12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

ERYCII PVTEANI EPISTOLARVM APPARATVS. Amsterodami, Apud Iodocum Ianssonium. Ao. [abbr.: Anno] 1647.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

ERYCII PVTEANI EPISTOLARUM SELECTARUM APPARATUS MISCELLANEUS, ET NOVUS, Officia familiaria, negotia, studia continens. CENTURIA PRIMA. [gap: illustration] AMSTELODAMI, Apud JODOCUM JANSSONIUM. M DC XLVI.



image: as004

[gap: blank space]

image: as005

PETRO ROSAE, EQ. SENATUS BELGICI PRINCIPI, DUBIUM, DIGNITATE MAJORI, AN VIRTUTE MELIORI,

Ingenis summa, humanitate infima COMPLEXO,

PER OMNIA LAUDABILI, Ad utilitatem publ. et gloriam reg. referenti omnia,

OLIM DISCIPULO, NUNC PATRONO, Et, ne a familiaritate abiret,

AMICO, FAMILIARISSIMAE ERUDITIONIS MONUMENTUM E. Puteanus serio affectu cultuque.

D. C. Q.



image: as006

LECTOR.

NOvas hoc tempore, ac nescio an veteres, lubuit Epistolas dare. Novae sunt, quia nunc demum in lucem veniunt; veteres, quia pridem natae. Natae annis decimo quinto, sexto, septimo, octavo hujus seculi; sed e plurimis selectae: non quia meliores erant, sed quia ad manum. Si hoc igitur placet specimen, liberalis ero, et plenum e reliquis reliquorum annorum Apparatum instruam. Quidni vero placeat? Officia mea familiaria, negotia, imo studia sunt, stilo quoque familiari expressa. Me videre vis? sic sum: audire vis? sic loquor: sed quemadmodum ipse placere tibi cupio; ita, quae loquor. Vale.



page 1, image: s001

EPISTOLA I. Coloniam Vbiorum. ERYCIUS PUTEANUS BAMELRODIUS STEPHANO BROELMANO, V. C. S. D.

ETiam Honestus amor, Vir Clarissime, face, ut sic dicam, armatus est, et urit. Sentio derivatum coelo ignem; sentio novum, et quasi adultum. Sed an tempore opus, ubi principia incrementa sunt, et; citra fumum flamma exardescit? Laudes interim, veluti stricturae emicant, quibus ne modestiam meam aduras, cave. At ego in virtute tuā ac doctrinā colendā publicam et veram famam sequor, amore simul et admiratione stimulatus. Nihil hīc oculis, omnia animo tribuo, et tanquam adsim, loquor. Faciem aestiment, qui sensu cuncta metiuntur, qui ab homine virum, a dubio verum non distinguunt. Amplius est, nōsse. quem non vides: quam videre quem non noveris. Amare poterit, qui videt; admirari cogetur, qui novit. Hāc etiam notā desiderum distinguitur. Nam ut honestissimum est, videre velle, quem amas: ita temerarium, a primo statim conspectu amare hominem, tanquam vidisse saris sit. Melior causa constantem affectum facic, cum non e vultu, sed e pectore fomitem trahit. Te igitur


page 2, image: s002

amare coepi, quem non vidi, quia nōsse datum: et amari a te coepi, quasi mutuum impetrarem. In hoc certamine, quod totum benevolentiae est, suum uterque officium implebit: ego admirando, ut amare videar; tu amando, ut admirationem admittas. Nihil porro suavius erit, quam, quod suades, per Literarum amoenitates mutuā interdum scriptione calamum ducere, atque [gap: Greek word(s)] . Ita sane, quia in me potissimum eruditi fructus commercii redandabit, majores amandi caussas inveniam; amplius vero et virtutem tuam et doctrinam admirabor. Vale. Lovanii, in Arce, Proprid. Kal. Quinctil. oo. ICC. XV.

EPISTOLA II. Antverpiam PETRO ANDREAE CANONHERIO Suo.

PRaestanti ingenio tuo nihil arduum esse aut difficile, Politica illa Isagoge ostendit. Ita me Deus! complecteris omnia, et facis unus quod omnes: ut mihi quidem videaris, post tot flores, saeculi totius fructus collegisse. Regere debes, qui sic scribis, dignus non famā tantum, quae generosos labores tuos manet; sed et dignitate, quā excellere praestantissimi solent cives, et Rempublicam illustrare. Tu tamen non loco et munere, sed mente eximius es; et cum omne vincas ingenio imperium nihil civium suffragiis debes; cum doctrinae malis, quam fortunae fascibus insigniri, pulcherrimo vitae


page 3, image: s003

exemplo doces, pulchrius esse, mereri Magistratum, quam administrare. Haec igitur Doctorum Bonorumque virorum felidtas est, infelicitate quadam censeri. Hi quando latent, clari sunt; quando jacent, Magni. Nemini jus dicunt, et Justitiam praescribunt omnibus: nullam urbem gentemque oppugnant, et sapientiae armis terrarum scelera debellant. Ad summam, Herculis usurpant munus, et animo invicti sunt. Sic tu quidem, mi CANONHERI, quem inter Doctos amo, inter Bonos suscipio, inter utrosque veneror: sic tv, inquam, et Clarus et Magnus es, et quod aestimo, mihi Amicus. Esse perge, et hoc age, ut Hippocratem industria tua Politi cum brevi videamus. Audeone dicere? generi humano dabis, quod nullus hactenus Medicorum potuit, nullus Politcorum. Vale. Lovanii, in Arce, Kal. Quiuct. OO. ICC. XV.

EPISTOLA III. BERNARDO PUTEANO Procancellario Iuliae.

BEne est, humanitatis instrumentum esse calamum voluisti, et epistolari velut tessera me tibi jungere, quamvis obstrictum. Nomen omitto, quia nomen: Prudentiae, et Dignitati tuae verum persolvo pretium; quibus sic uteris, ut privatim nemini gravis sis, publice omnibus utilis. Ego scire utrumque possum, qua privatus, qua pubulicus: nemo nescire, nisi tam rudes omnes sint, ut ne pulchrum quidem intelligant; aut tam sinistri, ut nolint intelligere. Etiam, qui non cernunt Solem, sentiunt; tota hinc natura pendet: diem, anuum, vitam sic


page 4, image: s004

distinguimus. Labores tui velut radii sunt, ā coelo sunt, et lucent omnibus: diem faciunt, etiam nube impediti, Tantum vir unus potest, sed ille reliquis major, et vere vir, vere unus, qui plures potest despicere, et cunctos tolerat. Munus hoc tuum, fateor, onus est: sed Caesarem, cui vivis, cogita, et oneri sufficies; imo te cogita, Caesari natus es: non poterit autem nisi ex arduis deinceps nominis tui gloria augeri. Ex arduis, ut nobis quidem videntur: cessura industriae, et dexteritati tuae, ut velut per luctam nobilior fama sit, Iegationisque dignitas illustretur. Sed nec mora illa mira est, in gente quam describis. Ubi plures imperant singuli dissiciles sunt: et nonne ut dissideant? Sic trahuntur consilia, dum suam quisque opinionem aestimat. Sapit, qui ignem temperat ingenii, et ad frigus inclinat; qui in rebus decernendis non suam optimam sententiam putar, sed optimam, suam. Ignosce, si haec liberius: sed tanquam familiaris essem, scribere volui; videri poteram, si humanitatem tuam intuerer, Vale. L. in A. Postrid, Kal. Quinctil. oo. ICC. XV.

EPISTOLA IV. Bruxellam. PETRO PECQUIO, Brabantiae Cancellario.

VIcini hi mei sunt, Amplissime Vir, sed mei sunt, et tanquam Amicos appellem. Ut miseros scias, in lite sunt, et fortunis defendendis, quae attritae, fortunas coguntur impendere. Caussam commendo. bona est; sed quia senescit,


page 5, image: s005

periculum, ne mala fiat Annos jam totos quindecim trahitur, quot seculi hujus sunt; a Curia Lovaniensi, in qua adversarii ceciderunt, ad Brabantiae tribunal translata. Duo terrae jugera, sed horum hominum divitiae sunt, de quibus controversia est: si moram compares, majus temporis damnum fatearis. Finem vero victores, iterumque felicem, auxilio tuo, et me scribente, sperant, debituri sic quidem, quantum boni tranquilla paupertas habet, quantum referre numquam poterunt. Plura scriberem, nisi pro his scriberem, et nisi ad te. Fac, Amplissime Vir, ut quam me, et aequitatem ames, jam vicini mei intelligant: quos sic magis vicinos, id est meos, et in propinqua parte amicitiae habiturus sum. Vale.

EPISTOLA V. Duacum. ARNOBIO RAESSERO.

ITerum te compello, mi RAESSERE, et novo munusculo excito. BRUMA est, atque adeo Musarum mearum frigus. Tu lege, affetum adfer, et incalesce a tua aestate Amare te scio, sed scribere cupio. Epistolam, suavissimam esse molestiam experieris; quae una agit, ut quem non vides, alloquaris; quem non audis. videas. Mirum hoc? at magis erit, si non usurpas. Ego sane, quia te amo, videte cupio; sed quia alloquor, Epistola dignus sum. Silere semper, et non amare idem est: imo jam non amare coepit, cui silentium, vel tu proprie, et cum Philosopho dicam, [gap: Greek word(s)] suavis est. Vale. Lovanii, in Arce; XII. Kal. Sept. oo. ICC. XV.



page 6, image: s006

EPISTOLA VI. Bruxellam. FRANCISCO PAZIO, Archiatro.

NOn litteris, sed sermone effundere coram gaudium decreveram, quod e tuis cepi. Nam profecto Virtuti debetur haec fortuna; nec ulla tam luculenta erunt praemia, quae divino ingenio tuo minora non sint. Princeps quid pretiosius vita, et, quae foecunda vita est, valetudine habet? Hanc utramque tibi AEsculapio suo debet, et debere se agnoscit: liberalis est. Persovit gratiam; sed magis beneficium fatetur, quod accepit. O pulchrum exemplum! non petenti dedit, quia meruisse scivit: rogari noluit, quia te scivit nunquam petiturum. Fruere hoc affectu, et simul, judicio Principis. Sic amari, magnum est: his dignum censeri praemiis, majus puto. Ista quidem obiter nunc scribo, ne diutius silere videar; plura, ut spero, brevi dicturus, ut impune interea sileam. Vale. Lovanii, in Arce, VI. Kal. Septemb. oo. ICC. XV.

EPISTOLA VII. Coloniam. ARNOLDO MEGENO, Propinquo suo.

EGregie tu quidem, mi MEGENE, quod scribis; modeste, quod excusas. Ac nescio, magis desiderio, an verecundia tua capiar. Scribere debuisti; ut sanguinem proderes; excusare


page 7, image: s007

potuisti, ut indolem commendares. Istic intelligere potui, te ex meis esse: hīc vero, te Musarum dignum studiis, et jam ornatum. Bene habet: Humanitatem amplexus es, ut verecundus esses: pudorem, ut ad omnes mox virtutes properares. Hunc laudo, aetatem erigo; sed infantiam, quā verecundus es, non agnosco. Quid enim? Linguam jam stilus facit, quem jugi scriptione si exercere perges, Eloquentiam tibi, Reginam artium vindicabis. Legere tamen debes, ut cum fructu scribas; examinare, quod imiteris; excerpere, quod ingeniosā imitatione tuum facias. Lectio vaga ne sit, aut velut errans. Nusquam est, qui unique est, ut Seneca ait: et, Certis ingeniis immorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in amino fideliter sedeat. Aurea Ciceronis monumenta nunquam satis commendem sed tempore distinguenda. Epistolae et orationes satis te jam occupent: his addantur Officiorum libri; quos nec provectior depones. Ciceroni non aptiorem comitem. quam Quinctilianum dederis. Quia voro in votis est, AEsculapio placere, etiam Plinii Historiam Naturalem delibare incipies, et aureum Aurelii Cornelii Celsi opus. Ad meos etiam libros, cum affectu sigulari ducaris, non impedio quo minus accedas. Ex Orationibus tamen laudationem juventutis Belgicae, tanquam Iconismum bonae indolis, familiarem tibi habe, et ad hoc exemplum exsurge. Modus potissimum observandus est, ne aut totus sermonem, aut contra, eo neglecto, rem solam sequaris. Quid quisque, ac deinde quomodo dicat, nota: invenies autem, jucundius rerum examen esse, si sermonem prius subegeris. Sed nolo te dulcedo decipiat. Quaedam palato ingrata, maxime stomacho prusunt, Cum invenitur


page 8, image: s008

voluptas, fugitiva est: quaeri deber. Ergo non tam quid detectet, quam quid nuttiat, ama: non pulchra tantum, sed difficilia excerpe: imo cogita pulchra esse, quaecunque non intelliges. Quoties aut insignem sententiam, aut luculentum leges dogma, experire, an et scribere de tuo possis. Nihil hac aemulatione utilius: tuum enim cum Auctoris ingenio comparabis, et sic acues. Quae imitaberis, non patieris integra esse, ne aliena sint: nisi enim, ut sic dicam, concoquantur, observasse, non invenisse videberis, solinsque memoriae fructum ostendes. Sed tamen mnlta quoque ediscenda sunt, ut et alienis verbis loqui possis: etiam Poerae alicujus; et cujus potissimum? Tu elige. Horatius quidem curiosā felicitate fuā omni argumento sufficiet, et ex quo uno haurias omnia: Virgilium vero nisi adjungas, alterā carere manu videaris: nisi Ovidium, utraque. Tua sponte mox ad alios ibis, et ubique Apollinem invenies. Ibis, sed ne a tribus illis recedas: denique, ibis, cum majorem libertatem mox studia exigent, et omnium te librorum facient civem. Unum moneo, et sedulo inculco, ne Graecae linguae studium omittas. Etenim necessaria haec eruditionis pars est, ac frustra tibi Romanae placeat Literae, si Atticas fastidis. Quidquid Italia scripsit, rivi sunt: fontes Graecia reclusit. Homerum, Demosthenem, Platonem, Aristotelem, Hippocratem, Galenum, et tot alios, quis plene intelligat, nisi sua loquentes linguā legat? Interpretationes, merae plerumque tenebrae sunt, scriptorisque intimum sensum aut venustate spoliant, aut luce, aut veritate. Tu diem et Solem quaete, faces sperne. Haec brevissima ad scientiam via est, quam si amas, me ama, imo si me amas; hanc ama; seduloque annitere, ut


page 9, image: s009

aliquando praeluxisse familiae videaris. Vale. Lovanii, in Arce, XII. Kal. Septemb. oo. ICC. XV

EPISTOLA VIII. Duacum. LUDOVICO RIBALTIO, Canonico Praemonstratensi.

MEruisti affectum meum, Reverende Vir, priusquam expeteres; munusculo pridem in me liberalis, ut benignus epistola esses. Et tamen quam timide scribis! Juro tibi Genium meum: non est me alter homo facilior, aut qui proniore pectore [gap: Greek word(s)] colat. Mare cogita, sed perpetua malacia tranquillum ac stratum, imo ad Lepores suavitatesque salsum: haec conditio mea est. Influentes igitur recipio toto sinu amnes omnes, et magno naturae aestu reciproco. Non ignavius amo, quam amor; nec minus fervent aquae meae, quam exsurgunt. Tu vero puro, et tamen praecipiti latice fluis. Impetum epistola tua ostendit, virilis illa, et tamen verecundia; imo verecunda, ut virilis esset. Nam profecto dubitasse, an scriberes, quid aliud fuit. quam suspendisse amoris signa, ut vehementius effunderes? Modestia velut cataracta, affectum stitit, et simul roboravit. Hinc laudes, quibus, non dicam, ornor sed propemodum obruor. Belgarum me appellas lumen fidusque, et quodammodo coelo inseris. Praefiscine, mi RIBALTI: nebulas ego meas, nubes. tenebras patior, nec ad illa Edita doctrinā Sapientum templa serena adhuc surrexi. Aliquam effero ingenii facem, et tu Solem putas? Bene est latere desii; placere bonis doctisque coepi. Te inter eos este, e munusculo,


page 10, image: s010

quod dixi, collegi, in epistola vidi. Esse perge, et me amare, ut coepisti, jam tuum. Tuum enim et munusculo et epistofā fecisti. Vale. L. in A. XII. Kal. Sept. oo. ICC. XV.

EPISTOLA IX. Lutetiam. NICOLAO PELLOQUINO, I. C.

E Profundo tandem silentio velut emergens, scribo, et constantem amorem testor. Absit, ut minus diligam, quam debeam: imo absit, ut non diligam, nisi cum loquor. In pectore mihi PELLOQUINUS meus haeret, et sic interdum latet semper vivus, non semper conspicuus; ut nonnunquam nube tegi aeternum splendentia astra solent. Atque utinam tam facile me coelum ego dicam, quam tu sidus es! Sed esse nolim, nisi a te luceam. Quid igitur? Silere potui, sed profecto mutus non fui: pectore, non calamo ostendi quam amarem; ut mox tamen scriberem me amare. Neque enim excuso silentium, ut usurpem; verum abrumpo, ut condemnem. Tuas nunc si flagito literas, facio quod amor suadet. Hae deliciae meae sunt quibus ne caream, vehementius meo hactenus errori atque negligentiae irascar. Vide hoc nunc carmen, et de frigore frigus meum excusa. Facilius sane fuit versus scribere, quam ad calorem venire. Ergo FLORITII caussā simplicissimo furore insanire ausus sum. Vale. Lov. in Arce, VI. Kal. Sept. oo. ICC. XV.



page 11, image: s011

EPISTOLA X. Duacum. ARNOLDO PLANCIO CERVIO.

O Ingens delictum meum! mi PLANCI: Amicitiae numina violavi. Hem, tam humaniter te scribere, tam negligentem me esse, ac supinum! si tamen incalui ab epistolae tuae igni, laudibusque excitatus sum; non ut responderem tantum, sed uc copiose. Otio tantillo opus erat, et animo curarum vacuo. Vide autem, cum littus peterem, et undas vitarem, novo aestu in altum abreptus sum, et mox decumanis, ut sic dicam, negotiis jactatus. Sic vita est, et idem omnes mare navigamus. Potest aliquis fortasse quietus esse, nemo securus. Fluxum est quidquid vides. Ut pelagi fidem suspestam habeas, et coelum fallit; ponuntque venti, ut rursum. saeviant, tempestate post breves velut inducias resurgente. Mihi crede: ne literae quidem tranquillae: sunt: nunc hoc agendum est, nunc aliud: officiis distringimur, et tanquam otiosi, magis occupamur. Eo dico, ut nec in ipsā libertate liberum me arbitreris. Itaque distuli scribere, et cum interea MULDERUS noster discederet, morem fiduciam oblivio excepit. Quid sit, tandem aliquando tablinum meum excutio, ecce in manus epistola tua venit. Ita me Deus, erubui. Quid agerem? Candoris esse arbitratus sum, delictum confiteri: quod facio, et te vel ideo jam complector vehementius, quia tam bona amicitiā serius fruor, Reliquum est, ut quantum nomini meo tribuisti, tantum longo nunc errori concedas. Nam, aut fallor, aut deprehendes ipse non minus humanum esse,


page 12, image: s012

ignoscere, quam amare. Ad me quod attinet, benevolentiae foenore pensabo remporis damnum; et in amicitiae rationibus inveniam, quod officio majus sit. Sic crede, et vel me intimum puta: scripturum, etiam cum non provocabis. Clarissimum HOJUM ut ex me salutes rogo. Vale. Pondus huic epistolae addo, Poematium istud. Carmine, sed simpliciter, descripsi Hiemis bona; quae tu fortassis mala appellabis. Quidquid sit, frigore incalescere potui, ut majori quis ardore AEstatem collaudaret. Tu me, si versus hos inspicies, ferventius amare dices, quam puetari. Iterum vale.

EPISTOLA XI. Bruxellam. FRANCISCO PAZIO, Archiatro.

VOlebam citius ad tuas, sed et debebam. Quid dicam? in occupatissima, Charistiis urbe ego quoque impeditus fui, et [gap: Greek word(s)] debui. Ergo in ipso convivio litteras tuas accepi, id est cibum ferculis omnibus meliorem. Amas BEMBDENUM, et hoc suave est; ex mea commendatione amas, et hoc suavissimum. Ad rem quod attinet, prudentiae tuae tantum tribuo, quantum ulli. Faciant igitur officium suum, qui Censores constituti: tuum ego favorem, in occasione depromendum, sacrosanctum arbitrabor. Sed quemadmodum amplius est, haec studia erigi, quam hunc vel illum promoveri: ita eorum nunquam mihi consiliums placuit, qui ut stipendium invenirent, alicui detraherent, Hoc certe esset, aliis placere et prodesse,


page 13, image: s013

ut noceres aliis. Fruantur qui jam docent fortuna, qua digni sunt; accedant spenova, et assurgant panllatim, qui simul ornare hanc Spartam audent. Si fiat, brevī apud nos erit, quod alii jactant, et quod deesse studiis nostris soleo ingemiscere. Hic fortassis morbus? meus est: nimis [gap: Greek word(s)] amo. Sed an morbus? cui cum nuper ignoscere unus et alter potuit, maluit irasci. Infensos ego lenissime sustinui, ad tranquillitatem redactos amare perrexi, pergo, pergam. Hoc nie quoque litterae docent, illae humanae, illae tuae. Ut tu nie igitur ames, votorum summa est. Amoenitates quas promisi, ab ATHENIO meo accipies. Quidni meo? Hīc, et olim in Italia mihi noto. Suavissimi esse ingenii virum, et affectu tuo dignum, ipsa consuetudine experieris. Vale. L. in A. Proprid. Eid. Septemb. oo. ICC. XV.

EPISTOLA XII. Bruxellam. CAROLO DELLA FAILLE, a Secretis Statūs.

NOn exiguum hoc beneficium Principis, Praesidis, Consilii est, quod nuncias: nec vulgaris humanitas, qua me tibi obstringis. Scire ego coepi, quantum accepi; quia scribendi tu molestiam assumere voluisti, tam affectu pronus, quam epistola facilis: ut sic quidem nunc audiam tua opera et interpretatione grariam Principi, Praesidi, Concilio praelibare. Ergo alterum hoc jam beneficium tuum erit, loqui: indicare, inquam, obligatum me esse, et fore, quamdiu ipse ero. Fac quaeso, loquere, indica.


page 14, image: s014

Majoris enim sermonem tuum, quam epistolam faciam: quemadmodum amplius est, gratum esse, quam obstringi. Atque ego nolim munus, nisi saltem agnoscere videar: et male accipiam, nisi postquam accepi; aestimem. Ut benevolentiae tuae fructum brevī videas, sedulo annitat. Vale, et amare perge: ita enim beneficium judicio confirmabis. Lovan. in A. Prid. Kal. Sept, oo. ICC. XV.

EPISTOLA XIII. Antverpiam. PETRO ANDREAE CANONHERIO Suo.

O Gratum mihi munus, mi CANONHERI, e micantibus Philologiae floribus contextum! Sed, ut video, omnia ingenium tuum potest, et mihi tribuit omnia. Nam tanquam in. potestate teinporum habeas vices, perenne Ver facis, et sic donas flores, ut fructus simul carpamus. Video Flores, et mel doctrinae lego, pulchro stiparam ordine, digestumque. Hoc est apiculam agere, scriptorum gnomas ad usum transferre: hoc est mutuari verba, ut famam reddas; scrutari terram, ut aurum eruas. Mehercle quae sic citas, in splendorem das, et aetenitati jungis. Atque ego nesciebam, e meis alibi spinis amoenitates posse nasci. Ecce, tantum debeo: tua opera pulcher esse incipio, ubi horrebam; clarus, ubi dilitescebam. In Medicaeo quidem meo, et Irruptionibus fateor esse, quod [gap: Greek word(s)] videatur scriptum: sed tam facile eo carere poteras, quam abunde alii copiam suppeditant, Excusationem igitur amolire: et


page 15, image: s015

amare me perge, quemadmodum amas. Ne ingratus sim, conabor et ipse liberalis esse. Vale. Lovanii, in Arce, x. Kal. Octob. oo. ICC. XV.

EPISTOLA XIV. Bruxellam. PHILIPPO GUILIELMO, Principi Auriaco.

QUid noctem accuso? ubi virtus tua splendet, dies est: facis, ut in terra coelum admiremur. Sic circumducis aemulum Solis jubar, ut relinquas ubique; et tanquam sis ubique, prodes. Non vultum quidem tuum ego nunc video, sed beneficia. Tanquam adsis, amas; et armatus faves Pacis artibus, ut quo subsidio deceat fortem esse, ostendas. Abes igitur, nec abes: Martem cogis, sed Minervae auxilio, et sic satellites quoque habes Musas. Sane excipient illae, quae fortiter, prudenter, feliciter in Galliā pacanda facis, nec intermori unquam magnarum hanc rerum famam sinent. Ferro promptus, consilio salutaris, talem teipsum in illo animorum tumultu exhibes, ut velut numen e coelo delapsum admirentur alii, alii vereantur. Sic occupatus, mihi tamen otiosus, id est benignus es, quem novo aureoque liberalitatis radio beas. Quid dicam? [gap: Greek word(s)] es, arma, et simul munera geris imo dispensas: dextera bellicosus, sinistra largus, sed animo divinus. Quid manum distinguo? utraque utramque virtutem exprimis, et ubique non minus liberalitatem tuum, quam robur testaris. Quare populi et provinciae se obstrictos fatentur: et ego me felicem puto, quia bonitati tuae


page 16, image: s016

debeo; quia ut deberem, placui. Hoc summum est, ut placere pergam: sic enim felix esse nunquam desinam. Vale et vive virtutum amor; et permitte, ut quem foves animasque conatum meum, in tuis laudibus occupem. Cum sic scribam, et proscribam mortem, nunquam ipse moriat. L. in A. Postrid. Eid. Decemb. oo. ICC. XV.

EPISTOLA XV. Bruxellam. AUBERTO MIRAEO, V. C. In Oratorium Principum assumpto.

SCriptionis novum nunc velut auspicium sumo, ut ostendam quid continuo, imo, si permittis, quotidie facturus sim. Hoc epistolarum, commercio, alter alterius capere conditionem videbimur, ego in Aula, tu in Academia versari. De Principe et Republica ego audiam, tu de Litteris: dices ipse, ad Principem et Rempublicam litteras pertinere. Hoc agamus jam pauci. Quotus enim quisque ad Philologiae amoenam tranquillitatem demittit animum, aut studia Antiquorum aestimat? ut saperent multi, desierunt elegantes esse, omnisque ad lucrum doctrina conversa est. Itaque Historiam tractare, Suadam colere, cultum sequi, luxuriantis ingenii morbus habetur. reddere lucem rebus, et temporum fulcire memoriam, curiosum potius, quam utile existimant; quasi qui hoc agit, otiosus vivat, et a scopo aberret studiorum. Ego quoties te intueor, profecto animadverto, plerisque hodie praecipua omnis doctrinae instrumenta, ac simul ornamenta deesse. Etenim quia non trita incedis via, ostendere admirabili


page 17, image: s017

industria pergis, quid omnino sit bene de Ecclesia et Republica mereri. Animum rebus, ingenium libris impendens, sustinuisti onera, publicasti opera, quae non haec solum aetas miratura sit. Accedit judicium Serenissimi Optimique Principis, qui virtute, prudentia, doctrina tua motus, noluit secundum MIRAEUM nisi apud se esse. Sic Patruus ille tuus in te jam colitur, sed litterae aestimantur. Me vero quia favore suo idem Princeps complecti voluit, quid nisi tibi junxit? Itaque communibus istis studiis nostris tantum beneficium adscribo. Te adibo vero non modo velut vicinum, sed velut praesentem; te inquam, candidissimo affectu rerum mearum omnium arbitrum constituam: imo jam constitui. Utere jure tuo, tuus ego sum: sed esse me tuum tam luculenter ostendam, ut perfectum amicitiae exemplar saeculis omnibus relicturus sim. Huc compellor ab ipso Deo: tu me trahis quoque candore tuo, illo vere Belgico, quem ut benevolentiae patrem, ita melioris naturae filium soleo appellare. Praeterea Musae me et litterae trahunt, quae in tuo unius gremio vigorem recipient, e tuo sinu fulgebunt. Tu lucem dabis ingeniis, tu vero et Lipsiano elogio Sol Belgarum eris, inter tot sidera; caliginem, torporem, frigus pelles. Jam quidem e disciplina mea, te respicere BURGUNDIUS coepit, egregius et dignus Apolline Vir, qui libros Elegiarum paravit, tuo potissimum consilio edendos. Suaviora et exactiora carmina, ab ipsa ne quidem Antiquitate exigas. Ego illi auctor fui, ut musteum hoc ingenii opus, si tu suaderes, Amplissimo Cancellario PECQVIO dedicaret. Expecto ejusdem ad te Elegiam, ex qua de Genio universi laboris jadicabis. Antiquitatibus DIVAEI vix adhuc uti coepi. Sed


page 18, image: s018

cui et non publicum habemus hunc librum? Primus a PLANTINO editus est: secundus ejusdem officinae debetur. Si quid potes, fac obfecro, et MORETI suscipiant, a quibus hoc beneficii ipsa patria exigit, ego et boni omnes flagitant. Vale Vir Clarissime, et aeternum Amice. Lovanii, in Arce, Edib. Decemb. oo. ICC. XV.

EPISTOLA XVI. Mediolanum. JO. BAPTISTAE SACCO, Senatui Mediolanensi a Secretis.

LItteras tuas IV. Eid. Novemb. et illas XIV. Kal. Decemb. scriptas eodem die accepi: sed cur non argumento laetiores? Hoc etiam malignitas potuit, ut candori tuo molesta esset? O conditionem bonorum! Sed quemadmodum res haec geritur, profecto sciunt adversarii mei, in tuo me potissimum pectore vivere: sciunt gravius esse vulnus, quod non infligunt tantum sed derivant. Te petunt, ut magis ego laedar. Quid agitis, ō homines livore prognati, turbarum fomites? si omnino statuistis mali esse, desinite ingeniosi esse: in me, omissis ambagibus, odium, in me convertite ferrum. Ego sum, qui Auctoris nomen publice usurpavi, qui munus vestrum imminui; ego; qui iram vestram merui, si placari tamen potest. Sed tu, ō Praestantissime virorum, tam strenue hanc caussam egisti, ut Belgis admirationi sis. Sic vero adversarii dejecti sunt, ut majori furore videantur exsurgere. Nimis illis prudens doctusque fuisti, qui illudere candorem tuum ausi sunt. Postquam te noverunt, talem Amitum magis jam.


page 19, image: s019

Puteano invident. Age igitur, in me exonera quidquid illi moliuntur. Ferre potero, quidquid tu defendere; ac despici ego malo, quam ut tu laedaris. Epistolae illae tuae seriae et accuratae sunt; et sic virtus tua, innocentia, probitas te felicem faciunt, et illustrant. Quod in tota natura fit, alienum a nobis ne putemus. Ecce, Solem obvolvunt nubes, et ille mox jubar suum vindicat: intercipiunt hi velut fumi affectum tam magni Antistitis, ut accendant. Tam enīm necessarium est, amari a BORROMAEO virtutem doctrinamque, quam lucere Solem. Qui impediunt solitae humanitatis radios, videri tam illustre sidus nolunt: quod nos tamen vel invita invidia adorabimus. Non sentiemus benignitatem, et colemus: quod autem nostra culpa non fit, neque nostrum erit. Sed iterum te rogo, vir mortalium omnium amore dignissime, ut in humeros meos totum hoc livoris onus conjicias: cum te laetum aspiciam, nihil me gravabit: et ut ipse laetus sim, omnibus criminationibus conscientiam opponam. Vale, et sic me animatum ama. Lovanii, in Arce, IV. Eid. Dec. oo. ICC. XV.

EPISTOLA XVII; Lugdunum Bat. DANIELI HEINSIO, V. C.

QUa clandis epistolam formula, ego ordior: Utinam te praesentem habeam et complectar! Feriae et anni tempus nonne permittebat? quod nisi utrique liberum, nimis arcte Musarum studia habeantur. Simplicissima amicitiae; nostrae innocentia nemini gravis, aut suspecta esse potest: sermones dissertationesque omnes


page 20, image: s020

exarmata Minerva circumscribit. Nemini molesti, ingenium colimus; et ne graves nostro, non uni utiles aevo sumus, cum antiquo agimus, pacis, tranquillitatis, et sapientiae Mistae. Quid vetat igitur, quominus mutuo interdum conspectu, et alloquio fruamur? Fac, quod cupis, et proximis his vindemiis te mihi indulge. In hac Arce experieris; nihil suavius esse, quam cum PUTEANO esse, nihil beatius, quam a populo dividi. Ita enim hīc habito, ut si delicias consecteris, a coelo derives; despicias, quidquid in terra pulchrum est. Vale et veni.

EPISTOLA XVIII. Antverpiam. PETRO ANDR. CANONHERIO Suo.

VANNOZZIUM tuum, imo jam meum, nisi amem, a litteris et humanitate alienus sim, tuo et illius affectu prorsus indignus. Utinam vero videam aliquando virum! utinam complectar! Nunc animo utrumque facio, et tot simul adoro virtutes, quot cum aula capere non posset, Sapientia recepit. Hoc profecto est vivere, otio egregie uti; animum, aeternitatis aemulum, subducere ambitiosis officiorum curis; et studiis mancipare. Maluit ille tuus, ille meus, melior, quam major esse; et sic, omnibus profuit. Postquam enim administrare negotia Principum desiit, orbi universo praeire ad felicitatem aureis scriptis coepit: ut sic quidem amplius egisse mihi videatur, quam si magno rerum ac negotiorum aestu sudaret. Potuit majori strepitu, maluit majori fructu


page 21, image: s021

clarus esse. Hem, quam me capiunt Monita illa Politica, Ethica, Christiana; illae Epistolae divinitus quodammodo dictatae, illae gemmae, illae deliciae, quas nemo ingenio sius laudavit, quam qui in exemplum protulit. Te amo, mi CANONHERI, et VANNOZZIUM amo: tui muneris est, ut quanti utrumque faciam, ille sciat. Quia etiam videre illum complectique non datur, te cupio: illum in te. Vale.

EPISTOLA XIX. Bruxellam. GUILIELMO ATHENIO Suo.

NIsi silentium ipse meum accusem, parum amare videar. Profecto increpatione dignus sim, et propemodum irā tuā; sed illā suavi, quae in majorem solet benevolentiam exardescere. Ut candide dicam, cessavi per hos aliquot dies a scribendo, totus continuusque in dissertationibus publicis. Atque hic impetus meus est, ardore quodam singula exequi, nec cessare citra metam. Nonne et exonerare animum debui, ut liberum, nullisque pressum negotiis tibi sisterem, tanquam in otio agenti? Nunc respirare videor, nunc meus esse, ut et tuus sim. Sane talis etiam nuper fui, cum Bruxella me haberet. Etenim aedes tuas adii, limen subii, et, te absente, larem salutavi. Intromissus ab ancillā eram; et huic serio nomen meum indicavi. Neglexit igitur? sed mulier peccavit, et proclive vitium est. Quod si tamen ancillam habes, ut P. ille Piso olim servum, obstrictu [gap: Greek word(s)]


page 22, image: s022

mulier non peccavit, nec ullum sane vitium est. Nam ad Pisonem quod attinet, is Clodium ad convivium vocaverat: cum hora coenae adesset, convivae veniunt caeteri, non venit Clodius: expectatur tamen, et frustra. Piso igitur servum compellans: Quid tu, inquid, annon invitasti Clodium? Omnino, ait servus. Iterum Piso: cur ergo non venit? Quia venturum se negavit. Cur id non statim dixisti? Quia de eo non fui abs te interrogatus. Fortassis et ancilla tua sciscitantis exspectabat vocem, ut de homine sibi incognito responderet. Extra jocum. Quemadmodum te meum amo: ita nihil suavius fuisset, quam complecti. Splendore aut pompā, ne me capi censeas: angustissimus amantis candor est, et gratiis suis allubescit. Alibi oculorum, apud amicum animi deliciae; sunt. Et quid miserius, quam si laquearia auro distincta, et parietes textili picturā vestitos videas, at libertatem desideres? Malo amicum sine lare et tecto, quam larem et tectum sine amico, Pectus mihi tuum palatium est, animus thesaurus. Possides ATHENI, quod nullo pretio divites illi moliuntur, nullo fastu exprimunt. Cum omnia habent, tranquillitatem non inveniunt: et sic habent omnia, ne felices sint. Ferre qui fortunam suam potest, opulentus est; et ejusmodi tractas studia, ut quae in rebus sint onera, quae ornamenta, distinguas. Quid moles mihi turresque nominas? pulcherrima domus est, quae splendorem a domino capit. Miser dominus, qui sine domo parvus. Sapiens diceret, quid structurā opus est? coelo tegor, et universo orbe habito. Nemo majus domicilium habuit, nemo ornatius. Sic Diogenes vixit, qui vas suum velut vestem habuit; ut injuriam aeris arceret, habitationem totā


page 23, image: s023

naturā terminavit. Qui superbissime atria, triclinia, cubicula instruunt, qui stellis pingunt fornices, et coelum imitantur, ludunt imagine, veram nec magnitudinem, nec pulchritudinem intelligunt. Sed nolo contracto supercilio severius philosophari. Tua inter cives honestissima conditio est, res, Majorum beneficio, commoda, domus usui ac modestiae structa, ad tranquillitatem instructa. Nullo eges, nemini invides, et cum insanas magnorum substructiones potes contemnere, quam tibi cum lare tuo bene conveniat, intelligis: illo contentus, et sic beatus, magis vivis, quam habitas; cum plerique sic habitent, ut in magno domicilio mortui videantur. Profecto ingenium liberaliter occupare, hoc est vivere; imo luxu, otio, inertiā non duci, hoc est vivere. Quare limini tuo inscribas licet: HIC VIVITUR, MAJORI OPERE SEPULCHRA SURGUNT. Quae sepulchra? aedificia atque palatia ignavorum, qui cum vivere nesciunt, hoc agunt, ut habitent. O splendidi carceres! ō magnifica infelicitas! in tam laxis ordinatisque aedibus non libertatem, non tranquillitatem possident. Utraque haec tua est, quia concludi utramque pateris; quia non sede, sed animo teipsum metiris. Vagentur alii per ampla conclavia, angustias accusabunt, tibi in angustiis tuis nihil parvum erit. Perambulent hortos; tua in libris amoenitas erit. Sine arbitris, sine metu, quaecunque voles, facies: voles autem, quae honesta sunt. Ad me quod attinet, quia in Arce ago, videbor fortassis alienum a conditione meā sermonem usurpare, quasi culpem palatium, et incolam. Quid dicam? Nollet fortassis, qui literas non tractat, sic habitare. Nec ego tam muris istis, quam felicissimā solitudine


page 24, image: s024

delector. A populo semotus, ad meip sum accedo propius, et cum Antiquitate versor. Legendo, meditando, scribendo horas distinguo, dies duco, in otio occupatus sum. Ergo aliud hīc specto, quam plerique solent; ut vigeam, ut valeam, ut meus sim, et simul aestuantia multorum vota despiciam. Erexi velut e nube caput, atque serena contemplor. Musis cinctus, et familiā felix, beneficio fruor Principis mei, qui ut benignissimā liberalitate foveret non ignavae quietis vota, Arcem hanc suam passus est in Parnassum commutari. Nesciunt felicitatem meam, qui a solā me domo censent. Hac quia emineo, quid a Principe acceperim, scio; quia conspicuus sum, ignorari beneficia ejusdem non possunt. Ut litteras eveheret, in sublimi me esse voluit, in Arce vivere, ne vel domicilio sejunctus essem. Vastitate igitur loci, aut amplitudine cur percellaris? hīc et Minerva habitat: Musae, Gratiae, Amoenitas familiam faciunt. Te rogo, mi ATHENI, ut si hac pompā delectaris, ex intervallo nos visas: ego quemadmodum vehementer te amo, ita domum tuam non despiciam. Arx erit, ubicunque te complectar: palatiu tu candore, non sumptu, humanitate, non magnificentiā facies. Testimonium Lipsianum in epistolis meis denuo expressum erat, ac saepius ATHENI nomen. Id si retines, vulgatissimum mox erit. Parum autem a Belgico abit, aut non abit: deinde non satis decora expllcatio illa sit. Nomina etiam auditi magis solent, quam intelligi. Arbitrio tamen tuo statues: ego enim morem deinceps geram, amorem magis exprimam. Vale, et me fratris loco habe. Lovanii, in Arce, Postrid. Eid. Decemb, oo. ICC. XV.



page 25, image: s025

EPISTOLA XX. Coloniam. JOANNI GUILIELMO KEMPENSI, Theologo.

ETsi ignotus, et in alieno negotio te compello; videbor tamen et indulgere naturae officio, si pro amico scribam; et tribuere amico, quid officium exigit. Est in Gymnasio Montano, et sic sub regimine tuo, LAMBERTIUS HANCHARTIUS, honestae conditionis adolescens, quem peculiari affectu humanitati, et simul severitati tuae commendo; ut favere velis juveni, per Eloquentiae studia ad Philosophiam eunti; ut nec parcere, si aut moribus peccet, aut ingenio abutatur. Bonum et diligentem esse spero et sic amore tuo dignum. Sed ut talem esse sciam, sciam quid de studiis ejus sperandum sit; verbulo uno alteroque ad me scribe. Hoc beneficio, et me obstringes tibi, etsi ignotum, et quod alienum vocavi negotium, meum facies; de ipso autem adolescente bene mereberis. Vale. Bruxellae. XII. Kalend. Quinctil. oo. ICC. XV.

EPISTOLA XXI. Bruxellam. JOANNI LANGERAKIO.

AMici partes libenter subeo, et quem amo, cupide juvo; amo autem, quem mereri existimo. Hunc certe, egregium, sed et tuo affectu, et favore magnorum dignum juvenem, studiis


page 26, image: s026

et rebus. Academiae et Aulae aptum, imo, ut verbo dicam, capacem omnium. Audacter igitur talem commenda et promove; meum, si affinitatis nexus aestimandus est; tuum, si patriae: sed meum tuumque, si me tuum arbitraris. Experrectus quidam in hac indole vigor est, officiosa in moribus humanitas, virilis in sermone maturitas ac decentia. Explora dices. Quia exempla suorum sequitur, unam ante oculos habet honestatem: hac duce quisquis vitae viam init, superat salebras, et propitio numine ad praemia tandem eluctatur. Atque ego tali vicissim viro, tamque egregio Praesuli a manu et ministerio esse, praemium puto: dominum, et simul patrem nancisci. Itaque hic meus, imo hic tuus, minister et simul filius erit; cum omnia faciet, majorem tamen affectum, impendet. Amabit dominum, velut patrem, verebitur patrem, velut dominum: summa obsequiorum erit, placere. Quia non minus ad omnia promptus erit, quam aptus; utilis quoque futurus est. Promptus ingenii praestantiā; aptus, animi probitate: quae cum conjunguntur, nihil paene desideres. Ille vero quid possit, hactenus ostendit. Nam ut a Scholis specimen repetam, sic in omnibus versatus est, ut facile in toto discentium numero eminere potuerit, nunc primus, nunc primo proximus: eruditione primus, fortunā proximus, quae et hīc locum habet. Pari honore Philosophiae lauream adeptus est, et per omnes artium gradus ascendens, mea adolescentis non implere tantum vestigia valuit, sed superare. Inde Medicinae amplexus studia, insignes quoque progressus fecit. Sed cum vitae subsidia a tutoribus et propinquis morose suppeditarentur, transtulit ad aulae negotia virentes ingenii dotes, et munus a Secretis apud primarium patriae


page 27, image: s027

virum egregie sustinuit, non scribendo tantum, sed agendo. Plura quid attinet? scribendo et agendo ostendet ipse, talem se esse, qualem laudavi. Epistolam exige; Latine, Gallice, Belgice, et quocunque argumento, etiam ex tempore dabit: negotium impone; exsequetur, quā industriā, eā dexteritate. Fac igitur quod facis: non alium ministrum Vir ille magnus velit, non alium noster Patronum. Ac sane tam insignes prorsusque spectatae virtutes accuratissimo ac fidelissimo obsequio dignae sunt. Vale. Lovanii, in Arce, VII. Kal. Novemb. oo. ICC. XV.

EPISTOLA XXII. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO Suo.

MEliora, mi MONTORFANE, nuncias. Sed ego in BORROMAEO Solem agnoscam et meum, et saeculi: nubes, nebulas, tempestates contemnam. Litteras mercatori Belgae traditas, nondum accepi. Mora igitur longa est, ut solent pretiosissima quaeque desiderium expectantis accendere. SACCUS ille, clarissimae famae vir, nonne [gap: Greek word(s)] mihi fuit? Talem vero cum amicum habeam, et cum te habeam, an non felix sum? vel confessione aemulorum. De his vero satis. Tu jam quī vales? quī familia? Insubribus ver redit, nobis acerrimo et insolito adhuc omnia frigore constricta sunt. Irascor hiemi, quam laudavi nuper: ac certe si pertinax esse perget, ostendam, ignem stilo meo inesse. Repentinum autem hoc gelu est, et ab imiti Borea, qui benigniores hactenus


page 28, image: s028

Austros subito dissipavit. Sic nihil in rebus perenne est; et quae blandiuntur maxime, facillime decipiunt. Nos caleamus, id est amemus, mi MONTORFANE, et felices simus. Vale. Lovanii, in Arce, XI. Kal. Febr. oo. ICC. XVI.

EPISTOLA XXIII. Bomeliam. GERARDO FOLBARDO ASPERENO. Cognato sun.

QUid scriberem vero? quod domi, ut sic dicam, habes, et haurire a praestantissima indole tua potes. Nihil auribus dabo: sed ut magis etiam ad verum te exstimulem decus, animi mei expensum libratumque sensum candide depromam. Vix esse ingenium quod magis placeat. Sic a Deo et Naturā, ab arte et disciplina factus es, ut nullā aetatis nube impeditus, cernas, discernasque, quae optima pulcherrima, aeterna sunt; ut quam feliciter haec intelligis. tam industrie consecteris. Virtutem scopum habes, et quae huic proxima est, doctrinam. Huc igitur quia vota tua spectant, et jam properant, frustra consiliis meis dirigantur. Emissa velut sagitta est, et quia validā manu, oculoque collineante, plansum et acclamationem expectat. A me quidem Homeri illam vocem nunc habes: [gap: Greek word(s)] Hoc agerete volo, quod agis; pergere, ut coepisti, a labore ad honorem. Themidem quidem sit hactenus coluisti, ut quod meritus es praemium, admittere debeas, nomenque Jurisconsulti solenniter adoptare. De Medicinā, quam vehementer amas, sententiam meam suspendo. Discere hanc etiam poteris: an simul exercere? Scire poteris; an et Jurisprudentiae


page 29, image: s029

jungere? Si forum, et curiam, et patriam cogitas, dividere curas cogitationesque non potes. Ut sacra et numina olim; ita et Mystae distincti: tanqua et superstitio timeret operatione dividi. Scientiarum quidem postquam divortia facta, satis omnibus visum est, in singulis occupari; neminem in omnibus posse. Adde vulgi judicia. Jurisconsultum putat eum, qui hoc unum agit; et Medicum, qui hoc unum. Aliquid etiam opinioni hominum tribuendum est, ne velut contra aestum niti videamur. Adire tamen et Hygeiae templa, imo inire poteris, ne haereas. Quemadmodum alia vitae instrumenta, alia ornamenta sunt: ita quaedam animi, quaedam instituti caussā agimus. Tibi ante oculos Justitiae dignitas majestasque sit: haec, ut sic dicam, Diva tua; haec studiorum meta. Quia vero Eloquentia, Historia, Litterae homini politico necessariae sunt, et hic ille est, qui Justitiae arcana administrat, mediocri eruditione contentus non eris. Amabis vestem, quae colore, auro, gemmis splendeat. id est scientiam, quae philologiae elegantiis se commendat. Plures mehercle ubique Jurisconsulti sunt; sed non omnes docti, culti, et eximii: non omnes, qualis tu esse poteris, si adhuc non subsistes: si ire malueris, quam quiescere. Ergo nec domum, nec larem, nec conjugium adhuc suadeam. Studiorum infringes cursum, nisi promoveas. Vernos transegisti annos; aestas quoque vitae occupanda est, ut post amoenitatem sudes. Expende, perfice, in rem et usum quae didicisti transfer. Alius alio citius hoc iter finit, nemo absolvit: sed praestat aliis, qui quam longissime progreditur; qui non annos, sed labores competat; qui ingenio, non tempori vota committit. Quia etiam satis non est, doctrinā excultum pectus habere, nisi


page 30, image: s030

prudentia, agendique maturitas quaedam accedat et dexteritas; peregrinatio instituenda est: quam secundam studiorum palaestram voco. Hanc cogita, et in ea lauream cogita. Sic perfectus ornatusque ad Rempublicam venies; nec scientiā tantum, sed quae aeque necessaria est, auctoritate eminebis. Illud abfuisse, alium alieno coelo virum induisse, vim nescio quam habet. Plura, eaque distinctius dici queant, quae auribus tuis malo, quam oculis committere. Redi igitur, et sic te compone, ut hinc in Galliam, sed post calores, prosiciscaris. Ego te voco, Arx vocat, et ipsa studia. Nusquam felicius aestatem consumas, quam ubi tam calide laudari Hiems potuit. Memineris Chimonopaegnii mei. Nunc lege versus, quos aliquando audisti; vel scribe potius, quos vicissim legam. Vale. Lovanii, Postrid. Non. Jun. oo. ICC. XVI.

EPISTOLA XXIV. Bruxellam. ALOYSIO VERREYCKEN, Audientiario.

EPistolae officium innocentiae persolvam, et pro eo loquar viro, quem non sinet ipsa virtus reum esse. De Epigrammate privatim excerpto, publice affixo intellexi: et vehementer seculi audaciam admiratus sum: inveniri homines, qui ut virulenti sint, ex alienis, quod spargant, floribus venenum colligunt; imo alienum mel in venenum suum commutant. Versus Poetae nostri, flores sunt; opus mel merum est: totus ipse pulcher, suavis, et ab omni culpae conscientiā alienus, vir modestissimā indole,


page 31, image: s031

quietissimo animo, fanctissimis moribus: qui solam pietatem, pacem, charitatem spirat; qui publicis continuisque Belgas concionibus docet, quid Deo, Principibus, Rectoribus patriae debeamus. Eum ego rectae vitae exemplum nominare audeo, rarum inter bonos et doctos. Cum eruditissimus facundissimusque sit, pluris tamen pietatem, quam doctrinam facit. Pietatem, inquam, in quā virtutes sunt omnes. Quid vero tutum erit, si alienam audaciam innocentes luent? Ex omnibus exscindi libris pagellae sive sententiae poterunt, quae in calumniam aptatae, hunc vel illum proscindant. Et quid hoc aliud est, quam e fabri officinā ferrum surripere, hominem jugulare, et capitis reum fabrum facere? Hic sane facile patrocinium Inveniet, et absolvetur: quaerendus ille tam nefarius, qui per gradus peccarum auxit, qui ut homicida esset, furtum commisit. Omnino ita est; qui famosis libellis et paginis bonam bonis viris famam eripit, homicida est: qui aliorum ad suum scelus scriptis abutitur. Amplius quam fur est. Quid attinet plura? si fur, si homicida puniendus est, innocens absolvatur; innocenti autem hoc jam officium persolvo. Vale. Lov. in Arce; XI. Kal. Mart. oo. ICC. XVI.

EPISTOLA XXV. Bruxellam. GUILIELMO ATHENIO Suo.

DEfaecata nunc, quam exspectas, Cerevisia est, atque itineris patiens. Faxo igitur instructam hac hebdomade cellam habeas. Bina


page 32, image: s032

vasa sunt: alteram ejecit florem, ut fieri solet: alterum, sordes tantum, ut non solet. Hoc enim peculiari nos modo agimus; ut subsidente pinguiori materiā, vires liquor diutius servet, et alatur velut a faece. Scire haves? Testam, poculi instar, sed aperto et collo et fundo (ejusmodi fere vascula sunt, quibus urbani passerculi nidos suos et pullos credunt) Testam, inquam, gutture in os dolii immisso, tanquam infundibulum, statuimus, in quam se faeces bulliendo attollunt, nec ejiciuntur. Cogitur enim e testa in dolium redire spuma, unde surrexerat, et posito velut fervore, densatur ac mitescit, limi instar, humore supernatante. Testa demum aufertur, vas clauditur, et Cererem velut Bacchum stringit. Non enim Dea hīc Deo cedit, ant in sexu vilior natura est. Isidorus sic quidem Cerevisiam quasi Cereris vim olim definivit: ipsumque adeo Germanorum potum Tacitus, hordei liquorem, in similitudinem vini corruptum. Sed an corruptum? Quod igni coquitur corrumpi certe non potest. Deinde bibitur, sapit, nutrit: imo, ut scias vim vini inesse, vincit virum, ac deponit. Obiter haec indicare volui, mi ATHENI; ut non ingenium tantum utriusque cerevisiae distingueres, quam mittemus; sed et usum. AEtatem illa melius feret, quae flori suo incumbit, et substrata fomenta habet: altera ante senium magis allubescet. Fruere utrāque, nos ama, et Vale.



page 33, image: s033

EPISTOLA XXVI. Mediolanum. FREDERICO BORROMAEO, S. R. E. CARDINALI, Archiepiscopo Mediolanensi.

BRuxellae eram, cum ultimae mihi litterae tuae, meraeque deliciae, redderentur. Itaque statim officio functus sum, ac Lovanium ad Clarissimum P. BAUHUSIUM scripsi. Et quid potuit optimo viro gratius accidere? tanti sane divinum judicium tuum facit; ut ad novos animari labores potuerit, argumentum quoque a maximis virtutibus, et a Bibliotheca tua sumpturus. Tanti deinde affectum sane humanum; ut longe suavius existimet, amari, quam laudari: quinimo, laudem amore contineri. Meum quidni sensum exprimam? Ignorari ab omnibus malim, quam a te non diligi: si diligi tame sic possum, et obscurus esse. Etenim amor tuus ignis est; non beat tantum, sed illustrat. Virtus tua amor est; non lucet tantum, sed accendit. Nemo jam bonus, doctus, magnus est, qui non tuus; nemo tuus, qui se non felicem arbitretur. Ut tuus etiam sit, scribere ad te Academiae nostrae Rector voluit: tanquam plures unus repraesentaret. Unum igitur et ego sequor, ducem miles, caput membrum, lucem umbra. Excipiet ille Solis radium, et in plures in me transfundet. Vale, Lovanii, XIII. Kal. Maij, oo. ICC. XVI.



page 34, image: s034

EPISTOLA XXVII. Bruxellam. PETRO ROBERTIO, Suo.

NUper quidem te vidi, sed tanquam non viderem: cum tamen animus esset, uberius de rebus tuis studiisque in consilium ire. Ac sane quod ad studia attinet, facili labore, imo no labore (carmen meum nuperum videris,) promoveri possint. Tantum tibi persuade, pulchram suavemque eruditionem esse; et pervenies. Nam, ut haec aetae tua est, ut ingenium, potes omnia. Aliquid vero quotidie agendum est: sic desiderium crescet, ipsa discendi molestia minuetur. Ab eo jam tempore, quo primum ad me veneras, plures ecce menses, plurimi dies effluxźre. Utrosque numera, et cogita, acervum non exiguum construi e tot partibus potuisse. Sed etiam nunc poterit, si te tibi vindicabis. Fac, mi ROBERTI, et ope atque auxilio meo utere. Ver in propinquo est, tempus aptissimum studiis. Animi hiemem si modo superaveris, in libris ipsis flores invenies. Sed nunc quid agis? De Hispanico itinere videbar intelligere: an igitur suscipiendo? Tu optimi parentis tui voluntati obtempera, consilia aestima. Is non tam quae in praesenti placent, quam quae in futurum prosunt, praecipit. Ego sic te hortor, ut litteras et elegantiam suadeam, virtutem et probitatem imperem. Nam si eruditus non eris, debes tamen bonus esse. Tu expendes, quanti momenti sit, pulchritudini ornamenta adjunxisse. Vale, scribe, ama me tui


page 35, image: s035

amantem, si nihil adhuc statuere potes, saltem excurre, et nos vise. Lovanii, Kal. Mart. oo. ICC. XVI.

EPISTOLA XXVIII. Bruxellam. AUBERTO MIRAEO, V. C.

HUmanitate tuā fretus, commendare hunc adolescentem audeo, de meliori mihi notā notum. Auditor meus est, gente alienus, modestiā et candore Belga, complexus animo, quidquid pulchri et alienus Belga habent. Si pietatem laudem, ultro adjutum velis: laudo vitā et voto Deum spirat, imo primis initiari Sacris cupit, et hac de caussa ad Illustrissimum Archiepiscopum Mechliniensem introduci. Non tantum ut facias rogo; sed ut studiose, et cum affectu. Haerebit sane beneficii memoria apud ingenium, et velut socer iste nexus erit, qui duraturam amicitiam stringet. Ego me duci, introduci, initiari putabo; et Auditoris mei nomine obstringar: imo studio, officio, industriā pariabo, quidquid ille accipiet. Sed quid ago? aut quem alloquor? Multis apud ignotos et multos agendum est: sed tamen ut multum, quem commendo, amare videar, sic pro eodem loquor. Carmen in mortis imaginem adjungo: hac demum cogitatione vivere mihi videor. Tu vive quoque, et vale. Lovanii, IX. Kal. Mart. oo. ICC. XVI.

EPISTOLA XXIX. Bruxellam. PAULO VIRELLIO, V. N.

QUod benigno me oculo respicis, et jam absentem amas geminus favor est. Ostendis


page 36, image: s036

enim, quem affectum alueris, cum adesses. Litterae igitur nunc tuae babent, quod alias et coram sermo. Litterae doctae, ut et elegantias suas sermo solet, maturitatemque habere. Doctae, sed et sapientiae plenae; cum ostendant nullum in rebus his humanis sine tempestate mare esse. Nullam sine infortunio fortunam, Omnino ita se res habet: Scopulus excipit tempestatem, nec cedit; rectus integerque vitae animus infortunium, nec vincitur. Hoc robur innocentia est: haec innocentia ad felicitatem per obstantes remoras ducit. Mehercle non ille ego Herostratus sum, qui per infamiam famam quaero. Virtutem sequor, et quam haec fundit lucem amplecti amo. Te aeternum, qui meus cum adesses, fuisti; ut esse meus pergeres, cum non adesses. Ecce tanquam te videam etiam, imo quia video, alloquor. Vin' luculentiorem tesseram? Non rerum tantum, sed nugarum te participem facio. Haec CONCHA est, quam facili Epigrammate exhibeo. Ut amoenus essem, sic lusi; et ut tibi magis placeam, sic pergam ludere. Vale. L. in A, IV. Kal. Quinct. oo. ICC. XVI.

EPISTOLA XXX. VALERIO EURISTIO.

MEntem illam tuam, ac vitae modum quoties considero, veram intelligere virtutem videor; in plerisque nunc viventium fere intermortuam. Rari quippe inter homines homines sunt, aut hoc agunt quod natura, ratio, religio suadet. Ubi prisca illa simplicitas, aequitas, pietas? Ut passim aegrotatur, plures animi quam corporis morbi sunt: et nemo tamen, si commode


page 37, image: s037

corpore utatur, se non sanum putat. Jam si negotia spectes, non unus tanquam uni sibi natus, agit omnia: non Rempublicam, non posteritatem cogitat. Si dicere licet: oculos ad aliena circumfert, ad sua caecus est. Sic quidem paucos aut virtus aut sapientia sectatores habet: cujus utriusque ignota pulchritudo est. Sed quemadmodum bonum rectumque esse, laudabile est: ita alios facere, divinum puto. Bonus autem tum maxime bonus est, cum nullius malitiam tolerat; cum dirigere atque emendare conatur, quae curva corruptaque sunt, et publice privatimque ab aliis peccantur. Tua omnis occupatio est, bene mereri de omnibus,

Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
Contra, desensorem hominum morumque bonorum.

Haec ad coelum via est, haec in terris quaedam, ut sic appellem, divinitas. Interim quam curam bonarum litterarum, Artiumque geras, in Belgio Italia, in Italiā Belgium loquitur. Nemo jam generosa molimina tua nescit. Thesauros impendis, ut viros Respublica accipiat. Impendis, inquam, non relinquis: nec expectas fati necessitatem, sed praevertis. Hoc pulchrum censeo: dare divitias, cum frui possis: non testamento, sed munificentiā haereditatem facere, multorumque necessitates tempestive sublevare. Qui mortem expectant, ut liberales sint, non videntur de suo esse. Soli Principes agunt, quod tu agis: heredum officium ipse usurpas. Ignorare poteras, quid post mortem futurum esset, si tam bona consilia mandare aliis malles, quam ipse exequi. Nostrum est, quod vivi transferimus, quod de manu promitur, quod


page 38, image: s038

deesse nobis patimur, ut publicis usibus serviat. Collegium igitur non scribis, sed facis, tuasque maxime putas opes, quibus tot adolescentes vivant, te vivo, et erudiantur: qui profecto mori te non sinent. Bene est, inter hos et Belgae erunt. Erunt, qui honestā indole, ingenio, industriā eminebunt. Tales hi omnino, qui jam mittuntur; vel ideo mihi cari, quia se dignos affectu et liberalitate tuā ostendunt. Ad Cardinalem vero BORROMAEUM sic scripsi, ut nihil omisisse videar. Commendavi pueros, et hac occasione nobilissimum institutum. Sed puerorum et simul instituti caussā, Cardinalem scripturum, nequaquam dubito. Certe litteras non petii tantum, sed flagitavi. Quod reliquum est. quemadmodum tuae partes sunt, Litteris atque Republicae benefacere: ita nostrae erunt, tam insignia beneficia describere ac celebrare. Pro Amico illo nostro gratias immensas scribo. Quantum benefeceris, ipse mihi Amplissimus Praeses MASIUS indicavit. Nos hīc jam in Encaeniis, et laeti sumus: sed te usque, et usque cupimus, et sic valere. Lovan. VII. Eid. Sept. oo. ICC. XVI.

EPISTOLA XXXI. Mechliniam. GUILIELMO MERODIO, V. N. Consuli Mechliniensi.

HUmanitate tuā opus, ut nihil deliquisse videar. Venisti in Arcem nuper, et frustra; Bruxellam ego iveram. Misisti litteras, iterumque frustra; priusquam enim illae adferrentur, Venlonam, partim animi, partim


page 39, image: s039

negotii caussā, cum familia profectus sum; ut in sinu Patriae per has ferias velut respirarem; imo ut negotia, quae publice privatimque agenda adhuc erant, ad finem perducerem. Omnia haec jam minus jucunda; quia frui te non licuit, non complecti: te quem juvenis juvenem olim sic dilexi, ut aestimarem semper et colerem. Natalium tuorum splendor id poscebat, tum animi ingeniique elegantia et maturitas, demum Consularis haec jam dignitas; quae quemadmodum te ornat, ita a te ornatur quoque. Pulchrum hoc igitur: Amicum habeo, quem nobilissima civitas Rectorem. Sic te interprete et fautore placere Civitati incipiam; cui aliquod etiam ingenii mei monumentum destinavi. Tot volumina operum meorum molior, quot in provincias Belgae divisi sunt. Omnium cultor, dare omnibus constitui quod jam Brabantis, quod Geldris, quod Lucemburgensibus persolvi. Haec pietas mea est: unius provinciae finibus concludi nequit. Itaque in unā natus, in omnibus civis esse videor: reddam omnibus, quod ab unā accepi. Arcem quam incolam, nosti: ejus atrium majus claudere fenestris vitreis constitui: id quia liberalitate Urbium Brabantiae fiet, rogo, ut te Consule Mechlinensium hīc quoque nomen legatur. Ita peculiariter et me, et locum hunc amari intelligam. Vale. VI. Eid. Octob. oo. ICC. XVI.

EPISTOLA XXXII. Lugdunum Bat. DANIELI HEINSIO, V. C.

BEnignus es, Clarissime Vir, in meis censendis; effusus potius in laudandis. At ego mihi


page 40, image: s040

audax videor, qui apinas istas mitto, et in Solem fero facem; quasi aut non intelligam ingenii tui lumen, aut negligam. Sed tantum permittit humanitas tua, quantum excellit eruditio: et qui optima scribis, libenter excusas mala; quia grandia exsequeris, non fastidis parva. Cogita rivulos duntaxat esse, qui hinc manant; te vero mare. Circumerant isti, nec quiescunt unquam, nisi in magnum istud aquarum gremium se effundant. Iterum, mare es, et hanc tibi Concham vindicare poteras, quam adjungo. Tu si stilum sumas, lapidem in gemmam facile commutes. De Hymno igitur tuo idem dixero: hoc auro ostendis, ferrum esse quidquid alii cuderunt. Admiror penitus scriptum, et sic capior; ut e manibus non deponam. Belgae autem nisi te agnoscant Apollinem suum, nec linguam, nec Poesin intelligunt. Mihi Poemata haec omnia videntur admiranda esse; in admirandis Hymnum illum eminere. Sicuti illustrissimum argumentum est, ita praestitit Musa sua, quod nemo hactenus assecutus. Etenim ut capax ingenii tui lingua quoque Belgica fieret, effecisti. Cogita, et e coelo nos alloquere, qui coelestem in terra vocem hactenus admiramur. BERNARDI BAUHUSII epigrammata, nisi videris, hīc habes: ut mea timide; ita libere haec offero. in quibus nihil forte erit, quod censeas; erit quod laudes: voles autem benignus iterum, et effusus esse. Lov. XVI. Kal. Sept. oo. ICC. XVI.

EPISTOLA XXXIII. I. CASPERIO GEVARTIO Suo.

PApae! sic Papinium a te, mi GEVARTI, illustrari! Faces eruditionis, isti COMMENTARII


page 41, image: s041

sunt, [gap: Greek word(s)] . Ut omnia dicam, tibi vindicasti hunc Vatem: vivet ille tuo beneficio; quippe sine morbo, vulnere, cicatrice: tu illius, qui deleri nomen tuum non patietur. Quamdiu Litterae erunt, haec opera celebrabitur; sed indubium illa aetas tua veniet. A tam juvene tam docta et exasciata proficisci potuisse nemo credet. Sed quid anni faciunt? judicio et eruditione Senior es, ingenio et industriā juvenis: incipis, ubi alii desinunt. Elogio libens votum addo, ut longum tam beato viridique perfruaris senio,

Pulchrior et meritae, faveat Deus ipse juventae,

Nos te, quia STATIUS esse Surculus desiit, tanquam STATII Surculum habebimus. Itaque cresce, qui jam grandaevus es; progredere, qui SILVARUM hoc iter egregie emensus. Sic plenum licebit laborum fructum ferre: licebit Poetae uti verbis,

-- ire polo, nitidosque errare per axes.

Ad Elogium quod attinet, a Papinio adumbratum, non tam displicebat conjectura tua, quam placebat posterior Turnebi interpretatio, lib. V. Adversariorum, cap. III. Alterno enim versu eam claudicare, manifestum est: et alternum facere pedem, sive constituere, Latine dicimus. Unde quia alternus pes, sive versus, Elegiae est, et ad inaequales refertur numeros; tam facere retineri possit, quam frangere substitui; cum proprie facere ad alternum, frangere ad pedem spectet. Sed in carmine, sive frangas pedem, sive alternum facias; tamen claudicabit, quia inaequalis erit. Aliud in homine: nisi enim alter altero pes brevior sit, ac vacillet, nullam [gap: Greek word(s)] invenies. Alioqui [gap: Greek word(s)] scimus fieri [gap: Greek word(s)] , sive


page 42, image: s042

[gap: Greek word(s)] : quod Polluci exponitur adverbialiter [gap: Greek word(s)] . At Deorum incessum, ab illo humano diversum, Homerus innuit, et Heliodorus in AEthiopicis explicat, lib. III. Sed quid meā caussā vos nuper soliciti? Arno tuum, bonorumque affectum, mi GEVARTI, sed illum Illustrissimi Legati, sic in me proni, veneror. O Heroem! non hominem, in quo virtutum omnium exemplum, rerum compendium habes! Huic placere quanti putem! sic felix es, et jam ipse mihi videor. Verum improbissimae famigerationi irasci merito possem, si novum esset, aut sycophantas inveniri, aut innocentiam traduci. Hem, sic vita humana agitur, semperque fuere mali, qui inculpatae bonorum famae insidias struerent, aut palam infesti essent. Deinde credunt alii, quod constanti mendacio confirmatur. En exemplum. Hodie in hac ipsa urbe de morte meā sparsus est tumor, quia me aegroto, nescio cujus funus publico aeris sono vespillo indicārat. Ergo putent aliqui, non vivere Lovanii hominem, qui in Arce; Lare secreto, beatus est, nec ulli molestus. Sed levi aurā ejusmodi sermones vehuntur, et cum vento abeunt. Nam mendacia, vana sunt; conflantur cito, citius evanescunt: absit vero, ut mendaciis movear. VALERIUS noster post nuperam tempestatem jam felicius navigat. Turbines aliqui ex obliquo flabant, ac satis infesti. Fortassis ipse scripserit. Tu vale, et magis magisque dignum te Heroe tuo ostende. Non omitto Amplissimum DYCKIUM, virum ab aureo aevo; non Clarissimum RUTGERSIUM familiarem meum: non Musarum praeclara lumina, GROTIUM, HEINSIUM, SCRIVERIUM, alios. Quid ibi agatur, scribe quaeso, et me ama, Lovanii, in Arce, XIV. Kal. Sept. oo. ICC. XVI.



page 43, image: s043

EPISTOLA XXXIV. Bruxellam. PETRO ROSAE, CONSILIARIO REGIO, Consilii jam Sanctioris Praesidi.

FAciet candor, ut quem dignitati tuae cultum debeo distulisse hactenus, non neglexisse videar. Tanquam haud satis esset, scribere, loqui volui, et vivente velut affectu, gratulationem deferre. Sed quia sermonis copiam nescio quae; mihi fortuna semel iterumque nuper invidit, ad consueta redeo officii instrumenta, calamumque occupo. Hic quoque sermo est: signatur non funditur; et ut fidem majorem faciat, durat. Scribo igitur: et quid? adhuc loqui me velle: imo quid? hunc meum mancipio addictum tibi animum esse. Tibi, sic aucto; ut addas potius muneri honorem, quam a munere accipias. Si virtutem inspicio, nomine duntaxat ornatus es: eras Senator, cum non esses, olim velut indutus Curiae togā, quia dignus. Princeps autem, non minus intellexisse divinas animi ingeniique tui dotes videtur, quam evexisse. Ut omnium esses, suum esse te peculiari etiam titulo voluit, et ardua Fisci onera sustinere. Nihil vero Prudentae tuae grave. Integritate et aequitate subnixus, non lubrica times, aut errori obnoxia vestigia: non ad aurae blandientis te illecebras flectis. Recta, et interrupta patrocinia tua privatim omnes aut experti, aut confessi sunt: et recta nunc judicia tua publice laudant. Laudārunt antea privatim humanitatem: nunc temperatum lenitate rigorem publice experiuntur, Solertia, facundia, dexteritas


page 44, image: s044

utrobique locum habent; sed nunc magis in conspicuo, quia auctoritas accedit. O factum bene! vidi labores, nunc fructus video. Ut isti fuerunt, ut hi sunt, integerrimam omnibus commendas vitam, et nomen extollis. An dico? ostendis, etiam sine spinis ROSAM esse. Perge igitur, et quid? crescere, an florere? Summis par es, et ad haec pervenies: optandis maturus, et te jam ubettate suā felicitas bonorum sequitur. Itaque et cresce, qui magnus es; et flore, qui ornatus; meque ut magis ac magis ames, magis magisque vale. Lovanii, XI. Kal. Decemb. oo. ICC. XVI.

Epistola XXXV. Veronam. ANDREAE CHIOCCO, Medico, V. C.

ITaliam quanti faciam, Clarissime CHIOCCE, publice stilo, privatim sermone testari non desino. Solenues et quotidianae meae voces sunt in hoc Orbis compendio ingeniorum miracula, et exempla doctrinae atque eruditionis perseverare. Alibi umbras hominum, hīc homines esse, et sapere: alibi corpore, hīc animo vitam institui atque aestimari: alibi terram, hīc coelum esse, Sole suo, et sideribus illustre. Solem nunc BORROMAEUM dico; sidera per universum ac beatum illud solum sparsa virorum lumina, quibus temporum et ignorantiae tenebrae pelluntur. Tu mihi, CHIOCCE, tu CACCE, tu SEPTALI, vos caeteri, ignem et lucem habetis; vos antiquam sustinetis gentis gloriam, virtute et doctrinā, O folida aeternitatis fulcra! ō vera simul elogia, cum rebus hominibusque


page 45, image: s045

Quid opus est verbis? Florent alibi Litterae, sed vestrae sunt: originem vobis debent. Sivistis quasdam artium ac scientiarum velut colonias in frigidum duci Orbem, fluere eloquentiae rivos, sed e vestro fonte. Sic etiam longinquas ornatis provincias, quas aliquando debellārunt Majores vestri: colitis, quas non violentiā, sed ingenio et beneficio vobis vindicatis. Ecce, ego, quia Litteras sequor, Italiae me obstrictum fateor. Sic in eā vixi, ut nunc etiam, postquam inde transtuli sedem, abesse non videar. Colo viros, a quibus amatus sum; fero, a quibus laesus, Beneficia insculpsi animo; injuriarum oblivisci potui. Crescat affectus, si me penitus noscant boni; minuatur acerbitas, si me non ignorent mali. Silentium igitur meum excusabunt boni, laudabunt mali. Amoris fiducia inhumanus esse ansus fui, ne scriberem; simultatis odio humanitatem professus, ne scribendo offenderem. Sed, ut omnibus modis me excusem: obrutus negotiis, et velut involutus, differre coepi, quod otiose non facerem; et sic. paullatim negligere, quod distuleram. Adde, scriptas ad me litteras, quas non accepi: a me exactas, quas non debebam. Ut itinera sunt, imo ut homines, fieri potuit. Sic aliorum negligentiae, aliorum obnoxii imperio, obligamur inscii, urgemur liberi, et qui silent ipsi, aut tanquam non scribant scribunt, quaedam velut tributa litterarum exigunt. Atque ego li pri: vatim silui, publice respondi et locutus sum: scripta et libri mei, quia omnibus misi, velut epistolae fuźie; imo vero epistote partem librorum faciunt, in plures jam centurias distributae. Sed haec mitto: te amo, mi CHIOCCE; qui lepidissimis litteris silentium meum castigas, et tamen excusas: severus, ut benignior


page 46, image: s046

appareas. Scribis enim, cum scripseris: et sic ostendis, quid praestare debeam, non exigis. Invitas silentem, non repudias; ampliusque benevolentiae quam imperio indulges. Quid tandem? Veri haec amoris tessera est, quae te vere doctum, et sic humanum ostendit. Talem igitur jam noscerem, ni novissem ante: talem a me coli ut sciant omnes, privatim litteris, publice libris testari pergam. Sic me Italia, terrarum regina, elegantiarum mater, omnisque prudentiae regula, et anima, dignum Musarum contubernio censeat, dignum amore tuo, in quo omnes Musae vivunt. Vale. Lov. in Arce, v. Kal. Novemb. oo. ICC. XVI.

Epistola XXXVI. Insulas. OLIVERIO FLORENTINO WATERLOOPIO, V. C.

QUis hic in me affectus? Vir Optime: penetrat, et ardenti fomite viscera mea accendit. Sentio, sentio: haec Virtutis et Doctrinaetela sunt, Humanitate vulnerant. Si amas PUTEANUM, ut muneribus oneres. Quid enim? Meus jam non sum, tuus sum. Ac certe nolim meus esse, si tuus esse desinam. Obstringi, et felicem esse, rarum est: mihi utrumque contigit. A te amari, Virtutis et Doctrinae fructus est. Itaque munera aestimo, animum tuum loquuntur: tu haec jam verba, meum tibi mancipant. Verba, sed sancta, sed ex ipso animo profecta. Verba, quibus munera vicissim spondeo, et pignora mentis, semper tibi adhaesurae. Sequar Liberalitatis tuae vestigia; et sic tamen


page 47, image: s047

vincar: praevenisse, gloriae pretium est. Sed vinci cur grave sit? sic magis tuus ero, Imo cur grave? PHOENICEM mittis: et me raritas haec vel nomimis delectat. Es quod mittis: te Phoenicem meum, mi FLORENTI, appello. De Morte quae scripsi tuo nunc ingenio vivunt; tuo versu intelliguntur. Corpus aliquod carminis construxeram: tu animam indidisti. Haec jam non munera; miracula sunt, et sic omnia dixi. LUCAM TORRIUM amo, qui et Phoenicis, et miraculorum gerulus fuit: amo juvenem inter paucos; laude dignum, quia tuam depraedicat. Vale. Lov. VI. Kal. Dec. oo. icc. xvi.

Epistola XXXVII. Bruxellam. GUILIELMO STEENHUYSIO, Consilii Sanctioris Senatori.

NUperrime VIRGINIS ad te MATRIS laudes misi. An alieno tempore? Puritas non toto satis anno dicitur, imo non toto satis legitur. Pura fuit Virgo, cum nasceretut, cum pareret, cum reliqua subiret Mysteria, quae colimus. Semel nata est, semper pura fuit; semel peperit, etiam post partum pura fuit; semel reliqua subivit Mysteria, in omnibus pura fuit. Si liber igitur pietati tuae placuit, quidni et Auctor? Sed nunc quod agendum est ago, et Clarissimum hunc virum, Amicum meum, humanitati tuae peculiari affectu commendo. Favore dignus est, et munere quod petit. Summum Juris utriusque honorem nuper adeptus, ostendit non minus se Curiae, quam Scholae; non minus Patriae, quam Academiae parem esse. Praeterea collegit fori pulverem, et in actione versatus est, ut nullum Astraeae


page 48, image: s048

mysterium ignoraret. Scientiam vero peritiamque magis etiam placidissimi atque integerrimi mores commendant. Hoc pulchrum, doctum esse, et simul bonum: imo haec jam altera, et tamen praecipua laus est, bonum commendo. Ostendes igitur, Vir Amplissime, non modo quantum Doctrinae, sed quantum Virtuti tribuas: an et addo? quantum PUTEANO, qui hoc officium doctrinae, debet, virtuti persolvit. Meum fuit, Virum Consiliarii munere dignum, producere et laudare: sed ipse, quemadmodum natus est, produci ac commendari ab ipsa Patria videtur, ut educatus et instructus, ab omnibus. Accipiat igitur, quem meretur honorem, imo quem petit; amplius debiturus humanitati tuae, quia petit. Ego, tanquam meum geratur negotium, pari me nexu obstrictum fatebor; relaturus gratiam, quam ille debebit; debiturus, quam ille referet. Vale. Lovanii, in Arce, Postrid. Kal. Dec. oo. ICC. XVI.

Epistola XXXVIII. Mediolanum. FRANCISCO MELZIO, Comiti Mazentae.

UBi responsum? inquies. Dilatum, ut tempestivum esset; vel potius intempestivum, quia dilatum. Sed si recte humanitatem tuam novi, facilis peccanti venia, facilior etiam deprecanti erit. Ereptum e vivis egregiae virtutis et famae equitem MELZIUM patruum tuum, tenerrime dolui. O duram mortalitatis legem! sed legem. Optimum est, ferre; quidquid a Deo impositum est: ideo enim in viventium numerum deducti omnes sumus, ut aliquaudo abducamur.


page 49, image: s049

Recte mori, hoc vere est beatius vivere: et recte moritur, qui vitam sic instituit, ut quotiescumque necessitas jusserit, paratus sit relinquere. Sed patruus tuus recte, et a malitiā ad pacem, a laboribus, sic vovemus, ad triumphum translatus est. Epitaphium placet: plenum est ac facile; Latinum, ac prope Romanum. Dubitabam autem, an in sine [gap: Greek word(s)] VIVUS decore adderetur. Non enim sibi, sed fratri monumentum ALOYSIUS pater tuus ponit. Vivatille vero, et tu vive, imo Vale Lovanii, in Arce, XVIII. Kal. Januarii, oo. ICC. XVII.

Epistola XXXIX. Monacum. MATTHAEO RADERO, Soc. JESU.

NOn minorem pietatem tuam morumque sanctimoniam, quam industriam ac doctrinam esse, eadem fama loquitur; illa candidis circumvecta alis, et, ut cum Poeta dicam, nuncia veri. An certius indicium? Affectum meum in Beatissimam VIRGINEM aestimasti nuper, imo operi nudo corymbos, fasceolas, peristromata addidisti, manum SADELERII versibus tuis ingeniosiam reddens. Quid igitur? Laudare Attico ego conatu Puritatem potui: tu efficere, ut Oratio piis, et addo, impiis placeret. Placuisse Virgini, nullus dubito: tu magnus Virginis cultor et Mysta, non indignam censuisti, cui operam impenderes. Duraturae hanc igitur amicitiae tesseram habeamus: Orationem, inquam, non minus tuam, quam meam. Tuam, ut agnoscam laudes, quas libellus, jam operā tuā elegans, invenit: meam,


page 50, image: s050

ut placere pergam Virgini, quam laudare conatus sum. Pius fui, tu addidisti cultum, ut facundus viderer: facundus esse studui, addidisti ornatum, ut pietas reluceret. Tibi reddo quidquid accepi; imo te interprete, reddo Virgini encomium, a me quidem prufectum, a te perfectum. Quia annuā mox iterum memoriā Virgo purificabitur, eandem offeremus Orationem Virgini. ut quae semel dicta est, dici semper videatur. Vale. Lovanii, x. Kal. Jan. oo. ICC. XVI.

Epistola XL. Mediolanum. LUDOVICO SEPTALIO, V. C.

SIlentium meum si cum tuo componam, alteum delictum, alterum supplicium videatur. Tam enim acerbum mihi fuit, nullas a te accipere hactenus litteras, quam proclive, nullas ad te mittere. Mittere autem debui, ut acciperem; provocare qui majorem in modum obstrictus eram. Hem! Amorem irasci posse, meā imprudentiā didici: placari posse, tuā nunc humani tate ostendes. Ut candorem igitur profitear, ultro scribo, et e nocte diuturni silentii surgo, ut novum diem merear. Hunc tu facies, ō Sol meus, qui clarissimā Doctrinae et Virtutis famā Italiam hodie illustras, Facies, et veteri amico novos amoris radio et indulgebis, ut nunc etiam frui Italiā, frui luce videar. Quidni? splenduisti semper, amasti sem per mea culpa, si hoc jubar, hunc ignem non excepi. Agnosco aeris vitium, coelum veneror: in me derivo, quidquid peccatum est, ut majori etiam affectu deleam, quod dirivo, delictum, et simul supplicium auferam. Ecce ut ames scribo, ut (cribas amo:


page 51, image: s051

mitto Litteras, ut vicissim accipiam. Vale. Lovanii, in Arce, XI. Kal. Januarii, oo. ICC. XVII.

EPISTOLA XLI. Bruxellam. CAROLO LONGEVALLIO, Comiti BUCQVOYO.

DEesse jam officio meo videar, si promissum traham. Neque res parva est, cum de filii institutione agitur: quae et reliquam vitam, et rerum agendarum vota continet. Audebo igitur, quid sentiam, breviter et privatim exponere; tuo subjicere judicio quae expono. Nemo enim de filio melius, quam pater statuit: sed tu quid sit patrem esse, unus omnium optime intelligis. Quare non tam sententiam meam promam, quam tuam confirmabo: quae est compendium per tot ambages, per tot salebras quaerere; floridisque adhuc annis, ad studiorum maturitatem pervenire. In puero vero partim animum, partim Ingenium specto. Ille virtutibus, hoc artibus et elegantiis imbuendum. Virtutes fundamentum pietatem ac Religionem habent, quae deinceps pro indole ac fortunā cujusque assumuntur. Aliis enim satis est, liberalitatis pulchritudine amabiles esse; alios magnificentiae heroica quaedam majestas decet: quasi dicam, et in Virtutibus vulgus esse, aliquas contra eminere. Omnes vero discet puer ingenuus, et illustri loco natus, ut peculiares quasdam praecipue exerceat. Sine cibo nemo vivit, sine virtute nemo magnus est: sed Regum tamen Principumque mensae deliciis non plebeis instrui solent. Ornentur omnium animi,


page 52, image: s052

ut boni sint; hi grandiores, etiam splendeant. Ab Animo tamen ad Ingenium quoque veniendum est. Ingenium, ut dixi, artibus et elegantiis colitur. Artibus, quas liberales appellamus: elegantiis, quae linguarum (ut mores regionis hujus et aevi sunt) varietate constant. In linguis aliae mutae, et quasi mortuae, Latina et Graeca: aliae peregrinae, Gallica, Italica, Hispanica, Germanica: aliae vernaculae, quae partim a Gallicā, partim a Germanica nobis dependent. Sed nostrae, nescio quo vitio, viles sunt: usum pretiumque, mutae et peregrinae habent. Sic quod alii cum lacte materno sermonis beneficium hauriunt, nobis labore quaeritur; et ne Belgae simus, omnium gentium ore loquimur. Linguis igitur discendis occupati, rerum umbris fatigamus indolem, saepe non facundiam, sed garrulitatem adoptamus. Apte loqui paucis omnino concessum est; quia satis videtur, loqui. Apti videmur linguis quia his plerumque conatum omnem industriamque terminamus: linguarum animas artes sobrie inspicimus. Unde remedium? a bona Institutione. Rerum instrumentum sermo est: hic parandus, priusquam res aggrediamur. Parandus usu, etiam Latinus; quae brevissima discendi via est. Sed Magister necessarius est, tum comites et ministri, qui colloquantur. Caeterum quae omnium, etiam unius liuguae conditio est; nisi unam illam extra humanae societatis fines ejiciamus, Cogita, omnem linguam unam esse, quae vernacula non est: Latinam esse, quam domi non didicimus. Usus sane, quae non est, vernaculam faciet. Nulla nobiscum nascitur, quaevis, ut sic dicam, adoptari potest. Romani ipsi non aliā ratione Latini erant; prompti, prinsquam nutricem reliquissent. Tot Scholarum


page 53, image: s053

ambages inter crepundia latebant, tot praecepta consuetudo vincebat. Hodie tota pueritia et adolescentia occupatur, et imperfecta adhuc Latinitas est. Viri, exantlatis Scholarum laboribus, balbutiunt; et qui scientias tractant rudi, audent linguā contenti esse. Ego aliquando de Collegio cogitavi, sed Nobilium; in quo pueri decennes Ingenium Animumque colerent: ante omnia linguam Latinam usu discerent: hinc artes; sed quibus nobilitas potissimum exornaretur. Usum tamen nolim prorsus nudum esse; verum subsidio brevissimorum praeceptorum juvari ac stabiliri. Etenim si biennio absolvantur, quae detinere sexcennium, saepe decennium solent; magno sane compendio ad maturitatem ingenia enitantur. Puer quisque, vel bini aut plures, Suo et rectore et famulo, Latino utroque uterentur. Numerus universus vicenos non excederet; etiam paucioribus plenus esset. Magister quoque adhibendus, qui Lectiunculas institueret, brevissima illa praecepta, et Latini sermonis ornamenta usui aptaret. Adjungerem ipse manum et operam, Mathesin, et praesertim illam militarem traderem, quae de munitionibus, aciebus, stratagematis est. Mox Moralis et Politicae scientiae compendium, Historiaeque, prout temporis et ingeniorum ratio pateretur. Magis inclinabam in has cogitationes, quia Arx haec ipsa, quam incolo, praebere locum visa est, tam nobili instituto maxime idonea. Sed nonne in eadem educari atque institui Principum nostrorum filii olim solent? CAROLUS ipse V. hīc praeceptorem HADRIANUM habuit, hīc e Sacrā Regum historia animos hausit, qui, si fata permisissent, terrarum Orbi sufficerent. Sed, de totā hac re loqui malo, quam plura scribere; paratus, uni


page 54, image: s054

filio tuo impendere, quidquid multis utile esse arbitratus sum. Vale. Lovanii, in Arce, III. Non. April. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA XLII. Bruxellam. ASCANIO JESVALDO, ARCHIEPISCOPO BARRIENSI, Nuncio Apostolico

BOnus me affectus rapit, ut postquam famiaris esse coepi, liberior sim, et rumorem benignus interpres leniam, qui nuperam eximii Ecclesiastae, et Amici mei concionem sinistre, aut intempestive ad tribunal tuum trahit. Fuisse in eā, quod reprehendi possit, miror; quod accusari, bis miror. Aut me pietas fallit, aut Deum ipsum Virginemque Dei Matrem dixerim viri hujus ore loqui. Qui se laesos putant, quacumque laudari occasione solent: Encomiasten habent, quem oppugnant. Ego auditor, ego testis sum, et pacis affectu candoris hoc suffragium depromo, Cauffae debitum, sed et Personae. Quod ad Caussam attinet, quo fructu bonorum doctorumque virorum animi collidantur? Natum e sinistrā opinione vulnus sine cicatrice deleatur. Non de unā hac concione. de omnibus agitur; et corruunt omnes, si haec una notam, aut censuram incurrat. Qua auctoritate deinceps alloquatur populum, qui reprehendit vitia; si reprehendi debeat, qui populo peccasse non est visus? Male profecto navis regitur, cum navarchi rixantur. Cum controversia nascitur, sopiri debet: quid proximum? nesciri debet. Librentur pauca verba, ut publice accepta sunt; examinentur, ut audita sunt.


page 55, image: s055

Fortassis qui crimen clamant, alienis auribus crediderunt. Non ubicumque calor, ignis est: citra incendium flammulae sunt; ne dicere quidem sine calore quisquam potest. Laudavit Virginem, pius Orator, laudavit affectum pie de virgine sentientium, egit, quae die illo solenni aganda sunt: quaerere, eruere, designare quod culpes, hoc vero est, rem imagine, corpus umbra augere. Sed Personam nunc magis ipsam respicio: in qua videtur bonitas ipsa, pietas, doctrina, facundia carpi; publicus etiam morum fructus retardari. Vitiis irascisolet, neminem offendere, amare bonos, observare doctos, omnes Religiosorum coetus colere ac venerari. Quemadmodum vero animum virtute subactum habet, ita ingenium amoenitate excultum. Testes Epigrammatum selectorum libelli sunt, nuper editi, et magno ubique plausu excepti. Italia ipsa, felix Italia, quae carminis sibi majestatem jure vindicat, hunc fatetur poetam ad Antiquos assurgere. Ecce et laudo virum, pro quo scribo, et tuum dico, ut plene laudem. Societas ipsa, cui nomen dedit, nonne tua est: ideo docta, ut publice loquatur; ideo pia, ut omnes faciat. Vale. Lovanii, in Arce, Prid. Kalend. Jan. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA XLIII. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO Suo.

IMaginem D. CAROLI accepi. Quid dicam? moras suas etiam Mercurius habet: quidni vero insi mercatores? Sed imaginem accepi,


page 56, image: s056

et quod caput est, sartam tectam. BORROMAEO igitur; tam benigne mittenti, Gratias nunc scribo, et quidem carmine. Tanquam religiosius testari gaudium voluerim, cecini; et pius tamen potius, quam ornatus fui. Non in omni colle aut monte Parnassum esse experior: in sublimi habito, Musas colo; nec tamen Poeta sum. Aliis relinquo hoc nomen: mihi satis, animi aut officii interdum caussa, versum pedibus instruere, sensumque teneriorem sub metri vincula mittere; ut reversus ad libertatem suam stilus, alacrior sit, nullum velut argumentum reformidans. Hic vero jam impetus cogi ad legem poterat: sed quorfum? sic epistolae similior, quae fundi magis debet, quam scribi. Si intellexero tamen furorem meum prorsus insanum non fuisse, propius ad Apollinem accedam. Vale. Lovanii, in Arce, XVIII. Kal. Jan. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA XLIV. Bruxellam. JOANNI STRIGELIO, Tablini Cursorum Praefecto.

DE febricula intellexi, et dolui. Sed nonne jam meliuscule? ita spero. Laetiores quidem dies sunt: qui utinam te quoque habeant! Laetiorem, inquam, animo, corpore validum ac robustum. Cogita vero hoc humanum esse, nunc valere, nunc aegrotare. Mutationi corpus istud nostrum obnoxium est, ac saepe faciem coeli ac faecem sequitur. Quantum aetatis, etiam tempestatis est: unus annus, omnes anni, temporibus suis distinctus, et sic varius. Nec ipsa haec virilis fugiensque in senium portio


page 57, image: s057

solido robore aut duraturo constat. Quemadmodum nunc ventus spirat, nunc imber cadit, nunc aura luget: ita non uno morbo firmitas corporis dejicitur, serenitas violatur. Sed quis cum vento litiget? quis imbrem objurget? quis aurae succenseat? Ferre? quae a natura sunt decet. Non irasci morbo, sed mederi, quantum licet; in ipso, et post ipsum, animum sibi vindicare. Qui necessitatem cogitat, ferre aegritudinem potest: et jam rectius valet, qui sortem non accusat. Christiani sumus: robur nobis Dogmata Religionis praescribunt, PATI. Sed et haec ad sanitatem, imo ad felicitatem via est: quam insistere, meum quoque est decretum. Tu si vales; frustra scripsisse ista videor: scripsi vero ut valeres. Lovanii, in Arce, Prid. Non. Feb. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA XLV. Anconam in Scaniis. BERTILO CANUTO AQUILONIO, V. C.

QUis iste ab Aquilone, imo ab AQUILONIO ardor? Solis et Amoris misces radios; doctissimaque scriptione uberrimum affectum explicas. Haec humanitatis miracula sunt. Descendit defaecata flammae indoles, tuque coelo tuo non contentus, in terra reperis quem ames. Vidi quae misisti, et vin' breviter? admiratus sum. Nam per Deum immortalem, quae ista tam accurata copia? tam venusta Musa? tam erudita stili felicitas? ab Apolline est: ac certe tam propitio numine hi tibi numeri fluunt, non morituri, nisi prius numinis illius


page 58, image: s058

nomen desinat. Tu mi CANUTE, Apollo es, aeternus es, et fama polum occupas, Septentrionem illustras. Sic te jam video, quem non video: sed suspiro, quia longinquum. Jungi, quamdiu vivam, non me alia parte fortasse sinent, quam qua non moriar. Animus est, qui transferri e Belgis in Scanios poterit; et animi interpretes litterae erunt. His loquemur invicem, his audiemus, his uterque utrumque videbimus et complectemur. Etiam sola cogitatione ad maturitate fructus amicitiae veniet, cum CANUTUM ego meum intelligam magis, quam cernam: cum sciri ipse potero, nec adspici. Fragile est, et mox periturum, quod in oculos incurrit; immortale, quod mente comprehenditur. Tuis verbis et scito haec verba mea stabilio: NON EST MORTALE QUOD OPTAS. Cave igitur a corpore me censeas: domicilium duntaxat mei est, aurae, morbo, morti obnoxium; fragile, imo, si recte calculum ponas, nil nisi aura. Et demus firmum etiam robustumque esse: hauc felicitatem necessitas temporis paullatim carpit, ut destruat. Animum igitur, animum, illum corporis inquilinum specta: qui nec solo corpore nabitat. Mundo terminatur, et hoc primum maximumque domicilium est. Paullatim ad angustias itur: provincia hac una claudor, hac urbe cingor, hac arce munior; in his omnibus corpus tandem velut carcer est: quem miseri circumferimus, quem stulti aestimamus. Sed perit ille, ut aeterni simus; et in hoc tamen carcere laborandum; ut simus; ut cum Dens evocabit, libenter emigremus; ut libertatem, felicitatem censeamus, quae sine corpore est; amicitiam vero, quae solo animo coalescit, et alitur, animum secutura. Nos porro sejuncti a populo,


page 59, image: s059

qui corporis caussa videtur vivere, divitus passim, aut cupiditate divitiarum occupatus. Sejuncti, inquam, a populo, animum pergamus colere, quo aeterni sumus: pergamus virtutem et doctrinam, quibus aeternum facimus. Hunc animum tibi dono: tuus sum, amore, bono Amore factus. Ad librum, et versus quod attinet, aurum accepi, ferrum reddo: ignem tuus ille Apollo fundi:, meus algorem. Hem, quam frigeam, BRUMA haec ostendet; imo quam igni tuo incensus caleam, amor tui loquetur. Vale, et scribe, ut te videam. Si tanti quoque corporis facies est, ut inspici debeat, hoc ecce carcere habito. Subito, ut tuas accepi, Cum urgeret tabellarius, et abituriret, praecipitare scriptionem malui, quam differre. Has igitur vicissim ad EBBIUM mitto; qui curandi officio placere utrique gestit. Iterum vale. Lovanii, in Arce, Postrid. Non. Febr. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA XLVI. Bruxellam. SANCTIO DE COMITIBUS, a Secretis Apostolicis.

AD amantem quidni avide scribam? Litteris ago, tuasque provoco, et hoc auspicio duraturam amicitiam ordior. Magnas animi tui dotes affectus loquitur, quem vel non scribendo promis: silentio indicas desiderium, et sic amplius amas. An igitur ille ego, quem aestimes, et timide accedas? Nimis laudor, cum sic extollor. Hem, tuo ingenio meum metiris, sed ut doctrinae elegantiaeque modestiam jungas, in me suspicis quidquid ipse possides. Permittis


page 60, image: s060

ut dicam? Boni Amoris haec velut velitatio est. Ducitur et circumducitur suo quodam flexu nodus, ut magis stringatur. A me igitur et signum, et simul vinculum animi tibi addicti hanc dexteram habe. Te amare, jucundum mihi; a te amari, etiam gloriosum erit. Amo, quem suspicio; et me amat, qui non minus judicio, quam exemplo aliorum affectum stimulabit. Vale. Lovanii, in Arce, X. Kalend. Mart, oo. ICC. XVII.

EPISTOLA XLVII. Noviodunum. JACOBO VASAEO, Archidiacono Novisdunensi.

SEro respondi; sed animadverti serio, etiam in morā culpam esse, iram in amore. Quid tamen est? si adhuc benignus esse sustines, dupliciter jam me tibi mancipatum habes: semel scribendo; iterum, ignoscendo. Utrumque si expenderis, tuum me ignoscendo, quam scribendo malis facere. Etenim scribenti si litteras reddam, satisfeci: ignoscenti nisi animum consecrem, ignorare benevolentia: jura videor. Sed ut in te aliquam culpae caussam conjiciam, nimia me humanitas illa tua negligentem fecit; ac retardarunt laudes, nimio velut amoris impetu effusae. Quam non fiduciam procrastinandi sumerem, tam prolixe et indulgenter provocatus? Deinde iterata repressus mihi scriptione animus, parem encomio frontem non invenit. Sed et verecundiam hanc meam aureum tuum, et vere pretiosum auxit munus, De Genesi, et Exodo Humana libri. Libri, inquam, non in terra,


page 61, image: s061

sed in coelo scripti; non ab homine, sed a Deo. Hunc spiras, Vir Magne, et salutari genus humanum aura imbuis; imo ad felicitatem extollis. Ego me rapi fateor, et quodammodo extra me poni. An dicam? Hoc aestu sacro, et velut aestro concitatus, magis magisque amare stilum cogor, qui ad Deum assurgit; aestimare mentem, quae ad originem suam redit Quid si et manum hoc exemplo meliori jam operi admoverim? Feci, PIETATIS [gap: Greek word(s)] scripsi, et ad typographum misi. Sed flosculi hi duntaxat sunt, et erigentis se animi conatus, Sumam vero e Dogmatum tuorum lectione robur, hauriam lumen et viam ad aeterniratem distinguam. TU MIHI LUMEN ERIS, te respiciam, te cogitabo, imo ut videas, quam filentium meum damnem, ad te jam scribam. saepius, et litterarum tuarum affectum conabor promereri. Juveni, quem commendaras, domum ego meam et familiaritatem intimam obtuli; imo mensam, et quidquid alii ambire et rogare solent. Sed consilio ille suo usus est, et alio contubernio, ut spero, non malo. Caeterum multas hīc quoque bonae aetatis illecebras esse, et parere in vitia tramitem non ignoro. Quos privatim non postum, publice moneo, dirigo, duco ad Honesta: illud [gap: Greek word(s)] , inculco. O Deus, quam dissiculter multi sapiunt! quam ad frugem pauci animum applicant! AEvi quoque morbo sit, ad sterilia nescio quae doctrinarum conversi. Elegantiae, quisquiliae passim sunt; virtutes, spinae. Sed vitae et institutionis flores si conculcari incipiant, quos fructus speres? Viri boni doctique tantum avertent malum: ostendes tu inter utrosque, te optimum doctissimumque esse, [gap: Greek word(s)] mea, ubi typographus


page 62, image: s062

absolverit, ad te mittam. Vale. Lovanii, in Arce, IV. Eid. Febr. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA XLVIII. Bruxellam. JOANNI PONTANO, Consiliario Regio.

PIetas jubet, ut et fratrem tibi meum commendem; aequitas, ut caussam. Sed aequitas hīc me jubet pium esse, et affectum caussa trahit. Ego propemodum eadem videor lite involurus, quia frater est; et infelicitati obnoxius, quia communem molestiam sentio. Haec jam altera tempestas est. non trahes disjicit, sed quidem perturbat. Bene est, propirium Video sidus, ipsa affulget Astraea, quam tu in-corruptissima nobis manu ducis. Fac igitur, et tranquillitatem redde. Quae sine ista vitae conditio? Ecce fratris negotium meum facio; non quia fratris, sed quia justum est. Benignitas tua dabit caussae, quantum charitas nostra sperat: sic vero quantum accipiet frater beneficium, ego debebo Vale. Lovanii, Eidibus Martiis oo. ICC. XVII.

EPISTOLA XLIX. Antverpiam. GISBERTO BAUHUSIO.

HIemem laudavi nuper; sed non in solo anno venustum esse senium, Optime BAUHUSI, pulcherrima aetatis tuae hieme ostendis. An hieme tamen? Plenus annis viges, et veris


page 63, image: s063

quodammodo imaginem novus Nestor repraesentas. Hoc est vixisse pulchre, senectute non gravari. Temperantiae, Cotinentiae, et tot virtutum fructum percipis, Nam plerique etiam ante aetatem homines, tristes ac decrepiti sunt: quod Naturae interdum vitio fieri dixerim, saepius vita: et morum. Quid mirum? animi turpitudo mox et corpus obsidec, domumque, ut sic dicam, inquilinus corrumpit. Recte Cicero : intemperans adolescentiā effaetum corpus tradit Senectuti. Sed tu quidem sic vivis, imo sic vixisti, ut adolescentiae florem provectus aerate non desideres. Senio integer atque pulcher es, et ne sic quidem senex. Omnino quod Menander olim dixit, verum esse ostendis.

[gap: Greek word(s)]

Etenim decora et venerabilis canities est; magis etiam, quae canities non est: optanda Senectus, quae Senectus non est, etmorbimmen excliidit. Tna talis, Litterarum etiam studiis felix, quae ad pietatem, et sic Deum ducunt. Discis quotidie, et quid a puero feceris, jam grandis natu indicas: dignum te vita et Deo reddis, dignum liberis, quos Deo genuisti. In his quoque spiras, in his robustus, doctus, pius es; imo apud doctos omnes piosque clarus. BERNARDUM tuum quis Orbis angulus ignorat? Alii sacram ejus Musam, alii Suadam admirantur, ego utramque. Sed quia filium satis amare non possum, in te patrem partem affectūs divido, et magis accendor. Tu me totum quoque, Vir integerrime, rapis: quid amplius? obstringis tibi, cujus scripta evolvis: atque ego, ut amplius debeam, meliori argumento fami liaris jam ero; Oratiunculā, inquam, De Purificatione VIRGINIS MATRIS, quae ad manum erat. Hanc viam sterno, ut [gap: Greek word(s)]


page 64, image: s064

Pietatis deinde legas, imo ut ad BERNAR. DUM tuum redeas; cujus mihi PROTEUS [gap: Greek word(s)] . fuit. Ecce jungimur eodem libro; ut quia filium, et me ames: jungimur annis, ut venerabile illud tuum senium pari pietate pro-sequamur. Ergo et in BERNARDO ERYCIUM habes. et in BAUHUSIO PUTEANUM. Tam sancto vinculo ut me tuum censeas rogo. Vale. vive, et dexrerā mox annos computa. Filios, filiamque cogita, et robur sumes.

[gap: Greek word(s)]

De anno Climacterico dixeram: sed ab eo nullum deinceps periculum: evasisti. Octuagesimum primum quia jam non times, novam aetatem, novam saeculum orsus es. Iterum vale. Lovanii, in Arce, VIII. Kal. Mart. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA L. SENATUI POPULOQUE SILVADUCENSI.

VItreum jam non possum munus, quod accepi, appellare; litterae, quae adjunctae, aureae; fuerunt. Repperistis modum quo illustrior. redderetur liberalitas; quia praeter Arcem, honestarum artium studia aestimastis. Ut vitrum luceat, Sole et die opus est: at clariorem me humanitatis vestrae radii faciunt generofo etiam eruditionis colore picti, ac prorsus Phoebaei. Tractaltis arma, quā fide, eā fortunā; coluistis Litteras, ne sine Minervā Mars inhoresceret. Tam pulchro exemplo animos fumere reliqui Belgae potuerunt, ut post urbem et tempestatem temporum malaciam sperarent, Vos, inquam, meruistis pacem, quam acceperunt omnes; dubium, passi, fortiora, an exsecuti;


page 65, image: s065

quia non minus doctrina ac sapientia, quam robore atque armis utendum censuistis. Videbantur hoc quoque praelidio tutae ac securae per haec bella Musae; quae ubique fere exules, stationem tamen ac ledem in urbe vestra habuerunt, Seinper habiturae. Quidni? Curia illa vestia velut ingeniorum Academia est, in qua decus illud viri DIODORUM TULDENUM familiari affectucolo: quid nos dicere ac docere debeamus, vestro ille omnium exemplo ostendit, vere bonus, doctus, prudens. Ego quidem, ut juventutem excitem, formenique, nominare hunc unum audeo: audit illa, et quantum Eloquentiae, Historiae, Prudentiae tribuendum sit, ex hoc etiam uno encomio intelligit. Nunc pro munere gratiam scribo: pro honore, bis scribo. Sic munere ornastis Arcem, ut et ego me obstrictum fatear: sic me honore, ut non exigua parte Arcem dicam vestram esse, et larem in quo vivo. Itaque vester vivo, ut non nisi vester etiam moriar; Liberalitas autem vestra, quae in vitro legetur, aeterna sit. Valete. Lovanii, in Arce, IV. ICC. XVII.

EPISTOLA LI. Bruxellam. ENGELBERTO MASIO, Praesidi.

SEcundum hunc Operum meorum Tomum, quem ferre destinaveram, nunc tandem mitto. Ne longiori morā evilesceret donum, aliena, et tamen amica uti manu volui. Humanitatis tuae erit, et Viri caussa Libro favere, et Libri, Viro. Ad Librum quod attinet, Amoenitates


page 66, image: s066

sunt: et quidni gravissimas Reipublicae curas his interdum deliciis miciges atque emollias? Omnium rerum condimenta quaedam sunt, omnisque labor quiete distinguendus, ut duret. Sic nec vita sine somno esse potest, nec annus sine hieme, nec dies sine nocte: quamquam verior ne et somnum, et hiemem, et noctem in his Amoenitatibus invenias. Inspice tamen, et excitabor; lege, et incalescam; cense, et illustrabor. Profecto tanquam inspicias, legas, censeas, animos sumo, et ad majora conscribenda propero, quae multorum quoque somnum, hiemem, noctem discutiant. Quia tamen a Deo ordiendum est, PIETATIS [gap: Greek word(s)] nunc edo: quae DIVAE VIRGINIS laudes sunt, nec minus templo, quam scholae aut gymnasio destinatae. Nunc virum commendo, sed insigni Juris peritiā, et vitae probitate praeditum, ingenio et industrā singularem, et quem ob has caussas amicum habeo. Lumen esse Academiae poterat; sed a Deo ipso Reipublicae et Curiae videtur destinari. Etenim nominatns inter eos; qui vacuum hoc tempore munus a Consiliis Regiis petunt, facile a me impetravit, m quod saepius jam, et cum fructu feci, adhuc facerem, tuumque litteris favorem implorarem. Verbo dicam, sed omnia dicam, Meretur: quo compendio elogium absolvo. A Serenissimo PRINCIPE petitionis forttuna pendet tou judicio suffragioque omnia Princeps tribuer. Scit enim rectum ac fincerum utrumque esse, non alio affectu, quam Reipublicae dirigi: scis ipse, non alio caussam me Amici commendare. Vale.



page 67, image: s067

EPISTOLA LII. Antverpiam. CAROLO SCRIBANIO, Soc. IESU.

TUus hic liber est, et a me tamen mitti debet. Voluisti ut prodiret; hoc unum beneficium dico: et ut sic prodiret; hoc alterum. In Virginem tuus iste affectus est, magnus, et te magnum indicat. Quis negabit? qui in VIRGINEM impius, qui in Societatem, a quā Virgo separari nequit. Sed exiguum est, quod a me accessit PROTEO: amplīus accepi, quam dedi. Pietatem meam innotescere gaudeo, hoc rursus tuum beneficium est: Virginem etiam meo laudari ore voluisti; haec tua pietas est. Quid reliquum, nisi ut omnes sciant, me tuum esse? pium esse? Sciunt, aur te profecto nesciunt. Vale. Lovanii, in Arce XI. Kal. Maij. oo. ICCXVII.

EPISTOLA LIII. Insulat. OLIVERIO FLORENTIO TERLOOPIO, V. C.

ET silendo, et scribendo ostendis amorem, tuum, Vir Candidissime; illum suavem mihi, et jure aestimandum. Quid excusas igitur? nisi et hoc amoris est. Tu mihi nunquam siles; scribendo vero agis, ut quid delinquam ipse, videam. Nunc THAUMATA ista mitto; quae cujusmodi sint, pietas tua judicabit, Sane versus


page 68, image: s068

tam admirandus. Proteusque tam varius meo quoque dignus ingenio futt, aut certe pietate fuit. Hanc ut testarer, Alphabetum scripsi, ad prima sermonis elementa ivi, et quid nisi Mysteria expressi? Virginem laudare. hoc ipsum laudabile est; sed coelum contemplari, jucundum. Cum in hoc Versu stellas omnes numerarem, Thaumata nata sunt. Sed qui Dotes Virginis cogitat, quomodo non miretur. Res ipsa, quia novitatem habet, propitium Lectoris suffragium inveniet: certe tuum, in quo quiesco. Sed quid hoc? ego scribo Thaumata, tu fundis. Littesas, anannos in potestate habeas, nescio: annos sic notare littetis, miraculum est. Dissertatiunculae meae nuperae breviarium TORRIO tradidi, ut transmitteret. Vale, et me tuum cense. Lov. in Arce, x. Kalend. Maij. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA LIV. Bruxellam, BALTHASARI DE ZUNIGA, Legato Regio,

VOti compos, ab epistolā ad sermonem veni; et nunc a sermone ad epistolam redeo, tanquam pergam loqui. Nomen tuum, quid nisi jubar est? hoc intueri etiam absens pergam, ne lateam aut langueam; tuo e tenebris eniti patrocinio, ut simul litteras attollam. Hoc LIPSIUS ille tuus egit; hoc ago, vel potius conor, ut LIPSIUM imiter, ut tuus sim. Virtutes ille tuas summas quemadmodum intellexit, ita coluit atque celebravit: animo coluit, stilo celebravit, facile, et simul difficile exemplum


page 69, image: s069

constituens. Itaque plus animo ausus sum, quam stilo: scivi quantum summis tribuendum virtutihus esset; eas ornare, ut decet, majoris erat ingenii et eloquii opus. Et tamen annorum aliquot epidigmata Heroicis tuis oculis subjeci: etiam Historiam, quae quocumque scripta modo, tamen placere solet. Nunc Pietatis argnmento audax sum, et Proteum hunc explicatum mitto, paucorum dierum, sed bonorum, operam; Versui uni, et tamen pluribus datam. Divina humanitas tua. quia sic me permittit familiarem esse, aliquid et ingenio et eloquio subsidii suppeditabat. Hac fiduciā scribo, postquam loqui datum est, et clientem me constituo; in Te magnos illos Patronos meos VELASQUIUM, et FONTANUM recuperaturus. Sic vale, vive, et feliciter proficiscere, ō inclytum Hispaniae sidus, amor et delicium Belgarum. Lovanii, in Arce, XI. Kalend. Maij. oo, ICC. XVII.

EPISTOLA LV; Tornacum. DIONYSIO VILLERIO, Cancellario Tornacensi.

HOc prorsus est ab OVO ordiri: et an pulchrius scribendi argumentum sumi potuit? Breve quidem encomium est, et vix libellus. Sed Mercurii acervum lapillo augere pietas permittit. Deinde, quia in OVO auri et argenti imago est, aliquem in magno librorum tuorum aeternoque thesauro locum inveniet. Ego non munusculi tibi pretium commendo, sea candorem animi, qui OVO exprimitur.


page 70, image: s070

Pretium humanitas tua addet munusculo; quia mittentis affectum, imo quia ferentis officium amabis. Hic LUCAS TORRIUS est, adolescens animi culnoris. Si permittis, meum esse dicam, et sic laudavero. Jam quoque tuus esse cupit, et hac meā tesserā ad familiaritatem venire. Fave adolescenti: ita enim gratum esse encomium intelligam. Admitte tesseram, ita aliquid contulisse in insum illum meum videbor. Quae summa est: ut te amo et observo, ita ostendere affectum volui: faciet benignitas tua, ut amare et observare suave sit. Vale. Lovanii, in Arce, Eidibus Junii, oo, CC. XVII.

EPISTOLA LVI. Bruxellam. PHILIPPO GUILIELMO, Principi Auriaco.

QUod mitto munusculum, PIETATIS titulum praefert, et inclyto nomine tuo illustratur. THAUMATA sunt; quasi stellarum et coeli admiranda dicam. Sed qui te adspicit, admirari cogitur. Virtutes tuae velut stellae sunt: pectus illud vere Heroicum, tanquam coelum.

--- Ipse Deum manifesto en lumine vidi.

Hoc, inquam, lumine perfusus sum et incalui; ut quod Virgini panxi encomium, tuā gloriā augerem. Ergo jam libentius omnes legent Thanmata, quia AURIACI nomine exornatā: imo religiosius colent Virginem, quia in tuo oppido miraculis claram. Proteus iste miraculum est, et sic Virgini erat consecrandus. Thaumata loquuntur Virginem, et tuam simul


page 71, image: s071

debebant pietatem celebrare. Accipe igitur, Optime Frinceps, hoc ingenii mei religiosum monumentum, et permitte, ut ad majora benignitate favoris tui progrediar; nisi tamen maxima sunt, quae pietate constant. Hīc sane quomodo Liber unus Versum faciat, et Versus unus Librum omnes admirabuntur. Vale. L. in A. IX. Kal. Maij. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA LVII. Antverpiam GISBERTO BAUBUSIO

FOEcundum tu filium habes; Vir Amicissime, qui gignere Proteum potuit, et uno versu, stellas omnes complecti. Miraculum omnes clamant, et ego stilo testatus sum; Thaumata scripsi. Sed vide hoc certamen, et ama. Cum idem liber BERNARDI et ERYCI nomen ingeniumque jungeret; voluit ille a me mitti munus, quod dividi non poterat: ego ab illo, quod mihi nec volebam, nec debebam vindicare. Tuus, inquam ego, Proteus est. Tua, inquit ille, Thaumata sunt, Vincebam jure, et: vincebat tamen imperio. Tanquam Pater, voluit me sibi obsequentem esse; cum patrem interim ipse negligeret. Sed quid est? neglexit, ut magis coleret; et in communionem hanc pietatis me traxit, ut et meo affectu filius videretur. Cogita igitur Proteum Bernardum tuum esse. Suā pulcher et clarus, Puteani tamen assumit formam; ut ostendat, quanti amicum faciat. At nonne satius esset, me in Bernardum commutari! Sic doctior, sic melior, sic felicior forem. Nunc quem exprimere non possum, imitor; et ut videar imitari, laudo. Ejusmodi


page 72, image: s072

Thaumata ista sunt, explicant Proteum, et simul Anctorem celebrant; minus sic quidem jam anctori grata, qui ne quidem nominari voluisset, Sed obsecro, annon elogio dignus fuit, qui miraculum dedit? imo annon celebrari meruit, qui elogium rejicit? O pulchrum tot virtutum ornamentum, modestiam! Haec me, ō fortunate senex, haec me quasi immodestum fecit, ut mitterem munus, quod appellare meum non poteram. Mitto igitur, et sic tamen Bernardum tuum repraesento. Proteum mitto, ut ab ipso Thaumata exigas, bis Proteum, et bis Thaumata accepturus. Utrumque hoc officio fungi, pium est: dividi enim, ut dixi liber non potest. Nunc gratiam optimae et ingeniosissimae filiae tuae scribo: perfundi formosā colorum luce Virginis imagines, artem suam pietate, pietatem arte commendavit. Quidquid Proteus dicit, quidquid Thaumata insinuant, pictura habet, et jam in templo aeterna est. Vale, vive, et tam pulchrā senectā ornare pulcherrimam urbium perge. Totam Amicorum classem suavissimo affectu salvere jubeo. Lovan. in Arce, Nonis Maij, oo. ICC. XVII.

EPISTOLA LVIII. Antverpiam. CORNELIO LANCILOTTO, AUGUSTINIANO, S. Theologiae Doctori.

LIberalior, an benignior fueris, dubito: ita et munere, et epistolā effusus es, et me totum tibi obnoxium reddis. In epistolā te legebam, et benevolentiam mei: in munere, magnum illum, et quem non minus imitaris, quam describis,


page 73, image: s073

Augustinum, Tali calamo tam admiranda vita digna erat: tali colore haec doctrinae pietatisque imago. Nemo ignorare magnae familiae magnum patronum poterit, a te descriptus est: addita ornamenta, quae non hoc tantum saeculum admiretur. Sed quid? in me derivas radium tam clari luminis: laudas Puteanum, ubi satis erat nominare. An diffitear? Mediolanensis illa professio mihi pulchra visa, quia Augustinum habuit; tantique successio fuit, ut libello celebrārim. Descripsi Scholam sive Cathedram, recensui Rhetores: sed quos omnes obscura recondere fama poterat, nisi inter omnes Augustinus docuisset. Tibi ergo debeo, Mediolanum debet: hīc docuisse Augustinum ostendis. Hae nunc quoque Mediolano missae sunt litterae, fideique meae commissae, ut in manus tuas quamprimum venirent. Sed forrassis et hoc quod commemoro beneficium, agnoscunt. Quidquid sit, Illustrissimi Cardinalis Borromaei et manum, et affectum videbis. Tam insignem Antistitem quia peculiari etiam inter nos jungamur. Responsum sic etiam tuum expectabo, ut cum meo transmittam. Vale. Lovanii, in Arce, Postrid. Non. Julii. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA LIX. Bruxellam. PETRO TOLETANO, PRINCIPI BELGARUM ab Eleemosynis.

OMnibus modis Humanitati tuae obstrictus sum, Illustrissime Vir, quae et in alios meā se caussā extendit, JOSEPHUM BARBATUM,


page 74, image: s074

sic amari, virum Orientalium linguarum peritum, Academiae vero nostrae, adeoque Reipublicae utilem, quidni gaudeam? Laudo hominem; ut tuum sic magis beneficium aestimem, extollam favorem, quo neglectas artes lingnasque ipse extollis. Nam profecto quorsum doctrina, nisi cultus ille varii atque erudtiti sermonis accedat? quorsum, multa scire, nec posse eloqui? Quamplurima etiam alieno et exotico idiomate sepulta jacent, quae aut Barbati, aut fortassis nullius operā vitam et vigorem accipient; sed si ipse vivendi et vigendi fomenta. Bene spero: accipiet, et sic Benignitati tuae magis debebit. Ego in Arce instaurandā, quantum licet, occupor; ut dignam Serenissimorum Principum oculis et ingressu reddam, Utinam brevī fiat! Utinam Solis nostri Lunaeque radiis locus tam antiquus illustretur! sidera sic omnia propitia habebo: inter quae tuum mihi nomen magnum est, virtus aeterna. Vale, et me ama. Lovanii, XIV. Kal. Aug. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA LX. Bruxellam. BERNARDO MONTGALLIARDO, Abbati Aureae vallis.

COllegium Milianum res magna est; ideoque difficultates suas adferet, sed paullatim superandas, Emptum esse fundum intelligo; aliqui tamen aedes Wamelianas videntur praeferre, et caussas consilii sui habent. Si aedificandum est prostat a fundamentis; et semel designare opus, ut formam, et Symmetriam habeat:


page 75, image: s075

ipsa vero educatio ordinem ac disciplinam. Meum consilium sit, Ut ad litteras et linguas simul adstringantur hi alumni; ut scientiis elegantias jungant, quae vera doctrina est, Reipublicae et Ecclesiae necessaria. Meum hoc, inquam, consilium sit, sed tuo exemplo, Vir Magne, qui ut doctissimus et simul facundissimus es; ita ostendis, quid potissimum fieri hīc debeat, et quibus praesidiis ingenia exsurgant. Litteras paullatim Graecas introducendi bona haec occasio sit, sine quibus Latinae languent, ac ne Latinae quidem sunt. Ut corporis, sic et mentis munia se habent: geminā manu opus, ut illa corporis perfecte, et cuum laude obeas; geminā linguā, ut illa mentis. Prorsus mentis manus lingua est, una et gemina, dextra et sinistra, prout usurpes. Quid plura? Rite Collegium hoc instituatur, et geminum erit. Vale. Lov. in Arce, x. Kal. Oct. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA LXI. Gandavum. JUSTO RYCQVIO, V. C.

SAnctioris Camoenae pretium elegantissimo hoc praemetio ostendis, mi RYCQVI, praemio dignus, quod Romana fidicen lyrae olim optavit. Perge vero, sic tendere barbiton: imo sume superbiam quaesitam meritis, te curia Apollinis Lyricis vatibus inseret, et immortalem reddet. Ita me Deus, erudita scriptio tota est, culta, elegans, et Genii penitus prisci. Sed nisi sic assurgant, infelices et crudi poetae conatus sunt, atque irrito labore, post famae ludibrium, evanescunt. Nunc Capitolium expectamus, aptum sane ingenio tuo argumentum. Capis


page 76, image: s076

istam magnitudinem, et te dignitas quoque Romana capiet. Ego ut aliquid etiam me ostendam agere, imo ut vicissim aliquid ad te mittam, Historiam mitto: in quā, quantum vires permisźre, conatus sum, et ad melioris aevi imaginem me composui; ut nupera velut antiqua; et tamen longinqua, velut nostra, ore non barbaro narrarem. Qui curiosus erit, voluptatem percipiet; qui studiosus, fructum. Putes tam hīc delectari utile esse, quam jucundum instrui. Atque ut majori etiam desiderio quosdam incenderem, jam in antecessum indicavi aliena me scripturum. Ergo invitabo quosdam, tanquam negligam: sed nec vehementius quemquam videbor posse alicere, quam si arceam. Quippe ita naturā sumus; quidquid nostrum non est, indagare juvat; facta, dicta, scripta, consilia, et ut nihil desit, somnia. Nemo suum putat, quod sum est: nescimus vernacula, desideramus peregrina; negligimus uostra, curamus aliena: in urbe sic quisque suā vitam degit, ne domi sit. Alius forum terit, alius templum, scholam, Curiam adit, ut rumorus colligat, et mores omnium sagaci calliditate exploret. Recte quidem, si ut suos corrigat. Sed quid est? Argus ubique, quoties Larem petit, et ad se redit, laesā fronte, aut potius mente, Cyclops est. Lamiam fabulantur domi oculos sibi eximere, in pyxidem reponere, et caecam esse; ubi prodeundum est, sumere, ac videre: hac malignitate perversa uatura crevit. Homines aliqui, cum explorant omnia, hoc agunt, ut se ipsi nesciant, ac ne videant quidem. Amplius dicam: fingunt vitia, cum non inveniunt; virtutes autem quoties animadvertunt, acerrimis odiis prosequuntur. Omnes malos putant, cum ipsi sint pessimi: viris


page 77, image: s077

autem probis modestisque superbiae et ambitionis dicam audent impingere. Quid etiam: personam gerunt, celare vitium posse, summa virtus est: tum si quā bonitatis opinione vulgi animos invaserint, incredibili fastu auctoritatem extollunt atque stabiliunt. Nihil novi narro: omne his moribus seculum fuit, omnemque virtutem invidia excepit et exercuit. Nuper etiam inter mala, damnosa, impia, haberi coepit, elegantiae atque eruditionis studium: quasi optime cum humano genere ageretur, si barbaries triumpharet, aut nemo certe esset, qui viventium memoriam posteris traderet. Miseri mortales, cum a suā omnes aetate vitam ordiuntur: bis miseri, cum nomen simul omne sepulchro inferunt, quasi non fuissent. Ignavia latebras amat; et felix silentium censuit, quicunque, ut lateret, vixit. Multi saepe mortales ignorari pulchrum putant, ut infamiam declinent; et cum per inertiam, aut flagitium annos exegerunt, judicia posteritatis reformidant. Sic vivendum est, ut mori te posse censeas, extingui non posse. Etenim de aeternitate suā dubitare mihi videntur, qui otio involuti, et quietis dulcedine securi, postumam contemnunt famam, aut negligunt. An tu putas coeli contubernium ingressos, et felici aevo aeternos, sic oblivisci hominum posse; ut sciri in terris, atque coli fastidiant? Sane ad exemplum vivere si pulchrum est, quidni et vixisse? Virtutem nolo ambitioni servire, aut ideo pulchra adire facinora, ut perennitas succedat: sed quemadmodum pulchram vitam honestamque claritas non deserit; ita tenebras silentiumque abominor. Famam commendo, ut scelus atque turpitudinem fugias; et virtutem inculco, ut praemium secteris. Omnino ita est: quisquis


page 78, image: s078

vitae summam arbitratus est, honeste vivere, ignaviam propulsare, Reipublicae prodesse; gloriam meruit. Deinde ut turpe est per scelera inclarescere: ita reprehendi non debet, qui modestiā, probitate, temperantiā, humanitate, et bonā mente nomen quaerit. Neque enim ut magnus aeternusque sit, recte agit; sed quia recte agit, hominum atque fortunae malignitatem vincit. Non vero celabo consilium meum: pro famā et aeternitate loquor, ut majori in pretio Historia sit; sine quā quidquid retro fuit, perennare non potest; quidquid est, mox desinet. Hanc unam quia ignavi timent, fortibus eandem bonisque invident. Exempla tollunt, ne cogantur exprimere; et tenebris aevum suum omne obrui malunt, quam infamiam expectare. Hi igitur litteras artesque bonas perpetuā calumniā onerant; tanquam pulcherrima scientia sit, eruditionem, elegantiam, eloquentiam sprevisse. Sed mihi nihil praeclarius in toto doctrinae regno visum est, quam Historiam scribere. Et postquam id munus a Maximo Regum PHILIPPO accepi, Virum delegi, quem celebrarem; et ex eā potissimum gente, cui Historiographus datus eram. Virum vere strenuum, et, ut omnia dicam, MEDICAEUM. Satis fortassis ille magnus non est, quia ignotus: at ego eum celebro, ut ostendam magnum esse, et dignum Historiā omnes fateantur. Deinde non magnus, quia quibusdam reprehensus: sed illi, ut praeclarissimas virtutes protererent, juvenilem quendam animi impetum, et aetatis errorem, nimiā scribendi severitate insectati sunt. Itane quamcunque formae venustatem naevus nus alterque destruet? existima etiam in milite pulchram cicatricem esse: amoenioremque Solis vultum, postquam nubes rejecit. Homo


page 79, image: s079

fuit, quem magnum dico; et a puero tractavit arma, habuit hostes, subiit pericula: exorbitasse a virtutis quandoque tramite, et transversum sive errore, sive impetu raptum, cur mireris? Siquid adolescentia peccavit, virilem ei aetatem, adeoque nobilissimam illam senectam oppono. Malignitas est, in tantā rerum copiā seligere quod reprehendas; copiosam autem laudis segetem praeterire. Virtutem si quando fortuna recusabat sequi, aliquid sibi militaris indulsit ardor, ut honestam violentiam faceret. Sed quis omnino Marti placuit, et reprehensionem non incurrit? praeceps via est, et vix arma injuriā carent. Ecce Philippi et Alexandri bella Porticus turpissimo vocabulo Latrocinia appellat: nemo tamen exstitit, qui indignum historia utrumque faceret, aut a gloria removeret. Seorsim filius ille magnus a. pueritia latro, gentiumque vastator audit, et

Terrarum fatale malum, fulmenque quod omnes
Percuteret pariter populos, et sidus iniquum Gentibus:

nemo tamen in tota antiquitate fuit, qui plures scriptores (teste Arriano) numeret, aut in quo amplius omnis posteritas mirata sit, et obstupuerit. Malum, saevum, vesanum. Sic aut ille nominat; omnes tamen Magnum, et supra humanam potentiam magnitudine animi praeditum. Sed MEDICAEUM qui non novit, parvum dicet; non novit autem, qui rerum Mediolanensium imperitus est. Ego, ut aliquid obtrectatoribus respondeam; ad res gestas provoco, et nomen inde quaesitum: ad magnitudinem provoco, pari prudentia et fortitudine paratam. Ut scias supra invidiam esse, non Alexandrum modo, sed Philippum expressit: hunc dolo,


page 80, image: s080

illum virtute; tanquam leonis, et simul vulpis exuviis merito exornatus. Itaque non infelicius armis, quam artibus Bella tractabat; decipere hostes callidus, et audax oppugnare. Si consilio opus esset, prudens, si animo, magnificus. Lenis et severus erat, cautus et intrepidus, fortis et felix. Satis hoc esse poterat, MEDICAEUS erat: quem Alexander et Cosmus, Hetruriae Duces, cognatum publicis litteris appellārunt. Magnum tamen dico, cujus frater Pontifex Maximus fuit. Magnum, qui Avunculus ipse D. CAROLI BORROMAEI: qui Marchio Mussii, ac deinde Mariniani, qui Comes Leuci; qui aereos, argenteos, aureos effigie imperioque suo insignitos jussit nummos cudi. Magnum, qui rebus constitutis, apud CAROLUM V. Imperatorem, et FERDINANDUM Regem Romanorum magnus fuit, omnibusque bellis praecipuo militiae munere eminuit. Magnum, qui conciliante PAULO III. Pontifice, MARTIAM URSINAM, sororem Comitis Petiliani, materteram duorum Cardinalium, duorumque Ducum FARNESIORUM, matrimonio sibi junxit. Magnum, qui belli Senensis summus Praefectus, praelio celeberrimo STROZZAM vicit, qui Portum Herculis, et urbem Senam cepit, qui terrori hostibus omnibus AUSTRIACI nominis fuit. Magnum denique, quem Aurei velleris honore PHILIPPUS Rex donare decreverat, si superstitem esse fata voluissent. Quantus fuerit, nunc etiam sepulchrum loquitur, et statua a fratre PIO IV. Mediolani erecta. Nemo propemodum in Italiā totā magnificentius tumulatus est: et qui monumentum visunt, nunc quoque in aere MEDICAEUM, in MEDICAEO Martem spirare credunt, Metu et Terrore, vel potius Bellonā et Victoria stipatum. Sane apud


page 81, image: s081

MEDICAEI passim pro invicto robore atque fortitudine usurpatur, et proverbium facit. Plura adderem, nisi in ipsa mallem historia heroem meum legi; quem describere ausus sum, non quasi alii egregiae virtutis nominisque viri deessent; sed quia nemini minus favor Musarum tribuerat. Ubique terrarum clarus victoriis suis erat, et adhuc ab Historiis exulabat. Ego quidem, quia res Mediolanensium pro munere meo scripturus eram, haud potui aptiori atque digniori argumento ad plenam Historiam viam sternere: et quia urgebar, ut specimen operae statim darem, paucas tum pagellas exaravi, et exhibui. Hae quia placuisse visae, resumpsi tandem amicorum rogatu, calamum, et quae sub CAROLO Caesare, et FRANCISCO Rege apud Insubres arsźre bella, velut designavi. Sic vitam resque a MEDICAEO gestas grandi satis nunc volumine prosecutus sum, ut AUSTRIACAS maxime victorias ostenderem: et stilo usus, ut Historiographi munus non tralatitia opera usurparem. Quae vero dedi, nullo mendacii colore adulterata, nullo corrupta figmento invenies. Rerum fidem religiosa oratione colui; quippe ab omnibus imposturae caussis remotus. Ut liber essem, ab alio aevo argumentum sumpsi: virum, inquam, cui nihil deberem, nisi quantum virtus exigeret. Ergo laudanti interdum propior fui, quoties aut ad facinus egregium, aut ad consilium callidum stilus surgeret; ita tamen, ut illaesam ubique veritatem haberem. Quidni autem id licere arbitrer, cum clarorum virorum facta moresque non sine elogio posteris soleant tradi? Quoties dignum narratione exemplum incidit, decora quoque laus est: judicium suum scriptor promit, addit affectum,


page 82, image: s082

ut Lectorem excitet: nihil gratiae, nihil ambitioni datur. Ego me Historiam scivi scribere, in qua si una veritas desideraretur, frustra adesse omnia. Hac igitur fiducia liber fui, fraudem non commisi, quod solet, inspexi tabulas, audivi testes, expendi singula: demum, ubi res anceps aut involuta fuit, quid populi sermone vulgatum esset, amplexus sum. Magno tamen auxilio Commentarii suźre, quos rerum suarum ipse aliquando sua MEDICAEUS manu composuit: Commentarii, sed rudes, et vernacula simplicitate boni. Rebus ipsis auctor contentus fuit, totamque laudem censuit, gessisse. Ornamenta cur aptaret? scire duntaxat sua voluit; imo ut credas, ab omni fallendi studio, sive consilio abfuisse, sibi scripsit. Atque hoc quoque laudandum in omni viro forti censeo, stilum, etsi impolitum non dedignari, sua ipsius facta in exemplum sibi et examen ducere; e gestis gerenda ordinare et corrigere. Sed noster, ut multum sane Commentariis suis praestitit; ita plurimum scriptoris industriae reliquit. Verus fuit, ne quis alius mentiretur. Sed ego prolixus, mi RYCQUI, qui ut munusculum tibi meum probarem, argumentum explicui. Insubricas jam jam Antiquitates paravi, et in sex distinxi libros, qui Irruptiones Barbarorum in Italiam continent. Fortassis ad omnium magis gustum hi erunt. Quid faciam, vides: viam ad Historiam molior Belgicam; quam volente Deo, et Principe meo, scripturus sum, te vero aeternum amaturus. Vale. In Musaeo meo, ut Odas tuas perlegi.



page 83, image: s083

EPISTOLA LXII. Bruxellam. PETRO ROBERTIO Suo.

ETquia abes, et quia siles, mi ROBERTI, morbum indicas: sed an gravem? Ante omnia igitur animum erige, ut necessitati par sis, et ferre velis, quidquid Deus imposuit. Quam fragile a natura corpus acceperis, malo quidem tuo, sed et bono discis: discis, minus corpori tribuendum esse, Neque haec unius tua sors est; est omnium. Nemo tam felix, ut omni aegritudine careat. Nunc cum capite et faucibus, nunc cum pectore et; ventre, nunc cum manibus pedibusque negotium est. Ipsam vitam morbum puta. Etenim ad hoc nascimur, ut miseri simus; sed si tolerare miseriam non possumus. Non profecto exeusat, Juvenis sum: homo tamen es. Non etiam, Hactenus valui: expectandus erat morbus. Citra senectutem senectutis mala sunt. Non hiems tantum, sed et aestas nubes, pluvias, tempestates habet: non fructibus tantum, sed et floribus vitia insident. Excute omnia morbum in omnibus invenies: sed communi te quoque lege cogi. Si potes, nunc etiam scribe aliquid, aut certe lege, ac generoso conatu ostende, te majorem morbo esse. Ante omnia vitae tibi starus ordinandus est, tanquam novam cum valetudine vitam auspicaturus sis. Qui ancipiti semper consilio pendet, nihil agit, et consuetudine tandem otii, naturae vigorem


page 84, image: s084

hebetat. Quamdiu vero dubitas, an litterae capessendae sint, incertam ducis mentem, et totus fluctuas. Omnino capessendae: et hoc initium vitae sit, quam ut felicissimam agas, in te situm est. Res vero tota facilis, si ingenio utaris, et rationem disciplinae admittas. A me quaecunque proficisci possunt, non modio, neque trimodio, sed toto, ut Comicus loquitur, horreo admetiar; ut a litteris ad Saqientiam quoque emergas, et industria tua consequaris omnia. Egregias sane jam dotes possides: ornandae sunt; et quemadmodum auro gemmae addi solent, ita morum elegantiis pretium doctrinae junges. Animum modo erige, quem fortassis morbi iste languor deprimit. Morbus sobrietate et ratione quadam victūs potusque vincendus est: quod familiae vestrae AEsculapius et expertissimae vir Artis HARLEMIUS magis suggeret. Nunc silentium rumpe, et si aeger es, te non valere scribe: si non es, scribendo ostende, te non esse. Scio vero te venire non posse, nisi valeas. Vale. Lovanii, in Arce, XIV. Kalend. Febr. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA LXIII. Bruxellam. FRANCISCO PAZIO, Archiatro.

VEnlonae fui, et in patriae sinu, inter propinquos et affines respiravi. O convivia! ō colloquia! ō charistia! Tui raemor, tanto semper laetior fui, quanto sobrior: Principum memor, quorum salutem, hilari circumlatam scypho, et simul sermone, votis epulantium commendabam.


page 85, image: s085

Nunc omnis haec evanuit voluptas: redij, ad te scribo, ut novam inveniam. Scribo, et ingenii hoc munusculum mitto, victurum fortassis, si in bibliothecā tuā reponatur. AEs et aeruginem meram mitto; sed ab auro et thesauro tuo splendorem capiet, quia non magnus, malus hic liber non erit; bonus, quia inter bonos: malum certe nemo dicet, qui a te legetur. Vale. Lovanii, V. Prid. Octob. oo. ICC. XVI.

Epistola LXIV. Leodium. ANTONIO HUYSMANNO Suo.

SCabiosa, et simul periculosa vita est, quae in foro, et inter lacrymas sordesque reorum agitur: tu recte, qui ad quietem studia confers, liberaliter ingenii dotes occupaturus. Hoc sane est in portu navigare. Conditio haec ipsa honesta est; feliciorque olim Dionysius, cum ferulam, quam cum sceptrum versaret. Docuit, et sic regem egit: tyrannum, cum imperavit. Scholam etiam cur horreas? haec patris tui, sed cum laude et famā, Sparta fuit: patrissare pulchrum puto. Mihi quoque sic magis jungeris, etsi jam amicus. Quia enim in patriā meā urbe juventutem docturus es, bene de eā tu mereberis, et ego annitar, ut ipsa de te. Faciam igitur quod rogas, imo faciam quod nec rogas, et Senatui industriam tuam, eruditionem, ingenium commendabo. Persevera tantum, et egregie impende operam: majus tibi Fortunae beneficium paratur. Sic vale, me, et virtutem ama, quae Fortunam faciet. Subito, ut tuas accepi. Lov. in Arce, Prid. Eid. Sept. oo. ICC. XVII.



page 86, image: s086

Epistola LXV. Mediolanum. JO. BAPTISTAE SACCO, Senatui Mediolanensi a Secretis.

IN mediis hīc jam feriis sumus, et tamen occupamur: Procyon furit, et frigemus. O negotia! ō coelum! illa saeva, hoc benignum. Mireris mi SACCE, temporis Ver esse, rerum vero aestatem. Quid vos, quam valido istic caletis Sole? quam suavi quiete respiratis? Vereor, ne et Soli Mars se jungat, quieti arma. Allobrox, nisi rumor fallit, ad arma redit, Veneti pugnare pergunt, tempestas proxima est. Et quomodo igitur Italia floreat? Nuper qui hostis erat, provinciam laesit, ut fortis esset: potentissimus Rex noster, quia calamitati pepercit, quia pacisci maluit quam vincere, sivit ad arma recursuris, aut vires, aut certe animos crescere, qui instar virium sunt. Lenta illa bella, et sic mansueta, nocent. Victo, quam pugnanti malim parcere: semel peragere, quam semper impediri. Romanum olim erat,

Parcere subjectis, et debellare superbos:

nunc Austriacum, etiam invitae pacem Europae dare. Sed lubricum hoc argumentum est, vorticosus amnis, quem ineo. Non Delius ego, qui hīc natem. Refero pedem, terram meam tango, privata scribo, a publicis abstineo. Ecce novam mihi prolem uxor dedit; sed quam sibi societ, femininam. Infelix haec igitur felicitas est, aut felix infelicitas. Quasi dicam: tantum mali nactus sum, quantum boni acceperam. Quatuor (tribus nuper extinctis) numerabam filios, et quatuor filiae accesserunt. De hoc sexu an recte


page 87, image: s087

Menander, tu statue, qui hoc solo pater fuisti. At ille:

[gap: Greek word(s)]

Sed fortassis in malas inciderat, aut genuerat malas. Ut intimum meum ego sensum, promam, aut mollius iudicare malim, aut hīc rescribere: [gap: Greek word(s)] . Quare et in filiabus felix sum, nec in hac meā felicitate ulla infelicitas est. Suaves mihi gnatae, quae matrem repraesenrant: suavia pignora, quae non omnibus contingunt. Filios nascendi sorte accipimus, sive bonos, sive malos: in filiabus eligimus, ac nisi fallimur, bonos. Observavi alibi, in bono genero acquiri filium, in malo et filiam amitti. Nostrae saltem potestatis est, ut quam genuimus, nostram habeamus; quem non genuimus, faciamus. Praemature ista: a die natali, ad nuptialem transilire, intempestivum est. Nata est filia, et tanquam adultam laudo: erro. Teneriores in primā et innocenti aetate deliciae sunt: et, ut istuc redeam, sequior ille sexus sua vior. Primi statim anni gratissimā et formosissimā verecundiā florent: at masculi mox frontem et tristitiem sumunt. Affectus mollior est: et masculi durioris genium naturae sequuntur. Ministerium solicitum: at masculi, tanquam ad imperium nati, et priusquam adulti, heriles animos gerunt. Filius sibi et generari et educari videtur, filia parentibus: his adhaeret, curarum aut laborum socia, familiae auxilium atque ornamentum. Jam in tenerā aetate imaginem matrisfamilias sustinet; sedula, intenta, solicita; cibum, supellectilem, domum administrat, otium acu, aut fuso, aut radio occupat, manu ingeniosa est. Artium liberalium elegantiae si accedunt, felicitatis acervum putes;


page 88, image: s088

si honesti et generosi amor, divinitatis simulacrum. [gap: Greek word(s)] . Catonem cogita: talem ille Porciam genuit. Sed et Cicero Tulliam suam delicias lucemque potuit appellare. Aliae sexu molles, eloquentiā robustae, tanquam filii facundissimis genitoribus exstitźre. Laelii filia, ut Quinctiliani utar verbis, veddidisse in loquendo paternam eloquentiam dicitur: et Q. Hortensii filiae oratio apud Triumviros habita, legitur non tantum in sexūs honorem. Atque utinam jam legatur quoque! Periit oratio, Hortensia tamen facunda esse non desiit; laudanda quamdiu pretium litteris aut Antiquitati erit. Sed nec Oratio periit: argumentum, si non verba Appianus expressit. lib. IV. Bellorum Civilium: expressit Graece, quae Latine Hortensia dixerat. Quid opus referre? Repraesentatam patris facundiam. Valerius Maximus testatur, non sine elogio: Revixit tum muliebri stirpe Q. Hortensius, verbisque filiae adspiravit: cujus si virilis sexūs posteri vim sequi voluisent, Hortensianae eloquentiae tanta haereditas unā feminae actione abscissa non fuisset. Atque ego in filiabus meis non tam eloquentiam, quam modestiam, verecundiam, honestatem aestimabo. Nec frustra Comicus:

--- Tacita bon' est mulier semper, quam loquens.

Si pia, et pudica, satis facunda est: si parentibus, ac deinde viro morigera, satis docta: meliorem etiam nulla dotem attulit. Filias igitur habeo, nec accuso sortem: sic et filii ornantur, aut frustra AEoli familiam Homerus laudat. Ut verbo absolvam, liberi parentibus carissimi esse debent: at liberi tam filias, quam filios, imo tam filiam, quam filium significant. Deum rogo, ut quos genui, educari virtuti pietatigue


page 89, image: s089

possim. Sic quae alii onera, solatia ego purabo; quas alii curas, ego divirias. Dives ipse liberis ero: atque hae pulcherrimae opes sunt. Fusius ista, Optime et Clarissime SACCE, quia tecum, ceu filius cum patre colloquor. Atque haec familiaritas, quaedam quasi pietas censeatur. Sic accipe, et me ama; imo meos, atque meas. Ad MONTORFANUM seorsim, sed breviter scribo. Musaei Joviani sic nomen aboleri vix fero. An Barbari redeunt? an Galli denuo Romam capiunt? Hoc sine Marte bellum est: non in homines, sed elegantias saevum. Quem jam sperent diem Comenses? Sol hesternus extinguitur, et Jupiter cum Sole. Feramus aevi fata: in virorum doctorum libris, et meā quoque Distinctionum facutā saltem Musaei illius imago vivet. Musaeum est, quidquid divina JOVII manus scripsit. Haec monumenta nulla injuria destruet. Vale. et meus semper esto. Lovanii, in Arce, Pridie Sextil. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA LXVI. Insulas. OLIVERIO FLORENTIO WATERLOOPIO, V. C.

OMunus, quod accepi! AMOR est, honestus ac DIVINUS est, a viro magno scriptus, a te amico missus, sed tanquam scriberes. Stricturae prosiliunt: sed a scribentis, an mittentis igni? Mehercle utriusque. Pingit ille [gap: Greek word(s)] , tu exprimis; et ut tuum ostendas affectum, a DIVINO ordiris. Firmiorem sanctioremque tesseram quis depromat? A Deo igitur hic tuus Amor est; et ego, quoties te


page 90, image: s090

cogitabo, Deum inveuiam: legam Amorem, et suavissimā te imagine complectar. Ut scias quid miseris, jam incalui: quam incaluerim, ignera ipse mitto. Impeditus atque interruptus ardore calamus, praecipitat verba, et a lenitate suā abit; minus jam facundus, quia nihil satis putat. Quid vero? dum amore velitor ac certo, etiam sine verbis disertus sum: nec scribo affectum, sed. ostendo animo, non ore; tanquam sileam, et tamen loquar. Si permittis, experiar, an conciliari Amori Suada possit; ut, quemadmodum Doctrinam tuam colo, Modestiam, Candorem, Pietatem, ita celebrem. Nisi enim desiderio officium amantis adjiciam, calere magis quam lucere videar. At mihi non amor tantum, sed et radii ejus placent. Vale. Lovanii, in Arce, Postrid. Eid. Januarii, oo. ICC. XVI.

Epistola LXVII. Mediolanum. FREDERICO BORROMAEO, S. R. E. CARDINALI, Archiepiscopo Mediolanensi.

QUam avide imaginem D. CAROLI exspecto, tam religiose litteras tuas exosculatus sum; e quibus jam consignatam esse MONTORFANO intellexi. A te missam esse, hoc satis est, ut similitudinis fidem ars pictoris inveniat. Ego, quia Arcem incolo, hoc nunc velut Palladium habiturus sum: meque sanctissimo illo pignore tuum esse gloriabor. Tuam vero quia imaginem impetrare non licuit, hanc D. CAROLI tanquam tuam simul inspiciam colamque


page 91, image: s091

in alio corpore easdem virtutes venerabor. Videbo CAROLUM, sed FREDERICUM in CAROLO: et sic uno simulacro, sed gemino exemplo aestuantis animi affectus comprimam, vitia expellam. O quam felix olim fui; cum te videre coram, et audire concessum erat! Tum optimus evadere potui: nunc quia absum, tuo tamen beneficio consequar, ne malus sim. Tuum igitur cogitabo vultum, CAROLI intuebor. Prorsus gemino exemplo etiam solitudinem meam sanctiorem faciam. Vale alter CAROLE, et ut felicem me facias, ama. Lovanii, in Arce, III. Eid. Octob. oo. ICC. XVII.

Epistola LXVIII. Noviodunum. JACOBO VASAEO, Arthidiacono Noviodunensi.

QUod more et amote fieri solet, vicem alterno litterarum, et familiaritatem profiteor. Officium pro exemplo est, et quemadmudum nuper unum mihi e tuis commendāras, ita ego nunc unum e meis. Egregius hic vero est, doctus, modestus; sed famā nominis tui excitatus, te adire, et venerari voluit, me velut dirigente. Ecce Lutetiam animi ingeniique caussā proficiscitur, et hunc in itinere fructum capiet, voluptatem percipiet; ut vultum videat viri, cujus virtutem admiratur. Utinam tam felix ego sim! utinam hunc quoque fructum, hanc ad me voluptatem traham! Nunc non licet; et in parte tamen licet Nam partem aliquam mei hic meus possidet. Vale. Lovanii, in Arce Prid. Non. Novemb. oo. ICC. XVII.



page 92, image: s092

Epistola LXIX. Antverpiam. PETRO ANDREAE CANONHERIO Suo.

ACcepi, inspexi, et admiratus sum ingenii tui munus, quo augere atque ornare Bibliothecam meam voluisti. Quoties in manus librum sumo, quantum affectui tuo debeam, intelligo; nomen et. scripta a te mea aestimari. Sed an lucebo tamen, qui inter tot Soles velut stella locatus sum? certe non moriar. Sic nominari pulchrum est; e terrā in coelum evehi, divinum puto. Sed quis tu obsecro, qui Soles facis? qui stellas adoptas? et ingeniis aeternitatem assignas? Tua nunc operā solertiaque ad Rempublicam Hippocrates venit, non homines tantum, sed rerum naturam morbo liberat, et ab aureo sacculo concordiam, quietem, felicitatem reducit. Haec Justiriae, legum, morum sanitas est, et continet omnia. Reliquum est, ut qui scribere nobis Hippocratem potuisti, ipse Hippocrates sis, non Medicorum tantum, sed Politicorum omnium Deus. Vale, vel vive potius, ut Deus sis. Lovan. in Arce VI. Eid. Octob. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA LXX. Mediolanum. FRANCISCO BERNARDINO PORRO, I. C.

AMoris imaginem in litteris tuis video, Vir Clarissime, imaginem veram, a fuco et fallaciā


page 93, image: s093

remotam. Ut candor, sic facundia tua est; sermonis rivi fontem pectoris indicant. Quid ergo? tuum me esse, et vocari, gaudeo. Tuus enim sum, tametsi absens: nec quicquam felicitati meae subtractum est, quia animo divelli non possum. Ubi cunque scribo, Mediolanum est; et nunc stilo ago, quod aliquando ore et linguā solebam. Lege Insubricam Historiam hanc meam, et propemodum Insubrem me dixeris. Medicaeum lege, hunc in Belgis scrisi, ut Mediolanensis quodammodo viderer. Sic quidem cum abii, magis adhaesi: et magis inveni amicos, postquam reliqui; inimici autem temperare affectūs sui acrimoniam potuere. O mi PORRE, boni et mali ubique gentium sunt: sed neque hīc mihi omnes boni fuerunt. Tuli fortunam, et ferendo superare potui. Tu quoque tulisti tuam, jam a calamitate fortior: quid si et felicior sereniorque? Tentata est innocentia, ut, dejecta velut tempestate, magis resplenderet. Te nunc fruere, et fama fruere, quae per adversa incrementum sumit. Quid facient tui? in his cultorem plagis habes. Quid mei? a PORRO, viro optimo, et apud Mediolanenses clarissimo amor. Sic amet porro, ut felix sim: a quibusdam non amari, grave non erit. Vale. Lovanii, xv. Kal. Dec. oo. ICC. XVII.

Epistola LXXI. Anconam in Scaniis. BERTILO CANUTO, V. C.

TU me praeceptorem, mi CANUTE? hoc est amare, imo hoc est laudare. Majus enim tribuere elogium non potuisti. Ut bonum, ut


page 94, image: s094

doctum, ut clarum me vocares, hac tam benigna appellatione usus es. Tuas in me dotes transcriptas video: tu bonus, et me dicis; tu doctus, et me judicas; tu clarus, et me facis. Alias qui praeceptoris nomen sustineam? Si majorem placet pietas,

Qui praeceptorem sancti voluere parentis
Esse loco,

amplius etiam dicis, judicas, facis; et amplius ego me debere humanitati tuae fateor. Itaque affectu audebo parens esse; et naturae defectum officiis supplere. Faciam animo, quod anni fortassis non permittunt. Interim, ut recipias nomen quod dedisti, e tuis nunc scriptis melior, doctior, clarior evadam. Tales Epistolarum has Centurias censeo, in quibus nativo colore Atticus ille Genius ridet, laudatissimam antiquitatem repraesentans. Dictio nitida est, et adstricta, res ubique copiosa. Breviter suffragium meum vis? Nomen tuum tolle, a LIPSIO scriptas has epistolas dixerim, in tuo ingenio tantum virum superesse. Etiam dico? Usurpare LIPSI nomen potes, indolem expressisti. Ut videas veto qua ego stili familiaritate peccem, hanc Centuriam velut [gap: Greek word(s)] mitto. Si tanti est, inspicies, me autem quem praeceptorem appellas, infra laudes tuas positum, amabis. De nupero morbo, triste fuit legere. Nunc quia molesta Saturni filia te affligit, magis doleo. Sub frigido axe, an frigida haec Dea regnum habet? Benignius adsit numen, et pertinacem nubem pellat. Vale. Lovanii, IV. Non. Jan. oo. ICC. XVIII.



page 95, image: s095

Epistola LXXII. Bruxellam. JOANNI STRIGELIO, Tablini Cursorum Prasecto.

NUper festinus admodum fui, et nunc esse cogor. Ad SADELERIUM ecce hic fasciculus dirigitur, qui BRUMAM meam imaginibus suis, typisque novis ornatiorem faciet. Tanquam satis adhuc hiemis non sit, legemus gelu; imo tanquam nimium sit, suavi apud ignem contemplatione molliemus. Sed de Cometa quid? Meam ego Paradoxologiam publico depromore Scripto audeo, et rerum naturam benigne interpretari. Mitis interpres portenti ero, ut tales in me homines experiar. Quomodo? Nihil in Cometa ostendam novi esse; atque ita nihil ipse fortassis attulisse novi videar. Vale. Lov. XVIII. Kal. Jan. oo. ICC. XVIII.

Epistola LXXIII. Mediolanum. ALPHONSO CUEVAE, MARCHIONI BEDMARIO, postea S. R. E. Cardinali.

SIlentio quodam haesi, et heroicam benignitatem tuam admiratus sum. Q radii, sed improvisi, et e faventis, ut sic dicam, coeli sinu! Novum video sidus: atque utinam magis jam propinquum! Mea caussa velim; sed et Patriae, cui novae fortassis tempestates incumbunt.


page 96, image: s096

Hei mihi, aut fallor, aut vicinus hic nobis Septentrio minatur, collectam brevī rabiem effusurus. Batavi, tanquam pace pereant, arma spirant, sed et instruunt. Ingenio suo feroces, quia domesticam oppressźre factionem nullum jam bellum, nullum hostem timent. Itaque consiliis opus, tuis opus, ut vel pacem conservemus, qua feliciter usi sumus; vel sic redeamus ad arma, ut contemnere iniquas pacis conditiones possimus. Potentia Regis maxima est, tanrum dirigi debet: sibi oneri, nisi dirigatur.

Vis Consill expers, mole ruit suā:
Vim temperatam Dī quoque provehunt.

Veni, veni, Magne Heros, et manum quoque adhibe huic navi. Si veneris, fi admoveris, pares erimus sive bello, sive paci. Peculiariter vero felicitatem ego meam Benignitati tuae adscribam; cui vivam moriarque, et meo obsequio, et Clarissimi SACCI affectu mancipatus. Vale. Lovanii, in Arce, XII. Kal. Jan. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA LXXIV. Cliviam JUSTO MULDERO ASCANIO Suo.

LOngo tui desiderio torqueor, mi MULDERE: an tu mei? A litteris si remedium est, meas ecce mitto, ut tuas eliciam. Compellare, suave est; compellari, amicitiae fructum puto. Alia jam vitae et togae tuae ornamenta esse INGENRADIUS indicait: gandeo. Sed ut scias quam curiosus sim intelligere novum hunc fortunae vultum a teipso cupio: tum quid agas, et quī occuperis. Quidquid fit, oblectamenta


page 97, image: s097

a litteris capies, et serio seria esse cogitabis, quae amoenitatem admittunt. Hactenus ingenii dotibus usus es, nunc fruere Doctrinam profiteri, ubique pulchrum est: videri ad exemplum valet. Mores saeculi nosti et ignorantiae andaciam. Etenim inveniuntur homines, qui, ut cum laude Amusi sint, elegantias contemnunt; ut otiosi, negotium nimis hercle otiose habent. Sed ipsa haec Theologia tua, quot deliciis patet! quam erudite tractari potest! Si litterae desint, hīc inveniantur; si lateant quoque, a te produci et ostendi poterunt. Fac, mi MULDERE, et sic me ama: Nuper in Apuleium nescio quid meditabaris, et in hunc finem Notas meas dabam: an perseveras? Eundem scriptorem GEVERHARTUS ELMENHORSTIUS prae manibus habet: et quia in epistolis meis feliciter alibi correctum videt, auxilio libri Bembini, quae observavi petit. Ego addixi, sed si per te liceret. Nunc ut liceat rogo, et ut tuum simul celebrari a Viro Clarissimo nomen velis. Consilium etiam meum vis? Suadeam Apulei loco Lactantium emendandum et illustrandum sumas, dignum et ingenio tuo, et eruditione, et qui me semper vehementer cepit. Subsidia igitur dare paratus sum, et Apulejanis illis meliora. Nobilissimo non minus doctrina, quam stirpe PALLANTIO cultum obsequiumque meum indica. Ago hīc, ut soleo; docendo et scribendo occupor. Testimonia omnia quae dedi, a filiis meis collecta sunt, et jam typis Elzevirianis excuduntur: tuum quoque hīc videbis; imo videbis me tuum esse. Vale. Lovanii, in Arce, Postrid. Eid. Jan. oo. ICC. XVIII.



page 98, image: s098

EPISTOLA LXXV. ANTONIO WINGIO, Abbati Laetiensi.

QUam utilis et illustris Historiarum fax accendi possit, conatibus suis Geographicis HARAEVS ostendit: vel ideo laude dignus, quia ostendit. Sed, quemadmodum prudentia tua rectissime notavit, angustiae hae sunt, suaque lumen umbra impeditur. Bene igitur de Antiquitate, omnibusque Litteris mereatur, si quis plenum emoliatur opus, Orbemque terrarum, ut olim fuit, et est hodie, gemina nomenclatura repraesentet, antiqua et nova. Non abhorret LANGRENVS, huic labori, si quis alius, aptissimus. Verum juvandus et dirigendus est: inquam rem et ego operam omnem industriamque spondeo et addico. Sedulo enim agendum est, ut hae tabulae uumeris omnibus absolutae sint; ut omni laude nomen tuum resplendeat; denique, ut ipse LANGRENVS, qui gloriam hīc maxime spectat, ab omnibus spectetur. Vale, et rem Litterariam promovere perge, me amare. Lovanii, in Arce, VII. Eid. Februarii. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA LXXVI. SENATUI POPULOQUE MECHLINIENSI.

PRo dono liberaliter decreto gratiam scribo, et obstrictum me munificentiae vestrae libens profiteor: obstricta litterarum studia, quae digna tam benigno affectu censuistis.


page 99, image: s099

Hoc sane est non Vrbis tantum, sed Provinciae animos gerere; fovere Musas, sic quidem in flore et pretio mansuras. Igitur quamdiu legetur hoc volumen meum, [gap: Greek word(s)] Mechliniensium depraedicabitur: sed mihi honorem habitum esse agnoscent omees, qui Minervae placent, Sane accipere a vobis munus, honor est: dignum judicari munere, omne praemium vincit. Ingenio quidem vester esse conatus sum; vos me esse beneficio ostendistis. Sic haberi, pulchrum puto: nunquam enim haberi definam. Quippe liberalitas vestra aeterna est, et librum meum facit: Liber est, et sic me quoque facit. Quid dicam? vestrum esse, famae quodammodo summa est: hanc dare volui, et ecce accepi. Si permittitis, dabo operam, ut non provocare modo munificentiam vestram, sed intelligere videar: quo animo studia mea omnia denuo devoveo. Valete. Lovanii, in Arce, V. Eid. Febr. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA LXXVII. Mechliniam. GUILIELMO MERODIO, V. N. Consului Mechliniensi.

LItteras Senatūs cum gaudio accepi, non benigne tantum, sed et liberaliter scriptas. Benignitas judicio: liberalitas munere aestimanda est: hoc judicium indicant litterae, hoc munus decernunt. Quid dicam? Placuisse Senatui quae scripsi, primum praemium puto; placuisse quae inscripsi, alterum. In pretio sic enim apud alios erunt, quae scripsi et inscripsi; in pretio, quae liberalitate vestra digna aestimata


page 100, image: s100

sunt. Nemo mehercle efficacius judicat, quam qui munificus est: nemo non sequitur judicium, quando munificentiam suspicit. Sed cum Senatum laudo te potissimum designo, Vir Nobilis; et quia communiter gratiam scripsi, tuam nunc humanitatem peculiari affectu veneror, et obligatum me agnosco. Ingenui hominis est, profiteri beneficium magis acceptum, quam accipiendum aestimare. Facio, faciam, et sic me tuum esse usque gloriabor. Vale. Lovanii, in Arce, V. Eid. Feb. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA LXXVIII. Bruxellam. CAROLO EMANUELI AELSTIO, I. C.

PRovocasti me nuper benigno litterarum affectu et affatu, Consultissime Vir, addito munusculo, quo delectatum me fateor. Tragicum erat: sed quid homini utilius, quam fortunae scenam vel in imagine contemplati. Fulmina montes feriunt: quid querimur, si levi aura nos in humili positi quatiamur? Non carent naufragiis flumina; sed nobilissima tamen maris saevitia est. Si rerum vices expendimus, nusquam tranquillitas; major alibi aut minor tempestas est. Nostram navem nonne et ventus turbo his annis exercuit? Animus tamen, quia conscientia tutus, in sereno fuit, et stare immotus potuit. Sic igitur majori etiam fructu alienae calamitaris exempla inspicio: hominem me cogito, hominesque eos, qui in culmine fortunae positi sunt, et possunt cadere. Sed profecto sic repente evehi, periculosum


page 101, image: s101

semper fuit. Plerique enim, quia non capiunt felicitatem, ignorare pericula sua incipiunt; et cum nullam fortunam metuunt, subito casu abripiuntur. Prorsus superbia caeca est, et sub persona amici, qui superbis adulantur. Sed quo rapior? Meditari ista magis oportet, quam scribere; expendere, quam censere. Verumenimvero, cum mores et ingenium contemplor hominis, a te mihi nuper adumbrati; avaritiae et calliditatis technas facile video dissipari. Quanti igitur integerrimum parentis tui pectus faciendum sit, eventus loquitur. Ecce admirator ego et cultor adsum: quo candoris officio placere nunc illi gestio, cujus tu virtutes ingenita indole exprimis. Bruxellae nuper fui, et animus erat me insinuare coram: quid dicam? hoc votum negotia distulźre. Brevī tamen rediturus sum, ut et FLORITIVM nostrum videam, principemque venerer, tum sane te patremque tuum optimum complexurus. Quia valetudo mea tenerior est, aura vero acerrima, in paucos adhuc dies differre iter. cogor. Humanitate tua opus, ut credas scriptionis moram ab eadem valetudine, eadem aura fuisse. Vale. Lovan. XV. Kal. Mart. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA LXXIX. Lovanii. MELCHIORI DALHEMIO, Augustiniano.

SErmonis errorem a filio commissum, non tam ingeniose, quam indulgenter excusavi, quia commissum esse ipse doluit. Erigere videbar discentis animum, si in laudem censuram


page 102, image: s102

commutarem. Pariter qui removeri errorem cupit, venia dignus; et qui sic errat, proficit. Errat tamen, ac uisi reliquos scriptionis nitore commilitones superat, adhuc victoriae impar erit. Laudandus vero, quia a majoribus linguae maculis alienus. Ut servet hanc industriam, voveo: hoc enim amplius est, quam praemio donari. Addo et praecipio, ut qui Latium puer amat, erret potius, quam communem loquendi consuetudinem non sequatur. In diem crastinum ad prandium te voco: ut venias, ego et uxor mea rogamus. Ecce de errore sermonis agitur: sed quanto is vino facilius, quam atramento deleatur, sobrietas nostra ostendet. Vale. Lovanii, in Arce, IV. Kalend. Mart. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA LXXX. Antverpiam. BALTHASARI MORETO, V. Celeberrimo.

ACerbum optimi fratris tui fatum, mi MORETE, non parum me afflixit. Me, quia amicum et obstrictum. Haec doloris, veri amoris tessera est; in partem ac societatem laetitiae levis quemcunque caussa trahit. Extinctum lugeo, et extinctum esse miror. Sed nos superstites quam vivendi fiduciam capimus, si aetas et anni decipiunt? in viā ecce meta est, et: hanc citius quisque mortalium contingit, quam praevidet. Quotidie imminere mortem et minari, tot satis morbi monent, quibus obnoxii sumus. Vide etiam et examina: multi citra aegritudinem extinguuntur, Atque bis aliqua


page 103, image: s103

saltem in morbo fuisset felicitas, cum rerum naturā pacisci. Sane abire e vitā, quam rapi, pii omnes malint. At tuus iterum jam decubuerat, venientem quasi mortem vidit, et se necessitati, imo Deo consignavit. Sic vixerat quoque, ut sortem illam communem minus timere potuerit: pie, honeste, et, quod paucorum est dignum illud fama commercium ab omni prorsus fraude, et malitiā sejungens. Bene de litteris, optime de religione meritus, aeternitatis nunc capit praemia: quae te quoque aliquando manent; majora etiam, quia non curam tantum, sed et ingenium impendis; quia diutius tam laudabilem provinciam sustinebis; denique, quia deinceps solus. Hactenus enim diviso velut munere Mercurius vobis et Minerva culti; nunc coalescet utrumque numen. Fratris Mercurius tuae se Minervae junget; imo in te adhuc vivet, qui extinctus est. Sed assumes virum, qui vices illius exprimet. Fallor, an hunc ipsum, qui utili hactenus et fido ministerio juvit? tuis nihilominus auspiciis, tuoque nomine gerentur omnia, et sic feliciter. Deus aderit, et virgo illa aderit, Mater Dei, cujus tories jam elogia elegantissimis typis adormasti. Ut alios et innumeros taceam libros, nitorem Plantinianum Proteus adhuc loquitur, loquuntur Thaumata mea, curiosius etiam edita, quam scripta. Mihi vero haec adhuc pietas cordi fuit: ANNUNTIATIONEM VIRGINIS oratione celebravi, hīc jam publice in aede Sodalitatis Partheniae habitā. Urgent plerique editionem, et expectant: inter alios optimus ille virorum doctissimusque LESSIUS. Audivit, quae dixi, aestimavit, et, ut summum depromeret elogium, digna typis tuis censuit. De Apolline nostro, et facundiae sacrae ornamento BAUHUSIO


page 104, image: s104

quid dicam? Non aestimabit Thaumata, nisi hanc cum Thaumatis orationem videat. Ut igitur tuam velis facere, et velut adoptare pietatis caussā rogo. Dedicatiuncula Serenissimam Principem nostram ISABELLAM habebit; et hoc satis, ut ornamenta ambiam: non possunt autem majora esse, quam e tuā officinā. Vale, et hac nunc occasione ostende piis te conatibus favere. Vale. Lovanii, in Arce, Postrid. Kal. April. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA LXXXI. Mantuam Carpetanorum. VINCENTIO MARINERIO VALENTINO, V. C.

NOn epistolam, sed elogium ad me mittis, Clarissime Vir, mediis tanquam Athenis natum; imo et epistolam, et elogium Ostendis ingenium tuum, ut meum scribendo aestimes; promis eruditionem tuam, ut meam laudando ornes. Quid? Vincis, mi VINCENTI, palmamque jure aufers. In Puteo aquam admiraris, in te mare, mi MARINERI, habes. Entellum me vocas, tu in hoc pulvere litterarum, mi VALENTINE, vales, viresque mentis habes. Quae vestigia in brevi istā stili viā! quae majestas in non longā scriptione! Graeciam Latiumque pari acumine et elegantiā complexus es, brevi imagine absolutam eruditionem repraesentans. Hanc igitur nisi intelligam, prorsus habes stupidusque sim; nisi amem, [gap: Greek word(s)] , et inhumanus. Doctum te praedico, audacem nego. Scribere, et excusare, modestia est: indicare affectum, ut impetres, summus Amor. reddo meum, quem offerre debui: ipse tuus, quem


page 105, image: s105

humanissimo officio tibi vindicasti. Vale. Lov. in Arce, VII. Kal. Majas. oo. ICC. XVIII.

Epistola LXXXII. Bruxellam. PETRO PUTEANO, Castrorum Judici Supremo.

NOmine tuus sum, quidni et nexu? Non igitur, quia beneficium accipio, sed quia debeo, candorem meum amabis. Sane agnoscere malo, quam sumere: et petere tamen cogor, ut amplius humanitati tuae obstrictus sim. Tale illud in te mea, meum negotium, quod commendāram: tale illud MARSELARI, tanquam meum, quod commendo. In altero amicam operam expertus sum; in altero spero. Expertus, ut porro experiar. Plura dicerem, nisi PUTEANUS esses, id est meus. Erro: ego tuus sum, et sic te colo pari nomine, impari gradu; ut plura debeam, quam accipiam. Vale. Lovanii, in Arce, Prid. Kal. Maij, oo. ICC. XVIII.

Epistola LXXXIII. Lugdanum Bat. JOANNI MEURSIO, V. C.

ANtea Doctrinam tuam aestimavi et admiratus sum, Vir Clarissime, nunc benevolentiam et humanitatem. Etenim amare tibi satis non erat, nisi et scriberes: quo officio cum superatus sim (praevenisti enim) operam dabo, ut novisse videar, quem non compellavi, Sic quidem


page 106, image: s106

cum celeberrimo Nomini tuo persolvam laudem, ipse assumam tuo affectu, quam meo ingenio clarior futurus. Tot jam scriptis illustrasti Litterarum tenebras, tot jam monumentis ad AETERNITATEM vocasti genus humanum, ut non vivere eum dicam, qui indoctus est; non sapere, qui felicissimam ingenii, eruditionisque tuae industriam non intelligit. Mitto Belgas, in Italiā celebris es, et inter lumina aevi haberis. Jam quoque crescunt isti radii, et vel ab ORCHESTRA tuā, ad me missa, emicant. Sed si sic pergis, nox in omni Antiquitate esse desinet, teque Solem suum Saeculi consensus appellabit. De me quid attinet dicere? satis erit, si in majori numero stella sim, si non obscurus lateam. Obscurus tamen, quin famae tuae radios nunc subeo, et affectu jungor. Non recuso, obsuscari malo, quam non amari: sic nihilominus beneficio tuo clarus ero. Vale. Lovanii, in A. VIII. Kal. Maij. oo. ICC. XVIII.

Epistola LXXXIV. Antverpiam. CAROLO SCRIBANIO, So. IESV Provinciali.

DE scriptionibus meis profanis parum solicitus sum: hanc sacram placere censurae tuae velim. Sic dixi publice, sic ANNUNCIATIONIS laudavi mysterium, et propemodum ultra sepra transilire visus sum. Novi angustias meas; sed et quam hoc argumentum sublime sit, in Deo humanitatem, in homine divinitatem explicare. Pietas propitia


page 107, image: s107

fuit, animavit orationem VIRGO, et quibusdam velut igniculis distinxit. Ego flores paraveram, illa flammulas inspersit: ego tegere terram meam conatus sum, illa illustravit. Ad summam, quidquid displicebit, a me profectum puta, a VIRGINE, quidquid placebit. Sed nunc judicio tuo conatum meum desiniam, temeritatem quoque in laudem conversurus, si pietatis nomen obsequium sustinebit. Nam quia a Reverendo P. et Collegii hujus Rectore ROBERTO MALCOTIO, ut dicerem rogatus sum, morem gessi. Imo suavissimum tuum agnovi imperium, qui omnium hīc ore loqueris, omnium animos possides. Etiam meum, et tanquam in militiam tuam adscripti. De Oratione igitur istā meā, velut tuā stanies: vivet, si excudi voles: ut velis autem, et ut a MORETO velis, plures hīc rogant. Quia inscribere Serenissimae Principi destinavi, typos Plantinianos merito ambio, et illos, quibus jam Thaumata leguntur. Ad MORETUM ipse scribo; quae a manu tuā pretium litterae, ab autoritate pondus accipient. Etiam ex AMORE tuo DIVINO grandire hoc volumen statui: addere, inquam, quae de ANNUNCIATIONE inibi scripta. Sane nihil legi, quod magis in hoc argumento placeret: ac tam pulchro Corollario pulchra pariter oratio mea videatur, ab hoc auro ornamentum capiat. Vale, et aeternum me ama. Lovanii, in Arce, VIII. Eid. April. oo. ICC. XVIII.



page 108, image: s108

Epistola LXXXV. Lutetiam. LUCAE TORRIO Suo.

IN luce jam versaris rerum, hominumque, mi TORRI, et spectas magna, ut ad magna animum ipse erigas. Animum, sed Virtutis, ut sic dicam, candidatum. Nonne vides, clariore jubare nitescere Solis vultum nullis nubium impedimentis cinctum? Sed quod Solem excipit metallum, aerugine splendorem impedit. Etiam in pectore humano nubes sunt, aerugo est: illae a nimio motu, haec a nimiā quiete. Moderatus impetus ad serenitatem ducit. Qui serpit semper; ignaviae proximus est: qui nimium assurgit, vanitate abripitur. Tu corripe gradum, quo durare possis: scopum pete, quem contingas. Hoc age, quod agis; vide, disce, et quotidie te tibi vindica. Avarus temporis, periisse existima, quidquid aut Virtuti, aut Doctrinae non accedit. E moribus clarorum virorum hauries, quo melior; e sermonibus, quo doctior evadas, ex utriusque, quo prudentior, Ut igitur tam boni consilii ratio constet, vesperi ad examen ducendus est dies, quā parte utilis, quā inutilis fuit; albo, aut nigro lapillo dignus. Quidquid pulchrum, et memoriā dignum, ad pugillares referes: sententias quoque, sales, apophtegmata, quae promiscue nasci solent; omnem denique sermonis fructum. Ad me quoque ex intervallo, quo videbis, audiesque, velim scribas, tanquam colloquaris. Ne litterae pereant, mitti Bruxellam ad ornatissimum V. JOANNEM


page 109, image: s109

STRIGELIUM poterunt, quem, nisi fallor, nosti: ego, quos nominas, MORELLUM, doctrinā, et senectute venerabilem; RIGALTIUM, annis, et famā florentem. An novi tantum? amo, aestimo, observo. De PELLOQUINO nihil dico: corculum meum est. Nihil de FABRICIO: adoro virum, qui olim ad familiaritatem se meam demisit. Nunc igitur saluta, et nomine meo venerare singulos. Sed Clarissimi RIGALTI PHAEDRUS gratissimum mihi donum fuit: aurum fuit, quo augeri, et ornari Bibliothecam meam gavisus sum: [gap: Greek word(s)] aliquod mittere velim, affectumque reciprocum testari; sed differre cogor. De me quaeris? ago, ut soleo, magisque illud meum [gap: Greek word(s)] complector. Sic ad me venio, a vanis et perituris recedo. Quantilla enim hominum vita est! Quam ineptis divitur curis! Saepe et in his ipsis studiis vanitas est, quia nou fructum, sed voluptatem sectamur. Laudis, non Virtutis cupidi, magis ut clari, quam ut boni simus, annos consumimus. Sapientia placeat, placeant ex litterae et elegantiae, quae ad Sapientiam ducunt. Non plurima scribere, sed optime vivere, optimum puto. Sic te quoque exemplo malim, quam ingenio excicare, ut bonus sis; clarior futarus, si vitā ipse males, quam elegantiā famam mereri. An addo, quod mireris? serenissimi PRINCIPES nostri ante dies pauculos Diesthemio reduces, ad arcem hanc venerunt, ad Bibliothecam, et Musaeum meum ascenderunt, et oblectati sunt: cum reliqua perlustrarent conclavia, tenuitatis nostrae dapes in merendam admiserunt. An majore loco, major Minervae meae accedere honor potuit? Tu expende, vicissim scribe, ac vale. Lovan. X. Kal. Jun. oo. ICC. XVIII.



page 110, image: s110

Epistola LXXXVI. Bruxellam. JOANNI LACOUSTURRIO, I. C.

TAm bono amicitiae nexu juncti sumus, mi LACOUSTURRI, ut quod rogas scriptionis officium, praestare cupiam; quod praesto, rogare non debueris. Tuum erat, exigere; meum persolvere. Distuli tamen, quia venire ipse decreveram. Animus certe erat, Praesidem alloqui, et coram affectum in te meum testari. Nunc quia iter non ab unā caussā impeditum est, scribo; sed profecto quasi loquar. Si mea res agatur, amplius non possim. At certe mea videtur agi, quia tua: tuque meus es; quia ab adolescentia junctus, quia per honestatem et probitatem, a quibus nunquam recessisti. Suave contubernium illud nostrum fuit, et fundamentum amicitiae, nunquam periturae. An et matrem nomino? pietas suadet, et haec communis: suo nos affectu fratres esse voluit (et nonne adhuc vult?) me quoque filium appellabat. Scripsi igitur, sed tanquam pro fratre: et hoc ut matti indices rogo. Vale. Lovanii, in Arce, Prid. Non. Nov. oo. ICC, XVIII.

Epistola LXXXVII. Venlonam, ANTONIO HUYSMANNO, Suo.

MEliorem sane fortunam haec industria tua meretur, et faciet. Sed principia omnia


page 111, image: s111

morosa esse, et suis involuta difficultatibus, experientia docet; progressum emolliri. Viden` ut machinae quaedam nonnisi magno labore moveantur, motae quomodo in cursum proclives sint? Provinciam tuam, navem esse cogita; libere non ferri, nisi e portu in altum venerit, cum jam novum non est, jactari. Ut vero navigare coepisti, non omnes aurae deficiunt: adhuc terram vides, et jam vela tua extensa sunt, Aspirabit mox omnium favor, feliciterque vota provehentur. Prorsus tempori aliquid concedendum est: sic enim ad maturitatem omnia veniunt. Tamen ut de certo stipendio statuatur suadeo, et ut firmiter sedem figas. In mansurum facilior deinde liberalitas erit: quippe praemium ipsa merita, de tacente, petent, et accipient. Ergo strenue, ut coepisti, mi HUYSMANNE, Senatui et populo placere perge: gaudebis, spondeo, in meā te urbe civem, factum: gaudebo ipse, meam, bono jure tuam esse. Vale. Lovanii, in Arce, VIII. Eid. Sextil. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA LXXXVIII. Antverpiam. FRANCISCO SWEERTIO, V. C.

QUid hoc, mi SWEERTI? miror ego inscriptionem in manus lapicide hactenus non venisse. Misi enim priusquam ad Lares patrios excurrerem, et ad ipsum a quo rogatus eram, tanti nominis ac fortunae heredem. Magnus sane pater,


page 112, image: s112

qui pietatis hoc officium filio reliquit prudens silius, qui patri debuit et distulit. Mora interdum utilis est, festinatio damnosa. Post mortem Praestantissimi Viri, mori quoque sinister aliquorum affectus debuit, ut monumenti decus invidiam evitaret. Serenis deinceps oculis quidquid ponetur, unusquisque adspiciet, non minus prudentiam, quam affectum filii laudaturus. Haec mea quidem opinto est. Sed quid audio? Suavissimum vitae solatium tibi ademptum esse? Vive, mi SWEERTI, et a conjuge ad sapientiam veni, ut cogites, hanc unam omnium conditionem esse, MORI. Tres annorum heptades in matrimonio concordi, et sine fribusculo tibi exactae: quam multi citra divelluntur! Aliorum expende fatum, et tuum feres. Epitaphium vero tam bonae, tam suavi, tam honestae scriptum, placet. Et conjugis memoriam, et tuum simul affectum in Conjugem expressisti. DELICIAS quas denuo paras juvare cupio, et tuus semper esse, qui ubique delicias exprimis. Vale. Lov. Kal. Jul. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA LXXXIX. Bruxellam. PETRO TOLETANO PRINCIPIBUS BELGARUM ab Eleemosynis.

MAluissem equidem linguā, quam epistolā loqui, et humanitatem tuam ore, quam calamo venerari. Obiter id factum nuper, sed quia in transitu, tanquam non factum. Quid nunc scribo igitur? quod satis nunquam dixero:


page 113, image: s113

Affectui tuo me debere, et obstrictum esse. Etenim sic amari, summum beneficium est: hoc agis, ut Serenissimis Principibus magis magisque placeam, aliis innotescam. Prorsus et Fortunae, et Famae meae studes. O me felicem igitur! non ad commoda tantum, sed ad ornamenta erigor, et tuā, id est semper adornandā mihi manu. Erigi sua ve est; tuā manu, gloriosum. Atque ego jam majoris et fortunam meliorem et famam facio, quia utriusque incrementa benignitati tuae debeo ac debebo. Reliquum est, ut gratus sim, ut sciant omnes, non solum quantum debeam, sed quantum referre velim. Volo equidem, et affectus sequetur. Quidquid autem fortunae et famae erit, Nomini tuo libens impendam. Vale. Lovan. in Arce X. Kal. Aug, oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA XC Bruxellam. THOMAE A JESU, Ordinis Discalceati per Belgium PROVINCIALI.

QUia humanitatis tuae Genium saepius jam. sermonibus meis facilem expertus sum, familiaris esse incipio, ac scribo. Epistola et candorem meum et cultum loquetur Candorem, quo religiosissimos mores tuos, cultum, quo sanctissimas virtutes venerari fas est. Rapi me fateor, et quemadmodum illi olim, qui Thyrso percussi, divino quodam impetu agebantur: ita pietatis hic enthusiasmum profiteor. Quis excepit luminum tuorum modestissimam majestatem, et perstrictus noa fuit?


page 114, image: s114

Quis Suadae gravissimas hausit delicias, et non obstupuit! Deus linguā tuā loqui videtur, ad omnem honestatem, modestiam, pietatem impellere. Hinc brevi temporis spatio sanctissimus ille coetus tuus per universam Belgicam crevit, et crescit: hinc in summā vitae asperitate gaudium ac dulcedinem amor divinus invenit: ut mihi non in terrā, sed in coelo versari athletae tui videantur. Quoties te respiciunt, magno virtutum exemplo excitantur, magno doctrinae. An ardor deficeret? ignem te vident, et velut flammam ad Deum, ad divina evehi. Nos quoque, etsi vitae ratione distincti, quia tamen non ignoti, hoc calore corripimur, et jungi magis, magisque optamus. Nam quid in rebus his humanis ac terrenis, pretio, aut affectu dignum? [gap: Greek word(s)] . Solida vero in solā pietate bona sunt: quippe cum Deo duratura. Sic quidem Deum colere, prima felicitas est; noscere, uti colas, perfectissima doctrina. Tu hoc agis continuo, et tui agunt; ut noscant, ut colant. Nos quam multis impedimur, tam frigemus in optimis: quam indocti et infelices simus, collata vitae ratio ostendit. O Deus! non assurgimus e terrā nostrā, a mente curas non removemus, tanquam victuri semper, annos, et fortunas disponimus, anxii, trepidi, inconstantes? Sed quis diem a Sole separet? quis felicitatem a Deo? Ita est, Solem habemus quotidie, sed involvimus. In pectore cujusque curae velut venti; diem vivendo obscuramus. Alia Religiosorum hominum conditio est, unum ante oculos Deum habent, unius caussā omnia et agere parati, et pati; tanquam sine corpore vivant, mentem colunt, domandis autem affectibus occupantur. Sic quem saepe alloquuntur Deum, propetium habent:


page 115, image: s115

quod castigant corpus, obstreperum non sentiunt: morbum sine querelā, mortem sine metu admittunt. Magna haec bona sunt; sed quae in tuo coetu imprimis vigent, tuo non minus pio, quam prudenti regimine foventur. Obis provinciam, lustras monasteria, confirmas disciplinam: quid dicam? Quia ordini tuo, etiam Ecclesiae, atque Reipublicae utilis es: ut consulas omnibus, aetatem, imo valetudinem impendis; illam jam ingravescentem, hanc piis laboribus fractam, et sic magis venerabilem atque aestimandam. Quid tamen est? aliquam tandem quietem utraque poscit, et aliqua corporis habenda ratio est, ne fulcro suo animus destituatur. Redi, redi, Optime PATER, in urbe hac quiesce, hīc centrum circuli tui habes. Si otiari nescis, hīc negotium invenies, templum quod surgit, coetum, qui crescit. Redi, ut et ego felicior sim, ut illi mei, illi tui VELASCII. Nonne et te Patrem nominant? Jure nominant, reipsa experiuntur. Sed quid plura scribo? dicere malo. Redi igitur, ut et ego te audiam, ut videam. Vale. Lovan. Postrid. Non. Jun. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA XCI. Mediolanum. LUDOVICO SEPTALIO, V. C.

SUave mihi fuit, in brevi epistolā, rerum magnarum imaginem contemplari. Vita tua est, sed ad pleniorem historiam referenda, ut publica fiat, neque accipiat modo lucem, sed spargat. Legent omnes SEPTALIUM, qualem olim novi, et depraedicare soleo, summum atque admirandum. Ad ingenium provoco, et


page 116, image: s116

tot monumenta ingenii, quibus aeternus es, optime de Medicina neque id satis, de Litteris meritus. Te respiciant aevi nostri homines, et majori fructu ac splendore coletur AEsculapius, ille apud quosdam hodie (pudet dicere) sive rudis, sive barbarus, auque abjectus. Ergo ne sanctissimam quidem litterarum partem Philosophiam nonnulli adeunt, a reliquā elegantiā tam alieni, ut nihil praeter lucrum aestiment, tuum vero audeant cotā professione exemplum praeterire. Omnem illi in divitiis doctrinam ponunt, tu divitias in doctrinā: illi fortunae, tibi fortuna servit. Dum Medicum agis, hanc maxime colis partem tui, quae divitiis fortunisque omnibus major est. Quia liberalis esse statuisti, mitte ad me ex ingenii tui thesauris, mitte quas scribis Margaritas, et me divitem redde: reciproco etiam munere me dignum conabor liberalitate tuā reddere. De publicis quid dicam? In Bataviā decumani illi fluctus imminui paullatim videntur. Eo ventum, ut prorsus praevaleat factio, pro quā MAURITIUS stetit. Ordinum nomme ille adhuc agit omnia, sed suo quasi arbitrio in carcerem nuper conjectis adversarum partium ducibus, quorum caussa solenni examini committetur. Mirum vel facinus, vel fatum Syndici Ultrajectini: is in custodiā noctu jugulatus, cum solus illi filius adesset. [gap: Greek word(s)] alii dicunt, alii alienā manu periisset. Ajunt vero in MAURITIUM libellos famosos spargi, vim et vindictam libertatis obliquo verborum sensu designari. Non defuturum Brutum Cassiumve, si voluerit ipse Caesar esse. Omnes vero hi tumultus a Religione sunt, dum circa res divinas ingeniosus quisque haberi vult, et sectam suam tuetur. Accesserat vero opinionibus acerbitas, et in


page 117, image: s117

quibusdam urbibus armorum subsidio fovebatur. Sed callidā Principis industriā actum est, ut nullus jam nisi ad coercendos motus in urbibus miles reliquus sit. Sed longior in his fortassis fui: an reprehendendus? ad te igitur culpa redeat, obsecutus sum. Vale. Lovanii, Postrid. Kal. Novemb. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA XCII. Bruxellam. JOANNI STRIGELIO Suo.

HAsscripseram, et ecce tuae allatae sunt. Quid dicam? suspicio in dolorem versa est, et silentium ego tuum, quia ex morbo, justissimum esse censui. Quid igitur homulli sumus, etiam nomine isto minores? Malis aerumnisque obnoxii, in ipso corpore dierum noctiumque simulacrum habemus, nubilum et serenum. Misera haec varietas, aut potius varia miseria. est. Sed quoties corpori male est, ad animum curae vertendae sunt, ut extra morbum pulcherrimam nostri habeamus partem, quae, si volumus, semper sana est. Itaque ne quidem corpus nostrum est, animus est: ipsi nos, ut sic dicam, nostri liberique, si in potestate animum habeamus. AEgritudinem igitur tuam doleo, nec doleo; quae fortassis functiones corporis impedire potuit, mentis non potuit; quae cessare calamum fecit; non cogitationes. Ego me ita constitutum sentio, ut cum amicis vel valere, vel aegrotare videar; qui verus amor est. Vale igitur, ut valeam; et me amicum cense, ut valeas, Lo. in A. Prid. Eid. Nov. oo. ICC. XVIII.



page 118, image: s118

EPISTOLA XCIII. Antverpiam JOANNI WOVERIO, V. C.

HUMANITATI tuae gratiam: non enim. vulgare ornamentum Bibliothecae meae accessit. Quoties MORUM adspiciam, sapientiam meditabor. Virum, inquam, saeculo suo illustrando natum; non doctrinā tantum, sed pietate summum. Ecce sapientiae vocabulo omnes ejus laudes complexus sum. Imago quoqoe non a triviali profecto manu est: et an quis tam sacrum vultum profanaret? Viri magni non nisi magnorum penicillo exprimi debent: MORUS expressus est, et in hac tabellā vivere, imo loqui videtur. Nunc igitur ut agnoscam beneficium, a quo acceperim profitebor. Adscribam MORI nomen; hujus enim haec imago est: adscribam WOVERI; hujus enim dono mea. Quid? sic magis tua est; quemadmodum et me fecisti. Veniant deinceps hospite, veniant peregrini; ut MORI imaginem videant, Bibliothecam meam audebo ostendare. Vale. In Tacito faventibus omnino auris pergo. Tam frequentes me quotidie audiunt, ut rediisse ardor litteris videatur. Iterum Vale. Lovanii in Arce, XV. Kalend. Novemb. oo. ICC. XVII.

EPISTOLA XCIV. SIXTO ARCERIO, V. C.

NOn arces, Doctissime ARCERI, sed allicis; velut ex humanitate factas. Atque hic litterarum


page 119, image: s119

fructus est, Amare, et Amari: a quo tamen non nemo tam alienus hodie, ut invitā quasi naturā, ferociam spiret, humanitatem quodammodo exuat. Solo disjungimur; eundem tamen Solem contuemur. Quicunque ingenium colunt, eādem Musarum tesserā censentur, et Amici sunt, Virtutum praecepta amplecti malunt, quam examinare semper, et verborum acerbitate in contentiones non profuturas ducere. Ego te honestum, doctum, clarum scio: atque his clausa amicitia finibus coli potest; imo hos egredi. Quā Orbis patet, extendunt boni dexteram, nec longinquus affectus est. Ecce hanc porrigo, hunc offero: ut tuā, tuoque dignus sim, bonae mentis amatorem me profiteor. [gap: Greek word(s)] usurpare Epicurus solet: meum feci, et pulcherrimo honestatis scito bonis doctisque placere hactenut studui. Successit votum, tuus sum: ut esse pergam, corā et candore efficiam. Nobilissimum hīc HESSELUM AB HERMANA colo, virorum optimum suavissimumque. Is quemadmodum tui, ita Amoris mei interpres erit. Vale. Lov. in Arce, Eidib. Nov. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA XCV Bruxellam. ANTONIO DE GOTTIGNIES, Senatori Regio.

AD litteras venio, et calamo praesto, quod ore destinaveram. Ae sane debebam hoc iter, et hoc officium fratribus meis, longā jam nimis lite districtis. Sed quia iter frustra susceptum est, irritum, ut spero officium non erit. Hactenus


page 120, image: s120

nescio quibus periodis res ducta est, et hoc tantum egerunt adversarii. ut involverent. Sed quid? aequitatem nostram morā suā confessi sunt. Rogo igitur ut in his tenebris facem nobis accendas, in hoc labyrintho, ut Theseus sis, et Minotaurum vincas. Si etiam licet dicere, non cum muliere, sed cum sphynge nobis negotium est: quare Oedipus si adsit, salvi erimus. Juva igitur, Vir Optime, et auctoritatem tuam interpone. Ut scias quantum debituri simus, sumptu fratres, ego curā liberabor. Ecce quia amor, confidentior sum; imo peto beneficium, quo et me tuum esse ostendas, et fratres facias meos: quamvis et hi jam tui sint, et ego magis magisque fiam. Lovanii, VIII. Kal. Decemb. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA XCVI. Mediolanum. ANTONIO BLAGVAZZONIO, V. C.

DIssertatio mea utinam tam facunda sit, quam caussa justa! Tu tamen laudare illam voluisti, hanc tueri. Facile eloquium innocentia facit: ego etiam in robur verto hanc pro famā pugnum. Nam quemadmodum vici adversarios, ita nomen meum auxi: aut etiam, quia nomen auxeram, adversarios inveni. Verumenimvero ubique calumniae scena instrui potest, ubique lumini umbra adhaeret, ubique plurima homini ab homine mala. Hostes contemno, cum amicos meos video; amo oppugnari, cum desensores meos intueor. A te amor, mi BLAGVAZZONI, quidni hunc affectum aestimem? a te defendor. quidni in tuto animum habeam?


page 121, image: s121

Novi humanitatem tuam, allici suave est: novi doctrinam et virtutem, jactare auxilium possum. Ut amare pergas rogo: sic tuus sum: ut defendere pergas, rogo, sic magis ero. Vale. Lov. in Arce, VII. Eid. Decemb. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA XCVII. Lovanii. BERNARDO BAUHUSIO, Soc. JESV.

VITALIANUM VICECOMITEM BORROMAEUM non frustra heri laudavi: lugere volui. Nunc veram ejus ad te imaginem mitto. Epistolam, inquam, eamque geminam, quam suā mihi manu scripsit, benigniorem, an elegantiorem dubites; prorsus indole istā dignam. Quo cultu vivum, eā pietate mortuum nunc prosequor. Haec faciet, ut non amiserim Amicum. sed invenerim, quia coeli ordinibus adscriptum. Quidni credam? Puer vates fuir, qui fallere non potuit, cum vix sermonis usu instructus esset. Puer, sed e proximā Vicecomitum cognatione: vates, sed absens. Indicare Mediolani potuit, VITALIANUM Pragae mortuum esse, sed in coelo vivere, et vere VITALIANUM esse; potuit eā ipsā horā, quā mortuum esse, litterae postmodum acceptae monuerunt. Ergo non suo ore hic puer, hie vates vocem emisit; sed accepta dedit Oracula. ut et nunc loqui S. CAROLUM BORROMAEUM sciremus. Tu divinam pueri vatis vocem eloquentiā tuā dignam esse cogita, esse Antistitem, quem terris fata non dederunt, sed duntaxat ostenderunt. Vale.



page 122, image: s122

EPISTOLA XCVIII. Bruxellam, OCTAVIO PISANO, V. C.

MAgnae mentis opus est, post tot tandem saecula coelo Astraeam deducere, litem et injustitiam in terris profligare. Haec illa monstra sunt, a novo domanda Hercule: his malis Respublica Christiana passim laborat; quia in discordiam leges usurpantur. Scythae olim quam felices! sine curiā justi fuźre. Quam a moribus nostris Spartani alieni! lites et judicia una cum nummis exulare voluerunt; quia copiam spernebant, nullā inopiā premebantur: frugalitas suppeditabat omnia. Hodie quibus suppetunt omnia, nihil satis est. Jure, tanquam bello utimur; in cives, amicos, propinquos continuo pugnamus. Quae ambages vero! morae! larvae! Nitet simulati juris imago. Et plerique tamen sic fere homines vivunt, sic calliduntur, in mutuam perniciem ingeniosi et callidi. Ergo tot curiae, tot tribunalia, tot litium gradus ac ministri. Omnes hoc agere Christianos putes, ne Christiani sint; putes aut corvos esse qui lacerent, aut cadavera quae lacerentur. Quemadmodum abusum ego, non usum forensem damno: ita malum ipsum tuae illae leges auferent, Prodeant igitur, vertantur in plures linguas, ubique locum habeant. Hīc inveniri hominem, qui Sarmatico idiomate exprimat, difficile erit. Ascetes ille Dominicanus ante mensem in Patriam rediit. Alii aut diffidunt sibi, aut nolunt occupari. Ego quod in me fuit, feci, et faciam quoque; ut videas me laudatissimae industriae tuae favere. Nam cujusmodi


page 123, image: s123

doctrina illa sit, videor e Schedis quibusdam meis, aut scriptis conjicere, quae de fraudibus civilibus sunt, et Remediis fraudium. Fide enim agunt homines, aut scripturā. Sed quia fidei nulla fides est, scriptura fere usurpatur: haec tres potissimum partes habet, libros accepti et espensi; schedulas, sive codicillos publicos, et privatos, instrumenta solennia. In his omnibus quia fraudes sunt, remedia tuum oraculum dabit. Una difficultas superest, ut quae salutaria sunt, amplecti, omnes velint, a lite ad pacem ire. Nimium suave lucrum est; eodemque templo hodie pecunia, quo Themis, colitur. Sed de hac re dicere plura velim, quam scribere, Vale, et feliciter Pacis ac Justitiae leges promulga. Lovanii, in Arce, XI. Kal. Jun. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA XCIX. Lovanii. STEPHANO WEYMSIO, I. C. et Antecessori.

ERant, meo judicio, qui Avunculum tuum, JOANNEM WAMESIUM, Clarissimum Themidis Antistitem, tot jam annis extinctum arbitrantur. Vivit enim etiamnum, qui loqui; loquitur, qui vivere pridem desiit; et de Jure, quod pauci faciunt mortui, respondet. Docet etiam, et, quā solet facilitate, publice privatimque

--- Legum aenigmata solvit.

Tua haec pietas, Clarissime WEYMSI, et in parte fama est; quia scripta nunc iterum, et RESPONSA tanti viri producis, in quibus ipse sibi superstes erit, quamdiu aut aequitas apud


page 124, image: s124

homines, aut ratio, aut justitia coletur. Erit, inquam, quem fuisse nemo dixerit, nisi et esse confiteatur. Videmus ingenii, doctrinae, facundiae rarioris dotes; videmus ipsum, quem Schola haec nostra admirata est, omnis porro et Academia, et Caussa, et Curia admirabitur. Veniat Professor Juris, ex hoc volumine, velut fonte hauriet, quod cum fructu in Auditores derivet. Veniat Patronus, sive [gap: Greek word(s)] , hinc intelliget, quid plerisque in caussis Rei Clientisque aequitatem justo ac solido pondere stabiliat. Denique, veniat Judex, hinc discet, quid albo nigroque dignum calculo sit; quid mitem aut severam litis sententiam mereatur. De auctoritate vero nihil jam addo: qui WAMESIUM novit, omnia ejus dicta et dogmata sequi malit, quam expendere, amplecti, quam in controversiam vocare. WAMESIUS est, et hoc satis, ille prudens, ille doctus, ille facilis et facundus. An plura? Belgicus ille velut Delphicus gemini Apollo juris. Hīc Apollo est, sed tripodem suum jam ubique habet,

--- potioraque Delphis
Supplicibus late populis Oracula pandit,
Atque suas ad signa jubet revirescere lauros.

Oracula voco, quae Consilia inscripta sunt: Oracula quippe Responsa, et ex eādem ingenii judiciique cortinā. Quam enim docta, tam vera sunt; quam varia, tam pulchra; quam operosa, tam clara. Alibi tenebrae; hīc Themis Phoebum suum habet, et extra nubem est. Quodcumque sorte obtigit argumentum, ut scriptum, ita illustratum est, et a se quoque radios mittit. Ego sane his me capi, etsi a foro alienum, fateor: capietur, quisquis horum magis studiorum est; visurus, velut in Astraeae


page 125, image: s125

speculo, quae rerum inter homines controversarum jure munita veritas,

Quis color, et quod sit caussae genus, atque ubi summa
Questio, quae veniant diversā parte sagittae.

Bene igitur adhuc videmus, audimus Virum, qui praelucere Academiae huic pergit, et bene de humano genere mereri. Praeluces ipse, Clarissime Vir, simulque munus ac personam tanti viri, paene nomen sustines, WEYMSIUS WAMESII. Hujus evulgas scripta, cum tua possis; ut sic quidem pari pietate, ac modestia uti videaris tua premens, aliena promens. Tua poscimus; WAMESII plura et plura a te exspectamus: quae et ipsa novis loboribus quodammodo tua facis. Vale, vive, et ne unquam moriaris, concede saltem doctissimis filiis tuis, MICHAELI, PETRO, et JUSTO, ut parenti impendant operam, quam tua pietas Avunculo persolvit. Iterum vale. Lovanii, in Arce, III. Eid. Jud. oo. ICC. XVIII.

EPISTOLA C. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO SUO.

OFficii tesseram etiam hic a me adolescens feret: epistolam, inquam, non alio argumento scriptam, non alio argumento scriptam, nisi quod AMO. Breve hoc sed ingentis pretii verbum est, Nam profecto qui amare se profitetur, promittit omnia, et vicissim expectat. Velle, primum est: ab hoc fonte, sed punssimo, reliqua profluunt, Vult antem omnia, qui amat; dignus sic quidem, ut recipiat omnia. Plauti Alibi jocus est: In ludum eo, et ternas scio. Sane


page 126, image: s126

in hoc verbo ternae sunt: litterae, inquam, sed tanquam omnes habeas. In bona et honesta amicitia sunt omnia; Ludum tamen vocare vile sit, nisi et in ludo sapientia discatur. Verus enim Amor, non Venere, sed Sapientia nascitur; mori autem non potest. Mentium ille affectus est, tantumque a corpore alienus, quantum a vitio virtus, ab ignorantia scientia, a morte vita. Volunt etiam ex Amore voluptatem natam esse. Quidni? hac fruimur, quia Amici sumus sed meliori, robustiori nunquam peritura. Cogitare candorem tuum probiratem tuam, humanitatem tuam, aliasque animi dotes, summa mihi voluptas est. Cum cogito autem, adesse me tibi, aut te mihi existimo; loqui et sermonem miscere, quoties scribo, etiam cum non scribo. Hac ratione cum facunda silentis verba sint, non minus loquentis silentia mireris. Quid sit amare, dixi, et hoc jam argumento epistola impleta est; nec impleta tamen, nisi voto finiatur, Ut vivas, ut valeas, ut felix sis. Iovanii, in Arce, VI. Eid. Dec. oo: ICC, XVIII.



image: s127

[gap: content list]