui cum hominibus eruditissimis; fateor tamen mire me segnem esse, si metuam, ne frustra scribam; quod crebro nunc fit, milite vias passim obsidente. Absque eo esset, ne laborem quidem defugissem, commentarium quem in Justinum, aliquot abhinc annis scripsi, cum cura relegendi, eaque excerpendi, quae imprimis placitura arbitrarer, sed ut dixi defuit, per quem tuto ea mitterem. Et praeterea mire distringebar, edendis commentarii nostris Oratoriis: quae tandem ad finem perducta esse laetor. Nunc vero labor, puto iste, supervacuus fuisset, quia credo, jam lucem viderit Editio, quam adornasti. Impense faveo studio, quod in hunc scriptorem insumsisti: Bene de historia externa mereris, et Latinis. Nec facile alius, ad eam rem magis fuisset idoneus, quam qui ut tot Disciplinas, ita Historiam omnem animo est complexus. Nec opera nostra (de qua limanda cogitationem abjecimus) perierit nobis; sed utilis erit ad ea, quae de Temporum ratione aliquando, si Deus volet, juris publici faciemus. Volupe fuit cognoscere, Proceres vestros, non infra se putasse, curam Grammaticam; quae nunc apud [gap: Greek word(s)] ita sordet, ut minor iis videar, quia studium hoc non neglexi. At quanto aliter sapuerint apud Romanos, etiam viri Principes, non ignoras. Quod vero scribis, in repastinanda Gymnasii vestri Grammatica, adjumento fuisse nostram; id mihi longe gratissimum fuit. Nam in talibus scis, non honorem spectavi, sed publicum commodum. Valde me beasti, Grammatica Graeco-Barbara Metrophonis Critobuli. Multum lucis adferet ad intelligendum linguam vulgarem. Plane lucem videre debet. Quod fiet hyeme proxima, sic enim recepit Elzevirius; qui nisi operam suam addixisset, vel ad alium issem, vel nunc remisissem. Idem ubi ad nos redierit, excudet commentarios nostros de lingua Latina. Mallem hac aetate, ea in lucem dare, quae ad Ecclesiae antiquitates pertinent. Quod studium me a prima tenuit adolescentia, sed etsi non pauca in eo elaboravi, tamen vix quicquam prodiit post Historiam de Pelagio, et Massiliensibus. Nempe alia me tenuere: non illa mala quidem:

Sed fugit interea breve, et irreparabile tempus,
Omnia dum capti circumvectamur amore.

Vale longe doctissime Vir, et quod facimus, id porro etiam faciamus, ut nos mutuo amemus.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. Postr. Kal. Sept.

CXXVIII. Guilielmo Archiepiscopo Cantuar. Reverendissime in Christo Pater, Dom. Illustriss.

IN diuturno Conjugis meae morbo, jam tertium enim is mensem excessit, ne mediocre solatium affudit Literarum tuarum quas merito magno mihi semper honori duco, conspectus: magis etiam ubi ex iis vidi, ut quo antehac affectu eo prosequi me pergas, quanto minus merentem, tanto magis illustrissimo nomini tuo obnoxium ac devotum. De globo utroque procuratum sedulo: probe enim scio non alios uspiam esse qui melius vel sydera nobis, vel terras mariaque


page 181, image: bs181

expresserint. Auro tamen et scitamentis aliis, commemini ornatiores missos ad aliquos viros principes qui istis caperentur: Sed tales nunc parati erant nulli; nec Britannia destituitur viris rerum hujuscemodi intelligentibus, qui istoc suppleant: atque ut alios transmitti malis, non deerunt quos jam missu demerearis. Mitto Maimonidae Librum jam diu excusum. Sed hactenus haesi vellemne comitem ei dare, exercitationem de Rabbinorum temporibus, ita praefatio dilata: interim strenue pro occupationibus quae sic distinent, progressus sum opere in eo quo omnis Gentilis Idololatriae causas eruo ex historia veteri vel rerum natura, hactenus tentatum nemini. Nam quanto aliam institerit viam Lilius Giraldus Italus, vir eruditus, nemo possit ignorare, nisi qui non legerit. Atque haec quidem non externis modo scriptoribus, sed etiam Theologis antiquis allucent facem; subinde etiam Scripturis Sacris. Quod magis fiet omnibus iis quae deinde consequentur, modo Deus mihi valetudinem et vicam, uti spero.

Filius meus Joannes in India Orientali fatis concessit Praeclare rem gerebat, paulo tamen sumptuosius quam vellem. Manebant eum magni honores et unde intra annos tres quatuor in re unctissima redire domum possit. Sed aliter visum supremo Deo. Interim solatur tum affectus procerum, nostrorum, qui summa ei destinarant: tum imprimis quod pie admodum esse defunctum intelligam.

Deum Opt. Max. oro, ut salvus et sospes annos permultos sis Ecclesiae Anglicae, vel potius Catholicae, cujus Episcopos omnes suprema post Deum et Christum manet cura.

Amstelodami CIC IC C XXXVII Prid. Kal. Oct. St. Vet.

Illustrissimi et Reverendissimi tui nominis Cliens devotissimus,

G. J. Vossius.

CXXIX. Joanni Beverovicio, S. P.

UT ex Anglia reduci volupe erat Dordrechti videre te sospitem ac valentem, ita ingratum illud fuit, quod tam cito avellerer. Amo enim te, mi Beverovici, atque id non modo ob egregiam doctrinam et virtutem tuam singularem, et mellitissimae indolis suavitatem; sed etiam quia me amas, neque id modo, ut bene de studiis multorum merentem, sed etiam ut olim meritum de tuis. Id enim nec tuae ad me literae dissimularunt, et aperte, quoties res tulit, promere apud alios soles. Nempe sic animati esse solent, quibus cor magnus ille Prometheus de meliori finxit luto. Nec ultro optare doctores debent, quam affectum. Quo amplius neque parentes a liberis, neque Deus ipse exigit a nobis. Sed Ű tempora! quam multos, imprimis dum fatales istae controversiae Bataviam turbarunt, reperi, qui insignem ex eo laudem sperarent, quod pro beneficio maleficium rependerent nobis! Quanto magis a talium moribus abfuisti, tanto impensius te amari a me aequum est, et sane, absque paucis foret tui similibus (quos inter merito suo Amplissimum Blienburgium refero) poeniteret propemodum operae totis annis quindecim urbis vestrae Gymnasio impensae. Quotidie enim video sentioque, quantum ea res incommodarit studiis nostris. Sed eo me solor, quod ut in caeteris, ita in his etiam, cui que statutum sit, qu‚ vi‚ sit eundum, et quousque pertingat. Quare ulterius alii famae quadrigis decurrant, non si eo vincamur, propterea apud Deum perierit opera nostra. Isti famae aucupes exprobrent nobis vilem, atque ut vocare ipsi solent, asinariam operam. At ego non propterea desinam putare, insipientis esse suo potius, quam publico omnia bono metiri, et paullum aliquid honoris majoris facere in terris, quam ut Deo obedias luculente omnia compensaturo in coelis. Sed istos mitto: atque ad te redeo, cujus me versiculi valde delectarunt. Et animus erat iis ornare frontispicia oratoriarum nostrarum, quae ante paucos menses iterum in lucem prodiere. Sed non poteram id facere, nisi apponerem quoque quos scripserat affinis Naeranus et Bonifacius Italus, et Collega Heinsius, atque alii complures. Malui igitur praeterire universos, quam delectu quempiam offendere. Interim scias nihil mihi gratius fuisse vel literis vel versibus tuis.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. Non. Octob.

Tuus,

G. J. vossius.



page 182, image: bs182

CXXX. Ger. Jo. Vossius, Johanni Rouse, S. P. D. Vir Clarissime et Amicissime,

VEnit ad vos Jonstonus, juvenis probus et doctus, Natione Scotus, qui in variis Scotiae, Germaniae, Belgicae Academiis Scholisque illustribus vixit. Hunc ante annum mihi commendavit Matthias Martinius, Theologus Bremensis Germaniaeque Theologorum maximus ut ego censeo [gap: Greek word(s)]; nec tamen in studiis sacris ullo suae gentis inferior. Ob hujusce Viri commendationem, quia arcta mihi amicitia fuit, Juvenem, dum hic fuit, amavi, praesertim ubi ita se gerere vidi, ut nihil in ejus vita culpandum videretur. Nec obscurus erga eum affectus meus fuit. Qu‚ fiduci‚ non dubita vit a me poscere, ut eum uni vel alteri florentissimae Academiae vestrae commendarem. Id vero facio lubens. Rogo igitur ut si qua in re utilis ei opera tua esse possit, vel etiam ornatissimi et amicissimi Pococki nostri, hanc ei ne denegetis. Nullus dubito quin gratus semper sit futurus. Oratoriarum mearum, quae ante semestre hic sunt recusae exemplaria pauca in Angliam misi ad Nob. Virum Franciscum Junium affinem meum, qui in aedibus degit illustrissimi Comitis Arundelii: Plura mittere animus erat, sed juvenis ille, qui ea secum in Angliam deferebat, pluribus onerari non debuit, nisi humanitate ejus abuti vellem. Petii autem ab affine, ut ex iis, quae misi, exemplar unum ad te, alterum ad amicum communem Pocockum transmitteret. Id quin fecerit non ambigo; nisi forte Literas meas non acceperat, quod non puto. Necdum tamen iis respondit. Postea etiam nobilissimus Vir Joannes Christophorus a Berg, haereditariorum bonorum Serenissimi Bohemiae Regis in Moravia antea praefectus, nunc autem metu Caesaris exulans, a me accepit XX. exemplaria operae ejus, quam Dom. Pocockus Catholicis e Syriaco transferendis impendit. Ea exemplaria jam Pocockus acceperit spero. Satis eleganter Liber est excusus, nec emendate minus, ut arbitror. Sed de eo judicium vestrum hic exspectamus. Dubletius noster tui memor vivit, impenseque te salutari jussit. Plurimam etiam salutem meo nomine dices Amplissimo Dom. Procancellario, quem nunc Doctorem esse Juxonem intelligo Collegii Jo. Baptistae praefectum. Quod si est, gaudeo. Item saluta eum qui cum adessem vobis, Procancellarius erat, Doct. dico Fruen, praefectum Collegii Magdal. Quid de Duppa, Prideaux, Fellio, Claytono, aliisque dicam, summis sane Viris? Quid de doctissimis et humanissimis Harrisono, Pococko, Chillingwortho? Quaeso, ubi occasio erit, affectum iis meum testare. Vale.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. VII. Kal. Nov. St. Novo.

CXXXI. Joanni Vossio. Charissime Fili,

JAm prope mensis est, quod nullas a te literas viderim: ut plane ignorem, utrum ternas meas acceperis, quibus ternis tuis anxie satis de valetudine ac penuria perscriptis respondebam. Volui igitur exemplar literarum quas iterum ad amicissimum Casaubonum misi ad te transmittere, ut facilius perspicias, quid tibi in rebus tuis facto sit opus. Sed dubitate vix possum, quin vel a D. Casaubono, vel mercatore illo Londinensi, qui Hondii nostri res procurat, voto tuo sit satisfactum. Volui hujus tamen operae etiam te reddere certiorem, quia satius duxi, quicquam in me supervacuum quodam modo videri, quam jure a te quicquam requiri. Occupatissimus quidem semper sum, ut nosti, et indies crescit curarum sepes, quae meum me esse non sinit. Sed vincit omnia affectus erga te meus, ac porro etiam vincet, dum tu eris qui debes, ac quem te esse plane confido. Permisi superioribus literis, ut si cum bona superiorum venia possis, et ita valetudini ac studiis expedire tui amantibus videatur, et nihil pericli a mari vel hoste timeant prudentiores, quamprimum ad nos excurras. Fortasse tamen expediat, ut aliquantum hoc iter differas, usque dum eruditione sis auctior. Sic iis, quos hic tui amantes habes, facilius satisfacies: et hominibus malignis obtrectandi occasionem adimes. Nosti hominum mores. Simul sumptibus parcetur: nec periculum erit ab


page 183, image: bs183

hoste. Sed tamen tui rem arbitrii facio. Tantum prudenter dispice, quid facere sit opus, et cum iis qui magis haec intelligant, consilium cape. Salutant te Mater, Fratres, Sorores. Tu quoque salute plurim‚ imperties egregios Academiae vestrae viros, quos quidem lues a vobis non fug‚rit. In his esse significas optimum et doctissimum Ma. Hallum, cui te curae hoc tristi esse tempore significas. Sane, vir tot laudibus ornatissimus, vel hoc nomine dignus est amari a nobis omnibus. Peterem etiam ut salutares Magistrum Dod; suavem sane animam. Sed eum jam quoque alio concessisse ex literis tuis intelligo.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. III. Kal. Nov. St. Nov.

Tuus Parens,

G. J. Vossius.

CXXXII. Edvvardo Misseldeno Anglo. S. P.

VEllem, vir amplissime, priusquam in Angliam redires paucis tecum de studiis filii colloqui licuisset. Pleraque enim melius tribus verbis coram quam longo sermone per Epistolam expressero. Nec propterea deero petitioni tuae, cum omnia tui causa velim, cujus prudentia, virtus, candor (ut caeteras nunc dotes praetermittam) a tot annis mihi non incognitae fuerunt. Dum filius mihi adfuit tuus, alternis fere diebus exercui, nunc pros‚ condendo aliquid, nunc carmen pangendo. Praeterea potissima eorum exigere soleo, quae me publice docentem audiisset, ac si qua minus fideliter percepta, ea aliquanto fusius diducere, aut apertius enarrare. Nec inutilis ei fuit manuductio nostra in istis, quae pertinerent ad terrarum situm, ac imprimis Imperii Romani: sine cujus notitia nihil aut parum in Historia videmus. Ac sibi ipsi nisi adolescens defuisset pauculis hebdomadis quibus sive Harlemi, sive in urbe nostra fuit (putabam ego aut Hagam isse aut morbo decumbere) plenius satisfecisset expectationi tuae. Et tamen ne nunc quidem est quod poeniteat profectus: praesertim ab eo tempore quo sermonem inter nos sevimus, ego et is, quem ad me miseras. Tenuia quidem isthaec initia sunt eorum quae animo conceperam, inque tuae spem gratiae et filii amore acturus eram, modo diutius substitisset apud nos. Sed scis istoc vetus: Dimidium, qui coepit, habet. Imo secundum Ascraeum vatem, Dimidium plus toto. Tanti interest ut ne in studiis quoque male incipiamus. Quia igitur non male apud nos coepit, velim in patriam redux pede eodem pergat: ac cum Cicerone Livium jungat. In Historico hoc primum attendat quae ad elegantiam sermonis pertinent. Codicem habeat in quo annotet verba, et formulas, ex Livio a se excerptas, ac subjiciat singulis quomodo ea hoc tempore transferre possit in usum suum. Altera cura esto Historiae. Quemcumque Livianum leget Librum, ejus sibi compendium concinnet, minimum duplo auctius epitomo veteri, quae cuique Libro praemitti solet. Tertium esto, ut ea consideret quae mores majorum virorum vel prudentiam tangunt civilem. Praeceptaque et exempla singula ad locum referat communem. Hoc fine codicem habeat in quo chartae distinguantur titulis virtutum moralium et capitum prudentiae tum togatae, tum militaris. In ordine istorum titulorum, utrum Aristotelem an alium sequatur, non multum arbitror referre. Velim etiam quia passim et in hoc scriptore et in aliis occurrunt quae tangant mores ususque Romanos, ad manum ei semper sint collectanea Rosini, quibus complectitur gentis ejus antiquitates, de urbis situ, diis, sacerdotiis, Comitiis, Magistratibus, legibus, et alias. Nunc si quis in istis plane fuerit hospes, is exiguo fructu veteres leget. Ac hac quidem aetate Rosinus ad ista suffecerit. Postea satius fuerit ipsos legere ex quibus sua Rosinus collegit, et alios quos Rosinus videre non potuit. Postremum haec cura esto ut luculentae orationes illae, quae apud Livium extant, Dialecticorum more resolvantur ut compareat, in quo cardo rei consistat, quibus argumentis causa nitatur, quomodo occurratur adversario, quae adferantur ad conciliandos auditores, quae ad affectus commovendos. Nec enim facile dixerim quantum ea res conferat ad eloquentiam: praesertim si quis ad exemplum istorum argumentum eligat nostris aptum temporibus, in quo quantum licet insistat antiquis. Haec tam multa considerare operosi videtur operis, praesertim pro ea aetate qu‚ nunc est filius tuus. Sed non aliam praescribo


page 184, image: bs184

viam quam ipse institerim bono meo: ac longe optimam esse in variis sim compertus, qui recta via grassari vellenr, ad solidam potius doctrinarum arcem, quam umbratilis gloriae. Et haec quidem sufficere arbitror pro ratione privatim Livium legendi, quam publice hactenus enarrantem audivit. Sed nolim in Romana consistere Historia. Sacram et Patriam praemisisse oportuit. Subjungere etiam opus Graecam Orientalem et omnium gentium quae irrupere in Romanum Imperium. Quo pacto autem ex istis universalis Historiae notitia optime comparetur, chart‚ alter‚ expono. Spero operam hanc meam boni consules. Idem facturus eram in studio Philosophiae, nisi satius putassem, ut filius plusculum Linguae utriusque Historiarum et prosaicae ac poeticae eloquentiae studiis insisteret. Et sub manibus habeo, imo jam olim habui, et aliquamdiu intermissum simulac potero ad incudem opus revocabo, quod partim erit de Philosophorum sectis, partim de Artium ao Scientiarum omnium utilitate ac nexu. Eo fuse dissero, quomodo sit Philosophandum. Summa eo redit auspicandum esse a secta peripatetica, postea diffundi oportere per sectarum alias imprimis Platonicam, et Zenoniam, sive Stoicam; denique sistendum esse non in Pyrrhonia, quae etiam ambiget in certissimis, sed Polemonis Alexandrini, quae Electrix sive Graece malis [gap: Greek word(s)] dicitur, nec in ullius Magistri verba jurat, sed singulas singulorum suo aestimat momento. Verum hoc judicium non nisi post Sectarum omnium notitiam in iis oritur qui veritatem prope majoris faciunt quam seipsos. Ea virtus necdum cadere potest in aetatem filii tui. Quare suffecerit hoc tempore ut Philosophia sit Peripatetica contentus. Non fatigabo te meque ulterius. Deum rogo, ut filio tuo adolecenti optimi ingenii bonam mentem conservet. Omnino enim si volet praeclarum quid, indoles ejus promittit: velle autem spero vel potius confido. Vale, vir amplissime, et nos tui amantes porro eo loco habe quo hactenus facis.

Amstelodami, CLC IC C XXXVIII. III. Kal. Decemb. St. Gregor.

CXXXIII. Petro Cunaeo. Vir atque amice summe,

GRaviter in amicitiam nostram peccarem, si in eo, quod serio adeo petis, morem minus gererem. Equidem jamdudum id fecissem, nisi, ut primo adventu domesticis negotiis, ita nunc aliis obruerer. Otium hic est, quamdiu nondum docere publice aggressus sum, caeterum id minus segne. Nam ut de eo nihil dicam, quod totus sum in schedis meis digerendis, quae res plus molestiae habet, quam primo putarem; etiam exteri, qui vel e vicinis civitatibus, vel terris etiam longinquis, huc veniunt, item indigenae ut initiis fieri solet, non paululum mihi temporis eripiunt: pene non minus, quam Lugduni unquam factum. Nec tamen dicere possum, mihi non esse otium ad literas exarandas: Sed, sic animatus sum, ut mirifice soleam procrastinare hoc officii genus: quod ubi diebus, atque adeo Hebdomadis totis factum, tandem etiam (pudet dicere) in oblivionem venit. Idem ne mihi in hac recula vitio amplius verti possit; cum literas tuas sub noctem accepissem, confestim ad Bazirium has, quas vides, exaravi. Mirabitur, scio, ille: nec enim puto, meas, post tantum silentii intervallum literas exspectat. Interim ex his me non oblitum sui facile videbit, atque idem deinceps comperiet, quoad a virtute non desciscet. Gaudeo me hic quoque reperisse, qui praeclare de eo sentiant. Est sane egregio ingenio, et si, ad magna animum adjecerit, non videtur impar futurus, verum quid ego haec ad te? qui melius me ejus indolem introspexeris. Gratias tibi ago, quod filium meum in his, quibus Lugdunenses offendit, defendis. Teneri ex officio id facere, vellem omnes scirent. Nam cum id negotium proceres hujus urbis suis commiserint advocatis, atque eos inter et filius teneat locum: honeste satis se oneri subducere non possit. Et tamen non illae ejus sunt partes, quae forent, si haec res non me, et Lugdunenses spectaret. Omnino enim primas etiam in iis, quae filio, ut natu minimo competeret, alius tenet. Non quia meus impar, sed quia paternum agitur negotium. Quod si sic quoque non satisfacit Lugdunensibus, videbo, an


page 185, image: bs185

expediat, plane hac eum controversia abstinere. Quod gratissima tibi fuerit commendatio Rosecrantzii, plurimum gaudeo. Apud Hubertum non degere eam ob causam cognovi, quod in longum tempus se obstringere noluerit: quippe qui propositum habeat, ubi hic doceri publice ceperit, quandoque hebdomadam unam alteram apud nos studiis suis dare. Tibi interea, vir amicissime, quod laborem tantum sumere volueris, gratias ago summas: invenies me promptum semper, sicubi vicissim operam meam tibi utilem existimabis. De uxore mea, pene exciderat. Quod ajunt eam aerem hunc minus posse perferre, vanissimum est. Valet illa non deterius quam antehac. Quin spem concepi, prospera hic magis valetudine usuram. Vale, vir amicissime, et cum tua, a me meaque salve.

Amstelodami.

Tuus omni officio, G. J. Vossius.

CXXXIV. Petro Cunaeo.

VIr Clarissime, qui has tibi literas tradit, is est filius generosi viri, Oligeri Rosaecrantzii, regii in Dania Senatoris, Herois, ut genere ac dignitate sublimis, ita undecunque doctissimi, et eruditorum omnium mire amantis. Tanti viri prolem, eamque quantum per aetatem licet, paterna prementem vestigia, de meliori nota mihi commenda vit utrique nostri amicissimus Joannes Meursius. Equidem si Lugduni perstitissem, nihil mihi jucundius fuisset, quam bene de adolescentis hujus studiis mereri. Idque non modo, quia sic Meursius petiisset, sed ipsius etiam adolescentis causa, ac imprimis parentis ergo, viri, vel herois potius incomparabilis. Nunc quod praestare ibi loci, nequeo, id ab iis praestari exopto, quos Collegas et amicos conjunctissimos tot annis habui: a te potissimum, quia prodesse ei potissimum potes. Atque utinam etiam in domum tuam recipias una cum Ephoro ejus Mullenio, juvene ut perhonesto, ita egregie docto. Sane valde demereberis parentem, qui nunquam immemor hujus affectus erit. Scio enim quantopere sibi gratulatus sit Meursius, quod ante annos aliquot convictorem habuerit filium natu majorem. Quod si res domesticae id hoc tempore minime sinunt, proxima apud parentem gratia erit, si consilio juves. Mihi nunc praeter Hupertium advocatum, ubi degant, nemo occurrit. Si apud civem, vivendum sit, Bibliopolam Ephorus praetulerit. Sed praeter Jacobum Marci, apud quem aliquandiu vixere Barones Stupeskii, Bibliopolarum qui convictores habent novi neminem. Ejus vero uxorem ajunt attentiorem esse ad rem, quam oporteat. Nec video cur tanti sit apud Bibliopolam potius agere, quam alium civem honestum. Nec dubico, quin, cum tibi notiores sint cives, quam mihi, facile suggerere alium possis magis idoneum. Quod ad res meas, initia hic non displicent. Nam perhumaniter habeor. Sed non arbitror fore, ut publice doceamus primis quatuor aut quinque hebdomadis. Vel saltem non antequam sententiam tulerit utraque Curia Hagensis. Cujus judicium avide exspectamus. Nec dubitant proceres hic, quin accepturi sint ex voto responsum. Tantum in causa fiduciae habent. Scripseram ad Syndicum Wevelinchovium me simulac cognoro conventuros DD. Curatores, Leidam velle excurrere. Rescripsic ille, necdum certam diem praestitutam: Sed ubi de ea intellexerit, facturum me certiorem. Quare propediem fortassis te videbo. Salutem plurimam dices uxori, et Collegis amicissimis.

Amstelodami.

Tuus totus,

G. J. Vossius.

CXXXV. Guilielmo Archiepiscopo Cantuariensi. Illustrissime Domine ac Reverendissime Pater,

JAm tertius est dies, quod de gravi convenior negotio, cujus te quamprimum certiorem faciendum putavi. Hoc, quod dixi, istiusmodi est. Atque utinam praesens potius consilium capere tecum possim. Jam ab aliquot annis ex vicinis Bataviae urbibus, ad Academiam nostram et aetate minores et doctrina inferiores, quam antehac solent, mitti Adolescentulos videmus. Mores quoque eorum quotidie fiunt deteriores. Itaque non Baccho modo ac Veneri perpetuo litat pleraque omnis Adolescentia, sed crebriores etiam caedes proximo hic sexennio commissae, quam antea totis triginta


page 186, image: bs186

annis atque amplius. Haec res male habet parentes urbiumque proceres; imprimis Amstelodamensis Civitatis, quae h‚c un‚ parte infelicem se dolet, quod liberos, cum necdum modum vitae sciunt, Studiorum causa in Academiam hanc, ubi dissolute a magna parte vivicur, mittere cogatur. Atque illud eo magis ad animum revocat, quia hoc ipso anno primarii Civis sui inque dignitate constituti filius, Civem necavit Lugdunensem. Magis etiam sua interesse hoc Amstelodamum putat, quia tam multi ad nos ex urbe sua, studiorum causa, confluunt, quam ex septem Bataviae civitacibus, aut plerisque etiam provinciis totis. Jure igitur optimo occurrendum huic malo arbitratur. Convenere ergo urbis ejus proceres universi, omniumque consensu statucum est, non melius sibi se et liberis consulere posse, quam si in urbe sua erigant illustre Gymnasium, ubi professores duo aut tres doceant Historiam, Philosophiam, aut alia quibus juventus imbui debet. Atque hoc decretum eo majori favore atque applausu a Civibus exceptum est, quia in tam populosa urbe, seu indigenas spectemus, seu advenas, ex cunctis fere Christiani orbis regionibus; magna eorum copia est, qui vel egregiae ipsi eruditionis sint, vel saltem doctrinae peramantes. Horum igitur omnium votum fuit, ut et ipsi audire quotidie aliquem possint, qui vel antiquitates gentium, aut naturae arcana pandat. Itum hoc animo ad me, ac rogatum ut hac in re addicere operam florentissimae Reipub. vellem. Itum quoque ad Casparum Barlaeum Philosophum ac Poetam insignem. Stipendium mihi obtulere altera parte majus, quam apud nos Professores habent. Nec abhorret animus: Nam et pulchre mereri hic de publico mihi licebit; et gloriosum erit primum me jecisse fundamenca Illustris Gymnasii, quod fortasse aliquando cum inclytis Academiis fama nominis contendet. Uxor etiam valde proclivis est, quia si quid mihi humanitus contingat, malit ea in urbe esse, ubi viduis bene-meritorum optime consuli a proceribus solet. Liberi etiam adhortantur, quia longe facilior illic assurgendi sibi occasio erit, in tanta dignitatum ac munerum multitudine. Eo magis quia jam Proceres ipsi et mihi et meis spem pollicitando fecere, futurum ut occasiones non dimittant, quibus familiae meae consuli possit. Consanguinei et amici suadent ne hanc conditionem abnuam; variasque etiam rationes adjungunt, quas longum esset exponere. Oravi Deum animum mihi ut illum inspiret, ut eligam quod Reipublicae atque Ecclesiae imprimis utile erit, ac mihi meisque salutare. Fortasse aliqui partium studio nimis laborantes, et quibus insitum a natura est alienam felicitatem invidis intueri oculis, mihi id vitio vertent. Sed consolor me in eo quod sapientis atque probi sit potius sequi Conscientiam ducem, et bonorum consilia, quam vanas quorundam vocesus. Talium imprimis, qui eapropter quod Magistratus jus suum tueri satagat, adversus unius aut alterius tribunitias Conciones seditiosaque Consilia clamitant, eum partium studio in praesentibus Religionis Controversiis teneri, et ex suo ingenio proborum dimetiuntur animos, in longe melioribus ea reprehendentes vitia quibus ipsi laborant. Equidem si eo venero, ostendam me non alteri Ecclesiae adhaerescere, quam hactenus feci, omniaque in tristi hac discordia ad pacem et concordiam dirigam, e‚ prudenti‚ qu‚ Dominus mihi servo suo conferre dignabitur, ut ita tandem quantum in me est, nostra Respubl. (navi quae fluctibus ac ventis agitatur similis) tranquillum in portum appellere sese valeat.

Haec raptim nunc exaravi Post paucos dies certiora perscribam. Nunc plura non licet; quia hodie mittendae sunt hae Literae Hagam, ad illustrissimum meique amantissimum Dom. Vaine, Serenissimi Regis Magnae Britanniae Legatum; qui crastino mane iter suscepturus in Britanniam, eum sine meis redire Literis nefas fuisset.

Illustrissime Domine, Pater in Christo Reverendissime, Deus Opt. Max. diu te incolumem Ecclesiae ac Britanniae, imo et mihi meisque conservet.

Lugd. Bat. CIC IC C XXXI. XII. Jan. Stylo Novo.

Illustrissimi et Reverendissimi Nominis tui Cultor obstrictissimus et devotissimus,

G. J. Vossius.

CXXXVI. Erycio Puteano, S. P.

FAtum quodammodo meum videtur, perpetuis occupationibus ab officio


page 187, image: bs187

literarum impediri. Saepius scribere cupidum gravissima retinuerunt negotia, quae si unquam, nunc certe in me obruunt. Petis ut de statu meo faciam te certiorem, ego quoque non petenti purgandi caus‚ significassem, ut non voluntatem aeque officii praestandi, quam potestatem deesse mihi intelligeres: res ita habet. Annus fere integer elapsus est, quod partim corrupti adolescentium mores, partim aliae causae Amstelodamenses magistratus perpulere, ut consilia de erigendo illustri Gymnasio inirent. Id et sibi jucundum et liberis utile fore praevidebant: quippe qui nullo obtentu ad Academiam festinare Lugdunensem possent, atque in parentum conspectu ac metu essent, quoad firmat‚ aetate, et studiorum propemodum spatio decurso ad graviora se transferrent, ac supremum honoris gradum peterent. Ad hoc illud accedit, quod in civitace ea qua incolamus, manitudine, non alteri, ut puto, tota Belgic‚ cedit, ingens Doctorum et Semidoctorum copia est, qui vel quotidie vel quoties re et sinunt aliquem de egregio argumento disputantem audire exoptent. Diu itaque re deliberat‚ inter proceres utilem omnes censuere. Inde dispicientibus quos potissimum ad docendum vocarent, primas honoris ejus mihi tribuendas putarunt. Et ne transire ad se dubitarem; stipendii magnitudinem aliaque proposuerunt, multo quam hic fruor, ampliora. Illud bis mille et quingentorum in annos singulos florenorum est, additae et aedes publico sumptu conductae florenis nongentis. Liberorum se rationem habituros adjecere. Seni enim praeter filias liberi, quorum unus et alter civilis nunc honoris capaces videntur. Vides ipse quanta haec sint. Illud imprimis quod postremo dixi, ego nunc huc nunc illuc inclino. Et modo cum propinquis, modo cum amicis rem communico. Plerique conditionem ut accipiam suadent. Ita mihi dies itineribus et consultando, pene dixerim, pereunt; dum Haga ultro citroque commeo. Exitum brevi res habitura est. Simulatque constituero, neutiquam postrema tanto amico significatio. Opusculum tuum de Begginarum insticuto accepi. Quae vidi, perplacent; sed, ne quid dissimulem, perlegendi otium occupationes, quas retuli, non concessere. Caeterum et non lecta Puteano digna facile praesagio, quo ex fonte, praeter limpidas aquas, quis exspectet quicquam? Audes tamen monere, ut censere tua scripta velim. Summo modestiae argumento, ut cui eruditio censurae jus deferat, sua ipse aliorum subjicere judicio velit. Nimirum est haec Puteano digna modestia, in quo certare virtutes omnes videntur; quae ut aliorum in se amorem attrahunt, ita ab annis xl, et amplius ita meum illexerunt animum, ut nunquam nisi fato indissolubile amicitiae vinculum solvi possit. Caetera proximis literis persequar. Nam nunc, quod volo, non possum. Cum [gap: Greek word(s)] non habeam mitto translationem IV. Apostolicarum Epistolarum a Syriaco, ea scio argumenti causa grata erit, etquia meo nomini dicata est ab eruditissimo interprete. Vale, summe vir idem atque amice.

Lugd. Batav. CIC IC C XXXI. XIII. Kal. Feb.

Salutem Praestantissimo Tuldeno, cui prima occasione rescribam, nunc enim non possum ob intempestam noctem et animum, curis lassatum.

CXXXVII. Diodoro Tuldeno, S. P.

ALiquandiu est, Clarissime Tuldene, quod tuum de sui cognitione commentarium, et dono quidem tuo, accepi. Ac licet, si unquam variis interim distringerer curis, quandoque etiam ab urbe abessem (causam fortasse jam aliunde cognŰris) impetrare tamen a me non potui, quin per intervalla nunc hanc, nunc illam partem, in manus sumerem; quod majori dubito voluptate fecerim, quam fructu: unum doleo, occupationibus me iis implicitum fuisse, ut insignem adeo librum non qua cur‚ oporteret, evolverem. Sed sic quoque praestantiam facile cepi, qua allectus ad eum saepius recurram. Duo potissimum sunt, quae commendare scriptionem valeant, argumentum et tractandi modus. Hoc si spectemus, omnes implÍsti numeros. Argumentum, cujus sit pretii facile prudentes intelligant, imprimis corruptis hisce temporibus. Quam sapiens ille Chilon, aut quicunque is si resurgeret. Dicti sui utilitatem, vel potius necessitatem conspiceret: quibus te, Doctissime


page 188, image: bs188

Tuldene, landibus dignaretur, qui sic sistere seculi vitia nitaris, nunquam non laudando proposito? Videret et in Belgis (utut Barbara ei nominassent) nasci viros, qui Graecorum et imitarentur, et aequarent sapientiam. Quamquam parum hic sit aequasse, qui, Christiana Religione perfusus, quicquid hic gentilis est sapientiae, longius opere hoc exsupetes, quam luna sidera minora. Equidem, qui saepius calamitosa haec tempora deploro, tanto majores tibi gratias ago, quanto magis, senescente hac aetate, eorum mihi vitia videor intelligere. Atque utinam dignas referre gratias possim; sed qui vix libri pretium capio, qua ratione, justa aestimatione metiri possim? Attamen simulatque meus esse coepero, ac Musas sereniori animo invisere licebit, (quod propediem fore arbitror) primam curam otio meo seposui, tuum accuratius lustrandi atque evolvendi opus. Ex quo sane mihi, ac aliis cunctis discere semper licebit. Nunc aliud non possum quam pro munere gratias agere, quod data opportunitate, compensare nequaquam differam. Plurimam salutem dices summo et viro et amico Erycio Puteano. Imo et aliis, quos mei amantes judicabis. Vale, Praestantissime Tuldene, et diligere nos perge.

Lugd. Batav. CIC IC C XXXI. III. Non. Mart. nocte intempesta, ut plurimum meus est mos scribendi literas.

Tuus,

G. J. Vossius.

CXXXVIII. G. J. Vossius, Erycio Puteano, v. cl. S. P D.

MAgnam capio voluptatem, quoties cogito, uti ab iisdem magistris literas docebamur adolescentuli; ita utrumque postea idem eloquentiae studium adamasse, atque etiam iis adjutum; me quidem praecepta ejus pro viribus in literas referendo, te vero, quod non paulo majoris spiritus, bene dicendo: quo illud es consecutus, ut quos veterum potissimum tibi imitandos proposuisti, eos non provocare modo, sed suis etiam caedere in castris videaris. Quanquam vero ea parte longissime vincar: tamen illud me solatur, quod studium non plane dissimile, eosdem fere nobis amicos plurimis in terris peperit: uti variis eorum exemplis comperi qui in Germania, Italia, Gallia, Britannia, Sarmatia, aut vicinis imperiis degunt. Putidum fortasse fuerit, diu ejusmodi sermoni immorari: cum me ipsum etiam spectet: sed Sueonum regno tacere non sinit praesens occasio. Nam ut caeteros sileam, qui quotidie vel huc veniunt, vel me literis suis compellant. Hisce proximis diebus non semel de tuis laudibus sermo apud me fuit generoso adolescenti Jacobo Skytteo, quem video non solum legisse omnia pene, quae divulgasti, sed tanta eorum admiratione teneri, ut unus ei Puteanus sit instar omnium, qui triverint hunc eloquentiae callem. Ac magnopere ille gaudebat cum ex me cognosceret, quae inter nos animorum conjunctio foret, meque maximopere rogavit, ut simulac ad te scriberem, suas literas adderem meis. Omnino enim se velle tibi in notescere ajebat. Hunc honestum ejus ardorem scio tibi non ingratum fore: partim quia optime semper volueris studiis adolescentiae: partim quia publici interest, ut illustri loco nati, quando literarum ac eloquentiae amore flagrant, in praeclaro hoc proposito magis magisque animentur. Est vero adolescens is minimus natu filiorum perillustris ac generosi viri, Joannis Skyte senioris, L. Baronis in Duderoff, Domini in Grousoo, et Stronszarum, Equitis aurati. Qui quantus sit in regno Suecorum ex eo cognosces, quod idem sit ex summis regni senatoribus: idem universae Livoniae, Careliae et Ingriae gubernator: idem Academiae Upsaliensis Cancellarius. Idem Finlandiae septentrionalis judex provincialis, nec facile dixerim, quanta indies incrementa apud Suecos ac populos vicinos literae ac eloquentiae capiant hujus Viri oper‚: Ut vere Mecaenatis nomen mereatur. Quin ejus maxime instinctu Serenissimus Rex Gustaphus Dorpathi in Livonia illustre Gymnasium erexit in quo Baro Skyttius orationem inauguralem ipse habuit anno superiori III. Id. Octob. Imo Suis etiam sumptibus in Academia Upsaliensi Professorem Eloquentiae extra ordinem alit. Ut jam ea Academia non regiis modo professoribus, sed Skyttiano etiam se jactet. Nec minora sunt, quae


page 189, image: bs189

molitur: imprimis vero totus est in eo, ut regem non fortissimum modo sed etiam eruditissimum inflammet ad Academias, Collegia, ac Scholas excitandas in cunctis ditionis suae terris; Etiam (quis credat?) in Lapponia illa, dubium fabulis an historiis magis decantata. Gaudeamus, mi Puteane, quod etiam sub frigido illo axe Musarum ardent amore, nec Musarum modo, sed etiam nostri utriusque. Multi enim, ut dixi initio, nostri istic amatores, tui etiam admiratores. Quare, ut puto, nec grave tibi erit, tribus verbis respondere illustri Baroni Skyttio. Quod non ipsi modo, sed et mihi atque adeo illustrissimo parenti ejus longe erit gratissimum. Literas Amstelodamum procurabis, ibi enim alterum jam mensem vivo. Necdum tamen Historias ac Politicen profiteri sum publice aggressus. Interim stipendium nobis liberaliter fluit: ac fruimur otio beato, sed minime segni. Nam non minus interim scribendo prodero, quam si ingens corona a dicentis ore penderet. Plurimam salutem dices V. Cl. Tuldeno, Castellano, et si qui praeterea ament studia nostra.

Amstelodami.

CXXXIX. Winando Rutgersio, Sa. Theol. Doct. S. P. D.

MUltis occupatus, Vir Clarissime et Amicissime, nolui tamen deesse postulatis tuis. Amstelodamum ante quinque menses commigravi. Ubi loco habeor perhonesto. Stipendium, caeteraque emolumenta, quae ex publico percipio, exsuperant tria florenorum millia. Spes adhaec aliorum, pro liberis. Quem mihi commendas, vir mihi videtur apprime probus. Nec opificium ei apud Batavos vel Westphalos obstare debet. Nam itidem sarcinator Batavus ille erat, qui apud Westphalos ab acu ad sceptrum pervenit. Nosti Monasteriensem fabulam? Sed extra jocum. Optime ei volo, idque imprimis tui causa. Necdum tamen video, quomodo ei valde utilis esse possit opera mea. Nam pedellatus, quem vocant, et ut sic dicam, subpraefectura bibliothecae, et similia quae illustrem hanc scholam spectent, iis potius concedi solent, qui vel literati sint vel saltem non [gap: Greek word(s)]. At hic humanitatis studia non degustavit. Caeterum alia sunt, ad quae magis sit idoneus. Tantum vacare aliquid ejusmodi velim; etsi jam alii sint, qui similia a me petierint, et quidem quibus negare nihil possum: Nec hoc prohibet quo minus pari cum iis loco sit hic tuus. Plura velim, quam possum. Sed faciam quicquid potero. Sic amicissime vir merentur virtus et amicitia tua, postulat autem mutuus amor, qui jam ab annis est triginta vel circiter, ut non recurram ad vetera: nempe affectum qui inter parentes utriusque nostri fuit; de quo multa praedicare mihi parens tuus solet. Intelligo te circa Paschales ferias excursurum. Advenies gratissimus. Credo optimam etiam adduces uxorem, quam non conspexi ab eo tempore, quo cum vitrica utebatur Dordrechti hospicio meo. Sane tempus sit, ut videat has terras, quas puto, ab longo adeo intervallo non adspexit. Uxor eam salvere jubet. Multa etiam salute impertias Collegas doctissimos et omnes mei amantes. Vale optime et ornatissime Rutgersi.

Amstelodami.

Tuus totus, G. J. Vossius.

CXL. Guilielmo Episcopo Londinensi. Reverendissime in Christo Pater, Domine Illustriss.

MIrari te longum adeo silentium meum non solum arbitror, verum et certe scio. Quippe qui eorum, quae in causa sunt, cur scribendi hoc officium diutius distulerim, minime, ut puto, gnarus esse possis. Itaque rem omnem in pauca conferam. Postquam Lugdunenses viderunt, eo me propendere ut Amstelodamum commigrarem, id unum petierunt, uc saltem rem in integro relinquerem, usque dum locuti essent cum Amstelodamensium illis, qui Hagam ad illustrium ordinum conventum missi ab urbe sua forent. Interea diem ille ex die ducere, et nescio quas ob causas moras nectere. Jam mensis unus et alter exspir‚rat, cum frustra responsum exspecto. Tandem cum Academiae Curatores Lugdunum venissent, idem a me postulant quod ante. Molestum mihi erat sic animi pendere. Sed quid facerem,


page 190, image: bs190

nisi Lugdunenses mihi aperte inimicos vellem? Aliquanto post in Hagensi Ordinum conventu magnis studiis certatum inter Amstelodamenses et Lugdunenses Delegatos, utrum Amstelodamensibus liceret illustre erigere Gymnasium cum in propinquo sit Academia, cujus id solius jus videatur, ut in ea publice doceant professores. Non obstitere Amstelodamenses, quo minus omnis tum controversia ab ipsis proceribus decideretur. Quod si contigisset, sine dubio pronuntiacum pro Amstelodamensibus foret. Parvi enim momenti sunt, quae Lugdunenses pro se adferunt. Nec facile Civitates adversus seipsas sententiam tulissent. Quippe si Amstelodamensibus id non licet; nec alteri vel Hollandiae, vel Zeelandiae Civitati licebit, cum utriusque Provinciae sit Academia Leidensis. Id vero nunquam dixerint vel hujus vel illius Provinciae Civitates. Praesertim cum non una alteraque sit ex majoribus, quae idem ac Amstelodamenses affectet. Solum eas impedie, quod sumptus essent faciendi maximi, quibus vix pares nunc videantur. Attamen meliora sperant tempora. In quorum praejudicium nihil nunc fieri velint. Adde quod Dordrechti in Batavia professi publice sint Polyander, Nansius, Marcellus: Middelburgi vero in Zeelandia, Gomarus, Mordisonus, alii; nec unquam se Lugdunenses opposuere: ut satis liqueat, quod nunc animati aliter sint, id totum esse ab invidia profectum erga Urbem tantae potentiae: Nisi credere malumus ex eo id esse, quia metuant ne vehementius Lugdunensibus Amstelodamenses incommodent, partim ob loci propinquitatem, partim ob opes immensas, ut si velint, facile in Urbem suam possint summos quosque viros ex Academia Lugdunensi magnis promissis allicere. Utcumque illud est, in eo quem dixi ordinum conventu postulatum ab Amstelodamensibus et Lugdunensibus, ut utrique judicium hujus controversiae committerent curiae tum Hollandiae tum supremae. Itaque et Amstelodamenses, ne quicquam praeter leges tentare viderentur, Senatorum judicio rem permittere. Quae cum ad te perscribere vellem, intelligo paucis hebdomadis vel potius diebus negotium consummandum. Quare officium scribendi paulisper differebam. Verum tres, aut quatuor effluebant hebdomades, priusquam parati essent Lugdunenses. Paratis illis novae iterum spes quaestionis un‚ atque alter‚ hebdomad‚ definiendae. Sed adhuc sub judice lis est. Quamobrem cum iterato me spe frustratum viderem, ulterius differendam scriptionem non putabam. Ajunt quidem fore ut intra dies paucas decidatur. Sed hoc alteris tum literis malim significare, quam diutius nunc silere, ne penitus immemor videar officii mei. Priusquam Amstelodamenses Haga domum redirent, convenit inter eos et Lugdunenses, ut Amstelodamum commigrarem, sed conditione h‚c, ne publice docere aggrederemur, dum lis ea penderet. Etiam Academiae curatores, cum Hagam excurrissem, idem a me postul‚runt. Quare hic otio nunc fruor, sed negotioso. Nam praeterquam quod nonnihil mihi molestum est tam diu a publico docendi munere abstinere, etiam solicitus sum de Legibus atque aliis, quae ad constitutionem novi Gymnasii pertinent. De his enim ut nunc cogitarem petiere Urbis hujus proceres. De controversiae vero exitu minime sum solicitus. Nam nulli pene is dubius est. Nec multum causae suae confidunt Lugdunenses. Sed ajunt plerique eo se litem movere Amstelodamensibus, ne si forte Gymnasii illius gloria quandoque vel incommodet Lugdunensi, vel etiam luminibus obstruat, a posteris accusentur, quod initio non obstiterint, cum ista ab Amstelodamensibus tentarentur. Quidquid vero de Academia est Lugdunensi, in eo prope omnes conveniunt prudenter agere Amstelodamenses, ac recte consulere, non modo Civibus suis, et Juventuti, sed etiam oppidis vicinis; cum periculo non careat si adolescentes, priusquam vitae modum sciant, mittantur eam in Academiam, ubi non in Collegiis vivant, sed in aedibus apud cerdones in quos imperium exerceant ipsi; unde sit, ut noctu bene poti per plateas grassentur, non sine periculo et suo et alieno. Invitus quicquam exaro, quod nomini Academiae ejus obesse possit, quam non amare modo debeo sed etiam venerari. Attamen et id verissimum est, etiam ab eo tempore quo postremo ad te scripsi, complures gravissime vulneratos, ac nunc etiam Zelandum bono genere prognatum ex vulnere decumbere; de cujus vita plane conclamatum videatur. Reus vero, ut fieri istic solet, fug‚ sibi consuluit. Quod suggerebas


page 191, image: bs191

ne proceres patriae offenderem, id quamquam antea fixum mihi erat, tamen monitu tuo incitatus, serio magis attendi. Sed neminem reperi qui aegre ferret, vel factum improbaret meum. Imo plerique ex Lugdunensibus aperte ita dicunt, tam me prudenter facere, qui meliorem Amstelodamensium conditionem sim amplexus (nam et idem se facturos meo si loco fuissent) quam Amstelodamenses peccent subducendo eum Academiae qui bonam juventuti operam navet: nec enim concoquere id se posse Amstelodamenses ex Academia ejus Provinciae, cujus ipsi sint pars illustris, vocare quemquam in urbem suam, cum magis rationem habere debuerint Provinciae quam suae Civitatis. Et sane speciose admodum ista dicuntur. Sed obtendunt Amstelodamenses jus esse professoribus quovis commigrandi, quo velint: ad haec se prius rem omnem communicasse cum Lugdunensibus; necobscure iis significasse, si neutiquam parati me essent dimittere, posse de eo conveniri, dummodo mihi satisfieret, cui se obstrictos faterentur. Quod si tum a Lugdunensibus, et aliquot etiam mensibus post fuent cessatum, non esse profecto quod nunc Amstelodamenses accusent, sed se ipsos qui in me retinendo fuerint negligentiores. Alia etiam non levis momenti pro se adducunt. Sed video me jam alteram paginam explevisse. Quare ne longior sim, abrumpam, si unum iliud adjecero, plus omnino mihi hic otii fore, ad ea limanda ac perficienda, quae sum exorsus. Imprimis autem quod toties tibi, Illustrissime Domine, postulatum, me ad Ecclesiasticam Historiam accingam, quantum per munus publicum licebit. Magnus est animi mei ardor ad praestandum aliquid quo Spartam illam ornem. Ac quanquam male me habet, quod sex septem homines (quorum magna ante annos duodecim in Ecclesia erat auctoritas) propterea quod inter extremas sententias cum antiquitate aliquid medium probarem, sic afflixerint rem familiarem, ut longe opulentior Lugdunum venerim, quam nunc recedo: tamen magis aegre est animo meo, quod relictis propemodum studiis sacris coactus sim docere bis de die in studiis humanitatis. Nam mane quidem Xenophontem, Aristophanem, aut alium ejus generis enarrare soleo: post prandium autem Florum, Justinum, aut similem. Nisi quod postremo biennio dum expono Sulpitii Severi Historiam Sacram, occasio fuit expendendi universam Historiam veteris Testamenti. Mallem eadem occasio fuisset in rebus Christianorum, propter provinciam illam quam suscepi. In qua lento admodum pede sum progressus. Absque eo fuisset his annis duodecim, si bene me novi, minimum in Historia Ecclesiastica sex ejusmodi volumina ac est Historia Pelagiana, nec minoris bonitatis edidissem. Sed hoc ferre illi non poterant, qui quod honoris mihi accederet, sibi decedere arbitrabantur. Ego vero etsi optimi cujusque aliquo etiam magnatum favore subnixus, temporibus tamen cedendum putavi. Nec aliter poteram, si conjugi ac liberis consultum vellem. Nunc auctoritas eorum de quibus conquerebar, multum refrixit. Planeque omnia suo magis momento pensantur. Maxime e cordatissimo hujus urbis Senatu. Verum oblitus non tam mei, quam negotiorum tuorum iterum materiem ingredior de qua priusquam omnia dixero, diem clauso componat vesper Olympo.

Deus Opt. Max. te, Illustrissime Domine optimeque Mecaenas, Serenissimo Regi Carolo, Regno Britanniae magnae, Ecclesiae universae ac amicis et cultoribus tuis, familiae in his meae, quae assidue pro te vota facit, diuturnam ac incolumem vitam largiatur.

Amstelod. CIC IC C XXXI. Prid. Id. Quinct. St. Vet.

Devotissimus et obstrictissimus Reverendissimo et Illustrissimo nomini tuo, G. J. Vossius.

CXLI. Gerardus Vossius, Hugoni Grotio, S. P.

JAm ex amplissimo affine tuo Reigersbergio intellexeris, vir maxime, ut Amstelodamenses causis compulsi gravissimis, constituere in urbe sua cogitent Gymnasium illustre: atque ut eam ad rem utilem existiment, operam tum meam, tum Collegae, et amici veteris Gasparis Barlaei. Sed Leidenses plane habent persuasum, detrahere eam rem multum posse nomini, et existimationi Academiae suae: eoque omnem movent lapidem,


page 192, image: bs192

ut hoc negotium disturbent. Primum negant juris hoc esse ulli civitatum, praeterquam suae: cui pro tolerata fortiter obsidione, praemii loco sit attributum, ut Academiam habeat, ad quam Hollandiae, et Zelandiae ablegetur juventus. Amstelodamenses autem arbitrantur, aliud esse Academiam statuere, quam ad rem opus sit privilegiis, et immunitatibus a suprema potestate concessis: aliud autem Gymnasium erigere; in quo juventus, et alii Musarum amantes, absque ejusmodi privilegiis, liberali imbuantur doctrina: quale jus penes singulas esse civitates. Existimant quoque, eam rem plurimum commodare posse Leidensibus; quia si annum unum alterum diutius apud se detineatur juventus, et eruditione anctior ventura sit ad Academiam, quod ex honore loci futurum, et judicio firmatior, quod efficiet, ut deinceps hic minus sit turbarum. Urgent iterum Leidenses, si habere Amstelodamenses velint professores aliquos, saltem non alibi iis docendum fore, quam in Scholis classicis: uti apud Dordrechtanos fecere professores, Nansius, Polyander, Marcellus. Amstelodamenses ajunt, non esse laborandum Leidensibus, utrum in auditorio aliquo Scholae Classicae, doceant professores: an loco aliquantum dissito, qui magis deceat non magis Doctores ipsos, sed etiam adolescentes, jam rude a ludi moderatore donatos, ac pariter tot praestantissimos cives, qui studia colant, ac de rerum natura, vel imperiis, aliisque rebus praeclarissimis, publice alios disserentes audire exoptent. Denique objectant, ut haec essent, non tamen debuisse Amstelodamenses ullum ex Academia hac vocare: sed potiorem iis habendam fuisse rationem Scholae, quae totius sit Hollandiae, ac Zelandiae, quam quae unius sit urbis futura: praesertim cum ipsi nobile sint membrum in Procerum conventu, a quo curatores Academiae statuuntur, ut quos hi statuerint Academiae professores, iidem ab Amstelodamensibus ipsis praefecti fuisse Academiae sint dicendi. Neque negant. Amstelodamenses, haec alicujus esse ponderis; ac propterea delegati eorum, in Ordinum conventu ante menses duos, cum ‚ Leidensibus super hoc compellati essent, eo inclinabant, ut si rogarentur, ne quemquam vocare ex Academia sua vellent, morem ea in re gererent, dummodo mihi satisfieret, quo invito pacta conventa non possent reddere irrita. Leidenses vero passi sunt optimam occasionem effluere, quamquam dies dicta esset conventus, et ea de causa semel iterumque Lugduno Hagam excurrissem. Nimirum honestius urbi suae putant Leidenses, si non tam rogent Amstelodamenses, ut a proposito desistant, quam si in proximo Ordinum conventu, qui mense Martio futurus, interdicatur Amstelodamensibus, ne Illustrem Scholam erigere, aut saltem ne quemquam ex Academia, ad Scholam Urbis suae vocare Professorem possint. Amstelodamenses autem negant, se quicquid facere velle, quod privilegiis Leidensium adversetur, sed si iis repugnet consilium de gymnasio, in quo doceant professores publici, solum opus esse, ut privilegium hoc sibi monstretur: eo viso, velle se ab instituto desistere. Ad me autem quod attinet, eo se potissimum ajunt de me cogitasse, quia non solum opera mea in publice docendo Historiam, pergratum toti urbi argumentum, utilis sit futura; sed etiam in dirigendis Scholis duabus classicis (quarum non melior facies sit, quam in caeteris Bataviae urbibus) juvare consilio Amplissimos Consules possem: quippe qui non sine fructu annis totis XV. Dordrechtanae Scholae, ante hos annos XV. praefuissem. Negant praeterea, cum in Academiam professores vocantur, stipulationem intercedere, qua obstricti professores, non alio ire possint, si res eorum sic ferant. Si jus est Leidensibus, abrogandi munus professoribus, cujus rei exempla nuper vidimus (ut de socero Junio taceam, cui professio linguae Hebraeae erepta invito:) sane etiam professoribus jus esse abdicandi se munere quando vellent. Ac hujus rei exempla multa suppetere: ut in Danaeo se conferente in illustrem Scholam Gandavensem: Gomaro, Middelburgum eunte; Meursio proficiscente Soram, et compluribus aliis. Si professione fungens non possit a se vocari, tantum requiri, ut professor muneri renunciet: nec dubitari posse, quin saltem eum tum vocari sibi liceat. Haec sunt, de quibus Leidendes in proximo Ordinum conventu, controversiam Amstelodamensibus moturi videntur. Quod si sic etiam se nihil efficere posse animad vertant, puto, contenti erunt, a Proceribus nostris XX. aut circiter, millia expetere, ut deinceps liberalius habeant


page 193, image: bs193

professores alicujus nominis, atque alios etiam consequantur, qui vel docendo publice, vel scribendo illustrare hanc Academiam possint. Hujus rei indicium non unus mihi eorum fecit, qui Leidensibus familiarius utuntur. Nec obscure innuunt, discessum meum causaturum, ut luculentiori conditione Salmasius iterum advocetur: ut paulum illud damni, quod in me faciet Academia, magnitudine ejus viri abunde compensetur. Equidem si venerit, gratulabor, eo magis, quia ei docendum publice non erit, eoque defaecatiori animo totus erit in scribendo. Mihi tam felici esse non licuit, cui bis de die docendum fuit, ut ignosci mihi debeat, si scriptorum praestantia ab aliis vincar. Laus haec publica est; nec omnia omnes possumus. Ac de isto hactenus. Ad aliud nunc venio, in quo consilio atque opera mihi opus tua. Ante dies tres quatuor, redditae literae filio meo Dionysio a Generosissimo Barone Christophoro Slupeskio, quibus significat fortasse iturum se Constantinopolin, et ad alios orientis tractus: ac quia meminerit, quanto ardore filius soleat expetere, ut terras eas lustraret, ut quae deessent in Arabicis, ab Arabice loquentibus posset addiscere, voluisse se nunc occasionem offerre, qua sine Parentum molestia, voto suo posset satisfacere: Comitem enim hujus itineris assumturum. Non abhorret filius, qui nihil aeque desiderat, quam ut hoc fiat. Sed quiddam scrupulum mihi injicit atque uxori. Nam quia illustrissimus hic Baro, in Religione sequitur Opiniones Ecclesiae Romanae, et filius meus ad aetatulam (necdum annorum XX. est) judicio non adeo est firmato, ut inescari promissis nequeat, aut argumentis decipi speciosis; parum tutum arbitror, eum committere itineri tam longinquo cum iis, qui rem Deo se gratam facturos putarent, si ad gremium Ecclesiae Romanae filium abducerent. Suspicio mihi injecta ab aliquo, a Rege Christiano legatum iri aliquem Constantinopolin; inque hujus comitatu Baronem Slupeskium fore. At Rex non mittet alium, ut puto, quam suae in Religione sententiae. Eum Presbyter comitabitur, et alii [gap: Greek word(s)]. Quare tanto plus periculi filio sit, in tanto eorum numero, qui diversum sentiant a nobis. Ut mittam, quod fortasse in iis futuri homines malis moribus, quos affricare meo possent. Ille quidem se satis firmo ad ea pectore arbitratur: sed ego multis edoctus exemplis, tuta etiam timere didici. Nec proptetea consultationem omnem de hac re abjeci. Fortasse enim illustris hic Baro minus etiam Romanae Ecclesiae placitis adhaeret, quam cum viveret nobiscum. Fortasse etiam comitabitur Ephorus, Paschalis Medicus, Gallus, qui tantum non juravit in verba Zelotarum nostrorum. Fortasse et una iturus, fratrum generosorum tertius, qui ut intelligo, in Religione plane noster est. Et si Legatus mittendus, fortasse erit aliquis, qui in Religionis controversiis, non male sentiat de Ecclesiis nostris. Quales e politicis Gallia habet multos, qui distinguere aera possint lupinis: Haec si essent, facilem me postulatis filii praeberem. Est enim is Baro, Christophorus Slupeskius, ut si unum illud de Religione excepero, nihil in eo possit desiderari. Pius est, ac Numinis metuens: Gravis est, modestus, et cordatus. Ingenio excellit, et pro ingenio rara ei eruditio. Et mei, filiique est amantissimus. Quare si pulchra fuerit occasio filio visendi orientem, nullis, vel exiguis impensis meis: nec causa sit satis gravis, cur in Religione ei ab [gap: Greek word(s)] metuere debeam: sane fore puto, ut morem ei geramus. Verum haut animus annuere, antequam de eo, quod dixi, penitius aliquid eognŰro. Quare rem feceris longe mihi gratissimam, et amicitia nostra dignam, si ea, quae vel jam scias de itinere hoc, vel ex Illustribus Baronibus, aut aliis possis cognoscere, ad me, iis ignaris, perscripseris. Ego quidem et filius generoso Baroni rescripsimus. Sed de metu eo qui Religionem spectet ne [gap: Greek word(s)] quidem. Id enim magis abalienare; quam conciliare posse videbatur. Si inconsultum plane erit, ut filius se una in viam det, aliae a nobis causae, et verae poterunt adferri, cur id minus fiat.

Accepi his diebus, literas ab ornatissimo Oomsio nostro, quibus significat, impense se desiderare responsum ad literas eas quas ad te misit, postquam mihi sententiam tuam, de equestri S. Michaelis dignitate perscripseras. Nihil isti acceptius fuit humanitate ea, qua morem nobis gesseris. Atque optat, ut de caetero etiam certior a te fiat.



page 194, image: bs194

Salutant te, Uxorem, Liberos, omnes mei, atque una filius tuus, qui in studiis probare se pergit.

Lugd. Batav. CIC IC C XXXI. Prid. Id. Feb.

Tuus omni officio, G. J. Vossius.

CXLII. Gerardus Johannes Vossius, Hugoni Grotio, S. P.

MAgnis animis superiori hebdomade actum est, de negotio meo Hagae in Illustrium Ordinum conventu, inter Leidenses et Amstelodamenses. Minantur Leidenses nihil se deinceps tribuere velle ad bellum adversus Hispanum, si Amstelodamenses violent privilegium sibi a Philippo Rege concessum, ut pro obsidione bis fortiter tolerata, erigere possint Academiam. Aperta enim esse Privilegii verba, quibus cavetur, ne ulla Hollandiae aut Zelandiae urbs talem Scholam erigat. Amstelodamenses jubent attendere ad ea quae antecedant vocem hanc talem, nempe privilegiatam, sive quae honores graduum conferat, immunis sit a tot oneribus, suam habeat jurisdictionem. Quae sint forma Academiae: non illud, quod publice doceatur, cum hoc multa habeant Gymnasia, quae vocant Trivialia; omnia vero illa, quae vocantur Illustria: ut Schola Bremensis, Sigenensis, Steinfurtensis, Dantiscana aliaeque. Imo idem Dordrechtanos juris sibi vindicasse, atque Middelburgenses: nec Leidenses se unquam opposuisse. Primum hoc agebatur in Ordinum conventu, ut Civitatum Deputati sententiam ferrent de mente privilegii Leidensibus a Philipp, hoc est Principe Guilielmo sub nomine Philippi concesso. Sed ubi videre pleresque civitates eo propendere, ut pro Amstelodamensibus sententiam ferrent (quaeque enim graviter ferret, jus sibi eripi deinceps in urbe sua alendi Professorem publicum) maluere eam controversiam ad Curiam utramque devolvi. Utrum passuri id sint Amstelodamenses, necdum scio. Sed si sint, non dubito, quin Amstelodamenses sint futuri superiores. Usque adeo apertum mihi videtur, singulas civitates id juris habere. Haec ego subito in chartam conjiciebam: quod nollem Nobilissimum illum Polonum, qui has literas perfert, et multa de laudibus tuis diceret, sine meis ad te literis venire. Propediem caetera perscribam. Haec enim ego, quod dicitur, stans pede in uno, sane raptim adeo, ut metuam ne legere ea possis. Sed nimiae festinationi ignosces. Proxima hebdomade, hoc est postrid. Kal. Maias Amstelodamum migro. Quod Deus bene vertat. Ibi judicium exspectabo Curiae, si ad eam causa deferatur. Sin minus, cum Amstelodamensibus quid faciendum sit consultabo. Ita enim petiere, cum per hanc urbem Haga se domum conferrent. Vale Amplissime vir et amicissime.

Lugd. Batav. CIC IC C XXXI. XXIX. April.

Tuus aeternum, G. J. Vossius.

CXLIII. Gerardus Vossius Hugoni Grotio, S. P.

ANte omnia, Incomparabilis vir, Deo immortali gratias ago, quod diutinas horum temporum calamitates, temper‚rit dulcissimo beneficio liberationis tuae. Quod eo majoris duco, quia ne aliud quidem sperare audebam, quam ut intercessione Principis exteri cum certis conditionibus dimittereris. Sed subinde labascebat animus, cum minime viderem, quibus conditionibus et conscientiae tuae, et Procerum simul voluntati posses satisfacere. Nunc Deus voluit, ut plane tuus esses, neque ulli praeterquam uni sibi, beneficium tantum deberes. Quanto magis propterea Divinae sis bonitati obstrictus, satis intelligis. Sed quia vita haec terrestris, nihil aliud esse videtur, quam perpetua tentatio quaedam, facile vides, quanta nunc opera danda tibi sit, ne qui a Deo corporis es custodia liberatus, a communi generis humani hoste, in carcerem longe foediorem, animi nempe, ullis ullorum blanditiis pelliciaris. Quod eo ad te scribo, quia inimici tui spem eam conceperunt, propediem huc nuncium allatum iri, quod Bertii exemplo abjuraris quaecunque a Reformatis Ecclesiis docentur, eosque omnes pronunciaris haereticos, qui non per omnia cum Romana Ecclesia sentiunt. Equidem nihil tale de te metuo. Novi enim pietatem,


page 195, image: bs195

animique constantiam. Sed tamen quid homuli sumus, si Salomon ipse foede adeo sit prolapsus? Quare Deum oro, ut nec spe, nec metu, a recta te via, et conscientia integra, abstrahi patiatur. Tu vero, vir Maxime, me vicissim in precibus tuis apud Deum habe commendatum, ne vel pellacia horum, vel illorum blanditiis, agere id unquam velim, quod salva conscientia facere minime possum. Sed de me quidem propediem fortasse plura. Nam expecto, quid vel Synodus decretura sit, quae Roterodami nunc haberi incipit; vel quid Nobiles Academiae Curatores VIII. Augusti facturi sint in rebus meis. Ad te redeo. Legi cum optimo Parente tuo, scriptum de quaestione ea, an Melancthoniana sententia recte Pelagiana esse dicatur. Scis quid hac de re sentiam. Sed aliud nunc in quaestione est. Nempe an expediat ea, quae scripsisti, quamprimum in lucem exire. Video de hoc ne inter tuos quidem satis convenire. Et utrimque argumenta adferuntur. Quibus id probatur, ajunt Dei, et veritatis causam agi, hanc ab omnibus causae satis intelligentibus defendi viribus omnibus debere: a te vero imprimis, partim quia perpauci, quid vetus Ecclesia senserit, aequo sciunt: partim quia tutius istic ubi nunc es, potes: partim quia hoc fine liberasse te Deus videatur, ut veritatis sis Patronus fortis. Accedere ajunt, quod multorum millium de te spem eludere non debeas. Item quod aliter mundo testatam facere innocentiam tuam vix possis. Sed quibus secus videtur, hi satis fore putant, si ea defendas quae egisti ipse dum Reip. Habenas moderareris. Ea quae a Synodo decreta sunt, malunt oppugnari ab illis, qui populum docent, ut quos ea res propius tangat: sicubi opera eorum claudicet, posse a te juvari. Sed ut ipse rectis quasi cornibus in Synodum incurras parum tutum putant, eo quod in Britannia, Belgica, Germania, ipsaque Gallia tot habeat defensores; quorum impetum metuunt ne solus possis sustinere. Scis quam duram suscipiat provinciam, cui cum Theologis negotium est. Adhaec negant res tuas ita firmo loco esse, ut non vel obitu Regis, vel alio infortunio inde ejici possis: nec debere te in totum tibi aditum praecludere in loca illa, ubi Calvini dogma regnat. Praeterea ajunt magnis passibus, eo nunc omnia tendere, ut brevi plane moderatis hominibus futurum sit opus, a quibus triste Patriae dissidium sopiatur. Utilem vero tunc nobis operam tuam fore, si non tam Remonstrantium causam susceperis defendendam, quam unius tui; quod necessarium esse minime diffitentur. Accedit, quod aliter si agas, minus etiam, quam nunc sunt, in gratia erunt, qui vel sanguine vel affinitate tibi juncti sunt. Utrum majoris haec argumenta sint, an priora, satis per te vides. Quamquam vero consultore non eges, tamen non possum, quin addam, minime mihi improbari, ut paululum saltem hoc negotium differatur. Praesertim quando conjux tua, itemque affines plane habent persuasum, tibi, liberis, sibi, plurimum posse hanc rem incommodare, nec usque adeo necessariam esse. Haec sunt quae Delphis scribebam. Nunc recta Lugdunum peto, unde de aliis alteras ad te literas dabo. Neque enim plura nunc possum, ob festinationem. Deus tibi, vir Clarissime, amicorum maxime, eum animum inspiret, qui sarciendae Ecclesiae concordiae plurimum adferat emolumenti. Summo Theologo Tileno salutem si dixeris, gratum feceris. Nec enim obstare arbitror, quod de facie minus nŰrim, cum animi virtute hominem aestimemus: quam qui norit, is vere mihi nosse virum videtur. Vale.

XXII. Jul. CIC IC C XXXI.

Tuus aeternum, G. J. Vossius.

CXLIV. Johanni Rouse, Bibliothecario, S. P.

QUas literas vides non Lugduui Batavorum scripsi, sed in Amstelodamensi urbe, emporio per orbem totum inclyto, et Belgicae foederatae, ut sic dixerim, Venetiis. Ea civitas viris et opibus potens hoc uno nomine visa sibi infelicior, quod praeter vulgarium Scholarum praefectos non haberet publicos juventutis doctores. Eoque erigere statuit, Gymnasium, ut vocant, illustre; cujus fundamenta, ut jacere vellem, petierunt, nec a me modo id obtinuere, sed etiam Casparo Barlaeo, Poeta et Philosopho egregio. Ille Philosophiae Professor futurus, ego Historiarum ac Politices.


page 196, image: bs196

Labor idem mihi qui Lugduni: stipendium pene altera parte majus. Nec tamen tam illud ut migrarem persuasit, quam quod non paulo melius liberis hic meis possim consulere, et plus otii sum habiturus ad ea conficienda, quae animo confeci. Vere enim id dicere possum, mei me aliquam, majorem liberorum, maximam autem posteritatis rationem ea in re habuisse. Accepi a Reverendo viro Ludovico de Dieu Marianum Scotum calamo exaratum. Non dubito quin sit exemplar illud de quo mecum Oxonii verba faciebas. Nam ajebat de Dieu id sibi transmissum a Reverendissimo et Illustr. Archiepiscopo Hiberniae: ac quanquam Literae nullae essent additae, tamen quia Historici esset argumenti, mihi transmissum colligebat. Simulatque vero in manus sumsi, vidi nomen meum frontispicio ascriptum, quod omnem utrique scrupulum solvebat. Itaque prim‚ occasione ad Reverendissimum Dom. Archiepiscopum scribam. Quod eo hoc tempore non facio, quia ob transmigrationem, et curas alias, non potui hoc volumen Mariani sic versare, uti vellem, atque uti eum oporteat, qui apud heroem illum nolit crudum promere judicium. Nam ingenue ut dicam, quod res est, tantum carptim complura legi: quod facile mihi omnes ignoscent qui norint vitam meam, praesertim hoc tempore. Qui has tibi literas tradunt, sunt tres Fratres Adamus, Guilhelmus, et Carolus, Filii Nobilissimi Viri Leonardi Neyenburgii, qui dum viveret, primum Imperatori Rodolpho, postea Matthiae qui in Imperio successit, a consiliis fuit. Ephorus eorum est Joannes Addon natione Bohemus: cujus et gentis sunt Juvenes illi quorum studiis praeest. Rogarunt obnixe me, ut ne in Britanniam ituros sine commendatitiis meis dimittere se vellem. Lubens iis morem gessi: quippe qui probitatem illorum ac modestiam haberem perspectam. Quo nomine non mihi solum sed collegis etiam meis fuere accepti. Quare si fortasle in solo extero, consilio egeant tuo, ejus participes illos facias. Doctissimum et amicissimum Pocockum in Syriam esse profectum, ut majora ibi Orientalium Linguarum incrementa caperet, intellexi ex Britanno, qui Oxonio veniret; et Hamburgum ad Britannum legatum proficisceretur. Negabat se quicquam Literarum apportare, quod subito decedere sit coactus. Attamen securum me reddebat de exemplaribus Pococko transmissis. Unde et colligo accepisse vos duo Oratoriarum Institutionum exemplaria quae adjunxeram. Diu ea res me valde sollicitum habuit; propterea quod nihil de illis intelligerem. Heri me convenit Mulenius Danus, Ephorus Nobilissimi Juvenis Rosaecrantzii. Is mihi Arontii exemplar inauratum ex dono typographi obtulit, ex quo etiam cognovi eum de nova thesium mearum editione cogitare. Ita que de isto etiam proximis vel ad ipsum vel ad te Literis scribam.

Vale, Vir Clarissime et Amicissime, meoque nomine plurimum saluta summos viros, Acc. Fruen, Gu. Juxon, Br. Duppam, D. Prideaux, Sam. Fell, Thomam Claytonum; Sed et optimum et doctissimum Harrisonum et omnes quos nostri scis amantes.

Amstelodami, CIC IC C XXXI. III. Id. Maias. St. Vet.

Tuus totus, G. J. Vossius.

CXLV. Joanni Meursio, S. P.

QUod moras tantas vir atque amice summe nectat Blauwius noster, id non tibi tam molestum est quam mihi. Eo magis quia idem facit in Maimonide mei Dionysii [gap: Greek word(s)]. Simulac literas tuas a vestrate mercatore accepi, recta me contuli domum ejus. Sed aberat ab urbe. Rediturus postridie dicebatur. Distuli igitur scribendi ad te officium, ut perscriberem certiora. Nunc ultra differre non licet, quia jamjam abiturus is a quo Literae mihi tuae redditae sunt. Et necdum Blauwius reversus. Compellavi interea fratrem ejus natu minorem ante menses sex septem ex Itali‚ reversum. Exposui illi quae sententia tua foret. Ille petere ne quid agerem ante reditum fratris. Hoc cause cur non remittam scripta tua. Simul ille quid diceret certo te visurum specimen editionis, antequam ad vos redierit Danus hic Mercator. Facilem se et citam scire ad te id procurandi viam. Negabam me credere nisi quod viderem tot annis elusus. Omnia meliora spondebat, et hac ipsa hebdomade orsurum, vel saltem simulac fratrem compellare dabitur. Quid facerem? Urgebo


page 197, image: bs197

opus filii et tua: et tua magis quam illud filii locutus sum, et ante annum circiter et hesterna iterum die Noomsium Arlanderveniae dominum de Cretensium editione ejus honori dicanda, et opus ipsum lustrandum dedi. Qui valde eo capiebatur. Sed aegre ferebat triconem Blauwium sic nos omnes frustrari. Nec ultra ego quicquam commonere, vel innuere potius (etsi nec id opus fore apud honestam animam arbitrer) quamdiu necdum videret lucem. Pestilentia quae superiori anno ex una Leiden si urbe sexdecim hominum millia abstulit, videtur nobis nunc comminari. Sed speramus meliora. Obeunt de hebdomade nunc trecenti nunc quadringenti. Nihil id tam magna in urbe prae Leidensi ubi quaque hebdomade cum lues illa maxime grassaretur, etiam mille quingenti et ultra moriebantur. Grotii mari Libero responsum a Seldeno J. C. Anglo, cujus de Syris diis et marmora Arondeliana et alia extant. Illustres Ordines nostri in mandatis dedere Graswinkelio J. C. meo ante annos viginti discipulo et convictori ut opus hoc refellat. Mitto ad te primam partem Annalium Batavicorum filii Matthaei. Scio quam rerum nostrarum sis intelligens, et tanto facilius probaturum se tibi confido. Clarissimis viris Laurenbergio, Stephano Joannidae, aliis salutem plurimam, imprimis lectissimae conjugi et optatissimis liberis. Cui et conjux mea ac filius filiaque salutem adscribi petiere.

Amstelodami. CIC IC C XXXI. III. Non. Jul.

Tuus aeternum, G. J. Vossius.

CXLVI. Francisco Junio, F. F.

LIteras tuas, Conjunctissime Affinis, ante unam, atque alteram hebdomadem accepi: atque ex iis de tuo in Gallias discessu, certior factus sum; simul etiam de causa hujus itineris. Equidem verebar jamdudum aliquid ejusmodi, cum cogitarem, non alio loco habitum Pettaeum, cujus labores noscam. Nihilominus cum mente revolverem, tot a Comite promissa, vix poteram a me impetrare, ut suspicioni ulterius indulgerem. Interea gaudeo, tibique gratulor, quod omnia viri boni, et fidi Doctoris, munia expleveris. Si erunt, qui te hic mercede justa fraudabunt, at non deerit is, qui venturo saeculo, cum foenore omnia rependat. Quod quaeris, an probem abitum; mihi certe videris recte, atque ordine fecise. Si enim eo compensare operam tuam, Illustris Comes distulit, quod in Liberorum aliis ea indigeret: fortassis, ubi viderit, nolle te amplius animi pendere, gratus esse maturabit pro beneficiis tuis: Quam ad rem plus absentia valet. Praesentia enim plurimum vilescunt. Ac magis, quid habuerimus, videmus, ubi et nobis carendum. Sin is semper ei animus fuit, vanis tantummodo promissis lactare, longe etiam magis consilium tuum probem. Nam quid aeque miserum, quam inani spe animum sustinere, ac tempus terere? Ut omnino praestet, mature rebus suis consulere: Scis Poetae illud:

--- Nocuit differre paratis.

Utinam autem occasionem hic viderem utilem tibi operam navandi: fortasse id aliquando erit. Sed nunc tamen nihil occurrit. Forte tui ratio hic haberi posset, si Professurum numerum augere Proceres Amstelodamenses vellent. Putarem te maxime idoneum, qui Mathesin publice tractares. Sed nec Amstelodamensium mihi animus est cognitus, nec tuus. Ac ne ipsi quidem docere aggressi sumus. In causa est, lis, quam Lugdunenses Amstelodamensibus intentant. Nec ea tamen in rebus meis sollicitum te habere debet. Ita enim prudentes omnes censent, non posse aliter fieri, quin pro Amstelodamensibus Curia utraque pronunciet. Interea occupor in digerendis iis, quae superioribus annis scripsi; praesertim quae ad literas, et Historiam externam pertinent. Volo enim semel iis defungi, ut reliquam aetatem sacris literis, Historiaeque Ecclesiasticae liceat impendere. Ad te redeo, mi affinis, valde optem, ut in Galliis, commoda affulgeat occasio, qua tui, studiorumque tuorum rationem honeste, ac commomde habere possis. Gaudeo quod ea nunc sis in urbe, ubi degit summus vir, et amicus Hugo Grotius. Is enim consilio juvare possit. Sed si deinceps illustris aliqua domus in simili, ac ante negotio, opera tua uti volet; nihil monito opus, cautius tibi agendum esse, cum id abunde malo tuo sis edoctus. Nimirum paciscendum est cum iis, qui longe


page 198, image: bs198

sortem nostram excedunt; quia si non adstringantur; simulatque opera est praestita, amor flaccescit, spes verbis factae in vanum abeunt: durumque cum iis certamen est inferioribus. Interdum suspicio oboritur, te fortasse, quia tam male tibi nunc cecidit, aulas odisse, sublimiaque illa vitare. Non tamen ab uno omnes discere licet. In quo non minus peccaretur, quam si alba omnes linea signaremus. Tu pro judicio, quo plurimum vales, facile discrimen facies. Ego quod haec perscribo, non alia de causa facio, quam ut postulato tuo morem geram. Si nulla est occasio in Galliis, qua consulere tibi possis, malim te duos, tres menses, apud nos degere, ut interea aliquid dispiciatur boni. Nec metuere debes, ne interea oneri nobis sis. Nam affectum meum nosti. Et ut mittam alia, possis consilio meos juvare: praesertim in Mathesi. Nec mihi quicquam eruditis, ac piis colloquiis tuis suavius esse possit. Et tamen nolim te propterea, ullam praetermittere occasionem, qua prosis tibi. Nam sic simul erit, quo afflictam Germanae domum juves. Ea nunc bimestri cum tribus liberis mecum fuit. Quartana laboravit, quae ante triduum remisit. Etiam soror Maria, cum Filiola Cazimiri fratris Dantisco venit, ac nobiscum vivit. Fecimus viduam affinis certiorem de adventu filiolae, quae jam decennis. Ac quia praevidebat uxor, eam continuo ad nos advolaturam, coacti sumus adjicere, ut differre hoc iter velit, usque dum soror Joanna Middelburgum repetierit. Nam quia jam viginti numero sumus, nullum cubiculum vacat. Id spero fore, ut optime interpretetur. Aliter si saperet, atroci me, et meam, injuria afficeret, qui omnia Junianae domus, honore ac commodis metiamur, quod satis est insolens, seculi nostri moribus, ubi nemo aliud spectat quam se, et liberos suos. Naeranus Dantisci remansit, ut expediat negotia quaedam, quae conjugis bona spectant. Nam homo simplex (veniam dabit, quod sic loquar) homini obaerato quinque florenorum millia credidit: Neque nunc videt, quomodo ultra mille florenos recipere possit. Dubitat Maria utrum velit nobiscum degere, an Delphis. Conjux posterius malit. Nam quia valetudinaria est, non posset mea, ejus habere rationem; quam vellet. Et tertia esset famula opus, quae res in tam numerosa familia, plus incommodi adferret. Quare satius sit, si seorsim cum marito, et famula degat, et subinde nos diebus plusculis invisat. Id neutrius fiet incommodo, et magis erit alendi amore sororio. Vides quam familiariter, ac libere omnia perscribam, haud aliter ac si praesens adesses. Haec postquam scripsissem, intellexi quiddam ex sorore Maria, quae id se accepisse ajebat, ex Barthio cognato prioris Mariti sui. Id istiusmodi est. Illustrem Comitem Arundelium, postquam literas tuas accepisset, confestim rescripsisse, nihil aeque sibi gratum fore, quam ut ad se redeas, ac deinceps, cum discipulo veteri, Italiam lustres, velleque se Tibi supra victum, ac vestes, annumerare quotannis centum libras sterlingicas. Id si est gaudeo. Verum filius meus Joannes putat, vanum esse id plane. Et causam addebat, quia discipulus tuus sponsus sit, si vera est fama: ut de Italico itinere nihil esse possit. Barthius tamen pertendebat nihil esse certius: atque ita se ex duobus Anglis fide dignis accepisse. Tu quid rei sit, quaeso nos quamprimum fac certiores. Ut vel tecum gaudeamus, vel porro quod facto opus sit cogitemus. Vale, Optime, et Charissime Affinis.

Amstelodami. CIC IC C XXXI. VIII. Kal. Sext.

Tuus totus, G. J. Vossius.

CXLVII. Johanni Meursio, S. P.

CErtior factus in Daniam ire praestantissimum virum Davidem Guilielmium, nefas puta vi negligere talem adeo ad te scribendi occasionem. Et tamen nihil magnopere erat quod literis committerem. Attamen ubi semel calamum in charta posuero, facile amor aliquid dictabit. Quare illud primo, jam diem esse tertium quod apud nos Erastius agit. Semel iterumque adfuit mihi etiam in coena. Quo minus semper mecum fuerit, nescio utrum modestia ejus in causa sit, an quod nobiles quidam Dani id non permiserint. Sed quod hactenus feci ut ostenderem quanti apud me esset commendatio tua, id deinceps etiam faciam: eo lubentius, quia vir est longe optimus et candidissimus, et qui te sui instar colat atque observer, saepe etiam non alio quam patris


page 199, image: bs199

nomine compellat. Magnae mihi voluptati fuit cuncta ex eo cognoscere quae ad te pertinerent. Gaudeo etiam ex eo me intellexisse, quidquid illud erat de Bibliopola vestro, nam cum paulo aliter hic res narrabat, melius ora malevolis obstruam. [gap: Greek word(s)] Coddaei libri superiori hebdomade sunt divenditi. Haec auctio erat fatum librorum Rutgersii, sed Heinsius consilium mutavit. Formidat ne sui vilius vendant; si tam cito auctio una alteram excipiat. Et sane non temere ita existimat: utrum intra hebdomadas paucas, an demum post ferias longas auctio ea futura sit, nihil ipse certi habet; sed dixit ipse ante triduum velle se mecum de re tota consultare; atque id decreturum quod maxime mihi probabitur. Unde colligo eum propendere ut ne diu admodum ea res differatur. Quando erit ut te, uxorem, liberos hic videamus? Male sit militibus illis qui sic vias infestant, ut bonis sit male, neque nos te frui possumus. Sed quaeso simulac occasio sese obtulerit, eam ne negligas, rectaque te domum nostram confer cum tuis. Nam cur alibi potius divertas quam cum homine qui tuas virtutes scit aestimare, et fratris te instar amat? In Batavia gliscit dissensus inter proceres. Disputatur de induciis. Pleraeque Civitates eo inclinant. A quibus dissentiunt Harlemenses et Leidenses. Etiam pleraeque Civitates ajunt in ordinem cogi debere Amstelodamenses; quippe qui Smantium Ecclesiastem ex urbe exire jusserint, et e suis unum alterum velint interesse synedrio. Uti apud Leidenses et Delphenses sit. Item qui non minus Remonstrantibus jus concionandi facere coeperint quam Luteranis, Mennonistis, Judaeis. Sane male esset Magistratui nisi militum se praesidio adversus factiosos Cives tueretur. Vorstium ut aliquid tandem scriberet commonui, qui sponte eo inclinabat, sed pudebat diuturni silentii. Paruit tamen. Est Vir utriusque nostri amantissimus. Quod addo, ne propter silentium hoc amorem ejus putes imminutum. Denarius tuus post duas hebdomadas praelo subjicietur. Uxor uxorem tuam, liberi omnes mei, filia potissimum filiam salutat.

Lugd. Batav. CIC IC C XXX. VI. Id. Jun.

CXLVIII. Joanni Meursio, S. P.

EUnt in Daniam Foederatae Belgicae legati, in quibus e Frisia praestantiss. Scaefferus, e Batavia vero nostra Amplissimi Viri Beverius et Oetgens: hic Consul Amstlodamensis, ille consularis Reip. Dordrechtanae, filius Clarissimi illius Beverii, qui ante bimestre septuagenario, ut puto, major decessit. Nefas fuisset eos sine meis ad vos literas venire: praesertim cum etiam petieris, ut tibi quamprimum rescribere vellem, ecquid de docendis apud nos Graecis Literis sit constitutum. Equidem vocatus huc sum ea conditione, ut illos subirem labores, subibam quos Leidae. Eoque Graecas Literas cum Historia universa conjungi oportebit. Quo in consilio nonnihil aliqui nutant: qui me totum partim in rebus Hebraeorum, partim Romana Graecaque Historia esse mallent. Ecquid tamen in eo sint mutaturi, non possum dicere, propterea quod de tota hac re proceres nostri sileant. Videntur nolle haec ad animum revocare priusquam lis Hagensis sit decisa. Nullus dubito quin curia utraque sententiam sit latura pro Amstelodamensibus. Saltem hoc scio, plerosque quibuscum locutus sum, cum Amstelodamensibus sentire. Sententia feretur post duas tres hebdomades, ut ex iisdem senatoribus cognovi. Interea ut dixi neque nos docemus publice, neque Amstelodamenses quicquam de pluribus advocandis statuere, ne Lugdunensibus, eo intellecto magis ira gliscat circa praecordia. Nam si iis diu invidia fuit urbis hujus potentia, et ad invidiam odium accessit, postquam Amstelodamenses connivendum putarant in Remonstrantium concionibus, maximeque ubi seditiosos Cives urbe ejecerunt, qui honorifice a Lugdunensibus excepti: quid futurum iis deinceps animi putas quando nostri illustre erigunt gymnasium, et Doctores Lugduno arcessuntur? Praesertim si audierint eos de pluribus advocandis serio cogitare. Valde autem habent Lugdunenses professores quod sibi de discessu meo gratulentur. Nam Curatores Consulesque ne alii tam facile alio pelliciantur, singulis Professoribus auxere stipendium, aliis quidem ducentis, aliis vero trecentis Florenis. Itaque, Theologi item Cunaeus et Schrevelius


page 200, image: bs200

jam habent mille septingentos, unde de caeteris possis conjectare. De Editione Epistolarum Calauboni adhuc deliberatur. Petunt Elzevirii ut cura Heinsii vel Riveti Epistolae exscribantur commoda manu, iis delecis quae praeteriri satius sit. Sed nec Heinsius nec Rivetus laborem eum suscipere volunt, vel etiam sumptus in eam rem facere ullos. Quare fortassis tarde haec editio procedet, si modo unquam successura. Videntur Elzevirii ex Scaligerianis non multum fecisse lucri. Id nunc minus promptos facit ad edendas Casaubonianas. Hugonis Grotii libri de Jure Belli, opus nunquam satis laudatum, hac in urbe excusi multo auctiores. Arbitror fore ut ubi Mercatores rediere a nundinis Francofurtensibus excudantur a Guilhelmo Caesio commentarii mei de L. L. Leidenses Professionem Linguae Graecae obtulere Antonio AEmilio qui Rector fuit Gymnasii Ultrajectini, sponteque se munere eo laboris taedio abdicavit. Sed Antonius Professionem abnuit. Mavult deinceps vivere extra munia publica. Vir est doctus, dives, et qui splendorem illum Academicum non multum moretur. Arbitror Professionem eam deinceps offerendam Mag. Jeremiae Hoelelluo, [note: Hoelzelino] quondam correctori Ambergensis Gymnasii Electoralis Collegae Beckmani: nunc Brilanae est Scholae Rector. Vir est moribus simplex, sed trium Linguarum et Philosophiae admodum gnarus. Salmasius putatur Leidae affuturus proximo Octobri aut initio Novembris. Stipendium erit bis mille florenorum. Etiam per literas ei spes facta liberae habitationis. De qua tamen nihil statutum postremo Conventu Curatorum, quod aegre viderentur assensuri consulos. Nempe ubi coram aderit, facile se id quoque effecturum censet Somersdicius. Valde totum hoc aegre fert Heinsius, ut facile potes cogitare. Unum est quod facere possit, ut abnueret vocationem. Nam solum Thysii et Walaei filii qui studiorum causa in Galliam abeunt, Literas Curatorum deferent. Scis autem solere aliquem magni nominis mitti. Tuningius Scaligeri causa in Gallias missus: Herpenius ob Rivetum. Ego minutus homo cum vocandus essem Lugdunum, missi ad me ex Curatoribus Nobilissimus Vandermilius, ex Leidensibus, Consul Isenhautius cum Syndico Zeistio. Est vero Salmasius ingentis spiritus. Quare nisi Rivetus, Justellus, et amicotum alii moneant, ut hoc diminutum contemnat, plane futurum ut provinciam quam quodammodo recepit detrecter. Brevi rem omnem sciemus. Salutem mei omnes tuae tuisque, ex animo quantum possint adscribi, petiere. Etiam doctissimis Collegis, imprimis Laurenbergio et Stephanio salutem dices.

Amstelod. III. Kal. Sept. 1631.

Tibi fraterno amore junctissimus, G. J. Vossius.

CXLIX. Erycio Puteano Ger. Jo. Vossius, S. P. D.

QUot Epistolas a te, tot amicitiae veteris nova accipio pignora, vir atque amice eximie. Tu et saepe, et raro absque munere, ego et rarius, et cum munere non nisi quandoque, et post longa temporis spatia ad te scribo. Certe natum te non literis modo, sed et amicis demerendis jam dudum experior. Vellem et ipse non tot aliis distringerer, quo referre paria liceret. Sed facile novi humanitatem tuam, quae nihil ultra requirit, quam animus et occupatio nes privatae ac publicae sinunt. Quam nisi excusationem haberem, jam dudum puduisset, quod, ut aliis, sic benevoli etiam affectus indiciis me hactenus viceris. Non vacat jam cuncta exsequi: novissimum duntaxat munus tuum dicam: Circulum hunc, quo quid elegantius, venustiusque, quid ingeniosius? Superasti priorum industriam: imo pene dixerim ingenii humani modum: ut qui hoc pacto non de mortalibus solum bene merearis, sed de illo [gap: Greek word(s)] sole: cui hactenus nullam requiem speranti metam laborum posuisti. Certe hequeo, amicorum, qui quidem supersint, vetustissime, quin gratuler tibi super novo hoc invento: quod mihi non ob autorem minus, quam ob rem ipsam placuit. Etiam, quas possum gratias, habeo: non quasi hic primus accepti beneficii dies sit: sed quia novum prioribus cumulum addidisti. Itaque jam nunc, quem olim quoque dicaveram, animum et operam offero. Tu sicubi tenues vires nostras utiles tibi fore judicabis, prompte utere. Scis mutasse jam dominum urbes, quibus et ego et tu origi nem debemus. Proinde si forte vel hic, vel


page 201, image: bs201

alibi praestari pro te quicquam posse existimas, sive id apud Proceres nostros, sive apud illustrissimum etiam Principem Arausionensem erit, tantum indica. Efficiam ne voluntatem meam aut studium requiras. Jam menses sunt duo, quod praeter morem, bene longas ad te literas scripseram. Eas dederam perferendas necessario ac propinquo meo Joanni Corputio, cujus parens ante in Senatum Dordrechtanum allectus, nunc Roterodami est rei maritimae praefectus. Sed is cum prius per Brabantiam iter in Gallias cogitaret, post, ubi de Arausionensis Principis in Geldriam expeditione intellexit, consilium mutavit, ac quas dederam literas, sexta mihi, ex quo scripseram, hebdomade remisit. In iis praeter ea quae ad adolescentis commendationem pertinerent, alia nonnulla, etiam illud erat, ut opus nostrum Grammaticarum Institutionum, quod ante annos XXX. et amplius, scribere orsi eramus, tandem praelo subjici coepisset. Jamque in secundo libro occupamur. Filius meus Dionysius cui nihil ab longo tempore jucundius et exoptatius contigit, literis tuis et iis, quas eodem tempore ab doctissimo Tuldeno accepit, Latine reddit Annales Belgicos Reidani. Quae translatio cum a magnarum multis expeteretur, jam ante menses tres excudi coepit. Atque ex libris duodeviginti octo jam absoluti, atque arbitror intra menses sex septem ejus te operis exemplar visurum. Eidem decretum est, Caesarem, sibi perfamiliarem scriptorem, plurimisque a se locis castigatum, et notis illustratum, edere in lucem. Eam ad rem usus est uno alteroque meo, et editionibus vetustis; ut de variantibus Fulvii, et aliorum lectionibus nihil dicam. Sed enim impense desiderat plurium Manuscriptorum copiam. Et jam aliquorum ei spes facta. Non dubito quin apud vos, qua publicis, qua privatis Bibliothecis inveniantur. Quocirca si unum alterum calamo exaratum exemplar Caesaris nancisci ac transmittere ad nos possis, sancte spondeo, oprima fide redditum iri. Sin mittere hac non sinatur, proximum est, ut per adolescentem quempiam conferri cures. Modo tanti codices illi videantur, sumptus ut aequum, refundam. Horum alterum si consequi filius possit, obstringes non illum modo, sed me quoque, qui quidquid liberis meis fit, mihi praestitum existimo. Vale summe vir.

Amstelodami. Prid. Non. Sept.

CL. Reverendissime in Christo Pater et Domine Illustrissime,

REdit tandem ad Cantabrigienses suos Filius meus. Diutius quidem pro opinione apud nos haesit. Sed scis quam aegre Liberi a Parentibus divellantur, praesertim ubi aliquamdiu extra eorum fuerint conspectum. Infirmior etiam valetudo filii suasit, ne cito nimis dimitterem. At nunc postquam sibi penitus restitutus videtur, nolim eum diutius abesse ab Academia Cantabrigiensi: ubi praeclaram adeo occasionem habet maximos faciendi progressus apud tot praestantes viros, quos demum aestimare didici, cum praesens doctos eorum sermones audirem: eoque nec uspiam certe lubentius versari filium meum velim. Et tamen parum abfuit, quin ei hic unius et alterius hebdomadis moram necterem: sed metuebam ne peccarem in Collegii Leges. Alioqui paulum retinuissem, idque fine eo duntaxat ut per eum significarem sententiam utriusque Hagensis curiae, super lite inter Lugdunenses et Amstelodamenses. Siquidem utrimque jam a partibus producta omnia quae potuerunt, nec superest aliud, quam ut a Senatu judicium feratur: quod intra dies XII. vel praeterpropter, fore, ex compluribus Senatoribus cognovi, cum ante dies paucos Hagam procerum nostrorum postulato excurrissem. Caeterum vel omnia me humana fallunt, vel pro Amstelodamensibus pronuntiabitur. Hactenus quidem vix in unum alterumque, atque eos partibus obnoxios incidere datum, qui non rem satis liquidam putarent. Obstare consules Lugdunenses, nihil miror; partim quia damni inde aliquid civibus, si tardius eo concedant Adolescentes: partim quia si alibi etiam publice doceatur, majora professoribus suis stipendia persolvere cogantur, ne alio se pellici patiantur. Quod quam verum sit, experimentum vidimus ante sesquimensem;


page 202, image: bs202

quia professoribus singulis ducentis, aut trecentis florenis nostratibus auxere stipendium. Sane tantam tamque subitam liberalitatem erga singulos non persensit Academia, dum stetit. Hoc jam boni se mihi, vel Amstelodamensibus potius, debere ipsi praedicant professores. Nempe quia decessus meus et Amstelodamensium liberalitas ejus rei causa sint [gap: Greek word(s)]. Et sperant iidem, praecipue qui magis excellunt, his non paulo majora. Quae res ut gratissima hominibus doctissimis, ita male habet eos, qui Lugduni minus liberaliter habere publicos doctores mallent. Interea hic a publicis (ut vocant) lectionibus abstinetur. Sed otio fruor negotioso, dum de ordine ac statutis Athenaei nostri laboro, quam possum maxime. Nec tamen in variis illis curis quibus distineor, non aliquid quotidie pene reseco, quod Ecclesiasticis detur. Haec enim summa votorum mihi uti et studiorum potissima. Eoque operam do ut caetera seponam, quae priori potius, quam aetati huic videntur convenire. Et tamen quotidie urgeor, ut saltem ea promam in studiis aliis, quae jam habeo parata. Quod vix video ut effugere possim. Affinem meum Franciscum Junium in Gallias profectum Literis ipsius certior factus fui. Postea etiam Epistola amplissimi Hugonis Grotii edoctus sum in Britanniam rediisse. Sed quo animo reversus sit, non addit. Neque de eo quicquam ad me affinis. Unde colligo eum a scribendo abstinuisse, quia nihil adhuc certi quod scriberet, haberet. Rogo te, Reverendissime, et Illustrissime Domine, ut commendatum eum habere velis. Non est indignus tanto Patre filius. Probitas, eruditio, et quaecumque bonos commendare viros solent, in eo non vulgaria sunt sed eximia. Fides etiam, qu‚ in Illustrissimi Comitis Arundelii domum fuit, insignis eluxit: et exerciti labores graves per novennium integrum. Addit tribus verbis Hugo Grotius, sese amore Junii de eo ad te scribere ausum esse. Id mihi gratum accidit. Scio quanti sit ab eo commendari, qui Belgicae miraculum sit. Rogo quod mei causa, et Junii nostri gratia velle scio, id tanto facias lubentius ob magnum patrem, magnum etiam hunc familiae Junianae amicum. Mihi licet caetera ignotus Junius foret, tamen si scrio commendatum a Grotio scirem, tanti id esset, quam si omnem ejus vitam introspexissem, ac per omnia probassem. Tantum ego illi tribuo viro quem a prima novi adolescentia, quem suspexete etiam hic omnes ante triste illud terrae nostrae dissidium; quem denique soli non aestimant, qui virtutis pariter ac doctrinae sunt hostes. Mihi quoque videor scire quo apud te loco sit, Reverendissime Pater, eoque liberius ea promere ausus sum. Filium etiam quid, optime Mecaenas, commendem tibi? Affectus hactenus ita eluxit, ut non ultra rogem, quam eum ut conserves. Ipsum vero hortari non desinam, ut magis magisque tanto tui favore dignum se praestet. De victoria nostri Principis nihil, puto, addere opus: quia absque dubio omnia etiam apud vos jam pervulgata. Multi hostium et in his nobiles quamplures caesi sunt, multi submersi: ac plus quam quater mille capti. Non adeo imprudens hostile consilium fuit: Sed nebula subito coorta valde classi incommodavit. Ea enim factum ut a laterna Admiralii aberraretur, navesque singulae telis nostrorum paterentur, unde locorum non satis gnari dedere se quam confici a nostris maluerunt. Si verum dicere licet, non exiguum est, quod et principis prudentiae, et virtuti militum nostrorum debetur; tamen absque illa nebula, quam Deus immisit, difficilis nobis nec incruenta victoria fuisset.

Deum Opt. Max. oro

Reverendissime Pater, Domine Illustrissime, Mecaenas optime,

Ut deinceps quoque terris nostris faveat adversus hostem potentissimum, magnam vero Britanniam in longa pace conservet, tibi multos in annos valetudinem prosperam largiatur, bono publico omniumque devotorum nominis tui cultorum, quos inter aeternum.

Amstelod. CIC IC C XXXI. Prid. Kal. Octob. Stil. Nov.

Obstrictissimus cliens tuus, G. J. Vossius.



page 203, image: bs203

CLII. [sic] Erycio Puteano v. Cl. Gerardus Jo. Vossius, S. P. D.

LIteras tuas avide exspectatas avidius legi. Es, et semper eris Puteanus: hoc est, totus candidus, maximusque et amicorum, et eorum, quae faciunt, aestimator; ita ut multum ambigam, ecquis vel minima in re gratificari tibi possis, cui non magnopere propterea te devinctum putes. Talis mihi visus es semper, et quo longior tecum mihi consuetudo est, eo magis crescere humanitas tua videtur. Nec dubito, quin licet istiusmodi sis quadam naturae bonitate, tamen non parum etiam sibi vindicent studia, quibus te addixisti. Ea tu vere scribis nulli esse noxia: at ego etiam toti ea orbi utilissima esse praedico. Nae barbarum ego illum censeam, cui tantus studiorum antistes non sit cordi: nedum ut laedere, aut iniquior saltem esse audeat quisquam. Quare quod significas pro confecto jam esse puta. Est vir, inter caeteros mei amantissimus Simo Beaumontius, sive Bellimontium malis, qui in Collegio Patrum foederatae Belgicae jam annis aliquot magno cum honore fuit. Doctissimus ipse doctissimum quemque in pretio habet, et vicissim in pretio habetur. Is hactenus in castris nostris, vel Leodici fuit. Nunc ab illustrissimo Principe Arausionensi Hagam missus, ut cum Patrum caeteris de pacis conditionibus, si conveniri forte possit, consultet. Sed intra diem unum alterum iterum Trajectum cogitat et castra. Huic vero te posse ignotum esse arbitraris? Praesertim Dordrechtano: ubi tot non amatores modo, sed admirato res tui habes. Ubi etiam progenies tua nobili et Patriciae familiae implicita. Ubi ipse cum optimo parente tot annos vixisti. Hic saltem tanto viro nesciri non potes, qui nominis tui fama Belgicam et vestram et nostram (utinam communem dicere liceat) jampridem imples. Sed faxo ego, ut qui te ob egregias animi dotes et merita erga Remp. literariam, hactenus plurimi facit, etiam ut amicum complectatur. Nec eo minus, quoties occasio se offeret, apud procerum alios conabor, quicquid potero: imprimis urbis nostrae, cujus ob summam potentiam non levis est auctoritas. Certe etsi nulla tecum amicitia fuisset (cujus diuturnitatem quoties cogito, gliscit in pectore occultum aliquod gaudium) tamen eximiae eruditioni tuae, et hoc, et majora multa, deberem. Tu vero, si quid etiam, quod ab tanto ingenio profectum est, laudaverim, id laetaris? Debeo et volo. Itaque si nostrum tanti tibi testimonium sit, ut ingeniosissimo operi tuo praemittere, publiceque legi velis, nequeo, quod tibi placuerit, non probare. Nam verissime dixi: neque eo quisquam impudentiae unquam procedet, ut adulationis hic aliquod vestigium esse dicat. Quod filii mei causa laborem susceperis perlustrandi Bibliothecas quae apud vos sunt, et me obstringis, et illum. Ego certe laetor, etiam vinculis tuis illigatam esse sobolem meam: sic perennatura est amicitia nostra. Gratias me agere, et plurimam salutem adscribere petiit.

Amstelodami, Prid. Id. Octobr.

CLIII. Ger. Jo. Vossius, Jacobo Crucio S. P D.

ETsi quas mihi tribuis laudes, agnoscere nec debeam, nec velim, irrepit tamen animo, nescio quae voluptas, quod ab erudito doctum, a probo bonum, haberi me videam; quorum illud ut assequerer, aetatem meam studiis omnem impendi, spe non tam tumidae famae, quam de publico bene merendi: hoc ex aequo omnibus expetendum, ut pii, et sint ipsi, et aliis videantur. Itaque non diffiteor jampridem, Debitorem me tibi, qui immerentem me, saltem de te tale meritum nihil, cumulare laudibus, et tanta prosequi humanitare volueris. Atque eo magis dolet, tarde adeo me tibi respondere. Et utinam solus hic aliquid in me desiderares? simili modo vapulo prope ab omnibus amicis meis. Sed ita est, mi Cruci, neque ego in me tantum juris habeo, ut quae velim, possim; neque illae vires humanae, ut animus eodero tempore, omnibus sufficiat. Me tum propinqui, tum exteri distinent quotidie, satis alioqui occupatum, tum publico munere, quod caeteris antehabui semper; tum iis quae vulgare paro, aut jam emitto. Sic nunc quoque calefacimus praelum commentariis nostris de arte


page 204, image: bs204

Grammatica, in quibus [gap: Greek word(s)] veterum, et nobiliorum nostrae aetatis Grammaticorum labores, ad examen revoco; plurimaque optimorum Scriptorum loca, vel mendosa corrigo, vel obscura illustro. Hoc opus mox consequentur Originum libri; tum ii quos de re Poetica fecimus. Scio non defore, qui omne hoc argumentum humile, et inferius aetate mea arbitrentur. Et ego idem sentio. Sed nolui labores tantos, quos maximam partem, ante annos prope XXX. exhausi, aeternum tineis gratificari. Nolebam etiam multorum fallere expectationem, qui jam pridem promissa mea impleri postulabant. At his defunctis, majore animo, si vitam summum numen concesserit, aggrediar, quae jam pridem de Historia Ecclesiae, et quae huc pertinent mecum agitavi. Igitur tot tantisque semper pene obrutum, dixerim, occupationibus, miretur quispiam in rescribendo amicis esse aliquanto negligentiorem? Ingenue et vere dico, si subinde literas ad amicos dare cupiam, plurimam adeo praecipitari scriptionem opus est, ut aliud pene agenti, eas excidisse, quisque judicaturus sit. Nec id me male habet, quia satis profectum ad laudem arbitror, si quae molior, utilia, quae dico, non barbara habeantur. Quo modo animatur aliter scribere non possum, quam occupatum decet. Sed novi candorem, et prudentiam tuam. Non disertas a me literas, aut quod huic saeculo potius videtur, affecto acumine ornatas desideres. Habe igitur simplices hasce, quas solus tui amor dictavit. Habe simul animum meum, quem si non alia re, at certe eruditione tua, ne humanitatem dicam, abunde tibi conciliasti. Vale.

Amstelodami. Postr. Kal. Octob. An. CIC IC C XXXI.

CLIV. Erycio Puteano, Historiographo Regio, S. P. Lovanium.

IPse credideram, vir Clarissime, primis, quas ad te daturus eram literis, scripturum me quando initium facturi essemus publice docendi. Sed ut multa Opinione citius cadunt, alia in multum spatium trahuntur ita, quoque Scholae nostrae quaestio, diu agitata, necdum conquievit. Propinqui tamen jam summae spei sumus. Quippe Proceres nostri, aliquot abhinc diebus, Hagam sunt profecti, ut Curiae utriusque sententiam audiant; Et tantum non decisa lis est. Triduo, aut quatriduo, nisi plurimum me, et plerosque alios, opinio fallit, ipse scire, et quod sciam, significare tibi potero. Quid de tota censeam controversia, nihil repetere opus. Nam ante scripsisse memini; nec mutata in ullo aut spes, aut sententia est nostra, ut stabilis plurimum illis opinio, qui pro causa nituntur bona. Caeterum quod tantas mihi gratias agendas putes, pro munusculo agnosco, et praeter meritum fieri, et simul humanitatem tuam. Sed jamdudum ita assuevisti me, ut cum Puteanum nomen video, ipsam me humanitatem adspicere cogitem. Profecto Musas humaniores sine caus‚ appellari, fere hodie dicere liceat, si earum cultores hodie lubeat aestimare. Tu unus, si alius quisquam, iis nomen asseris suum. Eoque injuriam tibi faciamus, nisi, quomodo me vocas, immerentem, te potius Musarum vindicem appellemus. Et tamen gaudeo, non minus promptam mihi esse ad hoc voluntatem, utcumque successus dispar sit. Ex eodem humanitatis fonte proficiscitur, quod laborare te scribis, ut Grammatica nostra in quibusdam Scholis apud vos recipiatur. Existimo tamen, frustra te fore, ob partes eas quibus nunc domus Dei distrahitur. Etsi nihil in Libellis iis sit, quod ea quibus nunc dissident, tangant. De Inscriptione ea quam proponis. GUSTAPHUS ADOLPHUS, D. G. GOTHORUM, VANDALORUM REX, MAG. P. FINLAND. DUX ET HONICARELS NEC NON INGRI; temere arbitror confusa postrema verba; nam Gustavi inter titulos est, Magnus Princeps Finlandiae, Dux Estoniae, Careliae et Ingriae. Hoc inter caetera ostendunt, variae Rutgersii, quas huic Regi dicavit. Et ex iis qui regnum hoc descripsere, satis est res aperta. Quare aut peccatum in numismate, aut perperam lectum. Suspicor omissa postrema litera, sic scriptum esse, DUX ESTONI. CARELI. NEC NON INGRI. Saltem sic inscribi


page 205, image: bs205

debuit, aut aliquid aliud est, quod me fugit. Barlaeum nomine tuo salutavi, cui id longe gratissimum fuit. Ac prima occasione, ad te scripturum promisit. Nunc resalutari jussit. Vale summe, et vir, et amice.

Amstelodami. CIC IC C XXXI. Non. Decemb.

Tuus totus, G. J. Vossius.

CLV. Summo viro et amico Erycio Puteano Gerard. Jo. Vossius, S. P. Maxime et Amicissime Puteane,

EAdem hora, qua literas tuas accepi, operam dedi, ut Plempium nostrum convenirem, ex quo intelligo (quod alioqui apud caeteros premit) Brabantiae vestrae aliquos, civili alios dignitate, alios doctrina insignes, atque in his etiam praestantissimum Fromondum, sedulo operam dare, ut professione Medica apud vos Lovanienses fungatur. Horum ille literas quotidie exspectat. Atque illud in causa est, cur negaret, cum de Bononiensi Lyceo animum ejus tentarem, responsum praecipitare adeo se posse. Sed tamen non obscura indicia perspexi, facile intelligere, quam honorifica sit futura Bononiensis illa Professio, ac quantum etiam emolumenti adferre possit. Profecto minime abhorret. Verum, antequam de ea aliquid audiisset, animum suum de Lovanio quodammodo aperuit amicis. Et negari non potest, propiorem sic Batavis suis fore. Quod longe etiam jucundius, si inter vestrae et foederatae hujus Belgicae Proceres pacis negotium procedat: uti optamus et confidimus. Equidem gaudeo, sic Italos, sic Belgas de Plempio cogitare, vir est ut optimus et humanissimus, ita ingenii elegantis, Philosophus acutus, medicaeque artis callentissimus. Si me, si urbem hanc spectarem, mallem non alio pedem referret. Verum enimvero sic doctrinae atque virtuti Plempii faveo, ut quam optime ei esse velim. Quod de Circulo tuo augendo cogitas, sane gaudeo. Nam etsi nihil in eo quisquam desiderat, non tamen ignoro, ab eo ingenio, eaque doctrina, deinceps etiam posse expectari, quae doctissimos doceant. Et placet, si Amplissimo Simoni Bellimontio exemplar transmitas. Non desinam praestantissimum et optumum virum amore tui magis et magis accendere. Ac tacente etiam te apud procerum alios id facere non cessabo. Id enim vere amici munus esse satis intelligo. Plura nunc scribere non possum, quia tabellarius Lovaniensis, qui hodie demum me convenit, cras summo mane abitum parat solito celerius, quia, ut incessus fidem faciebat, arthritide coeperat laborare, et ne glisceret hic malum extimescebat. Sed intra paucos dies, ut spero, de Plempiano negotio certiora perscribam. Occasio erit per tabellarium Antwerpiensem. Tu, amicissime, operam dabis, ne ambiguae hae literae meae fraudi esse Plempio possint, fortasse satius sit nihil hac de re ad Amplissimum Chrysogonum Flaccium scribere Bruxellas, usque dum literas a me aut Plempio acceperis, aut istic, quid de Lovaniensi cathedra Medica statutum sit, cognoris. Quamquam quid ego de isto ad te? Qui, per te melius quid facto opus sit intelligis. Et quod nunc in mentem venit, credo nec praestantissimus Flaccius ignarus est, quid Lovanii in Plempii causa agatur.

Amstelodami, Prid. Non. Decembr.

CLVI. Jacobo Usserio, Archiepiscopo, Armachano, Hiberniae Primati. Reverendissime in Christo Pater, Dom. Illustriss.

OMnino me in ruborem dedit eximia illa humanitas tua, qu‚ historiam Godschalci, et Praedestinatianae controversiae, tanta a te cura elaboratam non modo transmittere, sed mihi etiam dicare volueris. Quid enim ejus non pietatis ac eruditionis modo, sed etiam dignitatis virum, hoc honore Vossium dignari? Equidem maxime Praesul, aeternum tibi hoc nomine obstrictus ero, ac una mecum tot Adolescentes, studiorum amantissimi Liberi mei. Omnibus nobis atque adeo cunctis, qui vel ex Juniana familia, vel eidem innexi sumus, eadem est mens, pro hoc beneficio gratum (ut poterimus) animum et ore et scriptis testari. Nimirum singuli prope existimant sibi hoc habitum honoris, quod mihi praestitisti. Plurimum te semper, praestantissime Domine ac illustrissime, aestimavi jam ab eo tempore quo publici juris fecisti aureum illum commentarium


page 206, image: bs206

tuum de Christianarum Ecclesiarum successione ac statu, ab Apostolicis temporibus ad nostra usque tempora perductum. Ex quo multa me bona didicisse profiteor. Atque id praedicare apud omnes soleo, eos praesertim, qui cum Sacris Literis omnem conjungere Ecclesiae historiam amarent. Nec reperi quemquam, qui non ubi commendatione nostra avide totum opus perlegisset, debere se mihi ob judicium hoc fateretur. Sed enim nunquam putassem me aliquando a foetus hujus parente, honore tanto mactatum iri. Etsi autem in Godschalci historia non per omnia eandem institimus viam (et quis facile duos dabit quibus in cunctis conveniat) plurimum tamen gaudeo in eo quod rei, ni fallor, caput est, probe nos consentire. Uterque enim B. Augustini sententiam amplectimur. Sed in quaestione relinquituran illam quoq; Godschalcus, et siqui Godschalcum sequantur, satis assequantur? Metuo ego ne eam Godschalcus excesserit. Nec enim doctissimo sui seculi Rabano et tot Moguntinae Synodi patribus in Augustini Lectione versatissimis, facile fidem detrahere ausim: qui ea dixisse ajunt quae nunquam dixisset Augustinus. Nec Remigius defendere omnia Godschalci audet: sed contentus est dicere, siqua stulte et absurde effraeni sua Lingua effutierit homo instabilis ac inconstans, non propterea etiam damnari oportere, in quibus illi cum B. Augustino satis conveniret, quemadmodum optime observasti operis tui capite 6. Nec, ut ingenue dicam, confessiones ejus dimovere me adhuc de sententia istac potuerunt. Siquidem ex [gap: Greek word(s)] intelligo in Bibliothecis Gallicis exstare caetera de Godschalco quae sententiam meam mirifice confirment. Ea ubi accepero (bonam illorum spem mihi amicus fecit) faciam te, uti debeo, de re tota certiorem. Atque ut nihil haberemus, praeter illa quae jam lucem viderunt: nonne potuit Godschalcus, et confessionibus suis ea sola complecti, quae Augustino arctius haerentibus probarentur, et alia alias superaddere, quae Augustini itidem amantibus displicerent. Quod eo mihi credibilius Godschalco evenisse; quia video in eadem controversia nostra aetate viris etiam eruditis quaedam excidisse, ac deinde disputando ulterius quoque protractos, dum consentanea placitis dicere allaborant. Atque in his non verear reponere optimam illam et candidam Joannis Piscatoris Theologi Herbornensis animam, cujus auctoritatem memini aliquando in disputatione publica objectari clarissimo socero meo Francisco Junio: illum autem suaviter respondere nolle se omnia Piscatoris dicta praestare. Novi et his in terris quamplures etiam [gap: Greek word(s)], qui non solum in regeneratione, sed in omnibus actibus piorum irresistibilem esse Dei gratiam contendant, eoque non posse quemquam plus boni facere quam facit. Soleo illis oggerere, poenitentiae sic vim infringi. Nam si quicquid boni a nobis negligitur, id defectu gratiae negligitur, eoque aliquid nos facere noluimus, quia Deus illud operari a nobis noluit sane quoties cubitum ituri, acta diurna cum animo nostro revolvimus, vix serio dolebimus ob officium neglectum. Sint Preces, sint Elecmosynae, sit Admonitio aliorum, sit Exemplum quo praeire debuimus. Ubicumque cessatum, cogitabimus non fuisse placitum Deo vires nobis conferre ad agendum bonum. At quanto vividior erit poenitudo, si constet cessationem officii non esse ex gratiae sed voluntatis defectu; faepe pios aliter per gratiam Dei posse: sed non semper ex potestate gratiose collata agere. Quanto haec consentanea magis non scripturis modo sed etiam B. Augustino et antiquitati universae! Ac poteram id genus etiam alia adferre, nisi rosas mallem consectari quam spinas, ac prope id consuetudine mihi in naturam vertisset proprias potius papulas observare quam alienas. Quare ne illa quidem attulissem, quae cum reprehensione aliquorum conjuncta esse video, nisi necessarium putassem, ex nostris temporibus colligere de antiquis. Si enim aetate nostr‚ sic praedestinationis controversia tractatur a nonnullis, ut non ea modo dicant, quae dixit Augustinus; sed superaddant quae non dixit, imo iis contraria quae dixit, sane nec difficile creditum, fuisse olim nonnullos qui similiter exorbitarent, et in his fuisse monachum non omni ex parte laudatum, ut qui contra praescriptum monasterio suo exierit, nulloque vocante nomen praedicatoris assumpserit; qui etiam praedestinationis dogma proponendo hoc egerit, ut (quod Remigius non diffitetur) velut novus atque admirandus praedicator existimaretur: qui


page 207, image: bs207

praeterea vulgari errore implicitus ad veritatem dogmatis sui adstruendam se sponte examini aquae, picis, et olei offerret. Quibus consideratis, statuere malo, dixisse quidem Godschalcum quae dixerat Augustinus, sed plus dixisse quam dixerat Augustinus, eoque et recte illum damnatum a Rabano et Synodo Moguntina propter illa quae non dixerat Augustinus, vel alia is mente dixerat; ac recte quaedam Godschalci capita defensa esse ab Remigio quae etiam dixerat Augustinus, et e‚ mente dixerat qu‚ capiebat Remigius. Valde autem placet quod idem Remigius ait, partim de illis qui Augustini sententiam amplecterentur, partim illis qui scripturas sic interpretarentur, ut priores patres et ipse ante Pelagianam controversiam Augustinus solebat. Utrorumque sententia honoranda, quia et illa ex Divina Auctoritate vera esse monstratur, et ista qu‚dam pi‚ ratione non abhorrere a veritate fideliter creditur. Fiduciam sumpsi, Amplissime Praesul, pluribus hac de re tecum disserendi; quia id mihi per te licere existimarem, partim quia in Britannia cum essem, sic praedicari a pluribus audivi eximiam non modo doctrinam, sed etiam humanitatem tuam: partim quia excellenti adeo beneficio a te nullo meo merito affectus persuadere mihi aliud non poteram, quam amari me a te plurimum; et majoris etiam fieri quum viderer non mihi modo, sed, ut arbitror, aliis quoque qui penitius me novissent. Quod si occasio dabitur, denuo in lucem edendi historiam meam de Pelagii et Massiliensium controversiis; non dissimulabo quantum tibi debeam tum privato nomine, qui sic nomen orn‚ris meum, tum communi, quia Ecclesiasticae Historiae amantibus tantopere alluxeris ad illam de Godschalco quaestionem majori cura perpendendum. Sin illud de historia nostra spissius procedet, aliter dispiciam si non ut merito me tuo exsolvam, saltem ne vivam ingratus. Venio ad alia. Jam biennium est quod Oxonii cum essem, doctissimo ornatissimoque Joanni Roussio, Bodleianae Bibliothecae praefecto, referrem cogitare me de nova editione Mariani Scoti: cujus Librum tertium cum MS. Gemblacensi, et altero collatum haberem, nec pauca me in meis de temporibus commentariis annotasse, quae scriptori illi facem allucerent. Tum ille praedicare nobilem operam quam, illustrissime Praesul, auctori huic impendisses Subjiciebam ego, Lubentem me, codicem meum in Hiberniam transmissurum. Illi, si recte memini, oggerere, velle se hac de re ad te scribere, ac fortasse ejus te sen tentiae fore, ut non gravate ipse communicaturus sis mecum labores tuos. Jam annus prope abierat, cum Lugduni domum meam venit Clarissimus Vir Ludovicus de Dieu; ac praefatus quaedam de illustri dono, quo a te affectus esset, subjungeret, ut sibi quoque missus esset Marianus Scotus: Caeterum, cum is non faciat ad studia sua, plane se existimare, eum mihi transmissum esse, utcunque nihil de eo perscriptum esset. Mox ego firmare illius suspicionem sermonibus inter me et amicissimum Roussium habitis. Ergo ille mihi in manus dare Marianum: cujus ut primorem paginam conspexi, monstro adscriptum ei nomen meum. Subrisit ille, quod antea istoc non animadvertisset. Multis eo tempore occupationibus distringebar. Et semel iterumque domo proficiscendum erat. Post hebdomades aliquot, ubi meus esse coepi, Marianum (quem cursim antea inspexeram) accuratius cum edito conferre coepi. Vidi praemitti Mariano quaedam ad temporum rationem pertinentia: quae cujus sint neque nunc scio. Sequebatur deinde primus Mariani Liber, ubi, ut conspexi, octo prima capita, quae in editis desiderantur, valde sum exhilaratus. At duplicatum gaudium postquam animadverti hic vere esse Librum secundum: eum autem, qui vulgo habetur secundus, tertium esse. Multum etiam laetatus sum conspectis paginis aliquot Libri tertii, ad quarum oram variantes lectiones magna cur‚ annotasses. Dolebam caetera desiderari. Sed cum in quaternionem incidissem, ubi tempora continerentur ex Mariano ab an. IC CCCC. usque ad CICLXXXVII animad verti ex inscriptione ea quae desiderarentur ex Wigorniensi exscribi debere. Quemadmodum et quae Libro primo desunt post annum Jacobi XLIII. ex eadem peti debent: si recte capio quod post eum annum adscribitur. Scriptum quidem reliqua Libri tertii eodem modo haberi in Chronicis Florentii Wigorniensis. Verum arbitror tertii errore calami pro primi Scriptum esse. Nam charta in qua id notatum, proxime Librum secundum Mariani praecedit. Nunc Reverendissime Domine, certior fieri exopto


page 208, image: bs208

de Mariano tuo (vere enim tuo qui tibi potissimum vitam sit debiturus) quid fieri a me velis. Etsi n hil de eo mihi a quoquam perscriptum, nec ornatissimus de Dieu, a quo accepi vel tantillum ejus nosset; ex sermone tamen ab Roussio nostro Oxonii habito ita plane colligo id te voluisse, ut beneficio tuo integer nunc demum Marianus prodiret: quem antea et capite habuimus et membris aliquot truncatum. Eoque nisi aliud tibi placitum cognŰro, editurus hic sum scriptorem illum: quod jam ante fecissem, sed praeesse volui editioni. Id Lugduni non potui, quia pauculis mensibus post codicem acceptum, commorandum mihi istic erat. Deinceps melior Amstelodami occasio erat: quo commigravi ingentibus praemiis invitatus. Nempe potentissima haec Respublica illustre erexit Gymnasium, in quo publice frequentissimo non adolescentum modo, sed doctorum virorum, primariorum civium auditorio omnis aevi historiam, ac civilem doctrinam profiteor. Sed etsi non obscure mihi videor mentem tuam perspexisse: velim tamen me sive a teipso, Reverendissime Domine, sive ab aliquo tuorum, paulo penitius de ea edoceri. Interea ego quae afferre ipse, ad ornandam hanc editionem potero, procurabo. Valde quidem distineor, et tantum non obruor negotiis. Sed (ut spero) quod dies non sinunt, noctes dabunt. Divinum numen tibi undecumque, maxime Domine, diu prosperet aetatem, bono tuo et cultorum nominis tui, praecipue Ecclesiae totius, Britanniaeque ac Hiberniae tuae.

Amstelodami, CIC IC CXXXII. III. Id. Januar.

Reverendissimi et Illustrissimi nominis tui Cultor, ac Cliens devotissimus.

CLVII. Erycio Puteano, V. Cl. Gerardus Joannes Vossius, S. P. D.

INmediis occupationibus gratissimae literae mihi tuae ad venerunt. Quibus licet respondere vix res sinebant, nefas tamen putavi nuncium sine meis ad te literis remeare. Quam tu legem prope mihi imposuisti assiduis officiis, atque exemplo. Pulcherrimum animi tui foetum, ut vidi, exosculatus sum affectu quo debeo, et is meretur. Et tamen necdum ea cura, qua velim, lustravi. Erit id simulac cura, quae nunc premit, paullum abscesserit: hoc est intra biduum. Nihilominus sic quoque spondere ausim, omnia parente suo esse dignissima. Sed isti non insistam, nequid videar auribus dare. Exemplaribus fieri, quod petieras, jam coepit. Etiam Plempio dedi: qui lectulo jam quartum, vel quintum, ni fallor, diem aeger attinetur. Hoc immoderata ei studia attulere, dum in Avicenna suo ex Arabica transferendo est perdius et pernox. Monui sedulo studia non esse inventa ad crucem. Et sic prodesse debere, ut diu prosit. Nec culpam diffitetur. Sed negat ab animo suo impetrare posse, ut corrigat. Is studiorum est ardor. Qui si modum excesserit, profecto dulcis est insania. Vix aedes eram ingressus, cum prius ipse, mox seorsim parens ejus verbo inquirit, quid fit de Medica apud Lovanienses vestros professione. Et ecquid de eo certi sit statutum. Negavi hoc: et tamen nolui ejus ignarum esse, alterum esse, qui commendetur Serenissimo Archiduci, a quo etiam animo sit neutiquam alieno. Ex eo cognoscere possis quo propendeat. Quid mirum? Minus abesset a suis. Et jure aliquid putat, esse ubi degat, ea cum gloria Candida Puteani anima, et doctor suus Fromondus, ut de aliis taceam. Panegyricum et carmen filii Dionysii dubitavi an mittere ad te deberem. Postea etiam geminum offerre exemplar ausus sum. Quorum alterum dabis illi, quem inoffensum ea legere posse existimabis, omnino enim liberius aliquibus in locis est locutus. Sed, qua prudentia es, facile id dabis Patriae amori. Scis Batavis suis scribere. Et ego sic scribentibus in partibus adversis ignoscere semper soleo. Mitto quod quiddam et calamo emendasset, si domi fuisset. Audio generum cum filia esse Dordrechti. Si Amstelodamum venerint quaeso hospitem me ne dedignentur. Beneficium mihi praestari a familia tua credam. Et volupe erit videre et audire tuam progeniem; generum etiam amplecti. Vale vetus et magne amice. Salutat te filius Dionysius, qui ipse scripsisset, nisi, ut di xi, foris fuisset, distentus: sed antequam exiret, hoc a me adscribi postul‚rat.

Amstelodami, Prid. Kal. Febr. An. nocte intempesta, ut fere soleo.



page 209, image: bs209

CLVIII. Guilielmo Episcopo Londinensi Ger. Jo. Vossius, S. P. Reverende in Christo Pater, Dom. Illustrissime,

TAndem decisa est lis duarum civitatum, atque ab utraque Hollandiae curia pro Amstelodamensibus est pronunciatum. Quare Deo propitio VI. Id. Jan. inauguralem habui orationem: uti et postridie Caspar Barlaeus. Magnoque doceo auditorum confluxu non adolescentum modo sed virorum gravium doctorumque, in quibus et complures qui ad clavum Reip. sedenr. Ut quamvis frequens mihi auditorium esse soleat Lugduni, Amstelodamense tamen hoc et numero aliquanto et praestanti‚ longissime vincat. Atque id (ut ingenue dicam) magis animum meum juvat, quam quod hactenus hic paucis doceam horis, et stipendium prope alter‚ parte excedat. Amicissimi Casauboni Optatum accepi qui et gratus mihi fuit, quia Ecclesiae rem adeo salutarem concordiam commendat; et eo gratior, quia a magni Parentis egregio ut filio, ita vindice longe exit castigatior: et hoc nomine gratissimus, quod non alterius potius quam tuo sit dicatus nomini, qui in ea dignitate qu‚ olim Optatus Ecclesiae praesis et schismatico hoc aevo Optati instar sic adlabores, ut qui necessariis fidei capitibus conveniunt, Ecclesiae etiam concordiam sartam tectam conservent. Caeterum hoc Casauboni exemplum aurem mihi vellit, officiique me admonet mei: qui non minus eo, ac fortasse etiam multo amplius obstrictus sim patrocinio ac favori tuo. Equidem facio quod possum sedulo; sed mihi magis quam cuiquam dolet, quod tot occupationibus distentus non iis passibus progrediar quibus vellem. Sed tamen promoveo. Atque unam hanc moram bonitate compensem. Nec despero. Reverendissimus Episcopus Armachanus dicavit nomini nostro Laborem suum de controversia quae ante annos prope octingentos de praedestinatione cum Godschalco fuit. Sane pro honoretuo habito mihi plurimum sumo viro debeo, operamque dabo, quoad vivam, ut gratum me praestem. Nec tamen per omnia nobis con venit in hoc argumento. Primus sane Reverendissimus Usserius talem Godschalci defensionem suscepit qualem non ausus olim fuit Remigius ipse, vel Ecclesia Lugdunensis. Esto, ut Hincmarus non tenuerit modum in eo premendo: non idcirco non Godschalcus modum excesserit in Dogmate suo, quem jam ante litem cum Hincmaro damn‚rat doctissimus sui seculi Rabanus Maurus, et una cum eo universa Synodus Moguntina, in qua tot viri simplicis antiquitatis gnari et Augustinianae sententiae non amantes minus, quam intelligentes? Quanto igitur satius sit existimare monachum unum exorbitasse quam tot viros eximios: Et quam grave tot Historieis veteribus fidem derogare! Augustini sententiam amplector et ipse: sed non ut eam capiebant monachi Adrumentani, et faeculis tot postea Godschalcus: verum ut eam interpretabatur Prosper, atque is cujus de vocatione gentium Liber sub Prosperi extat nomine: hoc est, sic Augustinum capere soleo, ut non pugnet secum, ac simul cum antiquioribus quos adver sus Pelagium ipse advocare in partes solet. Amplissimus vir, Hugo Grotius, suasu multorum praestantium virorum, eorum etiam, qui in dignitate sunt constituti, in Patriam rediit: sed illis ignaris, qui ante annos duodecim, perpetuo illum carceri addixerant; item istis qui factiosis illis temporibus, dejectis caeteris, ad honores summos pervenerunt. Omnes isti paucis exceptis su‚ interesse existimant, ne tantus vir (nec enim magnitudinem ejus ipsi ignorant) in luce hominum versetur apud suos. Quare adversus eum in illustrium Ordinum conventu magno ab iis studio, ac contentione certatum est. Nec Grotio luculentum defuit patrocinium vel Ordinis equestris vel trium magnarum Civitatum, Rotterodamensis ubi Syndicus fuit, Delphensis ubi natus, et Amstelodamensis, quae non prudentia minus quam opibus et potentia valet. Attamen tanto impensius obniti Lugdunenses, quorum primarius Consularis unus e judicibus fuit; item Harlemenses, ubi non multum dissimilis causa. Civitatum aliarum quaedam semedias gerunt; plures se aggregant Lugdunensibus, sed ex minoribus, quae ex placito Ecclesiastarum pendere imprimis existimantur. Proinde, quem res ea habitura sit exitum, non facile dixero. Faventem quidem habet florem Bataviae; sed ita saepe apud nos usu venit, ut Zelotae, quales apud vos rigidiores Puritani, minis et clamoribus modestiam melioris partis expugnent. Quod si sic


page 210, image: bs210

pertendant, metuo ne maximus vir, molestiarum pertaesus, sponte etiam ingrata patria excedat. Atque eo magis hoc formido, quia probe habeo perspectum quantopere eum et Reges, ac complures desiderent Principes, qui magnis honorum et commodorum promissis suas in terras pellicere conantur; sed si extra patriam ei vivendum sit, cunctis eum terris, pene dixerim, invideam, praeterquam magnae Britanniae: ubi praevideo, quantopere et Serenissimo Regi Carolo, Domino nostro, et regno universo utilis esse possit. Academia Lugdunensis, cum videret se quotidie pejus pejusque audire ob crebras pugnas ac caedes, tandem exemplo memorabili, effraenem hanc Licentiam compescendam putavit. Nam quod in ea contigit nunquam, capitis supplicium de eo qui alterum interemisset, sumptum est. Fuit is ex famulitio principis Radzivilii, ejus cujus parens ob potentiam Regi prope ipsi Sigismundo formidabilis esse solet, atque a Reformatis Ecclesiis maximi fit, ob summum studium erga Ecclesias nostras. Tanti principis filius Lugdunum se studiorum causa ante annum circiter contulit; nec levem adventu suo Academiae honorem attulit. Servum habuit, qui uno altero comitante ex eadem familia vesperi exiens, incidit in hominem nequam, qui prius, ut ajunt, et litem intentavit, et pugna adortus fuit. Hunc vulneribus aliquot confodit servus is: sed cum et vulnus ipse accepisset, non potuit sat cito sibi fuga consulere. Captus itaque vitaque multatus, etsi multum pro eo intercederat princeps Radzivilius. Hoc supplicium graviter admodum Radzivilius tulit. Itaque sive proprio instinctu, sive sacellani et nobilium, quos habet, solenni die, quo Rector Magnificus novus toti denunciatur Academiae, surgens de latere Principum Bohemicorum (nam inter eos et Academiae Curatores medius considebat) non impetrata ex more venia, suggestum ascendit, atque ad Professorum Collegium orationem habuit, ac vehementer cum eis expostulavit, quod (ut verba ejus retineam) post triginta nocentium impunitatem, sanguine innocentis servi, togas suas conspurcassent: unde fieret, ut ipse qui honorem praesentia sua Academiae attulisset, nihil inde praeter ignominiam reportaret, proptereaque sibi animum quamprimum Academiam hanc relinquere. Quibus dictis non priorem locum repetiit, sed coetum continuo excessit. Hoc ejus factum indigne valde tulere Curatores ac Professores Academici, et Leidenses Proceres. Postulatum igitur ut senatui se sisteret. Respondit, se Principem esse: eoque, si quid dicere haberent, se accederent. Petitum ut scripto traderet quae dixisset. Negavit se de scripto recit‚sse; eoque frustra illud exposci. Vix honos Academiae permittit, ut nihil hac in re agatur. Et tamen, ut censeo, concoquet hoc factum ob illustrem ejus dignitatem, quicum illi negotium est. Et videtur non tam peccatum a Principe, qui adolescens est annorum duodeviginti, vel circiter; quam ab iis, quos in comitatu habet, ac quorum curae est commissus. Grave etiam ducent, offendere parentem ejus, Lithuaniae ac Imperii etiam principem, maximae in universa Polonia auctoritatis virum, si quis alius iis terris, praeclare de Ecclesia merentem. Superest, ut gratias agam pro affectu erga filium, quem Literae tuae, Reverendissime Domine, testantur. Porro eum quoque nomini tuo commendo; quod et ipse, ut facerem, postulavit: ego vero rescribo, me non alia ratione meos commendare solere, quam qua olim suos Caesar Augustus, Si merebitur. Volo enim magis magisque se suscitet, ut tueri et ipse familiae decus possit.

Deus Opt. Max. diutissime te incolumem praestet, bono Ecclesiae universae, ac totius Regni Britanniae; ac tuorum quoque Reverendissime Domine, Clientum.

Amstelodami CIC IC C XXXII. Id. Februariis.

Reverenedissimi et Illustrissimi nominis tui Cultor ac Cliens devotissimus, G. J. Vossius.

CLIX. Gerardus Vossius Joanni Filio, S. P D.

TAndem, mi Fili, decisa est lis, quae de schola illustri a Lugdunensibus huic urbi mota fuit, Exitus est qualem optabamus. Itaque jam duabus hebdomadibus publice docuimus. Ac succedunt initia ex animi sententia. Magnus enim est auditorum numerus, non de Juventute tantummodo, sed etiam ex viris primariis, et hominibus


page 211, image: bs211

eruditissimis. De negotio quod abiens mihi commendaras, abunde sollicitus fui. Sed metuo ne spisse procedat, quod uterque optaremus. Nam si qua functio se offerat non indigna te, tantus continuo est numerus ambientium ut eorum quidem qui multis et magnis fautoribus sint subnixi; ut non ego solum facile desperem, sed alii etiam, qui causam agerent nostram. Nec propterea curam hujus rei agere desinam, veruntamen facile video non posse te melius tui rationem habere, quam si nihil fiduciae in fautoribus, plurimum post Deum in virtute doctrinaque reponas. Quare non dubito quin sedulo vel Sacris literis, vel arti Medicae incumbas. Utrumque studium in Britannia aliquem te efficere possit: in Batavia nostra (ut nunc sunt tempora) solum posterius. Reverendissimus Dom. Episcopus nuper ad me scripsit literas humanitatis plenas: ex quibus facile perspicio, simulatque idoneus sacrae functioni eris, fore ut tui habeat rationem. Attamen si Medicina magis arridet, non impedio quo minus hoc vitae genus amplectaris. Ac seu apud Britannos seu apud Batavos tuos exercere illud velis, non deerit tibi favor et noster et amicorum. Solum curandum ne incertus semper fluctues: tum etiam opus (ut apud Tullium in oratione quadam fuit) Labore et Constantia. Quod scis postea Plantini Symbolum fuisse. Vellem te frequentiorem esse in literis scribendis. Te denas misisse ais. Quid dicam? vix tertia est hebdomas, quod secundae allatae, nec ex eo tempore alias accepi. Scripsi ad Casaubonum, ut quemadmodum ante annum fecit, ita etiam deinceps tibi trimestri quoque annumeret de meo libras Sterlingicas quinque. Si acceperis eas ex trimestri, quod Decembri Mense expiravit, bene est. Sin necdum acceperis, scio quamprimum id facturum, nisi forte jam Masio dederit summam integram, quae mihi debebatur. Quod si est, proximo Martio dabit tibi duplum, hoc est Libras Sterlingicas decem. Ita enim fieri jussi. Frater Dionysius vocatus est in Academiam Dorpatensem, quae in Livonia, et ad professionem publicam. Sane magnus est Rex cui se addiceret. Verumtamen filii aetas facit ut malim adhuc retinere. Et amici etiam auctores sunt, ut prius apud nos juris et politices studia absolvat, quam in exteris erris figat domicilium. Pergratum mihi interea, quod nomen ejus magis et magis inclarescit. Hugo Grotius in Bataviam venit amicorum suasu: ea res multos habet pessime, et turbas etiam in conventu Ordinum dedit. Praesertim Lugdunenses, et Harlemenses infestos habet. Quem res ea exitum sit habitura dicere necdum possim. Sed nondum despero. Praesertim cum Delphenses, Roterodamenses et Amstelodamenses valde ei faveant, omnemque moveant lapidem, ne tantus vir alibi potius, quam in Batavia sua vivat. Velim ad me perscribas, quid rerum agat Affinis Junius, et ubi vivat. Nihil enim hactenus de eo intellexi, praeterquam quod unis literis tuis continebatur, ac tu ex Petteio te accepisse scribebas. Jam hebdomas est quod Aurelium Londinensem Ecclesiastem obiisse cognovi, de quo tu nihil perscripseras. Dolet quod Britannia tot alios Viros egregios amiserit. Id enim Literae tuae testantur. Gratum facies si deinceps quoque significes, qui iis successerint. Valde laboro pro Vanden-Brukio ut praesit vendendis rebus praefecturae maritimae: unde ad cum quotannis luculentum salarium rediret. Sed obstant nobis alii; in his Realius praefectus, iis a secretis, qui pro filio suo id munus petit. Nec desunt alii qui ambiant. Atque etiam traducunt nostrum illum quasi poculis sit addictior, nec suae rei satis gesserit curam. Dolet quod non magis habuerit rationem nominis sui. Cum his diebus quempiam ex praefectis rei maritimae ejus causa compellarem, benigne quidem respondit: sed addebat deinceps qui munus hoc sustinere velit, eum cavere oportere pro XX. aut triginta Florenorum millibus: ne iterum publicum defraudetur. At ego neminem amicorum scio, qui Vandenbrukii causa tanto se periculo velit exponere. Fortasse facilius negotium succederet, si quosdam in quorum manu ea res, muneribus ac ptomissis faceremus nostros. Sed ego artes istas non didici. Interim ex his facile colliges difficilem esse provinciam, quam suscepi, et ut nonnulli ajunt, non satis mihi honorificam. O utinam deinceps in hujusmodi negotiis non amplius utatur oper‚ me‚! Non possum facile aliquid amicis negare. Interea audire illa cogor, de eo quem commendo, quae magnum mihi dolorem adferant. Etsi verum dicere licet, ex parte in causa est socrus, quae vitia ejus patefacere


page 212, image: bs212

aliis solet, atque etiam exaggerare ultra modum; sic pleraeque foeminae sunt: nec interea cogitat se sibi et suis abesse. Archiepiscopo Armachano gratias pro honore mihi habito maximas egi. Scio in causa Godschalci nonnihil dissentire: sed facit id perhumane. Quod cur tanto viro non aeque liceat ac mihi licet in sententia persistere, postquam ejus opus legi? Sane vir est summus et lectionis admodum variae; mihique plane decretum scripto aliquo restari, quanti eum faciam. In eo tamen falli arbitror, quod existimat Godschalcum per omnia eadem ac B. Augustinum sentiisse. Omnino enim exorbitavit ea Augustinianae appingens sententiae, quae beatus ille antistes nunquam dixisset. Aliter si esset, non eum damnasset Rabanus Maurus omnium aetatis suae doctissimus, et una cum Rabano Synodus Moguntina, in qua tot viri Augustiniani dogmatis non intelligentes modo sed etiam retinentes. Nec Remigius aut Lugdunenses ausi unquam fuere Godschalci per omnia patrocinium suscipere. Ut multo minus id nunc fieri conveniat, post annos prope octingentos. Ut mittam quod pro me stat tot historicorum cohors: quos non ausim omnes falsi arguere. Non tanti mihi monachus unus, praesertim qui sine consensu praefecti coenobio excessisset, ad praedicandum istic quo nemo miserat. Serenissimus Bohemiae Rex in Palatinatum est profectus. Pleraque oppida jam occupavit Sueciae Rex potentissimus. Supersunt Heidelbergia, Frankendalia, et quaedam alia quae veteris domini amore, ut spes est omnium, facile se dedent, nisi validissima sint praesidia Caesarea vel Hispanica. Reverendissimo Londinensi Episcopo (ut magnopere te probes) valde et tu‚ et me‚ caus‚ exopto. Optime nobis vult. Sed opera tibi danda, ut omnes in dignum contulisse beneficium existiment. Vellem aliquid mihi temporis esset ea perficiendi, quae jam diu molior. Arfectum meum erga tam bene meritum monumento aliquo testarer. Et tibi ea res utilis foret. Sed scis, quam premar, et tantum non opprimar cutis variis quae me urgent. In quibus non minimum illa locum tenet, ut praeclare omnes boni de te judicent. Hoc erit, si cum industria junxeris quam [gap: Greek word(s)] Graeci vocant quia ut Aristoteles ait [gap: Greek word(s)] De affine Junio desidero scire ubi et qu‚ conditione vivat. Post eas literas quas Lutetia ante annum prope scripserat, nullas ab eo accepi. Professor Bodecherus agere hoc videtur, ut et gener meus et simul collega fiat. Sed soror tua hactenus animo ab eo est satis alieno. Habet alioqui, ut scis, inter proceres hujus Urbis non paucos sanguine sibi junctos. Lugduni Batavorum ante duas tres hebdomadas capitale sumptum est supplicium de quodam ex famulitio principis Radzivilii, qui vespertinis exiens horis, inque hominem nequam incidens, et ab eo male habitus, eum interemit. Vulnere ipse tardus effugere nou potuit. Hoc primum est supplicium capitale, quod Academia vidit. Radzi vilius graviter adeo id tulit, ut oratione public‚ sit conquestus de injuria quam servo suo fecisset Academia. Nec exprobrare dubitavit quod post XXX. nocentium impunitatem innocentis sui servi sanguine togas conspurc‚ssent. Tam liberae voces in coetu procerum, professorum, studiosorum non impune alteri abirent. Sed ut puto hic connivebitur. Est enim adolescens quidem qui ista dixit: Sed Lithuaniae Princeps, et filius magni illius Radzivilii qui Regi ipso Sigismundo prope formidabilis esse solet, qui etiam amore eo dignior, quia praeclare adeo in Polonia de Reformatis Ecclesiis meretur. Barlaeo nostro non bene est; et nescio quorsum hoc evasurum sit malum. Valde opto ne tam bono frauder collega. Res ea male cederet et mihi et imprimis novo Gymnasio. Oratio inauguralis quam idibus Januarii habui, typis est divulgata. Eam prim‚ occasione mittam. Id nunc facerem; sed tanti non erat ut propterea sumptibus et te et amicos onerarem. Quare meliorem captabo occasionem. Dionysii Reidanus propediem (ut arbitror) excudetur. Matthaeus in Comitum historia magis magisque se probat. Isaacus in Graecis pulchre progreditur: et jam Evangelistas cum Actis scite interpretatur. Praeceptore utitur Brenio, erudito juvene, quem in collegio (ni fallot) nosti. Nec male Gerardus procedat aliquanto. Lusibus, ut illa aetas solet, addictior est, sed ingenio id quo plurimum valet,


page 213, image: bs213

compensat. Vale, mi fili, ac saepe me de studiis tuis et caeteris fac certiorem.

Amstelodami. CIC IC C XXXII. Kal. Feb.

Tui Amantissimus Parens tantoque amantior futurus quanto pulchriora de te intellexero. G. J. Vossius.

Literas hasce non uno die exaravi: quod occupationibus et interpellatione non una avocarer. Sed antequam eas absolvissem pene eodem tempore, binae aut ternae mihi Literae tuae redditae, prope ejusdem argumenti: nempe quaereris quod nullas a nobis literas acceperis. In causa autem fuit, partim quod tuas expectaremus, partim quia initia professionis difficiliora essent, nec caeteris aliquid temporis relinquerent. Nunc postquam de pecunia ad Casaubonum scripsi, animo scio eris magis defaecato. Literas eas tuis inclusi, quia non alium putem eas melius procuraturum. Literae sunt grandiusculae, quia inclusi iis, quaternionem Oratoriarum, quem desiderabat. Clarissimis professoribus et amicis caeteris, in his optimo et amicissimo Hallo, plurimam salutem dices.

CLX. Eust. Svvartio, S. P.

SAEpe doluit, mi Swarti, quod tot annorum intervallo nihil de te cognoscerem. Solum hoc retulit cognatus uxoris meae Roverius, visum te sibi Hagae. Et aliquanto post Bostadius retulit, in Batavia te degere, nec id se unquam fugisse. Tanto jucundius nunc est ex teipso intelligere viverete, et valere, et memorem esse nostri. Voluptatem etiam attulit, quod praefecturam Scholae Sylvaeducensis sis consecutus. Utinam non ea esset Civium pervicacia: quae etsi ipsis damnosior est, quam tibi, nihilomimis moleste tibi accidit. Sed etsi lautiore digniores fortuna, honestior tamen haec Provincia, quam ut deserere eam debeas, priusquam unctior conditio obtigerit. Equidem ut antea semper, ita nunc etiam optime tibi volo: imo nunc magis, quia ex Literis tuis didici generum te esse cordatissimi Civis et optimi Viri Vanderlachnii, affinem Cornelii et Nicolai Vanderlachnii, quorum hunc veterem erga me affectum retinere satis ex eo colligo, quod rarius quidem quam vellem, subinde tamen Lugduni me invisere, et suavissimis sermonibus pascere soleat. Tanto magis exoptem, ut utilis tibi esse posset opera nostra in eo munere, quod desideras in Lycaeo nostro. Veruntamen necdum video, quo pacto persuaderi possit proceribus nostris, ut cogitent de advocando Politices professore, qui ut Historiarum, sic civilis etiam Doctrinae, me Professorem design‚rint: meque unum huic oneri sufficere existiment. Paulo facilius impetremus de humanioribus Literis. Sed tamen vir est clari nominis qui eodem adspirat. Equidem utrumque vestri mihi Collegam optem. Sed certum est prius cogitatum in se Mathematico. Quid mirum? in Mercuriali Civitate: cujus commercia sine numerandi scientia non constant, nec navigationes in omnes orbis plagas ac terras etiam ignotas sine soientia siderali. Si quid tamen cognoro, quod tua tuorumque scire intersit; vel te, vel Vanderlanios faciam certiores: Seduloque exquiram, quae ad hoc negotium pertinent; ne veterem in me amorem refrixisse credas. Longe tamen facilius effici posset, quod speras; si perrexisses in illustrandis Scriptoribus antiquis, uti coeperas. Nunc tot annis siluerunt Musae tuae. Sed bene est, quod pristinus redit vigor, curamque suscipis castigandi et illustrandi Curtii. Multa enim post Raderi labores restant. Arbitror Janum Gebhardum popularem nostrum, idem animi habere. Sed pulchrum est in nobili hoc circo plures decurrere. De Plauto edendo, quantum ex silentio tuo colligere possum, jam cogitationem deposuisti. Quod si est, non incommode, ut arbitror, domuitionem cogitet vetus editio nostra, quae cum variorum prodiit olim Commentariis. Saepius mihi molestum fuit ea carere: Uti et Dousiaca, cui adscriptae Scaligeri castigationes. Nam Camerariana, ad cujus oram exscripsisti illas Scaligeri, non parum abit a Dousiaca, ut saepe haeserim incertus. Nec si remiseris, potius remittendi minus potestas erit. Sunt enim [gap: Greek word(s)]. Quare, quae mancupio nostra sunt, ex usu tua esse


page 214, image: bs214

volo. Id enim meretur egregia eruditio tua; atque item praeclarus erga me atfectus tuus. Vale, praestantissime Swarti, ac deinceps etiam amore certemus.

Amstelodami. CIC IC C XXXII. Kal. Martiis, quibus scis olim munuscula mitti solere. Mitto idcirco orationem inauguralem hic a me habitam nuper. Quae etsi tanti non est, tamen amare eam poteris propter Autorem. Vale.

Tuus sine fuco, G. J. Vossius.

CLXI. Thomae Farnabio, S. P.

ET gratae et jucundae mihi fuerunt lite. rae tuae, optime et doctissime Farnabi. Eo molestius mihi est quod tarde adeo respondeam. Nempe jam diu scribere cupientem. temporis angustia, et negotiorum moles exelusere: quae ita me distinent, ut paene conjurasse videantur ad eripiendum tempus, quo amicos salutare, aut eorum satisfacere postulatis possim. Tibi certe jamdudum responsum oportuit. Quare licet nunc quoque occupatissimus, malui caetera meo in te officio posthabere. Etenim injurium me fore videbam in tuam erga me humanitatem, nisi aliquando, post multam cunctationem, non pertinax silentium, sed pene necessiarium abrumperem. Imprimis vero novissimae tuae Literae stimulos addiderunt; itaque dum recens tui memoria, et simul occasio opportuna erat, vel hanc, vel illam, elabi nolui. Et quia postrema maxime animo haerent, succurrit primum Martialis, quem edere cogitas. Ego Scriptorem illum, non semel a me lectum, amavi semper, ob venustatem ingenii; quod tamen odi quoties in spurcitiem degenerat. Sed illa tanquam non dicta praetermitto; sunt alia divina certe Epigrammata. Itaque optabam ipse nonnulla olim observata communicare: sed volentem retinen timperiosae occupationes, Accedit, quod omnes meos vetustos Codices, et eos quibus multa manu sua annotarat Scaliger, jam ab annis. quindecim retinet amicissimus Scriverius. Cujus pene unius nunc Editionen, habeo, egregiam illam (nec hoc in vidia puto negarit) sed quam tamen meliorem possit reddere, si etiam ei obtingat. Sane lib. II. Epigram. frustra sollicitat hunc versum, Si totus tibi triduo legatur; mavult, Si totus triduo tibi legatur: Atqui prior in triduum est porrecta: uti et in biduum; unde Terent. Eunuch. Rus ibo, ibi hoc me macerabo biduum. Qui senarius est, Lib. III. Epigr. LXVI. displicet, Abscidit vultus ensis uterque sacros. Atqui Lucani est inprimo, Illa comam laevo morienti abscidit ephebo. Nempe est ex abs et caedo, ut abscondo ex abs et condo. Haec ad artem pedariam pertinent; Illud ad [gap: Greek word(s)] Quod ad Epigram. XCIV. Lib. VII. ait, Onychem imo solum isto loco muliebri genere usurpari; Malim dixisset, non alibi accipi eo genere pro lapide alabastrite, vel ampulla inde facta: nam pro gemma foemininum plane est. Itaque Plinius, Lib. XXXVII cap. 6. octie continuo jungit foeminino. Sed quid minuta adeo pergam fectari: praesertim: tam occupatus? Illud tamen omittere non possum, esse hic Typographum, qui jam diu aveat excudere Martialem tuum. Typos habet venustissimos, quod, vel me tacente, judicare possis, ex Juvenali ac Persio tuo, et Horatio Bondii, quos ad te mittit, ut ipse dispicias, utrum committere ei labores tuos velis, an ipse Editioni in patrio solo praeesse malis. Sane non facile, his quidem terris, reperias, qui venustius, et fortasse etiam accuratius tua edat. Ego etiam Scripta tua malim eleganter excudi. Nam et hic dicere liceat, gratiora esse quae non bonitate modo, sed etiam venustate sui commendantur. Et omnino mihi placet, quod utilissimam operam et antiquis Scriptoribus et Juventuti impendis: quum iniquum est prolixis illos Commentariis onerari. Melius tu qui supervacua omittis, ut eo magis assidua Juventus sit in fontibus ipsis hau riendis. Sed video me immemorem temporis; et nolo Londinensem illum Mercatorem, qui tuas mihi literas tradidit, et hac ipsa hora abitum parat, sine meo ad te responso venire. Itaque te, clarissime et. imicissime Farnabi, optime valere opto, et nostri amorem reservare.

Amstelodami. CIC IC C XXXII.

Nomini tuo addictissimus, G. J. Vossius.



page 215, image: bs215

CLXII. Merico Casaubono. Vir Clarissime,

CUjus causa faepius scribere distuli, quodque semper primarium mihi literarum argumentum fore existimaveram, id tandem accidisse et ego laetor, et tu ubi cognoveris gavisurum nullus dubito. Est autem deschola illustri quo eventu nescire non potes si priores meas Literas legisti: nam quod credidi ipse, et mecum plures alii, ex voto omnia ceciderunt. Judicum consessus, quorum arbitrio permissa res erat, nihil praeter leges aut aequum Amstelodamenses exorsos, et falso litem a Lugdunensibus motam. Ita haec composita; nescio tamen an id dicere liceat, nam audio Lugdunenses nondum quiescere, sed si possint (multi enim posse negant) provocare ad Urbes Hollandiae velle. Sed faciant quodcunque videatur; nos jam solennia Illustris Gymnasii peregimus, et quotidie docemus, Auditorio non infre quentiori, quam Lugduni solebamus, vel, si numerus paulo minor, quicquid hic jacturae, Auditorum praestantia compensat, quos inter multi sunt grandaevi, et venerabiles Viri. Sed haec quidem hactenus; Optatum Milevitanum, a te illustratum prodiisse laetor. Et multum videre desidero. Necdum enim mihi allatus est, neque Junium aut compellavi ipse, aut ubi sit intellexi. Credo aliis distineri. Sed quamvis nondum perlegere labores tuos licuerit, jam tamen praesagit mihi animus, dignissimos fore tanti parentis tanto filio. Certe, utvis multum occupatus, nequeo quin tenear desiderio Animadversionum tuarum. Fateor eas esse occupationes meas, uc quamvis nihil ultra accedat, minime tamen otiosus sim futurus. Verum nunquam tantum mea negotia poterunt, ut feponam, aut differam saltem percurrere tanti amici scripta. Ne dicam eruditi adeo viri, quod vere dicere possum, ex quo praesens tuam existimare doctrinam didici. Ut mittam etiam eruditionem, minus an facere quidquam possim, cum nostra quoque lectione tua dignatus sis. Ingratus sim, mi Casaubone, nisi te amem, aestimem, colam; inhumanus, nisi saltem par pari referrem. Itaque ego quidem ut dixi aveo tuum Optatum habere: et ne tuum quoque desiderium morer, mitto Quaternionem quem desiderari in Oratoriis nostris scripsisti. Jam redeo ad curas quibus saepius te oneravi; vel potius ut priorem tibi sollicitudinem eximam. Etenim de stipendio quicquid debebatur mihi accepi, excepto semestri postremo cujus dies Decembri mense exspiravit. Illud expecto, et nescio quid Masium moretur; quando uti ex literis tuis cognovi, jamdudum pecunias habuerit. De Peistero quod scribis, nondum perpendere potui; quamobrem semel placita retineo. Caeterum monitum te rursus velim, amicissime Casaubone, ut filio meo Johanni, singulis trimestribus Libras quinque mittas. Credo quoque reservasse te ei summam illam de postremo trimestri, quod Decembri finitum. Si id factum non est, necessum erit de hoc trimestri, quod Martio mense exspirabit, demi altera parte plus, libras videlicet X. Dolet saepe adeo molestum esse tibi; Caeterum multum in humanitate tua reponere me facile ipse animadvertisti. Vale.

CLXIII. Danieli Heinsio, S. P. Leidam.

PRo Herode tuo, et poematis annexis, quae ab Collega Barlaeo accepi, gratias habeo summas. Valde me eorum lectio delectavit, ut omnium tuorum solet, praesertim in hoc scribendi genere, ubi certas cum Antiquis. [gap: Greek word(s)] quod mittam habeo nullum. Sed vices nunc meas supplebit praestantissimus Mericus Casaubonus: qui Optatum Milevitanum, notis suis auctiorem edidit, et exemplar quod mitto, tibi dari jussit. Non dubito, quin gratissimum tibi futurum sit, tum editoris caus‚, cujus cum maximo parente, tanta tibi amicitia fuit; tum ipsius Optati, qui utinam exulceratis hisce temporibus, magis in deliciis foret? Salve summe vir, et a Veteri Collega, cum optima conjuge plurimum salve.

VIII. Kal. Mart. CIC IC C XXXII.

tuus, G. J. Vossius.

CLXIV. S. P.

QUanto magis desidero tecum, amicissime Casaubone, confabulari, quantoque


page 216, image: bs216

negligentia plerasque meas literas ad te video perferri, tanto avidius, animus est omnes arripere scribendi occasiones. Eam nunc attulit Mercator Londinensis per quem Farnabii mihi literae traditae erant. Vellem tamen discessus ejus non tam subitus fuisset. Pluribus colloqui licuisset: Feriae enim nunc sunt, quibus spatium datur cum amicis colloquendi. Nam cum docendum est publice, otii adeo parum relinquitur, ut saepe vix domestica curare liceat. Adeo, ut plerumque literarum scriptionem in ferias differam: quarum bonam semper partem amicis do, maxime consanguineis vel affinibus, qui invisere tum imprimis solent. Literas tuas et simul pecunias accepi: Libras videlicet vestrates quinque et triginta. Postrema quam scripsi Epistola, quia cognŰram commodius te per Peysterum procurare pecunias posse, rem totam tuo arbitrio permisi, et addidi eo consilio Chirographum. Caeterum monitum te volo, praenomen Peysteri, quod tunc non occurrebat, perperam me scripsisse, et pro Jona (nam id nomen illi esse nunc cognovi) Franciscum appellasse. Quod hic adjicere visum, ne putares alium me quam illum quem ajebas, Peysterum designasse. Itaque deinceps a Peystero, nisi Masium praeferas, pecunias expectabo. Si de Peystero commodius erit, quaeso ut Masio satisfacias, de impensis quas fecisse mei causa sese ait: et detrahe id de summa quae proxime mihi cesserit. Nec tamen scio quos sumptus Masius signet: crederem aliquos fecisse in itinere Cantuariam faciendo. Utcunque est, nolim me ei debitorem. Optati tui exemplaria nonnulla Bibliopolae Lugdunensi tradidi, qui postea indicabit quo pretio vendere ea possit. Negabam minoris venundari oportere, quam nostrati Floreno Caroleo: quod paulo minus est quam solidis duobus sive Schellingis Anglicanis. Quod si consequi hoc liceat, viginti Caroleos nostrates, pro viginti Exemplaribus, sive triginta octo Schellingios Anglicanos, demes de pecunia mea. Sed metuebat Bibliopola ne tam care posset vendere, quia paucorum ad palatum sint Antiqui: praesertim qui argumentum tractent, quale Optatus tuus. Mi Casaubone, valde sordent hic Veteres. Quod si quid antiquorum legere velint, id vix aliud sit, quam de Praedestinatione, ut quaedam Augustini, Prosperi, Fulgentii: Theologiae Doctorem novi, qui nullum veterum in Bibliothec‚ haberet: nec diffitebatur, sed dubitare tamen ajebat, an non unum cujusdam opusculum haberet, seu Bernardi, seu Anselmi. Quod si periculum videro, ne optimus scriptor annos totos, in Bibliopolarum forulis jaceat dispretus, aliter hoc negotium perficiam: Nempe cum Bibliopolarum variis de permutatione aliqua transigam. Faciliores hac in re esse solent. Nec ea res obesse mihi admodum possit, quoniam subinde ego, vel liberi, emere scriptores aliquos necesse habeamus. Quare nihil impedio, quo minus de proximo hujus anni quadrante, vel eo ipso qui mense hoc Martio exspiravit, reseces illos XXXVIII. solidos, sive Schellingios vestrates. Decreveram aliquid addere, de studiis et laboribus nostris, sed id proximarum esto literarum argumentum. Multam salutem a me et mea, optimae uxori, dices, item Rev. Dom. Decano, et toti Collegarum et Fratrum praestantissimorum Collegio.

Amstelodami. CIC IC C XXXII. Prid. Kal. April. St. Vet.

CLXV. Merico Casaubono, S. P.

EN tandem tibi Exercitationes meas Grammaticas, praestantissime Casaubone. Addidi et alterum exemplar quod dandum Reverendo D. Decano. Plura misissem, nisi scirem argumentum hoc non facere ad multorum palatum. Sed munificus magis ero, ubi edidero quae sequentur argumenti gravioris ac sanctioris. Literis proxime missis nihil mihi gratius fuit. Satisfatum mihi jam a te usque ad Septembrem anni superioris, qui fuit quartus et trigesimus suprae CIC IC C. Expecto igitur semestre Praebendae meae, quod expiravit in Martio hujus anni quinti et trigesimi. Jam intellexeris confido, Hugonem Grotium Legatum agere Regui Suecici Lutetiae Parisiorum. Sophompaneas ejus (tragoedia est de Josepho Israelis filio) hic exeuditur. Eam eo justius mittam propediem, quia nomini meo inscripsit. Scio placituram. In mentem venit hoc ipso die, quo ista scribimus (is est VI. Id. April.) ab Henrico octavo, ejectis monachis


page 217, image: bs217

in Ecclesi‚ Cantuariensi constitutum esse Decanum cum xii Praebendariis ante annos XCIV. Contigit semel iterumque, et saepius fortasse, ut nonnemo, me et aliis praesentibus ea referret, quae ostenderent ordinem hunc Canonicorum seu Praebendariorum eo in Angli‚ loco esse, quo pauci his terris existiment. Sed ego, etsi super eo aliqua me audire memini coram, tamen non habebam, quae de aliis certo responderem objectantibus quibusdam, non satis me decora, et dignitatem ordinis nostri scire. Si grave non erit, velim per otium tribus verbis significes, quo loco in regno Anglico Collegium sit nostrum. Video Monachos olim et Cantuariensem statuisse Archiepiscopum, dummodo Regi placeret. Sed scire malim, quae penes eos fuerit, ex quo Praebendarii substituti. Uti ecquem locum obtineant in Parlamento. Quibus Secularium (ut vocant) pares censeantur. Et siqua id genus. Neque id fastu scire aveam. Alienum id a moribus meis, praesertim qui longe adeo dissitus vivam. Sed ne imperitior videar illis, qui diu quidem in Anglia vixÍre, sed neutiquam eo assurrexerint, quo nos regia evexit dignitas, ut nostri ideo hic mirentur eos exactius me scire, quae ordinem nostrum spectant. Vale Reverende et Amicissime D. Casaubone, meoque nomine plurimum Reverendum D. Decanum et universum D. D. fratrum Collegium saluta. Nec minus lectissimam uxorem tuam, quam et mea salute plurim‚ impertit et Filius Matthaeus, quem coram vidisti. Is nunc totus est in Annalibus Hollandicis, quorum libri quinque primi excuduntur. Ut spero et istos intra menses duos videbis.

Tuus omni officio, G. J. Vossius.

CLXVI. Guil. Bosvvello, Oratori Regis Britanniae. Nobilissime et Amplissime Domine,

REdditae mihi sunt literae tuae, et illae quas scripseras paulo antequam Batavia excederes, et alterae ex Anglia transmissae. Utrisque lectis non potui satis exosculari perpetuum erga me amorem tuum, et humanitatem tam prolixam. Tantoque mihi impensius curandum video, ut affectui tuo possim respondere. De Hortensio nostro ita est, ut scribis. Sed de altero ei surrogando necdum cura suscipitur urbis nostrae proceribus. Ejus rei causam accipe. Quo tempore Hortensium [gap: Greek word(s)] cura tenebat proficiscendi in Italiam, saepe ab urbe aberat, nunc Hagam excurrens, nunc Leydam vel Delphos. Haec res fecit, ut non ille solum longe alia ac juventutis bonum curaret, sed auditoribus quoque ejus amor Mathesios refrigesceret: vel siquibus ardor ille duraret, in alia Lycea deflueret. Ubi deposuit noster animum illius itineris destinati, redire quidem voluit ad labores et auditiones publicas: Sed saepe [gap: Greek word(s)] erat nullus, interdum unus et alter, ut locum haberet illud Persianum e Graeco expressum, vel duo, vel nemo. Et duorum interdum (miserum) alter erat minister Lycei, quem Pedellum dicimus. Hoc vidit et indoluit: idque eo magis, quia spem majoris stipendii habere non possit, nisi opera ejus necessaria publico magis videretur. Natura propensior erat ad tabem, qu‚ parentes obierunt. Accessere varia, quae animum ejus sorte su‚ multo celsiorem discruciarent: in his illud quod dixi. Eo absumpto consultius Urbis nostrae magistratui videtur, paulum deponere curam Professoris Mathematici, primoque circumspicere de uno altero idoneo vel ad Professionem Historiae Romanae, vel similis studii, cujus amore juventus vel omnis potius flagret aetas. Nec diffiteor priusquam tuas accepissem literas, id me consilii proceribus dedisse. Spectavi tum me ipsum, tum praecipue bonum publicum. Nam nisi vel Romana Historia vel ejusmodi quid eo tempore doceatur, quo ego in sacra vel Ecclesiastica sum Histotia publice enarranda, periculum sit, ne ille quoque defectus imminuat eorum numerum; qui huc se tanquam ad studiorum mercatum receperunt. Scis enim his terris non usque adeo multos esse Ecclesiasticae antiquitatis amantes. Homines fuisse ajunt, qui ab Apostolorum temporibus ad nostrum usque seculum scripturam enarr‚runt: eoque non dispiciendum quae dogmata obtinuerint, primis etiam seculis, vel quale fuerit regimen Ecclesiae, sed quid Deus dicat in verbo suo, hoc est, quomodo ipsi nove putent scripturas intelligi oportere. Hic novellitatis ardor, is


page 218, image: bs218

antiquitatis contemptus, nisi pestilentis in star Sideris multorum animos affl‚sset, beatius in rebus ageretur humanis; et si Britannica certamina satis capio, non tantas Scotia turbas daret. Scio innumera animarum millia esse extra omnem culpam. Sed quid faciamus istis [gap: Greek word(s)], qui soli sibi sapere videntur, proque talibus se venditant simplicioribus: illos vero qui antiquitati suum deferunt honorem, tanquam umbras putant circumvolitare. Imo, ut intelligo, calumniis suis pudore nullo, in odium gravissimum adducere apud suos non cessant, tum Regem suum, cordata animi bonitate, suorumque amore, nullo Regum inferiorem, tum omnes eos quibus Deus praecipuum Ecclesiae suae regimen commisit. Sed quia jam in hunc sermonem incidi, literas Cantuaria accepi, quibus certior redditus sum; quia Serenissimo Regi ad motus Seoticos compescendos milite fuerit opus, cuique Canonicorum Cantuariensium de Praebenda annua portionem decidendam: me qui percipere soleam quotannis libras centum sterlingicas, non posse percipere ultra octoginta. Equidem non is sum qui non omnia Regis causa velim, quin quicquid habeo non modo Regi‚ liberalitate, vel a parentibus relictum vel labore partum proprio, atque adeo vitam ipsam pro Regia dignitate impendere sim paratus. Sed tamen ambigo, cum ignorem quantum conferant fratrum meorum alii, num ego qui solum centum percipio, privandus sim libris vicenis. Arithmetic‚ enim in hoc negotio proportione agendum non sit: sed Geometric‚, ut nosti. Utinam igitur grave non sit de isto consulere vel Illustrissimum et Reverendissimum Dom. Episcopum Londinensem. Non hoc peterem, nisi jam novem prope menses forent, quibus nihil percepi. Ab clarissimo quidem fratre Casaubono literis certior factus sum, mercatori meo se pro trimestri annumerare voluisse viginti libras, sed eum nisi viginti quinque (ut antea) daret, accipere quod offerebatur noluisse. Verum ego ad Mercatorem scribi curavi, ut potius trimestri quoque viginti acciperet, quam nihil. Respondit ille (nisi ab eo qui Amstelodami habitat eludor) nec viginti illos se posse accipere. Nemo, ni fallor, aeque idoneus fuerit ad consilio juvandum quam Rev. Dom. Londinensis, de cujus affectu etiam omnia mihi merito polliceor. Nam ipse abunde mihi eum coram comprobavit, nec alter eo intelligentior, qui ipse in Collegio Canonicorum Cantuariensium fuerit. Haec scripsi raptissime in aedibus nob. et amplissimi Dubletii, qui officiosissimam tibi salutem adscribi jussit. Scripsissem ad magnos illos Ecclesiae memoratos Antistites, quorum laudes nulla aetas conticescet. Sed, ut vides, vix nunc potui haec ista. Festinationi ignosces et simulac occasio sit, vel potius cum voles, omnia officia cum salute devotissima offeres Reverendis et Illustribus Dom. Archiepiscopo et D. Episcopo Londinensi. Vale.

Tuus totus, G. J. Vossius.

CLXVII. Arnoldo Buchelio, S. P.

AMicitia quae jam ab aliquot annis, tecum mihi fuit, Amplissime Bucheli, omnino postulare videbatur, ut contendente Amersfurtum, filio meo, simul et adituro civitatem vestram visendi studio, te, et ipse per literas, et filii verbis salutarem. Quippe qui existimem boni viri esse, etiam sollicitum agere de amicorum rebus, et valetudine. Itaque non facile dixerim, quam gratum mihi acciderit, quod his diebus ex ornatissimo K. Marteno intellexi, valere te, belleque pro aetate portare. Eo autem id mihi jucundius erat, qui non modo, ut tam amicum decet, optime tibi optare, sed etiam quod publico, te plurimum benefacere posse cogitarem. Et jampridem cupide expecto, ut patriam, ut nos omnes, tot annorum laboribus tuis bees. Sane id si ob attenuatas corporis vires, tam cito non possis, quam vellemus, aut alia etiam de causa, adhuc premere labores tuos malis; saltem curaturum te spero, ut per propinquos, ac necessarios tuos, aut quibus aliis dare id negotii volueris, lucem quondam adspiciant. Nam dolendum profecto sit, si quae viri, suis in studiis praestantissimi, multo studio conquisi vere, publica luce careant. Accedit quod raro scripta, nisi ab Authore ipso, emendate edantur. Ideoque, et ego his temporibus, quae ante annos XXX. et ultra commentatus sum, protrahere in lucem molior.


page 219, image: bs219

Hic quem vides, filius meus Matthaeus Vossius, scribere ante annum aggressus est, Comitum Hollandiae Historiam; cujus majorem jam partem absolvit, et ut arbitror post menses paucos edet. Quare si quae tibi sint, quibus juvare eum, in egregio hoc instituto, sine incommodotuo possis, is non dissimulabit publice, cujus beneficio profecerit, aut fuerit adjutus. Quod eo dico, quia video hodie, adeo invaluisse morbum illum, ut homines addiscere quidem velint, sed a quibus hauserint, non agnoscant. Sed a talibus longe diversus mihi, etiam filio meo animus. Itaque si habeas, vel Manuscripta, vel olim edita, ac prope jam sepulta, quibus putes lucem addi Patriae Historiae posse, honor tuus erit, publici authoritas. Et paucis diebus recepturum te, quaecumque commodaveris, fide quam optima spondeo. Vale.

Amstelodami CIC IC C XXXII. XI. Kal. Jun.

Tuus, G. J. Vossius.

CLXVIII. Andreae Riveto. Lugdunum Bat. Reverende vir, Doctissime Collega.

EUnte ad vos ornatissimo juvene Rigaltio, non potui occasionem hanc praetermittere, mittendi ad te Optati Milevitani, quem a se castigatum, notisque auctum, ex Anglia transmisit Mericus Casaubonus, ut tibi traderem. Frustra vero, aut scriptorem ipsum, aut Casaubonum nomen commendaverim; cum utrumque in veneratione tibi esse sciam. Dignus quoque tanto Parente Mericus. Quare ut lubenti animo donum accipias, pro me, et eruditio, et Parentis magnitudo, et ipse Optatus postulat, cujus Episcopi utinam omnes hodie similes forent. Si enim tam hi amantes essent pacis, ac concordiae, non ita Ecclesia Dei scinderetur, magno hostium gaudio, et imbecillium scandalo. Verum non tam querimoni‚ nunc opus, quam remedio; ad quod tibi, et paucis tui similibus, salutaria, ut spero, consilia, inspirabit Deus, magis magisque. Salutem plurimam honorandae Matronae conjugi tuae, et Collegis universis, ubi vacabit, aut opportunitas erit, meo ut nomine dicas rogo.

VIII. Kal. April. CIC IC C XXXII.

Tuus totus, G. J. Vossius.

CLXIX. Bernardo Damke, S. P.

QUod hactenus, Ornatissime Damke, literis tuis non responderim, propter occupationes meas fuit; quibus quotidie sic premor, ut si otioso, vel pauxillum esse liceat, vix me Vossium esse credam. Verumtamen quia commoda adeo occasio est, per honestae admodum domus adolescentem, literas ad te mittendi, non patiar hanc mihi diffluere. Major erga te amor meus. Sed sic tamen, ut paucis defungar. Quaeris de loco Basilii Imp. ubi ait in suis [gap: Greek word(s)] summos juxta, ac infimos, [gap: Greek word(s)] Puto non meliorem fabulam adducere posse, quam a magno Marone, qui similiter air, de Coelii Mantuani sepulchro, tres patere non amplius ulnas. Scio ut crucem fixisse se Grammaticis, magnus ille vates dixerit. Sed enim sufficere debet, quod Cornificius, et Asconius, ex ipso audierint Marone, per coeli spatium, significari Coelii illius, quem dixi, sepulchrum. Quem enim meliorem interpretem quaeramus ipso Poeta? Nec in dubium vocare licet sententiam hanc, quia non ipsi hoc Cornificius, et Asconius scribant. Sufficere debet, quod haec subnixa sint, non solum honorato tibicine, sed etiam Junio Philargyrio. Mens igitur Basilii ista erit, utcumque Imperatores, non solum magna habitent palatia, sed etiam, vel totius orbis Domini fiant, non tamen domum eam, quam obitu incolunt, plusquam tricubitalem fore. Parva certe haec domus, ut merito dixerit Horatius,

Et domus exilis Plutonia.

Valde enim falluntur, qui vel exilii, pro exilis legunt, contra omnium codicum fidem; vel qui existimant, significari amplum illud animarum receptaculum, quod Poetae Erebum dicunt: nempe ut domus illa dicatur exilis, non quia ipsa exilis, sed quia ut nugantur, animae, vel umbrae sint exiles. Quanto illud verisimilius, quod jam ab aliquot


page 220, image: bs220

annis persuasi multis, Plutoniam domum, esse sepulchrum. Nam Pluto, terra, quia e terra effodiuntur [gap: Greek word(s)], sive quicquid metallorum, juxta illud Poetae:

Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

Et Graecis idcirco [gap: Greek word(s)] ab Hebraeo [gap: Hebrew word(s)] h. e. Terra: non uti Graeculi putarunt, ab [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)]. Nec ineleganter idem Basilitis ait, [gap: Greek word(s)]. Scio quod objectas [gap: Greek word(s)], proprie [gap: Greek word(s)]. Sed placuit Basilio [gap: Greek word(s)] illa, quam veteres vocant [gap: Greek word(s)] sive reciprocam. Qualis est, quod altum pro profundo dicimus, profundum pro alto, Gubernatorem pro Auriga, Aurigam pro Gubernatore, aequor pro campo, campum pro aequore, flores pro stellis, et stellas pro floribus, aliaque id genus. Venio ad Agapetum. [gap: Greek word(s)] non magis morari debet, quam [gap: Greek word(s)], quod apud Nazianzenum. Hoc a [gap: Greek word(s)], illud ab [gap: Greek word(s)], quae [gap: Greek word(s)]. Ut derivata [gap: Greek word(s)], et [gap: Greek word(s)], et [gap: Greek word(s)], venuste de Romano imperio: Interim vulgaria Lexica, praesertim ex posterioris aevi scriptoribus, compositis id genus verbis dictabit, qui volet. Eidem Agapeto, [gap: Greek word(s)] sunt excubitores. Nam comparationem facit Agapetus inter utramque fortunam, summam illam Imperatorum, et alteram vigilum, sive corporis custodum. Superest quod quaeris de [gap: Greek word(s)]; qualibus Imperatores utebantur, etiam Occidentis. Nam usi calceis Mulleis, et soli quidem jam a tempore Aureliani. Mullei autem Calcei, qui Dioni [gap: Greek word(s)]. Sed quia Agapetus, ad Justinianum Imperatorem scribit, de Constantinopolitanis solum videamus. Nihil enim certius, quam eos rubris usos calceis. Hinc Paulus Diaconus, Lib. XVI. Ut agnosceretur ex rubris calceis. Georgius Phranza Protovestiarius, Lib. I. cap. 17. Suffragante Nobilitate Manuelem ImperatorÍm creat, cocco tincta calceamenta concedit, successorque ab omnibus agnoscitur. Hinc Gregorius, Lib. III. ait Alexium [gap: Greek word(s)]. Et Nicetas in Joanne Comneno, Lib. III. [gap: Greek word(s)]. Etiam Joannes Curopalates narrat Isacium Comnenum fuisse Patriarchatu dejectum, quia gestasset [gap: Greek word(s)], quippe quae solius essent Imperatoris. Possum et alios adducere; in his Procopium, et Zonaram. Sed quia video te esse totum in Basilio Imp. illum potius advocabo. Ille in [gap: Greek word(s)] ad Leonem filium, cap. 63. [gap: Greek word(s)]. Haec ut ad te scriberem, affectus compulit. Impense enim faveo omnibus, qui bonam mentem amant, et ea jam aetate qu‚ tu es, bene de Rep. literaria mereri cogitant. Nihil tamen his meis magnopere fuisset opus, postquam ad vos, uti spero, jam salvus, ac sospes pervenit, ille saeculi nostri Phoenix: quod cum dico, nihil puto addere opus, Hugonem me Grotium dicere, virum magnae in patriam fidei, et quicquid est usquam mortalium, multijuga doctrina supergressum. Et tamen temporum hoc dissidio, habet Batavia, qui alibi, quam apud se vivere Heroem malint. Scilicet caligant eorum oculi, ad lumen hoc, cujus radiis perstringuntur. Non committes, quin eum meo nomine salutes. Quod eo addo, quia volo te perducere in notitiam tanti viri: Oraculum hic habebis majus illo Delphico. Non tam facile, tu difficultatis quicquam reperies, quam ille exsolvet. Foelix Hamburgum, cui nunc sol ille illuxit, foelicius si foelicitatem intelligat! Saltem capere debent, qui literarum studiis capiuntur. Sed ego nimirum, dum nonnihil me effundo in laudes ejus viri, arrogantiae crimen subeo, quasi existimem, satis cuiquam virium esse, ad tollendum illum, qui supra omnem laudem est. Parenti optimo, et doctissimo Mag. Joachimo Damke, item Clarissimo Frederico Tiliobrogae salutem plurimam dices.

Amstelodami CIC IC C XXXII. VII. Id. Maias.

G. J. Vossius.

CLXX. Arnoldo Comiti a Benthem. Steinfurtum. Illustris et Generosissime D. Comes,

ET sublime fastigium domus vestrae, et humilitas mea, prohibent me morem non gerere postulato ulli, quod in vestrae spem gratiae possim: Nedum tam aequum,


page 221, image: bs221

tam facile liceat detrectare. Etenim magnum semper fructum studiorum meorum esse existimavi, favorem virorum Principum consequi, imprimis talium, quos non caecus amor, sed judicium, et intellectus scientiarum, ad aestimandos Musarum cultores duceret. Itaque vel sola hac de me opinione, necessitas mihi imponeretur, quicquid praestare in tanti Herois grati‚ possim, prompte suscipiendi. Accedit meritum quoque, cujus saepe mihi memoria obversatur, quod ante annos duodeviginti, ab illustri, et generosissim‚ domo vestr‚, ut Theologiam profiterer publice, ad Steinfurtense Gymnasium sum vocatus. Tanto magis elaborandum mihi intelligo, ut ne promptius commendasse ipse quemquam alumnorum tuorum videaris, quam ego ab Illustri adeo nomine, commendatos mihi suscepisse. Incitat etiam doctissimi Parentis, sed infoelicis, memoria, cujus causa adolescenti, quamdiu sibi ipsi curae crit, non deero. Quamobrem sic existima, vel sponte me, et hoc, et amplius velle. Solum rogo, sic persuasum habeas, non in minuto hoc solum; sed ubicumque tenues vires meae navare utilem, Illustri nomini tuo, ac generosissimae familiae universae, operam poterunt, fore me semper

Amstelodami CIC IC C XXXII. Idib. Juniis.

Devotissimum Illustri nomini vestro, et ad quovis obsequium paratissimum, G. J. Vossium.

CLXXI. Philippo Paraeo, S. P.

JAm menses sunt duo, Cl. Paraee, cum nostratium Typographorum uni dicerem, velle me, ubi nundinarum tempus instabit, quaedam per eum ad te transmittere. Quod ego imprimis propter Ennium Columnae dicebam, de quo amicum compellaram. Hodie jam eum, ante unam alteram hebdomadem discessisse intelligo, me penitus ignaro. Atque eo minus me convenisse, quia ad mercatum Francofurtensem, plenum sit periculis iter, ut nec sarcinas, nec res ullas, eo hinc advehere ausint. Etiam vereri, ne quid librorum ex Germania, aut saltem nonnisi maxima cum difficultate referre possint. Atque addebat Typographus, Amstelodamensis Jansonius Blaeu, absque eo fuisset, seipsum eo iturum fuisse, ut melius distraherentur libri, quos magno numero hac hyeme exeudit. Quod si scribere ad te velim, id ipsa hac hora fieri oportere, quia ante vesperum nuntius esset abiturus; nec deinceps durantibus nundinis, scribendi occasionem fore. Ne igitur oblitus videar amicissimi viri, pauca haec raptim malui exarare, quam penitus tacere. Ac primum de Columna meliorem esse occasionem expectandam. De Nonio certior fieri cupio; quando eum filius praelo subjicere cogitet. Velim enim priusquam ad notarum editionem sit deven tum, quaedam transmittere, quae lucis aliquid, vel etiam medelae, locis plusculis adferant. Et fortasse amicorum unum alterum, ad idem excitabo. Quod quaeris de vocis Tropicae significatione in sacramentis, cur eam non annotarim, in Oratoriis meis, causam accipe. Cum primum eas ederem, obtuli edendas Raphelengio. Sed is, quod ante nesciebam, Romanae Ecclesiae placita sequebatur. Eoque cum dissertationem super hac contineri Oratoriis nostris intelligeret, gravatus fuit, opus hoc excudere, quia negabat fore, ut in Brabantia, atque inter Pontificios, divendi liber posset. Resecui igitur, quae ejusmodi forent, inque Commentationes transtuli Theologicas, in quibus fuse de hoc argumento tracto. Tuam vero de hac re opinionem probo, quam satis clare, in Rhetoricis proponis, solideque adstruis. Quamvis et Pontificii in hac locutione Tropum adnoscant, sed non signi, verum materiae. Cum enim nos dicamus Panem, vocari Corpus, quia signum est Corporis; illum Panem vocari ajunt, quod sit Corpus, quia ex Pane est conversum. Plura velim: sed ecce jam interpellor. Quare abrumpo, ne morer Tabellarium. Plurimam salutem eruditissimo a me filio dices. Vale egregie, ac Reverende Paraee.

Amstelodami. CIC IC C XXXII. Postr. Non. April.

Tuus totus, et tuorum, G. J. Vossius.

CLXXII. Gerardus Vossius Jo. Cordesio, S. P.

PEccaturus eram, Clarissime vir, inhumanitatem tuam, si diutius retinerem schedas tuas. Sane nisi subitae saepius occupationes ingruissent; non tam diu frustratus


page 222, image: bs222

fuissem expectationem tuam, qui nostram praevenisti, in suppeditandis prompte adeo, quae pro mea opinione, in Godeschalci caus‚, faciebant. Equidem simulac negotia mea paulum expediero, decretum mihi (modo bona id tua venia fiat) in lucem dare, quae in iis Epistolis, ad Haeretici illius historiam pertinent. Nec parum enim lucis adferent iis, quae ante annos quatuordecim, de hac re scripsi, in septimo operis mei, de controversiis a Pelagio, et Massiliensibus motis Tuum autem publice beneficium profitebor, non quod ita, merito me tuo parem rependere gratiam existumem, sed ne videar ingratus. Vellem tibi, aliqua in re, utilis esse posset opera nostra: quod si posse existimes, ostendam, ne promptius te petisse, quam ego praestare videar.

Amstelodami. CIC IC C XXXII. Kal. Sextil.

CLXXIII.Guilielmo, Episcopo Londinensi. Reverendissime in Christo Pater, Dom. Illustriss.

NOlui hanc qualemcunque occasionem ad te scribendi omittere, quia et iniquum erat, quemquam certae fidei fine meis Londhium literis venite, et raro eorum, quos norim, proficiscitur quisquam. Et tamen nihil magnopere quod scribam occurrit: nisi valere me, ac familiam universam: ac res Hebraeorum florentissimo publice auditorio docere; quod non modo frequetent adolescentes ad magna nati, sed plurimi etiam viri Amplissimi, ac ut actate et dignitate, ita virtute doctrinaque insignes. Ea res ut animos addit, juxta Poetae illud, Excitat auditor studium: ita aliquid etiam incommodi secum trahit. Quanto enim plus in rebus Hebraeorum, et temporibus iis, quae Christum antecedunt, elaboro; tanto spissius ea procedunt, quae ad Christianas Antiquitates pertinent. Si Deus mihi valetudinem et vitam diuturnam concesserit, spero me in utrisque operae pretium facturum. Et jam distineor utrisque: Sed non ut praelo adhuc subjecerim, quod longe minoribus fervet. Puta Commentarii Linguae Latinae: pars eorum est vel Historia rei Grammaticae, vel excellentium Grammaricorum Censura: pars vero, origines complexa, fontes totius Linguae reserat et recludit. Et comites erunt libri de Re Poetica. In quibus aliquid ausus sum post magnum Caesarem Scaligerum. Sed utcunque in his, et aliis, non plane mihi, longeque minus mei amantibus displiceam: dicere tamen non possum, quam mihi hoc doleat, quod inimici mei superioribus annis me ista magis tractare compulerint, quam unde longe amplius fructus ad Ecclesiam redundaret. Ut illa sunt quae de Hebraeorum et Christianorum rebus meditor quotidie. Nunc orationem inauguralem, ante aliquot menses a me habitam mitto: Non quasi dignam lectione tua existimem, sed quia nihil tam magnum, tam minutum a Vossio proficisci debet, quin tu Illustrissime Domine ejus particeps sit. Et hoc tantum vadimonio me obstringo, majora me tibi in posterum oblaturum. Vale.

Amstelod. CIC IC C XXXII. Prid. Id. Majas.

Reverendissimi et Illustrissimi Nominis tui cultor devotissimus, G. J. Vossius.

CLXXIV. Andreae Riveto, S. P.

QUid hoc, summe vir, summe idem amice? Serione ambigere te, ecquid ejus nominis ac doctrinae Scriptorum tuorum mittere mihi ausis? O quam mihi mens alia! nihil mei tam minutum, quod non ausim communicare. Quam vere id dicam, vel hinc vide. En tibi [gap: Greek word(s)], sed quale Diomedes Glauco: puta horae unius dissertatiunculam pro dissertationibus tot dierum: commune argumentum pro sacro: paucas pagellas pro pulchro volumine; ut alia ejus generis mittam. Sed tamen ne depuduisse me dicas, conditione ea mitto, ut ignoscas quod tanto inferiora tuis ausus sim mittere. Atque ut facilius hoc impetrem, non vereor addere, majora me destinare propediem divulganda: quae nominarem nisi haererem ambiguus unde potissimum velim auspicari. Quod si excurrere ad vos dabitur, de eo jucundum fuerit tecum consultare, disputationes tuas, quas miseras avide legi, etsi occupatior quam vellem. Argumentum pro temporibus nostris pene vetus. Sed video te sedulo obsetvare illud antiquorum, [gap: Greek word(s)]. Nam et cautius multa ponis et solidius firmas.


page 223, image: bs223

Ut de genio taceam, quo haec tractes. Praesertim ubi res cum pontificiis, qua in Palaestra hodie dominaris. Testis tuus Catholicus orthodoxus, quem quoties in manus sumo, toties, quod discam, reperio. Haec ut possis, multum quidem post Deum naturae dotibus debes: sed enim non minor illa felicitas, quod, praeter temporis nostri motem, sic veteres legeris Ecclesiae doctores: quibus, quantopere ipse ab adolescentia capiar, coram aliquando me dicere commemini. Accedit, quod sic evolvas doctores eos, quibus se Romana tantopere jactat Ecclesia. Et hos, et priores illos multi e nostris ad partes advocant frequentes, qui, si verum dicere licet, satis in iis legendis sunt infrequentes. Nimirum neque adeo fungos putant se caeteros, ut non animadvertant, eosne, quorum labores adducunt, ipsi legerint, an ab aliis lectos memorent. Atqui ut eundem si arcum tendant Hercules et Iolaus, vel, si lubet puer hujus, utcunque neutrum cernas, eos ex telo misso discernas: ita cum eadem a duobus scribuntur, non operosum est dignoscere, ecquid ab scriptore dicatur, an exscriptore. Quanto autem magis in iis, quae habemus, placuisti prae aliis multis, tanto avidius caetera, de quibus dicis, expectabo, ac praesertim illa in Genesin: unde auspicandum mihi, qui vestigiis Sulpitii Severi velim insistere, nempe novum munus a rebus ordior vetustissimis. Scis enim ut cum Civili doctrina mihi omne aevum sit emanandum. Quae provincia cum latissime pateat, maxime insistam rebus Hebraeis, Graecis, ac Romanis. Nec dubito quin in eo facile tibi probaturus sum consilium meum, nam sola Hebraeorum Historia incipit a mundi incunabulis: sola Prophetas auctores habet: sola, praeter novi foederis historiam, pietatem verae Religionis docet. Sola etiam quater mille annos, vel, si ab Abrahamo ordiri visum, bis mille annos complectitur. Tantum enim est ad captam a Tito Hierosolymam: Hebraeis, uti ajebam, proxime, quemadmodum apud vos soleo, subdam res Graecas et Romanas. Nec enim extra res Hebraeas, ulla est Historiarum, quae meliora, vel uberiora, prudentiae, justitiae, fortitudinis, aliarumque virtutum exempla praebeat, quam Graeca et Romana. Graecaque tanto fructuosior, quanto imperium Graeciae similis est nostro. Romanae autem haec gloria est, quod ea gens arma circumtulerit per totum pene orbem, et dominata sit annis amplius mille et ducentis, ac tot nostri temporis imperia enata sint e Romano. Ut vides, totius orbis historiam enarraturo in tribus hisce imperiis maxime pes erit figendus. Neque haec opera nostra vobis Lugdunensibus incommodabit, sed commodabit magis. Nam deinceps ut aetate majores, ita majori etiam doctrina ac prudentia Academiam tum vestram tum exteras accedent. Et quid melius his terris, quam eum neutiquam invidae sint Musarum fores, si non unis deinceps moenibus sapientiae studia concludantur, sed alibi etiam vigeant floreantque. Me quidem consilii mei necdum poenitet: praesertim qui, hactenus saltem, tam frequenti praestantium virorum doceam auditorio. Archiepiscopi Usserii labores vidi ac legi, et jam per literas ei gratias egi, quod tantae dignitatis vir eruditos suos labores nomini dicavit nostro. Nam quod de Godschalco nonnihil dissentit, id minime me movet. Sunt illi summo viro causae suae, sunt item mihi meae. Sufficit, quod uterque amplectamur Augustini sententiam. Nec tanti est, utrum eam sit assecutus Godschalcus. Mihi sic secutus videtur, ut aliquantum excesserit. Atque hoc vidit Rabanus Maurus, magnus sane vir, vidit quoque Synodus Moguntina, quae Godschalcum damnavit. At fuere in ea complures Augustinianae sententiae et intelligentes et retinentes. Nec unquam per omnia eum tueri ausus Remigius, vel qui Lugdunensis Ecclesiae nomine scripserunt. Tantum conqueruntur, quod, ut exorbit‚rit Godschalcus, non eo debuerit damnari sententia aliorum, qui se intra effata pomoeriaque veritatis continent cum Hipponensi illo antistite. Quid multis? puto quae de Godschalco inedita in bibliothecis quibusdam asservantur, fidem faciant, me verissima dixisse: ea ubi accepero, faciam te certiorem. Magnopere de eo gaudeo, quod de Salmasio scribis. Scis optime quanti eum virum semper fecerim. Sane non alius est in Belgica, qui toties scriptis suis eum celebravit, jam ab annis aliquot, praesertim opere de Historicis tum Graecis tum Latinis: optarim tantum doctrinae communi illi amico nostro, qui foede adeo eum depressit. Mihi simulac pedem his in terris posuerit, animus est uti illo amico ac familiari.


page 224, image: bs224

Quod communi, ut spero, bono fiet, saltem meo et publica. De Aurelii excessu nihil hactenus inaudieram. Valde de eo doleo, ob veterem studiorum conjunctionem, de transmisso ejus Jobo maximas gratias ago. Exemplar alterum ad Senatorem Casimbrotium mittam. Nec enim in Batavia quemquam illo ac me habuit conjunctiorem. Ac jam ab annis prope XL. triga quasi amicorum fuimus. Si viduae vel ipse, vel conjux tua rescripserit, gratias ei meo ages nomine, atque adeo et Casimbrotii. Id enim eum scio velle. Qui, nisi celerius, quam optasset, Jobum Lugduno remisissemus, suis cum sumptibus hic edere decrÍrat. Facile cogitare potes quam id gratum accidisset Aurelio nostro. Sed id ego demum cognovi, postquam jam in itinere erat Molinaeus per quem exemplar remisimus. Sane ut caetera mittam, typi, si hic editus foret, non paulo essent venustiores. Vale vir praestantissime, tuarumque virtutum cultorem perpetuum in posterum quoque ama. Uxori salutem.

Amstelodami.

Tuus sine fuco more majorum, G. J. Vossius.

CLXXV. Vir Illustrissime,

NIhil mihi gratum aeque accidere potuit, quam quod cognovi tanti me ab illustrissimo Skytio fieri, ut ex parte mei quoque causa filium suum in Bataviam dimitteret. Certe non injuria de tanti viri opinione triumphari mihi posse videor, cujus aestimatio eo apud me major, quod non caeco amore studia, aut eorum cultores prosequatur, sed ipse non levem quoque hic gloriam vindicare sibi possit. Equidem inhumanitatis merito damner, si obsequi viro summo recusem. Nihilominus duram necessitatis legem esse ipse nosti: obstant hinc aedium angustia, inde conjugis gravis semper valetudo, et numerosa familia: ea tamen omnia pensare et studia generosi juvenis, ubicunque potero, juvare decretum, movet me non patentis solum, non tua tantum (quam semper feci maximi) commendatio, sed et desiderium operam utilem navandi illi, qui quondam Sueciae regno, qua opera, qua consiliis prodesse poterit. Faveo genti illi, et si quisquam, certe ego addictus fui, cui nihil magis in votis, quam ut magni Gustavi grandia molimina secundare supremum numen velit: ipse humilibus Deum precibus, pro eo rogare nunquam desinam. Tibi interea vir illustris, omnem animi cultum et ubi servire tuis commodis potero, obsequium, et nunc, et in perpetuum offerre non supersedebo. Vale.

Amstelodami.

Illustris nominis tui devotus cultor, G. J. Vossius.

CLXXVI. Justo Reifenbergio, S. P.

AMo te, mi Reifenbergi, ob communem patriam: magis tamen ob niveum pectus, et egregiam eruditionem ac facundiam, quae abunde elucet ex orationibus nuper editis, quarum ad me specimen transmiseras. Respondere tum neglexi, partim advers‚ meorum valetudine detentus, partim occupationibus multis. Postea etiam iter meum in Angliam accessit. Redux jam orationes omnes editas comperi. Ac priori specimine allectus etiam caeteras legi. Profecto non est quod judicium virorum praestantium reformides, nugatorculos vero contemnes. Scis illos qui divulgant aliquid, non intelligentes solum habere censores, sed etiam fungos, instar eorum qui aedificant in totius populi conspectu. Nostri interea nihil prodiit, praeter Oratorias longe auctiores et limatiores. Nempe subsecivis temporibus, lubens in omnibus meis hoc facere soleo, ut quae prius fugerant corrigam, quae deerant suppleam. Qui has literas tradit, est Guilhelmus Simonius J. C. ac Regii apud Suecos judicii in Livonia, Carelia, et Ingria adsessor, vir optimus ac doctissimus, ac filius ejus Simonii qui Eloquentiae Professor magna cum laude fuit, prius in Rostochiensi, posteaque in Upsaliensi Academia. Hoc nomine etiam tibi gratiorem fore arbitror, qui ipse Eloquentiae studio egregium jam nomen parasti. Amstelodamum me commigrasse, fortasse jam aliunde intellexeris. Consilii hujus causas perscriberem: sed vix ista subito in chartam licuit conjicere. Nam Simonius noster uti hodie Lugduno venit, ita confestim Frisiam cogitat, ut praestantes


page 225, image: bs225

Franekeranae ac Groningensis Academiae animas videat coram. Et in his te, mi Reifenbergi, spero alias fusius tecum per literas colloquar, interim me amare perge, peramantem tui: sive salve ab eo qui perseverabit esse amicus, imo et cultor nominis tui.

Amstelodami.

CLXXVII. Praeillustri ac generosissimo, D. Joanni Skytte, Ger. Jo. Vossius, S. P. D. Illustrissime Domine,

SI gratulor mihi ipsi, quod tanta studiorum meorum apud te aestimatio sit, merito certe faciam. Ut enim mittam honorem summum, qui ea re mihi tenuis conditionis homini a tam illustri viro contingit: Quanti me facere existimas vel solam opinionem ejus qui de eruditione omni accurate adeo judicium ferre possit? Nec satis visum fuit si tuis ostenderes literis, quam benigne de me censeres, hoc est, ut ego interpretor, plane supra meritum meum: documentum etiam addere voluisti, quo non certius aliud optare unquam potuissem: quippe qui filium mihi commendes tuum. Equidem qui parentum in liberos affectum ex meo facile metiri valeo, plane nefas duxerim dubitare, quin et tibi supra omnes gazas carissima tua pignora sint. Praesertim qui non ad propagandam solum familiam ea genueris: sed in spem etiam publicas Sueciae res administrandi. Unde duplex merito tibi cura, ut et tanto parente, et dignitatibus summis digna sint. Mittis autem filium ea aetate, quae maxime idonea est, ut sapiendi dicendique scientiis imbuatur. Atque ego quidem jam brevi hac consuetudine satis perspexi, animum ejus nihil minus esse quam degenerem, sed potius ad honestissima quaeque mirifice accensum: ita ut nihil mediocre deinceps ab eo expectare debeamus. De affectu vero erga illum meo atque opera, vir illustrissime, quid addam? Sueciae regnum florentissimum, cui votis meis semper favi, hortatur me, ut, quam optime possim, mereri de illo velim, qui quondam perutilem patriae sit operam navaturus. Movet tua, vir illustrissime, commendatio, cui non obsequi nefas duxerim. Admonet denique ad maxima quaeque erectus generosus adlescentis animus: quales ut magni semper feci, ita in illustri adeo loco natis admirari etiam soleo. Itaque nihil plane est, quod de studio hic meo dubitare possis. Ego ubicunque illum discendi invenerim cupidum, instruendi labore non fatigabor. Ut saltem hac ratione, quando alia necdum datum est, servire Sueciae, et tuis, vir illustrissime, commodis possim, cui obstrictum me et nunc, et deinceps semper, pro humanitate hac fatebor.

Amstelodami.

CLXXVIII. Isaaco Basirio. Ornatissime Basiri,

SI oblivione tui longo adeo tempore scribere me distulisse existumas, injuriam facis constantiae meae; si negligentia, occupationes meas ignoras. Quae certe majores sunt quam verbis exprimere ullis possum, et saepe quo me vertam nescio, a mane ad vesperum modo amici, modo exteri interpellant, modo eorum literis obruor, ut cui respondeam, quem differam, vix ipse certus sim. Et sic mihi saepe non dies, non hebdomadae, sed integri quoque menses abeunt, ita ut destinata perficere, licet invitus, prohibear. Jamdudum quippe rescribere tibi decreveram: affectus siquidem in te meus nusquam minor est, atque antehac fuit. Quemadmodum enim non facile amore prosequi soleo, nisi quos dignos existimo, ita quoque ubi semel amare quemquam coepi, non desultorius meus affectus est. Te ut dignum amore complexus fui non perfunctorio, ob ingenii tui felicitatem, neque minorem ingenio eruditionem: Unde nihil vulgare expectabam. Publice quoque ea opinione dignissimum te satis ostendisti, qua disputationibus, qua aliis in Academia nostra exercitiis; eoque ego, cum raro egregia ingenia ad virtutem animum adpellere videamus, te quod supra vulgum saperes, semper feci maximi. Qua in sententia si perseveraveris, ut summis viris te commendabis, ita magnis quoque passibus amorem meum auctum ibis. Nec dubitare possum, quin et talis persistas, qualem te ante cognovi: vix enim mihi persuadere possum, eum qui in adolescentia sua ad magna summis viribus


page 226, image: bs226

contendit, nunc firmato quoque cum aetate judicio, degenerem fore. Si itaque vera auguror, est quod gratulari et tibi possim et mihi: tibi quod collatis a natura dotibus, bene utaris; mihi quod non temere te aestimavi. Perge modo et nullis parce laboribus. Sic tandem saeculi nostri lumen evades. Sine illis consequi aegre datur, et ubi assecutus fueris, gloriosum est. Audi ingentem illum Demosthenem. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)]. Tu si velis, potes: at velle et posse, satis ante ostendisti: itaque adhortari diutius nolo, ne de studio tuo diffidere videar. Quod minime facere me patitur ardor summus ad honestissima quaeque quem ante in te perspexi. Quin et non vana me sperasse, ex compluribus intelligo, qui egregiam mihi virtutem tuam praedicant. Me nunc Amstelodami vivere, aliunde credo cognoveris. Nimirum urbis ejus proceres luculento me stipendio vocarunt, ad Historiam ac Politicen publice profitendam, in illustri Gymnasio. Cujus mihi pulchrum erit fundamenta jacere, uti et Collegarum aliis, quos partim jam vocarunt, partim vocare decreverunt. Plus quoque hic otii spero ad consignanda ea, quibus et de hoc et venturis seculis bene mereri possim. Nec minus interea amicis in tam potenti urbe utilis fuero. Quod si qua in re prodesse etiam tibi, mi Basiri, possim, nusquam operam desiderabis meam. Tu tantum quid exoptes, significa. Imo ut nihil istiusmodi occurrat, literis tamen compellare ne intermitte, quas mihi gratissimas semper futuras spondeo. Vale.

Amstelodami, VII. Kal. Quintil.

Tibi addictissimus, G. J. Vossius.

CLXXIX. Ornatissime Brouneri,

NE diutius eludam exspectationem tuam, etsi occupatissimus, mitto tandem, quem petieras, Indicem omnium eorum, quae continentur Politicis Justi Lipsii. Summi sane viri, cujus de civili prudentia libros initiis istis studii tui Civilis maxime accommodatos existima vi, idque non solum ob brevitatem atque ordinem, sed etiam ob tot laudabilia dicta, ex quibus, sedulae instar apis, suum hoc mellificium confecit. Tuum nunc erit saepius eos lectitare, quo tot aureae sententiae penitius animo inhaereant. Illustriores etiam [gap: Greek word(s)] et exempla praeclara, quae legendo deinceps observabis, vel ad oram, vel charta inserta, e regione suo quoque loco annotabis. Ita deinceps su‚ sponte oculis se offeret tuis, quicquid varie adeo dispersum repereris. Simul dum quaeque memorabilia chartae inscribes, etiam animo inscribes. De caeteris coram colloquemur a feriis nostris. Vale, et sapiendi dicendique studia sociare perge. Ita tuis eris voluptati, et uberes aliquando ex te fructus capiet Respublica.

Tuus, G. J. Vossius.

CLXXX. Jo. Skyttio, Seniori. Illustris Domine,

AEGre me a filio tuo divelli nullus mirabitur, cui ita atque mihi ejus mores atque indoles introspectae sint. Quippe dignissimum eum illustri adeo parente, dignissimum tua commendatione comperi. Est in eo erectus ad honestissima quaeque animus: est doctrina, judiciumque supra aetatem; uti et caetera omnia longe supra hominum vulgus. Accedit, quam in eo summam animadverti, doctorum virorum aestimatio. Equidem felicem, illustris domine, qui non modo ad tantum virtutum, tantum dignitatis fastigium perveneris; verum et liberos expectationis non minoris genueris. Felicem, dum te, illustrissime Domine, fruitur, Sueciam; felicem expectatione liberorum tuorum. Ego quidem haud secus quam aquileges ex vapore ascendente aquas latere conjectant, ita ex generosi filii tui indole maxima quaeque praesagio. Et qui alius esse possit? Illo parente natus, et inspectorem ejusmodi habens, qualis est D. Simonius, in quo si magna est eruditio, majus atque acre judicium relucet; si judicium exactum est, probitas morum, vitaeque integritas multo maxima est. Verissime dico, plus in recessu habere cum, quam in fronte promittit: et paucis ut absolvam, est,


page 227, image: bs227

quicum lucere in tenebris, ut vulgo dicunt, possis. Quo magis tuam, illustris domine, prudentiam admiror, qui caute ac circumspecte adeo hac in re processeris. Nihil enim aeque in lubrico quam adolescentia est. Et quae semel hausit, firmiter retinet. Quamobrem nulli prudentius agunt, quam qui viris indubitatae ut probitatis, ita prudentiae ac eruditionis liberos suos commendant. Te, illustrissime vir, cuncta haec in Simonio habere, etiamsi negare vellem, tamen tacite mecum crederem. Itaque dignus ille filio tuo, dignusque illo filius tuus. Qui si tales porro duces habeat, erit quondam quo se jactare Suecorum universum regnum possit. Ego pro viribus meis, pro exiguo adeo tempore quo apud nos moratus est, quod potui feci, majora si occasio tulisset praestiturus. Quae si unquam detur, ostendam me paratum ubique navare operam illustri familiae Skyttianae, illi nimirum dico, quae Sueciae regno ceu felix aliquod astrum, illuxit. Te interea, illustris domine, ut diu supremum numen servare sospitem velit, unice rogo. Quo non regni tantum publica commoda, sed etiam studia, (quamvis et illa non levem regnis utilitatem adferant) quae passim jam aliis in gentibus vilescunt, in Sueciae Regno, tuo beneficio assurgere, uti coeperunt, possint. Et Te, uti Suecorum gentes ob impensam Regno operam mirabuntur ac colent, ita perpetuis et nunquam intermorituris monumentis universa literaria Respublica posteritati commendatum eat. Ita sane voveo atque auguror. Vale.

Amstelodami.

Illustrissimi nominis tui cultor devotus, G. J. Vossius.

CLXXXI. Erycio Puteano, S. P.

VEllem, Amplissime Puteane, quoties aut res meae ferunt, scribendi ad te occasio daretur, aut quoties occasio datur, res meae ferrent. Sed saepe contingit, ut, me occupato, nuntii veniant, saepe ut otiosus nuntios desiderem. Hinc fit, ut rarius, quam pro voluntare mea, ad te scribam. Nam quoties ad animum occurrit antiqua illa, et aetate nostri utriusque coalita amicitia, dicere nequeo, quam te alloqui desiderem, cujus amorem erga me semper sum exosculatus, ac cujus eruditionem et dotes alias quo magis considero, impensius miror. Hinc saepe fit, ut etiam materia atque argumento destitutus, tamen confabulari tecum et jucundam veteris nostrae consuetudinis memoriam recolere cupiam. Ita igitur prompto, commodum scribendi occasio offertur, eunte ad vos necessario ac propinquo meo Joanne Corputio, filio affinis mei, Amplissimi viri Jacobi Corputii, ante in Procerum Dordrechtanorum ac nuper in praefectorum rei maritimae Collegium Roterodami adlecti, olim sub Orydrio ac Rekenario condiscipuli utriusque nostri. Putarunt cordatissimus is parens et ornatissimus ejus filius (qui per Brabantiam in Gallias tendit, eaque occasione Lovanium vestrum et excellentes ejus viros conspicere exoptat, aliaque quae urbs habet imprimis memorabilia) non aliunde posse melius de omnibus cognosci, quam ex te, neque te consilio solum, sed si opus sit, etiam commendatione posse adjuvare: itaque licet, propemodum nihil scriptione dignum haberem, nedum satis grave interpellandis occupationibus tuis: committere tamen nolui, quin et tu memorem me amicitiae nostrae, et illi, quibus optime velle debeo, facilem me amicis viderent. Sed, quod pene omiseram, ut nostrarum quoque rerum gnarus sis, opus nostrum Grammaticarum exercitationum, quod ante annos XXX. et amplius scribere orsi eramus, tandem praelo subjici coepit. Filius meus Dionysius, cui nihil ab longo tempore jucundius et exoptatius contigit literis tuis, et iis, quas eodem tempore ab doctissimo Tuldeno accepit, Latine reddidit annales Belgicas Reidani. Quae tralatio cum a magnatum multis admodum expeteretur, hac ipsa hebdomade excudi coepit Lugduni. Atque eidem decretum, Caesarem, scriptorem sibi perfamiliarem, plurimis locis a se castigatum, ac notis illustratum, edere in lucem. Eam ad rem usus est uno alteroque Manuscripto, et editionibus vetustis, ut de variantibus Fulvii et aliorum lectionibus nihil dicam. Sed enim impense desiderat plurium Manuscriptorum copiam, et jam aliquorum ei spes facta. Non dubito, quin apud vos qua publicis, qua privatis Bibliothecis inveniantur. Quocirca si unum alterum calamo exaratum exemplar Caesaris nancisci, ac transmittere ad nos


page 228, image: bs228

possis, sancte spondeo, optim‚ fide redditum iri. Sin mittere huc non sinatur, proximum est, ut per Adolescentem quempiam conferri cures: modo tanti codices illi videantur, sumptus uti aequum, refundam. Horum alterum si consequi filius possit, obstringes non illum modo, sed me quoque, qui quicquid liberis meis fit, mihi praestitum existimo, Vale Amplissime vir.

Amstelodami.

Tuus, G. J. Vossius.

CLXXXII. Hugoni Grotio, S. P. Hamburgum.

HAsce qui literas tradit, est Joannes Ludovicus Wolzogen, liber Baro in Nieuhausen, Austriacus, qui septennio exulavit, priori quinquennio in Polonia, caetero biennio Amersforti. Vir et virtute doctrinaque egregius, eoque nomine bonis omnibus carus. Mathesi se totum pene dederat; sed nusquam solatium praeterquam in sacris literis invenit. Cum familia in Germaniam nunc revertitur. Nec ei quicquam volupe adeo, quam si Hamburgum transiens, occasionem habeat compellandi tui, quem facile intelligit doctrinarum Principatum tenere, et documentum esse virtutis constantis licet infelicis, nunc tamen ut speramus, malaciam post tantas tempestates promittentis. Spem eam praebent Suecorum Regis virtus, et foelicitas, et magnus erga te affectus, ut si Principi extero addicere operam debeas tuam, sane non alteri illam melius in Germania praestare possis. Sed fiet hoc non sine multorum dolore, qui et tibi, et patriae optime volunt, ... his, et nonnullis qui si non optime, saltem nec male velint, cre. ... mihi dissertatio, de postremo hoc discessu tuo: quem aperte improbare non verentur. Plerique etiam, quod cum is sit Reipublicae nostrae status, credideris hic posse te sedem figere, absque illorum comprobatione qui ad clavum sederent. Negare soleo eos intelligere, quo animo veneris aut abieris. Jam annos effluxisse tam multos, optimam aetatis partem, quo Patria careas: Effluxisse simul, tot bonas occasiones quibus optime potueris consulere, et tibi, et familiae tuae. Iniquum poscerent, ut ulterius differri eas velint. Nam quousque tandem? An in effoetam senectutem, idque in hoc vitae incerto? Venisse igitur te, ut Patria, si veller, opera tua uteretur, potius quam exteri Principes. Hanc illa... ac deinceps damnum quod inde sentiat, non tibi, sed sibi imputetur qui hac etiam parte fungi volueris officio optimi civis. Tantum opus est salutari [gap: Greek word(s)]. Si non ferat praesens status, ut publico sanciatur decreto, saltem ferre, ut conniveatur in iis, quae cum dispendio Reipublicae, et libertatis constituta. Vel si nec illud quidem ferat, alibi quam hic te malle vivere. Nec vitio verti oportere, si ita credideris, cum id longe a Patria agenti perscripserint, qui hic agerent. Si quid igitur temere speratum, culpam esse eorum, qui aliter statum hujus Reipublicae tibi depinxerunt. Sed ut ista, et multa illiusmodi, quae longum sit adscribere, belle dicantur a me, tum etiam vere: tamen et mea, et aliorum me prudentiorum in eo perstat opinio, ante quam operam extero Principi promittas, cognoscendum, an non bona cum venia vivere apud nos possis. Nihil volunt posci, quod sapiat suspicionem culpae qu‚ cates; Imo ne quidem tentari aliquid, antequam satis sit perspectum fore, ut impetretur quod petitur. Eoque ante caeteros, nos certissimos esse debere, de propensissima voluntate [gap: Greek word(s)]. Quaeso mihi veniam da, mea anima, si exposcam, ne ullis injuriis te abripi sinas, ab eo quod tibi, Patriaeque et utile, et honorificum imprimis fuerit; interea utrumque hoc facere non desinam, et causam tuebor quod virtuti debeo tuae, et amori nostro: Et Deum simul precabor, ut salubria tibi consilia inspiret, pristinamque animi lenitatem, quam propriam hactenus, tot injuriis pressus, possedisti, deinceps etiam conserves. Ex aedibus Georgii Doubletii, tui valde ut debet aestimantis, qui et salutem adscribi jussit. Salutem uxori ac filio.

XXV. Augusti, CIC IC C XXXII.

Tuus, Dum spiritus hos reget artus.

CLXXXIII. Hugoni Grotio, S. P. Hamburgum.

ME nec silere aequum puto, neclongas dare literas opus, eunte ad te Heroina dimidio tui; quae curatius cognoscenda


page 229, image: bs229

cuncta expediet, quam per literas ego facturus essem. De rebus tuis nihil aeque scripto opus, quam summos, et viros, et amicos eandem retinere sententiam: nimirum recte facturum te, si Proceres scripto compelles, sedem ut tibi in Batavia dent. Sed facile assentiunt; id antequam fiat, videndum, an Princeps fidem dare velit, effectum se daturum, quantum in se sit, ne repulsum feramus. Alioqui ille si impromptior, Ű quanto satius fuerit, ut opera utatur tua magnus Suecorum Rex, vel alius Principum Europae: dummodo ne unus ille quem dicere non sustineo. De quo quid fieret, valde metuo, ne unus ille dies magnorum esset malorum causa. Non possum plura scribere, quia ad hoc usque tempus me Isacius Pontanus distinuit, vir tui amantissimus; et jam ex famula mea intelligo, tuum abitum parare, quam et salutare, et has literulas tradere coram volo.

Amstelodami CIC IC C XXXII.

CLXXXIV. Hugoni Grotio, S. P. Hamburgum.

JUcundissimum fuit de prospera valetudine tua cognoscere, ex optima, et cordatissima tua uxore: quae salva, ac sospes huc venit; et hinc Hagam abiit nudiustertius, pridie nempe non. Octobr. Die uno altero ante eodem ierant, Vlamingius, Bickerus, et hujus urbis Procerum alii, audituri Legatos hostilis Belgicae de Pacis conditionibus. Accepi his diebus literas Merici Casauboni tibi inscriptas, quas mitto. Lamerius jam dudum a me habet tuum pro veritate Christiana codicem, in quo pluscula, et correxeras, et addideras, et jam majusculis excudere literis coepit. Commentariorum meorum de arte Grammatica, primus jam liber est excusus, et pene secundus. In Reidano vero, quem Latine reddidit filius Dionysius, nono nunc libro fervet praelum. Haec paucula nunc scribenda putavi, eunte ad vos optimo, et ornatissimo viro, Matthisio Ecclesiaste inter Remonstrantes; qui Hamburgum proficiscitur, ducturus ibi uxorem, cum maximis opibus.

Amstelodami. CIC IC C XXXII. Postr. Non. Oct.

Tuus totus, G. J. Vossius.

CLXXXV. Simoni Bellimontio.

ETsi non nescirem, Amplissime Bellimonti, quantae occupationes te, cum alias semper, tum hoc imprimis tempore, distineant: Non eas tamen veritus sum, interpellare. Novit me hic, quem vides, Manasses Ben-Israel, vir doctus, et probus, utinam Christianus. Sed quamvis Judaeorum nobis plerumque infestius genus est; hic tamen paulo nobis benevolentior; Imo ut multum commodare Christianis potest, sic etiam cupit: Itaque hoc nomine nonnulla etiam invidi‚ laborat apud suos. At tanto mihi gratior, qui eo utor pene familiariter; magis etiam filius Dionysius, non sine emolumento literarum Hebraearum, quamvis jam ab sexennio, ut nostis, studiosus fuit. Porro cum Vir is intellexisset, mihi quoque aliquem in amicitia tua locum; rogare non dubitavit, ut significare tibi vellem, quid de se mihi videretur. Id solum scire te volui; nec ultra distinebo. Salutem uxori, et familiae plurimam.

Amstelodami. CIC IC C XXXII. Postr. Id. Nov.

Tuus totus, G. J. Vossius.

CLXXXVI. Guilielmo Episcopo Londinensi. Reverendissime in Christo Pater, Dom. Illustriss.

QUas ad me dederas literas, duobus post mensibus accepi, et jam prope tantundem temporis effluxit, ex quo mihi redditae fuerunt. Nimirum quia petieras; ut plenius aliquanto sententiam meam de Godschalciana Controversi‚ exponerem: expectandum putavi, usque dum quaedam hactenus inedita ad hoc negotium pertinentia ex Galliae Bibliothecis accepissem, et cum cur‚ legissem. Utrumque nunc feci sedulo: sed sic quoque perstat animus in iis, quae ea de re ante annos XIV. complexus sum Historia de Pelagio et aliis, qui litem de gratia et libero arbitrio moverunt. Qui vero hac parte a nobis dissentiunt, quod pace summorum virorum dixerim, non satis mihi attendere videntur, quinctuplicem, olim de Gratia ac Praedestinatione sententiam fuisse.


page 230, image: bs230

Media in his communis illa Patrum priorum, ipsiusque etiam Augustini, priusquam cum Pelagio certamen susciperet. Haec ut res docet, et Augustinus passim contendit, non comitantis modo in subsequentis, sed praevenientis etiam Gratiae necessitatem fatebatur. Circa hanc sententiam quatuor sunt diversae: duae extremae, et totidem inter extremam mediamque interjectae. Extrema una Pelagii fuit, qui sic arbitrium hominis extollebat, ut necessitatem Gratiae negaret. A