Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
Literatorum, ac studiis doctrinaeque deditorum Virorum, inter ipsos, per literas consuetudo quidpiam egregium atque excellens semper habuit; perpetuoque habitura est.
Si scribimus ita fere ad Amicos, quemadmodum cum illis colloqui consuevimus: fieri nequit, ut quasi a juratis testimonium diceretur, ita omnia exquisite et circumspecte proferantur.
DE SCIPIONE memoriae proditum est, eum, cum sine ambitione ulla res suas, in sepulchris suis, alii praetereuntibus legendas darent, nihil praeter Ennii Poetae statuam in suo posuisse: Quod existimaret, magna quidem esse, quae gessisset; sed quae sine alterius fama, ingenio, et arte nunquam ad posteritatem essent perventura. Patiamini et Vos, Patriae nostrae Patres semper-merentissimi, ut, dum GEORGII RICHTERI, Consiliarii quondam Vestri, Parentis pie defuncti, Epistolas Selectiores in lucem prodire sustineo; eoque tam memoriae Ejusdem, quam ultimae voluntatis rationem habeo, ad Magnifici Amplissimique Nominis Vestri, summorumque in Rempubl. hanc meritorum, nunquam intermoritura monumenta in praesentiarum confugiam. Unde enim magis commendari hic conatus, unde (praesertim saeculo hoc dentato, quo nemo fere Apollinem
per annos triginta Consiliarium habuit; sive ad filiam Academiam Altorphinam, cujus, Vestro judicio, per vicennium Pro-Cancellarius fuit; sive denique ad Viros, in omni doctrinarum genere Clarissimos Praestantissimosque, quos praesens Epistolarum catalogus loquitur, jam respiciam, causae se offerunt non indignae, cur opellam hanc Amplissimo et Magnifico Nomini Vestro inscribere praesumam. Siquidem quam diu ille in hac Republ. vixit, egregiam non solum ejusdem Regiminis formam cum
Boni quidem esse Civis, praesentem Reipublicae statum tueri, eumque mutatum nolle; interim tamen affectu longe majori eam Rempubl. prosequendam, quam et ipsi habemus, et videmus, Majoribus nostris placuisse aut ut optimam, aut ut ipsis convenientissimam. Cujusmodi Respubl. cum a Majoribus in spem Immortalitatis instituta sit, non potest non ab ipsa aetate vires accipere, et senescendo invalescere; adeo, ut deinceps quoque aliam magis ob causam durare non videatur, quam quia duravit. Et si quis, velut in compendio, Vobis sistere desideret Clarissimorum Virorum, quos Volumen hoc Epistolicum continet, judicia, in laudem Reipubl. Vestrae sine dissensu conspirantia, paucis hisce multa absolvet: Nimirum
totum Reipubl. corpus curare, atque omnes eadem Aequitate continere, commoda Civium nunquam divellere; nec, dum pars aliqua conservatur, reliquas deserere, et abjicere; aut ad excidium destinare. Profecto quibus illud curae cordique est, Solem imitari videntur; qui non uni aut alteri, sed omnibus in commune profertur.
Universitatem Vestram Altorphinam quod attinet, offerunt se hîc omnium fere Facultatum Professores longe Celeberrimi; qui ex parte olim docendo Cathedram ibidem exornârunt, ex parte etiamnum exornant: E quorum Literis, velut ex indice quodam locupletissimo, cernere licet, quantum hodieque debeatur Heroibus illis, Viris Amplissimis et Prudentissimis, qui non incelebrem hanc Sapientiae aedem primi excitârunt; quantum Vobis, qui non solum in perturbatissimo Germaniae statu, tanquam Atlantes, structuram hanc Academicam
Hae, et aliae causae complures nisi fuissent, nunquam fortasse ad praesens institutum animum applicare sustinuissem; utpote cui nulla neque ab Authore, neque ab argumento fiducia esse potest; praesertim inter tot diversos, eosque non parum fastidiosos scripturientium animos; quibus hodie nisi valde dubia coena nulla placet. Sed erigunt me, bonoque esse animo jubent multi Viri doctissimi, tam in Germanis, quam Gallis, et Belgis, qui partim superiore saeculo, partim hoc nostro idem non infeliciter, nec infructuose tentârunt; quos inter ille, qui Epistolas Selectiores Illustrium et Clarorum Virorum superiore saeculo, vel a Belgis vel ad Belgas scriptas, Lugduni Batavorum edidit, pro instituti sui ratione proferre non dubitavit: Quis non Romanam Rempubl. ex Ciceronis ad Atticum et ad Familiares Epistolis, quam ex Historiarum voluminibus malit discere? Quis non Senecae ad Lucilium Liter as operoso philosophantium
labori antefer at? Quem non delectet Plinianus in argumentorum varietate tractanda nitor? Videmus studiose evolvi, qui hoc scribendi genus patrum memoria, aut nuper etiam sunt imitati; sive illi divinae Legis tractant quaestiones, sive, quid publice expediat, quaerunt, siveres gestas fideliter narrant. Imo tam grata est Epistolica scriptio, ut etiam sine argumento, saepe solo sermonis lenocinio nos delectet:
Rationibus modo adductis accedit summus favor, et inaestimabilis propensio, qua Parentem pie defunctum, quoad vixit, indesinenter prosequi dignati estis; cujus nomine quantum ego, omnesque mei, Vobis hodieque obstricti sint, lubens meritoque profiterer in hoc limine, si tanto favori ac benevolentiae Vestrae paria reperire verba possem. Interim, quanquam omnia illa ornamenta ac praesidia
Magnifici, Perstrenui, Amplissimi, et Prudentissimi, postremum hoc, quod Parenti a filio persolvi potest, officium; accipite, inquam, munus per se exiguum, sed quod Immortali Nominis Vestri Famae inscriptum, et ipsum erit immortale. Nos, qui et Parentis nomine obstricti Vobis sumus, et nostro, utriusque in praesentiarum hoc ultimum Vobis persolvimus: In quo ut non tam illius laudes, quam post funera etiam animum, testandae gratitudini devotum ac superstitem; ita nostram simul, ut spero, pietatem probabitis. Quod reliquum est, DEUM Opt. Maximum supplex veneror, ut quam Divus olim Augustus in reddenda Republ. voluntatem prae se tulit, salvam nimirum eam ac sospitem in sua sede sistere, et in ipso mortis articulo ferre secum
et sub Imperatoria Majestate Divi LEOPOLDI semper Augusti, velut magni Aesculapii, membra, si quae sunt dispersa Imperii, indissolubili concordiae vinculo coadunentur; hocque solum agatur, ut pace, quam Divina nobis concessit Benignitas, continuata, et omni non modo bello, sed et belli metu excusso, aurei saeculi bona coelitus reflorescant. Ita vivite, Civitatis Vestrae Lumina et Columina;
Magnif. Praenob. et Perstren. Amplitud. VV.
Devotissimus
Joannes Georgius Richterus JC. Reipubl. patriae, aliisque Imperii Ordinibus a Conss.
M. F. Joh. Michael Dilherrus.
Honoris, Officii, Observantiae, et Cultus quo Nob. Virum, Fautorem et Amicum Veterem, et X. paene lustrorum amandum colendum suspiciendum, ante et post fata, prosecutus est, et aeternum prosequetur, exiguum quidem, sed candidum M. H. L. M. Q. P.
Joh. Georgius
Honoris, Officii et Affectûs, in CL. Consultissimumque Virum, Magni quondam Fautoris, Amici, et Patroni Filium Unicum contestandi L. M. Q. P.
IDEM.
B. Dn. Soceri sui non minus de elegantiore, quam de quavis aliâ eruditione praeclarissime quondam meriti honori litare haec lmque voluit
Joh. Conradus
In foedera quidem
coeunte dextra, saepe non coit fides:
At hîc FIDES ipsa, unicum amicitiae coagulum,
(quam qui perdit, ultra nil potest perdere)
et FIDEI soror gemella, CHARITAS,
Germana simplicitate, et inaffectato capillitio splendidae;
non manicatae, sed ultra manicam fideles,
non corporis cultu, sed animi, insignes
(nam bene conveniens, et sine labe toga)
non animum, non pallium rugant;
vel unico angusti cinguli nodo bene contentae.
EN, DEXTRA, FIDESQUE!
Ecquid homo, sine homine? Sinistra sine dextra est.
Utraque aperto et brachio, et pectore, et pede nudo
(neque enim pes laxa pelle follet, aut in purpureis soleis natat;
aut lintea rusticius togula illis defluit)
stans ad ipsam haud excordis Amicitiae aram,
concordissime, fidissime, amicissimeque
amorem inter se conciliant, firmant, corroborant.
Sollicitum animal, Canis,
Sacrae hujus rei spectator et custos est;
sat fidelis fidelibus.
Mustela et Felis, quando faciunt nuptias,
augetur infortunium:
Sed illae sic fortunam augent.
Amor, ut laurus in manibus virens, viret;
atque inter mortales immortalis est.
Amor, ut annulus, non desinit, sed in se redit:
Oculatus est, et cui fidat, videt.
Utraque pyramides firmiter tenet, per quas hederae,
ardore Solis, ustulatae, furore Venti laceratae,
ab imo
(nam, quicquid futurum est summum, ab imo nascitur)
in orbem assurgunt, et usque resurgunt:
Quidnî amicis stantibus, virens per orbem amicitiae hedera
surgat, nitatur, haereat;
nec aestu, nec astu metuens solvi?
Amplaementes, ceu bases, VENTUM inter, et SOLEM,
inter adversa et prospera, stant inconcussa.
Amor, ut Luna crescens, sursum tendit:
Longo parata tempore amicorum gloria,
quam una pessum non dabit totam dies,
ceu stella lucet, praelucet, fulget, eminet.
Lyra concordabiles, in chordis, affectus notat;
cum amicorum vita,
musici instrumenti instar, remissione et intentione
temperata, reddatur suavior.
Delphinus,
amator, gestator, collusorque hominum,
in aestuario fluminis,
ad lyram pendentem quasi exilit, mergitur,
variosque orbes implicitat, expeditque;
ut homines accedant, alludant, appellent, tangant, pertrectent.
Nec decussatas reformidat anchoras;
nexuum spiris, tempestates inter, indissolubiles.
Olores oberrant tres, in undis nigricantibus;
quorum candor illasus est.
Flumen quidem est amor;
Pluribus diverte rivis flumen, et vadabitur:
Ast amor in plures licet exeat rivulos,
non fit lacus, aut vadum; sed mare.
Postremo,
fluit palmae folium; aliquando et amicus ruit:
Sic fides, ut folium, unde abiit, eo nunquam redit.
At vero
nunquam fuit amicus, qui amicus esse desiit!
Nec desiit, nec desinet unquam, amicus RICHTERORUM esse
C. ARNOLD, V. D. M. Eloq. Poes. et Gr. Ling. P. P.
AD tuam curam, Vir Clarissime, ut Dominus Arnoldus bis certiorem fecit, me pertinere, incredibile quantum gaudeo; quod meas aliquid esse putaveris nugas; imo tanti, ut denuo jusseris (mandari enim est, quod a tanto Viro petitur) scribi in
Malui, ut vides, Doctissime Richtere, cito aliquid, quam diu meditando nihil dare. Tertio enim die, ex quo tua mandata accepi, peracta mitto; quod quidem dicere supervacaneum reor, cum festinationem probet ipsum carmen. Titulum patris mutuavi ab exordio Juris Originum, in quibus CL. Rupertus celebrem habet illius mentionem. Selectiores vos vocastis; Selectissimas vocabunt alii, ad quos datae sunt: Habebunt enim utilia, et non communia. Nam
Quicquid sum, quicquid possum, utere, fruere, tanquam tuo. Iterum vale, et me ama. Daventriae M DC LXII. 12. Cal. Febr.
Georgius Sigismundus Richter, Jo. Georg. F. Georg. N.
MAgni semper interfuisse, ac etiamnum interesse ad decus et laudem tum Literarum, tum ipsorummet Literatorum, Memoriam Clarorum Virorum conservari, ut ostendantur posteritati, constans semper inter aequos Virtutis et Honorum arbitros fuit sententia. Quod probe intelligens eximium illud eruditae Bataviaeor namentum, JANUS DOUSA, in Epistola quadam ad PAULUM SCOVARTIUM BUSANVALIUM, Christianissimi Francorum Regis apud Illustres Provinciarum Confoederatarum Belgii Ordines Legatum, vel in primis seculi pudorem periclitari existimavit, si illi, qui multis vigiliis non tam sibi quam Patriae prospexerunt, eoque de Repub. potissimum bene meriti essent, eorum incuriâ vel ignaviâ quasi intercidant, quibus ipsi in vivis singularis industriae exempla fuerunt.
Et quidem, utut haec praesens Aetas nostra suspicienda sit ob foecunditatem, quae tam multos hodie Excellentes Viros, et verâ ingenii sui gloriâ splendidissimos protulit, tamen vel ob solam incuriam Virtutum deflenda videtur, quâ multi hodie diu ignorarentur, et ingrato penitus filentio obruerentur, nisi eos nonnunquam ab indebita oblivione vindicaret felix et religiosa quorundam industria. Ne longe abeamus, decennium fere nunc est, quod non sine publico luctu vivere desiit GEORGIUS RICHTERUS, JCtus, Inclytae hujus Reipub. Noribergensis, et aliorum Imperii per Germaniam Ordinum Consiliarius dexterrimus, Vniversitatisque Altorphinae Pro-Cancellarius quondam laudatissimus; cujus Viri praeclara in Patriam merita ne Famae diutius subtraherentur,
non pauci hactenus fuerunt, qui VITAM ejusdem, quam DEO pro captu imbecillitatis humanae acceptam, Patriae frugifer am, sibi denique ac suis vixit honorificam, Posteritati publice commendandam serio suaserunt, consilio certe non minus benevolo et aequo, quam pro temporis ratione tuto; quippe quod laudes Hominum mortem inchoare, quia cum corpore moritur Invidia, quae cum corpore, velut certa et in discrcta Honorum pedisequa, vivit, ipsa loquatur Experientia. Quo respiciens acuti ingenii magnique judicii Vir, FRANCISCUS PETRARCHA, THOMAE MESSANENSI, Amico familiari, author fuit, ne Famam ante Mortem appeteret, quum a Morte demum hominis vivere incipiat humanus favor, et vitae finis principium sit gloriae, quae si ante coeperit, prore quadam singulari et intempestiva habendam. Quâ sententiâ ut eo melius animum Amici imbueret, cujus Famae simul consulere studuit, Redde Tu, mihi, inquit, PYTHAGORAM, reddam Tibi illius ingenii contemptores. Redeat in Graeciam PLATO, renascatur HOMERUS, reviviscat ARISTOTELES, revertatur in Italiam VARRO, resurgat LIVIUS, reflorescat CICERO; non modo segnes laudatores invenient, sed mordaces etiam et lividos detractores, quod quisque suis temporibus expertus est.
Vt itaque in eo, quod Viris Claris, et qui in spem Reipubl. curarumque ingentium sepositi fuerunt, debetur, pergamus, et id agamus, quod instituimus, spes nos habet, amice Lector, gratam Tibi acceptamque futuram commemorationem eorum, quae de RICHTERI Patriâ, Parentibus, Educatione, Vita, Moribus, Morte, partim ipsinos praesentes cognovimus, partim exploravimus, et certo veroque judicio comperimus. Inprimis vero hîc praefari liceat, quae JOACHIMUS CAMERARIUS, non incelebre inter Literatos Nomen, accuratae suae ac diligenti Narrationi de PHIL. MELANCHTHONIS Vita cautelae loco praemisit, eâdem, quâ ille, spefreti, si quaedam Narrationi huic aspergentur cum negotiorum, tum personarum mentiones huc pertinentes, vel non abhorrentes certe ab instituto, neque hoc reprehensum, sed potius sententiâ bonorum et non inhumanorum omnium iri probatum.
Natus est GEORGIUS RICHTERUS Anno reparatae per CHRISTUM salutis MD XCII. d. IV. Maji, quae dies Patriam eum habere voluit Civitatum Imperialium Metropolin, NORIBERGAM. De hujus Civitatis Amplitudine, Statu Reipubl. Aristocratico, quo inter omnes Germaniae Civitates cum paucis prope haec sola Optimatum Imperio regitur, quum reliquae fere populari sive Democratico regantur atque administrentur Consilio, et in primis de Senatorum Nobilissimorum insigni Prudentia, quâ Rempubl. hactenus gubernârunt et gubernant etiamnum, aliquid impraesentiarum commemorare tanto erit difficilius, quanto copiosius non minus quam elegantius hac de re edita reperiuntur in MELCHIORIS GOLDASTI doctissima Praefatione ad opera Viri et genere et doctrinâ Illustris, BILIBALDI PIRCKHEIMERI, Consiliarii quondam DD. MAXIMILIANI et CAROLI V. IMPP. Equitis Aurati, Senatoris et Patricii NORIMBERGENSIS. Quibus si adjungas CONRADI RITTERSHUSII, JCti, seculi sui PAPINIANI, eruditissimum Commentarium de Ejusdem PIR CKHEIMERI Vita, una cum FRANCISCI IRENICI Germaniae Exegeseos lib. 3. cap. 105. De Nobilitate, Praestantia ac Politia Noribergensium; ut et SCIPIONIS GENTILIS, JCti Celeberrimi, Laudationem Funebrem in obitum Summi Viri, Dn. HIERONYMI PAUMGARTNERI, modo laudatae Reipubl. Noribergensis Duum-Viri primarii, et Praeturae Imperialis Administratoris; et denique intimiori eruditione refertissimam Orationem Nobilissimi Viri, CONRADI HESSE, quam Anno M DC LIII. AltorphI Vtriusque Juris Doctor creatus habuit, merito suo statim publico donatam illico reperies, post Famam publicam, quâ Orbis applausum Respubl. haec pace belloque meruit, plura impraesentiarum dicere velle, nihil aliud esse, quam Soli meridiano radios superaddere.
Patrem habuit Virum Honestum et Integerrimum CONRADUM RICHTERUM, Civem Noribergensem, qui florentissimo tunc temporis opificio, quo pannis Anglicanis poliendis praecaeteris operam dedit, victum sibi suisque necessarium quaesivit.
Matrem Constantiam, CONSTANTINI BONNECROY,
Civis Anverpiensis Filiam, cujus infantiam Parentum praesidiis praemature orbatam, insuper et Hispanicâ Inquisitione divexatam, ut et reliquam aetatem Noribergae velut in portu exactam voluit Divina PROVIDENTIA; Cui multum se debere praecipue in paullo adultiori aetate saepe professus est, quod licet exilem et ignobilem, honestum tamen ortum Parentum et Avorum suorum memorare liceret; non nescius optimo Iure, et inprimis Sapientum Calculo insuper haberi, qui fortunae beneficio divites, animum habent omnium bonarum rerum inopem, et qui Natalium stemmatis sese venditant, quum alioqui nihil habeant Nobilitatis, praeter Imagines. Hujus veritatis intuitu bina illa Orbis Europaei Sydera, THOMAS MORUS et ERASMUS ROTERODAMUS, olim sibi invicem non semel gratulati sunt, quorum ille satius esse duxit, posteris suis Pietatis Amorem, quam insignium Honorem relinquere; hic vero Magnificentius esse Nobilitatem promeruisse, quam a Majoribus accepisse intrepide asseverârit; quippe quod nunquam desit illi sanguinis praerogativa, cui in suo sibi pectore calet et ad laudem fertur.
Eminuit autem statim in RICHTERO nostro adhuc Puero septem annorum mira ingenii praestantia, quod et celeriter perciperet atque comprehenderet, et quaecunque tradebantur, fideliter meminisset. Quo ipso anno, nimirum 1599. Praeceptoris dexterrimi et fidelissimi, VITI BURGERI informationi publicae quotidianae, Parentum et Amicorum suasu commendatus, brevi tantos studiorum progressus fecit, ut decimo aetatis anno, in Examine publico consueto, praesentibus Nobilissimis Reipubl. Noribergensis Senatoribus et Scholarchis, DN. ANTONIO GEUDERO et DN. GEORGIO VOLCKAMERO, de Vtilitate et Necessitate Grammatices cum laude peroraverit. Quam ob rem, praecipue ob mores simul optimos et suavissimos, certatim amabatur, et in multorum oculis et complexu tenebatur. Quinquennio insuper inter amussitatae Indolis dotes et Praeceptorum domesticorum curas feliciter exacto, ad studia Academica adspirare coepit. Tantum nimirum potest mens sub faustis enutrita penetralibus: eoque Parentum Disciplina ac Severitas pertinet, ut verecundiâ quadam et sanctitate temperata liberorum
natura, ingenti ardore, modo non immaturo, statim praeclarae cujusdam artis altiorumque Disciplinarum famam quaerat. Id quod apprime etiam cessit RICHTERO, quippe qui, Disciplinâ domesticâ rectitudine innatae Indolis cum fructu superatâ, bonam mentem inter studiorum elementa perdere noluit, sed in spem altiorum praeclarâ animi divinatione totus ingressus est, alienissimus simul ab Icaris illis Academicis, quorum rudes animos et imparatos saepe mirum in modum vexat, tandemque perdit spei impatientia ac coeca festinatio, quasi laudi ipsis et non vituperio sit, Aetatis et annorum logitima spatia virium fiduciâ antevertere. Et sane perquam difficile est hac Aetatis simul et ingenii luxuriantis intemperie in medio se continere, hoc est, neque eorum premere vestigia, quos ad veterum imitationem se componcre degeneris animi humilitas et virium desperatio non sinit; neque eos sequi, qui Pueri et Adolescentes in Juvenum, Juvenes in Virorum studia cogitationes suas propellunt, et, ut CUNAEUS, JCtus et Orator longe celeberrimus, alicubi verbo rem complectitur, praecipitant curas.
Tamet si igitur RICHTERUS noster Anno M DC VII. mense Januarii, anno aetatis decimo quinto, Illustrem illam Sapientiae arcem ALTORPHIUM Noricorum adiisset, a Lectionibus publicis tamen tantisper abstinuit, donec Classium ibidem Magistri (quos Academia illa tunc temporis magno discentium fructu habuit) inprimis MAURITIUS et WALDUNGUS, studia Adolescentis studiorum amore flagrantissimi ad majorem maturitatem proveherent. Quod et ipsum Numinis Divini faventiâ perquam feliciter cessit. Quippe qui brevi tempore, et non integro biennio post, cum laude accessit ad Lectiones publicas, tempusque non poenitendum Philosophiae Aristotelicae impendit, simulque inter maxima beneficia DEI Opt. Max. quae in se contulit, laetâ gratulatione habuit, quod tanti Nominis Professores eo ipso tempore, nimirum in Oratoria Facultate MICHAEL VIR DUNGUS, in Logicis et Politicis MICHAEL PICCARTUS, in Ethicis GEORGIUS QUECCIUS, in Physicis et Metaphysicis ERNESTUS SONERUS, ipsi contigissent, quorum curâ etiam tantum profecit, ut primum Philosophiae gradum, Baccalaurei nimirum.
merito suo publice adeptus sit. Adquem honoris gradum studiosi nostri hodie ne semel quidem respiciunt, nisi cum forte aliud agere non possunt, aut cum, ut ille ait, aliquis pluvius inter venerit dies; multisque hac tempestate in tanto omnis Doctrinae apparatu evenit, quodiis, qui dubiis epulis intersunt stomacho fastidioso.
Quantos vero Noster, post collatos Baccalaurei honores, in Philosophia porro fecerit profectus, non tantum variae Disputationes ejusdem Philosophicae publice cum admir atione habitae, sed et tredecim Volumina Manuscripta Philosophica, in praecipuos Libros ARISTO TELIS, quae suâ manu, ac privatâ diligentiâ, summoque studio collecta reliquit, abunde testantur.
Haec necessariâ Philosophiae purioris supellectile instructus, Anno M DC CXI. aetatis decimo nono, ad Jurisprudentiae studium, gradu haut desultorio, animum eo felicius applicuit, quo Excellentiores Juris privati Doctores et Professores, incredibili sua cum voluptate in eodem Athenaeo Altorphino adire licuit; siquidem publice docentes sedulo audivit, praesertim in Institutionibus Justinianeis D. ANDREAM DINNERUM; in Pandectis D. CONRADUM RITTERSHUSIUM, in Codice D. SCIPIONEM GENTILEM, etc. Trigam certe JCtorum Celeberrimorum, et qui si Scaevolae, Vlpiani et Papiniani temporibus vixissent, vel tantis Viris paria facere, eorundemque gloriam adaequare facile potuissent. Medicis olim ad Commendationem Artis suffecisse publice creditum est, si dicerent, se Alexandriae vixisse. Longe certe meliori titulo ac jure potiori tunc temporis variarum Nationum diversarumque facultatum studiosis de Celebri isthoc Sacrario Altorphino judicare, idque pronunciare licuisset, in quo non Medicina duntaxat, sed omnes omnino Disciplinae summâ fide, summâque dexteritate colebantur. Hinc nemo Studiosorum itineris pretium se tulisse existimabat, nisi hinc, ex hac Sapientiae Sede Exemplum petiisset melioris cujusdam cultiorisque doctrinae.
Etsi igitur non nesciebat RICHTERUS noster, in causarum controversiis judicandis, variisque casibus decidendis, quem finem prae ceteris sibi propositum habent Legum Studiosi, vim Orationis, nihil admodum
vel parum valere, quemadmodum in Medicina Celsus elegantiis et Sententiarum Luminibus morbos non curari censebat, ac proinde in Jure, quod JUSTINIANUS Medicinae simile facit, decidendis Litibus, inutilem esse dicendi apparatum; Oratoriam tamen Facultatem, ejusque nutricem PHILOLOGIAM, cum BUDAEO velut alteram conjugem suam impense adamabat, fructus ac dotes hujus studii eximias, licet Fori litigiis inconvenientes, Reipubl. tamen in posterum, cui studia sua potissimum adolescens jam dicaverat, vel in primis conducibiles atque decoras fore sibi persuadens. Intelligebat quidem pro mira ingenii sagacitate, Philologum, quicquid est omnino liberalium artium, haurire debere, Grammaticos, Poetas, Oratores, Historicos, Philosophos qua Graecos, qua Latinos evolvere, neque in his tantum, sed et in Medicorum Aphorismis, JCtorum Rubricis, et Adytis Theologiae, non ut transfugam, sed ut exploratorem deprehendi: Interim tamen tempus per omnia Grammaticorum, Poetarum, Oratorum, etc. pulpita trahere, nunquam animo sedit, neque permittebat hoc principale ejus studium tunc temporis JURISPRUDENTIA, nec Praeceptorum dexterrimorum excoctum consilium. Itaque alterum tantum oculum Literis humanioribus se debere existimavit, alterum Jurisprudentiae, et huic saepe utrumque. In quibusdam Literis consilium secutus est, quo Architecto suo praeivit Vitruvius: Non equidem debet, inquit ille, nec potest Architectus esse Grammaticus, ut Aristarchus, sed volo eum non esse
Linguae Graecae prae caeteris assiduam operam navavit, inque ea tantos fecit progressus, ut Orationem Graecam scribere, et, si opus fuisset, non ineleganter Graece loqui potuerit, quam ob rem supra laudato ANDREAE DINNERO, JCto, qui Linguam hanc cum admiratione calluit, longe fuit charissimus. Ex eo siquidem saepe audiverat,
ac suopte etiam ingenio perspectum habebat, neminem qua veterum, qua recentiorum, ad solidae Doctrinae famam pervenisse, nisi Graecarum Literarum auxilio. Sive enim Eloquentiam spectes, fatendum erit, CICERONEM et alios venustatem, gravitatem et acrimoniam, etiam cum Romane scriberent, inde petiisse. Quos imitati Poetae, ita, ut VIRGILIUS ex HOMERO, THEOCRITO, HESIODO; HORATIUS ex ALCAEO, PINDARO, etc. multa ad verbum transtulerint, quod inter eruditos notissimum est, et justo libro demonstrat F. URSINUS. Sive etiam controversias circa explicationes locutionum, rituum, etc. spectes, et versiones Interpretum, et emendationes male habitorum; profecto altero pede ambulabis, nisi Graeca didiceris, imo, sine linguae hujus adminiculo et ornamento, eris alienae ignorantiae, fatuitatis, stuporis ac delirii mancipium. Ita judicabat RICHTERUS noster, ita cum eo omnis Literatorum cohors.
Anno M DC CXII. Athenaeo Altorphino Pestis imcumbere coepit; neque tum Literatorum Ordini pepercit, sed XXX. Septemb. ejusdem anni praematurâ non quoad annos, sed Liter arum merita morte eripuit summum et incomparabilem Philosophum D. ERNESTUM SONERUM, quod ipsi Vniversitati, ad cujus decus pertinere publice existimabatur, si tam grande Nomen inter Philosophos Altorphinos fulgeret, magnae fuit dividiae. Intelligens itaque RICHTERUS noster, quam luculenta et gloriosa reputetur Professorii Ordinis vita, quum occupata sit in iis studiis artibusque, quibus sine ambitione, sine praesentationibus summa Nominis claritudo paratur, quae memoriam magnorum hominum in Secula transmittit, et posteritati eos, quae semper ipsos intuetur, repraesentat; Parentationem, ut vocant, sive Orationem funebrem in obitum tanti Viri, utpote Hospitis sui quondam ac Praeceptoris fidelissimi dexterrimique, Anno M DC CXIII. a. d. 18. Maji publice habuit, et quidem non sine speciali consensu Amplissimorum Academiae Curatorum, qui tanto magis tum temporis requirebatur, quo acerbius linguae Tribunitiae, quibus non raro indigne innocentissimi quique flagellantur, in Existimationem pie Defuncti saevire coepissens. Parentationi
huic una cum Civibus Academicis aliisque Hospitibus, qui Noribergâ advenerant, interfuerunt Amplissimae Dignitatis Senatoriae Viri Prudentissimi, CHRISTOPHORUS et JOHAN. SIGISMUNDUS FÜRERI ab Haimendorff, fratres germani, cujus Illustris familiae gloriâ ac meritis Nobilis Reipubl. Noribergensis Senatus ultra Seculi memoriam resplenduit, gaudetque, DEI beneficio, etiamnum, qui faxit, ut perpetuo.
Septennio, et quod ad mensium octo spatium excedit, AltorphI inter studia Philosophica, Historico-Philologica et Juridica feliciter et egregio suo cum fructu exacto, quemadmodum jam pueritiam Doctrinis liberalioribus imbuisset, ita adolescentiam in literata Peregrinatione apud Exteros consumere animo sedit, compertum siquidem ex concordi et consentiente multorum opinione, veluti Naturae quadam voce habebat, extremae infelicitatis esse, gloriam studiorum, multâ assiduitate longisque vigiliis partam, oscitantia quadam et ignobili rerum praeclarissimarum fastidio intra parietes perdere.
Antequam vero Altorphio discessit, publicum Testimonium a supra laudato SCIPIONE GENTILI, JCto, nomine Facultatis Juridicae, de vita, moribus et studiis elegantissimum obtinuit, quod ita se habebat:
SI quantum in bello Virtus praestat, tantum innocentia, modestia atque artes bonae in pace atque otio valetent, nulli bono modestoque metuendi essent calumniae aut invidiae ictus. Sed accidit longe aliter, quam oportebat. Quo quisque probior est, vitamque ad certam rationis normam exactius componit, eo pluribus insidiis expositus est, pluribusque
innocentiam murum aheneum esse. Bonorum potius atque excellentium virtute hominum benevolentia ex judicio testimoniisque septa est cujusque vita ac ratio. Quam ob rem prudenter a majoribus institutum fuit, ut in Academiis qui modestam vitam egerit, industriamque suam ac diligentiam in perdiscendo, aliis, praesertim Praeceptoribus suis approbaverit, is earum rerum attestationem publicam laudationemque consequatur. Talis est hic Ornatissimus Juvenis GEORGIUS RICHTERUS, Norimbergensis, Philosophiae ac Juris Studiosus, de quo verissime affirmare possumus, eum singulari nobiscum modestiâ per annos septem vixisse, eamque in studiis diligentiam perpetuo adhibuisse, ut non solum optimae indolis praestantisque ingenii certa nobis argumenta dederit, sed etiam condiscipulis suis praeire exemplo honestissimo potuerit, pulcherrimaque et generi humano utili aemulatione ad Virtutem atque ad decus inflammare. Studia primum Philosophiae sequutus est, tantosque in ea profectus brevi fecit, ut ipsis etiam Praeceptoribus suis, Viris Clarissimis et acutissimis, admiratione fuerit; inde ad Juris Civilis disciplinam se cum contulisset, non minori cum laude diligentiae atque acuminis in ea versatus est, palamque omnibus declaravit, nihil esse, quod industria cupiditasque discendi, cum bonitate judicii naturaeque excellentia conjuncta, consequi et efficere non possit. His causis impulsi, libenter meritoque fecimus, ut ei hoc verissimum Testimonium impertiremur: eoque omnes, ad quos venturus aliquando est, cum debito cuique honore rogamus, ut hunc discipulum nostrum omnibus rebus, quibus poterant, omnique favore ornandum sibi atque adjuvandum putent, paria a nobis officia, sicubi usus poscet, expectaturi et relaturi. Ut autem haec testificatio nostra majoris ponderis sit, eam Facultatis nostrae sigillo muniendam confirmandamque curavimus. Actum Altorphii XXV. Augusti, Anno 1614.
Quod ipsum Testimonium verbotenus huc transferre placuit, partim quod non secundum morem et stylum consuetum, partim quod a tanto Viro elaboratum, qui, ob singularem eruditionem Jurisque Civilis cognitionem, Academiae, quam docendo ac de Jure respondendo diu exornaver at, Nominis perennitatem cum Fama immortali velut ex asse reliquit. Abiturientis animum MICHAEL PICCARTUS, quo Praeceptore in Logicis et Metaphysicis aliquandiu usus est, ad Virtutis exempla firmiter retinenda et custodienda scdulo confirmavit, ne forsan offenderetur, si Virtuti pariter ac bonis Literis pro seculi perversitate debita sua praemia subtrahi animadverteret. Proinde elegans illud Horatianum
sequenti Carmine Elegiaco paullo liberius expressit:
Caeterum, quum iis, qui Altorph I inter Alumnos Noricos vixerunt, (quorum duodecim quotannis sumptibus Reipubl. Noribergensis ad sublevandas Studiorum impensas aluntur, interque eos RICHTERUS quoque locum habuit) sine speciali consensu Amplissimorum Academiae
Curatorum peregrinari non liceat, itaque veniam pro innata Modestia sua sequenti libello supplici petiit:
Cum duae sint hominis partes, altera terrenâ mole gravis et iners, altera coelestis originis memoriam motus perennitate servans, quarum hanc animum, istam corpus dicimus: tanto quisque supra alios mortales evasisse semper est habitus, quanto liberior a tarditate corporis exiret, similitudinemque coeli gentilis, unde animos nostros Philosophi delibatos esse ajunt, celeritate et perennitate motus affectaret. Quo factum est, ut maximi quique Viri, quorum nomen posterorum admiratio consecravit, peregrinationibus delectati fuerint: nec est ut annalium memoriam fatigem, et ab antiquitate nebulas colligam ad cogendam eorum nubem, qui vel Sapientiae vel Prudentiae Civilis caussâ remotissimas terras emensi sunt, cum vos ipsi, Viri Mecoenates, Patres Ampliss. Nobiliss. Prudentiss. instar omnium esse possitis, qui cum florentissimam Rempubl. a majoribus Vobis tanquam Lampada in manus traditam non tantum conservandam, sed et illustrandam accepissetis, longissimis susceptis peregrinationibus variarum gentium ritus et mores, instar Ulyssis illius Homerici, ad Spartam Vestram exornandam contulistis.
Ita nimirum Principum exemplis subditorum studia ad imitationem excitari solent, nec nullam esse caussam facile suspicor, quae tot Excellentissimos Viros ad institutum ejusmodi permoverit; proinde et aliorum praeviâ virtute et privato naturae instinctu exstimulatus, nimium quantum animum meum peregrinationis amore accendi, et si me quoque possim tollere humo, ad perfectionem aliquam eo ipso motu eniti me posse ac debere animadverti. Cum igitur octo fere annos in Academia Vestra, quod summum ac Divinum Vestrum in me est beneficium, Philosophiae ac Jurisprudentiae, Vestrâ voluntate Vestrisque sumptibus liberalissimis operam dederim: Coeperunt me magni quidam Viri, quorum auctoritatem nequaquam spernere debeo, adhortari,
Viri Ampliss. Nobiliss. Prudentiss. quia sine Vestre consensu nec debeo quicquam, nec possum aggredi, ac ne cupio quidem, supplex oro atque obtestor, ut proficiscendi veniam pro consueta erga omnes humanitate ac benevolentia Vestra, concedere velitis, meque clientem Vestrum, quem paterno sinu fovendum semel benignissime suscepistis, porro benignitatis Vestrae calore non destituere, spemque segetis herbescentis ad maturitatem provehere dignemini. Spondeo ego et promitto, me omni animi contentione operam daturum, ut nunquam Vos illorum, quae in me contulistis, beneficiorum poenitere possit: Vos absens in oculis semper feram, quid a me fieri velitis, assiduâ cogitatione ruminabor, et quo jure ac vinculo Vobis obstrictus tenear, nunquam non publice profitebor. Valete, Mecoenates omni observantiâ et obsequio honorandi, mihique et in primis toti Reipubl, diu felices vivite!
Quâ licentiâ ex voto suo a praedictis Academiae Curatoribus impetratâ, Anno M DC CXIV. XXVI. Septembr. invocato prius Numinis Divini auxilio, pro felicissimis itineris auspiciis, progressu et fine, Noribergâ discessit, celebrem illam Academiam Juliam, quae est HelmstadI, aditurus; quam propitiis Vialibus XI. Octobr. ejusd. anni primum vidit, et ob Coronam Studiosorum Doctissimorum, quos inter CALIXTUS, HORNEIUS et NIHUSIUS in primis eminebant, impense amavit; praecipue quod cum hisce convictoribus apud CORNELIUM MARTINI commorari, et inter doctas, jucundas et utiles conversationes
prandia et coenulas per agere licuerit. Quo saepius et jucundius postmodum felicissimi hujus convictus memoriam repetiit, nunquam minus otiosum se fuisse existimans, quam si contingeret, cum tam eruditis commensalibus otia tam officiosa, tam jucunda dividere. Vtar ego hîc libcrâ, sed verâ voce, doctas ejusmodi et frequentes juvenum collocutiones plus emolumenti ad Virtutem Literarumque studia conferre, quam serias et viriles cur as eorum, qui domi semper latitant, omniumque salubrium conversationum pertaesi, se et studia sua velut in perpetui Legem silentii indurare solent.
Post integrum prope annum Helmst ad I consumptum, Anno M DC CXV. Lugdunum Batavorum sese contulit, tum ob communem famam, quâ illustre illud Musarum Domicilium reliquis Hollandiae Academiis antecellere credebatur, tum ob exoptatam opportunitatem, quâ, cum Jurisprudentia, studium in primis Politicum et Historicum ope et subsidiis Bibliothecae publicae ibidem, sub manuductione DAN. HEINSII, continuare perquam feliciter contigit. In primis vero admir ari simul ac venerari satis non potuit celebritatcm Professorum, qui tum temporis Academiam hanc Leydensem ad invidiam usque illustrârunt; praedicti nimirum HEINSII, CUN AEI, BERTII, MEURSII, SCHWANENBUR GII, EPISCOPII, SGRIVERII, VOSSII, aliorumque, qui liberiori accessu ob dotes ingenii et doctrinae RICHTERUM dignati sunt, quae occasio ipsius animum discendi ardore flagrantissimum ita commovit, ut integrum biennium augusto huic Literarum Sacrario destinaverit. Quam diligenter vero, imo avare felicitate isthac usus fuerit, vel exinde apparet, quod ibidem non tantum integrum Corpus Juris Civilis, sed et Opera CICERONIS ab initio ad calcem usque legendo absolverit; non dicam jam de variis Disputationibus tam privatis, quam publicis, quibus summâ assiduitate Studium in primis Juris mirifice excoluit. E multis vel sola Disputatio Juridica ad difficillimam l. 57. Heredes mei. ff. ad SC. Trebellian. sub Praesidio D. CORNELII a SCHWANENBURG, Codicis Professoris Primarii, 2. Julii Anno 1616. publice habita, testis sit, quam cum, ad stuporem et admirationem omnium Auditorum, solide et ex fundamento
defendisset, multorum statim encomia insignesque commendationes promeruit, quarum singularem illam P. BERTII literis ad Amplissimum Reipubl. Noribergensis Senatum perscriptam, quibus simul GERMANIAM suam obtulit, et de Successore in locum SCIPIONIS GENTILIS Altorphium evocando rogatus sententiam suam tulit, in forma hîc adjicere visum est; ita autem ille:
EX quo mihi Germaniam pleramque, et in ea laudatissimam Rempubl. Vestram videre Divinitus obtigit, cepit me generosus quidam impetus, Regionem Amplissimam Nobilissimamque describendi. Et effeci id tandem non sine ingenti labore et sumptu; editis nuper rerum Germanicarum Commentariis, in quibus si non ex dignitate Inclytae Nationis, saltem pro modulo ingenii mei summa attigi praecipuarum rerum fastigia; nam omnia dixisse me non profiteor. Ejus autem laboris nostri monumentum si offerri N. et A. Vestrae a me nunc dicam, non expressero id, quod res est. Vere enim et ex animo sentio, deberi hoc Vobis, qui me ante hos annos XXIV. Urbe Vestrâ et Academiâ peregrinum comiter excepistis. Quae me res impulit, ut cum alias semper Civibus Vestris apud nos degentibus fores meas officiaque omnia patere voluerim, tum etiam nunc GEORGIUM RICHTERUM, Deus bone, quem Juvenem! quantâ eruditione et modestiâ! aliosque Vestrae Reipubl. Cives, qui adhuc in Urbe nostra et Schola vivunt, pro meis facultatibus comiter producam, et ad ea studia excitem, quibus aliquando Patriae suae inservire possint. Rogo eâ, quâ par est, observantiâ animique demissione, ut munusculum hocce meum, et officium in Cives Vestros aequi bonique facere dignemini. Et quia excessu Cl. Viri, D. SCIPIONIS GENTILIS, Amici, dum vixit, nostri, vacua
P. BERTIUS.
Non pigebit porro huc transcribere Carmen doctissimum, quod idem BERTIUS Lugduni Batavorum, in honorem RICHTERI, et testandi in illum affectus tesseram esse voluit, hisce formalibus:
Cui non minus elegans adjunxit ipsis Calend. Julii Anno M DC XVI. PETRUS SCRIVERIUS hunc in modum:
Statum Reipubl. Batavicae tum ex doctis Virorum magnorum scriptis, potissimum DOUSAE, HUGONIS GROTII, BAUDII, aliorumque tum in primis ex crebris et utilissimis colloquiis cum CORNELIO VANDER MYLEN, Scholarchae Academiae Leydensis, cum JANO RUTGERSIO, Regis Sueciae Consiliario, supra dicto HUGONE GROTIO, tum temporis Syndico Civitatis Roter damensis, et LYCLAMA a Nicholt, cui locus erat inter Ordines Gener ales Confoederati Belgii, incredibili sua cum voluptate hausit, quem colloquendi accessum cum tantis Viris in primis HEINSIUS et BERTIUS conciliaverant; quorum ille prolixam non minus quam eruditam Epistolam ad RICHTERUM scripsit de servitute naturali, quam J Cti negant, Aristotelici contr a affirmant, quosdam nimirum servos esse naturâ; et quidem necessario. Occasionem huic rei dederat Corollarium I. supra dictae Disputationis Juridicae publice Lugd. Batavor. habitae, quo RICHTERUS utrumque verum esse statuit. Edita reperitur haec Epistola in Rutgersii Variis Lectionibus, ut et in HEINSII Orationibus, et novissime denuo inserta ejusdem variis Epistolis ad RICHTERUM scriptis, quas cum aliis hic ipse Tomus Epistolarum continet.
Biennio, quod, ut supra innui, florentissimo Athenaeo huic Lugdunensi, non sine spe praeclarissimi fructus, destinaverat, jam praeterlapso, et quidem eventu exoptatissimo, discessum inde meditari, iterque, per Brabantiam, Flandriam, Angliam, in Galliam adornare coepit. Verum, quum sine publico Testimonio illum discedere Proceres Academici nefas judicâssent, tanto facilius petenti annuerunt; quos inter DAN. HEINSIUS Testimonium proprio Marte et manu, quod rarum erat, conscripsit, ita se habens:
CUm ea sit Virtutis ratio, ut eam nemo, quamvis animo sublimi et excelso, ita gratis amet, ut non ejus caussâ se probari Viris magnis sollicite appetat, cujus rei illustria in omni antiqua memoria habemus exempla, minime mirandum est, si qui tales nostrâ quoque tempestate sunt, qui praemium in omni vita sibi ac praeclaris suis actionibus propositum deberi existiment. Quare cum hoc idem Juvenis eximius ac rari exempli GEORGIUS RICHTERUS a nobis petiisset, qui quanquam intelligeret Virtutem sibi esse finem Sapientiae pariter et votum, eamque solam per se ad felicitatem sufficere, voluit tamen, aliorum caussâ, judicium suis de Virtutibus extare nostrum. Id nos et lubenti animo et ex officio fecimus. Testamur itaque eundem, cujus jam meminimus, praeclarum Virum, ita toto tempore, quo hîc versatus est, vixisse, ut cum Regina rerum, Jurisprudentia, artes omnes conjungeret ac disciplinas, utque corruptos seculi aspernaretur mores, quo plerique meliores artes, eaque studia, quae merito humanitatis nomine censentur, rejiciunt ac negligunt: linguas nihil ad Sapientiam et Eruditionem conferre arbitrantur: antiquitates et historiam, Civilis prudentiae magistram, insuper habent, studium Philosophiae, sine quo in caeteris frustra desudatur, ne attingunt quidem: quae ille ita excoluit, ut hujus sive judicii sive industriae fructum nuper retulerit maximum: cum luculentas non ex Jure modo, sed ex omnibus fere disciplinis, summa cum omnium admiratione, Theses defendit. Quibus omnibus hoc consecutus est, ut maximam de se in hac Academia expectationem concitârit, neque quisquam
L. S. DAN. HEINSIUS.
Antequam vero Lugduno Batavorum discessit, commendatitias ab HEINSIO ad ANDREAM, Episcopum Eliensem, qui Londini tum agebat; et ad JACOBUM AUGUSTUM THUANUM, LUTETIAM Parisiorum; a PETRO BERTIO vero ad JOHAN. BAPTISTAM GRYMAIUM, Bruxellis in Brabantia commorantem, nec non ad Nob. Dn. ab ASPEREN Ordinum Hollandiae ad Galliarum Regem Legatum, impetravit, saepe mirum in modum praedicans, Liter as hasce magno adjumento, in primis vero familiaris accessus ac licentiae delicias sibi fuisse.
Itaque 1. Junii Anno M DC CXVII. Lugduno Batavorum valedixit, iterque in Brabantiam et Flandriam instituit. Brabantiam videndi desiderium praecaeteris concitavit Lovanium, non solum propter mir andam tot Scholarum et Collegiorum, quae ibidem egregie constructa reperiuntur, frequentiam, sed quod magnum illum ERYCIUM PUTEANUM, JUSTI LIPSII Successorem, publice docentem audire saepe optaverat. Cujus voti sui etiam compos factus, eloquentissimum Virum summa cum voluptate et admiratione in celebri Auditorio Lovaniensi trium Linguarum audivit, cum publice eo ipso tempore ex Flori Historiis explicâsset secundam seditionem Reipubl. Romanae, quam excitavit libido APPII CLAUDII erga filiam VIR GINII. Post finitam Lectionem publicam PUTEANUS, pro summo affectu et humanitate in omnes Literatos, praecipue Germanos, RICHTERUM familiari colloquio dignatus est. Inter varios discursus sermo incidebat de libello quodam, cui titulus, Corona Regia contra Regem Angliae, cujus Auctor
dicebatur. Cujusrei vero famam ille enixe declinans, velut Apologiae loco scriptum quoddam exhibuit, cui nomen, Perjurium RUFFI et GIBBOSI praefatus: quo delatorum suorum virulentiae ac sinisteritati satis fuisse consultum et obviatum existimabat.
In Flandria, quam post Brabantiam adiit, potissimum admiratus est Vrbem primariam, nullique in tota Europa secundam, GANDAVUM, cujus ambitum intra muros 45640. pedibus Romanis sive septem milliaribus Italicis consistere, ex BERTIO Lugduni Batavorum didicerat, locum hunc visutanto digniorem arbitratus, quod CAROLUM V. Imperatorem Orbi dedisset, simulque non paucos Viros Literatos et hos inter JODOCUM BADIUM, LEVINUM TORRENTIUM, BALDUINUM RONSSAEUM, UTENHOVIUM et DAN. HEINSIUM, cujus memoriam tum ob recentia adhuc favoris beneficia tum alias semper magno honore habuit, insigni seculi felicitate protulisset.
Flandriâ discessurus consilium primo coepit in Galliam se conferre relictâ Angliâ; partim quod statum illius Regni ex libris aeque addiscere posset, prout specimina non poenitenda ex THOMA SCHMIDIO, CAMDENO, Rege Platonico, METTERANO, EUPHORMIONE aliisque hauserat; partim quod Linguae Anglicae non idem, qui linguae Gallicae in Republ. usus; partim etiam, quod varia tum prodiissent omina, quae Regno huic diuturnam serenitatem, et in primis a motibus intestinis omnimodam securitatem, vix ac ne vix quidem promittere videbantur, cum eo tempore longe alia apparebat facies ab illa pristina, quâ sub HENRICO VIII. tanquam coelitus emisso Principe, sic omni genere virtutum effloruisse Britannia credebatur, ut videri possit renata, sic moribus incorrupta, ut ab hac vel ipsa MASSILIA, optimarum olim disciplinarum studiis florentissima legibusque sanctissimis optime constituta, civilis disciplinae exemplum petiisset; sic pietate pollens, ut vel ipsi ROMAE esse potuisset magistra pietatis.Caeterum, quum Angliam quoque Viris inomni doctrinae genere abundantem
adiisset RICHTERUS, ita, ut huic etiam ITALIA invidere posset, nisi studiorum aemulatio nesciret invidiam; praeterea etiam Lugduni Batavorum ex doctissimis P. BERTII conversationibus memoriae adhuc superesset, in Anglia Philosophos quosdam nihil non conari adversus PLATONEM et ARISTOTELEM: nihil non in Mathematicis adversus EUCLIDEM; Coelum nimirum stare, terram raptari in Orbem; Solem ipsum non inhaerere suo Orbi, sed vagari, aut instar globi per vastum illudinane discurrere, et id genus alia; mutavit illico consilium, et Comites itineris sequutus, qui vel solâ commemoratione Vrbium per universam Angliam praecipuarum, quas inter floruerunt Londinum, Eboracum, Cantuaria, Bristolia, Glocestria, Cantabrigia, Oxonia, etc. salivam eidem moventes, facili negotio in suam pertraxerunt sententiam, ut una cum iisdem Londinum se conferret, quam Vrbem velut totius Angliae Epitomen saepe deinceps admiratus est. Et quamvis multa ibidem digna visu, de quibus Itinerariorum Scriptores aliique jam indigitârunt, avaro oculo perlustrâsset, non tanti tamen aestimavit, quam quod Londini cum MARCO ANTONIO de DOMINIS, Episcopo Spalatensi, Viro Doctissimo, quem Religioni Pontificiae renunciantem ex Italia sedem ibidem fixisse acceperat, colloqui licuit. Jucunde non minus quam honorifice ab eodem exceptus, multa pariter non poenitenda per discursum audivit, in primis de Hierarchia, quaetunc sub manibus erat; nec non statu Hollandiiae, quem cognoscere enixe desiderabat, tandem etiam de Theologorum Batavorum controversiis. Multi de admissione, quâ RICHTERUM prae caeteris dignatus est, ideo mirati sunt, quod Vir ille semper fuerit paucorum hominum, tantoque difficilioris accessus. Cum Rege Angliae tunc simul in Scotia commoratus Episcopus Eliensis, spem illam, quam commendatitiae ad eundem a DAN. HEINSIO impetratae primum fecerant, exclusit. Jacturam itaque hanc supplevit deinde celebrit as et fama Vniversitatis Oxoniensis, quam videre cum Nobilissimis Juvenibus et Patriciis Noribergensibus, DN. ALBERRTO POEMERO et DN. JODOCO CHRISTOPHORO KRESSIO a Kressenstein, tanto felicius contigit, quanto jucundius erat RICHTERO,
amicitiae jura, antehac Lugduni Batavorum cum Nobilissimis hisce commensalibus feliciter contracta, in Angliae Academia non minus celebriredintegrare, qui uti haud indecorum arbitrabantur in Exteris Academiis innotuisse RICHTERO, ita postmodum magno eundem affectu prosecuti sunt in Amplissimi Senatus Reipubl. Norimbergensis Ordinem adsciti Viri Nobilitatis Doctrinae et Summarum Dignitatum Ornamentis splendidissimi, deque Patria in primis praeclarissime meriti: saepe affirmantes; cum de laude aliqua, Studioso Adolescenti docto et industrio congrua, cogitarent, os RICHTERI ante oculos sibi versari solitum.
Post Oxoniam placuit porro etiam videre alteram Angliae Academiam, Cantabrigiam; diversatus ibidem aliquantisper Candidatum Theologiaepro Gradu, sed non sine Praeside disputantem audivit de Praedestinatione, simulque morem disputandi diligenter notavit, quo primo omnium conclusionem conceptis verbis pronunciant: Ergofalleris, etc. deinde demum propositiones probare incipiunt, qui mos etiam in aliis Angliae locis servatur.
Ineunte aestate Anni M DC CXVII. non multo labore a Parentibus obtinuit, ut liceret sibi invisere Galliam. Appulsus itaque felici sidere in Comitatum Bononiensem XI. Julii ejusdem anni Rothomagum venit, locumque illum non tantum situ peramoenum, utraque parte clausum Sequanâ; sed et Archiepiscopatu et Parlamento celebrem, adde et mercatu satis divitem, magnâ jucunditate perlustravit. Caeterum, quum jam fama Lutetiae Parisiorum, quâ omnium pene totius Europae Vrbium et maxima, et cultissima et populosissima jure suo audiit, videndi desiderium magis magisque accendisset, post aliquot dies Rothomago discessit, et 23/13. ejusdem mensis Julii modo dictam Lutetiam attigit, saepe postea, cumpotissimam Galliae partem magnâ curâ et studio indefesso peragrâsset, confessus, Lutetiam hanc vere totius Galliae compendium esse, sicut Europam Orbis. Et cum plerique, qui locum illum petunt, ad arma, aliaque studia et exercitia soleant divertere, RICHTERUS perrexit requirere res memorabiles, et in primis magnos et eruditos Viros, quibus Gallia semper abundat. FRANCISCI BALDUINI, Jurisperiti celeberrimi, monumentum in aede Maturini vidit, simulque errare eos deprehendit,
qui illud apud Augustinianos inter ROBERTI GAGUINI et JOHANNIS a Sacrobusto monumenta quaerunt. Inter Convictores Parisienses Virum Doctissimum habuit, JOHANNEM BAPTISTAM GROSILLEM, Professione Theologum, cum quo singulis fere diebus de controversiis nonnullis Religionis disputans, alter alteri hanc simul legem dixit, ut, si ex Novo Testamento sententia aliqua probanda veniret, Graecus semper textus peteretur. Commendatitias ad THUANUM quas Lugduni Batavorum ab HEINSIO impetraverat, mors inopina antevertit; extinctum enim est Galliae Lumen hoc incomparabile, cum RICHTERUS adhuc in Anglia ageret. Literas nihilominus liberorum defuncti TUTORI, PETRO PUTEANO, reddidit, qui author fuit, ut non solum aedes, sed in primis Bibliothecam THUANI instructissimam et per totam Galliam celebrem videre licuerit. Vidit itaque aliquoties, et quidem oculo minime transeunte, sed maximopere intento, non parum insuper delectatus tum raritate Authorum, in primis Manuscriptorum, tum quod in tres classes locis separatis tota Bibliotheca ordine congruo ac decenti distincta conspiciebatur, quarum prima libros Juridicos cum Manuscriptis; altera Philosophicos et Historicos; tertia Theologicos, eosque inter varios libros Manuscriptos continebat, interspersis ubique nonnullis magnorum Virorum Iconibus, Scaligerorum nimirum, MURETI, CASAUBONI, CUJACII, FABRORUM, BRISSONII, BUDAEI, ALCIATI, SAVONAROLAE, PETRARCHAE, CASSANDRI, LIPSII; nonnullorum etiam Imperatorum ac Regum. Hujus felicitatis authori ut multum se debere ingenue confessus est RICHTERUS, ita non semel incusavit inexsuperabilem illam Fatorum vim, quae, rerum tot praeclarissimarum cursum invidiose dicam ac praemature abrumpendo, Virum hunc ad summanatum, et bono in primis publico quotidie magis magisque invigilantem, infelici hac in parte GALLIAE superesse diutius haud sinebant. Sed haec est mortalium, imo cogitationum nostrarum periodus. Res saepe magnas parvo tempore molimur, et ingentes animos in angusto pectore versamus; dumque jam ferrum nostrum calere existimamus, ecce praeter expectationem adest decretoria illa hora,
quae, multis praeclaris coeptis, auctoritate voluntatis Divinae imponit finem. Melioris successus erant literae P. BERTII ad supra nominatum Dn. ab ASPEREN, Ordinum Generalium ad Regem Galliae Legatum. Quoties enim ille per Audientiarium, carrucarum satis magno numero et comitatu, ad Colloquium cum Rege sive ad Audientiam, ut vocant, admissus est, toties RICHTERO eâdem carrucâ copiam fecit videndi Aulam Regiam ejusque Proceres; cum quo tunc temporis simul erat GUILIELMUS GROTIUS, HUGONIS GROTII frater, qui, cum RICHTERO eâ occasione per aliquot menses familiarius vivere, honori sibi duxit.
In ipso Galliarum Rege LUDOVICO XIII. internas animi vere Regii dotes longe majores deprehendit quam externum cultum et habitum; qui, licet facundiâ Regiae quidem Majestati haud inconvenienti usque adeo non inclaruerit, nomen tamen Regis CHRISTIANISSIMI a majoribus acceptum itaomnibus numeris implevit, ut, quantis votorum omnimodae felicitatis cumulis omnes boni vivum prosequerentur, tantâ veneratione memoria ejusdem etiamnum, non solum propter eximiam prudentiam tam Civilem quam militarem, sed et potissimum ob Regiae lenitudinis laudem, publice colatur, verissimum saepe expertus aureum illud AMMIANI MARCELLINI effatum: Afflicti solatia status semper esse lenitudinem Principum.
In Collegiis, quibus abundat Lutetia, Viros prae caeteris doctos convenire inter potissima vota erat. Proinde gratissimum accidit, quod primo omnium, in Collegio Sorbonistarum, Monachum eruditum pro Gradu Baccalaurei in Theologia disputantem audire licuit, quem disputandi morem a SLEIDANO Lib. 3. Histor. fol. 60. descriptum antea cognoverat.
In Collegio Lysiae Professorem Artium Humaniorum Virum Doctissimum, JOHAN. BRISSAEUM qui nuper e Gasconia Lutetiam se contulerat, memoriter perorantem, summacum admiratione, audivit de miraculis Seculi XVIImi. quod 1. in Religione, 2. in Rebuspubl. 3. in Eruditione, 4 in rebus mirandis, typographia potissimum et navigatione, prioribus Seculis partim comparavit, partim praetulit. Qui
ut eloquentiâ (quâ non raro Viros Principes ex Aula Regia in attentionem Lectionum publicarum provocavit) vix quempiam habebat parem: ita aemulum suum passus est JOHAN. VALENTEM, Praeceptorem primae Classis in Collegio, quod vocant, Boncour. Hic, quia famam BRISSAEI multorumque discentium concursum frequentem ferre non poterat, ideo in discursus et judiciaplane perversa, coeco aemulandi studio vel potius ardore prolapsus, se, iratum dicebat, intra triduum Oratorem effecturum, ut CICERO JCtum. Si quosdam Jurisperitorum titulo gaudere cognovit, eos vocavit Jurisperditos, et qui CICERONI prae caeteris operam dederunt, Ciceroniasinos. Multos se frustra exercere in definitione Juris Naturalis, quod Natura omnia animalia docuit: posse equum creari Doctorem, quemadmodum CALIGULA equum creavit Consulem: Compendia Historicorum, velut TROGI ex JUSTINO, FLORI ex LIVIO, XIPHILINI ex DIONE, etc. studiosae juventuti plus detrimenti quam veri commodi proferre, constans ejus erat opinio, quam tamen minime recti ac sinceri judicii tenor, sededax illa et inimica semper alienis processibus expressit invidia. Caeterum quanto quis invidentior, tanto plerunque maledicentior, eo ipso vero tanto etiam stultior est, cum, ERASMI ROTERODAMI judicio, nullum gravius supplicii genus excogitari possit invidentiâ, utpote quae ipsa sui carnifex est, et, ut Poeta dixit, supplicium suum. Hinc veteres Epigrammatici invidentissimo cuique extremum malorum, ipsam nimirum invidiam, paucis hisce imprecatisunt:
Non procul Parisiis, cum porro notatu digna observare jam desiderâsset RICHTERUS, ad pontem illum celebrem Charentonium appulit, ubi Echoreperitur, qui non solum decies et ter vocem editam refert, sed et dictionem quadrisyllabam ter quaterque distincte ingeminat. Verum vix tantopereraritatem hanc aestimavit, quam quod eâ ipsâ occasione, inter Reformatos Viros Doctissimos, N. DURANDUM, et PETRUM MOLINAEUM concionantes audire, paucisque diebus post, cum FRONTONE DUCAEO, Viro, CASAUBONI judicio, eruditissimo, colloqui licuit; cujus ad eundem, in Tomo Epistolarum a
edito, Epistola extat satis prolixa CLXX. Cujus Anno M DC CXI. Londini seorsim editae copiam habuerat RICH. TERUS.
Non destitit porro bonas horas succidere in adeundis et perlustrandis Bibliothecis aliis, quas inter post Regiam, quae multis Manuscriptis singularibus celebris est, animum in primis delectârunt Bibliotheca ad S. VICTOREM, et quae in Coenobio Benedictin. conspicitur, in qua librum vidit notis refertum non literis, sed quarum singulae notae verbum denotârunt, cujusmodi modum scribendi CICERO olim operâ TIRONIS, liberti sui, usurpâsse dicitur.
Lutetiâ Parisiorum XIX. Novembris Anno M DC CXVII. cum comitibus suis, fratribus germanis Landschadiis, discessit, et Aureliam adiit, quae praecaeteris Galliae Academiis animum ipsius adeo affecit, ut linguam Gallicam una cum Statu Regni, cujus studiosissimus fuit, ibidem addiscere secum constituerit. Cujus fiduciae suae postea egregios fecit progressus ex Manuscripto doctissimo, ab Amico quodam impetrato, cujus familiaritatem et favorem singularem colloquiis quotidianis sibi conciliaverat. Zuinquennium eo ipsotempore erat, quod JOHANNES HORDAL, Serenissimi Lotharingiae Ducis Consiliarius et in Academia Ponti Mussana Professor Publicus, Historiam suam edidit de prodigiosae et Mavortiae illius Virginis, quam vulgo Puellam Aurelianensem dicebant, rebus contra Anglos inclyte gestis publice edidit, quae ipsa Historia, contra LIPSIUM argumentis non spernendis egregie defensa, ansam RICHTERO suggessit, ut de ea postmodum in Disputatione sua inaugurali, BASILEAE pro Gradu habita, publicum proposuerit.
Inter Viros Eruditos, quos Aurelia tunc habuit, in primis admiratus est Theologum disertissimum Patrem HARDY, quem tempore passionis aliquoties, ipso vero die SALVATORI nostro Opt. Maximo exequiali, integrum trihorium cum omnium admiratione concionantem audivit. Quae insignis perorandi dexteritas animum RICHTERI Virorum Literatorum consortio flagrantissimum impensius subinde exstimulavit,
ut colloquium quo frequentius et familiarius, eo jucnndius cumtanto Viro ambire non desierit.
Cujus tandem Voti compos factus, sermones de rebus potissimum Theologicis cum ipso miscuit.
Postquam octo menses Academiae huic Aurelianensi indulsit, Lugdunum petiit, ibique JODOCUM SINCERUM, Virum Doctissimum, qui illo ipso tempore Galliae Itinerarium perfecerat, compellavit, placuit vero paullo ante Biturigibus aliquandiu subsistere, quia, ut ex SINCERO cognoverat, genius illius loci traxit nonnihila popularibus nostris, qui in hac Academia ab aliquot Seculis sub privilegiis liliatis magno saepenumero vivere consuêrunt, ut minus quam alibi offendantur incolae, si quis forte magis et Patriae suae quam hujus loci vivat institutis. Lugduni perquam jucundum accidit, quod celebri tum temporis Jesuitae Patri Cotton innotuit, cujus humanitate fretus Bibliothecam et Collegium Jesuitarum, simulque hortum amoenissimum ejusdem Jesuitae saepe perlustravit, varios cum ipso sermones miscens de PLOTIO, M. TULL. CICERONIS, Praeceptore, quem Lugduno oriundum primum Romae Rhetoricam Latine docuisse recensebat, verissimum simul compertus, quod de Nobilissima hac Vrbe SCALIGER scripsit.
Cum hîc inter gratissima temporis spiramenta nonnihil interquiescere accidit, consilium tandem coepit, peregrinationem in Gallia ulterius protendere, sed animo revertendi Lugdunum. Itaque perrexit Valentiam, quem locum SINCERUS eidem a Sedis Episcopalis, Curiae et Academiae celebritate non minus quam JULII PACII, JCti celeberrimi, famâ, qui sub id tempus publice ibidem docuit, summopere commendaverat. Et quemadmodum nec SINCERUM consilii hujus; ita RICHTERUM nunquam postea poenituit obsequii, quippe qui, magno et egregio suo cum fructu, feriis canicularibus PACIUM Authenticas Codicis Justinian. privatim explicantem audivit.
Non multis hîc subjicio, ut interim cum JCto hoc, quoties occasio tulit, privatim porro egerit de Pragmaticis lucro inhiantibus, et ad Studium Juris sine cognitione Philosophiae Artiumque Humaniorum accedentibus, item de vocatione sua in Hollandiam, et nonnunquam de Senectute, quâ Vir ille ad admir ationem multorum usque semper firmâ ac validâ, summosque simul labores et vigilias ferre consuetâ utebatur.
Causa tandem tam vegetae Senectutis, ipso fatente JULIO PACIO, reperiebatur in saluberrimis non minus quam prudentissimis rationibus, quas olim supra laudatus CONRADUS RITTERSHUSIUS ad PHILIPPUM GAMERARIUM, Reipubl. Norib. Consiliarium dexterrimum, elegantissimis hisce Phaleucis perscripsit:
Varia insuper Galliae loca pro ratione temporis ac sumptuum perlustrans, Monspelium primo, deinde Marsiliam adiit, inde Aquas Sextias, ut et Vallem Clausam, vulgo Vaucluse, quem locum in Gallia FR. PETRARCHAE Meditationes Philosophicae, quibus ibidem vacare solitus, celebrem reddiderunt, et tandem Avenionem se contulit,
ut eo promptior esset occasio redeundi Lugdunum, quo mox feliciter cum duobus Belgis, qui familiaritatem tam docti et facundi comitis diu exoptârunt, reversus est. In itinere isthoc inopinato quidem, sed exoptato incidit in Virum eximiae eruditionis et dignitatis, ANTONIUM THOZO Consiliarium Regium et Senatorem Aquisextiensem, qui non tantum variis honorum acprolixissimi favoris officiis RICHTERUM sibi devincire studuit, sed simulmentione ANTONII GOVEANI et ANTONII FABRI, quos inter praeclara Jurisprudentiae Lumina et Ornamenta aetas illa merito habuit, nostra vero et secutura non minori laude venerabuntur, causa fuit, ut RICHTERUS Sabaudiam videndi, in primis vero Celeberrimum illum modo nominatum ANTON. FABRUM salutandi, firmiter animum induxerit, compertum quippe habebat, Juris-Consultum hunc multae doctrinae et potissimum sincerae Jurisprudentiae splendore multis Antiquis nihilo esse inferiorem. Camberinum itaque, metropolin Sabaudiae, omnibus itineris ac viarum difficultatibus et periculis, quae peregrinantibus ibidem se offerunt, posthabitis, laetis faustisque omnibus adiit, et Praesidem illum Parlamentiomnibus Exteris humanissimum tanto majori voluptate compellavit, quo intimiorem cognitionem ex scriptis JCti hujus eruditissimis tum Lugduni Batavorum, tum in nonnullis Galliae Academiis sibi comparaverat.
Animum RICHTERI jam vellicabant Parentis et Amicorum vota, ut peregrinatione, cui quadriennium magna sua cum laude et fructu impenderat, propemodum defunctus, exsurgentem Virtutis omnibus, qui Virtutem amant, imitandae indolem dotesque ingenii amplissimas, cum studiis feliciter non minus coeptis quam continuatis, Patriae tandem ostenderet et comprobaret. Quod ipsum tanto consultius sibi existimavit, quo laudabilius scopum peregrinationis verae ac fructuosae tum assecutus erat, quem non tantum in nobilioribus Regnis, Provinciis, Ducatibus et Rebuspublicis perlustrandis, sed vel in primis in solida rerum et status publici cognitione haurienda situm esse noverat, compertum simul habens; quod si paullo diutius et ultra debitum Peregrinationis modum trahatur studiosi hominis vita velut desultoria, vaga et incerta, perquam
facile fieri posse, ut tandem inter vana oblectamenta bonam mentem eripiart mores peregrini, qui iis potissimum, quibus peregrinationes temere magis quam maturo suscipiuntur consilio, operosam potius voluptatem quam insignem adferunt fructum; et si omnia ad lubitum vel satietatem usque feceris, illo denique redeundum erit, ubi Animi tranquillitatem fortunarumque sedem quaerere et invenire commodum sit. Ante oculos praeterea erat gravissimum MICHAELIS VIRDUNGI judicium, quod de multorum peregrinantium abusu et errore saepe cum jactura et poenitentia errato Epistolae Dedicatoriae in Taciti Agricolam Anno M DCC XVII. publice inseruit, addito, quod in eandem opinionem olim J. LIPSIUS in Praefatione libelli de Amphitheatris erudite ac prudenter scripsit, quem locum hîc verbotenus transscribere eo minus necessarium, quo frequentius in plurium manibus ac Bibliothecis reperire est scriptum isthoc, ut sunt omnia VIRDUNGICA, politissimum juxta ac doctissimum, ad cujus Lectionem nunquam sine singulari jucunditate et admiratione licet recurrere. Quocirca quum, praeter jam dicta argumenta non exigui ponderis ac momenti, illud insuper persuasum haberet, unicuique homini ad certum genus publicae Vitae, seu pro nascendi conditione, seu ex electione propria destinato, in id praecipue incumbendum, quod institutum postulat, quumque jam una cum studiis liberalioribus Jurisprudentiam, utpote Reginam rerum, ita excoluisset, ut ex ipsis fontibus Juris potius, quam ex Doctorum sive Interpretum rivulis, Legum nitorem conspicuum fieri animadverteret, quam laudem Illustri quondam Viro, NICOLAO CLAUDIO, FABRICIO de Peirese, Senatori Aquisextiensi, non Galliae tantum, sed totius Reipubl. Literariae Ornamento sine pari, ex merito tribuit Vir celeberrimus, PETRUS GASSENDUS in ejus Vita. Iter tandem ex Sabaudia Genevam, inde Basileam instituit, et quidem eum potissimum in finem, ut supremum ibidem in Vtroque Jure Gradum adipisceretur, quo etiam, ex merito suo, d. 26. Novemb. Anno M DCC XVIII. publice insignitus est, una cum quatuor Competitoribus, qui primum ipsi locum, cum sors prius quartum contulisset, ultro cesserunt, ob merita nimirum, quae tam in examine et tentamine consueto, quam Disputatione pro Gradu sine Praeside habita praestitit
sufficientissime, imo ultra spem et expectationem eorum, penes quos honores ejusmodt supremos conferre fuit arbitrium. Tanta fuit in Competitoribus istis integerrimis meritorum conscientia, ut eam iniquo, prout ingenue confitebantur, caecutientis sortis judicio praeferre non dubitaverint. Disputationem, quam pro Gradu Doctorali habuit, elegantissimam de Quaestionibus difficilioribus, ad Veterem Judiciorum formam et hodiernam pertinentibus, continet Tomus IV. Disputationum Basiliensium cum aliis nonnullis publice editus; quam subsecuta deinceps est Oratio ab ipso habita in Actu Promotionis, de causis calamitatum, quibus Europa hoc Seculo premitur, digna, quae cum aliis ejusdem Exercitiis Academicis doctissimis lucem adspiciat, et Censurae eruditorum publicae commendetur.
Peractis itaque non sine laude et elogio publico insigni, quae peragenda Actus ille promotionis in Doctorem Juris solennis requirebat, Basileâ discessit, et, jam reditum in Patriam meditans, non destitit prius adire Spiram Nemetum, quam ob Sanctissimum illud et Augustissimum Camerae Imperialis Tribunal, quod ibidem etiamnum nunquam intermoriturâ incorruptissimi Nominis famâ floret, (floreat, O DEUS, porro inconcussum quam diutissime!) prae caeteris Civitatibus Imperialibus videre, simulque, quae ad processum Juris cognoscendum faciunt, curiosius explorare impense desideravit. Hinc pergens Heidelbergam, in notitiam ibidem venit Summorum Virorum, DIONYSII GOTHOFREDI et JANI GRUTERI, quorum illum Juris Civilis, hunc Antiquitatis Consultissimum, utrumque non tantum in vita, sed et post funera meritissimae famae superstitem praesens quamvis nonnunquam incuriosa suorum suspexit Aetas, et suspiciet Literatorum forte intelligentior dicam an observantior secutura Posteritas.
Posthaec promeritorum honorum, civilium morum, omnigenae denique eruditionis accessione auctus, ornatus, commendatus RICHTERUS, Heidelbergae atque insuper institutae peregrinationi valedicens, Noribergam, Patriam suam suavissimam, educatricem exoptatissimam, XVI. Decembr. Anno M DCC XVIII. Numinis Divini benignâ providentiâ feliciter repetiit, interque Parentis et Amicorum exultantium congratulationes, DEO ter Opt. Maximo gratias ante omnia pro
tutela singulari persolvit devotissimas, vias suas eidem deinceps etiam atque etiam commendans.
Inter curas vero tum potissimas erat Theoriae Praxin Juris, et in primis cognitionem Juris Patrii sive Statutarii Norici feliciter conjungere, quae conjunctio tanto magis judicanda necessaria, quanto minus sine usu et exercitatione, quae secundum CICERONEM omnium Magistrorum praecepta superat, ad veram cognitionem pervenire licet. Nec quisquam enim, inquit eximii Nominis JCtus, JOHANN. CASSELIUS in Causae Patronus factus est, ex commentariis, vel in possessione casuum, quos in Jure notavit, eruditionis suae unquam posuit. Vt gladiator in arena, sic ex re praesenti saepe capiendum consilium, quid sit judicandum in causa Titii vel alterius, quae neque scribi, neque dici, neque pingi, neque fingi potest. Accessit autem ad Praxin Juris Civilis RICHTERUS eo instructior, eo aptior, eo felicior, quo diligentius antehac, dum adhuc in celebrioribus Galliae, Angliae, Belgii et Germaniae Academiis versabatur, prima tractavit, hoc est, ea, a quibus ad secunda ac deinceps ad altiora ascenditur, sicut fabricanti scalam et fundamentiratio ante omnia habenda est, et primus, quanquam imus, gradus formandus quam valide fieri potest. Sed quam (proh dolor!) a moribus hisce, et a ratione isthac perveniendi ad altiora hodie recessimus! Quam vota sua miseri nonnulli Parentes praecipitant! quam Pueros vix dentientes protrudunt ad sublimem et arcanam Juris scientiam! quoniam nimirum omnibus Artibus antistat spes lucri: et formosior est numus auri, quam quicquid Graeci Latinique delirantes scripserunt. Hoc vero quam minime ferendum sit, sapiens olim quam fidelissime monuit vetustas, cui ut multa alia, ita hoc in primis inter reconditae sapientiae instituta plane Divinum erat, ne quis a gregibus vel armentis veniret ad interpretandum, sed studiorum gradus fierent, neque severiora induebantur pueris adhuc nascentibus, vel matrum judiciis evehebantur dominastri ad facultates, sed severâ primum lege proficiebant in convenientibus aetati suae; neque ad turpissima animalia coronas titulosque corrupta gratia deferebat, sed SOLA VIRTUS GLORIAM PARABAT, prout haec pluribus eleganter persecutus est in doctissimis Animadversionibus
ad ENCHIRIDIUM POMPONII JCti, ejusque Interpretes de Origine Juris, cap. 6. §. 5. CHRIST. ADAMUS RUPERTUS, Professor quondam Historiarum in Athenaeo Altorphino non quidem multorum annorum, sed multae eruditionis rariorisque ingenii, cujus spes nondum totas, famamque sub aur as venturam, intercepit Fati praematuri iniqua et festinata dispensatio.
Sed redimus ad praxin Juris, cujus initium RICHTERO Noribergae capiendum erat a munere Advocati, ad quod nemo nisi praeviâ peculiari licentiâ Amplissimi Senatus ibidem admittitur. Cujus magnifacienda Authoritas, quia ex speciali Decreto hîc intercessit, tanto securius ille varios ac difficiles obtrectationum, invidiae et malevolenttae scopulos, quibus vitae hoc genus prae caeteris, malo prope fatali, obnoxium est, praeternavigavit; quanquam, ut verum fatear, non leves aut spernendae sese obtulerunt rationes, quae nullo negotio institutum poterant evertere, vel saltem nonnihil suffulminare. Modo enim animo obversabatur illud Taciti: Nihil publicae mercis tam venale esse, quam Advocatorum perfidiam; modo argumenta illa ruminabatur, quibus PLINIUSsuo causis agendis abstinendum persuasit: partim etiam ante oculos erant Ecclesiasticae Historiae Authores, qui JOHANNEM CHRYSOSTOMUM Eloquentiae natum, et dicendis caussis aptissimum extitisse, ac primam hanc ei mentem fuisse narrant, ut se foro dederet, et Advocati munus profiteretur. Sedcum ei difficile videretur, probitatem simul, et forenses ac Civiles Actiones praestare, statuit tandem Sacrarum literarum studta excolere, et Ecclesiasticae Vitae sanctitatem sequi, prout refert ANNAEUS ROBERTUS lib. 2. Rer. Judicatar. cap. XIX. fol. 531. Jamque aures animumque vellicabant M. TULLIUS et AMMIANUS MARCELLINUS, qui hoc Vitae genere facile adillam artium scaevitatem deflecti posse existimabant, quâ pauci nefas esse credunt Religionem decipere Judicantis. Quorum ille intelligere non poterat, cur poenâ dignus esse debeat, qui pecuniae judicem corruperit, et qui eloquentiâ laudem etiam ferat; cum tamen nihil tam incorruptum esse debeat in Republica, quam suffragium, quam sententia, ita ut plus mali facere videri
possit, qui oratione, quam qui pretio judicem corrumpit: quod pecuniâ corrumpere prudentem nemo potest, dicendo potest. Dentque non latebant RICHTERUM perversa et male sana judicia quorundam, qui neque JUSTINIANO ob compositos Juris, quo utimur, libros, neque LOTHRIO Imp. ob reductos eosdem in lucem usumque Hominum, multam deberi gratiam arbitrantur.
Verum hisce et aliis rationibus, quae ad Rabulas forenses potius quam ad veros JCtos Causarumque Patronos spectant, nihil ille commotus, neque ob pravos hosce seculi mores et deplorandum Jurisprudentiae abusum, vadimonium tam praecipitanter deserendum statuit, quin potius uti finem studii Juris, quam diu ei vacare contigit, non quaestum vel ambitionem, sed DEUM ipsum sive Sapientiam et Justitiam congruentem cum mente Divina constituit: Ita intelligere, probare ac defendere unice studuit, quae in Judiciis forensibus, in Contractibus, et aliis quibuscunque rerum privatarum vel publicarum Litibus justa, vera et recta fuerunt, et quemadmodum Divus CYPRIANUS de veris Philosophis judicavit, ita ille de JCtis, qui non verbis, sed factis tales sunt, qui non vestitu Sapientiam, sed veritate prae se ferunt, qui virtutum magis conscientiam quam jactantiam noverunt.
Eo ipso itaque anno, nimirum M DCC XIX. quo licentiam Advocandi ab Amplissimo Senatu Norico impetravit 30. Martii, matrimonium iniit cum Vidua honestissima, Morumque et Virtutum splendore commendatissima, MATTHIAE SCHYRERI, qui Anno M DCC XVIII. eandem cum sex liberis, ita ferente Voluntate Divinâ, rcliquerat. Pro sustinendis, quae Marito non tam ex Legum quam ipsius Naturae dispositione incumbunt, Matrimonii oneribus, spem ac fiduciam defixam habuit in solius Numinis Divini providentiam, quae in re familiari, quam tenuis et angusta ea etiam sit, utramque facit paginam, non, ut plerisque hodie solenne est, innumerum Clientum: hoc enim more, morum omnium maxime molesto, teste COMICO, in Menaechm. vivebatur jam olim, et vivitur etiamnum, Clientes sibi omnes volunt esse multos, boni an mali sint, id haut quaeritant: res quaeritur magis, quam Clientum fides. Refert ex DIONYSIO HALICARNASSEO et CORASIO BARTHOLOMAEUS
in Tract. de offic. boni Advocati, Clientes quasi Colentes appellatos: et Patronos Causarum dictos quasi Patres; Additque ex BALDUINO: Jus et Leges Clientelarum fuisse, ut Patroni suis Clientibus non secus atque Parentes filiis consulerent, in Judiciis adessent, et denique prospicerent; Clientes vero Patronos suos, ut filiifamilias Parentes colerent. etc. Vtrumque in foro maxime, causisque atque controversiis forensibus suo exemplo conspicuum reddidit RICHTERUS, qui incorruptâ fide, industriâ ac insigni dexteritate multorum Clientum, quibus non raro Parentis loco fuit, oculos, spem ac fiduciam in se convertit, ut fructum inde uberrimum ad conscientiam suam referre licuerit. Adversarios si quos habuit mordaces ac rixosos; hoc enim genus hominum tali functione effugere non datur, vicit eos modestiâ, sicque nunquam opus habuit Satyri cerâ, quâ, ut est apud ARISTOTELEM, amici illius, cum litem habuerunt, aures illi obturare solebant, ne cum ab adversariis convitiis afficeretur, propter iram causae cognitio turbaretur.Tantum vero abest, ut Controversiis Practicis sive Forensibus unice ac sine intermissione insudaverit, ut potius bonam Horarum partem studii Politici et Historici amoenitates sibi vindicaverint. Perquam sane prudenter. Qui enim morbo hoc insanabiliter laborant, vel potius insaniunt, ut se quibuslibet de causis forensibus valde discrucient, vigilando, peregrinando, sursum ac deorsum cursitando, quasi nihil utile aut bonum agere queant, nisi inanes qualiscunque victoriae spes et gloriolas aucupando perveniant ad ipsa cubilia causarum, per fora omnia volitando, subsidendo divites domos, et, ut Spartanicanes, vestigia sagacius colligendo; in hos (ni fallor) maxime quadrat illud, quod dixit DEMOCRITUS: Si Corpus animum in Jus vocaret, non futurum, ut ille malae tractationis crimen effugeret. Longe alia, imo longe melior mens RICHTERO, qui tempora sua cum otio liberaliori ita dividere scivit, ut inter meditationes forenses alterum oculum ad studia jucundiora reflectere non desierit. Si quis laborum ejusmodt succisivorum documenta desiderat, inspiciat tractatum elegantissimum ANTONII FABRI, de variis Nummariorum Debitorum solutionibus, quem Anno M DCC XXII. ex veteri Editione quasi restitutum, Indice et
summariis auctum, cum docta praefatione Noribergae, sumptibus Typographi SIMONIS HALBMAYERI de novo edidit. Addam ego, sed pace Nobilissimae Familiae Fürerianae, Itinerarium Aegypti, Arabiae, Palaestinae, Syriae, aliarumque Regionum Orientalium, DN. CHRISTOPHORI FÜRERI ab Haimendorff, Equitis Aurati, Reipubl. Noribergensis quondam Duumviri Primarii, et Franconici Ordinis Consiliarii bellici, quod RICHTERUS Anno M DCC XIX. jussu et authoritate praedictae familiae ex lingua vernacula in Latinam transtulit, non sine commendationis publicae gloria, quae Authori in primis ex peregrinationibus tantis tamque laudabiliter susceptis merito surrexit, et per ora non tantum Virorum, sed ipsius Famae sine fine ac termino nova subinde peregrinabitur simili certe, vel citra invidiam, majori elogio, quo olim JULIUS CAESAR SCALIGER BELLONII Itinerarium carmine ad PETRUM NATALEM scripto hunc in modum praedicavit:
Cum itaque per quadriennium, quo vice Advocati et simul Consiliarii extraordinarii functus RICHTERUS, Ingenii sui praestantiam, Doctrinae varietatem, Juris peritiam, Eloquentiae donum, Morum gravitatem, et in primis Pietatis amorem, Inclyto Reipubl. Noribergensis Senatui egregie commendâsset, dignus tandem habitus, qui ab eodem Anno M DCC XXIII. in numerum Consiliariorum Ordinariorum, et simul Assessorum Dicasterii superioris cooptaretur, quorum officium est, statum cujusque causae, quae ad Judicium illud defertur, cum omnibus circumstantiis diligenter ponderare, et ex fontibus Juris, quod rectum et aequum, in medium adferre, eâdem ex Actis Judicialibus referendi et correferendi methodo, quae hodieque in Camera Imperiali servatur. Poterat certe non immerito ad ejusmodihonorum primum ingressum exhorrescere RICHTERUS, et, quasi Daemonio Socratico revocante, retro pedem referre, partim cum ad spinosissimi hujus officii difficultates, laboresque concatenatos, partim ad Antecessorum, qui ante ipsum Illustri huic Reipubl. a Consiliis fuerunt, famam, ipsis etiam Iconibus et Cineribus eorundem hucusque servatam, oculos animumque convertit: Ejusmodi enim veteranorum, quos inter praecipue GUGELII, HERELII, HELDII, SCHEURELII, CAMERARII, REMI, ÖLHAFII eminebant, gloriam qui intuebatur, quibus non Jurisprudentiae tantum, sed ipsi etiam Musarum fontes simul patebant, facile animadvertere poterat, quam iis, quibus in primo Reipubl. aditu pene etiam rivuli sunt occlusi, invidiâ comparationis sit erubescendum. Nonne igitur artus suos artesque melius librare debuisset RICHTERUS, in tantam Reipubl. descendens palaestram, in qua non raro Existimationis damno desudascitur? Verum revocare pedem fas non fuit amplius, neque etiam integrum; jacta erat alea, et jacta non coeco quodam impetu, sed addente animum in primis
Amplissimo Reipubl. Senatu, cujus Authoritas summa, et in eligendis Consiliariis Judicium plane amussitatum, uti praemium laborum et industriae uniuscujusque est amplissimum, ita contra quaecunque obstacula praesidium simul praebet certissimum. Nonnunquam enim in successoribus locum habet illud Poetae:
Et ut in magnis saepe etiam voluisse sat est, ita sedula imitatio eorum, quos Vitae ac Doctrinae consummatione statim exprimere non licet, pro generoso laudeque digno conatu habetur. Non poenitebit hîc imitari DIONYSIUM HALICARNASSEUM, qui, ut refert Doctissimus RUTGERSIUS in Variis Lectionibus, in Arte Rhetorica cap. cum docere vellet, quâ potissimum ratione in legendis Veterum scriptis consequi possimus, ut illis in dicendo quam simillimi evadamus, eleganti similitudine usus est, Faciendum, inquit, nobis id, quod rustico cuidam contigisse ferunt. Is, cum vultu admodum turpi ac deformi esset, vereri coepit, ne et liberos sui similes, hoc est, turpes ac deformes procrearet, quae formido, inquit, eum pulchros ac formosos procreandiartem docuit. Effictis enim simulacris quibusdam venustis ac decoris, ut ea perpetuo intueretur, mulierem assuefecit, ac deinde cum illa congressus, ut liberos ea speciosos pareret, imaginationis vis effecit. Similiter, inquit, in oratione facienda, cujus similitudo tum demum paritur, si quis illud imitari studuerit, quod in unoquoque praestantissimum esse videatur.
Spem itaque tam praeclare de se conceptam minime falli, neque facem ab Antecessoribus suis in officio accensam extingui passus RICHTERUS, post triennium, quod in praedicto Dicasterio Noribergensi velut optimus Consultor, non ad privatum odium aut gratiam, sed ad Justitiam Causae publicamque Vtilitatem Consilia sua attemperans peregit, Anno M DCC XXVI. ab Amplissimo Senatu inde avocatus, gravioribus magisque arduis Reipubl. Negotiis admovericoepit. Habet Respubl. haec inter multa praeclara et hoc, ut, si quid gravioris momenti incidat, ad Senatum, a Senatis
ad JCtos, quorum non semper certus est numerus, referatur. Non ignotum est judicium FRANCISCI ALCIATI, in Epistola nuncupatoria ad ANTONIUM PERRENOTUM GRANVELLIUM, quâ Consiliariorum multitudini prudenter pepercisse ait CAROLUM V. Imperatorem, quod hujus GRANVELLII PARENTEM, NICOLAUM PERRENOTUM GRANVELLIUM, solum rebus omnibus Pace et Bello consultandis pertractandisque praeposuit. Multitudinem enim Consiliariorum saepenumero negotia perdere aut praecipitare, quod, quo plures sunt homines, eo facilius inter se dissentiant. Caeterum ab hac opinione, quotquot etiam alii ei dem suffragari velint, tanto magis dissentire fas est, partim quod hic ipse ALCIATUS, initio praedictae Nuncupatoriae sibi plane contrarius, ingenue confitetur, nihil aeque Principibus vel cuicunque Regali fastigio convenire, quam viros prudentiâ, probitate, justitiâ insignes sibi asciscere, quos semper arduis de rebus oportune consulere, cum quibus Imperii arcana tuto communicare, quorum maturo judicio, labore assiduo, diligenti operâ tantam Regnorum molem recte disponere, feliciter regere et gubernare queant; partim quod omnium temporum Historiae, et magnorum Principum res gestae testatum faciant, longe tutioria et prudentiora fuisse ea Consilia, quae a pluribus tractata, quam quae unius mente agitata fuere, prout exemplis luculentissimis latius demonstrat JOHANNES ZANGERUS JCtus, Praefat. in Tractatum utilissimum de Exceptionibus.
Sed ne forte haec quis ad solos Imperatores, Reges ac Principes referat, in primis de Republ. hac Noribergensi gravissime disserentem audiat supra laudatum JCtum, SCIPIONEM GENTILEM, in Laudatione funebri HIERONYMI BAUMGARTNERI, ubi hoc ipsum vel magnificentissimum in ea laudat et mirifice extollit, quod plurimos praestantissimosque Juris-Consultos a Consiliis habeat, quorum operâ non solum in rebus privatorum controversiisque civilibus, sed in maximis etiam Reipublicae negotiis utatur.
Publicis, ut paulo ante innui, multisque negotiis gravissimis jam destinatus RICHTERUS, Numinis Divini auxilio ardenter implorato, eo deinceps, quoad vixit, curas suas convertit, imo brevi etiam
effecit; ut non magis sibi Patria quam ipse Patriae ornamento foret, multis bonis usui, Reipubl. in primis saluti. Quam dextre haec singula non solum domi Consiliis saluberrimis, sed et multifariis Reipublicae nomine susceptis Legationibus praestiterit, Inclytum praedictae Reipubl. Senatum, quin et ipsam Patriam suam, NORIBERGAM, testes habet, fidem ipsam exsuperantes, omnique penitus exceptione majores; Sique impraesentiarum Legationes omnes ac singulas partim ad multos gravissimos Imperii Conventus, partim ad Augustissimum Imperatorem FERDINANDUM II. gloriosissimae memoriae, partim ad Reges, Electores, caeterosque Imperii Principes ac Status memorare vellem, metuendum esset, ne recensio isthaec ostentationi quam cohonestandae memoriae defuncti, qui inanes omnes jactationum ampullas earumque causas procul semper habuit, propior accederet. Caeterum unius saltem Legationis hîc meminisse sufficiat, quam praesente Nobilissimo DN. SIGISMUNDO GABR. HOLTZSHUHERO, Reipubl. Norib. Septemviro Prudentissimo, Anno M DC XXXVI. mense Octobris, una cum Civitatis Francofurtensis et Vlmensis Legatis, pro earundem, ut et reliquarum sessionis ordine posteriorum Civitatum ex tribus Circulis, Franconico, Suevico et Rhenensi superiori, communi causâ, ad S. CAES. MAJESTATIS et Eminentissimi Collegii Electoralis Conventum Ratisbonam subiit, ubi Directorium ad Civitatem Noribergensem delatum, communi nomine tantâ dexteritate in se sussepit, tantaque coram Imperatoria Majestate facundiâ verbafecit, ut post Audientiam per Ministros inquirere coeperit Imperator de RICHTERI Nomine, de ejusdem Patria et Parentibus. Indicina haec erat, prout eventus docuit, summae gratiae, quam Suada perorantis apud Imperatorem conciliaverat, qui eam testatam porro aliis documentis, Comitis nimirum Palatini, vel Consiliarii dignitate as titulis fecisset, sed nihil tale ambiit modestia ejus, cui summi honoris loco jam fuerat, placuisse supremo in terris Moderatori. Tantum scilicet potest vera Animi Virtus, suaque ipsa ex stirpe nata atque efflorescens, non aliunde et adventitiis ex rebus adsimulata, et collecta Dignitas, ut verissime judicavit supra laudatum illud generis
Humani Oraculum, quem nihil fugit eorum, aut quae fuerunt, aut quae sciri poterant, SCIPIO GENTILIS.
Porro, si quid a gravioribus Reipubl. negotiis, quod tamen raro contigit, temporis superfuit, id libentissime seduloque impendit curis et studiis amoenioribus, in primis in commodum Academiae Altorphinae, quam, quia ibidem prima studiorum alimenta, velut lac ex almae Parentis uberibus, hauserat, semper amore sincero et constanti prosecutus est, Annus erat M DC XXXI. quo a Magnifico Reipubl. Senatu modo dictae Academiae Pro-Cancellarius nominatus, mir â alacritate summaque cum voluptate munus illud per vicennium obiit, variis iisque doctissimis Orationibus, in Renunciatione Doctorum Juris, Medicinae vel Philosophiae publice habitis, quarum adhuc in vivis tres Decades publici Juris fecit, non tam proprio motu, quam suasu et impulsu eorum, qui nonnullas ex iis describendas sibi petierunt. His accesserunt duae postremae, trigesima nimirum prima et secunda, quarum illa de Arcanis Aulae Justinianeae, haec de Raritate Poetarum, ejusque causa, Anno M DC LI. Altorphl habita, quas Epistolis ejusdem selectioribus praemittere, simulque hac vice publico donare placuit.
Incredibile dictu est, quam recreârit RICHTERUM, densissimorum negotiorum mole saepe fatigatum, liberalior quandoque et velut intercalaris in Viretum Academicum secessio. Sed inevitabilis illa rerum humanarum vicissitudo, omnis prope felicitatis pedissequa, quae nostrae dulcedini acorem et amaritiem suam plerunque affricat, etiam RICHTERO nostro felicitatem illam non sinebat totam. Eodem enim anno, quo Vniversitatis Altorphinae Procancellarius eligitur, obruit illum inopinantem, inveteratum illud multisque hodie in primis fatale, et ipsâ appellatione, multis quidem in risum, iis vero, quos tangit, in horrorem desinens malum, Podagra, quam paucis deinde annis post, ne quid aegritudini per se satis calamitosae deesset, secutus est dirus ille, et, experientiâ teste, multo immitior tot eruditarum Animarum Carnifex Calculus, qui duo ac prope individui comites, valetudinem RICHTERI magis magisque reddebant vacillantem. Ita nimirum Homines sumus, quos, cum in consummationem Dignitatis per mille indignitates
ascendimus, misera illico subit cogitatio, nos laborâsse in titulum sepulchri. Vt eos nunc taceam, quorum, ut ait Romanus sapiens, ultima senectus, dum in novas spes ut juventa disponitur, inter conatus magnos, saepe deficit invalida. O felices nos, si, quid in tanta rerum humanarum inconstantia optare, imo, quid sequi debeamus, in promptu sit. Cumque in ipsa etiam expectatione et in votis quaedam vis sit, mortales immortalitati in his terris quasi praeludere discamus, hoc est, omnino et dicere et facere, quae digna DEO, digna Coelo sunt. Hanc viam, imo hanc vitam uti a teneris jam ineundam sibi proposuit RICHTERUS, ita eandem, potissimum ingravescentibus, ut fit, quotidie morbis, secutus est. Quoties per cur as Reipubl. quotidianas licuit, ad Sacrorum Bibliorum non modo, (quae decies, et ultra, ab initio ad calcem usque legendo absolvit) sed et variorum Theologiae Doctorum ac Patrum in primis Lectionem crebriorem divertit. Cui bono sacras ejusmodi meditationes impenderit, loquuntur hodieque partim ejusdem DIGESTA PIETATIS, sive de Cultu Orationis Collectanea Theorico-Practica Anno M DC XXXVI. Noribergae edita; partim nonnulla opuscula magni illius DANIELIS SENNERTI, et incomparabilis ERASMI ROTERODAMI, quorum hujus de Praeparatione ad Mortem et de Misericordia Divina: Illius vero de bene vivendi beateque moriendi Ratione, e lingua Latina, in usum eorum, qui linguam hanc non callent, in Germanicam puriorem transtulit, typisque imprimi curavit. Sunt heredibus ejusdem ad manus adhuc multa e scriptis Theologicis ERASMI hujus ROTERODAMI Germanice translata, sed quae lucem forte tum adspicient, cum melius convenerit Mercurio cum bona Minerva, quod non sperandum, nisi cum ad meliorem mentem redierint illi, qui Lucro et Literis simul operam dare aeque difficile putant ac sorbere et flare.
Post Lectionem SS. Bibliorum et Patrum, impense amavit, et admiratus est, Scripta B. LUTHERI, PHILIPPI MELANCHTHONIS, modo nominati ERASMI ROTERODAMI, et HUGONIS GROTII, quod in iis non solum ubique verae Pietatis Praxisque Theologicae vestigia, sed et animum et Consilia in causis Religionis moderata, frugifera et pacifica, hoc est, ad concordiam Ecclesiasticam
in primis salutaria et vere necessaria deprehendere licuit. Cum CASSANDRO enim, Viro moderatissimo, intrepide statuit, Moderationem et Aequitatem multo plus ad Ecclesiae pacificationem conducere, quam nonnullorum rigorem atque severitatem, qui odium potius partium quam Concordiae studium prae se ferunt. Elegantissime hac de re disserit de la Noüe in Praefat. Discurs. Politicorum: Il faut inquit, esperer, que cest exemple enresveillera plusieurs autres, lesquels voyans, Combien une voix moderee par raison est agreable, aux pris des crieries et invectiues pleines d' aigreur (lesquelles comme clochettes de Corybantes, ne servent qu'a troubler les sens des plus rassis) ils s' efforceront d' engrauer plustost en leurs escrits ce que Dieu leur aura donne pour l' Instruction de la posterite, que la vehemence des desordonnees affections dont nostre aage ne reçoit que trop de blasme et de dommage, etc. Et quae ibidem plura sequuntur. Inter praeclara ejusmodi piae moderationis exempla, modo laudato CASSANDRO Artic. VII. de Ecclesia, et Artic. II. de Peccato Originis, in primis commendantur CYPRIANUS et JOHANNES HOFFMEISTERUS, quod ille, in tanto circa locum illum sententiarum dissidio, Pacis et Vnitatis Vinculum constantissime retinuerit, causamque suam non cum acerba insectatione aliter sentientium, sed summâ animi modestiâ defenderit; cum tamen tot per Africam et Orientem Episcopos idem secum sentientes et facientes habuit; hic vero in excutiendis et explicandis Articulis Augustanae Confessionis, praeter eximiam eruditionem, summum quoque Candorem et Moderationem adhibuerit. Sed quantum, (heu!) quantum recessit a moribus et exemplis hisce praesens haec Aetas nostra, dissidiis et contentionibus Christiano homine indignis feracissima; quam si intuebitur futura aliquando Posteritas, felicem se agnoscet, quod in eam non inciderit, cujus sic illam, tanquam ea vixerit, pudebit. Nos certe, frustra nostris freti confiliis, malorum ac dissidiarum ejusmodi finem nobis haut pollicebimur, nisi in placato DEO JEHOVA nostro, qui, si pejora prioribus adjicere tandem desierimus, precibus nostris unanimi Concordiae studio subnixis exorabilis, litoris hujus Sarpedonii fluctus solus mitigare potest.
Ad supra nominatos Theologiae Doctores, LUTHERUM, MELANCHTHONEM, ERASMUM, aliosque ut redeamus, non opus est multis hîc asserere, quot et quanta singuli scripserint volumina, quaesi dicam obiter nonnunquam consulta aut prore nata evoluta tantum a RICHTERO, injuriam facerem stupendae ac prope incredibili hujus Viri industriae, qui singula haec volumina una cum HUGONIS GROTII scriptis Theologicis, quae tam in vetus quam novum Testamentum extant doctissima, ne pagellâ quidem exceptâ, legendo absolvit, quod ex ipsis Exemplaribus, quae not as marginales propriâ manu scriptas singulis prope foliis continent, doceri posset. Rarum certe in JCto, rarius in Viro Folitico, quotidianis Reipubl. negotiis circumvallato, rarissimum in eo, qui cum morbis saepe conflictatur, et nihilominus sibi, tantoque oneri et tantae lectioni superest. Nimirum hoc solenne est eximiis ingeniis, quae perpetuum laboribus indicere bellum, et sibimetipsis quietem invidere solent, nec unquam torpenti otio cum dehonestamento succumbere. Accedit, quod nunquam graves ipsi, sive noctu sive die id esset, interrumpentium amicorum acciderint molestiae; quiae uti patientissimus erat laborum, ita in hoc eo magis gaudere sibi visus est, quod nonnunquam etiam invidi ejus ope et operâ promptissimâ maxime fuerint delectati. De ISAACO CASAUBONO, incomparabili omnigenae Eruditionis Heroe, memorant, et admirantur hodieque omnes, qui vel legunt, vel audiunt, illum valetudinarium, inter lentos morborum ignes, suspiria, stillicidia, aliaque mortis satellitia, solo animi ardore et constantiâ incredibili fretum, plura elaborâsse, quam alium, qui flore aetatis et valetudinis fastigio excelluit. Quin et longo denique cum laboribus et morbis conflictu fractum non animo, sed membris, non mentis acie, sedorganis, ad ultimum usque spiritum in demandato munere summa cum laude perstitisse.
Idem certe, absit invidia verbo, de RICHTERO lubentisime profitebitur, qui in annos illos potissimum inquiret, quos in declinantis valetudinis statu prope viginti vixit, si vivere est, tanto temporis spatio, in sinu quasi gestare apertae mortis instrumenta.
Ergo, inquies, nullâ omnino recreationis aut licitae voluptatis intercapedine,
continuas hasce laborum, dolorum curarumque miserias, quibus confragosum hoc iter emensus est, sedare contigit? Quanto felicior eorum conditio, qui sub densa latitantes umbra, tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocant, animi marcentis oblectantes torporem, corpor a ignaviâ pallentia, ut est apud SENECAM, cibis ac potionibus intra hortorum latebras saginarc consueverunt? Sed quid? Incusabimusne hîc miseram RICHTERI plusquam nimiâ, imo pene inhumanâ diligentiâ adeoque propriâ culpâ sibi accersitam sortem? an Fati iniquitatem reprehendemus? Vereor certe, ne hoc non liceat; alterum vero in nostrum recidat dedecus! Quanquam, ut verum fateamur, illum adhuc nobis haberemus superstitem, si parcius usus fuisset laboribus, et parcius etiam aquis acidulis; sedentaria enim vita aquis istis valde inimica, et nimia, quam dixi, diligentia valetudinem pessundederunt, morbosque accelerârunt, quibus tandem extinctus est. Septennium vero ex omni vita ejus memorare licet, quod inter summas amoenitates et lubentias ante obitum transegit, cum Anno M DC XLIV. filium unicum, JOHANNEM GEORGIUM, salvum non modo ex itinere reducem, sed et eodem anno Vtriusque Juris Doctorem, Maritum et denique, biennio post, Reipubl. Patriae Consiliarium, adeoque pari secum in Honoris ac Dignitatis gradu constitutum vidit, eique ad annum usque M DC LI. cum quinque nepotibus summâ voti in pectore pie custoditi felicitate superfuit. Hunc uti semper, ut apud gravissimum Poetam gravissime filium, Parens Ascanium, monuit, ut virtutem ex se, verumque laborem puer disceret, fortunam ex aliis, quo versu nullum dulciorem toto illo poemate QUINTILIANUS asserere non dubitavit: Ita Reipublicae vitaeque hominum communi vel quam maxime prodesse, si inde a succrescente aetate, veluti ad morum cynosuram, virtutum omnium, famae honorumque exempla petantur, cum solertissimis Moralis Philosophiae Doctoribus recte semper censuit. Accessit laetitiarum, quas nemo nisi Parens intelligit, cumulo, quodin quem se totum transtulerat Pietas, in ejus cura et amore conquicscere potuisset aetas Parentis ingravescens, quae dulce solatium sibi spondere solet in liberis bene natis, bene educatis. Verum, in tam brevi felicitatis momento, spes inchoare ulteriores non permittebat
quasi supra caput adstans, decretoria Fati necessitas. Idcirco voluntati Divinae sine murmuratione obtemperandum duxit, praecipue cum jam mali asthmatici aliorumque symptomatum festinata vehementia nil nisi mortis imminentis indicia repraesentaret. Saepe in memoriam sibi revocavit illud SENECAE: Nunquam magnis ingeniis caram esse in corpore moram, aegre potius has angustias ferre et velut ex alto assueta despicere humana. Quid? quod sapientis potius sit toto animo in mortem prominere, hoc velle, hoc meditari, hac semper ferri cupidine, ad coelestia et sublimiora ut tendat. Hisce et aliis meditationibus animum pie praeparando eos, quos superstites lege nascendi optavit, et quos praecedere inter justissima semper vota habuit, sic amore se debere agnovit, tanquam nihil sibi de eorum perpetuitate, imo nihil de felicitatis illius, quâ nati sui unici natos vidit, diutur nitate promissum fuerit.
Magnam et diu discendam rem olim sapientissimi Philosophi existimârunt, cum adventat hora illa inevitabilis, aequo animo obire. Tantum certe abest, ut noster mortem quantumvis sibi jam proximam proiniqua aut terribili unquam habuerit, ut potius paucis, antequam eam oppeteret, horis vocem Christianae constantiae ac fiduciae plenissimam omnibus adstantibus notatu dignam visam ediderit, nimirum tanto se gaudio beatum vitae suae finem anhelare et expectare, quanto praestolari solent pueri anniversaria illa ac Natalitia dona, quibus religiosâ quadam simplicitate venerari ac recolere solent memoriam recens nati SERVATORIS nostri. Saepe in vita optavit, ut in ipso mortis articulo, et ante ultimum vitae spiritum, praesentiâ Viri summi, plurimum Reverendi et Theologiae Consultissimi DN. JOHANN. MICHAELIS DILHERRI, Concionatoris in has Vrbe primarii, et Gymnasii ibidem Directoris prudentissimi vigilantissimique frui liceret, partim ob sincerae et exploratae amicitiae fidem, partim ob praeclara in rem Ecclesiasticam merita, tum vero et velin primis ob rara et eximia dona, quibus Vir ille in erigendis ex verbo Divino morituris et jamjam agonizantibus cum admiratione excellit. Quid fit? Sane peropportune, et quasi singulari DEI Opt. Maximi jussu et providentia accidit, ut DILHERRUS,
qui RICHTERUM nihil de morte ejus vel praesumens inter caeteros amicos invisere destinârat, eo ipso tempore domum aegrotantis intraverit, quo voti ille sui ex asse particeps fieri poterat. Lecto itaque appropinquantem cognoscit, et praedicti voti sui memor amice excipit, salvere et assidere jubet, variosque cum ipso tum de statu vitae aeternae, tum de iis, qui, verbis JOHANNIS in Apocalypsi, vicerint, albisque vestientur vestimentis, non ex merito, sed imputatione ac vi gratuitae promissionis Divinae, sermones miscet; tandem edoctus per multas ac varias tribulationes ingredi nos oportere Regnum Coelorum, annuit consolanti, et lumen, quodjam aderat, accendi petit, ut DILHERRI faciem melius cognoscere posset. Ille hoc sermone indicium deficientium, imo pene fractorum oculorum capiens, precationibus sacris et in primis Oratione Dominicâ ac repetitione et uberiori Symbolt Apostolici explanatione instat, maximeque haec verba: Et vitam aeternam Amen; attentissimo CHRISTI athletae inculcat, quaeinter solatia efficacissima RICHTERUS nulla vel minimi doloris aut cruciatus signa edens, sed dextram suam DILHERRI dextrâ oculos postea placidissime obdormiscentis claudente complicans, die 9. Decembr. circa sextam vespertinam Anno M DC LI. nec dum completo anno aetatis sexagesimo, animam, nemine adstantium prope advertente, in manus REDEMPTORIS sui, pie, beate ac feliciter exhalavit, atque ita vitae pro Reipubl. salute per triginta annos laudabiliter peractae memoriam, summo illo, et ultra, quod nullum est, QUI BENE VIVIT, BENE MORITUR, fastigio, felicissime coronavit, dignus omnium bonorum, hoc est, eorum applausu, qui virtutum et in Patriam meritorum rationem etiam post funera habendam non solum fatentur, sed et reipsa praestant. Multis, quod verum scio, Reipubl. Noribergensis Civibus RICHTERUS noster flebilis occidit, nulli vero flebilior, quam relicto filio et filiae unicis, ut et, quos inter charitates suas praecipuas semper habuit, nepotibus, qui eodem luctu et eâdem voce Parentis et Avi pie defuncti manibus parentare gestiunt, quâ JULIUS CAESAR SCALIGER quondam filio Audecto Caesari parentavit: Profecto lachrymae tollantur, gemitus, lamentationes, sive hoc temporis Imperio, sive alterius fortunae jussu; lugendi tamen nobis erit perpetua caussa atque sempiterna.
I. N. D. N. J. C.
AVditores omnium Ordinum splendidissimi, Domini et Amici bonoratissimi acceptissimique.
Memoratu dignum est, quod lib. 9. Epist. 27.3. annal. 65.praecipuum annalium munus, ne Virtutes sile antur, utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit. Atenim etsi arcana Reipublicae, quae saluti publicae adminiculantur, temere vulganda
de curiosit.pag. 1. et 9.Hujusce, inquit, consilii, eam habeo caussam, quod illa scribere, quâ maximâ ratione oportuisset, nequaquam expedire tum mihi videbatur, cum etiamnum superstites forent, qui ea perpetrâssent. Certe latere ipse diutius non potuissem, neque supplicio crudelissimo non interire, isthaec si palam et in lucem venissent. Verum, ut optimus Autor, quam diu vixit, librum reconditum feliciter occultavit; ita etiam, multis seculis post, pauci fuere, qui de Justiniano Imperatore, ejusque dominatione flagitiosa, historiam veram cognoverunt. Adeo quidem, ut octo libri priores Historici illustris, aliquoties in publicum prodierint, arcana vero illa historia, quam libro nono descripsit, (anno M DC XXIII.)pag. 2.Quotus enim quisque, inquit, hominum, qui deinde vixerunt, perdit am Semiramidis vitam, vel Sardanapali, vel Neronis dementiam execraretur, nisi haec historiis commendata
fuissent. Aeque autem execrandam fuisse Justiniani dominationem, omnium primo hinc videre Procop. pag. 40. et seqq.Aleman. in not. pag. 46.Precop. pag. 45. 47. 49. 60. 68. et 214.Aleman. in not. pag. 37. seqq.l. 23. C. de Nupt.Novell. 8. tit. 3.Procop. pag. 61.pag. 64.Cuspin. in vit. Justiniani pag. 141.erat Tribonianus adulator, fraudulentissimus simul et avarissimus, omnis religionis, praesertim Christianae, contemptor; avaritiae usque eo deditus, ut jus et fas venale haberet. Nam singulis diebus et leges ferebat, et latas revocabat, uti indigentium usus, a quibus pecuniam acceperat, postulare videbatur; tantâ inconstantiâ levit ateque leges tot contrarias ponens, quas posteri, licet anxie inter se digladientur, nunquam tamen concor dare possunt. Ubi et hoc nescire se scribit, majoremne laudem, an detrectationem commeruerit Tribonianus. Nam quot egregia, inquit, Pauli, Modestini, Scaevolae, aliorumque infinitorum docta volumina interiisse credis? qui profecto singularum rerum materiam ad amussim interpret ati sunt, adeo, ut neque Bartoli, neque Baldi, neque Porci, neque Saliceti comment ationibus opus fuisset, et quae sequuntur. Sed ut ad Justinianum Procop. pag. 60. et ibi Aleman. in not. Cuspin. in vit. Justiniani pag. 142.Procop. pag. 60.pag. 35. seq. 46. 49. 53. 59. seqq. 97. 102. 119. 123.Cusp. in vit. Justiniani pag. 142.Nam qui male factis admittere dedecus non veretur, neque gravate fert aliorum ob id execrationem, hic demum nullam interclusam sibi viam putat ad scelera; quin vultum induens audacem, facile jam
in teterrima quaeque ruit flagitia; quo Historici effato nihil verius, nihil praeclarius dici potest De morte igitur Justiniani, quam sine dubio scire desideratis, Aleman. in not. pag. 116.Justinianus cum omnia omnino turba ac tumultu complevisset, mercedemque his rebus debit am, in extremo vitae suae tempore, reportâsset, ad supplicia, justo DEI judicio, apud inferos luenda profectus est. Ante vero, quam finem dicendi faciam, de uxore ejus, Theodora, ex plurimis, haec pauca, sed horribilia superioribus attexenda, ex eadem historia arcana percipite. Commaculata illa erat non tantum Procop. pag. 46. 73. 77. 99.Procop. pag. 13. seqq. 17. 76.Aleman. in not. pag. 12.Theodora Augusta, Calchedonensis Synodi inimica, canceris plagâ toto corpore perfusa, vit am prodigiose finivit. Ex his veluti vestigiis uberrimae historiae arcanae succincte collectis, manifestum, puto, cuique erit, verissimum esse, quod Historicus non semel ingenue fassus est, Procop. fol. 29. seqq. 46. 65. 68. etc.Procop. pag. 21. 84.
Nunc ad alteram officii mei partem progredior; et quandoquidem par istud Candidatorum Juris eximium, DN. HENRICUS WESTORP et DN. THEOPHILUS SCHREIBER, Mindani, ob virtutem et eruditionem, qua privatim qua publice probatam, digni deprehensi sunt, qui summis Doctorum honoribus condecorentur; de qua felicitate illis publice gratulamur; Tibi, Excellentissime et Consultissime DN. D. WILHELME LUDWEL, Professor Jurium primarie, Illustrissimi Principis Palatini, inclytaeque Reipublicae nostrae
DIXI.
I. N. D. N. J. C.
SErenissimi Principis ac Domini, Domini AUGUSTI, Ducis Brunsvicensium ac Lunaeburgensium, Consiliarie et Legate Excellentissime, Vir Nobilissime, Amplissime, Consultissime, Polycarpe Heyland, Hospes honoratissime acceptissimeque, Vosque caeteri Auditores et Hospites omnium Ordinum splendidissimi.
Annus hodie est vigesimus, cum, Amplissimi Senatus Reipublicae Noribergensis jussu, ad hoc officium Academicum, Procancellarii quod vocant, primum in lucem publicam hoc loco sum protractus, quicquid etiam ad mei excusationem, tunc temporis, aliorum Collegarum meorum exemplo, allegaveram timidius. Sed qui me huic muneri praefectum voluit pro voluntate sua incomprehensibili, DEUS Opt. Max. rerum humanarum arbiter supremus, solus sapiens, solus potens, solus bonus, is vires quoque concessit immerenti, ut quod debui voluique, in bonum Universitatis
Ex quo Tullius, Oratorum rex sine pari, verum 1. de Orator. 201.
Memini; utpote, ad quam divinitatem non nisi paucis, quos aequus amavit Jupiter, adspirare datum Orat. pro Sext. 45.2. Tuscul. 237.
lib. 10. Epist. 32.Tanti enim Poesis est, inquit Marsilius Ficinus, ut absque summo Dei favore in Phaedro fol. 443.comparari nequeat. De quo Plato Jovem suum, sive libellum de furore Poetico scripsit; quem ita definit, quod sit occupatio quaedam a Musis, quae, sortita levem et insuperabilem animam, exsuscitat eam atque exagitat per cantilenas aliamque Poesin, ad genus hominum instruendum. Deinde cumprimis Palingenii illud, Poetae castissimi, mirâ facundiâ nil nisi rosas et lilia loquentis, urgeo, qui ita canit:
Hos enim merito cum Platone e Republica submovemus; illos, inquam, qui Diis ac Deorum filiis adulteria, puerorum amores, furta, mendacia, impotentes iras, dissidia, aliaque vitia attribuunt; quae nemo bonus Reipublicae gubernator ferret in suis civibus; ut nec vice versâ sanctos illos et Divinos, qui, cygnorum instar, candidi sunt, Phoeboque sacri et canori, nemo nisi demens et tyrannus ejiceret. Vid. Plat. dial. 3. et 10. de Repub. et dial. 2. de legib.Alcibiad. 2. fol. 134.cap. 4. fol. 792. B. et cap. 9. fol. 798. A.Lucret. lib. 1. pag. 24.
Ut nihil dicam quoque vel de Theognidis Ethica, quam versibus comprehendit inter Graecos; vel inter Latinos de Palingenio, quo judice,
Id quod ille cum majestate praestitit. Atque haec
fol. 154.Si sapitis, diligenter cavere debetis, ne Poeticum hominem infensum aliquem habeatis. Poetae quippe vim maximam in utramque partem, et ad laudandum et ad vituperandum, habent. Ob quam caussam Alciatus Poetas cum Regibus et Imperatoribus triumphali lauro coronari ait, quod tantâ libertate in scribendo utantur, quantâ Reges in regnando. Exemplum habemus nobile in Pindaro, qui primam suam Pythiorum Hieroni, Siculorum Regni, ita inscripsit, ut eum ad virtutem quavis tubâ vehementius impelleret. Idem illud, quod de Philosophia innui, de historiae studio multis adstruere velle, quid aliud, quaeso, esset, quam stellarum numerum inire? Inter Graecos vel solus Homerus, inter Latinos Virgilius, ambo Historici Poetae summi, ambo perfecti, ambo divini, fidem faciunt, de quorum excellentia alius Poetarum:
Ne Lucanum, Statium, Claudianum, Silium Italicum, alios sexcentos, in consortium adsciscamus. De Medicina porro si quaeris, veneranda antiquitas, hoc est, judex incorruptus, abunde respondebit, et utriusque, Poeseos ac Medicinae, unum inventorem, unum antesignanum, Apollinem, monstrabit; quem Melampus, Aratus, Alcaeus, Demetrius, Petronius, Aemilius, Ausonius, pluresque alii secuti, utramque Apollinis artem, Medicinam et Poesin, ita tractârunt, ut eis etiam templa erecta et festa solennia statuta legamus. Jurisprudentia vero nostra, regina rerum, quanti Poesin faciat, ex eo videre est, quod non tantum magni JCti, Musas colendo, carmina fuderunt ipsi; id quod Modestinum in ipsa curia, pro rostris, fecisse scribunt; sed etiam, quod, in decidendis caussis controversis, Poetarum autoritate usi sunt frequentius: Ut l. 1. §. 1. ff. de contrah. empt.§. Item pretium, 3. Inst. de empt. et vend. l. in tantum 6. in fin. ff. de divis. rer.§. item lex Cornel. 6. Inst. de publ. jud. lib. 4. emendat. cap. 5. l. 9. ff. de R. J.
Sisto igitur heic, cum ad JCtos nostros venit Oratio, gradum aliquandiu, et illa, quae de Poesi, tanquam
Tibi igitur, Excellentiss. et Consultiss. DN. D. WILHELME LUDWEL, Decane et Brabeuta Spectatissime, Codicis et Feudorum Professor Primarie, Illustrissimi Principis Palatini Reiquepublicae Noribergensis Consiliarie meritissime, Amice et Affinis pl. honorande, ratione officii potestatem facio, ut, Nobilissimorum Dominorum Scholarcharum
Sequitur altera pars Orationis, in promotione Magistrorum et Poetarum recitata.
NUnc quasi de novis est mittenda carceribus Oratio, et quae de Poetarum raritate et praestantia, tanquam Hug. Grot. Act. 17. 28. fol. 100.
Quae eadem sententia quoque est apud Callimachum, Homerum, Hesiodum. Eodem modo 1. Cor. 15. v. 33. et ibi Grot. 444.Erasm. Eccl. tom. 5. fol. 888.
Philip. 3. v. 19. Beust. 1. Post. 641. in fest. eonvers. Paul.ad Tit. 1. v. 12. et ibi Grot. 767.1. Tim. 2. v. 12.1. Tim. 5. v. 23.cap. 6.Ephes. 6. v. 13. seqq.lib. 3. Iliad. 126.Erasm. rat. verae Theol. tom. 5. fol. 69.Plat. Alcibid. 2. fol. 135.Melch. Adam. in vit. German. Philos. fol. 30. Et Pirckheim. Ep. fol. 116. Et Myl. Hort. Philos. verb. Laurus fol. 280.
Quin et Colophonis loco, hoc peculiare addimus, quod, cum in aliis scientiis, non nisi bona et eximia placeant atque grata sint, in Poesi etiam versus quales quales in pretio habentur: quemadmodum de Alexandro Magno Historiae referunt, eum a Erasm. lib. 29. Epist. 27.Arios 16.
Nunc ad Te me converto, Decane et Promotor Spectatissime, Clarissime et Eruditissime DN. M. TYDAEE, Poeta Laureate dignissime, Eloquentiae et Poeseos Professor publice, Amice honorande, Tibique in praesentia Nobilissimorum Dominorum Scholarcharum, quâ favorem et consensum suum attestantur, duplicem facultatem, quam petiisti,
DIXI.
IUvenes Nobilissimi, iter Vos in exteras regiones instituere audio: Mente, si sapientes audimus, non nisi optimae cuique indoli agnatâ, et quae supra humanam sortem nos extollit. Ut enim Divina, quod Panegyristes ad Theodosium Imperatorem dixit, motu gaudent perpetuo, et jugi agitatione se vegetat aeternitas: Ita altiores illae mortalium animae, quas de meliori luto coelestis ille Spiritus efformavit, non domi residere volunt, aut suae tantum adhaerere terrae, sed motu gaudent, et coelum, hoc est, originem suam unice imitari student. Hoc institutum Vestrum praeclarum, ut cum omnibus cordate judicantibus, summa laude dignum esse censeo: Ita felix faustumque ad eum quem debet finem, eruditionis et prudentiae, Vestro cum honore et utilitate patriae, evenire, ex animo voveo. Et quandoquidem illis, quibus vos curae estis, ita visum est, ut quia ego non ita pridem eadem, qvae Vos nunc cogitatis, loca vidi atque trivi, de iis, quae homini peregrino vel cavenda vel notanda arbitrarer, Vos quasi praemonerem, non debui petitioni deesse illorum, quibus post DEUM me meaque omnia debeo, quorumque nutus pro imperio mihi esse, debet. Praesertim vero quia, ut est apud Julium, hoc natura adfert, ut eis favere debeamus, qui eadem pericula ingrediuntur, quibus nos perfuncti sumus. Hoc autem dum facio,
Per Hollandiam vero iter facientes, essedarios, sive veredarios istos observabitis, qui currulem vectationem ex una Urbe in aliam, certo precio, quod Magistratus constituit, exercent; quod hominum genus subdolum est et fraudulentum, in advenas praesertim, quos, moris et rituum ignaros, in petendo precio circumvenire solet, quos tamen facile eludere poteritis, si vel hospitem vel comites Vestros in consilium adhibueritis, et, non nisi pacto ab indigenis prius facto, cum illis contraxeritis. Deinde et illam conditionem semper adoletis, ut Vos in Urbem ipsam ad hospitium usque deferant: Secus enim ante portam Urbis descendendum Vobis erit, et bajulus aliquis novo precio conducendus, qui sarcinulas Vestras in Urbem transportet, aut diversorium monstret: Id quod non tantum in adeundajam Hollandia, sed etiam post, cum inde per Brabantiam et Flandriam, vel in Angliam, vel in Galliam transmigrabitis, notandum Vobis erit. Porro ubi Ambstelrodamiunum atque alterum diem ab itinere respiraveritis (saepius enim postea Leydâ illuc redeundum Vobis erit) non mari, sed terrâ Leydam contendetis: Ubi Harlemum Urbem, quae interjacet, perlustrabitis. Tandem vero, ubi in ipsam Academiam Leydensem, emporium literarum nobilissimum, perventum fuerit, primum in hospitio eligendo, ad quod minister Academiae sive pedellus, pro more solito, officia sua citra moram Vobis offeret, non nimium, festinare Vosvelim, sed prius diligenter explorare, qui et quot ibi sint Commensales, quo Vos ille ducere cogitat; ut nimirum exploratis prius uno atque altero, illud postea eligatis, ubi Germani sunt pauciores: Quo sic a consuetis commensationibus tutiores sitis. Et suaderem ego, ut de Neraei aedibus inquiratis, qui natione Gallus, Illustrissimo Principi Mauritio, tempore belli, a concionibus est. Is enim Vobis non tantum in perdiscenda lingua Gallica, sed etiam in narrandis rebus novis et Politicis, quarum gnarissimus est, gratus utilisque erit; cum quo, meo tempore, egregii aliquot Juvenes, bene et cum fructu vixere.
In Galliam vero aliquando abeuntes, omnium optime Vos informabit Jodoci Sinceri (alias Justi Zinzerlinus) Itinerarium Galliae, de cujus Regionis historia,
Haec interim, et si quae sunt alia, quae usus docebit, si in Batavia non negligetis, et in reliquis quoque regionibus continuabitis, absque dubio spem Patriae de Vobis conceptam adimplebitis. Sic igitur ite pede fausto,
Sicque iter Vestrum, cum ardenti in primis invocatione Numinis Divini, DEI ter Opt. Max. instituite:
Neque de successu dubitate; quem ut JEHOVA clementissimus gratia ac benignitate suâ secundet, qui Jacobo Patriarchae inter exteros peregrinanti benedixit, iterum, precor atque voveo. Valete et feliciter redite. Dabam Noribergae ad d. XXIV. Martii, A. C. M DCC XX.
Vester Georg. Richter, D.
INter tot tantasque seculi calamitates, quibus Germania, Patria dulcissima, prola dolor! afflicta, sive vicissitudinem rerum fatalem, sive poenas coelitus immissas, hoc tempore luget, haud postremam putare fas est, quod, post alia damna publica, etiam Academiarum easque inter Altorphinae nostrae facies, diuturnis Bellonae furoribus, squalidior apparet, in cujus mali medelam omnes bonos incumbere decet. Quantum enim intersit Reipublicae, docentium et discentium
Haec mea, inquit, prima est dignitas, ex studiis parta, quam imperiti et insipidi quidam,
Doctoris nomine, mihi exprobrârunt, quo ego nunquam fui dignus, licet, ut essem, saepe optarim. Hoc effatum Viri Summi, de studiis humanioribus et bonorum Philosophicorum titulis magnifaciendis, merito plurimorum secus existimantium inepto judicio anteferri, tantique apud omnium Facultatum Studiosos esse debet, ut sive sacrosanctae Theologiae industriam suam devoveant, sive ad Jurisprudentiam animum applicent, sive artem sectentur Medicam, ad nullam tamen scientiarum istarum sublimiorum illotis, quod dicitur, manibus accedant, sed animum Philosophiâ literisque humanioribus bene praeparatum afferant. Quin et progrediendo assidue excolere non cessent, certoque sibi persuasum habeant, secus honores istos superiores nec adiri dextre, nec usurpari feliciter, nec gloriose retineri posse. Et quia de Medicina, quod dixi, utpote Philosophiae cognatissima, pauciores sunt, qui dubitant, de persuadendi rationibus non adeo laborandum erit. Idem vero de Legum quoque scientia, omnino statuendum esse, suo tempore, spero, quod interim credi mihi volo, evincere licebit facillime. De Theologia autem, omnium scientiarum Domina, cum Tu ipse, Vir Reverendâ dignitate Clarissime, proprio exemplo illud ipsum asseras, firmissimeque Studiosis auditoribus testamentum facias, eo minus de assensu aliorum dubitare licet. Praeclare enim, ut nôsti, Magnus ille Erasmus: Sit sane, inquit, Regina Theologia: Sed nulla Regina tam potens, quaepedissequarum recuset officium: Ab aliis admoneri se patitur, ab aliis comi, et ad suam gloriam pertinere credit, si famulas habeat honestissimas. Ita tamen, admonet idem paulo post, adhibeantur literae politiores, non ut depraventur disciplinae, quae, cum maximogeneris humani bono, traduntur in Academiis, sed ut purgatiores sint, magisque sobriae: Neque enim Dominae ancillam praeferre decet. De Scipione quoque nostro Gentili, piae memoriae, Doctore olim meo Juris Excellentissimo, non ignoras, quam pie et erudite in elegantissimo illo, in D. Pauli Apostoli ad Philemonem Epistolam, commentario, demonstret, et ineptos pariter esse et impios, qui Paulinas Epistolas, quasi ab omni elegantiâ artificioque nudas, fastidiunt, quorum stultitiae refellendae (verba illius agnoscis formalia) judicium maximi illius, et harum in primis literarum, quae ab humanitate nomen habent, intelligentissimi accerrimique censoris, Desiderii Erasmi, (quem jam ante laudavi, quamvis omni laude sit superior) objiciendum censuit. Quin et hoc quoque apud cordatiores liquet, vel potius, teste experientiâ, apud omnes constat, artium liberalium et linguarum intelligentiam non solum ad divinae scientiae cognitionem esse necessariam, verum etiam ad Christianae ditionis pomoeria vel propaganda vel stabilienda plurimvm conducere: Cum nullum unquam regnum aut coaluerit aut diuturnum fuerit absque disciplinarum istarum linguarumque glutino. Atque hoc est, quod Nicephorus et Sozomenus de antiquis
Ad illud igitur, quod initio volebam, et res atque tempus postulant, redeo, et Te, Vir doctrinâ et dignitate Reverende, amice rogo, ut, quandoquidem Praestantissimus et Doctissimus Vir, Dn. M. Jacobus Bruno, Ethices et Graecae Linguae Professor Publicus, nunc temporis Decanus Philosophiae spectabilis, Amicus noster honorandus, una cum Collegis suis Clarissimis, Philosophis eximiis, Juvenes istos XIII. privato publicoque examine dignos deprehendit, quibus supremi Philosophiae honores conferantur, meo nomine et ratione officii, a Republica mihi demandati, ipsius petitioni annuas, licentiam ei dando, jam dictos Juvenes, omnes et singulos, nimirum,
Johan. Paulum Felbingerum, Noribergenses.
Eliam Pilgram, Noribergenses.
Johan. Danielem Schwenterum, Altorphinum.
Georgium Hönium, Noribergensem.
Johan. Christ. Widerum, Grieskircha-Austriacum.
Jacobum Petrum Schechsium, Poppenreutensem Noricum.
Petrum Seuffertum, Noribergensem.
Heinric. Conrad. Bruckhausen, Gelhusanum.
Wolfgangum Bröstel, Noribergenses.
Michaelem Schölnbergerum, Noribergenses.
Fridericum Welhamerum, Noribergenses.
Wolfgang. Jacobum Dümlerum, et Noribergenses.
Johannem Beckium, Noribergenses.
Publico solennique more, in nostra aliisque Germaniae Academiis hactenus consueto, Magistros Philosophiae creandi atque renunciandi, omnesque immunitates atque privilegia illis concedendi, quibus, Philosophiae Magistri legitime promoti, ubique locorum frui atque gaudere solent. Ita rem nobis feceris gratissimam, et hoc uno officio obligabis plures: Quod ut DEUS, qui solus omnia potest, pro clementia sua infinita, per Filium JESUM CHRISTUM, Dominum ac Servatorem nostrum unicum, (qui ineffabili pietatis mysterio, omnium confessione maximo, DEUS manifestus factus est in carne) bene vertat, et languentem Academiae flosculum brevi revirescere faciat, gregem, ut audio, Bellonae furoribus dissipatum et pussillum, indies magis magisque augeat et reducat, totumque
ETsi, pro singulari animi Tui magnitudine et prudentia, ita Te in luctu Tuo geris intestino, ut omnes Virtuti Tuae gratulari potius debeant, quam dolorem Tuum consolari: Neque, ut Marcus ille Tullius in morte Tulliolae suae, desideras, ut Philosophi ad Te consolandum undique concurrant: Quia tamen amissi boni praestantia Summorum etiam Virorum magnanimitatem interdum obnubilare solet; et a multis jam seculis in luctu viventes consolari, ad communis pene loci legem redactum est: Facere non potui, quin aliorum exemplum, qui pietatis istud officium abunde Tibi praestiterunt, imitarer. Non quod quicquam me allaturum sperem, quod vel Prudentia Tua singularis ignoret, vel magnanima non praestet Virtus: Sed ut animum et cultum meum Tibi probarem, nullique in Te colendo cederem. Quem pietatis affectum quin pie, pro more Tuo, accepturus sis, injurius sim in Virtutem Tuam, si dubitare velim. Optâssem autem, ut a reditu paucos ante dies in Patriam, a qua procul ultra quadriennium peregrinando vixi, alia se mihi obtulisset occasio, quâ primitias, ut ita dicam, grati animi mei, pro meritis non vulgaribus, Virtuti Tuae afferre potuissem. Sed quia parere nos decet Imperatori DEO.
capienda nobis sunt, quae licet, non quae optamus. Tantum autem abest, ut quisquam Christianorum hodie cum plumbeis Stoicis insanire velit, et ne quis occasum amicorum doleat, prohibere, ut potius officii atque pietatis gloriam illis tribuamus, quos pie, ut decet, suorum mortem lugere videmus. Et certe justissimam Tibi lugendi causam esse, omnes nôrunt, qui, quantum bonum amiseris, non ignorant: Uxorem dico optimam, vitae torique consortem fidelissimam, castitatis exemplar singulare: Uno verbo,
tantum Tibi amatam, quantum nulla amabitur Viro: Cujus laudes eximias et Virtutes plus quam foemineas, verbis adaequare velle, nihil aliud esset, quam cum ratione desipere. Hanc amissam quod graviter doles, omnes boni non tantum Tibi ignoscunt, sed etiam pietatem Tuam et amorem singularem summis laudibus depraedicant. Neque ullius livor seculo hoc, alioquin maxime invido, eo usque progredietur, ut voluptatem istam invidere Tibi velit, quam, dum frena laxas gemitibus et dolorem dolendo vincis, ex ipsa percipis miseria.
Verum etsi luctus Tuus tantus videri potest, ut quod in alio nimium est, in Tuo parum esse existimare possis, unusque modus haberi ille, nullum lachrymis novisse modum: Attamen desistendum tandem a dolore esse, et animum tam gravi vulnere saucium consolationis remedio solidandum, illa, quae rectissime a Sapientissimis Viris tradita memoriâ tenes, ambigere Tenon sinunt. Equidem mdlta sunt, quae vulgo in consolationibus adferri solent: Nimirum, legem esse communem, quâ mortales natos denasci necesse sit, limite aut termino nullo nobis fixo, nisi quem DEUS in tabulis providentiae suae scripsit. Item, parcendum esse dolori irrito, qui nos mortuis adjicere factum debere, quod futurum non ignoravimus: Hocque omnibus aeris illum funesti sonum denunciare, quod Natura nulii Necessitatis suae gratiam faciat. Et, cum eôdem nos ire oporteat omnes, quo totus hic orbis et rerum natura eunt; in qua nihil est aeternum, sed cuncta ad hanc conditionem facta, ut, quod coepit, desinat, adeo ut etiam clarissimas Urbes (quarum tamen vita humanam longissime excedit) periisse videamus; non recte illos facere, qui communi mortalitati luctum submittunt, aut privatim sibi dolorem vindicant, cujus causa sit publica. Haec, inquam, et si quae sunt similia, quae ab Ethnicis, ut plurimum hominibus, hanc in rem splendide disseruntur, omnia Tibi et notissima sunt, et reipsâ talia, ut nihil inde purae et in imo mansurae consolationis hauriri possit:
Sed
Ultra imus Christiani et, ex Pauli praescripto, non eo modo amicos nostros lugemus, in CHRISTO dormientes, quo illi, qui, spe resurrectionis destituti, suos solent vere mortuos: Sed, spe immortalitatis animorum confirmati, certâ fiduciâ credimus, quemadmodum Filius DEI, Mediator generis humani, CHRISTUS JESUS, e mortuis resurrexit, ita et nos e somno isto mortis evigi laturos tandem esse, et in eam vitam transituros, quae nec temporum metis nec beatitudinis modo circumscribi potest. Ad hanc sempiternam felicitatem ex lugenti campo praemisisti alteram cordis Tui partem; hoc est, Uxorem dilectissimam, quae non obiit, sed ad CHRISTUM abiit; Tibi non erepta est, sed a DEO recepta; non amissa, sed praemissa, et e misera servitute peccati asserta justis vindiciis in libertatem filiorum DEI. Quapropter nequaquam dolendum amplius est, sed
Vulgati illius Te admonere, quod commodato illa Tibi a DEO data fuerit, non mancipio: Neque ad satietatem Tuam concessa, sed ad supremi Imperatoris Legem; nihil aliud esset, quam
ACerbissime perculit me nuncius de obitu Filii Tui; longioris vitae usu, omnium judicio, dignissimi. Quod vulnus eo altius animo insedit quo minus pietatis officium, in funere ipsius prosequendo, per invaletudinem nunc praestare mihi licuit: Quod ut omnino debeam, ita volebam maxime. Certe enim non parum doloribus meis arthriticis, qui illo ipso tempore lecto me affixerant, accessit, quod et mortem illius immaturam audivi aeger; cujus vitam Nestoream publica vota expetebant, et luctum cum aliis communem testari ob caussam, quam dixi, sonticam, nequivi. Scriptione igitur nunc supplere visum est, quod coram tunc perficere negatum fuit. Neque id, post lapsum aliquot dierum, minus commode; cum, ut corporis dolores animi condolentis sensum explicare tunc prohibuerunt: Ita remedio maturo nimis, recens pectoris Tui vulnus tangere, fuisset intempestivum, ne dicam periculosum. Quin et impium plane foret, ob jacturam tam chari capitis, dolori non aliquantisper indulgere. Nam, quod ad Brutum, (qui amiserat, cui simile in terris non habebat) prudenter scripsit Cicero: Dolendum est omnino in tam gravi vulnere, ne id ipsum carere omni sensu dolor is sit miserius quam dolere. Et recte Jul. Caes. Scaliger, in luctu filii ad amicos consolantes: Sinite me, inquit, patrem esse. Acceptum itaque habebis pro tua in me benevolentia, quicquid vel officii hac ratione exsolvo, vel excusationis affero: Quod ita me sperare jubet exemplum illud alterum, quo ante annos unum et XX. in casu domestico simili, Uxoris tuae dilectissimae, quam primam tunc efferri, magno cum moerore vidisti, idem affectus documentum viduitati Tuae observantiae mea exhibuit. Non expectabis autem doloris solamina novi. Nam
Qui consolationum genera, a variis varie conquisita, non modo ipse cognita habes probe, sed ita etiam exerces usu, ut constantiam Tuam, cum pietate conjunctam, (quae non sinit Te non velle, quae DEUS voluit) mirari potius liceat, quam imitari. Sapientis esse nôsti tempus ipsum, quod plebejorum ingeniorum remedium esse solet, antevenire, et dolori ipsi nascenti occurrere: Cum efficere lacrymis nostris non possimus, ut infecta fiant, quae DEI consilio,
Placuit ei, inquit, lugere filium, luget ut nemo. Placuit statuas ei et imagines quam plurimas facere; hoc omnibus officinis agit. Illum coloribus, illum cera, illum aere, illum argento, illum auro, ebore, marmore effingit, etc.
Qui, si fato, inquit, concederem, justus mihi dolor etiam adversus Deos esset, quod me Parentibus, liberis, patriae, intra juventam praematuro exitu raperent: Non ita filius Tuus, DEI jussui obtemperare eximie doctus. Neque hoc citra rationem: Cum mortem non tam claudere vitae januam, quam aperire probe cognitum haberet: Felicius longe (ob spem aeternae vitae certitorem) quam vel Epaminondas ille Lacedaemonius; qui, spiritu deficiens, ad amicos querentes: Non est, in quit, ô charissimi, finis vitaemeae, sed melius et altius initium: Nunc enim vester Epaminondas nascitur, cum sic moritur. Etenim ut satis vixerimus, inquit Romanus Sapiens, nec anni nec dies faciunt, sed animus.
Neque cujusquam mors est immatura, qui totam vim bene vivendi, in animi magnitudine, et omnium rerum humanarum contemptione ac despicentia, inque omni Virtute positam habet: Quod de filio Tuo vere praedicari, ipsâ invitâ cogitur fateri invidiâ. Cum primis vero Christianorum illud pectori suo infixum habuit profundius, quod Chrysostomi tempore legimus usitatum; cum in CHRISTO obdormientes non mortuos, sed consummatos dicere solebant. Recte igitur, qui cito ita est defunctus, cito habetur consummatus. Omnium autem maximi fecit illud Principis Apostolorum, (nam sacras literas, patris exemplo, diurnâ nocturnaque versavit manu) quod, quam diu sumus in hoc corporis non domicilio, sed tabernaculo, a DOMINO JESU peregrinamur divulsi; propius vero cum eo jungendi post exitum, quem Fidei obedientia obsigillaverit. Sed quo me rapit praeclarae mortis illius consideratio?
NOn me cohibeo a scribendo, V. Cl. tametsi locus, ubi jam es, et res, in quibus versaris, leviora haec non facile admittant Publicae enim curae Te habent, et vereor, calamo aut verbis obstrepere in hoc, ut sic dicam, negotiorum pelago laboranti. Non indecore tamen heic immodestiam hanc mihi deprecari visum, quod in ipso itineris procinctu, a domesticarum quoque rerum dispositione avocatus, hoc oneris a me receperis, idque per alienam manum, quod fortassis a propria aequiore, si non magis benevolo animo, recepisses. Pudor
MIre me affecisti Literis tuis mellitissimis, Blansdorfi Nobilissime. Ita enim cum styli elegantia accuratâ, singularem humanitatem et de statu rerum hodierno judicium tuum defecatum spirant, ut incertus sim, quam virtutem in Te potissimum admirari debeam. Certe omnes ita exosculor, ut ceu pignora tum amoris in me tui sinceri, tum etiam affectus praeclari erga statum publicum certissima habeam. Macte hac virtutis laude, Vir literis et prudentiâ eminentissime, et dona DEI tam largâ manu Tibi concessa publico impendere persevera. Literas Tuas ad N. N. in transitu per ministrum ipsi reddidi, et, si fieri poterit, de caussa Tua ipse illum compellabo. Commodius autem et majori cum fructu, si quid mei est judicii, fieret, si literas ad eum dares; quas ipsi redderem, pluribus coram caussam Tuam commendando. Neque dubito, quin acceptas eas habiturus sit, praesertim ubi Latinas viderit, quarum est amantissimus. Nudius tertius a Nobili et Rever. Dn. D. Hoe Literas accepi, in quibus omnem pacis spem in solo DEO ponendam censet, Teque plurimum salvere jubet. Vale, Vir Nobilissime, et me, quod facis, ama. Dabam raptim Francofurti ad Moenum d. 27. Julii A. C. 1633.
JUre Tibi quodammodo succenseo, Vir Clarissime, quod in hoc publicorum negotiorum fastigio animum ad communia et privata haec accuratissimo responso demittere voluisti. Tantum enim abest, ut in hoc genere Te paria mecum facere voluerim, ut potius mihi jam venia petenda sit, quod Tibi Viro occupatissimo negotium facessere et meditationum haec sublimia ad leviora ista flectere non dubitârim. Mihi tamen responsum illud cum tanto benevolentiae et officii adfectu conjunctum vel hac de caussa gratissimum fuisse, scias, velim, quod inde respondendi occasionem nactus, Te de desperato N. N. reditu, eaque de caussa jam nobis recta ad magnum illum rerum nostrarum Atlantem, N. N. properandum esse, monendum duxi. Scripsissem equidem eo, quo voluisti, tenore ad Heroem illum, nisi besternâ nuptiarum molestiâ (amicis enim ut nôsti, interdum indulgendum est) in multam noctem producta, accuratiori, ut oportebat, scriptioni importune intercessisset. Adde, quod hae literae cum superioribus, et iis, quae memoriae sublevandae caussâ a me habes, in illius locum, si Tibi videtur, substitui possent. Pluribus, patientiâ tuâ, Vir Clarissime, non abutar, ideoque Te Salvere et valere, neve ad literas hasce tantillum responsi parare ausis, ex lege mandatoque amicitiae nostrae severiore voce edicit, jubetque
Norimbergae, 30. Julii, Anni 1633.
Tui amantissimus, de Blansdorf.
P. Scr. Et jam scribendi finem feceram Vir Clarissime, cum me praeposterae tergiversationis poenitere cepit, quod nimirum, posthabitis aequissimis monitis tuis, ad Illustrissimum Virum illum aliquid literarum dare noluerim. Emendationis notam hoc epistolio vides, quod tuo arbitrio, aut datâ occasione reddendum, aut vindicibus flammis abolendum vindicandumque omnino permitto. Illud enim tanti non aestimo, ut velut intra manum natum, augustissimos Herois illius vultus offendat, immo me praebitâ ad denegandum ansâ cum veteri illo sublimianimo dicere potius quam queri discat:
In hac aequissima petitionet amen sui rationem haberi mallet.
Tui amantissimus de Blansdorf.
HAerentem me fluctuantemque, an ad Te scriberem, Vir Illustrissime, eaque, quae a Te, N. precibus impetrare vellem, animo diutius; volventem,
magnopere Terogat.
Illustriss. Dominationis Tuae humillimus Cliens Johan. de Blansdorf.
HIs te sciretantum velim, V. Cl. per Illustrem Dn. a N. certum mihi ad mutuum colloquium locum Herbipolim constituisse. Sed propter non condictum inter nos statum diem utriusque desiderium irritum cecidisse. De negligentia quadam mea Vir Perillustris ille non immerito mecum expostulare posset, nisi latissimam, ut vos JCti loquimini, culpam F. literis, quibus de obitu illius ex promisso moneri poteram, imputari cogerer. Inde enim factum est, ut nobis citius prope de reditu Francofurtum constiterit, quam ut de abitu Augustâ certi quicquam habere potuerim. De hoc ideo Te certiorem reddo, ne forsitan negotioli mei curam omnino deponens uberiorem de eo tractationem in meam praesentiam differas, aut differri permittas. Quo minus enim vel ad proximas nundinas, (quem sensum forte meis, quas hac occasione ad illum dedi, literis accommodare posset) illi morem geram, praeter itinerum pericula occupatiunculae quaedam, eaedemque, ut sic dicam, catenatae, volenti quodammodo manus injiciunt, detinentque. Pluribus Te, Vir Cl. alioquin in publicis maximo Reipubl. Christianae commodo occupato, immorari desinit
Norimbergae 20. Augusti, Anno 1633.
Tui Studiosissimus de Blansdorf.
NObilissime Domine Blansdorfi, etc. Nisi prudentia et aequanimitas tua tam probe cognita mihi esset, solicite laborarem, quibus excusationibus negligentiae culpam apud Te deprecarer. Verum, cum de animi mei promptitudine
EX nuperis meis, cum ad illas Tuas, quas Perillustris Dn. N. mihi reddidit, respondi, non dubito, quin intellexeris, ut literae Tuae ad N. N. tunc temporis per Secretarium, cui eas etiam atque etiam commendavi, traditae nondum fuerint. Interea vero a Secretario, quem dixi, repetii, et nudius tertius illâ occasione, cum de caussa Reipublicae, in audientiâ, quam vocant, cum Ipso coram et oretenus conferrem, ipse tandem in manus N. tradidi, et ut caussam Tuam aequissimam commendatam habere velit, Tuo nomine rogavi: Idque in praesentia Perillustris N. cum quo alias de caussa Tua agere hactenus mihi non contigit. Quid responsi daturus sit N. expecto, qui se lecturum literas Tuas recepit: Neque intermittam ulterius per occasionem sollicitare, et caussam Tuam etiam praedicto Dn. N. Romano more, hoc est, optimo commendare. Id quod hac occasione, cum Dn. N. domum redire cogitat, significandum Tibi duxi, ad cujus officia omni studio semper sum Paratissimus.
d. 29. August. 1633.
P. S. Stateram hisce adjunctam, et paucos ante dies heic impressam, quin gratam habiturus sis, nullus dubito. Lege, et judica.
NE occupationes tuas, quibus, V. Cl. ob publicas curas adhuc distineris, iterum interpellarem, hactenus secundas Tuas, (do Tibi Pömerum
Norimbergae 3. Septembr. Anni 1633.
de Blansdorf.
P. S. Pro Statera transmissa gratias ago. Eam eo avidius perlegi, quod cum Autore quondam Mediolani familiarissime vixi. In ea autem omnia aequo examine ita expenduntur, ut Libramentum in neutram partem propendere videatur.
DIu est, cum ad Te scripturio, V. Cl. verum ne plane vacuus rerum et inanis ad Te properem, sustinui hactenus manum pronam scribere, dum nimirum ab amico uberiorem scribendi materiam expecto. Longius tamen silentium, ut cum Reip. Vestrae detrimento conjunctum, e re Vestra non esse puto, quo sit, ut fugiente quodammodo calamo memoriam tuam de praecipuis sermonum, quos Illustribus II. Viris Vestris paulo ante discessum meum in aedibus publicis Te praesente mecum conserere placuit, heic saltem requiro etc. Publica non tango. In Conventibus tamen nostris, dum altcr alterum sine fructu hactenus excipit, immo alter in alterum annui curriculi more, quo verno tempori aestas, huic autumnus succedit, alterno tenore desinit, et rursus, incipit, haud magna mihi spes est. Adde, quod omnia, acribus initiis, incurioso fine peragi videmus:
25. Febr. 1634.
LIteras Tuas Spartanâ brevitate succinctas, sed rebus exuberantes, Nobilissimis Dominis Duumviris legendas dedi, qui affectum Tuum erga Rempublicam nostram gratissimum habet. De Fridlandii metamorphosi stupenda, jam, credo, inaudivisti, quae ficta fabula non est, sed historia certissima, testibus oculatis fideque dignissimis confirmata, ita ut in dubium amplius vocare non liceat. Agnoscis providentem DEUM neque exemplum Aelii Sejani ignoras, eandem fortunam experti aliorumque quos antiqua et recentia Historiarum monumenta loquuntur. Mutationes haut vulgares exemplum hoc magnum portendere videtur. DEUS Opt. Max. omnia in bonum nostrum et pacem communis Patriae dirigat! De Conventibus nostrorum ita est, ut scribis: alius alium, ut dies diem, trudit. Ego vix ac ne vix quidem obtinui, ne hac vice N. denuo ablegarer. Animo pacis negotium cogitanti Salviani illud obversatur: Ideo fit, ut pax contra non sit, quia sic agitur a Nobis, ne expediat rem accipere, quâ deteriores sumus. DEUS tandem per filium mediatorem clementer nobis adsit, cujus tutelae Te commendo. Vale Dab. V. Non. Martii, A. C. 1634.
P. S. Amicus noster haud e multis, Nobiliss. Dn. Pömerus, salutem et officia adscribere jussit, qui nunc occupationum mole distractus ad Tuas respondere non potuit. Dn. Virdungus pro dedicatione, quam nôsti, ooo thaleros accepit. Si quid amplius impetrandum censes, ne, quaeso, cessa.
ET ipsae literae tuae, Vir Clariss. mihi gratae, et caussa, quae Te impulit ad scribendum: Nobilissimorum enim Duumvirum hac in me fiduciâ nisi afficerer, inhumanus sim, immo expers omnis adfectus. Igitur tam amice provocatus eodem animi motu, quo hactenus adversa Reip. Vestrae me tulisse nôsti, me jam prospera et commoda illius optimi, ut sic dicam, affectus obviis ulnis amplexurum credas, velim. De publicis an propter itinerum pericula hisce paucula committam, haereo quodammodo. Sed quid in hanc animi mentem apud amicum deponam? Incendio intestino paullatim consumimur, oleumque et opera ad alendum hunc ignem suggeritur passim. Sic nobis ardentibus alii vicinorum rident, alii spectant, alii miserantur, sed miserantur tantum. Numen illud supremum est, qui punitum it nostram noxam. Feramus igitur necesse est, aut nesit, serio emendemus. Privata si nostra introspiciamus, itidem miseriae, confusio, labor et languor. Exploramur nimirum per has afflictionum flammas,
Tui studiosissimus, q. n.
P. S. Nobilissimos Dnn. Duumviros, da veniam, ut per Te salutem. Dn. Pömerum autem, ne de responsione admodum laboret, moneas, velim, amicissimamque salutem nuncies, et Dn. Virdungo per occasionem eandem transmittas. Mirari autem satis nequeo ab Heroe illo, Parnassii hujus alumni non eam, quam expectabam, rationem habitam. Ministrorum avaritiae hoc, quicquid est, imputandum censeo. Ut tamen optimus et eruditissimus Vir ille commendationem meam aliquid ponderis habuisse videat, post unam atque alteram de praepostera hac parsimonia apud conscios habitam querimoniam, Noribergam reversus, poenas alienae avaritiae ipsemet luere non defugiam.
LOngum sileo, fateor, et in aere Tuo sum. Nam ad binas Tibi responsum debeo: Sed quia invitus pecco, facile veniam spero, praesertim apud Te aestimatorem aequissimum. Quod enim hucusque conticui, voluntati meae adscribi non debet, quandoquidem studium nostrum, quod Reipublicae laboribus deditum nôsti, multa impedimenta fortuita fraenârunt. Accedit, quod nihil suppetebat, quod scriberem: Simulque occupato Tibi gravissimarum publicarum rerum curâ obstrepere verebar. Cumprimis vero me Tibi probabit Symmachi illud ad Helpidium: Non ex officii raritate amicorum religio et cura pendenda est, quia plerunque scribendi cupidis defit occasio, nec tamen amicitiae memoria temporali filentio consenefcit. Ita nimirum etiam alieno patrocinio negligentiae macula eluenda mihi est. Amplissimi Dnn. Duumviri cum Pömero nostro honorificentiam salutationis adjungere jusserunt. Quid de reditu tuo spei nobis esse debeat, ni grave est, quaeso, scribe. Negotium remunerationis, de quo scripsisti, lente vel potius omnino nihil procedit: Quâ fati sinisteritate, nescio. Vale Dn. et Amice plurimum honorande, et nos, quod facis, ama. Dab. Norib. XII. April. A. C. 1634.
IN hoc ipso epistola tua peccat, V. C. quod ob prolatum hactenus responsum peccati quid agnoscit. Nam praeter tuas occupationes aliâ excusatione non opus erat. Si Tu tamen Juris et Aequi sacerdos, (et cur de tali Judice non optime judicem?) sic aequum bonum censes, ut in talibus amici nunquam non habenda ratio sit, non longas a Te epistolas exigo, tria verba sufficiunt, quibus in scribendo quidem, at non in amando, amici posthabitâ memoriâ, cessatum constet. Nam desiderare et meminisse amicitiae quoque cultus est. Adfectu igitur et cogitatione saepe inter nos loquamur, et, si stylo interdum, eâ lege tantum, ut non nisi necessario scribas, cum nimirum valde vacabis, aut, si id rarum, cum valde voles. Ego quidem eam mihi duriorem dico, et non nisi valetudinis caussâ excusari volo, sed non aeque propter argumenti inopiam, quam purum putum salutationis desiderium sublevaverit. Quid quod de ea jam non immerito conquererer, nisi de reditu meo certior reddi velles, de quo tamen nihil adhuc certi promittere ausim? Praeterquam enim quod Reipubl. hujus commodis, quorum caussâ nunc quinque menses heic haerere cogor, hoc tempore deesse nollem, viae praeterea adeo intutae sunt, ut sine aliquo magno praesidio iter jam impune non tentaverim, scilicet hae temporum turbae immani homicidiorum et rapinarum consuetudine in habitum versa inter plurima mala hanc quoque labem morum induxerunt, ut homines nescio quomodo feroces et pravos, immo incuriosos Deorum hominumque reddant. Equidem iis, qui eum imperio praesunt, nihil imputo, unde tamen haec belli flagitia, eorumque caussae, ipsorummet indagini permitto. Sane qui futura prospiciunt, evacuationem peccantium ejusmodi humorum non nisi in celeri medicina ponunt. Sed quod remedium inveterato quodammodo malo par videbimus, nisi pax aliqua salutaris aegro subveniat? Aliquis quidem de ea heic sermo, aliqua spes, caussam spei tamen, aut certi aliquid, nisi quia utrinque expedit, nondum video. Adde quod illa mihi semper ambigua erit. Interea hostis supra spem progressus faciens, immane quantum invalescit, ubi nos e contrario propemodum similes illis, qui Mandragoram biberunt, torpentes jacemus, immo per pacis haec vana simulacra nobis blandientes, tandem (sed faxit DEUS, ut vaticinando errem) in hoc veterno obruemur, nisi fortassis annonae slagella, quae indies acrius ferire incipiunt, utrosque ad eum finem ducat, et hac correctione ad beatam illam Irenen compellat. Sed desino ejusmodi querelarum, cum pleraque in privatis quoque expectationem nostram frustrentur. Nam quod lentorem remunerationum Vestrarum obiter
P. S. Ne nihil in hoc otio agere videar, ad ineptias usque dilabor, cujus specimen his adjunctum vides. Pauci versiculi sunt, quos insolito furore amici caussâ nuper effudi. An Musis et Apolline propitiis, Tu videris. His melioris notae scriptum addidi, quod Tibi tam cum Dn. Virdungo nostro, (quaeso optimum Virorum nomine meo salvere et valere, et ad proximam Academiae Vestrae solennitatem tuendae rei familiaris subsidii quid ab Amico praesente, dummodo per praedones illos tuto ire et redire dabitur, expectare jube) commune vellem. Sed tamen pomposa et inania haec titulorum, quos pagina prima praefert, non agnosco, ne quis nescius erret.
Dn. Heinhoferus enim emblemmatibus cuivis metallo artificiose incisis ad admirationem usque delectatur.
SAlutem et observantiam. Nobilissime Dn. a Blansdorf, Amice honoratissime. Arthritidis dolores, qui me aliquandiu lecto affixerunt, impedimento hactenus fuere, quo minus ad acceptissimas tuas literas singulari humanitate et suavissimâ styli elegantiâ exosculandas, ut debui voluique, rescribere mihi licuerit. Nunc divinâ opitulatione dolorum cruciatu liberatus, invalidus quidem adhuc, sed praefatâ DEI veniâ convalescendi securus, officii mei desideratissimi rationes diutius protelare nolui, et vel hanc valetudinis meae spem conceptam significandam Tibi duxi. Ad publica enim cum sanitas nondum plane in concordiam mecum redierit excurrere nequaquam lubet, quae etiam aliunde Te in publicis quotidie occupatissimum latere non possunt. Illud potius scribo, quod Virdungus noster, cui proximas tuas legendas dedi, Liberalitatis tuae novâ promissione mirum in modum recreatus fuit, id quod ex illis, quas ipse ad Te his inclusas dedit, uberius cognosces. Amicae salutationes, quas Nobilissimor. Dnn. Duumvirorum honori impertis, illis sunt acceptissimae, quas non tantum Tuo nomine dico, sed etiam ex ipsismet literis tuis mellitissimis legendas offero. De Magno illo N. quo Ehingeri erudita pietas virtutem tuam condecoravit, gratiam habeo, pro quo munere acceptissimo vicissim Tibi offerrem, quae nuper in Academia nostra, cum tres Doctores renunciarentur, fortunae Fridlandiae memor, de casibus nov-antiquis similibus disserui, nisi rationes mihi constarent, quae ejusmodi scripta hoc tempore non publicanda suadent. Manuscriptum si aliquando ad nos reversus legere volueris, lubentissime communicabo. Vale, Vir Magne, et quod facis, amare me persevera. Dab. Norib. prid. Kalend. Junii, A. C. 1634.
UT ante septimanas aliquot Virdungi nostri literas, quibus Liberalitatis tuae fores pulsavit, Tibi transmisi, ita nunc ejusdem ipsius has grati animi testes sereno, ut soles, vultu accipies. Singularem Te mereri laudem fatebuntur omnes, quotquot Virtutem tuam nôrunt, idque tam diu, quamdiu inter homines aestimabitur Virtutis honos. Quin et in coelesti illa domo, aeterna Te edes manet. De rebus nostris bellicis (ô utinam aliquando pacis) multa hîc
NOn dubito, Vir Clariss. quin memoriâ teneas, quae nuperrime expositore sive, ut sic dicam, interprete mearum necessitatum Dn. N. inter nos acta. Propter moras igitur, quas aerarii Praefectos trahere video, Nobilissimos Dnn. Duumviros recta adeundos, eorundemque auctoritatem implorandam cenfeo. Injunxi itaque jam dicto Dn. N. ut ad jussa paratus Tibi in hoc negotio ad eum, quem ex pacto convento mihi persuadeo finem perducendo crastino die deesse nolit. Subactus necessitate fatali quadam voluntati Nobilissimorum Virorum, quibus, ut inaudivi, tertiam summae partem in proximum mensem differre placuit, morem hoc tempore gerere nequeo, alioquin, toties monitus, tam diu ab incepto destitissem. Sed ne V. Cl. otio tuo abuti videar, paucis, et quidem summopere a Te peto, ut praeviâ mei officiorumque meorum studiosissimâ commendatione summos hosce Patronos meos, eâ, quâ polles, dicendi Suadâ, ad consensum totius summae, (quae tamen praesentibus necessitatibus meis adeo non sufficit, ut etiam anni tam praeteriti reliquator sim futurus) ita ut de ea nihil omnino decedat, lubens permoveas.
10. Januar. 1635.
Tui amantissimus de Blansdorf.
COnfido, me DEUM iratum non habiturum, quod Vobiscum (sontica caussa est) hodie sacris operari non licet. Praeterquam enim, quod propter frigus hoc acriori aeri non impune me committerem, hesternâ praeter omnem opinionem latâ repulsâ totum corpus ex occulta quadam ad nuncium illud commotione adfectam brachii partem hacce nocte, quam non tam inter variarum
Tuiamantissimus.
E museo 11. Januar. 1635.
Eâ, scio, polles animi magnanimitate et constantiâ, ut nullus casus, qui humanitus contingere potest, generosam mentem tuam e solio possessionis suae deturbare possit. Unde nihil dubito, quin, ubi primos motus, quos hesterna relatio, primâ auditione Tibi peperit, strenue sedaveris, et, quae Virtus tua est, Te ipsum recolligendo impetum fervoris superatum iveris, facile de Te ipso quasi victoriam reportaturus sis. Praesertim quum repulfa non sit, quam Tu interpretaris, sed amicae dilationis amica petitio, quam N. N. necessitate Reipublicae coacti hoc tempore nolentes significari Tibi mandârunt. Atque ita quidem, ut de mediis satisfaciendi admodum sint solliciti, quibus ego succenturiare porro quoque pro virili non desinam. Et ut heri initium, jussu illorum, haut omnino frustra feci, ita cras, volente DEO, continuabo, propediem, quid effecerim, Tibi significaturus. Interim tuum erit, cum animo tuo ita in gratiam redire, ne quid valetudo tua, nondum usquequaque confirmata de novo, vel ex recidiva, ut Medicorum filii loquuntur, detrimenti quid accipiat. Incendium nocturnum sine dubio multorum animos consternavit. DEUS avertat pericula peccando promerita, et misericordiae suae Divinae, hoc est, infinitae scuto protegere nos dignetur, cujus gratiae Te etiam atque etiam animitus commendo.
SAlve, Vir Clarissime, et pro bono hujus diei auspicio praeteritae noctis pervigilii deliria mecum ride.
MICHAEL VIRDUNGUS.
Per anagramma, omissâ aspiratione et I literâ pro Y Graeco, permissione Poeticâ, positâ, quam tamen non nisi nocturno furore sive pervigilii delirio correptis indultam puto.
LIRICUS AD UNGUEM.
Ut autem tui risus quoque particeps fiam, puero nomine meo horâ undecimâ ad prandium promittas, peto. Sobrium illud erit, nec Te tamen cum fame dimissurum. Convivas habebis illustres foeminas duas e tuis Collegis unum, Professorem Altorphinum itidem unum, et Dn. N. Herbipoli nuper reversum. Ut igitur auriga tuo commodo paratus se sistat, eundem puerum tribus verbis monebis. Vale.
S. P. Reverende et Clarissime Dn. D. Calixte. Decennium est, cum in Academia Julia ejusdem convictus apud Cornelium Martini p. m. usus familiari amicitiâ nos conjunxit, quae, tantum abest, ut locorum intercapedine vel silentio longiori cessaverit, ut potius apud me, dum nunquam non memoriam Tui recolui, indies magis magisque confirmata sit. Et sane in virtutem peccarem tuam, si aliud de Te persuadere mihi vellem, et vel tantillum de mutua constantia et humanitate tua erga me dubitare. Fecit autem amor iste, ut dum saepius de pietate atque eruditione tua singulari cum aliis collocutus sum, laudes tuae meritissimae Nobilissimis Dnn. Scholarchis Reipubl. nostrae innotuerint, vel potius jam antea notarum a me facta repetitio desiderium apud illos auxerit, dotibus istis tuis in Academia, quam habent, Altorfina utendi fruendi. Quandoquidem igitur Cathedra Doctoris Theologiae in dicta Academia, quam non ita pridem Sacra Caes. Majest, uberioribus privilegiis motu proprio exornavit, jam vacat, dictae huic functioni primariae Te praeficere vellent, si et animum apud nos cum Tuis vivendi haberes, et dimissio ab Illustrissimo Principe bona cum gratia
S. P. Clarissime et Consultissime Dn. D. Richtere, Domine et Amice plurimum honorande. Quo saepius veteris nostrae familiaritatis recordatus sum, eo gratiores fuerunt tuae ex tanto temporum et locorum intervallo litterae. Quas quum legerem, haut sine magna animi voluptate intellexi, Te non modo pristinae amicitiae memorem hactenus esse, sed omnes veri et sinceri amici numeros explere. Neque enim leve esse duco, quod Nobilissimis Viris Scholarchis per Te commendatus ad Theologicam Professionem in Academia Altorfina obeundam expetor. Equidem, ne quid dissimulem, inclutam Rempubl. Vestram, non nisi ex fama mihi cognitam, tacito quodam adfectu semper sum prosequutus. Nam de pietate, prudentia, virtute, eruditione et humanitate Vestratium, in primis eorum, qui ad clavum Reipubl. sedent, ea sive rumore publico sive Amicorum relatuaccepi, ut non potuerim non amare et venerari. Quin hoc quoque dudum mihi persuasi, quam Vestri in rebus civilibus sunt moderati et publicae tranquillitatis studiosi, tam cupidos quoque esse concordiae Ecclesiasticae, et odisse inutiles rixas et superfluas contentiones, per quas non mitigantur mala publica, sed exasperantur. Malo igitur a Theologo scripturarum sensus perspicue explicari, historiam et antiquitates Ecclesiae illustrari, doctrinae capita solide probari, quam dissentientes quoscunque conviciis proscindi, aut inferis devoveri. Per decennium equidem in hac Academia id egi, ut quantum eruditione tantundem quoque moderatione juventus nostra proficeret, et dissentientes vi potius argumentorum, animique lenitate ad veritatis agnitionem adduceret, quam abigeret contumeliis. Neque vero per Dei gratiam frustra fui. Non desunt autem,
SAl. et Officia Clarissime et Consultissime Vir Dn. et Amice plurimum honorande, Spero jam redditas, quas ad Te dederam, ipsis Eidibus sextilibus. Interea Norimbergâ venit peculiaris homo eadem de caussa a Vestris ablegatus. Nollem factum. Plene enim totam animi mei mentem Tibi exposui. Et etiamsi maxime velim, hodie tamen calamitas domestica non sinit me certius aut accuratius quicquam respondere. Oro litteras vel earum argumentum cum Reverendo Viro M. Johanne Fabricio et Clarissimo D. Noesslero communices. Nam isthoc quoque pacto illis Viris nostri amantibus et perquam humaniter amiceque scribentibus responsum fuerit. Oro id etiam, ut quam primum fieri potest, ipse mihi respondeas, et quod benigne promisisti, quae mea scire refert, exponas. Persuasum habeo, Te non minus praestando promtum, quam promittendo, et si aliter existimem, peccem equidem in humanitatem et Virtutem tuam. Nolo igitur pluribus rogare, ne tuam fidem videar vocare in dubium. Vale, et me, quod facis, ama, Helmstadi in Academia Julia XIII. Kal. Septembr. 1624.
SAl. et Offic. Reverende et Clarissime Vir, Dn. et Amice plurimum honerande. Si vel nuper sponte meâ de tua ad nos vocatione scripsissem, vel etiam hasce literas sine jussu Superiorum ad Te darem, sollcitâ, fateor, oratione diuturni
S. P. Clarissime et Consultissime Vir, Domine et Amice plurimum colende. Cum ante bimestre Jenâ ad nos et in meas quidem aedes commigraret civis noster Felix Schallerus, Theologiae Studiosus, ex eo semel atque iterum de Te tuisque rebus sciscitatus sum. Is vero quum referret, quae cuperem audire, haut mediocriter laetatus fui. Inter calamitates enim, quas nunc integro triennio perpessi sumus, solatio mihi magno fuit recordatio Amicorum, quos olim studiorum societate nobis conjunctos diversis in locis quasi sepositos mihi habere videbar. Collegae mei plerique Brunsvigam et ad alia loca tutiora se receperunt, ego fere solus in statione mansi, quam mihi deserere religio fuit. Divinae vero benignitati gratias maximas, et quibus persolvendas nunquam ego par ero, debeo, quod in media belli flamma me incolumem et indemnem praeftiterit, ita
SAl. Amplissime, Clarissime et Consultissime Vir, Domine et Amice plurimum colende. Quum durante hoc apud nos decennali bello ex occasione aliquando ad Te scripserim, num literas acceperis, equidem nescio. Imo, quae temporum est perversitas, suspicari licet, non accepisse: Nihil enim hodie frequentius, quam literas in via perire. Ego sane in hac nostra, quin communi totius Germaniae calamitate Tui aliorumque, qui procul absunt, Amicorum saepe recordatus sum, et Deum, ut eos servaret, precatus. Vos e malis et praesertim bellica tempestate nunc emersisse, laetus lubensque accepi, atque eo nomine Vobis ex animo gratulor. Nos adhuc densae cingunt nebulae et dirae circumstrepunt procellae. N. die superioris mensis 24. totum Suedicum exercitus, qui in vicinis provinciis hactenus fuerat commoratus, et incumbenti Electorali Saxonico locum dabat, ad Urbem nostram adduxit, et prope moenia castra posuit. Meas aedes 40. equis et totidem hominibus opplevit, quos integrum triduum alere coactus sum, ferocientes interim et noctu non minus quam interdiu pergraecantes. Duxit etiam hac exercitum Tillius, duxit Pappenheimius, neuter mihi molestus fuit. Primus in meas aedes ejusmodi homines immisit N. Evangelicus scilicet mihi pro defenso hactenus pro mea virili Evangelio mercedem rependens. Caeterum uti ad cum modum primus vim mihi fecit N. ita spero gloriam eam, solum illum manere, nec temere repertum iri, qui istam comitatem cupiat imitari. Sed hisce narrandis molestiam Tibi forte creo: Delectationis sane nihil adfero. Quod has autem scribam, in caussa est Reverendus et Praestans Vir M. Justus Gesenius, Brunsvici ad S. Magnum Pastor, auditor olim
S. P. Reverende et Clarissime Dn. D. Calixte, Amice plurimum honorande. Anni sunt decem et unus, cum ad ultimas meas nihil literarum abs Te accepi. Neque dubito, quin si quas ab eo tempore ad me dedisti, injuriâ belli intestini, quo nihil hactenus tutum fuit, perierint. Quanquam vero exinde de amore tuo erga me dubitare nunquam mihi contingit, tamen nova illius significatio, quam proximis tuis literis in caussa Dn. Gesenii dedisti, non potuit mihi non esse acceptissima. Atque eo magis ad
S. Amplissime, Consbltissime et Excell. Vir, Domine et Amice honorande. Equidem fateor, me officio literis veteres Amicos, quos inter praecipuos Te sane cum paucis aliis numero, invisendi non admodum diligenter fungi. Quin hodie indiligentiam eam vel fovet, vel auget, quod per iniquitatem temporum multae literae frustra scribuntur et mittuntur, neque in manus eorum, quibus destinatae sunt, perveniunt. Quum tamen nactus modo sim, cujus operâ recte redditum iri nullus dubitem, nempe eximium juvenem vestratem Johannem Kreiselmannum, nolui intermittere, quin hac occasione, si nihil aliud, Te saltem salutarem, veterisque amicitiae memoriam refricarem. Quanquam alias nunquam eam intermorituram esse prorsus persuasum habeam. Gratulor autem Vobis statum rerum haut paullo meliorem, ut ex vestratibus intelligo, quam fuit ante aliquot annos. Faxit DEUS, ut brevi Vobis integra felicitas redeat, et toti Germaniae sua tranquillitas! Nos quidem quiete modo fruimur: Quam tamen certam et diuturnam promittere nobis non possumus. Turbant subinde commeantes hinc inde Legiones: Turbabat in primis superiore hieme
S. P. Reverende admodum et Excellentiissime Vir, Amicorum honoratissime. Menses nunc sunt decem, quum literas tuas per Kreiselmannum nostrum accepi: Ad quas etsi serius, nunc in valetudine, nunc Reipublicae occupationibus impeditus, respondeo, ejus tamen non uno nomine acceptissimas mihi fuisse scito. Tum quod veteris amicitiae nostrae memoriam tam jucunde mihi refricabant, quam non in ultima folicitatis parte positam semper habui. Tum quod civem nostrum, quem dixi, LL. Candidatum doctissimum, tam diligenter mihi commendâsti, cujus studiis et conatibus laude dignis, quamvis ipse meâ sponte faveam, tamen vel tuo etiam nomine pro virili nunquam deero. Equidem non parum in promovendis ejusmodi ingeniis melioris luti publicae calamitates, in quas infelicissimi belli intestini diuturnitas nos praecipitavit, pertinacius nos morantur, et fere spem omnem eluctandi magis magisque nobis adimere volunt. Sed Numinis auxilio operam dabimus, quantum lic et, ut etiam hac in parte contra malorum lernam audacius eundo vel vincamus, vel ne vincamur prorsus, Divino praesidio fulti constanter laboremus. Faxit DEUS, ut serio nobis curae sint, quae ad pacem nostram faciunt: Ne toties ad meliorem frugem temporariis poenis provocati, Servatoris misericordiâ abutamur, et tanquam deplorata mancipia collecto adversus verbera collo, minus quam Phryges, sapiamus. Quin potius tot tantisque plagis afflicti, ut etiam Aegyptii videri possimus, vel tandem ad manum Domini percutientem respiciamus pariter atque resipiscamus. Ad hunc vero scopum feliciter attingendum utinam plures tui similes misera Germania nostra antistites haberet, quorum sale populi stultitia condiri posset! Sed haec
EN Reverende et Excellentissime Dn. D. Calixte, Amice plurimum honorande. Praesto nunc, quod ante octiduum ad Te et Cl. Dn. D. Hornejum scribebam, et cum occasione ista, quâ Serenissimorum Principum Vestrorum Legati hinc domum proficiscuntur, (faxit DEUS, ut quam fortunatissime!) argumenta illa amoris in Vos mei mitto. Digesta, inquam, Pietatis, et Orationum mearum Decadem: Quae ut pro vestra in me benevolentia boni consulatis, rogo. Volo enim, ut altera duo exemplaria Viro, quem dixi, Reverendo et Excellentissimo D. Hornejo reddi cures, eumque, ni grave est, a me salutes. Salvere Vos jubet noster Lampadius, Principum Legatus Amplissimus, qui Collegis suis domum euntibus ob caussas publicas gravissimas, etiamnum heic moratur, expectans, quid de Comitiis Ratisbonensibus futurum sit. Vale. Dab. calamo admodum festinante. Noribergae ad d. 6. Kalend. Julii A. C. 1640.
SAl. Amplissime, Clarissime et Consultissime Vir, Domine et Amice longe carissime et plurimum honorande. Si quid aliud hoc certe, quod ingenii et pietatis tuae monumenta et quidem a Temetipso transmissa, videre et legere licuit, gratissimum fuit. Gratias ago relaturus, si qua fuerit referendi opportunitas. Utinam autem post tot tantasque strages et calamitates Germaniae sua tandem redeat tranquillitas, per quam et studia literarum recte excoli et collapsum Pietatis exercitium restaurari possit. Vestras M. Johannes Fabricius, quem mihi commendâsti, sinon alio, velhoc solo nomine, quod a Te commendetur, mihi foret carissimus: Caeterum ea est illo in Juvene animi probitas, ea modestia, discendi cupiditas et industria, is denique in optimis sacrisque literis profectus, ut nequeat amore et benevolentiâ indignus haberi. Agit apud nos alius quoque civis vester, M Balthasar Seuffertus, et ipse etiam tantae arboris neque degener, neque poenitendus surculus. Gratulor equidem Urbi vestrae tales alumnos, quos ci aliquando et ornamento fore et emolumento certo mihi videor posse promittere.
REverende admodum et Excellentissime Vir, Amice plurimum honorande. Ex animo Tibi opto
SAl. Amplissime, Clarissime, Consultissime et Excellentissime Vir, Domine et Amice multis nominibus amande et honorande. Si, quantum Te amo et
S. P. Magnifice, Amplissime et Consultissime Vir, Domine et Amice plurimum honorande. Anni plusquam XX. sunt, ex quo inter nos primum contracta est notitia, cum una hîc ad summum Virum Cornelium Martinum viveremus. Etsi autem ex eo tempore litterarum nihil alter ad alterum dedimus: Non dubito tamen veteris illius amicitiae nostrae memoriam etiamnum apud Te conservari. Ego quidem Te, quem, ob insignem doctrinam et virtutem, olim magnifecerim, postea ex animo elabi meo nunquam passus sum, cujus rei testes habeo cives vestros, quotquot interea hîc nobiscum vixerunt: Nam et quid ageres, diligenter sciscitatus fui, et cum ea referrent, quae optaveram, non levem inde voluptatem percepi. In primis autem Reipubl. Vestrae gratulatus sum, cum eam tua operâ in maximis negotiis feliciter saepe usum esse cognoscerem. Necex alia quam hac occasione post tot annos mihi nata est haec epistola: Nam cum Johannes Kreiselmannus saepe haec eadem ex me audivisset, jamque reditum in
SAl. et Off. Vir Reverende admodum et Excellentissime, Amice plurimum honorande. Literae tuae perquam mihi fuerunt jucundae, quas mense Augusto anni praeteriti Kreiselmannus noster mihi reddidit. Sed cur tam sero, inquis, respondetur. Certe ingratus sim, si amicitiae nostrae immemor, quam ante annos 26. in Academia Julia bono DEO contraximus, virtutem tuam rariorem insuper habere velim. Haec igitur excusationis meae summa est, quod non voluntatem, sed occupationes meas antevertisti, cui porro invaletudo quoque accessit, quae me ab eo tempore, quo tuas accepi, aliquoties lecto affixum tenuit. Dolores sunt arthritici, qui me ante annos novem, cum Lipsiae Ordinum Evangelicorum Conventui Reipublicae nomine interessem, primum correptum, singulis postea annis magis magisque afflixerunt et etiamnum affligere perseverant, reliquiis articulorum robur debilitantibus maximopere. Sed ut DOMINO placuit, ita factum est, fiatque etiam posthac: Sit nomen DOMINI benedictum; cujus favorem et clementiam ut Tu quoque, Amicorum charissime, exorare mihi ne dedigneris, oro. Principibus placuisse Viris non ultima laus est: Ita omni animi contentione gratiam illorum promereri decet, id quod mihi curae erit, quamdiu animam in suo tabernaculo divertere supremus Imperator permiserit. Hactenus cum Legatis Amplissimis Principum Vestrorum Serenissimorum, qui hodieque apud nos morantur, familiariter viximus, quos inter magnus est Lampadius, quem, ut nôsti, itidem Academia Vestra olim Amicum mihi fecit, cujus amor erga me, ut video, cum annis crevit. Eum heri tristi nuncio de obitu filioli recens nati graviter perculsum dolemus. Sed quae ipsius pia est magnanimitas, non nisi quod DEO visum est, sibi quoque bonum videri pectus vere Christianum sinit. Ita enim in Divina voluntate nunquam non acquiescere praeclare didicit. Tui et Calixti nostri, Doctorum Theologiae, quos Germania hodie habet, summorum (patere, ut pro libertate mea sincere dicam, quod vere sentio) mentionem facimus saepissime, eamque non nisi, ut debemus, honorificam: Quibus colloquiis, crede mihi, nihil habeo jucundius, nihil acceptius, nihil optabilius. Misissem Tibi dudum, quae semel iterumque in lucem prodire permisi potius quam curavi, nisi Bellonae tam diu occasionem omnem commode munuscula ejusmodi mittendi ademisset. Speramus tamen fore, ut vel cum abitu Legatorum, quos dixi, Nobilissimorum, quod diu volui, efficere tandem possim. Nunc hoc Te rogatum eo diligenter, ut nostratem M. Johannem Fabricium, quem in numerum convictorum tuorum, ut audio, non ita pridem recepisti, favore tuo ita complectaris, ut olim a Cornelio nostro, Viro incomparabili, erga nos factum meministi. Mereri hoc mihi videtur ardor juvenis ornatissimi, qui Patris, Theologi antehac apud nos sine pari, filius haud degener. Theologiae studere cupit solidius, more, quo Tu et Calixtus docere magnâ nominis Vestri gloriâ hactenus consuevistis. Neque beneficium conferes homini ingrato, quem Romano more, hoc est, optimo commendatum Tibi volo. Quin et ego me Tibi ob id debitorem fatebor lubens. Vale, Vir Clar. et nos ama. Dab. Noribergae ad d. 18. Junii A. C. 1640.
S. P. Amplissime, Consultissime et Excellentissime Vir, Domine et Amice vetus, ac plurimum honorande. Mirifice me delectârunt litterae tuae, tum quod insignem in nos spirabant amorem, tum quod ea nunciabant, quae magnae voluptati erant: Nihil enim cognitu jucundius esse potuit, quam quod de tua et
MAgnifice, Consultissime et Excellentissime Vir, Domine ac Fautor plurimum observande. Et merita in me tua et singularis studiorum Theologicorum ac pietatis amor non concedunt, ut quandoquidem facultas datur, Te Exercitationis meae de Igne Purgatorio expertem esse patiar. Et quid magis optem in quaestione tam nobili et tanti momenti, quam ut accuratioris judicii tui hîc particeps reddar, ut cognoscam, quid in ista materia adhuc ulteriori disquisitione indigere censeas. Sane hac fini ad Te, quicquid est hujus industriae meae, mitto, etiam atque etiam rogans, ut nisi molestum est, quid adhuc requiras, et de Tota exercitatione censeas, certiorem me reddere ne graveris. Caeterum de recuperata valetudine etiam atque etiam Tibi, Vir Excellentissime, gratulor, et ex animo voveo, ut clementissimus Pater coelestis Te patriae ac familiae tuae diu sospitare ac servare velit! Vale, Fautor venerande, et iterum atque iterum salve, quin etiam, nisi grave est, Excellentissimum ac Celeberrimum Virum Dn. Dilherrum verbis meis quam officiosissime salvere jube. Hannoverâ proprid. Palmarum Anno 1643.
SAl. officiosissimam. Reverende admodum et Excellentissime Vir, Amice venerande. Cumprimis de supremis honoribus, quos in Facultate, quam vocant, Theologica non ita pridem es consequutus, jam diu vero est, quum meritus es ante coeteros, etiam atque etiam Tibi gratulor, et ut diu istis salvus, laetusque fruaris, ad gloriam Servatoris nostri Jesu Christi, inque Ecclesiae ipsius, quam proprio sanguine sibi vindicavit, emolumentum, animitus opto, voveoque. Pro dissertatione etiam tua Inaugurali gratias, quas debeo, ago magnas, et affectum tuum in me toties jam ante mihi probatum, nunc vero tam luculenter demonstratum denuo, unice exosculor. Quo vinculo Tibi vicissim sim obstrictus, probe novi, operam daturus sedulo, ne de grato hoc animo unquam Tibi dubitare liceat. Nequaquam vero is sum, qui, quod putas et petis, de Differtatione illa tua Theologica, quam de Purgatorio accuratissime scripsisti, judicare
QUaesivisti nuper ex me, Eruditissime Richtere, quomodo a Jurisconsultis contra naturam esse servitus dicatur: Cum Philosophus Politicorum primo, servos nasci et naturâ esse, dicat. Cujus rationibus (ut est naturae quidam quasi genius et idea rationis Aristoteles) ita commoveri Te memini, ut illi subscribendum putares. Ad hanc ego quaestionem, toties et voce et scriptis ab omnibus vexatam, ut respondeam, quemadmodum oportet, utriusque prius institutum, tum Philosophi tum Jurisconsultorum, erit expendendum, ut intelligatur, quomodo tam hic quam illi servum considerent et servitutem. Quia multis est persuasum, simpliciter pugnare id, quod dicitur ab Aristotele, cum eo, quod verissime est dictum a Consultis Legum. Alii ita frigide conciliant utrosque, ut Neronis thermas celebrare videantur. Nostro autem tempore ulium aegrê aut
Cui non dictus Hylas puer: Hoc est, qui non quaestionem istam attigerit, sine ullo, quantum ego quidem judicare possum, successu, quamvis non sine animis et contentionibus. Quare quia difficultas potissima in mente est Philosophi, eam primo ostendemus, ac deinde cum Justiniano et reliquis conciliabimus. Aristoteles quemadmodum in libris Politicorum agit de Republica, ita libro omnium primo, quia methodo procedit ibi analyticâ de civitate tantum deque partibus illius agit. Hartes civitatis, quoad materiam, (nam de forma, quae est Respublica, libro primo non agit) sunt hae: Servus, Dominus, Maritus, Foemina, Pater, Liberi. Ex quibus totidem imperia nascuntur: Herile, Nuptiale, et Patrium; quae primo statim capite, adversus Platonem ostendit, a Politico, Regio et aliis specie differre. Hoc ut probet, id, quod fieri in Physicis consuevit, (ubi nisi res ex naturae initiis compositae in partes dividantur minimas, eaeque partes considerentur, quam vim habeant, intelligi non potest) composita, ut ejus utar verbis, usque ad ea, quae jam amplius composita non sunt, dividit secatque. Et in primis ipsa elementa sive partes illas, tum per se consideratas, tum collatas inter se, a natura esse docet. Per se, exempli gratiâ, foeminam naturâ, servum naturâ esse: Collatas inter se, ut si ea jungas, quae disjungi in familia non possunt; foeminam cum mare, servum cum domino. Nam ut a natura est foemina, et qualitatibus a mare separata est foemina, ita et a natura est servus, et a Domino separatus qualitatibus est servus. Collatas inter se, ut si ea jungas, quae conjungi in familia oportet: Foeminam cum mare, servum cum Domino. Nam ut a natura est foemina, ita a natura est, quod foemina conjungitur cum mare: Et ut a natura est servus, ex opinione Aristotelis, quam explicabimus, ita a natura, quae nihil frustra agit, hoc quoque est, quod servus conjungitur cum Domino. Rursus quemadmodum a natura est, quod, quae propria sunt foeminae, mas appetat: Ita a natura est, quod, quae propria sunt servi, qui ad serviendum a natura factus est, requirat Dominus. Talis autem servus est, de quo primo libro agit Aristoteles. Ad conjunctionem illam spectat illud axioma, primo conjungendos esse, qui non possunt a se mutuo distingui. Ad partes ergo singulas quod attinet, ipsumque totum, cujus causa partes sunt et quod esse prius dicitur quam partes, (quemadmodum civitas prius esse dicitur quam domus, domus quam servus aut foemina: Quia, toto sublato, tolluntur partes, partibus quibusdam sublatis, non tollitur totum) singula eorum esse a natura docet Aristoteles: Ac de civitate quidem: Omnis, inquit, a natura est civitas. De Servo aliquoties, in primis sex capitibus, aliquem naturâ esse ser vum. Et haec de singulis. Quae cum iterum conjungit, hanc conjunctionem esse probat a natura. Idque in societate prima, quae â natura est;
Nihil siquidem sic efficit natura, quemadmodum ferrarii Delphicam conficiunt machaeram parce ac restricte: Verum unum causa unius. Foeminam et marem, procreationis;
Quia scilicet ad imper andum iis natus videretur. Quod profecto multum, imo plus, quam dici potest, valet apud omnes. Nulla res tam violenter movet nos in scena, quam cum Hecubas, Andromachas et omnes illas Libertatem esse naturalem. Institut. De Jure Person. et Florent. ff. De Statu Hominum. Unde ea definitio, in qua hoc dicitur, desumpta est. Idem ait Aristoteles. Hominem nimirum, qua est homo, esse liberum. Quia Quia quod ad jus naturale attinet, omnes homines aequaeles sunt. Et a Justiniano Institut. De jure naturali. Et civili jure et natur ali omnes homines initio liberi nascebantur. Quod omnino nusquam, ut opinor, Aristoteles negavit. Nam quis nescit, aliud naturae jus esse, ut accipitur ab Ulpiano, aliud naturam, ut accipitur ab Aristotele? Jus naturale dicitur ab Ulpiano, Lex, quae cum homine coeteris est animalibus communis, ut Plutarchus illud vocat. Quemadmodum non tantum homines, sed aves quoque et pisces libertate istâ naturali fruuntur; quasi ex naturae lege. At Aristoteli Natura est facultas naturalis; ex qua actus postea extunditur. Ex hac Aristoteles definit servitutem. Quid igitur in mentem venit Vasquio, Jurisconsulto, cum impietatis Aristotelem accusat, qui naturâ, hoc est, facultate naturali inter se distinguit homines? Cum praesertim mentem Aristotelis aut non inspexerit, aut scopum ejus non expenderit.
Jure natur ali neminem servire? Si quidem ipse opponit id, quod vi fit, et quod jure, idque in hac quaestione. Ut cum ait sexto capite: Iis, qui in servitutem rediguntur, si praesertim nati sint ad libertatem, vim inferri. Ex quo manifestum est, hoc eum velle: Graecos propter naturales facultates comparatos esse ad libertatem, Barbaros ad servitutem. Quia, quod Sallustius praeclare, animi imperio, corporis servitio magis utimur. Qui ingenio excellit, sicut Graeci, nascitur ad imperandum: Qui corpore, ut Barbari, idoneus ad servitutem. Quot nascuntur bajuli, qui corpore stupenda faciunt: Quot illustres animae, quarum omnis vis in parte praestantissima consistit? Utri ad imperium nascuntur? Utri facultatem serviendi a natura habent? Tales erant servi Scytharum, de quibus Herodotus: Qui, cum bellum dominis inferrent, flagro monebantur, cui rei essent nati. Sed illustrius exemplum libro decimo et octavo Justini habes, de Stratone: Qui, cum solus inter servos viveret ingenuus, solus omnes, tanquam Deus quidam inter homines, solertiâ excedebat. Quid quod idem Aristoteles agnoscit servum lege, sive Libertatem esse facultatem naturalem; sicut in eadem definitione Florentinus? Ita sane: Sed
Naturâ civitatem esse. Quod ut probet, Hominum causâ omne jus constitutum esse dicitur. Et carum causâ etiam de Rebus agitur et Actionibus. Ideoque servitutem non considerat, ut ministerium; neque dominium, ut imperium; quod ab Aristotele est factum. Sed considerat jus illud, quod in servitute et in libertate est. In quo jure rursus non consideratur servi qualitas, natura aut proprietas: Non consideratur servi officium, ut in familia, actus aut operatio; sed conditio et status. Hoc apparet satis ex V. lib. 1. Pandect. tit. e quo iste, qui de jure personarum, quod, ad definitionem servitutis, etymologiam attinet et modum, est desumptus, qui inscribitur, De Stat. Hom. Agit ergo Aristoteles de qualitate Servi, quâ est servus: Florentinus, Cajus, Marcianus, Ulpianus, Imperator, de conditione servi, seu de statu. Apparet hoc ex definitione servitutis, in qua Constitutio vocatur: Servitus est constitutio. Atqui qualitas, de qua jam agimus, et quo intendit Aristoteles, non constituitur: Sed contra innascitur. Quippe ut in oculo facultas naturalis ad videndum; sic in famulo, ut eum Aristoteles considerat, facultas naturalis est ad serviendum. Eam constitutionem contra naturam esse dicunt. Item servum, qui naturâ liber est, constitutione ista juris gentium, (quae sunt verba Florent. ff. De Statu Hominum) alieno contra naturam subjici dominio. Quod ex origine ipsa vocum, et quam vocant veritate, probat. Servi ex eo appellati sunt, quod imperatores etc. Et: Mancipia vero dicta, quod ab hostibus manu capiantur, qui a Graecis vulgo In servorum conditione nulla est differentia. Marcianus: Et servorum quidem una est conditio. Negat uterque servos dividi. Quomodo? quod nimirum ad conditionem quod ad statum. Ex quo satis planum est, quod dicebamus. Nam quis neget, servos facultate dividi? Alius enim nascitur, ut currat: Alius, ut bajulet; Alius, aliud ut agat. Neque minus actu differunt et opere: Alii enim coquunt; alii pinsunt; alii verrunt; alii aliud agunt. Et hoc est, quod Aristoteles: Alia aliorum servorum sunt opera, nonnulla magis necessaria, nonnulla magis henesta. Quod et hoc vulgato probat versiculo: Sed ut in familia, qui tergunt, qui pinsunt, qui verrunt qui spargunt, non honestissimum servitutis locum tenent: Sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dederunt; ipsius civitatis locum pene infimum obtinent. Et paulo ante: Atque ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, sed tamen servi; Atrienses ac Topiarii, etc. Ita Athenaeus notat, quosdam ex Romanis decem, alios viginti servorum habuisse millia. Alios nimirum Balneatores, alios Nomenclatores, alios Offarios, alios Structores, alios Praegustatores, alios Ostiarios, alios Cursores, alios Lecticarios, alios Arcarios, et similes. Quid? an non Columella, in singulis villarum operis, singularem animi ac corporis requirit habitum. In magistris pecorum, sedulitatem et frugalitatem: In bubulco, praeter mentis indolem, vocis vastitatem pariter et corporis. Jam proceritatem in aratore cum ob causas alias, tum, ut arando, inquit, stivaepene rectus innitatur. Contra vero in vinca, non altos, verum lacertosos, sicut ipse loquitur, et latos, exigit. Atque, ut sedulitatem in pastore ac frugalitatem curâ aliquis fortasse efficaciat ac educatione: Ita vastitatem bubulci, aratoris altitudinem, vineatoris latitudinem, nemo efficit, sed a natura accipit, et pro singulorum naturali aut potentia aut corporis habitu singulis admovet operibus, eodem omnes jure et conditione, non eodem modo a natura comparatos. Alius ergo est conditione servus, de quo Imperator: Hoc est, factus jure gentium, quem non minus Aristoteles agnoscit; alius naturâ, de quo Aristoteles. Qui nec jus in libertate spectat, nec in servitute, sed in homine et familia (quae prima est societas) potentias ad imperandum, aut ad serviendum naturales. Sicut et easdem locum in Republ. habere ostendit. In qua alii ad parendum, alii ad serviendum nascuntur; hoc est magis a natura sunt idonei. Jam quod attinet ad servos, quas considerat Justinianus, ii ratione Aliquem ad servitutem, aliquem ad imper andum nasci; sive: Nasci servum, nasci dominum; vel: Naturâ servum esse et dominum. Ait enim istâ lege fieri interdum, ut, qui natus sit ad imperandum, serviat. Exempli gratiâ: Cum Caesar Julius Dictator captus fuit a piratis; pone a Scythis fuisse captum: An quis dubitabit, nisi plane stolidus ac demens, Caesarem ad libertatem, istos Barbaros ad servitutem potius fuisse natos: Atque ita vim naturae fieri, quae nihil agit frustra? Ut Platonem, ut Diogenem, ut Epictetum, aliosque veterum omittam, quos injusta atque violenta servitus oppressit, cum ad libertatem essent nati, quot praeclari hac aetate viri ad triremes et servitium a Turca sunt damnati? Ut infelix Magius, vir magnus et excelsi animi, qui in servitutem ab eodem hoste primum est redactus; mox excoriatus. Quare non pauci quoque ex recentioribus, inter quos Bodinus, qui libenter bellum Aristoteli indicit, hoc concedunt. Concludamus! Omnes naturali jure esse liberos, vult Ulpinianus. Aristoteles hoc nusquam negat. Homines differre qualitatibus,
eum, qui servire dignus sit. Ille autem est, qui corpore et animo ad servitutem est comparatus. Sicut pluribus ostendit quinto capite. Imperator ait, nullam esse differentiam servorum. Verum addit, in conditione; quod et Marcianus addit. Igitur excludit, cum hoc dicit, facultates naturales, et officia servorum, quae Oeconomus considerat; ipsi quoque Jurisconsulti, aliis in locis passim agnoscunt. Ita habes in Digestis, Atrienses, sive, Atriarios, ut eos vocat Ulp. ff. Nautae, Caupones, Stabularii. Ita Dispensatores, Insularios, Villicos, et alios, apud Alphenum. l. in lege censoria ff. De Verb. Sig. Ita Topiarios et Saltuarios apud eundem. l. cum quaereretur. ff. De Legat. et Fideic. tertio. Ubi et eosdem, conditione, re, usu ac ministeriis distinguit. Ait enim, Topiarium ornandi, Saltuarium autem tuendi et custodiendi fundi magis quam colendi, paratum esse. Ita Notarios, apud Paulum. l. Lucius Titius ff. De milit. testa. Ita Diaetarios, non semel, ut et alios non paucos passim. Ut Aquarios, Suppellecticarios, Nomenclatores, Fornicatores, Muliones, similesque sine modo. Quorum nemo
An idcirco pugnat hoc cum mente Aristotelis? An idcirco locum nullum habet ille Euripidis?
Hoc est, qui ad libertatem natus est, cum sit servus statu? Adde, quod jus illud, de quo loquitur Justinianus, ante annos 400. fere apud Christianos defecit: Quae ab Aristotele tractantur, nostris moribus et consuetudine, etiam nunc locum habent. Natura enim non mutatur: Ut nec illud, quod ab ea initium atque
DOctissime Richtere. Cum variae sint scientiae, quarum cognitio humano generi divinitus concessa videtur, tum nulla est nobilior, nulla dignior homine eâ, quae non frustra a Philosophorum principe prima Sapientia vocatur. Vel quod sine ea reliquarum perfecta esse cognitio non potest, ac ne verba quidem, quibus reliquae utuntur, sine hac commode intelligi queunt, ut quae hujus causâ ab hac ipsa exponantur; vel quia longe supra caeteras est posita, mentis humanae fastigium et contemplationis apex, quam quod capite secundo hujus disciplinae a Philosopho dicitur, Ernestus Sonerus, Praeceptor olim tuus, cujus commentationes mire nobis placuerunt, sicut olim, ita nunc e re communi esse judico, ut cum cura ac diligentia edantur. Illustrabit enim iste labor eos, qui in Aristotele vagantur, revocabit eos, qui in vasto illo quaestionum fluctuant Oceano, ad portum eruditionis et conclusiones definitas; eos denique, qui compendium requirunt Philosophi, brevitate illâ instruet, ac praeclara illa disciplina, quae tot Professores nunc, quot candidatos, habet, informabit. Quod si, praeter hoc judicium, nostram insuper requiris operam, quicquid possum vel consilio vel re, libenter eo conferam, ut scriptum hoc typographorum arte et industriâ cum publica utilitate
NEque is ego sum, Richtere praestantissime, ut Amicorum cum illorum absentia memoriam ex animo deponere soleam; neque eae sunt virtutes tuae, ut vel negligentibus excidere possint: Ad has autem virtutes singularis quoque tua in scribendo accessit diligentia, ut mihi, quod ad singulas non responderim hactenus, una tantum supersit excusatio; quae, si quid judicio, multarum instar est. Quippe cum ex Anglia primum mox discessurus, deinde autem ex Gallia, incertus, quam diu mansurus eadem in urbe, literas ad nos dedisses, malui officio supersedere scribendi, quam ut meae aut errarent, aut in aliorum manus pervenirent. Qua de re quidem, quanquam ne nunc quidem certi quicquam habui, malui quicquid ejus esset futurum, semel experiri, quam amori meo, quo Te semper prosecutus sum, insigni atque in primis singulari, vim inferre. Hac lege, ut si alibi Te istae deprehendant, certo scias, me, ubi de adventu in patriam tuo certi quid cognovero, neque officio scribendi, neque omnino ulli, quod eximia a nobis tua expectare possit indoles, defuturum esse. Expectabo igitur, ut bonâ fide hoc e tuis intelligam; ne uterque saepius, ego frustra scribendo, Tu nequicquam nostras expectando, operam ludamus, hoc praesertim tempore, quo et multa sunt, quae scribam de hac subita mutatione nostra, et omnino utriusque interest, ut quae ab utroque scribantur, tuto ad utrumque perveniant. Mi suavissime atque eruditissime Richtere, iterum atque iterum vale, et nos ama. Lugd. Bat. 14. Octobr. Anno 1618.
EAm silentii tui caussam fuisse, Heinsi Excellentissime, quam ego semper suspicatus sum, videlicet non mei oblivionem, sed quod, ignorans ubi locorum degerem, errare tuas aliorumve in manus pervenire noluisti, ex literis tuis, quas 21. Januarii Stylo Juliano in patria accepi, singulari cum laetitia intellexi; ignosce, quaeso, si liberius paulo urgentiusque tuas desideravi; meoque in Te amori imputa, cui excusando, si quid tamen excusationis opus habet Plinii illud ad Paulinum suum, usurpare mihiliceat: Iniquus est amor interdum, impatiens saepe, semper. Nunc vero, cum ante bimestre in patriam reversus fixam sedem habeam in aedibus paternis, injurius sim in constantiam amoris tui, si ut literarum colloquio amicitiam nostram ab interitu vindices, pluribus te rogare velim: Quanti literas tuas faciam, neque Tu sermone adulatorio ex me cognoscere cupis, neque ego significare sincere et re ipsâ animum hunc ut praesens olim, ita absens quoque testari Tibi malo. Porro subitam istam Hollandiae mutationem admirari satis nequeo, de qua quia tuto nunc ad me scribere potes, largiores literas a Te expecto, in primis vero de Hugone Grotio, admirandae eruditionis et scientiae Viro, certi quid ex Te cognoscere cupio, cujus fortuna iniquior, incredibile est, quantum me afficiat. De Synodo etiam Dordracensi omnium optime tuae me certiorem reddere poterunt. Apud nos nulla nova sunt, nisi nonnullis praeclaris Viris magnaeque in Republ. nostra authoritatis Academia Vestra prae aliis quam optime commendata est, qui unice desiderant, ut pax et concordia Bataviae tandem reddatur, quo tuto pignora charissima Scholae Vestrae concredere possint. Ego, ne meum statum nescias, nunc hoc ago, ut patriae advocando inserviam. De Soneri Metaphysica quid fiat, scribas, velim, et quid expectare debeamus paraphrasi tuâ, quam Aristotelis Politicae debes ex promisso. Adjunxi hisce exemplar Disputationis meae inauguralis, quam, quia a me venit, gratam habeas, et si bonas horas aliquando non bene collocare libuerit, perlegas, rogo. Suas etiam meis adjunxit D. Remus, mi charissime et observandissime Heinsi, iterum atque iterum Vale, et me mutuo amore persequi perfevera. Noribergae 29. Januarii secundum fast. Julian. Anni novi 1619. quem Tibi totique Bataviae faustum ac felicem ex animo opto, atque voveo.
DUm ad proximas meas, quas ante duos menses ex patria ad Te misi, responsum expecto, Burckardus
P. S. Carmen, quod Sponsus petii, maritus accipiam, aeque gratum habebo.
EXpecto hodieque responsum ad binas meas, quas ab eo tempore, quo in patriam reversus sum, ae Te, Heinsi Excellentissime, exaravi, quibus nunc tertias addo, et ut Tu de una tandem, quod dicitur, fideliâ plures parietes dealbes, rogo, praesertim, quia in illis, quas ante annum ad me misisti, cum me adhuc Lutetiae haerere putabas, promisisti. Te, si de reditu meo in patriam certi quid cognoveris, et qui tuae commode ad me peryenire possint, frequentiores ad me missurum esse. Scripsi autem, ni fallor, jam semel atque iterum, ut literas tuas vel Elzeverio, ad nundinas Francofurtenses abeunti, dares, vel quod singulis septimanis, imo diebus abs Te fieri potest, ad Lambertum
VEniunt ad Vos, Heinsi Excellentissime, Domine et Amice plurimum honorande, tres Studiosi, Juvenes Noribergenses, nomine Leonhartus Grundherr, Albertus Poemer et Georgius Scheurl, in quibus Tibi commendandis M. Tullium imitabor, qui cum Lacedaemonios Sulpicio suo commendare deberet, scripsit: Lacedaemonios commendatione apud Sulpitium non egere. Ita ego (ut parva magnis comparem) non inepte: Noribergenses commendatione apud Heinsium non egere. Sic enim benevolentia tua singularis, quâ erga me aliosque patriae meae cives usus es, de Te sentire jubet, cujus recordationem apud nos nulla temporis longinquitas, nullave fatorum offensio delere poterit. Sunt autem isti, quos vides, Senatorum e patricia familia in Rep. nostra filii, genere, virtute, ingenio clari, et, quod caput rei est, liberalium disciplinarum amantissimi, qui amore scientiae exules inter extera literarum emporia Lugdunense Vestrum omnium primo eligere voluerunt. Hos, quin non tantum singulari benevolentiâ excepturus, sed etiam, quacunque in re opus suerit, ope et consilio adjuturus sis, injurius sim in virtutem tuam, si dubitare aut longiori sermone abs Te petere velim. Atque illud quidem non tantum, quam diu nobiscum vivcnt, sed etiam, ubi plus ultra aliquando progredientur, in Angliam dico, ubi amico cuidam Oxoniensi, Romano more, hoc est, optime abs Te commendari
CLarissime Richtere, quos commendâsti nuper mihi nobiles Adolescentes, eos, vel commendationis tuae causâ, vel quia id merentur, omni comitate ac benignitate habebo. Scio enim fieri non posse, ut qui Tibi placent, ulli probo aut erudito displiceant. Eas literas, quas nuper studioso cuidam ad me perferendas dedisti, decimo post mense accepi. Ex eo nôsse potes, quam tradantur nobis diligenter, quae a Te mittuntur. De Galeno merus error est. Magnus Vir fuit Falckenburgius, et qui plurima in iis libris annotavit, qui in Bibliotheca nostra publica servantur. De Galeno noli credere. Exemplar, quod habemus, nunquam ille vidit. Professor ejus gener meus fuit: Magni illius in Anglia, qui exemplo suo docuit, quam fragili loco starent potentes: In ea autem nihil annotatum praeter illa, quae in ipso Galeno observatione digna sunt: Et si quae occurrant ex Autoribus, aut si quae ex antiquitate, qualium ille plenus est, observat,
P. S. Scito nuper me titulo et stipendio Consiliarii aulici a Sereniss. Suecorum Rege donatum esse.
TRiennium est, ni fallor, cum Adolescentes aliquot ex patria nostra ad Academiam Vestram abeuntes virtuti tuae commendavi, et quidem, ut postea cognovi, non frustra, siquidem pondus habuisse apud Te commendationem istam, tum per literas tuas tum aliunde mihi innotuit. Etsi autem pro officio isto nullas Tibi hactenus scriptione gratias egi, animo tamen habui maximas, illamque virtutem tuam apud alios, quotiescunque occasio sese obtulit, debitâ laude depraedicavi, adeo quidem, ut nunc alii, quibus itidem apud Vos aliquandiu commorari animus sedet, idem a me petere non dubitârint. In primis vero harum lator Georgius Hieronymus Marstaller, Noribergensis Juvenis, tam genere quam virtutis atque eruditionis laude apud nos cumprimis conspicuus, Virtutum tuarum praeconio, ut ille Miltiadis trophaeo excitatus, me quasi proco, aditum sibi ad Humanitatem tuam aperiri voluit, id quod, tum quia ille re verâ dignus est, tum ut ego diuturno silentio meo aliquando finem imponerem, animumque hunc in Te colendo atque amando constantem testarer, Juveni optimo mihique amicissimo denegare nec debui, nec volui. Rogo itaque, ut eum pro consveta humanitate tua excipias, et ad conversationes familiariores interdum admittas, quo facto ipse perspicies, quam non proletario more illum commendârim. Jam semel atque iterum in Philosophia Jurisque studio in Academia nostra Altorfina singulari cum laude publice disputavit, et nunc cum arte Juris privati, Historiarum atque Politices studium, hoc est, alteram Juris nostri partem conjungere satagit, in quo Te ductore non vulgares sibi profectus pollicetur. Cognatus est Clarissimo Remo nostro, ex cujus commendatitiis plura forsan intelliges. Familiae etiam Baudewinorum, quae Coloniae, et in Urbe Vestra moratur, notus, et ni fallor, affinitate junctus est. Quicquid officii huic praestiteris, non ingratum, nec unum, sed multos, quos inter et ego, Tibi obligabis. De statu Germaniae nostrae proh dolor! jam diu nimium quam turbulento, ut et de Republica et Academia nostra, si quae scire cupis, hic ipse abunde Tibi narrabit. Quae apud Vos nunc sit rerum facies, quam bella et conspirationes deformare conando pergunt, certi quid ex Te cognoscere velim: Vix credis, quam falsa veris fama eundo misceat, unde beneficio me afficies singulati, si certi quid de statu Vestro ad me perscripseris. Jam antea, si memoriam recte consulo, Tibi significavi, ut ego ante reditum in patriam Basileae in decurias Doctorum Utriusque Juris, postea domi in numerum Advocatorum receptus fuerim. Interea etiam in numerum Consiliariorum Reipublicae nostrae adscitus sum, in quo munere, ut nôsti, raro mihi ad priora humaniorum literarum studia recurrere,
ETsi nihil responsi ad nonnullas commendatitias meas abs Te, Vir Amplissime, accepi; haud tamen negligentiae vel officii oblivioni, sed negotiis potius gravissimis, quibus nunquam non destineris, tribuo, cujus rei vel hoc Tibi fidem faciat, quod literis meis Te interpellare unumque post alterum virtuti tuae commendare non cesso. Et hos enim, quos vides
CUm ante biennium Georgium Hieronymum Marstallerum, concivem meum, Tibi, Vir Nobilis atque Amplissime, commendârim, factum est, ut Pater illius, Vir optimus, scire nunc desideret, quam bene filius officio suo in studio literarum functus sit, et num eâdem diligentiâ, quâ Altorfii coepit, in Vestra quoque Academia sit versatus. Rogavit itaque, ut hac de re apud Te inquirerem,
AMplissime Vir, Gravissima, quae fere annum integrum grassata hîc est lues, me, cum aliis quibusdam, Hagam Comitum ad menses aliquot ejecit. Quo, etiam reversus, gravibus de causis, saepius redire sum coactus. Ita factum, ut ad tuas nihil hactenus responderim, quem et veneror, ut debeo, et diligo, ut soleo. De praeclaro Juvene et rarissimi exempli Marstallero noli dubitare, quin et valeat et vivat, et, si quisquam in hac nostra Academia, patriâ Parentibusque dignum se praestet. Praeter enim summam morum elegantiam ac suavitatem, quam in eo cives quoque nostri admirantur, eâ est industriâ atque eâ assiduitate in studiis, ut cum alii nonnulli
ETsi pluribus annis literarum officium inter nos cessavit, nihil minus tamen quam amorem mei apud Te desiisse aut diminutum suspicor. Persuadet hoc mihi virrus tua singularis, quâ, quos semel amare haut temere incepisti, non nisi constanter amare perseverare soles, fidemque faciunt monumenta ingenii tui
NObilissime et Amplissime Domine. Nunquam ex hoc animo gratissima, suavissima ac etiamnum post tot annorum absentiam praesens Richteri mei delebitur memoria. Cujus rei, quoties occasio se offeret, rem ipsam testem, hoc est, promptam voluntatem studiumque bene de Te tuisque merendi, semper exhibebo. Illustri Baroni ab Herberstein, quem commendare nobis visum Tibi fuit, omnem operam, officia omnia, quicquid denique expectari a me poterat,
VIx credis, quantum voluptatis ex literis tuis, ante trimestre ad me datis, perceperim. Etsi enim ob tabellarii properantiam verbis erant breviores, affectum tamen antiquum prolixe satis, imo abundantissime spirabant, quem ego gratissimum longe ex intervallo quasi ardentius amo, et simul exosculor animitus. Et plane mihi accidit, cum eas legi, quod illis solet, qui Amicos ex longo itinere reduces avidissime amplectuntur. Nam diuturnum amici silentium peregrinationi longinquae comparari nôsti, quâ finitâ eo magis gaudere solent amantes, quo diutius desiderio capitis dilectissimi tenebantur. Quibus verbis vero gratias Tibi agam, quod commendationem nostram tantum ponderis apud Te habere sinis? Certe animum gratissimum Tibi spondeo, quem nunquam non ad officia quaecunque pro virili experieris vicissim promptissimum. O utinam occasio nobis daretur, hoc ipsum praestandi facto potius quam verbis. Sed virtutis tuae est interim animi promptitudinem boni consulere. Annotationes tuas in Testamentum Novum, de quibus salivam nobis movit Gronovius noster, amoris in nos tui virtutumque praeco felicissimus, propediem videre summopere gestio. Quid sperandum inde sit omnibus, quibus sincerae pietatis et literarum elegantiorum studia cordi sunt, ex Aristarcho tuo sacro, DEUM immortalem, quantae eruditionis libro? conjicere licet. Neque ignoras ipse, in omni genere scientiarum nil nisi eximium ab ingenii tui rarissimi divinis dotibus expectari. Ita enim omnia, quae hactenus abs Te prodiere monumenta publica, sperare jubent omnes, qui illa non nesciunt: Nescit autem nemo, nisi qui virtutem et literas; quarum splendori et emolumento ut quam diutissime inter mortales vivas, DEUM veneror affectu calidissimo, ejusque tutelae Te tuosque etiam atque etiam commendo. Vale, literarum decus et praesidium sine pari,
ALiquot jam sunt anni, quum literarum inter nos commercium cessavit. Sed sine cessatione amoris: Quodquidem de meo in Te affectu certo
QUae olim, quum ante annos XXVII. una suaviter viveremus, mihi auditori tuo Doctor summus, qua publice qua privatim, officia praestitisti, quaeque postea aliis, quos Tibi commendavi, Studiosis, nunc partim Senatoribus Reipublicae nostrae declarâsti ulterius; ambigere me non sinunt, qui nunc quoque
VEnit ad nos vera et expressa eximii Parentis effigies, filius tuus, Te dignus. E cujus subito conspectu dici non potest, quantam praeter expectationem voluptatem coeperim. Petii, ac, si fas est, et pateris, mandavi, jussi, saepe ut nos accederet: Daturum me operam, ut quanti Parentem ejus merito semper fecerim, coram ipse ac praesens intelligeret, de quo brevi pluribus, ut
VIdi, Ornatissime Richtere, specimen typographicum Commentariorum Soneri in libros Aristotelis Metaphysicos; fuitque jucunda mihi ejus partis inspectio. Probo autem consilium tuum in divulgando tam insigni opere. Lustravi enim, ut scis, totum; neque id indiligenter, tum ob argumenti praestantiam, tum ob Soneri, quem juvenem hîc olim novi, famam; tum ob Scherbii memoriam, cujus tanquam Praeceptoris vestigiis insistere Sonerum opinio fuit. Sed miror praeposterum quorundam judicium, adserentium Photiniani erroris fundamenta Metaphysicis istis contineri: Neque enim id magis in hac doctrina verum est quam in Logica, Rhetorica, Poesi. Et revocantur istiusmodi offuciis bona ingenia ab honestis sapientiae studiis: Fit enim, ut verum fugiant, dum falsum vitare student. Certe non magis Socini in faustis erroribus patrocinatur Metaphysica Aristotelis, quam ad Metaphysicas subtilitates explicandas faciunt ineptiae Photinianorum: Nihil enim habent commune. Quocirca recte facies, si Commentarios illos edi cures. Vale.
QUerulos esse eos, qui arcte aman, tum ante prudentium Virorum monitu certaque experientiâ didici, tum nuper ex tuis quoque literis cognovi; quarum jam bis hoc fere unicum argumentum fuit. Bene habet, quod praeverteris: Quid enim me facturum fuisse censes, si certi alicujus tabellarii copia mihi facta fuisset? Nam in incertum mittere litteras, insaniae proximum est. Tu, qui stabili loco non es, et modo Britannos, modo Gallos invisis, atque incertis sedibus vagaris, petis a me, ut ad te dirigam epistolas meas. Ignosce mihi, amicissime Richtere. Non possum operam ludere. Tu Te praesta fixum, et vide, an muneri meo defuturus sim. Sed satis querelarum,
VErum esse, quod vulgo de amantibus dicitur, eos, si quid offendiculae obtigit, oblato auctario vel pusillae basiationis redire solent in gratiam, litesque eorum amoris redintegrationem esse, ipse nune in me acceptis literis tuis sum expertus. Querulus ful, fateor, et
P. S. Dominum Heinsium et alios mihi amicos, si placet, a me saluta. Ad illum, ubi finitâ Synodo liberior erit, Dn. Remus et ego literas mittemus.
DIsputationem tuam, Praestantissime Juvenis, cum honorifica mei nominis appellatione ad me missam, magna cum animi voluptate accepi, majore legi, et maxima subinde eam revolvo. Non enim potui non vehementer animo commoveri, et prae gaudio exsultare etiam, quod, quae de tuo ingenio ominatus semper fueram, ea hoc aetatis vinci abs Te et superari agnoscam, et agnoscant juxta mecum alii, non iniqui, non etiam temerarii rerum judiciorumque censores: Legi enim et testimonium Academiae Lugdunensis Tibi meritissimo tuo tributum, et agnovi non stylum modo, sed et in stylo affectum Heinsii nostri, sibi ipsi in laudibus tuis vix satisfacientis. Macte Tu animo isto, florentissime virtute et doctrinâ juvenis, macte his praeconiis, quae Tibi tot labores diurni et lucubratae noctes peperere, et illis porro sic utere, ut quantum Tu Academiis et Praeceptoribus tuis Te debere gratissimus discipulus profiteris, tantum suo civi debeat Patria, cujus commodis et saluti procurandae Te natum esse juxta mecum intelligis; cui etiam eam de Te jam spem excitâsti, quae de bono cive haberi, a rarissimis autem sustineri potest: Sustinebis autem Tu, si quisquam allus, et ita sustinebis, ut nihil tam arduum, tam difficile aut laboriosum futurum sit, quod virtuti tuae non sit promtum, ingenio facile, industriae expeditum. Vitam Tibi
IN Te, Piccarte Clarissime, quid potissimum admirari ac laudare debeam, dubius haereo, benevolentiam dico erga me singularem, an vero liberalitatem eximiam. Illam enim, etsi jam per multos annos probe mihi cognita atque perspecta fuit, nunc tamen literis humanissimis ad me missis novo argumento declarâsti, ejusque non adumbrata aliqua signa, sed expressissima vestigia mihi ostendisti,
DOmum DEI et Vestro beneficio salvi rediimus, memoriam officiorum Vestrorum et splendidissimae tractationis animo referentes. Gratiis agendis imparem me esse testor, testabor etiam deinceps, etiam illud, victum me non inhonorâ etiam victo victoriâ, hoc est, humanitate Vestra. DEUS Te, Vir Clarissime et Excellentissime, Dn. Affinis amicissime, cum tua Susannula sospitet, et larem Vestram multâ prole augeat, et pleno semper copiae cornu domum Vestram coronet. Ad nugas has nostras divertes suo tempore; nunc enim, scio, non vacare. Tu, Vir Clarissime, et cum Dn. Socero, Dn. Parente et Patruo plurimum a me salve. Tuae Cajae eadem cum osculo nunciato. Raptim titubante ex nuptiis manu. 13. Maji, 1619.
QUod diu jam Tibi debebam, Clarissime et amicissime Vir, id nunc tandem exsequor, postquam enim a Vobis ad nostra reversus sum, vix potui me recolligere, et delicias illas concoquere, et cum stomacho ac valetudine in gratiam redire. Adeo videlicet verum est, quod Pindarus olim argute, cuivis bono duo mala semper colligata esse, et quod Lucretius suavius -- medio de fonte leporum Surgere amari aliquid, quod in ipsis floribus angat. Interim dum corpori restituendo ancillor, animus suavissime sese refecit, cogitatione colloquiorum tuorum jucundissimorum et testificatione affectus tui, quem omni parte, imo singulis pene verbis spirabas. Is quam mihi gratus sit, malo apud alios quam apud Te jactare. Tu constanter feceris, si illum mihi servaveris, et tanto majori cum tua laude, quanto rarius est hoc seculo eundem in omni fortuna vultum tenere, aut prisci candoris regulam observare. Mentiri amorem et speciem pro corpore amicitiae ostendere hodie solent, qui seculo se probare gestiunt, apage! Larvas illas odi ut claustra Erebi, et proximis diebus exemplum hujus improbi moris dedit quidam Noribergae, qui perreptavit domos Patriciorum, et captavit coenulas, ut ibi se magnificaret, ac discipulos ac commensales sibi pararet, mihi eriperet, non invito quidem, sed tamen non probanti has technas. Facile Tibi erit hominem conjicere, qui medius nobis sedit, et aliquoties, cur subtristior essem, ex me quaesivit, neque tamen vel sic obtinuit, quod voluit; sed valeat ille: Nos amemus inter nos sine fuco, et eo more, quem nobis literae nostrae praescribunt. Id quod Tibi ex animo spondeo, testere licet, signate Quirites! Verum audi, Clarissime Richtere. Est, quod Te velim, quodque tuo commodo fieri velim. Accepi nuper Familiarum Patriciarum Norimbergensium insignia cum effigiebus veteris habitus, opus elegans et insigne, id curavi interjectâ chartâ purâ compingi, ut quae de singularum Familiarum origine jam dudum conscripta haberem, eodem referrem, ut sic in conspectu essent. Intellexi autem Origines illas maximo studio et summâ industriâ collegisse Virum Ampliss. cognatum tuum Dn. Molitorem, Reipublicae Nostrae a Secretis Consularibus, Fautorem meum honorandum: A quo si tuâ operâ et autoritate ad dies paucos habere possem, ut quae dam meis adderem, maximo me ab ipso et Te beneficio affectum censerem. Confirmo autem Tibi, nemini communicatum quidquam illorum iri, sed omnia summâ fide apud me futura arcano aeterni silentii obsignata. Fac, sodes, quod potes, sic tamen, ut neminem offendas si invitus id faciat, aut per Superiorum jussum non debeat, carere possum illo, quo dudum carui. De Erycio Puteano memini nobis fuisse sermonem, et scripto illius pro sui defensione adversus
QUid moliatur, Vir Clarissime et Consultissime, Domine et Affinis plurimum honorande, Clarissimus Hofmannus noster, puto Te ex relatione aliorum jam intellexisse, novam scilicet editionem Galeni cum accurata et emendata ad genuinum Graecum textum versione. Ad eam rem conquirit undique subsidia. Intellexit autem in Bibliotheca Leidensis Academiae asservari Exemplar Aldinum, quo usus olim fuerit Gerardus Falckenburgius, ad cujus oram multa Vir summus correxerit et annotaverit, ea unice desiderat, modo, quo hîc in scheda notatum vides. Nunc Terogari, Vir Clarissime, per me vult, ut tantum et ipsi et mihi et bonis literis tribuerevelis, uti per aliquem notum aut amicum id procures et exefficias, spondet pretium laboris, nec in mora erit, ubi voti sui compos factus fuerit. Habes breviter, quid petamus, et eo quidem brevius, quando minus de praeclara tua erga nos et studia nostra voluntate dubitamus. Memores tamen spondemus nos hujus beneficii futuros. Tu vide, Clarissime Vir, quid posis, nam quin velis, nihil ambigimus. Scio, Heinsium in hac re vel esse duriusculum, vel inofficiosum; nolo enim illi invidiae notam impingere. Itaque si posset aliâ viâ conficires, velim; sed Tu videris ea de re. Addo his literis Carmen meum pro Te et Dn. Socero, quod uti ne ingratum habeatis, rogo: Salvene, Viri amicissimi et a nobis tua quoque salveat Uxor cum familia. Bene Vale. Altorfio 1619. 13. Decembr. stylo festino.
Vester omni cultu, affectu et officio
M. PICCARTUS.
REmitto Tibi, Clarissime et Consultissime Dn. Affinis, aeternum mihi honorande, Carmina nomine Amplissimi et Nobilissimi Füreri mihi transmissa, quae perlegi, et quia ita velle videbamini, judicium meum de toto negotio candide ad Vos in charta notavi, quaedam etiam alia, quae videbantur. Vos libertatem hanc aequo animo accipite, et ignoscite: Nihil tamen Vobis istâ meâ censurâ praescriptum volo: Vos de omnibus statuite, ut visum fuerit. Addidi et Epigramma in commendationem operis, Tui mentionem in eo facere nolui, quia ignorabam, an nomen tuum Itinerario praescribatur, quod si ita est, rogo
SPero negotium illud, Amplissime Dn. Richtere, quod tanto omnium applausu fuit approbatum in Comitiis Francofurtensibus et publico Ordinum decreto confirmatum meo rogatu, jam non esse e memoria depositum, aut fore posthae: Nihil sane est, quod ego hisce in locis requirere in tam pia causa possum, quod non obtinere queam; si modo appareret inter Theologos Vestros illa, quam vovere licet, animi in causa tam sancta propensitas: Nescio, quo animo litteras meas, quas ante discessum scripsi, exceperint Ecclesiae Vestrae. Utinam non alio, quam quo scriptae fuerunt, affectu! coram DEO hanc causam agimus, qui secreta cordium novit: Ergo etiam in illo spem habeamus repositam, quae fideles nunquam confusos relinquit. Caeterum de conatu meo, velim, hoc scias, tam apud supremos quam infimos in Ecclesia nostra Ordines, insignem apparere affectus propensionem in hoc proposito; atque magnum in negotio promovendo praeparatis atque inclinatis animis futurum incitamentum; si resciverint nostrates, Ecclesiae Vestrae Antistites a consiliis et deliberationibus de concordia prosequenda, capessendis et communi consensu tractandis non abhorrere; quod fieri poterit, si permittente Magistratu piam in tam sancto studio voluntatis suae declarationem exstare apud nos voluerint: Tanta enim res sine partium mutua quadam compromissione atque amica in eodem scopo conspiratione serio suscipi non posse videtur: In causa hac theologica, nisi et a Theologis et spontaneis motibus et propter conscientiam erga DEUM et per apertam veritatis, quae in corde est, professionem, et ad mutuam denique in charitate studiorum confirmationem atque aedificationem, res intendantur et suscipiantur ab utriusque partis corypheis pari affectu, vix unquam sperare licebit successum, quem vovere convenit. Ergo mihi in primis constitutum fuit atque erit in posterum in re theologica a Theologis ad theologicas res in Pacis consiliis tractandis necessaria dirigere; atque illa procurarc inter partes mutui
AMplitudinis Vestrae Magnificae litteras, quas Nobilissimis Senatus Vestri jussu ad me dare voluisti, testes constantis Vestri in studio persequendae pacis propositi cum gaudio accepi; ex iis pergratum fuit intelligere, et mea Vobis vestrisque Theologis probari studia et de Republica Vestra illustri, cujus inter reliquas superioris Germaniae permagna est authoritas, optima quaeque sperare licere. Nihil aliter unquam judicavi, neque dubito, quin Vestrae pietatis exemplum alios excitabit ad eandem in sancto hoc studio Charitatis promptitudinem: Quid de meo conatu ulterius spondere debeam, incertus sum; non desistam equidem ab officio; nec infrugiferus hactenus labor meus apud nost ros exstitit, quod suo tempore Vobis testatissimum fore confido: Consilium Vestrum de negotio, eo, quo ante triennium, modo coeptum fuit Lipsiae; porro continuando authoritate Superiorum atque in primis Electoris Saxonici, nostris hîc, quibus id communicavi, probatur, inter quos est status hujus Secretarius uterque. Exhibui porro Reverendissimo Dn. Archiepiscopo Cantuar. et aliis in hac Ecclesia Reverendis quibusdam Episcopis et Theologis, Recessus Lipsiensis Colloquii inter Theologos utriusque partis, habiti formulam, ut de illa sententias mihi suas opportuno tempore impertiri possint, quod etiam futurum intelligo: Interea Legationis hujus eventum, de quo magna spes est, avide exspectamus. Heri tertiâ vice Sereniss. Regem nostrum Excellentiss. Dn. Oxenstiernus compellavit,
LIteras tuas, Reverende et Clarissime Domine Duraee, V. Kalend. Martii mihi redditas, paulo post Nobilissimo Senatui, ut decet, exhibui. Placet studium tuum Pacis indefessum, de quo, ut et de illis, quae superiore anno, in Conventu Francofurtensi, Statibus corumque Legatis communicasti, etiam tunc mox a reditu nostro plura Amplissimo Senatui narravimus. Is re cum Theologis deliberatâ consultum putat, si negotium istud Pacificationis, modo, quo ante triennium Lipsiae, praeter multorum spem et expectationem, non absque singulari gratia Divina fuit coeptum, porro quoque favente Numine continuetur, et ad finem tam diu a multis avidissime exoptatum, autoritate Superiorum et in primis Serenissimi Dn. Electoris Saxoniae perducatur. Huic obtinendo non parum spei accedit, quod non tantum de Vestrorum Ordinum promptitudine singulari, sed etiam de assensu Procerum Regni Daniae scripsisti, quae media divinitus oblata non insuper habere convenit. Nam, vel me tacente, nôsti, quantum autoritas tantorum Regum in re tum magnimomenti possit. Faxit DEUS,
Excellentissime et Consultissime Vir, Domine Affinis carissime, recepisti in me laborem eo errore, quem proverbio exposuerunt veteres, Dulce bellum inexpertis. Credideram enim sub tanto historicorum Sole omnia mihi perspicua
COmmodum accidit, Magnifice Domine Procancellarie, ut ad me partem Thesauri precationum Latinarum eâdem pene horâ mitteres, quâ Sigismundi Evenii, Viri Clarissimi, scriptum
Quapropter Beustii olim et Heugii operas similes demirata sit Saxonia, notum est: Et alterum quidem istum in praefatione ad meditationes ipsius sacras
P. S. Obitum Compatris mei Dn. Rinderi (si modo rumor certus sit) deplorare satis nequeo. Viri acris ingenii multaeque in literis industriae Hebraice, Graece Latineque doctissimi, ut non videam, quem ex ordine in hac laudum semita cum eo conferre possim.
MAgnifice et Amplissime Vir, Dn. et Affinis carissime, heri literas accepi Vinariae ab Evenio datas, quibus significatur, Clar. Dn. Duraeum hîc propediem nobiscum futurum esse. Si ita res habet, ut ex adventu Legatorum Anglicorum conjectura est, nihil magis in votis habeo, quam ut in tempore cum illo sermones amicos conferre possim. Non desunt istius desiderii causae praegnantes. Itaque ut T. M. (ad quam ille procul dubio statim viset) de occasione vel me vel ipsum certiorem facere velit, vehementer etiam atque etiam rogo. De Hugone Grotio idem Evenius et istud inseruit,
MAgnifice Dn. Procancellarie, Affinis et Fautor honorande, incidi ante menses aliquot in Epistolas Dn. Phil. Melanchthonis ad Vitum Theodoricum exaratas, prout eas Vitus Burgerus olim ex autographo ipsius Philippi eleganter transcripsit. Has contuli cum omnibus Epistolarum libris editis, ut secernerem, quae lucem jam antea viderant. Reliquas istas centum et decem facile patiar in manus hominum venire, nisi T. M. aliter visum sit. In hunc enim finem judicium tuum expeto. Urget editionem Dilherrus noster, ut ex adjectis ipsius literis apparet. Feliciter valeat T. M. cum tota domo! 12. Febr. 1640.
P. S.
VEl ex hac salutatione mea jam agnoscis Antistes Reverende et Charissime, Affinis et Amice plurimum honorande, me Epistolas illas male hactenus occultatas PHILIPPI MELANCHTHONIS, Viri multis divinis dotibus, quam diu vixit, ornatissimi, nudius quintus mihi missas, perlegisse. Quod enim ille in Epistola CVII. ultimo suo ex Philomene Graeco Poeta antiquo verbis istis optavit: Idem Tibi iisdem comprecor animitus. Epistolas vero statim cum accepi, lecto licet arthritide affixus, tamen ventriculo quasi famelico, ut epulas mellitissimas, omnes devoravi, mentis, crede mihi, voluptate maximâ. Pro quo beneficio magnas Tibi habeo gratias, habiturus quoque, quas potero maximas, ubi eas publico, quod cogitas, donaveris. Quam grata futura sit opera illa tua Bonis omnibus, multis Tibi persuaderem, nisi ipse longe melius me intelligeres. Quin et Viros jam habes Excellentissimos Hortlederum, Frantkium, Tobiam Adami et Dilherrum, arbitros harum rerum prudentissimos; quorum desiderio non citra moram satisfacere, religio, scio, Tibi erit. Nihil igitur attinet currenti equo calcar addere, aut
P. S. De
MAgnifice et Nobilissime Dn. Procancellarie, Domine suspiciende, mihi jamjam Jenâ abiturienti, et ad praedia Academica, quorum mihi, a Dominis Collegis meis, demandata est inspectio, proficiscenti, Juvenis egregius Dn. M. Fabricius M. Vestrae obtulit decades Orationum, quas in hoc Tusculano hac vesperâ avaro oculo perlustravi, et praefiscini dixerim! seculo Augustaeo dignissimas aestimavi. Miratus fui summopere in Viro Politico, mille negotiis circumvallato, tam molliter nostras habitare Musas, quae mori M. T. nunquam sinent. Optârim ex animo, mihi inter M. V. amicos locum concedi. Non equidem mereor; magni tamen illos facio, iisque esse similis cupio, qui merentur. Quo sim in litteras adfectu, Vester novit Saubertus,
SAl. et Officia. Clarissime Vir, Amicorum exoptatissime. Quod diu in votis habui, ex voto tandem tam abunde mihi contigisse, ipse mihi gratulor, et gaudeo vehementer. Amicitiam dico tuam, quam merito magni facio. Eam enim, (ita arbitror) spondent mihi litterae tuae, ante bimestre ad me exaratae, in quibus humanitatem tuam, cum eruditionis suavitate certantem, etiam atque etiam amplector et exosculor. Fabricio etiam nostro, Juveni laudatissimo, singularem gratiam debeo, quod, nescio quo fato, tam insigne bonum inscio mihi
QUod diu debui, Magnifice Domine Richtere, Patrone magne, vix tandem solvo; metuo, ne inter mala nomina commemorandus. Sed aliquot me itinera abripuerunt: quibus Universitati nostrae, publico nomine, a nonnullis belli ducibus incolumitatem expetebam, successu quidem votis nostris non omnino respondente. Proinde aegrotare coepit tot florentissimorum adolescentum mater blandissima. Quod si quis nobis Aesculapius subveniret, non gallum, sed totam Hecatomben mereretur: sin; patientiâ, quicquid incurrerit,
SAlut. officiosissimam. Lentum nomen me habes: Fatendum enim est, Dilherre Clarissime, at non malum. Etsi enim quintus nunc labitur mensis, quum ad acceptissimas tuas responsum Tibi debeo, nulla tamen fere effluxit dies, quâ non satisfacere Tibi gestiebam. Quia vero nunc invaletudo, nunc publicarum occupationum moles animum scripturientem saepius retraxerunt, facilem
ut patriae aliquando sitidoneus. In qua arte omnium praestantissima industriam tuam excellere,
merito Tibi gratulamur, et gratias habemus ingentes. Ipsum vero adolescentem, quem salvere jubeo plurimum, etiam atque etiam hortor, ut illam ire viam pergat, et eidem incumbere sectae nunquam cesset. Atque sic de studii nostri promptitudine erga se, nihil est, quod dubitet. Nam ut hactenus, ita porro quoque nihil intermittam, quod e re ipsius fore videbitur: De quo matrem et vitricum, quos dixi, testes ipsi dabo. Quod quidem, quantum ad ipsius attinet literas, quas binas habeo, nunc credo, ipsi sufficiet. Tibi vero alio quoque nomine est, quod gratias agam. Pro M. Krausio, inquam, viro pietatis atque eruditionis laude praestantissimo, qui salvus ante quatriduum ad nos rediit, et post salutem a Te dictam, benevolentiam tuam erga se, ut debuit, admodum praedicavit. Cumprimis vero, quod Nobilissimo Dn. Grundherro tam diligenter eum commendâsti; id quod non parum ponderis habiturum confidimus. Est enim Ecclesiarum ille atque Scholarum Ephorus primarius, Tui longe amantissimus, et salutem, in tuis ad me adscriptam, omnium habuit acceptissimam. Ut vero Krausium, Virum probum et doctum, non parum hac ratione Tibi devinxisti: Ita et nos vicissim omni officiorum genere habebis promptissimos. Lauru quoque tuâ Martiâ, antehac nobis transmissa, novo Tibi nexu nos obligâsti. Et quanquam gratias, quas pro isto quoque munere Tibi debeo, nondum exsolvi, tamen ut et sic nos beare porro, et ingenii tui monumenta plura publico donare velis, rogare nihil vereor. Ita enim frontem ponere, affectus tuus in me singularis facit, vel jubet etiam. Vale, Amicorum charissime. Dab. Noribergae idibus Sextil. A. C. 1639.
PRopterea, Magnifice et Nobilissime Domine, responsionem distuli, quod sperarem, post aestivam diem, auctumnitate semet in temperiem dirigente, me ad Vos excursurum, et tot animos, sanctâ necessitudine mihi copulatos, salutaturum, amplexurum, compellaturum; sed non plurima solum avocamenta, sed et ingravescentia viarum pericula, me retrahunt, spemque meam in proximam veris viriditatem rejiciunt. Interea, qui corpore non possumus, mentibus juncti maneamus, et Deum nostrum, quasi manu facta, precationibus ambiamus; orantes, ut, qui navigamus inter scopulos et sinus, inter vada et freta, rectum cursum teneamus; nec ab aliquo aestu absorbeamur. Statum nostrum harum lator Johannes
SAl. Officiosissimam etc. Clarissime et amicissime Dn. Dilherre, Fiat, quod probe monuisti, mentibus, inquam, maneamus conjuncti, qui corpore hactenus non potuimus. Et quandoquidem autumni injuriâ spes nostra decollavit, veris auram faventiorem expectamus, et, ut per eam voti compotes, si Numini ita videbitur, fiamus, simul comprecemur. Pro donariis tuis acceptissimis magnas habeo gratias: Quae, ut juvenes erudire possunt eximie: Ita Viros quoque doctos, si quid mei est judicii, non parum delectabunt. Habent enim Theologi, JCti, Philosophi, atque Philologi, quod inde depromant atque observent. Tam late nimirum ingenii tui felicissimi insignis foecunditas sese diffundit. Deberem, fateor, non verbis duntaxat, sed re ipsâ quoque gratum animum Tibi declarare. Sed ob agelli nostri tenuitatem, quam publicarum occupationum moles sterilescere magis facit, ex alieno mutuare, non puto vituperandum, vel tuae certe aequanimitati non omnino ingratum erit: Praesertim, cum non prorsus alienum videri possit, quod pater ex filii fundo exhibet. Accipe igitur hos adolescentis foetus, immaturos licet, et tuae eruditionis suavitati insipidos: ob amorem tamen nostrum, cui et per se non suavia dulcescere solent, non aspernandos. Nobilissimus Dn. Grundherr salutem abs Te dictam habet gratissimam, Tibique felicitatem etiam atque etiam optat perennem. Fiat. Atque ita
S. Relligioni ducebam mihi, Magnifice et Consultissime Richtere, Patrone magne, nostrum ad Comitia Legatum Dn. Georgium Franzke, Consiliarium Saxo-Vinariensem, Virum supra seculi nostri sortem et sordes emendatum, et quasi quendam nostrorum temporum Catonem, abstinendo vitiis, alios exemplis formantem, Amicum meum charissimum, meis fasciculis non viaticatum hinc ad Vos dimittere. Tu, Vir Mague, libellum parvulum eo, quo soles, animo, i. e. benivolo accipe, et editorem amare ne cessa. Facies Academiae nostrae aliquamdiu fuit funesta. Nam, praeter calamitates belli, vel potius latrocinii, in nostris finibus durissimas, abierunt a nobis in aeternam illam mansionem Dn. Hortlederus, cui ante octiduum, oratione funebri, justa persolvi; Dn. Petrus Theodoricus, et Dn. Ortholphus Fomannus, JCti, ille Decretalium P. P. et Scabinatus ac Curiae provincialis Ordinarius; hic Codicis P. P. Viri clarissimi. Sit vero mens nobis solida, et fides firma, animaque devota; quae ad praesentis adflictionis copiam non moveatur; sed tanquam petra fortis et stabilis, turbidos mundi impetus ac violentos seculi fluctus frangat potius ipsa, quam frangatur; nec tentationibus vincatur, sed probetur. De filio, Dn. Johanne Georgio, ad magna nato et surgente, ac tam pulcris minis praeclara minante facinora, ex animo Tibi gratulor. Omnipotentia coelestis Te ipsi ac ipsum Tibi servet! Perplacuerunt Oratio et Disputatio. Pennescat, adultâ aetate, haec aquila, et firma olim volatu sidera petat! Quod in Epistola ad nostrum Saubertum,
QUos amo et veneror, Richtere Magnifice et Nobilissime, Patrone magne, illos nonnunquam, negotiis licet plurimis obrutos, nec opinantes soleo accedere: ut vel Musis gravioribus aliquantisper dent commeatum; vel amicitiae
Omne meum est autem tuum: ut inquit ille apud Comicum. Nihil, praeter favorem expetimus: quem nemini unquam denegâsti merenti. Commentatiunculas meas in epithalamium Regium accepisse, nec ingratas habuisse, est, quod gaudeam. Utinam majora dare, vel ingenium, vel tempus, vel statio satis operosa, permitterent! Nam si hoc agere volo, ut debeo; nihil fere horarum possum comparcere. Sine taedio tamen et nausea, quicquid officii ratio imponit, exsequi adnitor, memor illius apud Satyricum: quem te DEUS esse jussit, et humanâ quâ parte locatus es in re, disce. De Teraphim orta inter quosdam concertatio. Per discipulum, Cancellarii Isennacensis filium, juvenem alacrem, tenebris aliquid lucis adfundere conatus sum. Quid praestiterimus, per otium N. V. M. libeat dispicere, nec non columbas Herodianas lustrare. Valde laetor, Crusium nostrum petito suo non excidisse. Spero, hominem non exiguo Ecclesiae emolumento futurum. Vale, Nobilissime Domine, Patrone magne, cum Tuis: et vive hunc pluresque annos alios felicissime, mihique favere perge; amare etiam, si merebor. Iterum vale. Dab, Jenae prid. Calend. Febr. 1641.
SAlutem et felicitatem perennem hoc aliisque annis sequuturis quam plurimis, Tibi, DILHERRE Reverende et Clarissime, Amice pl. honorande, ex animi sententia fluere, etiam atque etiam animitus opto, voveoque. Et profecto fateor ingenue, tantum non ad ruborem usque pudefio, quod superiore anno neque literis tuis dulcissimis respondi, neque pro donis tuis saepius transmissis, libellis, inquam, acceptissimis, gratias, quas debeo, persolvi. Nisi ergo hoc unum accipis, quod mente nunquam illud peragere cessavi, quod verbis tam diu intermisi, nihil habeo, quo culpam deprecari queam. Neque enim occupationes Reipublicae crebriores simul gravioresque, quae, ante annum, apud nos in Conventu, quem vocant, Electorali coeptae, nunc Ratisbonae in comitiis continuantur, neque invaletudinem, quae hactenus semel iterumque solenniter me invasit, ulterius allegare apud Te volo; nempe, ut caussas vel vulgares nimis, (quanquam non injustas) vel tales certe, quae non semper amicis temere amantibus
O Vos beatos, qui in Aristocratia vivitis. etc. Hoc tandem Te rogatum volo, ut quid animi Tibi sit, quam primum mihi respondeas, quo, quid ulterius nobis hac in re sit perficiendum, illis significare possimus, a quorum mandatis, post DEUM, seria haec dependent. Vale, et optatissimis literis tuis nos exhilara. Dabam Noribergae 4. Idus Martii A. C. 1641. altero die post, quam cum pristina valetudine in gratiam redire Divinâ clementiâ coepi. Iterum Vale.
SAlutem Officiosissimam, Clarissime et Excellentissime Dn. Dilherre, Amice plurimum honorande. Quas ante octiduum tandem ad Te misi, redditas nunc Tibi spero: Ad quas quid de functione illa Theologica apud nos, quam jussu superiorum Tibi significavi, responsurus sis, magno desiderio expectamus. Si amorem tuum erga patriam nostram, et quos in ea habes Agnatos, Patronos et Amicos recte novi, repulsam nequaquam feremus: quanquam non nescimus, quot quantaque obstacula remorasque objecturi sint Jenenses, aliique, qui tantum bonum nobis invident: Quorum conatus tamen omnes irritos sperare lubet, modo cum Numinis providentia, cumprimis animum tuum propensum habeamus. Sunt praeter illos, qui Te nôrunt, amant atque colunt, cives tam nobiles quam plebei apud nos quam plurimi, qui solum nominis tui fama incensi, Te Antistitem apud nos videre maximopere desiderant. Non pauci etiam statim post, quam Willius noster Spiritum DEO reddidit, Te successorem ominati sunt, in votis habuerunt, nominârunt, moxque rumor heic et alibi, quasi jam res esset plane certissima, increbuit. Quae omnia, quum non semper erret fama, sed interdum Jove judicet aequo, firmiter ut credamus, faciunt, hoc non citra voluntatem Divinam ita contingere, nec etiam absque DEI O. M. benedictione singulari eventurum; quam Tibi animitus etiam atque etiam optamus et vovemus. Si quos scrupulos contra injectos Tibi sentis, libere, quaeso, in sinum hunc effunde: Dabimus operam, quantum licet, ne quid amplius ambigere Te faciat. Quâ fini haud abs re foret, si quod ante hac semel iterumque
FElicitatem perennem, Clarissime et Excellentissime Vir, Amice plurim. honorande. Post binas meas, quas de functione Ecclesiastica Reipubl. nostrae, ante dies XV. primum, deinde ante octiduum ad Te dedi, quasque M. Wülferus, curaturum se recepit, en nunc tertias. Et has quidem non unius aut alterius, ut antea, sed totius Amplissimi Senatus jussu, qui heri ita per Decretum censuit, nimirum ut mihi amico, amicâ fide, prius quid animi Tibi sit, quamprimum aperias, ut, si a concionibus huic Reipubl. esse Tibi placuerit, (id quod unice optamus) posthac publico Senatus nomine legitime invitari queas, simulque, quid ad Illustrissimos Principes Wimarienses et Altenburgenses, quorum absque consensu ab ista, quam nunc habes, Profcssione Academica discedere nequis, scribendum hac de re sit, inclytus Senatus decernere possit. Ut igitur certi quid ad Senatum de responso tuo referre mihi liceat, proxime fac, rogo. Eandem hanc Senatus voluntatem Saubertus quoque noster, Antistes et Amicus venerandus, ut Tibi amice significet, in mandatis habet, qui, ut audio, ad Te jam quoque hac de re scripsit, et quid responsurus sis, praestolatur. Si quid monendum habes, quo Illustrissimos Principes tuos Tui caussâ compellandos, ad assensum facilius permotum iri putes, bonâ fide nobis suggere. Dominum JESUM
NOn opus est, Magnifice Domine Pro-Cancellarie, Patrone magne, silentii excusatione illi, cujus amor supra omne dubium est positus, et manet inexstinctus, tanquam sub cineribus Vestalis favilla. Agnosco autem animo humiliter grato S. P. Q. Norimbergensis in me, tantillum! favorem et honorificum
contendendum, praecepi; nec quicquam eorum unquam praetermisi, quae e re ipsorum, et in manu mea esse, perspicerem. Nutu hinc Divino fieri existimo; quod, ad proponenda Vobis mysteria coelestia, et docenda dogmata salvifica, me ex hac Universitate, in qua juventuti ultra decennium ad bonam mentem et doctrinam praeeo, in locum pie sancteque defuncti Willii, Amici, atque antehac Auditoris mei desideratissimi, evocare constituatis. Sequar DEUM, DUCEM MEUM; si quem Aulas, Academias, et Urbes alias intrare noluit, ad Vos migrare ita jusserit, ut auspicio Ejus haec geri, deprehendam. Spero autem, Vos hujusmodi conditionibus me vocaturos; quibus, discipulo Praeceptorem surrogaturos, indicetis, et, quibus, ab Illustrissimis Principibus meis, dimissionem ego honeste possim expetere. Optârim insuper haec agi in silentio. Quae enim per cursores Vestros jam in vulgus dimanârunt, multum mihi pariunt molestiarum. Quae Cives, quae Studiosi, quae Collegae, quae ipsi denique Nutritii nostri meditentur, pudor meus aperire non permittit. Hinc, quo longior mora trahetur, eo majoribus mei dimissio impedimentis implicabitur. Summa necessitas, haec non silere, me jubet. Ad excursionem ad Vos, hoc vere, faciendam, Nostri sexcentas essent causas adlegaturi, quibus inhiberent. Quamobrem haec non aliter, nisi per sacra litterarum colloquia, agi posse video. Eo liberius haec ad Te, Richtere Eminentissime, perscribo, quo tenerius abs Te amari me cognovi. Tu, pro singulari tua prudentia, et propensissimo in me adfectu, haec placide accipies, nec a pristino amore tuo quicquam remittes. Precibus pro tua et tuorum salute excubare, et, quibus-potero-cunque officiolis adesse, nunquam cessabo. Vive in JESU nostro, DEO, PATRIAE, et mihi, diu ac feliciter. Dabam Jen. XI. Idus April. 1641.
SAlutem Officiosissimam. Clarissime et Excellentissime Dn. Dilherre, Amice plurim. honorande. Quantopere me responso tuo, aliosque exhilararis, dum pro voto et desiderio nostro animum tam promptum ad nos veniendi tandem declarâsti, verbis exprimere satis nequeo. Pro mutui autem amoris nostri magnitudine, vel me tacente, laetitiam haud vulgarem intelligere Tibi licebit, quae ut mox tota nobis contingat, Numinis benignitatem, omnis sincerae felicitatis fontem, etiam atque etiam deveneramur. Hac fini nunc literas simul ab Amplissimo Senatu accipis, quibus, ut ante octiduum fore scribebam, ad functionem istam Ecclesiasticam Reip. nostrae, solenniter neque tralatitie invitaris. Quin et Illustrissimi Principes tui, ut bona cum gratia Te dimittere dignentur, eâ, quâ decet, observantiâ, una rogantur maximopere, quorum dissensus ne spem nostram irritam reddat, sedulo curare tuum est: Et quidem eo majore cum cura, quo magis quasi sinistri quid literae illae Principum, quarum exempla ad Agnatum tuum, Dn. Erasm. Dilherrum, Virum optimum misisti, minari nobis videntur, dum nimirum donis et pollicitationibus detinere Te laborant. Nobis contra in hoc anniti incumbet, ne mutationis istius, quam bene propositam habes, unquam Te poeniteat. Quod ne ullo modo fiat, summus rerum moderator et arbiter, qui hoc negotium ex voto tuo porro quoque dirigere velit, exorandus nobis est, cujus Divinae gratiae et protectioni animitus Te commendo. Vale. Dabam Noribergae ad d. XVII. April. A. C. 1641.
S. Abundantem tuae in me voluntatis significationem, Magnisice et Nobilissime Domine Richtere, Patrone magne, tum ex litteris, tum ex transmissa Inclyti Senatus Vestri Vocatione, evidenter perspexi. Optârim, facultatem mihi eam ab Omnipotente concedi, qua liceat demonstrare, tuorum meritorum me sanctam conservare memoriam, et remetiri ea gaudere. Quid Inclyto Senatui Vestro eâ, qua par fuit, observantiâ et humilitate, a me fuerit responsum, certo N. M. V. constare, existimo. Si, quali statione hîc mihi fuerit decedendum, et cujusmodi munia antehac lubens praeterierim, pensitaverit: non mihi meisque petitis defuturum, spero. Rogo autem Te, Magne Patrone, ut, si quae difficultates, mihi ignotae, hanc spartam circumstent, eas mihi, tanquam Pater filio, significes, nec me quicquam eorum, quae scire me oportebat, celes. Vivo hîc, nemini molestus, nemini adversus, nemini invisus; bonis omnibus (quod praefiscini dixerim, et citra ullam jactantiae, a me alienissimae, suspicionem) desideratus
SAl. P. Ut nonnullis conditionibus, Dilherre Clarissime, quas literis tuis ad Senatum, haud malo animo, inspersas voluisti, multos, imo plerosque, ne dicam omnes Reipubl. nostrae Proceres, de voluntate tua erga nostram Ecclesiam, dubitare, praeter spem plane fecisti: Ita me aliosque, qui adventare Te tantopere hactenus desideravimus, et vocationem istam rariorem singulari studio (fatendum enim est) curae habuimus, subtristes reddidisti. Amabis autem, credimus, (quae virtus tua est) libertatem hanc nostram et candorem, et quo affectu teneamur erga Te, absque interprete ulteriore, intelliges. Quandoquidem vero illud impetravimus, ut denuo, praeter morem, Sanatus hodie ad Te scripscrit. Tuum nunc erit, eâdem libertate, quid animi Tibi tandem sit, propediem declarare. De conditionibus istis, quas dixi, nobis omnino insperatis, ita velim sentias, ut ex literis publicis haud obscure deprehendes. Quibus illud addo amplius, quod posterioribus tuis, heri opportune mihi redditis, desiderare mihi videris, nimirum nihil esse, quod in tuae spem gratiae non sim facturus. Ut ergo omnia certo scias, quae scire tuâ interest, salarium annuum singulorum apud nos Antistitum ooo. non excedit. Tantundem vero, quandoque extra ordinem, sive ut accidens, quod vocant, contingere, bonâ fide affirmant illi, quibus vere hac de re constat, praesertim si persona, quae a concionibus est, pronunciatione aliisque donis sit accepta, quod de Te certo nobis pollicemur. Conciones vero singulis septimanis habebis binas, die Solis et Mercurii, utrasque mane: Quarum hae, ut frequentiores longe sunt, quam illae: Ita majora etiam commoda eum, qui habet, a civibus, qui audiunt, exinde consequuntur. Impetravit quidem Saubertus noster valetudinis ratione, quum in supremum locum fuit suffectus, ut non nisi unam, die solis nimirum, concionem habeat. Sed et simul, quantum ob hoc ipsi apud cives, qui eum audire amplius non possunt, decedat, sentiendo experitur. Equidem quantum Tu nunc in Academia singulis annis habeas, hodieque nescimus. At tamen nec illud, (quod nequaquam fraudi mihi fore sines) nonnunquam ibi plus promitti, quam praestari: Secus heic, ubi plura
S. et O. Quae scripsi litteris superioribus, Magnifice et Nobilissime Domine Procancellarie, Patrone magne, ea fuisse animo accepta commotiore, vehementer doleo. Conditiones istae fuerunt hujusmodi visae, ut quidam haud difficulter obtineri posse, existimarent. Concionem die Mercurii habendam alteri non necessario adhaerere, sed, pro placito Superiorum cum isthac conjungi; subscriptionemque quibusdam antehac ademtam; audiveram. Ab oneribus denique civilibus cum (consuetudine ubivis alias receptâ) immunes sint hîc omnes, qui bona non possident civilia; eâdem immunitate gaudere me posse sperabam. Cum ratio tamen apud Vos longe sit alia: nolim ullam novitatis periculose inducendae occasionem praebere. Crede mihi, Domine honoratissime, ex animo optimo et aperti candoris amantissimo, profecta sunt omnia: qui technas et vafra machinamenta penitus ignorat. Inclyti Senatus Vestri litteras juxta cum meis, ante dies plusculos, ad Aulas deferendas curavi, et interea temporis a Consiliariis responsum crebro et serio petii, nondum vero obtinui. Nil me jam remoratur, nisi Illustrissimorum Principum meorum consensus: sine quo, ut initio M. N. V. monuit, abista, quam nunc habeo, Professione Academica
SAlutem officiosissimam. Mi Clarissime Dn. Dilherre, Amice honoratissime, dilectissimeque. Dubitationem istam ac incertitudinem, quam priores tuae literae de animo tuo ad nos veniendi prae se ferre videbantur, posterioribus tuis dextre sustulisti: De quo nobis gaudemus Tibique gratulamur. Et quandoquidem nunc consensus duntaxat Illustrissimorum Principum adventum tuum remoratur, propediem et hunc sequuturum confidimus, et sic nostrum Te fore, cum DEO, nobis pollicemur. Faxit Numinis benignitas, ut omnia ex animi sententia succedant, Tibique eveniant quam fortunatissima! In mora modici temporis magnum damnum non esse, ait Ulpinianus. Quamprimum igitur consensum istum, quem necessarium esse scimus, significaveris, quod ut cito fiat, exoptamus, de iis, quae in literis ad Amplissim. Senatum desiderâsti, citra moram certior, votique compos ut reddaris, curabitur. Quod interim ne nescires, ad Te sum scribere jussus. Vale, Vir Excellentissime, mox Antistes, a nobis salutande, et de animo hoc amorisque in Te nostri constantia, quaeso, dubitare noli. Etenim amator non est, perpetim qui non amat. Vale iterum, et, ut mox consensum istum intelligamus, pro amore tuo mutuo, diligenter cura. Dabam Noribergae ad d. IV. Kalend. Junii A. C. 1641.
SAlutem et Offic. Cl. Dilherre, Amice honorande. Diuturnum meum silentium ad literas tuas ante quadrimestre, et quod excurrit, mihi redditas noli interpretari sequius. Praeter impedimenta enim mea solennia, occupationes, inquam, Reipubl. quotidianas, quae, finitis etiam Comitiis, finem non habent accessit invaletudo, proh dolor! familiaris, arthritis molestissima, quae per aliquot septimanas ad omnia officia me pigrum, tardum, et ineptum reddidit, ita ut etiamnum, propter reliquias contumaciores, mihi nondumplane sim restitutus. Sed quod DEO placet, nobis quoque ne displiceat, par est. Neque vero etiam hoc tempore aliud, quod ad tuas respondeam, habeo, quam quod caussas excusationis tuae, cur, quod avide sperabamus, et Tu cupide volebas, tam honorifice vocatus, ad nos non veneris, sufficientes agnoscimus. Si enim preces Principum
MAgnifice et Amplissime Vir, Domine Affinis et Compater plurimum honorande. Is, qui hasce Tibi tradet, Candidatus Juris est, Georgius Ludovicus
EXcellentissime, Consultissime et Spectatissime Domine Decane, Affinis et Compater plurimum honorande. Ut de Candidato isto, Georgio Ludovico
QUamvis hi duo Candidati, Henricus
DIgnos esse Candidatos istos duos, Henricum
GRatulor Universitati nostrae, quod dum alibi Studiosi tumultuantur, aedes oppugnant, caedes committunt, nostri studiis invigilare, et qua publice qua privatim egregia edere specimina malunt. Cujus rei evidens exemplum habemus, non tantum in promotione Baccalaureorum propediem celebranda, sed etiam in Facultate nostra, dum quartus Candidatus, Martinus Heider, Freystadio Silesius, heri nomen suum apud me professus est. Postquam enim is per integrum octennium in diversis Germaniae Universitatibus, Francofurtensi, Regiomontana, Jenensi, Lipsiensi et Altorfina nostra sedulam humanioribus literis, et in primis Jurisprudentiae navâsset operam, tandem jussu Parentum atque propinquorum consilio summos in Utroque Jure honores modeste ambivit, et ad consucta examina se admitti petiit. Cujus honestissimae petitioni uti ego, quantum in me fuit, lmque detuli; ita nullus dubito, quin Tu quoque conatus ejus authoritate tuâ probaturus, nobisque licentiam, desiderio ipsius secundum Leges nostras satisfaciendi, promte concessurus sis. Idque ut facias, nomine Facultatis nostrae eâ, qua par est, observantiâ etiam atque etiam rogo; simulque gratum animum et ad quaevis officiorum genera paratissimum bonâ fide promitto. Vale, Vir Amplissime, et Universitatem nostram, hoc in primis tempore, quo invidia non mediocri absque culpa sua premitur, Tibi habe quam commendatissimam. Dab. Altorf. III. Non. Decembr. Anni M DCC L.
UT specimina ista publica Studiosorum diversorum, laude digna, eosque inter Candidatorum praesertim doctissimorum, Academiam nostram non possunt non exornare plurimum, ejusque famam, a variis invidiae ventis, quibus
NOn fefellit spem nostram Georgius Ludovicus
QUod Dn.
QUod in nuperis tuis jusseras, ut, si de tempore promotionis, aut Candidati proposito, certi quid haberem, mature significarem, id hisce quam brevissime expediam. Accepit a Dn. Parente suo hisce diebus Candidatus literas, quibus ipsum hortatur, ut promotionem suam, si fieri posset, sub exitum Januarii imminentis, certas easque gravissimas ob causas, instituat. Quod propositum ante triduum cum Nobiliss. Dnn. Scholarchis, Dn. Im Hofio et Dn. Kressio, praesens in curia communicavi; quorum uterque annuere huic proposito nostro videbatur: Erat mihi tam animus et Te quoque accedere et consensum tuum coram explorare, sed negotiis nonnullis et in primis praesentiâ Dn. Baumgartneri impeditus id intermittere coactus fui. Quapropter praemissâ excusatione solenni, Te etiam atque etiam rogo, ut si commodo tuo fieri possit, et ipse tempus istud approbes, et communicatis cum Nobiliss. Dnn. Scholarchis etc. consiliis, de die quoque (27. vel 28. Mensis Januarii) certum quid statuas, mihique quamprimum vel tribus verbis indicare ne graveris, quo et ipse de iis, quae ad hanc rem pertinere videbuntur, mature cogitare possim. Optarem cum Nobiliss. Dnn. nostris, et Te quoque solennitati huic interesse posse. Quod ut fiat, Divinum Numen supplex veneror, ejusque protectioni Te cum tuis charitatibus, me vero favori tuo commendo. Dab. Altorf. VII. Calend. Januar. Anni M DCC L.
PErgratum fuit, quod de proposito Dn. Frölichii, Candidati praestantissimi, qui ad finem Januarii actum promotionis suae instituere cogitat, certiorem me fecisti. Quod tempus ubi Nobilissimis Dominis Scholarchis, ut audivi, commodum fuerit,, mihi quoque, si DEUS vitam et valetudinem concesserit, placebit. Quanquam de adventu meo, ob vitreae valetudinis fragilitatem, nihil habeo certi, quod asseram: In votis tamen hoc habeo unice, ut officio meo fungi ipse queam. Neque quicquam intermittam, quod ad id obtinendum pertinet. Faxit Numinis clementia feliciter; cujus protectioni Te animitus commendo. Vale. Dab. Noribergae ad d. XXVIII. Decembr. A. S. M DCC L.
QUamvis non dubitem, quin, vel me tacente, Candidatum hunc Hieronymum a
QUem, a reditu suo in patriam, a multis commendari audivi, ejus virtutem et eruditionem tuo quoque praeconio condecorari dignumque censeri, qui ad probationes Academicas, pro consequendis honoribus summis, admittatur, ex literis tuis intellexi. Fidem quoque fecit Candidatus ipse, Hieronymus, inquam, a
NOn fefellêrunt spem nostram Candidati praestantissimi, Dn. Henricus
REmitto Disputationes duas Inaugurales, Westorpii et Schreiberi, Candidatorum Doctissimorum, de mero Imperio et Homicidio, in quibus nihil est, quod publicam editionem impediat. Neque dubito, quin quaestiones nonnullas difficiliores illi probe defensuri sint, licet nonnunquam contradicentes habeant JCtos magni nominis. De tempore promotionis cum Domino Schreibero plura contuli, quae ex ipso intelliges. In me, volente DEO, nulla erit mora. Sed num ante Paschatis Festum fieri possit, ex caussis, quas Candidato probavi, dubito. Immo scire me hoc certo, quod omnino fieri non possit, non frustra existimo. Itaque suadeo, ut octiduo post Pascha publica solennia, ubi DEO O. M. ita visum fuerit, instituant; quod tempus et Nobilissimis Dominis Scholarchis, et mihi, spero, commodum accidet: Quod ut feliciter fiat, numinis clementiam etiam atque etiam oro atque veneror. Quid tandem statueritis, tempestive ut mihi significetis, rogo. Vale. Dab. Noribergae XII. Febr. A. S. M DCC LI.
LItteras tuas una cum Disputationibus Inauguralibus recte accepi, easque ut mature typis exscribi possent, Candidatis Statim reddidi. Tempus promotionis quod attinet, retulit quidem Dn. Schreiberus consilium tuum fideliter, sed simuladdidit, consilio tuo etiam cum Nobilissimo Domino Proto-Scholarcha locutum fuisse, eique tandem diem undecimum vel decimum tertium Mens. Mart.
QUod per famulum, qui tuas hodie mihi reddidit et nunc Altorfium rediit, fieri non licuit, nunc per tabellarium, ut petiisti, significo. Nimirum, a Nobilissimis Dominis Scholarchis hac ipsâ vesperâ per Amanuensem intellexi, placere illis diem XI. Martii, quo, volente DEO, actus promotionis, ad quam Candidati Praestantissimi, Westorpius et Schreiberus, anhelant, institui debeat. Quod nec mihi displicet, quamvis octiduum post Pascha commodius putârim. Sed quia Dominis nostris ita videtur, qui laudatissimis Candidatis merito gratificandum censent, et ego in voluntate eorum acquiescens, cum DEO operam dabo, ne quid morae per me injiciatur. Quanquam vero invaletudinis, vel reliquiarum ejus continuatio diuturnior, nec ante nec post Pascha certi quid sperare, multo minus promittere me sinit: Attamen DEUM Opt. Max. veneror et oro, ut voluntati satisfaciendi officio meo facultatem quoque addere non dedignetur; et, ut omnia quam felicissime perficiantur, pro benignitate suâ nobis concedat. Vale. Dab. Noribergae XI. Februarii, A. S. M DCC LI.
PRaestantissimus Juris Candidatus, Dn. Hieronymus a
DIsputationem istam Inauguralem, de Redditione Rationum, singulari diligentiâ conscriptam, publice imprimendam habendamque remitto. Neque dubito, quin Auctor eruditissimus illud ipsum eâdem dexteritate defensurus sit, quâ laude et industriâ materiam juris utilem atque necessariam hinc inde conquisivit. Fiatfeliciter. Vale. Dabam Noribergae, XXVIII. Mart. A. S. M DCC LI.
ITerum Tibi in eadem causa molestum me esse officii cogit ratio. Obtulit enim mihi hisce diebus Martinus Heider, Candidatus Juris eruditissimus, Disputationem suam Inauguralem de Pudicitia ejusque Juribus etc. Eam igitur statim perlegi, et diligentissime quidem conscriptam, sed non pauca satis difficilia, nonnulla etiam admodum controversa, continere deprehendi. Quae omnia ut et ipsam Disputationem ex praescripto Legum nostrarum censurae tuae gravissimae merito submitto, obnixe etiam atque etiam rogans, ut et ipse, quantum per valetudinem et occupationes licet, eam perlegere et quamprimum remittere non dedigneris. Id quod non tantum Candidatus, qui reditum ad suos parat, summi beneficii loco habebit, sed et ego omnibus modis demereri studebo. Vale, et me amare persevera. Dab. Altorf. V. Calend. April. Ann. M DCC LI.
ITa est, ut scribis. Non pauca satis difficilia, nonnulla etiam admodum controversa, in Disputatione ista Inaugurali de Pudicitia ejusque Juribus continentur. Quia vero Candidati eruditionem laude dignam arguunt, ingenio ipsius defendenda ea relinquimus, quae contra bonos mores et principia Juris passim recepta non impingunt, neque veritati manifestae repugnant. Haec, ut decet, considerans, illa verba, quae CHRISTI sunt, non Pauli: Qui aspexerit mulierem etc. in thes. XXXIV. correxi. Sic ferendum non est, quod in fin. thes. XLI. ex Sanchez. asserit, matrimonium in solo primo gradu ascendentium et descendentium irritum esse, in caeteris non item; quod juris naturae ductu nec Ethninici saniores permittunt. Itaque expungendum. Eodem modo et A. in thes. XLIII. ubi de Abrahamo per FOR TE statuit, quod citra dubium verissime dicendum in principio thes. LIX. errore pennae scripsit, de pluribus foeminis uni viro jungendis, quod de pluribus viris uni foeminae jungendis, scribere voluit et debuit. Haec si emendantur, reliqua, ut dixi, ipsius defensioni publica relinquenda,
S. P. Clariss. et Consultissime Dn. D. Rittershusi, Amice plurimum honorande etc. Paucas istas pagellas (pluribus enim Te simul obruere incivile, ne quid amplius, foret) curarum mearum indices, quibus animum hunc, temporis injuriâ officiique difficultatibus saepe non leviter perculsum, sublevare soleo, ut haut gravatim perlegas, et judicium tuum, quod ob insignem pietatem et eruditionem excellentem tanti facio, quanti Parentis tui praeclarissimi p. m. fecerunt boni et cordati quique, uno alterove disticho adscribas, etiam atque etiam rogo. Bene vale, et hanc impudentiam amori in Te singulari tribue, qui Virtutum tuarum sum amantissimus atque observantissimus. E Museo Cal. Junii 1635.
VIr Magnifice et Amplissime, reverende Fautor. Ex transmissis pagellis, quas magnâ animi voluptate legi, perspexi, quibus studiis perculsum gravissimi officii difficultatibus animum sublevare soleas, quo animi mentem referas, quaeque leniendo dolori, quem ob tristem et miserabilem Ecclesiae patriaeque faciem juxta Tecum omnes boni capiunt, remedia adhibeas. Nihil potest a Te fieri melius, efficacius, fructuosius ad excitandam, alendam, augendamque pietatem hoc tempore tantum non intermortuam. Quam esset optandum, ut hodie, qui vel esse vel audire saltem, non dico magni pietatis magistri, sed Christiani volunt, eodem Spiritu ducerentur, neve pietatem verba, ut lucum ligna putarent. Similem et maxime geminum laborem olim suscepit Cl. Vir Rutgerus Rulandus JC. Amicus meus magnus p. m. ediditque libellum, quem Planetas Christianos inscripsit ob formidolosum illum titulum a Casp. Finckio Theologo reprehensus. Verum tua haec industria tantum illius laborem superat, quantum Sanctissimi veteris Ecclesiae Doctores et pii Patres, quorum precationes et vota Tu collegisti, Juris Consultos et Politicos nostri aevi, alias magnos Viros, Carol. Paschalium, Mynsingerum, Beustium, Heigium, e quibus ille suum opus construxit. Itaque Magnif. et Ampliss. Vir Te oro, ut librum sanctissimum et vere gemmeum ad publicam utilitatem in lucem edas. Testimonium pectoris tui Christianâ pietate incensi ad posteros praebebit sempiternum. Quod inter tantos Viros Parentis etiam mei p. m. honorificam facis mentionem,
SAl. et Officia. Mi Clariss. et Consultissime Dn. D. Rittershusi. Ex epistola illa eruditissimi Gronovii nostri, quam non ita pridem arthritidis doloribus lecto affixus, et ad omne scriptionis officium ineptus per Johannem Fabricium, Juvenem Ornatissimum, legendam Tibi misi, intellexisti, credo, quid Gronovius, quem laudavi, supra aetatem mire doctus, abs Te desideret. Nimirum ut Casauboni, literatorum Principis, epistolas, quas olim ad Dn. Parentem tuum, Virum maximum, p. m. exaravit, ipsi communicare velis, quo editio dictarum epistolarum, quam Lugduni Batavorum adornare studet, plenior atque commendatior succedat. Ad quam petitionem, ut mihi videtur, non insuper habendam, quid Tibi videatur, ut paucis mihi significes, rogatum Te volo. Animus enim est, postquam morborum cruciatus (non enim unus tantum me invaserat) per DEI gratiam nonnihil remiserunt; quanquam hodieque reliquias sentio pertinaciores et tantum non recidivas quasi concatenatas; ad epistolam illam propediem respondere; ad quod animi tui explicatione opus mihi est, quam ut maturare haut graveris, iterum rogo. Vale, Amice honoratissime, et, quod facis, amare nos persevera, qui, dum vivam, ero Tui omni amore studiosissimus.
P. S. Filium unicum quem nuper coram Tibi commendavi, brevi, volente DEO, ad Vos mittam, vel adducam ipse. Interim responsum tuum ad has expecto. Noribergae 19. April. A. C. 1637.
SAl. et observantiam. Nobilis, Amplissime et Consultissime Vir, reverende Fautor. Exhilarâsti mihi animum epistolâ tuâ, quae ex morbo convaluisse Te declaravit. Sed hoc gaudium meum Clariss. Collega meus, D. Ludwell, temperavit, referens, Te nondum satis confirmatum a morbo, quod ut brevi fiat, unice optamus, ardentissimis votis DEO salutem tuam commendantes. Ex literis Gronovii, quas nuper legendas misisti, libenter intellexi illum, memorem mei, veteris amiculi, vivere et valere. Ego certe sic erga hominem affectus sum, ut optârim plurimos soles cum illo condere, jucundissimaque colloquia perpetuare, ita me cepit suis dotibus, quas ex supervacuo Tibi commemorem, quippe qui multo me penitius eas noveris. Et re literaria facit, quod provinciam suscipit colligendi et edendi literas magni Herois, Casauboni. Possem augere editionem non exiguo numero epistolarum ad Patrem meum p. m. Remum, Caselium, Scip. Gentilem, lumina seculi hujus, sed illae haerent apud fratrem Georgium in cella arcis Onoldinae putrescentes, blattarum et tinearum epulae, quibus eam eripiam, quamprimum ille Culmbacho Onoldum redierit. Sunt enim dignae legi a quamplurimis et ad posteritatem propagari. Equidem, ut Tibi Nobilissime et Ampliss. Vir, animi mei sensum aperiam, ipse jamdudum consilium cepi colligendi magni Casauboni literas ad Germanos scriptas
NObilis Amplissime et Consultissime Vir, Fautor suspiciende. Singularis tua in me benevolentia fiduciam meam firmat, ut non verear reprehensionem brevitatis, quam imbecillitas virium impetrat. Necessitatem scribendi fecit Candidatus noster Cl. Kobius oblatâ Disputatione suâ Inaugurali, quam ego, memor moris et officii mei, Amplitudini tuae mitto. Gratam eam fore constantia amoris erga illum sperare jubet. Non est socordiae, quod nihil de illo addo: Occupatissimi uterque sumus, ille in amore, ego in curanda valetudine. Amor illum perendie ad Vos trahet, ut repetat Disputationem, ut exhibeat jucunditatem praesentiae suae. Bene et feliciter vale, Nob. et Ampliss. Vir, meque, ubi mereri videbor, amare perge. Altorfi 5. Cal. Sept. Anno 1637.
ETsi literae tuae, ut Ciceronis Orationes et versus Aristophanis, quo longiores sunt, eo magis acceptae esse solent: In tua tamen excusatione longe aequissimâ, quâ invaletudinis reliquiae brevem Te esse jubent, vel Rhadamantho sim durior, si acquiescere nolim. Quin integram plane firmamque, ac diuturnam maxime sanitatem animitus Tibi comprecor, et ut valetudinem tuam omnibus bonis desideratam quam diligentissime cures, hortor atque obsecro. Cl. Kobii, Candidati nostri rarioris, Disputationem Inauguralem de constituto possessorio, quod pragmatici nostri vocant, dum perlegi, in memoriam venit, quod nuper de Candidato isto dicebas: Nos nescivimus sub hoc Philosopho talem latere JCtum; quod dictum oraculo verius esse vel Disputatio ista demonstrat, in qua nihil est, quod monitore me opus habeat. Repetiit eam a me author, Amicus noster singularis, quem amor mox in aliam possessionem constituet, de qua tamen ille in Disputatione sua egregie silet, credo, quia nec Tiraquello, nec Menochio, nec Zasio, nec Giphanio, nec aliis Legum interpretibus fidem habet ea in re, de qua solus ipse, remotis arbitris, omnium optime judicare potest, nimirum ille amare et sapere novit, quod alias vix Diis concessum esse ajunt. Sed nos Sponso simul et Candidato faveamus porro, et nos invicem mutuo amore vincere certamine pulcherrimo connitamur. Vale, mi Rittershusi charissime, et me, quod facis, amare persevera, qui Te amare non nisi cum vitâ desinam: Noribergae postridie Kalend. Septembr. A. C. 1637.
NObilis et Amplissime Vir, suspiciende Fautor. Qui Amplitudini Tuae has reddet, Johannes Nesmann, Vir erudite doctus, nudius quartus quintusve ad me adiit, et desideria sua exposuit, nimirum se, fiduciâ studiorum suorum magnâ diligentiâ ipsis undecim annis cultorum, consilium cepisse, publicum illorum testimonium petendi et summum honoris gradum ambiendi. Id ut cum Cl. Dnn. Collegis meis, a quibus non solum prima Legum cunabula, sed et solidiorem Jurisprudentiae doctrinam acceperit et didicerit, communicarem, rogavit, simulque commendatitias ad A. T. requisivit. Non potuimus non probare hoc ejus consilium, cum rem omnium pulcherrimam, nullo pretio nummario aestimandam, appetat. Proinde a me systaticas literas petenti, conservandae consuetudini hucusque observatae, libenter annui, non tam ut Candidatum hunc A. T. commendarem, quippe qui vivam animo commendationem sui secum circumfert, quam ut A. T. etiam atque etiam valde rogarem, cum ipsa de eo fecerit
SAl. officiosissimam, Excell. et Consultissime Vir, Decane spectatissime, Amice pl. honorande. Qui systaticas tuas mihi reddidit Johannes Nesmann, Jurium Candidatus doctissimus, dignus mihi videtur, cui, quod appetit, officii ratione concedatur: Ita enim industria, quam tot annis tum aliis artibus, tum legum scientiae cumprimis impendit, ita commendatio tua officiosa, ita illa, quae ipse mihi exposuit coram, haut tralatitie promittunt. Sistat igitur se Vobis examinandum, reliquaque praestet, quae Universitatis nostrae leges ab illis, quibus ad supremos in utroque jure honores adspirare animus est, ante publicum honestamentum requirunt. Atque sic conatus illius felicitet justitiae arbiter supremus, qui
cujus tutamini Te tuamque valetudinem etiam atque etiam commendo. Vale, et Salve cum Collegis tuis clarissimis, Amicis nostris honoratissimis. Noribergae V. Idus Novembris. A. C. 1637.
SAl. et Obs. Nobilis et Ampliss. Vir, Fautor suspiciende; ut in arduis praefatione utimur, ita in pronis et facilibus prolixum esse, supervacaneum. Breviter igitur, quid Cll. Candidati nostri expectent et de Te petant, adverte. Gerlachius, cum applausu omnium Disputatione Inaugurali habitâ, jam totus est in promovendo negotio, et votis ad felices et optatos exitus ducendis. Idem facit, qui primo loco nominandus erat Cl. Cobius. Itaque diem solenni renunciationi nos constituimus 14. Decembris, nisi Nobiliss. Dnn. Curatoribus et Tibi, Vir Amplissime, secus videtur. Illorum igitur assensionem consiliique nostri approbationem expetimus et expetimus et expectamus, multum Tibi debituri, si votis Dnn. Candidatorum cura tua profuerit. Vale Altorfii II. Cal. Decemb. 1637.
REtuli Nobilissimis Dnn. Curatoribus, quid Candidati Vestri petentes expectent. Eorum desideria aequissima morari diutius, ob merita illorum nefas fuerit. Placet igitur dies, quem constituistis, 14. inquam, Decembris, quem etiam Numini placere, in cujus manu nostra sunt, vovemus: Cum primis vero, ut Tu Brabeutes actum hunc muneris tui primum firmâ et constanti valetudine celebrare queas. Fiat, DEO nobis propitio, cui commendatus. Vale. Noribergae VI. Calend. Decembr. A. C. 1637.
ALlatus est tandem ad me dispersus rumor, quo insimulor in nupera Panegyri et promotione Doctorali, non togâ, sed plumis alienis amictus incessisse, Dissertatiunculam, quam habui, transscripsisse, labore alieno partam gloriam in me transmovere voluisse, breviter, epistolam quandam Bartholdi Nihusii pro mea recitâsse. Desinit esse rumor, dum auctor habetur, qui ut fidem invenirent dicta, epistolam, ut audio, protulit, et Proto-Scholarchae obtulit, quâ corniculam omnibus deridendam propinaturum sibi persuasit tenebrio, qui saevum et
Desino plura addere de homine vili, ne illius vituperatione laudem quaerere, quique meo merito non possum, in comparatione malorum placere velle videar. Adversus vituperonis calumnias clypeum suggero innocentiam, cujus fiducia securus patienter eas hactenus feram, dum impressâ et typis exscriptâ Dissertatiuncula mea una cum epistola Nihusii calumnias istas disjectas videant Viri boni, quibus studia actionesque meas probari cupio, Tibi praecipue, Vir Ampliss. Fautor colende, cui haec coram malueram. Verum cum valetudo in urbem excurrere nondum permittat, eadem per literas significare volui, ut scires, quid consilii in hoc negotio mihi sit, et Te brevi lecturum Dissertationem meam, quam coram audivisti. Hac enim solâ ratione confessionem erroris detractori exprimere, innocentiam docere et omnibus probare me posse puto. Vale, meque, ubi mereri videbor, amare perge. Altorfii 13. Cal. Febr. 1638.
SAlutem officiosissimam, Clariss. et Consultissime Vir, Amice perpetim amande et honorande. Fatear, oportet; mentiri enim nunquam didici, miratum me esse, cum primum Nihusii epistolam de historia Hannonis apud Melam festo D. Thomae
NObilis, Amplissime et Consultissime Vir, Fautor suspiciende. Heri sub noctem a typographo accepi Dissertationem in promotione Cl. Dn. D. Cobii habitam. Hanc edidisse nec Tibi nec cuiquam bono impudens videri velim, sed ita interpretari, quasi quae a male feriatis hominibus vi mihi extorta, absque quibus fuisset, inter reliquas rejectaneas chartas delitesceret. Probe novi mihi maxime dedecorum existimationique meae damnosum, quod meam in hoc genere imperitiam apricor. Docendae innocentiae aliter facere non potui: Nec cupio hac Dissertatione placere doctis, quod etiamsi mihi persuaderem, plane ridiculus forem. Si probavero nullo meo merito, nullâ injuriâ lacessitos crabrones sua in me spicula intentâsse, sat erit, nec poenitebit sumptuum, quos alias, ut difficillimis his temporibus, melius collocare potuissem. Certe egregie ad miseriam ego natus sum. Nuper conflictatus cum periculosissimo morbo, vix me colligo; nunc injuriis me convitiisque proscindunt homines nequam. Bene et feliciter Vale, et amare perge Virtut. tuar. strenuum cultorem Rittershusium. Altorsii 6. Non. Mart. 1638.
IN fatis, credo, erat, ut quam Orationem eruditâ elegantiâ fulgentem publico invidisses,
NObilis et Consultissime Vir, reverende Fautor. Exilui gaudio, ubi ex litteris tuis cognovi, Te de me contra calumniam judicare, et verba non invenio, quibus digne satis gratiam Tibi agam. Operam dabo, ne Amore tuo, quem litterae tuae spirant, egoque pluris quam Croesi opes aestimo, indignus sim. Sed audi, Poetas, genus hominum valde irritabile, huc usque credidi, quod illorum proprium erat, jam suum faciunt N. N. et praecipue noster N. Hunc ego tetigi, quia ante me laeserat et salvâ existimatione ac opinione meâ dissertationis editionem sive defensionem omitti non posse judicavi. Ratio habenda est famae, quam ille probris et calumniis lacerare tentavit, et fecisset, si tacuissem. Huic ego post conscientiam maxime consului, et tanti eam facio, ut non tam grave futurum sit prae illa honoribus et patriâ carere. In illo multos se offensos clamare et conqueri audio. Pacificos in epistola ad Consulem
AD Procancellarium Universitatis Decano nomine Facultatis
QUae de Candidato isto Legum, Johanne Christiano Amling, Coburgense, mihi scripsisti, dubitare me non sinunt, quin dignus ille sit, qui, quod uterque petiistis, impetret. Nimirum ut ad Examina consueta qua publice qua privatim, pro summis in utroque Jure honoribus consequendis, ex Legum nostrarum praescripto, admittatur. Virtutem igitur et studia quia mihi commendâsti, quibus omnes bonifavere debent, volunt amantque, injurius sim et in officii mei rationes et in virtutem vestram, si aliud respondendum mihi putem, quam fiat, fiat, Fiat igitur, quod honestâ ambitione ille desiderat, et Tu intercessor laudatissimus efflagitâsti. Quo Laconismo non altius longiusve responsum ab homine nunc, ob Conventum Ordinum Franconiae, occupatissimo Vobisque deditissimo expectabis. Vale. Dabam eâdem horâ, quâ Candidatus iste me compellavit. Noribergae ad. XI. Octobr. A. C. 1642.
REpetenda mihi apud Te nupera petitio, occasionem praebente Nicolao Christophoro Hunefeldio, Arnstadiense, qui has, intervenientibus Clarissimis Collegis, de me litteras, non tam sui commendatione quam officii ratione, impetravit. Exegit quinquennium in Illustri Salana, ubi primos Philosophiae honores adeptus est. Ultra annum jam apud nos vixit, et anhelat supremos. Factum volumus Optimo viro, quando vitae merita cogitamus. Modestiâ et probitate bonorum amorem sibi conciliavit. Eruditionem explorabimus solitis Examinibus, ubi facultatem a tua Amplit. obtinuero. Favor, quem Facultati nostrae impendes, proficiet toti Academiae. Stabit gratia beneficii. Feliciter vale. Altorfii 5. Decembr. 1642.
S. P. Quod officii mei est, et nunquam non, ex petentium voto et meritoa me lubentissime conceditur, id nunc quoque plurimas inter gravissimasque
SI studium et amor erga nos tuus perseverat, ut firme mihi persuadeo, credo, quod libenter accipias a me litteras, quibus Tibi commendo eos, qui, toto legitimo opere absoluto, praemia studiorum suorum expectant, quae absque authoritate et concessione tua conferre nefas est. Nuper pro Hunefeldio, Arnstadiense, oravi: Nunc ejusdem civem Philippum Ernestum Forsterum, clarissimis Parentibus natum, more Romano, Tibi commendo, et rogo, petitionis honestissimae eum compotem facias. Cupit se sistere Examinibus consuetis, fretus studiis ante quinquennium Marpurgi et Jenae ingressis, apud nos per sesquiannum sedulo et cum laude continuatis. Profectus et merita Examina docebunt, quae cum absque authoritate Pro Cancellarii instituere non liceat, eidem dextram submisse porrigo, etiam atque etiam valde rogans, ut epistola a Te relata promptae voluntatis tuae impetrationem declaret. Vale-Salve Nobilis et Amplissime Vir, et favere perge. Altorfii 26. Decembr. 1642.
FAcile et perquam libenter, imo jure meritoque concedo, quod officii mei ratio, virtus petentium et commendatio tua singularis, nunquam non acceptissima exigunt, postulant, requirunt. Et hunc igitur Candidatum Philipp. Ernestum Forsterum multis nominibus commendatissimum ad consueta Examina, pro praemiis studiorum Juris rite consequendis, sistendum Vobis remitto, et, ut, quod bene coepit, bene absolvat, voveo. Id quod citra omne dubium sperare me jubent, quae de illo ad me scripsisti nudius tertius, quibus hac ipsâ horâ mihi redditis ita respondere debui, volui. Vale, et, quod facis, nos ama, ad d. 28. Decembr. A. C. 1642.
CUjusmodi mea de Candidato Forstero fuit opinio, talem Clarissimi Dnn. Collegae mei in Examinibus deprehenderunt, litterarum scilicet et Juris Civilis dote divitem. Hinc dignum judicârunt, qui exantlatorum laborum fructus et praemia percipiat. Restat ergo actus Disputationis Inauguralis: Hanc ex Legum fontibus depromptam comperi legendo, officioque meo exigente Ampl. tuae censurae submitto, an recto stet fabula talo, dignaque sit, quae typis, et publicae concertationi subjiciatur. Itaque
UT unda undam trudit, sic meae Te trudunt importunitates. Nudius tertius misi Disputationem Forsteri, nunc alteram Hunefeldii mitto; invitus certe, utpote non ignarus, quantum laborum mare Te circumdet. Sed sive humanitas tua facit, sive officii mei ratio et necessitas exigit, velim, nolim, nolis, velis, operâ et censura tua est opus in utraque Disputatione, in quibus duo ego probare non possum, Candidatos nostros allegare Doctores, quos nunquam viderunt, nec unquam forsan oculis usurpabunt, et authoritatem sibi parare conari, authoritatum et allegationum numero. Saepe a nobis monentur, satius esse ex textibus Juris, verisque et fundatis rationibus, quae lege firmantur, pendere, eisque haerere, quam authoritatibus doctorum, praesertim illorum, quorum aedes fama nondum est egressa, sed illi laureolam in mustaceo quaerere et ineptire malunt. Alterum, quod concoquere nequeo, est neglecta latinitas, quae ut oves Aegonis Virgiliani vix ossibus haeret, quamvis ipse tyro sim latini idiomatis, neque id me callere profiteri ausim, sed
tamen inimicus ignorantiae alienae, ut inimicissimus propriae ferre non possum taelia, et ringor correctiones admonitionesque nostras rideri, quod illi aliquando serio, sed sero nimis agnoscent et deplorabunt. Tu Nobilis et Amplissime Vir Vale, et Nestoris annos bono Reipublicae litterariae supera. Altorfiii 6. Idus Febr. 1643. Disputationes commodo tuo leges et remittes; neque enim in mora salus Graeciae periclitatur.
AD binas tuas, quibus non ita pridem Disputationes duas Inaugurales legendas mihi transmisisti, per morborum (plures enim erant) dolores acutissimos, respondere hactenus, quod volebam non minus quam debeam, mihi non licuit. Quam moram nequaquam Te sinistre interpretari, praeter amorem tuum solitum etiam commendatitiae istae, quas privignus tuus, Justus Hieronymus Kaestelius, Legum Candidatus eruditissimus, hac ipsâ horâ mihi reddidit, dubitare me non sinunt, utpote in quarum limine de valetudinis coepta recuperatione, quam Numinis benignitate indies augescere sentio, calide mihi gratularis: Quem affectum tuum, ut debeo, amicâ mente amplector, omnem corporis animaeque salutem Tibi vicissim comprecans animitus. De privigno vero, quem dixi, quod a me petis, quia non tam ex affectu domestico, quo magis Tibi amica veritas est, quam quod ille se dignum honoribus istis, quos legitime ambit, publicâ fide significavit, facile, imo quam lubentissime meritoque Tibi concedo. Neque ambigo, quin ut idem ex Parentis pie defuncti et vitrici non e multis, quem diu nobis DEI clementia servet, Clarissimorum Virorum exemplo, clarescere puchrum ducit, ita utriusque quoque vestigiis laudatissimis aemulo cursu ingressurus sit perpetim. Sistat se igitur ille, cum bono Deo, explorationibus consuetis et exoptatam metam feliciter attingat. De pessimo illo more allegationum copiosissimarum, quo vulgus Candidatorum in conscribendis Disputationibus stolide se effert, quod in nuperis tuis ad me prudentissime notâsti, ne ad tam praeclarum monitum taceam, jam diu est, cum me Tibi consentientem habes. Nam ut sinisteritatem istam etiam juvenis olim, non absque ratione, detestatus sum serio, deque ea mentem meam semel iterumque declaravi publice, meliora longe a Praeceptoribus nostris, quos inter Parentis tui incomparabilis memoria nunquam non sacrosancta mihi est, edoctus: Ita de privigno tuo idem vulgi odium, una Tecum, mihi promitto, utut apud alios aethiopem dealbaturus videatur, si quis vanitatem istam, tam pertinaciter radicatam, plurimorum animis eximere velit. Sed Tu, Vir amicissime, vale, et cum Clarissimis Collegis tuis, quos officiose salvere jubeo, rem bene et feliciter perage. Dictabam e lecto, cui menervorum nondum profligata infirmitas etiamnum affixum tenet. Noribergae ad d. 21. Martii A. C. 1643.
HOc erat, quod optabamus et votis supra omnia vota precibusque contendebamus, ut confirmatum ex morbo et valentem audiremus. Itaque
NOn de nihilo Te interpellatum venio, quem districtum distractumque, vel unum maxime, gravissimis negotiis non nescius esse possum. Ante duos menses, facultate a Te impetratâ, consuetis Examinibus exploravimus profectus in Jure Michaelis Uhlenii, Candidati nostri. Ut valet ingenio, expectationem sui egregie sustinuit, ita ut spes nos pulcherrima foveat, illum publice disputando omnium opinioni satisfacturum. Disputationem, quam de Transmissionibus conscripsit, officii ratione mitto. Non gravabere vel non rogatus a me tantillum decerpere de tuis occupationibus temporis, quantum his paucis Thesibus perlegendis sufficere possit. Tantum erat. DEUM Opt. Max. quotidie oro et exoro, ut Te Reipubl. Universitati nostrae sospitem servet! Magnif. Dn. D. Cobius et D. Ludwellus Teplurimum salvere jubent. Altorfii 14. Calend. Augusti 1645.
SUffuratus sum tantum temporis inter occupationes Reipublicae periculorum varietate gravissimas, ut Praestantiss. Dn. Candidati Michaelis Uhlenii Disputationem Inauguralem, quam vocant, de Transmissionibus perlegere licuerit. Quam quia typis publicis idoneam deprehendi, imprimendam remitto, Teque cum Rectore Magnifico, caeterisque Collegis tuis consultissimis plurimum salvere jubeo. Vale. Dabam raptim ad d. 21. Julii A. C. 1645.
MAgnas Tibi gratias agere me jus fasque imperant pro labore, quem inter gravissimas occupationes lectioni Thesium nuper impendisti. Nunc N. Disputationem mitto, et censuram tuam unice expeto. Mihi, ut, quod res est, dicam, non probatur, quod toties ad nauseam alleget tractatus, nunquam publici juris factos. Equidem magnifacio immortales ingenii dii partus, extra aleae controversiam seculi nostri doctissimi Jurisconsulti Ludwelli, Collegae et Amici conjunctissimi; verum scripta illius inedita in Disputationibus Inauguralibus toties citare, absurdae adulationis videtur, et in eo Te
SAl. et Off. Adulandi artem, quae apud vulgus aulicorum utramque paginam facere solet, a scholis eliminandam una Tecum censeo. Eam si Candidatus ille de se dici quam monitis tuis cedere non vult, judicio suo relinquatur. Caetera Disputationem ipsius Inauguralem de Virorum praerogativis non indiligenter conscriptam, quam legi, imprimendam remitto, Teque cum Collegis Consultissimis etiam atque etiam salvere jubeo. Dabam Noribergae 13. Augusti 1645.
CUm meos Fautores velut ex albo quodam recenseo, Te, Vir Nobilis et Amplissime, primos inter ac praecipuos collocare soleo, qui toties ineffabilem
QUod in album Fautorum tuorum me quoque recensendum putas, non meritis meis, sed amori tuo in me adscribo, illud operam daturus, ne quidquam amoris mutui in me erga Te desiderare queas. Quae hactenus officii ratione lubens meritoque praestiti, talia sunt, ut potius in Leges et virtutem peccarem, nisi facerem, quam ut exinde multas gratias laudesve merear. Atque sic nunc quoque citra piaculum recusare non possum, quod de Joanne Leonhardo Linckio, Legum Candidato meritissimo, me rogâsti. Novi ipsius probitatem morum, novi industriam vix imitabilem, novi eruditionem laude dignam. Fiat igitur, quod petiisti, admittatur ille ad Examina consueta, et agatur cum eo, prout Leges nostrae praescribunt, et dexteritas Vestra hactenus consuevit: Id quod felicitare dignetur Numinis benignitas, cui Te etiam atque etiam commendo. Vale, amicissime Virorum. Dabam Noribergae ad d. 12. Novembr. A. C. 1645.
SAlutem et observantiam. Amplissime et Consultissime Vir. Quamdiu vivam, non excidet mihi suavitatis illius memoria quâ quotidie, quicquid erat adversi, condiebam, cum apud Vos haerere nescio an ab infesta ac saeviente, an vero respiciente fortunâ cogerer. Aut enim quoties domesticis meis Musis non secesseram in Senatus Nobiliss. Vestri Bibliotheca abigebam fastidia:
QUam acceptae mihi fuerint literae tuae, Gronovi eruditissime, quovis nectare et ambrosiâ suaviores, ex tarditate responsionis cave aestimes. Occupationum publicarum frequentia saepius calamum e manu excussit, et scribere satagentem non semel repulit, adeo ut ex indignatione remorarum vix ipse mecum in gratiam redire queam. Ex animo enim atque singulari cum laetitia futurae inter nos familiaritatis auspicem voluntatem, sive potius jam factae constantem significationem et perseverantiam amplector. Atque operam dabo, ut, quod per Te exordium sumsit, me annitente sumat augmentum. Ita viget apud me recens jucunditas conversationis tuae mellitissimae, ut ejus sitim literarum tuarum elegantiâ haut levem excitatam, in me sentiam: Remedium tamen faciunt amoris tui non adumbrata vestigia, quae sectari curae mihi erit, ne officiis vel amore vincar. Has enim partes mihi reservatas video; literas tuas priores, quas ante annum cum Epicedio in obitum Senatus nostri Principis Volcameri
SAlutem et observantiam, Amplissime et Consultissime Vir, Domine ac Fautor magne. Eo gratius mihi fuit tuarum litterarum libare delicias, quo serius eas mihi sublimes Vestri Ordinis occupationes non inviderunt. Jam coeperam silentium tuum mihi excusare, cui per illas non liceret, id quod cuperem, benevoli affectus exemplum statuere. Jam apud me ipsum rubore suffundi et increpare temeritatem meam, qui onerâssem acervum cumulo et nihilominus id mihi gratiae apponi postulâssem. Cum quasi de transverso supervenit tua Epistola, non tacta leviter, sed plane madida multiplici Gratiarum rore et isti pavori repudium nunciare jussit. Respiravi, et ut defectis obsipatâ aquulâ vigor solet redire vitalis; ita eluctatus sum e cogitationum divortiis. Equidem amabili imagine saepe obludunt mihi dulcissimâ gravitate tincti sermones tui, quos auscultando, cum praesens eram, non semel defoecatum animum recepi, et ruminando absens, ut qui suavi concentui interfuerunt, etiam, postquam ille desiit tinnitu aurium gaudium meum regustavi. Istius felicitatis instar reddidit mihi jam inaestimabilis comitas tua, quam submisse exosculatus paria facturam cum cultus religione, quem T. Amplit. sacravi, hoc est, perpetuam mihi fore opto et auguror. Nihil est, in quo nunc magis acquiescam, postquam revolvimus odiosam seriem calamitatis, quae dum domo absum et fata in has oras saeviunt, non solum Parente abrepto, unico in his terris auxilio, verum maximâ parte patrimonii absumptâ et cum malis nominibus deperditâ, me heu! tetigit, et triste hoc peperit studiorum justitium. Tum demum compono omnes animi motus, cum meditor judicia et applausus Vestros, nonnunquam dolens, vix fore,
Cumque incomparabilem eruditionem, cujus omnes partes, omnes numeros implevit; humanitate incredibili miscuerit, nunquam ab ipso recedo, nisi doctior, nunquam adeo, nisi meditatus, quid doceri velim. Ei gratissima fuit, quam hoc mane detuli, salutatio tua, adeo, ut quidvis Tui causâ velit, et obsidem sui studii humanissimam salutem remittere me tibi jusserit. Si quid ad eum litterarum daturus, beneficium putabo, si meam operam experiri tibi placuerit. De W. Clementis consilio nihil habeo certi, neque est hîc, unde explorare possim. Utinam vero Virdungi nostri Alexandrum Nov - antiquum contemplari liceret, quem ille procul dubio pictor Apelle sagacior vivis coloribus expressit. Reperietur aliqua via, quâ hujus voti compotire me queas, modo exemplar interea asservetur, quae distrahi solent. Epicedium meum vererer, ut tot clara nomina adjunctum infuscarent, nisi in T. auctoritate praesidium mihi esset. Inclusas magnopere oro, ut nisi molestum est, ad Dn. Virdungum curari jubeas. Tanta mea est de A. T. favore fiducia, ut pene verecundiae limites migrem. Salve et vale, Vir magne, cum omni familia, et nostri memoriam ne omitte. Scripsi Hamburgi VIII. Cal. Febr. A. M DCC XXXIV.
NIsi de animi tui sinceritate, Gronovi doctissime, jam mihi constaret, vererer equidem, ne de silentio meo, cujus culpam ultro in me arguo, sinistri quid Tibi obreperet. Verum cum amicitiae nostrae fides non tam infirma sit, ut proletario sermone opus habeat, affectum nostrum non tam ex frequentia literarum quam ex re ipsa aestimare convenit. Neque etiam Te fugit, ut occupationes publicae, hoc praesertim tempore, indies, ut videtur, ingravescente, et caput et circa saliant latus. Quam igitur in scriptione non semper praesto vicissitudinem, in amore reddo, majorque mihi est in amandis amicis constantia quam in negligendis epistolis voluntas. Tu vero literis tuis elegantissimis animum hunc nonnunquam curarum mole languescentem refocillare persevera. Vix enim credis, quam me proximae tuae literae delectârint, in quibus, ob singularem earum et amorem et elegantiam,
QUoties memoriâ multiplicem humanitatem Vestram remetior, toties pro parte experior veritatem illius verbi veteris, quod Regibus delirantibus Achivos plecti monuit. Quum enim abunde materia scribendi esset, mihi gratus animus et Vestra beneficia, ut primo tarde scriberem, cum metus esset, nihil recte curari, tandem silerem prorsus, cum frustra opera sumeretur, patriae communis calamitas et itinerum difficultates fecerunt. Annus nunc est, cum tuas unas, quae annum ipsum varias inter manus moratae fuerant, accepi, seras quidem rerum, quarum cupidissime notitiam anhelabam; nuncias, vel sic gratas tamen. Post id temporis saepe respexi ad Vos, saepe dolui, praecisam omnem mihi viam esse tam egregias animas, tam amantes mei tralatitiâ saltim salute adeundi, sed omne desiderium inter vota consumebam, donec hanc in Urbem, amicos salutandi causâ invitatns, ingressusque civem Vestrum praestantem juvenem Heigelium inveni. Is ante biennium initâ mecum, Groningae amicitiâ, cum me hîc esse
QUod ad literas tuas suavissimas longe acceptissimasque nihil hactenus rescripserim, Eruditissime Gronovi, in causa fuit, praeter Reip. labores quasi concatenatos, invaletudo diuturnior, arthritis nimirum saepius recidiva, quae me per aliquot septimanas lecto affixum primum ex bipede tripedem fecit, deinde in scribendo alioquin inpromptum, ne dicam pigrum, adeo intertem, adeo squalidum, oscitabundumque reddidit, ut nihil quam de fera, quod ajunt, comedisse videri possem. Nunc ipse mecum in gratiam redire incipiens silentii hanc culpam apud Te deprecandum mihi esse putavi, quam pro amore in me tuo, facile spero, mihi condonabis. De Heinsii, Herois nobilissimi, constanti affectu erga me mirum in modum me exhilarâsti, a quo amari magnam certe felicitatis partem duco, cujus virtutes divinas omni cultu suspicere non prius desinam, quam Atropos fatale filum secuerit. Tu, quaeso, fac, ut Decus illud literarum splendidissimum quam diligentissime et quam officiosissime nomine meo salutes, id quod vehementer etiam atque etiam Te rogatum volo. Ejus Annotationes in Novum Foedus, de quibus salivam movisti, avidissime, ut vere amantes solent, desidero, et quid expectandum inde sit orbi Christiano ex sacro illius Aristarcho (bone DEUS, quantae eruditionis opere, ut alia ejusdem monumenta aeternitate dignissima nunc taceam) facile conjicio, Magnâ etiam expectatione
AMplissime et maxime Vir. Non possum verbis describere magnitudinem gaudii mei, quod pectus mihi et intimas fibras pertentavit, simul vidi, accepi, legi gratissimas
PEracceptum nobis est literarum tuarum commercium, Gronovi dilectissime, tum ob eruditionem elegantissimam, quam usquequaque spirant, tum ob affectum, quo nos prosequeris, singularem, cujus non adumbrata signa, sed expressa vestigia in illis videre licet. Atque hanc serram ut reciprocare perseveres, rogo. Nos ut nihil eruditionis mutuae, praesertim inter Reipublicae munia gravissima, quae animum hunc a studiis amoenioribus nunquam non avocant, praestare Tibi possumus, ita de amoris nostri erga Te constantiâ certum Te esse jubemus, nemini in Te amando secundi. Literas tuas ad Cl. Rittershusium, quamprimum accepi, Altorphium misi, ad quas nunc responsum et una Epistolas incomparabilis Casauboni, quas desiderâsti, his nostris inclusas vides. Scripsit etiam ad Te Cl. Virdungus, et Commentarium suum denuo editum in Agricolam Taciti Tibi mittit, cui fasciculo Digesta nostra Pietatis adjunximus, quod amoris in Te argumentum boni consules. Diatriben in Papinii Statii Silvas expecto, ingenii tui haut vulgaris monumentum sine dubio omnium laude dignissimum. Quam ardenter quoque videre desiderem, quae duo illa Europae lumina, Heinsius et Salmasius, orbi Christiano donabunt, nuper fusius Tibi declaravi, quibus Heroibus divinisut observantiam nostram et amorem officiosissimum quam diligentissime testeris, etiam atque etiam Te obtestor. Et certe ut Heinsii, Viri summi, favorem saepius mihi declaratum, gloriam meam singularem
AMicitia nostrâ fretus peragendum quid Tibi commendare non dubito. Vivit Leidae virtute atque eruditione clarissimus Johannes de Laet, qui ad Georgium Hieronymum Marstallerum, J. U. D. antehac apud nos Advocatum, hactenus familiariter scripsit; et nuper quidem Amstelodamo d. IV. Augusti, simulque salvere nos jussit. Pro quo officii genere acceptissimo ut gratias ago, quas possum, maximas, et vicissim Virum, quem dixi, honoratissimum, olim cum Leidae haererem, nobis vicinum, quam optime cum suis valere voveo, ita tristis hac vice nuncius esse cogor, dum obitum Marstalleri, Amici nostri desideratissimi, significare debeo. Extinxit n. eum febris ardens Francofurti ante paucas septimanas cum vix ante semestre Consiliarii munus apud Francofurtenses suscepisset. Uxorem Augustanam, foeminam honestissimam, quam gravidam reliquit, postquam filium sospitem in lucem edidit, idem fatum inevitabile paucis diebus post, quam maritus decessit, terris eripuit. De qua praematura pariter atque utriusque inopinâ morte et praestantissimum Dn. de Laet certiorem reddere haud grave Tibi sit, rogo. Vale et vive Amicorum exoptatissime.
AMplissime et summe Vir, Domine ac Fautor maxime. Silentium meum, quod mihi primo aegerrime accidit, meditatâ apud Te oratione excusarem, qui apud neminem magis officii mei rationem constare cupio, nisi justissimam et sonticam causam aequo animo Te accepturum sperarem. Ante duos fere menses dederam typographo, qui librum meum excudit et hîc habitat, fasciculum, in quo literae et levidense munus, Diatribe nostra: Quem ille actoribus patris sui ad Francofurtensem mercatum profecturis, ut ipse mihi dixerat, commendaret, inde ad Vos curandum. Jamque securns et judicia vestra exspectans, cum ante paucos dies Leidae negotii causâ essem, cognosco, neminem a Mairio (id nomen Bibliopolae) ad nundinas missum et fasciculum meum ibidem reperio. Quae me res vehementer conturbavit, co maxime, quod pro tanto Vestro
P. S. Quod praecipuum fuerat, festinatio paene omiserat. Quod Epistolas Casauboni tuâ potissimum gratiâ et officio ab amiciss. Rittershusio accepimus, immortales habeo habeboque Tibi gratias. Rogo autem, ut monere eum non desinas, ut caeteras, quas in schedis suis habere se scripsit, et tunc non erant obviae, omni curâ conquirat, et ad nos mittat. Erit enim opus pulcherrimum et nobilissimum: Tum lente proceditur, ut facile exspectare eas possimus.
MI eruditissime Dn. Gronovi, Amicorum dilectissime. Scito, multas me Tibi debere gratias pro llteris tuis longe suavissimis acceptissimisque, quas quinto abhinc mense ad nos dedisti, quibus quae de Heinsio, Salmasio et Latio, Viris summis trigaque literatorum splendidissimâ, quos ego in oculis fero, inseruisti, ita me abs Te beatum Tibi affirmo, ut gaudio etiam exilierim. Tam jucundum nempe fuit ex literis tuis, quae alias etiam solius tui nomine semper mihi sunt gratissimae; istam quoque felicitatis partem haud vulgari accessione intelligere, pro quo certe nuncio longe exoptatissimo singulari nexu me devinctum Tibi fateor. Obsecro autem, ut gaudium istud nobis perennare et affectum tam benignum tantorum Heroum, erga me immerentem licet, conservare studeas. Mihi nihil unquam erit antiquius quam ut amore illo, si non aliâ ratione, saltem singulari observantiâ animique promptitudine non fucatâ dignum me, quantum licet, reddere possim; quod Tu pro tua, qua polles, facundiâ coram melius inculcare noveris, illis omnibus et singulis (quos salvere jubeo peramanter ac devotissime) quam ego literis explicare. Fasciculum et Diatriben tuam, cujus meministi, nondum accepi, ut rectius igitur curare ea velis, atque sic desiderium, quodaccendisti, restinguere rogo. Digesta nostra, spero, jam Tibi sunt reddita:
P. S. Si vena tua elegantissima carmine editionem exornare dignabitur, (non enim tam cito absolvetur, quod nondum est inceptum) pristinis tuis erga nos meritis et istum cumulum annumerabo. Quid de Casauboni Epistolis sperandum nobis sit, scire aveo. Ut et illud, quo pretio Athenaeum cum commentariis Casauboni, Solinum cum commentariis Salmasii, et Eusebium Scaligeri, et quae de emendatione temporum edidit, Lugduni Batavor. emere liceat. Ubi significaveris, quod rogatum Te volo maxime, scribam Tibi, quid velim amplius. De Heinsii annotationibus in Foedus Novum, responsum ab ipso expecto, ad quem nunc iterum scripsi. Quae a Rittershusio nostro desideras, jam, credo, ipse Tibi respondit. Statim enim tuas ad illum misi. Vale iterum
S. P. Amplissime Vir. Cum in procinctu essem, ut Amsterodamum irem, quo ad se plus vice simplici me invitavit Vossius
P. S. Quid audio de Bibliotheca Im Hofiorum, quae a Pirckheimero descendit? Verumne est, Legatum Regis Magnae Britanniae Comitem Arondellium emisse eam, uti hîc fertur. Amabo Te, fac, id sciam. Cum rescribes, poteris Coloniam destinare tuas ad Bilderbeccium, Agentem Dnn. Ordinum. Is libenter ad me curabit.
AMplissime Vir. Festinatio optimi Heigelii nostri effecit, ut, cum ille mihi redderet vestra
facundissima tua et cordata praefatio persuaderet! Tangis enim ipsum fontem mali, et unicum propinas remedium, quo tanta malorum lerna ab imo usque exuratur. Atque ego, dum apud animum meum meditor, quas Tibi laudes gratesque agam, sic mecum constitui, verius gratias agi non posse Tibi, quam si illâ arte, quam gravissimus autor nos doces, utamur. Itaque in sinu posthac geram illum lepidum novum libellum. Aridâ modo pumice expolitum, et pietatis officium gratamque
AMplissime Domine. Graviter adflixit me tristissimus nuntius de obitu Cl. Virdungi, in quo Academia Vestra magnum decus literae Strenuiori si quis suas pugnas narrat, de illius ore fiunt sordidae: Pulsavi tamen jussu tuo spretus toties neglectusque Musarum fores, et epigrammation velut ex quercu exsculpsi, cujus omine jus tuum erit: Sive abolere illud et Veneris marito tradere, sive, quia ars in eo nulla est, amorem boni consulere velis. De libris quod mandaveras, inquisivi. Eusebius Scaligeri Leidae Hagaeque venalis non est. De emendatione temporum venditur florenis Belgicis 16. hoc est, sex imperialibus et baziis, puto, octo aut novem vestris. Salmasii Solinus 18. flor. h. e. imper. septem et baz. duobus an tribus. Athenaeus cum comm. Dalecampii et Casauboni flor. 16. si quid praeterea vis, nihil tam magnum est, modo sit in viribus meis, quod non lubens Tibi, magne Richtere, debeam, impera modo, et factum puta. (Salmasius, Heinsius, Latius merito tuo in oculis Te ferunt, virtutes ingentes
P. S. Casauboni Epistolae lente procedunt non operarum magis, quam typographi ignaviâ, quod genus mirifice eruditis illudere nôsti, quia ex se famam illorum pendere putant. Diatriben accepisse Te puto. Quia optimo Virdungo non potuit munus nostrum contingere, si ita placet Tibi, Rittershusio id dicatum esto, qui tamen antiquum obtinet, hoc est, nostri obliviscitur.
JOHANNES FREDERICUS GRONOVIUS.
S. P. Mi eruditissime atque exoptatissime GRONOVI. Lentum nomen, fateor, me habes, sed non malum. Agnosco enim bonâ fide tarditatis culpam, quam ad ternas tuas jam diu silendo contraxi, ad easque, sero licet, responsa,
OGratas mihi exspectatasque tuas, Amplissime Virorum, quas a. d. IV. Cal. Jan. Jul. demum accepi. Jam tabellarios accusabam, jam metus fingebam mihi et caussas diuturni silentii atroces: Nam de amore tuo dubitare nefas. Eas igitur vanas fuisse, solisque occupationibus tuis, quas gravissimas esse scio et debere omni privatae curae praeverti, me cessisse laetor. Magnas etiam gratias habeo Tibi pro praeclaro tuo munere, in quo omnia egregia
VIrorum Amicissime. Inter praeclaras, quas semper admiratus sum, animas Richterum nostrum habeo: Cum quo suaviter ante annos plures hîc egisse memini. Quo gratius eximium ac vere tali Viro dignum, quod nuperrime misisti, munusculum fuisse fateor. Cujus nomine, quantum illi debeam, apud Virum Amplissimum occasione primâ testabor: Quod ut per Te fiat, interim obnixe rogo, qui quantum Tibi quoque hîc debeam, et candide et lubentissime agnosco. Amicissimo Fabricio me ut commendes, peto: Ad quem ante dies aliquot, cum adhuc Trajecti esset, scripsi; quas recte illi traditas non dubito:
S. P. Amplissime et magne Vir. Nactus occasionem dandi illuc aliquid literarum, Te praeterire religioni habui, praesertim cum de discessu meo ex Hollandia Te monere negotia et festinatio me prohiberent. Ultimas meas, quibus Heinsianarum exemplum, nî fallor, adjunxeram, spero recte Tibi redditas. Libellos etiam meos quin tandem acceperis, non amplius dubito. Ego, cum ita exigeretres praesens, aegre a tot praestantibus ac amicis animabus, ut fieri assolet, divulsus, relictis sarcinulis et librorum suppellectile, quam paullo ampliorem, dum ibi haereo, comparavi, ex Belgio produxi peregrinationem meam in hanc insulam, et inde in Galliam quoque trajecturus sum. Cui videndae et ibi capiendis in Jure Civili honoribus aliquantum temporis destinavi, antequam patriae me reddam gremio. Promiserat Cl. Ritttershusius, se missurum ad me Alexii Regis de re militari Commentarium, quem Salmafio traderem, atque ille exspectat impatienter. Dedi in mandatis familiari cuidam, ut, si me absente fasciculus ille Hagam adferretur, secure eum resignaret, et librum ad summum Virum destinaret ocius. Nunc, rogo, salute dictâ meo nomine, quam humanissime moneas optimum Rittershusium, ut si nondum itineri commissus est thesaurus iste, recta cum literis suis eum ad Salmasium per Elzevirios, aut si quos habere potest Amsterodami fideles hujus negotii procuratores, mittat. Confirmo, eimeâ fide gratissimum futurum id munus, et quam primum responsum a maximo et ad humanitatem nato Viro habiturum. Nam Illustris Dominus de Tienhoven, cujus comitas olim inserviebat mihi in literis ad Vos per Bilderbeccium mittendis ingenti Reipublicae, et literarum damno paucis ante abitum meum diebus extremum diem clausit. Si quid his respondere otium est Tibi, potes tradere id Nobiliss. Dn. Ulrico, a quo has accepisti. Nec enim proximis duobus mensibus ex Britannia discedam. Et filius ejus libenter ad me curabit, etiamsi in Galliam jam ivissem. Atque ibi, si qua in re inservire Tibi potero, invidebis observantiae erga Te meae, nisi fidenter mihi imperabis. Vale, Vir Amplissime, et vive nostri memor. Scripsi raptim Londini postrid. Id. Maji Julian. 1639.
AMplissime et Consultissime Vir. Vide, quam sim importunus et nugarum mearum Te semper faciam testem. Non erat satis semel Papinii Silvas attigisse: Vix prodiit liber meus, et subito adversarium invenit. Is est Emericus
P. S. Puto, accepisse Te, quas Londino ad Te dedi. Exemplaria duo curavi tradi civi vestro egregio, juveni Hectori Poemero: Alterum, nisi grave est, Cl. Rittershusio cum multa salute tradi curabis. Vale, Vir summe.
S. P. Clarissime et Consultissime Vir, Amice non e multis. Annus nunc est quartus, quum nihil literarum ad Tededi, abs Te vero accepi ternas; ex Hollandia, Anglia et Gallia, simulque donaria tua acceptissima; Diatriben, inquam, in Papinii Statii Silvas, libros Observationum et Diatribes elenchum: Ingenii tui magni monumenta praestantissima, et quae certe seculum ferent, pro quibus haut vulgatiter obstrictum me Tibi agnosco. Duplici etiam nomine gratulandum a me Tibi esse sentio, tum quod summos in Utroque Jure adeptus es honores tuo merito, tum quod contra Diatriben tuam talem nactus es antagonistam, qui calumniando hoc boni nobis procuravit, ut et eruditionis tuae ac virtutis specimina dares uberiora, et amor egregius Nobilissimi Salmasii, literatorum principis sine pari, in Te tam luculenter constaret publice. Macte hac felicitate Virorum praestantissime, ad tanti amatoris virtutes inusitatas adaequare ne cessa. Cum primis vero cave, ne diuturnum silentium nostrum sequius interpreteris. Praeter occupationes meas Reipubl. gravissimas, quae tempore hoc belli in Germania plus quam intestini magis magisque augescunt, etiam invaletudinem meam frequentiorem, qua cum conflictandum mihi est quotannis, puto, non ignoras. Nolebam praeterea ideo ad Te scribere, quia inscius eram, ubi locorum hoc vel illo tempore haereres, dum nunc cum Belgis, nunc cum Britannis, nunc cum Gallis vitam transigebas: Praesertim quum Te, post Galliam peragratam, etiam Italiam perlustrâsse inaudiverim; atque ita quidem, ut Romae etiam summo Pontifici non ignotus bene vixeris; licet Casauboni Epistolae (thesaurus ingens, pro cujus publicatione Orbem literatorum in aere tuo habes) ut liber haereticus, Vulcano ibi traditus dicatur. Sed non opus erit operosâ excusatione apud amantem. Ad alia igitur. Praeter Salmasii libros de Usuris, ut et
nunc demum vere intelligo, quod et Tibi aliquando contingat, opto. Injurius vero sim in virtutem tuam, si de affectu tuo erga nos dubitare velim. Igitur Vale, Amicorum exoptatissime, et ad has quam primum, quaeso, responde. Sed excidit, quod omnium primo scire Te volebam. Itaque nunc addo: Nactus sum Papinii Statii codicem manuscriptum antiquum, quem forsan gratum habuisses, quum scriberes Diatriben tuam. Sed et nunc, quid cum eo velis, expectat: Jube igitur quicquid volueris, et parebit. Vale iterum, et, si me amas, filium quoque cordis mei dimidium, ama. Dab. Noribergae ad d. XIV. Maji A. C. 1642.
AMplissime et Consultissime Vir, Domine et Amice maxime. Quas a. d. XIV. Maji scripsisti gratas ter et amplius Idibus Decembris accepi, sed videndi latoris voluptate fraudatus. Quod non tam ipsius quam meâ causâ doleo. Quippe ipsum nomen paternum claris hominibus satis commendat mihi egregia occasio et officii in partem testandi et tanti Viri Amicique sobolem complectendi periit. Sed ut utrumque damnum resarciatur, ego primis meis ad Leidenses mentionem ipsius dignam tuis meritis faciam, et Tu jubere ipsi potes, ne ex his provinciis me insalutato discedat. Bidui itinere distamus ab Hollandico Athenaeo, nec ipsum poenitebit susceptae tam parvae molestiae. Ne enim ignores, mihi ex ambitiosa peregrinatione reduci Daventrienses Transilvaniae, ut nôsti, civitas gratos compedes injecerunt, et Professionem Historiarum ac Eloquentiae stipendio DCCCC flor. Holland. demandârunt. Romae agens in ipsa domina rerum Urbe primum ab ipsis honorifice invitabar: Sed gratias agebam,
QUam gratae mihi venerint XI. Cal. Februarii, quas VI. Cal. Januarii ad me dedisti, verbis exprimere nefas mihi est. Neque tam diu ad eas siluissem, nisi vis major, arthritis, inquam, et calculi dolores acutissimi, qui corpusculum hoc tantum non enecârunt, hactenus Deo ita disponente, obstitisset. Nunquam enim neque gravius neque diutius aegrotavi, quam hoc anno, ante dies non ita multos morti proximus. Sed quae me percussit manus DEI Omnipotentis, tandem quoque eo usque iterum sanavit clementissime, ut museum nunc denuo, tanquam gradu testudineo, ingredi valeam. Misericordiae altissimi sit laus et gloria sempiterna. Tibi vero de honoribus tuis, quos scripsisti, etiam atque etiam gratulor et gaudeo, eosque Tibi a Deo O. M. magis magisque fortunari animitus opto et voveo. Filium meum unicum et charissimum JOHANNEM GEORGIUM, qui has Tibi reddit,
Ut homo, qui erranti comiter monstrat viam,
Certe devincies nos Tibi maximopere, et ne ingrati habeamur, uterque cavebimus. Papinium meum manuscriptum mittam, ut petiisti, Hamburgum, quamprimum per rhedarios consuetos erit occasio. Major enim est, quam ut per tabellarium portari possit. Si quid aliud quoque apud nos est, quo animi nostri promptitudinem Tibi significare licet, impera, et parebimus prompte. Plura filius coram, si desideras, Tibi narrabit, quem ut et Hugoni Grotio et Claudio Salmasio, Viris summis et Literatorum Duumviris, in Gallia, et si quos alios ibi Amicos habes, Romano more commendare velis, obnixe Te rogatum volo. Vale, Vir Excellentissime, et literis tuis jucundissimis saepius exhilarare me ne cessa. Dab. Noribergae V. Non. Maji Anno
OCtiduum est, quum Tibi, mi Clarissime et amicissime Gronovi, scripsi, me Papinium meum manuscriptum, quem desideras, per occasionem Tibi missurum. Eam nunc praeter spem per thedarios Hamburgenses ad Paulum Langermannum, avunculum tuum, nactus en citra moram liberare me promisso volui, et Te voti tui, utinam, pro voto tuo, participem reddere. Si palato tuo sapit, est, quod gaudeam, et de monumento amicitiae nostrae ad posteritatem, ut ais, transmittendae utrique gratulor. Sin vero animum hunc erga Te pro virtute tua aestimabis. Filium meum ex Hollandia in Galliam abiturientem jam spero, vidisti: Scripsit enim mihi proxime, se, statim a Disputatione Lugduni Batavorum habita, ad Te Daventriam abiturum. Si quid officiorum ipsi praestitisti, praesertim, quo melius tutiusque iter suum Gallicum instituere possit, ibique Viris magnis per Te innotescere, de quo Virtus tua dubitare me non sinit, ad gratias non tantum debitas maximasque sed ad omnia etiam officia atque studia, quae amicum amico praestare par est, vicissim me Tibi nullo non tempore pro virili devinctum experieris, ut et filii animum perpetuo gratum Tibique peculiariter
VIvere Vos et me amare, Venerande Senex, tantoque Patri probatissime Fili, nuntii mihi beati et quorum, dum fata permittent, nunquam satias erit. Mitto hîc libellum subitarium, deproperatum invitatu magni illius Viri, cui inscriptus est Neque enim materiam illam collegeram, ut aut separatim aut tam cito eam ederem. Caeterum occasio mihi proprium meum consilium extorsit. Et tamen spero non intempestivum hunc laborem esse. Vos judicabitis. De Statio quaeritis? Exspectatis et sustineatis, necesse est. Livium nostrum tantus favor lectoris prosequutus est, ut alteram editionem adornent Elzevirii. Itaque omnes ille meas lucrativas horas tenet. Eâ diligentiâ utar, quasi nunc primum eum tangerem. Et operae pretium, Deo volente, erit. Hunc cum dimisero, Tragoediis Senecae curam impendam. Hinc vacuas manus,
SAlutem, Cultum et Observantium. Nob. Exc. Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Fautor et Patrone plurimum colende. Amanuensis tuus, propinquus vero meus, ........ etsi dum hîc nuper esset, desiderium meum ex parte acceperit; mentem tamen animi minus recte percepit. Nolim enim, me quisquam tam rusticum arbitretur, qui Tibi tali et tanto Viro petitione tam imprudenti, ne dicam impudenti, gravis esse sustineam. Non equidem diffiteor, me, Orationum tuarum mentione factâ, mirabili extemplo illas et videndi, et quamprimum, non alterius cujusdam, nedum tuo dono, sed meo potius aere, adquirendi, accensum cupiditate. Quam ut Tibi per ......... nostrum expositam intellego, ita, num id, adhibitâ, quae decebat, cautione factum sit, nescio, et parum abest, quin dubitem, maxime quod pulcherrimae materiae non tantum manum tuam, sed et ligaturam (quam vocant) doni pretio magismagisque augendo, addidisti. Quod a Te sicubi ultro profectum, tanto majori me
In quo miseriarum et calamitatum pelago jam natitemus, imo in quem adversitatum abyssum praecipitati simus miselli ........., explicare nec unius Epistolae, imo nec unius annalis res sit: Sub specie insignis Clementiae et memorabilis Gratiae, ad incitas redigimur; nec, sub onere fatiscentes et jamjam animam agentes, vel mussare audemus. Heu! indignissimam conditionem nostram! cujus descriptione prolixiori Tibi, publicis Patriae occupationibus nimis quam implicito, molestiam facessere, sit et patientiâ tuâ abuti, et nullam cultus, Tibi debiti, rationem habere. Finio proinde, et Te, Fautor et Patrone honoratissime, cum tuis, in omne aevum, quam felicissime agere DEUM precor, etiam etiamque cogitans, huic, Te literis compellandi, audaciae, cui ansam ipsus, comitate tuâ, praebuisti, uti facilis ignoscere velis, et me Tibi porro commendatum esse sinas. Rotenb. Tub. XXII. Decembr. Jul. anno a partu Virgineo M DCC XL. cujus et, jamjam adproperantem, exitum, et insecuturi initium, medium et finem Tibi quam feliciss. quam faustissimum animitus opto et voveo!
S. P. et anni hujus initium, quem ante octiduum Numinis benignitate auspicati sumus, curriculum quam felicissimum! Nobilis, Amplissime et Prudentissime Vir, Amice honorande. Peracceptum mihi fuisse credas velim, ex literis tuis amicissimis, constantiam amoris tui cognovisse: De quo etsi nunquam ut dubitarem, nisi in Virtutem tuam peccare velim, mihi contigit, nova tamen illius vestigia tam luculento testimonio expressa, mirum quam me confirment, afficiant, delectent. Amorem tuum agnosco, non meritum meum. Mereri tamen amoris vicissitudine studebo, ne quem nimium laudas, minus amare perseveres. Ex eodem affectu tuo laudabili venit, quod qualiacunque mea tantopere Tibi arrident, quae abs Te aestimari, tuoque ingenio haud vulgari non displicuisse, est, quod mihi gratulor, quanquam qui ita amant, parum recte judicare solent. Quicquid sit, amore Tecum certare curae erit, caetera operam daturus, ne Viri boni officium in nobis unquam desideres. Pro Henisii effigie, Viri rarioris, gratiam habeo. Haec pauca occupatissimus, quam omnino nihil ad suavissimas tuas scribere malui. Tu ut properantiae huic atque brevitati ignoscas, rogo. Publica ex Literis ad Senatum intelliges. Rempublicam, ut nôsti, aliquam potius quam nullam ut habeamus, omnes patriae amantes etiam atq etiam laborare par est. Vale, et nos, quod facis, ama. Dabam Noribergae ad d. V. Idus Januarii Anno C. M DCC XLI.
AMplissime et Consultissime Dn. Procancellarie. Qui has Tibi exhibet, JOHANN-GEORGIUS SAUBER, Rotenburgo-Tuberanus Medicinae Candidatus est, et heri professus est apud me nomen suum. Hujus in Facultate nostra profectus quam luculenti sint, cum ex conversatione semestri, et quod excurrit, abunde didicerim, de sistendo Tibi illum nunquam equidem dubitavi, sed ingessit se subito difficultas, quam absentia Jungermanni peperit. Quam cum exponerem quibusdam e Collegis nostris, responderunt mihi, Tres quidem facere Collegium: Sed duos conservare. Hujus rei exemplum attulerunt JCtorum nostrorum Collegium. Hoc enim abitu Ungebaueri attenuatum, nihilo minori cum autoritate de jure responsa dedit petentibus, etiam ante suffectionem Rittershusii. De Marpurgensi Academia refert Candidatus, Mortuo hoc anno in militia Müllero, reliquos duos de consensu Prinopis, examinâsse et promovisse Tilemannum quendam, qui etiam in locum defuncti
CLarissime et Spectatissime Dn. Decane. De Candidato Artis vestrae, quem commendâsti, Johanne-Georgio Saubero, Rotenburgo-Tuberano, paucis, quae petiisti, simulque scire desideras, accipe. Potestatem sistendi se examinibus pro gradu summo consuetis et profectus suos, quorum praemia petit, ad praescriptum Legum nostrarum demonstrandi, cum caussam abnuendi, nullam videam, lubens concedo. Tertii vero Collegae Vestri nunc absentis Cl. dico D. Jungermanni, ita volentibus Nobilissimis Dnn. Scholarchis, quorum sententiam hac de re rogavi, vices pro tempore peragat Cl. Vir Dn. D. Fabricius, Medicus praestantissimus. Etsi enim exempla, ubi etiam Collegae duo in ejusmodi casibus interdum pro sufficientibus habiti sunt, non deficiunt: Legibus tamen Domini nostri stare et sententiam amplecti tutiorem malunt, praesertim cum jam semel iterumque, ut ipse allegâsti, etiam antehac prudentiae illorum, quos dixi, haud abs re ita visum fuerit neque heic, ut aliis forsan locis, succenturiati desint. Vestrûm itaque erit, uno vel altero die ante, quam examen instituatis, de tempore, quod praefinire Vobis placuerit, certiores nos reddere, quo praedictus Dn. D. Fabricius ad Vos excurrere possit, quod ut prospere succedat, opto. Vale. Noribergae 26. Januarii 1638.
AMplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie. Quod paucis retro diebus dubium fuit apud nostros, utrum, si contigat, ut ex Collegio jam constituto ex tribus, vel absit unus, vel moriatur, reliqui duo tueri possint autoritatem Collegii? ejus pars affirmativa jam coepit ita convalescere, ut ego quoque
CLarissime et Spectatissime Dn. Decane. Legibus potius quam exemplis indulgendum esse, jam nuper Domini nostri, in casu illo Candidati Vestri, absente Collegâ tertio, examinandi, non absque ratione statuerunt. Atque illorum jussu ita ego respondi, certus, sententiam istam juri et aequitati esse consentaneam. Et quis scit, si exempla illa contraria, nisi casu necessitatis nitantur, in disputationem forsan aliquam vocari contingat, saniorum judicio non reprehendenda magis quam imitanda censeantur? Licet etiam rationes persuadendi in contrarium non desint, dubium tamen non est, quin tutius longe sit, a tribus quam a duobus approbari. Reliquae rationes tanti non sunt, ut propter eas vadimonium deseratur. Quicquid vero sit, aequum fuisset pariter atque conveniens magis initio statim, quid animo Vobis sedeat, significare, quam sententiae semel dictae mutationem efflagitando calculum quasi reducere,
SAlutem et observantiam cum voto serio, ut annus hic novus A. T. felicibus auspiciis ineat, felicioribus procedat, felicissime exeat, et saepius redeat, semper felicior. Nobilissime et Consultissime Vir, Pro-Cancellarie dignissime, Domine et Patrone colendissime. Quo inexspectatiores fuerunt mihi literae tuae, eo gratiores, vel ideo, quia a lectissimo juvene, domus tuae fulcro unico, reddebantur. Verum, ut dicam, quod res est, lectis illis non parum perturbatus sum. Quid enim? Mihine seni commendari thesaurum tuum? hoc rerum statu? his studiosorum moribus? Habeo in convictu meo aliquot bonae indolis juvenes, quos si onerari video sumtibus non necessariis, vita mihi acerba est, quod mederi nequeam. Accedit hoc alterum, quod de longinquo videam, quam ista mutatio sit mihi invidiosa futura! Sed et hoc facile ominari possum, non diu gratam fore filio tuo vicissitudinem hanc a splendidiore ad tenuiorem mensam. Quo minus conjectare possum, quid spectârint isti consultores Medici, quicunque illi fuerunt. Quidquid sit horum, recepi filium tuum meritoque, lubensque libensque, sed cum protestatione mea solita, si possit contentus esse tractatione modicâ, quae haec duo bona habeat, quod et munda sit et certae horae affixa. Quod impetraturum me persuadet mihi modestia illius jam satis perspecta nobis, et saepius depraedicata mihi a Ruperto nostro. Et quanquam scio regi illum paterno potius consilio quam externo, tamen si quid
NObilissime et Consultissime Vir etc. Cum his diebus Patavio ab ipso autore acciperem duo hujus libri exempla, non fuit diu cogitandum, cui ex Amicis deberem alterum? Quia enim scio, inter gravissima Reipublicae nostrae negotia non minus Te delectari curiosis istis, quam quilibet e grege Scholarium, adeoque non raro interponere curis tuis haec gaudia, ut ita accommodem
SAlutem officiosissimam! Clarissime et Excellentissime Dn. D. Hofmanne, Amice plurimum honorande. Tu vero duplici me beneficio obruis, et ante quam pro priore, quo benevolentiam erga filium ante trimestre, et quod excurrit, tam prompte declarâsti, gratias Tibi ago, alterum nunc adjicis, et Tomasini, Autoris eruditissimi, donaria et tabellas votivas, scriptum elegantissimum, mihi donas: Donum revera acceptissimum, quod inlecto, ob articulorum imbecillitatem, post dolores arthriticos decumbens, quam primum nudius quartus accepi, devoravi. Gratias igitur Tibi et ago et habeo maximas, relaturus quoque, quâcunque occasione licebit. Cumprimis autem perplacuit illud antiquum, quod scriptor antiquitatis peritissimus de votis pro aegrotantium salute erudite refert, laborantes nimirum olim variis in templis detineri solitos, Medicos vero in aede pacis tantum disputâsse remotis aegris. O utinam et mihi vel remoto a Medicis salubris tandem contingeret disputatio, optanda certe magis quam speranda. Quin illud Apostoli potius habendum nobis
AMplissime et Consultissime Vir. Donaria mea cum tabellis votivis fuisse grata adversum Te, valde gaudeo. Facio autem Tibi indicium, omnes, qui isthuc veniunt, negare, esse hoc scriptum praesbyreri illius, ut et alia, quae nomen ejus praeferunt: Sed Joh. Rhodii, cujus inter alios fit mentio in ipso vestibulo. Danus is est genere, qui ante hos 16. annos hac transiens in Italia, ad me visit, fecitque amicitiae initium. Cum valetudine esse Tibi iras,
NOn occupatus, sed obrutus negotiis publicis gravissimis, raptim et paucis nunc respondeo. Quod et de valetudine mea et de statu tuo significâsti, per-mihi fuit-gratum et jucundum. Quantum vitae meae status permittit, consilium tuum omnium prudentissimum sequar, et normae illi optimae de victu accuratiore assuescere discam. Ni grave est, velim locum illum Mureti ad Senecam de Aloysio Cornelio adscribas, vel filio significes, qui ad me scribet. De nominis tui fama per totam Europam celeberrima, jam ante quoque inaudivi, Tibique et Academiae nostrae etiam atque etiam gratulor, et ut bonum hoc eximium per annos tuos Nestoreos diu possideamus, animitus opto. Vitilitigatores tuos mihi hactenus ignotas divinâ illâ tuâ epistolâ ad REINESIUM egregie ultus es, quam, ut et alia ingenii tui praestantissimi monumenta rariora, publico ne invideas, oro. Remitto eam cum Variarum lectionum doctissimarum ipsius pagellis. Vale. III. Cal. Junii Anno Chr. 1640.
NObilissime, Amplissime et Consultissime Vir. Cum his diebus cogitarem mecum in strato meo, ecqua causa fuerit veteribus sapientibus, cur suspicionem vocârint nequam: Coepi dubitare de metu meo, de quo in proximis. Nec mora, cum illo ipso die negotiolum aliud esset mihi apud vicinum, Cl. Dn. D. Kobium, feci, ejus rei obiter mentionem; qui subridens, libero, inquit Te, totâ molestiâ: Scio enim non venisse N. hoc sub mentem. Si ex animo loqueris, reddebam, praesta mihi solidam quietem, hac ratione, ut ipsemet se exculpet apud me! Lubentissime, respondet. Et fecit. Hoc ipsum volui Tibi significare, et rogare, ne vitio mihi vertas, quod istis nugis onerârim Te. Piscator enim bis ictus sapit, si modo SAPIT. Cujus additamenti rationem fortassis dabo aliquando coram. Ex Italia habeo literas, in quibus cum mercatoribus Bozanensibus jubeor exspectare Petri Servii ferias juveniles, cum Epistolis Ceretae et Bibliothecis Patavinis, in quibus si quid offendero, quod condire possit curas tuas publicas, videndas dabo, si volet, DEUS. Venere etiam ad
Non sum adeo informis etc. Consilia etiam agitant amici Veneti et Patavini de edendo GALENO meo Graeco-Latino, cujus
SAlutem et officia. Clarissime et Excellentissime Vir, Amicorum honoratissime. Quod non statim ad binas tuas respondi, equidem excusarem me Tibi eo diligentius, quo majorem gratiam me Tibi debere magis magisque deprehendo; nisi labores meos in Republica concatenatos jam ipse probe nôsses: Nihil igitur sinistri ex silentio meo diuturniore, pro candore tuo, unquam suspicaberis, sed hoc semper, ut certissimum, habebis persuasum, me, etsi verbis gratiam, quam debeo, non statim repono, animo tamen habere constante semper et parato. Mureti, illa nota notabilis de curanda valetudine exemplo Aloysii Cornelii valde mihi placet: Sed ita cibum ad pondus et potum ad mensuram sumere, neque unquam, ne tantulo quidem, modum praescriptum ex cedere, deinde modicis corporis exercitationibus uti, curas omnes procul ab se ablegare, et animum sermonibus amicorum atque honestis oblectationibus hilarare, vix centesimi, immo ne millesimi quidem hominis esse reor. Quanquam et hoc fateor, ideo etiam fieri, ut e mille vix unus et morborum expers vivat, et diu Medicis suis fuperstes ad extremam senectutem perveniat, quod ipsi contigit cum paucissimis; sed ita homines sumus plerique. Attamen si etiam omnia illa praecepta saluberrima observare mihi daretur, nefas tamen esset homini Reipublicae servienti illud, quod primum non immerito dicas, curas nimirum omnes procul ablegare, id quod vix in Academia, ne dicam in Republica fieri posse putarem, nisi exemplum tuum staret in contrarium, quod et miror atque amo ita ut porro quoque ad metam vitae sero et feliciter pertingas, opto voveoque. Etsi vero nobis non licet esse tam beatis, ut exempla illa rariora tam exacte imitemur, quantum tamen per officii rationem licebit. Numinis faventiâ nihil non conabimur. Cura illa Decanatus, quam habuisti, liberatum Te esse gaudeo. Et ut verum fatear, vix persuadere mihi poteram, tam iniquos fore illos, quorum animum non incognitum mihi putabam. Sed haec hactenus. Petri Servii feriis juvenalibus, Epistolis Ceretae et Bibliothecis Patavinis salivam mihi movisti, sitim ardentiorem. Feram tamen eo fortius, quo magis experior animum tuum tam promptum sponte. Galenum tuum Graeco-Latinum jam diu est, quum eruditi magno desiderio expectant, quos voti tandem compotes fieri artis Vestrae interest.
P. S. Sed ecce oblitus pene fueram illud, quod volebam omnium primo, nimirum pro libello Lessii me interim habere gratiam, quem ubi perlegero; hactenus enim tantum temporis suffurari nondum licuit, quam primum remittam. Vale iterum et nos ama.
NObilissime et Amplissime Dn. Pro-Cancellarie. Consilium tuum secutus, scripsi, in negotio Tibi in arte heic proposito, literas ad Dnn. Scholarchas, quas, rogo, amice tradi illis cures per actuarium, nec non, ubi res tulerit, juves me, si qua pote. Heri cum haberentur rationes Academicae, recensui praesentibus consilium tuum de discinctis nostris militibus. Itum fuit in sententiam meam: Non posse nos efficere quidquam, nisi manus nobis porrigantur hinc Noribergâ usque. Inter nos Argentinensesque hoc esse discriminis, quod ibi Rector in ipso palatio civili sit. Si quid igitur amplius me agere voles, imperabis. Varias lectiones Reinesii mei inspiciendas heic mitto, scio abstersuras multum molestiae, ex negotiis hujus seculi turbulentis conceptae. Ubi remiseris, mittam etiam P. Servii ferias juveniles, quas solas ex promissis libellis accepi. Ceretae Epistolae, quod ignorabam, sunt Laurae illius, quam tantopere Petrarcha adamavit. Petrarcha ipse redivivus ab Ill. Tomasino nostro figuris aeneis adornatus desiit haberi posse. Ideo recuditur, quod ex judicio Rhodii nostri habeo. Sed jam Te dimitto. Salve et vale, Vir Nob. et Ampl. Scribo Altorfii 16. Calend. Sextil.
S. P. Excell. et amicissime Dn. D. Hofmanne. Quod deliciis ejusmodi, quales sunt Reinesii tui Variae lectiones, beare me Tibi sedet, gratiam quam debeo, humanitati tuae etiam atque etiam habeo. Non minorem quoque ago
IGnosce mihi, Vir Amplissime, si brevior sum. Nam ut negotia tua id volunt. Sisto Tibi heic Candidatum nostrum duplicem, et Medicinae et Veneris, Dn. JOH. EBNER, Noribergensem, qui ob id aperiri sibi cupit a Te fores Meditrinae, quo apertior illi sit aditus ad adyta Veneris. Sperat autem se tanto facilius id impetraturum a Te, quo majoris nominis intercessorem invenit Nobil. Dn. CHRISTOPH. AGRICOLAM, Equitem etc. utriusque nostrûm Affinem honorandum. Caeterum Reinesiana nunquid ad palatum tuum? Vix credam, sunt enim tetrica magis, nisi legentem valde aequum invenerint. Bibliothecae Patavinae Tomasini nihil aliud sunt quam Catalogus librorum, qui hinc inde in amplissimae Urbis, qua Caenobiis qua privatis aedibus, cum pulvere et tineis luctantur. Laura Cereta longe alia est a Laura Petrarcha. Illa non nisi Epistolas habet cothurno Sophocleo superbientes, quales erant in mea juventute Ravisii et Sol Pantheri: Haec historiam continet amoenissimam et florentissimam duorum caste se invicem amantium, quâ per horas subsecivas incredibiliter delector. Horum si quidquam velis, tuus est,
Bene vale, Vir Amplissime, et favorem tuum mihi perenna. Scribo Altorfii XI. Cal. Novembr. 1640.
ITa est, mi Hofmanne, Medicorum Excellentissime, occupatissimus sum, ut innuis, hoc praesertim tempore Comitiorum, quibus ut non praesens intersim, etsi propter valetudinis, quam nôsti, inconstantiam ab Amplissimo Senatu nostro impetravi, nulla tamen abit septimana, quin publico nomine literas illuc exarandas habeam complures: Tantum vero abest, ut Tu ob hanc caussam in tuis ad me debeas esse brevior, ut potius ejusmodi delitiis, quibus literae tuae nunquam non abundant, animum, gravioribus negotiis defatigatum, mirum in modum recreari sentiam. Quod enim ille de Orationibus ait Tullianis, eo suaviores esse eas, quo sunt longiores, idem ego de tuis epistolis. Lubens vero meritoque petitioni tuae annuo, et ut Candidatus iste duplex Johannes Ebner, quem Apollo, Medicinae Vestrae Pater Venusque stimulant, adeoque duplici hoc nomine duabus commendationibus, Tuâ et Agricolae, Equitis Nob. mihi laudatus, ex praescripto Legum nostrarum examinandum se, qua privatim qua publice, Vobis sistat, officii ratione concedo. De Reinesio tuo hoc habeo. Modicus variarum ipsius lectionum gustus ita salivam mihi movit, ut ante pleniorem ejus fruitionem, quae per occupationes frequentiores nondum mihi contigit, eum ad Te remittere nolim. Faxo autem, ut cum DEO fiat propediem: Sed ita, ut Tu deinde ad tempus participes nos facias amoris illius castissimi, quem ex Petrarchae historia floridissima mihi laudas. Gratum etiam erit, alteram illam Lauram Ceretam videre. Tu vero hanc libertatem meam vel impudentiam potius petendi pro amore tuo dextre interpreteris, rogo. Illud tandem Te nescire nolo, innotuisse mihi de Pathologia tua, non ita pridem edita, utpote quam nudius quintus Cornelius Marci, Antistes noster venerandus, pro concione publice laudavit, dum in historia filii, malignâ febri laborantis,
REinesii Variis, Vir Amplissime et Consultissime, tam potui carere hactenus, quam non possum carere favore tuo. Non erat igitur opus excusatione ullâ, multo minus gratiarum actione,
Hanc in vestigio subsequens ADRASTEA porrigit iisdem Rejectanea, uti agnoscant, nullum MENDACIUM veterascere. Moverunt hoc saxum ante me optimi maximi quique, ê quorum numero selegi TRIARIOS tres, quos vides, ut illi quidem pugnent pro me; ego autem invidiae declinandae spectator tantum sim. Est inter hos SONERUS olim noster, tanto major
Accedit ad publica mala jam hoc proprium, quod generum amisi Isenaci, D. Christoph. Kern, qui neptem mihi reliquit, quam vellem ad Vos quamprimum translatam: Sed quid faciam in Riphaeis istis frigoribus? Tenella est, et ab utero colica, jam septennis. DEUS misereatur nostri, qua publice qua privatim. Ubi enim nos exitum nullum invenimus, habet ille infinitos. Scripseram haec mane: Cum prandio superveniens Candidatus noster, Dn. Ebnerus, exhibuit mihi literas, quas ante 14. dies scripsisse Te ais. Cui cum significarem, videri Te non leviter offensum istâ morâ, sancte affirmavit: Non licuisse sibi per catarrhos et alia incommoda iter facere! Quin, cum indicerem illi tentamen in crastinum, deprecatus est, tantopere recruduisse fluxiones propter hesternum frigus, ut opus sibi sit quiete et calore aliquot dierum: Feci igitur illi potestatem
SAl. officiosissimam. Cl. et Excell. Dn. D. Hofmanne, Amice plurimum honorande. Modo Galenum tuum, quem tam diu Medicorum filii abs Te solo expectant, in lucem tandem edas. Soneri nostri, Philosophi quondam ac Medici longe acutissimi, memoriam tam sancte abs Te coli, quod candoris tui est, mirum, quam me afficiat: Sed ita decet veritatis, quam propugnas, sectatores. De Petrarchae Ceretaeque delitiis transmissis multum Te amo, restituturus eas, quam primum per occupationes gravissimas quasique concatenatas inspexisse
QUas vides Animadversiones meas, eas scito praecipitatas esse ab Amico quodam Belgâ, cui censendas miseram. Ejus rei indicium, quod nulla adsit dedicatio. Ejusdem rei dum nuncium Te esse volo (vide quam confidenter loquar) apud Amicos, inter quos familiam ducit Rever. Dn. SAUBER TUS, rogo simul excuses typographum, Virum bonum, cui ut scribit Schefferus Francofurtensis, nec animadvertenti erepta e manibus fuêre exemplaria etiam illa, quae mihi destinârat. Adeo diversi eunt Galli, Itali, Britanni, Belgae, reliqui Germani, a nostris hominibus, qui dicunt: Mundum non indigere libris Hofmanni! Mirâris nostros! Sed haec et alia, digna, indigna relata fortassis coram. Bene et feliciter vale, mi exoptatissime, Scribo Altorfii 6. Idus Octob. 1641.
SAl. officiosissimam! Quod serius, quam debebam juxta ac volebam, ad acceptissimas tuas respondeo, et pro Animadversionibus in Montanum et Erastum, peritorum judicio, eruditissimis debitas gratias persolvo, arthritidis dolores, hostis annuus, effecêre: Qui primum pedem leviter, genu deinde gravius, tandem manum gravissime in sinistro latere huc usque ita afflixerunt, ut manum etiamnum occupatam malum teneat, et lentissime atque difficillime expelli se patiatur, quicquid etiam remediorum adhibeatur. Accessit, ne calamitas ista maneat sola, lienis affectus omnium molestissimus, arthritidem vel generans, vel sequens, vel, quod firmiter credo utrumque: Medicum igitur supremum, Servatorem nostrum, CHRISTUM JESUM,
HEsternaetuae literae mirifice me delectârunt, partim, quod a morbo sensim Teconvalescere nunciarent, partim, quod instituti mei ratio, cur scribam libros, Tibi probari senserim. Quod ad valetudinem tuam, utinam aliquid in me sit, quod illi stabiliendae serviat! Res eo processit, ut visera omnia, praesertim lien, insigni
Versus est nescio cujus ex veteribus, quem ita intelligo:
Qui igitur agnoscit se factum esse ad imaginem DEI, non potest aliter quam VERITATEM omnibus modis persequi: E contrario, Mendacium odisse non minus quam Satanam ipsum. Uttumque cum fecerim hactenus ex fide, quidni exspectem bonorum favorem. Sed quod sequius accidit, quid aliud dicam quam hoc: Malos esse adeoque Diaboli socios, qui hujus consilii mel hostes se declarant? Non ego nunc descendo ad particularia, quin gratias ago DEO meo, qui bonorum numerum ita auxerit, ut necesse habeant typographi, non requirere tantum in mea
S. P. Venerande senex. Gratulor Tibi cumprimis, quod septuagenarius non tantum, DEI beneficio, ita vales et vivis, sed et nuper ipso die tuo natali, quem merito dulcissimâ elegiâ sancte celebrâsti, de Galeni tui, quem reviviscere facis, editione cum N. conferendi occafionem nactus es, spemque nobis fecisti fore, ut quem Galli, Itali, Hollandi diu jam prensando certatim desiderârunt, postquam tuas accepi quid enim in re tanti momenti, et cujus moram nullam non longam putant, eruditi, diu cessem? Cum illo, quem dixi, quasi sponte meâ, egi, et vel uno hoc ariete, quod nullo modo lucrum et honorem peregrinis concedere fas sit, quo civem beare possimus, animum ipsius ad consensum
AMplissime Vir, Beaveras me heri per semihoram literis tuis: Cum subito incidit mihi unum et alterum, quod difficile faciat negotium, quod prae manibus habemus. Incidit mihi et dixi Ruperto
AMplissime Vir, Patrone observande. Rariora sunt colloquia nostra propter negotia decumana, quibus tantum non obrueris quotidie. Sperabamus praeteritâ septimanâ adventum tuum, ut inspiceres profectus filii tui, sed frustra. Profecto, rarae felicitatis est hoc tempore nancisci talem, qualem a DEO Opt. Max. habes, et pium et industrium, ut duobus verbis multa complectar. Sub pietate erga DEUM comprehensam volo modestiam erga homines, qua superiores inferiores, aequales, sub industria, peritiam juris hac aetate haud vulgarem fundatam ingenio juxta et judicio minime proletario. Quid plura dicam? Conservet illum Tibi et Nobis DEUS, faxitque, ne peregrinatio, quam instituit, aliquid mali affricet! Haec volui occasionem praebente scripto hoc levidensi, quod ad Te mitto non alia de causa, quam ut publice Te obligem promovendo GALENO nostro. Tanto magis, ut autoritate tuâ absterreantur calumniatores mei, qui vociferantur: Humano sensui incomprehensibile esse, quomodo benevolentia erga illum stare possit, contra quem toties disputem, nec sine acerbitate! Tu omnium optime nôsti, et expressi in Epistol. praeliminari ipsissimis tuis verbis, quae volo, tanquam bolum objecta medicatum draconibus istis flammivomis, ut crepent. Hoc meum factum sinon displicuerit, rogo, commendes. E. sub conditionibus in praesentia initis, ut ante nundinas vernales publicet; sin, nihil obstat, quo minus aeternis tenebris damnetur totum commentum. Nihil a Te exspecto honorarii, qui instar Erebi odi mendicabula ista, quae hoc agunt, satis mihi serviisse, ex scientia et conscientia mea DEO et VERITATI: Si quos momorderit crambe, ut vocabunt forte, toties recocta, illis mortalium sapientissimus, Socrates, quem aemulatur Gal. ipse EADEM DE IISDEM,
S. P. Excellentissime Medicorum. Quam dulces laetitiae motus sub pectore senserim, quum
COnor iterum pultare fores humanitatis tuae, idque ob causam duplicem. Alteram, quia a typographo Ambstelodamensi passus sum imponi humeris meis correctionem Theophrasti; didici vero hisce diebus ex epistolis Ill. Casauboni, misisse illum correctiones ex MSS. ad Cl. HEINSIUM, quae non apparent in Theophrasto ipsius: Rogo Te vehementer, pro tuo in bonas literas studio, sis mihi una cum his literis interpres et Mercurius. Spondeo Tibi juxta et illi MEA FIDE, candide et amice me acturum h. e. unicuique tributurum SUA. Alteram, ut datâ occasione compelles N. dicat tandem, quid velit et nolit. Sic Tibi filius unicus bene eat, et redeat, auctus virtutibus paternis plurimis.
Bene et bene age. Scribo ipsis Id. Maji 1642.
AMplissime et Consultissime Vir, etc. B. F. praescribo more Veteri, et tuâ veniâ subito descendo ad narrationem. Venit superiori Solis die ad me N. noster, et habitâ oratione satis bene compositâ, duo exposuit, alterum de editione Galeni, alterum de suo quodam consilio. Quod ad prius, ajebat, Duo in primis sibi obstare, quo minus procederet Galenus, hinc quidem immanitatem sumtuum: Illinc autem difficultatem horum temporum. Facile enim aestimatu esse, non sufficere mille florenulos, aut thalerulos quin aliquot, quorum tamen numerum non inibat. Sed vincat utilitas et honestas: Quos emtores habebimus temporibus his Martialibus, quibus non victus tantum gemit, sed victor quoque. Ne de intutis viis dicam, dicebat, quis vel bibliopolarum vel doctorum ita instructus est a pecunia, ut subito exponere possit tantam summam, quanta heic requiretur? Haec difficultas quasi alteram in sinu habet, erit Morellus Parisiensis quasi aemulus meus, deprimendo quidem nostro opere, praedicando autem suo. Haec omnia nimis vera esse, ne ipse quidem diffitebere, mi Hofmanne. Tamen, ut aliquo modo juvem bonum tam publicum quam privatum: Quid si opera tua omnia, qua edita, qua non edita conjungam uno alterove tomo? Hac in re tui quidem arbitrii erit disponere libros, quomodo voles: Mei autem pacisci Tecum, non in singulas philuras, quo modo nuper fecimus, sed summatim. Haec fere ille: Cui ego. Non possum inficias ire, vera esse omnia, quae de negotio librario conquereris: Agnosco etiam benevolentiam tuam in aestimio laborum meorum, et cupio Tecum agere, ut honestum virum decet. Quod ut facilius credas, jubeo Te protinus deponere suspicionem avaritiae omnem, si quam de
sed motos praestat componere fluctus, quando ipsos quoque poenitere incipit admissorum. Dabo Tibi duos honestos viros, de quorum dexteritate ne ipse quidem dubites, qui ipsi pronunciabunt de honorario mihi debito, cum quibus meo nomine ages, et literas publicas conficies de non fallendo. Haec ego vicissim: Ille, cum consensisset, extractis loculis, solvit mihi, ex inito pacto, quod debebat pro libellis nuper editis, de Loc. aff. et Relatione fictitia, Tibi dicata. Quibus inter nos ultro citroque actis abiit, relictâ admonitione, quam primum conficerem indiculum laborum meorum, et quo collocatos vellem, ordine significarem. Tum vero meditari mecum coepi, quâ ratione consulerem rebus meis, et, cum Ruperto nostro in hortum Medicum profectus, exposui illi omnia, simul consilium et operam suam requirens. Respondit ille:
Addidit etiam: Vehementer probo consilium tuum de exorando Amplissimo D. Richtero, ut adsit nobis. Habet enim omnia, quae in Amico vero requirit Muretus. Et quia duo esse oportet, cave, de alio cogites, quam de Dilherro nostro, qui et amat Te, (quod publice testatus est) et non minus pollet prudentiâ cum auctoritate junctâ: Cras, inquit, adero Tibi in constituendo numerandisque philuris: Jam, ne coena corrumpatur, cautio est. Et video Te non amplius sequi me aequis passibus: Eamus igitur, inquam, etiam gressu testudineo.
Audi, inquit, mi Cognate, quid compellit Te ad numerandas philuras? ut aequum obtineam. Quod ut intelligas, ita habe. SENNER TUS olim noster, Vir profecto bonus et honestus, praeterquam, quod a dedicationibus capiebat emolumentum, exigebat a typographo pro singulis philuris singulos ducatos, sed fuerint aurei Rhenenses, quod N. certo se scire putat. Cogita, sodes, Tecum, quam inepte, quid si dicam inique? res compara sit, si adolescens studio Medico dicandus cogatur duplex pretium solvere pro Institutionibus suis? alterum autori, alterum bibliopolae? Quo minus ego cogitare unquam potui vel de unico fl. sed accepi, vel quantum, ipsi typographi ultro dederunt, vel dimidium flor. eumque in libris, in quibus illi vicissim lucrari potuerunt. Nunc quia et fraus mihi subolet, et vero librorum satur sum, nec habeo, quibus dedicem: Cogitationes instituo de erudiendis adstitibus meis, ut iniquum petant, quo felicius habeant aequum. Pone igitur, petatur integer florenus? Atqui ego nolo? Quanquam ô! Defalcetur tantum, quantus medius Joachimicus valet. Si ne hoc quidem successum habet, fiat, quod fieri potest. Certum enim
Catalogum librorum imprimendorum rogo, communices cum Dn. DILHERRO, venerorque DEUM cum voto veteri FELICITER. Ad N. scribam, arbitris Vobis seponat singula exemplaria, et mihi sex. Dabam in vigilia D. Matthaei 1642.
P. S. Item moneo, curetis, quantum potest, ut Institutiones seorsim haberi possint, et quidem ut doctrinalia aliâ literâ scribantur, aliâ aberrationes.
B. F. Quas minabar anno, Amplissime Dn. Pro-Cancellarie, in Theophr. Animadversiones, eas
P. S. Cl. Dn. Dilherrum amice saluto.
S. Pl. Venerande senex, Amice plurimum honorande. Accepi, quas nudius quintus ad me dedisti, ut et adjunctas ad
NObiliss. Ampliss. et Consult. Vir, Dn. et Patr. obs. Scribo invitus, sed quia ita vult Pennalismi pater, Diabolus, obsequor. Res gesta ita habet. Turbones nostri hactenus hoc egerunt, ut invenirent, quem protruderent, tanquam hominem foeneum, Noribergensem aliquem. Invenerunt. Ortâ enim liticulâ fortuitâ inter duos consobrinos A. et P. miserunt faecialem ad A. denunciantem. Nisi provocaret P. habiturum se illum pro INFAMI. Paruit infelix adolescens, et secutum est hodie, quod leges volunt. Verumenimvero cum vita innocentissima A. per triennium hactenus nobiscum acta, ne dicam, species facti commiserationem mereat: Ausus sum A. T. alloqui et rogare. Exponas negotium Nobb. et Prudentiss. Dnn. Scholarchis, ut, si alia ratio non est, obtineas literas ad Senatum Academicum, quibus ille jubeatur exponere rem totam. Spes enim est d. Ampliss. Dnn. cogitaturos de restitutione in integrum d. A. Haec ego perturbatior et stans pede in uno. B. V. Nob. et Ampl. Vir etc. Altorfii 18. Septembr. 1643.
CUm vel tandem Institutiones hae meae Lindavio quasi ex captivitate aliqua diuturna, exiissent, prima mea cogitatio debuit esse et fuit, quomodo Tibi, Vir amplissime, Patronorum meorum principi, quoquo modo satisfaciam. Licet enim a studiis et laboribus tuis res ipsae sint alienissimae: Pertinent tamen ad Te, ratione mei, ut defendere me possis a vitilitigatoribus. Non est autem opus defensione aliâ, quam eâ, esse me inter literatos in censu illorum, qui NON RARO MONENT, ut loquebaris olim in literis tuis ad me. Hoc officium Tibi si molestum esse dices, quod non intelligas ista, ut modestiae causâ praetendes forte, respondebo, scire me et vere scire, plus Te posse hac in re quam 100. rauci Medico-Philosophi. Accipe igitur munusculum, quod do laetâ fronte, et porro quoque fave mihi. Caeterum, ut ex fama publica novisse potes, quia indies magis magisque debilitat me paralysis dextra, quod vel ex pictura hac agnoscis, unica fere haec cura me coquit. Quid post mortem meam futurum sit de GALENO meo? Quod enim fortassis nescis, tam invidetur mihi ejus rei fama, ut submissus fucrit manticularius, qui sectionem istam, quae
S. P. Medicorum Excellentissime. Cum literis suavissimis etiam Institutiones tuas Medicas accepi, donum rarum et eximium, cui gratiam condignam referre nequeo; interim tamen ago et habeo amplissimam. Sane obruis me affectus in me tui signis quam plurimis luculentissimisque, ita, ut quomodo me vinculis istis extricare debeam, nisi amorem mutuum accipies, videre mihi non contingat. Ita vero est, mi Hofmanne, ut verissime divinâsti, quidni enim fatear, aliena illa dico a meis studiis et laboribus, (quanquam valetudini vitreae non omnino forsan incongrua) non intelligo talia, nec, quod mihi ex amore nimio tribuis, agnosco. Defensione etiam meâ non indiges, qui divinis ingenii tui monumentis immortalitate donatis, etiam juridicam ipsam superas, et vitilitigatores tuos humi repentes, quin et prostratos vides, audis, spernis. Quod ad Galenum tuum, optandum esset profecto, ut fortuna labori et industriae tuae immutabili responderet, dum adhuc mortalis inter mortales degis, sed
AMplissime et Consultissime Domine Pro-Cancellarie. Feci, quod mearum erat partium, et studiosos nostros ad capessendam primam Philosophiae lauream superioribus diebus evocavi. Sic mihi dictus Hylas. Nam velut in deserto nemo inventus fuit, qui expectationi nostrae responderet, et forum, ut sic dicam, nostrum calefaceret. Ita hac seculi hieme studia bonarum artium refrixerunt. Neque enim possum, quin hoc quoque, quicquid est, pignus habeam publicae calamitatis. Quod ad Ampl. T. referre volui, ut et officii nostri et meae erga eam observantiae ratio nobis constaret. Dab. XVI. Decembr. A. 1633.
EXcellentissime et Spectatissime Dn. Decane. Salutationem generalem, quam familiaris sermo solet praemittere, ego, cum Symmacho ad Flavianum, impensius Tibi voto optare studeo quam stylo dicere. Quod vero artium liberalium studiosos ad primam lauream non ita pridem evocando, ut infelix Hercules Hylam frustra quaesivisti, est, quod vices seculi doleamus. Si enim plantulae nos deficiunt, quae spes erit aliquando de arboribus? Et si Philosophiae nemo litat, quam tamen non insuper haberi non tantum Academiae, sed etiam Reipublicae interest, ecquid de sublimioribus, quas vocant, facultatibus tandem fiet? Est certe defectus iste haut postremum publicae calamitatis pignus, quod etiam sequuturam barbariem posteris minari vidêtur. Supremus rerum arbiter avertat omen, et humaniora studia a rabie Bellonae vindicet! Interim nos, qui post tot miserias patientiam discimus, rationes officii publice probare perseveremus. Id quod lubens citius ad tuas respondendo praestitissem, nisi negotia publica animum semel iterumque retardâssent, per quae etiam epistolam necessario stringo compendio. Vale, Vir amicissime, et, quod facis, nos ama. Dab. Norib. prid. Natal. Christi Servatoris
S. P. Henricum Sigismundum Schillingium, Sigismundi Schilling I, olim Medicinae D. et P. P. Lipsiensis,
P. S. Nobilissimo Dn. a Blansdorf, Dn. Compatri meo colendissimo, salutem plurimam hîc adscribere fas sit.
S. P. Qui tuas mihi ante horam reddidit, praesentium lator, Henricus Sigismundus Schilling, Medicinae Candidatus, coram etiam a me petiit, quod Tu pro illo literis mihi acceptissimis. Quantum ex ore, charactere animi, conjicere licet, non indignus videtur, qui honores Facultatis Vestrae supremos ambiat. Et quandoquidem Legibus Universitatis nostrae parere animus ipsi est, libenter petitioni Vestrae annuo, et ut profectus ipsius secundum praescripta Superiorum cognoscatis, ratione muneris mihi demandati concedo. Utinam vero dum Medicis Viris
P. S. Nobilissimus Dn. a Blansdorf, cui tuas legendas misi, pro salute adscripta gratiam habet, Teque vicissim salvere jubet, cum hoc nuncio, neque se ex animi sententia usquequaque valere. Virdungum nostrum lethaliter decumbere vehementer dolemus. DEUS illum diutius nobis commodet!
SAlutem et felicitatem perpetuam. Excellentissime Dn. D. Noesslere, Amicorum exoptatissime. En mitto libellum, consilium Antipodagricum, de quo non ita pridem inter nos conferebamus. Serius fateor, quam putabam, sed nôsti occupationum molem, ut et illud, quod coram fassus sum, animum hunc, si juxta Democriti sententiam a corpore in jus vocaretur, fore, ut malae tractationis crimen vix effugiat. Quin et alia Plutarchi praecepta de tuenda bona valetudine omnium utilissima atque optima tam circa negotiorum curas quam alia animi in corpus regurgitantia mala saepius a me insuper habita confiteor. Equidem
P. S. Reliquias podagrae nunquam diutius sensi quam hac vice. Velim itaque remedii quid significes. Hactenus quotidie mane et vesperi usus sum aquâ arthetica, quâ pedes locis affectis inungere soleo. Si quid novisti rectius, quaeso, imperti.
SAl. et Observ. Redditae mihi sunt litterae tuae nudius tertius, Amplissime et Consultissime Vir, Dn. et Amice magne, sed librum transmissum non nisi transeunte oculo legere hactenuspotui. Legam autem porro diligenter, et
et hoc et omne bellum Tibi militabitur, ut ait Flaccus, plane pro genio hujus seculi, quo nihil nisi bellum spiramus. Utinam vero Concilium Ratisbonense an Norimbergense (dubitari enim video) pacem nobis conciliet! Angliae quidem Regis Legatum, qui nuper nobiscum fuit,
Ratisbonam jam abiisse accepimus, eodemque, notore fratre meo, die nonâ hujus Majiproficisci voluerunt Serenissimi Electoris Brandenburgici Legati, inter quos honoris et amicitiae Vestrae causâ nomino Nobilissimum Dn. Levinum a Knesebeck. Sed ad Te redeo, qui reliquias podagrae nunquam diutius sensisse ais quam hacvice. Tumore an dolore? id non explicas, neque quae sit aqua illa arthetica, quâ uteris. Ego Balsamum antipodagricum Crollii profuturum existimo, si mane locum affectum eo inungas. Id autore D. Horn in officinis quibusdam Noribergensibus prostat, sed optimum ibidem reperitur apud Pharmacopaeum Suabacensem, qui in platea alutariorum habitat prope viduam Hetzelianam. Memini Te eo usum esse aliquando, sed multum interest, in principio an declinatione morbi medicamentum adhibeatur. Si hac ratione non cedat malum, scarificationem infra vel juxta articulum affectum fieri curabis, et ceratum diapalmae, ut vocant, impones. Ita Te valere jubeo et festinationi ignoscere. Dab. Altorphii 23. Maji A. 1636.
P. S. Spero me intra paucos dies commendaturum Vobis novum Candidatum. Nobiliss Dn. de Blansdorf, nisi grave est, in occasione salutatum cupio.
S. P. Mi Excellentissime et amicissime Dn. D. Noesslere. Reliquias Podagrae, quas praeter solitum diuturnas me sentire nuper scripsi, non tumoris, sed doloris esse scito; sive ex dolore potius sensiculi corrupti, si cum Quintiliano ita appellare licet. Verum illo ipso die, quo tuas exarâsti, hoc est, nudius tertius pridie Novilunii Scarificationis remedio, quod suades, usus sum, neque, ut mihi hoc tempore videtur, primâ istâ vice infeliciter: Compunctiones enim persentisco remissiores, pondusque pedum levius. Neque vero id frustra, cum cutis semel tantum percussa tantam sanguinis copiam reddiderit, ut ego et chirurgus mirati simus. De iteratione num post octo aut quindecim dies aut lapso mense futura sit, quas vices D. Pansae consilium sub finem, ni fallor, innuit, nihil adhuc certi habeo, sed quem DEUS successum daturus sit, videbo.
Elix. vit. Matth. .
Aq. Salv. compos. .
Spir. Rosmar. .
Terebinth. .
Balsamum antipodagricum Crollii non memini me antehac audivisse, multo minus usurpâsse, nisi illud forsan sit oleum, quod heic autore D. Horn, apud Pharmacopolam Oellingerum, prostat, cujus ego nec foetorem gravissimum nec calorem nimium tunc ferre potui. De libello isto nuper Tibi transmisso Rev. D. Saubertus hodie inaudivit, qui calculi doloribus p. t. liber nunc utroque pede ob multiplices doloris arthriticos decumbit, et quia libelli, quem dixi, copiam sibi fieri petiit, me quam lubentissime ipsi gratificaturum recepi. Sed haec hactenus. Rumor de translatione Conventus Ratisbonensis Noribergam inde ortum suum habet, quod initia sebris contagiosae ibi esse scribant. Sed quantum ex literis ipsius Caesaris, tum etiam Senatus Ratisbonensis constat, quas nudius quintus legi, Senatus iste hunc honorem videlicet multis rationibus frustra deprecatus est, Caesarique locus semel electus placet. Quid vero de morbo, quem dicunt, contagioso futurum sit, dies dabit. Quicquid sit, oranda est Numinis benignitas, ut ubicunque locorum Concilium istud augustissimum habebitur, ea quae ad pacem faciunt, serio peragantur, bonoque cum effectu in statum Germaniae tranquilliorem cedant. De Nobilissimo Dn. Levino a Knesebeck quod scripsisti, gratissimum fuit. Novi animum Viri candidissimum, dotesque divinas, cujus similes si plures Conventus iste habiturus sit, feliciora longe augurari licebit, quam quae Phil. Melanchthon olim de Conventu Wormatiensi A. 1557. ad Seldium scripsit:
Sed DEUS nunc tandem largiatur prosperiora, cui valetudinem tuam commendo, quam impedivisse audio, quo minus cum Legato Regis Magnae Britanniae, (Angliae enim dicere per edictum Regium amplius non licet) nuper esse potueris. Vide igitur, ita eam cures, ut et aliis in arte omnium praestantissima diutius prodesse valeas. Atque sic vale et vive Amicorum honoratissime. Dab. eâ ipsâ horâ, quâ tuas accepi 25. Maji A. 1636.
P. S. Nobiliss. Dn. a Blansdorf, qui ob capitis catharrum domi se continet,
SAl. officiosissimam. Dedi ad Te, Amplissime et Consultissime Vir, Dn. et Amice observantissime colende, nudius quartus, sed ita res nata est, ut heri demum, si forte, accepisse Te putem. Statim igitur ad gratissimas tuas respondi, quamvis in partem tantum, qua de reliquiis morbi tui opus esse videbatur; satisfacturus Tibi in solidum, ubi librum, quem legendum misisti, absolvero. Nunc quod minatus fui, Candidatum hunc artis Medicae Tibi commendo, Teque eâ, qua par est, observantiâ rogo, ut autoritate muneris tui potestatem nobis facias legitimis probationibus cum ipso experiundi. Nomen illi est Georgio Ludovico Kirchen, patria Kittinga, mater studiorum Lipsia et Marpurgum. Ac in Botanicis quidem et Chymicis versatissimum esse novimus, ex quo de caeteris quoque bene augurari liceat. Patrem autem habuit D. Georgium Kirchen, Poliatrum Kittingensem, p. m. qui uti ex Programmate apparet, cum Pansa tuo et aliis quatuor competitoribus A. 1606. Basileae supremos honores accepit. Hoc igitur quoque bonum omen sit ad valetudinem tuam curandam. In quo finio, et me pariter etiam atque etiam Tibi commendo. Dab. Altorphii raptim 26. Maji A. 1636.
NAe perseverus es Tu, Decane spectatissime,
Tuus ut in literis, quas antequam obsignarem, et hanc postmodum scriptionem adjungere ut contigit, ita quoque placuit.
S. P. Rediit ad nos Candidatus noster cum litteris tuis, Amplissime et Consultissime Dn. D. Richtere, et nunc Pansa tuus cum meis ad Te redit. Nolui enim diutius detinere amores Vestros, cum etiam Reverendum et Clariss. Dn. M. Saubertum ejus desiderio moveri intellexerim. Quanquam et ego amo atque aestimo autorem non contemnendae eruditionis, nec vulgariter in Praxi Medica versatum. Ipse autem, nisi fallor, nimis se et sua amavit, cum medicamenta quaedam tantopere extollit et celat. Veruntamen facile nos illis carere posse et apud alios Medicos non inferiora reperiri, puto, sed an Noribergae in Officinis prostent, dubito. Balsamum antipodagricum Crollii idem omnino praestabit, quod ille de suo promittit, eademque ratione usurpari potest. Si calorem metuas, Aqua verbasci nonnihil dilui et temperari amat. Miscetur enim nec super natat, ideoque neque oleum est, licet et nomine apud vos vulgo potius quam a Clarissimo Horn appelletur. Foetorem autem, non est, quod accuses, si recte paretur. Constat Uncia an Semiuncia (neque enim satis memini) 4. baciis. Et vero foetor, si quis est, aliâ etiam ratione corrigi atque emendari potest. Quod video fecisse D. Hainlinum in aqua illa arthetica, quam describis, non tantum aeque calida sed odoris etiam non jucundi propter Spiritum Terebinthinae, nisi aliorum admixtione commendetur. Quâ fini in primis Elixir vitae Matthioli addidisse puto, quod alioquin ad cordis et cerebri adfectus eleganter intra corpus propinatur. Propediem autem ipse quoque coram medicamenta quaedam Tibi communicabo. Nunc enim spatiis exclusus iniquis festinare cogor. Ut verum fatear, ridere debui, cum legi apud Pansam de aqua ipsius antipodagrica has laudes, quod ea in articulos sese insinuat, eosque occupet et repleat, ne locum inveniat humor morbificus. Mirum enim quomodo non ipsa quoque hoc modo continuum in illis partibus solvendo dolorem inferat. Et cum haec ad praeservationem, ut loquimur, spectare videantur, quid in curatione fiet, in qua potissimum aquam illam celebrat? Tunc enim jam adest humor, et locum occupavit. Quem si medicamentum quoque affectat, cum penetratio corporum non detur, partes illas adhuc magis divelli et dolorem augeri oportet. Ne dicam, quod, si humoris praesentia, in curatione non impedit, quo minus locum inveniat, aut faciat sibi medicamentum, neque hujus praesentia impedire posset in praeservatione, quo minus humor influat. Sed nolo nunc Aristarchum agere. Itaque id quoque non nisi obiter tango, quam inconstans et varius sit de Scarificatione pedum, itemque de venae sectione et purgatione, quarum hanc saepius simpliciter praemittendam, paginâ vero 122. interdum postponendam, nonnunquam
S. et Off. Mitto Tibi, Amplissime et Consultissime Vir, massam pilularum de aloe rosata. Ea enim requiritur ad pilulas illas, quas in usum menstruum nuper praescripsi, neque satis scio, an sic, ut debent, paratae inveniantur in officinis Noribergensibus: Possunt autem pilulae illae ex hac dosi bis parari, earumque singulis vicibus sumi undecim aut tredecim, biduo ante novilunium mane cum jusculo. Candidatus noster perendie Disputationem Inauguralem habiturus est de Apoplexia. Expectamus, quem diem Nobilissimi Dn. Scholarchae Actui Doctorali dicturi sint, utrum ipsum illum D. Petro et Paulo sacrum, an alterum subsequentem. Qua de re ut cum illis agas, denuo etiam atque etiam Te rogo. Non dubitamus, quin praesentiae suae honorem nobis commodaturi sint, atque ubi de tempore certiores erimus, Candidatus per litteras, ut moris est, eos invitabit. Tunc plura, ut spero, coram. Interea lege sis Anagrammata Hofmanni Tuberani, de quibus nuper. Videbis, quem ille locum Decanis, quem cognomini suo assignârit. Cui locationi nemo homo hactenus intercessit. At nunc in me cuditur faba, et tantum non laesae Seniorum Majestatis accusor. Tuvero, Vir Amplissime, quod facis, mihi fave, et vale. Dab. Altorphii 18. Junii Anno 1636.
S. P. Pro massa illa pilularum, quam misisti, gratias habeo, relaturus, quantum licebit, bonâ fide. Verum pilulas istas, in usum menstruum a Te praescriptas, statim a discessu tuo, in officina Vollandi praeparari curavi, et heri, pridie novilunii (citius enim oblitus sum, et non vacavit) mane cum jusculo sumpsi, pro quarum primo effectu est, quod DEO gratias agam, Tibique me denuo obligatum confitear. Diem Actui Doctorali Nobilissimi Dn. Scholarchae, cum quibus hac ipsa horâ egi, dixerunt illum ipsum, qui Divis Petro et Paulo Sacer, et Universitati nostrae festus est, ubi mane ante concionem, volente DEO, ad vos veniemus. Altero die Rector novus pro more eligetur. Faxit DEUS ut omnia dextre cadant et succedant felicissime! Anagrammata Hofmani Tuberani, de quibus ante hac nihil mihi innotuit, vel sola a crimine illo Laesae Seniorum Majestatis etiam apud Rhadamanthum aut Minoem Te absolvent, alterâ licet parte invitâ: Jus enim nostrum in invitum redditur: Quin etiam in invidum. Interim
SAlve, mi Cl. Dn. D. Noesslere, Amice honoratissime. Scripsit ad me gener meus, Dn. Iberer, Te nepoti meo ex sorore, Joanni Stamlero, apud alumnos Studioso, multo gravius nunc quam antehac nunquam, morbo suo comitiali laboranti, ope et auxilio, quantum licebit, ad futurum; pro quo officio tuo et affectu in meos singulari gratias Tibi habeo, et me haut vulgariter Tibi devinctum profiteor. Verum scire quoque ex Te velim, quid Tibi videatur de remedio illo, quod Principis Palatini, Ottonis Henrici, Viduam Hilpoltsteinii, praesentissimum habere ajunt, et quâ ratione illud obtinendum putes. Nam et in hoc, si quid operâ tuâ praestiteris, mihi factum imputabo. Incidit, cum haec scriberem, quod non ita pridem apud Plinium legi, qui lib. 28. cap. 6. (mihi fol. 19. tom. 3.) ita memorat: Clavum ferreum defigere, in quo loco primum caput defixerit corruens morbo comitiali absolutorium ejus mali dicitur: Quod an Medicis probetur et quî fieri id commode possit, ni grave est, paucis, quaeso, significa. Non desperandum omnino esse de salute hominis ejusmodi, ut ut malum sit inveteratum, legisse me memini apud Illustrissimum Josephum Scaligerum,
MEministi, quid nuper, cum heic una essemus, ex Philippo Melanchthone, de doloribus hypochondriacis Tibi legerim, quâ descriptione ille acu, quod dicitur; res meas tetigisse mihi visus fuit. Unicum illud male me habebat, quod post morbi narrationem nihil de remedio addidisset. Sed ecce, dum altero die post, quam a nobis discessisti, in vita Melanchthonis, quam Joachimus Camerarius, ut nôsti, accuratissime descripsit, nescio quid de historia Reipublicae nostrae, cujus multa ibi mentio, investigatum eo, in locum quendam incido, ubi et de motbo et de remedio haec habentur, fol. 168. Et Philippus hypochondriacis doloribus est conflictatus, quo usu herbae chamaeleontis mitigavit, ut scimus efficacitatem illius remedii eum praedicâsse. Haec Camerarius. Quid Tibi videatur, quaeso, paucis significa. Apud Plinium haec legi lib. 24. cap. 15. Chamelaea similitudinem foliorum Oleae habet. Sunt autem amara, odoratu, in petrosis, palmam altitudine non excedente. Alvum purgat, detrahit pituitam, bilemque, foliis in duabus absinthii partibus decoctis, succoque eo cum melle poto, et quae sequuntur. Sed exactius naturam atque esum herbae scire haveo. Electuarium tuum jam bis sumpsi. Primum illo ipso die, quo accepi ante coenam, ubi intra horas 24. sexies me exoneravit. Deinde heri mane, quia nuper ante coenam noctem parum tranquillam mihi fecerat, et semel iterumque tormina cum aliquo calore. Heri vero nihil tale sensi, et tribus operationibus defunctus sum.
AMplissime et Consultissime Vir, Domine honoratissime. Plane non est ejusdem generis herba chamaeleon, quâ in doloribus hypochondriacis Melanchthonem usum fuisse, in vita ejus notat Camerarius, et chamelaea, quam ex Plinio describis. Illa Carlina vulgo dicitur, cujus radix etiam adversus venena celebratur. Haec laureola alio nomine vocatur, quod laurum assimilat, a qua Germani etiam denominant, sed
SAl. et observant. Bonâ omnino fide praesagiit animus, fore, ut parum grata Tibi esset epistola Mathematici nostri. Veruntamen cum per invaletudinem ipse scribere non possem, malui illum hoc officii fungi, quam plane silere Musas nostras. Id quidem recte monuit, stellam illam falso creditam novam ipsissimam esse Venerem. De caeteris ita existimandum est, quasi in albo spatio alba extet linea. At quod Tu de valetudine tua scribis, merum atramentum est, ut omnes nobis stellas obnubilavit. DEUS illam in solido locet! Ego quidem melius nunc habeo, sed nescio quam diu! Talis enim est morbus iste, ut spem vetet inchoare longam. Orationem tuam de valore Medicorum hîc remitto, ut cum reliquiis novem quamprimum typis excudatur. Quo nomine magnam inibis gratiam apud Senatum populumque studiosorum. Ego jam dudum Tibi debeo pro honorifico testimonio, quo in Oratione ista adfectus tuus me ornavit. Quanquam vero neque eam laudem agnosco, quam in literis tuis mihi tribuis, neque libello illi opus est hederâ; tamen quia ita jubes versiculos aliquot proxime mittam, vel ipse afferam diebus his, quos feriatos habituri sumus. Non omnino praeter rem erit eos praefigi et prius audiri in cultum;
Bene vale, Vir Amplissime, et qui has fert Kobius noster, bene ambulet! Dab. raptim 22. Martii Anno 1638.
ACcipe, Vir Amplissime et Consultissime, promissum carmen, sed non, ut ille ait, Jambos. Quanquam hos quoque officii ratione ad Te mitto. Visum enim fuit hac arte excitare studiosos nostros ad capessendam supremam in Philosophia lauream, sive Magisterii insignia. Et omnino futurum spero, ut Candidatos nanciscar. In primis vero super Decade Orationum tuarum Academicarum aliquid panxi, sed ut ne pangerem: Autoritatem enim hanc defugio. Tuum est, qui nos amas, observantiam nostram agnoscere et ignoscere. Bene vale. Dab. Altorfii 10. Aprilis Anno 1638.
SAl. et Off. Ad binas literas Tibi, Excellentissime et amicissime Dn. D. Noesslere, responsum debeo. Sed ad priores functus jam officio videri possum, utpote de quarum contentis coram inter nos colloquuti sumus, ante,
et qui dotium tuarum judices dubios reddis, Medicum ne peritiorem, an acutiorem Philosophum et eloquentiorem ne Oratorem, an Poetam elegantiorem Te pronunciare debeant. Ego sane Jove aequo eos judicare arbitror, qui omnia illa conjunctim in Te eximia admirantur. Quae in aliis etiam singula laudem mereri possent non vulgarem. Sed rectius in Te quadrare sentio, quod de Carthaginis exemplo Musa tua melliflua nobis adaptavit. Itaque de laudibus tuis taceo, et alio novo vinculo me Tibi obstrictum profiteor, quod nimirum etiam filii mei valetudinem non ita pridem curâsti, quod, quin porro quoque, ubi opus erit facturus fis pro effectu tuo in nos amicissimo, injurius sim in virtutem tuam, si pluribus rogare Te velim. Quin potius operam dabimus, ut haud ingratos abs Te amari nunquam non intelligas. Vale. Noribergae ex hortulo, quo me animi causâ abdideram. XV. Calend. Maji 1638.
SAlutem cum observatione plurima. In ruborem me dedisti, Virorum Amplissime, literis tuis humanissimis, nec sustineo respondere. Certe tenuitas vel, si omnino ita vis, mediocritas nostra nunquam respondebit laudibus illis, quas plena manu benignitas tua in me congerit. De Candidatis non vanus fuit meus augur Apollo. Quatuor enim nomina sua professi sunt juvenes moribus studiisque commendabiles,
Johannes Ludovicus
Johan. Albertus
Balthasar Seuffert.
Hieronymus Geilinger, uterque Noribergensis.
Sed hic postremus, quod ab alumnis requiritur, Nobilissimorum Dnn. Scholarcharum assensum prius impetrare debet. Eos igitur omnes et singulos Amplissime dignitati tuae sisto, ac veluti de manu in manum trado, ut si mereri videbuntur, jussu scituque Vestro ad consuetas probationes admittantur. Erit id nobis non solum gratum, sed et honorificum, et nos Amplissimae dignitati tuae hoc quoque nomine plurimum debebimus. Bene vale, Vir colendissime. Raptim e Museo, VI. Calend. Maji Anno 1638.
S. P. Ad Commendatitias tuas, Docane spectatissime, occupationum mole, per quam etiam aures vix scalpere licet, Laconice respondeo. Quatuor igitur istis Candidatis tuis probationes consuetas subeundi potestatem facio. Nihil enim ambigo, quin et moribus et eruditione in Philosophiae studiis ita eos deprehensuri sitis, ut ad honores istos, quos ambiunt, supremos, cum laude sint grassaturi. Ita sperare nos jubet, quae de Philosophia in limine coram dixerunt. Ita promittit tua commendatio, quam, ut omnia tua, merito facio plurimi. De convivii sumptibus minuendis, quod obiter illis dixi, (bis enim Academiae curatorum princeps jam me hac de re compellavit) quid monere potes, ut paucis aperias, rogo. Dabimus operam, ne quid invitis Vobis statuatur. Vale, Vir amicissime. Raptim 4. Calend. Maji 1638.
S. P. Mi amicissime Noesslere, Medicorum optime honoratissimeque. Calculi dolor recidivus etiam me nolentem ad scribendum compellit, ita tamen ut simul scriptionem breviorem, hoc est, non nisi necessariam imperet. Calculi,
S. P. Quâ utinam re ipsâ Te impertire possim Amplissime et colendissime Dn. D. Richtere! Equidem,
Imque imputarem. Sed absenti Medico non plus licet, quam liquet.
SAl. officiosissimam. Hac horâ, quae est sexta vespertinâ, tuas accepi, Amplissime et Consultissime Dn. D. Richtere. Itaque statim respondeo, et si consilio non est amplius locus,
Caeterum ita res habet. Calculi dignotio a colicis doloribus nimis quam difficilis est, nisi ille prodeat, et suo, quod de sorice dicitur, indicio se prodat. Igitur Galenus noster in se ipso judicii aliquando falsus fuit. Quo minus absens Medicus, aut qui semel tantum ad aegrum viserit, certi aliquid statuere potest, praesertim si aliae causae interveniant, quae ambiguum faciant judicium, ut potus acidularum. Mihi quidem hactenus alternanti potior sententia visa est, colicos esse dolores, cum quibus conflictareris. Nunc quin conjuncta sit nephritis, non
Si modo de medicamento aliquo vel fando audivisset. Ut Jus Vestrum, ita Medicinam variant circumstantiae, consilioque in arena capiendo opus est. In calculo nunc purgandum est, nunc vena secanda, nunc atterendus et comminuendus calculus, nunc propellendus, nunc viae laxandae, nunc dolor demulcendus, nunc renum intemperies corrigenda, atque haec omnia modo levioribus, modo vehementioribus auxiliis peragenda sunt. Ut nihil hîc certi definiri possit. Quod si his (quod DEUS avertat!) denuo refricent dolores, evacuato jam satis corpore, enema fieri poterit ex decocto Veronicae, additis unciis duabus aut tribus olei lumbricorum terrestrium. Hoc dolorem leniet, et vias laxabit. Tuum aliquoties oleo sive liquore (ut vocant) crystalli uteris cum jure carnis, in quo radices et folia petroselini decocta fuerint. Oleum illud crystalli â Pharmacopaeo Suabacensi nancisci poteris, si in officinis publicis non prostat. Ejus quidem variae ut praeparationes, ita doses sunt. Sed decocti petroselini bonum omnino haustum sumere oportet, calidi adhuc et ventriculo vacuo horis quatuor ante prandium. Soleo eodem modo aegris meis per dies aliquot jusculum exhibere, ex hoc decocto radic. et fol. petroselini, additis et incisis iis ipsis radicibus et foliis coctis loco panis, et salis vicem, tartari crystallo, ut appellant, ad gratam usque aciditatem mixto. Quod medicamentum adversus hypochondriacum quoque morbum plurimum valet. Alii ad praeservationem grana sive semina quinque lappae majoris plusculis diebus deglutita tanquam secretum laudant. De Actu Promotionis nihil habeo, quod affirmem, unus an plures futuri sint. DEUM rogo, ut quicquid ejus dederit, Te nobis salvum et incolumem commendare velit. Dab. praefestine prid. Cal. Jun. 1638.
S. Pl. Mi amicissime Noesslere, Vir Excellentissime. Reipublicae negotiis ad languorem usque octiduo compluries occupatus ad acceptissimas tuas respondere hactenus non licuit. Quin et nunc laborum publicorum mole districtus, ex via quasi parumper divertens haec scribo. Ita autem contigit, ut auguratus es. Ex quo tempore calculum, de quo nuper, peperi, melius DEI benignitate habui: Ideoque nullâ Medicinâ interea sum usus. Remedia autem abs Te significata, pro quibus gratias magnas ago, diligentissime observabo. Illud Te nescire nolo, me hac septimanâ bis, post motum ante coenam, pro urina sanguinem reddidisse, aut certe urinam sanguine mixtam, cui et aliquid sabuli adhaesit: Quod an ex venularum laesione aut aliunde proveniat, ignoro: Neque tantopere aestimo, quia citra dolorem fieri solet. Post coenam, ut et noctu, item mane ante etiam et post prandium, nihil tale conspicitur, sed urina profluit, ut ex homine sano, nisi quod interdum materiam pituitosam simul trahit, interdum etiam aliquid sabuli. DEUS dolores porro quoque clementer avertat! Praecipuum vero, cur Te nunc interpello, mihi est, quod mea scire refert, an unum aut duos Actus Promotionis proximâ panegyri habituri sitis, quo de officii mei partibus, quantum licet, mature cogitare possim. Hac ipsâ horâ ex filii literis intelligo, Decanum Medicinae pro certo ipsi affirmâsse, Candidatum Vestrum venturum, et promotionem suam institurum esse, modo per militum latrocinia liceat. Quod si fiet, ita, spero, rem peragatis, ut Candidati tui quatuor loco inferiore: Candidatus vero Medicinae medio consistentes, Vos vero Decani duo, loco supremo pro more sedentes, unus statim post alterum Orationes vestras habeatis, ad quas ego unicâ Oratiunculâ respondendo, unâ quasi fideliâ, quod dicitur, duos parietes dealbare queam. Quo peracto Doctor Medicinae pronunciari et ad Decanum suum in cathedram superiorem evocatus colophonem Actui suo imponere posset. Tu vero tandem Candidatis tuis honores solitos redderes, et omnia ut soles, quam optime et quam pulcherrime absolveres. Sic Candidatorum sumptibus, qui uno convivio defungi poterunt, parcetur, simulque per pauciora fiet, quod per plura fieri nulla exigit necessitas. Ut nihil nunc dicam, vix possibile fore, ut ego tot occupationibus hoc tempore obrutus, et cum valetudine vix in gratiam redire incipiens, tam brevi temporis spatio, duas Orationes, quales quales etiam, effingam. Itaque per amicitiam nostram Te rogo, ut non tantum, quid Tibi videatur, haud gravatim mihi aperias, sed etiam, ubi Actus tuus Philosophicus, quod optâssem hac vice solus non erit, ut res eo modo, quo innui, perficiatur, efficies: De quo responsum tuum ideo quamprimum
SAlutem cum observantia plurimam! Valde me exhilararunt literae tuae, Amplissime et Consultissime Dn. D. Richtere, nihilque gratius mihi accidere potuit, quam quod de recuperata valetudine tua scitiorem me fecisti. Hoc bonum proprium perpetuumque DEUS Tibi esse velit! Urina, quam his diebus cruentam reddidisti, licet calculi adhuc in corpore restibilis suspicionem aliquam adferre possit, spero tamen meliora, et motui vehementiori, quo usus es, id imputare malo. Itaque in posterum Tibi cavebis. Levior autem motus proderit. De Candidato Medicinae nihil certi Tibi affirmare possum. Decanus nihil mecum communicat. Ex Studiosis autem nostris intellexi, spem illi esse de Saubero, nisi intuta viarum reditum ejus impediant. Si venturus est, intra paucos dies veniat, oportet. Sive autem unus Promotionis Actus futurus est, sive duo, unâ tantum Oratione Tibi opus erit, et Magisterii actus eo modo procedet, quo definivisti. Et nunc quidem in summa festinatione tantum est. Bene vale iterum atque iterum, Vir Amplissime,
Dab. 11. Junii 1638.
SAl. officiosissimam! Magnifice Dn. Rector, Amicorum ocelle, praesentium lator, Johannes Boschet, e Burgundia oriundus, qui heri Francofurto huc venit, linguarum exoticarum, Gallicae praesertim et Italicae, eo usque peritum se profitetur, ut privatim eas docere praesumat. Hac fini ab aliis mihi commendatum (alias enim nihil mihi de eo constat) Tibi quoque commendo, et ut voti compos redditus privatim linguas, quas dixi, docere queat, rogatus rogo. Interim fortasse de stipendio aliquo vel beneficio, quod vocant, communis mensae, prout specimina, quae promittit, merebuntur, ipsi prospicere licebit, cujus
SAlut. officiosissimam! Mitto Tibi, Vir Amplissime atque colendissime, pulverem (de quo nuper) prophylacticum adversus destillationum progeniem, dolores tuos nephriticos et podagricos. Ejus per hanc hyemem sumere potes cochleare unum alternis diebus mane, vel seorsim, quod melius est, vel cum jusculo aliquo, sed sine pane. Si lubet, saccharum etiam miscere, integrum est. Alternis vero diebus simul uti Te velim pilulis, quas in scheda descriptas vides, ne uni medicamento nimis familiariter natura assuescat. Has Noribergae parari curabis, cum pulverem illum certis de causis in nostra officina fieri voluerim. Utrique autem medicamento praemitti debet electuarium lenitivum, quod ad hypochondriacam affectionem cochlearis mensurâ in principio prandii vel coenae sumendum anno Tibi repraesentâsse memini. Sufficit semel atque iterum eo usum esse. Postea singulis vel septimanis vel quatuordecim diebus repeti et reliquis medicamentis duobus interponi postulat. Quod si interea in victu (ut fit) paulo indulgentius aliquando peccatum sit, altero statim die ad illud confugiendum erit, ne cruditates cumulentur, et omnia turbent. Atque illo die domi manendum est, et valetudo curanda. Pilulis autem et pulvere uti lic et sine cura vel custodia, ut Practicorum filii loqui amant. Faxit DEUS, ut cum pristina sanitate quamprimum bonâ fide in gratiam redeas! Studiosi nostri his diebus tumultuati sunt contra novitium quendam, cujus ostium occentârunt et flagellârunt fenestras. Sed tempora tua diutius morari nolo. DEUM iterum iterumque precor, Te nobis firmum et valentem quantocyus redonet, et mei sic amantem quam diutissime servet! Dab. Altorphii 15. Decembr. A. 1638.
P. S. Post cibum a studiis et laboribus, quantum potest, abstinebis, saltem per bihorium.
SAl. officiosissimam! Magnifice Dn. Rector, Amice magno amoris et honoris cultu mihi prosequende. Gratias Tibi agerem operosius, si aequales pro tuis in me et filium meritis haberi unquam posse existimarem. Quod igitur licet, facio, et me Tibi ad finem usque vitae devinctum fore lubens meritoque profiteor. Interim tuum erit sostrum hoc qualecunque redhostimenti loco non aspernari, et significationem potius animi Tibi deditissimi quam rem ipsam perpendere.
SAl. cum observ. plurimam! Acceptissimae mihi fuerunt literae tuae, Vir Amplissime et Consultissime. Non ita autum, quod misisti pro sostro. Nolo enim amicitiam nostram
Sed si quid a me proficisci unquam poterit, quo amorem erga me tuum demereri liceat, id ipsum in lucro ponam. Itaque remitto pecuniam, quae licet animum revertendi non habuerit, fera tamen bestia esse metuit. Bene vale, Amicorum optime maxime, et si ingenuitatem nostram non contemnis, hoc Catone contentus esto. Dabam raptim Altorphii 22. Decembr. A. 1638.
NUllus dubito, Vir Amplissime et Consultissime, quin nuperas meas una cum adjunctis ad Nobilissimos Dnn. Scholarchas recte acceperis. Quid de tumultu illo studiosorum nostrorum censeatis, vehementer etiam atque etiam expectamus. Tota Academia quasi sedibus suis commota
Cujus animi mei testem has literas ad Te mitto, inque hoc omine desino. Dab. Altorphii 27. Decembr. 1638.
QUi has fert, Georgius Christophorus
Et vero jam tum in Academia illa, quae est ad Viandrum, impetratâ publice facultate, privatim docuit. Caeterum ingravescente illic bello ante annum quasi huc reversus est, ut imposito tandem studiis Academicis colophone ad Rempublicam se converteret. Equidem valde velim illum hoc patriae statu apud nos manere, si modo idem Tibi visum fuerit, tuique consilii pondus accesserit. Neque enim tui favoris aurâ subvecti, alios nobis ventos, alios remiges quaeremus. Bene vale, Vir Amplissime atque amicissime. Ego, quod scis, decumbo. Altd, 20. August. 1639.
CUm his diebus praesens Noribergae Tecum locutus fuerim, Amplissime et Consultissime Dn. D. Richtere, brevior nunc ero literis, nec tempora tua morabor, ne denuo in publica peccem. Non fefellit me spesmea de Candidatis primae in Philosophia Laureae. Professi sunt sua apud me nomina tres adolescentes, duo Noribergenses et Diaconorum Noribergensium filii, tertius Altorphinus. Paulus Weer. Christophorus Ayerschöttel. Michael Gegkius. Eos igitur, quod bene sit, ad Te mitto, et de meliore nota commendo, ut jussu scituque tuo ad probationes et examina consueta admittantur, ac si MEREBUNTUR, honorem, quem petunt, statuto tempore consequantur. Facies hac in re, quod Autoritate juxta atque Humanitate tuâ dignum est, et nos grati esse studebimus. Bene vale, Nestor noster, Nestoreos in annos! Dab. Altorphii raptim propridie Calend. Decembr. Anno 1643.
SAl. officiosissimam! Excellentissime Noesslere, Decane Spectatissime. Qui tales nobis nunc mittis Candidatos laureae in Philosophia primae, quales igitur
SAlutem officiosissimam! Excellentissime Vir, Amicorum Ocelle. Utinam vero fas mihi foret fortibus solatiis lenire aegtitudinem tuam, in quam non ita pridem inopinatus uxoris tuae obitus Te praecipitavit. Immo, quo fato miserabili et repentino, ceu ictu fulminis de coelo, animum tuum tactum, et tantum non simul cum illa Te extinctum novi: Ita nimirum Parca illa dura etiam Costae tuae parca non fuit. Tentabo certe,
Amicis enim dolentibus, si aliter non licet, vel verbis succurrere par est: Quam amicitiae legem moerori tuo denegare affirmo Tibi, religio mihi sit. Neque quod necessitudinis nostrae est, hactenus distulissem, nisi vel arthritis mea saepius nunc recidiva, ut nôsti, et cumprimis chiragrae molestia scriptionem omnem impedivisset, vel etiam si vulneris tui gravitas maturam nimis Medicinam admisisset. Ut enim, quod recte quidam ait, musto tempus damus, quo despumet: Sic moesto animo ut aegritudinis faeces ejiciat, diesque paulatim leniat, quod ratio vel non sola, vel non statim potest. Amisisti scio, et condoleo Tibi, mi Noesslere, thori vitaeque sociam castissimam juxta ac dulcissimam, Conjugem optimam, oeconomam fidelem, affixam domo, ut testudo solet suae cochleae, vegetam, plenam sanguinis, viriumque, et quae calamitates tuas domesticas ferre Tecum, easque leviores Tibi reddere probe didicerat, quaeque nihil antiquius habuit, quam placere Tibi, animo tuo morigerari, Te amare et nunquam non in oculis ferre. Hujus indies Tibi obversatur imago; hanc in animo circumfers; hanc loqueris,
AMplissime et Consultissime Vir, Fautor et Amice colendissime. Alienâ manu, sed meâ fide commendo Tibi quam diligentissime, juvenes tres praestantissimos et doctissimos, Sebaldum Schnellium, Lucam Fridericum Reinhardum, et Conradum Hofmannum, Noribergenses, qui omnes et singuli nomina sua apud me professi sunt, et supremos in Philosophia honoribus, quos Magisterii vocamus, cohonestari cupiunt futuro annivetsario Petro Paulino. Rogo itaque, ut pro muneris tui auctoritate potestatem mihi facias eos ad probationes consuetas admittendi, et, si recto talo steterint, voti compotes faciendi. Volebam ipse eos ad Te deducere, sed valetudo me attinet domi, et nescio, quid mali gravioris minatur. Fiat, quod Domino DEO visum est. Tu vero vive et vale Nestoreos in annos! Raptissime Noribergae ex lecto 7. Junii A. 1644.
P. S. Pauci sunt Candidati nostri, sed fortesque bonique. Ita non ex affectu, sed judicio censeo.
EXcellentissime et Amicissime Virorum. Quod ante semestre, cum primae laureae Candidatos mihi commendares, ominatum me memini, fore nimirum, ut, quemadmodum illos honoribus gradus primi cum primis dignos deprehendimus, ita aliquando gradu quoque secundo sive supremo dignissimos abs Te habituri simus; id nunc vere et ultra spem quoque, avaram licet valde, evenisse, vere Tibi affirmare possem. Ita me affecit metrica compellatio Snellii Juvenis doctissimi, cujus similem a nullo Candidatorum, nisi memoria me fallit, antehac mihi auditam recordor. Et certe vel raro vel nunquam me fefellit, quod ex sermone unius de caeteris ferre soleo judicium. Fiat itaque bonis avibus, quod Te parario legitime petunt et admittantur ad probationes consuetas, qui tam egregia minantur ulterius. Cura vero simul valetudinem tuam afflictam quam diligentissime, cujus successum non Tibi minus, quam ipse mihi, etiam atque etiam opto, et ut uterque pro tempore constituto officio nostro fungi valeamus, mente et corpore sani Numinis clementiam devote veneror.
TRes omnino Candidatos Medicinae habemus, Vir Amplissime et Consultissime, ut multum jam plorare jubeamus eos, qui vix totidem Studiosos Medicinae Palaecomen nostram possidere volunt. Tibi vero, ô et praesidium et dulce decus nostrum, uti gratum id fore nullus dubito, ita bonum omen esse cupio ad valetudinem firmam et constantem. Itaque nunc alterum hunc Candidatum M. Johannem Röderum, Noribergensem, qui heri nomen suum professus est, commendo, ut pro amplissimi muneris tui autoritate facultatem mihi concedas, eum ad consuetas probationes et examina, quae vocant, Academica admittendi, et, si mereri videbitur, voti sui compotem faciendi. Quod si impetraverimus, magnum quidem cumulum tuis erga nos ante beneficiis adjicies, neque nos grati, quod promisimus, animi vadimonium deseremus, aut Candidatus noster, dum memor ipse sui, memoriam hujus Obligationis deponet. Ego certe etiam Cognati mei nomine, quem comitate et commoditate morum tuorum peculiariter Tibi devinxisti, plurimum Virtuti tuae me debiturum semper profitebor. Bene vale, et, quod facis, nos ama. Raptissime Altorphii 9. Octobr. A. 1644.
EGo quidem nudius quintus chiragrae doloribus in manu dextra obrutus, et nudius tertius gonagrâ in sinistro genu magis afflictus, lecto nunc affixus haereo: Hanc ipsam tamen invaletudinem meam, plus quam annuam, et non vere tantum, sed autumno quoque redire solitam, eo facilius fero, quod non tantum promotioni publicae filii mei unici, sed et sponsalibus, quae singulari DEI providentiâ mox secuta sunt, Numinis benignitate interesse mihi licuit. Quin et bonum omen mihi interpretor, quod ut Ego Medicinae vestrae auxilio nunc opus habeo, ita et ea abundante Candidatorum proventu operam nostram requirit, quam ut Ego lubens meritoque impertio, ita felicem successum ab eadem arte vestra DEO benedicente spero. Atque sic facultatem admittendi hunc Candidatum ad examina consueta, quam petiisti, officii ratione promptissime concedo, cum voto successus quam felicissimi. Vale. Dabam raptissime XI. Octobr. A. S. 1644.
SAlutem et cultum! Fui superioribus diebus Noribergae, Vir Amplissime et Consultissime, et volui ad Te visere, sed neque negotia me dimiserunt, neque valetudo pedem domo efferre sivit. Itaque Cognatum meum delegaveram, qui officio illo fungeretur, sed eum occupationum tuarum solennia excluserunt. Quin igitur veniam jam dederis, nullus dubito. Nunc vero gratiam quoque tuam ambimus. Venit enim hic ad Te tertius Candidatus noster Christophorus Nicolai, Noribergensis, qui heri quidem Disputationem publicam, me Praeside, habuit, hodie autem mihi Decano nomen dedit. Illi igitur Pro Cancellarius quoque opus est, cujus suffragatione ad probationes consuetas dignus digne admittatur. Quapropter eâ, quâ par est, observantiâ maximoque opere Te rogo, ut pro illo ipso munere, quod meritissimo tuo geris, ejus rei potestatem nobis facias. Eo enim beneficio nos plurimum Tibi devincies. Valetudinem tuam meliorem esse speramus. De Sponsalibus Clariss. Dn. D. filii tui ex animo utrique Vestrûm gratulor. Sed et Dilherrum nostrum Junoni litâsse nunciatum est. Feliciter. Ego invisam prius amo solitudinem. Have et fave decus ac praesidium nostrum. Raptim Altd. 7. Novembr. A. 1644.
SAl. officiosissimam! Cum et tertius iste Candidatus, Christophorus Nicolai, quem dignum digne mihi commendâsti, Vos non frustra artem salutarem in Universitate nostra docere, perfecto testimonio comprobat, neque sine praesidiis legitimis, multo sudore sibi comparatis, ad honores istos summos nunc adspiret, sane et in hoc Vobis lubens meritoque, quin et laetus quoque annuo, et licentiam admissionis ad probationes praescriptas officii ratione tribuo. Tibique simul de felicitate ista rariore gratulans animitus. Invaletudo mea podagrica ut frequentius nunc corripere me solet, ita dolores adfert leviores, neque ita diuturnos. Nimirum juxta JCtorum illud, qui gravatur in uno, sublevatur in altero. DEUSO. M. omnia pro clementia sua plus quam paterna porro quoque dirigere dignetur, et quae ipsi gloriosa, nobis salutaria, largiatur benignissime, cujus tutelae Te etiam atque etiam commendo. Vale et solitudinem tuam olim invisam nunc ita amare stude, ut quae de sponsalibus tuis futuris rumor communis nudius quartus heic vulgavit, bono tuo et illius, quam in vicinia jungendam, Tibi praedicant, eveniant quam felicissime. Dab. Noribergae d. Martini 1644.
SAlutem officiosissimam! Cum Altorphii deberem, Noribergae literas ad Te dare cogor, Vir Amplissime et Consultissime. Negotiosissimo scilicet et molestissimo in otio hîc diurnandum mihi fuit hactenus, atque interea valetudo quoque compedes injecit, ut coram Tecum agere non liceret. Itaque manus officium facit, atque adeo nihilominus de manu veluti in manum Tibi trado ac commendo Praestantiss. atque Eruditiss. Virum hunc Juvenem Dn. Johannem Martinum Uhl, Suinfurto-Francum, qui Medicinae Candidatum hoc meridie apud me professus est. De quo solennia porro Terogo, ut pro amplissimi muneris tui autoritate potestatem mihi Collegisque meis facias, eum ad consuetas probationes admittendi. Hoc enim mereri mihi visus est, cum Socratico more illum vidi, et valde fallor, aut dignum se praestabit spartâ, quam ambit. Tu vero, Vir Magnifice, de nobis omnibus bene mereberis, cui me quoque ipsum quam diligentissime commendo. Raptim 23. Maji A. 1645.
SAlutem et officia! Amicissime Virorum, Decane spectatissime, idem cum Candidato isto praestantissimo Johanne Martino Uhl, Suinfurto-Franco, mihi, quod Tibi, accidit: Nimirum audiendo illum recte vidi, et quod non indignus venire videatur honoribus istis, quos legitime ambit in Medicina summis, Socratis exemplo vel cognovi, vel certe mihi persuasi. Ut igitur qua publice, qua privatim ad examina consueta eum admittatis, et cum illo secundum leges nostras Academicas agatis, officii ratione concedo, cum voto successus optatissimi, simul ut Tu quoque otio Tuo negotiosissimo non minus quam molestissimâ invaletudine liberatus ad musas tuas recreatrices ex animi sententia propediem revertaris, DEUM etiam atque etiam venerans! Vale. Dab. in urbe, in qua et tuas dedisti. Feriâ secundâ Pentecostes. Anno Christi 1645.
S. Necessitati imputabis, Vir Magnifice, Amplissime, Consultissime, Fautor et Patrone multo maxime, quod hisce meis insubidis literis T. Amplit. obstrepere volui, quas, si absque officio Dccanatus pro tempore mihi delegato foret, vix etiam sollicitâ Oratione excusare possem. Quia vero muneris istius instinctu hasce ablegare coactus sum, prolixam T. Amplitudin. voluntatem perinde atque aliis mei Ordinis obviam mihi aeque expositam fore nullus dubito, et
S. P. Clarissime et Spectatissime Dn. Decane, Amice plurimum honorande. Bonum augurium interpretor, quod hac ipsâ horâ, quâ medicinam valetudini meae expecto, in re medica occupari, et cum Medicis Viris
S. P. Vir Magnifice, Amplissime, Fautor, Patrone et Amice plurimum honorande. Ratio muneris mei etiam alteras hasce ad Amplitud. T. me literas scribere coegit, et mihi tantum non inde notam importunitatis, sed aliter Candidati nostrirebus hoc exigentibus consulere non potui. Qui etsi utroque explorationis genere tam tentaminis quam examinis (ut vulgo vocamus) non usquequaque nostrae expectationi et suis partibus satisfecerit, talem tamen se exhibuit, ut non prorsus a voto suo et spe gradus Doctoratus, quem constanter ambit, arcendus videatur. Superest tantum Disputatio solennis sustinenda, quae cum ea promptitudine eloquii et facultate, quâ par est, ab illo vix probe et decenter peragi posse censeatur, necipse suo modulo et pede se metiri dubitet, an non ad cursorias lectiones remitti possit, cogitamus, idque potissimum hac de causa, quod res nostra Academica per tempestatem illam temporum eo redacta sit, ut nemo studiosorum in nostra Facultate reperiri queat, qui digne opponentium vices praestare valeat. Quia vero negotium illud unice a suffragio et arbitrio Amplissimorum Dnn. Scholarcharum pendere satis constet, rursus ad T. Amplitud. consilia et auxilia aeque ad Musarum fores semper apertas redire cogimur, eamque implorare, ut pro perspecta sua in nostram Facultatem prolixâ voluntate, autoritate et gratiâ istâ, quâ plurimum apud Amplissimos Dnn. Scholarchas nostros pollet, interpositâ, nostro nomine pro dicto Candidato intercedere dignetur, ut lectionibus cursoriis acquiescere velint. Quo modo et ratione nos antea debitâ observantiâ sibi devinctos T. Amplit. simul et Candidatum perpetuâ gratitudine obligatum et devotum reddere poterit. Ita eam salvere et valere jubemus, et magni muneris sui onera feliciter et diu in emolumentum et votum Universitatis nostrae sustinere precamur. Dab. 17. Februar. Anno 1634. Altorphil Noricor.
S. P. Clarissime et Spectatissime Dn. Decane, Amice plurimum honorande. Quod de lectione cursoria Candidati istius, qui has Tibi reddet, nomine Facultatis Vestrae petiisti, Nobilissimis Dnn. Scholarchis retuli, et quidem praesente Clarissimo Dn. D. Noesslero. Quamvis igitur Leges nostrae Disputationem pro gradu supremo haut facile intermitti velint, tamen Amplissimi Dnn. Curatores pro tempore in hoc casu, ex caussis allegatis, lectionem istam cursoriam permittunt, quod etiam antehac in Facultate Juridica factum memini. Plura coram referet Collega tuus, Amicus noster honorandus, quem dixi, quam ob
S. P. Etsi, Vir Magnifice, Nobilissime, Ampliss. Fautor et Patrone serio honorande, virtutis et dignitatis observantior sim, quam ut Magnif. tuam velim ullis commissionibus aut negotiis obsolefieri, aut quasi profanari; cûm tamen boni Academici ratio non postponenda urgeat, pariterque ille, cujus res agitur, instet, eam hisce literis interpellare coactus sum. Nempe Magnif. tuae, tanquam magno Mecaenati, conciliabo Clientem, scilicet Virum virtute et literis praestantissimum, Dn. JOHANNEM GERLACHIUM, REUTLINGENSEM, qui ad continuandum studium Medicum, postquam aliquot Germaniae Academias visitaverit, in nostra quoque plus quam per annuum spatium commoratus fuit, satisque amplam virtutis et eruditionis opinionem et famam apud omnes retulit. Nunc autem nomen suum apud me pro tempore Facultatis nostrae Decanum professus ad utramque explorationem, quae vulgo tentaminis et examinis nomine indigitatur, et Disputationem publicam absque Hercule vel Praeside habendam, admitti postulat. Quia vero sine T. Magnif. calculo et suffragio id nullo modo fieri poterit, illum pro more Academico consueto hanc adire jussimus, eamque serio rogamus, ut petitioni suae annuere dignetur, pro quo beneficio T. Magnif. eum alias sibi devotum et mancipatum, aeque ac nostram Facultatem, arctius, imo et in aeternum devincire poterit. Hisce bene valeat! Dabam Altorphii 18. Jun. Anno 1637.
S. P. Excellentissime et Spectatissime Dn. Decane, Amice plurimum honorande. Praestantissimae artis Vestrae Candidatum Dn. Johannem Gerlachium, Reutlingensem, virtutis atque literarum nomine commendatissimum, non indignum judico, cui facultas, quam uterque petiistis, concedatur, sistendi nimirum se explorationibus quâ publicis quâ privatis, quibus se ad honores artis, quam laudavi, summos jure meritoque adspirare testatum eat. Lubens itaque et officii ratione, et pro meo amore singulari, quibus Vos artemque Vestram omni laude majorem complector, Vobis annuo, utque omnia peragatis quam optime quamque felicissime, animitus voveo. Vale, cum Clarissimis Dn. Collegis tuis, Amicis nostris honoratissimis, plurimum salve. Dab. raptim Noribergae 20. Junii A. C. 1637.
SAlutem et observantiam! Venit ad Magnific. T. Vir Amplissime et Consultissime, Fantor et Mecaenas observandiss. Epistola haec mea, utinam eandem publicis et serioribus rebus minus detentam ostendat. Venit autem caussâ et instinctu praesentis Juvenis, Praestantissimi et Doctissimi Dn. PAULI FREHERI, Noribergensis, cujus Parentis magnum nomen a proprio splendore, simul atque a Camerariana cognatione satis innotescit, qui postquam annos ab hinc aliquot in hac Universitate Altorphina in studio Medico peregit, etiam peregrinationem Italicam ob conversationem doctiorum ibidem adjungere voluit, unde ad nos reversus, nomen suum Doctoralibus honoribus insigniendum apud me pro tempore Decano professus est, simul ac gratiam et suffragium T. Magnific. ad utramque tentaminis et examinis explorationem Facultatis Medicae nostrae sustinendam observanter et submisse petiit. Hîc autem ut illius concessu speremus nos impetrabiles fore, facit et impellit perspecta ejusdem comitas et solita benevolentia, quae tam publice quam privatim crebra et insignis in nostram Universitatem esse solet. Omitto reliqua humanitatis officia, quibus omnibus exploratis non dubitabimus, quod benigne adeuntem excipiet, haerentem audiet, abiturum cum gratia et benignitate dimittet, nobisque ea, quae petimus, concedet. Id quod in debitam meritorum praedicationem et Magnif. T. erga nos favorem solitum referemus. Ita eam DEUS ter: opt. max. omni felicitate et gloriâ florentem rebus Academicis diutissime interesse et praecsse sinat! Bene et feliciter valeat. Dabam 13. Novembr. Anno 1638. Altorphii Noricorum.
SAlutem et Officia. Excellentissime Dn. Decane, Amice plurimum honorande. Virtus et eruditio illius, quem mihi commendâsti, Candidati Medicinae Praestantissimi, Pauli Freheri, dubitare me non sinunt, quin dignus ille sit, qui, ad suptemos artis Vestrae nobilissimae honores aspirans, voti sui compos reddatur. Neque degenerabit, opinor, Juvenis eximius ab illa celebritatis gloria, quam utriusque Parentis familia laudatissima, Freherorum dico et Camerariorum, jam diu quasi propriam magis magisque ad posteros suos propagavit. Dulcis etiam mihi est memoria amicitiae singularis, quam cum Patre ipsius, Jurisconsulto haud e multis, olim habui suavissimam. Licentiam igitur, quam uterque petiistis, lubens meritoque Vobis concedo, et omnia quam felicissime evenire etiam atque etiam opto! Plura addere publicorum negotiorum impedimenta,
EXcellentissime Vir. Excellentiae T. novissimum studiorum meorum argumentum offero, ratus litteras ut Imperia iisdem, quibus partae sunt, artibus servari; indefessa quippe industria quotidianâ exercitationum accessione et, quod primum est, rectis consiliis. De his interrogare Sapientem (Ebraeorum verbo) dimidia sapientia est, et tuum judicium, quod omnium maximum est, mihi erit instar omnium. Vale, et, quid de his videbitur, expone lubens. 8. Aprilis 1640.
S. P. Nobilissime Vir. Remitto Catonem tuum Noricum, quem illâ ipsâ horâ accepi, quâ chirurgus venam mihi secabat. Ergo in tempore; quo animum in
S. P. Saepe imperium cepi ad Te scribendi, Magnifice, Amplissime et Consultissime Dn. Procancellarie, ex quo scilicet e Legatione Norimbergam Te retulisti: Sed calamum scripturientem repressit rumor ingratus, qui de valetudine tua infestiore me non semel percussit. Nunc vero, quum eam in melius isse confidam, malui, fretus tuâ erga me benevolentiâ, semel hanc interpellandi tuas occupationes aleam subire, quam diutius torqueri. Sed et nimis quam durum telum est Necessitas, quae hasce literas expressit. Utimur enim hîc, Amplissime Domine, (quod Te minime fugit) gravissimo, ac ferme in his quoque
S. P. Clarissime et Praestantissime Dn. Virdunge. Quod non statim literis tuis acceptissimis rescripsi, occupationibus meis, quas hinc cognoscere potes, adscribas, velim. Neque prius etiam volebam, quam certi quid de eo, quod petiisti, impetrarem. Quamvis enim statim, postquam illas accepi, caussam tuam egi quam diligentissime, tamen heri demum percepi, decretum jam esse, ut florenioo. Tibi persolvantur. Tuum nunc erit, significare, Altorfii, an heic et per quem eos accipere velis, et hoc, quicquid sit levaminis, pro tempore boni consulere. Quod neque citius neque plus obtinui, summae difficultates, quibus Respublica funestissimi belli diuturnitate laborat, impedimento sunt. Per militum stipendia, et quae bellum, bestia insatiabilis, quotidie exigit, absumit, devorat, tandem fit, ut nihil carius nunc constet, quam pecunia. Sed quid facias, ubi ferendum, quod fati necessitas, sive DEUS potius, non mutandum, imponit. Quod fortunam, mi Virdunge, novercam experiris, quam tamen benignissimam matrem habere dignus es, etiam atque etiam
Verum macte Tu istius animi, et adversus fortunae sinisteritatem obdura, non Stoicâ aliqua
S. P. Difficile est, Magnifice Dn. Pro-Cancellarie, ut verbis exprimam, quantam perceperim laetitiam legendo tuas literas; in quibus ipsae Musae loqui, ipse Humanitatis Genius spirare mihi visus est. Felicem vero nostram Academiam, quae his infelicibus temporibus talem nacta
S. P. Clarissime et Praestantissime Dn. Virdunge, Amice haut e multis. Non meritis meis, sed virtuti tuae tribuam, oportet, quod homo gratissimus, omni dico virtutum genere condecoratus, pro qualicunque isto meo officio, tantas mihi gratias agis. Certe in tuae spem gratiae, ô Virdunge Eruditissime, qui majora longe promereris, non hoc tantum, sed omne militabo bellum. DEUS Opt. Max.
Berneggerum Virum
S. P. Meministi, Vir Clarissime, ut non ita pridem, aurem Tibi vellicaverim, de apotheosi aliqua, sive id genus alio scripto publice edendo, quo Regis in coelo nunc triumphantis honor illustrior reddatur, et Reipublicae nostrae Pietas, cum nominis Tui fama et rei domesticae sublevamine, pluribus innotescat.
Ideo fit, ut ipsa Pax contrae nos sit, quia sic agitur a nobis, ne expediat rem accipere, quâ dexteriores sumus. Faciamus tamen nos, quod nostri est officii, et DEO successum precibus commendemus. Quae in Jambis tuis et de Concordia ante annos 25., me audiente, perorando fulminâsti, acu, quod dicitur, rem tetigisti, Vate ipsâ Cassandrâ verior. Vale, Literarum decus eximium, et ad binas nunc meas (ecce Creditorem rigidum) rescribe. Me absente Uxor curabit, ut tuae mihi reddantur. Heinsii Panegyricum Regi Maximo dictum, item quae Valentinus Andreae, de Restitutione Reip. Christianae in Germania nuper edidit, an videris, nescio. Certe interest Tua vidisse, ut et Erycii Puteani Stateram Belli et Pacis ad J. Woverium noviter scriptum, quâ inducias Belgicas prudentissime expendit. Vale iterum, et nos ama. Dab. Norib. III. Id. Jul. A. C. 1633.
S. P. Non meis, Magnifice Dn. Patrone, sed tuis potius occupationibus tribuas, rogo, quod ad nuperas tuas hactenus non rescripsi. Quum enim a summo mane in ipsam usque noctem tot tantisque distineri Te negotiis, complurium relatu, cognoverim; improbns profecto, non solum importunus sim, si molestiarum tuarum molem temere meis quoque ineptiis oneratum eam. Verum enimvero das me in ruborem summâ prorsus hac et singulari humanitate, quâ meas ultro, tanto praesertim cum honore verborum electas. Rescribam igitur, sed ut ad occupatum paucis. Ac primum de Senatus-Consulto, quo mihi injungitur
S. P. Remitto hîc, Amplissime et Consultissime Vir, Domine et Patrone aeternum observande, quae misisti nuper scripta adminiculandae Oratiunculae meae, cum maxima quidem gratiarum actione. Siquidem HeinsI ille Panegyricus prorsus Heinsium, id est, daemonium hominis spirans, magno mihi usui in nonnullis fuit, ut ipse procul dubio jam animadvertisti ex Oratiuncula, quam superiore septimanâ Nobilissimo et Consultissimo Doctori Oelhafio, etc. hîc dedi. Serius ad eam pangendam animum appuli, propter terrores illos bellicos, a quibus diu nulla nobis septimana vacua et immunis hîc fuit. Plura jam, propter catarrhum et tussim recrudescentes vix possum: Et constitueram ipse propediem Noribergam excurrere, ac coram caetera. Vereor, ne frustra, ob valetudinem cuivis aurae tristiori obnoxiam. Etenim isti, quos modo dixi,
S. P. Mitto hîc, Nobilissimo et Consultissimo Dn. D. Oelhafio, quam nuper hîc ei petenti promisi, Oratiunculam meam de Concordia, etc. Catarrhus et tussis me adhuc domi attinent: Sed, ut spero, propediem commodior ero; et tunc, si tempestas, arriserit, et per Harpagos istos, quibus nihil est fanctum, licuerit, ipse excurram Noribergam, et praesentium gustabo humanitatem, etc. Bene et feliciter vale, Patrone magne, et salutem quam officiosissimam a me Nobilissimo Viro Dn. a Blansdorf, caeterisque meis
S. P. Clarissime Dn. Virdunge. Nolim, vitio mihi vertas, quod hactenus nihil responsi ad binas tuas dedi. Per occupationes enim a reditu nondum libero mihi esse licuit. Heinsii Panegyricum et alia non eo animo communicavi, ut remitteres. Tantum abest, ut ullam gratiam mihi debeas. Orationem tuam de Laudibus Gustavi Magni legi, eamque remitto, de qua, si libere dico, quod sentio et debeo, et Heinsium et Berneggerum, et id genus alios rerum ejusmodi aestimatores praestantissimos in testimonium vocare non vereor. Seculum feret Oratio illa tua, in qua nemini, quos hactenus vidisse mihi contigit, cessisse Te, omnes, qui legent vel audient, vere perhibebunt. Illud unicum mirari quis posset, quod ut vitam, non ita etiam mortem Gustavi praedicâsti, cum tamen non minus moriendo, quam vivendo, Heros ille noster Alexandro superior extiterit, utpote, qui, in praelio fortissime pugnans victoriamque praeclarissimam reportans, genere mortis, quod Imperatorem decet, occubuit, cum hic lecto affixus vel fato vel veneno extinctus sit. Ut taceam nunc supremum illum et perfectissimum amoris Christiani gradum, ad quem, dum animam pro fratribus expiravit, pertingere Regi nostro datum. Sed Tu, pro judicio tuo defecato, statues, quod visum fuerit.
Recitatio autem istius Orationis tuae, volente DEO, ex Sententia Nobiliss. Dnn. Scholarcharum, fieri posset die VI. Novembris, quo ante annum Rex Inclytissimus vitam cum morte commutavit, eumque diem nigro notandum lapillo omnibus bonis luctuosum fecit. Cui actui recitationis etiam nonnulli ex Ordine Senatorio, cum Dnn. Scholarchis, una mecum,
AMplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Dn. Benefactor plurimum observande. Appetit jam dies VI. Novembris, quem Oratiunculae meae hîc recitandae publice nuperis tuis destinabas: Idque tempus sollicito mihi de his, quae fluunt, imprudenti propemodum obrepsit. Etenim novis aliis super alia de cladibus navis percussus; quid agerem, admodum haesitabam: Sed et adhuc haesito. Caeterum haec fortasse, quae sparguntur, aut falsa aut minora sunt vero, sicut pleraque in hisce talibus Fama solet inflare. Quid igitur Tui consilii
S. Clarissime Dn. Virdunge. Ita est, ut scribis, pleraque, quae sparguntur de cladibus navis, aut falsa sunt, aut minora vero. Quamvis enim in Silesia res minus prospere successerint, non ita tamen in arcto sunt, ut ideo, quod pietas et officii ratio postulant, intermittere debeamus. Non est igitur, quod de recitatione Orationis tuae, ad proximum d. VI. Novemb. dubitetis, quas laudes etiam hostes ipsi justissimas agnoscunt, adeo, ut Roma ipsa non siluerit. Ex mandato igitur Nobilissimorum Dnn. Scholarcharum, actum, quem dixi, recitationis, praedicto die, celebrabitis, quo die, ut et sequentibus duobus Mercurii, hîc et per totam Provinciam Noricam Supplicationes per Senatus-Consultum decretae sunt. Faxit Jova, ut omnia bene et feliciter succedant eveniantque! Quod autem recitationi tuae non interesse possumus, Supplicationes istae in causa sunt, quas Amplissimus Senatus solenniter vult peragi. Oratio autem post recitationem statim publice edi debet. Id quod jussu superiorum Te celare non debui, et ad proximas tuas respondere volui. Dn. a Blansdorf, ante octiduum Francofurtum abiit. Vale. Dab. raptissime 2. Nov. 1633.
S. P. Literae T. Ampl. mihi modo redditae sunt, id est, circa horam noctis octavam, a vestro tabellario, qui se in itinere spoliatum queritur, et statim urget responsum. Quo minus igitur mandato superiorum de habenda ad diem dictum VI. hujus mensis Oratione pareatur, per me non stabit. Illud tamen T. A. celare non possum, haec Nova etc. Usque adeo non neminem hîc meorum Collegarum perculisse, ut propemodum perniciem et Opido et Universitati e recitatione, etc. ominaretur.
Haec, volui, nescia ne essent T. Ampl. B. V. Raptissime. Postridie Cal. Novembr. Anno 1633.
S. P. Parui, Magnifice et Consultissime Vir, Domine et Patrone aeternum observande, mandato Superiorum, adeoque hodie, post preces matutinas finitas, Orationem, etc. habui, frequenti Auditorio. Quam quidem Orationem etiam illi plausu exceperunt, qui eam haberi prius valde noluerant, ob periculum scilicet, quod inde et Opido et Universitati ominabantur. Restat, ut, quoniam quamprimum typis subjicienda vobis videtur, circumspiciamus Patronum idoneum, cui eam dedicemus. Si mentem T. Amplitudinis ex prioribus aliquot Epistolis satis perspexi; auctor eris, nisi fallor, ut Illustrissimo Oxenstiernio vel Hornio, vel utrinque. Quod mihi T. A. dederit consilii, id libenter sequar, seu potius tanquam oraculo editam vocem excipiam. Bene et feliciter vale et vive, Amplissime et Consultissime Dn. Patrone optime merite, meque tuo favore porro complectere. Raptissime Altorphii VI. Novemb. A. 1633.
S. P. Non dubito, Virdunge Eloquentissime, Amice plurimum honorande, quin Oratio tua etiam illorum plausu excepta sit, qui eam haberi prius valde noluere: Quia eximio eloquii nitore ita Te auditorum animis insinuare nôsti, ut nemo sit, qui invitus licet, tamen nolens volens nervis Eloquentiae tuae haut vulgaris, moveri se non sentiat. Programma non minus quam Oratio Majestati rerum est conveniens, gravitate sensuum, verborum proprietate, et dexteritate judicii Virdungo dignum. Patroni electio, cui eam dedices, tui est arbitrii, neque prudentia tua quid consilii mei eget. Teipsum igitur, hoc est, Consultorem optimum sequere, cujus sententia etiam Nobiliss. Dnn. Scholarchis non displicet. Vale, et, quod facis, nos ama. Dab. VIII. Novembris A. C. 1633.
S. P. Mitto hîc, Amplissime et Consultissime Vir, Domine et Patrone summe observande, duo exemplaria Oratiunculae meae; quarum alterum compactum Serenissimo Principi, etc. per occasionem offerendum erit. Quum vero caussam inscribendae ejus Celsitudini Orationis satis loquatur epistola dedicatoria; dubito, annon supervacuum sit aliâ insuper scriptâ epistolâ a me bellicis ipsius occupationibus etc. obstrepi.
Quicquid tamen tuae Ampl. in hac re visum fuerit, faciam. Interim ut inter curas tuas gravissimas hoc quoque meum negocium curae Tibi habeas,
S. P. Clarissime atque Eloquentissime Dn. Virdunge, Amice inter literatos charissime, inter charissimos literatissime. Quanam fati mei sinisteritate fieri dicam, ut ad singulas literas tuas, auro contra chariores, singillatim, quod debeo et volo, respondere mihi non liceat. Binas enim iterum abs Te accepi, priusquam ad priores rescripsi. Videtur quidem vulgare Tullio, et non admittendum, occupationum multitudine raritatem literarum excusare. Sed quid faciam?
Nunc, quid Gronovius noster nuper Bremâ ad me scripserit, percipe. Virdungus, inquit, an valeat et vivat, cupio cognoscere; cujus liter ario alloquio me viduatum, post discessum meum, gravissime fero. Hactenus ille. Tu valetudinem tuam diligenter cura et vale. Noribergae d. 23. Decembr. A. C. 1633.
SAlutem ac felicem novum hunc Annum animitus precor. Amplissime et Consultissime Dn. Procancellarie, Dn. Fautor et Patrone aeternum observande, diutius, quam vellem, ad proximas tuas silui; in quibus tamen, ob singularem earum et humanitatem et elegantiam,
S. P. Hodieque expecto, Virdunge Clarissime, ut laeti bonique quid ab illis, quibus Alexandri Nov-antiqui dedicationem commendavi, accipiam, quo te exhilarare tandem possim. Vix credis, quam mora ista me discruciet, quae etiam causa est, cur ad proximas tuas respondere hactenus noluerim, ne me fumos Tibi vendere putes. Verum occasiones singulas porro quoque aucupari non desinam, donec ab occupatissimi Principis ideo fit, ut Pax contra nos sit, quia sic a nobis agitur (quae olim Salviani querela fuit) ne expediat rem accipere, quâ deteriores sumus. Nequaquam enim, eodem teste, uti meremur prosperis, quia non corrigimur adversis. Rogamus itaque Filium DEI, qui per Spiritum suum corda hominum nova creare potis est, ut nostri tandem misereatur, et animos verbo suo obedientes reddat, quo per gratiam ipsius scribere nobis liceat, quod magnus ille Thuanus ante XXXVI. ad Sofredum Calignonem, Navarrae Cancellarium, exaravit
Raptim ex Musaeolo nostro VII. Idus Octobr. Anno R. S. M DC XCVIII. quo Pax post atrocissimi et plusquam civilis belli decennium, insperato DEI beneficio, universae Galliae restituta est. O utinam sic quoque Germaniae nostrae:
S. P. Quod inter curas tuas occupationesque gravissimas, Ampliss. et Consultissime Dn. Procancellarie, Fautor et Patrone magne, tantopere curae habes negotium meum; sentio quam eo quoque nomine sim tibi devinctus. Nisi enim valde Tibi incolumitas mea (huc enim redacti sumus) cordi esset, id nequaquam faceres. Caeterum assentior tuae Ampl. captandum esse tempus, nihilque tentandum, nisi quum apte poterit tempestiveque tentari, in tantis praesertim occupationibus pro salute communi excubantis Serenissimi Principis. Quem quidem Principem, quum vi apertâ non possint, vereor, ne dolis circumventum eant nunc adversarii. Quis enim in Historicis adeo hospes, ut, qui ludum similem luserunt olim, eum fugiant? Quis, inquam, nescit vel Zopyrum illum, qui Babylonios, vel Mithridatem, qui Datamen; vel Sextum Tarquinium, qui Gabinos; vel denique (ut alios taceam) majorum aevo Sphanzen illum Palaeologum, qui Syrgiannem Andronico juniori, Imperatori Graeco, rebellem, hoc genus histrioniâ in fraudem illexerunt? At nunc etiam de interitu illus, quem innui, vulpionis rumor dissipatur. Si verus, agnosco DEI manum adversus impios. Sin; tanto magis cauendum, quanto plures fabricas faciunt adversarii. Ac de publicis quidem hactenus. De meis vero privatim rebus; sunt eae quidem rursus valde in arcto, ob gravissimum isthoc ac nimis quam diuturnum annonae incendium, quo penitus comburimur, valetudine interim quoque (namque per hasce complures septimanas catarrhus aliaque symptomata non parum me in languorem dederunt) utut eam curem, infestâ. Caeterum quum paternam DEI Opt. Max. pro me ac meis curam hactenus semper excubuisse senserim; non est, ne nunc quidem, cur animum despondeam, aut cur immensae atque inexhaustae ejus bonitati ac misericordiae diffidam. Bene ac feliciter vale, Magnifice et Amplissime Domine, Fautor et Benefactor aeternum observande, et hisce languidâ manu exaratis ignosce. Altorphii V. Cal. Mart. Anno M DC XXXIV.
P. S. Magnifico et Nobiliss. Viro Dn. a Blansdorf, Moecenati meo benignissimo,
S. P. Clarissime Dn. Virdunge. Ab eo tempore, quo author Tibi fui dedicationis Alexandri tui Nov-antiqui, non destiti curae habere, ne Te consilii amici poeniteret, sed res tuo commodo prospere eveniret. Illud non undequaque voto respondere et post moram satis longam, non tantum, quantum ego sperabam, et Tumereris, Tibi contingere, doleo. De technis hostium est quidem, quod solicite timeamus, et exemplis a Te allegatis cauti esse discamus. Verum, quod die XV. Februarii Egrae Fridlandium, militiae imperatorem supremum, vi et clam e medio sublatum fama vulgavit, non fabula vana, sed historia est verissima, per testes
P. S. Dn. a Blansdorf, etc. Augustâ nondum rediit. Tuas ad Gronovium curabo.
S. P. Sic est, ut scribis, Amplissime Patrone. Hodie nullus, vel perexiguus certe, honor habetur literis, a quibus tamen verus omnis honor: Nam sine iis quae fama diurnet? Mihi tamen animus iste in me tuus carior antiquiorque est quovis donativo. Quamvis igitur rerum nunc mearum, postquam spes isthaec ex parte nos fefellit, valde satagam in hac dirissima jam non caritate, sed fame: Tamen animo non succumbam. Vivit enim DEUS, qui fortassis, unde minime jam spero, facem salutis allucebit. Sed et Senca mihi aurem pervellit, hoc suo dicto sane quam magnifico:
Si totam mihi ex omnibus metallis, quae quum maxime depromimus, pecuniam
proferas, si in medium projicias, quicquid thesauri tegunt, avaritiâ iterum sub terras referente quae male egesserat; omnem istam congeriem dignam non putem, quae frontem viri boni contrahat. Haec ille cap. 33. lib. tertii de Ira, quae utinam hodie animis imbibant illi, quibus Mammon DEUS est, et omnia prae divitiis vilent et sordent! At enim quanta sit clementia, vel
S. P. Vicem tuam, Clarissime Dn. Virdunge, Amice omni cultu et amore dignissime, dum remuneratio ista militaris nec voto nostro nec meritis tuis respondet, animitus doleo. Sed tamen ex hoc ipso dolore nostro illud boni provenire laetor, quod Te tam pie, cordate atque generose smisteritatem illam seculi fortunaeque injurias injustissimas ferre video. Virtutem etiam tuam magis splendescere facis, quod non tantum cum Divino Apostolo,
S. P. Amplissime et laudatissime Dn. Pro-Cancellarie, Domine Fautor et Patrone aeternum observande, quum omnes et curas et cogitationes tuas in publica salute defigas, perquam invitus facio, ut eas privatis meis negotiis obturbem, nedum onerem. Verumenimvero haec res, quae me ad scribendum modo impellit, non tam ad me nonnullosque Collegas meos, et alios quosdam Academicos privatim quam publice ad omnes pertinere videtur. Siquidem omnium, ni fallor, interest, vel FIDEM PUBLICE DATAM SERVARI, vel MALEFICIUM PRO BENEFICIO BENE IN PUBLICUM MERITIS NON REPONI. Caeterum quoniam, quicquid id est negotii, jam pridem Tuae Ampl. innotuisse arbitror, ex quo scilicet ad Nobilissimum et Prudentissimum Senatum Noribergensem etc. de eo Universitas nostra supplex perscripsit; in pauca conferam, adeoque plaeraque tantum perstringam. Ante biennium igitur, quum adventu hostilium Ducum et copiarum summe periclitaretur istud Opidum: Oratu meorum, qui tunc hîc substiterant, Collegarum ipsiusque Rectoris, qui tunc erat, M. Georgii Mauritii, p. m. literas publico nomine supplices, binas quidem (si recte memini) ad HOLKIUM, ternas vero ad TILLIUM, diversis temporibus exaravi, quibus salutem et incolumitatem non solum Universitatis, sed et ipsius Opidi summopere illis commendavi. Hisce literis satis humane ac benevole illi rescripserunt, seque in gratiam Universitatis ipsi Opido parcere velle tunc ostenderunt. Quod quidem reipsâ mox praestiterunt, adeo quidem, ut cum nullo Noricae ditionis Opido mitius humaniusque actum fuerit: Quamvis secundo hostium adventu ALTRINGERUM, convocatis in Arcem Opidi decurionibus, dixisse constet, eos, quod, recipiendo contra TILLII interdictum praesidio militum, fidem eo nomine datam violâssent, meruisse, ut omnes omnino Opidani simul cum conjugibus ac liberis contrucidarentur, ipsumque Opidum, a suis militibus direptum, incenderetur. Caeterum tunc quoque in honorem Universitatis delicti ejus Opidanis gratia facta est, navante tunc (ut alias quoque) eximiam, praeter alios, operam Clarissimo optimoque Virorum, Dn. D. LUDWELL. Quo quidem ingenti merito obstricti Decuriones promisêrunt nobis (res est notissima, adeo, ut vix quenquam illorum, qui tunc hîc fuerunt, eam fugere existimem) sese, quôd salutem hujus Opidi et suam et suorum soli, secundum DEUM, Universitati ferrent acceptam, ab omnibus erogationibus, expensis et sumtibus bellicis immunes nos habituros, illisque oneribus sese solos cum civibus Opidi succubituros etc. Atque ea quidem dere, praeter jus commune, satis jam paullo ante cautum fuerat Academicis
S. P. Literas tuas, Virdunge Clarissime, in quibus tum Academiae vicem sinistram ad lacrymas usque et ipse doles, et alios dolere facis, tum vero opidanorum mores non agrestes tantum, sed infidos plane et nefarios, vivis coloribus depingis, Nobilissimi Dnn. Duum-Viri et Scholarchae, quibus exhibui, cum admiratione et non absque
S. P. Amplissime et Laudatissime Dn. Pro-Cancellarie, Fautor et Patrone summâ observantiâ colende. En literas, de quib. nuper coram, ad Moecenatem meum optime meritum merentemque Blansdorfium! citius scribere volui, et certe debui: Sed terrores isti Panici calamum scripturientem represserunt hactenus. Nunc quoque obsessâ Ratisponâ, mire animis hîc pendemus. Sed et vercor, si bellum ducitur, ne spes de adventu Patroni illius mei incomparabilis decollet. Quis enim prudens itineri sese committat, insessis et infessis pene omnibus viis? De liberalitate tamen ejus spem minime abjicio. Mitto hîc simul Criticas quasdam notulas cujusdam mei Auditoris, adolescentis boni et eruditi, in quibus equidem judicium supra aetatem admiratus sum. Est ille bonus, sicut dixi, bonisque prognatus, Pater Consiliarius Illust. Comitum a Leonstein, avus Advocatus Reipublicae Swinfurtensis et Nobilitatis Franconicae; Avia materna e gente Füreria, uxor D. Busereuti, sed iniquitate fortunae etiam eo redactus, ut sine Patronorum subsidio telam suorum studiorum pertexere non possit. Optat igitur Tuae Ampl. innotescere: Quo fine haec ipsius Critica misi, ut ex illis, tanquam ex unguibus, Leonem aestimares. Rogo etiam, si quae
S. P. Quod literarum istarum Criticarum, Virdunge Excellentissime, quas elegantissimi ingenii juvenis, Christophorus Adamus Rupertus, ad Te dedit, lectorem me esse voluisti, gratissimum mihi accidit. Mirum enim quam me, publicis curis distentum, amoeniores ejusmodi Musae delectent, capiantque. Et cum jam aliquot dies molestissima arthritis ingenti dolorum cumulo lecto me affixum tenuerit, aegritudinis reliquias (Numinis enim gratiâ eo usque convalui, ut gressus tantum adhuc mihi sit infirmus) lectione talium elegantiarum, ceu suavissimâ medicinâ, depellere volupe mihi est Utinam vero fas mihi foret, tam prompte rariora ejusmodi ingenia fovere, quam ex animo illis faveo, et conatus eorum honestissimos utilissimosque promovere cupio. Non enim me latet, quantum Respublica pariter atque Academia de illis sibi polliceri debeat, qui non illotis manibus ad altiora studia adspirant, sed non nisi debita cum reverentia, hoc est, animo humanioribus studiis probe imbuto, sublimiores illas scientias, easque inter cum primis Jurisprudentiam nostram, reginam caeterarum, accedere student. Gratulandum itaque publicis commodis censeo, quando tam felices ingeniorum cultus provenire videmus, omnique animi contentione eo magis annitendum, ne ad literarum decus necessariis cultores illi destituti marcescant, quo plures hodie sunt, qui curam istam eruditionis solidioris omnium maxime necessariam insuper habent, eamque vel honorificam minus vel parum utilem perversâ censurâ autumant. Ab illis ego, divisum imperium habens, Philologos linguarumque peritiores semper Academiarum fulcra luminaque judicavi. Neque me judicii istius etiamnum poenitet, cujus autores habeo non
S. P. Amplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Dn. Patrone aeternum observande. Languor e defluxione etc. etiamnum me habebat: Nec tamen scriptiunculam istam ad Dn. Blansdorfium, Moecenatem meum benignissimum, diutius differre potui, ne forsan animi ingrati suspicionem longiore silentio incurrerem. Rogo igitur, si quae paulo tutior occasio affulserit, hasce literas ipsi transmittendas cures. Id tamen fortasse tam cito fieri non poterit. Omnia enim latrociniis infesta etiam hîc apud nos sunt. O misera Germania, quae conversa es in speluncam latronum! Sed jam plorando fessi sumus. Bene et feliciter vale, Amplissime Dn. Patrone optime merite, meque tuo favore porro dignare. Raptim. Eidib. Quintilib. Anno 1634.
S. P. Non dubito, quin mireris, Amplissime Pro-Cancellarie, Patrone aeternum observande, quod tamdiu nihil a me literarum. Sed praeterquam quod mihi occupationes tuas, quibus, scio, quam distinearis, temere interpellare religio fuit, eadem semper cantando tuam Ampl. obtundere suppudebat. Quid enim in hac tristitia ac diritate temporum nisi triste ac lectu ingratum quisquam scripserit? Et vero is rerum status, post deditam nuper Ratisbonam, hîc nos exceperat, ut terroribus, aliis super alios, ingruentibus, quodammodo terra, mare, coelum in nos irruere viderentur, jamjam tantâ malorum mole opprimendos, nisi Divino auxilio, ut jam saepe, res sufflaminatae fuissent. At nunc, spe
P. S. Nobilissimo ac Strenuo Viro Dn. a Blansdorf, salutem officiosissimam adscribo, ubi ubi est.
S. P. Tantum non ad ruborem usque me pudet, me ad proximas tuas nondum respondisse. Sed quid facias, tot tantisque impedimentis tempore hoc exulceratissimo nunquam non distractus. In aere tuo me esse, fateor, et, vel ob hanc ingenuitatem, aequiorem Te, mihi spero. Atque eo magis quidem, quia silendo hactenus caussam tamen tuam egi, ut petiisti, ita ut spes sit, Te et hac vice et in hac penuria pecuniarum publicarum maximâ voti compotem futurum.
S. P. Amplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Fautor et Patrone summe observande. In procinctu erant nostri ad Vos ituri, cum stilus mihi in manu. Quare festinationi harum ignoscas, rogo. Caeterum Tuae Amplit. immortales ago habeoque gratias. Rursus enim maximum sinceri et constantis erga me favoris amorisque dedisti, caussam meam adeo diligenter apud Universitatis hujus Curatores agendo. Etenim, licet in summa rei nummariae difficultate spem prosperi successus facis; Ita quidem DEUS faxit! Nam quo me in tantis hisce angustiis alias vertam, prorsus non habeo. Venit heri ad me auditor meus Christophorus Adamus Rupertus, diligentissimus et pro captu aetatis doctissimus juvenis, quem superiori aestate Tuae Ampl. commendavi. Is se, prope flens, a quodam suo consalaneo, in odium ingens Amplissimi et Nobilissimi cujusdam sui Patroni, calumniis vocatum de sua incolumitate summe periclitari querebatur. Obsecrabat igitur, ut earum calumniarum ipsum purgarem apud Magnificum Nobilissimum ac Prudentissimum Virum Dn. Christophorum Fürerum etc. Reipub Duum-Virum; ad cujus auxilium, tanquam ad sacram anchoram, in hac extrema sua necessitate confugere cogatur. Esse autem criminibus hisce se petitum: I. quod esset studiorum suorum negligens. II. quod prodigus et profusus III. quod licet omnis doctrinae rudis, nihilominus Thrasonem ageret etc. Ad quae ego nunc breviter: Primum testificor, me jam per aliquot annos auditorem magis sedulum magisque assiduum non habuisse II. De prodigentia miror illi objectum, quum, quod prodigeret, prorsus non habuerit. III. de ejus in studiis hisce, ad quae natus et factus est, profectu vel Tuam Ampl. testem laudare possum: Ex paucis enim illis scriptiunculis, quas nuper mihi, puto, tanquam ex ungue leonem, cognosci potuisse. Denique si ex omnibus hîc mihi aliquis esset Successor in Professione futurus destinandus; non alium nominarem. Thrasonicam autem illius jactantiam nullam unquam audivi, quum potius summam et singularem apud me modestiam meique, tanquam Praeceptoris sui, reverentiam prae sese semper tulerit. Haec ego, ut Veritati testimonium perhiberem, et ut falsis criminibus circumventum sublevarem: Quae ad Ipsum Magnificum et Nobilissimum meum Patronum Dn.
Te vero, Amplissime Dn. Pro-Cancellarie, rogo pro illo affectu, quo omnia bene nata ingenia, et praesertim, quae frugem jam fecerunt, prosequeris, ejus patrocinium, datâ occasione, suscipias, ac si res ita poposcerit, vel hasce literas magno Illi Patrono meo legendas des. Bene et feliciter vale, et ut initio scripsi, festinationi ignosce. Altorphii 27. Octob. Anno 1634.
S. P. Nudius tertius spem Tibi feci, Clarissime Dn. Virdunge, fore, ut et hac vice voti compos fieres. Spem illam haut vanam esse, nunc Tibi nuncio. Annuerunt enim tandem Nobilissimi, Dnn. Curatores petitioni nostrae, eosque inter cum primis Amplissimus Dn. Grundherr, qui
S. P. Clarissime Dn. Virdunge, Amice omni studio et honore mihi complectende. Subsidium pecuniarum, quod Nobiliss. Dn. Grundherr publico nomine persolvit, Filia tua, harum latrix, accepit. Faxit DEUS, ut illa secure ad Te redeat, et hoc, quicquid est levaminis, Tibi Tuisque prospere eveniat! Gratia mihi debetur nulla, qui pro commodis tuis utinam tantum efficere possim, quantum Virtus et Eruditio tua merentur, et ego velim. Pro virili nunquam non, favente DEO, me habebis promptissimum. Priores tuas, quibus famam N. contra calumnias invidi cujusdam commendâsti, Nobiliss. Dn. Fürero, Duum-Viro Magnifico, ut petiisti, legendas dedi, qui nihil sinistri vel de moribus vel de studis auditoris istius tui doctissimi hactenus se audivisse dixit. Gratum autem habuit testimonium istud tuum haut vulgare, cujus exemplum poscenti communicavi, caussam etiam istam apud Nobilissimos Dnn. Curatores agere, datâ occasione, non intermittam, operam daturus, ne innocentia atque
S. P. Verba mihi desunt in praesentiarum, Amplissime et Consultissime Vir, Dn. Fautor et benefactor aeternum observande, quibus et pro tuis in me maximis meritis, et pro singulari Nobilissimorum et Prudentissimorum hujus Universitatis Curatorum beneficentia gratias condignas agam. Caeterum id quidem fiet alio tempore uberius. Nunc enim tempus me non habuisse scribendi; ex filia ista mea cognosces; cui ut subsidium illud extraordinarium etc. tradi jubeas ad me perferendum, rogo. Plura ex ipsa. Nunc enim, nostris cum praesidio proficiscentibus, et in ipso articulo profectionis oppressus, abrumpere cogor. Bene et feliciter vale, Patrone optime merite. Raptissime. Altorphii 29. Oct. Anno 1634.
S. P. Amplissime Vir, Fautor et Benefactor summe observande, citius ad tuas debui, sed ob terrores Panicos partim, partim ob valetudinem fluxionibus infestam, per hos aliquot dies, vix meae spontis fui. Primum igitur nuntio, filiam meam salvam cum subsidio illo ad me rediisse: Quo nomine DEO Opt. Max. summas, ut debeo, gratias ago. Ejus enim manifestâ ope e latronum manibus evasit, non solum in itu, sed etiam in reditu. Quod vero meâ caussâ tantum annisus es, Magnifice Patrone, sentio, quantum Tibi eo nomine debeam; ut et Magnifico Nobilissimoque Viro Dn. Udalrico Grundherro, Patrono meo optime, non semel de me merito; cujus paternam pro me curam nunc quoque vel in primis excubuisse, e proximis tuis cognovi, Caeterum quum tantis beneficiis, ut antiquo verbo utar, redhostiendis minime par sim futurus, licet totum me Vobis impendam; DEUM Vobis delego debitorem, qui procul dubio hanc Vestram beneficentiam large, suo tempore, remunerabit. Bene et feliciter vale, Amplissime Patrone, et harum festinationi (lator enim in ipso momento rursus me oppresserat) ignosce. Raptissime. Altorphii VII. Novembr. Anno 1634.
P. S. Nobilissimo ac Strenuo Viro, Dn. a Blansdorf, officiosissimam salutem ascribo. Utinam vel tantillum temporis suppeteret ad ei scribendum: Sed proxime.
S. P. Non dubito, Amplissime et Consultissime Domine Pro-Cancellarie, Fautor et Benefactor aeternum observande, quin maximis et gravissimis in hoc perturbatissimo statu rerum distinearis occupationibus. Quo magis, ignoscas, oro, quod in tali tempore Consilium a T. Ampl. expetam meis rebus: Quod certe, nisi summâ urgente necessitate, nunc non facerem. Imminent hostes rursus hisce Noricae ditionis Opidis: Jamque de dedito Hersbrucco rumor hîc sparsus, verus ne an falsus, nescio. Quidam tamen eos, ut melius resistant hosti, vicinum montem occupâsse ajunt: Sed certe verendum est, ne propediem omne nobis, praesertim Noribergam, iter intercludatur. DEUS nostti misereatur: Teque Patrone optime merite, ac Rempublicam nosque propitius conservet? Bene ac feliciter vale. Raptim Altorphii 25. Feb. A. M DCC XXXIV.
P. S. Magnificum ac Nobilissimum meum Moecenatem Blansdorsium officiosissime resaluto, simulque indico, me, quamvis sedulo inquisiverim, non potuisse ejus ad me literas, (quibus ad proximas meas sese rescripsisse, et nescio cui huc iter facienti ad me perferendas dedisse significari mihi jussit) eruere aut indagare ullo modo.
S. P. Clarissime Dn. Virdunge. Inter alia, quae calamitosissimis hisce temporibus animum meum affligunt, haut minimum illud est, quod Academiam ita languere video, neque remedium sufficiens humanitus invenire queo. Verum ubi desinit auxilium humanum, praesto futurum credimus divinum, id quod Tibi et toti Academiae ex animo comprecor. Quod ad inclytae Academiae literas humanissimas non ita pridem, manu tuâ exaratas, et sic hac quoque ratione mihi longe acceptissimas, nondum hactenus rescripsi, nolim vel negligentiae vel oblivioni imputetis. Absit talis erga Matrem venerandam filiae haut degeneris impietas. Quin, postquam, quae petiistis, ex parte impetrata animadverti, de reliquo vero etiam, quamprimum fieri poterit, promissionem accepi, de responsione verborum, ubi res quodammodo loqueretur, non adeo laborandum, mihi esse putavi: Praesertim semel iterumque a scriptione, quam cogitaveram, aliarum occupationum impedimentis revocatus. Interea tamen in meis ad Reverend. Dn. D. König, quasi prodromum praemisi. Vale, Virdunge amicissime, et, quod facis, nos ama. Dab. Noribergae 2. Martii 1635.
S. P. D. Amplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Patrone summe observande. Exprimere verbis non possum, quantum me commôrint et eximia haec ac singularis Tuae Ampl. in matrem Universitatem Pietas, et erga me, quamvis immerentem, benevolentia simul et beneficentia: Quae quidem omnia e literis, heri mihi circa nonam nocturnam redditis, non fine lacrymis prae gaudio manantibus recognovi. DEUS Tibi benefaciat, Vir et Fautor ac Benefactor summe, ut et Nobilissimo ac Prudentissimo Viro, Dn. Ulrico Grundherro, etc. Curatori hujus Academiae optime merito merentique: A quibus equidem Domum hanc Musarum, ne prorsus corruat, secumque Rempublicam trahat, paene solis hoc miserrimo tempore fulciri arbitror. Caeterum de publicis alio tempore. Nunc filiam hanc meam mitto, ut reliquum salarii petat. Bene et feliciter Vale, Magnifice Patrone, et harum festinationi ignosce. Altorphii IV. Martii Anno 1635.
S. P. Diu distuli ad Te scribere, Amplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Fautor ac Benefactor aeternum observande, praeter alias caussas, quod ipse quamprimum illuc ad Vos excurrere decreveram, si vel tantillum mihi commeatum dedisset valetudo. Sed, praeter catarrhos, quibus velut assignatus sum, ea subinde me symptomata exceperunt, ut tam imbecillum caussariumque corpusculum crudo huic et immiti, qui nos hactenus nimium quantum exercuit, aeri, sine praesentissimo vitae periculo, committere nequiverim. Nunc quoque diutina haec
P. S. Nobiliss. Blansdorfio, Patrono meo optime merito, plurimam et officiosissimam salutem ascribo.
S. P. Magnifice Dn. Pro-Cancellarie, Fautor ac Benefactor aeternum observande. Valde animi pendeo, quorsum haec praesentia fluant, vel potius quorsum tandem erumpant. Adhuc enim hirudines istae loco huic inhaerent, et si quid reliquum est sanguinis, miseris incolis accolisque exsorbent. Quod si diutius fit; vereor, ne plaerisque, (praesertim qui non sunt dardanarii) re cum pulvisculo ablatâ, solum vertendum sit. Nam finis aliud atque aliud poscendi ab ipsis non fit, (ut heri ipse mihi Dn. Praefectus conquestus est) quum jam maxima pars et Opidanorum et agrestium ad incitas sit redacta. Prorsus eveniunt, quae metueram. Superiori enim hieme, quum haec ipsa futura prospicerem, magnopere contendi, ne hostile fraenum, inconsultu injussuque Superiorum, reciperetur, neve committeretur, ut hinc quoque intercluso commeatu civitas Noribergensis ad Augustanam famem redigeretur. Quae quidem res magnam apud non nullos invidiam mihi conflavit. Adeo enim stulti erant quidam, ut in sua manu fore dicerent, jugum, quod tunc subîssent, simulac vellent, hoc est, quum importato frumento sibi prospexissent, excutere: Quos jam stultorum magister eventus coarguit. Caeterum de hisce et aliis rebus coram aliquando melius, si DEUS voluerit, ac si valetudo, adhuc male cogitans, ac velut in vinculis me etiamnum habens, illuc ad Te excurrere me permiserit. Interea pudet me totiesque Tibi molestiam exhibere. Sed ignoscas, Te rogo, ultimis plane, quae me hoc aetatis circumstant et urgent, premuntque, miseriis. Equidem fortunam novercantem ab ineunte aetate, nescio an supra plaerosque mortalium expertus sum: Sed tamen, quantumvis mihi irata, alimenta tamen semper praebuit: Nunc senectâ, morbis miseriisque fractâ, ea quoque deesse incipiunt? Bene et feliciter vale. Raptim Altorphii die Laurentii, Anno 1635.
P. S. Nobilissimum Dn. Blansdorfium quam officiosissime saluto. Retulit mihi ante XIV. dies filia, quam Noribergam, negotii caussâ, miseram, illum
S. P. Clariss. Dn. Virdunge, Amice exoptatissime. Vix credes, quam ipse mihi succenseam, tuamque vicem cumprimis doleam ex animo, quod ad ternas tuas literas acceptissimas hactenus neque respondere, neque id, quod petis, vel potius jure tuo postulas, et ego etiam atque etiam cupio, effectum dare potui. Reipublicae ex diuturno bello intestino admodum languescentis calamitatis quasi secundinae, et exinde occupationes gravissimae pariter atque frequentissimae, quae me dies noctesque mancipem habent, huc usque, quod volui, impetrare prohibuerunt. Et quamvis literas tuas singulas aliis legendas dederim, ipseque causam tuam coram egerim pro virili, voti tamen, ut antea, compos hac vice nondum fieri potui, sed aliquantisper adhuc moram solutionis aequo animo ferendam significatum mihi fuit. At, inquis, venter caret auribus, et res ad incitas redactae omnem moram respuunt. Scio et fateor, doleoque vicem istam acerbissimam animitus. Sed eadem, si non graviora, etiam heic obstant publice, praesertim hoc tempore, quo solutionem tot mille aureorum vi pacis, quam scis, Imperii heri demum exsolvi oportuit. Non desinam tamen, mi Virdunge, pro Te laborare amplius, quantum et quotiescunque licuerit. Interim e re tua esse putârim, si ipse quoque, quantum egeas ad alios, perscripseris: Tum et ego, quicquid mearum partium, imo virium erit, porro quoque lubentissime addam, id quod per harum latorem, qui me nunc tertio interpellat, respondere Tibi volui debuique. Vale, et de animi hujus erga Te promptitudine nunquam dubita. Raptim d. 23. Augusti Anno 1635.
S. P. Meministi, puto, Clariss. Dn. Virdunge, me, cum non ita pridem coram Altorfii confabularemur, inter alia mentionem fecisse, meditationum mearum sacrarum, quibus exulceratissimis nostris temporibus animum hunc, ob calamitates multiplices, haut parum nonnunquam ex immensa tristitia vacillantem erigere curae mihi est, et petiisse, ut conatus istos qualescunque, quos, multorum pietate atque eruditione praestantissimorum Virorum suasu, publice edi permisi, saltem ex parte perlegere et judicium tuum, quod, pro dexteritate et candore probe mihi cognito, merito maximi semper feci, paucis aperire velis. Ecce igitur pagellas istas impressas (plures enim, quia typographi opera lente procedit, nondum habeo) cum titulo et partitione libelli manuscriptis, quae
S. P. Amplissime et Consultissime Domine Pro-Cancellarie, Fautor et Benefactor aeternum observande, remitto hîc pagellas impressas Tuae Pietatis. Ita enim jure appellem; quae me quidem animitus affecit. En hujus mei affectus testes versiculos, quos in languore hoc meo natos, rogo, boni consulas. Rursus enim valetudo fluxionibus infesta misere maleque me habet.
P. S. Saluto quam officiosissime Nobilissimum Blansdorfium, caeterosque Fautores et
SAlutem et quam felicissimum hunc annum novum, id est,
P. S. Salutem et felicem novum annum precor etiam Nobiliss. Dn. Blanedorfio, caeterisque illis Patronis et Fautoribus meis.
SAlutem et in CHRISTO pacem, hoc est, malorum medicinam cunctorum bonorumque omnium fontem, hoc anno Tibi contingere, perpetimque fluere etiam atque etiam opto atque comprecor. Clarissime Dn. Virdunge, Amicorum exoptatisfime. Quot et quantis rationibus officium illud directionis, quod Nobilissimi Dnn. Scholarchae, juventuti Academicae in habendis Oratiunculis, quas vocant, circularibus necessarium pariter atque fructuosum arbitrantur, deprecatum iveris, ex literis tuis, III. Non. Januarii ad me datis, intellexi, ad quas, ut volebam, citius respondere labores concatenati prohibuerunt: Quam quidem excusationem meam solennem nôsti, et pro tua in amicitiam
P. S. Literas et salutationes tuas mutuas ad Nobiliss. Dn. a Blansdorf, et me hinc inde, ut solemus, communicavimus, et perquam gratas habuimus.
S. P. Magnifice et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Dn. Fautor et Patrone aeternum observande. Cum suffocationibus longe teterrimis per has aliquot septimanas colluctatus et in asperrimo frigore cum summa paene rerum omnium inopia conflictatus valde etiamnum languebam. Rogo igitur. huic meae breviloquentiae ignoscas, et ut filiae meae, ob hoc ipsum a me Noribergam missae, salarium labentis trimestris numeretur, pro more tuae erga me benignitatis allabores. Idem spero facturos Dominos Patronos meos ibi Nobilissimos et Amplissimos Dn. Scholarchas, etc. ut ne in tam necessario tempore deserar. Quo enim miseriarum redactus sim cum meis, filia indicabit, et plena studii voluntas mihi semper ostensa fuit. Bene et feliciter vale, Fautor optime merite, et hisce languenti manu exaratis ignosce. Altorphii 25. Febr. A. 1636.
P. S. Salutem officiosissimam Nobilissimo Dn. Blansdorfio caeterisque Maecenatibus meis adscribo.
S. P. Clarissime Dn. Virdunge, Amicorum charissime pariter ac optime. Salarium Tibi debitum filia tua jam accepit, et spes est, fore, ut posthac Inclytae
P. S. Salutem Nobiliss. Dn. a Blansdorf adscriptam, hodie nunciari curabo, a quo interim mutuam adscribo, quia de hoc animi illius nullus dubito.
S. P. Amplissime et Consultissime Vir, Fautor ac Benefactor aeternum observande, maximas ob missum muneris superiori septimanâ librum non uno nomine mihi longe gratissimum, et quem jure contra aurum aestimem, gratias Tuae Ampl. et ago, et habeo. Sed et pro caetera tua in me benignitate (cujus, quoquo me verto, vestigia agnosco et exosculor) ecquando referam gratiam? Nunquam, ut vereor; nisi animum hunc Tuae Ampl. devotissimum in solutum accipis. Optârim tamen quamprimum hujus mei in Te affectûs et observantiae publice testificandae occasionem et facultatem dari, et quidem, si typographum aliquem idoneum, qui suo sumptu mea excuderet, nancisci possem; rem minime procrastinarem. An vero Noribergae sit hoc tempore, quem eo nomine sollicitare possim, me latet. Halbmayerus enim ante quadriennium, aut praeter propter, id promiserat: Sed mox interventu armorum resimpedita est: Et paullo post, ipso morte intercepto, cum haerede per M. Brunonem frustra ante biennium eadem de re actum fuisse intellexi. Unde factum ut ne fidem quidem, quam dederam Nobilissimo Blansdorfio de Commentario meo etc. ipsi inscripto rursus publicando, adhuc liberare potuerim: Quod tamen nomen etiam expungere, idque quamprimum animo ardeo. Eheu, Martem Musis nostris infestum! Sed quid publicam Aten in hoc accuso; nec privatim de valetudine potius mea conqueror, quae me ex homine paene cadaver reddidit hactenus. DEUS misereatur, et Te, Amplissime ac laudatissime Dn. Pro-Cancellarie, arthritide tuâ (cui ex animo
P. S. Quam salve, quaeso, nobis agit Nobilissimus ac de me optime meritus Patronus ille meus, quem supra nominavi. Metuo enim, ne et ipse Hygeîam hoc anni tempore parum habeat fautricem ob catarrhos etc. qui me quidem, DEI beneficio, nunc minus infestant et suffocant; sed
S. P. Mitto hîc, Amplissime et Consultissime Dn. Pro - Cancellarie, Fautor ac Benefactor aeternum observande, Praefationem Commentariolo meo in Taciti Agricolam (si idem Tuae Amplit. videtur) praefigendam. Siquidem, id Maecenati meo optime merito Magnifico Dn. Blansdorfio dudum pollicitus, fidem meam nondum liberâsse, nec nomen istud expunxisse, valde doleo. Caeterum haec temporum potius culpa est quam mea vel cujusquam alterius. Quid autem Dümlero animi sit, et an, inspecto libro, permaneat in sententia, suis sumptibus eum imprimendi, etc. cupio, quamprimum certior fieri. Porro, si placet, eum praelo subjici, Titulo Commentarii adjicienda erunt haec verba: AB AUCTORE, NUPER RECOGNITUS AUCTUSque. De Poematis Orationibusque scribam alio tempore, quum in melius ire ceperit valetudo. Nam et asthma et gravedo capitis adhuc valde me in languorem dabant: Sed et aegritudo animi non parum urgebat corpus, ob et morbum uxoris, et summam rerum domesticarum difficultatem, et importunitatem praesertim eorum, quibus hîc Altorphii ex necessariis caussis adhuc debeo. Quum enim antehac semper curârim, ut apud eos mihi esset fides, adeoque Genium meum meorumque potius defraudârim, quam ut non quamprimum aes alienum luerem; nunc idem a me in hisce summis rerum omnium difficultatibus putant fieri debere, quum sim exhaustus nummisque destitutus. Quod si igitur res ferrent Munificentissimi mei Patroni Nobilissimi Dn. a
P. S. Num illîc quoque immite et turbidum coelum? Hîc continuae fere tempestates per aliquot jam dies noctesque saevierunt. Etiam proximo die Veneris inter continuum coeli fragorem grando dejecta est prodigiosae magnitudinis.
S. P. Commentarium tuum in Taciti Agricolam, Virdunge Clarissime, Dümlero typographo inspiciendum dederam, antequam tuas cum praefatione ad Nobilissimum Dn. a Blansdorf, accepi. Ille praedecessoris sui Halbmayeri dissimilis, nescio quid excusationis praetendit, quo minus librum hoc tempore suis sumptibus imprimere possit. Tandem vero nervum, hoc est, pecuniam et impensas necessarias sibi deesse haut obscure fassus est, adeo quidem, ut typographiam omnem mox relicturum se dixerit, quandoquidem hoc belli tempore literae, et quicquid eruditionem literatorum sapit, frigere videamus. Nolui itaque homini obtrudere, quod neque voluntatis neque virium ipsius esse deprehendi, sed, illo relicto, cum alio, nempe cum Wolfgango Endtero, egi, qui et animum et vires de literatorum libris et per hos de bono publico bene merendi habet, is librum hac ipsâ horâ vespertinâ a me accepit, et, eo inspecto, paucos intra dies, quid sibi videatur, se mihi relaturum, promisit, hoc addito, nihil nisi ministrorum manus sibi deesse, ita ut ante hyemem vix initium facere possit. Quam moram nisi gravem habiturus es, non puto Viri boni operam nobis defuturam. Ubi igitur post dictam inspectionem certi quid statuerit, statim significabo. Interim epistolam tuam pariter ac praefationem Nobilissimo Dn. Maecenati, quem dixi, legendas misi, cum quo etiam pridie, antequam tuae mihi fuerunt redditae, de statu rerum tuarum pluribus contuli; qui non tantum, pro suo erga Te amore singulari, bonae mentis tuae sororem et fortunam novercantem animitus dolet, sed etiam pro liberalitate sua erga virtutem tuam atque eruditionem omni laude sublimiorem, florenos quinquaginta Tibi persolvet. Et quidem nunc statim per Nobilissimum Dn. Pömerum, Praefectum Oppidanum, ad quem ideo hasce literas inclusas exarari curavit, quibus redditis, summam illam pecuniae citra moram accipies. De hoc igitur oleo lucernulae tuae nunc infuso, ut modestissimâ elegantiâ et modestiâ elegantissimâ tuâ utar, etiam atque etiam Tibi gratulor. Neque dubito, quin plura additurus sit Evergetes maximus, ubi liber publicum videbit. Hanc enim summam promiserat, antequam tuas, ut dixi, acciperem, mihique affirmavit, nisi et ipse hoc tempore praeter solitum
P. S. Et jam heic ab eo tempore, quo Altorfio discessimus, continuos fere imbres habuimus, et aliquoties magno misceri murmure coelum incepit, non tamen ut apud Vos, commistâ grandine. Hodie vero, ut et heri, major coeli serenitas affulsit. Quam clementiae divinae indicem porro quoque nobis concedat Numinis benignitas. Cui
SAlve, Amplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Fautor ac Benefactor aeternum observande. O gratas mireque opportunas literas Tuae Amplitudinis, quas nudius quintus, appetente jam nocte, accepi, tunc quidem, quum mei illud Euripidis lamentarentur:
P. S. Uxor mea adhuc in morbo cubat: Sed spero
S. P. Nulla abs Te, mi Clariss. Dn. Virdunge, pro illo qualicunque officiolo, quod apud Nobilissim. Dn. nostrum a
P. S. Poloni, quos rumor fuit, Rhenum transiisse, et Franconiam petere, retro cessisse dicuntur, unde etiam terror injectus cessit. Tenchteri et Usipetes, quos Caesar praedandi frumentandique caussâ et Rhenum et Mosam transiisse scribit, haud inepte cum illis abs Te comparantur. Sed fabulae, quae eadem mutatis agitur personis, catastrophen laetiorem concedat DEUS, Imperator omnium supremus, cujus tutelae Te Tuosque commendo.
S. P. Amplissime et Consultissime Vir, Fautor ac Patrone summe observande. Convênit me ante aliquot dies hac transiens Dn. Endterus, primoque ex me quaesivit, an recepissem Commentarium meum in Vitam J. Agricolae? Negavi. Tum ille, sese modo verba fecisse cum Universitatis typographo Scherffio, ut ejus operâ, suis vero impensis, imprimeretur ille liber, quem adhuc apud Tuam Ampl. haerere existimet. Illum vero nescio quae praetexentem abnuisse. Permirum hoc mihi visum de illo, qui praesertim toties ante hac operam suam ultro obtulerat. Caeterum ex praesente postea cognovi, eum plane propter et infirmitatem valetudinis et solitudinem quoque, ex quo semigravit a genero suo M. Brunone, huic provinciae imparem futurum. Sed et adjiciebat, Correctores probos Dn. Endtero non deesse putare, et praesertim Matthaeum
S. P. In ruborem me dedisti, Vir Amplissime, Fautor ac Benefactor aeternum observande, istos nescio quos pullos adeo large lauteque remunerando. Gratias igitur maximas ago habeoque pro isto Cretico anthosmia, quo vires languentis etiamnum non parum refici sentio, dum panem intingo. Ipse quid pro hoc et innumeris aliis tuis beneficiis nisi verba Tuae Ampl. rependam?
DEUM igitur Tibi, Patrone optime merite, debitorem delego: Is Te quam diutissime incolumem florentemque servet, omnibusque bonis augeat Reipublicae et Universitatis, bonorumque omnium bono! Raptim Altorphii pridie Calend. Septembr. Anno 1636.
S. P. Ad binas Tibi, Virdunge Clarissime, responsum debeo, ideoque lentum deprecarer nomen, nisi officia non amicitiae negligentiâ, sed obstrepentibus cui is retardari nôsses. Atque hoc cum probe scias, mirari mihi contigit, cur silentium meum, et quod mihi comisisti negotium Endterianum pullis tuis expugnandum putâris, et quasi galli cantu stertentem me excitare. An vero
CLarissime Dn. Virdunge, Amice inter paucos, annum hunc novum Tibi Tuisque ex animi sententia quam felicissime exoriri atque procedere, Teque nunquam non
S. P. Amplissime et Consultissime Vir, Fautor ac Benefactor aeternum observande, exosculatus literas, quas a Tua Amplit. III. Nonar. Januar. noctu primâ face accepi, statim rescripsissem, si per valetudinem aliaque impedimenta licuisset. Caeterum pro voto illo tum orthodoxo et pio, tum non tralatitios in me favoris igniculos jaciente, ecquid aliud reponam quam votum monetâ percussum simili? Nempe ut
P. S. Hisce scriptis, venit ad me Inspector, et quid Tuae Ampl. de Praefatione ad Nobiliss. Blansdorfium videretur, ut primo loco poneretur etc. exposuit: quod omnino ipse quoque approbo.
S. P. Pro votivo pignore tuo,
S. P. Ignosce, Te obsecro, Magnifice Dn. Pro-Cancellarie, Fautor et Benefactor aeternum observande, quod scribendi vel potius rescribendi ad T. A. nuperas officio tam diu desim. Valetudo enim per has aliquot septimanas ita me non uno genere excarnificavit viresque afflixit, ut vix huic tantulo epistolio scribellando satis etiamnum sim. Ago autem habeoque gratias Tuae Amplit. quas animo concipere possum, maximas, quod tantae curae Tibi esse pateris editionem Commentarioli mei in Agricolam Taciti, in quo tamen imprimendo nescio quousque progressus sit typographus, aut quando sese putat absoluturum. Rogo igitur, ut Dn. Endterus uno alteroque verbo id mihi indicet. Interim, ne bellum recrudescat in his locis, valde metuo; et
SAl. officiosissimam. Magnifice et Amplissime Dn. Pro-Cancellarie, Fautor et Benefactor aeternum observande, assiduis meorum querimoniis ac lamentationibus incensus, quamvis aeger ac vix animam trahens, tandem stylum arripui, ut ipsorum potius voluntati quam meae morem gererem. Ego enim, si omnino stat Superioribus, ut in ista Contributione eodem loco ac jure habeamur e numero Professorum, et qui e quaestu aliquo opidano rem faciunt, et qui salariis vix suis famem propulsant, atque insuper morbis miseriisque adflicti misericordiâ alienâ indigent; nihil contra amplius hiscendum arbitror. At illi, nec mentem hanc esse Nobilissimi et Prudentissimi Senatus Noribergensis contendunt, et, Tuae Ampl. erga me favore freti, facile hoc onus longe nobis hoc tempore gravissimum, Te deprecatore, amolitum iri confidunt. Expresserunt igitur tandem his et similibus aures meas cum gemitu lamentisque obtundendo, ut vim verecundiae meae inferrem, tuaeque Amplitudini, (cujus parcere debebam gravissimis occupationibus) quantumvis invitus, molestiae onerique essem. Rogo igitur, ut datâ occasione (si modo spes ulla aliquid impetrandi superest) apud Summatum aliquem T. Ampl. in hoc negotio mihi adesse dignetur. In primis autem favere mihi arbitror Magnificum, Nobilissimum et Prudentissimum Virum Dn. Fürerum etc. Duum-Virum, qui et
SAlut. et Officia. Mi Clarissime Dn. Virdunge. Dolorum meorum cumulum, quo me arthritis vaga, comitante malo hypochondriaco, ante bimestre excarnificare coepit, (ne haec calamitas esset sola) haut parum mihi auxit, quod et Te invaletudine affligi, et iniquo contributionis onere premi, semel iterumque intellexi, tum quod ad scriptionis officium ineptus ad priores tuas respondere hactenus nondum potui, sed ut malorum istorum remedia
SAlutem et Officium. Invitissimus haec ad T. Amplit. scribo, tum ob occupationes tuas gravissimas, tum quod mihi semivivo nec manus nec mens apposita
NOn abs re fuit, mi Virdunge Clarissime, quod contra exactionem contributionis, quâ opidani de novo gravatum Te ire volunt, querelam tuam reiterâsti. Ita enim factum, ut ad literas tuas denuo ad me scriptas, quâ cum occasione heri causam istam tuam aequissimam Nobilissimis Dominis Septemviris iterum commendavi, Dn. Praefectus mandatum Tibi tuisque parcendi (hactenus dilatum audio) vel nunc acceperit, vel certe cras accepturus sit. Qua de re plane certum Te esse volo, sicque omnino posthac molestiae istius Te securum esse jubeo, ita quidem, ut erga Praefectum ipsum literas istas Amplissimi Senatus tuto pro Te allegare, citra ullum metum possis. Quod superest, valetudinem tuam afflictissimam curabis diligenter, quâ Te vel elegantiorum literarum bono, quam optime quamque diutissime frui animitus etiam atque etiam Deum veneror. Vale igitur feliciter, et, quod facis, nos ama. Dabantur inter plurimas occupationes raptim Noribergae XV. Junii A. C. 1637.
S. P. Quantopere me nudius quartus confuderit nuncius de obitu Maecenatis mei omni praedicatione majoris, vix est, ut verbis ullo modo exprimam. O vere nuncium horribilem! cui tanto magis et inhorrui, et ingemui, quod nullus omnino de adversa ejus valetudine rumor praecesserat. Itaque inexpectato ejus
Nos alia ex aliis fata manent miseros. Nam quod ad me attinet, cui non mors optabilior videatur tali vitâ? Si vita dicenda est tam diu infelicem animam inter tormenta trahere. Veruntamen Dei Opt. Max. immensâ bonitate et misericordiâ ita sum fretus, ut sperem, me meis mox redonandum, quamvis a plaerisque omnibus conclamatum, praesertim tam diuturno et adversus omnia, quae hactenus adhibui, remedia contumaci morbo. Bilis exundans omnes has creavit aerumnas mihi, ut nuper Tuae Amplit. amanuensi referre memini. Tuam vero, Vir summe et Fautor incomparabilis, in me ac meos humanitatem ac benevolentiam singularem qui satis praedicem? Qui proxime, quum hîc Altorphii esses, plane paternum in nos animum expromseris: Idcirco adhuc lacrymantes identidem ego et uxor reminiscimur tantorum meritorum, quantis et tunc et saepe alias nos cumulâsti, libenterque fatemur, si Parentes nostri reviviscerent, plura ac majora ab eorum erga nos benevolentia exspectare vix potuisse. Quare minime dubitamus, quin ubi primum commoda occasio, caussam nostram apud Superiores iterum acturus sis. In ista longinquitate gravissimi morbi, non me fugiunt summae angustiae aerarii: Sed quo in his summis meis miseriis aliorsum confugiam? praesertim spe tam benigne ultro ostensâ. Deus Vobis benefaciat, Viri et Patroni summi, ob hunc paternum, quem toties expertus sum, erga me ac meos affectum! Bene ac feliciter vale, Magnifice Patrone, et aegrâ manu exaratis ignosce. Altorphii 17. Julii 1637.
SAlutem officiosissimam. Quantum vulnus inopinatus Blansdorfii nostri (heu! non amplius nostri) obitus animo tuo, Virdunge amicissime, inflixerit, facile cogitabit, qui, quam charus ipsi fueris, quod omnes novimus, non ignorat. Audivimus hac de re testimonium in funebri concione publicum. Et certe Patronum atque Benefactorem amisisti haut vulgarem. Sed vivit DEUS O. M. qui illum Tibi dedit, alium defuncti loco vel ex lapide suscitare potens. Feramus igitur, quod mutare nefas, et DEO vias nostras commendemus, ipse faciet. Apud haeredum, quos ille scripsit, Matrem heroinam Generosam et Illustrem Dominam Kevenhülleriam, Matronam sine pari, impetravi, ut ex bonis defuncti quinquaginta florenos numerari Tibi consenserit, quos jam per dictos haeredes filios, qui heri ob ritum depositionis, quam vocant, Altorphium se contulerunt, ut audio, accepisti. Sed et hoc Te celare non debeo, quod amicus quidam
SAlutem officiosissimam. Ego vero, Magnifice Patrone, etsi perinfirmus adhuc, paullo tamen inpraesentiarum, quam hactenus, commodior et meliusculus cupio quamprimum nomen istud expungere, ut scilicet memoriae defuncti Maecenatis optime meriti diutius ne debeam, funebrem istam laudationem. Eapropter, quae de genere, de patria, ac parentibus, vitaque mortui huc pertinent, quamprimum mihi mitti desidero. Interim Tuae Amplitudini gratias ago habeoque, quas animo concipere possum, maximas pro hoc plane paterno in me mesosque affectu, meritisque maximis et plurimis. O fidem, constantiam, benignitatem in fovendo amiculo miram, vel potius hisce temporibus inusitatam; cujus, quoquo me verto vestigia agnosco et exosculor! Sed desino laudes in os Tibi. Animum tamen meum Tibi notum esse confido. Deus Opt. Max. Te salvum, sospitemque quam diutissime conservet,
QUae de vita, Parentibus, genere et patria Nobilissimi Dn. Blansdorfii,
S. P. Mitto hîc, Magnifice Dn. Patrone, literas Dn. Gronovii, quas superiori septimanâ demum mihi redditas et subinde missas ad Clarissimum Dn. Rittershusium, ad quem maxime pertinere videbantur, ante biduum recepi. Ubi tamdiu haesitârint, (nam ante tres septimanas de iis aliquid inaudieram) ignoro. Cupit autem, (ut videbis) quam primum sibi rescribi. Sed hoc (ut spero) mox praestabit ipse D. Rittershusius, modo per valetudinem possit: Nam et ipse graviter jacuit per hosce complures dies. Me autem diuturna valetudo ita afflixit, ut hisce quatuordecim, et quod excurrit, diebus non homo mihi visus sim, sed cadaver, adeo morbus recruduerat! Itaque petitionem illam de iis, quae ad genus vitamque benignissimi illius
S. P. Quae nuper de necessariis ad parentationem
SAlutem officiosissimam. Ignosce, Te obsecro, Amplissime et Consultissime Vir, Fautor ac Benefactor summe observande, harum literarum brevitati. Nocte enim superiori inter cruciatus et anhelitus gravissimos perpetuis vigiliis actâ, adeo me debilitatum sentio, ut longioribus exarandis par non sim. Quod superest igitur, quam enixissime etiam atque etiam rogo, ut hisce inclusas simul ac commodum videbitur, meo nomine Nobilissimo Amplissimoque Dn. Grundherro,
S. P. Clarissime et amicissime Dn. Virdunge. Ad literas tuas, quibus subsidium tuum annuum petiisti, prius quam re ipsâ gratificari Tibi liceret, respondere hactenus nolui, ne verbis duntaxat Tecum agere viderer, ubi facto opus esset. Occupationum etiam molestissimarum impedimenta, quae jam ante nôsti, illud, quod nolebam, quo minus etiam, etiamsi voluissem, potuerim, obstiterunt. Interea non intermisi, quoties licuit, causam tuam commendare, idque tamdiu, donec tandem subsidium illud impetrôrim, cujus moram, etiam quoad Dominos nostros, non tam voluntati quam facultati imputabis. De salario et tuo mox sequuturo spes mihi facta simul. Non est igitur, quod corporis invaletudinem animi aegritudine auctum eas; quin spera, dum spiras, et in Deo confidere, quod facis, quaecunque etiam facies in contrarium apparere videatur, strenue persevera. Ego certe nullam occasionem Te tuosque commendandi intermitto, illudque Tibi assevero, et Dominos Duumviros et Dominos Scholarchas Nobilissimos Vobis constanter favere juxta, atque rebus vestris afflictis condolere haut vulgariter. Neque intermittent illud ipsum porro quoque pro virili facto contestari. Vale, et, quantum per valetudinem licet, quam etiam atque etiam Te curare volo, quid de parentatione Blansdorfii sperandum nobis sit, significa. Raptim Norib. XXVI. Octobr. A. C. 1637.
SAlutem, pacem et gratiam Domini nostri JESU CHRISTI perennem! Eunt ad Te, Vir Amplissime, Consultissime atque Excellentissime, faustis, quod opto, vialibus, septem primae laureae Philosophicae Candidati, juvenes ornatissimi. Quorum unus, qui Orator electus, hoc, quod literis hisce officiose observanterque rogaturus sum, omnium nomine modeste petet. Et quae mea in singularem tuam erga ordinem nostrum humanitatem et benevolentiam est fiducia, orando exorabit. Sero quidem illi veniunt, et, uti vulgo dici solet, post festum: Verum neque meâ neque illorum ipsorum culpâ. Nôsti, Vir faventissime, quae tubae, qui armorum strepitus nos interpellârint, eo ipso tempore, quando ad honores hosce petendos invitare debuissem moribus et eruditione
Num si debito Vos defraudare velim, jure mihi Philosophi nomen tribuere videbor? Lentum quam malum nomen videri malui: Et de consilio et consensu Spectatissimi Ordinis nostri, ante duarum hebdomadarum dies, eos, qui suo merito sperare possent, ad petendos dictos honores invitavi. Et hi quidem adolescentes, more usitato, per Clariss. Collegii nostri testes mihi commendati; quos et Tibi, Vir Eminentissime, de meliore nota commendo, enixe orans et obsecrans, ut non modo benigne cos audias, sed et mihi potestatem tribuas, quâ ad consueta examina admitti, audiri et, si recto steterint talo, Bacularii creari et publice renunciari possint. Pro quo beneficio Tibi, Vir Magnifice, Clariss. Dnn. Collegarum nomine gratitudinem, observantiam et cultum sancte polliceor. Vale, Vir humanissime, et petitioni huic meae pondus inesse jube. Dabantur Altorphii d. 2. Februarii Anno post Chr. natum 1632.
SAl. et pacem a Domino nostro JESU CHRISTO,
SAlutem cum observantia et officiis debitis. Etsi nunc quoque satis audacter facere videor, Vir Amplissime et Consultissime, Pro-Cancellarie dignissime, Domine et Fautor honoratissime, quod literulis meis Te interpello: Tamen dum et tempus et officii ratio admonet, ut in publ. negotio opem et benevolentiam tuam rursus implorem, mihi propter catenatas occupationes tuas intempestivo interpellatori veniam dabis, spero. Ipsi quatuordecim dies sunt, quando pro more ad petendos summos in Philosophia honores publice affixo programmate invitabam adolescentes et juvenes modestos et eruditos, qui insignem MAGISTERII titulum et honorem illum suo merito ambire famamque illam publ. cum laude sustinere possent. Et eam quidem in spem commendati mihi a Clariss. atque Doctissimis Dnn. Collegis meis tredecim hi juvenes, quorum unus et sua et reliquorum competitorum vota et desideria Tibi, Vir Eminentissime, eâ, quâ par est, reverentiâ et modestiâ exponet, quorum haec summa est, ut benigne mihi concedas, quo omnes et singuli hi juvenes ad consuetas probationes et examina admitti, et, si recto steterint talo, testimonio publico ornari, et Philosophiae Magistri renunciari ritu solenni possint. Quae ipsa jam mea quoque est officiosa petitio, in primis cum de plerisque mihi constet, eos cum magna laude personam hanc ornaturos. In aliquibus mediocritas satis fecerit, quam fortassis satis parati sunt, qui ad Christi Prophetarum et Apostolorum Sapientiam diviniorem illam et sublimiorem indefesso cursu pergant. Utrisque facilem Te praebebis, Vir Excellentissime, et quae singularis tua erga Ordinem nostrum est humanitas et benevolentia, optato responso nos beabis. Quam fidem benevolentiam Tuam juvenes isti gratâ mente agnoscent et depraedicabunt: Quin et Ordinem Philosophicum novo beneficio Tibi devincies. Vale, Vir faventissime, Reipublicae, Patriae Musisque Altorphinis
S. P. Ex hesternis literis tuis, ut et, quae juvenes isti 14. modestiae atque eruditionis laude commendati per oratorem doctum et disertum coram apud me perorârunt, quid a me petatis, luculenter intellexi. Isti voto vestro ego et ex munere mihi demandato, et pro meo in Philosophiam amore haut vulgari lubens meritoque annuo, et quidem non absque admiratione cum gaudio quodam conjuncta, quod Numinis providentiâ singulari, ut ego quidem arbitror, accidit, ut inter tot damna bellorum publica, quae doctos cum indoctis diminuunt valde atque consumunt, tantus tamen Candidatorum numerus sese offerat, quantum ego, ullo pacis tempore, in Athenaeo nostro non memini. Neque fortassis frustra erit, quod nuperorum Baculariorum laurea prima ad tempus per crudeles Martis nepotes dilata nunc Magistrorum laureâ supremâ aucta reddatur duplo, ita nimirum omni animi contentione Minervae alumnos niti decet, ut quod temporis morâ Musarum honori deesse videri potuisset, quantitate novâ quasi resarciendo adimpleatur. Non possum igitur non petitioni tuae honestissimae deferre, ac proinde Tibi, Vir Praestantissime, potestatem facio, ut cum Clarissimis Dnn. Collegis tuis, Philosophis, Viris mihi amicissimis, in juvenum istorum 14., quos dixi, studia pietatis atque Philosophiae modo, quo par est, et leges nostrae Academicae praescribunt, inquiratis, et, si eos dignos supremis humaniorum artium honoribus deprehenderitis, in publicum ad capessenda meritorum praemia consueto tempore sistatis: Quod ut feliciter et absque Bellonae remora in honorem DEI Ter Opt. Max. et Ecclesiae atque Reipubl. emolumentum, ut et Candidatis istis omnibus et singulis prospere eveniat, atque pulchre succedat, etiam atque etiam ex animo voveo! Vale Amice acceptissime. Noribergae d. 28. Maji Anno Christi 1632.
SAl. et pacem Domini nostri JESU CHRISTI! Salvos ad nos rediisse captivos captivasque reliquos, excepto unico Dn. D. Noesslero, Pro-Rectore Magnifico, cujus reditum tot bonorum desideria exoptant, ex nuperis generi dilecti literis Te jam ante certiorem factum existimo, Vir Amplissime, Fautor honoratissime. Redierunt illi et corpore et mente, quae nostra erant vota, salvi: Sane praesentissimo Dei praesidio eas munitas et servatas fuisse prorsus mihi persuadeo; sine quo si fuissent miserae, nescio quid non perpetrâssent impurissimi isti nebulones. DEO itaque immortali immortales agimus gratias, qui ex unguibus
PRodierunt tandem in lucem panegyrica nostra, Vir Amplissime et Consultissime, Fautor et Promotor aeternum colende, et ni fallit opinio,
SAlutem cum observantia debita. Adamum
SAl. cum observantia. Diu cogitavi de argumento, quo commode Magnificis et Munificentissimis Dominis nostris gratias agerem, et sub manu erat
S. P. D. Amplissime Dn. Pro-Cancellarie, ipsi vix quatuor dies sunt, cum seriis Te negotiis devinctum coram interpellarem. Ecce Tibi denuo meae, me ipso minus verecundae, interpellant literae. Tua certe humanitate invitatae ad Te crebro ire gestiunt, etiamsi scribendi argumentum novum non sit praeter illud, quod de inopia mea pridem Tibi innotuit. Equidem de propensissima Dominorum nostrorum voluntate nullus dubito, quam adeo mitissimâ responsione ad nuperam petitionem meam declarârunt, tamen ne memoria ipsorum propter contiguas easque difficilimas occupationes effluam, tuâ adhuc intercessione mihi
Cum aliarum Facultatum Professoribus de affluentia rerum omnium tam vitae usum cultumque continentium, quam personarum dignitatem illustrantium affatim prospectum sit, solius Philosophiae cultoribus ita tenuis deputatus est victus, ut lautiore conditione stipularum lectrices, aut testas et ollas divaricatis cruribus totam torquendo culinis celebrantes vivere videantur, quam qui animi vigore foras eminentes veritatis et justitiae perquirendo momenta rei cujusque optimae in vita ponunt fundamenta, nec aliudquicquam contendunt, laborant, etc. ut ignor antiae et pravitatis evulsis radicibus sibimetipsi restituatur homo. Unde paulatim liter as negligi, paullo post scholis, omnino excludi, et una vum illis, quidquid est uspiam in universa humanitate, praeclarum existimatur, collabi continget. Haec quidem Vir ille doctissimus haud paullo confidentius pro veritate locutus. Mihi quidem
ANnare et perennare feliciter! Veteris formulae votum hoc in ipso plurimorum malorum, qua publicorum, qua privatorum quasi incendio per gratiam et misericordiam altissimi repeto; quaeque odiosa, dira, tristia, infortunata, deprecor. Grata vero laeta, salutaria, amica, Tibi, Vir Consultissime, Patrone honoratissime, tuisque imo omnibus omnino Ordinibus DEO gratis, Ecclcsiae, Reipublicae, Scholis ex toto corde opto et precor! Pridem hoc fecissem coram (eram enim nuper in urbe) si tempus quod propter festinantes comites solstitiumque hyemale vix uni et alteri negotiolo expediendo vel efficiendo sufficiebat, permisisset. Abusus utique fuissem iterum tuâ humanitate, quâ occupatissimus ipse semper me saepe interpellatorem intempestivum non solum admittere,
Hispanus Belgas, institutâ per spem pacificatione, Coloniae ingentibus copiis in ordinem redigere satagit. Opitulares sociis magis, quam hostibus, molesti sunt. Status sunt statuae: Civitates plebis inconsultaeimpetu agitantur, omnia perturbationum et irae DEI plena: Quae verba nisi ad sua tempora retulisset prudentissimus autor, vaticinium nostrorum fuisse dicerem. Quantumvis hoc omnino dicendum, mundum mutatis personis exercere histrioniam. Sed manum de tabula, ne mihi homini Scholastico objiciatur illud: Tu vero cucurbitas pinge, quandoquidem horum nihil scis. Precor Principem pacis aeternum, Dominum et Redemptorem nostrum Jesum Christum, ut ipse suam nobis largiatur pacem, quam mundus dare nequit, utque mentes nostras per spiritum sanctum ad beatam migrationem ex turbulentissimo hoc mundi salo praeparet, inque fiducia illa recta confirmet! Vale et salve, Vir honoratissime, Altorfii scribeb. Anno Christi 1635. V. Idus Januar.
S. P. Eruditissime Dn. M. Bruno. Quod non ita pridem, cum heic esses, me insalutato discesseris, excusationem tuam facile accipio. Praesertim, quum quicquid tunc praetermissum videri poterat, nunc abunde satis, et quasi cum foenore, quod bona nomina solent, literis tuis mihi longe acceptissimis praestiteris. Atque ita quidem, ut gratiam me Tibi debere lubens meritoque agnoscam: Tum pro voto illo tuo amicissimo, tum pro adjunctis Exercitiis istis Academicis, quae virtutis atque diligentiae vestrae testimonia gratissimorum xeniorum instar habeo: Tum vero et pro illo, quod ex D. Chytraeo tam prudenter et apposite attulisti. Quod tantum abest, ut pro Scholastici hominis sive effato sive consilio accipi debeat, ut optandum potius sit, talibus monitis Scholasticis, hoc est, sapientissimis, locum, quem merentur, in aulis atque Rebuspublicis concedi. Certe non tam frequenter vapularemus publice. Ut nunc taceam Hesiodum tuum, cujus Alcaeum
S. P. D. Redditae mihi heri vespere a tabellario literae tuae, Vir Magnifice et Consultissime, Domine et Patrone honoratissime, ad quas nunc quidem
AMplissime Consultissimeque Dn. Pro-Cancellarie, Fautor honoratissime, Evergeta bene merentissime etc. Cum Alexander ille Magnus ad Lampsacem urbem animo hostili et implacato accederet, Anaximenem, Virum sapientem, prudenti consilio eundem a Patriae suae excidio avertisse accepimus. Imminere nunc exitio nostro audimus non quidem hostes, sed amicos, (tales enim haberi volunt) decuriones et cives opidi hujus, qui ipsi toties totiesque Academicorum ope et consilio adversus hostem usi, si non omnino salvi evaserunt, mitiorem tamen semper hostem experti sunt, hi, inquam, tot beneficiorum immemores beneficium immortali cum laude nobis ab Illustri et Generoso copiarum Bavaricarum Duce WAHLIO concessum, summa cum injuria praeripere acriter contendunt. Qua de re cum literae nostrae ad Inclytum Senatum Noribergensem, tum ipse Tibi, Vir Eminentissime, dilectus referet Dn. Ibererus, gener. Rogamus itaque, Patrone faventissime, ut nunc quoque nobis Anaximenes sis, id est, consilio fideli adsis et intercedas, ne quid horum per
SAl. et Offic. Magnifice Dn. Rector, Amice plurimum honorande. Nihil opus fuit, in Academiae postulatis aequissimis, Anaximenem illum, cujus exemplum allegâsti, imitari, qui, referente Pausaniâ, patriam Lampsacem contra hostis Alexandri Magni saevitiam vafro consilio, hoc est, contrarium illius petendo, quod Rex iratus jurejurando minatus fuerat, ab interitu vindicavit. Ipse enim Senatus noster Inclytissimus ejusque Viri principes, quibus caussam vestram prudenter commendâstis, postquam literas Universitatis a genero charissimo, Dn. Iberero, debitâ fide atque diligentiâ oblatas perlegerunt, facile petitionibus vestris annuêre, votique compotes Vos reddere aequum judicârunt. Id quod ex literis Amplissimi Senatus plenius intelligetis, et, quem dixi, gener haut frustra a Vobis ablegatus pluribus referet. Est igitur, quod de successu isto DEO agamus gratias, et Academiae nostrae gratulemur, etiam atque etiam optantes, ut Numen Favonium istum constanter spirare sinat, et quod bene decretum est, bono cum effectu perfici largiatur! Sed ecce, dum laeta haec scribimus, tristis advenit nuncius de casu Schwenteri, heu! non amplius nostri, repentino; quem paulo post obitum uxoris, geminorum puerperae, et infante altero denato, prius, quam in lucem edito, decessisse, magno cum dolore cognovimus. Quis enim fatum hoc triste funeris triplicis non doleat? Quis jacturam Viri istius in linguis orientalibus et Mathematum scientiâ vere incomparabilis, et ad miraculum usque docti non lugeat?
S. Observantiamque cum officiis debitis! Amplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Fautor et Patrone plurimum colende, Effectu (quod
Aurem vellunt casus isti, ut colligentes reculas ipsi quoque de migratione in coelestem Academiam cogitemus, quod Tu quidem, Vir optime, pie non minus quam sapienter mones. Nobilissimum Scholarcharum Ordinem casus iste et decessus Viri celeberrimi haud dubie valde commovit, ideo in primis, quod non facile habituri in posterum Virum, qui utramque Spartam (Orientalium linguarum et Matheseos Professionem) pari felicitate ornaverit. Precamur vero aeternum et sapientissimum bonorum ordinum omnium autorem et conservatorem, ut misereatur nostri, et hanc Universitatem cum Inclyta Republ. Norica salvam et florentem post tot et publicos et privatos casus et clades praestet, conservet, tueatur! Vale, Vir faventissime, et praefestinae et ineruditae scriptioni huic et nuperae per humanitatem tuam singularem ignosce. Dabam Altdorphii 20. Januarii A. Chr. 1636.
MAgnifice et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Patrone plurimum suspiciende. Quatuor Candidatos nostros supremam Philosophiae laurum rite prensantes, Guolfgang-Jacobum et Georg. Christoph. Mülleros, fratres Germanos, Noricos, et illum quidem Opidi Cantorem: Nec non Danielem Wülfferum et Johannem Fabricium, Norimberg. a Cl. Dnn. Collegis de meliore, quod ajunt, nota mihi commendatos, Tibi jam de eadem etiam atque etiam commendo, rogoque, ut pro innata humanitate tua non modo benigne illos audias, sed et mihi coeterisque Dnn. Collegis meis potestatem facias, ex legum praescripto censurâ haud paullo accuratiore mores eruditionemque eorum explorandi: Et si digni deprchensi fuerint, supremos iisdem in Philosophia honores
SAlutem et officia amicissima. Quod et Tu, Spectabilis Dn. Decane, Vir amicissime, literis acceptissimis Romano more, hoc est, optimo commendâsti, et Candidati isti Philosophiae per oratorem Fabricium eleganti Oratiunculâ apud nos ambiverunt, ut nimirum per officium nostrum ipsis liceat ad capessendos Philosophiae honores supremos, quâ privatim qua publice examinandos se sistere, id sane tale est, quod et ipsa caussae honestas et juvenum istorum virtus atque diligentia apud quemvis etiam
MAgnifice Ampliss. et Cons. Vir, Fautor atque Patrone honoratissime. Etsi in gravioribus pro salute Reip. subeundis occupationibus Amplit. tuae obrepere mihi religio est; tamen in honesto muneris, quo nunc fungor, negotio quoque studiosae juventutis ornamenta provehere debeo cupioque, veniam mihi datum iri, confido. Ita profecto mihi nota singularis Ampl. tuae erga Ordinem nostrum, ut et Candidatos nostros est benevolentia, erga illos etiam, qui primam sapientiae vel diligentiae lauream petunt. Unus et alter praeteriit annus, quando nulli hîc creati Baccalaurei. An hoc praeter votum et institutum majorum, qui ex sententia Themistoclis negârunt, diem festum esse posse sine profesto! Nunc quod bonum, quod et utile sit et honorificum omnibus
S. P. Clariss. et Spectatissime Dn. Decane, Amice pl. honorande. Bonum fatum interpretor, quod adolescentes isti quatuor, quos mihi commendâsti, tuis auspiciis prima Philosophiae praemia a nonnullis hactenus insuper habita, ne dicam neglecta, ambire nihil dubitant, et ab aliorum fastu (ita enim arbitror) secessionem facere non verentur. Has dico honorum Academicorum primitias, quas, uti nôsti, et a nobis alibi fuit inculcatum, etiam olim Viri Nobiles et Barones non parum ad gloriam nominis sui facere existimârunt. Non possum igitur non laudare illorum propositum, eoque lubentius petitioni vestrae annuo, quo rarius illam audire hucusque mihi contigit. Sistant igitur se Ordini vestro ad probationes legum nostrarum tabulis praescriptas usuque receptas, et si merentur, de quo nullus dubito, primâ Philosophiae laureâ, quam rite ambiunt, publice condecorentur. Certe, si omnes ita in examine stabunt, quemadmodum oratoris, qui verba apud me fecit, facundia spem fecisse videtur, brevi ad altiora non infeliciter progredienter. Faxit DEUS, ut omnia quam felicissime peragatis! Vale. Dab. Norib. Non. Decembr. A. Chr. 1639.
MAgnifice, Amplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Patrone honoratissime. Peractâ renunciatione Baccalaureorum solenni nostrâ, pro benigne-tributa potestate promotoriali gratias ago habeoque maximas. Pecuniola ex promotione Amplit. Tuae debita ad filium Joh. Georgium pervenit, qui in proxima disput. publ. habita bene stetit: Et quod ingenue, remoto omni palpo, scribo, multorum exspectationem superavit, in difficili illa et minime protrita materia, qua theses qua corollaria secutus ille duces peritos et fideles ad alia feliciter progredietur. Ita Praeses artium supremus fortunet caetera ipsius studia, ut eximium aliquando virtutis et gloriae habeas haeredem, longis parasangis
AMplissime Dn. Pro-Cancellarie, Fautor et Patrone aetatem colende. Gravis quidem interdum debitoribus, aequa tamen vox est, censore Senecâ, et jure Gentium introducta: Solve, quod debes. Quisquis enim temere recusat data reddere, in censum impiorum refertur a Psalte regio: Sed tamen longe maxima debitorum est differentia. Nonnnlli suâ culpâ luxu et intemperie aes alienum contraxerunt, quo per moram crescente exonerare se amplius nequeunt. Alii non tam suâ quam aliorum culpâ, vi, fraude, infortunio aliquo aut temporis injuriâ obaerati, meliores vitae dies curis, quantumvis vanis, impendunt, ut ante annos seniumque canescant. Horum, nisi fallor, caussa olim ab Athenarum principe et legislatore sapientissimo
S. P. Clariss. Dn. M. Bruno, Amice honorande. Quod tardius Tibi respondeo, publicarum occupationum moles, quae me, hoc tempore publicorum apud nos Conventuum, quasi circumvallatum tenent, efficit. Sed nôsti illud vulgi, sat scito, si sat bene. Nequemeum erga Te Tuique similes animum ignoras. Bene autem satis negotium tuum aeris alieni mihi commendatum curâsse me existimo, quando hodie commodâ datâ occasione apud Nobilissimos Dominos Duumviros impetravi, ut pro tempore et hoc rerum tuarum statu, quem eleganter depinxisti, solutionis interpellatione afflictionibus Tuis parcatur. Eruditio tua et diligentia, quam inculcavi, non parum commendationi meae addidit. Tuum erit, promptitudinem Tuam bene merendi de juventute Academica, porro quoque testatum ire, et benevolentiam istam Nobilissimorum Dominorum
MAgnifice, Amplissime et Consultissime Dn. Pro. Cancellarie, Patrone, Fautor et Evergeta honoratissime. In moderato et commendabili honoris studio duo praecipue notanda, pridem docuerunt eruditi. Unum est, ut honor iste proficiscatur a Viris honoratis et intelligentibus, qui non solum ipsi in laude vixerunt, sed et probe noverunt, quid distent aera lupinis. Ita Hector apud Naevium se a cordato vel laudato Viro laudari laetabatur. Alterum est, ut virtus et merita honorati honorantis testimonio respondeant, et mens illius isto quasi autoramento ad praeclariora magis magisque incendatur et inflammetur. Est enim honor non solum
S. P. Clariss. et Spectatissime Dn. Decane, Amice honorande. Ob dolores arthriticos, qui me hoc tempore lecto affixum magis magisque excruciant,
MAgnifice, Amplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Patrone honoratissime. Quaecunque hoc annitempore Christiano more optare et precari solemus benefactoribus, ea, ut Tibi tuisque coelesti
MAgnifice, Amplissime et Consultissime Vir, Dn. et Patrone aeternum colende. Pie et sapienter ut omnia, Siracides In manu DEI ita gubernatio terrae est, ut det nobis bonos et salutares Magistratus et Cancellarium laude dignum: Beatus Lutherus ita reddidit:
MAgnifice, Amplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie. Cum panegyres et promotiones Academicae non ideo solum institutae credantur, ut literarum et artium conservetur dignitas: Verum etiam ut summi Promotoris et Musagetae coelestis celebretur benignitas: Laetor utique et ipse mihi gratulor in officio isto meo, et nunc quidem rigente brumâ, coelitus tributam occasionem ornandi studia public. et celebrandi bonitatem Divinam erga hanc Universitatem prorsus singularem. Hunc enim in finem geminum ante paucos dies a Clariss. Dnn. Collegis meis commendati mihi quatuor adolescentes honesti.
Omnes et singuli Inclyti Senatus et Magistratus benignissimi Alumni. Et hos quidem omnes et singulos Magnificentiae tuae rursus tanquam de manu in manum commendo, formulâ mihi consuetâ, h. e. brevi et restrictâ, ne de propensa tua in me benevolentia dubitare videar: Cumque in bona, quod dic itur, causa tria verba sufficiant: Audi, quaeso, nos benigne, ut soles, mihique jam
VIr Nobilis et Amplissime. Jam eo fortunarum latus videbar, ex quo spectabili huic functioni sum auctoratus: Ut et me modice habere, et Matri viduae graviter ex paupertate et senecta laboranti, medicam manum addere possem. Sed ea temporum est asperitas, ut salarium omne meum sal et mensa (quod ajunt) deglutiant: Nec fuerit hactenus, unde vel togam compararem. Petam auctionem? Onerabo Conscriptos: Qui cujusmodi assueverint plerique didactris, nôrunt illi, qui numerare discipulos maluerunt quam operose informare, petam quadringentos? et quod excurrat? nec tum certa meta. Quis enim tempori omnia abligurienti calculum ponat? meo exemplo fidem facio, cui
OCulus in sceptro, princeps decus Noribergensis Reipublicae, Excellentissime Dn. Doctor, et belli ea et pacis artibus inclyta jam dudum regina, si tam Fortunae quam Virtutis filia fuisset. Rem literariam contemplemur: Quam bene prospectum, novo jam consilio juventuti, (quae praesidii a natura minusculum accepit) ne tener ille robur Virtutis et bonae spei fidejussor, incultu atque socordiâ torpesceret, sed ad gloriam Disciplinae viâ grassaretur: Recens collegium sive
Compositis accurate rationibus acceptandum duxi hoc munus; nec enim
assuevi paedagogio a multis jam annis: Nec ulla statio locorum, ubi hujus muneris ferias egerim. Et vere quam vellem cum Comico, etiam noctu bonis ingeniis mos sit operam dari. De familia notus mihi Consultissimus Vir Dn. D. tales quales, (ita Jesuitas vocatos memini) reformationem plenis velis in pomeria invexerunt. Quanta tum fuga bonarum mentium? Augustam mihi mox animus festinabat, quae ob multa praestita commoda latum sibi apud me memoriae spatium constituit. Quadriennium nunc abiit, cum inde Altorfium me recepi: Ubi adhuc, DEI munere, modicus incolatus. Quae quidem hoc nomine recenseo, ut nubem demam calumniis, quae me Jesuiticae societatis discipulum arguerunt.
S. P. Ut Theseus olim, cum vinculis exutus primum solem aspexit, eâ exundantis laetitiae magnitudine obrutus fuit, quae pectoris dedignata latebras, etiam candida foris prominuit. Sic Tu Carole,
nos beâsti literis tuis, cum operam tuam erudiendae juventuti nostrae recepisti. DEUS, omnium, quae extant, Pater conditorque expendens
honestis coeptis bene faveat, et pro jucundis, quod Poetae votum est, aptissima quaeque tribuat! Tuum nunc erit
non voluit, verum sibi, non aliis nocens. Nunquam virtuti tam bene fuit, quin eam multa comitarentur adversa, invidia, calumniae, insectationes, et illa toties Appio celebrata Canina facundia: Nam ut eos, qui in luce Solis ambulant, umbra comes: Sic virtutem invidia sequitur, quod ideo addo, ut videas, quibus armis adversus malevolos illos boni nominis obtrectatores concertandum Tibi sit, nimirum conscientiâ recti et virtutis perseverantiâ. Et quanquam patulae sunt mortalium aures
S. P. Ita meis rebus Te lassas, Vir magne: Qui ante in laborum, quos Reip. clavus vendicat, gravissimo nexu. Gemina ad me scriptio, benevola, bene longa, et quae sinistram legentis manum implebat, ut est apud Senecam. Subnascens mane, cum vix aurora roseum quatiens lacertum Coelo inequitâsset, (indulge Apuleii verbo) lator ad me cum salute et missa
Vere pedamentum es jacentibus Musis macram illam spem (ut adolescentiam Persius nuncupat) medicâ manu roborabo:
Dignitarium iter Magnifici et gratiosi Mecaenatis mei procedere, avide percipio: Non ego in mora: Quin Jovis quadrigas, Comici suasu, inscendam, ut praesto sim. Vernaculis interim Musis ita providebo, ut plantentur, rigentur, et oleum illud misericordiae (ut Caroli V. emortuati verbo utar) denso imbre impluat. Reliquum est, ut in crastinum me sistam: Quod faxo,
Vale, Vir Excellentissime: Nec inclementer habe meam in scriptione confidentiam, pudorem meum ipsa T. E. ordiendo solvit. Altorfii III. Non. Sextil. Anno ERA CHR. 1622.
Procurrit hoc ipso
S. P. Heri ad auspicium Scholae et, quod praemittendum erit, examen discipulorum Te evocavi. Nunc hoc addendum est, ut, quando quidem itineri, quod scis, honorario certus de novo dies constitutus est VI. nimirum aut ad summum VII. hujus mensis, non tantum die Lunae Te heic sistas, sed etiam ita res tuas Altorfii disponas, quo minus remora aliqua ab itinere, quod acceleratur, Te avocet, aus districtum teneat. Nam recta priusquam Altorfium redire possis, abeundum Tibi erit. Interea autem, ne negotium scholae quasi pro derelicto habeatur, aut ulteriori morâ detrimenti aliquid capiat, jussu Amplissimi etc.
S. P. Viam qui nescit ad mare, amnem comitem quaerat, Plauti mei consilium est. Statum Collegii nostri avare sitio, Amplissime Vir: Quae causa mihi literarii hujus ad Te itineris, verum Atlantem, cujus humeris ista moles innititur. Coeptum esse propitio DEO idoneis auctoribus, cognovi: De reliquo conjectura judicat. Equidem de successu quasi sponsor est erectus Discipulorum animus, et ad frugem cum quadam contentione festinatio. Nec de Praeceptore cura, si facilior sit in consilium quam progressionem. Certus et a divino illo Sole radius, cui cordi pueritia, ne velut monstrum adolescat, astu et vitio prius robusta quam aetate. Nos quod attinet, haeremus adhuc Viennae, mensem jam integrum emensi. Quid si vineam nobis pro aenea statua in monumentum edecument sagenarii isti incolae? Paradisus utique Germaniae haec regio, si tam clementem Martem quam Bacchum et Cererem sentiret. Sed quid mirum frequenti milite inquietari? Babylonios putes, quibus temperantia summi Boni injuria. Ut heliotropium facie est semper ad solem obversâ: Sic gens ista ad lagenam. Nova scribo: Regem hîc videmus Macedoniae, sed exulem, cujus purpuram et auguralia sordes et obscuritas commutârunt. Fortunam ejus qui spectat, cogitet huic et ad se liberum iter esse: Neminem eo provexit, ut non tantum illi minaretur, quantum permiserat. Epigramma mihi expressit:
Comitia urget Casar finem facturus lachrymis Imperii: O festinent et Principes
ulcera si non penite convaluerint, serpere desinant: In primis vero aeruscatores, quorum domos varius lapis gentis alienae construxit, infelici cespite luant! De Halberstadio sopitus ferme rumor: Nimirum temeritas ubi primum impetum effudit, velut quaedam animalia, amisso aculeo, torpet. At Hispanus (nisi illa mihi illusit, quae conficere bellum solet fama) machaeram et clypeum valide in Germaniam instruit. Quis uspiam fluvius est, quem non recipiat hoc mare! Quem non sitient avarae illae fauces. Utut felicitas aspiret, tamen ad ultimum temeritati non sufficit, ait Persa apud Historicum. De Generoso Dn. N. anceps fama: Squalet adhuc inter custodias, magno familiae luctu: Cui utinam Caesar sit, quod Alexander Dario, qui matrem, conjugem liberosque, nisi quod sine ipso erant, captos esse non sensit. Verum pluribus tuam Excell. onerare indignum arbitror, et avocat me ad spectaculum Legatio a Porta Ottomanica, jamjam hîc appulsura. Vale, Vir Amplissime, cum honoratissima familia, diu sospes Reipublicae, et fac, benevolentiâ et amore tuo ulterius fruar. Viennae a. d. XII. Septemb. A. C. 1622.
S. P. Primus ecce miles, Vir Consultissime, Tibi se offert, qui ex Equo nostro prosilit. Scripsit hoc octiduo Dissertatiunculam de Laudibus Poeseos, spiritu, quod judicat Cl. noster Virdungus, Musis non indigno; eam Tuae Amplitudinis limatissimo judicio subjicit, juxtaque quod ager non ingratus solet, munus offert. Hinc sequetur agmen reliquum, si minus pari felicitate, tamen diligentiâ eâdem, et prout cuique Dives ille Evangelicus contulit. Citius non debebant, ne viderentur literas suas, ut Satiricus inquit, ambitioni donare, et cruda adhuc studia in publicum propellere. Ernestum illum amat mecum Cl. noster Virdungus, et bene ominatur, fore Virum juventus bene prospereque deflorescat. Eum Tuae Amplitudini observanter commendo certâ fide, nisi quicquam aliud, tamen quantum Poeta potest, persolvet, nimirum monumentum aere perennius. Vale, Vir Amplissime, et meae confidentiae ignosce. Altorfii Cal. Novembr. Anno Gratiae M. DC. XXIV.
S. P. Cessavi hactenus ad literas Tuas, Carole doctissime, respondere, non oblivione, multo minus negligentiâ, sed occupationibus crebrioribus detentus, et quia invitus peccavi, etiam apud judicem Cassianum, spero, veniam
DIssertatiunculam nostram de Heliconis laudibus typis nunc exscriptam ad Te mitto, Vir Excellentissime et Amplissime: Minus fortasse dignam, quae censuram tuam subiret, nisi ipsa vaticinaretur sibi haec, Excellentiam tuam velut in transitu libaturam. Cujus utinam amoris mei praemium illud mihi DEUS ferat, ut deterso adulationum fuco intelligas, quam tnm fortunam in Te tuam, tum eruditionem et virtutes veneror. Cui cum infinitis nominibus omnia, tum etiam Musarum gratiâ debeo, quas Tu tam familiariter in secretum admittis, ut nostrae etiam de illis meditationes ad Te ire non dubitarent. Gaudeo, quod judicium tuum expertus sum: Cui si probabor, non temere spem concipiam alicujus famae: Si improbabor, fructum capiam benevolae correctionis. Erunt, qui carpent, imo corripient, non corrigent, si quid peccatum est, imo si quid non peccatum: Ut scilicet suae medelam desidiae alienis culpis faciant. Tu vero Vir Amplissime, quem doctrinae excellentia verum in alienis dijudicandis facit, sine affectus ullius suspicione confirmare sententiam recte sentientis potes, vel opinionem damnare perperam conjectantis. Quod Te rogo, et salvere jubeo, magnum Noribergae decus XVII. Cal. Decembr. 1624.
S. P. Perplacuit Oratio tua, Erneste ornatissime, quâ Poeseos divinitatem atque praestantiam non cordate minus quam mascule vindicâsti, ex quo totum Poetarum chorum in aere tuo habes, quod ne ipse quidem Scaliger, hoc est, aestimator harum rerum summus, si viveret, credo, negatarus esset. Macte hac ingenii et diligentiae laude, et hanc virtutis atque literarum viam ambulare persevera, de praemio, quod Te manet, haut vulgari, certus. Est quidem nunc ea hominum severitas, ut non mala tantum Poesis displiceat, sed ipsa Poesis, ut mala, multoque gravius videtur, et
S. P. a DEO Patre et Domino nostro Jesu Christo. Quibus avibus officium meum, quod ante superiorem hiemem susceperam, Noribergam reditu vel potius accessione factâ peregerim, et quantâ animorum, certe linguarum
S. P. Si in dono, cum non praestatur, reprehensio quidem nulla est, plerunque tamen laus inest, cum praestatur, quemadmodum ex Mariano de Te scite, refers: Tu certe, amicissime Richtere nec reprehendi potes, quod literas ad me exarandas aliquandiu distuleris, et nunc, cum exaras, laudem eximiam apud me promereris; eas enim non ut debitum exegeram, sed tanquam munus ad otium et commoditatem tuam remiseram. Vellem munus
PIetatem i. e. Lucem in tenebris. Jam dudum, iterum iterumque, mi Amice, malum nomen apud Te audio, ut qui migrârim fidei datae memoriam, nec cum nugis meis Tibi me stiterim. Culpâ castum me esse, citra ruborem non dixerim, et quod prohibendis cerulis miniatulis (nôsti antiqui judicii secretum suffragium) obtendam, praeter fatalem ignaviam meam nihil habeo, quae usu ita me suum fecit, ut vix tandem tristis imperii pausam exorare potuerim, et, desidiae somno paululum excusso, narrare somnia Sabinorum, qui olim dicti ea somniare, quae volunt. Cum a vobis primo digrederemur, formicino gradu promovimus. Ventus enim nobis non satis benevolus et assiduis pluviis terra aqua facta erat, ut (absint Philosophi, qui nec pugnam nec puritatem elementorum admittunt oculis obviam) conspirâsse in moram nostram Elementa viderentur. Soluta tamen est, contumaciam fatalem, urbium et munimentorum sepes contigua, quae a Bono nostro Deo posita Hispanum ostracismo pepulit, et aeterni imperii (ne vetus verbum pereat) spem non floribus, sed maturis fructibus ostendit. Exemplum desperatae necessitatis, quae, abdicatâ purpurae veneratione, docet calcare Regum minas, et ridere mortem, quam quidam terribilem existimant, cum ad coelos sit certissimus aditus et extra damnatas insulas, ubi fluctus sine pausa et tempestates perpetes, portus. Fuêre et alia quae voluptatem ferme Epicuream afferent; Belgae infrunitâ fronte negabant Benzium nostrum, ad eam, quam promere ipsis videbatur, aetatem, oberrare in castris Musarum posse, et virgineum intacto servare in corpore florem; cum ille, ut ipsius fert ingenium,
OInanes, mi Richtere, Ennii verbo, speres meas, quibus non instar amantum somniando, sed vigilando Te amplexabar, imo et de rebus quibusdam exertim fabulabar: Quae autem calamitas spei meae animum abstulerit, nondum animus obscaevat. Bruxellis enim dum haereo, nullibi compares; dum Lovanium excurro, neque ibi mica Richteri. Quicquid sit causae, penes me calamitas est, quae effronte pervicaciâ inclementer hac vice me habuit, et tui inspiciendi copiam non dedit. Tune inquis Lovanii? ego vero sum, mi Amice, dum literas domo meâ et alteras habeam; invitissimus enim in Galliam per hunc aestum exerro; sed jam habeo, et cras invitis Musis, Gratiis, sed Deo, crede, benevolente praecipitare iter cogor, et invisere meos Germanos, quos inibi comperio, hodie epotâ mente et Massici montibus plebiscitum tribunitium condidisse, ne quis audiatur Gallorum linguâ, nisi convicium pascere et pecuniam suam jugulatam cupiat. Ibo tamen et Lovanio relicto, ubi ferme ob Sophismatum nubem, quâ bonas artes et praecipue Theologiam obnubunt, mei memoriam amisi, audiam, quid dici velint Galli, et quod palmarium, suis turbonibus decernant. Ubi futurus sim et larem meum habiturus, praeter DEUM novisse neminem. Ubi Lutetiam pervenero, institutis in animo consiliis et argumentis quid decernam, quod ad Te primâ occasione sedulo perscribam. Jam amplius non garriam, et Comici verbo Te jubeo valere, atque adjuvare, ut Te juvet salus. Visne, ut verbosâ gratiarum actione aures tuas obtundam? non credo, Te velle, ut migrem amicitiae leges, et promtitudinem tuam in rebus meis procurandis apud Te commemorem, praesertim cum paria facere, imo quod in rem tuam est, impigre capeslere cordicitus amem. Bonaventurae tamen Elzevirio amicissimam salutem, velim, nuncies, et pro ea, quam in res nostras sumsit, opera gratias agere. Quod apud nos ipsi est reliquum, curabimus, ut per mercatorem nostrum nundinis autumnalibus satisfiat. Sed audi, quid nostra hospita emolitur furiarum, illane affirmare venefica audet, nos conduxisse cubicula. Crede hoc mihi et fidei quam nunquam violavero, nunquam id a nobis factum, nunquam in mente nobis fuisse: Quae enim necessitas hoc a nobis exigeret. Nonne hospes ipse nobis cubiculum curare cogitur, qui nos pascit? quam ob causam argentum inutiliter domo egurgitaremus. Non ea nobis mens, etsi redire per fata licuisset in Dn. Conradi aedibus satis loci habuissemus: 36. florenos exigit, non omnia ejus cubicula toto anno tanti aestimarem: Non ego ita fungus, ut rem sic curatam cupiam. Audi porro, ipsa cum Cameras vacuefaceremus, et suppellectilem domo efferri vellemus, dicebat, non opus esse, in inferiore aedis
Ignosce festinanti, nec relegere licuit, ita praecipitanda rerum mearum cura. Salvere jube meis meorumque verbis omnes BONOS, quos novimus, amavimus, imo amamus.
S. P. Nec succenseo Tibi propterea, mi RICHTERE, nec communi nostro Amico EHRNREUTERO hanc felicitatem invideo, quod doctissimis tuis literis ipsum ante dies plusculos beâris, me neglexeris. Dandum erit hoc affectui, quo in illum, nec fortassis absque caussa ferris paulo ardentiori: Secus enim una fideliâ duos parietes dealbâsses, calomoque tunc Lutetiam cogitanti vel lineolam unam et alteram Musis meis consecrandam imperâsses. Ego fidei datae memor Tibi nuncio nos et sospites Parisios pervenisse, et substituros hîc ad festum usque Paschatos. Rex pridem ad aulam rediit. Habemus et MORNAEUM (quantum Virum!) e Comitiis Rothomagensibus isthâc reducem: Cujus praesentiam ego quidem haud permutarem cum vel Regis vel Reginae. Hospitium idem excipiet nos in crastinum, ubi Tu ÖLHAFIO nuper bene fuisse ajebas. Noribergae intra maenia urbis nata esse, gemellorum XVI. paria Dn. REMUS scribit, idque non nisi VII. hebdomadarum spatio. Unde nostros bene ominari dicit. Academia Altorphina tribus Professoribus aucta est, Dn. Christiano Matthiâ, Theologo, Giessâ accersito; Georgio Noesslero, Medico; et Petro Saxonio, Mathematico. Fac, ut habeam catalogum sive indicem Privilegiorum Nationi German. Aureliae concessorum; neque omnium tamen, sed praecipuorum. Bene vale et Salve cum familiaribus tuis utriusque sexus tam ex meis quam ex ÖRTELIIS meis Tui amantissimis, quorum natu minor has Tibi commendat, quas includam, Avaricum Byturig. curandas. Raptim Lutetiae postrid. idus Januar. 1618. secundum fastos Julianos.
S. P. Praecellentissime et Eruditissime Dn. Richtere, Amice singularis. Non a mea quidem destinatione, sed desectu hominis fidei probatae factum credas, quod argentum tuum tardius accepisti, id quod tamen vel jam tandem Tibi recte traditum esse, nullus dubito, de quo certior fieri cupio primâ quaque occasione. Quanquam vero tuae me dehinc Lutetiae non sunt offensurae, tamen quin respondeas, et Heinsianas cum aliis submittas, nihil impedit. Habes operam paratam Dn. Christ. Boschii, qui officii nihil in se desiderari patietur. Perinde autem fuerit, sive literas tuas Londini seu Ambstelrodami inveniam. Matura id, Te obsecro, quantum potes. Nos perendie discedemus. Andreas Baier nobiscum est in hunc diem, abiturus tamen et ipse post bihorium: Is Parisios ingrediens,
S. P. Praecellentissime et Amicissime Dn. RICHTERE. Tandem valediximus Angliae, posteaquam Regem et Carolum, ejus filium, infixo utriusque dextrae osculo salutavimus. Neque vero Archiepiscopum Spatatensem, Virum nulli pietate et modestiâ secundum, praeterivimus, neque magnum illum Regni Cancellarium, eloquentiae laude plane incomparabilem. Deum testor, mi Richtere, me in isto Europae angulo nullos invenisse homines, nullos, inquam, sed profecto meras GRATIAS. Fallitur et fallit, si quis aliam Phaebi et Musarum sedem sibi fingit. Nunquam audivi omnis generis instrumenta Musica doctius pulsari, quam a Nymphis Londinensibus. Heu quam abitus isthinc mihi fuit gravis et difficilis. Sed ferenda sunt, quae mutari non possunt, etiamsi premant. Discessimus ergo ex aula III. Eidus Junias, Caletumque repetivimus, unde fossam freti Britannici spatio trihorii cum dimidia superavimus, indignante quidem Neptuno, sed favente nobis aliqua ex parte Aeolo. Hac horâ, ut filum abrumpam, (sic me summa cogit temporis angustia et literarum scribendarum multitudo) quâ Antverpiam ingredior, tuae mihi ut eruditissimae et humanissimae, ita longe jucundissimae per Mercurialem quendam offeruntur, una cum epistola Praesidis Camberiacensis, Dn. ANTONII FABRI, Viri summi. Gratam praestitisti operam, dum ad HEINSIUM et BERTIUM scripsisti, ego munere meo fungar non apud illos tantum, sed et coram MEURSIO et SCRIVERIO. Fezerus, civis noster, et ipse contrario itinere Angliam modo petit, habitâ prius Disputatione Doctorali Basileae, quam mihi exhibuit. Resalutant Te tuasque puellas cum Nobilissimis Dnn. Landschadiis ORTELII mei, quibus Salutis vestrae dictio fuit longe acceptissima. Pellerus quoque noster Vos salutat centies millies. Alter mensis elabetur, antequam in Galliam revertemur. Baierus pridem abiit in patriam, cujus mater nupsit Linckio, Archigrammataeo Werdensi, (sive scribae potius suburbii istius, ne quid loquar insolentius)
S. P. Clarissime et Charissime Richtere. Quo momento tuas Lugduni Gallorum XVI. Cal. Octobr. datas accipio, ecce eodem Tibi respondeo. Frustra autem es, Amice candidissime, si speras, Te de minimis Rerum Belgicarum, ne dum maximis medioxumisque, certiorem fieri posse unâ epistolâ. Dies citius me deficiet quam oratio, si vel obiter Tibi illa saltem recensere velim, quae de eruditione et virtute tua inter me et Proceres Academiae Batavae ultro citroque acta sint, SCRIVERIUM dico, HEINSIUM, CUNAEUM, MEURSIUM, JACHAEUM, BERTIUM et NERAEUM, hospitem meum, aliosque, quorum nomina haud succurrunt properanti, ut RUARUM taceam et infinitos isthic magno numero degentes, Tibi olim nec ignotos nec ingratos. Dn. Bertius, a quo literas has habeto, hîc Lutetiae haerebat, cum Tu Nymphis suis Aureolis valediceres. Ego vicem illius doleo. Brevi actum erit de omnibus qui detectâ jam prodigiosâ Arminii (nôsti sectam) factione ad infamiam propemodum redacti sunt. Vidistine picturam illam currûs Arminiani? Illic venator quidam primas, noster vero hîc secundas tenet, eheu! Sed, quod restat, nam abrumpere filum cogor, Te salvere et honores JCti Tibi felices esse jubent una mecum mei Ortelii, adolescentes bonae notae et affectu peregregie facientes. Bene vale. Raptim Lutetiae die D. Thomae sacro 1618.
GEmino Te mactabo gaudio, mi Cl. Dn. RICHTERE. Hinc seorsim Tibi mitto hasce HEINSI nostri literas. Alteras enim a Dn. BERTIO vel paulo ante accepisti, vel eodem accepturus es fasciculo, gemino tamen involucro. Nihil addo, praeterquam me hoc ipsum scribere Aureliae eâ horâ, quâ ingressi sumus urbem, imo, ne quid Tibi mentiar, momento. Simul autem is, qui litteras meas capit, iter suscipit Lutetiam. Quare nihil aliud exspectabis quam salutem perquam officiosissimam a meis Orteliis et Pellero, qui
Cras Lari tuo sacrificabimus.
SAlve, Nobilissime et Consultissime Dn. D. RICHTERE, per hoc mihi solenne et familiare salutationis signum et, quam mitto, Dedicationem, placido suscipe vultu, VIR et DOCTOR EXCELLENTISSIME, Domine ac Promotor exoptatissime. Hujus vero mei erga Nobilissimam T. Excellentiam et Claritatem cultûs et affectûs caussa est princeps fiduciae magnitudo, quâ omnes bonos ac literatos prosequeris: Cur ergo excluderer ego numero ab universali, qui forte in eo, ratione venerationis, primis aequandus sum? Audivit haud dubie Nobilissima T. Excellentia de me recepto ad tempus in numerum Municipum sive Adsessorum, donec probatis et perspectis m eis moribus altius promoverer: Interea vero solis mihi heic vivendum esse Musis ac Dedicationibus, quas saepe invitus foras do, propterea quod perpauci sint, qui Musas et earum cultores (Poetas) honorent. Plerique mihi materias, quae magnô constant e typographica officina, aut illectas, aut alias remittunt inhonoratas: LL. Dd. semper et singuli erga me fuêre benigni, nec oleum facile aut operam perdidi, quanquam alius alio liberalior fuit et benevolentior. De T. Nobilissima Excellentia non dubito. Scit enim ea, quantum sit pretium typographi, et quid Laureatas deceat Musas. Quibus vale, Juris et Justitiae Sacerdos sanctissime, et votis meis,
Dabam Noribergae 15. April. 1621. ex aedibus Martini Demlingi, Aurifabri.
QUam miseranda sit mea, Nobiliss. et Cl. Dn. D. INSPECTOR DIGNISSIME, conditio, plaeraeque meae dictant Praefationes. En novam habes, eamque miram. Rogo autem, immo obsecro, hac epistolâ, ut facundâ tuâ intercessione apud Nobiliss. et Ampliss. Dn. Fürerum meam agas caussam, quo ordinariam consequar lectionem et stipendium accipiam auctius. Ex eo enim tempore, quo caepi extraordinarius apud Vos esse Lector, nescio, Fatone an
NUllus plane mihi stili cultus, rarum prorsus sterileque seminium scriptionis. Quae igitur audacia, quae impudentia, hac literarum mearum ruditate ad Te, Cl. et Exc. Dn. D. Herculeis antea, ut ita dicam, laboribus obrutum, non irrepere tantum, sed etiam irrumpere? Dignus certe sum, qui elogio quodam mittar temeritatis: Fateor, sed necessitas huic meae petitioni patrocinatur, adjuvat eam Cl. et Excell. T. humanitas, quae non tam verborum blanditiis vultusque serenitate vestita, quam ab ipso pectore nuda conspicitur, hac, inquam, ceu acri quadam thyrso, instigor. Ulysses igitur mihi sis rogo, et, non ut ille Sirenib. clausas, sed vacuas Minervae meae, licet rudi, aurium aedes praebeas, rem unâ, quod dicitur, perticâ admetiar. Quoties, bone DEUS! in bivio virtutum vitiorumque constituti, sinistrorsum solo errore abimus? quoties, relicto Gratiarum choro, Sirenum sectamur cantum? aetatis nostrae causa est lubricitas, quae ceu agilis cymba aestu adhuc et fervore sanguinis fluctuat, inque mari circumagitur omni vento. Quis autem Galenus aut Aesculapius huic morbo subveniet? Ecce offert se Romanus noster sapiens Seneca: Aliquis Vir bonus, inquiens, ante oculos habendus, ut sic tanquam ipso spectante vivamus, et omnia, tanquam
Catonem quidem nobis proponit, monstrat Laelium: Sed vixerunt, abierunt jam, et reverti debent. Horum interim loco Cl. Dn. Dinnerum, Antecessorem Universitatis nostrae primarium, habere, inter prima mihi et calida vota est. Quam enim opto conversationis ipsius dulcedine frui! quam sitio humanitatis doctrinaeque ipsius liquorem, cujus pauculae stillae mihi aliquando palatum irritârunt, uberius degustare! Sermones certe eos (ô Nectareos) toto animi alveo corporisque sinu exciperem, ad quos tanquam Orphicum trahor concentum: Ex hac enim scaturigine multa me haurire posse, non publici saporis, certo certius est. Te igitur Cl. et Exc. Dn. D. per genua tua oro, commentatione quâdam viam mihi ad hunc Virum variae reconditaeque scientiae (laudem ei hanc debeo) sternes, liberumque ad Exc. ejus aditum aperias, ut ad eum, tanquam Flaminem Dialem seu Augustissimam Imperatoris statuam, confugiam, ejusque ductu et auspicio immensi Juris Oceani nuper ingressi vias quodamado cognoscam, quae sc. persequenda ac tenenda; quae vada, quive scopuli effugiendi, ne errore consilii in eos delatus, temporis et laborum jacturam faciam. Haec si impetravero, repudiabo omne felicitatis meae caput, hocque Clar. et Excell. T. officium, imo beneficium animo non exuam, usque dum
Vale Cl. et Excell. Dn. D. petitionique huic meae benevolentiae tuae auram adspira. Dabam Altorphii die 21. Octobr. A. C. 1625.
SAlut. et Observantiam. Amplissime et Consultissime Vir, Domine et Amice plurimum honorande. Exemplar literarum quas inclusi, et nudius tertius a matre illius, qui scripsit, vidua honestissima, accepi, tum animi tui observantissimi affectum singularem, tum bonam juvenis indolem, ejusque propositum laudabile clare significant. Sufficient Tibi, sat scio, haec duo ad obtinendum, quod ille petit: Tertium, commendatio mea non nisi ex abundanti accedit. Sed quia superflua non nocent, honestae petitioni ipsius deesse nolui. Rogo itaque, ut eum, quem dixi, juvenem Romano more commendatum habeas, et hasce quasi aditum ad Te esse sinas: Neque dubitabo, quin ut olim mihi, ita et nunc huic Praeceptor fidelissimus futurus sis, quippe qui non uni aut alteri, sed omnibus auditoribus tuis per plurimos annos singularem tuam benevolentiam
QUod a Natura quibusdam terris concessum, Cl. et Exc. Dn. D. ut suâ sponte fruges ferant, id tuo quoque animo. Beneficium enim accipere existimas, cum in alium confers. Veneror certe candorem, amplector benefic entiam, quâ, vel ut lacte me nutritum is, quasi unicam prolem. Quis equidem quantusque sis, e publica fama, quis vero in me ex praestito mihi officio, pridie et postridie profuturo, apparet. Reclusit mihi Exc. T. Cl. Dn. D. Dinneri et aedes, et animum, quem digitulo tantûm si tetigero, reperte apertum ut habeam. Miror certe, quae Gratiae et Veneres ipsi verborum hanc suavitatem dictitent! facundiae quaedam Dea labris Exc. ejus insidere videtur, ita ab ore ejus mellitissimi orationis promanant rivuli, et suaviter me imbuunt. Plane indigebam isto rote, ad foecundandum studiorum meorum agrum. Utar probe, et (nefas quidem dicere) abutar; fructus enim inde non modio tantum aut trimodio, sed toto horreo me ablaturum, certus sum. Sed justo, Hercle, pudore suffundor, quod Exc. et Cl. T. summis erga me meritis respondere minime possim. Vires enim ad referendum Excell. T. redhostimentum, non animus, desunt. Accipe igitur animum gratum serenumque erga Exc. T. affectum, quem firmum et immutatum retinebo,
hoc me facturum, voveo per hanc dextram, et per hanc sororem laevam. Cl. Dn. Dinnerus ipse literis Exc. T. significâsset, quantum ponderis isthaec commendatio tua habuerit, sed tantus negotiorum quotidie ingruit imber, ut vix otii sit aures scalpendi, quibus si se aliquo modo liberaverit, ipsus Noribergam ibit, ibique Excell. T. visitabit. Interim vale, meque in posterum benevolentiae radio fove. Dabam Altorphii 7. Novembr. A. S. 1625.
SAlutem et observantiam humillimam, Vir Magnisice, Nobilissime, Amplissime, Maecenas ac Patrone semper colende! Quae tua, Vir Amplissimae Dignitatis, jam pridem in me fuit benevolentia, facit nunc, ut coram Magnifico
An mellitis verborum globulis simulatores Italos imitari? mi mos Gallos agere? Germaniam exuere, aliorum criminationibus gratiam aucupari? et, ut Gruterus alicubi loquitur, constare ex elementis Simulationis ac Dissimulationis? Haec nempe fabula toto jam orbo luditur. At apud bonos cana fides, nuda Veritas, DEI et proximi amor optimi mores sunt. De tota re dico, quod Aristotelem ajunt, cum absenti sibi maledici audiret, lepide profatum: Ne flagellis quidem absens coedi metuo. Immo nihil novi mihi accidit, quum omnes in favore magnorum Virorum constituti hoc discere debeant, mittendum esse sanguinem Invidiae. Caveant interim susurrones, ne justam DEI iram lacessant, et dum paupertatem meam premunt, ipsi cum suis in perpetua egestate vivant. Vigilat enim Ultoris DEI oculus, et calumnia maximam veneni sui partem bibit, nec unquam Hesiodeum illud irritum fuit,
Ut ut vero, si bene nolunt, male loquantur: Tamen inimicis nihil adversi imprecor, DEO res meas ita gubernante, ne vita mea mare mortuum sit, sed in hoc mundo solitis ventis agitetur. Apud Persas scribit Stobaeus, si quis verberibus
Meam in indagandis familiis Romanis operam non remittam, si DEUS T. O. M. studiis meis porro adspiraverit. Desunt tamen, quod in prolixa nuper epistola ad ALBERTUM meum ostendi, varia recentiorum monumenta. Fulvii Ursini Familiarum Opus cum Numis, Hub. Goltzius, Fasti Onuphrii Panvinii, Gruterianarum Inscriptionum Opus, in primis autem Stephani Vinandi Pighii Annales posthumi, quos Doctissimus ille Andr. Schottus edidit. Tu, VIR MAGNIFICE, pro insigni illa tua prudentia susurris ne moveare, sed in hoc Antiquitatis genere studia mea commendata Tibi habe. Vale, MAECENAS MAGNE, et anni hujus ineuntis auspicium, progressum, exitum felicissimum experiare, carmenque annexum boni consule! Dabam Altorphii VI. Januarii A. C. 1637.
ITa est, mi Eruditissime Ruperte, expositi sunt, qui virtuti serio student, malignitatis scopo, non secus atque eos assectatur umbra comes, qui in luce solis ambulant, suntque seculi nostri susurrones, quibus Parthorum ritu tela aversis jacere et quidem venenata consuetudo jam pridem in naturam vertit. Neque etiam illud negârim, patulas esse mortalium aures,
VIr Amplissimae Dignitatis, Patrone summe. Jam quantum intersit, magni alicujus auxilio niti, sentio cumulatissime. Parva olim spes, imo nulla, posse me ulterius progredi, ob tantam, quae pessulum objecerat, librorum inopiam: Nunc operâ tuâ nunquam non depraedicandâ ea monumenta habeo, de quibus mihi singulis fere horis gratulor. Die XV. Martii sexcentis votis expetitum FULVIUM URSINUM de Romanis Familiis ex antiquis Numismatibus mecum communicavit Vir Excellentissimus Dn. D. GEORGIUS NOESSLERUS, quem quidem in interpretationibus magnam jam partem excerpsi, licet in delineandis nummis plus temporis insumendum sit. Adjuvant tamen strenue amici quidam arte pingendi non imperiti, adeo ut illos DCCLXI. (tot enim Ursinus exhibuit) quatuor hebdomadum spatio, si DEUS annuerit, conficere me posse sperem. Nimirum ex omnibus Antiquitatis Romanae monumentis praecipuum illud maximique ad fidem faciendam ponderis semper duxi, quod veteribus tum lapidum tum nummorum testimoniis niteretur. Quamvis enim talia non semper sint
VIr Magnifice, Nobilissime, Amplissime, Maecenas observandissime. Essent fortasse non pauca, quae seria tua minime interpellanda censerent, nisi de benevolentia illa tua, in me haut tralatitia satis superque mihi constaret. Nunquam profecto, nunquam aut DEI gratiam, aut tuam diligentiam mecum non pensito, utpote insperatae ruinae nuper proximus, sed non minus insperato auxilio ereptus. Magnus ille Imp. aeternitati praeclarâ istâ voce se commendavit: Malle se quam mille hostes occidere, unum servare civem. Quantum jam Tibi, ô VIR Magne futura secula debebunt, cujus per multos annos haec unica intentio fuit, non verbo, sed facto erigere cives Academicos! Sed de his alibi. Nunc, quae me ad scribendum causae praecipue impulerint, exponam. Accepi nuper literas a Georgio Friderico
LIbellum tuum supplicem, ut et tuas ad me literas, nobilissimis Dominis Scholarchis obtuli, et quidem cum commendatione petitionis tuae, cui omnino deferendum arbitrabar. Neque aliter censent Academiae Curatores Prudentissimi, de eo duntaxat soliciti, unde sumptus ad profectionem istam necessarii,
LEgendas mihi dedit JOHANNES GEORGIUS F. tuus, vicinus meus longe dulcissimus, ad se datas literas, in quibus salutis meae cura et ille benefactor animus unice spirabat. Amoris scilicet, ut e Tullio dicam, quum a filiali domesticoque discessisti, primas, ut sentio, mihi defers, efficisque, ut doloris magnitudinem, qui post discessum Praeceptoris mei Opt. Max. in praecordiis saevit, jam capiam. Quod vero serius responderim, ne ita interpreteris, rogo, tanquam ipse in commodis meis perspiciendis supinus sim et defunctorius; alia intervenere, quae nunc altius repetam. Quum superiori Augusto VITUS HOTZIUS, Baronis Herbersteinii Ephorus, Lugdunum Batavorum discederet, promiserat ante abitum se de rerum Lugdunensium statu certiorem me facturum. Fecit, sed ejus literae spem loca illa visendi omnem mihi ademerant.
Vos autem ipsi, a prima Origine Romani, Quinctios, (ita lego) Valerios, Julios enumerantes, cum vobis simul et gentes, et nomina abolere in animo habetis? Post Augustum orbitas ista principibus admodum gratiosa fuit. Seneca consolatione ad Marciam cap. 19. In civitate nostra plus gratiae orbitas confert, quam eripit. Amnian. Marcellin. lib. 28. Histor. Credi non potest, quâ obsequiorum diversitate colantur homines sine liberis. Petronius: In hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos haeredes habet, nec ad scenas nec ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. Qui vero nec uxores unquam dilexerunt, nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perveniunt. Ii soli militares, soli fortissimi, atque etiam innocentes habentur. Urbanissime vero omnium Juvenalis Satyrâ 5:
Memini et similia legere apud eundem Senecam lib. de Constantia Sapientis c. 5. Plin. jun. lib. 4. epist. ad Fundanum. Hunc tam insignem locum et fere praecipuam collapsae Nobilitatis causam Moneta, nescio quâ perfidiâ, tranare permisit. Caeterum quei illam erga me benevolentiam depraedicem, quâ in tot gravissimis curis, quod mearum esset partium tui laboris fore polliceris? Si consequi facundiâ quid piam possem, ô quot paginas sola meritorum tuorum admiratio impleret! Sed ista ob eminentiam juvenili ore vix celebranda aetati, modo DEUS concesserit, sepono maturiori.
Ad supremum officium Praeceptori longe meritissimo praestandum, quod me hortatus es, etiam atque etiam laetor. Nisi enim gravissimorum Virorum auctoritas
LIbellum tuum supplicem pro stipendio, Ruperte Eruditissime, prius Nobilissimis Dnn. Curatoribus lectum, tandem Nobilissimis quoque Dnn. Duum-Viris obtuli, et, quae ê re tua esse videbantur, utrobique Romano more, hoc est, optimo, studia tua commendans, exposui. Est profecto, quod DEO gratias agas singulares pro magno favore, quo Domini nostri, unanimi consensu, Te prosequuntur, ita quidem, ut quin brevi in locum Virdungi nostri p. m. quoad Professionem Eloquentiae et Historiarum successurus sis, nullus dubitem, imo certum Te esse jubere possim. De itinere vero Lugdunensi fieri nunc non potest, ut petitioni tuae annuant Patroni benevolentissimi, ob causas, quas ipse probabis, ubi a me intellexeris coram, quod Numinis faventiâ fiet brevi. Tu interim hoc age, ut orationem parentalem, quam meretur Praeceptor noster
SAlutem et observantiam Nobilis, Amplissime et Consultissime Dn. Pro-Cancellarie, Maecenas ac Patrone summe! Promiseram in nuperrimis meis ad Salomonem Burgerum, me proximâ occasione fusius ad Te scripturum; quam fidem meam nunc exsolvo. Quamprimum Altorphium veni, in Musaeo S. D. deprehendo, quem in domo D. K. frequentem sciebam. Itaque iram fingo, cujus causam illo quaerente. Non Te, inquam, ô D. tam abjectum putâssem, ut, omnibus dictis meis eliminatis, in aliorum familiaritatem te illatebrares. Domitiani aevo vixisses, forsan juxta Carum Metium et Catullum Messalinum te collocâsset Tacitus. Et si falsa me dicere existimas, habe perfidiae tuae indicem V. juniorem. Ad haec cum proclamare vellet, ego rursus: Si quis unquam famae tuae adfuit, ego adfui. At tu voluntatem istam maleficio excepisti. Unde D. a sodali proditum se ratus, rem totam mihi narrat, hunc in modum: Circumforanei nonnulli, et qui, Plauti verbo,
divulgaverant, tanquam mihi Venerillam Noribergae quaererem. Id in suorum contumeliam V. trahere in D. K. domo nomen meum deferre, et dignam infernalibus flammis vocem adfingere: RUPER TUM sc. ALICUBI DIXISSE, SE NULLAM LIBERORUM MAGNI ILLIUS V. CURAM GESTURUM. Haec ego ad Te, Vir Magnifice, ut si forte calumnia latius evagandi spatium sibi sumserit, Tu immanissimum dictum non meum esse, sed ab odio, quod sibi causam quaerit, confictum scias. Ut me absolvam, D. K. a filio concitati, istam vocem fuisse D. ajebat: QUI per Optimum illum VIRDUNGUM emersisset, per VIRDUNGOS rursus destrui posse. Sed etiamnum aliam inimicitiarum causam reor. Nam, ut cotidiana experientia docet, duae plerunque odiorum causae sunt aut plures, quarum favorabiliores in vulgus sparguntur, secretiores, quae interdum solae causarum nomen merentur,
MI Praestantissime et Eruditissime Ruperte, Amice non e multis. Equidem miror, Te simplicitatis Germanorum gentis non astutae nec callidae apprime studiosum, omnisque simulationis ignarum, tamen vultu iram ita simulare potuisse, ut hominem subdolum ad confitendum ultro permoveris, quae serio forsan tentâsses nequicquam. Nimirum ita artis simulandi imperitum verbis Te simulans facto efficis contrarium. Neque male, cum et homines divinos simulationem interdum et piam et utilem usurpâsse sciamus. Neque ignoras, quod approbârunt viri sapientiâ et probitate eximii,
Sive, ut Jos. Scaliger ultima verba emendat.
Imo oraculi instar habendum illud Tullii ad Atticum virum candidissimum;
De Venerilla heic quaesita ridere perseverâ homines suspicionibus deditissimos, et, si me audis, non tam cito matrimonii capistro os liberum admoveri patieris, multumque novo muneri tuo profuturum credes, si diutius tuo arbitrio nunc dormire, nunc vigilare Tibi licebit. Pro C. Matio quod significâsti, habeo gratiam. Cl. Rittershusius calumniam de epistola Nihusiana egregie apud nos refutavit, idem innocentiae conscientiâ facturus publice, nimirum ut palam fiat omnibus in literis non aeque, ut in praediis urbanis actionem proditam esse, ne quis altius tollat. Vale, plura enim intempestiva amici interpellatio prohibet. Noribergae V. Cal. Febr. A. C. 1638.
IGnosce, Patrone Magne, aegrotescenti calamo. Ita enim per aliquot dies continuatae vigiliae et crebrae
SAlutem et Ego credo, inquit, quod nullâ aliâ re humanâ mea incolumitas servatur, nisi quod cito eo cubitum: Quando homo habet primum bonum somnum, non refert, sive secundum habeat, sive non etc. Oraculo verius esse hoc effatum, experientiâ teste, constat, neque credo, negabit cognatus tuus Medicus. Mi Ruperte charissime, obsecro Te, et obtestor; imo si amor noster in Te, haud vulgaris, autoritatis aliquid habere vel debet, vel potest, serio Tibi impero, ut nihil antiquius valetudine tuâ habeas, et ab omnibus noxiis abstineas. Non debes nos privare ingenio tuo rariore ante diem, quin studiis ita incumbes, ut Academiae ornamento sis quam diutissime. De amico F. quod rogâsti, dabo operam pro virili, ut uterque vel ob causas, quas scripsisti, voti compotes fiatis, qua de re ipsi hodie coram a prandio dixi plura. Tu saltem nunc hoc age, ut quam primum de recuperata sanitate tua nos exhilares. Vale. Noribergae Nonis Febr. A. C. M DCC XXXVIII.
P. S. Sed oblitus pene fuissem, quod vel in limine scribere non volebam minus, quam debebam. Memoriâ autem exciderat, quia valetudinis tuae sollicita cogitatio alius rei memorem esse me vix sinit. Est autem hoc N. Oelhafius Gabrielis, Viri genere et virtute nobilissimi, filius non degener, Austriam et Hungariam perlustrare cupit, si forsan ibi alias quoque adire regiones exteras vel ibi in Summatis alicujus familia haerere ipsi contingat. Fratri igitur tuo, cui non ita pridem Volcamerum commendâsti, (cui tamen aliam sortem in Italiam penetrandi obvenisse dicunt) per tuam itidem commendationem innotescere, et sic deinceps aliis quoque commendari cupit. Is cras vel perendie ipse Altorphium ibit, et coram operam tuam, si per valetudinem licet, implorabit. Tu, quantum vires permittent, vel nunc vel post recuperatam sanitatem, ad fratrem scribendo, ipsi gratificaberis: Quod ut vobis honorificum est, vestram opem ita implorari, sic etiam fortassis aliquando erit fructuosum. Sed valetudini nihil antepone. Vale iterum, et eam cura quam diligentissime.
GRaviter feres, quod ad succidas illas et summam erga me benevolentiam spirantes literas tardius respondeam. Veniam igitur peterem, vel potius veniâ me ipsum indignum judicarem, si otiosus tam luculentae humanitati non statim occurrissem. Sed magnam temporis partem et valetudo et oratiuncula, et alia subito ingruentia abstulere. Quod enim e N. accepisse Te puto, consilium meum in asserenda vera Germanorum origine adversus illos, qui Persarum fratres nos faciunt, prorsus mutavi, quum viderem contrariae partis argumenta, licet non omnia, ab alijs jam soluta. Observamus in Seneca et Curtio, ita similes nonnunquam esse, ut inepto cuipiam alter videri possit manu sinistrâ non belle usus, ut Catullus jocatur. Ceterum neuter eruditorum suspicionem hucusque incurrit, nec ullius etiam, ut suspicor, incurret, nisi aliquando in rudem sacrificulum inciderit. Id hominum genus solum sapit, in omnibus occupatum est, dictaturam in literas sibi sumit, vereor, ne perpetuam! Brute utinam viveres! Ecce quam maculam improbus mihi adspersit! Ne
UT ex arthritidis doloribus pulmonei pedes mihi sunt, adeo ut pede licet tertio assumto, non tamen nisi gradu testudineo incedere valeam: Ita animus quoque ex morbi reliquiis languidior tardiorem me in scribendo hactenus fecit. Nunc tamen DEI beneficio meliusculus quam antea responsionem ad Te diutius differre nolo. Tibi vero de recuperata pristina valetudine ante omnia gratulor animitus, eamque quam firmissimam Tibi contingere calidissime voveo. Orationis tuae argumentum si Te mutaturum scivissem, autor fuissem, ut de simplicitate Germanorum aliquid elaborâsses, cujus laudatissimae virtutis raritate, et ingenii tui dotes explicare, et illorum sinisteritati, qui de moribus simplicissimis, hoc est; integerrimis iniquius judicant, occurrere potuisses. Sed forsan alio tempore non displicebit argumentum istud virtute tuâ dignissimum. Saepius enim abs Te Orationes haberi, e tua simul atque Academiae dignitate erit. Exemplo Tibi esse potest incomparabilis Heinsius, qui quoties non tantum novum autorem, sed etiam novum autoris librum explicandum suscepit, novam Orationem magnâ nominis sui laude praemittit. Non displicet tamen et illud thema, quod elegisti, de Principum quorundam sacrilegio, qui Divinos ortus mentiti sunt, et honores sibi haberi divinos nefariâ impietate decreverunt. Eam abs Te habitam et publico donatam videre gestio, ut et Professionis tuae auspicia audire auspicatissima tanto desiderio hactenus expectata. Scis de ingenio tuo nil nisi eximium promitti. Qui Germanos Persarum fratres dicunt, quos inaugurali oratione confutare antea cogitaveras, etiam illo schemate nituntur, quod utrique genti eadem nonnulla nomina sunt, ut
P. S. Nactus sum his diebus Polybium Casauboni, de quo scire cupio, num Tu commentarios, quos titulus promittit, sed liber non habet, videris. In praefatione allegat eos autor aliquoties, sed simul etiam innuit; eos prodituros demum. Quod an seorsim postea factum, quia heic nihil certi comperire licet, Tu me, quaeso, certiorem redde. Editiones vidi duas Francofurtenses, priorem An. 1609. alteram An. 1619. sed utramque per omnia similes, et sine commentariis in titulo promissis. De commentariis igitur desideratissimis, si quid nôsti, significa. Vale iterum, et cum filio a tota familia salve.
SAl. et Obs. Nobilis et Amplissime Dn. Pro-Cancellarie, Patrone magne. Ut a publicis initium faciam, recitavi superiori septimanâ Oratiunculam meam de Divinitate Rom. Principis, ejecique potius foetum istum, quam produxi. Operam tamen dabo, ut emendatior plurium oculos subire possit. Etenim, dum in limine versor, illud Taciti anxie mihi custodiendum est, ut initia provenissent, famam in cetera fore. Sed moram meam, de qua ad filium scripsisti, superior ille Januarius, qui jam in Februarium proclivis lecto me affixerat, ut spero, apud Nobilissimos et Amplissimos Dn. SCHOLARCHAS excusare me poterit Quamvis enim dolor et vehemens ille morbi impetus subito atque intra duarum hebdomadum spatium desaevierit, languor tamen, qui tot noctium vigilias secutus est, non tam facile permisit meae spontis esse, sed animum ita obtenebravit, ut in sexta fere linea rursus procumberem. Alioquin me non fugit, inimicos meostelum inde sibi petituros, sed, ut bonorum omnium judicio me consolor, inefficax et futurâ diligentiâ meâ facile obtundendum. Porro ad Orationes saepius scribendas Te hortantem lubentissime sequar, et quod arbitrarium alii judicant, mihi lex erit. Interim magnas Tibi, ô Patrone, gratias ago, quod saluberrimis hujusmodi consiliis rebus meis succurere non desinis, hoc est, ut vero nomine ea designem, firmissimis adversus calumniam munimentis. Ecquod enim isto fortius praestantiusve, quo, habitis subinde Orationibus, non modo
TRes jam effluxere septimanae, cum responsum Tibi ad literas tuas acceptissimas debeo: Cujus tamen diuturnioris silentii nostri caussas allegare supersedeo, quia occupationes nostras concatenatas non ignorare Te existimo: Tantum abest, ut de oblivione vel negligentia quicquam sinistri suspicari Te autumem. Oratio tua inauguralis, quin aeque ut priores tuae, et auditores ceperit et lectores affectura sit supra modum, nullus dubito. Vires Tibi largiatur benignitas Divina, ut quamplurimos ingenii tui rarioris foetus elegantissimos magis magisque producas. Audio etiam, Te jam in munere feliciter coepto strenue et non citra applausum progredi, quo nihil nobis potest nunciari gratius. Inter auditores tuos frequentissimos filium meum diligentiâ nemini cedere volo, quem et publice et privatim ab ore tuo pendere, tuisque assidere pedibus ante coeteros, non molestum Tibi, credo, erit. Certe nihil nobis a Te praestari potest acceptius. Virdungi beatissimi Orationes et Poemata prodire, e re non minus erit viduae et haeredum, quam adornamentum rei literariae faciet quamplurimum. Nostro vero vel carmine vel epistolio favorem illis conciliare, nihil aliud esset,
NObilissime et Amplissime Dn. Patrone. Si Nobilissimis Dn. Legatis Ordinique Prudentissimo ita placeret, eligerem inter duos nominatos dies vicesimum. Posset enim ob nimiam brevitatem temporis necessarium quid omitti. Praeterea Universitatis quoque Programma conficiendum mihi superest, de quo scire velim, num typis excusum (quod olim in Parentatione Serenissimi Suecorum Regis et Nobilissimi Dn. Volcameri factum) affigendum putes. II. et illud desidero: Num in Auditorio Velseriano an Theologico instituenda sit Parentatio. Illud augustius, hoc majus. III. Non sunt panni nobis, qui obtendantur cathedrae, subselliis, mensis IV. In nominibus superstitum Beatissimae Principis Nostrae Fratrum dubito de ordine. Majorem natu GEOR GIUM puto, reliquorum, ut dixi, et nomen et ordo latet. Dum scribo adest filius a Nobilissimo opidi hujus Praefecto, qui numerum adventantium Nobiliss. Dnn. Legatorum ac Senatorum ex me scire voluit. Respondebam, de eo nihil mihi constare. Igitur jussit tuum explorare judicium. Quod si alia, quae mihi non succurrunt, neque etiam hîc indicantur, in Universitate nostra praeparanda putas, eâ, quâ par est, observantiâ rogo, ut per amanuensem benevole indices. Ago gratias pro communicatis mecum eruditissimi Gronovii literis et carminibus. Vale, Ampliss. Dn. Patrone cum tota familia. Resalutat Te filius tuus, cui, uti jubes et fas est, semper paratus sum et obvius.
QUamprimum Altorphium veni, longe alium in me Universitatis affectum deprehendi, quam quem IV viri illi repraesentârant. Sufficere Universitati, si quid serio agendum sit, unum vel duos, nunc plures advenisse, quod aliud signum; nisi Collegam fortiter premere volentium? Non accusatum, Proceribus
SI IV viri isti, quorum in literis tuis acceptissimis mentionem facis, non Academiae potius quam suam apud nos heic egissent causam, et non tam ex odio erga hunc vel illum quam ex debito affectu erga disciplinam publicam, quam sancte
NOn mediocriter fama quadam sinistrâ nuper affectus sum, quam de me sparserunt homines non tam mihi quam audientibus insidiantes. Extincto Scholarchâ benignissimo, Senatore inaestimabili, Patre Patriae, quis in consortium Pietatis ire detrectet, aut manes Illius Laudatione prosequi, quem hactenus cotidie sensimus mori? Ideo depingere omnes velint, quod nemo potest. Sed ex Ciceronis lib. III. de LL. didiceram, apud Athenienses nec de mortui
Tamen gratias ago DEO Opt. Max. quod Te mihi adversus occultas hasce criminationes Patronum dedit, qui Nobilissimum, Amplissimum et Prudentissimum Virum Dn. LUCAM FRIDERICUM BEHAIM, adversariorum meorum insidiis frustra tentatum, amplius confirmâsti. Alias, verbo Sallustiano, occulta pericula neque facere neque vitare bonis in promptu est. Nam draconem quidem aut leonem qui videt, aut adit in montibus, statim declinat: Lachrymis aut precibus etiam latro mitigatur; ad virum vero subdolum, qui aliud linguâ promtum, aliud pectore clausum habet, magnâ sapientiâ est opus et Numinis auxilio, quemadmodum, praeter Nicetam Choniatem, ipsa me docuit experientia. Inter haec pergo in describenda Nobilitate Romana, quanquam, quo longius procedo, eo magis assurgit augeturque moles, quae prima quaeque perficiendo minui videbatur. Spero tamen suppetias a magnis Viris, in quibus raram in tanto fastigio humanitatem tuam expendenti primus in hac jactatione visus es adfulsisse Castor aut Pollux aliquis, cujus adspectu vela fidentius explicarem. Quod si quid in censu literario amicorum tuorum, quos Noribergae et alibi habes amplissimos, servatur, uti servari existimo, vel numorum vel lapidum vel supplementorum ad Capitolinos Fastos, vel scriptorum de hodiernis Romanorum familiis, (quibus singularem tomum destinavi, non quod ambitioni servilem stylum commodare, vel etiam in explodendis inaniis magnas inimicitias venari velim, sed ne ad operis titulum spectantia omisisse videar) ut illud benevolus exquirere velis, etiam atque etiam rogo. Recipies a me, quoniam splendidius nihil possum, in illo foetu meo candorem et integritatem, hoc est, illud ipsum, quod Apollo tuus serenior affudit lumen. Vale, Vir Magnifice, cum tota familia! Dabam Altorphii a. d. XVI. Calend. April. A. S. M DCC XL.
VIr Magnifice, Maecenas summe. Persto in consilio, cujus TU princeps es, et titulum de Origine Juris, quantum in me est, ex Antiquitatis fontibus explicabo, cum primum nostri feriari desierint. Obmurmurant quidem nonnulli, quos parum moror. Scio enim, quid meum sit, quid alterius, et ut hactenus coronas fecimus iis, qui e Legibus ad illustrandam antiquitatem contulere radium; ita non aegre ferent alii, si testandae gratitudinis vel ipsi Pomponio vel
id ipsum apud infensos incitamentum fuisse, tanquam nimius pavor conscientiam argueret. Igitur ad Te, Vir Magnifice, scribendum existimavi, quem et honesto patere quiritatui et ad asserendam innocentiam non minus habere virium scio, quam promtitudinis. Sane tantum abest, ut supra nominatus N. Sed frequenter convenimus, inquiunt. Ego vero quaesiverim, An convenire viderint. Si viderunt, (ut non nisi visum divulgare debent) salva res est, et candorem inde potius ac tranquillitatem quam nefarias adversus alios molitiones colligent. Noctem, secretum, solitudinem quaerit malitia, recte praeclareque facta omnium oculos advocant. Et quale, DEUS bone! telum, quî sic de nobis conqueruntur, adversus sese porrigunt! Nunquam erant frequentiores in aedib. N. nunquam mutuis officiis conjunctiores; quam cum ego gratiâ ipsius excidissem. Sed ut hoc ulcus pressius tangam, duo praecipue vocata sunt in disceptationem, causa N. et N. Prius quod attinet, DEUM sanctissimum testor, consilium implorandi Amplissimos Dnn. SCHOLARCHAS non fuisse a N. adeoque tubam illius negotii frustra eum a quibusdam appellari. Posterius; vel Magnificentiae Tuae ex literis Dnn. Professorum contra N. datis constare potest, quum de vicario Notarii officio ageretur, N. peregre abfuisse. Sed et rursus salvâ conscientiâ testari possum, quum in reditu dissensionem illam audivisset, nihil aegrius tulisse, quam quod praesens in Senatu animos exacerbatos neque permulcere neque in medium consulere potuerit. Quid, quod N. multa Noribergae, multa hîc de notis famae suae inustis accepit per homines varios, de quibus, si occasio dabitur, malo coram? Utinam, Vir Magnifice, utinam sub CHRISTI vexillo militantes tandem eliminaremus Stygias illas sorores actionumque infelicissimas interpretes, DIFFIDENTIAM ac SUSPICIONEM, a quibus solis oritur studium illud premendi quovis nexu ac supplantandi; ô quam pulchram Universitatis hujus faciem, quam ex magnifico placidoque, fulgentem videremus! Porro sic ego mecum statui: Velle quietum et in statione laeta collocatum omnes injurias infra me premere, nec in ullam postea tempestatem impelli; quo cadaver meum nemini bonorum jaceat invisum, imo ipsam malevolentiam pudeat tam miserae et, ut ficum ficum appellem, puerilis circumcursitationis. An enim tam ferreae mentis ego sim, ut qui brevissimum vitae tempus vivo, et ostio magis magisque per hanc diuturnam imbecillitatem propinquum probe me sentio, cum alios, tum Romanum Sapientem non audiam, gravissime in imbutos litium fuligine sic detonantem: Quid juvat, tanquam in aternum genitos, iras indicere, et brevissimam atatem dissipare? quid juvat dies, quos involuptatem honestam impendere licet, in dolorem alicujus tormentumque transferre? Non capiunt res istae jacturam, nec tempus vacat perdere. Quid, imbecillitatis obliti, ingentia odia suscipimus, et ad frangendum fragiles consurgimus? Jam istas inimicitias, quas implacabili gerimus animo,
febris aut aliud malum corporis vetabit geri: Jam par acerrimum media mors dirimet: STAT SUPER CAPUT NU MEN! Cujus protectionis TE, Vir Magnifice, Tuosque humillimus commendo. Scribebam XXIX. Augusti A. S. M DCC XL.
COnsilii mei de Pomponii historia juris enucleanda, quod Tibi me dedisse memini neutrum, scio, paenitebit. Etsi enim nonnulli, quod ais, obmurmurant, quod certe miror: Non tamen erit, cur a bene cogitatis desistamus. Tu vero vel exemplo Heinsii nostri, at quanti Viri! tutus eris, qui nec Jureconsultus, nec Jurium Professor, magnâ tamen laude titulum illum Juris publice explicavit: Quia magna cum studiosorum utilitate. Atque utinam omnes JCti nostri illa Historiarum qua Graecarum, qua Romanarum, cognitione, quae ad titulum istum rectius intelligendum requiruntur, tam essent instructi, quam vere omnes fateri coguntur, eum totum Historicum esse, non Juridicum. Et quandoquidem Historiarum professio demandata Tibi est, ecquid refert, unde historias, modo veras, modo utiles, Auditores tuos doceas? an ex Halicarnasseo, an ex Livio, an ex Dione, an ex omnibus, hoc est, ex Pomponio? Sed ut Momi ingenium non ignoramus, ita merito minus facimus quam nihili. Meorum librorum si quid ad propositum istud tuum usui esse potest, nunquam non obtinebis. Modo venias, ut coram, quod commodius fore puto conferamus. De N. quae narrâsti, magnam partem suspicione tantum niti mihi videntur; quam discordiarum matrem sepultam manere malo, quam resuscitare. Mihi plura non constant, quam quae ipsi coram nuper dixi, quae si amice, ut spero, observabit, non erit, quod amplius eum solicitum teneat. Id quod ad tuas, heri ante coenam mihi redditas, ne nescires, volui. Vale. Dabam raptim Noribergae ad d. III. Cal. Sextil. A. C. M DCC XL.
VIr Nobilis, Amplissime et Consultissime. Officium scribendi, quod solus hactenus impedivit pudor, sine pudore jam seponere non licet. Quum enim fasciculum illum e Galliis ad TE nuper transmissum a Felbingero accepissem, ut amica POEMERI manus cumprimis me recreavit, ita ex amicitiis hujusmodi, ne quid M. T. molestiarum afferatur, sedulo prospiciendum mihi duxi. Nullum dubium est, (nec aliud e Felbingeri verbis colligere potui) quin tabellarius luculentum, uti solent,
MI Clarissime Ruperte, Amice inter paucissimos semper mihi amande plurimum et honorande. Eo citius, fateor, ad literas tuas per - mihi gratas respondere debuissem, quo magis animi tui candorem et amorem singularem in me ob oculos mihi posuerunt. Sed quum Reipublicae occupationum moles gravior remoras mihi frequentiores hactenus objecerit, pro illo ipso amore tuo haud vulgari, ut hanc excusationem morae nostrae boni consulas, etiam atque etiam oro. Ad literas tuas jucundissimas hoc nunc scias, velim, quod potissimum scire cupis, nimirum perficiendum illud Tibi esse omnino, quod de patricio quodam in campum oratorium proximis solennibus producendo bene et prudenter proposuisti; quod certe, ut honori et rebus tuis non parum conducet: Ita nihil quicquam ego intermittam, quod, ut voti tui ex animi sententia compos reddaris, ab amico desiderari possit. Sinisteritatem vero infelicis aemuli tui; quam notas tuas in Florum notando palam fecit, satis mirari nequeo, neque qui melius, quam contemptu Te vindices, nunc video. Plura volente DEO coram. Pluribus enim negociis publicis gravissimis hac ipsâ horâ constringor. Vale, Ruperte Clarissime et Charissime, et salutem filii curae Tibi esse sine. Dab. raptim IV. Idus Maji A. C. M DCC XLI.
VIr Nobilis, Amplissime et Consultissime. Tam diu ad luculentam benevolentiam tuam silere, quantus pudor! nisi praeter occupationes publicas
Nunquam vehementius actum est, quam, me consule, ne solveretur: Armis et castris tentata res est ab omni genere hominum, et ordine, quibus sic restiti, ut hoc tantum malum de Rep. tolleretur. Nunquam nec majus aes alienum fuit; nec melius, nec facilius dissolutum est: Fraudandi enim spe sublatâ, solvendi necessitas consecuta est. Hic, quum aes alienum nominat, non intelligit angustias aerarii, sed accisam rem familiarem privatorum. Ciceronis enim aetate sic erat: Urbana plebs cum per dedecora omnem pecuniam profligâsset; et qui in agris manuum mercede inopiam toleraverant, urbanum otium ingrato labori praetulissent, ut loquitur Sall. in Catil. c. 37. omnem spem collocabat in legibus agrariis, et illâ Miseri egentes, violentia atque crudelitate, foeneratorum plerique patriâ, sed omnes famâ atque fortunis expertes sumus. Saepe majores vestrûm miseriti plebis R. decretis suis inopiae ejus opitulati sunt; ac novissime, memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus bonis, argentum aere solutum est. Et quae ibid. sequuntur, cum loco Ciceronis omnino conferenda. Nam quum ait Cicero, armis et castristentatum esse in consulatu suo, ne solveretur, intelligit hanc ipsam seditionem Catilinariam, de qua Sallustius. Satis ex hisce manifestum puto, quid aes alienum sit in Ciceronis loco. Sed accedit amplius; quod de se Cicero dicere non potest, angustiis aerarii facilime consuluisse. Aerarium enim Populi Romani, quod A. U. 586. tricies sexties centenis millibus Philippûm, ut supputat Lips. 2. de Magn. R. 8. ex Macedonia locupletarat L. Aemilius Paullus, quum bello Marsico A. U. 662. adeo exinanitum continentibus sumptibus esset, ut loca, quae circum Capitolium pontificibus, auguribus, Xviris et flamminibus fruenda, erant data, publicae pecuniae inopiâ venierint, teste Orosio; sed et postea immoderatae Cinnae, Marii ac Sullae dominantium cupiditates rem cum pulvisculo abstulissent; semper exhaustum jacuit, nec a Cicerone quicquam succursum est. Asconius in Comm. Cornelianae: Quia defuerat superiorib. temporib.
in aerario pecunia publica, multa et saepe ejus rei remedia erant quaesita, in quibus hoc quoque, ut pecuniae publicae quae residuae apud quemque essent, exigerentur. Id autem maxime pertinebat ad Cornelium Faustum Dictatoris filium; quia Sylla per multos annos, quib. exercitibus praefuerat et Remp. tenuerat, sumpserat pecunias ex vectigalibus, et ex aerario P. R. eaque res saepe erat agitata, saepe omissa, partim propter Syllanarum partium potentiam, partim quod iniquum videbatur, post tot annos, quam quisque pecuniam acceperat, ejus reddere rationem. Cato ap. Sallustium c. 52. fine hujus anni, quo Cicero consul: Habemus publice egestatem. At post consulatum Ciceronis respiravit demum aerarium, quum Cn. Pompejus Magnus in illo, quem de Rege Mitridate et Oriente duxit, triumpho intulisset, A. U. 692. Centies vicies centena millia Philippûm. Auxit, quum Cypriam gazam adveheret Cato A. U. 697. ac tandem XXXIX. milliones inferret C. Julius Caesar, de quo Lipsius d. l. Ergo de aerario Ciceroninon est sermo, quod ipse exhaustum reliquit: Ac saltem id quaeri potest, quomodo Cicero dicat aes alienum privatorum nec melius, nec facilius, quam se consule dissolutum. Hoc explicat ipse, cum inquit: Fraudandi spe sublatâ, solvendi necessitas consecuta est. Vult dicere: Quum obaerati spe novarum tabularum lactarentur, neque creditae pecuniae solverentur; semper mansit aes alienum. Ego in consulatu meo tabulas novas populo gratificari nolens id effeci, ut quisque eas artes coleret, quibus aere alieno exire possent. Sane hoc Cicero praestitit. Nam postquam tribuni plebis, ut e Dione scribit Franc. Fabricius Marcoduranus, nacti fuerant Antonium Cos. moribus sibi similimum, aliique novas tabulas proponebant, alii legem ferebant de agris dividendis per Italiam et ditiones, quae P. R. imperio parebant; Cicero Cal. Jan. inito consulatu Senatum et bonos omnes legis agrariae, maximarumque largitionum metu liberavit, divinae eloquentiae vi perterritis tribunis et collegâ Antonio mirisartibus sibi conciliato. Plura l. cit. Fabricius. Hic, ni fallor, genuinus sensus verborum Ciceronianor. l. 2. Officior. Quod si Cicero in consulatu suo aerario consulere voluisset, nescio, an par fuisset coercendae avaritiae Magistratuum et luxuriae publicae; quibus immane quantum degenerabat civitas et pessum, si quo alio malo, sidebat aerarium. Fuissent ipsi reducendae leges contra rapacitatem proconsulum, sectiones publicanorum, calumnias litium, luxum conviviorum ac vestium, inertiam Senatus ac curam privati commodi. Uno verbo: Congrediendum ipsi fuisset cum multiformi malo. Sed cum frustra niti, neque aliud se fatigando, nisi odium quaerere extremae clementiae sit; judicio Sall. Jug. 3. forsitan ex praecepto Sapientum hîc quiescere maluit, et aliunde levamentum expectare. De pactis familiarum successoriis nihil dum reperire licuit, propter angustias Bibliothecae: Quibus, nisi extraordinariâ
CL. Dn. Ruperte, Amice non e multis. Quod tam diligenter et tam accurate locum illum Ciceronis, qui, se consule, aes alienum tam facile dissolutum haud frustra gloriatur, literis tuis acceptissimis enucleâsti, gratiam me Tibi debere singularem fateor et habeo, neque quicquam mihi est, quod ulterius vel opponam, vel desiderem. De curis tuis, quas animum tuum tantopere mordere ais, si animo huic Tibi amicissimo aperire non vereberis, operam dabo, quantum in me est, ut liberare Te molestiâ istâ valeam. Hac fini etiam curae mihi erit, ut auctione Salatii, quam petis et mereris, Tibi satisfiat. De editione Programmatum Virdungi nostri b. m. Doctoris olim nostri praestantissimi, quam Dümlerus una cum Orationibus curaturum se recepit, quid Tibi videatur, et quid cum Poematis ejusdem faciendum censeas, vel per filium, cui haec in mandatis dedi, ut tribus verbis significes, per famam optimi defuncti Te rogatum volo.
VIr Magnifice, Nobilissime, Maecenas observandissime. Ut Altorfium redii, ecce altero die ab illo N. novas, et quanquam adhuc aestuantes, tamen minori convitiorum procellâ. Ut revera sentiam, auctoritate tuâ hominem non parum esse perculsum. Quamobrem non jam ego, sed ipsi paterni manes ac tota domus mea honorem suum uni Tibi debet. Hanc benevolentiam rogarem, ut nobis perseverares, nisi hoc ipso peccare mihi viderer in promptitudinem tuam. Solum fatebor, quod in Musaeo meo saepe jam cogitavi; absque Te Patrono foret, ne crastinum quidem optandum porro esse. Licet enim nihil acerbius, quam obscurum, nec dum aliquo literato specimine edito, fatis succumbere, tamen tam officiosâ contra me scaevâ illâ herâ, quidni fragilis et imbecillis aliquando deficiam? et hoc quicquid spero, fastidiam? O quam nunc assentior vetustati, quae credidit esse quosdam
CLarissime Vir, Amice non e multis. Orarem Te pluribus, ut quod hactenus ad acceptissimas tuas nondum respondi, mihi ignosceres, nisi, quam occupatissimus fere nunquam non sim, jam probe Tibi constaret. Et injurius sim in virtutem tuam, si aliam quamcunque ob causam, praeter occupationum, quam dixi, Te factum suspicari crederem. N. illum mitius Tecum agere, vel ideo Tibi gratulor, quod nimium illius causâ angi Te video; quum tamen exceptionibus juris, quas nuper coram significavi, tutus, nil nisi judicis sententiam absolutoriam, quam vocamus, expectare debeas. Si quid aliud Te urget, aut times, aperi, quaeso, audacter, et nihil de animi hujus erga Te promtitudine unquam dubita. Neque video, quei tam dejecto animo esse debeas, quasi, praeter DEI faventiam, non multos quoque habeas heic et alibi, qui Te amant, aestimant, honorant, quos inter me non postremo loco esse, nullam occasionem palam id contestandi praetermittam. Taceo, quod nominis tui famam etiam ante annum trigesimum literatorum choro jam celebrem reddidisti: Magis magisque idemfacturus, quum docendo, perorando, scribendo, ut caepisti, perrexeris. De Chronographio consulari et Georgio Monacho, Scaligero tantopere
VIr Magnifice, Nobilissime. Nimis grande commodorum meorum pretium hoc est, si publicorum damno ad meas semper respondere velis. Neque ego tam inamoenus, ut id mihi deberi putem. Simulac enim necessitatates meas indicavi, adeo securum me facit toties perspecta benevolentia tua, ut idipsum accepisse me putem, quod impetrâsse nondum relatum est. Qui animus licet probe Tibi sit cognitus; tamen inter tot tantasque negotiorum moles tempus quaesiisti, quo responsoriis tuis beare et erigere me posses. Agerem gratias, Vir Nobilissime, si possem tantas, quantis beneficiis adfectus sum, et si
quam ut hujusmodi thesaurum illi. Quid consilii capiam? Excellentissimum Virum D. DILHERRUM tantâ benevolentiâ me complecti, est, de quo valde gaudeo, ac tantum non glorior: Parabam aliquid literarum ad ipsum et votivi carminis; sed sufflaminabat non tam Collegium privatum Epistolicum, quam literae ad Viros Nobilissimos Dn. FURERUM et Dn. GRUNDHERRUM, nomine Universitatis concipiendae. Faxo, ut hoc officii genere compaream alias. Citius alii occurrere, nemo candidius. Quae enim mea tarditas est,
VIr Nobilissime, Amplissime. Compellandus es mihi Cl. HOFFMANNI nomine, et subito; qui alias negotiis tuis (nunc cumprimis) nolim obrepere. Tres vel quatuor septimanae sunt, quum ad Te et Excell. Dn. DILHERRUM de operum suorum editione ac magnificis N. promissis literas dedit, Vestramque in causa sua operam rogavit. Sed quod neque abs Te, neque a Dn. DILHERRO quicquam hactenus responsi tulit, utrasque periisse putat. Nonnunquam suspectum habet ipsum N. quem Proteo mutabiliorem jam aliquoties expertus est. Turbant etiam N. qui unus e familia N. libros hic venales habet, ambigui sermones. Unde morae impatientior ex me petiit, ut quando manu senio et periculosâ illâ paralysi adhuc afflictâ, et quasi ligatâ scribere ad Te non potest, ego solicitudinem ipsius Tibi exponerem. Quod nunc facio: Et Te, Vir Ampliss. eâ, quâ par est, observantiâ rogo, ut per amanuensem tuum, (tam enim impudentes non sumus, ut a negotiis maxime necessariis ad literas scribendas Te vocare velimus) vel de literis, num eas acceperis, vel N. responso certiorem me facias. Dabo operam, ut hanc benevolentiam, quo potero, observantiae genere compensem. Honoratissimam conjugem tuam, filiam, nec non Excell. Dn. DILHERRUM observanter saluto. Scribebam festinans et in aedibus Cl. HOFMANNI d. XXIII. Octobr. A. S. M DCC XLII.
MI Clarissime Dn. Ruperte, Amicorum candidissime, dilectissime. Ad binas Tibi responsum debeo: Nisi ad alteras de operibus Hofmanninostri
VIr Nobilissime, Amplissime ac Consultissime, Maecenas plurimum honorande. Pilum mihi injecerant Excellentiss. D. DILHERRI literae de morbo tuo; nec mihi tantum, sed omnibus, qui Reip. Universitatis salutem ac praeter ceteras virtutes, quibus innumeris radias, singularem illam in tanto fastigio humanitatem amant. Eo nunc auditu jucundius, DEI Opt. Max. singulari auxilio saevissimum hostem tam mature in fugam conjectum esse; utque ea nobis laetitia diuturna sit, eundem clementissimum Protectorem nostrum supplex et ex toto animo veneror. Experti sumus nuper, quantum in convalescentia tua nobis situm esset, et obid decretum in Senatu Academico, ut pro insigni commendatione tua, quam tot beneficiis in Universitatem istam collatis adjicere voluisti, gratiae Tibi agerentur. Nihil adulationi dabo, Vir Magnifice, cujus causas procul habeo, sed ex animi sententia de universis Professoribus adfirmare debeo, multos hactenus fuisse in depraedicanda benevolentia Tua: Et ut videas, quam nihil simulem vel dissimulem, narrabo Tibi, quod eodem tempore accidit. Venit ad nos, qui multis verbis commendabat in hac ipsa causa operam suam; quod crederet, omnes hîc albae mentis esse, nec quenquam postrema cum prioribus collaturum.
Hoc tam splendidum, inquit, directâ in F. manu, Academicis istis debetur. Nihil acerbius, quam quod multa fuerit dicterii acerbitas: Et sane in proximam occasionem intentus ero, ut publice ostendam, quam mihi displiceant ista titulorum
VIr Magnifice, Nobilissime, Amplissime, Patrone Magne. Ne molestum TIBI sit, toties a me interpellari. Dum prandeo,
SAlutem officiosissimam cum voto anni quam auspicatissimi. Clarissime Ruperte, ad binas tuas omnino constitueram ante respondere, quam annus elapsus finiretur, ne videlicet in annum novum vetus debitum inferrem. Sed ut multa sunt, quae, etiamsi nolis, aliud efficiunt, ita accidit mihi et hoc casu. Quanquam spes etiam erat, fore, ut in feriis istis vel ad diem ad nos diverteres, quo coram confabulando suavius scriptione supersedere licuisset. Thrasones etiam quorum simulationem partim, partim superbiam vanissimam egregie depinxisti, liberrimo risu ulcisci potuissemus; quam voluptatem posthac quoque, quandocunque huc excurrere Tibi licebit, ne quaeso, nobis invideas. Salarii tui partem, quinquaginta inquam Florenos, quae jussu tuo dies aliquot asservavi, sobrinae tuae, viduae D. Lanxii, quod itidem jussisti, statim reddidi: Quo de, procul dubio, certiorem Te illa jam fecit. De N. in iis, quae pertinent ad Excellentiss. D. Hofmannum, nihil aliud habeo, quam quod nuper scripsi, eum nimirum ad Vos, ubi secure licebit, venturum. Plura aliquando coram, volente DEO. Nunc Vale, et quem dixi, Hofmannum nostrum plurimum saluta, quem et hunc annum aliosque plures ex animi sententia vivere opto. Dabam Noribergae ad d. IV. Januar. A. C. M DC XLIII.
VIr Nobilissime, Magnifice, Amplissime, Patrone plurimum observande. Valde me beâstitum responso, quo inter gravissimas occupationes humilitatem meam dignaris, tum voto, quo mihi novum istum annum felicem ominaris.
eas, per speciem altitudinis, degeneres sibi videri. Bene ferre fortunam et iniquitatem temporum, qui de illa sileat: Idem experiar ego. Quanquam ex natura maxime
Benevolis invitationibus tuis, Vir Magnifice, quum in tantum hactenus abusus sim, ut saepius integri mensis hospitium apud Te mihi metatus sim, ac inutili sarcinâ diutius, quam par erat, domum benefactricem presserim; tandem pudori consulere licet, et plusquam Germanam illam in accipiendis beneficiis facilitatem (ut mitissime dicam) decenti verecundiâ temperare. Sed nihilominus tum eximiae humanitati tuae, tum ipsi etiam necessitati, quod ob consilia tua nulla non profectio ad Vos mihi salutaris esse possit, etiam nunc obsequerer, nisi quam plurima prohiberent. Debeo vero perenni Benevolentiae tuae, cujus hoc tam insigne argumentum denuo extare voluisti, peringentes gratias, et pro incolumitate tua continuas ad DEUM Opt. Max. preces. Signaturus epistolam accipio a Cl. Hofmanno hasce ad Walaeum, quas ut tuis ad filium includas, (modo praeter molestiam ac majores impensas id fieri possit) vehementer etiam atque etiam rogat. Quantum animadvertere potui, honorificam in iis de patrocinio
P. S. Mitto una catalogum librorum paternorum, qui cum blattis et tineis strenue depugnant. Si qui inter eos sunt, quibus uti possis; quaeso, ab hoc situ eos vindica.
NOn immorabor in hac petitione, ut toties Te interpellanti benevolentiam tuam perseveres. Neque enim meae preces elicere debent; quod tuus mihi promittit altissime inspectus favor. Praeterea non in mea, sed Excell. Dn. D. Hofmanni causa Te compello, cui nihil hactenus denegandum censuisti. Scripsit ad cum Lugduno-Gallorum Carolus Spon, Medicus, nunquam rogatus, nec commercio literarum notus quidem, pervenisse Lugdunum famam elucubratarum ab ipso Institutionum Medicarum, et inventuras esse typographum Joa. Antonium Huguetan; qui, factâ sibi imprimendi copiâ, praeter XXV. exemplaria luc ulentum honorarium promittat. Et nisi conditio ista displicuerit, rogat, ut dictae Institutiones descriptae ad negociatorem Urbis vestrae Paulum Fermondum, qui operam suam junctis literis obtulit, quamprimum Noribergam transmittantur, Lugdunum porro curandae. Igitur N. voluntatem per amanuensem vel tribus cognoscere desiderat, num editionem suorum maturare velit, et tandem, quod promisit, re ipsâ praestare. Nec enim se posse responsis illis, quibus adventum suum hucusque minatus est, ulterius differri; sed consultissimum sibi videri, proximam quamque occasionem arripere. Haec quo minus ad Te ipse scribat, facit ille sive manus sive brachii
P. S. Quid N. ad haec responderit, saltem per amanuensem tuum fac, proxime sciam. Nec enim inter tot occupationes tuas ad respondendi necessitatem Te damnare volumus. Ignosce etiam quod non integrae philurae haec inscripserim. Properanti hic accidit error.
HEsternae tuae paulo ante coenam me domum redeuntem exceperunt. Cum igitur hoc mane, quod de Cl. Hofmanno nostro rogâsti, cum N. peragere nondum licuerit, operam dabo, ut vel hodie vel cras efficere queam, statim, quo successu, significaturus. Interim ut ad priores tuas respondeam, Hofmanni illas ad Walaeum curabo. Tibi vero, quod ab importuni creditoris molestia es liberatus, gratulor, neque dubito, quin pietatem tuam in expungen do Patris nomine Numinis benignitas, quod promisit et facile potest, alio modo sit remuneratura. Pro catalogo, quem heic remitto, gratiam habeo. Si, quos cerussâ notavi, vendere placet, pretium statim solvam. Cum primis vero librum istum Theologicum in Folio, in catalogo quidem non adscriptum, sed quem antehac dies aliquot usui meo commodâsti, et, ni fallor, Locorum Communium habet titulum, emere velim: Modo animus Tibi est, eum vendere. Dilherrus noster salutem abs Te nunquam non habet gratissimam, Teque cum Sene venerando salvere jubet plurimum, Vosque amat et observat. Vale. Dab. Noribergae ad d. XXI. Januar. A. C. M DCC XLIII.
PRo eximia benevolentia, quâ privatim Cl. Dn. D. Hofmannum, publice omnes Tibi obligâsti, singulares debemus gratias. Venit enim XXX. Januarii, hortatu tuo, ad nos typographus, sed a D. Rittershusio, quo cum de Sacrarum Lectionum, scripti paterni, editione hoc ipso tempore paciscebatur, diutius detentus, ne horam quidem nobis dedit, quâ nos utrinque absolveremus. Interim haec acta sunt. Quum in aedes Hofmannianas venisset, editionem omnium Hofmanniorum in se recepturum denuo promisit, et quidem absoluto Rabbinico scripto, quod sumptibus ejusdem vulgat Hackspanus noster. Impressurum autem in hac Universitate nostra, ut Hofmannus correctionem suorum ipse suscipere possit. Nam cum Scherfius typos suos alii ad certum tempus locârit, confidit N. se hac officinâ jam uti posse. Actum posthaec de honorario; sed cum hac Hofmannus petitionem suam N. jam cognitam existimaret, (eam enim Magnificentiae Tuae in literis suis aperuerat) id vero iste negaret, petitum et datum est deliberandi tempus. Ita discessimus; N. invitatus ad Rittershusii prandium, nos ad nostrum. Dum prandemus, Hofmannus cito sese expedire volens et petitionem suam mihi aperit, et ad N. in aedibus Rittershusianis adhuc morantem, deferre jubet. Petebat autem centum thaleros Imperiales praeter quindecim exemplarium numerum. Obsequor: Et compellandi
aequissimum scilicet videri Hofmanno, si pro universis centum thaleros imperiales ipsi numeret; fore septingentarum et plurium philur arum opus, sed et per familiares Medicos spem sibi factam privilegii Caesarei, si exiguos sumptus ipse refundere velit. Super haec quum me alio mandato ad eundem N. in causa Convictoris onerâsset Hofmanniana et ea de ro varii hinc inde miscentur sermones, excidit mihi appendix Hofmannianae petitionis de XV. exemplarium numero. Igitur ad superiora tantum respondet N. se de centum florenorum praemio semper cogitâsse, nec eam mentem nunc quidem revocaturum; sed quo minus adjiciat reliquos quinquaginta, atque ita Hofmanno plene satisfaciat, obstare summam temporum difficultatem; de privilegio Caesareo nolle se laborari, in tanta rerum Germanicarum incertitudine. Velle contra istud, ut Hofmannus Institutiones Medicas a typographo Lugdunensi repetat. Nam audierat ex Hofmanno, (quod ipse nuper ignorabam quum ad Magnificentiam tuam scriberem) Carolum Sponum, Medicum Gallum, petitum suum exambîsse. Haec ad me N. quem licêt rogarem, ut finito cum D. Rittershusio colloquio Hofmannum rursus invisere vellet, tamen negotiorum suorum multitudinem ac brevitatem diei excusantem non ultra fatigavi: Atque ita discessi, et, quae responderat, Hofmanno retuli. Qui quum diu secum deliberâsset, quidnam faciendum sibi foret, tandem in sententia sua prorsus persistendum sibi duxit. Sed ad flectendum hominem, cujus auctoritate felicius utatur quam tuâ, cui jam meliorem spem suam et majorem typographi alacritatem unice debet? Novimus quidem labores tuos, quibus cotidie occuparus vel oppressus es, et saepissime jam experti sumus, quantum literatis praestare soleas, ut tandem verecundiae rationem non habere fas sit: Tamen singularis erga nos Humanitas tua et illa ipsa, quae bene nobis fecisti, omnem fastidii metum tollunt, ac paene stimulant, ut ad opem et auctoritatem tuam confugiamus denuo. Quod si ergo commodum erit, (nec enim tam invenusti sumus, ut cum majorum rerum impedimento festinare velimus) eâ, quâ par est, observantiâ Te rogamus, ut adjutorem et arbitrum Hofmanno Te praebeas, atque ita telam benevolentiae tuae praetexas. Hoc vero fiet, quum N. in aedes tuas iterum vocato Hofmanni responsum ad illa, quae ipsi per me nunciari jussit, hunc in modum, (nisi alia adferenda Tibi videbuntur) commendaveris. Quum Lugdunensi typographo Institutionum suarum impressionem jam concesserit, salvâ dignitate Hofmannum non posse vertere stylum. Nec hac in re illum quicquam commisisse, quod N. offendere debeat. Institutiones enim istas ab aliis operibus semper excepisse, et seorsim editas voluisse, quod nec N. ignor are possit. Nam quum is
superiori anno studium suum obtulisset in imprimendis Hofmannianis omnibus, de his seorsim egisse ac pro singulis philuris singulos semithaeleros postulâsse. Cur vero Institutiones istas semper exceperit, has esse causas: I. Quod ingentes in eas sumtus fecerit, quos hoc peculiari typographi Gallici redhostimento resarcire cupiat. II. Quod earundem inscriptione novum Maecenatem sibi parare cogitet. Hoc non posse tam commode fieri, nisi seorsim edantur ab universis, quae jam aliorum Honori destinârit. III. Quod pauperculis studiosis consultum velit, ut cum universa emere nequeant, possint tamen istas minoris formae. Haec de Institutionibus. Quod ad honorarium; miratur Hofmannus, cur N. ad petitionem suam, tam aequam, frontem contraxerit. Habuisse se temporum rationem, quibus tantillo vendat tot labores, tot curas, tot vigilias, tot impensas suas. Nec enim le ves fuisse tum in libros, quibus ipsi ad conscribenda talia opus fuit, tum in tabellarios, quum passim Viros doctos solicitaret, tum in studiosos, quum sua illis describenda daret. Vulgatorum nullam pene rationem habitam, quae tamen passim correxerit, nec poenitendis accessionibus ditârit. Saltem igitur philurae, si cum petito honorario ad rationem vocentur, Hofmannianam facilitatem apparituram non sine typographi rubore. Omnino igitur Hofmanno persuasum esse fore, ut omnibus diligenter expensis et consider atis N. illius petitioni assensum praebeat, h. e. praeter dicta XV. exemplaria, C. thaleros numeret. Haec de honorario. Et si quid mihi addere licet, nota Hofmanni typographis perinde ac literatis fama; nec metuendum hîc e libro tanquam minus vendibili damnum: Ut ulteriorem tenacitatem hîc plane iniquam censeam. Quod ad correctionem,
S. P. Amicissime Ruperte, Vir Clarissime. En literas a filio, inque iis alias ad alios. Si quid respondere visum, curabimus, ut reddantur. Hesternas tuas de negocio Hofmanniano accepi, et, ut N. vocatus ad me veniat, curabo,
NObilissime, Amplissime, et Consultissime Vir, Patrone summe. Dici non potest, quo gaudio sim affectus, quum mihi literas tuas tradidisset tabellaria nostra. Statim enim ut aliis inclusis turgere vidi, suspicabar de suavissima filii tui manu. Sed quum reseravi, et illam ipsam esse deprehendi, excitatum est longe maximum. DEUS bone, quae sermonis elegantia? quae doctrina? quod in hac aetate judicium? Nolui vero deliciis istis solus frui; adeoque ad Cl. Hofmannum cum iis statim, qui quum totas perlegisset, certe non sine lachrymis, QUAM ME ADFICIT, inquit, EPISTOLAE HUJUS ERUDITISSIMUS STYLUS! GRATULOR DOMINO PRO-CANCELLARIO DE TANTA FELICITATE! DEUS DET TAM EGREGIUM JUVENEM PERENNARE! Ut vero tantae laetitiae sensu fruerer mox iterum, responsorias exaravi statim; et hîc mitto, eâ, quâ par est, observantiâ rogans, ut tuis quas scripturus es, includere velis. Nisi graviora studia impediturum me putas, quae ille urget ardentissimo animo, et, ut videtur, cum valetudinis detrimento. Scripsi ea de re ad ipsum, et ut caute ageret, pro amicitiae jure monui. De N. facile Tibi assentitur Hofmannus, et si petitionem nostram abrupte refutaverit, contentum se fore dicit centum florenis ac certo exemplarium numero. Consulit me superioris Decembris die, nescio quo, de loco quodam Julii obsequentis cap. 101. Dn. D. K. cujus manum una mitto, et Laurentianam flammam tanquam verum prodigium narrat, de quo nihil quicquam prius audiveram. Respondeo statim, expectante responsum meum ancillâ, legendum esse (nam corruptissimus erat ipsius liber) Q. SERVILIO CAEPIONE CATILIO SERRANO COSS. hinc patescere annum ab V. C. 647. secundum calculum scriptoris Tabularum Capitolinarum, vel 648. Secundum Varronianum ante Chr. natum 103. Secutam autem esse illam flammam, quae in aede Larum a fastigio ad summum columen penetrârit innoxia, discordiam Senatus et equitum, quod
per Caepionem Coss. communicatis cum Senatu judiciis id aegre ferrent Equites: Accessisse postea cladem Cimbricam, et ipsius Caepionis damnationem. Cujus dignitatem cum omni vi assererent Optimates, tanquaem Pontificis maximi, Consularis Triumphalis ac Patroni sui, repugnarent vero tribuni plebis et inter eos violentissimi L. Cassius Longinus et C. Norbanus, tantum extitisse motum in Republica, ut princeps et Senatus et Civitatis M. Aemilius Scaurus lapide percuteretur, L. Cotta et L. Didius, quum intercedere vellent, vi pellerentur ex templo. Nec fere unquam postea quietem fuisse in Republica. De Noribergensi quadam flamma adjicio, ME IGNORARE, QUID INDE COLLIGI DEBEAT. OPTARE, UT QUIETI SINT THEOLOGI; NEC TURBAE FIANT IN CAUSA RELIGIONIS. DEUM sanctissimum testor, nihil aliud me scripsisse. Nam recordor omnium. Aliquot diebus post d. 28. Decembris scriptae sunt ad nos literae de mendacio hujus ipsius famae ac nimia credulitate vulgi. Quamobrem et ego, ut errorem delusarum mentium aspernatus sum, et in crebris discursibus dubiae mercipretium omne detraxi. Quid fit? Post aliquot septimanas venit ad me Noribergensis et, quod judicium tulisti de flamma Laurentiana? inquit. Narratum id coram multis in coemiterio. Adhaec ego exiliens, et quum recordarer scripti mei, prorsus exaestuans, siccine, inquam, quae ad amicum scribo, in tonstrina dico? Ac statim ad animum revocans, quanti meâ interesset, ne ficta pro veris nomine meo vulgarentur, quamque id genus interpretationes e Republica non essent, captatâ occasione, dum in Collegio Epistolico narratoria mihi concipienda est, frequenti auditorio, (quod enim praefiscini dixerim, quadraginta quinque apud me nomina sua professi sunt) totam illam fabulam his verbis perstringo: Jubes, ut quae videamus-audiamus, frequentioribus meis significem. Facerem lubens, quod in omnibus gratificari Tibi studeo; sed publicorum exiguam vel plane nullam notitiam habeo. Nova quidem multa venalia sunt asse facillimo; et tanquam in foro scrutorum pleno mercem nigram et albam, lotam et illotam, tritam et rudem reperire licet. Sed quum emptam rursus vendendo non semel offensam retulerim, imposterum fere omni curiositate mihi interdixi. Convenit me nuper unus ex iis, qui se solos putant Verum in sinu portare, et, Audistin', inquit, mirabile, invisum, inauditum, ex quo Noriberga Laurentium adorare desiit? Nondum. Mensis erat December, dies vicesimus ejusdem, hora sexta jam abibat in septimam, momentum (a) scit nemo, praeter aedituam, quum e fenestrae aedis Laurentianae erumpit clara flamma. Viderunt plures; sed desino. Nam scio, tardam esse fidem tuam, et jam cogitare illud Taciti. 1. Hist. 34. §. 3. IN OMNIBUS MAGNIS MEND ACIIS INTERFUISSE SE QUOSDAM ET VIDISSE AFFIRMARE.
Jussi confidenter pergere; obsequitur, et, Eadem illa aeditua, inquit, dum campanam vefpertinam concussura fores aedis reserat, tum exorto inter penetralia gravi tumuliu, tum stupendo Genii adspectu ad deliquium usque percellitur. Quod si triduo elapso demum cuncta aperiat, et quidem paucis, ad quos pertineat tam horribile secretum, pro imperio ejusdem. Genii sese ait facere. Tum ulterioris narrationis impatiens: Nihil, inquam, sapiunt cives vestri, nisi supra feminam sapiunt. Id enim homuncularum genus tam facile prodigia videt, quam Poetae coeuntes deos. Cumprimis morbus epidemius hic est, et omnibus aedituis a templis conditis familiaris ut mir as species videre se putent. Adhaec ille commotior, suspicabar hoc scilicet, inquit, me nullam apud Te fidem inventurum. Ideo adfirmo Tibi conceptis verbis, me de nullo periculo Te moniturum, etiamsi ad portam siet. Et cum dicto abiit tam confusus, ut valedicentium verborum, oblivisceretur. Haec narrare Tibi volui; et potes, si placet, capillum promittere. De me hoc velim, scias, ut vera prodigia, quâ decet pietate, prosequor, ita credulorum turbae immisceri nolo; et si omnino di vinandum jam mihi sit, Etruscorum disciplinam secutus ex intestinis auspicium capiam. ALIA, inquam, MANE VIDENTUR ET JEJUNO STOMACHO; ALIA VESPERI. Vale.
(a) Sic loquebantur veteres, quum jocarentur. Seneca in Apocolocynthosi: Mensis erat October, dies tertius eidus Octobris: Horam non possum Tibi certam dicere. Et mox: Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant. Horam ejus nemo novit. Et inscr. jocularis 4. pag. 3. apud Gruterum in Spuriis: VIX. ANN. XXXX. M. II. D. IX. HORAS SCIT NEMO.
Haec omnia meis ad calamum, quibus stomachum movi non paucis: Nihil interest. Habes de fabula historiam, unde colliges, quid animi mihi fuerit, quum tua illa legerem, et quam nobis juvenibus inter maxima discendum sit, CAUTE MERCARI. Vale. Saluto honoratissimam conjugem tuam cum filia et Exc. Dn. Dilherrum. Scr. Altorphii d. VI. Febr. A. S. 1643.
VIr Magnifice, Patrone Maxime. Verba me deficiunt, quibus exponam dolorem meum, in quem adversae valetudinis tuae nuntius me conjecit. Et quanquam tempus jam intercessit, naturale omnium dolorum remedium; quamquam etiam laetioris nuntii flabro amici ad nos derivârunt; tamen multum adhuc aegritudinis animo haeret et incubat:
Nimirum omnia praevideo, quae fatum tuum (quod abominor) secutura sunt, progressum calidissimorum consiliorum,
VIr Magnifice, Nobilissime, Amplissime, Patrone maxime. Redux Noribergâ V. R. Dn. D. KONIG, et salutem abs Te mihi nunciavit, et querelam de cessatione mea in officio scribendi. Utramque ut honore debito prosecutum me scires, statim manu admovi calamo et securus omnis illius interpretationis, cujus metus hucusque me revocarat, has ad Te exarare coepi. Quanquam ne quid dissimulem, absque hoc fuisset secundario, jam ad scribendum tam praegnantes causae stimulare me caeperant, ut pudori meo porro indulgere sine pudore non possem. Primum enim quum omnes Christianos deceat Priusquam unum est injunctum telum, tum instat alterum, ex iterato luctu tuo mihi dicendum est, dum binas neptes, magna civilium curarum, quibus non occupatus, sed mersus es, levamina, similis fati necessitas intra breve temporis spatium extinguit? O acerbam, ô flebilem rerum humanarum conditionem, naufragium facere, antequam portu exeas; morti jam vitam debere, quum Naturae nondum debeas lucem! nec dubito, quin hae et aliae cogitationes in animum tuum alte descenderint.
ut de libris emundis non privatim, neque in Collegio hujus vel illius Facultatis, sed publice atque in pleno Senatu Academico deliberetur: Et ubi primum Theologi facultatem emundorum librorum a Rectore et Senatu impetraverint, ut ii non suos nebis obtrudant, sed novos coemant, vel saltem alienae Bibliothecae libros; emptisque iis, rationem rursus Senatui reddant. Idem ut in reliquis servetur Facultatibus. His conditionibus tam egregium Viri Nobilissimi beneficium contra omnes illas corruptelas puto munitum esse, quibus Vogelianum hactenus obnoxium fuit. Ut ingenue fatear, plerunque PHILOSOPHI CATHEDRARII sumus: Fortius loquimur, quam vivimus: Contra affectus vehementi Spiritu, multo corporis motu disputamus; domi avaritiae succumbimus. Habeo plura: Sed jam plus satis tempora tua moratus sum. Ita soleo. Cum excitor, supero illum ipsum tinnientem mulierum sexum, quarum
ut censet Juvenalis. Vale, Vir Nobilissime, ac, nisi grave est, Nobilissimae Uxori tuae et genero Dn. Doppelmajero cum salute nuncia condolentiam illam meam, quam testatus sum supra. Scr. Altorphii a. d. XVI. Cal. Majas A. S. 1643.
VIr Magnifice, Nobilissime et Amplissime, Domine et Patrone magne. Fiducia benevolentiae tuae tam confidentem me fecit, ut de fasciculo literarum ac filium tuum curando proximo festo Petro-Paulino coram Te compellarem, et rogarem. Ac quoniam petitionem istam ita successisse mihi video, ut promissâ singulari gratiâ uti possim, mitto nunc illum ipsum, quem dixi, fasciculum cum comistro. Valde interesse meâ puto, ne pereat. Est enim amor erga me filii tui plane singularis et injuvandis studiis meis cum nullius alterius fide comparandus, alicubi etiam nimius. Quod si adhuc plures illi similes fortunae beneficio contigissent; nae infelicitatis meae fac ile obliviscerer, quae peregrinandi facultatem et occasionem coram venerandi magnos Viros jam mihi ademit omnem. Vivat ille tuus, ille princeps juventutis non tam eruditae quam humanae ac bonae! A junt hîc Flissingam Selandiae jam venisse, ut inde naviget in Galliam. Id si verum est, CHRISTUM JESUM,
e miraculis illius datum novimus, supplex veneror,
Corrigenda vero erit inscriptio literarum mearum; et pro Lugduno Batavorum nominanda Lutetia. Vale, Vir Magnifice, cum Nobilissima Domina tua, cui pro missa confectione betonicae, quas possum, gratias ago. Ita tota RICHTERIANA domus me nexum habet, et Tecum, qui auctor es salutis et promotionis meae, certare videntur, Uxor ac liberi. Valete omnes iterum. Saluto Excellentiss. Dn. DILHERRUM quam observanter. Dabam Altorphii d. XVI. Julii A. S. M DCC XLIII.
MI Clarissime Ruperte, Amice inter paucissimos. Insignem vero injuriam, quâ literis tuis alias longe gratissimis afficere me visum Tibi est, dum fasciculo ad filium
MIsit ad me heri Cl. D. Hornii, Medici praestantissimi mihique amicissimi, p. m. vidua, Camerarii olim nostri neptis, et Scaligeri Eusebium, quem, me intercedente, defunctus Tibi nuper commodavit, repetiit. Dixi fore, ut propediem restituatur, ni animus ipsi sit, librum vendere, et pretium aequum accipere. Illa paulo post denuo ad me misit, et venditioni annuit, pretiumque X. florenorum postulavit. Quid Tibi videatur, velim, proxime significes. Si liber placet, VIII. floreni Tibi sufficient, Residuum ipse curabo. Vale, Amicorum dilectissime, et festinanti animo ignosce. Praeter alia enim negotia consueta Ordinum quoque Franconicorum Conventus, quem denuo heic habemus, et cujus causâ ad curiam mihi nunc properandum, operam nostram requirit. S. apud Vos relegatum carcere heic detineri jam, credo, inaudivisti. Stat sententia, disciplinam Academicam serio vindicare, et Academiam vel bene moratam habere vel nullam. Vale iterum Noribergae ad d. VI. Sept. A. C. 1643.
VIr Magnifice, Nobilissime et Amplissime, Patrone maxime. Jam animus erat, Eusebium Noribergam remittere, quem tamdiu totque votis expetitum inaestimabili beneficio tuo tandem adeptus sum. Excerpsi Animadversiones pene totas, quod spem comparandi hujus libri plane abjecissem. Sed exiliens nunc cognosco ex tuis, vaenalem esse: Nec quicquam temporis describendis tot ac tam prolixis observationibus perdidisse me credo. Sic enim omnia diligentius expensa et memoriae mandata sunt. Caetera, quae, ob brevitatem temporis, jam non potui, tamen aliquando necessaria sunt. Igitur omnino sedet meum facere; et mitto hîc florenos octo, aequum, ut reor, pretium. Non sum equidem immemor eorum, quae ad me scripsit filius tuus, (cui sive iter Gallicum ingresso, sive Parisiis jam degenti
sed profecto immanes sunt hac in re Batavi, eoque magis, quo turpioribus mendis ab improbis operis divinum opus contaminatum est. Scaliger et emendatius et auctius daturus erat, quod in hac editione semetipsum quaereret, nec reperiret, sicut ex epistolis ejus cognovimus. Multa omissa; multa transposita; et, quod gravissimum, numeri corruptissimi. Unde dum lego, dum excerpo, iis tricis involutus sum, quibus ne nunc quidem extricor. Quas vero Tibi gratias agam, optime-maxime Patrone? qui desideriis meis tam prolixe indulges, etiamsi vehentissima et prope nimia sint? Ut ingenue fatear, illa ipsa beneficiorum
VIr et Patrone maxime, Aeternum illud beneficium tuum est, quo Eusebium Scaligeri, divinum opus, nunc habeo, tot votis desideratum, tot literis quaesitum. Pro quo, ut et aliis innumeris, quae jam a decennio prodigo in me sinu effudisti, licet nihil habeam, quod reponam, nisi ut DEUM Opt. Max. ardentissimis precibus venerer, orem atque obsecrem servet Reipublicae servet Universitati Te utor occasione, ac Te, Vir Nobilissime, etiam atque etiam vehementer rogo, ut hoc desiderium meum, quo majus esse nullum potest, silio tuo proximis, quas ad illum daturus es, literis benevole commendare velis. Sumptus qui faciendi sunt, ut per hominem Graecarum literarum non admodum ignarum describantur, refundam et gratissimo animo et citissime, etiamsi majores sint. Tuis vero tam ingentibus meritis celebrandis, quamvis impar sim futurus, dum spiritus hos reget artus; tamen quantum in me erit, efficiam, ut meae in his terris gratitudinis extet monumentum, Tibi tuisque gratum, bonis ac literarum favitoribus acceptum. Florum nunc iterum interpretor privatim, ut manibus Studiosorum excutiam infelicem illum primi anni conatum, eoque invisiorem, quo plures adversarios mihi peperit. Quo absoluto, si DEUS mihi vitam concesserit, idem faciam in Sallustio. Exercitiorum Oratoriorum argumenta petita nunc sunt e nummis Octavii Stradae, ur sic Antiquitatis, Eloquentiae et Politices studia conjungantur, ac tandem etiam Commentarii prodeant in illum auctorem. Statum Universitatis quod attinet, eum ignorare non potes. Pfeiferus, quum superiori septimanâ ingentes turbas fecisset, et vitae periculum postponendum censuisset poenae carceris inferioris, tandem se permisit supremo Nobilissimi Ordinis decreto. A. delictum vita honestissime acta et industria singularis a V. Cl. Dn. D. L. in Senatu commendata prorsus velare potuisset, et judices ad animum revocare illud Asinii Pollionis: Qua major pars vitae atque ingenii stetit, ea judicandum de homine est. Et si recte percepi, legibus contra monomachiam latis hoc additum, ut circumstantiarum ratio haberetur. Hîc autem me commovisset ista, quod Dresdensis quidam, A. vicinus, hominem simplicem et futuri parum providum metu infamiae impulit, ut P. ad duellum provocaret. Nimirum sceleratissimi quidam turbones superioribus annis licentiam sibi sumsere infamandi publice, quos ad duella decertanda viderent parum pronos. Qui homines quum, ut pestilentia sidera, etiamnum afflaturi videantur adolescentes simplices, ac suapte naturâ bonos, nihil contra provocantes et provocatos vel severissimas leges proficere puto, nisi peculiari Superiorum mandato nebulonibus illis, nimium sibi tribuentibus, obviam eatur. Hic enim totius mali fons est, quod pauci vel animadvertunt, vel animadvertere volunt. Quicquid tamen sit, A. utiliter puniri visus est et mihi licet adfini acrimonia severi juris prae lenitate placuit, quod haec nocitura videretur reliquis legibus, imo Noribergensibus, qui studiis hîc operam navant omnibus, imo Professoribus, quos ne favore Noribergensium cortuptos dicerent peregrini, metuendum erat. Dum haec scribo, veniunt ab Ag. literae, quibus me multis precibus rogat, ut sese commendem
Magnifico Dn. Pro - Cancellario, qui restitutionem ipsius maturare possit. Quid faciam? Video deliquium magis virtutis fuisse quam ex vitio crimen, et occurrit fervor ille studiorum, quo maxime flagrans redire desiderat ad Praeceptores suos, et commissi poenitentia, quam nemo studiosorum egit, ut opinor, sincerius. Quae quum ita sint, supplex Tibi fio, Vir Magnifice, ac, quâ par est observantiâ rogo, sic apud NOBILISS. et AMPLISS. DNN. SCHOLARCHAS juvenem istum in gratiam reponas, ut voti sui quamprimum compos fiat. Deliquit;
LEntum nomen me nôsti in officio literarum tum ob laborum, qui etiam Milonem delassare possint, multitudinem juxta atque gravitatem, tum ob invaletudinem frequentiorem, quae me nunc aliquot septimanas vel lecto affixit, vel nauseam ad omnes fere scriptiones peperit. Interim tamen nihil suavius, nihil gratius literis tuis mellitissimis mihi scito, quarum numerum ne cum meis exaequare velis, jam ante quoque, ni fallor, petii. Simul vero, ut ut verbis respondere ad tuas XXIII. Septembr. mihi redditas, ex caussis dictis hactenus distuli, re ipsâ tamen nihilominus perficere, quod me rogâsti, curae mihi fuit: Dum et Ag. Vestrum in integrum restituere laboravi, et quae per filium meum ab Hugone Grotio impetrare desideras, excerpta, inquam, manuscripta ex Johanne Antiocheno, Nicolao Damasceno, Dione, Diodoro Siculo, Polybio, quamprimum illum Lutetiam venisse rescivi, ut voti tui compotem Te facere velit, ad eum scripsi: Id quod ante dies XIV. demum factum; statim nimirum post (citius enim ne licebat quidem) quam ille literas Lutetiâ ad me dedit, et ut iter suum per Hollandiam, Brabantiam et Flandriam, in Britanniam, et inde per Piccardiam et Normandiam, in meditullium Galliae, terrâ marique tempore hoc, periculis pleno, singulari Dei O. M. clementiâ et favore, perfecerit, significavit: Pro quo beneficio divino, quin una nobiscum Numinis benignitati gratias acturus sis, amor tuus in nos dubitare non sinit. Responsum vero dum ab ipso nunc expecto, ecce has inclusas ad Te accipio, in quibus, quid memoratu dignum narret,
P. S. Vanitatem istam, quam effigiem dicere volunt, uxoris persuasione factam Tu ab uxore liber libere aestima, et animum Tui amantissimum boni consule.
MInime cogitabam expectare, donec mihi literas tuas imputare dignareris, non quod meas unquam tam literatas, tam excultas putem, ut conspectum tuum subire debeant; sed quod inter officia clientum ponam literarum ad Patronos frequentiam. Ut igitur nunquam animus, ita semper argumentum scribendi hucusque defuit, donec par istud longe suavissimarum literarum acciperem, quibus Tu, Vir maxime, ac filius tuus eruditae juventutis nae primum sidus, prothymiae vestrae obligare me pergitis. Utinam sic verbis explicare possem, ut me beatum sentio tam multis unius domus et meritis et amoribus hoc in primis tempore, quo ubique friget etiam consanguineorum fides! Sed quum id praestare non possim praecipuo beneficiorum in me coelitus demissorum, (et sane dubito, an ulla Suada possit) saltem intra me tacitus miror venerorque, et ad solita vota confugio, ut omnia, quae vestris alis vestrisque auspiciis peto, in DEI Opt. Max. gloriam et utilitatem literarum cedant. Mitto autem hîc ipsas literas, quas desiderare Te video, nec sane molestum fuisset, si reserâsses ante me, quod ipse ad plures jactare soleam tam insignem amicitiam, cui, praeter maximi Parentis benevolentiam, nihil antepono. Unicum mecum ridebis, scio, quod post eruditissimum Gronovium in locis Livii Rupertum audire velit, et experiri eum, non quid possit, sed quantum non possit. Vix erit, ut impune mihi ferat has facetias. Nuncius tam longi, tam periculosi itineris lapidem me fecisset ob intuta viarum, quas insidebat Anglicanus miles, ut in civili bello disciplinae legibus solutus; nisi eventum mihi narrâsset, cujus felicitas non minus atque animi generositas omnem audaciae culpam abolere potest. Interim DEO gratias debemus singulares, qui
Rem indubiam esse ait, ac statim confirmaturus id, quod semel dixerat, allatâ e musejo filii tui Disputationem pro Patavio Antenoris monstrat Lugdunum Batavorum. Quo facilius a nimio risu me continerem, illud erat, quod hoc ab eo scirem admissum, qui nobis convivis ipse quondam narrârat, quum se puero Noribergae perageretur comaedia Frischliniana Priscianus Vapulans, a Praeceptoribus sese productum in scenam praecipuas in ea partes sustinuisse. Unde vetus illud cogitabam, servavit odorem testa diu. Sed suam ecce facit quidam controversiam de calcato collo Imperat. Friderici Barbarossae ab Alexandro III. Pont. Rom. nec aliter observationibus Fortunati Olmi superbit, quam qui olim fcrebant Junonis sacra. Miratur enim inveniri potuisse, qui tam praefracte tantâque verborum petulantiâ id negarent. Valde velim scire, in quos inveheretur iste Manlius, intolerabilis futurus, si Olmus esset. Ego novi N. longe doctiores ac meliores, in primis, Berneccerum cum Remo, quorum alter Disputatione, alter Oratione publice habitâ negativam propugnavit, rationibus sane non contemnendis. Horum sententiam secutus sum olim in lectionibus publicis, et quum animadverterem Eliam Ehingerum in Remum ivisse, quod argumentatus esset a silentio vetustiorum scriptorum firmare conatus sum hoc argumentandi genus, nec temerarie,
superesse scriptores illorum temporum, de quibus disceptatur, qui res perfecte tradiderint. Nec illud ignotum erat, de eadem historia Barbarossae per tertium et quartum decimum seculum, quae prae ceteris tempora portenti loquiorum, an ignorantiae, appellet? Viri eruditissimi jure dubitant, ad nos multa alia defluxisse velut turbido alveo. Venetis annulum aureum ab Alexandro III. pro desponsatione maris datum magno consensu hodie tradunt, et his se jungit Piccartus noster dec. 16. Observ. Historico-pol. c. 5. motus auctoritate P. Justiniani. Sed Joseph. Laurentius 1. Polymath. 2. ex archivis Venetorum demonstrat, multo ante, quam in urbem Venetam se reciperet Rom. Pontifex Alexander, desponsationem illam celebratam. Multitudinem scriptorum recentiorum et ipsum Joannem Stellam, Sacerdotem Venetum, quem P. vester tantopere crepat, non ignorabam, sed hunc et alios lubens porrexeram stipem tam anxie colligentibus, et ex omni lacu trahentibus piscem. Nimirum, verbis Prudentii leviter immutatis.
sive, ut Seneca loquitur 1. de Vita beata c. 1. Multi pecorum ritu sequuntur antecedentium gregem, pergentes, non qua eundum est, sed qua itur. Tandem suspicabar, pictorem, qui Ahenobarbi historiam in publico Senarum atrio ante hos ducentos quinquaginta annos exhibuerat, primum inspectam Matthaeo Dandulo et Aloysio Mocenico Legatis Venetis, simplices ita infatuâsse, ut ingenii lusum lusum tandem in veram historiam converterent: Et sicut hodieque victorum imaginibus dicta et sententiae circumscribi solent, ita pictorem addidisse: SUPER ASPIDEM ET BASILISCUM AMBULAVIT ET CONCULCAVIT LEONEM ET DRACONEM, quae eadem sculptor quidam
utrumque cepit (Absimarum et Leontium) et eorum corda calcavit, populo acclamante, super aspidem et basiliscum ambulabis, et sic decollati sunt. Haec Sigfridus, quae adco similia nostris, ut haec ad illa omnino picta et conficta videantur. Darem similia multa, sed moror tua tempora, Vir Nobilissime. Hoc unum nunc etiam atque etiam quam vehementer rogo, adjicias ceteris beneficiis tuis, et si habere potes titulum libri, qui N. tam superbum fecit, ut, quam in aliis modestiam desiderat, ipse non praestet, describi mihi cures, ut Olmum istum parare mihi queam. Ero enim in hanc ipsam controversiam intentus, et si vincit Olmus, cedam Veritati: Si imponit, et falso jactat antiqua monumenta (ut Itali plerunque solent, qui credunt, Transalpinos nasum non habere) depectam eum, sicut meretur, et a petulantiae crimine liberabo beatissimas manes, uti par est. Quanquam, vincente Olmo, petulantiae crimen impingi potest nemini, nisi qui post Olmum scripsere publicatis jam monumentis et archivis, nec Veritati tamen victas dederunt manus. Atque hos N. nominare cogetur, et nisi nominaverit, seu superior, seu inferior erit Olmus, ipse infamiam incurret hominis absit a me, ut veritatem per mendacium velim ire confirmatum. B. V. Patrone maxime, cum Tuis, quos omnes quam observanter saluto, ut et Excell. Dn. Dilherrum, cui librum suum remittam proxime. Nune enim haud potui, quiasine literis nolui, quas scribere temporis angustiae prohibent, et programma Universitatis nomine concipiendum, quo proscribuntur Krebsius, Dettenius, et Beinius, triga famigeratissima. Valete iterum. Scr. Altorphii a. d. III. Eid. Dec. A. S. 1643.
REmitto epistolam filii mei, quae tum ob alia, tum ob amorem atque cultum in Te sui singularem, quem perpetim Tibi debet, magnopere me delectavit: De cujus constantia et perennitate in filio ut nullus dubito: Ita et in hoc cum
Vivitur ingenio. Sed haec hactenus. Tu amicorum carissime Vale et salve, et me, quod facis, filiumque ama. Salvere Te jubet Dilherrus noster. Dab. Noribergae ad d. XVI. Decembr. A. C. M DCC XLIII.
P. S. Lepidum illum Geographum, qui Lugdunum Batavor. pro Patavio habet, et Hollandiam novâ metamorphosi in Italiam transfert, risimus pectore dulci.
EFilii tui literis cognovisti, quantum in auctoritate tuâ ponat Cl. Gronevius, ut per eam ab Amplissimo et Consultissimo Viro Dn. D. Hulsio, Collega tuo MS. Livium, editionibus omnibus, ut ajunt, auctiorem, impetrare possit. Interest Reip. literariae atque ipsius possessoris gloriae, ne supprimantur, quae ne quaestum quidem carcerarium faciunt. Quod si loco nolit moveri, saltem Noribergae nonnemini concesserit cum editione aliqua collaturo, et praestabitur ipsi sancte, quamcunque exegerit, fides. Scripsi literas ad Gronovium,
ILluxisse mihi diem, quo cognoscerem filii tui optimi doctissimique felicem reditum, est; quod in maxima felicitatis meae parte colloco. Nec enim tantum aestimo, (quod tamen inaestimabile est) recepisse me vere Pyladeum pectus, heredem paternae erga me benevolentiae; quam Te, Virorum maxime, unicum filium, ipsam virtutum TUARUM imaginem: Cui quicquid inaedificare voles patriae bonisque omnibus salutare, libenter et bene feret. Quod quum ad recuperandas vires corporis, si quid aliud, magnum momentum adferre TIBI possit; hoc ipsum est, quod ad salutem meam pertinere videtur. Totum enim decennium istud docere me potuit, accedere fortunae meae, quicquid accedit valetudini TUAE, dum eapraestitisti, quibus homo homini majora non potest, et quidem solus. Namaliorum Patronorum in tantis inimicitiis et calumniis, quibus subinde circumventus sum, et ignorantia recti quanta inopia est? Sed licetpraesenti (quod maxime voluissem) non licuerit cognoscere TUAM, Nobilissimaeque Conjugis TUAE ad primum nuncium laetitiam, videre concursum, amplexus,
VIr Magnifice, Nobilissime et Amplissime, Patrone observandissime. Diuturnum silentium meum, quod Magnificentiae tuae negotiis gravioribus deberi semper existimavi, rumpere me jussit aliena causa dicam an mea, an Professorum omnium?
Et quamvis scirem Magnificentiam tuam omnia familiam suam antiquissimam nobilissimamque contumeliose ab illo habitam, qui ipsus superbissimus esset et fortunâ suâ nunquam contentus affectaret altiora; et quae fuêrunt alia studioso et hac aetate prorsus indigna. Igitur quum F. reconveniret, ob brevitatem temporis dilata res in proximum Mercurii, quo quum convenissemus, sententiam dicturi de utroque, ille libellum tradit, (Ephoro dictante, uti suspicantur, scriptum) quo non tam Magnificum suggillare audet, quod F. in scheda quadam Collegam suum honorandum appellâsset, quam nos omnes ut suspectos Judices rejicit. Habes, Vir Magnifice, rerum illarum narrationem verissimam: Unde facile constare potest, quousque tandem evasura sit quorundam licentia, si fortuna spiraverit. Imo, quia spiravit hactenus, ista quidemnunc audienda et videnda sunt. Ubique cachinns et triumphus de victa honestate
et impeditis per varias artes melioribus.
QUod candidi solent, ut curas, cogitationes et officia permisceant, id a nobis quoque pridem factitatum nôsti. Me ipsum quod attinet, cum Te, hoc est, illum ipsum, qui toto pectore me jam dudum admisisset, adesse cernerem, non existimavi, coram tam aperto tamque amico homine ullum verbum retrahendum. Omneigitur consilium meum detexi, labores in Nobilitate Romana, (si ita per modestiam dicere licet) asserenda ostendi, subsidii denique librorum ac monumentorum inopiam explicavi. Ut rem totam ab initio revolvam, erant in animo tot exempla vigiliaeque, quibus Romanam antiquitatem nitori suo restituere conati sunt non viri modo, sed juvenes, imo aetate quoque me ipso inferiores. Quamobrem non arbitrabar, me cujusquam boni reprehensionem incursurum, si adolescentiae meae, ne desideret, prospicerem. Quid multis? jam ante triennium, et quod excurrit, Gentes ac Familias qua patricias, qua plebejas colligere coepi. Omnibus enim temporibus istam historiae partem non apud privatos modo, sed multo etiam apud Principes et Magistratus civiles summo in honore habitam, passim observaveram. Apud Romanos primus M. Terentius Varro de Familiis Trojanis opus conscripsit: In quo septingentorum illustrium nomina et imagines inseruit. Citatur saepe a Servio: Laudatur vero quam maxime a Plinio, l. 35. c. 2. ibi: Inventione muneris etiam diis invidiosus factus est, quando
immortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique et claudt possent. Sed et T. Pomponius Atticus, ut est apud Cornelium Nepotem in ejus vita, quod difficillimum fuit, sic familiarum originem subtexuit, ut ex eo clarorum virorum propagines potuerint cognosci. Fecit hoc idem seperatim in aliis libris, ut M. Brutirogatu Juniam familiam a stirpe ad suam aetatem enumeraverit, notans quia quoque ortus, quos honores, quibusque temporibus cepisset. Quibus quidem libris, (inquit ibidem Nepos) nihil potest dulcius esse iis, qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum virorum. Juventus est postea Caj. Julius Hyginus, Augusti Caesaris libertus, qui Varronis et Attici vestigiis insisteret. Videndus ipse in Astronomicorum opere. Item M. Valerius Messalla, Oretor et Historicus clarissimae familiae et dignitatis; qui jam senex de Familiis volumina aliquot condidit, teste eodem Plinio, loco citato. De Suetonio denique, Schvvarzenavius, Lansio in marg. Orat. pro Germania citatus, et ELIAS REUSNERUS. Ille pro conamine suo non exiguam laudem, et quidem, si judicare mihilicet, jure tulit, sed is consulares tantum expressit, et ut apud Te, Riehtere amicissime, loquar, multa sine auctoritate, multa quoque contra historias et temporis scripsit rationem. Quae tamen non dico, ut tam illustri Viro juveniliter insultem. Absit. absit tam crassa, tamque improba a meimprudentia! Manebit illum et propter hanc ipsam diligentiam et propter eximia in Ecclesiam merita
dum sidera ordinato et certo cursu incedent. Hic est ille STREINNIUS, qui D. Maximiliano II. et D. Rudolpho II. postea a consiliis fuit. Alter vero, REUSNERUM dico, ne latum quidem unguem a STREINNIO discedit, adeo, ut totum illum exscripsisse videatur. De suo certe aut parum aut nihil addit. Jam vero omnium hoc in argumento laudem superârunt duo egregii Viri, quorum alter ANT. AUGUSTINUS, Episcopus Ilerdensis, Pauli Manutii judicio. Comm. in l. 5. Cic. epist: 19. longe doctissimus; alter FULVIUS URSINUS, depraedicante eum Schegkio, Not in Vell. Patercul. l. 2. c. 85. de antiquitate summe meritus, Romanas Familias in Urbis suae ruderibus quasi sepultas, superioribus temporibus iterum excitârunt, et quasi ab inferis vindicârunt. Sed AUGUSTINUS quidem per paucas admodum easque consulares exhibuit: URSINUS eo libro, quo veterum Romanorum numismata declaravit, quamplurimas nobis recensuit. Id opus antiquitatis studiosis sane quam utile, cum Romae tantum, ut arbitror, cusum sit, inventu difficile est, nec unquam mihi visum. Quamobrem e lucubrationibus istis saltem excerpta, A. 1592. Lugduniedita, adhibui. Sed, ut inde didiceram, auctori FULVIO non alius fuit animus, quam origines breviter indicare, easque tantum personas, quarum in numis suis mentio, producere: Adeoque nullam, ut alii, Familiarum seriem subtexit, sed paucos admodum in una quaque gente enumerat, ut hinc maximam partem posteritati eruendam reliquerit. Interim dum librum ipsum tamque praeclara monumenta videre non licet, nostra opera graviter impeditur. Denique et GLANDORPIUS quaedam ausus, sed in Julia, et Antonia gentibus, quod e Georgii Draudii Catalogo Universali constat, acquievit. Has ob causas si post modo laudatos Viros horas aliquot subcisivas Nobilitati Romanae impendam, minime actum agere me putabo. Fuere tamen, quae, ne tam periculoso vado cymbam meam committerem, nuper fere persuasissent. Calumnia, inquam, Difficultas argumenti et. subsidiorum Penuria. Et Calumniam quidem nôsti, quam frequentem habeam, quamque juvenilia ista insectari soleat: Sed facile me hîc consolor, non posse ullam auctoritatem habere sententiam, ubi, qui damnandus sit, damnet. Qui enim isti? homines ad hoc unum nati, ut linguam viperinam exerant, et more canum quorundam pro consuetudine sua latrent, imo quamcunque aream invenerint, ibi pedem tollant, ac oletum faciant. Hos igitur jam non amplius moror. Difficultatem vero quod attinet, facile video, proletariam hîc exulare debere operam. Muretus id requirit lib. 3. Var. lect. c. 8. ibi: Fieripotest, ut fallar: Nunquam enim harum rerum valde diligens indagatorfui: Non equidem, quo eas contemnam ac despiciam; sed quod diffidam, parem me esse perferende labori, quem video capiendum esse iis, qui SUBTILITER
talia perscrutari volunt etc. Ea propter ego adolescens, et qui, ut cum non nemine loquar, ante hos XXIV. annos natum menescio, saepe mecum dubitavi, an non medio in cursu succumbendum mihi sit. Verum enim vero edoctus a Marone, laborem improbum omnia vincere, iterum me erexi, ignarus insuper, quid pro me Diogenes Epist. ad Apollexidem dixerit: Non decet rem quodammodo utilem propter aetatemrejicere. Ut enim alia heic non attendam, utilitas certe varia et maxima est. Critici, et qui in auctoribus explicandis nominum rationem habere debent, hujusmodi scriptis docentur, ne ex Familiarum ignorantia temere, quidpiam mutent, sive personas cum personis confundant. Alii, ut stemmatum istorum intuitu ad virtutis studium excitentur. Saepe audivi, inquit Sallustius in bello Jugurthino. Q. Maxumum P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros Viros salitos ita dicere: Cum majorum imagines intuerentur, vehementer sibi animum ad virtutem accendi: Scilicet non ceram illam neque figuram tantam in se vim habere: Sed memoriâ rerum gestarum eam flammam egregiis Viris in pectore, crescere neque prius sedari, quam virtus corum famam atque gloriam adaequaverit. Hinc non immerito Senecae epist. 64. imagines istae, seu, ut lib. 3. de Benef. c. 28. loquitur, nomina Familiae longo ordine ac multis stemmatum illigata flexuris, animi incitamenta vocantur. Quid? quod hinc fortunae lascivientis mores penitus cognoveris, quum modo florentium, modo afflictarum gentium sese offerant exempla. Metellos intuere, quorum intra XII. annos aut consules fuere, aut censores, aut triumphârunt amplius duodecim, ut scribit Vellejus, cujus numerum, contra Lipsium, hîc retinemus. At mox Caesareum atrium ingredere; nulla non ibi imago aliquo suorum incommodo insignis est: Nemo non ex istis in ornamentum saeculorum refulgentibus Viris aut desiderio suorum tortus est, aut a suis cum maximo animi cruciatu desideratus: Ut scribit idem Seneca Consol. ad Polyb. c. 33. Denique quum ad universae Nobilitatis Romanae occasum deveneris, videbis cam tyrannicis temporibus possessoribus suis fuisse rem exitiosissimam. Illos enim ingentium Virorum nepotes, illos libertatis posteros, ut e Plinii Panegyrico loquar, nihil aliud perdidit, quam malis Principibus semper formidolosa Nobilitas. Nec immerito Tacitus lib. 6. Annal. tanquam rarum notat quôd L. Piso Pontifex in tanta claritudine fato obierit. Jam quid a me praestitum sit, ad petitionem tuam Tibi habe. Conscripsi ultra ducentas quinquaginta Familias, Consulares, Praetorias, Quaestorias, Tribunitias, veterique Pomponii Attici methodo, de qua supra, quantum fieri potuit, institi: Loca complura earum auxilio emendavi: Historiae Romanae Scriptores, qua Graecos, qua Latinos cum optimis interpretibus in auxilium advocavi, Fastos denique Capitolinos emendatissimos
Nemo tamen majori nobis adjumento fuit atque ille, Gruteri judicio Not. in Vell. l. 1. c. 14. omnis antiquitatis condus promus STEPHANUS VINANDUS PIGHIUS: Cujus elaboratissimos Fastorum libros mecum communicavit Vir Magnificus Dn. GEORGIUS KOENIGIUS, Theol. D. benevolentiâ insigni mihi cognitus. Sed erat is liber saltem ad annum CCCCXXCIIX. ab urbe condita deductus. Auctorem enim morrte praeventum eos Fastos non absolvisse, adeoque perpetuo imperfectam mansuram Venerem illam historicam, scribit et auguratur citato loco Gruterus. Postea tamen e Draudii Catalogo Universali didiceram, ANDREAM SCHOTTUM, doctissimum Virum, in rei publ. literariae usum reliquos duos tomos praelo Antverpiensi commisisse. Haec igitur postuma, si ad manus jam essent, lucubrationibus meis colophonem fere adderem. Quamvis ne quid dissimulem, multa alia quoque mihi desint, Aeternum opus Inscriptionum Gruterianarum. Sed et Numi, quos vel Goltzius edidit vel Welserus, VIR, in quo ne invidia quidem, quod reprehendere possit, invenit, ut e G. Eremitae Itinerario MS. (nondum enim editum est) testimonium de tanto Viro producam. Numi certe istiusmodi causas, cur cusi fuerint, tacitis Signis saepe exprimunt, provinciarum, gentium, et Familiarum origines, stirpes, nobilitatemque priscam ostendunt? atque plurimum ad historiae Romanae intellectum et antiquae doctrinae scientiam conferunt, judice supra laudato Pighio, 6. Annalium sub f. Id saepe hactenus expertus sum, ejusque rei testimonia in Foslia sive Fostlia, Antistia, aliisque Familiis, quarum origines e numis tantum constant, adduco. Vides nunc, Amicorum optime, quam insignia monumenta me deficiant; quae siin Bibliotheca nostra Altorphina quaerere velim, metuo, ne frustra sim. Noribergam implorem? quis admittet? quo fautore aut promotore res tentanda? sed omittam forte et tenebris me damnem? Nolo, mi Richtere, Patronis diutius carere, et comparandi jam sunt, qui in conclamatis hisce temporum difficultatibus Musis meis adspirent. Tu, qui temporum momenta et opportunitates apud tuos probe gnarus es, poterisaliquando, ubi Noribergam profectus fueris, a Viro Amplissimae Dignitatis DN. D. GFORGIO RICHTERO fratre tuo observandissimo, consilium hac de re explorare.
CUm vale facto Noriberga discederem, VIR AMPLISSIME, pollicebar hoc Tibi bona fide, Batavia quomodo se habeat, quae item praeclara rei literariae monumenta nunc exstent, haud parce me perscripturum. Ante omnia vero id accipe, quam feliciter Leydam tetigerim. Ubi per dies aliquot (blande ac benigne mercatoris hospitio exceptus) Amstelodami me sustinuissem, Dn. Adolphus Vischerus, in Ecclesia nostra, apud Amstelodamenses, summo propter eruditionem facundiamque Belgicam honore et nomine, comitem se mihi dedit; meque Harlemum deduxit: Inde is abiturus, Viti Illustris, Dn. Theod. Grasvvinckelii (nam fausto omine eadem vehebamur tractoria) sidei me commisit; ac totius Belgii Foederati, ceu vocant, Fiscalem hunc esse, quem Hugo Grotius in intimis suis semper habuerit, clam in aurem insusurravit: Cujus singularem amicitiam ipse tandem Graswinckelius, et in mensa et in essedo, libere praedicavit, id fassus apud me insuper, aureos illos de jure Belli ac Pacis commentarios, in bibliotheca sua, ex ore dictantis Grotii, se excepisse; eosque in ordinem demum redegisse. Quantum conjectura assequi poteram, animo in Dan. Heinsium erat singulari; non ita Salmasio favens.
Verum ut ex hoc diverticulo in viam rursus cum Graswinckelio meo revertar, ductu hujus et comitatu primum Musas Lugdunenses, nocte jam provecta, invisere coepi: Amice ac liberaliter in hospitio Germanorum me habuit, rursum iterumque benevolentiam erga me suam his testatus verbis: Tractabo te, ut Batavum! Altero autem die, inscio me, nomina nostra exsolvens, et Hagam Comitis omni festinatione properans, in bibliothecam suam hospitaliter me invitavit. Commendatitias, quas ab imagine animi et corporis tui, Filio, laetus acceperam, Gronovio tandem exhibui, singulari confecto itinere; nam ab Amstelodamo Hardervicum mari, dein Daventriam terra petere, contendi. In Hardervicena Academia compellavi Georgium Hornium (quem urbs Noriberga suum
Dissertationes illius politicae, quas de variis regnis ac rebuspublicis, juribus, oppidis, insulis, provinciisque Foederati Belgii, non sine magno peregrinantium concentu instituit, habuitque. Rerum Britannicarum (ceu nosti) libros septem emisit, quibus res in Anglia, Scotia, Hibernia ab anno M DC XLV. bello gestae exponuntur; quarum continuationem seriemque ad futura (ut verbo Claudiani utar) librabit temporum momenta: Nam illos supplemento explebit, et novos scribet. Discordiarum Ecclesiasticarum (quas vulgo sectas in Anglia vocant) historiam HONO RII REGGII de Statu Ecclesiae Britannicae hodierno liber Commentarius: Unacum appendice eorum, quae in Synodo Glasguensi contra Episcopos decreta sunt. Neque Is fluxa fide, ex ore aliorum, leviter haec consignavit; sed in Angliam ipse profectus, quae oculis auribusque longo intervallo perceperat, ita in unum contulit libellum, ut suos teneat lectores. Significavit mihi nuper Britannus quidam, GANGRAENAM duabus partibus a Thoma Edvvards, Ecclesiae Anglicanae Ministro, Anglice conscriptam extare; qui liber sit instar Catalogi errorum, haereseon, blasphemiarum, sectarumque: Hunc in ipsa aliquando Britannia mihi comparabo, jucundis (ceu ferunt) epistolis historiolisque refertissimum. Sed ad semitam.
Ex Harder vicena ocyus abeunti optimus ille Hornius (qua est erga nostros, aliosque humanitate) Res Britannicas, dono datas, pro comite obtulit: Has ego, Belgarum more, vellegentium vel disceptantium in itinere, aliquoties pervolutavi; donec urbs Daventria mihi occurrit. Huc die altero adventanti, tanquam totius Athenaei atque ipsius urbis dexteram Gronovius porrigens, vultu Germano me excepit, apud quem literas sedem ac domicilium collocasse, statim intellexi. Horas multas, et in musaeo, et in viis publicis, suavissimo sermone consumsimus, de amicis in Germania, de eruditione, hoc est, philologia; de historia, de antiquitatibus juris, de optimo veteres interpretandi auctores modo; qua illum prae caeteris pollere peritia, ipsi Batavi pleno ore praedicant. Post haec in bibliothecaepubl. Templum me deducens, inter alia quaedam cimelia Erasmi (nam magni esse tibi Erasmum, sat scio) Tomos, ab ineptis glutinatoribus, hoc est, monachis per omnes paginas charta (vox Plauti) fenestrata in locis istis obtectos, ostendebat; in quibus acerrimi judicii Scriptor temporis istius Ecclesiam et mores Religiosorum, notaverat. Operae sane pretium foret, si quis glutinatorum vestigia relegens, chartis scalpello parum elevatis, insignes illas Erasmi opuscula aliquot seorsim prodierunt, quae desideranti communicare haud piget: Vita Erasmi: Modus
orandi Deum: Precationes, cum oratione Dominica: De immensa Dei misericordia: De contemtu Mundi liber: Explicatio in symbolum Apostolorum, et Decalogum: De Virtute amploctenda Oratio: De praeparatione ad mortem: De morte Declamatio: De puero Jesu concio: Miles Christianus: Lingua: Institutio Principis Christiani: Querela pacis: Encomium Moriae, cum Ger. Histrii Notis; et Epistolae aliquot in fine additae: De concordia Ecclesiae sarcienda: Ciceronianus: Consultatio de Bello Turcis inferendo: Dialogus de recta Latini Graecique sermonis pronuntiatione: Enarratio in Psalmum primum, Beatus vir: In Psalmum vigesimum secundum: Christiani matrimonii Institutio: Flores, una cum septem Centuriis: De conscribendis Epistolis. Prodibunt occasione deincipe: In Psalmum trigesimum tertium: In Psalmum trigesimum quintum: In Psalmum octuagesimum quintum. Edidit illa Arminianus quidam, Jo. Maire, formis nitidissimis; hortatu, ceu ferunt, atque instinctu Guil. Henrici Vorstii, Ecclesiae Remonstrantium, in pago VVaermond Ministri certe doctissimi; cum quo mihi de studio inprimis Rabbinico sermo solet esse creberrimus; quique ineditam Lipmanni particulam ex Cod. MSto mecum communicavit benignissime.
Praeterea, dum haec scribo, in memoriam venit Apologia, qua Gasp. Barlaeus Erasmum in Bogermanno Bogermannum, Ecclesiastem Leowardiensem, et Sladum, Scholae Amstelodamensis Rectorem; hic enim otii Scholastici omnino pertaesus, uti Theologus aliquando etiam videretur, multa Erasmo crimina impegerat, ac si is de auctoritate S. Scripturae contemtius sensisset; in Spiritum S. fuisset injurius; Arianis favisset. Quas indignas magni Erasmi criminationes Barlaeus a pag. 46. usque adpag. 67. recensuit, ac summam accusatoris impudentiam egregie confutavit. Prae caeteris vero haec ipsa, ut opinor, placebunt verba Barlaei: Libet adscribere luculentum Martini Buceri de Erasmo testimonium. Is in libello suo de Reconciliatione Ecclesiarum in haec verba infit: At cum Dominus Ecclesiae suae misertus, tantae ejus ac tam calamitosae oppressioni subvenire aliquando vellet, Erasmum Roterodamum primum in medium produxit; qui magno acumine, vivisque argumentis, et qua pollebat eloquentia et dexteritate, commonere coepit, salutem nostram non posse nec reparari, nec conservari ceremoniis, sed vera fiducia in J. Christum etc. Theodorus quoque Beza inter primos instaurati Christianismi autores Erasmum locavit. Belle vero se habet Reformatorum res, si is, qui primus negotium illudreformationis aggressus est, Arianus audiat, et autoritatis S. literarum incertus fuisse credatur. UNICUM HOC male habet Sladum, quod videat MAGNI FIERI A REMONSTRANTIBUS ERASMUM; idque propter sanioris et moderatioris
Theologiae genium, quo totus ejus vernat sermo: Ideoque ut tanti viri auctoritatem profligat, impietatis et haereseos notam illi inurere studet, quo scriptorum ejus pretium vilescat apud credulos; et excellens hactenus de Erasmo concepta existimatio in discrimen adducatur. Fuit vero haec, inquit Erasmus in Epistola ad Guilhelmum Waramum, Archiepiscopum Cantuariensem, vetus monachorum ac pseudotheologorum conjuratio, hoc agentium, ut libros meos excutiant e manibus hominum; sed, mihi crede, non habebit successum. Epistol. Lib. 19. Et hic quoque nostrorum zelotarum candor est, haecsinceritas, hic irretortus animus, ut viros extra omnem judicii aleam positos, non vereantur floccifacere; tantum ob hoc, quod idem cum ipsis non sentiant. Et post nonnulla sic pergit: Inquirat, inquam, anxius, scrutetur, rimetur, quid reprehensioni opportunum sit; aut quae aliquando reprehenderunt ociosi isti ventres, recocta reponat. De nullo melius merebitur, quam de Romanensium Pontifice. Etenim, quas ille Erasmi lucubrationes olim, ut haereticas, damnavit, has nunc paedagogi istius, et quidem reformati suffragio adjutus, majore cum ratione damnasse credetur. Sciat tamen, NON DEFUTURUM ERASMO PATROCINIUM, NON PATRONUM. Neque enim tam male unquam cum humano genere actum fuit, ut virtuti praesidium deesset; neque tam impune tulit unquam improbitas, ut deserta viri boni causa negligeretur. Denique neminem fore puto tam marcidi animi, et prostitutae quietis amantem, qui hîc silendum nobis fuisse arbitrabitur. Cum pluris aestimanda sit istius viri fama, qua integra suum eruditioni et Theologiae constat decus; quam ejus, qui non ante, quam bonorum obtrectator esse coepit, notus fuit! Apud aequos saltem, quotquot sunt, haec nestra pro Erasmo suscepta dissertatio, professione pietatis aut laudata erit, aut excusata. Haec ipsa Barlaei me commonent de Erasmi laude, qua eum Casaubonus in Exercitationibus suis Baronianis olim prosecutus, aliquando summum virum interdum et virum magnum appellavit; quod librum oppido insulsum, de Nativitate sanctae Mariae, multo ante Baronium, Hieronymi esse negaverat; deque supposititio partu isto veram sententiam protulerat. Huic autem elogio cum Heribertus Rosvveydus, Jesuita, in Scorpiaco suo (Retalitionis instar contra Casauboni Legem Talionis) pro Baronii Annalibus scripto obstreperet, Richardus Montacutius istum merito his objurgavit verbis: Hic vero Erasmi (ex occasione nominati, viri tamen sine controversia eruditissimi) laudes meritas, et commendationem quamcunque vel minutissimam, patienter non ferunt plerique Praecipue Societatis Patres. Libenter hominem arrodunt, occasionem nacti: Vix nacti interdum vel levissimam occasionem, studiose nihilominus calumniantur. Eribertus, vir certe doctus, et alioqui non malus, opinor, aestu quodam abreptus gentilitio,
non semel hac prurigine, sive scabies est, se tentatum ostendit. Nam cum Casaubonus obiter, ut fit, illum virum magnum appellasset, eruditione, industria, ingenio, praestantem: Quod Erasmum magnum asseras, ait Taliator, nae ille major fuisset, si minor esse voluisset. At quid attinebat hîc Exercitatori obstrepere, de Erasmi illius, magni an parvi, nihil intererat, praeconio? Ac post nonnulla idem Montacutius: Capacissimum fuerat magni illius Erasmi, rumpantur ut ilia Codro, ingenium. Et ut Scaliger - - in Epilogo post libros de Poetica absolutos ad Sylvium filium: Fretus ingenii sui magnitudine, multa tractare aggressus est. Certe quidem multa aggressus est tractare, cum in sacris tum in profanis, successu tanto, tam propitio Numine; ut nisi vir ille viam secuturis munivisset, haererent etiamnum in luto lassi etc. Haec ille in Analect. Eccles. Exerc. V. fol. 176. 177. Liceat nunc, quaeso, VIR AMPLISSIME, seriis, non tamen usque ad cothurnum, jocum etiam, non infra soccum, intexere: Nuper quidam Amstelodami aedium suarum insigne Calvinum esse voluit; mox eo abstracto Erasmi imaginem substituit: Quod cum secus interpretarentur, queîs nempe religio cordi est, Erasmo (cui favent Remonstrantes) migrare jusso, Calvinus iterum remigravit.
Sed quorsum excurro? culpa omnis in glutinatoribus istis haeret, qui fenestratum post se Erasmum reliquere, ab ipso (ceu dixi) Gronovio, in Academiae Daventriensis sacello, tum temporis ostensum. In illius igitur familiaritatem ubi penitius me dedissem, postridie in Bataviam reversus sum. Cumque recederem a Daventria, ad rotundum urbis illius turrim Noribergensem (ceu vocant indigenae) Noribergensibus amicis fausta et felicia quaevis precabatur; quorum Tu certe omnium primus ac nobilissimus es. Hardervicum exinde repetens, in Philosophum illum, apud nos celebratissimum, Gisb. ab Isendoorn feliciter ac molliter satis incidi; quo nemo erat comior, nemo jucundior: Nam suavi pariter ac vera allusione, per glaciem et spinas, sua liberaliter officia bonis omnibus pollicetur. Et quod maxime in Academia illa sum admiratus, Is collegarum suerum laudator fuit dexterrimus. Laudabilis hîc Professorum concordia; quae in urbem (ut dicam cum Nonio) paucies venire solet. Ad Musas Batavas me reversurum ventus adversus in lacu Flevo (qui vulgo nunc dicitur, de Zuyder-zee) makimo flatu, quasi dissuasor abitus mei, Hardervicum ferme repulit: Verum, praecipiti jam die, ac vesperascente coelo, ventum magis idoneum nactus, passis (quod ajunt) velis Amstelodamum pervectus sum.
De rebus novis quid scribam? - - Amstelodamenses mihi narrarunt, quendam pro aedium suarum signo suspendisse NOVAM REMPUB. ANGLIAE; quam ancilla petulans in vicinia, domini sui (nî fallor) instinctu, primae noctis silentio, pice nautica collutulavit, delevit, deturpavitque: Hac re statim ad magistratum
Academia suum hîc statum tenet: Professores sunt satis industrii, neque infideles, aut exteros fastidientes: Lectionum catalogus (quem pater meus exhibebit) non pictus in porticu Barth. Lectius, Jacobi Nep. (in gratiam, ceu ferunt, Salmasii) praeside Bernh. Scotano, dissertationem defendit, qua probatur, in mutuo non dari alienationem. Singularis et erudita disputatio, sine praeside quidem, duce tamen et auctore Boxhornio, superiore anno habita fuit a Nobilissimo Juvene, Francisco ab Aerssen de Sommelsdyck, Platae et Bommeliae Domino (cum in Lugdunensi Batavorum Academia, emenso studiorum curriculo, ad Exteros esset ptofecturus) de LEGATO, hoc est, de amplissimo Legati munere et jure. Prodiit anno eodem inauguralis, de Lege Rhodia de jactu, Jo. Stipelii: Item, Antonii Matthaei J C. Oratio, pro Lege Constantini M. de Adulteris. Rariores, vel etiam recentiores, desideras libros? indicabo aliquot, a me comparatos: Sam. Bocharti Phaleg et Canaan: D. Cocceji (ut ajunt) conjecturam de Gog et Magog ad Ezechielis XXXVIII. et XXXIX. Hug. Grotii Dissertationem de Coenae administratione, ubi Pastores non sunt. Item, an semper communicandum per symbola? Ejusdem Explicationem Decalogi, ut Graece exstat; et quomodo ad Decalogi locos Evangelica praecepta referantur? Ut et Consultationem de reformandis Horis Canonicis, ac rite constituendis Ecclesiasticorum muneribus. Sed haec omnia Grotii, sine auctoris nomine. Scripta ab hoc ipso Grotio, adversus Faustum Socinum, Defensio sidei catholicae de Satisfactione Christi, Oxoniae jam dudum edita fuit, una cum Gerh. Joh. Vossii, ad judicium Herm. Ravenspergeri de hoc libro, responsione. Latere scias, velim, in occulto adhuc summi illius viri scripta quaedam postuma, velut de pace Germaniae; de summis potestatibus in Hollandia, et jure Magistratuum in urbibus; de lite Nassaviorum, Geloriam et Juliacum spectante; de provinciis Belgii foederati, cum Imperio Rom. Germ. conjungendis: Multa insuper theologica superesse, vir quidam eruditus valde affirmavit; nimirumm de summo Sacerdotio; de potestate circa sacra; de modestia et tolerantia, in controversis Theologorum sententiis adhibenda; de regimine Ecclesiae Christianae; de praedestinatione et gratia, variisque hac de re opinionibus conciliandis; de dogmate uno et item altero, quae aliquid detrimenti reipub. jujungant. Et alia fortasse cimelia, quibus recensendis vir ille (cujus interim nomini parco) operam aliquando dabit, nisi ab aliis hoc ei amicitiae munus surripiatur. Nunc vero ad excusos revertar, quos impenso paravi pretio: Jo. Dartis libros tres de Ordinibus et Dignitatibus Ecclesiasticis,
in quibus breviter (et, ceu mihi quidem videtur, leviter) respondetur ad Apparatum Salmasii de Primatu Papae: Hujusdem Salmasii (quamvis mutato nomine) VValonis Messalini de Episcopis et Presbyteris, contra Petavium, Dissertationem primam: Porro, Simplicii Verini ad Justum Pacium Epistolam, sive Judicium de libro postumo Hug. Grotii: Ejusdem Simplicii de Transsubstantiatione ad eundem contra Hug. Grotium. De lite trapezitica haec apud nos schediasmata sparsim circumvolant, de quorum serie certiorem Teut redderem, petiisti: Excerpta ex Claudii Salmasii dissertationibus de Trapezitis, et in ea Theologi cujusdam breves notae: Cl. Salmasii brevis confutatio notarum: Jo. Cloppenburgii Epistala, qua ad calumnias Salmasianas ex parte respondetur: Cl. Salmasii Responsio ad calumniatoriam epistolam Jo. Cloppenburgii. Illius quoque esse perhibent de Coma dialogum, in quo Caesarius et Curtius interlocutores. Sed nomen suum praefigere haud dubitavit Specimini Confutationis Animadversionum Des. Heraldi, sive, Tractatui de Subscribendis et signandis testamentis: Item, de antiquorum et hodiernorum Sigillorum differentia: Ut et Hippocrateo Aphorismo LXIX. Sect. IV. de Calculo, ad Bevero vicium, insignem prorsus et Medicum et Philologum; cujus sunt Epistolicae Quaestiones, cum Doctorum responsis: Idea Medicinae veterum: Epistolica Quaestio de vitae termino, fatali an mobili, in tres partes, altera editione, divisa. Plerique vero nunc aestuant desiderio legendi Defensionem Regiam Salmasii, pro Carolo I. Magnae Britanniae Rege. Superiorum auctoritate ne imprimeretur, non semel prohibitam. In plurimorum manibus nunc etiam haerent Observationes politicae, super nuperis Galliae motibus: Elenchus motuum nuperorum in Anglia, simul ac Juris Regii et Parlamentarii brevis Enarratio: Nec non, Sam. Bocharti Epistola, qua respondetur ad tres quaestiones. I. De Presbyteriatu et Episcopatu. II. De Provocatione a Judiciis Ecclesiasticis. III. De Jure ac Potestate Regum. In quibus de statu Anglicano quam plurima. Recentiorum accessionem faciunt, Sulpitius, cum notis Drusii, ac Hornii, sane aureis: Curtius, cum notis Variorum, opera Nic. Blancardi: Jo. Fred. Gronovii varia, quae separatius in Catalogo adjunxi: Palaephatus de Incredibilibus, cum versione ac notis Cor. Tollii; quem, Vossii quondam amanuensem, pleraque domino suo debere, ajunt. Justi Lipsii ad Theod. Leeuvvium, Supremae Batavorum Curiae Adsessorem, Epistolae nunc primum editae, curante Boxhornio: Marci Antonii Dominici, S. Consist. Consiliarii, et ordinarii Regis Historici, de Treuga et Pace, ejusque origine et usu in bellis privatis Dissertatio, Parisiis, anno superiore, excusa. In raritatibus ponendas quoque censeo Inscriptiones illas tredecim, ad ripam oppidi Domburch (quod in VValachria, Zeelandiae insula, situm est) d. 5. Jan. A. C. 1647. repertas; quas aeri incisas (quoniam in his crebra DEI NEPTUNI,
Bediedinge van de tot noch toe oubekende Afgodinne, NEHALENNIA, over de dusent ende ettelicke hondert Jaren onder het Sandt begraven. Id est: Significatio incognitae hactenus Deae, NEHALENNIAE, mille et centenis aliquot abhinc annis contectae arenis, atque sepultae. Scripsit et Responsum ad quaestiones nonnullas de eadem Dea sibi propositas: Antvvoord, gegeven op de Vraghen hem voorgestelt over de Bediedinge van de Afgodinne, NEHALENNIA. Hunc ego libellum ex Belgico verti Latine, suasu auctoris; neque me suscepti laboris paenitet, utpote qui mihi quasi magister fuit in idiomate hoc maturius perdiscendo. Idem Boxhornius Chronicon Hollandiae, Zeelandiae, ac VVestfrisiae, a Jo. Veldenario ducentis (et quod excedit) annis abhinc scriptum, lingua quoque patria emisit, et annotationibus illustravit. Verum, ne fasces librorum venalium exponere videar, finem hîc ego faciam.
Dan. Heinsius, et Bernh. Scotanus, et Georgius ille Andreas Richterus plurimum Tibi salutem verbis meis nuntiant: Hic Palatinus (quem nosti) vocum singularium ex N. T. collectarum collegium aliquod Amstelodami nunc meditatur. De caetero magnas, Amplissimo Filio Tuo pro commendatitiis ad Gronovium (cui me solus insinuavit) gratias ago, quas perhibere non queo: Is ipse hactenus in Athenis Batavis me visitavit; et saepicule Musas meas se revisurum, promisit. Veniam his da, oro, ceu sinistram implentibus; quas dextra stipulata, cum discederem, certo pollicitus sum. Bene vale, VIR. EXCELLENTISSIME, cum Tuis omnibus: Saluta veterem et amicum et hospitem meum, Excell. Dn. Jo. Fabricium, generum Tuum clarissimum.
Lugd. Bat. a. d. 2. Aug. A. S. M DCC L.
TRimestre est, quod excurrit, cum a Parente Tuo, Viro Reverendo optimoque literae Tuae longe mihi acceptissimae redditae sunt: Ad quas volebam respondere citius, sed brevi post vagae arthritidis, sive panagrae, doloribus vel continuis, vel recidivis impeditus, ita ut hactenus vix semel iterumque domo egressus sim, aere isto Tuo liberare me nondum licuit. Certe beasti me literis Tuis dulcissimis, quibus omnia, quae de Hollandiae, et cumprimis Academiae Lugdunensis statu scire avebam, tam accurate scripsisti: Eaque inter, quo maxime gavisus
Heinsius et Scotanus, Heroes Excellentissimi, hodieque valent et vivunt; quos ambos ante annum vita defunctos fama mentiebatur. Ab utroque ego et filius amari porro cupimus, et per occasionem utrique salutem et officia per Te nunciari rogamus. Gronovio, virtute et eruditione ante caeteros quod placemus, magnam felicitatis partem aestimamus; quem de meo filiique amore et honore ergase, quam diu vivemus, certum esse, quaeso, jubeas. Scire velim, quid ingenium ipsius praeclarum, et non nisi ad maxima natum, inter istos foetus, quos merito laudasti eximios, de Papinio Statio, literato orbi promittat, quem manuscriptum ante aliquot annos ipsi misimus. Quod etiam Erasmi, viri absque exemplo summi, opera tam feliciter de novo in lucem prodeunt, est profecto, quod omnibus solidae pietatis atque eruditionis studiosis gratulemur; eo magis, quo acrius hostes veritatis et prudentiae, in Germania praesertim, divinas viri dotes, omni invidia majores, bonis invident; et nec tantus thesaurus pluribus communis fiat, omnem lapidem movent, nullique pecuniae, in coemendis et supprimendis ejus operibus, parcunt. Sed bene est, quod vel paucos Numinis benignitas in bonum publicum excitat et fovet, quo plures in studio pietatis non fictae et doctrinae sanioris habeant, quod feliciter imitentur. Ulli bono sinistram de ERASMO opinionem animo sedere, fieri non potest, qui scripta illius non mutilatim, sed integre, et cum primis Tomum IX. qui totus apologetieus est, legere non detrectaverit. Barlaei Bogermannum Georgio Andrea Richtero, filii mei amico, scripsisti; ita etiam gratissimum erit, si plura praesertim de collegio ipsius N. T. addideris. Nolim enim posthac scribere ad me desinas, etiamsi vel occupationibus publicis, vel invaletudine districtus, non semper, vel non statim respondere queam. Hugonis Grotu, viri incomparabilis tomos duos Annotationum in N. T. sine dubio, vidisti, quos magna cum admiratione legi. Et quia in praefatione secundi etiam tertius promittitur, et quae ibi in Apocalypsin notavit, num tertius ille editus, vel quid spei de illo sit, quam diligentissime inquiras, meque certiorem reddas, velim. Vides, qua libertate Tecum agam, virtute Tua atque eruditione non vulgari fretus. Sed eadem quoque Tibi erga me uti licebit, neque fidem fallam. Plura forsan alias, quiatempus nunc non sinit. Vale igitur, et a filio meo quam plurimum salve.
Dab. Noribergae, ad d. VII. Februarii, A. S. M DCC LI.
IN coelo sum, MAGNIFICE DOMINE, quod literarum (quae magni cujusdam hominis et persapientis primo statim intuitu videbantur) Tuarum beatitudo in me tantillum benevolentiam suam navare voluit. Mirificam sane voluptatem ex illis cepi, et pergratum hoc fuit, quod ea, quae scire avebas, dante et dictante (si credere fas sit) Fortuna, perscripsi. Ceterum officii mei haud immemor, satis instructus, et ad responsionem intentus eram; sed amicas quasdam a Schotano, quas sponte sua ad Te dare promiserat, diu quidem expectavi, nec dum impetravi ab eo, qui subsarcinato negotiorum pondere semper oneratus ac praegravatus erat. At enim amori Tuo, Mecoenas Optime, lubens ac merito, vel sine illis, jam nunc respondeo; ne inhumanus, et (quod super omnia est) impius fortasse videar. Resalutatione Te impertit magnus ille HEINSIUS, rogans insuper, ut prisco favori Tuo se commendem. Venerandus Sacerdos ille Juris, D. SCHOTANUS, salute accepta redditaque, gavisus, et (quod, Tulliano judicio, haud decet) tantum non laetatus fuit, amicos in Germania superesse adhuc, quibene ipsi cupiant. Ecquid de GRONOVIO Vestro referam? Is ipse (quem velnominasse sufficiat) hac septimana, cum amicissimis literis, Monobiblon Observaetorum e Patribus, et Scriptoribus Ecclesiasticis, Daventriae recens editum, ad me misit; RICHTERORUM mentione non intermissa, quibus Observatorum exemplum se offerre, significavit. De amicitia Vestra (peropportune enim literae undequaque venerant, quod a me in omen magni amoris acceptum est) in responsoriis meis certissimum esse jussi. De Gronovianis (quae quidem in nuperrimis enotavi, sed nescio qua incuria deperierunt) sic iterum habe: In Papinii Statii libros V. Sylvarum Diatriben jam dudum cdidit, et Crucaeo, Parisiensi Philologo, crucem in ea (ac forte per decussationem, ceu loqui amat Vitruvius) saepissime fixit: Neque is eandem divellere in Sylvarum Frondatione, sive Antidiatribe sua supersedit. Tandem Gronovius Elenchum Antidiatribes, cum Cl. Salmasii epistola, Frondatori feliciter opposuit. Nuper etiam Amstelodami, erudita ejusdem cura Agellius longe emendatior, quam ante, prodiit. Jam vero secundae curae in Livio tantopere sub manibus excrescunt, ut quis earum finis futurus sit (ceu ipse fatetur) nondum praevideat. De statu Academiae hujus celeberrimae haec porro accipe: Rector magnificus
Jac. Golius, Mathes. et Arab. Ling. P. P. praeceptor meus (cui me non pauca debere, libenter praedico) fidelissimus, charissimusque. Valckenborgio, celebri Anatomico Hornius, Belga successit; qui brevi temporis spatio tria insignia specimina, secando homicidam, Leydae securi percussum, et infantem spurium, ob matris fugam, substillo (ut voce Varronis utar) sanguinis, ex umbilico negligenter defluentis, exstinctum; et gravidam matrem (sordidi cujusdam Wallonis conjugem, eo venditam pretio, Ambrosii sententia Epist. XXXIX. occulta septenarii virtute praeditus esse perhibetur) praeclare, inquam, ac luculenter edidit. Simon Vinnius, Arnoldi F. Prof. Juris extraordinarius, titulos duos D. de R. J. et V. S. explicare coepit: Orationem vero inauguralem habuit de Romanorum Sapientia, qua usi tum in jure constituendo, tum in eo reddendo interpretandoque. Caeterum ne nova Renati des Cartes philosophemata sic interirent, acutissimus Ejusdem Discipulus, Jo. de Raey, Doctor medicus, publice hîc docere jussus est, inaugurali etiam oratione habita, de Gradibus et Vitiis notitiae vulgaris circa contemplationem Naturae, et officio Philosophi circa eandem. Subtilissimus rei medicae indagator, Lindanus, e Franeckerana huc evocatus, quotidie expectatur. Bisterfeldium, qui Theologorum quadrigam hîc implere debebat, Transsylvaniae Princeps abire haud patietur. Boxhornius tertia pomeridiana Vellejum (sepositis Taciti Historiis) discursibus politicis illustrat. Rivetus, rivi instar, ex oculis viventium, Bredae, effluxit, ipso Epiphaniae festo; cum paullo ante cygnos in hoc imitatus, divinam prorsus de Senectute Bona, ad Guilelmum fratrem, apud Santones Pastorem, epistolam scripsisset.
Nunc publica quoque attingam: Foederatum hoc Belgium Principi suo satis amplum funus ac splendidum mature faciendum curavit a. d. VIII. m. Mart. ut sumtus aulici contractiores fierent. Exsequias funeris prosequi unus et item alter recusarunt, ob inversum istud Comici: Ibo prae, sequere! Legatus Hispanicus (cum ea de re verbis disceptasset) Bruxellas tandem se contulit, aliquid regii muneris ibi expediturus: Gallicus altero die superveniens, solus Legatorum funus ire dubitavit. Praeter Foederatus itaque Status neminem videre licuit, nisi Regis Angliae filium, Lusitaniae Principem, et (sibene memini) Electoris Brandenburgici Legatum, insignem certe virum. Defunctum pro rostris Academicis laudavit Boxhor nius, oratione satis politica; rebusque Hollandicis, Hispanicis, Indicis, aliis refertissima, quas typi (credo) referre haud sustinebunt. At singulari arte dicendi usus, morbum reticuit. Equi Principis, hinc inde in portis urbium, venales leguntur. Illud prae caeteris memoria dignum est, cum justa
't Timmer-meer, molis aquariis ante decennium evacuefacta, funditus convelleret; ac profunda submersione aedificia pulcherrima penitus disperderet. Ex abundanti nunc adjicio, literas Principis, in quibus caussas obsidionis Amstelodamensis Ordinibus Potentissimis olim exposuerat, nec solutas, nec recitatas fuisse; sed e vestigio auctori earundem remissas, ne scilicet responsoriis conamen istud probare, vel improbare tenerentur. Superiore septimana Legatus ordinarius simul ac extraordinarius (cum Lusitanus eo ipso momento discederet) ex nova rep. Angliae Hagam Comitis commearunt: Ille
De rebus, eruditionem spectantibus, haec accipe: Jo. Miltonus, Anglus, Defensionem (ceu vocant) pro populo Anglicano, contra Salmasii Defensionem Regiam, suo nomine divulgavit: Elzevirii Tractatum Pacis inter Hispaniam et
unitum Belgium Monasterii, ut et Germanicae Osnabrugis initae emiserunt: Nico. Peirescii Vita, per Petrum Gassendum descripta, juxta exemplum Parisiense recuditur. H. Grotii Tomus tertius Annot. in N. T. una cum libris de Ver. Rel. Christ. Parisiis editus prostat: Ut et Hujusdem postumus. De imperio magistratus politici circa sacra, cum scholiis Dav. Blondelli, ac judiciis variorum Theologorum. Jac. a Comite, Batavus, succinctum, Juris municipalis commentarium ad L. non dubito, D. de Capt. et Postlim. Revers. concinnavit, in quo mores et instituta Foederati Belgii (si quidem ritulo sides) vicinarumque regionum passim illustrantur. Praelo nunc subjecit Dav. Blondellus (cujus familiaritas et amor in literis valde me delectat) volumen primum Eversionis Vindiciarum Hispanicarum; quas adversus Regis mei (ait) gentem et dignitatem per orbem Christianum disseminavit (sit venia verbo, Vir Prudentissime!) ardelionum nequissimus; quem pro suo merito excepturus sum. Pro gradu Doctoratus disputabit Adolphus Thomasius, Indo-Batavus, quem mireris, de testamentis privilegiatis. Modestiae singularis, sed (ob aeris nostri crassitiem) tenuissimae valetudinis Indus is est; quare in patriam suam, hoc est, Bataviam Indorum, ocyus redire festinat. De Barlaei Bogermanne (qui quidem rarior est) videbo; si occasio erit, ac tempus. De Graecis Richteri studiis, propter abitum ejus, plura scribere non habeo; meis interea Musis canens, inque Gallica simul, ac Anglicana lingua operae plurimum consumens. Inter haec Deum pro incolumitate Tua, Mecoenas Maxime, non rogo solum, verum etiam obsecro, ut plane valeas.
Lugd. Bat. a. d. IV. m. April. A. S. M DCC LI.
PRidem est, VIR EXCELLENTISSIME, quod Te literis non compello; partim quia majoribus semper adstrictus, nova Tibi ipse negotia importas, liberaliter dextreque in Rep. obeundo officia: Partim quia longulum iter emensus, visendi ferme caussa usque adhuc in commeatibus fui. Brabantiam mense Junio peragrans, Altdorffinae natalem in Lovaniensi Academia celebravi; cum die festo Petri et Pauli ligneum, velut in sella curuli, Petrum suspiriosi aliquot vitiorum ministri circumgestarent. Bruxellis ego deveni, aut potius commode incidi in Laurentium Chiffletium, S. J. vol Laelio comiorem; qui me
Praeposito Societatis Mechlinensi commendavit. Hic inter caetera memoratu digna, in horto, ad canalem, sive fossam aquariam, Jo. Friderici Electoris, a Carolo V. capti, carcerem ostendit. In Bibliotheca Societatis Orationes Tuas, non sine laudatione, commonstravit; de auctore earundem doctissimo diligenter anquirens. Itinere hoc per Brabantiam, et limites aliquot Flandriae (nam ob subitas Gallorum excursiones pedem ulterius proferenti esse haud licuit) via satis aestuosa citius confecto, Roterodamum repetii; ibique navem praetoriam a. d. VI. m. Jul. conscendi, qua in Angliam a. d. X. velis secundis advectus sum. Londini aliquandiu commoratus, in Oxoniensem primo Academiam, dein Cantabrigiensem me contuli, novis Clarissimorum virorum amicitiis ubique coram, vel in literis usus. Londini magno Seldeno familiariter utor, qui me in Bibliothecam suam instructissimam libenter admittens, nonnunquam in hortos, ad Tamesin sitos, deducit; ubi rariores et Graecorum et Romanorum inscriptiones, lapides, marmora: Quae legisse, est Graeciam simul ac Italiam in Magna perlustrasse Britannia. E Bibliotheca Cottoniana, cui is praeest, insignia Anglosaxonum MSSta aliquoties communicavit; et tabellas commendatitias ad Bibliothecarium Oxoniensem, Jo. Rous, virum certe humanissimum, ultro mihi obtulit. Praeterea in Jac. Usserii, Archiepiscopi Armachani, totiut Hiberniae Primatis, familiaritatem penitus intravi; cujus singularem humanitatem, an divinam potius memoriam mirari aeque ac venerari debeam, incertus sum: Nam e Graecis Latinisque Historicis (dum de antiquitate sermo sit) integras saepe paginas incunctanter recitat. Jo. Duraeus prope Westmonasterium Miltonus, libenter se in sermonem dat, pura ejus elocutio est, et seriptio tersissima. De antiquis Anglorum Theologis, horumque in S. Scripturae libros commentariis (ipsam eruditionem testor) sane doctissimis, durius saltem, si non iniquius judicare judicium, omnino is mihi videbatur. Jo. Greaves, Astronomiae Professor, Arabicae Persicaeque linguarum peritissimus, in Oxoniensi, me
Fr. Junius, Gerh. Jo. Vossii assinis, Vir literatissimus, Anglosaxonicae linguae elementa, ut et Lexicon Anglosaxonicum editioni parans, mecum omnia communicavit benignissime, item novorum ac renovalorum Operum Gerh. Jo. Vossii (quae ille, una cum filio Isaaco, sedulo curabit) syllabum exhibuit; quem his inserere, non piget: Origines, novem voll: De Vitiis Sermonis libb. X. De Arte Grammatica: De Poetis Graecis et Latinis: De Philosophia: De Philosophorune Sectis: De Manichaeis et Stotcis: De cognitione sui: Ars historica: Isagoge in Chronologiam sacram: Theses Theologicae: Progymnasmata: Harrionia Evangelica de passione et morte Christi: Diatriba De Resurrectione et Ascensu Christi in coelos: De Miraculis Christi: In Epistolam Plinii de Christianis, et Edicta Caesarum adversus Christianos, Commentarius: De S. Scripturae, ac veterum Theologorum lectione, ad pacem Ecclesiae componendam, Disseriatio: Dissertatio epistolica de jure Magistratus in Ecclesiasticis: De Gradibus ministrorum Ecclesiae, et de Episcopis: De Primatu Petri, et sedis Rom: De Idololatria, ac praecipue Pontificia: De Theologia Genrili, quam nondum integram habemus. Theologia Gentili, et Physiologia Christiana, hic ipse est:
Praeterea D. Guil. Perty, artis Medicae Londini, in Collegio Greshamaeo Prof. de admirandis Naturae, et instrumentis mechanicis, aliquot Dn.
Foxius, olim Comitis ab Arundell, ad Invictissimum Imperatorem nostrum Legati, in itinere comes, velut admissionalis, hortos Arundellianos ita mihi aperuit; ut omni tempore statuas, imagines, marmora, inscriptiones, urnas, et vasa varia perlustranti pateant. Mericus Casaubonus, in rure amoeno et suburbano degens, per literas mecum sermones miscet. Caeterum dedi me sic in consuetudinem Hermanni Mylii, Illustr. Comitis ab Oldenburg, ad Anglicanam Rempub. nuper Legati, ut saepe una vivam, quoniam prope a meis aedibus est. Apud illum coitio hominum clarissimorum, velut Gallici illius Concionatoris celeberrimi, Jean D' Espagne, Duraei, Secretarii Hollandiae, aliorum. In Academia Cantabrigiensi, Vir peramans mei, Abrah. VVhelocus, Arab. atque Anglosaxonicae Lingg. Prof. et Bibliothecarius publicus, Codices MSS. cumprimis Graecos, ut et Regum Chartas, ad Academiam matrem scriptas, perlibenter mihi impertit, ex eadem Bibliotheca publica, aliquot Episcoporum Bibliothecis mirifice hactenus aucta. Hujusdem commendatione gratiam adeptus sum inspiciendi illustres in Domo Petri, Collegio Reginae (Queens-colledge) et Collegio Johannitico Bibliothecas, thesauris MSStorum refertissimas. Obstupui in Johannitica, cum mihi magnam sacrorum librorum Graecobarbarorum copiam ostenderent, a benefactore quodam Anonymo, suasione Richardi Sybbes, S. Theologiae Professoris, et hujus Collegii quondam Socii senioris, A. D. 1628. dono oblatorum. Hîc etiam libros Chinenses videre licet, imaginibus, historicisque lineamentis pulchre distinctos: Item Maimonidis Sophne Torah, voll. quatuor, Venetiis, in charta caerulea, impressos; ubi plurimas conspexi Lexicon emicat Syro-Arabicum MS. Bar Bahlull: Omnia in hoc opere Syriaco charactere descripta sunt; nisi quod minoribus Arabica, majoribus, vero Syriaca. Celebris ille apud Anglos Philologus sacer, Bodvvellus, eidem Bibliothecae Lexici Arabici volumina septem, conscripta manu sua, una cumtypographia Arabica, legavit.
De utriusque Academiae statu haec accipe: Multi studiosorum milites jam evocantur; cumprimis autem in Oxoniensi, et quidem in Collegio Christi e sexaginta studiosis tantum undecim nuper relictisunt, qui nomen militiae dare recusarunt. In hujusdem Collegii sacello fenestrae diversicoloribus distinctae picturis, ob ingens nempe scandalum, ab istis removebantur, qui libertatem conscientiarum anxie defendunt. Tectum plumbeum de Aede Christi, ibidem A. C. 1641. exstructa, miles dejecit; quod glandibus fundendis aptum esset: Nam Ulpianus vester (ignosce quaeso loquacitati, Vir Prudentissime!) publicum jus etiam in sacris ait consistere. Quare et populus ipse mutata voluntate potest
ex sacro profanum facere; quod non obscure indicant JCti, Paulus et Venulejus. Et temporum necessitate (inquit Hugo ille Delphicus) videmus res sacras ab his, qui sacraverant, in belli usus conversas; ut a Periole sub pollicitatione restituendi tantundem, a Magene in Hispania, a Romanis bello Mithridatico, a Sulla, Pompejo, Caesare; quidni igitur et a Cromvvello in Anglia? Caussa hujus rei est (quam idem Hugo lib. III. de J. B. et P. cap. 5. §. 2. indicat) quod, quaesacra dicuntur, revera non eripiuntur humanis usibus, sed publica sunt; sacra autem nominantur a sine, cui destinata sunt. Sedquid in epistola disputatione opus est? Socii Collegiorum ex antiquissima ac Regia, quae Cantabrigiae est, Academia, catervatim in Oxoniensem transcurrunt; cujus Cancellarium Cromwellum esse scias. Doctiores e Collegiis interdum suis proscribi, vulgo quidem queruntur, sed et duriuscule, ni fallor, de hac Angliae metamorphosi loquuntur. Non ita pridem (Cantabrigiae Socius Collegii Immanuelis, Guil. de Sancta Arte (alias, Sanctcraft) ab actu ac beneficio remotus fuit; quod sermonem ad Clerum habens de Probe hoc intellexit (scilicet, religionis incolumitatem sine studiorum auxilio nunquam durare posse) qui nihil omisit, quo rei Christianae jugulum peteret, magnus ille Gehennae institor, ingeniose nequam Apostata, Julianus; qui post excussa omnium inferorum scrinia, post solicitata in consilium ipsa Satanae profunda, hanc tandem institit, perdendo ex hoc orbe Christianismo, viam maxime compendiariam; interdixit literarum studia. (Theod. lib. III. c. 7.) Ingemuerunt ad hunc ictum priscae Ecclesiae proceres, et Diocletianum crudelem cum sanguinario Caligula certatim refodiebant. Priores persecutiones fortiter, ut potuerint, tulissent; mortem sub omni forma spreverant, catenas et carceres, cruces et patibula, flammas et vivicomburia ex alto deriserant; et obseratas scholarum januas, disciplinarum portis obductum pessislum, linguarum et artium studiis praeclusos aditus videre. Enimvero ex illis decem primitivae Ecclesiae malis hoc nimio pessimum, et ex omnibus procellis fluctus vere decumanus. Faxit clementissimus Deus, in cujus tutela est utraque Academia servanda (vovemus) ad instar pupillae oculi; ut nemo unquam inter nos resurgat Julianus viribus, Academiarum simul et religionum hostis juratissimus. Sunt certe quam plurimi et lippientes oculi, qui limis nos intuentur Academicos; et libentissime lumina Israelis vellent exstingui, vespertiliones et noctuae, obscoenae et inauspicatae volucres, tenebrarum amasiae, Soli ipsi maledicentes, et rebelles luci. Greenwodus quidam et Barrous, schismatis quondam doctores et primipili, regnante B. M. Elizabetha, etiam illum Reginam clam sollicitabant, ut utnumque Angliae oculum effoderet, utramque aboleret Acadcmiam. Liberavit nos tum
temporis bonus Deus a timore (Ps. 91, 5.) nocturno; at vae nobis hodie a sagitta volante in die. Fuerunt veteres illi literarum hostes timidi et meticulosi, instar negotii ambulantis in tenebris: At volitant hodie in clara luce, instar daemonis meridiani; gliscunt audacia, et aperta fronte non verentur profiteri, se esse infensos Academiis, invidi Philistaei; qui, quos foderunt paetres nostri p. m. puteos aquae vivae, studiose obruunt, et humo opplent; et per subterraeneos meatus, derivatis alto fluminibus, proprios hinc agellos clam foecundant, et reddunt irrigatiores. Oh, quam misere capiunt nos illt miseros, et proinde clamant ex alto cum illo Calebo, Jos. 15, 16: Quicunque percusserit Kiriath Sepher, urbem librorum et literarum, huic dabo Achsa filiam meam uxorem! Ecce autem ut delabitur ex asino suo procax et avaera femina, et dedisti, inquit, mihi terram siccam; da etiam irrjguam, et Australem, v. 19. Nimirum sanguisugae huic datae sunt filiae, OFFER et ADVEHE. Prov. 30, 15. Nec satis huic unquam gurgiti fiet, donec utrique fonti apros immiserit, utrumque penitus depleverit. Sed nolo esse unguis in ulcere. Hoc tantum dicam: Vulner apiam matrem, membranam capitis sic dictam, perit cerebrum, homo moritur extemplo. Laede almam matrem, et doctrina omnis it pessum, et cum doctrina omnis una sacerdotii dignitas, omnis pietatis cura. Hactenus Guil. de Sancta Arte.
Lectiones aeque ac disputationes publicas inter hos armorum strepitus per triennium jam conticuisse, perhibent. In privatis vero Collegiorum Oxoniensium disputatiunculis tantam Aristotelis auctoritatem esse ajunt, ut si quis opponendo eam infringere, aut vilipendere sustineat, solidos quinque Anglicanos (hoc est, Philippicum unum) solvere omnino teneatur. Profecto si tantum S. Scriptura, quantam Aristoteles, in Anglia gravitatem haberet, non tot schismaticorum maledictis figeretur.
De rebus Ecclesiasticis quid scribam? Dominantur nunc in Ecclesia Independentes, qui plerunque coram magistratu ac primoribus concionantur. Hi quidem in supremo Pauli templo, Presbyteriani autem in subterraneo, conciones suas habent. Venalis illorum eloquentia omne exercet forum, ubi sermones (the Speeches) ad recens istoc negotium accommodatae, insanum magno clamore venduntur. Ex utraque Academia, variisque regni provinciis concurrunt Theologi, coram Parlamento, non sine hujus indulgentia, declamaturi: Sic enim parochiarum, munerumque Ecclesiasticorum numerum augent, ut diversis in locis totsimul spartas obtineant, quot ad hexametrum, vel etiam integrum distichon, voces requiruntur. Haec nempe officia accepisse fertur Dn. VVhite, juxta hunc versiculum:
Usury, St. Dunstans, Pauls, Christchurch, Salsbury, VVindsor.
Sequentia consecutus est D. Hill, secundum hoc distichon:
Rariores hosce in Cantabrigiensi versiculos ea Tecum benevolentia communico, qua nuper istos a fidissimo accepi. In custodia nunc XL. Sacerdotes habentur; atque in vinculis servantur conjurationis, ceu vocant, duo vel tres auctores ad judicii diem: D. Draco, M. Christophorus Love, et vir quidam nobilis, lohn Gibbons, in quos supplicia propediem constituentur. Dux Independentium, Hugo Petrus, aliique homines (ceu quidem videntur) sacri, centuriones et primipili fiunt, et antesignani; qui ordines Londini, et alibi, ducunt. Hugo iste cohortem in Hibernia habet, cujus fortitudinem ipse imperator Cromwellus in tantum praedicat, ut vel solum hunc concionatorem militibus centum potiorem ducat: Hunc enim semper in aggere occupando primum reliqui e vestigio insequuntur; ita ut jam aliquot in Hibernia urbes hac ipsa alacritate ceperit. Enthusiastae ac Fanatici, die Dominica, finitis (ut ajunt) concionibus, quarta vespertina, privatae pietatis exercitia instituunt: Opifices quatuor in via latebrosa (quam angiportum S. Laurentii, S. Laurentzlane, nominant, alias nunc vulgo, viam haereticorum) prope Tamesin ex ordine concionantes hac septimana audivi; qui sese Christianos appellant. In urbis vico, Clarkenvvell-greene dicto, vinculis mandati sunt the Ranters, quos proprie schismaticos, vel religionis ruptores interpretor: Hi ipsi hominem non hominem, sed a fellovv creature hoc est, creaturam sociam, Judaeum, nec Judaeam esse, contendit: In nervo et fatuus iste jacet, qui tam excors tamque demens est, ut se Josuam esse credat: Ibidem Chiliasta quispiam regnum cum Messia expectat.
De novae hujus Reipub. statu, dubiis hisce formidolosisque temporibus, periculose scribitur; quare Pythagoricum me esse autumes, velim, qui in quinquennali sua Acta Parlamenti, impressa jam, in magnum excrevere volumen; ex quibus ego Theologica quaedam selegi, De Abolitione Decanorum, Capitulorum, Canonum, Praebendarum, aliorumque Officiorum ac Titulorum, ad Cathedralem
vel Collegiatam Ecclesiam, aut Capellam, in Anglia fimul ac VVallia pertinentium: De sustentatione Ministrorum concionantium, aliisque piis usibus; cum Additionali: De meliore Propagatione ac Praedicatione Evangelii in VVallia: De Promotione ac Propagatione Evangelii Jesu Christi in Nova Anglia: De Relevatione religiosorum et pacificorum hominum, ob rigorem pristinum, in materia Religionis: De Suppressione detestabilium PECCATORUM, Incestus, Adulterii, et Fornicationis: De Suppressione impiae jurandi et Imprecandi consuetudinis: De Obser vatione diei Dominicae, aliarumque tum Poenitentiae tum Gratiarum actionis publicae; una cum collectione priorum Legum, Statutorum, Ordinationumque: Contra atheisticas, blasphemas, et execrabiles Opiniones quasdana, Deo de honore derogantes, humanamque societatem destruentes: De mutilatis Militibus, ac Viduis, curandis in Scotia pariter ac Hibernia: De puniendis Criminibus, in mari, vel trans mare commissis. Addo et illud, in omnibus fere oppidis, aulis, collegiis, Academiis, templis, curiis, pontibus, jussu Superiorum, statuas Regum, imagines, inscriptiones ac titulos, destrui; atque ibi locorum Crucem Angliae, Lyramque Hiberniae, id est, hujus Parlamenti insignia affigi. Idsolum miror, in via publica, prope Stronbridge, summoaedium parietati hanc Epigraphen, Regum temporibus inscriptam, haud deleri:
REX MAJESTATE, GREX LIBERTATE, LEX VERITATE GAUDET SUA, VERAX MERLINUS ANGLUS EXOPTANS DIXIT.
Inter nova templi Westmonasteriensis monumenta, penes Isaaci Casauboni, et Richardi Coxe, epitaphia, sepulchralis quoque inscriptio Thomae May conspicitur; qui Supplementum Lucani libris VII. nec non Historiae Parlamenti Angliae Breviarium, tribus partibus explicitum, nobis dedit. Illam igitur, ceu aliquid novi, hîc quoque appingam:
Quem Anglicana Respub:
habuit vindicem,
Ornamentum Literaria,
Secli sui Vatum Celeberrimus,
Deliciae Futuri:
Lucanus Alterplus quam Romanus,
Historicus Fidus,
Equitis Aurati Filius Primogenitus,
THOMAS MAJUS
H. S. E.
Qui Paternis titulis Claritatis Suae
Specimen usque adeo superaddit,
ut a supremo Anglorum Senatu
ad Annales suos conscribendos
fuerit accitus.
Tandem fide intemerata Parlamento
praestita. Morte inopina
Noctu correptus. Diem
suum obiit.
Id. Non.
Ao Libertatis Humanae restitutae M. DC. LI.
Ao Libertatis Anglicanae restitutae M. DC. LI.
Aetatis suae LV.
Hoc in honorem Servi tam
Bene Meriti,
Parlamentus: Reip: Angl:
P. P.
Universa fere Nobilitas ruri vitam agit, ut data quasi opera ignorando ea, quae indies hîc geruntur, suspicionem et culpam a se segreget. Magnus ille Seldenus alterum e Parlamento extulit pedem, altero jam dudum elapsus, si non expulsus: Interea tamen recentia Acta parietibus ac valvis suis affigi sedulo curat. Idem et album meum hoc exornavit charisterio:
Salmasius autem hac utitur gnome Martialis:
Nunquam ex animo meo discedet voti illius memoria, quod Socius in Aede Christi, Oxoniae, pro Anglia sua fecerat: Deus, ait, restituat nos sanae menti! Venit novissime rei monetariae magister e Galliis, qui argentum Anglicanum in orbe
radere, L. 8. D. defalsis, aut, mensuram circuli exterioris in solido incidere, et arrodere, C. Theod. lib. IX. tit. 22. Qui id agunt, clipped money, sive cut money ab Anglis dicitur. De horum moneta, a variis vindicanda fraudibus, elegantem hoc anno libellum Violetius, JC. Anglicanus, patrio emisit sermone: The Commons of Engeland etc.
Postremo auctarium librorum (imperio morem gerens) nunc adjiciam. Rariores hi sunt, quos Jo. Seldenus, Eadmari, Monachi Cantuariensis, Historiae Novorum, sive sui Seculi libri VI. ex Bibliotheca Cottoniana, cum Notis et Spicilegio: Analecta Anglo Britannica: Janus Anglorum, in quo jus Anglo. Britanniae: De Successionibus in bona defunctorum, et in Pontificatum: De jure Naturali et Gentium, juxta disciplinam Ebraeorum, libri VII: Horum postea quasi supplementum evulgavit Uxorem Ebraicam, seu de Nuptiis et Divortiis, ex jure Civili, id est, Divino et Talmudico, veterum Ebraeorum libros III: FLETA, seu Commentarius Juris Anglicani, sic nuncupatus sub Edvvardo Rege I. seu circa annos abhinc CCCXL. ab Anonymo conscriptus: Accedit Tractatulus vetus de Agendi Excipiendique Formulis Gallicanus, FET ASSAVOIR dictus: Subjungitur etiam Seldeni ad Fletam Dissertatio Historica: Eutychii Aegyptii, Patriarchae Alexandrini, Ecclesiae suae Origines, ex Arabico, cum Versione et Commentario: De Anno Civili, et Calendario veteris Ecclesiae, seu Reipub Judaicae: De Synedriis et Praefecturis Juridicis veterum Ebraeorum. Anglicano autem idiomate libros exhibuit sequentes: Titles of Honor, i. De Titulis Honorum: The Historie of Tithes, i. Historiam Decimarum, cujus partem primam Rich. Mountagu singulari hoc impugnavit libro: Diatribae, upon the first part of the late History of Tithes; et, expresso Seldeni nomine, Steph. Netles, SS. Theol. Baccalaurius: An Ansv ver to the Jevvish part of M. Seldens History of Tithes, i. Responsum ad sententiam Judaicam Dn. Seldeni. in Historia Decimarum. Sunt et alii Ejusdem de Duello, de Praediis Nobilium, Anglice conscripti; nec non vetus liber Juridicus, Forescu, cum notis Illius: quos non possideo. Jo. Milton, celebris ille Populi Anglicani defensor, olim et Areopagitica consignavit: A Speech for the liberty of unlicenc'd printing, to the Parlament of Engeland, i. Sermonem pro libertate sine licentia imprimendi libros, ad Parlamentum Angliae; contra hujus constitutionem, qua non nisi cum licentia approbatos imprimere permissum erat. Percuriosus Scriptor iste jam pridem hodiernam libertatem, hoc est, A. C. 1644. in Areopagiticis suis cogitasse, mihi videtur.
Denique eum et Theologica voluptate grata Te afficiant, Vir Consummatissime, nonnulla Henr. Spelmanni, Equitis Aurati, recensebo: Concilia Pambritannica, Pananglica, Scotica, Hibernica, Cambrica, Mannica, Provincilia, et Dioecesana, tribus distincta tomis; quorum primus tantum editus est, ea continens, quae a primis Christi seculis, usque ad introitum Normannorum (id est An. Dom. 1066.) habita sunt, et celebrata: De Sepultura, item, de non temerandis Ecclesiis, Anglice: Glossarium, continens Latino barbara, Peregrina, Obsoleta, et novatae significationis vocabula; quae post labefactatas a Gothis Vandalisque res Europaeas, in Ecclesiasticis maxime, profanisque Scriptoribus occurrunt: Dolendum sane, dimidiam illius partem tantum exstare. Jac. Usserii, Archiepiscopi Armachani, haec sunt: Gravissimae Quaestionis, de Christianarum Ecclesiarum, in Occidentispraesertim partibus, ab Apostolicistemporibus ad nostram usque aetatem continua successione et statu, Historica Explicatio; cujus continuationem seriemque coram pollicebatur: Britannicarum Ecclesiarum Antiquitates, quibus inserta est pestiferae adversus Dei gratiam a Pelagio Britanno in Ecclesiam inductae Haereseos Historia. Ut et Gotteschalci, et Praedestinatianae controversiae, ab eo motae, Historia; una cum duplici ejusdem Confessione: Veterum Epistolarum Hibernicarum Sylloge; quae duo scripta 'Dublini excusa sunt: De Romanae Ecclesiae Symbolo Apostolico vetere, aliisque Fidei formulis, tum ab Occidentalibus tum ab Orientalibus, in prima Catechesi et Baptismo proponi solitis; quibus Athanasii Symbolum, a Graecis interpolatum, aliaque accesserunt: Polycarpi et Ignatii Epistolae, cum vulgata, et antiqua, ex duobus MSStis versione; quibus praefixa est, non de Ignatii solum et Polycarpi scriptis, sed etiam de Apostolicis Constitutionibus et Canonibus, Clementi Romano tributis, Dissertatio: Appendix Ignatiana, in qua continentur Ignatii Epistolae genuinae ex Graeco Mediceo exemplari: Ignatii Martyrium a Philone, Agathopode, et aliis, qui passioni illius interfuerant, descriptum; Tiberiani, Plinii, et Trajani, de constantia Martyrum illius temporis, Epistolae; Smyrnensis Ecclesiae, de Polycarpi Martyrio, Epistola; in Ignatii et Polycarpi Acta, atque in Epistolas etiam Ignatio perperam adscriptas, Annotationes: Annales Vet. Test. a prima mundi origine de ducti, una cum rerum Asiaticarum et Aegyptiacarum Chronico: Illius quoque est Dissertatio de Macedonum et Asianorum Anno Solari, cum Graecorum Astronomorum Parapegmate, ad Macedonici et Juliani Anni rationes accommodato. Stylo autem Anglicano exaravit sequentia: An Ansvver to a Challenge, made by a Jesuite in Ireland, i. Responsum ad Provocationem, a Jesuita quodam factam in Hibernia; ibi ex antiquitate potissimum de Traditionibus, Praesentia reali, Confessione, Potestate clavium, Purgatorio, Presibus pro defunctis, Limbo Patrum, Invocatione Sanctorum, Imaginum cultu, Libero
Arbitrie, et Meritis operum, copiose cum isto, ac scite disputavit: A Discourse of the Religion, anciently professed by the Irish and Brittish, i. Discursus de Religione, quam Hiberni ac Brittones antiquitus profitebantur. Adjiciam sacris a Geographicall and Historicall Disquisition, touching the Asia, properly so called, i. Geographicam atque Historicam Disquisitionem, ad Asiam proprie sic dictam attinentem; in qua etiam de Lydiana Asia (haec vero est Asia illa, cujus in N. T. saepissime mentio fit) Proconsulari Asia, et Asiana Diacoesi agitur. Erat olim in Oxoniensi homo doctissimus, et sacrae antiquitatis peritissimus, Jerem. Stephanus, SS. Theol. Baccal. qui singulari cura Gregorii Magni lib. de Cura Pastorali, foras dedit, emendatum ex vett. MSStis, cum Romana editione collatis, ab eximiis aliquot Academiae Oxon. Theologis: Caec. Cypriani lib. de Unitate Ecclesiae, cum vett. MSStis diligenter ab iisdem Theologis collatum, una cum annotationibus hujusdem Stephani: Nec non Cypriani lib. de Bono Patientiae, ex MSS. Oxon. cum Spicilegio notarum. Vix hodie habetur Mer. Casauboni Is. F. Pietas, contra maledicos patrii nominis, et religionis hostes. Gallus quidam Theologus, de Disciplina Ecclesiastica, brevem et modestam Dissertationem, ad Ecclesiam Scoticam, composuit: Jo. Nortonus, Ecclesiae Ipsuicensis in Nova Anglia Minister, Responsionem dedit ad Quaestionum Syllogen Guil. Apollonii, de controversiis, circa politiam Ecclesiasticam, in Anglia agitatis. Episcopatus Jura Dissertationibus quatuor Henr. Hammond, SS. Theol. P. P. contra sententiam Dav. Blondelli, Salmasii, aliorumque defendit; his et Dissertationem praemisit de Antichristo, de Mysterio Iniquitatis, de Dietrophe, et de Gnosticis, sub Apostolorum aevo se prodentibus. Exiit nunc Epistola ad Lambertum Osbalstonum, cui Apologia inest pro D. Jo. VVilliams, Archiepiscopo Eboracensi: Habemus etiam Articulorum Lambethanorum, a D. Whitakero, de Praedeftinatione, et annexis capitibus, Lambethae exhibitorum Historiam; prout ab Episcopis Theologisque concepti, et admissi fuere: Quibus annexum est Lanceloti Andrev ves, Wintoniensis Episcopi, de illis Judicium; accessit et Censura Censurae D. Barreti de Certitudine Salutis, ac sententia D. Overal, SS. Theol. olim Prof. Cantabr. de Praedestinatione. Concordiam et Pacem Ecclesiasticam, quibus haec rationibus olimin Ecclesia propagata; qualis, et quibus rationibus nunc propaganda, ex Anglis ostenderunt Thomas Hayne (qui et de Linguarum cognitione disseruit) in Tractatu suo, Pax in Terris: Huic libellus Josephi Halli simillimus est, Pax Terris. Ad fraternam communionem, inter Evangelicas Ecclesias restaurandam, Jo. Davenantius, Episcopus Sarisburiensis, duplici Commentatione adhortatus est. Junctim, de hac Pace, Sententiae quatuor prodierunt trium Episcoporum, Dunelmensis, Jo. Sarisburiensis, et Joh. Exonensis, hoc est, Mortoni, Davenantii,
Hallii; sententia ultima ab eximiis quibusdam Ecclesiae in Gallia Theologis ac Pastoribus conscripta fuit: Quae omnes D. Jo. Duraeo, in hoc opere jam per aliquot annos desudanti, tradebantur. Idem Duraeus (qui familiariter Tibi notus est) Pacificatorem, ceu vocat (a Peace-maker) de reformandis hac tempestate Professoribus ac Ministris in Anglia, componendisque Ecclesiarum discordiis: Discursum (a Seasonable Discourse) de fundamento ac methodo resormandae Religionis simul ac Eruditionis, beneficio linguarum Orientalium, mysteriorum Judaicorum, et universae sapientiae; Denique Scholam Reformatam, talemque Bibliothecarium (the Reformed School, and the Reformed Librariekeeper) hoc anno divulgavit. Hîc in sacello quodam, non longe a vetere foro mercatorum, e regione templi Gallicani, valde vetustam Erasmianae paraphraseos in N. T. versionem Anglicam nuper conspexi; et quidem Londini A. C. 1548. ab Edvvardo VVhitecurch, in the Fletestreet, hoc est, in via Carcerum, typis exscriptam. Tantum de re literaria, quam suspenso animo expectas. Sed jam modum, aut finem potius, scribendi faciam; modum enim epistolae jam diu multumque excessi, dum charta me, ut vides, scribentem deserit. Valebis interim, Vir Amplissime, et indulgentiam Oxoniae hibernandi, a charissimis parentibus meis, ceu spes est, pro auctoritate Tua, facile impetrabis. Londini, a. d. 7. Aug. A. S. M DCC LI.
AD binas Tuas responsum debeo, quarum alteras ante quadrimestre, et quod excurrit; alteras heri ab optimo Parente Tuo accepi. Ut moram istam priorem, quam invaletudo partim, partim labores concatenati, invito mihi imposuere, nonnihil emendarem; hodie statim ad scribendum me accinxi. Ambigo certe, quid potissimum in Te laudare debeam; diligentiam in scribendo, an judicium in significandis rebus incognitis, an felicitatem in parandis amicis; quos inter tot tantique viri sunt insignes, quorum notitia, ne dicam favor singularis, non ultima felicitatis pars est; an dexteritatem in acquirendis bonis rarioribus, quae vulgus peregrinantium, vel infeliciter nescit, vel imprudenter negligit: An affectum Tuum in me singularem, quem merito magni aestimo, suavissimeque exosculor; vel, quod vere pronuncio, omnes istas virtutes Tuas conjunctas simul? Eodem modo nescio, quid in literis Tuis, inter tot nova egregia,
et quanta ibi hominum sit humanitas, erga peregrinos discendi cupidos. Et si ipse his oculis non usurpassem, vel solus Erasmus Magnus abunde me docere posset, qui Angliam Anglosque satis laudare nunquam potuit; quo de ferme omnes ejus epistolae mire loquuntur. Unum nunc desidero, ut librorum istorum praestantissimorum, Seldeni praesertim, Viri summi, et Vossii Heilbronnae primum Francofurti, ubi cum Magnae Britanniae Regis Legato erat, familiariter vixi, ad quem etiam semel iterumque amice scripsi; quem ut quam officiosissime a me salutes, etiam atque etiam Te rogatum volo. Vidisti, sine dubio, scripta illius divina, pietatis, pacis, prudentiae laude eximia, et studium concordiae in controversiis religionis pium et sincerum amabis; quicquid nonnulli male feriati, maleque sani (qualis est vitilitigator ille sine nucleo) sinistri de illo judicent: Quos patientia vincere, optimum vincendi genus est. De Orationibusmeis, quod ais, eas etiam Mechliniae haberi miror. Quicquid sit, Juventutis studio, quomodo libet, juvare cupio. Sed alio vocatus abrumpere cogor, et quidem aegre: Ab iis enim, quos amamus, difficulter nos divelli patimur. Sed solatur me promtitudo Tua scribendi, quam inposterum quoque aveo, peto, expecto. Vale, amicorum dulcissime, et nos, quod facis, amare persevera. Dab. Noribergae, d. XXII. Augusti, A. S. M DC LI.
Ut videas manum meam, iterum scribo Tuus
Georg. Richter JC. mp.
JAmdudum jusseras, VIR SUMME, ne posthac scribere ad Te desinerem; etiamsi non semper, vel non statim responderes. En, adsum ad imperandum, vel ad parendum potius; sic enim antiqui loquebantur. Mihi certe obsequii gloria relicta est, nihil obedientius facturo, quam ut (suasu Maronis) cedam Phoebo, et monitus meliora sequar, hoc est, uti ad Te diligenter scribam. Modestia hiemis (loquar cum Tacito) apud Anglos me commoratum, in Regiam Cantabrigiensem (ubi, non gravi pretio, sat bene vivitur) valde liberaliter invitaverat; ut mansuetiores Musas meas in illa perhiemare paterer: Sed flamma vicinae istius discordiae, vel potius belli, quod Belgio Foederato indictum, diligentissime in Britannia paratur, nuper perpulit me, ut Luodunum, sine mora, repeterem. Interea grates Tibi ago, Mecoenas Optime, quod, Te suasore, Parentes diutius me in illis locis adhaerescere haud recusarint: Nolui equidem perstare in bello, errare me intelligens, nisi literis me involutum undique submoverem, et (dicente Seneca) intra cutem meam cogerem; studiaque humanitatis mecum simul in suas sedes revocarem.
Multa commemorabilia proferre jam non possum; id tantum ad memoriam insigne est, quod Cantabrigiae, in collegio Reginae, quadrimum (ceu ferebant) et vidi et audivi puerulum, lotricis pauperculae filium; qui confabulantium cum eo studiosorum opera, centena aliquot vocabula Graeca, et casuum formationes promta voce et alacri recitabat: Breviores quasdem locutiones facile construebat. Res memoratu non indigna!
In exitu nunc forent literae meae. VIR EXCELLENTISSIME, si iisdem finibus amicitiam nostram, quibus cpistolam essem terminaturus: Sed quia studio doctrinae ac literarum, in ipsa senectute (quam Tibi placidam ac lenem precor) pariter atque insimul delectaris; ea Tecum communicare sustineo, quae mihi, commentariolum in Valerii Catonis Diras tandem aliquando typis paranti, in mentem novissime venerunt, de FREA, et LIBERA PUELLA; cujus baud infrequens in Legibus Longobardicis mentio occurrit, quas Nic. Boherius J. U. Interpres, Capitulare Divi ac Sacratissimi Caroli Magni, Imperatoris et Franciae Regis, A. C. 1512. inscripserat. Quare nugarum mearum aliquid accipe, qui amici intemperiem ferre jam didicisti.
Rex Limprandus Legem hanc Longobardicam lib. II. tit. 46. tulit de frea, his verbis: Si quis fream alienam, sine voluntate mundoaldi ejus, movere de casa, ubi ipsa habitat, praesumserit, etc. Idem et tit. 52. hunc in modum infit: Continet autem anterius edictum de frea sua, qui eam male tractaverit, amittat mundium ipsius, etc. In Legum veterum Glossario Lindenbrogius haec habet: Frea, id est, mundo. Vel, prout est in Glossis Papiae: Frea est mundo. Sed quid hoc? quaerit Henr. Spelmannus in Archaeologo: Opinor, inquit, pupilla; utpote quae in mundio est, seu tutela, et sub alterius potestate. Videtur fane, illud mundo esse Germanicum nostrum praeest personae, quae mundo sive Bignonius in Not. ad Marculfi Formulas profert: Longobardicis Legibus feminarum tutor Mundoaldus et Mundius dicitur. Hîc diserte Bignonius vocat feminarum tutorem; ita ut Mundoaldus, vel Mundius, de utriusque sexus (ceu voces illae, Legibus Longobardicis verum id quidem esse largiar; ita tamen, ut veteri linguae Teutonicae observatio illa, de latiore significatu vocis Mundius in genere, ut ajunt, tutorem sonat; et Mundium nihil aliud est, quam tutela. Sic apud Longobardos mulieres etiam nuptae erant in mundio alicujus, ut Romae in perpetua tutela; ceu Vir ille celeberrimus, Jo. de Laet, sua manu ad Capitulare, a Boherio editum, id annotavit. Richardus Verstegan in eleganti libello suo, cui titulus est, a Restitution of decayed intelligence in Antiquities, Saxonicum nomen cap. VIII. hoc quidem exposuit modo, cujus haec sunt verba, ex Anglico translata idiomate: Ab rectius et quod in vetere lingua nostra est Sed antecessores nostros usurpasse reperio pro Sic igitur usurpabant ceu id in Belgio adhuc ubique locorum receptum atque usitatum est. At vero totius antiquitatis peritissimus, Jo. de Laet, in margine illius libri Anglicani (quem ego ex Ejusdem Bibliotheca haud ingratus possideo) ad verba ista: quod in vetere lingua nostra est quidem in veni, sed nequaquam; veteribus est patronus, et tutor. Haec ille. Nimirum Edmundus significat juramenti tutorem, sive custodem; neque os juramenti. Quapropter Mundius, itemque Marculfus lib. II. Form. tit. 24. haec duo concinnavit: Sub mundeburde, vel defensione. Nam mundeburdium ipsi tutela, sive tuitio et defensio, ut loquitur Greg. Turonensis, aut munimen est.
Nunc porro LIBERAM PUELLAM videamus; de hac praeclare,
Vossius lib. II. de Vitiis Sermonis, cap. 7. inter alia: Frea in Legibus Longobardicis dicitur puella ingenua, vel libera in mundio, sive sub tutela. Ac mulier quoque Saxonibus freo; nempe non quaelibet nupta, sed libera. A freo autem Saxon. libera, Germanis dominam notat. Jo. Loccenius in Lexico Juris Sueo-Gothici commemorat Suecicum, uxorem significant. Caeterum Fulfrea, vel Fulfreal, in Glossis exponitur, sive ingenua, sive libera. Nempe sic dicitur (ait ibidem Vossius) qui, quaeve, plena fruitur libertate; ex eo, quod plenus Saxonibus liber Germanis Fulfreal extat in Legg. Longobardicis lib. I. tit. 25. l. 6. quae Rhotaris est: Si mulier libera fulfreal supra furtum comprehensae fuerit. Sententia est, si furata sit mulier plenae libertatis, qualem dicimus Fulfrealem. Item lib. II. tit. 12. l. 1. legere est: Liberam uxorem, id est, fulfreal. Etiam tit. 14. l. 17. haec habentur de liberto: Libertus homo, qui fulfreal factus est. Haec, ante Vossium, observarunt Jo. Martinus Lydius in Glossis Latinobarbaris, pag. 58. sub finem Operum Nicolai de Clemangiis; et Henr. Spelmannus in Archaeologo, sive, Glossario, fol. 301. Expresse autem, libera puella, vocatur lib. I. tit. 45, ubi de nuptiis: Si quis sponsaverit liberam puellam etc. Item tit. sequente: Si quis liberam puellam absque consilio, vel voluntate parentum adduxerit ad uxorem, etc. Super haec puellae liberae, perinde ac (alio nomine) freae, competebat mundium, sive tutela, lib. I. tit. 2. ex hac lege: Omnes vero regales causae, quae ad manum Regis pertinent, unde compositio expectatur, aut culpa quaeritur, dupliciter secundum antiquam consuetudinem componantur; excepto mundio de libera, aut morte, aut aliis, quae similes sunt. Nec vero quicquam freae, sive liberae puellae de libertate sua decedebat, licet in mundio esse, hoc est, sub tutela prudentum, et consilio vivere juberetur; quae summa bonarum libertas erat. Ideo et nulli Longobardae mulieri, sine mundio vivere, concedebatur, ut e lib. I. tit. 51. apparet; ubi non prout Lindenbrogius edidit, Lotharius, qui praecedentis tituli legem ultimam sanxit; sed, ut habet vetus Boherii codex) Rex Rhotaris: Nulli mulieri liberae sub regni nostri ditione, lege Longobardorum viventi, licet in suae potestatis arbitrio, i. sine mundio vivere, etc. Hac ipsa etiam de caussa puellarum monasteria quasi in mundio esse censebantur; cum regulariter viverent: Monasteria virorum (inquit Pipinus) et puellarum, tanquam in mundio esse noscuntur; vel in mundio Episcopi sui, seu reliquorum hominum: Et distring at unusquisque, in cujus mundio sunt, ut regulariter vivant. Adde, quod puella, in jure Longobardico, interdum dicebatur libera vel a marito; et sic viduae lib. I. tit. 45. jungebatur: Si quis puellam liberam, aut viduam sponsatam habuerit, etc. Nec non titulo sequente: Si
puella libera, aut vidua, sine voluntate parentum, ad maritum ambulaverit, etc. Vel quoque a ser vitute libera censebatur; et sic lib. II. tit. 51. a servo discernebatur: Si puella libera servum alienum foris provinciam secutae fuerit, etc. Simile huic Legi statutum Danicum, de nobilibus puellis, in Recessu Regis Christiani III. Art. 36. nuper inveni, cujus rubrica, sive lemma est: De libera muliere, quae in conjugio acceperit servum. Idem titulus, sed inversus, num. 51. Legitur de servo Longobardico: Si servus liberam puellam, vel mulierem in conjugio acceperit. Sed hîc obiter monemus, in jure Danico ignobilem potius, quam servum, denotare; nam Christianus in Glossario Juridico Danico liberum hominem exponit per Nobilem; et liber am puellam pluribus describit in Etsi cum consilio maxime cognatorum fiat, potestatem habeat vendendi eam (haereditatem) intra anni dierumque spatium (liberae, i. e.) nobili cuidam familiae. Recess. Frid. II. Art. 12. Sic Belgae fere liberum, aut nobile quidpiam vocant, quod praestans, quod eximium, et bonum est: Een vry Man, item, een nobel Man, vir bonus, et eximius. Ita Poetis dicitur nobile vinum, nec non Germanis lapis nobilis, i. e. pretiosus et insignis. Quid, quod in Danico jure, velut in Longobardico, libera, sive nobilis puella suum quae est in mundio; ceu nos docet Osters. in Glossario.
Hinc ducor ad suspicandum, atque ex ea puellarum, mulierumve, libertate conjecto libertatem sexus melioris: Ut hic similis et compar illarum fieret, liber etiam adolescens, aut liber homo nominabatur. Ita non solum Chremes, adolescens Terentianus, in Eun. a. IV. s. 7. Pamphilam ne tangat, his prohibet verbis: Scibis: principio eam esse dico liberam. Verum et Parmeno eunuchum cum libero adolescente comparat a. III. s. 2. in literis, in palaestra, in musicis: Quae liberum scire aequum est adolescentem. Similiter Belgis liber atque ingenuus adolescens a libertate dicitur, Vryder, vel Vryer; ceu veteribus Germanis Vrydster, Fryster, vel etiam antiquitus Vryersse. Convenit omnino cum voce Persarum, Fristar, Virgo; prout Phil. Marnixius Sant. Aldegondius e Raphalengii Lexico, quod ex ipso Pentateucho collegerat, jamdudum commonstravit. Non
Loccenii Lexico Jur. Sueo-Goth. hic nonnulla inseram de illis, qui in Suecia Libertini sunt, ait, vel Ingenui; illos Livius lib. X. ita describit: Ingenui, qui ipsi majoresve ipsorum ser vitutem non servierant; majores autem usque ab avo repetebant. Temporibus Appii, et deinceps aliquandiu, apud Romanos Liberini dicti, non nisi, qui manumitterentur; sed Ingenui, ex his procreati, ut notat Suetonius in Claud. c. 24. Quidam liberae conditionis homines, quos hodie Nobiles, Ericus Upsal. eo respexit lib. VI. Hist. Suet. cui nimirum Liberti sunt Tempore igitur praefato accedunt ad locum Episcopi, praelati, milites, liberti, etc. De Engelberto quodam, in Dalecarlorum regione Jo. Magnus lib. XXII. cap. 5. narrat, quod fuerit mediocri nobilitate confpicuus, utpote libertino patre natus. Idem est, ac si diceret, Freoman hoc nomine est, qui dignus habebatur, ut in centuriam reciperetur. Initium illius Legis XIX. sic interpretatus est Guil. Lambardus, in Praeterea autem praecipimus [that aelc freoman beo on hundrede] ut liberae conditionis quisque in centuriam, ac decem vir ale aliquod collegium se conjiciat; si modo qui se purget, atque ab alio capitis aestimationem petat, se dignum haebere cupiverit. Neque enim aliter, annum aetate duodenum progressus (si forte injuria afficiatur) pari cum ingenuo jure fruatur. In Anglosaxonica lingua, in qua legem Rex ille rogavit, longe significantius illud ingenui jus exprimitur: Oththe he ne beo aeniges freorihtes vvyrthe. Hoc est: Aut non erit ullo libero jure dignus. Scilicet hac ipse Lege Rex Canutus Potentiorum famulos coercuit, quos alias liberos esse affirmantes per Leges poterant protegere, quoties injurias et iniquitatem petulantes exercuissent. Inde et Anglis hodienum Freeman civis est, et municeps, ac liber homo. Nunc tandem ad jus Longobardicum revertor, ubi libero quoque homini liberrimae voluntatis puella in matrimonium dabatur; sic enim Rex Limprandus lib. II. tit. 52. de frea, a Mundoaldo suo male habita, statuit: Insuper addimus, ut nec ad liberum hominem eam ad maritum dare praesumat, absque ejus voluntate; quia pejus tractata esse non potest, quam si illum virum tollat, quam ipsa non vult.
Videtur haec quidem locutio, virum tollere, Latinis auribus idem significare, quod auferre, removere, repellere, et matrimonium cum tali vel tali viro impedire; ita ut fortasse legendum sit: Quem ipse (mundoaldus scilicet, sive tutor) non vult. Vel tali etiam modo: Quem ipsa (scil. puella libera) vult; ita ut redundet negatio? Sed frustra: Tollat (quod me, fateor, illustris Salmasius docuit)
Sumat. Sic enim dicimus: Tolle librum, pro, sume, vel accipe. Atque hunc verum Legis illius sensum esse, postea demum variis didici exemplis, quae cum a Lindenbrogio in veterum Legg. Glossario missa sint omnia, velut in digressu (quem mihi concedas, oro) libens his inseram. Tit. 53. lib. cit. Legis primae initium tale est: Si aldius (i. e. qui antea servus, sic libertatem consecutus, interprete Vossio lib. II. de Vit. Serm. c. 2. ut interim veteri domino foret obnoxius) cujuscunque liberam uxorem tulerit. Et sequente tit. 54. l. 2. haec ipsa leguntur: Si mulier aut puella notum habuerit, quemcunque hominem uxorem habere; et super ipsam introierit, et tulerit maritum non suum, saencimus etc. Verbum illud tollere per accipere exponitur l. 3. t eod. qua prohibetur, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat (i. e. tollat) virum, vivente viro. Praeterea lib. I. tit. 40. ita incipit: Si vir mulieri violentiam fecerit, et invitam eam tulerit ad uxorem, etc. Et post nonnulla, sub initium Leg. secundae: Si quis violento nomine tulerit uxorem etc. Succedit Lex tertia: Si quis puellam, aut viduam, alteri sponsatam (illa tamen consentiente) tulerit, etc. Ubi glossa Nic. Boherii: Alias deest [illa tamen consentiente.] Et loco verbi tulerit, est, rapuerit. Id verbi, rapuerit, pro, tulerit cum ex aliis ejusdem tituli Legibus pater, tum vero ex undecima: Si quis rapuerit qualemcunque feminam liberam secularem etc. Denique ne scrupulus vel tenuissimus residere aliquis videatur, locutio istaec Longobardica modo sese prodit infinito: Si quis sponsaverit puellam liber am, aut mulierem, et post sponsalia facta, et fabulam firmatam, per duos annos sponsus neglexerit eam tollere etc. Lib. II. tit. 1. Et si, postquam purificata fuerit, eam tollere uxorem neglexerit etc. Ibid. Leg. 2. Et non compellatur ipse invitus eam tollere. Leg. 3. Secundus autem maritus, qui eam tollere disponit, etc. Leg. 4. Ex his igitur constat primo, verbum tollere idem esse, quod accipere, et aliquando rapere: Dein id usurpari tam de viro ducente, quam de nubente femina: Postremo dici, tollere virum, aut maritum nec non, ad maritum tollere lib. II. tit. 53. Si aldia, aut libera, in casa aliena ad maritum intraverit, et servum ad maritum tulerit etc. Hoc etiam modo, tollere uxorem, ut supra; tollere ad uxorem, Leg. 3. tollere in uxorem, Leg. 10. tit. eod.
Perlibenter hîc modum aliquem, et finem huic epistolae facerem, nisi ex prisca eruditione nobilis et clarus Olaus ille VVormius lib. I. Fast. Danic. cap. 15. me nunc ad Fream istam Septentrionalem pertraheret; quae uxor Othini, sive VVodani, hoc est, Martis credita, instar Veneris Deae colebatur: FRIG A pacem voluptaetemque moder abatur; cujus etiam simulachrum turpitudinem sexus prae se ferebat: Et ob id tantum apud Gothos, quantum VENUS apud Romanos venerabatur: Diemque VENERIS, usque ad nostra tempora, sibi retinet consecratum;
Olaus Magnus lib. III. Epit. Hist. Gent. Septentr. c. 3. Haec ipsa igitur Gothorum Venus, Friga, Frigga, Frigo, Fricco, vel Fraea, item Frea, alias Fria, nostratibus (scribit VVormius de Danis suis loc. cit.) Freya dicta est: Quod proprium jam in appellativum degeneravit, qualibet matre familias hunc sibi vendicantis honoris titulum; ut Islandis Husfreya salutetur, nobis Danis
Antequam vero de his Gothorum superstitionibus plura scribere, et gentilium istorum impietates de Frea ac VVodano explicare instituam, hoc breve dicam; non solum Graecos, vel Romanos (quod multis probatum ivi exemplis ad Val. Catonis Diras v. XX.) verum et Germanos quoque amasias, interdum et conjuges suas, Veneres appellasse. Laudaturus Laidem suam Aristaenetus Epist. I. haud veritus est scribere: Tun meam Venerem vituperas? quaerit homo Plautinus, Curc. a. I. s. 3. De vocabulo Veneria, quod est a Venere, non minus accurate, quam recte J. Seldenus Synt. II. de Diis Syris, cap. 7. cujus verba hîc enotabo: VENERIAM vocabulum esse, a VENERE petendum, nemo est, qui neget. Inde enim non infrequens est apud priscos Romanos nomen foemineum. Veteribus, quae excusae prodiere, inscriptionibus non semel obvium fit. Et in Arundelliaenis, ad Thamesis ripam, aedibus visitur cippus sepulchr alis, ita dicatus:
D. M. CLAUDIAE VENERI AE. CONJUGI. SANCTISSIMAE. Q. JUSTEIUS. PROBATUS. SIBI. SUISQUE. POSTERISQUE EORUM.
Goldastus, ad Winsbekiae Paraenesin (quae inter veteres illius Paraeneticos habetur) sub finem haec observavit: Amicae ab amantibus Veneres dictae, non Latinis modo, sed Germanis. Herzoge Heinrich von Pressla: Ich klage dir Venus sendu leit. Her Rudolf von Rotenburg: VVolde geluke sin Der Venre min. Her Heinrich von Morunge: Ich vvene, si ist ein Venus here, die ich da minne. Wolfaram von Eschilbach: Venus du Göttinne, lebt si noch, si muste bi ir verblichen sin. Meister Chunrat von Wurzburg: Venus du feine du ist entschlaffen, Du vvilent hoher minne vvielt. Sic igitur et frea, et Frea, nomen accepisse, omnino credibile est; neque
fream, hoc est, et Deam et puellam a freo, sive libertate primam coepisse originem.
Sed dicis forte? Incerta adhuc ista, et scrutanda sunt, an Frea, sive Freja, fuerit Venus? Pro hac ipsa sententia (quam non titubanter Olai testimonio jam asserui) documenta haec habeo: I. Venus Martis, Frea VVodanis conjux erat; sic enim Longobardi filius, P. VVarnefridus lib. I. de Gest. Longob. cap. 8. eam vocat: Fream, uxorem VVodan. Ab hoc ipso Wandali, quasi a Marte, victoriam de Winilis ibidem postularunt. Gotfridus Viterbiensis in Pantheo, sive Chronico universali, transpositis literis Feriam, et Wodanem Godam nominans, eandemque Wandalorum fabulam recensens, hos, ait, ad Deam, nomine Feriam, uxorem scilicet Godam, tunc accessisse. Friggam, Othini modo uxorem, modo conjugem, describit Saxo Grammaticus, lib. I. Hist. Dan. fol. 13. Idem et ex veteribus annotavit Henr. Spelmannus in Archaeologo, fol. 296. Fream, alias Friam, Saxonum Deam fuisse, uxorem VVodeni, al. Goddani. De hac uberius Rich. Verstegan in Restit. of dec. intell. chap. III. pagg. 77. 80. et Jo. Loccen. lib. 1. Antiq. Sueo-Goth. cap. 3. II. Dies Veneris Sueo-Gothis, Danis, et Germanis Frige daeg, ab eadem Frea, Freja sive Friga dicitur. Sic Olaus ille: Friga, inquit, diem Veneris usque ad nostra tempora sibi retinet consecratum. III. Adulterio scortationibusque celebris erat, more ipsius Veneris; testor Saxononem loco citato, de aureo Othini simulacro: Cujus conjux Frigga, quo cultior progredi posset, ascitis fabris, aurum statuae detrahendum curavit. Quibus Othinus suspendio consumtis, statuam in crepidine collocavit; quaem etiam mira artis industria ad humanos tactus vocalem reddidit. At nihilominus Frigga cultus sui nitorem di vinis mariti honoribus anteponens, uni familiarium se stupro subjecit; cujus ingenio simulacrum demolita, aurum publicae super stitioni consecratum, ad privati luxus instrumentum convertit. Nec pensi duxit, im pudicitiam sectari, quo promtius avaritia frueretur. Indignae foemina, quae numinis conjugio potiretur. Hactenus Saxo. IV. Colebatur, ut praeses voluptatum, libidinumque, si Olao Magno credimus: Pacem, ait, voluptatemque moderabatur; cujus etiam simulachrum turpitudinem sexus prae se ferebat. Idem innuit M. Adamus, in Septentrionalium populorum Historia, ex Henr. Ranzovii Bibliotheca olim edita: Fricco, pacem voluptatemque largiens mortalibus; cujus etiam simulachrum fingunt ingenti Priapo. Talis fortasse pax fuit, qualem Terentianus Thraso Thaidi concesserat. Ab hoc spurcissimo nomine Frig, Friga, Frigga, vel Fricco ded??ctum istud Germanorum vocabulum videtur, libidinosus; libido, petulantia. Quin ctiam voluptas indidem
Freya nimirum, nullus dubitavit M. Bruynolphus Suenonius in Conjectaneis suis; ex quibus Stephanus Jo. Stephanius in lib. I. Hist. Dan. Saxonis, fol. 43. ad ista petulantissima Hartegrepae, Hadingum juvenem ad Venereas voluptates provocantis, verba [Dum Venerem coluisse piget] de libidinoso Freyae, hoc est, Veneris cultu, eruditam hanc notam attulit: Ut libidini suae frontem praetexeret ? suasit illud suum ex intima hominum illorum religione; quibus Divarum haeud postremae fuit FRETA, Amatorum et illarum voluptatum promaconda: Quam violare, aut contemnere Skapto, vel Thorballus Sidensis (nunc enim, uter esset, non exacte memins) parum aberat, quin capitali discrimine didicit, ut erat periculosum; qui ad Christianam fidem conversus, parum honorifice de Freya, in carmine hoc suo, erat locutus:
Hoc est: De Diis latraturus (vel. locuturus) Freyam instar caniculae, vel vulpeculae, judico. Quae res continuo ut increbuit, factus in capitis periculum inciderat: Nisi divinitus accidisset, ut illo ipso anno, quo in eum maximi quique viri conjurarant, Christiana fides in foro universali receptae fuisset. Tanti scilicet Venereas fecere voluptates, ut ipsam quasi Libidinem, prisca formidine sacram, perversa et impia religione colerent. V. Uti veteres de sexu Veneris dubitarunt; sic enim Macrobii lib. III. Saturn. cap. 8. locus notatu dignus se habet: Apud Calvum Acterianus affirmat legendum,
non Deam. Signum etiam ejus est Cypri, barbatum corpore, sed veste muliebri, cum sceptro ac statura virili; et putant eandem marem et foeminam esse. Aristophanes eam appellat. Levinus etiam sic ait: Venerem igitur almam adorans, sive foemina sive mas est. Prorsus ita incertum Gothis erat, num Fricco, vel Freya masculini aut foeminini extiterit sexus; licet foemineo choro (ut verba Ol. VVormii lib. I. Monum. Dan cap. 4. mea faciam) plures illud adscripserint. Hinc Olaus Magnus, ex antecessoris sui Jo. Magni, Archiepiscopi Upsal. Historiis asserit, apud veteres Gothos paganos, tres Deos, prima veneratione obser vatos fuisse; quorum primus erat potentissimus Thor, alter Odhen, tertius Friga. Praeterea habitum hujus virilem his excusat verbis: Pingebatur gladio et arcu cum armis, quod in illis terris uterque sexus semper ad arma promtissimus esset. Idoli hujus formam expressit Versteganus, lib. cit. pag. 76. hanc insoper expositionem ei subjungens, quam ex Anglico verti: Hoc idolum repraesentat utrumque sexum, tam viri quam foeminae, velut Hermaphroditus habuisse
dicitur etc. Dextra strictum tenet gladium, et arcum sinistra, his significans, foeminas, aeque ac viros, tempore necessitatis ad pugnandum par at as esse debere. VI. Vocum aliquot Teutonicarum origines probilitati non sunt contrariae: Freya erfi, i. e. poesis, quae Amores ut plurimum tractat; de hac VVormius in Fastis. Goldastus ad carmen Winsbekiae: Minne, Dea amoris, Latinis Venus, Aboriginibus Germanis Fria; cujus nomen remansit in eidem illi sacrata die, Fritag, in verboque frien, nubere. Referuntur huc a Bruynolpho et Loccenio, semen, et genetrix. Quibus addatur Germ. Fruyt; item Vroed, frugi; Vroedvviif, et Vroedmoeder, obstetrix.
Haec itaque Frea omnino Venus censenda est, de qua Olaus: Tantum apud Gothos, quantum Venus apud Romanos vener abatur. Illius vero maritum et Martem fuisse, dixi quidem, sed nondum probavi satis: Odhen, hoc est, fortior (ait idem Olaus) bellis praesidet, hominibus in hostes auxilia subministrans. Et post nonnulla caput integrum, de tribus Diis majoribus Gothorum, his concludit verbis: Odhen vero armatus sculpitur, uti Mars, simili gentilium superstitione apud Romanos; diemque obtinuit aeterna memoria suo nomini consecratum. Et quia vivus tota Europa divinitatis titulum, quod nulli in arte militari cederet, assecutus fuisset; hinc evenisse creditur, ut Gothi (sicut Dio Graecus, Ablabius, et Jornandes testantur) Martem, quem Deum belli putavit antiquitas, apud se dicerent progenitum; prout etiam asserit Poeta:
Quem Gothi semper asperrima placavere cultura, morte scilicet captivorum, opinantes, bellorum praesidem aptius humano cruore placari. A quo vicissim omnem belligerandi industriam adeo perfecte didicerunt, ut devictis Europae et Asiae potentissimis imperiis, summum fortitudinis gradum reportarint. Confer Jornand. de Reb. Get. cap. 5. Haud aliter de Wodane M. Adamus, in Septentrionalium populorum Historia: Alter VVodan, id est, fortior, bella regit, hominumque ministrat virtutem contra inimicos. Postea, de simulachro istius, haec subjungit: VVodanem vero sculpunt armatum, sicut nostri Martem sculpere solent. Quare etiam Wandalos, ad Wodan accedentes, victoriam de Winilis postulasse, et istum respondisse, se illis victoriam daturum, perhibet P. Warnefridus. Ethelverdus, citante Camdeno: Wodan barbari, ut Deum, honorarunt; sacrificiumque obtulerunt pagani, victoriae causa, sive virtutis. Idolum Martis Gothici Ol. Wormius lib. I. Monum. Dan. c. 4. hunc in modum delineavit: Hic armatus pingebatur, quippe qui bellis praeerat, et cui victorias attribuebant; ac victos et occisos in bello sacrificabant. Columnae insistens coronam capite gestabat, dextra sacam, seu
ensem Saxonicum, sinistra clypeum, peaibus calceatis. Ita et a Verstegano p. 72. expictus est. Quantum conjectura assequi possum, ducor ad suspicandum, Septentrionis invasorem istum volitantem, Odinum nempe, audaciae promtae Gigantem fuisse; quia Arngrimmus Jonas hunc ipsum Asiaticae immigrationis, in orbem Arctoum anno XXIV. ante natum Christum factae, antesignanum, nec non Asianorum infusionis ducem, commemorat lib. I. Crymogaeae Rerum Jsland. cap. 4, et 5. Certe in Septentrionem is venit, non secus ac olim Cadmus in Boeotiam, ut Jonas monuit ibidem. Postea vero quam erro iste in possessionem regionis Sueticae pedem posuerat, magia diabolica, velut specie quadam divinae aut coelestis sapientiae, apud superstitio sum et credulum populum, admirationem sibi auctoritatemque paraverat; ne ex possessione, in quam tum temporis vacuam involavit, facile dejiceretur. Is enim raptorum pariter ac tyrannorum mos est, ut fictam exambientes divinitatem, Dii suis videri cupiant. Odinus, inquit Jonas in Crym. c. 6. ob insignem magiae diabolicae peritiam, quae divinitatem, ut Machomet alter, adfectabat, post obitum in Deorum numerum relatus est. En Martis rapacis scilicet numen, quod clarius idem indicat Jonas cap. 4: Odinus iste, omnes veteres incolas magiae excellentia in sui admir ationem rapiens, post fata coepit in Deorum numero coli; cum prius adhuc superstes, inter alias terras Septentrionaliores etiam Norvvegiam, inter Nori posteros, sublata monarchia, distributam, subegisset; eamque filio Saemingoo, seu Hemingo addixisset. Tangit hanc fraudem Saxo: Cum Othinus quidam, ait lib. cit. Europatota falso divinitasis titulo censeretur etc. Idem de eodem lib. VI: Olim enim quidam magicae artis imbuti, Thor videlicet et Othinus, aliique complures. Quid, quod praestigiator hicce et Magus, illa tempestate nulli secundus (sic eum appellat Stephanius in Notis, fol. 50.) vel ad certos siderum positus, vel etiam per Daemonum mira artis industria (verba haec sunt Grammatici) ad humanos tactus vocalem effeoit; nempe ut futura praediceret, oracula depromeret, fidemque divinitatis sibi apud imperitum vulgus adstrueret. Nec statua tantum, sed et lacus, et medius septimanae dies, impia hac religione colebantur: lacus prope Upsaliam Odino sacet, in singulari apud gentiles istos veneratione fuit, uti referunt Adamus Bremensis in descriptione Scandinaviae, et Ericus Upsaliensis lib. I. Histor. Sueogoth. De die, quem Romani alias Mercurio dicarunt, iterum Olaus: Diem obtinuit, aeterna memoria suo nomini consecratum. A nomine VVodani, vel Vodani hodienum dies Mercurii Danis VVodeno (inquit Spelmannus) VVedensday, Scotis (prout Jo. Skene in suo De Verb. Signif. juris nimirum Scotici, pag. 74. innuit) Odenuday, vel etiam VVednisday. Belgae corrupte (vel contracte potius)
VVoensdag dicunt, pro, VVodensdag; ceu Bon. Vulcanius dudum monuit, Annot. in P. VVarnefrid. lib. I. pag. 14. Haud male nomen istud interpretatus est Bureus, diem hunc Martis, vastatoris diem appellatum fuisse, autumans. Similiter Odinus iste invasor, raptor, et vastator erat terrarum Septentrionalium. Hinc in quorundam ex vulgo animis (teste Loccenio, qui de hodiernis Suecorum moribus ibi loquitur) illud adhuc ex veterum superstitione reliquum est, ut, si aliquod spectrum forte, cum magno strepitu et susurro, circa vesperam aut noctu adequitans, vel armatum appareat, Oden istac transire dicant. Est praeterea ab hoc vastatore Vodano, id est, Marte, vox periculum et perniciem indicat; quin etiam Islandis Diabolo ipso capitur, ut in imprecandi formulis: Odinus te possideat! Item, Vade ad Odinum, sive, in malam rem. Item, Quid hoc mali est? Contuli hac de re Ol. Wormium lib. I. Monum. Dan. cap. 4. et lib. I. Fast. Dan. cap. 15. Germaniae vastator, Drusus, poene alter Odinus fuit, qui, simili quadam imprecandi formula Holsatis, in memoriam hodieque revocatur: Drusus te per dat! Qui nempe gentem Holsatorum fortissimam, frenumque Romanorum diu mordentem, ex omnibus novissimam subegerat. Hactenus de Sueogothorum Marte, Wodano; cujus numen pariter ac nomen Eliam Schedium Syngram. I. de DIs Germ. cap. 4. 5. vel 6. ne leviter quidem attigisse, ne dicam ignorasse, mihi maximam admirationem movit.
Facerem his literis finem, Eruditissimorum Nobilissime Domine, et clausulam longioribus imponerem; nisi varia vocis istius Gothicae scriptio Te nonnullam in dubitationem forte videretur adducere. Tot ista pingitur modis: Oden, Odhen, Odinus, Othinus, Hoden, VVoden, VVodan, Voden, Vodan, Godan, Ghodan, Guodan, Guoden, Guode. Quidni fidem habeamus VVarnefrido lib. I. cap. 9. ita scribenti: VVodan sane, quem adjecta litera Godam dixerunt, etc. Magnus ille literarum heros, Vossius lib. I. de Idol. cap. 7. idem affirmat: Vodan, inquit, sive Voden, est idem ac Guoden, sive Guode, pro quo vel nunc dicimus; et Vodan, Guodan, Godan, etc. Alio vocatur nomine Vodanus, quod e Baronii Tom. VIII. Annal. Eccles. ad Ann. Dom. 612. haud perplexe indicavit Ant. Dauroultius in Floribus Exempl. cap. I. tit. 5. ex 3. ibi: Apud Moguntiam sunt nationes Suevorum, qui Deo suo, VADONO nomine, libabant. Non mirum, Suevos apud Moguntiam ei libasse; nec enim subito, sed pedetentim has terras (Septentrionales scilicet) intravit Odinus, in Germania prius, et vicinis terris subsistens. Uti non docet Arngr. Jonas in Crymog. cap. 5. Ad hoc tanta superstitionis
Ea tempestate, inquit Saxo, cum Othinus quidam Europa tota, falso divinitatis titulo censeretur, apud Upsalam tamen crebriorem diversandi usum habebat; eamque sive ob incolarum inertiam, sive locorum amoenitatem, singulari quadam habitationis consuetudine dignabatur. Ab isto igitur Wodano, sive Wadono, aut Vadono vox Germanorum fortis, pugnare fortiter, deducta mihi videtur; quoniam Olaus pariter Magnus, ac Adamus ille Bremensis, nomen fortitudinis esse (locis jam saepe citatis) asserunt. Ille quidem: Alter Odhen, hoc est, fortior, bellis praesidet; hominibus in hostes auxilia subministrans. Hic vero: Alter Wodan, id est, fortior, bella regit; hominumque ministrat virtutem, contra inimicos. Immo saca, vel ensis Saxonicus, Degin, quod majoribus nostris significabat proprie hominem nobilem, fortitudine ac virtute praestantem, humani generis officio belli domique paratum. In summa, hominem bellicosum et heroicum. Ita gladius Thegan, seu Degin, congessit Goldastus in Animadv. in Tyrolis, Scotorum Regis, Paraen. ad Fridebrandum Fil. §. 18.
At vero diversa nominis scriptio admiratione nos afficit? Hodan, VVodan, Godan, Guodan, eandem sustinet mutationem, quam alia in aliis patiuntur linguis vocabula: Ebraei dicunt fere
Caeterum, ne quid dissimulatione transmittam, accuratissime monent Runicae, Islandicae, Suecicae, Finnonicae, Scandicae, Danicae, Anglicae, Scoticae, Cambricae, Belgicae, aliarumque linguarum (quas vetus Germanica filias suas vocat) certas quasdam literas, quae quasi, ab initio, cum aspiratione aliqua efferuntur, ex consuetudine illarum gentium, signo H. vel VV. in fronte statim notari: Nonnunquam et veteres HVV. ceu geminam aspirationis notam, in monumentis suis junctim posuisse; at per metathesin hodie VVH. non recte scribi: Quae
H. indicium lectori faciat, ipsum VV. (cumprimis ante vocales positum) non nostro, hoc est, Germanorum more, sed plane singulari, et populis illis proprio suavius pronunciandum esse; ac si vel sola aspirationis nota subaudiretur: Idque subtilius, quam vulgo etiam Germani solent; quorum validiorae labia voces ipsas, velut ab imo stomacho ductas, in aerem excutiunt; censore Carolo Bovillo Samarobrino, qui hanc sibiliberius de nobis judicandi libertatem sumsitin libello suo, De differentia, sive, vitiis vulgarium linguarum, cap. 32.
Age vero, posterioris (quae ad nomen Odan, vel Vodan, aut VVodan maxime facit) observationis regulam primo, et exempla ejus accipe. Alexander Gill in Logonomia Anglica cap. 4. hoc me tirocinio imbuit: W. aspiratum consona est quam scribunt per W H. et tamen aspiratio praecedit. Illae namque voces, quae per W H. scribuntur, possunt, atque etiam, ad exempla majorum, scribi debent per H W. aut H U. Ita enim nihil aliud inde colligi queat, quam quod ex ipso W H. intelligimus; ut wïl sive uïl, nassa; hwïl, sive huïl, rota. Tamen quiae nostra experientia docet, W. et W H. veras esse, simplicesque consonas, in quarum elatione U. suggrunnit tantum, non clara vocalis auditur; ideo illud W. ante vocales aut diphthongos jus assignatum obtinebit; at W H. maela tantum consuetudine valebit in what, quid; whether, uter, et similibus. Quicqnid vero sit, consuetudo haec ex antiquissimi Anglorum vatis, Spenceri, nec non Fajeri, Goldingi, Sidneji, Tusseri, Johnsoni, Jo. Davisii Hereffensis, Haringtoni, aliorumque Poematibus satis apparet; in quibus saepe legitur vvhü et vvhich, qui; vvhat, quid; vvhöm, quem; vvher, ubi. Hoc etiamnum scribuntur modo, vvhit, albus; melius Dani, hvvite. Insignis ille JCtus Jo. Covvell, in Interprete verborum Juris Anglicani, vvhite hart silver, q. d. candidi-cervi-argentum, dicit essetributum, vel mulctam solutam in abaco aut tabula Forestorum albi cervi. Hoc vero argentum a temporibus Henrici III. coepit, quod ipse Rex imposuit Thomae De. la-linde, quod praeclarum telo occupasset cervum (ceu puer Hermolaus aprum, de quo Curtius lib. VIII. cap. 6.) quem Rex ferire destinaverat; teste Camdeno in Britannia, pag. 150. A vvhore, meretrix; Germ. VVhole totus, Graec. heel. Island. Mer. Casaubonus Anglicum a vvheele, rotam deducit in Part. l. Commentat. de Quat. Ling. pag. 265. In Lexico Juris Anglicani vvharfa, vvharfe, locus est (eodem Covvello interprete) amplus, latus, planus, ac spatiosus, in angulo vel cornu maris, aut fluvii; in quem deponuntur merces, ut exinde in alia loca transportentur. Ad exempla vero majorum (ut loquitur Gillius) in Anglosaxonica quadam epistola Aelfridi Regis Angliae, ad Wülfsigeum Episcopum, una cum Gothicis ac Longobardicis
hvvylce, quomodo. Et in Lambardi Glossario, de Legibus Regum Angliae excerpto, exstat vox illa Hvveige, sed sine Latino (ut in caeteris) glossemate; quae, ni fallor, eadem est, quam Covvell habet: VVeigh (vvaga) certum pondus est casei, vel lanae, continens 256. libras. Jo. Davies in Rudiment. Linguae Cambro-Britannicae pag. 3. observat, Demetas (qui sunt Australis Walliae, sive Cambriae habitatores, ut eos Lelandus, atque alii fere omnes appellant; et ipse Sylvester Giraldus, in sua Walliae Topographia, Australem Cambriae regionem Demetiam nuncupat: Quamvis non desint, ut innuit Glossarium Legum Henrici l, ex antiquo Codice MS. olim S. Augustini Dorobornensis, qui Australes Wallos in Cornubia locant; atque ingenti illo maris brachio, quod ab Occidente terram intrans, ad dextram Cornubiam, ad laevam VValliam abluit, a Borealibus Wallis disjunctos existimant) illos, inquam, Demetas, Anglorum aemulos CH. leviuscule, quasi tantuw VVH. esset, ita proferre, ut vvhaer pro chvvaer dicant; et vvharae, pro, chvvarae: Cum alias Cambro Britannis revera duplicem sonet aspirationem densam. Quid Anglosaxones commemorem? Et Psalterium et Evangelia, hoc ipso excusa idiomate si inspiciam, vel sexcenta inibi occurrunt: Hvvomme, angulus Ps. CXVII, 21. Hvvelp leona, catulus leonis, Ps. XVI, 13. et catellus, Matth. XV, 27. Hvvettan, exacuere, Hvvy, quare, Matth. IX, 9.11. Hvvylc, quis, Ps. CXXXVIII, 5. Hvvon, paululum, pusillum, ut: Tha he vvaes lytwhon thanon agan, hoc est, cum esset paululum progressus, Marc. XIV, 35. et I, 19. Hvvenelassan, paulo minus. Ps. CXVIII, 87. Hvvilvvendlic. Temporarius, Matth. XIII, 21. Vir ille integerrimus, Fr. Junius, Lexicon Anglosaxonicum, quod ex Bibl. Seldeni manu sua descripserat, dono mihi dedit; in quo reperi, hvvitha, hvviotha, aura, inde nostrum, hvvet, virtus, valor: Of thaem hvvaetestan mannan Germaniae, de nobilissimis totius Germaniae viris; unde potius vox illa, Jo. Wolimhus Syllabo Linguae Latino-Suecicae. Loccenius in Lex. Sueogoth. Quid de Cambro-Britannis dicam? Jo. Davies in Dictionario haec suppeditat: Hvvy, illr, hvvynt, illae; hvvyedig, prolongatus; hvvyad, anas; hvvyl, velum, et valetudo, et iter; hvvylus, profper; hvvylvvynt, ventus prosper, hvvylio, dirigere; hvvyr, serus, vespertinus, tardus; hvvyrfrydig, tardanimis; hvvynyn (nota) idem quod hoenyn, pilus majusculus, seta. In aliis Septentrionalibus linguis pro HVV. usurpatur etiam HV. vel HU. Sic Islandi ajunt: Thorchillo Jonae, Arngr. F. amico meo singulari me debere, libenter fateor. Composita Runolphus Jonas in Rudim. Grammat. Island. cap. 7. Praedii Hvammar meminit Arngr. Jonas in Specim. Histor. Islandiae, Sect. 54. Et inter Norwegiae nobiles haud ultimi, Thorsteni candidi, Hinn Hviitte, in sinu Wopna-fiord; in Spec. Chorogr. Isl. Sect. 7. In lingua Danica, et Cimbrica praesertim, hvevs, crabronem, Jac. Matthiae Arhusiensis, lib. I. de Literis, pag. 103. ubi de vocum similitudine agit. Hanc vero scriptionem aeque ac pronuntiationem procul dubio Runis acceptam ferant, necessum est; nec fallor, si Runicum admirandi illius VVormii Lexicon evolvo: Huimleidur, invisus, quem omnes fastidiunt. Huitmenne, vir candidus. Huitakristur, sic appellarunt veteres Christum a probitate et candore, quasi candidum Christum. Ad huorla heyed, foenum dejicere et dispergere. Ericus Schroderus in Lexico Latino-Scandico ad oculum ostendit, Venedicae seu Finnonicae linguae has voces esse: Stephanus Johannis Stephanius in Nomenclatore Latino-Danico recenset sequentia: vvaer, Germ. Huile, oleum; huissier, satelles; huit, octo.
Immo vel sola consona W. instar adspirationis erit, si usum spectes: Graecum est hoe, Angl. hovv, Dan. Hout (nam l. ante t. more Gallico quasi elisum, in u. mutatur) Angl. vvood, lignum; Germ. VVilhelmus; atque venetus; vescor; vestis; ver. Manilius Hesperum mutavit in Vesperem, hoc versu: Accenso cum ducit Vespere noctem. Lib. I. Nam Aeoles, densum spiritum non habentes, digamma snum adhibuerunt in his vocibus: ser Fus, oFum, aeFum, etc. De hoc digamma, praeter Priscianum ac Festum, et Maurum Terentianum, Quinctilianus lib. I. cap. 5. Adol. Mekerchus lib. de Ling. Graec. vet. pronunt. cap. 33. Jul. Scaliger lib. I. de Caus. Ling. Lat. cap. 15. Vossius lib. I. de Arte Gramm. cap. 16. Fundum suum Formianum vocat Cicero ad Atticum lib. IX. Digamma, quod nomen
Fundanio testem Graecum irriserit, qui primam ejus literam, quod esset digamma, a solis scilicet Aeolibus inter Graecos usurpatum, pronuntiare non posset: Nam ex eadem figura F. (Terentiano teste) qua utebantur Graeci pro spiritu aspero, fecerunt Latini V. consonans, dicentes (ut antea ostendi) Venetus, Vescor. Vestis, Ver, Vesper. Certum id esse, quod scilicet F. digamma Aeloicum sonarit olim, ut V. consonans, probat Agellius lib. XIV. cap. 5. Hanc ipsius F. et in vetere Britannorum lingua potestatem non satis advertens Historiae Britannicae Anglicus interpres, Ephraimum quendam, manifesto errore, sedi Asaphensi praefecit Episcopum; quem sedes illa nuuquam vidit. Errori ansam praebuit, quod in Historiae Britannicae MSS. codicibus Efream, more Britannico dictus sit Abraham Episcopus; ceu et in eadem Historia appellatur Abraham Patriarcha. Quam vocem cum Evream legi debere non attenderit, Effraem mendose legit: Cambro-Britanni enim simplici litera F. utuntur, ad sonum V. exprimendum; gemina vero FF. quae per F. Latinum scribuntur, pronuntianturque, ut, ffyd, fides; ffynnon, fons; ffurf, forma; ffenster, fenestra; perffaith, perfectus. Haec a Latinis vocabulis per F. scriptis, deducta quis non intelligit? Sic scribunt et mere Britannica, ut, ffonn, baculus; ffaig, vice; fford, via; ffelaig, dux, princeps. Quare et nomen illud Episcopi, Efream (qui anno salutis 1232, ut habent Archiva Asaphensia, et Historia Britannica, fatis cessit) legi debebat Ebream, non Effream, et exinde Effraem; ut sic Ephraimus fingeretur. In eodem MS. codice Hist. Brit. habetur Efervvic, pro Eboraco; Efrai, pro sermone Ebraeo; Elfod, pro Elbodie. lidem Britanni Cufydd dicunt, a Latino, Cubitus. Haec omnia Jo. Davies in Rudim. Ling. Cambro-Britt. pag. 3. et 5. quae merito ei accepta refero. Quocunque calamum verto, rursus digamma eum implicat; dum et Falisci in memoriam veniunt, ab Haleso ita appellati, de quibus Naso lib. IV. Fast. canit:
Id, quod dicit Ovidius, ex Servianis scholiis ad lib. Aen. VII. v. 695. adminiculari potest: Hi autem immutato H. in F. Falisci dicti sunt; sicut febris dicitur, quae ante hebris dicebatur: Formiae, quae Hormiae fuerunt, Nam posteritas in multis nominibus F. pro H. posuit. Haec Servius. Ita hariolus, quasi fariolus, a fando; quae conjectura Turnebi est, lib. XXIV. Advers. cap. 17. Apud Hispanos (observante Freinshemio ad Flori lib. I. cap. 12.) usitata harum literarum invicem mutatio. Nimirum prisca Lusitanorum (quod is forte sibi volebat) vocabula, ab F. incipientia, hoc omisso, cum adspiratione scribuntur:
forno, falo, ferro, fumo, fillo, etc. Hispani pro his usurpant horno, habla, hierro, humo, et hijo. Addatur illis, quae antea de signo Aeolum notavi, Vossius lib. I. Gramm. cap. 29. Calame, VV. et V. maxime aemulantur.
Sed nunc illud in mentem est, quod Fabius lib. I. Instit. cap. 5. de veteribus tradit; hos rarissime vocibus, a vocali incipientibus, adspirationem praemisisse: Parcissime ea veteres usi, etiam in vocalibus, cum aedos ircosque dicebant. Haud aliter profecto Germani, qui non solum H. verum etiam VV. in multis vocabulis omittebant; addebantque postea, ut, Hora; haeres. it, Belg. het, Anglos. hit. Harmi, thorax; Tauricae Chersonesi incolae, Jel, vita, sanitas; Saxones inferiores, Hvvyl. Sic inquam, Islandi, VVoord; Germ. VVormii Fastis, lib. I. cap. 15. Idem et apud Scotos obtinet, ut quartus septimanae dies, Odeinsday, sive VVednisday vocetur.
Posterioris et regulam et exempla observationis nunc habes; sed nec prior de adspiratione consonarum initialium plane praetermittenda est, quae idem commonstrat, VV. uti H. certas quasdam literas ab initio adspiratas reddere. Arngr. Jonas lib. I. Crymog. cap. 3. de Islandorum consuetudine scribendi monet, L. N. R. interdum adspiratione modernos; veteres rarius, aut forte nunquam. Bene profecto fecit, quod particula forte usus, judicium suum lenivit; in lingua enim Runica, et Anglosaxonica, vetustissimi codices adspiratas ostendunt. VVormius in Lexico Runico haec recenset vocabula, quorum initium est L. N. aut R., et quidem adspirata: Hlita, obtemperare. Hlyane, obedientia. Hlyfar, arma munitiva. Hlyre frater. At Hnifa, strenue scyphos exhaurire; inde nostrum Hniesig, Hniesigur, lapsus, genulabatio, item diminutio, exinanitio. Hnuskan, agitatio, concufsio. Hrae, cadaver. Hrak, res abjecta. Hreinn, purus, sincerus; inde fluv. Hröp, clamor et probrum. Hryd, notabilis tempestas cum nive, grandine, aut insigni pluvia; et alia quam plurima. Anglosaxonica in Lexico MS Bibliothecae Seldeni extant vel sexcenta: Hlaedre, scala. Hleda, sedile. Hleovvth, apricitas. Hleovvstede, locus apricus. Hlithe, quietus, Hlud, fonorus, Hnaep, scyphus, Hnol, vertex capitis. Hnon, tonsus. Hraeman, Hryman,
Hreg, inundatio,
Haud aliter Anglosaxones olim (ut Angli hodie, ac Belgae) pro H. usurparunt VV. in literarum L. et R. adspiratione. Eques ille Wilburghamensis, VVilliam L'isle, diversa linguae Anglosaxonicae Monumenta, cum versione Anglica, annis abhinc septingentis scripta, in lucem emisit; ubi in primo monumento, quod de Vet. Test. inscribitur, statim sub initium haec leguntur: Tha gimeleasan men, the beora lif adrugon on ealre idelnisse, and svva geendodon, heora gemynd is forgiten on halgum gevvritum. Idest: Homo salutis negligens, qui vitam transigit in omnibus vanitatibus, ejus memoria oblivione deletae est in sacra Scriptura. Illis usitatum erat gevvrit, pro quo Angli vvrit dicunt. Et post nonnulla, creaturas pulcherrimas a Deo conditas affirmat auctor illius monumenti, ut essent viventes in perfectione, libbende svva vvlitiges. Regis Edelfridi filii (de quibus Beda lib. III. Hist. Eccles. cap. 1.) cum magna nobilium juventute (juxta versionem Regis Anglosaxonum Alfredi) gemid Scottum, gemid Pehtum vvracode, id est, apud Scotos, sive Pictos exulabant. In codice Cotton. de Somniis, occurrit vvrohte, accusatio. In eodem volumine, fol. XXXV. Tonitrua, pro varia temporum ratione, exponuntur; ibi: Gif hit thundrath on tide feoftan midre nihte, hit getacnath snmne svveg utgangende of vvurulde, oththe Wrace on middam earthe. Id est: Si tonitruaverit hora quinta mediae noctis, id significat aliquem sonum
egredientem de seculo, vel vindicta in mundo. In Nov. Test. invenio vvrecan, vindicare: VVrac me vvith minne vvithervvinnan, Vindica me de adversario meo. Luc. XVIII, 3. et 5. In Psalterio Anglosaxonico (quod Jo. Spelmannus, Henr. F. cum quatuor vetustissimis exemplaribus MSS. contulit, ediditque) lego vvrithan, constringere. Ps. XXX, 12. Se gevvrith forgniseddnissa heora, qui alligat contritiones eorum. Ps. CXL VI, 3. To gevvrithenne cyningas heora, ad alligandos Reges eorum. Ps. CXLIX, 8. He vvrath his vvunda, alligavit vulnera ejus. Luc. X, 34. Notandus hîc venit interpres vetus Psalmorum, qui Excussorum filios reddidit, vvregundra bearn, Ps. CXXVI, 5. Legisse is autem videtur, Excusatorum, aut Excusantium filii; quoniam vox, vvregan, excusare significat. Ps. CXL, 4. Anglis adhuc in usu sunt sequentia: VVracke, violentia; vvrangling, litigatio; vvrap, intrico; to vvrastle, luctari; vvrath, indignatio; to vvreath, vvrest, et vvrinch, contorquere; vvreake, vindicta; vvreth, miser; vvrie, limus; vvright, faber; to vvrinckle, corrugare; to vvring, adstringere; vvrought, factum, effectum, etc. Postremo Belgae his quotidie utuntur vocabulis: VVracke, vindicta, vvreken, vindicare, vvryven, terere, vvritselen, commovere, vvroeghen, urgere, vvronk, flexus, simultas, dolus, vvroeten, runcare,
Quid aliud de hoc literarum fasciculo (nam suo rem appellabo nomine) judicabis, VIR EXCELLENTISSIME, nisi ut de hac ipsa epistola usurpes, quod alii de re longa, et inexplicabili: Sardi venales! Sed eo nunc tabellario utor, qui bajulo munus surripiens, Hamburgum dum proficiscitur, has secum afferre haud recusat: Quare libertatem scribendi (dum charta et tempus supersit) calamo libenter indulgeo. Tradam apicum gerulo, ut amicus amici onus porro perferre discat. Limprandus tit. de Ariolis 73. hanc tulit Legem: Simili modo, et qui arborem, quam rustici SANCTUM vocant, atque ad fontanas adoraverit, etc. Lindenbrogius in vett. Legg. Codice legit, rustici SANGUINUM vocant: Sed in lectionibus variis, ac notis, addit: Ita MS. melioris notae. In alio scripto eodem: rustici SANGUINEM vocant. Editio Basiliens. SANCTIVUM. Tandem in Glossario legendum putat, quam rustici SACRIVUM vocant; velut arbores sacrivas, in Concil. Antissiod. cap. 3. SANCTIVAM retinet Schedius Syngr. II. de Diis Germ. cap. 24. Glossa Boherii in vetere libro aliam lectionem notat: Alias est, SCRINIUM vocant. Quam igitur nunc viam ingtediar? aut quid potius sequar? Pro SANGUINUM, legere quidem animus erat, SAGMINUM, ex occasione Ejusdem glossae: Vid. tex. in l. SANTUM, ff. de re divis. Nam statim in pr. Leg. 8. d. tit. dicitur: SANCTUM est, quod ab injuria hominum defensum atque munitum est. Dein §. 1. id ipsum exponitur: SANCTUM autem
dicitur a SAGMINIBUS; sunt autem SAGMINA quaedam herbae, quas legati populi Rom. ferre solent, ne quis eos violaret. Verum, lectionem hanc doctam magis, quam veram Cl. Gronovius, cujus accurato judicio usus sum, haud probavit; cum non verisimile sit, hnnc ritum Romanorum ita Longobardis, doctrinae politioris expertibus, innotuisse, ut arborem sagminum nominarint. Tantum vero abest, ut Glossa ista a vetere me absterreat lectione, ut potius confirmet, SANCTUM omnino legendum esse; ceu legit editio Basiliensis SANCTIVUM, quae menon parum juvat. Max. Tyrius memorat Dissert. XXXVIII. Celtas excelsam quercum coluisse, et Jovis nomine solemniter appellasse. Hi nimirum lucos eligebant, in quibus maxima robora, et vetustissimae quercus essent; nihil enim Druydae habebant robore sacratius, auctore Plinio lib. XVI. cap. 44. Certe ab arboribus, aut sylvis istae videntur dictae; quoniam Prudentius lib. I. adversus Symm. eas appellat sylvas Dryadas. Vetus Germanorum vocabulum Tree, id est, arbor, et Anglosaxonum Afel-tre, arbor pomifera (hinc nostrihortulani non nisi pomiferas quercus Druidum arbores, vel lamiarum potius, ac veneficarum esse credit: Infelices ac tortuosae istarum frondes Plinius est repetendus, qui lib. XII. cap. 1. de vetustissima sylvarum, arborumque superstitione: Haec fuere numinum templa, priscoqueritu simplicia rura etiam nunc Deo praecellentem arborem dicant. Verbo, si potis sum, dicam: Arbores erant SANCTI rusticorum, quos Rex Carnutus alio nomine gentium Divos, cujusque generis arbores, notavit in Legg. Polit. cap. 5. Aperte Concilium Namnetense, cap. 20. arbores Daemonibus consecratas damnat, hoc ritu verborum: Summo decertare debent studio Episcopi, et eorum ministri, ut arbores Daemonibus consecratae, quas vulgus colit, et in tanta veneratione habet, ut nec ramum vel surculum inde audeat amputare, radicitus exscindantur, atque comburantur. Stolidam istanc superstitionem prodit Lucanus lib. III. quae isti haud absimilis:
En, inanis arborum, velut Deorum, timor! Curtins lib. VIII. cap. 9. de priscis Indiae incolis: Deos putant, quicquid colere coeperunt; arbores maxime, quas violare capital est. Mercator quidam Beverovicensis, Vir integerrimus, in India
Georg. Gentius, nuperrime etiam ex itinere CPtano redux factus, de Persis retulit, hos in arboribus publicas preces figere, ubi sterilis et avida tempestas fuerit; uti viatores, huc transeuntes, pluvium exorent Jovem: Sacra sub illis fieri memoravit, aestivo imprimis tempore; quo nocturna, ob aestus vehementiam, itinera, usque ad mensem Septembr instituuntur. Inter Amstelodamum (ceu ferunt) et Ultrajectum integras saepe arbores effodiunt agricolae, diluvio quodam absorptas; quas hujuscemodi Sanctos gentilium fuisse, non levis conjectura est; si Willebrodi, Ultrajectensis Episcopi, precibus fides habenda sit: Is enim Hollandiae Apostolus a Deo impetravit diluvium, quo omnes istae arbores sic perirent. J. Parival, in Deliciis Hollandiae, recenter editis, cap. 3. part. 1. Gallico verborum stalagmate fabulam hanc (nescio, an veram) depinxit: Quelques autres soutiennent, que ce deluge arriva du vivant de saint Villebrorde, Evesque d' Utrecht, lequel ne pouvant retirer par ses praedications, les habitans del' idolatrie, qui adorojent les dieux payens, auxquels ils avojent dedie et consacre les dites forests; obtint par ses prieres de ce grand Dieu jaloux, que ces arbres fussent mis par terre, afin qu' ils ne servissent plus de retraite, et de cachette a ces idolatres nocturnes. Talis profecto lucus iste fuit, prope Upsaliam, Tanfana fuisse creditur, apud Tacit. lib, 1. Ann. cap. 51. §. 2. cujus nomen vere derivatur a dominum aut numen signans. Isidorus in Glossis: Fones, Dii sylvatici. Templum Tanfanae (quod nomen luei patronum, vel dominum sonat) fuit in luco inter Amisiam et Luppiam, in Westphalia; ut ejus situm describit Cluverius lib. I. Germ. Antiq. cap. 11. et 47. Sed nolo falcem immittere in messem uberrimam Loccenii lib. 1. Antiq. Sueo-Goth. cap. 3. Vive et vale, VIR SUMME, Deus immortalis Te servet!
Lugd. Bat. a. d. XVI. m. Decembr. A. S. M DCC LI.