Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
LIteras tuas, mi Bauhine, VIII. Id. Aug. datas, recte accepi, in quibus refers, Typographum vestrum dubitare de impressione versionis meae. Ego vero dico
FAbulam Tibi narro, mi Rhodi, sed veram. Donārat mihi Candidatus Röder Hippocratem R. Marciani, cui ego
Iterum vale, mi Rhodi, et responde cito.
ABsit frigusculum illud, mi Zeaemanne: Agamus autem illud, quod tu serio dissimulas. Quid erit mihi praemii pro labore asinino? Quo minus enim expectem operis editionem, cum aliae tum haec me absterret historia. Pepigerat Taurellus olim noster cum Palthenio Franco furtensi nescio quam summam pro Alpibus-caesis. Cum enim solveret pactum, coactus est bonus senex eo ire pedes, et jure experiri cum homine. Quid actum sit, equidem me latet. Ulmam ego neque pedes, neque eques ire possum: Sed neque si possem, vellem litigare
QUoniam video, mi Rhodi, Te pertinaciter repudiare consilium meum de dedicatione, age, sequor consilium tuum, praesertim, postquam Resp. illa jam implicita est bello Turcico, quod opto finem habere eum, quem illud anno meo natali superioris seculi LXXII. ad Echinadas. Libros de Opobalsamo, quemadmodum balsamum ipsum, a Te profectos esse, jam demum intelligo. Quamobrem gratias, quas Schefero et Volcamero egi, jam Tibi transcribo,
Credin' Tu, esse hoc opus juvenis annorum XXIIX. Et cujus? inquam ego, putas esse. Procul omni dubio, RHODII Et quando dabis? Quando ero typographus, et quidem dives, qui sumtus tolerare possit. Nec tamen paenitet operae. Feci, quod debui, quia verna DEI mei sum. Is suo tempore refodiet me, si judieaverit me luce dignum. Et quidem hactenus. Folius, novus anatomicus, satis industrius est. Vellem, si per occasionem liceret, auctor illi esses, inquireret in arterias cerebri, quibus inaedifico motum cerebri. Nōsti enim, Fall, quidem impugnāsse: Riolanum autem suppetias illi ivisse. Consului super ea re celeberrimos nostri temporis Anatomicos, Westlingium et Rollfinccium: Verum neuter respondet
NObiliss. atque Excell. Dn. D. Hofmanne, Vir nunquam satis pro meritis honorande. Singularis tuae humanitatis, non minus quam eruditionis fama, omnium qui Te nōrunt vocibus celebrata, praefidentiam mihi, minimo licet Medicorum, inspirat, te Asclepiadarum
HEm tibi autem fortunam meam, mi suavissime, dum vel tandem satisfacere cupio literis tuis, auro contra mihi caris, nuspiam comparent illae, tam bene custodivi scilicet. Interea significo tibi, mittere me hāc occasione ad D. Firmundum
Quae tamen quo magis contemnam, facit bonorum consensus, qui indies major et amplior fit. Inprimis valde erigit me conatus cujusdam triconis, qui omnia mea opera, qua editā, quā non edita, conjungere cupit tribus tomis in folio, ut loquitur: Verum conditionibus tam iniquis, ut pudeat commemorare. Jansonius Amstelodamensis jam toto biennio secum habet tres tractatus, de Calido et Spiritibus. De Humoribus de Partibus-solidis: Sed neque imprimit, neque explicat mentem suam de honorario, quod petii, aequissimo. Alius, Francofurtensis, postquam
NOn falleris, mellitissime mi Sponi, multimodis divexor morā istā pene annuā, quā carendum mihi est Institutionibus meis! Est autem illa tanto mihi gravior, quo majori desiderio teneor cognoscendi
QUas heri a Te accepi literas bene longas una cum imagine tua, de duobus me certiorant; altero, quod vere et sincere abs Te amor: Altero, quod optime consultum cupias rebus meis. Atque utinam animo promto respondeat dextra haec paralytica, quae vix patitur me pingere literas! Pingo tamen, ut quovis modo satisfaciam Tibi. De Officinalibus Tibi quoque gratulor, quod incideris in bonum virum: Ego contra lupum auribus teneo, nec facultatem habeo vel dimittendi Euclionis mei, vel retinendi. Nam neque ipse maturat editionem
Sit ergo primum, qua de re dubius fui in literis ad Sponium nostrum. Auferatur totum emblema cum imagine mea vitiosa, et plantis deformibus. Alterum scribas in medio.
CASP. HOFMANNI DE MEDICAMENTIS OFFICINALIBUS TAM SIMPLICIBUS, QUAM COMPOSITIS. LIBRI TRES etc.
DE Typographicis operis quae scribis, vera sunt, sed nulli mutanda. In augenda et locupletanda secunda editione non ero segnis, ni DEUS prohibeat. Quae scribae mei delirārunt, non excuso. Genus hominum mendicum, sed arrogans. Habeo
QUod nunquam putāram, fore, ut ad TE scribendi mihi imponatur necessitas, id attulit dies abhinc duodecimus. Cum enim in prandio Doctorali Magnificus, Nobiliss. et Ampl. DN. LUCAS-FRID. BEHAIM, etc. honorificam tui fecisset mentionem simulque imperāsset, mitterem ad Te, si quas haberem literas clarorum Virorum, spondere se non fore me ingratum: Respondi pariturum me, siquidem A. ipsius praestare possit eventum. Possum, inquit. Nec mora. Cum propter alias occupationes non haberem vacuas horas, mandavi D. CHRISTOPHORO-ADAMO RUPERTO, adfini et Histor. PP. excuteret scriniolum meum, et, habito delectu, mitteret ad
Praestat in coelo habere unum aliquem majorum gentium sanctum quam exiles multos: Id heic quoque locum habet. Hoc adeo ago nunc, et significo 1. Quale sit hoc opus, testari
PRaelata mihi hac occasione per Rev. et Doctissimum Virum, Dominum M. Johannem Henricum Blendingerum, convictorem olim meum, nolui committere, quin salutem veterem amicum, vel in transcursu. Quin imo videtur mihi divinitus contigisse, cum ceciderit hoc iter in illum temporis articulum, quo deliberatur de valetudine mea: Possit ne illa amplius tuta esse a fluxionibus,
In prandio exhaurio sextarium integrum cerevisiae nostrae rubrae, bene crassae: in coena sesqui sextarium vini nostri Francici. Hoc nisi faxim, dormire non possum: Sed et meridior in lecto, bene munito ventriculo plumis. Summa, concoctioni studeo omnibus modis. Haec ego scribo eo momento, quo consilium Heinlinilegi; istud licet tardum futurum sit, expecto quamprimum. Fortassis solicitabo etiam alios amicos: Pertinet enim ad summam rei. Bene vale, mi D. D, Esaia, et ignosce rusticitati. Scribo ipsis Cal. Junii, 1643.
S. P. Amicorum primas! Nihil mihi gratius epistolā tuā, cui adscripta Augusti XX. non eo tantum, quod indicabat plurima, quae scire avebam, quam quod etiam ea praescriberet huic homini, quibus vivere posset annos Nestoris. Nam ita sane est, omne malum meum venit a largiore potu et studiorum intentione. Sed quid? consuetudo jam vertit in naturam. Video meliora proboque: Deteriora sequor. In eo tamen belle mecum convenis, quod me arceas a medicamentorum multitudine, et unum tantum imperes cibum. At quod jubes, coenam inchoem horā quintā, res mihi impossibilis, qui hactenus suetus fui, a mensa recta tendere ad lectum. Horā, inquam, semioctavā coenae initium erat, finis nonā; ita tamen, ut tempus id potissimum producerem fabulis, si plures adessent; lectione, si tantum familiares. Jam vivo cum filia superstite Brettae; abiturus tamen intra decem dies Heidelbergam. Quippe in monte Caprario, urbi illi a meridie opposito, habeo praediolum centum fere jugerum. In eo animus est traducere vitae reliquias, si modo licuerit per religionem ac conscientiam. Villa incendio Bavarorum incensa jam restauratur a genero. Ut quovis vento, quovis tempore exire possim in agros, in silvas adsitas, paravi capiti quidem cucullam monasticam, pedibus ocreas piscatorias, quare decretum est, praecepta tua ibidem examussim observare, nisi quod abiturus sim a mensura vini; bibiturus in prandio sextarium, in coena alterum sere tantum. Ad somnum quod attinet, eum mihi conciliare possum, ratione victus calidi frigidique. Si enim malignus est, augeo ipsum acetariis, nullum adhuc amisi dentem. Oculis nunc clarius video, quam ante annos quadraginta, falleris tamen largiter, dum mihi tribuis aetatem ultimam. Jam enim primum ago annum sexagesimum septimum. Multum hac hieme studui. Itaque nunc recurrit stomachi dolor ante prandium ac coenam. Capitis tamen gravedo maximā parte desiit. Tinnitus auris sinistrae adhuc continuat; qui meā culpā factus est, dum enim intentius mastichen dentib subigo, sensi ligamentum aliquod in aure quasi rumpi et fuit certe id ipsum, quod etiam laesum fuit ante annos sexdecim. Cum enim tum forte prospicerem de fenestra in plateam, occupatam militibus armatis, a quibus reciperetur ex Britannia adveniens Principissa nostra; ecce rusticus quidam, honoris ergo, salutat me bombardae suae explosione. Cum autem impetus ejus c fenestrae radio lignco in aurem impelleretur,
Vides quam prolixe excurram, sed indignitas seculi me abripuit. Privilegiorum vestrorum promulgationem nondum vidi. Mortuo optimo Remo diremtum mihi omne cum Noricis commercium. Ille mihi Mercurius erat internuncius. Si quando mecum literis libet loqui, recte id fiet, si commendaveris Dn. Berneggero, has scribo per mercatores, ad nundinas Francofurtum euntes. Orationes tuas avide legi, hoc in eis solum displicebat, quod essent breviusculae. Haec scribebam raptim postridie Cal. Mart. 1627. Tuus tuo merito totus. Nactus hominem fidum, filiam tuam minorem Rosato mittam strenae loco. Interim ei, ut et ceteris, nec non Parentibus, hunc annum opto vaveoque felicissimum.
S. P. amicissime Hofmanne! Imo Hegenitius nullas ā Te mihi attulit: eas heri demum ecce tabellariolus Noricus exhibet. Verum quod gratularis Tibi de meo auxilio circa lucubrationes tuas medicas, largiter falleris; dum ea simpliciter non interpretaris, quae scripseram absque figurā. Cum significares inter alias Scholae vestrae accessiones, esse etiam hortum medicum, eidem illi horto ego me comiter oggerebam pro hortulano, si forte Inclutus Vester Senatus meā operā uti cuperet, inopiā melioris. Hortulanus, inquam, facultatis esse medicae cupiebam, qui sub vicario uno aut altero vel praeirem vel praescriberem ea, quae ad Horti talis curam, cultum ornatumque spectare possent. Nonnihil enim profeci in ea arte, certe omnium scripta, qui de re rustica ac botanica unquam prodierunt, diligenter examinavi: neque ullum adhuc extitit Herbarium cum figuris, cujus exemplar mihi non comparaverim; etiam Episcopi Frisingensis. Et vero, si Senatus Noricus eo titulo me hinc ad Vos evocaret, non horto solum vestro me impenderem, sed et Auditorio singulis minimum mensibus impenderem publice Orationem Dissertationemve super materie aliqua ethica aut politica notabili: ad exemplar scilicet eorum, quae illud aureae aetatis nostrae reliquum germen Dn. Camerarius prodidit in meditationibus suis historicis. Ergo Gruterus de bibliothecario Palatino, de historico Electorali, descenderet ad
Bibliotheca Exulum, quam cuperem vulgari nundinis vernis. Eam moram ne aegre feras, obsecro. Foenore compensabo tarditatem. Interim mutuo amemus. Valde placuit mihi programma tuum. Sed quid? nihilo magis operam impendunt linguae Graecae vestrae Aselli. Haec uno impetu fundebam quarto Decemb. postridie natalem meum LXIV. in cujus salutem plures a Professoribus praebibere, invitati a Principe absente in Collegio Tubingensi heri in coenam, cui etiam intereram.
P. S. Multum debeo Tibi ob curatas literas ad sororem meam. Ecce et alteras, quas tuae quoque fidei committo: Sed nollem mitti, nisi occasione certā. Misera mulier se eis implicavit, quibus non facile expediet, nisi imitetur Alexandrum Magnum circa nodum Gordium, h. e. omnia simul abrumpat abscindatque.
S. P. Virorum eximie! Nullus dies est, quin artem tuam suspirem; nulla hora, quin obversetur Hofmannus. Jam fere annus est, quod vocem nullam ad te permiserim; non mea culpa, sed inopia tabellariorum, et morte Mercurii mei, Dn. Remi. Te quoque nondum oblitum mei, haurio ex epistola tua ad Dn. Berneggerum, quam mihi dabat legendam in thermis ferinis; ubi eum ibi visitavi, ne cogeretur ipse, nondum satis confirmata valetudine, venire ad me, itineris sui magno dispendio. Et vere jam annus est, quod me conjeci in morbum, studiis meis et genio inimicissimum. Dum enim uno eodemque tempore paro ad praelium Livium meum, et Senecam confero cum tribus MSS. Gallicanis, idque urgeo a summo mane ad stellam vespertinam; ita stomachum meum corrupi, ut et capitis vexer gravedine, et tinnitu aurium. Itaque medio illo intervallo suis vitam ago tantum; vel saginae addictus, vel somno. Ut malum illud corrigeretur, tot usus sum remediis calidis, ut naturae crasin subverterim. Jam annus est, quod nullam omnino senserim distillationem: Ructus nonnunquam patior; sed nunquam acidos. Cibus bene concoquitur, habeoque sedes ordinarias statuto tempore: A cibo venter nec dolet, nec intumescit, nec murmurat; solummodo circa quintam vesperi sentio requirere confortantia; adhibeoque vel aloes pillulam, croco aliisque aromatibus correctam; vel nucem mysticam, vel obvias alias radices. Si possem abstinere vino fortiore, (quo sumto, sentio manifeste pati caput, vel statim, vel finita concoctione prima) video me recuperare posse sanitatem priorem; sed id nequeo ob assuetudinem, tanto quidem magis, quod cum sentio me habere melius, relabar ad labores scholasticos, et meditationes intentiores; scripturam denique laboriosiorem. Sum igitur vivum cadaver, et terrae inutile pondus. Medici varii varia mihi, pro amicitia, et mittunt et praescribunt; eaque confero etiam ad usum: Sed quid? harmoniam horologii mei non consequor. Si tecum essem, si cum medico aetatis seriae, non id desperarem. Venit huc quidem, ut pharmaca omnia meo permittat arbitrio; sed nec medicus Pforzhemensis audet me recipere in suam curam, ignarus complexionum mearum. Sie igitur animam extrema per omnia duco: Atque utinam vel in urbe natali Melanchthonis liceat mori! Nisi impetro ab Bavaro, ut uni fliae liceat mecum privatae vivere, in praedio suo, extra censuram Ecclesiasticam;
S. P. Tabellarius vester me deprehendit plane tempore inopportuno; nam modo arbitrabar, illum emansurum adhuc plures dies: Unde fit, ut tuis accuratius respondere nequeam, qui non invenio priores tuas, in quibus recordor aliquid fuisse de veteribus interpretibus in Galenum, et Usu Partium. Interim quod attinet ad alia Galeni opera, invenies nos promtissimos, dummodo reperias, qui tuto et auferant et referant in bibliothecam Electoralem. Florentiae habeo amicissimum mihi Ducis magni secretarium Pichenam, sed mortuo Velsero neminem habeo directorem epistolarum. Est etiam mihi notissimus in Gallia Rigaltius, successor Casauboni. Siputas scriptione mea causam tuam promoveri posse, perscribe tantum, quae velis impetrata, lubens meritoque adero industriae tuae. De libellis tuis plurimum mihi gratulor: Sunt enim opus commatis, ut te magis magisque suspiciam, magni faciamque. D. D. Piccarto et Virdungo fausta omnia precor, ac felicia, in hunc et sequentes multos annos, cui voto Te tuosque etiam includo. Non quidem mihi liticula est cum Pareo, sed aliud quiddam; homo totus furit, et libello famosissimo ita me horribiliter excepit, uti ultro Senatus summus exemplaria omnia confiscaverit: Interim hic volitant passim per tabernas. Ego me tueri non possum ab hujus canina rabie, nisi silentio: Quid enim contra discipulum, nulla virtute redemtum; et quem crimine falsi, ac stellionatus convincere possum stia sibi confessione? In Libraria habemus numero 20. Galenum de simplicium medicamentorum facultate lib. XI. de quibus tamen priores
duo disiderantur, tertius media sui parte; ceteri aliquot foliis mutilati sunt. Numerus 54. continet Galeni ad Glauconem Therap. libros 2. De locorum affectorum dignotione librorum sextum. De compositione medicamentorum secundum locos libros. Deinde defebrium differentia duos. Numerus 128. continet Galeni artem medicam parvam; in cujus fine de suis libris disserit: Item Hippocrates aphorismos XIV. priores cum Galeni commentario, et eo quidem imperfecto. Numerus 157. complectitur textus Hippocratis, de Crisibus, seu Judiciis libros tres: De Judicatoriis diebus libros tres, quorum postremus fuit mutilus, secundus vero uno folio mutilatus. Numerus 199. praefert e Galeno Excerpta de Erysipelate; de lacte, de novatione nominum; de dulcedine, caeterisque saporum qualitatibus; de sero lactis. Galeni de sectis introductorium tractatum; Artem Medicam; de febrium differentia; medicamenta, quae pro quibus sumantur, in compositione phar macorum urgente; de ponderibus et mensuris. Galeni de alimentorum facultate libros duos; librum qui purgandi sunt, quibusque purgatoriis, et quando? Numerus 299. exhibet Galeni definitionum medicarum libros duos: Ex eodem, defebrium substantia et differentiis, cum appendice de aliquot febrium speciebus, earum denique curatione: Ex eodem, de sectis, et decausis sanitatis ac morborum.** Vale.
VEllem ut vis: Sed omne tempus praecludit mihi bibliothecam Principis, non audeo, inquam, diutius haerere in frigore, inter crasissimos templi muros. Itaque non licuit, excutere latina multa, quae praeferunt nomen Galeni. At librum ejus de usu partium, bis habemus Graecum. Itaque si commodari Tibi vis, fac sciam brevi, quī ab Ill. nostro queat impetrari; transmittique Tibi per aliquem mercatorum, qui hac transeunt, redeuntve ad nundinas, ex nundinis Francofurtensibus; nihil enim mihi antiquius, quam gratificari bonis doctisque nedum eis, qui laborem suum impendent Aesculapio, suoque incommodo, vitam nostram nobis reddunt, magis commodam. Quidnam librariae suppellectilis restet in aliorum Bibliothecis, parum novi. Extat Monachiensis et Augustanae catalogus, quos procul dubio vidisti. In Oxoniensi aut, Lugdun. Batavico, nihil fere comparet librorum, calamo exaratorum: Haec habebam, quae obiter tuis reponerem; fausta item omnia ac felicia precatus studiis tuis honestissimis; quod erit, dum tibi fuerit mens sana in corpore sano, quod animitus tibi, ut et collegis tuis, Domino Dinnero, Domino Piccarto, Domino Virdungo voveo, optoque. Heidelbergae 22. Febr. A. S. 1618.
S. P. Vir et Amice Clarissime: Concede facilem veniam, quod desideratissimis tuis, scriptis VI. Septembr. nunc primum respondeam; utpote eas hodie nactus: Interim non est, quod nimium satagas de restiuendo MS. Indulsit eum Tibi Illustriss. noster in annum vertentem, neque obligatus es pretio ullo ad restitutionem, multo minus florenorum. Cum bonis bene agere oportet: Si Aubrii tecum agere volunt de emendatione Galeni Graeco-Latini, scelus est deliberare, facere ne id debeas, an non? imo omnibus modis, mi Hofmanne, id in Te recipe; et varia hinc inde compara praesidia, atque ornamenta. Nam quamvis ii videantur jam statim aggressuri editionem ejus auctoris, ita eos novi, nunquam id facient, ante quadriennium, aut amplius. Interim multa expediri possunt ab ingenio tuo, hoc est, acri atque igneo. Nuper enim inspexi Varias tuas, et mirifice placuere; quod nusquam aut fucum ageres, aut naso ducere patereris. Macte hac mente, hoc proposito! Nos Tibi e Bibliotheca parati sumus suppeditare omnia: Tu tantum vide de ratione. In summa, noli omittere Galeni editionem: Fata viam invenient. De pagellis ad me missis, multas Tibi ago, habeoque gratias. Video omnia monumenta tuaspectare ad utilitatem reip. literariae, imo generis humani; quo ipso, immortale Tibi comparabis nomen. Saluto perofficiose Dn. Virdungum, a quo peterem Epigramma in Plautum meum, jam sub proelo secundo comparatum, emendatumque ad MSS. Pall. (in eo infinita restitui, versusque quam plurimos pedibus suis reddidi, hactenus vel mutilos, vel aegros) nisi forte occupatior esset: Sed vel divertisse aliquantulum ad Gratias Camoenasque, foret ei forsan incentivo potius, quam ut remora dici posset. Ut ut fuerit, saltem bene vovebit illi editioni; vel ea propter, quod fraudes, praestigias, mendaciaque Pareana videbit detegi in commentariis Taubmanianis, quae accedunt auctori. Domino Piccarto item salutes plurimas, cujus accuratissimae epistolae industrius respondi, remisso item specimine. Tu ejus valetudinem fac insigniter regas, curesque. Haec erant, quae raptim tuis reponerem, iratus casui, qui jam tot septimanas spes tuas distulit, meumque gaudium: Quidni enim gaudeam, inventum, qui possit Galeno salutarem applicare manum; cujus lectioni alquando indulgere soleo, non tam ob Aesculapium, sed historica, et quae ad mores sui temporis. Vale, et salve ex animo, Vir Insignis 16. Novembr. 1619. Heidelbergae.
S. P. Amicorum optime! Tuas initio Junii datas, recepi demum, praecipiti Septembri, et quidem Brettae; ubi redii ante tres menses, haud satis firma
S. P. De Aubriis, nihil mihi narras miri. quotidie et ego eorum experior vaniloquentiam: Non est tamen quod desistas a labore omnium pulcerrimo quoque; profecto si non aevum nostrum, at demereberis tamen omnem posteritatem? Et quid aliter, quotidie fit a senioribus, qui arbores? serunt profuturas posteris? Quare quanto magis fueris iners (famam hanc Tibi invident) tanto eam magis invade. Tempore habebis industriae tuae testimonium mansurum; neque enim unquam tam male agetur cum artibus humanioribus, uti etiam opprimantur ab inscitia. Verum quid ago? Tu, uti video, etsi omnia praevideris,
contra audentius ire; hocque decet conscientiam tuam. Caeterum non erat, quod tam ambitiose gratias ageres ob ea, quae impetrasti per Rigaltium: Nihil praestiti, praeter officium meum. Scripsi etiam ut vides, Florentiam versus? Ubi tamen jam neminem habeo notum, praeter hunc Pichenam; de quo a multis annis nihil inaudivi: Adeo, ut nesciam, an adhuc restet in vivis? Quare studiosus, qui eo iturus est, illo mortuo, alicui alii docto aperiendas tradat, licet. Habes etiam meas ad Laurenbergiam. Sed et quia de Britannia memineras, ecce tibi quoque aliquid ad Camdenum; cujus literis nuperis ad me debebam alioquin responsionem. Novi ibidem Thomam Jamesium, Oxonidensem Bibliothecarium; novi Savillum, cui plurimum debet D. Chrysostomus. Sed et in aula habeo familiaritatem cum VVottono, cum Cottono, jam veterem. Ii, si meo nomine a Te interpellentur, nihil non praestiterint mihi; aut potius publico, cujus heic proprie negotium agis. Hoc scribo, quia jam extremae est aetatis Camdenus, et valetudinis valde projectae; utsi forte quid humanitus ei contigerit, res interea non deseratur. Hoc libello remittendo, tanti non est; ideo hunc misi, ut videres, quam adversarius meus desciverit ab homine, et humanitate. Jam modo molitur scriptum, quo provocat ad Senatum Criticum; ab his, si Hipponae placet, a minimo ad summum absolvendus. Nihil aliud desiderat insanus ille, quam ut ego cum eo certarem: Quod tamen nunquam faciam. Admodum sane doleo, ob Piccarti obitum; facit in eo res literaria jacturam grandem: Multa erant in eo Viro egregia. Salutem plurimam adscribo Dn. Virdungo, amico reliquo, post abitus Gentilis, Rittershusii, aliorumque. Tu quoque, Virorum modestissime, eruditissime, iterum iterumque salve a Grutero tuo: Isthaec praecipitanter. XII. Augusti 1620. Heidelb.
AMice plurimum observande: Tuas recepi, una cum Pichenae epistolio, quo renovat quasi pristinam amicitiam; et excusat se quod non potuerit, ut volebat promovere negotium Galenicum. Casaubonum optime novi; non etiam filium. Intellexi, occupari potissimum Mathematicis; haud tamen nocuerit eidem scribere: Adolescentia enim ambitione ducta, multa saepe perficit, quae temere expedimus ab aliorum fastidio. Londini notos habeo plures e Proceribus doctrina celebres. Sed et e vetustissimis amicorum est Guilelmus Camdenus, homo aurei seculi. Si cupis, ei scribam; aut etiam Thomae Jamesio, Bibliothecario Oxoniensi, mihi etiam cognito rerum usu, atque officiis; tantum indica: Statim ad te mittam meas. Hic Mars omnia vastat; neque speramus, isto vivo, meliora. Ego autem IV. menses excessi Heidelberga, haereoque Brettae,
S. P. Amicorum Eximie: Binas tuas, uno eodemque tempore accepi, per tabellarium Noribergensem; nam Helfrichus tuus nullus huc venit. Fasciculum rescriptum Dn. Berneggero statim misi, per tabellarium nostrum, Argentinam. Dicto Rigaltio, miror; mihi certe largiter omnia est pollicitus: Neque ambigo, quin sis impetraturus, quae ab eo velis; dummodo ipsum epistolio peculiariter compellaveris. Bonum factum, quod excuditur Galenus, a Morella, Graeco-Latinus. Cum enim sis futurus posterior, poteris omnia tuae editioni applicare, quae ipse primum intulit. Neque enim dubium est, quin quicquid anecdotum est in Bibliotheca Regia, id curis suis addiderit. Verum, quid si editio illa morte ejus intercideret? nam Fredericus sane Morellus diem suum obiit; frater autem ejus, qui etiam typographiam curat, est ignarus linguae Latinae, necdum Graecae. Det Deus Opt. Max. ut aliquando ad nostra redire possimus, et moneta isthaec adulterina in malam facessat rem, unde venit. Medicos nondum conveni, id facturus hac septimana sequenti. Vereor tamen, ut parum Tibi praestent praesidii. De hostis adventu mira sunt, quae scribis. Multum in eo est pertinaciae. Sed, Deo tamen essenequibit superior, cui Te, mi Domine, cum lectissima conjuge, ac dulcibus liberis, animitus commendo, Haec raptim, 22. Maji. A. S. 1622.
S. P. Ignosce, mi Domine, si tuis respondeo tardius, Tabellarius jam accinctus eratad iter, priusquam noram advenisse; itaque vix fuit tempus scribendi. Rectitudinem propositi tui laudo, atque exosculor, et quamvis non respiceres
S. P. Virorum amicissime: Literae tuae postremae Lapidem me fecerunt; adeo incredibilia renunciabant, et longe alia, quam tuae priores. Si vellem prensare, aut Principes, aut Academias, nusquam non invenirem me dignam cathedram, aut stationem: Sed hactenus nemini operam meam obtuli. Imo ultro jam modo ad me itum est a Frisiis Franckerensibus, ut ibidem veniam ad professionem historiarum. Idem petituri sunt Leydenses; sed quid? annon hoc foret de fumo currere ad flammam? Si miles nullus fuerit in Palatinatu, hac aestate migrabo ad alterum generum meum, qui castrum et praedia Nobilis cujusdam sibi comparavit; ibidem absolvam monumenta ingenii mei, semiperfecta: In primis Discursus adtotum Tacitum, Proverbia omnium linguarum, et XXX. libros Suspicionum. Si miles ibi potro sederet, vel in Galliam concedam, ubi Ledigerius agit, vel petam Franekeram; neque enim diutius heīc agere possum sine Bibliotheca. De pede praeconum nihil memini me legere, quam illud Pollucis, citatum Merculiali: Sic tamen per somnium recordor, tale quid reperisse me in libris Joh. Chrysostomi; ubi agebat de voce Dei, cum publicaret decem praecepta; sed locus non occurrit. Ago gratias de curatis literis; in tua causa quic quam possem, agnosceres me amare Te, et aestimare pro vero pretio; hoc est, habere pro aevi hujus Aesculapio altero. Verum de eo alias; nunc salve cum tuis, in hunc, et multos annos, ex animi mei spe, sive tui sententia. Raptim. Tub. 16. Febr. 1624.
QUam lente tabellarii vestri festinant! nam hodie tandem accepi datas abs Te anni superioris Calendis Novembribus; quibus significas, Te antea
INiquus aut etiam barbarus dicar, amicissime Grutere, si tuas petitiones vel tantillum morer. Nam quid justius Hofmanni desiderio in causa publica opem sibi de Bibliotheca Regia, h. e. de publico, flagitantis? Quid vero dulcius atque efficacius imperare potest, quam Amici ad amicum literae, ex veteris amicitiae formula bene merentis, votum commendantes? Omnino igitur Te impetrāsse, scito quod me Tibi denegare summum esset nefas. Si quid Gal. ad Regiorum Ex. fidem examinari cupit Hofmannus, cum primum nobis significaverit, experietur sedulam sive meam sive Amicorum diligentiam. Atque ut sciat, quibus in partibus juvari isthinc possit, indiculum ecce in scida ad Te mitto librorum Galeni, qui in regio penu adservantur. Consilium vero suum cum Medicis nostratibus communicari minus, ut opinor, urgebit, si per Te resciverit, eos quidem artis Medicae esse peritissimos, verum tot habere cotidie imperantes, ut otii beati, quale ad MSS. Codd. discutiendos necessarium esse nōsti, nihil sibi reliquum facere possint. Denique hoc etiam ut scias, velim, me Sulpitio parente, viro optimo, Doctore Medico Parisiensi, natum, Joannis Altini, qui nuper inter Regis Christianissimi Archiatros primarius erat, generum, nihil unquam,
In Bibliotheca Regis Christianissimi.
E Bibliotheca Medicaea ab eodem Rigaltio.
GAl. Ars parva. Therapeutica ad Glauconem.
De diff. caus. sympt. morborum lib. 6.
Therapeuticae magnae, lib. 3.
De partib. affectis, lib. 6. cum scholiis.
Introductio et definitiones Medicae.
De simplicibus. De curandis morbis.
Therapeutices lib. 14. cum Introductorio.
De usu partium. Et iterum lib. 17.
De simplicibus et de semine.
De pulsibus lib. 16.
Anatomica, et de motu musc.
Officina Medici.
In Aphorismos Hipp. libb. 7.
De causis symptomatum.
Index his Latine conceptus est: At libri omnes habentur Graece.
INtellexi ex nobili Viro, qui se istas curaturum recepit, superiores ad Temeas intercidisse. Et mirabar, quid aliud accidisset, quod ad eas tamdiu non respondisses. Nam indiculum miseram operum Galeni, quae in Bibliotheca Regia servantur: ut ex eo perciperes, quid isthinc editioni tuae adjumento esse posset. Eum vero lubens denuo mitterem, si per occupationes excerpere mihi liceret, aut si ad manum esset, qui id recte et accurate praestaret. Est enim ea cura non omnium artificum. Et sunt opuscula et fragmenta quamplurima variorum auctorum vo luminibus inserta, quae non extricari, nisi per otium queant. Quare,
QUas ad me tertias dedisse scribis, eas nunc primum et solas accepi. Atque id Tibi esse persuasissimum valde meā interesse existimo. Nec deprecarer quidvis opprobrium pro baibarie silentii tam incivilis erga Virum tam insigniter de Republica meritum. Ut primum igitur accepi tuas, quaesivi ab heredibus Ampliss. Thuani si quid penes ipsos esset Casauboni ad Theophrastum. Quaesivi etiam ab Clariss. Puteanis. Adfirmant, se non habere quicquam. Neque sane credibile est, Viros rei literariae et famae Casauboni studiosissimos hujusmodi aliquid supprimere voluisse. Vale mi Hofmanne, et me amare perge. Lutet. Parisior. XII. Cal. Jan. M DCC XLIII.
CL. Dn. Doctor; Missurus ad Vos conjugis meae fratrem, Nobiliss. adolescentem, Hieronymum Petrum a Stetten, ut ubi ego florem studiorum meorum non infeliciter libavi, ibi et ipse sub suavissimorum meorum, Amicorum magisterio fructus decerpat ac ferat olim non poenitendos; non potui nec debui facere, quin eum, jure veteris nostrae amicitiae fretus, de meliore notā Tibi commendarem. Juri utrique operam est daturus. Itaque id tantum abs Te petiturus venio, ut ei, quod commodo tuo fieri velim, de mensa parabili et habitatione commoda prospicias, ceterisque in rebus necessariis ope consilio tuo juvare non dedigneris. Memorem dices beneficii, quodcunque in eum pro re nata contuleris: Nec Te facturum diffido, quem scio a me mutuum expectare. Quod noli dubitare, quin gnaviter praestiturus sim. Sleichius noster semel atque iterum me convenit, rogitans, ad Te uti scribere non dedignarer auremque super Galeni operibus vellere. Quae memini abs Te eadem operā ac industriā adornari, quā Foesius nobis Hippocratem exhibuit. Ille ex Te rescire studet, an nondum ad exodium perduxeris, et quid spei sibi facias de ejus impressione, ad quam sine ulla mora paratus est accingier, Tecumque in aequas conditiones convenire. Fac ergo, sciat, an opus ad effectum spectet. Non gravatur ad Te Altorfium excurrere,
ITa est, ut scribis: Domini nostri Natalitia constitueram domi cum familia mea celebrare: Sed Serenissimi Electoris ac Principis mei diuturnior absentia propositum meum retardavit. Redux literas tuas cum aliis quamplurimis offendi. Sleichium non item, qui totam hiemem Lipsiae contrivit in ordinanda sua libraria, quam conturbāsse procurator ejus dicebatur: Tum ut lucrum quoppiam captaret in conventu Principum Evangelicorum inibi congregatorum. Itaque cum illo de rebus tuis agere ante hasce nundinas, in quibus demum ad nos rediit, non quitus sum. Compellatus a me tuo nomine, vehementer etiam atque etiam conqueri coepit de damno, quod in libris tuis excudendis faciat, in tanta praesentium temporum injuria, per quam Medicorum ac Philosophorum scripta velut animam agere videantur, adeo ab emtoribus destituuntur. Accedit injuria pestilentiae undique grassantis, per quam toto jam biennio omnes libri Transalpini ab Italia et Hispania arcentur. Petit aliquantulam dilationem, donec videat, quorsum praesens bellum casurum sit. Et profecto, nisi Deus
SLeichio nostro perstat sententia de Galeno tuo Graeco-Latino suis sumtibus procurando et publicando. Sed in ea (proh dolor) tempora incidimus, in quibus literae ab armis opprimuntur, et Mars Minervae dominatur. Utleges, ita et literae silent inter arma. Speramus tamen meliora, et dabit. Deus his quoque finem, ut, placato et pacato Marte, Palladis artes reflorescant. Indices in Galenicas notas accepi. Perplacent; et industriam tuam diligo. Si tamen meo consilio rem gessisses, auctor Tibi fuissem, ut notas gemmis veterum Medicorum paululum ampliāsses. Sed (ut est in proverbio JCtorum) brevitas placet modernis. Mitto Tibi Lotichii commenta in Petronium cum aliorum Notis; nec non et Cransii tractatum de Coralliis: Additurus plura: si per praesentes occasiones licuisset. Quod differtur, non aufertur. Vides, quantum abs tuo instituto ac judicio Lotichius dissideat. Volebam hominem amicum hac occasione ad lectionem veterum Medicorum deducere, quorum illum prorsus expertem et negligentem esse advertebam. Sed judicio destitutus nec in bonis auctoribus versatus nobis undiquaque compilavit, quae ad grandiendum librum convasare ex Cornucopiae, Calepino, Textoris Officina, Erasmi Chiliadibus, et consimilibus scriptis poterat, ut tandem monstrosum, horrendum et insanum magnum istud commentum pareret. Adeo sibi philautia placet, ut etiam sordes suas putet mera olere cinnama. Sed illo misso, ad Te redeo. Tractatum tuum de Calido innato, denuo a Sleichio repoposci. Verum is manu stipulata editionem maturare promisit. Alioqui cum Guliel. Fitzero Anglo agebam, ut eum imprimendum curaret: Qui et ultro manum adhibere obtulerat. Quod ad tuas rescribere placuit, cujus commodis ut consulam, quantum in me est, semper paratus sum; nec defuit occasio, praestantiam tuam Legatis Reip. Vestrae, Dn. Volckamero et Dn. Tuchero, de optimanota commendandi: Nec cessabo, donec certior extitero aliquem inde fructum in Te Tuosque redundaturum esse. Vale, et me amare pergito. Dabam Francofordiae a. d. VII. Cal. Octobr. A. C. M DCC XXXI.
P. S. Etiam illud Te scire velim, parari ab eodem Fitzero elegantissimum opus, in quo nobis effigies virorum literis praestantium et toto orbe fulgentium effigies aere ad vivum expressas repraesentabit, ordine quodam juxta facultates et tempora dispositas. Desiderantur autem Altorphinorum Professorum imagines, puta Thomae Freigii, Giphanii, Scherbii, Taurelli, Scip. Gentilis, Rittershusii; Matth. Bergii, Edonis, Hilderici, Clapmarii, Crinesii, et aliorum apud Vos olim praecluentium, quorum nomina non succurrunt. Sed et viventium adhuc et aurā vescentium, inprimis tuam, idem Fitzerus desiderio quodam singulari expetit, sin minus jam vel ligno vel aere expressas, saltem nudo penicillo delineatas. Quod modico sumtu fieri poterit, pictore Norimbergā accito, quem impendere Academia honoris sui causā haud gravabitur.
FAteor binas me abs Te accepisse: Quarum prioribus statum calamitosum Vestrae Academiae fusius exponis, nec habebam, quod regererem, nisi Christianam, imo humanam commiserationem. Et DEUM veneror, ut et nobis et Vobis tandem aliquando dignetur otium illud Meliboeanum, quo abusi fuimus ingrati, restituere. Nos adhuc in media belli flamma versamur, nec finis apparet usquam. Quod si vera sunt, quae de Fridlandio duce sparguntur, ardentes Bellonae faces magis accensas quam extinctas videbimus. Tractatum tuum de Calido et Spiritibus Sleichius sub sacrosancta appromissione edendum hac hieme recepit. De Galeno Tecum sentit, ut interim, dum haec calamitosa rei literariae tempestas conquiescat, perficiatur, et respirante pace publicā redditave literis salute procul mora possit praelo submitti. Effigiem tuam nondum accepi. Saepe mihi et Helfrico Dieterico, Ill. Principis mei Archiatro aulico, sermo est de Te tuisque laudatissimis et utilissimis operis generi humano navatis et elaboratis. Is curam mei corporis, scabie jam a triennio vexati, recepit; sed sine constanti operatione. Singulis enim vernis temporibus, et quidem in Aprili, solet recurrere. Valde me vexat, et in ipsa functione publica molestat ac impedit. Varios consului Medicos, variisque usus sum remediis, nec sublevor tamen, quod sanguinem recte purgare non attendant. Inde enim origo mali. Nunc nihil est ad manum, quod honorarii Tibi mittam. Erit fortassis, Deo volente et vitā comite, proximis nundinis. Interim vale, et me amare (quod facis) pergito. Francof. a. d. XXII. Sept. Anno M DCC XXXIII.
LIteras tuas humanissimas, quas nonā die, antequam ego in gravissimum morbum Hemiplexiae inciderem, ad me scripsisti, multo post demum in A. 1634.
S. P. Clar. et Excell. Dn. Doctor, literas tuas cum incluso fasciculo, labentibus jam nundinis, ex aula Electorali Treveria reversus, in aedibus socrus meae, fortuito offendi. Pro honore, quem mihi habes, quemve ego gratum, acceptumque habeo, quam possum maximas ago gratias; relaturus cum tempore et occasione. Est enim mihi testimonium tuae constantis in me veteris amicitiae ac voluntatis: Neque etiam fiduciam tuam falli committam. Et in ipso momento me ad Sleichium contuli, oblataque tua scheda rem tuam serio seduloque commendavi. Is quidem gaudere videtur de transmisso libello, eumque statim Hanoviam, ut durantibus adhuc nundinis protruderetur, ablegavit: Sed jam praela cessabant, dilapsis operis. Libri de generatione hominis, nec non de formarum origine, jam ad exodium erant deducti. Caeterum visus est Sleichius in iis conditionibus, quas scheda tua proponebat, universis acquiescere; exceptis, quae non praestare inpraesentiarum posse, in tanta rerum librariarum inclinatione, obtestatur. Et sane ita est, ut qui ante hos annos bibliopolae cum Croesi divitiis certare videbantur, nunc ad Iri incitas ferme redigantur. Audeo tibi confirmare, Sleichianam officinam totius Europae librariis longissime antistare: Sed desunt emtores; et minorum gentium bibliopolae fide Graeca mercantur, quam raro praestant. Ita homines isti cum infelicitate horum temporum conflictantur. Quod ad librum de ossibus attinet, recepit Sleichius editionem, hac hieme procurandam. Nam interea dum a Serenissimo Electore Moguntino evocatus absum, ille ad nundinas Lipsienses profectus, nec dum rediit. An exemplaria librorum de generatione hominis ab eo acceperis, scire velim. Neque enim significasti, cui ea committere deberem: Et gustus iste libelli de ossibus in tantum mihi salivam movit, ut desiderium videndi Galeni, abs te in vitam restituti,
Rex Daniae Medico primario in Academia Sorana 800. thaleros imperiales pro annuo salario constituit; alteri 500: Qui si Philosophicam professionem simul exerceat, duplum recipit stipendium, nempe mille thaleros imperiales annuos. Et est illic rerum venalium, maxime vectualium, longe mitius pretium, quam istis in regionibus. Intelligis, quid velim, et simul meum in te benevolum agnoscis affectum, in quo finio; et simul te plurimum salvere et sospitari cupio. Francofordiae, d. 4. Octobr. A. 1629.
VIx domum reversus etiam in nundinis autumalibus, dum mihi literae a Serenissimo Electore Trevirensi offeruntur, in aulam revocabar. Ita turbae istae publicae, et periculosa tempora, in quae incidimus, me subinde a studiorum quiete abstrahunt, cispelluntque. Et totum trimestre, quodve excurrit, in Aula illa degens, vix erat, ut a continuis laboribus respirarem; nedum ut literis privatis exarandis operam darem. Et adhuc in illo miseriarum splendore haererem, nisi me dilectissimae conjugis morbus lethalis avocasset. Quam ut offendi tam misere immutatam, non tantum hydrope, sed mille morbis, ut ita dicam, et cum letho conflictantem, non poteram pro moerore et angore in amplexum ejus ruere, quin subito quasi paralysi quadam perculsus, et pedum et digitorum usum amiserim. Qui morbus me quoque lecto afflixit, et per ipsas quinque septimanas, adeoque ad uxoris usque obitum cruciabiliter detinuit. Interim tamen terna tua epistolia, quae, me absente, conjugi aegrotanti fuerunt reddita, cum quamplurimis aliis amicorum literis, perlegere non sum gravatus. Moram facile excusabit prudentia tua, quae mihi multis exemplis explorata est atque perspecta. Indicem dextrae manus nec dum bene licet porrigere, et tamen vel a retinente officium hoc extorsi, ut ante instantes nundinas tibi rescriberet, atque ex incerto certior ut fieres, has concinnaret. Libri tui de generatione hominis, sunt typis Sleichianis evulgati: Quos ego et hisce oculis meis usurpavi, et manibus tractavi; qui (ut soleo) avide totos perIustravi, nonnullaque in usum meum privatum enotavi. Itaque re amplius non integra, quae amice monebas, emendare, et mutare non
librum de ossibus ab eo repetam, alterique idoneo commendare satagam. Quod te scire volui, et bono publico superstitare. Scrib. 7. Febr. A. 1630.
S. P. D. Res salva est, mi Hofmanne, et libri tui in portu. Nec enim commentarios tantum de generatione hominis, qui ante semestre prodierunt, sed et Galeni de ossibus, notulis tuis illustratum, a Sleichio accipies. De Galeni operum promisso non vult se liberare Sleichius noster, promittens tecum conditionibus aequis convenire, vel ad arbitrium bonorum virorum et amicorum; inter quos uterque etiam me esse voluistis. Faciam tum, quod in rem tuam esse ipsemet suggesseris, et ego videro. Interim vale, et pro honore, quem mihi in dedicatione habuisti, gratias ago, quantas possum, maximas; relaturus, simulatque sese occasio obtulerit. Nunc enim in promtu nihil est, quo te possim, aut debeam beare; praeter commentarios Medicos Philologicos Doctoris Lotichii in Petronium. Quos si nec ab auctore, nec aliunde accepisti, a me poteris expectare, si gratum tibi fore munusculum intellexero. Interim vale, et Reip. literariae feliciter superstita. XXIV. Martii. A. C. N. 1630.
DOmum ex longa absentia in hisce nundinis reversus, binas tuas offendi, non dissimilis argumenti: Utraeque enim plenae sunt querelarum. Et juste quidem quereris de insubita impressione libri de ossibus, si abs te ad eam faciem, ut mihi nunc depingis, fuisset conscriptus. Nam operae solent ductum ac filum scripti codicis sequi, nec patiuntur sibi a quoquam imperari, ut hoc vel illo modo literas componant, aut varient. Vidi ego non semel, quum operae typographicae, projectis chartis, cum indignatione officina excederent; non rediturae, nisi author librum praescripto modo exarari curaverit. Tanta est horum hominum protervitas, et malitia. Sleichius nec dum abjecit Galeni operum editionem: Qui si quid passus est per temporum et hominum injuriam, non tam ad eas incitas redactus, ut tantum opus nequeat suis sumtibus sustinere. Equidem jam ante triennium illi auctor fui, ut tempora haec aerumnosa et calamitosa, librisque maxime damnosa, respicere, atque in sumtuosis grandium voluminum impressionibus aliquandiu sibi temperare vellet; donec Deo respiciente gratior aura afflaverit,
de calido innato, quem hisce nundinis ad me misisti recepit ea conditione, ut circa Bacchanalia praelo committat; nisi iniquior fortuna prohibeat. De caeteris tuis libris, praesertim Galeni de usu partium, noli, quaeso, tibi a studiosis, nec recte, persuaderi. Vidi ego ipsemet hisce oculis meis, et tractavi manibus aliquot centum exemplaria, quae adhuc supersunt. O si talis esset librorum conditio, quam plerique in Academiis sibi imaginantur, non foret, cur omnes ac singuli librarii in universa Europa tantopere conquerentur; nec paucos non maximi nominis typographos facultatibus labi, et forum vertere in nundinis cerneremus. Quod si tamen Sleichius dicto tempore fidem praestare tergiversabitur, dabo operam, utalium typographum reperiam. Nam libri illius prolegomena philologica ita me ceperunt, ut nihil magis. Nec quiescam, donec bono publico expositum videro. Certe liberasti me a magno errore, qui Trismegisti illius theologumena, vulgus imperitum et chymicum secutus, longe aliter hactenus intellexeram: Qui nunc te Doctore, non illum modo, sed et Platonicos, Proclum, Porphyrium, Jamblichum, Plotinum, primum disco et legere sanctos, et intelligere mentem ac sententiam eorum rectius. Palmam tibi porrigerent omnes, qui non sunt a mala mente fascinati, aut invidia praestricti. Quae tibi ad humanissimas literas tuas praefestinanter, inter summas occupationes, volui respondere, veniam rogitans diuturni silentii, qui totam aestatem in commissionibus Caesaris, ac Electoralibus absens non potui tibi, aut aliis, consuetam meam humanitatem reddere. Crastino die rursum cogor in negotiis Electoralibus discessum parare, vix ante natalitia Salvatoris nostri reversurus. Vale vir Clarissime die 19, Septemb. A. 1630.
S. P. D. Ego vero Clarissime et Amicissime Hoffmanne, tantum abest, ut aut vetustate nostrae amicitiae oblitus, aut officii decentis immemor, curam negotii tui deposuerim, ut bis aedes Sleichii interviserem; cum eo collocuturus, et quid animi haberet, exploraturus: Sed neutra vice domi aderat. Et ego interim negotiorum publicorum ac herilium mole obrutus, a literarum studiis ad militum conversationem, in Serenissimi mei Archiprincipis Electoris servitio, traducebar, ut illum convenire per occupationes minime licuerit. Cujus rei testis mihi esse poterit Doctor Hulsius, Illustriss. Reip vestrae Consiliarius. De dedicatione titillasti aures meas. Neque enim de te, licet veteri amico et commensali, meritus sum, ut tanto me honore dignareris: Neque etiam tam beatus existo, ut laboribus ac impensis tuis possim respondere. Ego ab ineunte aetate sic vitam meam institui, ut honestas literas amarem, opes ac divitias contemnerem.
Hoc fato reguntur nostra studia. Si tamen omnino cum animo tuo constituisti, hunc mihi velle honorem habere, meamque tenuitatem tot assiduis locupletibus, et munificis Patronis praeferre; faciam et ego, ut intelligas, me benignam voluntatem tuam non ingratam, neque irritam habuisse. Nuper Doctor Lotichius sua epigrammata Illustrissimo Mauritio Hassiae Landgravio inscripsit, et inpraesentiarum obtulit: Qui ei epigramma eucharisticon, honorarii loco, redonavit. Ego aut liberalior tibi apparebo, et privilegium, quod petis, Galenicum a S. Caelar. Majestate impetratum praestabo, sed typographi illius qui libros excusurus est, necessariis sumtibus, quod meae curae committas. Interim vale, mi amicissime, Scripsi die S. S. Petri et Pauli.
ECce Tibi, CL. et Experientiss. Vir, Domine et Fautor observande, Cambdeni illam, quam petieras, praefationem bonā fide descriptam. Nae autem ignavum illum Amicum tuum, qui in re tam levi cum Amicitiae muniis defuit, prostituit ignavam suam operam! Ego sane impio scelere me obligatum putāssem, si vel a conversatione mihi ignotus (a nominis enim fama cui potes?) refractario hoc negotii dedisses. Itaque lubentissime et mihi ipsi gratulabundus Tibi servire volui, oroque, ut in aliis, si quid Tui gratiā me velle vis, liberrime imperes. Ita me Tibi vadatum et nexu mancipioque obstrictum tenes, a quo nunquam nisi doctior recessi. Quod ne nunc velim, si occupationes tuae ceterae tantum Tibi indulserint, ut rescribere liceat. Docebis me, quid Medicis sint Tunc quoniam credita jocos nuptialis deest vox non vetare, famulitium Veneris, vernaculaeque Bromiales tantos cachinnos concussis admodum tulere singultibus etc. me invenisse in MSto libro optimae notae, pro jocos, Ycos, cum glossa: Imago vel formae. Quod non satis capio, nec tamen MS. fidem sugillare audeo ob alia plurima, quibus optime locis desperatissimis, etiam Hug. Grotii judicio, medetur. Nova hīc pauca aut mendacia. De victoriola Hornii et Banierii adversus Bavarum puto vos inaudivisse. Rumor validus est, agitari inter Bavarum et Palatinos pacem hac conditione, ut ille deposit ā Electorali dignitate retineat, quibus in Palatinatu superiore adhuc possessor incubat.
Petii antehac a D. Jungermanno, quae frater ejus Gothofredus
CLarissime Virorum. Quam gratae mihi fuerint literae tuae, quibus non satis fuit insinuare rursum Affectus Tui teneritudinem, nisi et multa mihi antehac inaudita, sed usui futura, me docerent, noli quaerere. Hae meae vel si tacent, satis loquuntur, verum esse illud Poetae: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. Itaque rursum alium Firmici locum felicissimae Tuae Medicinae subdo, si tamen aegrotat, quem non ego, sed MS. dubiae sanitatis arguit. Lib. I. in Praefat. Nam alii et figur as his (diis) pro arbitrio suo tribuunt, et loca assignant, sedes etiam constituunt, et multa de actibus eorum vitaque describunt etc. MSC. et long as adsignant. Item l. VIII. c. 6. exoritur Capra, quam fabulosi Poetae alimentae volunt Jo vi infantulo praebuisse. Quicunque etc. MSC. quam fabulose Poetae lamenta (an, lamentanti?) volunt Jovi in multis esse nutritiam. Quicuuque. Ex quibus nihil extrico, Tuae vero edecumatae censioni subsistens ipse lampada trado. Multa, in quibus deprehendo et facile est, bene consulere scriptori illo MStum nostrum, faciunt, ut de iis, quae intelligere et assequi non possum, non statim sinistre judicem. Subit illud Socratis dictum, qui cum librum multis locis non intellectum perlegisset, rogatus judicium. Quae ego, inquit, intellexi, non mala visa sunt; cetera damnare non possum. Id tamen hactenus, donec a Te Tuique similibusque lutum ab auro secernere discam. In isto lib. VIII. alicubi, ubi vulgo, fer as variis cassibus ferroque sectabitur, elegantiss. MS. variis formidinibus f. etc. Alibi, venatores, arenarii, et qui, MS. arenarii, paerabolarii, qui. Iterum: Qui publicis conviviis praeferatgratiam, MSC. quirebus publicis conviviorum praef. gratiam. Rursus anguis ** in modum fluminis fumosis flexibus labitur, MSC. sinuosis flex. Quae addidi speciminis loco. Sed fortasse jam ab aliis haec emendata. Nam editio, quā utor, Aldi est ante annos plus centum procurata: Nec forte alia in hac urbe. Interim ne nihil agam, vel sic actum agere libet. Exemplum emendationum
SAlve, CL. Vir. De Indicata in Horatium conjectura magnas ago gratias, et per occasionem promam apud V. Nob. I. Ulricum, qui commentationes in eum suas, opus juvenile et per triginta annos desitum, per otium resumit et forte dabit aliquando publico. De D. Jungermanni morosa diffidentia non aliud responsum expectabam: Speraveram tamen, aliquid auctoritati Tuae daturum. Antea per Bitnerum praetendebat, se cum id non mandaverit frater,
Saltim mitteret hic ad amicum quendam, qui pignore a me accepto, donec restituerem, usum ejus mihi concederet. Per me imposterum habeant Hesp erii Dracones thesauros, quos putant, suos, vel gallinae potius in ster quilinio repertos
Quod si benevola stella cum malevolis juncta, hunc eundem locum respexerit, ergaestulis praepositos faciet, aut fodiendis metallis. MS. bib. Noricae: Quod sibenivola st. c. malevolis juncta, h. e. l. viderit, ergastulis praepositos facit, aut metallis, omisso fodiendis. Optime. Appinxit id glossa putidi lectoris, qui non intelligebat loquendi genus,
VIr magne, Quum diu nihil de Te inaudivissem et subdubitarem, an haereret adhuc Tibi nomen nostrum, delata ad me schedula est, in qua statim
P. S. Si quando ad me scribes, Amsterodami destinabis illas Tenhuyse van Samuel Bayard Franc, oische schoolmester op het Rock-in by-de langhe brugghe: Aut Hagae, in de Wagestraete, allernaest de drie goude messien.
Puto Latinis literis imitari Te posse hos apices dialecti Belgicae. Potest sane et Salmasius noster, homo Gallus ac Belgice ignarus.
NObilissime et Eruditissime Vir, Reversus pridem ex Flaminia et Romandiola tuas optatissimas apud erutidissimum Jo. Rhodium offendi. Agnosco in iis eximiam erga me humanitatem, cujus inprimis evidens argumentum singularis eruditio, quā rem literariam auges, atque exornas. Elucet ea in egregio variae doctrinae libello ad me tam amice transmisso. Dolendum sane perturbato patriae tuae statu Galenum tuum tamdiu a nobis desiderari. Quem utinam aliquando Te vivo ac vegeto publicae luci expositum videamus, aut saltem cetera, quae memoras, nec male auguror, Medicis multum profutura. Erit fortassis aliquid non a tuo sapore alienum in Bibliothecis Patavinis MS. quas non minori patriae dedecore quam doctorum incommodo diutius latere nolui. Sed mirum, quam lentae nobis hīc operae. Accedit morae, quod rationibus Societatis nostrae praefectus propediem Galliam Cisalpinam sim obiturus. Spero tamen, inter paucos menses eas cum amicis communes fore, etiamsi tarditatem minari videtur inexpectata, dum haec scribo, typographi mors, forsan et mendas. Sed quicquid futurum, nolo id fraudi esse expectationi eorum, qui ista omnia aeque ferenda noverunt cordati animi Viri, inter quos Te mihi conciliatum jure gratulor. Philuram in opere meo desideratam addo, submissurus, ubi licuerit, per negociatores Petrarcham meum Redivivum, ceteraque ingenii laxamenta, ut aliquando tuam de iis sententiam experiar. Vale, rei literariae decus nostraeque amicitiae praesidium, meque Tibi addictissimum puta. Patavii d. 7. Januar. 1638.
AMpliss. Vir, Quod publica dudum fama ab eruditis acceperam, Virum Te, sine ullius injuria, omnium prope in Germania eruditissimum, id mihi ab
SAlve, Amplissime Vir: Anxio mihi de aliqua bene merendi occasione tandem obtigit commode GALENUS editionis Valgrisiae, V. CL. Jo. Tho. Menadoi, quondam Professoris Patavini, magnum certe singularis industriae monumentum. Totum nempe perpetua textuum harmonia, variis lectionibus, et interpretationibus, obscuriorum expositione illustravit, propriisque, inter Artis operas, Historicis locupletavit: Imo, nec indicem reliquit intactum. Hunc meis usibus quamvis destinaram primitus, malui tamen boni publici causa aliquid inde vestris laboribus accedere; si vobis operae fuit, me symbolam contulisse: Hac tamen lege, ut possessione meus sit, usu vester, vestraque prudentia integer ad me redeat. Caetera norit Ornatissimus D. Rötenbeckius, meus non infrequens in studiis socius; quem, me absente, doleo abiisse: Singula ipse vidit, fidus meae in vos observantiae testis ac interpres. Quae etiam Galeni versione Vicentiae, apud Massaniae haeredes, latente a Typographis Italis sparguntur, nulla sunt. Mihi hac de re diligenter inquirenti retulit Nepos Medicus, tale quid olim Jul. Pacii oper a tentasse Virum, eventu irrito. Quod Te, Clarissime Vir, ad curiositatem latere nolui. Vale, meque, ut soles, ama. Patavii raptim, XVII. Maji. M DCC XXX.
AMplissime Vir, Divinae providentiae munus est, quod difficilimis temporibus arduo in Galenum labori adhuc supersis, in literas natus, quibus fatalis quaedam calamitas imminet. Prudenti vero pioque consilio, nequid mortalium desit commodis, rem iis juvas literariam, quae maxime desiderari possint, donec Galeno melior dies affulserit. Faciliori, quam Te meditari audio, medendi viā quid non mereberis? Profecto non minorem hujus quam Galeni usum auguror in Germania, ubi sanior magnisque constituta rationibus Medicina ferme in Empiriam abiit. Hippocratem tamen multi jactant, pauci intelligunt, nec magis forsan Galenum. Tuum vero est, his olim lucem adferre, quam nunc adversa bonis ingeniis tempora premunt. Neque enim felicitatis minimum aestimo, quodtentatum a diversis ingens illud monumentum peregeris. Massarias noster potiorem Galeni versionem cum Scholiis a Fabio Pacio Vicentino Artis et utriusque linguae perito impetraverat. Sed institutum nescio quae simultas evertit. Londinensis pariter istius apparatum vitae brevitas destituit. Interim nos in salebris! Omnes evasisse, vix unius est: Suo etiam arbitrio quidvis decernere, vereor ne arrogantioris. Quid Galeno in vulneribus uniendis Fibula, quid
QUod tuā expectatione, Vir Amplissime, meove desiderio serius rescribam, valetudini meae imputabis. Dum enim responsum paro, alvi resolutione variā, majori languore quam discrimine, cum multis communi deprehensus serias omnino cogitationes deposui, donec vires paulatim resumerem. Voti igitur mei compos ad tuas reversus eruditissimas compendio omnia percipio, quae laboriosis plurimorum Commentariis excussa, quaeque jam intentā meditatione ferme praevideram. Glutinum quidem omnibus prope, quos videre licuit, Galeni interpretibus Fibulae loco esse fateor. Et vere, si medentis scopum spectas, aut Latini sermonis usum, quo similitudine satis concinnā Fibulam dicimus, quicquid diducta invicem unit atque continet. CELSI tamen longe aliam fuisse mentem, verbis ita vivis ostendit ipse Lib. 7. Cap. 22. ut mirum ab eo discessisse Fabricium ab Aquapendente, cujus beneficio scriptor politissimus saepius lucem accepit. Suturam vero intellexisse Romanum Hippocratem, satis indicant, quae Lib. 5. Cap. 26. de Vulnerum glutinatione prolixe disserit; sed intercisam. De reliquis enim suturae generibus cetera ibi proferuntur; quae num ad Glutinum faciant, eruditis perspicuum erit. Nec sane veteres Graecos aliter credidisse, suadet inprimis Hesychii observatio, qui sua Glossemata e priscis congessit. Apud hunc videre est: Acus transmissionem exponis. Aciam opinetur Metallicam. Quod Rationibus gravissimorumque autorum exemplis me prorsus diluisse confido, modo ipsorum arbitrio standum, qui de ejusmodi rebus cernere nōrunt. Interim Caji sententiam amplector, quamvis nondum is visus: De quo tuum ulterius judicium, fac, exorem. De Fumana, bona cum venia, CL. Jungermanni judicium aliorum calculis in mea Dialexin adscribam. Tomasinus noster brevi Bononiā aderit, cui tuas dabo. Vale, Vir CL. et vive, ut Tibi Nobisque, qui literas miramur; e quibus nemini secundus maximi
TErnis tuis serius respondeo, ob diuturnam Thomasini nostri absentiam, qui Visitator generalis menses octo abfuit; brevius etiam, propter adflictissimam valetudinem a luxatione dextri femoris in partem interiorem, quo apte reposito jam post trimestrem decubitum grallis incipio gradum firmare, supremum ab aquis lutisque thermalibus beneficium recepturus. Ita inexpectato casu rerum arbiter patientiam meam exercere voluit! Postremae tuae, quas Venetiis Chemnitius reddidit, mali molestiā non parum me sublevārunt, dum novi operis tui summam lustro. Brixiā sub id tempus commode redierat Thomasinus, quo cum rem totam communicavi. Paratum se praebuit. Quin hac ipsā occasione, non solum suam in promovendo apud Juntas negotio operam, verum de Societate quoque pro Galeni typis se quidam non infimi ordinis Medici studiose laboraturos promisere. Superest, quod ipsi efflagitant, primis utriusque operis molem significes. Eo namque hodie typographi sunt ingenio, ut foliorum numerum sibi antea explicari velint, quam laboris rationem ineant. Inter alios Joseph. ab Aromatariis, Medicus Venetus, rem sibi admodum cordi esse testatur. Graecum habet sibi familiarem, literarum satis peritum, cujus operā nescio quid moliatur. Fama est quosdam apud ipsum esse Galeni libros necdum editos. De quibus fortassis mihi restitutus aliquid ad Te certius potero, quam nunc alienā fide. Thomasini Bibliothecas Patavinas et Ceretae Epistolas pridem ejus studio publicatas Volekamero ad Te curandas dedi. Petrarchae nullum autori exemplum est: Qui, ubi juxta Cremonini aliorumque elogia propediem cultior prodierit, in vestram bibliothecam inferetur. De Acia mea vestram expecto sententiam. Avide profecto, qui germanam scio. Itali namque et Galli amice nimis exceperunt. Illud ei male accidit, quod summae auctoritatis patronum amiserit, dum hīc emittitur. Nec plura. Jam enim temporis non libet esse prodigum. Valetudo firmior brevitatem compensabit. Vale, Vir optime, Tibi Tuisque. Patavii 28. Maji 1640.
POst-curas tuas quum accepissem, opportune Venetiis accessit Justus Visteldich Bibliopola ad insigne Coloniae, qui meo periculo eas libenter suscepit. Caput penultimum ipsius consilio intactum reliqui, nec quidquam praeter sacrificuli
Optavit me sic esse etc. Reliquum est operis initium atque indicem Tomasini nostri incuriā deperditum mittas. Inscriptio non adeo insueta. Varro de re rust. lib. 2. c. 4. portus post Italicus. Lucretius lib. 4. vitae post-scaenia. Apul. l. 2. Flor. post querela. De Galeno per valetudinem necdum aliquid tentare licuit, nec per Veslingii nostri occupationes, qui cum Rehlingera Baronis Geitzkofleri agnata nuptias meditatur. Quamprimum licuerit, rem serio ac diligenter tractabo. Tomasinus abest. Clarissimus Octavius Ferrarius Te salutat officiosissime, Patavii IIX. Novembr. M DCC XL.
SUbitum itineris consilium otsi me breviloquentem facit, amicum tamen Vildium nostrum sine prolixi in Te affectus mei argumento nolui vacuum redire. Is, quem Chemnitius reliquit, Petri Castelli de Opobalsamo librum dabit. De cujus sententia tuum peto judicium. Occasionem ne ignores, Medicis Romae cum Seplasiariis contentio fuit, quae accersitis aliunde subsidiis multorum ingenia traxit in diversas partes. Calor primi tamen impetus jam aliquantulum remisit. De Galeno tuo cogitationes video longi fore consilii, utinam non ambigui. Plerosque enim fatigat major lucri cura, quam honesti. Desperare tamen noli, reduce Thomasino, qui se Tui studiosissimum fatetur. Nec me desidem putabis, etiamsi ad scipionem cespito. Meo sane consilio post Curae jam Recognitori traditae, ut ipsius auctoritate praelo adjudicentur. Bibliopolae, fateor nihil aeque visum fuit grave ac frequentior Graeci sermonis usus: Cujus ex errationibus aptum sibi correctorem futurum desperabat. Tomasinus autem Graeci cujusdam monachi satis periti nobis spem fecit. Quā si frustrabimur, meā utique opellā non deero, modo chartae tempestive mittantur. Liber enim, ni fallor, publici saporis erit, ingeniisque amoenioribus valde gratus. Indicem olim missum si recuperaverit Thomasinus, mature monebo, ut eo describendo supersedeas: quamvis ex Capitum titulis nullo studio hīc putem posse confici. Prolegomena in Galenum inspexi. Scribonium Largum, si memini, Graecis accenses. Scio hanc quidem fuisse Jani Cornarii et G. Barthii mentem. Quibus si subscribas, aliis id rationibus Te facturum spero. Isti enim meris conjecturis egerunt. Seriam vero animi tui sententiam expecto. Autorem quippe non inelegantem, cujus nullā unquam diligentiā inter Gallos aut Italos MSS. invenire licuit, Octavii Ferrarii consilio sic emendavi ex ingenio, ut pauca certe sint aut nulla, quae lectorem in posterum morabuntur. De iis Tecum omissior: Nunc otii mei taedium quāratione diluerim, indicare sufficit. Unum addo, credasne
PAene negligens fuissem, dum ad humanissimas tuas responsum hactenus distuli, ut pro addito a Te munere Orationis Rupertinae, quae mihi apprime placuit, muneris quandam imaginem possem transmittere, Nepotem meum. Verum sic quoque frustra expectavi, et frustra Tibi cogor transmittere ejus Auctoris, quam si per typographi negligentiam licuisset, pridem totum vidisses. Non commendo Tibi, Vir Doctissime, laborem meum, a quo satis habeo, si gravius deprecari judicium queam: Sed cum aliter non licet, sic saltem tuam benevolentiam veneror, nam ut merear, utinam sic in potestate esset mea, ut est in votis! CL. Rupertus Vester, quem generoso favore Tuum vocas, non opus habet nobis commendari: Quippe qui se ipsum commendavit egregie. Igitur nuntia illi, quaeso, Berneggeri (heu jam nimium adversā valetudine depressi) favorem; Freinshemii autem et meam promtitudinem ac amicitiam, quam occasione ita ferente, diligenter pro nostris viribus praestabimus. Proximā occasione tum illi exemplar integrum, tum Tibi, quae adhuc desunt, mittam. Opus in puerorum gratiam elaboratum et propterea puerile, quid tum? Sic mea fert ratio: Malo juvenibus utilia; quam doctis speciosa scribere. Quod si DEUS ad plures curas vitam nobis producet, ostendemus fortasse saeculo, nos libentius in graviore argumento occupari. Quid Obrechtus Noster apud Vos? qua fama, aut industria? Discipulus olim meus (interioris admissionis ac familiaritatis) omnem ut video, mei memoriam deposuit. Res nec nova, nec mihi molesta, nam haec obiter, Vale, Senex Venerande, meque ama: Sic Te DEUS amet servetque.
ACcepisse Te Nepotis mei partem pleramque, satis confido; complementum nunc mitto. Boni consules, quod observantiae in Te meae pignus, non conveniens tuae dignitati munus esse volui. De luctuoso nobis omnibus totique orbi literario Herois nostri Berneggeri excessu haud dubie jam comperistis. Vulnus grave! Et intolerabile futurum penitus, nisi spes tantorum meritorum in genero revivisceret. Amisimus tamen, quod ad omnem rem mathematicam attinet, artiumque plurimarum rarissimas laudes, plura, quam fors quisquam in Germania hoc tempore adspiraverit. Officio funebri nondum functus sum,
VIr Exc. Doleo Tecum ob excessum dilectae Tibi feminae honestissimae: Atque ut Deus levet istum luctum, laetiorisque fati permutatione te revisat, ex animo precor. Gastelii res desperata est: Publice habita in ejus reculas exploratio nihil ostendit, quo satisfieri creditoribus possit. Ut frustra existimem, Te imploraturum opem vel consulis Meieri, Viri optimi, vel Magistratus Inclyti totius. Si tamen lubet recolere notitiam Viri Amplissimi, literis ad eum exaratis, feceris id, me nequaquam dissuadente. De Titulo non est, quod solicitus sis. Habet hoc cumprimis Nostra Resp. ex antiqui moris civilitate, ut titulos morose non exigat. Scribam tamen infra, ne quid in me desideres. Freinshemius, cui petitio tua non satis intelligitur, plurimum Te salutat. Succedet socero haud dubie, nobis omnibus optantibus et desiderantibus: Imo serio jam pridem apud Magistr. agentibus. Morae causas excusārunt nobis hactenus prolixe: De cetero, promte annuerunt. Rigaltius vivit adhuc, et floret Parisiis. Parentatio Berneggeriana, sive potius pars ejus, festinata ad nundinas Francofurtenses (desunt autem adhuc tam imago
QUae mihi 18. mensis hujus abs Te reddita fuit epistola, Vir Excellentissime, tantum humanitatis atque candoris praetulit, ut conceptum exinde gaudium primā statim occasione testari, proque tam insigni comitate gratias, quas possum maximas, persolvere festinaverim. Quanquam eorum, quae a me, per amicitiam magis, quam quod meo auxilio juvari possis, postulāsti, opido pauca reminisci licuit, nec inquirendi tempus superfuit, hesterno die per religionem exemto. Tamen adscribam vel illa confuse, et ut intelligas, velle me majorem imperii tui rationem habere, quam imperitiae meae. Primum igitur in mentem venit Alexandri (nam Curtium, ne et hoc nescias, editioni novae paro) quem Arrianus lib. 1. sub fin. subindicat meridiationibus uti solitum: interdiu nullus somnus. Quod arguit, agnovisse eos morem aliis nationibus, et praesertim suis usitatum. Nihil enim esse frigidius quam observare unum aliquem non facere, quod reliquorum nemo facit: Quasi adnotāssent Regem Indum aut Taprobanos non volare. lib. 2. Samuelis c. 4. v. 5. narratur interfectus Isboseth, quo loco verba illa Qui dormiebat super stratum suum meridie. Perinde quasi haberet textus: qui dormiebat somnum meridianum. Et quidem, ut his verbum nihil fortuitum demonstretur. Sed ipsa consuetudo. Quam tamen Nunc quidem propter intermissionem forensis operae et lucubrationes detraxi, et meridiationes addidi, Cujus hominis exemplum magni momenti esse duco, etiam ad infamiam meridiationibus detrahendam. Nec enim iis usurum fuisse par est virum valetudinis suae studiosum, et quem facile credas, magnam naturalium rerum, ipsiusque adeo Medicinae peritiam habuisse, si aliquod inde maleficium aut passus esset, aut veritus. Sed audiamus et professione Medicum. Celsus is est lib. 1. c. 2. Longis diebus meridiari potius ante cibum utile est: Sin minus, post eum. Nero quoque hac consuetudine usus; nam ut Suetonius in vita c. 6. narrat, misit Messallina, qui eum meridiantem quasi Britannici aemulum strangularent. Sed excrescit haec scriptio, et fere ultra modum epistolae protenditur, ideo non exscribo, quae de hoc more Dempster. ad antiquitat. Rosini l. 5. c. 27. et Savaro ad Sidonii epistolam 2. lib. 1. et ep. 9. lib. 2. observaverunt. Ut ita tot rerum testimoniis facile retundi possit iste, quisquis est, terrae filius, praesertim cum a Medicina tua rationes addes, quibus
P. S. Cum nihil aliud ad manum esset, misi carmina, ex quibus affinitatem mihi cum Berneggero nostro contractam cognosces, atque serio (nec enim fallor, eximiā Te in nos benevolentiā esse credens) gratulaberis. Vale iterum. Socer meus, quam ob valetudinem et negotia per se non potest mittere salutem, perme adscribi jussit.
QUanquam diu jam est, Vir Excellentissime, quod intermisi literarum officium, adfectus tamen et erga Virtutes Tuas observantia mansit. Ergo quum his diebus a Sauberto vestro, magninominis meritique Theologo, munere gratissimo honorarer; occasionem illam eo laetior accepi, quod in tempus incideret, quo submotis paulisper impedimentis, quibus varie distringor, Tui quoque salutandi facultas praebita videbatur. Quod ecce paucis hisce facio, et Tibi veterem erga me benevolentiam Tuam in memoriam revoco. Munuscula, quae mitto, partim non magni momenti sunt, partim tristia. Hoc de iis dico, quibus B. Soceri mei exequias celebrārunt Amici aut Collegae. Nuper et Boeclerus noster de Berneggeri laudibus facunde verba fecit. Sed quia nunc imprimitur oratio, post modo eam leges. CL. Ruperto tuo velim alterum exemplar Supplementorum, cum plurima a me salute, reddi; nam quod inscriptum est, Rev. Sauberto mitto, indicium magis animi non ingrati, quam dignum suā liberalitate
FAteor equidem, Vir Exc. siquidem mei fuisset arbitrii, B. Soceri mei diuturniorem in his terris vitam, quam me superstite excessum maluisse. Verum quia multa me docuit DNI. misericordia, in primis autempleraque, ut opinor, mortis nōsse, cetera meditari; non eo usque luctu provectus sum, ut aliud vellem, quam DEO meo videretur. Illud autem quod et Tu suggeris, prae ceteris ingenti solatio est, quod bene ipsi nunc esse, non pie tantum eredo, verum etiam quatenus homini judicare datum est, ex evidentibus argumentis haud obscure colligo. Tibi vero aetatem et vires pulcerrimis molitionibus pares ex animo opto, ut quem verbis imitaris, pietate vincis, eventus etiam felicitate superes. Galenum Tuum tam iniquo fato premi mirarer, ni reputarem, in quae tempora, quam tetra, quamque horrida, quam omnibus bonis inimica inciderit. Et tamen spero haec eum eluctari posse, et quantum in me erit, quod sane perparum esse sentio, ipse etiam quaeram aliquem susceptorem hujus egregii soetus. Modo rescire possim, quam in magnitudinem ferme sit excessurum opus, et quo typo, quibusque conditionibus excudendum sis daturus. Rupertum Tuum, ut meretur, valde amo, Tu fac, ut ille mutuo in me sit animo. Pathologiam expectamus avide, gnari nihil ab incude ista proficisci, nisi eximie politum et fabrefactum. Paraphraseos meae specimen habebitis, Deo dante, proximis nundinis. Fasciculum literarum Boeclero nostro statim misi: Nam ipse eum visere per hos dies non potui, per causam, quam CL. Rupertus Tibi aperiet. Vale, Vir Exc., et bono publico diu incolumis vive. Dabam Argentorati a. d. Non. Januar. Anno Christiano M DC XLI.
Misi vobis exemplaria parentationis Berneggerianae, quae ob ipsius effigiem et qua coelo sculptoris et qua ingenio Boecleri nostri delineata est, sat scio, non displicebit.
INjurius es, qui mendacii me insimulas, qui'vix tuas accipio et respondeo, neque enim impletus mihi animus lectione tuarum epistolarum, unde ut continuem voluptatem scribo, et absens cum absente colloquendo voluptatem ac delicias illas protollo. De libris omnia recte, nisi quod Mazonium emisti, quem misisti tamen ante Tu vel Geigerus. Habeo enim ligatum cum Cremonino, quare, si potest, permuta Bonamici de Alimentis libro, sin; mitte, et inter amicos facile invenero, qui eo, quo emisti, precio suum facere volet, vellem mitteres etiam Duothi Disputationes super libb. de Anima, quos hīc vidi in 8. majori. At per
SAlve et ignosce, quod opinione tuā scribo serius. Ecce enim ab itinere languidus adhuc scribo. Carmen Tibi mitto, et non sosum meum, quod expectabas
Felicis Accorombonii Nobilis Eugubini, Ciuis Romani, Interpretatio obscuriorum locorum et sententiarum omnium operum Aristotelis Romaeinfol. 1590. Pretium ad me refer, velim etiam, si commodo tuo fiat, inspicias, et quod tuum sit de eo judicium, libere ad me perscribas. Atque nunc quidem mihi vale et salve, Amicorum oculissime, et trigam nostram solvine patere. Althorphii 5. Aug. Anni DlsCe MorI.
INjurius es, Hofmanne amicissime, qui me neglecti arcessis officii ad Waldungum nostrum, et juxta cum mortuis aestimas. Ego vero ut primum tuas anteriores accepi, bene longas ad Te ire jussi, quae ubi ubi perierint, nescio, at male illis sit, quorum culpā ad Te non pervenire potuere. Posterioribus respondissem eodem modo, nisi responsum prioribus debitum avide et hiantibus propemodum faucibus expectāssem, nunc cum spes ea, ut video, calviat, eadem mihi retexenda tela sunt. Atque exordio quidem huic epistolae meae fata meliora precor, et Deos viales faventiores. Itineris tui seriem et contextum adeo me delectāsse scito, nt legendo iterum voluptati meae non satisfacerem, sed et tertiare necesse haberem, et ō facundum vobis in via comitem Rotastrum illum Illustrissimum si rotae fortean incumberet futurum. Non tam autem miratus hominis ingenium fui, quam villae illius incolas adeo lentos, qui fastum Pyrgopolynicis illius non represserint et spiritus retuderint. Mittite illum sodes ad nostros Rusticos, qui dedolatum fustigatumque probe remittent dubio procul Vobis, et tantoquidem certius, quanto Nobilitatem sive veram sive fucatam oderunt pejus. Quod porro Italiae vestrae delicias propemodum ob oculos mihi ponis: Ita habe, nihil Vobis me felicius aestimare, me miserius. Tu Italiam laetus conclamabas, Ego tristis suspiro et eminus beatas illas terras veneror et adero. Utinam vero per
At ille unā operā Hominem me esse aut animal vetet. Ego mori nondum elegeram, sed revalescere, ille consultus de salute mori jubet, et compendium monstrat, quo citius id fiat. Apage talem Medicum. Theses et carmina, quae petis, diligenter asservabo, ut habeas, cum redieris. Ego nuper respondente Helero disputavi nobilem illam Quaestionem de Causis, an sint rerum solum fientium, an factarum. Si quem habeas elegantem super ea quaestione tractatum, quaeso, mitte, aut judica, quos legere debeam. Disputavi enim primo Aristotelice, subjuncturus Apodicticam tractationem. De Morte Magnorum Virorum D. Hieronymi Baumgartneri et D. Joach. Nuzelii puto Te audivisse libet exclamare:
Ego utrique, quod in me fuit, Feci. D. Baumgartnero tale:
Haec D. Baumgertnero Patrono benemeritissmo scribere placuit. D. Nuzelio Dialogismum hunc'
Addidi et hoc Epigramma:
D. Baumgartnero parentatum fuit a D. Scipione praesentibus Scholarchis. D. Nuzelio a D. Rectore Ritterhusio, qui auctus iterum filio est. Sed heus dic Bonum Factum: Cur, inquies? **** Tuautem, mi Hofmanne, matris optimae et pientissimae excessu Te tantum non concidisse scribis. Humane quidem, pie item non satis. Ergone illa Te, turbato quod ajunt JCti, mortalitatis
LIteras tuas, suaviss. et eruditissime Hofmanne, easque geminas unā hīc accepi die, scripseras Tu priores quidem 26. Aprilis, posteriores 10. Maji, accepi ego 20. Maji stylo veteri. Si quaeras, grataene fuerint, operam ludis. Nihil enim (serio) mihi vel amore tuo gratius vel ejus indicibus epistolis jucundius fuit, nec erit. Tu si constabis Tibi, facies omnino, ut saepe hoc modo animum meum reficias, qui ut Imperator corporis hoc statum quoque suum sequi jubebit. Nos hīc sic satis valemus, DEI beneficio, pacatis rebus paene omnibus. Turbaverat quidpiam consalaneus olim tuus, Lerschnerus, qui Rectori nostro Rittershusio vim pugione intentavit, eumque furiis actus confodere innocentissimum aggressus est, sed Deo praestite et Eysenmanni tui ac Dn. Balthasaris Croswievicii interventu repressus est impius ille conatus, et evasit Magnificus. Reus vero furiis suis relictus et e matricula studiosorum nomen ejus erosum fuit. Hoc fuit fortasse, de quo nobilis ille scurra, Suevum dico, conclamare apud vos potuit. Ille, profugus hinc creditoribus deceptis, sentiet ultricem fortean manum Domini in ipsa Italia. Sed de illo monstro nolo verba perdere. Rittershusio in inperio successit Taurellus, cujus fasces sine turba adhuc fuere. Venio ad officium tuum, quod in coemendis mihi praestitisti libris. Ovideam illum diem, Hofmanne, quo Te et Geigerum amplectar, et gratas Vobis agam gratias pro laboribus tantis et molestiis. DEUS optime maxime repraesenta aliquando hoc mihi votum! De incommodis, quae sese ingerunt ementibus, monuit me jam pridem Scherbius, qui non paucos praestināsse sibi, ait excisos ex integro variorum librorum corpore. De Alesio etiam curam esto, nolim enim mihi emi, notus jam diu est et vidi quaedam non ad meum gustum. Judicium Cremonini
Vite cum meo Patre
Meditabor tamen tuā causā aliquid amplius, eā lege, si prius miseris ad me tuam Naeniam. Tristia haec excipiant laetiora, ad Luggenium meum venio, meum dico, etsi ipse nolit. Is enim unus est, quem volo inter nos gratiarum facere numerum, is quid agit, sodes? cur ne salute quidem me dignatur? An fastus eum Italiae mihi abalienavit, utque flumina, cum in mare influunt, salescunt; ita ille in pomposam sese ingerens Italiam durior mihi factus, et tanquam pro ignoto aspernatur. Hoccine autem verum est pectus tuum, mi Luggeni (Te enim nunc alloquor) rogo, non dicetid esse pro veteri illo et fido amore, quo inter nos amavimus, an forte sinistri aliquid de me suspicaris? Dii tantum prohibete nefas erroremque Hostibus istum objicite: Dii me tuentur; Diis pietas mea curae est; non ego, ut Pindarus ait,
ITa vero oportuit, Hofmanne suavissime, peccare et alterum pro se deinde peccati arguere. Nam quid ego, obsecro,
DEsinam, mi Hofmanne, illud, quod Tibi molestum est, querulum Exordiorum genus et a lamentatione initium ducam. Scito enim, me 14. Junii, cum dies ventis inquietaretur, tussi primum gravi correptum, post febri catarrhosā affligi cepisse. Exercuit ea me usque adeo, ut vitae dubius viaticum itineri XIX. Junii peterem et humanis valedicerem, paulatim enim vires meae quasi in ventos
AT Tu sacrufica, mi Hofmanne. Etiamnum enim vivo et valeo, sic Deo precibus bonorum pro salute mea fusis mitigato. Jamque iterum rebus meis, qua publicis qua privatis, curo, quamdiu non laboro. Didici enim jam mori. Neque formidabilis illa mihi ultra facies. Sonerus etiam noster recte habet, quanqaam color hominis valetudinis levitatem minetur et inconstantiam. Utinam vero ita Scherbius noster, qui non amisit modo corpus omne tabe confectus, sed amisit proh dolor! etiam conjugem, quam ille ait sibi fore ultimam in his terris calamitatem. Heu quam bonus vir se lacerat et lancinat, et tantus Philosophus in hac calamitate parum in se sentit praesidii. Ego illum interdum avoco, et quia vitae ejus omnino metuo, arcana quaedam stupendae Viri hnjus sapientiae foras voco, frontem egregie ponens et pudorem. Nusquam enim rectius me positurum quam hīc et hoc consilio arbitror. Honoribus tuis mirifice faveo. At cave adeo extollere, initia solum sunt, majores Tibi virtus tua et doctrina jam diu destinavit et decrevit honores, qui operiuntur te excepturi et ruituri in amplexus adventantis. De libris omnia recte: illud non item, quod taces de Penclasio in Physicos libb. quos tanto laudat opere Doctor noster. Murrius tuus Grunsbergae me salutavit et intra mensem Te Italiā excessurum ajebat, quod miror, Te in meis tacuisse. Res tuae ut intellexi ex Cunone, eoloco sunt,
TAndem, Hofmanne suavissime, libros accepi, sed vecturae pretio immodico. Coactus enim sum vecturam 8. R. 18. kr. solvere. Quod pretium quantum sit, noveris ipse, credo, et miraberis. At Tu pro labore tuo gratias habe maximas, et Terentianum illud ac cipe ac Plautinum, nunquam Tibi gratiam referre possum, ut meritus es de me. Tu, quaeso, consignatum mihi omne mitte debitum, ut pecuniam interim colligam, ne in mora Tibi sim, quum volueris. A Bulio necdum quicquam accepi, operam tamen dabo, ut colligam etiam illam. Tu tumultum Romanum fusius, quaeso, ad me refer. Nam in novis nostris altum de iis srlentium rebus et alta quies. Imp. nostrum submisisse Jesuitas in superiorem Ungariam et hos cum Transsylvanis seditionem movisse, inaudivisti procul dubio. Iis in occursum missus Georgius Basta, quo successu, nondum constat. Ceterum sine jactura Imperii Caesarei componi non poterit tumultus. Jam enim illi ad Turcarum Imp. inclinant sese. De me nuncio Tibi mira, nisi
SAlutem, Amorem et Observantiam. Addo enim hoc tertium, quia praemia Virtuti et Eruditioni Tuae debita jam Te consecutum auguror. Ea Tibi gratulari paucis his placuit versiculis, quia multos nolle videbaris.
Dignius aliquid merebatur Honor tuus, sed Tu ex factis vis Tibi gloriam nasci, non ex calamo. Academia nostra iterum, proh dolor! ventrem fecit, et tantum non collapsa fatiscit. Amisimus enim incomparabilem illum Virum, Praeceptorem nostrum amantissimum, Philippum Scherbium, qui XI. Julii intra 8. et 9. ante meridianam terris Academiaeque nostrae valedixit, et latius sane serpit jacturae hujus malum. Si enim cum Catone Virtus etiam mortua recte dicebatur, cum Scherbio Pietas, Medicina, Philosophia, et Virtus in cineres abibunt. Sed de hujus Viri laudibus plura non attingo, ne materiae dignitatem linguae infantiā deteram. Ejus locum, ut obibit, intelligo, Sonerus noster, Vir eruditionis non vulgaris, et cocti maturique judicii. Tu ad nos advola, quaeso, et tuis quoque rebus vide, ne longius a nobis avellaris.
ACcepi tuas, quum, una cum nostro Gentili, prandio coepi assidere. Perturbavit me narratio tot malorum, ut videatur in toto corpore nihil esse amplius sani. Nam et cerebrum pessime affectum esse, ostendit illa memoriae non imminuta, sed prope jam ablata actio: Et pectus jamdudum propter dyspnoeam non satis ventilatum est: Et inferior venter propter antegressam dysenteriam, intemperie, nisi fallor, calidā et siccā (quae eo usque progressa est, ut facultas coquendi et sanguificandi non debilitata, sed eversa sit) in habitu, videtur laborare. Quid igitur vis, scribam? uno verbo: Me (quantum absens ex literis
Si haec vere constituta sunt (possunt enim absentes facilius falli, quum praesentes etiam non raro hallucinentur) scopos curationis vides. Serum enim jam collectum subducendum, quod non fit nisi validioribus medicamentis (inter omnia enim purgantia nulla sunt hydrolicis violentia, sive etiam per urinas velis educere, sive per sudores) at ubi sunt vires in hac aetate et debilitate omnium partium. Intemperies sive nuda, sive scyrrhosa, non nisi tardissime etiam in juvenibus corrigitur. Vides, apud me desperationis omnia esse plena.
Christoph. a Vaga scribit, se talem affectum a calida jecoris intemperie natum curāsse, jecori supponendo succum Endivis et cith. cum pauco aceto, et unguento Ros. Item aqua Endivis et aceto. Talibus etiam assumtis. Hispani alii, aqua Tabacci tales hydropicos curant. Vidi ex calida intemperie venarum, perpetuo sudoribus diffluebat, singulis matutinis, qui simulatque mutavit potum, et vinum omisit, (erat Doctor medicinae) ac cerevisiā tenui usus est, restitutus fuit. Ita fiunt quidam hydropici, qui dicuntur, ad matulam: Qui non nisi restituendi: Quod in hac aegra tum propter aetatem difficile est, tum quia aqua redundans in aliis partibus v. g. in cerebro, in abdomine, frigidas intemperies gignit: cum tamen venarum et hepatis intemperies, quae est fons et origo malorum, sit potius calida. Hinc fit, ut Medici in ascite et tympanite (secus se res habet in leucophlegmatia) calidorum usu mortem accelerent. Scriberem plura de auxiliis, quibus alii aliis usi sunt, si vel magnam spem haberem, vel scopis
P. S. Obsignatis jam literis, relegens tuas, quas subito coactus sum percurrere, video dysponaeam ante affectionem hydropicam adfuisse. Id me magis confirmat. Medici enim usu didicerunt, omnes fere Asthmaticos fieri hydropicos, et quidem quia fuligines retinendi magis minusque, unde intemperies calida, et vitialia sanguificationis.
SI res Tibi ex animi sententia fluunt: Et gratiam Tibi habeo pro podagra tua, etsi metuebam ab initio, ne nova veteri superveniens eam argueret: Sed humaniter me tractavit: Etsi enim opis nihil attulit (nisi fortassis illud
JAm ante submetuere coepi, ne literae meae, quas mense Majo ad Te et ad Geigerum dedi, forte Vos peregrinantes, non offenderent; id nunc fere certus sum, accidisse: Cum nullo verbulo earum facis mentionem, quas proxime Piccartus abs Te accepit. Ego Tibi in iis gratias de podagra tua, etsi parum juvet vel corpus, vel animum: Utrumque vitio fortassis meo: Sed disputationem limatiorem de hoc epistola non fert. Petii abs Te et item a Geigero, ut mihi
IN summa mea expectatione, de Opere aliquo Bonamici, ecce subitam vanae spei lusionem: In auctoris nomine errorem. Ut verum fatear. Quo minus haec amplius curem, faciunt immensae et infinitae calamitates domesticae, quae post tam gravia fata in valetudinem meam, etiam miseriarum omnium et dolorum lenimentum, imo unicum fulcrum, uxorem heroicam ademerunt. Verum exaspero vulnus: Ad alia me magnus Imperator vocat. Cremoninus vester in catalogo est cum suis formis elementorum. Adhuc formae illae informes sunt? ō philosophiam, adeo non philosopham! certe quidem in hoc argumento. Sed si commode potes, mitte, et simul ostendas, velim, per quem Tibi recte solvam. Nam ut hīc demum post reditum recipias, rationibus tuis incommodum esse scio. De Aichholzeniano stipendio certamen certatur: Est Waldungus; est Bockbartus: Sunt duo Medicorum Noriberg. filii, Viscerus et Cuno. Magnitudo ejus facit, ut concursus ad ejus petitionem fiant, et, ut res humanae cadere solent, fortassis posthac contra Testatoris voluntatem saepius in indignos incidet. Tu bene vale, et cogita, fortassis fata Tibi locum parare in Acad. Altorfina 24. Novembr. Anno M DCC IV.
NOn jussu modo mihi plurimum observandi Domini Victorii de Rubeis, cujus gratia omnia me velle profiteor, sed tuae quoque merito dominationis in publicam utilitatem desudantis, graecum exemplar
BInas a Te superioribus mensibus accepi, quibus utrisque statim respondi, et unā cum posterioribus meis unas misi ad Amplissimos Dnn. Scholarchas, sicuti ita Te velle ex alteris tuis intellexeram, neque secus fecisse me condecebat. Sed tamen illis-ipsis Sapienti sat dictum fuit, et statim, quod res est, suspicari coepi. Nunc vero silentium hoc tuum pariter et Mag. Dn. D. Remi nimis loquitur de eventu negotii illius, neque magnopere desiderandas mihi video literas vestras nimis-literatas, et quae non nisi ruboris nuncium mihi afferant. Tamen expectabam; certe his nundinis Lipsiensibus, si non prius, et ita me DEUS amet, ut quicquid ejus est, ego a Vobis amāssem. Nam si res aliter atque ex voto cecidit, quae vestra hīc culpa?
Ego affectum in me vestrum aestimo, effectum ut in manu vestra non fuit, ita a Vobis non arcesso, quos excuso, et neminem accuso nisi fatum meum an et me-ipsum? Certe de literis illis ad Dnn. Scholarchas, poeniteo scripsisse aut aliter scripsisse velim.
Ego nimia fortean modestiā usus sum apud illos, et cum modice semper de me sentire fas putaverim, non nemo abjectionem aut etiam vilitatem animi interpretetur.
Ego secus feci, et in naturam meam peccem, nisi sic peccem. Sed quicquid est, velim rem omnem sincere, candide et aperte ad me scribas, neque minus gratum aut pro-amico feceris, quam tunc, cum primum de studiis meis promovendis curam illam susciperes. Nolim autem ulterius quicquam Te pergere in hoc negotio. Nam ego jam nunc Halae locum aptus sum Medicinae faciendae, atque
DEsideratissimas tuas seriuscule et hac ipsā tandem horā accepi; tamen cum Berolinum pervenissent, mei statim ad me huc curārunt. Hoc curriculo nunciare Tibi volui, ne proximis meis, quas ante has tres septimanas ad Te dedi, aliqua offendaris. Intra octiduum porro perscribam de rebus omnibus, et quid animi habeam; de quo tamen aliter Tibi persuadeas, cave, quam exosculari tuum erga me affectum, quem in negotio hoc declarāsti. Quod et ipsum hactenus amplecti mihi videor, si ducentis illis florenis alios quinquaginta pro annuo salario adjecerint, et pro ingressu 50. contulerint Dnn. Scholarchae. Qua de re propediem, ut dixi, plura et magis certa. Equidem non contemnendā hīc conditione utor, sed praeferam illam, ubi Musarum consortione gaudeam. De hospitio quod aeque humanitus offers, gratas gratias ago: Neque si eo veniam, aliud me excipiet. Jam dum re ipsā me invitāsti, cum nuper Tecum conviverem, animo corporeque epulatus sum. Tamen nolim molestiam Tibi afferre, nostraque amicitiā abuti. Vale, V. Exc. et iterum salve atque iterum ab eo, qui ob eximium tuum erga se amorem et merita Parentis vicem semper Te colet et venerabitur. Halae 8. Novembr. 1617.
SErius responsum fers; at tale, quod cum fenore; seu mavis, accessione luculentā. Venit ad meas aedes nudius tertius triplex munus a Cl. Casp. Cunrado Medico Wratislaviensium: Id offero, uti optumā fide accepi, fide optumā: Tilesium, dico, de coloribus, Epithalamium, et Parentalia. Heredibus Rittershusianis carmen, ubi id prius legeris ac censueris, reddes, restitues: Quod aliorum Clariss. VV. lessibus adjungant, si sic videbitur. Porro mandatum accepi ab eodem nostro DD. Casp. Cunrado, viro elegantissimi amoenissimique ingenii, de conscribendis vel consignandis natalibus diebus Excell. VV. Dn. D. Scipionis Gentilis, D. Dinneri, D. Piccarti, D. Virdungi, D. Mauritii, D. Waldungi et procerum Academicorum quotquot sunt. Eā in re cum tuā egeam operā, tuam imploro opem. Addas vero et patriam cujusque tuum natalem ne praetereas, et natale solum. Fac, si fieri pote, ut ad proximum Veneris diem certo
FAsciculum a Dornavio tibi redditum gaudeo. De D. Nösleri vocatione si res adhuc incerta, quī fit ut per Urbem vox et fama vagetur, vocatum esse quendam longae staturae hominem ad Professionem Medicam in Acad. Altorf.? Quis vero ille sit cum ignarissimis scio. Locus Galeni (magni Medici et Philosophi, in cujus vitam nuper incidi, quam summā cum voluptate pellegi, auctore Gesnero conscriptam) egregius est, et rem (nisi omnia fallar) apposite explicat. Ita est: In antiquis cum Graecorum tum maxime Rom. nummis alicubi videre me memini, quod ille divinus auctor innuit. Id vero in quadrigis exprimitur, cum equorum jugis annuli superiore parte adduntur: Iis denique lora sive potius habenae inseruntur, quibus in utram malit aurigator partem vertere equos facili operā queat. Talem esse rationem nervorum, si bene adsequor,
QUantas Tibi gratias debeam, ipse intelligo. Debent mecum vidua et heredes Hoescheliani: Habeo correos debendi; quo facilius me ab hac liberabo obligatione. Si vacat, doce me de Jubilaeo vestro, quid quisque vestrum peroraverit; paucis innue;
REddidit mihi tuas. Quas DD. Siglicio inscripsisti, Lipsiam recta curavi, soluto comistro, quod misisti. Sane non exactā adeo missione mercedulae opus fuerat, quam solverem tabellario. Neque enim adsequor satis illa tua verba; Facio ex causā hic non commemorandā longius. Ignosce, quaeso, si unquam gravis fui amico, a quo exegi. Anno uno ultra mille et bis mille literas non invitus curo, transmitto, ad amicos ab amicis profectas. Pro omnibus, si solvendum sit, non semissis stipendii sufficiat. Tibi, bonis omnibus quotquot bonas amant literas, grata facere in hoc officii genere adlaboro lubens volens. Nili forte illa verba tua (quo magis inclino) ad maturatum pertineant responsum Lipsiam mittendum Siglicio. Quod si ita est, uti conjicio, nihil queror. D. Richterus jam Augustā abiit, ni fallor. Officiosus est. Ad eum Patavii agentem scribam, aut Jo. Henr. Meibomium Henrici F. aere meo paret Mundini Mundinii de Seminc
librum. Hos duos nunc habeo Patavii amicos, quorum opellā utor, si quid opus sit. Innue verbo et impera liberrime. Adferri potest libellus seu liber per mercatores, tabellarios etc. in votis erit tibi commodisque tuis inservire. Gratias vero tibi meritissimo ago maximas, qui nominis mei in Opere tuo Medico mentionem facias. De loco, nihil dubita, DISPICIAM. A D. Noesslero ad exitum Lips. mercatūs expecto responsum. Curatae sunt tuae, et meae Noesslero per Quaestorem Electoris Brandeburgici. Nequaquam periisse nostras putem. Hoeschelius Augustae VI. Eid. Octobr. obiit, eodem cum Hier. Wolfio
ITerum me dono ornas insigni, V. Excell. et CL. DD. Hofmanne,
NUper rediere, uti spero, ad Te D. Noessleri literae. Addidi ad Dn. Saxonium meas. Vix abierant, cum ecce DOMINUS DEUS mihi conjugem meam, obsequentissimam per annos XXII. menses III. dies XIX. vitae hujus vinculis exsolutam avocat, et ad gaudia coelestia transfert. VI. Cal. Decembr. id factum. Cum eo die paullo post sextam matutinam e somno evigilāsset, inclamat ter enixis admodum verbis opem meam uxor. Me praesto esse dicebam, et vestibus circumjectis, candelam adcendo, adcurro: Domesticos excito, advoco: Illa de doloribus et tumore capitis vehementer conqueritur. Ego tumorem ullum me videre pernego. At cum infestaretur angustiis animi, nullum praesentius remedium adferre poteram piis precibus: Ergo vota conjungebamus: Et
TE, Vir Exc. Amice
REdeunt ad Te, libelli duo Dornaviani, quos superiore hebdomade ad me miseras pro quorum usu gratias Tibi ago magnas. Felici fato Mezeradius finiit. Eheu! Tragicum spectaculum Friderici Baronis Teuffenbachii Oeniponte! Audisti, opinor, capite plexum heroem fortissimum, quod arma contra Caesarem tulerit, Niclasburgum oppugnārit in Moravia. Cum enim superiori anno ad thermas Faberianas seu Favianas (
Gothae
INtimis commotus fui sensibus in conspectā tuā manu, Clariss. D. Adfinis; et credas mihi velim, saepius in eō fui, ut literis ad Te meis inviserem; Sed rejecit semper et impediit turbo ex transverso aliquis, quod apud nos nimis quam crebrum, qui tantum non miseriarum theatrum sumus, et undiquāque Harpyjarum expositi ungulis. Et quam nobis Jrenen vicina nobis Norimberga, dabit aut excludet? Lenta ibi omnia
Clar. Viro, Dn. Tydaeo, veteri amico, multam per te eamque officiosam dico salutem. Gothae feriā Pentecostes primā, A. 1640.
CLarissime Dn. Adfinis, et Amice honoratissime! In nuperis non licebat quidquam ad Te mittere mearum exercitationum: Quas, ut confido, felicioribus jam accipies avibus. Eisdem si oculos adjeceris tuos, Et quasi cursores vitai lampada tradunt. Lucret. I. V. 77.
Tu Virorum optime, et amice indulgentissime, vive ac vale diu, ō diu! Gothae 6. Augusti. A. 1640.
EXcellentissime Dn. Adfinis! Cum vix tuas accepissem, e vestigio Kolhansium conveni, inclusas obtuli, et de Nepti tuā cum eodem verba copulavi, ex quo ipso jam quoque intelliges, quid cum filiolā faciendum. Sed quid? an et tuus ignis non est sine fumo, nec fama sine osoribus? Scilicet hic mos est horum,
REdit ergo ad vos Lempius, Clar. Dn. Adsinis, post tot morarum ambages, quibus fuit, praeter suam culpam, detentus. Nam negotium novercale Isennaci res intricata est; eoque ita, abiit Kolhansius, ut illam faciat expeditam: Neque dum rediit, dum haec scribo. Versiculos tibi mitto, pro ut jubebas; utrum scopum tetigerim, tui esto judicii, Enterus Noribergensis Bibliopola ad nos venit; homo est, ut novisti, ad rem attentus nimium. Caeterum diligenter inquiro, utrum expiscari quippiam possim de Johniis; vidua Gothardi nuper abiit ad plures, et cum genero ejusdem egi; si quid forte in monumentis et cistis invenietur, dabo operam, ut ad tuas perveniat illud manus; et jam per Lempium
CLarissime et Amplissime Dn. Adfinis! Pudet tam sero ad te meas perferri literas. Sed culpam unice in viarum intuta possum rejicere, quas ubique locorum insidet Bellonae turba aut colluvies. Utinam Pax constans sodalitium istud turpe nostris ex oris, imo totā Europā eliminaret! Ratisbonae nimis quam lente pacis tractatur opus aut negotium, atque in stabiliendā amnistiā admodum dubie heretur. Perimus, nisi quid adjuvet supera illa manus. Turbatur undique gentium et tantum- non in vertitur hic orbis rerum. Quam stupenda de * * audimus! quid * * dico? Rebellionis istud telum noxium in Germaniae nostrae visceribus haeret, nec quidquam malorum videmus, aut vidimus, quod non ab hāc scaturigine diffusum.
AMplissime Domine Adfinis! Vidua Valentini Kernii, qui frater tui generi fuit, filium suum Joh. Christoph. ad vos missura est, si tolerabili modo sumptu apud vos se sustentare possit ille. Matris igitur rogatu ad te scribo, ut quamprimum me certiorem facias, quid tui consilii sit, et quī res aggredienda. Responsum itaque matura, et simul significes velim Clariss. Dn. Ruperto praemissā officiosā Salute, me fasciculum ipsius recte curatum accepisse, cum literis ad
AMplissime et Venerande Domine Adfinis! Vidua Val. Kernii, adfinis olim-nostri, ad vos missura est filium suum Joh. Christoph. si modo tolerabili pretiō victum adipisci poterit. Confugit igitur ad Tuam Excellentiam, et consiliō tuō id, quicquid hujus agitur, fieri et suscipere vult; rogatque et ego cum illā, ut si grave non est, brevibus animi tui sententiam exponas et declares. Si honestum famulitium apud Nobilem, aut alios bonae notae studiosos impetrare et habere sustentationem posset; gratissimum hoc matri accideret, si modo interim filius literis vacare et operari Musis quibit, neque ab earum complexu multis impedimentis avelletur. Juva itaque mi Optime Dn. Adfinis consiliō nos tuō, et quid agendum vel tribus significa. Probus est adolescens Joh. Christophorus, et studiis libentius adhaeret, quam nugis ac levitatibus aliis indulget. Superiore aestate certas ob causas Oetingam ipsum mittebamus, sed re infectā, ab Adfine itidem nostrō Nicolao ab Helfant ad nos remissus fuit. Ita saepius optime cogitata secius cadunt, quam speramus. Fallitur augurio spes bona saepe suo. Multa et praeclara habent heredes Helfantii expectanda, et postulanda Sultzbachii in Palatinatu, et Weissenburgii, quod a Coronā habet nomen: Sed in his rerum omnium ruinis ne obolum quidem impetrare possunt. Itaque nunc utendum navigatione secundā, cum prior non succedat, et spes omnis decollet. Tu mi Adfinis, asylum nunc es, ad quod decurrimus: Fac, quaeso, ut transferri ad vos, tanquam ex naufragio ad portum tuus Cliens possit. Merito enim Tuum nomino, cum unice abs te subsidium petat, et auxilium. Quod ut impetret, et inveniat, majorem in modum peto. Salve ac Vale, Musarum Delicium, sed et noftrum! Praeproperanter. Gothae XV. Jan. A. M DCC XLII. quem ut feliciter decurras cum Tuis, animitus opto, voveoque.
Gothae XXVII. Decemb. Anni 1615.
Clarissimos et Praestantissimos Dominos Collegas Tuos, Dn. M. Piccartum, amicum
VIR Clarissime. Ab illo usque temporis articulō, quo tuas sane quam jucundas, accepi, prae moerore adeo miser atque aegritudine consenus. Non enim filiola tantum excessit e vita, sed etiam Sophia, thori fortunaeque consors longe suavissima, extremum vitae diem morte confecit, et postremum mihi Vale dixit. Verum postquam satis jam dolui ex animo, et curā me sat et lacrimis maceravi, omittere deinceps tristitiam libet, atque expuere ex animo miseriam. Nam fidem dedi rursus Virgini primariae, omnique Virtutum genere florentissimae, ANNAE, Dn. Christophori ab Helfant, Senatoris et patricii quondam Erfordiani,
DIu tibi, Cl. Hofmanne, responsum debeo: Et quid esse me hominis putas, qui benigne provocanti me tibi non stiterim? Ecce, me sisto et culpae veniam precor; si tamen culpa dicenda est, cum quis occupatissimo obstrepere inanibus verecundatur literis. Et quid aliud, quaeso hae ipsae erunt? nullā rerum scitu dignarum fruge obsitae. Ne tamen plane steriles sint, Epaminondam secum apportant, at quanti momenti bellatorem ac ducem? Alaudam etiam intimam tibi, gratnm nostrorum palatis autumni hoc tempore nomen, sed verno auribus. Quaeso nugalibus hisce ineptiis ne succenseas, cum legere dignatus fueris. Nōsti Plautinum illud: Nos pro nostris opibus facimus moenia. Ceterā, fractis remis nunc discimus currere. Monetariorum et dardanariorum sive collybistarum fraudibus tantum non emedullati deruncinatique ita sumus, ut lixae, calonesque et ultimi trahariorum opulentati in rerum omnium vivant abundantiā, nos in ultimā stemus salutis tegulā. Et nisi imminuatur monetae valor, quī nos sustentemus, vix dispicio; adeo etiamnunc verat tritum illud: Macilentos esse et famelicos oportet homines de schelā. Expectamus edictum publicum nostri Principis, ut decedat monetarum valori aliquid; verum dum consultatur, Saguntum evertitur. Interim
Si vos ubertas et pax aurea cum Pluto benignis adspicit oculis et arridet, gratulor vobis de tantis bonis: Nos speramus meliora, quaesolus ille dare potest, qui cuncta potest; cui Te, Vir Cl. commendo cum Tuis. Ignosce garritui inepto. Gothae VIII. Septembr. Anno M DCC XXII.
UT animus gestiit, excurrre ad vos et oculis arbitrari ea, quorum
UT nusquam tuta fides! Nam ecce ante septimanas sex; ni animo fallor, tabellarius nostrās ad vestri Scabinatus Synedrion a nostro Praefecto Kolhansio fuit amandatus et octo thaleris munitus, quas tibi solveret: At quid accidit; quod abominamur. Nebulo enim iste se cum pecuniā
Ignosce festinationi; scripsi enim inter garritum eum tabellario.
CArmen hoc qualequale anno ad Te superiore miseram cum aliis nonnullis ineptiis nugalibus; sed cum latore suo perierunt haec et illud. Utinam et illi, qui misellum vitā spoliārunt et in foveam dederunt praecipitem! Epigrammation autem hoc, si placet Galeno inserere tuo poteris; sin displicet, eat quo Volusii Annales. Mitto notas ad Theocriti Eidyllion quoddam, quae si ad gustum sunt aut salivam movent, gratulabor mihi. Laborem ad singula Idyllia ante aliquot annos similem absolvi, sed delitescere adhuc cogitur et sese continere intra musei cancellos sive angustias. Heri tristem hīc casum conspeximus. Caminarius, dum favillaceam futiginem in aedibus nostri Praefecti expurgat, ebrietate, ut ajunt, et temeritate impulsus e fumario in fastigium se domus dedit; sed actutum in terram excussus tanto cum impetu fuit ad aedes usque, quae ab Oviculā nomen habent; ut, cum preces vespertinae essent visitandae, ipsum mactrae impositum habuerim obvium; et adhuc heri circa quintam efflavit animam, et dum haec scribo, terrae demandatur. Hassia nostra vicina adhuc molestatur suis Harpyiis, quae incolas omnes miserum in modum exsugunt, contactuque foedo omnia conspurcant. Qui Tragoediae hujus futurus sit exitus, patefaciet tempus. D. Virdungum, virum doctissimum, officiose a me quaeso saluta, ut et D. D. Rittershusium. Vive ac bene vale. Gothae praepropero calamo XIX. Sept. 1624.
ANno ulterius in Sigeō fui, et respousum tibi debeo. At ignosce, et benigne interpretare silentium, cujus sonticas en tibi causas. Anni superioris autumno tempestas morbi contagiosi ac pestiferae luis iterum urbem nostram infestabat, ut paene piguerit calamo admovere digitos; adeo in squalore et luctū eramus. Amisimus tunc par Diaconorum, M. Joh. Kempfium et M. Justinum Sorgium: Et ita nostrum Ministerium gemino fuit ictu concussum. Scholae nostrae alveoli plane erant disjecti et dissipati, neque florem adhuc pristinum recuperavit, Ver hujus anni et aestatem militum, quid militum? Harpyiarum
Si rescripturus es, literas mitte Coburgum ad Camerae Secretarium Stephan. Cornarium, vel ad D. Eichornium. Bene in Domino vale, ac vive, rerum hac rutubā quam rectissime. Gothae calamo celeri XVIII. Septembr. 1626.
CUm ex scriptis tuis, vir eruditissime, omnique amore et laude dignissime, voluptatem eumque fructum percipio, ut, quasi sint jejuni et in explebilis animi cibus, cogar ea semper in manibus habere, semper perdius pernoxque legere, et volutare, quod vero responsum protinus non dederim, ut futurum tuae literae praesagiebant, id non tam quibusdam scribendi muneribus mihi illa eadem horā, qua illae redditae sunt, injunctis adscribendum est, quam sedentario cuidam ingenio, et inscribendo prorsus veternoso, mirum enim dictu est, quam soleam ego difficulter, cum alioquin in reliquis pigerrimus non sim, ad literarum explenda
Commentarium vestrum de thorace, mirificae doctrinae atque elegantiae plenissimum accepi, ex quo intelligo, quantum excellentiae et beneficentiae vestrae debeamus nos atque universa hominum gens, qui tam tumultuoso et infelici seculo Philosophiae atque Anatomiae studia ne intercidant, curāsti sedulo; nec minori industriā, quo Galenus ex squalidissimo sepulcri situ resurgat, operam das. Quo mihi gratiores accidere literae vestrae, quibus, dum Te et conquisitionem voluminum jam editorum, et cotidianam mscr. inquisitionem fecisse audio, laetor admodum, in uno eodemque curriculo utrumque nostrūm desudāsse. In quo, ut ad calcem citius pervehamur, quousque provectus ipse sim, enarrabo: Neque diffitebor, mihi quoque inpromtu esse opera auctoris tam integra, quam per partes edita, qua Graeca qua Latina, quae per annos supra 20. corrogare potuit vel labor vel sumtus meus. Quin et ex MSS. nonnullis Britannicis, ex adnotationibus Jo. Caji et aliis, quorum catalogum inclusum accipies) excerpsi omnia quae visa sunt, atque in quinque lib. chartaceos eo ordine digessi, ut singulae notae transscriptae
Creede Amplitud. observantiss. etc. Jane, 16. Cal. Sept. 1627.
TUas pergrato animo literas accepimus (V. Cl.) quibus omnia Gal. opera ab omnibus mendis ac erroribus expurgata variis annotationibus et enarrationibus locupletata, Scholiis et commentariis illustrata, legitimisque interpretationibus explicata, Graecis Latinisque typis a te in publicam utilitatem divulganda polliceris. Sciscitaris vero utrum ad eorum operum editionem moliendam ac illustrandam me meus etiam convolvat foveatque Genius; qui si fortassis me prorsus ab eo munere avocaverit, quicquid a me emendatum, annotatum, interpretatum atque additum fuerit, id tibi quamprimum mitti expostulas. Fateor equidem illud editionis munus a me jampridem susceptum, cum propter meam in Angliam peregrinationem, tum propter aulicam functionem biennium si non depositum, saltem intermissum fuisse. Jam vero Rege Christianissimo tertianā duplici, quae me per aliquot menses munus medicum obeuntem detinuit, Dei gratia liberato, libertatis meae amplitudine fruens, me omnia quae extant Hippocratis et Galeni opera secundum distinctas medicinae partes a Sylvio Medico divisa, et ab omnibus Facultatis Medicae Parisiensis doctoribus eo ordine comprobata, Regiis typis mandaturum esse denuncio. Integrum exemplar apud me paratum est; characteres novi fabricati sunt; charta optima pretio emta, typographi variis praelis annuo curriculo totum opus perficere schedulis astringuntur; Regium denique privilegium amplissimum, quo cuivis prohibitum est Hippocratis et Galeni opera, aut quodvis eorum operum segmentum edere, aut ab exoticis regionibus in Galliam adferre, sub quinquaginta numūm aureorum multa, idque vigintiannorum spatio mihi concessum est. Quas ob res quae Graeca et Latina Galeni opera tuis lucubrationibus ad typographiam parata (quemadmodum tuis proditum est literis) rogo, ad me quamprimum mittas. Quicquid enim tuo nomini celebrando, tuis laboribus extollendis et honorario per pecunias solvendo debetur, id tibi meis narratiunculis, meo meaeque Facultatis Parisiensis testimonio, meis denique sumtibus propriis, pro virili animo, totum consecrabitur. Qui namque tuae editionis exemplar tuo nomine mihi attulerit,
SEcundis tuis nobis pergratis nostrae secundariae tuis votis satisfacturae respondent, V. CL. Tuos equidem praeclaros in Libros Galeni de Usu partium Commentarios nostris oculis perlustravimus; tuum primum ex prolegomenis in Galenum lemma perlegimus; tuamque tuis literis detectam de Galenicis operibus, tuis lucubrationibus emendatis, ac in ordinem positis, ad nos transferendis ac edendis mentem percepimus. Quare tuis epistolis, tuisque optatis cedens te oro, ut eo quod a te decretum est, pacto, Universa Galeni opera a te parata ac ordine collecta ad nos quamprimum deferantur. Quam enim aequi Judices (qualem unum esse CL. Dn. Rigaltium tecum admitto proboque) de honorario a me tibi persolvendo aequam sententiam ferent, ei me quantum in me meisque perexiguis facultatibus situm est, meis perieulis satisfacturum, pro aris focisque polliceor. Haec equidem suscepta necdum incepta editio, Regiae provinciae est. Veruntamen praeter Regium Privilegium, quod nemini denegaretur, Regius fomes nullus ad id munus obeundum me fovet juvatque Sane ut in Germania sic in Gallia hisce temporibus Bellona Musis ac literario Imperio inimica arma movet; unde quae olim pace replebantur aeraria publica, literarum ac armorum fomites, bello nunc exhauriuntur. Plura proximis literis, V. Exc. Vale. Prid. Cal. Febr. 1628. Lutetiae.
SCripsissem lubens et frequens antehac, si votis ejus vel meritis potius de mscr. codd. satisfacere potuissem. Variae lectiones meae quantis mihi sumtibus
1. Int. 1. Cornario.
2. Nizolio.
2. De Comate Graecolat. Int. Cajo
3. Definitiones Medic. Int. 1. Silvanio
2. Jona Philologo.
Eaedem Graecolatin. per Singler. Basil. 1537.
4. Medicus. Int. Andernaco.
idem Graecolat. per Singler. Basil. 1537.
5. De constit. artis med. Int. 1. Guintero.
2. Silvanio.
3. Trincavellio.
In eadem Comment. Valleriolae, 8. Lugd. 1577.
Zuingeri Basil. 1561.
6. Ars parva Im. 1. Leonicero 3. Biesio 8. Antv. 1560.
2. Gadaldino 4. Christoph. a Veg. Lugd. 1576.
In eandem Comm. 1. Montani. Lugd. 1556.
vel Annot. 2. Acaciae. Lugd. 1549.
3. Argenterii. 8. 1566.
4. Oddi de Odd. Venet. 1574.
5. Ingrassiae. Venet. 1574.
6. Zuinger. Basil. 1565.
7. Valesii
8. Jo. Agricolae 8. Basil. 1541.
9. Th. a Viega Antvv. 1564.
10. Manard. Basil. 1536.
11. Thriveri Lugd. 1547.
12. Symphoriani. 1516.
7. Quodopt. med. idem et Philosoph. Int. Belisario.
8. De lib. propriis et ord. lib. Int. 1. Fichardo.
2. Cajo.
9. De sectis. Int. Belisario.
10. De opt. secta Int. P. Crasso.
Int. Limano.
De ossibus Lugd. 1551.
In eund. Comment. Ingrass. Panorm. 1551.
DIu est, ex quo D. T. compellavi literis. Id tribuevel negotiis, vel curis, vel otio, vel tarditati, vel cuilibet rei alii, quam animo inofficioso rerumque Galenicarum immemori. Maxime mihi in mora fuit Bibliothecae meae versio et eversio, ubi inter parietinas quid de prioribus literis factum sit, nondum comperi. Sed ut memoriam refricem, Dn. Garter ne in literis pervehendis error in cideret, signum notavit, oblitus urbis ubi esset. Nunquid simile evenit Domino Vies? De vaticinio in Oxoniensi bibliotheca meminit: Viam non docuit, quā in tanto Chao ad librum editum vel ineditum perveniri posset. Papae, libri quam infiniti? At per classes dispositi. Quota igitur illa est? Qui numerum arenae aut Helenes calvariam inter mortuos invenerit, vaticinium de vaticinio dabit. Nobis non licet esse tam lynceis. Classis, locus, volumen nisi designetur, frustra quaeritur. Quid D. Benedicti opera factitatum sit, aut D. Charterii mscr. praestari possit, quia nobis deest
Serius haec scribo, cum aliis de causis, tum eā praesertim, quia ad hujus libelli emendationem consulendum fuit Oribasii transscriptum, cujus exemplar mscr. in manibus est cujusdam viri docti: Sed illud is amplectitur ut thesaurum draco, et animo est a me paullo alieniori, sed amici cujusdam opera mihi hoc spero, quod cupio, effectum dabit, postquam is sparserit humida mella soporiferumque papaver.
S. P. Factum est ut cum mense Julio proximo in Sueviam profectus essem, Ulmaeque (ita rebus meis poscentibus) aliquandiu haererem, in V. CI. D. D. Jacobi Zeaemanni, auditoris quondam et discipuli tui gratissimi, pervenerim notitiam, exindeque aliquoties contulerimus sermonessane quam jucundissimos, quorum bonā fide tibi assero, cum potior plerunque pars tute fueris ecce! novantiqua me, te diutule intermissa scribendi consuetudine denuo visendi, incessit cupido, nihil veritum, officio hoc, fors inofficioso, tibi facessere negotium, studiaque tua interpellare: Maxime, quod post reditum meum intellexerim, te
Dn. Weitzii
Dn. Sauberum diu non vidi: Nescio quid agat, niquod aedes nuper sibi comparavit, quibus reparandis hominem moxtotum vacare oportebit.
S. P. Nihil dum gratissimis literis tuis, Nob. et Exc. D. D. Hofmanne, fautor aetatem colende, ante hos tres totos menses ad me datis, respondi, non oblivione aliqua officii aut reverentiae tibi debitae, sed quod CL. D. D. Heinsii nostri, ad quem potissima pars tam literarum, quam his inclusarum pertinebat, prius expectandam mihi ducerem responsionem: quae, quod occasio huc scribendi illi esset rarior, diutius prolata, ante pauculas septimanas demum secuta est. Inibi et mentionem sui factam, et munera transmissa sibi acceptissima fuisse scribit. Sed referam verba ipsius; sic autem habent. Tua magno me gaudio delibutum reddidit, dum Excell. Hofmanni epistola (quae et honorificam mei ibidem mentionem habuit, et eruditissimu dissertationibus refertas pagellas inclusas, mihi inscriptas) transmisisti. Sic undequaque me promotum vis, quoa candori amorique constantissimo, sincerissimo acceptum fero, et feram, dum spiritus hos feret artus. etc. Et mox: CL. Hofmanno debeo: Proxime scribam, carminaexcusa mittam, et in Commentarios Galeni schediasma. Antevertam literas ipsius. Biennium est, et per Horstium tres disputationes medicas mihi misit, et nomen praescripsit meum. Haec Heinsius, qui porro bina ista epithalamia, quod hoc tempore ad manus nihil esset aliud, Tibi per occasionem curanda, meae fidei commisit; quae his indita boni consulas. Et haec Heinsium concernentia, cujus tamen mox iterum meminero. Nunc literis tuis, melle quovis suavioribus,
OPtimo quidem jure Tu Nobil. et Excell. D. D. Hofmanne, Fautor et Amice aeternum colende, a me exigas emortuaria Gruteri; sed non minori ego vicissim a CL. D. D. Heinsio nostro; hic vero a Dn. M. Flaydero, Tubingensium Philologo et Poeta eximio, qui exemplaria promittit, eadem postulemus. Quia vero postremus iste polliciti et officii sui huc usque oblitus videtur, hinc nec D. D. Heinsio, nec mihi facultas liberandae fidei. Id quod me hactenus non parum torsit, neque tamen, ubi vacabit, occasioque dabitur, desistam Heinsio meo (qui Ulma ante menses aliquot relicta, Augustam migravit, inque Reip. illius Medicorum ordinem et collegium, honestis conditionibus, cooptatus est) hac de re aures vellicare, et cunctantem urgere. Interea moram, etsi longiorem, aequiori feres animo: Quod, ut promtius facias, ecce Tibi, interusuarii vicem, Soteria Weitziana, ante septimanas aliquot mihi transmissa; quae legenti, spero, tam propter elegantiam, quam pietatem suam, non displicebunt. Pericula et mala nostra lacrumis majora sunt, hinc nec operose haec-illa describere placet; sed nec tempus ferret. Quanta, quanta tamen sint, saepicule humaniorum literularum tractatione, omni astu, sistere tentamus; et nonnunquam belle negotium procedit. Deus omnimodam tandem malaciam, post tot tempestates, miserrime huc usque agitatae et quassatae suae cymbulae clementer largiatur! Pauca scripsi, cum pagellam intueor: Multa ramen, puto, dixi. Vale Nobilissime Vir, Aesculapi seculi decantatissime, et me, sicubi merebor, porro etiam amare perge. Sed et Amplissimo D. D. Dinnero, nec non CL. Dn. Virdungo officiosissimam
LIteras tuas, virorum eximie, partim sesamo et melle sparsas, partim acri sale conditas, recte accepi, et jam respondeo ad singula. III. Casauboni notas ad Causas plant. Theophrastinon pervenisse ad III. item Thuanum, miror equidem: Sed quid faciam? Id fortassis, quod solum superest, Monebo publice, ne alii etiam decipiantur. Cancellarius vester forte ringetur, ubi intellexerit me postumas Dalecampii curas jam vulgare contra mentem ipsius: Sed quis curat? Bonum inter bonos est
REdditae sunt mihi literae tuae ab adolescente nobili, Norimbergensi (Vir eximie) mense Octobri novissimo scriptae, quae eo mihi cariores fuere, quo minus expectatae. Cum enim bellis, quae ubique saeviunt, omnes aditus, qui in tantā terrarum intercapedine ad nos parent, intercludi putarem; non sperabam apertam esse viam literis tuis, quae libris editis paene occlusa sit. Gaudeo ergo ego merito eas incolumes et salvas huc pervenisse, quod spes sit inposterum commereii hujus inter nos exerendi. Continent autem illae duo vel tria capita, quibus satisfaciendum duxi: Ne ut de aliorum, sic de nostrā negligentiā jure merito conqueraris. Primum et praecipuum caput est de notis Casauboni ad libros Theophrasti de causis plantarum, quas apud Ill. Thuarum quondam deposuisse postumis epistolis testatur. Ejus filium Erricum superstitem et Puteanos
affingunt illi crimina, quae in aliis pro virtutibus haberentur, ejus etiam pietatem convellunt, dum illi adscribunt opinionum monstra, ut omnes ab ejus lectione deterreant. Sed inhibeo calamum, ne Apologiam ejus scribere videar, dum in laudem operis tui excurro. Haec enim quae postremo a me annotata, non officiunt tuis luminibus, sed ea potius intendunt, dum te Fernelio parem vel superiorem designant. Postremum caput epistolae commemorat Nec enim diffiteor quin respondeant dignitati nominis; quod ferunt. Nondum redux Colonia D. Riolanus; expectamus eum indies et forsan secum allaturus est librum illum tuum, si typis editus sit. Sed heus! Vir praestantissime, quid de Galeno tuo agitur? Siccine haec bella in perniciem etiam Graecorum quae solam Germaniam dicuntur conculcare? Paratus est omnino ad praelum, ut audio: Tu ejus oeconomiam describere debuisti ac mittere ad librarios non solum Germanos (qui de eo opere edendo vix audent cogitare, propter sumtus) sed Gallos, Italos, Britannos. Scribe ad Leydenses aut Amsterdamenses, quos bella non vexant.
CL. et Praestantissime mi Dn. Hofmanne, Amice colende! Citius debueram et spei tuae, et meo satisfacere officio; nisi voluissem simul semelque duplo nomine, nomen apud te meum expunctum, ne quid deberem. Ab eo autem partim negotiola nonnulla moram mihi nectebant: Partim avocabat Apollo meus segnior, quam qui lyrae sese accommodaret; tuumque Aesculapium honoraria aliqua acclamatione mactaret. Atqui is ne nunc quidem genialiter promtus: Coegit quaepiam familiaria, et, ut dicitur, Inviali moneta percussa, ea tamen in templo honoris tui suspendit: Rogans, ut illud quantulumcunque patiaris esse Putredinem adstruis causam omnis febris malignae; sed excellentem eam, et venenoso, ut alii loquuntur, characterismo, seu, ut Galenus cap. 7. sui de febre pestilenti libri, Petrus Salius; quo licet ex professo de pestiferis agat causis, tamen eodem laboris impendio, tuae quoque sententiae opponi possunt. Cum eo quomodo tibi conveniat, tuarum est partium excutere. Ego hic sicco transeo pede; cum videar mihi videre, non modo in hac de malignis febribus materia, sed et in universali morborum malignorum , cardinem totius controver siae magis volutari circa nominum pugnam, quam ipsius
CLariss. mi Dn. Hofmanne Amice colende: Citius exoptabam scazontes tuos, uti eos cum reliquorum
Quod vero nonnulla forte professioni tua consentanea, a me velis exquirere, vel potius extorquere; vereor, ne aquam petere e silice velis. Nostrum potius esset, a vobis isthic oracula quaedam exigere. Sed intelligo quid velis. Quaeris tu campum, in quo excurrere posset doctrina tua: In eoque me provocare videris antagonistam, quae ingenio tuo exerceas. Age igitur, non detrecto conditionem. Ubi quid volueris proponere, non deero mentem tuam excutere, tibique ed singulas res respondere; si non pari dexteritate, saltem promta discendi voluntate. Idem etiam cum Platero ago, cum Zvvingero, Rulando, Schrötero, Tankio, VVeidnero, Siglicio, Unzero, etc. Placet enim, sed et maxime conducibilis est haec literata, doctaque contesseratio; qua interim genium meum demulceo, dum in Academia vivere non licet. Vellem equidem, mi Hofmanne, ut tuo, tuique-mei Sohneri voto satisfieret: Non abhorrerem ab hoc umbratili vitae genere. Etsienim aulam suadeant multi, forte etiam non sine auctario gloriae alicujus, et commodi: Tamen scholastica ista, quietaque vivendi ratio longe meae naturae videtur dulcior. At cedo mihi, ubi se offert Musis nostris tale hospitium Academicum? Verum ego tantisper hic immorabor, et plusculam veris partem in soceri mei larario transigam: Et quis novit, an non haec urbs me videat, teneatque ab
MAgnifice et Clarissime Vir, Dn. et Amice plurimum colende: Quod Scherliana, quae mecnm communicasti, non remitto statim; ut equidem constitueram, ac Tu forte pollicitus Tibi, et haeredibus fueras: quaeso ne aegrius feras, quam humanitas et benevolentia in me Tua admittat. Nam et animus ita fuit hactenus distractus; et diversis studiis cogitationibus, molitionibus incumbendum fuit: Ut segnius hanc rem curare necesse habuerim. Fato autem, ut cito recipias, et sine ullo intetrimento, per Siglicium, communem amicum. Pro
Menemius Agrippa. Quid hoc hominis, aut, dicas liberius, monstri? Sane subvereor, ne talis videri queat partus iste. Nimitum ita appello libellum quendam meum, quo fabricam humani corporis perpetua quadam comparatione ad Remp. refero; audaci sane, non infitebor, conatu. Sed quo fortean excitavero feliciora ingenia, ad hoc argumentum persequendum,
Tu vero, mi Hofmanne, perge Tuo quoque loco, ut facis, circumspecte, communi bono literatio prodesse pari eligantia, pari judicio; quod in te merito agnoscimus, atque etiam praedicamus. Vale et salve.
SAlivam tu mihi moves istis tuis Plato, non hoc titulo honorario ipsum spoliabimus; quem et Philosophorum Deum appellat princeps Oratorum. Nobis autem communis praeceptor esto Aristoteles: Sic ego cum Melanchthone judicandum esse arbitror. Quam enim scientiam artemve tradidit nobis Plato? quid nobis reliquit descriptum perfecto, suisque praeceptis integre comprehensum atque absolutum? Nihil opinor. At quid Aristoteles? Artes tradit et plene, et plane, et ordine: Modo methodum ejus attendamus, et tractandi genus. Sed in his expecto tuum judicium; ut mecum illi tanto apertius aggregare possim. Optimum Sohnerum e vivis et ipsum excessisse, doleo sane: Neque tamen invideo illi hanc beatitatis praerogationem, ad quae omnes adspiramus; adspirare certe debemus. Quod vero mihi aditum ostendis ad ejus cathedram, humaniterque adeo in celeberrimum vestrum Athenaeum invitas; agnosco ego adfectum in me tuum, teque adeo exosculor. At tuae quo minus obsecundem de excrementis nunquam vidi. In doctrina de humoribus credo juvari te posse a Johanne Friderico Schrōtero, qui de hoc argumento, Patavi cum esset, librum ibidem edidit, non sine mirifico Italorum applausu. Is tamen ad manus mihi non est. Chartas hasce cum Clarissimis Viris, Rittershosio et Piccarto, communices, quaeso: Sed et eosdem ex me plurimum salvere jubeas. Vale cum tuis.
EXcellentissime Vir, Amice plurimum colende! Utraque tua epistola; quam Sprottaviae superiori autumno accepi, facit, ut suspicer; non tibi traditas fuisse literas meas, quas per Siglicium tibi ex mercatu Lipsiensium verno destinaveram. In iis gratias tibi egi pro honorario tuo judicio, quod de me facis, in adeunda cathedra Sohneri Augustano illo, quem mirum cur non nominaveris, eidemque docendi precor dexteritatem, et medendi: Fortunam enim ex hisce sibi ipse fabricavit. Amo quoque te vel ob eruditas tuas theses, quas ut uno verbo absolvam, approbo: Adeo nihil in iis vestigare possum, quo non meum tibi judicium aggregem. Obrui saepe naturam toties iteratis medicamentis apozematis praesertim, decoctisque longis, vere longis; experientia me saepius docuit; Licet ego ab hac prolixa continuatione abhorruerim; illud Hippocratis subinde recordatus: Optimum, saepe fuisse, nullum medicamentum. Est quidem apud nos Chymiaster, vitae conditione chirurgus: Caetera morosus, lucifuga, addo etiam, indoctus plane, et ab omni eruditione destitutus. In eo tamen haut fatuus est, quod raro admodum remedia exhibeat, etiam per Deos obtestantibus: Adeo is naturae motum observat; ne intempestiva exhibitione medicinam suam infamasse videatur. Jucundum itaque fuit; meam sententiam tua auctoritate stabiliri. De usu lienis eadem propugnas, quae Aristoteles primus docuit; a quibes Galenus libello de respiratione non dissentit: Nec abhorrent Aphrodisaeus, Aralaeus, Vesalius, Fernelius, etc. Atque ego cum de apoplexia Basileae sub Platero disputarem, coronidis ergo eandem sententiam publice propugnavi: Adeo in nobis est De excrementis nascetur tibi scriptio uberrima, et jucundissima in mediis sordibus: Imo aurum proferes ex stercore, sat scio. Si me audis,
consilia Medica, Italorum, Gallorum, Belgarum, potissimum Germanorum, quae curiose hinc inde, credo etiam commode, collegi, nondum edita. Te vero etiam atque etiam rogo, ut suppetias mihi feras: Neque enim accipio, ullam excusationem: Poscit amicitia nostra; flagitat salus publica; cui omnes operari, quantum possumus, debemus. Communices, quaeso, mecum abs Te scripta consilia: Sed et ea quae in Italia habueris felectiora; aut quae vester Scherbius, etc. reliquerint. Non vastam peto molem; sed delectam ex doctioribus, et casibus difficilibus, aut etiam raris. Scio, me tale quid abs te expectare posse, ac debere: Ac proinde ad proximas nundinas Lipsienses abs Te mihi satisfactum iri confido. Pro qua benignitate vicissim tibi, quidquid in me est, tibi utile, dulce, honorificum, repromitto: Rittershusio, corporis humani et politici brevem harmoniam; quam videbis, ubi typis fuerit exscripta: Qua publice recitata, ex hoc pulvere scholastico decedam; obsequuturus DEO, quocunque me dueet. Vale cum tuis, Vir Clarissime, et me ama.
EXcellentissime mi Dn. Hofinanne, Amice oculissime: Trihorium est, cum utramq, tuam epistolam ab homine Gorlecensiaccepi. Gratum mihi carmen, quo Soteria mihi celebras; grata
CLarissime atque Excellentissime Dn. Hofmanne, Amice veteris fidei! Non fuit Ladas, qui mihi epistolam Tuam reddidit: Eam quippe superiori anno Idibus Augusti scriptam, triduum duntaxat excurrit, cum accepi. Amabile donum tuum literarium, amabilis solicitudo, de Legatione mea. Scire autem cupis varia; quale iter: Quales habuerim comites: Ubi deposuerim mandatum: Apud quos: Qua attentione auditus: Quid responsi acceperim? Ad hanc rem commentario foret opus, si percensenda singula; non epistola. Verum ne omnino nihil rescias, pauca enarrabo: Ex quibus, ut ex pollice Colossum, quod reliquum est, dimetiaris. Ac illud primum ad animum admittas velim: Duas me nuper Legationes sustinuisse: Alteram aestate in Hungaria: In Poloniam, ipsa hyeme alteram. De Hungarica ita accipias: Non multa fuisse nobis, si immania montana excipias; taedia viarum devoranda. Ubique annona promta, et facilis: Populi obvia studia, et hospitalis humanitas. Caeteras operae difficultates, quae et arduae et variae leniebant Collegarum fides, candor, prudentia; addo etiam, amoena et festiva utriusque suavitas: Burggravi Abrahami Dohnavi, Viri Davidis idem Rohri, Equitis Silesii Ductoris militaris, varia fortuna in bellis Ungaricis, ab extrema usque pueritia, jactati. In superiori Hungaria ex oppidis et civitatibus metallariis est Bistrica, quae et Notizoacidos fontes, thermas egregias, solo fertili sita. Illic comitium erat: coram quo partes nostrae functionis deposcimus; privatim quoque apud ipsum Gabrielem Bethlenum: Cujus nos et pietatem, quae ex cultu externo cognosci queat, et singularem peritiam comperimus. Perorandi partes mihi committebantur, etsi non cogitanti imo XII. duntaxat horis, antequam in comitio esset dicendum. Responsum non nisi amicum fuit. Cum enim solicite urgeremus: Princeps, et Proceres, Hungariae prospicerent; quo pacem firmam ab Imperatore consequeremur: Erant illi proclives in nostram sententiam: Totisque adeo XI. septimanis, quibus illic substitimus, calide res acta fuit: Sed per Hungaros non stetit; quo minus pax consecuta. Interim et benigne auditi publice, privatimque: Nec offensi oratione mea, quam habui modestam, Hungariae ordines; imo nec ipsi Caesaris Legati, qui coram erant. De Polonica porro Legatione quid dicam? Pervagata est fama de indole loci, genio hominum et hospitiorum: Quod tecte, moris gentium
Andreae Kochtici et Joachimi Malzani: Illius in Ducatu Opoliensi et Ratiboriensi Pro-Principis: Hujus magnae modestiae, nec ingenii minoris, Juvenis peramoeni; familiae antiquae, cum Poloniae familiis propinquitate amoenissimi. Profecti una sumus ad regiam, quae Varsaviae est: Ordinibus cunctis magno numero frequentatis. Infelix vero illa ad Pragam clades non parum de auctoritate atque expeditione ampliori nobis detraxit. Quanquam ipse Rex, partim vulnere sicarii praepeditus, partim foedera Caesaris causatus, Nos non audierit Universus tamen Senatus, qui certe est amplissimus, collegium Equestre, Ordines et Magnates cuncti, tam spectabili, dicam enimvero, tam augusta nos admiserunt corona; ut prope dixisses cum Cynea: Non Senatorum aut Patrum, sed Principum, sed Regum consessum extitisse. In comitio primitus admissi, cum consedissemus, diu audiebantur tumultuaria murmura, ut fieri amat, in prementis populi multitudine. Exorsus orationem, intenta paulatim voce, articulis verborum probe distinctis; Conticuere omnes, intentique ora tenebant: Imo etiam pugillaribus dicta excipiebant plurimi, haud pauci ex Jesuitis adstites. Magna omnium, ultra horam in audiendo patientia; nobis fere inopinato adhibita: Quoniam sine verborum velariis, multa confidenter de Cosacorum ferocia, de Regis atque Senatus conniventia, ipso Uladislao, primogenito Regis adstante, proponebamus. Dicam amplius: Paucissimis ex universa gente (erant, qui nullis ajebant) ne ipsissimis quidem Pontificiis oratio nostra displicuit. Quo factum; ut responsum fuerit, totidem verbis: Senatum Amplissimum, Ordinesque Regni constantiam in tuendis pactis adhibituros esse: Quae et voti nostri, et totius Legationis summa fuit. Rediimusvero ex utraque Legatione, non nifi incolumes, satis tuti, adfecti honoribus, nulla ignominia: Ego vero, antea tenui usus valetudine, magna
FUi hisce diebus, Vir Excellentissime, Praestantissime Fautor et Promotor aetatem observande, cum Clarissimis Universitatis Patavinae Viris, qui retulerunt te proximis abhinc diebus Venetias vocatos, ibique illis ab illustrissimis studii Patavini Reformatoribus injunctum fuisse, ut qua possunt diligentia, in unum inquirerent, quem Senatus Venetus Professorem Orainarium Medicinae Theoricae in primo loco constituere posset; nolle enim Serenissimum Dominum illam ipsam cathedram diutius Professore vacare. Vacavit enim per aliquot nunc annos, hujus gratia, quod Senatus Venetus, nunquam intermoriturae gloriae elogio, in doctissimi Viri cujusdam delectum continuo quidem hactenus incubuerit; quem tamen hac utpote praecipuae universitatis cathedra dignum judicaverit, non invenerit. Hujus ergo gratia me convenerunt, an ullum in Germania scirem, qui cathedrae huic honori, et cui simul locus hic animo esset. Respondi, nullum inventuros, qui cathedrae huic et Professioni majori honori, quam Exc. Tuam: me tamen dubitare de Exc. T. huc veniendi animo, ob causas, quas tum dixi. Illi statim perhonorifica Exc. T. facta mentione instanter a me desiderarunt, ut confestim ad Exc. T. hujus gratia scriberem, ac curarem, ut quamprimum responsorias
Theoricam Medicinam profitetur Exc. Joh. Dominicus Sala, verum cum Patavinus sit, ad primum locum, vi statutorum, promoveri non poterit. Edidit alias ante aliquot annos tractatum de Alimentis, quem Exc. T. viderit, nescio. Aliud non addo et scribo, haec volentibus ac instanter sic rogantibus Excellentissimis Universitatis nostrae aliquot Professoribus, qui me hujus gratia compellarunt. Elegit me praeterito Martii mense incluta mea Natio, licet invitum, nec unquam publicam hancce curam affectantem. Hoc vero est, quod in oneroso hocce honore me erigit, quod cum equus habeat, quos sequatur, bene currat; sic Annales et optime habita Nationis cura plurimorum Antecessorum mihi exemplo ac usui esse queant. Propono autem mihi prae caeteris cunctis, quam sequar ac imiter, Exc. T. felicissimam ac optimam Consiliariatus administrationem. Video siquidem, quam in revidendis, conferendis Annalibus ac plurimis aliis tum Aerarium, tum Bibliothecam concernentibus diligentiam ac laborem impenderit. Excell. Veslingius et Rhodius officiosissimam salntem adscribere jusserunt; quorum alter, Exc. Veslingius nempe, proximo Augusti mense, Romam, ab se hactenus non visam, adibit; cujus itidem transmissas ad Alpinum notas Exc. T. accepisse non dubito. Dn. D. Slegelium Altorsio discessisse, autumo; inclusas ad illum transmittere officiosissime rogo, ac cuncta et singula officiolorum meorum genera Exc. T. offerendo, eandem quam diutissime felicissime valere opto.
CUm ante plusculos dies binas tuas litteras acciperem, Praestantiss. Dn. Avuncule, ita fui occupatus, ut hactenus ne perlegere quidem totas mihi vacārit. Vidi tamen, cum oculis pleraque superfunctorie tantum notarem, illas multorum esse capitum, de quibus partim mihi non liquet, partim vero sine deliberatione ulteriori coram Tecum instituenda responderi aliquid certi hoc tempore non potest. Quae res fecit, ut a Te hoc petere auderem, quod caeteris omnibus haud dubie negaturus eras, ut vel tuā, vel meā causā excurrere ad nos ne graveris. Occupationes quantae meae sint, ipse, ut spero, videbis, et facile aestimabis, Me sine gravi caussa molestia itineris mulctare Te noluisse. Accessit superioribus diebus incommoda valetudo, quae, alieno licet anni tempore, venaesectionem mihi imperavit: Et haec omnia paucis diebus interpositis excipiet migratio ex his aedibus, quas hactenus conductas habui, propter illarum vitium, quod amplius dissimulare non potui. Sic autem moderor petitionem hanc meam, ut quando commodum Tibi erit, et forte ipsum coelum viam Tibi tranquilliorem concinnaverit, itineri Te committas, neque festinandi necessitatem aliquam Tibi impositam putes. Sicut enim uno die occupationes istae natae nobis non sunt: Ita aequum est, tempus allquod nobis ad eas diluendas indulgeri. Tempus, inquam, aliquod, priusquam de illis deliberaturi conveniamus: Non autem dubito, quin trihorio (quod dicit Ausonius) si una nobis contingat esse, et multo etiam brevioris spatio, rem omnem per capita sua expedituri simus: Quae scribendo et rescribendo, neque, ut fieri solet, satis explicatā animi sententiā per litteras non perinde facile alias componeretur: Confidentius autem hoc a Te contendo, primum quidem, ut eadem operā proneptem ex sorore tuam oculis adspicias, quam, cum vicinior nobis ante aliquot septimanas esses, videre noluisti: Deinde, ut ex Magnifico Prorectore nostro, meique amantissimo Collega, Dn. Rittershusio, coram illa intelligas, quae de Scaligero et caeteris scire Te cupere literis ostendisti, neque haec solum sed et alia, quae non minus Tibi fortasse et jucunda et grata erunt. Denique, ut vinum tuum donativum apud me gustes et tui sumptus fructum aliquem feras. Quod enim ad hujus itineris sumptum attinet, ne dubita, quod meā caussā facis, ejus me refusā parte expensarum libenter meritoque rationem habiturum. B. V. Dab. Altorfii XXIII. Januarii 1607. quem annum omnibus bonis Tibi a Deo Opt. Max. cumulatissimum precor.
AMplissime, Excellentissime et Consultissime Vir, Domine Cognate honoratissime. Cur has exarem ad Te literas, priusquam commendatitiis tuis respondeam, fecit Reverendus et Clarissimus Vir, Dominus Metrophanes Critopulus, Macedo, Hiero-Monachus et Patriarchae Constantinopolitani Magnus figilli Custos, Graecorum omnium, quotquot ad Ecclesias nostras pervenerunt, doctissimus et Orthodoxotatos. Is cum per aliquot menses in Universitate nostra substitisset, atque ea, quae in ipso sita esse didicimus, pietatem, inquam, et candorem, cum incredibili erga omnes observantia conjunctum, nobis probāsset: Tandem et Stutgardiam adeundi, videndique Celsissimi Principis ac Ducis Vestri (siquidem copia daretur) consilium cepit, meque pro amicitia sancte inter nos culta rogavit, ut abeuntem se uni vel pluribus apud Vos commendarem. Occurristi Tu, qui unus mihi pro multis, et eā insuper polles gratiā apud Illustrissimum Principem, Dominum utriusque nostrum Clementissimum: Ut non dubitem, siquidem accessus ad Illustrissimam Celsitudinem ipsius pateat hospiti ejusmodi, Graecum hunc nostrum per Te maxime voti sui compotem futurum. Quid autem ipse Tibi de illo polliceri debeas, ne circa hanc rem sim prolixior, ex tribus praecipue commendationibus authenticis intelligere poteris, prima defuncti Regis Angliae, Jacobi; secunda Celsissimi Principis ac Domini, Domini Augusti, Comitis Palatini ad Rhenum etc. itidem Domini mei Clementissimi, quae ad Illustrissimum Vestrum directa est: Et tertia Inclyti Senatus Norimbergnsis, Dominorum meorum: Ut de reliquis, quibus abundat, commendationibus nihil nunc dicam. Petiit a me abiens, ut compendium Theologiae Graeco Latinum Domini Heerbrandi etc. sibi darem, quem librum tanquam viae comitem ad Vos adferret: Et sane facile exorāsset, si praeter unicum exemplar, quod Dn. Parens tuus p m. ante multos annos Parenti meo dono misit, aliud pro pretio reperire potuissem. A Te autem vehementer peto, ut si librum illum vel Stutgardiae vel Tubingae compactum reperire possis, eum hoc mactes munere, et pretium mihi indices per fratrem meum Carolum, qui nullā morā interpositā ad assem Tibi impendium reddam. Praeterea, ut certius aliquid de eodem Dn. Metrophane scribam, plane persuasum habeo, eum Tecum ac mecum in omnibus sidei articulis principalioribus consentire, excepto forte eo, quod cum Graeca Ecclesia putat, Spiritum S. a Patre quidem per Filium, non autem ex Filio procedere: Qua de re valde cupio eum cum celeberrimis Theologis vestratibus conferre, pleniusque ab iisdem informari. Est enim non minus discendi cupidus, quam Vir integerrimus et bonus Christianus. Ac
S. P. D. Semel atque iterum monitus fui a Te, Nobilis et Amplissime Vir, Dn. et Amice honoratissime plurimumque observande, ut tractatum meum, Ad quos Ecclesiae pertineant, ad Te mitterem. Et quidem primo Dn. Affinis meus Joann Wolffgangus Schollius, oblata scheda manu tua, de me perhonorifice scripta, hoc urgere caepit: Sed is serius aliquanto, vergente jam ad finem anno praecedente, ad nos venit. Hesterno vero die literae supervenerunt Dn. M. Dieterici Heuchelin, non ita pridem auditoris mei, quibus eandem petitionem iteravit. Nihil equidem mallem, quam vel scribere posse ea, quae Tu legas et probes, vel dare aut facere, quod dari fierive tuā intersit: Caeterum quod ad tractatum illum pertinet, is nec conceptus mihi fuit unquam, neque natus: Ut mirari satis nequeam, quae res causam praebuerit rumori falso, qui de commentario illo sparsus, ac plura quoque alia loca pervagatus est. Quae res fecit, ut, eum eodem errore magnus quidam Vir teneretur, isque in eandem sententiam ante annum literas ad me dedisset, necessitas mihi imponeretur respondendi id, quod res erat, sicut ex exemplo literarum, quod una mitto, Vir Consultissime, cognoscere poteris. Haec ita se habere testes mihi esse possunt locupletissimi, tam Dn. Collegae, quam auditores mei, quotquot abhinc viginti annis familiariter me noverunt. Et quodnam mendacio vel occultationi praemium in his talibus sperare possem? Tu vero, Vir Clarissime et Amicissime, cum id, quod habebas, hoc tempore non magis. quam hippocentaurum aut Sphingem accipere a me queas, quercum aliam excute, et quid alio in genere praestari Tibi a me velis, audacter impera. Interim pro tractatu de Thesauris, tuo nomine a Dn. Schollio mihi oblato, munere longe gratissimo, gratias maximas ago, et ad antidora hoc velut chirographo obligatum me profiteor. Bene vale, meque, quod facis, ama. Dabantur raptim 3. Cal. Febr. Anno Domini DEIque nostri 1626. Altdorphii.
S. P. Literas meas, Amplissime Domine, unde potius exordiar, quam a tritis illis versiculis gallicis non minus elegantibus, quam ad praesentem statum meum accommodatis?
Intellexisti enim, ut arbitror, ex Dn. Avunculo meo, quemadmodum pessimus quidam canis
NOn dubito, Vir Clarissime et Excellentissime, Dn. Affinis honoratissime optimeque merite, quin adhuc recorderis sermonum, ante abitum meum Norimbergae anno superiori inter nos habitorum: Quorum principium ac finis Nobiliss. ac Prudentiss. Senator Dn. TEZELIUS fuit, qui nomen, quod ego, valetudine meā ita exigente, Norimbergae contraxeram, absque impensa aliqua mea expuncturum se Tibi confirmavit. Ea res cum novi plane exempli et insolitae cujusdam munificentiae mihi videretur, vixque Tibi hoc ita futurum dejeranti fidem haberem: Coepi (ut nōsti) percunctari, Ecquam rationem gratitudinis declarandae erga talem tantumque Patronum accommodatissimam existimares, ne non modo victus et oppressus eā liberalitate, sed et eādem indignus recte de his rebus judicantibus apparerem? Intelligebam enim Te, cui sydus illud gratiarum quotidie fere, ac propius quam mihi oritur, non paulo plus, quam me in hoc negocio sapere, et modum aliquem sollicite circumspecturum, quo non omnino ingrata ipsi Viro Magnifico accideret beneficii accepti confessio. Sperabam etiam, Te, qui mihi dormienti, quasi aliud agens, summā fide Patronum talem paravisses, non minore ingenio monstraturum, quibus idem velut retinaculis non cultus tantum, sed et officiorum quorumcunque conservari posset. Qua in re mirifice sapientes omnes consentiunt, ut, quae res ad acquirendum bonum aliquod utilitatemque parandam nobis initio profuissent, iisdem, quod sic partum est, quam rectissime ac tutissime retineri arbitrentur. Tu vero ipse cum non modo non alienus ab hoc consilio meo esses, verum etiam Consiliarium Te mihi hac in re futurum reciperes: Nescio tamen, cur officio tam necessario, tamque honesto hucusque defueris. Quamvis enim ludibrium debere videantur Prudentissimo et gravissimo Senatori, qui post tot menses, cum sera, hoc est, inepta et ridicula gratiarum actione eundem adirent, qui nihil, intempestivum quod sit, quodque serum aut inelegans, amare potest: Multo tamen plus apud me memoriae tam inusitatae benevolentiae, quam decori consideratio valuit. Aurem quoque mihi pervellit Poeta nobilis vetus, cujus sententiam nōsti:
Hīc igitur sisto, et, siquid interea (tamen) temporis exploraveris, quod in hanc
NOb. et Amplissime Vir, Domine plurimum colende. Cum hesterno demum die nuncius acerbiss. de obitu Nobiliss. et Sapientiss. Parentis tui Dn. CHRISTOPHORI FURERI Eq. et Duumviri Norimberg. etc.
ACcepi litteras tuas, Clarissime et Doctissime Dn. Consobrine, quibus ad actum, ut vocant, Doctoralem, me invitāsti, transmissis simul exemplaribus
Artes inter heredes dividi palam est, labores tuos et evigilatas ob studium noctes nequaquam recte in hereditatem paternam computari: Nec esse in corpore census (ut Poetae verbis utar) Omne tenet, cujus regimen pater sed ejusmodi esse, quarum laus ad Te maxime, fructus vero etiam ad fratres, propinquos, cognatos, et, uno verbo, ad commodum Reip. Christianae pertineat. Atque utinam is, quem dixi V. C. Dn. Parens tuus ipse consilii hujus suscipiendi Tibi auctor et Spectator Inaugurationis esse potuisset, cujus laetitiam hoc tempore praecipuam esse conveniebat! Sed aliter Deo visum est, qui quantum doloris Cognatio tota ex obitu Viri praestantiss, et Opt. sensit, tantum eam gaudii ex honore tuo festivissimo percipere voluit, et nubilum illud luctus hoc quasi sereno discutere. Quamobrem fruere hoc tanto tuo bono fortunāque istā tuā, familiamque nostram porro quoque condecorare atque cohonestare perge. De mea quoque persona sic Tibi persuade, me, si qua in re Te juvare possim, nullo Tibi tempore defuturum: Quam voluntatem meam satis quidem Tibi jam ante cognitam ut spero, tamen his quoque literis consignatam testificari volui, ne mutatam eam propter dilatum responsum et emansionem meam a solennitate tua suspicari possis: Cujus rei causae non in oblivione officii velamoris, sed in occupationibus meis sitae sunt, quas mihi plurimas Prorectoratus Acad. hujus jam per aliquot menses ex se peperit, et deinceps pet aliquod adhuc tempus pariet. Bene vale cum noverca, honestissima foemina, et fratribus sororibusque Tuis, quos omnes honeste et amanter saluto.
DIu est, Vir Clarissime et Consultissime, Domine et Amice honoratissime, quod literis tuis amantissime et de me perhonorifice scriptis responsum debeo. Causa responsi intermissi fuit, quod elegantiam et humanitatem literarum tuarum cum imitari desperarem, malui, citra certamen, herbam Tibi, quod ajunt, porrigere, quam sine spe victoriae pedem in hoc genere conferre. Nunc vero, cum discessurum a nobis intelligerem Ornatiss. et Eruditiss. Juvenem Dn. Hammerschmidt, cognatione Tibi junctum, nolui eum sine paucis a me lineis ad Te reverti. Sic autem ille se gessit in Academia nostra, ut vota propinquorum quantumvis avara, non meo tantum, sed et aliorum Dnn. Collegarum meorum judicio penitus videatur implźsse, omnibusque bonis charus apud nos extiterit. Quod posterius modestiā suā, quam in ipso singularem animadverti, morumque commoditate consecutus est, quae possessori suo, quod auguramur, plurimum olim commodabunt. Quod ad me attinet, nihil equidem magis cupio, quam in manus mihi dari occasionem, quā ipsi et ipsius similibus ratione aliquā prodesse queam. Tibi vero, Vir Consultissime, quid tenuitas mea rependere valeat pro iis, quae in literis tuis mihi perliberaliter tribuisti, cum advocato Terentiano amplius deliberandum censeo. Certum enim est, nullam amoris significationem tantam esse posse, quin ea tuā humanitate et superetur et obruatur. B. V. et hunc mihi animum conserva. Dabam occupatiss. Altorphii 5. Aprilis 1612.
P. S. Conditionem, quam mihi quoque in literis ad Clarissimum Virum Dn. Cunradum Rittershusium JC. et Antecessorem et Affinem etc. communem detulisti, gratam acceptissimamque habeo. Sed quia ea non verbis, sed factis, Martiali teste, adimpletur, (nolo enim affinitatem nostram codicillarem esse) id circo expecto, ut officio aliquo fidem affinis pericliteris, atque ita quasi in possessionem juris affinitatis deducaris, non patientiā aliquā tuā, (ut in juribus incorporalibus assolet) sed flagitatione, sed reapse et factis amicitiā liberali dignis. Bene vale, Cl. et honoratissime Domine Affinis. Dabo die Viridium 1612.
S. P. D. Literae tuae, Praestantissime et Doctiss. Vir, Dn. Affinis dilectissime, quibus ad solemnitatem nuptiarum cum honestiss. et pudiciss. Virgine Margarita Grashornia celebrandarum me invitāsti, longe gratissimae mihi fuerunt: tum ob memoriam amicitiae et necessitudinis nostrae veteris, quam Tu omni genere officiorum sanctissime atque honestissime semper coluisti; tum quod Parentum
ne malis
divulsos querimoniis
supremo citius solvat amor die.
Cuperem spectator esse festivitatis tuae: Sed nec loci enormis distantia, nec luctus acerbissimus, in quem non ita pridem conjecit me mors filiae meae obsequentissimae Sabinae, puellae pubertati proximae, hoc patiuntur. Nummum injectum loco muneris nuptialis boni quaeso consule, nec exiguitatem adspernare, et Vale.
REdditae mihi sunt hesterno die literae tuae una cum Disputationibus tam Illiconis Cl. quam tuis, Vir Doctissime, Amice honoratissime, nec est, quod moram purges: Ea enim vel nulla vel exigua fuit, et si qua fuisset, munere Disputationum tuarum gratissimo egregie pensaretur. Cupio autem praeter eas, quas accepi, etiam primam et quartam videre, quae hactenus mihi invisae Fac, obsecro ut quamprimum vel prece vel precio habeam, ut cum reliquis ligari possint. Quod vacare Te Panegyricis Caesareis expoliendis scribis (quanquam mira haec est vacatio, quae tota in negocio et ingenii intentione posita est) gratum multis studium, Tibi honorificum futurum auguror. Scio, inexpectatum plerisque opus aggressum Te esse, sed iis, qui Jurisconsultum duntaxat Te et Politicum, non etiam Poetam esse noverant: Caeterum ad laudem tuam hoc totum pertinere judicandum est, qui non tantum in iis, quorum scientiam antea profitebaris, toto ingenio veheris, sed etiam, in quibus versatum Te hactenus dissimulāsti, aequalem peritissimis approbāsti.
SIcut omnia a Te mihi grata, ita literae tuae novissimae cum munere egregio mihi transmissae, Disputationum videlicet Dn. D. Gerhardi etc. quibus mantissae loco tuas cum parentatione ingeniosissima adjecisti, quarum exemplaria datā occasione distribuam suo quoque loco, et gratias interim ago. De Donello enucleato quod solicitus meā causā fuisti, fecisti Tu quidem perbenigne, et amice. Sed non mihi animus, precibus quicquam emere, quibus quod emitur, carissimum esse nōsti, et est DEI munere, unde solvam. Quod Tu quoque prudenter animadvertisti; sufficit mihi hac vice per Te cognovisse, quid de editione partis secundae sperandum sit. Reliqua ad Te pertinentia mihi et aliis Tui amantibus curae erunt; sed de politica professione nihil est quod quisquam expectet, et propter causas a Te allatas et propter alias secretiores juxta et ignobiliores; de quibus proinde multa scribere non vacat. Quod autem de quodam Dn. Collega meo scribis, scito, Te rem plane novam mihi et Dn. quoque Rittershusio nunciāsse. Vellem locum a Te expressum esse. Sed et haec et alia tempus manifestabit. Nunc aliud est, quod Te rogem. Et poteris ex Dn. M. Burchkardo, Cognato meo, intelligere, quid literis suis a me non ita pridem petierit. Ejus precibus morem gessi, ipsumque Dejum Cognatum meum una cum alio quodam juvene mihi amico Dn. Paulo Groe Norimberg. (qui ante paucos dies ex hoc loco ad Vos migravit) iisdem literis commendavi celeberrimo Dn. Affini meo D. Ortulpho Fohmanno etc. Has vero literas cuperem ab ambobus simul eidem offerri, qui quā est humanitate, favorem expetitum in ambos humaniter partietur, votique compotes faciet. Utrique scribere volebam, sed tempore exclusus non potui, quam ob rem illis me excusabis. Lectiones aliquandiu apud nos intermissas, sublato omni pestis periculo, (de quo DEO omnipotenti gratias agimus) ipsis Calendis Novembribus resumpsimus. Quo nuncio
SCripsit ad me ante paucos dies Nobilis et Amplissimus Vir Dn. Joannes Im Hof, Patricius Norimbergensis, familiā senatoriā, qui multis verbis a me contendit, ut Tibi commendem filium ipsius Jo. Hieronymum, quem intra mensis spatium ad celebratissimam Academiam Vestram, meo in primis consilio, missurus est. Negare non potui Viro amicissimo officium istud, cum aliis de causis, tum quod fiducia firmissima concepta de humanitate tua minime consultum eum filio arbitrari animadverti, nisi Principis Jarisconsultorum auspiciis in Oppidum Vestrum veniat, Themidi robustiori deinceps apud Vos facturus. Est namque Pater non solum
SErenissime, Inclytissime, Invictissimeque Rex, Domine Clementissime, quod in hac nocte temporum salutare sidus illuxisti Christiano orbi, atque huic praesertim nostrae Germaniae lucem, exoptatissimo T. M. adventu; totque victoriarum eximio deinceps fulgore reddidisti: Primum, ut fas piumve est, DEO T. O. M. tanti tamque inaestimabilis boni autori capiti, origini, gratias, quas possumus animis concipere, maximas agimus habemusque: Ex hoc enim fonte, tua ista, Augusta atque divina omnibusque pene seculis inaudita virtus pietasque profluxit: Et incomparabile prorsus T. M. studium erga miserrimam hanc nostram patriam, nosque ipsos, posterosque nostros gratā quoque ac piā mente agnoscimus, et, dum vita suppetit, agnoscemus ac pro virili celebrabimus. Quum vero M. T. ut unice exoptaramus, pedibus ipsi praesentes impraesentiarum advolvi nequeamus, hanc epistolam misimus, quae nostrā absentium vice T. M. supplex adiret, atque ut, inter gravissimas suas pro salute communi occupationes, Academiae quoque nostrae, tot circumstantibus periculis, et hoste in proximo omnes opprimendi nos occasiones captante, curam suscipere, eamque in patrocinium, tutelam protectionemque suam clementissime recipere dignetur, quam humillime precaretur. Quod quidem ipsum nos omnes singulosque, qui superamus hujus Universitatis Cives, quā par est animorum devotione, ac secundum DEUM in sola M. T. ope auxilioque spem salutis nostrae collocantes, etiam absentes facere, ipsa sibi persuadeat. Tuae igitur M. suppliciter et quam demississimis devotissimisque animis etiam atque etiam nos commendamus.
ADmodum Reverende et Illustrissime Domine Praeposite, Domine Gratiose: Valde sim ingratus, nisi pro Ill. et R. auctoris opere pulcherrimo divini argumenti, dono mihi ante dies plusculos miffo Ill. D. T. gratias agam, illudque longe mihi gratissimum esse profitear. Non solum quia ab ejus lectione doctior et melior recedere quilibet potest, sed etiam quia nomen ipsum et arma gentilitia manusque donatoris in frontispicio addita, mirifice me delectant et ad cognoscendum
Recte! Calumniae quippe genus est rumori credere. Quintiliano teste, sed
S. P. D. Nactus occasionem praesentem scribendi, Cl. et Consultissime Dn. Doctor, Affinis pl. honorande, nolui tabellarium istum sine meis ad Te venire. Quanquam enim nihil dignum scriptione occurrit, nec quicquam est, quod vel scire tuā, vel meā perscribere interest: tamen vel vacuas litteras non ingratas Tibi fore speravi, memor illius Theocritaei:
Quid enim? An quia Tu et soror mea me intra hos quatuor annos salute nullā, nec litteris dignati estis, id quod reprehensione nonnulli dignum putant, ego eandem censuram subibo, et non-usu fructum amicitiae nostrae amittam? Non faciam. Teque invito jus, quod ex affinitate mihi semel quaesitum est, persequar: Praecipue, cum non omnino
INcidi ante paucos dies in literas tuas, Nob. et Amplissime Vir, Domine et Amice observande, quae ante annum fere ad me perscriptae, nescio, quo fato hactenus inter libros et alia impedimenta mea delituerunt, seriusque, quam par est, ad manus meas pervenerunt. Petebas Tibi ex tractatu aliquo meo explicari parergon quoddam, quod in Disputatione, quae ad l. 2. C. de rescind. vend. me Praeside habita fuit, primo loco positum est. Ubi quaerebatur, an templa et res sacrae ad Imperatorem spectent nec ne? Simulque auctoritas S. Ambrosii adducebatur in Epist. 33. Gravis utique et magni momenti quaestio mihi videtur: de qua quid ego sentiam, noli requirere. Quid autem Respondens meus ante oculos habuerit, (qui ultra sesquiannum in Belgio et Anglia degit) si divinare licet, id nunc aperiam. Videtur autem respexisse ad ea, quae tradita sunt ab Alborico Gentile, Disputat. regali 1. pag. 13. et 14. et Disput. regali 3. pag. 123. et lib. 3. de jure belli c. 6. pag. 505. et seq. ubi probat, non esse penitus commercio sacra exempta, quia et aliquando alienari possint, et sub publicis rebus contineantur et prophanari dicantur in Juris textibus, et per alias rationes. Respondet etiam ibidem ad exemplum S. Ambrosii templum Valentiniano Imperatori denegantis. Breviter ille quidem et concise, addo et obscure haec ibidem, more suo, tractat: Sed ita tamen, ut in jure versatis rationes illas explicare et deducere difficile non sit. Ego auctorem indicāsse sat habeo, tuoque jndicio permitto, quantum rationibus illis tribuere velis etc. Quod autem serius literis tuis respondi, causa ea fuit, quam modo attuli. Absente me (ut fit) literae tuae redditae fuerunt, eae domum reversi oculos et manus fefellerunt, eo forte loco repositae, ad quem rarius accedere soleo. Verba ipsa auctoris hoc loco adscripsissem: Sed librum praecipue Disputationum regalium nancisci non potui, quem tamen olim legi, Teque de fide allegationum securum esse jubeo. Bene Vale, nosque ama. Dabam Altdorffii a. d. 10. Julii Anno 1624.
DOctissimis et amantiss. literis tuis, quas Gustrovio par juvenum nobilissimum ad me pertulit, quid rependam, Vir Cl. et Excell.? Equidem ut pari affectu Tibi responderem, sperare poteras: Ut curā pari et ornatu, expectare minime debuisti, quanquam nec praestare eandem, si velim, possum. Officiorum siquidem mutuaeque benevolentiae, non etiam diligentiae et elegantiae in scribendo societatem coivimus, in qua sicut et in aliis cedere me Tibilibenter profiteor. Idcirco, quod amici est, facio, et in primis Tibi tamde Sparta splendida, quam post iter Gallicum nactus es, quam de matrimonio auspicatissimo, quod cum magni et celeberrimi Viri Dn. Friderici Pruckmanni, Cancellarii Ser. Electoris Brandenburg. filia contraxisti, ex animo gratulor. Utraque felicitate Te dignissimum, quotquot Tenōrunt boni, judicant. Et quando in iisdem literis, quae mea nunc sit conditio, quodve matrimonium, requiris, de utroque vicissim uno verbo sic accipe: Talia esse, qualia DEUS esse voluit et quibus contentus nemini invideo. In uno fortunam meam accusare quandoq soleo, quod conjugium illud corporis atque animae (sic enim cum Lucretio appellare libet, quod Tecum mihi Tubingae intercessit studiorum commilitium) non modo nimis mature dissolvit, sed divortium insuper istud immenso terrarum spatio interjecto velut firmavit. In quo tamen ipso quoque amoris tui erga me constantiam admirari satis nequeo, qui decretum rigidae illius herae humanitate tuā corrigere, et quod coram nobis negatum est, literis praestare voluisti, ut manifestum jam sit, nihil vel parum in veram amicitiam fortunam posse. Quod si Dei munere dextras insuper aliquando jungere verasque, quod ait Poeta, audire et reddere voces concederetur, beatissimum equidem me aestimarem.
LEgi supplicationem pro implemento Legitimae, Vir Clariss. et Consultissime Domine Cognate observandiss. eamque cum et mihi olim usui esse possit, descripsi, et vehementer in omnibus probavi. Neque profecto video, quid vel Tu in ea vel caeteri etiam Adfines desiderare possint: Quā hoc effectum iri spero, ut quamvis secundum eam judicium non detur (ut enim detur, apud corruptos alienatosque judices vix sperare licet) tamen vidua judicii et sumptuum metuens, inque caussa non intellecta nimiopere suspicax, ipsā diffidentiā ad aequas transactionis conditiones condescendere cogatur. De ipso autem testamento ita judico, quanquam in eo testator pietatem paternam Novercalibus delinimentis posthabuit, tamen diligentissimi patrisfamilias munere etiam in rebus levissimis eum perfunctum,
1. apud Plutarch.) negotiator quidam, olim respondit: Is enim interrogatus, quomodo sibi parāsset divitias, Magnas, inquit, haud difficulter, exiguas vero cum labore ac tarde. Sentiens initio paulatim magnaque vigilantiā nummos corradi: Caeterum paratā jam magnā sorte cuivis facile esse lucris amplis ditescere. Sed de his coram aliquando plura.
Illud si nescis, CL. Dn. Cognate, celare Te non debeo, Dn. Doctorem Heldium cum intelligeret testamentum Dn. Gl. facile ab heredibus ad agendum paratissimis everti posse, maximā festinatione usum, nomine viduae cum illis transegisse, ut fama transacti negotii ipsum prope nuncium de adventu ipsius in oppidum nostrum apud multos praeverterit: Ita ut plerique hujus negotii gnari adfirment, plus hac transactione heredes consecutos esse, quam expugnato eversoque plane testamento consecuturi erant. Et hunc finem habuit actio ista testamentaria, famosissimaque illa promissa H; qui se defendente sartum tectum contra quoscunque testamentum futurum viduae receperat: Quae omnia sicut in expectationem eventus non paucorum animos erexerunt, ita nihil praeter ridendi materiam plerisque praebuerunt. Bene Vale, Vir CL. et me ama. Dab. Altorfii 21. Octobr. 1607.
S. P. Quod nuper visendi caussā Dominus Leuchsnerus ad nos Altorfium excurrit, Clarissime et Consultissime Vir, Domine Cognate pl. observande, id tuae in primis solicitudini et in me pietati adscribo: Qui, quod metueres, ne verum esset, quod de peste rumor ferebat, vel etiam ne nimis hīc plerisque essem, aut ipse mihi viderer peregrinus, voluisti de rebus omnibus per hominem amicissimum fieri certior. Gratias ergo ago Excell. T. pro isthoc officio, tum vero lectissimae feminae, uxori tuae, quae operam mihi et uxori meae in emendis Noribergae
Causam alteram Amplissimi Dn. Confulis Vestri tandem perlegi, plurimorum sane versuum, et, quod ait Horatius: Periculosae plenum opus aleae. Intricatum certe et infinitis prope utrinque articulis involutum. Constitui remittere ipsi ad proximum diem Martis, id quod Excell. T. si occasio ita feret, ipsi, sine tamen ulla difficultatis mentione, poterit significare.
MAgnifice, Nobiliss. et Consultissime Domine, Amice colende. Ut has ad Te darem literas, fecit jampridem amicus, Tibi quoq notus, Dn. Johannes Christophorus Baumgartner, Crailsheimensis, J U. Candidatus: Qui, a nobis discedens, summopere me rogavit, ut quacunque oblatā occasione se Tibi commendarem, eo praecipue nomine, ut quae ad nomen Candidati acquirendum, per discrimina Tentaminum aliarumq similium explorationum ab ipso praestita sunt, meā relatione ac fide Tibi innotescerent. Quanquam autem hoc petenti statim, quod res erat, respondi, me a Collegio, quo tempore ipse Tentamen et Examen rigorosum Altdorphii subiit, velut necessariā ob valetudinem missione
NObiliss. Ampliss. et Prudentissime Dn. SEPTEMVIR et Scholarcha digniss. Domine colende, Patrone magne. Omnes quidem homines summā ope niti decet, ne callide vel insidiose quidquam adversus alios fecisse existimentur: Praecipue tamen eos, qui cum Magistratu suo, sive sponte sive necessitate ita cogente, contrahunt atque paciscuntur, quīcum tanto simplicius sinceriusque agendum est, quanto major illi debetur reverentia, faciliusque Pietas laeditur. Quod crimen ut a me quoque quam longissime abesse ostenderem, neque Nobil. Dom. T. sententiam, quam ante tres septimanas domisuae mihi aperuit, silentio callide elusam a me, oppressamque penitus ejus rei mentionem suspicari posset, his literis faciendum mihi videbatur: Quas ut fronte serenā noscere dignetur,
DEUM ipsum pacto ligari omnium consensutam Theologorum quam JC. obtinuit. Nec dubitatur, quin transactio ad ea, de quibus neque cogitatum, neque dictum quidquam fuit, velut ad novam obligationem extendi non possit, quippe cum stricte eam omnes interpretandam nōrint. Contractum vero perfectum
S. P. Cogitanti mihi hoc, quod nuper in Metrocomia Fürthensi dicebas, Ampliss. et CL. Dn., Socer colende, Nobilissimum et Strenuum Virum Hieronymum de Abenberg plane jam constituisse, filium unicum, egregiā indole adolescentem, ad uberiorem ingenii cultum huc ad me ablegare, illumque fidei meae credere: Simul illud venit in mentem, rem egregiam et dignam necessitudine nostrā me praestiturum, quae Tibi et mihi cum honestissima Matrona adfine nostra, Vidua Ammonia, intercedit: Si unā operā ei, quem dixi, Viro Nobiliss. dare operam, et de filio etiam adfinis nostrae Ornatiss. Juvene Michaele Ammonio bene mereri possem. Quod hac ratione commode fieri posse videtur, si, qui adjungendus est adolescentulo Ab. morum rector
EXemplaria Disputationis Dn. Planeri, quae per me distribui voluisti Dnn. Collegis meis, recte reddita sunt singulis: Qui uno ore gratias egerunt. Sed et ipse gratiam aliquando referam, sic spero, donatori ac Respondenti, qui olim auditor meus fuit. Miror, adhūc Te recordari orationis illius meae, quam olim Tibi exhibui censendam, cujus ego inter morbos et diversas molestissimasque oecupationes meas plane oblitus eram. Sed et alterius cujusdam recitationis
AMplissime, et Consultissime Domine Doctor, Amice honoratissime: Qui has Tibi exhibet, est Tobias Prebst Norimbergensis, Viri Praestantissimi et Spectatissimi Dn. Matthiae Prebst, civis et mercatoris ibid. honestiss. Adjuncti numerosiori Senatui Norimbergensi, domini adfinis mei dilectissimi, ex sorore mea filius: Juvenis singulari pietate et modestiā, et qui Juris Civilis lectiones apud nos aliquamdiu audivit. Is, ad inclytam Universitatem vestram ab Academia ista transiturus, nullo negotio impetravit, ut Tibi se, Vir celeberrime, tribus verbis commendarem, eo fine, ut, si qua in re consilio vel auctoritate tuā, quā merito magnā polles, opus habiturus sit, eidem cognato meo deesse nolis. Ita namque a multis annis, quibus commoratus apud nos est, se gessit, ut qui punctum omne tulerunt, majorem pietatis honestatis ac erga Praeceptores observantiae laudem vix consecuti fuerint. Quibus rebus cum ipse, DEO benedicente, (sine quo nihil possumus) Tibise Vir Excell. satis superque ut spero, commendaturus sit: Ne benevolentiae tuae, prius a me non tentatae, diffidere videar, hīc calamum sisto: Ubi hoc prius adjecero, quicquid illi praestabitur, hoc eo me loco habiturum, quasi mihi ipsi praestitum fuisset. Plane Dn. Parens Tobiae mei, adfinis meus, nunquam committet, ut beneficii, consilii vel operae filio impensae vel Excell. T. vel alios unquam poenitere possit: Qui ut est fautor summus doctorum ac literatorum omnium: Ita omnia, quae ad referendam gratiam necessaria sunt, vicissim animo suo complexurus est, reque ipsā dignum se officio tanto ostendet. Bene vale, Dn. et Amice honoratissime, et de gratitudine nostra ne despera. Dab. Altdorphii ipsis Nonis Julii, Anno DOMINI DE Ique NOSTRI M. DC. XXVIII.
CLarissime et celeberrime Vir. Quintus nunc agitur annus, quod CL. et Consultissimus Vir Dn. Cunrad. Rittershufius JC. etc. Collega Compater et Affinis meus exoptatissimus, missis ad Te Tetrastichis Vidi Fabri Pybracii in Latinum a me converfis, fiduciā amicitiae alieno nomine id a Te contendit, quod vix quisquam verecundior a Te multis modis occupatissimo pro se petere ausus fuisset. Quasi non parum malorum versuum esset in Germania solicite valde Tecum egit, ut commendatione tuā typographum reperirent, et e regione Gallicorum typis apud Vos exscriberentur. Caeterum percommode accidit, ut dum typographi sterilem laborem aversati tergiversantur, occasio mihi
AMplissime et Clarissime Vir, Dn. pl. observande. Annus fere abiit, quod beneficio CL. Collegae mei, Dn. D. Scip. Gentil. primum in noticiam tuam pervenire mihi licuit, quam postea misso munere pulcherrimo (Germaniā, inquam, Taciti) quasi arrhā, bono quodam amicitiae tuae confirmāsti. Ego interea cum neque munus ullum Te dignum reperirem, et ineptum putarem pro factis verba reponere, vel literas, quas tamen ipsas indignas judicabam, quas adspiceres, vix cavi, ne me ipso judice ingratitudinis condemnarer. Accessit metus quidam dignus eo, qui Jure civili operam se dare profitetur, ne, contractu amicitiae nostrae nondum satis perfecto, poenitere Tibi re integrā omnino ab eo resilere liceret. Quid enim adhuc ex parte mea profectum aut praestitum est, e quo cognoscere potueris, quanti Te faciam, vel quantopore tuo isto affectu erga me exultem? Unde cum omnia
ACcepi literas tuas, Generose Dn. Brandensteini, Dn. benevolentissime, scriptas quoad verba, elegantissime, quoad sententiam amantissime: Quas ob id inter ea, quae pretiosissima habeo, asservo. Dubitavi autem aliquandiu, an quicquam responderem. Cum enim elegantiam literarum tuarum imitari desperarem, satius esse judicabam, verecundo silentio herbam Tibi ut dicitur, porrigere, quam in certamen eruditionis vel elegantiae descendere, unde nisi cum pudore pedem referre non possem. Sed inspectis penitus literis, quae veteris tui amoris egregiaeque erga me animi inductionis notis pluribus tinctae erant, quam parvis tinctus maculis Thebanus Ophites, ut Lucanus ait: Nihil turpius existimabam, quam ei in amore cedere, a quo rebus caeteris omnibus superarer, idcirco contra quasi vindicandum rebar, non ex jure Quiritium: Sed lineis istis paucis plenis ruris et inficetiarum. Accessit monitor, Nobiliss. Juvenis, Dn. Sigefr. a Görsdorf, Eq. Lusatus mihi conjunctiss. et plane talis, qualis literis tuis mihi commendatus fuit. Cujus utinam (sed hoc in aurem) bonitate facilitateque alii non abuterentur, genere fortassis pares, caetera vero cum ipso minime comparandi. Testabitur Disputatio ab ipso conscripta, et me Praeside brevi, cum Deo, habenda, ipsinec ingenium nec studium aut diligentiam deesse, ut qui ipse privatim aliquandiu Praesidis officio, concedente hoc ipsi Collegio JC. in Academia ista, functus sit. Eum igitur, cum absque meis nollet in conspectu tuo comparere, literis istis inficetis Tibi, Vir Generose, non dubitavi vice mutuā commendare iis dotibus instructum, quibus non aequales modo suos, sed et vota propinquorum (quae, ut nōsti, avarissima sunt) vincere: Et studiosiss. quemque imitandi cupiditate incendere possit.
CLarissime et Consultissime Dn. Doctor, Collega et Compater conjunctissime. Litteras tuas de nuptiali negotio Christiane, sapienter et Amice ad me scriptas legi, lectas statim Bambergam per proprium tabellarium misi, unde responsum expecto. Quantā illae me voluptate perfuderint, non facile dixero, nisi simul amoris erga Te mei magnitudinem (ex quo fonte sinceriss. illa voluptas promanat) expressero: Quod verbis nec fieri potest, nec debet. DEUS tantum nobis adsit, et consilia amica fortunet, lisque eventum prosperum largiatur. Quod consisus ipsius bonitati plane futurum auguror si enim libenter credimus ea, quae cupimus: Quid mihi jucundius esse queat, quam si Te eundem et Amicum paternum, et Amicum meum, et Praeceptorem, et Collegam, et Compatrem, et jam tandem etiam Adfinem simul et semel salutem? Vide, obsecro, unus et idem amor quam late spargatur, quamque diversos interdum officii gradus, minime tamen inter se discordes, recipiat, et hac quasi varietate nominum suavissimorum (quā nihil in rebus humanis pulchrius excogitari potest) distinguatur! Bene vale, meque, quod facis, ama. Ex Musaeo die III. Martii 1609.
CL. et Excellentiss. Vir, Dn. et amice pl. obser vande. Valde sim ingratus, nisi pro munere praestantissimo Consultationum Illustrissimi ac Celsissimi Principis ac Domini, Dn. Frid. Achillis Ducis Wirtembergici etc. Dn. mei clementiss. quod, Te procurante, ad me missum facile divinare potui, gratias agam, illudque longe mihi tum honorificentissimum tum gratissimum fuisse profitear: Non ideo solum, quod ab ejus lectione nemo nisi doctior discedit, sed etiam, quia nomen ipsum et manus tanti donatoris in frontispicio addita mirifice me delectant, et ad opus totum cognoscendum invitant. Accessit liber orationum tuarum, qui velut scapha navem illam magnam peregrinis ac pretiosis mercibus oneratam sub Te summo gubernatore sequcbatur. Equidem sicut utrumque munus valde insperatum mihi accidit, ita si de antidoro forte desperandum mihi sit, veniam mihi dari postulo, ideo quod neque cum Principe homo pauper de schola paria facere possum, neque, quod cum nobilitate operum tuorum conferri possit, in arenis et sabulo isto Norico reperio. Hoc amplius, si grave non est, liberalitati tuae officium adjicies Vir CL. et oblatā occasione eidem Illustrissimo Principi nostro pro tam clementi gratiae erga immerentem me significatione gratias devotionis et subjectionis hnmilimae plenissimas meo nomine ages. De me vero sic existimabis, non animum, sed gratiae referendae facultatem mihi hoc
CLarissime et Consultiss. Vir, Dn. Cognate pl. observande. Accessit ad me ante paucos dies Ornatiss. et doctisl. Vir, Dn. M. Wolfgangus Waldungus, Quaestionum Physicarum Prof. Publicus in Academia nostra, Collega meus carissimus, ex quo de discessu CL. et Excell. Viri Dn. Hieronymi Fabritii ex urbe Winsheimensi, et officio Physici ibidem vacaturo, cognovi. Hoc vero officium idem Collega meus ambire instituit, non tam suum hac in re consilium secutus, quam clarissimorum Virorum (inter quos honoris caussa nomino CL. et Consultiss. Vir Dn. Matt. Hübner, JC. et Consiliarium Senatus Inclyti) et Medicorum nostratium exhortationes, qui dubitantem confirmārunt, et de adipiscenda functione ista eidem velut signum sustulerunt. Omnium autem hanc sententiam fuisse mihi ipse retulit, parum aliorum suffragiis profici, nisi tu quoque, CL. Dn. Cognate, desideriis et votis ipsius album, quod dicitur, calculum adjecisses: Quem sicut meritum optime de Rep. illa per annos complures novimus, ita valere plurimum auctoritate apud eandem et Senatum Prudentiss. Reip. illius intelligimus. Nec dubitamus, quin quam honorifica Tibi isthaec est apud omnes existimatio, tam eam aliis quoque esse cupias salutarem, quod nulla magis re quam commendatione virorum bonorum efficere potes. Et quidem quod ad Collegam meum Dn. Wald. attinet, parcior in ipsius laudibus ero, eam ob causam, quod a Magistratu et Senatu Acad. literas ad eundem Senatum Ampliss. Winsheimensem accepit, quibus de vitae et studii ipsius Medici ratione diligenter perscriptum est. Hoc tamen ajo, Virum optimum et diligentiss. atque ita deditum esse per annos plurimos Studio Medico, ut quorundam reprehensione vix effugere potuerit, qui nimiam circa praxin satagentiam in vita Academica damnabant. Sed enim naturae sequitur semina quisque suae, ut ait Poeta, et illa, quo natura ducit, potissima cuique vivendi est ratio. Quem naturae ductum si sequi mallent homines, quam aversos aliquando ad inimica studia pertrahere et, quod dicitur, invitis canibus venari: Multa officia meā quidem sententiā rectius administrarentur, artesque felicius excolerentur. Veruntamen quid ego sus Minervam? Ipse intelligis, CL. Dn. Cognate, adjuvandos esse ab hominibus eos, quos DEUS (quem Naturam pagani vocabant) adjuvant. Sicut contra a Diis
STrenue Magnifice et Nobilissime Domine, pl. colende. Cum scribendi occasio a filiis Nobiliss. D. T. mihi oblata esset, minime eam me negligere sivit recens maximi beneficii memoria, quo Eadem Orphanae Virginis Affinis meae causam Serenissimo Potentissimoque Principi etc. Saxoniae Electori etc. non ita pridem in Conventu Norimberg. tanto studio tamque expromptā erga me benevolentiā commendavit, ut non alienum, sed proprium negocium agere videretur, eaque ratione effecit, ut cui gratitudinem meam magis obstrictam et vadatam agnoscam, neminem plane noverim. Quamvis enim gratissimum id officium Deo facile omnes confiteantur, filiam ingenuam, parente utroque orbatam a propinquis imparatam, majori pressam imperio et cultui idolatrico propediem mancipandam, ex ea velut servitute tristissima liberali manu asserere: Tamen qui ultro tale aliquid alieno nomine audeant, et caussae aequitate magis, quam invidiā et offensione poenitentium Principium moneantur, perpaucos reperiri magno cum dolore meo ab iis desertus, quorum auctoritate et splendore, nihil non in tam jasta causa impetrare me posse credebam. Quo majori et laude et gratiā (a Deo tamen ipsi magis quam ab homine persolvenda) Nob. D. T. digna est, quae nec obtinendi difficultate, nec invidiā deterrita incredibili alacritate negocium istud suscepit, susceptum fide summā tractavit, tandemque (DEO consiliis benedicente, cujus honor praecipue agebatur) pulcherrime confecit. Eum namque exitum habuit Intercessio Serenissimi Electoris, ut, post moram septem dierum, voti compos, abductā mecum Virgine, Bambergā discesserim, sicut Nob. D. T. ex filiis Lrevicognoscet. Nunc vero ne non aliqua in parte vel defuncti Patris, Viri CL. et opt. vel ipsius Virginis partes (nisi sexu et pudore prohiberetur) in gratiis agendis ceu operā vicariā sustineam, Nob. D. T. quantas possum, gratias ago et habeo, quod, consideratā petitionis meae honestate et necessitate, pauperis Virginis benigne ad preces nostras condescendere et desiderium mature implere dignata est, Serenissimo Electori, tanquam Vindici supremo et Assertori libertatis nostrae, aliā ratione, (quā quidem ex formula
NOb. Ampliss. et Clariss. Domine Cancellarie, Affinis pl. colende. Qui has reddit, Praestantiss. et Doctiss. Vir-Juvenis, Dn. Jo. Draco Juris Cand. Auditor et amicus meus non e multis, ad functionem sibi destinatam Coburgum reversurus, rogare me non destitit, ut uno atque altero verbo ipsum Amplitudini T. commendarem. Id quā spe, quove consilio, proprio an alieno ab ipso factum sit, operose non inquiro. Illud fateor, parum abfuisse, quin, quicquid hoc est officii, penitus illi denegarem. Cum enim talem eum esse per biennium cognoverim, qui ingenio florentissimo, multiplici doctrinā ac virtute suā ipse se omnibus commendare possit: (quod genus commendationis vere
CL. et Excell. Dn. Collega, et Compater, pl. honorande. Quantopere nuncio de morte Amplissimi et Nobiliss. Dn. Duumviri Reip. nostrae fuerim consternatus, ipse de Te conjecturam facere poteris: Neque Te latet, quid morte illustrium virorum et bene de hominibus meritorum (inter quos semper mihi
CLarissime et Consultiss. Dn. Doctor Affinis pl. honorande: Accipe Salviani Sanctissimi Episcopi opera a Dn. Cunr. Rittershusio edita, et inter scyphos, ut meministi, Tibi a me promissa. Ea serius ad Te mitti, quam vel voluntas mea ferebat, vel prolixa humanitas tua, quā me cum comitibus nuper excepisti, merebatur, non inficior. Sed enim plurima sunt, quae perficere nos, quod volumus, non semper sinunt; plurima quae consilia nostra turbant, officia erga amicos impediunt, et amoris velut iter interrumpunt, quorum ab aequis rerum aestimatoribus ratio haberi debet. Enimvero expertus id nuper sum domum ex Franconia reversus, ubi cumulata per absentiam meam negocia plurima offendens diu, quid primum, quid postea agerem, dubitavi. Hanc vero moram ne in culpae argumentum trahas, existimesque, quacunque ratione perpetuo Tibi gratificaturum esse, majorem in modum rogo. Dabitur opera, ut quae deinceps fieri a me volueris, ea quam maturrime et diligentissime curentur. B. V. et munus chartaceum istud boni aequique consule. Dab. Altorfii.
AMplissime et CL. Vir, Dn. Affinis honoratissime: Cum ante biduum Vir quidam praestantissimus mihique amicissimus oppidum nostrum transiret, inter alia mihi retulit, Dn. Volckmarum Scherer, amplissimae dignitatis Virum et Cancellarium vestrum, diem suum obiisse, Teque Judicio Illustrissimi et Celsissimi Principis muneri gravissimo et amplissimo successorem destinatum. Quid dissimulem? Ingenti laeticiā iste me nuncius affecit,
ALter nunc annus abiit, Ornatissime et Doctissime D. Magister, Consobrine charissime, quod certiorem Te literis feci de vocatione mea in hanc Academiam: Caeterum non difficile mihi fuit, ex silentio tuo tam diuturno conjecturam facere, litteras illas meas intercidisse. Cum autem in eo essem, ut denuo ad Te de rebus meis perseriberem, ecce supervenerunt ante paucos dies litterae tuae, ex quibus hoc ipsum, quod metui, verissimum esse deprehendi, magnoque simul metu et solicitudine liberatus sum: Nihil enim mali Vos passos ex peste, de qua
CLarissime et Consultissime Dn. D. Cognate plurimum observande: Cum heri a Te discederem, deducente Dn. Johanne Leuchsnero, Syndico Reipub. Vestrae, cognovi, eum honestissimo amore concepto erga lectissimam Virginem ANNAM, Adfinem tuam (de cujus prudentia modestiaque singulari ex paucis sermonibus hesterno die mihi et uxori meae conjecturam facere licuit) ferri, neque dubitare, quin DEUS Opt. Max. si idem videatur propinquis ab utraque parte, ipsum hoc velut signo sublato ad aliud genus vitae vocare voluerit. Laudavi praeclaram hanc ipsius voluntatem, verbisque confirmavi, quantum temporis brevitas passa est, subinde dictitans, orandum esse DEUM, ut ipse consilia, quae omnem humanam spientiam excedunt, clementer dirigere dignetur! Caeterum (quod pudentis simul et prudentis animi signum apud me fuit) non mediocriter dubitare se dicebat, quonam pacto et ubilocorum vitam institueret,
CLarissime et Consultiss. Domine, Cognate pl. obser vande: Principio gratias ago pro voto mutuo, pietatis plenissimo. Quod autem strenae loco insistitis numisma longe pulcherrimum, et propter novitatem gratissimum, quo titulo vel quā fronte capiamus, ingenue dico, nescio? Equidem obligatissimum me vel hoc nomine habebis, et ad referendam gratiam paratissimum. Ad eam quod attinet, cujus de stultitia dici, ut dignum est, non potest, ut Terentii verbis utar, breviter sic habeat CL. Dn. Cognatus, fore, ut quacunque ratione quam citissime
nec ope nec consilio meo factum, ut molestiā istā afficereris. Quinimo, si ad jusjurandum haec res deducitur, Juro ex for mula veteri, istā Te molestiā indignum videri. Bene vale, CL. Dn. Cognate, et me, quod facis, ama. die 21. Januari 1613.
CLarissime etc. Cum ante paucos dies intellexissem, Te a Conventu Principum et Civitatum Imp. Norimbergam rediisse, quo ego conventu jam inde a tempore belli Smalcaldici celebriorem nullum fuisse reor: Officii mei esse putavi, litteris istis reditum Tibi gratulari: Non tantum, quod Uxori honestissimae et liberis tuis redditus es, apud quos in expectatione summa Te fuisse mirum non est: Sed quod earum rerum tractationi legatione istā adhibitus es, quae olim aeternis historiarum monumentis, una cum nomine tuo, jam ante quidem propter merita in Rempubl. Norimb. celeberrimo, commendabuntur: Cujus famae et gloriae particulam ad me quoque, communemque familiam nostram, aliqua ex parte non invitus transmittes. Oro autem DEUM, ut consilia vestra toti orbi Christiano salutaria, eaque pacis magis quam belli socia velit. Interea vero, dum domo abes, bis Norimbergae fui, quo semel propter privatanegocia, semel autem publicis litteris Amplissimorum Dnn. Scholarcharum evocatus concessi: Ubi ego Te non oculis modo, sed multo magis animo Consiliarium meum, et alterum velut Patrem requisivi. Ea enim inciderunt apud nos quoque negocia et lites, et in causa quidem religionis, hoc est, omnium gravissima, quae sicut nequaquam forte cum iis comparari debeant, quae Tibi expedienda committuntur, tamen et ipsa non mediocrem prudentiam, adde etiam preces, pro concordia et quiete Acad. hujus desiderant. De aliis brevi forte coram. Plura enim sunt, quam ut una epistola ea capiat. Bene et feliciter vale. Dab. Altorfii.
CLarissime et Consultissime Domine, Cognate pl. observande: Gratissimae mihi fuerunt litterae tuae, quibus me de colloquio habito cum Viro Clarissimo,
CLarissime et Consultissime Dn. Doctor, Cognate plurimum obser vande: Promisi in nuperrimis literis meis, me hodie responsurum ad eam particulam literarum tuarum, in qua innuis, esse quosdam (haud dubie Viros amplissimos meique amantissimos, qui dubitent, an malim Norimbergae, quam hīc in Academia vivere. Rogas ergo, quae mea sit super hac re sententia. Eam nunc paucis patefaciam Tibi. Ac primum quidem non inficiabor, Me a puero ita erga Inclytam et Celeberrimam Rempub. Norimberg. animatum fuisse, ut, quo studium
CLarissime et Consultissime Vir, Domine Affinis plurimum honorande. Cum hesterno die Bamberga Norimbergam reversus essem, nuncium doloris plenissimum accepi de obitu fratris tui praestantissimi Viri, Dn. Joannis Leuschneri, Syndici Inclyti Senatus Norimberg. Amici mei incomparabilis, fraternoque affectu meritissimo suo semper a me dilecti. Quo quidem nuncio ita fui consternatus, ut alterutrius Parentis mortem iterum nunciari, luctumque ex ea renovari mihi crederem: Nullo tamen modo sustinerem ad Te accedere, cui prae lachrymis testari dolorem meum non poteram. Qui enim per annos tam multos, tamque sincere, non (ut nunc fit) verbis, sed re ipsā et facto amicitiam mecum diversissimis in locis et regionibus coluisset, et nullus alius (verissima et Tibi aliisque comperta loquor) mirum videri nemini debeat, si, alienissimo tempore eodem spoliatus, animae meae dimidio me privatum non verbis magis querar, quam intimis animi penetralibus sentiam et excrucier. Quod autem officium Tibi Affinis CL. praesens praestare nequivi, id nunc per literas hasce luctus mei indices visum est praestare, ut intelligas, non qualem amicum amiserim (id
S. P. Tres sunt menses, Dn. Avuncule colende, ex quo per Lotharingiam atque Campaniam veni Parisios, Urbem toto orbe, cum propter magnitudinem, tum domicilium regium, celeberrimam. Idque fuit Octobris die 13. Anno elapso. Sed magno meo incommodo tunc accidit, ne Regem, tunc in Sabaudia belligerantem, offenderem ibidem: Quare paucis post diebus, perlustratis semel atque iterum prius Palatiis Regiis, iisque penitus perspectis, Aureliam me contuli, ibique in meditullio Galliae consedi, ubi jam dego. Distat ea urbs a Lutetia 35 milliaribus Gallicis, et magnitudine et amoenitate fertilitateque loci eximia, mihi propter Doctoratus insignia collata meo Parenti p. m. cara. Caeterum in Gallia tria haec deprehendi, Annonae caritatem, Studiorum curam exiguam, et Linguae Gallicae difficultatem maximam. Atque annonae caritas tanta est, ut famam ejus mali longe etiam res ipsa vicerit: Qui vilissime vivunt Germani Lutetiae, singulis mensibus pro victu tantum expendere coguntur coronatos 12. Aureliae singulis mensibus 7. et dimidium coronatum pro victo tantum persolvo. Singuli autem coronati, quos accipimus a mercatoribus, efficiunt, collatione factā monetae, prope 2. florenos, tantumque illi (mercatores) recipiunt in Germania. Avaritiam et fraudes hominum vide! Unum vile in Galliae hac parte, Doctoratus, quem consequi licet ad summum 24. coronatis, quem in Germania (exceptā Basileā) non nisi 150. florenorum impendio adipiscare. Unde fit, ut plurimi Germani hīc infigniantur istis titulis, crebriusque Hugenoti, qui dicuntur, propter libertatem utriusque religionis in hoc regno. Germanorum tantus est in Gallia numerus, ut non solum magnas urbes compleant, sed etiam in minuta oppidula suas quasdam deducant colonias; Neque interim mirari satis possum, quae res potissimum
Avuncule colende, aliosque mihi reduci servet incolumes, quibus olim reditus meus forsan jucundus futurus est, et sine quibus omnium istorum mihi fructus constare non poterit: Cui idcirco cum Uxore, Annum hunc 1601. felicissimum et auspicatissimum precor. Datae Orleans 3. Januarii dicti anni.
REverendissime Praesul, Princeps Illustrissime, Dn. Clementissime. Superiori Anno deprecatus pro nobis est apud Ill. Cels. V. Magnif. Senatus Imp. Reip. Norimbergensis, Magistratus noster, uti Prudentissimus Senatus Urbis Bambergensis, decreto Principali Illust. Celsiss. V. interveniente, contentus esse juberetur centenis illis florenis, quos uterque nostrum per annos aliquot,
VEnerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem, percussit graviter animum de obitu Archiepiscopi Moguntini nuntius, qui etsi non sit ejusmodi, ut pro certo jam habeatur: Tamen metu ipso tantae jacturae pene sumus oppressi, cupimus eum falsum esse, sed si quid illi accidit humanitus, publicum detrimentum Ecclesiae ejus sarcire qui possit, praeter F. T. videmus neminem: Fuit id nostrum consilium, et saepe alias et nunc maxime, quo tua nobis pietas et pastoralis vigilantia nota est, et perspecta. Tantoque magis in id studio incumbimus, ut, turbulentissimis hisce temporibus, unum Te ad illud munus idoneum existimemus, velimus unum. Aequum est, Te, publicā causā, in omnes partes acrem ingenii tui aciem intendere, ad ipsum id conficiendum, ne nostrum hoc frustretur desiderium. Ad dilectos Filios Canonicos Moguntinos dedimus hac de re literas, et Venerabili F. Episcopo Auxerensi, Nuntio
ILinstrissime et Reverendissime Cardinalis, Domine colendissime. Gratuler prius, an gratias agam, in ancipiti est. Utrumque autem me facere, vel observantia mea erga Ill. Dn. V. jubet, admiratioque virtutis; vel cogit inusitata humanitas ejusdem, nullis meritis meis provocata, quam non ita pridem Praepositura Bamberg. et is expertus est, qui Romae negocium meum egit, Dn. Jo. Wolfius, Fiscalis R. Episcopi Bamb. Hic etenim ad nos expedito negocio reversus, in depraedicanda Illustriss. Dn. V. erga se clementia et juvandi Praeposituram studio plane satisfacere sibi nequivit, dum is Potentissimo et Illustrissimo adversario sibi constituto, sub gratia Illust. Dn. V. velut sub Aiacis clypeo tutum delituisse se confirmat, finemque solicitudinis et litis, quae per aliquot annos Praeposituram hanc exercuit, eidem imputandum: Breviter, dum omnia Illust. Cardinali MILINO debere me contendit. Digna profecto rudimenta Vicariatus generalis, ad quem Illustr. Dn. V. post obitum Rev. Cardinalis Pamphili etc. a Ser. Dn. Nostro (sicut constans apud nos fama disseminavit) evecta est. Sapienter quippe judicabat Illustr. Dn. V. Vicarium supremi CHRISTI in terris vicarii dici non posse, nisi qui ejus bonitatem et beneficentiam, quā ad DEUM proxime accedit, aemularetur; Ecclesias miseris his temporibus varie afflectas sublevaret, oppressosque earundem subditos exigeret. Id quod cumulate a Dn. V. Illust. Praepositurae meae Bamberg. praestitum agnosco. Quae quantis in angustiis nunc versetur, prolixe satis ante paucos dies ad Dn. Jo. Baptistam Fenzonium, Auditorem Illust. Card. Paravicini, Amicum meum perscripsi, nec in eo nunc immorabor, ne forte rei illaetabilis historia conceptam in animo meo ex nova ista dignitate Illustr. Dn. V. laeticiam interpolet, serenumque istud splendoris tui quasi nubibus et hyeme affusā obscuret. Nunc igitur, quod superest, Cardinalis Ill.
ADmodum Reverende et Illustris Domine, Domine gratiose. Redditae mihi sunt ante paucos dies litterae Illustr. D. T. cum vini dolio, pro quo eidem ingentes ago gratias, operam daturus, ne eam liberalitatis hujus unquam poeniteat; tanto quidem magis, quod minime omnium promeritum me munificentiam istam sciam.
Gratulatori is (quarum exemplum mitto Illust. Dn. T.) in lecto decumbens dictavi et relegi. Sic calculo, imperioso hero, visum est, qui, ut et has in lecto scriberem, et solito brevior essem, effecit. Illustr. Dn. T. erit ignoscere necessariae rusticitati, et praecipuum in hominibus animum gratum et officiosum putare. Bene valeat Illustr. D. T. suamque mihi gratiam, et animi erga me clementis inductionem perpetuo conservet. Dab. Altorfii die XXI. (stylo novo) M. DC. XI.
QUod iterum eadem de re D. Tua mihi gratulata est, Nobilis, Clarissime et Consultissime Vir, libenter id amoris erga me tui tribuo abundantiae, et cum litteras istas tuas exosculor, tum vero, ut animum hunc honoris et felicitatis meae cupidissimum perpetuo mihi conserves, vehementer rogo. Quanquam etiam superioribus D. T. litteris jampridem respondi, ita ut statum et conditionem subditorum Praepositurae Bamberg. eidem aliquo modo ob oculos ponerem: Tamen et novissimis istis responsum debere me arbitratus sum: Praecipue, cum interea litterae Apostolicae, et praeterea Illustr. Cardinalis Paravieini etc. Domini mei colendissimi, allatae sint, quae omnia ita vere gesta comprobant, qnemadmodum D. T. ad me perscripserat.
Quare iterum gratias ago Dn. T. quod Praepositurae meae negocium ad curam suam revo care voluit, nec abstitit, donec expedito negocio primus confectum negocium in Germaniam nunciaret, nihilque praetermissurus sum; ut gratitudinem meam quamprimum reipsā anno D. T. testatam faciam. Bene valeat D. T. Datae Bambergae.
INgenti laetitiā perfuderunt me litterae Illustr. D. V. non tam, quod confectum mihi negocium Praepositurae Bamberg. nunciabant, quam quod is nunciabat, cujus auctoritati omnes, quotquot sunt, Viri Principes, et alii Ecclesiae Catholicae addicti, plurimum semper tribuerunt, cuique submissis quasi fascibus imperium in regno pietatis et sapientiae meritissimo Illustr. Dn. Vestrae hactenus detulerunt. Nec mirum profecto, quod, sicut Fiscalis Reverend. Principis Bamberg. Dn. Jo. Wolfius, mihi retulit, maximā solicitudine et fide negocium istud a Rev. et Illust. Dn. V. actum est, cui Germania tota tutelam ac protectionem debere se libens profitetar. Macte istā virtute, Cardinalis Illustr. quā dudum Pontificem summum et Ecclesiam Romanam (cujus Tute pars es maxima) demereris, perge jam diffusissimum illum nominis tui splendorem, cui Italia jam angusta videtur, etiam in remotas has oras spargere; et mercedem consiliorum atque laborum istorum, quam ab hominibus desperas, expecta immarcessibilem illam coronam, quā DEUS Opt. Max. veram virtutem tandem solet remunerari. Ego quidem satis felicem me putabo, ubi Illustrissima D V. summum dignitatis gradum in Ecclesia Christiana obtinet, si ego in imo subsellio consistam, et vel eminus inusitatam istam virtutem admirer: Dummodo hoc sibi de me persuadeat, me observantia erga Illustr. Dn. Vestram nemini, quicunque is futurus est, unquam concessurum. Quare et litteras suas Illustr. Dn. Vestra eo loco a me asservari sciat, in quo preciosissima et carissima mea reposita sunt; gauderemque adeo, si saepius talibus epistolis me contingeret exhilarari. Valeat in Domino Illustr. D. V. meque clientem suum sibi commendatum esse patiatur. Dab.
REverendissime Domine, Dn. colendissime: Immensa et tantum non insolens extitit Ser. Dn. Nostri benignitas erga Praeposituram Bamberg. quam (sicut novit R. D. V.) ante plusculas septimanas ad humillimam petitionem eorum, quorum interest, quoad Ill. et R. Cardinalem Madrutium non modo liberas habere aedes judicavit, sed et insuper ab omni pensione immunem esse voluit. Quod
ADmodum Rev. et Illustris Domine, Dn. graetiose. Ut has ad Ill. Dig. T. exararem, fecit partim promissorum fides, partim memoria recens beneficiorum, quae in immerentem me nuper Bambergae conferre Ill. Dn. T. placuit, quorumque mentionem non facere est eorum oblivisci. Et ut inde potissimum exordiar, mihi excidit, qui super Euphormione, et occasione auctoris illius, de Petronio, de Pyramide Parisiensi, deque Satyra Menippea Justi Lipsii, inter nos sermones habiti fuerint: Mitto itaque, quae promiseram, rogans, ut Ill. Dn. T. Petronii libellum a me dono missum boni consulere, reliquis autem ad arbitrium suum uti velit. Mitto etiam clavem, sive mavis, facem intellectui legentis Satyricum nostrum accensam, eandem, nisi fallor, cum illa Introductione, quam a nescio quo submissam
Fibullium nemo novit ex iis, qui pleraque noverunt; fortassis nec ipse sein Germaniam delatus nosciturus esset. Cornutos vid. infra. Auctor ipsius libri est Guilelmus Barclaius Scotus, cujus Pater Mussiponti Doctoris stipendium meruit, sub Lotharingiae Ducibus. Cornutos quoque illos geminos, Anemonem et Olympionem, qui noverit, non puto facile reperiri; dabitur tamen a me opera, ut, quantum fieri potest, ad notitiam nostram isti omnes perveniant, et velut Caci ex latibulis suis cum tempore protrahantur. Quod ad reditum meum attinet, quanquam nec corpore nec animo admodum valeo, quem praeteritarum recordatio molestiarum, et imago illa bovis (pudet enim tam grandem bestiam vitulum vocare) nondum omnino reliquit, secundum illud: Post equitem sedet atra cura: Tamen gaudeo ex animo, non defuisse inter tot acerbitates jucunda quaedam plurima, quae hīc quoque (ut in omni vita nostra) vices gratā quadam alternatione partitae sunt, temperaruntque turbidum illud negotiorum et curarum mearum. Inter ea vero primas equidem tribuo eruditissimis simul et admirabili quadam rerum omnium varietate conditis sermonibus Ill. Dn. T. quorum me quotidie fere, ut et mensae participem factum esse, serio triumpho et glorior; cum uno eodemque tempore et corpus cibis exquisitis reficeretur, et animus per orbem terrarum, et singulas prope ejus partes, perque historias omnes (non vanam Universi effigiem) ductu Ill. D. T. peregrinaretur, et quod mortalitati negatum est, ut idem simul et semel in diversis sit locis, beneficio colloquiorum istorum consequeretur. Rara isthaec felicitas est mensae Tuae, quam Principes et Reges invidere mihi queant. Versantur etiam mihi in animo adhuc delitiae horti incomparabilis, et sphaeristerium metis arborum et areolarum discrimine ludi inexpertis formidabile. Taceo vesparum crapulas, et mortes, quas irato novus Mars juvenis Baccho, velut victimas immolare solet Nearius noster, et Ephorus ipsius trinominis, credo eam ob causam, ne Cornutus Liber putaretur, si caper, ut olim, hostia ipsi caderet; quemadmodum nuper nobilis quidam Vincentinus, qui Francofurti gravissime expostulavit cum Amico mihi noto, quod is salem ipsi in mensa porrigere ausus esset: Gladio quoque vindicaturus contumeliam videbatur, nisi convivae praecipitem hominis iracundiam cohibuissent. Caeterum blande postea a familiarissimo interrogatus, quā ratione contumeliam sibi illatam arbitraretur: Quid dubitatis (infit) cornutum me hoc gestu ab adversario pronunciatum esse? Salem (subjecit) libenter caprae lingunt: Caprae vero sunt cornutae. Ergo. Fiat Syllogismus in Paralipton, et concludatur invitis omnibus Logicis. Jam quid ego commemorem Hierodidascali animosos cantus, ad quos nocte intempestā ipse S. Theodorus exhorruisse dictus est, et negāsse, cygni moribundi illud carmen esse, nisi
ADmodum Reverende et Illustris Domine, Domine gratiose: Cum tabellarium hunc ad Ill. D. T. aliis de causis mitti accepissem, eum sine literis meis in conspectu Ejusdem comparere nolui. Scribendi vero causa non argumento aliquo necessario, sed moribus nititur populi Christiani, qui in hac anni velut infantia ab infante CHRISTO prospera quaeque sibi mutuo exoptare, et ut beneficio ipsius annare perennare liceat, comprecari solet. Sanctissimo utique majorum instituto, qui non aliunde, quam ab auctore salutis et a principe vitae rectius ista peti verum judicabant. Idem ergo, ut Tibi, Domine Gratiose, mihique favens et propitius sit, utque Ill. D. T. novum hunc annum cum innumeris aliis affluentibus, bonorum, gratiarum et honorum omni genere coronatum esse velit, ex animo precor. Cumque Ill. D. T. superioribus annis qualecunque opera mea et studio in literis Lat. Ejusdem nomine ad diversos perscribendis non indelectatam cognoscere potuerim; ut eadem operā meā hoc quoque anno et deinceps uti, neque in hoc tantum genere, sed et in aliis quibus (ex veteri formula) sciam poteroque, fidem meam periclitari velit, hortor et rogo, id quod nuper coram Bambergae Eandem rogaturus eram, nisi negotii ambigui juxta et invidiosi tractatio, quam precibus Orphanae continuis coactus suscepi, tempus et occasionem mihi eripuisset; atque ipse adeo satius duxissem, officio tum quidem multis in rebus deesse, quam eadem invidiā una mecum involvere. Nec ambitione aliquā hoc ab Ill. D. T. contendo, qni probe sciam, non deesse Ill. D. T. qui praeter exactam Juris utriusque scientiam omnis antiquitatis et elegantiae Romanae cognitione succinctus me multo felicius praestare tale aliquid possit: Sed ut novus cliens beneficium nuper mihi ab Ill. D. T. clementer concessum, cum equo nequeam (vasallus
ILlustris ac Generose Domine Baro, Domine gratiose. Literas Latinas Gen. T. Argentinā ad me datas, plenas suavitatis, amoris et elegantiae accepi. Addo et pietatis, et prudentiae, et sine exemplo modestiae. Nam quod ad falsum rumorem de excidio oppidi nostri in tantum Te moerorem conjectum fuisse scribis, quantum ego, qui intimos Gen. T. sensus agnosco, imaginari possum: Quid hoc nisi pietas est? Modestiam vero (sive mavis Seehaus adhuc ipsum commorari fama est: Quo mittere ad ipsum literas Gen. T. ipsumque et voto et solatio amantissimis beare mihi constitutum est, Te, Dn. Baro gratiosissime, ut spero, volente ac probante. Haec autem omnia cum satis laudare in Gen. T. nemo possit, quid reliqui est, quin ea habere Ipsam praedicemus, quae quidem in homine dicuntur bona; DEO vero hominum datori gratias agamus, quotquot ea in Gen. Tua admiramur? quorum ego nunc fructum ex literis tuis capio uberrimum. Uberiorem tamen olim Respub. Christiana capiet, si, quod jam pridem auguratus fui, studiis ac peregrinatione feliciter ad finem perductis, ad Illustrissimam Dominam Matrem Fratremque quam ornatissimus reversus fueris. Nova, quaescribam, nulla sunt. Omnia magis misera sunt.
DUae sunt causae, quae silentium satis diuturnum abrumpere me jubent, et respondere amantissimis litteris tuis novissime ad me perscriptis. Prima est, ut excusem me, quod litteris Invitatoriis ad nuptias filii Tui Clariss. et Excellent. D. Doctoris Georgii Achatii etc. Dn. Affinis mei honoratissimi, nondum respondi. Altera, quod traductā ad aedes tuas filiā meā Coeciliā ac per tempus bene longum benignissime habitā, nihil dum a me profectum est, ex quo gratum mihi tantum fuisse officium conjicere potuisses. Et principio quidem, quo minus ad constitutum in festivitate nuptiali comparerem, tempus ipsum plenum periculi, metus plenissimum iterque facientibus intutum et inimicum, in quod nuptiae inciderunt, prohibuit. Accessit, quod eodem nuptiarum die in promotione Doctorali ab Inclyto Collegio Dnn. Scholarcharum etc. partes Dn. nostri Procancellarii Amplissimi in actu illo obeundae, mihi et indigno et invito, adde et imparatissimo, commissae fuerunt. Quod mandatum cum nonnihil
ILlustrissime et Reverendissime Cardinalis, Domine colendissime. Sicut, qui in communi omnium gaudio et solennitate populi nullam plane laetitiae praebent fignificationem, alieniori a Republ. animo propterea esse putantur: Cum qua et gaudendum sibi et flendum cives egregii semper judicarunt: Ita mihi quoque verendum est, ne vel parum prudens aestimator felicitatis seculi nostri habear, vel certe in maxima rerum omnium ignoratione versari existimer, si inter tot festas summorum virorum gratulationes nullum laetrtiae meae (quam uberrimam ex incremento et accessione honoris Illustr. D. Vestrae Ecclesia universa Catholica concepit) extet argumentum. Ut enim hinc potissimum ordiar, quis rerum Germanicarum tam imperitus est, qui nesciat, quantum vulnus in obitu Illustr.
ILlustris et Generose Domine Consiliarie, Nobiles Clarissimi et doctissimi, Domine Proconsiliarie, et Domini Procuratores inclytae Nationic Germanicae, Domini colendissimi. Tanta est vis in utramque partem conscientiae, Domini, ut neque qui deliquerunt, animo esse securo possint, neque qui nihil peccārunt, timere; quibus hoc pro muro est aheneo, ut Flaccus ait:
Hoc licet et mihi gravissimā impetito calumnia sufficere potuisset: Tamen cum
Vos appello testes, Domini, cum ante medium fere annum apud Vos procuratoris Inclytae Nationis vestrae fungerer officio, quam hoc unice dederim operam, ne quae poterant esse vel industriae vel fidei meae partes, ullo in negotio a vobis desiderarentur. Quin illud potius semper in omni actione cogitavi et spectavi, ut honestam nominis mei memoriam in Etruria vestra relinquerem, quam idcirco et emendam labore, et retinendam fidelitate semper putavi. Quod si assecutus non sum, omnia certe me prius, quam voluntas defecerunt, cujus rei illustrissimos et clarissimos viros apud vos testes mihi esse, et glorior et gaudeo.
Accidit deinde, ut a Dominis cognatis et affinibus meis in Germaniam revocarer: Hīc cum ab inclyta Natione honorificentissime abiturienti mihi gratiae actae essent, mirum vero quam illa res occulti mihi gaudii fuerit, cum non solum laborum meorum illo die me fructum cepisse uberrimum existimarem, sed quod insuper commendatio haec vestra, quoddam quasi praesagium alterius honoris continere videretur.
Hoc tanto bono meo dum laetor tacitus, et voluptatem ex tam honorifico Inclytae Nationis de me judicio capio incredibilem; ecce quidam inventus est. Georgius Adamus Brunnerus, qui voluptatem hanc meam interpolare et sparso gravissimo et atrocissimo de me crimine, fructu me meorum laborum privare non dubitavit. Dedit ille ad fratrem suum literas, quibus depeculatum me esse aerarium vestrum, immemorem videlicet jurisjurandi, quo Inclytae Nationi obstrictus eram, nequiter et scelerate mentitus est. Tantumne? dicetis: Imo vero, condemnatos et mulctatos ex facto meo successores meos scripsit, et alia, crescentem verbis implens mendacibus utrem. Etsiautem omnes facile intelligunt, quam haec sit jejuna et me indigna calumnia, ex eo, quod de successoribus dictum est: Quare et contemnenda quibusdam visa est: Tamen foeditate ejus commoti Domini cognati et affines mei, ad defendendum familiae nostrae honorem, omnes non secus; quam ad communem jactum ex l. Rhodia faciendum se paraverunt.
Et quia saepenumero Inclytae Nationis vestrae ergame (immerentem quidem) depraedicāssem studium, hoc quidem tempore contra absentis sycophantae morsum nullum aliud superesse remedium arbitrati sunt, quam ut ab eadem inclyta Natione supplex contenderem, ut oppressum me calumnia atrocissima sublevare favore suo et famae meae suscipere patrocinium dignaretur; Quod ea ratione fieri posset, si administrationis meae, sive muneris bonā fide a me gesti testimonium
Praeterea, licet planissime arbitrer, apud vos hac de re altum esse silentium: (Neque enim invenio, quae res, quis casus, aut praetextus, huic tam sinistro rumori de me causam praebere potuisset) tamen si quorundam impudens audacia eo malitiae esset progressa, ut abstinere a tam gravi nominis mei contumelia non potuisset, Domini, vos obtestor oro atque obsecro, ut qui ejus sint auctores, praeter istum quem dixi, aperire velitis. Interim pro defensione necessaria nominis honoris mei ajo atque assero, eum eosve, qui haec honoris mei laedendi causa, dolo malo confinxerunt, sparserunt atque adhuc spargunt, nequiter mentiri atque mentitos esse: Nulla a me injuriā lacessitos, nullā occasione, vel mendacii colore, proterve et furiose in honorem et existimationem meam debacchatos: Agyrtos, calumniatores et canes se diabolicā hac calumniā praestitisse. Quos ego si indagavero, quocunque tempore, omni ratione justa atque modo ulciscar atque persequar, donec mihi meisque plene de tam atroci injuriā satisfiat. Vos iterum, Domini, obsecro atque obtestor, ut mecum ad necessariam famae meae defensionem incumbere, mihique hoc tempore circumvento acerbissimā calumniā, testimonio vestro deesse ne velitis. Quod tanto majus ad famam meam habebit momentum atque pondus, quanto virtus vestra, illustri Italiae loco, majorem ad omnes prope exteras nationes habet auctoritatem.
Dabo ego vicissim operam, ut quod novum hoc beneficium reliquis vestris erga me maximis meritis tanquam cumulus accedit, non modo nulla deleat unquam oblivio, sed reipsa aliquando declarem, quantum hoc nomine vobis debeam. Quorum gratiae et benevolentiae me et honorem meum commendo. Datae Bambergae 21. Martii A. C. 1603.
ILlustris Domine Consiliarie, Nobiles et Clarissimi Viri, Domini Procuratores, Domine Gratiose, Domini colendi. Quintus jam labitur mensis, quod literas Bambergā ad vos dedi, vobisque significavi, quam atrocem a quodam Georgio Adamo Prunner accepissem injuriam, dum ille ex Italia ad fratrem suum dat literas et in iisdem me criminatur, quo tempore inclytae Nationis vestrae egi Procuratorem, malā side et fraudulenter aerarium vestrum administrāsse, illudque depeculatum
Cum autem in iisdem literis meis, quas hīc volo repetitas, crassam hanc calumniam ipsius Prunneri ita retuderim, ut vobis ostenderim, me non modo a veritate tanti facinoris, sed etiam ejusdem suspicione abesse longissime: Cujus rei testes etiam num cito illustres Nobiles et clarissimos Viros, quibus ego, dum commoratus sum Senis, qui familiaris, et qui post discessum meum anno superiori ibidem remanserunt: Merito profecto mirum hoc Dominis Cognatis et Affinibus meis visum est, me testimonium illud exigui laboris operam non impetrāsse. Accidit, quod cum discedens Senis 10. coronatorum aerario vestro debitor mansissem, atque cumprimum in Germaniam rediissem, vobis satisfieri curāssem; (quam solutionem vobis factam manus vestrae testantur subscriptiones) hīc cum iisdem in literis chirographum meum mihi remitti petiissem, illud nondum obtinere potuerim. Quae res aliquando suspicionem mihi injecit, factum incuria mercatorum, ut literae illae meae deperierint. Veruntamen cum crebris eorundem nuntiis mihi constaret, illas vobis redditas esse, facere sane non potui, exigente hoc honore familiae meae, quin hac etiam vice, de eadem re vos interpellarem.
Sic ergo mecum existimatote, Illustrissimi et Clarissimi Domini, potuisse me vanissimam hanc calumniam, quod ad personam meam attinet, plane negligere, et tanquam luna latratum canis hujus spernere, neque minus ideo mihi fore consultum, si vestrum hoc testimonium non acciperem, (nullum namque contra mendacia vel praesidium firmius, vel testimonium certius est bonā conscientiā, quae mihi et fidei et industriae meae erga inclytam nationem vestram perpetuo testis erit.) Quod autem fratres, cognati atque affines mei, Clarissimi Viri, his literis meis vobis pro vestro hoc de me judicio supplicant, illos a vobis rem aequissimam petere, atque ipsis potius, quam mihi necessariam. Ego pro eā, quam semper habui de virtute et gravissimo vestro de me judicio, opinione non dubito, quin hanc ab honoratissimā familiā meā (absit verbo invidia) gratiam inituri sitis, atque hoc concessuri, quod sponte vestrā, nullius precibus facturi eratis, ut veritati testimonium perhibeatur, ab innocenti calumniam depellatis. Neque ego illud jam Graecorum, illud mutuum testimonium et turpe et ridiculum a vobis stipulor: Illud potius a vobis contendo, ut si qua unquam in re dolum meum aut fraudem quam minimam deprehenderitis, hoc ipsum perscribatis: Sin vero paucorum haec fuit improbitas, ut aliquo tempore se fidem meam in negotio vestro desiderasse
Quanquam qui tales esse possint, neque assequi cogitatione, neque per somnum, testor Deum, fingere possim. Quod si, quemadmodum accepi, multo post abitum meum aliquid accidit, quo Natio inclyta laesam se esse sentiat, et factum alienum crimen, nomen, invidiam habet; Id quidem non oportere in existimationis meae redundare detrimentum, ipsi cognoscitis. Ad ipsum vero Prunnerum, illum, inquam, qui ad istum modum honorem meum conscelerare ausus est, quod attinet, hoc Vobis persuadeatis velim, me quamprimum ejus conveniendi, dabitur copia, injuriam hanc illatam mihi, familiaeque meae gravissimam minime neglecturum, et vitam potius, quam famae defensionem depositurum. Existimavit quidem ille verum esse, quod vulgo jactatur: Calumniare audacter, semper aliquid haeret; et parum distare videntur suspectus, vereque reus. Verum alia longe mens est viris gravibus et cordatis, qui ad fallacis rumoris auram non perinde commoventur, ut continuo de exploratā aliorum integritate incipiant subdubitare. In horum numero, cum merito mihi sitis, Illust. et Clar. Dn., quibus me meaque probari, vehementer gestio (caeteris enim ne cupio quidem) idcirco majorem in modum vos rogo, oro atque obsecro, ut, quod hoc quidem tempore ad defensionem famae meae maximum habiturum est momentum testimonium, inquam, muneris apud Vos bonā fide gesti, non mihi negetis et hāc ratione ostendatis, quantopere pestiferum hoc et nugivendum hominum genus oderitis, quos ego hinc ad patrem illum mendaciorum et calumniarum relego. Quod si aequissimam hanc petitionem meam locum apud Vos habuisse deprehendero, est profecto, quod maximo me affectum a vobis beneficio, meque cum universā familiā vobis aeternum devinctum esse fatear. Valete Illustriss. et Clarissimi Domini. Dabam Spirae. 3. Julii. A. 1603.
ILlustris Dn. Consiliarie, Nobiles et Clarissimi Viri, Dn. Procuratores, Dn. Gratiose, Dn. colendi. Binas literas meas hae nunc postremae (ut auguror) in hoc genere longe molestissimo et acerbissimo excipiunt, quibus a Vobis testimonium muneris mei Procuratorii, bonā fide apud Vos gesti, efflagito. Quae multiplex deprecatio mea DD. VV. et atrocissimae injuriae mihi illatae, et muneris vestri admonebit. Dabitis autem mihi hanc veniam, ut si vel compellasse vos frequentius, vel violentius ursisse hoc negotium videbor, illud non aliam ob causam quam honoris et existimationis meae periculum a me factum existimetis. Quod cum merito optimus quisque gravissimum ducit, mihi sane hoc tempore
Quae etiam causa fuit, ut noluerim acquiescere Clarissimis viris, cognatis et affinibus meis, qui saepenumero a me contenderunt, ut ad Serenissimum Magnum Ducem hoc de negotio darem literas, quo tandem aliquando a Vobis id impetrarem, quod differri diutius sine gravi dispendio honoris mei non potest: Quod nulla adhuc mihi justa caussa visa est, propter quam alieno, quam Inclytae Nationis Vestrae praesidio tutiorem me judicarem, cui satis ad defendendam existimationem meam vel auctoritatis est, vel etiam animi.
Hoc solum postremo meminisse Vos velim, Illustriss. et Clariss. Domini, ne vestri vos dissimiles hoc in negotio meo praestetis, qui inclytae Nationis Germanicae auditis Rectores et Procuratores, a quibus idcirco veritatem non impetrare, testimonium iniquissimum esset. Quod etiam atque etiam in mentem vobis venire oportet, ne si aliunde remedium petere cogar (quod nolim) id cum praejudicio aliquo inclytae Nationis V. conjunctum sit. Valete Illustriss. et Clariss. Domini. Datae Spirae. 26. Julii. A. C. 1603.
MEministis, quotiens, et quam importune Dominationes Vestrae de testimonio administrationis meae in munere procuratorio solicitarim; nulla quidem creandae molestiae voluntate, sed necessitate urgente maxima, et periclitante honore meo. Illud dum expecto, speque simul et mora excrucior, jamque totus in hoc essem, ut ad Vos in Italiam ipse redirem: Commodum advenit Spiram, ante mensem, successor in officio meo procuratorio, Dn. Georg. Frider. Sonwald, Comes Palatinus. Is interrogatus, ecquid fieret de testimonio meo?
Quod unum reliquum est, Dominationes Vestras obnixe rogo, ut, quod innocentiae fideique meae, atque ipsi potius veritati debetur, testimonium, nemine amplius repugnante (ut idem Dn. Sonwald confitetur) cum gravi dispendio existimationis, atque nominis mei amplius ne differatis; idque mea vobis consequi tandem aliquando patiamini, quod jam dudum ipsius rei aequitas a Vobis impetrare debuit. Malevolentiae satis, calumniarum ex hoc fonte jam pridem nimium fuit, quod Dominationes Vestras non latet; quasque condolere mihi certo certius per suadeo. Sed haec omnia ad lucem hanc veritatis, testimonii vestri, tanquam nebulae vanescent; et dicere illud potero, quod optimus Poeta.
Dabo autem vicissim cum universa familia mea honestissima operam, ne Dominationes Vestras hujus in bonos collati beneficii unquam poeniteat, neve, quae meae erunt in Vos observantiae partes, ullo unquam tempore desiderentur. Valete Illustriss. et Clariss. Domini. Datum Wirceburgi 21. Octob. A. C. 1603.
NObilis et Clarissime Domine: Literas tuas, quibus testimonium de munere Procuratorio superioribus annis apud nos gesto, a nobis iterum exposcis,
Consiliarius et Procuratores Germanicae Nationis, Senis agentis.
NOs Consiliarius et Procuratores Inclytae Nationis Germanicae, Senis agentis, omnibus hasce inspecturis, salutem et mutuam benevolentiam etc. Licet ea sit virtutis vis et praestantia, ut adumbratae laudis praeconio non opus habeat, cum per se radices agat, atque etiam propagetur: Attamen cum summa sit felicitas et temporis bene collocati memoria, eaque publicis Testimoniis potissimum conservetur: Nos iterum ac tertio roganti, Clariss. Viro Dn. Andreae Dinnero, hāc in parte deesse noluimus, qui hīc eā honestate et morum integritate vixit, ut nobis et omnibus carus extiterit, atque etiam ob praeclara virtutum et doctrinae ornamenta ad Procuratorium officium adscitus fuerit. Cui quidem muneri ita praefuit, ut vix quicquam ab ipso desiderari amplius potuerit. In quorum omnium fidem ac testimonium hasce eidem literas, nostrā manu subscriptas, et consueto Nationis sigillo munitas dedimus. Actum Senis die IV. Junii. Anno Virginei partus. M. DC. IV.
Georgius Errenricus L. Baro de stadell in Rieckerspurg, Consil.
Abraham Ottenthaler, Procur.
Godefridus Scharff Borussus, Procur.
DIfficile est, Satyram non scribere; ait optimus Poeta: Illustris Baro, Domine Benignissime, hoc praesertim seculo atque moribus, quibus audacia pro virtute uti liceat. Ea enim est, quae perversa consirmat ingenia, illaque saepe in famam, honorem, et existimationem bonorum; non raro etiam in propriam armat perniciem. Quod cum non ita pridem et ego sim expertus in Italia, commissi apud Francones meos insimularer, hancque ille mihi immerenti indignissimam notam, ipse stigmate Legis Remmiae dignissimus, inurere non dubitaret: Ne silentio confessus de criminibus objectis putarer, omnino faciendum Apologia hac mea visum est. Ea vero quod, illustri nomine tuo praefixo, jam erit in publicum, non solum propter auctoritatem tuam factum est, qua olim Senis apud Serenissimum Ferdinandum, Magnum ducem Hetruriae, nunc autem in clarissimo Justitiae theatro apud nos polles, maxima: Sed vel in primis, ut hac ratione te teste consiliorum, actionum et administrationis in munere meo, et qua cura, vel industria consequi possumus (quod JC. Julianus dicit) ne quis nobis damnum injuria det? Accepto vero damno, satis opinor, urgens nobis imponitur necessitas praestruendi quaquaversum injuriae, ne quidem malum illud in aurium et linguarum traduces longius latiusque ad nominis nostri dedecus proserpat. Id
Illustriss. ac Generose Baro, Domine Benignissime. Dat. Bamberg.
ANno superiore, cum ex Gallia, Anglia, et Italia, in Germaniam ad studia mea postliminio quasi rediissem; atque ad animum revocarem, quas in itinere illo molestias, incommoda saepe valetudine pertulissem, interim confirmans me ipsum Plautino illo: Erit erit aliquando, cum vel pariet iste Tibi laetitiam labor; laetusque, quod post navigationem bene longam aliquando concessum esset, quod dicitur,
Ecce, adfertur ad me sexto Idus Februarii hoc anno, pro egregia animi oblectatione Conradi Dinneri acciperet detrimenti, vel maculae.
His literis aliae erant adjunctae, ad me, avunculi mei, ad quem idem jam perlatum erat, indicio ejusdem Dn. D. Schadii, jubente, ut ita fieret (quo consilio, bona an mala fide, incertum) fratre adversarii mei; ad quem haec perscripta erant. Sed fusius haec etiam in literis illis, ad avunculum meum nunciabantur, videlicet, non tantum perperam et dolose (haec enim verba sunt D. Schadii) administrasse me aerarium Senense; sed et condemnatos ex delicto meo hoc successores, (quod novum mihi et statum de dolo suspicionem injecit) mulctatosque alium in 60. alium in 40. tertium in 30. coronatos: Quam summam propediem ipsi a me in Germania repetituriessent; eoque obtinuisse, ut inclyta Natio, actionem ipsis adversum me cesserit.
Accedebat, ut commotus hoc rumore et persuasus (solet enim suspicax esse amor et
His ita ultro citroque dictis, datisque literis ad eos, quos dixi, Dn. D. Schadium, et Avunculum meum, multa mala precantem mastigiae illi Prunnero, quod oblitus honestatis omnis, ejusque praecepti (cujus, ut dixi, ille scientiam profitetur) Alterum non laedere, refractisque Christianae modestiae repagulis, contra jus, fas et S. Romani Imperii constitutiones in eum fecisset impetum, a quo nunquam in vita, non modo laesus, sed ne offensus quidem fuisset; teterrima adspersa labe, quasi perperam et dolose (hi enim colores Prunneri sunt rhetorici, haec pigmenta, hi sales Attici, et lepores Jonii) in munere meo Sinensi versatus; aerariumque, quod praestito sacra mente cum collega meo religiosecurandum susceperam, depeculatus essem.
Sed quandoquidem aliquoties jam dixi, Procuratorem me esse in Italia, ut intelligat aequus lector, quid illud sit muneris, simulque cognoscat me non ambitu, aut sortibus corruptisque suffragiis eo provectum: Quis enim istis in adumbrata illa Germanorum Rep. in fundo quippe alieno, Italoque coelo, officioque non modo gratuito, sed molestissimo locus esse queat? paucis exponam. Cum ergo anno superiore, Majo mense, ex florentissimo Neapolitano regno, conceptoque
Illustres et Generosi Domini, Joannes Magnus Comes Nassovius, Dn. Heinricus Guilelmus Baro a VValtpurg, S. R. I. Dapifer etc. et Dn. Ferdinandus Baro a Meggau, quos ego singularis honoris, observantiaeque causa nomino. Atque his quidem ego mandantibus, Provinciam tum illam plenam modestiae, nulla spe lucri, nulla proposita mercede, sed obsequio in tantos viros, quorum ego defugere autoritatem nefas arbitrabar, voluntateque non ignava, sive studio erga nobilem illam, neque
Deinde vero cum, exiguo tempore interjecto, Sereniss. Magnus Dux Hetruriae Ferdinandus Medices, cum conjuge et magno Principe (ita primogenitum Ducis Florentini appellant Itali) Senas venisset, ejusque adventui auspicatissimo lectissimi ex universa nobilitate Thusca equites cataphracti, duce Alphonso Comite Montiscuculi, decursorio quodam belli simulacro, sive hoplomachia (quam communiter corrupto verbo torneamen rectius Trojanum agmen, et Itali vernacula lingua giostra a Campo aperto vocant illique decursui opponunt, cum equites in catodromo transvehuntur) tota Italia celeberrima gratularentur: Atque ad spectaculum illud visendum innumeri undiquaque exteri, atque indigenae confluerent: Quis nescit, nobilissimum quemque Germanorum fama ejus rei raritateque excitum certatim, maximo numero, Senas advolasse, maximoque in honore ab eodem Principe habitum: Inter quos merito praeter eos, quod supra dixi, commemorandi Illustrissimus Princeps, ac Dominus, Dn. Rudolphus, Princeps Anhaltinus etc. Dn. Adolphus Reingravius, Dn. Joannes Fuggerus Baro etc. Dn. Christophorus Henricus Thouradel Baro in Johanstein etc. praeter innumeros alios Nobiles et Clarissimos Viros; quibus si magnam partem, notum me, quibusdam etiam amicum vixisse in Italia, dicam, nihil alienum vel ab excellenti ipsorum humanitate, vel optimi cujusque voto scripturus essem.
His autem testibus cum ea gesserim, quae et fides mea erga inclytam nationem, et commissi muneris ratio exigeret, quid est (per Deos) ut vel causae meae plus nimio diffidam, vel vanissimum scurram, adversarium meum, plus aequo pertimescam? Imo, quid est, quod recordantem me illius temporis atque discessus mei ex urbe Seniensi, qui mihi honestissimus dies fuit, non potius ad honoris defensionem extimulet; vindictamque de nefario homine sumendam inflammet? Quanquam non defuerunt ex amicis plurimi, qui contemnendam hanc injuriam omnino putarent; quod licet alteri a talibus sordidum esset, tamen et vincere eosdem inglorium putarentur: Praesertim, cum ab ea me labe, vel conniventem vel tacentem, et in recti conscientia (qua me hercule nullum virtuti theatrum illustrius est) aequiescentem vel vitae anteactae curriculum, vel bonorum doctorumque virorum, quibus in hac Franciae Orientalis ora, et extra eam in Italia notus sum, de fide et integritate mea (absit verbo invidia) consentiens judicium, clarissimorumque testium, quos dixi, authoritas, suo quasi jure vindicare possent.
Quae ipsi testimonia ejus judicabant esse dignitatis, ut nihil apud Bonos excogitari religiosius posset, suumque illud faciebat Pindari: Pythagora teste, qui ajebat, Theophrastum praeterea ajebant, eruditissimum Philosophum, cum Leontium meretricula quaedam nescio quid mendaciorum contra ipsum emisisset, illo facto ne commotum quidem: Philemon autem, vetustus Poeta, quantopore ab hoc certamine maledictorum et ultionis specie abhorreret, elegantissimos ipsius versiculos testari. Ita enim ait:
Id est, Bersinanno interprete:
Quod insuper absens esset adversarius meus, addebat minus claram fore victoriam meam; ut qui cum umbra luctari viderer. Atque haec tum quidem amici et propinqui mei plenis tibiis, quibus et lenire dolorem meum, et retractum ex hoc necessariae defensionis freto, quo aestus me quasi adversariorum adigebat, cupiebant: Animi moderatione lenitateque in hostem communem, an studio concordiae majore, non facile dixerim.
Quibus tamen ego Est enim profecto, ultima quaedam adversae fortunae sarcina, infamia; quam ille gravissima crimina, perjurii, peculatus, furti atque doli, quae ille de plaustro mihi objiciebat, consecuturam sperabat, si la corde n' eust rompu; quod Galli proverbio dicunt; omniumque prima, quod quidam dixit, infelices existimatio bona deserit.
Quanquam illud adhuc ferri aliqua ratione poterat, ut ipsa tantum discederet: Quis enim rebus desperatis abeundi manendique legem illi scriberet, atque imperaret, cum sibi, vel dolori non posset? nisi et amicos secum abduceret, recte atque in tempore sibi caventes, ne contagione aliqua mali ingruentis laedantur, contra locationis, ut apparet, legem, qua inter se feraces et steriles annos pensare illos oportebat. Quae omnia non ignorabat Thersites hic meus, unumque hoc agebat astutissime, ut ab amicis imparatior essem, non quidem candidis et cordatis, sed sui similibus; atque iis, qui vel gratis malis gaudent alienis, neque unquam sibi melius esse credunt, nisi cum ope consilioque suo male sit aliis.
Perperam etiam ipsos existimare asserebam, quasi soli mihi calumnia ista tam insignite fieret; quae nisi in totius familiae detrimentum, opprobriumque gentis recidere non posset: Hanc enim esse, cujus jugulum per corpus meum nefarii obtrectatores peterent; bustumque Parentis mei, memoriamque apud omnes bonos honestissimam, violarent. Ad ipsos vero magis etiam hanc injuriam pertinere, quod mihi quidem conscientia mea in causa propria sufficeret; ipsis vero quo in aliena cognataque infamia se tuerentur, nihil vel parum esset praesidii: Neutris famam negligendam, cujus contemtu etiam virtutes negligi constaret: Iis autem vel maxime necessariam esse, qui alieno dedecori fierent succedanei.
Hanc ergo famam, in quam quasi in turbato publico statu, communi ope defendendam atque vindicandam: Neque diutius committendum, ut tot, atque talium virorum (quos familia mea plutimos et praestantissimos produxit) honor atque existimatio ex unius alicujus balatronis pendeat mendaciis. Absurdum enim hoc Platoni, qui in Apologia: Maledici non oportere Senatoribus: Remaledici vero jus fasque esse. Quo Juris interpretum etiam circa ruta et caesa, pertinet sententia: Quod non respondere objectis, vel animi sit indicium elati, vel ignorantiae tenebris involuti; sicut respondit collegium Bononiense, inter Consilia Curtii Senioris, Cons. 50.
Talia fere ego in medium proponebam et consultabam cum meis, quae vel timido addere mentem potuisse videbantur, ne dum mihi gravissimis exulcerato injuriis, e quo praeter malae et Punicae fidei notam ex adverso etiam perjurii et peculatus crimen mihi mendacissime pariter et ventosissime imponere viderer: Cum subito nunciatur mihi, Spiram ab amico quodam IV. Cal. Octobr. (quo eadem die Prunnerus ante annum venerat Senas, cum ego biduo post Senis discederem) rediisse ipsum in Germaniam ad suos. Multa deinde de odio locutus erga me, et quam multis in locis acerbe me perstringeret, non sine minis regalibus, si me in conspectum ipsi dari contingeret: Sane, inquit, vereor, ut conspectum ejus feras, ira aestuat, et tentat sese atque irasci in cornua discit; non secus quam taurus ille Virgilianus: Vel ne inconspecto ipso protinus pedibus demissis domum fugias. Tune, inquit, adversus eum consistes, qui Martem in terris, Neptunum effugit in undis? Consitmabat, per Pannoniam rediisse; jamque ex castris nobis adesse Caesaris. Quod autem navigārit, nihil attinet dubitare, cum constet fuisse Venetiis. Orabat deinde ut si ab animo meo eam praesentiam vel ad quartam horulae partem impetrare, et posse me sustinere ejus congressum confiderem, pro honore meo, et universae familiae, nulla interposita mora adessem; et vel obsidionem (quam ille propediem mihi a duce hoc augurabatur) forti ferrem animo; vel eminus saltem tela, quae conjecturum se jactabat, exciperem.
Quid censetis aliud me, ad orationem tam Scythicam, quam timuisse et palluisse, ut nudis pressit qui calcibus anguem? vel fluctuasse
Ecquis enim est ex iis, qui haec leget, non meticulosus, tutus licet et
Quid facerem? illine periculum ab hoste manifesto, hinc metus, nisi accurrerem ab amicis. Quod tamen periculorum collatio elegit, parendum amicis, illorumque observandum arbitrium existimavi, quorum opera haec, quae sunt in me perexigua, essem consecutus. Ubi Wirceburgum patriam meam veni, rursum dehberatur ab amicis, quid facto opus sit? Plerisque visum est, ut literas ad adversarium darem pro atrocitate facti mitiores, ipsumque et officii erga amicum et necessitudinis, quae mihi cum familia ipsius intercedit, commonefacerem: Fieri enim hac ratione posse, ut homo non indoctus, perspecta animi mei moderatione, et aequiorem se nobis praeberet, et sero tandem cognosceret, aliorum se circumventum consiliis; qui simplicitate ingenii ejus abusi, ipsum in hanc orchestram, velut choragum, detrusissent. Sed longe aliter caeteri judicabant, non modo nihil remissurum de audacia; sed insolentius etiam acturum, vel omnino non responsurum esse: Hunc namque morem esse stultorum hominum, ut nunquam aeque efferantur, quam cum supplicari sibi putarent: Nullum stultitiae propius conjunctiusque malum esse, quam arrogantiam: Satius esse, ut nos duo, arbitris adhibitis, committeremur. Accidere enim solere in congressibus istiusmodi, ut homines a mendacio compositi ardorem vultus atque conspectum aliquando innocentis non ferant, atque in illis non minus primi (quam in omnibus praeliis fieri, ait Tacitus) oculi vincantur: Nonnunquam (ut incredibilis est oblivio hominis mendacis) seipsos intricare et suis induere laqueis. Hanc sententiam, quamvis et tum arbitrarer verissimam, et esse, eventus postea comprobant; vicit tamen prior opinio, datumque mihi negotium, uti subito eas literas conficerem.
Fuit id prid. Id. Octobris, cum ad ipsum scripsi Prunnerum: Mirari me, quod V. C. Dn. Joannes Schadius etc. affinis ipsius ad me perscripsisset, me gravissimorum criminum ab ipso postulatum: Nihil minus hoc tempore, et ab homine erudito et amico, quem in Gallia atque Italia novissem, expectasse. Neque tamen adhuc adduci omnino potuisse, ut fidem haberem; quanquam id crebris aliorum etiam nunciis ad me perferretur: Porro quoque existimare, eum nihil tale, de me vel dicturum vel scripturum esse, quod ipsi constaret esse falsissimum.
Ncminem idcirco melius habere, per quem alteri esset male. Adscripsi verba Italica: Chi altri tribola, non si profa; quod his delectari hominem ejus linguae peritum crederem:
Hae literae cum ad ipsum essent perlatae, statim se responsurum dixit: Interpellatus post biduum, negavit se quicquam velle rescribere: Submonitus praeterea a meis domesticis quidam ipsius, ut responsum urgeret, non dissimulabat negotium fore difficilius; Prunnerum paucarum esse literarum hominem; in eo Lipsianum esse, huncque morem studiose hactenus custodiisse. Ad istud verbum Lipsianum, cum meus ille vix aegre risum contineret, misereque causam dissidendi quaereret, quo nudis dentibus videre nugas hominis liceret: Per me, inquit, vel nullarum plane literarum fuerit Prunnerus; quid hoc ad me? Sufficerent tamen nobis pro tempore pauca, quae responderet, quibus jam pridem mendaciorum nimium fuit; hisque dictis hominem reliquit.
Id vero ubi relatum fuit ad caeteros amicos, et cognatos meos, omnes accusare stultitiam hominis: Detestari fraudem et sycophantiam: Indignari, quod post acceptam injuriam tantam, quanta cuique fieri potuit, insuper despicatui ab infantissimis hominibus adversariis meis haberentur. Deposcendum tamen omnino collegium et congressum putabant, faciendumque, ut hac ratione adversarius ex antro sive latibulo suo, velut Catus ille Virgilianus in lucem extraheretur: Ille causam diceret; ego contra defenderem: Unum hoc relinqui, quasi quoddam judicii
Ubi dies venit, prodiitque in arenam adversarius cum fratre; rursum postulatum ab his, quos ego ad conventum hunc evocaveram, cognatis et amicis meis: Vellent, juberent (quae antiqua rogationis est formula) ut Andr. Dinnerus aliquo in conclave relegeretur, neque pro se loqueretur. Hoc enim consulto agebant, ne vel debacchato in me liberius vicissim obstrepere possem, vel objectis respondere. Licet autem repugnarem ego vehementer, ut qui nollem adversarios sine me hoc secum rationes deputare, quod Galli compter sans l' hoste efferunt; factum tamen SCtum: Egoque in vicino conclavi conclusus, adhibitis custodibus:
leonem illum Cumanum
Aderam ego, ut dixi, in conclavi vicino, unde omnia haec exaudirem. Ubi ad nugas has ventum, non risum tenui, non me, quin invitis custodibus in aream irrumperem, meque in conspectum darem. Quid, inquam, ais scurra urbanus, deliciae Populi? Si meum gessistinegotium, atque satisfecisti creditoribus meis, quos putabas; aequum est, ut id a me recipias: Sin mandatum a fullone et caupone habes, ut hos a me nummos, quosipsis falso me debere asseris, exigas, cedo, inquam, exhibe? Negabat se quicquam solvisse meo nomine; multo autem minus habere mandatum. Causabaturtamen, quod haec de me scripsisset, factum ideo, quod ego in Italia: Philippo Lonaeo C. V. dixissem: Prunnerum juris esse doctorem, quod ille soli mihi, tanquam Eleusinium quoddam sacrum, concredidisset: De quo tamen testor fidem nemo vel dejerandi mihi fidem habiturus erat. Negavitamen, unquam a me factum, poposci arbitrum, stipulatus poenam si aliter hoc se habere constitisset. Recusabat ille. Urgebatur tamen interea de literis non segniter a meis, ut singulatim ad capita accusationis responderet, vel ederet literas, autographum suum. Negabat se dicturum. Conquestus deinde non semel languide et muliebriter, quod nunquam se redactum iri in has angustias putabat, ut qui neque mantellum uspiam mendaciis, neque confidentiae hospitium, neque dolis diverticulum amplius reperiret (ut Plauti verbis utar) confirmabat, noluisse se unquam mihi factam injuriam: Nunquam de dolo vel fraude fecisse mentionem in literis: Quae autem de aerario Senensi scripsisset, non pertinere ad personam meam.
Haec cum ita pronunciasset, statim ea a tabellione et testibus ex ore ipsius fuerunt excepta, publicis tabulis consignanda. Interfuerunt actioni illi praeter Danielem Burchardum, Praefectum in Tundorff Avunculum meum, ex cognatis et adfinibus meis CL. Viri, Jo. Burchardus, JC. Avunculus meus. Joan. Majerus JC. ambo Consiliarii R. et Ill. Episcopi VVirceburg. et Franconiae Ducis etc. Jo. Chiliansteinius JC. apud Rittingenses, Jodocus Rudingerus et Elias Schamrod, uterque Senator Urbis Imperialis Schvvinfurtensis. Omnibus videlicet jam catastrophe fabulae adesse visa est: Cum subito hanc procellam tempestas multo atrocior insecuta est. Impotens quippe animi adversarius, ne cessisse die praecedenti videretur, pagellam paucarum literarum, quam Synopsin punctorum litis cum Andr. Dinnero inscripserat, ad me postero die, misit, in qua ea, quae ante negarat, denuo in personam meam conferret; seque probaturum ostenderet.
Quid multa? Ubi horribilem sacramque tabellam omnes adspeximus, modo barbarie incredibili respersam, et infelici quadam verborum siccitate convestitam; sed et pluribus propemodum mendaciis, quam verbis refertam: Mirari omnes, quid homini accidisset, qui adeo nos fungos putaret, ut conspecta tabula hac sua, velut ad obtutum Gorgonis, protinus iri exanimatos crederet. Quanquam illud elegans et ad ornatum, quod multis lineis rectis, obliquis et parallelis, angulisque aliis acutis, obtusis aliis distingueretur; atque ipsa hac varietate non injucunda oculos pasceret intuentium: Cum tam solicito studio aequis spatiis dimensa, ac quibusdam quasi metulis divisa, Archimedaeam quandam nobis picturam in arena repraesentaret. Quam quoties ipse adspicio, vel cogito, simile quiddam patior, quod pictoribus usu venire tradunt, ut nunquam absolutam picturam, nisi in pejus effingant, planeque labore ab Archetypo isto decido, quod in his, quae postremae aliquid trahunt pulchritudinis fieri solet. Erat qui tacitus Lucilii illos versiculos admir abundus demurmuraret, ubi de simili, ut opinor synopsi Lipsiana:
Stomachari non pauci quod adversarium meum licentia quadam furere, ac velut Protea, sive Empusam, in tam varias formas se transformare viderent: Nullo discrimine, candida de nigris, et de candentibus atra effutire; modo dicere, modo negare, mendacii juxta immemorem et veri impotentem. Alii promiscue clamare, hominem in Anticyras quamprimum ablegandum; non remos, non ventos satisfacere, ita malum jam hoc insaniae in valuisse.
Ad istwordum modum cum varie aliquamdiu certatum esset sententiis, ibi senior quidam, surgens de loco: Accipite rem, inquit: Magna sunt stultorum miracula, ut apud Diog. Laertium loquitur Diogenes. Quis negat? Veruntamen plus periculi est in illo stultitiae genere, quod assentatores et laudatores invenit. Hae enim pestes, cum velut scenicae quaedam meretriculae ad istiusmodi aegrotos admittuntur, jam, inquit, universae Anticyrae purgando cerebro non suffecerint; adeo vero mentem non liberant morbo, ut insuper fomentum insaniae suppeditent: Quippe ubi contrarium quiddam eveniret ejus, quod Poeta sapienter ait: Optimum et primum esse, ipsum sapere: Proximum vero, prudenter consulentibus morem gerere: Dubiumque esset, consultor hīc an advocatus stultior esset, qui insaniam, novo quodam, adeoque perniciosissimo furoris genere aleret, atque incenderet, laudare paratus:
Quanto, inquit, rectius Ulpianus noster (L. 1. §. 4. de servo corrupto) Cum augeri malitiam laudando negat oportere? Hic cum interpellatus esset a quodam stupentibus omnibus, et quorsum evasura esset oratio, expectantibus: Vaporarium quendam triconem dicebat caperata fronte et tristi, invidum, quem, ut Caecilius, vetustus Poeta ait, neque ut apprehendas; neque ut mittas, scias. Neque ulterius progressus, ei, qui proximus adstabat, nomen (ut mihi videbatur) in aures, simulque de Synopsi insusurrabat. Ego, quod parum ad summam injuriae interesse putarem, Entellus, an Dares mecum congrederetur, quodque ea res invidiam et sermones habebat, tum quidem nihil aliud sum percunctatus. Suspicor tamen notare ipsum voluisse commanipulonem quendam adversarii mei, qui ipsum sponte currentem incitaret tamen; et ad faciendum in me impetum extimularet.
Sed cesso ego, his missis, ad te reverti, atque ad Synopsin tuam, Dn. D. Prunnere? Et ut hoc primum scisciter, Ecquid pudet te hominem perfrictae frontis in tam parva tabella tam multa mentiri, scurrari palam, bonisque illudere? Quanquam enim non satis liquet, majorne malitia fuerit tua, an audacia; ut ea primum ex Italia scriberes, quorum postea caneres palinodiam: Rursumque apud nos pro veris scribere res, quibus tute verbis tuis fidem omnem ante abrogasses: Tamen in utroque impudentiam esse maximam, palam est; ut et mentireris ea, quae probare nulla ratione posses, et profitereris denuo in scriptis, de quibus te ipsum convicisses. Hocne JC. officium? Hocne amici, et viri boni? Id vero quotiens cum animo meo perpendo altius, plane in hanc venio opinionem, ut consulto dissimulatum a te honorem et nomen Doctoris in Italia existimem; ut cum esse nolles, quod esses; simul et ostenderes nec esse te, quem
Ex eodem fonte est, quod testamentum te vulgo condidisse ajunt, priusquam in Italiam tenderes. Et recte quidem, ut videlicet te ipsum propter scelus tuum, calumniam, inquam nominis mei, quam jam tum concepisse te animo eventus docuit, vitae usura diuturniore, et reditu in has oras indignum quodammodo judicares. Siquidem is, mea sententia, vita indignus existimandus est, qui sine causa alteri, id quod unum vita praestantius atque carius habemus, ademtum voluit. Verum, ō sortem, quid non potes? Vivit tamen (quod vos Medici, et Mathematici, quotquot estis, miremini, quibus hujus pulli nota genesis) vivit praecoculus ille noster; neque rediit solum, sed et Lipsizat, et scribit Synopseis, et nugatur lepide et ducit lineas, monente graviter, quod omnes sciunt Pictorum Principe. Atqui si tuum illud in procinctu fati solatium effectum habuisset, quod morte demum accidere tradunt JC. pueri; nae et tibi rectius fuisset consultum, qui haec nunc devorare non cogereris: Et mihi, qui hāc respondendi molestia carerem. Quid enim?
Nihil dico de legatariis tuis: Quibus haud scio, an nuncius ille, quod morari in terris desiisses, gratior ad aures, quam alteri cuidam, quem dicere nolo, advolasset. Nunc vero uno me hercle anno plus vixisti, tibi quam vivendum fuit: Quod ita esse fateberis, si consideraveris non modo, quid sit calumniari aliquem; quo tu facto tesseram apud bonos omnes veritatis amicos confregisti: Sed et, quid sit, haberi pro calumniatore. Quod genus convitii tum gravissimum est, tum nescio quomodo supra simplicem aliquam et humanam malitiam, quod ex ipso nomine constat. Neque autem te fugit, quam verum sit, quod Itali proverbio dicunt: E mala cosa, esser cattivo; mo e peg gio, esser conosciuto: Ut autem pro tali habearis, id vero dabitur a me sedulo opera; cum in Apologia hac mea, tum alias: Hoc quoque ut intelligas, te non modo, quod petebas, assecutum non esse, ut luminibus meis praestrueres, et praejudicatae ad plurimos existimationi detraheres; sed quod te mordeat, coepisse exinde famam fidemque meam, quasi (L. siarborem 17. §. 2. ff. de servit. urb. praed.) clarius magis magisque refulgere. Hoc ergo primum recte, ut et tua confessione testarere, indignum me esse, cui hanc fecisses injuriam, teque non obscuris argumentis pluris ostenderes dignum, cui ita respondeatur.
Venio nunc ad alteram partem: Interrogatus tu, me adhuc absente, ex quo compertum haberes, me malae fidei accusari in Italia, et condemnatos ex facto meo successores in officio illo procuratorio? nominabas Dn. Georgium Fridericum Sonwaldum, successorem meum, Comitem Palatinum, virum multa doctrina, maximo ingenio, et juris civilis cognitione accurata; quem non obscure innuebas a me multa partim repetiturum in Germania. Quo argumento? Quia, inquis, condemnatus est a Natione Germanica. Tantumne? imo, ais, quaesivit non semel ex me Senis, ubi domicilium haberet Dinnerus? Sed ignoscendum est imprudentiae tuae, qui alieno tempore non venturum ad me Spiram Sonwaldum, et ita detectum in fraudes tuas existimabas. Quam autem illa cum dictis tuis adversa fronte pugnet, ex ipso, qui in propinquo est, cognoscas licet; quid enim et scripto professus sit, et publice testibus cum tabellione convocatis ad IV. Cal. Novembr. quia et in tabulas publicas est redactum, tuque illas vidisti, nihil attinet hoc loco repetere. Quod autem de mala fide mea pervulgatam rem in Italia esse scripsisses, de qua ne minima quidem unquam fuerit suspicio, dolo malo te fecisse, et in eo te nequiter mentitum esse.
Sed ut pergam exte porro quaerere: Ex proprione dolo condemnatus est Sonwaldus, an alieno, sive meo? quid stas? quid haesitas? Proprio, dicis: Non ergo in me fabam hanc cudi oportuit; sed in auctorem. Quanquam hoc falsum esse constat, ex dolo aliquo suo Sonwaldum condemnatum esse; quem defendere in praesentiarum non est mei instituti. An ex meo facto condemnatum asseris? Patiebatur, opinor, homo simplex, si alienae culpae piacularem substitui; neque cuiquam et Natione veniebat in mentem, quod pueri norunt, noxam caput sequi oportere. O nugas! ō JCtum nuper nobis de coelo delapsum!
Substitutionum varias esse species, nōsti. Refert autem, directe an oblique; expresse an tacite; vulgariter, pupillariter, exemplariter, breviloque, compendiose, ex proposito, intentione, an eventu substitutus sim Sonwaldo? Atque docere hoc prius oportuit, ut vel hac ratione fructum aliquem ex inimico, quod Plutarchus docet caperemus. Sin ita constituis: Eum, qui collega meus non fuit, sed successor, ex delicto tamen decessoris mulctari debuisse: Quid causae erat, obsecro, ut, quod cognatis personis, ne silius pro patre, et contra, ne uxor pro marito teneatur; quod haeredibus, ne ex facto defuncti, nisi quatenus ad eos pervenit; quod fideijussoribus, ne, nisi excusso ante Principali debitore, quod omnibus, ne alienum factum noceat, proficere vulgo solet; id tunc temporis successori meo
Sed fuerit sane aliquo tempore, ut successor me meus appellaret, nomen inquireret, Patriam investigaret: Quid hoc ad te? Cum nihil in eo operae tuae laederentur? aequumne erat, te continuo furem me et depeculatorem in literis tuis vocare, quod nemo dixerat, scripserat? Quando unquam facta mentio Senis, de dolo vel fraude aliqua Procuratorum? Eos, qui condemnati sunt, ex nullo vel delicto vel quasi delicto condemnatos, scimus: me vero qui condemnatus non sum, furti, peculatus, perjurii et doli postulas? Quis unquam horum te criminum quaesitorem constituit? Quis ejus rei teli fecit indicium?
Reliqua desiderantur.
REdditae mihi sunt literae tuae, Amicissime Dn. Myli, in quibus consilium meum exquiris, super re antea quidem penitus mihi incognitā, ea tamen, de qua coram conferre tecum mallem. Atque utinam, quā tu fiduciā a me consilium petis, eadem ego facilitate impertiri illud possem! Negotium subitum est; personae mihi non cognitae: Tuis quoque literis (et prudenter) vetitum ne de consilio tuo alias facerem certiores. Alioquin enim operam dedissem, ut vel ex aliorum suggestione harum rerum esse peritior. Ac principio quidem cujusmodi sint ista mysteria nova d. plane ignoro. Semel in omni vita
JAm diu est, quod nullas ad Te literas dedi, Praestantiss. Dn. Avuncule, non sine crimine, quod ipse fateor: Quoniam amantissimis literis tuis responsum per tot jam menses debeo, in quibus pro tuo erga me amore, plurima mihi tribuisti, quae pudor quidem meus vetat agnoscere: Sed gratias tamen agere pro egregia tuā erga me et studia mea, opinione humanitas cogebat. Quamvis enim ex fratre meo causas intermissae scriptionis intellexisse te spero (si modo redditae illae tibi fuere literae) tamen hoc ipsum amoris erat, rumpere moras si quae erant, neque per tantum temporis clausum amicitiae iter ac velut septum habere. Quare vel sero ad officium redeo, ipso anni tempore me admonente et aurem quasi vellicante. Novum quippe annum exacto veteri per DEI gratiam ingredimur, qui ut tibi tuisque, mihi item et meis felix, orbique Christiano salutaris sit, ex animo precoratque opto. Quod votum cum annis superioribus moris fuerit et consuetudinis: Nunc necessitatis esse incipit. Sicut omnes non nimium rerum quae geruntur ignaros atque imperitos vel a Rep. remotos sine ulla difficultate intelligere puto. Quod vero adversariae religionis homines per tot annos frustra optārunt ac ne vix sperare quidem ausi sunt. Discordiam quidem et dissidium apertum inter Principes nostros, hoc jam manibus eos tenere quis non videt? Proverbium Hispanicum vulgo jactari, didici in Italia: Divide et Impera. Quo nullum quoad verbabrevius, quoad rem verius Imperiisque ac regnis omnibus exitiosius excogitatum credo. Tuta enim et secura semper vincendi ratio per discordiam hostium fuit. Inciditque tanquam pomum quoddam Eridos inter Evangelicos controversia de Juliacensi ducatu, quae quomodo aut quando finem sit acceptura, soli DEO notum est. Hinc Occidens et Gallus cum florentissimo Belgarum imperio armisque assueto et confirmato minatur multos in societatem tumultus, ut videtur pertracturus quos propter invidiam appellare nolo: Illinc A quilo et Saxonia nescio quid parturit: Foedera utrinque nova cum peregrinis; fato quodam patriae nostrae exitialia. Tertia vero factio, ut alterutri forte se adglutinabit, tamen utramque immane odit et in eo tota est, ut ex jam dictis favet, oppreslā utrāque suum aget negotium. En quo discor dia cives Perduxit miseros, ut cum divino Poeta exclamem. Nec desunt belli flabra et classica ab iis, qui turbida in aqua piscationem ajunt copiosiorem esse: Qui cum vel quod amittant in Germania non habent, ad spem rerum novarum et praedae insuetae
Paucis opus putavi ad eum, qui nobis etiam tacentibus necessitates nostras probe
CLarissime et Consultiss. Dn. Doctor, Cognate plurimum observande, Promisi in nuperrimis literis meis me hodie responsurum ad eam particulam literarum tuarum, in qua innuis. Esse quosdam (haud dubie viros ampliss. meique amantiss.) qui dubitent, An malim Norimbergae, quam hīc in Academia vivere. Rogas ergo, quae mea sit super hac re sententia. Eam nunc paucis patefaciam Tibi. Acprimum quidem non inficiabor, Me a puero ita erga inclytam et celeberrimam Remp. Norimb. animatum fuisse, ut quo studium et operam meam ipsi probarem, non tantum labores quoscunque perferre, sed, si ita res ferret, extrema etiam omnia pati in gratiam ejus, dulce et decorum judicarem: Sive amore urbis Germaniae totius Nobilissimae et Reip. optime constitutae, sive cupiditate quadam honoris, quae optimo cuique a Natura insita est. Neque enim quenquam tam imperitum rerum vel etiam tam invidum esse credo qui neget illos apud omnes haberi, qui splendore talis et tantae Reip. continuo illustrantur, ejusque luce et radiis perfunduntur: Ad quam collatae aliae urbes et Resp. paullo minus quam tenebrae esse videantur. Quare cum postea te auctore, exhortante etiam Dn. Socero meo a Senatu Nobil. et Ampliss. in numerum Consulentium et Professorum Acad. hujus receptus essem, non potui non eā functione vehementer laetari: Jamque adeo honorificentissimum mihi duco, quod intelligo quosdam reperiri, qui mihi locum aliquem in urbe vestra meque viciniorem sibi esse cupiant. Ceterum cum mecum ipse perpendo, non quantum quisque velit aut cogitet, inspiciendum esse, sed quantum quisque re ipsā praestet aut possit: Nec magis praemia voluntatis praeclarae quam poenas pravae cogitationis intelligi: Cum et probe vires meas examino et ingenii et corporis et patrimonii (quas in conditione tali, qualem eminus mihi ostendis, junctas esse oportet) mirum profecto dictu est, quantum spiritus ille alacer eā cogitatione dejectus fuerit meque cuivis potius conditioni alteri quam isti parem esse convicerit. Ac de ingenii quidem viribus nec queror, nec glorior, sed pro concessis quantulaecunque illae sint, datori illarum gratias ago, qui eas dispensat cui vult et quomodo vult. Corporis certe vires parum firmas esse palam est, quod illae adhuc in pueritia morbo continuo decennali fractae atque prostratae fuerunt. Quod vero ad patrimonium attinet, ipse nōsti quantopere illud impensis in studia et peregrinationes
pecuniam sine peculio fragilem esse: Idem mihi de iis qui Norimbergae vivere cupiunt, verissime dici posse videtur, ubi quod compertum habeo, nemo facile sumtus tolerare potest, nisi emolumentis quibusdam aliis sive adventiciis sive ex patrimonio proprio adjuvetur. Quanquam ex hoc ipso Proculum ditissimum fuisse conjicio, qui non propria egestate sicut ego, hoc verum esse didicerit, sed rusticis credere quam ipse experiri maluerit. Quibus omnibus consideratis neque ex dignitate Amplissimi Senatus neque e re mea fore judico, si hoc tempore quicquam novi consilii susciperem et in eum locum forte progrederer, unde paulo post pedem cum pudore retrahere tenuitas mea cogeret. Sunt alii iique non pauci (quo nomine Reip. nostrae ex animo gratulor) qui omnibus instructi praesidiis quae vel ab animo vel fortunis peti solent, ea quae mihi negata video abunde supplere et cumulate praestare possint: Quibus proinde provinciam hanc in Urbe libens meritoque hoc tempore resigno. Quamvis etiam sciam, Dn. Socerum meum V. C. hac in parte a me longe dissentire, qui et ab initio hoc operam dedit, ut Norimbergae potius quam in ullo alio loco domicilium figerem: Credo quod ad vitam practicam quam istam quietam aptiorem me semper judicaret; et quod sibi suisque viciniorem me optaret: Tamen necesse est illum multa ignorare, qui nunquam Norimbergae vixit, et iis abundat commodis, quibus ego careo: Cujus tamen judicium hac in re et erga me affectum minime vituperare possum, quod omnia eum ad honorem et commodum meum referre scio. Quod idem cum te quoque Cl. Dn. Cognate, facere literae tuae proximum amantissime de hoc negotio ad me perscriptae testentur, ita quidem ut certamen quoddam ornandi et promovendi mei cum Dn. Socero meo suscepisse videaris; non possum non tibi pro ista erga me animi inductione gratias agere: Rogans, ut deinceps quoque hanc erga me voluntatem perpetuo conserves, hancque sententiam meam, uti soles, candide interpreteris. B. V. cum tota familia. Dat. Altorfii 2. die Martii A. 1609.
COnvenit me ante biduum in diversorio isthīc Nob. Vir Casparus Gottfrid a Seckendorf, praefectus in Burgthann, qui narravit mihi, se peremptorie citatum
CLarissime et Consultissime Vir, Dn. et Amice plurimum honorande: Postridie discessus tui, convenit me Ornatissimus juvenis, Dn. Jo. Schulterus; qui nihil tale expectanti significavit, se fidem matrimonii non ita pridem dedisse lectissimae Virgini, Mariae Euphriosynae, filiae Rev. et CL. Viri, Dn. Jacobi Schopperi, Theologi et Professoris primarii in Academia ista, Compatris ac Collegae mei, plurimum honorandi: Quam ob causam se intra paucos dies ad
Clarissime uno et altero verbo commendarem, et matrimonii fidem adjuvarem. Equidem quod res est, scribo; non nihil hoc indicio consternatus fui, ratus, quod talibus fieri solet, grave fore honoratissimae cognationi, quod quem studiorum causa huc ablegassent, cum sponsum reciperent: Gravius etiam acceptum iri, quod sine auctoritate, et consensu propinquorum rem tanti momenti tractare ausus fuisset. Quamvis enim, quid de propinquorum, et curatorum consensu in nuptiis jure statutum sit, non ignorem; tamen officiorum limites, multo latius, quam jur is regulas patere, semper existimavi. Quibus de rebus et erroribus commissis, humaniter a me admonitus, respondit, duos tribunos violentissimos intercessisse, ne quod se deceret, satis perspiceret: Metum vero et Amorem. Quorum ille ne ad suos referret, prohibuisset; hic vero, ut quod mente agitabat, sine mora perficeret, impulisset. Eadem postea cognovi ex eodem Dn. Collega et compatre meo conjunctissimo, qui fidem filiae datam se paulo ante, juxta cum ignarissimis nescivisse, confessus est. De amore, sed honesto et sobrio, multo quidem ante aliquid inaudiveram, ex aliis: Sed nec facile rumusculis talibus credere soleo, aliis rebus occupatus; et infinita intervenire posse cogitabam, ne ad veritatem et speciem matrimonii res deduceretur. Et quis non aliquando in Academiis vel amasse, vel amare, dictus fuit? Nosti illud: A Diis amantur soli, quos homines amant. Sed hoc fortasse extra propositum. Illud sane non injuria objici illi video, quod a Musarum exercitu ad Amoris et Cupidinis castra, invitis ducibus, transivit: Quod ego minime excuso. Illud tamen expendendum existimo, quod nullam magnam jacturam in transfugio isto res literaria pasla est; sive ingenium, sive aetatem affinis tui; sive laborem, quem studia ista desiderant, consideremus. Ingenium illimediocre, ad humaniores potius artes, quibus etiam utcunque imbutum esse deprchendi; quam ad studii legitimi difficultatem expugnandam. Acta vero ea, de qua non absurde proverbium illud usurpari possit, quod a rusticis Italicis se ait didicisse Franciscus Ripa JCtus tractatu de peste: Annos viginti ignorans, triginta nihil habens, quadraginta nibil potens, ignavus semper, pauper et impotens erit. Adde, quod saepe interrupta haec studia ipsius fuerunt, et nuper admodum insigniter, cum diu apud vos domi haesisset. Creberrime vero a morbis, de quibus metuendum esse ajebat Excell. Medicus meus, D. Ernestus Sonnerus p. m. ne ex familiaribus inimici, et hostes aliquando Schultero fierent. Jam vero studia, eorumque prosecutionem, firmitatem quandam corporis desiderare, nemo ut opinior, unquam inficiabitur: Majorem peregrinationes et militia requirunt: Quibus tamen nemo juvenem hunc aptum
Vir Clarissime, meis verbis orat, atque obsecrat, ut in praesenti negotio sibi faveas; eoque illud perducere labores, ne quod abominatur, fidem semel datam cum aeterna nominis sui contumelia, et salutis aeternae dispendio violare cogatur: Quam ego petitionem optimi juvenis, fiducia amicitiae nostrae fretus, ita perscribere ad Te non dubitavi, rogans, ut relationem optima fide factam candide interpreteris; sicque de me existimes, ne alienorum negotiorum, adque me nihil pertinentium, semper quidem incuriosum, nec ullius unquam matrimonii in vita proxenetam fuisse: Habere tamen scriptionis hujus idoneas causas, quas optimo cuique et in primis tibi probaturum me confido. Totius autem rei eventum DEO OPT. MAXIMO commendo. Bene et feliciter vale, Vir Clarissime, cum uxore, et familia. Dabam Altorfiii 26. Febr. A. 1613.
ILlustrissime Comes, Domine gratiosissime: Quod mihi dominisque auditoribus meis optantibus divūm promittere nemo potuit, fore nimirum, ut Illustr. G. T. in Auditorio isto hyberno conspiceremus, quod ingressa, ceu sol novus, insueto plane splendore illuminat atque complet, hoc volvenda dies en ultro nobis stupentibus vixque lumen tantum admittentibus obtulit. Quamvis autem verendum mihi sit, ne Illustr. G. T. bonam horam male perdiderit, cujus attentionem non excitare, sed hebetare atque obtundere potuerunt allegationes Doctorum Practicorum. Ex quorum commentariis haec, quae prolata sunt, hausimus: Praetereaque neminem, utcunque studiorum horum peritum, tam confidentem esse oporteat, ut auribus Illust. G. T. dignum aliquid afferre se posse speret: Quae sicut prosapiae nobilitate illustrissimos, omnesque humanitate facile superat: Ita doctissimo et literatissimo cuique congressa (visa ac comperta loquor) palmam dubiam facit. Tamen vel metum hunc vel pudorem meum vincit gemina raraeque dulcedinis laeticia, altera vetustior, recentior altera. Cum enim memoriā tempus illud recolo, quo ante 28. annos una cum Illustr. G. T. eodem die primam in Jure Civili et elementis Justiniani sub communi Doct. Conr. Rittershusio, JC. olim celeberrimo, lectionem excepi: Non dubito, haec studia vel eam ob causam beata dicere, ipsam vero lucem candidissimam et auspicatissimam appellare, qua me tanto Heroesocio atque consecraneo iisdem initiatus atque imbutus fui. Altera laetitiae caula est, quod pro uno Comite Schlickio duos nunc adspicio. Haeret namque Illust. Parentis lateri filius generosissimus: Non tam ditionis bonorumque olim heres futurus, quam virtutum omnium atque doctrinae paternae imitator et aemulus: Ut solo hoc nomine felix dicendus, quod vitae instituendae regulas atque exempla non a plebeis atque obscuris magistris, sed a sapientissimo atque exercitatissimo Parente quotidie petere potest. Utinam autem et, quod in Academia ista nostra amer, idem reperiat!
Ad Invitationem Reverendi, Clariss. Excellentissimique Viri, DN. CHRISTIANI MATHIAE, SS. Theologiae D. et Prof. in Academ. Norimb. primarii, designati Praepositi Regii Ecclesiarum in Dithmarsia etc. in Disputatione pnblica de DEI, publice pronunciata in Auditorio VVelseriano propridie discessus ejusdem Dn. D. Christiani, ex eadem Academia. Octavo Calend. Octobris Anno Christi M. DC. XXII.
VEllem equidem, Vir Reverende, Clarissime et Excellentissime Dn. Doctor, Collegaplurimum observande, Amice magne et certissime, Praeses Disputationis
hujus dignissime, vellem, inquam, compellatio atque invitatio ista tua ad disputandum, quam honorificentissimam mihi duco, ultima atque postremain hac Academia non esset. Ita namque licuisset mihi uti ā formulā, qua saepius antchac ad Te usus fui, ut spatium aliquodlaxius temporis, cogitandi de tam sublimi atque divino argumento, mihi concederes, atque tum, st quis nodus vindice dignus occurrisset, Tu pro singulari ingenii tui acumine, exactaque rerum divinarum cognitione, dubitationem atque scrupulum mihi omnem eximeres. Nunc cum petitioni et ampliationi isti meae locus, propter praematurum discessum tuum, nullus sit relictus: Tamen vel eo nomine gratissima mihi compellatio tua ad aures accidit, quod occasionem mihi praebet, quanti ego studium Tuum in hac palaestra disputandi Teque ipsum semper fecerim, pnblice declarandi, eademque operā supremum quasi Vale ex hoc loco Tibi dicendi. Quod ut praestem, prolixiori oratione opus non est. Est enim oratio rebus dubiis inventa, ut verissime a veteri quodam Auctore dictumest. Nihil autem minus dubium est quam vel tua in hanc Academiam merita, vel mutuus inter nos amor, sancteque culta per aliquot annos amicitia. Cujus imago Ut esse Phoebi dulcius lumen solet
Jam jam cadentis, ---
Ita propinquo corporum nostrorum discidio, abituque tuo, solito formosior amabiliorque animo meo obversatur. Et quidem quod ad tua in hanc Academiam beneficia attinet, illorum memoria in nobis non prius quam vita extinguetur. Ea namque duas maxime ob causas plurimum se Tibi debere perpetuo fatebitur: Et quod celeberrimorum Europae Virorumatque Doctorum, quos ab ipsis incunabulis Academia haec sortita fuit, successionem atque seriem inea interrumpi, adventu tuo prohibueris: Et quod rectam accuratamque docendi et disputandi de rebus divinis rationem, quae, sicut multis harum rerum intelligentibus visum est, antea sine hospitio atque lare apud nos vagabatur, primus in Auditoria ista induxeris, inque suis eam sedibus stabilique domicilio collocaris: Denique sola nominis tui celebritate effeceris, ut non tantum brevi tempore ad summam dignitatem Theologia in Academia ista adsurgeret, verum etiam studiosissimorum ab ore docentis pendentium juvenum undam, vix amplius locus, ubi docebas, caperet, pariet esque propemodum ipsi ac subsellia mirarentur. Quarum rerum causa, cum omnes Tibi aequum est, quibus Academiae hujus incolumitas cordi est, magnam gratiam habere: Tum imprimis ego, de quo privatim quoque praeclare meritus es, et alii Collegae tui, plus etiam quam pro Civili parte obligati sumus; minime ignari, quantum detrimenti ex divortio isto tuo ad Remp. Academicam redundare possit. Sed nolo pluribus verbis uti: Ne si haec aliaque similia commemorare caepero, ea, quae splendidiora fieri oratione debebant, vel culpā ingenii deteram, vel minora vero faciam. Radiabunt illa luce suā, et in oculis hominum etiam Te absente
QUanquam scio, non deesse ex vobis, qui omisso tit. ult. Inst. De publ. Jud. a capite Elementa juris cognoscere, quam fugientis, ut ita loquar, scientiae pedes apprehendere malint (nam et hīc verum esse experior vetus illud verbum: Plures Orientem quam Occidentem solem adorare) variae tamen caussae fecerunt, ut nihil immutato ordine, recto cursu ad metam operis propositi contendendum mihi putarem. Et alias quidem sive consilii mei sive ordinis rationes ipse Justinianus edisseret. Unam ego probaturum me vobis confido, cuiverendum erat, ne praeterito tam celebri titulo, De publ. Judic. ipsas quoque Leges Julias, Pompejas, Cornelias et Fabias, quibus judicia illa constituta sunt, malesuadā seculi nostri licentiā et insano criminum amore expunctas penitus et antiquatas crederetis: Sicut nuper extitit Vir Doctiss. qui legum illam principem Legem Honeste vivere; Alterum non laedere; jus cuique suum tribuere, velut contraria vivendi consuetudine, et tacitis populi suffragiis jamdudum sublatam, in Indice legum abrogatarum omissam esse gravissime questus est. Caeterum adhuc quidem superi vetuere nefas, nec tantum sceleribus in Nemesin licere voluerunt. Vivunt, valent et vigilant hodieque, quas dixi, leges, porro quoque valiturae, nisi quid secus, quod abominor, Getarum praesidi videbitur. Dignae proinde, quibus brevissimae explicationis honorem impendamus, antequam ad lineas rursum et ad gradum, quod dicitur, redeamus, iisque gratificemur, quibus nihil negare certum est. Initium docendi faciam proximo die Martis, SI DOMINUS VOLUERIT. Bene valete.
PErgratas, Nobilissime et Amplissime Vir, Domine et amice plurimum colende ac amande, tuas nobis fuisse literas, ambitiose praedicare, supervacuum arbitramur. Reddldit eas nobis, superioribus diebus, Dominus Georgius Hieronymus Marstallerus. Juris Candidatus meritissimus, et quidem ipse ille, qui in iis commendatur. Etsi vero praestantissimus Juvenis, suavi illā indole, et praeclarā eruditione, moribusque ab ipsā hnmanitate factis, domesticum secum testimonium circumferat, adeoque ita omnium animis influat, ut alieno teste indigere minime videatur, sed virtute suā, universis se probare possit, ob eamque nemini, qui Musas amat, non gratissimus sit: Accessit tamen tua, Vir Consultissime, commendatio, velut auctarium: Quae nos invitat merito ad constans studium, politissimo Juveni adfectum nostrum, in omni officiorum genere, cummulatissime approbandi. Quem, et calamo hoc, tanquam interprete, apud te testamur: Ipse autem, quandocunque affulgebit occasio, reipsā abunde expirietur. Et vel tuā, Vir Ampliss. causā: Qui quanto lubentins familiaritatem nostram profiteris, et amorem jactas ardentius: Tanto nos solidioris gaudii fructum percipimus: Ut, qui eum in jure olim auditorem, hodie amicum habeamus, qui praeclaris doctrinae suae radiis, non Noricum solum agrum, sed et universam collustret Germaniam. In primis autem serio nobis gratulamur de constanti illo tuo adfectu, cujus spirantis et vigentis generosum per literas dedisti argumentum. Quem ut tibi Amice plurimum aestimande, ex parte nostrā firmum semper invictumque promittimus: Ita ut eundem nobis constantem serves, enixe rogamus. Et ne haec ex more potius, quam snimo prolata videantur: Dabimus operam sedulo ut Marstallerus intelligat, tuam apud nos commendationem, non vulgare pondus habuisse. Tibi autem omne studium et officium, quod a nobis proficisci poterit, omni tempore deferimus, ac pollicemur. Vale, Vir Excell. et nos quod facis, porro quoque redamare, perge. Perscriptum in Collegio nostro, decimo septimo Februarii, Anno recuperatae per Christum salutis; 1627.
COmpendium omnium malorum Bellum esse, haud inscite dixere Veteres, idque Christianus orbis in mediis bellorum undis natans, nimium hactenus miseriā illā afflictus, et conquassatus, ubique nobiscum querulatur, Vir Clarissime et Consultissime, Amice candide et dilecte, si vero addimus et dispendium; Diabolum illum Monetarium, Alchymistico Proteo suo in adulteratis metallis et monetis saevientem;
Quantas enim calamitates, quantumque malorum secum trahat, nullus pene angulus in Imperio, quem lateat, et nemo, nisi cui, Germania ipsa ignota, ignorare potest. Sicut vero Circius ventus vertigine turbat regiones, ita moderna depravatio monetarum, omnia intervertit et interturbat, proptereaque pene Imperium ad restim rediit. Quid enim nos magis destruit, crudeliusque spoliat quam Diabolus monetarius? Unde enim est, nisi a corruptā monetā, durissima illa annonae dufficultas et caritas, rerumque omnium summa inopia et penuria, adeo ut Magnatibus, nedum iis, quibus res est angusta domi, vita calamito sa miseraque sit agenda? Nonne adulterina moneta omnes contractus, omneque hominum commercium in praeceps trahit? Nonne propterea nefandae confusioni, omnisque generis vitiis licentia est data, et quicquid tandem honestati et pietati contrarium fenestra aperta? Imo furtum, inter legitimos justosque dominii acquirendi modos refertur? Nonne summa ubiq: injuria in supremo gradu dominatur? Nonne jam studia artesque liberales, in quibus cardo salutis publicae vertitur, jacent, conticescunt et ruunt? Nonne in eum jam res rediit locum ut nec Princeps,
nec subditus suum faciat officium? Quid ergo boni sperabimus? et quid mali non formidabimus? Quae Iliades malorum, quibus vel infans in utero matris exterreri possit, adhuc metuendae? Et quis tandem hoc nos fasce levabit? Quod si jam archiva historiarum, et historicorum scrinia curiose excutiamus, nullibi reperiemus, quis Cerberus e profundissimo inferni barathro? quis Nero? quis Domitianus? quis Albanus magis nos effascinare, excoriare, deglubere, divexare, cruciare et perdere, imo magis duras, dirasque carnificinas excogitare potuisset, quam male feriati homines, qui ex sordido et impio questu, furto et raptu vivere laudisibi ducunt? Heu stupendam hominum avaritiam? Heu feralem hominum in seipsos truculentiam! Heu detestabilem monetarum depravationem! Heu deletricem Imperii in Utopiam relegandam! Quis enim ad tot tantasque Rerump. clandes et calamitates non commoveatur et animitus ingemiscat. Illud autem
LIteras tuas, Clarissime ac Consultissime Vir; nuper ad me datas, quibus de Filii quondam mei, nunc vero DEI Opt. Max. pio et felici obitu mihi condoles; grato animo accepi, utpote humanitatis et consolationis plenissimas: Pro quibus tibi non quas debeo, sed quas possum, gratias ago.
Et quidem inficias ire non possum, quin iste tam inopinatus Nati mei ex hac vita discessus, animum meum utpote paterno affe ctu minime carentem, graviter perculerit, ne dicam penitus sauciārit: Non quod ipsum ad meliorem vitam transiisse atque mortalitatem cum immortalitate commutāsse nesciam; sed quod vere pio et obsequioso filio, quem senectutis meae baculum fore sperabam, sim orbatus. Veruntamen cum praesentem temporum statum et conditionem considero, et qualis ille futurus adhuc sit perpendo, in mentem venit illud, quod Sapientiae IV. legimus: Cum DEO placeret, Dilectus vivens inter nefarios, translatus est, raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut fallacia deciperet animam ejus; propterea properavit illum educere Dominus e medio iniquitatum. Et tandem cum Jobo concludo: Dominus dedit, Dominus abstulit, sitnomen Domini benedictum. Sumque proverbii istius memor: Rosam, quae praeteriit, ne quaeras iterum! Atque sic totus in divina voluntate acquiesco. Ceterum quae de M. Gotthardi Erythraei filio inter alumnos recipiendo, nec non de emblematum nova impressione monuisti, illa omnia cum penes me non solum consistant, sed DD. collegarum meorum auctoritatem et assensum requirant, dabo operam, ut suo tempore et loco in medium proponantur, et, quatenus fieri poterit, promoveantur. Interim, Cl. Vir, bene et feliciter vale et me quod facis, ama. Ex aedibus 16. Augusti A. 1611.
VIr Clarissime atque Doctissime: Legi epistolam nuper ad me missam: Relegi una cum tuis laboribus et doctissimis observationibus demonstrationibusque historiarum magna cum animi mei voluptate. Non intermittendum puto, quin in lucem veniat et omnibus de verā religione sentientibus hujus seculi antiquae Pontificum fraudes et illecebrae ob oculos versentur. Utrum vero hoc tempore interregni haec divulganda, et adversae parti argumentum sit dandum, ut in controversiam et Disceptationem ducat, quasi vero tam longo temporis intervallo latuerit, et ad frugem venire non potuerit; illud tuo, et aliorum prudentiori
NObilissime et Amplissime Domine, Patrone pl. colende, Projudicio de responso Florentino gratias maximas A. T. ago; et tanto quidem uberiores, quod scripto illud complecti dignata est, quod ego officium nec sperare, multo vero minus petere ab eadem, propter occupationes tam publicas quam privatas, mihi notas, ausus fuissem. Judicium vero istud sicut cum animo et consilio meo mirifice consentit, ita pro eo ac meretur plurimi facio. Retinet enim circumspectae cujusdam prudentiae et cautionis notas manifestas, a matura aetate et rerum usu profectas; quas nemo sanus contemnere vel potest vel debet. Quanquam autem sciam me magnam gratiam communicato responso isto a quibusdam extra territorium Dnn. meorum inire posse, qui nomine loci et auctoris dissimulato editis plurimis similis argumenti opusculis stomachum filio perditionis moverunt: Mihi tamen id facere minus hactenus integrum fuit, tum quod naturā ad edenda mea cunctantior sum, tum quod aliorum exemplo didici, quam nasuto et dentato seculo scribant, quotquot hodie scribunt. Praeterea sic mecum colligo, suspectam de veritate fore editionem, si sine nomine vulgantis prodeat; si cum illo, periculo non carituram in eo, qui fundum Pontificium vel aliorum causa adhuc quidem omnino evitare non potuit, qua de re coram quoque A. T. locutus sum. Sicut autem plenam probationem a suspecto instrumento frustra quis expectat; ita non immerito temerarius habetur qui periculo quo carere possit, non terretur. Quare cum pedibus in A. T. sententiam eo, tum literas tuas honestissimae de me opinionis plenas exosculor, atque ut illam perpetuo mihi cum animo isthoc tuo, Vir Nobiliss. conserves, omni cultu et observantia vicissim a me demerendam, etiam atque etiam rogo B. V.
Alt dorffium Noricorum.
QUi commutabilis sunt animi atque multiplicis, omnibus omnium sermonibus vapulant et polypo vel chamaeleonti assimilantur. Omnino autem ipsos animum obfirmare, nec ab incepto decebat desistere, cum homines audiant, neque par sit
ut brutorum inconstantiam sibi imitandam proponant. Quod si vero necessitas aliquando mutationem efflagitet, mutari convenit, haudquaquam uti ea, quae dixi, antmalcula sed veluti aurum. Istud enim ltcet modo in hanc modo in illam mutetur formam, et in varias mundi oras, prout sors tulerit, deportetur: Idem tamen semper manet, et nunquam non antiquum obtinet, edeo quidem ut nihilnisi formam deperdat, materiam vero et naturam semper eandem servet. Huic ego veros atque sinceros amicos collatos velim, qui quam vis locum aut aera mutare vel simile aliquid admittere cogantur, constantiam tamen praestant, et a pristinā suā benevolentiā erga eos, qui firmā quondam ipsis necessitudine erant conjuncti, ne latum quidem unguem discedunt. De horum grege me quanquam esse scias, Excellentissime atque celeberrime vir, Dn. Andrea Dinnere. Imo mei erga te amoris vis magisque augetur. Ea enim quae jucunda pariter atque utiliter fuere, majori absentem moerore afficiunt, quampraesentem voluptate. Si namque simus praesentes, non tanti reputamus voluptatem, quanti paululum absentes. Ea enim, si aliquantulum a nobis auferatur, ut nihtl nisi sui memoriam atque recordationem relinquat; intristitiam haud vulgarem nos conjicit. Expertus haec scribo, cum mihi idem acciderit, quotiescunque ad animum mihi revocavi consuet udinem tuam utilissimam, et conversationem jucundissimam, salutaresque qui inde ad me redundabant fructus. Neque enim unquam abs te discessi, nisi doctior. Arbitrabar ergo tunc temporis Altorphii modo et in amplissimis Noribergae finibus famae te celebritate esse conspicuum, sed quam mea me fefellit opinio! Jam enim comperior, nullum esse literarum emporium, nullam urbem, ubi non Juris Antecessor Clarissimus Dinnerus praeclaris monumentis ad omnem memoriam commendetur, Dinnerus, inquam, ille, qui est, ut poeta canit;
Talem te fama praedicat, et tanto tuo encomio iis quidem, quibus nunquam videndi tui copia contigit, ingens desiderium; hisce veroc qui praesenter olim in tuam sese amicitiam insinuārunt, cordolium excitat, quod conspectu sint privati tuo. Hinc jurārim ego, pecultare te, cui nihil prius, nihil est antiquius fidā amicorum consuetudine, excogitāsse pharmacum, quo inesces atque allicias homines. Non vero tale esse puto, quale Circe Ulyssi parābat, ut, quos desiderabat, comitum et domesticorum oblivisceretur: Sed quale Academia praebebat Laertae Ulyssis parenti, utpote quod laborum solatium, quibus senex ille defatigatus fungebatur. Ejusmodi ego pharmacum intellectum velim. Sed et hoc ipso adhuc efficacius, literas scilicet tuas, quarum si potestatem mihi feceris, et moerorem, cujus tui mihi causa est absentia,
lenies et tui amorem reddes firmiorem. Sed ad alia quoque transeundum. Si quod hariolari mihi videor, scire aves quo in loco mae res sint sitae, breviter sic habeas. Multorum suasu hyemem hanc Tubingae transigere constitui, ut Serenissimus VVirtembergae Dux, et plerique omnes, qui liberales artes et disciplins ibi profitentur, suam in me voluntatem et benevolentiam, ubicunque res fert, re probant insigniter. Adventante veris tempore, et DEO clementer me sospitanie, profectionem in Graeciam faciam. Quod si tuae ad me literae ante iter hoc commeabunt, inter maxima beneficia numerabo. Tandem valere te jubeo, secundum utrumque hominem in Domino nostro Jesu Christo, qui est persona Trinitatis, Deus et homo et servator noster unicus. Tubingae anno a Deo nobis reconciliato 1627. Jan. die 19.
Excellemiam Tuam aeternum colens
Metrophanes Hieromonachus, Critopulus, Berrhoeensis Macedo.
ELegantem epistulam tuam Vir Eruditissime, quam more Christiano recte a voto felicissimi novi Anni auspicaris, accepimus, ac lubentes legimus. In ea nobis multa fausta cum affluentia bonorum a summo illo Datore expotas, et precaris, nos eadem et majora tibi reprecamur, ut DEUS Opt. Max. non solum hunc, sed innumeros alios annos tibi prosperos esse, atque te Reip. literariae diu superstitem velit. Officia tua tam large, tam candide offers, ut qui tibi ob praestita multum debemus, nunc plurimum nos debere fateamur. Sane candorem illum tuum et eruditionem ipsi conjunctam singularem, acte ob ea valde amamus. Si quid erit, in quo tibi gratificari possumus, indica, tempori aut loco non deerimus. Ceterum quod tuam nuperam hinc profectionem atque magis tractationem apud nos excusas, in hoc operam et studium tuum promtum, de quibus nunquam dubitamus, magis agnoscimus, iisque ubi res postulat, libere sicuti rogas, utemur, nunc grates habemus magnas. De cliente quod in fine annectis etiam illi vasalli sine equo, cum calamo, tui similes, nobis semper sunt gratissimi, in quos te primum summo favore amplectimur, et hisce bene valere cupimus. Dabantur Bambergae a. d. XIX. Jan. Anno M. DC. XII.
AMICE LECTOR: Duas hasce Epistolas, serius nobis oblatas, ne fastidio quodam spernere, vel studio Tibi subtrahere videremur; Dinnerianis hocloco subjungere placuit: Cumprimis, quod causae Senensi non parum inserviant; de qua in Mantissa III. pag. 690. et seqq. agitur.
QUod uterque in hodiernum usque diem in votis habuimus, ut tandem aliquando de origine, progressu et fine caluminae de mesparsae, certi aliquid comperiremus, vanissimumque nebulonem, adversarium et criminatorem meum, Clarissime Domine Avuncule, quem contumeliam hanc suam ducere video, hoc celare diutius; eoque nuncio non participare, in quo simul et innocentiam meam, et impurum animum adversarii, cum incredibili mentiendi pruritu conjunctum, tanquam in speculo contemplarere. Abiens Senis Procurator, secundum statuta Nationis Germanicae, ibidem duos alios nominat, quorum alterum Natio in locum abdicantis surrogat, et confirmat. Hīc cum a me complures illustres, et aliae personae, contenderent, ut una cum alio quodam nominarem Dominum Georgium Fridericum Sonwalt, Virum egregie ab iis rebus commendatum, quibus Viri Clari et prudentes censentur: Mihi tum temporis non familiariter, sed de nomine tantum et facie notum: Facile assensi, nominavi; factus est Procurator in locum meum, ego abii. Illum ego nuper mihi in via hīc factum obviam, salutavi, atque ad mensam communem invitavi. Huc ubi ventum est, praesentibus nobili quodam aulico Caesareae Majestatis, familiari meo, et aliis J. U. Doctoribus, amicis et commensalibus meis, coepi graviter conqueri de gravissima nominis mei contumelia, illata mihi a Prunnero. Commemoravi deinde, quas ad eandem Nationem dedissem literas apologeticas; quibus Testimonium muneris gesti ab eadem petebam. Hic interpellato sermone meo: Vidi, inquit, et legi literas tuas, Bamberga ad Nationem datas. Addebat forte fortuna, redditas coacto conventu universali Nationis; lectas publice et privatim, statimque plerisque qui me norant atrocitate calumniae; caeteris novitate rei commotis, Testimonium honorificum mihi decretum, et sine mora conscriptum atque consignatum fuisse. Id ita confectum se legisse atque vidisse: Quod autem nondum mihi transmissum esset, invita Natione factum. Seque paratum esse, rem ab origine totam, et
causas morae, commemorare; si molestum non esset. Rogatus ita coepit: Baronem Thonraedel, Consiliarium (qui a me et collega meo Johanne a Ponte mutuos ex aerario obtinuit 70. coronatos, opposita in securitatem debiti, cautione, quā Comes Jo. Nassovius, qui tum Senis degebat, fatebatur se trecentos coronatos ab eodem consiliario accepisse mutuos) paullo post abitum meum denuo a se (Procuratore) et collega quodam meo, de Johanne a Ponte, accepisse alios 60. coronatos, ex eodem aerario. Acceptis hīc nummis, sumtaque aliunde, quam potuit, pecunia maxima, subito discessisse Senis Consiliarium, Genuam versus: Injecta spe, ipsi Procuratorifore, ut intra dies 14. Senas reverteretur (tantum enim temporis spatium licitum est Consiliariis per statuta Nationis abesse, quo lapso alius creatur Consiliarius) cum ab eodem abiens contendisset, ut interea temporis fieri Proconsiliarium curaret. Se interea, quod haec vera esse crederet, convocasse Nationem, renunciasse Proconfiliarium; aerarium etiam, ubi de discessu Baronis, constitit, ex aedibus Itali cujusdam, quas D. Consiliarius incolebat, in suas transtulisse, et penes se (quod tamen ad Proconsiliarii partes, atque officium pertinet) justo metu, ne ab Italis nondum creato Proconsiliario expilaretur, habuisse. His ita perfectis rebus, rescripsisse Genua Baronem, se quidem semper habuisse animum revertendi, sed impedirt a Propinquis, qui iter Hispanicum urgeant; adeoque invitum cogi, ut quamprimum in Hispaniam, ad capessendum Equitum crucis rubrae ordinem se conferat: Non inficiari debitum, sed curaturum, ut a suis aerario satisfiat; interea omnia sua bona velle Nationi pignorata, atque hypothecata. Has ad se privatim datas a Barone literas confirmabat. Tum vero ajebat, coeptum tumultuari a Germanis (in quibus non pauci erant ab eodem Barone alieniores, propter fastum et jactantiam, quam causam incertum) a quibus, indicta concione publica, propter discessum contumeliose tractabatur, et fur, peculator, atque expilator appellatus, Consiliarius, traducebatur. Convitia autem ista cum parcius objicienda Baroni respondisset Procurator, hic meus successor, quod persona esset illustris, quod solvendo, quod debitum non inficiaretur: Idque faceret, jure familiaritatis, quae cum absente Barone ipsi intercedebat, totum in se conversum impetum; flagitantibus importunissime omnibus, ut non modo aerarium, sed et rationes aerarii, totamque illam summam, quam abesse aerario pareret, restitueret: Objicientibus etiam, quod Consiliarium cum posset, abiturientem non retinuisset, adeoque aerarium ipsum cum omni sua causa et onere ad ipsum transiisset. Aperto deinde aerario, cum deprehenderetur Baronem ducentos coronatos et amplius debere, neque reperiretur illa cautio 300. coronatorum, cujus supra feci mentionem (nam et hanc a Barone, sicut alia, fraudulenter surreptam, conjiciebat) abfuisse dicebat, tum vero tumultuosius etiam coeptum agi, et denuo ut solus 200. coronatos restitueret, urgeri. Quid, inquit, facerem? cum neque ex contractu, neque
Quod nulli permissum esset amplius dare mutuum, quam 20. coronatos. Quanquam multis praejudiciis hoc aliter in persona Consiliarii se habere ostenderim; quod verum est: Negavi; addebat, mihi soli hanc culpam imputari debere, sed communem mihi esse cum collegis meis, caeterisque Procutatoribus; inter quos Te, mihi tum quidem ignotum, appellavi. Et haec fuit causa, quare Testimonium tum quidem temporis missum non est, renitentibus videlicet Procuratoribus. Sed nihil se profecisse hac ratione dicebat, et condemnatum se quidem esse in 60. coronatos, Joannem a Ponte in 30. et tertium quendam Tirolensem in 30. coronatos: Palamque respondisse Nationem, se de me nihil conqueri; et non obstante hac ipsorum petitione, mihi tamen Testimonium daturam esse; qua in re egregiam enituisse operam et studium, erga me absentem, Dn. Jo. Fuggeri Baronis etc. et Dn. Henrici Guilielmi Dapiferi S. R. Imperii, Baronis in Waltpurg; qui intra paucos dies, pro praeside summi hujus tribunalis Spirensis a Caesarea Majestate (ut loquuntur) praesentabitur: Quorum uterque me immerentem (licet inter se dissentirent) Senis benignissime est complexus. Se rogare, si justa facti alieni ignorantia, praesertim quod cautio Comitis de Nassau reperta amplius non esset, de qua supra dixi, me offendisset, ne eam rem alioversum acciperem; nihil se a me, multo minus caeteros vel petere vel repetere hoc nomine: Mirari etiam, quod Testimonium nondum transmissum esset; differri diutius non posse: Quod si moram exiguam res non ferret, una literula se effecturum, ut subito acciperem, habere enim se scribendi et mittendi occasionem expeditam. Quod Prunnerus me nota aliqua aspersisset, fecisse ipsum nequiter, et ex invidia; cujus causam ad ipsum non dissimulāsset. Nunquam enim vel minimam suspicionem de mea mala fide aliqua fuisse, sed ita omnes judicare, me acerbissimis literis meis primis graviter injuriam hanc vindicasse. Hoc quoque addebat, gloriatum ad se eundem Prunnerum, quod mutuos mihi dedisset 50. coronatos, atque hac ratione fortunas meas suspectas voluisse reddere: Paucis autem hoc persuasisse, vel nulli potius, qui me nosset. Sed mihi incommodi non tam jejuna hominis malevolentia, quam ficta tua cum mercatoribus simultas aliquid attulit, cum necessitate coactus mutuos ab ipso (notandum, quod scis) coronatos acciperem. Abs quovis homine, ut ait ille, cum opus est, benesicium acciperegaudeas: Quanquam molestum est, illis te abstringere, a quibus cum beneficio infamiae messem metas. Haec ita vere gesta esse asseverebat:
Praestantissime Dn. Avuncule, communes esse volo. Is, cujus mentionem in literis suis fecit, Dominus Christophorus Teig, Vir est industrius; apud quem ea aliquando est reperire, quae apud alios non indaganda sunt. Hoc paene omiseram, quanquam parum ad hanc causam facere videtur, quod interpellatus de fratris debito frater Dn. Baronis Tonraedel se satisfacturum promisit. Bene vale, Praestantiss. Dn. Avuncule, cum Tuis et meis. Dabam Spirae 8. Sept. A. C. 1603. raptim, ut apparet.
S. P. Cum Spirae nuper ad meos rediissem, Nobilissime et Humanissime Dn. Tuchere, intellexi ex Domino Avunculo meo, Daniele Burchardo, Praefecto in Tundorf, quam non utilem modo, sed et necessariam absenti mihi in curandis literis meis ad Nationem Senensem, navasses operam; quae quam grata mihi fuerint, noli, obsecro, quaerere; simul memineram itineris nostri Gallici, et consuetudinis, quae tecum mihi Aureliae intercessit: Quam cum cogitarem, neque fieri posse putabam, quin vicem meam doleres; neque dubitabam, quin hoc, quicquid est oneris, mea causa et libenter subiisses, et idem in posterum facturus esses. Intellexisti autem, ut arbitror, quam calumnia de me sparsa non modo vana, sed et ipsa malevolentia jejuna fuerit; ceu ego non a facti tantum crimine, sed et sulpicione longissime abessem: Id quod ille ipse nugacissimus et Nos invicem nobis et manus, et aures, et pedes esse. Vel quod JCtus: Interesse hominis, hominem beneficio affici. Inter hos cum merito Te, Nobilissime Domine Tuchere, numerem, qui hanc a me gratiam, nihil quidem adhuc de te merito inire
S. D. Generose et Nobilis Comes, Domine colende: Epistolam Generosae Clementiae tuae ad me scriptam his diebus accepi: Et gravissimarum sententiarum et eruditissimi judicii, et quod mihi jucundissimum fuit, clementissimi favoris erga me tui plenam: Ita autem fideliter custodire memoriam animi demisse grati, clementissimae humanitatis erga me tuae me non existimationem de generosa tua pietate virtuteque et studio optimarum artium, cognosci jamdudum potuisset, si id processisset; sicuti cupiebamus, quod superiore anno egimus, ego et Philippus filius meus, quem venisse in notitiam Generosae Clementiae tuae, ex illius sermonibus rescivi, et sum laetatus. Proposui enim hujus hortatu prooemium commentationibus quibusdam Ethicis ad T. Generos. Clement. compositum, quod legeretur ab aliis quoque illo libro edito. Idque cum meā opinione tum affirmatione filii mei gratum acceptumque fore Generosae Virtuti Tuae, habui persuasum: Sed nescio, quid impedimenti moraeque illatum sit editioni; tam enim multis mensibus apud Typographum Basileae nostra delitescunt, cum quieta spes fiat nobis, brevi esse illa apparitura. De quibus autem tua Generosa Clementia scribit, ea renovārunt in animo meo tristissimas cogitationes infelicitatis nostrae, quae eo est major, quo minus attenditur atque curatur ab iis, ad quos cum praesentia damnatum impendentia pericula in primis pertinent. Ad Rempubl. quidem quod attinet, vestrum ordinem, qui illum capessit ac gerit, intelligere videreque oportet. Ego et mei similes frustra hac solicitudine afficimur; cum tamen bonos Viros patriae amor non patiatur esse animis securis, Ecclesiae vulnera, quaeindies pene recentia corpori illius infliguntur ab iis, qui laboranti opem ferre, et afflictam sublevare, et periclitantem conservare debebant prae caeteris: Haec, inquam, considerantur a me diligentius et ingenti dolore me afficiunt cogitantem, quorum nostri ipsi sibi calamitatum autores sint, quibus omnis fructus, qui copiosus in concordia et mutua benevolentia percipi poterat, intercipitur. Dimicant de suis opinionibus, praetendentes ardorem quendam tuendae doctrinae coelestis, homines plerumque indocti; omnino autem confidenter petulantes, qui neque bonarum literarum et artium studia colunt, atque his etiam obtrectant, neque Veterum scripta legunt, contenti novitiis rixarum altercationumque libellis, qui undique jam pridem catervatim evolant,
S. P. Jampridem Illustris Gymnasii vestri Bibliothecae destinavi exemplar Isidori mei, cupiens videlicet exstare aliquod meae, erga illos, qui ibi docent, pietatem et bonas literas, observantiae monumentum. Id nunc demum transmitto, per Domini Ecclesiastae vestri agnatos. Cupio autem librum hunc per Te illi Bibliothecae publicae, meo nomine, inferri atque inseri, ut vel hac ratione testes, quanti Te faciam, et quam gratas habuerim literas tuas
S. P. D. In ruborem datus sum redditis mihi tuis, Vir doctissime, literis, quas ipso Epiphaniorum die sub initium hujus anni afferebat Henricus Grammanus. Recordabar enim, me superioribus tuis, quas Graece ad me scripseras, nondum vices rependisse. Quid, quod saepicule meditantem parantemque facere retraxerunt alia ex aliis negotia, quibus per hanc diuturnam viduitatem meam mirum est, quantopore distringar; ut raro meus, et amicorum esse queam. Quo magis excusatum esse debet. Tibi silentium diuturnius, quo sum usus, praeter voluntatem quidem meam, cum certe saepissime interea de Te cogitans me ipsum et accusarim tacitus, et infelicem aestimarim, qui amicis non possim, quantum debeo, et cupio, temporis tribuere Haec quoque ipsa scribens Asylum Davidicum. Cum eodem communis erit Tibi scheda inclusa, ex qua intelligetis, quid parem de Isidori epistolis recudendis. Quid videatur, ad me tuo commodo perscribes. Retuli eadem de re etiam
S. P. Jam pridem venit mihi in mentem ad Te scribere, de consilio quodam meo, in recudendis epistolis S. Isidori; quas ex manuscripto Codice Bibliothecae Bavaricae, ante paucos annos, magno cum labore descripsi, de Graecis Latinas feci, et primus in lucem protuli; cum essent antea ineditae. Etsi enim Commeliniani a me acceptas curarunt, in primis ante triennium; tamen ita sunt impressae, et ita flagitiose mutilantur exemplaria illius bibliopolii, nescio cujus, aut quorum culpa, ut vix credam, vel unicum exemplar integrum hoc toto triennio ex illa officina quemquam accipere potuisse; quod multi sibi accidisse conquesti sunt, et ego, inde mihi mittipetens, jam saepius expertus sum. Quare, ut ille de suis quibusdam scriptis ajebat, et editae sunt illae epistolae, et non editae. Taceo, quod forma editionis Commelinianae videtur satis incommoda ad usum, cum sit majuscula, et (ut loquuntur typographi) in folio. Possetautem ex libro quarto, qui ante triennium tribus libris, qui anno 1554. editi sunt Parisiis, selectae aliquot decuriae epistolarum, si non tota etiam centuria, auctuariiloco adjici. His notas meas aliquot locis adjungere cogito. Agam autem de nova illa impressione cum Typographo quodam Lipsico, Thoma Schirerio cui tanto facilius persuaderi posset, ut reciperet; si ille spem haberet distrahendi exemplaria pluscula in celebria quaedam Gymnasia; in quibus aliquando epistolae illae praelegerentur, aut certe discipulis commendarentur. Hanc ad rem Tu quoque, Doctissime Dn. Michael Piste, una cum CL. Viro Dn. Theodoro Grammano, Rectore vestro, non parum conferre posses. Expectabo igitur de eo vestrae judicium voluntatis. Vale, et salve plurimum. Altorfii, 11. April. A. S. 1609.
VErsu me provocas, Vir Clarissime, hominem Poetices legibus pridem solutum. Vejanius armis Herculis ad postem fixis etc. Nosti caetera. Itaque
Biblia nostra Pontificialia vel Regia, sint sub praelo? quot linguis distincta? in quot tomos divisa? quis ferat impensas? quando inspectura sint lucem? queis sit cura demandata? Quibus ut satisfaciam, scire te primum convenit, nec Pontificis, nec Regis opus esse; quamvis hujus, aut illius munificentia longe dignissimum. Privati hominis sumtus est, qui nummos, quos bene multos habebat, nullibi melius collocari, quam in divini Foederis editione putavit. Is in Curia Parisiensi Patronus cum esset, forique taedio teneretur, ad hunc laborem, velut ad stationem tutam et quietam, se contulit; ac multorum usus est opera, sed imprimis eruditi Viri, Gabrielis Sionitae, qui Samaritanam versionem, et Arabicam, in Latinam linguam transtulit. Totum vero propemodum effectum est opus, et CXX. constat tomis. Superest unicum, brevi, nisi nos operae typographicae decipiunt, una cum reliquis lucem aspecturum. De Sorbonica Schola quod interrogas, hoc accipe: Nullam ei, cum Jesuitis, de re literaria societatem intercedere; tametsi literas publice docere non desinant: Dumque nostri suas partes tuentur, illi suas non segniter obeunt; utrosque pacis opera, quae in commune prosunt, continuo meditari. Jacobus Sirmondus Theodoreti Graecolatinam editionem adornat; Renates Charterius, artis Medicae Professor Regius, Operum Hippocratis, et Galeni; quorum VIII. tomi nuperrime prodierunt. Alii alia subinde. Vides, ut hīc altissima pace, et literarum otio fruamur, Dei gratia, et Christianissimi Regis beneficio; qui, quod de Dagoberto Rege scriptum habemus, sceptra Francorum tam strenue moderatur, ut cunctis hostibus suis sit potentior; et cunctis Regibus, qui ante ipsum fuerunt, felicior. Lutet. Paris. VI. Id. Febr. A. D. M. DC. XXXIX.
MOs fuit Graecis artificibus ante officinae fores quaedam ludicra affingere arcendae Invidiae: Eum voluimus aemulari, atque ante Famae aedem litterale hoc Amuletum appendere amovendae Maliloquentiae. Magnis tractatibus Livor obstrepat: Hīc Nugae habent; sed Litter atae tamen et futurae, si non aeternae. Nemo cogitur, ut
invitus credat. Favorem placitis adhibuźre, qui, ut propriis virtutibus abundant, sic alienas amant. Ama et Tu favorem mihi jungere, qui faves Bonae Menti; ut utrisque ad altiora struas viam: Hanc monstro, praeferens unā operā accensam a Philologis facem Monitorum ac Rituum: Illa inscientes doceant, hi doctos delectent. Nec mireris, Eruditorum Cerbere, ex eodem libello suis quemque studiis apta colligere; in eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam. Tu quoque, quae tui stomachi, trifauci, gulā excerpas: Tu insectatione alienae scientiae veneris in solo Inscitiae gloriolam ut simiae pedunculos: Tu quasi Persuasionis hortum colens maledicā Gnathonum vernilitate Te alito, ut capreae veneno: Tu inhians Invidiae zizania, sicilice Integritatis abscissā, Calumniae lolium, ut lupus, de vorato: Donec insatiabilis mordacitatis tuae fames in proborum obtrectationem tanquam chylus cachecticorum in impurum sanguinem convertatur. Vt autem tuae intemperiei etiam famuler, suadeo Tibi, uti ne prius os tuum trilingue adhibeas ad nostra majora carpenda, quam quantum in his minoribus refutandis valeas, scripto egregii stili tui exemplo nos docueris: Id vero jure a Te exigimus, ut quantum ab ingeniis laudatorum absis, tantum a tuis moribus illos abesse patiaris: Qui quidem latratus tuos infra suos motus habent; ne tamen ad Virtutis aedem tent antibus vanum timorem injicias Pyraemon Tibi constitutus, qui tuae fronti notas stigmaticas inurat, totique faciei grandissimis litteris inscribat:
ET geminas tuas litteras, Doctissime Meisnere, et gemmeum libellum tuum faventibus diis vialibus, accepi. Respondissem ad primas, si per commoditatem incommodam licuisset, quae nunquam sane nobis, quiliterarum amorem caeteris bonis in vita communi omnibus praeponimus, vel commodior est, quam cum incommoda videtur, vel magis adversa, quam cum faventem se declarare nititur. Utriusque caussa in temporum diritate sita est; si qui enim animis et fortunae bonis non sumus emarcidi, cogimur nunc in cursu rerum publicarum pro virtute adorare infelicium lixarum furias, qui trudunt omnia ad lucrum, et insidentes administrandorum officiorum clavos, hoc agunt, ut, quod reliquum
Vides, Doctissime Meisnere, quo me libelli tui dexteritas deduxerit, qui cum usum Notarum ad sententias distinguendas et scriptorum pretia digerenda priscis usitatarum, ita illustret, ut in eo genere simile adhuc nihil prodierit uspiam; merito penitius nos ad aestimandas laudes tuas introducere debuit; quae sane in hoc non absolvuntur, ut levium Elementorum apices diribant; sed quid nigrum, quid album sit, eo generosius et fidelius perpendere jubent, quo melius deinceps judicium nostrum per haec arguta compendia palam facere poterimus. Macte ingenio studiorumque hac tuorum excellentiā, et tene callem hunc Virtutis egregiae, quae no non praesentium modo utilitati, sed futurorum etiam mortalium emolumento desudet, Tibi laus aeterna jam decus illud spondet, quod etiam eminus videns facile Lemurum assultus, facile Invidiae Livorem, facile denique Inscitiam et Impudentiam contemnes, securus in publico hoc Europae tumultu de tranquillitate morum et animi tuorum, partā per eas litteras, quarum interior cognitio Te divinis illis animatus quotidianum collocutorem sistit, quae receptae
ADvenit tabellarius hesternā die sub noctem, Vir Clarissime Doctissimeque DN. MEISNERE, qui mihi tuas reddidit, et una libellos eximios, ex optimis auctoribus collectos, inprimis TULLIO, eloquentiae Romanae fonte, mananti, laudem magnam meretur hic labor tuus: Teque omnium favore dignissimum esse, evincunt satis superque cum industria tum judicium accuratum perpolitumque. Tibi ego, quas agam gratias, vix repperio, et eo magis hunc amorem tuum amo
canit vetus vates. Id Te factitare video. Verum cautio Tibi esto, ne ea tribuas transcribasque mihi, quae me pudor meus agnoscere vetat. Meo me pede metior ac modulo; veneror magnorum Criticorum scripta, corumque vestigia tantum non adoro. Fasciculum, quem Ampliss. Senatui inscripsisti, curavi DN. Consuli, uti moris est. Is ad Senatum crastinā referet, neque aliter potest. Tabellarium frustra expectare nolui. Responsum sequetur, et quicquid decreverit Senatus, faxo, recipias, muneris, sive munusculi: Boni consules. Et,
UTrasque literulas tuas, Vir Clarissime et Ornatissime, accepi ac munuscula, quae Illustribus ac Generosissimis Dominis RUTHENIS Junioribus inscripsisti atque misisti Chartacea, ipsarum Generositatibus per amanuensem meum (quandoquidem propter absentiam ipsemet non potui) tradi curavi: Nec dubito, quin ipsis honorifica haec dedicatio pergrata fuerit. Caeterum cum hactenus ab aula nostra fere semper abfuerint, castra hinc inde ac rem militarem speculantes, in hunc usque diem occasio mihi hac de re cum ipsarum Gen. colloquendi pene nulla fuit. Faciam autem etiamnum ac primum, quod potero, moneboque, ut gratos se memoresque exhibeant, sed et meo ipsius nomine pro munusculo mihi tranmisso gratum me propediem experieris. Vale, Dabantur tumultuante calamo. XXII. Decembris Anno M. DC. XXIII.
LItteris tuis eā copiā responderem quā soleo Amicis, qui nequaquam tali officio parcus sum, mi optime et amicissime MEISNERE, si tuas res praeter esset: Typographorum Francofurtensium operas et Tabellarium vestratem: Quorum illi non pro spisso urgent, si quid a me semel promissi extorserunt. Iste semper prius fere abiturit, quam consedit hic. Mitto tuis
REdditas non solum meas esse Tibi, Vir CL. et Doctissime, Dn. MICH. MEISNERE, Amice observande: Verum etiam a Te salutem amicam nunciavit Mercurius vestras, homo sedulus ac diligens. Ingratas non penitus meas Tibi accidisse, spero. Apud Amplissimum Senatum hoc quicquid est
VAlde desidero complementum tui libri, ut eum quibusdam literatis ostendam: Trades itaque meo Genero, qui quamqrimum huc mittet. Princeps noster est Doctorum Virorum amantissimus: At haec tempora, quae infinitos pene belli sumtus postulant, faciunt, ut ipsi minus erga eos liceat esse liberali. Ac fere locum habet illud Nasonis:
Nam dominantur milites ob Rebellium colluviem iterum adsultantem, non nimis tamen metuendam, si conjunctio animorum et virium cum Saxoniae Electore continuetur, si etiam subditi sint pacati, qui ob monetam depravatam tumultum minantur, atque dissidiorum civilium fomitem alunt. Reverendissimo Domino D. Förnero Suffraganeo tuum studium egregie probatur. Si Gymnasium nostrum adhuc in priori esset statu, quo artes professi fuerunt Seculares,
CLarissime atque Doctissime Vir, Amice dilectissime, Strenas tuas, sic enim Doctissimos libellos nomino, recte accepi, pro iisque magnas ago gratias. Non tamen mihi fuere hi tui libelli ignoti, quippe mihi jamdudum a Nobilissimo Domino BARTHIO, filii instar dilectissimo, quo hoc tempore Germania non habet doctiorem, donati. Utinam Tibi pro hoc tuo in me affectu multum commodare atque gratificari possem. Sed vides, in quae tempora miserae nostrae Musae inciderunt? approbationem autem meam, si qua est in me, requiris de tuis doctissimis opusculis. En habe:
Repono pro tuis Strenis Musas meas inclusas, atque ad omnem tuam voluntatem, me Tibi totum offero. B. V. atque S. Vir Clarissime. Scripsi Dresdae XIX. Januarii Anni M DCC XXV.
OPtime consuleres studiis et famae tuis, Eruditissime MEISNERE, mihique amicissime, si Lipsianum Stylum non solum phrasi, quod bono cum successu facis, exprimeres, sed etiam istius admirandi Viri imitanda proponeres divinam mentem, et egregia facta. Cur enim diutius pateris cineribus obrutum latere ignem, qui in flammam adsurgere, coruscare, et fulgore invidiorum oculos perstringere dignus est? Pulvere quotidie inquinari scholastico, pedorem devorare puerorum, includi ergastulo, ubi (ignosce liberae loquutioni)
quis nisi terrae filius, aut vile mancipium aequo animo sustineat? Versentur, et consenescant in tali vitae et laborum genere ii, qui capita erigere altius a mediocritate sui ingenii vel supinitate prohibentur. Tibi natura dotes largita est eximias,
Syntagma tuum nimis gratum fuit Reverendissimo et Excellentissimo Dn. D. FRIDERICO FORNERO, Suffraganeo, atque Clarissimo JCto BARTHOLOMAEO MAHLERO, exquisitiorem quoque literaturam docto: Cujus filius egregius juvenis nuper e peregrinatione reversus est domum, ab ERYCIO PUTEANO insigni testimonio commendatus, in cujus aliquandiu vixit conturbenio Lovanii.
Perge igitur obsibilantium vocum remoramperrumpere, et cordatis, ac iis, qui supra vulgum, principibus Viris placere, atque confide non tantum de fama honesta, verum quoque de Patronis. Quamprimum se dabit occasio, exemplar tradam Reverendissimo Domino THOMAE Abbati, Monasterii PANTZ, Religionis D. Benedicti, qui talibus quoque studiis amoenioribus solet dare aliquas horas, iisque suaviter temperare ordinis sacri rigorem. Exhibui quoque Societatis Jesu Patribus, qui gratias habent, mallentque teipsum videre et alloqui.
Censura, quam paginā 105. egisti, Te supersedere potuisse censet non nemo, cum heterogenea sit, et neque ad complementum, neque ornatum libelli aliquid momenti adferat, id quod veniā tuā dixero. Nōsti in libera Republica, qualis est literaria, liberas oportere esse linguas.
Vale; et ansam respondendi, si placet, arripe quam primum. Bambergae X. Julii M. DC. XXII.
PRo gemino munere, Doctissime MEISNERE, geminas Tibi ago gratias, id est, magnas. Et quidni agerem, quum non modo voluptatem illud singularem, sed et mille fructus lecturo se allaturum promittebat? Sane tres quatuor paginae leviter saltim mihi inspectae nil nisi rarum, exquisitum, doctum ingerebant. Ut de paucis illis totius operis ingenium haberem cognoscere. Quod nemo legat, quin se doctiorem fieri lubens fateatur. Jam quid gratius, quid jucundius mihi contingere poterat, quam vel SCALIGERO disputanti interesse, vel BARTHIUM audire disserentem? Quorum alterum admiror unice, alterum vero amo. Et profecto ipsa novitas quem non moretur atque afficiat? Quare gratias Tibi merito ago pro isto munere, et magnas quidem, quod requisitum penitus ac selectum.
TUas accepi, negligentiae accusantes me, et mutatum quasi insanum quantum ab illo ante Nuptiarum vincula. Vellem parcius. Verum audi, quod verum est. Non ita assiduus ego in vallibus muliebribus sum, ut hinc plane desertum eam vestros Montes. MUSAS dico, quas perquam adhuc placere ut videas; ecce nomenclaturam hīc habe Sponsarum mearum domum non ita dudum deductarum.
Atque utinam tuam quoque Sponsam (cujus tamen Tu ipse Pater es) CICERONIS RITUS brevi videre nobis sit, nostris jam nominatis adjungendam et suaviter suaviandam. Video vero, Tibi magis seriae alias rei hos Ritus et Flores magno selectu decerptos colligi, tantum
Interea Tu bene compositae mentis et vere Musici hominis signum edis, dum vel quovis Terrarum eligis vivere, quam rixis et turbis misceri. Macte hac modestiā. Haec enim illa est, quam Philosophia nobis imperat, et omni Philosophiā augustior coelestis disciplinae autoritas, quae tali Sacramento milites suos consignavit, ut Patientiā armati quotidie cum hostibus suis experiantur. Generosos
CLarissime et Praestantissime Domine MEISNERE, Fautor et Amice plurimum honorande! Quid quaeso, me esse hominis existimas, qui tam humane et benigne a Te provocatus tam sero ad hoc scomma scriptionis mutuae pertrahi me patior? Noli sinistri aliquid suspicari, quasi hoc factum tui contemtu sit? abominor enim et detestor medullitus hoc in humanum vitium; atque alias vel ad nutum alterius mihi calamus in manu. Et Te, adeo mei amantem, adeo candoris nivei Virum, insuper habeam, nec responso digner amicabili? Absit! Verum si
SAlve plurimum, Vir Excellentissime, Fautor observande! Cum anno superiore in Austriam patriam meam iter adornāssem, supremum valedicturus parentibus meis prope octuagenariis, omnino constitueram in reditu cum alias urbes celebriores, antea non visas, invisere: Tum praecipue Noribergam, et quae mihi Noribergā major est, Altdorphium vestrum adire, teque, quem vel non visum colo, suspicio et admiror, coram complecti. Verum hoc totum consilium meum, etsi scholarcharum suffragio jam comprobatum, interverterunt mei collegae, dum novo me munere in hunc annum onerārunt potius quam honorārunt. Quanquam ut aequiori animo domi manerem, fecit Bohemicum incendium sub id temporis exortum, quod vicinam etiam Austriam correpturum dicebatur. Haec eo commemoro, Vir Clarissime, ut causam perspicias, ob quam tuis literis ad exitum Martii, superlore anno redditis, nihil tum responderim, viva ipse epistola futurus. Duo fuerunt illarum capita, quae nunc quoque repetis. Deutroque sic accipe: Galenicum in mea Bibliotheculā, quod sit
EXcell. Virdunge: Fiducia benevolentiae in me tuae, pluribus experimentis mihi perspectissimae, commendo tibi, qui has exhibet, Dn. Gabrielem Haasium, Argentoratensem, Phil. Magistrum, olim discipulum meum et in classe nostra suprema, et privatis in collegiis: Nunc amicum percharum. Patrem habuit ex ordine Quindecim virali, magnae apud nos autoritatis. Ipse magno studiorum amore tenetur, quae non potest, pro eo ac cupit, inter suos ac in his amicorum, temporis furum, interpellationibus tractare: Itaque secessum quaerit in vestrā Academiā celeberrimā; praecipueque Tibi, quem et publicā famae voce, et meo praeconio tantopere commendari toties audivit, innotescere cupit. Sine quaeso, ei patere summae doctrinae tuae fontes, et quod quidem citra incommodum tuum fiat, ope consilioque studia ejus juva et dirige, adeoque praesta, ut sibi meam commendationem profuisse sentiat. Pluribus haec rogarem, nisi de promtitudine tuā in promovendā studiosā juventute mihi constaret optime: Nec etiam inopia temporis prolixiorem epistolam scribere sinit. Bohemicum incendium, quod vicinam etiam Austriam patriam meam corripuit, ut primum fuerit restinctum, constitui (quod et antehac scripsisse puto) meos invisere, et in reditu te invisere; ut, quem absentem colo suscipioque, praesenti quoque veneratione complecti queam. Deus Te, summum virum, Reip. literariae bono, diutissime salvum florentemque servet. V. Deproperabam Argent. 3. April. 1620.
SUb mercatorum vestratium e nundinis nostris abitum aliquammultas ad va, rios epistolas scripsi: Tuam autem humanissimam, in Thermis Würtenbergicis, praesente tum Grutero, redditam, in finem usque rejeci, ut aliis scriptionibus defunctus, prolixius ad eam respondere et animum amore tui prorsus aestuantem in verborum liberiora spiracula solvere possem, sed res contra vertit. Nam cunctatione nimiā et avocamentis quibusdam est factum, ut vix haec pauca deproperare licuerit. Irritāsti prorsus aviditatem meam injectā mentione orationis tuae de Idololatria Nov-antiqua, ut non possim conquiescere quin habeam. Itaque summopere rogo, ut eam, quantocunque pretio, a me bonā fide reddendo, alicunde erutam aut mittas, aut certe describendam cures. De commentario in Agricolam bono animo esse te jubeo, apud bonae fidei depositarium est. Ut primum hisaevi et rei cumprimis literariae infesti venti ponent, faxo, si vixerout lucem aspiciat. Quam in rem officina Riheliana jam promisit operam suam. Ad priorem enim illum typographum, in quem olim malā quadam fortunā incidimus,
S. P. D. Vir summe, Fautor et Amice honoratissime: Sub finem Julii proximi literas tuas accepi, quibus Agricolam tuum repetis. Eum nunc demum, quod nulla prius occasio exciterit, ecco mitto. Facerem id perinvitus, si superesset ulla spes propediem rediturae pacis, ad quam bibliopola me semper rejecit. Si isthic inventus fuerit qui excudat, mihi vel potius Reip. literariae vehementer gratulabor de tam eximio opere, cujus precium ex comparatione nugacium meorum aestimare magis disco: Quae ipsa tamen audeo subjicere oculis tuis, non facturus, si magis judicii tui, quo vales acerrimo, metuerem severitatem, quam de benevolentia et aequanimitate confiderem. Addidi quae desunt ad ea, quae pridem Excell. D. Hofmanno misisse memini. Eum ex me, quaeso, perofficiose saluta, et porro quod facis, ama semper-tuum Berneggerum. Scr. Argent.
P. S. De publicis scriberetutum satis non est. Utrumque bene, ut hoc rerum statu, nobiscum agitur: Etsi scimus, famam in majus omnia extollentem, e longinquo de exitio nostro mentitam. A vicino Lotharingo aliquid periculi imminebat: Sed jam, nescio qua causa, paratus iste omnis in ventos abit.
EPistola tua, Vir Clarissime, gratissima mihi fuit precioque numario carior; longeque suavius accidit, quod inter doctorum chartulas et hanc amicam manum mentemque reperio. Hortaris ad Honoris, Diligentiae ac Modestiae fastigium fideliter, quibus omnibus Tu litāsti maxime: Ultimae in primis virtuti, dum me ab hisce non tam meis erubescant etiam, cum ab aliis laudantur. Sed quicquid factum, certe fictum nihil adhuc opinor. Tali quidem modestiae velo obtegere solemus ea, quae a summis in doctrina Viris, superioribus aut aequalibus attribuuntur; sed inscius sum an ea, quae ab inferioribus scientiaeque adhuc avidis? Liberiore igitur inposterum jure tecum (quando aliter non vis) agam ac parciore. Siquidem dicente Euripide,
Venerari igitur, ac amare pergam, quod satis. Ceterum his diebus praesentem J. P. Parei libellum Nobiliss. Dn. Remus legendum transmisit. Paucula legi, sed quoniam ad Senatum Criticum Provocatio est, cujus tu non minima pars es, censui negotium illud judicio tuo committendum. Volui tamen nec id sine responsione ad priores literas. Video Tibi placere, quod a vegeto animi corporisque robore Frisii dicti sint quasi Mysas, Phrygum accolas, seu finitimos una quoque emigrāsse; et nunc Misniam incolere, Saxonice Strabone l. 4. Quare rei veritatem magis sequendam esse, et hos similiter nomen regionemque mutāsse, credendum. Retinerem itaque ob alias quoque rationes libenter meam (salvo si posset fieri aliorum judicio) deductionem a Phrygibus; effoeminatos quos quidem appellas. Sed nec hoc obstat: Scimus enim a quibus praeter alias gentes, famosissimi Romani originem deduxerint, longe confusiorem; a pastoribus, militibus, nebulonibus, vilissimisque ac promiscua hominum colluvie. Florus etiam lib. 1. c. 1. addocet, et transmarinos tunc Phryges adfluxisse. Sine dubio reliqui alio. Qui quoque volunt duplicem esse Phrygiam, ut sic istud de alterutrā tantum intelligatur. Ultimo et simile aliquid confirmat. Reinerus enim ille Reineccius in Comment. de Saxon. Origin. p. 6. et 7. indicat, haec nomina: Sacae, Saxae, Saxones, Sassones, eadem esse, gentemque candem. Et quem latet, ait, vocabulum idem dissimilibus non modo populorum, sed et autorum prolationibus, et Scriptionibus variari? quem latet saepenumero accidisse, ut gens una in regionibus diversis consederit? v. g. Daae, Dai, Davi, Daci, Dauciones, DANI. Item, Suevi, Suebi, Suobeni, Sueones, SUECI, Suedi, Sitones, Suitones, et similia, re et veritate sub eandem derivationem cadere; pluribus idem addit. At quae non solum enunciationis, sed et sedium diversitas? Quibus cum aliis a me adductis fundamentis consideratis, constare adhuc puto adsertionem meam: Phrysios a Phrygibus deduci posse. Similem quoque variationem in adpellatione montis Vesuvii factam docuisti ad Florum; et quoque in nominibus Parthorum Regum monstrat J. Lipsius ad lib. 2. Annal. Tacitipag. 78. 79. qui etiam lib. 13. Annal. meminit Phrysiorum ducis cujusdam, nomine Bojocalus. Quod etiamnum corrupte populares mei retinent: Et sine dubio est Hajo Bojocalus. Sed, his omissis, aliud subvenit, ut quoniam cum Teutonica gente haec simul erupit, Germanico-Saxonicum forte sit illud: libera sit terra vel natio, proprioque utatur jure, ac libertate, prae reliquis insigni; sicut alias Franci, C. Becmanno derivante de Orig. L. L. quod adhuc etiam apud Saxones in proverbium abiit: ut nec ipsam ulterius antiquorum nominum habeamus veritatem, dicente Imp. in Novell. 15 pr. et nesciamus quemadmodum in aliam nomen translatum sit adpellationem ac originem, eod. in simili contestante Nov. 14. 13. Venio ad alteram epistolae partem, in qua medicum istum Timochatem, Regis Pyrrhi et servum et amicum simul fuisse gravate accipis. Putarem adhuc eum in amicitiae ac cotidianae conversationis jura susceptum fuisse, ut hac occasione ductus facilius dominum prodere, ac venenum praebere potuerit, quando tam frequentem sui copiam faceret. Deinde videtur hoc etiam probare locus, a me tum adductus ex Taciti l. 4. Annal. Sumitur in conscientiam Eudemus amicus ac medicus Liviae. Jam vero constat, medicos in famulitio fuisse. Sic Cic. in Orat. pro Dejotaro, Philippum vocat medicum, et simul servum regium; quem adeo dignatus est, ut cum legatis una mitteret. Hinc etiam Suetonius in Calig. c. 8. ex Augusti epistola: Mitto praeterea cum eo ex servis meis medicum. Adde Symm. l. 2. ep. 18. Plin. l. 10. ep. 4. et 22. Quanquam hanc amicitiam non intimam, vel ita stricte e Philosophorum doctrina, sed infimam et communiori vel latiori explicem significatione, pro amica ac cotidiana conversatione,
S. P. Clarissime et Consultissime Vir, Domine observande: Vellem, ut velles cum anno veteri finiri etiam cessationem Tuam in eruditissimis litteris Tuis mecum communicandis, utque meam erga Te observantiam, ita Tuum in me Favorem Amoremque renovari hoc imminente; quam Tibi ego Tuisque optimo Reipub. Litterariae ac Tuorum, quae felicissimum decurrere precor. Tu vero fortassis strenam a me expectabas: Et caeperam deplere Permessidos undam, sed nec secessus et otium mihi, nec ea animi alacritas, quam ad largos illius haustus
Petri Scriverii ad Dn. Procancellarium Carmen, in quo vir optimus et Doctissimus honoram Tui facit mentionem, contra morem quorundam Lucumonum, qui ex solo aeris tractu aestimare ingenia praesumserunt. Fruere, Amice Magne, in hac rerum omnium rutuba, honestissima Virtutis Famaeque Tuae contemplatione, et ingravescentem venerandam aetatem Tuam conscientiae sanctitate, quando Litterarum aestimia quot horis vilescere magis pergunt, sustenta. Valde scire velim, quid Antestari sit in Poenulo:
Item apud Cajum lib. 1. Instit. tit. VI. §. 3. ubi ait mancipationem fieri solitam, praesentibus quinque testibus, Libripende, et Antestato. Nam Interpretes mihi hic non videntur satisfacere, et longe aliter utitur Horatius, licet antestari, vulgoque explicant JCti. Exspecto etiam judicium tuum de diversitate lection. MSti Augustini. Salve, Vir Magne, et amorem nostri persevera. Dab. Norib. IV. Non. Januar. A. C. M DCC XXXIII.
CLarissime et Consultissime Vir, Domine et Amice observande: Valetudinem Tuam mutāsse ex animo laetor, (nam in prioribus Tuis ab ea officia Tua aliquantulum inhiberi querebare) utque imitari desinat perfidorum hostium astus, qui paululum recedunt, ut ex intervallo impetu saeviore adoriantur, Deum Opt. Max. oro. Clemens ille Schleichius, cujus mentionem injeceram, Typographus alias sat celebris Hanoviae, Francofurti, Lipsiae est, qui Barthii Adversaria, Gebhardi Crepundia et Catullum etc. excudit, aliaque multa, quibus Humanitatis studiis Viri docti consultum ierunt. Nec dubito, nisi res ejus per nuperam Saxoniae populationem attenuatae sint, facile in se sumptus et laborem editionis eum recepturum. De caeteris quid agas, Tui est arbitrii: Velim tamen publici boni causa accelerare Te tanto monumento litteratum orbem juvare, ne, quod tamen abominor, si quid humanitus tecum fiat, nos isto thesauro defraudaremur. Scis enim quid multis aliis acciderit, tum praecipue olim collegae Tuo Piccarto: In cujus haereditatem quibus est administratio permissa, nihil pensi, ducunt, juvari Rempubl. si id fiat operā et ex fama hominis. ** Caetera quae sparguntur, incetta, nec digna, quibus charta maculetur. Salve et vale, Virorum et Amicorum meorum Maxime Noribergae,
CLarissime, Excellentissime Domine: Mitto huc tandem promissi fidem serius opinione explens, hanc Rutgersii Variarum lectionum libros. Ignoscat Humanitas Tua culpae, non meae sed ministri Academiae, seu Pedelli cui compingendos dederam. Is hosterno vespere demum, quae ipsius fuit negligentia reddidit. Dum explico locum illum Juvenalis qui lib. III. c. XV. enodatur errore lectione incido in caput praecedens XIV. Ubi aliter rectius mihi de Tertulliani loco sentire videor: Caeteri quoque ejus ornatus, quid non aliud ex aelio mutant? et montium scapulae decurrendo et fontium venae ebullando, et fluminum viae obumbrando. Ultimum corrigit Rutgersius in ebombilando. Quod ego quidem verbum nusquam legi, nisi in Philomela, Ovidio adscripta, ubi apes bombilare dicuntur, pro quo tamen Gifanio placet, bombitare. Verum, est adhuc aliud vitium Tertulliani: Quid enim, scapulae montium decurrendo? An montes liquidi sunt, ut decurrant? Nec adeo frequens, montes labascere, nisi terrae motu concussas. Lego igitur, suum in locum quodque transponens: Et montium scapulae obumbrando, **** et fluminum viae decurrendo. Agit, ut ipse Rutgersius indicat, de vicissitudinibus rerum humanarum, sibi invicem succedentium, et se mutantium. Igitur montes obumbrationem mutant, pro solis nempe cursu, modo hanc modo illam montis partem telis suis incessentis, quae tum umbras gignit. Omnia puto clara. Statii locus adfinis lib. I. in oratione legati ad Eteoclem:
Bernartius: Manifesta corruptio: quid enim umbrae in montibus? l. ex Lipsii libro, redierunt vallibus umbrae. Atqui Statius non dicit umbras in montibus, sed quia montes de se spargunt umbras, cur non umbrae illis rediisse dicantur, quas scilicet de se spargant, non in se habeant? Ut qui syrmate, vel ejus generis vestitu dependulo solum verrit, illud habere dicitur; cum tamen terram id tegat: Ita montes umbram habere dicantur. Atque ut ubi abest syrmate vestitus, ibi nulla terrae opertio: Ita ubi abest mons, nec umbra est, nempe quae monti adhaeret. Haec occasione emendationis Rutgersianae. Quae si tuae Clariss Excell. placuerunt, magis ego in hoc judicio triumfabo, quam Rutgersius in Polyandri aestimio: Sin minus, a T. Exc. aliter erudiri gloriae mihi ducam. In musaeo. Postrid. Cal. April. Anno M DCC XXXI.
SAlve, Clariss. Virorum, Domine et Amice observande: Valde mihi gratulor de conjectura ista tua in Hesychium mecum communicata. Altera ista lectio tenebrae merae, nec cispelleri conati quidem Hadr. Junius, H. Stephanus, Meursius. De utriusque Regis optimi morte fama certa est, Sueciae quidem in acie tribus vulneribus confecti, Bohemiae pestilentiali febri exhausti. Hic mente sanissima, ardentissimis precibus ad extremum usque haltium DEO se commendavit. Joan. Narsius Regis Sueciae Historiographus edidit A. 28. Tragoediam, GUSTAVUM SAUCIUM, quam legi ex commendatione Procancellarii. In ea sub finem introducitur Mercurius consolaturus Proceres et Exercitum, non lethale esse vulnus, jam secundo a Polonis Regi inflictum, haec addit ominosa verba:
In Polonia electum ajunt Uladislaum, post luculentam commendationem, Senatoribus regni factam, a quatuor ejus fratribus consanguineis, Legatis Caesaris et Nuncio Apostolico; qui posteriores ipsum semper decorārunt titulo Haereditarii Regis Sueciae; ut quasi aliud agendo memoriam funesti belli refricarent, et ad illud post inducias integrandum concitarent. Sed istis mortibus multorum spesque metusque a DEO sunt confusa. Qui nostri misereatur. In Gunthero lib. II. v. 595. ubi refertur Historia de Stratoris illius in hostium arcem furioso impetu,
Non video, quis sit Strator, nisi de eo, qui vias aggeresque sternit ac munit, sit intelligendum. Deinde, quid et quae illa sella, cui subnexa fuit securis? An legendum, pelli? Expecto quid tibi videatur? Salve, decus ac praesidium meum, et me ama. V. Cal. Decembr. A. S. M DCC XXXII. Noribergae.
AMplissime et Clarissime Vir, Domine et Fautor magne: Vehementer indolui, cum ex Hugio nostro percepi, pertinacem istum morbum tuum iterum Te vellicasse. Video morem ejus, ut perfidiosi hostes, paululum retrocedit, ut ex improviso majore impetu repetat priora castra. Interim aeternum illud
Mstum Martiani Felicis Capellae, quem, ne nihil agam, cum Hug. Grotii editione conferre coepi. Apparet, si non sit antiquissimus, ex antiquo tamen et probo exemplari descriptum; adeo non unum locum post Grotianos habet elegantius, stiloque Martini convenientius; et in optimis quibusque cum eo conscntit. Non est quidem ille auctor ejus notae, ut multum temporis in hoc sit insudandum, quem barbarum Scaliger, lippitudinem latinitatis vocat Scriverius; interim cum nihil agas, hoc nihil agere, aliquid agere est. De commutatione tam turbulenti status nos hīc, certo scio, pauciora, quam vos habetis. Itaque si quae felicior spei aura vos afflavit, si tantum otii Tibi suppetet, literarum flabro ad me derives. Salve, Vir Magne, et valetudinis Tuae, quae nos simul trahit, curam gere. Deus Opt. Max. Te Reip. litterariae, Academiae, Amicis servet. Scripsi Norimbergae, XIV. Novembr. A. M DCC XXXI.
GRatissimae mihi fuerunt literae tuae, quia ā te; quem vere amo, colo, observo; quia humanitatis et officii plenae, cujus causa me plurimum Tibi debere fateor. De meo libro, quem istic imprimendum te curare velle polliceris, gratias Tibi ago maximas. Ego namque post tuum ab urbe discessum, mutato consilio, nostris typis commisi; cujus exemplum ad Te mittam, si mihi significaveris cui recte dare possim. Mitterem et aliud, quod Cl. Hofmanno peferendum curares; si haberem, cui traderem. Tu haec videris, si lubet, si licet. De Severini operibus gratum, imo gratissimum, est enim opus summā doctrinā et selectissimis observationibus refertum. Vale, mi Georgi, meque si amas, ut vere amare scio, de Germanorum studiis ac literis certiorem per literas aliquando facere ne graveris. Iterum vale. Romae XV. Cal. Januarii, ipso die Aesculapio Athenis sacro. A. C. 1642.
SI eae, quibus assidue premor, occupationes Tibi notae essent, facile ipse compos voti fierem, h. e. a Te veniam impetrarem tarditatis mearum literarum.
Donium iterum per literas rogavi, ut, quas pollicitus erat, Inscriptiones impertiretur, obmutuit; nescio quam ob causam. Tu velim, ut meo Tuove nomine ei scribas, rogesque, si lubet, Inscriptiones, fortasse enim potius Tibi quam mihi, (homo enim ex hypocondriis laborat) eas dare cupit; hīc tamen tu videris, cujus prudentiae omnia committo. Illud vero te rogo, mi Ruperte, ut apud Hofmannum me excuses, si varias Theophrasti lectiones e Bibliotheca Vaticana a me non habet: Codicem enim inde extrahi non licet, nisi peculiari Pontificis decreto; quod et petere minime consultum, et impetrare longe difficilimum: Urgente praesertim bellorum mole. Quos vero eo mitto idoneos amanuenses, non habeo; nec hactenus habui, etiamsi diligenter quaesierim: Illud tamen polliceor, in meque recipio, me neque diligentiae, neque labori parciturum, dum Viro Clarissimo, mihique charissimo gratificer. Valete ambo, meque multum amate: Romae, prid. Cal. Novemb. M. DC. XXXIII.
ILlustrissime et Excellentissime Domine: Fastis Consularibus a prima adolesc entia adeo delectatus fui, ut Sigonium, Panvinium, Golzium, ceterosque, qui in iis illustrandis operam posuerunt, singulari quadam benevolentia prosecutus sim. Hinc factum est, ut anno superiore Volkamero nostro, qui Romae (quae ejus est humanitas) me salutavit, officiique causa adivit, ac inscriptiones rogavit, tibi fastorum illustrandorum causa mittendas; meam operam libenter animo pollicitus fuerim; teque studio ex amore complexus. Itaque nihil mihi potius fuit, quam per literas rogare, ut quas haberet, in uberrimis suis collectaneis, ea de re Inscriptiones exhibendas curaret, nobisque impertiretur: Imo vero cum casu acciderit, ut, cum meae literae a nostro Volkamero Florentinam ad eum perferrentur, is Romam versus itineri se dedisset, coram easdem Inscriptiones eum verbis rogavi; et nuper acceptis Tuis literis. Sed (ut est doctorum hominum ingenium) pluribus non fuit opus, contendere; promisit statim, spopondit, recepit, se, cumprimum aliquid otii ab occupationibus impetraverit, eas exscripturum, mihique,
S. P. D. Cur sero ad tuas literas respondeam, duplex causa est: Altera, quod tardius eas acceperim; culpa autem publici tabellarii, aut ejus qui mihi reddidit: Altera, quod acutissimo correptus morbo, ad IV. Nonas Martii ad hanc usque diem, magno confectus languore, jacuerim. Morbus pestilentiae naturam redolebat, quippe a castris profectus, contagione contractus, et saevitia, in omni pene memoria inaudita, in me incitatus. Etenim tanta vi in motum vitalem, in spiritus, in cor ipsum invasit, ut sex omnino dies pulsus venarum plane delituerit, nullo medico, vel accuratissime explorantem, (de me autem nihil affirmo, qui, probitati scientiaeque medicorum confisus, pulsum nunquam tetigi) vitalem illam motum sentientem. Vivo tamen Dei beneficio, eosque singulari: Sed ita tamen vivo, ut non nisi vitam agere liceat, rebus fere omnibus, literis certe inutilis. Itaque si Capitolii dedicatione, deque Alexandro III. P. M. Friderici Aenobarbi collum pede calcante, tibi nunc non satisfacio, valetudo culpam sustinet; quam cum primum recuperavero, dabo operam, ut e Museo Barberino habeas omnia; quae cupis. De hortis Farnesianis nihil actum, nihil scriptum, nihil unquam cogitatum a N. Quae ea de re in lucem prodierunt, e Tobiae Aldini ingenio, industriaque prodierunt; viri, me hercule, botanicis chymicisque rebus plane excellentis; joco tamen, aut (quod cura crediderim) dolo malo a N. cujus fidei absens Aldinus impressionem libri commendaverat, sibi vindicata. Caetera ibi promissa, et mihi etiam voce recepta, adhuc servata non sunt. Haec velim, ut nostro Hofmanno, qui talia a me per literas petiit, meo nomine significes. Quod vero tu mihi paras hortorum Eustetensium, munus profecto valde gratum; sed quaeso te, Mi Ruperte, noli committere, ut tua munificentia ego erubescam: Tibi persuade, soli animo et liberalitati tuae, et meae voluntati, et amicitiae nostrae a te plane satisfactum. Hoc te rogo, rogo et illud, ut Magnificis illis Illustrissimi titulis, quibus honoris causa literas, quas ad me mittis, inscribere soles, non utaris; quod ut facias, exemplo meo etiam moneo. Vale, a Catello Gardulfo, ubi olim Alba Longa. Prid. Non. Majas M. DC. XLIV.
VIr Illustrissime, atque Eximie: Quam auspicato meis, ex frequentibus cum sagacissimo Volckamero, hospite quondam meo colloquiis erui, te doctos inter viros Germanos eloquentissimum, inter eloquentes doctissimum. Itaque demitatus institutum tuum, Commentationes Heroicis argumentis pares, stylum cum veterum maximis aequiparabilem, optimis aevi nostri non imitabilem; Censorium limatumque judicium, profundum et acre ingenium, quo tua singula, Cedro digna, facis. Doctorum Virorum amorem in tua studia rapis, bonas Artes divinis inventis exornas, amplificas, locupletas; tantarum virtutum tuarum amore inflammatus, philtro instigante, nescio quid molitus fui, quo gratiae tuae veneratissimae commeritus sum tantum, ut saepe nomen cum honore meum, et privatis ad Volckamerum litteris, et publicis, quae vulgo nunc leguntur, hexametris commemoraveris: Denique me literis, quales Plato formāsset; Mercurius dictasset; Cornelius tuus, aut Plinius approbasset; Venus et Suada Charitibus suis afflasset, nuper ornasti, doctis, Jupiter! et voluminosis; quippe quibus vel aliud agens visus es, omne aevum tribus explicare chartis. Adimas tibi, Ruperte, subtrahasve, quantum velis, digna sapienti Viro modestia. Nae tu igitur collega compar es non tam Hofmanni, quam Herois Magni, qui gloriae rectae fautor, solidae conscius, abjectas hominum depraedicationes habet insuper sic, ut exhorreat propemodum ulla cum laude nominari; dignus alioqui vir, qui perpetuo ne dum cum laude, sed et cum admiratione nominetur. Sic Hygeja, Panacejaque benemeritissimam de literis et hominum salute dexteram eirestituat, restituatque nobis suis amicis literas, lugentibus amissa bona. Quoniam autem, Christophore, multa ista tua solicitatus urbanitate, et comitate, non una tantum Antiquitatis curiositate, levidense, quod obtuleram SCti munus, tam excedente prosequutus es gratia; tam effuso complexus es animo, tam egregiis es officiis remuneratus, auxilii mihi multo majorem et serviendi studiis tuis, et placitis gratificandi voluntatem. Inamoenus autem sim, et omnium odiis dignissimus homo, nī totis, commoditati tuae devotis, et expositis facultatibus meis, vener solicite, quod tibi sentiam operae pretium futurum. Itaque subdidi testamentum Q. Cuspidii, monumentum erutum, e scriniis D. Camilli Justini Historici, facile principis Neapolitani, qui rogatus a me, communibusque nostris amicis historiae non silendae ergo communicavit. Quicquid illud, boni consule; meque in tuorum Academiae Professorum benevolentiam insinua: Praesertim Amplissimi D. Georgii Richteri, qui tam excellenti, quam longinquo me honore dignatus est in Laurea deferenda, Clarissimo atque Charissimo Domino Volckamero, cui
PErillustris atque Ornatissime Vir: Cognovi ex literis Petri Servii, Clarissimi Viri, mihique amicissimi, insignem tractatum te habere prae manibus, in quem Coss. Praefectorum Urbis, aliorumque Magistratuum Romanorum nomina ac seriem, publico Reip. et literariae bono, jam pridem congeras; ac proinde vehementer cupias, si quas haberem inter mearum veterum Inscriptionum collectanea; quae memoriam ac nomen alicujus exhibeant, eas tecum primo quoque tempore communicari. Quod desiderium suavissimis atque humanissimis literis tuis, V. Id. Januar. ad me datis, planius ac plenius etiam significasti. Quare cum nihil unquam ardentius expetiverim, quam doctorum Virorum egregiis studiis, quanta mea tenuitas sinit suffragari, atque eorum obsequi voluntati, praefertim tam justa faciliaque poscentium, committendum non putavi, ut spem expectationemque tuam destituerem. Delegi igitur nonnullas ex meis Inscriptionibus, quae crebriores, ac majoris pretii videbantur: Plures etiam transmissurus, si amanuensis idonei copia mihi adfuisset; aut latorem harum literarum majori fasciculo onerare auderem: Aut denique reliquae tanti essent, ut luculentum istud opus, quod prae manibus habes, notabiliter illustrare, aut locupletare possent. Caeterum post ingentem illam Gruteri messem, non nisi exiguum specilegium facere nobis licuit. Satis multas quidem collegimus; paucae tamen notabile quidquam, ac singulare prae se ferunt. Verum quidquid hic, aut aliis etiam in rebus, quatenus exiguae meae vires ferent, lucubrationibustuis, Vir Clarissime, commodare potero, nunquam non libenter, amiceque praestabo. Cui a Deo Opt. Max. prosperum viae cursum, divinamque suae gratiae incrementum interea precor. Vale. Florentinae. XIV. Cal. Jul. A. C. 1644.
PRobum tu profecto, et solidum amicitiae, Ruperte Clarissime, jecisti fundamentum, dum Ph. Caroli tractatibus Philologicis me ivisti mactatum: Et quid? Gentilis Nobilissimi, et Virdungi eruditissimi orationes insuper promittis;
Caeterum dum in Romana versaris Historia, Sulpitiae Poetriae satyram, quia editurus sum, et foras daturus brevi, de Gente Sulpitta, quaeso te, aliquid emolire, et eo me dona; cum grata animi significatione rursus tuo inscriptum nomini, cum tempore videbis. Quod aemulum habes N. certe pro Patris non ille facit ingenio; qui mitissimi sane fuit ingenii. Sed fumus iste ne te mordeat, qui actutum excrescens in ventos abibit. Adeo nihil ab omni parte beatum; virtusque suos femper et ubique locorum hostes aut habet, aut invenit. Tu contra audentior ito! nec frangaris istis in cursibus petulcis et temerariis (paene scripseram, temulentis) sed virtute tua elude mascule, et pedibus conculca vesaniam. Si grave non est aut molestum, Tydaeum vestrum peramanter a me saluta. Fuimus in schola nostra condiscipuli conjunctissimi, et aliquoties a me incitatus, et provocatus, nondum pellici in palaestram hanc literariam potuit. At non noram illud illius tam superbum: Quare ex ipso, quid fiat Piccarti nostri phraseologia? pergatne in illa, in ordinem redigenda, et quousque res pervenerint? Ignosce, quod hoc tuis humeris imponam onus. Tu quoque fac simise, si quid his in oris expediendum; et promtum paratumque me invenies. Vale Amice
VIr Clarissime et Excellentissime: Fateor negligentiam meam, tam ad omnes repentinas occasiones intentus non fui, ut et isthaec imparato sese obtulerit. Quanquam et alienae occupationes potissima temporis intercipiebant, ut nec mihi satisfacere, nec aliis potuerim. Igitur benevolus ignosces, si promissum meum de Gente Sulpitia nondum exsolvo. Faxo tamen, ut quamprimum id fiat. Cl. Tydeo voluntatem tuam nuper exposui, sed is infortunium literarum suarum excusabat, quas Lempio tuo traditas, in via periisse nimium querebatur. Sed profecto frustra es, si quae ab illo petis, etiamnum expectas. Senium, podagra, et inopia bibliothecae nihil tale sinunt perficere. Suppressae sunt CL. V. Conr. Rittershusii notae, ad epistolam Amphilochii, quas quum nuper ille non avi tantum sui, sed omnium majorum nepos, domo abesset, mecum communicavit privignus ipsius. Eas Lempio tuo exscribendas dedi, et hīc mitto. Bilem movebit,
Vir Excellentissime, et benevolentiam tuam mihi persevera; qui me honori tuo totum devoveo. Dabam Altorphii ad d. XII. Cal. Jun. A. S. M DCC XLII.
DIu est, quum Panegyricum Tuum, Vir Clarissime, Brandenburgicae Principi dictum, Boeclero nostro commodante vidi: Ex quo, praeter insignem eruditionem, animi quoq, ingenui et erecti notas depraehendisse visus sum. Neque tamen molestum est, sicut in aliis, ita hīc quoque primas Tibi concedere, et quando benevolentiam Tuam officiis mereri non potui, tamquam DEI munere oblatam, adgnoscendo beneficium, et, quā possum gratitudine, tueri. Utinam autem in negotiosissimos hosce dies non incidisset respondendi necessitas, profecto redderem prolixiorem epistolam, quam accepi; licet hanc quoque adfectu scribentis non inferiorem arbitrer, eloquio et argumenti paratu vincimur: Cui tamen ipsi, quod potero, reponam. De Silani matre primum, quam Juliam, Augusti neptem facis, fateor Lipsiana maxime genealogia per motum, ad hanc machinam novae alicujus Juliae confugisse; non tam ob auctoritatem Viri, quam quia rationes ejus probabam: Atque nunc, cum maxime probo. Non enim movere Te debuit, quod de Ap. Silano Lipsius addidit, nam, si recte mentem ejus capio, argumentum hoc, quod consocer Claudii fuerit Appius, non hinc probare cogitavit, quia Lepidae maritus hic fuerit; sed eo potius advocavit, ut ostenderet, cur Aemiliae Junium maritum adsignaverit. Ut apertius dicam, non haec videtur argumentatio Lipsii: Silanus Aemiliam in matrimonio habuit, ergo consocer Claudii fuit. Sed inversa potius: Consocer Claudii fuit, ergo Aemiliam habuit. Atque idem huic quoque consequentiae fundamentum est, quod Tu statuebas, L. Silani Ap. F. cum Octavia Claudii conjunctio. Atque hoc pro Lipsio; istud jam contra tuam adsertionem. Quo auctore, vel argumento saltem probamus, Juliae maritum fuisse Silanum? Erant et alia, quae interjicerem, sed ad hoc Herculeum propero. Silanus Taciti nostri, quem Juliae filium fuisse statuis, Te quoque adfirmante Cos. fuit A. V. C. 762. Qua aetate volumus? Demus
Juliam ut primum potuit, non utique minorem annis duodecim; esset is ab V. C. annus 747. Jam autem Aemilio collocatam esse virginem, ex Suetonio constat. Neque minus cum eo vixisse potuit, uno anno, priusquam nescio cui Silano traderetur. Apud hunc dum conciperet, pareret, alter annus consumeretur, itaque nativitas Silani nostri incideret in annum 749. consulatus in principium anni 762. Sic, ut omnia, quantum possumus, adceleremus, impuberem habebimus Consulem. Haec me ratio movit, cur conjecturam meam tam timide et dubitanter proferrem: Nam Plinii locum non ignorabam, sed huc trahi non posse, id vero intuebar.
De Sobrina Agrippinae, Domitia, videor rectź repraehendi; nisi forte validiores adsertionis meae caussas habui, quas nunc, tot negotiolis interpellatus atque distractus, non possum recolere. De ceteris, et praesertim Drusilla, serio fortassis cogitabo, quum eo ventum fuerit. Paraphraseos Specimen habebis, DEO dante, ex nundinis Francofurtensibus, si constituas, mihique significes, cui tradi jubeam. Gratissimum notationum Virdungianarum munus non minus admiratione facilitatis tuae, quam sua gratia me adfecit. Dabo operam, ut qua possim, par referam pari. De majoribus Commentariis spem injecisti: Quam hactenus in tua benevolentia colloco, ut facultatem eos describendi, si usus postulet, factum iri interpreter. Ideoque quum res meae sic ferent, conduci aliquem curabo numis meis, qui a Te petat, et describat. Tui autem, si lubebit, amice concedes; sin, amice negabis. Neque me ob rusticitatem meam minus ames; eo enim sum ingenio, ut quae ab amico sperare fas esse putem, fas esse putem et petere, et quia nihil peralterius incommodum adsequi cupio, non aegre fero repulsam; quoties quae postulavi, non nisi cum molestia concedentis tribui posse intelligo. Pari jure et ego cum amicis agere consuevi: Qua possum, obsequor; ubi majore largientis damno, quam accipientis emolumento quid petitur, nego: Aperte omnia et simpliciter. D. Dannhawero, quia mihi vicinus est, tuas literas, quantum adipsum pertinebat, eodem die legi; ille, quae scribebas, non recordatus, in hac Urbe Te vidisse autumabat: Ceterum in memoria tua se
haec talia inscribenda esse fronti literarum, quia nullam haberent tabellarii. Negando, me Professorem Argentoratensem esse, propemodum defessus sum: Ita per hos decem menses titulum hunc certatim ingesserunt undecumque venientes literae. Vobis tamen idem indicandum esse censui, ne prana ambitione appellationem, ad me minime pertinentem, videar adfectāsse. Vale, et quum mereri videbor, amare me perge. Dabam Argentorati A. D. Non. Januar. Anno Christiano M. DC. XLI.
QUam quam nihil mihi esset jucundius, Vir Clarissime, quam diu Tecum confabulari per literas, praesertim in tali argumento; tempore tamen excludor, vix ad haec pauca sufficiente, quorum ariditatem ut per benevolentiam Vestram, Nam et Excell. D. Hofmannum simul adfari cogor, amica interpretatione leniatis, emendetis, atque etiam suppleatis, maximopore rogo. Deinceps, absoluto hoc Specimine paraphraseos, videor futurus paulo quietior; quid tamen eventurum sit, adhuc in incerto est: Jam enim saepe me ista spes fefellit. Quidquid erit, dabo operam, ut vel diu ante scribam, quam mitti possint literae, ne subito deprehensus officio meo defuisse videar. Habetis hīc exemplum ejus, quod dixi, Speciminis: Plura nunc addere neque per festinationem potui, et tabellario parcendum videbatur. Mittam autem, quam potero, proxime, alterutri Vestrum; tam Dn. Sauberto, qui me devincit nuper epistolis Philippeis, preciosioribus profecto, quam ejus cognomenti nummos novimus. Valete, Viri Excellentissimi, et me ob tumultuariam hanc scriptionem nihilo amatote minus. De typographis Genensibus cogitabam, et per Dom. Gothofredum, ad quem post nundinas, volente Deo, scribam, experiar, qui illorum sensus sit. Valete. Dabam Arg. A. D. Id. April. Anno Christiano M. DC. XLI.
ITa sane est, Clariss. et Eruditiss. Dn. Ruperte, fautor et Amice colende, jam inde ab aliquot lustris Dn. Parentem tuum, eximium J. Doctorem, Richarti Streinii Baronis Schvvarzenarii de Gentibus et Familiis Romanorum
Antonii Augustini de LL. et SCtis opus, cum notis Fulvii Ursini, Parisiis A. M DC LXXXIV. editum, (cui complurima vetustissima, cum ex lapidibus, tum ex aereadjecta sunt monimenta, quae omnia tamen praefatum hominis Daemonium, Gruterum, vastissimo Inscriptionum operi inseruisse non dubito) hoc, inquam, opus et libellum illum si demas Bibliothecula mea nihil pene habet memorabile; nisi fortasse etiam Caroli Sigonii, de antiquo jure civium Rom. Italiae, Provinciarum etc. laborem plane Herculeum; et Pauli Manutii Antiquitatum Rom. accenseas libros. Hae sunt opes meae praecipuae. Quid enim refert Cuspiniani in Cassiodori Consules recensere Commentarium? Quid opus nominare Haloandrinam, per Consules Rom. et Olympiadas, digestionem? Cum haec et ille passim reperiatur. Si quid tamen ex relatis usui tuo putaveris accommodum, vel uno innue verbulo, et proximā occasione faxo potiaris. Neque enim haec et alia talia tam mea sunt, quam amicorum, quorum commodis, quaecunque meliora et rariora hactenus comportavi, potissimum dicata et consecrata esse volo. Tuumigitur erit mandare quid cupias, mihi, ex lege, quam mihimet indixi, parendi incumbet vicissitudo.
Cum Clariss. Gronovio nulla mihi intercessit hactenus notitia: Sed nec cum aliis, qui suas ad studium istud conferant symbolas, postquam scil. Excell. Freinshemius ex Germaniā discessit. Boeclerum enim meum ad sacras curas et tractationes animum jamjam adpellere mihi nuper relatum est, quamvis ipse earum nihil dum perscripserit.
Quod ad tuam in Justino Historico explicando attiner operam, quid, post B. Berneggerum nostrum, qui nihil pene et ad textus emendationem, et ad eruendam eruditionem, secuturis seculis reliquit, quid, inquam, obsecro, post illum ego conferam? Ejus accuratissima diligentia cum aliorum operis coadunata, purum putum nobis sistet Justinum: Atque hoc a te praestitum in publico videre optem. Rectissime tu, quod non nimium properas. Hāc enim ratione non solum declinaturus es Invidiam, et judicia fors sequiora; sed multorum etiam tuis vigiliis utiliter fruendi accendes cupiditatem; utrumque non sine laude tua, et hinc famae incremento.
Tuam de Freinshemii e patriā abitu, et luctuoso Weitzii nostri obitu, querelam, in ingratiosissimo argumento tamen doctissimam, legi, placuitque tota, nec displicebit, scio, cui melior sententia menti. Faxo igitur accipiat Birnstihlius meus, qui Exequiarum Weitzianarum curam, quin et editionem in se suscepit, utinam pro voto nostro!
Par sit, me te, in primo isto congressu nostro, aliquo mactare munusculo.
XAVir Clarissime, Amice honoratissime, quod Symmachus alicubi, id ego in fronte mearum merito pono: Non solet ab Amicis anxie venia postulari. Prolixe haec excusationis vicem esse possunt, gratiamque Tuam et favorem denuo restituent duo illa: Peccavi: Deceptus sum. Tu veniam modo fasso, ego postulanti Tibi, crebriores in posterum dabo literas. Quae mihi sors Hoc ego non multis, sed Tibi: Satis enim magnum alter alteritheatrumsumus. Caeterum quod diu minitatus est bellum, tandem aliquando Sacrae Caesareae Majestati indixit Georgius ille Ragotzii, Transilvaniae Princeps: Quo fato, et eventu, fatorum arbiter Deus novit. Id ego asserere ausim, florem exercitus Caesariani esse, quem contra Transilvaniae Principem comites Goetzius et Bucheimius duxere. Praeteriere apud nos sex cataphractorum legiones, vere, ut Herodotus veteranos adpellat, immortales: Adeo post longa itinera variosque labores singulae cohortes justo debitoque constabant numero: Ut plures in unam coivisse credidisses. In tractu nostro montano, integro biduo stationes habuere; inter easque legio nobis Palaviciniana sorte obtigit. Milites erant veterani, et non tantum non triarii, utrorumque castrorum sectatores. His quamvis effreni ferri licentia, et quidvis audere non licuerit: Ita tamen partim sese gessere, ut iteratum eorum apud nos transitum apud omnia pulvinaria deprecemur. Plane sicut Megacreon, olim Abderitis suasit, ut universi, mares pariter ac foeminae, sua delubra adirent, supplicesque
nummi argentei et Romani antiquissimi, majores minoresve Joachimico, Domitiani, Justinianique, aliorumque nomina exhibentes. Talem nuper dono accepi, vetustate et aerugine ita exesum, ut in uno latere praeter ingens caput lauro redimitum adpareat nihil; in altero vero (nisi me oculi fallunt) Hippocentaurus vix dignosci possit. Promissi mihi plures, quos si e re tua esse videro, faxo videas, omniumque quotquot Posonii sunt (sunt autem plurimi) iconas quam exactissime depingi curabo. Ita vale, ō carum caput, et cum Exc. Dn. D. Hofmanno, quem ut Hippocrates Galenum, honoris causa, ita et nos eum
SAlutem, et Pacem perennem, hoc est, divinam, sine qua humana nulla est, Amicorum exoptatissime! Rara avis in Academiis hodie Studiosus Juris, Philosophia, aliisque literis humanioribus, probe imbutus; rarior in Curia; in Foro rarissima. Eo acceptior ergo Candidatus iste, non e multis, Chriftophorus
Theophilus Dilherrus; qui Philosophiam, et sorores Musas, cum Jurisprudentia non infeliciter conjunxit; dignus Kobio, Doctore et Brabeuta, a quo honores accipiat; cujus ductu et exemplo conjunctionem istam amat, colit, servat: Nosti enim hunc Philosophiae amantissimum. Neque vulgaria mihi promittunt, quae coram ex praedicto Candidato audivi; ita ut eum aliquando patriae Reipublicae utilem Juris Candidatum futurum, non frustra sperare mihi videar: Faxit Optimus Maximus, feliciter! Fiat igitur, quod officii ratione debeo, et sponte mea lubens facio: Sistat se ille Ordini Vestro Amplissimo, ad specimina danda privata publicaque; spes vestras (ut cum Ennio aliquando loquar) ex voto impleat. Vale et salve cum Collegis Clarissimis, amicis dilectissimis. Dabam in hortulo, a. d. 15. Septembris, A. M DCC XLIX.
Remitto Candidati epistolam ad Te, rariora, quae dixi, itidem spirantem; ex qua, juncta disputatione Helmstadiana, ceu ex ungue Leonem, agnosces.
I. Locis II. Sam. IV, 5. et XI, 2.
II. Scaligeri Thesauro Temp.
III. Barclaji Argenide.
IV. Card. Richelieu Morbo.
V. Tribus Schoppii Capellis.
VI. Pennalismo tollendo.
VII. quodam.
GRaecus vertit: Dormiebat super stratum suum meridie: Germanica nostra versio modo eodem, Ipse vero dormiebat somnum Regum: Si verbum verbo reddas. Quis ille Regum somnus fuerit, doctissimus Judaeorum R. David Kimchi explicat: cubile, aut stratum: Verum tunc construitur vel cum in lecto, vel super stratum: Nunc vero odoratus odorem quietis: Et Pinehas Num. XXV. 11. zelāsse zelum Dei. Atque huc respexere Hebraei probatissimae fidei. Marcus Marinus: Et ipse cubabat cubationem meridiei. Cubabat cubitum meridiei. Buxtorfius: Et ipse erat recumbens cubatu meridiano, hoc est, meridiabatur, somnum meridianum capiebat. Vatablus in Notis: Et ipso dormiebat dormitionem meridianam. Tremellius et Junius: Intraverunt in domum Isboseth, ipso meridiante.
II. Sam. XI. 2.
GRaecus vertit: post meridiem. Tremellius: Tempore pomeridiano, quo solent homines meridiari. Vatablus: Sub tempus vespertinum, postquam scilicet somnum meridianum vel pomeridianum dormierat. At quomodo, dicet quia, vespera cum somno meridiano convenit? Optime. Nam ex cap. 12. Exodi constat, Hebraeos duplicem habere vesperam, uti ex sequentibus patebit. Initio autem de horis Judaicis nobis constare debet, quae cum nostris ita coincidunt:
Horae Judaicae: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12.
Horae Nostrae: 7. 8. 9. 10. 11. 12. 1. 2. 3. 4. 5. 6.
Judaei enim ab ortu Solis ad occasum usque horas suas numerare solebant, ita ut prima illorum hora fuerit a nostra sexta matutina usque ad septimam. Diem vero dividebant in tres partes. Una erat mane, quamdiu Sol, jam ortus, in parte mundi orientali commoratur, cui quatuor horas tribuunt. 2. meridies, cum Sol, in medio coeli consistens, orientalem et occidentalem mundi partem collustrat, cui duas horas quintam et sextam tribuunt. 3. Vespera, sex horas complectitur, usque ad initium occasus Solis. Vespera autem Hebraeis duplex est: Una, quae incipit a tempore, quo Sol incipit declinare: Altera, post occasum Solis ita dicitur. Surrexit David a somno circa vesperam priorem, incipientem, ubi desinit meridies, adeoque surrexit a somno meridiano. Alias dicerent Hebraei, eum surrexisse circa vesperam Solis, non circa vesperam luminis. Nam vespera prior Solis, posterior luminis quoque apud ipsos appellitatur. Conferatur cum hisce caput XX. Matthaei, v. 1. 5. et 8. ubi mane et vespera posterior occurrit, nec non horae Judaicae, versibus intermediis, leguntur. Huc etiam faciunt, quae notat Buxtorfius in Lexico pag. 572. 574.
SIc sentio: Magnum illum Eusebium dignum se interpretem: Magnum Scaligerum dignum se auctorem, quem explicaret, et in quo ingenii sui vires, ostentaret, nactum. Nemo Eusebii sensum illo sagacius indagare; Hallucinationes,
de mundi conditu, quem tanti non facio, quam Abrahami nativitate, et vocatione quaestio est, in qua historiam et Salve Heros nobilis, Lux, non nostrorum tantum, sed omnium retro temporum, digna quae noctuas, talpas, aliaque obscura et lucifuga animantia, tenebris perpetuum damnatis stupefacit: Solas vero Jovis alites, nobilioraque ingenia, radiis suis illustrata exhilaret, foveat! Fortunatim ac feliciter iis eveniat, qui grata mente labores suos agnoscunt: Ingratis vero; lividis, et luridis; aeternum plorent, ipsis volentibus, meritoque suo, et vovemus et optamus, Amen. Scripsi VII. Calend. Maji. Anno. Chr. Dionysiano M. DC. VII.
PRotransmissā ad Nob. Peiresium mei commendatione et Barclaianorum in Argenide nominum explicatione, nunc tibi iterato, Vir CL. magnas ago gratias. Videram quidem jam ante Francofurtensi et Leidensi editionibus praefixos Nomenclatores: Sed illi semper mihi plus ingenii et diligentiae quam veritatis habere visi sunt: Ideoque quod meum judicium non tam procul a vero abfuisse cognovi, non mediocriter exultavi. Quanquam autem statim a lectis tuis literis impetum concepi meum de totā illā scriptione Barclaiana in chartas conjicere, ejusque judicii ut nuper promiseram te judicem facere: Tamen adeo festinus et abruptus fuit contubernalis mei, per quem ultimum ad te scripsi, ex hac urbe discessus, ut praeter salutem tibi nuntiandam, nihil ei committere potuerim. Facies igitur quod faciles et benigni creditores solent, qui exiguae nec affectatae morae rationem nullam habent.
Non satis audaciae erat quod qui in Politicis ingenium superioribus annis exercuerunt, regnandi praecepta, ipsi magnam partem negotiorum expertes, principibus tradiderunt, nisi temerariis quoque disputationibus de limitatā Principum potestate, de subjectorum in dominos reservato, ut loquuntur, jure, de yrannicidii justitia, aliis consimilis audaciae thematibus sacrosancta sceptra lacessere ausi essent: Evulgato horribili imperii arcano, licere quoque Principum vitiis irasci: Quibus sane est quod acceptos feramus pernicioso de rep. sensu, infectos plurimorum animos, et inde secutam civilium odio, non adeo pervagatam insaniam atque rebellionem, his propugnatoribus, nunc velut legitimum nefas.
Nam si principum flagitia vitā aut regnorum jacturā multare, atque, evitare ob eam causam debitum obsequium licet, calumniandi materia patefacta, et improbis cupidinibus obseptum iter, hoc principalium peccatorum traducendorum licentia quam tritissimum erit: Adeoque quibus ob scelera et poenae metum maxima peccandi necessitudo est, aur quibus ambiguae domi rei et ob magnitudinem aeris alieni afflicta fides in pace, domesticis malis excidium patriae opponere, et privata Reip. malis operire volent. Cum sui gradus nunquam satis patiens ambitio regus erroribus perfidā et malignā curā semper imminebit, suamque
Sed ad asserenda quidem inviolabilia principum jura Guilielmus Barclaius, aliique praeclarissimi viri, ut exactam eruditionem, ita acerrimum studium attulerunt: Ipsum autem rebellionis ingenium, factiosorum praetextus, artes, fines, quid sperare, quid timere videantur, postremo viam ae modos, quibus contumaces obrui, eorumque nimii spiritus infringi possint, in Argenide Joanni Barclaio depingere finis et consilium fuit. Et rebellionum quidem originem causamque tot motuum, qui seculi nostri pacem turbant, ait esse nimiam antiquorum Regum facilitatem, segnitiem, patientiam, et incautam in magnates profusionem; qua prodantur imperii vires, aperiaturque injuriis despecta majestas. Regiae amicitiae indulgentiā conditum hoc culmen, hancque aciem, ex qua hodie factiosi pugnant in Reges. Quodipsum quoque inter Vestrates, Trojanus Boccalinus confirmat, cum immunitates, praerogativas, privilegia fontem rebellionum, semen zizaniorum, lapidem scandali appellat. Et sane mihi quoque ab hac unā causā esse videtur non nisi ad proprium cujusque libidinem exactum obsequium, et regiae potestatis vindiciis opposita murmura, questus et postremo, remedium ex armis.
Ita Germania ante in unius Imperatoris reverentiam intenta, nunc in varios dominos lapsa ipsi paene excidit. Olim in Gallia Neustriae, Armoricorum, Pictonum provinciae duces comitesque viribus suis tuti, veluti precario obsequio, Regibus obnoxii fuerunt. In Britannia quoque formidabiles principum opes, atrocibus regnum cladibus miscuerunt. Hodie denique ea tantum imperia suis se furiis mactant, quae per principes et libertatis imaginem studiis et factionibus trahuntur. Haec de frequentium rebellionum causa Barclaji sententia est.
In titulum autem belli et colorem res publicas et privatas praetexere seditiosos docet: Nunc se insontes a Rege proditionis insimulari destinarique suppliciis: Nunc nova portoria et vectigalia aliaque praedandi vocabula quotidie excogitari: Exanimati regni sanguine paucos hirudines expleri: Novis hominibus et peregrinis, exercitus, praefecturas, legationes, mandari; hocque veteres et emeritas stirpes inexperto recentis potentiae gaudio calcare: Coercendam tyrannidem eorum qui principis facilitate abutuntur asserendum labentem rerum statum. Has aliasque factiosorum artes sub Lycogenis personā graphice omnino Barclaius depingit: Sed quacunque specie perfidiam ... tueri et ornare volent, diu esse quod eandem alii rebelles maculārunt. Non salutis publicae curam esse, sed ambitionem et quietis nescium ingenium, quicquid hi tales moliuntur.
Modos quibus inquieti spiritus nimiae potentiae optimatibus excutiantur Meleandri actiones docent; expectare poenitentiam, et ubi patientiā nihil profcceris arma expedire, bellum interdum abtumpere et pacem aut inducias facere: Ut illi qui in tam improbum foedus coierunt, spargantur, aegre in unum redituri. Ita novis artibus spatium fore quo vel inter se commissos, vel consenescente factione apud populum exosos sua impietas perdat, aut certe exsatiati inquietudine rerum novarum ipsi se ad reverentiam Majestatis recipiant.
Interdum necessarium consilium erit, quod Oloodemi et Eristhenis supplicio proponitur: Seditionum summa capita in aula prolecta majestatis damnare, in iisque exempla facere: Item promiscuum vulgus ad spem allicere arma sine noxa ponendi et transfugiis nudare duces: Victoriis, opibus multare, quarum superbiā inflati, dominos lacessere audent. Ignominia deprecationis elatos animos frangere: Magna imperia nunquam diuturna facere, arces castellaque ambitionis munimenta exscindere, alia denique quae passim toto opere, praecipue autem duobus Cleobuli ad regem orationibus exequitur Barclajus. Verum enimvero, quia nimis vulgata licentia imperandi regulas principibus praescribendi non placebat, et plerunque aliorum eventis doceri malunt: Historicā narratione, quae diximus supra, docere commodissimum Barclajo visum est.
Ne tamen invidiose hunc aut illum principem, velut in scena traducere, et tanquam reos ad tribunal nominatim citare videretur, eos qui remp. turbant: Ac ita invidiosis exemplis, et periculosa libertate usurpata odio omnium par non esset; placuit grandi hac fabula, historiae instar adornata inscios circumducere per suavissimas ambages: Ut ne nimis quidem imago simpliciter extaret; sed quilibet, velut in objecto speculo, meritum suae famae agnoscere posset. Fabula autem ne naturam exueret, et ubique grave supercilium male sumeret ab armis; a pudicis amoribus argumentum accipere debuit. Hoc utilissimae lepiditatis commentum, nullum autori periculum creare poterat. (Vita enim, non homines notabantur.) Et eo plures studiosioresque, lectores habiturus erat, quod non quasi docentem severumque, sed tanquam nugantem in manus accepturi essent. Mulro enim pars major est, inquit Hieronymus in praefat. libri X. in Esa. Milesias fabulas revolventium, quam Platonis libros: In altero ludus et oblectatio est: In altero difficultus et sudor mixtus labori. Denique Timaeum de mundi harmonia, astrorumque cursu, et numeris disputantem, ipse qui interpretatus est, Tullius, se non intelligere confitetur. Testamentum autem Grunnii Coroeottae Porcelli deoantant in Scholis puerorum agmina cirratorum.
Ex hactenus-dictis ipse mecum (Guilelme Pignori) judicabis supervacuam, ac dicam, ineptam eorum fuisse sedulitatem, qui omnibus a Barclajo confictis nominibus, praeter pauca, quae cum essent hominum, Barclajo privata familiaritate
Argenidem suam fabulam appellat; testaturque, imaginaria se passim vocabula, ad sustinendas virtutum vitiorumque personas excitāsse. Et profecto cum amores Poliarchi et Argenidis, qui utramque libri paginam faciunt, fabulosos nemo nisi emotae mentis negare possit; frustra quaerentium labor erit, quis Poliarchus, quae Argenis? qui Britomandes, et Timandria? quis aemulus Archombrotus, et raptor Radirobanes, et libertus Gelanorus, et nutrix Selenissa. Ut comoediam Pseudoli et Getae, et Davi, et Chremetes, et Thaides faciunt; ita librum, Regiis amoribus, regiis odiis spiritibus denique regiis plenum, dignas hoc iras pectoribus concipere, personas implere par erat.
Nimiopere profecto absurdum est, unius leviusculae conjecturae lenocinio adductum; cum sexcenta alia abnuant, de re aliqua statuere. Nam quid improbabilius, quam Poliarchum et Archombrotum, consiliis factisque diversos, uni personae attribuere? Selenissae regiae nutricis, donis corruptae, perfide amoris secreta evulgantis, denique ferro suo cadentis schema Catharinae Mediceae, Franciae Reginae, imponere? Ex Aneoresto, Allobrogum Rege, Poliarchi educatore, ex pugna elapso, regnum vita solitaria mutante, Clementem VIII. Pontificem facere? Radirobani Principi juveni, praecipitibus consiliis obnoxio, pro tuenda regia majestate, contra rebelles Meleandro auxilia ferenti, intra juventam in Africa caeso Philippi II. Hispaniarum Regis, cautissimae prudentiae senis, et contra Henricum III. Galliae Regem (quem Meleandrum esse volunt) factiosos in regno opibus suis foventis in suo Escuriali mortui personam induere?
Prorsus ergo mihi certum est, ut amores, arma, odia, aemulationes, fides, prava honcstaque consilia, perfidia, pericula, vota, satisfactio, omnia in Argenide fabulosa sunt: Ita necessario Poliarchi, Argenidis, Archombroti, Radirobanis, Britomandis, Timandrae, Hianisbes, Selenissae, Gelanori, et pleraque alia, a Barclajo excogitata nomina in neminem unum cadere; et in sola Argenide, velut in scena, consistere. Quia tamen, quod supra dixi, praecipuus Barclaio scopus fuit, sub hac fabularum suavitate, rebellionis genium et artes, ac Principum plerorunque ex despicabili facilitate errores docere: Non sane abnuerim, inspexisse ipsum in ceterorum hominum actiones, et historias; quas deinde suorum nominum simulacris aptaret. Ita sub Meleandri persona Henrici III. Franciae Regis nimiam, nec in injurias idonea severitate acrem bonitatem libens agnosco; et Guisii, ceterorumque ex Lotharingica familia Principum ambitio sub Lycogene, Oloodemo, Eristhene, Menocrito, Anaximandro commode intelligi potest. Nec Cleobulum Villa-Regius sibi dedecorum putat. Denique in Sicilia Galliae regni conditionem describi facile crediderim.
Ut tamen manifestum esset, sub Meleandri larva non tam Henricum Regem latere, quam universe Principem nimia animi lenitate despicatui et insidiis facilem depingi: In Cleobulo non tam solius Villa-regii, quam arcani consilii praesidiis et * * hominis humanam rerum civilium scientiam imaginem extare. Et in Lycogene non simpliciter Guisium et impotentis animi et imperandi libidine ardentis ambitum, Largitiones Regis apud populum traducendi sceleratam solertiam, aliasque turbidas artes in unam veluti tabellam coactas exhiberi. Plura Barclajus addit, quae in notatos cadere non possimt. Nam Henrico non toti XXXIX. anni vitae fpatium fuerunt: Et cum ex Polonia ad Regnum patrium capessendum venisset, pleraeque illius partes bello et turbis fervebant; quae serri Meleandro, qui sub initia imperii pacata omnia habuisse atque adeo nimiā felicitate laborāsse a Barclajo dicitur, convenire non possunt. Guisius cum fratre Cardinali in Comitiis Bloesensibus inquietos spiritus cum sanguine emisit: In ipso Regii cubiculi ingressu Regis jussu confossus: Quod cum Lycogenis in acie coesi exitu parum congruit. Villa-regius, Henrici Regis gratia excidit, domumque relegatus est, quod cum Cleobuli fortuna minime convenit, Ut inde minime mihi dubium sit, Barclajum in Meleandro Lycogene, aliisque plerisque pingendis, non ab Henrico tantum et Guisio, sed a quicquid uspiam in historia egregii pravique legitur colores petiisse.
Reliquorum autem nominum minime incerta explicatio est quae praefert indiculus tuus. Nam Mergania per literarum Germaniam, et eodem involucro Usinulca Calvinum, Derreficus Fridericum Palatinum, Ibbarranus Cardinalem Barbarinum, qui nunc Urbanus VIII. P. M. Dunalbius Cardinalem Ubaldinum significant. Quos duos posteriores viros in aula Romana virtutis dignatione famaque eximios certiori immortalitatis dono, quam quo Ulyssem Callypso * * erat, sibi Barclajus ut Romae novus homo obstringere voluisse videtur: Nec minus Antonium Querengium, magnum tuum amicum, utriusque, ut loquuntur, signaturae Romae Referendarium, virum summae eruditionis; quem Antenorium vocare lubuit, quod Patavio, Antenoris urbe oriundus esset. Hieroleandri larva Hieronymum Alexandrum, Aleaendri, Cardinalis ex fratre, nepotem tegi, nominis similitudo, et Aldina Catella ostendunt.
Vidi Romae apud Casp. Scioppium V. CL. multorum poetarum, ingenio per otium abutentium, carmina; quibus Aldenae ex partu obitum lugebant. Barbarinum, Florentiae notum, Lydum appellat: Quia Tyrrhenus, Hetruscae gentis conditor, Lydus fuisse traditur, ut referunt Dionys. Halicarn. in primo Antiquitatum, Val. Max. l. 2. Dict. et Fact. memor. et Mynsilus Lesbius lib. de Orig. Ital. et Tyrrhenorum. Quo etiam intuitu Concinnus Anchrae Marchio, cum
Somerseti Comes, et uxor, in Anglia aliud par conjugum ex Phrygia dicuntur: Quam ut Gulfredus Athuras Monumetensis (cujus tamen historiam fabularum ineptiis refertam Guilielm. Nebrissensis ostendit) prodidit. Beatus quidam ordine Trojanus, filius Sylvii, Ncpos Alcanii, patria profugus Graeciam petiit ibique progeniem Heleni e servitute vindicavit. Inde * * oraculo monitus per columnas Herculis in Aquitaniam pervenit, Go farium Pierium, Aquitaniae regem profligavit; urbesque Turonum constructa et Gallia vastata, in Britanniam a Gigantibus habitatam, tramisit; eique ex suo nomine appellationem fecit.
Procerum primi in aula Aquilii et Hippophili sunt Melchior Cleselius et Franciscus Gomezius, Sandoralius Dux Lermae. Hi post exhaustum immensae potentiae cursum ad purpuratum sacerdotium, tanquam ad aram confugisse a Barclajo dicuntur; quia inter maxima pontificiae potestatis arcana est, Cardinales sanctos et inviolatos, nec ulli profanae potestati obnoxios esse. Hinc S. Thomae Cantuariensis, Georgio Martinucio, Guisro et Cleselio Cardinalibus, ut sibi factas injurias, graviter semper Pontifices ad animum revocarunt. Calvinianos ut suo ingenio superbe nimis fidentes graeco etymo hyperophanios, appellat, et Bethlehemum Transylvanum, Paranhylaeum; eadem ratione, qua Sylvium, Aeneae filium, Graece Hylaeum interpretatur Dionys. Halicarnasseus.
Haec mihi sola nomina, certis personis a Barclaio destinata, videntur; nec elucidatio tua plura habet, quam quia ab ipso Haleandro habuisti, quem Barclai, amici sui, sensus optime novisse credere est. Certum habeo reliqua omnia falsa, et inania simulacra: In quibus tamen et reliquo omni commento egregie Comindoriges, in Africa Jubas, Hiempsales, Micipsas invenit Barclaius, Timocleam feminam Siculam Epityro rusticos excepisse ait; quodid * * genus Varro Vl. de L. L. testatur in Sicilia usitatissimum fuit. Eandem Tamocleam, ait, caenam supra ceterorum Graecorum mollitiom curāsse: Quia scilicet Siculi deliciis infames erant, ut inde Suida in proverbium abierit: Quo Planii locus in Rudente Prol. v. 53. pertinet:
Epirotos descriptio paene ad verbum ex primo historiarum Polybii descripta est. Archombrotus quanquam Graece sciret, tamen rusticam Siculorum linguam non intellexisse fingitur: Siculos enim etsi Graece, pessime tamen locutos esse, ex illo Plauti in Maenechmis constat Prol. vers. 11.
Medicus Afer Themison dicitur, quod hoc nomen qui magni haberi in arte Medica volebant, boni omnis causā sumere solebant. Meminerunt Juvenalis Apulejus in Apologia et Seneca in Epistolis, de ignium publicorum, quos Angaros Barclaius nominat instituto, quae libro 1. de morte minime fabulosa sunt. Nam et Aristoteles lib. 1. de Mundo et Apulejus ejus mentionem faciunt. Apuleji in lib. de Mundo haec verba sunt: Duces ac Satrapae (apud Persas) ubique dispositi, et permixta locis omnibus mancipia regalia. Ex eo numero erant excursores diurni, atque nocturni exploratores; et per vices incensae sunt faces ex omnibus regni sublimioribus locis: In uno die imper atori significabant quod scito opus. Eundem morem apud Anglos vigere, Polydorus Virgil. lib. 25. Histor. refert his verbis: Qui Oceanum accolunt, in vicinis tumulis lucernas, pilis affixas, locant: Ac ubi ex hostium adventu maejor illustrior res accidit, subito lucernas accendunt, clamoreque per agros et regiones significant: Hinc alii deinceps excipiunt, proximisque eodem mode signum edunt; atque sic celerior ad omnes vicos et urbes fama perfertur; et agrestes civesque se adversus hostes armant. Angari Persica voce veredarii seu tabellarii celerrimi dicuntur, quod me ex Suida et Hesychio docuit Barn. Brissonius in lib. de Reg. Pers. princ. quam vocem Barclaius ad publicorum ignium commentum apposite transtulit.
Meleandri, de reperto Gigantis cadavere, narratio expressa est ex historia, quam Thomas Facellus Rer. Sicul. dec. 1. lib. c. 6. in hunc modum refert: A. Salutis M DC XLVIII. cum Georgius Adornus Genuensis Eques Joannita classis tum ordinis sui praefectus Syracusis hyemaret, venatum aliquando in agrum Syraecusanum Gereates olim dictum, egressus est. Qui dum venationi studet, canis in venatu solers et sagax omnes speluncae subterraneae et latebrosae naribus et unguibus scrutatus, cauda et latratu venatores advocat. Equites, qui cum Georgio advenerant, praedamrati, equis citatis accurrunt. Sedubiostium ingentis specus solum vident, eo relscto, venationem retro persequuntur. Postridie vero Georgius, remigum manu assumta, ad specum eandem, aurea veterum numismata, quorum ibi thecas crebro reperiri contigerat, quaesiturus, regreditur. Speluncae ore vi patefacto, scalis, quas ibi in vivo ipso lapide excisas, aditum monstrantes, offenderat, in antrum profundum descendit, ingreditur, cuncta explorat, tandemque pro speratis nummis caedaver hominis XX. cubitorum reperit. Quod ubi membratim mirabundus stupensque examinat, pars capitis, costae et crura (ceteris partibus in putrem cinerem ventumque solutis) ex attrectantium manibus sola integra decidere. Quae pro miraculo
Georgius quamprimum omnia, praeter duas molas, ad Joannem Homedeum, militiae magistrum, Melitam transmisit.
Afros Coelestem Deam praecipuo cultu venerari, omnino ex historicā veritate Barclaius refert. Sed quam ille Venerem appellat Herodianus lib. 5. Lunam esse dicit. L. Apulejus Afer Junonem esse credidit in his verbis: Magni Jovis germana et conjuga sive tu Sami, quae querula partu tuo vagituque gloriatur, tenes vetusta delubra sive celsae Carthaginis, quae virginem vectura Leonis coelo commeantem percolit, beatas sedes frequentas etc. Praeterea D. Ambrosius, contra Symmachum Cybelem esse mavult. Ejus haec verba sunt: Unde igitur exemplum, quod currus suos simulato Almonis in flumine lavat, Cybele? Unde Phrygii vates, et semper invisa Romanis non aeque Carthaginis numina? quam Coelestem Afri, Mythram Persae, plerique Venerem colunt pro diversitate nominis; non numinis varietate. Non tamen illam sine auctore Venerem dixit Barclaius. Nam et Platonici omnes, Apuleius praecipue in Apologia, et inter recentiores in convivio Marsilius: Ficinus, de Coelesti Venere et duplici amore sapientissime disputant; et Pausanias in Arcadicis tres Veneres facir: Coelestem, Vulgarem, et Tertiam sine nomine.
Duobus tamen in locis dormitāsse, mihi Barclaius videtur 1. cum in carmine, quod incipit, Alma soror Phoebi etc. Afros inducit, Dianam ad aprorum (qui teste Plinio lib. 8. in Africa nulli sunt) venationem invocantes his versibus:
Nec commode dici poterit, de importatis in Africam apris intelligi ista debere. Nam hoc fortasse de cervis et capreis, quas nec gignere Africam, is, quem dixi, Plinius adfirmat, verum sit; Ursi et apri nemoribus et in venationis voluptatem septis saltibus non includuntur. Et Barclaium de opertā venatione loqui, ejus verba ostendunt. Deinde in eo quoque impingere videtur, quod lib. 5. Cuniculariam insulam in angusto freto, quod a Sardinia Corsicam dirimit, ponit. Quam tamen aut quas potius (plures enim sunt) tabulae Geographicae in ipso sinu Calaritano locant. Sed haec levia sunt; et unus alterque naevus de magni corporis pulcritudine nil detrahunt. Vale, Excellentissime Vir, et ineptiarum mearum, quas tamen non potui in arctius contrahere, prolixitati ignoscas, etiam atque etiam rogo. Idib. April. A. M DCC XXIIX.
LAboravit tecum Europa paene universa, Cardinalis Eminentissime; publicus fuit morbus tuus et privatus; sensere tumorem brachii tui omnes manus, et uno abscessu omnis paene Orbis intumuit.
Sed non idem de te omnium sensus: Doluerunt tecum omnes boni; extulere caput vitia, laborante virtute; apparuerunt in te amores et odia populorum; speravit victoriam hostis, si brachium Galliae defecisset; inchoarant de te homines malae fidei tragoediam; fecisti comoediam, dum laeto exitu actores fefellisti.
Placet percurrere affectus nationum, et convalescenti tibi exhibere fabulam, quam tu ipse fecisti. Primus affectus Galliae fuit: Haec, si res gestas aspiceret, amabat auctorem; si res futuras, dolebat esse mortalem. Quis (ajebat) retinebit fortunam Galliae, cui tu, RICHELI, trabs eras, et cardo, ne caderet? quis evolvet eas artes, quibus tu Europam implicāsti, ut Gallicam faceres? quis antevertet Hispanorum consilia, ne priores sapiant? quis praeoccupabit agenda, ut desit, quod agant? quis ostendet nuditatem nationis, quae extra Hispaniam gloriatur armis alienis, et intra patriam vix se tuetur suis? quis invitabit populos ad libertarem? quis ostendet singulis, quid possint? quid adjuvabit, ut posse velint? quis conciliabit pacem orbi, tunc justam cum suum cuique restituet, tunc securam, cum orbis unam domum non metuet? Hic erat de te Galliae sensus: Si qui aliter sentiebant, foris Galli, intus Hispani aut hostes erant. Longe alius de se erat Hispanorum sensus. Ex iis qui boni sunt, optabant te cito beatum, ne eos miseros efficeres; iidem precabantur tibi aeternitatem, ne tu totum hoc seculum Ludovicaeum redderes; addebant Lusitaniam brevi ludum fore, si tu cessares ludere; atqui hi minus mali. Qui minus boni erant, paulo asperius de te sentiebant. Ille duorum regnorum jacturā mortem tuam emeret, ne tu plura regna superares. Ille amissam vellet Italiam, ut tu Hispaniae parceres. Hic bene sperabat Catalauniae, dum de te sperabatur male. Hic metuobat Valentiae, si tu bene valeres; omnes aeternam tibi quietem precabantur, ne tu Hispaniam perturbares.
Sed quis explicet Italiae sensus, quos ipsa saepe dissimulat, etiam dum publici sunt? Mirabatur Roma alienum periculum, nec sentiebat suum. Venetiae spectabant tempestatem ex portu, tunc otiosae, cum ubique tempestas est. Neapolis spondebat se novam, si tu sponsus esses: Sicilia memor vesperae, verebatur mane. Florentia id unum cogitabat, unde floreret. Genua oderat antiquos dominos, et timebat novos: Mediolaenum inter spem et metum libertatis, media erat: Alpes Cisalpinum te optabant, antequam aeternus esses. Foederati Principes timebant libertati publicae, si publicus libertatis minister occidisset.
Nec levis erat dissensio Germauiae de morbo tuo, quia gravis erat de Imperio. Timebant omnes domus unam domum, metuebant omnes venti unum Austrum: Verebantur omnes aves unam Aquilam: Aquila ipsa libertatis amans frustra bicipitem se ajebat, si semper unum respiceret terrarum cardinem: Belgae amarent gentilitium Gallum, nisi Leonem timerent: Sequani nec Galli esse vellent, nec Hispani. Helvetii servi esse volunt, et liberi. Sed ad haec consilia requirebatur ingenium tuum, et ad opera brachium.
Neque idem erat de morbo tuo Angliae sensus. Optabat illa te redivivum sibi, si perires Galliae: Haberem, inquiebat, Senatores, non Reges, si Regius Minister esses: Tres insulae unum regnum essent, non triplex; divideret eas mare, non fides: Rex meus coronam gereret, non tiaram; et brevi Mariae filius vellet esse Marianus. Hic fere erat de te Europae sensus: RICHELI, exercuisti populorum judicia, dum exerceris: Probāsti te Cardinem Orbis esse, succussisti Europam dum nutasti; agnovimus te solum esse ex eclypsi, quam salubre Galliae sidus esse, nunquam melius quam aegrotans docuisti. Laborare visa est universa Gallia te laborante, nunc salus tua communis omnium bonorum laetitia est; omitto aliorum laetitias, ut explicem gaudia Ludovici. Triumphavit gaudio Ludovicus te convalescente, quo bene valente toties triumphavit: Non jucundior ei nuncius accidisset, recuperatae alicujus provinciae, quam tuae valetudinis, in qua tot recuperandae provinciae vertebantur: Visere te, non videre voluit Ludovicus, et ardens amore tui occurrit ultro tuae valetudini, quam venientem expectare non potuit. Quam suaves illi amplexus regii! aperire poterant sinum ulceris, si nondum plane patuisset; quam gloriosae illae laudes regiae et publicae! quam fidelis illa responsio tua: Recusaturum te vitam, nisi ut eam Ludovico consecrares! Nec importuna vox illa militaris inter amplexus vestros: Bene valete ambo, et nostris ensibus cetera permittite! Restitutus ergo es, RICHELI, non tam tibi, quam Regi et Galliae. Quantum amant Galliam superi, qui maturo ad coelum Richelio adhuc carere voluerunt, ut eum Galliae iterum commodarent! Quantum amat Galliam Richelius, qui cum immortalitatis
FUr, vespillonis filius, ne nihil ageret, quod salvo honore poterat, velne potius cum Attalo Martialis mulas ageret, capellas agere ac minare instituit. At vereri debuit, ne contra se cornua, quod dicitur, triga ista capellarum ferret. Multis enim bestiae fuerunt exitio: Ipsae autem bestiae sibi maximo semper et certissimo. Sed nulla pauperies quadrupedum cum hoc damno conferri potest, quod impudentia et maledicentia dant homini, quod ambitio infert, quoque eos mulctat scelerum conscientia. De hoc damno nihil lex XII. Tabularum constituit, nihil praetor edixit. Adversum capellas ergo auctor agat necesse est, easque Jure Hispano in noxam sibi deditas tantum agat, quantum et potest et valet.
At
SEnatus inclytus Reip. Noribergensis, tot honestissimis et saluberrimi legibus in Universitate ista latis, nihil actum credit, nisi consuetudini quorundam
pandecten quandam inhonestissimorum facinorum; vis nimirum tam publicae quam privatae, injuriarum, psalteriorum, canticorumque famosorum, furtorum, depraedationum, vulnerum et caedium, grassationum nocturnarum, debacchationumque cum Stentoris clamoribus, et comitis hujus assiduae Ebrietatis dicere debebant. Compertum siquidem habet idem Senatus inclytus ex querimoniis quotidianis, plerosque parentes, non modo fama latrocinii hujus domestici, gliscentisque indies in Universitate ista contagii, deterreri, quo minus suos huc ablegarent filios: Verum etiam quos magnis sumtibus eo adduxerint, poenitentia metuque
Convictis igitur PENNALISMI, quem in novitios ad Universitatem hanc advenientes tyronelli isti exercent, poenam relegationis, et aliquando circumstantiis id merentibus, cum nota infamiae, inposterum Ordo Nobilissimus, denunciat ac statuit, qui invito novitio, vel invocati violenter in alienas aedes, vel habitationes ad concussionem illam exercendam irrupisse probati fuerint; vel etiam, ut convitii aliquid extorquerent, ostium occentarint, fenestras flagellarint, aliaque his similia supra commemorata consciverint.
Sed etsi in volentem novitium sese hoc genus maleficii exercuisse praetenderint, ut hactenus saepe factum; quia tamen pessimi exempli res est, et vix unquam tale quid, absque metus incussione, vel flagitationibus improbis, ac persuasionibus subdolis, quae dolum arguunt, evenire potest; nihilque in his rebus verius est eo, quod Ulpianus alicubi dicit: Persuadere, plus esse, quam compelli. Idcirco motus indignitatate rei Amplissimus Ordo, eum, qui hoc perpetravit, carcere decem dierum, subtractis omnibus intemperantiae instrumentis, soloque pane et aquae relictis, mulctandum censuit. Ita quidem, ne in arbitrio Rectoris, vel Senatus Universitatis sit, quicquam de numero dierum ejusmodi reis remittere; aut mulctam pecuniariam, in locum carceris poenae, substituere.
Hoc amplius reservandum sibi duxit Senatus Amplissimus, ut pro atrocitate circumstantiarum, violatores legum harum ab alterutro Magistratu Universitatis, vel Oppidi, pro diversitate jurisdictionis et facinorum comprehensos, inque custodiam datos, alibi quoque, extra Oppidum et Universitatem hanc, condignis poenis afficere possit, et velit.
Postremo autem paterne hortatur omnes Universitatis hujus cives, ut Lernam hanc vitiorum odisse, quam executionis, quae parata est, severitatem experiri malint; ejus memores, quod, quae facta laedunt pietatem, existimationem, verecundiam nostram, quaeque contra bonos mores fiunt, ea nec facere nos posse, credendum est.
S. P. Verissimam hanc esse puto de Annii Viterbiensis somniis eruditissimorum, acerrimoque judicio praeditorum hominum, censuram; nec nos moveat, quod quidam aliter sentiant, sive censeant. Judicant enim coeci de coloribus. Non enim labrotenus gustāsse literas; sed earum, ac praesertim Graecarum, ingenti flumine pectus inundāsse, nec gustum duntaxat aliquem modicum Antiquitatis hausisse, sed ipsam universam percalluisse, et, ut sic dicam, concoxisse oportet, qui in hisce talibus judicis partes sibi sumserit. Ex hac vero notā sunt illi summi, et de Rep. literariā praeclarissime meriti viri, qui desupposititiis istis Scriptoribus sententiam tulerunt, Pseudo-Philone, inquam, Beroso et Megasthene: Quem planus idem Italus Annius monachus Metasthenem proscribit. O os! ō frons! Scriptorem pro vero et genuino aliis obtrusum ire, cujus ne nomen quidem scias? Taceo, quod isthoc nomen omnino Graecum non est. Quomodo igitur e Graeco Latinum, vel saltem (quod tu vis) ejus Epitomen nobis concinnārit, qui in ipso auctoris nomine tam prodigiosam Graecae linguae ignorantiam prodat ac praeferat? At Gothofredi auctoritate, [Gothofr. e lateritiis aureos facere volebat, ut de Roma Augustus] plurimum hīc commoveris. Fuit sane vir ille plurimae lectionis, et indefessi prorsus studii JCtus: Sed enim hīc in alieno foro litigat. Quid? quod ejusdem, ubi praesertim humaniores literas et
Grutero? Quem risum ipsi Lipsio (qui tamen amicus illi fuit) suis INEPTIIS expresserit? Quid vero Giphanius, aliique doctissimi Jureconsulti de ipso senserint, scimus e seniorum colloquiis. Noli igitur, mi homo, insectari viros summos, et quibus in omni re literaria, maximeque in eruenda Antiquitate, excutiendaque ratione temporum pares nulla unquam habuit aetas: Nec arrosionem sive lancinationem alieni nominis interpretare, Veritatis assertionem adversus impostorem illum Italum. Sivero juvat e
PRisci illi Medicinae proceres, non humanis tantum, sed et divinis propemodum laudibus, etiamnum extolluntur, quod ea, quae aut ab ipsis inventa, aut illis verius a Deo infusa aliquando fuit, artis asclepiadae scientia, pereunti, variis ex morbis, hominum generi, praesto fuźre. Tu vero, Hofmanne doctissime, quomodo unquam ab aliquo, vel dicendi gloria Clarissimo, satis pro meritis laudatus ab iis, qui hac tempestate, vel iis ipsis, qui et Dii aliquando habiti sunt, benefactoribus, tu tanquam alter occurrens, ex improviso DEUS benefacis, corumque praeclara ingenii monumenta, Orbi sarta tecta restituis? Hinc est nimirum, quod si tamen hanc singularem in omnes beneficentiam diligam, si etiam observem; quod meum est, faciam; imo si et ceteri eorum omnes. Atque utinam in partem istorum Herculeorum prope laborum et gloriae, tanquam olim Theseo, et mihi venire liceret. Aut facile faltim apud nos, ut elapsis superioribus, ita et hoc labenti seculo reperirentur, qui similium capti studiorum amore, non dissimilem sibi apud posteros gloriam compararent. At secus interim audit, et indeteriora procutrunt universa, ut (juxta Venusinum) Aetas parentum pejor avis, vere nos tulerit nequiores. Tu tantum unus es, mi Hofmanne, cum paucis excipiendus. Ac si ad me transmissum opido quam eruditum opusculum (quod aliorum tamen ingentia, suo sententiarum pondere, exaequet volumina) conjecturae sit; mihi ipse videris, in iis, quae paras, non me, non quovis alio Theseo, ut Hercules, indigere. Tu unus operi, tu tantae sufficiis substructioni. Es etenim, ut esse videris, excellens idem Medicus, idemque Philosophus; et utrinque tam Graecae, quam Latinae linguae, ut qui maxime, spiras eloquium. Qui ego, quamvis vix Grajas a limine Musas salutaverim, vero tamen verius esse non dubito, quin familiaritate mihi in hac Aula conjunctissimus, Attica vir eloquentia, Romanaque praepollens, id mihi sedulo, tuo tantum inspecto per transennam libello, affirmabat. Quod autem superest, literarum tuarum non est, quod in reliquo ipse, quid sentiam, requiras. In eam enim pedibus, et quidem lihenter eo sententiam, libera ut cuique sit semper ad philosophandum, patensque via; sincero tamen quod fiat animo, et diligenter indagandae propalandaeque studio veritatis; ut magno, sicut olim Philosopho, ita et medico illud proferre, tandem aliquando laudi tribuatur:
CUm prae curis aulicis, quibus distineor, tuis parere mandatis non potuerim; alteri in tui gratiam ea committere, opportune satis judicavi. Prae ceteris doctis viris, ac necessitudine mihi conjunctis, mihi visus est D. Claudius Belgardus, Gallus, et a Secretis Serenissimae Christianae, magnae Ducis Hetruriae, cui provinciam conferendi libellum
REdditae sunt mihi litterae tuae gratissimae, ab erudito viro, et moribus ornato, Johanne Jacobo Heigio, utriusque nostrum amantissimo. Ex ipsis magnam cepi voluptatem; quod cognoverim, te optatam de me habere opinionem. Semper enim id summopere expetivi, ut mea tibi nota benevolentia foret. Quod sperabam facile; cum ex tua eruditione magna, et nominis decore fuerit exorta. Quid enim tibi notius credendum erat, quam quod tu ipse peperisti laboribus, vigiliis, et solida doctrina? amorem seilicet eorum, qui virtutem colunt. Tuum pulcerrimum opusculum de Lienis usu, jamdum legi, cumprimum nempe transmisisti magno nostro Cremonino. Habui siquidem tum temporis ab eo, ut non solum legerem, sed et ejus quoque nomine responderem tibi. Audio libenter, quod rursus cuderint; imo curabo quoque, ut transmittant; et eo quidem anxius, quod duo reliqua non vidi. Hartigius noster te certiorem faciet, me tibi obsequentissimum futurum. De Folio sic se res habet. Ex Hippocrate docueram, eos, qui medicinae gratia sunt me secuti, fieri obstructiones quasdam, in vasis cordis, (qua de re Deo dante, forte quaedam publici Juris faciam) et ex Botallo in aliquibus servari adulta jam aetate, quod ovale foramen diciter; et haec oculis subjeci, ut viderent: In quibus autem, et qua de causa haec eveniant, videndum potius duxi. Ordanus quidam, cui de ovali foramine renunciaverat discipulus quidam meus, eo jam defuncto, hujus rei se inventorem facit. Folius, qui menses aliquot mecum fuerat, ac a mea consuetudine
Botallum inventorem dico. Is nonnullis de Botallo, male quid additis, ambitioso indulget genio, suadenti, hinc ad gloriolam iter adapertum sibi; et publici juris facit, iis quoque additis, quae ad vasorum cordis obstructionem viderat; sed male, et prater rem detortis. Tunc, me curante, sententia Botalli auditur. En Veslingius adest. Jamque de ovali foramine in adultis agitur; Galenum inventorem jactat. Sic nobis pensitatum fuit, an Botalli placitum fuerit a Galeno cognitum? Renunciat causae, et ad jurgia se convertit Folius: et hucusque silet alter. Sed ista potius sunt digna risu, quam narranda tibi. Vale, Vir celeberrime, et me ames, rogo. Venetiis. Non. Jun. M. DC. XL.
PErgratae mihi fuerunt litterae tuae; ita jucundum est audire, sui memoriam apud bonos amicos, aut viarum distantia, aut temporis diuturnitate non esse abolitam. Accepi etiam omen vitae longioris, quā mihi gratularis. Utinam essem is, quem dicis! qui sic possem huic seculo prodesse, quod tu facis; ut video in tuis scriptis de liene, hortans, ut Aristotelem non deseras.
Puto enim, non solum de bono medendi munere aliquid ex illius doctrina non detrahi, sed multum posse amplificari, rebus ad humanam constitutionem attinentibus, praeclarius cognitis. Ego quidem paululum interrupi consilium, de Hominis Peripatetici structura constituenda, ab alia studia, quibus fui implicatus; resumam aliquando, facturus Apologiam dictorum Aristotelis, ad versus Galenum, illi contradicentem; et aliquando immodestius irridentem. Tuperge, quae coepisti, in hoc tuo, de usu lienis, valde erudito opusculo; sicque haerebis, Aristoteli, ut prositeris, tanto gloriosius id facies, quanto remotius ab horum temporum consuetudine. Quod attinet ad quartum Meteoron, nunc sumus in Explicatione aliorum trium; quae omnia aliquando promulgabuntur. Haec de me ipso. Valentinus, de quo a me quaeris, mihi est cognitus: Vir ingeniosus, et eruditus, cui ego omnia bona desidero. De illius apud inquisitionem actis non sum conscius. De meis scriptis accepi a Cortesio, ipsum favisse impressioni, quae alioquin hīc est valde prolixa; dono accepit unum volumen, quemadmodum et tibi unum mitto. Bene vale, et me ama. Paduae Nonis Aprilis M DCC XIV.
Patavii 1621. m. April.
ACcepi tuas litteras, mihi gratissimas, et librum mihi et omnibus Doctissimum. Nondum perlegi totum; quod faciam. Percurri aliquam partem, quae mihi totius indicium; sic ex ungue Leo. Dedi ad te transmittendum novum opus dictatorum in Aristotelis defensionem contra Galenum, de origine et principatu membrorum. Si tibi atridebit, mihi valde erit gratum. Interim bene vale et me ama. Patav. 20. Aug. Anno M. DC. XXVII.
TObias Pontanus Silesius, olim convictor tuus, mi Hofmanne, literas tuas mihi perferendas diligenter tradidit; eis ego nunc primum respondeo, quod in hunc usque diem partim studiis, et lectionibus publicis (quae contra communem usum hujus Gymnasii, quem sane nosti, usque in Cal. Julii perdurarunt) partim valetudini, quae paucis diebus, post curas communes, adversa mihi fuit, indulgens, citius facere non potui. Gratularis primo amicitus et serio,
in Aquapendentis locum, ex Germania, huc fuerim accersitus; pro quo officio gratias Tibi ingentes ago. Nec, quod scrius id seceris, excusare Te decet; scis enim M. Tullii tritum illud dictum, seram gratulationem reprehendi non solere. De otio et profectu literario plurimum vicissim Tibi gratulor, eoque magis, quod hoc fruaris in publica utilitate. Libb. Galeni de usu partium mss. hīc reperire nonlicet; nosti enim, omnes Graecas disciplinas fere ex Italia jam exulasse. Excell. Vir, Aquapendens libros edidit de formato foetu, de ovo, de iis, quae supra cuticulam sunt. Venetiis jam imprimitur ejus magna chirurgia, cum chirurgicis administrationibus: Sed puto ad has, quemadmodum ad alios libros, haud dari aditum, ante ejus mortem. Ego jam typographo dedi librum meum de lumbrico lato; item epistolam de incerto tempore partus, ad Germanos JCtos; quos propediem Tibi mittam. Cura, ut valeas. Patavii, prid. Calend. Aug. M DCC XVIII.
FRequenter ab auditoribus meis de Te, mi Hofmanne, omnia bona audio, quae mihi, quo meliora, eo gratiora; praesertim cum tantum profeceris in studio Anatomico, ab illis percipiam. Tuae proximae literae mihi imposuerunt, ut ad Te obser vationes, quas haberem anno elapso de struthiocamelo, mitterem. Repetis easdem per alios quoque discipulos tuos, quos ad me misisti. Quod hīc debito non satisfecerim, multa impedierunt; atque nunc etiam impediunt. Sed tamen scias, me aliquando ad Te eas missurum, per literas publicatas: Jam enim mihi animus est, ita Anatomen et Chirurgian docere, ut quicquid vel novi invenerim, vel dissentientia ab aliis, epistolarum volumine concludere; sumta occasione, qua aliorum quaesitis cogor respondere. Non enim placet eorum mos, nimis profecto multis familiaris hoc tempore; qui, ob novam aliquam opinionem, retractant materias et res multis voluminibus. Laudo enim, quae quisque ante nos invenerit, si bona sint, tacendo approbare; quam scribendo repetere, aut pro nostris vindicare: Pauca vero, quae quisque desuper laboribus suis eruit ex profundo artis, luci dare; paucisque paginis coercere. Itaque si ad Te de hisce Anatomicis scripsero, ita scribam, ut et alii quoque literas tuas inspicere possint. Noesslerum meo nomine salutes, velim. Cura valeas. Raptim, Patavii, d. 14. Nov. M DCC XIX.
CLarissime Vir: Affectus jam ante experti indices, traditae mihi sunt vestrae Noribergae, 20. Novembr. Parsimoniam et tarditatem officii mutui, partim
Augustinum Gotaldium Venetiis iterato quaesivi: Sed nunquam offendi, nec credo, quicquam ipsi esse ad vestrum votum, aut palatum. Negotium tamen mihi creditum, nullus posthac intermittam. Vidi ibidem quoddam de Astrologia fragmentum; quod, quale sit, jam non est operae. Hoc enim ipso momento, deproperatum ad vos abitum nunciavit praesens Excellentissimus Dominus Doctor, Christianus a VVecken, olim Nationis Germanicae Consiliarius, egregii ingenii Juvenis; qui, quam suā mihi festinatione attulit brevitatem, ipse officii gratia conpensabit. Notavit ille Romae pridem in Bibliotheca Vaticana, varias quasdam lectiones, ex Graeco Galeni Codice; quae nam eae, aut cujus, mihi prae temporis angustia lustrare non licuit: Meo tamen monitu, et Vestrae Excellentiae studio, eo perductus est, ut ad vos Noriberga devians, eas libentersit communicaturus. Quod ad Leydenses istas attinet, certa spes est, non solum popularis mei industria, sed qui hinc brevi discessurus, Clarissimi Domini Doctoris Worstii Junioris benignitate eas fideliter ad me transmissum iri. Interea, siquid vel bonorum autorum lectio, vel Praelectionesaut Consultationes, ad vestrum institutum apportarint, futurae prolixitatis vadimonio, dignam semper ejus memoriam habebo. Si publica negotia vobis responsum negant, vicariam operam praestabit Popularis meus, Dominus Christianus Clemens, in vestra Academia, Philosophiae et bonarum litterarum studiosus; quem cum voto felicitatis, ut memet, vestro favori commendo. Scribebam praepropere Patavii XXIX. Decemb. M DCC XXII.
SAlutem plurimam, Clarissime Vir: Si nec dum meas Patavii, X. Junii, traditas reddiderit juvenis ille studiosus, ad vos discedens, quid intervenerit, satis divinare nequeo. Jam enim ex aliis accepi, hominem Augustae, a febri convaluisse, ceteraque negotia sibi credita, probe confecisse. Sed neque de fide ipsius unquam dubito. Si quid hīc erratum, crediderim id nimia (ut in dubia valetudine fieri solet) alienae operae fiducia factum. Inter cetera, quantum memini, istis significavi, Dominum Doctorem van der VVecken Wormatiae substitisse. Addidi quoque nonnulla de obitu R. P. Pauli, Honoribus D. Spigelii, D. Santorii in Avicennam Commentariis, et Mercurialis in Hipp. aphorism. Enarratione, nondum quod credam, in Germania visis. Monui quoque Bibliothecam Venetam, Screniss. Reip. sumtibus, publici usus causa in ordinem redigi; D. Sozomeni obitum retuli, fallaci fama falsus, nimiumque isti Bibliopolae fisus, qui nescio,
Vir Clarissime, et publico vive: Cui me, meumque hunc popularem Excellentissimum, unice commendo. Patavii, 3. Decemb. M DCC XXIII.
SAlutem et Officia, Clarissime Vir, Fautor multum observande etc. Nescio, qua fortunae injuria, minus ex voto, meae ad vos ferantur. Quas studioso isti, mense Junio, anni superioris dederam, prorsus intercidisse, video. Excellentissimi D. D. Christiani a Wecken, prolixioribus ad vos sermonibus, commendatam officii partem. inopina festinatio eripuit, pariter populari meo, Viro Opt. et Doctissimo. Meliori sorte, vestrae ad me omnes, ab Excellentissimo DD. Vischero curatae, Vellem peraeque iis satisfactum. Parum promitto, et trepide. Semel, cum Clarissimo Domino Spigelio, Div. Marci Bibliothecam aspexi verius, quam inspexi. Nosti, Vir Prudentissime quam sint recondita hujus gentis ingenia; maxime si ab exteris sua expeti suspicantur. Diu, fateor, viam meditatus sum, perlustrandi Celsum MS., ex quo Cajus exemplum mihi creditum, alicubi suā manu restituit. Nisi Clarissimi Domini Cremonini, vel Spigelii interventu fiat, spe omni excidi. Credo tamen, ejus fore humanitatis Dominum Sozomenum, ut vestro nomine salutatus, istorum librorum inspectionem concedat, quos Ornatissimus Dominus Bueretius, Juvenis Optimus, secum habet. Sicubi Codices isti, a vulgatis variant, ex unius alteriusve loci collatione certior, ocyus suggeram. Inde, si vestris subito litteris ad nova humanitatis officia excitabitur D. Sozomenus, Virum nostris forte votis facilem experiemur. Excellentissimus Dominus Spigelius hac hieme Gal. de Ossibus ad Tyron. libellum exponens, nonnulla Latinae versionis loca, ex Graeco emendavit; imo et Graeca ipsa, conjecturis satis ingeniosis, ex Artis usu adductis. Ex iis cursim pauca notavi, rebus quam verbis intentior, omnia si habere contigerit, cum aliis submittam. Commendatio ad Clarissimum D. Virginium de Rubeis, grata erit, vestri et mei causa. Nam et Florentiae quaedam mihi commoda intellexi. D. Faber etiamnum Romae, Sum. Pontificis gratia floret, Vir Optimus et candidus, cui
terrae motus ille ingens, qui 19. Martii, hora 2. noctis, non modo hanc urbem, et vicina, concussit; sed et prope Ferrariam, in opidulo quodam, turris multarumque aedium ruinā, magnam mortalibus cladem attulit. Deus Opt. Max. Germaniae pacem pristinam restituat, Italiae diuturnam perennet! cujus benignae protectioni vos omnes commendo. Patavii 18. April. M DCC XXIV.
SAlve, CL. Vir, Fautor henorande etc. Serius ad proximas vestras, sub finem Decembris traditas respondeo, quod meas omnino vacuas redire nollem. Etsi vero dubiis, de Celsi nostri aetate et ortu propositis, amplam satis discendi occasionem praebueris; iis tamen nunc ex animo, gravioribus occupato, satisfacere nequeo. De Celso JC. paucula me aliquando notasse scio, quae nunc memoriae non suppetunt. Sub Tiberio et Nerone vixisse virum, docent multa, quae in aliud tempus differenda. Gratioris operae spero, quae nunc submitto paucula, Galeno jam prope absoluto, lucem allatura. Anno superiore Venetiis incidi inter alia manuscripta, in Artem Paruam, charta et charactere vere Graecam, polite scriptam. Vestri non immemor, assumto D. Bucretio, cum Codice Graeco Aldi, singula diligenter contuli. Quaedam deprehendi diversa, nec tamen, quantum in transitu observare licuit, semper meliora. Ista qualiacunque sunt, nunc cum D. Mejero transmitto. Interstinctiones etiam notavi, ne quid curiositati deesset: Adhibito Codice Basiliensi, quo hīc destituimur, minus forte discriminis erit. Nonnullis in locis supplementa videbis, quae, num in sola Aldiana editione, an vero etiam in Basiliensi desint, scire aveo. Mihi certe aliis dedito, nunquam vel unam sententiam expenderelicuit. Quicquid sit, mei in te studii argumentum erit, si lucem merebitur; quod instituto serviet, in tuum traducas. Alia si occurrant ejus generis plura, labori aut pretio non parcam. Cay, quae cupis, opuscula quaedam, in patria habeo, sed parum ad Galenum factura; nisi Periochas velis. Interea meas hasce schedas ita servari desidero, ut ad me redire possint; quem nullum aliud hujus recensionis exemplum habeam, et laborem
LIteras tuas, benevolentiae et amoris plenissimas, mi Zeaemanne, recte accepi; respondeo autem tardius, forte opinione, ob languorem quendam meum, ab insolito hujus regionis aestu conceptum; ob quem etiam fere grabatulo meo affixus sum. Quo minus vel de itinere ad vos tam longo, vel de Cathedra tam sublimi cogitare possem! sed et si melius mihi cum valetudine conveniret, altioris considerationis erat mutatio status tam insignis, a profunda quiete, ad labores et turbas gravissimas! cum familiā obstreperā! relictā post tergum bibliothecā, auro contra cara! Quamobrem tibi quidem, Venetiae principio seculi 1500. usque ad annum 28. dederunt nobis quater Galenum Latinum, non comtum illum quidem, sed qualem tempora ista ferebant. Venetiae dederunt nobis Galenum Graecum ex Aldi Officinā, 1525. Venetiae ab anno 1540, usque ad hoc seculum 1600. beneficio Lucae Ant. Junctae, et posterorum, communicarunt nobis novies Galenum Latinum. Quid Papienses, Basileenses,
sectiones decem, quarum prima Isagogica habet, 2. Physiologica, 3. Pathologica, 4. Semistica, 5. Diaetetica, 6. Pharmaceutica, 7. Chirurgica, 8. Hygiena et Therapeutica, 9. Miscellanea; inter quae aphorismi, et Epidemiorum libri, 10. Philosophica, et spuria, quorum magnam abjeci partem. Haec adeo narro, ut
Haec ego ad te, hac occasione, mī suavissime, quorum mihi interpres uti sis, rogo, apud eos, qui hoc scribendi onus imposuerunt tibi. Si opus fuerit, facile perpellam in vota mea DD. Schlegelium, uti commendet rem Illustrissimo Domino Contareno. Ad hunc quas scripsisti litteras, hoc mane ablegavi Noribergam, unde Jenam proficiscantur. Excell. D. Werlingium, ut et D. Rhodium salutes, oro, iterum a me. Habebunt a me brevi litteras, si DEUS volet. Bene et feliciter vale. Altdorfio 20. Julii M DCC XXXVIII.
TAm grata, quam opportuna consuetudo, quae mihi cum Nobilissimo Domino Philippo Jacobo Stromero, apud vicinum et familiarem meum hospitante, hac in urbe obtigit, occasionem praebuit, Vir Clarissime, cum nominis tui sciendi, tum meritorum tuorum famam discendi. Inter varios sermones,
LItterae tuae, Vir Clarissime, omnino gratissimae mihi fuerunt; et quod ab eo venirent, cujus virtutem ac doctrinam ante decennium, cum apud vos per trimestre agerem, praesens aestimare didici; et quod tam pronum erga Rempublicam litterariam studium tuum nunciarent. Quod profecto utinam juvare possem! Verum in Bibliotheca nostra Lugdunensi hac, nihil tale asservari, interroganti affirmavit Collega meus, Daniel Heinsius, ejus Praefectus. Si litteris tuis acceptissimis serius respondeo voto tuo, quaeso ignoscas; quippe VIII. Jan. mensis scriptae, exeunte demum Julio ad me pervenerunt. Vides facile, culpam hic nullam meam esse. Si litterarum hoc iter saepius ingredi tibi placebit, ego vicissim officio amici nunquam deero. Vale, Vir Clarissime, et amare me perge, Tuistudiosissimum. Lugduni Batav. a. d. XXVII. August. A. M DCC XVII.
JUdicium tuum (mi Hofmanne doctissime) de me, de motu et circulatione sanguinis, candida mente scriptum, pergratum mihi est; atque me vidisse hominem doctissimum, et alloquutum fuisse, gaudeo, cujus amorem ita libentissime amplector, ut redamem. Primum oratoria facultate me criminari, et tacite castigare placuit, quod visus sim tibi, Naturam stultitiae erroris insimulare, et
damnare; atque artificis stolidissimi, ignavissimique, personam ipsi imponere, eo quod isneret sanguinem recrudescere; et rursus ut concoquatur, rursus iterum iterumque in cor remeare, et toties in habitum ut recrudescat; atque eo fine Naturam, ut habeat quod agat, factum et perfectum sanguinem, frustra pessundare. Verum enim vero, ubi, aut quando, haec talia a me, aut dicta aut cogitata fuźre, cum latet, (qui semper Naturae solertiam, sapientiam, industriam, fim admiratus) non parum me perturbavit, talem viro aequissimo videri. In libello edito ego motum sanguinis e corde per arterias in habitum, et similiter ex eodem per venas retrorsum ad cor, continuo et continenter fieri duntaxat assero, eo fluxu et refluxu, eā quantitate et copia, ut in circuitu, quodam modo moveri, sit necesse. Sed de coctione et causis hujus motus et circulationis; praesertim de causa finali (si placuerit cap. 8. et 9. relegere) neque loquutum fuisse, et omnino consulto praetermisisse, apertis verbis reperies etc. Haec ego volui purgandi causa, apud Virum Doctissimum, amantissimum, et ut me tantae censurae infamia liberarem. Et, quaeso te, doctissime, aequissime; si quae de circuitu affirmāram, oculis cernere volueris, illud spondeo, quod Anatomicum magis decet, quandocunque volueris et dabitur occasio, me praestiturum; sin illud aut nolueris, et neque per te ipsum investigare dissectionibus placuerit; noli, inquam, obsecro, aliorum industriam vilipendere, aut vitio vertere; aut homini probo, non prorsus inepto, nec deliranti, in re toties per tot annos experta, fidem derogare.
Jam vale et cave, et pariter mecum agas, eo enim, quo scripsisse te animo dixti, candido et benigno accipio. Tui quoque fac simile rescribenti mihi e tali pectore. Noriberg. 20. Maji M DCC XXXVI.
HUmanitas tua incredibilis, mi Harveje, facit, ut jam non diligam te, sed deamem. Quo facilius a me impetrare potui, ut quod heri promisi, judicium meum de circulatione sanguinis tua, hodie praestem. Spes autem est, accepturum te eo animo, quo ego do, non ullo tincto livore, quo te pungam; nec ulla elato arrogantia, quo ultra te sapere videar: Sed simplici et candido. Quamobrem etiam spondeo tibi, si discussis nebulis, VERITATEM Hespero et Lucifero pulcriorem, ostenderis mihi, me cum Stesichoro, palinodiam publice canturum, et in partes has concessurum. Et ne ambages quaerere videar, sensum tuum puto esse talem, sanguinem ex corde in arterias translatum, etc.
Heic ego tecum primum thetorice agam: I. Videris Naturam accusare stultitiae, quae tantopere erravit, in opere paene primario, confectione et
II. Videris re ipsa damnare, quod verbo laudas, receptum ab omnibus elogium Naturae; neque deficere illam in necessariis, neque vero abundare in superfluis etc.
Haec ego volui, ut liberem fidem meam, quae accipies eā manu, quā ego dedi. Tu mi Harvee, bene age, et bene ambula cum Illustrissimo Comite Tuo, Domino meo Gratiosissimo, a chi baccio le mani humilmente. Perscriptum Altdorffi 19. Maji M. DCC XXXVI.
QUi jam dudum eruditissimis scriptis venerationem promeritus es, nunc etiam candore et humanitate excitavisti tui amorem, qui me tibi incognitum, humanissimis literis voluisti compellare; unde nullam eripi mihi occasionem patiar, qua humanitati, expectationique tuae possim respondere. Etsi jam meae fidei eos libellos velis committere, quos a bibliopolis intelligo te habere praeparatos, experieris, me daturum operam, ut correcte eleganterque imprimantur. Et si quid obtineri pro honorario possit, id tibi tuisve manebit illibatum. Multa cogor amicis saepe ineptis praestare, sed plura velim publico, et viris magnis. Academia nostra, DEO sit laus, floret hactenus, docendaeque Medicinae quinque hodie insudamus. Ego, cum plurima in generali Medicinae parte sint ab usu remota, forsan et a veritate, ea prae reliquis malo sectari, quae ad Medicinae praxin faciunt; in quibus facilius, et majori cum fructu, veritas possit expiscari. Libenter sane in vivis brutis inquiro, quomodo naturaliter functiones obeantur; et causas in cadaveribus, a quibus fuerint impeditae. Verum eas curas non raro interrumpit praxis medica, cura rei familiaris aegrorumque, et meae aliorumque ineptiae. Ita hisce diebus, Jacobus Primirosius duplici libello in me insiliit, et theses quasdam de motu sanguinis, a Studioso compositas, sed meo praesidio defensas, ivit oppugnatum. Qui duabus Epistolis coactus fui respondere, quas Thomas Bartholinus, Anatomiae parentis sui inservire voluit, quam recentiorum observationibus, aeneisque figuris adauctam jam edidit. Quas si videre contingit, Vir Celeberrime, velim tuum de iis judicium audire. Deus Opt. Max. te diu sanum et incolumem rei medicae servet. Vale Medicorum decus, et me ama. Dabam Leydae X. Decembr. M DCC XL.
ACcepi literas vestras suavissimas, simul et effigiem: Nescio quid utriusque possit esse candidius. Revereor canum illud caput, et omnis in eo litteraturae
Hofmanne, nimis humiliter de te ipse sentis: Jam diu celebratus et doctus, docta per ora virum. Interim quicquid ego possum, ad nomen famamque tuam, longius latiusque divulgandam, totum tibi offero, consecroque. Mitte tractatus illos tres, quos scribis, vel omnes, vel quem vis; conabor, ut alicubi inprimantur. Ceterum mones me, ut si iterum Ophthalmogr aphiam meam, abigam tibi Gal. Comm. 1. progn. item comm. 2. prorrhet.) quibus locis premo, Oculi non saltant et concutiuntur, quia premuntur. Dilucidabis igitur mihi mentem tuam in proximis; simul alia addes, quae in Codice scripto minus placent. Hisce vale, et affectu mutuo cale. Lovanii VIII. Eid. Jan. M DCC XL.
LItteras vestras 18. Julii scriptas, heri demum accepi. Te vero amo, mi Hofmanne, te aestimo: Scripta tua, in oculis fero. Haec tibi non dico, quasi palpum obtrudens; sed ita privatim, ita publico loquor cum iis, qui me norunt; imo ita nuper in vulgato scripto testatus sum. Non est igitur, quod secius de me opineris. Dixi, te solere confragosa loca ostentare; non intelligens loca in Galeni textibus correpta, et emendatoris egentia; sed in illis tuis pulcerrimis commentariis, multas difficultates a te moveri, quas optas ab aliis solvi. Istas ego a te solvi optabam, ratus, ita melius mihi satisfactum iri; utpote cui plus, quam aliis, tribuam. Itaque ut te in posterum ad id faciendum instimularem, scripsi confragosa loca a te ostentari, id est, dubia egregia, et consideratu perdigna suscitari; sed te elabentem relinquere alios sub cultro, id est, non solvi eadem dubia. Haud existimo, quicquam hīc malifeci, certe animo minime malo.
Circa usum unionis opticorum dicis, me promisisse quidem nova, aliisque indicta, sed obtulisse roboris gratia fuisse unitos. Hoc impugnas, et petis: Cui bono fuerit robur; quem hostem peculiarem et occultum habeat prae ceteris nervis? Excrementatios humores, magis hunc quam alium cerebri locum praeterlabentes, qui se insinuare possunt inter utrumque nervum, et alterum ab altero disjungere longius: Non intra cerebri medullam, ubi omnia sunt occupata, sed cetera. Nam Optici portiones visendas extra cerebrum promunt, imo ipsa conjunctio extra cerebrum est. Igitur est ibi, duo pellantur.
Postea improperas mihi, obtrudi quoque a me difficultates, non solvi; legentes sub cultro quoque relinqui; meum quoque daemonem caecutire. Quas ego difficultates obtrudo, conor saltem solvere. Si non solvo, si caecutio, hominem me ostendo; id est parum, nihil minus quam nihil scientem. Quid enim miselli hīc nos scimus?
Deinde causam Doctoris tui O. M. Illustrissimi Domini ab Aquapendente augens, dicis, male me naturae consiliarium memet constituere. Talia prohiberi ab Aristotele, cum ait: Non licere nobis inquirere, si quo alio modo fieri res potuisset; sed potius cur hoc modo egerit? Mihi videtur ipse Aquapendens hujus delicti accusandus, non ego. Nam ipse scripsit, potuisse naturam per longissimum etiam ductum, nervos membraneis nexibus suffulcire, stipareque. Inquirit igitur ibi, si quo alio modo res fieri potuisset, contra praeceptum Arstotelis. Ego autem inquiro, cur hoc modo egerit?
De Hippocratis denique sententia lib. de Loc. in hom. expressa, utut sit (non enim damno) Caesalpinus longe indiversum abit. Etenim per visorios ner vos, omnium crassissimos, et in grandioribus animalibus pervios, recte quis intellectas ab eo dicat venulas, tenues, in vetiformi currentes. Haec sic breviter ad vestras responsa volo; atque iterum ingero: Te amo, mi Hofmanne, te aestimo: Luculamque aliquam a tuo splendore me mutuaturum puto, si a te vicissim amer. Homo sum minime contentiosus, contradictionis bene patiens, discendi vero avidissimus. Unde, quae hīc in me scripsisti, aequissime consulo. Audio porro, te notas fecisse in integrum Galenum: Vellem vulgata essent. Saltem eae solae prodeant, si a vasto Galeni opere recudendo typographi abhorreant. Ego alteram editionem meditor meae Ophthalmographiae, in qua quaedam mutabo, quaedam addo curiosa. Ab anno edidi fundamenta Medicinae, Acribologia scholastica accurata: Quae velim scire, quam tibi firma videantur, si habes. Vale, et me ama. Lovanii 17. Cal. Novembr. M DCC XXXIX.
SIc est, amantissime mi D. D. Hofmanne, amice et fautor honorande, Senes esse semineces; vitam vivere, miseriis multis et affectibus expositam, et tandem pede tertio, vel etiam quarto claudicare ad alteram vitam. Vides hoc in te ipso, ut qui ex paralysi nondum recte propter senium convalue scis etiam, quam saepe levem gravior, imo ipsa apoplexia (quam fortem, secundum senem nostrum, solvere impossibile) excipiat, et prosternat. Expertus sum idem et ego, dum ante quatuor septimanas circiter defluxio satis vehemens, manum dexteram, propter praecedentem luxationem debilitatam, occupavit, et quidem cum tanta vehementia, ut illam nec movere, nec scribere hactenus potuerim: Et licet jam aliquantum dolores remiserint, nihilominus recidiva metuenda; et quicquid Deus imposuerit, aequo animo inposterum perferenda sunt omnia. Quod in Galeno sudaveris, audivi et ab aliis; et certe si considerem ingenium, judicium, et eruditionem, polita et elaborata, et docta erunt omnia; quae et viri docti et legent et approbabunt. Tu modo perge, et foetum tali viro dignum in lucem emitte; habebis, qui te defendere, et momis resistere poterint. De privilegio modo libellum supplicem ad me mittas, non sis solicitus; obtinebo illud, apud S. Caes. Majestatem, facili negotio, simulque ut ex Cancellaria justo pretio habere possis, procurabo. Alias nihil magis in votis habui, quam vos videre et alloqui; verum aegritudo, et nunc abitus noster, qui ad decimum quartum hujus, diaeta jam finita certo futurus, in totum impediverunt. Saluto inteterea Clarissimum Virum D. D. Jungermannum, cui ratione lunariae assentio; et illam non ex vegetabilium, sed miner alium classe esse certo, statuo; praesertim cum neminem sciam ex Chimicis, qui vegetabilia, metallis mista, mutationem metallorum, et quidem ex Venere Solem, ipsius ope efficere posse, adfirmet. Sed transeant illa, et poterit illud experiri, quicunque voluerit; ego potius ex pingui solo et vineis cultis, aurum habere posse existimo. Valeat, et salveat; et pro bono publico adhuc diutissime vivat. Ratisbonae, X. Oct. A. M DCC XLI.
S. P. Cl. Praestantissime Hofmanne, magno me et singulari honore affectum arbitror, quod existimasti meam operam seu tibi, seu publicae rei litterariae, usui atque adjumento esse posse. Quocirca nihil prius ac potius habui, quam ut amicissimis tuis litteris protenus responderem; quae indices fuerunt tam honestae tuae de me existimationis, tum tenerrimi erga me affectus. Ut primo congressu invadam in arcem ipsius causae, haud equidem diffiteor, jam ante annos plusculos,
versio pura esset, ac vernacula; exprimeretque, nativam elegantiam Graeci characteris II. Graecus Codex (quod hactenus neglectum) discriminaretur in capita haec, in versiculos, aut textus. III. Cuique capiti apponeretur elegans, breveque argumentum, exponens non solum vim totius capitis, sed et praecipuorum versiculorum. IV. Compendiosa brevitate notarentur in margine summulae rerum ac verborum. His animus erat, sub umbilicum cujusque Codicis, adjungere spicilegium variarum lectionum, una cum elegantioribus, sed succinctis noctis, ad loca magis ardua; itemque Indicem, omnibus numeris absolutum.
Verum, ut ingenne fatear, nondum potuit mihi hactenus evenire ille Codicum delectus, quem tanti negotii amplitudo postulavit; sed qua heic locorum, pauper admodum messis metitur talium librorum, seu quia hominum nostratium perversitas invidet et viris doctis famam, et Publicae rei commodum atque utilitatem. Nunc vero, quia ita tibi est volenti, non renuo, quin lubens ac merito eam, quam a me petis, gratiam tibi gratificer; mihique in partem imponi patiar laborem, conjunctum quidem cum magna molestia, sed tamen non expertem, vel gloriae, emolumenti. Haud displicet mihi ea, quam Aubrii obtulerunt, conditio, ut inter nos uterque partiamur operas. Sed, quemadmodum jam dixi, defit mihi MSS. et vetustorum, Codicum supellex; qualem si aliunde mihi prospicere possis, faciam, ut nec te initae amicitiae ac societatis, nec Aubrios sumtuum (ad me quidem quod attinet) poenitere unquam possit. Tu modo de consilio tuo, accuratiore scriptione me edoce, ut scire possim, I. quibus libris velis me operam meam locare? II. et quam methodum viamque insistendam putes. Expecto litteras tuas ad proximas Lipsenses nundinas; quibus, si comites feceris nonnullos tuorum conatuum, erit, unde tibi me insigniter obnoxium fatear. Salve, Vir praestantissime, et me, quod facere coepisti, amare perge. Hamburgi XVI. Sept. M DCC XX.
PRo prolixa tua in me benevolentia, Excellentissime Vir, est, cur agam gratias maximas; utere quocunque modo mea opera, cum ad bene merendum sim natus, atque educatus; nullibi, si modo possim, tibi deero. Equidem cur non? Miratur non tantum Germania, sed etiam Italia, Gallia, Anglia, et Belgium, singulares animi tui dotes, et studium augendi Remp. nostram Medicam. Nisi ratio senectutis habita fuisset, jampridem ab Illustriss. Ordinibus Hollandiae, amplo constituto stipendio, professoria provincia fuisset oblata. Qui Leidae libellum tuum publicavit, vocatur VValaeus M. D. et Professor ibidem; ipso duce Typographus excudit, nec non tractatum tuum, de partibus similaribus impressum, mihi pollicitus est; si quaedam in eo monenda, mature ut sciam, curato. Hoc absoluto, majori desiderio edet ultimum tractatum, et non, uti mihi videtur, sine magno emolumento.
Folii opinio, de anastomosi venarum cordis, aliquot anatomicis sectionibus, praeterita hyeme, recenter, uti ad me scribunt, est explosa Paduae; utinam venerandae antiquitati litarent novatores, firmiora et politiora invenirent. Vale et vive diu feliciter. Dabam ocyus, Francofurti, 13. Maji. M DCC XL. Salveat ex me D. Jungermannus.
Excellentissime Vir, miratus sum epistolae tuae argumentum, non quod in suspicionem aliquam apud me veneris, aut ego calumniatoribus tuis locum dederim unquam; sed quod de me sis haec talia suspicatus, quem meminisse debueras tui semper observantissimum, amantissimumque esse. Nemo bonus, quo cum versari soleo, aliter dixerit, si dixerit verum: Nemo, inquam, aliter,
Depraedicavi merita tua semper, et ingenii tui monumenta, hospitibus in bibliothecā Reip. exhibui, cum veneratione. Hofmannum dixi
Dixi dignissimum,
Nulla igitur opus est venia, apud assertorem tui honoris; nulla ei, qui nunquam
JUSTA CAUSA SPIRITUM JUBET ATTOLLERE.
Tu cogita illud Theocriti:
In Apologia illa ad D. Reinesium
S. P. in Domino, CL. et Exc. Dn. Doctor, amice plurimum colende. Vir quondam Macedo, deprecans D. Paulum dixit, profectus in Macedoniam, succurre nobis! (Act. XVI. v. 9.) idem ego ingemino, succurre filio. D. Remus noster Calendis Majis promisit, se data occasione laboraturum. Tot sunt, ait, Candidati mensae illius beneficii, quot ostia Nili, sive etiam Istri. Videbo quid possim, certi autem nihil habeo polliceri. In hac miseria hominum, civium Noribergensium frequentia, qui filios suos illo mensae beneficio frui discupiunt, res omnino difficilis, extraneis impetrare. Videbo, et in omnes intentus occasiones ero. Ceterum, quae Georgius Salmuth D. super Quaestione: An jure Galenus Germanos reprehendat, infantulos aquis mergentes? haec pauca sunt:
II.
Recens nati cutis (nec aerem enim, nec durius corpus attigit) mollior est, quam ut externis injuriis innoxie exponi possit; praeparandam hanc ergo censet Galenus. Hinc sale vult fascias, imo totum corpus inspergendum- Avicenna, aqua salita abluendum. Averroes, oleo ex glandibus. Aptius multi Germanos frigida abluisse (Strabo enim non placet nobis) vel etiam mersisse (est tamen in Graeco nemo, ut opinor, qui dictorum noverit facultates, negabit. Ergo immerito a Galeno Germani reprehenduntur.
Corollarie: Frigidae post balneum affusio, obest. Tantum D. Salmuth.
CL. et Excel. Vir, Domine et amice obser vande: Quod solito diutius literarum officio defuerim, candor tuus, partim grassanti apud nos superiori anno pestilentiae adscribet. partim eam subsecutis turbis bellicis; per quas factum, ut mercatores nostri, prius itineri Lipsiensi se commiserint, quam de profectione illorum aliquid intelligerem. Hospitibus, quos vocas, ingratis, nihil hujus imputabis; neque enim, quos intelligas, scio; nec quisquam eorum unquam, vel verbo, parum honorificam mentionem fecit. Malam tamen gratiam, a quibusdam nostratium relatam, intelligere possum ex eo, quod sane graviter molesteque fero. Ex D. Remi obitu, cujus tu primus mihi indicium fecisti, magnum dolorem coepi. Is V. Cal. Junii postremas lirteras ad me dedit, quibus querebatur, se cogi doloribus, et asthmate conflictari. Rogo diem ejus emortualem, et utrum morbo isto perierit, significes verbo. Galenum te, at quantum opus! jam ad finem perduxisse eum, magna voluptate intellexi. Immortalitatem pariet tibi labor hic, in communem, non unius Civitatis aut Reipublicae, sed totius Orbis utilitatem impensus. De transmissis ingenii tui monumentis, plurimum te amo: Illis reponere erat animus, alteram editionem nostram de Funeribus; sed non audebam Hollanderum nostrum, tanto fasce onerare. Dabitur tamen a me opera, ut primo quoque tempore, beneficio mercatorum nostrorum, Mortualia illa nostra, ad te perferantur. De antiquitate annulorum, a Medicis usurpatorum, a te non dissentio. Asclepiadarum familiam, hac praerogativā usam, facile tibi largior; cum sciam, et ipsum Aristotelem, qui paternum genus ab Aesculapio duxisse fertur, annulos gestasse, teste Laertio. Sed nosti, aliam fuisse rationem Medicornm Romanorum, inter quos, cui ante Musam, jus gestandi annuli aurei fuerit, non memini me legere. Locus ille Aristotelis, quo meminit
GRati mihi acciderunt libri Variarum Lectionum VI. quas tua manus expoliit, et nuper Gottfriedus Hegenitius, consolaneus vester, tuo nomine reddidit; atque eo illi gratiores, quo magis mihi prosunt, hodie, inter strepitus militum revidenti, et, quantum opus, locupletanti librum meum de Originibus Linguae Latinae. Bene factum: Et grates propterea debitas tibi ago, atque ut suo tempore referre aliqua possim, operam dabo. Jam si vacat, et melli est, paucula tecum, Viro undequaque litteratissimo, libeat conferre, et ita sententiam tuam exquirere. De nardo pistica opiniones doctorum natae sunt, quas etiam ipse attingis lib. 3. c. 12. Quo Beza, Causabonus, alii tendant, neminem latet. At ipso hoc anno fluctus dubitationum sedare voluit Abraamus Scultetus, in Deliciis Evangelicis. Hardungum laudat, qui Opis (qui vicus prope Babylonem) dici pertendit, et quidem certissime ex Athenaeo. Consuluimus Athenaeum; at ne verbum de nardo pistica in eo, aut etiam Opi. Strabo l. 7. et 16. Geogr. meminit Opis, non item Athenaeus, licet lib. ult. Dipnosoph. c. 13. et seqq. prolixe agat de variis unguentorum generibus. Anne Vir Praestantissime, quid hīc tibi videatur, et an forte in correctiore exemplari Athenaei fiat mentio Opis, fac sciam. Deinde illud in Virgilio,
etiam Imperatores exercuit titubantes, quinam flores exhibeant litteras aliquot nominis, quo Reges fuerint insigniti. Ipse in Originibus, in voce, AIAX, asserui, florem illum esse consolidam Regalem, quae maxime purpurea, non obscure ingerit literas AI, AI, si folium corniculo adhaerens modo explicetur. Ovidius istum florem appellet lilia; et Theocritus hyacinthum. Quomodo jam consolida Regalis inter lilia referatur, et quī inscriptio Ovidiana eidem conveniat, equidem non video. Hīc judicium tuum expeto, limatissimi Viri, qui ex professo botanicis operam suam impendit, et qui multa, beneficio Critices, in hisce VI. libb. Variarum Lectionum eruit. Vale, Vir Praestantissime, et meis verbis D. Hegenitio salutem imperti. Ambergae M DCC XXII. Cal. Nov.
VIr Excellentissime: Quanto minus mea me tenuitas sperare sinebat, tecum tali viro alloquii litterarii, vel et amicitiae copiam futuram; tanto mihi gratiores
Artemidorum de Insomniis additum, Graeca itidem ex editione Aldina, ob quem postremum ceteros etiam, etsi mihi inutiles, retinui) videlicet, Introductorium de Pulsibus: Ad Patrophilum de constitutione Medicinae: De urinis librum: De De elementis secundum Hippocratem: De optima Corporis Constitutione: De bono habitu: De Remediis, paratu facilibus. Hi si tibi utiles esse poterunt, mittam lubentissime. Quod si de instituto tuo clarius aliquid cognoscerem, etsi res medicas tractare meum non sit, tamen vel ex Historicis, ac Philologicis auctoribus, quos quotidie verso, possem fortasse non inutilem tibi operam, (eam promitto, nisi aspernaris) navare. Ecce, in manu jam mihi Casauboni animatversiones in Suetonium, sunt; et in Augustam Historiam Salmasii Commentarius. At uterque plurima loca Galenica, de concilianda inter Protestantes concordia; itemque cogitaret de aliqua Vir Excellentissime, quodque facere coepisti, porro me benevolentia tua dignare. Argentorati 5/15. Januarii, Anno, quem tibi tuisque, faustissimum precor, M DCC XXII.
PRope bimestre effluxit ab eo tempore, quo litteras tuas, Vir Excellentissime, misit ad me Gruterus noster. Ita dico noster, qui et ipse magno isti viro coepi per litteras innotescere; et in ejus amicitiae propylaeum (non enim adytum, quo me minime dignor equidem) admitti. Ad eas litteras dudum respondissem, nisi publica calamitas, ac temporum atrocitas, quae Germaniam pervagata, uno in nos impetu nunc incumbit, a scribendo hactenus avocasset: Cum praesertim existimarem, obsessa passim a latronibusne dicam, an militibus, itinera, Galeno nostro minus propitia futura: Quae etsi ne nunc quidem multo tutiora sunt, ausus tamen hosce duos libellos extrudere; quorum, etsi forte pereant in via, esse jactura non magna potest. Superiori semestri confeci meorum librorum Catalogum, ac Medicos plures, quam ipse sciveram, in illa lustrationo deprehendi. Ecce tibi auctorum nomina, ut inde seligas, si qui sunt usui futuri. Nam etsi
FOLIO.
Hippocrates Graece, Venetiis in aedibus Aldi. 1526.
Gaelenus, Graece, tribus voluminibus Basil. 1538.
Galeni Methodus therapeutica, Graece, Venet. 1500.
Alexander Trallianus et Rhaze, Graece, Lutet. 1548.
Paulus Aegineta, Graece, Venetiis apud Aldum. 1528.
Foesii Lexicon Hippocrateum, Francofurt. 1588.
Gorraei Definitiones Medicae, ibid. 1578.
Brunfelsu Onomasticon Medicinae, Argent. 1534.
QUARTO.
Mercurialis de arte Gymnastica.
Leonicerus de Plinii, et aliorum Medicorum erroribus. Fuchsius de iisdem.
Brunfelsii Catalogus Illustrium Medicorum.
OCTAVO.
Langii Epistolae Medicinales, etc.
Atque hos quidem in Catalogum retuli; itaque tanquam scriptos jam milites, sacramento non solvo, nisi quod usibus tuis servire, quando voles, et quoad usque voles, jubebo. Sequentes vero manu vetere scriptos, aut omnes, aut certe, quos habere dignaberis, offerre dono decrevi, ut primum erit occasio mittendi; quod jam non potuit: Sunt enim grandiusculi, et mercator vix duos illos parvos admisit.
I. Glossae Magistri Tadei, super aphorismos Hippocratis, et Commentarios Galeni.
Ejusdem Tadei glossae, super artem Galeni. (liber membranaceus.)
II. Practica Medica Arnoldi de Villa-nova; cum tractatu de venis, Ejusdem.
III. Comment. in Aphorism. Hippocr.
IV. Quodlibetum de morbis totius corporis, scriptum per Fratrem Maurum. Anno 1440. Tractatus de causis et cura Podagrae.
V. Liber membranaceus, in quo varia opuscula Medica.
De missa Psalmi 90. paraphrasi, cum primis autem habito dedicandae egregiae disputationis honore, gratias ingentes ago. Si mihi vitam viresque DEUS propagaverit, curabo, ut publice et de animo grato, et quanti mihi tua in me benevolentia sit, constare possit. Vale, Vir summe, et bono publico vive diutissime, prosperrimeque. Dab. Argentorati 8. Julii, A. C. M DCC XXII.
ETsi, Vir Excellentissime, nunquam minus sum otiosus, quam cum per nundinas ab Academicis operis otium agere licet; tamen observantia, ac studium in te meum, non est passum, ut Mercatores vestrates, e nundinis hisce, sine meis ad te litteris, discederent. Quae ne vacuae prorsus essent, a puero meo describi curavi Galenica quaedam loca, a Brodaeo, Cagnato, et Mercuriali explicata, prout Benedictus Blancucius ea retulit in Indicem suum Philologicum, e 27. Scriptoribus collectum, excusum Romae, A. 1597. Forsan alicui usui haec esse possunt, certe majori, quam ea, quae superiori anno, M. Bartschius e Fabro collegit potius, quam selegit. Nullum inter nostros Medicinae studiosos invenire possum, qui Galenica loca e meis, quos complures habeo, Philologicis autoribus, etiam oblata mercede eruere, et cum judicio enodare velit; quia nullus est (audeo dicere) qui possit. Pauci sunt ex iis, qui Galenum saltem Latinum legant; multo paucissimi, qui Graeca norint. Interim moritur seria studiorum tractatio,
Historiam Byzantinam Pachymerii, Latine vertendam, ac notis illustrandam, incumbere liceret; sed non exoravi. Quare, quicquid possum temporis, occupationibus aliis suffurari cogor. Urget enim typographus, qui id laboris mihi commisit; et quem jam aliquot annis, spe melioris otii, sum frustratus. Misi nuper exemplum Graeci Pachymerae Parisios, ad Rigaltium, Bibliothecarium Regium; qui promisit, se lacunas auctoris ex Codice Regio expleturum. Si quid ad eundem Galeni causa voles, libenter curabo: Est enim mire humanus, mihi per H. Grotium, et Theod. Gothofredum conciliatus; et quod caput est, Graece, si quis alius, hoc nostro seculo doctissimus. Quae pridem in schedulā consignata misisti, Philologica (nuper, cum disjectas amicorum litteras colligerem, uno fasciculo compingendas, in eam incidi, amissam hactenus) pleraque sic satis expedivisse mihi videor: Haereo adhuc in anulis bigarum, et Diatribas, seu nugas verius, Suetonianas reliquas; priores enim, ut puto, jam accepit. Vale, Vir Summe, fautorum meorum eximie. Dab. Argent. 15/25. Jan. M DCC XXIV. quem tibi tuisque fluere faustissimum opto.
JUstus annus abest (quod vel meminisse putet) ex quo fui cessator in officio litterarum; quod a me tamen eo diligentius colendum fuerat, quo pretiosiorem semper duxi tuam, tanti viri in me benevolentiam; non alio, quam hoc epistolico commercio fovendam, aut retinendam. Sed non potest me, hujus neutiquam excusandi silentii, pudere, quin simul poeniteat pigeatque fortunae tam iniquae studiis meis, ut ab iis fere penitus abstractum, et curarum domesticarum fluctibus involvat, et ad amusa negotia varia detrudat; vix tantillum otii relinquens, quod ad officium Scholasticum, qualitercunque faciendum, sufficiat. Aestatis proximae nundinis, cum usurus occasione per vestrates ad te scribendi, calamo manum admovissem, ac in Quaestionibus illis tuis Galenicis expediendis plus, quam primo intuitu putabam, inesse difficultatis, animadverterem, quod non vacabat inquirere diligentius, attentiusque; statim abjecto calamo, solitas ad occupationes alias me recepi. Ac ne nunc quidem (ingenue fateor) eram scripturus, ni superveniens epistolium tuum officii monuisset. Itaque, quando ita
Exhort. ad art. fol. 5, 3. ait Galenus:
Hoc dici putem: Terga eorum, qui athletice in gymnasiis exercentur, rhododaphne, seu nerio frutice interdum lacerari, lancinari, caedi, scindi, (quomodo flagello scindere dicit Martial, 3. epigr. 94.) cur ita? ut ad capiendum cibum, et injucundum illum, fere et copiosissimum adigantur. Series orationis Galenicae hoc arguit. Athletae, inquit, vitae victusque rationem illam inordinatam, quodammodo cum porcis communem habent: Nisi quod porci, nec immodico labore fatigantur, nec viad saginam adiguntur, ut illi. Qua causa etiam Aristoteles 8. Polit. Rhododaphne, non alio verberum genere caesi, nescio: Nisi quod ex hoc unico Galeni loco (cui similem alium vix licet invenire) colligitur. Quemadmodum milites Romani, extra ordinem deprehensi, caedebantur vitibus (Liv. Epit. 57. Plin. 14, 1. etc.) et quidam etiam, Tac. I. Annal. 23. sic rhododaphnen athlethicae disciplinae destinatam ac propriam fuisse. Qui naturam plantae, mihi quidem incognitae nōrit, cum haec rectius enodabit; tum fortassis etiam illud explicare poterit, qua causa ad Lucianum in Pseudologista, cuidam homini in Syria, per ludibrium, nomine Rhododaphnes, impositum fuerit? Rationem aliquam obscoenam subesse oportet, cum ipsum Lucianum pudeat eam indicare. Dubium et illud, an virgis ex rhododaphne, an vero baculis seu bacillis, caesi athletae? De virgis verisimile; quia frutex utique est, et alioquin etiam athletae nudi, Nudis autem flagella ac virgae, ut vestitis fustes inferebantur. Nec tamen etiam de baculis, seu fustibus vero absimile. Nam ex eo rhododaphnen etiam rhododendron, quasi rosam arborescentem dixerunt, quod in altitudinem arbusculae crescat; adeo, ut in Creta Insula, lignum illud ad aedicularum trabes conficiendas, quamvis alibi fere minus sit, aptum nascatur. Id quod, ex Bellonio, Bauhinus (nuper vita functus, quod forte non nescis:) in Mercuriali lib. I. de Arte Gymnastica c. 15. veterum autoritate probatum, athletas, cum in gymnasiis exercentur, non solum multas plagas a praedotribis pertulisse; sed et immodica saturitate, immodico jejunio, fatigationeque, ac cetera strictiore disciplina cruciatos, et excarnificatos fuisse. Ex quo Galenus non multo post locum illum nostrum, rem potius ac nominis allusionem spectans, quam veram secutus originationem, athletas, quasi
In altero loco, qui 3 c. 1. f. 138. 45. gladiatores, quos Graeci monomachos appellant. Additur autem, Plut. in Caes. et alibi vocat Cicero de optimo genere dicendi: Gladiatorum par nobilissimum. Item Suetonius in Caes. c. 10: Caesar gladiatorium munus edidit, aliquando paucioribus, quam destinaverat, partibus. Hinc et proprium arenae verbum, comparare, hoc est, gladiatorum paria inter se committere) Ludus ipse gladiatorius, in quo juvenes usum armorum condiscebant. Isidor. 18. c. 52. Suidam, et ab Herodiano lib. I. Meursius, in Glossario Graeco-barbaro, voce Lipsius Saturn. lib. I. c 14. similem quandam inscriptionem Latinam produxit, ex qua demonstratur, gladiatoriis illis ludis, peculiares quoque medicos (in latiore significatione, ut Chirurgos quoque complectatur) fuisse. [Observat ibidem Lipsius, Romae fuisse ludos hisce nominibus: Ludum matutinum, ludum Gallicum, Dacicum, magnum Mamertinum, Aemilium.] Istuc quodammodo pertinet, hic ipse locus Galenicus, ex quo patet, Galenum non quidem ordinarium, alicujus ludi medicum fuisse; sed tamen in iis ipsis ludis Romae multa observasse chirurgica, anatomica, medica; quae cum alii Medici ignorarent, sese turpiter saepe dederint. Gladiatores autem in arenā luxati, vulnerati, caesi, deferebantur in spoliarium. Ita vocabant ludi quasi appendicem, ubi sese exuebant, et ad pugnam parabant; quale in balneis lib. I. Sat. c. 18.) Isthīc Galenum hascesuas observationes instituisse, dubitandum non est. In tertio loco, nihil praeter Nihil, aut saltem conjecturam
lib. 5. c. 2. f. 160, 4. quid sit, Descripta, (vel depicta) in certaminibus litera, Lambda gestare, M. literae nota, se cognobiles praebuisse, Caelius Rhodiginus Ant. Lect. 18. c. 1. scribit, non nominato tamen, unde haec desumserit, auctore; ut fere solet iste racemator et rhapsodus optimorum autorum: Scilicet, ut nobis sui ipsius nominandi necessitatem imponat. Sum autem rimatus, hoc traditum ab Eisstathio, ad Iliad. . p. 222. 20. edit. Bafil. qui simul adducit hunc versum
ABsente me, domesticis meis, nescio quis haec inclusa reddidit, ad te mittenda; quibus addo contra Pennalisticas furias edictum Academiae nostrae,
Metrophanes ille Vester, nunc plane meus. Nam et utitur hospitio meo, (post enim multos dies Basileam, inde Genevam, Venetias, domum abiturus) et me quotidie plurima docet, in Lexico Meursii Graeco-barbaro praecipue, cujus tenebras, umbram quidem certe dici vix possit, quanta luce, qua felicitate dispellat Doleo, non aeque diu hīc, quam isthic, eum substiturum. Operam daremus, ut humanitatis, quae a vobis sibi praestita, mirifice praedicat, vobis non nimium ce deremus. Sed ille causas habet, cur se Constantiuopolim mature recipiat. Succedet ibi olim in Patriarchatu, si Cyrillus iste moritur. Jacobum Esslingerum et patriae communione, et autoritate tua mihi commendatissimum, quacunque potero ratione, juvabo. Vale Argent. 3. Julii. M DCC XXVII.
GAlenica tua, ego, et quibus destinasti, recte accepimus. D. Sebizius, nunc Rector Magnificus, itemque D. Saltzmannus, gratias cum officiosa salute agunt. Ego de referenda quoque et Justinum hactenus excusae sunt, nec minimam partem tui muneris aequare possunt. Mitto tamen propterea, submittamque sequentes etiam, ut Censore et Judice te, (modo dignaberis illa, qualiacunque inspicere:) vel urgeam propositum hoc meum, vel mutem vel etiam omnino deponam. Est autem hoc mihi propositum, historicos nonnullos minores, quoad fieri potest, emaculatissimos edere, et notas, cum ex professo in eos pridem confectas, tum sparsim in Philologorum Adversariis, Variis Lectionibus, et aliis monumentis inventas, in compendium contrahere; non, ut alienis me plurimis ornem, sed suum cuique tribuam, ac mihi judicium liberum servem. Ejusmodi notarum silvam contractam, jam habeo in Suetonium, Curtium, Sallustium, Vellejum, Florum; qui, si vixero, si tuo et aliorum judicio confirmatus fuero, prodibunt ordine, dissimulato tamen nomine meo. Sic enim a Censoribus impune, sineque dolore vapulabo.
Novi quidem, altioribus studiis intentum, et haec minutiora non esse detrahendum: Si tamen jam olim ad autores illos, quos dixi, notasses aliqua; rogo mecum communicare digneris; inserturo illa meis, et hac occasione, meum in te studium observantiamque publice professuro. Quo ipso fine, velim exemplar hoc ad nostrum optimum Virdungum quoque transmittas: Nam praeter hoc, ad manum aliud jam non erat. Vale, Vir summe, et me porro, quod facis ama. Scr. Argent. 10. Julii Juliani. A. C. M DCC XXX.
HEri redditis suavissimis tuis hodie statim respondendi praebuit exoptatam occasionem is, a quo has recipies. De Galilaeo non valde me perculisti, qui sciam, ipsum simulaete, uon serio dixisse, quae dixit. Anni sunt viginti, et quod excurrit, cum amicorum rogatu, et Italico converti tractatum ipsius de Instrumentis proportionum. Ea versio cum non displicuisset, internuncio Deodato J Cto Parisiensi rogavit me, ut item Systema suum Copernicanum vertendum susciperem; ex alto tamen dissimularem, me hoc precibus suis dedisse. Feci, et in id comparata ad lectorem praefatio est, ut editionis crimen ab autore depulsum, in alios conferatur. Nam quae de Engelko, et ceteris scripsi, fictitia pleraque sunt. Engelke librum ne per somnium quidem vidit. Habeo binas ab autore litteras, unas Latino, alteras Hetrusco idiomate scriptas; elegantissimas utrasque et humanissimas, in quibus magnas pro navata opera gratias agit: Et ne ante carcerem scriptas existimes, istum squalorem, et persecutionem illam (quae potissimum a Schreinero, Jesuita quodam autore et instinctore proficiscitur) patienter se ferri ostendit. Velim ad manum sit epistola (nec enim jam vacat inquirere) describerem verba mascula profecto, et verź Philosophica: Videreris tibi, Socratem quendam, in carcere concionantem, audire. Quin etiam Telescopio, gratissimo non minus ac pretioso munere transmisso, suam in me bene volentiam testatam reddidit.
Deodatus, quem dixi, scripsit ad me nuper ista: Galilaeus noster, qui nuper Lynceus, visu nunc orbatus, et penitus coecus, perpetuisque tenebris immersus, vitam ducit, satis ceteroquin pro aetate, obfirmata valetudine; animo invicto, corpori vires ministrante. Plura scripturit calamus; sed servanda sequentibus litteris materia est: Et abitum festinat is, quem iterum iterumque tibi, et per te, Academiae vestrae commendo. Vale, Scr. Argent. 21. Julii, M DCC XXXVIII.
EPistolae Galilaei, non deposui memoriam, et quidem haberes Apographum, si ea in promtu mihi esset. Abscondita latet in indigesto illo cumulo litterarum, qui in hoc biennali morbo, ut omnia alia mea, redditus multo confusior: Nunc constitui disponere, et in tomos distributos concinnare: Nec immemor ero, ut par est, officii, promissique. Si mortuus est, ut scribis, Galilaeus, nuper admodum id factum oportuit. Nam proximomercatu nostro, id est, sub exordium hujus anni, per Deodatum Parisiensem Advocatum, et salutem mihi nunciavit, et librum suum, Leydae ab Elzeviriis excusum, dono misit; quem aliis suis operibus omnibus anteponit. Ejus libri
Scientia nuova prima, intorno alla resistenza de i corpi solidi, all' essere spezzati. II. Qual potesse esser la causa di tal coerenza? III. Scientia nouva altra de i movimenti locali cio e, dell' equabile: del naturalmente accelerato. IV. Del violento, overo de i projetti. V. Appendice di alcune propositioni et dimonstrazioni attenential centro di gravita de i solidi, etc.praedioli cujusdam sui finibus, Cardinalium Collegii mandato, circumscriptus est, proprie carcerem non dixeris. Id autem est Arcetri; quippe Florentiam, quo loco praelationem, sane quam elegantem in librum, quem dixi, uno ab hinc anno nono fecit. A quo tempore, cum oculorum defluxionibus laborare coepisset, eam purgando depulsuri Medici, virum penitus excoecarunt; ut idem Deodatus, ipsi familiarissimus, ad me spripsit. Perculisti me tristi nuncio, de obitu filiae moratissimae. Novi, expertus ipse, quam altum pectorivulnus istiusmodi casus imprimere soleat. Verum praeter illa solida, Sacrae Scripturae solatia, quae pietas tibi tua suggerit, me pridem nihil magis erexit, quam praesentium contemplatio temporum, adeo deploratorum; ut nostra nostrorumque mors, in lucro potius numeranda videatur. Valde placuit elogium optimae virginis, hoc etiam nomine profecto beatae, quod tam disertum, virtutum suarum praeconem invenerit. Quod superest, rogari quaeso te patere, ne deinceps litteras tuas, vestrati tabellario ferendas, committere velis. Vale, Virorum Eximie, et a Freinshemio, genero, (cujus Commentarius Curtianus ad umbilicum properat) Salve plurimum. Scr. Argent. 10. Martii M DCC XXXIX.
LOcum in carcere esse, quod Tullianum appellatur, vetus ac tralaticium mecum nōsti, Vir Clarissime, Domine Virdunge, amice honorande. At in Pannonia (seu Pannoniis) locum regioni cognominem, non me scire, profiteor. Et Thesaurum Geographicum Ortelii tecum desidero millies. Paenituit, et paenitet, non emisse me illo tempore, cum prodiret. Insunt tamen in illo ipso opere, quae Bononiam in Pannonia esse, probe mones. At Bon-Monstor ad ripas Danubii est sinistras, non dextras, qua Savus et Dravus in Isthrum exonerant; teste mappa, quam recens emi, optimae notae. Facilis error est in rebus exoticis: Et contigit labi Thuano in rebus Germanicis non semel; quamvis diligentissimus fuerit in conscribenda Historia, quam nocturnā, diuturnāque manu versamus, De donario non mihi gratias agas: DEO agas, et Senatui Amplissimo.
AJo Tibi, Vir Clarissime, et Eruditissime Domine Virdunge, Amice candidissime, maxime me affectum moerore tuarum, quae mihi morbos ac symptomata difficillima ob oculos ponebant; qaibus Te excruciari, praesertim tussi pertinacissima, nunciasti, lectione. Siccine nobis Te fata invida subducere moliuntur? Ne fiat! Cura itaque (suadeo) teneram valetudinem tuam, atque Medicorum consilio ne dedigneris uti. Res pretiosissima rerum pretiosissimatum est, bene recteque valere. Theophania tua, singularem erga me favorem tuum, ad posteros testabuntur, ut spero, quod mearum erit partium, Te venerari, Te in oculis ferre. Scioppius, (pestis hum ani generis) ne quid publicis deforet malis, Classicum belli Sacri, Ticini, (puto Mediolani) edidit. Scioppius (infamia saecli) consilium Regium ita inscripsit, ad Hispaniarum Regem evulgavit, quo exstirpandos haereticos, radicitus suadet. Vaenit exemplar floreno: Ego non teruntium pro libro dedero. Classicum canit Scioppius, et calcar addit Pontificiorum Foederi (Ligam sanctam appellant) exhortans, uti crudeliter agat Papa, Iberus, cetera turba: Et restituant monasteria, collegia Sacrificulorum. Hoc est caput rei: Ne vero ostendat universos, quos vocant haereticos, Germanos excipit Protestantes, ob Pacem Religionis, Anno M. D. LV. erectam. Ludit nebulo, non serio agit. Vale et Salve. Jehova DEUS Te restituat valetudini pristinae,
Clarissime Vir, Domine Virdunge, amicorum optime. Tuas accepi, quas mihi gratissimas fuisse, scias. Gratias vero tibi ago pro labore tuo, quem mei causā insumsisti: Carnotenses Carniotanos hodie sic dictos, facile assentior. Carcutionos esse Carinthios hodie, liquido credo. At de Ruzzenorum Rege, addubito adhuc. Nam Magnum Ruthenorum ducem, hodie, illum ordine Regem fuisse, (seu Moscorum Ducem, ut vulgus ait) vix ausim admittere; cum nimis longe regio illa distet a nostra Germania, ex qua auxilia petantur a Caesare. Dux Polonorum quidem, ab Henrico IV. oppugnatus, et in ordinem redactus: Luiticos sic dictos, plane deletos putaverim. De Triburia laboro. Porro Dominus Johannes Heringius a Te carmen petit in libellum, seu tractatum, quem de
Molendinis scripsit; edetque propediem Lipsiae. Gratum facies, si dederis versus. Vale, Vir praeclarissime, meque ama. Norib. 10. Cal. Jan. Anno M DCC XXII.
SIc est profecto, Jane Grutere, Vir Clarissime: Eruditio absque virtute, ut verbis Augustini utar, nullius est ponderis fumus. At quam misere hodie plerique moliuntur, quo eruditi audiant! Nemo fere, ut probus, ut sincerus, ut constans. Harum enim virtutum, velut maxima messis debebat meti apud doctos: Sed quid? Nimis antiqua ac poene stulta isthaec ducimus. Fraus, simulatio, levitas, nequitia, condecorant suis cognominibus, non tam faecem vulgi, quam florem literatorum. Quin imo ea est nonnullis parvitas, dicam, an pravitas animorum, ita livent: Ita denique non nemo non ad elogium illud Cornelianum de Egnatio. Quid dicam? Pudet me poene literarum: Sed vos earum Antitistes videritis. Etenim literatos, plurimumque linguarum homines (et interdum ne cum uno quidem corde) passim invenies at non ita Brutum, vel Bruti avunculum, ut ille ait. Quo magis, Grutere praestantissime, permaneo in sententia inscribendae hujus libri Tragoediae, vel proprio nomine. Non enim, ut tu nuper mecum deambulans jocabāre, Brutum fore reapse brutum, si tuum nomen praescriberet: Caeterum si ipse Brutus reviviscat, vix reperturum creduim pectus, quod magis amet, et in quo Atticum suum recognoscat verius. Me quidem ab hoc scribendi genere, modo non deterruit visa nuper, Heinsii vestri, Auriacus, Tragaedia, ita me Musae, vel super ipsum antiquorum Cothurnum. Friget et jacet apud me Euripides, non satis assurgit Sophocles, nec spirat ac tonat Seneca, quoties illam lego. Is est enim dictionis cultus, nitor, ubertas, ea inventionis felicitas, tanta lux, tanta amcenitas, tanta majestas Orationis, tantum sententiarum acumen, tantum pondus, ita pleraque omnia ex his sibi, quam antiquis debent, ut nihil simile in hoc genere, hoc aevo viderim; nihil visurus, nisi ab ipso credam. Ut ille quatit, pellitque animum! O Dii immortales, quas hactenus Larvas pro Phaebis venerati sumus! Etiamne ex his nugivendulis, Poetarum simiis, quisquam praeter hac frontem perfricabit, ut in publicum prodire audeat? Etiam. Ecce ego princeps, meo exemplo, ad similem impudentiam aliis praeeo. Veruntamen chartae pereuntis miserari nefas sit, consuetudine adversus illam, vicem legis hodie obtinente. Vale, Grutere doctissime, Amice venerande; ac Virdungum tuum, quod facis, ama.
NOli, sodes, frigusculum, aut nescio, quid tale interpretari meum istoc, aliquot septimanarum silentium. Quidvis enim potius causae fuit, quam quod
loco Nazarii priore, subscribo correctioni Acidalii: De posteriore, nihil Beati Rhenani editio mutat ab aliis recentioribus; et locus non solum corruptus, sed et mutilus mihi videtur. In loco Firmici illud, Ille occasionem patitur illaesus, interpretor: Ille, quamvis non laesus seu vulneratus, serpentis venenati ictu; nihilo secius mortem oppetit, solo scilicet afflatu, vel etiam visu (ut basilisci) peremptus. In Taciti Agricola, si mihi paullulum modo auxilii a libris, libenter legerim: Alterius manus, caedes, rapinas, (vel caedes, direptiones) alterius vim et contumelias miscere Alterius, id est, legati manus militares, seu centuriones et milites: Alterius, id est, procuratoris Caesaris servos. Vide ejus rei exemplum XIV. Annalium, ibi: Adeo ut regnum per centuriones, domus per servos, veluti capta, vastarentur. De novis pendeo equidem animi, quorsum haec tandem sint eruptura; et possem ad quosdam, quos veneror, quaedam; nisi Ammianus mihi aurem pervelleret, in Tagetis Tusci libris legi, Vejovis fulmine mox tangendos, adeo hebetari, ut nec tonitru, nec majores aliquos possint audire fragores. Etenim certe duos maximos fragores, paullo post initium hujus anni, in somnis audivi, et totidem immanissimis fulgetris perstrictus, seu potius perculsus fui: Sed in quos fulmen Vejovis vibret, etiamnum ignoro. Interim rumores horribiles subinde aures mihi verberant, seu potius animum sauciant, de summa alienatione animorum: Quae, quid portendat, non opus est, ut consulatur in Politicis Aristoteles, nec ut Historici veteres excutiantur etc. Quae, cum ita sint, beatos existimo, qui incolumi dignitate, integraque existimatione futura, exitum vitae pium sortiti, effugerunt. Magnum tamen illius Reipublicae Atlantis (quem et mihi, quamvis immerenti, favisse ex animo scio) occasum magnopore lugere, et veris ac spirantibus lacrymis deplorare cogor. Sed quae de Lucii Crassi, itemque Hortensii obitu, Cicero, eadem nunc de hujus summi viri morte, scribere me existimato. Bene ac feliciter Vale. Althorphi, 13. Cal. April. Anno M DCC XXXIII.
NOli putare, Charissime Nepos, negligentia aut oblivione tui factum, quod tam diu siluerim. Haeres enim mihi tum in medullis; ac praesertim studia tua mihi cordi sunt, quorum egregium specimen dedisti binis jam ad me literis. Caeterum, ex quo superiores illas ad Te dedi, vix ullum tempus vacuum et immune
asthma vulgo dicitur; antiqui vero Medici, testante Seneca, meditationem mortis vocabant. Est enim illud animum potius agere, quam aegrotare. Vides igitur, mi Cognate, quam non delicatae causae me a scribendo abstinuerint. Porro studia tua in hac praeclara occasione discendi calere, et opto et spero; quibus (quoad Historiam duntaxat) a me adjutandis, quod promissum meum flagitas, delegabo Tibi Lipsium; qui Epistola LXI. (quae est ad Nicolaum Hacquillium) Cent. Miscell. sitim tuam hac in parte abunde explebit. Ceterum omnes illos Historicos, quos ibi percenset, comparare, auctor tibi nequaquam fuerim: Ea enim res vel divitum loculos exhauserit; his praesertim temporibus difficillimis. Ex Graecis igitur, ubi commodum erit, Thucydidem, Polybium Causaboni, Dionysium Halicarnassensem, vitas parallelas Plutarchi, et Dionem Coccejum, sive Cassium, ac denique Herodianum, comparare tibi poteris: E Latinis Livium, Caesarem, AEmilium Probum, seu, Cornelium Nepotem de viris Iliustribus, Vellejum Paterculum, Florum, Eutropium, Tacitum, Ammianum Marcellinum, cum commentario Justi Lipsii. E Recentioribus, Paulum Aemilium de gestis Francorum, Gvicciardinum, Sleidanum, Buchananum de Rebus Scoticis; ac denique nostri aevi Historicorum facile Principem, Augustum Thuanum. Ex his enim prudentiam politicam, nisi fallor, magis quam ex aliis plerisque, haurire poteris. Quo autem ordine Historici legendi, et quae inde excerpenda, idem Lipsius in dicta Epistola praeclare te docebit; nec est, cur scrinia ejus compilem. Tantum illud submoneo, ut, quia non Scholae, sed Reipublicae, nisi fallor, discitur, in Ritualibus minorem, seu leviorem operam ponas, quam ille requirit. Ita vale.