12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: s001

FAUSTI SOCINI SENENSIS ad Amicos EPISTOLAE. In quibus variae de rebus divinis quaestiones expediuntur, multaque sacrarum litterarum loca explanantur. Additae sunt paucae aliorum ad Socinum Epistolae, ad quas ipse respondet. RACOVIAE, Typis Sebastiani Sternacii, Anno 1618.



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

MARCELLI SQUARCIALUPI AD FAUSTUM SOCINUM SENENSEM EPISTOLA

TAMETSI prima lectio meae hujus Epistolae commovebit (utinam fallar) animum tuum: tamen spero fore, ut consideratius postea tum verba, tum animum meum expendens, non solum omnia boni consulas, quae a me proficiscuntur: sed etiam amico tuo gratias agas. Quid enim aliud huc me adduxit, Socine, uti te officii admonerem, quam studium in te meum, et honoris tui solidioris desiderium ardens? Mitio, me hoc vere cognoscere, tuam, si me audiveris, valetudinem longe minus incertam fore. Et profecto, si velis et amicis, et universitati piorum (ut id maxime curas) operam dare, tuae vitae ac sanitatis ratio est habenda, quam nullo modo, mi Socine, (crede amico et medico) si tam facile contendas cum acerrimis viris, praesertim de genere argumenti non usque adeo ad usum Ecclesiae necessario, tueri poteris. Nam si non vides quantum sit pelagus, quantus Oceanus errorum quotidie pullulantium, videris non is esse, qui tamen es judicio singulari. Si vero haec tibi sunt cognita, et vides infiniti laboris, hoc est insaniae fere explorata esse Theologorum deliria curare relle, cur tentas quae assequi non potes? cur eos curat


page 4, image: s004

morbos qui serpunt perpetuo, et virus habent, semperque habuerunt inexpugnabile?

Praeterquam quod video in eo te peccare quod omnium gravissimum est, et a tua gravitate alienum. Nimis magna est alacritas tua Socine, cum tibi quid in animum venit, cum decernis, illico ad opus aggrederis, et acumine tuo illo, fervidoque studio cum veri, tum (ni fallor) etiam honestissimae laudis abreptus, et scribis, et publicas tuo libros.

Quid quaeso magis cavendum est amore sui ipsius? At nimium sibi placet ille, qui gravissima tum tractet argumenta suos labores tam facile publicat. Quid si leviora sectetur genera, et in minime necessariis neque ad se pertinentibus insudet.

Sed ad singula explicate.

Dixit heri vir Amplissimus Blandrata, librum se accepisse tuum contra Palaeologum. Ego, quamquam a concertationibus theologicis libenter abstineo, tuae tamen egregia doctrina facit, nec non Palaeologi fama, ut libenter utriusque opera percurram. Legi fere tota nocte cursim ac raptim in utroque libro, eo tamen consilio, ut ab utroque scriptore nonnihil mihi seponerem. Verum pro fructu et jucunditate, molestiam, cum temporis et somni, ut verum fatear, jactura hoc accidit. Quamquam enim uterque vestrum insigni sit eloquentia, et eruditione, unde ego possim vel ex vestris lusibus abire doctior, dolor tamen quem coepi tua caussa, dum inquam te maceras cum vitae tuo periculo, nostraque solicitudine, vigiliis istis gravissimis, non tamen fructuosis, omnem sustulit


page 5, image: s005

lectionis usum et jucunditatem. Verum ad praecipuas rei partes.

Tria sunt, Socine, quae mihi litterarii istius laboris recte instituti fundamenta solida videantur, Si quinam ipsi simus, hoc est, qui status, quae vires cum animi tum corporis, quodve praecipuum sit munus; deinde, contra quem scribimus; tertio, qua de materia scribatur, cogitemus. Haec tua qualia sint, in praesenti negotio, quaeso mecum Socine pacato animo recognosce.

At te quod attinet, animo es tu quidem ad omnem doctrinae rationem ac veritatis investigationem nato, magnarerum philosophicarum cognitio, es orator summus, et theologus insignis, linguas tenes maxime latinam, ut possis cum praecipuis totius Europae sapientibus certare: sed fortunae tuae ratio, et valetudo, non has pugnas, quarum nullus est finis, requirunt. Peregrini sumus, necessaria vix habemus ad vitam tuendam, et nisi aliena succurrat benignitas (ne irascare, de me quoque loquor) quo nos vertamus, nos fugit. An non in iis redactos angustiis decet pacatam vitam agere, nemini infensos esse, certamina graviora declinare. demum, nil tentare, quod nostris amicis atque patronis non valde probetur? Quis omnium hominum tam est prudens, ut in suis rebus alieno consilio non indigeat? Habes tu non paucos qui te suo judicio regere tuto, et cum honore possint. Habes unum saltem cui sis charissimus, cui omnia debeas, qui judicio maxime polleat, cur tantum studium, consiliique pondus neglexisti? Poteras


page 6, image: s006

non tantum ejus censuram absoluti jam libri petere, sed consilium postulare de subeundo non levi labore. Et possum asseverare Senis consilium tibi, sine dubio, si petivisses, profuturum fuisse.

Haec ad animum et sortem nostram. Quid corporis vires? Gratulamur valetudinis confirmationem, sed casum veremur. Nihilque tam corpus afficit, quam ommodica lucubratio, praesertim si contendamus, maxime si lacessimus eum, qui sit et ingenio, et usu, et voluntate, mitto facundiam eruditissimam, cavendus. Quid quod (ut scio, non suspicor) immoditus est animi tui aestus in disputatione? Quoties volui te admonere disputantem, vel de re levi jurgantem, et clamoribus maximis omnia perturbantem? Et putas cum scribis non esse intus eosdem fervores, cum eadem omnino sit natura? Et ubi tanta est ira vis, ut cum summae pietatis, ac modestiae professione tanti erumpant clamores, tanta sit animi et corporis commotio, putas, inquam, te tam levi de caussa furentem, esse in tuo cubiculo, dum acer inveheris, in Adversarios moderatum? Si etiam cognosceres modestissimum esse te, deberes tamen, ut ne immodicum te dicere quis posset, ad amicorum consilia semper accedere. Nihil aggredi non consultis tuis, et nihil emittere, nisi bene ac saepe a libero judicio Magistrorum excussum et examinatum.

Iam quod Adversarium spectat, non erat ignorandum, quid boni et egregii, quid mali et cavendi in eo deprehendatur. Palaeologus, ut audio, doctissimus, magnus philosophus, theologus, disputator exercitatus,


page 7, image: s007

in contentionibus acerrimus, audens, pertinax, facundus item, Graecus demum in caelum avolans, si jusserit venter. Quid possis cum homine animosissimo tu modestissimus, et ad lenitatem fictus et educatus? Ergo hae magnae sunt caussae, quibus a pugna cum tanto gladiatore poteras deterreri, vel enim erit jurgandi nullus finis, vel sine magno lucro tibi erit pes referendus, ne dicam fugiendum.

De materia et argumento quid scribam? Vulgatissimum est illud, Nil frustra. Quod si hoc irritum oderunt velii qui sunt ex populi sentina, quid sentient viri docti et sapientiae cupidi? Frustra vero id agitur quod saepius actum, et unde nullus expectetur usus. Controversia de magistratu quoties, a quot, a quantis viris est agitata? Non texam catalogum, ne sim ridiculus. Tu ista somnians melius quam ego rigilans dudum nosti. Quorsum igitur oculos hominum novis libris editis satigamus? Ecquando erit digladiandi, et ab aliis vel res, vel verba, vel utrumque subripiendi finis? Fructus autem ibi nullus in religione, ubi res ad salutem non necessariae disputantur. Nostra vero beatitas non ex hoc pendet, ut sciamus in Ecclesia magistratum illum sontibus horrendum locum habere, vel non habere. Cum illa potius duo sint necessaria Christi asseclis, vera Dei Christique notitia, et vitae honesta et sancta institutio, Nos autem quae necessaria sunt levioribus posthabemus, et nolumus reprehendi atque merito increpari?

Tria dixi esse cum in universum, tum in praesentia consideranda, tamquam laboris nostri solida fundamenta,


page 8, image: s008

nostri inquam notitia, et adversarii, nec non argumenti tractandi. Quartum nunc succturrit, ratio ipsa scribendi. Quae ratio duūm est generum; prima logica, in qua methodus Oratoria nec non dialectica continetur in partium dispositione, atque rationum. Secunda vero mores continet, vel enim arroganter, temere, insolenter, inique, turpiter nos gerimus: vel modeste, considerate, placide, rite, atque cum summa verecundia (id quod numquam negligendum est) pugnamus cum adversario. Quid quaeso de te dicis, Fauste, hac in parte? Audi, et menti commenda vocem privatam amici integri, liberam inquam vocem, neque interim a veritate dissidentem.

Primum videris hominem gravissimum ultro lacessere, cum ille tecum non disputet, non contra te, non de te, non contra tuos proximos, nisi velis tuo arbitratu, dum te tuearis, gradus propinquitatum statuere. Poteras non exorati; non magnum fuisset [note: Gregorius Paulus] ex tuo silentio detrimentum, vel Paulus ipse, vel quis alius ejus nationis hoc oneris subivisset. Merito igitur suspicaris, ne temeritatis te accuset [note: Palaeologus] Graecus, cum, ut fateris, falcem inferas in alienam messem. At enim publica Ecclesiae caussa, et omnes debemus eum refellere (sic enim argutaris in Epistola) qui pietatem in Christum convellat. Ad caussam publicam dico, Racoviensium secessionem ac delirium esse ab Ecclesiae ratione sejungendum. Nisivelis conciliabula quaeque amentium anicularum partes Ecclesiae Christianae, aut Ecclesiam appellare. De revulsis firmamentis fidei


page 9, image: s009

a Graeco, id ipse asseris non probas tamen, ut pateat justis de caussis te invasisse tuo calamo in Ecclesiae perturbatorem. Praeterea, nonne tu Graeco objicis, jam nullum esse illum coetum Racoviensium, dissoluta jam illa omnia, mutationem factam rerum, quare cum larvis Graecum luctari? Quaenam igitur est caussa publica quam tueris, si cum larvis pugnat qui oppugnat Racovienses: An non vides Fauste te larvarum esse patronum, si larvas divexat Graecus?

Huc item illud spectat, nomen tuum a te reticeri. Cur id admisisti? quo consilio? Adversarius prodit aperte, tu larvatus? Ingenuum semper fuit libere fortiterque non occulte agere atque artificiose. Prudens autem consilium est, nolle ea moliri et persequi, quae consequi ac praestare non possis. Ridiculum est profecto sperare tuum nomen ignoraturum Graecum, si civitates integrae sciant hujus libri te authorem esse. Si posset alterutrius nomen utrumque fugere, laudandum esset tuum consilium. Sed sine dubio te producet in apertum dies, et quod ipse animo et liberali, et Christiano debuisti, facient cum tuo dolore alii multi. Neque hanc ansam negliget acutissimus aemulus. Et profecto vel honestus est labor tuus, vel minus. Si primum, cur nomen siles omnino publicandum? Si secundum, cur aggrederis?

Iam videamus ultimum de modo disserendi. Proponis [reading uncertain: page damaged] quidem recte, disponis decore, disputas acriter [reading uncertain: page damaged] et elegantissima lingua. Sed quanto judicio, quanta veritate, tu videris. Maledicentia certe in t... volumine [reading uncertain: page damaged] , contra atque in epistola promisisit, cunctis


page 10, image: s010

apparet. Neque enim solum illum pauperrimum senem, ais in cotextu, similem esse Iudaeorum, dolore Christi gloriae perturbari, immo excoecari, convellere Christi regnum, immo demoliri; sed egregie te obletasti hominis infamiā cumulandā, du in mar ginibus legitur saepe, Palaeologus inconstans, Palaeologus sibi contrarius, Palaeologus Iudaeorum similis, Palaeologus talis ac talis, miris inquam vexatus et confectus modis. at enim fortassa dices, non meo haec sunt. potuisti delere si voluisses. Verum arriserunt palato tuo aculei mortiferi et axecrandi in Christi ecclesia. Atque utinam in tuam famam haesagittae verborum omnes non cito resiliant.

Si mihi succenseas dum haec legis, ausim dicere, me nulli mortalium posthac fidem habiturum. Non te coram redarguo, scripto privato admoneo, amicus ego et frater, tuique observantissimus. Novit Senex amplissimus meam in te pietatem, nedum voluntatem. Novi tuas insignes animi, et linguae, et calami dotes. Vnum in te desideramus, ut minus tibi blandiare, magis aliis credas qui te in tuis rebus possunt admonere. Communis est enim omnium sive morbus, sive sixtus haec, ut facile sordes alienas noscamus non perceptis nostris.

Quaecum ego ita esse intelligam, ne in quo te redarguo me ipse recte accuses, quae scripsi in Bezam non emittam in publicum excusa, nisi prius tuam limam a tua bonitate ad omnia poliendam impetraro. Dixi millies optimo nostro patrono, Malo latere semper in angulis ignobilitatis, quam non uti consilio,


page 11, image: s011

judicioque sapientum. Tu, per Deum obsecro, mea scripta, quae mittam, finge, refinge tuo arbitratu, dele, adjunge, muta uti volueris. Neque enim tua censura satis erit mihi. Si potero, eadem illustri illi viro et vere sapienti tradam absolvenda. Neque ullus esset finis emendandi, si multi mihi essent amici ad rem tantam idonei.

Reliquum est, ut finem prolixae imponam Epistolae, Quo gradu Dei beneficio sis constitutus, quaeso provide. Illustre nomen tuum in Italia, Germania, Gallia, Sarmatia, Pannonia est.

Mirantur multi vim ingenii, linguarum peritiam, litteras reconditas et excellentes, et plurimi suspiciunt innocentiam tuam singularem. Ecclesiarum oculi multarum, nedum fratrum singularium, in te maxime conjecti sunt. Danda est opera ne fallas nostram opinionem. Falleres autem, si te maledicum agnosceremus. Maledicentiam enim animus parit malevolus, et cum ipsa malevolentia pernicies et miseria est cum corporum, tum vero maxime animorum. Promptuarium omnium virtutum scis esse modestiam. Neque tu cessas in aliis, et recte sane, modestiae dignitatem laudare, urgere. Cave, Socine, ut ne te crimine illo condemnemus, quod minime in te cadere tibi suades.

Et inprimis cognosce, quo te vocet, invitet, ac fere impellat officium boni Christiani. Quanto te prosequatur amore noster patronus optime nosti. Quae agitentur, quae versentur in controversia caeterarum gravissima, non te fugit. Aggredere ad laborem


page 12, image: s012

necessarium, excute omnia quae hac spectent, erue nos e tantis, tamque obscaris tenebris. Haec ipsa quae summa sunt, et plusquam necessaria, tui sunt ingenii, tui acuminis, tuae theologiae; fundamenta, fundamenta confirma (locos illos examina quos nosti) non fenestellas, aut pavimenta exornes. Verborum plus satis, rationum parum. pugnarum jam diu nimium, veritatis inopia maxima. Monstrabit pater viam, (quid enim amicum aut patronum dicam, si non solum foveat, sed alat, et sustentet?) methodum certissimam ostendet. Non libri, non otium, non ingenium, non ars, non exercitatio, non elegantia summa, non socit tandem deerunt, si volueris. In summa, praestabis quae cupimus. Vale neque iratus descende ad respondendum. Ex urbe Transylvanorum primaria 15. die Septembris. 1581.

Tuus Marcellus Squarcialupus.

FAUSTI SOCINI AD SUPERIOrem Epistolam Squarcialupi RESPONSIO.

COmmovit me (fateor) tuae epistolae non prima lectio tantum, ut tu futurum putaveras, sed etiam postrema, quamvis saepius eam accurate per legerim, idque non paucorum dierum spatio, antequam, ut


page 13, image: s013

tibiresponderem, calamum sumpserim. Non quod a te et moneri et reprehendi agre tulerim, a quo nihil mihi grateius accidere poterat; sed quod dum id facis, immodic is interea et plane falsis me laudibus aneras, et simul pleraque in me vel graviter culpas, vel parii probes, quae aut a me quam longissime absunt, aut laude potius atque approbatione digna videri debent. Itaque tuicaussa, et quia te amo non mediocriter sum commotus, cum legendistuis litteris animadvert, videri posse, te assent atorem, vel (ut ita dicam) illusorem, et simul tamen [gap: Greek word(s)] quondam ex aula nobis produsse. Nam quod errore ductus ista scripseris, vix cuiquam verisimile fiet, qui te vel leviter noverit, cujus ingenii, judiciique acumen omnes agnoscunt, nonnulli ettam, inter quos me esse profiteer, non parum admirantur. Dixi autem quid de te videri possis, non quid ego sentiam. Mihi enim, cui tuus in me amor perspectus est, potius probatur te in laudibus vel nimiis, vel nullo modo est, potis probatur te in laudibus vel nimiis, vel nullo modo veris mihi tribuendis, tamquam amantem circarem amatam, ut ille ait, coecutiisse; in iniquis vero reprehensionibus nimio hororis et salutis meae studio abreptum fuisse. Quo ettam fortasse factum est, ut sine ulla caussa tatum dolorem, quantum prae te fers, mea caussa susceperis. Quamobrem patere, quaso, ut te ista molestia liberem, et nihil me fecisse, quod lantopere te cruciare debeat, diligenter ostendam.

Consilium et factum meum adversus lacolum Palaeologum pro Racoviensibus rescribendi multis de causis vehementer reprehendis, quas etsi tu ad certa


page 14, image: s014

quaedem capita rovocare videris, ego tamen eas omnes singulatim alia ratione recensebo et quid ad unam quamque contrai dici et posse et debere existimem, suo loco statim subjiciam.

Prima igitur caussa erit, quo des quae assequi non possim tentare voluerim, cum insaniae fere explor ata sit theologorum deliria curare velle. Si haec tua ratio ad rem facit, et alicujus ponderis censeri debes, digni reprehensione sunt omnes ii, qui hactenus de rebus divinis contra aliquorum sententiam scripserunt, qui tamen nisi fuissent, nos in antiques tenebris adhuc detenti essemus, et sempiternae salutis viam prorsus ignoraremus. ex quo etiam intelligi par est, quam alienuma veritate existimari debeat, insaniae fere exploratae esse, theologorum (si ita eos appellare licet) deliria (ut ais) curare velle, cum experiential ipsa compertissimum sit, multa theologorum deliria ab iis, qui id tentarunt, curate fuissa. Nam, sit um demum theologorum deliria sanari intelligis, cum vel ipsi delirantes theologi, vel omnes, aut saltem major pars eorum, qui ipsis credunt, ad mentis sanitatem restituuntur, quid hoc ad rem, cum mihi satis futurm sit, si vel unum ex iis, quos und cum Palaeologo delirare censeo, metis compotem reddidero, immo si cos quirecte sentient, ne a recta sentential depellantur effecero! An non hoc in ipsius operas praefatione mea expressum est? Quamquam ad laborem meum ab omni culpa hac in parte liberandum, et von temere susceptum a me fuisse ostendendum, satis superque esse debet, me ea dixisse, vel


page 15, image: s015

certe dicere potuisse, quae caussam corum, pro quibus respondi, ab adpersarii oppugnationibus tutari queant.

Secundam caussam faciemus, quod inconsultis amicis et patronis meis, praesertim vero sene (ut tu cum nominas) illo prudentissimon, librum istum conscripserim ac publicaverim. A is enim, nos, qui peregrine sumus, et vix necessaria habemus advitam tuendam, nil tentare debere quod nostris amicis et patronis non valde probetur. Hīc tria, Marcelle, antequam me reprehenderes, consideranda tibi errant. Primum satis me amicorum et patronorum consilio asum Suisse, cum non modo probante, sed suadente at rogante piorum, mihique conjuctissimorum hominum coetu, quibus mea salus cordi est. opus aggressus sum. Deinde eos, quos tu maxime censuisses, propter locorum distantiam, cum res differri non posset, de quo in fortasse cogitare non poteras, me venerandi illius viri, cum id ignorantibus iis, quorum gratia laborens hunc non detractavi, fieri neutiquam posset, ob certas quasdam caussas, judicium expectare nullo modo debuisse. Qua de re ad ipsum apertius scipsi. Postremo animadvertendum tibi suerat, rationem istam, quod peregrine simus, et vix necessaria ad vitam tuendam habeamus, prorsus humanam esse, id est, nihil divini sapere, et propterea locum nullum habere posse, ubi de rebus dipinis agitur, in quibus meob ipsam quidem vitam conservandam de recta via umquam deflectere debemus. Sed sis, (ut ex


page 16, image: s016

verbis tuis colligo) cur saltem absolute operas correctionem atque emendationem ab acerrimi judicii Sene non poposcisti? Vtinam id mihi facere licuisset. Set quomodo (ut caetera omittam) id fieri potuit, cum non exigua operas pars, postquam opus ipsum typis mandarin caepisset, confecta fuerit? Id autem (praesertim quod ad me attinet) non nisi necessitate aliqua cogente factum fuisse, neminem non judicaturum existimaverim.

Tamet si autem ex iis, quae paullo ante dixi, satis ad id responsum videtur, quod teritiae caussae loco esse potest, quod, cum nos non modo peregrine simus, verum etiam in eas augustias simus redacti, ut aliena benignitate advitam tutandam plane indige amus, nemini insensi esse, et certamina graviora declinare debemus; tamen non abs re erit hoc loco illud repetere, totam istam rationem cum rebus divinis nihil commertii habere, eamque homini Christiano ne pili quidem faciendam esse, nisi, si de rebus indiff rentibus agatur. Nam ab lis quae malae sunt, qualen tu (ut conjicio) istam meam scriptionem facis, etiamsi nulla praeterea ratio id suade at, tamen ob id ipsum, quod malae sunt, omnino abstinendum est. Quod si eam fortasse inter indifferentes numeras, vehementer falleris, judicio meo, quemadmodum ex iis, quae instra dicentur, apparebit.

Quarta caussa, quam facere possumus, quod, cum nemo tam prudens sit, ut in suis rebus alieno consilio non indigeat, male a me factum est, qui aliorum consilio hac in re non sim usus, jam per ea quae dicta sunt


page 17, image: s017

confutata videtur. Quibus adde, eosdem illos pios viros, qui me ad hoc onus suscipiendum impulerunt, quique prudential atque eruditione maxime praestant, totum fere opus antequam publicaretur, et vidisse et visum approbasse. Praeterea regula ista, quam tu statuere velle videris, ut nemo sine alieno consilio quidquam faciat, non ita facile, in rebus praesertim ad religionem pertinentibus, est admittenda, etiams ad ea tantum, ut arbitror, eam accommodari veils, quae alicujus momenti esse vide antur. Multa enim sunt, eque maximi momenti, in quibus Christianus homo nullius consilio indigeat; immo, si consilium petat, errare censendus sit, quipped qui impedimenta ad id faciendum quaerere videatur, quod se facere debere, compertissimum habeat. Nam quod postmodum hīc addis, me nihil emittere debere, nisi bene ac saepe a libero judicio magistrorum excussum et examinatum; qui sint magistri isti, non sane intellgo. Neminem enim ego in iis rebus de quibus in responsione illa mea disseritur, ex iis qui hodie vivunt ulla ex parte magistrum agnosco; led Deum tantummodo praeceptorem habui, sacrasque litteras. Quinetiam in universa ipsa divinarum rerum scientia quaecumque tandem illa in me sit, praeter unum Laelium patruum meum, qui jam diu mortuus est, vel potius praeter quaedam paucula ab ipso conscripta, et multa annotate, nullum prorsus magistrum me habere contigit. Sed fortasse magistros appellas eos, qui et alios, ut tibi videtur, et me docere possint. Ego (ut ingenue fatear) in iis, quae in responsione illa


page 18, image: s018

mihi tractare necesse fuit, ne unum quidem hactectenus novi ejusmodi magistrum; tametsi multa adhuc in iisdem rebus me doceri possep lane persuasum habeam. Vtinam unum aliquem invenirem. Tu, si eum te reperisse existimas, indicato tantum, et me judicium tuum magnifacere statim videbis, et, quin docear, prorsus non recusare.

Quintum locum ea caussa occupabit, quod, cum nil frustra (ut est in proverbio) fieri debeat, ego tamen, pro Racoviensibus ad Palaeologum respondendo, inanem laborem sumpserim, et actum, ut dictur, egerim. controversia enim de Magistratu in Ecclesia retinendo nec ne, et saepius, et a multis, iisque magnis viris, agitata est. Miror sane, te hominem acutum, et in rerum multarum veritate vestiganda exercitatum ista dixisse. Quasi vero fieri non possit, ut summos etiam viros aliquid fugiat. Quasi non jam re ipsa compertum sit, in iis, quae ad Christiaenam religionem attinent, homines doctissimos, eosque numero paene infinito, idque per multa saecula, foedissime lapsos esse, eaque penitus ignorasse, quae hodie infantes ipsi recte norunt. si nullum argumentum tractandum est, de nullaque re scribendum, de qua jam multi, iique magni viri scripserint, non ego magis quam caeteri fere omnes, qui de rebus gravibus libros edunt, culpandus sum. Tuum erat, Squarcialupe, antequam me hoc nomine reprehenderes, quod actum egerim, utque tua verba indicant, ab aliis, quicquid fere scripsi, surripuerim, librum meum perlegere, et, si nihil, aut parum admodum in eo invenisses, quod


page 19, image: s019

jam litteris publice consignatum non fuisset, tum demum istud mihi objicere. Quamquam ne sic quidem jure me reprehendisses; nisi etiam unum aliquem certum scriptorem eadem dixisse, quae ego dixi, deprehendisse. Nam, etiamsi quae a me scripta sunt, ex aliis compluribus, et variis scriptoribus omnia colligi possent, non idcirco tamen ego reprehendendus essem, qui veritatem sparsim ac divisim) ut ita loquar) a multis dictam, solus uno in loco universam patefacere conatus essem, et tamquam sedula apis ex plurimorum florum succo mel conficere curassem. Nihil dictum, quod non dictum fuerit prius. Sed in eo laborandum est, ut, quod multi, si quaedam ipsorum dicta simul jungas, vere atque absolute dixerunt, tu solus dicas, atque ea ratione veritatem antea latentem in lucem proferas. Praeterea, ut in prima caussa examinanda attigi, non id curandum mihi fuit, ut novi aliquid docerem; sed satis habui, si caussam, quam defendendam susceperam, recte desenderem. Nam a me defendi debuisse, postea planum faciemus. Verum quid attinebat te controversiae illius de Magistratu mentionem facere, cum ego ea de re nusquam toto libro disputationem instituam, sed tantumodo alicubi Racoviensium de ea quaestione sententiam explicem, et a Palaeologi calumniis vindicem, qui eam inique admodum interpretabatur? HInc sane apparet, te non modo (quod ipse profiteris) librum meum non perlegisse, sed praefationem tantum fortasse, idque parum diligenter, legendo percurrisse, (Nam vix fieri potest, ut pleraque


page 20, image: s020

ex iis, quae objicis, objecisses, si eam paullo attentius considerasses) ac praeterea quaedam pauca, ab iis, quae in libri margine scripta sunt, monitum atque excitatum variis in locis lectitasse.

Agnoscis igitur, ut arbitror, quam graviter lapsus fueris, qui (et hoc pro sexta caussa erit) idcirco laborem meum improbandum censueris, quod de re ad salutem non necessaria disputem; quippe qui putares me de Magistratu potissimum agere, cum tamen fere perpetuo de privatorum officio agam. Affirmas autem fructum nullum in religione esse, ubi de rebus ad salutem non necessariis disputatur. Atque hac etiam in re (tua pace dictum velim) non leviter laberis, cum plurima sint non necessaria, sed tamen ad salutem utilia, de quibus si quis vere disputet, non exiguo cum fructu in religione id fiet. Sed statim subjungis, Nostra vero beatitas non ex hoc pendet, ut sciamus in Ecclesia magistratum illum sontibus horrendum locum vel habere, vel non habere. Verum quis est qui nesciat, magistratum istum in Ecclesia locum vel habere, vel non habere? An non omnibus manifestum est, ex duobus contrariis, quorum alterum ait quid, alterum negat, necesse esse ut alterutrum verum sit? Quis igitur umquam tam demens fuerit, ut ea de re disputet? At deinde subjicis, Cum illa potius duo sint necessaria Christi asseclis, vera Dei christique notitia, et vitae honesta et sancta institutio. Igitur, te ipso teste, ego in libro meo de re Christi asseclis apprime necessaria disserui. Totius enim disputationis, ut ex tertia parte,


page 21, image: s021

in quae adversarii argumenta refelluntur, aperte constat, praecipua capita sunt, An homini Christiano privatae conditionis belligerare liceat, et, An eidem suas injurias per magistratum alcisci concedatur, quae quidem nemo erit quin sateatur ad vitae honestam et sanctam institutionem pertinere. Huc accedit, quod aliis etiam de rebus eodem spectantibus in mea responsione disputatur, ut de jurejurando, de quo multa scribo, de judiciis forensibus, de matrimonio etiam, et divortiis nonnihil, nec non de obedientiae civili Magistratui praestanda, aliisque de rebus ad mores pertinentibus, ac denique generatim de discrimine praeceptorum moralium veteris et novi foederis. Et quamquam haec ad Christi simul notitiam omnino pertinent (neque enim, ut in ipso sere meae responsionis initio disputatum est, is Christum novit, qui ejus praecepta non tenet, immo haec omnium aliarum hodie maxime necessaria est Christi cognitio) tamen de alia etiam Iesu Christi cognitione in ea responsione agitur, quae propius ad eam, quam tu sine dubio intelligis, accedit; sed multo praestantior censeri debet. Etenim in postrema parte, in qua insigniores quosdam reliquos adversarii errores colligo, et hujus rei occasione de multis cognitu haud inutilibus disputo, inter alia de Christi praesente regno et potestate verba facio, deque ejus invocatione nonnulla attingo; quae maximum pondus habere posse videantur. Dixi autem te aliam, quam haec sit, Christi notitiam intelligere, quia si hanc intellexisses, ea verba postremo non addidisses, Nos autem


page 22, image: s022

quae necessaria sunt levioribus posthabemus, et nolumus reprehendi, atque merito increpari? Nam de Christi praesente regno et potestate, deque eius invocatione, fieri non potest, ut me, dum isthic essem non pauca scripsisse ignores. Aliam igitur Christi notitiam omnino intelligit, et me accusas, quod illi una cum Dei cognitione patefaciendae me totum non tradam. de qua accusatione tua postea videbimus. Nunc illud tantum [gap: Greek word(s)] dicam, me nescire cur ita asseveras, me nolle reprehendi ac merito increpari, quod necessaria levioribus posthabeam. Profer vel unum testimonium istius animi mei, et statim tibi concedam, meque errasse confitebor. Sed ad rem nostram. Igitur nulla pror sus cum ratione me reprehendis, quod leviora quaedam in libro meo tractem, cum, te ipso judice, totus ferme liber in iis praestandis, quae maxime gravia et necessaria sunt, occupetur. Sed quid si de levioribus rebus dumtaxat in eo tractassem, num idcirco reprehensione dignus essem? Numquid ego scriptionis meae argumentum mihi delegi? An non oblatum id mihi fuit? Sed quid te (inquies) ejusmodi scriptionem suscipere coegit? Multa sane praeter ipsum argumentum, quae mox explicabuntur.

Nam septimo loco eam causam examinabimus, quod hominem gravissimum videar ultro lacessere, cum is mecum non disputet, non contra me, non de me, non contra meos proximos. Hinc certe, Squarcialupe, perspicuum est, te ad ea, quae in praefatione libri mei scripsi, dum ea legeres, parum attentum


page 23, image: s023

fuisse. Namque ad haec omnia ibi abunde responsum est. Nec sane, quanti ponderis ea ratio sit, quam me potissimum ad scribendum compulisse eo in loco profiteor, satis animadvertisti, quod videlicet Palaeologus libro suam veram pietatem, vitaeque innocentiam convellat. Neque enim, eam quasi naso suspendens, me in ea afferenda argutari dixisses. Nam quod ais, me id quidem asserere, non tamen probare, quaeso te quomodo id affirmare potuisti, cum librum meum non perlegeris. Nonne ego in praefatione id quod asserebam, omnibus piis probatum iri dixi, qui modo responsionem illam meam perlegere gravati non fuissent? Cur igitur, tametsi prius monitus, non ante librum meum perlegisti, quam, contra me istam sententiam ferres? Siccine agere gravem hominem detet, et caussam minime cognitam judicare? Praeterea cum dicis me non probare quod assero, aut de conatu, aut de eventu loqueris. Si de conatu; id dicis, quod manifesto falsum est. Pluribus enim in locis, idque verbis apertissimis, istud facere conor. Sin de eventu; cur rationes meas non refutas cur, si me ex reprehensione tua aliquam utititatem percipere cupis, ignorantiam meam hac in re mihi non prodis? Neque tamen necesse est, me id, quod Palaeologo objicio, quodque ad excusandum factum meum affero, ita se habere omnibus probare, sed ne cuiquam quidem. Satis est enim ita mihi visum fuisse, idque allis ostendere conatum esse. Addebam in eadem praefatione non tamquam aliam rationem, ut tu interpretaci videris, sed tamquam istius confirmationem, religionis


page 24, image: s024

negotium publici cujusdam juris esse, ob eamque rem cuique licere adversus eos divinis armis pugnare, qui religionem aut convellere, aut labefactare tentarent. Hīc tu respondes, Racoviensium secessionem ac delirium esse ab Ecclesiae ratione sejungendum, quasi vero ego quicquid a Racoviensibus olim factum est, defendendum susceperim, aut cum pro Racoviensibus respondeo, ipsos Racovienses, et non potius Racoviensium sententitam in iis, quibus praecipue inter ipsos et Paleologum disputatio instituta fuerat, propugnare mihi sit propositum. Quid enim referre posset, etiamsi Racovienses in aliis omnibus plane delirassent, dum modo in disputatione, quam cum Palaeologo habuerant recte sensissent? Sed paullo diligentius adhuc, quae mihi objicis, examinemus. Dicis, me videri ultro Palaeologum lacessere. Id reverā non ita se habet, non solum quia is ultro lacessere videri non potest, quialios lacessentem repellit, atque oppugnat. Quid si ipse quoque ab eo aliqua ratione lacessitus fuerit? Etsi enim me nominatim et aperte Paleologus ne verbo quidem prior lacessivit, id tamen tatite fecit, cum adversus eam sententiam, seu potius eas sententias scripsit, quas ego et verissimas, et maximi in Christiana pietate momenti, esse judico. Nihil autem interest, utrum ipse de me cum librum suum ederet, cogitaverit, an secus; satis est reipsa ita factum esse, ut contra Racovienses scribens, contra me etiam scripserit, atque ea ratione ipse prior me lacissiverit. An non quotidie fit ut quispiam, quamvis haud nominatim antea provocatus,


page 25, image: s025

adversus eum scribat, quem veritatem suis scriptis oppugnare persuasum habeat, et si egregiam ea in re operam navet, ab omnibus qui cum ipso sentiunt, summis laudibus afficiatur, a nemine vero eam tantum ob caussam, quod sese illi opposuerit, vituperetur? Itaque cum deinde addis, Palaeologum nec contra me, nec de me scribere, dico, illum satis contra me, et de me scribere, cum contra illos, et de illis scribit, qui in eo, de quo agitur, idem sentitunt, quod ego sentio. Dicis insuper, illum non scribere contra meos proximos. Atqui ego antehac credideram, ex Christi disciplina debere me pro meis proximis agnoscere omnes homines, nedum proximos meos esse eos statuere non deberem, qui fratres mei essent per ipsum Christum, quosque ejusdem mecum coelestis haereditatis participes esse cognoscerem. Nam tales profecto, quicquid tibi secus videatur, ii sunt, contra quos Palaeologus scribit. Non igitur opus est, quo factum meum defendam propinquitatum gradus, ut ipse loqueris, pro meo arbitratu statuere, cum in promptu sit ostendere, me ad Christi praescriptionem propinquitates expendisse. In quo si falsus sum, doce me, et, si isti proximi mei non sunt, quosnam proximos meos nominare et agnoscere debeam, ostende. Verum addis. Nonne tu Graeco objicis, jam nullum esse illum coetum Racoviensium, dissoluta jam illa omnia, mutationem factam rerum, quare cum larvis Graecum luctari? Quaenam igitur est caussa publica quam tueris, si cum larvis pugnat, qui oppugnat Racovienses. An non


page 26, image: s026

vides Fauste, te larvarum esse patronum, si larvas divexat Graecus? Acute sane hoc postremum. Sed prius de eo, propter quod haec tua verba potissimum recitavi, agendum est. Primum igitur dico, me non plane affirmasse, coetum illum Raceviensium nullum esse, et multo minus dissoluta jam esse illa omnia, sed dixi, coetum illum vel non amplius extare, vel ita mutatum esse, ut agnosci non queat. Quod apertius explicatum nihil aliud esse, quam extare quidem aliquo modo coetum illum, cum extent adhuc homines illi majore ex parte; quorum plerique simul interdum cogi et congregari pergunt, sed quia nec amplius, ut olim, Racoviae degunt, neque ullo alio certo in loco una commorantur, et praeterea nunc non paucis, aut certe nonnullis de rebus aliter sentiunt, quam antea sentirent, ac praesertim ea ipsa de re, quae potissimum illos Ratoviae coegerat, ibique degere impulerat, sententiam mutārunt, recte fortasse quis dixerit, coetum illum Racoviensem non amplius extare. Ex quo fit, ut non appareat quinam sint illi, ad quos omnino pertineat ad librum Palaeologi respondere adrersus Racovienses nominatim scriptum. Vt sperare merito potuerit Pateologus, sibi minime responsum iri, atque idcirco fortassis suum illum librum edere non dubitaverit, alioqui eum nequaquam editurus. et hoc est quod dico, ipsum quidem cum larvis, ut dici solet, luctatum fuisse videri, me autem desertam paene caussam defendendam suscepisse. Non tamen proptereanego, Racovienses adhuc ita extare, ut qui pro Racoviensibus Palaeologo responderet, pro quibusdam


page 27, image: s027

hominibus spiritum hunc vitalem ducentibus responderit. Sed quid deinde hac re opus est. Nam vel adhunt supersunt. Racovienses isti, vel non supersunt. Si supersunt, rectissime affirmari potest, Palaeologum contra proximos meos scripsisse. Si non supersunt, idem tamen satis recte dicitur. Nam ii quoque, qui contra ipsos mortuos scribunt, contra aliquos scribere dicuntur, nec minus sane mortuorum, quam vivorum justam defensionem suscipere debemus, immo eo magis mortuorum quam vivorum, laudabilis est defensio, quod hi fortasse aliqua ratione se ipsi defendere queunt, illi vero prorsus nullā. Itaque fac, Racovienses istos omnino tamquam mortuos esse, tantum aberit, ut reprehendi jure possim quod eos defendendos suscepetim, ut potius eo nomine laudandus esse videar. Ex iis, quae hucusque dicta sunt, apparet, te vel nihil plane dicere, vel perverse argumentari, cum ais, me larvarum patronum esse, si larvas divexat Graecus. Nam, si larvarum nomine aliquid mali intelligis, nihil ad rem loqueris. In eo enim proverbio, Luctari cum larvis, id nomen non eam vim habet, sed aliquid significat, quod forsitan esse videatur, cum tamen reverā non sit, aut de quo perinde judicari debeat ac si non esset. Quod si hoc sensu tu quoque nomen istud extulisti, nihil labori meo tu Larvarum nomen in tuis verbis detrahere potest. Nec enim par est hac in re mea, et Palaeologi ratio. Quinimmo, si ille reprehendendus est, quia eos divexet, qui reverā vel non sunt amplius, vel perinde est ac si non essent, ego contra, ut dictum est, laudandus


page 28, image: s028

sum, qui pro ejusmodi homminibus, qui se ipsi defendere non possunt, justam defensionem adversus ipsum suscipio. Sed ne plane ineptus videar, sciendum praeterea est, cum assero, Palaeologum contra Racoviens: scribentem videri cum larvis luctatum fuisse, non idcirco me Ratovien: tarvas appellare, sed eo proverbio (quae ejus vis est) nihil aliud significare velle, quam Palaeologum, contra Racovienses scribendo, contra nullos nominatim viderz scripsisse; quemadmodum si quis cum larvis luctaretur, cum nemine revera luctatus fuisse dici posset. Sed tu scilicet proper bialem illum loquendi modum in atiam quandam formam vertisti, ut inde commodius me Racovienses larvas facere concludere posses, ac proinde, cum pro Racoviensibus pugnem, larvarum patronum esse. Nam pro luctari cum larvis, quod usitatum est, et statim, quid mihi velim, ob oculos ponit, Divexare larvas substituisti, quod est inusitatum, et aliud, quam ego intelligam, prae se ferre omnino videtur. Quamobrem jam satis constare potest, me jure optimo Racovienses adversus Palaeologum defendendos suscepisse, quicquid tibi contra visum fuerit. Huc autem illud accedit, cujus antea mentonem feci, me ad hanc provinciam suscipiendam eorum precibus inductum fuisse, quibus nihil, quod iniquum non sit, denegare nec possum, nec debeo, cum nullos homines istis mihi conjunctiores aus cariores habeam, quibusque, ideo etiam et gratificari, et inservire me jubet Chritstiana caritas, et janctissimorum hominum exemplum monet, ut, si fieri possit, hac ratione ad absolutam et perfectam, quam ego illos nondum assecutos esse arbitror, Domini nostri


page 29, image: s029

Iesu Christi cognitionem facilius eos perducam. Et tamen tu ab istis in tam justa petitione me potuisse non exorari, affirmare non dubitas. Nampraeterquam quod religionis caussa, quam mihi de fendendam tradiderunt, et justissima est, et, ut supra demonstratum fuit, longe gravissima, agebatur etiam de calumniis non paucis depellendis, quibus Palaeologus Racovienses in suo libro onerare conatus fuerat quae si fidem invenissent, et male sine dubio veri Dei nomen audivisset, et gravius fortasse, quam umquam antea Christi Ecclesia divexata in hisce regionibus fuisset. Quicquid sit, nullo modo ferendum erat, ut innocentes homines tot falsis criminationibus premerentur. Itaque, quod ais, non magnum futurum fuisse ex meo silentio detrimentum; Fateor id quidem; modo alius quispiam locutus esset. immo non dubito, quin si cuipiam alii hoc muneris demandatum esset, multo consultius Ecclesiae fuisset futurum. Sed hot se facturos isti constanter negarunt. Itaque tantum onus omnino mihi subeundum fuit quod tamen prius non feci, quam Gregorius Paulus qui tunc aberat, per litteras moneretur, ut ipse, quae scripserat, a Palaeologi impugnationibus tutaretur. Quod cum ille propter eas caussas, quas inpraefatione mea breviter perstrinxi, nullo prorsus pacto se praestare posse assereret, tunc demum manum ad opus admovi, ac Deo favente, quamvis aliis interea curis et scriptionibus impeditus essem, ad optatum exitum satis in tempore, ut quidem arbitror, illud perduxi, et spero futurum, ut nec plane inanis in praesentia


page 30, image: s030

hic labormeus appareat, sed finem suum, aliqua ex parte assequatur, nec posteritas, quae multo incorruptius de alienis laboribus judicare solet (si modo ad posteras hunc librum meum perventurum verisimile est) hoc factum meum ullo modo comprobandum censeat.

Verumtamen octava caussa, cur tu illud minime probes est, quod nimis validum atque acrem adversarium habiturus sum, cuividelicet impar in disputando, et quo, audaciā saltem, multo inferior sim futurus.

Siego meis viribus confisus hanc pugnam iniissem, aliquis locus fortasse huic reprehensioni tuae esset, sed quando, ut in ipsius pugnae quasipraeludio monui, Dei benignitate fretus id fect, qui me in caussa justissima propugnanda omnino adjuturus sit, non video cur non mihi laudi potius, quam vitio, verti debeat, quod cum tanto gladiatore, ut tu cum appellas, cer tamen inire non dubitavenrim. De ipsius parro audacia nihil plane est curandum. nisi enim firmiores rationes ac testimonia, ad sua probanda attulerit, quam hactenus fecerit, ejus summa audacia in suum ipsius caput umversa tandem vertetur. Iam vero, quod als, cum tali adver sario velnumquam futurum jurgandi finem, vel mihi sine magno lucro pedem forereferendum, ne dicas fugiendum. De bis ego parum admodum sum sollicitus. atque in hoc certamine ineundo, ut in aliis omnibus meis actibus soleo, id tantum spectavi, num rem Deo gratam facerem nec ne; et, cum plane exploratum haberem, me non solumrem Deo


page 31, image: s031

gratam facere, sed etiam non sine divini numinis offensione, ab eo ineundo abstinere posse, ejus alioquin quod eventurum esset, omnem curam apud ipsum Deumdeposui. Quamquam et jurgandi finem fore spero, nec tamen sine magno lucronostram hanc pugnam futuram, non meo quidem, sed altorum. Ullud velim (ut summatim dicam) tecum ipse cogites, me bac in re nullam prorsus met ipsius, sed Dei tantum, acveritatis rationem habere debuisse, et dummodo divina veritas per me defensa maneat de eo, quod mihi in hoc centamine contingere possit, nihil omnino curare.

Itaque jam vides, quid ad illud responsurus sim, cui nonum ac postremum inter istas tuas caussas locum reservavi, ad illud, inquam, quod de mea vita, et sanitate scribis, quam nullo modo (ut ais) tueri potero, sitamfacile contendam tum accerrimis viris, praesertim de genere argumenti non usque adeo ad Ecclesiae usum necessarii. Nam etsi ego nondum perspicere possum, cur magis vita, et sanitas mea, m discrimen ventura sit, si cum acerrimis, quam si cum paullo remissioribus viris de divinis rebus contendam, au de iisdem ipse, cum nemine privatim contendens adversus aliorum sententiam diligenter et accurrate scribam (fieri enim non potest) nec tu id mihi consulis, immo contrarium suades (ut ab ejusmodi scriptionibus cessem) nec sane video, quid huc pertiner possit de argumenti genere ad Ecclesiae usum non usque adeo necessario potius, quam demaxime necessaria scribere: (quamquam, me de maxime necessario scripsisse,


page 32, image: s032

demonstratum est) tamen, ne (ut dicisolet) sutor ultra crepidam, tibi medito et philosopho insigni, ego istarum artium plane rudis hac in re nequaquam adversabor. Sed id tantummodo repetam, quod paullo ante dixit, me in disputatione hac cum Palaeogo instituenda, dum Deo serpirem, nullam mei ipsius rationem merito habere potuisse, nec porro voluisse. In quo potius laudandus, quam reprebendendus esse videor.

Lis explicatis atque perpensis, quaete ad consilium et factum meum universe improbandum impulerunt, de quibusdam videndum est, quae nominatim in meo libro reprebendis, ea autem tria esse videntur. Vnum, idque praecipuum, quod maledicentia ineo cunctis appareat. Alterum, quod nomen meum ibi non legatur. Tertium, quod ea, quae ibi a me disputantur, non multo cum judicio et veritate disputentur.

Quod ad primum attinet, vider is omnino nondum vecte nosse, quid sit maledicentia, quidue inter maledictum et justam reprehensionem sive accusationem intersit, satis perspexisse. Nam quid ego umquam adversario meo objicto, quod simul evidenter non probem, aut certeprobare coner? Quid vitii in illo animadverto, quod extra caussam sit, praesertim si propositum meum, quod ante manifeste declar averam, spectetur atque attendatur. Nibil omnino. Quapropter tantum abest, ut, quemadmodum tu affirmas, contra quam inpraefatione, sive epistola (ut tu eam vocas) promiserim, maledicentia in meo volumine cunctis appareat, ut neque nulla vera malecicentia toto libro


page 33, image: s033

usquam conspiciatur, et id omnino praestiterim, quod in praefatione non quidem promiseram revera, tametsi ego ipse alicubi minus proprie loquendo id me ab initio pollicitum fuisse dixerim, sed mei consilii esse affirmaveram. Praefatus enim fueram, meum consilium esse, adversarium nullis prorsus convitiis aut maledictis appetere, sed reprebensionibus tantum redarguere, et ratione atque auctoritate convincere. Quineitam addideram, futurum fortasse, ut nihilominus eum alicubi gravius pungerem, non animi quidem mei impotentia, sed rei summa indignitate compulsus. Praesatus similiter fueram, me, Deo volente. non pauca adversarit errata patefacturum, immo insignioribus quibus dam reliquis patefaciendis postremam totius oper is partem nominatim assignaperam, cujus rei, et ibi, et alibi, justissimas caussas attuli. Quis ergo me vel maledicum, vel promissis minime stantem sine maxima injuria appellaverit, quod non modo errores et lapsus graves Palaeologi retegam, verum etiam inconstantias, atque ipsius dictorum repugnantias, adde etiam ejus ineptias, audacias, confidentias, sacrorum dictorum corruptelas, et quaedam alia id genus tamquam digito ostendam? An non omnia haec erratorum nomine comprehenduntur? Quod si id multo frequentius a me fit, quam quis Palaelogi potius, quam veritatis amicus, cuperet, Palaeologi istud imputandum est, qui nimis frequenter erravit, et non pessime cum ipso actum fuisse censendum, quod multa tamen ipsius errata silentio prorsus sunt praetermtssa. Sed ais, me alicubi in ipso contextu


page 34, image: s034

Palaeologum Iudaeorum similem appelare; nam hoc omnino male dictum esse existimas. Ego non simpliciter Palaeologum Iudaeorum similem appello, sedin eo de quo agebatur. Sic enim se habent verba mea: Et tuillorum (Iudaeorum) hac in parte similis, etc. Quod si in libri margine adscriptum est simpliciter, Palaeologus Iudaeorum similis, intelligendum est ea in re, de qua in ipso libro apparet hocque in illis quasi indicibus perpetuum est. nemo enim non novit, quae in margine adscribuntur, eorum, quae in contextusunt scripta, indices tantummodo quosdam esse; neque ex ipsu solis, scriptoris mentem esse interpretandam. Quod vero Palaeologum aliqua in re Iudaeorum similem appello, idque simul verum esse demonstro, non video, cur ob id male dicentiae accusari possim, praesertim cum jam omnibus fere veris Christi Ecclesiis, cum plane Iudaizare aperte constet. At enim alibi cum Christi gloriae odio excoecatum esse dicis. Quid tum? Si non modo id verissimum esse ex compluribus aliis manifestum est, verum etiam locus ipse id omnino requirebat, ex quo solo, ut ibi assero, me vera loqui constare potest, reique summa indignitas, ut ibidem moneo, ea mihi verba extorsit? Num idcirco maledicus censendus sum? Nonne in ejus postremae mei libripartis initio, in qua hac sunt scripta, et in qua, ut dictum est, reliqua Palaeologi graviora quaedam errata colligo, id me propterea facere palam professus fueram, ut ipsius auctoritatem hac ratione mimuerem, et compluribus consulerem, qui Palaeologo, perverse admodum de Christiana religione


page 35, image: s035

et sentienti, et docenti, facile omnia credebant? Quid igitur vetat, nisi hoc meum institutum dignum ipsum (quod non puto) reprehensione est immo si (ut arbitror) pluribus de caussis laudandum est; quid vetat, inquam, quominus Palaeologi errata turpissima, atque impietatis plenissima, cujusmodi illud erat, gravius aliquanto insectari, et qualem ipsum esse prodant lectorem monere potuerim? At non debueras saltem Palaeologi errata in ipsis etiam libri marginibus recensere, et quodammodo repetere. Curvero? cum mihi id meritissimo propositum fuisset, ut istius hominis, contraquam multi do eo sentirent, non in rebus modo divinis, sed etiam in ipsis humanis coecitatem ostenderem, adeo, ut communi sensu haudraro desiitutus esse videatur? Nihil autem dico, quod cum in Palaeologi libri margine pleraque (ut ipse putabat) Racovtensium errata, quae in ipso libro explicantur, notata sint, cumque hoc per se prave factum censeri non debeat, nihil convenientius fuisse videtur, quam in re sponsione similiter Palaeologi errata non solum in ipsotextu exponere, verum etiam in margine adscribere. Illud certe non est reticendum, virum quemdam gravissimum, et summae apud me auctoritatis, cujus judicium teipsum tanti facere novi, ut vix ab eo dissentire ausurus sis, cum me adversus Palaeologum scribere accepisset, litteris ad me datis hortatum me fuisse, ut Graeculi istius esurientis (sic enim eum nominabat) superbiam retunderem. Quo factum est, ut multo etiam alacrius in instituto meo perseveraverim. Nec


page 36, image: s036

sane quemquam futurum puto, qui modo Palaeologi librum legerit, quin fateatur, vix aliter, quam ego feci (quod ad hanc partem attinet) eire sponderi potuisse, aut mitius aliquanto tum eo agi debuisse. Quid si cognitum haberet, ut quidem ego habeo, quot malorum caussa, non isthic tantum in Transylvania, sed in Vngarta quoque, in Lithvania, et aliis in locis Palaeologi auctoritas, et scripta fuerint? An non ipse primus omnium in provincia ista, sententiam illam maxime impiam et detestandam de non adorando neque invocando Christo, una cum aliis compluribus pestilemissimis erroribus docuit et scriptum reliquit? Nonne ejus doctrinā hodie, quae a quibusdam Francisci Davidis doctrina esse creditur, integrae eaeque non paucae Ecclesiae in Vngaria foedissime sunt corruptae? Nonne in Lithvania alterum quemdam Franciscum Davidis, quantum in se fuit, jam excitavit, et provinciae illius Ecilesias suo veneno infecit, ab ipsiusque Poloniae Ecclesiis jam fere divulsit ac separavit. Non igitur, ut tu arbitraris, cum in mea responsione ad ipsius librum, ut ejus plurima gravissimaque errata statim omnibus conspicua essent, diligenter curavi, ejus infamiā cumulandā delectatus sum, sed Ecclesiarum salutinon sine aliquo meo periculo prospicere, occasione oblata non sum cunctatus, nec porro, ut tamen tu affirmare non dubitas, arriserunt palato meo aculez mortiferi, et execrandi in Christi Ecclesia, quo haudscio an nihil mihi a quoquam magis injuriā objici potuerit, sive factum ipsum, sive animum meum, qui ex multis mei libri


page 37, image: s037

locis liquido apparet, spectare voluerit. Relege, ni tibi molestum est, paullo diligentius praefactionem meam; prooemium quartae partis, et quae in ejus id est totius libri fine scripsi; initium quoque 46 eius partis particulae vide atque considera; ea, quae supra ad met defensionem attuli accuratius perpende; ipsum denique librum meum, si vis, et tibi vaat, perlege, eumque cum Palaeologi libro confer, atque compone, et sine dubio, quemadmodum altis etiam optimis et cordatissimis viris visum est, non modo maledicum me in ea responsione fuisse non dices, sed etiam sane quam modestum videri posse fateberis; praesertim, cum non meam ipsius privatam caussam agerem, nec periculu esset, ne, ulciscedi libidinem extra modestiae fines me rapuisse, diciposset. Et haec satis, aut pottus nimis mulia de maledicentia, quam in libro meo cunctis apparere dixissi. Nam, quod inter caetera unde illa appareat, id etiam commemorasti, in eo scriptum esse, Palaeologum, quantum in ipso est, Christi regnum demoliri, miror te id male dicti loco ducere, quod mea scriptionis potissimam caussam statuo, quodque verissimum esse, ut ante dictum fuit, compluribus in locis vel demonstro, vel certe demonstrare tento. Atque hinc sane, si aliunde umquam, videri cuipiam posset, te in male dicentia mea, quae nulla est, notanda, quoddam nimium tuum alios reprehendendi studium manifeste prodidisse. Sed jam ad alias tuas reprehensiones transeamus.

Ais igitur, me nullo modo in responsione illa nomen meumreticere debuisse, atque adeo in Christianam


page 38, image: s038

charitatem, id reticendo peccasse. Id enim omnino significant verba illa tua, quod epse animo liberali et Christiano debuisti, etc. Sed cur tandem uomen meum in responsione illa inscribere debui? aut cur si id non feci tam gravitet peccavi? Quia, inquis, adversarius prodit aperte, tu larvatus. Et addis, Ingenuum semper fuit libere fortiterque non occulte agere, atque artificiose. Primum, cur me larvatum prodiisse dicas non equidem intelligo. Larvatus enim is prodit, qui alterius cuiuspipam, sive veri, sive ficti, personam sumit, et pro alio quopiam se venditat. Qui vero nomen suum retuet, se alium esse quam vere sit, minime aut profitetur, aut prae se fers. Nam quid deinde artificiose agere appellas? Si enim artificiose pro callide atque astute dixisti, quaenam calliditas et astutia haec mea est, mei operis auctorem publicare nolle? Nonne ii etiam, qui animo sunt simplicissimo, ide, facere consueverunt? At non, inquies, cum adver sus quempiam nominatim scribunt. Istud, Marcelle, verum esse potest, ubi ipsi priores et ultro id faciunt, non autem ubi vel adversarius prior aliqua ratione eos lacessivit, vel ipsi non sine necessitate abiqua eam provinciam capiunt. Occulte autem quidpiam boni agere ominem Christianum, non tantum posse, sed etiam debere, christus ipse docet, qui nonnulla recte facta acculte freripraecipit, atque in ipsis bibris de religione scribendis multorum vere christianorum hominum exemplo id ipsum comprobari nostra aetate vidimus, qui etiam, quod nomen suum ejusmodi libris a


page 39, image: s039

se conscriptis non addiderint, non modo damnati non sunt, sed et mode stiae, et prudentiae, et nonnunquam etiam Christianae charitatis laude terulerunt. Quare vides quam frivolum sit ditemma illud tuum, vel honestus est la bor tuus, vel minus. Si primum cur nomen siles omnino publicandum? Si secundum, cur aggrederis? Quasi vero nulla sit alia justa caussa silendi nomen suum, nisi quia labor minus bonesius sit. quid enim si, ut caetera non explcem, labor quamvis honestissimus, vulgo inhonestus habeatur? Quid si auctoris nomen, laborem alioqui ut utilissimum sic gratissimum futurum, adeo invisum redditurum sit, ut pro utilitate damnum affeerat, quatenus id, quod optimum est, malum esse existimetur? Sed ais, omnino publicandum nomen tuum, di est, (ut ego interpretor) publicabitur. Concedo. Verum numquam ita publicabitur, ut quod ad ea attinet, quae modo dixi, idem sit, ac si in ipso libro in scriptum esset. Nulla igitur caussa est, cur nomen meum reticuisse reprehendi debeat, nisi quis hoc adversario nocere possit ostendatur. Hīc autem praeter ea, quae jam in ipsius libri praefatione dixi, sciendum est, me nequaquam id curasse, ne nomen meum a quoquam sciretur, praesertim vero ab ipso Palaeologo, non tam propterea, quod difficile adinodum id videbatur, quam ne Palaeologus de me conquerendi ullam ne minimam quidem caussam haberet. et ob id, ut suo tempore notum fiet, in eo libro scribendo et publicando multa mea sponte fieri, a multis item rogatus non abstinui, ex quibus omnino factum iri videbam,


page 40, image: s040

ut, cum plerique alit, tum vero ipse Palaelogus, me illius scriptorem fuisse, prorsus cognosceret. Nolui tamen ob multas easque gravissimas caussas; quas hoc loco exponere non est necesse, meum nomen ipse publicare. Hoc autem consilium meun nullo pacto mihi in ipso libro explicare licuit, sed ita loquendum mihi fuit, ac si meum nomen cum aliis omnibus, tum ipsi Palaelogo, ignotum perpetuo fore cogitassem. Quamquam, si verba mea diligenter attendantur, numquam dico, me nomen meum, vel Palaeologo sperasse; quod tu tamen tamquam rem ridiculam in me reprehendisti. Sed tantummodo, etiam si id ita esset, quid ad me excusandum merito afferri posset, doceo atque demonstro.

Restat ultima libri mei reprehensio tua. De qua. si id dicam, quod sine dubio caeteri omnes judicabunt, vereor, ne tu de me aliter judices, atque res ipsa est. Nam quid est, te obsecro, amico, quem monere, cuique prodesse te velle profitearis, dicere, Quanto judicio, quanta veritate in tuo libro disputes, tu videris. Quid, inquam, istud est, nisi eum plane pudificatum dimittere. Num fortasse putas, me, cum librum illum scriberem, nullum iudicium adhibere in soribendo curasse, nullam veritatis rationem habuisse, aut certe de his parum cogitasse, ob eamuqe caussam satis fore es arbitratus, si me ejusmodi verbis, ut haec posthac diligentius curem, commonefaceres? Quod si, ut quidem verisimile est, isterum rerum me potissimam rationem habuisse credis, nihilque dixisse, quod,


page 41, image: s041

summo cum judicio et veritate dictume esse non sperem, sed tamen falsum aut pleriaque, aut multis in locis me fuisse omnino censes, cur ipsos locos non profers? cur, ubivel judicium, vel me veritas defecerit, non doces? cur id ne indicas quidem? In iis, quae vel leviora, sunt, vel (si modo in ipsis erratum est) iam corrigi prorsus nequeunt, apertissime loqueris, in gravioribus vero, et quae aliquo modo emenderi possunt, te nullo modo explicas. Itaque in eo ipso peccas, quod in me, pluribus tuae Epistolae locis reprehendis, quod levia atque inutilia consectet, gravibus, et necessatiis posthabitis, Sancte enim tibi polliceor, quidquid minus recte aut vere a me disputatum in eo libro fuisse ostendreis, id me primo quoque tempore, quacumque ratione potero, emendaturum, et si opus fuerit, publice etiam (ut dicitur) recantaturum.

Hactenus ad ea omnia me re respondisse arbitror, quae de mea ad Iacobum Palaeologum pro Racoviensibus responsione ad me scripsisti, et satis demonstrasse, nihil plane esse, cur vel consilium, et factum, vel opus illud meum tibi itavehementer displicere debeat, ac mea caussa solicitum habere. Superest, ut ad quaedam respondeam, de quibus me hujus rei occasione monendum censuisti.

Primum igitur ais, me in eo peccare, quod omnium est gravissimum, et a gravitate mea (sic enim loqueris) alienum. Nimiam enim alacritatem meam esse in scribendis et publicandis me is libris.

Si hoc propter istam meam dumtaxat pro Racovisibus responsionem dicis, nimis facile de me, meisque


page 42, image: s042

moribus judicium fers, Nam praeterquqm, quoduna hirundo, ut Graecum proverbium habet, non facit ver, erat tibi praeterea animadvertendum, non posse me in hoc facto nimiae alacritatis damnari, cum ego haud mea sponte librum istum conscripserim, sed, ut ante dictum est, eorum rogatu, quibus in repraesertim tam honesta, non obtemperare, plane religio mihi fuit. Scriptus est autem a me liber multo tardius, quam ip si voluissent, publicatus vero non a me reverā, sed ab ipsis, nec sane propter multas caussas diutius ejus publicatio differri potuit. Sin autem propter aliquas alias meorum librorum scriptiones, et publicationes, istud de me dixistim quem ego, quaeso, librum non modo admodum praemeditatus, sed etiam fere coactus non scripsi, aut quemnam alium adhuc publicavi? Quocirca plane immerito hujus rei nomine me condemnas, et omnino injuriā me nimium met amantem esse dicis, qui meos labores tam facile publicem. Neque in eo etiam recte sentis, quod acumine nescio quo meo abripi me ad scribendum meos libros, affirmas. In eo porro sine dubio (ut veritus essevideris) egregie falleris, quod ad scribendum, et quae scripsi publicanda, fervido studio honestissimae laudis abripiar; cum nihil minus, quam de laude aliqua mihi apud homines comparanda cogitem. nec inter ea, quae commemor asti, aliud, quam veritatis studium ad scribendum me movet. Sed multo etiam magis id me mevet quod a te prorsus reticetur, aliorum salutis ac Dei Christique gloriae de siderium; aliquando fore sperantem, ut mei labores in publicum edantur, in


page 43, image: s043

quibus reconditiora quaedam ad rerum divinarum cognitionem pertinentia, quae jam diviba benignitate mihi patefacta fuerunt, comprehensa atque explicata invenientur.

At deinde immodicum in disputatione aestum meum esse affirmas. Teque saepius me disputantem monere poluisse ais vel dere levi jurgantem, et itamoribus maximis omnia perturbantem Hīc vere, Marcelle, illud ingenue dicam, me tibi idem debere, quod aliis quibusdam amicis meis debeo, qui eadem ferme de re interdam me monuerunt. Quamquam eb plus tibi quam illis me debere agnosco, quod ipsi nec tam aperte istud meum vitium mihi significarunt, neque id, quod tu deinde addis, addiderunt; sed illud prorsus me ictarunt. Nec enim umquam me inter disputandum furere, mihi ne leviter quidem indicarunt, qui vix me aliquando subir asti ausi sunt dicere. at tu me ab ira ad furorem devenire, idque levi de caussa asseveras. Hoc profecto non leve est vitium, et me summa ope niti decet, ut eo prorsus liberer. Miror tamen, tibi haec de me visa fuisse, cum saepe inter nos disputationes de rebus non adeo levibus inciderint; et tamen non modo aut irasci me, aut furere, sed ne vocem quidem nimis extollere senseris; quin immo placidissime tecum agere, et ausim dicere, modestissime, nonnumquam potueris animadvertere. Nec me tecum loquentem aestu quodam commoveri umquam, ni fallor, vidisti, nisi fortasse, cum, te tacente, nec adver sante, perpetua oratione usus, de re aliqua gravissima ad Christianam religionem spectante


page 44, image: s044

disserui. Quod certe vel vitium censeri non debet; vel non illud est quod hoc loco in me reprehendis. Cum nonnullis praeterea aliis idem mihi saepe usu venit, ut quamvis de rebus gravibus cum illis contenderim, tamen sedatissime et pacatissime id fecerim. Cum multis tamen rursus aliter mihi contigisse fateor, atque ut arbitror, cum plerisque, inter quos ii etiam fuerunt, quibus cum me majorem, quam cum aliis mode stiam praeme ferre debere optime noveram. Id quod mihi ipsi argumentum est evidentissimum, etiamsi ejus rei nulla alia praeterea aperta indicia haberem, id non immodestia aliqua mea revera factum fuisse, sed disputandi illo ardore quodam, qui, nulla personarum ratione habita, nunc magis, nunc vero minus accenditur, interdum etiam prorsus non existit; pro ut is, qui cum disputo, mihi disputandi ratione sua harum rerum caussam quandam dederit. Illud quidquid tibi visum fuerit, constanter affirmare possum, me inter disputandum commoveri quidem saepissime aliqua ratione, id tamen dolore fieri, quod adver sarius veritatem, ut mihi videtur, agnoscere et amplecti nolit. aliter autem animo me turbaru, aut irasci, vel perraro, vel tasse numquam contingere. Vtcumque sit, tibi immortales pro admonitione tua gratias ago. Namque eā, ut spero, fiet, ut posthac nemo me in disputando moderatum non esse merito affirmare possit.

Addis, vos isthic unum in me desiderare, ut minus mihi blandiar, Scio autem id ab aliis quoque nonullis desideratum fuisse. Sedprofecto vercor, ut et


page 45, image: s045

vos, et illi me satis recte noverint. Nam ego mihi ipsi optimus sum testis, me avitto isto procul abesse. Atqui cur tamen et vos, et illi aliter senserint, statim explicabo, si prius illud monuero, extra religionis negotium neminem fortassit negaturum, videri me de me ipso satis humiliter sentire. At in religionis negotio longe secus videtur. Caussa est, non quod ego mei ipstus opinione aliqua inflatus sim, aut meliora, et monenti, et docenti acquie scere nolim; sed quod cum compertissimum habeam, alios adhuc multis in erroribus versari, ex quibus Deus bonitate sua me paenitus extraxerit, cumque praeter animi summam quandam ingenuitatem (sit mihi sas de me ipso hoc praedicare) quam mihi natura indidit, Deus pietatem aliquam cordi meo inseverit, nulla ratione fieri potest, ut saepissime cum de religione agitur, a caeteris non aperte dissentiam, sententiamque meam arcte retineam, sive im ipsis dogmatibus, sive in dogmatum probationibus, sive in divinarum litterarum interpretationibus, sive in veritatis patefaciendae via atque ratione, sive quacumque alia in re, ubi de Dei Christique gloria, et animarum salute agatur. Inreliquis enim facile conniveo, et aliis assentiri videor. Nec porro quemquam hodie esse arbitror, qui in tot ac tantis Christianae religionis placitis a reliquis hominibus dissentiat, in quot quantisque ego dissentio, et tamen cum pluribus convenire, eosque pro fratribus agnoscere me sit paratior. Neminem vero adhuc reperi ex iis, qui me mihi nimis blandiri put abant, qui, scriptis meis diligenter lectis et censideratis, vel


page 46, image: s046

sententiam istam de me suam plane non mutaverit, vel saltem paullo aliter de me et sentire, et loqui non coeperint.

At postremo me mones, ut inprimis cognoscam, quo me vocet, invitet, ac fere impellat officium boni Christiani. Ais enim mei officii esse de aliis rebus scribere, quam de quibus scribo, non debere me fenestellas aut pavimenta exornare, sed fandamenta confirmare, locos illos quos novi, mihi examinandos esse, hucque omne studium atque ingenium meum esse conferendum. Verum, dum haec dicis Marcelle, non animadvertis te fenestellarum, et pavimentorum ornamentum id appellare, quod stabilimentum parietis aedificii est; sine quo nullo modo aedisicium consistere potest. Iesu Christi praecepta recte tenere paries est, isque praecipu us totitus Chrtstianae disciplinae, sine quo ipsa concidat necesse est. Atqui de Christi praeceptis, quae, qualiaque sint, ut ante ostensum fuit, agitu potissimum in libro meo. Itaque non fenestellas ego, aut pavimenta exorno; sed ipsum parietem stabilio, vel certe, qualis super fundamentum paries extrui debeat, demonstro. Nam de vero fundamento alibi, id est, in Disputatione mea de IesuChristo Servatore uberrime explico. Neque enim fundamentum illud est, quod tu putas. Sed non est hīc ea de re disserendi locus. Facenim illud esse fundamentum, quod tu intelligis; Dico per me nec stare, nec stetisse quominus istud fundamentum, quantum in me est, confirmetur. Locos illos examinare institueram, sed cum meus examinandi modus minus placeret, coactus


page 47, image: s047

fui ab incepto desistere. Iterum opus aggredi ac persequi volui, Vtsum est propter librorum penuriam me frustra id tentaturum. It aque abstinendum fuit. Interim ejus fundamenti confirmandi multo et brevior, et tutior, et ab omni invidia alienior via, quam illorum locorum examinatio sit, commodum sese offert. Hoc est refutandis Francisci Davidis scriptis, de adoratione et invocatione Christi scribere; Qua ego in re, et jam satis de sudaveram, et denuo de sudaturus eram. Hoc ipse animadvertens, illico, ut hanc viam ingrediamur, nec tantam occasionem aspernemur, aut elabi sinamus, monere non cesso. Verum aliis partim fortasse non ita visum est, partim commodius tempus expectare placuit. Quare nihildum actum est, sed jam, ut spero, aliquid agetur. Praeterea, an non Volano iterum respondendum erit? an non credendum est, in ea responsione praecipuos omnes locos examinandos fore? Examinandi erunt sine dubio, idque propter adversarium, et diligentius, et nervosius, et ad tempora nostra accommodatius fiet, quam si id nostra sponte faceremus. Denique ego ad omnia paratus sum, et patrono illi meo singulari nihil me non debere agnosco. Quotirca nullum, quem is me subire jusserit, honestum laborem umquam recusabo. Sed vereor, ne ille postea meum opus non probet, et frustra omnino me laborasse sentiam. id quod mihi (fateor) ob temporis occasionisque jacturam, intanta hujus vitae brevitate atque inconstantia, molestissimum accideret. Quod si spes aliqua certa affulgeat, me non frustra laboraturum, summam


page 48, image: s048

in hoc praesente saeculo felicitatem me adeptum fuisse existimavero, quod dum Dei gloriae, proximorumque saluti inserviero, tanto simul patrono de meque optime merito satis fecero.

Haec sunt Squarcialupe, quae mihi ad tuas reprehensiones et monitiones respondenda esse judicavi. ad quae scribenda tantum abest ut iratus accesserim, ut ne ab initio quidem, dum tuam epistolam legerem tibi vel minimum succensuerim, nec opinionem hac in re tuam ulla ex parte fefellerim. Nam si forte irae tribueres, quod saepe acriter me defendo, et nonnumquam graves in me sive monendo, sive reprehendendo, lapsus tuos demonstro, multo gravius errares quam ego, si tibi iratus essem. Quamquam vix fieri posse videtur, ut quivis alius nedum is ipse ad quem ea scripta sit, ejusmodi epistolam sine stomacho legere queat, ostendi ego illam quibusdam ex amicis me. is, ut quid agere, quave ratione me tecum gerere deberem, consulere possent. Stomachati plane sunt. nec defuerunt qui affirmarent, eam responso prorsus indignam esse. Nam quid aliud est, dicebant, re non amplius integra, alterius labores ac vigilias tam curiose quodam modo atque avide reprehendere et castigare, quam vel male se erga illum affectum esse prodere, vel cum illo rixandi, et altercandi caussas quaerere, vel denique illius modestia atque patientia ad suum ingenium ostentandum, sibique indulgendum abuti velle? Egotamen, ut in principio dixi, et de te multo aliter existimo, et nulla ratione, nisi tui ipsius caussa, sum commotus; tametsi et insaniae fere exploratae,


page 49, image: s049

et maledicentiae manifestae, ut alia nonnulla praeteream, me aperte insimulaveris. nec sane obscure, me in responsione ista ad palaeologum arroganter, temere, insolenter, inique, turpiter me gessisse dixeris. Cum enim, vel qua dictum est ratione; vel contra, modeste, considerate, placide, rite, atque cum summa verecundia nos cum adversario pugnare dixeris, et statim subjunxeris; Quid quaeso de te judicas Fauste in hac parte? quis non videt, te voluisse dicere, me non posteriore, sed priore modo cum palaeologo pugnasse? Etenim, cum perspicuum sit, te ibi vel me monere, vel reprehendere voluisse, fieri non potest, ut me posteriore ratione in pugna ista usum fuisse dicere volueris. Namque, alterutra utquis utatur, necesse esse, ipse praedixeras. Hinc sane, marcelle, (si non aliunde) animi mei moderationem perspicere potes. qui abs te tam acerbe obiurgatus, vel tot convitiis potius lacessitus, tibitamen, ut arbitror, satis placide responderim, meique facti rationem quodammodo tibi reddere non recusaverim.

Caeterum, quod ais, te non ante publicaturum, quae contra Bezam scripsisti, nisi prius limam meam ad omnia polienda impetraveris, est quod tibi quidem summas gratias agam, qui et tantum mihi tribuas, quantum ego mihi tribui posse prorsus non agnosco, et maxime benevolum in me animum tuum aperte declares, cum me tanto honore afficere cogitas. Verum, si recte me reprehensum abs te fuisse existimas, quod Palaeologum tantum virum ultro lacessere non dubitaverim, vide ne tu in Beza tanto viro


page 50, image: s050

ultro lacessendo, tuo ipsius testimonio graviter erres. nec porro allā opus tuum dignum videatur. Nam etsi ego tecum comparandus non sum, ne Palaeologus quidem cum Beza comparandus est. Vt alia multa hīc non repetam, quae factum meum saliem excusare possunt, tuum autem (si modo justa est reprehensio ista tua) nullo modo possunt. quippe quae cum eo nihil commune habeant. Sed haec scilicet tu melius. Ego, non ut ea perpoliam, sed ut inde doctior fiam, tua scripta libentissime semper legero. Vale et me ama, teque a me amari, ac propter singulares et animi, et ingenii tui dotes suspici, atque observari, tibi plane persuadeas. Cracoviae 20. Novembris. 1581.

Tui studiosissimus Faustus Socinus.



page 51, image: s051

EPISTOLA FAUSTI SOCINI SENENSIS Ad Phil. B., quā ipsius litteris respondetur, in quibus probare conabatur, nullum in humanis actionibus poena aut vituperatione dignum esse peccatum. Faustus Socinus Phil. B. philosopho S. D.

SI MIHI tecum, eruditissimi B., res non esset, id est, cum homine humanissimo meique amantissimo, pluribus negligentiam meam excusarem, quod ad litteras tuas elegantissimas, easdemque eruditionis plenissimas, Cal Septembris Posonii datas nihil hactenus responderim. Sed humanitas summa amorque in me tuus singularis, qui per se ipse errores meos facile excusat, non patitur, ut multis hīc tecum agam, quin jubet satis esse, si tibi dixero, (id quod res est) me paullo post quam tuas litteras accepi, certiorem factum fuisse, usum meorum bonorum, quae omnia in patria habeo, ademptum mihi esse, et propediemipsa quoque bona mihi ereptum iri. quae res adeo totum vitae meae statum ac rationes perturbavit, ut necesse fuerit, me plurimis cogitationibus ame piso quodammodo aliquamdiu distrahi atque divelli. cui rei accessit, quod affinis tuus Iohannes Baptista Cettis, qui mihi litteras tuas reddiderat, et cui tibi reddendas curaturo dandae erant litterae ad te meae, toto


page 52, image: s052

ferme hoc tempore Cracoviā longe abfuit in Lithvaenia. Nunc vero, cum et is ad nos reversus fuerit, et turbulentae illae meae cogitationes maxima ex parte con quieverint, nulla ratione committendum putavi, quominus tibi responderem, et quid pro ea, quam ipse veritatem esse, fortasse agnoscis, asserenda et confirmanda adversus ea, quae aciste a te contra disputata sunt, diciposse credam, libere, ut soleo, significarem, et interim sententiam hac tota dere meam dilucidius tibi aperirem.

Sentio igitur, in hac quae stione, utrum in humanis actionibus ejusmodi error esse necne queat, qui dignus sitvituperatione, quod nos Christiani peccatum vulgo appellamus, distinctionem quandam bonorum adhibendam esse; cum certum sit, neminem quidquam agere, nisi alicujus boni caussā. Solent autem bona omnia tripartito dividi; in delectabilia, utilia, et honesta. hancque partitionem mihi quoque abs te tribui, animadverti; quam tamen ego, praesertim ut ea intelligi consuevit, numquam probare potui. Est enim in eavel defectus insignis, vel magna consusio per fallaciam, quam [gap: Greek word(s)] vocant. Namque vel ea non complectitur bonum illud, quod alio modo Rectum appellari potest; aut si complectitur, id sub Honesti nomine comprehendit. quod nomen modo hoc ipsum Rectum, modo id, quod ad decus et honorem pertinet, significat. Et sic per hanc [gap: Greek word(s)] duo bonorum genera confundit admodum inter se diversa. Quamobrem aliter omnino


page 53, image: s053

sunt distinguenda bona. et quemadmodum videmus, fere omnem bonam divisionem, ut ajunt, bimembrem primo esse; sic in duo genera primum bona distribuenda sunt. quorum unum sit eorum, quae bona sunt absolute ac per se, id est etiam citra id, quod cuiquam boni quidquam afferant; alterum vero eorum, quae bona sunt relative, ut ita dicam, et quatenus ipsa habenti aliquid boni afferunt. Ad prius genus pertinent ea, qiae paullo ante indicavi; id est, quidquid rectum est, et cum vera virtute consentiens. ad posterius vero tripartita illa jam commemorata divisio spectat; sed ita, ut Honestorum nomine ea tantum intelligantur, quae ad decus et honorem pertinent. quamvis fortasse ne sic quidem vitio careat. verum id ad propositam quaestionem nihil facit. Dacus autem et honorem intelligo eum, qui hominum opinione constat, atque, ut Aristoteles ait, magis in honorante videtur esse, quam in honorato. Hac bonorum distinctione proposita, animadvertendum est praeterea, quod quemadmodum sunt in nobis duae animae potentiae, ex quibus tamquam ex duobus diversis fontibus, diversae actiones nostrae originem ducunt, mens seu ratio superior, et appetitus, qui in homine, quatenus menti opponitur, inferiorem rationem complectitur, qua tamen ne bestiae quidem ipsae prorsus destitutae videntur; sic unusquisque, cum aliquid agit, modo bujus, modo illius ex praedict is duobus bonorum generibus rationem habet, prout vel mente, quam nos, plerosque alios secuti, rationem simpliciter appellabimus, vel appetitu


page 54, image: s054

ducitur. illa enim ad prius illud genus; hic Vero ad posterius nos impellit; quae cum saepe inter se aut pugnent, aut certe pugnare videantur, et necesse sit, si alterum eligatur, alterum omitti, magna, vel saltem aliqua in nobis ipsis, dum quid eligere volumus, alter catio oriri solet, appetitu videlicet ad hoc, ratione vero ad illud nos trabente. quae rationis tractio cum nihil aliud sit, quam suasio ad illud, quod omnibus aliis rebus anteponendum esse, quicumque mente non sit corrupta, confitetur (si quidem omnes sani mente id, quod rectum sit, cunctis aliis anteferendum, id est, potius faciendum agnoscunt) tractio vero appetitus sit suasio ad illud, quod nobis bonum est, aut esse videtur, certe qui appetitui, non autem rationi trabenti, obsequitur, peccare dicendus est, sicut enim is, qui suum ipsius bonum spernit, ut id sequatur, quod potius sequendum est, dignus est laude; sit, qui id, quod potius est sequendum, spernit, ut suum ipsius bonum sequatur, vituperatione est dignus. His ita breviter expositis, ac rei veritate et caussā indicatā, conandum est, ut ad ea respondeam, quae tu contra affers. Primum igitur axioma illud ponis, Omnia bonum appetunt, ergo eligunt. Atque hinc concludis, neminem peccare; quia videlicet ex praedictis necessario sequatur, unumquemque bonum eligere, seu verum sive apparens. electio autem mala, per se ipsa peccatum non faciat; sed ipsius modus. Quod ad axioma illud attinet, fateor id verum esse, si boni appelltione illud bonum intelligatur, quod Relative bonum nominavi. Vnusquisque enim, sine


page 55, image: s055

dubio, appetit illud, quod ipsi sit bonum, idque pex se ipsum. At bonum absolute, id est Rectum, quatenus tantummodo est rectum, et sic per ipsum, ab unoquoque appeti nequaquam concedo. immo hīc, si proprie loqui velimus, ne locus quidem appetentiae est. Sed nego praeterea id, quod infers, Si appetunt, ergo eligunt, quamvis id tibi patere videatur. possumus enim aliquid appetere, nec tamen eligere; rationi nimirum non autem appetitut, ut ante dictum est, Obsequentes. Quod si verum esset, quic quid appetitur id etiam eligi, nec aliter fieri posset; profecto quicquid esset illud, quod appeteretur, sive bonum, sive malum, sive appetenti ita videretur, sive secus, nullus peccato esset locus. Vbi enim aliter fieri nequit, ibi nullum nec laus nec vituperatio locum habet, eoque nec peccatum, quod a vituperatione sejungi non potest. Ex quo apparet, nihil necesse fuisse, te axioma illud ponere; sed satis futurum, si dixisses, Quicquid appetitur, etiam necessario eligitur. Ergo nullus peccat. Consecutio enim fuisset optima, ejusque ratio manifesta. Si modo id verum est, quod tupro concesso tacite sumis, nihil eligi, quod prius non appetatur. quamquam satis est, quod quidquid peccati speciem habet, circa res, quae appetitae fuerint, versatur. Sed tu nimirum voluisti argumentatione tua id potissim um probare, nos in agendo illud sequi, quod bonum sit; unde videlicet perspicuum foat, nos peccare non posse. Quis enim eum peccare dicat, qui bonum in suis actionibus sequatur? Atqui in hoc duplex est [gap: Greek word(s)] fallacia. quarum alteram


page 56, image: s056

ipse sensisti, eique occurere es conatus; alteram ego paullo ante indicavi. Ea, cui tu occurrere tentasti, in eo est, quod bonum aliud est verum, aliud, ut loquuntur, apparens; et de vero, non autem de apparente bono rectissime dicitur, quod, quisquis illud in suis actionibus sequitur, non peccat; si modo (et hīc altera est a me indicata fallacia) de absoluto, non autem, ut tuum axioma intelligi debet, de relative bono loquamur. Neque enim propterea quis a vituperatione in actionibus suis abest, quod in eis id sequatur, quod sibi est bonum, ni simul quoque sitrectum. ex quo solo fit, ut vel laudem actiones mereantur, velsaltem vituperationi non sint obnoxia. Iam ratio, qua priori [gap: Greek word(s)] fallaciae obviam ire voluisti, probanda neutiquam mihi videtur. Siquidem ea regula, quam statuis, electionem malam non facere peccatum, sed modum, non est perpetuo vera. Nisi enim quis, cum malum eligit, putans, se eligere bonum, ignorantiae sustam aliquam caussam habeat, peccat: licet non tam graviter, ut is, qui novit, se malum eligere. Qua de re videndum est, quid scribat Aristoteles lib: 3. Ethicorum. Nam id, quod tu ex libro 5. ad regulam istam constituendam affers, de iis, qui, justa agentes, nec tamen modo quodam et fine, juste agere non censentur, te iuvare non potest. Contrariorum enim, (ut vulgo haec regula inteliigitur) tunc eadem est disciplina, cum utrobique eadem ratio locum habet. Quod hīc minime contingit. nam ratio non justae ignorationis nullum locum habet ad concludendum, eum, qui justa agat, licet non


page 57, image: s057

eo modo et fine quo debet, juste tamen agere; quem omnino habet, ut dixi, ad demonstrandum, eum, qui mala eligat, aut faciat, licet non eo fine, ut male agat, vel saltem sciens se male agere, peccare tamen et vituperatione dignum esse. Non esse autem borum contrariorum in hac ipsare, qua de agimus, eandem disciplinam, vel id ostendere videtur, quod ut pecces, satis est sine ulla controversia, si scias te malum aliquod committere, etiamsi in alium finem, quam, ut leges infringas, id committas. sed, ut juste agas, non satis est, si scias, te justa facere, nisi praeterea idcirco ea facias, ut legibus pareas. Quinetiam vix quemquam negaturum arbitror, ad juste agendum bonam mentem seu (quam vocant) bonam intentionem non esse satis. cum tamen ad peccandum mala mens satis omnino esse videatur. De loco Platonis in symp: quem ad eandem tuam regulam stabiliendam citasti, nihil affirmare ausim, cum librum non habeam. Sed quantum ex verbis ipsis, quae protulisti, intelligi potest, apparet, Platonem ibi de iis loqui actionibus, quae per se sunt indifferentes, id est, nec bonae nec malae, quales sunt illae quae ibi commemorantur, bibere, canere, colloqui. in his enim modus tantum est, qui eas malas, vel bonas efficit. id quod nostri quoque theologi censuerunt. Verum nos loquimur de actionibus per se malis. nec, utrum illae sint malae necne, dubitamus. sed quantumvis malae, sint, quaerimus, an is peccet, qui ita agit, credens interim se bene agere; sive, an is peccet, qui malum eligit, cum putet, se eligere bonum. Itaque tandem


page 58, image: s058

pluribus de caussis non videtur argumentum tuum recte conclusum, aut ullam vim habere ad persuadendum, neminem esse, qui peccet. Verumtamen ea examinanda sunt, quae, tamquam ad meas exceptiones responsurus, deinceps addis. in his enim major aliqua vis, quam in ipso argumento, esse fortasse potest. Ais igitur, dicere, nobis insitum esse, ut in utile rapiamur, cum tamen intelligamus, honestum praeligendum esse, nihil aliud videri, quam illud verissimum principium funditus evertere. Quomodo enim, inquis, omnia bonum appetunt, si quod praeeligendum, et consequenter majus bonum est, non etiam magis expetitur? Hīc Vtilis nomine, si velis contra me loqui, necesse est omne bonum intelligere, quod Relativum nominavi; Honesti vero, quod Per se bonum dixi. Iam nihil omnino absurdi in eo est, ut quis cognoscat, aliquid fieri potius debere, et interim tamen quidpiam aliud sibi magis bonum esse existimet; immo illud sibi malum, hoc vero bonum esse credat; unde fiat, ut hoc factat, illud vero omittat. Nam et quotidiana ipsa experientia atque usus id nos plus satis docet. et hinc est vulgatissimum illud apud Poetam, quod jam diu in proverbium abiit, Video meliora proboque; Deteriora sequor. Melius enim et Detertus hīc eadem ratione dicuntur. et Deteriora vocantur, quae prava sunt, et absolute mala; quemadmodum Meliora, quae sunt recta, et absolute bona. Sed durum tibi videtur, quemquam aliquid potius eligendum censere, et id tamen non magis expetere. Fallacia


page 59, image: s059

[gap: Greek word(s)] hīc quoque, ni fallor, est. Si quidem verbum Eligendi duplicem significationem habere potest; prout vel ipsius eligentis ratio habetur, vel non habetur. Aliud enim est Sibi eligere, Aliud vero simpliciter Eligere. Saepissime autem verbum Eligendi, licet simpliciter prolatum, sibi eligendi significationem habet. Si igitur hoc sensu verbum illud a te usurpatur, fateor, honestum, id est rectum seu per se bonum a nobis prae relativo bono eligendum non intelligi, quin magis etiam expetatur. Verum hoc sensu non intelligimus, honestum potius eligendum esse, nisi prius nobis persuadeamus, illud, bonum nobis futurum. Quod si aliquando, quamvis ita nobis persuasum non sit, tamen id potius facimus; hoc non ideo fit, quia illud nobis ipsis potius eligendum intelligamus, et sic etiam magis expetamus; sed quia nihilominus faciendum omnino esse nobis persuademus; et sic illud alterā illā, id est ab solutā verbi Eligendi significatione potius eligendu intelligimus. quae significatio in ver bo graeco [gap: Greek word(s)] , quo et Aristoteles, et alii in universa de moribus tractatione utuntur, quodque ipse, ut arbitror Praeeligendi verbo reddere voluisti, eliquanto magis conspicua est, eāque sine dubio, non autem priore illa, quam Relativam nominare possumus, (idem enim hīc nimirum, quod in bonis, quae electionis sunt objecta, accidere necesse est) praedicti scriptores verbum illud usurpant. Hac igitur verbi Eligendi non relativa, sed absoluta significatione retenta, nulla est repugnantia inter haec duo, Aliquid


page 60, image: s060

praeeligendum seu potius eligendum intelligere, aut etiam reipsa eligere, et tamen aliud quippiam magis expetere. Hoc enim appetitus, ut ipsum verbum indicat, omnino est; illud vero rationis. hoc bonum relativum prorsus requirit; illud absoluto bono satis habet. M. Attilius Regulus, cum ad exquisita supplicia, ut ait Cicero, sciens prudens Carthaginem Romā proficisceretur, nec supplicia sane, nec profectionem illam expetebat; nisi forte de ingente aliquo bono, quod ea ratione adepturus esset, cogitabat. sed, ut verisimile est, apud suos in sua patria, quam tantopere diligebat, et esse, et quam diutissime felix vivere plurimum et potissimum cupiebat. Vicit tamen recti faciendi firma opinio sui ipsius boni insitam vehementemque cupiditatem. Quamobrem, quod post modum infers, bonum per se expeti, et idcirco quo majus bonum sit, magis etiam expeti necesse esse, verissimum est, si de bono relativo loquamur, quemadmodum te hīc loqui planum facit illud, quod de inde subjungis de perfectione, quamis, qui bonum aliquod apperit, ex eo quaerat. Alioqui, quod rectum est, majus bonum censebitur, quam id quod dumtaxat nobis et bonum, id est dignius ac praestantius. nec tamen magis expetetur hoc quam illud. immo illud, si proprie loqui velimus, expetetur, hoc vero minime, donec aliqua ratione constiterit, id, quod rectum est, facienti bonum etiam esse. Atque, ut aliam interim quandam [gap: Greek word(s)] vitemus, animadvertendum est, me verbum Expetere in verbis tuis pro Appetere accipere. quemadmodum illud a te ipso acceptum fuisse


page 61, image: s061

necesse est; nisi in tua ratiocinatione terminos, quod ajunt, mutatos esse dicamus. Hoc autem dico, quia alioqui nonnulla inter haec duo verba (ut opinor) differentia est, Quandoquidem Expetendi verbum non modo, ni fallor, appetitum, id est cupiditatem (ut semper fortassis verbum Appetendi) alicujus rei sibi bonae, sed simplex etiam quoddam alicujus rei eligendae (jam enim in quem sensum Eligendi verbum hīc accipi debeat dictum est) propositum significare potest. Nam secundum hanc significationem potest quidpiam non solum potius eligendum videri, sed etiam magis expeti, nec tamen fieri. cupiditate nimirum alicujus existimati boni sui ad aliud quidpiam faciendum impellente. quod nullo modo verum esse poterit, si appetitus ipse verbo Expetendi significetur. Etenim, si haec duo simul jungantur, ut quidpiam potius eligendum censeatur, et simul magis, ut majus suum bonum appetatur, necesse est etiam, ut id omnino fiat; cum nihil sit, quod ad id faciendum non impellat. Si Aristoteles, qui in libro 7. Ethicorum hanc, quam in 3 etiam libro attingit perdifficilem quaestionem tractat, quomodo, praesente scientia, possit quis esse incontinens, inter scientiam recti, et sibi boni, interve bonum per se, et bonum relativum apertius distinxisset, facilius ejus solutionem vel invenisset ipse, vel certe nobis tradidisset. Nunc quia non aperte satis distinguit, non parum obscure, ut mihi quidem videtur ac perspicue a cupiditate scientiam obscurari, et hominem vehementer cupidum mentis


page 62, image: s062

quodammodo impotem fieri; ut furiosis et temultentis, aut etiam dormientibus contingit. Quod etiamsi verum esse concessero (neque enim, ut ingenue loquar, id mihi plane probatur, et cum quibusdam aliis, quae idem Aristoteles in eodem opere dicit, parum convenire videri potest) non tamen sequetur, recti scientiam, et sic, quod id fieri debeat, firmam opinionem cum incontinentia consistere nullo modo posse. Consistit enim ex mente ipsius Aristotelis eodem loco, saltem ab initio, donec scilicet incontinentia obtineat. qua scientia adhuc permanente, posset quis incontinentiae obsistere. et propterea nisi id factat, peccat. neque excusatur, si postea eo devenit, ut hujus scientiae usum jam non habeat. id enim ipsius culpā est factum. Caeterum, quod ex sententia Platonis statuis, omnem mali electionem ab ignoratione proficisci, unde constare possit, nullum esse crimen in eo, qui malum eligit; ubi enim ignoratio, ibi nulla culpa videtur esse. Ad hoc, inquam, respondeo, si Ignorationis nomine ea tantum ignoratio intelligitur, qua, aliquid pravum esse, ignoramus, Platonicam istam opinionem minime veram esse. cum certissimum sit, quemadmodum multi idcirco gravissime delinquunt, quod quid pravum, quid rectum sit ignorant, unde merito extitit sententia illa a te allata, quae est apud Comicum, Homine imperito nihil quidquam injustius; sic complures multa facere sive eligere, non ignorantes interim, ea prava esse, nec porro fieri debere. Hinc apparet, nullo modo admittendum esse, quod ais, malitiā nos agere non posse,


page 63, image: s063

quia finis semper obtineat rationem boni. Illud enim bonum, cujus rationem finis actionis obtinet, plerumque non opponitur malitiae. siquidem plerumque bonum istud, non id, quod rectum alioqui dicitur, et bonum per se a me appellatur, sed relativum est bonum. Neque vero ea ratio, quam ex ipso Platone in Menone affers, quidquam contra hanc manise stissimam veritatem coneludit. Quod enim ait, unumquemque arbitrari mala obesse, falsissimum est, si Mala, prava sigmficant. Quid enim impedit, quo minusquis arbitretur, exempli caussā, Latrocinium rem esse summopere pravam, et tamen ex eo se maximam utilitatem consecuturum existimet? Quapropter, quod infert, neminem miserum esse velle, nullum locum hīc habet, cum opinione hominum, ex pravitate miseriam consequi, minime sit necessarium. Quamquam, neminem miserum esse velle, vetum quidem omnino est, si per se tantum; sed non est omnino verum, si per accidens quoque id intelligi debeat. Tantam enim in quibusdam (ut fortassis in Regulo habuit, de quo supra dixi) rectum atque honestumvim habet, ut potius ea eligant, et faciant, ex quibus se miseros fore opinantur, etiamsi ipsam miseriam per se alioqui summe oderint, quam ut ab eo, quod rectum et honestum esse existimant, quidquam recedere velint. Quod si Ignor ationis nomine ea etiam ignoratio intelligitur, qua nesciimus, mala, id est prava nobis obesse, verissima est opmio ista Platonis, omnem mali electionem ab ignoratione proficisci. Pro concesso enim sumo (quod et disputatio nostra


page 64, image: s064

requirit, et tu alioqui frustra Platonis dicta commemorasses) Platonem hīc Malorum nomine Prava intelligere. ea enim ideo eligit quispiam, vel quia ignorat esse prava, vel quia noxia esse non novit tametsi ipse Plato ejus ignorationis tantum, quod sint noxia, videtur rationem habuisse. Nempequia fortassis quae rebat non simpliciter, cur eligantur prava; sed cur eligantur, etiamsi parva esse cognoscantur. et inquit caussam esse, quia ignoratur, quod sint mala; plena quadam significatione hoc loco Malorum nomenusurpans; ut videlicet ea significet, quaeprorsus sunt mala, id est non solum prava sed etiam noxta. Namque in hunc sensum eo nomine accepto, quisquis ignorat, prava sibi obfutura, is simul ignorat, prava, esse mala; quamvis intereasciat esse prava, et idcirco minime fieri debere. Sienim, quemadmodum hoc scit, sic etiam sciret, ea sibi obfutura, fieri non posset, ut ea eligeret. Itaque ex hac veri damni, quod secum mala, id est prava, afferunt, ignoratione, cum alioqui scientia ipsius pravitatis adest, omnis electio malorum ejusmodi oritur. praesertim, cum hujus generis ignoratio latius etiam pateat, stulte opinantibus praeterea iis, qui prava faciunt, ea multum sibi profutura. Quocirca merito, ut a te citatur, dictum est ab Euripide, malitiam magnae signum esse imperitiae. Sed non excusat crimen ignoratio ista, quantacumque illa tandem sit; cum scientia illa, saltem a principe adsit, quod prava sint prava, et idcirco fieri non debeant. Testimonium Aristotelis, quod citas ex lib: 3. Ethicorum cap: 5. quasi ille affirmet, neminem sponte esse malum,


page 65, image: s065

contrarium, meo, judicio, planeprobat. Nam ex daabus sententiis, quae senario illo continebantur, [gap: Greek word(s)] alteram videriait falsam, alteram autem veram. nempe falsam priorem, quod nemo sponte malus; posteriorem autem, quod nemo invitus, beatus, veram. quemadmodum et antecedentia et sequentia verba apertissime ostendunt. Antea enim proxime dixerat, innobis esse, ut simus probi, aut improbi. Postea vero illico diserte scribit, beatum neminem invitum esse. De sententia Platonis ex lib: 5. de legibus desumpta quod scilicet nemo sponte sit injustus, nihil statuere possum; cum, ut dixi, Platonis opera ad manum non sint. Verumtamen conjicere, licet, Platonem dicere voluisse, neminem eligere, ut injustus sit propter ipsam injuriam. quod sane verissimum esse judico; nisi quis injuria afficiendi nimia assuetudine ita corruptus sit, ut ipsā injuriā delectetur. alioqui enim non per se ipsae injuria eligitur; sed per accidens, aut secundum quid; quatenus scilicet ex ea inferenda aliquid commodi aut capimus, aut, nos capere, credimus. atque hoc sensu verum etiam erit, neminem, qui videlicet plane corruptus non sit, et homo quodam modo esse desierit, sponte esse malum. Malitia enim seu pravitas ipsa per se nequaquam eligitur; sed propter aliquod bonum. quod inde ad se tedire homines arbitrantur. De sententia Galeni, quam profers, quasi is in libello de cognoscendis curandisque animi affestibus sentiat, pecata hominum a falsa opinione proficisci, id


page 66, image: s066

est, ab eo, quod quis falso id rectum esse existimat, quod est pravum, nihil habeo, quod vel negem, vel affirmem; cum et libello illo, et omnibus Galeni libris destituar. Sed tamen crediderim, Galenum non intellexisse, hant caussam peccatorum esse perpetuam; verum saepe fieri, ut ob falsam istam opinionem homines peccent, adeo, ut flagitiosissimi etiam homines, non quidem omnes, sed aliqui, se optimos esse arbitrentur. tametsi, ut eius sententia a te refertur, de flagittosissimis quibusque id se animadvertisse ille dixerit. Namque, etiamsi (quod vix credo) ad hunc plane modum locutus fuerit ipse Galenus; tamen adhibendam eius verbis interpretationem aliquam esse arbitror; ne alioqui id se animadvergisse eum dicentem faciamus, quod perspicue est falsum. Siquidem non flagitiosissimi modo homines. sed me diocriter etiam flagitiosi permulti, se non optimos, immo ne bonos quidem esse ingenue et fatentur, et agnoscunt; quamvis sua vitia non penitus perspecta habecant; praesertim si ea circa utilitates et honores versentur, Neque enim facile avarus aut ambitiosus, et quisquis iis vitiis laborat, quae, tamquam rivuli, ex his fontibus manant, sua vitiae nota habent. Latent enim quodammodo vitia ista cum alias ob aussas, tum ob hanc, quod perpetuo hominis animum obsident cupiditates istae. At, qui iis vitiis sunt dediti, quae circa voluptates versantur, ubi intemperantia et incontinentia potissimum apparet, et quaedam remissiones atque intercape dines ipsius cupiditatis dantur, facile ipsi suae vitia bene norunt. ac


page 67, image: s067

complures etiam ex ipsis, ubi aut remisit, aut satiatae cupiditas est, qua modo tenebantur, se ipsos graviter culpant atque accusant, eosque vehementer landant, qui temper antes aut continentes sunt. Iam quod addis, non aliam ob caussam fieri, ut quod nunc nobis probatur, idem mox displiceat, nisi quod modo sub bobi, modo sub mali ratione, sese nobis offerat; animadvertendum est, quid nobis alliquid probari, quidve displicere intelligas; quid item bonum, quid malum voces. Nam si Nobis probari, idem apud te est, quod Reipsa a nobis eligi, Displicere autem, Respui, dico fieri posse ut aliquid bonum nobis videatur, nec tamen id reipsa eligamus; sive Bonnim, id quod rectum sit, voces: sive id, quod nobis sit bonum. Quandoquidem et a recto reipsa eligendo potest nos revocare opinio, quod id nobis nequaquam sit bonum; et ab eo, quod nobis bonum sit, retrahere potest persuasio, quod non sit rectum. Atque eadem prorsus est displicentiae et mali ratio. Sin autem, id nobis probari, intelligis, quod potius eligendum judicamus, displicere vero, quod vitandum; cum hoc judicium saepe effectus non consequatur, ut modo indicavi, et supra latius exposui, non potest hoc ad quaestionem nostram pertinere, in qua de ipsis actionibus disputatur. Sed postremo ais, in nobis quidem uno et eodem tempore diversas sentirt appetitione; accidere enim saepe numero, ut, quod sensus probat, ratio detestetur; nihil tamen obstare quominus id eligatur quod ratio bonum judicat; cum electio voluntatis sit, voluntas autem subjecto a ratione non dtstinguatur. Haec autem


page 68, image: s068

idcirco dicere videris, ut ostendas, quicquid contentionis in aliqua re eligenda in nobis oriatur, id tamen semper eligi, quod ratio eligendum judicat; et sic, quod apud nos boni respectu mali, vel majoris boni respectu minoris rationem habet. et propterea nullum vituperationi in actionibus nostris locum esse. Atqui non omnis contentio, quae in nobis oritur circa alicujus rei electionem, inter rationem est, et sensum; immo vix contentio vocari potest ista. Simulatque enim aperte constiterit aliquid, quod, exempli gratiā, dulce gustatu est, esse mortiferum, non jam jubet sensus, ut id comedatur; sed rationi ostendenti vitam brevissimae delectationi anteponendam esse, prorsus acquiescit. Quod si vel id mortiferum esse aperte non constet, vel nihilominus tamen sensus rationi repugnet, facile etiam fiet, ut non ratio sed sensus vincat. Nam quod asseris, voluntatem, cujus est electio, a ratione subjecto non distingui, id in ejusmodi rebus eligendis vere dictum esse potest de voluntate non corrupta neque decepta. Verum sensus objecto aliquo vehementer allectus, voluntatem corrumpere, aut decipere potent est. Contentio porro vera et potissima, quae in nobis oritur, cum de re aliqua eligenda quaeritur, non inter rationem istam, quae sensui opponitur, quaeque inferior ratio est, atque, ut dixi, hominis appetitu continetur, et bestiis quoque aliquo modo inest, sed inter superiorem rationem est, et appetitum cui haec ratio opponitur; quae nullo pacto eadem est subiecto cum voluntate, a qua electio pendet. immo saepissime voluntas appetitui adhaerens


page 69, image: s069

id eligit, quod minime eligendum ratio superior judicabat; quamvis saepe etiam superiori rationi adhaerens id eligat, quod appetitus respuendum censebat. adeo ut quis id ipsum interdum eligat, quod ipse sibi malum esse opinatur. et contra id ipsum respuat, quod ipse sibi bonum usse putat. nempe, quia, rectum esse, ut ita faciat, quemadmodum sibi persuadet, sic etiam re ipsa comprobare statuit. Tanta enim humanae voluntatis libertas et vis est, ut non bestiarum more illud tantum eligere cogatur homo, quod appetierit, quodve sibi bonum esse judicaverit; sed illud etiam eligere reipsa possit, quod nec appetierit, et sibi malum esse censuerit; modo id rectum esse, arbitratus fuerit. Ex quo intelligi par est, humanam voluntatem, cujus est electio, cum ipsa ratione inferiore (haec enim sine dubio hominis bonum quaerit, et malum aspernatur) non esse simpliciter subjecto eandem, etiamsi nec corrupta nec decepta fuerit, sed ad ipsam rectitudinem conformata. cujus rectitudidinis quoniam bestiae, ut pote superiore ratione destitutae, capaces non sunt, propterea id solum sequuntur, quod, ut suum bonum, appetunt. Sed tu in tota disputatione tua huius rectitudinis a suo ipsius bono distinctae nullam propemodum in homine ipso rationem habere videris, atque id demum rectum esse constituere; quod facienti futurum sit bonum; et quidquid homini tribuis, quod eum hac in re a bestiis secernere queat, id omne in exquisitiore sui boni cognitione et cautione, ne sensus isti externi decipiant, collocare. Etenim illud ipsum, quod affers, de iis,


page 70, image: s070

qui se, veritatis, ut inquis, tuendae caussā, singulari exponunt certamini, nequaquam ad hanc rectitudinem pertinet. Quamvis enim ad bonum honestum alios secutus hoc referas, [gap: Greek word(s)] tamen id facis. quandoquidem in tuis verbis, si ea vera esse debent, Honesti nomine non id, quod rectum, sed, ut sic dixerim, honoratum sit, intelligere oportet. Nec enim revera, ut ipsam veritatem tueatur exponet se quisquam ejusmodi discrimini; sed ut honorem decusque suum aut conservet, aut etiam augeat. Quare non recti, sed sui boni caussā id facit. Ex quo fit, ut multi quantumvis norint, se injustam caussam defendere, singulare certamen non modo provocati sed ipsi sua sponte subeant, et alios provocent. Fateor equidem, si hominis natura simpliciter et per se consideretur, id est, nullo cultu, nulla prorsus disciplina adhibita, facile fieri posse, ut recti et pravia suo ipsius bono et malo distincti, aut nullum, aut exiguum discrimen homo habeat. Sed praeter quam quod ipsi homines seipsos erudierunt, atque excoluerunt, Deus etiam ab ipso initio humanum genus oraculis suis recti et pravi istius cognitione imbuit; cum prius admirabili plane consilio ei talem mentem indidisset, quae illius potius, quam sui ipsius boni et mali rationem habendam judicaret. Nam absque hoc profecto nec virtuti, nec vitio, eoque nec laudi, nec vituperationi, iisve, quae haec consequuntur, praemio et poenae locus esse potuisset.

Haec erant B. praestantissime, quae in praefentia de tota hac quaestione ad te scribenda, tuisque


page 71, image: s071

argutis rationibus opponenda ducebam. quae si minus tibi satisfecerint, haud sane mirabor; cum mihi neminem adhuc ex varii generis non paucis scriptoribus, qui nodum hunc solvere tentarunt, legere contigerit, in quo non aliquid, idque magni, ut mihi quidem visum est, momenti desideraverim. Quamquam ita mihi (temere fortassis et arroganter) persuadeo, si quod sentio, plane etiam ac perspicue eloqui possem, futurum, ut non tibi solum, qui et facili et exculto admodum es ingenio aliisque tui similibus, sed etiam omnibus, qui nec plane rudes, nec pertinaces essent, meam sententiam et rationem tantae controversiae decidendae probarem. Mihi quidem ipsi, annos ab hinc circiter undecim, ex quo hac de re serio cogitare coepi, in dies magis adeo illam probavi, ut in clarissima veritatis luce jam dudum versari mihi videar; nec quidquam sit, quod in universa hac disputatione me suspensum ulla ex parte detineat. Vtinam id tibi quoque aliquando eveniat. Quod profecto fiet, si ingenium eruditionemque tuam ad fundamentum totius moralis philosophiae, omnisque adeo pietatis et religionis (nam de eo, ut probe nosti, hīc agitur) stabiliendum, non autem evertendum aut labefactandum converteris. Vt autem apertius videas, quanti ego hujus quaestionis veritatem faciendam censeam, mitto tibi theses (ut vocant) quasdam meas de caussa et fundamento in ipso homine fidei in Deum, quas a me extorserunt quodammodo alia quaedam illius Itali nostri viri nobilis, cui mecum, ut scis, de religione parum convenit, eadem de


page 72, image: s072

rescriptae et mihi ab ipso, ut de eis coram amicis quibusdam disputaremus, oblatae, quae quamvis saepius tum ex privatis monitionibus meis, tum ex ipsis disputationibus nostris emendatae ab ipso et correstae fuerint, nullo tamen modo mihi satisfacere umquam potuerunt. Vale amice optime ac suavissime. et si quid fortasse, dum tuas rationes, et testimonia refellere ac diluere conor, imprudenti mihi excidit, quod tuum animum offendere queat, id amicitiae nostrae prorsus condonatum velis. Ex agro Paulicoviano 5. Cal. Ian: 1584.

AD MATTHAEUM RADECIUM OLIM SECRETARIUM Amplissimae Reipublicae Gedanensis. EPISTOLA I. Salutem a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo, etc.

Quatuor ab hinc dies redditae sunt mihi, Domine ac frater in Domino plurimum colende, litterae tuae penultima die mensis Augusti datae. ad quas, simul atque otium aliquod sum nactus, respondendum mihi censui, quamvis nondum certum ullum


page 73, image: s073

nuncium haberem. Videbam enim te, non tua solum, sed aliorum etiam fratrum, qui isthic sunt, caussā vehementer cupere, ut primo quoque tempotempore, sententiam meam, de comnunione vestra nec ne instituenda, litteris ad te datis libere aperirem. Primum igitur summas gratis tibi ago, quod me necdum de facie notum tam amanter per litteras prior salutare volueris, et me idem erga te facere cogitantem praeveneris, ac diutinam hac in re negligentiam meam mihi excusserit. Iam diu enim, id est, ex eo tempore, quo Cracoviensibus fratribus de vobis aliquid significatum est, et pietas, et virtus tua mihi satis nota fuit. Quare tanti viri amicitiam mihi tonciliare maximopere jam tum expetivi, sperans fore, ut ipsa amicitia nostra ad Dei gloriam, et nonnullorum salutem promovendam, non parum momenti, Deo ipso bene juvante, esset allatura. Et sane, nisi saepius sperassem, idque variis de caussis, futurum, ut isthuc ad vos proficiscerer, et aliquot diebus vobiscam essem, ego me is litteris tuas antevertissem. Doleo equidem, me eum non esse, quem vos animo concepistis, nisi quod revera, ut de me audistis, nulli sectae sum penitus addictus, et quamvis ad eam ecclesiam, quatenus bona cum conscientia potui, me prorsus adjunxerim, quae caeteris purior mihi est visa, non tamen alias vel condemno, vel ulla ratione aspernor, sed omnes, in quibus vox praeceptorum Iesu Christi Domini nostri resonat, atque exauditur, licet in quibusdam dogmatis, quae ad ipsa pracepta non pertinent, nen recte sentire mihi videantur, pro


page 74, image: s074

veris Christi eulesiis agnosio, et quicunque eadem praecepta conservant, vera Christi membra esse statuo. Interim tamen eos minime probo qui dogmatum religionis nostrae ad salutem non necessarierum veritatem inquirere negligunt. Sunt enim multa, licet non necessaria, tamen apprime utilia, et ex quibus bene cognitis fit, ut Iesu Christi praecepta (qua in re, ut dixi, universam Christianam pieutem pono) multo facilius serventur. Immovigent hodie etiam in iis ecclesiis, quae praeceptorum Christi veram cognitionem habent, dogmata quaedam, quae licet per setpsa salutem plane non adimant, tamen vix eorundem praeceptorum conservationem admittunt, sine qua nulla salus esse petest. qualia sunt ea, quae ad justificationem nostram, et divinam providentiam, humanasque vires, in pietatis negotio pertinent. Multo autem magis eos vitupero, qui cum ejusmodi dogmatum, quae ad pietatem maxime conducunt, veritatem teneant, eam tamen non modo alios docere non student, sed prorsus dissimulant, ac silentio supprimunt; nec sese padam iis coetibus conjungunt, in quibus praeter veram cognitionen mandatorum Christi, ea veritas retinetur. Verum longius evagor, quam propositum mihi fuerat. Itaque jam ad sententiam meam de communione vestra, nec ne instituenda exponendam accedo, quod ea libertate faciam, quam et tu a me requiris, et res ipsa omnimo postulat. Ego igitur, nondum videre possum, quid ros a conveniendo, a precibus simul habendis, a verbo Dei in conventibus vestris explanando, et adhortationibus


page 75, image: s075

ad vitae innocentiam et sanctitatem proponendis, a memorta denique mortis Christi pro nobis celebranda, retrahere debeat, cum haec partim ab ipso Christo, ejusque apostolis in perpetuum mandata et praescripta fuerint, partim ejusmodi sint, sine quibus, propter humanam fragilitatem, necesse tandem sit, ut omnis charitas, et verae pietatis studium refrigescat, ac propemodum intereat. Quare, si vobis, ut scribis, et mihi penitus persuadeo, nihil nisi animarum salus, cordi est, omnino, (ut quidem mihi videtur) curare debetis, ut ista a vobis non omittantur; [note: Heb: 10. 24] illa Apostoli verba prae oculis habentes, consideremus invicem in provocationem charicatis, et bonorum operum, non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videtis appropinquantem diem. Nam quod quidam ex vobis ajunt, post Apostolorum tempora secutam fuisse defectionem, et propterea sine speciali mandato communionem instaurandam non esse et qui id tentarunt, adeo confusum habere sermonem, ut alii alios non intelligant. Primum animadvertendum est, de fectionem istam non fuisse ejusmodi quae nullam Ecclesiam aspectabilem reliquerit, et fundamentum quod est Christus Iesus subtraxerit, Vbicumque enim Christi doctrina, quod ad eius praecepta attinet, illibata conservata fuit, ibi sine dubio ipse Iesus Christus fuisse vere dici potest. nec, donec idololatria in universum Christianorum (qui appellabatur) coetum invecta fuit, quae Christi


page 76, image: s076

et Apostolorum eius praecepiis penitus adversatur, plena fuit defectio; postquam cum Deo placuerit sui cognitionem inter homines instaurare, et idololatriam paullatim prosternere, nihil est opus speciali aliquo mandato ad sacros conventus peragendos, et ita in Christi nomine sese congregandos, ipso Christo [note: Matt: 18. 20] praesertim diserte contestante, ubi duo aut tres congregati in ipsius nomine fuerint, se futuram in medio corum. Quocirca nullo modo metuenda est confusio ista, si modo reverā in ipsius Christi nomine conventus fiant. neque enim velpermittet ille eam existere, vel talem esse, quae coetum dissipare que at. In Christi vero nomine, congregabuntur revera ii omnes, qui hoc unum sibi propositum habebunt, ut ei confidant, atque obediant, et quicumque hoc fecerint, pro fratribus habere velint, etiamsi alioqui in sententiis de religione non admodum conveniant. Exempla eorum, qui post veram defectionem communiones memoriā nostrā resipiscentium hominum instituerunt, nos potius ad eas instituendas exhortantur, cum vel nulla inter ipsos confusio secuta sit, vel plerumque non talis, quae coetus dissipaverit. immo certum sit, eorum communiones potissimam caussam fuisse, ipsorum doctrinae longe lateque propagandae. Verum est quidem, praecipue mentem nostram ex praescripto mandatorum Dei esse purgandam, sed neque hoc sat commode sine apertis ex verbo Dei monitionibus iisque frequentibus fieri potest, nec satis est [note: Rom: 10. 10.] corde credere ad justitiam, sed necesse est ore etiam confessionem facere ad salutem. Necesse est, inquam,


page 77, image: s077

ut is, qui velit merito verus Christi discipulus appellari, non modo mentem ab omnibus inquinamentis perpurgatam habeat, ipsaque facta puritati isti respondentia, sed etiam talem se esse palam profiteatur, ubicunque ejus rei occasio et commoditas sese obtulerit. quod cum multis modis fieri possit nullus tamen inter eos, qui perpetui quodammodo sunt, praestantior modus seu ratio esse videtur, quam frequenter cum aliis, qui tecum sentiant, convenire et una cum illis exercitium aliquod tuae religionis habere, idque si per Magistratum liceat, in oculis omnium. Quod si Magistratus hoc nequaquam permittat, tunc Quod si Magistratus hoc nequaquam permittat, tunc occultius, ut ab omnibus veris Christianis, ejusmadi temporibus factitatum semper est, conveniendum existimo, si non aliam ob caussam, collaudandi saltem et toncelebrandi Dei et Christi gratia. Hic enim cultus est illi debitus, quem si quis non praestat, is in maximum inter divina praecepta non leviter peccat. Turbae et clamores, fateor, vitandi sunt, et quam quietissime vivendum. Sed hoc intelligi debet, quotiescumque citra turbas ullas aut clamores Deus coli, et proximorum saluti consuli potest. Caeterum, si sine aliquibus turbis, et clamoribus id fieri nequit, est Dei gloria et hominum salus isti quieti omnino anteponenda, nec aliter a communione abstinendum, quam si appareat fore, ut persecutio aliqua gravior excitetur, quā fiat ut omnia prorsus dissipentur, et in pejorem statum res redigantur, quam si nulla communio instituta fuisset. Cavendum est enim omnino ab eorum sententia, qui nolunt, hodie ullam vel esse, vel


page 78, image: s078

esse posse aspectabilem Christi ecclesiam, quia videlicet non conspiciantur hoc tempore dona illa coelestia, et spiritus sancti operationes; quae non solum apostolorum aetate, sed etiam post aliquanto fuerunt, ut lustinus, Irenaeus, et alii scriptores fidem faciunt, (unde tamen interim perspicuum est, quod dixi, statim post Apostolos non talem fuisse defectionem, quae omnes aspectabiles ecclesias sustulerit) neque animadvertunt, conspicua illa charismata ad Christi doctrinam confirmandam ad tempus exhibita esse, nec simpliciter et absolute Ecclesiae Christi signa, sed pro eo tempore tantum fuisse. Haec pauca vir humanissime, ut tibi satis facerem de hoc argumento scripsi, quae si tibi et aliis fratribus probari intellexero, vehementer laetabor, nec erit, quod quidquam amplius eadem de re scribam. Sin minus, aliquid fortasse exactius et uberius scribere aggrediar. Interea mei, in tuis et aliorum precibus ad Deum fundendis, mentionem assidue fieri, plurimum opto, ut si qua fieri possit, vos aliquando invisam, et consolationem ex vestra in Dominum Iesum fide, et purioris veritatis divinae cognitione accipiam. Deus vos omnes, teque in primis vir optime atque ornatissime prrpetuo juvet, et suis donis in dies magis augeat ac ditet. Vala Cracoviae. dic 24. Septembris 1584.

Prastantiaetuae

addictissimus

Fanstus Socinus.



page 79, image: s079

Ad eundem Matth: Radecium EPISTOLA II. Salutem et pacem a Deo patre et domino Iesu Christo etc.

VIX dici potest, quantopere doluerim, vir eximie, et amice ac domine mihi summā observantia colende, quod literae, quas invicem alter alteri scribimus, tam sero nobis reddantur. Video enim ex litteris tuis, quibus ad meas respondisti, te meas non accepisse, nisi duobus post mensibus et eo amplius. Ego vero tuas aliquando etiam tardius accepi, id est, non nisi paucos ab hinc dies, cum illae die 9. Decemb: datae fuerint, Et sane optarim, ut si nobis (quod tu a me humanissime postulas, et ego vehementer cupio) in hac litterarum vicissim scriptione, perque eas inter nos collocutione perseverandum est, ratio aliqua earum mittendarum institueretur, qua fieret, ut celerius redderentur. Eam vero tu multo facilius ac melius, quam ego, excogitare atque invenire poteris. Inquiram tamen et ego, num huic incommodo medicina aliqua reperiri possit. Sed jam ad litteras tuas accedo, et quantum meae occupationes mihi permittunt, ad eas respondere aggredior.

Primum placet mihi mirum in modum, quod erraverim ex prioribus tuis litteris colligens, aliquos esse inter vos, qui coetus habendos esse iis, qui ex Antichristianis tenebris emergunt, prorsus negarent, quodque nemo inter vos dubitet, quin conveniendum vobis sit, ubi et de divinis rebus sermo instituatur,


page 80, image: s080

Deique verbum examinetur atque explanetur, et Deus precibus ac laudationibus communiter colatur. Nam si hoc constanter retinueris, omnia recte se habebunt, et Deus ipseque dominus Iesus Christus vobis aderit, quippe in suo nomine congregatis, vosque indies ad majorem veritatis cognitionem certioremque vestrae salutis rationem sine dubio perducet. At vero deinde non satis intelligo, cum apertius explicare conaris, quid illud sit, de quo inter vos dubitetur, immo quod quidam ex vobis, tuque potissimum satis firmiter asseratis; Nempe non esse hoc tempore ecclesiam illam apostolicam et primaevam instaurandam sine speciali aliquo mandato; propterea quia defectio post ipsos apostolos plena fuerit, adeo ut ipsum quoque fundamentum fuerit sublatum. Non satis intelligo, inquam, quid vos apostolicae illibus primaevae ecclesiae nomine intelligatis. Etenim, si, ut ex tuis verbis colligi potest, eam ecclesiam intelligitis, quae nullo modo errare possit, idque ipsamet jure sibi persuadere queat, nulla umquam fuit talis ecclesia, etiamsi de erroribus loquamur, qui aeternam salutem adimere possunt, nisi ecclesiam ipsos tantum apostolos intelligi velimus; quos sane in iis, quae ad aeternam salutem omnino pertinent, errare non potuisse, et ratio manifesta, et Christi apertissima verba atque promissa plane demonstrant. Caeterum ecclesiam illam universam, cujus ipsi apostoli fundatores fuerant, id est, coetus hominum Christum profitentium, quotquot ab ipsis apostolis fuerant instituti, errare potuisse atque seduci, dum adhuc ipsi apostoli viverent, illorumque,


page 81, image: s081

curam gererent, idque etiam in iis, quae ad aeternam salutem spectant, satis ostendunt Pauli epistolae, praesertim vero ea, quam ad Galatas scripsit. Quod si non eam quidem ecclesiam intelligitis, quae errare nequeat, sed quae tamen non erret, seque minime errare sibi persuadeat in iis, sine quibus nemini aeterna salus contingere potest, qualis sine dubio apostolorum tempore aliqua ecclesia erat ex caetibus constans, qui ab ipsis instituti fuerant, non video, cur talem ecclesiam instaurare, etiam sine speciali mandato, tentare pii homines non possint; immo cur talis ecclesia et post apostolorum tempora diu fuisse, et hodie esse, dici merito nequeat. Nam quod affirmatis, post ipsos apostolos plenam defectionem fuisse, sublatumque ex eo tempore ipsum fundamentum esse, hoc mihi nulla ratione probari potest, quemadmodum in alteris meis litteris ad te scripsi. in quibiis, ut ex ipsis tuis litteris intelligo (mearum enim nullum exemplum mihi reservavi) rationem etiam attuli, cur hoc mihi non probaretur, ad quam nihil respondere videris, et tamen petis, ut assertionem vestram falsam esse demonstrem. cum potius, etiamsi nullam sententiae meae probationem attulissem, jure a vobis quaerere ego possem, ut, quae ita constanter de plena defectione et sublato fundamento asseveratis, mihi demonstrare velitis. Ratio, quam afferebam, haec est; quod ad Christi aspectabilem ecclesiam (de hac enim loquimur) constituendam nihil aliud requiratur, quam vera cognitio praeceptorum Christi. In Christo siquidem, [note: 1 Cor: 7. 19 Gal: 6. 89.] ut Paulus ait, nil nisi nova creatura a valet, et


page 82, image: s082

observatio mandatorum Dei, quae videlicet per Christum [note: Gal: 5. 6.] dedit: fides denique quae per dilectionem operatur. Vna enim dilectione omnia Christi praecepta continentur. Et Iohannes ait, quod, qui fratres diligunt, [note: 2 Ioh: 2. 10.] in lumine manent, et scandalum in eis non est, suntque translati a morte ad vitam. Breviter, si quis [note: 3. 14.] cognoscere velit, ad salutem aeternam adipiscendam nihil aliud requiri, quam conservationem praeceptorum Christi, praeter multa ipsius Christi verba id aperte significantia, et alia complura ipsius apostolorum dicta, legat praecipue Iohannis primam epislolam; in qua id ita inculcatur, ut nemini dubitandi occasio ulla relinquatur. Quis vero ausus fuerit negare, eam esse veram Christi aspectabilem ecclesiam, quae doctrinam habeat, quae satis sit adsalutem aeternam consequendam? Atqui et post apostolorum tempora diu fuisse, et nunc esse posse hominum coetus, qui Christi praecepta teneant, nemo, arbitror, negare ausus fuerit. Nam quod de fundamento sublato dicitis, intelligentes nimirum, post apostolorum tempora sublatum fuisse fundamentum, quia cognitio vera essentiae Dei et personae Iesu Christi obscurata et abolita fuerit, hoc et cum eo pugnat, quod modo ostendi, ad salutem aeternam satis esse Christi praecepta servare; nec ullo modo verum esse demonstrari [note: De vera Dei et Christi cognitione.] poterit. Est quidem Deus et Christus fundamentum salutis nostrae, sed non quatenus eorum essentiam et substantiam recte novimus; sed quatenus Dei voluntatem per Christum pate factam tenemus. Vita aeterna est cognoscere patrem illum, qui est ille


page 83, image: s083

solus verus Deus, et quem misit Iesum Christum. At in sacris littetis Deum et Christum cognoscere, non significat utriusque essentiam vel substantiam novisse, sed voluntatem, eiquese obedientem praestare. Adde, quod etiam si ex Christi verbis illis intelligendum esset, cognosci debere, quod Christi ipsius pater sit ille solus verus Deus; id quod nullo modo mihi videtur, quippe qui verba illa, illum solum verum Deum, ut mode indicavi, per appositionem legendae omnino censeam; ut perinde sit, ac si dictum fuisset, qui es ille solus verus Deus, non autem, ut Theodoro Bezae placet, solum esse verum Deum, possimque interpretationem meam, immo et Erasmi et aliorum quorundam, firmis rationibus ex ipsis graecis verbis, eorumque propria significatione petitia comprobare. sed etiamsi, ut dixi, altera interpretatio verissima esset, tamen cognitio ista sine ulla controversia usque ad tempora Concilii Nicaeni, et aliquanto post inter eos, qui Christum profitebantur, esse non desiit. Per totum enim illud tempus, ut ex omnium, qui tunc extiterunt, scriptis liquet, ille unus verus Deus, quem passim sacra testimonia praedicant, solus pater Iesu Christi est creditus; et qui contrarium sentiebant, ut Sabelliani, et eorum similes, pro haereticis plane sunt habiti. Quinetiam, postquam opinio trinitatis personarum in una Dei essentia, qualem Antichristiana ecclesia defendit, invecta est, et totum ferme Christianum orbem occupavit, adhuc ipsi patri praerogativa quaedam est reservata, ut non immerite, illa etiam falsa opinione consistente dici


page 84, image: s084

possit, Patrem pro illo solovero Deo fuisse agnitum. Sed non est nunc hac de re latius explicandi et disserendi tempus. praesertim cum ego non negem, nec negare mihi sit opus, sub Antichristo plenam defectionem [note: Quando Antichristus extiterit.] fuisse. Atqui ego Antichristum, illum scilicei magnum, hominem illum perditum, a Paulo apostolo potissimum praedictum, non ante extitisse judico, quam Romani episcopi primatus extitit. Nam etiam tum primum Christi praecepta passim convelli caeperunt, et pro vero Dei cultu idololatria aliqua induci. Ante vero, quam homo ille perditus a Paulo praedictus, et sic, ut ego interpretor, episcopi Romani primatus extiterit, etsi ego nihil dubito, plenam defectionem non fuisse, hoc tamen nihil ad rempertinet, [note: De plena defectione et Ecclesiae instauratione] de qua loquimur. Nam si ulla vis est in ratione hac plenae defectionis, satis est, eam demum extitisse, nostrumque, saeculum in eam incidisse. Verum quid vetat, quominus hodie instaurari apostolica ecclesia possit since speciali mandato, etiam si plena defectio jam extiterit, et ad haec usque tempora pervenerit? immo instaurationi quodammodo locus non esset, nisi plena defectio jam extitisset, et ecclesia collapsa esset. Neque enim defectio ista ea abstulit, unde instaurari acclesia possit. Summā enim Dei providentiā et consilio admirabili factum est, ut apostolica scripta conservata fuerint, ex quibus, qualis vera ecclesia esse debeat, facile intelligi potest. nec solum conservata sunt, sed omnium, qui Christi nomine appellantur, consensu recepta, et pro divinis habita. Nec est quod quis caussetur, ea obscura esse, neque eorum


page 85, image: s085

sententiam percipi posse, nisi Deus peculiari aliquae ratione, de qua nobis constet, mittat, qui illa explicet atque explanet. Namque ab omni verisimilitudine abest, apostolos ea scripsisse, quae per se satis aperta non essent, nec ullo modo credendum, Deum, postquam primi illi nominatim a christo ad suam fundandam ecclesiam missi defecerunt, non curasse, ut aliquod monumentum ipsorum doctrinae perpetuo extaret, unde semper vera Christ religio, quae ubi est, ibi veram quoque Christi ecclesiam esse oportet, peti posset. Quod si tamen factum est, ut apostolica scripta a plerisque diu intellecta non fuerint, id non illorum obscuritati, sed hominum vel malitiae, vel perquam exiguo pietatis studio tribuendum est. et [note: 2 Cor: 4. v. 3, 4.] cum Paulo dicendum, quod si Christi evangelium et apostolorum, (quod sine dubio apostolicis scriptis continetur,) opertum est, iis, qui pereunt, est opertum, quibus Deus hujus seculi mentes excoecavit. Quamquam quidquid mali et defectionis inter Christiani nominis homines extitit, aliunde potius, quam ex non intellectis, quantum satis erat, apostolorum scriptis ortum est. Immo ausim ego asserere, eos, qui primi omnium eos errores in Christianum orbem invexerunt, quibus aeterna salus convellitur, et Christi ecclesia diruitur, avaritiā, aut ambitione, aut certe aliquo alio injusto animi affectu, et simul suae mentis vanitate ductos ea pro divinis praeceptis, atque sententiis et dogmatis vulgo obtrusisse, quae cum apostolicis aliisque antiquioribus sacris scriptis minime convenire, ipsi neutiquam ignorabant. Nam


page 86, image: s086

neque aliunde factum est, ut, cum ipsi caeteris praeessent, omnia sacra verba in Ecclesia eā linguā recivari non destiterint, quam non amplius vulgus intelligebat, et tandem lectione sacrorum librorum plebs unimversa interdicta fuerit. Non est igitur, quod dubitemus, quin, postquam Deo benignissimo visum est, ut passim legi caeperint scripta apostolica, idque, ut olim, eā linguā, quam cunctus populus intelligat, simul etiam ab eodem Deo nobis restitutum fuerit, quo collapsam Christi ecclesiam instaurare, citra ullum aliud speciale mandatum, omnino possimus, atque adeo debeamus. Iam quod addis, verae ecclesiae Christi et credentium signa esse in Christi nomine miracula facere, quae cum hodie non fiant, certum sit apostolicam ecclesiam cessasse. Primum hoc ostendere potest, nullam extare hodie talem ecclesiam, non autem non esse conandum, ut eam instauremus. quamquam video, te hoc ipsum contendere, nullam esse hodie talem ecclesiam; de quo postea explicatius aliquid dicam. Deinde, si recte ratiocinaris, concludendum est, neminem hodie esse, qui in Christum credat; et ita, cum sine Christi fide salus aeterna nemini a Deo offeratur, neminem salutis aeternae certam spem habere posse; aut certe frustra queniquam hodie de Christiana religione vel loqui, vel etiam cogitare. Quid enim? Numquid christiana religio sine fide in ipsum Christum consistere potest? Atqui tu ipse concedis, dari hodie, aut certe dari posse, qui Christi nomine invocato ab injustitia recedam; ergo et qui in Christium credant. Quomodo enim, inquit


page 87, image: s087

Paulus, eum invocabunt, in quem non credant? Et sane ex suuperiore tua ratiocinatione, junctis iis verbis, quae scribis, nullam firmirorem videri regulam, quam quod apud omnes nationes, qui Deum metuit, et justitiam exercet, ei acceptus sit, nisi ista de Christi nomine invocando et addidisses, et repetiisses, potuisset quispiam non omnino injuriā suspicari, te in ea sententia esse, ut nemo hodie adhuc sit, qui in Christum credat; eostamen fore salvos, qui alioqui Deum metuant, et justitiam exerceant. quicquid tandem de Christo ejusve religione noverint, aut persuasum habeant. Quam sententiam ego et falsam et perniciosam admodum esse arbitror eamque hic refellerem si vel tantum otii esset, velte ab ipsa alienum esse, penitus persuasum non haberem. Te tamen rogo, ut apertius aliquanto, quid hac de re sentias, ad me scribere velis. id enim (mihi crede) non sine utriusque nostrum fructu et utilitate futurum est; quaecumque tandem revera sit sententia tua. [note: Vtrum signa quae credentes sequi debeant, perpetua esse debuerint.] Sed urges, ut apparet, plane nullam dari hodie ecclesiam, quae primaevae illi apostolicae similis sit; vel ob hoc, quod nota ista et tessera apostolicae ecolesiae absit, sacrendi miracula. aut certe, hac nota et tessera absente, temerarium esse asserere, hodie talem ecclesiam inveniri. Hoc verum esset, si nota ista et tessera perpetua futura fuisset; sed non futuram fuisse ejusmodi, jam ex eo ostendi, quod alioqui nullus hodie esset, qui in Christum crederet; in se enim credentibus nominatim ea Christo adjecta est. Adde, quod caussa, cur adjecta fuerit, satis manifesta est; ea videlicet,


page 88, image: s088

quam ipse attingis, ut Christi doctrina confirmaretur, quod cum jam factum fuerit, cessat caussa ista; et propterea nihil est, cur effectum postulemus. Nam quod respondes, illustratam quidem et confirmatam fuisse Christi doctrinam; sed certa etiam signa illi fuisse adjecta, tamquam ejus veras notas et tesseras; hoc nihil aliud est, quam eodem revolvi, atque, ut dialectici loquuntur, principium petere. Siquidem nego, signa ista, ut veram, id est perpetuam notam et tesseram, Christi doctrinae ab ipse fuisse adjecta, sed tantum pro tempore ad eam confirmandam addita. Quinetiam affirmo, ea, si perpetuae fuissent, religionis rationi obfutura, et fidei experimentum, ut sic dixerim, ac meritum, ut quidam loquuntur, ademptura; nec ullum denique inter bonos et malos dis crimen relictura. Quis enim tam perversus fuisset, qui si Christi doctrina perpetuo conjuncta ista signa habuisset, eam tandem non recepisset, non quidem justitiae et sanctitatis, quam ea continet, amore, sed certa spe ingentis, atque adeo sine ulla comparatione omnium maximi immortalitatis et sempiternae beatitudinis pramii? Voluit igitur Deus sapientissimus, ut Christi doctrina per ali quod quidem tempus signa ista conjuncta haberet, quo eatenus confirmaretur, quatenus hominibus vel mente alioqui sanis, vel sanabilibus ad eam recipiendam, utpote rem novam et inauditam, humanaeque prudentiae repugnantem, satis omnino esset. Sed perpetua esse noluit, ne improbi etiam homines, quique malam meutem deponere nolunt, ad eam recipiendam


page 89, image: s089

satis haberent. Probitatem enim et improbitatem alioqui recipiendae, et non recipiendae doctrina Christi caussas esse, testatur ipse Christus apud [note: Ioh: 3 v: 19.] Iohannem, ubi ait, Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, et quae sequuntur. Verum adjungis, nunc maxime in tanta rerum omnium consusione bujusmodi confirmatione verae doctrinae Christi opus fussse. quae cum a Deo nobis concessa nondum fuerit, confitendum, nos adhuc in Babylone esse, et ea quidem omnium, quae umquam fuerunt, maxima; tantum abest ut ullam apostolicam Christi ecclesiam hodie extare, affirmare quis jure possit. At mihi aliter videtur. Primum quia, quidquid sit, omnes in eo consentimus, quod Christi doctrina verissima et sanctissima sit. itaque ad eam in genere confirmandam nullare nobis est opus; id quod, dum signa illa extiterunt, iis, qui tunc vivebant, non contingebat Toto enim illo tempore aut plerique, aut complures eorum, quibus signa ista dabantur, ipsam Christi doctrinam in genere et absolute rejiciebant. Deinde in coetiam convenimus, unde cognitio vera doctrinae Christi aut solum, aut maxime petenda sit. nempe ex siriptis evangelistarum et apostolorum. Quare tota confusio est in interpretatione istorum scriptorum. Atqui, ut supra attigi horum vera interpretatio, quantum satis est ad ecclesiam constituedam, id est, doctrinam tenendam ac profitendam, quae ad salutem aeternam conciliandam satis sit, omnibus est obvia, qui modo probitate mentis sine praediti, et a sincero pietatis studio nequaquam alini.


page 90, image: s090

[note: Vtrum plures hodie coetus christianorum, sive Ecclesiae inter se aliquatenus diversae esse possint.] Iam vero, quod ad ea attinet, quae te potissimum impulisse videntur, ut de hoc instaurata vel instaurandae apostolica ecclesiae argumento ad me scriberes, Alios condemnare, qui tecum per omnia non sentiant, et extra tuos coetus nullam salutem esse affirmare, hoc non est apostolica ecclesiae proprium, sed potius ab ea alienum. cum enim multa in religione Christiana sint, quaelic et utilia, tamen necessaria non sunt ad aeternam salutem, nihil prohibet, quominus plures coetus Christianorum, sive ecclesiae inter se aliquatenus diversae, omnes talem doctrimam habeant quae satis sit ad salutem istam consequendam: nec, ut ante indicavi, apostolica ecclesia ea demum est, quae in nulla prorsus suae doctrinae parte errat, sed ea, quae in iis non errat, quae ad salutem sunt necessaria. Caeterum aliqua doctrinae capita constituere, sine quibus nemini salus contingere queat, et, qui in istis tecum non sentiat, in tuam ecclesiam non recipere, aut eum inde ejicere, ut apostolicum est, sic et nunc, et semper fieri et potuit, et debuit. Videat modo quisque, ut capita ista ea constituat, quae constituenda sunt. Id autem facile fiet, si, ut profecto decet, ex solo eoque aperto Deiverbo omnia petantur. Quod si nihilominus hac in parte erratum fuerit, quatenus aliqua capita constituta fuerint, quae existo numero revera non sint, non idcirco vera Christi ecclesia, ea quae hoc fecerit, esse desierit; dummodo nullum eorum praeter miserit, quae ex isto sunt numero. Et quacumque tandem ratione in illis constituendis erraverit, in eo tamen numquam errare dici


page 91, image: s091

poterit, quodeos recipere nolit, qui in illis secum non consentiant. immo errorem errori adderet, si eos reciperet. contra enim suam ipsius conscientiam ageret, et eos fratrum loco haberet, ac Christi fidelium, quos tamen a salutari Christi doctrina abesse, [note: De Mini stris eligedis et constituendis.] plane sibi persuasisset. Vnum porro aliquem in singulis caetibus eligere, qui aliis Dei verbum explanet, atque ex eo illos ad veram pietatem vitaque sanctimoniam adhortetur, et apostolicum est, nec ulla, ut mihi quidem videtur, ratio afferri potest cur hodie id fieri non debeat. Quod vero ejus tanta sit auctoritas, ut omnia quae dicit, sine ullo discrimine aut examine sint recipienda, nec aliis quidquam in ecclesia dicere liceat, hoc nec apostolicae Ecclesiae est proprium, nec hodie in multis coetibus, iis praesertim, quibus ego quatenus licuit, adhaesi, id fieri videmus. immo in istis, et verbi Dei ministri omnium reprehen sionibus et correptionibus sunt expositi, ac porro saepissime ab aliis et reprehenduntur et corripiuntur, et unicuique in Ecclesia de omnibus ad veritatem divinam pertinentibus suam sententiam dicexe fas est; quinetiam nulla de re ejusmods in ecclesia quidquam constituitur, quin singuli nominatim prius suam sententiam rogentur. Quod si apostolorum tempore, cum videlice prophetiae donum aperte in Ecclesia erat, tamen unus aliquis eligebatur, qui Cateris in Christi doctrina explicanda praeiret, ut praeter omnem historiam, et complures alios apostolicarum epistolarum locos, epistolae Pauli ad Timoth: et Titum planissimum faciunt non video, cur hoc tempore, quo aperto prophetiae dona


page 92, image: s092

sumus destituti, id fieri nequeat, vel potius omnino non debeat. Nec leviter eos miror, qui ex eo, quod Paulus ad Corinthios de prophetando in Ecclesia scribit, colligant, non uni cuipiam munus docends populum demandatum esse, sed unicuique id permittendum. quasi, vel quod Paulus scribit, pugnet cum electione unius cujuspiam, qui episcopi munere in populo fungatur, vel hodie prophetiae donum aperte extet; si uni tantum in ecclesia docere liceat, aditus quodammodo praecludatu, et hac ratione divina bene ficentia contemnatur. Adde, quod ipso Apostolorum tempore non unicuique in ecclesia (quod quidem adlocum illum Pauli pertinet) de rebus divinis disserere licebat, sed iis demum, quos prophetia donum habere constabat, neque enim omnibus id donum concedebatur. Haec autem dico, non quo damnem, si hoc tempore aliis etiam praeter eum, qui pecultari munere verbi Dei in Ecclesia explicandi fungitur, de dogmatis ipsis religionis nostra verba facere in ipso coetu liceat, id quod potrus Vehementer probo; sed quo ostendam, infirmissimas esse rationes et testimonia, quibus nonnulli hodie utuntur, ad munus ministorum verbi Dei ex Ecclesia tollendum atque exterminandum. sine quo, ut ipse ferme sensus communis docet, sicut nihil umquam in Christiana religione profectum est, sic nihil umquam aut proficietur, aut profici potest. Tantum cavendum est, ne, quemadmodum Petrus monet, populi pastores isti dominentur gregi. quod tamen ipsius Petri tempore potius in ipsorum Pastorum voluntate, quam in fraeno


page 93, image: s093

aliquo ipsis quodamnodo a populo injiciendo repositum fuisse, ejus verba non obscure docent; in quibus hac de re non quidem populo, sed ipsis pastoribus praecepta dantur. Similia quaedam in ante dictis epistolis Pauli ad Timotheum, et Titum scripta extant, ex quibus nullo negotio intelligi potest, eorum, qui populo docendo praefecti erant, non exiguam fuisse auctoritatem, qua ut bene uterentur, potius ipsorum voluntatis esset, quam populi curae.

Sed haec in praesentia volo satis esse ad sententiam meam, quam intelligere cupiebas tibi exponendam, nec non ad ea refellenda quae a te pro contraria sententia allata fuerant. Nam in iis tibi satis facere, quae in prioribus litteris attigi, non possum, nisi earum exemplum habeam. quave, si eas fortasse servasti, rogo, ut illas decribendas cures, ad meque quam primum mittas. Etenim, iis receptis, spero me, Deo bene juvante, et in iis, quae tunc scripsi, et in tota hac quaestione de ecclesia instauranda, aliqua saltem ex parte, si minus hactenus id feci, tertiis tandem litteris tibi, et aliis satis facturum. Interim haec, qualiacumque sunt, boni consule; et imperfectionem ac confusionem aliquam hujus responsionis meae, scriptioni pro Animadversionibus nostris contra Posnanienses, in qua totus nunc sum, et esse debeo, potissimum tribue atque imputa.

Scriptum Erasmi Iohannis, quod ad me misisti, jam pridem ab ipso Erasmo habueram. quin etiam se illud exarare velle, ante mihi significaverat. quae re audita non destiti illum ab incepto dehortari, id


page 94, image: s094

divinans futurum, quod evźnit, ut scil, ipse nec ea qua dixeram satis fideliter, quamquam imprudens, reserret, nec etiam sua ipsius ita scriberet, (de sententia non de verbis loquor) ut ea coram exposuerat. Noluit tamen ipse mihi hac in re quidquam credere, existimans satis fore, si, ut fecit, scriptum ea conditione ad me mitteret, ut mihi in iis, quae dixisse ibi narrabar, quicquid vellem, mutare liceret. Quod ego non feci, tum quia id nimis laborio sum mihi est visum, tum vero quia nimis breve spatium ad id faciciendum is mihi concesserat, quippe qui ad communem quendam amicum nostrum scriptum suum biduo missurus esset. Itaque aliud facere sum aggressus, et quicquid in eo scripto ipse se dixisse commemorat, satis copio se ac diligenter refutavi, nulla ratione habita eorum, quae me dicentem facit, licet multa satis fideliter retulerit, nisi ubi alioquin ea, quae ipse dicit, locum habitura non fuissent. et opere absoluto atque descripto, curavi ut similiter ad communem illum amicum nostrum mitteretur; a quo postea ipse Erasmus illud accepturus esset. tametsi spero, Erasmum illud legendi, si voluit, facultatem habuisse, antequam missum fuerit. nam ego id diligenter curavi. Mitterem autem nunc illud ad te, si ullum exemplum praeter meum ipsius autographum, quod vix ipse legere possem, apud me haberem. Nullum autem habeo, quia amanuensi prorsus careo, sic ferentibus rebus meis, cum mihi jam diu periculum bona mea, quae omnia in patria hebeo, perdendi impenderit, et tandem paucos abhinc menses


page 95, image: s095

resciverim severissime praeceptum fuissei ei, qui mea curat, ne vel obolum quidem ad me mittere audeat, vel etiam ad me scribere, aut meas litteras recipere. Itaque in hac paupertate, seu potius extrema mendicitate, ingentes labores in iis quae jugiter mihi scribenda sunt, postaea mea manu, ut legi possint, describendis, subire cogor. Haec dico ne mireris, si, ut valde equidem cuperem, hanc ad Erasmum responsionem meam ad te non mitto. Tuam nuper vidi non sine animi mei oblectatione, tum quod vidrem, te de Christi persona et dignitate ac potestate, optime atque rectissime sentire, tum quod in sanctis litteris te admodum exercitatum esse deprehenderim, earumque studiosissimum esse cognoverim. Haec enim mihi firmam spem faciunt, nullum esse religionis nostrae dogma, in quo recte sensurus tandem non sis, cum praeterea simul in te summam pietatem Christique gloriae desiderium animadverto. In eo tamen abs te dissentio (ut minutiora quaedam praetermittam) quod videris concedere, viros pios, qui sub vetere testamento fuerunt, ad Christum in ceremoniis illis et sacrificiis, in quibus adumbrabatur, respexisse, et in spe illius venturi servatos fuisse. id quod ego mihi persuadere nulla ratione queo, vel ob id, quod expectatio futuri Messiae, sicut nec aperta promissio, non fuit in populo, nisi tandem paullo ante captivitatem Babylonicam per Hieremiam prophetam. Negas praeterea, Christum ex Adamo prognatum fuisse; id quod verum esse nequit, nisi velis eum de matris suae substantia nihil accepisse. quam sententiam


page 96, image: s096

ego propter multa laudare non possum, sed potius vituperare cogor. quorum quaedam attigi in brevissimo quodam scripto, quod Iusto illi sive Iodoco de Prees aliquando dandum curavi ubi ipsius rogatu tres rationes, quibus potissimum sententia ista nititur, refellere sum conatus. Non placet etiam, quod locum illum Solvite templum hoc etc. in dubium revocas, immo a falsario quopiam omnino depravatum esse affirmas. quae ratio diluendi sacra testimonia, quantumlibet alicubi speciosa, mihi nulla prorsus ratione probari potest, eam praecipue ob caussam, ne hoc pacto universae sacrae litterae falsitatis suspectae reddantur. Testimonium porro istud facile dilui posse, quamvis ita legatur, ut legitur, existimo me in responsione mea abunde demonstrasse. Immo cur ita omnino legi debeat, incolumi interim nostra sententia remanente, in defensione adversus Posnanienses, quam, ut dixi, in manibus habeo, me satis docuisse spero. Atque ut, quemadmodum coepi, libere et candide, sicut Christianum hominem decet, tecum loquar, videtur mihi tua responsio potius Trinitarios petere, et illos, qui ex Dei ipsius substantia filium generatum volunt, quam ipsum Erasmum, qui filium creatum esse fatetur, et ex sola Dei voluntate ac beneficentia ea omnia habere, quae habet. Vtilis est tamen admodum labor tuus omnino, atque ejusmodi, qui homini minime contentioso satisfacere queat, et ipsam veritatem penitus persuadere, se homini qualem esse Erasmum hactenus deprehendi, id est suae santentiae prorsus addictum, non videbitur talis, nec


page 97, image: s097

porro satis ad eum revincendum esse poterit. Ego quidem ex ejus lectione aliquanto doctior sum factus, gratiasque Deo egi, qui tales viros, qualem te esse video, adveritatem suam pate faciendam excitare dignetur. Et sane te hanc in rem potius, ad quam aptissimus es, incumbere velim, quam expectare, dum Deus aliquem mittat, qui speciale mandatum habeat ipsam veritatem illustrandi. id quod fortasse numquam ante Domini Iesu adventum fiet. Si umquam concesserti mihi Deus, ut tecum coram de divinis rebus disserere possim, et tecum ea communicare, quae aliis ante me hac aetate nostra ille patefacere est dignatus, non erit fortasse, cur dubites, an Deus instaurari hoc tempore Christi ecclesiam velit. Sed de his satis.

Amicus meus summus, et mihi in religione potissimum, omnium quos habeo conjunctissimus, cuius nomen est Cornelius Daėms Bruxellensis, qui adolescens juris civilis doctoratus, quamvocant, insignia in Italia est adeptus, scripsit ad me, se in animo habere ex Hollandia, ubi tunc erat in loco qui dicitur Gouda, ad vos isthuc migrare. Quod si fecerit, rogo te atque obsecro. ut illum tamquam alterum me accipias, immo eo propensior in officiis et beneficiis illi praestandis in eum sis, quam in me ipsum futurus esses, quo me praestantior est, et dignior in quem ista conferantur. Ipse tibi multa mea scripta hactenus apaucissimis visa ostendere poterit, quae mei difiderium, si quod in te est, ut intelligo, paullo ardentius lenire ac mitigare facile poterunt. Vtinam aliquid tale me


page 98, image: s098

propediem habiturum vicissim sperare possem, quo sitim hanc meam te videndi tecumque colloquendi aliqua ex parte restinguere possem. Laetatus sum vehementer, quod decem illa exemplaria meae disputationis in septimum caput ad Ram: acceperis, quamquam, nisi memoria me fallit, multo plura ut mitterentur mandaveram; quae si abs te desiderari intellexero, ut habeas, omnino operam dabo. Cum nondum bonorum meorum jactur aus fecissem, meis suptib libellum illum ex multis aliis potissimum publicandum mihi delegi, quia, nisi vehementissime fallor, potest ea disputatio, ut in fine epistolae ad lectore attigi, facile lectorem minus vitae sanctimoniae studiosum, ad eam totum traducere. Plurimum aveo scire, an idem tibivideatur; ac breviter de toto libello tuum judicium cognoscere. Illudigitur ut ad me perscribas etiam atque etiam rogo. Gratissimu mihi fuit quod animo esses erga Boviam amico, et viaticum illi istinc discedenti omnino curator us esses. tametsi audio illum pro ista mea erga ipsum optima voluntate, quam ut ipse nosti, officium, quoad mihi licet, comitatur, atque consequitur, calumnies mihirependere, eumque ubique me praedicare, a quo in religionis negotio tamquam a pestifero homine prorsus cavendum sit. Deus illi ignoscat, eumque ab iis opinionibus de religione nostra disseminandis, qua religionem universam facile convellere possunt, prohibeat aliquando atque retrahat. Fratribus omnibus et sororibus quae isthīc sunt meo nomine plurimam salutem a te impetiri velim. omnesque rogari, ut in


page 99, image: s099

coepto cursu alacri animo pergere velint, precibus ad Deum fusis assidue pro illustratione divinae veritatis et gloriae ipsius Det, et Iesu Christi domini nostril amplificatione. Teverovir optime ac praestantissime, diutissime incolumem in domino Iesu valere opto, ut piis ad felicitatem sempiternam per veritat is cognitionem adipiscendam ad umento esse possis, teque majorem in modum oro, ut Deum precari ex animo velu, ne me in multis iisque gravissimis tentationibus, quae me perpetuo circumstant, umquam deesse velit, aut permittere, ut vel minima quidem ex parte ulli earum aliquando succumbam. Dat: in agro Paulicoviano prope Cracopiam, ubi tam ante duos annos apudloci dominum fratrem nostrum habito, qui etiam plurimam tibi salutem suo nomine me adscribere inssit, Paulicovia 17 Martii 1585.

Tuae praestantiae addictissimus Faustus Socinus.



page 100, image: s100

Eruditione, virtute, pietate praestantissimo viro D. Matthaeo Radeco Gedanensi secretario amico et domino mihi plurimum observando etc. EPISTOLA III. Salutem a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo, etc.

PRaestantissime vir, amice, frater, ac domine plurimum observande. Admonurunt me postremae tuae litterae, quas D. Pilip: Buccae: dederas mihi reddendas, ut ad eas responderem, quas paullo ante Ioel Naborovius noster attuler at. Hae vero me admonent, ut ad superiors alias respondeam, in quibus de Ecclesia hoc tempore nec ne instauranda agis. Itaque ternis tuis litteris mihi respondendum est. id quod, quasi [gap: Greek word(s)] hoc ordine faciam. Primum enim ad postremas, Deinde ad primas, Postremo vero ad medias respondebo.

Plurimum multis de caussis D. Philip: Buccel: debeo, inter quas haec etiam numerari potest, quod me sibi amicum esse, coram te professus fuerit. Ego sane invenem illum et amo et colopropter non vulgarem multiplicemque ejus eruditionem praestansque ingenium. Cujus praeter alia clara specimina hoc clarissimum mihi dedit, quod prius coram, deinde etiam per litteras mirabile [gap: Greek word(s)] contra me


page 101, image: s101

defendere est aggressus, quamvis, se mecum alioqui et cualiis omnib. sentire profiteatur. [gap: Greek word(s)] autem tale est, Nullum peccatum in actionibus humanis esse, quod vituperatione revera sit dignum. Conatus sum ego et voce et scripto satis copioso ad omnia ejus argumenta respondere, eique omnem dubitationem, si qua fortasse in ipsius annimo haereret, penitus eximere. Sed ex altero ejus ad me scripto cognovi, me param aut potius nihil effecisse, immo ipsum acriovem et simul acerbiorem aliquanto in suis defendendis reddidisse. Quare nihil amplius respondendum mihi censui. Quamvis in animo habeam, aliquando, quae ad ipsum scripseram, ab eius impugnationibus scripto defendere. Est enim omnino quaestio haec maximi momenti, atque ejus recta explication plurimum lucis toti de religione nostra doctrinae affert. Nam et caussas credendi et non credendi Christi evangelio, et cur, qui credunt, praemio afficiantur, quivero non credunt, pana, aperit atque explanat. quemadmodum annos ab hinc ferme octo brevissimo quodam meo scripto Italica lingua exarato, in amici gratiam, qui me hac ipsa de re pluribus disserentem sape audiverat, demonstrare sum conatus. Sed ad Philippum redeo, in quo, ut verum fatear, majus religionis verae ac pietatis stadium desidero. id enim cum tali ingenio et eruditione conjunctum egregious fructus universae ecclesiae utiles ederet. Nam quod tantopere Franciscum Puccium laudare tibi est visus, id non tam ob pietatem et doctrinam, quam in ipso animadvertisses, quam ob utriusque


page 102, image: s102

in religionis negotio sententiae atque institute simiiitudinem quondam factum esse arbitror. Is enim Puccius (de quo postea mira audies) ut satis ex ipsius Philippi verbis intelligere potuisti, nihil de dogmatis religionis nostrae, praeter pauca quaedam, hoc tempore ex scriptures, quatumvis sacris, definiri posse ajebat. Qua propter ipse naturae naturalique lumini omnibus hominibus communi potiora tribunes, nullarum partium erat, quemadmodum nec Philippus fortasse est. Ego quidem, quarum sit, und tecum adhuc nescio. Tantum in hoc ab ipso Puccius dissideve solebat, quod annos non paucos perpetuo et in Gallia, et in Anglia, et in Germania inferiore et superiore, et denique in Polonia ab Ecclesia Romana sese separasse aperte est prosessus, et scriptis quoque publice contestatus. quod, ut arbitror, hactenus Philippus non fecit.

Sed ut tibi Pucii historiam quam brevissime potero narrare incipiam (eam enim tibi gratissimam fore ex tuis litteris conjicio) scias, cum ante plures annos, cum Lugduni, quamvis ex nobili admodum familia, quae etiatres cardinals habuit, natus, ut patriae ipsius adeoque toti nostrae Etruriae mos fert, mercatura exerceret, exorientibus illis de religione in Gallia dissidiis, quae necdeum sopita sunt, statuit, mercaturā, se totum studio sacrarum litter arum tradere, ut quid sentiendum in nostrareligione esset, dilucide cognossiere posset. Repetiis igitur latinis litteris, quibus adolescens operam dederat, caepit satis diligenter sacra volumina evolvere, et de rebus sacris


page 103, image: s103

disputare. quod ut commodius facere posset in Angliam fe contulit, ibique in Oxoniensi gymnasio aliquandiu se exercuit. Ac mox dogmata nonnulla proferre coepit ab aliorum sententia plane obhorrentia; praecipue vero de fide in Deum, quae et qualis sit, multasque et Oxonii, ut arbitror, et Londini privatas disputationes cum Calvinianis habuit; et aliquando etiam publice cum ipsis disputavit, sed ea ratione ut, quamvis potiore fortasse ex parte, justam caussam contra illos defenderet, tamen veritatem divinam derisui potius exposuerit, quam quidquam profecerit, et ipse arrogantis potius ac pervicacis, quam docti et pii nomen apud plerosque omnes retulerit. Interim ego Basileam, Italiae et patriae meae plane sponte valedicto, adveneram, ubi summus et vetustissimus meus amicus erat Franciscus Bettus Romanus, vir pius et in religionis nostrae controversiis haud mediocriter versatus, cum quo per litteras Puccius amicitiam instituerat, et ad quem de suis dogmatis identidem nonnulla scribebat. Hic ad eum scribens, praeter ea quae sibi breviter respondenda ad rationes et testimonia, quibus sua dogmata confirmare nitebatur, visum soepe fuit, addidit aliquando Basiteae amicum suum esse, quem etiam nominabat, me videlicet, cum quo si aliquando Puccius congredi posset, speraret ipse futurum, ut veritatem me lius cognosceret. Sic enim ille de me (qui eius est in me amor) et sentiebat, et adhuc sentit. Quid plura? ea fuerunt Betti verba, ut hominem, quemadmodum ipse profitebatur, ex Anglia Basiteam venire compulerint,


page 104, image: s104

ut nobiscum potissimum esset; ac praecipue ut mecum de religionis nostrae decretis conferret. Iaque paucissimis post ejus adventum diebus conferre coepimus, initio facto ab ipsis primis omnis religionis fundamentis; in quibus praeter, haec solum, quod unus Deus esset aeternus, qui caelum terramque, et omnia, quae in eis sunt, creasset, quique omnium perpetuam curam et providentiam haberet, in nullo alio prorsus convenire potuimus. praesertrim vero in eo, quod ipse vulgarem quandam opinionem secutus, omnino statuebat, primum hominem a Deo creatum fuisse naturā immortalem, Ego vero contra, mortalem naturā creatum fuisse, plane contenderem. Qua in quaestione haesimus, nec ulterius justa disputatione progressi sumus. Quin etiam ipse paullo post scriptum mihi obtulit, in quo breviter decem argumentis suam de immortalitate paturali primi hominis ante peccatum, adeoque omnium rerum a Deo creatarum probare conabatur. Cuiscripto respondi statim satis copiose. cumque is responsioni meae minime acquiescens eam altero scripto paucis post diebus refellere conatus esset, ego contra ipsius refutationem justum librum scripsi, in quo non paucae, eaeque ex parte gravissimae, theologicae quaestiones tractantur. Hunc librum mea ipsius manu scriptum tradidi illi Basileā discedens, in Transilvaniam, quo a Georgio Blandrata vocabar, profecturus. Ad quem librum ipse nullum mihi responsum dedit. Sed tamen in libri margine complures passim tamquam notas sive animaversiones scripsit, quas responsionis loco esse vult;


page 105, image: s105

easque una, arbitror, cum ipso libro dedit in Belgio vel in Hollandia Cornelio Daems, de quo tibi alias in meis litteris mentionem feci. nec dum illas mihi videre contigit. Spero tamen Cornelium, quemadmodum illum rogari, eas propediem ad me missurum quas, Deo volente, refutabo; ac postmodum, si ulla ratione potero, universam disputationem nostram edendam curabo.

Sed ad ipsum Puccium redeo, qui paullo post meum discessum Basileā abire quodammodo coactus fuit, propterea quod thesim quandam publice disputandam proposuerat, et excudendam curaverat, in qua asserebat, universum humanum genus in ipsa matris utero efficienter particeps esse beneficii Christi, et vitae immortalis ac beatae, quam amittere nemo possit, nisi in adultiore aetate, diffidentia superveniente, et ab ipso Deo defectione, Abiens igitur, in Angliam iterum se contulit, et inde, ubi propter ejusmodi sua paradoxa, quaedam est passus, et in carcerem etiam conjectus, in Belgium, et in Hollandiam. quibus in locis quendam peregrinantium Christianorum coetumesse, ipse (ut mihi quidem videtur) sentiebat; qui concilium etiam quoddam haberet per sessiones multas. Nam scripturus ad me de forma collationis et disputationis sub aequis judicibus, qui silentium imperare possint ei, qui fallitur (convenerat enim inter nos, ut ejusmodi judicium uterque nostrum subiret) haec verba scripto praefixit, Ex sessione XXXV concilii peregrinantium Christianorum. Iam vero cum ea forma satis mihi arrideret, et ipse me


page 106, image: s106

in Hollandiam invitaret, ubi ajebat nos facite tales judices inventuros, ac propterea ego illuc ad ipsum me conferre decrevissem, (cujus rei testis esse etiam potest lustus de Pres, qui me Gedanum usque secum vebere pollicitus fuerat) ecce ab ipso Puccio litteras accipio, quibus ostendebat se mutasse sententiam, et ex Hollandia Antverpiam venisse, ubi etiam fatebatur se meas accepisse, in quibus conditionem ipsum conveniendi acciptebam, et formae disputationis, quam ad me miserat, assentiebar. Verumtamen caussatus, me conditiones quasdam, si illuc mihi eundum esset, proponere injustas, dixit facitius fore, ut ipse ad me veniret; quod se omnino facturum aliis ad me ex eodem loco datis litteris postea confirmavit. quod tandem et fecit; seque iam secundo mille passuum millium mei conveniendi gratiā iter se suscepisse professus est.

Post eius adventum convźnit inter nos, ut praecipue nostrae controversiae Cracoviae fratribus nostri coetus proponerentur, qui secundum disputationis formam, de qua pridem conveneramus, judices nostri essent, eatenus videlicet, ut alterutri ex nobis silentium imponere possent. Verum quia nostri homines jurare noluerunt, sese omne praejudicium deposituros, omnesque exceptis iis, de quibus omnes Christiani consentiunt praeoccupatas opiniones suspendere, quemadmodum ea forma ferebat, sed tamen sancte affirmare, se haec pro viribus conaturos et facturos, non videbatur Puccius velle prorsus eorum iudicio stare. Nihilominus tamen conscriptis quibusdam


page 107, image: s107

thesibus de fide in Deum, quam omnibus hominibus naturalem esse volebat, eas contra me coram praedictis fratribus defendere se velle ait; sed ita, ut naturalibus rationibus potius, quam scripto Dei verbo agendum esset. quam conditionem non fratres modo sed ipse quoque, ut pote iniquissimam respuebam, quamquam me quacumque tandem ratione ille voluisset, cum ipso disputaturum prollicebar. Iniquitatem autem suae conditionis is propterea vel negabat, vel excusabat, quo sine fide ista naturali sacrae litterae intelligi nequaquam possent. Tandem assensus est, ut ex verbo Dei scripto de suis thesibus judicaretur. Convenimus igitur semel atque iterum coram fratribus; et quamvis de una tantum atque altera thesi disputaverimus, tamen de praecipua ipsarum omnium sententia egimus. Fratres, auditis utriusque nostrūm rationibus et argumentis, ac mutuis responsionibus, satis declararunt, se contra Puccium sententiam ferre, eumque amice ac fraterne monuerunt, ut ab istis paradoxis abstinere vellet. Quod ubi ipse sensit; caepit denuo asserere, illos esse judices incompetentes, eo quod juramentum secundum formam praedictam praestare noluissent; nec interim animadvertit, apud nostros homines sanctam affirmationem vim jaramenti habere, eisque religionem esse jurare, praesertim in rebus ejusmodi, nulla evidente necessitate cogente. et idcirco non posse verba ejus formae collationis, de qua inter me et ipsum convenerat, in ejusmodi hominibus locum habere ad unguem et ut ipsa sonant. Mihi etiam privatim quiddam


page 108, image: s108

objecit, tamquam videlicet certa quadam ex iis conditionibus carenti, quas paraedicta forma in ipsis disputantibus requirebat. sed immerito prosus non minus, quam intempestive. Itaque re quodammodo infecta discessum est.

Paullo post rogavit me Puccius, num iudicio cujusdam docti et magni nivi, quem mihi nominavit, in ea controversia, de qua coram fratribus actum fuerat, atque adeo in aliss, quae inter nos erant, stare vellem. Annui. Convenimus coram viro illo; qui, licet se judicem inter nos tantu de rebus esse velle negaret, tamen Puccio audito, antequam ego responderem, ipse se illi summa cum modestia opposuit. ac demum dixit. Iam vides mi Pucci, si judex vester futurus fuissem, me sententiam adversus te fuisse prolaturum. Aderant, cum haec diceret, hospes meus, et Erasmus Iohannis, qui eo ipso die Cracoviam advenerat, aut certe die proxime antecedente, qui de veritate semper testari poterunt. Cumque, ego postea Puccio dicerem, satis ipsi esse debere, ut sciret a magno illo viro sententiam contra se latam fuisse, quod ea verba dixisset, mirabiliter tergiversari caepit; ac tandem dixit, illum privatim aliter secum fuisse locutum, et ipsius sententiae se adhaerere non obscure affirmasse. Quod cum ex ipsius viri amplissimo testimonio falsum esse constaret, aliam viam ingressus, negavit, virum illum aptum esse iudicem, quia scilicet, aulicus homo magis, quam Christianus esset. Atqui, respondebam ego, si hoc tamen verum est, jam tu id noveras, antequam ipse tua sponte cum judicem


page 109, image: s109

inter nos nominares. Hīc obmutuit. Interim, tamen, cum eodem tempore synodus nostrorum fratrum Chmielniciae haberetur, misit eo suas theses una cum satis longa praefatione ad ipsos fratres, qui, licet me, qui aderam, prorsus tacente, cum satis ex aliis fratribus, qualis homo Puccius esset, cognovissent, scripta illius ne legere quidem voluerunt, quamvis Simon noster, qui ea attulerat, ut legerentur, rogaret. Scripserat ad me, miseratque ante Puccius librum illum, quem Italico sermone ab eo conscriptum fuisse, narravit tibi Philipp: Buccella, cuititulum fecit De bibliis occlusis, deque Elia, qui ea aperturus est. Vbi omni conatu nititur ex divinis vaticinationibus ostendere, hoc tempore sacras litteras intelligi on posse, neque eas controversiis de religione nostra decidendis sufficere. sed divinos illos duos hominies expectandos esse, de quibus scriptum est Apoc: cap:11. Ac tanem, ut ab eodem Buccel audivisti, ut a scriptionibus de rebus sacris abstineam omnino suadet. Qua in replane ridiculum se prodit, qui interim ipse eam sanctarum litterarum partem explanare audeat, quae omnium difficillima et obscurissima est, cuiusque cognitione veratantisper, dum, quod ibi siriptum est, fiat, nullo cum periculo carere possum'. Conat' est ipse quidem in eiusdem libelli ad me praefatione ostendere, se sibi ipsi hac in re minime adversari. sedut frigide ac ieiune, sic plane frustra. Vult rutem, ut idem B. tibi dixit, tempus venturi Eliae, quem vel illos duos, quos ante dixi, vel alterum ex ipsis fore


page 110, image: s110

ait, admodum prope esse, propterea quod dies illi 1260, quibus bestia regnatura erat, id est totidem anni, inox finem habere debeant, initio videlicet eorum sumpto a concilio Nicaeno, unde ipse bestiae regnum auspicatur.

Iam vero, dum Puccius in hac venturi Eliae expectatione totus est, dumque seipsum participem hujus divinae legationis fore sperat, quemadmodum ejus ipse libellus non obscure indicat, incidit in duos anglos, qui Palatinum Laskium huc ex anglia revertentem fuerant vel comitati vel insecuti. quorum alter est medicus; alter vero magus aliquamdia fuit, ambo autem papisticaereligionis, qui orbis Christiane reformationi, quam propediem Deus facturus sit, se destinatos esse ajunt. jactantque angelorum Dei apparitiones (quas vocant) et collocutiones. quamquam alter tantum, id est, is qui magiam aliquando exercuit, et malorum daemonum familiaritate est usus haec vide et audit, ut ipse affirmat, et cum socio omnia communicat, qui cuncta diligenter notat et scribit. Istis hominibus inc Pragam proficiscentibus comitem se adjunxit Puccius. neque ab hoc consilio ullius amici monitiones, quantumvis frequentes, acres ac vehementes, quales sane potissimum mea fuerunt, eum quidquam deterrere valuerunt. Statim autem sere ut Pragam pervenit, factus est Papista, et ministros pontificios adiens, suae ab ecclesia Romana olim defectionis veniam, conveniente satis factione exhibita, impetravit. Ac mox hus ad amicos et praesertim ad me, ad quem hac de re


page 111, image: s111

bene longas litteras dedit, de suo, ut ipse loquitur, ad catholicae sanctaeque Dei ecclesiae gremium reditu diligenter scripsit, asserens, se verbis unius ex ilis Dei angelis, qui sociis illis suis responsa dare solent, ad se nominatim loquentis, monitum atque impulsum id fecisse, diuturnumque errorem suum tandem agnovisse. utque idem ipsi amici facere veint, prorsus suadet, non paucis rationibus allatis quibus Romanam sedem ab omni impugnatione et criminatione defen dat, atque ab illa ecclesia nulla ratione secedendum probet, sed ejus institutis ac ritibus omnino parendum et acquiescendum.

Haec est Francisci Puccii, ejusque vitae atque actionum, quod ad religionem attinet, brevis, quam tibi pollicitus sum, historia. cujus exitus unumquemque nostrum monere deberet, ut verbo Dei scripto acquiescentes, idque quantum nobis ad salutem necesse est, apertum satis et clarum esse agnoscentes non quemadmodum ipse saciebat, nullam hodie Christi ecclesiam esse existimemus, sed pro Christi ecclesiis eos omnes coetus habentes, in quibus doctrina ex sacris litteris petita salutaris viget, illis, quantum in nobis est, adhaereamus, illis inquam praecipue, in quibus ejusmodi doctrina purior fuerit; quemadmodum ipse Puccius, seipsum interim, qui nulli adhaerebat, plane accusans, fieri debere fassus est, vel potius aperte contendit in quibusdam suis thesibus, quas complures Italicā linguā contra ecclesiam Romanam conscripsit anno superiore, seque eas adversus omnes Iesuitas Cracoviae defendere paratum esse dixit.



page 112, image: s112

Hinc igitur initium sumam ad primas tuas litteras respondendi, atqua ea diluendi, quae in eis contra externum Ecclesiae ministerium disputas. Nam certe in illis nullam neque esse, ne esse posse hodie externam ecclesiam una cum Puccio te sentire ostendis; quae res tandem illi caussa fuit ad Papatum revertendi. vtebatur ipse tisdem ferme rationibus, quibus tu uteris; et potissimum hoc unum urgebat, post collapsum externae ecclesiae statum, necesse esse ad eundem erigendum, ut aliquis, vel aliqui divinitus excitentur; ita ut ex signis, id est prodigiis seu miraculis minifestis id appareat ac caelitus confirmetur, quemadmodum antea factum est, cum primum is status erectus fuit. Ego vero mihi videor aliis meis ad te litteris hanc rationem satis convellisse. Explicabo tamen hoc loco aliquantum apertius, quid mihi velim. Dico igitur longe diversam esse rationem ejus temporis, cum primum Ecclesia externa erecta fuit, et cum postea corrupia est, et hoc pacto ejus status verus ac legitim' labefactat' atque collapsus. Antequam enim erigeretur externa Christi ecclesia, necesse fuit ej' doctrinae, unde Ecclesia constat, hominibus, qui in ipsa ecclesia futuri erant, fidem facere, utpote novae atque inauditae, quaeque ab iis religionib', quae tunc in mundo erant, non solum plurimum aberat, sed magna ex parte eis ex diametro, ut dicitur, adversabatur, easque penitus convellebat. Nec tamen propter eos, qui tunt erant, sed propter alios omnes, qui usque ad hujus seculi finem futuri erant, monino oportebat eam doetrinam tot ac tantis divinis testimoniis confirmari,


page 113, image: s113

ut nemo deinceps de ea merito dubitare posset. Et sane, si Apostoli et ipse Christus, qui tamen universam doctrinam non per se ipsum protulit, sed per Apostolos non contemnenda ex parte eam publicavit, ad suam praedicationem sine ullis miraculis accessisset, seque divinitus missum fuisse variis rationibus non aperte confirmasset, oleum, ut est in proverbio, et operam facile perdidisset, nec nisi fortasse paucissimos aliquot ad disciplinam suam amplectendam pertraxisset. Neque enim ejus disciplina certis quibusdam in principiis cum aliis conveniebat, ex quibus manifeste ipsa comprobaretur, caeterae vero improbarentur. Immo, cum ejus doctrina concederet, principia ejus disciplinae, sub qua ipse Christus natus erat, et quae tamen per ipsam ex parte aboleri debebat, et tota aliqua ratione immutari, esse ab ipso Deo profecta, id est, sacras veteris testamenti litteras, sive quae illis comprehensa erant, divinitus tradita fuisse, necessarium plane erat ipsam Christi doctrinam admirabili praeter modum ratione aliqua confirmari, ejusque auctorem similiter Deum esse, evidentibus documentis demonstrari, praesertim cum, quidquid ex principiis illis ad eam comprobandam peti poterat, mysteriis quibusdam esset involutum, ac caelesti quadam explicatione indigeret. At vero post collapsum externae ecclesiae statum, id est veram Iesu Christi et Apostolorum ejus doctrinam in public is coetibus abolitam, non principia modo ipsius doctrinae, sed, ut magna pars sentit eorum, in quibus eam in instaurare multi curant, ipsa etiam universa doctrina litteris consignata permansit, quibus


page 114, image: s114

omnes ut divinitus traditis assentiuntur; quaeque adeo sunt apertae, ut facile unusquisque eam, quantum necesse est, inde petere queat. Hinc enim fit, ut ti, qui in vitiato et corrupto Ecclesiae statu adhuc perdurare volunt, in controversiis, quae ipsit moventur, solis illis litteris agere nolint, et praeterea caussentur, earum interpretationem a sua ipsorum ecclesia petendam esse. Et tamen, velint nolint, coacti sunt tandem ad eas et ipsi confugere, ut suae ecclesiae auctoritatem probent; sine qua non inveniunt, quomodo sua falsa dogmata defendere, ne in speciem quidem, ulla ratione possint. Quid ergo est hic opus ulla nova et caelesti confirmatione, cum, modo ipsa omnibus communia principia urgeantur, vera Christi doctrina prorsus eluceat? An non re ipsa comperimus, iis solis urgendis brevi tempore factum esse, infinita hominum multitudo ab iis Antichristianis corruptelis sibi et caverint, et caveant, quae interitum afferre possunt?

Nam quod quibusdam videtur, propter dissensiones et magnas et multiplices, quae inter eos bodie vigent, qui ex Antichristianis erroribus gravioribus emerserunt, intertum esse, quibus quis se adjungere debeat (id quod ipse quoque satis aperte commemoras) et propterea ad externam aliquam ecclesiam erigendam, expectandum esse, donec Deus aliquem sive aliquos excitet, qui suae auctoritatis mirabili aliqua ratione fidem facientes, has lites componant, Hoc, inquam, facilem habet responsionem duplici de caussa. Primum quia, qualescunque sint dissensiones


page 115, image: s115

istae, pleraeque non circa ea versantur, quae per se ad salutem sunt necessaria; quemadmodum jam complures animadverterunt, et satis ex eo demonstrari potest, quod ego in aliis meis ad te litteris scripsi. Cum enim ad aeternam salutem consequendam nihil aliud requiratur, quam ut Christi praecepta teneantur, dissensiones autem istae majore ex parte ad ipsa Christi praecepta non pertineant, sequitur, nihil necesse esse, illas componi prius, quam externa erigatur ecclesia; nisi velimus, non satis esse ad Christi externam ecclesiam constituendam, si ea teneantur, quae ad aeternam salutem sunt necessaria. Deinde, inde potissimum dissensiones istas oriri, quilibet facile perspicere poterit, quod soli Dei verbo plaerique revera non adhaerent. Nam adhuc praeter sacras litteras, nescio quae concilia, patres, antiquitas, maxima sunt in veneratione, adeo ut divinis oraculis propemodum aequentur. cum tamen ista omnia, et si qua sunt alia ejusmodi, nullas vires praeterea apud cordatos homines habere debeant, quam, ut sensus Ecclesiae illorum temporum fidem faciant, vel etiam non temere recedendum moneant ab iis dogmatis, quae ipsa approbant. Sed sacris litteris licet aperte reclamantibus, quaedam tamen mordicus retinere velle, quia scilicet ab istis approbantur; hoc nihil aliud est, quam divinam veritatem consulto pessundare, et ad Antichristiani regni confirmationem ingentem fenestram patefacere. Legantur modo Pontificiorum scripta adversus Lutheranos et Calvinianos; et satis intelligetur, si praeter sacras litteras istorum auctoritate


page 116, image: s116

sit standum, nobis omnibus caussā cadendum esse. Sed quorsum istaec mecum? inquies. Nempe, ut animadvertas, tot dissensiones, quae hodie inter illos sunt, qui Christi nomen profitentur, de Christianae religionis decretis, non quidem ex divinorum oraculoram obscuritate, sed potius ex eorundem contemptione quadam, dum ab illis solis universa Christiana doctrina non petitur, natas que exortas esse; neve ex illis colligas, auctoritate sacrarum litterarum eas, quantum satis est, componi non posse; aut saltem non neges, ex ipsis divinis litteris posse unumquemque Christianam religionem ejusque placita, quatenus ad hominem Christianum constituendum necesse est, recte cognoscere. Namque hoc concesso, sequitur continuo Christi ecclesiam ejusque externum statum hoc tempore instaurari et posse, et debere; quemadmodum apertius postea ostendam. Libet enim prius te ad hoc concedendum quodammodo adigere. Etenim, nisi hoc concesseris, quomodo factum tuum defendes, qui de rebus ad Christianam religionem pertinentibus non pauca asservare audeas, contra quam vulgo affirmetur, ac plane contendere, jam pridem plenam defectionem in Ecclesia extitisse, fundamentumque fuisse sublatum? An non haec ideo affirmas, quod ea ex sanctis litteris colligis? Igitur, te ipso teste, ex ipsis sacris litteris veritas Christianae religionis percipi potest. Alioqui, cur non de omnibus dubitas? aut cur te saltem aliis plerisque palam non adiungis? immo vero te ab iis separas? Nonne ipse et concedis, et urges, hodie posse Deum


page 117, image: s117

coli, et Christi nomen rite invocari, etiamsi externa quaedam non adsint? Atqui non video, quemadmodum id fieri possit, nisi aliunde verus Dei cultus et Christi nominis invocatio petatur. Vnde vero, nisi ex ipsis divinis oraculis? Quamquam ad id concludendum quod volo, satis est haec, qualia esse debeant, sciri posse, undecumque tandem id sciatur. Certe enim, si hoc sciri potest, potest etiam externus ecclesiae Christi status instaurari; cum externa Christi ecclesia nihil aliud sit, quam publica congregatio seu convocatio hominum Deum colentium, et Christi nomen rite invocantium. Nam quid prohibet, quominus ii, qui isthaec faciunt, publice etiam conveniant? Immo, quomodo isthaec facere dici possunt, nisi palam aliquando congregentur, cum, ut caetera omittam, inter alia Christi praecepta omnibus eius discipulis convenientia, quibus Deus colitur, et Christi nomen rite invocatur, sit publica commemoratio ipsius Christi mortis? Ex iis, quae huc usque disserui, satis, ni fallor, responsum patet ad duo inter illa, quae contra Ecclesiae externae instaurationem attulisse mihi videris. quorum alterum est, eādem aut certe similiratione instaurandam esse Ecclesiam, qua aedificata fuit; alterum vero, inter tot Christiani orbis dissensiones non posse veritatem dignosci, nisi luce aliqua divinitus, ut Apostolorum tempore, illata. Praedictis autem addo expressius, rationem, qua primum aedificata est Ecclesia, Dei et Christi verbum revera fuisse; caetera omnia ad hoc confirmandum pertinuisse. Itaque, cum nunc idem Dei Christique


page 118, image: s118

verbum habeamus, idque abunde torifirmatum, immo de quo nemo dubitut, eandem rationem instaurandae Ecclesiae hodie revera habemus, qua primum aedificata fuit. Iam vero adreliqua, partim ex iis, quae hactenus tecum per litteras disputavi, partim exre ipsa satis patere responsio videtur Quod enim urges, Apostolorum tempore talem fuisse externam Ecclesiam, quaeverum esset Dei aedificium, in quo esset, veritas, et extra quod tenebrae tantum essent, et coecae nubes. quod videlicet hodie post subsecutam defectionem, nisi lux nova aliqua divinitus, ac manifesto, ut ante factum est, affulgeat, haberi nequeat; Primum hoc non ad externae Ecclesiae instaurationem simpliciter dissuadendam pertinet; sed ad ejus eclesiae quae par apostoliae illi futura sit, quod tamen satis refutatum est, ut arbitror, superioribus meis litteris; in quibus est ostensum, ipsas ecclesias apostolicas, id est ab ipsis Apostolis fundatas, errasse, idque in rebus ad salutem pertinentibus; dum adhuc iiviverent, et earum curam haberent, qui ipsas fundaverant. Nec sane, quae de Ecclesia magnifice praedicat Paulus, affirmans [note: I. Tim: 3. 15.] inter caetera, quod sit columna et firmanientum veritatis, aut ad externamullam ecclesiam pertinent, aut, si tamen pertinem, ita accipienda sunt, quasi Paulus sentiat, in aspectabili Ecclesia nullos errores esse, vel extra aspectabilem ecclesiam nullam divinam veritatem. Sed est intelligendum, quia omnis externa Ecclesia Christi doctrinam profitebatur, Christi autem doctrina est illa divina veritas, proptereaPaulum Ecclesiam, idest Christum profitentium


page 119, image: s119

coetus sive Externem ecctesiam (si modo ut dixi ibi eam intelligit) veritatis columnam et firmamentum appellasse. Opponitur enim ibi tacite, quemadmodum in compluribus aliis locis apud eundem Paulum, Christi disciplina in genere cunctis aliis disciplnis. Nihil autem vetabat tunc, quemadmodum nec hodie vetat, quominus posset quis veram Christi disciplinam amplecti et retinere, nec tamen ulli externae ecclesiae se adjungere, quod fortasse omnes alicujus erroris ad salutem ipsam pertinentis, sipe jure, sive injuriā suspectas habenet. Sed videamus deinde, cur asseras, Ecclesiam Apostolorum tempore fuisse planeveram Dei ecclesiam. Quia, inquis, ex spiritu sancto, quemtunc post impositas Apostolorum manus homines consequebantur, et ex aliis ostentis ac miraculis divinitus editis confirmabatur, quod quicumque Iesu nomini fidem haberent sanctum essent Dei templum, etc. Atqui hinc omnino sequitur, si dari hodie possunt, qui Iesu nomini fidem habeant, dari quoque posse sanctum Dei templum, et porro Ecclesiam, eā, quae Apostolorum tempore fuit, quod huc attinet, ut vera Dei ecclessia sit, nihilo inferiorem. Quare hīc, ut in superioribus quoque litteris, innuere videris, te sentire, hodie fidem in Iesum Christum non dari. Rogaveramquidem te, ut vellet, posthae sententiam tuam hīc aliquanto apertius exponere, quo ubertus tota de re tecum disputate possem sed quando id non fectsti, ad opinionem istam ex iuis ipsius verbis convellendam ea pauca satis esse volo, quae antea scripsi. Verum hoc fortasse tibi vis, ex


page 120, image: s120

illis signis et spiritus sancti donis constitisse, eos, qui Iesu nomen profitebantur, iliud ex animoprofessos fuisse; qua de re hodie nulla ratione constet. Ad hoc rursusprimum respondeo, hinc non colligi, non esse instaurandam externam Christi ecclesiam, sed non esse sperandum, talem instaurari posse, de qua constet, eam esse veram Dei ecclesiam. ex quo nequaquam sequitur, eamreipsa parem primaevae illi esse non posse. cum nihil probibeat, quinaliquid tale sit, licet tale esse non constet. Deinde dico, si tamen signa et donailla fidem faciebant animi non simulati eovum, qui Iesunomen invocare incipiebant, non proptereasequi, quod ex illis apparuerit constitutam jam fuisse veram Dei ecclesiam. Nam ad hoc necesse praeterae erat, ut in eadem sententia perseverarent. Quod autem potuerint non perseverare, si quis est, qui dubitet, meminerit Christi verhorum Matth. 7. v. 22. ex quibus etiam constare videtur, potuisse quempiam eodem tempore a vera fide in Christum defecisse, quo miracuta ejus nomine invocato edebat; nedum non potuerit aliquando ejusmodi signa facere, et postea a veritate deficere. Nam quod quidam veram, id est, ut hīc intelligimus, ex animo in Christumsidem a charitate sive a bonis operibus, ut papistae faciunt, sejungi posse affirmant, id plane falsum [note: Iacobi 2. 17.] esse vel unica illa lacobi sententia, quod fides sine operibus sit mortua, aperte ostendit. Itaque, cum Christus iniquitatis operatores quos dam vocet, qui in ipsius nomine miracula fecerint, apparet, istos vel eodem tempore, vel saltem diver, et signa ista edidisse,


page 121, image: s121

et vera in Christum fide caruisse. Quamquam non crediderim ego, spiritus sanctidona illa iis tantum fuisse concessa, qui ex animo ab ipso mitio Christi nomen profitebantur, sed omnibus qui profiterentur. Eo enim potissimum tendebant dona illa, ut veritatis disclipinae Christi fidem facerent, non autem ut de verae Christum profitentium fide testarentur. Nam quod Petrus Act: 15. v. 7, et 8. videtur omnino, spiritum sanctum a Deo datam certum testimonium statuere verae fidei eorum, quibus dabatur, id arbitror esse singulare ingentibus, quae ab initio crediderunt; quas, cum antehac ab ipso Deo essent prorsus alienae, non est verisimile Deum tanto dono dignaturum fuisse, nisi ex animo credidissent. Adde quod ad id, quod Petrus quaer bat, concludendum ac persuadendum, none est necesse, ut singuli ex gentibus, qui primi omnium credere se in Christum sunt professi, de quibus tantum ipse loquitur, ex animo crediderint, sed ut aliqui ex ipsis, Siquidem hoc contendit Petrus, gentes deinceps a Deiregno exe clusas esse, tenserinon debere, cum et Deus illis ostium fidei patefecerit, illae vicissim ingressae fuerint. Nam certe, nisi aliqui saltem ex iis, quibus ipse ab initio, Deo sic iubente, evangelium praedicaverat, ex animo credidissent, numquam Deus illis spiritus sancti donum impertitus fuisset. At vero dices forsitan, me a scopo tuo multum aberrare, quippe quisentias, Apostolorum tempore ad veram Dei ecclesiam constituendam satis fuisse Christi nomen profiteri, eique fidem habere; mam hoc testabantur dona illa spiritus


page 122, image: s122

sancti et alia ostenta ac miracula; hodie vero hoe non esse satis. nam, si esset, bodie quoque aliquam ejusmodi divinamac caelestem approbationem Christi nomen profitentium eiquecredentium haberemus. Ergo, si ita sentis, credis Christianae religionis conditionem [note: Heb: 13. 8.] labente tempore mutatam fuisse; nec Christum fuisse et esse heri, et hodie, et eundem in aeternum; quod tamen scriptura affirmat. Ergo enunciatio [note: Matt. 18. 20.] illa Christi, quod, ubi duo auttres in ipsius nomine congregati fuerint, ipse in eorum medio sit, quae sola ferme potes totam hanc de Ecclesia Christi necne instaur anda quaestionem dirimere, et contra id hodie fieri posse negantes sentententiam ferre, ista, inquam, Christi enunciatio jam nonest vera, ut antea aliquando fuit; dum scilicet signa et miracula eos comitabantur, qui in Christi nomine congregati erant. Hac igitur ratione caetera etiam omnia, quae Christus dixit, universaque ipsius disciplina in dubium hoc tempore revocabitur; id est hodie haec ad nos nihil pertinere censebuntur, nec per plurima saecula ad quosquam ea pertinuisse affirmari poterit. cum tamen luce meridiana clarius sit, signa et miracula in eum finem tantum adbibita fuisse, ut Christi doctin confirmaretur, certumque esset, illam perpetuo verissimam futurum, et locum habituram donec praesens maneret saeculum. Ex quo, ut antea dixi, necessario sequitur, ut si signa et mir acuta cum iis conjuncta, qui Iesu Christi nomini ab initio fidem habuerunt, nos monent, istiusmodi homines verum Dei vemplum fuisse, Dei verum templum hodie quoque


page 123, image: s123

sint ii, qui Iesu Christi nomini fidem similiter habent, licet signis istis et miraculis sint destituti; quae cur perpetua in Ecclesia non fuerint, immo esse non debuerine, satis me ostendisse opinor in superioribus litteris meis. Feras me quaeso, vir optime ac praestantissime, si haec tecum frustra omnino fortasse di sputo; nec arbitreris, metam hebetem ac suspiciosum esse, et simul ab omni christiana charitate atque adeo civili modestia alienum, uttibi riduculas et perniciosas istas opiniones ascribam, quas ipsa verbe tua postmodum aperte satis refellunt; sed me non tui modo, verum etiam aliorum his scribendis rationem habere cogites; atque pro tua singulari bumanitate, quid ad ea jam respondeam, quea privatim et proprie contra Ecctesiae externum ministerium hoc tempore a nobis in staurandum attulisti, patienter audias. Vt enim eodem tempore ad id respondeas, quod a me affertur, ut probem, hodie externam Christiecclesiam instaurariposse, nos videlicet Dei Christigue verbum habere, quibus ea ab initio fundata fuit, affers primo loco exempla defectionis Israeliticae Eliae temporibus, et captivitatis Babylonicae; ex quibus nos discere oportere ais, quamvis vera de Deo doctrina habeatur, non tamen temere ad externa ista prosiliendum esse, quemadmodum nec illi prosilierunt, qui in istis defectionibus verum Dei cultum nihilominus retinuerunt. Ad hoc respondeo, et nominatim de exemplo defectionis temporibus Eliaeagens, (nam alterum captivitatis Babylonicae non videtur complures ob caussas satis ad rem facere) dico primum, aliam


page 124, image: s124

fuisse conditionem illorum temporum et externi cultus Dei sub vetere testamento, et aliam horum temporum externigue Dei cultus sub testamento novo. Sub vetere enim testamento externus cultus ille divinus, a quo ii abstinebant, qui in media ipsa defectione idololatricis cultibus non adhaeserant, cuidam certaetribui ac familiae quuodammodo alligatus erat, id est Leviticae et Aaronicae; ut nulla ratione liceret extra ipsas alicui sibi sumere, ut illum administraret. Quinetiam summum sacerdotium, in tota familia Aaronica uni domui Phinees alligatum erat; sine quo divinus iste cultus administrari non poterat. Quid igitur, si nullus ex ea domo fortasse tunc erat, qui idololatricis cultibus non consentiret? An non necesse prorsus fuit, interim illius divini cultus administrationem cessare? Adde, quod summus sacerdos ex domo illa, certa quadam ratione et successione eligebatur, quam spernere et alium in jamelecti locum, licet ex eadem domo, substituere privatis praesertim hominibus nullo pacto licebat. Huc accedit, quod in Israelis regno, ubi Elicae tempore defectio ista contigit, nullus poterat divinus cultus administrari, aquo reliquica illae piorum abstinerent. Omnia enim sacrificia, omnis Dei publica et solennis adoratio et invocatio Hierosolymis in templo ex ipsius Dei praescripto peragenda erat id est, inregno Iudae, sese disjunxerant. Praeterea legimus quidem, istos Deo caros fuisse, eo quod ab idololatricis cultibus abstinuissent, quemadmodum et hodie eos


page 125, image: s125

Deo caros esse credendum est, qui inter idololatras licet degentes, idololatrae tamen non sunt. Sed non propterea eos commendari audimus, quod itaocculte solum verum Deum colerent, ut Elias eos non agnosceret, et se solum unius veri Dei cultorem in populo illo relictum fuisse (ut quidem Paulus interpretari videtur) existimaret; aut certe neminem praeter se publice Dei caussam agere affirmaret. Nunc consideremus ex altera parte conditionem externi cultus Dei sub novo testamento. Is autem vel omnino, ut quibusdam mplacet, velpotissimum verbi Dei et sacramentorum (quae vocant) administratione continetur. Iam vero verbi Dei ad ministratio, praesertim quae ad externam ecclesiam colligendam et constituendam requiritur, nulli certae nationi aut familiae, nulli eligendirationi denique aut successioni alligate est. Patet hoc vel ex eo, quod in ipso ferme initio praedicationis apostolicae, nulla praevia adid muneris ab apostolis facta electione, ii, qui Iesu Christi disciplinam amplexi fuerant, passim evanelium annunciabant, non sine felicibus successibus et divina comprobatione; ut legitur Act: cap: 8. v: 4. et cap: 11. v. 19, etc. Nam si munus ipsum apostolicum, ipsis Apostolis adhuc viventibus, immo vix dum illud obire incipientibus, evangelizandi et Deiverbum ministrandi iis, qui extra Ecclesiam erant, omnibus Christi discipulis sua sponte exercere indistincte licuit, multo magis profecto Christiano homini licere debet, iis, qui jam ad eclesi im pertinet, praeire tantum quodammodo, inverbo Deirecepto et ab omnibus


page 126, image: s126

approbato exponendo atque explicando, idgue ex aliorum omnium consensu, quae hodie tota ratio est administrandi verbi divini necessaria ad externam Ecclesiam colligendam. Nam quod ais, priscos illos scivisse, unde doctrinam hausissent, et sanam esse nihit dubitasse, hoc idem et scire et pro certo habere nostri temporis Christiani possunt, cum Deiverbum aeternis monumentis consignatum ac prorsus in dubitatum habeant, cui soli si quis penitus adbaereat, nullo pacto in iis, quae ad salutem pertinent, ita falli potest, ut condemuationem ullam incurrat. Quamquam quanto minus assever anter loquendum est iis, qui, ut nunc sit, verbum Dei populo explanant, quam iis, qui evangelium annunctant, tanto minus necesse est, ut de doctrina sua merito nihil dubitent.

De sacramentis porro, id est, ut fere ab iis receptum [note: De sacramentis, quae vocant.] est, qui ab Antichristo defecerunt, de Baptisino aquae et Coena Domini; quod ad coenam Domini attinet, nihilest, cur suspicari possimus, eam a quolibet Christi nomen profitentium coetu celebrari non posse. Neque enim parabilissima haec et simplicissima caerimonia Apostolis, ut Apostolis a Christo praescripta fuit; sed simpliciter ut ipsius discipulis seu mavis Christianis, id quod et Pauli verba 1. ad Cor 11. manifestum faciunt, et satis ostendunt ipsa Christiverba a Paulo uberius exposita, quibus ipsius caerimoniae finis continetur; qui est commemoratio dominicae mortis et annunciatio, donec ipse Dominus veniat. cui gratiarum actionem pro eadem morte fuisse conjunctam, et resipsa aperte monet, et satis indicat antiquissimum


page 127, image: s127

hujus ritus nomen [gap: Greek word(s)] Iam et Christi mortem commemorare atque annunciare, et pio ea gratias publice agere, adomnes Christianos peraeque pertinere, nemo est, quin fateri cogatur. Nec vero est in hoc ritu alicutus divinae rei ulla datio seu ministratio (sic enim loqui oportet) et propterea nullus certus homo requiritur, qui quasi Christi vicem gerens, panem et vinum caeteris distribuat, aut porrigat quamvis ab ipso initio, cum institutus fuit, id Christus, qui eum instituebat, fecerit. Ex accidente id enim fuit, et qui tunc prinum ab ipso instituebatur, qui compendii cujusdam gratia, facta quaedam verborum loco substituit. Caeterum unicuique de caerimonia ista recte alioqui sentienti abunde constare potest, nihil aliud sensisse Christum, quam, ut sui descipuli, pane simut frangendo, ac comedendo, poculoque infundendo ac bibendo, corporis sui fractionem et sanguinis fusionem pro ipsis mox secuturam, postea, ut jam peractam commemorarent, ac concelebrarent. Ex quo id intelligitur, quod supra attigi, tantum abesse, ut errent, quicumque Christi discipuli merito dici volunt, hoc ritu peragendo, ut potius errare omnino existimadi sint, nisi quantum in ipsis est curent, ut illum peragant. Nihil autem simile fuit Eliae tempore, a quo ii abstinerent, qui Deo cari erant.

De aquae baptismo ego itasentio, cum Ecclesiae in perpetuum praesoriptum non fuisse, nec umquam, ut illum acciperent iis praecetum neque a Christo, neque ab Apostolis fuisse, qui jam ipsi Christo alia quacumque


page 128, image: s128

ratione publice nomen dedissent, vel a prmu annis in Christiana disciplina educati atque instituti essent. qua de mea sententia, cujus alii etiam ante me fuerunt, justum librum conscripsi, in quo omnia testimonia sacra omnesque rationes diligenter examino ac diluo, quae illam infirmare posse videantur; cui titulum feci, An homini Christiano aquae baptismo carere liceat, disputatio. Fratrum autem rogatu eum conscripsi. qui tamen talem sententiam prorsus abominantur, et tandem precibus meis adacti curarunt, ut ad ea, quee ibi scrip seram, responderetur; hocque munus Alexandro Vitrelino de mandarunt, qui tamen non Ecclesiae sed privato nomine respondit. sed tot probra, convicia, maledicta, calumnias denique in me una cum responsionibus suis admiscuit, (quae quales sint aliquando fortasse pii homines dijudicabunt) ut fratres ipsi illum acriter reprehenderint; ego vero ab ejusmodi scripto refutando, quamvis id alioqui perexigui laboris mthi esse videatur, hactenus deterritus fuerim. Verum, ut ad propositum revertar, dico, aquee baptismum ad Ecclesiam externam hoc tempore instaurandam meo judicio nihilpertinere, remque indifferentem esse; in qua utinam fratres nostri nihil novare tentassent. atque idcirco non esse, quod de eo quidquam in hoc proposito explicatius dicam. Crediderim tamen, si is hodieque retinendus sit, propter eos, qui ab aliis religionibus ad Christi religionem convertuntur, potissime retinendum esse. quos non video, curii baptizarenon possint, qui illis Christum annunciaverint; aut si neminem


page 129, image: s129

ex hominibus genitorem (ut ita dicam) in Christo habuerint, cur id facere non possit is, qui huic muneri ab eo coetu, cui se adjungere voliserit, destinatus [note: Baptismus a. quae quides.] fuerit, cum aquae baptismus in Iesu Christi videlicet nomine ministratus, nihil aliud sit, quam adambr atio remissionis peccatorum in nomine Christi, ejusque nominis apertaprosessio, atque in ipsius religionem initiatio quaedam, id est, per eum nihil revera detur, sed tantummodo eorum, quae veljam data esse, vel datum iri certissimum est, externa quaedam agnitio significetur. Quod si illi, qui Eliae tempore, propterea quod ab idololatria sibicavissent, a Deo in aliorum caede conservati fuerunt, persuasum habuissent quemadmodum nostri homines de aquae baptismo persuasum habuerunt aliquem fuisse ritum a Deo praescriptum, quem nisi quis rite peregisset, in ejus poputo numerari non posset, et tamen illum prorsus neglexissent; putasne eos tantopere Deo caros futuros fuisse, nec ejus iram aliqua saltem ex partesensuros? Breviter, non Video, quid istorum exemplum ad externae Christi Ecclesiae instaurationem dissuadendam momenti habere possit; quos nemo negaverit rectius facturos fuisse, si publice et palam se idololatrico illi cultui, qui in populo vigebat, minime assentiri protestati essent, seseque ab aliis, qui idololatrae erant, quam maxime poterant, segregassent. Nihil autem dico, quod hoc tempore multa clarissima indicia dedit Deus voluntatis suae, ut externae Christi Ecclesia instauretur, et Antichristianum regnum diruatur; atque, inter alia, vim infinitam


page 130, image: s130

hominum excitavit, qui suo sanguine veram Chtisti doctrinam, quantum ad salutem satis est, confirinārunt, et falsam Antichristire fellerunt. adeo, ut, si quis recte animadvertat, miraculis, et spiritus sancti externis donis exceptis, quibus propter eas caussas, quae ante sunt expositae, hoc tempore nihil opus erat, maxima. similitudo inter haec et Apostolica tempora, et quae illis proxime successerunt, appareat. Vt merito affirmari possit, quemadmodum tunc nasci, sic nunc renasci Chrsti ecclesiam caepisse; et consequenter concludi, non esse Eliae tempora illa cum nostris hisce temporibus ullo modo comparanda, non magis quam cum ipsis apostolicis. Vbi semper meminisse oportet, ad Christi eccle siam instiuendam non esse necesse, ut veritas omnium rerum divinarum teneatur; sed satis esse easciri, sine quibus aeterna salus [note: De senioribus Ecclesiae] nemini contingere potest. Nunc ad illud accedo, quod addis de discrimine seniorum ecclesiae nostri temporis, et ecclesiae, quae Apostolorum tempore fuit. ex qua concludere vis, nostros non esse veros seniores, nec illorum ecclesiam veram ecclesiam; immo quiae hodie tales seniores, quales antiquitus fuerunt, nulli apparent, nullam etiam instaurari posse externam ecclesiam. Ais enim hoc tempore seniores ab ecclesia constitui, non autem a senioribus ecclesiam colligi; quod contra, inquis, fiebat in primitiva ecclesia. Ad hoc, etiamsi ea certissima essent, quae pro concessis sumis, abunde ex superioribus responsio patet, propter temporum rationis diversitatem. Iunc opus fuit, ut Seniores ecclesiam colligerent, quia tum primum


page 131, image: s131

sundabatur ecclesia, nec ulla principia certissima atque indubitata erant, quibus omnes assentirentur, et ex quibus per se ipsi veritatem agnoscere, et Dei populo se aggregare sua sponte possent. Nunc vero in stauratur Ecclesia ex iis principiis, de quibus inter omnes constat. quare certo aliquo architecto nihil est, opus; sed unusquisque per se suaque sponte partem in hac instauratione habere potest atque adeo habet Monitore tantum opus fuit vastationis Ecclesiae, ejusque instaur andae rationis; quos sane non unum sed plures habuimus, qui etiamin ea instauranda graviter laborarunt. Sed animadvertendum praeterea est, te proconcessis sumere ea, quae mihi minus certa videntur Neque enim in primitiva Ecclesia colligebantur caetus a Senioribus, sed iis caetibus sive ecclesiis praeficiebantur, quae Apostolorum et aliorum erangeliz antium ministerio collectae fuerant. Exempli caussa ecclesiae Corinthiorum, Ehilippensium, Epbesiorum, non asenioribus, id est, pastoribus, qui in illis perpetuo erant, sed a Paulo apostolo fuerant collectae. in quibus ipse deinde seniores constituit non quidem ex sua ipsius tantum voluntate ac senientia sed ipsa approbante ecclesia. ut ex eo intelligi potest, quod Timotheus ipse tantus Pauli administer non sine impositione manuum Presbyterii, id est senatus, ut sic dixerim, ecclesiae, qui ipsius ecclesiae personam sustinebat, ut alicujus urbis Senatus, civitatis et reipublicae personam sustinet, ad munus pastoris, quo in ecclesia fungebatur, delectus fuit.

An non legimus, mandatum fuisse Tito a Paulo,


page 132, image: s132

ut in singulis Cretae urbibus Seniores tonstiueret? quod sine dubio de iis urbibus intelligendum est, in quibus jam aliquis numerus Christi fidelium collectus es at. quibus volebat Paulus pastores dari ad ipsos verbo Dei pascendos, adque Ecclesiae conservationem et incrementum. ut satis exipsius verbis, ubi hac de re agit, apparet. Quomodo igitur tunc temporis a Senioribus Ecclesiae colligebantur, si jam colectis Ecclesiis Seniores praeficiebantur? Non tamen hīc similiter est intelligendum, Titum debuisse aut potuisse ex proprio tantum sensu, propriove arbitratu, quoscumque magis ipse probasset, seniores constituere; sed ei mandatum fuisse, ut curaret seniores constitui ex ipsius ecclesiae consensu; qui modo tales essent, quales Paulus descripserat. atque ejusmodi seniores ipsam ecclesiam per se sibi constituere potuisse, nihil est, quod dubitare nos sinat. Et sane in illis ipsis ecclesiis, in quibus Paulus ipse seniores ab initio (ut legitur Actor. 14. v. 22.) quemadmodum paullo ante dixi, constituerat, illis deficientibus, ecclesiam ipsam per se alios sibi constituere potuisse, necessarium quodammodo est, et ex ecclesiastica historia, sic quoque factum fuisse, satis intelligere licet. Rursus hoc tempore non est perpetuum, immo vero admodumrarum, ut ecclesia ipsa seniores, id est pastores sibi eligat; ecclesia, inquam, cut ipsi seniores pruesunt. Eliguntur enim ab aliis pastoribus ut plurimum, quamvis non sine consensu illius ecclesiae. Quinetiam non solum ab ipso initio renascentis evangelicae veritatis, collectae sunt ecclesiae ab ipsis pastoribus


page 133, image: s133

pluribus in locis, ut a Luthero, a Zvinglio, ab Oecolampadio, a Balthasare Pacimontano, et ab aliis; sed postea etiam saepenumero tontigit, ut homines pit aliisque erudiendis non inepti vel plane sua sponte, vel ab aliqua ecclesia jam collecta missi, ecclesias, ubi nullae erant, collegerint ac fundaverint; quod cum alibi tum in Gallia potissimum factum esse scimus. Itaque nihil mihi, hac etiam in parte, dissimilitudinis inter haec et primitivae Ecclesiae tempora esse videtur. et, si insignis aliqua tamen in ipsis initiis fuisset, jam ejus rei caussam attuli; ex qua apparet, non propterea sentiendum praepostera ratione hodie in Ecclesia instauranda agi. Post ipsae initia nulla profecto dissimilitudo, quae alicujus momenti sit, inter haec duo tempora animadverti potest. Sed quidquid sit, ut de re ipsa, quae in controversia est, agamus, illud unum scire velim, cur hodie non liceat hominibus recte, quantum satis est, de religione Christiana sentientibus convenire, memoriam Christi mortis, ut jussi sunt, celebrare, communes preces ad Deum fundere, sese invicem ad pietatem ac persever antiam infide cohortari, de divinis rebus colloqui ac disputare, aliquot ex suo numero certos homines habere, quorum hic aliis in verbo Dei explanando praeat, ac rudiores in disciplina Christiana constituat; ille singulariter pauperibus ex conimunibus ecclesiae pecuniis subveniendi curam habeat; alii, ut omnia ordine ac decenter in coetu fiant, provideant et curent; alii sint, quorum prudentiae ac rerum divinarum cognitioni universus coetus plurimum


page 134, image: s134

deferat, et quos idcirco tamquam senatum suum esse statuat; alii denique aliis muneribus vacent, quae ad totius congregationis conservationem pertineant: velim, inquam, scire, cur haec facere non liceat hoc tempore, quidve, quominus fiant, jure prohibere possit. sive ejusmodi congregationem ecclesiam appellare velis, sive nolis; sive tales congregationes pares, aut similes apostolicit ecclesiis esse concedas, sive minus. Certe cum Deus a nobis quam maxime colendus sit, et Iesu Christi disciplina quam apertissime profitenda, et, quantum in nobis est propaganda; cumque haec omnia ad Dei cultum et professionem ac propagationem Christi disciplinae plurimum pertineant, immo sine his existere aut consistere nequeant, necesse est fateri, quicquid praeterea de illis judices, et quocunque nomine ea voces, cuncta non modo fieri posse, sed etiam debere. Nam, quod tu asseris, multos pietate et justitia insignes viros sine externis istis notis et signis hodie Deum colere, et olim coluisse, id mihi nullo pacto verisimile videtur, nisi vel ubi ista habendi facultas non fuerit, vel si forte viris istis omnes caetus, in quibus haec fuerint, aliquo perverso et saluti aeternae contrario dogmate visi fuerint contaminati. Alioquin prorsus necesse esse statuo, ut quilibet Christianus alicui Christum profitentium caetuipalam adhaereat; ei videlicet, quem aliis puriorem esse judicaverit. cujus sententiae infiniti pietate praestantes viri nostra aetate fuerunt, et adhuc sunt; quibus ob hanc caussam grave non fuit famae atque honorum jacturam facere, et sese manifestis


page 135, image: s135

vitae periculis exponere. Non dubito quin, ut ipse sancte affirmas, optima mente et solo veritatis amore ea et scripseris et sentias, quae in tuis ad me litteris de hoc argumento continentur. sed transfgurat se hīc (ignosce quaeso libertati meae) Satanas in angelum lucis, et perte talem tamque insigni alioqui pietate virum aliosque non contemnendos homines ruinam Christi ecclesiae renascentis struit. Cujus artes et astum agnosce obsecro; nec patere, ut te paullatim seducat, et tandem, cum prorsus tibi persuaserit, nullam inter eos, qui a Romana ecclesia defecerunt, hactenus esse vel esse posse externam Christi ecclesiam, nec scirptum, quod habemus, Dei verbum ad eam erigendam satis esse, te ad Ecclesiam istam, quae perpetuam ab Apostolis et ministerii et doctrinae successionem, ac spiritus sancti assiduum fanorem et praesentiam audacter, nec prorsus inepte (ut compluribus videtur) jactare solet, ut Puccium, aliquando reducat, aut aggreget. Quod omen Deus, ut spero, ac fore mihi penitus persuadeo, prosus bonitate avertat. Nec vero credas aut me, aut alios innumerabiles, qui mecum sentiunt, clariorem multo, quam nunc habeamus, veritatis divinae patefactionem non expectare. et sane si quis usquam est, qui hoc expectet, ego is sum; cui fortasse ii omnes, qui Christi nomine appellantur in pluribus adhuc errare videntur, quam vel tibi, vel cuiquam alii videri possint. Sed non propterea censemus, talem hodie veritatis coelestis lucem non affulsisse, quae ad salutem aeternam consequendam satis sit, vel ad talem lucem


page 136, image: s136

habendam non satis esse divinis litteris penitus adhaerere, ex iisque solis divinam veritatem petere. Ex quo necessario consequitur, externam Christi ecclesiam hoc tempore instaurari et posse et debere.

[note: Sensur verborum Christi Mat: 16. 18. Portae infer ni non praevalebunt ci.] Non possum autem non vehementer mirari, te Christi verba, quod portae inferorum non essent adversus ipsius ecclesiam praevaliturae, ita interpretari, ut nondum ejus rei tempus extiterit. quod nihil aliud est, quam vel negare, ullam Christi veram ecclesiam hactenus extitisse, vel Christum mendacii coarguere. Atqui Christi verba non ita prorsus sunt accipienda, ut credamus, quaevera Christi ecclesia est, eam non posse Satanae astutiis subperti; sed, quamdiu vera Christi ecclesia, fuerit, fieri non posse, ut ab ipsa morte atque inferno quidquam detrimenti patiatur. Non negaverim quidem, sicut etiam non affirmaverim, in hoc saeculo talem Christi ecclesiam futuram, quae deficere nulla ratione possit, idque Christum suis verbis significare voluisse. Sed in eo a mullis erratur, quod vaticinationes seu praedictiones non nisi in eum sensum accipi posse existimant, qui potior sit, et nullā sermonis figurā quantumvis usitatā expressus. cum tamen et Christi ipsius dicta, et Apostolorum ejus scripta, et denique res ipsa apertissime doceat, in praedictionibus divinis sepissime duplicem sensum inesse; unum videlicet, qui ex ipsis verbis omni tropo prorsus nudatis elici potest; alterum vero, qui usitatae verborum, licet aliqua ratione figuratae, significationi est consentaneus. Verum hac


page 137, image: s137

de re, quae latissime patet, non est hic uberius disserendi locus.

Superest autem, ut ad ea breviter respondeam, quae in iisdem tuis litteris, praeter hanc de Ecclesia instauranda disputationem, continentur. Igitur quod vicem meam in facultatum mearum jactura dolebas, est quod tibi gratias agam; sed multo magis quod me ita et humaniter, et prudenter consolatus fueris. Velim autem scias, hactenus Dei benignitate mihi patria bona erepta non fuisse, et spem aliquam superesse, me vel inde tantum corradere posse, unde victum et vestitum mihi parare queam; vel etiam aliquandiu adhuc illis omnibus fruiturum quod sane ob id unum mihi gratissimum foret, quod amanuensem nutrire possem, sine quo aegerrime ea, quae meae vocationis mihi videntur, exequi me posse plane perspicio. Hunc autem si a fratribus non habeo (nam me non impetrare, nullo pacto affirmar e queo, quippe qui numquam petierim) nihil est mirum, cum summa sit inter eos paupertas, et in commune non conferendi culpa, in paucissimis quibusdam tantummodo haereat; quos equidem arbitror, si vellent, posse omnibus Ecclesiae necessitatibus sufficere. Nam quod tu conquerebaris de ipsorum negligentia in veritate divina Germanicā linguā publicanda, laetatus sum vehementer, audiens, eos in proxima Chmielniciensi synodo ad eam rem aliqua ratione animum applicuisse. quod utinam verum sit.

[note: De spe ac fide in venturum Christum, quae praediti fuerint patres sub veteri Testamen eo.] De spe ac fide in venturum Christum, qua praediti fuerint patres illi sub vetere testamento ita ut in suis


page 138, image: s138

sacrificiis ad illum respexerint, nihil aliud in praesentia dico, nisi, me nullo modo diffiteri, Christum ibi adumbratum fuisse; sed nego hoc illos intellexisse, quod nobis demum patefaciendum erat, ut caelestis atque aeternae veritatis et lucis confirmationem ex antece dentibus figuris et umbris haberemus; sub quibus veteres illi omnes conclusi erant usque ad correctionis tempus, ut loquitur apostolus Heb: 9. v. 10. Et quod dixi de Messia Hieremiae temporibus aperte promisso, ita ut nova quaedam promissio censeri debeat, verissimum est, et per ea, quae in ejus prophetae vaticinatione scripta sunt cap: 23. et repetita cap: 33. abunde confirmari videtur. Tametsi enim antea per alios prophetas, praecipue vero per Esaiam Messiae adventus ita perdictus fuerit, ut nunc ejus vaticinationem legentes, historiam potius, quam vaticinationem legere nobis videamur, tamen eo tempore praedictiones istae obscuriores erant, eaque ad varios atque extraneos sensus accommodari poterant. cujus rei fidem faciunt, quae hodie inter Iudaeos receptae sunt, carum interpretationes. Pleraque enim de Iesu Nazaraeno ibi praedicta, non modo de illo accipere renuunt; sed etiam de Messia, quem ipsi tamen expectant, accipi posse nolunt. At vero, quae de Messia ab Hieremia primum, deinde ab Ezechiele et Daniele aliisque praedicta sunt, qui etiam clarissimis verbis antecedentem Babylonicam captivitatem et ab ea liberationem certo tempore futuram, praedixerunt, adeo sunt aperta, ut nulla extranea interpretatione occultari, aut obscurari possint, nec ad ipsum Messiam


page 139, image: s139

ea omnino pertinere, Iudaei umquam negare sint ausi. Itaque quod dicis, Christum ipsis etiam antiquioribus illis patribus fuisse promissum, id sane fateor. sed nego ita apertas fuisse promissiones, ut id ipsi intelligerent, nedum ad se pertinere arbitrarentur illud, quod non ipsis, sed eorum posteritati se daturum deus promiserat. Nam quod sive in epsit: ad Hebr: cap: 11. sive alibi de spe futurorum sibi ipsis bonorum, qua patres illi praediti essent, scriptum est; in eo neque ad ipsius Christi personam illos respexisse traditur, aut illius ullam rationem habuisse, nec alius quam vel mysticus sensus, vel eventum potius, quam ipsorum animum significans est admittendus. Sed requirit haec res longiorem disputationem, quam ut hisce litteris includi possit.

[note: Christum non esse ex Adamo Adami filium.] Declarationem verborum tuorum, quod Christus non sit ex Adamo vel Adami filius, libenter amplector; atque, ut idem sentiamus, satis mihi est, quod ais, te credere, illum, verum hominem ex Davidis semine progatum, et interim, licet in virginis, id est mulieris utero, non tamen per commixtionem maris et foeminae conceptum.

[note: De verbis Christi Ioh: 2. v: 19. solvite templum hoc, et in tribus di ebus erigam illud.] De loco autem illo, solvite templum hoc, etc. quod suspectus censeri debeat, nullo modo tibi assentiri possum. Nam, quamvis dicas, te non propterea in dubium revocare sacra oracula, idtamen, si non mentem tuam quidem, sed rem ipsam spectes, necessario aliter se habet. Etenim, si de uno aliquo loco, qui in omnibus codicibus et exemplaribus, et apud omnes interpres eodem modo legatur, ut iste legitur,


page 140, image: s140

dubitare licet, nihil est, cur de omnibus dubitare non liceat, et tu ipse adjungis de sacris oraculis verba illa, quantumvis hinc inde depravata; quibus verbis satis indicas, non debere omnibus, quae in divinis litteris scripta leguntur, temere fidem adhiberi. Ego quidem contra ita sentio, Nihil in iis scriptis, quae communiter ab iis, qui Christiani sunt dicti, recepta et pro divinis habita sunt, constanter legi, quod non verissimum sit; hocque ad divinam providentiam pertinere prorsus arbitror, ut ejusmodi scripta numquam depraventur aut corrumpantur, neque ex toto neque ex parte. Et, si aliqui codices aut exemplaria alicubi mendosa sint, ex aliis emendatioribus, vel ex antiquorum interpretum auctoritate emendari queant. Qua de re disserui pluribus in opusculo quodam, quod de auctoritate librorum veteris et novi testamenti Italicā linguā conscripsi. Praestat mi frater, mihi crede, cum in aliquem scripturae locum incidimus, qui nobis falsam sententiam continere videatur, una cum Augustino hac in parte ignorantiam nostram fateri, quam eum, si alioquin indubitatus plane sit, in dubium revocare. Nihil habent verba illae apud Iohannem Christo tributa, quod non sit verissimum, et cum reliquis omnibus sacris oraculis consentiens. ut ipse fortassis, si umquam scripta mea legeris, praesertim vero disputationem meam cum Erasmo Iohannis, ingenue fateberis. Depone, quaeso te, istam, quam habes de sacris scripturis opinionem; quae sola, nifi caveris, innumer abilium in religione errorum, quemadmodum aliis compluribus


page 141, image: s141

Christum profitentibus, caussa tibi esse poterit; et, si ipsius vim atque aliorum exempla attendere velimus, facile quemvis in atheismum inducere tandem potest.

Gavisus vehementer sum, quod alia via aggressus esses contra Erasmum Iohannis disputare. Sed mihi scriptum seu litteras tuas videre non licuit. Is Erasmus nuper in maiorem Poloniam est profectus, metuens sibi, cum, ut te jamdudum audivisse existimo, Alexius typographus carceratus fuit, non tam propter Antithesim illam suam, quam ipsius opera publicaverat, quam propterea quod cum domi ipsius aliquandiu fuisset, operam suam ei commodaverat in operarum erroribus corrigendis, in quibusdam libellis (quos tamen ipse Erasmus minime probabat) ubi contra Christi adorationem et invocationem disputabatur. Nam inter coetera ejusmodi scripta, quae Cracoviae alexius excudit, excudebat, seu potius recudebat postremo librum illum, qui Palaeologo et aliis curantibus Francofurti ad Moenum annis superioribus sine principio et fine excusus fuerat. ubi praecipuum scriptum est, Responsio Francisci Davidis ad brevem quandam meam oppugnationem, inibi admodum negligenter et inemendate publicatam, duarum ipsius thesium et quatuor pro altera rationum contra Christi invocationem, quas ipse Franciscus, dum apud eum in Transylvania essem, mihi sua ipsius manis exaratas obtulerat, rogans, ut eas, si possem, m confutare vellem. quod postquam breviter, ut dictum est, feci, ipse longiorem, de qua dixi, responsionem


page 142, image: s142

confutationis meae scribere est aggressut, eamque mihi post aliquot menses tradidit. Ego vero statim hanc responsionem copiosissime refellere institui, in animo habens opus conscribere, in quo universa de Christi officio, potestate ac regno quaestio diligentissime explicaretur. Sedvix tertiam poeris partem absolveram, cum coactus sum, sic fratribus illius provinciae jubentibus, brevius responsum exarare, iis, quae jam scripseram in compendium redactis; ut in judicio, quod paucis post diebus Albae Iuliae coram principe et omnib: regni ordinibus, advocatis etiam ex Hungaria, quae Imperatori paret, non paucis theologis, de Francisco Davidis deque ipsius circa Christi adorationem et invocationem sententia habendum erat, posset aliquo, ut promissum fuerat, ad ejus scriptum respensio offerri. Sed postea, quia, contra quam sperabamus, de dogmate ipso ex sacris litteris nihil prorsus est disputatum, neutiquam oblata est responsio ista. quam ego inde discedens fratribus reliqui, ut recognitam, atque, ut ipsi oportere judicassent, emendatam, nomine tamen meo deleto, publicandam curarent, quemadmodum etiam se facturos polliciti fuerant. Hoc autem est illud opus, de quo audiveras, brevi a me editum iri, (atque hinc ad medias tuas litteras respondere incipiam) et quidem verum audisses, nisi typographo destituerer. Nam Alexius, quem solum habebamus, et cujus operā, quamvis a fratribus e coetu ejecti, uti hac in re potuissem, probibitus est post carcerationem, vel potius post dimissionem


page 143, image: s143

e carcere quidquam deinceps excudere. nec scio, an ullum alium usquam nacturus sim, qui mihi hac in re suam operam locare velit. Sumptus supeditare promisit Illustris et Magnificus. D. kiska, a me hac de re obnixe rogatus. Video enim nihil hodie edi posse inteta christiana religione majoris momenti, [note: De invocatione et ado ratione Christi.] quam hoc sit, Demonstratio, videlicet, quod Christo, licet rei creatae, tamen invocatio, et adoratio seu cultus divinus conveniat. Nam hoc, praesertim quod ad invocationem attinet, de quae nominatim inter me et Franciscum Davidis disputatur, me in ea responsione satis demonstrassse confido; cui addi poterunt disputationesmeae cum Christiano Francken, cum quo praecipue de adoratione mihi disceptation fuit, et sic res tota clarius apparebit. Si enim hoc demonstratum fuerit, concident omnes Trinitariorum munitiones, quaerevera uno hoc fundamento adhuc nituntur, quod Christo adoratio et invoatio conveniat, quae solius Dei illius altissimiomni ratione videtur esse propria; et ex altera parte vera Christi potestas atque majestas ostendetur, et in omnium animis confirmabitur: sine cujus cognitione nec Deus ipse, nec quidquam rerum divinarum recte cognoscitur; salutis nostrae ratio revera igonratur: quidquid praesertim de expiatione nostrorum peccatorum per Christum in sacris litteris legitur, pessime intelligitur: ipsius Christi universareligio in dubium revocatur, aut saltem mutationi et fini in hoc ipso scaculo obnoxia redditur; summum ac praestantissimum nostrae spei ac fides in Deum fundamentum


page 144, image: s144

nobis eripitur; ac denique, ne omnia hinc provenientia mala et incommoda, quae innumer abilia sunt, enumerare hic nunc velle videar, in ipsum Christum et Deum patrem gravissime peccatur.

Nam quod tu pro maxima (ut inquis) habes, Nullum de Christo ador ando praeceptum in sacris litteris extare, unde concludere vis, non modo non debere, sed ne posse quidem jure Christum adorari, duplicem habet responsionem. Nam et assumptio, et consequentia falsa est. Probo utrumque simul ex duobus sacris testimoniis; ex quorum utroque apparet, et Deum omnino velle, ut Christus a nobis adoretur, et non fuisse tamen necesse, ut haec ejus voluntas expressa diserte fuerit. rem enim per se ipsam monere, Christum omnino a nobis adorandum esse. Prius testimonium sunt verba illa ipsius Christi Ioh: 5. 22. Neque enim Pater judicat quemquam; sed omnejudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misitillum. Hic primum audis, Deum velle, ut Christus honoretur, sicut ipse honoratur ex quo aperte intelligitur, Christum eo genere honoris a nobis afficiendum esse, quo ipse Deus afficitur, et consequenter anobis adorandum esse. Nam honoris genus, quo Deum afficimus, adoratio sine dubio est. Tametsi enim particula Sicut plenam similitadinem necessario non significat, neque ego hoc loco significare volo (nulla enim alioqui esset differentia inter honorem Deo debitum et Christo,


page 145, image: s145

quam ego non minimam constituo) tamen ut aliquam peculiarem similitudinem significet necesse est. Nam si nulla alia esset similitudo, nisi prorsus generalis, id est, in eo simpliciter, quod uterque honoratur, inatilia et vanaomnino fuissent verba illa, sicut honorificant Patrem. Et ne quis putet, honoris similitudinem istam in eo tantum consistere, quod doctrinae et praeceptis Christi non minus sit parendum, quam Dei doctrinae et praeceptis pareatur (quamquam nec sola obedientia simplici Honoris no mini qppellari solet, et Christi praecepta ac doctrinae non sunt, ut ipse dicebat, ipsius Christi, sed Dei) animadvertatur caussa honoris; quae est, quia Deus dedit Christo omne judicium, ita ut ipse Pater jam non judiceet quemquam; id est, omne regimen etc gubernationem ecclesiae ei commisit, et poenarum ac praemiorum in eam, eosve, qui quacumque ratione cum eae aut cum Evangelit praedicatione quidquam comune habent, distribuedorum omnimodam potestarem de dit; et quod ad haec attinet, insui ipsius loco cum constituit. Iudicare enim phrasi hebraica, non solum jusdicere, etsententiam ferre, sed etiam, idque praecique, regere ac gubernare signifiicat. Consideretur, inquam, aussa ista, et intelligetur, hic de honore agi, qui debetur Christo, non quatenus ejus praeceptis et mandatis obeditur, sed quatenus pronostro rege ac domino coelesti agnoscitur, qui in nos omnes vitae necisque potestatem habet, ac perpetuo, ut Dei vicarius, nostri curam gerit. hunc autem honorem, adorationem, et divinum cultum esse, nemo (opinor)


page 146, image: s146

sancae mentis negaverit. Patet igitur ex his Christiverbis, Deum velle, ut Christus adoretur et divino cultu afficiatur. quae expositio divinae voluntatis nihil aliud est, quam praeceptum ac proinde patet, extare praeceptum de Christo adorando. Deinde vides ex iisdem verbis manifesto colligi, guber nationem et potestatem a Deo Christo concessam tanti esse, ut ipsa per se moneat, Christum esse adorandum, nec ullo praeterea praecepto ad eam rem esse opus. Inquit enim, Ome judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, etc. Igitur omne judicium habere a Deo, trahit secum necessario adorationem. Et sane, quemadmodum sensus ipse communis dictat, ut iis, qui hic in terris nos regunt et gubernatn, si curtum sit (ut profecto est) eos a Deo reges et gubernatores nobis fuise datos, terrenum honorem humanumque cultum exhibeamus, etiamsi nullum ea de re praeceptum extaret; sic idem sensus communis plane dictat, ut ei, qui in coelis degens divina ratione ex Dei voluntate nos regit et gubernat, coelestem honorem et divinum cultum praestemus, etiamsi id facere numquam jussi fuissemus.

Sed jam ad alterum testimonium veniamus, quod est apud Paulum Philipp: 2. in illis verbis, Propter quod et Deus superexaltavit illum, et donavit illi nomen quod est supra omne nomen; utim terrestrium, et subterraneorum, et omnis lingua confiteatur, quod Dominus [est] lesus Christus ad Dei patris gloriam.


page 147, image: s147

Hīc similiter primum vides expressam (idque graphice) adorationem, quae nomini Iesu ab omnibus creatis rebus debeatur ex ipsius Dei voluntate; quarae manife stum habes de Iesu adorando praeceptum. Deinde cuassam audis, quae non solum aperte docet, hanc esse divinam adorationem (nam ei, qui supra omnes treaturas, etiam coelestes, evectus est, non potest propter hoc ipsum deberi cultus nisi divinus) sed ettam propter modum, quo cum suo effectu hic conjungitur, clare ostendis, ubi ea sit, ut certe in Christo est, necessario ibidem effectumistum adorationis et divine cultus esse oportere, nec necesse esse aliud de eare divinum praeceptum extare. Sed, quod ad praeceptum attinet, habemus expressum aliud testimonium Heb: 1. ubiverba illa Psal: 97, Et adorenteum omnes angeli Dei, manifeste ad Christum referuntur, ad ostendendum, quanto Christus excellentior omnibus angelis sit; utpote qui ab ipsis omnibus adorari debeat. Neque hic est opus ostendere, etiam si verba istae in Psalmo ad Deum referantur ipsum, tamen merito potuisse a divino illo scriptore ad Christum referri; nisi et scriptoris illius. et aliorum, quorum monumenta in sacro volumine extant, qui nonnumquam ea, quae de Deo sunt dicta, ad Christum referunt, auctoritatem in dubium revocare velimus. Est tamen id a me breviter ostensum in Animadver sionibus in Assertiones collegii Posnaniemsis de trino et uno Deo Asser: 21. 9. 6 quem locum, si libuerit, poteris percurrere. sed multo fusius idem ostendi in disputatione mea cum Erasmo Iohannis. Quod si Christus.


page 148, image: s148

ab omnibus Dei angelis adorari debet, quanto magis ab hominibus, iis praesertim quorum proprie est coelestis rex et dominus?

Sed dices fortasse, Angeli Christum vident, homines hodie non vident. quasi vero vel praeceptum de solo Deo adorando, ex quo revera omnis oritur caussa dubitandi, an Christus adorandussit, eos tantum excludat, qui non videntur, vel Christi potestate et perpetua gubernatione in Ecclesia concessa, una cum necessaria non modo factorum et verborum nostrorum, sed etiam cogitationum omnium cognitione conjuncta, quam concedere divina oracula omnino cogunt, possit ullum discrimen constitui inter Christum a nobis visum, et non visum; que madmodum in prioribus meis ad te de hoc argumento litteris memini me scripsisse. Sed quale pondus in Christi persona habere possit discrimen istud, postea clarius videbimus. Prius enim examinanda ea sunt, quae a te ad Christi adorationem infirmandam sunt allata. Ais igitur primum, Christum ipsum Satanae pollicenti, se illi daturum omnia mundiregna, si procumbens se adorasset, rospondisse, Abie conspectu meo Satana, scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorato, eumque solum colito. Sed quid hoc ad rem, cum hīc de eo, quem adorare deberet ipse Christus, agatur? Numquid, si ipse Christus adorandus est, sequitur, eum potuisse non Deum modo, sed etiam semetipsum adorare, et propterea falso praeceptum illud de solo Deo adorando sibi accommodasse? Non crediderim, te hasce ineptias dicturum.


page 149, image: s149

At respondebis, idcirco locum istum adrem facere, quia inde apparet, etiam post Christum exhibitum vigere praeceptum in lege Mosis datum de solo Deo adorando, per quod Christus, cum is non sit ipse Deus, non secus atque aliae omnes res creatae ab adoratione excluditur. Ad hoc primo loco respondeo, post Christum exhibitum, dum ille adhuc mortalis in terris degeret, non solum praeceptum istud de solo Deo adorando viguisse, sed alia omnia, quae in lege Mosis scripta erant quantumvis caerimonialia, et (ut sic dicam) umbratilia; quae tamen postea, Christo glorificato, sublata sunt. Ex quo fit, ut hin nihil concludere liceat; praesertim, cum post Christum glorificatum apparuerit, tantum esse, ex ipsius Dei voluntate in nos, Christi potestatem et gubernationem, ut merito a nobis omnibus adorari debeat. adeo ut necesse sit, si modo praeceptum istud eam vim habet, ut nullo modo quisquam praeter Deum ipsum adorari possit, idpost Christi glorificationem non amplius vigere. Secundo respondeo, istud praeceptum minime istam vim habere, aut habuisse umquam, nisi ex accidente. quatenus, scilicet, nemo esset praeter Deum ipsum, qui adoratione dignus esset ex ipsius Dei voluntate; cujusque adoratio tota ad ipsum Deum referretur, nam quandocumque talis extitisset, nequaquam per praeceptum istud ejus adoratio prohibita fuisset. Nomen enim Solus, et particulae idem significantes, cum de Deo dicuntur, numquam eos excludunt, qui illi sunt subordinati. Solus Deus, exempli caussa, est servator; et tamen multi homines quoque


page 150, image: s150

servatores merito sunt appellati, et ipse Christus passim Servator dicitur. Nempe quia isti omnes, quamvis revera servaverint, aut servent, non tamen ex seipsis aut aliunde, quam ab ipso Deo id potestatis adepti sunt. Quis negaverit (ut de praecepto aliquo simili agamus) soli Deo confidendum esse? et tamen, ut alios omittam, Christo confidendum esse, passim est scriptum. Caussa hujus rei est, quod, ut ipse Christus dixit, qui ipsi confidit, sive in ipsum credit, non in ipsum credit, sed in eum, qui misit illum; cui videlicet soli confidendum est. Sic dicere possumus, et quidem summojure, quod, qui Christum adorat, non ipsum Christum adorat, sed Deum qui illi ea dedit, unde ad gloriam ipsius Dei adorari et possit, et debeat. Nam, ut Paulus diserte ait, quod omnis lingua confiteatur, Iesum Christum esse Dominum, hoc ad ipsius Dei patris gloriam pertinet. tantum abest, ut dubitare possimus, ne honor, qui Christo tribuitur, Dei honori quidquam deroget. Itaque, ut multa alia ejusmodi exempla in ipsius Christi persona reticeam, si quis velit ex praecepto de solo deo adorando concludere, Christum non esse adorandum, oportet, ut vel ipse probet, Christum ea non habere, quibus adoratio conveniat, aut certe ejus adorationem ad ipsum Deum non referri, vel ea diluat, ex quibus contrarium ab aliis probatur. alioquin nihil aget.

Pleraque autem, quae ad argumentationem tuam refellendum ex Christi verbis illis ad Satanam ductam pertinere magnopere possunt, sciens prudens omitto, sperans haec pauca satis esse; et ad illud accedo,


page 151, image: s151

quod deinde affers de eodem ipso Christo, qui discipulis suis petentibus, ut ipsos orare doceret. Cum orabitis, inquit, dicitote, Pater noster, qui es in coelis, etc. et addis, Hujus ipsius Christi Mandati fines quis transgredi audebit? Hīc primum adorationem cum invocatione confundis, quod tamen fieri non debet, cum utriusque sit deversaquaedam ratio; adeo ut ego, quamvis nihilprorsus dubitem, praeceptum extare de Christo adorando, et, etiamsi non extaret, tamen eum omnino adorari a nobis debere, non idem tamen existimen de eodem invocando, cum videlicet invocatio pro ipsa opis imploratione et directione precum nostrarum accipitur. Hīc enim statuo, id quidem merito a nobis fieri posse, id est, posse nos jure ad ipsum Christum preces nostras dirigere, eiusque ipem nominatim implorare; nihil tamen esse quod nos id facere cogat. Alioqui numquam posset a nobis Deus solus, id est Christo non etiam rogato, rogari. quod tamen falsissimum esse et ipsorum Apostolorum exempla, et perpetuus Ecclesiae usus demonstrat. Atque haec ratio, quae mihi evidentissima videtur, tantum apud me ponderis habet ut non paucos locos novi testamenti, ubi Christi invocatio praecipi videtur, quos satis diligenter in disputatione mea cum Francisco Davidis collegi, ita interpreter, ut ibi non praecepta, sed commone factiones tantum habeantur, et adhortationes. Quis enim ex nobis non vehementier laetetur, si sciat, se in omnibus suis necessitatibus posse confidenter ejus opem implorare, qui homo mortalis fuit, ut nos simus; qui ea


page 152, image: s152

omnia mala est expertus in hoc mundo, quae nos quotidie experimur; qui, licet dominus, tamen idem noster frater est, et caro ex carne nostra, osque ex ossibus nostris, qui denique nostrae fidei ac professionis, ob quam tam multa patimur, princeps, dux, et auctor est, cujusque propterea plurimum interest, ut nos salvi simus? Quis non libenter ad ejusmodi servatoris opem confugiat eamque imploret? Ex quo apparet summa Dei erga nos benignitas cum summa sapientia conjuncta, qui ha admirabili ratione, ubi similiter infinitam suam potentiam ostendit, voluerit fragilitati nostrae succurrere, et in mediis nostris calamitatibus nos non modo securos, sed etiam laetissimos reddere.

Nec vero metuendum est, ne si, Deo solo invocato, ut supra dictum est, Christus ipse non invocatur, vicissim, Christo solo, id est, nomine Dei praeterito, invocato, Deus ipse non invocetur; et sic praecepto Dei ipsius invocandi non satis fiat. Nam, licet, qui regem rogat, hoc ipso, ejus praefectum non roget, tamen, qui praefectum regis rogat, hoc ipso, ipsum regem rogare intelligitur. Subordinatus est enim praefectus regi; sed non conra, rex praefecto. Sic Christus Deo subordinatus est; sed non contra, Deus Christo. quare, etiamsi, qui Deum invocat, non idcirco Christum omnino invocat, tamen, qui Christum invocat, omnino ipsum Deum invocare dicendus est. Verum, quia ut ex tuis verbis patet, tu ex Christi verbis, cum orare discipulos docuit, non solum concluderevis, non fuisse praeceptum, ut Christum oremus, sed etiam non posse eum


page 153, image: s153

a nobis orari. Dico, Christiverba hanc vim nullo pacto habere posse; nec praecepti, quod dedit, fines eum transgredi, qui ipsum Christum oret. Neque enim vel discipuli ab ipso exquisierunt, quem orare deberent, vel ipse, ut consequens est, id illis praescribere voluit. Sed id exquisierunt discipuli, quibus verbis, et quaenam orare Deum deberent, quem orandum esse constabat, et Christus necessario similiter nihil aliud eos docuit, nisi, qua ratione Deum orare deberent. Quid igitur hoc ad Christi invocationem excludendam, si alioquin appareat, eum illa haberem quae ad invocationem requiruntur? Numquid peccarunt iidem discipuli, cum postea ipsum Christum orarunt, ut se in navi pereuntes servaret, sibique augeret fidem? quae tamen res sunt ejusmodi, quas nemo antea nisi ab ipso Deo petere ausus fuisset. Curvero non peccarunt? quia videlicet vel animadverterunt, vel merito crediderunt, Christum ista praestandi potestatem et munus ab ipso Deo habuisse; quod satis est, ut quis jure omnino invocari possit, si modo invocantis preces audire vel percipere queat.

Adde, quod etiamsi discipuli interrogassent, quem orare deberent, quia sine dubio de numine aliquo intellexissent, quod, licet ab ipsis non visum, praesens tamen ipsis esset, et Christus quisnam iste esset, eos docuisset, non idcirco tamen seipsum ab invocatione exclusisset. Adhuc enim conspiciebatur ipse ab illis, nec dum eam vim et potestatem fuerat adeptus, ut quamvis nulli conspectus, omnibus tamen esset praesens; aut certe ea de re nihil adhuc constabat. quae


page 154, image: s154

tanta erat, tamque ab omni verisimilitudine abborrere videbatur, ut aequum esset, eam prius effectis comprobari, quam ipsius tantum Christi verbis asseri. Quamquam cum jam hora illa appropinquaret, qua eundum illi erat ad Patrem, et mox pluribus documentis confirmandum, eum vi ista ac potestate praeditum esse, non praetermisit ipse eosdem suos discipulos monere, ut, quod ante hac numquam fecerant, Patrem Deum in ipsius nomine rogarent; se enim facturum, quidquid hac ratione rogassent. Quippe, cum dicit, se facturum, idque etiam repetit, satis significat, Rogare Patrem in Christi nomine, nihilaliud esse, quam Patrem rogare, ad ipsum Christum preces dirigendo. quod quia fieriposse nondum constabat, idcirco Patri suā praerogativā interim expresse conservatā, et ostenso, sui ipsius invocationem non ipsius, sed Patris revera invocationem esse, summa cum modestia tantam de seipso rem significavit. potitis, quam disertis verbis expressit. et propterea etiam, quod se, sirogassent facturum dixerat, postea Patrem daturum affirmavit. Ac deinde subjunxit, In die illa in nomine meo petecis. quasi diceret, Hoc, quod nunc satis intelligere non potestis; vel, si tamen intelligitis, fieri a vobis posse, persuaderi, tunc omnino facietis, cum post meam glorificationem agnoscetis, et plane percipietis aliquando, me, licet a vobis absentem tamen et precationes vestras exaudire, et vobis in tempore secundum vota vestra opitulari posse. Tametsi non est omittendum, in codicibus latinus, et in Syriaca interpretatione, ubi


page 155, image: s155

Christus secundo ait, se facturum quod petiissent in ipsius nomine, ad hunc modum legi, Si quid petieritis me in nomine meo. quaec lectio nequaquam inepta est, ut Franciscus Davidis existimabat; quod me vel ipsius testimonio in mea cum ipso disputatione satis probasse confido.

Iam quod ais, exemplum nullum extare adorati seu invocati Christi, et ad id confirmandum apostolorum exemplum affers, qui aliquando orantes ad ipsum tantum Deum preces direxerint, infirmissima omnino est haec confirmatio et ratiocinatio; quia videlicet quidpiam aliquando factum non fuerit, numquam factum fuisse; sive, quia aliquando factum non esse legatur, haud legi umquam fuisse factum. Atqui et adoratum et invocatum fuisse Christum, probant aperte vel illa duo exempla, quae Zglobicius protulerat; ad quae responsionem tuam, quam ego miratus fueram, dum defendere conaris, eamque, ut mihi admirationem adimas, apertius explicare, multo magis (ignosce obsecro) me mirari cogis. Tua enim responsio in litteris ad ipsum Zglobicium prorsus haec est, quaestionem esse, Num quisquam Chtistum non visum veneratus sit, vel eum adoraverit; non autem, an visum aliquando; nam de hoc nullum est dubium. Ego hanc responsionem sum miratus, quae post Christi glorificationem discrimen, quod ad eum adorandum et invotandum attinet, ponit inter ipsum visum, et non visum. Nam propterea ibidem plurimum niteris ostendere, Christum ipsum a Stephano corporeis oculis fuisse visum; ubi meo judicia.


page 156, image: s156

addere debuoras, Stephanum vicissim a Christo corporeis auribus fuisse auditum. Attuli autem rationes, cur, si sacris testimontis credimus, nulla sit caussa, ut quisquam discrimen istud ponat. quae rationes a te refellendae erant si mihi admirationem adimere volebas, et demonstrandum, plurimum interesse in hoc invocationis et adorationis Christi negotio, utrum Christus conspiciatur nec ne. praesertim cum alioqui apertum sit, sive absentem sive praesentem neminem divino cultu sine Det expressa aut saltem tacita voluntate afficiendum esse, Nam quod, ut recte, quid tibi velis percipiam, cum ais, Christum ipsum adoratum fuisse, scribis, multos, quidem a Christo, quem praesentem viderunt, multa petiisse, cum tamen id nullam adorationem evincat. haec certe non videtur tui dicti explicatio, sed potius refutatio; nisi Adorationis nomen alio sensu hīs extuleris, quam supra verbum Adorandi. Pugnat enim aliquo modo, hoc, quod ex petitionibus illis nulla Christi adoratio evincatur, cum eo, quod Christus visus adoratus fuerit; tantum abest, ut illius possit esse explicatio. Verum arbitro, te, cum dixisti, Christum visum fuisse adoratum, non divinum honorem sed humanum tantum exhibitum intellexisse; postea vero Adorationis voce divinum honorem omnino significare voluisse. quasi divinus honor seu Deo debitus nemini viso exhiberi possit. Quod si ita est, nihil erat, cur Christus Satanama se visum propterea adorare recusaret, quod scriptum esset, solum Deum esse adorandum. Quandoquidem praeceptum istud de divino exhibendo


page 157, image: s157

honore accipiendum esse, nulli dubium esse potest. Non tollitigitur conspectus ipse divnam adorationem. Quemadmodum vicissim ex altera parte nemo est, qui ex eo solo, quod Chisto coram, dum ab eo aliquid peteretur, exhibitus a petentibus hohor et cultus quidam haud raro legitur, concludat, Christum divino honore affectum fuisse. quod tamen a quibusdam concludi ipse existimare videris; idque exemplo Elisaei refutare conaris, coramquo mulier illa Sunamitis procubuit. quo interim exemplo afferendo, atque explicando non parum confirmas et explicas Christi, licet absentis, invocationem; quam, ut ante dixi, cum adoratione confundis. nec minus hanc, quam illam, ei adimere videris. Etenim, si, ut ais, idcirco ante Elisaeum procumbens mulier illa suscitationem pueri ab eo petiit, quod videret Deum eivim et virtutem suscitandi mortuos et alia faciendi miracula dedisse, nihil est cur si animadverterimus, Deum Christo, licet a nobis corpore absenti, vim et virtutem nobis opitulandi dedisse, eumque precationes nostras exaudire posse, illius opem venerabundi implorare dubitemus. Nam, quod excipis, mulierem illam ab Elisaeo non tamquam a Deo a quo solo omnia petenda sunt, filium suum suscitari petrisse; nec ego sane aliter de Christo sentio, quidquamve ab ipso tamquam a Deo, a quo solo omnia petenda esse fateor, peti posse volo. id est, hac ipsa in re, ut Elisaeum mulier illa, sic ego Christum non primam et solam sed secundam et ascitam caussam agnosco. quamvis magnum alioquin inter Elisaeum, et


page 158, image: s158

Christum hīc discrimen constituam. Vis enim seupotestas Christo data, perpetuo ac constantissime in ipso residet; idque in hunc ipsum finem, ut ad ejus opem omnes confugere possimus. quod neutiquam de Elisaeo affirmari potest. Ex quo fit, ut alia et multo majore fiducia ac veneratione a Christo petendum sit, quam ab Elisaeo peti poterat. Hīc autem vides, te optime agnoscere, id verum esse, quod supra dixi, particulas exclusivas (quas vocant) non excludere ab ipso Deo illos, qui ei sunt subordinati. Alioqui quomodo ais, a solo Deo omnia petenda esse, et interim non obscure confiteris, recte ab Elisaeo mortui pueri suscitationem petitam fuisse? Ex praedictis patet, ad exempla, quae Zglobicius adorati et invocati Christi attulerat, refellenda nihil pertinere id, in quo tuae responsionis vim posueras, Christum videlicet tum fuisse conspectum; nisi de Iesu Christi a nobis corpore absentis potestate, et cura in Ecclesia ac spirituali praesentia dubites, aut diversum a nobis sentias. qua de re postmodum aliquid explicatius dicendum erit.

Nunc reliqua refutanda sunt, quae ad eadem exempla convellenda pertinere existimasti, Inquis enim, Stephanum non adorasse Christum, sed ei vitam in manus commendasse, an non ipse concedis, a Stephano Christum fuisse invocatum? Nam, quod causam affers, quod sciret illum a Patre datum esse servatorem, recte est. Verum nos quoque idem scimus, et propterea ut nos servet, illum similiter invocare possumus, seu in illius manus vitam nostram commendare. Quod cum sit omnium, quae ad nos pertinent,


page 159, image: s159

maximum et praestantissimum, nulla caussa est, cur quisquam dubitet, an simpliciter dici queat, Christum a nobis merito invocari posse, immo, ut Christi invocatio asseratur, nihil opus est, nosscire, eum fuisse servatorem a Patre datum. Sive enim hoc nos sciamus, sive minus, verissimum tamen id et est, et erit semper. Atque idcirco, si haec Christi invocandi caussa est, certissimum esse debet, Christo invocationem perpetuo convenire. Itaque vel prorsus supervacaneum mihi videtur id, quod subjungis, Stephanum confirmatum fuisse in ea sententia, quod Christus scilicet datus esset a Patre servator, cum videret caelos apertos, et Iesum ad Dei dexteram; vel certe ad exemplum istud invocati Christi ulla ex parte elevandum, nihil momenti habet. Primum enim non id hoc loco quaeritur, an, si nos Christum invocaverimus, id bonā conscientiā, sive, ut Paulina locutione utar, ex fide facturi simus; sed simpliciter, an Christus merito a nobis invocari queat. Deinde bonā plane conscientiā atque ex fide Christum invocat, quisquis, ut verum est, ita credet ac sibi per suadet, Christum a Deo datum fuisse servatorem; nec magis quam Stephanus, ea in re a quoquam reprehendi jure potest. Quid enim est opus alia confirmatione, ubi quis id, quod verissimum est, jam firmiter credit? Quamquam, si sacris novi foederis litteris credendum est, multo magis in hac sententia, quod Christus datus sit a Patre servator, confirmati nos sumus, quam fuerit Stephanus ex visione illa. Nam nos quoque ex eadem visione pariter confirmamur, ac praeterea innumerabilia


page 160, image: s160

paene alia documenta et apertissima testimonia ejus rei habemus. Itaque necesse est omnino, ut qui Christo invocationem non convenire suspicatur, novi testamenti scripta omnia tandem suspectissima habeat, et propterea neget, nobis constare, an Iesus Christus perpetuus servator a Deo nobis datus fuerit, si modo, ut ipse satis aperte confiteris, hoc satis est, ut profecto est, ad Christi opem salutis consequendae gratiā implorandam. Non recte igitur inter Christum a Stephano conspectum, a nobis vero minime, differentia a te constitui videtur, ob eam caussam; quod ille in ea sentententia, quod Christus servator a Deo datus fuerit, confirmaretur, nos vero, scilicet, non confirmemur. Immo multo absurdius dictum est hoc, quam, si dixisses; idcirco differentiam istam constitui debere, quia potuit Stephanus sperare, Christum, quem videbat suas preces percepturum, nos autem, cum illum non videamus, non est cur id speremus; quemadmodum te ratiocinatum tacite fuisse in tuis ad Zglobicium litteris prorsus existimabam. Hīc enim id saltem nobis probandum relinquitur, Christum, a nobis licet corpore absentem, precationes nostras audire. quod, quantumvis sacris testimoniis confirmatum, negant tamen n omnes, qui Christo hodie invocationem adimunt. Itaque, ut antea dixi, est cur explicationem sententiae tuae in refellendis exemplis a Zglobicio allatis, multo magis mirer, quam ipsam sententiam mirabar, Nam quod attinet ad alterum exemplum, Apostolorum videlicet, qui Christum adorārunt, nihil affers praeter id, quod


page 161, image: s161

prius dixeras, Apostolos tunc Christum vidisses; quod vero non visum postea ador assent, nullum extare in sacris litteris exenplum. Ossendendun est igitur, sive quod ad invocationem, sive quod ad adorationem attinet, nullam differentiam esse inter Christum visum et non visum, postquam is a Deo glorificatus fuit. Est autem quaestio haec tota ad Christi in caelo manentis in nos potestatem et gubernationem referenda, de qua videamus quid ipse sentias. Ais igitur, potestatem et gubernationem eius esse in Ecclesiam, ut ei distribuat dona spiritualia a Patre accepta. Ergo haec poterunt a Christo peti. Quod enim illico addis, Pro quibus cum Pater invocatur; dat ea petentibus, sed nonnisi per Iesum Christum filium, inque eius nomine, iuxta Christi praeceptum, Quicquid per meum nomen petieritis, id faciam, si eam vim habet, ut nolis tamen haec ab ipso Christo peti, sed tantum a Deo, id et rationi manifestae, et tuis quodammodo, quae subjungis, verbis aperte repugnat. Cum enim statim addis, Sed dices fortassis non satis esse ea tantum petere, plura esse petenda, videris velle occurrere tacitae objectioni, quasi pauciora a Christo peti posse concesseris, quam revera peti possunt. Nam alioqui non apparet, cur me ista dicturum suspicari queas. Ostendunt quidem sequentia alia verba tua, te aliud sensisse. verum id extra propositam quaestionem esse videtur, adeoque veritati minime consentaneum. Videris enim nolle, ab ipso Deo quidquam peti posse praeter dona spiritualia, aut certe


page 162, image: s162

non esse, cur aliud petamus. quod ut multis sacrum testimoniis et rationibus inde sumptis, ni fallor, refellitur; sic iis paucis, quae affers, neutiquam confirmatur. Sed quoniam, ut dixi, hoc extra propositam quaestionem mihi videtur, de eo pluribus diserendum non censui. Itaque ad rationem venio, ex qua omnino probari posse existimo, non ab ipso Deo tantum, sed etiam a Christo nominatim dona spiritualia peti posse. si modo verum est, quod ipse verissimum esse et agnoscis, et concedis, ejusmodi dona a Deo non nisi per Iesum Christum dari. Nam quid, quaeso, est aliud, aliquid per Iesum Christum dari, quam proximum (ut sic dixerim) datorem esse ipsum Christum? id quod ipse satis agnoscis, cum huc accommodas verba illa Christi, hoc faciam. (Quamquam intelligis omnino, Christum ita dare, ut tamen semper, cum dat, quod dat, a Deo accipiat) Etenim si concedis, Christum perpetuam dandi potestatem habere, jam inde a suae glorificationis initio sibi traditam, nihil est, cur neges eum in iis, quae ad eam potestatem pertinent, invocari posse; ut mox ostendam. Iam vero Deum nullam potestatem revera dandi Iesu Christo concessisse, sed tantum instrumentalem quandam nec liberam ejus rei caussam eum constituisse, cum divinis litteris adversatur, quae, praeter alia multa ejusdem sententiae testimonia, diserte alicubi testantur, Christo omnem postestatem caelo et interra datam fuisse; tum rationi repugnat, quae nullo modo patitur, a Deo quidquam frustra afieri. Frustra autem facturum fuisse Deum, si Christum glorificatum et


page 163, image: s163

in coelis perpetuo manentem, simplex ac nudum instrumentum dona sua spiritualia eius fidelibus dandi effecisset, vel id demonstrat, quod quantumvis diligenter quis id investigare conetur, nullam tamen eius rei probabilem caussam sit deprehensurus. Caussam autem cur id feceri, nobis nulla ratione constare, absurdissimum censeri debet; cum satis superque manifestum sit, quicquid Deus Christo concessit, id adnos in fide ac spe salutis nostrae confirmandos pertinere. Quidpero huc, obsecro, pertinere potest, quod Christut solus sit simplex ac nudum instrumentum distribuendorum Dei donorum? Certe, si Christus nullam ea in re liberam ac perpetuam potestatem habet, nihil est, cur hinc Deo, magis quam antea, considendi argumentum ullum habeamus. At vero, si ejusmodi potestas a Deo fuit Christo concessa, utpro arbitratu suo suis fidelibus spiritualia dona largiri queat, nemo est quin et videat, et sentiat, si modo Christi fidelis sit, quantopere hinc in salutis aeternae spe jugiter confirmetur. Qua de re supra quantum satis est, egimus. Exqueus, quae ibi diximus, abunde constet, istam Christi potestatem invocationem eiusdem Christi secum trahere; non modo quia certum ex sanctis litteris est, Christum caelis regnantem renes et corda scrutari Apoc 2. v. 23. et consequenter multo magis verba precationum nostrarum exaudire ac percipere, verum etiam quia hoc praecipuum est effectum proximusque finis potestatis eiusmodia a Deo Christo concestae; ut videlicet, sine ulla dubitatione, eius opem ad opportunum auxilium, ut


page 164, image: s164

loquitur apostolus Heb: 4. V. ultimo implorare possimus. Sensit Franciscus Davidis; senserunt et alii, qui vel ante, vel post ipsum, Christi invocationem negare sunt ausi, quam sit necessarium, Christum invocari posse, si distributio ista donorum spiritualium, quae te agnoscitur, illi concedatur. et propterea tandem, Christum nihil plane nunc agere affirmarunt; sed tantum modo in tutela Dei esse, donec regnum suum, quod nunc illi revera adimunt, ineat atque assumat. atque in hunc sensum non minus ridicule, quam impie interpretati sunt Christi sessionem ad Dei dexteram, donec Deus ponat illius inimicos scabellum pedum ejus. cum tamen et ex ipsa locutione, et ex Pauli, et aliorum apostolorum explicatione, et ex ipso loco, unde sententia ista de Christo sumpta est, et denique ex tota religionis nostrae analogia, nemo non per spicere queat, ejusmodi sessione [note: Ad Dei dexteram sessio quid significet.] nihi aliud significari, quam supremam post Deum potestatem ac gubernationem duraturam, donec mors ultimus hostis aboleatur, cum interim alis hostes paullatim debellentur, et Christo subjiciantur, abipso quidem Deo inde enim tamquam ex fonte omnis virtus et potentia derivatur) sed tamen, ut per secundam caussam per ipsum Christum nullo prorsus pacto otiosum, sed perpetuo ac iugiter vi et potestate sibi a Deo tradita ea in re agentem et operantem quemadmodum David, hac in re Christi typus, in sibi inimicis suis subjiciendis nulla ratione fuit otiosus; immo ipse is fuit, qui virtute ac potentia sibi a Deo concessa omnes suos hostes tandem debellavit.


page 165, image: s165

Et sane nemo fuerit umquam, qui ex divinis testimoniis edoctus, Iesum post crucis mortem a Deo factum fuisse Dominum et Christum, id est dominatorem ac regem populi sui, eumque cum Davide typo comparans et componens, non plane agnoscat, necesse esse, ut lesus Christus reipsa Dei populi turam ac gubernationem habeat, eique praesit, eumque regat, in eum denique supremam post Deum, vel potius Dei quodammodo vice potestatem atque imperium exerceat; et idcirco, quemadmodum poterat Israelis populus ad Davidem in omnibus, quae ad ejus regnum pertinebant, sic populum christianum ad Christum lesum in omnibus, quae ad ejus regnum pertinent, opis implorandae et impetrandae gratiā meritissimo confugere posse. ac simul non fateatur, ut Davidi terreno et carnali (ut dicitur) regi humanus et carnalis cultus ab Israelis populo prorsus debebatur, sic Christo Iesuregi caelesti et spirituali divinum et spiritualem cultum ab omnibus Christianis prorsus deberi. Cumque ex ejus modi regno et potestate in nos omnes necessario ejusdem Christi, licet corpore absentis, efficaciā spiritus, et factorum, dictorum, cogitationum omnium nostrarum cognitione, perpetua praesentia colligatur et consequatur, necesse est confiteri, cultum istum et, licet a nobis corporeis oculis non viso, perpetuo exhibendum esse. Quamquam ejus in caelo maenentis, apud suos hīc in terris praesentia, ex pluribus alioqui sacrarum litterarum lotis aperte colligitur. ut, cum ipse dicit se in eorum medio esse, qui in ipsius nomine fuerint congregati;


page 166, image: s166

cum se cum Apostolis ad consummationem usque saeculi futurum ait; cum denique, ut aliatestimonia omittam, pollicetur, si quis ipsum dilexerit, se una cum Patre ad eum venturum, et mansionem apud eum facturum. Quinetiam aperte ex sanctis litteris constat, Christum, licet corpore absentem ac non visum, adorandum tamen esse; cum diserte, ut supra vidimus, scriptum sit, omne genu caelestium, terrestrium, et subterraneorum in nomine Iesu flecti, Deum, ipso superexaltando, et nomine omnium summo donando curasse. Itaque, quamvis tu aliter sentire videaris, et Christo, licet corpore praesenti, divinum cultum exhibitum fuisse negare, ea exempla missafaczo, ex quibus constat, Christum corporeis oculis visum divino cultu affectum fuisse, seu longe alia, quam politica humanaveratione, si adorantium mens spectetur, fuisse adoratum. qualia sunt, quae habentur Matth: 14. v. 33. et Ioh: 9. v. 39. Tametsi ejusmodi exempla fidem faciunt, atque demonstrant, divinum cultum, qui Christo exhibeatur, nihil pugnare cum praecepto illo de solo Deo adorando, sive praeceptum illud nihil impedire, quominus Christus divino cultu afficiatur. quo evicto et Christi perpetuā inter nos praesentiā ex sacris litteris aperte ostensā, iplāque totius Christianae religionis, praecipue vero ipsius Christi muneris ratione recte perpensā, non est quod quis dubitet, velpoitus dubitare non exhorrescat, utrum Christo divinus cultus conveniat. Breviter ipsius Christi nomen unumquemque satis superque admonet, Christum perpetuo a nobis colendum,


page 167, image: s167

et divina ratione, quando a nobiscorpore jamdiu abest, ador andum esse, adque illius opem atque auxilium nos summa cum fiducia confugere posse. Alioqui jam Christus, id est rex noster, quatenus Des populus sumus, revera non esset, et turpiter a Deo divinisque, hominibus delusi fuissemus omnes, qui qpertissime saepissimeque sunt contestati, hunc nobis regem dominumque fuisse datum. Quamobrem, etiamsi verissimum est, quod ais, hīc de re omnium maxima agi, nihil est tamen, quod nos suspensos sive ancipites, qualem te esse confiteris, hac in re tenere debeat. Immo, quia de re omnium maxima in religione nostra agitur, nihil prosus est cunctandum, sed apertissima veritas statim amplectenda, et mordicus retinenda. Nam unde factum esse existimas, ut ab ibso ferme nascentis eccle siae Christi initio usque ad nostra tempora, tot viri, adeo ut nullus sit numerus, non minus pietate quam doctrina clarissimi, tot ipsius Christi sanctissimi martyres, eum alioqui gravissimum errorem secuti fuerint, quod Christus sit unus ille Deus, qui omnia creavit, aut certe ex illius propriasubstantia genitus, nisi quia nimis aperte in sanctis litteris ea illi tribui animaduertunt, quae soli Deo tribui consuaverunt, et inter caetera potissimum adorationem et invocationem, eave, a quibus ador atio et invocatio, illa ut prosus debita, haec ut plane conveniens, nullo pacto sejungi possunt? Noli igitur, rogo atque obsecrote, veritati manifestissimae quidquam repugnare et summum ac praestantissimum Christianae pietatis mysterium et fundamentum agnosce,


page 168, image: s168

supremam videlicet in nos omnes Iesu Nazarano datam a Deo in perpetuum praesentem potestatem et gubernationem; quam graphice inter alios locos descriptam, et [gap: Greek word(s)] quadam oculis subjectam habes in prioribus tribus Apocalyp. capitibus. quibus, ne tibi quidquam desit, quinctum ejusdem libri caput adjunge, ubi praeter alia huc apertissime pertinentia, in uno 8. versiculo ea ipsa satis expressae habes, de quibus nominatim agimus, Christi videlicet adorationem et invocationem idque tecum denique serio reputes, quantus error sit, si Deus Christum a nobis adorari debere et invocari posse velit, ei adorationem invocationemque denegare. Contra vero, quam leviter is erraret, qui etiamsi id Deus non juberet, Christum tamen adorari debere et invocari posse, non verbis tantum, sed factis quoque comprobaret; modo, ut res ipsa monet, ad ipsum Deum omnem Christi adorationem et invocationem teferret. quae lantius hīc exponerem atque explicarem, nisi persuasum haberem, exiis, quae supra disputata sunt, ea satis intelligi ac percipi posse. Quare finem etiam hoc de argumento disserendi faciam in praesentia, donec mihi uberius remtotam tractandi abs te occasio detur. quod numquam facere detrectabo, quamvis plurima jam eadem de rescripserim; si modo animadvertere potero, te nihil tergiversari, idque unum reipsa quaerere, ut veritatem agnoscas et amplectaris, quemadmodum de te sperare mihique certo polliceri et charitas christiana, et opinio, quam jamdiu ex tuis ad me litteris de tua pietate


page 169, image: s169

et integritate concepi, non solum suadet, verum etiam cogit.

Caeterum, ut ad reliqua, quae tuis litteris continentur, aliquid respondeam, laetor sane tibi probari disputationem meam de sept: cap. epistolae ad Rom: quamvis non per omnia tibi ea placere profitearis, quae de gradibus, regeneratorum a me dicuntur. Spero enim, si rem diligentius perpenderis, ista quoque tibi probatum iri. Nam quod ais, ea tibi non per omnia placere, nisi velim, quosdam ferre fructum partim trigecuplum. partim sexagecuplum, partim centuplum, non satis intelligo quid tibi velis; praesertim cum mentem meam in istis gradibus constituendis adeo aperiam, (ni fallor) ut de ea dubitandi nullus locus relinquatur. Sed me in tua hīc mente percipienda valde ancipitem reddit, primum, quod nesciam an revera meaesententiae explicationem, an vero potius confirmationem ex sacris litteris requiras. Deinde, quod, quid sit quosdam ferre fructum partim trigecuplum, partim sexagecuplum, partim centuplum, non omnino intelligo. Verba enim ipsa unum sonant; ut autem aliud significent, et Christi parabola, ad quam respicere videntur, et res ipsa postulat. Sed quidquid sit, si confirmationem meae sententiae requiris, satis me eam confirmasse videor, dum toto ferme libello ostendi, regeneratum cum esse, in quo spiritus carne sit potentior, adeo ut non secundum carnem, sed secundum spiritum vivat. ubi nescio quomodo quis negare possit, eos gradus inveniri, quos ego constitui. Fateor equidem, satius


page 170, image: s170

futurum fuisse, quod huc attinet, si eorum sententiam aperte resutassem, qui negant, eum esse regeneratum, qui aliquando peccet, vel perraro ac levissime, immo vel semel quidem; peccatumque cupiditatem etiam illam, cui nullo modo praebetur assensus, esse statuunt. Verum, cur id non fecerim, caussam attali in epistola ad lectorem. Fateor similiter, me potuisse illā Christi parabolā meam sententiam confimare. Sed longum fuisse ostendere evidenter, eam esse Christi verborum sententiam, quam ego agnosco, quaeque ad meam de gradibus regeneratorum sententiam confirmandam pertinet. ac praeterea quicquid inde elicere pateram, jam sciebam ab adversario mihi concedi. Itaque supervacaneum esse duxi parabolam illam in medium afferre. Quod si mea sententiae explicationem requiris, jam dixi, quomodo id jure requirere possis, me prorsus nescire. Si te aliquando latius explicueris, mihi gratissimum feceris. Audio enim quendam Tigurinum, nomine Raphaelem Eglinum Bezae discipulum, meae illius disputationis refutandae provinciam suscepisse; et facile futurum, ut in proximis nundinis Francofordiensibus illius opus venale habeamus. Hoc autem iterum me ad scribendum, totamque rem uberius tractandam atque explicandam, impellet. Quare velim et abs te, et ab aliis omnibus diserte de iis moneri, de quibus in hac tota tractatione monendus sim. Paratissimum enim me esse sentio ad omnia publice corrigenda, quae mihi minus recte dicta exciderint.

De Sommero vehementer sum miratus, quae mihi


page 171, image: s171

rescribis; quasi ego, suspicione aliqua ductus, dixerim, illum, mortuorum resurrectionem negasse, et non aperte, nisi memoria me fallit, professus fuerim, me ex ipso Francisco Davidis, cui Sommerus dum vixit, carissimus et familiarissimus erat, quem Franciscus ejusque memoriam et suspiciebat et maxime colebat, id accepisse. Addebat autem Franciscus, se Sommerum acerrime ejus rei nomine saepius objurgasse, utque aliquando resipisceret, monuisse. Haecque, dum Claudiopoli apud ipsum habitavi, non semel, sed frequenter mihi commemoravit. Quocirca, si de veritate meorum verborum fortasse dubitas, non est, quod me in eorum numero reponas, qui, nisi quis in sua, aut alterius cujuspiam verba juraverit, illico eum seductorem esse clamitant, etc. a quibus mirum in modum et quam longissime semper abfui, et abfuturus sum; sed potius me aut mendacii aut oblivionis suspectum habeas. Sommeri liber ille, multa sane continet non spernenda, et ejus viri doctrina atque ingenio dignissima; sed multa etiam non pio tantum homine, sed paullo doctiore aut acutiore prorsus indigna. Ejus ego vitriscripta omnia libentissime quidem legerem. Sperarem enim aliquid semper inde vel addiscere, velcerte ad ea, quae jam didici, confirmanda elicere. Verum in ejusmodi scriptis legendis, necesse est summum judicium summamque diligentiam adhibere, ne unacum cibo venenum etiam sumatur. Sed jam adtuas litteras respondendi finis esto. Tu me, ut soles, ama meque fratribus omnibus diligenter commenda, et una cum ipsis in Domino


page 172, image: s172

quam felicissime diu et vive et vale. Cracoviae die 8 Ianuarii 1586.

Hunc librum potius quam litteras, ut ad tuas plenius responderem, rari, ubi, ut nosti, jamdiu dego, scribere coeperam menses abhinc tres, atque eo amplius, et jam prope ad finem scriptionem perduxeram, cum mihi Cracoviam veniendum fuit, ubi aliis occupationibus perpetuo adeo fui impeditus, ut vix tandem nunc opus absolvete potuerim. quod libenter et recognovissem, et diligentius emendassem, nisi me jamdudum tentae tarditatis puduisset. Itaque leviores mendas excusabis, graviores autem non admodum aut miraberis, aut vituperabis, sed pro tua humanitate ac doctrina potius corrigere non gravaberis.

Tuae praestantiae studiosissimus.

Faustus Socinus.

Ad eundem Matthaeum Radecium. EX EPISTOLA IV.

SED jam his relictis, ad ea quae tu merito proprie nostra vocas accedo. Difficilis pline est quaestio, et mihi quidem quodammodo insolubilis, quam primo loco proponis ex Gen. 4. v. 15. Vatablus ait sensum loci esse, quod Deus Caino signum dedit, quo illi indicaret, neminem eum impune interfecturum, rectius dixisset, neminem eum percussurum.


page 173, image: s173

Haec explicatio, ut plurimum abest a receptae interpretatione, ita plurimum mihi arridet, nisi obstaret particula Hebraica Levilti, quae ex ista explicatione reddi Latine deberet Quod non, vel simpliciter non, non autem, ut non, seu ut ne, sive ne, ut hactenus fuit reddita. Sed quod id possit fieri, nihilcerti adhuc habeo praeter auctoritatem istius viri, qui in linguae Hebraicae loci voces et verba, perquam optime isti ejus explicationi ac comodari queunt. correctae tamen, ut antea dixi. Nam et verbum, quod Posuit redditum ab aliis est (et ita quidem vulgo alibi redditur) invenitur significare posse euam Dedit. Vox vero quae reddita est in Cain, sive in Caino, vel ut ab aliis factum est, Super Cainum, pottis Caino dandi casu reddi debuit. Vox denique quae reddita est signum, et indicium et miraculum significat; ita ut intelligi possit, Deum miraculo iliquo ipsi Caino edito, illi ostendisse id verum futurum, quod ei pollicebatur, nempe non fore ut quisquam eum percuteret. Quod si receptam loci interpretationem retinere velimus, tunc restat dubitandum, an signum istud in Caino positum absterreret quemlibet ab eo occidendo vel percutiendo, an vero non simpliciter absterreret, sed tantum quatenus monebat, non laturum impune qui id fecisset; sed severissime a Deo punitum iri. Vtrocumque te vertas, difficilimum est explicatu, quod et quale istud signum fuerit. Potior tamen mihi videtur sententia posterior, propter vocem signi, quae aegre videtur accommodari


page 174, image: s174

posse ad aliquid, quod visum statim terrorem de Caini nece cogitanii divinitus incuteret: istud enim, judicio meo, alio quam signi nomine appellandum esset. At vero ad notam atque adeo litterama liquam, quam scilicet tunc Deus illis imprimiere, quos violari seu laedi a quoquam nollet, optime vox signi accommodari potest, im mo litterae apud Hebraeos isto eodem nomine vocantur. Notum est autem ex Ezechiele et Apocalypsi divinitus solere notam seu litteram aliquam iis imprimt, quos Deus non vult laedi. Explicatio loci ubi Lamech uxores suas alloquitur, quam Castellio affert, mihi non probatur, cum Lamechus seipsum nominet. nec nisi coactissime atque adeo inasitatissime, Lamechi nomen pro quolibet non homicida poni potuerit. Somnium etiam illud seu commentum Iudaicum de Caino a Lamecho ejus abnepote occiso, per ridiculum, ut pleraque istorum hominum, mihi semper est visum. Caeterum quid sibi Lamech voluerit, divinare periculosum est, nam ex ipsius verbis certo concludere vix quisquam poterit. Verum tamen ego hactenus Vatabli semtentiae accedo, quod scilicet Lamechus voluit dicere, se iis virribus esse praeditum, ut egregie ulturus esset, si quis eum laederet, et cum Deus statuisset gravissimas poenas cuilibet Cainum occidenti, multo etiam graviores sumptum iri de quolibet, qui ipsum Lamechum interfecisset, nempe, ut uxores quae ipsi fortasse et liberis ejus metuebant, humanae divinaeque opis ac providentiae commemoratione solaretur, et solicitudine ista liberaret.



page 175, image: s175

Quod ad Nahamanis verba attinet, ego neminem idhuc inveni, qui illa ad praeteritum tantum tempus referenda censeat, quamvis ipse id a plerisque fieri indicas. Nihil tamen dubito, quin ex vi ipsorum verboram id possit fieri. sed loci circum stantiae aliud suadent. Apparet enim eum profiteri, se velle unum Iehovam colere, et propterea si praeteritam tantum et consuetam incurvationem illam in illius Idolitemplo sibi condonari a Deo pettisset, statuens in posterum se id non facturum, id omnino quod statuerat verbis etiam aperte expressisset. Quare mihi magis probatur, ut sensus sit ille, quem ab iis quos legi, sive interpretibus, sive explanatoribus fere approbatum, sua interpretatione expressit Castellio verba illa Ingrediendi, Incurvandi se etc. (quamquam ipse aliis verbis est usus) per praesens tempus reddens. Iam quod isti quos ipse legisti sentiunt, prophetam ethnico homini id permisisse, quod Israelitae permissurus non fuisset, numllum dubitationis habet, cum complures sint, qui verba illa prophetae: Vade in pace nulla pacto velint annuentis esse. Immo Tremellius et Iunius potius abnuentis esse contendunt, et significare, ut quiesceret, nec ista quaereret. quorum tamen sententia mihi probari nequit. et placet Elisaeum verbis istis nec annuere, nec abnuere, quod illum cum homine Israelita minime facturum fuisse, sed omnino moniturum ne id posthac faceret, facile concedo.

De Gog et Magog primum ita sentio nullam esse caussam, cur idem voces istae non significent apud Iohannem


page 176, image: s176

quod apud Ezechielem. Deinde, mihil ambigendum sentio, quin ista sint nomina provinciarum seu populorum. Postremo, quatenus rem inspicere licuit, probatur mihi sententia Tremellii et Iunii, affirmantium, Gog esse Asiam minorem, Magog vero Syriam Coelem, id est, eam Syriae partem, quae ad montem Libanum spectat. afferunt enim hujusce rei rationes satis firmas, quas longum esset referre. Nec, quod ad istas voces attinet, arbitror ibi quidquam de Romano potifice praedici, vel de antichristo ullo.

Locus Gen: 6. v. 3. ita a me accipitur, ut a plerisque recentioribus. Castellionis vero, et multorum qui antea extiterunt, explicationem ob id potissimum rejicio, quod satis constat minis illis Dei id intelligi, quod paullo post apertius exponitur, id est, finem fore universae carnis, quo nihil pertinet istorum explicatio, quodque ipsa Habraica verba docent, non fieri mentionem eo in loco cujuslibet hominis per se, sed universi simul humani generis. Alioqui non male respondet Castellio ad ea, quae ipsius et Iosephi quem citat sententiae objiciuntur. Plenius qutem respondisset, si dixisset, non expressisse Deum, quando id futurum esset, quod monabatur, et propterea nihil necesse esse, ut statim post diluvium id extiterit, sed satis esse, ut quando jam spacium quoddam commune vitae hominis fuisset quodammodo in perpetuum stabilitum, illud non esset longius, quam 120 annorum. quod quia revera factum est, posset hoc facile suadere Iosephi et Castellionis sententiam


page 177, image: s177

esse veram, nisi obstarent, quae antea dixi. Nam quod postremo Castellio affert, id, si modo non omnino spernendum est, potius ejus sententiae obest, quam favet Nam multo major convenientia est inter priorem, quamvis non absolutum totius generis humani finem, et posteriorem qui absolutus erit, quam inter cujuslibet quam logissimum esse potest vitae hominis spatium, sed alioqui incertum, et praefinitum tempus, quo anivesum humanum genus certo sit duraturum. Nec aliud obstat, quominus consideratio ista durationis humani generis per 120 annos Iubilaeos, accommodari possit ad 120 illos annos, quibus adhuc duraturum esset, id est, diluvio perdinon deberet humanum genus, nisi quod illi ab ipso initio mundi, hivero a sentenita illa a Deo lata initium accipiunt.

De anni tempore quo natus sit Christus nihil habeo quod statuam. tantum mihi videtur tempus vulgo constitutum non respondere historiae evangelicaenam in bruma nec vigilasse pastores custodientes greges suso, nempe non in caulis clausos, sed aperte sub dio degentes, nec jussos fuisse homines quoscumque iter facere, qui in patrio loco non essent, ut ibi describerentur, mihi fit verisimile. Adde, quod cum Christus baptizatus est, tum primum annum trigesimum, vel, ut vulgo locus ille Lucae acceptus fuisse videtur, agere incipiebat, vel ut Ioseho Scaligeroplacet, explebat itaque erat anniver sarium tempus nativitatis Christi. Verum in ipsa bruma in Iordane flumine populum baptizatum a Iohanne fuisse, frigus et rigor, qui tunc maxime existit, credere prohibent.


page 178, image: s178

Cum nihilominus videam viros maximos et eruditissimos ejusdem esse sententiae, ut Christus in bruma sit natus, non audeo omnino adversari, praesertim cum, etsi habeo cur id negem, non habeam quod certum aliud tempus mihi indicet. Sed ista quaestio non tanti momenti est, ut in illius solutione se admodum torquere sit opus.

Ex Epistola V. Ad Eundem Matthaeum Radecium.

DE tribus illis germanis fratribus ita sentio, eos tulerandose esse, ut tamen omnino appareat, eot profratribus non haberi, donec Christi potestatem et Ecclesia suae gubernationem non agnoscunt. In illis vero docendis primum illud animadvertendum videtur, utrum omnia Novi Testamenti (quae vocantur) scripta recipiant, et quidquid in illis legitur dirinitus traditum, aut saltem verissium esse credant, nec ne. Si credunt, facile videtur illis turpissimum errorem in quo versantur ostendere: si modo pattenter audire velint. Quod si doceri recusent, nulla major familiaritas cum ipsis conservanda, quam ut permittantur una cum aliis concionibus, ubi divinum verbum explicatur, interesse. Quod ad ipsorum artem attinet, nemo meo judicio offendi debet imaginibus illis, quae ab omni periculo in idololatriam inducendi penitus absunt. Major multo offensionis


page 179, image: s179

caussa est propter sclopos, quibus omandis imagines istas effingunt ac laborant, et possent sortassi illi ad alios usus istam ipsam suam artem convertere, id quod sane ego plurimum laudarem. Nam alioqui vix ullo pacto Christianum hominem decere videtur, se iis immiscere, quoe ad homines perdendos sunt comparata.

Locum Esaiae 53. v. 9. Et dedit cum impiis sesepulruram ejus, et cum divite in mortibus ejus, nunc diligentius pensitare propter initia illa hesterna, quae et hodie renovari inciptunt, illius mei dolorum thoracis singularis flagelli, propterque temporis brevitatem non licet. Sed hactenus sentio vulgatam explicationem de divite, quod sit Ioseph ille Arimatheus, et ei, quam postremo ipse amplecteris, et aliis omnibus anteferendam esse, et agnoscendam permutationem illam, quam ipse prius agnoveras sepulturae et mortis. Si quis alia veteris Testamenti testimonia ad Christi mortem ex Evangelistarum auctoritate pertinentia diligenter consideraverit, facile concedet, loci sensum istum esse quem dixi, nec sine caussa a Matthaeo scriptum fuisse existimabit, quod Ioseph ille divesesset.

De foenore dico, divinitus foenori dare prohibitum non esse, nisi fratripauperi. Fratris autem nomine sub Evangelio, quemlibet hominem libenter intelligo. Et quimvis Paulus et opera carinis, et vitia sive actiones pravas, quae regnum Dei nobis adimunt, saepius diligenter quodammodo enumeret, nusquam tamen foenoris ullam mentionem facit.



page 180, image: s180

Quod ad quaestionem attinet quam mihi proponis, deresurrectionis spe, quam Pharisaei habebant, ea quidem est valde difficilis, neque ego cum me ullo modo esse agnosco, quem me facis, ut videlicet ad me quisquam, ne dum tu vit tantaque et eruditione et judicio praeditus, ut habeat quomodo ejusmodi difficultatibus sese exsolvat, confugere quodam modo possit, Immo et in hac, et in aliis plerisque theologicis quaestionibus, quae vulgo non tractantur, tua tuique similium ope mihi admodum est opus. (quamquam historicia potius, quam theologica quaestio ista censeri debet.) Dicam tamen abste rogatus, quid hīc sentiam. Resurrectionem mortuorum ante Christi praedicationem publice annunciatam populo non fuisse, (quod et ipse sentis) cum veteris testamenti scripta docent, quae vix aliquid partim adumbrate, partim figurate de ea tradunt: tum novi foederis litterae demonstrant, quae vitaes aeternae patesactionem uni Christo manifeste tribuunt. Sed praeterea ita rem se habere velid ostendit, quod in populo Saducaeorum secta erat, eaque antiqua, cui si non magnus numerus, certe exprimoribus plerique adhoerebant, teste Iosepho libro antiquitatum Iudaicarum 15. cap: 2. Et Christi atque apostolorum tempore, ex hac secta principes sacerdotum in populo erant, ut colligituu ex cap: 5. v. 17. Actorum. Hac autem secta, nec resurrectionem mortuorum, nec animorum immortalitatem admittebat. Ex quo concludi potest, non resurrectionem modo, sed ne vitam quidem post hanc praesentem, ullam populo antehac divinitus fuisse


page 181, image: s181

annunciatam. Hinc consequitur necesse esse, Fharisaeos, qui Christi et apostolorum tempore mortuorum resurrectionem fore confitebantur, veleam, quemadmodum etiam animorum immortalitatem, prae desiderio, quo omnes vitae immortalis tenemur, sibi finxisse, hucque loca aliquot ex divinis testimoniis petita accommodasse; vel (nempe ut ii, qui in hanc viia immortalis spem, ejus insita cupiditate, unacum maxima populi parte venerant) Christo mortuorum resurrectionem publice annucianti, facile assensos esse, et ab ipso primum ad eam firmiter credendam excitatos fuisse. Nam quod ipsi, ante Christi praedictionem talem justorum a mortuis resurrectionem non crederent, qualem Christus annunciavit, locuples testis est idem Iosephus praedicto loco. ait enim illos credidisse, animas improborum hominum sub terra perpetuo carcere includi, proborum vero inde aliquando emergere, et in alia corpora migrare, nec amplius quidquam addit, additurus sine dubio, si quid praeterea de futura post hanc vitam eorum qui hic juste vixissent, conditione sperassent. Nam et diserte de ipsorum religione ibi agit, et ut is qui natione ac professione Iudaeus erat, et quidem rerum Iudaicarum peritissimus, bonisque, litteris singulariter excultus, nihil ignorare in hoc genere aut negligere scribendo potuit. Habes de quaestione a te proposita sententiam meam, quam si tibi probari intellexero, eo vehementius in ipsa confirmabor.

Ad Deum Mahuzim venio, tibique ingenue fateor, me (utpote qui hanc sacrarum litterarum partem,


page 182, image: s182

quae ad praedictiones pertinet, leviter hactenus inspexerim) nihil dum quid id significet constttuisse. Hucusque tamen Tremellio et Iunio assentior, et multo aliter, vel potius plane contra quam alii sentiunt, nihil aliud id significare puto, quam ipsum Deum Iehovam. Sed haec significatio requirit, ut aliter ex Hebraeo locus vertatur, atque hactenus conversus est, quod quidem fieri posse mihi videtur, ita ut non solum pro Maozim, quod vulgata editio habet, substituatur, ut a plerisque factum est, fortitudinumseu roburum, sed etiam sensus sit, Regem illum, de quo ibi agitur in loco ubi Deus fortitudinum, id est Iehova coleretur, cum Deum culturum, quem majores ipsius non noverant.

[note: Luci 16. 19.] Quod ad divitem et Lazarum attinet, ego nihil dubito, eam esse parabolam, non autem historiam. Ab omni enim verisimilitudine abest, Christum, historiam ullam omnibus prorsus incognitam, populo narrasse, nullo omnino testimonio de ea alltato. Sed ut parabolam dixerit, verisimillimum id est. cum enim, ut ex historiis et testimoniis veterum scriptorum colligitur, opinio de Abrahami sinu, in quem justi post hanc vitam recipientur, et de cruciatibus, quos injusti homines similiter post hanc vitam in inferno sustinerent, vulgo apud populum illum recepta esset, convenientissime Christus hanc parabolam inde texuit, ad avaros et crudeles in pauperes et miseros homines a tanta immanitate deterendos. Perinde est enim ac si diserte professus futsset, se velle ostendere, quid verisimile sit sit illi eventurum, qui ita se


page 183, image: s183

gereret, et interim ipse omnibus delitiis afflueret. Nam quod quidam objiciunt, non indicari, ut alibi solet, istam esse parabolam, hoc nihil est. Neque enim minus absurdum est, immo vero magis, ut Christus inducatur narrare historiam, ex nullo petitam loco, non indicato prius eum historiam narrasse, cum parabolas fere innumeras Christum dixisse constet, aliam vero similem historiam nullam. Adde, quod paullo ante duae, ut omnes fatentur, parabolae a Christo dictae scribantur, nequaquam indicato quod sint parabolae. Nam si quis velit, non Christum, sed ipsum Evangelistam ex perlona sua narrationem istam scribere, id non modo per se absurdissimum est, sed refellitur evidenter a verbis, quae statim post narrationem istam sequuntur. ea enim manifeste ostendunt, ex Christi persona illam fuisse ab Evangelista expositam.

Dei verba ad serpentem Gen: 3. v. 15. possunt ex Hebraeo ita verti, ut legatur, Et inter hanc mulierem: sed nequaquam Inter semen huius mulieris, sive Inter semen hujus: sed tantum, Inter semen ejus: quamvis Tremellius et Iunius Hujus habeant. unde minister ille id sumpserat. Miror autem istas istius loci tam Menoniticas, quam Calvinisticas pensitationes, cum istae nihil revera ad id pertineant, quod inter istos disputabatur, (sed hoc, quod affirmo, demonstrandi non est nunc otium) illae vero videantur quiddam aperte falsum pro concesso sumere; nempe, semen illud serpentis non esse naturale. cum tamen manifestissimum sit, inter naturale semen serpentis,


page 184, image: s184

et mulieris semen, nempe naturale, summas esse inimicitias. Quod si Menonita dicat, hīc quaeri de sensu alle gorico, non autem de litterali, Respondeo, quando in sensu alle gorico serpens quidem Diabolum significat, mulier vero non aliud quam ipsam mulierem, necesse nihilominus esse, ut, quemadmodum mali et impii homines, Diaboli sunt aliquomodo semen reverā: sic Christus sit revera aliquomodo semen mulieris; sed nullo modo erit, nisi ab ipsa, ejusque substantia aliquid acceperit. quod quidem, si altera pars alteri recte respondere debet, spirituale quiddam non corpor ale esse deberet. Verum, quandoquidem in confesso est, quicquid spiritualis Christus accepit, non a Maria sed a Deo accepisse, concludendum omnino videtur, id quod accepit ab ea corporale fuisse.

De Agpis quamvis nihil ex me quaeras, tamen minime hoc reticendum mihi visum est, nihil impedire, quominus utrumque simul sit verum, quod et tibi probatur, esse bene facta convivia quae pauperibus refocillandis exhibentur, et Evangelico illi Ministro, esse modestas inter se piorum coenas. Nam Tertullianus in Apologetico cap: 39, aperte Agapas vocat modestas coenas inter se piorum, quibus simul pauperibus subveniebatur.



page 185, image: s185

Ad eundem Matthaeum Radecium. EPISTOLA VI.

PRaestantissime vir, domine, amice ac frater mihi perpetuo colende. Miror, quod scribis Wojdovium de me existimare, in interpretatione loci, et Dei verborum. Gen: 3. v. 15, cum et ipsi, et aliis multis jam diu saepius dixerim, et alicubi scripserim diserte, non esse id promissum, sed minas; etiam siminae istae id contineant, quod in majus bonum seminis mulieris redundaturum erat; quas etiam minas, an ipse Adamus audiverit, nihil omnino certi habeo. Illud certo statuendum videtur, nec ipsum, nec uxorem, reconditiorem, quod attinet ad seminis muliebris bonum, earum sensum tunc intellexisse. Otium non habeo plura ad litteras istas tuas rescribendi; et male etiam alioqui valere pergo, variis morborum variorum tentationibus mirabiliter vexatus. Necesse esse video, ut medicamenta aliqua graviora experiar, nisi Deus antea medicinam ipse mihi faciat. Ejus gratiae et bonitati, et me ipsum, et te, et reliquos pios fratres plene atque omnino commendo.

AD FRANCISCUM Davidis FAUSTI SOCINI EPISTOLA.


page 186, image: s186
De verbis Thomae apostoli Ioh: 20. v. 28. Dominus meus, et Deus meus.

REverende domine etc. Duplici ratione demonstrare conaris, ex verbis illis Thomae apostoli Ioh: 20. v. 28. Dominus meus et deus meus, probari non posse, Christum appellatum fuisse deum. Vna est, quia ea verba non minus ad Patrem, quam ad Christum referri possint. Altera, quia omnino ad Christum referri non possint. Quod in priore ratione assumis, ex eo ostendere te posse credis, quod quaedam exemplaria ante ea verba, non habeant et dixit ei, (ex qua lectione constare non diffiteris, ad Christum ea referri debere) sed simpliciter, et dixit. Quod vero in altera ratione assumis, inde patere ais, quod, si ad Christum referri possent verba ista, non Dominus meus, et Deus meus, sed Domine mi, et deus mi dictum fuisset. Quo facto, quomodo ea verba ad Patrem relata explicari debeant, aut possint, docere tentas. de quibus singulis agemus.

Primum igitur quod attinet ad priorem rationem, dico, diversam illam lectionem non extare, ut arbitror, neque in ullo probato codice, neque apud ullum probatum scriptorem. Quod vel ex eo satis constare potest, quod Erasmus in suis annotationibus, quamvis de hoc ipso loco agat, ejus rei nullam prorsus mentionem facit. Qui Erasmus, cum hoc ingenere nusquam non diligentissime versatur: tum vero in omnibus locis, in quibus Christus deus appellari videtur,


page 187, image: s187

adeo diligenter omnia verba expendit, atque examinat, ut non immerito et Trinitariis Arrianismi nomine suspectus fuerit, et ab Antitrinitariis inter eos relatus, qui subobscure Trinitati reclamaverint, Is tamen ingenue fatetur, Christum hoc loco aperte vocari deum; quamvis alicubi dicat, tergiversationi locum esse posse. Vides igitur, quam debili fundamento nitatur ratio tua. Et sane in nullo exemplari sive graeco, sive latino, istam lectionem in ipso contextu esse animadverti, praeterquam in illo tuo latino. Id autem propter librarii, vel alterius typographi errorem, qui in eo codice, quem typographus ille secutus fuerit, vocem Ei omisisset, factum fuisse, plane verisimile est. Quamquam hac in re non multum laborandum videtur. Vt enim appareat, Thomam ea verba ipsi Christo dixisse, atque idem effectus consequatur, ac si absque ulla controversia legeretur, et dixit ei, satis est, antea dictum fuisse, Et respondit Thomas. Nam profecto Christus fuerat, qui ei dixerat, Infer digitum tuum huc, etc. Post quae verba illico subjungit Evangelista, Et respondit Tomas, et dixit, etc. Nemo autem respondens, cum alio loquitur, sive ad alium verba dirigit, quam ad eum, ad quem, sive ad cuius verba respondet. praesertim si is antea ipsi locutus fuerat, ad ipsumque sua verba direxerat. Quod si tamen aliter fieri contingat, necesse omnino est, in narratione aliquid addi, ex quo id manifestum fiat. Nec vero me fugit, in novo Testamento, nonnunquam Respondere, phrasi hebraica usurpatum esse pro loqui. Verum, neque


page 188, image: s188

id in dialogismis factum esse invenietur fortasse umquam, aut fieri decet, nec temere a consueta et propria verborum significatione est recedendum.

Alterius tuae rationis confirmatio nulla refutatione indiget. Siquidem apertissimum est, non raro in ipsis sacris litteris rectum casum pro Vocandi casu usurpari, ut in verbis illis Matth: i. v. 20. [gap: Greek word(s)] hoc est, Ioseph filius David. Vbi Filius pro Fili manifeste positum est. Idem habes Matth: 20. v. 30, et 31; Mar: 10. v. 47. Quid quod Dei nomen apud sacros scriptores vix umquam cum vocandi significatione aliter effertur? Non solum enim apud Matthaeum, et Marcum Legimus. Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me; (quamquam apud Matthaeum in graeco est [gap: Greek word(s)] ) et auctor ad Heb: cap: i. v. 8. ait, Thronus tuus [gap: Greek word(s)] (ubi non habent locum Rabbinorum commenta, [note: Elohim] qui in in textu hebraeo nomen [gap: Hebrew words] generandi casu prolatum fuisse aiunt, vel recti casus significatione retenta; verbum aliquod subaudiunt, cum in hebraeo Throni nomen non minus quarti, quam primi casus esse possit) qui duo loci ex vetere testamento petitisunt; sed in Apoc: quoque in verbis illis, Domine Deus omnipotens, ter Deus in recto casu pro vocativo casu ponitur. In graeco enim est [gap: Greek word(s)] , qui, ni fallor, sunt omnes novi testamenti loci, ubi nomen Deus in omnibus exemplaribus, quod attinet ad sensum, Vocandi casu usurpetur. In veteris autem testamenti graeca editione adeo frequentem


page 199, image: s189

observavi, praesertim in psalmis, Dei, in recto casu, invocationem, ut non dubitem, quin ubique ita sit, cum nusquam aliter legere mihi contigerit. Quinetiam invenies ibi idem factum esse, quod in loco nostro factum assero; ut videlicet alia quoque nomina, quia nomini Dei coniuncta essent, per rectum casum et ipsa cum vocandi significatione enunciata fuerint. Vt psal 5. v. 2. Intende voci orationis, rex et Deus meus. et psal 34. v. 23. Exurge et intende judicio meo Deus meus et dominus meus. Sed et in novo Testamento secundum Complutensem editionem (ut locum habeas huic nostro exacte respondentem, ubi nimirum nomen Domini, Dei nomini, praepositum sit) ad finem cap: 4. Apoc: legitur in graeco [gap: Greek word(s)] .

Verum, quomodo haec verba Thomae, Dominus meus, et deus meus, pro Domine mi, et deus mi ab Evangelista dicta fuisse negare potes, cum tu ipse ad Deum patrem illa referens in explicatione tua, vocandi casu ea accipias? Inquis enim, hoc sensu ad patrem referri posse; Dominus meus et deus meus, quam fui pertinax et incredulus, quod verbo et promissione tuae de excitando ex mortuis filio tuo, et testibus quoque condiscipulis meis non acquievi, propter hanc meam incrudelitatem dignus essem poena. Agnoscis, ut arbitror, verba tua.

Iam vero haec tua interpretatio nullo modo sustineripotest. Primum, quia, ut diximus, non potuisset


page 190, image: s190

Iohannes simpliciter dicere, Thomam respondisse, si ad alium, quam ad Iesum, qui ipsum allocutus fuerat, verba sua dire xisset. Deinde, quia nullum ejusmodi eclipsis exemplum in tota scriptura, sed neque etiam in alio probato auctore, fortasse invenies. Praeterea cum Christus verbis illis a Thoma prolatis, statim dicat, Quia vidisti, Thoma, credidisti, nemo dubitare potest, quin ex ipsis Thomae verbis aperte constiterit eum jam credidisse. Atqui, si ad deum patrem illa referantur, id nullo modo constare potest, cum nullam sententiam explicent, et varia possint subaudiri; immo talia, quae Thomam nec credidisse, nec credere voluisse, demonstrent. Sic enim posset quispiam ea verba supplere; Dominus meus et deus mem, ne permittas, ut his praestigiis decipiar, et id credam, quod credendum non est. Quod si ad Christum referantur, omnia planasunt. Nam neque perperam dictum erit, Thomam respondisse; nec aliquid. novo exemplo, subaudire opus fuerit; et quamvis aliquid, idque incertum, subaudiendum esset, tamen ex ipsis Thomae verbis apertissime constabit, eum jam credidisse. Quomodo enim dominum et deum suum illu appellasset, quem spectrum esse suspicatus fuisset, et verissima esse quae et diceret, et dixisset, non sibi penitus per suasisset? Aliquem autem vocandi casu simpliciter appellare, et ea appellatione ejus, quod in ipsa exprimitur, confessionem contineri, usitatissimum et vulgatissimum est, nec in ipsis sacris litteris exempla desunt Hinc illud domini Iesu, Non omnis, qui dict mihi Domine, Domin e etc.


page 191, image: s191

Hinc illa Mariae Magdalenae, responsio ad Iesum, Rabb oni; quod, ut inquit Evangelista, idem est, quod [gap: Greek word(s)] . Hinc Elisaei verba illa ad Eliam, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus. atque alia, ut arbitror, ejusmodi non pauca. Et haec quidem quod attinet ad interpretationem tuam.

Fuerunt autem, qui in illis Thomae verbis opinati sint, contineri exclamationem ad Deum cum quadam admiratione conjunctam. ac si Thomas dicere voluisset, O mi domine, O mi de us quid video? Sed istos duo potissimum refellunt. Primum, quod non dictum fuisset, Et respondit Thomas. De inde, quod ejusmodi exclamationis nullum exemplum ex sacris litteris profertur. Vt interim taceam, adhuc vigere contra interpretationem istam, quod verba scil: ad Deum patrem referantur, illam rationem nostram, quod omnino necesse fuerit ex solis verbis quae Thomas protulit, aperte constitisse, eum jam vere Iesum a mortuis excitatum credidisse. Ipsius enim admirationis nulla penitus ab Evangelista fit mentio.

Fuerunt praeterea, qui dixerint, eclipsin quidem esse in verbis Thomae, sed recto tamen, non autem vocandi casu ea accipienda esse; hoc aut simili sensu, Dominus meus, et de us me us laudetur, qui me ea videre fecit, quaelicet maxime cuperem, non tamen, facta fuisse, animum inducere poteram. Verum isti, etiamsi primam illam objectionem, quod videlicet Thomas responderit, effugere videntur, in reliqua tamen absurda incurrunt, quae supra commemorata sunt.



page 192, image: s192

Non defuerunt postremo, qui faterentur quidem, Christuma Thoma deum appellatum fuisse; sed non jure. Quae sententia adeo foeda et impia est, ut ab Erasmo, et Gualthero, quam vis id uterque egre gie faciat, confutari indigna habita fuerit. Itaque concludendum omnino est, Christum in illis verbis Thomae, et quidem jure optimo, deum, nec deum solum, sed deum nostrum fuisse appellatum; sive verba Thomae vocandi casu, ut nos affirmamus, sive etiam recto, ut quibusdam placet, accipi debeant, cum certum sit, propter illa quae supra diximus ad Christum referenda esse. Nam etiamsi ad Christum relata recto casu accipiantur, eadem plane confessio est deitatis, ut ita dic am, Christi, et agnitio ipsius. Ex qua, quidquid subaudiatur, recte, ut par est, Thomam ipsius resurrectionem credidisse, colligit Christus. Verum quid proclivius est, quam sine ulla vera eclipsi, aut in solente atque incerta interpretatione verbum substantivum quod vocant, simpliciter subaudire? Persimilis autem (ut explicationi nostrae, quae multo uberius confirmari posset, colophonem hunc addamus) huic loco eset locus ille apud eundem Iohannem cap: 13 v: 13, Vos vocatis me magister et dominus. Nam in graeco est [gap: Greek word(s)] . Quemadmodum enim dominum agnoscebant, et confitebantur, sic Thomas Christo dicens, Dominus meus, et deus meus, eum dominum et deum suum agnovit, et confessus est. Sed locus plane similimus, quique pro aperta explicatione hujus nostri esse potest, habetur in lib: Tobia cap. 7. ubi de Raguele ad Tobiam juniorem


page 193, image: s193

loquente scriptum est in graeco exemplari, [gap: Greek word(s)] . Nam in loco nostro in graeco est, [gap: Greek word(s)] . Sicut igitur ibi manifeste Tobias a Raguele honesti et boni viri filius agnoscitur et nominatur, ita et hic Christus a Thoma dominus suus et deus suus agnoscitur et nominatur. Nec quicquam refert, quod liber ille Tobiae inter apocryphos numeretur, neque enim ad dogma aliquod ejus auctoritate confirmandum ejus testimonio usi sumus, sed ad locutionis vim percipiendam accommodatissimum, nostroque simillimum locum inde attulimus.

Ad omnes eos qui Chmelniciam ad Synodum convenerunt, FAUSTI SOCINI EPISTOLA. Salutem, ac verae prudentiae et pietatis spiritum, a Deo Patro nostro, et Iesu Christo etc.

CVM nonnullis de caussis, et potissimum Domini hospitis mei morbo impediar, quominus ad Synodum venire possim; faciendum mihi existi mavi, fratres in Christo dilectissimi, et mihi plurimum observandi, ut quamvis existimem, vos hoc tempore de libro ullo edendo minime cogitaturos, tamen me vobis excusarem, si Responsionem illam, pro animadversionibus nostris in assertiones Collegii Posnaniensis


page 194, image: s194

de Trino et uno Deo nondum absolvi, tametsi et mihi id in proxima Synodo Lublinensi injunctum fuerit, et satis temporis habuerim, ut eam ad hunc diem absolutam vobis darem. fur enim interim ferme perpetuo variis, iisque gravibus curis conflitatus, quae me etiam Cracoviae integrum mensem detinuerunt: adeo ut nihil aliud totis hisce decem septimanis, ex quo Lublino redii, circa opus illud efficere potuerim, quam diligenter, quae jam scripseram, recognoscere, ut ea postmodum Cracoviensibus et Lublinensibus corrigenda tradi possent. Doleo equidem hanc temporis jacturam, quam, si id necesse fore intellexero, aliqua ratione resarcire conabor, sed, ut dixi, vereor, ne hoc tempore alia sint vobis agenda, quam libros edere. Cujus rei caussa me sane non parum commovit, etsi omnino spero, Deum pro sua bonitate, quicquid periculi nobis imminere videtur, vel plane depulsurum, vel ad caussae nostrae justitiam patefaciendam conversurum. Non deerunt in miseri illius captivi liberatione curanda occasiones multae palam profitendi ac declarandi, quanti Iesum Christum Dominum nostrum faciamus, et quam illius seduli cultores simus, ac revera pro Deo nostro, Thomam apostolum imitati, eum agnoscamus et habeamus. Quarum occasionum nulla negligenda et praetermittenda est, quo omnibus tandem constet, tantum abesse, ut doctrina nostra, (quem admodum vulgo traducimur) Iesu Dei filio quicquam detrahat, ut potius id illi restituat, quod ab aliis partim imprudenter, et quodammodo occulte olim detractum ei


page 195, image: s195

fuerat, partim prudenter et plane aperte a quibusdam Iudaici spiritus hominibus hodie detrahitur. Itaque ego, lic et omnium minimus, hortor vos, ut prorsus bono animo sitis omnes, neve quicquam terreamini aut a caepto cursu, et vestra professione et confessione demove amini; scientes vos in ipsius Dei filii, cujus caussam agitis, patrocinio et tutela esse. Si Erasmus Iohannis venerit ad Synodum, sciatis me cum illo cracoviae collocutum esse, et omnia illius argumenta possum diluere. Tantum si quid in nobis est, quod sive in moribus, sive in doctrina correctione aliqua indigere aut cognoscimus ipsi, aut suspicamut, id ut corrigatur conari ne cunctemur, atque in posterum ad istis omnibus, qui Christo Iesu adorationem et invocationem, cultum denique divinum non concedunt, diligentissime nobis caveamus, neve cum iis, qui tantae blasphemiae vel suspecti quidem sint, quicquam commercii habeamus. Alioqui metuendum est, ne quas Deus hactenus ad nos vel leviter castigandos, vel certe exercendos, atque, ut scriptura loquitur, tentandos, calamitates quasdam nobis, aut ipse immittit, aut evenire sinit; iisdem vehementer auctis, ad nos graviter puniendos atque ulciscendos utatur. Valete charissimi ac mihi venerandi fratres in Domino Iesu, quem ex animo precor, ut vobis sapientiam et invictum spiritus robur contra omnem Satanae astum et potentiam largiri velit. Data Pavlicoviae die 2. Septembris Anno 1584.

Omnium minimus in Christo Iesu frater Faustus Socinus.



page 196, image: s196

JOANNIS, NIEMOJEVIT AD FAUSTUM SOCINUM EPISTOLA I. Gratiam et pacem a Deo Patre nostro et Domino nostro Iesu Christo, etc.

PErlecto scripto tuo contra a Volanum, animadverti argumenta ejus satis accurate a te refutata, locaque scripturae pleraque diligenter examinata ac elucidata. Verum non sine moerore (ne quid gravius addam) incidit inter legendum in quoddam Patadoxon, scripturae sacrae contrarium, ac plane horvendum, dum Christum in morte sive in cruce sacrificium obtulisse pernegas. Volanus circa caussam efficientem turpiter est, dum Christum morte sua patrem caelestem placāsse, ex iratoque clementem ac misericordem effecisse, asserere ac affirmare non veretur: Tu contra, Domine Socine, in caussa media non leviter hallucinari videris, qui mortem Christi extenuas, effectumque praecipuum mortis Domini nostri obliterare ac expungere vis, audacter pronuncians, dominum Iesum Christum non in ara crucis, sed in ipso caelo sacrificium obtulisse. Miror, quid tibi in mentem venerit, ut tam confidenter (ne quid aliud dicam) contra manifesta sacrae scripturae testimonia pugnare, contrariamque sententiam tueri non timeas.

Nolo nunc hac de re controversiam per litteras movere: vel enim ista non perfunctorie, leviterque agitari


page 197, image: s197

et absolvi desiderat, quae circa cardinem salutis nostrae vertitur, praecipuamque considerationem requirit. Si itaque tibi placuerit in futura Synodo, si Deus nos incolumes conservabit, non detrectabo tecum de hac sententia colloquium instituere, unde quaestio de negotio Iustificationis facile emerget, ac una vice diligentius quam hactenus factum est, investigari ac pertractari poterit.

Oro interim ne quid sinistri de me concipias, quasi inanis gloriolae cupiditate motus, te in certamen provocem. Novi prudentiam tuam, acumenque ingenii perspectum ac cognitum habeo, meaeque tenuitatis non sum ignarus, quamque mihi sit curta suppellex non ignoro. Cum vero doctiores, aut haec non animadvertere, aut non curare videam, praetermittere nolui, (nec mihi id licuisse putavi) quin exemplo meo caeteros in hujus rei diligentiorem considerationem excitarem, ac provocarem. Interim, admonendus mihi es, ne vires meas tanto negotio sufferendo satis imbecilles, infirmiores reddere coneris. Quod facile fiet, si mihi tecum non nativo sermone, sed latina lingua (cujus elementa nescio) de tanto articulo disserendum fuerit: dabis igitur operam, prout pium veritatis alumnum decet, ne veritati ullum praejudicium fiat, quod facile contingeret, si mihi titubanter, ac quasi semiclauso ore de tanto mysterio colloquium tecum ineundum foret. Peto igitur, ut si tu linguam Polonicam nondum idonee percipere potes, ut alium nomine tuo substituas, qui te praesente mecum lingua polonica disserat: aut si tu Polonicum


page 198, image: s198

idioma intelligere potes, tuum erit latine praferre sententiam tuam, et rursus me polonice respondentem audire: scio (et non sine dolore) non deesse aliquos qui tibi hac in re suffragantur, ex iis itaque, unum locotui, si ita videbituc, substitues: Vetrum de toto hoc negotio tu deliberabis, meque cetiorem facies.

Legi quoque diligenter responsionem tuam ad Argumenta Francisci Davidis; ubi Christi domini invocationem honoremque nomini ejus sacrosancto convenientemasseris, ac contra calumnias Francisci Davidis defendis. Attamen videris mihi, pauc is verbis optiman sententiam non tantum obscurasse, sed quasi in dubium revoc āsse, adver sariosque in errore confirmāsse.

Quaeris quid sit, quod tantum malum secum importare possit? Breviter respondeo: verba illa quae saepius addis; Christum Dominum invocare possumus, sed non debemus, sive non tenemur, etc. ruinam negotio caussaeque tuae minantur. Non possum percipere, quomodo haec conciliari possint; Non debemus, sed possumus: quasi in negotio salutis nostrae liberum sit facere vel omittere, prout nobis aliquid magis necessarium, vel e contravisum fueris.

Ego vero non tantum posse, sed et deberenos lesum Christum invocare, ab illoque bona nobis necessaria petere, affirmo; quod hisce rationibus breviter confirmare volo. Debemus in lesum Christum iredere, fiduciamque erga illum sinceram concipere. Ergo et invocare nomen ejus sanctum debemus, non


page 199, image: s199

tantum possumus. Item, debemus Iesum Christum, dominum, regem, gubernatorem, ducem, protectoremque nostrum agnoscere, cui tuto inniti, ad ejusque nos nutum componere debemus: Ergo eundem invocare, ab eoque precibus ambire, quo nobis auxilio suo praesto sit, opemque non deneget, debemus. Possem per omnes partes eminetiae Christi, eiusque officii erga nos, discurrere, ex quibus omnibus invocationem sacrosancti nominis ejus, non tantum possibilem (ut it a dicam) verum summe necessartam evinceren: Verum, quoniam mihi non cum adversario res est, ab iis super sedeo; hoc tantum om tuo scripto desiderans, ut semper et ubique, rem quam defendendam suscepisti, ornes, tuearis, maximeque commendes, praecavens, ne quod una manu exaedificasti, alterā destruere aut labefactare videaris. Si enim possumus, sed non debemus, aut, ut tu scribis, non tenemur, quid inde sequatur facile quivis colligere potevit. Adversarius dicet: Quidtam studiose urges invocationem nominis Christi, cum ego id praestare non tenear? Immo sit tibi per me liberum invocare, mihi tuin re indifferente, tuo exemplo praescribere non potes, etc. Vnde non levis error perniciosaque dubitatio suborietur, dum alii invocare Dominum Iesum Christum non cessant, immo seduto id praestant, alli vero id facere recusabunt, atque dum testimoniis exempluque sacris urgentur, libertate conscientiae suae facile se tueri ac excusare, si istud tuum pronunciatum stabit, poterunt. Mihi vero videtur hujusmodi Christianus, qui Dominum Iesum Christum invocare


page 200, image: s200

aut non vult, aut non auder, vix nomine Christiani dignus; quod et tibi verisimile videri credo. Cur igitur ex re necessaria, liberam ac indifferentem facere vis? Scio in public is precibus non semper id requirt, cum et exempla Apostolorum diversum ostendant; verum hīc non de hac re loquor: sed conscientiae singulorum fidelium in veritate, notitiaque nominis Iesu Christi erudiendae ac stabiliendae sunt, ut quid credere de Christo, qualemque fiduciam concipere, quae demum et qualia bona ab eo sperare debeant, certo persuasi sint. Qua in re qui recte edocti sunt, spiritu sancto atte stante in conscientiis eorum, si in fide ac spe, reverentiaque erga Christum Dominum fundati non aberrant, ii neque de invocatione nominis ejus unquam litem movebunt. Contra quicumque invocare non audent, ii neque fiduciam nec spem ullam veram ac sinceram habent, Christique domini dignitatem, eminentiam, officiumque penitus aut ignorant, aut leviter tantum de illo persuasi sunt, nunquamque gustārunt quam benignus ac suavis sit dominus: ad quem cum certa fiducia (quod absque ardenti invocatione nominis ejus fieri nequit) accedere non audent: certoque certius est, hujusmodi omnes sive pseudochristianos, sive tepidos super Christo Domino super vivo lapide, veluti vivos lapides non aedificari.

Restat adhuc non levis scrupulus in eodem scripto, quem ut eximas opto, dum Adorationem Christi ad Invocatione distinguere videris. Negare non possum, saepius id accidere, ut aliquem adoremus (de


page 201, image: s201

civili adoratione loquor) sine petitione alicujus rei ab eodem: Verum quomodo haec in Christo Iesu adorando distingui possint, non video, neque percipere possum. Non enim amplius lesus Christus nobiscum versatur carnali praesentia, ut eo viso capita nostra inclinemus, aut coram eo procidamus, quod Papistae se egregie praestare putant, dum coram lignea crucifixi imagine se humiliant, ac capita aperiunt. Nobis vero qui Iesum Christum on in terrra, neque in elementis terrestribus praesentialiter quaerimus, omnis Christi adoratio on tam externa, quanto magis interna esse debiet. Quotiescumque enim ad nomen Iesu Christigenua flectimus, id absque ardenti desiderio cordis, sine petitione auxilii salutaris facere non possumus; quod dum facimus nihil aliud agimus, nisi nomen ejus invocando, eundem non tantum interne affectu cordis veneramus, sed etiam externo gestu adoramus. Et saepissime fit, ut absque; exteriori reverentia, vel gemendo, vel precando auxilium ejus ambiamus; cum nunquam fieri possit (de veris adoratoribus loquor) ut Christum adorando ab eo aliquid non petamus. quod sine invocatione nominis ejus fieri nequit. Intelligis, ni fallor, vir erudite, quare ego istam subtilem distinctionem, inter Invocationem et Adorationem, non recipiam, nec assequi possim: tuum erit nodum hunc expedire.

Superest, ut te officii tui admoneam, qui mihi non leviter errasse immo peccasse videris, qui toties fidem mihi obligatam non exsolvisti, promissaque non praestitisti. quod si tu pro minimo ducis, scias tibi cum


page 202, image: s202

hujus modi hac de re controversiam esse, qui, ne in minimis rebus quidem, ullam suspicionem de se sinistram non praestitae promissionis, praebere vellet: imnio Christianum hominem, ab omni hujus modi suspicione, liberum ac immunem se reddere omni opere decet. Paulus, quod ad Corinthios juxta promissum non venerat, scimus quam diligenter, non sine abtestatione, nominisque Dei usurpatione, se excuset, ut et nos ejus exemplo discamus constantiam in promissis servare, ut sermo noster semper fidem pariat; non autem inconstatiae aut levitatis nos arguat. Frater noster Dominus Ioel Naborovius excusationem quamdam nomine tuo attulit, quam ego non recipio, immo frivolam, ac in decentem judico. Si enim divinis negotiis occupatus (quamvis et ego a te nihil carnale requiro) quod promisisti non praestitisse, fortassis facilior venia dari potuit. Cum vero audiam, te plane carnalibus officiis et profanis curis occupatum, mirari satis non possum, quod talibus naeniis e excusatum putes. Immo, si recte rem expendere volumus, potius objurgatione, quam excusatione dignus videris, qui studia tu. isque occupationes a melioribus ad deteriora, a necessariis ad vana, a satris ad profana transtuleris: ita ut proverbio locum feceris, Ab equis ad a sinos. Sed finis expastulationi imponendus est, ne, ne quid minis. Rogo boni consule candorem et simplicitstem christianam. Nam meae rusticanae Musae non redolent doctas Comoenas, sed sinceritatem ac veritatem spirant. Vale frater in Christo colende. Deus te incolumem conservet. Rogo


page 203, image: s203

D. Pavlicovium, caeterosque fratres nomine meo salutare digneris. Datae Lublini ultima Februarii. Anno 1587.

Iohannes Niemojevius frater in Domino tuus.

FAUSTI SOCINI ad superiorem Johannis Niemojevii Epistolam Responsio. Salutem a Deo patre nostro, et Domino Iefu Christo etc.

VT ad tuas litteras, vir clarissime, quas mihi Ioet Naborovius frater noster reddidit, respondeam, Primum gratias tibi ago, quod scripta mea quae tibi legenda dederam examinaveris; et quaedam quae in eis tibi minus probantur, notaveris. Deinde, quod scribis, te, in responsione mea ad Volanum, incidisse in paradoxum scripturae sanctae contrarium ac plane horrendum, et mirarite ais, quid mihi in mentem venerit, ut tam confidenter, (ne quid gravius dicas) contra manifesta scripturae sacrae testimonia, pugnare non timeam, quodque simul asseris, me effectum praecipuum mortis Domini nostri obliterare expungereque velle; omissa refutation hujus sane gravissimae criminationis, quae qualis sit Dominus ipse noster suo tempore declar abit, id tantumin praesentia dico, mihi hoc abs te inexpectatum prorsus accidisse. Nam


page 204, image: s204

annos ab hinc sex, atque eo amplius idem paradoxum (quod tamen alii ante me, iique doctissimi viri, senserunt, idque litteris consignarunt) in mea de Iesu Christo Servatore disputatione sine dubio legisti; multo etiam liberius atque accuratius, quam in responsione ad Volanum expositum atque explicatum, nec tamen umquam antehac quicquam ea de re mihi aut dixisti, aut scripsisti. Sed quicquid sit, tametsi ego jamdiu ejusmodi derebus quodammodo sileo, expectans, dum Deus viam ostendat caelestis veritatis totius in apertum producendae, tamen, cum tu metuens, ut arbitror, ne sententia mea, quam videlicet perniciosissimam esse statuis, apud multos aliquando obtineat, tui muneris esse censeas, per disputationem, mecum instituendam huic malo obviam ire; nolui hanc opportunitatem, cum innoc entiae meae, tum rei adreligionem nostram maxime pertinentis patefaciendae, negligere. Itaque, ut disputatio inter nos instituatur, plane assentior; verum non coram, sed per scripta, idque pluribus de caussis, ac praecipue ut de tota quaestione, melius ab Ecclesia postea judicari possit. Atque hac ratione non erit, quod tuam latinae linguae inopiam excuses, quominus mecum latine disputes. Namque hujus linguae tantam copiam tibi esse, ut per scripta non modo mecum, sed cum alio quoris disputare commodissime queas, ostendent semper, praeter jam publicatam disputationem illam, de loco septimi capitis ad Romanos, hae ipsae luterae quas ad me nuper dedisti. Quod sitamen ipse polonice scribere malueris, facile curare poteris, ut ab alio id,


page 205, image: s205

quod scripseris, Latine deinde vertatur. Nondum enim ego tantam cognitionem Polonicae linguae sum assequutus, ut quae eā linguā scripta lego, nisi tantum aliqua ex parte, percipere queam; tantum abest, ut loquentis cujuspiam praetervolantia (ut ita dicam) nec, ut fit, omnio articulate ac distincte eadem lingua expressa verba, intelligere possim; praesertim ob valde obtusas aures meas. Nam quod per alum me tecum disbutare posse existimas, res admodum difficilis et periculosa omnino est. Etenim vel unum verbum perperam prolatum, in ejusmodi presertim disputatione, multum impedimenti atque incommodi afferre potest; nec ego quequam inter nostros homines novi, qui ita sententiam meam tene at, ut in ipsa tota explicanda labi facile non queat. Poteris igitur, si tibi videbitur, ea omnia scripto comprehendere, quae falsitatem sententiae meae tibi coarguere videntur, quae ego postea scripto pariter diluere conabor. Quam meam sententiam, hac thesi comprehensam tibi impugnadam propono. Sacrificium et oblatio Christi expiatoria pro peccatis nostris, quamvis non sine curce et sanguinis fusioine, non tamen revera in ipsa cruce sanguinisve fusione, sed mox in caelo, Christo illuc ingresso, peracta est. Hanc autem thesim ad unguem cum iis consentire invenies, quae contra Volanum hac de re scripsi. Sed jam ad alias tuarum litterarum partes venio.

Damnas vehementer, quod in disputatione meae cum Francisco Davidis affirmem, nos Christum Dominum


page 206, image: s206

invocare posse, non tamen teneri; hocque ipsi Christi invocationi, quam tamen ubique stabilire nitor, ruinam struere arbitraris. Hīc autem pro eodem habes, non debere, et non teneri; cum tamen non debere eam vim habeat, ut significet, aut certe significare possit, Id facere non licere; quod contrarium esset ejus, quod ego assero. Non teneri autem (quae locutio, quamvis fortasse non omnino Latina, ad hunc sensum explicandum, et olim et hodie usurpata est) nihil aliud significet, quam Nullo jure cogi. Videris etiam paulo aliter accipero Invocandi verbum, quam ego acciptam, qui ipsam (ut sic dixerim) precum nostrarum directionem eo verbo intelligo, quemadmodum et Franciscus ipse Davidis, (quamquam interim Adorationem aliquando cum Invocatione confunderet) se intelligere apertissimis verbis ostendebat. Dicoautem, te videri verbum istud paulo aliter accipere; nam Apostolorum exemplo, et publico ac perpetuo Ecclesiae usui, ad Deum potius quam ad Christum suas preces dirigendi, occurrere volens, ais, te hac de re non loqui: sed, inquis, conscientiae singulorum fidelium in veritate notitiaque nominis Iesu Christi, erudiendae ac stabiliendae sunt, ut quid credere de Christo, qualemque fiduciam concipere, quae demum et qualia bona ab eo sperare debeant, certo persuasi sint. Quasi vero vel hoc ipsum a me diligentissime ubique nonfiat, vel sententia mea de invocatione Christi huic rei quidquam adversetur. Sed sive recte perceperis, quid in


page 207, image: s207

verbis meis (ubi tamen proprietatem simul et communem loquendi usum secutus sum) significet verbum Invoc andi, sive minus, ostendam (nifallor) nihil eorum quae ad me hac de re scripsisti, sententiam meam labefactare, et nihil esse cur dubites, ne propter illam a quoquam Christi invocatio in dubium merito revocetur. Igitur sententia mea, ut ex praedictis intelligi potest, breviter haec est; Nos quidem jure posse preces nostras ad ipsum Christum dirigere, sed non tamen ad id vaciendum divino jure cogi. Et hanc meam sententiam clarissime exposui, idque non semel, in libello ipso disputationis meae cum Francisco Davidis, praesertim vero in eo scripto, quod legitur ante responsionem ejusdem Francisci per partes descriptam, et a me refutatam: in quo scripto ad ea respondeo, quae vir quidam pius et doctus (is erat D. Blandrata) brevissime, ad Christi invocationis necessitatem probandam, ad me scripserat, et ad demonstradum hanc necessitatem omnino urgendam esse. quae eadem reipsa sunt cum iis quae tu scribis. Itaque, nisi jam ad me disputationis illius libellum remisisses, possem merito, pro refutatione eorum quae meis verbis objicis, te ad scriptum illud meum rejicere. Verum, libello jam a te mihi remisso, hīc paucis ad tua obiecta respondebo.

Primum igitur sic ais: Non possum percipere quomodo haec conciliari possint, Non debemus, sed possumus. quasi in negotio salutis nostrae liberum sit facere vel omittere, prout nobis aliquid necessarium vel contra visum


page 208, image: s208

fuerit. Ex hisver bis tuis, quemadmodum etiam ex aliis, id apparet, quod dixi, te, Non debem, pro eo usurpare, quod est non tenemur, sive, nullo jure cogimur. Iam vero pro respon sione dico, te hīc vel principium, ut ajunt, petere, vel negotii salutis nominee, negotium religionis intelligere. cum tamen inter utrumque differentia statuenda videatur. In salutis nostrae quidem negotio omnia sunt necessaria. In religionis vero nostrae negotio, non pauca sunt non necessaria. Et ne aliunde, quam ex re ipsa, de qua agitur, exempla petamus, Ad Christum preces nostras dirigere, sine dubio ad negotium nostrae religionis pertinet: attamen nemo est, qui negare audeat, nos posse, ut saepissime quidem omnes facimus, non ad ipsum Christum, sed ad Deum preces nostras dirigere. Quod si partier ad salutis nostrae negotium pertineret, ad ipsum Christum preces nostras dirigere, id omittere sane unquam nulla ratione possemus, Illud quod hac in re ad salutis nostrae negotium pertinet, est, nos merito posse ad ipsum Christum, simper et ubique, in rebus ad Ecclesiam seu publice seu privatim pertinentibus, preces nostras dirigere, idque ex animo agnoscere, et palam profiteri, Nam si quis hoc non agnoscit, nec profitetur, is pote statem, regnum, et gubernationem Christi in Ecclesia non agnoscit, nec profitetur; sine qua agnitione et professione nemo per Christum salutem adipisci potest.

Deinde sic argumentaris: Debemus in Iesum Christum credere, fiduciamque erga illum sinceram concipere: Ergo et invocare


page 209, image: s209

nomen ejus sanctum debemus, non tantum possumus. Respondeo, hīc subesse consequentis, quam vocant, fallaciam. Recte siquidem ex necessaria invocatione colligere quis posset necessariam fiduciam. nam, ut Paulus ait, quomodo invocabit quis eum, in quem non credit? Sed non recte contra ex necessaria siducia, necessaria inuocatio colligitur; praesertim, si Invocationis nominee, ut in hac disputatione fit, ipsa precum direction intelligatur. Nihil enim vetat, quominus alicui plane confidam, et tamen ad alium in meis necessitatibus preces meas dirigam, cui videlicet non minus confidam. Debemus Iesu Christo confidere: sed iidem debemus ipsi Deo confidere. Immo Christo confidere, nihil revera est aliud, quam ipsi Deo confidere. neque enim in ipso Christo fiducia nostra terminator, sed per ipsum in Deum transit, ibique conquiescit. Quare, tametsi fiducia in Christum necessaria est nobis, non tamen necessarium est, ut ad ipsum preces nostras dirigamus; cum possimus eas ad Deum dirigere, cui similiter, immo excellentiore quadam ratione, cui similiter, immo excellentiore quadam ratione, confidere omnino necessarium nobis est. Alioqui, si argumentation tua a necessaria fiducia ad necessariam invocationem valeret, ad hunc modum quis argumentari posset. Necessarium est nobis simper atque ubique Christo confidere; Igitur necessarium est nobis simper atque ubique preces nostras ad Christum dirigere. quod tamen quam a veritate absit, nemo non videt.

At rursus hac argumentatione uteris; Debemus


page 210, image: s210

Iesum Christum, Dominum, Regem, Gubernatorem, Ducem, Protectoremque nostrum agnoscere, cui tuto inniti, ad ejusque nos nutum componere debemus: Ergo eundem invocare, ab eoque precibus ambire, quo nobis auxilio suo praesto sit, opemque non deneget, debemus. Haec argumentation eodem ferme vitio laborat, quo et superior. Quandoquidem etiamsi necessarium esse videtur, ut is, cujus opem et auxilium precibus implorare omnino debeamus, a nobis Dominus, Rex, Gubernator, et c. noster agnoscendus sit; non tamen contra nec essarium est, ut ejus qui a nobis Dominus, Res, Gubernator, et c. noster agnoscendus sit, opem et auxilium implorare omnino debeamus. Nam si alius similiter Dominus, Rex, Gubernator, etc noster nobis sit agnoscendus, nihil prohibebit, quin, illo praeterito, hujus opem et auxilium precibus imploremus. Exemplum esto in antiquis illis Imper atoribus, qui vel suos filios, vel alios hominess sibi consortes imperii adsciscebat. Certe ist is licet ad imperii consortium evectis, et sic populi Dominis, Regibus, et Gubernatoribus constitutis ac declaratis, nemo tamen ex populo eorum opem et auxilium implorare cogebatur: sed poterat adhuc unusqvisque opem illorum et auxilium simper implorare, a quibus isti tales constnuti ac declarati fuerant, quipped, quos non minus, quam istos, Dominos, Reges, et Gubernatores suos agnoscere adhuc deberent. Similiter igitur, cum non Christus tantum a nobis Dominus, Rex, Gubernator, et c. noster


page 211, image: s211

sit agnoscendus, sed Deus quoque a quo ipse Christus talis est nobis constitutus et declaratus, nihil prohibit, quominus non ipsius Christi, sed Dei opem atque auxilium in precibus nostris implore mus. Nam si dicas, te in argumentatione tua addidisse de Christo, quod ei tuto inniti debeamus, id, quod de istis hominibus ad imperii consortium ascitis dici nequeat; jam in responsione ad superius argumentum, ubi ex fiducia in Christo necessario collocanda, necessaria eiusdem Christi invocation colligebatur, huic rationi satis factum est.

Verum hīc statim subjic is. Possem per omnes partes eminentiae Christi eiusque officii erga nos, discurrere, ex quibus omnibus invocationem sacrosancti nominis eius non tantum possibilem (ut ita dicam) verum summe necessariam evincerem. Ego vero affirmon, cum ex iis, quae supra enumer asti, omnium, quae Christus habet, maximis et praestantissimis, ista Christi invocandi, id est, ad eum preces nostras dirigendi summa necessitas, non nisi perperam, ut vidimus, colligipossit, numquam eam recte, ex aliis Christi eminentiae partibus, collectum iri: Sed tantum (quam quidem ipse diligentissime ubique urgeo) indubitatam, et ab omnibus necessario agnoscendam et praedicandam, ad Christum preces nostras dirigendi potestatem, quemadmodum ex his, sic etiam fortasse ex illis rectissime conclusum iri.

Sed ais: Si possumus, sed non debemus, aut ut tu scribes, non tenemur, quid inde sequatur,


page 212, image: s212

facile quivis colligere poterit. Adversarius dicet: Quid tam studiose urges invocationem nominis Christi, cum ego id praestare non tenear? Respondeo; Idcirco tam studio se urgeo invocationem Christi, ut Adversarius mecum agnoscat, et palam profiteatur, Christum a nobis merito invocari, id est, preces nostras ad ipsum dirigi posse; et consequenter fateatur ac praedicet, Christum in caelo manentem, summa nunc in ipso caelo et in terra potestate reipsa praeditum esse, univer samque Ecclesiam suo nutu regere ac gubernare; et idcirco, ut caelestem nostrum Dominum, Regem, ac Gubernatorem a nobis adorari, seu divino cultu ac veneratione afficidebere. Certe (ut interim ad alia, quae subjungis, respondeam) qui ita de Christo ex animo, ut quidem prorsus necessarium esse dico, et sentiet et loquetur, is nunquam dicet, se Christum invocare, sive ad ipsum preces nostras dirigere, vel non audere, velnolle. Immo, quamquam id necne facere, sibi liberum alioqui esse agnoscet; tamen se ad illum preces suas directurum dicet, prout spiritus suggesserit, atque humana imbecillitas postulaverit; cuius potissimum juvandae gratiā, hoc Christo a Deo datum est, ut preces nostras perpetuo exaudire, nobisque opem ejus implore antibus opitulari posit: neque umquamiste de Christi invocatione litem movebit, aut, dum alii Christum invocabunt, id ipse facere recusabit. Cur enim, si jure optimo simper a se invocari Christum posse et agnoscit et profitetur, aliis Christum invocantibus, ipse id facere recuset,


page 213, image: s213

nisi forte Chtistianae charitatis prorsus sit expers, ideoque plane indignus, qui in Christianorum coetu locum habeat? Itaque ambabus (quod ajunt) ulnis, ea verba a te postmodum divinitus scripta, illorumque sententiam amplector ac recipio; Quicunque (Christum) invocare non audent, ii neque fiduciam, nec spem ullam veram ac sinceram habent, Christique Domini dignitatem, eminentiam, officiumque penitus aut ignorant, aut leviter tantum deillo persuasi sunt, numquamque gustārunt, quam benignus ac suavis sit Dominus etc. Recteigitur existimāsti, mihi quoque verisimile videri, cum, qui Dominum Iesum Christum invocare non vult, aut non audet, vix Christiani nomine dignum esse. Nisi quod non modo vix, sed ne vix quidem; et non modo verisimile id mihi videtur, sed persuasissimum mihi est. At nihil prorsus cum hoc pugnat, ut paulo ante ostendi, asserere, posse nos quidem merto ad Christum ipsum preces nostras dirigere; non tamen (simpliciter et absolute scilicet loquendo) ad id faciendum divino jure cogi. Nam praeterquam quod nullum divinum, idque certuma atque indubitatum praeceptum ea de re extat, ipsa etiam subordinatio Christi ad Deum isti necessitati penitus adversatur. Exista enim subordinatione, hoc inter Dei et Christi invocationem discrimen necessario consequitur, quod scilicet Deum quidem invocare omnino debemus, sive adipsum Deum, sive ad Christum verba precum nostrarum dirigendo, (qui enim Christum nominatim orat,


page 214, image: s214

ipsum Deum revera orat, Christus vicarius quodammodo est, eique, ut dixi, subordinatus.) Christum vero, ob hanc ipsam caussam, semper quidem invocare possumus, id est, ad ipsum preces nostras dirigere (id enim facientes, nihil a praecepta ac necessitate invocandi Dei recedimus) sed possumus etiam illum non invocare; id est, possumus non ad ipsum, sed ad Deum verba precum nostrarum dirigere. Cum enim Deus Christo nequaquam sit suborditatus, qui Deum orat, precum verbis non ad Christum, sed ad ipsum Deum directis, is nullo modo Christum orāsse censendus est. Atque cognitio et doctrina hujus disoriminis inter Dei et Christi invocationem, certissima est ratio conscientiae nostrae, in tota hac quaestione invocationis Christi, quiettee ac tranquillae reddendae, et Adversariotum, qui nos Christum cum Deo confundere calumniantur, oris obstruendi, illorumque pravitatis detegendae; qui idcirco Christo invocationem adimunt, quia supremam illam potestatem et gubernationem, precumque nostrarum exauditionem illi nequaquam concedunt; ex qua, ut ostendi, non necessitas, sed potesttas tantum Christi invocandi necessario sequitur. Est denique tutissma atque adeo unica via, ut conservandi Deo in Ecclesia (quemadmodum omni studio ac conatu curare debemus) suam praerogativam, sic ipsam Christi invocationem prorsus stabiliendi, et adversus omnes satanae impetus inconcussam reddettdi. Tantum abest, ut eam hac ratione labefactari posse, quisquam merito suspicari queat. Et proprerea ego cum Francisco


page 215, image: s215

Davidis disputans, consulto, ipsissimā interim (ut mihi quidem videtur) veritate nihil dissimula tā, hanc ipsam viam sum ingressus. Sed quae hac de re scripsi, ut nī fallor, apertissime mentem meam explicant, sic recte intelligenda ac perpendenda sunt. Alioqui, si quis, quae legit, negligenter legat, non solum ex meis scriptis, sed etiam ex ipsis sacris litteris occasionem sumere facile poterit, licet plane immerito, de rebus divin is male ac perverse sentiendi.

Nunc venio ad sorupulum tuum, propter distinctionem meam inter Christi Adorationem et Invocationem. Neque enim vides, quomodo Christus corpore a nobis absens adorari queat, quin eodem tempore invocetur: cum tamen videlicet ego ubique; affirmem, nobis necesse esse Christum adorare, invocare vero non item. Et ais: Quotiescunque enim ad nomen Iesu Christi genua flectimus, id absque ardenti desiderio cordis, sive petitione auxilii salutaris, facere non possumus. Immo vero nihil impedit, quominus ad ipsius etiam Dei nomen, genua sive corporis sive animi flectamus, nihil tamen interea temporis cogitantes, nisi ut illum debito honore afficiamus. An non possumus Christo et corporis et animi genibus flexis, hymnos ac laudes canere ac tribuere divinas? an non cum et mente et lingua Dominum ac servatorem nostrum, vener abundi agnoscere ac confiteri? an non, ut in ipsius coena fit, ei sacro et divino cultu gratias agere, ej usque nomen sanctissimum divina plane ratione concelebrare; et tamen eodem ipso tempore nihil de auxilio ab ipso


page 216, image: s216

sive petendo, sive etiam expetendo cogitare? Profecto possumus. Talis est enim Christus a Deo factus nobisque constitutus, talique per ipsum beneficia accepimus, ut etiam eo secluso, quod nobis eum invocantibus opem in necessitatibus nostris ferre potest, eum tamen prorsus divino honore afficere debemus. Quavis enim corpore nobis Christus non adsit, adest tamen spiritu; et non modo gestus nostros ommes et verbavidet et audit, sed cor ipsum nostrum perpetuo novit atque intuetur; nec quidquam hic diversi est ab eo, quod foret, si ubique et semperpraesens nobis corpore adesset. Quocirca, quemadmodum nemo potest negare, quin, si Christus corpore praesens nobis esset, eum adorare, et tamen eodem tempore simul non invocare possemus; sic negandum nullo modo est, eum licet a nobis corpore absentem, adorari sine invocatione posse, Exempla quidem adorati, nec tamen simul invocati Christi, cum in terris esset, non paucae habemus, caque non civilis sed religiosae adorationis; ut Mat: 2. v. 11, et cap: 14. v. 33, Ioh: 9. v. 38. et alibi. Siquidem, ut in ipsa disputatione meacum Francisco Davidis scripsi, (ipsa autem verba adscribam) Adorat is, qui corpus aut animum alicui reverenter inclinat, et coram eo venera bundus procumbit, etiasi nihil ab eo petat. Invocat autem is, qui in necessitate constitutus, aut aliquid percupiens, confidenter alienam opem et benignitatem implorat. Quamobrem miror, distinctionem Adorationis et Invocationis Christi, non quidem a me excogitatam, sed e rei


page 217, image: s217

ipsius, non minus quam vocabulorum diversitate proficiscentem, tibi homini erudito inprimis, ac perspicaci, adeo subtilem videri, ut eam percipere nequeas: cum potius necesse sit ad summam quandam, atque (ut ita dixerim) imperceptibilem subtilitatem confugere, si quis haec duo, quae et natura ipsa et loquendi usus manifeste distinxit atque sejunxit, confundere velit, vel alterum ab altero numquam separare. Sed jam ad expostulationem tuam venio, de meo non servato promisso. Qua in re tibi omnino velim persuadeas, admonitionem, vel potius reprehensionem hac in re tuam, mihi fuisse gratissimam, eumque hominem me esse, cui non minus fortasse quam tibi religio sit promissa non servare quamquam tradunt sapientes, non omnia promissa servanda esse, quamvis rerum alioqui honestarum; videlicet, cum id quod promissum est, promittenti plurimum incommodi, ei vero cui promissum fuit parum, aut nihil commodi sit allaturum. Quo tamen in numero promissum a me tibi saepius factum, non pono; sed nihilominus ita sentio, illud ejusmodi esse, ut propter impedimenta aliquane, etiam ultra ipsum praestitutum tempus non semel differri a me potuerit. Impedimenta porro quae postremo habui, quaeque tibiper Ioelem nostrum significanda curavi, licet (fateor) alioquin indigna, si, quo modo nihi plane decepto atque adeo invito acciderint, umquam recte noveris, quamque non una de causse ea abjicere nec debuerim nec potuerim, (quod spero fiet cum te primum videro, neque enim res sunt litteris credendae) nihil despero, te, si


page 218, image: s218

non omnino, saltem aliqua ex parte, me excusaturum. Scito autem, me nondum ad impedimentis illis esse liberum: ac praeterea me propediem, Deo dante, hinc Cracoviam migraturum, ibique propriam oeconomiam instituturum; quae res, cum praesertim omni fere dome stica ac necessaria suppellectili adhuc caream, quamdiu me paene titum occipatura sit, satis intelligere potes. Dobo tamen operam, ut quamprimum me omnibus hisce impedimentis et curis exsolvam; quo non solum tibi factum promissum aliquando tandem praestare, sed etiam mea jamdiu intermissa, ac de sider atissima studia, repetere possim. Interim te rogo, ut mihi tarditatem hanc mea fidei tibi liberandae ignoscas, et me potius imprudentiae atque inconsiderantiae, quam livitatis aut inconstantiae accuses. Si proxima Synodus isthic de more ad Pentecosten habebitur, non spero in ea me adfuturum. nam uxoris me ae primus hic partus in illud ipsum tempus incidit. Quamquam, si omnino expediret me in ea adesse, et ita fratres suaderent, haud mihi grave foret, uxorem me absente vel parere, vel in puerperio esse. Sed, Deo volente, revisemus nos omnino postea in Chmielnicensi Synodo, ubi etiam scripta nostra de Christi oblatione expiatoria; qiae, si tibi haec inter nos hac de re disputandi ratio probabitur, multo ante confici poterunt, fratribus legenda atque examinanda tradentur. Ex qua disputatione nostra, emerget quidem, ut ipse ais, disputatio simul de ratione nostrae justificationis, quod attinet ad Christi mortem et resurrectionem: sed non fortasse


page 219, image: s219

nisi hoc ipse data opera curaveris, quod pertiner ad sidem atque opera nostra; qua tamen de re, potissimum in justi ficationis nostrae negotio, agendum mihi videtur. quaproter obsecro, ut id omnino cures. Et quando, ut tibi ipsi constare potesi, fratres nostri tibi jure optimo plurimum tribuunt, et magna est tua apud nos, et privatim et publice auctoritas, te coram Deo et Christo obtestor, ne per te stet, quominus salut aris veritas universa in lucem prodeat, omnibusque nobis patefiat; sed des operam, ut placide atque amanter, cum alibi, tum vero maxime in Synodis, non quidem alicuius certi dogmatis, ut praepostere in Ecclesia hactenus factitatum est, omnino damnandi, sed veritatis inveniendae, atque inventae retinendae gratiā, quaestiones, huc potissimum pertinentes, proponantue ac persolvantur. Nec, quaeso te, tantopere horreas, cum quid audis affirmari a tua, et plurimorum sententia alienum, nisi prius re bene cognita, et rationum ac testimoniorum momentis recte perpensis; praesertim cum reipda jamdiu compertum habeas, te aliquando ad ea prius cohorruisse, quae postea vehementer probasti. Nam ego statim quadammodo resilis ac refugis, si quis vel locum aliquem divinarum litterarum, etiam per simplicem, solamque a vulgata diver sam inter punctionem, aliter explicer, atque ipse cum plerisque facis, cunctantior hactenus fui in promisso meo tibi praestando neque enim ad facere possum, quin tibi, prima fronte, videar complura sacrarum litterarum loca corrumpere, atque


page 220, image: s220

pervertere; a qua tamenre, haud scio, an ullus alius me, vehementius abhorruerit umquam. Deus te et ingenio, et eruditione, et eloquentia, et demique, ut dixi, quctoritate magna inter nos donavit. Tuae pieratis, qua una cel maxime polles, nunc est, hisce donis, ad Dei ipsius et Christiejus gloriam, nostraque salutis viam in dies magis patefaciendam, alacriter ac diligenter uti. dominus Paulicovius socer meus te amantissime resalutat, teque plurimi facit. Dominum Czechovicium, D. Lubieniecium, D. Balcerovicium, caeterosque fratres meo nomine salutes oro. Vale vir clarissime, meque ut soles, ama. ac quemadmodum ego tuum in iis, quae ad me scripsisti, sic vicissim tu meum in his, quae ad te scribo, animi candorem agnosce: atque meam inte commone faciendo, sicut ego tuam in me accusando et repreehendendo libertatem boni consule. Deuste ad nominis sui gloriam, et Ecclesiae suae aedificationem quam diutissime incolumem servet. Datum in agro Paulicoviano. die 20 Martii. Anno 1587.

Tui studiosissimus atque observantissimus in Christo frater Faustus Socinus.

JOHANNIS NIEMOJEVII ad superiorem Fausti Socini Epistolam, Responsio. Epistola II.


page 221, image: s221
Salutem a Deo Patre nostro, et Domino nostro Iesu Christo etc.

LITTERAE tuae redditae sunt mthi vir praestantissime, fraterque in Domino dilecte, ex quibus Christiani ani mi candorem, modestiamque tuam perspexi, cum liberam ad monitionem aequo animo accipis, reprehensionemque non aspternaris; verum ad objecta mode ste respondens, ea diligenter diluere ac refutare tonaris. Effari nequeo, quantum animi mihi accreverit, ut postea tecum confidentius agere, deque rebus necessariis per listeras colloqui, teque (quamvis multo praestantiorem, infinitisque partibus doctiorem) admonere audeam; non minus propterea, quod te vulgari meo latinismo delectari, meque barbarisantem ac soloecisantem ferre, in melioremque partem ruditatem ac imperitiam meam interpretari videam. Miraris, vir eximie, quod in scriptis tuis, quaedam nunc demum reprehendenda susceperim, quae diu antea viderim, et cognita habuerim, et tamen reprehender neglexerim. Spero, te non miraturum amplius, postquam meam excusationem audiveris, mihique fidem adhibueris. Fateor, me librum tuum de Servatore Iesu Christo legisse, multaque pie ac socte scripta reperisse: tamen non adeo mihi placuisse, ut in eo plane acquiescerem, sententiaeque tuae subscri bere vellem, ac possem; immo saepius significavi, et privatim et publice in synodis, me sentetia tuae, demorte Christi, hominisque Christiani justificatione, integre subiscribere, calculumque addere non posse. Credo re non ignorare, quomodo ante aliquot annos, fratri nostro


page 222, image: s222

Securino, sententiam tuam asserenti, me opposuerim, tecum quoque Lublim, in praesentia fratrum, disputatiunculam, sicut de caeteris articulis, ita et de justificatione habui. Insuper, scire te volo, me, librum tuum de salvatore vero contra Volanum bis perlegisse, diligentiusque omnia examinasse; ubi inter caetera pie atque eleganter scripta, sententias quasdam peregrinas, scriptur aeque sacraejudicio meo, contrarias, reperi. Videns itaque, Volanum, adversarium acerrimum, qui sententiam nostram veram ac piam tolerare non potest; sed andique accasiones vituperandi ac sugillandi quaerens, aliquando etiam calumniari non vereturl quid facturum putas, si aliquid in responsione tua dignum reprehensione repererit? Profecto, omnem lapidem movebit, summoque conatu adnitetur, quo non solum personam tuam denigrare sed omnes nos infamia aspergere, contentiosaque atrocitate verborum diffamare ac condemnare, caterisque traducendos ac condemnandos propinare possit. Omnibus igitur modis cavendum est, ne quid a quoquam Christiano altquando dicatur, sive scribatur, quo infirmiores offendi, scandalisarive possint, adver sarij vero ansam condemnandi calumniandique arripiant. Statueram igitur, chare frater, tecum, in praesentia praecipuorum fratrum, colloquium modestum ac Christianum instituere. Verum, cum tu colloquii modum, a me praescriptum, propter certas causas, recipere noluisti; meque ad scribendum invitasti, ego tergiver sari nolens, nec veritati testimonium dare differens, consilio tuo acquiescendum putavi. Ad scribendum


page 223, image: s223

itaque accingor, tecumque disputare, sive coloqui per litteras aggredior, quod soelix, fau stumque ad gloriam nominis divni, Iesuque Christi honorem, mutuamque, nostri caeterorumque aedificationem, faxit Deus omnipotens. Non diffiteor imbecillitatem meam, multaque mihi in hanc paloestram descendenti deesse agnosco. Nam imprimis persona tua multis modis mihi praeferenda, me a scribendo, tuamque sententiam oppugnando, deterrere posset, tum sermonis latini inscitia, logicaeque artis imperitta; quae nunc a plerisque, in disputatione, quasi summe necessaria, requiruntur, me a disputatione, praesertim cum homine eruditissimo, arcent, silereque cogunt. Verum bonitate caussae fretus, tuamque humanitatem ac modestiam perspectam habens, majora fortasse viribus audeo; hoc uno me maxime consolans, quod veritat, quamvis aliquando elegantiam, sermonisque peritiam non aspernatur, tamen saepius simplicitate nativa gaudet, nudaque ac omni ascitio ornatu vacua, in theatrum prodire non erubescit. Quod attinet ad secundam consilii tui conditionem, ut si latine scribere recusarem, Polonice scriberem, scriptumque meum aluui vertendum traderem, res magni esset laboris, in longumque protraheretur, nec tuto, quod et te caverevideo, alieno ingenio, committenda. Rari enim interpretes reperiuntur, qui et verba et sententiam auctoris proprie exprimere sciant, ac possint. Sed jam ad rem ipsam progrediamur.

Verba. in responsione contra Volanum haec extant. Itaque affirmo Christum non quidem in cruce,


page 224, image: s224

seu crucis ara se Deo obtulisse, sed in ipso caelo. Item: Nec porro ipsam Christi mortem, ejus revera sacrificium esse aut fuisse, sed ilii praeivisse etc. In litter is vero ad we datis verba quaedam addidisti, sententiam tamen non mutasti. immo hanc esse tuam opinionem, quod Christus revera in cruce sacrificium non peregisset, manifeste confessus es.

Quid igitur dicam? Libenter placita scriberem, si pie ac juste id facere possem: verum, nec te officiosis mendaciis delectari puto, nec ego alicui adulari volo, contraque animi sententiam loqui possum. Vt igitur tecum libere agam, nolo verborum circuitis uti, sed fretus clarissimis novi Testamenti sententiis, absque omni tergiver satione simpliciter affirmo, sententiam tuam non tantum erroneam, verum cum testimoniis sacrae scripturae ex diametro pugnare. Non opus est longa probatione, sed tantum scripturae sanctae loca aliquot producenda, ex quibus sententiae tuae vanitas, errorque deprebendi facile potest quod facere, favente Deo, incipiam.

Paulus Ephes: 5. Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem ac victimam Deo, in odorem bonae fragrantiae etc.

Hebr: 9. Nam si sanguis taurorum et hircorum, et cims juvencea aspergens inquinatos, sanctificat ad carnis puritatem; quanto magis sanguis Christi, qui per spiritum aeternum seipsum inculpatum obtulit Deo vivo?



page 225, image: s225

Ibidem: Neque utsaepe offerat semetipsum, sicut Pontifex ingreditur in sacrarium quotannis, cum sanguine alieno, alioqui oportuisset eum saepe passum fuisse a condito mundo. Sed nunc semel in consummatione saeculorum, ad abolendum peccatum per immolationem suiipsius patefactus est: et sicutillud statutum est homini bus, ut semel moriantur, postea vero judicium; ita et Christus semel oblatus, ut multorum peccata tolleret, altera vice absque peccato conspicietur iis, qui ipsum expectant ad salutem, etc. Possem plura tesstimonia adduceres; verum nunc iis contentus esse volo, ex quibus manifesta repugnantia opintonis tuae apparet. Tu enim Iesum Christumseipsum in cruce obtulisse Deo negas, mortemque Christiprovero sacrificio agnoscere non vis; testmnia vero citata, Christum per mortem crucis seipsum obtulisse Deo, apertissime testantur.

Quid ad haec dicturus es? Fortassis ad Dianian confugies: verum ego ipsissima verba urgeo, nec nunc de sensu verborum disputationem instituere vole, Verbis apertissimis contentus, sicut omnes pios, Deique amantes facere decet. Obsecro itaque ne extra et ultra propositum necessitatemque me in certamen provoces, hoc est, ne mecum de sensu verborum litem instituas: dabitur, Deo volente, oportunum tempus, de sensu verborum Apostoli conferendi ac disputandi; nec deerunt rationes, Deo favente, sententiam veram eruendi ac confirmandi. Nunc vero hoc tibi objicio,


page 226, image: s226

in hocque te non laudo, quod apertissima Spiritus sancti pronunciata, per repugnantiam verborum oppugnare audeas. Spiritus enim sanctus clarissimis verbis mortem Christi oblationem nominat, tu vero per antiphasin testimonio Spiritus sancti contraire videris. Summa igitur meae reprehensionis, totiusque disputationis, quoad praesentem articulum, haec sit: aut ostende, (quod te nunquam facturum puto) scripturam novi Testamenti, mortem Christi oblationem sive sacrificium non vocare, aut manifestae veritati cedere, palinodiamque Canere non dubites, teque ab errore liberes, nec coeteris scandalum, adversariisque occasionem sugillandi calumniandique praebeas. Tu Christi secrificium in coelo demum peragi asseris, conferens Christi ascensum cum introitu veteris Pontificis in sancta sanctorum. Verum quamvis negare nolo, Christi sacerdotium esse aeternum, in coeloque sacerdotem pro nobis interpellando, vultuique Dei ap. parendo agere: tamen nihilominus in terra per mortem crucis, idem Christus seipsum obtulit, morsque ejus iure optimo oblatio vocari, attestante Spiritis sancto, potest. Nam et sub lege Pontifex cum sanguine in sanctuarium ingrediebatur, qui sanguis mactatorum animalium erat; ea vero mactatio animantium, oblatio sive sacrificium appellatur, Ita et Christus seipsumper mortem crucis obtulit, sanguinemque proprium effundi passus est per quem sanguinem introivit in tabernaculum non manu factum, hoc est, in ipsum caelum, ut ibi aeternus Sacerdos Deo appareat pro nobis. Sed ab istis uberius tractandis


page 227, image: s227

supersedeo; a proposito certamine non discedens, hoc unumurgeo: aut ostende in novo Testamento mortem Christi oblationem non appellari, aut te errāsse, sententiamque scripturae sacrae contrariam edidisse confitere. Quod attinet ad rationem justificationis nostrae, effectaque mortis Christi; scias me cum illis non sentire, qui Christum morte sua Deum placāsse; ex iratoque clementem effecisse imaginanturnec illis assentior, qui fide mortuā justificari volunt Novi; gratiā Dei, distinguere auctorem justificationis nostrea a caussa media, patrisque clementissimi misericordiam gratiamque, summam praecipuamque caussam salutis nostrae agnosco: qui quicquid fecit, id totum primo respectu, propter seipsum fecit, ut misericordia ejus immensa, bonitasque ineffabilis appareret. Attamen mediae caussae, quae in Christo mediatore praecipue concurrunt, non sunt negligendae, nec leviter transeundae, aut in alium sensum, quem Spiritus sanctus non dictet, accipiendae. Opera bona a fide iustificante separare nolo, sed fidem cum operibus (a Paulo edoctus) confundere caveo: etsi enim opera a fide reipsa non separantur, tamen in negotio justificationis, ratione quadam distinguuntur. Sed de his dabitur aliquando oportunior disserendi occasio, tempusque et locum Deus, si voluerit suppeditabit. Nunc vero finem priori parti controversiae nostrae imponens, rogo, quod et superius postulavi, ne in respondendo terminos propositos mutare velis, in aliudque genus transcendere audeas, hoc est, ne mecum de sententia verlorum litem moveas: sed si id negare


page 228, image: s228

non poteris, me pro sententia mea confirmanda, apostolica verba recte adduxisse, nihil praeterea restabit, quam ut errorem tuum agnoscas corrigasque. quod ut facias suadeo, idque tibi a Deo optimo dari ac suggeri opto.

Sed jam ulterius progrediamur, deque filii Dei invocatione agamus. Video te laborare, quo crimen a te labefactatae invocationis Iesu Christi removeas, teque nihil hujusmodi scripsisse, unde adversarii occasionem erroris sui stabiliendi habeant, ostendere possis. Ego ingenue fateor, te docte, pie, ac luculenter pro asserenda Domini nostri Iesu Christi gloria scripsisse, adversariosque fortissimis telis ex verbo Dei petitis confodisse, armaque eorum irrita ac vana reddidisse: et nisi pauca illa verba, de quibus mox gemus, addidisses, non puto aliquid validius, quo adversarii contundantur planeque corruant, scripto illo tuo contra Franciscum edito inveniri posse. Verum cum invocationem filii Dei, quam tantopere commendasti ac stabilivisti, non ita necessariam, sicut fiduciam in dom inum nostrum lesum Christum, asseris, sed liberam facis, ad quam nemo iure divino necessario cogatur: videris mihi a priori sententia etsi non recedere, tamen aliquatenus deflectere. Si enim invocatio Iesu Christi non est adeo necessaria, ut quivis Christianus jure divino ad eam cogatur, profecto inter adiaphora numeranda, potiusque singulorum fidelium conscientiis relinquenda, ut quilibet juxta suggestionem spiritus, vel illā uteretur, vel eam negligeret; nullaque fuisset caussatam acriter cum adversariis hac de re contendendi. Si enim Christus gloriam


page 229, image: s229

integram ab iis, qui nomen ejus invocare nec audent nec volunt, habere potest, profecto permittendi sunt ejusmodi propriis conscientiis, ut hac in parte libertate Christiana utantur. Verum si invocatio Iesu Christi ad gloriam nominis ejus refertur, sine quae honor Domini Iesu Christi illi batus conservari, gloriaque ei integra tribui non potest, profecto invocatio nominis Iesu Christi, res est ex necessariis, ad fidem religionemque christianam pertinentibus. Verum his breviter praelibatis, ad Apologiam tuam accedamus. Objicis mihi quod inter verba, non debere, et non teneri, discrimen nullum statuam: qua de re contendere nolo, nam me grammaticum non esse, non inficior. Agnosco haec duo verba, me in una significatione accepisse: verum a te admonitus, ero posthac cautior.

Discrimen quoddam inter res ad salutem necessarias, et illas quae ad religionis negotium pertinent, statuis: quae ad salutis negotium faciunt, eas necessarias affirmas; quae vero religioni serviunt, non pauca non necessaria asseris. Ego, mi domine explicatiorem accuratioremque hujus rei descriptionem desidero: verba enim, ut a te scripta sunt, nisi candidum interpretem nacta fuerint, possent nonnullam suspicionem injicere, te de religione Christiana minus sentire, sive imprudentius loqui. Religio enim vera ea omnia continet, quae ad cultum Dei, Iesuque Christi, tam internum quam externum, in verbo Dei praescriptum, pertinent: ex quibus si quis, sciens ac volens aliquid omiserit, puto hujus modi hominem contemptae


page 230, image: s230

religionis (nisi resipuerit) paenas luiturum. Ego itaque omnia quae ad religionem Christianam vere ac proprie pertinent, cum iis rebus quae saluti nostrae serviunt, conjungere didici. Scio, quoad religionis negotium, a multis peccari, non malitiā sed ignorantiā, qui (ut spero) veniam habituri sunt, si ex eorum numero fuerunt vel sunt, qui vero timore Dei imbuti, sincero cordis affectu Deum quaerunt, nihil temere omittentes, quod perspectum a Deoque profectum habent. Sed de his non est nunc dicendi locus: nobis, quibus veritas Dei amplori modo patefacta est, nulla excusatio relicta, si scientes volentesque negligentes in religione, non tantum interna, sed etiam externa fuerimus. Non debemus igitur nec possumus religionis officium, a salutis negotio distinguere: immo potius salutis nostrae medum sive medium, majori ex parte in vera religione constituere. Sed jam videamus exemplum a te adductum hujusmodi: Ad Christum ipsum preces nostras re ipsā dirigere, sine dubio ad negotium religionis nostrae pertinet: attamen nemo est qui negare audeat, nos posse, ut saepissime quidem omnes facimus, non ad ipsum Christum, sed ad Deum preces dirigere. Illud, quod hac in re ad salutis nostrae negotium pertinet, est, nos merito posse adipsum Christum semper et ubique in rebus ad Ecclesiam seu privatim seu publice pertinentibus, preces nostras dirigere, idque ex animo agnoscere et palam profiteri. Nam nisi quis hoc agnoscat


page 231, image: s231

et profiteatur, is potestatem, regnum et gubernationem Christi in Ecclesia non agnoscit nec profitetur: sine qua agnitione et professione nemo salutem per Christum adipisci potest.

Exemplum a te loco argumentationis positum, videtur fallaciam redolere, quam ego aut nominare nescio, aut ad fallaciam divisionis pertinere arbitror: vis enim ex eo quod assidue non fit, concludere, quod necessario facere non teneamur. Verum facile per instantiam argumentum tuum solvere possum. Deus Pater non semel invocatur; immo Stephanus solum Christum invocavit, Paulus quoque non semel id fecisse legitur: ergo invocatio Dei non est necessaria ad salutem. Non recte igitur, (pace tua dixerim) argumentaris, ab eo quod semper non fit, ad non necessarium actum. Nam de tempore et loco non est praescribendum: Spiritus suggeret, fiduciaque, quam erga Christum unus altero majorem habet, singulos fidelium instruet. Ego libenter ad gloriam Christi fateor, me nunquam in privatis meis gemitibus sive precibus, quoties Deum Patreminvoco, ejusque auxilium imploro, Christum omittere. novi enim certissimeque confido, me nisi per ipsum non posse ad Patrem tuto ac confidenter accedere, quoniam sic Patriomnipotenti placuit, ut Christus sit opitulator ac interpellator noster, per quem cum fiducia ad ibronum divinae gratiae, ut misericordiam consequamur, confugiamus. Quod ad publicas preces Ecclesiae pertinet, haepro temporis necessitatisque ratione moderari


page 232, image: s232

possunt. Frustra itaque hoc exemplum adduxisti, immo, meo judicio, extra propositum: nam non quaeritur, an semper et ubique necessarium sit preces ad Christum dirigere, sed, an res sit necessaria homini Christiano Christum invocare, ad eumque preces dirigere. Tu ipsemet fateris, hoc ad salutis nostrae negotium pertinere, ut agnoscamus nos merito posse ad ipsum Christum semper et ubique preces nostras dirigere. Hoc tuum Posse, Necessario oppositum, mihi haud dubie labefactationem Invocationis Christi continere videtur. Quid enim hoc est: possumus invocare Christum, idque ut profite amur, ad salutem necessarium est: verum ut invocemus nullo jure cogimur? Si quis ita argumentaretur: Possumus confidere Christo, idque agnoscere et profiteri debemus, verum ut ei confidamus, nullo jure cogimur: nonne tibi absurda hujusmodi argumentatio videretur? Scio quid respondere possis; nos expressum mandatum habere de fide in Christum dirigenda, de precibus vero ad cum dirigendis non item. Ego nunc hac de re diligentius agere nolo, tu ipse tuum scriptum inspice, videbis te contra Frantiscum, Dei ordinationen et constitutionem loco praecepti approbare; immo aliquot loca, nisi fallor, adducis (quae et ego adducere, nisi brevitati consulerem, possem) quae vim expressi mandati habent.

Sed quid pluribus opus est, cum tu ipse evidenter testeris, cum, qui Christum invocandum negat, nec potestatem, nec regnum, nec gubernationem Christi in Ecclesia agnoscere; sine qua agnitione et professione,


page 233, image: s233

nemo salutem per Christum adipisci potest. Si igitur is, qui Christum invocari jure ac merito posse non agnoscit neque profitetur, Christum Dominum vere nec agnoscit nec consitetur, ob cuius ignorantiam salute per Christum parta privandus est: quomodo is, qui sciens Christum esse invocandum, tamen non invocat, majori paena dignus non erit? Constat itatque ex tuamet ipsius confessione, Domini nostri Iesu Christi invocationem ad salutem consequendam esse necesseriam. Si enim hujusce rei ignoratio ab agnitione vera Iesu Christi excludit, a saluteque per Christum acquirenda arcet: quomodo rei ipsius neglectus sive contempus eundem effectum producere non debeat?

Accedis postea ad meam argumentationem, quae a natura vique fidei, fiduciaeque erga Iesum Christum conceptae, ad effectum necessariae Invocationis producebatur. Quam tu hujus modire sponso rejicere tentas, objiciens argumento a me producto fallaciam cosequentis: Recte siquidem (verba tua refero) ex necessaria Invocatione colligere quis posset necessariam fiduciam. Nam, ut Paulus ait, quomodo invocabit quis eum in quem non credit? Sed non recte contra ex necessaria fiduciā, necessaria Invocatio colligitur, praesertim, si Invocationis nomine, ut in hac disputatione fit, ipsa precum directio intelligatur. Nihil enim vetat, quominus alicui plane confidam, et tamen ad alium in meis necessitatibus preces meas dirigam, cui videlicet


page 234, image: s234

non minus confidam. Debemus Iesu Christo confidere, sed iidem debemus ipsi Deo confidere; immo Christo confidere, nihil revera est aliud, quam ipsi Deo confidere: neque enim in ipso Christo fiducia terminatur, sed per ipsum in Deum transit, ibique conquiescit. Quare tametsi fiducia in Christum necessaria nobis est, non tamen necessarium est, ut ad ipsum preces nostras dirigamus, cum possimus eas ad Deum dirigere, cui similiter, immo excellentiore quadam ratione confidere, omnino necessarium nobis est.

Haec tua, Domine Socine, ad argumentationem meam responsio, tantum abest, ut vim argumenti mei enervet debilitetve, quin potius connexum argumenti mei stringit ac confirmat. Nam, quod tu ex necessaria Invocatione necessariam fiduciam colligis, sed non e contra; videris mihi hac in re multum hallucinari, qui res conjunctissimas divellere tentas, quae mutuam relationem habent, et invicem reciprocantur. Si enim in eum ad quem preces dirigo, credere eique confidere debeo: quomodo vicissim eum cui turo confido, (ut Iesu Christo tutissime confidere debemus) nunquam in necessitatibus meis invocare audebo, aut non curabo? Profecto si quis reperiretur, qui de fide in Iesum Christum gloriari auderet, eumque invocare negligeret, istum ex tribus vitiis ad minus uno laborare oporteret: vel enim de Domino Iesu Christo minus sentiret, videlicet, invocantem ac confidentem juvare non posse: aut se ejus auxilio non


page 235, image: s235

indigere arbitraretur: vel potius (quod verisimilius est) loco verae fidei, nomen tantum inane praetenderet, simulataque fide gloriaretur. Sed quoniam veri Christiani de Domino ac salvatore nostro persuasi sunt, eum et posse et velle juvare, ejusque auxilio et opera semper et ubique se indigere: certe hi omnes ex fiducia concepta aliter facere nec possunt, nec debent, quin ad Christum in necessitatibus suis assidue confugiant, ab eoque auxilium petant. Fiducia igitur vera necessario producit Invocationem, non minus quam Incovatio suncera veram fiduciam requirit.

Quod vero a persona excellentiaque Dei Patris, ad infringenda necessitatem Invocationis Iesu Christi, argumentum petis, cui excellentiori modo confidere, eundemque invocare tutissime possumus: facis id impertinenter, immo (pace tua sit dictum) minus considerate. Quid enim aliud facis, quam ab Adversariis arma mutuaris, et non sentiens in eorum castra transire videris? Si enim propterea, quod ad Deum preces nostras dirigere necesse habeamus, ad Christum non necessario easdem dirigere teneamur: nonne eādem sequelā fidem in Christum non necessariam, aliquis imprudens existimare poterit? maxime cum Deum talem habeamus et profiteamur, qui sine alicujus ope nobis succurrere, nosque ex omni periculo liberare, solusque eripere possit. Cur igitur alicuipiam, praeter Deum ipsum patrem benignissimum, omnipotentemque protectorem confidamus, sive in necessitatibus nostris ad alium quempiam confugiamus? Vides, si modo attendere voles, tahujusmodi


page 236, image: s236

argumentis plus gloriae Christi nocere, quam prodesse, adversariisque ansam contra Christum insurgendi praebere. Novimus, gratiā Dei, et libenter profitemur ineffabilem majestatem, bonitatemque Patris nostri clementissimi: sed, ubi agitur de gloria Christi, non opus est potentiam ac majestatem Dei praetendere, excellentiāque Patris gloriam filii obscurare, sed voluntas, consilium ac ordinatio Dei consideranda ac perpedenda est. Si Deus nos voluisset per se solum salvare, et absque mediatore conservare, profecto id facere, sicut potuisset, ita et fecisset, Christumque salvatorem neque promisisset neque exhibuisset. Sed quoniam Iesum Christum constituit Dominum, Salvatorem ac mediatorem nostrum, per quem ad Patrem accedere debemus, eique omnem potestatem in caelo et in terra tradidit, in quem post Deum credere, eique tuto confidere possumus, inanis est omnis disputatio de eminentia Patris: sufficere enim sola voluntas ejus potest, proque certissima regula fiduciae ac obedientiae nostrae erga Christum, Dei ordinatio ac constitutio esse debet. Tuum argumentum itaque valde claudicat, quod in hunc modum formare oportet: Possumus et tenemur Deum patrem in vocare: ergo ad Christum preces nostras dirigere quamvis possumus, tamen non tenemur. Manifesta fallacia consequentis, tamen non tenemur. Manifesta fallacia consequentis, quam ab instanti, simili argumento ostendere possum: Possumus et tenemur in Deum Patrem credere, ergo Iesu Christo quamvis confidere possumus, tamen non tenemur. Non est ovum ovo similius, quam hoc argumentum


page 237, image: s237

tuo argumento. Verba itaque a te in hunc modum scripta, Qua re tametsi fiducia in Christum necessaria nobis est, non tamen necessarium est, ut ad ipsum preces nostras dirigamus, etc. quicunque diligenter inspicere ac dijudicare voluerit, videbit ad labefactandam Invocationem Christi spectare: quicquid enim necessarium non est, id fortassis et parum prodesse potest. Verum ne in re manifesta nimius sim, laboreque superfluo utar, malo a rationibus meis quiescere, teque ipsum potius contra temet ratiocinantem audire, ut ita facilius absurditatem istam animadvertere possis, erroremque tunum corrigere velis. Verba hujusmodi in tuo scripto extant: Recte igitur existimasti, mihi quoque verisimile videri, eum, qui dominum Iesum Christum invocare aut non vult; aut non audet, vix Christiani nomine dignum esse; nisi quod non modo vix, sed ne vix quidem, et non modo verisimile id mihi videtur, sed persuasissimum mihi est. Si ita judicas, domine Socine, quod is qui Christum invocare non vult, nomine Christiani hominis indignus est, quomodo absolutam necessitatem invocationis Christi negare audes? Videris profecto pugnantia loqui et asserere. Nam si necessarium est, ut is, qui per Christum salvari vult, sit verus Christianus; verus autem Christianus esse non potest, quicumque Christum inuocare non vult nec audet: nonne vides ex hoc tuo connexo hujusmodi conclusionem necessario sequi, quod quicumque nomen Christi invocare non vult


page 238, image: s238

nec audet, istum adsalutem per Christum partam non pertinere? Vnde et hujusmodi consequens necessario emerget, quod invocatio nominis Iesu Christi aeque eset necessaria, quam salutis nostrae certa persuasio, nominisque Christi vera professio. Vide igitur quomodo Dominus Faustus dominum Socinum oppugnet, ut ex hoc mutuo conflictu veritas (cui rogo reluctari noli) tanto magis elucescat. Posita hac ratiocinatione Domini Fausti contra Dominum Socinum, ego aliam non dissimilem adijciam: Omnis res, per quam gloria Christi macime eclucescit et amplificatur, nominisque Christiani professio stabilitur ac confirmatur, est summe necessaria: Dirigere preces nostras ad Dominum Iesum Christum, est resper quam gloria Christi amplificatur et elucescit, nominisque Christiani professio declaratur ac confirmatur: Ergo directio precumnostrarum ad Christum, res est maxime necessaria. Rogo, quid in hoc argumento (quamvis abhomine indocto formato) desideras? Majorem propositionem, scio te non vituperaturum. Minorem tu pise defendis, quando enim qui Christum invocare non vult nec audet, hominis Christiani nomine indignum judicāsti, ignarumque dominii, regni, ac potestatis Christi declarāsti. Si igitur constat, per Invocationem, Christi regnum ac gloriam eius illustrari, certissime invocatio nominis Christi res est necessaria et non libera tantum.

quod ad eminentiam paternam attinet, (cuius in hoc scripto mentionem facis) haec nulla ratione per Invocationem Christi nominis minuitur sive obscuratur,


page 239, image: s239

sed magis stabilitur illustraturque: nam quicquid potestatis ac gloriae Christus possidet, id totum a Patre habere, omnibus piis, in regnoque Christi doctis, certissimum est, atque omnis gloria Christi, in gloriam Dei Patris redundat. Non est igitur verendum, ne adversarii iustam caussam calumniandi, gloriaeque Dei detrahendi, ex doctrina necessariae Invocationis Christi, accipere possint; quibus os obstruendum, non huiusmodi subtilioribus distinctionibus, sed aperto verbo Dei, in quo expressum testimonium extat, de summa Christi exaltatione, quem Pater in solio secum consedere fecit, vicariumque suum constituit. Non potest igitur gloria Christi gloriae Dei, ne quidem in minutissima particula derogare: quin potius ita statuendum est, quod minima gloriae Christi abnegatio, necessario vergit in Deum ipsum, ut autorem gloriaeque Christi vindicem.

Stat itaque firmum argumentum meum a potestate Christi ad necessariam invocationem nominis eius ductum. Tu vero volens hoc elidere, potius eludis, exemplo ab iis, quos Imperatores in consortium imperii asciscere soliti erant. Exemplum huius modi non posse integre accommodari Christo, tu ipse vidisti: attamen non video, quid te iuvare possit. Illi enim, qui olim ab Imperatoribus in consortium legebantur, non nomine tenus, sedre ipsa honore debito afficiebantur; nec unquam placuisset imperatoribus illis, si quis neglectis et posthabitis eorum consortibus sive collegis, ad Imperatores solos recurreret. quod praecipue in filiis imperatorum spectabatur. Eexemplum quoque Iosephi a Pharatione


page 240, image: s240

exaltati, hujus rei clarissimum exhibet testimonium. Non possum itaque non mirari, cur tam inconsiderate scripseris: Similiter igitur, cum non Christus tantum a nobis Dominus, Rex, Gubernator, etc. noster sit agnoscendus, sed Deus quoque a quo pise Christus talis est nobis constitus et declaratus, nihil prohibet, quominus non ipsius Christi, sed Dei opem atque auxilium in precibus nostri imploremus, etc. Argumentum hujumodi est: Non solus Christus est rex et Dominus noster, sed etiam Deus Pater, multo excellentiore modo: ergo possumus non Christum, sed Deum ipsum invocare. Quod verba inferius posita magis confirmant: Sed possumus illum etiam non invocare, id est, possumus non ad ipsum, sed ad Deum verba precum nostrarum dirigere, etc. Si ita argumentum tuum conclusisses: Possumus Christum non semper nec ubique incovare, sed saepe solum Patrem implorare possumus, recte conclusisses. Verum dum infinite verba haec, possumus Christum non invocare, scripseris, videris eos justificare, qui Christum nunquam invocant, nec invocare curant, sive audent. Si enim possumus non invocare, ergo, qui non invocant. nihil peccant, dignumque reprehensione admittunt. A simili. Possumus feriā sextā non jejunare, ergo qui non jejunant, non peccant. Quicumque enim non faciunt, ad quod nullo jure divino coguntur, nescio qua ratione istud pro peccato imputari possit aut debeat. Videris hujusmodi intempestivis argumentis, non solum invocationem;


page 241, image: s241

sed etiam eminentiam Christi, etsi non tu ipse labe factare, tamen adver sariis ad labefactandum imprudens caussam porrigere. Christus ipse testatur, sibi a Patre omne judicium commissum, ut omnes honorificent Filium, quemadmodum Patrem honorificant. Absque dubio haec verba summum honorem Christo deferunt, in quo et invocationem nominis ejus facile quivis non contentiosus includi, agnoscere poterit: habent igitur haec verba vim expressi mandati invocationis Christi. Nam quicumque Christum non invocant, it nec debito honore (quod tu ipse fateris) afficiunt. Status itaque quaestionis nostrae non eset, an semper et ubique Christum invocare teneamur: sed an gloria Christi, nostraeque salutis fiducia id exigant requirantque, ut Christus necessario invocetur. Quod necessario faciendum esse, firmissimis rationibus comprobatum, meo judicio, video, tuque ipse maiori ex parte mihi suffragari videris, dum omnes istos, quicumque Christum nec invocant nec invocare audent, condemnare videris. Stat igitur, in aeternumque firmissima perstabit haec propositio: Christus ab omnibus tis, qui per Christum salvari volunt, necessario invocandus est. Rogo te itaque obnixe, ut posthac tuo Possumus renuncies, locoque eius, Tenemur reponas ac ascribas.

Hoc insuper loco colophonis addo. Quamvis nullum de invocando Christo mandatum in novo Testamento extaret (prout non pauca, quae vim expressi mandati retineant, esse puto) tamen si non absolutā, consequentis nihilominus necessitate Christum invocare


page 242, image: s242

tenemur. Nam absque invocatione nominis Iesu Christi, neque fides vera, fiduciaque syncera erga Christum de fendi, nominisque ac maiestatis ejus autoritas conservari potest, nomenque Christanum juste ac legitime usurpari. Sed de his in praesenti sufficere arbitror.

Quod ad scrupulum a te injectum, ob distinctionem Adorationis et Invocationes Christi attinet, neque adhuc mihi exemptum video. Non sum adeo rudis, gratiā Dei, ut, quid inter vocabula Adorationis et Invocationis intersit, nesciam: verum ubi de religione nostra erga Iesum Christum agitur, inter haec duo discernere nec scio nec possum: maxime cum nos Christum praesentem praesentia corporali non habeamus. Quicquid enim gloriae honorisve Christo a nobis exhibetur, id potius ad internum cultum referendum duco: nam etsi aliquando externos gestus adhibemus, tamen ii per se parum aut nihil valent: incitamenta tamen sunt ad attentiorem orationem sive gratiarum actionem, ardentioremque; cujus tota energia in interiori animi motu, seriaque cordis affectione constat. Miror itaque; qui fiat, ut tu hymnos, laudes, gratiarumque actiones in adoratione includens, invocationem sub eodem genere habere nolis; cum gratiarum actio etsi specie (ut ita dicam) differat, tamen sub eodem genere cum invocationie, id est, sub interna adoratione, de religione Christiana loquendo comprehendi possit ac debeat.

Quod vero scribis: Talem esse Christum a Deo factum et nobis constitutum, talique nos per ipsum


page 243, image: s243

beneficia accepisse, ut etiam eo secluso, quod nobis eum invocantibus opem in necessitatibus nostris ferre potest, eum tamen prorsus divino honore afficere debeamus, etc. ut verum fatear, maluissem a te non fuisse scripta: videntur enim imprudenter (sit dicto venia) scripta: nam si Christus nos in necessitatibus nostris juvare non posset, parum abesset, quin otiosum ac exauthoratum (quod absit) Christum haberemus. Si enim Christus nobis in necessitatibus nostris succurrere non posset, nec Rex, nec caput, nec sponsus, nec pastor noster merito vocari deberet. Qualis enim Rex, qui subditos ad se confugientes, nec exaudire, nec adjuvare potest? Cujusmodi caput, quod membra non vivificat? Quomodo sponsus, qui sponsam non nutrit nec defendit? Essetne pastor, qui lupos ab ovibus non arcet, nec oves tuetur? Ex adverso, quales subditi, qui in necessitatibus suis Regem non invocant? Cujusmodi membra, quae a capite vitam non accipiunt? Fidelisne uxor, quae mariti sui auxilium in necessitate non implorat? Suntne propriaeoves, quae sub tutelam pastoris sui non confugiunt? Sed sufficit; tu enim ista omnia optime nōsti, caeterosque multo me doctius instruere potes: modo cave, ne praejudicata opinio noceat, neque pudeat a minori aliquando admoneri et discere. Ego hoc epiphonemate rem totam concludo; Vincat veritas. Amen.

Quod promissum hactenus non praestiteris, excusationem accipio, rogans, ut quam primum promissa persolvas. Finem faciens rogo, ut me solito amore prosequare. Fratres te resalutant. Tuque Dn. Paulicorium


page 244, image: s244

(cui in Domino omnia fausta precor) caeterosque fratres salutabis. Datae Lublino 25 Aprilis Anno 1587.

Tui in Christo studiosus frater Iohannes Niemojewski.

FAUSTI SOCINI ad secundam Johannis Niemojevii epistolam Responsio. Salutem a Deo Patre, et Domino Iesu Christo, domino nostro etc.

VIX dici potest, quantum me tibi debere agnoscam, quod tam sedulo et curas et laboras, ut me a quibusdam erroribus in religione nostra (ut tibi quidem videtur) revoces ac retrahas. Estque hoc sane tui muneris, qui (quicquid ipse pro modestia tua mihi tribuas, et tibi adimas) multo me doctior et insacris nostris litteris versatiores. Verum, quemadmodum tu ideo me corripere studes, quia non potes, cum jam hisce de rebus sit inter nos sermo per litteras institutus, aliter loqui ac sentias, sic ego aliter sentire, atque hactenus sensi, nonpossum, nisi prius docear me male sentire, idque ipse vel agnoscam, vel saltem suspicer, id quod nec priores tuae litterae efficere potuerunt, neque hae posteriores possunt. ut statim demonstrare conabor:



page 245, image: s245

Proposui tibi, tanquam ex scripto meo contra. Volanum desumptam (quod scriptum tibi hac in parte scripturae sacrae contrarium visum fuerat) hanc thesim impugnandam.

Sacrificium et oblatio Christi expiatoria pro peccatis nostris, quamvis non sine cruce et sanguinis fusione, non tamen revera in ipsa cruce sanguinisve fusione, sed mox in caelo, Christo illuc ingresso, peracta est.

Antequam thesim istam meam impugnes, ais, me in ea, verba quaedam addidisse, quae in duabus sententiis non extant, quas tibi ex scripto contra Volanum descripsisti, quasque ibidem recitas. Verba opinor illa, quamvis non sine cruce et sanguinis fusione. Putāssem, te existimare, aliquid etiam a me additum fuisse in verbo peracta est, quod in illis nudis sententiis non extat, nec ejus sensus plane in eis est expressus, nisi ex verbis, quae deinde subjicis, constaret te intelligere, id verbum ad sententiam in eo scripto expositam pertinere. Vt autem apertissime constet, me nihil omnino iis, quae antea scripseram, addidisse, immo apertius antea locutum fuisse, quam postea iis verbis, quae tu addita existimāsti: describam hīc utrumque locum integrum, ubi illae duae sententiae leguntur. quod et tu sane, ni fallor, facere debueras, cum tibi eas descripsisti. Sic enim eādem opera, et melius semper, quid sentiam, intellexisses, et jam ad ea omnia reipsa responsum datum a me vidisses, quae tanquam evidentissima contra thesim meam testimonia attulisti. Immo non solum locos


page 246, image: s246

illos integros, ut quidem mihi videtur, sed totam hac de re disputationem, quae paucis omnino paginis continetur, tibi describere debueras. sic enim in nova, necdum bene cognita sententia, quam quis impugnare in animo habet, ut eum, qui eam constanter affirmat et docet, possit ab ea retrahere, facere, meo judicio, decet. Sed iam utriusque loci verba, ut in meo scripto leguntur, adscribam.

Prior locus sic habet. Dico igitur, non leviter falli Volanum, qui cum plerisque putet, tunc Christum se obtulisse Deo, cum sanguinem suum fudit, existimans idem esse, Christum se Deo obtulisse per proprium sanguinem, et, Christum suum ipsius sanguinem Deo obtulisse. quod posterius nunquam revera Apostolus dicit. ut paullo post apparebit. Itaque ex mente ejusdem Apostoli affirmo, Christum non quidem in cruce seu ara crucis, ut vulgo loquuntur, se Deo obtulisse, sed in ipso caelo. Loquor autem (nota) una cum Apostolo, de vera et perfecta, non autem de inchoata quadam oblatione. Patet hoc, etc. Ex his quidem verbis apertissime patet, me multo clarius expressisse in scripto contra Volanum, quam in thesi mea inde petita, me a Christi oblatione crucem et sanguinem ejus non separare, et fateri, inchoatam quodammodo in cruce fuisse Christi oblationem, non tamen ibidem revera perfectam. Quod etiam in disputatione mea de Iesu Christo Servatore disertius scripseram, tum aliis tum his verbis:


page 247, image: s247

Sententia mea non sejungit Christi mortem, ab ejusdem pro nobis oblatione; immo assero, eum non obtulisse seipsum, nisi per mortem, id est, non nisi morte sua interveniente; quamvis oblatio non ante perfecta fuerit, quam post resurrectionem et ascensum ipsius in caelum.

Alter porro locus ita se habet. Nec porro (ait scriptura) ipsam Christi mortem, ejus revera sacrificium esse aut fuisse, sed illi praeivisse: quippe quod oblatione sui ipsius in caelo contineretur. Appellatur quidem a Paulo Christi factum illud, quod mortem pro nobis [note: Ephes: 5. 2.] subire voluerit, oblatio et victima Deo in odorem bonae fragrantiae. nam facta egregia, quibus patrandis charitas atque beneficentia erga homines exercetur, Deove obedientia praestatur, hostiae Deo gratae appellari solent. ut ex his locis apparet, Heb: 13. 16. 1 Pet: 2. 5. Phil: 4. 18. in quorum postremo idem loquendi modus habetur, qui in superiore illo Pauli loco, qui Paulus alibi hortatur, [note: Rom: 12.] ut nostra corpora hostiam Deo placentem exhibeamus. Verum quod ipsa mors Christi sit ejus sacrificium illud expiatorium, de quo hīc agimus, id nusquam scriptum extat. Quamquam ex eo, quod sine praevia morte sacrificium ipsum peragi non poterat, factum est, ut non modo Christus pro peccatis nostris, seu propter peccata nostra mortuus esse dicatur; sed


page 248, image: s248

etiam ipsi mortiseu sanguini Christi, peccatorum expiatio tribuatur, nempe potissimum, ut hac ratione Dei, ipsiusque Christi summa in nobis servandis charitas maximopere commendetur. Hactenus verba mea: ex quibus te ipsum iam agnoscere arbitror, me in thesi mea nihil iis addidisse, quae contra Volanum scripseram.

Nunc videndum est, quibus testimoniis me docere velis, eandem meam thesim, spiritus sancti verbis penitus adversari, et diametro cum illis pugnare

Primum verba illa Pauli produtis, Eph: 5. Christus dilexit nos, et tradidit sesemetipsum pro nobis oblationem ac victimam Deo, in odorem bonae fragrantiae. Hunc locum, ut ex verbis meis paullo ante recitatis apparet, non solum jam antea ipse observaveram, sed etiam nihil contra meam assertionem continere, ostenderam. Et sane miror, cum me a mea sententia retrahere tantopere coneris te hunc ipsum locum attulisse, non refutatis iis, quae jam ego ad eundem respondendo scripseram, et ibi scripseram, unde tu sententiam meam excerpseras. Quamquam vero, ut aliud praeterea respondeam, minime est necesse: tamen, ut clarius perspicias, ipsa hujus loci verba, contra quam iu omnino credis, sententiae meae nihil repugnare, et simul agnoscas, me ab ipso meae sententiae publicandae initio, hunc locum non sine responsione praeteriisse; adscribam hīc, quae de eo scripsi in disputatione mea delesu Christo Servatore. sic autem ad verbum ibi habetur. Neque vero huic meae sententiae, de oblatione Christi


page 249, image: s249

pro nobis (ut fortasse quispiam existimare posset) obstant ea verba Pauli, in principio ca. 5. ad Ephes: Ambulate in dilectione. sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem ac hostiam Deo in odorem sua vitatis. Vbi, cum dilectionis Christi mentio fiat, apparet de ipsa crucis morte dici, vel potius de ipso Christo, quatenus crucis mortem subiit, quod fuerit oblatio Deo gratissima. Primum enim sententia mea, etc. Nam hīc sequuntur ea verba, quae supra ex eadem disputatione retuli. Sed paullo post sic ibidem legitur. Praeterea non dicit Paulus Christum obtulisse se Deo pro nobis; quamvis id multi crediderint, et praesertim qui eum locum. vertendo, ejus verbis praepositionem in addiderunt (Beza is fuerat in prima suae translationis editione) hoc pacto: Qui tradididit semetipsum pro nobis in oblationem etc. Siquidem verbum Tradidit, quod in Graeco est [gap: Greek word(s)] , non est cunjungendum cum voce [gap: Greek word(s)] , hoc est, oblationem. ut recte et Tigurini et Castellio animadverterunt, qui distinctionem inter ipsa adhibuerunt. Id autem omnino suadet, cum ipsum verbum [gap: Greek word(s)] , (cujus in victimis offerendis nullum fortasse usum invenies) tum Apostoli mens, qui maximam Christi dilectionem exprimere voluit, et aperte dicere; Christum


page 250, image: s250

seipsum pro nobis in mortem tradidisse. In mortem autem tradere, simplici verbo Tradidit expressit, ut hac ipsa de re loquens saepius fecit. Nam hoc eodem cap. V. 25. inquit. Viri diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea. Et ad Gal. 2. 20. In fide filii Dei qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Et de Deo, qui ita nos dilexerit, ut eum morti tradiderit: ad Rom: cap: 8. 32. Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Atque eodem sensu usurpavit quoque verbum Dare Christus ipse, seu potius, ut quibusdam placet, Evangelista Iohannes in illis verbis: Sic enim Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ca: 3. 16. Quod et ipse Paulus fecit ad Gal: 1. 4. et ad Tit: 2. 14. Id vero non ita expressisset, si dixisset, Christum obtulisse se Deo pro nobis. Neque enim hoc, ut illud mortem ob oculos ponit, cum possit quis se offerre Deo nec tamen mori. Nam idem Apostolus, in principio cap 12. ad Rom scribit, ut praebeant corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Sensus igitur hujus loci est, Christum ita nos dilexisse, ut seipsum pro nobis in mortem tradiderit. Deinde ut Ephesii ad singulare hoc Christi facinus imitandum magis accendantur, per appositionem sub jungitur, hanc ipsius Christi eximiam


page 251, image: s251

charitatem, hoc ipsius egregium opus, fuisse Deo oblationem et hostiam gratissimam. Itaque non de ejus corporis oblatione, sed de oblatione praestantissimi facti agitur. Nam ipsum factum hostiam appellari posse, patet ex eo, quod scriptum est ad Hebr. 13. 16. Beneficentiae autem, et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus. Quin similem prorsus loquendi modum, cum eadem appositionis usitatissima figura, habes ad finem epist: ad Philipp: ubi scriptum est. Habeo autem omnia et abundo: repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis, odorem suavitatis, hostiam gratam, placentem Deo. Ex quo loco etiam apparet, ea verba, de quibus supra egimus, In odorem suavitatis, quibus LXX. Interpretes reddiderunt id, quod in Hebraeo est, In odorem quietis, nullam expiationem, nedum, ut ibi diximus, irae placationem significare: et propterea in illis verbis ad Ephes: non agi de hostia aliqua expiatoria. ut Hieronymus quoque in explicatione hujus loci optime agnovisse videtur, quamvis verbi Tradidit sensum omnino assecutus non fuerit. Nam ibi ita scriptum reliquit? Quemadmodum enim ille se tradidit pro nobis, sic et iste, pro quibus potest, libenter occumbens imitabitur eum, qui oblationem et hostiam in odorem sua vitatis se Patri tradidit,


page 252, image: s252

et fiet etiam ipse (nota) oblatio et hostia Dei in odorem sua vuatis.

Non opus est, arbitror, me quidquam addere, ut ostendam, Pauli verba, ex vi ipsius Grammaticae, et secundum ipsum litteralem (ut vocant) sensum, de alia oblatione accipienda esse, quam de qua inter nos agitur. Tantum, ut melius intelligi possit id, quod in supra scriptis verbis meis dicitur de verbis illis, In odorem suavitatis (nam adsuperiora lectorem quodammodo rejicio) sciendum est, me antea in eodem opere monuisse, praedicta sacrae scripturae verbis vix usurpari in sacrificiis expiatoriis, sed potissimum ac fere semper in allis sacrificiis non expiatoriis. ut videre est primis tribus capitibus Levitici, in quibus de sacrificiis non expiatoriis agitur, et de holocansto, quod solum et per se expiatorium non erat, et manifeste distinguitur apud Mosem ab hostia pro peccato. In sequentibus vero capitibus, ubi de variis sacrificiis expiatoriis agitur, semel tantum (ni fallor) in uno ex illis ea verba leguntur. Capite porro 16. ubi diligentissime tota cerimonia sacrificii illius anniversarii pro peccatis explicatur, cui sacrificio potissimum in epistola. ad Heb. assimilatur Christi sacrificium, nunquam leguntur. Adde, quod verba illa, in sacrificio expiatorio, non de eo dicuntur, per quod maxime et revera peccata expiabantur (nam neque inde odor ullus ad superiora ferebatur) sed de combustione adipis et renium, quae tametsi ad absolvendam expiationem, in legalibus illis sacrificiis requirebatur, tamen, ut ea quae fiebat jam egresso pontifice


page 253, image: s253

ex sacrario, nihil sibi respondens in Christi sacrificio expiatorio habet, ubi omnia absoluta sunt, nunquam Christo ipso pontifice ex sacrario egrosso.

Affers deinde, tamquam testimonium thesi ac sententiae meae manifeste apertissimeque contrarium, locum ad Heb: cap: 9. haec videlicet verba, ut a te descripta sunt; Nam si sanguis taurorum et hircorum, et cinis juvencae aspergens inquinatos sanctificat ad carnis puritatem: quanto magis sanguis Christi, qui per spiritum aeternum seipsum inculpatum obtulit Deo vivo. Primum hīc omissa sunt multa verba inter voces Deo, et vivo; fortasse scribae errore, quem miror te non animadvertisse. ea autem sic in Bezae translatione, quam sequi videris, leguntur: purgabit conscientiam vestram a mortuis operibus, ad serviendum Deo. Ex quibus verbis apparet, hoc loco, si ipsa nuda verba spectes, non agi de expiatione seu purgatione a reatu peccatorum, de qua nos agimus, et thesis mea loquitur; sed de pur gatione ab ipsic peccatis, id est, de vi quam Christi sanguis habet efficiendi, ut peccatis relictis, Deo serviamus. qua de re disputatum est a me. praesertim cum hunc ipsum locum explico, in disputatione de Christo servatore, et quomodo hoc verum sit, pluribus demonstratum. Igitur quod ad ipsa verba attinet (quae sola hīc attendi vis, omissa in praesentia disputatione de sensu verborum) non potest hic locus thesi meae esse contrarius, etiamsi (quod tamen longe aliter se habet, ut posteaostendam) diserte in eo scriptum esset, in ipsa cruce


page 254, image: s254

sanguinisque fusione, aut saltem in ipso sanguine peractam fuisse Christi oblationem. Mea enim thesis disertis verbis, non de quacumque Christi oblatione, sed, ut dixi, de expiatoria pro peccatis nostris oblatione loquitur. de ea, inquam, unde factum sit, ut a reatu et paenāpeccatis nostris debitā, liberati simus, non autem unde factum sit, ut peccatis relictis, Deo serviamus. Deinde, cum verba divini illius scriptoris a te allata, ad superiora referantur, ut particula Nam, aperte ostendit, non erant antece dentia verba in hujus loci recitatione omittenda; quae in eadem Bezae translatione sic habent: Adveniens autem Christus pontifex futurorum bonorum, per majus et perfectius tabernaculum, non manu factum, id est, non hujus structurae, neque per proprium sanguinem ingressus est semel in sacrarium, aeternam redemptionem nactus. Nam si sanguis etc. Haec autem verba satis docent, quid sit Christi oblatio, quae hīc commemoratur, eamque non sine ingressu Christi in sacrarium, hoc est, in ipsum coelum, peractam fuisse ostendunt. Vt enim iis dem verbis utar, quibus usus sum in disputatione de Christo Servatore: Hīc ratio redditur eorum quae prius dicta fuerant. Dictum autem fuerat, Christum per proprium sanguinem ingressum in sancta, aeternam redemptionem invenerit, ratio redditur, et ita non de sola ejus sanguinis fusione, sed de ipsius


page 255, image: s255

quoque in caelum ingressu mentio fit. Quibus verbis meis addo; hinc omnimo sequi id, quod ibidem proxime ante dixeram, ea verba, obtulit semetipsum Deo, explananda esse hoc pacto, seipsum in caelis Deo pro nobis praesentavit. Alioqui tota periodus pessime cohaereret cum verbis proxime antecedentibus, nec illorum, ut tamen necesse est, rationem redderet. Itaque tantum abest, ut hic locus sententiam meam labefactet, ut eam maxime confirmet, si modo velimus, in eo de expiatoria Christi oblatione agi pro peccatis nostris. aliter nihil ad rem nostram, locus iste. ut jam dictum fuit. Confirmatur autem, hīc de oblatione Christi, sui ipsius verba fieri, quae peracta fuerit in caelo, ex illis verbis, Per spiritum aeternum. Nam (et hīc similiter iisdem verbis utar, quibus usus sum in disputatione de Christo Servatore) per spiritum aeternum se optulisse Christus dicitur, quia jam in aeternum vivit, et idcirco in aeternum pro nobis in conspectu Dei apparebit; non autem, ut multi simpliciter interpretantur, quia aererna sit Christi sacrificii expiatio: sic enim sumssisset auctor iste id, quod probare animo intenderat. Hīc autem spiritus oppnitur litterae, hoc est Legi, quae neque aeterna fuit, nec in aeternum sacer dotes constituebat. Atque in his paucis verbis eadem sententia continetur, quae pluribus ad finem cap: 7. explicata fuerat, ubi scriptum est: Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes; sermo autem jurisjurandi, quod post legem fuit, filium in aeternum perfectum (seu consecratum)


page 256, image: s256

Quid igitur quaeso hic locus habet, unde videri possit, hīc apertissime affirmari id quod ego nego, in sanguinis videlicet Christi fufione, peractam fuisse expiatoriam propeccatis nostris ejusdem Christi oblationem? Numquid, quia hīc dicitur, sanguinem Christi, qui se obtulit Deo, purgare conscientiam nostram ab operibus mortuis, idcirco, (non dicam, aperte dicitur, ut quidem tibi videtur,) sed concludidebet, ipso Christi sanguine peractam fuisse ejusmodi Christi oblationem? Mihi quidem nullo modo videtur; tum quia, ut contra Volanum scripseram, cum sine Christi sanguine, Christi haec oblatio fieri non potuerit, merito sanguini, oblatio ipsa, alia effecta producere potest, (ut quidem, si nuda hujus loci verba tantummodo attendamis, omnimo producit) praeter hunc qui hīc sanguini tribuitur; et sic, licet quadem in re cum ipso conveniat, non tamen ipso revera contineri. Immo ipso verba apertissime potius prae se serunt, ideo Christi sanguinem purgare etc. quod eum consecuta sit oblatio ejusdem Christi per spiritum aeternum, quemadmmodum vitulorum et hircorum sanguinem, id est, horum animalium mactationem consequebatur ingressus legalis pontificis in Sancta; ad quam rem, ut jam dictum fuit, hīc manifesta relatio habetur.

Postremo, ad eandem thesis sententiaeque meae cum sacris litteris manifestam repugnantiam ostendendam, affertur a te locus in fine eiusdem 9. cap. epist: ad Heb: ut in Beza translatione legitur, hoc pacto:


page 257, image: s257

Neque ut saepe offerat semetipsum, sicut Pontifex ingreditur in sacrarium quotannis cum sanguine alieno; alioqui oportuisset eum saepe passum fuisse a condito mundo. Sed nunc semel in consumatione seculorum ad abolendum peccatum, per immolationem sui ipsius patefactus est. Et sicut illud statutum est hominibus, ut semel moriantur, postea vero judicium: ita et Christus semel obatus, ut multorum peccata rolleret, altera vice absque peccato conspicietur iis, qui ipsum expectant ad salutem. Hic locus non modo thesi sententiaeque meae non est contrarius; sea eam aperte confirmat, praesertim in primis verbis, ex quibus caetera, alioquin per se ambigua, explananda sunt. Quomodo autem eam confirmet, jam docui in ipso scripto meo contra Volanum, his verbis: Tertium, quod praedicta verba probant, illud est, quod oblatio illa antiqua, cum qua scriptor ille oblationem Christi confert, non fieret, nisi ingrediente pontifice in sancta; et propterea similiter Christi oblatio facta non fuerit, nisi postquam Christis in caelumipsum ingressus est. id quod etiam satis apertź in illis explicatur, cum, ut monuimus, repetendum sit ex praecedentibus post verbum Neque, In ipsum caelum introivit. Sed et in disputatione de Christo Servatore, ex hoc ipso loco sententiam meam confirmaveram, hisverbis: Quid quod auctor ipse (epistolae ad Heb:) quidnam


page 258, image: s258

Christi oblationis nomine intelligat, adeo dilucide explicat, ut nulla dubitandi occasio relinquatur. Sic enim scribit eodem cap: 9. 25. Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in sacra persingulos annos in sanguine alieno. Elegantissime opponit Christi, quam sui ipsius semel oblationem fecit, ingressui pontificis quotannis in sancta cum sanguine alieno. Offerre enim, Ingressui in sancta respondet: verba, Neque saepe, verbis Per singulos annos; Semetipsum, Sanguini alieno, cum decente quadam antithesi opposita esseapparet. Et mox: Quis igitur in his verbis manifeste non deprehendat, nihil aliud esse obtulisse Christum seipsum Deo (agebatur enim de verbis superioris a te allati Joci ejusdem capite) quam, per proprii sanguinis fusionem, sive, ut idem hic scriptot loquitur, per proprium sanguinem, vera Sancta, hoc est, caelum ipsum ingressum esie, et ibipro nobis coram Deo astare? Hactenus ibi, quod pertinet ad prima bujus loci verba. Iam quod attinet ad sequentia, inquibus, ut arbitror, pondus ipsius testimomi ponis, ea similiter usque ad ea verba, Et sicut illud, et c. sententiam meam confirmare thidem ostenduntur. Hīc tamen brevitatis caussā, satis habeo paucis demonstrare, nec ipsa nec reliqua quidquam illi adversari. Nam quid illi adversari possunt verba illa? alioqui oportuisset eum saepe passum fuisse a condito mundo. Num propterea illi adpersantur, quod a passione (ut sic laquar)


page 259, image: s259

ad oblationem argumentans scriptor ille divinus, ostendit idem esse passionem et oblationems Atqui non ab eodem ad idem, quamvis cum adjunctione aliqua, quae illis verbis continetur, a condito mundo, sed a conjunctis, seu ab antecedente ad consequens argumentum illic ducitur, id est, ex negato necessario antecedente, consequens etiam negatur. quod argumentandi genus longe elegantius atque concinnius est. Ex eo igitur, quod Christus non sape passus est a condito mundo, colligit scriptor ille cum non nesesse babuisse, ut saepe semetipsum offerat, seu, non saepe semetipsum obulisse. neque enim oblatio sine antecedente passione esse potest. Veluti, siquis ita loqueretur, Non oportuit Christum saepius resurgere, alioquin oportuisset eum saepius mori; nemo esset, qui hinc concluderet, apud istum idem esse Christi mortem et resurrectionem; sed tantummodo, non posse resurrectionem esse, ubt mors non est Verba porro, quae sequuntur; sed nunc semel in consumatione seculorum, ad abolendum peccatum, per immolationem sui ipsius patefactus est, non video quomodo, ne in speciem quidem, mea sententiae adversentur; nisi immolationis nomine solam mactationem intelligamus. quasi ex eo, quod dicitur Christus per sui ipsius immolationem appruisse ad abolendum peccatum, sequatur (si quidem immolatio solam mactationem significat) solamactatione Christi abolitum fuisse peccatum, et sic sola Christi crucis morte et sanguinis fusione, oblationem ejus expiatoriam pro peccatis nostris


page 260, image: s260

contineri. Atqui immolatio, sive ut in Graeco est, [gap: Greek word(s)] , non solam mactationem, sed aliud praeterea significat, id est, quidquid post mactationem ipsam (ut quidem in omnibus ejusmodi sacrificiis usu venit) faciendum restat; etiamsi aliquando verbum [gap: Greek word(s)] per synec dochen, solam mactationem significare inveniatur, etiam ubi nullum sacrificium est; ut Act: 10. 24. Praeterea, quamvis per christi mortem abolitum sit peccatum, non tamen idcirco sequitur, vim aliquam propriam in ipsa morte fuisse, quā id factum fuerit; sed tantum non sine Christi morte id fieri potuisse. Quemadmodum scriptum est, eundem Christumper mortem illum destruxisse, qui mortis habebat imperium, hoc est, diabolum; cum tamen non revera ipsa morte hoc praestiterit Christus; immo ipsa ejus mors per se contrarium effecisset, id est, diabolum in suo mortis imperio Vehementissime confirmāsset. Verum, quia non poterat sine Christi morte, ejusdem resurrecto et exaltatio existere, quarum virevera diaboli imperium illud mortis abolitum est, propterea per mortem suam id Christus effecisse dicitur. Nec quidquam tritius aut frequentius his loquendi modis est, sive insacris sive inprofanis litteris. qua de re rursus aliquid postea dicam, ut ostendam, me hīc interea nequaquam ab ipsis verbis (quod tu nunc fieri vetas) (ad eorum senientiam tranfire. Quae autem hic dixt, non propter locum a te allatum dixi, cum in eo neutiquam dicatur, per Christi mortem abolitum fuisse peccatum. non modo quia, ut dictum


page 261, image: s261

est, aliud Immolatio seu [gap: Greek word(s)] Christi significat, prater ejusdem mactationem; sed eitam quita verba illa, ad abolendum peccatum, non sunt cum illis conjugenda, per immolationem sui ipsius; Nam et sic alli fortasse omnes, ut ego arbitror, praeter unum Seb. Castellionem, existimārunt. In omnibus enim aliis translationibus, in omnibusque codicibus Graecis, quos quidem ego inspexi, distinctio inter utraque verba apposita est. Itaque sicut nemo dixerit, scriptum esse, per Christi nativitatem datum fuisse ab ipso Christo testimonium veritati, licet [note: Ioh: 18. 17] ipse dicat, se ad hoc natum fuisse, ut testimonium daretveritati; sic exeo, quod scriptum fuerit, Christum per sui ipsius immolationem apparuisse ad abolendum peccatum, minime dicendum est, consequi, scriptum simul fuisse, per Christi mortem abolitum fuisse peccatum, licet Christi immolatio aliud nihil esset, quam ipsius mors. Sed idcirco dixi, quae dixi, quia ingenue et fateor et glorior, per Christi mortem abolitum fuisse peccatum, idque aut quid fimile, quod idem plane significat, pluribus in locis sacratum litterarum scriptum esse optimenovi. Caeterum, quid sibivelit, Christum per sui immolationem apparuisse seu patefactum esse, non est hīc disserendi locus. Alibi, id est, in disputatione de Christo Servatore, meamsententiam abunde exposui. At vero dices fortasse, te Immolationis nomine totum sacrisicium totamque oblationem intelligere. et propterea, cum nomen istud referatur ad patiendi verbum paullo ante positum, hinc sequi, passionem ipsam totum sacrificium


page 262, image: s262

totamque oblationem complecti, seu passione sacrificium oblationemque peractam fuisse. Respondeo primum, prorsus negari posse, Immolationis nomen ad Patiendi verbum relationmem habere: sed referendum esse ad verbum Offerendt superius positum, et verba illa, Alioquin et c. per parenthesin legenda esse, ut in ipsa Bezae translatione, leguntur. Deinde etiamsi Immolationis nomen ad Patiendi verbum referendum esset, et Immolatio pro toto sacrificio, totaque oblatione accipiatur: non tamen continuo sequi, passione ipsa sacrificium oblationemque contineri, sed tantum sacrificium et oblatonem non sine passione fuisse aut peragi potuisse, Sed jam de postremis bujus loci verbis agamus, Et sicut illud et c. Existimas enim (ni sallor) cum in bac comparatione, Christi ablatio morti hominibus statutae respondeat, hīc aperte dici, Christi oblationem ipsius mortem fuisse. Verum, meo juduio, aliter res se habet, Nemo enim negare potest, ideo Christi oblationem morti hominibus statutae recte respondere posse, quod, ut jam saepe dixi, et in mea ipsa thesi assevus, inque scriptis meis dilucide exposui, non fuis Christi oblatio sine ejusdem Christi morte, nec sinsea peragi potuit.

Arbitror jam satis constare posse, plurimum ab esse ut sacrae scripturae loca a te citata, cum mea thesi ex diametro pugnent. Nec sane id, quod tu ipse ex eis contra me concludis, quidquam thesi meae adversatur, aut sententiae meae quam ipse refers. Ais enim; Tu lesum Christsum seipsum in cruce Deo


page 263, image: s263

ob tulisse negas, mortemque Christi pro vero sacrificio agnoscere non vis: testimonia vero citata, Christum per mortem crucis se ipsum obtulisse Deo, apertissime testantur. si citta a te testimonia nihil amplius testantur, quam Christum Deo se obtulisse per mortem crucis, quomodo, quaeso, mea thesi adversari possunt, in qua assero, Christo in caelum ingresso, ejus oblationem demum per peractam fuisse; aut potius quomodo eam confirmandi non vim aliquam habent? Scriptum enim est diserte, Christum per proprium sanguinem introīsse semel in Sancta. Heb. 9. 12. quae Sancta ipsum caelum esse, nec te ipsum negare, jam pro concesso supra a me sumptum est, et probatur aperte eodem cap: 24. praeter alia multa ejusdem rei apud eundem scriptorem evidentissima argumenta. Certe, si Christus per proprium sanguinem ingressus est in caelum, verum erit, Christum per crucis mortem se Deo obtulisse, et simul tamen non solum verum esse poterit, sed etiam verisimile fiet, Christi oblationem ingressu ipsius in caelum peractam fuisse. praesertim cum, quemadmodum dicitur Christus semel oblatus, sic semel in caelum ingressus fuisse dicatur. Iam quod ipse ais, me negare, Christum seipsum in cruce Deo obtulisse, et nolle Christi mortem pro vero sacrificio agnoscere, nullo modo pugnare potest cum eo, quod Christus seipsumper mortis crucem Deo obtulerit; nisi etiam, Christum in cruce caelum ingressum non esse, et Christi mortem verum ipsius ingressum in caelum non agnosci, cum eo pugnare velis, quod Christus per proprium


page 264, image: s264

sanguinem, id est, per crucis mortem in caelum ingressus fuerit. Numquam ego negavi, Christum per crucis mortem se Deo obtulisse: Alioquin, cum affirmem ingressu ejusdem Christi in caelum, ipsius oblationem contineri et peractam esse, simul contra manifestae scripturae verba negāssem, Christum per proprium sanguinem in caelum ingressum fuisse: vel potius, cum id negare non possem, mihi ipsi manifeste adversatus fuissem, et Christi ingressu in caelum, ejus oblationem contineri negāssem. Quanquam in nullo extestimoniis a te allatis dicitur, (nedum illa, ut ipse ais, id apertissime testentur) Christum per crucis mortem se Deo obtulisse. quemadmodum ex examinatione mea supra allata verborum, unicuique constare potest, et quilibet, qui considerate ea legat atque perpendat, facile agnoscet ac confitebitur. Quocirca vehementissime miratus sum, te ea adeo aperta contra thesim sententiamque meam testimonia esse putāsse, ut tibi licuisse credideris a me flagitare, ne ad verborum sententiam in illis diluendis nunc confugerem. Quod tamen non jure te fecisse, ipse satis agnoscere videris, cum de verborum sententia disputationem in aliud tempus differs. nam, si illud fieri aliquando potest, cur nunc non fit, cum jam disputatio inter nos instituta est, vel potius cum, ut video, id curas, ut verba sententiamque meam revocem? Ego sane, ut ab initio dixit, nullo modo mea dicta revocare possum, nisi id facere me debere docear. id autem quomodo doceri possum, nisi dicta mea sacris litterit adversari persuadear? hoc vero quomodo persuaderi possum, nisi de


page 265, image: s265

sententia verborum, quae contra me afferuntur, diligenter agatur? Sed Deo ago gratias, quod non necesse habui meo jure uti; et postulationi tuae satis facere potui, ac testimonia a te allata diluere, ostendendo (quamquam id per se satis manifestum est) verba ipsorum nihil omnino sonare, quod dictis meis adversetur. Quod si de verborum sententia agendum fuissett, et penitius inquirendum, quaratione expiata fuerint a Christo peccata nostra, apertissime constitisset, Christi oblationem expiatoriam non in ipsa cruce, sed in caelo peractam fuisse. quemadmodum in ipso scripto meo contra Volanum ostendi: sed multo clarius atque uberius in disputatione de Christo Servatore. Nec vero tuae petitioni non satisfeci, cum exposui, cur dici potuerit, Christi sanguinem seu mortem purgare, seu abolere peccata nostra, sive per Christi mortem abolitum fuisse peccatum; neque hīc a verbis ipsis ad sententiam transivi. Vulgatissimum enim est ac frequentissimum, et propterea ipsis verbis consonum, ei rei aliquem effectum tribuere, sine qua effectus ille non existit, quamvis res illa vera ipsius caussa efficiens non sit, nec proxima instrumentalis. Hinc, exempli caussā, scriptum legimus, fidem servare; cum tamen non aliter fides servet, quam quia eam sulus consequitur, nec sine fide salutem quis adipiscitur, Deo revera interea, ut efficiente caussa, per Christum, ut proximam instrumentalem, servante, id est, aeternam vitam dante, vel aliam salutem largiente; nullas vires fide ipsa ad id efficiendum revera habente aut conferente. Similiter per fidem justificari


page 266, image: s266

dicimur; quamvis non aliter per fidem justificemur, quam quia Deus per Christum, ipsi Christo fidentes justificat. Quamquam, quod attinet ad locutionem istam, Per mortem Christi, et similes, jam scripturae exemplis prolatis, quam vim ejusmodiverba habeant, eamque cum thesi sententiaque mea nihil prorsus pugnantem, satis demonstratum est. Possem hīc exemplis compluribus apertissimis ostendere, quam non jure a me petieris, ne de verborum sententia agam, etiamsi in testimoniis tuis, verba cum sententia mea apertissime pugnantia legerentur; sed hoc labore, utpote supervacaneo, supersedere volo. A me id tantum, judicio meo, petere debueras, ne mirarer, si tantopere sententiam meam vituperares, ab eaque me retrahendum curares, cum ea manifeste, quod ad verba attinet (si modo id ita se habuisset) cum non paucis locis sacrarum litterarum pugnaret. Sed vix etiam hoc ipsum jure facere potueras, cum in scripto meo contra Volanum, a te bis perlecto et diligenter examinato, ea legantur, per qua testimonia a te allata, et si qua sunt similia, aut aperte aut tacite diluuntur; cumque ibidem sententia mea non simpliciter exponatur, sed clare explicetur, et testimoniis rationibusque divinis confirmetur, adeo ut neque Volanus merito mihi insultare, nec quisquam infirmis offendi possit, aut ullus adversarius hinc calumniandi meque condemnandi occasionem arripere. Legantur modo diligenter, quae ibi scripsinam ea, nisi fallor, futura sunt semper satis ad me defendendum, sententiamque meam, si non probandam,


page 267, image: s267

saltem probabilem ostendendam unicuique non prorsus a veritatis sensu alieno. Dices, me tibi injuriam facere, qui scriptum illud meum diligenter examinaveris, et tamen sententiam meam plane improbes. At ego manifeste deprehendo ex iis quae ad me scripsisti, te eorum, quae ibi legisti, oblitum fuisse, et vix quidquam meminisse praeter sententiam ipsam meam, eamque mutilam et imperfectam.

Sed, ut jam disputationem hanc concludam, quod a me petis et urges, ut aut errāsse me agnoscam et confitear, sententiamque edidisse scripturae sacrae contrariam, aut ostendam, in Novo Testamento mortem Christi oblationem seu sacrificium non appellari; hoc, inquam, nulla prorsus ratione petere potes. Primum, quia sive mecum disputare, seu me a sententia mea retrahere velis, tuum est probare sententia mea falsitatem, non autem meum probare veritatem praesertim cum jam id fecerim in scripto me contra Volanum, quod nuper legisti, et quo lecto, me redarguere capisti. Deinde, quia sacrae scripturae loci, quos hactenus meae sententiae apposuisti, neque verbis neque sententiā, Christi mortem, sacrificium illud et oblationem ejusdem Christi vocant expiatoriam propeccatis nostris, et multo minus ajunt, in ipsa cruce sanguinisve Christi fusione, expiatoriam ejus modi oblationem revera peractam fuisse. quod tibi probandum est, si velis me thesim sententiamque meam revocare, aut eam probandam suscipere. Postremo, quia talis negans enunciatio nulla ratione probari potest, quantumvis vera sit, nisi omnia verba


page 268, image: s268

totius novi Testa menti in medium producantur et examinentur. Si petiisses, ut probarem in novo Testtamento dici, mortem Christi non esse oblationem, etc. toberabilior fuisset petitio tua (quamvis nec ipsa aequa, eique similis qua Papistae et Lutherani contra nos utuntur, dum petunt, ut ostendamus locum in sacris litteris, ubi dicatur illud, quod in caena Domini datur, non esse corpus Christi. nisi quod tanto minus aequa haec tua petitio foret, quam ista Papistarum et Lutheranorum, quanto illi clarius in ipsis sacris litteris contrariae sententiae habent testimonium: immo, ut verius loquar ipsi habent apertissimum testimonium affirmans, illud quod in coena Domini datur, esse illud Christi corpus, quod pro nobis fuit traditum; tu vero nullum locum habes aperte affirmans, mortem Christi esse oblationem illam expiatorim) sed petere, ut ostendam in novo Testamento Christi mortem non appellari oblationem, intoler abilis plane petitio est. Iam si hoc petere in animo habuisti, ut ostendam ex aliquot novi Testamenti locis, ipsam Christi mortem non esse oblationem illam expiatoriam, quamquam, ut dixi, hoc a me jure petere non potes, tamen ex multis, quae in variis scriptis meis, quae omnia legisti, ad id probandum attuli, unum seligam; quando tu ejus, licet aliquanto obscurius, meministi, inquiens, me conferre Christi ascensum cum introitu veteris pontificis in Sancta sanctorum. non quidem, ut illud hic rursus explicem, jam enim supraex ipsis scriptis meis verba illud explicantia re citavi, sed ut, quae contra videris afferre voluisse, refellam.



page 269, image: s269

Dico igitur primum, non me conferre ingressum Christi in caelum cum ingressu veteris pontificis in Sancta sanctorum, sed ipsum spiritum sanctum id facere, in epistola ad Heb. cum alibi tum vero maxime cap: 9. Deinde, quod ad hanc collationem seu comparationem ejusque vim declinandam, ais, te nolle negare, Christi sacerdotium esse aeternum (sunt ipsa verbatua) in caeloque sacerdotem pro nobis interpellando, vultuique Dei apparendo agere, tamen nihilominus (ais) in terra per mortem crucis idem Christus seipsum obtulit, morsque ejus jure optimo oblatio vocari, attestante spiritu sancto, potest. Quod, inquam, sic scribis, hoc nihil pertinet ad ipsam comparationem. comparatio enim in eo est, quod. quemadmodum vetus Pontifex non faciebat oblationem suam, nisi postquam ingressus est in sancta sanctorum, sic Christus suam oblationem non fecit, nisi postquam ingressus est in caetum; et pontisex quidem fuso prius pecudum sanguine, id est pecudibus mactatis; Christus autem fuso prius suo sanguine, id est, seipso in crucis mortem tradito. Nihil ad hanc comparandi rationem Christi sacerdotii aeternitas. ex qua tamen sine dubio colligitur, Christi oblationem expiatoriam ipsa crucis morte non contineri, quae jam non est amplius, sed Christi coram Deo in caelo apparitione, quae perpetuo durat, et duratura est. Durat quidem, ac perpetuo durabit Christi mortis, quicunque ab ipsa manat, effectus et efficacia; sed aliud est oblationis efficacia, aliud ipsa oblatto. Nec solam Christi oblationis efficaciam, sed ipsammet oblationem perpetuo


page 270, image: s270

durare necesse est, si Christus revera aeternus est sacerdos, eamque illam unam, quam semel fecit, cum unica [note: Ne consulas hic Bezam: mam verba A. postoli corrupit, addens de suo verbum Fuit, et mutans Offeiat in Offerret.] in perpetuum sit oblatio Christi expiatoria. Scriptor epistolae ad Hebr: cap. 8 aperte testatur, necesse esse, ut Christus, qui est in caelo, aliquid habeat, quod offerat; et, si esset in terra, non futurum sacerdotem. et tu tamen affirmas, Christum in terra seipsum obtulisse. Lam, ut idem scriptor ait, oblationes quae fiunt in terra, sive ii qui eas offerunt, exemplari et umbrae deserviunt caelesiium ubi in Vatabli Bibliis sic annotatum reperies: Id est, qui quidem exemplari et umbrae deserviebant eorum, quae agenda olim erant in caelis per Christum. In caelo enim Deo seipsum offert Christus. Vides ut alli ante me, iique doctissimi viri, agnoverint, Christum sui ipsius oblationem non interra, sed incaelo fecisse quod et te agniturum spero, si modo tantum locum istum cap: 8. epist. ad Heb: diligenter inspexeris, omniaque ejus verba per penderis. Nihilrespondeo ad illud quod ais, spiritum sanctum attestari, Christi mortem, oblationem jure optimo vocari. supra enim satis superque ad hoc resopnsum est. Sed illico subjungis, Nam et sub lege pontisex cum sanguine in sanctuarium ingrediebatur, qui sanguis mactatorum animalium erat: ea vero mactatio animantium, oblatio sive sacrificium appellabatur. Haec postrema verba, in quibus tota vis est, nunquam tuiquam probabis, nisi locosproferas quod te facere posse non arbitror. Nam certissimum est, sola mactatione


page 271, image: s271

sive apud Haebreos, sive apud Gentes, nullam oblationem peractam fuisse. quod et nomen ipsum oblationis aperte indicat, cum in ipsa mactatione nihil prorsus offerretur. Vnde etiam fit, ut mihi neganti, Christi oblationem in ipsius morte peractam fuisse, nullum probandi onus incumbat; sed contra iis incumbat, qui istud affirmant. quippe qui id affirment, quod alioqui contra omnem usum atque rationem, adeoque ipsum sensum communem esse videtur. Et haec quidem hactenus, quod attinet ad Christi oblationem expiatoriam propeccatis nostris; ut tibi rationem redderem, cur ex iis, quae a te scripta sunt, ne suspicari quidem possim, eam in cruce peractam fuisse seu in morte Christi. Tametsi autem tua re ipsa, de qua thesis mea loquitur, ad appellationem disputationem transtulisti, tamen arbitror hac etiam in parte me objectis tius satisfecisse.

De effectu mortis Christi, gaudeo te melius sentire, quam alii quidam fortasse inter nos sentiant. me autem vel illum negligere aut non multum curare, vel aliter accipere ac Spiritus sanctus dictet, numquam deprehendes. Immo si soripta mea paullo diligentius, quam hactenus feceris, examinare volueris, in quibus, praesertim vero in dispuratione de Christo Servatore, fusissime hac de re dissero, videbis sperom quam procul ab istis vitiis absim, et quam calumnientur ii, qui me horum audacter insimulant. quibus cum te sentire, virum tam pium atque cordatum, indignum plane esset.

Quod ad opera et fidem in sustificatione nostra


page 272, image: s272

attinet, dico Paulum nullo modo distinguere operae, (quae non implendae legis gratia, nec ut merito illorum ac propria vi justificemur coram Deo, sed ut ipsi Deo ex Christi praesiciptione obediamus, a nobis fiunt) ab ea fide, qua sive per quam nos justi ficariasserit. ejusmodi enim oper a non modo a side, qua justificamur, separari nequeunt, ut ipse confiteris, sed anima, seuforma quaedam ac vita ejus fidei sunt. [note: Iacob: 2] sicut lacobus nos qperte docet, cum ea, respectu fidei, spiritui corpori vitam danti confert. quod verissime et maxime proprie illis convenire, et jam in scriiptis meis satis demonstravi, et suo tempore me fratribus monibus verepiis demonstraturum spero.

Sequitur ut de Christi Invocatione agamus, et ratio a me reddatur, cur non possim tibi acquiescere iterum me monenti ac suadenti, ut sententiam meam mutem, quae est, Christum a nobis invocari, id est, ad eum preces nostras dirigi jureposse, non tamen ad id faciendum nos divino jure cogi; atque affirmem monino, necessarium nobis esse preces nostras ad Christum dirigere. Primum igitur, ut me ad hoc faciendum moveas, repetis id quod prius dixeras, si mea sententia vera est, rem adiaphoram seu indifferentem esse Christi invocationem, et propterea nullam fuisse caussam tam acriter hac de re cum adversariis contendendi. At hoc jam satis responsum est in prioribus meis ad telitteris, in illis verbis: Respondeo, Idcirco tam studiose urgeo invocationem Christi, ut Adversarius, etc. cujus meae responsionis, mirum est te nullam mentionem


page 273, image: s273

facere, cum iterum idem mihi objicis. Apparei autem, te statum quaestionis et controversiae inter nos et adversarios, aut non recte tenere, aut non meminisse; quem ut plane percipias, ac simulvideas, mihi istudobjectum esse jam diu notissimum, et ad diluendum facillimum, plenioremque responsionem habeas, adscribam hoc loco, quae contra Franciscum Davidis hac de rescripsi, quamvis a te nuper und cum aliis hac pertinentibus jam lecta, quando te eorum non meminisse video. Sic igitur verba mea habent cap. 27. partic. 4. Adid vero, quod postea addis; Alioqui (nempe nisi Christi invocatio vel praecepta est vel prohibita) Christi in vocationem adiaphoram futuram. quare etiam concludis de ea disputandum non esse; Respondeo, Si Adiaphdri nomine rem intelligis, quae nec bona per se nec mala sit, conseqnentiam tuam non esse bonam. Sunt enim multa per se bona, quae tamen praecepta non sunt. Quodsi nomine Adiaphoriid modo intelligis, quod nec prohibitum est nec praeceptum; jam fateor ego, de Christo invocando, id est, de precibus nostris ad ipsum dirigendis, nullum certum mandatum extare, ideoque nos posse quidem semper id facere, non tamen tenerinec propterea sequitur, de Christi invocatione disputandum inter nos non esse. Etenim illud, de quo inter nos circa Christi invocationem disputatur, nullo modo nec nobis, nec vobis est Adiaphorum. Nos enim contendimus,


page 274, image: s274

neminem Christianum esse posse, qui nonfateatur, se confidenter in necessitatibus suis Christi opem implorare posse, et consequenter ipsius summam in angelos, et in homines, et in ipsos daemonas potestatem, cum plena ac perpetua praesenteque totius Ecclesiae cura et gubernatione conjunctam, non agnoscat et confiteatur, Deumque per isum in Ecclesia omnia facere et largiri, sibi non persuadeat. Vos contra, cum qui nunc Christi opem imploret, idololatram esse affirmatis; et divino verbo, atque adeo Dei gloriae summopere adversari contenditis, si Christus nunc in caelis manens aliquid efficere vel largiri ipse possit, aut si Ecclesiam regat atque gubernet aliter, quam per verbi ministerium semel constitutum; ac proinde in Deum graviter peccare, qui aliam praeterea hoc tempore potestatem, aut Ecclesiae curam in Christo agnoscunt et esse contendunt. Hactenus ibi verba mea. Controversia igitur inter nos et adversarios est, Vtrum Christus invocari jure possit, nec ne. Illi negant; nos affirmamus. Quid igitur quaeritur amplius in nostra cum illis dispatatione, quam ut demonstremus, nos jure posse Christum invocare? Ex qua unare demonstrata, omnta quae ad Christi gloriam et majestatem sacris testimoniis comprobatam et nobis commendatam pertinent, necessarto consequuntur, et illibata conservantur. At inquies, Non deberet addi, Nos tamen Christum invocare, id est, ad eum precationes nostras


page 275, image: s275

dirigere, divino jure non cogi. Cur vero? An quiae hoc est falsum? Atqui ego affirino esse verissimum; ut jam satis in ipsis meis ad te prioribus litteris ostendi et in his postea, Deo dante, tuis ad meas rationes responsionibus refutandis clarius ostendam. An quia hoc, quantumvis verum, in dubium videtur revocare, an Christus invocari possit, aut saltem quia sine ullo incommodo reticeri potest? Immo hoc ut verissimum est, sic (quae est veritatis natura) mirum in modum confirmat nos in ea sententia, quod Christus jure a nobis invocari possit, id est, eam nobis indubium revocari nallo modo permittit; nec cum propter hoc, tum propter distinctionem ac discrimen, quod inter Dei et Christi invocationem statuendum omnino est, silentio praeteriri aut bebet, aut potest, quemadmodum in priore velitatione nostra et dixi, et aliqua exparte demonstravi. Quod ut melius intelligatur, Dico, Adversarios, ut probent Christum invocari jure non posse, hoc potissimum argumento uti, quod nullum ea de re extet praceptum expressum atque indubitatum, sine quo tam arduam rem in divino cultis audere nemo debeat. Vt argumentum hoc dissolvamus, aut assumptio aut consequentia nobis est neganda. Assumptionem nullo modo negare possumus, quidquid tibi neganda esse videatur. Nam, si praeceptum est datum, ut Christum invocemus, quandocumque ejus rei occasio sese obtulerit, id facere omnino debemus. Omnia enim praecepta affirmantia semper obligant, cum se rei praeceptae occasio offert. Occasio Christi invocandi est. Sine dubio, cum quis in aliqua necessitate est constitutus,


page 276, image: s276

quae divina ope indigeat, et multo magis, cum quis jam reipsa invocare vult. Ergo, si praeceptum est, ut Christum invocemus, numquam, cum in aliquae necessitate sumus, quae divina ope indigeat, et multo minus, cum jam reipsa invocare volumus, omittere possumus quin Christum invocemus. Sed hoc manifeste est falsum. Ergo falsum est, extare praeceptum est, extare praeceptum de invocando Christo. Igitur non Adversariorum argumenti assumptum, sed consequentia neganda est; et ostendendum, quamvis praeceptum datum nonsit, ut Christum invocemus, invocari tamen a nobis jure posse. quemadmodum ego latissime ostendi in disputatione mea cum Francisio Davidis. Apparet igitur, nec esse esse huc devenire, ut fateamur, non extare praecepium de invocando Christo; et consequenter, nos divino jure non cogi Christum invocare. Quod divino jure cogamur invocare, hoc Dei est proprium, et ad ipsius Dei praerogativam supra Christum maxime pertinet; ut postea clarius patebit. Iam quod ais, si Christum divino jure invocare non cogimur, relinquendum esse liberum conscientiis fidelium, ut quilibet (sic enim scribis) juxta suggestionem spiritus, vel illa uteretur vel eam negligeret. Dico, me nusquam urgere, ut quisquam omnino Christum invocet, id est, od ipsum verba precationum suarum dirigat; sed hoc, ut ex ipsis prioribus meis ad te litteris intelligi potest, prout spiritus unicuique suggesserit, liberum relinquere. id quod nihil pugnat cum eo, quod ab Adversariis contendo, idenim contendo, ut ex animo agnoscant, se jure posse


page 277, image: s277

preces suas ad Christum dirigere, et propterea simal fateantur, se paratissimos esse ad id faciendum, quandocumque id illis spiritus suggesserti. Quomodo vero is, qui ita et sentiat et loquatur, dici umquam poterit, non audere aut nolle Christum invocare? Hoc ego in alteris meis litteris longe a veritate abesse docui. et tamen tu rursus in hunc haec cadere posse affirmas, confundens iterum, quod saepe in posterioribus hisie tuis litteris facis, Non audere ac nolle invocare Christum, cum, Non invocare Christum; cum tamen fieri possit, ut quis Christum non invocet, id est, re ipsa ad eum preces suas non dirigat, non quia non audeat, aut nolit id facere, sed quia id spiritus non suggessertit. Quare caute omnino interpretandum est in verbis tuis verbum Negligeret, si ed admitti debent; ut scilicet significet Non uti, non autem Aspernari, seu mavis Nihil curare. Quinetiam ob eandem caussam caussam caute similiter accipi debet id verbum, etiamsi certissimum esse velis, propter antecedentia verba ita interpretandum, ac si scriptum a te fuisset, Non uteretur. Potest enim adhuc ita accipi, ut ad propositum, non autem ad eventum referatur; et breviter possunt verba tua ita accipi, ac si dixisses, ut quilibet juxta suggestionem spiritus statueret, an illa velit uti necne. Atqui ex sententia mea hoc nullo modo consequi potest. Neminienim qui ex animo agnoscat, Christum jure invocari posse, suggerere potest spiritus, ut statuat non invocare Christum. Immo ejus modi homini saepius suggeret spiritus, ut Christum invocet, sive charitate


page 278, image: s278

Ecclesiaeque aedificatione id requirente; sive humana imbecillitate ad id impellente (quemadmodum in altero meo ad te scripto jam dictum est) sive etiam aliis justis caussis et rationibus id suadent ibus, pro loci ac temporis ratione. Haec satis ad ea quae praeludii cujusdam loco meae sententiae iterum objecisti. Nunc de iis vide amus, quae meae ad priores tuas litteras responsioni objicienda censutsti.

Dixeram, videri, statuendam differentiam inter negotium salutis, et negotium religionis. Petis hīc, vir humantssime, seu desideras accuratiorem explicationem. Nulla alia accuratiore explicatione mihi opus esse videtur, praeter eam, quam, ut primum me um autographum testari potest, ab initio scripser am; sed postea, cum tecum mihi rem esse cogitarem, id est, cum viro apprime erudito ac per spicaci, consulto tanquam supervacaneam delevi. Ea est, quod latius patet negotium religionis, quam negotium salutis; et omnia quidem quae ad salutem pertinent, ad veligionem quoque pertinent, sed non contra. Quare quod ais, religionem veram ea omnia continere, quae ad cultum Dei lesuque Christi tam internum quam externum, in verbo Deipraescriptum pertinent, nihil contra differentiam istam facit. Sed tu ex eo, quod religio omnia continet quae ad salutem spectant, credis fortasse, vicissim salutem nostram ea continere omnia, quae ad religionem spectant, et sic, quemadmodum negotium salutis a religionis negotio disjungi non potest, sic similiter religionis negotium salutis negotio non posse disjungi. quod perinde est,


page 279, image: s279

ac si quis existimaret, quis, ubicumque est homo, ibi est est animal; sic vicissim ubicumque est animal, ibi esse hominem quod fallaciae genus appellatur fallacia consequentis, in quam (ignosce mihi vir praestantissime) saepe incidere mihi videris in hisce disputationibus nostris. Scire (exempli gratiā) licere homini Christiano ex omnibus cibis cum gratiarum actione comedere, sine dubio ad religionem pertinet, non pertinet tamen ad salutem, toste Paulo Rom: 14. Hoc idem dico de omnibus rebus adiaphoris, quae plurimae sunt, de quibus scire quid sentiendum sit, nemo negare potest ad religionem pertinere, quamvis ad salutem non pertineat. Quot sunt ad religionem nostram pertinentia, de quibus quotidie disputatur, quae tamen ad salutem non pertinent: Certe plura, quam multi existimant. Exempla proferrem, sed satis esse arbitror rem indicāsse. jam enim ad ea respondendum est, quae contra exemplum a me prius allatum scripsisti.

Ais igitur. Exemplum a te loco argumentationis positum, videtur fallaciam redolere, quam ego aut nominare nescio, aut ad fallaciam divisionis pertinere arbitror. Vis enim ex eo quod assidue non fit, concludere quod necessario facere non teneamur. Certe si ita argumentatus essem, ut verba tua sonant, turpis fallacia esset in argumetatione mea, non quidem divistonis, sed manifestae ignorationis elenchi. Ab eo enim quod non fit, ad id argumentatus essem, quod facere non teneamur. Ego non ab eo quod non fit sed


page 280, image: s280

ab eo, quod non fieri jure potest, argumentum duxi, Fallacia porro, quam tu in argumentatione mea esse suspicaris, non divisionis est, sed a secundum quid, ad simpliciter. Verum longe abest argumentatio mea ab hac fallacia. Ad quod ostendendum, quia hīc cardo totius quaestionis nostrae vertitur, quid v el jam dixerim vel dicturus sim (quaesote) diligenter attende. Iam supra dixi id, quod verissimum est, et de quo inter omnes Theologos constat, praecepta affirmantia semper obligare, cum rei praeceptae faciendae occasio sese offert. Iam vero si necessario tenemur Christum invocare, certe necesse est etiam ut id nobis praeceptu fuerit. Et, sipraeceptum est, necesse est etiam ut semper Christum invocemus, quandocumque Christi invoc andioccasio se offert. Ergo, si hoc necesse noest, non est etiam de Christo invocando nobis praeceptum datum; et, si praeceptum non est datum, necessario Christum invocare non tenemur. Recte igitur et sine ulla prorsus fallacia conelusi, ex eo, quod non semper Christi invocandioblata occasione, Christum invocare tenemur, nos Christum invocare necessario non teneri. Tu ipse hujus fortasse ratiocinationis vim sentiens, tibi ipsi manifeste contrarius, cum prius tacite concessisses, et postea aperte concesseris (nempe quia nimis evidenter est verum) nos posse Christum non semper nec ubique (ais enim, si ita conclusissem, me recte conclusuru fuisse) invocare, sed saepe solum patrem implorare; tame de veris Christianis haec verba scripsisti, Certe hi omnes ex fiducia concepta aliter facere nec possunt nec debent, quin ad Christum in nec essitatibus suis assidue


page 281, image: s281

(nota) confugiant, ab eoque auxilium petant. Ostenderam ego, argumentum tuum a fiducia in Christum ad ejus dem invocationem ductum infirmum esse, vel ex eo, quod hinc sequeretur, cum semper atque ubique Christo confidere debe amus, semper etiam atque ubique debere nos preces nostras ad Christum dirigere. quod et manifesto falsum est, et tu verum non esse confiteris; et tamen, cum illud tuum argumentum defendere velles, coactus es contrarium affirmare, et in istam ipsam absur ditatem, quam ego effugi a te non posse praedixeram, incidere. Rem paulo diligentius, te obsecro, perpende; et videbis nullo pacto contendere te posse, Christum necessario nobis invocandum esse, quinetiam contra manifestam veritatem contendas, nos numquam in precibus nostris ominttere posse, quin Christum invocemus nisi novum quoddam divini praecepti genus inducas, ut non semper oblata rei praeceptae occasione, sed aliquando, prout nobis videbitur, quidpiam facere jubeamur; et breviter velis, praeceptum nobis fuisse, non quidem simpliciter, ut Christum invocemus, sed ut cum aliquando invocemus. quod numquam probare poteris. Nam quidquid ad hoc confirmandum attuleris, aut simpliciter, et sic semper, in precibus nostris invocandum esse Christum, ostendendi vim habebit (id quod fieri nequit) aut nihil ad Christi invocationem praecipiendam pertinebit. Propterea, etiamsi verissimum esset, nos necesse omnino habere aliquando preces nostras ad Christum dirigere, non tamen affirmandum simpliciter esse, ut tu facis, Christum


page 282, image: s282

necessario nobis invocan dum esse; sed tantum, Christum necessario aliquando nobis esse invocandum. Percurre cogitatione omnia Deipraecepta affir mantia, nullum invenies, quod, rei praeceptae occasione oblata, ullo pacto omitti possit, si, quaeres illa praecepta sit recte intelligatur. Dices fortasse, coenam Domini celebrare, divinum praeceptum esse, (quod ego quoque sentio) et tamen aliquando tantum necesse nos havere eam celebrare. Verum istud praeceptum nullam certam rei praeceptae occasionem habet, et istud Aliquando, in hoc praecepto exequendo, non cuiliber rei praecepta occasioni opponitur, sed cuilibet tempori. Quod si tamen ulla certa occasio Coenae Domini celebrandae dari potest, non dubium est, quin semper ea occasione oblata, necesse sit coenam Domini celebrare. Puto me satis demonstrāsse, in argumentatione mea, quod ad ipsius formam attinet, nullam penitus esse fallaciam, immo ne quod ad materiam quidem; cum quae in illa aut assumpsi aut pro concessis posui, verissima esse ostenderim, et partim a te ipso concessa. Videndum nihilominus tamen est de instantia, quam contra argumentum meum affers, et quā facile illud solvere te posse ais. Ea est ejusmodi; Deus Pater non semper invocatur; immo Stephanus solum Christum invocavit, Paulus quoque non semel id fecisse legitur: ergo invocatio Dei non est necessaria ad salutem Ad hanc ipsam instantiam, non modo pluribus in locis contra Franciscum Davidis disputans, aperte respondi. et rem hanc totam clarissime exposui:


page 283, image: s283

sed in ipso priore ad te scripto meo ea dixi, unde responsio evidenter appareat, et totius rei explicatio. Sunt enim ibi haec verba mea; Ex ista enim subordinatione (Christi ad Deum) hoc inter Dei et Christi invocationem discrimen necessario consequitur, quod scilicet Deum quidem invocare omnino debemus, sive ad ipsum Deum, sive ad Christum verba precum nostrarum dirigendo; qui enim Christum nominatim orat, (nota) ipsum Deum revera orat, cujus Christus vicarius quodammodo est, eique, ut dixi, subordinatus. Christum vero ob hanc ipsam caussam semperquidem invocare possumus, id est, ad ipsum preces nostras dirigere; id enim facientes nihil a praecepto (nota) ac necessitate in vocandi Dei recedimus. Sed possumus etiamillum non invocare, id est, possumus non ad ipsum, sed ad Deum verba precum nostram dirigere. Cum enim Deus Christo nequaquam sit subordinatus, qui Deum orat, precum verbis non ad Christum, sed adipsum Deum directis, nullo modo Christum orasse censendus est. Vides (nisi vehementer fallor) instantiam tuam jam antea a me eversam fuisse, ex qua eversione constat a perte, id verissimum esse, quod supra scripsi, soli Deo hoc convenire, ut ipsum necessario invotare debeamus, non etiam Iesu Christo; aut certe constat, quod ad ipsam necessitatem invocandi attinet, discrimen omnino inter Dei et Christi invocationem statuendum


page 284, image: s284

esse, quod a te nullum statuitur, summa subordinationis Christi ad Deum obscuratione, vel potius deletione. Instantiam quam huc affers, de fiducia in Deum et in Christum similiter necessaria, suo loco infra ad rem non facere, Deo dante, demonstrabo. Nunc, ut pergam ostendere, jure divino (adsolute loquendo, ut in prioribus meis ad te litter is scripsi) nos non cogi, nec semper nec aliquando ad Christum preces dirigere, verba quaedam tua, qua hīc sequuntur, examinabo: ex quibus rursus te tibi ipsi in hac Christi invocandi necessitate adversari docebo, et interim senietiam meam confirmare Sed prius explicandum mihi est, quid verbis illis absolute loquendo, mihi velim. Dico igitur, non esse absolute necesse, ut quis ad Christum, ne semel quidem preces suas dirigat. id est, fieri posse, ut quis preces suas numquam ad ipsum Christum direxerit, et tamen nec ideo peccaverit, et nihilominus salutem per cundem Christum consequatur; quippe cui numquam contigerit ullam ex tis caussis habere, quas supra attigi, omnino preces suas ad Christum dirigendi. Alioqui, si ullam ex illis caussis habuerit, nec tamen preces suas ad Christum direxerit, et grave peccatum commisisse dicendus erit, et necesse habebit, ut illud sibi dimittatur, sisalutem per Christum sit consecuturus. Itaque, licet non absolute, tamen per accidens (ut loquuntur) ad ipsum Christum preces nostras dirigere aliquando necesse habemus. Quod necessitatis genus non modo in hac re tam gravi tantique momenti, sed in levioribus quoque multis per se adiaphoris rebus


page 285, image: s285

cernitur. multa enim saepe charitate, Ecclesiaque adifitatione, aliisve justis caussis cogentibus, facere necesse habemus, quae alioqui prorsus omittere possumus, id est, nisi ea fecerimus, graviter peccamus. Exempla, quippe quae omnibus, et tibipraesertim, sint nota, nihil opus est producere. Iam enim ad tua verba examinanda accedendum est.

Itaque sic soribis, de tempore et loco non est praescribendum, nempe invocandi Christi. Sed si de tempore non est praescribendum, Ergo ne de ipsa quidem invocatione praescribendum est. Ea enim omnino suum tempus habet, id est, cum in necessitate quis est constitutus, et multo magis, cum invocare vult. Sed addis. spiritus suggeret: id ego prior dixeram, et hīc repetii; atque iterum repeto, spiritus suggestioni relinquendum esse, ut hac in parte precationes nostris moderetur; satisque propterea esse, nos jam penitus esse persuasos, a nobis jure optima Christi opem, in precationibus nostris implorari nominatim posse, idque semper et ubique; Ita fiet, ut spiritu suggente, id etiam facere non dubitemus. Subjicis autem postea: fiduciaque quam erga Christum unus altero majorem habet, singulos fidelium instruet. Fiducia in Christum non instruis quemquam ex Christi fidelibus, ut omnino ad ipsum Christum preces suas dirigat, sed unumquemque monet, cum Christus preces nostras intelligat, posse ad ipsum preces nostras dirigi. Alioqui, cum Christi fideles nunquam fiduciā in Christum destituantur, ad ipsum semper in necessitatibus suis preces dirigere


page 286, image: s286

instruerentur. quod falsum esse, ostensum est. Caeterum, quod ad hoc pertinet, in quo Christi fideles de Christi invocatione monentur, seu instruuntur, par est in omnibus prorsus in Christum fiducia; licet alioqui alias alio majorem habeat Nam si quis propter fiduciae in Christum paucitatem vel minimum quidem dubutes, an Christum semper et ubique invocare jure possit, is Christi fidelis revera non est. Pergis autem, et ais, Ego libenter ad gloriam Christi fateor, me num quam in privatis meis gemitibus sive precibus, quoties Deum patrem invoco. ejusque auxilium imploro, Christum omittere. novi enim certissimeque confido, me nisi per ipsum non posse ad Patrem tuto ac confidenter accedere. Si cum ais, te numquam Christum omittere, intelligis, te semper ad Christum quoque preces tuas dirigere, id quidem facis, quod facere jure potes. Sed ratio, quam affers, ostendit, te existimare, hoc facere tibi necesse esse Quomodo igitur alibi, veritate cogente, fateris, posse nos saepe solum Deum patrem invocare? Numquid alia hac in re est conditio tua, quam nostrum omnium? Vides arbitror, te tecum pugnare. id quod propterea fit, quod, quae adfers ad probandam Christi invocandi necessitatem, quema dmodum etiam ipsum nocessitatis Verbum simpliciter prolatum postulat, si recte allata sunt, probant non quidem aliquando, sed semper in precibus nostris invocandum esse Christum. Itaque, ut vidimus, non obscure conclusisti, nos necesse habere nunquam Christi invocationem in nostris


page 287, image: s287

privatis precationibus omittere, quamvis postmodum sic scribas, Quod ad publicas preces Ecclesix pertinet. hae pro temporis necessitatisque ratione moderari possunt. cum tamen ratio, quam attuleras, necessitatis invocandi semper Christi in privatis preucibus, si ullam vim habet, eandem prorsus habeat et in publicu. Iam illa verba, pro temporis necessitansque ratione, satis indicant, te ipsum veritatem quodammodo sensisse, id est, nullam or dinariam esse necessitatem onvocandi Christi; sed fiero posse, ut necessisas. aliqua id faciendi emergat. quod ego quoque non solum fateor; sed memini, me aliquando ad Synodum Chmielniciensem scripsisse, recte suturum, si hoc tempore propter falsos ostos fratres, qui Christum invocare nolunt constitueretur, ut in pubicis precibus non tantum Deus pater, sed Christus quoque invocaretur. Addidisti etiam alia verba, quae necessitati non omittendi Christi invocationem in precibus nostris antea coclusae, adversantur. nempe illa, nam non quaeritur, an semper et ubique necessarium sit preces ad Christum dirigere. et illico subjungis, sed an res sit necessaria homini Christiano Christum invocare ad eumque preces dirigere. quae posteriora verba, ut supra demonstratum est, cum prioribus modo recitatis pugnant. si enim necessaria res est homini Christiano preces ad Christum dirigere, necessarium est etiam semper et ubique (cum scilicet quis precari vult) ad Christum preces dirigere. Caetrum superiora verba tua, quod numquam


page 288, image: s288

omittas Christum in tuis privatis precibus, quod ad ipsa verba attinet, possunt etiam ita accipi, quasi non omittas Christi meminisse, inque ejus nomine ad Patrem accedas, agnoscens Christum eum esse, per quem Deus pater omnia Christi ipsius fidelibus largiatur, nec nisi Christi fideles ad Deum accedere posse. et hoc probat ratio tua supra descripta in recitandis verbis tuis; non autem, nos non posse ad Patrem tuto et confidenter precationes nostras dirigere, nisi simul ad Christum quoque eas dirigamus. sed ad rem locutus non fuisses, si haec tuorum verborum sententia esset. Verba porro, quae ibi subjungis, quoniam sic patri omnipotenti placuit, ut Christus sit opitulator ac interpellator noster, per quem cum fiducia ad thronum divinae gratiae, ut misericordiam consequamur, confugiamus, quorum sententia et verba simul ipsa, aliqua ex parte, expressa sunt in fine cap: 4. epist. ad Heb: si, ut ego quidem arbitror, ad Christi invocationem in praedicto ad Heb: loco referri possunt, non praeceptum, ut in disputatione mea cum Francisco Davidis docui, sed adhortationem continere dicenda sunt, et commone factionem proptet imbecillitatem nostram, quae mirifice sublevatur, eo non frustra invocando, qui compati potest infirmitatibus nostris, ut ibi paulo ante scriptum est. Quod si praeceptum continerent, omnes idem facere cogerentur, quod tu facis (priorem enim verborum tuorum interpretationem omnino retineo) et numquam Deum patrem invocare possent, quin simul preces suas


page 289, image: s289

ad Christum dirigerent, ut satis jam superque demonstratum est.

Vidimus, te coactum fuisse tecum pugnare, et aliqua ratione sententiam meam, quam oppugnas, confirmare; Nunc videamus de reliquis, quae mihi objicis, Ais, Hoc tuum posse (semper et ubique invocare Christum) necessario oppositum, mihi haud dubie labefactationem invocationis Christi continere videtur. Continet sine dubio istud meum Posse, quatenus Necessaria opponitur, labefactationem absolutae necessitatis invocandi Christi: sed non tamen ipsius Christi invocationis. immo illud ipsum expresse ad diserte continet, quod nostris adversariis, qui Christo invocationem non concedunt, opponendum est, et nihil minus; apertissimeque contra ipsos Christi invocationem confirmat. Iam, quod existimare prae te fers, me ita argumentari. Possumus, ergo nullo jure cogimur. plurimum falleris, di ita existimas. Nihil ego hīc argumentor, sed tantum sententiam meam profero, cum ajo, Nos posse, non tamen ullo jure cogi. Immo ipsa verba, Non tamen, aut similia, aperte docent, me fateri, istud meum Posse per se non opponi ulli necessitati; et quamvis hīc ita eveniat, ut cum necessitate non conjungatur, tamen alioqui optime cum necessitate conjungi posse. tantum ahest, ut ex ipso Posse exclusionem necessitatis concludam. Possem hīc pluribus ostendere, quam turpem lapsum mihi ascripseris, idque plane injuriā, cum nulla tam foedi mei erroris ne levissima quidem suspicio esse posset. sed


page 290, image: s290

brevitati, aliqua saltem ex parte, consulendum est. Ad instantiam tuam de fiducia in Christum propter jam dicta nihil respondendum est. Tantum dicos; quod credis, non secus praceptum esse, ut ad Christum preces nostras dirigamus, ac praeceptum est, ut illi conficamus, id longe aliter se habere. nulla enim (quod tu tamen pro concesso sumis) Dei ordinatio, aut constitutio extat, de precibus ad Christum dirigendis. Loca, quae ego ipse contra Franciscum Davidis attuli, quemadmodum ibi dixi, videri quidem possunt vim habere expressi praecepti; sed tamen revera non habere, ex natura praecepti, ac perpetua vi, de qua supra egimus, quam in precibus ad Christum dirigendis, non exeri compertissimum est, omnino statuere debemus.

Deinde ex eo, quod ipse affirmo, necessarium esse ad salutem per Christum consequendam agnoscere ac profiteri, Christum jure ac merito invocari posse, tamquam a minori, argumentarivis, magis necessarium esse, reipsa Christum invocare. quod argumentum perversa plane ratione conclusum est. cum plus sit reipsa, omnino invocare, quam omnino agnoscere, se jure ac merito posse invocare. Quale nam (rogo te) est istud argumentum? Hoc jure ac merito fieri posse agnoscendum est. Ergo multo vel aliquanto magis fieri debet. Exemplum afferam non longe petitum saepius mihi varia ratione usurpandum. Agnoscendum est, nos semper et ubisque posse jure ac merito ad Christum preces dirigere: Ergo multo vel aliquanto magis debemus semper et ubique preces ad


page 291, image: s291

Christum dirigere. Tanta est denique istius tui argumenti inutilitas, ut in ipsa ratiocinatione concludenda alios (quos vocant) terminos pro iis, quos antea posueras, substituere coactus fueris. primum in illis verbis, quomodo is, qui sciens Christnm esse vocandum, etc. Aliud est enim, Christum esse innvocandum; aliud vero, Christum jure ac merito invocari posse. Hoc potestatem tantum; illud necessitatem quoque significat. Itaque medium tui argumenti terminum, in quo tota vis est, mutasti. Deinde, cum idem argumentum alia quadam forma repetis, in ipsa conclusione illa verba ponis, quomodo rei ipsius neglectus sive contemptus, etc. Atqui aliud est Negligere sive contemnere invocare Christum, aliud Non invocare, quemadmodum supra ostendi: aliud esse, Nolle et non audere invocare Christum, aliud Non invocare, quod quo sensu a me ipso dicatur, longe a contemptionis suspicione invocationis Christi remoto, apertissimum unicuique mea scripta legenti esse potest Itaque argumentationis tuae alterum ex duobus extremis terminis similiter mustasti. Praeterea in tua argumenti repetitione insignis est cum ambiguitas tum fallacia. cum enim dicis, Si enim hujusce rei ignoratio, etc. non apparet. quid Hujusce rei nomine intelligas. nam supra commemorasti, et posse jure ac merito Christum invocari, et, Christum invocandum esse; et denique proxime omnium, Christi invocationem ad salutem esse necessariam, quorum primum non idem est, quod secundum et tertium. Hīc igitur est summa ambiguitas.


page 292, image: s292

Sed statuamus, te, ut aequuum est, primum intelligere, in conclusione certe summa est fallacia. Oportet enim, ut ibi nomine Rei ipsius, idem intelligas. Verum, qui Christum non invocat, id est, quem modo contigit reipsa ad Christum preces non dirigere, nullo pacto contemnit, Christum jure ac merito posse invocari; cum ne contemnere quidem invocare Christum ulla ratione dici possit, ut jam demonstratum est.

Deinceps refutationem meam priorum argumentationum tuarum refellere aggrederis. Et dic is, me argumenti tui a fiducia in Christum ad ejusdem invocationem ducti connexum stringere ac confirmare; quia videlicet fateor, invocationem sine fiducia esse non posse. Cur vero? An quia, si invocatio sine fiducia esse nequit, vicissim fiducia sine invocatione esse non potest? Atqui haec est manifesta fallacia consequentis, ut prius te monueram. Neque enim, si ex duobus hoc sine illo esse non potest, continuo nec illud sine hoc esse poterit. alioqui infinita absur dissima concludi recte possent. Formes tibi syllogismum ex hac propositione. Quicunque quempiam invocat, illi etiam confidit, ad probandam ex fiducia in Christum ejusdem invocationem, et videbis, te [gap: Greek word(s)] prorsus syllogismum formare, id est, ex puris affirmativis in secunda figura. Sic enim necessario tibi formandus erit; Quicumque quempiam invocat, illi etiam confidit. Quilibet Christianus vetus Christo confidit, Ergo quilibet Christianus verus


page 293, image: s293

Christum invocat. Quo argumentandi genere, utpote vittosissimo, nihil absurdi non concludi potest. Vt si ita argumenter. Quicumque quempiam amat, illum etiam aliqua ratione novit. Quilibet eum, quem odio habet, aliqua ratione novit. Ergo quilibet eum, quem odio habet, amat. Quod si, ut ais, fiducia et invocatio adeo conjuncta sunt ut reciprocentur, id quod ego prorsus nego, jam non ego sum, qui argumenti tui connexum stringo ac confirmo, sed materiae ipsius (ut loquuntur) necessitas. Sed videamus, quomodo nihilominus, ex meo dicto argumenti tui nexum stringi ac confirmari, ostendere coneris. Sic igitur scribis: Si enim in eum, ad quem preces dirigo, credere eique confidere debeo, quomodo vicissim eum, cui tu to confido (ut Iesu Christo tutissime confidere debemus) nunquam in necessitatibus meis invocare audebo, aut non curabo? Hīc manifeste terminos quaetionis nostrae mutas. Non enim ut jam non semel monui quaeritur a nobis, utrum quis possit non audere, aut etiam non curare invocare Christum; sed utrum possit non invocare. quae inter se (praesertim Non audere invocare, et Non invocare) plurimum differunt. Et recte fortasse concludi potest, eum, qui cuipiam confidit, illum etiam audere invocare, sed non tamen illum etiam invocare. Nihil enim vetat, quominus quidpiam non faciam, non quia non audeam, sed aliquam aliam ob caussam. Vt nihil dicam, quod fieri potest, ut quempiam invocare non audeam, non quia illi non confidam: sed vel quia prohibitus sim id facere;


page 294, image: s294

vel quia quidpiam altunde, si id fecero, gravioris mali mihi metuam; vel propter alias caussas. Ex quo apparet, ex natura ipsius fiduciae necessario reipsa invocationem, vel etiam (ut sic dixerim) invocandi ausum non consequi ipsam fiduciam. adeo ut, quamvis verissimum sit, neminem, qui Christo confidat, non audere illum invocare, tamen hoc non ex ipsa fiducia simpliciter oriatur, sed ex eo, quod in Christo invocando nullae alioqui sunt caussae, quae ab ipso invocando deterrere quemquam possint. At vero, quia non similiter absunt omnes caussae, quae efficere possunt, ut quis reipsa (non quidem quia non audeat aut etiam non curet; sed quia non contigerit, ut id spiritus suggesserit) Christum non invocets; nempe quia adest Deus pater, cui similiter confidit, et ad quem nominatim preces suas se dirigere jure posse novit. propterea non similiter in ipso Christo, ex fiducia in eum, ejusdem reipsa invocatio sequitur, ut sequitur ab ipso invocando non deterreri. Ex his apparet, quae postea scribis de uno ex tribus vitiis, quo laborare necesse sit eum, qui de fide in Iesum Christum glorietur, et tamen eum invocare negligat, aut ad rem non facere, si verbum Negligere, ut quidem apparet, apud te contemnere et aspernari significat, aut non recte conclusa esse. cum hac simul vera esse possint, quempiam Christo ex animo confidere, ita existimantem, et se illius auxilio indigere, et illum sibi eum invocanti opitulari posse, et tamen istum reipsa Christum non invocare, id est, ad ipsum preces suas non dirigere. nimirum quia noverit,


page 295, image: s295

ipsius Christi auxilium se impetrare posse, non minus si ad Deum precationes suas dirigat, quam fi ad ipsum Christum. In verbis, quae deinde a addis, incidis in tibi a me quodammodo praedictam et supra commemoratam absurditatem illam, in quam te vis istius tui argumenti, a necessaria fiducia ad cessariam invocationem ducti, necessario impulit, et Christianos aliter facere nec posse nec debere affirmas, quin ad Christum in necessitatibus suis assidue confugiant, ab eoque auxilium petant. Quae absur ditas pariter consequitur, ex eo, quod hīc rursus concludis, hoc pacto, Fiducia igitur vera necessario producit invocationem, non minus, quam invocatio sincera veram fiduciam requirat. Nam is hoc verum est, sequitur omnino, ut, quoniam assidue Christo confidendum nobis est, assidue etiam illum in necessitatibus nostris invocare debeamus. Accipio autem ista tua verba, de fiducia in Christum, ejusque invocatione. alioqui, si indefinite, ut sonant, accipiantur, multo majora absurda ex illis necessario consequentur; ut ex ante disputatis intelligi potest.

Objuis deinde mihi, quod ab Adversariis arma mutuer, et non sentiens in eorum castra transire videar, quia excellentiam Dei patris urgeam, ex necessitateque, quam habemus invocandi Dei, concludam (ut tibi quidem visum est) nos non habere necesse invocare Christum.

Si, quandocumque urgetur excellentia Dei patris, in castra transitur isotrum Adversariorum, numquam deberemus illam urgere contra alios Adversarios,


page 296, image: s296

qui sunt tamquam alterum extremum, nobis medium, seu medii locum tenentibus. et tamen, nisi illam maxime ac potissimum urgeremus, necesse esset, nos in ipsorum castra transire. Igitur videndum est, an suo loco et tempore Dei patris excellentia, nec ne, urgeatur. Ego quidem, in hac disputatione me eam suo loco tempore ursisse, penitus mihi persuadeo. Tametsi hoc loco, ubi a fiducia in Christum argumentabaris ad ejusdem invocationem, neutiquam eam ursi; quamvis ejus, quasi transiens, mentionem fecerim; et merito quidem eam commemoravi, ut postea dicam. Vis meae responsioni, ut verba ipsa sonant, non in eo est, quod necesse habeamus Deum invocare, cujus rei hīc nullam mentionem facio, tantum abest, ut ex ista necessitate colligam, nos non necesse habere Christum invocare; sic enim nihil respondissem. sed in eo est, quod, cum non solum Christo, sed etiam Deo confidere debeamus, possumus ad ipsum Deum (solum videlicet) preces nostras dirigere; et sic non necesse habemus, propter necessariam fiduciam in Christum, eas dirigere ad Christum. Quod ut manifestius constaret, merito excellentiae Dei supra Christum in ipsa fiducia in eo collocanda mentionem feci. idque ita, ut interim ostenderim, fiduciam, quae in Christo collocatur, in ipso Deo revera collocari; Vt tanto clarius appareret, nihil obstare, quominus Christo confidamus, et tamen ad Deum solum precationes nostras dirigamus. Quate quaevis hīc instantia, non modo tua de necessitate confidendi Deo, quae non excludat necessitatem confidendi


page 297, image: s297

Christo, nihil adrem facit. Oprtuisset saltem, te instantiam afferre alicujus rei, quam Deo soli, et non simul Christo tribuere possimus, et tamen eandem Christo tribuere teneamur. ejus modi autem instantiam nullam invenire poteris; quippe quae sibi ipsi adversetur, seque ipsa destruas. Praeterea, non esse eandem rationem invocationis, quae fiduciae, vel ex eo patet, quod saepius est dictum, necesse nos habere semper Christo confidere, non autem semper Christum invocare. Quod ut apertius fiat, recitabo hīc ea, quae scripsi contra Franciscum Davidis, qui mihi tamquam pugnantia inter se obscurissimaque dicta objiciebat, quod dixissem, nos Christum adorare eique servire non tantum posse, sed etiam debere; eundem tamen nos invocare quidem posse, non tamen teneri. Eadem enim in tota hac quaestione est prorsus ratio fidei seu fiduciae, quae adorationis et servitutis, de quibus ibi agitur. Sic igitur contra eum scripsi cap: 19. partic: pa. Servitutis et adorationis, quae Christo tribuuntur, alia ratio, quam invocationis est. ita ut Christo servire, eumque adorare omnino debeamus, invocare vero tantummodo possimus. Servitus enim et adoratio, de quibus hoc loco agitur, affectiones quadam potius, quām actiones, sunt animi et mentis nostrae; eaeque non alicujus temporis aut occasionis, sed perpetuae et nobis inhaerentes. Invocatio vero, cum pro precum directione et opis imploratione ipsa accipitur, ut et nos facimus, et usus loquendi requirit,


page 298, image: s298

est actio quaedam non nobis perpetuo in haerens, sed quae a nobis pro tempore et occasione, quantum vis frequenter id fiat, suscipitur. Hinc fit, ut perpetuo uno eodemque temporis momento, et Deo et Christo servire, et utrumque adorare possimus. At Christum in vocare non possumus, nisi ad eum nominatim preces nostras dirigamus. Quocirca, si Christum invocare omnino deberemus, numquam ad Deum patrem solum nostras preces dirigere possemus. Quod falsum esse, exempla sanctorum virorum, et purioris Christianae Ecclesiae antiquissimus usus ostendit. Neque enim ut superiore cap: partic: 6. dictum est, qui Deum patrem invocat, Christum ipsum invocat; quem ad modum qui Christum invocat, ipsum Deum patrem invocat. Et hanc ob caussam, quamvis ad Christum, nulla patris expressa mentione facta, preces suas dirigat, praecepto tamen de invocando Deo patre satisfacit. Sic rex praefectos dat, a quibus ea peti possint, quae ab ipso solo alioqui peti possunt. Non tamen, ut omnino a praefectis petatur, jubet. Neque enim, ne quisquam jam se adeat, interdicit. Cum autem ipse rex aditur, nullo modo a praefectis, sed ab ipso tantum rege peritur; quamvis, cum apraefectis petitur, ab ipso rege, cujus auctoritate ac nomine illi omnia faciunt, petatur. Itaque vides, in distinctione


page 299, image: s299

illa mea nullam esse antilogiam, nullum aenigma; sed eam sensui ipsi communi quodammodo patere. Volui in recitandis his verbis contra Francisium Davidis ea non omittere, quae de differentia inter Dei et Christi invocationem aguns, quamvis alia idem significantia in priore meo ad te scripto legantur, quae etiam in hoc posteriore sunt repetita, ut ipse haec relegens, mireris, quomodo tamen, his non semel in meis scriptis lectis, vel quaedam mihi objeceris, vel saltem non alia ratione, quam seceris. Non est igitur, ut ad propositum revertar, meum argumentum ullum tale in scripto meo, quale tu formari oportere ais, videlicet ad hunc modum, Possumus et tenemur Deum patrem invocare: ergo ad Christum preces nostras dirigere, quamvis possumus, tamen non tenemur. sed haec sententia tantum ex meo scripto elici potest: Quamvis ad Christum preces nostras dirigere possimus (id quod solum, et nihil amplius, concludi potest ex necessaria fiducia nostra in Christo) non tamen hinc sequi, nos necessario ad ipsum Christum preces dirigere debere. nempe quia ad solum Deum, cui similiter necessario comfidendum nobis est, eas dirigere possumus. Nec putes tamen, etiam si argumentatus ita fuissem, ut tibi videtur (quod sane mihi numquam in mentem venit) argumentum, quod ipse subjicis, hoc pacto, Possumus et tenemur in Deum patrem credere: Ergo Iesu Christo quamvis confidere possumus, tamen non tenemur. ne putes, inquam, hoc argumentum instantiam manifestam


page 300, image: s300

futuram fuisse argumentationis meae, atque, ut ais, non tam ovum ovo simile esse, quam hoc argumen tum est superiori illi a te mihi tributo. Similitudo enim argumentorum exacta, non in concipiendorum verborum forma tantum, sed etiam in materia verbis contenta consistit. Non est autem similis materia fiduciae, et directionis precum; non solum propter ea, quae contra Franciscum Davidis scripta recitavi, sed etiam multo magis, quod ad propositum nostrum attinet, propter haec. Primum (praesertim cum de Christo est sermo) nihil est medium inter fiduciam, et diffidentiam. adeo ut, qui Christo non confidit, ei necessario diffidat; quod scelus plane est. De inde, si quis Christo non confidit, hunc necesse est etiam ipsi Deo non confidere, spiritis sancto id non obscure attestante pluribus in locis. Praeterea, cui in rebus divinis confidere possumus, ob hoc ipsum, quod possumus, etiam debemus cur enim possumus cuipiam in rebus divinis confidere, qualiscumque tandem sit haec fiducia, nisi quia aut ille verissima ac certissima nobis Dei nomine promissa facit, verainque nobis colendi Dei ab eoque felicitatem sperandi rationem ac viam docet, aut etiam ipsemet ex ipsius Dei ordinatione nobis felicitatem ist daturus? Verum, qui talis est, ei omnino confidere debemas. alioqui Dei voluntati resisteremus, et veritati divinae non assentiremur. Nihil tale in materia invocationis seu directionis precum, quamvis ad ipsum Christum relatae, cernitur. Si quis enim ad Christum preces suas non dirigit, non quia non audeat, aut nolit, sed quia ita illi contingit facere, nulla caussa existente


page 301, image: s301

ex iis, quae illum monere possint, ut ad Christum preces suas dirigat, nihil sceleris admitrit, si interim ad Deum tamen suas preces dirigat. medium enim quiddam inter directionem precum suarum ad Christum, et abhorrentiam (ut sic loquar) a dirigendis ad Christum precibus suis, est eas dirigere ad ipsum Deum. Iam, qui ad Christum preces suas non dirigit, non propterea ne ad Deum quidem eas dirigit. Postremo, si ad Christum dirigere suas preces quis potest, non sequitur, eum etiam omnino debere. Hīc enim potestas cum necessitate minime convertitur, aut reciprocatur. alioqui quemadmodum semper omnino deberet. Verum, ut superius indicatum est, ego hic nihil fueram argumentatus, ne dum tale argumentum fecissem, quale tu mihi tribuis; sed tantum ad argumentum tuum a fiducia in Christum ductum respondens, ostenderam, quomodo ex ista quantumvis necessaria fiducia, ad eundem Christum necessaria precum directio minime sequertur. Quocirca falsa et absurda, quae a simili ex isto tamquam meo argumento ducis, id est, quaedam Christi gloriam ac majestatem obscurantia ac minuentia, nihilo magis ad verba, quam ad mentem meam pertinent. quae quam tota in eo sit, ut Christi gloria ac majestas illastretur atque amplisicetur, et Christus ipse novit, nec te ipsum ignorare exstimon, Nec sane opus quiquam erat hoc loco ad ostendendum, Dei Patris eminentiam atque erga nos bonitatem gloriae Christe nihil officere, ea afferre quae ipse contra


page 302, image: s302

alios affero. neque enim, ut dictum est ante, ego hīc Dei eminentiam seu bonitatem ursi, praesertim ad Christi necessariam invocationem simpliciter labefactandam. qua de re inferius agendum erit. Multo autem minus (si tamen extra propositum hoc in loco nostrum, hac de re agendum videbatur) pro concesso sumendum quodammodo erat, ex eo, quod Christus constitutus sit nobis a Deo dominus, Servator. mediator, cui omnem potestatem in caelo et in terra tradiderit, in quem post Deum credere, eique tuto confidere possimus, omnino constare, Dei voluntatem esse, ut necessario ad Christum preces nostras dirigamus. nihil enim ista omnia ad hanc Dei voluntatem probandam monenti habent; sed tantum ad probandum, Dei voluntatem esse ut preces nostras ad Christam dirigere possimus; nisi quaedam verba, quae Mediatoris vocem explicantia addidisti, nempe haec, per quem ad Patrem accedere debeamus, necessitatem istam ex Dei voluntate preces ad Christum dirigendi continere, apertissimum esse credidisti. Atqui, si verba ista talem necessitatem continerent, omnino etiam continerent necessitatem semper preces nostras ad Christum dirigendi. non aliter enim, quam per Christum ad patrem accedere nos posse, certum est. Sed quid sit, per Christum ad patrem accedere, quatenus scilicet hoc facere omnino jubemur ac cogimur, dictum est supra, cum tua verba examinavi, ubi ab hanc ipsam caussam, te numquam in privatis tuis precibus ab Deum, Christum omittere dixisti.

Subjicis postea verba haec mea in priore ad te scripto.


page 303, image: s303

Quare tametsi fiducia in Christum necessaria nobis est, non tamen necessarium est, ut ad ipsum preces nostras dirigamus. spectare ad labefactandam Christi invocationem. id quod primum ex eo concludere videris, quod ante coniluseras, non esse necessarium Christo confidere. si (quemadmodum me argumentatum fuisse existmabas) quia possumus et tenemur Deum patrem invocare, concludendum est, nos non teneri ad Christum preces nostras dirigere. Verum ego inhenue fateor, me nulla ratione intelligere posse, quomodo ex priore illa tua conclusione, haec posterior sequatur. Quamquam, cum jam demonstraverim, te frustra adversum me istam priorem conclusionem extulisse, nihil est cur hic quidquam respondeam. At deinde idem ex eo aperte conclisdis, quod (ais) quicquid necessarium non est, id fortassis, et parum prodesse potest. Sed quid attinebat, quaeso, ut iistud mihi objiceres verba illa mea afferre? An non hoc ipsum expresse continet ipsa sententia mea, contra quam disputas, obque hoc ipsum tantum me reprehendere pridem instituisti? Videris autem ipse agnoscere, quam sit infirmum objectum istud, cum vocem fortassis apposueris idque potius ex quorundam aliorum sententia scripsisti, quam ex tua ipsius. Suntenim quidam inter nostros homines, qui nondum percipere queunt, quae sit differentia inter necessarium et utile in religione nostra. Quibuscum te non sentire, vel ex eo intelligo, quod ipsam cognitionem, quam nostri homines habent de Dei Christique natura atque


page 304, image: s304

essentia, a communi sententia discrepantem, nisi fallor, ad salutem consequendam necessariam esse non credis. et rectissme quidem judicio meo. alioqui perirent ii omnes, qui tali cognitione sunt, aut fuerunt, aut futurisunt umquam destituti. ex quo sequetetur, ut alia absurda omittam, multos sanctissimos et viros et faeminas Christique martyres pertisse. Non negabis tamen (quod et verissimum est) praedictam cognitionem non modo utilem et Valde utilem, sed longe utilissimam esse ad ipsam salutem adipiscendam. Taceo innumer abilia alia exempla ejusdem rei; cum inter doctssimos multos viros constet, ea, quae ad salutem necessaria sunt, quod ad cognitionem praesertim spectat, paucissima omnino esse. Sed fortasse exemplum quaeris actionis seu facti alicujus nostri, qualis Christi invocatio est, quod in religione nostra nobis sit valde utile nec tamen necessariam. Non est necesse tale exemplum invenire. Satis enim est ostendisse, ad objectum tuum diluendum, aliquid, immo mulia admodum utilia esse posse in nostra ipsa religione, quae tamen non sint necessaria. Sed accipe nihilominus hoc exemplum. Assidue exercere se in studiis sacrarum literrarum non est adsalutem necessarium. alioqui perirent innumer abiles homines maxime pii, qui hoc non faciunt: et tamen admodum utile esse nemo negaverit. Nec vero hīc dixeris, iis esse necessarium, qui id possunt facere. Nemo enim hoc tibi concedet; cum nulli adsalutem necessarium sit aliud, quam Deo per Christum confidere. quod etsi praegnantissimum quiddam


page 305, image: s305

est, tamen compertissimun ratione atque usu est, id in eo quoque inveniriposse, qui se assidue in studiis sacrarum litterarum non exereat, etiamsi id facere maxime possit. dummodo ne inaniter et sine fructu altquo Christiano tempus, quod lectioni et examinationi sacrorum scriptorum dare posset, terere audeat. Mitto autem, quod etiamsi Christi invocatio parum nobis prodesset, non idcirco ea nobis contemnenda foret. nam satis esset, eam aliquo loco et tempore alia digna effect a parituram, qualis estielebratio nominis Christi, et publica contestatio agnitionis imperii, ac perpetuae ejusdem Christi in Ecclesia curae ac gubernationis atque etiam in tali agnitione, ad Christi gloriam sui ipsius exercitatio quaedam ac confirmatio. quod non in public is modo, sed etiam in privatis precibus locum habere potest.

Sed jam ad me meis dictis revincendum transis. Vbi in ego refutando, et ostendendo, me mihi ipsi optime constare, non ero longior, cum jam supra es rorem tuum in confundendis istis locutionibus, Non vult nec audet in vocare Christum, et, Non invocat Christum, et simul quo sensu ex sententia verbisque multis me is colligi possit, me neminem condemnare, quamvis reipsa Chritum non invocet, idest ad eum preces suas non dirigat, abunde ostenderim atque explicuerim. Quid enim aliud ex aliis meis dictis contra me coniludis, quam, quicumque, nomen Christi invocare non vult nec audet, istum ad salutem per Christum partam non pertinere? Hīc autem obiter dicendum


page 306, image: s306

mihi est, te, dum ita concludis. Nomen Christi invocare, pro eodem ponere, quod est, Christum invocare. quod et si fieriposse videatur, cum, Hebraica locutione. saepe idem significet. exempli gratiā Nomen Dei, quod Deus tamen, cum hīc Invocandi verbum pro eodem accipiatur, quod est preces dirigere, nen videtur debere mutari haec locatio Invocare Christum, in hanc, Invocare nomen Christi. Nam Invocare nomen Christi, cultum ac fidem erga Christum, unde quidem fiat, ut quis audeat adipsum suas preces dirigere, non tamen ipsum Dirigere ad Christum suas preces, significat. quod cuilibet constare poterit, si velit, ubi locutio ista legitur, loco ipsius substituere, Dirigere prece suas ad Christum. Videbit enim, non bene quadrare hoc non dicam ubique, sed, nī fallor, nusquam, Fateor igitur, ut ad rem redeam, eum, qui Christum invocare nec vult nec audet, adsalutem per Christum partam non pertinere; nec propterea mihi quidquam adversor, etiam si affirmem invocationem Christi, id est, directionem ad ipsum precum nostrarum non esse necessariam, absoluta scilicet ulla necessitate, sive semper sive etiam aliquando. Namper accidens (ut ajunt) necessariam aliquando esse et fateor et contra Adversarios ipse satis contendo, cum illam semper et ubique jure fieri posse tantopere urgeo. quidquid enim in religione nostra jure fieri potest, id etiam necessitati per accidensest obnoxium; cum qua necessitate, ac potestate, unde ea ortum ducit, in iis qui eam agnoscunt, nullo modo simul consistere potest, Nolle nec audere.



page 307, image: s307

Affers deinceps ad probandam necessitatem directionis precum nostrarum ad Christ um, hoc argumentum: Omnis res per quam gloxia Christi maxime elucescit et amplificatur, nominisque Christiani professio stabilitur ac confirmatur, est summe necessaria: Dirigere preces nostras ad Dominum Iesum Christum est res, per quam gloria Christi amplisicatur et elucescit, nominisque Christiani professio declaratur ac confirmatur: ergo directio precum nostrarum ad Christum res est maxime necessaria.

Si infirmitatem istius argumenti, a te, quamvum apprime docto homine, formati, agnoscere ipse vis. substitue in assumptione seu minore propositione pro. Dirigere preces, etc. Dirigeresemper et ubique preces, etc. et videbis, eam propositionem non modo tam veram esse, ut antea; sed etiam, ut sic dixerim, veriorem. Ex quo fiet, ut istius Argumentationis, si recte ea conclusa est, concludere similiter, et quodammodo verius possis, Dirigere semper et abique preces nostras ad Christum rem esse maxim necessariam. quod non labor abo amplius, ut falum esse ostendam, contentus exemplo Apostolorum, et tua ipsiusmet consessione; licet eam nonsemel convellere, ista tua nova quadam necessitate probanda, ut vidimus, coactus fueris, Non est igitur major argumenti tui propositio simpliciter, et absolute vera, non solum in Christi persona, sed ne in Deo quidem ipso. Multa enim Ecclesia fieri possent, per quae Dei


page 308, image: s308

ipsius gloria maximize lucesceret et amplificaretur, et cultus ipsius Dei stabiliretur ac confirmaretur, quae tamen non fiunt. nempe quad alia fiant, quae idem revera praestant, atque efficiunt. Quamobrem, cum publica ac constant professio in Ecclesia, quod Christus omnem potestatem in calo et in terra habeat, quod Ecclesiam ipse perpetou regat atque gubernet, quodque merito unusquisque nostrum semper et ubique ejus opem cum vera cordis fiducia implorare, ad eumque precationes suas dirigere possit, praeter ipsius Christi Coenar celebrationem, aliaque non pauca quae quotidie fiunt, aut dicuntur, fierive aut dici possunt, non minus (nisi quid novi accidat, quod ipsam precum directionem ad Christum omnino postulet) Christi gloriam illustret atque amplificet, Christianique nominis professionem stabiliat ac confirmet, quam si praeterea aliquando (pro concesso enim sumo tuam assumptionem sic debere accipi) preces reipsa ad ipsum Christum dirigerentur; concludendum est, non esse summe necessariu reipsa preces nostras ad Christum dirigere, idque eo magis, quod in hac invocationis materia cogimur (velimus, nolimus) Dei eminentiam supra Christum agnoscere; cum, ut demonstratum est, Deum semper et ubique invocare teneamur, Christum vero non item. Hanc Dei eminentiam, et sic quod Deuc Christo subordinatus non sit, quemadmodum Christus Deo, ergo urgeo; quam optime novi per Christi invocationem non minui nec obscurari. aliter enim quomodo tantopere contenderem, Christum jure invocari posse? non igitur per


page 309, image: s309

Christi invocationem, def per Christi invocationis necessitatem affirmo ego minui atque obscurari hanc Dei eminentiam, ut nimis manifestum est. nam ista tua necessitas, ut scilicet non semper, sed aliquando sit necesse, non praescripto nec quando, nec ubi, nec quoties res inaudita est in religione nostra; nec simplicem Necessitatis appellatiom meretur, nedum cum illis adjunctionibus, Summa, seu Maxima, quae ex verbis tuis aperte colliguntur. Aliam Dei patris eminentiam nec urgeo, nec commemoro in hac disputatione; nisi alicubi, ut quemadmodum supra ostendi, non quidem vel Christi invocationem, vel etiam invocationis necessitatem ei officere aut indicem aut concludam; sed tantum, ut majorem infirmitatem alicujus tuae argumentationis ostendam. Quod Christi gloria Dei gloriae deroget, ne per somnium quidem cogitavi umquam. immo haud scio, an ullus hactenus evidentius, copiosius, ac diligentius, quam ego in scriptis meis fecerim, Christi gloriam, et praecipue hanc, quod eius opem in precibus nostris sacris fidenter implorare possimus, ad ipsius Dei gloriam maxime ac vehementissime spectare, docuerit, ac demonstraverit. Sed cum Christi gloriae nominatur, vera Christi gloria intelligi debet; illa nimirum, quam sacris testimoniis edocti, Deum illi tribuisse, cumque ipso communic aassse scimus, quae quamvis summa omnino ac multiplex et paene incredibilis sit, aliquid tamen ei cogitation nostra addere possumus, quod ad ipsum Christum quodamodo cum Deo confundendum pertineat. quale istudest, quod


page 310, image: s310

preces nostras ad Christum dirigere omnino debeamus. Id quod neque in fiducia, neque inservitute, neque in adoratione, nec denique in ullare alia, quan tribuere ec Dei ordinatione Chrisso conveniat, continere potest. ut ec iis constare arbitror, quae supra a me scripta sunt. Et haec satis esso volo pro responsione ad ea, quae iterum mohi objicis, quasi sine caussa, eminentiae Dei supra Christum aliquoties in altero meo scripto mentionem fecerim. Nam, quod hīc hanc meam inter Deum et Christum in invocatione distinctionem, tamquam subtiliorem carpis, eam ejus modi non esse, sed ipsi sensui communi quodammodo patere, ostendunt satis, quae supra recitavi contra Franciscum Davidis a me scripta.

Iam, quod tantum pondus in eo statuis, quod Christi gloria Dei glotiae nihil deroget, ut propter hoc sic inferas, Stat itaque firmum argumentum meum, a potestate Christi ad necessariam invocationem nominis ejus ductum, videre sane nequeo, quo jure id facias. Pro concesso enim sumo, te hīc, quemadmodum supra fecisti, et resipsa postulat, per Invocationem nominis Christi, ipsius Christi invocationem, id est, ad eum precum directionem intelligere. Nam quid, obsecro, adversus id, quod ego contra affirmo, et exemplo allato, osten do non posse colligi ex certissima licet potestate necessariam invocationem, defendere tuum argumentum postest, quod Christi gloria Dei gloriae nihil prorsus deroget? Numquid ego tuum argumentum ex eo oppugnare ac convellere tento, quod Christi haec gloria,


page 311, image: s311

quae ex necessitate illum invocandi oriretur, derogaret Dei patris gloriae? Nihil minus. Nam quid hoc ad argumentum tuum? Fuisset hoc, ut tu quidem existimāsti, argumentum pro mea, vel contra tuam sententiam, non autem responsio ad argumentum tuum. Ego vero (ut mihi quidem, videtur) diligentissime caveo, ne ejusmodi crassos errores in disputando committam; quamvis tu hunc eundemplane errorem mihi ante quoque ascriseris, in solutione alterius tui in priore scripto allati argumenti a fiducia ad invocatonem, ut ante visum est. Numquid fortasse hujus rei, quod hīc Dei gloriae derogaretur, in tuo argumento solvendo ullam mentionem fecit Nullam onino. Tantum, ut probarem, te consequentis fallaciā deceptum, quemadmodum invocatio vera et merito facta, esse non potest sine summa aliqua postestate ejus qui invocatur, sic existimāsse, summam postestatem invocatione carere non posse; quod plane falsum est, etiam si, ut tua argumentatio habet, ea summa potestas necessario agnoscenda esset: ut hoc inquam, probarem, satis aperte dixi, hoc verum quidem futurum, si in una tantum persona summa ista potestas agnoscenda esset; sed si in pluribus ea sit agnoscenda, ex hoc non posse consequi necessariam invocationem, seu precum directionem ad certam unam ex illis. Idque confirmavi exemplo allato summae potestatis mundanae non in una tantam persona agnosecendae. ad quod exemplum quid tur respondeas, postea videbimus. Nam prius denou hīc aperiendum est, quid te maxime in hunc errorem inducere potuerit,


page 312, image: s312

et porro, ut ex tua ad meum exemplum responsione apparet, omnino induxerit. Illud aurem est, quod putas ean dem esse hīc rationem invocationis, quae adorationis, puta, et servitutis et sicut summa eaque prorsus agnoscenda potestas, curcumque illam habenti, etiamsi plures eam haberent, necessario adorationem, id est, summam reverentiam, nempe humanam, si pote stas sit humana, divinam vero, si potestas sit divina, et parem servitutem conciliat, ita existimasti necessario invocationem conciliare. quod tamen a veritate abhorrere, et discrimen, quod ad nessitatem attinet, inter invocationem, et adorationem servitutemque statuendum plane esse, vel id te monere poterat, quod in ipsius Dei Christique persona paulo post agnoscis et fater is; ta est, posse sape nos ad Fatrem solum precess nostra dirigere, quod verte in adoratione et servitute non contingit. Semper enim et ubique non Deum solum, sed Christum quodue adorare cogimur, seu tenemur, eique servire; hoc necessario requirente summā, quam habet in nos cum patre Deo communem, potestate, a nobis necessario agnoscenda. ea enim nequaquam a nobis agnosceretur eo modo, quo agnosci debet, si umquam eum adorareeique servire praemitteremus. Nunc ad refutationem tuam exempli mei venio; qua diluenda, apertius tota de reconstabit.

Primo igitur loco ais, me ipsum vidisse hujusmodi exemplum (nempe Imperatorum, et ab ipsis ad imperii consortium ascitorum) non posse intergre accommodari Christo. nimirum, arbitror, quiam, ut cuicumque


page 313, image: s313

vel difficillimo disputaiori satis facerem, ego ipse sum fassus, in hoc esse dissimile exemplum, quod Christo omnino confidendum est, illis vero ad imperii consortium evectis hoc non debebatur; in tuo autem argumento ejus rei mentio fiebat, quod Christo tuto inniti deberemus. Verum ego ibidem satis huic objectioni occurri, ostendens, jam me in superiore argumenta dissolvendo, huic rationi satisfecisse. quare nihil necessarium erat, ut exemplum, quod alioqui, fateor, eā carere non poterat, hanc quoque rem in se contineret; cujus teipsum novisse nullam hīc necessitatem esse, satis indicat, quod in posteriore hoc tuo argumento commemorando dicis, ut vidimus, te illud a potestate Christi ad necessariam invocationem duxisse, nulla fiduciae in eo collocandae mentione facta. Itaque et si non simpliciter, tamen habita ratione argumentorum tuorum et mearum responsienum, exemplum a me allatum Christo prorsus accomodari potest; atque eo magis, quod si ulla alia differentia est inter exemplum et rem, de qua quaeritur, eaest, quod illi imperit consortes ab Imperatoribus ascitit, non erant prioribus istis Imperatoribus subordinati, quemadmodum Christus subordinatus est Deo. Quare, si tamen nemo cogebatur opem ipsorum implorare, ubi videlicet priores Imperatores aderant, et parem cum illis adhuc potestatem retinebant, multo minus cogetur quisquam Christi opem implorare, Deo ubique praesente non minus quam Christo, et eandem potestatem, quam Christo dedit, sibi retinente.



page 314, image: s314

At deinde ais, istas ab Imperatoribus ad imperis consortium evectos, non nomine tenus, sed reipsa debito honore affectos fuisse. quasi vero vel ego dixerim, istos reipsa debito honore non fuisse affectos, vel nolim necesse esse, Christum debito honore afficere, veldenique consstet, ad Christumpreces dirigere (haec enim est illa opis imploratio, de qua hīc agimus) honorem esse Christo debitum, id est, ejusmodi, quod illi exhibere sit necesse. Nenne vides, te hoc loco omnino principium petere? Nam si Honoris debiti nomine, non quidem necessarium, sed qui convenire possit, intelligis, praeterquam quod impropriepror sus loqueris, nihilominus etiam principiumpetis, si modo verbum Afficiehantur, quod in tuis verbis legitur, significat, Affici omnimo debe bant. Iam enim in ipso exemplo explicando a me negatum est, quemquam coactum fuisse ipsorumopem implorare. quam tamen opis implorationem non nego illis convenire potuisse, jeu, ut clarius loquar, illis tribui potuisse. alioqui nihil ad rem facere exemplum videretur, cum ex mea ipsius confessione mainifestum sit, Christiopem implorari posse. Quod si verbum tuum illud Afficiebantur, id modo significat, quod sonat, id est, factum ipsum, hoc nihiladrem, ubi non de eo, quod fieret, sed de eo, quod jure facere quis cogeretur, quaeritur. Praereae, quomodo probas, istis onmem honorem exhibitum fuisse, qui exhiberi merito poterat? Sed quidquid sit, illud certissimum est, se nunquam probaturam, quemquam coactum fuisse illorum opem implorare, praesentibus praesertim prioribus


page 315, image: s315

Imperatoribus, et eandem cum illis adhuc potestatem retinentibus. Opis autem implorationem, in hoc exemplo, ipsam modo et per se intelligo, qualis est privata ac sine supplici libello. Nam in publica seu cum supplici libello, quidam praeterea honor continebatur istis imperii consortibus debitus. quippe quiprioribus Imperatoribus non essent subor dinati, sed tantum eorum socii. Propterea non licebat fortasse in tali opis imploratione umquam eos omittere, quamvis absentes et ignaros. cum tamen Christum omnia perpetuo licetscientem, etiam in publica in vocatione saepe sine dubio omittere liceat. Id, quod quisque igitur istis semperreipsa tribuere cogebatur, erat reverentia, servitus, obedientia, et si qua suni similia, quae necessurio agnitionem necessariam sumae nec subordinatae potestatis tomitari debent, Itaque, quod ais; nec umquam placuisset imperatoribus illis, si quis neglectis et posthabitis eorum consortibus sive collegis, adimperatores solos recurreret; si de posthabitione et neglectu loqueris, quod attinet ad solum factum, non autem ad consilium omnino ita faciendi, numquam istud verum esse ostendes; nisi propterea id non placiturum fuisse Imperatoribus illis dicas, quod noluissent, se solos necessitatibus et postulatis subjectorum hominum providere coactos, ut antea, esse. (quanquam hocverum fuisset forsitan, si multos id facere animadvertissent, non autem si unum aliquem, aus etiampaucos quosdam) Atqui istud in Deum cader nequit, nec quidqam ad quaestionem nostram pertinet.


page 316, image: s316

Legitur quidemin Ecclesiastica historia, sirecte memini, de quodam Amphilocho, qui consulto Arcadio a Theodosio patre ad imperii consortium nuper evecto, honorem quendam non exhibuit aliquando; sed soli patri pariter praesenti exhibuit, ut hoc Theodosio miraturo, aegreque (ut factum est) laturo, Amphilochus occasionem haberet ostendendi, Deum similiter aegre ferre, si quis ipsi soli, Christo filio, cum quo solium ipsum suutn communicavit, praetermisso, cultum divinum praestaret; et idcirco Theodosium adhortandi, ne eos ferre vellet, qui Christum ipsum non colerent. Verum hoc nihil ad invocationem sive opis implorationem; quā licet unum Theodosium Amphilochus tunc honorāsset, dummodo alioqui Arcadium honore illi conveniente affecisset, nihil Theodosius vel miratus esset, vel aegre tulisset. Iam Pharaonis et Iosephi exemplum quomodo hujus rei clarissimum exhibeat testimonium, (ut ipse asseris) non video. nihilenim ibi apparet, velinde apparere potest de Pharaone aegreferente, aut laturo, si quis preces suas non ad Iosephum, sed ad ipsum direxisset; nisivelis, quod Pharao dixit in Iosepho toti AEgypto praeficiendo, neminem pedem aut manum moturum in tota terra AEgypti sine imperio ipsius, huc pertinere. Nam si hoc eam vim habere dicas, ae si Pharao dixisset, neminem quidquam impetraturum, risi id petitsset a losepho, ab eoque precibus obtinuisset; hoc singulare quiddam in eo exemplo erit, quod nec in aliis exemplis invenitur, nec propterea, ut idem aut simile quidpiam a Deo in Christo factum


page 317, image: s317

fuerit, quidquam suadebit. Itaque propter exempli singularitatem nihil ex eo concludi poterit, nisi cum manifesta principii petitione. Quamquam non crediderim ego necesse esse, verba illa Pharaonis ad istum modum interpretari; immo tantum illis significari, quidquid jussisset Iosephus, unumquemque facere debuisse; quidquid vetāsset, a nemine fieri potuisse. ut nihil dicam, quod, quamvis ad concessiones eorum quae peterentur, verba ista accommodari aut possent, aut etiam deberent, nihil prohibet, quominus Pharaonis mens fuerit ut nihil, licet ase petitum, cuiquam daretur, nisi per manum Iosephi, et ejus jussu interveniente. quod saue ego in Christo agnosco, et saepe in meis scriptis assero, Deum in Ecclesia nihilargiri, nisi per Christum, id est, ipsius jussu interveniente; quamvis id ab ipso Deo tantum petitum fuerit. Denique istud Phraonis, sive alterius cujusvis regis terreni exemplum, qui alicui curam sui regni demandārit, non est magnopere in hac parte urgendum; cum fieri possit, et quotidie fiat, ut non tam ad illum honorandum et evehendum, quam adse molestiā et labore liberandum, ut supra attigimus, id fecerit, quod, ut ibi dixi, nullo pacto in Deum cadere potest.

Ad ea, quaestatim sub jungis, ut refutes argumentum quoddam meum, quod ex meis verbis elicis, nihil est cur respondere debeam, cum ego revera nihil argumentatus fuerim, ut supra demonstravi. Tametsi verissmum est (et hoc pacto alibi sum argumentatus) si Christus non semper in precibus nostris


page 318, image: s318

invocandus est, nullum igitur de precibus nostris ad illum dirigendis praeceptum extare; quod si nullum praeceptum extat, non cecessarium esse ad illum preces dirigere. Nec propterea illos justifico, qui numquam Christum invocant, si id consulto, et per contemptum invocatiois Christi faciunt; ac praecipue si non invocant, ubi spiritus, propter quamvis caussam, quae multae esse possunt, id ut fiat, suggerit. Itaque nullo pacto eminentiam Christi aut labefacto, aut labefactare videri possum; quam scio in hac parte firmissimam, et inconcussam perpetuo fore, dummodo a me urgeatur, probetur, demonstretur, (quemadmodum semper et ubique fit,) optimo jure posse nos in precibus nostris semper et ubique Christi opem im Ecclesia administret, omniaque faciendi potestatem habeat, cum exauditione precum nostrarum, immo cordium ac renum inspectione atque exploratione perpetuo conjunctam.

Iam vero quo addis Christum ipsum testari, sibi a Patre omne judicium commissum, ut omnes honorificent filium, quemadmodum Patrem honorificant, et ais, Absque dubio haec verba summum honorem Christo deferunt, in quo et invocationem nominis ejus facile quivis non contentiosus includi, agnoscere poterit, si, ut apparet, ac quemadmodum soles, per Invocationem nominis Christi, ipsius Christi invocationem intelligis, hoc est, ad ipsum precum nostrarum directionem (quamquam nondebuisses toties ambiguitate


page 319, image: s319

verborum, etiam tibi fortassetpsi, occasionem errandi praebere) ego plane diversum sentio; id est, contentiosum omnino eum futurum, qui verbis istis directionem reipsa precum nostrarum ad Christum contineri velit. Constat enim, verbis istis eum modo honorem contineri, qui necessario ex eo sequitur, quo Christo a Deo omne judicium, hoc est, omnis Ecclesiae gubernatio commissa fuerit, quam ut suprae ostensum est, precum reipsa directio necessario non consequitur, licet eam adoratio ac servitus necassario consequatur. quibus adde et obedientiam, quae tamen servitate continetur. Nam de obedientia praecipue, seu, quod idem est, de fide reipsa Christi verbis adhibenda eo in loco agi, ostendunt ea, quae sequuntur; qui non honorificat Filium non honorificat Patrem, qui misit illum. Amen amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam. Est igitur verborum Christi, quae a te sunt allata, ut contra Franciscum Davidis cap: 9. partic. 3. scripsi, haec sententia, Oportere nos Christo obedire, et ipsum non secus ac Deum Patrem revereri; quia omnia gubernat, et sibi non obedientes ac contumaes punire pro arbitrio atque imperio potest. Quamquam vero verba istae Christi, et totus ille locus directionem reipsa precum nostrarum non continet, tamen necessariam agnitionem ac publicam professionem potestatis dirigendarum precum; quippe quae ex omni Ecclesiae gubernatione necessario consequatur. quemadmodum contra


page 320, image: s320

eundem Franciscum scripsi partic: 2. capitis 21. his verbis, Iste ipse apud Iohan. locus satis aperte docet, Christi invocationem ad Dei gloriam pertinere. Supra enim cap. 9. partic. 3. de gubernatione seu judicio, quod in Ecclesia nunc Christus exerceat, istic agi ostendimus; propter quod honos illi sicut patri ejus caelesti tribuendus ab omnibus sit. Qui honor profecto aliud sit necesse est, quam ipsum simpliciter judicem seu gubernatorem esse, cognoscere; neque enim hac ratione honor ullus Christo tribuetur, nisi etiam quae judicis et gubernatoris sunt, illi tribuantur. Inter quae id potissimum numerari debet, ut ejus clementiam et aequitatem implorari posse agnoscatur, et publice affirmetur. Vides, quam diligens fuerim in eliciendo ex hoc loco, quidquid ad Christi invocationem pertinens inde elici potest. Nam, ut necessitas ipsius invocatiunis recte ac necessario inde eliciatur, impedit ipsa invocationis ratio et natura, quae nullo modo ex subordinata potestate, quantumvis magnā, necessario consequitur; nec invocandi legitimae facultati, aliisque non paucis ad Christi summam gloriam spectantibus, quae ex ejus potestate necessario consequuntur, est similis. Itaque non habent a te citata Christi verba vim expressi mandati invocationis Christi, ut existimasti, licet aliarum rerum praedictarum habeant, quemadmodum ego ipse de adoratione seu divino cultu contra Volanum scribens sum fassus; contra Maithaeum vero Radekum,


page 321, image: s321

qui aliquando de Christi adoratione, ut de invocatione dubitabat, nunc autemper Dei gratiam non dubitat, plurimum contendi; ut videre poteris in meo scripto ad illum, quod est apud Dn. Lubieniecium nostrum, in quo scripto eandem distinctionem attuli inter necessitatem adorandi Christi, eumque invocandi, quae tibi Christi invocationem labefactare videtur. quammquam ipse Radekus, non tam scripto meo, quam mirabili, nescioquo, casu factum fuisse ait, ut agnoverit Christo Domino et adorationem et invocationem convenire. Sed, ut ad te revertar, addis deinceps, me ipsum fateri, eos, qui Christum non invocant, eum nec debito honore afficere. Vbi, ut soles, Non invocant usurpas, pro Non audent, nec volunt invocare; vel potius (si hoc recte ex verbis meis et aperte concludendum est) Non agnoscunt, et profitenturse jure posse invocare. Melius fecisses, si ubique dixisses, me videri (tametsi non tantum videor, sed sic est revera) condemnare omnes istos, quicumqoe Christumnon invocant, nec invocare audent, ut paulo post scribis, nam illa verba, nec invocare audent, aut declarant, quo sensu priora, non invocant, sint a te dicta, aut certe illorum defectum supplent. Sed paulo ante verba ista, haec scripsisti: Status itaque quaestionis nostrae non est, an semper et ubique Christum invocare teneamur; sed an gloria Christi nostraeque salutis fiducia id exigant requirantque, ut Christus necessario invocetur. ad quae quid mihi merito respondendum sit,


page 322, image: s322

supra abunde expositum est. Hīc tamen hoc dicam, statum quaestionis nostrae esse, ut ex scriptis meis manifestum est, an Christum invocare, id est, ad eum preces nostras dirigere teneamur, seu divino jure cogamur. Ex quo sequitur, si non semper et ubique cogimur, partem negantem nostrae quaestioinis, quam ego defendo jure optimo a me defendi; primum, quia non possumus dici simpliciter, divino jure cogi quidquam facere, si non semper et ubique data videlicet ejus rei faciendae occasione cogimur; deinde, quia, si non semper et ubique, ne aliquando quidem, necessitate videlicet absoluta cogimur; ut ante pluribus est demonstratum, Quod tu in quaestionis nostrae statu exponendo addis, de Christi gloriae nostraeque fiduciae (ut sic loquar) exigentia, id revera non pars ipsius quaestiionis est, sed ad rationes pertinet, quibus tu pro parte affirmante uteris: quae cum nullam vim contra sententiam meam habere, ut quidem mihi videtur, satis evidenter docuerim, non video cur debeam, ut mones, meo Possumus renunciare, ejusque loco Tenemur reponere ac scribere. Tu potius (eā tamen reverentiā, qua me cum tanto viro agere decet) monendus mihi es, ut tuae isti incertae ac vagae, et simul tamen absolutae necessitati invocandi Christi renuncies, ejusque loco certam stabilemque invocandi Christi, seu ad ipsum preces nostras dirigendi facultatis agnitionem et professionem substituas; ex qua, certa similiter ac stabilis suo tempore, ex supposito sive ex accidente necessitas consequitur ad Christum preces dirigendi; Aliter et Christi invocationem, quantum


page 323, image: s323

in te fuerit, plane incertam reddes, et infirmorum conscientias aut laedes, aut torquebis; qui audientes, sibi necessarium esse ad Christum preces dirigere, et tamen non semper et abique aut totum hoc tamquam sibi minime constans, una cum ipso directionem ipsam precum ad Christum contemnent atque aspernabuntur, aut semper dubitandi caussam habebunt ne graviter peccaverint, si quando ad Christum preces dirigere omiserint; multo autem magis, si saepe id illis contigerit, verentes, ne tunc maxime oportuerit Christum invocare, quippe quod necessitas illa vaga tunc acciderit id faciendi; cum nullo pacto sit verisimile, ut id, quod necessarium est ut faciamus, quamvis non semper, sed aliquando, tempus suae necessitatis exsola voluntate nostra habeat, si alioqui per se tempus suum habet. Mitto alia absurda et pericula, vel obscur andae subordinationis Die ad Christum, vel Adversarios, qui Christum invocari posse negant, in suo pernitiosissimo errore confirmandi, si viderint, necesse esse, ut qui posse ajunt, idque defendere volunt, necessarium etiam idem esse dicant, atque contendant; quando illi vel jam sciunt, vel facillime intelligere possunt, ex eo ipso, quod omnes fateri coguntur, non semper et ubique preces nostras ad Christum dirigere nos teneri, nullum hac de re praeceptum datum fuisse.

Nam quod postremo colophois loco addis, etiamsi nullum in novo Testamento mandatum extaret de invocando Christo (quamquam non pauca esse putas, qua vim expressi mandati habeant) tamen (ais)


page 324, image: s324

si non necessitate abfoluta, consequentis nihilominus necessitate Christum invocare teneremus, velim scias, me, cum ullum praeceptum de Christiope, directis ad eum precibus, imploranda extare nego, non tantum de expresso verbis praecepto loqui, sed etiam de colligendo per necessarias consequentias ex aliis praeceptis, hominisque Christiani necessario officio. Itaque, si ea vera essent, quae statim susbjicis his verbis, Nam absque invocatione nominis Iesu Christi, neque fides vera fiduciaque sincera erga Christum defendi, nominisque ac majestatis ejus autoritas conservari potest, nomenque Christianum juste ac legitime usurpari, si, inquam, haec vera essent (interpretatis videlicet verbis illis, invocatione nominis Iesu Christi, ac si scripsisses, directione precum nonstrarum ad Iesum Christum) ingenue faterer, certum de precibus ad Christum nostris dirigendis praeceptum extare. Sed ea minus vera esse, et ad ista omnia optime atque integre conservanda, satis esse constantem ac publicam agnitionem et professionem divinae potestatis Iesu Christi, et consequenter ad cum semper et ubique preces nostras dirigendi legitimae facultatis, quibuscum necessario adoratio, servitus, et obedientia erga eundem Iesum Cristum conjuncta est, spere ex ante disputatis omnibus facile constiturum. nec tibi ipsi fortasse tam vera ista, quae affirmāsti, visa fuissent, si pro, Invocatione nominis Iesu Christi, Directione precum nostrarum ad Iesum Christum scripsisse. Nam certe sine invocatione


page 325, image: s325

nominis Iesu Christi, ut haec locutio, ex sacris litteris, accipienda est, ne Christianismus quidem consistere potest. Iam cum agitur in hac religionis maeria de necessitate absoluta, quod attinet praesertim ad officium nostrum, id intelligendum est, quod omnino sit necessarium, si Deo obedire velimus et salvi esse; quae necessitas alioqui absoluta vocarinequit per se ipsa, cum conditionem conjunctam perpetuo habeat. Itaque si salvi esse non possumus sine directione precum ad Christum, ut quidem non possumus, si ea vera sunt, quae tu affirmas, statuendum est. etiam si nullum verbis expressum ea de re praeceptum extet, tamen precum nostrarum ad Christum directionem absolute nobis necessariam esse. id quod ego nullo prorsus pacto aut concedere possum, aut quod affirmetur, laudare.

Restat scrupulus distinctionis inter Christi Invocationem et Adorationem; quem tibi nondum exemptum esse, sane miror. Primum dicis, te optime scire, quid intersit inter vocabula Adorationis et Invocationis; sed tamen te inter haec duo, quatenus ea nunc ad Christum referuntur, distinguere nec scire, nec posse; cum, quidquid honoris et gloriae Christo nunc corporali praesentiā minime nobis praesenti exhibetur, ad internum cultum potissimum referendum ducas. Hīc sane aliud prae te fers, ac de te affirmas. videris enim adhuc omnino ignorare, quid inter duo ista vocabula intersit. Ostendunt enim haec tua verba satis aperte, tibi non videri, interiorem cultum sine invocatione esse posse. cum tamen manifestum


page 326, image: s326

sit, interiorem cultum esse posse sine ula petitione. Itaque negare videris, necessarium esse ut in invocatione sit aliqua petitio; quod tamen et nomen ipsum Invocationis necessarium esse ostendis, et inter nos plane constat; cum jam certissimum sit, nobis idem esse in tota hac disputatione de invocatione Christi, Invocationem, et Precum directionem. Num fortasse negabis, interiorem cultum sine ulla petitione esse posse? Atqui ut agnoscas, hoc nullo modo negandum esse, id tantum tecum animo reputa, quod Christum interiore cultu afficere semper et ubique immo indesinenter, quatenus per humanam fragigilitatem licet, debemus; non tamem semper et ubique nedum inde sinenter, aliquid ab eo debemus petere. Quid plura? cum Invocatio, ut dixi, idem nobis sit, quod Precum directio, et ipse fatearis, nos saepe ad solum Patrem preces dirigere posse, immo, ut ipsa tua verba habent, cum fatearis, nos posse Christum non semper nec ubique invocare, numquid non clare perspicis, interiorem cultum Christo exhibendum non semper habere secum conjunctam invocationem? alioqui oporteret, te affirmare similiter, nos posse non semper nec ubique Christum interiore cultu afficere. quod impium plane esset. Certe, si hoc non satis est, ut intelligas, me jure optimo inter Christi ipsius corpore absentis adorationem et invocationem distinxisse, et adorationem sine invocatione esse posse constanter affirmāsse, vix scio, quomodo umquam id tibi persuaderi poterit. Verum tamen, ut interim aliquot tuae hac in re incuriae, tuique ipsius decipiendi


page 327, image: s327

caussae explicentur, alque hac ratione adhuc tentetur, an scrupulus iste tibi eximi possit, respondendum est ad ea, quae meis dictis postea objicis.

Objicis igitur primum, quod hymnos, laudes, gratiarumque actiones in adoratione (ut ais) includam, invocationem tamen sub eodem genere habere nolim invocationem sub eodem genere habere nolim

Hīc russus in consequentis fallaciam incidis. Putas enim, si Invocatio sub adoratione, ut suo genere, contineatur, utramque necessario semper simul junctam esse. Atqui aliter resse habet. Siquidem fieri potest, ut nulla sit invocatio sine adoratione, ut species sine suo genere; nec tamen contraullo pacto concludi aut debeat, aut possit, adorationem sine invocatione esse non posse. Immo necesse est, ut, si Adoratio est genus, Invocatio vero ejus species, ut saepe adoratio sine invocatione esse possit. Neque vero ego usquam aut tacite aut aperte scripsi, Christi invocationem sine adoratione esse posse. Illis sane exemplis hymnorum, laudum, et gratiarum actionum afferendis, nihil aliud ostendere volui, ut quidem ipsa verba mea clare explicant, quam, dariposse Christi adorationem sine invocatione. Quid igitur hinc contra sententiam meam de distinctione adorationis et invocationis colligi potest? Mirum sane hoc et tamquam portentum quoddam esset, si ex demonstratione, quod adoratio sine invocatione esse queat, sive etiam ex hujus rei affirmatione colligi posset, nequaquam adoraticnem sine invocatione esse posse. nam haec est breviter ac reipsa illa mea distinctio. Nonne id, quod ex dicto meo colligeretur, cum ipso meo dicto ex diametro


page 328, image: s328

(quod ajunt) expresseque pugnaret? Scio quiem, te non ita collegisse. sed tamen verba mea ab omni suspicione, quod distinctioni illi meae adversentur, liberare volui. Non laborabo, ut ostendam, ex illis exemplis meis non recte colligi, invocationem, tamquam ad suum genus, ad adorationem pertinere. Satis est enim, hoc ipso concesso, quod tu ex ipsis collegisti, aperte ostendisse, id non modo ad distinctionem meam inter adorationem et invocationem labefactandam non pertinere, sed eam manifeste confirmare.

At deinde mihi objicis, quod haec verba scripserim: Talis est Christus a Deo factus nobisque constitutus, taliaque per ipsum beneficia accepimus, ut etiam eo secluso, quod nobis eum invocantibus opem in necessitatibus nostris ferre potest, eum tamen prorsus divino honore afficere debeamus. Ais enim, Si Christus nos in necessitatibus nostris juvare non posset, parum abesset, quin otiosum ac exauctoratum (quod absit) Christum haberemus, etc.

Hoc loco videris in accidentis fallaciam incidere. Ego enim considero res in natura sua, ita ut mihi satis sit, intellectu posse eas inter se distingui: tu vero eas consideras prout in subjecto (ut loquuntur) ut simul sint, nec esse est. quod, etiamsi verissimum esse concedatur, tamen, quod, ad illud attinet, de quo agitur, ex accidente est. Quid enim impedit, quominus ea, unde fit, ut Christum adorare et invocare possimus, nunquam reipsa divelli possint, et non semper omnia


page 329, image: s329

conjuncta in Christo esse, et tamen propter aliqua ex ipsis, eum merito adoremus, quae ipsa per se, ut eum invocemus, nullam vim habeant? Summae dignitati summaeque beneficientiae summus honor debetur, et divinae quidem divinus. Christus summam eamque divinam dignitatem habet, summamque, eamque divinam benefitentiam in nos exercuit; Ergo vel obista sola, ei a nobis divinus honor et sic adoratio debetur. Atqui ista sola non satis sunt, ut eum invocare possimus, nisi, etiam nos juvare possit, nostrasque preces exaudire. ac praeterea nisi constet, non fuisse a Deo prohibitum, ut ipsum invocemus. quae quamquam omnia in Christo sunt, et illi dempta, eum quodammodo exauctoratum redderent, non est tamen, quin ex natura ipsarerum fieri possit, ut sine bis ista sint. Immo, etiamsi, ne ex natura quidem ipsa rerum hoc fieri posset, tamen satis ad mea verba defendenda esset, quod consideratione distingui possent, et jure affirmari, unis per se adorationem tantum, alteris veto cum ipsis junctis etiam invocationem conveninire. Quapropter nihil est opus, ut demonstrem, ut quidem in promptu est, haec reipsa sejungi posse, immo fieri potuisse, si ita Deo visum foret, ut Christus ipse, id est, is, qui ab eo Christus factus est, una illa sine alteris habuisset, sive etiam cum illis unis quaedam tamen ex alteris, et non omnia. Mitto, quod in ipsis verbis meis (quibus addere potuissem, quod perpetuo a Christo divina beneficia accipimus, et majora his accepturi sumus, cui reiper se adoratio debetur) non seclusi, quod Christus nos juvare possit, sed quod nobis


page 330, image: s330

eum invocantibus subvenire queat. Possunt enim, ut modo attigi, haec separari, id est, fieri potest, ut quis juvare possit, et porro juvet, nec tamen ipsum invocantibus subvenire queat; nempe vel quia eorum preces non audiat, vel quia prohibitus sit ipsum invocantes juvare. Sed jam de his satis.

Quae hīc obiter addis ad confirmandam necessitatem invocandi Christi his verbis; quales subditi, qui in necessitatibus Regem suum non invocant? Et mox, Fidelisne uxor, quae mariti sui auxilium in necessitate non implorat? suntne propriae oves, quae sub tucelam pastoris sui non confugiunt? Haec, inquam, omnia eam vim non habere, quam credis, satis superius ostensum est, ubi de natura egi potestatis ejusdem in pluribus, quam una, personis residente, quarum etiam illa, de qua agitur, alteri sit subordinata. Hīc tamen dicam, nec subditos, malos; nec uxorem, infidelem; nec oves esse alienas, quae ad regem, maritum, et pastorem suum in suis necessitatibus non confugiunt, modo ne ad alienum regem, maritum, aut pastorem confugiant, sed opem ab eo petant, qui non modo conjunctissimus eorum regi, marito ac pastori sit, sed ipsorum potestatis solus auctor, a quo ipsi perpetuo pendeant, et ad quem ut hi confugiant nunquam aegre sint laturi; dummodo id per ipsorum contemptum, vel quia ipsis isti non fidant fieri nec videant, nec suspicari possint. Applica nunc tu ipse haec omnia nobis, Christo, et Deo, in quibus ea sunt et in hac disputatione esse statuuntur, quae vel a me


page 331, image: s331

in tuis similitudinibus addita, fortasse in ipsis rebus unde similitudines ducuntur, inveniri nequeunt, vel a te nullo modo, si non veritatis quandam umbram, sed ipsam (ut quidem non dubito) veritatem quaeris, omittenda erant. Vincat igitur, ut tu in ipso tuo scripto concludis, verita. Quod ut in nobis potissimum eveniat, id caveamus diligentissime, quod tu me mones, ne praejudicatae opiniones nobis noceant, neve nos pudeat, ut ais, a minore aliquando admoneri, ab eoque discere. Mihi sane praejudicatam hisce in disputationibus nostris nullam opinionem nocere, argumento esse poterit diligentia mea, in omnibus et singulis a te contra me allatis, perpendendis, examinandis, excutiendis. quam equidem in te, propterea quod hoc bonore ea digna non censeo, in meis pensitandis tantam non requiro; sed talem nihilominus desidero, quae et me a labore saepius earundem rerum scribendurum et inculcandarum, e vero cum ab eodem labore, et molestia non jam litterarum sed voluminum meorum legendorum, in quibus eadem identidem repetantur, tum maxime a suspicione, ne praejudicata opinione impeditus, mea aut vix legere sustinueris, aut non intellexeris, aut perpendere nolueris, prorsus liberare atque immunem reddere queat. Vale vir clarissime ac praestantissime mihique perpetuā observantiā colende, meoque nomine frasves omnes plurima salute impertias; quam nobis det ille unus Deus pater noster per Iesum Christum Dommum nostrum. Cracoviae Die 20. Maij. 1587.

Sicripsi haec in summo, ac fere perpetuo strepitu, in


page 332, image: s332

mediisque aliis rebus mentem ab omni vellevissima quidem scriptione, non modo ab hujusmodi tam gravi, retrahentibus atque impedientibus, Quare ignosce erratis, cum in scriptura, tum si quae graviora deprehendes in sensibus. Visum est enim mihi curandum fuisse, ut quamprimum responsionem meam haberes, nec fidelissimi bujus nuncii occasionem negligendum. Iterum Vale, et me ama.

Tui studiosissimus atque observantissimus in Christo frater Faustus Socinus.

Ad eundem D. JOHANNEM Niemojevium FAUSTIS. EPISTOLA III. Vt generis nobilitate, sic virtute, eruditione, pietate praestantissimo clarissimoque viro D. Iohanni Niemojevio, domino meo summā observantiā colendo, etc. Salus et pax a Deo patre nostro, et domino Iesu Christo, etc. Clarissime praestantissimeque vir, mihi summā observantiā colende, etc.

Dominus Schomannus noster concessit mihi legendum scritum tuum Polonicum, contratheses


page 333, image: s333

Vegae Iesuitae, in negotio Coenae Domini. In quo scripto, quatenus per meam linguae Polonicae ruditatem licuit, animadvertisse mihi videor, te plerumque adver sarium egregie propellere, atque adeo tandem opprimere atque confodere. Verumtamen non pauca in eo observavi, quae, si e dendum, ut audio, opus fuerit, a te corrigi percuperem, quaeque si huic rei commodum tempus habuissem, notata per Ioelem Naborovium nostrum qui tibi has litteras reddet, ad te misissem. Sed quando id facere non potui, volui saltem tecum communicare brevissimum quoddam meum scriptum de Coena Domini, in amicorum gratiam jamdiu a me exaratum; ex quo intelliges quid potissimum in tuo scripto desiderem, et quam ob caussam. Videris enim mihi unā cum Bucero (qui, ut Zvinglium cum Luthero componeret, ab eo, quod ipsemet ab initio scripserat, recedens, tertiam quandam sententiam adinvźnit, cui postea omnes ferme Zvingliani, praesertim vero Calvinus una cum suis omnibus subscripserunt) ea Coenae Domini tribuere, quae nusquam in sacris litteris leguntur. unde judicio meo, quemadmodum et Zvinglius sensit, ipsius Coenae dominicae usus quodammodo pervertitur, cum ibi ea quaeruntur, quae in nobis esse debent, priusquam ad ipsam accedamus, si eā digne uti velimus. Cujus Zvinglianae sententiae habeo apud me collecta nonnulla aperta testimonia, non modo ipsius Zinglii, seā etiam Oecolampadii, Capitonis, Buceri, Borrhai, atque ipsius ecclesiae Tigurinae, antequam Bucerus et Calvinus


page 334, image: s334

opinionem illam suam jampridem in Christi ecclesiam invehi coeptam, compluribus probassent. quae testimonia unacum scriptis duobus Laelii patrui mei hac ipsa dere tibi aliquando legenda ac perpendenta tradam, si exiguum hoc meum scriptum, quod nunc leges, tibi minus persuaserit id, quod, ut pote verissimum Christique ecclesiae utilissimum, tibi persuaderi velim. Caetera, quae in tuo scripto emendari abs te cuperem, rescies ex me, Deo dante, non ita multo post Chmielniciae in synodo, ubi omnem operam dabo, ut vobiscum esse possim. Atque eodem tempore poterimus, sive privatim, sive in ipsa synodo (si ita tibi visum fuerit) de iis aliquid agere, de quibus ante aliquot menses per scripta didputavimus. Quamquam, ut saepius dixi, malim, caeteris omissis, aut praecipue saltem, de justificatione nostra agi quod pertinet ad fidem et opera. Video enim maximi momenti esse ad salutem nostram, hujusce quaestionis veritatem recte nosse. Venissem sane Chmielniciam, cum Septembre proximo synodus ibi est habita a vobis. sed praeterquam quod nemo ex Cracoviensibus fratribus profectus est, incidit etiam in idem plane tempus carissimae meae conjugis mors, qua tantopere sum perturbatus et adhuc perturbor, ut tibi in simili olim jactura vehementem illam pertur bationem condo nandumesse, prorsus judicem, et tibi vehementer gratuler, quod, ut audio, uxor tua lectissima faemina post diuturnum, saevum, difficillimumque morbum, qualis meae uxoris fuerat, jam tandem convalescere inceperit, et si non sanitatis suae, saltem vitae spem facere.


page 335, image: s335

Nihil enim ego non dedissem, quo fieri posset, ut uxor mea, quantumvis minus sana, mihi superstes fuisset. Deus pro ingente sua bonitate tibi concedat, ut tuam non solum quam diutissime tecum vivere, verum etiam bene valentem esse, non iniuriā statim sperare possis. Fratres omnes, praesertim vero D. Cechovicium, et Balcerovicium plurima salute in Domino Iesu impertio, meque omnium vestrūm precibus apud Deum juvari et cupio, et postulo. Vale vir clarissime meque amare numquam desistas, officiumque hoc meum de scripto tuo pro tua pietate ac prudentia boni consule. Cracoviae die prima Februarii 1587.

Tui observantissimus tibique addictissimus in Christo frater faustus Socinus.

AD MARTINUM CZECHOVICIUM coetus Lublinensis Pastorem, FAUSTI S. EPISTOLA. Eruditione juxta ac pietate praestanti viro, D. Martino Czechovicio verbi Dei Ministro mihi plurimum observando. Gratia et pax a Deo patrenostro, et domino Iesu Christo.



page 336, image: s336

ROGAVIT me Dominus Schomanus, Dominus Simon Ronnemberg, et alii, ut ad paraenesin Andreae Volani responderem. Cui oneri etsi me imparem esse satis agnoscebam, et tempus mihi, aliis praesertim occupationibus distento, brevissimum esse videbatur, eorum tamen precibus deesse non potui. Itaque respondi quantum sat mihi visum fuit. Quid praestiterim vosjudicabitis. Volui, ut ex inscriptione appareret, hunc privatum cujusptam laborem, et consilium fuisse, ut, si quid in hac responsione vobis minus recte dictum videretur, non bona conscientia solum, sed jure etiam eam semper ejurare possetis. Quanquam cavi, quantum potui, ne aliquid dicerem, quod cum disciplina vestra non consentiret. et propterea, cum alioqui magna mihi occasio data fuisset, de justificatione nostra per Christum sententiam neam accurate explicandi, de ea quid sentiam id tantum exposui, quod ne a vestra quidem sententia abhorrere sum arbitratus. Etenim, ut audio, vos quoque Christum pro nostris peccatis Deo satisfecisse, vel etiam ejus iram adversum nos placasse, tanquam loquendi modos a sanctis litteris alienos, si quis dicat, ferre non potestis. Non dubito quin multos naevos in scriptione hac mea deprehensuri sitis, sed partim teporis summae angustiae, partim non bono eorum consilio, qui hominem huic muneri minus aptum delegerunt, eos imputare debebitis. Ego quidem nec labori, nec diligentiae ulla ex parte peperci. Rogore, mi Czechovici, ut exemplum epistolae Volani ad nos mittendum cures. Eam enim hīc describendi tempus non fuit. Quod


page 337, image: s337

si cum eo exemplo partem illam scripti tui de baptismo conjunxeris, gratissimum mihi feceris. Domino niemojevio, quem, ut debeo, pro ejus egregia pietate, et non vulgari eruditione, quae generis summa nobilitate et splendore mirum in modum augeri videntur, et amo, et revereor, plurimam salutem te meo nomine dicere velim. Itemque Domino Balcerovicio, Dominoque Krokero, si recte ejus nomen recordor, Balcerovicii sororisviro. Te autem in Domino Iesu optime valere vehementer opto. Cracoviae die 20 Iunii 1580.

Tibi in Christo deditissimus. Faustus Socinus.

Ad D. IOHANNEM Balcerovicium civem Lublinensem, et Seniorem coetus qui est ibidem. EPISTOLA I. Eruditione ac pietate ornatissimo D. Iohanni Balcerovicio, fratri ac domino plurimum observando. Salutem a Deo, et Christo ejus etc.

En tibi mi Balcerovici librum, quem tibi pollicitus fueram, qui si ei, quo tu me prior donasti, par esse non videbitur, cogitare debes, nec me etiam biti parem esse. Vtinam aliquando fiat, ut labyrinihos illos simul legere, atque expendere possimus. Suppeditabunt nobis, mihi crede, materiam de rebus disserendi


page 338, image: s338

in religione nostra, cum maxime arduis, tum vero adipsius pietatis studium serio capessendum utilissimis. Ego donec te revisendi mihi facultas data fuerit, amicitiam nostram sancte colam, et memoriā jucundissimae consuetudinis tuae, tui desiderium levabo. Velim ut interim et tu, et reliqui fratres Deum continenter oretis, ut mihi responsionem ad librum nuper contra nostros editum, non de mandato solum vestro, sed Cracoviensium quoque, et quorumdam aliorum fratrum jam jam aggressuro, pro sua bonitate favere dignetur, ad suique nominis gloriam, hominumque salutem mentem meam, et manum, calamumque dirigere. Rogo te, ut D. Niemojevium meo nomine quam officiofissime salutes, eique, nisi id jam fecisti, omnino Commentariolum illum meum in primam partem primi cap. Ioh. evang. legendi copiam facias, eumque obsecres, ut quando ego ad Palaeologum respondendo occupatus, quae ei de justificatione promiseram, scribere non potero, ne gravetur universam ea dere disputationem meam perlegere, quae est apud Ludovicum nostrum, quem illi caussā me ālibentissime commodaturum spero, ut praesens eum rogavi, et nunc absens hisce ad ipsum litteris rogo. In eo enim opere responsionem D. Niemoievius ad omnia leget; quae meae sententiae obstare vel minimum videantur, et rationem salutis nostrae per Christum exacte pertractatam, exque sacris litteris ipsaque divina veritate expositam (ni vehementer fallor) inibi esse tandem confitebitur. Tantum ne properes, neve, prae operis mole quadam, legendi ac perpendendi diligenter


page 339, image: s339

omnia, curam, patientiamque abjiciat. Illud insuper eum monitum velim, me Lervartoviae ipsi aliisque dixisse, credere me, locum illum ad Gal: 4. Factum ex muliere, aliter legi non posse. In quo memoria lapsus sum. Siquidem ibi est verbum [gap: Greek word(s)] , quod non modo factum. sed Natum etiam significat, et praeterea Eum qui extitit, sive fuit. Castellio Natum vertit, et recte, ut ego quidem arbitror, nisi si quis malit, Qui extitit, sive Fuit, propter verba quae sequuntur [gap: Greek word(s)] . Quod nihil aliud est, quam, Qui fuit sub lege. Vtravis istarum interpretationum nunc mihi multo plus arridet, quam factum. D. Czechovicio, caeterisque fratribus plurimam salutem impertio, teque una cum familiola tua in Domino Iesu bene valere opto. Cracoviae 17 Octob. 1580. Dominum Crockerium nominatim meis verbis salvere jubebis. Affini tuo quam celerrtme potui rediens litteras reddidi. Credo illum ad postulata tua brevi, si id nondum factum est, non verbis tantum, sed reipsa ist huc advenientem responsurum.

Tibi ex animo deditus et in Christo frater.

Faustus Socinus.

Ad eundem EPISTOLA II. Eruditione non vulgari, eximiaque pietate


page 340, image: s340
praestanti D. Iohanni Balcerovicio fratri, ae domino meo plurimum observando etc. Gratia, et pax a Deo patre nostro, et domino Iesu Christo.

QVod Chmielniciae in Synodo non adfueris, id sane perquam moleste tuli. Iudicium enim tuum de eo, quod jam adversus Palaeologum scripseram, cognoscere avebam. Vt nihil dicam quod sola praesentia, et aspectus tuus, ut semper solet, me, atque adeo caeteros omnes, mirum in modum exhilarasset. Eo autem vehementius dolui, quod caussa, cur ad nos non venisses, ut audivimus, morbus fuit. ex quo etsi te jamdudum plane liberatum esse confido, gratissimum tamen mihi fuerit, id ex tuis litteris intelligere. Dominus Niemojevius, cum in Synodo simul essemus, rogavit me humanissime, ut aliquid scriberem in septimum Caput epistolae ad Romanos. quo probari posse sperarem (quemadmodum fieri debere contendebam) Paulum, eo in loco non de seipso, praesertim tamquam novo homine ac regenerato, loqui. Annui roganti. et cum Chmielnicaie nec otium, nec facultas aliqua scribendi daretur, pollicitus sum me Cracoviae aliquid in eum locum scripturum, quod ej us desiderio saltem aliqua ex parte satisface reposset, et per affinem tuum, qui tibi has litteras reddet, ad ipsum me omnino missurum. Itaque ut fidem meam liberem, mitto exiguum hoc scriptum, extempore paene propter occupationes meas a me exaratum, quod illi meo nomine tradas velim, eumque roges,


page 341, image: s341

ut, si fortasse minus hac scriptiuncula mea sibi satis factum esse aut animadvertet, aut putabit, pro ea, qua praeditus, est, insigni humanitate, caussas ejuscerei mihi significare ne gravetur. Etenim spero fore, ut si, quid illum mecum sentire vetet, intellexero, facile viam inveniam eum in meam sententiam pertrahendi. qua judicio meo nihil verius, nihil ad pietatem accommodatius excogitari potest. Verum quid meam sententiam eam appello, quae omnium ferme antiquorum theologorum cum latinorum, tum graecorum fuit? quam ipse Augustinus, qui princeps contrariae sententiae esse creditur, aliquando secutus fuerat? quam denique non pauci ex recentioribus viri eruditissimi sunt amplexi? Certe contraria sententia adeo mihi et absurda, et perniciosa (pace Augustini, et caeterorum dixerim, qui unum ipsum potius, quam reliquos omnes imitari voluerant) esse videtur, ut quantacumque vis potius Pauli verbis sit adhibenda, quam ea admittenda. nedum ut sermonis figura, nec sane inelegans, nec ipsi Paulo inusitata, in ipsis non agnoscatur, ut aplerisque hodie, maximo infirmorum offendiculo, fierividemus. Sed haec hactenus. Ipsum D. Niemojevium, quem ego unice colo, atque observo, meis verbis quam diligentissime salutes oro, eique dicas, me non dubitare, quin Deus ex tam periculoso morbo non ita multo ante eum liber averit, ut in Polonia veritati divinae illustrandae, solidaeque pietati promovendae, longe potiore ratione, quam hactenus factum sit, non desit qui vacare possit. Id modo ipse agnoscat, et accepti beneficii Deo gratum


page 342, image: s342

se praebeat. D. Crockerio, Dominoque Vilkovio salurem plurimam. Si Pastor vester jam ad vos, ut spero, vediit, me int illius ad Deum pro me precationibus non purum momenti ponere, ut ex te sciat, velim. Te vero una cum uxore lectissima faemina bene in Domino Iesu valere ex animo opto. Deus vobis adsit, tuque me amare perge. Cracovia die 30 Ianuarii 1581.

Tibi perpetuo devinctissimus Faustus Socinus.

Ad eundem EPISTOLA III. Eruditione ac pietate insigni praedito D. Iohanni Balcerovicio amico et fratri suavissimo, dominoque suo plurimum observando. Gratia et pax a Deo patre nostro, et domino Iesu Christo.

QVi has litteras tibi reddet, reddet simul responsionem meam ad D. Niemoievium, quam ab initio copiosiorem quidem faturam arbitrabar, sed non tamen, ut librum pro litteris rescriberem. Agnosco me verbosum nimis aliquando esse, necdum hoc meum vitium satis corrigere possum. Excuso enim interdum meipsum propter rerum hoc nostro seculo novitatem quandam, quae mihi scribenti explicanda est. Spero D. Niemoievium verbositatem hanc meam aequi bonique consulturum, praesertim cum quaestio amplissima sit, et ipse jamdiu contrariam setentiam


page 343, image: s343

ejus, quam ego verissmam esse arbtror, penitus imbiberit, deque ea plane persuasus esse videatur. Qua factum est, ut multis cum eo agendum putaverim, et non uno modo tentandum, an radicata jam in illo opinio stripitus evelli posset Ejus insignus pietas, acerrimumque judicium spem mihi facit, me non frustra laborem hunc sumpsisse tandem agniturum. Caeterum libellus, prae alisis perpetuis occupationibus meis, a me recognosci non potuit diligenter, sed tantum errata quaedam librarii potius, quam mea, festinanter emendandi tempus habui. nec dubito, quin multa adhuc in eo sint, quae limam desiderent. Tu mi suavissime Balcerovici, si quid in ipso deprehenderis, quod tibi minus arrideat, fac me continuo certiorem, ut vellocum emendare, vel tibi satis facere aliquo modo possem. Interim bene vale, et in coepto pietatis cursu viriliter perge. Dominus Iesus tibi perpetud adsit. Cracovia 26 Martii 1581.

Tibi devinctissimus in Christo frater Faustus Socinus.

Ad eundem EPISTOLA IV. Gratia et pax a Deo patre nostro, et domino Iesu Christo.

POst discessum tuum Volani responsionem iterum legi, quo factum est ut ad eum resutandam multo vehementius, fuerim excitatus, vixque mihi temperavi


page 344, image: s344

quominus calamum sumpserim, et resutationem aggressus fuerim. Verum quia jam constitutum est, ne sine fratrum conilio et consensu aliquid scribam, egoque privatas etiam ob caussas vehementer expeto, ut refutatio ista totius coetus nomine in publicum edatur, rogote id ipsum, quod coram rogavi, ut ecclesia vestrae hac de re sententia ad nos quam primum perscribatur. Crediderim tamen brevem admodum futurum refutationem istam. Prior enim responsio, sive mea, seu potius nostra, per se ipsa hoc Volani scriptum, quo ipsam convellere tentavit, satis quodammodo refutat, nec alia praeterea re opus esse videtur, quam ejus responsionis publicatione, paucis quibusdam additis, quae captiosas Volani [gap: Greek word(s)] coarguant, et rem totam, sicubi opus fuerit, dilucidius explicent. Cum fratres istinc responsionem in Lithvaniam Volano exhibendam misere, memini me audire, nonnihil a Domino Czechovicio ei additum fuisse; id nescio an Volanus in scripto suo commemorat ac refutet. Quod si facit, velim scire, quid illud sit. De aliis, quae praeter responsionem illam Anonymi sibi pro responsione oblata fuisse Volanus ait, curandum mihu non videtur, nec ad ea quae contra ipse refert, respondendum, nisi si alicubi aliquid dicat, quod ad veritatis defensionem confutatione egere videatur. Quicquid ille, praeter quaestionem depersona Christi Iesu, ejusque officio disputat, silentio omnino praetereundum censeo. Quicquid tamen fratres constituerint, id apud me firmum et ratum erit. Te mi suavissime Bacerovici optime valere


page 345, image: s345

opto in domino Iesu una cum uxore et familia, praesertim vero mellito filiolo tuo, qui ut tui similis, id est, pius simul atqque eruditus evadat, omnibus viribus enitendum tibi est. minutae meae epistolae litterulae jam te oculis probe uti posse praesagire mihi videntur, quod utinam ita sit. D. Niemojevium, dominumque Czechovicium, simulque alios istic amicos fratres plurimum ex me salvere jubebis, et me pro tua bumanitate complecti atque amare perges. Deus spiritu suo tibi perpetuo adsit. Cracovia. Iunii 1582. Diem in epistola adscribere omisi. is erat primus Iunis.

Tibi ex animo addictissimus Faustus Socinus.

Ad eundem EPISTOLA V. Erudito juxta ac pio viro, omniumque virtutum genere excultissimo D. Iohanni Balcerovicio, fratri et domino plurimum colendo, etc. Gratiam et pacem a Domino, etc.

HVmanissime atque ornatissime vir, Amicum veterem habeo Iohannem Baptistam Bovium Bononiensem, qui Gedano, ubi nunc degit, Lublinum, ut apud vos hac hyeme habitet, venire cogitatsed cupit ante, se vobis omnibus commendari, dubitans ne, quia, etsi Trinitarius non est, tamen nobiscum non plane consentit, aliqua molestia anostris hominibus istīc afficiatur, quali a Menonistis Gedani


page 346, image: s346

affectus fuit. Ego quidem ad ipsum scribens, jussi eum esse bono animo nostros enim homines nusquam ejusmodi esse, ut cuiquam negotium facessant; Immo pollicitus sum fore, ut istīc summam humanitatem et mansuetudinem in omnibus experiatur-Interim tamen non committam, quin eum tibi amice optime, et per te aliis fratribus Lublinensibus, vel prope Lublinum commorantibus, quam maxime possum, commendem. Est enim vel eo nomine commendatione dignissimus, quod annos ab hinc circiter novendecim, propter purtoris religionis professionem patria exulare est coactus, unicus perpetuo patri filius, eique ditissimo, et generis nobilitare conspicuo. Erat autem jam tum ferme coecus. quare, cum nihil prorsus pecuniarum a primis exilii annis ad eum pater mittere ausus fuerit, ne gravissimas poenas, si id faceret, sibi paratas subiret, necesse illi fuit fere semper mendicare, ac saepe vel fame moriendi periculum subire. Effeceram ego precibus meis apud D. Doctorem Buccellam, ut illi singulis annis quinquaginta florenos dono daret, quibus suam extremam paupertatem bona exparte levare posset. Spero D. Buccellam adhuc in instituta liberalitate perseverare. mihique sit verisimile, ipsum Bovium tum propter hanc, tum propter alias quasdam caussas, nemini istic admodum gravem futurum. Kogo tamen nihilominus, ut si qua in reillum juvare potestis, viscera misericordiae vestrae illi non claudatis. Hoc erat quod his meis litteris tibi significare votebam. Quare finem facio si prius te obnixe oravero, D. Niemojevio, D. Czechovicio, D.


page 347, image: s347

Krokerio, caeterisque fratribus meo nomine plurimam salutem in Domino dicas. Vale amice ac frater praestantissime. Cracoviae die 28 Septemb. 1584. Si cum his meis luteris conjunctae fuerint litterae meae atiae Gedanum ad D. Matthaeum Radekum mittendae, quaeso te, ut eo quam diligentissime perferendas cures. Adhaec rogo, ne tibi sit grave significare, ecquid litteras illas Vilnam miseris, quas tibi Chmielniciae dederam.

Tibi ex animo deditissimus Faustus Socinus.

Ad eundem EPISTOLA VI. Salutem et pacem a Deo, et Christo, etc.

ORNATISSIME vir, ac frater mihi plurib. nominibus colende, etc. Post obitum uxoris, unde tanto dolore sum affectus, ac paene consternatus, quantum vix paucos alios in tali casu sensisse crediderim, successerunt publica haec mala hujusque regni incommoda, quae haud mediocriter me turbarunt, atque etiamnum turbant. Ex quo factum est, ut jamdiu nullas ad te litteras dederim, nec Gedanum quicquam scripserim, quo tamen alioqui mihi soepius scribendum fuisset. quamquam vix nuncius ullus toto hoc tempore se obtulit. Nunc offerente se egregio isto viro D. Bernardo medicam artem profitente, nostrique Domini Radeki affine, tamersi adhuc doloris et pertur bationis plenus, nolui omittere quin tibi fignificarem,


page 348, image: s348

me, per Dei beneficium, in tanta animi molestia atque aegritudine corpore jam bene valere, (nam et corpus ipsum vehementer labefactatum fuerat) et sperare, me posse ad pristina studia ac labores, quos aliquot ab hinc menses intermisi, denuo reverti. Quod si ad Dei gloriam futurum est. concedat id mehi ipse Deus. Volui etiam aliquid Gedanum scribere, ad virum mihi summa amicitia et familiaritate conjunctum fratrem nostrum in Domino, et D. Radelo nostro, ex quo Gedanum appulit, carum ut arbiiror, et per familiarem velims ego viru istum, si per hos tumultus liceret, huc ad nos venire ac mecum habitare, ea enim est praeter eruditionem, et sacrarurerum peritiam hominis intergritas, morumque suavitas, ut nihil mihi ejus usu ac familiaritate jucundius accidere possit, Quare te per amicitiam nostram Christianamque necessitudinem ore obsecroque us si umquam contigerit, illum istuc advenire vel Cracoviam ad me venturus, vel alio profecturus, tua illa, quae tecum nata atque alta videtur, insigni humanitate eum complecti velis, et si qua pecunia illi opus fuerit ad susceptum iter perficiendum, eam illi mutuo dare. Ego enim pro ipso spondeo ac sidejubeo immo simul atque de pecunia ei, in quem dixi finem, data certior factus fuero, tibi eam vel hic, vel istīc reddendam curabo. Cujus meae sponsionis ac fide jussionis testimonium volo apudte hasce meas litteras extare. Et quamquam ex inscriptione litterarum, quas ad ipsum scribo, satis de ejus nomine, quem tibi tantopere commendo constare possit; tamen ut plenum


page 349, image: s349

in hisce litteris habeas, ut dixi, meae promissionis testimonium, vocari illum noveris Cornelium Daems, esseque patriā Bruxellesem, futsseque aliquando juris consultam, in eaque facultate doctoratus (ut loquuntur) insignia honorifice accepisse; sed postea juriscivilis studio relicto, se totum divino juri pernoscendo tradidisse, non sine summa horum terrestrium bonorum jactura, quam sine dubio Dominus Iesus, cujus gloriae amore flagrat, caelestibus bonis cumulatissime compensabit. In quo statu hic sint res, narrabit tibi D. Bernardus. Cerre is est status, ut assidue, idque vehementius quam umquam antea, nobis orandus sit Deus, ut nos benigne velitre spicere, et imminentia mala prosua bonitate a nobis repellere. Vale vir ornatissime et D. Niemojevium, Dominumque Cechovicium, reliquosque frasres plurima salute meo nomine impertias; meque tibi addictissimum, ut soles, redama. Cracovia die 21. Novembris 1587.

Tui studio sissimus in Christo frater Faustus Socinus.

Ad eundem EPISTOLA VII. Peregregio plurimisque virtutibus, pietate vero inprimis ornatissimo, ac praestantissimo viro D. Iohanni Balcerovicio, domino, et amico summopere colendo etc.

DOLVI atque etiamnum doleo vehementer, quod, quando hīc nuper fuisti, nec per morbum te invisere, nec tui adventus aut commorationis tempus


page 350, image: s350

rescire potuerim. Sed tamen quicquid Deovisum est, aequo mihi ferendum est animo. Dedi lodoco seu Iusto illi de Prez, qui Gedani degere solet, librum meum de Iesu Christo Servatore; illum eundem, quem aliquando hīc tibi dederam, ut eum Andreae Vojdovio pro tua humanitate redditum curares, mihi postea a Vojdovio redditum. Dedi inquam Iusto librum istum, ut tibi eum tradat, teque meo nomine roget, ut eundem velis curare ad Iohannem Volkelium me is verbis transmitti, quando cumque sese ejus rei occasio obtulerit. Scio hisce in rebus diligentiam tuam, et quantopere me ames; quare, ut soleo, tua opera hīc uti nihil dubitavi. Concessi Iusto, ut per aliquos dies librum apud se habeat, antequam tibi reddat; sed ea conditione, ut reddat, priusquam Gedanum se conferat, istuc ut arbitror reversurus; et, si tibi aliquanto ante ad Volkelium eum mittendi facultas detur, simularque id illi significaveris, statim tibi eradat quae ominia rogote, ut illi in memoriam revocare velis. Cum nuper fui apud te, legi in eo libello, quem habes de viris illustribus unacum eorum imaginibus, nomen proprium Pogii Florentini, quod nusquam antea legeram, nec qui vel legisset, vel sciret, ullum inveneram. Itaque a te mirum in modum, tamersi levissimum quiddam hoc videatur, abs te peto, ut, quando jam ejus sumoblitus, id nomen ad me scribas. Facies mihi rem gratissimam. Fratres nostros istic omnes praesertim vero D. Niemojevium, et D. Cechovicium plurimum salvere jubeo. Tibi vero peregregie atque humanissime, familiaeque tua


page 351, image: s351

ominia felicissima et opto et precor meque ut amare pergas, te etiam atque etiamrogo. Cracoviae die 23 Octobris 1590.

Tui studiosissimus tibique addictissimus in Christo frater Faustus Socinus.

Ad eundem EPISTOLA VIII.

PRaestantissime vir domine ac frater in Christe vehementer colende, etc. Gratum mihi feceris, si mihi significaveris, an ab Alexio typographo illa exemplaria .......... acceperis eaque distraxeris. et quo pretio; ut ego idem pretium, cui debetur, reddendum curare pissim. Nam, ut tu mihi id nunc sissolvendum cures, non est necessarium. Satis temporis ad id, Deo volente, praestandum habebis. De negotio illo. De quo constitutum inter nos est, ut per litteras agamus, aliquid ex te scire aveo. Vehementer enim cupio, us si fieri possit, conficiatur. Quos si ab ea parte, quae tibi exploranda est, spes aliqua affulserit, nihil dubito confectum iri, et alteram partem ea factura omnia, quae decus et consuetudo postulat. Quamquam vero nondum affirmare possum, quae futura sint omnia bona illius, quem juvandum mihi sumpsi; tamen constanter assero, ejusmodi futura, quae animo Christiano plusquam satis sint nec quidquam magis verendum videtur, ne cum illis, quae istinc acciperentur, conjuncta, revera sint nimia, et


page 352, image: s352

possidentis animum ab illa animi demissione et sui ipsius abnegatione, quae Christiano homini necessaria est, facile avocent. Quod si tamen antequam ad me quicquam hac de re scribas, aliquid certius hac in parte scire volueris, dabo operam, ut statim tibi indicare possim. Litteras diriges ad D. Simonem nostrum. Namego Deo volente cras ad Submontanos ibo. Apud quos aliquot fortasse septimanas commorabor. Interim te, vir praestantime, una cum uxore et liberis quam bellissime ac beatissime in Domino valere ex animo opto. Cracoviae die 4. Iulii 1591.

Tibi ex animo addictissimus in Christo frater Faustus Socinus.

Ad eundem EPISTOLA IX. Virtute, eruditione, pietate ornatissimo ac praestantissimo viro D. Iohanni Balcerovicio, domino ac fratri in Christo plurimum observando etc.

ORnatissime vir, domine ac frater in Christo plurimum observande etc. Haud mediocriter dolui, quod Chmielniciae in proximo conventu esse non potuerim; praesertim ubi rescivi, te Dominumque Andream Lubieniecium ibi adfuisse, cum quibus mihi, praeter communem religionem, intercedunt quaedam alia privatae nec essitudinis vincula; ut consuetudine, aut certe aspectu vestro, quo jamdiu mihi caruisse videor, aliquantisper frui possem, et in nostrae Ecclesiae


page 353, image: s353

non paucis sane, nec levibus, non ita longo tempore, calamitatibus, vobiscum mutuo et confolari et consolationem aeccipere. Sed quando id Deo non est visum, proficiscente ad vos Domino Ioele Naborovio nostro nolui deesse, quin vos, ut mihi quidem absenti licet, aliqua ratione inviserem. Itaque mitto ad te quatuor exemplaria cujusdam scripti excerpti ex libro ac disputatione mea de Christo Sevatore, quod amicus meus, me inscio, excudendum curavit procul hinc quodam in loco, ubi id palam facere non licebat. Ex quo factum est, ut plurima errata eaque non levia in scriptum hoc irrepserint, quorum partem notavit amicus ad finem scripti, reliquum vero ego ipse calaemo correxi, sed propter alias occupationes meas, in uno tantum exemplari; ex quo tria reliquae emendanda sunt, quod ut facias ipse, te enixe rogo, antequam illa iis meo nomine des, quibus danda sunt. Abs te enim peto, ne graveris unum ipsi Domino Lubieniecio dare, eique meis verbis significare, quod, si forte apud se habet exemplum integrae illius disputationis meae, aut saltem hoc idem scriptum inde excerptum, poterit hoc, quod excussum ad ipsum mitto, alii cuipiam donare; Alterum dandum est Domino Niemojovio, cui pluribus nomimbus in Domino gratulor, aperte experientiā nuper comprobatum videns, et illum Deo curae esse, et ipsi Dei cultum ac gloriam praeter alia omnia cordi esse. Dices autem illi, hoc esse illud ipsum scriptum, quod in initio mea in hoc regno commorationis ad ipsum hinc amici miserunt, ab ipso tunc temporis minimi probatum,


page 354, image: s354

quippe qui contra illud Polonice non pauca scripserit, quae Dominus Schomannus noster, prae memoriae, ipso rogante latine reddidit, ac mihi tradidit. Tertium exemplar des velim D. Cechovicio, eumque meo nomine roges, ut illud paullo diligentius legere ac perpendere velit. Diu est, ex quo responsionem ad Vujeki libellum absolvi, quam Polonice vertendam habet apud se D. Statorius noster; nec credo, adhuc totam vertit. Fratres omnes ex animo saluto, eorumque precibus me juvari apud Deum et opto et peto. Vale vir humanissime ac praestantissime una cum uxore et liberis tuis, quibus omnibus Deus perpetuo fareat. Cracoviae die 19 Decembris 1592.

Tui studiosissimus in Christo frater ac servus

Faustus Socinus.

Ad eundem. Clarissimis virtutibus atque eximia pietate ornatissimo ac praestantissimo viro Domino Iohanni Balcerovicio, domino et frratri in Christo vehementer colendo, etc. Ornatissime atque humanissime vir, domine ac frater in Christo plurimum colende, etc.

DVAE jam sunt hebdomadae elapsae, ex quo redditae mihi sunt gratissimae litterae tuae 8 die Martii datae. Laetatus sum sane vehementer ista audiens,


page 355, image: s355

quaescribis de scriptulo illo meo typis excuso, quomodo videlicet non modo illius, quae ad te misi exemplaria, prout ego te rogaveram, distribus fuerint, sed etiam ejus lectio iis potissimum fratribus jucunda fuerit, quibus veritatis eognitio est cordi; veritatis, inquam, illius verae divinae, quae Domini Iesu Christi evangelio continetur, quaeque ut aliquando tandem emergat, Deum ardenter oro, neque ut id in nostro coetu eveniat, ut ferme solebam, amplius despero. Quod si me vivo id contingerit, divinae misericordiae erga me atque clementiae maximum hoc erit argumentum; meis nimirum peccatis alioqui postulantibus, ut prius ego moriar, quam tanto bono Deus suos impertiat. Laboro ego quidem, ut Deo favente, hac felicitate ipse vivens fruar. sed non ita laboro, ut deberem. segnis enim sum ac timidus fortasse magis quam deceat, quae delicta ut mihi Deus ignoscat, ipsum ex animo precor. Litteras Radecii nostri in Transilvaniam misi tertio post die, quam illas ad me miseras; qua de re ipsum Radecium brevi, ut spero, per litteras certiorem faciam. Tuvero, obsecro, litteras illas Italicas ad uxorem illus apostatae scriptae quam primum ei reddendas cures. Facies mihi rem gratissimam. Non tamen est certus nuncius sumptu aliquo eo, ubi ipsa commoratur, mittendus, sed alicujus, qui alias ob caussas eo sit profecturus, facultas expectanda. Tuae uxori feminae optimae ac probatissimae, liberisque vestris omnibus una tecum a Deo incrementum omnium coelestium virtutum ex animo opto Vale vir praestantissime, et fratres omnes plurimum


page 356, image: s356

in Domino salvere meis verbu jube. Cracoviae die 29 Martii. 1593.

Tui studiosissimus in Christo frater

Faustus Socinus.

EX EPISTOLA ad eundem. Ornatissimo viro, pietate, humanitate, omnique virtutum genere praestantissimo Dn. Iohanni Balcerovicio, domino et fratri in Christo plurimum colendo.

ORnatissime vir frater in Christo plurimum observande etc. Mei morbi reliquiae effecere, ut ipse ad Synodum venire non possim, quemadmodum superioribus litteris tibi praedixeram futurum. Sed fortasse hīc manens plus in mea vocatione efficiam, quam si in Synodo adessem et spero Deum Christumque nobis adfuturum, nec permissurum, ut quidquam statuatis, quod praeter jus fasque infirmiores a nostro caetu vel deterrere, vel etiam separare possit. Habet quidem Christiana religio sua paradoxa, sed non ea, quae varit varie putant, re non admodum bene perpensa, et zelo quodam abrepti, vix eos, qui aliter sentiunt, audire sustinent; cum tamen istorum aliter sentientium et pietas et eruditio, et quod caput est, rerum divinarum scientia facile omnes eo adducere deberet, ut diligentissime quae ab iis dicuntur perpenderent, antequam ea rejicerent. Deum oro ut actiones istius Synodi ipse suo spiritu moderetur ac gubernet. Mitto ad te emendationes erratorum in Antivujeko,


page 357, image: s357

quas ab uno quoque; in suo Codice notarivelim. Mitto, inquam, tribus exemplis. Quorum unum dandum erit fratribus Lithvanis, alterum istīc retinendum, tertium Domino Stanislao Lubieniecio tradendum. Si noster D. Franciscus, qui has litteras tibi reddet, aliquantulum spatii, antequam proficiscatur, mihi ad scribendum concesserit, alias litteras scribam, videlicet ad Ostorodum, quem spero in Synodo adfuturum, ad Arcissevium, et ad D. Christophorum Morstinum affinem meum, qui nobis spem fecit se ad vos venturum; quas litteras una cum his accipies. Sin minus, curabo, ut per alium quempiam eas ad te mittam, antequam Synodus dissolvatur. Si quid erit novi audies ex ipso Domino Francisco nostro. Interim me tibi fratribusque. omnibus ex animo commendo, vobisque a Deo omnia felicissima precor. Cracoviae die 13 Maii 1594.

Tui studiosissimus in Christo frater et servus

Faustus Socinus.

EX EPISTOLA ad eundem. Ornatissimo D Ioh: Balcerovicio, etc.

ORnatissime vir, domine ac frater in Christop plurimum colende, etc. Domino Francisco fratri nostro hinc ad vos proficiscenti litteras ad te dedi, et una cum illis emendationes erratorum non paucorum in Antivuieko, tribus exemplis, a te eo modo,


page 358, image: s358

quo te rogavi, distribuendis. quibus adhuc unius errati emendationem addo, alterius autem, quod secundam in or dine est, clariorem emendationem mitto, ut in schedula bis litteris inclusa videbis. Mitto etiam denuo rationes dati et accepti ad librum istum imprimendum, additis viginti florenis, quos nondum dederam, cumprimo eas misi, et axaltera parte florenis 18. et gr. 27, quos ipse nondum ad me miseras. Aequum enim est, ut Litvani fratres, si mihi persolvere debent, noscant exacte, quomodo res sehabeat. Tibi, quod jampridem et ab ipso initio feci, omnem bujus negotialt absolvendi curam relnquo. Rogo te si exemplum disputationis Novogrodiensis ab Adversariiis editae, itemque (si modo eam nostri ediderunt) a nostris, nanciscipotes, etrumque nihi compares, et quam primum poteris mittas, pretiumque ex ae pecunia demas, quam Lithvanorum fratrum nomine adhuc missurus mihi es. Dolerem equidem mitrum in modum si disputatio ista sic habita fuisset, au Adversarii affirmant. sed ut id credam nullo pacto adduci queo, praecipue, cum omnibus nobis sis notum, quam isti hominese parum candide et sincere in hujusmodi rebus se gerant. Suspicor tamen nihilominus, quatenus, disputationem ab ipsis editam percurrendo, animadvertere ac consequi conjectura potui. Licinii antagonistam arte disputandi et ipso superiorem esse, et id in ista ipsa disputatione facile plerisque constitisse. Nam, etsi, ni sallor, Licinius noster neutiquam in ea haeresi est, in qua non pauci ex nostris sunt, non esse scilicet Christiano homini


page 359, image: s359

quantumvis facile cum Adeversarius congressuro, dandam operam Sialecticae; ramen vereor, ne ejus in eo studio diligentia, propter istorum ab eo dehortationes, quodammodo obtorpuerit. Nihiltamen statuo donec resciam quomodo revera disputatio illa fuerit habita. Vale vir ornatissime una cum tuis omnibus; hasque litteras diligenter, quaeso, tum meastum alienas reddendas cures. Cracoviae die 20 Masi 1594.

Tui studiosissimus in Christo frater et servus Faustus Socinus.

Ad Faustum Socinum Simonis Ronembergii civis Cracoviensis, et Senioris Ecclesiae tunc temporis ibidem Epistola. Gratiam et pacem, a Domino, etc.

MI Socine, quia dicis Baptismum aquae esse rem indifferentem, et laudas in aliquibus quod baptizantur. et vis etiam ut et hebraei et ethnici, qui nondum dederunt nomen Christo, baptizentur quasi ex debito.

Si tu ergo mi charissime Socine ad nos venisti, et est tibi animus participare mensae Domini, et quodammodo nos accusas, quasi injuste et minus recte, tibi et aliis tui similibus, praecludamus viam, et injuriam faciamus, impedientes vos qui desider atis exsequi voluntatem Dei et Christi. ideoque in nos magis


page 360, image: s360

quam in vos peccatum redundare etc. Aliis quoque viam praecludere quominus hujus ecclesiae sint membra, et disciplinae sanctae subjiciantur, etc. Per nomen Dei altissimi et Christi ejus me adstrinxisti et adjurasti, ut negotium hoc bene considerem et examinem, ne posthac luam poenas, et respondeam pro multis, etc. Tibi itaque hoc, mi honorande Domine Socine, propono, tuam etiam conscientiam contestans et adstringens, ut tu etiam diligentissime et aequissime negotium hoc examines et perpendas. An non magis conveniat tibi, qui vides utique ecclesiolae hujus nostrae paudamenta, vides cultum Detveri et altissimi, et cultum ac regnum Christi ejus: vides aliquostamen fructus, etiam si debiles et paucos, spiritus sancti: vides apertam praedicationem, et professionem et publicationem eorum quae divinitus nobis revelata sunt, et caeterorum quae adhuc revelanda sunt anxiam et ex corde appetentiam et desiderium. Vides aliqua principia, etiamsi paucula et imbecillia disciplinae eclesiasticae, quam et tu ad juvas, et ut ex animo et indesinenter promoveas etiam atque etiam rogamus, et nomine Dei et Christi adjuramus. Vides Dei beneficio, quod non in pejus convenimus, quod non sunt istae contentiones vanae et nocivae inter nos, quod quis se dicat Pauli, vel Apollo, sed omnes Iesu Christi, eique sicut haeredi omnium et Domino nostro hanc ecclesiolam congregamus, verbo ejus et mandatis recipimus in gremium fidelium, et eodem verbo segregamus et ejicimus.


page 361, image: s361

etc. etc. quae tu latius et altius omnia expendere, pro tuo summo judicio, tibi calitus dato considerare examinareque poteris. et debes certe.

Hoc itaque mihi videtur in ecclesiola Dei omnium minimo. sed tamen etiam pro gloria Dei, et regno Christi, et pro aedificatione domus Dei collapsae, et pro salute salvandorum. et pro confirmatione fratrum debilium, et pro bono charissimi D. Socini, et horum qui a judicio illius aliquo modo pendent, ut, baptismum credens esse rem indifferentem, magis inclimet animum et cor suum boni appetens, in hanc partem indifferentiae, ut baptizetur in nomine Domini Iesu Christi una cum fratribus, nihil dubitans aut pensitans quid sequuturum sit, an major aedificatio aut destructio etc. Ego hoc promttto nomine Dei et Christi ejus, quorum impulsu ad hoc scribendum hora quarta noctis die 16 Iulii accensus sum, Quod non in destructionem, sed in magnam et amplam mirabilem ecclesiae Dei aedificationem hoc faciet. multorum enim animi, idque piorum et Deum vere timentium distracti, et quasi consternati sunt, et jam quasi ab hac ecclesiola absterreri et deficere videntur et cogitant, quorum animi ante paucos annos et dies, non solum ad baptismum aquae visibilem, sed ad omnes cruciatus, et mortem detestabilissimam etiam subcundam parati es ant, et palam professi sunt. Ne itaque horum ratio sit reddenda, coram judice destinato justo et recto vivorum et mortuorum, Simon tuus intimus monet, rogat, deprecatur, optat, et expectat, ut non nostra, non Simonis, non


page 362, image: s362

Socini, sed ipsius Dei altissimi, bona et sancta fiat voluntas. Et nos ut fideles oper arii in vinea Domini reperiamur, et ad finem usque persevermus Amen.

Hoc dico mi domine Socine, et scribo in synceritate cordis mei, Dominus prosperet, et det virtutem verbo suo, quod ego ex illius mandato et gratia perfectum esse credo. cognovi enim ipsum, qui sim. et quid possim sine illius divino auxilio et afflatu etc.

Nosti mi domine Socine, quod per Dei clementiam, nulli elemntorum tribuimus divinum cultum et honorem: sed totum ad fontem omnium bonorum referimus eoque respicimus, et omnia bona exspectamus, per unicum et in unico mediatore, Iesu Christo Domino nostro, attestante hoc nobis spiritu sancto promissionis. Que externa sunt, fiunt ex mandate ad declarandam obedientiam, fidem, et spem erga Deum, et Christum ejus, et ad exhibendam veram faciem ecclesiae Deiviventis, et charitatem in Deem et proximum, ut etiam et inimici Dei et nostri videant, et confiteri cogantur, quod non nostra, nec nos ipsos, sed Dei gloriam quaerimus, et salutem fratrum nostrorum.

Quod si tua, aut tuorum ecclesia talis appareret, qualis jam, per Dei misericordiam, haec Polonica apparet, certe cogeremur ista altius nobiscum cogitare, et tibi tuisque morem gerere et acquiescere. vincente nos ecclesia instructiore et perfectiore etc. Boni consule


page 363, image: s363

mi dulcissime Socine, et quod Deus jubet dicite aut rescribe.

Tuus ex corde totus

Simon Ronembergius.

Ad superiorem SIMONIS Ronembergii epistolam FAUSTI SOCINI RESPONSIO.

CArissime et mihi venerande domine Simon, Legi, ac diu diligenterque consideravi, quae ad me scripsisti; et quamvis jamdiu mihi ex verbo Dei exploratum esset, quid ad ejusmodi admonitiones mihi respondendum foret, tamen antequam ad rescribendum sum aggressus, saepius Deum rogavi, ut mihi ipse, quid responderem, ostenderet atque dictaret.

Cum incidisset inter nos sermo de baptismo aquae, per Dei et Iesu Christi nomen te obtestatus sum, us totam hanc rem diligentius considerare velles, atque id potissimum perpendere, si aquae baptismus, quemmadmodum ego asserebam, resindifferens esset, quam gravis esset error ecclesiae vestrae, quae onus hoc aquā baptizandi fratribus imposuisset; adeo, ut neminem provero fratre agnoscere, et ad coenam Domini admittere velit, qui rite aqua baptizatus non fuerit. Nec sane quisquam (arbitror) esse potest, qui, si concessum fuerit aquae baptismum rem indifferentem esse, non plane fateatur, institutum istud vestrum, praesertim in tanta hac Christiani nominis divisione


page 364, image: s364

ac perturbatione, prorsus rejiciendum esse, et unicuique liberum relinquendum, an aquae baptismum accipere velit, anvero ab eo abstinere. Hoc tamen non contentus, singulatim caussas explicabam, cur vos, si baptismus aquae res indifferen sit, ad illum accipiendum neminem adigere debeatis (de iis loquor, qui vulgo baptizati esse creduntur) quas hīc breviter recensere, quibusdam fortasse additis, non gravabor.

Prima caussa est, quo deum maxima pars eorum, qui nomen Christo dederunt, baptismum istum, quem illi accipiunt, quos ipsi pro jam antea baptizatis habent, rem detestabilem esse existiment, pessime et Dei gloriae, et hominum saluti consulitur, si is baptiptismus retineatur, et quamvis indifferens, unicuique accipiendus praescribatur, Hac enim ratione occasio datur de doctrina vere divina et Christiana, quam ad aliarum ecclesiarum doctriana diversam profitemini, male dicendi ad blasphemandi, unde fit, ut plurimi, qui alioqui vel eam jam amplecterentur, vel certe de ea diligenter inquirerent, eam et penitus abjiciant, et ne qualis quidem sit, doceri sustineant.

Secunda caussa est, quod Deus tentandus non est, et qui facit, graviter peccat. Sed sine dubio, si baptismus externus res indifferens est, quicumque de eo vite accipiendo laborant, utque alii laborent, quaerunt, Deum tentant. Nihil enim aliud tentare Deum est, quām se in periculum aliquod sine caussa conjicere. Nam quis nescit, quantum periculum ubique fere illis immineat, qui ut aquae baptismus ab omnibus rit


page 365, image: s365

accipiatur, curant; et propterea (ut quidem aplerisque existimatur) plurimos jam ab aliis baptizatos ipsi denuo vel baptizant, vel baptizari curant?

Tertia caussa est, quod multi sunt vestrae confessionis, atque vitae ejusmodi, cujus vos pudere non debeat, qui vel adhuc a vestro baptismo abhorrent, tamquam ab eo, quem Christi baptismi repetitionem atque ludibrium, si eum accipiant, futurum esse credunt; vel nolunt errorem istum (ut quidem ipsi arbitrantur) jugum inutile fratribus imponendi, exemplo suo, si baptismum istum acceperint, confirmare; vel ob alias honestimas caussas ab eo accipiendo abstinent. quossane, si aquae baptismus est res indifferens, indignum plane est propter eam caussam a vestra communione arcere, nec pro veris fratribus agnoscere.

Quarta caussa est, quod fieri potest, ut plerique eorum, qui vestrae sunt confessionis, et tamen baptismum vestrum non accipiunt, idpropterea faciant, quia nolint disciplinae ecclesiasticae se subjicere, cum ei apud vos non subjiciantur, nisi rite baptizati. Quod tamen interim vobis aperte constare non potest, praetendentibus illis fortasse alas baptiismi istius non accipiendi caussas. Itaque fit, ut illorum malitia non solum lateat, sed latibula perpetuo parata habeat, et ita quodammodo foveatur atque alatur. Atqui hoc cesssaret illico, si aquae baptismi accipiendi vel non accipiendi, tamquam ejus rei quae indifferens sit, omnibus, qui vulgo jam baptizati esse creduntur, libertas concederetur, et ita iiquoque qui rite baptizati non


page 366, image: s366

essent, disciplinae ecclesiasticae ipsique excommunicationi subjicerentur. Vt interim nihil dicam, quod istiusmodi hominum vita, tamquam eorum, qui de disciplina atque excommunicatione sunt securi, ejus momodi facile esse potest, quae non levem infamiae notam vestris caetibus inurat, frequentantibus ill is interea caetus vestros, seque vestrae confessionis esse palam profitentibus, quod quidem omnibus apparet; cum interim, eos baptismum vestrum non accepisse, paucissimis extra coetum vestrum constet.

Quincta caussa est, quod multae sunt ecclesiae, quae in quibusdam hodie controversis Christianae religionis capitibus cum vestris ecclesiis consentiunt, ac praesertim in iis, quae praecipua omnino habentur de Dei Christique essentia, sive natura, persona, officio, et potestate; adeo ut una ecclesia utrique coetus et vestri et illorum passim censeantur. quae tamen ecclesiae (quacumque tandem de caussa id fecerint) baptismi aquae accipiendi libertatem, de qua loquimur, nuper unanimi consensu probarunt, eamque hodie retinent, a quibus vos in re, quae revera indifferens sit, et tamen pro indiferrente non habeatur, dissentire atque differre, apud exteros scandalo plenum est prorsus, et veritati propagandae ingens obstaculum.

Sexta caussa est, quod ecclesiae praedictae, sive omnesive majore ex parte, in quibusdam erroribus adhuc versantur, iisque haud parvi momenti a quibus (quando praesertim in tot aliis praecipuis dogmatibus consentitis) vos, qui ab eis jam diu recessistis, illas retrahere omni ope niti decet. Id vero numquam fieri poterit,


page 367, image: s367

nisi Pauli apostoli exemplo in rebus indifferentibus illis plane adhaere atis; idque eo magis in baptismo, de quo loquimur, si is indifferens it, facere debetis, quod Paulus, multis se rebus subjiciebat, a quibus liber erat, vos autem contra ab eo onere eximemini, cui ferendo obstricti non estis.

Septima caussa est, quod non pauci inveniuntur, qui cum in reliqua doctrina aut vobiscum consentiant, aut certe non multum a vobis absint, ni baptismus iste vester esset, sese vestris coetibus adjungerent, qui nunc partim tamquam oves errantes sutn sine pastore, mille pereundi periculis obnoxiae; partim non bonis pastoribus utuntur; aliisque gregibus, ubi saepe ovibus venenum pro cio datur, sese admiscent, ob eam caussam potissimum, ut coenam dominicam celebrare possint. quod in vestris coetibus, nisi a vobis baptizentur, se facere non posse norunt. Itaque vos rigiditate ista vestra (sic enim sine dubio, si baptismus res indifferens est, ea appellari debet) istos a salutis via quodammodo excluditis, et, si corruunt, eorum ruinae caussa aliqua ratione dici potestis.

Octavam et ultimam in praesentia caussam faciemus, quod nulli dubium esse potest, quin Christianis ecclesiis inrebus indifferentibus id faciendum sit, quod major pars eorum, qui Christi nomen profitentur, faciunt, (quanto igitur magis id quod maxima?) ut quam vehementissime concordia et pax cum omnibus Christiani nominis quaeratur; neve exteris Christi nomen culpā nostrā ludibriio exponatur, et divinae veritati propagandae aditus praecludatur.


page 368, image: s368

Quocirca cum plerique omnes eorum, qui Christuni hodie profitentur, satis esse statuant, si quis in ipsa infantia baptismum, a quocumque Christi ministrum prae se ferente, quantumvis mentiente, acceperit; idem vos quoque (si modo baptismus re indifferens est) statuere debetis.

Has te caussas omnes frater carissime ac venerande perspicere, quia et prudens, et pius es, omnino persuasum habeo. Quare mirror, cur me horter is, etiamsi credam aquae baptismum rem esse indifferentem, ut illum tamen accipiam. cum, ut ex praedictis caussis patet, si baptismus est res indifferens, vos ii esse debeatis, qui abeo urgendo cessetis; mihi vero summodere cavendum sit, ne illum accipiam, atque ea ratione vos in errore vestro non leviter confirmem. non quidem quia mea auctoritas tanti sit, sed quia, ut omnes scitis, ego hactenus constantissime errorem istum vestrum, ubi necesse fuit, reprehendi, exque sacris litteris integro libro cum refutavi. ut interim taceam, me non de vobis tantum, sed de aliis quoque debere esse sollicitum. Nam quod tu mi frater nomine Dei, et Christi promittis futurum, ut, si ego baptismum acciptam, ex eo non destruction aliqua, sed insignis Ecclesiae aedificatio sequatur, teque divino spivitu ad hoc promittendum impulsum esse ais, est, ut recte nosti, spiritus iste diligenter probandus, an revera ex Deo sit. lam, si Baptismus res indifferens est, ex antedictis latis constat, spiritum istum ex Deo non esse. Quod si baptismum rem necessariam esse veils? hoc summā curā ad sacrarum litterarum libram ex


page 369, image: s369

pendendum est. ex quibus ego firmiter assero, mullo modo dogma istud probari posse. Nihil igitur agis nisi prius ostendas baptismi, de quo loquimur, ex sanctis litter is necessitatem. Quemadmodum ego nihil agerem, nisi ex iisdem ejus indifferentiam ostenderem quod me abunde praestitisse confide. quamquam ne hoc quidem mei muneris esse in libro meo satis demonstratum est. Huc igitur omnis quaestio nostra redigitur, utrum aquae baptismus res sit indifferens nec ne. atque in eo vobis est labor andum, ut librum meum quatenus necesse est, refellatis, meque in erroore (ut quidem creditis) eoque mango ac pernictoso versari doceatis. quod certe vos conari Christiana charitas omnino cogit. Caeterum quod malta de ecclesia vestra ad ejus laudem narras, ea fateor esse verissima, idque ut apparet, factis comprobo; quando vobis, quo ad per vos licet, me adjungo, et vos proveris fratribus agnosco; qualem tamen vos me nondum agnoscitis, ad illud, si id fieri a vobis velim, me adigentes, quod bonā conscientiā nullo modo facere possum. Quamquam multa adhuc in vobis desidero, quae vix sperare audio, nisi prius in quaestione hac de baptismo examinanda multo diligentiores, quam adhuc fueritis, vos esse animadvertero. Namprofecto (liceat mihi id, quod sentio, libere proferre) nimis negligenter hactenus bac in re vos gessistis. Iam enim tertius annus agitur, ex quo vobis librum meum vestro rogatu scriptum exhibui, necdum tamen aliquid revera tanta der actum est. Ea mala, quae in ecclesia vestra sensim serpere lamentaris, majora in dies fiet, nisi vos animosque


page 370, image: s370

vestros ista baptismi (da veniam verbo) super stitione liberetis, et salutis viam alia ratione, quam hactenus factum est, doceant vestri pastores. Vidi, quid satis cordate dicas de sentential vestra in iis, quae baptismo externo tribuitis. Interim tamen res ipsa monet, te quidem, et alios quosdam paucos praeterea, id sentire, quod scribes; verunon itaplerosque vestrūm edoetos esse: ex quorum numero ne bonam quidem pastorum vestrorum partem excipio. Video enim adhuc illud apud vos retineri, ut errors aliarum ecclesiarum praecipui censeantur, trinitas, et paedobaprismus, adeo, ut si quis istos duos abjiciat, et in infantia baptizatos, baptizandos postquam adoleverint, omnino esse dicat, eum (quod ad doctrinam attinet) pro fratre habeatis, nec quid in plerisque aliis sentiat, admodum solliciti sitis: cum tamen, quantum ad paedobaptismum pertinet, is error, etiamsi baptismus praeceptus fusser, idque in perpetuum, nulla ratione cum aliis multis erroribus, qui in aliis ecclesiis vigent, esset conferendus. Huc accedit, quod illud etiam, quod ipse scribes vos sentire de charitate in proximum, quae baptismo accipiendo declaretur atque exhibeatur, nullo modo mihi probari potest; cum potius coner arium hisce temporibus, si secundum institutum vestru accipiatur, dicendum sit. Nihil enim, ut ex ante dietis patet, charitatem magis laedit, quam ista vestra (ut vulgo eam nominant) rebaptizatio. Postremo, quo dais de nulla mea vel meorum ecclesia, quae talis appareat, quails vestra polonica apparet; id judicio meo, etiamsi verissimum esset, nihil vos movere deberet


page 371, image: s371

quominus ea, quae a me dicuntur, diligentissime examinaretis, et, si sacris litteris consentanes inveniretis, ea etiam approbaretis. Nam certe, si, ut ego contendo, baptismus est res indifferens, error vester ejus modi est, quails in Christi ecclesia minime esse debet. Videte igitur, ne per negligentiam vestra aut aliam minus justam caussam, in errore permaneatis, cujus nullam nec veniam, neque excusationem postmodu inventuri sitis. Scio, mi domine Simon, animi tui mansuetudinem, scio Christianam charitatem. Itaque ausus sum libere ad ea respondere, quae me amantissime scripsisti. Tupro tua prudential atque pitetate diligenter omnia considerabis, et, quantum in te erit, efficies, ne mea haec admonition testimoniis aliquando contra vos dicat apud Deum. Bene vale in domino lesu, ejusque regnum quod jam diu facere instituisti, pro virili promovere perge.

Tibi ex animo addictissimus. Faustus Socinus.

Ad Sophiam Siemichoviam nobilem foeminam F. Socini Epistola, qua ipsius litteris in negotio Baptismi aquae respondet. Soror in Christo Iesu mihi plurimum observanda, et c.



page 372, image: s372

AD ea quae scripsisti suadens, ut omnino aquae baptismum in caetu nostro suscipiam, temporis brevitate, ob alias necessaries occupations meas, pressus atque coactus, breviter respondebo.

Primum igitur dico, me libentissime agnoscere, munus Iohannis Baptistae aqua baptizandi a Deo fuisse, quemadmodum ipse Iohannes nos docet Ioh. 1833. unde fateor concludendum esse, debuisse omnes, qui tunc temporis fuerunt, donec ejus munus duravit, ab eo aqua baptizari, omnes, inquam, ad quos baptismus ille pertinebat, eos videlicet, qui poenitentiā et peccatorum remissione egebat. is siquidem baptismus, erat baptismus poenitentiae in remissionem peccatorum, Luc: 3. v. 3. quem nihilominus Christus, lic et innoc entissimus, suscepit, quia, ut ipse dixit, decebat illum, et Iohannem una cum eo, hac ratione omnem justificationem implere, id est omnia facere, quae gener atim toti populo divinitus praecipiebantur. Nondum enim tempus erat, ut Christus perfectissimam suae vitae innocentiam, quae postmodum evidentibus argumentis comprobanda et pate facienda fuit, seu etiam justitiam vel sanctitatem ullam suam, a baptismo illo abstinens tacite quodammodo praedic aret, ac profiteretur. Sed nullam vim haec habere possunt ad per suadendum, ut quis hodie aquae baptismum suscipitat; cum munus illud Iohannis Baptistae und cum ipso Iohanne defecerit, immo simul atque Christus praedicare caepit, nulla necessitas aqua a Iohanne baptizandi cuiquam imposita fuerit. Quod vel ex eo patet, quod ipsa ab initio statim tuarum ad


page 373, image: s373

me litterrarum commemor asti, ex eo, inquam, quod Iohannes Christi praecursor fuit, et viam ad illum paravit. Itaque post quam jam ipse Christus advenit, et populum docere instituit, poterat unusquisque non ad lohannem, sed ad ipsum Christum ire. Nihilergo prorsus ex ipso Iohannis munere aqua baptizandi, quantumvis divinitus instituto, colligi potest ad aquae baptismum in Christi ecclesia perpetuo ministrandum atque accipiendum. Et sane si exem plo ejus, quod Iohannis munus ferebat, aquaebaptismus hodie usurpandus esset, oporteret illos baptizare, qui nondum in Christum credunt, sed tantummodo poenitentiam profitentur, eos interim monendo, ut in Christum crederent, quemadmodum ipse Iohannes faciebat, Act. 19. v. 4. Ex quo loco praeterea constat, Iohannis baptismum non fuisse baptismum illum, quem ii accipiebant, qui Christi discipuli merito nominari volebant, cum ibi Paulus, ut ipsa confiteris, eos, qui lohannis baptismum acceperant, in Iesu nomen baptizari curaverit, et ita baptismum Iohannis non esse baptismum illum de quo disputamus, et consequenter ex Iohannis baptismo nihil de hoc nostro concludiposse.

Iam quod ais, dominum Iesum baptismum hunc, nempe aquae, confirmasse, cum apostolis suis praecepit, ut irent in universum mundum et docerent, subjiciens, quod qui credidisset, et baptizatus fuisset, salvus futurus esset; ne quidquam nunc dicam, quod ibi Christus non loquitur de baptismo aquae, ut a me in libro, quem de hac materia conscripsi, satis demonstratum


page 374, image: s374

fuit, dico Christi verba non posse pertinere ad rem nostram, cum ipse loquatur de iis, qui alieni a Christi fide erant, nec umquam Christi nomen professi fueratn, antequam ab apostolis docerentur. quos aequam omnino erat, jam de Christo edoctos, ejusque doctrinam amplexos, ipsius nomen aperte profiteri; id quod in aquae baptismo accipiendo fiebat; ut ex pluribus Actorum apostolicorum locis apparet. et potissimum ex eo quem ipsa protulisti ad confirmandum, quod discipuli Christi praeceptum istud nonneglexerint, Act: cap: 2. Ex quibus omnibus aliud nihil concludi potest, quam Christi discipulos curasse, ut ii, qui ab ipsis Christi fidem edocti fuerant, ad eumque conversi, aqua in ipsius Christi nomen baptizarentur. Ita sane fiat et hodie. Si quis Christi disotpulus quempiam ipsius Christi fidem doceat, ad eumque convertat, aqua illum baptizandum curet in nomen Christi Iesu. Sed quid hoc huc pertinere potest, ut is, qui ab ipsis incunabulis Christi nomen prosessus est, eumque suum serpatorem eiusque doctrinam sanctissimam esse, et credidit, et se credere prae se tulit, debeat aqua baptizari ab iis, qui ipsum ad [note: Acotr: 8.] Christi fidem non perduxerunt? Nam et Eunuchus ille, cujus exemplum attulisti, nec antea umquam Christum professus fuerat, in eumve crediderat, et ab ipso Pilippo, qui illum ad Christum converterat, baptizatus est. Fateor ego, fidem in Christum, quae praecedat, non impedire, quominus quis in ipsius Christi nomen aqua baptizetur, immo haud rite illum accipere hunc baptismum agnosco, qui prius in ipsum


page 375, image: s375

Christum non credat. Sed dico, ut quis omnino debeat tali baptismo baptizari, requiri praeterea, ut Christi nomen antea publice professus non fuerit; ita ut nequaquam ab omnibus pro eo fuerit habitus, qui Christi doctrinam veram esse agnoscat; quales fuerunt omnesii, quos hoc baptismo baptizatos fuisse, sacris litteris proditum est. Nec etiam sentio, eum, qui antea sanctimonta vitae, ipsiusque spiritus sancti donis fuerit praeditus, a baptismo aquae abstinere debere, sed sentio idque constanter affirmo, neminem obligari ad baptismum aquae accipiendum, qui numquam aliam, quam Christi religionem, palam et aperte prosessus fuerit; sed hanc solam veram esse semper publice fuerit testatus.

Quidquid affers de obedientia, quae Christo debetur, quod exemplo Petri, qui nolebat sibi a Christo lavari pedes, abunde confirmas, verissimum esse et confiteor, et adversus aliosaliis in rebus urgere ipse soleo. Verum non de hoc inter nos agitur, sed de eo, an Christus ejusve discipuli praeceperint, ut ii, qui tales sunt ut ego, et infiniti alii mei similes sumus, aquae baptismo omnino baptizari debeant. Ostendatur mihi praeceptum istud, ostendatur mihi, inquam, Christum ejusve discipulos praecepisse, ut perpetuo in ecclesia ii etiam aqua baptizentur, qui postquam natisunt, solam Christi ipsius religionem publice sunt semper, quatenus per aetatem licuit, professi; et sta tim, idque libentissimo animo, aquae baptismum non modo monitus accipiam, sed ipse instantissime petam. Et mirorprofectote, quaefacile rescire potuisti,


page 376, image: s376

non solum me serio Christi religionem profiteri, sed jamdiu multa gravrssima propter puriorem ejusdem religionis declaratam cognitionem venire potuisse, ut ego sciens prudens quidquam in divino cultu contra Christi praecepta facere pergam. Sed putas apertissima esse Christi verba illa, quae cum Nicodemo [note: Ioh: 3. 5.] habuit, ad probandum, neminem in regnum caelorum ingressurum, qui aqua baptizatus non fuerit. Atqui aliter resse habet. Nam, ut doctissimi viriplurimi ante me animadverterunt, Christus, cum ibi aquam nominat, non intelligit hanc terrenam aquam, nec aliquid reipsa diversum a spiritu, quam similiter ibi nominat. quemadmodum sequentia verba indicant, in quibus, nulla prorsus aquae mentione facta, spiritus tantum meminit, non semel novam illam nativitatem repetens. Est autem locus iste illi [note: Matth: 3. 11.] similis, in quo Christus dicitur baptizaturus spiritu sancto, et igne. Certum est enim, ibi ignis nomine nihil diversum ab ipsospiritu sancto intelligi. Caterum, [note: Gal: 3. 27.] quod Paulus ad Galatas soribens ait, Quotquot in Christum baptizati estis, Christum induistis, id non significat, nulla alia ratione christum indui posse, quam per baptismum, aquae scilicet; sed neque etiam significat, per baptismum aqua, quantumvis legitime acceptum, Christum revera indui. hoc enim non quidem baptismo aquae, sed fide in Christum, ejusque sanctitatis imitatione fit, Rom: 13. v. 14; Eoges: 4. v. 24. Col: 3. v. 10. Verum significat,


page 377, image: s377

eos qui in Christum baptizantur, profiterise Christum induisse, et induere velle.

Historia Naamanis Syri nescio quid ad rem faciat, cum nullus ibi aquae baptismi typus seu figura esse possit, cum propter alias caussa, tum propter id, quod ile septies ab Elisaeo lavare est jussus; baptismi autem lotio aut immersio semel tantum fiat. Praeterea ibi apertissimum fuit prophetae jussum, hic vero de nullo jussu apparet, quod ad me meique similes spectet.

Nam quod mihi objicis, me communionem cum fratribus, et Christi fidelibus spernere; nec curare, ut una cum ipsis coenam Domini celebrem; quam tamen celebrare ab ipso Domino omnes jubemur, Respondeo, me, postquam in Poloniam veni, nihik antiquius habuisse, quam ut me quam maxime cum fratribus consungerem; licet invenissem illos in non paucis religionis nostrae capitibus a me diver sum sentire, quemadmodum hodieque multi sentiunt, et Deus novit quae et quanta diupropter hanc caussam sim passus, et adhuc patiar, nullos umquam interea labores, etiam cum maximo meo periculo et damno conjunctos, refugiens, quosvel fratres ipsi mihi imposuerint, vel ego procaetu nostro mihi subeundos censuerim, ie est, ei utiles fore speraverim. Quod si nihilominus aquae baptismum una cum illis non accipio, hoc propterea fit, quia id bona conscientia facere nequeo, nisi publice antea protester, me, non quod censeam baptismum aquae mihi meique similibus ullo modo necessarium esse, sed ut cum fratribus arctius


page 378, image: s378

conjungar, id facturum esse. id quod fratres nullo pacto mihi concedere volunt. Quomodo enim id aliter possim bona conscientia facere, cum non modo sentiamfratres graviter, licet per imprudentiam, errare, qui neminem ad mensam Domini admittere velint, nisi prius aqua in ipsorum coetu baptizatus fuerit; sed etiam hac de re, ipsis rogantibus, plenam disputationem scripserim, et sententiam meam plurimis aliis nostris fratribus, in diversis multis regionibus habitantibus, jamdiu patefecerim? Quod si interim coenam Domini, ut it, qui baptizati sunt, non celebro; hīc mea nulla culpa est, sed potius illorum, qui id mihi concedere nolunt, nisi id faciam, quod cum mea conscientia maxime pugnat, nec interim me hac in re errare vel ostendunt, vel ostendere serio curant. Et sane si id fieret, me cumque, hac de re pro ejus gravitate ac pondere ageretur, nihil vereor, quin veritas facile appareret. Ego quidem, quamvis vehementissime cupiam, ut coestus noster unicuique liberum facitat baptismum aquae, prout conscientia illi dictaverit, necne accipere, quippe qui alioqui et evangelii cursum retardari, et wulta incommoda et scandala indies emergeret videam; tamen, ne ecolesiam turbare videar, non nisi provocatus de hac quaestione verba facio, meumque de ea libellum hactenus nemint legendum dedi, qui me ad id precibus suis non adegerit; et ii perpauci sane fuere. Quare mirum videri non debet, si perpauci etiam hactenus mecum sentiunt; nec inde concludendum aut fuspicandum sententiam meam ex Deo non esse, quemadmodum


page 379, image: s379

ipsa unumquemque suspicari jure posse, censuisse videris.

Restat, ut aliquid dicam de eo, quod a is, me infantium baptismum, quali ego tinctus fui confirmare. Id enim a te dictum fuit, quia verba mea, quae hac de re tecum feci, non omnino percepisti. Dixi enim, quod et nunc repeto, cum inter omnes fere, qui Christum profitentur, hactenus ea sententia obtineat, aquae baptismum a Christo ejusque apostolis omnibus Christi discipulis accipiendum, praeceptum fuisse, nec posse quemquam qui Christianus esse velit, eum spernere, me ad scandalum et offensionem vitandam aquae baptismum suscepturum fuīsse, nisi vulgo ab istis pro baptizato haberer, nempe propter baptismum illum quem infans in Papatu accept. qui quamvis non sit verus net legitimus aquae baptismus; tamen ab ipsis esse creditur. quod mihi satis esse dixi ad scandalum istud et offensionem vitandam. Hoc quidem non est infantium baptismum confirmare, sed potius, quantum in me est, evertere; quatenus scilicet sic dicendo, fateor, illum nec verum nec legitimum baptismum esse. Verumtamen, cum mihi aquae baptismus non videatur necessarius iis, qui ex Christianis, id est, Christum profitentibus nascuntur, et in ea professione parentes imitantur, atque ita nihilrevera referre arbitrer, nisi propter scandalum, utrum isti necne, et an potius adulti, quam infantes baptizentur, propterea non diffiteor me cirta infantium baptismum haud difficilem futurum, si contingeret, etclesiae aedificationem sic postulare, illumque citra omne scandalum dari posse.



page 380, image: s380

Haec sunt, quae putavi, soror mihi in Domino plurimum veneranda, ad litteras tuas mihi respondenda esse hoc tempore, quo non tantum otii habeo, ut plenissime, prout sane optassem, ad omnia respondere queam. Spero te, quemadmodum ego aequissimo laetissimoque animo tuas monitiones legi, sic te et boni consulturam et gavisuram, quod libere responderim. Vtinam in caetu nostro multae tui similes mulieres essent, quaerebus sacris earumque, cognitione exactiore investiganda delectarentur; praesertim inter eas quae tui ordinis et conditionis sunt, id est nobiles sunt matronae, multorumque liberorum matres. Multa enim bona coetus noster universus inde sperare posset. Perge vero in hoc tuo veritatis divinae indagandae studio; sed ita, ut summa cum patientia et lenitate omnia rationum et divinorum testimoniorum pondera examines, Deum in primis rogans, ut tibi mentem ad ea intelligenda, quae in ipsius verbo continentur, aperire velit. Ac de me ita tibi persuadeas, mihi nihil magis curae esse, quam ne vel ad dextram vel ad sinistram deflectam ab ea via, quam sacrae littera nobis praescribunt; et quia recte memini verbo Dei ejusque praeceptis nihil nec addendum, nec detrabendum esse, propterea me nulla ratione probare posse, ut quisquam Christi nomen perpetuo professus, si ad coenam Domini admitti debeat, ad aquae baptismum accipiendum in caetu nostro adigutur. quippe qui persuasissimum habeam, hoc omnino esse ejus verbo atque praeceptis aliquid addere.



page 381, image: s381

Ad PETRUM STATORIUM coetus Luclaviciensis Pastorem, Epistola I.

DOleo non mediocriter tibi negotium facessere eos, qui minus deberent, qui videlicet jam tuam et pietatem, et rerum divinarum cognitionem perspicere potuerunt, quique propterea magis abs te doceri quaerere deberent, quam ita diligenter in tua dicta inquirere, et de te quae minus decent, suspi candi occasionem quodammodo captare. Sed Deus hoc quisquid est incommodi et laboris tui, in bonum et majorem tuam quietem vertet. Laudo tuum consilium, de sententia tua circa coenam Domini vernacula lingua exponenda, ea tamen cautione, ut dicas, in proxima synodo Lublinensi, te eam fratribus, proecipue vero collegis tuis propositurum, et donec communi consensu aliquid certi hac de re statuatur, te, quam parcissime poteris, eam in tuis concionibus docturum. Quod profecto in ipsa etiam Dominica coena administranda facilime praestare poteris. Modo enim id, quod de hoc sacro ritu vere ac pie affirmari potest, et affirmes et inculces, non admodum referet, si saltem per aliquod tempus omitas negare et reprebendere ea, quae illi nec vere nec pie fuerant ab aliis tributa Quod attinet ad Zvinglii et Oecolampadii testimonia, scias velim, Zvinglium fere semper optime et sensisse, et scirpsisse, nisi quod aliquando quaedam leviora non adeo vera in adversariorum gratiam dixit. id quod satis intelligi potest ex iis, quae scripsit


page 382, image: s382

ad Conradum So li 4. Ep. fol: 172. pag posteriore. Ejus rei tibi fidem faciunt testimonia quae apua te habes, ex ejus scriptis fidelissime excerpta. Id etiam satis indicant verba Buceri in initio ejus Epistoloe, quam libris illis Epistolarum ipsius Zvinglii et Oecolampadii praefixit, quibus conatur persuadere Zvingliumplus tribuisse sacramentis, quam ejus verba alicubi in epistolis sonent. Iam enim Bucerus, qui ab initio recte et senserat et scripserat, ut concordiam aliquam omnino cum Lutheranis iniret, nimium tribuere sacramento Eucharistiae coeperat, atque de eo sententiam illam sabricare, quam postea et Calvinus, et alii avide arripuerunt, et scriptis suis confirmarunt ac propagarunt. Oecolampadius porro, quamvis in aliis fere omnibus ab ipso initio Zvinglio assensus fuisset, tamen in re eucharistica per aliquot annos adduci non potuit, ut ei assentiretur, et Christi in eo sacramento corporalem esum abjiceret. quare nihil mirum esse debet, si fortasse in suis scriptis huic ritui aliquanto plus tribuit, quam Zvinglius tribuerit. quamquam et ex ipsius scriptis non pauca testimonia elici possunt, qua cum veritate omnino consentire videantur, nec sane vel Bucero ejus discipulo, qui praeptorum suum tantum virum, a sua sententia non dissensisse profitebatur, nec aliis, qui jam Zvinglianam sententiam in Bucerianam mutaverant, in Oecolampadit Epistolarum editione satis fido, quin alicubi eum suo ipsorum modo loquentem fecerint. Quicquid sit, ego nihil dubito, quin Oecolampadius alioqui hac in re timidus, ut concordiae studeret, ipsius


page 383, image: s383

Zvinglii exemplo postmodum plus eucharistiae tribuerit, quam cum Zvinglio assenitri coepit. Quare non admodum curandum est, etiam si non multo ante mortem quaedam scripserit, quae nobis adversentur sed videndum quid et ipse, Zvinglius scripserint, cum suam sententiam ingenue ab initio proponerent, nondum offensione aliorum, ut postea, tantopere deterriti Mortuus est uterque anno 1531. unde per te ipse facile intelligere poteris, quam diu ante mortem epistolas illas scripserint, cum plerisque annus quo sunt datae, fuerit adscriptus. Verum, ut dixi, hoc nihil refert, nisi quod ob caussam jam expositam, pluris ea facienda existimo, quae longiore temporis spatio ante mortem scripserunt. Mitto ad te Borrhaitantum testimonia, olim a Laelio patruo meo collecta, tametsi scio multo plura ex illo ejus libro colligi potuisse, sed cum librum non habeo, nec plura adscribenda curare, praetemporis augustia, potui, alias, quod, ut spero, satis in tempore erit, aliorum testimonia mittam. Interim ea quae Zvinglii habes, et haec Borrhai, satis tibi esse debebunt, praesertim cum nondum cum fratribus tota de re agendi tempus sit. Bullingerum in priorem Epist ad Corinthios non habeo, quare locum illum inspicere non potui. Quod attinet ad id quod Schomanus tibi objecit, animadvertendum est, cum nos dicimus, in coena Domini, Christi corpus nec corporaliter nec spiritualiter comedi, non ita sentire, quasi eo tempore, quo coena peragitur, a fidelibus nequaquam Christus comedatur, sed illud, non ex illa panis et vini illius sumptione proficisci, seu ex ritus


page 384, image: s384

illius vicum fide conjuncti, magis quam ex ipsa fide per se ubique ac semper. Hoc enim in controversia est positum. Namquis alioqui tam bardus est, ut neget, eo etiam tempore; quo coena Domini celebratur. Christi corpus spirituali ratione comedi, modo fides in ipsum Christum adsit? Itaque evidens fallacia, quae proprie ignoratio elenchi vocatur, in ista objectione ac reprehensione est. Caeterum sacramentaliter in eo ritu sive a fidelibus, sive ab infidelibus Christi corpus comedi, nemo negare potest, cum panis ibi Christi corpus adumbret, ejusque sit symbolum, atque ut vocant, sacramentum: et exemplum paschatis, quod affers optimum et accommodatissimum est. Schomanus porro in sua objectione seipsum involvebat. et ex fidei professione manducationem corporis Christi colligere volebat, et tu recte sane id detegis, negando professionem istam ipsam Christi manducationem esse, aut etiam necessario cum ea conjunctam inveniri Cave tamen neges, professionem non quidem fidei in Christum, sed manducationis Christi corporisipsam manducationem in sacris litteris appellari, licet revera non sit. Huc enim pertinent verba illa Pauli Panis quem frangimus etc. ibi enim sine dubio communionem seu communicationem Christi corporis pro ejus reiprofessione ponit, quae phrasis ab ipso in baptismo quoque usurpatur, et satis frequens est in sanctis litteris. Sed jam de bis hoc tempore satis. Relege diligenter mea scripta quae habes de coena Domini, praesertim vero disputationem cum Domino Niemojevio, et, ni fallor, non pauca habebis, quibus


page 385, image: s385

adversariorum sophismata et fallacias detegas. Cracoviae 15 Octob. 1590.

Tuus in Domino frater et servus. F. S.

Ad eundem PETRUM STATORIUM EPISTOLA II.

Pietate atque eruditione praestantissimo viro, D. Petro Statorio divini verbi ministro fidelissimo, amico et fratri in Christo plurimum colendo.

Nihil mihi gravius, amice ac frater praestantissime, mei morbi reliquiae afferre poterant, quam quod ineptum prorsus fere me reddant, ad id praestandum quod a me petis. Nam nec quicquam mihi antiquius est, quam tibi infervire, et alicui adjumento esse, et verissima esse quae scribis de summo damno et periculo multorum, nisi veritas in hac quaestione de magastratu nec ne a de undo, inter nos obtineat, jampridem et animadverti, et non paucis ex nostris dixi. Quae res me cogunt, ut praeter id, quod hoc tempore mei tum corporis tum ingenii vires ferunt, aliqua saltem ex parte tibi satis facere tentem. Tu quicquid hoc erit boni consules, et Deum orabis, ut pro sua bonitate me pristinae valetudini restituere velit.

Dico igitur primum, Christi verba apud Matthaeum, Siquis velit tecum judicio contendere, etc. non posse ita accipi, ut suum per magistratum


page 386, image: s386

repetere non liceat, eo quia manifestum sit, Christum tota illa sermonis sui parte agere de injuriis non vindicandis; ubi fateor, quamvis plerique Christiani nominis aliter sentiant, ne per magistratum quidem id facere licere, Christum docere voluisse; immo potissimum hos ipsum praecepisse, ne videlicet quisper Magistratum injurias sibi ab ullo illatas, ulcisci audeat. Namper seipsum id facere in Mosis lege jam erat prohibitum. Christus autem toto illo suo sermone aliquid addit iis, quae in lege Mosis praescripta fuerant. Iamquod de injuriis non ulciscendis ibi agat Christus, docent aperte legis Mosticae verba, Oculum pro oculo etc. quae corrigere quodammodo in hac sui sermonis parte instituit, quatenus non vult istud sub Evangelio licere, quod sub lege licuit. Istud autem nihil est aliud, quam inurias sibi illatas per Magistratum ulcisci, id est curare, ut tantundem mali is habeat, qui nos injuriā affecit, quantum nos ab ipso passi sumus, idque sine ullo alioqui commodo nostro; Hoc enim proprie et vere est suarum injuriarum ultionem seu vindictam quaerere, quemadmodum is quaerebat, qui lege Mosis id permittente, et, qui ipsi oculum eruerat, similiter ut oculus erueretur, curabat. Hoc vero nihil commune habet cum sui per magistratum repetitione. Suum autem appello pecuniam remve suam, et damni injuste accepti (ut sic dixerim) resarcitionem seu compensationem. Hīc enim contra fit atque in re ista a lege Mosis permissā. Siquidem neutiquam alterius damnum,


page 387, image: s387

sed tantum suum commodum hīc quaeritur. Quod si nihilominus contingat, ut alter ille damnum aliquod (ut in damni nobis illati compensatione) sentiat; hoc plane ex accidente est; nec quidquam ad mentem illius pertinet, qui suam simpliciter repetit. Idem dico de aliqua castigatione aut coercitione ei per magistratum subeunda, a quo nostrum repetimus. Modo ea ejusmodi sit, quae modum non excedat, id est ilius sit similis, quam filius contumax a patre suo ferre consuevit. Cum enim modum excedit, quamvis ea a nobis non quaeratur, non quidem ex Christi praecepto in loco isto, sed ex Christianae charitatis regula, fieri facile potest, ut Christiano homini suum per magistratum repetere non liceat. Nec quidquam certi in univer sum de his statui potest; sed ex rei circumstantiis, in singulis, qui eveniunt, casibus, quid homini Christiano faciendum sit, facile intelligitur. Itaque ut ad Christi verba, de quibus agitur, redeamus, dico illa ita accipienda atque explicanda esse, ac si ad hunc modum Christus locutus fuisset; Si quis tunicam tibi cripere velit, atque ea ratione te adigere, ut ipsum injus voces, ac consequenter puniendum cures, potius quam hac ratione ei resistas, et vim quae tibi fit repellas, si non satis est tunicam, et pallium quoque eum accipere sinito. Nam de vi quae cuiptam inferatur, loqui Christum, praeter institutum, de quo jam dixicorrigendae quodammodo Mosaicae legis, docent aperte tam praecedentia quam sequentia verba; quae unc et eodem contextu, deque eadem re loquens Christus effert. Nec quemquam tam stupidum aut pervicacem


page 388, image: s388

esse arbitror, qui vel non intelligat, vel negare, ausit, et antecedens et consequens praeceptum, simpliciter, ut verba sonant, nullo pacto accipiendum esse, sed intelligendum potius alteram maxillam caedenti obvertendam, et alterum miliare eundum, quam vim sibi illatam vindicandam esse. Subjicit autem tamquam appendicem quandam Christus ea verba, Qui autem petit a te, da ei etc. quae nisi similiter in alium sensum accipiantur, quam ipsa per se sonant, in gravissima ab surda devenire necesse erit. Voco autem ea quasi superiorum appendicem, quia etsi in illis, de vi cum ultione haud repellenda non agitur; agitur tamen de occasione vitanda, adducendi se in discrimen vis vi repellendae; et sic, quod Christus vetat, malo homini resistendi. Quod praeceptum non omnem resistentiam, quae malo homini fit, complecti, omnes (opinor) fatebuntur. Quare de ea tantum resistentia accipiendum esse, quae ad institutum illud Mosaicae legis quodammodo corrigendae pertineat, id est, quae ultionis quaerendae studio fiat, necesse est agnoscere. Quod si praeceptum istud, in quo, si usquam alibi, summa patientia Christiano homini praescribitur, aut certe praescribi videtur, ne inde aliud quid colligatur, quod manifeste cum hominis Christiani officio, qui malis hominisbus saepius resistere debet, pugnare constet, non universe est accipiendum, et consequenter ad subjectam de ultione vitanda materiam restringendum, quae, ut dictum est, cum sui per magistratum repetitione ipsa nihil commune habeat; non video sane, ex quo alio loco


page 389, image: s389

tantam patientiam Christiano homini praeceptam fuisse colligere licebit, quae suum ope magistratus repetere vetet.

Iam vero deinde, quia ad probandum non licere homini Christiano lites exercere, et sic suum per Magistratum repetere, afferri non minus quam supra dicta Christi verba, solent verba Pauli 1. Cor: 6. Dico, in toto eo loco nihil esse, quod istud suadere possit, nisi id quod scriptum est v. 7. Caeterum tantum abest, ut Paulus ibi lites seu judicia prohibeat, ut ea potius inter ipsos Christianos permittat, modo judices sint Christiani. Qua de repostea aliquid dicemus. Prius enim ostendendum est verba v. 7. non eam vim habere, quam multi opinantur. Primum, nemo negabit verba ista non pertinere, nisi ab Christianos qui inter se litigent; quod fieri non debere Paulus prorsus affirmat. Ex quo sequitur, si quis Christianus non cum Chirstiano, sed cum alio quopiam liiiget, ad hunc Pauli verba ista non pertinere. Deinde animadvertendum est, non posse Pauli verba ita accipi, quasi omnino damnet ipsa judicia seu lites inter christianos, cum ipse paullo ante modum, quo judicia inter se exerceri debeant, praescripseret, quod ad judices attinet, id est, ut similiter judices sint christiani, iique Ecclesia eligantur et constituantur. Neque enim, cum ait omnino delictum esse inter ipsos, quia habeant inter se judicia, hoc ipso delinquere eos vuls dicere, quod judicia inter se habeant, sed arguere et indicare, delictum inter ipsos esse, id est, alterutrum ex litigantibus alteri injuriam inferre. Patet hoc


page 390, image: s390

ex eo, quod statim versu sequenti subiicit, Sed vos injuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus. quae verba etiam indicant Paulo fuisse notum, in eo iisve iudiciis, quae inter se Corinthii illi habebant, fraudem aliquam ex altera duarum partium esse, et ipsius verba illa superiora, Iam quidem omnino delictum etc. non esse universe accipienda, ut ipsa sonant, sed ad rem praesentem accommodanda. Et sane quid vetat, quominus inter duos christianos judicium esse possit, et tamen neuter ipsorum in alterum fraude utatur? Fit enim saepissime, ut quis jure se agere omnio falso credat, et ex utra parte jus sit, obscurum plane atque incertum, haud raro etiam ipsis Iureconsultis videri, nemo est qui nesciat Iam quod mens Pauli sit affirmare, christianos hoc ipso delinquere, quod judicia inter se habeant, haud probat loquendi modus ille, delictum est in vobis, quasi utrumque ex litigantibus delinquere Paulus dicere velit. In vobis enim, non significat, In utroque vestrum (qui scilicet inter vos judicia habetis) sed, inter vos. Immo hīc vobis ad totum coetum referendum videtur, quemadmodum et vos, quod mox sequitur. Ac breviter Pauli verba omnino ita accipienda videntur, ac si dixisset, vel ex hoc ipse, quod sunt inter vos, qui judicia inter se habeant, cujusmodi ea sunt, quae ad meam notitiam pervenerunt, apertissimum est, esse in vestro coetu, qui delinquant et a peccato superentur; qui cum potius injuriam et damnum pati deberent, quam ulli hominum sponte occasionem praebere secum litigandi, ipsi alios


page 391, image: s391

iniuria et damno afficiunt; idque fratres, quos suā iniustitiā eo adigunt, ut cogantur cum ipsis jure coram judice agere. Propterea subjicit, An nescitis, quia iniqui etc. Porro, quod Paulus praescribit, ut si frater cum fratre litigare velit, id faciat sub judicibus, qui similiter sint fratres, sic omnino intelligendum videtur, ut, siquidem fratres inveniantur, qui possine et velint esse judices aliorum, qui fratres non sint, judictum nullo modo subeatur. Quid si enim (quamvis id Paulus apud illos Corinthios fieri non potuisse, existimasse videatur) nemo sit inter fratres, qui aptus sit ad caussam illam judicandam? quid si nullus ex fratribus, quantumvis alioqui aptus, eam judicare velit? numquid miser frater, ingns aliquod damnum pati debet prius, quam civili modestaque ratione suum ab altero fratre jure repetere apud Iudicem non fratrem? Non crediderim. Meminerimus autem ejus, quod dixi, verba Pauli in quemcumque sensum accipiintur, nihil pertinere ad eum, qui cum eo, qui frater non est, judicium habet; quo casu plane cessat ipsius Pauli ratiocinatio illa de delicto, quod inter fratres sit. Fieri enim potest, et ita sane, si quis justo litigare velit, esse debet, ut alter ex istis, qui frater est, penitus persuasum habeat, aut saltem existimes, se suam repetere, et si quid culpae in isto litigio sit, id totum in altero, qui frater non est, resideat. Et haec satis in praesentia, protemporis brevitate, proque mala me a valetudine sint, quod attinet ad sui repetitionem per magistratum; praesertim cum duobus istis sacris restimoniis Christi et Pauli explicatis, nihil ferma


page 392, image: s392

difficultatis superesse videatur, quominus statuamus, suum per magistratum repetere licere. Quod vero attinet ad Magistratum gerendum, brevissime dico, me nullum nec testimomum, nec ratinem umquam animadvertere potuisse, unde confirmari possit, id per se homine christiano non licere. Immo ex Paulo constat, licere christiano homini servos habere sive fratres, sive non fratres, in quos tunc temporis vitae necisque potestatem absolutam domini habebant. quae demum ab Adriano imperatore aliquantum imminuta fuit. Ex qua Pauli sententia corruit funditus infirmissima illa ratio, quod oves lupos regere non possint, seu id fieri non deceat. Certe enim ubi christianus homo servum, cujusmodi tunc erant, habet, ibi, ut in ista ratione assumitur, ovis lupum regit. Quod si ratio ista valida esset, profecto in hoc regno nulli homini christiano subditos habere liceret. quo vix ullum majus paradosum (quod etiam partim ridiculum, partim scandali plenissimum est) inveniri potest. Vno verbo, Imperium et dominatus, non nisi quorundam in quosdam, sacro ullo testimonio aut ratione invenitur Christianis interdictus, sed tantum moderatio in illo exercendo praescripta. ut apud Paulum dominorum in servos. Adde, quod non quilibet magistratus imperium aut dominatum habet. quocirca ratio ista metaphorica de ovibus, quae lupos regere aut non queant, aut non debeant, in hac de magistratu nec ne gerendo quaestione, universalis esse non potest. Sed sit sane universalis, eam nihili esse jam ostensum est. Et de his hactenus. Vale frater praestantissime:


page 393, image: s393

et si Ostorodus in synodo adfuerit, cum ipso, quando nobiscum sentit, antequam cum Domino Niemojevio disputes, non unam ob caussam omnino confer. Deus tibi adsit. Cracoviae 19. Maii 1594.

Tui studiosissimus in Christo frater et servus

Faustus Socinus.

Ad eundem PETRUM Statorium EPISTOLA III.

BAptizare in nomen spiritus Sancti, in illis Christi verbis, meo judicio est, instituere in iis, quae spiritus S. sunt, sive ad spiritnm Sanctum pertinent. Primum enim nomen spiritus S. ibi idem esse ajo, quod spiritum S. id quod sacile omnes concedent. In Spiritum Sanctum vero baptizare, idem esse posse, quod dixi, nec ex ista locutione sequi, spiritum S. esse personam, probat locus ille Actor. 19. v: 3. Vbi Paulus interrogat discipulos illos, in quid baptizati essent, illi autem respondent, In Iohannis baptisma. Hinc enim apparet, primum etiam in non personam, ut ita loquar, baptizari quempiam in s. litteris dici. Deinde in aliquid baptizari, idem pollere, quod in aliqua re institui, ita tamen, ut per eam institutionem, sive unā cum ipsa institutione quis declaratur. Sic enim intelligenda sunt mea verba, cum ab initio exposui, quid mihi videatur, in Christi verbis esse.


page 394, image: s394

Baptizare in nomen Spiritus sancti. Agitur enim ibi, de discipulis faciendis, deque eorum faciendorum ratione. Iam si quis dicat, loquutionem illam hebraicam, cum nomen rei pro ipsa re dicitur, non inveniri usurpatam nisi de persona. Respondeo, etiamsi id verum esset, non tamen hinc sequi Spiritum sanctum esse personam, cum ex altera parte constet, rationibusque inexpugnabilibus evincatur, Spiritumsanctum non esse personam, et in ipsis sacris litteris, saepissime etiam, non personi ea tribuantur, quae sunt propria personarum. Nec sane quisquam nostrūm negat, saepe admodum in scripturis sanctis, ea spiritui sancto tribui, quae propria sunt personarum: sed dicimus in ejusmodi locis, omnino prosopopoeiam esse, ut in hoc loco. Nec obstat, quod hīc spiritus sanctus sit conjunctus cum patre, et filio, quirevera sunt personae; immo hoc prosopopoetae usurpadae justiorem caussam dedit. Nihil enim frequentius, quam eodem verborum contextu, aliquid uni proprie, alii vero minus proprietribui. Nam alioqui nihil omnino vetat, rem cum persona conjungi, et veborum Christi sentencia aptissima est, et aeque proprie ad spiritum sanctum pertinens, atque ad patrem, et filium, si modo sententia ea sit quam dixi, atque esse docui. Non reticeo interim, legi in Psal: 72. v. ultimo, Nomen majestatis, seu gloriae ejus, id est Dei, quod nihil aliud videtur esse, quam Majestas seu gloria ejus. Majestas enim, seu gloria ejus, statim nominatur simpliciter et per se in sequentibus verbis, quod indicat, suprae quoque, perinde ac si dictum fuisset latine, Nomen


page 395, image: s395

gloriosum ejus. Idem habetur cap: 3. Danielis, v. 52. Quamvis enim ille locus sit apocryphus, id nihil resert, ubi tantummodo de phrast agitur. Habetur inquam ibi quoque Nomen gloriae tuae; ubi similiter vocem Gloriae, substantive prorsus accipiendam esse, non solum indicat, sed evincere omnino videtur, nomen Sanctum adjectivum, sine ulla copula statim illi additum. Ex istis igitur duobus locis constat, non adeo abhorrere a linguae herbraeica, vel hebraisante, usurpare hanc phrasin, Nomen alicujus rei, lic et ea res non sit persona, pro Res aliqua; et propterea, vecte ac proprie, potuisse Christum apud Matthaeum dicere, In nomen spiritus sancti, pro In spiritum sanctum, etiamsi Spiritus sanctus, res sit quidem, sed non persona. Haec, ni fallor, poterunt tibi in illis Christi verbis, omnem scrupulum eximere; praesertim si cum ipsisea conjungas, quae scripsi contrae Posnanienses, cap: 11. et cap. 13. partic: 4. Bene vale in Domino, Craecoviae die 8 Septemb: Anno 1593.

Tuus in Domino frater et servus F. S.

Ad eundem PETRUM Statorium EPISTOLA IV. Pietate atque eruditione praestantissimo atque ornatissimo viro, Domino Petro Statorio, diviniverbi Ministro fidelissimo, et fratri in Christo plurimum observande.


page 396, image: s396
Salutem a Deo et Christo etc.

PRaestantissime vir, frater in Christo plurimum observande, etc. Omissa marratione eorum, quae mihi Cracoviae acciderunt, quae tibi satis jam nota sunt, et propter quae rescrivite vehementer indoluisse, mihique paenitus persuadeo, in precibus tuis ad Deum te mei mentionem facere, tantum id tibi exponam, proter quod ad te has litteras dedi, et hunc certum nuncium mihi. Hīc ubi sum libenter sane perpetuo manerem, utinam tibi auscultans jam diu mihi hanc habitationem delegissem. quamquam caussae propter quas tibi non obtemperabam, ejusmodi erant, ut arbitrer id non sine Dei consilio factum fuisse. Quicquid sit, duae sunt nunc res, quae hanc commorationem, licet alioqui jucundissimam, vel minus jucundam, vel minus firman reddunt. Vna est librorum, quibus in meis studiis potissimum uti cogor, summa penuria: Altera, quod amici vereantur, ne si hīc diutius maneam, aliquid gravioris mali mihi, hospitique meo eveniat, praesertim cum Cracovia non longe hinc absit. Itaque cum et librorum, qui mihi sunt usui, apud te sit non extgua copia, et locus ubi habitas satis procul ab Vrbe distet, ac praeterea accedat vetus amicitia et consuetudo nostra, nec non fructus, qui ex eo quod apud te sim facile ab utroque nostrum percipi potest; decrevi, volente Deo, isthuc propediem proficisci, et aliquod hebdomadas tecum consumere, sed prius tehujus rei monere volui, us, si forte non est domi tuae locus, ubi commodecubare possim (id enim unum mihi satis fuerit) cures, ut eum in ipsa aula, si fieri potest,


page 397, image: s397

habere queam, et ita commode nihilominus tua mensa uti; num alterius cujusquam vix sine summo meae valetudinis discrimine uti possem, tum ob male divisa apud alios omnes tempora prandii et coenae, tum vero, quod tibi ipsi non minus quam mihi, aliqua ratio ciborum et potus ex arte medica est habenda, et ex parte habetur, quae ab altis omnibus vestratibus fere spernitur ac deridetur. Adde, quod longo usu jam comperi, mihi licere apud te curare, ut it cibi parentur, quibus sine meae valetudinis incommodo uti possim. Sed jam nimis satis de his. Intereadum responsum tuum hīc me expectabit, ero, Deo permittente, una cum humanissimo hospite meo Racoviae, et in itinere, huc denuo reversurus, et statim postea, si locum quem dari mihi cupio, paratum isthic fore significaveris, ad te eodem Deo auspice venturus. Racoviam autem prius proficiscendum mihi duxi, nec committendum, ut, hac mihi oblata eundi facultate, fratrum conventui illi non intersim. ob hanc etaim caussam, quod Dn. Lubieniecium nostrum, antequam in Lithvaniam proficiscatur, revisere et alloqui cupio, et simul filiam meam videre, quam per integrum annum non vidi. Salutabis, te rogo, diligenter fratres, qui apudvos sunt, iisque meo nomine gratulaberis, quod te Lublinensibus coacti non fuerint concedere. Domino Blonskio nominaiim, et Dn. Rupnovio, si isthic prope est, plurimam saiutem meis verbis imperties. Vxorem vero tuam, non meo tantum, sed hospitae hīc meae nomine, quam diligentissime salvere jubebis. nec insalutatos a me fratrem tuum


page 398, image: s398

Samuelem, et filios tuos relinques. Quanta porro sedulitate ac cura mihi Dominus Cetis hospes meus injunxerit, ut tibi ab ipso salutem dicam, verbis satis exprimere enqueo, tu cogitatione fortasse assequi poteris, atque interim una cum tuis omni bus ut quam optimevaleas, diligenter curabis. Deus vos custodiat, mihique concedat, ut quam citissime vos incolumes revisere possim. Datum in agro Igolomiano, die 3. Iunii 1598.

Tui studiosus in Christo frater et servus Faustus Socinus.

Ad Magistrum Antonium Evonymum Carinthium Teuchenum, olim professorem in Academia Wirtebergensi, F. SOCINI EPISTOLA. Salutem a Deo et Christo, etc.

TArdius multo quam putaram, eruditissime praestantissimeque vir, ad tuas litteras respondeo die 5. Octobris datas: ex quibus tantam in me vel humanitatem vel benevolentiam perspexi, quantam a nemine mihi deberi sat scio. Velim autem ita respondere, ut litterae tuae postulant, id est, et copiose et erudite. sed hoc ruditas mea: illud temporis brevitas non patitur. Excusabis igitur me, si rudius multo ac brevius responsum habebis, quam tuis non minus eruditis,


page 399, image: s399

quam longis litteris deberi ipse agnosco: Quod tibi munusculu illud meum gratum fuerit, vehementer gaudeo: itaque denuo alia forma ad te idem mitto, una cum auctariolo; idque duplice, ut alterum Naborovio detur. Gratissimum mihi fuit, progressum tuum in rerum divinarum cognitione, tam accurate et ordine a te ipso descriptum habere, ex quo minirum maximam divini numinis tui curam et providentiam facile intelligo, ipsumque Deum una tecum oro, si quid adhuc tibi ad ipsam rerum divinarum scientiam deest, quod merito in hac vita mortali optari queat, id ipse suo spiritu sufficiat, atque suppeditet. Ego quidem, licet studiorum meorum in rebus theologicis huad me poeniteat, quaedam tamen, praeter alia multa minoris momenti, mihi deesse sentio, quae, ut magna sunt, sic ad ea jugiter toto pectore aspiro. Vtinam saltem id adeptus essem quod tu mihi tribuis, ut plane atque aperte, quae intelligo, scribendo eloqui possim. Mihi quidem, ut ingenue fatear, etiam ante tuum testimonium, quod plurimi facio, videbar aliquid hac in parte assecutus esse, sed ab hac de me ipso opinione deterrebant me aliquot nostri coetus homines, qui mea scripta obscuritati argubeant. Caetera, quae in scribendi genere tuum testimonium mihi tribuit, nullo pacto agnosco, nam ut perspicuitatem non indiligenter sectatus sum, sic puritatem et grandiloquentiam neglexi quodammodo, aut certe non affectavi. Faxit autem Deus, ut quemadmodum meorum scriptorum stylus tibi non improbatur, sic eorum sententia probetur. Nihil ex


page 400, image: s400

me is scriptis, quae nondum vel vidisti vel habuisti, descriptum habeo, quod ad te, praeter repetitum illud munusculum, mittere possim. Librum Fricii spero te vel jam accepisse, vel nunc accepturum a Domino Ioele, qui liber sane egregius, sed tamen summo cum judicio legendus. id quod te facturum mihi plane persuadeo. Speroque fore, ut tandem sive ex hujus libri, sive ex aliorum lectione ipsissimam veritatem assequaris. Hoc tibi confirmo, ecclesias hujus regni nostras indies magis et in hujusce tantae rei, et in aliarum cognitione proficere, maxime vero earum quae ad vitae sanctimoniam potissimum pertinent; quam ut plane ad saltutem aeternam necessariam, sic aut nullam aut perexiguam alioqui in plerisque ecclesiis, quae se resormatarum nomine venditant, cordatis piisque omnibus apparere, persuasissimum mihi est. Ego sane, tametsi multis contra Christi servatoris et legislatoris nostri praescripta lapsibus me obnoxium esse sentio, non desisto tamen, quatenus imbecilla mea feri valetudo, et jam inclinata aetas, vice cotis hac in re fungi, aliosque acuere, quamvis expers ipse secandi. Vt autem in eandem curam, quoad potes, et tu incumbas, id est, ut vitae innocentiam, qua te praeditum esse nihil prorsus dubito, in corruptissimo nostro hoc saeculo, in aliis etiam quodemmodo ingeneres, tibi perpetuo ac praecipue auctor ero; praesertim vero in iis qui tuae curae commissi esse merito dici possunt. inter quos est, cur potiorem quendam locum obtineant Poloni adolescentes isti, quibus si ad corruptionem istam evitandam monitor ac praemonstrator fueris,


page 401, image: s401

jam et tuo muneri maxima potissimaque ex parte satufeceris, et nobis omnibus abunde, quidquid a te postulamus, ac cumulate praestiteris. Vale vir praestamissime; et me amare perge. Sic Deus tu juvet et tua studia fortunet. Cracoviae 10. Martii 1591.

Tui amantissimus ac studiosissimus Faustus Socinus.

Ad F. SOCINUM ERASMI JOHANnis Epistola, in qua is de scripto quodam suo agit, quo caussas, propter quas vita aeterna contingat, complectitur, in quoque de triplici justitia filiorum Dei tractat. Salutem plurimam.

NOva quodammo methodo videor mihi hoc argumentum complexus, ideoque lapsus facilis esse potuit. Sed aequum est, ut sicubi primus hic cona tus non assequitur id omne, quod in re tanta est, et alicubi vacillat, id ei condonetur. Cum, ut dici solet, in magnis et voluisse, satis sit. Etsi vero prima solummodo lineamenta hīc ducantur ejus argumenti, quod in christiana pietate facile principem colum obtinet, multaque desint, quae ad tantae rei absolutionem requirantur, tamen fundamenta operis tam praeclarirecte jacta non dubito. Ad te vero vir ornatissime ista mitto, ut tuum de iis judicium perdiscam, quod, ut


page 402, image: s402

scripto, quantum quidem tua infirmitas tibi permittit, exponere velis, idque qua fieri potest brevitatate, per amicitiam nostram rogo. Vale in Domino Iesu vir praestantissime, mihique observande.

T. H. deditissimus. Erasmus Iohannis.

AD ERASMUM JOHANNIS FAUSTI SOCINI Epistola, in qua suam, de ipsius scripto superius commemorato, sententiam exponit. Eruditissmime vir, salutem in Domino etc.

Distinctionem caussarum propter quas salus nostra aeterna obtingat, in tria capita, quorum unum ad Deum; alterum ad Christum; tertium ad nos referatur, probo equidem atque agnosco. Sed primum velim haec tria capita, ratione quadam, quae abs te omissa est, inter se distingui, deinde unum quodque illerum aliter ex parte explicari.

Ratio illa abs te omissa est, quod non solum ac simpliciter aliud caput alio praestantius esse asseratur, sedetiam, quod cum efficientes caussae, quales necesse est omnes istas esse, (agitur enim de caussis propter quas; nec de finalibus caussis quicquam hīc quaeritur) multiplices sint, qualem, qualesve unum quodque istorum capitum complectatur, diserte exponatur.

Arbitror autem primum caput (quod tu quoque, sed aliis verbis, et notasti et merito inculcasti) caussam primarim efficientem continere; secundum, secundariam seu instrumentalem, et aliqua ex parte


page 403, image: s403

eam, quae dicitur sine qua non; tertium vero eam tantum, quae dicitur sine qua non, continere.

Iam quod attinet ad alium ista capita explicandi modum, crediderim in primo debere addi expresse conditionem, quam ipse Deus suae merae, nihilominus atque absolutae gratiae apposuit, ac dicendum esse, Deum peccata quidem propter se remittere, et simul vitam aeternam dare, sed tamen nonnisi in Christum credentibus. Filiorum Dei hoc loco, cum vox ista varie a variis accipiatur, haud mentione facta, nisi si qui sunt isti filij Dei, aperte dicatur. Quod idem ac multo magis dico de voce Electorum, sive in hoc primo, sive in aliis capitibus duobus. In secundo capite, non Christi tantum obedientiae mentionem fieri oportere existimo, sed omnium quae propter nos aut jecit ipse, aut facta a Deo in illo sunt. Neque enim obedientiae modo Christi, verum etiam et praedicationi ejus, et resurrectioni, et supremae secundum Deum potestati salutem nostram deberi, satis aperte, et magna ex parte disertis serme verbis testantur sacrae litterae. Praeterea, quomodo Christi obedientia salutis nostrae aeternae fuerit sitve caussa, paulo aliter ac feceris mihi explicandum videtur; ac dicendum, Christi obedientiae ideo salutem nostram aeternam merito ascribi, quia Deus ante decreverat, postquam Christus sibi obediens fuisset, omnibus qui ad Christum pertinuissent, aeternam salutem dare; immo Christo ipsi omnino potestatem concedere, ut ipsemet suos omnes aeterna salute donare posset; ut certe concessit. praesertim vero minime dicendum


page 404, image: s404

tibi est, Christi justitiam a Deo nobis velut propriam imputari. Id enim nusquam scriptum extat, nec porro ea re quidquam est opus. Cumque jam agnoscas, a Christo ipso omne meritum (verum scilicet ac proprium) excludendum hac in re esse, aut aliter, aut certe clarius, quam ipse facis, explicandum est, quod ais, Deum tum propter se, tum etiam propter Christum sanctis peccata ignoscere, et spiritum sanctum ac vitam aeternam impertiri. Nam quod explicandi caussa subjungis, ex benevolentia, qua ipsum prae omnibus electis Angelis et hominibus gratis complectitur, id vix, aut ne vix quidem, ut recte dictum sustineri potest. Siquando enim scriptura, Deum propter Christum peccata ignoscere, et c. asserit (id, quod tamen nusquam diserte scriptum esse arbitror) id proprie loquendo, non ad summam benevolentiam, qua Deus Christum complectitur, sed ad promissum seu decretum ab eo factum. ut quicumque ad Christum pertinuerint, id est Christo confisi fuerint, salutem aeternam adipiscantur, referendum omnino est. alioqui aliquam impulsivam saltem caussam nobis salutis aetiernae dandae Deus in Christo haberet. quod ab omni veritate abhorret, cum certissimum sit, Deum, neque primario, neque secundario ad nos, aeterna salute donandos, ab ulla alia seu persona seu re impelli, praeterquam a se ipso suoque consilio ac decreto. Itaque ut concludam, Deus non ideo nos, qui Christi sumus, servat, aeternaque vita donat, quod Christum summopere amat; sed quod eos, qui Christi fuerint, servare aeternaque vita donare decrevit. Adeo, ut, si alioqui fieri posset,


page 405, image: s405

ut nos Christi essemus, hoc est, ei confideremus, eiusque praecepta conservaremus, et interim tamen Deus Christum non magnopere amaret, servandi nihilominus vitaque aeterna donandia Deo essemus. In tertio porro capite fides potius nostra in Christum, quam resipiscentia nostra commemoranda est judicio meo nam, nec quaelibet resipiscentia nostra, caussa salutis nostrae aeternae dici potest, sed ea demum quae ex Christi praescripto est, et fides in Christum resipiscentiam istam necessario complectitur, eidemque dei, et justificatio, et salus nostra aeterna saepius ascribitur, cum resipiscentiae in novo quidem Testam: deletio tantum peccatorum ascribi soleat, quam aeterna salus, (etsi tu aliter sentire videaris) per se ac necessario non consequitur. Nec locus Ezech: 18. qui a te affertur. contrarium probat; Quidquid enim de vita ibi dicitur, id pro eo tempore ad aeternam vitam referri non potest, cum nondum ea a Deo patesfacta fuisset. Illud etiam non reticebo, loca a te allata ad probandum, quod Christi obedientia sit caussa salutis nostrae aeternae, non videri ad rem facere. in illis enim Christi quidem fidei et cognitioni. ipsique Christo tribuitur remissio et deletio peccatorum nostrarum, et justitia ac redemptio nostra, quibus aeterna salus nostra contineri dici potest, sed interim obedientiae Christi nulla fit aperta mentio. Praestabat sane vulgatissimum illum locum Rom: 5. afferre, ubi diserte dicitur per unius hominis, id est, Christi obedientiam justos constitutum iri multos. Ad haec animadvertendum est, Pontificiorum sententiam, quod attinet


page 406, image: s406

ad bonorum nostrorum operum dignitatem, nihil prorsus discrepare ab ea, quam illis opponere videris, aut illius loco hanc substituere, quamque his verbis explicas. Nihil igitur impium dixeris, immo recte et cum scriptura senseris, si ascribas salutem et justitiam operibus bonis, modo contineas te sub gratia. eamque praeesse statuas operibus omnibus, ita ut ab hac omne suum pretium, dignitatem, ac praemia accipiant.

Id insuper videtur notandum, te existimare, tertiam, quam fecisti salutis aeternae nostrae caussam, non posse dici totam a primā dependere, si fides et sanctitas electorum ab ipsis aliquo modo pendeat. Nam id ego non satis recte a te conclusum puto. Tametsi enim fides et sanctitas electorum ab ipsis aliquo modo pendet, nullo tamen pacto pendet, quatenus est caussa salutis aeternae, sed id totum a prima caussa proficiscitur.

Postremo tibi consulo, ut alicubi connexionem, quae inter salutis aeternae nostrae caussas, diligentius explices, id est, totam ab initio ad finem usque, uno verborum contextu, salutis nostrae aeternae rationem ac progressum breviter enarres. Sic enim fiet, ut facilius uniuscujusque caussaevis ac dignitas cognoscatur, et lectores eam utilitatem percipiant, quam illis hoc scripto procuras.

Haec pauca tumultuarie, nec dum quantum velim, et fortasse opus esset, tuo scripto perpenso a te rogatus, de ipso ut potui scripsi. Tu tibi obsequendi studium


page 407, image: s407

meum boni consulas rogo. Vale. 20 Aprilis 1590. Cracoviae.

Tui studiosissimus. Faustus Socinus.

Ad Nobilissimum virum Dominum ELIAM Arcissevium, FAUSTI SOCINI EPISTOLA. Pietate ac virtute ornatissimo viro Domino Eliae Arcissevio in Domini vinea strenue laboranti, amico et fratri in Christo plurimum colendo, etc. Salutem a Deo in Christo etc.

DOleo sane te Lippā discessisse ante acceptum ad tuas litteras responsum meum. Erant enim ibi quaedam, quae fratribus abs te legi voluissem, quorum aliqui putant, congerendis me pecuniis nunc prorsus intentum esse. Laetor, conventum vestrum, licet paucorum dierum, non fuisse sine fructu. Ad ea quae ex me exquiris, breviter sic habeto. Magistratum, quantumvis summum, gerere homini Christiano, licere existimo; modo alioqui Christianae charitati in eo gerendo non contraveniat. Sontescapite plectere, aut membris mutilare, vix arbitror ullo modo per Christianam charitatem ei licere. nec, me auctore, quisquam Christianus qui magistratum gerat, audebit id facere. Difficilior multo est quaestio de bello necne defendendo. Vtrum scilicet homo Christianus, qui supremum magistratum gerat, possit, sine Christianae charitatis offensione, ad id eorum operāuti, qui suam ipsi operam locare velint, quamvis ita statuam, Christiano


page 408, image: s408

homini privato, non concedi quemquam, etiam per occasionem propulsandi belli, interficere, membrove aliquo corporis mutilare; magistratu licet supremo, id ut fiat, jubente. Cateroqui armari, et una cum aliis ad impetum invadentium hostium reprimendum, sine cujusquam caede, proficisci, tunc crediderim homini Christiano licere, ubi prius omnia tentaverit, quominus ipse proficisci cogatur; sed pecunia suam ejusmodi profectionem redimere queat, quod si obtinere seu impetrare non possit, praestat judicio meo, aliquod periculum futunri scandali infirmorum in fide incurrere, quam certissimam sibi suisque ruinam accersere. ut nihil dicam de scandalo, quod non minus; immo multo magis plurimis datur, cum quis magistratus suo supremo purere recusat. Cui tamen in iis, quae aperte contra Christi pracepta non pugnant sparendum omnino esse, inter omnes constat. De vestium cultu non crediderim admodum exquisite labor andum esse, hoc vel illud prohibendo in Christi Ecclesia. Tantum in genere ab omni luxu cavendum est. Luxum autem ex perpetuo loci et regionis, ubi degimus usu metiendum esse tenseo. Sunt enim, exempli caussa, loca, ubi vestibus sericeis uti non plus luxus habet, quam in Polonia linearum et lanearum usus. quippe quibus in locis istis, vilissimi quique homines utantur, et in ipsa Italia alicubi nunc audio fieri. Qui igitur volunt in Polonia, non licere foeminae Christianae pileo ex Axamit confecto uti, vehementer judicio meo falluntur, cum nulla ferme sit tam vilis foemina. quae talem pileum


page 409, image: s409

non habeat, in hac quidem regione. De armis gestan dis ita sentio, id per se nullo pacto christiano homini esse prohibitum, ob periculum, tamen aliquid mali per petrandi, et proter in firmorum scandalum, credid erim christianum hominem id facere non debere. praeterquam fortasse in itinere ob feras bestias utque latronibus metus incutiatur. An vero quis possit se ab invadente ita defendere, ut cum et vulnerare et occidere queat, perdifficilis sane est quaestio. Illud certissimum est, debere hominem in tali discrimine constirutum satis habere, si se suamque vitam, vel fugā, velictuum repulsione tueatur, nec irā sinere se abripi ad adversarium, non dicam interficiendum, sed ne vulnerandum quidem. Nec dubito, quin Deus pio homini, cui ejusmodi quid eveniat, praesens consilium suppeditare soleat, eumque ita juvare, ut vitae suae conservandae caussa non cogatur adversarium interimere, quod omnino vitandum est. Nam de plagis, aut vulneribus non lethalibus non videtur eadem esse ratio, et censeripotest, praestare proximum suum, qui vitam nobis injuste eripere velit, leviter caedere aut vulnerare, quam seipsum interficiendum tradere. praesertim ubi quis non ob diversae religionis professionem, sed alias ob caussas impetitur. Non potest brevis epistola esse eorum capax, quae circa ea, de quibus judicium meum exquisivisti, dicenda forent. Coram aliquando, Deo Votente, hisce de rebus diligentius tecum disputabo... Nihil scio quod tibi significandum mihi videatur, nisi quod prodiit Iesuitae Smiglecii, qui cum Licinio disputavit, liber


page 410, image: s410

de aeterna filii Dei divinitate; in quo respondetur ad bonam partem corum, quae a me scripta sunt in Antivujeko, et etiam in disputatione adversus Volanum. credo meresponsurum, Deo bene juvante. nam satis acutus homo est et sophismatis, non unicurque apertis, undique refertus... Cracoviae die 15 Februarii 1595.

Tuus ex animo totus. Faustus Socinus.

Ad eundem ELIAM Arcissevium. Vidaviam.

Qvastio de Ecclesia, quae tanti fit, ac tantopere agitatur, quicquid multi, Papista vero potissimum, sentiant, parvi omnino momenti est, ut jam aliquot ex iis videntur sensisse, qui de hoc argumento contra Papistarum sententiam scripserunt Dicam tamen breviter, distinctionem visibilis et invisibilis ecclesiae, mihi valde probari. Invisibilis constat veris fidelibus in spiritu congregatis. Visibilis vero fidem veram profitentibus, et hujus rei caussa jese congregantibus. Distinguendum est etiam inter Dei et Christi ecclesiam. Quamvis enim, quaecumque Christi ecclesia est, eadem necessario Dei quoque sit ecclesia, non tamen contra quae Dei est ecclesia, eadem continuo Christi ut sit ecclesia necesse est. Porro Dei ecclesia invisibilis initium constitui nequit, cum non constet utrum Adamus et Eva ante susceptos et jam adultos liberos, ex animo unquam Deo confisi fuerint. Duorum enim tantum congregationem,


page 411, image: s411

quod idem in hoc proposito nostro est, cum Ecclesia dici posse, docent verba illa Christi, Vbi fuerint duo aut tres congregati in nomine meo etc. Visibilis autem Dei ecclesiae initium, tempore Enos filii Seth extisisse dici potest. Tunc enim, ut scriptum est Gen ca: 4. r. ultimo, coeptum est invocari nomen Iehovae, id est, ut ego quidem una cum non paucis aliis interpretor, coepti sunt haberi coetus, in quibus Ichova Deus coleretur. Scio autem locum illum in contrarium sensum, ex vi linguae hebraea, accipi a quibusdam, ut scilicet ibi dicatur, tunc profanatum fuisse in invocando nomen Iehovae. Sed ego a vulgata leclione isto in loco nullo modo, ex cadem linguae bebraeaevi minime recedendum puto. Caeterum Ecclesia Christi invisibilis simul et visibilis eodem tempore esse coeperunt, quo enim tempore, Christi discipuli veri, Christo, ut vitae aeterna datori, confidere coeperunt. eodem prorsus in ipsius nomine congregari coepetunt. Hoc autem tunc primum extitisse affirmare merito possumus, cum spiritus sanctus in eos descendit. Antea enim ersi congregabantur, immo eo ipse die jam congregati erant; nondum tamen id fiebas ab ipsis in nomine Christi. adeo ut ecclesia quidem Dei illa jam esset, sed non adhuc tamen Christi. Et haec satis sint in prasentia, quod attinet ad quaestionam tuam, de ecclesia.

2. Quod ais minus verum videri quod alicubi scripsi, et affirmavi, (quamquam tu paullo aliter me loquentem facis) eum, qui fidem quandam in Christum babuerit, quam ego priorem appello, qua videlicet


page 412, image: s412

creditur, lesum esse Christum etc. necessario eidem Christo obedire; alioqui posse fieri ut quis sua sponte, prudens sciens, vitam aeternam aspernetur. quod ego fierinon posse ajo. Quod ais inquam hoc minus verum videri, quia reipsa inveniantur, qui hanc fidem habentes, aspernentur vitam aeternam, nihil solidi contra meum dictum affers. Primum enim non dixt ego eum, qui istam fidem habeat, non posse aspernari vitam aeternam, qua si cocedam quosdam posse eam aspernari; sed prorsus nego id posse fiert ab ullo, intellige, ut ego diserte loquor, sciente et prudente, et ex libera ipsius voluntate. Deinde nullo pacto probas id quod dicis. Ego vero constanter nego umquam ullum extitisse, cujtumodi tu multos extitisse affirmas. Nam si multi isti, quos tu inteliigis, non obedierunt, non propterea id factum est, quia vitam aeternam, scientes prudentes, sua sponte sint aspernati, sed quia non vere crediderant, cum habiturum vitam aeternam, qui obedierit. quodidem est reipsa, quod non credere Iesum esse Christum etc. Nullo autem modo mihi ipsi contradico, cum ajo, posse aliquem ex libro vitae deleri. quasi vero, qui aliquando crediderit, Iesum esse Christum, etc. et propterea obedivit, ac consequenter scriptus est in libro vitae, si postea deleatur propter inobedientiam, nihilominus pergat credere, quod Iesus sit Christu etc. Immo necesse est, istum, ut obedire desiit, sic desiisse ex animo credere, quod Iesus sit Christus etc.

3. Nusquam ego stripsi, priorem istam fidem nihil


page 413, image: s413

conducere ad salutem; immo ubique eam valde conducere asserui. sed tantum et dixi et dico, non esse istam eam fidem, qua vere ac proprie justificamur, licet per eam ad fidem justi ficantem, quae fiducia atque obedientia est, necessario perducamur; atque hac ratione ea nobis plurimum ad salutem conducat. Quod de Lutheranis et Evangelicis affirmas, eos istam, quam ego priorem fidem voco, sufficientem, statuere, falleris. non enim ista fides (ut quidem ego illam explico) sed credere, quod Iesus Christus justitiae divinae pro nobis satis fecerit, est Lutheranis et Evangelicis sussiciens fides, qua videlicet omnino justificemur.

4. Aliud est verbum illud Dei interius, quo moneri nos affirmo, ut ea faciamus quae ipsi justa esse censemus; ea vero vitemus, quae injusta esse putamus, et aliud lumen illud divinum quod extingui in homine ipsius culpa dico. Istud enim lumen pertinet ad notitam eorum quae Deo placeant, quaeve displiceant. Atqui non quidquid Deo placet, idem etiam cuilibet homini justum videtur, nec injustum quicquid Deo displicet. Itaque in verbis meis nullaprorsus est contradictio. Nec vero ego dixi umquam, justificari quemptam ea ratione qua per fidem in Christum justificamur, si verbo illi Dei interiori obedierit; sed tatum dixi, ejusmodi hominem esse Deo gratum, et diserte eo in loco distinxi inter eum, qui singulari quadam ratione (ut certe est is qui Christo confidit) et eum qui, ut sic dixerim, vulgari quodam modo Deo est gratus.



page 414, image: s414

5. Non dixi, angelos Dei bonis non potuisse percare. sed tantum, nos credere, quod nunc angeli Dei boni non possint peccare. et verissimum dixi. Haec est enim omnium ferme theologorum communis sententia, quae nihil omnino cum testimonio a te allato pugnat. Verisimile autem plane est, quemadmodum, ut merito ab omnibus creditur, nos post hujus vitae agonem, si legitime ceraverimus, und cum immortalitatis corona omnimodam a peccato liberationem consequemur, sic angelos illos Dei, qui fideles fuerunt, nec ut alii, in illam a suo principio desectionem sese involverunt, id praemii a Deo accepisse, ut post hac peccato nullo modo sint obnoxii.

6. Nego hominem non suc dominatum fuisse caeteris aminantibus post lapsum, ut ante lapsum. immo post diluvium (quod verte fuit post lapsum) coepit homo animalibus aliis cunctis, ex ipso Dei decreto majore cum imperio dominari, quam ante lapsum, ut a perte colligitur ex cap: 9. Gen. Liberam autem voluntatem hominis, esse Dei imaginem ad quam conditus fuit, nullo modo defendi potest; alia enim prorsus est libertas humana voluntatis, a libertate voluntatis divinae. Eatenus enim voluntas humana liberaest, quatenus potest velle, et benefacere et male. Deus autem non potest velle male quidquam facere, sed idcirco voluntatis summam libertatem dicitur habere, quia quidquid vult, non modo liberrime vult, id est a nulla, praeter seipsum, alia caussa ad id volendum quidquam prorsus cogitur, sed etiam, quominus


page 415, image: s415

id faciat, nulla ratione impediri potest. id quod homini neutiquam est datum.

7. Quid meae sententiae objicias de voluntate perfecta, sufficiente ad legem Dei implendam, etiam in iis casibus ubi ipse externus actus impeditur, intelligere nequeo. Nam quid huc artinet, quaeso, quod dicis de Dei voluntate, rerum proprietate non autem casibus metienda? Disputatur de voluntate hominis, in autem de Dei voluntate loqueris, et id de ea affirmas, quod nec satis percipi, nec quicquam ad rem facere potest. praesertim cum ego non dicam, impletionem istam legis divinae ex ipsa voluntate perfecta, in iis casibus locum habere ubi quis non impeditur, quod tu tamen me dicentem facis, sed contra (ut paullo ante attigi) etiam in iis casibus locum habere, ubi quis aliqua externa ratione id facere impeditur, quod maxime vult facere.

Tuus ex animo totus. Faustus Socinus.

Contra Chiliastas, De regno Christi terreno per annos mille, ad Synodum Chmielnicensem F. SOCINI EPISTOLA. F. Socinus ad omnes eos qui Chmielniciam ad Synodum convenerunt.

ETsi saepius dicere consuevi, in quaestione de regno Christi in terris futuro, ratione corpore is oculis conspicua, et hisce sensibus perceptibili, und cum ejusdem Christi in terris corporali praesentia,


page 416, image: s416

idque per complura secula, me multo libentius audire, quam loqui: et doceri, quam docere velle; tamen seiunt pletique ex toto coetu, me ex altera parte semper professum fuisse, nullo pacto mihi probari sententiam de hujusmodi futuro Christi regno. Et revera ego semper eam, et sacris litteris, analogiaque fidei nostrae repugnantem, et perniciosam simul esse sum arbitratus, praeter id quod absurdissima multa, et sibi invicem adversantia ex ea necessario oriri, mihi plane est visum. quod satis per se superque est, ad ejus falsitatem indicandam et coarguendam. Iam vero postquam haud levi cum animi mei dolore rescivi, multos ex coetu, eosque alioqui pietatis studiosissimos, nec non inter caeteros ob eorum insignes virtutes autoritate praestantes, sententiam istam serio sequi ac defendere, et tandem eo deventum essem ut in ipsa synodo hac de re diligentius agendum, et aliquid statuendum sit, majore studio animum ad veritatem hujus quaestionis investigandam statim applicui. et quo diligentius totam rem, sacraque testimonia et rationes inde ductas perspexi ac consideravi, eo firmius credidi, sententiam istam et falsam et absurdam, et quod caput est, perniciosam esse. Quocirca decreveram omnino aliquid examctius de tota quaestione scribere, scriptumque meum in Synodo legendum offerre; quamvis non dubitarem, quin alii futuri essent ex coetu, qui sententiae isti sese opponerent, ac praesertim, quin Dominus martinus Czechovicius acerrimus, ut scio, contrariae sententiae propugnator, et voce et scripto, pro ea, qua Deus illum


page 417, image: s417

donavit, egregia divinarum rerum scientia, ne sententia ista in coetu obtineret, immo si fieri posset, ex unius cujusque animo stirpitus evelleretur, omnino curaturus esset. Verum hosce praeteritis sex Septimanis, tam gravi ac multiplici morbo fui implicitus, ut quod in animo habebam, minime efficere potuerim. Tantum temporis tamen ante profectionem nostrorum Cracoviensium ad Synodum, vacui a morbo, per Dei gratiam, habui, ut praecipua quaedam pauca ex tam multis scripto complecti potuerim, quae me a sententia ista abhorrere cogunt. quae, ut ii, qui contra sentiunt, aequis animis audire velint, ac boni consulere, etiam atque etiam rogo.

Primum igitur mihi videtur, sententiam istam de tali, quale ante exposuimus, Christi regno in terris futuro, viam sternere ad regnum, quod nuc Christus in coelo manens reipsa habet, convellendum atque evertendum. Ex quo totius fidei nostrae, et Christianae religionis ruina necessario consequitur, ut jam, ni fallor, plerique omes ex coetu animadverterunt; quicquid contra disputent ii, qui Christo in caelo manenti adorationem et invocationem adimunt. Qui quidem ad sententiam suam confirmandam hoc argumento potissimum utuntur, quod Christi regnum, ut sacrae litterae prae se ferre videntur, dit futurum in terra, id que in ipsa iudaea super Iudaicum populum Hierosolymis, postquam Dei nutu ac providentias urbs illa in ea provincia eodem loco, ubi anteo erat, instaurata fuerit. Nam si ita res se haberet, tunc ad hunc modum argumentari liceret. Regnum


page 418, image: s418

Christi unum tantum et simplex est; non duplex; prout divinae litterae satis aperte testantur, quae unius tantum Christi regni mentionem faciunt, idque numquam desiturum ajuns, id est, nullum aliud, praeter Dei ipsius regnum, ejus loco successurum. Igitur si Christi regnum in terris super populum Iudaicum, in urbe Hierosolyma futurum est, regnum Christi nullum esse potest, nisi Christus ipse in terris adsit, et super populum ludaicum Hierosolymis sceptrum teneat, et consequenter, cum haec nondum fuerint, nec sint; non dum etiam est, nec fuit Christi regnum. sicque Christus ad hunc diem in coelo manens, nondum regnavit, nec regnat Hujus argumenti vim nullo pacto effugere possunt ii, qui prophetica veteris testamenti testimonia, de Christi regno super domun lacob, et Hierosolymis in perpetuum futuro, et si qua sunt similia, quae corporeis sensibus comprehensibile in terris Christi regnum, idque perpetuo duraturum, promittere videntur, nullo pacto mystice seu allegoricel; sed, ut verba ipsa sonant, accipi volunt. quibus consultius. meo quidem judicio, foret, ipsis proheticis testimoniis relictis, ad ea tantum testimonia confugere, quae in ipsius novi testam: sacris litteris (ubi aliqua alioqui de Christo nunc, dum in coelo manet, reipsa regnante, apertissima sunt testimonia) omnino docere videntur, Christum, ratione supra dicta, interra per multa secula una cum suis regnaturum. Nam, nisi prophetica illa testimonia, vel omnia, vel aliqua saltem ex ipsis mystice seu allegorice interpretemur, ubi (quaeso) apud prophetas scriptum invenitur, Christum in caelo manentem, in ludaico populo nondum


page 419, image: s419

illi subjecto, tamen reipsa ac pleno jure regnaturum? Vbinam, inquam, a prophetis mentio facta depreh endetur praesentis nunc pleno jure Christi regni, quod illi evangelica et apostolica scripta triuunt, quodque agnoscere necesse est, si Christus ninc merito ac proprie est appellandus, eique adoratio et inpocatio tribuenda? Numquid verisimile est, prophetas ex professo de Christi regno loquentes, regni ipsius potiorem et diviniorem hanc saltem (ut sic dixerim) partem, velpotius regnandi rationem, silentio praeteriisse? Quod si pars aliqua propheticarum vaticinationum de Christi regno, necessario mystice seu allegorice est interpretanda, eadem ratione omnes, cum eaedem aut similes ubique sint locutiones, interpretari debebimus, aut certe poterimus. Ex quofit, ut ex propheticis de Christi regno praedictionibus, nihil prorsus solidi afferri possit ad regnum istud Christi in terris, de quo agimus, confirmandum. nisi quis ante illud, ullum Christi regnum nec fuisse umquam, nec futurum contendat.

Sed sive quis ex prophetarum, sive ex apostolarum, evangelistarumque scriptis regnum istud Christi in terris probare velit, nullo modo argumentum negantium Christum nunc reipsa regnare, superius allatum, dissolvere poterit. Non poterit, inquam, effugere, quin vel, praeter et contra divinate testimonia, duplex Christi regnum faciat, vel Christum in coelo manentem, nunc reipsa regnare neget. Nam, si dixerit, immo se asserere, et quod Christus in coelo manens nunc reipsa regnet, et quod postmodum in


page 420, image: s420

terra corpore praesens regnaturus sit, hoc totum, inquam, se asserere unum idemque ac simplex Christi regnum esse, et regnum illius aspectabile in terra, nihil aliud revera futurum, quam patefactionem regni, quod reipsa jam inde Christus habet, ex quo redivivus ascendit in coelum; Respondebitur, tantam esse diversitatem inter utramque regnandi rationem, ut omnino duo diversa regna censenda sint.

Primum enim praesens, id est hoc tempore regni Christiratio ejusmodi est, ut ipsum regnum plane subsistat, et plenojure a Christo administretur, etiamsi totus terrarum orbis illi adversaretur. Satis enim est ad plenum jus hujus regni obtinendum, quod Christus suprema divinaque potestate sit praeditus, quā tum in coelo, tum in terra, quidquid velit efficere, queat. At futura illa, quam isti sibi fingunt, regni Christi ratio omnino requirit, ut multi ex hominibus sint, qui eum pro Christo agnoscant, et venerentur, id est, ut regem suum colant. Deinde haec Christi regni ratio praesens, nullam prorsus discrimen personarum, aut locorum habet; ista vero futura a postulat, ut peculiari quadam ratione Christus super Iudaicum populum regnet, idque in ipsa urbe Hierusalem. Praeterea, ut paullo ante attigimus, praesens Christi regni ratio potestatem supremam divinamque requirit, tum in caelo, tum in terra. At futura ista satis habet, si Christus suprema potestate interra sit praeditus, et ejus doctrina pro vera aeternaque habeatur. Taceo nonnulla alia insignia inter utramque regnandi rationem discrimina, quae unusquisque; cordatus homo facile per se animadvertere potest.



page 421, image: s421

Quamquam vel id satis indicat, has duas regnandi rationes, duo etiam regna constituere, quod qui sententiam istam probant, de regno Christi, quale diximus, in terris futuro, illud simpliciter atque absolute Christiregnum vocare solent. quippe qui satis intelligant, non patefactionem revera praesentis Christi regni, sed novum quoddam et absolutum Christiregnum illud futurum. Et sane quid attinet, ad hoc, ut patefiat praesens Christi in coelo manentis regnum, ipsum Christum corpore praesentem in terra mille annos una cum suis regnare? An non id melius praestat, quod Christus ipse de coelo descendens universum orbem terrarum divina prorsus ratione judicet, statimque suos omnes immortales ac beatos reddat, sibi vero adver santes perdat, aeternoque supplicio addicat? ut certe faciet. Hoc autem quia revera et patefactio, et complementum est regni Christi, nam et supremam secundum Deum ipsius Christi potestatem declarat, et mortem, totius mystici Christi corporis inimicum teterrimum ac perniciosissimum, ultimumque inter omnes Christi hostes abolendum, abolet, merito alicubi, sed perrato tamen, regnum Christi vocatur, ut 2. Tim: 4. v. 1. Aliud Christi regnum in terris, ipso Christo corpore praesente, non agnoscit scriptura. Nec sane aliter sensisse puriorem antiquitatem, vel ex symbolo, quod Apostolicum appellatur, constare potest, in quo aliud nihil, quod huc pertineat, dicitur, nisi, Iesum Christum Dei filium, qui in coelum ascendit, inde venturum esse ad judicandum vivos et mortuos: de alia ulla in terra sive


page 422, image: s422

regnandi, sive regni sui patefaciendi ratione, in toto illo symbolo ne syllaba quidem extat. nec sane immerito. Sic enim, si quis recte anomadvertat, perpetuus tenor sacrarum litterarum novi testamenti omnino fert atque docet. ut aliquanto apertius mox, Deo dante, sum ostensurus.

Nam quod deinde potissimum sententiam istam de Christi regno in terris, ea ratione, qua dictum est, futuro, me penitus aversari cogit, illud est; quod scilicet aperte video eam pugnare cum perpetuo sensu, qui in scriptis evangelistarum et apostolorum deprehenditur. in quibus adventus Christi de coelo ad nos in terram, tantum ad judicandum mundam suturus describitur; iduqe statim, ut praecipue colligiturex furis noctu venientis saepius usurpata similitudine, et ex comparatione illa Matth: 24. adventus Christi cum temporius Noem, quando diluviumextitit. ex ea enim ipsa comparatione, et ex verbis omnibus, quae ad eam explicandaem Christus profert, valde perspicuum est, Christum, simulatque venerit, non quidem solium suum in terra erecturum, in quosedens regnet una cum suis per longissimum tempus; sed in quo statim de universo hominum genere sententiam ferat; et alios quidem ad se recipiat, id est praemio aeterno donet; alios vero missos faciat, id est, aeternis poenis afficiat. id quod sequenti capite idem Christus per spicue declarat, cum ait, ubi venerit filius hominis ingloria sua cum omnibus angelis suis, tunc sessurum eum in solio suo glorioso, et congregarum iri ante ipsum omnes gentes; ipsum autem alios


page 423, image: s423

ab aliis separaturum, et justos quidem ex ejus ferenda sententia vitam aeternam adepturos, caeteros vero aeternum supplicium subituros. Vbi nihil audis sessurum in solio suo ad regnandum cum hominibus piis in terra per complura saecula. Et ne quisquam hīc causari aut tergiver sari possit, animadvertatur diligenter, ex duobus supra dictis locis, praesertim vero ex posteriore, apertissime id colligi, quod modo dicebam, videlicet adventum Christi secum statim allaturum, non quidem aliquorum hominum, aut majoris partis eorum, sed universe omnium judiciu m, ultimamque ac definitivam de omnibus sententiam. Atqui judicium hoc ultimum, et universale, ii ipsi, contra quorum sententiam disputamus, fatentur fore extremum omnium, quae in terra et in hoc saeculo fieri debent; aut certe post regnum Christi in terris, non autem ante, nec simul cum eo futurum. Id quod inter alia eos fateri cogit locus ille, qui Achilles est testimoniorum quae proferunt ad confirmandam sententiam suam Apoc: cap. 20. ibi enim manifeste judicium istud futurum dicitur post mille illos annos, quibus duraturum est regnum illud, de quo ibi verba fiunt; quod isti id esse autumant, atque contendunt, de quo inter nos est quaestio. ad demonstrandum vero Christi adventum secum statim allaturum finem hujus seculi et ipsius terrae interitum, et ita Christo adveniente, nullum penitus istiregno locum futurum, nihil apertius excogitari potest eo, quod scriptum est 2, Pet: 3. ubi diserte dicitur, cum dies Domini advenerit, coelos transituros, id est, perituros,


page 424, image: s424

[note: Psal: 102] quemadmodum alibi scriptum est, et Elementa solutum iri, terram vero, et quae in ea sunt opera exurenda esse; denique haec omnia esse dissolvenda. Namque idem esse adventum diei Domini, seu diem Domini, quod ipsius Domini adventum, et Petrum nomi ne diei Domini, ipsius Domini adventum intellexisse, praeter nonnulla alia in novo testamento loca, quae dilucide ostendunt, haec duo pro uno et eodem sumi atque usurpari, ipsius Petri verba id clarissime demonstrant. ut enim ex v. 4. constat, contra eos disputat, qui praenunciatum ac promissum adventum Domini, tamquamrem prorsus vanam et quae numquam futura esset, ridebant; itaque manifeste quod prius adventum Domini appellaverat, adventum deinde diei Domini vocat.

Et quando supra incidimus in mentionem celebris illius pro regno Christi interis asserendo loci Apoc: cap: 20. operaepraetium me facturum arbitror, si ostendero, ex loco illo regnum istud nequaquam probariposse, et necesse esse, ut totus ille locus allegorica aliqua ratione accipiatur et explicetur. Etenim, si hoc evicero, facile ut spero, non pauci ex adver sariis manus dabunt, cum reliqua omnia loca, tam in vetere quam in novo testamento, quomodo partim omnino debeant, partim commode possint, allegorice sumi et explanari, unusquisque parvo aut nullo negotio sit intellecturus. Ad hoc igitur, quod dixi, ostendendum, duplici via utar. Primum simpliciter probabo, si locus ille ita accipiendus esset, ut verba sonare videntur, utque adversarii eum accipiunt, id ibi dictum


page 425, image: s425

inventum iri, quod aperte pugnant cum clarissimis novi testamenti locis. Deinde opponam illi locum 1. cor: 15. v: 23. et deinceps. ex quo loco, in eo, quod inde eliciam, apertissimo, manifestius etiam constabit, locum illum Apoc: allegorice interpretandum esse, et eadem operā verba Pauli diligenter explanare conabor. idque eo libentius, quod sciam, non paucos esse, qui ex illo ipso loco sententiam istam de Christi regno interra futuro confirmare non dubitant.

Iam in loco illo Apocalyp. aperte dicitur animas decollatorum propter testimonium Iesu, et propter verbum Dei, sive ipsos decollatos, et qui non ador averunt Bestiam, neque imaginem ejus, neque acceperunt characterem in fronte sua, et in manu sua, vixisse et regnasse cum Christo mille annis. Si istud Vivere, re surgere est corporalire surrectione, et Regnare, est hīc interra regnare, (ut quidem necesse est, si locus iste ad regnum Christi, de quo disputamus, confirmandum pertinere dicendus sit;) haec ejus loci sententia pugnat ex diametro cum eo, quod apertissime colligitur ex verbis Christi, quater repetitis Ioh. cap. 65 id est versu 39, 40, 44, et 54; in quibus omnibus locis Christus id dicit, ex quo patet, eum quem libet ex suis ultimo die resuscitaturum. quibus illud adstipulatur, quod dixit Martha ipsi Christo Ioh. 11. v. 24. se scilicet scire, Lazarum fratrem suum, qui erat mortuus, resurrecturum, in resurrectione futura die ultimo. Nonne haec prorsus invicem repugnant, jam advenisse diem ultimum, et, adhuc superesse annos mille et amplius? Apparet enim ex eodem Apoc. loco, post mille illos


page 426, image: s426

annos superfuturum adhuc aliquod spacium temporis, ante diem ultimum. Itaque cum Christi ac Marthae, quae Christi ipsius sermonibus prius edocta sine dubio, ad eum modum est locuta, verba simplicissima et apertissima sint, nec ulla penitus sit caussa, cur non ita omnino sint accipienda, ut ipsa sonant, necesse plane est, ut verba loci Apocalypsis, quae visionem quandam referunt, id est, rem, ut visionum perpetuus mos est, suboscuram, et allegoricis interpretationibus prorsus obnoxiam, aliter accipiantur, atque ipsorum, (ut sic dixerim) cortex praese fert, nisi spiritum sanctum secum pugnare velimus, et quod Christus saepius constanstantissime fore asseveravit, non ita futurum, ut ille dixit, sed longe diversa ratione statuamus. Quae cum absurdissima et plena blasphemiae sint, concludendum est omnino, Apocalypsis locum allegorice interpretandum esse, id est, ita, ut ad confirmandum regnum Christi in terris, de quo cersamur, nihil faciat.

Sed jam cum loco isto Apocalypsis conferamus locumillum Pauli 1. cor. 15. eumque paullo diligentius examinemus. Itaque primum ex Pauli verbis, cum ait, vivificatum iri eos, qui sunt Christi, in adventu ejus, aliquid colligi videtur, quod pugnet cum eo, quod scriptum est in loco Apocalyp. nisi locus ille allegorice explicetur. Hīc enim indefinite, atque ob id universe dicuntur resurrecturi it, qui sunt Christi, in ejus adventu, id est, simulatque advenerit. ibi vero non omnes qui Christi fuerint, sed pars eorum quaedam potior atque praestantior, mille annis cum Christo


page 427, image: s427

regnatura, videtur resurrectura dici. Neque enim omnes, qui Christi sunt, decollantur, aut Bestiam, imaginemve ejus adorare, vel ejus characterem in fronte et manu sua accipere nolunt. Sic enim omnino interpretanda videntur verba Iohannis, ut videlicet ad eos referantur, qui ista facere recusent, non autem simpliciter non fecerint; sortasse quia nec de Bestia, nec de ejus imagine quidquam audierunt umquam; vel quod in aliqua orbis parte fuerint, quo ejus notitia non pervenerit; vel quod prius fuerint, quam ipsa existeret. Confirmatur autem, Iohannis verba non omnes, qui Christi sunt, complecti, ex eo quod subjungitur, caeteros mortuos non revixisse, donec mille annt complerentur. Nam hoc ad solos impios, eosve, qui Christi non sunt, referre, nimis durum videtur. Verisimile est enim, si hic esset sensus ejus loci, non dicturum fuisse Iohannem simpliciter, Caeteri vero mortuorum, ut dixit; sed potius, Caeteri vero mortuorum, qui ista fecerunt, aut quidpiam simile. Adde, quod ex fine capitis apparet, inter eos mortuos, qui non revixerunt in priore illa resurrectione, aliquos saltem fuisse pios, et in libro vitae scriptos. Dicitur enim ibi, apertum fuisse librum vitae, et judicatos fuisse istos mortuos, ex iis quae scriptae erant in libris, secundum opera ipsorum. et tandem subjicitur, si quis non inventus fuit scriptus in libro vitae, conjectum fuisse in stagnum ignis. quod certe clare ostendit, multos in libro vitae scriptos ex istis mortuis inventos fuisse. Constat igitur jam, de non


page 428, image: s428

contemnendo discrimine inter ista duo loca, nisi locus Apoc. allegorice accipiatur.

Sequitur discrimen ac dissidium multo evidentius, multoque majoris momenti, si locus Apoc: secundum Adversariorum sensum sit explicandus. Nam Paulus subjungit, Deinde, id est, resuscitatis iis, qui sunt Christi, in adventu ipsius, adfuturum finem. In loco autem Apocalypsis legitur, resuscitatis quibusdam multis Christi fidelibus, eos regnaturos mille annis cum Christo. Certe enim si hoc futurum est in terra, et sic durante etiam hoc seculo, finis adhuc longissime aberit. Quamquam vox finis in Pauli loco, ut ex consequentibus intelligi potest, non hujus seculi proprie, sed regni Christi finem videtur significare. ita ut, quomodocumque alioqui regnum istud, de quo in Apocalypsi, interpretemur, nisi allegorica aliqua ratione totus locus explicetur, evidens plane atque ingens discrimen atque dissidium inter istum et Pauli locum appareat. At excipiunt adversarii; immo ex Pauli verbis, quae statim subjicit, aperte constare, post Christi adventum, et resurrectionem ipsius fidelium, et ante finem multa intercessura; quae scilicet fient illor um mille annorum spatio, de quibus in Apoc: loco. adeo ut Pauli locus, et cum loco Iohannis mire hac in parte consentiat, et sententiam de commemoratione diuturna Christi in terris post adventum suum aperte confirmet. Qamvis enim Paulus ea verba protulerit, Deinde finis, ea tamen non ita accipienda esse, quasi statim adfuturus sit finis. nam illico ibi subjungitur, Cum tradiderit regnum


page 429, image: s429

Deo et Patri; cum aboleverit omnem principatum et omnem potestatem ac virtutem. ex quibus verbis apparet, post adventum quidem Christi et resurrectionem ipsius fidelium finem fore; sed non statim; verum, postquam deinceps ea facta fuerint, quae subjiciuntur. Adhaec respondeo, primum quod attinet ad priorem partem eorum, quae in Pauli loco subjiciuntur, id est, ad traditionem regni Deo et Patri, sine dubio id factum iri post Christi adventum, et resurrectionem ejus fidelium; sed neque hot ullum temporis spatium, nisi brevissimum requirit, nec quidquam aliud reipsa est, quam executio adfuturi finis: finis, inquam, ut ego libentius interpretor, regni Christi. traditione enim regni Deo et patri, finis Christi regni continetur, atque (ut sic loquar) efficitur. Iam vero quod attinet ad posteriorem partem eorum, quae ibidem subjiciuntur, id est, ad abolitionem omnis principatus, et omnis potestatis, ac virtutis, neque hoc similiter Christo ipso corpore praesente, longo tempore indiget. Sed neque ut id fiat, corporali Christi praesentia in terra quicquam est opus; praesertim, si recte intelligatur, quinam sint isti principatus, potestates, ac virtutes. Ex non paucis enim aliis locis satis constat, non homines hos esse, sed daemones. Praeterea, haec pars non ita accipienda est, quasi ista deinceps fieri debeant; ut postea ea demonstrabo. Et certe, si mens Pauli fuisset, docere, ista deinceps factum iri, praesertim vero, si aliquod longum temporis spatium, antequam perficerentur, intercessurum indicare voluisset; verisimile


page 430, image: s430

est prorsus, eum aliter locuturum fuisse, ac fecit, et dicturum, Deinde abolebit omnem principatum, et omnem potestatem ac virtutem, tradetque mox regnum Deo et patri, et erit finis. Nam ut locutus est, ejus verba ita accipi possunt, (ut quidem mox docebo esse accipienda) ut intelligatur, ista quidem fieri oportere ante finem, sed non tamen post Christi adventum, et ejus fidelium resurrectionem. Iam non solum Pauli verba ita accipi posse, ut modo dictum est, verumetiam omnino debere, demonstrant aperte ea, quae sequuntur. praesertim vero id quod v. 26 dicitur, ultimum inimicum abolendum esse mortem. Nam, si mors ultimus inimicus est, qui aboleatur, quomodo post resurrectionem Christi fidelium aboleri possunt, vel abolendi sunt omnes principatus, et omnes potestates ac virtutes? an non hi inter inimicos numerantur, vel potius praecipui sunt Christi inimici? Numquid ubi resurre xerint Christi fideles, inimica mors nondum erit abolita? quid magis absurdum, et secum manifeste pugnans excogitari potest? Caeterum, non modo ultimum inimicum abolendum, esse mortem, et consequenter post Christi fidelium resurrectionem non posse aboleri omnem principatum, omnemque potestatem ac virtutem, et necesse esse, ut ista omnia ante fuerint abolita; sed etiam statim post abolitam mortem, Christi regni finem adfuturum, probat manifeste id, quod, post mentionem abolitionis istorum omnium, illico addit Paulus. Inquit enim, Christum regnaturum donec illi subjecti fuerint omnes inimici ejus. Nam,


page 431, image: s431

si ultimus inimicus subjiciendus, mors est, certe, morte abolita, jam non amplius regnabit Christus. Vbi diligenter animadvertendum est, eos, qui Christo hoc tempore regnum non concedunt, et nondum eum regnasse volunt, nec non aliquos ex iis, qui, eum quidem nunc regnare confitentur, sed tamen nihilominus regnum istud ipsius in terris expectant, contra quos nos praecipue disputamus, vehementer? falli, existimantes verba illa Pauli, Oportet eum regnare, de futuro, id est, olim extituro regno accipienda esse; cum ex graeco verbo [gap: Greek word(s)] , quod praesentis vel praeteriti imperfecti temporis tantum est, perspicuum sit, necesse esse, ut Paulus de regno loquatur, quod jam reipsa sit. qui, si de extituro regno loqui voluisset, non aliter quam [gap: Greek word(s)] , aut [gap: Greek word(s)] , in futuro scilicet vel aoriste tempore, dicere potuisset. Iam, quod ita Pauli verba accipienda sint, ut, simulatque omnes inimici Christi ei fuerint subjecti, ejus regni futurus sit finis, seu regnum is Deo et patri sit traditurus, et voculam donec, usitatam in ejus verbis significationem habere, ut videlicet rei finem declaret, non autem. ut aliquando solet, simpliciter eousque rei durationem. Nec esse quod quis argutetur, Paulum quidem dicere, Christum regnaturum usque ad subjectionem omnium suorum inimicorum, sed non tamen negare, quin postea quoque sit regnaturus, id plane suadet, vel potius fateri cogit, quod absurdissimum esset, Paulum, cum ex professo de Christi regno agat, deque ejus fine nullum verbum de duratione ejus, etiam post


page 432, image: s432

subjectos Christi omnes inimicos, protulisse; praesertim vero, si adhuc mille annos et amplius duraturum esset. Verum praeterea, omnino Pauli verborum sententiam eam esse, quam diximus, docent, quae paullo post eodem loco scripsit, Cum autem subjecta ei fuerint omnia, tunc et ipse filius subjicietur ei, qui ipsi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Ex quibus verbis patet, tunc adfuturum finem regni Christi, cum illi omnes inimici fuerint subjecti. Cui sententiae consonat illud Dei ipsius in psalmo celebre dictum, a Christo et ab apostolis de Christo ipso interpretatum, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quod nemo sanae mentis negaverit, idem esse cum eo, quod hīc Paulus ait, oportere Christum regnare, donec illi subjiciantur omnes inimici ejus. Vnde etiam constat, id verissimum esse, quod antea diximus, Pauli verba nulla ratione de regno aliquando extituro, sed de eo, quod jam extiterit, accipienda esse. Nam certe, sessio Christi a dextris Dei, quae idem est quod Christum regnare, jam tum coepit, cum Christus assumptus est in caelum, Mar: 16. v. 19. Iamque igitur videant, quid agantii, qui loco illo Apoc. ut verba sonant accepto, ad regnum istud Christi terrenum probandum potissimum utuntur. sic enim Christum in terris ratione cunctis aspectabili, mille annis regnaturum concludunt, postquam ejus fideles plurimi resurrexerint. et tamen ex Paulo certissimum est, tunc desiturum Christi regnum, idque Deo et patri ab ipso traditum iri, cum ejus fideles a


page 433, image: s433

mortuis excitati fuerint. ac breviter, isti tunc plane Christi regnum istud coepturum statuunt, cum jam Christi regni finem adfuturum Paulus aperte docet.

Ex his arbitror, jam satis constare, locum illum Apoc. alle gorice interpretandum omnino esse, et sic nihil ex eo elici posse, quod regnum istud Christi in terris comprobandi vim ullam habeat. Quod si quis me interroget, quaenam sit ista ejus loci allegorica interpretatio, nihil pudebit confiteri, me hactenus eam ignorare, nec ex multis ejusmodi interpretationibus, quas a doctissimis viris, cum antiquioribus tum recentioribus, afferri cognovi, ullam mihi, nisi forte aliqua ex parte, probari. Quid auatem mirum, visionem, eamque propheticam, id est; de rebus futuris, non plene intelligi? An non hoc proprium est ferme omnium vaticinationum, ut scilicet non plane intelligantur, nisi post earum eventum? Nec sane necesse est in hac disputatione ejus visionis veram interpretationem tenere: sed satis omnino est, aperte constare, eam non ita esse interpretandam, ut ipsa verba sonant, id quod me ostendisse confido. Quamquam praeterea animadvertendum est, in ipsa visione nihil dici de loco, ubi regnent decollati isti propter Christum, et alii, qui ibidem vixisse, id est, revixisse, dicuntur. Dicitur enim tantummodo, eos regnare cum Christo, nec de Christo, qui e coelo in terram descenderit, ibi ulla fit mentio. Quare, cum certum sit, Christum in coelo regnare, videtur potius ibi dici, istorum una cum ipso Christo regnum, in coelo quam in terra esse. Nam, si quis dicat, postmodum


page 434, image: s434

ibidem affirmari, exactis mille annis, gentes quasdam a diabolo seductas, circuisse castra sanctorum et civitatem dilectam, respondeo, nihil prorsus cogere, ut isti sancti illi sint, quos revixisse, et regnasse superius dixerat. Et haec in praesentia satis esse volo, ad ostendendum, adversarios in es loco, qui praecipuus inter omnes, quos afferre soleant, esse videtur, nihil solidi pro sua opinione stabilienda habere.

Addam adhuc, quam brevissime potero, aliam rationem, quae sententiam istam de terreno Christi et suorum regno, semper mihi suspectam atque adeo plane invisam reddidit, quam alii nonnulli attingunt; praesertim vero Vrbanus Rhegius vir doctissimus in su is thesibus de Christi regno contra Chiliastas; quod opusculum a me cum quibus dam ex coetu communicatum, et nunc ei datum, qui secum ad Synodum afferat, ut diligenter atque accurate legatur, vehementer atque enixerogo. Nam certe ibi satis testimoniorum, atque argumentorum est, ad Christi regnum istud in terris futurum, labefactandum ac convellendum. Sed jam ad rationem breviter explicandam venio.

Vniver saenovi testamenti litterae, totaquae fidei nostrae analogia id potissimum quaerunt ac postulant, ut, istis terrenis rebus omnibus ne glectis atque pro nihilo habitis, quae finem sunt habiturae, quaeque mortalibus oculis aspiciuntur, ad res illas coelestes perpetuo adspiremus, quae sunt aeternae, et mortali homini inaspectabiles. cujus rei praeclarum ac disertum testimonium, inter alia plurima extat ad finem cap: quarti posterioris ad Corinthios. Sed etiam insignis valde


page 435, image: s435

est locus ille similiter ad finem tertii capitis epistolae ad Philippenses, ubi scriptum est, nostram conversationem, vel potius, ut graecum verbum sonat, tamquam propriae civitatis jus atque usum, in coelis esse, unde et servatorem expectamus Dominum Iesun: Christum, ut intelligas ibi coelorum appellatione, non quidem omnem locum ubi Deus regnet, suoque favore et benignitate adsit, quemadmodum non pauci, similia testimonia eludentes, intelligendum contendunt; ses omnino locum illum, ubi nunc Christue praesens corpore habitat, qui cum hac nostra terraubi nos diutissime regnaturos esse isti contendunt, nihil commune habet, immo ubique in sacris litteris ei opponitur. Atqui si hīc in terris tamdiu regnaturi sumus, hocque saltem ex parte, futurum est praemium fidei ac loborum nostrorum, quomodo fieri potest, ut de hac ipsa terra non cogitemus assidue, vel, ut terrena omnia negligamus et posthabeamus? Quid aptius ad homines a coelesti illa et spirituali, ac paene angelica vita una cum spiritus paupertate, id est, humilitate conjuncta, retrahendos atque, abducendos, ad quam divina omnia ferme novi foederis oraculae nos adhortantur atque impellunt, quam expectatio diuturnae felicitatis in hac ipsa terra, ac terrena, quantumvis alioqui sanctissima ratione, auctoritatis et potentiae administrationis? Certe quale proemium est, quod agendae vitae expectatur, talem fere necesse est ipsius vitae rationem esse. Neminem autem hīc meis verbis turbari aut offendi velim. scio enim (id quod ab ipso initio sum fassus) multos ex coetu esse,


page 436, image: s436

qui regnum istud expectant, et tamen pii sunt revera, et vitam plane spiritualem degunt, aut certe degere perpetuo student. Verum hoc loco rei ipsius per sevis et natura a me inspicitur et consideratur, et, quid fieri sit verisimile, non autem quid reipsa fiat; cum multa sint, quae, Deo juvante, impedire possunt, quominus quis ex concepta perniciosa per se opinione, quidquam vitii contrahat. praesertim, si jam virtutis sit studiosus cultor, antequam hujusmodi imbibat opinionem. Caeterum negari non potest, vim per se praemii vitae agendae eam esse, quam dixi. Hinc Christus, non quidem in terris, sed in coelis copiosam esse mercedem nostram affirmavit, et similia dicta saepius repetiit. ut scilicet, dum veram nostram mercedem exponeret, simul nos ad coelestis vitae rationem, et mercedi nostrae consentaneam invitaret. Nam quod idem dixit, mites possesuros terram, ad locum Psalmi 37. 11. ubi eadem sententia adverbum legitur, sine dubio allusit. ibi autem sententia ista, pro eo tempore, et sub vetere foedere, in quo terrena sunt promissa, ut ipsa verba sonant, intelligi poterat. At vero a Christo novi foederis mediatore usurpata, in quo foedere promissa coelestia sunt, mystice omnino est accipienda. Posset haec ratio pluribus confirmari, et exactius ac plenius multo explicari atque concludi. Sed his paucis quae dixi contentus esse volo,

Innumera alia, ad sententiam de terreno isto Christi et suorum regno plane dissuadendam, sese dicenda offerunt, verum nec temporis angustia, nec morbi


page 437, image: s437

reliquiae ea me scribere permittunt. Vnum tamen, quod apud me est maximi ponderis, breviter attingam, et mox finem huic scripto imponam. Dico igitur, sententiam istam vel penitus dissuadendi, vel saltem, ut ne ea publicetur, monendi, vim maximam habere. quod, si ea vera esset, aut certe, si publicanda foret, Christus et apostoli eam aperte docuissent. hoc autem eos non fecisse, et novi testamenti lectio unumquemque satis docere potest, et id satis ostendit, quod alioqui nullo modo fieri potuisset, ut totus orbis christianus per complura secula eam pro falsa et ridicula habuisset. Siquidem orbis christiani universi error aliquis, potest fortasse, etiam per longum tempus, esse in re aliqua credenda et affirmanda, quae Christi et apostolorum dictis minus sit consentanea, sed in ea paenitus rejicienda et neganda, quam aperte vel Christus, vel apostoli docuerint, nullo prorsus pacto. nec ejusmodi erroris exemplum, sed ne levissimam quidem umbram quisquam inveniet umquam. Quare caveant diligenter ii, qui sententiam istam hodie urgent, ne, etiamsi vera esset, id palam facere contendant, quod Deus obscure tantum indicare voluerit; ob eam forte caussam, ne Christi fideles de terra, terrenisque rebus curandi, aut cogitandi occasionem inde sumant; aliud nihil obscura ista indicatione quaerens, quam, ut, cum res evenerit, appareat, eam praefinito jam ab antiquissimis temporibus ipsius consilio et decreto evenisse. Nam in hunc praecipue finem propheticae praedictiones existunt, quo notum fiat, Deum esse, eumque humana haec curare. Iam quidquid


page 438, image: s438

de terreno isto Christi et suorum regno, (si id futurum tamen est, quod ut credam nullo modo adduci possum) in sacris litteris continetur, id ad propheticas praedictiones potius, quam ad divina evangelicaque promissa, referendum esse, ne illi quidem ipsi, qui illud expectant, fortasse negare audebunt. Quamobrem regnum istud omnino expectandum esse docere et divina oracula, ut de ipso loquentia, interpretari ejus tantummodo est, qui prophetico spiritu sit praeditus, quique, ut pote ab ipso Deo edoctus, ejusque spiritu afflatus, qua dicit, constantissime asserere atque asseverare non dubitet; non autem ejus, qui compluribus scriptis, divinis licet, testimoniis, et rationibus atque argumentis, quamvis ex sacris litteris petitis, ad ea, quae dicit non tam aliis, quam sibi ipsi probanda ac persuadenda indigeat, et si quis cum melius doceat, ab eo discere, sententiamque mutare sit paratus. Coetus ob alias caussas, ut omnes sciunt, pessime audit. Cavendum est, ne ejusmodi exoticis, et jam diutissime a toto orbe christiano explosis opinionibus in illum invehendis, iisve in eo asserendis, aut etiam disputandis, invisus plane iis etiam, qui serio pietati student, merito reddatur. praesertim, si opiniones istae nullum secum spirituale tommodum afferunt, sed potius gravia incommoda et pericula, qualia opinionem de Christi in terris regno isto secum afferre, ostendi. Necdum videre possum, quid spiritualis commodi, vel minimi quidem, ex ea proficisci queat. Nam quod quidam affirmant, hac ratione Iudaeos, ad lesum Nazaranum pro Christo agnoscendum,


page 439, image: s439

allici, egregie falluntur isti, pace eorum sit dictum. Cum potius nihil magis Iudaeos inde retrahere possit, quam, si videant, eos, qui lesum pro Christo habent, praedictiones de Christo et ejus re gno, ex quibus solis ipsi de iis rebus veritatem petunt, et petendam esse contendunt, ita, ut ipsa verba sonant, interpretari. Exclusis enim in praedictionibus istis, alle goricis interpretationibus, nihil est, cur ipsarum vi lesus Nazarenus pro Christo sit habendus, immo cur non pro tali nequaquam sit agnoscendus. Deus pro sua bonitate coetui universo, et singulis, qui ex eo sunt, adesse et in hac Synodo, et semper velit; nec permittete, ut quidquam ab ipsis vel statuatur, vel doceatur, vel etiam credatur, quod verae pietati ulla ratione officiat, aut adver setur. Dat. Cracoviae 17 Septembris 1589.

Ad CHRISTOPHORUM Ostorodum. Goslariensem, Pastorem Ecclesiae Christi Smiglensis. F. SOCINI EPISTOLA I. Salutem a Deo et Christo, etc.

Praestantossime vir, frater in Christo honorande atque carissime. Quod parandis et concinnandis subinde ad impressionem foliis Disputationis meae de Iesu Christo servatore, cogor esse intentus, non miraberis si aliquanto tardius, idque sine ullis prooemis ad gratissimas tuas litteras 28 Iulii datas respondebo.

Primum igitur quod attinet ad ea, quae scripsi de


page 440, image: s440

loco Heb: 7. v. 6. scias in Polonica Antivujeki editione abundare voculam, y; in verbis illis pag: 58. troche przed tym y na ostatku/ quod ego credidi in Polonico idiomate haud ineleganter fieri; nec interim amphiboliam animadverti. Itaque delenda est vocala ista, addendaque haec aliis istius edui libri correctionibus. Iamratio illa mea ab absurdo ducta, si nomen Adon, simpliciter et absolute positum, sequeretur post nomen iehova, in stantiis sive exemplis tuis non potest attingi nedum labe factari, cum in exemplis istis non sit vox Adon, aut Rex, post vocem vel iehova, vel iehova simul et Altissimus, simpliciter et absolute posita; sed cum tali accessione, quam tu ipse fateris corrigere, si qua humilitas est in voce Adon. Sed objicis, hanc ipsam accesionem legi in ipso loco de quo agitur. Atqui ego, ini Ostorode, diserte, cum ratione illa sum usus, praefatus sum, me illa uti, si secundum vulgatam editionem locus legi debeat; secundum quam accessio ista non legitur. Mihi autem cum iis erat disputatio, qui vulgatam editionem omnibus anteponunt, id quod ibidem postmodum commemoravi, et adversus ipsos Antagonistas ursi. adeo, ut ipsa luce clarius sit, me ex ipsa modo vulgata, loci lectione rationem illam meam desumpsisse. Quod ubigque in eo Psalmo iehovae tantum mentio fiat, excepto isto uno loco, ubi Adon habetur: hoc non tollit, quin in isto uno loco de alio quam de ipso tantum iebova sit sermo; cum certum sit, nomen Adon, etiam cum additione illa, non ipsi iehovae tantaum, sed homini quoque Christo iesu convenire posse; quemadmodum


page 441, image: s441

a me probatum ibi fuit. Verisimile autem est, nomen istud in Psalmo de Christo homine intelligendum esse, cum videamus illius epist: scriptorem ipsum hunc locum de Christo interpretari, si modo hunc locum ille intellexit. qua de re postea. Prius enim aliquid dicendum est de iis, quae objicis alteri meaeistius in epist: illa loci interpretationi. Ais igitur, illam ita coactam esse, ut multis cavillis sit obnoxia, et nominatim huic, quod videbitur omnino sequi, Christum esse illum unum Deum, si velimus locum, qui de illo uno Deo loquatur, ad Christum accommodatum fuisse. Huic cavillo spero me et in loco isto, et in non paucis aliis, tota illa mea Refutatione, diligenter obviam ivisse. Et si quis est qui credat, se posse effugere, quin cogatur fateri multa, aut certe aliqua, quae in propheticis scriptis de uno illo Deo aperte dicuntur, ad Christum in scriptis evangelicis et apostolicis accommodata fuisse, idque secundum ipsius spiritus sancti mentem, qui ista protulerat, factum esse; is, judicio quidem meo, in maximo errore versatur. Iam quod subjicis, me sine ullo testimonio nude affirmare verba illa de illo uno Deo dicta, propterea ad Christum accommodata fuisse, quia per Christum erant unum illum Deum angeli adoraturi, animadvertas, terogo, satis mihi esse, si, propterea quia in Christo et per Christum (sic enim ipse loquor) angeli Deum adoraturi erant, potuerant verba illa Psalmi, licet de ipso Deo dicta, ad Christum accommodari. Sic enim planum sit, Adversariorum argumentum, ex ista (ut sic loquar) accommodatione


page 442, image: s442

ductum, nullas vires ad id probandum habere, quod ipsi volunt. id quod a me ibi quaerendum erat; nec praeterea aliud quidquam. Potuisse autem accommodationem istam ob eam caussam fieri, quam ego attuli, nemo, arbitror, negare jure queat. Nam quod addis, non dici angelos laudare Deum per Christum, et Christum istius laudis participem esse, et denique nusquam legi, Deum per angelos a quoquam laudatum fuisse, (quamquam ego non de laudatione sed de adoratione locutus sum, et Polonus interpres potuit, ni fallor, id verbo Chwalic significare) id quod me voluisse dicere arbitraris, ut ostenderem, cur scriptor ille divinus locum illum psalmi ad Christi supra angellos excellentiam demonstrandam afferre potuerit, sed me nimis obscure interim id dixisse et demonstrasse ais; Considera (quaeso te) nequaquam mihi istud ostendendum fuisse nisi ex accidente, quatenus scilicet probandum mihi erat, locum Psalmi, quantumvis de ipso Deo loquentem, ad Christum hominem accommodari potuisse, quod abunde praestitisse videor. Hoc enim probato, statim per se apparet, quomodo hinc colligatur Christi hominis excellentia supra angelos; quandoquidem simul probatur, angelos ipsos debere Christum hominem adorare. An non qui adorari debet, manifeste excellentior est illis, a quibus est adorandus? An non haec ipsa est tacita quidem, sed tamen omnibus conspicua ratiocinatio ipsius auctoris, ob quamcumque tandem caussam ad Christum testimonium illud sacrum accommodaverit? Nihil igitur orat


page 443, image: s443

opus, me demonstrare aut dicere, nusquam legi Deum per angelos a quoquam laudatum, id est adoratum fuisse (hoc enim ex tota ista ratiocinatione, quam mihi tribuis, me haud dixisse libens fateor, reliqua et apertissime dixi ac repetti, et vehementer suis locis ursi) cum neque haec sit ratio ostendendi, quomodo, mea loci explicatione admissa, ex testimonio illo consequatur, Christum angelis esse pvaestantiorem, sed illa quam dixi, et quae omnibus est apertissima, nec me de ejusmodi ratione explicanda magis sollicitum esse oporteret, quam fuerit auctor ipse de ratione reddenda, cur, si testimonium illud ad Christum pertineat, htnc concludendum sit, Christum esse angelis praestantiorem. Caterum quod arbitraris, satius esse credere testimonium illudnon esse ex illo psalmo, et ita credendi quatuor caussas affers, de hoc ego tecum non contendam. Tantum dicam, me non dubitare, quin facile caussae istaerefelli possint. praesertim si diligenter animadvertatur, quamodo aliquando veteris testamenti testimonia in novo testamento citentur et satis constare, psalmum illum ad Christi et regnum mystice pertinere, (in graeca certe editione, psalmus iste hunc titulum habet, Psalmus Davidi quando ei terra restituta est) et propterea admodum verisimile esse, et quasi necessarium, ut hunc Psalmi locum auctor ille intellexerit, cum nusquam alibi in Hebraico codice similis sententia legatur. Dixi autem in Hebraico codice; quia in graeco alio in loco ipsissima illa verba leguntur, quaecitantur a scriptore illius epistolae:


page 444, image: s444

adeo ut ex tuis illis quatuor caussis, posteriorestres nullum ibi locum habeant. Nam de prima nihil est quod quaeram, qualis enim ea sit, vix teipsum ignora re existimo. Locus est in cantico Mosis Deut. 32 post v. 42. ad quem si respexsse auctorem epist. ad Heb: velimus, multo difficiltus fortasse fuerit ostendere, quomodo illum ad Christum accommodare potuerit, nisi Christus sit ille unus Deus,

De altero loco ejusdem auctoris eodem cap. v: 10. nullo pacto tetum sentire possum. teque rogo, ne facile credas, tibi aliquid divino consilio patefieri, nisi validissimae, atque adeo inexpugnabiles rationes adsint, quae id persuadeant. quarum ne umbram quidem hīc existere, mihi videtur. Caussae propter quas meam interpretationem nunc rejicis, vel saltem coactior, ut semper ea tibi etiamnum videtur, nullum pondus habere possunt, si id admitutur, quod ante ommino admittendum esse dixi, et in ipso Antivujeko non uno in loco ostendi nempe, quae de Deo ipso in propheticis scriptis leguntur, saepe ad Christumreferri, seu de Christo in novi testa menti scriptis exponi. Satis habuit auctor epistolae ad Heb: testimonia afferre, de quibus in confesso esset, agi in illis de futuro Messia; nec sine hoc ausus ille, sine dubio, fuisset ad Cbristum ulla sacratestimonia accommodare. cum hoc vero, quid proclivius, quam ea, quae in ejusmodi testimoniis de Deo ipso dicuntur, ad Christum, de cujus vel adventu, vel factis, vel regno, vel gloria interim agatur, accommodare; per quem videlicet, et in quo Deus ipse vniat, faciat, regnet ac glorificetur? Nam


page 445, image: s445

quod ipse negas Psalmi locum de Christo loqui, id nimirum negas quod caeteriomnes agnoscunt, resque ipsa loquitur. Considera, quaeso, aliquanto diligentius, quae scripsi ad finem examinationis ejus loci pag. 76. Etenim, si fortasse, cum negas in psalmo illo de Christo vorba fieri, intelligis illum non nominari, sed Deum tantum, videbis hoc ipsum potissimum meae explicationi favere, cum alioqui Chisitano homini luce meridiana clarius esse debeat, ibi de iis, quaeper Christum Deus facturus erat, et hoc sensu, de ipso Christo, vaticinationem esse. Iam quod attinet ad explicationem tuam, vel hoc unum demonstrat, eam non posse sustineri, quod necesse est, ut vel in proferendis testimoniis de Christi excellentia supra angelos, auctoris sermo, cum verba illa Psalmi recitat, continuetur, vel per apostrophen abrumpatur. Si continuetur, necesse est, ut Psalmi verba afferantur ad Christi excellentiam probandam, id quod tua explicatio negat; Sin abrumpitur per apostrophen, ut te sentire necesse est, quando vis ita locum verti, ut Castellio cogitaverat, nempe hoc pacto; Tu vero Domine et c sequitur, verba ista non esse allata ad aliquid probandum de quo ibi agatur. quod tu tamen omnino vis. Vis, inquam, allata esse ad probandum caeliterraeque aliquando interitum, ut inde appareat, Christi regnum divinum spiritualeque credendum esse, et merito ei dictum fuisse, Sede a dextris meis, quemadmodum statim subjungitur. Miror te, qui ab omni coacta hujus loci explicatione tantopere abborres, omnium coactissimam, adeoque, ut sic dixerim, plane


page 446, image: s446

impossibilem probare. Primum enim, ut dixi, quod nec sermo continuetur, nec per apostrophen abrumpatur, vel si per apostropben abrumpitur, interim afferatur testimonium ad aliquid probandum, de quo ibi agatur, hoc fierinullo modo potest. Deinde ratiocinatio ista, Coelum et terra perthit: ergo Christiregnum divinum est et spirituale, cum Christiregnum sit futurum aeternum, non solum coactissime ex auctoris illius verbis elicitur, sed ipsa per seprobanda non est. Christi enim regnum, ex quo videlicet ipsius Christi personae dignitas et excellentia apparet, non simpliciter et absolute aeternum est futurum, sed respective, id est quam diu caedum et terra stabunt; idque praedictum fuit psal 72. et 89. ubi mystice habetur, Christiregnum cum sole et luna duraturum. Et sane Paulus 2. Cor. 15. apertissime contestatur, post hujus saeculi finem Christi quoque regnum, in ipsius videlicet Christi persona, finem habiturum. Quid plura? ipsa verba Psalm: 110, quae postmodum hoc loco afferuntur, idem ostendunt, eum sessurum, scilicet Christum, ad dexteram Dei, id est regnaturum, donec subjiciantur ills omnes inimici ejus, diserte testantur. Hinc enim satis aperte colligitur, Morte devicta ultimo omnium inimicorum, qui Christo subjici debent, Christi regnum desiturum. Atqui non prius coelum et terra peribunt, quam mors devicta a Christo fuerit, id est, immortalitate, ii qui Christi sunt, ab ipso fuerint donati. Nec obstat id, quod dicitur Psal. 45. et ab hoc auctore positum fuerat, Thronus tuus in saeculum saeculi. Non enim verba ista, in


page 447, image: s447

saeculum saeculi, absolutam aeternitatem necessario significant; alioqui de Solomone, sub cujus typo haec de Christo dicuntur, enunciari non potuissent. Agnosco equidem ego ipse aeternam duraiionem regni Christi, etiam post caeliterraeque interitum, ut apparet ex iis quae scripsi, rationem reddens cusscriptor noster verba illa Tu autem idem es et c. recitasset. sed aeterna ista regni Christi duratio ad ipsi Christiper sonae excellentiam proprie non pertinet. Praeterea quid est (te obsecro) quod ais, voluisse scriptorem illum ex interitu coeli et terrae colligere, merito Christo dictum fuisse, Sede a dextris meis? Nam aut constabat. verba ista Christo dicta fuisse, aut non constabat. Si constabat, an non satis erat illa proferre in testimonium excellentiae Christi? An fortasse, quamvis constaret Christo fuisse dicta, tamen dubitari poterat, utrum hoc merito factum fuissei? quid absurdius? An ulla ea de re quaestio erat? Certe nulla. Quod si non constabat, quomodo (quaeso) ex coeli terraeque interitu consequitur, verba ista Christo dicta fuisse? Scio quidem te ita acutum esse, ut ista ne somniav eris quidem. Scopus tuus est, ostendere, scriptorem illum voluisse probare, Christi regnum divinum esse et spirituale. Verum hoc vel per se probant verba ista psal. 110., ut certe probant: quemadmodum ex Petri verbis colligitur Act. 2. v. 34. et sic nihil nesesse erat de coeli et terra interitu testimonium cum illis conjungere. Aut per se non probant; et sane nihil prorsus momenti illis ad id probandum, affert testimonium de coeli et terrae interitu cum illis conjunctum.


page 448, image: s448

quod tantummodo videtur aliquid momenti adid probandum habere, si conjungatur cum superiore testimonio ex psal. 45 prolate, de aeternitate regni Christi. qua de re satis jam dictum est. Ad haec velim consideres, quantopere sit absurdum ut ad confir mandum aliquid de Christo dictum, quod simul dicatur duraturum donec coelum et terra steterit, (ut ostendi reipsa fieri in testimonio isto psal, 110. propter verba illa, donec ponam etc.) proferatur testimonium de coeli et terrae interitu. Breviter, cum, ut tibi ipsi videtur, men illius scriptoris fuerit probare, Christi regnum esse aeternum, idque divinum ac spirituale; alterum probatur ex testimonio Psal. 45, alterum vero ex testimonio isto psal. 110. neque quidquam attinuit testimonium de coeli et terrae interitu, ad utramvis ex istis probandam, huc infacire. Vere enim infartum tostimonium istud dici posset, quando net scribendi ratio et consuetudo, net res qua de agebatur aut requirit, aut etiam ferre potest, ut testimonium istud, in istum finem a scriptore illo allatum fuerit. Postremo considera, nullam dignam caussam fuisse, cur scriptor iste recitaret verba illa postrema ejus loci ex psal. 102., Tu autem idem es, et anni tui non deficient, si locum illum propterea attulit, ut coeli terraeque interitum probaret. Ea enim nihil omnino huc pertinent. Quod enim ipse videris sensisse, ideo ea fuisse recitata, ut, cum postea allatum est testimonium ex Psal: 110, appareret, quisnam ille sit ad cujus dexteram Christus sedere jubeatur, aut certe ut constaret, istum in aeternum, etiam post coeli


page 449, image: s449

terraeque interitum duraturum; hoc nullo pacto admitti potest. Satis enim superque ex ipso Psalmo 110 apparet quis iste sit. Iehova enim ibi diserte verba ista dicens inducitur, et satis similiter superque notum omnibus per se est, Deum seu Iehovam numquam desitirum. adde, quod hīc Dei seu Iehovae perpetuam, ut sic dixerim, indeficientiam istam sempiter namque durationem commemor ari nihil attinebat, cum ipsa sessio Christi ad dexteram ejus nihilominus possit esse temporaria, quinetiam in ipso testimonio, quod de ipsa afertur, tantisper duratura dicatur, donec subjuiciantur Christo omnes inimici ejus. Multa dixi, sed adhuc plura dicere potuissem, ut ostenderem explicationem sive interpretationem tuam nullo prorsus pacto mihi probari posse. Verum et ea ad explicandum difficiliora sunt, et otium, quantum ad eam rem esset opus, non habeo. Deleo sane me tecum hac in re non habeo. Doleo sane me tecum hac in re non posse sentire. sed multo magis dolebo, si et tu, et isti multi quos tecum sentire scribis, in eadem sententia perseverabitis. quod ut, quantum in me est, ne fiat, propterea hunc laborem eam refutandi sumpsi. Scio enim quantopere in disputationibus, quas idemtidem istic cum adversariis habetis, ejusmodi sacrorum oraculorum interpretationes, divinae veritatis cursum retardare queant.

De septem illis spiritibus, quos invocatos fuisse a Iohanne scripsi, primum dico, me libenter, cum nihil necesse mihi sit eo loco invocationis mentionem facere, ut is ad hunc modum legatur statuere, iäko stußnie jans, mogk od onych duchow kastiy pokotu


page 450, image: s450

zadac. Deinde affirmo, me ibi non simpliciter dixisse, istos septem spiritus fuisse invocatos, sed qua ratione invocati fuerint explicasse, nempe gratiam et pacem ab ipsis optando. Nihil igitur aliud, quod attinet ad spiritum sanctum invocandum, ex meis verbis colligi potest, quam posse nos a spiritu sancto gratiam et pacem optare, et hac demum ratione illum invocare. Qua in re ego quidem nihil omnino absur di animadverto. quemadmodum enim ibi dixi, si septem illi spiritus sunt Christi virtus seu potentta, gratiam et pacem ab ipsis optare, nihil aliud fuisse, quam ab ipso Christo haec eadem optare, sic dico, gratiam et pacem a spiritu sancto optare, nhil aliud esse, quam ab ipso deo optare. cum nihil aliud esse, quam ab ipso Deo optare. cum nihil aliud sit spiritus sanctus, quam virtus et potentia Dei. Mihi quidem (et credo itidem aliis plerisque) per suasissimum est, etiamsi nullum ejusmodi exemplum in sacris litteris extaret, nihil prosus erraturum illum, qui a Dei seu gratis, seu potentia, seu favore nominiatim aliquid alicui optaret. Quicquid periculi hac in re esse potest, ex eo pendet, si spiritus sanctus cense atur esse persona, ab ipso Deo domini nostri Iesu christi patre distincta. id quod a me in opere ilo non solum negatur, sed etiam falsum esse ostenditur. Haec volui ad te scribere de iis, quae hactenus in meo Polonico antivujeko abs te notata ad me misisti, ut candide et libere, sicut tu mecum, vicissim ego tecum agerem. id quod si facere perexerimus, non dubito, quin utrique nostrūm hoc utilissimum sit futurum. Et quia statim post impressam Disputationem de Iesu


page 451, image: s451

Christo servatore, im primetur, Deo dante, Antivujekus latinus, propterea te rogo, ut per fratres, qui ad nos redibunt ex synodo, velis ad me mittere quidquid amplius in Polonico notaveris, ut possim in tempore, ubi opus mihi videbitur, ex monitu tuo librum emendare. Interim pro eo, quod jam ad me misisti summas gratias ago, tametsi hīc non tam mea, quam ipsius Ecclesiae res agi videtur.

Quae ad me scripsisti de libello meo de baptismo. praeter modum grata mihi fuerunt. Nam si non alium fructum hinc sperare possum, hunc saltem extiturum video, quod veritas hujus rei in Ecclesia nostra inquiretur; quod ego jamdiu (nec in juriā, ni fallor) percupivi. Deum certe orare non de sinam, ut quamprimum id fiat, et, re bene discussa, aliquid statuatur, quod ad salutem multorum, et divinae veritatis propagationem pertineat. Vale in Domino Iesu. 13 Septemb. 1595.

Tuus in Christo. F Socinus.

Ad eundem CHRISTOPHORUM OSTORODUM F. SOCINI EPISTOLA II.

PLurimum dolui, vir praestantissime, et frater mihi in Domino Iesu vehementer colende, quod tabellarius, quem, cum tuis litteris ante sex circiter septimanas, ad me miseras, ad me ipsum non pervenerit, sed hospiti meo, qui in alio suo praedio hinc aberat,


page 452, image: s452

redditis litteris, statim abierit, nec sibi responsum ad eas, ut referret, injunctum fuisse, quidquam dixerit, aut certe non urserit. Respondissem enim, quantumvis ex tempore, ad id quod a me quaerebas de loco, Tu es Petrus etc. tametsi locus est difficilis, non tam per se ipse, quam propter varias diversorum praestantium virorum ejus explicationes. Litteras tuas non nisi post nonum diem accepi, et cum nula spes esset, ut cito ad te responsum mittere possem, desperans, illud in tempore a te acceptum iri, nihil, nisi ubi sese nuncii facultas offerret, ad eas mihi respondendum esse statui, et quod petitioni tuae non satisfecissem excusandum. Interim tame ad locum istum explanandum animum adjeci, et mox explicationem satis longam atque uberem scribere institui. quam ad exitum sere perduxi, et si pueri, qui illam describeret, mihi copia esset, una cum his litteris ad te mitterem; ut quamvis occasio, proter quam, ut aliquid in ista Christiverba commentarer, a me petieras, elapsa fuerit, possis tamen, si posthac eo de loco aut publice aut privatim disputandum tibi fuerit, aliquantum fortasse hoc meo labore adjuvari, quem ego propter te potissimum libenter suscepi; quamvis non sim nescius, si ipsemet eundem suscepisses, me in loco illo enodando facile superaturum fuisse. Sed quod in praesentia fieri non potest, brevi, ut spero, fiet, mittamque ad te commentariolum istum meaum, de quo judicium tuum vehementer expeto. Illius nihilominus caepita, quam brevissime hīc tibi exponam. Primum censeo, verba illa, Supet hanc


page 453, image: s453

Petram, ad ipsum Petrum referenda esse, et fateor super Petrum aedificatam fuisse Christi Ecclesiam, non tamen solum, cum et super alios Apostolos illam, sive Christianos homines, qui idem sunt quod Christi ecclesia, aedificatos fuisse constet. Apoc: 21. 14. Ephes: 2. v. 20. Deinde, portas inferorum non praevalituras adversus eam, interpretor (quemadmodum etiam, si recte memini, in responsione mea ad Gabrielem Eutropium pro animadver sionnibus in theses etc. collegii Posnaniensis interpretatus sum) non fore, ut, qui veri sint Christiani, in statu et conditione mortuorum maneant, seu in ea retineantur. Claves regni coelorum dico esse, certam scientiam et cognitionem rerum omnium, quibus ei sit opus, qui vel hīc inter eos numerari velit, in quibus Deus per gratiam suam habitat, vel beatae immortalitatis particeps esse; qua scientia et cognitione Petrus, qui eam habiturus esset, et aperire et claudere regnum caelorum aliis posset, id est, declarare ac pronunciare, quinam in istorum, quos dixi, numero sint, quive beatae immortalitatis participes sint futuri, et qui minus. Ligandi et sovendi facultatem et auctoritatem ad homines tantum passive referendum doceo; homines vero ligari dico, cum e numero Christi discipulorum ejiciuntur, aut in eum non recipiuntur; solvi vero, cum in eundem numerum reponuntur, sive prius inde ejecti, sive ab eo antea perpetuo alieni. Hae sunt, ut dixi, capita commentarioli hujus mei, cujus praecipuus scopus est, ostendere, Petro ibi nihil fuisse promissum, quod aliis etiam Apostolis datum


page 454, image: s454

non fuerit, et quae fuerunt promissa, magna ex parte longe alia esse, quam plerique senserint, praecipue vero pontificii, qui nihil istorum recte interpretati sunt. Ex agro Luclaviciano die 2. Decembr. 1599. Tui studiosiss. in Christo frater ac servus. F. Socinus.

Ad eundem CHRISTOPHORUM Ostorodum Racoviam EPISTOLA III.

DOminus Rupnovius noster promisit se ex Ostroviano suo missurum isthuc libellum, de quo excudendo agitur, latinum; quem si, ut spero, acceperitis, et vestro et meo desiderio satis fieri plane poterit. Vt enim vos (quamquam utrumque utrique desideramus) id cupitis maxime, ut libellus iste vere Polonice loquatur, et a quolibet polonicae linguae gnaro facile intelligi possit: sic ego potissimum opto, ne polonica verba ulla ex parte aliam sententiam in eo sonent, quam ipsa latina verba ferunt: nam vel minima diversitas, maximum momentum, ut probenosti, in ejusmodi scriptionibus interdum habere solet. Possent, si vobis videretur, ab ipso initio, statim in altera post titulum seu inscriptiovem pagina, nec ullius nomine, nec ad ullum inscripta hujusmodi verba poni. Vera et stabilis perpetuaque inter utrumque coetum, qui Papatui in his regionibus vale dixerunt, concordia, quae hactenus frustra ab ipsorum altero tentata est, in eo maxime ac potissimum, velpotius solum


page 455, image: s455

consistit, ut utraque pars pie ac sancte, ex Christi praescripto vivere, omnibus viribus conetur et studeat. quod quia admodum difficile est ut ab Evangelicis fiat, donec sua quaedam dogmata retinent, nec modum suarum Ecclesiarum regendarum mutant, propterea editur hic libellus, quo id ita se habere ostenditur, et ob eam caussam qui in illo coetu sunt pietatis studiosi, ut alteri coetui sese adjungant sedulo monentur, praesertim cum aliae etiam sint caussae, cur id facere debeant, quas scriptum hoc legendo, quisque nullo negotio deprehendere poterit. Commendo tibi negotium Radecianum, cum propter ipsum adolescentem, tum propter ipsum universum coetum, quae hīc latius non explico satis enim abunde coram id feci. Fratres ex me amantissime salutabis, proecipue vero Dominum Lubieniecium, et Dn. Moscorvium. Statorius noster satis recte valet Dei gratia. Habuit proxime conciones duas in initium Evangelii Iohannis, usque ad v. 19. quibus non solum nobis omnibus, sed etiam quibusdam esteris qui aderant, satis fecisse videtur. Ipse sua sponte eas se litteris mandaturum est pollicitus, quod ut faciat, ego, qui ipsi ut eas haberet auctor fui, vehementer sum cohortatus. Spero enim illas non parvo usui ad veritatis cognitionem promovendam futuras. Deus istam vestram Synaxim suo spiritu foveat, ut inde effectus manent, qui ad ipsius gloriam, et eorum qui convenerint salutem pertineant. Vale in Domino Iesu. Ex Luclaviciano Blonscii die ultimo anni 1599.



page 456, image: s456

Ad FAUSTUM SOCINUM Christophori Ostorodi Epistola.

PRaestantissime frater, ingentes tibi gratias ago pro insigni ista humanitate tua, qui non solum illa mecum communicaveris, sed illorum alterum, a me rogatus ut mihi gratificaveris, scripseris. Multum (credas mihi frater in Domino charissime) mihi gratulor, et gaudeo de isto commentariolo, in quo Dominus per te satis large, non exiguos divinae scientiae thesauros nobis expromsit. Sit Deus laudandus in aeternum.

Aliud est quod te velim, mi frater in Domino, quaeso, ne molestum sit te longa scriptione onerari, ne graveris rogo mihi aurem commodare. Primum est. Necessarium est ad fidem et salutem, credere Evangelium Mathaei, et non Thomae, retipiendum, quod ex scripturis haberi non potest etc. Ergo erit quaedam traditio, et consequenter etc. Menini te mihi hujus rei solutionem, cum esses Racoviae afferre, sed quae mea est tarditas, vel potius stupiditas, non bene illius recordor.

Alterum est, quod in tractatulo de fallaciis, a te aliquando in mei gratiam conscripto, majoritatem charitatis, de qua Paulus agit I. Cor. 13. 13, putas esse durationem quandam. at malo tua verba adscribere. Pontificii (inquis) non animadvertunt, ibi Paulum agere de majoritate respectu durationis etc. Sed cum duratio ista nulla alia esse possit, quam quae in hoc saeculo detur, quomodo charitas erit major fide et spe, aeque diu in Ecclesia duraturis, non datur


page 457, image: s457

enim vita aeterna, nisi credentibus et sperantibus. Sum igitur in ea sententia, istam majoritatem non esse durationem aliquam, sed id, quod illa sit tamquam complementum seuperfectio, vel potius spiritus seu vita quaedam fidei et spei. quemadmodum similiter fere, ut meministi, sanctus Iacobus de fide et operibus bonis in sua Epistola loquitur. Accedit huc, quod in toto isto loco a versu 8. incipiendo, usque ad finem capitis, Apostolus nihil aliud dicere voluisse videtur, quam plus charitati studendum esse, atque istis donis spiritualibus, utpote ad tempus tantum Ecclesiae Christi concessis. quandoquidem illa, dum adhuc infans esset, ejusmodi adminiculis opus haberet, brevi tamen cessaturis iisdem, postquam eadem Ecclesia ad justam aetatem perventura esset. hoc est Evangelii, sive Dei Christique notitia, quantum satis esset ut mortales veritati divinae assentiri possent, istis donis confirmata stabilitaque foret. at charitatem, id est, charitatis legem ait non cessaturam, sed semper in Ecclesia duraturam. Haec enim tria, fidem, spem, et charitatem, non autem ista dona spiritualia sola esse de essentia (ut sic loquar) Christianae religionis. et idcirco semper et sola, donis istis cessantibus, duratura esse, hoc est observanda ab iis, qui ad vitam aeternam consequendam aspirent. Anno. 1600.

Tuus in Domino. Christophorus Ostorodus.

Ad eundem CHRISTOPHORUM Ostorodum, FAUSTI SOCINI EPISTOLA IV.


page 458, image: s458
Salutem a Deo et Christo, etc.

PRaestantissme vir, Domine et frater in Christo mihiplarimum colende. Excusas tu diligenter, quamv is id facere nihil necesse haberes, tarditatem, in remittendus illis scriptis meis. Quid igitur ego facere debeo, cumtam tarde ad litteras tuas respondeo. quae responlum omnino requirunt? Quamquam potes ipse, mi frater, facite bujusce reicaussam conjicere. Nunciorum hinc Racoviam summa est penuria. Nec fratres hoc quicquam curaxe videntur; cum tamen judicio meo maxime esset opus, ut inter hunc et istum coetum frequentissimum esse posset literarum commercium. Accepi ate remissa scripta mea, tibique gratias ago magnas, maximas vero Deo, si ut scribis, ex commentariolo isto meo in Iesu Christi verba illa, Tues Petrus. etc quem tuo rogatu scripsi, aliquid commodi divinarum rerum studiosi percipere possunt. Iam ad priorem ex duabus, quas mihi proponis quaestignibus, sic respondendum conseo. Primum, nihil constare, quod necessarium sit ad fidem et salutem credere evangelium Matthaei et non Thomae esse recipiendum; nec fieri potest ut ego id concesserim, quemadmodum tua verbaprae se ferunt. longe enim inde abest sententia mea. Longe enim aliud est, jure ac merito Matthaei Evangelium recipi, Thomae non item (hoc enim est quod ego sentio) et id fieri, ad salutem et fidem esse necessarium. sine necessitate autem ista, non recte illud concludi ullo modo potest, Ergo erit quaedam traditio, et consequenter etc. In hac siquidem conclusione de traditione


page 459, image: s459

agitur, quae sit necessaria ad salutem; In his enim (ut loquuntur) terminis disputatur inter Romanae Ecclesiae sectatores, et eos qui ab illa se seper arunt. Deinde, neganda est consecutio ista, Hoc ex scripturis haberi non potest, et tamen jure ac merito ita esse creditur: Ergo traditioni est locus, ita ut ex ipsa aliquid credendum nobis sit Est enim quiddam medium inter scripturas et traditionem; immo non quiddam modo, sed multiplex quiddam: scriptae nimirum bistoriae, aliaque testimonia et rationes, ex quibus factum est, et fit, ut cordati homnies Matthaei Evangelium pro vera de Iesu Christo historia habeant, Thomae non habeant, nulla hīc intercedente auctoritate Ecclesiae, et spiritus quo ipsa perpetuo gubernetur. Id quod vel ex eo constat, quod communiter ab iis, qui plane inter se insententiis de religione nostra dissenserunt, adeo, ut alii alios haereticos censerent, testimonia ista accipiantur. Nam quod ad rationes attinet, quae scitlicet sint ipsius rei propriae, ut hīc sane cum rationes nominamus intelligimus, nemo von videt eas ab auctoritate penitus distingui, eique aliquo modo opponi. ubi vero auctoritati non est locus, ibi necessario ne traditioni quidem. Ad altetam quaestionem venio, et primum sancte tibi affixmare possum, me, antequam tuas litteras legerem, jam nullam memoriam habuisse illius meitractatuli de fallaciis, et vix post illas perlectas quidquam reminisci potuisse. Id certissimum est, me in exemplis ibi tradendis id potissimum curasse, ut ex illis, quid mihi vellem in exprimendis fallaciis istis, melius intelligeretur,


page 460, image: s460

non admodum alioqui sollicitus, ut, si quod exemplum ex sacris litteris afferebam, in eo explicando a verissimo locisensu nihil prorsus deviarem: sed satis habens, si quam loci sententiam affevebam ea probabilis esset, vulgoque recepta, ut sane in loco illo 1. Cor: 13. 13. ab iis qui a pontificiis, quos ertoris redarguebam, se separarunt, ea recepta est quam attuli. quae etiam aliis de caussis probabilis censeri debet, ut mox dicam. Est enim ante omnia, inteligendum, me, dum Pontificios in loco isto explicando, et ex eo adversus eos, qui plus in nobis justificandis fidei quam charitati tribuunt, argumentando, in eam fallaciam, quaeproprie ignoratio elenchi dicitur, incidisse affirmo, et perperam majoritatem, ut sic dixerim, efficacitatis, pro majoritate, quae ex majore duratione provenit, substituise; vel in eam, (neque enim, ut dixi, quid tunc scripserim memini) quae a secundum quid ad simpliciter dictum appellatur, et quod ratione durationis dictum a Paulo fuit, tamquam ratione omnium dictum, accepisse, dum, inquam, ad hunc modum adversus Pontificios disputo, intelligendum ante omnia est, me pro concesso sumere, fidei nomine in eo Pauli loco intelligi, fidem in potiorem suum significatum acceptam; et qua, licet non sola, nos. coram Deo justrificar ipsi Pontificii concedunt; vel potius, qua sacrae litterae nos justficari docent. de hac enim fide tam Pontificios, quam ipsorum adversarios locum istum accipere manifestum est. Hoc igitur pro concesso sumpto, satis videtur constare, cum ejusmodi fides ipsam charitatem complectatur,


page 461, image: s461

non potuisse a Paulo dici, charitatem esse majorem fide ista, ratione efficacitatis alicujus; aut simpliciter et ab solute majorem esse, atque oportere intelligere, apostolum charitatem sub sub ipsius forma consideratam, isti fidei similiter sub sua ipsius forma con sideratae, quamvis alioqui ipsam charitatem complectenti, ob singularem aliquam rationem, seu singularis alicujus reirespectu, praetulisse. id quod sane aliud nihil esse potest, quam quod charitas numquam sub sua ipsius forma aboletur, sed in beata illa atque immortali vita perpetuo nos comitatur; quod certissimum indicium est, eam esse perfectam ac vere divinam virtutem: at fides sub sua ipsius forma aboletur, nec in futuro illoseculo ac beatissimo ullum locum habet, non magis quam spes, unde duarum istarum virtutum imperfectio apparet, atque proprietas, divino ilio statui minime consentanea: ut merito ab apostolo haec perpendente, et fidei, quamvis in potiorem sensum acceptae, et spei, quantumvis firmae, charitas ante posita fuerit. Haec vero Paulum perpendisse, atque aeternae istius durationis ratione, quae propria charitatis est, eam fidei et spei, quae ipsa sunt destituae, praetulisse, indicare omnino videntur antecedentia verba, inde ab octavo versiculo, Charitas numquam excidit etc. usque ad postrema ista, de quorumsensu hīc quaeritur, Horum autem maxima est charitas. Certum est enim in antecedentibus omnibus verbis istis, Paulum, usque ad proxima illa, Nunc autem manet fides, etc. aliud nihil ageve, quam docere, omnia illa spiritualia dona, quorum studio charitatis studium anteposuerat quaeque


page 462, image: s462

sine charitate nihil nobis prodesse affirmaverat, desitura post banc praesentem vitam, charitatem verd perinansuram, ut vel hinc charitatis dignitatem ac praestantiam prae illis demonstret. Iam proxima illa verbu, Nunc autem manet etc. quid altud indicant, quam ipsa, una cum iis, de quorum sententia agitur, ita intelligenda esse, ac si apostolus dixisset, Nunc quidem, id est, in hac Vita mortali, quisquis Christianus est, hisce tribus ut sit praeditus necesse est, nempe fide, spe, chaeritate: at in vita illa immortali, non manebit jam fides et spes, sed tantum charisas, ob quam caussam istorum trium charitas maxima sensenda est. Si igitur Paulum sensisse, ut a complurihus sentitur, probabile etiam admodum esse apparet, praesertim si, ut dictum est, pro concesso samatur (ut quidem in hac controversia hactenus sumptum est,) fidem isto in loco a Paulo in potiorem sensum acccipi. Video autem te, mi frater, propterea potissimum huic sententiae non adbaerere, quod multo aliter ac caeteri illa accipias, quae ab apostolo deduratione charitatis, et de sitione (ut sic loquar) donorum illorum spiritualium, multis verbis dicuntur. Vnde etiam fit, ut non dubites affirmare, durationem qua charitas fidem et spem antecellat, nullam aliam esse posse, quam quae in hoc seculo detur, ita ut Videaris negare, in futuro seculo charitatem extituram. Accipis enim Pauli verbu in eum sensum, ut dicere velis, alia dona spiritualia, quae cum charitate conferebat, desitura aliquando in ipsa Ecclesia, cum


page 463, image: s463

tamen in ea perpetuo charitas duratura esset, et una cum ea fides et spes, quibus tamen praestantior sit charitas. Ego vero a communi sententia, in Pauli verbis interpretandis, quod attinet ad durationem charitatis, et desitionem aliorum donorum, nullo pacto recedendum esse arbitror, ut istam alteram sequamur. Primum enim de sensu, quem communis interpretatio fert, quin sit verissimus nulla ratione dubitari potest, cum nihi certius esse possit, quam omnia illa alia dona non extitura in futuro seculo, charitatem vero seu amorem ac dilectionem extituram. At vero de sensus veritate, quem ista altera interpretatio continet, meritissimo potest dubitari. Nulla enim estratio, neque ut arbitror, ullum aliud testimonium, quo confirmetur, dona ista omnia, praeter charitatem, dum hoc seculum permanebit, et ecclesia in terris erit, in ipsa Ecclesia aliquando plane atque in perpetuum desitura. Deinde apostoliverba, non alteram istam sententiam, sed communem praese ferunt: simpliciter enim prolata sunt, et absolute, Charitas numquam excidit etc. ita ut omnino videatur apostolus non ullius divini decreti, sedipsarum rerum naturae rationem hic habuisse: pro concesso tantum sumpto interim divino illo decreto, de quo inter omnes Christianos constat, donandi eos, qui vere Christiani fuerint, post hanc vitam et praesens seculum beata immortalitate suique ipsius visione. Vbi animadvertendum est, verba illa, quae in vulgata editione ad hunc modum leguntur, sive prophetiae, evacuabuntur etc. sic adverbum ex graeco legendum


page 464, image: s464

esse, sive autem prophetiae, abolebuntur: sive linguae, desinent: sive cognitio, abolebitur. quamvis enim in vulgatis Graecis codicibus ista verba ad hunc modum non distinguantur, id tamen omnino requiritvocula [gap: Greek word(s)] id est, autem, a vetere interprete omissa: ac praeterca in quibusdam Graecis exem plaribus haec ipsa distinctio habetur, ut editio Graeca simul et latina, una cum glossa Matthiae Flaccii Illyrici testatur, ut sit sensus, quem Beza in sua translatione, et idem Illyricus in emendanda Erasmi versione expresserunt, nempe ista omnia abolitum iri ac desitura. Quod si intelligendum sit, Paulum id futurum dicere voluisse, manente adhuc in terris Ecclesia, necesse erit simul intelligere, ipsum non adipsam naturam rerum, sed ad divinum aliquod decretum, de quo alioqui non constet, respexisse. Neque enim ipsa rerum natura postulat, ut ante hujus seculi finem ista omnia in Ecclesia aboleantur, quod tamen omnino postulat in futuro illo seculo, ipsaque Dei visione. Nam si quis excipiat, Paulum pro concesso sumere, et simul aperte indicare, fore aliquando tantam in Ecclesia, hoc seculo durante, rerum divinarum cognitionem, ut ipsa hujus rei natura ferat ut spiritualia ista dona aboleantur. Respondeo, ut hoc Paulus facere potuerit, necesse fuisse, ut ista de re inter Christianos constaret; quod tamen aliter se habuisse historiae Ecclesiasticae, et alia antiquissimorum Christianorum scripta abunde tessantur, ex quibus constat, Christianos vulgo semper sensisse, plenamrerum divinarum atque perfectam cognitionem numquam


page 465, image: s465

extituram nisi in altero saeculo. Id quodvel ipsum per se docere potest, apostolum non de eo quod hīc in Ecelesia, sed de eo quod in futura illa beata vita futurum sit verba facere. Perfectionis enim in rerum divinarum notitia apertam mentionem facit, atque adeo ejusmodi perfectionis, quā nulla major esse possit, quemadmodum verba illa indicant, Facie, seu potius Facie ad faciem, et illa, cognoscam, sicut et cognitus sum, sive ut Bezae placet fuero, quae proprie dici non possunt, nisi ubi cognitio ista sit perfectissima, et porro ipsa Dei visio illa jam adsit, quam on quidem in hoc, sed in futuro seculo fideles expectant. Praeterea valde absurdum videtur, vel ipsum apostolum Paulum, aliosque sive apostolos, sive alioqui divina ordinatione ad alios coelesti doctrina imbuendum tunc temporis constitutos, qui satis multi erant, duobus illis Pauli verbis non fuisse comprehensos, quae numero plurali hoc in loco et prima persona profert cognoscimus, videmus, vel ejusmodi homines minorem rerum divinarum cognitionem habuisse, quam vulgo habituri sint Christiani antequam hoc seculum finiatur. de quo tempore intelligi non posse Pau li verba, ratione illius perfectionis quam futuram dicit, et consequenter adverbium Tunc ab ipsorepetitum de futuro seculo accipiendum esse, docet illi oppositum aliud adverbium Nunc in verbis illis, Nunc autem manet fides etc. Nam quod in adverbio significare apostolus voluerit (ut etiam superius in mea hujus loci sententia explicanda attigi) totum hujus saeculli, et mortalis vitaetempus, illud satis docet, quod


page 466, image: s466

fides et spes una cum charitate per totum hoc tempus, quemadmodum ipse agnoscis, sunt duraturae. Scriperam hucusque cum primum verba tua diligentius relegens animadverti, te sentire Paulum quod attinet ad tempus, quo desitura essent dona illa, illud tempus intellexisse, quo jam istis donis Euangelii, sive Dei Chrissique notitia confirmata stabilitaque foret, ut scillicet mortales veritati divinae assentiri possent, non autem tempus aliquod in quo tanta esset futura in Ecclesia rerum divinarum notitia, ut jam donis istis nullus locus esse posset, utpote imperfectionem ejus notitiae omnino indicantibus. Quare videri poteram frustra hactenus laborasse, nisi quod cum sententiam istam, quam tuam esse credebam, refutavi, multo magis quodpertinet ad explicationem istius loci ad rem sum locutus, quam si eam, quae vere tua est, resutassem. Multo enim minus haec quam illa (ut quidem mihi videtur) ad ipsius loci verba accomodari potest, in quo apertissime de majore rerum divinarum notitia extitura, quam illa esset quae jam extiterat, verba fiunt, idque repetitur atque urgetur. Cujus tamen rei vere ac proprie acceptae, in tua istae sententia atque interpretatione, nullum vestigium apparet; sed tantum in ea confirmationis majoris futurae, ejus nottiae quae jam erat fit mentio cum tamen ejus rei expressum ullum indicium in Pauli verbis nequaquam extet. ac praeter primum et ultimum rotius istus loci versiculum, id est versum 8. et 13. in quibus aliquid est, quod non minus ad tuam, quam ad communiorem sententiam, atque ipsius loci explicationem


page 467, image: s467

accommodari possit, nihil isto in loco legitur, quod cum interpretatione tua quidquam conveniat. Nam quod ipse, ut apparet, conatus est ad illam id accomwodare, quod versu 11. legitur, Cum essem parvulus etc. ac si ibi ageretur de ecclesiae infantia, cui justa aetas postmodum successura esset, videtur ista Pauli metaphora, si istum tuum sensum sequamur, aliter omnino accipi atque ipsius mens fuerit; quo enim sensu apostolus istam metaphoram et in quem usum usurpaverit, declarant duo praedentes versiculi nonus et decimus, ut nimirum imperfectae ac perfectae tantum rerum divinarum cognitionis in ea rationem habuerit, et imperfectam interim cognitionem illam esse dicat, quae ex notitia et prophetia tum ecclesiae concessa habebatur, cum ipsisque conjuncta erat, quā profecto nulla perfectior adhuc in Ecclesia umquam extitit, cujus tamen justa illa aetas quam ipse intelligis jam ante complura secula advenit. Adde ad suspectam tibi ipsi reddendam interpretationem istam tuam, quod non videtur ullo modo dicendum dona prophetiae et notitiae, quam [gap: Greek word(s)] Paulus nominat, de quibus potissimum isto in loco agit, in Ecclesia esse desiisse, ubi jam satis Evangelu veritas confirmata fuit, immo credendum est dona illa duo in Ecclesia perpetuo fuisse, et adhuc esse, quamvis non ea ratione quae aliquid evidentis miraculi in se contineat, ut ab initio fiebat ad veritatem Christianae religionis confirman dam: neque ejusmodi rationis, cum Paulus illa desitura dicit, ulla prorsus fit mentio, utve ea tacite intelligatur,


page 468, image: s468

quid namvel cogit, vel etiam leviter suadet, ut quis scilicet excipere possit, non desiisse quidem simpliciter et absolute dona illa in Ecclesia, sed tamen desiisse, quatenus evidentis miraculi aliquid in se continebant, et in hunc sensum apostoli verba accipienda esse.

Satis mihivideor docuisse, interpretationem communiter receptam totius illius Paulini loci, praeter ista extrema verba, de quibus praecipue quaeritur, veram esse, tum vero et illam alteram, quam tuam esse putabam, nullo pacto sustineri posse, et consequenter admodum probabilem esse extremorum istorum Pauliverborum eam interpretationem, quam ego in meoillo, non quidem theologico, sed cialoctioco scripto attuli: in quo, ut jam dixi, pro concesso mihi sumpsi, ibi apostolum de fide loqui, in potiorem sensum accepta; id quod si verum esse statuatur, non modo probabilis, sed plane necessaria interpretatio ista videtur. Verum ingenue fateor, nihil cogere, ut fidei nomen eo in loco in potiorem sensum accipiatur, quippe, quod in eum accipi possit, secundum quem a charitate distinguitur quod si fiat, simul fateor, sententiam tuam in ipsis istis extremis verbis interpretandis, et in statuendo, cur apostolus charitatem majorem et spe et fide esse dixerit, ad mitti facile posse, et fortasse debere, si modo interim ea, quam ego complures secutus, attuli, non excludatur, sed simul et semel cumista altera admittatur, ut mens Pauli fuerit asserere, charitatem, et quia est complementum seu perfectio, velpotius spiritus seuvita fidei et spei; et


page 469, image: s469

quia ipsaper se res perfectior est, quippe quae in beata atque immortali ipsavita locum habeat, ubi nec fides nec spes locum habere potest, propterea et fide et spe majorem, id est, excellentiorem ac digniorem esse. Ex agro Luclaviano mense Majo. Anni 1600.

F. Socinus.

Ad eundem CHRISTOPHORUM Ostorodum Racoviam. F. SOCINI EPISTOLA V. Salutem a Deo et Christo, etc.

Facile tibi fuit, Ostorode praestantissime, divinare me aegerrime laturum, ubi de tua adhuc mala valetudine inaudissem, qui quantite faciam, et quatoperete amem, jamdiu probe nosti. Eovero aegrius magnas istas ac pertinaces tui morbi reliquas fero, quod mihi certa spes facta fuerat de recuperatione tuae pristinae sanitatis immo affirmatum, te jam illam plane recuperasse. cujus rei nomine saepius in precibus meis ad Deum illi gratias egeram, orans, ut eam tibi quam diutissime conservare vellet. Quare vehementer sum perculsus litteris tuis, quae me de tanta spe, aut certe dere ipsa (ut sioloquar) dejecerunt. Nondum enim desperandum censeo, praesertim, si verum est, quod scribis, perpetuas capitis destillationes omnis mali caussam esse. Nihil enim dubito, quin destillationes istae, partim exquisita victus ratione, partim medicamentis non molstis prohiberi, aut


page 470, image: s470

saltem ita imminui, ut pessimos istos effectus non pariant, haud magno negotio possint Quod ad victus rationem attinet, ea ut exquisita sit, qualis esse debeat facillime conjici potest. Vtinam ita facile teneri ac praestari posset. De medicamentis, ut is qui medicus non sum, nihil certi habeo quod suadeam. Putaverim tamen usum electuarii, ut vocant, exradice Helenii, sive Enulae Campanae, quam Poloni Oman appellant, ad noctem ante somnum, et summo mane aquae stillaticiae Cardui benedicti valde profuturum. Quibus de rebus poteris Moscorovium nostrum consulere, virum et medicae scientiae atque ariis peritia, et amore ergate non minus, quam virture ac pietate praestantem. Interim, ut perpetuo facio, Deum ardentissime orare non desistam, ut te, et tibi ipsi, et toti ecclesiae nostrae reddere aliquando velit, quod et futurum spero, modi ipse tibi deesse nolis, et in victus potissimum ratione servanda eam diligentiam ac patientiam adhibeas, qua omnio est opus, quamqua te adhibere jubet summum incommodum, quod ob in valetudinem tuam capiunt permulti, qui abs te bene valente mirifice ad aeternam felicitatem consequendam juvari possent. Valentino nostro jam per litteras sum gratulatus. Statorius similiter noster jam firmus factus est, ut antea etat. Quinetiam videtur posse sperari, eum posthac minusgraviter, minusque frequenter antiquo illo suo capitis dolore afflictatum iri, et fortasse penitus ab coliberumsore. Habebitis illum isthuc Deo volente in funere vestrae Dominae, cujus mortem gravissime fratres hic nostri


page 471, image: s471

omnes tulerunt, multique gravius tulissent, nist Deus nos certissimo nuntio, additi, per ipsiusmet confessionem publicam et declarationem, Domini itidem vestri ad coetum et Ecclesiam nostram mirum in modum consolatus esset. Deus illi concedat constantiam ac per severantiam ipsius virtute dignam, ipsamque exemplum esse faciat caeteris nobilibus Polonis, praesertim iis qui nobiscum sentiunt, pietatis, modestiae ac liberalitatis Christianae. Quod rogas, ut si per meos labores licet, scribam ad te aliquid, facillime, immo prorsus a me imperasses, nisi post acceptas tuas litteras perpetu oculorum fluxu et dolore, quo quinque septimanis ante captus fueram et conflictarus, laborare perrexissem, necdum liber essem. quo tamen tempore non sum plane otiatus, sed dictavi (quaquam fere semper ex tempore atque impraemeditatus) interpretationem pro captu meo, quincti Capitis Matthaei, et jam in Capitis sexti dictanda perveni ad Dominicam orationem; quae tota interpretatio implet hucusque chartas, quas arkuße Poloni vocatn, plures quam decem et octo litteraevalde minutae, ita ut necesse sit, me multa nugatum fuisse, eaque legenda clara indicia apparere, quod is qui eam dictavit, vere ex tempore id fecit, et valde frequenter non habebat quid diceret nisi inania verba. Sed sum tamen dignus qui excuser; cum rogatu et jussu fratrum, id est, Statorii et Volkelii, eo ipso tempore quo nihil legere poteram, ad id adactus fuerim. Iam vero quando non possum tuae petitioni satisfacere, ut


page 472, image: s472

animum nihilominus videas meum tibi obsequendi, tibi significo, me ni fallor, invenisse viam, quomodo verum esse possit, quod Christus plane libere, et citra omnem necessitatem Deo perfectissime obedierit, et tamen necessarium omnino fuerit ut sic obediret: quemadmodum arbitror, me, et tibi et aliis compluribus fratribus evidenter probasse. Quaenam ista via sit, nisi eam ipse per te, ut plane spero, inveneris, posteatibi aperiam. Volo enim prius tuum hac in re et Statorii ingenium experiri tametsi vereor, ne jam illi eam indicaverim. Nam certus sum me illam cuidam, aut quibusdam ex fratribus indicasse, nec quis, quiue illi sint meminisse possum. Lubieniecium nostrum ex me quam diligentissime salutabis, meque Radecio excusabis, si ad ejus gratissimas litteras nondumrescribo. Iam enim multa nox est, meique oculi ut plus soribam nullo modo permittunt Rescribam, Deo dante, cum Statorius isthuc veniet. Deus tibi, mi desideratissime frater, et corporis sanitatem, et animi consolationem plenissimam concedat. In agro Luclaviano Blonio die 17 Februarii. Anno 1602.

Ad eundem CHRISTOPHORUM Ostorodum Racoviam. EPISTOLA VI. Salutem a Deo et Christo, etc.

ETiamsi, Ostorode frater charissime, fortasse verum sit, Cardui benedicti aquam non habere


page 473, image: s473

tantum virium, ut ipsa per se expugnare queat morbum tuum: tamen fieri facile posset, ut juncta usui radicis Helenii, eo pacto quo scripseram, multum in mi tigandis daltem symptomatis istis praestare valeret, nec, qua, ob rem id tentari non debeat, ullam caussam video; praesertim cum, ut quis de ipso Helenii usu, in tali morbo juvante, desperare jure possit, non satis sit saepius, sed oportet singulis diebus, idque per valde longum tempus, eum frustra usurpasse. Illud non minus in medicina, quam aliis in rebus omnibus verissimum est, quae singula non prosunt, simul juncta juvare solere. Plurimum laetor te exquisita victus ratione uti, atque ut in in eo perseverse tibi vehementer suadeo. Non poterit tandem non aliquid prodesse. Mea illa dictata, qiae meritissimo, ni fallor, a me parvi fiunt, tecum communicare non est in mea potestate; cum eorum ego nullum exemplum habeam, aut quonmodo habere possim videam. Oportet vel Volkelium, qui partem aliquam scribendo excepit, vel Samuelem Brelium, qui totum, rogare, ut autographa sua impartiri velint: sed ea partim ipsorum, partim meā culpā, magna correctione indigent, et opus adhuc impersectum plane est, nec nisi ad medium per ducturus. Quare, si modo ejus desiderio teneris, non est cur festines, sed ejus finem et absolutionem ut expectes satius est. De quaestione tibi proposita, non bene conjecisti; nec quam affers solutionem ea probari ullo pacto potest. qua de re cum Njeciecio nostro, qui tibi has litteras reddet, multa sum locutus,


page 474, image: s474

eique ipsam solutionem meam non solut indicavi, sed late exposui, exemploque ac similitudine illustravi, quem rogavi, ut diligenter tibi, si non omnia, saltem rem ipsam referat, proposita nova alia quaestione, quomodo videlicet, quamvis ex solutione mea appareat manifeste, potuisse fieri ut necessarium omnino fuerit Christum obedire, et interim tamen is libere obediverit, nihilominus demonstrandum sit, nullo pacto verisimile esse, ut istud quod fieri potuit factum etiam re ipsa sit, et sic necesse omnino esse videatur, at Christus non libere obediverit. Meus fluxus et oculorum dotor adhuc adel me torquet atque impedit, ut vix ista ad te exarare potuerim. Quare etiam te rogo, ut me apud radecium excuses, si nihil ad eum scribo, gratias illi meo nomine agens, pro iis quae me rogante, suis litteris mihi significavit. nam fieri facillime potest, ut ea mihi sint usui. Smalcius noster jam bis ad me litteras dedit, promittens, si fratres ad permiserint, se ad nos mox venturum. ad eas hactenus nobis respondi, ejus adventum potius expectans: nunc autem aculi mei ut respondeam non concedunt. Qaueso te, si aliquo modo potes, ut hoc ei significes. Iamque hīc finem ad te scribendi facere sum coactus. Deus me hoc gravi morbo liberare velit, et concedere, ut scriptum tuum de avaritia non dicam recognoscere, sed saltem perlegere queam. nam id nondum facere commode potui. Laetor te tamen praestare posse: et spero Deum majora tibi concessurum. vale mi franter optime ac praestaniissime. Ex loco solito commorationis meae die 19. Martii anno 1602.



page 475, image: s475

Ad JOHANNEM WOLKELIUM Grimmensem Misniacum, verbi divini Ministrum. Philippoviam in Lithvaniam [correction of the transcriber; in the print Lihvaniam]. F. SOCINI EPISTOLA I. Salutem a Deo et Christo, etc.

VOLKELI, carissime frater in Christo plurimum colende etc. Numquam ego (crede mihi) tibi subiratus fui, sed tantummodo miratus fueram te id fecisse, quod cum tuis promissi parum mihi convenire videbatur. cujus rei nullam etiam in litteris meis ad affinem tuum mentionem fecissem, nisi jam aliquod incommodum sensissem ex eo, quod suo (ut quidem ego existimabam) tempore scriptum illud meum ego existimabam non recepissem. Nullum nec habeo, mifrater, nec alere possum amanuensem, et ejusmode mea scripta saepius ad amicis absentibus, ut illis mittam, rogor. Itaque vel ipse ex meo autographo innterum atque iterum ea describere cogor, velamicos sua petitione frustrare, nisi exempla prius ad ahos missa ipsisque commodata, quam citissime fieri potest, mihireddantur. Excusationem tuam libentissime accipto, nec quicquam dubito, quin ea sint vesirrima quae ad me hujus rei gratia scripsisti. Cur gratias mihi agas nulla est caussa, cum potius ego gratias tibi agere debeam, quod mea scripta tanti facias, ut ea habere cures. Quod tibi explicatio mea noni capitis ad Rom: non parum probetur, haud mediocriter gaudeo. Scrupulus de Esao et Iacobe eximetur


page 476, image: s476

tibi, si consideraveris nihil juvari sententiam adver sariorum loco illo Pauli, si ita explicetur, quemadmodum ego explico. Volunt enim adver sarii inde probari, Deum in eligendo et reprobando ad aeternam salutem, nullam prorsus operum ejus qui eligitur velreprobatur rationem habere: quasi ex verbis, quae Paulus de Esao et Iacobo dicit, appareat, Paulum hoc ipsum exemplo isto afferendo probare voluisse. Quod sane confitendum videretur, si Paulus verba illa, Quum enim nondum nati fuissent. etc. non ut exciperet, et tacitae objectioni responderet, quemadmodum ego interpretor, sed ut id quod proposuerat probaret, quemadmodum alii interpretantur, omnino dixisset. quamvis enim electio illa et reprobatio lacobi et Esai ita accipi possit, ut ad aeternam salutem non pertineat, tamen satis esse, si ad probandum quod proposuerat apostolus ea verba de istis duobus fratribus scripsisset; cum certum sit Paulum dispu tationem instituisse de divina electione et reprobatione salutis aeternae respectu. satis, inquam, esset adestendendum, Pauli sententia esse eam quam adversarii ita acriter defendunt. Sed quando apparet explicatus consideretur, non solum posse, sed etiam debere ipsius verba ista, Quum enim nondum etc, ita accipi, ut non quidem probent Pauli propositum, sed tantum objectioni obviam eant, quae isti Esai et Iacobiexemplo fieri posset, nihil aliud ex verbis istu colligi potest, nisi Deum aliquando, in suis beneficiis conferendis aut denegandis, nullam habere rationem


page 477, image: s477

probitatis aut improbitatis, tunc videlicet, cumbeneficia ista salutem aeternam necessario non conciliant, quemadmodum beneficium electionis Iacobi, Esao denegatum, certe non conciliavit, sed quod non eveniat nisi in talibus. Quapropter adversariorum sententia affirmantium, Deum cum ad salutem aeternam eliglt aut reprobat, nullam rationem rationem humanorum factorum sive operum habere, nihil prorsus istis Pauli verbis juvatur, si ea, ut ego censeo, accipiantur et explicentur. Iam quod praeterea dico, Deum in miserendo, seu indur ando nullam habere rationem ejus, quod hominibus mundanis, et carnali prudentia praeditis videri possit, quid hoc, quaeso, ad Calvinianorum opiniinem, qui volunt Deum in his rebus nullam protatis aut improbitatis rationem habere, quantumvis ad divinam legem, et spirtus normam expensae atque examinatae. Habes, ut spero, re sponsum ad tuam objectionem. Quod attinet ad missionem nostrorum Ministrorum, nescio an umquam videris hoc breve meum scriptum, quod rogante Evangelico ministro feci. Inveni illud, pueri, qui olim mihi serviebat, manu descriptum. Itaque illud ad te mittendi facultatem habui. Sed rogo, ut mihi Lublim in Synodo reddendum cures, id est, nisi ego ipse adero, mittas ad Statorium nostrum, vel ad aliquem alium qui ad me Cracoviam mittat. Vestram amnium vicem, qui in locis illis, olim Domino nostro Kisskae subjectis, commoramini, quantum doluerim ac doleam, Deus novis. cujus tamen clementiae ac bonitati ita


page 478, image: s478

confido, ut adhuc sperem divinae veritatis praedicationem ac propagationem in locis istis abolitum non iri. Tu sit forti animo, nec nise plane coactus, quemadmodum ex tuis litteris te decrevisse intelligo, ubi afratribus demandatum munus deseras. Sit Deus te corroboret, tuāque operā ad suum Christique nomen illustrandum, ut jamdiu coepit, perpetuo utatur. Litteras tuas Statorio, Lubieniecio, et Schomano, ad quos eas dedisti, quam primum reddendas curabo. Vale et me ama. Cracoviae die 3. Aprilis 1593.

Ad eundem PHILIPPOVIAM, in Lithvaniam. Epistola II. Salutem a Doo et Christo etc.

SPem laetitiamque ex aliis tuis litteris, amantissime Volkeli, a me animo conceptam de propagatione veritatis divinae in loco isto, auxerunt mirum in modum hae quae quas Dn. Gorscius attulit. Et sane vobis omnibus, nominatim vero Domino affini meo, ut pote ipsius loci moderatori ac praesidi, vehementer gratulor. Audivi de ejus socru, quae sese ad coetum adjunxerit, et maximopere sum laetatus. Vrgenda perpetuo tibi est vitae innocentia, et vera justificationis nostrae ratio, (quando praesertim in ea Ecclesia ferme tota consentit,) diligenter docenda, ut quidem te facere persuasissimum habeo; quo tibi potissimum gratulari possimus, ut ei, qui mercedem a Deo, ob plurimos tuā operā ad ipsum conversos sis reportaturus.


page 479, image: s479

Spem tibi feceram, me aliquid in tui et aliorum gratiam scripturum, de Magistratus ope imploranda, sed propter gravissimum molestissimumque morbum, qui me octo septimanas affixit, id praestare non potui, vix dum enim ab eosum liberatus. Quamquam praeterea firmiter credebam, re futurum in Synodo Lublinensi, ubi hac de re disputandum erat, ex quia disputatione sperabam, te multo plus auxilii habiturum, ut quid in quaestione ista constituendum sit perspiceres, quam ex quocumque vel copiosissimo meo scripto. Itaque, cum ante Synodum nihil ad te hoc de argumento scriptum mittere potuissem, supervacaneum postea duxi quidquam scribere. Nondum scio quid in ea Synodo constitutum fuerit. Tibi tamen suadeo, ut non temere in docendo, vel etiam in setiendo ab eo descendas, quod in illa constituerint fratres nostri. Quae mea sit alioqui sententia, praeter id quod satis abunde atque aperte scriptum est a me adversus Palaeologum, etiam in superioris anni Synodo Lublinensi ex eo apparuit quod scripseram paucis verbis rogatu quorundam frantrum, qui sperabant id a Synodo comprobatum iri, quod tamen postea non successit. Breviter censeo, licere homini Christiano magistratus opem implorare, ut quod suum est repetat aut consequatur, sit quantumvis magistratus infidelis, molo non cum eo agat, qui frater nominetur; Tunc enim Pauli praeceptum servandum est 1. cor: 6. quo servato, id est, judicibus ex ipso coetu constitutis, non puto alioqui Paulum eo in loco probibere, seu simpliciter culpare, si frater a fratre suum jure repetat.


page 480, image: s480

Christus, si quis recte, quo dirigat verba sua, et quibus hyperbolicis (ut sic dixerim) praeceptis Mat: 5. et Luc: 6. utatur, attendat, ac diligenter consideret, sine dubio nihil aliud vetat, quam vindictamper Magistratum quaerere, et ita malo homini resistere, ut gravis et atrocis alicujus rixae periculum subeatur. Vbiresciero, quid fratres in Synodo statuendum hac de re censuerint, praesertim, si te eorum sententiae non plane acquiescere cognovero, aliquid fortasse uberius scribam. Cum nullas a Domino affine meo litteras acceperim, et Dominus Gorscius citius discedat, quam putaram, hinc fit ut ad eum nihil scribam. Salutabis eum cum tota domo quam diligentissime verbis meis, eumque rogabis, ut mihi significare velit, an umquam sex illos catechismos acceperit, quos ipsius jussu ad eum mittendos curaveram. Valetudinem tuam diligenter cura, ut quam diutissime et quam vigilantissime novo isti gregi praeesse possis. Cracoviae die 16 Iunii 1594.

Ad eundem PHILIPPOVIAM EPISTOLA III. Salutem a Deo et Christo, etc.

SCias certo, mi Volkeli, me ad neminem scribere, nisi aliqua necessitas cogat, praeterquam ad eos, qui me ad scribendum suis litteris provocant, et saepe tamen vel nihil, vel tarde admodum ad istos rescribere. Quare non est, cur a me tibi injuriam fieri putes, quod ad te crebriores litteras non dem, cum ipse


page 481, image: s481

satis raro ad me scribas, injuriam, inquam, ut ipse eam vocas, insignem seu mavis singularem. Si me amas, ut sane credo, pro certo habeto te vicissim a me amari, nihilque esse quod pro ullo alio magis, quam pro te sim facturus. Si erit quod ad te scribam, id facere non omittam. alioqui habeas, te rogo, me excusatum, si censeo praestare in meis perpetuis scristionibus illud tempus conterere, quod, in te simpliciter meis litteris salutando, conterendum mihi esset. praesertim cum idem sim effecturus dandis litteris ad affinem meum D. Morstinaum, quas tibi semper cum ipso, privatis rebus, de quibus inter nos scribimus, exceptis, et puto, et quod ad me attinet, volo esse communes. Est quidem nunc quod ad te scribam, et propterea nominatim ad te bas litteras dedi, quibus ad eas respondeo, quas tu die 12. Decemb. dedisti. Sed voluissem sane, ut explicuisses, cur tibi videatur, me illas tres adversariorum objectiones non satis dilucide in disputatione cum Francisco Davidis, dissolvisse. Et profecto miror, te in eo ipso tam graviter peccaere, quod in me tibi minime probari video, et adeo parum dilucide quid sentias exponere. Ego certe vix scio quid ad postulatum istud tuum respondeam, aut quomodo tibi satis faciam, cum contra mihi videatur, me admodum dilucide ejusmodi objectiones diluisse, adeo ut vix sperem, me dilucidius id in his litteris facere posse. Temtabo id tamen, aliis verbis ea repetendo, quae in ista disputatione scripsi. Primum igitur, quod attinet ad septem illos spiritus, a quibus cum Iohannes gratiam et pacem precetur, hinc concludunt


page 482, image: s482

adversarii, Christi invocationem nequaqua ex eo posse colligi, quod Paulus et ipse Iohannes diserte gratiam et pacem a Christo precetur; aloiqui eadam ratione colligi posse, septem illos spiritus invocatos a Iohanne fuisse, quod scilicet absurdum plane censeri debet. Ad hoc, inquam, quod attinet, dico non costare septem illos spiritus preces nostras audire, si modo aliquid sint diversum ab ipso Christo, ut postea dicam. Alioqui si ab ipso Christo reipsa nihil differunt, objectio ipsa per se concidit. Cam igitur non conster septem istos spiritus preces nostras audire, non eandem vim habere postest precari ab ipsis gratiam et pacem, quam habet haec eadem a Christo precari, quem certissimum est, teste ipso Christo apud eundem Iohannem, non modo preces nostrat audire, sed renes cordaque nostra scrutari. Vnde fit, ut precatio ista Christi respectu invocatio merito dici possit: respectu vero septem illorum spirituum non item; sed tantummodo liceat inde collegere, septem illos spiritus in gratia et pace, quae nobis divinitus datur, conferenda, aliquid praestare. Sed cur, quaeso, absurdum est affirmare, septem illos spiritus a Iohanne invocatos fuisse? An quia solus Deus est invocandus? Atqui hanc rationem nihili esse tota illa disputatione demonstratur: non modo quia nusquam diserte interdictum est, quemquam alium praeter ipsum Deum invocare, sed etiam et multo magis, quia ejusmodi interdictiones (ut sic loquar) numquam eos excludunt, qui ipsi Deo sunt subordinati. Quicquid enim ab eo, qui subor dinationem istam recte novit,


page 483, image: s483

et mente sua illam probat in istos consertur, in ipsum Deum confertur. Quis vero negare audebit, septem illos spiritus, quic quid potestatis in gratta et pace conferenda habeant, ab ipso Deo habere et agnoscere, et propterea eadem in re illi subordinatos esse? Patet enim id vel ex ipsis illius precationis verbis Et a septem spiritibus, qui in conspectus throni ejus sunt. unde apparet septem istos spiritus Deo ministrare, et totos ab ipso pendere. Postremo a verisimilitudine nihil abest, istos septem spiritus nihil aliud esse, quam multiplicem Christi virtutem ac potestatem, quā ab ipso Deo donatus fuit. Ita ut, quod postea Iohannes diserte ab ipso Christo gratiam et pacem precatur, aliud sit nihil quam exposition ac plenior repetitio ejus, quod proximet ante dictum fnerat. Certum enim est apud eundem Iohannem legi cornua et oculos septenos, quos agnus habet, esse spiritus Dei septem, qui mittuntur in universam terram, quos nihil impedit esse eosdem cum illis, qui in conspectus throni Dei esse dicuntur. Nam Gabriel quoque ad Zachariam, jam licet missus, ait apud Lucam, se stare coram Deo. Iam ad id, quod excipitur ab adversaries ex loco Gen: 48., nulla caussa crat, cur in disputatione cum Francisco Davidis quidquam responderem, cum, nifallor, ipse Franciscus loci istius mentionem non fecerit in scripto suo Quare non mirum, si non modo haud satis dilucide sed nullo pacto objectionem istam in Disputatione illa dissolvia. Potest solution nihilominus peti ex eo quod supra dictum est de illis septem spiritibus, de


page 484, image: s484

quibus videlicet nesciatur an audient preces nostras, et (nempe si eas audirent) nihil absurditatis in eo esse, quod illi invocati a Iohanne fuerint. Cum igitur adversarius, adversus rationem ex Pauli verbis gratiam et pacem a Christo precantis, aut dicentis, Ipse Christus consoletur, confirmet etc. ductam, excipit, eadem ratione consequi angelum illum a lacobo Patriarcha invocatum fursse, primum respondendum est, non consequi, cum nihil constet, quod angelus ille verba Iacobi audiverit. Deinde dicendum, nihil absurdi ea in re esse, cum Angelus ille Deo sine dubio subor dinatus esset. In postrema objectione explicanda ostendis, te non admodum diligenter disputationem illam legisse, cum, nisi memoria me fallit, non dicam subinde, ut ipse ais, sed ne semel quidem franciscus illo testimonio ad curam Ecclesiae Christo adimendam utatur. Vehementer autem illos mirror, qui testimonio isto ad id utuntur; multo etiam magis mirror Volkelium hominem eruditum, et in dialecticis versatum, videri dubitare, quomodo argumentum istud solvate. Si in testimonio isto haberetur, Christum id tantum fecisse, quod videlicet unica oblatione perfecit sanctos, tolerabilior videretur adversariorum inde ducta argumentation. Sed ut verba testimonii habent, Vnica oblatione perfecit sanctos, non addito, quod id tantum faciat aut fecerit, si quis inde argumentari velit, Christum nullam amplius Ecclesiae curam habere, poterit etiam, si voluerit, argumentari, ipsum Deum jam nullam Ecclesiae curam gerere. Sanctos (vel potius


page 485, image: s485

sanctificatos, seu qui sanctificantur, ut in textu legitur) perfici unica oblatione Christi, idque ut locus habet In aeternum, non significant illos omnino nullius rei jam indigere, sed ad eos perficiendos, alia, vel Christi ipsius, vel alterius cujusquam oblatione nihil esse opus. Perfectio enim ista intelligitur, quod pertinet ad peccatorum expiationem, idque ex parte Dei, non autem ad reliqua omnia, quorum, dum in hal vita sumus, ut sanctificationem nostrum non perdamus, omnino indigemus. St bene versatus fueris in disputatione indigemus. St bene versatus fueris in disputatione illa meade Christo Servatore, haec melius intelliges, quam in his litter is possimtibi explicare. Vale mi Volkeli, et diligenter in tuo munere verseris, cujus cum pars sit contradicentes convincere, totus in eo sis, ut diligentissime sacras litteras, et alios bonos libros evolvas atque rimeris. In suburbia Cracoviensi vulgo Biskupie dicto, die 14 Februarii 1596.

Ad eundem PHILIPPOVIAM, EPISTOLA IV. Salutem a Deo et Christo, et c.

QVo crebrius ad me, Vokeli carissime, scripseris, eo gratius sine dubio mihi feceris. Nec egote, quo ad potero, meas litteras desiderare patiar. Rescripsi jam ad ea quae in aliis tuis litteris ex mequaer ebas, nunc ad id quod in his postremis quaer is de differetian, quam statuam, inter illa quae ad religionem, et illa quae ad salutem spectant: quamvis sentential hac de


page 486, image: s486

re mea satis eo in loco expressa videatur, quite ad hoc ex me quaerendum impulit. Respondeo, me intelligere adreligionem pertinere, quicquid ad divinarum rerum cognitionem spectat, ad salutem vero ea tantum, sine quibus salus nobis aut nullo modo, aut aegre admodum contingere potest nam multa esse tradita divinitus, quae ad ipsam religionem Christianam spectant, id est, ad Christianae religionis mysteria perciptenda plurimum conducunt, nec tamen ad salut emper Christum consequendam sunt necessaria, persuasissimum mihi est; idemque arbitror omnibus vel mediocriter in theologicis studiis versatis omnino vidert. Namque ad salut em per. Christum consequendam, ea tantum sunt necessaria, sine quibus fides in ipsum Christum, seu in Deum per Christum, ejusque praeceptorum obedientia consistere nequit. reliqua ad salutem istam necessaria non sunt. Nec tamen propterea reliqua ista, quae ad exactam Christiana veligionis cognitionem pertinent, ullo pacto spernenda esse duco. quipped quae, et ad Dei Christique gloriam amplisic andam, et ad salutis viam illustrandam, prout ea sunt, (non enim omnia sunt unius modi) vel plurimum, vela liquid saltem conducunt. Singulatim explicare quae nam ista sint, non est profecto epistolae, sed justz potius libri munus. et potest tamen unusquisque rerum divinarum studiosus facile per se agnoscere, quid scire ac t enere necesse sit ad hoc, ut Deo Christoque confidamus, qjusque praeceptis pare amus Fotest quis (ut nihilomtnus unico exemplo quid mihi velim apertius explicem) exemoli caussa, nescire,


page 487, image: s487

an primus homo creatus a Deo mortalis necne fuerit, et tamen ipsi Deo confidere, ac Christo; ipsiusque praecepta servare. quamvis istius rei cognitio, tanti alioqui sit, ut non posit bonus theologus is esse, nec religionis Christianae vim ac praestantiam recte percipere, qui ea careat. Contra, si quis persuasus fuerit, ut Papistae esse videntur, aliquot Christi praecepta, non praecepta, sed consilia tantum esse, is vix aut ne vix quidem praecepta ista eo modo quo debet servabit umquam, et sic Deo Christoque obediens non erit. Sed jam piget pluratecum, id est, cum homine rerum divinarum perito, hac dere disputare. Sunt quidem jam diu excusae duae illae meae disputations, sed neque apud me sunt, nisi pauca admodum exemplaria, nec per quem mittam habeo. Qui tibi has litteras reddet, cum equo vehatur vix haec secum potuis accipere, quae ad te uxoris tuae soror mittit. Fetiit jam diu Dominus affinis meus ut mitterem exemplariae aliquot de Iesu Christo Servatore, sed propter ejus qui ad vos perferat, defectum, nodum, quamvis ego quoque id maxime cupiam, praestari istud a me potuit. De Ecclesiis ab hac urbe non procul remotis, nihil habeo dignum quod scribatur. Vteliciis habentur aliquando catus, sed non sine metu aliquot. In mango numero ibi fraters congregari, et propterea coenam Domini eo in loco celebrare non audent. Tropia et Luclaviciae pergunt ut antea. Statorius et alii ejus socii, sunt admodum in suo munere diligentes Contule at se Statorius non ita pridem Chmielniciam, ubi statutum ab ipsis Evangelicis fuerat, ut esset


page 488, image: s488

cum nostris disputatio de effectis mortis Christi. Sed frustra et ipse et alii nostri iverunt. Poenituit enim adversarios indictae disputationis, quam, ut audio, de more quibusdam artibus et excusationibus declinarunt, concludentes tandem suos decre isse, ne tales disputationes nobiscum habeantur. Resalutat te amanter D. Simon Pharmacopola. alium ex fratribus praeter aurificem affinem tuum hoc tempore non vidi. Dominus Doctor te amantissime resalutat. Vale carissime mi Volkeli, et quando Deus isthic vobis securitatem et quietem concedit, ipseque vides, ut scribis, alicujus boni fructus adhuc aliquam spem esse, in hoc invigila, ut quam plurimos Christo Domino lucrifacias. In suburbio Cracoviensi vulgo Biskupie dicto. die 3 Martii, 1596.

Ad eundem PHILIPPOVIAM, EPISTOLA V. Salutem a Deo et Christo, etc.

LItterae tuae die 7. Octobris datae, quamvis breviter ac festinanter scriptae, gratissimae mihi fuerunt, nisi quod de invaletudine tua id mihi confirment, quod prius non sine maxima animi mei molestia, ex litteris Domini affinis mei cognoveram. Quod in meis scriptis legendis atque examinandis verseris, et nominatim in disputatione adversus Puccium, quae nondum est edita, libenter audio: Poteris enim facile me juvare in ea corrigenda, et digna quae edatur facienda. Quare te rogo, ut si quid in ea anmidaverteris,


page 489, image: s489

quod tibi minus probetur, id mihi quam primum significes. Spero enim ejus editionem non diu dilatum iri. Gratiasque tibi interim ago, quod, quid hactenus in ea desideres, mihi indicaveris. Velim autem scias, me duplici de caussa, praeter eam, quam ipse commemoras, ab ista quaestione de animae immortalitate ibi abstinuisse. Nam et mihi res erat cum homine, qui me calumniandi, inque omnium invidiam vocandi, omnem occasionem quaerebat; nec dum mihi, quid de quaestione ista statundum sit, plane exploratum erat, quemadmodum nec hodie quidem est. Tantum id mihi videtur statui posse, post hanc vitam, animam, sive animum hominis non ita per se subsistere, ut praemia ulla poenasue sentiat, vel etiam ista sentiendi sit capax. quae mea firina opinio, facile potest ex disputatione ista colligi, cum ex multis, quae identidem a me ibi dicuntur, tum vero exipsa, de qua praecipue agitur, sententia mea. Nam quamvis cum ipso Puccio disputatis, qui, ut immortalitatem primi hominis ante peccatum probaret, animae ipsius immortalitatem mihi objiciebat, ostendi, non propterea hominem dici posse immortalem, quia anima ipsius non moriatur: tamen satis apparet, me sentire, non ita vivere post hominis ipsius mortem amam ejus, ut per se praemiorum poenarumue capax existat, cum in ipso primo homine totius immortalitatis rattionem uni gratiae Dei tribuo, nec in ipsa creatione quidquam immortalis vitae in homine agnosco. Iam cassa, quam suspicabaris me a quaestione illa tractanda cohibuisse, non est omnino vana. Quid


page 490, image: s490

enim oportebat ea attingere, de quibus inter me et adversartum revera nulla erat controversia? Exemplum mei ipsius, quod contra me affers in Disputatione contra Volanum, non videtur omnino ad rem facere. Nam et de ratione qua Christus peccata nostra expiaverit disputandi, caussam mihi dederat ipsius Volani scriptum, et jam inter ipsos Evangelicos, si non in hoc regno, certe alibi multis in locis, constabat de mea circa hanc rem sententia, diuque jam erat, ex quo ipsam disputationem meam de Iesu Christo Servatore edere meditabar. De loco illo cujus explicationem quaeris ita statuo, ibi animae nomine, quemadmodum alibi saepissime, vitam significari, quae certe non occiditur, etiamsi corpus ipsum occidatur. Vivere enim adhuc apud Deum is dici et potest, et debet, qui aliquando in vitam, eamque immortalem ab epso omnino revocabitur. Hinc enim Christo ipso teste factum est, ut Deus, quamvis non mortuorum sed viventium tantum sit Deus, non veritus sit se appellare Deum Abrahami, Issaci, et Iacobi, qui jam pridem ex ista immortali vita excesserant, et quorum corpora extincta fuerant. Corporis autem nomine, animae nomini, quae, ut dictum est, vitam significat, opposito, corporalem hanc vitam significari convenientissimum, meo judicio, censeri debet? De statu Ecclesiarum nostrarum nihil habeo quod tibi significem: ipse enim eum maxima ex parte ignoro. Angimur omnes plurimum nostri Statorii absentia, quem utinam aliquando recipiamus. Sparsi enim erant rumores de exitio Ostrovii regii ad Turcam legati, cui


page 491, image: s491

comes se adjunxerat; quos tamen falsos fuisse speramus. Ego quidem Deum orare non cesso, ut nos utriusque incolumi ad suos reditu consolari velit. Idem et tu facias, interimque valetudinem tuam diligenter cures. Cracoviae die 16. Novembr. Anno 1596.

Ad eundem PHILIPPOVIAM, EPISTOLA VI.

REsponsum meum, tum ad quaestionem tuaem, tum ad eam quam meus affinis proposuerat, tibi eruditissime Volkeli satis fecisse vehementer laetor. Videtur tamen affinis meus adhuc non nihil de responso meo, si non de re ipsa, dubitare. Conatus sum in litteris meis quas ad eum scribo, scrupulum istum ei eximere. Vtinam id efficiam, aliudque responsum, quod ad aliam propositam ab ipso de usura quaestionem dedi, illi probem. Iam, quod Disputationis meae cum Puccio editionem non probas, id, quamvis alioqui judicium tuum plurimi faciam, minus me movet, quia quas tuae sententiae rationes affers, non saetis validae mihi videntur ad id diutius premendum, quod non modo plerique amicorum, ut jam edatur, contendunt, sed ipse fateris reliquis meis scriptis maegnam lucem afferre. Et certe si quae sentio de rebus theologic is probari debent, et in animis aliorum firmas radices agere, nec esse est disputationem istam publice extare, quam propterea plurimi, qui alia quaedam ex meis scriptis legerunt, et longe hinc absunt, magis quam quidquid aliud ex reliquis meis


page 492, image: s492

scriptis legere expetunt. Nam quod ais, ea ibi, tum de Christianorum resurrectione, tum de morte impiorum passim contineri, quae a multis sine magna offensione, tum nostris, tum alienis legi non possint. scio equidem ista ibi contineri, sed, meo judicio, nec passim, nec ita aperte (cavi enim isiud quantum potui) ut quisquam vir pius facile offendi possit, adeo, ut, quod nominatim attinet ad impiorum mortem, in quo dogmare majus est multo offensionis periculum, ea potius ex iis colligi possit, quae ibi disputantur, quam expresse litteris consignata extet, adeo, ut lector, qui alioqui sententiam meam adversus Puccium de mortalitate primi hominis, quae toto libro agitatur, quaeque ob non paucos quos habet fautores, parum aut nihil offensionis parere potest, probandam censeat, prius sentiat doctrinam istam sibi jam persuasam esse, quam suaderi animadvertat. Quicquid sit, veritas patefacianda est; nec oportuisset ullum ferme hactenus ex meis scriptis publicare, si legentium offensio cavenda fuisset. Quid sub ejus disputationis finem de infantibus subjunxerim, quod durum cuiquam videri possit, prorsus nescio. Ibi enim nihil aliud lego, nisi Puccium infantibus, studio suo inquirendi de ipsorum msalute, prodesse non posse, id quod omnes, ut arbitror, verissimum esse fatebuntur. Quod si illa intelligis, quae multis paginis ante finem scripsi, cum infantes fidem non habere disputo, non video quis merito eis offendi queat, cum idem ferme omnes, quod attinet ad ipsam fidem, mecum sentiant, et si quid inde deduco, nemo non sit agniturus id necessario


page 493, image: s493

fieri. Legatus et Statorius salvi domum redierunt quod quidquam ad Dei gloriam amplificandam effecerint, nec audivi, nec verisimile est. Doctor Buccella Varssaviae est: ego vero in antiquo meo hospitio na Brackien vlich habito, dubius adhuc, an posthac sim, ut antea apud D. Buccellam habitaturus, quamvis ipse id percupiat. Deus tibi, mi Volkeli, perpetuo adsit. Cracoviae die 8 Martij 1597.

Ad Generosum Dnn. CHRISTOPHORUM Morstinum Philippoviae Capitaneum. F. SOCINI EPISTOLA I.

Salutem a Deo et Christo, etc.

GRatias tibi ago, quod ad me scripseris ea, quae resciveras de statu nostrorum fratrum Lithvanorum, qua de re plenius etiam rescivi ex relatione Licinii, qui ad hanc Synodum venit. in qua hactenus ea sunt in disputationibus tandem confirmata, quae anno ab hinc altero in theses quasdam redacta, et majore ex parte jam lonstituta fuerant; quarum thesium exemplum, memini me ad te eo tempore misisse. Actum est praeterea toto hesterno die, de fine et usu coenoe Domini, et tandem fere ab omnibus tam corde, ut creditur, quam ore conclusum, nullum esse certum hujus ritus finem, praeter commemorationem et proedicationem mortis Christi. cujus corpus et sanguis, ibinec corporaliter nec spiritualiter edatur


page 494, image: s494

et bibatur magis quam alibia Christi fidelibus, quorum fides hoc ipso ritu non augeatur, nec confirmetur, sed si quid tale ibi fiat, aut si quid utilitatis ad eos inde manet, praeter eam quam quis ex eo percipit, quod Deum [gap: Greek word(s)] et Chrisium ejusque bene ficia laudat et commemorat, idque ex ipsius Christi instituto, illud non ex ipsa Coena Domini per se, sed ex Dei verbo, aliis rebus quae illi adjungi et possunt, et solent, ominino proficisci. Repugnarunt quidam pauci ex Senioribus huic apertissimae veritati, victi tamen cesserunt, praeter unum Dn. Niemojevium, qui licet, judicio meo, ea coactus fuerit confiteri quae prius non confitebatur, ex quibus necessario sequitur, illum immerito sese caeteris opponere, tamen mordicus adhuc suam sententiam tenet. Cujus res caussam arbitror esse, quod jam ante aliquot annos libellum edidit Polonicum contra Theses Emanuelis Vegae latinas, in quo illam asserit, quamvis a me ante editionem monitus fuisset, ne id saceret. Nihil praeterea fortasse aliud circa dogmata in hac Synodo constituctur. Quod si quid tamen actum fuerit, id facile a fratribus Lithvanis tecum communicabitur. Librum Disputationis mea adversus Franciscum Davidis recepi. Gaudeo quod tibi placeat ac plane probetur ut idem toti coetui videatur, fieri vix potest plurimis de caussis quas nunc scribere non est opus. Staliqua tamen hujus operis edendi facultas dabitur, faciam te nihilominus certiorem. Illa duo loca in scriptis meris nihil prorsus inter se pugnant, cum in uno affirmate loquar, in altero vero, per modum, ut vocant, concessionis.


page 495, image: s495

Nam alioqui in utroque scripto constanter affirmo, fieri non posse, ut quis firmiter credat ea quae Christus dicit vera esse, nec tamen illi confidat et obediat. Verum ostendo hoc non ex eo esse, quod quisquis alicujus verba aliquid monentis vera esse credat, etiam confidat, sed quod promissa quae Christus monitionibus suis, id est, praecoptis adjunxit, ejusmodi sunt, ut non possint credi, quin simul eorum obtinendorum gratiā praeceptis obedietia praestetur. Quod si fieri posset, ut quis Christi verba vera esse crederet, nec tamen faceret quae praecepit, neque Christo confidere is dici posset, nec talis Christi verbis adhibita fides, eum quidquam, quod attinet ad justificationem coram Deo juvaret. Vt intelligatur, si tamen talis fidei, quae eo continetur quod quis credat Iesum esse Christum, scriptura tribuit, quod nobis vitam aeternam conciliat, id non fieri quia revera haec ipsa fides ea sit qua justificamur, sed quia per accidens, nimirum propter ingentia illa promissa, nemo hac fide potest esse praeditus, quin Christo consequenter ac necessario confidat eique obediat, quae est illa in Christum fides, qua revera coram Deo justificamur. Plura non dicam. Res enim in ipsis scriptis est apertissima, si modo acurate legantur. Et simul his litteris finem imponam, praesertim cum alioqui sim occupatissimus. De us tibi, uxori, liberis, socruique tuae matronae lectissimae perpetuo adsit et faveat. Lublini die 5. Iunij. 1593.



page 496, image: s496

Ad eundem Philippoviam, EPISTOLA II. Salutem a Deo et Christo, etc.

NIhil dubito, quin pro insigni tuo in me amore, quaecumque mihi accidunt tibi quodammodo sint communia, summasque tibi ago gratias, quod me ita diligenter, in gravi illo meo casu, et cousolari et animare non praetermiseris. Ego quidem, per Dei gra tiam, in dies magis in eo patienter atque adeo laetanter ferendo, sum confirmatus. Cum homine illo, mei caussa, nihil revera umquam a quoquam actum est, quod ego quidem sciam. Tantum cum D. Lucas del Pace audiret me sibi, quid mihi ab homine isto accidisset, narrantem, sua sponte, cum levem aliquam amicitiam, seu potius simplicem notitiam inter se et illum esse diceret, promisit se tentaturum, ut illi persuaderet, ne posthac quicquam injuriae amplius mihi faceret. id quod unum ego curabam, condonata illi ex ammo jam accepta ab eo tnjuria, cujus nullam paenitus satis factionem quaerebam, id quod postridie ejus diei effecit; immo tandem eo hominem adduxit, ut diceret, se tum, cum in me tam turpiter deliquit, ebrium fuisse: et si fuisset sobrius, numquam id facturum fuisse. quare rogabat, ut nihilominus vellem ei esse amicus, quem ad modum ipse mihi futurus esse, fide ipsi D. Lucoe data, se in posterum ne minima quidem ratione me offensurum. hoc tamen addito, ut curare vellem, ne jam amplius parens ipsi iratus esset, quemadmodum jam diu fuerat, praesertim vero postquam


page 497, image: s497

me ita male tractasset. Qua in re illi per litteras, et ad fratres submontanos, et ad ipsum ejus parentem datas plenissime satisfeci. adeo ut sperem, post plurimas difficultates tandem illi patrem reconciliatum fuisse. Ante cujus reconciliationis praestitutum diem, prae se tulit ipse, velle se mihi prius coram reconciliari, veniā petitā etc. quo facilior redderetur cum patre reconciliatio, id quod in Dn. Lucae aedibus ut fieret ipse rogavit. quo mihi a Dno Luca significato, annui libenter, et promisi me illuc iturum, simulatque mihi indicatum esset. Sed postea, quaecumque hujusce rei fuerit caussa, nihil actum est. Arbitror ipsum puduisset, et existimasse ad paternam reconciliationem impetrandum, satis futurum id, quod ejus rogatu antea scripseram. Deus ipsius misereatur, et me ab omni malo custodiat. Labores mei hactenus editi, ni fallor, sunt isti. Responsio ad Palaeologum pro Racoviensibus. Disputatio de loco septimi capad Romanos. Animadver siones in Theses Collegii Posnaniensis. Disputatio adversus Volanum Examinatio argumenti pro trino et uno Deo, una cum responsione perbrevi ad quasdam theses. Synopsis justificationis nostrae per Christum. De fide et operibus, quod attinet ad jusitficationem nostram. De auctoritate sacrae scripturae. Responsio prior ad Theses duas Francici Davidis de non invocando Christo. Explicatio initii Evangelii Iohannis, quae polonice quoque fuit edita, multo ante quam huc advenirem. Antivujekus polonicus, et nuper Disputatio de Iesu Christo Servatore. Latinus antivujekus est adhuc sub praelo. nam


page 498, image: s498

typographus per aliquot septimanas hoc opus intermisit, kalendariis, et nescio quibus aliis excudendis intentus. quod non absolvetur, ut conjicio, nisi fortasse post mensem, aut quadraginta dies. Lublinum enim typographus abiit, filio Radekii relicto, qui id curet. Libellum de auctoritate scripturae ad te mittere nequeo, quia unum tantum latinum exemplar in meumusum reservatu habeo, nec plura jam habendi spem ullam esse credo. Si Gallice nosses, possem tibi satisfacere. Gallice enim hoc opusculum ab amico conversum, et imprimendum datum fuit, indeque ad me pauca quaedam exemplaria missa. Misissem ad te saltem exemplar unum disputationis de Servatore, sed neque hic nuncius certus erat, et cum pedes esset, haud satis commode fortasse illud afferre potnisset. Si speres aliquot exemplaria posse per te in Lithvania distrabi, curabo prima quaque occasione, ut ad te afferantur. De expeditione ista generali constituta, crediderim, si nullo pacto vitari possit, quin aut eatur, aut bona perdantur, nec satis futurum sit pecuniam dare, quā alius tui loco conduci possit, sine Christi praeceptorum violatione posse te armari, et proficisci, dummodo a quoquam occidendo, membrisve mutilando abstineas: alioqui, nondum video, quomodo periculum, quod non proficiscenti imminet, salva Christi obedientia effugi queat. Ac sane hic, quemadmodum etiam ad fratres submontanos scripsi, potius doceri, quam docere velim. Vale una cum tuis omnibus, quibus a Deo omnia felicissima assidue et opto, et precibus contendo. Cracoviae die 3 Februar. 1595.



page 499, image: s499

Ad eundem PHILIPPOVIAM, EPISTOLA III. Salutem a Deo et Christo, etc.

Binas accepi litteras tuas, ad quas nullum adhuc responsum dedi. Priores scriptae ex parte fuerant die 13 Iulli, sed non datae nisi post dies complures, et non parum auctae, immo ejusmodi auctuario completae, quod longius sane, quam epistola familiaris ferrevidetur, responsum postularet, nisi istu esses, qui facile ea etiam, quae concise dicta fuerint, percipere potes. Respoudebo igitur ad quaestionem mihi a te propositam, breviter admodum pro ejus difficultate, ac tentabo (quod tamen non spero) an paucis verbis id apud te efficere possim, quod alii hactenus longa fortasse disputatione efficere non potuerunt. Attigi autem fundamenta quaestionis istius solvendae, in disputaione mea de aquae baptismo. Fundamenta haec sunt. Praeceptum non comedendi sanguinem, pugnat cum libertate Christiana, et Christianae religionis ab ejusmodi ceremonialibus (ut loquuntur) praeceptis abhorrentis ratione, et cum expressa pauli a postoli, ab ipsoque repetita saepius regula, quae est, quod ad cibos attinet, nihil esse vitandum hominis Christiano. Nec obstat praeceptum de sanguine non comedendo datum a Deo, etiam ante discrimen populorum. quandoquidem legis divinae perfectio, Christo reservabatur ejusque apostolis. Ante quae tempora voluit Deus, perpetuo ab ipso orbe condito, extare in ratione divini cultus et obedientiae ipsi praestandae imperfectionem


page 500, image: s500

aliquam, quae Christo adveniente sublata, fidem faceret, doctrinam ab ipso allatam esse plene coelestem, nec umquam, dum orbis terrarum stabit, ulli mutationi aut correctioni obnoxiam futuram. Istius imperfectionis ab ipso orbe condito testimonium tibi sit, tum praeceptum ipsi primo homini datum, tum illud, quod ex piso 9. capite Geneseos abs te allato intelligi potest, non licuisse videlicet ante diluvium ex bestiarum carnibus comedere. Quam imperfectionem sustulit quidem Deus, in mundi illa quasi renovatione, sed non omnino, sanguinis earundem bestiarum usu vetito. Christo enim ejusque temporibus, haec gloria legem Dei implendi, id est perficiendi, reservabatur. Iam ex duabus caussis, cur sanguinis bestiarum esum, Deus, ante Christi adventum vetuerit, una tantum, non utraque, ut tibi videtur, adhuc manet, ea videlicet, quod animantis anima sit in sanguine; quae quale pondus, apud homines perfectissimam disciplinam proficentes, habere debeat, quilibet per se judicare potest, cum in sanguine jam mortuae animantis non magis sit anima, quam in reliquo ejus corpore, ut ne quid dicam, nihil revera esse cur non liceat id comedere, in quo anima ipsius animantis sit. Adde, quod etiamsi caussa ista et plane adhuc maneret in ipso mortuae animantis sanguine, et justa alioqui posset videri caussa ab ipsius esu abstinendi: tamen propter id, quod praeceptum istud continet adversus naturam (ut sic dixerim) Christi anae religionis, nobis ista curanda non essent, praesertim Paulo apostolo diserte regulam illam, de qua ante


page 501, image: s501

diximus, circa ciborum usum statuente. Nam quae (rogo) caussa potuit esse decentior, ut Deus die septima aliquid operari vetuerit, quam eaquae ab ipsomei affertur, quod scilicet ipse in mundo creando sex diebus operatus fuerit, septimo autem quieverit. et tamen, eodem Paulo teste, apertum est, Christianos a dici septimi, seu sabbati observatione esse liberos, quamvis caussa ista, dum mundus stabit, perpetuo sit duratura. Altera caussa non comedendi sanguinis allata Levit: 17., quam tu similiter etiamnum durare putabas, meo quidem judicio plane cessat, cum sub Christo nullae fiant per sanguinem expiationes, saltem sane per bestiarum sanguinem. de tali enim sanguine accipienda omnino sunt verba Mosis, nec si caussa ista adhuc duraret, plus virium haberet quam aliera illa in disciplina quidem, ut dixi, perfecta, qualis est Christianorum. Caeterum si quis est, qui moveatur decreto illo Ecclesiastico Act: 15., quominus sanguinem bestiarum comedere audeat, animadvertat eodem decreto contineri interdictum ea comedendi, quae sacrificata sunt idolis, quorum tamen esum Paulus concedit. modo id citra scandalum et offensionem fiat infirmorum. Vereor, ne. qui pauca hac de re verba me facturum eram pllicitus, nimis multa tibi fecisse videar. Quod si volueris, me plura scribere, morem tibi geram, et tibi aliisque omnem scrupulum eximere conabor. Craoviae die 16 Novemb. 1596.



page 502, image: s502

Ad eundem EPISTOLA IV. Salutem a Deo et Christo, etc.

GAudeo respondum meum ad quaestionem tuam, etsi breve, omnem ferme dubitationem, ut scribi, tibi exemisse. Non arbitror autem, me in eo brevi, responso ad probandum nos sanguine et suffacato non prohiberi, usum fuisse ratione illa, quod idolis immolata, in apostolico illo decreto una cum istis fuerunt vetita, et tamen eis simpliciter non prohibeamur vesci. pessime enim, aut certe sophistice argumentatus fuissem. non ego hīc argumentor, sed contra sentientium argumentum, ex decreto illo ductum, refello; quod vel ipsum instantiae nomen, quod vel a me in ratione mea expressum, vel tibi a veritate extortum, ipse commemoras aperte indtcat. Cave posthac, ne tibi id accidat, quod Trinitariis nobiscum disputantibus mirum quam frequenter contingat, ut scilicet exceptiones nostras ad ipsorum argumenta, pro nostris argumentis habeant. Exeptio sive instantia ista rerum idolis immolatarrum, est validissima adversus illos, qui decreto illo apostolico nituntur; adeo, ut si quis ex eodem decreto probare vellet, nobis interdictam esse ipsam scortationem, propter eandem instantiam non recte argumentaretur. Ex aliis plurimis, iis demque apertissimis testimo niis, istud demonstrari, et potest, et debet. Sic, si alia sunt testimonia aut rationes, quibus demonstrari possit usum sanguinis et suffocati Christianis esse interdictum, proferantur ista in medium, non ad instantiam


page 503, image: s503

istam refellendam, et argumentum ex decreto illo ductum defendendum, huic enim rei ineptissima ista sunt; sed ad aliud, aliave argumenta formanda. Sed jam ad ista, quae ipse iterum affers, per responsiones meas jam ad te scriptas, habes, ni fallor, omnino quid solide, et ex totius religionis fundamentis respondeas. De usura, antequam vel pecuniam haberem, vel futurum aliquando cogitarem, ut aliunde, quam ex mearum possessionum proventibus, me alerem, semper fui hujus sententiae, eam non esse perse ullo modo vetitam. quidquidvel morales philosophi, vel Theologi nostri contra disputent. Rationes tam philosophorum, quam theologorum, nunc, quia nec temporis satis habeo, nec epistolae modum excedere statui, missas facio, et duo tantum verba de sacrarum litterarum testimoniis dicam. Primum igitur id pro concesso pono, usuram in toto Novo testamento non inveniri prohibitam, immo non leve argumentum esse affirmo permissionis ejus, quod nusquam, cum toties in eo commemorentur illa, quae in moribus nostris et actionibus pugnant cum spiritu et Evangelii doctrina, et quodammodo enumerentur, inter ista nulla prorsus ipsius fiat mentio. Hoc jacto fundamento, ad testimonia Veteris testamenti dico primum, quidquid extra ipsam legem per Mosen datam de vetita usura legitur, secundum ipsius legis verba accipiendum esse, neque enim prophetae quidquam legi addiderunt, sed tantum illam latius exposuerunt. Deinde assero, ex testimoniis legis


page 504, image: s504

ista de re explicanda, esse pauciora, atque ut sic dixerim, contractatiora, per plura et explicatiora, praesertim cum alioquin etiam id tantum, quod explicatius in hac materia dictum est, sit rationi consentaneum. Iam tria loca omnino sunt in lege, ubi usura prohibetur, ea sunt Exo. 22 Levit. 25. Deut. 23. priora duo quae sunt sane plura, quam reliquus unus locus, explicate usuram tum vetant, cum a fratre paupere accipitur, Itaque etiam si in tertio reliquo simpliciter dicatur, a nullo ex populo accipiendam esse usuram, explic andum est dictum istud ex duobus praecedentibus quod enim in illis dicitur, cum ratione plane consentit. hoc autem ita simpliciter acceptum adeo cum ratione pugnat, ut in nulla natione aut religione usu umquam comprobari potuerit. immo aliquod usurae genus ubique semper fuerit permissum, et quod plus est, ad ipsorum pauperum utilitatem publice saepe receptum, ac constitutum. Adde, quod in isto tertio loco, cum in eo libro sit, in quo fit repetitio legis, subaudiendum est, si quid in lege ferenda prolatum isthic omissum fuerit, ut in repetitionibus usuvenire solet. Nihil autem dico, quod vocabulum ipsum, quo usura ibi significatur, innuere perse videtur de usura illa agi, quae cum damno sit illius a quo exigitur. Morsum enim vocabulum istud declarat, et propterea Vatablus ibidem annotat, Per morsum Hebraei foenus intelligunt, quo nocemus proximo. Quidquid igitur, sive apud Davidem, sive apud Ezechielem, sive uspiam alibi in usurae detestationem legitur, secundum hunc sensum, et


page 505, image: s505

de hoc foenoris genere intelligendum est prorsus: isto autem sensu foenus in ipso Novo testamento, tunc interdictum nobis est, cum diserte avari et rapaces esse prohibemur, et alteri ea facere jubemur, quae nobis fieri vellemus. Denique si quodlibet foenus per se detestandum esset, numquam diserte permisisset Deus populo Israelitico extraneis foenerari, ut permisit in illo ipso Deuterenomii loco, ubi fratri foenerari simpliciter vetat. Concludo igitur, nullum foenus per se divino ullo praecepto prohibitum esse, nisi illud, quod cum proximi ipsius, a quo exigitur, damno fiat, nec quicquam cavendum praeterea restare, nisi scandalum et offensionem aliorum, quae tamen tunc demum vitanda est, quando alioqui in nullam aliam majorem necessario sit incurrendum. Mihi, si pecuniam, quam habeo, foenori non darem, multo majus scandalum et offensio praesto esset, quam nunc cum do. Nam et me, et filiam meam ad summam inopiam, extremamque egestatem redigerem, ex qua utrique nostrum ingentia, salutis ipsius aeternae jacturae faciendae, pericula imminerent. praeterquam, quod nullo pacto licet, ut ego consumam ac dilapidem, quod non nisi ex parte meum proprietate est, sed usu tantum. Si hactenus ex pecuniola, quam habeo, nihil foenoris accepissem, tota jam, ante duos tresve annos, paenitus consumpta fuisset. Quam autem verum sit, me non avaritia ulla, sed necessitate adactum foenus accipere, id vel ex eo constare potest, quod etiamsi quinctus jam sit annus, ex quo maxima temporis parte, habitatione et mensa D. Buccellae gratis utor; tamen minus


page 506, image: s506

pecuniae nunc habeo, quam cum apud ipsum habitare coepi. Multo plura ad factum ineum excusandum dicere possem: sed tantum hoc addam, utinam omnes qui foenus accipiunt, id tam explorata, et salva recta conscientia faciant, ut ego facio. Nolui autem, ut cum aliis etiam fratribus feci, hanc occasionem praetermittere tibi hac in re mei rationem reddendi, et rogo ut hanc meam digressiunculam boni consulas. Iam quod attinet ad bona in pignus accepta, non est dubium, hīc non esse merum foenus, propter incertitudinem, ut ita dicam, proventuum, et periculum aliquando ipsius sementis perdendae, ac praeterea laborem et curam illam proventus colligendi. Sed tamen propter aliquas circumstantias saepius contingit, ut hīc gravius erretur, quam in ipso puro foenore. Itaque ut in illo, sic in pignore diligenter cavendum est, ne ex contractu isto proximus tuus damnum sentiat. Si plus temporis haberem, plura de toto hoc argumento scriberem. Sed si tibi haec pauca non satisfacient, potero deincepsaliquid addere. Vale affinis optime atque amantissime. Cracoviae die 8 Martii 1597.

Ad eundem EPISTOLA V. Salutem a Deo et Christo, etc.

RElegens litteras tuas ad quas nuper rescripsi animadverti, me nihil respondisse ad id quod scribis de caussa illa ab ipso Deo allata, quod anima sit in sanguine. Ais enim, te non satis intelligere,


page 507, image: s507

quod asserui, non magis animam esse in sanguine quam in carne mortuae animantis. Neque enim videre potes, quomodo igitur caussa ista potuerit a Deo afferri, cum non de viva, sed mortua animante ibi agatur Atqui mi affinis, hoc est quod mihi volut, Deum sui illius interdicti caussam attulisse, quam, si quis paullo diligentius consideret, agnoscet illam esse aut nullam, aut infirmissimam. id quod sapientissime nihilominus Deus fecit, ut tum ejus populos, ipsumque adeo genus humanum adultius esset factum, et exercitatiores haberet sensus ad cognoscendum, quaenam revera sint divina et in perpetuum permansura praecepta, vel ex caussa ista interdicendi esus sanguinis, quae nihil solidi habet, agnosceret interdictum istud, non debuisse esse perpetuum, ut pote quod non aliunde pendeat, quam a mera et sola Dei voluntate. Vale affinis et frater carissime ac praestantissime. Cracovia die 12 Martin 1597.

Ad Generosum Dominum HIERONYMUM MOSCOROVIUM F. SOCINI EPISTOLA. Salutem a Deo et Christo, etc.

NVllas tuas litteras in tuo Smigliam discessu ad me datas vir clarissime accepi. Hae autem quas inde reversus dedisti, gratissimae mihi fuerunt. Nihil tibi cedo desiderio, ut una aliquando simus. Persuasissimumque mihi est, me magis aut certe non minus tua


page 508, image: s508

consuetudine juvari posse, quamte mea, ob variam solidamque tuam eruditionem, et singulare acumen ingenii ac judicii tui. Speroque si vixero, aliquando fore, ut hoc meum desiderium ex parte expleam. Sententiam de baptismo meam paucis accipe. Ego ita sentio, praeceptum generale ac perpetuum de aquae baptismo accipiendo Christi Ecclesiae nullum fuisse datum praecipue vero quod ad eos pertineat, qui in ipsa Christi Ecclesia sunt nati et educati, sive alia quacumque ratione Iesu Christi nomen perpetuo ac publice sunt professi. Itaque ej usmodi homini, simpliciter ac per se rem adiaphoram sive indifferentem esse statuo, baptismum aquae accipere. Si bujus meae sententiae confirmandae rationes, ut petis, hīc explicare velim, justus us mihi liber scribendus fuerit. sed jam talem librum complures ab hinc annos scripsi, ejusque exemplum inventes vel Smigliae apud Ostorodum, vel Racoviae apud Lubieniecium, qui illum et simul auctoritatem eum ad Ostorodum mittendi a me habuit. Quamquam non est quod magnopere cures librum istum legere; quando ex altera parte certum esse debet, te, tuique similes, qui videlicet alioqui ecclesiarum nostrarum doctrinam probatis, eamque in hoc regno caeteris omnibus anteponitis, nihilominus tamen aquae baptismum accipere debere. Quamvis enim id per se, ut dixi, vobis adiaphorumsit, nec alioqui necessarium, tamen aedificandae ecclesiae, et sese cum fratribus quam arctissime conjungendi studium, ad quod vos Dei et proximi charitas adigit, omnino jubet, ut id faciatis. Adde quod, si id non facitis, ipsius


page 509, image: s509

mensae Domini, ubi Christi mortis commemoratio et concelebratio cum solenni gratiarum actione fit, participes non estis; cum tamen Christus ipse jusserit panem illum frangi et comedi, uidemque vinum illud infundi et bibi in sui commemorationem, hocque jussum ac praeceptum, et generale et perpetuum in Ecclesia esse, ex Pauli verbis 1. cor. 10. et 11. abunde constet. Quod si roges, cur igitur ego aquae baptismum non suscipiam. Respondeo, me bujus consilii mei singulares, easque judicio meo inexpugnabiles, rationes et caussas habere, quas hīc tibiex parte exponam, Scire igitur debes, me a primo ipso initio, cum in Poloniam, ut in Transylvantam me conferrem, vent, rogatum a fratribus Cracviensibus sententiam illis meam de baptismo aperuisse, idemque in Transylvanta facere quodammodo coactum fuisse; ex Transylvania vero nonita multo post in Poloniam commorandi gratia reversum, eorumdem Cracviensium, nec non Lublinensium fratrum rogatu, vel potius jusse librum illum conscrisisse, cujus antea mentionem feci, euque legendum didisse, meamque de baptismo sententiam ab eo tempore, et public e inter fratres professum fuisse, et in nonnullis aliis Europae regionibus aperte cum piis hominibus, per litteras et scripta communicasse; quippe qui, charitate ita jubente, vehementer capiam, ut si fieri possit, omnes ej usdem necum sententiae sint. Primum enim scio, innumer abiles fere homines inveniri, qui vel nullo umquam umquam aquae baptismo tincti fuerunt, vel baptismum, quem infantes cum essent, acceperunt, pro vero aquae baptismo


page 510, image: s510

non habent, et interim baptismum rite suscipere, nonnisi cum maximo periculo, possunt. quibus si persuasum fuerit, baptimum rite susceptum, unicaique, qui Christianus esse velit, omnino necessarium esse, vel sine ulla caussa (ut ego quidem censeo) in gravissimum aliquod periculum se conjicient, vel rem ex ipsorum sensu, necesseriam ad salutem metu adacti spernent, quod sine certa ipsius salutis jactura vix fieri ab illis potest. Debeo igitur, quo istos, quantum in me est, tanto discrimine liberem, curare, ut hanc quam statuo veram de aquae baptismo sententiam agnoscant, vel si jam agnoverunt, in ea persistant. Deinde scio, aut certe meritissimo suspicor, esse, qui sese caetibus nostris apertissime adj ungerent, aut certe, non ita, ut faciunt, a nobis abhorrerent, atque hac ratione facile ad divinae veritatis cognitionem pervenirent, nisi aquae baptismus a nostris hominibus usurpatus illos deterreret. Ex quo fit, ut non pauci, qui satis alioqui animadvertunt, apud alios divinam veritatem non esse, tamquam oves errantes vagentur, et sic vel athei tandem fiant, vel aliter nihilominus pereant. Quamobrem vel curare vel optare saltem debeo, ut Ecclesiae nostrae, hoc, quod ego minime necessarium baptismi jugum et arbitror, et palam jam diu appello fratribus, et ad ipsos accedentibus, imponere aliquando desuescant. Haec autem et alia similiae, quae mihi ita de baptismo sentienti et docenti vel optanda, vel etiam curanda sunt omnino, quantum in me est, impedirem ac prohiberem, si


page 511, image: s511

ego ipse aquae baptismum susciperem, praesertim nulla protestatione coram omnibus antea adhibita, me id non facere, quiarem per se necessariam, sive a Christo jussam esse tandem agnoverim, sed ut me cum fratribus arctius conjungam, velleque mihi posthac liberam esse hac de re, et privatim, et publice disputare meamque sententiam aliis persuadere, quam protestationem fratres a me fieri nullo pacto concederent. Hae rationes in te et aliis, qui nec sententiam de baptismo meam umquam altos docere instituerunt, nec eamdem quam ego, aut simtlem vocationem habent, nec denique de ipsa sententia, aeque atque ego sunt persuasi, plane cessant, et interim illae vigent, quas supra commemoravi, quaevos alioqui ad aquae baptismum, licet per se non necessarium accipiendum horsantur et cogunt. Et de bis hactenus. Libellum tibi a me commodatum, ut tamaiu apud te habeas, donec illum accurate perlegeris, non modo facile patior, sed etiam vehementer cupio, doleoque id tibi hactenus per tuas occupationes facere non licuisse. Quae fuerint aut etiamnum sint tua cum Adversariis certamina, ut mihi iterum significes rogo. tua enim litterae, quibus id significabas, ut ab initio dixi, non sunt mihi redditae. Christianae ac liherales pollicitationes tuae, mihi gratissimae, semper erunt caussa cur tibi plurimum debeam, et si usus venerit, me quin ex animo ista scripseris nihil prorsus dubitare, faciam ut cognoscas, interim quae tibi possum maximas gratias ago, meque ad tibi in Damino inserviendum paratissimum offero. Vale.



page 512, image: s512

Ad Valentinum Smalcium Gothanum Thuringum, Smiglam. F. Socini Epistola I.

Eruditione ac pietate haud vulgari praedito atque praestanti Domino Valentino Smalcio, amico et fratri in Christo vehementer colendo.

Salutem a Deo et Christo, etc.

NON dubito, vir ornatissime, quin ex fratribus istis ea de me audiveris, unde, cujusmodi alioqui sim, conj icere potueris, me non contemptione tui, aut animi elatione aliqua, ad humanissimas tuas litteras nihil hactenus respondisse, Et sane alia longe diversa hujus rei caussa fuit. Ego quidem mecum optime agi existimo, si quando mihi datur occasio, ad tui similes, id est, ad divinase veritatis cupidos scribendi, cumque ispsis amicitiam ineundt. Nec aliud quidquam, cum tuas litteras accepi, sum miratus, nisi quod tanti a te fierem, ut ad me prior scriberes, meamque amicitiam tibi expetendam judicares. Cujus rei nomine me tibi plurimum debere agnosco, sancteque polliceor tuam amicitiam mihi fore gratissimam, quam et augere, et confirmare litteris ad te datu curabo, ubi aliquid scribendi sese occasio obtulerit. Tuae quidem lutera fusius ad scribendi materiam mihi suppeditarune, proposita abste in eis quaestione, de corporis Christi glorificatione statim post resurvectionem. Sed quia in gratiam quoque Vojdovii nostri


page 513, image: s513

hac de re aliquid paullo accuratius scribere constitui, neque satis mihi compertum est, has ipsas literas non perituras, in aliud tempus, hoc est, cum certum aliquem nuncium nactus fuero, tuae petitioni scriptione hac mea, quam meditor, isthuc missa satisfacere distuli. Quod scripta mea haud illibenter legas atque examines, animos mihi addidit istud faciendi quod petis, et si quid aliud ex me te desiderare cognovero, quatenus ingenii corporisque vires meae ferent, quatenusque per alias aut necessarias, aut graviores occupationes licuerit, tibi gratificari conabor. quamquam is ego sum, qui potius in rebus divinis pernoscendis (hac enim de re hīc agitur) alienae opis indigeam, quam ut aliis opitulari ipse possim. Tametsi enim non pauca hactenus scripsi, quaedam etiam edidi, aliaque et scribere, Deo votente, et edere adhuc cogito (quod equidem non facerem, si me harum rerum prorsus ignarum arbitrarer) tamen multo plura sunt, quae ignoro, quam quae non dicamscio, sed scire omnino velim. Tu cui, ut arbitror, vel potius conjicio, in florenti ista aetate nihi deest, ad rerum divinarum scientiam non vulgarem sibi comparandam, incumbe in id quantum potes, atque enitere, ne tibi inaniter tempus effluat, meque imitari noli, qui nescio quo malo genio ductore, cum jam divinae veritatis fontes degustassem, ita sum abreptus, ut majorem et potiorem juventutis meae partem, inanibus quibusdam aliis studiis, immo inertiae potius atque otio dederim. Quod cum mecum ipse reputo, reputo autem saepissime, tanto dolore afficior, ut me vivere


page 514, image: s514

quodammodo pigeat. Quamquam me perpetuo divina misericordia consolatur, quam mihi, omnium indignissimo licet ac nocentissimo, tribui re ipsa experior atque sentio. Cave tu ne in has difficultates tua aliqua de sidta auf negligentia te conjicias, et, si in bonis litteris informandos pueros suscepisti (quode ego munus, cum honestissimum, tum Deo gratissimum esse censeo: sunt enim multi prophani alioqui, et quidem nobilissimi scriptores, qui praelegi pueris Christianis merito possunt) quicquid temporis a labore isto tibi vacuum fuerit, id in litteris rebusque sacris perpendendis ponere memineris, ut suo tempore Christi Ecclesiam juvare possis, erroribus qui eam undique, circumsistunt propellendis, et ab ea quam longissime removendis. Sic te Deus juvet, atque assdue tueatur et protegat. Vale juvenis ornatissime. Cracoviae die 25. Novembris. Anno 1593.

Ad eundem Smiglam. F. SOCINI EPISTOLA II. Pietate atque eruditione ornatissimo juveni domino Valentino Smalcio, Smiglensis Scholae Rectori, amico et fratri in Christo carissimo et honorando. Salutem a Deo, et Christo, etc.

IAM diu est, frater in Christo carissime, ex quo binas eodem tempore tuas litteras accepi, ad quas respondendi hactenus nulla sacultas fuit, cum nuncius nullus esset, Arbitror Deum ipsum curasse, ne in


page 515, image: s515

Synodo vestra praeterita adessem, ne mihi cum Abbate illo concertandum esset, cujus adversus me nominatim editus liber, tot blasphemiis et calumniis est refertus, et tantae disputandi inscitiae plenus, ut mirer ejusmodi hominem inveniri. Opus, cujus in libelli de baptismo praefatione mentionem facio, a me aliquando scribendum erit, si Deus voluerit. Catechismus meus vis ante annos tres inceptus, est statim postea perpetuo fere intermissus. Quod quaedam ex Disputatione mea cum Francisco Davidis excerpseris, gratissimum mihi fecisti, nec erat cur Moscorovius noster aliter existimaret. quae spes hujus libelli edendi sit, ex Radecio intelliges. Disputationis cum Francisco Puccio unicum exemplum habeo, quo carere ne ad brevissimum quidem tempus ullo modo possum. Quid de me loquantur et sentiant quidam, qui inter fratre haud infimum locum obtinent, jam nihil curare constitui. Hoc tantum curabo, ne ego propterea de studio meo in universum coetum quidquam umquam remittam. Quod Smiglensis vester coetus minuatur, id non sine aliorum coetuum augment et commodo fiet, vobisque apud exteros minorem invidiam conciliabit. Quare non est quod vos hoc damnum vestrum admodum affligat. Hubertum illum Gallum quem nominus, et cujus verbis me salutas, me novisse non memini. Tantum fuit mihi per litteras amicitia cum Huberto quodam Coquiel, nom Gallo homine, sed Brabanto, qui etsi mercaturae operam dabat, tamen a verae pietatis studio, et rebus divinis penitius inquirendis nihil aberat. Vtinam iste


page 516, image: s516

ad nos accessisset, et vobiscum esset. Quicumque vero is fuerit. cujus nomine me salutasti, illi meis verbis, si isthic est, rogo gratias agas, et me ad illi serviendum paratum esse dicas. De meo illo satis sane, si carnem spectes, acerbo casu, non erat, si spiritus rationem habere velis, quidquam dolendum. Immo Deo et erant, et sunt gratiae agendae, quod velit me aliquid, propter ipsius et Christi gloriam perpeti, mihi interim eam animi constantiam tribuat, ut eo magis ad meae vocationis cursum implendum sim animatus, Est tamen quod tibi plurimum debere fatear, quod mei caussa tantopere fueris perturbatus, afflictionem ipsam meam tibi ipsi ob oculos ponens, quae per se iis, qui me amant, non nisi molesta esse potest. Vale mi charissime frater, tibique me totum tuum esse persuade. Deus tibi perpetuo faveat. Cracoviae die 14 Februarii 1595.

Tui amantissimus in Christo frater. F. Socinut.

Ad eundem VALENTINUM SMALCIUM Smiglam, EPISTOLA III. Salutem a Deo et Christo, etc.

TVAE litterae charissime atque in Christo mihi colende frater, semper jucundissimae mihi accidunt, et non modo meo, quod exiguum quidem est, sed cujusque vel maximo acumine, aliquod semper dignum habere mihi videntur. Quare ista culpae deprecatione quadam cum ad me scribis, jam rogo te in posterum


page 517, image: s517

abstine, et quam creberrime ad me litteras dare cura. Gratias mihi vix quidquam facere poteris. Meilibelli de auctoritate sacrae scripturae translatio la tina mea ipsius est, sed [gap: Greek word(s)] (ut ajunt) propter nimiam typographi festinationem, unde etiam factum est, ut unus aut alter locus emendatione indigeat. Sunt etiam typographica errata complura. Caeterum praefatio illa, non solum, ut omnes animadvertete possunt, mea non est, nec esse potest, sed me plane inscio illi apposita. Si Deus vitam et valetudinem dederit, totum illud opusculum diligentius recognoscam, tibique atque aliis ut denuo excudi possit, satisfaciam. Nimis multa habeo quae aut scribam, aut perficiam, aut emendem, seu potius diligentius expoliam, quare, quando istum libellum recogniturus sim, nihil certo statuere possum. Ex scriptis, quae a me petis, pollicitus est Andreas Vojdovius tibi disputationem cum Christiano Francken tradere. quod si id, quod adversus Philippi Buccellae [gap: Greek word(s)] scripsi, idem habuerit, (neque enim memini an illi dederim) non dubito, quin etam istud tecum sit communicaturus. alioqui, si qui describat habuero, ipse ut ad te mittam curabo. Notae illae Francisci Puccii ejusmodi manu sunt scriptae, ut vix quisquam Crancoviae inveniri possit, qui illas legere ac describere queat. Quapropter nihil hīc tibi promitto. Verum pro certo habeas, vix quidquam in illis esse quod lectu sit dignum. De duobus illis duorum meorum scriptorum locis, quae sibi invicem adversari tibi videntur,


page 518, image: s518

exacte aliquid nequeo scribere: cum hīc neutrum istorum librorum habeam. Dicam tamen, ut tibi quoad possum morem geram, si prius illud te monuero, de scriptis meis nondum editis, iisque non perfectis, quale est istud adversus Eutropium, minime statuendum esse, me omnia quae illio sunt penitus probare. Iam non video, quomodo, si in verbis illis Petri, secundo loco carnis nomine desideria carnalia, quatenus is locus ad nos refertur, intelligam, hoc adversatur ei quod alibi in disputatione cum Coveto me statuere ais, Christum in desideriis carnalibus minime passum esse, videlicet quia adversus eundem Covetum scribens, tacite fateor Petri verba ad Christum referri. Nam apertum est, me verba ista aliter interpretari, quatenus ad Christum veferuntur, quam quatenus ad nos. Verba enim illa destitit a peccato, qutenus ad Christum referuntur, manifeste de liberatione ab iis, quae poenae peccatorum esse solent, interpretor. Cum tamen haec eadem verba, quatenus ad nos referuntur, significent sine dubio desistentiam (ut sic dicam) a peccando. Itaque similiter, etiamsi pati in carne eodem in loco quatenus ad nos refertur, significet pati in desideriis carnalibus, id est desideria carnalia sua interimere (ut sic dicam) seu abjicere; nihil vetat quominus, quatenus illa verba, Passus est in carne, ad Christum referuntur, significent ejus mortem, et crucis ut loquuntur passionem, ita, ut tota illa sententia, Qui passus est in carne destitit it a peccato, quatenus ad Christum refertur, significet, illum per crucis passionem liberatum fuisse ab iis,


page 519, image: s519

quae poenae peccatorum esse solent. Quatenus vero refertur ad nos, significet nos, per interemptionem seu abjectionem carnalium desideriorum, a peccando cessare. Similem, immo eandem coparationem Christi et nostri, et ejus mortis cum morte nostra, quod ad peccandum attinet, collationem habes apud Paulum Rom: 6. pluribus verbis expositam et repositam: si fortasse dubitas an ista inter se conferri possint, et comparationem alterius cum altero fieri. Nondum a fratribus Lubienieciis mihi facta est copia Epistolae illius tuae ad Aberdonensem illum professorem: si fecerint necesse erit tamen, ut aliquantum temporis habeam ad illam examinandam, ut tibi morem geram; quanquam eam meae limae nihil prorsus egere puto, et laetor te stilum exercere in rebus divinis. Nam qui ad illas tractandas, et posteritati earum cognitionem mandandam, atque hoc tempore calamo propagandam sint apti, paucissiomos omnino habemus. Quid factum sit de illo aurifabro conterraneo tuo, propter consueta impedimenta mea, investigare non potur. N. N. filius plane corruptus, est, et facile peribit, quod Deus avertat. Hīc finem propter temporis angustiam facere sum coactus. Quaeso te, quicquid hoc est quod scripsi, id boni consules, et interim me amare, et precibus tuis apud Deum juvare, non intermittes. Lublini die 20 Maij Anni 1597.

Tui studiosissimus in Christo frater. F. S.



page 520, image: s520

Ad eundem Racoviam, EPISTOLA IV. Salutem a Deo et Christo, etc.

INtermissum a te diu fuisse, vir praestantissime, et frater in Christo honorande, ad me scribendi officium, nihil mirum, cum ipse a me nullas litteras jam diu acceperis, nec ad eas quas postremo ad me dederas, responsum meum redditum tibi fuerit. quod sane vehementer doleo. Periit enim una tum ipso epissola Philippi Buccellae, cujus nullum exemplum aliud cum haberem ipsum autograpbum ad te miseram, ut melius meum ad ipsum responsum intelligeres, quod similiter rogatu tuo ad te mittendum censueram. Erant praeterea alia in ipsis litteris meis, quae ut scires cupiebam, quorum nunc non memini. Tantum recordor, me ad id, quod ad me scripseras de constructi one verbi communico cum dandi casu, qua ipsemet in mea disputatione adversus Vujekum usus fuissem, in hanc sententiam rescripsisse, non debere te ex scriptis meis exemplum sumere latine scribendi, quippe cum ego et hujus linguae sim paene rudis, aut certe non admodum diligens, ut quam rectissime scribam. Cum enim multo magis inscribendo rerum quam verborum rationem habeam, saepe ut aptius alioqui id quod volo exprimam, ea mihi permitto, quae ipse parum latina esse novi, ut factum est isto in loco ejus disputationis pag: 308, ubi aliud interim in latina lingua erratum gravius, quam istud sit, est a me


page 521, image: s521

commissum, quod scilicet relativo reciproco, ubi nullus ei erat locus, sum usus. Quo tamen, cum, nescio quo pacto non animadvertens ipsa verba mea, mihi utendum omnino censerem, putavi mihi licere constructionem illam verbi communicandi vulgo receptam, eo in loco usurpare. Nam ut dicerem, non sibi homini, sed cum se homine, adduci non potui. Hos duos meos errores, comitatus est tertius typographi error, qui pro communicatam, communicatum reposuit. Itaque totum locum sic emendo, Sed per communicatam cum ipso Christo homine a Deo patre etc. Ex acerbissimo illo meo Cracoviensi casu, ostendis tu quidem paucis verbis, quam consolationem immo laetitiam capere possim, nedum affligi propter ipsum debeam. Sed facere non possum, quin tantam librorum et scriptorum jacturam doleam. Quae quanta fueritte nondum rescisse apparet. cum denuo petis, ut tibi librum meum adversus Puccium commodem. Perierunt, mi Smalci, in eo casu omnia scripta tum mea, tum aliena quae apud me erant; praeter quaedam tantum aliena, quae jam diu in cista quadam, procul ab eo loco ubi habitabam, sunt reposita. Excusabis igitur me, si librum istum ad te non mitto, cujus tibi exemplum facile suppeditare (ut spevo) poterit Volkelius noster, qui, ut audio, nunc non longe a civitate Lublinensi habitat. Quod fratres dignum te judicaverint qui socius sis Christophora Lubieniecii in Ecclesia Lublinensi regenda, id mihi vehentissime probatur. Non erit labor iste tuus, praesertim cum tali socio supra vires tuas, Superabitis facile simul juncti,


page 522, image: s522

si modo plane comordes fueritis, omnem difficultatem, et nominatim eas quae te sollicitum reddunt. Sed vobis opus est maxime patientia et prudentia Christiana, ut non detrectetis omnibus omnia (ut Paulus apostolus loquitur) fieri, quo aliquos servetis.

Tibi vero ad exteros illos adversarios, quorum insidias metuere videris, si cum illis vel coram, vel per scripta disputare contigerit, aut quavis alia ratione ad eorum calumnias respondendum fuerit, refellendos ac reprimendos, necesse est sophismatis penitus cognoscendis, eorumque laqueorum rationi prorsus tenendae te totum tradere. Ab alio istorum hominum insidiarum genere, defendet te sine dubio Deus et Christus Dominus. Eventum disputationis Ostorodi nostri cum Fabricio illo mirum in modum laetor, et spero Deum multorum oculos aperturum. quamquam Vojdovius Ostorodi comes ea ad me scribit, quae vix mihi per mittunt, ut exitum disputationis illius eum fuisse credam, quem ipse Ostorodus ad me scripsit. Sic enim Vojdovii verba habent. Ostorodus noster cum Doctore Iacobo Fabricio Theologo et concionatore est collocutus, et sortassis adhuc hodie post prandium colloquetur, placide ab invicem discessimus, divinam benedictionem haud vulgarem experti. Fecit et tui mentionem Doctor hic, legit librum de Servatore, corpus tuum theologiae requirit, neque tantum ille, sed et alii multi. Non est quod quidquam tibi doleat, quod meum judicium de libello isto Germanico qui editur habere non potueris. Nam cum socius tibi eo in labore Ostorodus fuerit, verisimile


page 523, image: s523

est panca admodum desiderariposse, praesertim quae ab ipso non animadversa, a me animadverti potutssent. Deus consilium et coeprum vestrum istud juvet. Statorius amantissime teresalutat, acvicissim una mecum rogat, ut in tuis ad Deum precibus nostri meminisse velis. Vale vir praestantissime. Ex agro Luclaviciano die 31 Augusti Anno 1598.

Ad eundem Lublinum, EPISTOLA V. Salutem a Deo et Christo, etc.

HEri tuas litteras accepi, una cum narratione eorum quae gesta sunt in Synodo Novogrodiensi super controversia de invocatione Christi. Plurimum autensum latatus, quod ipse comitesque non frustra ad synodum istam missi fueritis: et tibi privatim, quippe qui aliis praerveris, et totum fere pondus illius disputationis, adversus eos qui Christum adhuc ignovare dici possunt, sustinueris, vebementer gratulor. Nihilmibi novum fuit ex narratione ista percipere, pastores illos Lithvanicos ad ejusmodi ignoratione minime liberos deprehensos fuisse; et meminisse potes, quid antea hac de re tecum Lublini locutus fuerim. Licinium nihilominus tamen sum miratus, hominem alioqui eruditum, et in scriptionibus et disputationibus theologicis versatum, qui ex disputatione demum tua, quam cum ipso habuisti, rem antea sibi hand plane perspectam recte intelligere coeperit.


page 524, image: s524

Deus et ipsi, et aliis ejus sociis caussam tanti erroris atque desidiae, condonare velit, ea enim alia esse non potest, quam voluisse magis hominibus suisque commodis servire, quam Christo ipsi Iesu, ejuque gloriae. Dolor qui me ob hanc rem angit, nimis fortasse libera haec verba mihi extorsit. Vix autem futurum credo. ut Deus istis grave istud peccatum omninoi ignoscat, nisi quam primum curaverint, ut ii, qui pertinaces in Christi invocatione non admittenda fuerint, re ipsa, et palam e coetu eijciantur, et sic Christigloriā tum suis commodis, tum aliorum voluptati antepositā, seresipuisse ostenderint. Iam narrationem istam tuam, cujus ad me missae nomine summas gratias tibi ago, statim describendam curavi, et descriptam Moscovio nostro, qui duos minores Dudithios affines suos, ut apud Statorium una cum praeceptore suo aliquamdiu maneant, huc adduxit, dedi, ut eam ad Ostorodum, prout mandas transmittendam curet. Index meorum scriptorum quae apud te sunt abs te missus, gratissimus mihi fuit. Et sane non mediocriter sumlaetatus, quod tot habeas, quamvis adhuc nonnullatibi desint, quae spero tamen apud Vojdovium juniorem esse. Mitterem libenter id quod petis de conjugiis cum pontificiis, sed unicum habeo exemplum, idque non solum, quare necesse est ut expectes dones absolvatur, et describatur. id quod ut fiat diligenter operam dabo. De quaestione illa quam in Synodo Lublimensi a me propositam fuisse scribis, novum id plane mihi est. quod ex imbecillitate memoriae fieri suspicor. indies enim senectutem, ut aliis


page 525, image: s525

tum animi tum corporis facultatibus, sic memoriae, immo buit praecipue magis officere sentio. Respondeo tamen ad quaestionem istam. Immo non potutsse sine tot afflictionibus, et tam truculenta morte ducis nostri Christi, ita excitari ac foveri fidem nostram, ut cum ipsis. Sumus siquidem omnes infinitis afflictiobibus, et atrocissimae morti, dum Christum sequivolamus, perpetuo quodammodo expositi. Et sane hoc ipsum in ipsa Disputatione de Christo Servatore luculenter a me, ni fallor, quamvis non multis verbis explicatum fuit, locumque tibi indicarem, si ad manum meus iste liber esset, quo post casum Cracoviensem perpetuo carui. Verum spero, te per te ipsum locum quem intelligo, facile inventutum, aut foriasse jam a me monitum statim recordaturum. Quod adolescens ille non ultra festum (quod a junt) amnium Sanctorum sit suam ad nos profectionem dilaturus, laetor, non modo facile fero. Erit ejus adventus valde omnibus nobis et gratus et utilis, si modo is, apud quem ut habitet constitutum inter nos fuit, parem suis opibus suam et benignitatem impertierit, non quidem ut eum ditet, sed ut illi concedat, quo possit studiis et vocationi suae diligenter incumbere, nec cum alienis ab hoc scopo laboribus occupet. Staorium tuis verbis diligentissime salutavi, qui una mecum Deum est assidue oraturus, ut te ab omnibus veritatis hostibus defendat, ab omnique malo tueatur. Tu vicissim pro nobis Deum orabis, qui et ipsi in perpetuis periculis versamur, ego vero quantopere ab emnibus, qui piae vitae parum amantes sunt, propter a me


page 526, image: s526

edita scripta, praesertim vero ob disputationem illam de Servatore, lacerer ac proscindar, et plurimorum injuriis objiciar, vixsatis explicari potest. Idem ut faciat Christophorus Lubieniecius curabis, quem amantissime meo nomine salvere jubebis, illique in memoriam rediges, ut serio et quam accuratissime idpraestet, quod se facturum promisit, teque et Christi Ecclesiam quam maxime potest, juvet. Vale vir praestantissime. Datum in agro Luclaviciano dic 24. Lulij 1599.

Ad eundem Lublinum, EPISTOLA VI. Pietate atque eruditione praestantissimo viro Dis. Valentino Smalcio divini verbi ministro, Domino et amico in Christo plurimum colendo. Salutem a Deo et Christo, etc.

VIgesimus quinctus hic dies est, ex quo tuae litterae, die 19 Augusti datae, mihi redditae fuerunt, ad quas quod antea non responderim, nulla alia fuit caussa, nisi quod facultas nuncii, Racoviam etiam tantum usque, plane deerat. Nunc autem cum talis nuncius non sit desuturus, respondere constitui, sed breviter et quantum necesse esse judicavero. Nam tempus adid faciendum, in hoc fratrum Racovienseum ad nos adventu, et fratrum nostrorum submontanorum cum illis conventu, mihi concessum, breve admodum est. De eo igitur statim aliquid dicam, quod ex me primo loco quaris circa excommunicationis


page 527, image: s527

negotium. Itaque paucissimis verbis respondeo, mihi plane probari sententiam hac de re tuam, et rationes quas ad illam probandam affers, tam in jam excommunicatis, quam in excommunicandis, tantum id considerandum censeo, istam, quamipse punitionem appellas, quamque ipsi excommunicationi praeire vis, tunc esse usurpandam, cum caussa cur is, de quo agitur, ad istum modum puniri debeat, inter fratres tantum nota est, necdum vulgo rescitur. Nam si ea extraneis quoque nota fuerit, et ejusmodi sit, ut jam ex Pauli praecepto, cumisto, ne cibum quidem capere frantribus liceat, quippe quod saepius monitus, tamen in aliquo ex illis, aut similibus peccatis haereat, quae Apostolus commemorat, videtur in eo palam excommunicando non esse procrastinandum. Non est etiam omittendum, ita posse fratribus concedi cum excommunicato cibum sumere, et colloqui, non modo illum salutare; ut interim tamen familiaritatem cum eo non habeant, vel amicitiam colant, donec excommunicatus permanet, nec per resipiscentiam Ecclesiae reconciliatur, nescilices liberetur ista tristitia, quae possit efficere, ut resipiscat, neve ejus familiaritas et amicitia ullum ex fratribus pervertere aut corrumpere possit. quae altera caussa est, eaque fortasse potior, male se gerentes excommunicandi. Nam altera est, quia non licet cum tali homine communem mensam Domini habere, et cum eo tamquam cum fratre agere.

De verbo [gap: Greek word(s)] Heb: 11. v. 10. dico, illud posseverti excipiebat, id est, excepturus erat. haec enim


page 528, image: s528

est propria verbi [gap: Greek word(s)] significatio; quamvis in Novi testamenti scriptis expectandi significationem habeat, quam etiamsi hoc in loco retinere velimus, nihil de spe tamen quam Abrahamus ejus civitatis, de qua ibi sermo, adipiscendae haberet, inde colligi certo potest. Nihil enim vetat quominus sit figuratus sermo, ut scilicet eo verbo non animus sed eventus declaretur; nihil enim in hoc ipso expectandi verbo hac figura frequentius, ut exempli caussa, si quis dicat de aliquo scelesto. Hic divinam punitionem expectat, quanquam in simili verbo et eadem de re loquens hac eadem sermonis figura mox utitur, idem scriptor inquiens v. 16, Nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem. Verbum enim praesentis temporis, et quae illico eodem versiculo subjiciuntur, non patiuntur verba ista dicta fuisse, nisi pro eo tempore quo jam erant mortui; immo quo scriptor ille ea scripsit: etiamsi Nunc autem, idem significaret, ut quidem potest, quod, ut vero, nec praesens tempus adverbium, Nunc isto in loco declararet, et sic non adverbii, sed conjunctionis vim haberet.

De loco Ephes: 1. v. ultimo, idem sentio quod antea; neque rationes a te contra allatae me quicquam movent. Primum enim non modo apostolus non desiit versu penultimo de Christo loqui, et ad encomia Ecclesiae, ut ipse ais descendit: sed omnino pergit usque ad capitis finem de Christo loqui, cujus praestantiam commendandi caussa, ex accidente de Ecclesia loquitur. Nam et in ipso versu penultimo de Ecclesia eodem modo est locutus. Iam quod ais, nihil tale de


page 529, image: s529

Christo umquam legi, quale esset hoc, si [gap: Greek word(s)] ad ipsum referendum esset, videris oblitus fuisse eorum, quae scripta sunt eadem epistola cap: 4. v. 10. Nam quod hīc additur [gap: Greek word(s)] , hoc nihil addit ei quod ibi dictum est, adeo ut etiamsi locus cap: 1. deberet, ut tu vis, ad Deum patrem referri, non tamen plus continere censendus esset, quam iste cap: 4. Nosti enim, cum de iis, quae ad Ecclesiam pertinent, agitur, universales quantumvis voces, etiamsi de ipso Deo patre sit sermo, non complecti solre quidquam extra ipsam Ecclesiam, et ad istam subjectam tantum materiam accommodanda esse. Caeterum, si in disputatione cum Francisco Davidis dico, quod vix credo (neque enim habeo hīc meam disputationem) isto in loco primi Capitis legi Implens, per incuriam id a me est factum, eamque sane magnam, cum ipsa latina editio, contra quam ipse affirmas, nullo modo ita legat. Locus ut in graecolegitur, et ipse citasti est, judicio meo clarissimus. nempe enim sensus est, Christum Ecclesiae dare quicquid illa habet; et sic Ecclesiam, ut est Christi corpus, sic esse ejus plenitudinem, id est, ab ipso proficiscentem, ut statim illis verbis declarat, Omnia in omnibus implentis.

Locus Ephes: 6. v. 12. non video cur ita accipi non debeat, ut ipsa verba sonant. Nam quid cogit sentire, Paulum loqui tantum de pugna nostra in tentationibus, eamque describere qualis sit, et non generatim negare cum carne et sanguine nobis esse pugnandum.


page 530, image: s530

An non ex negatione ista peregregie, atque ade multo efficacius consequitur id quod apostolus subjicit, et acrius illis quae mox commemerat, Christianos armandos esse, id est, se ipsos armare debere? Si Pauli mens fuisset id tantum dicere quod ipse censes, debuisset saltem dicere [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] , neque enim articulus iste eandem vim habet, si dicatur [gap: Greek word(s)] , ut quidem dictum est, quam si esset [gap: Greek word(s)] . dempto enim isto articulo, nulla est occasio apostoli verba restringendi; sed judicio meo, ut saepe alibi, articulus iste ornatus caussa tantum isto in loco est additus. nam alioqui, ut dixi, non [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] legeretur. Adde, quod minus verum est, Christianos in suis tentationibus non habere pugnam cum carne et sanguine, si bellum illis gerere licet, ut vim hostium repellant. An non enim haec est una ex maximis tentationibus Christianorum, cum ab hostibus ipsorum et veritatis divinae armis impetuntur.

De Magistratu quid censeam, et quatenus illum Christiano homini gerere licere credam, satis ex libro meo adversus Palaeologum intelligi potest, si quis illum diligenter legat. Breviter, mihi videtur, ipsum posse dominari, regere, atque imperare; et consequenter, ubi opus fuerit, plectere ac punire, Christianae pietati non adversari, modo in his omnibus, nihil adversus Dei Christique praecepta committatur. Leges judiciales Mosaicas nihil ad Christianum magistratum pertinere arbitror, quemadmodum vulgo et theologi sentiunt. sunt enim ibi permulta, quae cum patefacta


page 531, image: s531

vitae aeternae promissione, cumque ipsa summa charitate, quae in Evangelio praecipitur, plane pugnant. Hominem, quantumvis scelestum, privare vita Christiano magistratui non permittendum judico. hoc enim postquam vita aeterna resipiscentibus promissa a Deo est, nimis cum charitate pugnare nemo non videt. Si aliquid amplius a me hac de materia, quod attinet ad sententiam meam, explicari tibi volueris, necesse erit ut me, de unaquaque huc pertinente quaestione, in qua haereas, nominatim interroges. Neque hoc tempore sane plura scribendi tempus habeo. Hīcigitur finem facio ad tuas litteras respondendi, siprius tibi gratias egero pro iis, quae mihi tuis litteris nunciasti. Etsi enim inter ista, id quod ad Christophorum Lubieniecium pertinet, valde mihi molestum est; tamen quando ita est, ut id rescirem te curasse libenter video. curabo enim quam maxima potero, cura, labore, et diligentia, ut malum istud corrigatur. Vale in Domino Iesu, mi charissime et plurimum honorande frater. Datum in agro Luclaviciane Abrahami Blonscii die 25. Septemb. 1599. Si theologicas hujusmodi quas ad te scribo litteras, putas posse aliis etiam alicui usui esse, tuum est curare ne illae perdantur. nam ego earum nullum mihi exemplum reservo. nec sane id faciendi aut curandi ullum veltempus, vel facultatem habeo. Tas quidem ego diligentissime asservo.

Tui amantissimus in Christo frater et servus. F. S.



page 532, image: s532

Ad eundem Lublinum, EPISTOLA VII. Ornatissimo pietate atque eruditione viro Domino Valentino Smalcio divini verbi ministro fidelissimo, domino ac fratri in Christo plurimum colendo. Salutem a Deo et Christo, etc.

LItterae tuae die 25 Octob. datae, gratissimae mihi fuerunt, ad quas respondebo, prout tempus feret ad eas respondendi mihi concessum. Credis subjectam materiam requirere, ut in loco Epes: 6. verba illa: Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, de pugna accipiantur, quam Christiani, ut Christiani, habent. Ego vero contra arbitror, subjectam materiam aliud nihil requirere, nisi id ipsum quod verba ista prae se ferunt, cum optime ex eo, quod homini Christiano, simpliciter et absolute loquendo, nulla sit pugna cum carne et sanguine, concludat apostolus se recte facere, qui homines Christianos hortetur ad induenda arma non humana, sed divina, non carnalia, sed spiritualia. Nec quidquam me movet, quod ais, nihil opus fuisse illud Ephesios docere, quod, si Christiani erant, perspectissimum habebant, non licere scilicet bellum adversus homines gerere. Ad quae tua verba antequam respondeo, libet tibi gratulari, quod etiamsi mea Pauli verborum interpretatio, ex qua hoc ipsum elicitur, tibi non probaretur, sentis tamen alioqui mecum, Christiano homini non licere cum hominibus bellare. Sic enim verba tua omnino praese ferunt, sed


page 533, image: s533

vereor ne aliquid in illis ex tua mente de fideretur, quod plane alium ipsorum sensum efficiat. Nam paullo post scribis, istos eosdem Ephesios, et potuisse, et solitos fuisse, vim vi repellendo hominum injurias et insidias vincere et vitare, et tacite id illis Paulum ipsum concedentem facis, sed interim monentem, ne putarent sibi eadem retione pugnandum esse, cum propter Christum passuri essent. Sed jam ad superior tua verba, et ad ratioc inationem (quicumque tandem alioqui sit ipsorum sensus) in illis contentam respondeo, et ajo, Paulum complura alia in epistola illa docere, quae Christianis hominibus multo perspectiora sunt, quam ipsis non licere bella cum hominib: gerere, id quod ita esse vel illud indicat, quod illa hodie apud omnes, qui Christi nomen profitentur, certissima sunt, hoc vero non item; immo plerique ipsorum contrarium sentiunt, et reliqui fere dubitant. atque inter ipsos, ut dicitur, adhuc sub judice lis est: egoque ipse, qui id in mea illa responsione ad Palaeologi librum asserui, fateri saepe soleo, questionem hanc difficilimam esse. Nam quod subjicis, nullam hac de re disserendi occasionem in Pauli loco illo fuisse, mihi multo aliter videtur. Reddit enim manifeste rationem Paulus, cur hortatus Ephesios illos fuerit ad arma induenda, quibus possint stare adversus insidias diaboli. Verum hujus rei peregregia ratio redditur, si dicit, quod homo Christianus namquam cum hominibus, sed tantum cum diabolo pugnam habet. objici Paulo poterat, quid non quantum satis reat de armis induendis monuisset, cum illa tantum arma commemorasset,


page 534, image: s534

quibus Diabolo resistitur. Itaque evidentem occasionem habuit apostolus, hac de re, quod tantum cum diabolo, et numquam cum hominibus Christiani homines dimicant, verba faciendi. Quamquam vero mihi non improbatur, id quod ais, Paulum carnem et sanguinem nominando, non homines simpliciter, sed infirmitatem vel etiam industriam humanam signigicare voluisse, tamen crediderim illum potiorem rationem habuisse, opponendi simpliciter homines Diabolo et angelis ejus, et arma carnalia spiritualibus. Similia loca, ubi caro et sanguis cum tacita aut expressa antithesi devinitatis, homines ipsos praecipue significat, habes Matth. 16. v. 17. et Gal. I. v. 16. Caeterum quod scribis, te non satis assequi vim rationis a me allatae, quod sis Paulus loqui voluisset de pugna tantum quae est propria Christianorum, dixisse? [gap: Greek word(s)] , non autem [gap: Greek word(s)] , mihi vero videtur, satis notum unicuique esse posse quantum differat, si quis dicat, nostra pugna non est, ab eo si dixerit, nobis non est pugna, quod apertius non declaro, ne tuo ingenio nimiam faciam injuriam. Verum subjungis postremo, non esse satis firmam ratioc inationem desumptam ex collocatione vocabulorum et articulorum, praesertim in scriptis apostolicis. Atqui hīc non agitur de collocatione ulla, sed de diversa voce, quae manifeste diversum sensum per se facit, nec aliud meae ratiocinationi objici potest, quam articulum praepositum nomini [gap: Greek word(s)] , efficere, ut nulla sit in Pauli verbis differentia, sive legatur [gap: Greek word(s)] .


page 535, image: s535

Ad quam tamen objectionem ego respondeo, articulos apud omnes fraecos scriptores, etiam elegantissimos, saepe supervacaneos esset, et vix fortasse inveniri exemplum articuli non supervacanei, ut eleganter Graece scriberent: tamen in eorum scriptis intelligendis Graecae linguae proprietatem spernendam non esse, nisi id facere apertissima aliqua ratio cogat. Nescio quid sit illud quod scripsi de majore praemio apud Deum bonae voluntatis nostrae consummatae, quam non consummata, nisi quantenes ipse resers. neque enim illud meum scriptum habeo; sed tamen arbitror, me ibi non intellexisse de praemio tantum post hanc vitam, sed de praemio in universum, adeo ut non possit ex uno illo in meis scriptis loco statut, me tenere in futura vita praemia fore diversa, alia scilicet aliis ma jora. Quamquam alioqui non negem, me in hanc sententiam plurimum inclinare, utpote quae mihi, et rationi, et nonullis sacris testimoniis valde consentanea esse videtur: sed tu aliter sentis, et primum ad aqualitatem praemiorum in futura vita probandam affers, quod omnia ea, quae alicubi in sacris litteris tamquam praetogativa aliqua quibusdam tribuuntur, alibi aliis tributa leguntur. Haec ratio ad excipiendum potius est accommodata, quam ad probandum, et quodin ea assumitur pribationis indiget. Deinde vis inaequalitatem in praemiis indicare imperfectionem, nempe in minoribus praemiis, iisque qui illa habent, et majoribus carent. Hīc vero oporteret propositionem hujus ratocinationis probare, quae est, omnium et singulorum in futura vita praemia


page 536, image: s536

perfecta fore. Nam si ad hoc probandum satis illud esse creditur, quod in sequente teritia ratione dicitur, maxima Christianis communiter facta fuisse promissa, jam secunda cum tertia ratione consunditur, et sic ex duabus fit una tantum ratio. mihi quidem nihil cogere videtur, ut singulorum vitae futurae participum praemia sint perfecta, id est, ejusmodi, ut nihil illis addi possit; immo nihil id suadendi vim mihi habere videtur: cum hoc potius ejus modi sit, ut seipsum destruat: neque enim de praemio alicujus dici jure poterit, nihil ei addi posse, nisi praemio isto id contineatur, quod is aliis imperet aut praesit; quod si fiat, quomodo quaeso aliorum, quibus imperabit aut praeerit, praemia erunt perfecta? Quod si dicas, perfectionem istam te intelligere, ut interim unius praemium alterius praemio nihil deroget, totum istud probandi onus tibi incumbet; videlicet, non modo perfecta fore praemia singulorum in futura vita, sed etiam perfectionem istam ita intelligendam esse, ut modo est dictum. Venio ad tertiam rationem quae est, Christianis communiter maxima promissa donata esse 2. Petr: I. v. 4. hoc enim tibi videtur verum esse non posse, si quibusdam aliquid detur cuipiam, quod alii non detur, non propterea fieri, quin immortalitas per se quam omnes et singuli ejus status participes habent, maximum donum sit, et ita maximum ut nullum eo majus detur. Tamet si nihil cogit vocem istam, superlativi licet gradus, ad hunc modum interpretari: et


page 537, image: s537

id sive a Graec [gap: Greek word(s)] , sive a latinis Maximum saepius dicitur, quo tamen aliquid majus datur. Adde, quod Petri locus iste non videtur accipientdus de immortalitate nobis promissa, sed de donis in hac vita mortali nobis datis, per quae efficimur, etiam in hac ipsa vita, participes divinae naturae; inter quae si potissimum numerare velis spem ipsius immortalitatis, tibi plane assentior. Verum aliud est immortalitatis spes, aliud vero ipsa immortalitas, atque inde aperte constabit verum esse quod dixi, vocem istam superlativi gradus iis etiam accommodari, quibus majora quadam reperiuntur. Nam, sine ulla controversia, majus omnino quiddam est, quam spes, quantumvis firma et certa, immortalitatis, ipsa immortalitas. Et ne dicas exemplum hoc non esse accommodatum, cum altera istarum duarum rerum in hoc seculo tantum, altera contra in futuro tantum detur; addo, eam naturae divinae participationem, quae in hac mortali vita datur, id est, justitiam et sanctitatem, quipptam majus ac praestantius esse ipsa spe immortalitatis, et omni alio dono, quod a Deo in hac vita similiter habemus, et per quod, ut Petrus ait, efficimur participes istius divinae naturae, quanto major est et praestantior ipse finis, quam ea quae ducunt ad finem. Sed jam nimis multa de hac tertia ratione: sequuntur quaedam, quae vim rationum habent, a te dicta, dum vim verisimilitudinis, quae ex altera parte est labefactare conaris. Ais enim, ex parabola illa Matth: 20 de operariis ad laboradum in vinea conductis, constare posse, praemia in futaro seculo fore aequalia, et eorum qui


page 538, image: s538

multum, et eorum qui parum diet Deo servierins, Ego vero existimo, ex parabola ista colligi quidem posse vitam aeternam, seu immortalitatem fore omnibus, qui Deo cari fuerint, communem, etiamsi alii aliis plus minusve in Christi Ecclesia laboraverint: sed hoc non impedit quominus in statu isto immorta litatisgradus quidam sint futuri, ut nunc sunt inter ipsos angelos Dei: ut nihil dicam de gradibus quos ipse Deus et Christus constituit in Ecelesia militante, qui satis indicant in triumphante quoque Ecclesia eos esse posse. haec enim sunt illa praemia diversa, quae ibi fore dico. Quemadmodum vero nunc, et in coelo et in terra inter illos qui Dei sunt, quamvis munera et gradus ipsorum sint diversi, summa nihilominus est concordia, et unusquisque suo munere et gradu est contentus, sic etiam in futuro seculo, graduum et munerum diversitas, nihil vel communem concordiam, vel privatam uniuscujusque laetitiam impediet aut minuet. Quare in iis, qui illius beatae atque immortalis vitae se participes fore sperent, minus verum id esse arbitror, quodais, omnes non tantum praemii alicujus, verumetiam maximi (id est, ut verba tua interpretari necesse est, quam maximi) praemii cupidissimos esse. Satis enim unusquisque pius et ad coeleste regnum contendens habet; si immortalis ac beatus sit futurus, nec ut ad maximum, qui in ipsa beata immortalitate dari potest, gradum perveniat, occasiones benefaciendi adeo quaerit, ut Deum tentare dici queat; id quod, etiamsi alioqui supremi ejusmodi gradus cupidissimus esse, non faceret tamen.


page 539, image: s539

Haec satis esse puto ut inteltigas quid me moveat, ut tuis rationibus non sinam me a mea sententia dimoveri, et cur in ea mihi perseverandum censeam. quae est, Omnes quidem Christi fideles fore ejusdem beatoe immortalttatis participes, sed non tamen alioqui aequales eos per omnia futuros, in eodem ipso beatae immortalitatis statu.

De loco Hebr. 12. v. 5. quid sentiam, scripsi, nisi fallor, satis aperte in Disputatione de Servatore, locum ipsum ubi id a me scribitur non memini, nec disputationem istam meam ad manum habeo: sentio autem Hebraeos istos occasione quidem professionis nominis Iesu Christi afflictos fuisse, sed tamen interim illos in tam sancta ptofessione non fuisse ferventes, ut esse debuerunt, et multa in illis merito desiderari potuisse, seu non caruisse illos aliquot vitiis et imper fectionibus; unde fiebat, ut Deus afflictionibus, quas ob Christianae religionis professionem experiebantur, uteretur ad eos castigandos atque emendandos, et plane veros Christianos faciendos. Cui sententiae non video quid adversetur, quod illius Epistolae auctor homines istos ad constantiam, exemple sanctorum virorum et ipsius Christi, hortetur: (quanquam non est verbum Constantiae, (si recte memint) apud scriptorem istum, nedum ad illam adhortatio) Neque enim constantia ista significat perseverantiam in eodem prorsus statu, sed tantum in eo quod Christi nomen profitebantur, et ei obediendi (licet non quantum debuissent) studiosi erant. Iam cohaerentia ejus quod iegitur Versu 4. cum iis quae statim sequuntur


page 540, image: s540

haec mihi esse videtur, quod Hebraei isti nondum, ut nihil peccarent, sed Deo, ut debebant, obedirent, eo adducti fuerant, ut sese morti exponerent (id quod scribitur v. 4.) et tamen jam in iis, quae propter Christi nomen patiebatur, fatiscere incipiebant, et ejusmodi divinam castigationem, minime laeto animo, ut debuissent, suscipiebant etc. quae ea sunt, quae statim postea dicuntur, Ostendi Statorio nostro, quid scripseris de eo Iesuitam illum dixisse pro concione. subrisit, miratus interim, ut mihi persuadeo, hominis audactam et diligentiam. Iussit officio sissime suo nomine in his meis litteris salutari, et vicissim ut pro se Deum ores rogari. De libellis et scriptis quae jam diu a me petiisti, non potui hactenus efficere, nisi ut disputationem meam adversus Volanum habere posses. ejus enim curavi jam pridem exemplum unum tradi fratribus Racoviensibus, ut illi ad te transmitterent, id quod jam factum fuisse spiero. Vale, et Deumora, ut in hāc extrema aetate mea, possim jam aliam victus et habitationis meaetionem invenire, quaeme mei juris efficiat, et liberum ab omnibus impedimentis reddat, quibus fit, quominus ea praestare possim, quae promisi, et a me idenjidem exigi, non sine dolore audio. Ex agro Luclaviciano Abrahami Blonscij die 2. Decembris. 1599.

Si Theotogicas huiusmodi, quas adre scribo, litteras, putas posse aliis etiam alicui usui esse, tuum est curare, ne illae perdantur. nam ego earum nullum mihi exempar reservo nec sane id faciendi, aut curandi


page 541, image: s541

ullum vel tempus vel facultatem habeo. Tuas quidem ego diligentissime asservo.

Tui amantissimus in Christo frater et servus. F. S.

Ad eundem Lublinum, EPISTOLA VIII. Salutem a Deo et Christo, etc.

DIE Martii 24 litteras accepi, quas ad me primo die Februarii dederas, tarde admodum sane redditas, id quod non leviter dolui. Nam si post justum temporis spacium redditae fuissent, jam sine dubio, idque diu responsum ad illas accepisses. Quod si saliem scivissem in tempore, D. Abrahamum Sczepanovium nostrum isthuc profecturum, per ipsum illud misissem, et multo minus sero, quam visurus james, me ad te scribendi muneri meo satisfacientem vidisses Quomodo formaverit Gratianus argumentum illud suum, ex cap. 54. Esaiae petitum, non omnino memini, tantum, nisi memoria me fallit, videor mihi posse affirmare, aliquanto melius formari id ab ipso potuisse. Sed quomodocumque ipse formaverit, non potest, judicio meo, ex isto Esaiae loco rectius quisquam, ad probandum Christum esse unum illum Deum Israelis, argumentari, quam hoc pacto. Quicumque est Ecclesiae maritus, is est unus ille Deus Israelis. SedChristus est Ecclesiae maritus. Christus igitur est ille unus Deus Israelis. Majoris probatio propositionis qua tota


page 542, image: s542

argumentatio nitiur, petitur ex loco isto Esaiae. juncto eo quod inter omnes constare videtur, Ecclesia maritum non posse esse nisi unum, quemadmodum foeminae alicujus unus tantum vir esse potest. Ille siquidem unus Israelis Deus isto in loco ait se esse, aut certe fore maritum illius sterilis, quae non pariebat, Nam hanc esse supernam Iemsalem, id est, Ecclesiam, interpretari videtur Paulus ad Gal. cap. 4. v. 26 et 27. De veritate minoris propositionis, constat ex iis quae leguntur cap, 5. Epist. ad Ephes. v. 22, et deinceps. Vnde etiam id confirmutur, quod ad majoris propositionis comprobationem diximus, unum tantum esse posse maritum Ecclesiae, ut mulieris alicujus unus tantum vir esse potest. Nam ex iis quae ibi dicuntur, apparet Christi cum Ecclesia conjugium, in eoque conjugio, summam, ut sic dixerim, unitionem adumbratam fuisse in maris foeminaeque conjunctione, et porro in viri et uxoris conjugio, quod Deus ipse ab initio instituit, Iam ad totam hanc argumentationem sic respondendum censeo. Primum negandum est, sterilem illam quae non pariebat esse Eccle siam. Nulla enim ratione de Ecclesia ea dicipossunt, quae de allegorica ista muliere eo in loco dicuntur, praesertim vero de novi foederis Ecclesia, de qua necesse est argumentum loqui, si rite formatum esse debet. Quomodo enim sterilis Ecclesia novi foederis tunc dici potuit, cum nondum esset? aut quando unquam sterilis haec Ecclesia fuit, aut dici ullo modo potuit, nisi fortasse multis post Christum natum seculis? Atqui Esaiae verba ad ea tempora quae statim post Christum


page 543, image: s543

exhibitum extiterunt omnino pertinere, et Pauli locus, antea pro argumento confirmando citatus, aperte docet, nec quisquam est qui neget, qui vatucinium istud ad novi foederis tempora spectare velit. Praeterea, allegorica ista mulier desolata esse dicitur, id est, viro destituta, ut ex eo quod per antithesin statim subjungitur liquido constat, id quod ad Ecclesiam, sive sub vetere sive sub novo foedere, accommodari nequit. Veteri quidem accommodari non posse illi opsi fatentur, qui volunt mulierem istam esse Ecclesiam. Iidem enim volunt alteram conjugaram mulierem, cum qua illa confertur esse verterem Ecclesiam. Novae autem non posse accommodari id manifeste docet, quod simul arque ipsa extitit, suum virum habuit Christum, quo numquam postea destituta fuit. Adde, quod Deus fatetur, se multerem istam ad breve tempus dereliquisse, qui tamen nunquam Ecclesiam dereliquit. Hinc liquet Pauli verba, in citato loco non esse in eum sensum accipienda, quem prae se ferre videntur, ut scilicet dicat, mulierem istam esse Ecclesiam. Sed necesse est eum esse sensum verborum Pauli, quem mox dicemus; ubi, quid nos istius mulieris nomine intelligendum statuamus, breviter exposuerimus. Dicimusigitur, illam, quatenus vaticinatio ista Esaiae ad Christi tempora, et sic ad argumentum ex ea formatum proprie pertineet, Gentes, sive incircumcisum populum esse, qui eo in loco ludaico, seu circumciso populo opponitur, et prae illo sterilis mulier, destituta viro, a Deoque derelicta meritissimo et Esaiae tempore, et postea etiam usque ad Chrisit


page 544, image: s544

adventum atque Apostolorum praedicationem, immo etiam ante Esaiae seculum, per complura secula dici potuit. Nulli enim Deo filii ex incircum ciso populo, jam inde ab Abrahamo, qui primus omnium circumcisus fuit, praesertim vero post legem circumciso populo datam, nascebantur, quippe quem Deus quodam modo rejecisset, sine quo, tanquam mulier sine viro, ipsi Deo filios parere non poteras. Nec obstat quod Deus ait, se ad modicum tempus mulierem istam dereliquisse. der elictio vero ista incircumcisi populi diutissime duraverit. Modicum enim dicitur tempus istud, et tamquam parvum momentum, proui ipsa Dei verba sonant, prae aeternitate cui ipse Deus illud opponit, inquiens, se misericordia sempiterna erga illa usurum. Itaque Paulini loci sententia haec est, supernam Ierusalem, quam facile concedo Christi Ecclesiam significare, esse matrem omnium fidelium, et sic tunc temporis ad ipsam, tamquam filios eos etiam pertinuisse, qui ex gentibus crediderant, quantumvis magno numero essent, et multo plures quam ii qui ex populo Iudaico crediderant; quandoquidem jam praedictum erat, ex gentibus multo plures fideles extituros, quam ex Iudaico populo. Apparet igitur non posse ex isto Esaiae loc o colligi illum unum Deum Israelis esse maritum Ecclesiae, sed tantum fortasse incircumcisi populi. Dixi autem fortasse, quia nihi cogit, ut vox Hebraica Bahal quae ibi legitur virum seu maritum significet, cum ea non minus Dominum significare queat? ut quidem tum Graeca editio, tum vulgata Latina habet. id quod alterius responsionis


page 545, image: s545

loco ad argumentum ipsum esse volumus. quae enim de sterilitate ac viduitate istius allegoricae mulieris, deque Deo qui illam dereliquisset et eam rec epturus esset, ex quo fieret, ut illa plurimos filios haberet, ibi dicuntur: unde etiam si vox Bahal maritum eo in loco non declaret, concludi nihilominus posse videatur, Deum ejus maritum esse; ita accipi possunt, ac si dictum ibi foret, incircumcisum populum, postquam a Deo rejectus quodammodo fuisset, factum esse tamquam multerem, quae vidua sit ac desolata, liberisque destituta; quos nullos dicatur parere, non quia (ut ante pro concessoponentes Deum illius maritum rocari dicebamus) eos Deo tamquam marito suo non pariat, sed quia cum Deo non sint accepti, nullo numero esse censeantur, quotquot ad populum incircumcisum, tamquam ad matrem suam pertinent. Sed tertio praeterea locoresponderi ad argumentum istud postest, non eandem esse rationem metaphoricarum appellationum et propriarum: nec si proprie Maritus appellatus unus tantum alicujus verae mulieris esse potest, similiter metaphorice appel latum maritum unum tantum alicujus vicem mulieris explentis esse posse, concludendum ullo modo esse. Exemplum sit in patris appellatione, quae quamvis uni tantum proptie accepta conveniat, respectu unius: tamen metaphorice accepta, pluribus, unius licet tantum respectu, convenire invenietur. Nihil enim vetat, quominus quis, exempli gratiā, vel ob grandiorem aetatem, vel ob beneficia ab eo accepta, vel ob filialem suum erga ipsum amorem, ipsiusve erga se paternum,


page 546, image: s546

vel ob aliam similem caussam, vel denique ob easdem aut diversas plures caussas, non modo unum, sed plurium unumquemque patrem suum metaphorice merito appellare possit. Quare nihil etiam vetat. quominus Ecclesia plures maritos habere possit, cum necesse sit, quemadmodum ipsa est metaphorica mulier, sic etiam quisquis ejus maritus sit, eum esse ipsius metaphoricum maritum; praesertim cum (et hic est potior in proposito nostro hujusmodi responsionis vis) ista mariti metaphora, modo minus, modo magis plena esse possit; ut certe hīc fieri dicere poterimus, si concedere velimus, Deum illum unum Israelis esse Ecclesiae novi foederis maritum: namque ipsius ratione Metaphorica ista mariti Ecclesiae appellatio minus plena erit, quam ratione Christi, (de quo constat illum esse suae Ecclesiae maritum) ut postea docebo; Ex quo sequitur, eum qui propterea, quod ille unus Deus sit Ecclesiae maritus, et Christus sit Ecclesiae maritus, concludit Christum esse illum unum Deum, perperam concludere, et AEquivocationis fallaciam committere, etiamsi alioqui verum sit Ecclesiae unum tantum maritum esse. In hac enim enunciatione vox metaphorica Maritus, plena metaphora acciptenda est. Vt autem id, quod dixi de pleniore et minus plena Metaphora usu venire, in istis ipsis appellatioibus quaeproprie acceptae uni tantum conveniunt, planissimum fiat, et interim accusari non possim quod nullum exemplum attulerim ejusmodi metaphoricae appellationis ubi propriae non sit locus, quemadmodum non est in appellatione mariti Ecclesiae: non recedens


page 547, image: s547

ab exemplo jam allato appellationis Patris, dico, Veritatis, quae propriesic dictum patrem nullum habet, vulgo Patrem metaphorice dici Tempus; quod quidem intelligendum est, quatenus tantummodo illa apparet atque agnoscitur. Atqui secundum hanc ipsam rationem nemo negaverit, Deum quoque veritatis Patrem dici posse, idque multo pleniore metaphora: cum multo magis veritatis patefaciendae auctor et causa Deus sit, quam Tempus: cui non nisi per accidens hoc idem tribui potest. Vt nihil dicam, quod Deus, non tantum quatenus illa apparet atque agnoscitur, sed secundum omnem rationemm, veritatis auctor et caussa est. Satis enim habea (nam alioqui etiam, nullam in ratiocinatione mea captionis suspicionem esse volo) si veritatis ad eum prorsus modum consideratae, ut cum dicitur Tempus esse ejus Pater. Deus quoque Pater merito dici possit, et quidem ita, ut in hac metaphorica appellatione Deus loco sic proprie dicti Patris esse queat: Tempus autem minime: et sic licet veritas ad eum modum, qui dictus est, considerata, duos Patres habeat, unum tamen dumtaxat habere dici possit. Iam ut ista ad propositum accommodem, neminem negaturum arbitror, si concedatur illum unum Deum Israelis esse maritum Ecclesiae, hunc esse posse Patrem Domini nostri Iesus Christi, quamvis ipse Iesus Christus maritus ejus sit, qui certe eadem ipsa persona non est cum Patre suo-Quamquam enim hoc pacto duo erunt mariti Eccllesiae, nihil tamen hīc est absurdi, nec propterea fiet, quominus solus Iesus Christus metaphoric e licet


page 548, image: s548

ecclesiae maritus dictus, proprie sic dicti mariti loco ecclesiae sit: quippe quod mulo pleniore metaphora ipsi haec appellatio conveniat, quam Patri, qui naturae, conditionis, accidentium ullorum ratione, nihil commune cum Christi fidelibus, quitamquam unum corpus considerati idem plane sunt cum ecclesia, vel habet vel habere potest: cum interim ipse Christus in istis ipsis rebus plurinium cum ipsis commune habeat. non modo enim homo est, ut ipsi sunt, sed ipsorum etiam in divina filiatione, quamvis alioqi omnium summus ac princeps, omnino consors ac socius: ac praeterea ominia mala est expertus, quae ili experiuntur, et in gloriam suam eā viā ingressus, per quam illi incedunt ut gloriosi fiant. Quod si quis tamen neget, posse ipsum Iesu Christi patrem esse seu dici ecclesia maritum, ob hanc ipsam videlicet caussam, quod inter ipsum et eclesiam nimium distet, jam ostensum est, posse metapharicas ejusmodi appellatione sibi etiam locum habere, ubi ipsa met aphora non plane constet, seu plena non sit, modo aliquid adsit, unde ea aliquo mod extrui possit, velute in proposito exemplo appellande Tempus veritatis Patrem, ut certe hīc adest, et quidem abunde satis. Amor enim quo Deus pater ecclesiam complectitur, cura quam illius habet, beneficia quibus illam continenter afficit, omnia haec, inquam, non illis absimilia quae a marito in uxorem proficiscuntur, merito efficiunt, ut metaphorae isti locus esse possit, et ipse Deus pater ecclesiae maritus dici que at, praeter illam summam spiritualem conjunctionem, quam nihilominus,


page 549, image: s549

ut alioqui Deus pater et Ecclesia, naturā, statu, aliisque rebus mirum in modum invicem differant, inter ipsum Deum patrem et ecclesiam esse spiritus sanctus testatur. Quid plura? Deus ante natum hominem Christum Iesum, se ipsum non obscure maritum facit, tum Israelis, tum Iudae apud Ierem: cap:3. Quanto igitur magis potuerit Deus, citra humanae Iesu Christi naturae considerationem, ecclesiae maritum se apud Esaiam vocare? Quod si ita est, quomodo quaeso ex isto Esaiae loco, etiamsi diserte ibi ille unus Deus Israelis se Ecclesiae maritum appellasset, concludi posset, Christum Iesum ob eam caussam, quod Ecclesiae est maritus, esse illum unum Deum Israelis, cum sine ulla controversia Christus Iesus, citra suae humanae naturae considerationem, non sit, nec esse possit ille Ecclesia maritus seu sponsus, quem ipsum esse sacrate stimonia docent? Verum non est hac in re quicquam laborandum, cum, ut ab initio docuimus, Deus apud Esaim in loco isto, non quidem Ecclesiae, sed gentis incircumcisae (quatenus vaticinatio illa ad Christi rempore, et sic ad rem nostram pertinet) seipsum nominet, si modo mariti ibi sit mentio, quod, ut antea dixi, plane incertum est, aut saltem aliunde, quam ex ipsa mariti appellatione id colligitur, de quod nihil constare ostendimus. Habes, mi Valentine, plenissimam responsionem meam ad primum argumentum, quod Gratianus cum Statorio nostro disputans, velattulit, vecerte afferre pocuit ac debuit. Ex qua intelligere potes, in quem sensum sint accipienda verba mea, si modo


page 550, image: s550

simpliciter dixi, Deum, nec olim Israelitici populi, nec nunc ecclesia sponsum seu maritum diciposse, ut scilicet intelligatur, me de plena, plenamve metaphoram continente appellatione locutum esse, cujusmodi est illa, cum Christus Ecclesiae sponsus seu maritus dicitur. De verbo Dei non scripto, quod apud se esse pontificit tantopere jactitant, aliquid nominatim scripturus eram in Defensione Animadversionum in theses collegii Posnaniensis. Quod opus si Deus dederit, ut aliquando absolvere possim, habebis et tu, et alii, quicquid magis egregiia me in hoc genere proficisci potest. De falso Ecclesiae Romanae primatu, ubi pollictitus in scriptis meis fuerim, me aliquid scripturum, non rect e memini; sed quidquid sit, video, si mihi ea omnia scribenda sint, quae vel ipse constitueram; vel fratres cuperent, immo ut scribam perpetuo urgent, oportere me et valde diu vivere, et quam optime assidue valere. At neutrum me sperare sinunt senectus mea, et corporis imbecilitas. Huc accedit, quod, quo ulterius aetate et studiis progredior, eo me ad scribendum, aliosque docendos ineptiorem esse agnosco. quare jam reliquum hoc vitae meae tempus, non aliis, sed mihi ipsi erudiendo, impendere velim. Vale vir praestantissime atque optime, ac suavissime frater, et in me amando, ut soles, precibusque pro me ad Deum fundendis, constanter atque assidue perger ad Deum fundendis, constanter atque assidue perge. Ex agro Luclaviciano Domini Abrahami Blonscii die 16 Aprilis. Anno 1600.

Tui studiosissimus in Christo frater et servus. F. S.



page 551, image: s551

Ad eundem Lublinum, EPISTOLA IX. Salutem a Deo et Christo, etc.

SEX septimanae jam sunt, ex quo litterulas tuas accepi die 14 Novembris datas. Fuerunt, per quos potuissem multo ante responsum ad te mittere Racoviam usque ut nunc facio; sed de nullo mihi in tempore significatum est. Nunc vero ipse noster Statori, qui, me inscio nescio, nusquam proficisci solet, in praedium Czarnkovianum proficiscitur invisendi Ostorodi ostri gratiā, qui paullo ante ex lethali morbo convalescere coepit, et vicem ejus in Synaxi, quae proxime die Dominico ibi futura est, supplendi, quamquam alioqui etiam eo profecturus erat; sic enim eum fratres illi rogaverunt, qui ibidem constituturi sunt tempus communis utrius que coetus congregationis hīc apud nos, quam fortasse ante ver impediet pestis suspicio, vel potius reliquiae in preximo oppido. Significabas in litterulis tuis tempus conventus nostri Racoviensis, quod rescire gratissimum mhi fuit. sed illud me turbavit, quod scribebas, facile fieri posse ut ipse in eo conventu non adsis. nam sine te frigebunt omnia, et frustra quodammodo convenient alit. Spes tamen postea mihi facta est, te omnino adfuturum, quod utinam fiat. Plurimum laetor, quod, ut eaedem tuae litterulae indicant, in meliorem partem accipis, quidquid asperius a me profectum est; qua in re nihil prorsus falleris. Amor enim meus in te, ardenti illi meo desiderio junctus, ut id, quod verum esse credo, in rebus


page 552, image: s552

potissimum ad pietatem pertinentibus, semper obtineat, illtus meae asperitatis sola caussa fuit. quam tamen ego ipse, ut nosti, non probo, tibique sancte promitto (praesertim coram aliis fratribus, qui non ita arcte nobis sunt conjuncti, ut illi erant) posthac ita mitem me, et tecum, et cum reliquis omnibus fore, ut non sit cur veniam deprecer, ut tunc, et quidem ex animo, feci. Quod a me petis de loco Ioh. 17. in eo tibi satisfeci, ut in separata scheda videbis. Si fortasse, quod non spero, majore tibi est declaratione opus, conabor et in hoc tibi aliquando satisfacere. Tu modo omnino statue, ut illi nostro conventui intersis, idque, quam maxime et diligentissime potes, cura. Aliud quod ad te nunc scribere possim vix habeo, et necesse est hoc reliquum tempus mihi ad scribendum concessum, in aliis litteris scribendis insumere, quae una cum istis uno fasciculo comprehensae erunt, quasque ut reddendas suis in locis ac transmittendas cures, te etiam atque etiam rogo. Illustrem ac generosum Dominum Petrum Ostrovium, per te oratum velim, ut me suo a more complecti pergat, suaeque salutis, tam animae quam corporis, diligentem curam habere velit. Te vero, mi suavissime Smalci, rogo, ut in dies magis tibi persuadeas, te a me ex animo coli, Deumque assidue orari, ut te suis donis augeat, tibique perpetuo adsit; quod charitatis officium, ut mihi vicissim praestes, pro meo jure abs te peto atque contendo. Frantres duos germanos Lubieniecios meo nomine diligenter salutabis, et reliquos mihi notos. Vale vir praestantissime.


page 553, image: s553

In agro Luclaviciano Blonscii die 18 Ianuarii Anno 1601.

Tui studiosissimus in Christo frater ac servus. F. S.

Ad eundem Lublinum, EPISTOLA X. Salutem a Deo et Christo, etc.

PRaestantissime vir, frater in Christo mihi plurimum colende. Tibi probatum fuisse consilium meum de tuae sororis filio, vehementer sum laetatus. Velim autem nihilomius tecum coram conferre de re hac; quod fore sperabam omnino hīc in proxima synodo. Sed tuae litterae ad Ostorodum nostrum datae, ad hac spe me ferme prorsus depellunt. tametsi rei absur ditatem considerans, quod scil. Synodo interfuturus non sis, vix adduci postum, ut ita futurum plane credam. Ego quidem dabo operam, ut ne id fiat. Interim vero Deum orare non desistam uttibi isthic adesse velit, praesertim vero in colloquio illo, quod de Baptismo aquae habituri estis; quod ut habeatur tibi tantopere improbari non parum miror, cum potius, si tibi, ut debet, divinae veritatis propagatio cordi est, nihil sit, quod, judicio meo, tibi gratius esse merito possit; cum Deus te istis armis abunde instruxerit, quibus veritas in quaestione ista desendi et possit, et debeat: error autem convinci atque expugnari. Fateor tamen, et te, et collegam tuum, quamvis aeque atque ipse es, aut paullo minus instructum, vix quidquam


page 554, image: s554

effecturos, si disputandum sit de baptisimo aquae absolute, an scilicet is ab omnibus, qui Christi discipuli esse velint, necessario suscipiendus sit, quemadmodum factum est a me in meo illo libello, et hactenus in nostris synodis fieri consuevisse, deprehendisse mihi videor. Non est haec via, nisi fallor, in futuro isto vestro colloquio ullo modo ingredienda; sed de eo tantum est agendum, an ti, qui ab ipsis incunabulis Iesu Christi nomen sunt professi, ejusque religionem, nec ullam aliam praeterea, de qua jam, quatenus necesse est ad vitam aeternam consequendam, probe sint edocti, perpetuo ac publice amplexi fuerunt, omnino debeant aquae baptismo ritetingi, et nisi id fiat, pro veris in Christo fratribus agnosci non possint, etiamsi vitam et mores habeant ipsi verae ac purae Christi religioni consentaneos. hoc enim est revera quod inter vos controvertitur, nec quidquam aliud. Atque ostendendum est, debere eos, qui ita sentiunt, hujus rei ex divinis monumentis, aliquod vel praeceptum, vel exemplum, vel saltem denique mentionem aliquam proserre. cum manifesto id appareat, si id fieri nequeat, nihil penitus esse, cur isti ad ejusmodi baptismum suscipiendum adigi debeant, curve possit, nedum debeat tale jugum adhuc fratribus imponi: praesertim si tales sint, qui ad iis, qui Christianam religionem profitentur, vulgo pro baptizatis habeantur. Nam de iis qui tales non sint, et nullum prorsus aquae baptismum eos accepisse constet, propter summam offensionum apud christiani nominis homines inde praeficiscentem, fatendum est, nequaquam expedire,


page 555, image: s555

ut in coetibus nostris ad coenam Domini, quae fraternitatis Christianae tessera est, admittantur Iam, ut ipse, et collegatuus facile obtinere possit is, ut colloquium seu disputatio ista, hac ratione, qua dictum est, instituatur, necesse est, quemadmodum alioqui etiam plane faciendum arbitror, ut alter vestrum, tamquam ipsius loci ordinarius pastor, exponat ante caussam talis disputationis, et praesentibus aliquibus saltem ex iis, qui sine eo baptismo, de quo agitur, admitti ad fraternam communionem cupiunt, ad hunc aut similem modum loquatur. Videte fratres et sorores quid agatur. Ecce hi, quos adesse videtis, (eos singulatim nominando) homines vitae ac morum cum Christi praeceptis convenientium, et de religionis christianae praecipuis mysteriis ac dogmatis, idem quod nos sentientes, petunt atque orant, ut ipsos in numerum nostrum recipere velimus, et pro veris in Christo fratribus habere, ac propterea ipsis, ut nobiscum mensae Domini accumbant, ejusque sint participes, concedere, etiamsi nullum in ullo ex coetibus nostris aquae baptismum acceperunt. Nos quidem, una cum plerisque aliis rerum divinarum scientia praestantibus fratribus, horum petitioni, et posse a nobis, et debere satis fieri censemus, generaliumque Synodorum nostrarum bis repetitum decretum nobis favens habemus, ex quoliquet, singulis coetibus ejusmodi homines in suum numerum cooptare, et ad mensam Domini admittere permissum esse. Verum alii ex fratribus aliter sentiunt, et nulla prosus ratione, sine aquae baptismo in aliqua ex Ecclesiis nostris


page 556, image: s556

suscepto, hos ad fraternam communionem admitti aut debere, aut posse statuunt. Itaque ut, si ipsi veritatem tenent, nos vero fallimur, possimus nos ab errore nostro liberari, et hiprobi ac praestantes homines agnoscere se a nobis id petere, quod illis concedi non potest, petimus ab istis, qui plane diversum a nobis sentiunt, ut velint ex divinis litteris vel praeceptum, vel exemplum, vel saltem rationem aliquam proferre hujus rei, quod scilicet ii, qui tales sint, quales hi sunt, et cum ipso, ut dicitur, nutritio lacte, cognitionem, quod Iesus Nazaraenus, qui crucifixus fuit, est coelestis Dominus, et ejus religio plane vera ac divina, hauserunt, idque perpetuo sunt professi, sine aquae baptismo rite accepto, non sint censendi ad Christi corpus revera pertinere, nec digni qui ejus mensae participes fiant, etc. Hīc si adversa pars, vel alium esse quaestionis statum, sive aliam instituti colloquii caussam contendere velit, vel tergiversari, quominus id facere conetur, quod ab ipsa petitur, nullus erit tam bardus aut rudis, praeter fortasse paucissimos quosdam plane excoecatos, quin videat atque intelligat iniquissime ab ea id fieri, et in vehementem saltem suspicionem veniat, ab ipsa injustam caussam defendi. Quod si De us concedat, ut pars adversa, vel nihil caussetur, aut ter giversetur, vel nihilominus ad proserenda sacra testimonia veniat, quibus id probet quod ab ipsa petitur, et quod probare debet, primum antequam id faciat, et ipsi, et auditoribus omnibus in memoriam redigendum videtur, ejusmodi esse testimonia ista, ut sumulatque; aliquod prolatum


page 557, image: s557

fuerit, cum nullum fere esse possit ejusmodi, statim verbo unico interpellare liceat, ac monere, illud ad rem non facere, nec ad eos homines pertinere, de quibus est quaestio. Quod si nihilominus is, qui illud protulerit, in eo deducendo et ad rem suam accommodando pergere velit, utque id faciat ei concedi auditores petant, concedatur sane; sed postquam peror averit, explicatius ostendatur, prolatum testimonium de aliis hominibus, quam de quibus agitur, et ab iis longe diversis omnino loqui; et haec sit summa responsionis, non omisso tamen interea, quin indicentur aliae quoque responsiones, quas latius explicare nihil necesse esse dicatur, ac doceatur, nisi prius primae isti responsioni satis factum fuerit. Ad testimonia, quae videantur vim aliquam universe concludendi pro parte adversa continere, quale est exemplum baptismi ipsius Christi, et sententia ab ipso prolata de necessitate renascendi ex aqua et spiritu, proclive admodum esse ita respondere, ut auditoribus satis fiat, ex illa Disputatione mea videtur satis constare, quam si vobis familiarem reddideritis, videor posse, sine ulla arrogantia, sperare, eam vobis ad veritatis defensionem non parum adjumenti allaturam. Haec pauca de ratione disputandi cum adversa parte, quo, si quid melius effici nequit, veritas saltem non opprimatur, ut ad te scriberem, impulerunt me litterae tuae, inquibus quasi de sper abundum te ostendis, in caussa tam justa, et ad defen dendum facillima. Volui tamen ea antea hīc cum fratribus communicare, qui meum consilium approbantes, alacriorem me ad


page 558, image: s558

scribenda effecerunt. Rogote propterea, et und D. Christophorum lubieniecium, cui tecum volo essa has meas litteras esse communes, ut hoc meum erga vos officium boni consulere velitis. Sic Deus vobis faveat, et cum tempus erit, eā suggerat, quae ad propugnandam et promovendam in futuro isto colloquio veritatem maxime pertineant. Vale im frater a mantissime, et forti animo esto. Racoviae. 15. Martii. 1603. Meus hospes tibi plurimam salutem adscribere jussit. Nihil nunc scribo, sed tantum dicto. Itaque nihil horum meorum laborum ad te mittere in mea est manu.

Tui studiosissimus in Christo frater, ac servus. F. S.

Ad eundem EPISTOLA XI. Salutem a Deo et Christo, etc.

LItterae tuae, frater amantissime et mihi plurimum honor ande, quibus interruptum nostrum hoc mutuum litterarum officium repetere incepisti, gratissimae mihi fuerunt. censeoque me tibi plurimum debere, qui in illis de statu ecile siolae vestrae, et quid cum illis et ab illis agatur, qui secessionem a nobis partim jam fecerunt, partim facere parati videbantur, satis diligenter fecisti certiorem. Ego semper sum arbitratus, nuncque magis in hac sententia confirmor, vestram nimiam patientiam istis hominibus caussam praebere in suo proposito perseverandi, et postquam rescivi, quibus conditionibus cum ipsis concordiam


page 559, image: s559

facere volueritis, et adhuc velitis, satis facilitatem vestram intempestivam mirari non queo. Quid enim est, per Deum immortalem, in eo istis assentiri, ne per aliquot tempus, de baptismo isto minime necessario, quidquam doceatis, nisi viam, quam Deus praeter omnem spem nostram aperuit, omnem hypocrisin e nostris coetibus ejiciendi, et ad illos haud fucatae probitatis homines, qui alioqui facile nihilominus pereunt, alliciendi et aggregandi, plane obstruere atque impedire? Quid porro fuit eis promittere, nos neminem ad Coenam domini admissuros sine baptismo isto, quam erroris damnare, quod in generalibus nostris synodis constitutum est, et aliquot coetus nostros reprehendere, in quibus jam id fieri capit? Sed dices fortasse (ut ego quosdam ad vos excusandos audivi dicentes) in coetibus illis ex consensu majoris partis id factum esse, isthic vero majorem partem, quominus fiat, obsistere. Hoc primum ita se habere, ut credam, adduci nequeo, cum pro certo audiverim, cum admissus fuit D. Zaporius, vix quemquam repugnasse. Certum autem est promissionem istam vestram, ad illum quoque coetum pertinere, et D. Andream Lubieniecium non posse in sua Ecclesia id facere, nisi promissionem istam et fidem datam infringere velit. Deinde, fac, non modo in ipsa Lublinensi, sed in ista ipsa Ecclesia, majorem partem fratrum nolle ut id fiat, an non promissione ista vestra tacite confitemini, vos ejusmodi homines esse, de quibus merito dubitari possit, ne id factant quod injustum est, et per vim quandam Synodorum decreta


page 560, image: s560

violent? An non ex iis qui hactenus non consentiunt, possunt aliqui sententiam mutare, unde fiat, ut jam major pars consentire dici jure que at? Vnum adhuc dicam, maximum errorem fuisse et plane inexcusabilem, eos, qui jam diu sine baptismo isto admitti petunt, non admisisse, si id ulla ratione, decreto Synodi nihil quicquam vilato, fieri poterat, et ubi hoc fecisse, adversariorum consilia et vires penitus disturbasset, ac fregisset; non fecisse, et haecet illa mirifice confirmasse. De foeminis ad Evangelicos transituris nihil est curandum, immo laudandus est Deus, qui tales a coetibus nostris separandi viam invenit. Idem Deus efficiet, ut locum habeatis vos congregandi, nec quicquam alterius partis coetus metuendus aut curandus est. Deus vos erudiat, et ab omni errore liberet. Quod aliquamdiu tu et ego eodem in loco esse possimus, vehementer, ut pise agnoscere videris, a me, nec minus quam a te expetitur. Tantum videtur mihi necessarium, ut tu per aliquot menses ibi habites, ubi ego commoraturus sum. Quod post proximam Synodum, Deo volente, constituetur. nec dubium mihi videtur, quin Racoviae id sit futurum. Vale mi amantissime frater, et tuis meisque symmystis salutem plurimam nomine meo imperti. Expraedio Luclaviciano Bloniano, die 23 Ianuarii. Anni 1604.

Tui perpetuo studiosiss. in Christo fr. et servus. F. S.



page 561, image: s561

Ad CHRISTOPHORUM LUBIEniecium, coetus Lublinensis Pastorem. EPISTOLA. Praestantissimo atque ornatissimo pietate et virtute viro, Generoso D. Christophoro Lubieniecio, divini verbi ministro integerrimo, domino et fratri in Christo vehementer colendo, etc. Salutem a Deo et Christo, etc.

PRaestantissime vir, frater in Christo mihi vehementer colende, etc. Cum Samuel Brelius ad Strzalkovium affinem suum non procul isthinc commorantem proficisceretur, faciendum mihi putavi, ut ad te aliquid litterarum darem, quibus videlicet, tibi gratrularer, quod isto in loco tam celebri, tamque ad Dei Christique gloriam propagandamapto, ex ipsius Synodi decreto, pastor constitutus fueris, praesertim tali tibi socio adjuncto, cujus diligentia atque [note: Valentinus Smalcius.] cruditione juvari plurimum poteris. Id possum sancte affirmare, me, simul atque hoc audivi, in acerbis simo illo meo casu, qui recens adhuc erat, non medi ocre levamen et molestiae, et doloris sensisse atque expertum esse. Vtinam mihi contigisset, aut aliquando contingeret, ut ibi habitarem, ubi saepius et tecum et cum socio tuo colloqui possem, vosque coelestem veritatem, quae viam ad immortalitatem ostendit, atque aperit, exponentes audire. Tu quidem mi, Lubienieci, cum te, quod non raro accidit, concionantem et auditores ad curam aeternae suae salutis capessendam, adhortantem atque incitatem audivi, mihi omnino


page 562, image: s562

is es visus, quem Deus in hoc regno inter sua praecipua instrumenta elegisset, quibus velit homines a pietate non abhorrentes, ad se Christumque suum convertere, et ab interitu vindicare. Tuum est, quando non sine ejus nutu ac consilio id nunc tibi muneris eo inloco demandatum est, ubi maxime tantum Dei beneficium proferri ac propagari potest, summa atque actur atissima diligentia uti, ne quid magni ad provinciam istam digne sustinendam in te de siderari possit. Scis. ad eam convenienter ubivis locorum obeundam, id requiri, ut non modo possit is cui data est, qui addiscere non renuunt, docere, verum etiam contradicentes revincere. Quanto magis hoc istic requiritur, ubi tot perpetuo sunt contradicentes, iique, magna ex parte, eruditi admodum et sophistarum artibus instructissimi? Itaque; sunt tibi in primis libri illorum, qui in majore sunt pretio, quique maxime ad nos nostramque doctrinam falsitatis et mendacii coarguendam sunt scripti, diligentissime perlegendi, ut praemeditatum habere possis, quid illis respondeas, quandocumque evenerit, ut tibi vel scripto, vel sermone aperte aliquid objicere seseque opponere velint. Ea quae a nostris hominibus adversus eorum sophismata, sunt ad legendum omnibus proposita, quatenus tibi probantur, tamquam in numerato habere debes, ut in promptu simul habeas, quid, etiam ex tempore, illis regeras. Sed praeter omnia curandum tibi est, ut verum sensum sacrarum litterarum, potissimum vero novi testamenti monumentorum, ita, quoad fieri potest, teneas ac percipias, ut


page 563, image: s563

falsas aut parum accommodatas explicationes erreris darguere valeas. Sic enim fiet, ut, quando sine sacris ejusmodi testimoniis jam nobiscum contendere adversarii non audent, nihil tibituaeque doctrinae ab illis objici possit, quod quomodo refellere debeas, jam non noris. Plurahujus generis ad te scriberent, nisi mihi penitus persuaderem, ista otiora tibi fortasse, quam mihi ipsi esse; qui potius amoris ergate mei, et ardentissimi desiderii propagetinis divenae veritatis, quo teneor, summa vt impulsus, quam quod te monitionibus ullis hīc indigere existimem, haec pauca scripsi. quae ut aequi bonique consulas, te etiam atque etiam rogo. Hisce diebus elapsis misi ad D. Stanislaum fratrem tuum anagrammatismum, (ut vocant) nominis ipsius, quem, ipso jam pridem rogante, feceram qui non solum sibi illum fuisse gratissimum respondit, sed etiam a me enixe petiit, ut similiter tui nominis, nec non D. Andreae fratris vestri anagrammatismum facerem. Obsecutus sum ejus voluntati. Itaque praeter ipsius D. Stanislai nominis anagramma, si fortasse id nondum vidisti, mitto ad te alia ista duo. Iam tuum est duplex. quorum prius usurpare solum ac per se poteris, quandocumque et ubicumque libuerit; posterius vero non nisi (judicio quidem meo) adjunctum priori. ut si quis fortasse ex priore objiciat, te tibi ipsi nimis tribuere, posteriore lecto, jam intelligat, rem aliter se habere; immo te, etiamsi, quatenus et pius et subjectus fueris, nihil hīc, id est, sive i hoc mundo, sive etiam eo in loco et munere, ubi nunc es, magnopere metuendum tibi


page 564, image: s564

censeas; tamen nihilominus, cum consideras, te esse pulverem atque; cinerem, fateri ingenue, esse quod aliquid timeas. Suum anagrammatismum, ut ad D. Andream meo nomine mittas, illive praesenti des, te plurimum rogo, eique me quam diligentissime comendes. Inter pretiosissimos quosque meos libros et scripta omnia, quae mihi erepta ab impiis fuźre, erat Smiglecii liber o Vostwie etc. ac praeterea breve illude jusdem latinum scriptum, adversum me nominatim editum de loco Zachar: 2, cap. ad quorum utrumque scriptum jam respondere coeperam, et posterius, notationibus quibusdam, mea manu in ipsis scripti marginibus, exaratis, magna potioreque ex parte refutaveram. Haec duo illius hominis opera, si tuā curā mihi comparari possent, et aliquando ad me mitti, non solum gratissimum id mihi esset, sed sumptum in ea factum statim ac libentissime redderem. Obsecrote, ut hac in re mihi operam tuam commodare velis. D. Valentinum Smalcium, quem jam tecum esse audio, socium illum nimirum tuum tibi accomodatissimum, per quam diligenter, ut meis verbis salutes, velim. Deus utrique simul perpetuo faveat, suoque spiritu adesse velet. Statorius noster, apud quem jam a duobus mensibus habito, diutius multo adhuc fortasse habitaturus, te plurima salute impertit. Vale frater optime atque integerrime. Ex agro Luclaviciano die 14 Augusti. Anno 1598.

Tui amantissimus in Christo frater et servus. F. S.



page 565, image: s565

F. Socini epistola Ad ANDREAM VOJDOVIUM Cracoviam. F. SOCINI EPISTOLA I. Salutem a Deo et Christo, etc.

ANdrea carissime, cum D. Pavlikovius nuper Cracoviam veniret, quia mihi improvisus plane fuerat discessus ipsius, nihil aliud ad tuas litteras rescripseram, nisi, ut, si fieri posset, ad aliquot saltem horas, huc te conferres, quo consultius de eo, quod tibi agendum esset, deliberare posses. Verum, et D. Pavlikovius prae festinatione litteras jam sibi a me datas secum auferre oblitus est, nec tu, quantum video, huc venire commode postes. Quare ea ad te scribere constitui, quae tibi coram dicere animus erat. Quod igitur studiis humaniorum litterarum te quam primum serio tradere cogitas, id equidem vehementer laudo, si modo in alium quempiam potiorem finem dirigantur studia ista, nec semper in ipsis haerere velis, et quodammodo consenescere. Nec tibi enim soli natus es. Quocirca studia laboresque tuos ommes in commune (ut ita dicam) conferre debes, atque eum ipsorum finem tibi proponere, qui non tibi jucumdus tantum, vel utilis, vel etiam honorificus esse possit, sed aliis quoque, et iis praesertim, quibus plus debes. Quanquam nec vera jucunditas aliqua, nec utilitas, nec honestas esse potest, ubi id, quod debes, non praestes. Sed vide amus prius, quid in universum quisque aliis debeat. Tria sunt genera bonorum, quibus vel comparandis, vel conservandis, alter alteri


page 566, image: s566

adjumento esse et possumus et debemus, animi, corporis, et externa. Animi porro bona, verā philosophiā; corporis, medicinā; externa, jurisprudentiā potissimum aut comparantur, aut conservantur. Itaque si quis officium suum erga alios facere velit, debet omnino, si alioquin ad has artes ineptus non sit, aut verae philosophiae, aut medicinae, aut jurisprudentiae dare operam. Iam vero is, qui humanioribus litteris perdiscendis aptus erit, vix fieri poterit, quin his etiam studiis aptus sit. Quare aut tibi ab ipsis humanioribus litteris abstinendum est, aut eo animo ipsi incumbendum, ut deinde uni saltem ex istis tribus studiis penitus te de das, illique perpetuo adhaereas. Videndum est igitur, cui potissimum te dicare debeas, idque tamquam finem ejus operae, quam humanioribus litteris daturus es, tibi proponere. Iam si rei ipsius praestantia, ut quidem fieri debet, attendatur, nemo dubitare potest, quin tibi verae philosophiae studium deligendum sit. Nam, quantum praestant animi bona caeteris bonis, tantum nec esse est hoc studium reliquis praestare. Praestant autem animi bona caeteris bonis, non eam solum ob caussam, quod animus ipse corpori et externis omnibus longe praestat, sed ob hanc etiam eamque praecipuam, quod hominem ab interitu vindicant, eumque immortalem et porro vere beatum efficiunt. id quod caetera bona praestare nullo modo possunt Ex quo perspicuum est, illa cum his, ne comparari quidem ulla ratione debere, immo praehis, ne bona quidem dici ullo pacto posse. Quid igitur est, quod dubites te verae philosophiae studio, cum primum


page 567, image: s567

poteris, decare, si aliis, ut sane debes, quam plurimum prodesse velis? Atqui vera philosophia vel potius sapientia nihil aliud est, quam Dei ejusque voluntatis cognitio vera, quae sanctarum litterarum voluminibus continetur. quae volumina in hunc ipsum finem, ut vere Deum ejusque voluntatem cognoscamus, ipsius Dei consilio admirabili et scripta sunt, et conservata, nobisque, tamquam praestantissima omnium, quotquot sub caelo sunt, rerum, ejusdem Dei summā beneficentiā donata et tradita. Praeterea vides, aut certe videre potes, quam pauce hodie sint illi, qui hac vera Dei ejusque voluntatis cognitione, praesertim ita, ut eam alios docere queant, praditi esse merito dici possint, et quam vehementer timendum sit, ne, iis deficientibus, qui eam hoc tempore docent, nulli propemodum inveniantur, qui in eorum locum succedant. Quod si (at omen Deus benignissimus avertat) evenerit, id tibi, et caeteris tui similibus imputandum erit maxime, et propterea valde metuendum, ne gravissimas poenas ejus rei nomine detis, si sacrarum litterarum studiis, veraeque Dei cognitionis propagatione neglecta, aut otiosi esse, ant aliis quibusvis studiis, aliisque muneribus incumbere et vacare volueritis. Dico aucem, te tuique similes, qui videlicet adhuc adolescentes estis, qui in vera pietate hactenus educati altique ab ipsa infantia fuistis, qui propter fortunarum tenuitatem, nulla hujus saeculi impedimenta ad eam rem habetis, qui denique eorum filii estis, quorum hoc jamdiu fuit, et, dum vixerint, futurum est proprium munus, ut alios in vera Dei cognitione instituant.


page 568, image: s568

Quapropter tamquam baer editarium hoc idem ad vos pertinet, et sipii erga parentes vestros dici et esse vultis, cogitare debetis, quomodo illis aliquando tandem pree senio sub tanto onere fatiscentibus subvenire, ac per vices succedere possitis, ilisque, opera et diligentia vestra, labores atque molestias minuere. Huc accedit, quod nihil dubitandum videtur, quin ipsi parentes vestri, cumque ipsis una coetus piorum universus, hoc idem a vobis suo quodam jure postulent, vel potius repetant atque contendat. Quamobrem nulla vobis nec excusatio nec tergiversatio relinquitur, quominus, si id facere recusaveritis, ingratt injurit, impiique merito et in Deum, et in homines dici possitis, Itaque non admodum laborabo, ut, quam incerta sint et plena periculi teliqua duo studia, de quibus dixi, medicinae, et juris prudentiae, tibi notum fatiam atque demonstrem. praesertim cum id quotidiana experientia plus satis unicuique ostendere possit. Nec mirum, cum neutrum firmamento stabili aliquo innitatur, sed utrumque vel hominum mendacium opinione atque auctoritate, vel fallacibus experimentis et rationibus constet, neutrum Dei gloriam, sempiternamque hominis felicitatem, tamquam proprium finem habeat, sed utrumque praecipue hanc vitam ejusque commoda respiciat. quae, cum a plerisque hominum omnibus rebus anteponantur, facile quidem fit ut. si quis istarum facultatum cognitione atque usu extellat, is ad summat opes summosque honores perveniat; sed facillime simul evenit, ut idem turpis avaritiae et ambitionis mancipium fiat. quo nihil


page 569, image: s569

indignius, nihil homini miserius contingere potest At vero philosophia nostra vera, tamquam solidissimo fundamemo, in ipso Dei veracissimi testimonio ac verbis nititur, ipsamque Dei prapotentis gloriam, hominumque perpetuam salutem tantum respicit. quae cum, per summam imprudentiam atque stultitiam, ab hujus mundi hominibus contemnantur, et nihili fiant, nullum est periculum, ne si quis in ea excelluerit, is tantas sibi divitias et ornamenta comparet, ut vel avarus, vel ambitiosus facile evadat. Pericula quidem hujus vitae, ejusque commodorum amittendi, permulta subeunda sunt iis, qui hujus verae philosophia disciplinam profitentur, sed in his periculis nihil revera periculi est. sunt enim exercitameta quadam potius virtutis et fidei nostra, certaque pignora, si quis constanter illis de functus fuerit, vitae ac beatitatis aeternae. Satis tibi ex iis, quae hactenus scripsi, persuasum esse arbitror, tua praecipua studia sacrarum litterarum esse debere, quo illarum verum sensum aliis quoque explicare possis, eosque, Dei ejusque voluntatis Cognitionen veram, dotere. Nunc videndum est, quatenus, antequam hisce studiis te totum dedas, in humanioribus litteris perdiscendis, iisque artibus colendis quae ad ea studiate juvare queant, progrediendum tibi sit. Et primum quidem, quod ad linguas attinet, necesse quodammodo videtur, ut tantam latinae linguae notiam habeas, ut nec ineleganter, nec barbare quacumque de re, quae in rerum divinarum tractatione inciderit, et loqui, et scribere valeas. maxime propter cos, qui nisi latine loquaris,


page 570, image: s570

te intelligere nequeant, et propter divina veritatis apud exteras quoque gentes, si opus fuerit defensionem, et propagationem. Graecam vero linguam, ut admodum exacte teneas, non videtur necessarium. sed satis est, si novi foeder is scripta per te ipsum intelligere possis, et vim ac proprietatem verborum ac locutionum, quae in ipsis continentur, recte percipias. ad quam rem multum adjumenti attulerit, si aliquam hebraicae linguae cognitionem adeptus fueris, tantam videlicet, ut saltem lexici alicujus ope veteris foederis monumentorum sententiam mediocriter assequaris, unde fiat, ut hebraicos idiotismos, (quos vocant) quibus novi foederis scripta abundant, agnoscere possis. Atque haec quidem paucissimis libris, nullo praeceptore, privato studio, modo quis omnino velit, compar ari non magno negotio posse, reipsa compertum est. praesertim cum non sit necesse haec omnia jam habere, antequam ad sanctarum litterarum studia accedas; ea siquidem magna ex parte in ipsis divinis scriptis excuciendis paullatim acquiruntur, et usu atque exercitatione possidentur, ac vere nostra fiunt Et sane quantum pertines ad hebraam linguam, si quis grammaticam ita noverit, ut verborum themata, et radices (quas appellant) in Lexico per se ipse invenire possit, crediderim, istum ad sacra studia optimo jure accedere posse. id autem unusquisque per se, sola grammatici alicujus libelli ope, altero aut summum tertio mense, quamvis interim aliud quidpiam agat, facile consequetur, etiamsi ne litteram quidem ejus linguae antea


page 571, image: s571

norit. Iam vero quod ad artes attinet, solam dialecticam crediderim ego iis, qui de sacris quastionibus disserere, aut judicare volunt, addiscendam esse. Namque ea necessarium quoddam instrumentum est veri a falso, in una quaque facultate, distinguendi ac dignoscendi. potissimum vero ea pars quae ad sophisticos elenchos pertinet. Sed enim cavendum diligenter hīc tibi est, ne vel alium praeter Aristotelem, eosve qni ejus vestigiis institerunt, praeceptorem sequaris, velquidquid ille hac de re scripsit penitus nostra aetate inutile, hoc vero pane infinitum. sed si, quaratione ille probabilia argumenta formanda esse docuit, eorumque fallcias cognoscendas, mediocriter assecutus fueris, eo contentus esse omnino debebis. Caeterum rhetoricae studium, cui multi hodie tantam operam impendunt, non theologiae modo, sed quibusvis etiam aliis facultatibus tractandis, parum aut nihil per se ipsum conducere videtur, et non nisi ipsis oratoribus utile esse. Quamquam autem ecclesiastici concionatores, oratores quidam et ipsivideri queat, tamen illorum ratio ab oratorum ratione revera longe sejuncta est. et quidquid artificii in ejusmodi concionatorum sermone esse aut debet, autpo. test, id omne natura ipsa et usus, una cum judicio aliquo, et vera caritate conjunctus, facile docet, atque suppeditat. De aliis artibus nihil dico Nemo est enim, qui non videat, eas nihil ferme cum iis studiis, de quibus loquimur, commune habere. Nisi arti um nomine, quod a bonis latinitis auctoribus sape, ut


page 572, image: s572

arbitror, factum est, humanam omnem philosophiam comprehendi volumus, id est non solum eam partem, de qua egimus, quaeque ad disserendum pertinet, sed illas etiam quae vel ad mores componendos, vel ad naturalium rerum cognitionem spectant. has enim non inficior, si quis eas recte teneret, non parum profuturas ad rerum divinarum exactam scientiam. sunt enim tamquam ejus pedissequae, sive ancillae quaedam, quarum ministerio ipsa quodam modo excolitur, seseque magis aperit, ac conspicuam reddit. Verum duae. sunt caussae, quare hominem, qui in divinis rebus tractandis totus futurus sit, non multum de istarum artium notitia comparanda, solicitum esse debere extstimem. Vna, quod ad eam rem temporis longinquitate est opus, etiamsi certam alioqui rationem earum artium cognoscendarum quis nancisceretur. Brevitas autem et inconstantia bujus vitae, temporis dispendium omne, nisi necessarium sit plane dissuadet. Altera caussa est, quod in artibus illis, praesertim vero in ea philosophiae parte quae de natura agit, nihilt certi fere est, nihil explorati; adeo, ut si quis rem, uti se habet, vel ex parte saltem cognoscere vetit, integra vita hominis brevis omnino sit futura. Veritatem enim, ut ille ajebat, natura in profundum, tamquam in puteum demersit, ubi plerique eorum, qui eam inde extrabete voluerunt, multo etiam magis, quam per se antea erat, illam demerserunt. In moratibus non tanta est obscuritas, tametsi sine rerum naturalium cognitione ipsorum scientia perfecte haberi nequeat Quocirca concedi


page 573, image: s573

fortasse potest vero philosopho post futuro, ut eorum notitiam aliquam sibi comparet. idque ex ipso Aristotele. Neque enim dubit andum est, quin ea, quae vir ille maximus atque acutissimus de moribus scripsit, mentem hominis ad multa cognoscenda, quae a theologia minime abhorent, illustrare valeant. Non crediderim tamen, etiamsi quis moralia ista ignovet, multum eum dani in ve theologica ex ea ignoratione sensurum. satis enim omnia quae ad mores pertinent, in sacris litteris expressa sunt. et si quid tamen non expressum est, id ex universa christianae disciplinae ratione, exque caritatis regula, nullo ferme negotio diiudicari et constitui potest. Quod si forte contigerit, ut vel in moralibus, vel in naturalibus apud profanos auctores cognoscendis a veritate aberres, et ita inanem prorsus quandam philosophiam secteris, quod quidem propter ea, quae ante diximus, facillime fieri potest, Deus bone, quantae tenebrae, ad divinarum rerum cognitionem veram, tuae mentis oculis offundentur! Ego quidem una cum aliis, iisque doctissimis viris, in ea sum sententia, ut falsae potissimum a philosophis non optimis acceptae, cum in moralibus, tum in naturalibus opiniones, tantam nobis, quantam hodie agnoscimus, et videmus (quamquam ea, ni fallor, adhuc magna ex parte latet) errorum sylvam in religione pepererint. Itaque praestat omnino, judicio meo, post sanctarum litterarum studium, cum iam quis in divina veritate satis confirmatus fuerit, tunc demum aliquid ex istis artibus degustare. sic enim praeeunte caelesti luce, haud aegre verum a


page 574, image: s574

falso discernetur, omniaque ad ipsius divinae veritatu cultum atque illustrationem facilius accommodabuntur.

Habes, mi andrea, sententiam meam de studiis tuis quae si tibi, ut spero probabitur, te enim et probum et pium adolescentem esse, iamdudum mihi persuasi, non video cur quaerendum tibi sit, ut apud D. Buccel: conditionem aliquam habeas. Iis enim qui in aula regia famulantur, litterarum studiis operam dandi tempus fere nullum conceditur. et fieri potius posset, ut ea obliviscereris, quae hactenus didicisti, quam ut aliquid novi in bonis litteris addisceres. Verebare, ne, si provinciam erudiendi filios D. Paulikovii suscepisses, a tuis stadiis avocareris, cum tamen munus istud ab ipsis non multum abhorreat, immo, eo exercendo, tibi ipsi in illis prodesse potuisses nihil enim est quod nos magis doceat, quam si alios ipsi docere debeamus, et non vides, quam necesse quodammodo sit, ut ipsa tua studia prorsus deseras, si apud D. Buccel, quacumque ratione, servieris. Quia tamen superioribus meis litteris pollicitus tibi sum, tales me litteras ad ipsum scripturum, quales a me petieras, ne credas, me alia fortasse de caussa, quam ea, quam prae me fero, id est ingente desiderio salutis et verae felicitatis tuae, ita loqui, mitto tibi eas litteras Italice scriptas, (sic enim soleo semper) in quibus, ut cupiebas, rogo illum obnixe, ut vel tibi apud se locum aliquem concedat, vel sua liberalitate tua studia aliqua ex parte juvare velit. His tu libellum tuum supplicem adiungas oportet. in quo, quid potissimum eum rogatum velis, breviter exponas.


page 575, image: s575

Quod si mihi auscultaveris, vel de conditione apud ipsum habenda nihil dices, vel eam requires, quae, si fieri ullo modo possit, te a studiis tuis non penitus abstrahat. Te autem Dei, Christique ecclesiae, studiis tuis omnino inservire velle profiteberis. Qui sis, et qualis, et cuius filius, et quibus cognitus, ego in meis ad ipsum litteris diligenter exposui. Quare non est, quod tu his de rebus, nisi sortasse interrogatus, aliud ei dicas, praeter id, quod in ipso supplici libello dicere est necesse. qua in re D. Schomanni, prudentis non minus, quam pii viri, consilium sequi poteris. cui, te rogo, ut me quam diligentissime commendes, utque Deum pro me orare non desistat, meis verbis ab eo plurimum contendas Bovii incolumitati, quantum potui, aliis datis ad D. Buccel: litteris, consului atque prospexi, Vale et Deum inprimis time; ipsique soli, mundi hujus quibuscumque illecebris posthabitis et valere iussis, perpetuo serviendum tibi esse puta. Ruri die Martii 18. Annno 1583.

Tui amantissimus Faustus Socinus.

Ad eundem Wittebergam, EPISTOLA II.

QVod Iohannes Baptista repletus fuisse dicitur spiritu sancto, adhuc ex utero matris suae, ego sic intelligo, ut partim, si ipsius Iohannis Baptistae sensum ac cognitionem spectes, sit Hyperbole in sacris litteris usitata, et similis illis, Speravi in te ab uberibus


page 576, image: s576

matris meae Peccaverunt ab utero etc. partim, si effectum operationemque aliquam in eo consideres, ita sit accipiendum, ut verba sonant. Nam salutante matre Domini nostri matrem ipsius, cum adhuc in utero ipsius esset, exultasse ipsum legimus, Cracoviae die 25 Aprilis 1590.

Ad eundem, Lublinum. EPISTOLA III. Salutem a Deo et Christo, etc.

SEd jam ad has tuas posteriores etc. Non memini nunc ubi de nomine Iehovae scripserim. Quod si alicubi affirmavi, id nomen esse unius Dei altissimi proprium, verum dixi; modo id recte intelligatur, ita scilicet ut ii non excludantur, qui ipsius Dei personam sustinent; tunc enim isti non quidem ex sua, sed ex ea, quam sustinent, per sona, Iehovae nomine saepius insigniuntur. Locus apud Hieremiam adveram nominis Iehovae appellationem non pertinet; nec tamen crediderim ego, verbum Vocabit ibi regi a nomine Iehova. Sed vocabit phrasi hebraica, aliud nihil est quam vocabitur. id est, locutio ista vocabit eum, ex idiotismo hebraeo latine sic resolvitur et explicatur, Is vocabitur; et nihilominus tamen sensus revera non est, istum vocatum iri Iehovam simpliciter et absolute, sed per eum a Iehova datum iri justitiam, propter quam caussam poterit nomen ejus dici Iehova justitia nostra. similia exempla alia complura sunt


page 577, image: s577

in sacris litteris, inter quae est illud de nomine Immanuel Christo attributo, quod significat Nobicum Deus. Neque enim hinc colligi potest, Christum, esse Deum, quasi simpliciter et absolute appellatio seu nomen istud illi tributum fuerit. Non enim aliud intelligendum est, quam per Christum, nobiscum, favore videlicet et gratiā suā, Deum esse velfore. Quod siquis hanc rem melius percipere velit, legat id quod legitur apud Hieremiam cap. 33. ubi secundum veritatem Hebraicam legitur, Hierusalem vocatum iri lehovam justitiam nostram. Quis enim non vides fieri non posse, ut Hierusalem Iehova simpliciter nominetur, et istius appellationis sensum, nullum alium esse, quam Iehovam justitiam illi urbi, et per illam urbem aliis, totique populo impertiturum? Adde quod cap. 23, quem locum tu intelligis, relativum eum commode ad Israelem ibi nominatum, non minus quam ad regem illum referri potest. Quare statuendum est, locum istum nullas prorsus habere vires ad probandum, quod Christus vel sit ipse Iehova, vel etiam simpliciter nominetur Iehova. Caeterum de nomine isto, ut alibi scripsi, cum Vatablo, Brentio, aliisque doctissimis viris sentio, illo potissimum Deum appellari, quiae existere et esse faciat id, quod futurum promisit. Haec enim interpretatio satis aperte colligitur ex cat 6. Exodi, unde etiam eam Vatablus collegit. Cracoviae. Anno. 1594.



page 578, image: s578

Ad eundem Lublinum, Epistola IV. Salutem a Deo et Christo, etc.

SEptem mea tibi commodata scripta, quae ad me remisisti, accepi, una cum tuis litteris II Aprilis datas; idque nudius demum tertius. Itaque Zakrzoviam nihil responsi ad te mittere potui. In Synodo ista car non adsim caussa praecipua est, cura parandi ad pralum Typographicum Disputationem cum Francisco Davidis, quae Deo dante excudetur. simulatque Disputatio cum Erasmo Iohannis, quae jam, nisi spes me fallit, sub praelo est, excusa fuerit. Ex iis, quaes scribis de mea cum Francisco Davidis disputatione, tamersi nolim, te mea nimis magni facere, hanc non sane mediocrem voluptatem capio, quod spero, ejus libri editionem utilem lectori fore. Nam quod nihilominus tibi non videtur prorsus arridere sententia illa mea in eo expressa, quae non solum in disputatione cum Christiano Francken, sed, nisi memoria me fallit, in ipso Antivujeko est expressa, Christi, videlicet, imperium et potestatem ad Ecclesiam tantum se porrigere, animadvertere debes, me satis aperte non uno in loco omnia complecti, quae quoquo modo ad Ecclesiam, et ad singula ejus membra vel pertinent, vel pertinere possunt, adeo ut ea etiam quae extra Ecclesiam, ratione tamen Ecclesiae fiunt, meis verbis comprehendam. Neque enim (quod ipse tamen arbitrari videris) nihil est, quod non fiat ratione Ecclesiae. Immo infinita ejusmodi sunt, ut ipse, si totum terrarum orbem,


page 579, image: s579

vel potius mundum universum consideres, et quae in ipso quotidie fiunt, necessario fateberis. Christo, praeter ipsum Deum, omnia subjecta sunt, ubi nimirum de re aliqua ad Ecclesiam, ejusve membrum vel minimum (ut tale tamen cosideratum) quoque modo pertinente agatur. Itaque praeter ipsum Deum (ne Latum quidem unguem a Pauli verbis recedendo) nihil penitus, sive in caelo sive in terra, a Christi potentia verba mea excludunt; quamvis asser anpotentiam istam exercere non esse illi datum, nisi ubi de ipsius regno, vel de iis, quae ad ipsius regnum, quacumque vel minima ratione spectent, agi contigerit. Nec sane vel tacite vel aperte negavi ego umquam, panem quotidianum vitae alendae necessarium a Christo peti posse, modo is qui petit, vel pro quo petitur, vel ista ipsa petitio relationem seu rationem aliquam ad ea, quae dixi, habeat. Quod vero tu longe majus incommodum esse ais, si Deus imperium aliquod per se, id est, sine Christi medio exerceat, aliquod vero per Christi medium; in eo ipse nihil prorsus aut incommodi aut absurdi video; immo incommodum absurdamque omnino mihi videretur, sires aliter se habere: Idemque unicuique visum iri spero, qui nobiscum de Christi natura et essentia sentiat, si ad Dei patris praerogativam conservandam, et ad rationem, cur Christo tanta potestas ab eo data fueris, diligenter animum advertat. Nunc otium non habeo ista quae dico comprobandi. sed si opus fuerit faciam aliquando. Quod scripserim Mosem mortuum esse, nec adhuc revixisse, de morte verissimam et sacris


page 580, image: s580

litteris testatissimam sententiam scripsi; et doleo te istis somniis (ignosce quaeso) contra expressum Dei verbum vel aures quidem commodare, quibus contenditur Mosem revera mortuum non esse. Quod nondum revixisse eum dixi, huic sententiae nihil obstat ejus in Christi transfiguration apparitio. Vt enim longius nunc non progrediar, mea verba manifeste ita accipienda sunt, ut intelligatur, Mosem non revixisse absolute, id est, ita ut amplius non moreretur; vel certe non ita ut etiamnum vivat. nec apparitio illa huic quidquam contrarium docere potest. Sed quando ipse non curabas, ut ad haec quidquam responderem, ut id pluribus confirmem non Laborabo. Minister ille Evangelicus a me quidem emit Disputationem de Servatore, sed per D. Martinum Codicium, qui, nisi memoria me fallit, addidit precio de suo grossum unum, cum diceret, se non nisi florenum ad emptore habuisse. Libri non compacti precium non a me (ad quem tamen illud non pertinet) sed a fratribus constitutum, sunt grossi 24. Pro compactura dederam ego septem grossos, quos ut reciperem justum fuit. Miror autem, hominem istum censere librum istum caro vendi, cum certissimum sit, omnibus recte perpensis, nullum librum in hoc ipso regno impressum, proportionis habita ratione, vilius vendi. Habebitis, ut spero, Lublini Antivujekum latinum. Doleo Polonicum a rudibus non intelligi; si enim verum est quod ais, ipsam Dominam Dadithiam illum non recte percipere, quid sperandum est de aliis? Scripta quae petis, nunc mitendi, id est (adhuc in litturis


page 581, image: s581

sunt) ea describendi tempus non habeo. ubi habuero, petitioni tuae, ut soloe, satis faciam. Tuis aliorumque piorum fratrum precibus apud Deum juvari vehementer cupio. Deus isti conventui spiritu suo adesse velit, Cracoviae die 4 Maii. 1595.

Tui amantissimus in Christo frater F. Socinus.

Ad eundem Zakrzoviam. EPISTOLA V. Salutem a Deo et Christo, etc.

Respondeo ad litteras tuas 29 Iunii datas. Et primum mihi valde probatur, quod animo volutas de commoratione tua in Germania; modo exploratum habeas, tibi illīc non fore necesse simulare aut dissimulare, praeter id quod fidelitas postulat, quam Deo debemus. Video enim alioqui, te illīc Ecclesiae Dei utiliorem futurum, quam in Polonia. Poterit hac de re in conventu Luclaviensi agi, ubi me affuturum spero. Quo si D. Philippus Zakrzovius venerit, ejus aspectus mihi jucundissimus est futurus; non tamen propter honorarium, quod fortasse ipsummet mihi allaturum scribis. Immo illud, sive ipsemet attuleris, sive miserit, non accipere decrevi, cum, per Dei gratiam, rerum necessarium nihil mihi desit ex eo tempore, quo D. Buccel: mensā, dum ipse adest, gratis utor. Itaque rogo te, illi suade, ne vel mittat vel afferat mihi donamdum quidquam; praesertim cum certus esse possit, me perinde illi obligatum perpetuo


page 582, image: s582

fore, ac si honorarium istud ab eo accepissem. Quod si alios pios nostri coetus viros non pauperes imitari velit, qui aliquid contulerunt, aut collaturos se spondent ad meorum scriptorum editionem; id sane non modo non recusabo, sed ambabus, quod ajunt, ulnis amplectar. Memineris autem interim meo nomine ipsi pro hac mihi decreta liberalitate summas gratias agere. De filia mea nihil aliud me sollicitat, nisi quod ubi nunc est, otiatur, ni fallor, plurimum, nec iis vel faciendis vel addiscendis exercetur, quae Christianam puellam decent, nisi raro admodum idque negligenter. Nihil tamen certi jam diu rescire potui; et difficile mihi erit eam ab sua matertera avellere. Argumentum Adversariorum, de quo in Antivujeko Polonico pag: 148, non est revera hujusmodi, Proprium est viventium gignere sibi simile in natura, Ergo Deus, qui est vivens, genuit sibi simile in natura: Sed est hoc: Christus est filius Dei vivi, Ergo Christus est similis in natura Deo. Siquidem proprium est viventium gignere sibi simile in natura. Ex quo fit ut ad enunciatum istud, Proprium est etc. cum non sit argumentationis istius enthymematicae assumptio, sed ratio consequentiae, non fuerit necesse directe respondere: sed satis fuerit, per instantiam, consecutionis fallaciam aperte de monstrare: Eo magis, quod si quis diligentius inspiciat, assumptio argumenti nec omnino ista est, quam ego et in Antivujeko et hīc scripsi, non est, inquam ista, Christus est filius Dei vivi. sed. Christus appellatus est Dei filius,


page 583, image: s583

addita ad nomen. Dei, voce, vivi, ad quod ego, respiciens, instantiā allatā, nihil aliud mihi faciendum censui, quam docere, vocem istam longe alia de caussa fuisse additam, quam Adversarit in sua argumentatione affirment. Potuissem ista de vera assumptione argumentationis Adversariorum in ipso Antivujeko, ut hīc, ad vivum, ut dicitur, resetare; sed, ubi id commode facere potui, cavi, ne nimis acutus viderer in tota disputatione illa, praesertim ubi de Adversariorum verbis interpretandis ageretur. Nec tamen interea sine responsione est ratio ista consequentiae Adversariorum, ad quam directo fortasse respondendum tibi videbatur. Quando quidem proxime ante demonstratum est, fieri non posse, ut Deus si mile sibi in natura gignat, dum rationibus evictum est, Dei substantiam, id est, essentiam, nec partiri, nec totam communicari, nec multiplicari ullo modo posse. ex quo fit, Pronunciatum istud Adversartorum in Deo nullum locum habere posse, et necesse esse fateri, Deum, licet omnino viens quiddam, aliter filium suum genuisse, quam illum sibi similem in natura, id est, essentia gignendo. Nec sane, si directo ad pronunciatum istud respondendum sit, aliud dicendum videtur, quam illud per inductionem quandam tacite collectum, non esse prosus universe verum, quippe quod generationem ex sua substantia omnino requirat, quae in Deum cadere non possit, quem etiam certissimum sit aliter gignere filios, quam per essentiae suae communicationem; homines siquidem ipsi, qui in Christum credunt, et Dei filii, et ab ipso


page 584, image: s584

Deo sive ex ipso Deo geniti seu nati dicuntur. Addatur autem, quod, etiamsi Deus quiddam vivens sit, est tamen simul plusquam vivens, id est ipsius vitae auctor solus, solusque vivificans; ita ut aliorum viventium numero eximendus sit, nec secundum alia viventia de ipso iudicandum. alioqui in ingentia absurda deveniremus, idque in ipsa generatione de que agitur; quemadmodum unusquisque per se facile intelligere potest. Quod attinet ad Dominum Iesum in universali judicio etiam impiis ipsis conspicuum futurum, nihilte moveat, quod in sua ipsius forma immortali, quam nunc habet, non sit conspicuus futurus. quandoquidem et angeli, et Deus ipse sarpius conspectus esse scribitur, non tamen in sua propria forma. Satis est, certum ex multis evidentissimis signis fore, Iesum Christum illum esse, qui sub qualicunque illa forma mundum judicabit. Hoc enim illud est, quod requiritur in iudicio isto. Caeterum ex ipsa forma, vel qua Christus dum adhuc hīc esset, praeditus erat, vel quam nunc habet, etiamsi ea conspicua oculis morcalium esset, quis quaelo, ex omnibus, quos vivos dies ille deprehendet, ipsum Christum certo agnoscere poterit; cum utravis istarum sormarum nemini istorum antea cognita aut perspecta fuerit? Vale in Domino una cum tuis, et hilariter tui patris praesentiā, quam tibi, uxorique tuae iucundissimam fore arbitror, quam duitissime potes perfruere. Ex suburbio Cracoviensi Biskupie dicto 9. Augusti. 1595.

Tui amantissimus Faustus Socinus.



page 585, image: s585

Ad eundem ZAKRZOVIAW, EPISTOLA VI. Salutem a Deo et Christo, etc.

SEDspero Deum ab omni malo me defensurum, quemadmodum heri me e manibus eripuit Domini Wiernek, generi Domini Ligezae nostri. Is enim in publicavia, hīc Cracoviae, cum eques esset, et decem circiter aut duodecim eque stribus aliis militibus, quibus ille videbatur praeesse, comitatus, cumque ipsi obviam essem factus, me agnito iussit, ut sui milites me visecum abriperent, cumque ego orarem, ut me hominem innocentem dimitteret, dixit vociferans, me esse Arianum, ipsiusque Patrem seduxisse, nec dignum esse qui viverem, nedum Cracoviae habitarem, et iterum atque iterum, saepius me iussit abripi. Me autem vociferante, et populo multo occurrente, iussit mihi os, luto spurcissimo semel ac bis obstrui, deinde etiam totam faciem conspurcari foedissime, nemineque eorum qui circumstabant audente ei quicquam dicere, tandem me, nescio quo pacto, ea conditione dimisit, si illum humillime rogarem, et ad pedes illi aceiderem, id quod ex parte tantum feci, atque hac ratione sum ab eo missus. sunt qui dicant illum prae se tulisse, ac si vellet me selopeto transfigere, quod tamen ego non vidi: sunt etiam qui plane affirinent, cum jam me di misisset, et ego domum quandam ad tantum lutum abluendum ingressus essem, unum ex ipsius militibus ibi prope remansisse aliquantisper, ut si ego prodiissem,


page 586, image: s586

me globo transverberaret. Sed Deus voluit ut valde diu in loco illo, me abluendo occuprer, ita ut ille postea abiisset, cum ego domum inde meretuli, quo simulatque perveni, genibus flexis gratias egi, de tanta liberatione. Tu idem facies, meoque nomine adidem fratres, quos poteris, hortaberis, rogabitisque omnes Deum, ut me posthac protegere velit, nec permittere ut quidquam Christiano homine indignum mortis metuendae gratiā faciam. Cracoviae die 7. Octobris. 1594.

Ad Clarissimum virum N. N. S. Theologiae Doctorem. F. SOCINI EPISTOLA. Salutem a Deo et Christo, etc.

DIV erat, ex quo tum ex Gregorii Cycnei, tum ex aliorum amicorum litteris, clarissime atque eruditissime N. N. cognoveram; te expetere, ut tuae ad me litterae perferrentur, cum illae optatissimae ad me sunt Lublinum, ubi tunc in nostra Synodo eeram, perlatae. Miratus sane sum tantam tuam erga me humanitatem, et hinc summamspem concepi, ut me indies magis, quamvis tibi et virtute et eruditione longe imparem, sis amaturus, ac simul, in hoc divinarum rerum studio, aetate licet, ut arbitror, multo te provectiorem, non parum adjuturus. Periit enim mihi in Italia, patriā quidem meā, sed quod confiteri quidem necesse est, hodie otii ac vanitatis


page 587, image: s587

sede, magna pars aetatis meae, immo flos ipse universus, ab anno nimirum 23. usque ad 35. adeo ut nihil mirum cuiquam videri debeat, si in rerum (culpā potius hominum tamen, quam Dei consilio) tantopere abstrusarum cognitione, minus quam me diocriter adhuc profecerim. Id quod ego ipse probe sentiens, nihil fortasse, tantis de rebus, scriptis mandassem, nedum scriptum publicassem, nisi aliqua necessitas id me facere coegisset. quod interdum puto non sine Dei nutu esse factum; cum ea, quae et scripsi et edidi, ut sine dubio maximi (si vera, quem admodum mihi persuadeo, sunt) in religione nostra momenti censeri debent, sic a plurimis doctis et piis hominibus non minus veritatis, quam singularitatis cujusdam nomine commendari audiam. Inter quos sium quam te numerare potero, tum demum statuere, ni fallor, mihi licuerit, Deo annuente id factum fuisse. Nam quod ais tibi videri, me in illa praesertim doctrinae parte, quae est de Deo, tantum probabiliter non apodictice disputare, idque tibi displicere. considera (quaesote) qualis sit sententia illa de Deo, contra quam, una cum aliis non paucis scribo, id est, quam ab omniratione, et sensu ipso communi, abhorrens; ut ipsimet eius velacerrimi propugnatores id vix ullo modo negare audeant. Ex quo consequitur, ad sententiam istam erroris plane revincendam, seu falsam eam esse demonstrandum, aliud nihil necesse esse, quam ad ea respondere, quae pro ea confirmanda in medium afferuntur. quod sane et ego, et alii Symmista mei satis diligenter (nisi plurimum


page 588, image: s588

erro) hactenus fecimus. Adde quod in nostris editis scriptis (in meis quidem certe) vix data ulla occasio fuit, quidquam amplius praestandi. Semper enim hactenus non actorum, sed reorum partes sustinuimus. Quare non videbatur, tibi debere displicere, si muneris nostri fines egredi noluimus. Erit aliquando, Deo dante, cum actorum partes, ut ipse animadvertisti me, in animo mihi esse, alicubi profiteri, suscipiemus. id quod hactenus (cur ab aliis nescio) a me quidem ideo factum non est, quia ea duo desuerunt, quae requiri tunc dixi, cum animum istum meum indicavi, aut certe alterutrum eorum, nempe otium et bona valetudo. Interim, per Dei gratiam. videmus, non inanes esse labores nostros, idque apud homines quidem cordatos et pios; qui satis habent, ut ab inveterata sententia recedant, agnoscere, tam alioqui per se absurdae atque incredibilis rei nullas, sive ex sacris testimoniis sive ex ratiocinatione petitas probationes dari, quae firmitatis quidquam habeant, et omnia eam defendentium argumenta sophismatis esse involuta. Vehementer autem omnino sum laetatus, te, hominem licet doctum, et aliis docendis praefectum, a nobis etiam, qui teterrimi, ut ais, haeretici vulgo habemur liquid discere paratum esse, gratiasque summas tibi ago, quod me dignum judicaveris, cum quo, hujus rei gratia, de religionis nostrae dogmatis conferas. Sic enim id spero fore, quod ab initio dixi, ut scilicet, me in harum rerum studio haud mediocriter juves. De divina praedestinatione quid sentiam, sripto quidem exposui. sed illius,


page 589, image: s589

praeter ipsum autographum meum nullum prorsus exemplum habeo, nec ullius qui illud describere valeat, adest facultas. Quamquam scriptum isiud ejusmodi est, ut eum lectorem requirat, qui nulla sententia, quantumvis novā, et prima fronte falsā ac detestabili, quidquam, donec illam diligentius expenderit, aut certe non admodum graviter commoveatur. ita ut vix audeam illud cum aliis communicare, quam cum iis qui jam agnoperunt, quaedam alia non pauca a me vel affirmata, vel negata, ubi vulgus Christianorum me blasphemiae insimulare non dubitat, verissime ac sanctissime, affirmari quidem illa, haec vero negari. Verumtamen simul atque potero curare, ut scriptum hoc meum describatur, id facere non negligam, et descriptum dabo operam, ut in tuas manus perveniat, sperans te plane cum esse, quem nihil commoveat, ubi divinis tantum testimoniis, et ratione apertissima duce, veritas inquiritur. Interim ad propositas mihi abs te quaestiones hoc brevissimum responsum habe; quod in hoc ipso inter nos conferendi mitio satis esse puto. Nullum arbitror ego esse aeternum decretum Dei, quo nominatim alios ad vitam perducere, alios vero praeterire constituerit: sed tantum. fuisse a Deo decretnum, illos servare, qui sibi obedientes fuissent, eos vero perdere seu perditioni relinquere, qui fuissent contumaces; exceptis, quod ad servandos attinet, fortasse paucissimis quibusdam, qui, ut aliorum duces et exemplaria ad imitandum proposita esse possent, verisimile est Deum decrevisse eos servare, quibus viam salutis annunciandam


page 590, image: s590

curat, sive obediant isti, sive non obediant, et illos praeterire, quibus minime viam istam curat annunciandam; praeterquam quod non existimo de tali divino decreto, quod irritum culpa homiis fieri possit, in proposita quaestione agi. est etiam animadvertendum, nihilcogere, ejusmodi decretum ab aeterno a Deo factum esse. atqui in proposita quaestione de aeterno Dei decreto agitur. Iam si quid Deus nominatim de aliquorum salute ab aeterno decrevit (nam de ullius hominis perditione Deum quidquam nominatim ab aeterno constituisse non arbitror) id sine dubio non ab ulla istorum praevisa probitate pendet, sed ab ipsus tantum Dei gratia et bonitate. Iam quid de certo servandorum et perdendorum numero, deve conditione probitatis et improbitatis sentiam, satis ex ante dictis intelligi potest. Postremo, quod quaeris, an statuam, omnes a Christicognitione alienos, esse reprobos, an vero existimem, inter ethnicos olim non paucos fuisse servatos, et qua ratione, aliasque quaetiones addis ab hac una dependentes; primum respondeo, non debuisse, judicio meo, in hac quaetione ethnicos nominari, qui olim fuerunt. Videtur enim omnino vox Olim ad id tempus respicere, quod Chisti adventum antecessie, cum, scilicet, extiterunt illi Socrates, Aristides, Catones, etc. Sed fortasse ita locutus es, quia sentis, etiam ante Christi adventum, per ipsius Christi cognitionem ab orbe condito salutem humano generi contigisse, et quia post Christi adpentum ejusmodi ethnicos probos ac justos vix extitisse existimas.


page 591, image: s591

Atqui, sententiā quidem meā, res aliter se habet; nam nec qui Christum praecesserunt, per Christi cognitionem ulli sunt servati; et non minus post ipsius adventum, quam ante, verisimile est, homines extitisse ab ipsius cognitione alienos, et tamen probos ac justos. neque enim singulis aetatibus, immo ne unquam quidem, per univt[umobem Christi evangelium hactentus perdicatum est, adeo ut statui possit quemlibet a Christi cognitione alienum, nec justum esse nec probum; que madmodum mihi quidem persuasum est, aliquando futurum ut statui possit. His ita explicatis, ajo deinde, divinum hoc esse arcanum, nobis minime patefactum, an Deus alios sit servaturus praeter eos, qui viam illam ingressi fuerint; quam ipse ad salutem adipiscendam aperte proposuit; nec ullam in juriam facturum Deum iis, quibus via ista patefacta non est, si eos non servaverit, modo ne eos propter hoc ipsum tantum puniat, quod viam istam non sint ingressi. Itaque quod ad id pertinet, an una pluresve sint ad salutem viae, et an omnibus hominibus ubique et semper sufficiens gratia detur ad salutem, praeter eam quam Deus ipse proposuit et patefecit, sive ante sive post Christi adventum, vel alios servari posse, praeter illos, quibus ea fuerit patefacta. Sed ne contrarium quidem affirmari posse aut debere, existimo; sed Deo ipsi, praesertim, cum cognitio ista nulli rei utilis esse possit, ejusque arcano consilio haec penitus relinquenda esse censeo. quamvis sacra testimonia et rationes inde ductae, quicquid non pauci contra sentiant, in eam partem


page 592, image: s592

potius propendere videantur, ut nemint salus contingat, nisi ei, qui salutis viama Deo propositam et patefactam noverit, eamque ingressus fuerit. Scripseram hucusque existimans, me satis pro hoc tempore, ad tuas quaestiones respondisse, cum animadverti, te insuper petere, ut fundamenta meae sententiae adscribam. quod facere nunc nullo pacto vacat. Ea vero habentur in Disputatione mea cum Francisco Puccio; quam brevi editum iri sperabam. sed impedimenta quaedam obstant, praesertim cum neminem habeam adjutorem, aut meorum laborum socium. Vale vir praestantissime, et amicitiam nostram, cujus ipse fundamenta jecisti, saepius ad me scribendo, fove, atque in dies magis confirma, Ego quidem quam maxime potero, eam perpetuo sum culturus. Deus tibi adsit, ut eos quos docendos suscepisti, coelesti revera doctrina imbuas ac repleas. Cracoviae die 7 Iulu 1597. Retentae autem sunt hae litterae apud me usque ad diem 6. Augusti.

Tui in Christo studiosissimus Faustus Socinus.

Ad clarissimum virum MARTINUM Vadovitam Academiae Cracoviensis Professorem F. SOCINI EPISTOLA. Clarissime atque eruditissime vir, etc.

HVmanitas non vulgaris qua in me es usus, ipsaque verba tua penitus mihi persuaserunt, tibi meas


page 593, image: s593

litteras quamvis hominis vulgo fere exosi, non injucundas fore. Quare cum primum ad te scribendi mihi occasio est data, eam omittendam non censui. Occasio autem haec est, quod pro certo ab hominibus fide dignissimis affirmatum fuisse nuper accepi, quemadmodum praeter eos qui jam id verbis factisque ostenderant quibusque me plurimum debere aperte profiteor, quidam etiam alii tui ordinis homines sunt inventi, meum casum dolentes, vosque laudantes, qui me e tanto periculo liberastis, sic nonnullos ejusdem ordinis, id est Academiae Cracoviensis professores inveniri, qui nihil dissimulant, se haud mediocriter laetari, quod ita male mecum actum fuerit, vosque graviter accusant, qui furiosae ac crudelis illius multitudinis in me saeviendi libidinem exsatiari non permisistis. Si alterius cujuspiam professionis homines tantam inhumanitatem prae se ferrent, nec multum mirarer, nec tecum quidquam expostulandum censerem. sed quod homines bonas artes litterasque profitentes, quae animum quantumvis barbarum ac truculentum excolere ac mitem reddere consueverunt, in hominem ab iisdem artibus et litteris non alienum, ipsisque nihil prorsus incommodantem, animis suis tantopere saeviant, id vero apud me miraculi loco est, meque plane movet, ut tecum qui easdem artes et litteras profiteris conquerar, et simul planum faciam istos tuos collegas nullam omnino caussam habere, cur mihi quidquam male velint, nedum tam crudeli in me sint animo. Ajunt ipsi, ut audio, me esse haeresiarcham, et propterea mecum quam


page 594, image: s594

saevissime agendum fuisse. Ego vero istius enthymematis (liceat mihi tecum qui scholas regis, scholastice loqui) et assumptionem et consecutionem pernego. Immo utramque falsam esse et uberius, ubi opus fuerit, demonstrare sum paratus, et hīc paucis statim sum ostensurus. Primum enim, quod ad assumptionem attinet, nullo prorsus pacto possum ego haeresiarcha vocari, cum nec alios in iis, quae ad religionis nostrae decreta spectant, docendi provinciam hactenus mihi sumpserim, sed tantummodo vel plane provocatus ac lacessibus, vel amicorum et fratrum precibus ac jussibus coactus aliquid hucusque scripserim, meae autem ipsius sponte nihil; nec dogma ullum in meis scriptis in lucem editis asseruerim, quod non modo alibi, sed in hoc ipso regno, ubi ea sunt edita, ab aliis ante me, et meum huc adventum, partim publice et voce et scripto assertum, partim jam affirmatum et discutiendum propositum non fuisset. id quod ita se habere planum facere semper paratus ero. Illud certissimum est, Gregorium Zarnovecium Ministrum, ut vocant, Evangelicum, qui nominatim adversus Disputationem meam de Iesu Christo servatore (in cujus Disputationis doctrina id totum continetur, unde auctorem me alicujus novi dogmatis suspicari fortasse quispiam possit) libellum Polonice edidit, in ejus praefatione asserere, me ex Ochini dialogis, annos ab hinc circiter triginta quinque editis, sententiam illius meae Disputationis accepisse. nam certe in dialogis illis, quorum non pauca exempla jam diu in ipsa Polonia mihi videre contigit, est


page 595, image: s595

sententia ista aperte expressa et inculcata; quae breviter est, Christum quidem sanguine suo delevissae atque expiasse peccata nostra, sed alia tamen ratione, quam ea quae vulgo recepta est, ut scilicet divinae justitiae sanguinis sui fusione id persolverit, quod nos ei propter nostra peccata debebamus, seu pro nobis peccatisque nostris satisfecerit; quippe cum nec id ullo modo opus esset, nec nostrorum peccatorum poenas Deus a quoquam repetere, seu (ut sic loquar) debita cum ipso nostra exigere voluerit, sed ea liberaliter remittere ac condonare; quemadmodum universae sacrae litterae apertissime testantur. quod tamen affirmare et contendere est illud meum praecipuum atque inauditum scelus, propter quod scilicet non sum dignus, ut me terra ferat. Verum ad id redeo, quod dicebam, me alios religionis nostrae decreta docendi provinciam numquam hactenus suscepisse. id enim adeo verum est, ut silentii hac in parte mei me pudere ac poenitere debeat, si modo isti rei me aptum esse ipse censeo. alioqui omnium hominum stultissimus essem, si id aggredi umquam vel cogitassem quidem. Hujus autem silentii mei fidem facient certissimam omnes, quibus cum familiaritatem ullam habui, praesertim vero Cracoviae, ubi bonam meae aecatis partem consumpsi. Interrogentur diligenter ipsi Itali nostri, cum quibus potissimum sum versatus; nullus in tanto numero invenietur, cum quo non dicam egerim, ut sententiis suis de religione abjectis meas susciperet, sed disputationem ullam de rebus divinis instituerim. Ita denique hīc me gessi, et tanta


page 596, image: s596

mea modestia (nisi potius desidia et negligentia dicenda est) hac in re fuit, ut nihil dubitem, quin omnes, qui me familiariter norunt, id sint vehementer mirati. cum alioqui scirent me diversum ab ipsis in religione sentire, et haud incertam interim de meis rerum divinarum studiis cognitionem haberent, nec non aliquam de eruditione opinionem. Concludo igitur, etiamsi alioqui totus haeresibus scaterem, me quam longissime ab eo abesse, ut Haeresiarcha dici possim. Etenim, qui ex loquendi usu merito isto nomine appellari queat, is saeculo saltem suo nova et inandita dogmata proponit, docet, persuadere conatur, discipulos sibi asciscit, sectae alicujus est auctor, et alia habet cum quibus mihi nihil umquam fuit commune. Quid quod ad Haeresiarcham constituendum haec omnia nihil valent, nisi dogmata ista etiam sint falsa? Atqui sacra testimonia, eorumque diligentissimae examinationes aliorumque cum aliis collationes, quibus referta sunt scripta mea, et sine quibus nihil umquam in ipsis a me affirmatur, atque eorum omnium quae ab Adversariis afferuntur, sive testimonia sint sive rationes, sine ulla usquam tergiversatione aut dissimulatione accuratissimae pensitationes, satis unicuique cordato homini demonstrare possunt, nihil in illis a me disputando concludi, quod sit falsum, aut certe de cujus falsitate a quoquam temere sententia ferri possit; ut ab iis fere fit, qui in lucem editas aliquot disputationes meas impietatis insimulare palam audent, cum tamen illas vel nondum legerint, vel accurate non perpenderint, vel certe


page 597, image: s597

non intellexerint. hujusce reiplenissimam fidem faciunt calumniae manifestissimae, quibus in illis reprehendendis isti utuntur, mihi meisque verbis saepe ea affingentes, quae ipse non modo non cogitavi umquam, sed in illis iisdem disputationibus meis falsissima esse dico. Vt (exempli gratia) non puduit quosdam asseverare, me in Disputatione de Iesu Christo servatore, ipsum Christum peccatorem facere; cum tamen in eodem ipso ejus Disputationis capite, ex cujus verbis, nescio quo pacto, turpissimam et gravissimam hanc calumniam isti mihi struxerunt, in ipsius capitis initio pag: 184. disertissime pro concesso sumam, istam esse summam blasphemiam, quam, ne per somnium quidem mihi in mentem venire optem. Alia hujusmodi complura, mihi meisque scriptis non minus impudenter quam falso objecta in praesentia omitto, quae vela me ipso, vel ab alio quopiam aliquando, volente Deo, publice commemorabuntur et patefient. Hoc unum, antequam hunc locum de veritate aut falsitate eorum, quae a me scripta fuerunt (utpote cujus tractatio integros libros requireret) in his litteris quodammodo abrumpam, dicere non verebor, me aliquot easque maximas caussas habere existimandi, tantum abesse, ut ea falsa sint, aut videri diligenter inspicienti possint quae in meis scriptis doceo, ut plerique eorum, qui mihi tantopere adversantur, et ipsa mea scripta una mecum extincta cupiunt, propterea id cupiant, quod vera quidem, sed quae suae auctoritati aliquando obfutura metuunt, ea esse quae in illis a me disputantur, ipsimet suspicentur.


page 598, image: s598

Sed jam tempus est, ut consecutionem illius enthymematis, quo dignum me esse ut omnis in me saevitia et crudelitas exerceretur, conclude quidam putant, non minus quam assumptionem falsam esse doceam. Fingamus igitur me (si Deo places) esse haeresi archam. num propterea quam saevissime agi mecum debuit? Non sane, etiamsi pertinacem praeterea me esse constaret; modo omnis a me absit seditio, ut certe penitus abesse, meque et quietissime in religionis negotio simper me gessisse, fateri coguntur omnes et modo nullius private mei commodi gratia dogmata mea disseminare ac propagare studuerim, sed per imprudentiam id fecerim, cum ea videlices sanctissima, et ad solidam pietatem in hominum cordibus ingenerandam ac fovendam accommodatissima esse plane statuerem. id quod similiter sateri coguntur, quicumque mearum rerum notitiam ullan habent, immo qui ipso communi sensu non sunt penitus destituti. Quamvis enim non omnes sciant, domi in patria mea quis essem, nec quae commode et bonores merito et ibi et alibi sperari a me potuissent. si cum aliis in religione consentire voluissem, nec etiam noverint, me religionis caussa non solummes ipsius sponte dulcissimae ac jucundissimae patriae in perpetuum valedixisse, sed etiam bonorum omnium quae profecto haud exigua ibi habebam, jacturam fecisse, quis est tam bardus aut stupidus, quin videat quot periculis, propter ipsam tantum religionis caussam, praesertim si sententias de illa meas aliis persuadere velim, sim perpetua obnoxius? Longum esser hīc


page 599, image: s599

enarrare, quot et quantas hactenus, post relictam patriam, persecutions religionis caussa sim passus cunt alibi, tum praecipue in hoc regno, aliquot etiam annis antequam in eo domicilium meum, nobili Polona uxore ducta, constituexem. Vnus hic postremus casus meus, ubi carissimum meum aliquot scriptorium et librorum thesaurum, quem meo ipsius sanguine libenter redimerem, plane perdidi, ignominiam publice summam sum passus, de ipsa denique vita mamfeste sum periclitatus, satis unumquemque docere potest me, non modo nihil commodi hīc quaerere, sed persuasissimum habere, omnia maxima et horribilia incommoda, mihi cosilium non mutanti, praesto esse. Vnde factum est, ut optimus ille vir tuus college, amice quidem, sed minus tamen adveram meam salutem apte me monuerit, u tab istis tantis malis et periculis addiscerem catholicus fieri. Sed quae (dices) tandem caussa est, cur rebus sic se habentibus, affirmes, etiamsi haeresiarcha esses, et quidem pertinax non tamen quam saevissime tecum agendum fuisse Haec nimirum, quod ubi seditio omnis et sui commodi studium abest, ibi have siarcha ipse non voluntatis, sed intellectus vitio laborat. Quamobrem quemadmodum furiosos et mente captos, quantumvis alioqui aliis nocentes, reprīmimus quidem, et cathenis etiam, si opus fuerit, constringimus, caeterum ipsorum baud mediocriter miseremu; sic cum ejusmodi haeresiarcha non modo quam saevissime agendum non est, verum illius potius miserendum, et tantummodo curandum, ut ejus conatus suam doctrinam propagandi


page 600, image: s600

impediantur, idque aliter fieri nequeat, carcere et vinculis. De pertinaci, ut vides, haeresiarcha loquor. Nam qui pertinax non est, is nondum eum mentis furorem et insaniam contraxit, ut cathenis cum ipso agendum sit Iam quis est, qui me in meis de religione sententiis pertinacem esse jur evel suspicari quidem posit? Nam praeter unum quondam monachum virum bonum, quem hīc nom inare non est necesse, qui levissime id semel tantum est expertus, nec fere ullam disputationem mecum instituit, sed potius commone sactionibus et pollicitationibus si institutum meum relinquerem, mecum est usus, nemo umquam Catholicae religionis homo disputando mihi persuadere conatus est, nullam justam me habere caussam ea sentiendi quae de religione sentio, et a Romanae ecclesiae communione me separandi. Quaquam vix dici potest me umquam Romanae ecclesia adhaesisse, cum simulatque per aetatem judicio in divinis rebus uti potui, fuerim in illis aliter atque Ecclesia Romana doceat, edoctus atque institutus. Cur vero ante quam tam turpiter publice tractarer, tantaque injuria et damno afficerer, nontentavit aliquis ex eorum numero, qui ista in me patrarunt, vel potius patrari curarunt, omni conatu me a me is, de divinis rebus sententiis, abducere, earumque sundamenta a me exquirere, eaque penitus infirmare atque evertere? Quado enim jam vel animadvertebant. velse animadvertere putabant, me quaedam asserere quae haereticorum (quos ipsi vocant) vulgus non solum non asserit, sedvel plane ignorat, vel etiam aperte damnat,


page 601, image: s601

suspicari merito debebant, me in fundamentis sententiarum controversarum in religione nostra, non admodum cum illis consentire, et propterea ad me velrevincendum, velpertinacem ostendendum, ea nullo modo satis esse posse, quae adversus illos corumve sententias a catholicis hominibus scripta fuerunt. Cur saltem ea dogmata, quae reces a me excogitate, et liis tradita litterisque consignata fuisse isti sibi persuaserunt, ab ipsorum aliquot non sunt scripto resutata, et expectatum an eo perlecto sententiam mutarem, priusquam in me ita saevirent? Sed praeter unum Zarnovercium, de quo ante dixi, nemo in hoc regno, nec extra hoc regnum Disputationem meam de iesu Christo servatore, quae aliquat annis ante fuerat edita, ubi dogmata ista contineri putant, refellere hactenus (quod sciam) est aggrssus. Quantivero Zarnovecii refutation facienda sit, ostendet brevi, ut spero, amicus meus, qui, cum ego id praestare non possim, pro me eadem lingua, ut par est, qua ille scripsit, respondebit. Intelligis arbitror, (mi D. Vadovita) me, etiamsi haere siarcha alioqui essem, nullo tamen pacto pertinacem censeriposse. ex quo sequitur, non modo quam saevissime, ut isti optassent, mecum agendum non fuisse, sed nihil eorum quae in me admissa sunt, iniquissime admissum non esse. praesertim ab iis, qui nullum imperium, nullum jus in me admissa sunt, iniquissime admissum non esse praesertim ab iis, qui nullum imperium, nullum jus in me habebant. An fortasse parum saevitiae in eo fuit, quod homo honestissimo loconatus et jam ferme sexagenarius, cum vix e gravissimo morbo respirare inciperet, eo ipso die, quo pharmacum sumpserat, per summam


page 602, image: s602

vim ex habitatione sua extractus, et discalceatus ac seminudus per medium lutum mediumque forum, tota urbe inspectante, tamquam malefious aliquis qui ad supplicium ducatur, pertractus, et mille convitiis, probris, at maledictis interim oneratus, ac proscissus fuerit, et quae aeque ac suam ipsius vitam cara habebat, eiamnia fuerint erepta? Non putabam equidem in Polonica gente, ad humanitatem non parum propensa, inveniri animas Caligularum et Neronum, qui, innocentium hominum crudelissimis vexationibus non contenti, corumdem praeterea aliquid gravius, id est, acerbissimos fortasse cruciatus, atrocissimaque supplicia expeterent. Quapropter quamvis ut ab initio dixi, ista quae de quibusdam tuis colleges audivi, ab hominibus alioqui fide dignissimis narrate fuisse acceperim tamen nondum ut ea plane creda adducipossum. Sed sive ea verasunt sive minus, ego paratus, donec vixero, simper sum futurus, innocetiam meam probare, et omniu, quae per annos novemdecim, quibus in hoc regno sum perpetuo cominoratus, ad religionem pertinentia, veletia ante, aut dixi umquam aut scripsi, ratione reddere. Nam propter banc ipsam praecipue caussam, non solum in illa mea de losu Christo servatore disputatione, quam, ut eventus comprobavit, multarum adversus me turbarum occasionem daturam praenoscelam, nomen meum nihilominus, quod antea in aliis meis publice disputationibus factum non fuerat, diserte scriptum exstare volui; sea etiam per annos res cum dimidiato, postquam illa fuit edita, ibi


page 603, image: s603

habitare perrexi, et diuitius, adhuc perrecturus eram, ubi sedes est hujus regni, nec quoquam discessi cum comitia regia ibi sunt habita, quamvis certo rescivissem, libro isto, paullo ante ipsa comitia et vix dum publicato, jam mihi tum Catholicos tum Evangelicos infensiores multo quam antea redditos fuisse, et a nonnullis ex ipsis quaeri, ut gravissimum aliquod exemplum propter librum istum in me ederetur. quem tamen librum neque ego ipse publicaveram, et disputationem quae in ipso continetur, non in hoc regno, nec cum quoquam hujus regni incola habueram, sed ante meum huc adventum ad evangelico quodam ministro, homine Gallo, et in ipsa Gallia tunc degente, provocatus eam scripseram. Verumtamen paratum nihilominus me publice ostendere volui, illam in hoc ipso regno, ubi typis excusa primum fuerat, defendere, et palam quodaemmodo profiteri, me nihil pudere eorum, quae in ipsa asserueram. Prodeant illi ex Catholicis, qui putant se posse docere, vel impiam et blasphemam, vel saltem a veritate abhorrentem illam esse, meque vel scripto vel coram coarguant. Videbunt omnes, me, aut quidquid ab istis et objicietur, juvante ipso Christo Iesu, in quem ibi maxime injurium me esse ajunt, solide refellere, aut si vel blasphemiae vel erroris convictus fuero, protinus illis cedere et palinodiam publice canere, simulque illis gratias agere, quod me ex tante coeno extraxerint, et ab aeternae salutis amittendae discrimine liberaverint. fietque fortasse, ut meo exemplo idem multieruditi ac pit homines faciant, cum


page 604, image: s604

quibus in religione consentio, quique nihil adhuc in mea ista Disputatione deprehenderunt impie aut stulte dictum. Quod autem de libro isto dico, idem, ut ante attigi, de omnibus meis deitis scriptis dictum volo. quamvis enim eorum pleraque nomen meum inscriptum non habeant, nemo tamen (ni fallor) hodie est, qui illa legerit, qui simul eorum me autorem esse non agnoverit. Hac ratione, inquam, mecum agatur, ut mihi mei errores ostendantur, donec saltem pertinacem me esse constet. quod ubi constiterit, tametsi Christiana pietas adeoque ipsa humana ratio, quemadmodum antea ostendi, jubet, ut cum pertinacibus ipsis etiam haeresiarchis, praesertim non seditiosis, nec sua ulla commoda quaerentibus, nequaquam crudeliter agatur, ego tamen quamvis nec haeresiarcha, ut docui, a quoquam merito haberi possim, et manifestum sit, me ab omni vel umbra quidem seditionis, aut ulla mea commoda quaerendi vel levissima quidem suspicione quam longissime abesse, non tamen recuso, quin tunc saevissimis cruciatibus subjiciar, ac demum turpissimo atrocissimoque ultimi supplicii genere afficiar. Haec te de me animoque meo, vir clarissime, occasione eorum quae de quibusdam tuis collegis, ipsorumque de me crudeli sententia audiveram, ex meis ipsius litteris cognoscere volui, ut si quo pacto ea tibi probabuntur, immo quia tibi ea probaturum iri spero, facilius et promptius in hum anitate erga me exercenda pergere queas, et habere quo possis alios tui ordinis ad eundem in me animum adducere. Quod ut facias, te etiam atque etiam rogo, non


page 605, image: s605

tamproter me ipsum, quam propter ipsum jus et aequum, cujus et studiosissimum et amantissimum esse penitus sum persuasus. Magnifico D. Rectori, Reverendo D. Lelovitae, nec non praecellenti Domino Godecio una tecum vindicibus meis, et si qui alii vestri ordinis, quorum nomina ignoro, in me ex summo illo periculo liberando partem ullam habuerunt, plurimam salutem impertive meis verbis, quaeso, velis tibique persuadere, me, quantum et tibi et illis debeam, perpetuo agniturum, idque ubicumque potero, et verbis et factis libentissime professurum ac testaturum. Vale vir clarissime, et me tuum ama. Dat. die 14 Iunij. Anno 1598. in agro Igolomiano.

Tuae clarissimae praestantiae perpetuo studiosiss: F. S.

Ad EVERARDUM Spangenbergium, Antverpianum. Claudiopolim in Transylvaniam. F SOCINI EPISTOLA I. Virtute, eruditione, ac pietate praestantissimo D. Edvardo Spangenbergio, amico et fratri in Christo plurimum observando etc. Salutem a Deo et Christo, etc.

LAEtor mihi hanc occasionem sese obtulisse te salutandi, Edvarde praestantissime. Missae enim sunt ad me istae Radecii nostri litterae quas ad te dedit, ut ego illas tibi afferendas ac reddendas curem. Cujus rei facultatem egregiam praebuit mihi reditus


page 606, image: s606

ad vos D. Fabii Gengae nostri Itali, qui eas tibi, ut spero, fidelissime reddet. Audivi non ita pridem de te ea quae mihi mirum in modum placuerunt; quemadmodum videlicet plane noster sis factus, et solidae pietatis studio magnopere incensus. Verebar enim, ne mali quidam inanium in religione nostra opinionum, et verum mundanarum fluctus te medio ad nos cursu abripuissent. Deus novit, quantopere mihi et pietas tua, et rerum divinarum notitia, cum aliquot ab hinc annos Cracoviae primum te vidi, tibique amicus sum factus, probata fuerit. Sed non ita multo post quaedam de te audiveram, ex quibus, te tui ipsius dissimilem factum esse, valde timebam. Itaque Deo summas gratias ago, qui me timore isto penitus liberavit. Quamvis enim post tuum hinc discessum et in patriam reditum, nihil umquam ad te scripserim (tamen nec tuas ullas accepi litteras) amore tamen sum te perpetuo prosecutus, eoque nonvulgari, qualem videlicet tuae multae virtutes postulabant; quae cum auctae nunc plurimum esse videantur, autus etiam plurimum est amor in te meus, cujus ut experimentum aliquod capere velis, te etiam atque etiam rogo. Non ero inpraesentia longior; nam ut ab initio dixi, salutandi tui caussā has litterulas ad te dedi, non autem quicquam praeterea ad te scribendi. Quod tamen faciam abunde, ubi de tuo statu ex tuis litteris aliquid certi cognovero. Interim Vale et salve vir ornatissime, meque redamare ne recuses. Sic Deus tibi faveat, et suo sancto spiritu perpetuo adsit. D. Et asmo Iohannis ut mes nomine plurimam salutem


page 607, image: s607

dicas, a te enixe peto. Cracoviae die 14. Martii 1593.

Tui studiosissimus in Christo frater. F. S.

Ad eundem Claudiopolim F. SOCINI EPISTOLA II. Peregregio viro Domino Everardo Spangenbergio, Domino et amico plarimum colendo, etc. Deus noster Pater et Dominus Iesus Christus dent tibi salutem, etc.

CHarissime frater et amice, Longum jam ante tempus litteras tuas quartā die Maij datas, et postea exemplum etiam illarum decimā nonā die Iunij de scriptum accept. Destitutus tabellariis non citius tibi respondere potui, et quia praeterea per magnam illius temporis partem Cracoviae non sui. Doleo te suspicari, quasi voluerim tecum disputationem ingredi (de illa, quam tu speras, propinqua rerum omnium restaturatione) propterea, quod pe delationem aliorum non bene de te persuasus sim, respectu aliarum rerum. Mei enim silentii caussa circa illam materiam, longe alia fuit et est. Non sum, mi frater, in istis quaestionibus propheticis eo modo exercitatus, ut alios docere possim, semper etiam in eā fui sententiā, quod homini Christiano necessarium non sit. diligenter inquirere, quando et quo tempore, id est, intra quot annos, et multo minus, quo anno, vel etiam, an cito vel servo evenire debeant res illae in sacris scripturis praedictae. multo minus seipsum


page 608, image: s608

obscurarum praedictionum, in talibus libris comprehensarum, interpretatione fatigare, iis exceptis, qui se ad hoc singulari quodam in stinctu correptos sentiunt, et consequenter spiritu prophetico donati sunt. Aliās enim nihil ego video, praeter simplicem curiositatem, cum evidente seipsum et alios fallendi periculo. Quemadmodum multorum seculorum experientia perspicue commonstravit. Principalis horum ratio est, quod Spiritus sancti scopus in rerum futurarum praedictionibus, similiter in illis praedictionibus, quae obscuritatem quandam contiment, non fuit, scientiam nobis et intellectum tradere iilarum rerum futurarum, una cum suis circumstantiis locorum et temporum, priusquam eveniant: sed, post illarum eventum, certa nobis et indubitata testimonia tradere, quod aliqua sit providentia divina, id est, Deum esse, qui gabernet omnia, et sine cujus voluntate nihil evenire possit: et in eum etiam finem, ut res illas praedictas revera opera divina esse intelligamus. Cui rei manifestum dant testimonium omnes fere illae divinae praedictiones, quae jam evenerunt, illae etiam, quas satis claras fuisse nunc videmus, quae, antequam evenerunt, nunquam bene intellectae fuerunt. Siego homo non habens spiritum propheticum, veruntamen ex altera parte rerum divinarum cognitione fortassis non destitutus, nec judicio ad rerum veritatem inquirendam idoneo, in istam me theologiae partem ingerere velim, quemadmodum in multis aliis feci, non inter postremos me futurum sperare possim. Aperte autem video, quod sine


page 609, image: s609

illo spiritu prophetiae nihil sit faturum, quam multis modis errandi periculum. Et non possum in hoc non valde laudare Calvinum, qui fere de omnibus aliis nostrae religionis partibus scribens, illa tamen non attigit, nec earum etiam rerum praedictiones, quae jam evenerut, exceptis iis, quas in aliis suis disputationibus et sacrarum litterarum expositionibus non omnino silentio praeterire coactus fuit. Nihib itaque, mifrater, illud est, quasi aliunde male de te persuasus sim, teque indignum aestimem, cum quo de talibus disputem, vel quasi promtus non sim ad docendum et discendum, tam exte, quam exaliis, illa, quae ad officium Christiant hominis pertinent. Non autem sentio, quod Christiant hominis officium sit, scire, an rerum omnium restauratio tarde, aut valde cito futura sit: sed (si ista in ipso vivente fieri deo placuerit) cum patientia tempus illud expectare, quando veritas integre declarata erit, et filios Dei quodammodo sublevare in omnibus illis malis, quae a perversis hominibus patiuntur, et interea, ulira illam obedientiam, quae Deo et Domino iesu Christo debetur, totum se tradere, ut bene intelligat ea omnia, quae salutem nostram aeternam concernunt, et ut consequenter bene fundamentum jaciat, ita, ut in obedientia illa perseverare possit. Si tibi haec opinio mea non bona videtur, a te doceri non recuso. Ea, quae hucusque de istis ad me scripsisti, opinionem meam mutare non fecerunt: si rationes vel autoritates validiores haves, libenter eas audiam. A me ne expectes, ut rationestibi reddam, propter quas fortassis


page 610, image: s610

non commoveri potero tuis, magis, quam iis, quas hactenus allegasti: sed rantunimodo certus esto, quod, si eas dignas aestimavero, quae me aliter credere faciant, locum illis in corde meo dare non inter mittam Mirum in modum gavisus sum, quod te satis bene geris, et Deum precor, ut tibi sanitatem corpotis et robur spiritus magis magisque augere dignetur; et ad servitia tua paratus sum. Cracoviā, decimā die Augusti 1596.

Frater et Servus tuus Faustus Socinus.

Ad eundem Racoviam, F. SOCINI EPISTOLA III. Domine Spangenberg amice dilectissime et frater in Christo.

Fratres ex Synodo Racoviensi ad nosreversi, scriptum tuum de duabus bestiis ex Apocalypsi, attulerunt, eo consilio, ut coram multis, qui hīc frequentes aderant, publice legeretur; eorumque exquireretur iudicium, censerentne in manus hominum evulgandum, vel saltem quo loco habendum, et quanti aestimandum illud esse staruerent. Qua re perspectā, tuae commentationis mihi tradendae consilium caeperunt, ut eā a me accuratius recognitā, quis de ea animi mei sensus foret, litteris a me consignaretur; atque ut eam curam subirem, a me cum alii, tum maxime Dominus Lubieniecius, et D. Otvinovius, summis precibus flagitarunt. Quod illis recusare


page 611, image: s611

non potui, illud D. Otvinovia confirmans, et te inde jam a longo tempore, meum verum et percarum amicum esse, et me nulla in re te offendere, aut tibi agre facere velle. Vere illam certam et expolratam spem conceperam, te hanc operam meam, benignius interpretaturum, cum et ad divini nominis gloriam spectet, et a justo debitoque erga fratres officio proficiscatur, quo illis ad exhaurienda eorum mandata sum devinctus. Et quamvis huic meae spei nihil postea tempus detraxerit, non abs re tamen me facturum esse existimavi, si ad te nunc, data mihi vacui et liberi temporis facultate (qua tunc prorsus carebam, cum ad D. Lubieniecium, una cum tue scripto, meum de eo judicium, multis de rebus, quas probare non potui, distincte et distribute explicatum mitterem) in eam rem litteras darem: a te pro mea perverteri amicitia, et tuis mitissimis et Christianis moribus, enixe contendens, ut quicquid id sit, boni consulas, et illud tibi persuadeas, me multo plura tibi coram dicturum, aut sigillatim scripturum fuisse, quam ea, quae chartā ad D. Lubjeniecium missā sum complexus: sed erant ea illi omnino prius exhibenda, quorum tamen eum tibi aut jam copiam fecisse, aut brevi facturum esse, sine haesitatione credo. Quare iam expecto, ut mihi errata, in tui scripti censura a me commissa, nota facias: quam tamen ita a me peractam, aut perspexisti jam, aut perspecturus es: ut non tam mearum virium fiducta occupatam, quam voluntati fratrum obsequendi, et simul aliquid, quod mihi adhuc incompertum est, hac


page 612, image: s612

occasione oblata, addiscendi studio, a me susceptam esse appareat. Constare tibi antea potuit, me intelligendis prophetiis, in sacra pagina, de rebus iis, quae nondum exitum sortitae sunt, contentis, non multum curae et cogitationis impertiri, existimantem laudabilius et salutarius, operam et tempus, in aliis ejus partibus enucleandis collocari. Qua in re vellem te a meo sensu non discrepare; et te totum potius ad preces converti, quibus in jejunio et cum lachrymis fusis, rerum earum, quae multo majoris momenti, obscura et involutae latent, illuminationem, a divina majestate suppliciter petas, in eo summam cautionem adhibendo, ne quicquam de rebus venturis, et eorum tempore, perinde ac si in scriptura expresse contenta sint, asseveranter definias, nisi primo de iis, aut per spiritum propheticum, at per sermones cum fratribus, qui et scientia, et Deitimore excellant, hac de re habitos, in tua etiam conscientia, sis certus et confirmatus. Deus novit, quantum tacito sinu gaudeam, eorum coetui tandem aggregatum esse te, qui hauddubio caeteris omnibus, quicumque nobis cogniti sunt, puritate et sanctitate doctrinae Christianae antecellunt, et speramus brevi futurum, ut eos sanctitate et inte gritate vitae superent. Deus et Dominus iesus, te et familiam tuam salvos et incolumes conservet, vosque aeterna beatitate cumalet. Atque haec futura est epistolae meae finis, si me prius tuis ad Deum precibus ex intimo cordis mei penetrali commendem. Luclaviciae die 9. Decem. An. 1598.

Tuus amicus et frater. Faustus Socinus.



page 613, image: s613

Ad eunden Racoviam, F. Socini Epistola IV. [note: ex Gallico in Latinum verta] Salutem a Deo patre et Iesu Christo Domino nostro.

ACcepi tuas litteras tertio Idus Quinctilis datas, una cum Capitibus disputationis a te habitae apud Frisios; quo nomine ingentes tibi habeo gratias, atque amnia vicissim, quaecumque seu jam possunt, sive umquam poterunt a me proficisci, benevoli animi argate officia peramanter offero. Responsurus tuae Epistolae, primum omnium etiam atque etiam a te peto, ne indigne tuleris, si tibi id, quod de rebus a te mihi propositis statuo, candide atque ex animi mei sensu libere aperiam. Principio ais, me eo scripto, quod tuis prioribus thesibus, quas tu libellum esse summa capita, quibus tua opinio, quam libellus ille continebat, suffulta niteretur, subvertere; quorum tu alterum statuis, immanem illam Bestiam septem capitibus, ac decem cornibus armatam Apoc. 13. Romanae gerero effigiem Ecclesiae, aut Romani imperii Christi nomine et cultu gaudentis. Alterum, eandem bestiam abominationem esse illam desolatricem, quam divino inflatu praenunciavit Daniel cap. 12. v. 11. Enimvero, ut rem fatear, ego neeque observatione cognovi, neque suspicione attigi umquam, duabus hisce rebus sustentari tuae per sua sionis structuram, quandoquidem, datis quoque illis atque concessis, nihilo firmius consistat tua sententia, quin solidis rationibus falsitatis admodum


page 614, image: s614

convinci queat, maxime ubi tu temporum disputas rationes, quae jure fundamenta vocari possunt ejus, quod tu tam obfirmate asseveras, de universa hostium Christi, infestis signis in ejus Ecclesiam sese inferentium, clade atque profligatione, atque adeo de Christi adventu anno sequenti 1602 perpetuo. Quod tuum ego fundamentum satis mihi videor labefactasse iis argumentis quae primae, et secundae, et septuagesimae tuarum priorum positionum opposui, quibus sane aequum erat te re spondisse, ac non iis rationibus dumtaxat resutandis horas exemisse, quibus ego utcumque infirmare volui illa duo, quemadmodum tu aestimas, summa tui sensus capita. Quamquam et horum alterum quod attinet, ego belluam septem capitibus ac cornibus decem de formatam Apoc. 13. nusquam sum inficiatus significare Romanum imperium cum sibi jam Christi nomen induisset, sed tum etiam, donec vana Deorum super stitione involutum teneretur, ipsius speciem dabam insupe prae se ostendere. Haec enim ipsa sunt verba mea contra thesinseptimam concepta. Sed potius dicendum, sub prioris bestiae nomine Romanum imperium, primum ut ethnicum, deinde etiam ut professione Christianum, accipi et significari. Et contra thesin 18. Hinc enim id sequitur, quod ego veriddimum esse arbitror, bestiam scilicet, quae capita septem habet, esse ipsam Romam, non autem Romanam Ecclesiam; Romam, inquam, prius sub imperio ethnico et seculari, deinde etiam sub ecclesiastico, et


page 615, image: s615

modo illa, modo hac ratione consideratam. Deinde cum Thesin 24 diluerem, perspicue demonstravi, me esse in ea sententia, ut minime negandum esse censeam, quin illa ipsa bestia Romam referat, non solum post verum Dei Christrano ritu adorandi mitum tramitem: verum olim etiam, dum in gentili errorum caligine foede vagaretur. Tametsi non diffiteor, a me adversus Thesin 9. notatum esse argumentum, quod haud levi momento sit iis, qui negare praeoptent, bestiam hanc esse imperium Romanum christianae religionis splendore illuminatum. ne sub Pontificum quidem auspiciis: verum me tamen longe ab eo opinione alienum esse, clarissime ostendum loci ad duas illas Theses jam allegati. Graviter igitur se hallucinatum memoriā esse oportet, qui me scripser is asserer, idque probabili ratione destitutum, bestiam illam Imperium Romanum portendere, dum Imperium Romanum portendere, dum Imper atorum Ethnicorum ditione teneretur: quippe cum id ego nec nude effeundam, nec in eam partem dicam, in quam tu accipere videris: atque ut carte ita dicam, multum tamen abest, quin ad dictum meum confirmandum rationes edhibeam haud exigui ponderis. Quare operae non esset, me jam respondere duobus argumentis, quibus tu probare contendis, Bestiam illam nequire imaginem referre Romani Imperii, donec id monstrosam eluviem illam daemonum superstitioso ritu veneraretur; ut pote quae nihil contra me faciant: qui eo amplius, etiam Christi Servatoris fidem professam majestatem Romanam, prodigiosa illius monstri figurā denotari


page 616, image: s616

judicem. Attamen, vel temporis caussa, alterum eorum quod attinet, spatium illud, quod prae se ferunt menses duo et quadraginta, quibus bestri potestatem habet agendi (hoc est, quibus vitae usura ei est iributa, uti litteris extat proditum: ac non os datum evomendis blasphemiis, quemadmodum tu autumas) illud, inquam, tempus, haud abs re, ajo, urbi Romanae dari posse gentilibus ineptiis implicata, a primis ejus incunabulis exorsu facto. A jactis namque ejus urbis fundamentis ad Totilam usque regem Gottorum, qui eam ruinis ac vastitate deformavit (quemadmodum tibimet notatum est in octava the sium secundo esitarum) atque adeo aboliit, ac sustulit ejus perennitatem; aetas est annorum circiter 1292: quae, adjectis eo quatuor aut quinque annis, quibus Totilas, priusquam urbem disjecisset, sceptra tenis, mensibus annorum (annis videlicet captis pro diebus singulis) circum scribirut duobus tantummodo et quadraginta. Qua in ratione ducenda, nihil est opus dies triginta cuique mensitribuere, cum satis sit calculum ita poni, ut menses duodecim dies trecentos quinque et sexaginta ambitu suo comperhendant, ac quaterno cuique anno una insuper lux bissexti ritu accedat. Atque hoc modo inita ratione, menses annorum, dierum locum hīc sibi vendicantium 42, exeunt in annos 1278. Proinde cum id urbis exordio, ad ejusdem excidionema Totila conflatam, circumacta exuperat, mensem annorum haud amplectatur, neque adeo attingat ad summam trium et


page 617, image: s617

quadraginta mensium: merito, quantum mihi quidem opinione augurari licet, a spiritu sancto pronuntiari potuit, intercapedinem illam mensium 42 esse futuram. Quin fac attingere, vel plures esset fieri necesse, si singuli menses ad diees triginta exiliter revocarentur) non defuerint tamen alaia firmamenta, quibus defendi possit illud toties nominatum 42 mensium tempus, una cum suo vaticinio, cum Totilina urbis demolitione perbelle convenire: quae ego, brevitatis caussa, amitto. Omitto et ea, quae referri possint iis omnibus, velut decretoriis armis, quae ex hisce iisdem Apoc: oraculis adferre atque expedire possuntii, qui praefracte pugnant, triginta omnino dies cuique istorum quadraginta duorum mensium imputandos, neque univer sorum summam ultra 1269 dies porrigendam esse.

Verum ut alteram denique rationem tuam aggrediar quaenam, obsecro, necessitas tanta est, quae nos adigat credere, spiritualia illa arma esse, quae bestia Apoc: 13. v. 7. in sanctos hostiliter vibrat? ut is constet vel maxime, minimeque ambigua fide nitatur, quod cu sanctos, ais, non nisi spiritualibus armis dimicare. Quid enim? cum in Canonica scriptura bellum cum sanctis geri refertur: continuo sanctos instructa vicissim adversa acie sub signis consistere, pedem conserre, manum conserere, existimari necesse est? minime: nam oppugnari cos tantum, vexari, aut infestari bello, vel cap: 2. v. 16. ejusdem prophetiae planum fieri potest: quo loco bellum sese,


page 618, image: s618

Dominus iis, qui Nicolaitarum persuasionem aemulaeventur, minatur illaturum gladio oris suit quod quid alind est, quam Dominum spiritu suo potenti impetum in eos esse facturum? Vnde consequitur nequeproxime adjectorum verborum, quibuss bestiam victoriam de sanctis reportaram praedicitur, hihjusmodi sensum esse, ut sanctos, pro virili item suaparte strenue conflixisse in animum inducere oporteat. Is enim loquendi ritus est, ut Bestia bellum gestura perinde dicatur, ac siproditum esset, molituram exitium, atque incubituram enixe in obterendos sanctos, atque obtritis tandem triumphanturam. Porro non perspicio, quid sit incommodi, aut quid prohibe at omnino, quominus bellum hīc ita geratur, ut ab altera acie arma cruenta, et quorum in conflictibus vulgo est usus, sae viant: ab alterares geratur spiritu, ac telis ab animo, in Dei contemptu et hominum insolentium indignitate, dolore incitato explosis ut, inquam, bestia visurat insanctos, at potestate humana, et foedis imperiis: sancti porro vexent bestiam increpando, ejus malitiam dete stando, suae caussa aequitatem, cum factis, vitae puta sanctimonia, signis atque miraculis, tum verbis omnium oculis subjiciendo, ultra precum imo pectore fundendarum assiduitatem, atque religiosam Dei omnipotentis in vota supplicibus animis concepta vocationem: id quod inter imperium Romanum gentilium deorum superstitiosae vanitati mancipatum, et piamplebem, Christi servatoris suinumen castis precibus adorantem, elim evenisse indubitatae fidei est. Quid quod illud ipsum


page 619, image: s619

Imperium, non illas tantum materiatas machinas, aut sicas corpora truncantes, in Christi globum distrinxit; verum spiritualibus quoque spiculis intortis, fidem, acconstantiam devotorum pectorum, foedare multoties conatum est? Cujus rei documento amplissimo sunt Philosophi, ac plerique viri, doctrinae nobilitate inclyti, qui, dum Imperium illub inveteris pravitatis coeca nocte versaretur, nec non simul ac Christi beneficium ei dilucere caepit, densissimis argumentationum copiis, ac stipato testimoniorum agmine, divinitatis speciem mentientium, in Christianam simplicitatem impressionem facientes, obstinatis animis, pro illo suo, cujus toties ingeminari nomen necesse est, decernebant Imperio; adhuc dum universo, certe potissima sui parte, irrite confictorum deorum metu tremiscente: ex quibus familiam ducebant Celsus, Porphyrius, Demetrianus, Libanius Sophista, atque adeo ipse Imperator lulianus, supra reliquorum turbam infinitam. Verum, ut hujus tandem tuae alterius rationis discutiendae, seu potius examinadae, finem faciam; qui animum, cum ad illum, tum similes alios, sive Danielis prophetiae, sive aliorum, ac vel ipsius hujus Apoc: locos, paullum attenderit, facile perspexerit, vocem, se nomen sanctorum, non tantum iis tribui, quitam morumprobitate, acrerum sacte gestarum merita laude, quam orationis dignitate, ac nominis prosessione suntveri christiani, aut alias certus Dei popullus: verum etiam in eos omnes extendi, qui Dei voluntatis, atque intaminati ritus colendi ejus, veram


page 620, image: s620

cognitionem nacti, in eo vitam degunt, eumqueprae se ferunt, quo pacto nihil est caussae, quin sancti arma quandoque capiant etiam fabrefacta, atque vt ita dicam, materialia; maxime adversus bestiam inexpiabili sui odio efferatam, tametsi praestabilius fuerit, eorumque officio longe dignius, ea non adbibere. Quae cum ita sint, ratio ista tua, quae sibi ceu basim substernit, sanctos nisi armis a spiritu aut ingenio expeditis belligerare, vix ac ne vix quidem, apphari potest: non usurpasse certe alia adversus imperium Romanum, donec abominando idolorum servitio teneretur, quoniam aliorum facultatem non haberent, impune abs te asseri potest. Sed jam mihi videor satis planum fecisse, firmamentum tuum, vel omnibus bisce adminiculis sustentatum, nullo modoposse consistere. Venio ad alterum caput opinionis tuae, quod tu fundamentalis nomine adornas, ad cujus infirmationem, jam a me pleraque dudum conscripta sunt. quae nescio quo tu pacto eleves, nisi prius ad verba Domini, quae in locum Danielis cap. 12. digitum intendunt, a me adducta respondeas, aut nisi eum verborum Christi sensum, quem duobus illis locis Math: 24. v. 25. Lucae 24 v. 20. ego esse judico, evidenti ratione refutes, neque adeo Christum isthic de obsidione, qua Vespasiani Hierosolyma acerrime circum vallata, ad postrema omnis adegźre, verba facere; aut saltem ad locum Danielis, de quo tu ais, non respicere probabiliar gumento evincas, quod nisi facis, non in me, sed in ipsum Iesum Christum mucronem disputationis tuae convertas oportet. At enim ut ea


page 621, image: s621

diluam nihilominus, quae contra meam ejus loci Danielis interpretationem, ut tu accipis, a te jacinntur, verba mea, quibus tuarum Thesium 67, 68, 69 veritatem expendi, dilucide, ut mea sert opinio, declarant; eum locum ad tempora Antiochi Epiphanis pertinere. quod si quem is scrupulus suspensum teneat, quod abominatio illa desolationis adsecula Christi adventu inferiora, nihilo inconcinnius referri, aut accommodari possit: ego ea, quae Vespasiani ad Hierosolyma gesserunt, ista abominatione denotari confirmo; quae cum non interpretatio, sed dumtaxat accommodatio sit, necessarium hīc nono est omnes pror sus resvelut ad libellam exigere, quadrare, neque V espasianorum gesta iis tantum temporum angustiis, quae Daniel illo loco assignat, cohiberi. Iam vero voluisse me pugnare, quin quarta Danielis cap. 7. bellua imperium Romanum significet, quod scribis; vehementer profecto memoria laberis, nam id negasse me, vel omnibus verbis atque senientiis attente excussis, quas ad Thesestuas consignavi, nusquam reperias, observasse me sane scio, Tremellium as Iunium monere, ne quis id sibi temere asseverandum putet. Deinde ex eorumdem, atque aliorum quorumdam virorum eruditionis nomine illustrium, qui in verba Romani Pontificis non jurarunt, sententia, parpo illius bellue cornu Antiochum Epiphanem adumbrari, tandem sese mirifica veritatis imagine eorumpersua sionem commendare ajebam, qui Seleucidarum imperium ex Alexandri Magni cineribus exsuscitarum, belluae illius quartae specie ab oculos proponi arlitrarentur


page 622, image: s622

quemadmodum id videre est in animadversionibus meis Thesi 5, 27, 42. Vnde patet nihil me affirmasse, sed digito tantum voluisse indicare, non deesse graves ambigendi caussas, de earum rerum fide, quas tu pro certis atque solidis venditas. Dnique Tremellii et Iunii mentio mihi facta non est, opinionis eorum tantum recitandae gratiā, sed quid eam haud levis nomenti rationibus propulsare videntur, quae tibi utique improbandae erant, si a me ipsam opinionem in medium nequicquam prolatam esse videri voluisti. Quamorem non est caussa, quin mihi, velut jure meo, intacta relinquere liceat tua argumenta, quibus tu in sententiam eorum inveheris, aeque ac si ego in eam omnino pedibus eam. Iuvat tamen periclitari, ecquid illis sit firmitatis. Primum telum in eos viros a te emissum hoc est: Cum textus et omnium caeterorum versio habeat, Ecce cornu aliud parvum, illi, ut suae scenae servirent, commutarunt, Ecce cornu ultimum parvum, qua in re quam graviter offenderint, suamet inferioris versiculi 24 interpretatione convinci, ais, quem traduxerunt: Et cornua decem, ex illo regno decem reges exsurgent, post quos exsurget postremus. perspicuum enim ex his verbis, inquis, esse, eum, quem illipostremum ajunt, Regem esse, qui post decem tandem reges exsurrecturus est. Non imperite tu quidem, ac si status eorum opinionis aut ionfirmatio necessario requieret, exiguum illud cornu in numero, ultime videlicet, decem Regum censeri, ac nonalind prorsus esse ab illis; non absque ulla vi aut robore rationis. sed


page 623, image: s623

non eget illud placitum hujusmodi adminiculis, duabus ex caussis: cum quod isti Reges decem, vel stante hac ipsa opinione, possunt aliter percommode exponi, atque ab illis expositi sunt. Tum quia, non discedendo ab illorum interpretatione, facile probari potest, Antiochum Epiphanem esse, non postremum, aut decimo loco Regem, quemadmodum illi arbitrati, litteris mandatum reliquerunt, sed alium quemdam succenturiatum. Illi namque ab numero decem regum eum excluserunt, qui revera omnium postremum locum occupat, Demetrium Seleuci Philopitoris, fratris Antiochi hujusce filium, qui etsi Antiocho saperstite, in regni possessione non fuerit costitutus, semper tamen in ejus spe atque dominio permansit, morte patris jure haereditario ad se devolute, in quod Antiochus furtim irrepsit, populo tutorii nominis obtentu eluso, dum Demetrius pro patruo Romoe obses teneretur, quemadmodum ipsimet ad caput 11. Danielis adnotant. Sed neque eos locum inter hosce decim Reges Demetrio prorsus abjudicasse, vel id est argumento, quod eum in tres dejectos contribuant, quos tamen in superiores decem reserri minime ambigitur; usque adeo ut monstri simile sit, quī venerit bonis viris in mentem, Demetrii nomen in eorundem Regum numerum aggare. Vides igitur sententiam Tremellii et lunii, qui quarta Danielis 2. bellua. Seleucidarum regnum, et parvo cornu Antiochum Epiphanem portendi existimant, nihil inde capere incommodi; quod eo loci Cornu aliud, fac enim ita esse, ac non Cornu ultimum legi oporteat. Experiamur


page 624, image: s624

jam, ecquid altera tua machina sortius feriat. Ais, spiritum sanctum aperte praenuntiare, quartum Regnum ab Imperio altissimi quassatum atque exinanitum iri: porro Seleucidarum Regnum, inquis, eventus comprobavit, Romanorum, alteriusve populi vi fractum atque extinctum esse. At enim vero, si quartae Danielis 7. bestiae de qua hīc agitur, portentosa facie, quartum regnum repraesentari, communi omnium assensu certum est, ego quo loco, aut quomodo id testificetur spiritus sanctus, quod tu praedicas, non reperio nihil enim isthic aliud perspicitur, nisi posteaquam bestia exsaevierit, et spoliis de sanctis collectis gravis, trophaea fixerit, regnum tandem sanctis traditum iri. Ac ne id quidem, quod turegna universo caelorum anfractu circumscripta, sancto altissimi populo, post supremum diem Antiochi, data esse negas, magis ad rem pertinet; quippe cum id prophetia, post parvum cornu illico eventurum esse, minime definiat; quippe cum haec vox, inquam, Illico, aut id genus alia, in illo loco expressa non extet-Tametsi fatendum est, non multo altius legi, demissius illud cornu praeliaturum cum sanctis, et ovasurum victoriā, donec antiquus dierum veniat, et Regnum impertiatur Sanctis. Sed operae pretium est ad vocem Chaldaicam animum diligenter advertere, quae cum a lingua Hebraea ortum ducat, et sit translata Donec, nihilo inusitatius Post, vel Tandem explicari potest, quin et harum vocum alteram commutandam, ac non Donec convertendam esse, suadet factum ab ea voce exordium. Tum et id observare


page 625, image: s625

convenit, parvi cornu nomine eos viros putandos esse; qui ejus locum sortiti, populum Dei, etsi non perpetuo, tamen immaniter habuźre, atque oppressum proculcatumque atrocibus quibusvis modis accepźre. Insuper abunde sufficere eorum postremum, nimirum qui tunc, cum Regnum Sanctis restitueretur, superstes esset, vitam ac mores suos, ad humilis illius cornu et formam et gesta, composuisse quemadmoduni revera Herodem Magnum, quo regnante Domini Iesu salutaris orbi exortus illuxit; cui, atque adeo in ejus persona sanctis, regnum collatum erat. Antiochum Epiphanem (cui longo deinceps ordine ad dominandum in Iudaeos successerat) illegitima usurpatione regni, truculentis imperiis, nefanda laceratione populi Dei, prope ad vivum expressisse constat. Hujusmodi interpretationis, qualem id genus fatidica effata, omnino requirunt, exemplum est illustre apud Danielem initio Capitis 11; ubi dicitur, quartum Regum, qui Persis adhuc jura daturi essent, omnes gentes adversus Graecos concitaturum, Verum potentem deinde quendam emersurum regem, qui quaesiturus sit Imperium amplissimum, et acturus pro sui sensus libidine. Nec enim est controversia, quin ille Rex quartus Xerxes sit, et hic Rex potens Alexander Magnus, cum tamen tantum absit, ut Alexander quicquam rerum imperante Xerxe gesserit, ut longissimo post intervallo, caeli primum spiritum duxerit, atque regni habenas attigerit, quo intevallo complures Xerxi Reges deinceps successźre, quorum bona pars, me sensus fallit, a miscenda bello Graecia


page 626, image: s626

quieti egźire, aut saltem in affectis bellis numquam perstitźre, Sed quoniam Darius Codomanus, Regum ultimus, bellum atrox conseruit cum Alexandro Rege Graeco; et ab eo armis superatus, ac Persidis regno exutus est: idcirco spiritus propheticus aeque id futurum denunciat, ac si Alexander in ipsum Xerxem arma caepisset: tamet si reipsa hic tot seculis ante Darium orbem terrarum caeperit adversus Graecos concutere. Atque hactenus ea omnia revincere volui, quae tu contra opinionem Tremellii et Iunii, de qurta Danielis 7. bestia adduxisti: quando mihi eamdem tamquam a me in scripto inpriores tuas Theses edito, comprobatam, attribueris: tamet si ego quemadmodum exposui, neque illic asseveraverim quidquam, neque hīc mihi pariter, quod ad tam opimonem attinet, quicquam asseverandum sumam.

Veniamus jam ad alteram partem Epistolae tuae Dicis postea, me cum infirmare vellem, Gog et Magog eum populum esse, qui bestiam repraesentet, habentem septem capita, et decem cornua Apocal: 13, illud pro firmamento sententiae meae attulisse, quod spiritus sanctus histortam Gog et Magog, post bujus bestiae internectionem, ordiatur. Ego hīc tue verba exscripsi, quo attentius consideres, num errore lapsus fueris, et tuum mendum agnoscas. Neque enim illa, aut sola aut praecipua, eo loci ame adducta ratio fuit, quod verba tua prae se ferre videntur; cum aliae interim, firmissime et efficacissimae producerentur, quas tu ne verbo quidem diluis, immo eas plane silentio involvis. Vnde illud liquet, quod etiam ex rebus


page 617, image: s627

praecedentibus perspici potest, non eum te, quem certe de bebas, litteris tuis scopum praefixisse: ut nimirum positiones tuas a meis oppositionibus vel omnino, vel ut cumque tuerźre, sed ut tantum me, inter disputandum in gravissimos errores impegisse, palam faceres. Accidit tamen justo Dei judicio, ut passim in tuis redargutionibus, quae non dixi, tamquam dixissem, vel omni vel aliqua ex parte, in me conferas. Verum quod postremam reprehensionem tuam attinet, dico mea verbae, quae tibi ejus ansam praebuerunt, dum 61 thesin impugnans de Gog et Magog dissero, talia fuisse; Deinde non obscurum ex ipsi, est, (ex verbis cap: 20. Apocal: v. 10.) bestiam, et pseudoprophetam jam conjectos fuisse in stagnum sulphuris et ignis, cum dia bolus similiter eo conjiceretur, hanc enim vim habent verba illa, ubi bestia et pseudo propheta; quae sint dubio referuntur ad id, quod scriptum est cap: superiore v. 20. tamquam videlicet, ad id, quod antea factum fuisset. Ex quibus verbis, quivis clare intelligere potest, meam assertionem, (quod nimirum bestia et pseudopropheta prius sint puniti, quam Gog et Magog, atque aliud bestiam, aliud Gog et Magog esse) non eo niti fundamento, quod in prophetarum historiis, prius de bestiae supplicio, quam de Gog et Magog fiat mentio: nec nuda narrationis serie fulciri, sed potius ex alio et dispari historiae filo, id evidenter per spicere est. Atque hīc subsistam, et finem faciam confutandi ea, quae tu ad detegendos errores meos, in thesium tuarum impugnatione commissos,


page 628, image: s628

litteris mandanda esse duxisti. Sub finem Epistola tuae, trium capitum, quae sigillatim recenses, probationem mihi imponere conaris; dans fidem, si id praestitero, te meis monitis obsequuturum, sin in aliud tempus rejecero, futurum argumento, me ipsum in iis adhuc hesitare, nec me satis explicare posse. His omnibus ita respondeo, quod etiam epistolae initio obiter tetigi, cum de duobus prioribus capitibus, aliqua ex parte disputarem; scilicet nihil opus esse, illa tria capita tibi confirmari, quandoquidem potest tibi pariter, et illorum contrarium dari, et tamen ostendi, opinionem tuam, cui adstruendae et primas et secundas theses tuas composuisti, plane falsam et erroneam esse, aut saltem quidvis potius, quam tuis thesibus stabilitam. Quod ipsum ego, priores theses refutans, copiose demonstravi, te interim ne unico quidem verbo, pertam longum tempus, ad eas rationes respondente, quas ego ad opiniois tuae fundamenta convellenda, et ea, quae in tuis thesibus continentur, evertenda protuli. Dico postea quantum ad primum, quod nimirum bestia cum septem capitibus et decem cornibus, non sit universalis Romana ecclesia: sed, quantum ejus ego intelligo, Roma. id ego jam in illo meo scripto evici, praesertim in thesis 10 et 18 confutatione, ubi id per sui ipsius verba confirmo, praeter ea, quae multis epistolae exordio a me laudatis locis, in eam rem scripsi. Quod secundum attinet, abominationem desolationis videlitet, Danielis 12. v. 11, aliud esse ab Ecclesia Romana universali, et desolationem per Antiochum Epiphanem


page 629, image: s629

Hierosolymis patratam, ut etiam superius indicavi esse: ejus tu succinctam probationem habes in verbis postremis, adductis a me contra thesin 67, 68, quae si tu accuratius excussetis, rem ita esse esse comperies. Quare, si, allatus Danie Lis Locus, univet salem Romanam ecclesiam spectare existimandus est, illud saltem fieri oportet, desolationem per Epiphanem factam, typum dictae Ecilesia extitisse, quod, ut me us captus est, nullo argumento doceri potest. Locus Danielis 11. v. 31, quem eam ipsam rem, quam Danielis 12. v. 11. legimus, continere manifestum est, tam clare et manifeste de Antiocho Epiphane loquitur, ut id, meo judicio, refelli non possit. Denique ut ad tertium caput accedam, quod nimirum spiritus sanctus, de alio sanctuario post 2300 dies consecrando Danielis 8 v. 14, quam de sanctuario novi testamenti, testimonium perhibet; id a te non est in primis thesibus, contra quas scripsi, sed tantum in postremarum 34 propositum. Ex eo igitur, quod a me istorum capitum probationem flagites, inteligere licet: firmiter credere te, ejus contrarium, quemadmodum et duorum priorum, tuae opinionis tibicinem et fundamentum esse. Interim non satis attendis, neque tuum 2300 dierum computationis initium, neque de eorum intellectu, habitum a te sermonem, posse ullius viri docti et cordati caliulum mereri. Quae cum ita sint, etiam si postremi hujus capitis contrarium, sit verissimum, nec cuiquam in dubium revocandum, in illo Danielis loco per Sanctuarium, Sanctuarium novi testamenti intelligi debere: tamen


page 630, image: s630

inde tantum abest ut tua opinio corroboretur, ut etiam corruat et funditus evertatur. Verum enimvero nullum est dubium, quin Danielis vaticinium de Antiocho Epiphane, et desolatione per eum patrata loquatur: cum illo loci observatum est, authorem hujus desolationis, debere esse perparvum cornu, prodiens ab uno quatuor cornuum, quae assurrexerunt loco magni cornu hirci, qui profligaverat arietem. Estque certissimum, hunc hircum vel ejus magnum cornu potius, esse Alexandrum magnum, qui imperium Medorum et Persarum afflixit, per arietem figur atum, quemadmodum postea in eodem capite declaratur: ut et illud animadversum est, quatuor cornua, quatuor reges, et quatuor regna esse, quae assurrexerunt in locum alexandri et sui imperii, a quorum uno prodiret, rex impudens et cautus, qui deleret populum sanctorum, quem esse Antioihum Epiphanem, a Seleuco primo ortum, uno quatuor regum, apud omnes in confesso est. Quas res tam dilucidas et evidentes, miror te aut non perspexisse, aut tam exiliter considerasse, et in eam audaciam prorupisse, ut 2300 dierum initium caperes, ab excidio Hierosolymitano, temporibus Sedeciae regis facto: qui vixit multis annis, antequam Daniel hoc vaticinium scripsisset, quod de re omnino ventura, immo post multorum annorum curricula, apertissime conceptum est, sicut est scriptum sub finem capitis. Potes jam, ut mihi quidem videtur, intelligere, me de nullo borum capitum dubitare. Et quamvis dubitarem, illud tamen ex eo non efficeretur, me


page 631, image: s631

non potuisse duere, tuas theses meras nugs esse. Cum id non eo sensu a me fuisset prolatum, quod eas falsitatis planitus damnarem: sed quod omnes confertim, si earum scopus ob quem conscriptae sunt attendatur, sint titivillitio et tippulis leviores, et sint a te vanissime con sarcinatae, eoque magis, quod non solum ea quae in iis concludis, putide conclusa sunt: sed quod magnae falsitates, et paucae res de quib jure et merito ambigi possit, reperiantur. Vberius ad te hoc tempore, in eam rem scribere nec queo, nec debeo: maxime cum ea, quae nunc et antea scripsi, ad coarguendum foedissimum errorem tuum, si modo is sis, qui ulla ratione emendari possis, abunde sufficiant: Sed illud ex omni disputationis tuae contextu clare liquet, aegre fieri posse, ut ad meliorem mentem convertaris, cum ne ipso quidem exitu praesente, vanas tuas praedictiones, et frivolas sacrarum prophetiarum interpretationes esse, dispicere possis. Quarum appetente tempore, acrem et justam reprehensionem mererer, si abjecta verum utilissimarum scriptione, et omissa ea opera, quae mihi a fratribus imposita, et a me suscepta est, in te deviante dirigendo, tempus et operam perderem. Deus novis quod te ex animo complector, cujus sanctissimae gratiae te commendo. Ex praedio Luclaviciano Generosi domini Abrahami Blonski die 11 augusti. Anni 1601.

Tuus frater in Christo, et ad serviendum paratus Faustus Socinus.



page 632, image: s632

Ad eundem RACOVIAM, EPISTOLA V. Ornatissime vir Domine Everarde Spangenbergi, Domine in Christo mihi semper colende atque honorande. etc.

ACcepi antequam postremo Racovā discederem exemplum, quod ad me miseras, illarum Thesium turarum de interitu imperii Romanae ecclesiae etc. una cum Epistolio illis abs te praesixo. Gratias igitur primum tibi ago, quod hac ratione volueris (ut possim illas) ut quidem cupiebam, aliquanto diligentius considerare: deinde, quod a me contendas, ut id praestem quod tibi sum pollicitus, id est, ut demonstrem eas esse meras ac manu palpabiles nugas, Postremo, quod mihi in eo morem gerere conatus fueris, ut earum titulum mutares. Quamquam quod ad illud attinet, cujus praestationem (ut sic dixerim) a me exigis, id quidem vel expressis verbis (neque enim ipse verba mea memini) vel certe tacite eo quem reipsa necesario postulat, animosim pollicitus, id est, si modo ejus mihi rei facultas daretur, ut scil: de illis tecum conferre ac disputare possem praesentibus iis, qui de hujusmodirebus aliqua saltem ratione, si non exquisite judicare possunt, nam alioqui sola scriptione theses tuas erroris ita revincere, ut me te vicisse appareat; aegerrime possum. cum divinare nequeam, quid tu adversus ea, quae illis objecero, sis allaturus. Iuis vero ad reprehensiones meas defensionibus minime


page 633, image: s633

refutatis: quomodo constare poterit, te plane errasse, Non puto praeterea, te pollicitationem meam ita accipere, quasi nihil in tuis istis thesibus dicatur, quod non sit manifeste nugatorium. etc.

Ad GEORGIUM ENIEDINUM, Ecclesiarum in Transylvania, quae unum illum Deum Patrem Domini nostri Iesu Christi profitentur, superintendentem, F. SOCINI EPISTOLA. Salutem a Deo et Christo, etc.

CLarissime vir frater in Christo plurimum colende. Non parum doleo te invitum, utais, a me compulsum fuisse, ut aliquid dicas de controversia mea, quae mihi erat cum Francisco Davidis. Nam cur invitus hoc de argumento mecum amice conferas, et quid sentias aperte profitearis (id enim neque aliud abs te requirebam) nullam veram caussam ne suspicari quidem possum, quae mihi admodum probari queat. Quid hīc mihi velim melius postmodum intelliges. Hoc tantum in praesentia dicam, te, non modo nihil periculi vel subtisse, vel subiturum esse, quod dubitationes hac in re tuas, mecum communicaveris, communicaturus ve sis; sed, Deo bene juvante, insignem aliquam utilitatem, omnibus hujus vitae commodis anteponendam, si, ut tibi scrupulos istos eximere


page 634, image: s634

tentem, passus fueris, hinc tandem reportatum. Quod antequam facere aggredior, paucissimis verbis, quam necessaria sit apud teipsum, istius de Christi invocatione quaestonis cognitio, demonstrare volo. Sentis enim ipse, ut non obscure scribis, alterutramex his duabus sententiis omnino esse veram; aut scilicet jussam ac praeceptam plane esse Christi invocationem, et sic nos prorsus Christum invocare debere; aut eamdem invocationem seu tacite, sive aperte esse prohibitam, et ita nos nullo modo posse Christum jure invocare. Ex qua sententia, cum hīc de divino cultu agatur, necessario consequitur, vel eum qui Christum invocat, vel non invocat, quam gravissime fieri possit, peccare: et consequenter, cum inter istos duos nullus medius esse possit, unicuique, si istius quaestonis veritatem ignoret, evidentissimum periculum quam gravissime peccandi impendźre. Vides, ut arbitror, teipsum sentire, non modo utilem, sed prorsus necessariam esse hujus veritatis cognittonem. Quare jam ad totas has tum dubitutiones circa hanc quastionem accedo. Nam quod non modo ex ipsa sententia tua, verumetiam absolute statuendum sit, hujusce rei notitiam homini Christiano prorsus necessariam esse, ex iis, quae mox dicam, aperte constabit. Iam igitur primum dubitas, ne sententia mea, quam mediam esse ais interjudaizantium et papistarum sententiam, ob hoc ipsum quod inter duas istas media sit consistere nequeat, cum (ais) mediae istae sententiae sape fallant etc. Non laborabo ut tibi exemplis ostendam, medias ejusmodi sententias non


page 635, image: s635

paucas, in ipsis rebus divinis verissimas esse: nec urgebo, si quis ratione spectet, multo verisimilius esse, ut mediae sententiae verae sint, quam quae extrema sectantur; id quod ipse aperte satis testaris, cum ais eat blandiri et plausibiles esse: sed tantum dicam, me sententiam istam non idcirco amplexum fuisse, quod media sit inter illas duas, sed quia rei ipsius natura cogit omnino ita sentire. unde etiam fit, ut nullus tuae dubitationi locus esse possit, etiamsi alioqui verum esset, non modo saepe, ut ais sed plerumque ac fere semper medias sententias istas falsas deprehendi. Dubitas deinde ne recta sit ratiocianatio mea, qui, ex Christi regno et praesente Ecclesiae gubernatione, necessarium esse statuo nos Christum invocare posse, ita ut qui hoc neget, illa etiam negare seu non agnoscere cogatur. ob ide, inquam, dubitas quod appareat regnum et gubernationem posse sine invocatione esse. Nam, inquis, verbi gratia, Deus regnabat super omnes gentes in Vetere quoque testamento, neque tamen ab iis invocabatur. Atqui, mi frater, ego ex regno et gubernatīone non colligo invocationem fieri, aut factam esse, (quid enim hoc, quaeso, ad id de quo hīc agitur?) sed fieri jure posse, aut potuisse. Neque enim hīc quaeritur, an Christus invocetu, sed, an invocari possit. Nam si, (ut hoc loco non minus vere, quam ad rem scribis,) multa fieri debent quae non fiunt, similiter, vel potius multo magis, multa fieri jure possunt, quae tamen non fiunt. Quae de angelis affers ex Daniele, curatoribus, ut ais, Graecorum et Persarum, admodum incerta sunt, ut videre poteris in annotationibus


page 636, image: s636

Bibliorum Tremellii et Iunii, ubi invenies capite decimo (nam nono, quod ipse citas, nihil tale est) non quidem Persarum curatorem, sed principem regni Persici exponi exponi Cambysem Cyri filium; similiter principem Graeciae, non autem Graecorum curatorem exdoni Alexandrum Macedonem. Sed facita esse ut ipse affirmas, quid te rogo, commune habet, alicubi semel, unico verbo dictum fuisse, angelos quosdam curare Persas et Graecos, non addito, nec quatenus cura ista extenderetur, nec quamdiu duratura esset, nec vel leviter quidem indicatur, an angeli isti eorum ipsorum, quorum, ut vis, dicuntur curatores, cogitationes intelligerent, precesve ex audirent, quod huc attinet, an illis invocatio conveniat, cum eo, quod saepissime, atque adeo dum ipse Christus (quod millies in sacris testimoniis fit,) nominatur, semper ac perpetuo de Christi regno, dominatione, cura, et gubernatione praesente atque efficaci, eaque omnimoda, atque in perpetuum usque ad seculi finem duratura Ecclesiae suae, una cum suprema in omnes angelos potestate conjuncta, et non modo precum, sed cogitationum omnium humanarum notitia, atque examine, fulta et constabilita, vel apertissime legitur, vel sane neccario intelligitur. Idem dico de Michaelis exemplo, quod affers, Iudaos adjuvante; quod nihil prorsus cum Christi regno, Juaeque ecclesiae perpetuā curā, et filio omne judicium) cum de invocatione agitur, commune habere potest. Quod preces piorum ab angelis Deo offerantur,


page 637, image: s637

nec scriptum est in eo quem citas Apocal. loco cap: 8. v. 3. (nam libri Tobiae auctoritatem et testimonium nihil moro,) nec, si scriptum esset, ad rem faceret. cum hac in re nihil sit simile ipsi Christi regno ac gubernationi, quod scriptum est in loco isto, cuidam angelo data fuisse incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum. quod in visione Iohanni ostensum significat, sanctorum preces Deo gratissimas, et suavissimi (ut ita dicam) odoris esse.

Restat quod affers de angelis, qui excubent ad pios defendendos etc. neque tamen (ais) propter hanc illorum curam, ullus umquam pius eos invocandos esse statuit. Vbi primum, (quod et paullo ante feceras) quaestionem de invocandi facultate, mutas in eam, quae est de invocandi necessitate. neque enim hīc quaeritur, an Christus invocandus sit, sed, an invocari jure possit, in praesentia non disputo; immo facile concedo eam erroneam esse. Atqui nihil hinc tamen contra Christi invocationem, quae jure fieri possit, colligi potest nulla enim est proportio inter curam istam, quam Angeli nostrūm sibi demandatam habeant, et Christi regnum ac gubernationem. Et miror, te vel suspicari quidem, pro re ejusdem generis haberi posse, Christi regnum in Ecclesia et gubernationem, et Michaeli iussum datum ut tueatur Iudaeos. Nam quantum, quaeso, distant, regem,


page 638, image: s638

dominum ac gubernatorem esse, idque perpetud et absolate, et aliquo modo tutandi curam sibi demandatam habere? quae etiam cura, quam Michael iste Iudaeorum habeat, seupotius Danielis aetate haberet, aegre admodum aliunde haberi potest, quam ex eo, quod in fine capitis 10 Danielis eorum princeps vocatur. Quod quo sensu dictum fuerit, non constat. Est enim multiplex vocis istius Principis, tam in hebreaa, quam in Latina Lingua significatio. Et potuit Michael ibi Princeps Iudaeorum dici, non quod ipsorum, hoc est regionis illius princeps esset, quod sine cura illorum tutandorum

Additur quidem in initio capitis 12 Michaelem stare pro Iudaeis, id est, illis favere. Sed primum aliud est cuipiam favere, aliud vero curam ipsius tutandi sibi demandatam habere. deinde satis constat ex iis quae sequuntur, ibi, sub Michaelis persona et typo, ipsum Christum adumbrari. Quamquam in Tremellianis bibliis etiam in ipso cap: 10. annotatur, Michaelem istum messe Christum, non quia tuns jam esset Iudaeorum princeps, sed quia futurus esset, idque Danieli in ista visione ostensum fuerit. Et certe ex visione ista, quae tota prophetica et mystica esse posest, nihil solidi ex eo, quod verba ipsa sonant, colligi posse credendum est. Itaque vides, angelos custodes, quos conservos nostros, et Christi ministros ac servos, et de quibus nihil certi habemus, quatenus cura, quam nostra gerunt, extendatur, (adeo ut non desint, qui tota hac de re dubitent) quorumque munus in nobis custodiendis potius incidatum, quam aperte


page 639, image: s639

significatum ac commendatumnobis est, quique incertum est, an ita praesto semper adsint, ut preces nostras percipiant, cum Christo ipso rege ac domino nostras percipiant, cum Christo ipso rege ac domino nostro, quiptaeter ipsum Deum omnia sibi subiecta habet, omnique potestate tum in caelo, tum in terra est praeditus, cuiusque in nobis regendis ac gubernandis, perpetuoque servandis munus, et clarissime expositum, et diligentissime commendatum est, cum expressa declaratione, quodipsos renes et corda nostra scrutetur, in invocationis materia comparare velle, longe absurdius esse, quam ut id verbis satis declarari queat. Ex quo fit, ut siquis angelum aliquem invocare audeat, necesse quidem esse videatur, ut se id facere jure posse divinitus moneatur: at in Christo invocando, non modo jussu ullo, contra quam ipse sentire videris, non sit opus, (quamquam jussus non tantum posse, sed etiam debere Christum invocari nos doceret) verum ne monitione quidem. Quis enim monitionis ullius indeget, ut sciat se a rege suo ea omnia posse petere, quae in ipsius regis sunt manu, et ejus opem, quatenus regia ejus potestas extenditur, implorare? Quis hīc non animadvertit, idem esse dubitare, an Christus jure invocari possit, quod dubitare, an sit revera rex noster, omni potestate in nobis juvandis, precibusque nostris exaudiendis et admittendis praeditus? Sivisum tibi fuisset, aliquanto diligentius saltem, in ipsa, quam cum Francisco Davidis habui, disputatione legenda ac pensitanda versari, facile tibi constitisset, eos, qui Christum invocari posse negant, non aliam ob caussam id


page 640, image: s640

facere, quam quod illi praesens in Ecclesia regnum et gubernationem adimant; sed cum ab ejus modi scriptis diligenter examinandis, ut ex tuis verbis satis constat, quae ad me scribis, quodammodo abhorreas, quid mirum si istud non perspic is? quid mirum, si gravissimam hanc de Christi invocatione quaestionem, cujus veritate non percepta, necesse est in summa totius Christianae religionis, ipsiusque mysteriorum ignoratione versari in qua denique de ipsius Dei, Christique gloria, quo nihil majus aut sublimius potest excogitari, praecipuc agitur, levem esse arbitratus fueris? Sed spero te posthac diligentius multo in hac quaestione iapud ipsum animum tuum explicanda, laboraturnm. quod ut alacrius facias, tuas dubitationes examinare pergam. Videtur tibi argumentum, de Christi invocatione dubitandi, ex eo sumptum, quod nusquam expressum praeceptum extet, ut illum invocemus, quod adhuc subsistere, neque infirmari ab iis quae dixi; dum ostendi, quaedam ad divinum cultum pertinentia fieri posse, quae tamen ut fiant divinitus praecepta nonsunt: aisque nomina tim exemplum a me allatum paedobaptismi, ad rem non facere. cum ne baptismus quidem ipse, ex sententia mea, ad Dei Christive cultum pertinere possit, quippe quo etiam neglecto, Christianum haberiquempiam posse sentiam. Hactenus, mi frater, principium (quod ajunt) manifeste petis. pro concesso enim sumis, ad divinum cultum perinere non posse id, quod omitti potest. cum tamen de hoc ipso hīc quaeratur, An scilicet, quidquam ad divinum cultum


page 641, image: s641

pertinens possit omitti, seu, quod idem est, possit non esse praeceptum. Atqui ut rectius intelligatur, quid in hac quaestione significet, ad divinum cultum pertinere (nam hīc homonymia fallaciā erratur) perpendendum est ipsum argumentum, quod mihi refellendum sumsi, unde haec locutio sumpta est. Dicitur in eo, nihil licere, si modo id ad divinum cultum pertineat, facere, quod praeceptum non sit; et proterea Christum invocare non licere, cum id, non fuerit praeceptum. Ergo pertinere ad cultum divinum, non significat rem esse, quā obeundā revera Deus colatur ipse, aut divinus cultus revera aliquis fiat, sed fieri ab ipso obeunte credatur. Qui enim ita argumentantur, Christi sane invocationem, cum eam hāc ipsā argumentatione fanditus tollere atque abolere curent, pro cultu, qui revera divinus sit, nullo pacto habent. Sed quia addis, hoc tamen baptismi, vel paedobaptismi exemplum noncongruere cum Christi invocatione, quia possit, praesertim secundum sententiam meam, aquae batismus ipse omnino a Christiano homine negligi, Christi vero invocatio, ut quidem ipse sentio, nonitem, ac propterea non debuisse exemplo isto in hac disputatione uti; primum ostendam, responsionem, quae a te ipso pro me affertur, optimam esse; deinde, quicquid tamen scrupuli nihilominus tibi restat, eximere conabor. Scripseras ante ad me, non videri quicquam cuiquam esse faciendum, quod non tenetur facere, et in iis litteris mihi significaveras, mecum tibi esse communem de paedobaptismo sententiam. Nolui


page 642, image: s642

hanc occasionem praetermittere, opinionem tuam evidentissime, alterā istā mecum tibi communi sententiā, redarguendi. quemadmodum idem nunc facere possum, eo quod dicis in his poterioribus litteris, id quod prohibitum non est, quodammodo bonum esse. non explico redar gutionem ipsam, nam satis (arbitror) per te eam ipse perspicis. Iam igitur vides, me, merito paedobaptismi exemplo usum fuisse, ad ostendendum ex ipsa sententia tua, quaedam posse fieri, quae facere non tenemur; meque merito tuam illam opinionem refellisse, etiamsi illam ita interpretemur, ut de rebus tantum ad divinum cultum pertinentibus ea accipi debeat. Nam certe paedobaptismus ad divinum cultum pertinet, id est, ea mente ab iis, qui ipsum probant, fit, ut ritus facer divinitus institutus peragatur. hoc enim in tota hac quaestione satis est, ut dici possit ad divinum cultum pertinere: ut ex iis quae dixi certe intelligi potest. Verum aeis, hanc ese inter paedobaptismum, et Christi in vocationem, secundum scilicet sententiam meam, differentiam, quod ille ex Ecclesia explodi potest, ista vero non potest; ex quo sequitur, illum quidem esse adiaphorum, hanc vero minime, sed omnino necessariam. Primum respondeo, optimu esse nihilominus baptismi exemplum. Cum id non ad ostendendum aliquid fieri posse in Ecclesia, quod in omnibus, et per omnia hac in re par sit invocationi, sed ad probandum, aliquid posse in Ecclesia fieri, quod tamen iussum non sit, allatum a me fuerit. Deinde dico, ob hanc caussam non quidem refelli a te exemplum


page 643, image: s643

meum, dum ista dicis; sed novam rationem afferri ad id, quod vis adversus me probandum. Cum enim ego sentiam, Christi invocationem non esse simpliciter et absolute necessariam; tu tamen contra necessariam esse inde concludis, quod ipse sententiā me ā dem, eam ex Ecclesia explodi non posse. Itaque; vides, ad tuam rationem conclud endam, nihil opus esse paedobaptismi exemplum refellere, ejusre ullam mentionem facere. Iam ad tuam istam ratiocinationem dico, eam videri in principii petitione evidenti suum fundamentum habere. nam paullo ante ais, in Ecclesia ea debere fieri, quae debent, non quae possunt fieri. Verum (nisi priore loco debere apud te significat, omnino fieri necesse, et sic in isto enunciato tuo nihil dicitur, et summa [gap: Greek word(s)] committitur) hīc pro concesso sumitur, vel illud de quo praecipue quaeritur, vel ipsum connexum ratiocinationis tuae, quod ego nullo pacto admitto. Video enim multa esse, quae non debent ex Ecclesia explodi, et tamen non sunt omnino necessaria. Vt exempli caussa, non debet nec potest ex Ecclesia explodi, ut in precibus ad Deum fiat mentio ab ipso caelum et terram creatam fuisse, nec tamen, ut ista mentio fiat, est omnino necessarium; alia pleraque ejus modi per te in venire poteris. Sed dices, te, tuae ratiocinationis con nexum seu consequentiam, satis probasse ex eo, quod subjunxisti, cum Christi invocatio non possit explodi ex ecclesia, hinc sequi, illam esse non adiaphoram, et consequenter esse necessariam. Recitas ipse responsionem meam ad hoc argumentum, quae habetur in


page 644, image: s644

Disputatione cum Francisco Davidis, cap. 27. partit. 4. ex qua apparet, aliquid esse posse non adiaphorum, et tamen non etiam necessarium. invocationem autem Christi non esse posse adiaphoram, et tamen non etiam necessariam; non adiaphoram, inquam, isto sensu, quo te hoc loco hoc verbum accipere necesse est, id est, non ejusmodi, quod nec bonum nec malum ist, sed videlicet bonum, et proptereatale quod non debeat ex ecclesia vel possit explodi, quamvis non sit omnino necessarium. nam ejusmodi quaedam inveniri, jam proxime a me allato exemplo confirmatum est. quod sane satis esse potest ad ea dissolvenda, quae adver sus istam responsionem nectis; de quibus statim aliquid dicam.

Scripseram ego ad te, in loco ante indicato, ad explicationem istam explicandam et confirmandam, adque homonymiam vitandam, quae nunc tibi in caussa est, ut credas, quidquid adiaphorum non est, id esse necessarium, duplex esse, vel potius alterutrum, nec ullum aliud praeterea potuisse a Francisco intelligi genus adiaphororum. unum eorum, quae nec jussa sunt nec vetita: alterum eorum, quae per se nec bona nec mala sunt. Priore sensu adiaphora est apud me Christi invocatio, ideque non necessaria. nam certe quicquid adiaphorum est, non est necessarium; quocumque tandem sensu adiaphorum quid dicitur. Posteriore vero sensu minime est apud me a diaphora; rem enim per se bonam illam esse existimo. nec tamen hinc sequitur eam esse necessariam, ut jam satis probatum est. Sed ais, idem tibi videri,


page 645, image: s645

nec bonum nec malum per se esse, et non ipssum esse necesse prohibitum: et primum probare nitźris, id quod nec jussum nec prohibitum est, esse quodammodo bonum, et quodammodo malum. ut autem probes, quod non est prohibitum esse quodammodo bonum, rationem addis; nam (inquis) bona non prohibentur. Atqui haec ratio vel futilis est, si quis firmiter aliquid ex ea concludere velit, cum manifestam consequentis fallaciam contieant ejusmodi argumentationes, et praeterea quatuor terminos habeant. aliud est enim esse bonum, aliud quodammodo bonum: vel si quis non fir miter aliquid ex ea velit concludere, potius concludendum est, quod non est prohibitum, esse simpliciter bonum. quae argumentatio quidem, ut prior ista tua, est in secunda figura cum conclusione affirmante, et idcirco non minus quam illa repudianda; sed tamen quatuor terminorum vitium, ut illa, non habet. Iam ut probes, quod non est praeceptum, esse quodammodo malum, rationem affers. nam (inquis) bona praecipiuntur. Eodem prorsus vitio quatuor terminorum haec argumentatio laborat. nam, quod pro eo in ea concludi deberet. Quod praeceptum non est, non esse bonum, concluditur, Esse quodammodo malum. Sed alio praeterea vitio laborat argumentatio ista, nam in ea principium petitur: quippe in qua, proratione sumatur illud idem, quod in quaestione est, nempe, Quicquid est bonum, praecipi. Iam enim ego affero hujus enunciati contrarium, et ajo, Quaedam per se bona esse, quae tamen non praecipiuntur. Vides igitur,


page 646, image: s646

cum postea concludis, id, quod quodammodo bonum est, et quodammodo malum, nec bonum per se, nec malum esse, te non recte concludere. cum ne utiquam probaveris, Quicquid nec iussum nec prohibitum este, esse quodammodo bonum et quodammodo malum. Sed adjungis, fortasse cum videres vix negari posse. quaedam esse per se bona, quae non praecipiuntur, hoc in dubium posse vocari, quod tamen superiore ratiocinatione tua penitus convellere tentaveras, nec ita dubitanter de eo locutus fueras: ac praeterea id in iis, quae ad cultum divinum pertinent, minime admittendum ais; nam, inquis, [gap: Greek word(s)] De us odit, et frustra se coli humanis commentis affirmat. Ergo (subjicis) nihil est in culiu Dei pro bono habendum, nisi quod ipse jussit ac mandavit. Respondeo, humana commenta ea non esse, quae ab aliquo divino decreto atque; operatioine, nobis non modo parefacta et inculcata, sed etiam diligentissime commendata, pendent: qualis divina operatio est, exalratio Christi Iesu: ejus, inquam, absolutum in ecclesiam suam regnum plenissimaque gubernatio, cum iis omnibus conjuncta quae supra commemoravimus. Ex quibus necessario consequitur, illum posse jure a nobis invocari; neque ut id facere audeamus, jussum ullum expectandum esse. praesertim cum ipsius rei natura, quem ad modum necessario invocandi ipsum Christum facultatem affert; sic id faciendi omnimodam necessitatem excludat. Vt enim pluribus in locis mei illius libelli de Christi invocationie memini, et in ipsa ad Transylvaniae ministros epistola repetii, id solum,


page 647, image: s647

quod Christus deo sit subordinatus, ejusque vicem in ecclesia regenda ac gubernanda gerat, necessitatem ad ipsum preces nostras dirigendi omnimodam et absolutam, nullo pacto admittere potest. Nimis enim absurdum esset, nos non recte pre cari, cum ad ipsum Deum, fontem et auctorem primum bonorum omnium, preces nostras, et non simul ad Christum dirigimus: non minus quam absurdum sit, Christum omnem potestatem et in caelo in terra habere, nostrumque regem plenissimo jure ac possessione esse, cordaque nostra et renes scrutari, et tamen non licere nobis ad eum preces nostras dirigere, atque in nostris necessitatibus ejus opem implorare.

Plura ad te de hoc argumento scribere constitueram, ut non posse subsistere, ejusdem Christi invocandi facultatis negationem; ac simul ostenderem, quam necessarium Christiano homini sit regnum istud agnoscere, et consequenter, quam necesse sit agnoscere ac confiteri, Christum jure a nobis invocari posse, quamque, contra opinionem tuam fortasse, supra aliarum amnium cognitionem, hujus in Christiana religione veritatis cognitio utilis censenda sit: Sed partim tempus me deficit, partim ex catarrho affictio impedit. Quare finem faciam, sperans me alias ista praestiturum, si modo, ut nihil dubito, animadvertere potero, te non gravate ea, quae de hac quaestione ad te scribo, legere atque perpendere. Vale. Cracoviae, die 16 Septem. Anno 1596.

Tuus in Christo. F. Socinus.



page 648, image: s648

EPISTOLA F. SOCINI, qua excellentissimi cujusdam viri litteris respondet. Salutem a Deo et Christo ejus, etc.

ETiamsi N. N. praestantissime, ego is essem, quem in tuis litteris, die 16 Iulii datis, me facis, nulla tamen prorsus caussa fuisset, cur me per litteras alloqui verereris, non quidem ob insignem, ut ipse ais, humanitatem meam, quae virtus in me, licet caeteris, quarum studiosus sum, aliquanto major, exigua tamen est; sed quod ipse, tua scripta, et judicio praeditorum hominum, qui te norunt, testimonia fidem faciunt, talis es, ut ad quem prior scripseris, felicitatis cujusdam loco, id sibi ducere merito possit, ut quidem ego facio, hujusque rei nomine tibi summas gratias ago. Quid vero dicendum est, cum ego, quamvis ab illo Mariano Socino, quem ipse memoras, ab Aenea Sylvio tot tantisque laudibus celebrato, abavo nimirum meo, prognatus, et illius, qui nominatim in familia nostra princeps subtilitatum dictus est, cujus rei similiter aliquo modo mentionem facis, unicus filius, tamen ejusmodi sim, ut a priore multo plus virtute, quam propagationis gradu dustem; posteriore vero non minus sim ingenio inferior, quam ipse, ratione habita ejus temporis, quod hactenus vixi, cum mortuus est, aetate me inferior fuit. Vix enim annum tricesimum primum suae aetatis excesserat, cum ego jam pridem 64 ingressus fuerim. Quid inquam dicendum est, cum ego sum talis? Certe aliud nihil, quam me


page 649, image: s649

plane beatum esse, ea beatitudine, quae in hac mortali vita obtingere potest, quod prior ad me scribere dignatus fueris, tantum abest ut tu id faciendo, quidquam nimium ausus fuisse videri possis. Huc accedit, quod litterae tuae non modo conatum et studium tuum laudabilissimum, ut ipsemet agnoscis, continent ac declarant; sed, quod minime agnoscere videris, rerum gravitatis ac elegantiae sunt plenae, unde et jucunditatem et utilitatem simul haud sane exiguam percepi. Plurimum autem me delectavit brevis narratio, quae in illis habetur, initii et progressus tui inrerum divinarum penitiore cognitione. Quamquam ex altera parte indolui, quod tam parum temporis, in hoc omnium praestantissimum, sine ulla comparatione studium, insumere tibi detur. Apparet enim te ei aptissimum esse, et maximam jacturam promovendae divinae veritatis fore, si ipse huic rei potissimum non vaecaveris. Ego quidem (quod tibi sancte confirmare possum) inter omnes fratres nostros, qui in hoc regno degunt, ubi Deus praecipue, alto suo consilio, hominibus seipsum patefacere, hac nostra aetate voluit, neminem novi, qui te iis rebus sit instructior, quibus ad hanc rem est opus. Quare Deum oro, ut te istis quasi laqueis, quibus hactenus impediris, aliquando exolvat, efficiatque, ut ipsi uni ejusque gloriae inservire possis, id quod propediem futurum sperandum sane est, si, ut ipse profiteris, jam in eo es totus, ut te expedias, quo liberius coelestia scrutari possis, ut jam dudum facere coepisti; cujus rei quod mihi das specimen, mirum un modum fuit mihi gratum, quanquam


page 650, image: s650

maluissem in eo quidvis aliud potius ejusmodi examinari, quam quaedam a me de rebus divinis scripta, ut factum video. Sunt enim quae scripsi, omnia parum digna, quae a te eo animo, ut in rerum divinarum cognitione proficias, tam diligenter examinentur. Adde quod, cum examinatio ista tua eo pertineat, ut in dubium vocet ista quaedam a me scripta, ut in dubium vocet ista quaedam a me scripta, periculum est, ne ego (ut unicuique sua placent) ea quantumvis immerito defendenda atque asserenda suscipiam, unde fiat, ut te nihil juvem in statuendo, quid de istis sentire debeas, et veritate in iis, quae ad illa pertinent, omni dubtatione depulsa, plane perspicienda, quod tamen unum abs te quaeri videtur. Quicquid sit, mos tibi gerendus est Itaque jam aggredior ad ea respondere, quae quibusdam in disputatione de Servatore a me scriptis objicienda censuisti, cum mihi videatur, si modo recte intelligantur, ea a veritate nihil recedere, nec ab obiectionibus istis quicquam labefactari. Primum igitur, ex eo quod pagina octava scriptum est, aequam admodum rem esse, et naturae Dei convenientem, id quod alterā illā a me posita divinā misericordiā, continetur, concludendum tibi videtur, ejus tontrarium esse iniquum, et sic, cum, me ipso alibi teste, nullum Dei opus a rectitudine et aequitate recedere possit, hinc tolli justitiam illam Dei alteram a me positam, et buic misericordiae oppositam. Haec obiectio non tam mea verba petit, quam ipsius scripturae verba, quae aperte alteram istam Dei misericordiam justitiae nomine intedum appellat, et tamen interim manifeste


page 651, image: s651

eidem ipsi Deo id tribuit, quod isti misericordia opponitur, quemadmodum a me testimoniis prolatis demonstratum fuit, adeo, ut fatis mirari non possim, tibi videri, distinctionem istius misericordiae, et istius iustitiae divinae, per vim ex sacris testimoniis fuisse expressam, praesertim cum hic non de nominibus, sed de rebus ipsis potissimum agatur. Quandoquidem etiam citra ulla sacra testimonia, huc nominatim atque expresse spectantia, modo quis Dei providentiam, quam humani generis habet, alioqui agnoscat, et reliquis sacris testmoniis fidem adhibeat, satis constare potest, et misericordiam et justitiam istam a Deo exerceri. Hoc ipse sentiens, ad finem totius disputationis tuae, adversus ea quae scripsi de duabus Dei misericordiis, eisque oppositis justitiis, ais, te non dubitare, quin a te disputata sint erronea. sed ut philosophus solutionem tuorum obiectorum quaeris. Age igitur, ea quae objicis diluamus. Itaque dico, nullo pacto ex eo, quod aliquid sit aequum, sequi ejus contrarium esse iniquum. quamvis (quod tu hīc urges) circa idem subjectum utrumque versetur. Sed oportet hīc sibi a quadam occulta homonymia cavere. Exemplo res fiet manifesta, eoque ad rem nostram accommodato satis, unde facile caussa seuratio, curid, quod dixi, in isto nostro proposito verissimum sit, perspici poterit. Estque exemplum hoc in ipsa mea disputatione, ad hoc ipsum ostendendum, alibi indicatum, Si quis a quopiam damno aliquo affectus fuerit, quod sibi ab ipso resarciri jure petere possit, rem aequam sine dubio faciet, si istud (ut ita loquar) resarciendum


page 652, image: s652

curet, nec tamen rem iniquam faciet, si non curet. Adde huic exemplo aliud, a me in eadem disputatione latius deductum atque expositum, illius cui pecunia ab aliquo debeatur. Hic enim similiter aequum quiddam fecit, si pecuniam istam a suo debitore repetat, nec tamen iniquum qvidquam ab ipso fiet, si eam non repetat. Caussa hujus rei utrobique est, quod, quicquid aequitatis ex altera parte, ut sic dixerim, contradictionis esse videatur, utramque tamen partem in istius potestate jus ipsum posuit, et in neutra ipsarum eligenda cuiquam injuriam facit iste. atque hīc, quod paullo ante attigi, de occulta quadam homonymia explicandum est. Nam cum in hac materia et disputatione quippiam aequum esse dicitur, aliud nihil significatur, quam id licere, nec quicquam in eo esse iniqui; non autem id fieri debere, sive, ut homonymiam, quae hīc latet, detegam, aequum esse ut id fiat. Neque illa mea verba, Quid autem divinae naturae convenientius, et propterea aequius, etc. aliter accipienda sunt, quam si quis diceret, Quid naturali jure convenientius, et propterea aequius ac justius, quam id repetere quod sibi debetur? Quae verba rectissime dicta fuisse, nemo negare ausit, quamvis nemo istud facere jure cogatur, sive, ut antea dictum est, in eo non faciendo nihil sit iniqui. Quare similiter verba ista mea non sunt ejusmodi, ut rectissime dicta censeri non debeant, etiamsi Deus jure possit, seclusis ejus promissis, humanum genus nec beneficiis afficere, nec suae gloriae participatione donare. Ostenso,


page 653, image: s653

quod hīc nihil mecum pugno, et hoc sundamento posito, quod possunt duae res, quamvis alioqui sibi adversantes et contrariae, ambae circa idem subjectum versantes, esse aequae; id est, non iniquae, sive a rectitudine et aequitate minime recedentes, facile erit animadvertere solutionem aliorum tuorum objectorum adversus ea, quae in hac materia justitiae, eique oppositae misericordiae divinae a me dicta fuźre. Quam enim vim primum, ad dicta me a infirmanda id habere potest, quod tantopere urges, etiamsi id verissimum esset, in Deo videlicet rectitudinem saltem ratione priorem (ut ipse loqueris) esse voluntate; nec quia Deus aliquid velit, id esse rectum, sed quia sit rectum, ideo Deum id velle? Iam enim intelligi facile potest, me, Deum nihil facere aut velle, affirmare, quod ipsum per se non sis rectum. Sic enim accipio iistud quod ais, Deum ideo aliquid velle, quia sit rectum, ut scilicet significet, Deum id (ut ad hunc modum loquar) non voliturum fuisse, nisi esset rectum. Nam alioqui, si tua verba (ut quidem possunt) ita accipiantur, ut intelligatur, Deum velle quicquid est rectum, sive, rei rectitudinem esse caussam, non quidem simpliciter, sine qua non; sed sic proprie dictam, ut Deus aliquid velit; quemadmodum inferiora alia tua verba prae se ferunt, id nequaquam verum esse arbitror, aut in hac disputatione ullo modo concedendum. Hinc siquidem consequeretur, vel duorum sibi adver santium utrumque rectum esse non posse, vel Deum uno et eodem tempore, in uno et eodem subjecto duo sibi adversantia velle. quorum illud jam a


page 654, image: s654

me refutatum fuit, hoc vero plane absurdum atque adeo impossibile est. Denique, Deus nihil jure facere posset, quod non faceret, quo vix quidquam inveniri potest, quod magis divinae majestati ac bonitati deroget atque adversetur. Iam deinde quod ais, per priorem justitiam a me positam tolli alteram misericorcordiam, idque ex eodem argumento contrariorum, cum argumentum istud, ut a te antea deductum est, confutatum a me fuerit, refatationis indigere non videtur. Quid? quod nihil contrarii hīc est, cum alii sint illi, de quibus in priore justitia agitur, et illi de quibus agitur in altera misericordia. Neque enim, non refipiscentium nomine in priore justitia ii omnes intelliguntur, qui peccatis adhuc sunt immersi, quales ii sunt qui pertinent ad alteram misericordiam, sed ii demum qui scelesti sunt, ac contumaces et perditaespet homines, ut diserte scriptum est pagina quarta in ipsius prioris justitiae descriptione, quod abs te animadversum non fuisse, non parum miror. Quamquam vix umquam alio sensu, Non resipiscentis nomen, seu, Non poenitentis, a sacris scriptoribus, et in theologia nostra usurpatur, Sed dices, peccatis adhuc immersorum nomine, qui ad alteram misericordiam pertinent, istos contumaces contineri. Atqui hoc nihil est, cum in describenda misericordia ista, non dixerim, Quos vis homines peccatis adhuc immersos, sed simplisiter: Homines adhuc peccatis immersos; adeo ut satis sit, quo appareat in altera misericordia a me descripta, nihil contineri ugnans cum eo, quod in priore justitia describenda


page 655, image: s655

dictum fuerat, si inveniantur adhuc homines petcatis immersi, qui tamen scelesti et contumaces, ac spei perditae homines dici nequeant. Volui omnem contrariorum, quae hīc sint, suspicionem depellere. Tametsi enim argumentum a contrariis, ut illud ipse proposuisti et explicasti, nullam vim habes, tamen aliter hīc proponi et explicari posset, ac vim habere; cum in illis verbis meis a te citatis et examinatis pagena 9, Non resipiscentibus veniam non concedere, etc. non modo rectum istud et aequumsse dicatur, serectitudini et aequitati debitum ac consentaneum. Sed jam vide amus, quidistis ipsis meis verbis objicias. Ais enim mirum esse, me in illis separare naturam divinam, et rectitudinem atque aequitatem. Separandi autem verbum, quo usus es, simplici distinguendi significatione a te prolatum agnosco. Itaque respondeo primum, tritissimum atque usitatissimum esse, conjungendi voculam non inter diversa poni, sed exponendi vim habere. Deinde nego, in praesente negotio, ut videri ais, idem esse naturam divinam, et rectitudinem atque aequitatem. Naturae enim divinae nomine id simpliciter intelligi potest, ut a me intellectum fuisse fateor, quod Deus, ut scriptura loquitur, odit omnes operantes iniquitatem, id est, ut explicatum a me est pag: 3. in malitia per severantes, et qui suorum scelerum poenitentiā non ducuntur. Rectitudinis autem et aequitatis nomine, quod rectum et aequum est, ipsum videlicce per se, etiam citra id, quod Deus ita velit, ut ejusmodi hominibus venia non detur, haec dixi, quasi scripserim,


page 656, image: s656

Naturae divinae, et rectitudini atque aequitati, ut objectio tua postulare videtur. Nunc quando scripsi, et proptetea rectitudini atque aequitati, non est cur affirmes, me separare seu distinguere naturam divinam, et rectitudinem atque aequitatatem, cum etiam ex ipsa definitione, recte in serri atque colligi possit definitum, et contra. Verum praeterea, aut ex tuo sensu dicis, in plraesente negotio idem ista dio videri, aut ex meo. Si ex tuo, quaero probationes; sin ex meo, quaero ex ipsis verbis meis testimonia. Pergis autem atque ais, tibi displicere meum loquendi morem, Propterea rectitudini et aequitati hoc esse debitum, quia decretis (addere debueras divinis) consentaneum, et mox caussam exponens cur tibi displiceat, Decretum enim, (inquis) divinum non est caussa aequitatis, sed aequitas caussa est justi et recti decreti etc. Atqui verba mea ita sunt disposita, ut tantum modo ex divinis decretis inferatur seu colligatur aequitas et rectitudo. An vero non potest quicquam ex quoquam inferri seu colligi, nisi ut ex caussa? An non etiam contra, ut ex effectu, vel ut ex adjuncto? Vt quidem abs te verba mea, inverso etiam ordine, et sic addita necessario vocula Quia, sunt recitata, videntur praese ferre, divina decreta esse caussam certitudinis et aequitatis. Verumtamen licet ad istum modum disposita, possunt tamen in alium sensum accipi, et voces propterea quia, vel ipsa sola vox quia, aut alia similis, non quidem caussam, sed effectum significare, vel adjunctum etc.


page 657, image: s657

ut in quibusdam ipsius scripturae locis a nonnullis non sine aliquo fructu observatum est. Sed quonam digredior? ad propositum redeundum est. Nam ipsemet fateris, te hīc agnoscere caussam [gap: Greek word(s)] , decrevit Deus, ergo aequum est. et sic agnoscis me recte fuisse locutum, etiamsi verba mea caussam aliquam omnino signi ficent; sed statim addis, At non [gap: Greek word(s)] , quasi vero vel istam caussam meus loquendi modus plane indicet, vel satis habere non debuerim conclusionis, meae caussam afferre, sed ipsius rei caussa mihi fuerit afferenda; quorum prius a me satis superque modo refutatum fuit, et a te ipso labefactatum; posterius vero nulli prorsus rationi innititur. cum mihi isto in loco aliud nihil propositum fuerit, quam docere, proprium quidem esse Deipeccatores non resipiscentes punire, sed tamen non ob id ipsum quod peccant, sed ob id, quod resipiscere nolunt; cumque ibi revera non argumentantis, sed respondentis partes sustineam. Sequitur, ut respondeam ad id, quod objicis illis verbis meis pag. decima, Potest Deus, quantum velit, de suo jure dimittere, iis enim recitatis, statim subjicis, quasi jus ex voluntate ipsius pendeat, et non ex aequitate. At inquam īstud ipsum aequissimum est, ut unusquisque de suo jure, quantum velit, dimittere possit; praesertim Deus, qui omnium est Dominus, ut ibidem a me dictum fuit. Sed ad hanc confirmationem et exaggerationem mei dicti, et rationis in eo contenti, excipis ipse ad hunc modum. Neque huc facit quod omnium sit Dominus: non


page 658, image: s658

enim supra seipsum est. ut possit etiam rectitudinem suam infringere. In hac tua excaptione videtur peti principium (ut loquantur) et simul id dui, quod alioqui etiam nullo pacto consistere possit. Videtur peti principium, quatenus in ea sumitur, esse rectitudinem quandam Dei, quae omnino requirat, ut is poenam constituat ei, qui adversus ipsius praeceptum delinquat. cum tamen proxime ante verba ista mea, de quibus nunc agitur, pernegaverim, ullam ejusmodi recctitudinem seu justitiam vere in Deo risidere, ipsiusve qualitatem proprie dici posse, ibidemque commemoraperim, istud a me supra ostensum fuisse. Non videtur autem alioqui etiam ulla ratione posse consistere, ut is, qui omnium est dominus, de suo jure dimittendo possit rectitudinem suam ullam in fringere, cum necesse sit, ut quemadmodum in se, sic etiam apud perpetuo rectissimum sit, ut de suo ipsius jure quantumcumque velit, dimittere possit. Sed jam ulterius in diluendis objectis tuis progrediar. Pagina decima et undecima disputationis meae haec verba leguntur; Quemadmodum potuisset Deus, et quidem jure, homines licer peccantes morti aeternae non mancipare, sic postquam eos illi morti edicto suo mancipavit, exillius imperio iterum eximere, et quidem jure, sua sola voluntate potest. Vtraque pars horum verborum a te impugnatur, et de priore quidem sic ais: Hoc pugnat cum eo quod scriptum est paullo ante, Non resipiscentibus veniam non concedere aequitati divinae (quae


page 659, image: s659

Dei proprietas) esse consentaneum. Poenam igitur statuere ipsum oportuit. Hic nihil moror, quodista quae paullo ante a me sunt dicta, non ita plane refers ut habent, nulla enim in illis aequitatis divinae expressa fit mentio, sed tantum divinae naturae, et postea absolute rectitudinis et aequitatis. Et ita respondeo, ac si plane sic verba mea haberent, ut a te re serunrur. Dico igitur, aliud esse Peccantibus paenam statuere, alius vero, Non resipiscentibus veniam non concedere. Hanc tu responsionem meam praesensisti, et expresse illam inferius commemoras, et adversus ipsam ad hunc modum excipis. Agnosco discrimen, quod nihil facit ad praesens negotium; ex eodem enim fonte fluit utrumque quae enim rectitudo sive iustitia permisit non concedere veniam non resipscentibus, eadem peccantibus poenam statuere suasit, neque ostensum est illud magis aequitati consentaneum esse, quam hoc; aut unum magis ex libera voluntate fluere, quam alterum. Hīc nego eandem rectitudinem, non quidem quae permisit, ut ipse loqueris, sed potius quae jussit non concedere veniam non resipiscentibus, suasisse peccantibus poenam staturer. Nam rectitudo quae horum duorum prius jussit, ejusmodi est, ut ea recedere non liceat, quippe cum contrarium ejus quod ipsa jubet, in quod incidere ab ea recedendo necesse est; nempe non resipiscentibus veniam concedere, sit pravum atque iniquum. Oportet enim hic meminisse, quinam bomines peccantes non resipiscentium nomie significentur,


page 660, image: s660

ut a me supra explicatum, ac demonstratum. Nam quod, si ita res habet, sequatur, Deum numquam posse recipere in gratiam non resipiscentes, id quod tu mox, de divino decreto agens, dicis, Deum tamen facere per alteram a me positam misericordiam, est hoc antea a me abunde re futatum. At vero rectitudo illa; quae suasit peccantibus poenam statuere, non est ejusmodi, ut ab eo, quod ipsa suader, recedere non liceat; quippe quod ab ipsarecedendo, nihil pravi sive iniqui admittatur, intellige ab ipso Deo, de quo hic agitur, et adversus quem peccata committuntur; cum illa aliud nihil sint, quam debita adversus praecepta et legem ipsius, et propterea ab ipso non puniri, sed condonari sine ulla in justitia possint. Non est autem a me expresse ostensum, magis aequitati consentaneum esse, non resipiscentes peccatores punire, quam simpliciter peccantes; quia hoc ipse communis sensus, et rerum usus per se omnibus ostendit; a libera autem voluntate Dei penderem, simpliciter peccantes, quales hic intelligo, opponens illos peccatoribus non resipiscentibus, necne punire, ostendi expresse parte 3 cap: 1. ipsius meae disputationis, idemque paullo ante haec ipsa mea verba, quae a tuis impugnationibus nunc defendo, satis docur per eam rationem, quam jam a tuis objectis sumtutatus, quod unusquisque praesertim Deus, qui est omnium dominus, de suo jure quantum velit dimittere potest. Hoc idem vero dici nequit de non concedenda venia peccatoribus non resipiscentibus. rei enim summa indignitas, atque (ut sic dixerim)


page 661, image: s661

turpitudo, si Deus istis ventam concedat, eosque in grattam reciptat, et simul omnis pietatis ac religionis, quae inde consequeretur eversio et abolitio aliter facere non permittit. Respondi ad ea quae priori parti meorum verborum objicis; restat ut ad ea respondeam, quae objicis posteriori. Sic enim adversus eam scribis. Deinde, si, ut supra dixi, Rectitudo prior est decretis, et ideo decreta servare debet Deus, quia aequa sunt, quomodo ea retractare potest? Hīc mihi ea sunt dicenda, quae jam, maxima saltem ex parte, vel dicta a me, vel indicata sunt, In rectitudinis sive aeequitatis nomine est homonymia quaedam. Nam aliquid rectum, sive aequam esse potest simpliciter significare, id non pravum sive iniquum. potest etiam significare, rectum sive aequum esse ut id fiat. Priore significatione rectitudo, sive aequitas, non quidem, ut ipse loqueris, prior est decretis divinis, sed tantum ipsorum causse sine qua non, et quidem perpetua omnium, ac singulorum. Posteriore vero dici quidem potest, eam praecedere divinis decretis, quatenus ipsorum vera est ac propria caussa, sed non tamen omnibus ac singulis perpetuo, verum quibusdam dumtaxat. Quae decreta sunt hujusmodi, ea Deus numquam rescindit, ut pote cujus actiones et opera a rectitudine et aequitate recedere nequeunt. Quae vero tantum id habent, quod omnium decretorum divinorum est proprium ac perpetuum, ut prava sive iniqua non sint, nihil est cur ea Deus rescindere jure non possit. horum enim propria et vera caussa alia nulla est, quam libera ipsius Dei voluntas.


page 662, image: s662

Sic quidem nullum locum habet id, quod huic rationi obviam eundo subjungis, Dei voluntatem non ita esse liberam, ut possit aliquid velle, quod rectitudini ejus, atque justitiae adversetur. Nihil enim in talibus suis decretis rescindendis facit Deus adversus rectitudinem et justniam sive suam, sive quamcumque Nam quod addis rectitudini et justitiae adversari, id omne cuius oppositum est aequum, et rectum, minus recte hoc a te affirmari demonstratum est ante, nisirecti et aequi nomine id intelligatur, quod non solum pravum non est, aut iniquu, sed etiam aequam et rectum est ut fiat, seu fieri omnino debet, id quod per ea quae jam a me posita sunt non invenitur in decretis istis divinis, quae rescindere Deo liberum esse affirmo. Tale autem est divinum decretum, de quo in verbis meis agitur, adjudicandi homines peccantes aeternae morti. Quamvis enim, ut necesse quidem est, aequum ac rectum illud sit, quatenus nihil pravi aut iniqui in se habet, non tamen ita aequum ac rectum est, ut id fieri omnino debuerit aut debeat. Etenim quod hīc rursus subjungis, Atqui rectitudini consentaneum esse dictum est, veniam non concedere non resipiscentibus, Ergo etc. Vnde demonstrari posse videatur, immodecreti istius aequitatem et rectitudinem ejusmodi esse, ut id fieri omnino debuerit ac debeat; jam copiose ad id respondi, ostendendo, quantum et huc macime pertinens sit discrimen inter decretum peccantes puniendi, et decretum non resipiscentibus veniam non concedendi. Per ea


page 663, image: s663

quae hactenus a me disputata sunt, crediderim omnia diluta esse quae me is dictis objicis in ha de Dei justitia et misericordia tractatione, quamvis restent adhuc examinanda quaedam verba tua huc spectantia, quo mox faciam. Prius enim te monere volo, me, ut in quibusdam aliis paucis, nimis facilem in eo fuisse, quod ita tecum disputaverim, quasi, quem admodum objecta tua afferunt scripserim, Deum jure potuisse peccantibus poenam non statuere, cum tamen non poenam simpliciter, sed poenam aeternae mortis scripserim, ubi de hominibus peccantibus generatim sum locuts. Poenae autem simpliciter, quam Deus no nstatuere potuerit, mentionem tantummodo fecerim respectu primi hominis, si praeceptum illud sibi ab ipso Deo datum non servasset. Quamvis enim ex eo, quod poenam primo homini peccanti Deus statuit, consequatur, eandem hominibus generatim in posterum statutam fuisse: non tamen contra, si eam non statuisset, consequeretur, eam peccantibus hominibus generatim statutam postea non fuisse. Sed jam relique verba tua percurramus. Ais igitur post hac tenus examinata verba tua, Nonlicere ex decretis inferre aequitatem, ita ut caetera, quae decreta non sunt, ex rectitudine non fluere sentiamus. Multa enim recta et aequa, quae non sunt decreta aut edicta. Fateor me non percipere quid tibi hīc velis, nec video quid in his verbis tuis contineatur, quod omnino ad quidquam labefactandum, aut in dubium revocandum pertineat eorum, quae a me scripta sunt. Nam prima ipsa verbaquae


page 664, image: s664

sola ad id pertinere videri possunt, et quatenus talia sunt, habent superius a me suam responsionem, videntur hīc omnino significare, non esse ex solis divinis decretis aequitatem colligendam, cujus sententiae nihil adversi in iis quae scripsi reperietur umquam; immo ita explicata, ut sequentia tua verba ferunt, convenit illa plurimum cum ipsis, iis vero quae ipse scripsisti, adversari videtur. Si enim, ut ipse ais, multa recta et aequa sunt, quae non sunt decreta, aut edicta nempe a Deo, Ergo verissimum est, quod ante expresse non semel affirmavi, et in disputatione illa mea satis aperte indicavi, rectitudinem et aequitatem non esse caussam veram ac propriam decretorum Dei, nisi quorumdam. Cujus rei te contrarium sentire ea indicant, quae meis dictis objicis, et consequenter ex isto eodem quod ais necessario colligitur, aequitatem et rectitudinem duplicem esse; sive aliquid aequum et rectum esse homonymos dici, quod ad tua objecta diluenda a me affirmatum fuit; a te vero in illis proponendis non videtur fuisse agnitum. Nam certe, si multa recta et aequa sunt, quae tamen Deus non decrevit, apparet aliquid ita rectum et aequum esse, ut tamen non fieri jure possit. De altero enim genere aequi et recti, quod fieri omnino debeat, nec tu dubitas, nec fortasse quisquam alius; et sic tandem apparet, non omne rectum et aequum esse ejus modi, ut ejus contrarium sit pravum et imquum, praesertim contrarium, ut loquuntur privative tantum, de quo potissimum in objectis tuis agitur, quorum pleraque hoc uno fundamento nituntur, quod


page 665, image: s665

illud omne sit iniquum, et iustitiae adversetur, cujus oppositum est rectum et aequum, id quod ego ad illa respondendo constanter negavi. Postremo, epilogum quasi quendam obiectorum tuorum faciens, ita scribis. Summa rectitudo, aequitas, justitia, cum sint Dei proprietates hoc videntur velle necessario, ut oderint ac plectant, quod miquum est ac injustum, unde pari iure et poena peccantibus statuitur, et resipiscentibus venia non conceditur. Neque vero voluntas libera hīc quidquam immutare potest, cum ea non ita sit libera, quin rectitudini subjaceat. Nihil hīc dicitur ad mea dicta convellenda pertinens, quod jam refutatum non fuerint. Respondeo nihilominus, et dico, rectitudinem, aequitatem, justitiam omnino quidem ferre, ut jure Deus possit qvicquid iniquum et injustum est plectere, sed ut reipsa plectat, hoc necessario velle nego. Nam eadem rectitudo, aequitas, justitia omnino fert, ut Deus jure possit iniquum aliquid, aut injustum committentibus ignoscere, et ipsorum misereri; praesertim siveniam ab ipso sui delicti petant, vel eos saltem sui factipoeniteat, et ne in posterum delinquant studere ac cavere exanimo sint parati. Nam et delicta omnia aliud nihil sunt quam offensiones ipsius Dei, et fragilitas humana, etiam ex ipsa creatione et primaeva natura, quae ipsius Dei est opus, valde multa est. Conatus sum eruditissime N. N. tuae petitioni satis facere, tibique ostendere, quando necesse est, quemadmodum ipse animadvertes, ut, quae de iis qui peccant


page 666, image: s666

a Deo puniendis disputasti, et conclusisti erronea sint, ubi error lateat, et quamvis artis philosophiae plane rudis, philosophice tamen, ut ipsa natura mihi dictat, tecum agere, neque hunc laborem, qui licet per se non magnus, mihi in hac gravi aetate, infirmaque valetudine, praesertim gravissimis aliis scriptionibus et commentationibus occupato, non parvus sane est, in tui gratiam sumere quicquam recusavi. quamvis ea, quae in ipsa de Servatore disputatione mea scripsi, si accurate omnia perpendantur, satis esse posse videantur, ad se ipsa tutanda, et errorem qui in illis reprobandis latet, retegendum.

Iam quod ad illa atcinet, quae de resurrectione mortuorum disputas, et iis objicis quae levissime omnino nec de ipsa re, sed sacrae scripturae loquendi modo, in eadem disputatione mea hat de re attigi, videris prorsus occasionem captasse, ut me ad scribendum de difficillima hac materia pertraheres, et ad solvendum, si tantae rei essem idoneus, dubitationes maximas, quae circa illam ex ipsis sacris litteris animo tuo, quemadmodum etiam multorum aliorum, oboriuntur. Verum ego meos humeros impares tanto oneri esse sentio, et propterea quantumvis a multis fratribus rogatus, idque diu ac saepe, nulli eorum hac in re obtemperans, de hoc argumento nihil umquam nominatim scribere volui, quamvis aliquando uni ex ipsis, ejus precibus et simul auctoritate inter nos quadam victus, id me facturum promisissem. Quare ignosces mihi, si tibi hīc morem non gessero, et satis habebis, quod ea breviter diluam quae objicis paucissimis


page 667, image: s667

illis verbis meis, quae huc vix pertinentia scripsi. Facis me dicentem resurrectionem hominum salutem praesupponere, quod ego tamen non dixi, sed tantum affirmavi, sacrarum litterarum morem esse, simplicis resurrectionis nomine aeternam ac beatam vitam intelligere, ut ostenderem me recte locutum fuisse, qui resurrectionis Christi simpliciter mentionem faciens, ejus etiam immortalitatem ac beatitatem, quae resurrectionem consecuta est, intellexerim. Hujus autem sacrarum litterarum loquendi moris, ego expresse nullam rationem attuli, sed ipse aut credidisti, aut te credidisse prae te fers, istam a me fuisse allatam, quod resurrectio hominum salutem praesupponat; nempe quia adversarius meus, ut probaret me male locutum fuisse, rationem huic plane contrariam attulerat. At ego illam nec refutavi, nec improbavi, sed tantum me nihilominus recte locutum fuisse, testimoniis sacris in medium allatis, ostendi, quae tu nescio quo pacto, ad rationem istam adversarri mei rationi contrariam probandam, allata ame fuisse putasti, quamvis observasses, ut ipse confiteris ad locum Ioh. 5. quemadversarius ad rationem suam probandam attulerat, et animadvertere potueris, scriptis meis legendis, me non solere umquam omittere, quin ad omnia respondeam, quae allata fuerint pro ea sententia, quam impugnandam suscipio, praesertim si sint testimonia ex sacris litteris petita. Itaque videre jam potes, non esse cur quidquam aliud ad tua objecta respondeam, atque agnoscere nec me ullam consequentis fallaciam commisisse, nec ulla testimonia


page 668, image: s668

a me contra meipsum fuisse allata. Sed dices, etiamsi non plane intexeris, in quem finem testimonia illa sacra a me prolata fuerint, ex tuis nihilominus responsionibus obijecta collegi posse, adversus ipsam mentem meam in illis proferendis, unde scilicet constare videatur, multa ex illis esse, in quibus nequaquam simplex ipsum resurrectionis nomen vitam aeternam quoque significet. Ego vero dico nihil esse necesse, ut ad abjecta ista respondeam, (quod tamen me facere posse sperabam) cum intacta abs te adhuc maneant non pauca ex testimoniis istis, es praesertim illa omnia, quae maxime ad propositum ibi meum faciunt, in quibus videlicet Christi resurrectionis simpliciter fit mentio, cum signigicatione non modo aeternae ac beatae vitae, sed etiam potestatis illius summae, quam Christus post resurrectionem suam est consecutus. Quaestionem, quam coronidis loco mihi proponis, nondum satis intelligere ac percipere possum. Quamobrem satius mihi visum est, ut in praesentia ea non attingam, quam ut manifestum periculum subeam in conando, quemadmodum a me petis, ut eam expediam, ea dicendo, quae parum aut nihil ad ipsam quaestionem et ad mentem tuam faciant. Vbi primum utramque vel per memetipsum, diligentius adhuc quam hactenus facere potui, tuis verbis perpensis, vel alicujus alterius ope recte assecutus mihi fuisse visus fuerim, quod ad ea expedienda quae proponis, conducere existimarem, scribere non gravabor, et ad te mittere, id, quod si non citius, statimpost proximas nundinas Lublinenses futuram


page 669, image: s669

spero, quo tempore, Deo volente, statui ad te scriptum tuum, de praedestinatione et libero arbitrio remittere, unacum de eo, quod tantopere expetere videris, judicio meo. Nulla enim ratione hactenus fieri potuit ut huic labori scriptum istud diligenter examinandi, et in illud aliquid commentandi racarem, quamvis hoc perpetuo, postquam ad nostras manus scriptum ipsum pervenit, summopere cordi mihi fuerit. Quare te plurimum rogo, ut me excasatum habere velis, si post tam diuturnum tempus, nondum desiderio isti tuo ardenti satisfeci, quo tamen ut capereris, nullam caussam fuisse, postmodum agnosces. Quid enim exquisiti judicii in ejusmodi philosophicis ac theologicis, iisque difficilimis, dispurationibus expectari a me potest, homine, qui nec philosophiam umquam didicit, nec (scholasticam quam vocant) theologiam umquam attigit, et ipsius logicae artis, mihil nisi rudimenta quaedam, idque valde sero degustavit? Nolo enim te ignorare, plerasque disputationes meas, quarum quaedam non sunt editae, scriptas a ma fuisse, cum nondum dialecticae arti ullam operam dedissem. Cujus modi sunt, ipsa disputatio de Servatore, adversus Puccium, adversus Palaeologum, adversus F. Davidis, de Baptismo aquae, de loco Septimi Capitis ad Romanos, de auctoritate Sacrae scripturae, Responsio ad Paraenesim Volani, Animadversiones in Theses de trino et uno Deo Collegii Posnaniensis, et alia quaedam imperfecta, ut posthac non mireris, si in meis scriptis multa deprehenderis minus recte tradita et conclusa. Sed inquies, cur igitur


page 670, image: s670

eas scripsisti, cum tam male instructus ad eas scribendas esses? nimirum, quia vel jussu eorum, quibus parendum mihi erat, vel adversariorum provocatione fui ad id faciendum compulsus. Quaenam insignis eruditio, unde tu, qui tanta eruditione es praeditus, juvari quicquam possis, inveniri in me credatur, qui levissime, et omni praeceptore destitutus, bonarum artium et litter aris studiis operam impendi, et florentissimos aetatis meae annos duodecim perpetuos, ab anno videlicet 23 usque ad 35 in patriae otio, et partim in aula perdidi? Verumtamen quando in cognitione ejus quod statui debeat de christianae religionis decretis, et de sensis divinocum testimoniorum, praesertim N. Testamenti scriptis consignātorum, non paullo exercitatior sum, quam tu es, fieri fortasse poterit, ut de his rebus mecum per litteras conferendo, non prorsus tibi inutilem operam sumas, mihi certe et emendationi scriptorum meorum eruditione et acumine tuo plurimum adjumenti afferes. Itaque non solum non recuso, ut in incepto tuo pergas, verum etiam ut id facias rogo, ut de ipsis iis quae a me scripta fuźre, si ita tibi videbitur, mecum disputes, et quae tibi parum probantur, libere impugnes, conabor quam maxime potero, ne ob studium defendendi mae, averitate in respondedo quicquam deviem.

Multa alia mihi dicenda essent, quae summae tuae erga me humanitati ac benevolentiae, quam litterae quas ad me dedisti undique spirant, aliqua saltem ex parte responderent, sed malo te perspicaci ingenio


page 671, image: s671

tuo, quantum me tibi ista ratione devinxeris, aperte conjicere, quam ex inconditis verbis meis obscure intelligere. Hīc igitur harum luterarum maerum finem faciam, si prius Deum oravero, ut quidem ex animo oro, ut tuis sanctis conatibus favere velit, tibique concedere, ut una cum charissima conjuge, et prole communi vestra commode vitam hanc mortalem transigere possis, nec sit necesse ut id fiat, te ad iis inquirendis ac perscrutandis, quae ad vitam immortalem adipiscendam spectant, adbuci et avocari. Coeperam has litteras scribere ante multas hebdomadas, sed mala valetudine saepius impeditus, et altis occupationibus distentus, non potui illas ad finem perducere, nisi demum hoc die 15 Decembr. secundum Calendarium norum, qui mihi est initium anni 65. quippe qui natus sim duabus horis et tribus fere quadrantibus ante ortum solis, drei quinti ejusdem mensis secumdum Calendarium Vetus, Anno Christi 1539, qui nunc est 1603. Ex agro Luclaviciano in submontana regione Palatinatus Cracoviensis. Te fratres omnes amantissime resalutant. Tu autem meis verbis Dominum N. N. diligentissime resalutabis.

Excellentiae tuae praestantissimae addictissimus in Domino Iesu frater ac servus.



page 672, image: s672

Ad SYNODUM WAEGROVIENSEM, F SOCINI EPISTOLA. Gratia et paxa Deo Patre nostro, et Domini Iesu Christo, etc.

NON paucis sane ab hinc mensibus monuerunt me fratres Cracovienses, idque nomine etiam fratrum Lublinensium, ut Apologiae pro Assertionibus collegii Posnaniensis contra Animadversiones nostras, totius coetus nomine responderem. Ego quamquam tunc temporis occupatissimus eram, tamen, quia in ea eram sententia, optime nos facturos, si ad eam Apologiam respondissemus, gratiis actis, quōd me huic muneri aptum judicassent, responsurum me recepi, idque praestare non ita multo post sum aggressus, tametfi quaenam hac de re universae ecclesiae nostrae voluntas esset, prorsus ignorarem. Nam ex Lublinensi Synodo nihil mihi vel scriptum vel nunciatum fuerat, unde id intelligere possem. Tantum litteras a D. Iohanne Crotovio nostro acceperam, in quibus me ad hanc provinciam siscipiendam vehementer hortabatur. Occupationes, quibus destinebar, variae ac multiplices erant; potissimum vero me impediebat responsio privato meo tissimum vero me impediebat responsio privato meo nomine ad Andream Volanum, quam tunc in manibus habebam. Itaque sicut statim promissum praestare, sic in eo praestando postea, totus esse non potui. Sperabam tamen, me opus adsoluturum ante praesentem synodum, sed gravi morbo dies quinquaginta atque eo amplius ita conflictatus fuis, at toto hoc tempore


page 673, image: s673

nihil prorsus commentari potuerim. Quamobrem rogo vos omnes, ut, si modo (id enim adhuc ignoro) responsio haec a vobis desideratur, me pro humanitate ac prudentia vestra excusatum habere velitis, si ea nondum perfecta est. Quod si fortasse, ut Apologiae illi per me respondeatur, non admodum probatis, id mihi vel per litteras vestras, vel per aliquem ex fratribus ut significetis a vobis peto; ne frustra videlicet laborem; quamquam animus plane est, quicquid mihi significaveritis, ipsum opus aliquando absolvere, quippe in quod multa conjeci, et conjecturus sum, quae, si non aliis, mihi ipsi usui futura spero. Liber erit, ni fallor, tantae magnitudinis quantae liber adversus Palaeologum. Quamvis enim Apologia illa multo breviore responsione refelli possit, tamen satius esse judicavi, una cum evidente sophismatum et fallaciarum Adversarii patefactione, ratione et testimonia ab ipso contra nos allata, ac praeterea quicquid in hoc genere inter nos et ipsum controver sum est, paullo diligentius examinare atque excutere; et hac ratione nos semel, etiamsi posthac saepius Adversarii nos impetant, respondendi molestia liberare. Caeterum, quod ad eas caussa attinet, ob quas istīc Vegroviae in Dei Christique nomine convenistis, etsi ego vobis ulla de re admonendis parum sum aptus, tamen visum est mihivos vel hortari, ut de adoratione et invocatione Christi in ecclesiis nostris conservanda, inprimis laboretis. Hac enim retenta, perfacile omnes Iudaici errores convelluntur; ea vero vel spreta vel abjecta, nulla ratione


page 674, image: s674

fieri potest, ne ubique iudaismus vigeat, vel potius turpis epicureismus atque atheismus. quemadmodum et pie et docte scripsit olim D. Gregorius Paulus frater noster ad Transylvanos, cum de caussae Francisci Davidis agi coeptum est. Praepostere igitur omnino fit, si quis cum eo disputans, quem constat adorationem et invocationem Christo non tribuere, conetur illum ab aliis quibusvis judaicis erroribus retrabere, priusquam eum a tanta ignor antia et coecitate liberet, quae omnium ejusmodi errorum tamquam certissimus ac perennis quidam fons est ac scaturigo. Igitur ante omnia de hoc argumento, cum iis qui sunt tales, agi debet, et nullus lapis non movendus est, ut illis primum persuadeatur, Iesu Christo adorationem et invocationem convenire. nempe cui Deus ecclesiam suam gubernandi et regendi perpetuam curam dederit, et angelis atque hominibus eum praefecerit, suumque ipsius solium illi impartiens, ut intimas etiam humanorum cordium cogitationes cognoscat largitus fuerit, atque, ut uno verbo dicam, illum regem nostrum, ita ut regnum suum ipse nunc administret, jam reipsa fecerit ac constituerit. Nam si hoc evincatur, nullo negotio descrimen Veteris et novi testamenti cunctis apparet, ac proinde omnia judaici spiritus commenta penitus dissolvuntur. Contra vero mirabilis Mosis cum Christo fit confusio, et hanc ob caussam omnibus judaicis opinionibus ostium patefit, et iis quae jam ingressae sunt, foras expellendis frustra omnis cura et labor insumitur. Quod si qui sunt, qui nullo pacto adduce queunt,


page 675, image: s675

ut Christi hoc tempore regni sui administrationem, et divinam potestatem agnoscant, non est cum istis amplius (ut mihi quidem videtur) in rebus sacris commercium habendum. At vero, ne alii in posterum in eandem impietatem facile delabantur, non abs re inter alia, quaefieri possent, fore existimarem, si omnibus verbi Dei ministris injungeretur, ut in publicis precibus, statutis saltem quibusdam diebus, Christum lesum Dei filium nominatine invocarent. Quamvis enim rectissime, jam inde ab ipso initio in Christi ecclesia, sive usu receptum, seu lege constitutum fuerit, ut ad ipsum Deum preces dirigantur, quo illi praerogativa sua perpetuo conservetur, tamen ex historiis simul manifestum est, Christum quoque, statim post patefactam ejus gloriam atque potentiam, publice ab iis, qui ejus nomen profiterentur, invocari consuevisse. Quod si umquam temporum et personarum ratio tulit ut id fieret, nunc maxime inter nos fert, cum et nos tamquam Iesu Christi contemptores pessime apud alios christiane nominis homines audiamus, et eorum, qui Christe nomen profitentes, ipsum tamen nec adorant, nec invocandum censent, et nihilominus, quia Trinitatis opinionem abjecerunt, ex nostro coetu esse existimantur, aliquis omnino sit numerus. Sed haec hactenus. Vos enim multo melius nimirum haec per vos ipsi aut jam nostis, aut nosse potestis, quam ego ea docere, aut verbis explicare queam. Satis mihi sit maximi momenti rem indicasse, et officio meo, si quod tamen hac inparte requirebatur, abunde satis fecisse.


page 676, image: s676

Deus et pater noster, et ipse Dominus Iesus Christus illuminet indies magis corda vestra, et vobis eam sapientiam tribuat, quā ecclesias vestras ab omni labe immunes reddendi viam invenire possitis. Valete carissimi et in Christo Iesu mihi plurimum observandi ac reverendi fratres.

Minimus omnium in Christo fratrum F. S.

ad Quendam, F. SOCINI EPISTOLA. Gratia et pax Deipatris et domini Iesu Christi, etc.

ET occupationibus meis, et morbo, quem Cracoviam veniens ex nimio frigore contraxeram, impeditus, in hunc usque diem ad litteras tuas responsum distuli. Quamquam primo quoque tempore respondere vehementer cupiebam, ut, si fieri posset, aliquando tandem intelligere posse, quid in animadversione illa scripserim, quidve ad ea responderim, quae tu post Gabrielem Eutropium mihi objeceras. Quod hactenus fortasse minus intellexisti, quia quam paucissimis verbis mihi tecum agendum esse judicavi, in re praesertim satis per se manifesta. Dicam igitur pluribus quod sentio. Adversarii sic locuti fueerant, ut nos facerent dicentes, Deum ideo Christi patrem in sanctis litteris nominari, quod Dei virtute obumbrante ex virgine sit conceptus. Itaque ex vi ipsa verborum nobis imprudentes tribuebant, quod Deum, Dei virtute obumbrante ex virgine conceptum deceremus, et ob eam caussam, Christi patrem


page 677, image: s677

in sanctis litteris eum nominari assereremus. Quo quid ineptius, immo vero stolidius dici, aut excogitari potest? Id ipsum autem te quoque quodammodo animadvertisse, illud satis indicat, quod cum illorum verba, quae a me ineptitudinis damnantur, recitas, in in altero eorum membro addis ad extremum de tuo vocem Christus, hoc pacto: Quia Dei virtute obumbrante conceptus sit ex virgine Christus. quae vox si ab illis addita fuisset, nihil erat (fateor) cur eos inepte locutos dicerem. Neque enim sum adeo bebes, quin videam, si Christus Dei filius ob id recte dicitur, quod ipse Christus Dei virtute obumbrante ex virgine fuerit conceptus, ob illud ipsum similiter, Deum Christi patrem recte appellari. In corrigendis autem adver sariorum verbis, non dixi addendam esse in posteriore membro vocem Christus, sed verba illa prima, Deum Christi patrem mutanda in haec, Christum Dei filium, quo videlicet ad Christum, non autem ad Deum sequentia referri apte possent. Hac, inquam, ratione potius, quam illa, adversariorum verba mihi corrigenda putavi, quod et brevitati et concinnitati cuidam orationis meae, et usitatiori loquendi modo in illorum verbis, adeoque universae animadversioni id magis consentaneum esse duxi. Pluribus verbis, quam antea feceram, sententiam meam tibi declarare volebam. sed vereor ne nimiis fuerim usus, et quemadmodum ante paucitas, sic nunc nimietas verborum tibi obscuritatem pariat. Ignosce amici crassissimae ignorantiae suspicionem depellere


page 678, image: s678

conanti. et me, ut facis, ama. Cracoviae die 16 Novembris 1583.

Tui studiosissimus et amantissimus in Christo frater Faustus Socinus.

Ad VALENTINUM RADECIUM, nunc Ecclesiae Claudiopolitanae Pastorem, et Ecclesiarum quae unum Deum Christi Patrem per Transylvaniam profitentur, Superintendentem, F. SOCINI EPISTOLA. Pietate atque eruditione ornatissimo viro Domino Valentino Radecio divini verbi ministro fidelissimo, amico et fratri in Christo cariss: et honorando etc. Salutem a Deo et Christo, etc.

EN tandem mi carissime D. Valentine, quod tibi promisi exsolvo. id vero quantulum est? Quare in animo habebam, plus praestando, quam promiseram, et pro brevi, more meo, paraphrasi, vel pleniorem paraphrasim, vel justam explicationem ad te mittendo, et tuae petitioni plenius satis facere, et tantam tarditatem in fide mea liberanda compensare. Verum, cum ad id me paro, ecce quaesi derepente incido in morbum, quamvis admodum brevem, molestissimum tamen et gravissimum, in diarrhoeam, inquam, qualem numquam in vita mea habui, licet simili, aliqua ex parte, aliquoties laboraverim,


page 679, image: s679

id est, tam vehementem et copiosam, et cum tantis torminibus, ac dolore capitis et ventriculi, et una cum maxima nausea, tanta anxietate et virium totius corporis prostratione, ut jam morbum ferre non possem. Sed Deus post horas circiter octo, me maxima ex parte, pro summa sua in me benignitate, eo liberavit. Accidit hoc mihi nocte, quae secuta est dem primum hujus mensis. Duobus sequentibus diebus, propter summam corporis imbecillitatem, ac mobi reliquias non parvas, nihil agere prorsus potui quos dies tibi destinaveram. Heri, qui fuit dies tertius, feripsi pro te quod hīc inclusum habes, sed aegre valde; vereor, ne nihil boni fecerim, aut certe nihil, unde tu umquam quidquam fructus percipere possis.

Sed jam respondendum est mihi aliquid ad tuas litteras... D. Statorius post multam pensitationem, et cum aliis fratribus hac de re consultationem; tandem, quod ad meos labores attinet, constituit, ut praeter Catechismi, qui edendus est, reformationem, cui una cum ipso vacare debeo, aliud nihil faciam, quam absolvam respensionem meam, quam vulgo vocamus adversus Posnanienses, quod quidem mihi gratissimum est, et quam primum manum operi illi perficiendo, Deo dante, admovebo. Interim, (ut necesse est ut faciam) dum, quicquid hactenus scripsi, sum recogniturus, et diligenter observaturus, rogo te, ut si aliquod isthic habetis mei imper fecti istius operis exemplum, ad ejus finem inspicere velis, an aliquid in eo habeatur non procul


page 680, image: s680

ab initio quarti numeri 20 cap: post verba illa, Antiquum etiam correctorium, quod Nam ea sunt plane omnium postrema, tum in meo autographo, cujus unum saltem aut alterum folium periit, tum in uno quod tantum habemus hīc exemplo. Nolim enim si extet id, quod amplius scripsi, aliter quam antea feci, particulam illam totius operis nunc scribere. Quare, si quid plus isthīc habetis, quam nos hīc habemus, cures quaeso, quam primum id describendum, ut per D. Statorium ad me mittere possis. Vbius non aegre feret, quod ad quaestiones illas non respondeam, si illi meis verbis significetur, ut jam pridem, ni fallor, curavi ut fieret, me non esse aptum ut ad plerasque respondeam, responsurumque aliquando ad illas, in quibus aliquid meis scriptis objicitur; quod si nimis tarde fit, nemo gravius id ferre debet, quam ego, cuijus maxime omnium inter est, ut id fiat. Exemplum Vojdovii Defensionis illius meae non quidem adversus Eglinum, sed adversus ministrum quendam Gallum, ad te, ut petis, mitto, compactum cum meo autographo scripti Polonice editi ad Evangelicos commonefaciendo, etc. quod est apertum indicium, illud mihi a Voidovio donatum fuisse. Itaque ubi illud descripseris, rogo te, ut per manus fidi alicuius nuncii, qui primus sese obtulerit, mihi reddendum cures. D. Ostorodum diligentissime meis verbis resalutes velim, ad quem mitto litteras D. Barnaudi non ita pridem acceptas, quibus respondet iis quas ad ipsum scripsit. Erunt, spero, illi gratissimae, praesertim, cum nisi fallor, in illis inclusa sint medicamenta


page 681, image: s681

pro eius tam difficili morbo, a quo ut aliquando, quemadmodum spem habere coeperamus, magna solum ex parte liberetur, Deum ardentissime oro. Vxorem tuam, D. Nieciecium, D. Gutichium, reliquosque commensales tuos quam optime valere cupio, et pro ipsorum amantissimis salutationibus gratias illis ex animo ago. Deus tibi, uxori, ac liberis suo spiritu et gratia perpetuo adsit. Dat. in agro Luclaviciano die 23 Novembris 1603.

Tui amantissimus tibique tamquam pater inservire paratissimas Faustus Socinus.

Ad MICHAELEM Fabricium Regiomontanum, sacrae theologiae studiosum. Ornatissimo et pietate atque eruditione praestantissimo juveni Domino Michaeli Fabricio, amico et fratri in Christo carissimo et honorando, etc. Salutem a Deo et Christo etc.

ORnatissime mihique charissime Domine Fabrici. Quia valde diuturno morbo adhuc vexor, paucis, ad gratissimas tuas litteras die 13 hujus mensis datas, rescribam. Non est quod vereare, ut verba illa 2. cap: Zach v. 11. Et scies etc debeant censeri esse angeli illius, qui per totum v. 9. loquitur. ob id scilicet, quod cum fine istius v. 9. non cohaereant. Quamvis enim (ut ego quidem sentio) interjecta verba, licet ab eodem angelo prolata, non ipsius sed Iehovae


page 682, image: s682

exercituum censeri debeant, ad hoc tamen, ut statui possit sequentia verba ejusdem angeli esse, cujus sunt et praecedentia, et non secus atque illa suo ipsius nomine ab eo prolata fuisse, nihil cohaesione ista est opus: sed satis est, si verba ista, quae post illa subjiciuntur, quae Iehova ipse dicere inducitur, ejusmodi sint. quae ipsius nomine idem Angelus proferre potuerit, et cum ipsius Iehovae verbis cohaereant, ut certe hīc evenit. nam et prorsus, ut antea fecerat, suo ipsius nomine Angelus dicere potuit, agnitum iri, se a Iehova exercituum fuisse missum; et convenientissime hoc subjungitur post ipsius Iehovae pollicitationem, quod esset habittaturus in medio illorum, et pro suo populo illos habiturus. Namque ubi hoc praestitum a Iehova fuisset, certe constiturum erat, eum, qui ista ipsius Iehovae nomine pronunciasset, ab ipso Iehova revera fuisse missum. Nec vero interpretatio haec quidquam impedit, quominus interim hīc Christi ratio habeatur; cujus videlicet tompore, et per quem ista Iehovae pollicitatio praestita fuerit.

Quod attinet ad locum 1. Cor: 3. v. 6, et 7. quid sit incrementum illud, plantationi et irrigationi accedens, quod Deusidat, ex ipsamet similitudine ac metaphora intelligi potest. Nec aliud est propositum apostolo nifi similitudine ista ostendere, quicquid boni fructus, ex preadicatione et confimatione evangelii per Dei et Christi ministros facta, provenit, id totum Deo adscribendum esse. quem admodum fructus bonus, qui ex plantatione et irrigratione provenit, quam agricola diligenter fecerit, totus ipsi


page 683, image: s683

Deo est adscribendus; a quo videlicet vis illa proficiscitur, que plantatio et irrigatio ad bonum fructum proferendum est praedita. Adde, quod sicut sine solis calore, agricolae plantatio et irrigatio ad bonum fruetum proferendum haud satis est; ita sine divina gratia praedicatio et confirmatio Evangelii per Dei et Christi ministros facta, non est satis ut bonus fructus inde proveniat. Sed interim, sicut solis calor omni plantationi et irrigationi, ac generatim omnibus satis et irrigatis stirpihus accedit: sic gratia ista divina omni divinitus factae praedicationi et confirmationi Evangelit est communis, et generatim ad omnes pertingit, qui talis praedicationis et confirmationis evangelii sunt participes. Plura ad istaduo quae a me quaeris, respondere inpraesentia morbus non sinit, idemque est caussa, ut nihil tibi promittere audeam de explicatione verborum Christi ad petrum, Pasce oves meas, (licet eam fratribus jam diu sim pollicitus) praesertimtam brevitempore, ut eam petis, id est ante tuum in patriam reditum; cujus caussam mihi antea inauditam sane vehementer doleo. Salutavi, jussisti, fratres nomine tuo, qui te resalutant. Dat. Racoviae die 17. Aprilis. Anno 1603.

Tui studiosissimus atque amantissimus F. S.

AD MARTINUM BERZEVICIUM per Transylvaniam Cancellarium, F. SOCINI EPISTOLA. Magnifico amplissimoque viro, Martino Berzevicio


page 684, image: s684
Stephani invictissimi Polonorum regis, etc. per Transilvaniam cancellario, domino et patrono suo vehementer colendo, etc.

MVlta quidem magnifice amplissime vir, jam pridem audiveram de insigni humanitate tua, cum erga omnes homines probos, tum vero erga, bonarum litter arum studiosos. Quippe cum ipse non solum singulari quadum virtute, vitaque. integritate praestares, sed etiam omni politiore doctrina, et optimarum artium scientia excultus esses. Attamen, ut verum fatear, vix umbram quandam humanitatis tuae antehac mihi conspexisse videor, si cum iis, quae de ipsa nuper cognovi, ea, quae prius acceperam, conferre velim. Scripsit enim ad me Resminus Resminius, homo, ut generis nobilitate, sic prudentia ac modestia non vulgari praeditus, mihique pluribus modis conjunctissimus, cum non adeo multos ab hinc dies de me aliquid audivisses, homine alioquin obscuro et vix tua noticia digno, eam (arbitror) ob caussam, quod nec pessimum hominem, nec a bonarum litterarum studiis alienum esse intelle xeras, te non modo mei videndi et cognoscendi desiderium prae te tulisse, verum etiam, quod fortasse audiveras, me non minus a re familiari mea, qua obveraepietatis professionem assidue periclitor, quam a patria procul abesse, honestam aliquam conditionem ultro mihi coram te oblaturum, dixisse, qua voluntarium hoc meum exilium facilius ferre possem. Iam quanta haec est humanitas, hominem ignotum, qui nihil ipse prior petat, sua sponte complecti, et non levibus beneficiis afficere


page 685, image: s685

velle? Quam hoc bene convenit, cum magno illo rerum usu, quem vigente adhuc aetate habes, cumque humanorum casuum, et vicissitudinum cognitione vera, quam tot honorificis in varias et longinquas regiones peregrinationibus tuis tibi compatasti? Quod si mihi eae dicendi vires esset, quae pares huic rei esse possent, et tibi pro meritis gratias agerem, et aliis omnibiis benignitatem in me tuam libentissime praedicarem. Sedquando hoc a me propter sermonis ruditatem atque inopiam expectari nequit, animo meo in te gratissimo tibique deditissimo et ipse contentus ero, et, ut tu quoque esse velis, te etim atque etiam rogare non desisiam. Advolassem libenter equidem isthuc ad te, simulatque Resminii tuam erga me benevolentiam narrantis litteras accepi, et coram tibi, quas potuissem, hujus animi mei significationes dedissem: sed non ante in hominum publicum conspectum me dare constitui, exque his quasi latebris, quas mea sponte jam dudum subii, prodire, quam certo sciam, maximum stephanumregem, quem mihi post Deum, meumque principem ac Dominum Franciscum magnum Etruriae ducem, summa perpetuaque veneratione colendum delegi, pro incredibili bonitate sapientiaque sua eam opintonem deposuisse, quam, per malevolorum aut certe errantium hominum calumniam, de me, ut audio, suscepit, quodlibrum scripserim, qui ad Magistratus auctoritatem convellendam aut labefactandam pertineat. quo nihil est, nec esse potest a veritate magis alienum. In eo siquidem libro (hunc eimi isti sine dubio intelligunt) quo lacobo


page 686, image: s686

Palaeologo pro Racoviensibus respondetur, cujus me scriptorem fuisse, nemini umquam negavi, nec de Magistratus auctoritate revera agitur, sed de Christianorum hominum privatorum officio, et tamen ea dicuntur, quae ad eum quam maxime confirmandam pertinere possint. Nec sane quemquam hodie esse existimo, qui magistratui plus tribuat, quam velego tribuo, vel in eo libro a metributum fait. Id mihi compertissimum est, me plus illi ex sacrarum litterarum (ni fallor) sensu deferre, quam vel jure gentium, aut civili, vel etiam communi Theologorum sententia deferendum sit. ejusque rei in ipso libro apertissima indicia extare non dubito. Quo factum est, ut, quamvis nihil fortassis acerbius mihi in Vita contigerit quam tanto regi imminutae quodammodo Magistratus auctoritatis nomine suspectum esse, tamen de me illi purgando hactenus non admodum laboraverim, aut sollicitus fuerim, sperans omnino fore, ut liber ipse per se aliquando satis pro me loquatur et inde mihi remedium jure existat, unde malum injuriā exortum est. Haec tecum, vir amplissime, liberius egi, humanitate eximia istatuae fretus, quae me ad scribendum impulit, quaeque, sperare me jubet, non defuturum mihi apud justissimum regem in tam bona caussa optimum patronum, te ipsum, inquam, cui patent ipsius regis aures, quique propter egregias virtutes tuas jam diu illi merito es gratissimus. ostendet vel indicabit tibi, si opus fuerit, Resminius meus ejus libri locos complures, ex quibus constare potest, quid de magistratus, regumque auctoritate


page 687, image: s687

ac majestate sentiam, quamque. sacrosanctam et inviolabilem eam esse statuam atque contendam. Vt, si quando sese occasio obtulerit hac dere cum ipso rege verba faciendi, possis, si ita tibi visum fuerit, ex animo et constanter affirmare, me ab eo crimine, cujus insimulur, quam longissime abesse. Nullum in praesentia majus beneficium abs te expetere posse videor. Quamobrem te oro atque obsecro, ut, quidquid benignitatis tuae me hoc tempore sensurum esse, humanissime decreveras, id omne in hoc unum collatum velis. sic te Deus optim max: indies magis fortunet, tuisque, votis benignus annuat, mihi vero aliquando concedat, ut aliqua saltem ex parte memorem et gratum ergate animum meum, ipsi etiam posteritati, facere possim, Vale vir praestantissime, meque ut caepisti, amare perge, et jam tibi plane addictum gratia auctoritateque, tua juvandum ac fovendum posthac suscipe. Dat. Ruri die 12 Martii 1583.

Magnificae amplitudini tuae

Perpetuo devinctissimus Faustas Socinus.

AD GEORGIUM BLANDRATAM, F. SOCINI EPISTOLA. Amplissimo clarissimoque viro Georgio Blandrata Stephani invictissimi regis Poloniae, etc. archiatro et consiliario intimo, domino ac patrono suo perpetua obsevantiā colendo, etc.



page 688, image: s688

AD multiplices gravissimosque errores, quos diutissime inter eos homines vt guisse necesse est, qui Christi nomine appellantur, e medio tollendos penitus atque extirpandos, quantum momentum habeat ipsius Iesu Christi naturae sive essentiae verior cognitio, vel illud indicare potest, quod, cum hoc nostro seculo, quo errores isti ex Christiano populo ejici ac profligari coeperunt, ad eam cognitionem illustrandam deventum est, non satis habuit Satan, quod huic sanctissimo conatui ii sese amnino opposituri essent, qui falsissimas quasque opiniones in Christi ecclesiam invectas mordicus retinent, ac vt ipsa manifesta, quando aliter non possunt, propugnant atque defendunt; sed plurimos etiam ex iis, qui crassiores errores rejiciunt, atque oppugnant, quique hoc unum sibi propositum habere videntur, ut Ecclesiam, si fieri possit, ab omni labe perpurgent, jam inde ab ipso initio excitavit, qui, tantam lucem non ferentes, ei acerrime obluctantur, quoscumque ad hanc veritatem patefaciendam prorsus intentos vident, eos miris modis insectantur, ac probris, et maledictis divexant, calumniisque opprimere student. nam vel hinc intelligere licet, illos hac in re non Dei, sed Satanae spiritu agi, Inter hos autem illustrandae, quam dixi, filii Dei cognitionis apertos hostes, haud infimum locum hoc tempore obtinet Andreas Volanus. Is enim non modo Paraenesi illa sua, omnes quicumque in Polonia et Lithvania huic illustrationi toto pectore incumbunt, vehementer exagitare aggressus est; verum etiam, cum ipsi oblata fuisset responsio a


page 689, image: s689

me, horum nomine satis modeste, ni fallor, conscripta, tam acerbe atque adeo impotenter alio scripto edito in nos omnes est invectus, ut sui ipsius oblitus esse plane dici possit. praesertim cum alioqui in iis, quae a me scripta fuerant, refellendis parum diligens et acuratus fuisse videatur. Id quod, litteris etiam ad me datis, se sentire testati sunt viri aliqui doctissimi et summo judicio praediti. qui propterea censebant, ad ipsum refutandum nihil propemodum mihi opus esse ut facerem, nisi ut priorem responsionem fratru nomine scriptam publicarem. Ex his autem unus tu ipse fuisti, optime ac prudentissime Blandrata, cum primum Volani libellus in tuas manus pervźnit. Verum, cum in Iesu Christi puriore notilia indies magis provehenda semper animo fueris ardentissimo, et Volani scripto diligentius perlecto, videres facile fieri posse, ut is sua quadam eloquentia ad Vulgi captum accommodata rudioribus imponeret, et caussam nostram aliquanto etiam magis, quam antea esset, apud istos suspectam redderet, qui non tam rationibus ipsis, quam verbis moventur, quibus affectiones in nobis aut gignuntur aut excitantur, quaeque caeteroqui licet inanta, vituperationibus, et objurgationibus sunt plenissima; cum, inquam, haec videres, suasisti postmodum non semel, ut omnino Volano iterum responderem, huicque incommodo, quoad possem, obviam trem. Quod quamquam alii quoque non pauci eodem tempore a me postulabant; tamen nec tantopere urgebant, nec tantam auctoritatem vel quisquam illorum perse, vel omnes simul apud me


page 690, image: s690

habebant, quantam tu solus merito semper habuisti Itaque tuis potissimum monitionibus factum est, ut ea, quae priori meae responsioni Volanus objecit, diligenter refellere tandem aggressus fuerim; quod et Deo adjuvante, menses abhinc circiter... perfeci, et priori illi alteram hanc responsionem adjunxi. Sed non ante hoc tempus ob varia impedimenta mihi opus hoc meum in publicum edere licuit. quod cum magno alicui viro dicandum esse, amici censerent, nullus mihi in mentem vźnit, aut venire potuit, qui hīc tecum conferendus esset. Neque enim solum tu revera, ut modo dicebam, hujus suscipiendi laboris mihi auctor fuisti, et idcirco ipsum opus tibi, tanquam eius primae cuidam caussae, prae caeteris debetur; sed etiam talem auxiliatorem et patronum in gruvibus meis casibus et periculis te mihi praestitisti, ut nihil umquam a me alicujus ponderis queat proficisci, quod tuum quodam jure nonsit. Adde vero, quod nulli convenientius dicari liber poterat, in quo de Iesu Christi essentia seu natura praecipue disputatur, et ejus quastionis veritas defenditur, quam ei, qui hanc ipsam veritatem summo conatu non uno in loco et natione, ubi nunc potissimum recepta est, diu promovit ac propagavit; atque, ut libere eam et profiteri, et docere complures non vererentur, suo indefesso studio ac diligentia effecit. Quod si id inprimis quaerendum erat, ne sine defensore libellus hic in publicum prodiret, nemo et defendendo te aptior inveniri potuit, qui tantā gratiā apud Stephanum regem maximum et potentissimum polles, cui regiones illae parent, in quibus, si usquam


page 691, image: s691

alibi, hoc opus legi continget, quantam praeclarae tuae virtutes postulant, et maxima ac fidelissima in ipsum regem, nec non in ejus fratrem Christophorum, atque hujus filium Sigismundum Transylvaniae principes, officia tua sunt commerita. quae hoc loco explicarem apertius, nisi omnibus notissima et perspectissima essent. Cum tot igitur de caussis hoc mearum vigiliarum munus tibi optimo jure de dicetur, tuum erit, vir eximie idemque humanissime, primum quidem munus ipsum, quantumvis exiguum videri possit, et tuis meritis longe inferius, nequaquam aspernari; deinde vero eorum, quae hīc a me disputantur, quatenus cum sacrarum litterarum sensu tibi convenire videbuntur, defensionem serio suscipere hocque factum meum Andrea Volano privato meo nomine, nec tamen ipso nomine expresso, respondendi (non enim ignoras quas hujus rei justissimas caussas habeo) contra audaces criminatores et calumniatores tua prudentia et auctoritate perpetuo tueri. Deus pater noster, et dominus Iesus Christus, qui tuorum pro divina veritate patefacienda et disseminanda laborum, tam uberem fructum hactenus, ad istius jam affectae aetatis magnum solatium, te videre, ac percipere voluit, idem tibi concedat, ut adversus omnes malevolos et vere pietatis inimicos, quorum ingens est numerus, nec parva potentia, ad extremum usque firmus atque invictus perstes. Vale.

Tibi in domino Iesu deditissimus Cliens tuus F. S.



page 692, image: s692

Ad ANDREAM VOJDOVIUM MATTHAEI Radecii Epistola. Salutem a Deo et Domino Iesu Christo. Vir ornatissime frater in Domino charissime et plurimum observande.

PRomiseram prioribus meis litteris, decima tertia hujus mensis in eum eventum ad te datis, et ad fratrem Isaacum Stollerdum missis; si forte tuas reculas Thoronium transmissurus esset, ut eas simul transmitteret; me de poena furibus irroganda, prima quaque oblata occasione, aliquid scripturum esse, Qua nunc oblata, promissum facio. Memini vero cum praeterito Mense Decembri apud nos fuisses, nos inter caetera in eum sermonem incidisse, jure ne fures, propter simplex furtum, laqueo vitam finirent, nec ne. Ostendi, quod et nunc facere conor, Legem illam, praeter mentem et sententiam omnium Legislatorum et Imperatorum, in orbem Christianum, hominum incuria et crudelitate, irrepsisse. Primus enim Moses, qui de furibus, ipso Deo mandante, legem tulit, nequaquam sanxit, propter simplex furtum, hominem e medio tollendum esse: quin potius, si quispiam bovem, vel agnum furatus fuisset, quinque boves pro bove, et quatuor pecudes pro agno redderet. Exod: 22. Reliqui etiam, inter quos Romani, homines acutissimi et sapientissimi, qui suas leges undiquaque collegerat, earumque magnam partem ex Graecia adferendam curaverant, suisque adjecerant, nullatenus


page 693, image: s693

sanciendum existimarunt, homini, propter simplex furtum, vitam, publice per Magistratum, adimendam esse, cum nulla esse possit rerum ex terra nascentum cum vita bomminis, nisi iniquissima, comparatio) Sed furem, pro ratione furti manifesti, vel nec manifosti, dupli, tripli, aut quadrupli poena afficiendum esse; aliquando, sed per privatos tantum, impune interfici poruisse. unde Cicero in oratione pro Milone, et Quintilianus lib 5. cap. 10. Nocturnum surem quoquomodo, diurnum autem, si se telo defenderit, interfici impune voluerunt. Fur itaque in surto deprehensus, ei cui aliquid surripuerat, si solvendo forte non fuisset, ita in temporariam serpitutem addicebatur, donec, putatis rationibus, proratione furti debitum omne solvisset. Sinvero ejus, cui quid furto subtractum futsset, rationes non tulissent, hominem furem ad eum modum addictum habere, Magistratus, soluto debito, ejus opera tantisper vel in Lapidicinis, vel aliis operis publicis utebatur, donec omne illud debitum solvisset, atque ita se fruti poena exemisset. Quae leges durarunt, usque ad atatem Friderici, ni fallor, secundi Romanorum Imperatoris. Ibi cum jam barbaries orbem terrarum opplesset, hominesque non pristinis, iisque optimis, legib viverent, sed magna ex parte et divinarum et humanarum puriorum obliti, Antichristi crudelitatem sequi caepissent, leges quoque, pro illorum ratione, barbaras nempe, condere caeperunt, janciveruntque furta, crescentibius (quod praetendebant) delictis, gravioribus poenis afficienda et punienda esse: Quamvis optimus


page 694, image: s694

Imperator non ad eum modum legem tulisset, quo eam ad uque nostratempora plerisque in locis usurpatam, non sine dolore vidimus et ettamnum videmus: furem, scilicet, propter simplex furtum vita privandum, sed sirem alienam contrectando pacem simul rupisset, laqueo ei vitam adimendam esse. Quam Imperatoris mentem cum plerique non assecuti essent, neque animadvertissent etiam, paragraphum illum, de puniendis furibus, non simpliciter positum, sed sub titulo, De pace tenenda, collocatum fuisse, constitutionem illam ita interpretati sunt, ut propter simplex furtum furem vita privandum esse censueriut. Et cum Imperator de quinque Solidorum valore adjecisset, illi quinque grassorum valorem interpretarentur, atque hominem ob quinque grassos interversos vita privandum existimarent; cum tamen ex quibusdam legislatorum placitis haud obscure appareat, non grossorum communium, sed florenorum valorem Imperatorem existimasse et constituisse; et non simpliciter quidem, sed (ut dictum est (si pacem simul violasset, eamque sanguine forte humano, aut aliquo violento actu, disturbasset. Atque ita plerique abusi sunt, et etiamnum abutuntur, Optimi Imperatoris constitutione, Quo jure ipsi viderint. Haec forte fuerunt, de quibus tum, ut potui, disserui, et nunc, Iureconsultorum libris jam ab aliquot annis destitutus, ut possum, dissero et scribo. Sed vera tamen ea omnia esse nihil ambigo, nisi me memoria vehementer fallat. Vale mifrater, et me tuum, quod facis,


page 695, image: s695

amare perge. Salutant te nostri, Saluta nostros in Domino. Me tuis precibus et fraterno amori commedo. Ex agro Buscoviano, die vicesima mensis Ianuarii, Anna luliano 1598. post nativitatem Domini Iesu Christi 1597.

Tuus in Domino frater ex animo. Mutthaeus Radecius.

Alias Fausti Socini Epistolas, quae partim apud amicos adhuc latent, partim Italice ab jpso scriptae, in Latinum nondum sunt conversae, praesertim ad Illustrem Virum Dn. Andream. Dudithium, in quibus de argumentis gravissimis agit, alio, si Deus voluerit, tempore separatim dabimus.



image: s696

[gap: Catalogus eorum, ad quos superiores epistolae scriptae sunt; Errata]