10/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

D. O. M. A. EPISTOLARVM CHYMICARVM ANDREAE LIBAVII M. D. Liber Tertius, AD Praestantes quosdam Germaniae Philosophos et Medicos, DE Variis artis Chymicae magisteriis, IN VSVM ET OBLECTAMENTVM eorum, qui de naturae et artis arcanis, rationibus disserere et cognoscere aliquanto exactius cupiunt, conscriptus editusque. [gap: illustration] 1599. Cum Priuil. Caes. Maiest. speciali ad decennium. FRANCOFVRTI, In officina Typographica Ioannis Lechleri, impensis Petri Kopffij.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

AMPLISSIMAE DIGNITATIS, ET PRVDENTIAE VIRIS, D. CONSVLIBVS ET SENATORIbus praeclarae ciuitatis Imperialis et Reipubl. WINSHEMIAE, amicis suis officiose colendis. ANDREAS LIBAVIVS M. D. P. ET Physicus Rotemburgi ad Tubarim. S.

MAgnae olim existimationis fuisse, Viri prudentissimi, et Consules, Senatoresque amplissimi, praeclaro et illustri loco, patriaque exortum esse nobili, aut etiam ius ciuitatis talis meritis, fauore, pecunia aliisve sibi comparasse modis, non tantum D. Pauli acta testantur, sed et politicorum historiae, titulique ex patria et ciuitate splendidi ad plenum id confirmant. Quanti erat ciuem Romanum audire? Quanti Atheniensem, aut Spartanum? Hodie quoque in ea re non parum est Supercilii, et fiducia. Sed hoc totum non foret tanti, nec adeo ad


image: as004

solidam gloriam proficuum, nisi prius locis auctoritatem conciliassent virtute et meritis ingeritib. ciues praeclari. Vix cassae nucis est nostro seculo Athenis natum aut Constantinopoli, aut Solymis, aut Memphise profiteri, cum, licet olim hae Respubl. floruerint, nunc tamen, nihil habeant praeter barbariam fere bestialem. Satius est patriam dicere Norimbergam, aut Augustani, aut Rotemburgum, vel etiam vestrum illud winshemium aut alia Germanorum praeclara loca, quod certum sit ea non muris tantum iunctisque domiciliis formam vrbis exhibere, sed virorum praestantium, quorum fama patriis non contenta terminis imperii excessit amplitudinem; frequentia iam multis temporibus viguisse, et adhuc Dei beneficio in flore esse, reque docere ipsa non focos, et limina, sed culturam ab ingenio et virture profectam veri splendoris fundamenta possidere. Non tam laudata fuit R o m a septem collibus vno muro inclusis, quam conditore ROMVLO, et conseruatoribus ampliatoribusque Imperii SCIPIONE, METELLO, FABIO, CAMILLO POMPEIO, CAIO CAESARE, AVGVSTO iuxta ac CICERONE, SVLPITIO, ENNIO, VIRGILIO, HORATIO et caeteris. Parum estin muris. et tectis ad famam illustrem praesidii, ni ciues habeantgloria ingenii et rerum gestarum excellentia sublimes. Celebria quondam ecrant,


image: as005

et munitissima. emporia Tyrus, Corinthus, Sidon, Carthago. Sed harum famam longe postse reliquit nullis firmata moenibus Sparta; multum autem antecelluerunt, fermeque etiam obscurarunt Athenae solae. Qua quaeso re alia quam rerum gestarum, et ingenii magnitudine? Quantum est quod ille superbissimus Tyri princeps conferre loco suo potuit prae eloquentia vnius Demosthenis, vel prudentia virtuteque Themistoclis? AEgyptum olim, Chaldaeam et Babyloniam magno numero peregrinae adibant gentes, non sane regionum amoenitate, quanquam haec non fuit nulla, sed fama scientiae abstrusae excitatae. Habent loca, quibus diuinae prouidentiae munere gloriari possint adminicula naturae. sed verior, constantior, sublimiorque semper dignitas ab incolarum virtute et commendatione dimanauit. Ita vestram Rempublicam, Dei optimi maximi beneficentia praeclare exornatam reddunt et commendant mulra, sed inter ea nullum est pietate, eruditione et prudentia superius. Ortelii illi vestri, Theodorici et reliqui sapientes an non ingenio effecerunt, vt latior territorii finibus, winshemii fama etiam exteros in admirationem traxerit? Ea res animos consiliaque opinor, excitauir vestra, vt post laudabiliter instituta, administrataque sacrae literaturae exercitia, etiam viros eruditionis profectu insignes intra moenia receperitis, nectantum


image: as006

ipsi studeatis omni virtutis laude excellere, sed et aliorum similium consuetudine et consortio iucundo frui. Macti este viri amplissimi tali virtute, et hoc ciuitatis vestrae ornamentum, quam diutissime non tantum sartum tectumque diuinitus adiuti conseruare, verum etiam subinde prouehere in maius, et auctius reddere contendite. Boni ad bonos, ait apud Platonem Socrates, accedere solent etiam invocati. Ego si non fui hactenus ad amussim talis, studui certe in malis non esse, sed bonorum commercio melior euadere. Itaque tum aliis modis solitus sum earum captare beneuolentiam, tum lucubrationum mearum, quantum diuina gratia contulit, nuncupatione. Quid ni ergo vos quoque, viri praeclari, in eo numero habeam? Bene itaque devobis sentientis, et vestra studia amantis accipite pignus hoc, librum nempe Epistolarum Chymicarum mediocri diligentia a me congestarum, quanquam labore non exili, tertium, quem nomini vestro laudato consecro, offeroque omnino persuasum habens eum fidelem fore meae erga vos affectionis honorificae testem. Admonuit melocorum vicinitas, et hospitiorum caeterorumque communio et mutua quam inter se colunt nostri vestrique oppidi ciues beneuolentia intec illa vestra studia praeclarosque conatus vestrum nomen non esse praetereundum. Si quid peccatum a. me est, amoris id sane et officii est, quod spero


image: as007

apud vos facile omnem culpam diluturum. Accipite itaque libellum obuiis vlnis et animo hilari, nec poeniteat vos inter eas esse ciuitates, quas suis commentariis dignas iudicant eruditi. Valete et mea studia vobis commendata habete. Calendis Septembris. Anni salutis 1598. Rotemburgi ad Tubarim.



image: as012

CATALOGVS MED. ET Philosophorum quibus nonnullae Epist. addictae.

IAcobus Zuingerus Phil, et Med. apud Basilienses, ibidemque professor.

Paulus Simlerus Phil. et Med. Poliatros Traiecti Sueuorum in Francia Orietztali.

Ioannes Schenckius a Grafenberg Phil. et M. in Academia Friburgica Brisgoia.

Christophorus Muldenerus P. M. Marburgicus.

Ioannes Hartmannus M. Mathematum apud Marburgicos professor, Chymia studiosus.

Hermannus Vuolfius Phil. Med. et Prof. illustris Marburgi.

Balthasarus ab Herden Ph. et M. Norimbergicus.

Thobias Faber Ph. et M. Illustris in aula Vinaria apud Illustriss. Proelectorem Saxonia

Hieremias Kuntzschius Phil. et Med. Oppania Silesiorum.

Ioannes Mosellanus P. et M. et Gymnasiarcha Hala Sueuorum.



image: as013

Georgius Rhumbamius Ph. et M. Vratislauia Siles.

Christophorus Rhumbamim Phil. et M. Vratislauia Senior.

Martinus Vueinrichius Philos et Philiatros Vratislauia.

Ioannes Heurnius Ph. et M. Lugduni Batauorum, et Academia illius loci professor praclarus.

Matthias Carnarius Ph. M. Illustrissimi Holsatorum Ducis primarius.

Hieronymus Fabricius Ph. M. et Reipub: Vuinshemia Poliatrus.

Qui praeter hos asscripti sunt Epistolis, consicti sunt ad materiam.



image: as014

PRimis duobus epistolicae commentationis libris, amice lector, studui fundamenta nonnulla iacere, seupotius. rudimenta Alchymiae viris solertibus proponere iudicanda, vt postea cognitis sententiis eo alacrius pergere et certius figere possem vesigia. lisdem mediocri diligentia declaratam puto Ergaliam, seu primam Alchymiae partem de operationibus, vbisi quid desideraueris is, vel mea, vel aliorum secutura industria, quantum Deus dederit virium, tibi satisfactum aliquando cognosces. Libro hoc tertio volebam tibi magisteria secundae partis proponere, et partim declarare, partim accessione aliqua locupltare neque enim repeto pracepta ipla,


image: as015

neme tauto logise ociosae accusare possis) sed non potui consilium ad sinem perducere, propter occupationes. Quae itaque supersunt reieci in futurum, quandocunque Deus, ceptis bene aspiraueri. Interim haec beneuole iudicare et ad tuos vsus conuertere potes. Michelianos dentes, quos infixos prioribus vides, tua sponte et industria diiudicabis. Si quid autem habebis absolutius, id pari mecum studio citra reprehensionem aut calumniam societati humanae communicabis. Epistolis praemisi nomina partim vera, partim fictitia, quod iudices quidem requirerem et viuos et industrios; sed tamen cum non omnis quaestio apta esset illorum dignitati, persona


image: as016

quidam fuerunt occultandi. Spero tibi mea studia et officia non disciplitura. Vale

Inuidiae fascinum.

Inuidiam veritus quisquis monumenta recusat, Ponere virtutum robora parua putat, Indignumue Deo se credit, inertia mentem Nipremat, ignauo vt parcere quisque velit. Experiare sacros virtutum in corpore morsus Liuide, num speras vulner a posse pati? Quo magis admordes, hac ipsa animosior exit. Infelix, cui non inuidet vllus homo.

A. L. P.



page 1, image: s001

D. O. M. A. EPISTOLARVM CHYMICARVM Liber Tertius.

De his potissimum quae ad magisteria qualitatum spectant. EPISTOLA PRIMA. APOLOGIA ADVERSVS imprudens de operationib. chymicis. II. Epist. lib. comprehensis IOSEPHI MICHELII iudicium, titulotenus tantum Mittelburgi editum, et ad nundinas autumnales anni 97. missum, ad amicos quibus illae asscripta.

QVAE libro Epistolarum chymicarum secundo ad vos, amici, de operationibus chymicis, non praecepta condendi animo, sed percontandi discendique a vobis studio perscripseram, quanquam plaerique ita accepistis, vt nunquam me poenitere operae susceptae propter cumulatam in me beneuolentiam summam, amoremque amplissimum, iure possit: non ignorabam tamen, quautum a sublimitate


page 2, image: s002

istius artis dignitateque abessent, et me adeo non satisfecisse postulatis eius, vt non lucrastus beneuolentiam studiaque vestra rei praeclare gestae meritis mihi semper videar, sed honoraria loci cessione, precarioque ad ea, quae vix sperare, nedum promittere cuiquam audebam, admissus. Gratulabar mihi successum instituti, et iam animum ad nouam adiiciebam simili arte amicitiam. Sed ecce, dum de hoc cogito, audiri visa est malo omine vox quaedam auctore apparente nusquam. Animi itaque dubius consilium suspendo, et ad exercitationes vmbraticas conuersus interim in his elaboro tam feruenter, vt binis Decadibus absolutis tertiam aggrederer, iamque de censoribus et prelo essem solicitus. Sed admoneor denuo, atque etiam promissi religione compellor ab amicis ad stadium desertum iterum occupandum decurrendumque. Non ita pridem etiam allata vis est ab eo, quem ob conformitatem studii amicum potius speraueram mihi quam hostem. Is vocatur Iosephus Michelius patricius Lucensis Medicus, quem aiunt in Anglia degentem medicinas, et nescio quid aliud profiteri aetate iam senem, qualem ipsa mouere debuerat canities, abstinendum esse a crimine insectandi et calumnia. Minitatur autem titulo solo absque libro ad nundinas Francofurtenses misso, apologiam chymicam aduersus inuectiuas, calumnias,


page 3, image: s003

imposturas, ignorantiam, mendacia et similia quae mihi affingit crimina, in secundo Epistolarum ad vos de operationibus chymicis libro. Cogitaui illico: Ecce onus molestum. Beneuolentiam a viris magnis dudum im petratam, premere, et obscurare odio inuidiaque annititur. Resistendum instar palmae est, nec committendum, vt semel collata studia inueterascant, atque intermoriantur calumniae veneno. Sic ergo redeo ad Epistolas, et familiare exercitiorum genus, vosque compello primos et rogo, vt eum, cuius specimen apud me edidistis praeclarum, tueri, sartumque ac tectum conseruare velitis fauorem, nec permittatis, vt ex insidiis prorepens vipera radices animi erga me propensi arrodat, indeque natam amicitiam euertat, prosternatque. Non quidem vnquam de vestra in me facilitate et sententia praeclara dubitaui; veruntamen, cum, nisi alatur familiari consuetudine, beneuolentia, et stimulis alloquiorum frequentium solicitetur crebro, exolescat; non feretis moleste, me in fomitem hunc frequentius inspirare, indeque subiecto pabulo solido ignem excitare luculentum. Etiam hoc vos rogo et obtestor, vt cum mihi delecti sitis operis a me instituti iudices, haecque sit vestra prouincia, et possessio, iure communitatis in exercitio liberali, et tot experiundi olim sudoribus acquisita, imperialique


page 4, image: s004

communita auctoritate, non patiamini e vepreculis nescio quas nitedulas iudicandi praerogatiuam vobis extorquere, falceque in vestram missa messem, fructum vobis speratum interuertere. Quid illi Michelio cum vobis tam amice absque omni certandi aut statuendi imperatorie animo, consecrato opere? Quas ille inuectiuas calumnias in eo, quibus oculis, qua mente potuit videre? Qua vero etiam fronte, et lingua in publico accusare? Si inuectus in improbitatem collegij impostorum falsique nominis chymistarum sum, iure id sum meo, qui me veritatis in palaestra hac nostra defensioni falsitatumque euersioni non minus natum ornatumque scio, et profiteor vere, quam illi se putant opinanturque genitos esse; nec decere me ignauius timidiusque in asserendis illustrandisque bonis versari, quam illi in euertendis corrumpendisque iisdem contentiosius daraque opera ammoliuntur. In veritatem eiusque propugnatores sum inuectus numquam. Nulla vnquam eos laesi calumnia. Ipsa res loquitur, quam simplici studiosoque vos compellarim animo, non ad mea iudicia compellens vestra, sed de rebus propositis sententiam rogando inuitans amice. Num nesas est proponere animi sensa, et peritorum iudicia explorare? Cur illi libuit conuitiari calumniarique turpiter potius, quam docendo


page 5, image: s005

quaesitis satisfacere? Turpe illud calum niae nomen nunquam ea in re ne in mentem quidem venisset, nisi auctorem eius primum, foedissime calumniando omnem sibi in posterum fidem praecidentem, nuperque admodum in luce manifesta impudentissime mentientem deprehendissem. Imposturas vult detegere meas. Quid est, amici, quo vobis impositum a me possitis vel fingere? Obuiam itum imposturis volui quantum potui: Imponere aliis quomodo? An vero nobis ignotae sunt Paracelsitarum, quas notaui fraudes? Si ignorat ille Michelius, a crucibus, et patibulis passim in ceruices eorum erectis discat. Sed explicat ille imposturas meas. Professus sum operationum chymicarum [gap: Greek word(s)] ad virum illustrem Camerarium, et quidem ita, vt morre Academico vetusto in acroaterio Platonico re proposita ad disserendum prouocarem eum, quem sciebam in vniuersa Philosophia chymica plurimum desudasse et valere. Negat Michelius, me gnarum esse istarum. Imposui itaque vobis id policitus quod ignoro. Atque non ex meo penu produxi ista [gap: Greek word(s)] ; sed ex Hermetis, Gebri, Arnoldi, Calidis, Lullii, Vlstadii, quin et Paracelsi et reliquorum, quos tum in Epistolis nominaui, tum operi Alchymiae praemisi, monumentis in quibus tum nomina ipsa pridem descripta, extant,


page 6, image: s006

tum nominum declarationes et praxes. Hanc volebam chymiam descriptam, quam illi sunt professi. Si ignoro operationes, eius artis ignoro, quam ipse sibi singit Michelius. Bene fecerit, si ostenderit mundo artem nobilorem, atque ita veteres recentesque diuino affecerit beneficio. Nam cum omnes alii chymici vetustate glorientur, et Paracelsus, licet pro sua stultitia arrogantiaque iubeat se sequi priscos; tamen hic quoque non alias operationes monstrauerit; a me vero illae omnes sedulo sint conquisitae, et suis nominibus descriptae, naturaque rerum et vsu declaratae: noui quid coquere in furnulis suis illum Michelium, et fortassis noua decipula illicere incautos suspicio est. Nos cum artisicum venerando choro illam amplectemur Chymiam, quam hactenus experientia mundo comprobauit. et cuius opera tam nobis sunt nota, quam antiquis, repudiato illo Michelio, donec et ipse sua pari fide muniat. Nemini imposuit mea ignorantia, siue prisca spectes praecepta, siue Micheliana, quae adhuc, sepulta esse credo nec ego cuiquam obtrudere cupiui. Si quis adeo est simplex, vt dubitet de his, quae inter artificum manus versantur, ille et dubitet de sua ratione, sitne recta an praua, expectetque aliunde aliquid absolutius. Titulum libri mei iudicat falsum et ementitum, nempe his


page 7, image: s007

tribus vocibus indicatum, DE OPERATIONIBVS CHYMICIS. Quas vero ego speciatim pronunciaui? Solutionem, coagulationem, distillationem, sublimationem, incerationem, circulationem, reuerberationem et reliquas, Eae omnes vel ipsis Grammaticis testibus, significant [gap: Greek word(s)] . Cur itaque non appellem [gap: Greek word(s)] , operationes, aut si quod est aliud affine nomen? Iam eas esse ex Chymicorum officina constante probataque petitas is solus ignorat, qui Chymiam omnem veram. Quid ergo ille MICHELIVS nugarum texit? Quid struit calumniarum? Non vsus sum falso titulo, non ementito, vt ille falso et mendaciter scribit: sed vero, iustoque, vt patuit. Neque ergo etiam mortales decepi. Respondebit his, amici, immortale vestrum testimonium, resque ipsa immortaliter illi calumniatori obloquetur, mortalem mihi deceptum esse ea re nullum. Send quid opponit tandem meis operationibus? [note: Promissum Michelli.] Promittit ostendere, quae et qualis sit vera illa vniuersalis medicina Chymica, et quomodo componi debeat. Procedat vero illud insolitum lumen, et nos misellos in tenebris quiritantes tandem illustret, consoleturqueue Debebimus illi Michelio


page 8, image: s008

chelio grates magnas. Sed quid istud ad rhombum? Nunc ego per operationes Chymicas volui conficere vniuersalem medicinam, eamque vobis titulo mendace obtrudere? Minime vero gentium. Scitis enim quibus viribus me talibus panaceis opposuerim, et adhuc aduerser, patronis eorum in fumum plane chymice resolutis. Neque ergo meum tractatum ille Michelius intellexit, neque institutum attendit, ne dicam videri eum mihi ab omni Chymia vera exulare hoc argumento, quod non agnoscat opera eius propria. Expectabimus plurimorum errorum, quorum accusantur vulgares medici, quo titulo fortassis et vos ornamini, [gap: Greek word(s)] illam nouam, non indignaturi solis lumine caliginem nostram illustrari, nec commissuri, vt erroris conuicti contumaces vitiorum defensores praedicemur. Age vero Micheli, et te virum praebe. Mirabimur industriam docti a te meliora, teque laudibus diuinis in caelum vehemus. Sin vero committes, vt dicendum sit, te nobis imposuisse turpiter, proque aurea medicina obtulisse quisquilias pridem repudiatas, nostrum erit, de te, vt meritus fueris, statuere. Consule famae tuae, metireque vires, et si impar es illi magnifico promisso, in aliud potius quod frigiferum sit mundo studium horasque impende. Quae te causa impulit ad tam acerbe de me scribendum? Soliti


page 9, image: s009

sunt nostri aliquanto acrius obsistere Paracelso, mihique luctandum simili in arena fuit cum improbitate et nequitia Ambaldi, Gramani, Bisterfeldii, Engelharti, Diaconi, sed accepta, non data defensionis causa, in qua tamen argumentorum magis quam personarum notas attigi. In te quid admissum a nostris est, vt tam rabide procurreres? Verum scito, tuis conuitiis calumniaque me non plus commotum iri, quam Dionem, Socratem, Gelonem, Periclem, Cleanthem aliosque tum philosophos summos, tum imperatores potentes, ferunt. Cogitandum enim est, te ideo insanire et maledicere quia sapere et bene loqui non didicisti, agendumque tecum est quo modo cum deliro medici, qui furentem verbis, non vituperant proscinduntque conuitiis, sed morbo sanando occupantur, contemptis criminationibus. Ego te admoneo consuetudinis et sententiae vere philosophantium, ne ita tuos canos calumnia polluas, sed si quid docendum est, animo [note: De vniner sali lapidis philosophici virtute.] tranquillo proferas. Nihil nunc restar, nisi vt amicos, quos hac epistola compellaui, suaui demulceam problemate, et pro mea ad proficiendum strenue in occultis auiditate, sedulo rogem, quidnam statuant de illo antiquorum Chymiae procerum decantato celebrique vniuersali. Itane est, viri praestantes, vt chartae (nihil enim praeter eas hactenus exsculpere potuimus) illae magniloquae grandaeuaeque


page 10, image: s010

pollicentur? E philosophorum Mercurio lapidem sapientum fabricare iubent, qui sit [gap: Greek word(s)] , quo praeconio Heleneum ornat medicamentum Homerus. Quis vnquam extitit, qui eius prosessione et effectu tam diuino gloriari iure potuerit? Sed expectatis fortassis illum Michelium. Metuo ne frustra. Valete interim, et me fauore vestro etiam amplius prosequimini. 12. Decemb. anni 97. Veteri computo.

EPISTOLA II. Sitne satis in chymica contemplatione versari, an requiratur etiam praxis? Ad Agathonem Telesium chymiae Antesignum.

SCITVM est illud de officiis vitae honestae praecipientis Tullii axioma? Virtutis laus omnis in actione consistit. Nullam nimirum. honestatis gloriam quen quam consequi posse putat, nisi secundum virtutem agat praeclare. Quid enim sola contemplatio rei bene, gerendae habet emolumenti? Haec est illa [gap: Greek word(s)] et summum bonorum, quod nou tantum sibi propositum habet Ethnicus, verum et in vna qualibet arte honesta quicunque secundum eius virtutem operatur sapienter. Sed cum [gap: Greek word(s)] in sine sit, quemadmodum, et [gap: Greek word(s)] ad finem praeclarum vnamquamque agendo aspirare Scientiam, nec


page 11, image: s011

minus eodem contendere debere verum eius professorem, est abunde manifestum. Quorsum autem ista philosophemata TELESI dices? vt intelligas nimirum etiam chymicam virtutem in actione sapiente sui laudem quaerere, totamque ad finem compositam esse bonum, quem si non obseruet artifex chymicus, neutiquam erit in ea arte bonus probusque, imo si et Ethicum honestum neglexerit, ne vir quidem bonus. Atque multi praeclarum putant [note: Arrist: in 10. ad Nicom: cap: 8. Perfecta felicitas contemplatiua quae dam operatio est Plato in philebo Marsilius in argumento ad 1. de Repub. Platonis.] , et solum summae felicitatis, quo [gap: Greek word(s)] quam proximae assequamur, omne studium in Theoria consumere.

Num itaque chymicus noster speculando beatior est, quam agendo? Num ars ipsa non tam [gap: Greek word(s)] , quam [gap: Greek word(s)] sibi habet propositum? Si ita putas, TELESI, age philolosophorum huiusmodi volumina noctu dieque versemus, et animum contem plando operationes speciesque chymicas abunde oblectemus. Manuarias aggressiones apparatusque relinquamus officinae furnariae. Mentem oportet scientia attritam non manus habere [note: [gap: Greek word(s)] ] chymicum, qui diuinitati volet esse felicitatique proximus, et mortuis, quod esse dicunt Phiosophi, fieri similis. Sed nisi tu argumentis solidioribus diuersum comprobaueris, non parem iudico esse causam scientiarum illarum quas magnas perfectasque arbitrantur, et huius nostrae Alchymiae. In illis enim fottassis qiua circa diuina, occupantur, ad quae contemplanda


page 12, image: s012

puri, auocandus acorpore animus est, et ad coeli dorsum euehendus, nihil prodesse potest corpus, aut eius actio, imo vt Platonici sentiunt syncerae veritati contuendae. illud aduersatur, nisi fortassis haec sunt Philosophorum a negotio ad otium procliuium commenta iucunda quibus abblandiuntur ipsi sibi, maluntque praescribere recte viuendi leges, quam actionibus exprimere, quod hoc ipso non abest a turpitudine, velle nimirum de praeclare agendo praecipere cum totam vitam mortuis similem peregeris, et ne videre quidem cupias, quomodo bene agatur. Chymiae conditio est diuersa. Videtur enim eius actio non esse sine adminiculis corporeis posse, nec pati finem illius rerum contemplationes meras. Non est abstractarum artium, sed in materia cumque actione esse natarum. Itaque et primam sui partem chirotechnicis absoluit, quorum dexteritas concilianda est non menti, sed manui. Implicati iam sumus formidoloso cum Turcis bello. Multi ex philosophorum Theologorumque Coronis prosiluere, et scriptis voluminibus sua consilia in medium contulere, docuerequc Imperatorem nostrum, quomodo arma capere, iisque in hostem vti debeat, idque non [gap: Greek word(s)] tantum, quo pacto, quiuis rationis compos probabiliter de reb. humanis disserere potest sed et. [gap: Greek word(s)] . At illi nunquam manum bellis admouerunt, et fors nondum liberare vagina


page 13, image: s013

gladium perite possunt. Quid dicat his Annibal? Quid noster Tullius? Tu ipse intelligis iudicium. Vercor ne similiter de chymico contemplationibus solis indulgente sit statuendum. Quaecunque est virtus generosa, ea exerit sese extra ingenii septa, atque vt per experientiam rata firmataque est et comprobata iudicio bonorum, ita vicissim in [note: Platonici speculatores saepe suis phantasmatibus decipiuntur, intus expectantes quod foris petendum erat. In Theaeteto, Phaedone, Timaeo.] campo inter populos praeclare agendo se conspiciendam admirandamque praebet. Quid confert ad vsus humanos ille, qui imaginibus intus cogitatis se oblectat solum, saepeque comminiscitur ea, quae nullo vsu comprobari possunt, quaeque ipsa consutantur experientia? Atqui contemplatori suo apparebant vera. Plato ille Priscorum DEVS parum admodum certitudinis tribuebat sensibus. Omnem philosophiam in ideis quaerebat aeternis. Verum quidem hoc de praeceptis sua methodo constitutis. Inde enim si opus sit actione, peti eius exem plar potest. At illa ipsa primum per experientiam, quae non est absque actionibus singularibus, sunt constituta, et si postea non excedunt animi cancellos, seque ad efficiendum imperata accingunt, nihil prosunt generi humano. Ipsi quoque speculatori quid aliud promittunt praestantque, quam inanem quandam voluptatem, et sine nucleo corticem? Meditetur sane aliquis de Oeconomiae legibus, et quomodo recte sit instituenda, victusque quaerendus p raeclare cogitet; non autem


page 14, image: s014

adhibeat manum aratro, nec impellat famulitium ad operandum, nae ille mihi inani ventre strenua exercebitur inedia. Refert Aristoteles [note: Anaxa gorae Clazomenii dictum.] Anaxagoram Clazomenium felices beatosque habuisse, qui iustis honestisque actionibus tranquille incumberent, diuinaque aliqua contemplatione participarent. Nimirum et hic aequum censuit, vt Theoriae coniungatur praxis ad aliquid in vita laudabile assequendum. Bene etiam ipse philosophus eos, qui non agunt iuste temperanterque, sed ad disputationem confugiunt, putantes se ita philosophaturos, futurosque probos, improbat, comparatque aegrotanbus, qui Medicos diligenter audiunt quidem, sed nihil eorum, quae mandantur ab eis, efficiunt. Neque enim hi corpore, neque illi animo sic bene babebunt. Quanquam itaque singularem putemus esse voluptatem in contemplatione chymica, [note: Chymia propter Theoriam exigit praxin.] exigit tamen haecars etiam operationem, tum vt firmetur Theoria, quandoquidem decipi potest opinionum futilitate, tum vt aliquid emolumenti perueniat ad communitatem. Nihil autem refert ipsene aratrum ducas, an boue ductum cures, modo promoueat et exequatur id quod praescribit agricultura. Hoc est verum philosophiae dominium sapientiae studio ita profecisse, vt postquam ipse exercitatus sis vitae sapientis actionibus, aut ex aliorum cursu didiceris, possis recte imperare. Longe enim firmius est quod simul ab experientia praecipitur, idque mouet


page 15, image: s015

magis. Vale mi TELESI, et si quid hac sententia deliratum putas, amice mone. 13. Decemb:

EPIST: III DE FINIBVS Chymiae distinctis. AD ORONTIVM ARETAEum Virum Magnaninum.

NIHIL in expetendis ad vitam beatam habendum esse praeter virtutem, occinunt nobis saepe illi, qui vere viuendi rationem ab humanis ad quaedam diuiniora auocant, et in hoc ipso summam studiorum suorum ponunt. Excellens sane et plausu digna sentenita est. Sola enim virtus creditur sufficere ad ad beate viuendum. Sed cum hoc quoque addant, ipsam seipsa cotentam nihil amplius appetere, neque extra proprietatis suae sese terminos efferre, velim ex te, Oronti, sciscire, num summum putes virtutem, et vltimum, in quo acquisito cessandum sit, et cui soli aliquid laudis sit tribuendum, nihil vero his quae antecedunt summum, neque quae. sequuntur. Nosti enim nihil simul fieri, et perfectum esse, et succedere sibi formas perfectionesque subalternas ad vnam aliquam extremam in qua sit quies. Sed non ita, vt vacatio feriaeque posthac sint illi vltimae. Est enim et haec alicuius gratia, do nec ad omnium primam peruentum sit, vnde in sese redit circulus, ni temere sit institutus. Haee vt melius contemplemur, relinquamus illam generalitatem, et


page 16, image: s016

nos ad chymicam, tanquam exemplarem virtutem accommodemus, de qua speciatim putes illa quaesita et pronunciata esse. Virtutem chymicam non contentam esse omnino sui contemplatione, sed et actionem requirere ante confecimus. Ita enim consequetur illud quod [gap: Greek word(s)] iudicant. Sed putemus perinde sese habere in illa ipsa, ac in Architectonica, et quidem Naupegia. Nouit seu mercator, seu im perator sibi opus esse, ad transmittenda maria et vehenda quae oportet, naui. Consulit eius fabricandae magistrum, commodamque sibi parari curat. Hunc exuscitat autoritas vsusque, vt exemplar ex praeceptis et modum agendi petat. hocque principio mouente quidem sed immobili, per succedentes in materia ex rudi et imperfecto ad formam, perfectionemque vltimam motu debito absolutiones, tandem compactam confectamque exhibeat nauim, porro non solicitus quibus rebus eam adhibere velit eius Dominus. Ita plane etiam operatur natura, dum suo instinctu ex semine vel analogo producit plantam aut animal, non simul vno impetu, sed ordine operis per motus finesque medios ad vnum summum, quo praesente est id cuius gratia motus instituebatur, quod postea cedit in v sum hominis, vel bestiae, aut etiam perit, non cutante natura. Differentia tamen est, quod ibi principium motus ad substantiam sit externum et a consilio, hic vero internum nempe


page 17, image: s017

a naturae potentia adminiculis adiuta debitis, nisi ei praesidem velis dare DEVM, qui excitatus compellatione indigentium naturam promoueat, perque eam agat in materia tanquam per instrumenta sua artifex. Expedies itaque mihi hoc iam et qua es solertia docebis, cum chymicus contentus notitia virtuteque sua in se laetetur solus, vtpote qui habeat summum bonorum in se sufficiens ad omnia: Interdum vero etiam. vt laudem inueniat, operetur, num iudices hanc laudem esse id duntaxat, a quo impulsus ad opus consurgit, an vero expectet donec vel Medicus, vel Oeconomus aut alius quispiam necessitate aliqua compulsus, eius operam conducat, nil solicitus ad quae redemptor speciem illam effectam vsurpet? Quid mihi videatur exponam paucis, postea tuum auditurus iudicium. Qui chymico nihil tribuunt, nisi seruilem operam, quam oporteat expectare redemptorem suum, instar sutoriae sartoriaeve, illiberaliter mihi videntur sentire. Habet quidem ars ipsa suos fines, et mouetur successiue melioris gratia, ita vt materiam a natura acceptam primum exuat rudi forma, postea exaltet, euehatque ad summam aliquam prout est species illa, quam intendit, veluti oleum, aquam stillatitiam, essentiam quintam, et similes, in quibus artis respectu finis interior formae est coniunctus, plane vt et in naturae operibus. Huc quoque cum peruenit, actionem suam


page 18, image: s018

absoluit, et iam merita est illud honestum pulchrumque et laudabile, de quo declamitatur passim in scholis sapientum. Sed artifex qui motu artis vtitur non famulatur semper, nec cogitur expectare operis facti emptorem. Etenim cum studium eius non minussit circa arcanum inque abditis naturae thesauris abstrusarum rerum inuestigationem, quam ministerium communitatis humanae: liberali non raro inducitur contemplatione, et species chymicas vno fine absoluit, vt constet mysterium operum naturalium, hincque orta doctrina pascantur tanquam in veritatis campo scientiam appetentium animi, expleaturque naturae nostrae, quae etiam per se sine vtilitate proposita, quia iucundum est et pulchrum, scire cupit multa, desiderium. Itaque si physica contemplatio non seruilis est, sed liberalis ingenuaque, etiam chymica hactenus erit, nec spe emolumenti externi aut opum aut vanae gloriae semper mouebitur, sed sua ducetur iucunditate, fructusque veritatis, qui est verus animae cibus, appetitu ad agendum procedet. Externus finis, quem vsum aliqui nominant, non videtur proprius artis esse neque artificis liberalis, aut saltem si et hic prorprius est, ab illo tamen vtpote diuiniore dignioreque admodum obscuratur, et non tam arti propositus est, quam artificis necessitati, qui porro ductus nouo aliquo principio, veluti Ethico, aut Theologico, aut caeteris, opus


page 19, image: s019

suum exponit, vtendum medice, Oeconomice, politice, etc. In quo tamen non seponendus est finis honestaris, ne quid peccetur in Ethicas, Theologicas, Medicasque virtutes. Sicut enim peccaret Naupegus, si nauim optime secundum suam artem absolutam, alio motus argumento hostibus praetoriae ad huius perniciem vellet commodare: fieret enim perfidus ingratusque: ita chymicus si speciem opusque suum in interitum hominis innocentis conuerteret, aut conuersum redderet. Varias nobis imposuit personas natura, variaque officia. Plurima debemus sanctitati pietatique, multa patriae et parentibus; nonnulla amicis. Erga omnes, vt postulat cuiusque officii virtus, nos gerere oportet praeclare, nec quicquam intermittere quod ad pietatem honestaremque pertinere possit. Itaque chymicus si inducta plumbo auri specie virtutem suae artis excedere velit, et neglectis veritatis terminis, iustitiāque violatā pro auro genuino vendere, non fungetur officio boni viri, quanquam non egerit tunc vt chymicus, sed vt quidam ex communi societate, quem oportebat eius leges obseruare. Ita si praesidio artis suae cognouerit venenatos succos quosdam esse et deleterios, non persuadebit hominibus se salubre vitae auxilium porrigere, sed a pernicie abstinebit vsuros. Ignorantia tamen non affectata etiam in Iureconsultorum circulis inuenit immunitatem


page 20, image: s020

veniamque. Itaque si Chymicus suum opus laudabiliter absoluit, posteaque alia assumta persona, id ad vsus diuinos humanosve concedit absque fraude et dolo malo inscius mali consilii; redemptor vero id sua malitid ad perniciem vsurpet, extra culpam est artifex. Quod ad fines citra vltimum attinet, sic sentio, non quidem eos summam mereri laudem; si tamen leges artis obseruatae fuerint, quoniam ex illis quoque aliquid est veri et vsus boni, cuius gratia etiam formam aliquam habent coniunctam; non priuandos esse sua gloria. Sed sunt nonnullae imperfectiones quae ruditati sunt ita vicinae, vt parum distent; nonnullae ad vltimam accedant magis. Illis nihil inest laude dignum et fors etiam culpandus artifex est, qui opus naturae, consilii melioris caussa destruxit, nec aliquō perfectionis perduxit, si id sponte neglexit. Quae vero fini summo sunt propinquiora, ea magis erunt in precio. Saepe tamen suscipitur operatio successus tentandi et disciplinae caussa. Necesse enim est in aliquo periculum fieri antequam absolutus sis artifex. Huiusmodi quae sunt, nec laudis nec vituperii quicquam videntur habere, sed [note: De praedestinatis a natura ela. borationibus.] perinde esse ac ea opera naturae quae absque vsu pereunt. Sed haec sunt faciliora iudicatu. Illud vt contentionis arrogantiaeque est plenissimum, ita difficilimum intellecttu, num scilicet agnoscere possit artifex, ad quod vltimum


page 21, image: s021

quod simul est laudatissimum et optimum expetendorum, natura aptum reddiderit destinaueritque suum opus, si artem sit experturum. Putant enim nonnulli naturam dedisse omnia imperfecta eo consilio, vt absolutionem ab arte, eaque chymia expectent. Hoc dum sibi persuasum habent, et operantur alius alio modo, efficiuntque species chymiae diuersas, magna est controuersia, quodnam ad vltimam naturae voluntatem intentumque sit perductum, seu quaenam sit, vt [note: Stibii praedestinatio.] loquuntur, praedestinatio rei altissima. Si exemplo sermonem declaratum cupis, nosti a multis parari stibium diuersimode. Alius in vitrum purgans vertit, alius in puluerem calcemque diaphoreticam; tertius mutat in flores, quartus in dictum regulum: nonnulli in oleum, aliqui liquorem; nonnunquam eliciunt ex eo tincturam vocatam; interdum Alcali, et Elementa et Principia: Et sunt qui hoc calcem eius vocent, alii aliud, prout cuique opus succedit et peritia adest. Inter haec tam multiplicia studia quaeritur quodnam assequatur [note: Plin. lib. 27. cap 3. alio sensu: malum nullum sine aliquo bono; quod distorserunt paracelsici.] id quod perfectionis vltimae nomine appetat natura. Est autem illud paradoxum ex tali quodam extructum principio. Hominum gratia omnia nasci volunt: sed vt nascuntur non posse prodesse: Malum enim vbiuis coniunctum esse bono; et specificis. tantum seu essentiis inesse bonum et proficuum credunt, capsulis proiectilibus, materialique


page 22, image: s022

corpore contemptili, propter venenum et noxam. Sed cum illa species essentialis liberata a suo carcere expeditaque, variis se formis conspiciendam praebeat, quibus et variae virtutes cohaerent: quin et magisterii operibus ipsa integra possint ad nobilitatem essentialem perduci: quaestio illa exoritur quam tibi proposui. Nolunt quidam [note: Seuerinus.] Antimonium ideo a natura factum, vt purget, atque huius gratia ad vitrum perducatur, aut florem illum furiosum seu venenatum. Tincturam et nescio quod mysterium in eo quaerunt, cuius ea vis sit, quae catholici philosophorum lapidis ad seruandam omnino sanitatem, pellendosque vndiquaque morbos omnes ea tanquam vnā medicina, vitae nostrae familiarissima. Simile enim simili et seruari, et sanari iudicant. Hoc vnum est quod admodum per te mihi explicatum cupiam. Est et alterum, nempe, putesne solius Medicinae in Diaetetica, Therapeusi, et Chirurgia consistentis gratia naturam primario omnia procreasse, vt sic arcana per Chymiam prolicita ei tantum inseruiant tanquam principali instituto; reliquis vero posse quidem adhiberi tum integra, tum essentialiter elaborata, sed vel obiter abusiueque vel minus principaliter. His quaestionibus vbi satisfeceris, non grauabor tecum plura fabulari. Vale. 13. Decemb. 1597.



page 23, image: s023

EPISTOLA IIII. DE PRAEDEstinationibus rerum naturalium ad certas species chymicas, et num hominis solius gratia sit Chymia. Orontius Aretaeus Andreae Libavio. S.

LEGI libenter quae proximis ad me literis de fine chymico perscripsisti. Fatendum nimirum est, sordidarum artium conditionem excedere Chymiam, seseque honoratis illis scientiis, quas ingenuas liberalesque appellitant associare, et ob hoc finem quoque habere tum in Theoria tum praxi laudatum, nec paruo honore existimationeque ornare suum professorem artificiemque, qui si velit externis quoque commodis frui, ab ea non destituitur, nec in paupertate relinquitur. Illud deplorandum est quo diuinius est studium quodque, quo honoratior scientia, eo impudentius eam rapi ab improbis hominibus, et ad maxima saepe scelera conuerti, quod experti sumus. Chymiae maxime propter insatiabilem auri cupiditatem euenire, cum tamen si montes illius metalli haec ars praeberet, nullius futura esset numeri, neque id cousultum generi humano. Non tamen desunt, etiam veri liberalesque eius tum assertores tum Doctores, qui, si omissa parumper contemplatione illa diuina ad manuaria exercitia sese demittunt, non ob id a culmine honorum ad seruitia turpia illiberaliaque descendunt, et se feci plebis immittunt stolide. Neque enim pudere debet virum fortem, commisisse cum


page 24, image: s024

[note: Non aduersatur dignitati Theorici praxin attentasse.] hoste manum, conflixisseque, quamuis ea res nonsit absque corporis annisu, et armorum vsu artificioso. Nec medicum poenitet aliquando parasse sua manu pharmaca: nec Cyri dignitati aduersabatur hortorum arborumque plantatio digestique in quincuncem ordines. Est in fastis Romanis Palaestinisque, ne aratro quidem abstinuisse summos Rerump. et Regnorum antistites. Nihil decedebat ab honore Pontificio Sacerdotibus Iudaicis, etiamsi victimis mactandis prae essent, et multas sua manu iugularent. Sed nec cogitur Chymicus artifex semper irrepere furnariam. Neque enim minus est callidus quam medicorum familia, quae ignobiliores operas famulitio demandauit suo, ipsaque satis habet, si astet rectrix operum et moderatrix. Quae itaque pulchritudo, qui honor et encomium virtuti scientiarum artiumque debetur, cum chymia vtrique subsit, et amice in vlnis complexuque earum conquiescat; ea etiam chymico, siue is intimo fine contentus nihil praeterea spectet, siue etiam coniungat honestatem communionis, et tum sibi, tum aliis vtilis velit esse, debentur. Caeterum quas proponis quaestiones, non temere iudico esse tractandas. Noui enim viros magnos quoque in huiusmodi desudasse, nec cum paruo tum honore tum emolumento coniunctum foret, si exacte constatet, quodnam sit illud summum, maxime nimirum proficuum generi humano dignissimumque iuxt a ac nobilissimum


page 25, image: s025

ad quod quaelibet res naturae per artem esset [note: Summaere, rum praedestinationes homini incoguirae] perducenda. Crede mihi, si id homini constaret, prope hominis excederet conditionem. Non enim est sine notitia rerum exacta siue substantiam spectes, siue fines vsumque. Eam vero in diuinitatem duntaxat cadere, quae intus res aspicit, aestimatque sola perfectissime, nemo fortassis negauerit. Tunc quoque non humanam haberemus artem, non praecepta illa, quae ab artificibus posita videmus, sed longe absolutiora, et diuinae potentiae plena. Sed cum homines simus, oportet nos intra metas humanas manentes ea boni consulere quae ad sustentationem huius vitae concessit autor omnium et gubernator Deus. Hic nos manu quasi duxisse, ne plane nihil esset quod sequeremur, [note: Instrumenta noscendi] certo est credendus. Addidit sensus, quibus rerum extremarum consequimur notitiam. Concessi: rationem, qua et compraehendimus simplicium imagines et iudicamus componentes alteram alteri, et ex prioribus posteriora consequentiaque extruentes. Ita reminiscimur antecedentium, eaque cum praesentibus et futuris copulamus, prudentes factorum experientia artium. gentrice redditi. Satis hoc erat praesidii ad istud, de quo quaerebas, assequendum, modo non deficeret attentio et sapiens rerum delectus, nec pigeret [note: De characteribus rerum, seu chi romantia, ve vocant] taederetque in inquirendo experiundoque laborum. Arbitrantur nonnulli essentialium virtutum quaedam iudicia in rebus integis extare per characteres seu coelitus cursu et efficacia


page 26, image: s026

astrorum impressos, seu ab ipsa natura foris ad contemplandum se iudicandumque oculis propositos. Hinc quod intortum est serpentium de more, vt radix serpentaria, id destinatum serpentium veneno iudicant, quo pacto scorzoneram quia serpentis cuiusdam prae se fert imaginem, alexipharmacum eiusdem in se exhibere et credunt, et experientia probant. Nuces iuglandes cranio respondent testis, et cerebro substantia vel nucleo. Illas itaque cranio, hunc cerebro iuuando natum credunt. Quae aculeos insestos gerunt, vt cardomaria, laterum puncturis perhibentur vtilia. Sanguineis punctis nonnullae herbae sunt insignes et succi quidam parum distant a sanguine. Arripitur character, sanguinisque nocumentis adhibetur res signata. Satyriorum radices nosti. Sed nec ignoras ad vim genitalem promouendam ad hiberi easdem. Non libet historiam texere. Id enim pridem pro sua industria praestitum ab aliis est, mihi totum istud fundamentum suspectum incertitudinis est. Neque enim video, cur capiti debeat prodesse quod capitis figuram obtinuit, nisi et brassicas et poma omnia cum genere papauerum eo in numero habeas, nec quicquam omni modo prodesse potest eidem. Itaque ne nux quidem illa quam myristicam vocant multum conducit capiti phreneticorum. Quis tam sit demens vt lethargico adhibeat papauera, aut datulae, stramoniae que fructum. Experientia,


page 27, image: s027

comprobasse nonnulla dicitur. Sed non ratione signi, verum virtus aliās ita erat, et fortuito vtrumque in vno conuenit. Cur non oomnia capiti profutura capitis signo coarguit natura? cur, cum tot sint affectus capitis, quorum vni non raro conducit medicamentum, alteri vel frustra vel cum detrimento adhibetur, hoc non docuit nota discreta? Num inuida aut infida illa erat? Succinum quo signo dices Epilepticis et Apoplecticis decreuisse? quo ambar, moschum, maioranam betonicam, rorem marinum et huiusmodi infinita ad cerebrum notasse? Num etiam scelerata natura est, quae nocentia et iuuantia iisdem saepe notauit characteribus, hominique imposuit? Quorsum characteras imprimat, cum ex vsu humano maxime [gap: Greek word(s)] pendeant? Nonnulla debentur ventri pro cibo: alia pro potu. Haec eadem etiam medicamenti sunt vice, nec raro, si male vtaris, nocent, vt vinum vsu prauo. Ignis pellit frigora ab omni membro. Eadem exurit nimius. Quid hic signi habet? Cranium hominis alteriusque animalis capiti, hepar lupi hepati humano, renes renibus, ventres ventrib. inquies succurrunt. At inquam vicissim cerebro nocet cerebrum felis: cantharides vesicae vim afferunt, et plurium animalium vrinae sunt deleteriae, sicut et sputa humoresque dentium et habitus, et oculi oculis obsunt. Itane illis est ad similia character? Extrahunt chymici, et


page 28, image: s028

noxam tollunt dices. Imo vero nonnunquam augent, et ne sic quidem consequuntur id quod volunt. Cranium in essentiam oleosam redactum non cranium hominis sed cerebrum sanat. Cum cerebro quid habet commune? Cur vero idem non praestat cranium felis aut lupi aut propius exprimentis hominem simiae, Nereidis etc.? Vertant sese in omnia rerum miracula huius opinionis fautores. Nihil scientificum inuenient, sed fortuita plaeraque. Causas enim permutant causis, cumque alia virtute perficatur actio, aliam adducunt. Certe mineralium tota progenies illud commentum refutat. In illis inuenitur nonnunquam caluariae similis cadmia argentosa. Ea vero extrema pernicies est et homini et bestiis pene omnibus. Quo iudicio et signatura externa cognitum eam caluariae prodesse? Quo nocere? At non his tantum exitialis est, sed et cordi et reliquis. Cur non euertitur signum signo, si quando in vno concurrunt multa? Frustra ad extractitiones confugitur. Si enim essentiam eius cadmiae spectes, ea purum est venenum sicut et arsenici. Neque enim verum est, quod aiunt corpora esse venenata, essentias non item. Illi arsenici corpus retinent, essentia per fumum dissipata. De stibio par ratio est. Nullum id habet argumentum, quod indicet vniuersale potius esse, quam particulare adiumentum. Nullo signo declarat se oculis prodesse magis, quam


page 29, image: s029

pedibus, sicut nec cadmia lapidosa quam calaminarem vocant, et chalcanthum album et similia. Sed cur quae prosunt iisdem eodem modo non habentidem signum vt ruta, faeniculum, chelidonia, calaminaris lapis, euphrasia, lapis hirundinum, ciconia; thymallus piscis, [note: Stibii praedestinatio ficta.] ardea et huiusmodi multa? Arbitrariae sunt istae signorum interpretationes, aut fortuitae. Fabulosum est illud de stibii praedestinatione commentum, et quidem hoc ipso exemplo audacia assertionis egregiae confutatur. Cum enim diuersis praeparationibus et vsu diuersissimas exerat virtutes, et occidere, seruareque possit, forisque et intus iuuare aut nocere, num ista omnia suus indicauit character: Quinam ille tandem? Quae nota admonet artificem, vt sic illud elaboret, et non aliter; hac forma viri busque relinquat essentiam, nec procedat vlterius? Quis docuit tincturae modum esse vltimum? Adime illis experientiam. [note: Lithospermum.] Tanquam volucri alas praecideris. Plinius hanc chiromantiam vt appellant. vix in vno lithospermo asseruit, cum scripsit: Neque in alia herbarum fides est. Vides statim ad quam medicinam nata sit. Est autem eius species vt etiam sine autore vsus statim nosci possit. Haec ille. Alii omne pene lapideum calculis curandis assignant. Itaque et lapides animalium, piscium, fructuum, crystallum, iudaicum, et alia ad hoc accommodant, quale tamen signum non est in faxifraga, succino,


page 30, image: s030

oleo scorpii, ligno nephritico et caeteris. Ego, si quid iudico, puto in primis rerum naturam in explorato esse debere, quidquid possit quaelibet integra in vsu potissimum perito laudatoque. Deinde substantiam singularem sensibus et ratione probe examinatam ad leges essentiarum parandarum applicandam, quae monstrabunt quid maneat, quid decedat, quoque gradu procedendum aut quiescendum. Non enim omni opere graduque omnis praestat virtus. Dandum nonnihil etiam arbitrio artificis est, siue ad vsum respiciat prudentem, siue ad placitum laboret. Seruatis vbique innoxiis, aduersa delere contendet, aut frenare. Vin'exemplo rem illustratam? Nosti [note: Rhabarbarum.] rhabarbarum integrum diuersas accepisse vires, adstrictoriam scilicet et purgantem. Si illam tantum desideras; Elabora materialiter ad alcali, vel turpethum, vt vocamus, hoc est, extrahe succum, qui sibi relictus purgandi vim obtinet, sin diuapores, non purgat, sed firmat astringendo, idque salubrius adiecto sale proprio, quanquam hic etiam vim purgantem promoueat, et si copiosior est ad renes [note: Acetum.] vertat impetum. Rursus in aceto est pars aquea, et alia ignea. Vtram desideras: separationem monstrabit praeceptum artis. Aquea enim scandit ad legem stillatitiarum, primo sequitur acor, et tandem ignea prodit arte spirituum. Quo alio charactere tibi haec patuerunt, nisi sensus et experientiae? Propositum


page 31, image: s031

sit stibium tanquam ante non visum. Vin'scire elaborationis modum? Fragilis est, liquatuque facilis et euaporabilis substantia. Si destilles, non facile elicies humorem nisi igni vehementissimo. Sin calcines sola flamma, exexpiratio est coniuncta. Nondum scis sitne essentia in spiritu, an in calce. Excipies florem, et calcem factam retinebis. Hanc, nisi fixa est, fusione vitri rediges in substantiam vitriformem, quam si amplius elabores, ad alcali liquatile in humido perduces: Sed et ante calcinationem vitrescit, licet seruata obscuritate instar concreti sanguinis. Ex ea extrahes rubeam tincturam. Alio modo per lixiuium et acetum crocum abstrahes. Imo sunt elaborandi modi plures, de quibus alibi. Quo iam charactere scis quaenam res labore tam multiplici apparata sit essentia? Quis tibi praeter vsum vires monstrat? Sed et saepius elaborata nonnunquam toties sunt spectanda, quoties fuerunt in arte. Putant aliqui tunc absolutam [note: Regulae quo rundam de essentiis.] rem esse, et ad essentiam perductam cum est purissima, et transparens, neque reuertitur ad antiquum, quanquam formas externas mutate soluendo, coagulando et aliis modis possit. Curvero iuxta hoc axioma puriss: stibii vitrum non sit essentia? At hoc saepe tantum abest ab adiumento, vt etiam ad deleteria accedat. Nec potes flores, liquorem et alcali tincturamque eodem argumento repudiare. At vires non easdem habent nec tantum


page 32, image: s032

discrepant extrema forma, nisi adeo demens sis, vt liquorem e sale Alcali credas idem esse essentia chymica viribusque, cum [note: Ea est praedestinatio rei oprima, qua optime prodest: ab hac secedunt reliquae, pro gradu emo, lumenti. In qua autem forma optime prosit, natura et ex perientia ostendit.] vitro et floribus, quae tamen generibus artis dissident, et virtute. Tutissimum in his consilium est postquam vsus et experientia monstrarit essentiam ab arte elaboratam hac illaue forma esse ad vsum valentissimam, maximeque accommodam, ad hanc maxime operando contendere. Ita constat succini vim summam esse in oleo puro albo, citrino, rubeo (tot enim maxime colores sunt in eius puritate) Si elaborandum est, non calx, quam in illa materia inepte quaeras, non Alcali, non aqua stillatitia quam frustra e spiritoso sicco pinguique expectes, et similia, sunt laborib. quaerenda, sed ad oleum statim aspirandum. Et haec est illa summa in nonnullis praedestinatio veluti caryophyllos, nucem myristicam, macim, et huiusmodi olei vel balsami legibus ad hunc ipsum sinem perducere, nec velle nisi temere in aliis luxuriari. Sunt autem nonnulla quae tum vsus alia forma exigit, tum non repugnat natura, quanquam alia sit summa, veluti succini vltimus scopus est oleum purissimum, at et butyri, modo potest concinnari. Sulphuris quoque essentia oleosa est. At aliquando et Alcali eius, et spiritus poscitur cum tinctura, quamuis haec oleo ipsi essentiali insit: nonnunquam satius est id elaborare magisteriorum praeceptis, veluti exaltare figendo, tingendoque


page 33, image: s033

vt in metallis stabilem praebeat tincturam. Sed ne sim prolixior, iubeo huius rei cupidos ipsam artem et artisicum monumenta consulere. In ea enim quid ex quo fieri debeat possitque, siue principali fine, siue aliquo alio, idque vel animo, vel necessitate iubente, haud difficili negotio cognosci potest. Alteram quaestionem expedio paucis. Scimus hominem propositum rebus omnibus inferioribus [note: Chymia ad Dei gloriam et hominum salutem inuenta.] esse, omniaque gratia eius condita, ipsum autem propter Deum, et homines factum. Arbitrio ergo creatoris omnia caetera hominis saluti inseruiunt. Eum dominum et principem famulitio suo colere iure fati oportet omnia.

Non itaque culpanda est sententia eorum qui artem chymicam post Deum optimum maximum debita inde gloria venerandum, hominum caussa inuentam existimant, vt alter alterius hoc instrumento salutem defendat aeque ac suam. Sed cum duae sint hominis partes, chymia famulatur corpori principaliter. Materiata enim existens non potest nisi tali prodesse primum. Consequenter tamen etiam animum iuuat seu notitia et vsu, seu corporeas turbas e medio tollendo, sicque sedatis affectibus mentem in tanquillo ponendo. Hominis postea bonitatem nonnunquam experiuntur etiam bestiae. Sicut enim eius caussa primum reperta medicina aliquid opis confert, obiter etiam in bestias hominis


page 34, image: s034

conditas, vt sic nihil hac quoque in parte ad hominem perueniat emolumenri; ita est et de chymia statuendum. Vtrobique tamen homo est scopus naturaliter et post Deum vltimus. Bestiis enim prosumus, vt per eas bene habeat homo. Par ratio est plantarum. Sed et noxiorum in his auertendorum caussa saepe vsurpantur humana adminicula. Non opus est verbis in abusuum tanta procliuitate. Vtrum homini ad medicinam tantum [note: Chymia non solius medicinae gratia.] inuenta sint Chymica artificia. an vero etiam aliorum commodorum ergo, non est iudicatu difficile. Multa certe habet Chymia etiam ad oblectamentum comparata, multa ad ornatum. Nonnulla requirit res familiaris, nonnulla publica. Chymiae est mineralium elaboratio. Ea non semper sunt medendi instrumenta. Confirmat iudicium metallurgia tota quae plus ad externas necessitates excolitur quam medicinae nomine. De Gemmaria, vitrariaque non est vt dicam. Olea quoque [note: Maximum magisterium.] quam multa ad alios veniunt vsus? Quod maximum perfectumque in chymia magisterium nominatur, conuersio nimirum metallorum in aurum opere philosophorum arcano, et corporis medelam sibi propositam habet, et externorum adminiculorum praesentiam. Sed vt vt plurimis haec ars inseruit; voluerunt tamen artifices eam maxime ad valetudinis defensionem comparatam esse. Non quidem istud ex Gebro, Hermete, et similibus


page 35, image: s035

adeo est conspicuum. Sed tamen. posteriores eorum mentem declarasse, verisimile est. Putant nonnulli posteriores Chymicos, cum non possent assequi priorum in lapide felicitatem, aut saltem difficilime possent, alium arti praeclarae finem quaesiuisse, et medicinas factitasse, cum nequirent metalla perfecta et gemmas. Non reiicio nec propugno coniecturam. Siue [gap: Greek word(s)] et cupiditates prauae hunc tandem finem, ne omnis temeraria essent opera. excogitarunt, siue ab initio statim intento primario spectatus est idem, parum ad rem interest Naturae diuitiae saepe ex fortuito alienoque patuerunt, et postea proprium sibi statuerunt imperium, quomodo consentaneum est metalla primum obiter, nudata postea inter vsus humanos locum inuenisse, et plurimas medicinarum alterius gratia assumtas, fors alimenti, aut etiam veneni studio, notitia demum sua in artem propriam concessisse quomodo Plinius narrat aurispe minium primarium pictorib. inuentum esse. Haec tibi pingui, quod aiunt, Minerua, rescribere placuit. Si quid solidius succurrerit, eius me admonebis. Vale.

EPISTOLA V. AN CHYMIA SIT pecuniae coaceruandae gratia, et existimationis inueniendae praeclarae AND. LIBA. Ad Orontium Aretaeum virum magnanimum.



page 36, image: s036

QVANTVM ego iudico, satis dilucide expediisti id quod tibi quadam audacia, vt te ad me informandum prouocarem, proposueram. Mihi quidem videris persuasisse, illos characteres, quos aiunt additos rebus ad vsum in homine indicandum, non huius gratia a natura institutos esse, neque etiam certum documentum praebere posse, sed ex vsus experientiaeque accommodatione ad similia, confictos ab hominibus. Cum enim natura per se sua opera elaboret exornetque formis decentibus, et vires conferat cuique ad aliquid vtiles; accidit duo inter se collata quibusdam notis consentire, et cum alterum alterius significandi gratia a natura non esset inuentum productumque, arripi signum ab homine et applicari ad rem quam is signatam credit, quomodo Tarquinius capita papaueris non accommodabat ad medicinam, quasi putaret figuram istam capitis adiumentum designare, sed ad principum in Republica tyrannidi obstantium perniciem. Intellexi vero etiam ex te posse Chymicum artem ad vtilitatem quoque suam conuertere, quo mihi videris approbare [gap: Greek word(s)] quorundam, qui fiducia istius professionis et operum chymiae, sibi putant ad diuitias immensas honoresque perueniendum esse. Quocirca non tantum magni aestimant venduntque species a se confectas, sed et per medicinam disciplinamque ad infinitos


page 37, image: s037

thesauros sibi aditum faciunt. Negant enim suam professionem a medicina esse seiunctam: quod chymiae vltimus finis sit ad salutem hominis operum chymicorum conuersio. Negant item alium praeter ipsos artifices posse factam medicinam commode adhibere, quod tota medicina ex chymia pateat, itaque sit docenda et exercenda, vt haec praescribit, nec alius habeat notum apparatum medicamentorum, quem aiunt cuique morbo peculiarem esse, quanquam hoc repugnet aliorum placitis volentium praedestinatum naturae per se in homine ad suum opus consurgere, citraque intentionem artificis aut medici exequi id cuius gratia est. Hic quaestus profecto longe est vberrimus, praesertim cum solennibus quibusdam encomiis sua populo commendent, quasi haec, quam porrigunt, sola sit medicina, sola efficax vsusque iucundissimi, facilimi, tutissimi perfectissimique. Accedit illa iactantia, sibi solis constare conficiendi modum. Ne itaque tam felici inuento destituatur genus humanum, docere quidem, sed maximi, volunt, quamuis et hic non desint qui mundum sua arte iudicent indignum. Vnde ipsā inuidiā inuidentiores, magisque muti quam Harpocrates aut pisces, sua arcana in abstrusis habent, neque, vt alicui committant, vlla repossunt induci. Alii non quoslibet admittunt discipulos, sed religione quadam selectos, quos etiam oportet tanquam


page 38, image: s038

ad orgia, et sacra Eleusinia quam deuotissime iurato aeterno silentio accedere. Quid mirum autem annatare aliquos Thunnos tam suauiter, tantaque spe bonorum inescatos? De hoc sine admodum vellem te pluribus disseruisse. [note: Tali senten tia Romani imbuti fuerunt Horatii tempore, vt est in 1. Epist. lib. 1: Hor. O ciues ciues, et c.] Videtur enim eiusmodi quaedam, persuasio occupasse etiam animos a vulgo erectiores, vt putent, cum absque sumtibus et adminiculis foris petendis non possit esse haec vita; illa vero scientia promittat viam facilem, longeque aliis foecundiorem, aureis argenteisque nummis ad quaelibet comparanda repertis: omnino discendam esse pecuniarum caussa Chymiam. Nolo tamen tibi molestus esse, et a magis necessariis ad haec fors ingrata tuam auocare attentionem. Probe videtur de huiusmodi disserere Aristoteles, cuius sententiam scio tibi in hacre non videri contemnendam. [gap: Greek word(s)] (inquit) [note: 1. Polit. 6.] [gap: Greek word(s)] . Poterit itaque chymicus suae artis operibus aut ad medendum aliaque commoda humanae vitae vti, quem vsum Philosophus interiorem vocat et rei domesticum, veluti. cum calceus pedum muniendorum gratia factus ad hoc ipsum adhibetur: aut ea rei familiaris publicaeque caussa permutare, seu venditione eorum sibi acquirere vitae publicae et priuatae adminicula,


page 39, image: s039

qui finis licet item eis per se competat, tamen respectu illius est externus et quodammodo alienus. Sed haec natura a deprauatis cupiditatum infinitate hominibus non raro peruertitur, siue [gap: Greek word(s)] simpliciter respicias siue, [gap: Greek word(s)] . Quae vitae duntaxat se natos putant suoque abdominii, [gap: Greek word(s)] , inquit Philosophus, [gap: Greek word(s)] . Hi sunt illi qui omne studium in opum quaestum sibi, vt viuant tantum, ponendum putant. Itaque etiam in infinitum corradunt diuitias non impendentes vicissim bonae vitae caussa. Sed alii etiam bene et cum honore splendoreque viuere desiderant. Itaque. [gap: Greek word(s)] . Hinc euenire putandum est vt auari Chymici animum ad diuitias pecuniamque adiicientes pulcherrima abutantur arte contra eius naturam: magnates vero qui auri gratia tales ad se inuitant, sui splendoris voluptatumque quaerant inexhaustum fontem, et similiter naturam artis peruertant, faciantque perinde ac qui nostro tempore bella suscipiunt militantque non fortitudinis caussa sed vt per hanc eiusve speciem sibi, vnde liberaliter splendideve viuant, comparent, quod et ipsum repugnat


page 40, image: s040

[note: Fortitudo.] fortitudinis naturae [gap: Greek word(s)] . Hac sententia philosophi ad chymicum studium accommodata nunc acquiesco. Satis splendoris est artifici ex honestae liberalisque artis scientia et exercitio ad vtilitatem hominum per se comparato: Satis item ad familiam sustentandam iuuandamque societatem emolumenti, ex iustitiae opera aequiualente precio compensantis legibus. Non enim cogetur sua gratis temereque profundere. Flagitiosum vero illud genus hominum est quod naturam deprauat et alieno principio male accommodato infamiam conciliat arti. Nos hoc operam dabimus, vt inique de ea sentientibus persuadeamus vsum istum non esse artis genuinum, sed ex alio fundamento, cupiditatum scilicet improbarum, aut necessitate expensarum ad splendorem vitae conseruandum profectum non recte ad artem referri, quomodo et alias res praeclaras inquinare solet, et quasi a naturae statu ad corruptelam traducere abusus. Tu cura vt valeas. Valenti enim recte corpore animoque neque [gap: Greek word(s)] adminicula sufficientia deerunt, nequet [gap: Greek word(s)] . Vale. 14. Decemb. 97.



page 41, image: s041

EPIST. VI. De quodam fine socio ad illustrandas artes cognatas. AND. LIBAVII Ad Iacobum Zvingerum phil. et medicum Basiliensem.

NON esse vilium sordidarumque artium vnam chymiam, IACOBE, sed inter honoratas nomen quoque profiteri suum, non tantum res ipsa conuincit, sed et rei astipulantur philosophorum summorum, inter quos non vltimum locum tulit felicis memoriae; pater tuus, testimonia locupletia et luculenta facta. Quo enim studio in eaversati sunt ingeniosorum multi? Quo illam excoluit labore et industria genitor tuus? Multa ei debent ob praeclaram operam Musae Iatricae: multa Philosophicae; sed non pauca etiam chymicae. Itaque et si quid mihi ea in re vel iudicii est vel autoritatis, non immerito inter Chymiae verae principes eius nomen reponere debui, et quanquam ingenii praestantia laudatissimorumque operum excellentia aliās sit celeberrimus, conferre tamen etiam de meo aliquid, et quantum in me est posteritati huius viri famamcommendare, cuius opera, studium, eruditio et fides incommune profuit omnibus. Sed in illa arte lubitum est mihi tecum quiddam pro iure liberaliter philosophantium


page 42, image: s042

contemplari, et postquam de aliis finibus vsuque caetero cum aliis egi, nunc ad societatem coniunctionemque illam, qua omnes artes inter se cohaerere existimantur, [note: Artium cognatio.] conuertere cogitationem. Vulgare illud est, omnium inter se vnam esse copulatiuam, vt loquuntur. Neque enim tantum vno philosophiae complexu continentur omnes quas libero homine dignas arbitrantur, ita vt cognatio affinitasque ipsis sit ex vniuersitate studiorum sapientiae, cuius tanquam vnius genuinique sunt corporis membra: verum etiam ita inter se sunt deuinctae, vt nonnullae subalternent, patianturque iura superiorum: nonnullae vero etiam in eadem re commune habeant imperium: omnes eādem gaudeant methodo; omnes sua praecepta amice alteris accommodent, vt inde quandocunque opus est, lux accedat alteris sine alterius detrimento. Quid dicam de fine communi, ad iuuandam humanae societatis consuetudinem? Manifesta sunt haec, inque omnium versantur oculis. Illud paulo obscurius, et nescio an etiam a vero alienius, quod nonnulli contendunt, ita prae aliis excellere chymiam, vt non tantum methodo naturae sit nobilior, sed et in praecepta inquirat, congruant, ne ad iustitiae veritatis, [note: Chymiea ab vsus ad mutanda praecepta aliarum artium] sapientiaeque leges in logico theatro propositas generatim, an non? Quocirca putatur etiam nonnulla veterum placita non in generalibus duntaxat artibus, sed et specialibus,


page 43, image: s043

mutare, nonnulla corrigere suaque fide totum systema vndiquaque stabilire. Limis admodum transuersisque hanc seu potestatem seu arrogantiam intuentur philosophorum reliquorum concilia, nec videntur ferre posse licentiam, tam temere, vt arbitrantur, sibi raptam. Sed tamen perpendendum est hoc postulatum, propositis ordine secundum speciem rebus, vt pateat quid natura ferat, et quid ei vendicent minus decenter aduocati. Nolo ponere nomina. Scio enim plaeraque fastidiri. Volunt initio aliquid (neque enim omnium eadem est censura) qui se chymicae professionis titulo iactitant, Theologiae ita inseruire suam artem, vt nonnulla longe secus, ac factum hactenus est in schola sacerdotum, explicanda docendaque esse conuincat. De mundi creatione quid scriptum sit in sacris, ex litera nosti. In principio creauit DEVS coelum et terram, dicit MOSES, terra inani existente et vacua, tenebrisque occupantibus abyssum, et spiritu Domini fouente aquas, etc. Ne te morer multis, ex magni artificii chymici regula. aliqui, aliqui ex [note: Creatio mundi per chymiam declaram.] micro cosmi fabrica longe aliam nobis exprimunt sententiam, quam verba praeseferunt. Cum enim opus lapidis dicatur ab Hermete mundi instar fieri; et similia se declarent mutuo, putant non terram ab inuitio creatam esse, nec coelum, sed materiam aquae speciem per se ferentem, ita vt iuxta D. PETRVM omnia


page 44, image: s044

initio fuerint aqua, et ex aqua ertiterint, quae est ratio Mercurii philosophorum. In ea aqua latuerunr Elementa quatuor (aiunt); latuit et coelum. Miram philosophiam audies, sed paucis. Coelum inde emersit cumigni, petiuitque superiora specie nigra. Ita enim tenebrae incumbunt abysso, donec stellis in coelo accensis lux exoriatur. Aliqui dicunt, id sumi spiritusue instar exaltatum esse, sicut videmus in destillatione sublimatio neque, vapores et halitus ascendere coagularique in summo: Vnde coeli substantia nihil sit aliud quam feruentissimus spirituum, conconcitatissimusque in sublimi coagulatus. Solutione enim et coagulatione totam mundi ceconomiam conficiunt. Terra haesit in imo inanis et vacua. Quidam eam factam tradunt coagulatione ex aqua illa corpulenta, vt reducatur nobis illa vererum [gap: Greek word(s)] . Aqua inter coelum et terram haesit aereae naturae particeps. Quid enim aliud aer est quam aqua extensa seu resoluta? Quid aliud aqua quam aer coagulatus? Subtilior et diaphana eiusdem pars aer est, crassior aqua. Ita DEVM condidisse quatuor mundi capsulas aiunt, et praeterea ex illis separasse quintam naturam, quae sortita sit vim generationis rerum, dandaeque essentiae inferioribus per collatum salem sulphur et hydrargyrum. Vnde postea iterum extractae illae essentiae appellentur quintae. Sed qua arte emerserunt Stellae? Coagulationis


page 45, image: s045

nimirum exaltationisque progressu, sicut subinde nobilius sit opus philosophicum, et astralem induit naturam. Sed oporret me sermonem abrumpere propter sequentia. [note: Creatio ho minis expla cito nonnullorum.] Sapienti sat dictum est. Homo quomodo est creatus? Duplici, vt ostendit chymia, et analogia microcosmica cum macrocosmo. Coagulauit ex humore semineo secundum Hiobum, vt hodie fit in generatione. Quae enim huius ratio est, ea et creationis: Et sicut Mercurius philosophorum maiorque mundus concreuit ex aqua, ita et homo. Pudet dicere quae in libro vitae paracelsi scripta extant. Quem incedit voluptas portenta legendi, adire illud monstrum potest. Omnia autem ista creduntur effecta manu ignique DEI. Haec enim duo instrumenta etiam ars habet, post praecepta artis, quae sequitur artifex tanquam ideas illas [note: Mundi restitutio.] et exemplar platonicum. Cum mundus est in teriturus, qua arte modoque instaurandus est? Igni quidem seruatur destruendus. Ita enim in opere philosophico ignis externi excessus destruit omnia. Reuocatur ex iisdem principiis, nempe aqua, et ignis regimine debito maturescit absoluiturque, seclusis omnibus erratis et pollutionibus, ad purissimi rubini perfectissimam naturam. Illud interest inter artem chymicam, et DEI potentiam, quod hic subito facit, quae illa gradatim ex rudi absoluit. Quomodo placent tibi huiusmodi interpretamenta? Sed inuadunt etiam, Dialecticam.


page 46, image: s046

reprehenduntque illa rerum genera [note: De substantia et accidente.] decem, negantes Aristotelicos illos morosos insulsosque (tales enim habentur) intelligere substantiam et accidens, formam et qualitates et reliqua. Quid ita vero? Materiatas sensilesque res pro substantiis habent dementer. Non enim substantia est id quod sensu cognoscis: sed substantiae capsula et accidens: Non est rei qualitas illa externa elementaris: sed quaedam potentia interior et sepcifica. Corpus ergo chymia docet esse accidens, et non substantiam: nec actiones passionesque et reliqua sunt ea quae videntur Peripato, verum longe alia. Ita est de relatis. Omitto reliqua. Est enim tibi nota haec deliratio. In Physicis quantus est reprehensionum cumulus? Habent quidem et isti chymici materiam primam, sed ab Aristotelica, qualem saltem interpretes comminiscuntur, longe diuersam. Rerum principia sunt sulphur, sal: Mercurius [note: Principia.] secundum substantiam, ex quibus conficitur illa materia chymica, quam putant et physicam principali iure esse, siue generice intelligas, siue speciatim. In his quoque sulphur magis est actiuum, Mercurius magis materialis, sal formam creditur praebere: Physicorum vero illa Elementaris exploditur. Nihil interit chymico. Aristoteli est corruptio et generatio, illa ab Ente ad non Ens, haec contra. Chymicis ea res est occultatio accidentaria in corporib. sicut generatio in eisdem est manifestatio.


page 47, image: s047

Quae hactenus [gap: Greek word(s)] apud Physicos fuerunt, chymicis fiunt [gap: Greek word(s)] . In vnum enim locum proprium compingunt multa: vacuitates in capsulis elementorum statuunt dimensiones penetrant spiritibus, infinitum actuale inter corpora ponunt, cum essentiarum claustris corporeis occultatarum non sit numerus. nec finita magnitudo. De generabilibus transmutabilibusque quantum variant? Libeat tibi intueri Ideam Seuerini Rerum naturam mutatam cognosces, pro vt est. Aristo telicorum obsoleta doctrina. Iam et medicina non aliquatenus, sed tota transformatur in aliud schema, alia praecepta, noua vocabula et loquendi modos. Ridentur temperamenta, qualitates sensiles, humores. Non vrina appellanda est, sed sal solutus: non bilis sed liquor arsenicalis, etc. Arbitrantur enim omnia humana et rebus insis et rerum notis congruere cum mineralibus et astralibus, cum sal terrae et sal animalis perinde sint, fiantque lapides in homine eodem modo, vt in fluminibus. Cor non cor est, sed Sol, leo, aurum. Cerebrum non est cerebrum sed alijs hydrargyrus aliis luna. Quae dementia est omnia ita immutare? Imo illi nos non amentiae tantum accusant, sed et sceleratae peruersitatis. Quia tam sinistri caeceque rerum natura versemur, cumque erremus ipsi, scientes volentesque, non audita chymicorum istorum sapientia, in errorem rapiamus alios. Nobis non viuunt minetalia, Chymicis viuunt. Deprehendunt


page 48, image: s048

enim aequalia in osse hominis et osse terrae, si ita licet appellare. Chymia veras ventorum origines monstrat ex resolutione terrei sicci, vnde aucti halitus impetum acquirunt, et obuia quaeuis protrudere conantur. Quis fulmina rectius explicauit chymico? Sulphur et halonitrum, non illa stulta exhalatio Aristotelis cum frigore et calore obsesso id efficiunt. Negatum est ex incorporeo et immateriato fieri corpus. At ecce chymicus ostendit hoc ad oculum, dum specificas qualitates spiritusque coagulat in corpora satis factu perceptilia. Vnde imbecillitates in rebus? Non ex passionibus et vi elementari. Substantia ipsa perpetitur nihil. Corporum est imbecillitas defectus et mors tandem ipsa, hoc est accidentium. Omnis enim essentia immortalis est. Hinc ratio resurrectionis humanae explicari potest, dicique, cur anima ab obitu sit superstes, et vnde reditura corporibus vita. Morborum causas ridicule explicarunt Galenici. Si sciuissent adiacentium eas esse, non essentiarum, aliter sensissent, atque ita etiam fundamentum sanationum correxissent, asserentes non contrarium contrario esse remedio, sed simile simili. Omnis enim medela fit per essentias, quae naturae nostrae nec aduersantur, dumque ei succurrunt, obiter accidentia in corporibus tollunt, quae est cura accidentaria, et non primaria Medico. Quid de Anatomicorum studio dicam? Nihil ineptius esse chymia tota euincit,


page 49, image: s049

vera anatomia est, cor mundanum a suo inuolucro liberare, idque conciliare cum corde humano. Carnes qui secat et scrutatur loculamenta spirituum, non plus laudis meretur quam e macello lanio quiuis. Sed desinam tandem, ne me totam illam Camerinam hausisse putes. Quid sentiam de tam praeclaro Chymiae vsu, cogitabis. Ego quidem alibi satis me aperui. Versatus sum in illo studio mediocriter, non passus mihi animum praeoccupari huius illiusve Philosophi auctoritate aut verbis. Dico quod res est, multa nimirum artis chymicae opera egregie posse illustrari, multorumque causas inueniri exactius, quam iudicant e vulgo non nulli. Sed integras artes mutare, praeceptis linguaque abiurandis, neutiquam video in eius potestate esse. Imo confirmat plaeraque, tantum abest vt aboleat. Apparet autem istorum hominum vesania maxime in Theologicis, et impossibilibus naturae. Non si ex vno producuntur multa, euertitur axioma de vno vnius corporis loco proprio. Actu vnum quod erat, potestate est multa. At nunc non plura vno occupat loca. Semel dico non est Chymiae euertere aliarum artium solida et genuina decreta, non est. Affingitur hoc ei calumniose, quod cum tu intelligas praeclare, ne quid dubitare de industria videar tua, sermonem abrumpo. Vale. 14. Decemb. 97.



page 50, image: s050

EPISTOLA VII. SINTNE Omnia naturae opera imperfecta, vt necesse sit ea per chymiam persici. Ad Iacobum Zvvingerum phil. et medicum praestantem.

INGRATVS quidem est sententiarum semper conflictus. Veruntamen qui veritatem docere, erroribusque oppositis illustrare cupit, ad illum ipsum necessitate trahitur. Quanquam itaque molestus acerbusque est bolus iste, deglutiendus tamen et tenebris profligatis, lux syncera oculis inferenda. [note: 1. Poli. 5. de an. incessu cap. 10. 2. de part an 14.] Scripsit pridem Philosophus de naturae operibus et fine, [gap: Greek word(s)] . Hoc ex tripode naturae prolatum oraculum conuellitur quadam chymicorum censura. Dicunt enim omnia naturae opera esse imperfecta; perfici autem magisterio suo. Videri poterat hoc iudicium idem ei quod in problematis extat. Naturam nimirum praue omnia facere et plura praua quam proba; nisi eodem in loco eiusdem infirmitatis etiam ars accusaretur. Nam et haec asseriritur praue omnia facere, pluraque praua quam prota relinquere, id quod arguat architectonica, vestiaria, pictura, etc. Sed hoc illis chymicis non arridet. Potius enim videri volunt omnia proba machinari quam praua. Natura, inquiunt, vincitur ab arte in multis,


page 51, image: s051

quaeque ipsa nequit, ars perficit vt etiam est in 2. Phys. tex. 79. Non posse vero illam perficere sua, aperta concludunt ratione. Omnia hominis gratia procreat. Hactenus itaque omnia sunt perfecta absolutaque si quam optime ei prosunt. At sine corporib. superuacuis capsulisque nihil producit natura. Eas vero tum non prodesse homini, tum etiam obesse saepe, longe lateque patet per totam alimentorum medicinarumque contemplationem. Quorsum enim tot superfluitates? Vnde excretiones tam multae? Perfecta si opera naturae forent, nihil esset abundans, nihil ablegaretur. Cum autem secernuntur plurima, naturam non esse assecutam optimum conuincitur. In optimo enim nihil est praui, nihil abiectile. Chymia vero secernendi potentiam adepta semouet inutilia, colligit proficua, eaque corpori hominis postea ita accommodat vt tota in eius naturam concedant, cuius gratia erant procreata. Sed finge naturam absoluere etiam essentias cupere. At non potest per turbas, et pericula aliaque cum quibus consflictatur, incommoda. Non nascitur res sine fulcro; non alitur foris synceris. Munimenta multa requirunt iniuriae. Satis erat animali substantia animae et carnis. Haec enim potissima solaque necessaria pars est eius. At neutiquam exequi munia posset sua, absque sustentaculis.


page 52, image: s052

Haec cum non sint de substantia eius, tamen adesse oportet proprer viuendi agendique commoditatem. Parum futurum erat [gap: Greek word(s)] , oportebat etiam [gap: Greek word(s)] . Et huius gratia multa concurrerunt. Sed cum respicimus vsum in hominis salute, licet ibi non erant temere, hic tamen sunt. Non opus est pedibus medicinae, vt ad hominem perueniat, nec alimento pennis. Itaque discalceantur excorianturque boues; aues exuuntur plumis, et vel abiiciuntur haec, vel ad alios minus necessarios vertuntur vsus. Omnino tunc bona perfectaque ad hominem res est, cum segregata per chymiam pura putaque redditur. His ita suppositis negant facere officium medicos, qui, cum eos ad defectus suos compensandos produxerit natura, ita tamen eam relinquunt vt inueniunt, hoc est, stercora cum Margaritis, cadauera cum essentia viua, locumque cum locatis propinant, viderique volunt, quasi re praeclare gesta, suae satisfecisse functioni. Venenant naturam hominis, non iuuant, et in mala immedicabilia scientes volentesque praecipitant. Naturam ducem sequi, semper optimum est habitum. At ea vt fruatur substantiis nucleoque, cortices detrahit, separatque. Ars medicorum, quae negotium facessit naturae afflictae morbis, neutiquam potest esse bene comparata. Atqui debuerat esse, cum in supplementum naturae sit excogitata. His et similibus argumentis vetustos incessunt


page 53, image: s053

hi qui se chymicos appellant, et euidentissime a se demonstratum putant, nihil ad hominis vtilitatem, quae proxima est animi auxiliis, et post haec summam obtinet in corpore conferuando dignitatem, adhibendum esse nisi essentias meras; atque ideo inuigilare suis magisteriis chymicum. Mirifica horum vis est, et non absque plausu. Videmus nimirum ita fieri etiam in officina sutoria, vestiaria et reliquis. Omnes enim vt vltimum artis suae ad hominem minore necessitate defendendum assequantur, proiectilia secernunt damnantque. Solus medicus vellera et ouem deuoranda simul exhibet, quae certe grauis est aduersaria, et probrum non leue. Sed de medicorum instituto defensioneque scripsi etiam aliās. Nunc illud saltem tibi probare volebam, arbitrii potius, quam necessitatis esse, omnia naturalia quae subiacent arti (quaedam enim non subesse, vt caelum, animas, qualitates, apertum est) ad essentias per Chymiam deducere, nisi quid exprimat violenti circummstantia, [gap: Greek word(s)] . Argumenta, qua es industria, vides ipse. Sed num mihi quoqueseu pari solertia, seu felicitate cernantur proferanturque, tibi iudicandum relinquo. Puto enim Chymicum non omnia debere essentiis. Etiam in magisteriis non poenitendam ponit operam. Haec autem item ad hominis emolumentum comparata esse, fortassis inficias iu erit nemo. Deinde multa


page 54, image: s054

prostant in natura, quae per se satis sunt apta ad hominem sustentandum. Frustra vero elaboraueris in eo, quod laborem vlteriorem non requirit, sed ad finem praestandum iam est paratum. Hoc autem comprobauit experientia, tum necessitatis tempore, tum absque ea. Quis enim apricaturo petat radios solates chymice depuratos? Quis refrigerium ab aqua aereve frigido quaerenti hunc prius in officina elaboret? Nunc expectes in siti ad fontem, donec cum destillatorio assit artifex? Corpus animi gratia dicitur esse a Platonicis, quamquam fors rectius dixeris, si de homine sentias, hominis ergo. Si sat bene seruit famulaturque animo, sat agit bene. Posse autem id procurari adminiculis integrorum quid est notius? Naturam ducem sequendam esse monent praeclare. Quae vero natura est quae magis delecterur ollulis chymicorum quam coquorum Chytropodibus? Ipsi chymici qua re victitant? Num essentiis suis? Minime omnium. Integris vtuntur luxurianturque satis apte. Eadem natura frustra dedisset segregationum instrumenta, si voluisset nos nudis vti chymicorum ferculis. Quotus vero quisque est, si illa chymica voret, qui non reddat aliquid superflunm, experiaturque id sibi minus suaue? Quae conseruatio nobilior nutritione est ad substantiae integritatem? Medicinas maior hominum pars abhorret, atque etiam omnes


page 55, image: s055

si frequentes. Non enim bene, sed male inde afficiuntur. Vtcumque ergo in nonnullis aliquando praeclare desudat Chymia, in omnibus tamen, quae adiumento sunt hominibus id fieri non est necesse. Consequens est nec imperfecta dedisse naturam. Quae enim hominis gratia principaliter dedit, cum is varia desideret auxilia, quod sic non commodat [gap: Greek word(s)] , id ne putandum quidem est huius gratia collatum esse. Ad aliam seruetur necessitatem. Nascitur arsenicum, napellus, scorpio, vellera ouium, coria boum. ligna, etc. Ideon' vt comedas, et pro cibo vtaris? Minime vero omnium. Vnumquodque istorum suo fungitur munere, suo loco et statione. Videndum, ne iniurius in naturam sis, qui permutare vsus velis, nisi ipsa ambiguum, arbitrariumque tibi reliquerit auxilium. Dicunt illi venena esse separanda, vt possit auxilium nudum accommodari. Sed non est veteratoria, nec nouerca natura. Copiam adminiculorum procreauit. Quod si tamen aliqua necessitas ex accidente te in inopiam praecipitauerit; tunc praesto est ars illa laudata, et si qua est alia, quam miseriae humanae exeogitarunt, non felicitates. Huius necessitatis gratia etiam extructa. sunt pharmacopolia, in quibus in omnem euentum instructum seruatur penu. Hoc admittit etiam auxilia Chymica, non ex omni re conquisita, sed ex


page 56, image: s056

his quas maxime comprobauit vtendi necessitas et experientia. Posse tamen quae artis facultati sunt subiecta elaborari omnia, non puto negandum esse. Eam enim vim pollicetur artis integra constitutio. Reliqua tuae relinquo admonitioni. Non enim dubito quin multa habeas et cumulatiora, et iudicii exactioris. Vale.

EPISTOLA VIII. CHYMIAM NON cuiuslibet esse sed periti, virique humana salutis studiosi, cum et ea faciat quae malo vsu sunt venena; AD PRVDENTIVM OMNIBONVM De honestis.

RECTE sentis, mi Omnibone, odiosam esse et cruce dignam illius vocem qui scripsit, tantum pollere Alchymiam, vt administrata per artificem ex rebus quibuscumque, nihil nisi quod hominis naturae familiare est et salubre, instar apis etiam ex venenatis floribus mel proficuum legentis, relicto eo, in quo virus detrimentumque est, excipiat et elaboret ita, vt postea duntaxat praebitum absque omni astantium cura in corporibus humanis expugnato morbo felissimum sit remedium. Memini me vanitatem hanc et pestilentem persuasionem


page 57, image: s057

in quodam ex Paracelsi fece falsi conuicisse. Tua argumenta vt vidi, praeclara certe iudicaui. Fortissime enim solidissimeque istam euertunt opinionem. Sed est quod te monendum puto. Non quidem ignoro eius stultitiae impudentiaeque esse Paracelsi pedissequos, vt suo igni menstruis, aliisque instrumentis id ausint ascribere, quos tu idem ingeniose iuxta ac neruose confutasti, quandoquidem ea res non est simpliciter et pro se suo instinctu agentis naturae brutae, sed intelligentis, quae certa sit in qua parte lateat venenum, et quousque producendus sit labor chymicus, vt vsui respondeat opera: Sed attende, tamen ne is autor, apud quem tu ista legisti verba, recte sir locutus, tropoque commisso lectorem fefellerit. Fortassis enim non Vulcano, et succis, quos menstrua vocant, id asscripsit, sed artis laudato fini, et artifici qui suo ingenio peritiaque vsus eius praecepta dirigit, vt per instrumenta assequatur id quod instituit. Reuera ignis non eligit materiam, sed pro sua natura agit in vnamquamque dispositam. At artisex formam agendi ab arte sequens, ex proaeresi sua iuxta finem quem intendit idoneam conquirit, adhibetque postea id artis documentum, quo possit commode praeparari. Si quis indiscretim secundum quoduis praeceptum in quauis re velit operari, si non profecit, aut venenum pro auxilio salubri fabricat, non artis ea culpa est; sed aut imperitiae artem


page 58, image: s058

vsurpantis aut malitiae. Diuersos rerum vsus, et apparatus in numerato oportet habere Chymicum, neque temere agere, si quando incognita adoritur. Multa sunt in Chymicis artisiciis. quae vsu malitioso non iuuant hominem, sed perimunt. Hydrargyrum purgatum multis experientiae testimoniis constat venenum non esse. Idem iudicium est salis. Chalcanthum qui venenum esse putat, ignorat eius vim salubrem vsu bono in liquore, quem spiritum nominant, quanquam etiam iuxta magisteria repurgatum et prouide vsurpatum nihil habere virulenti deprehendatur. De A umine non est vt dicam. Nosti enim hoc vulgari vsu immisceri succis, et iusculis congelandis. [note: Chymia etiam Venena facit] Iunge vero illas res etiam puras, et compositis hydrargyro, sale chalcanthoque per sublimationem effice quod sublimatum argentum viuum vocant: si ad animalia referas, quid aliud quam venenum genueris. Ars vero non vult te veneficum esse, neque etiam artifex hoc studebit artis praesidio. Vnius rei multi sunt fines. Ad alia itaque, non ad potandum, fit illud magisterium. Nec minus noxiam feceris aquam destillatione, si ex alumine, sale et chalcantho liquorem elicueris, additoque postea sublimato, laborem repetiueris. Iudicandum est de hoc idem quod de priore. Meminit Scaliger cuiusdam plantae peregrinae, quae tota minus sit noxia, at per destillationem aquam exhibeat praesentis perniciei.


page 59, image: s059

Sane ille iudicat artis operae deberi veneni citatiorem facultatem. Nemo vero est, quin de talibus agens, pro exemplo adducat Yucae succum et porri aliorumque. Negare non possumus, hos fieri artis extractoriae instituto. Mel pronunciat Paracelsus destillatione in venenum abire. Stibium integrum licet sat magna quantitate absque vlla noxa in corpus immittere, at non eius florem album sublimatione factum, quemadmodum nec vitrum catharticum. Vitriolum album integrum quadam dosi innoxia potes: Calcem vero eius neutiquam, Plumbi massas in suo corpore diu gestarunt non nulli, atque etiam deglutitas ventriculo immiserunt. Veteribus ex eo fiebant globuli ad intestinorum obstructionem. At non est similis vsus Cerussae, et lithargyri. Vidit Platerus, Auicenna, Falloppius, Massaria et alii multi grandem quantitatem hydrargyri sine vllo incommodo tanquam aquam potulentam ebibitam. Si praecipitati tantum praebere velles, iugulares hominem. Videntur etiam quaedam per se venena, compositionibus chymicis euadere longe truculentiora. Quidam enim Realgar suum fabricant ex [note: Realgar.] sulphure, calce viua et arsenico: quidam quam Risam galli nominant (quae vox conuenit cum germanica [gap: Greek word(s)] quasi auripigmentum diceres) ex duplici concinnant arsenico, quorum tamen vnum satis erat ad interimendum. Ita tincturae metallorum, et additamenta


page 60, image: s060

iis elaborandis destinata non raro sunt praesentissima venena. Omnium fabricandorum praecepta habet Alchymia, sed non ad vsus eosdem. Per se itaque illa innocua est nec malefica. Sua enim suis vsibus, iisque laudatis et concessis addixit. Actum de cuiuslibet artis maiestate et innocentia est, si in virum malum incidat, qui ea ad sua scelera flagitiaque abutatur. Huiusmodi vero admonitiones cauriores reddere debent tyrones, ne imparati et temere ad hanc aduolent scientiam, nec putent sibi licere quoduis quouis vsurpare modo. Verum enimuero, mi Omnibone, tanti est industria artificis periti, vt etiam quae hoc apparatu, vsuque praesentissima forent venena, aliis artificiis, et adhibitione in saluberrima possit vertere auxilia, venenique vim vna extractam denuo separare. Exemplo nobis est illa decantata Yuca. Quanquam enim praesenter interimat succus recens expressus, tamen accedente diuaporatione omnem veneni facultatem obliuiscitur, fitque vsu etiam interno saluberrimus. De Toxico Hispanorum audiuisti saepius. Id vel halitu cydoniorum euadit innoxium et elumbe. Napelli succus adeo extiosus est, vt, teste Ponzetto, non quouis vase possit contineri, tanquam altera Stygia. Sine cum ad ignem difflare; et experire in bestia. Mirabere ignauiam. Flos albus antimonii non est absque veneno, si statim ab officina, nec vlteriore opera elaboratus deglutiatur. Sed


page 61, image: s061

praemac eratum aceto stillatitio coque, et expirare sinito: noxa m sustuleris. Ita artisices sublimatum quoque addita stibii vel tartari essentia eo sublimitatis perducuut, vt a perito artifice in maximis adh bitum malis ad miraculum vsque conducat. Quae olea nimis sunt spirituosa, adeo vt colliquando nocerent. vel absque fructu praeteruolarent, ea rectificant certis expiratiorum modis, quomodo et Empyreumata aquarum tollunt. Quae materialiora, quam vt efficacem vim et citum praebeant auxilium, deprehendunt, ea nobilita nt vel repetita separatione, vel circulatione. Non accusanda ars est, imperitia peccante. Neque est cuiusuis in periculosis elaborare et experiri velle. Tutius tyrones in leuioribus artem exercent: veluti spiritum vitrioli acidum etiam scrupulari quantitate liquoribus, succis, aliisue permistum dederit artifex impune, sicubi non est vnionis solutio, aut ventriculus labefactus aeruginosis humoribus. Si tyro vnam atque alteram guttam experiri velit, securius consulat. Sed et magister opera solertiore tam excellentem reddet medicinam, vt in nonnullis morbis sit miraculi instar. Talem elaborationem putantur nonnulli vocate praedestinationem naturae summam, quan doquidem melior fieri nulla alia artis ope possit, vt. hac acquisita plane sit quies, cum in aliis inferioribus etiam porro procedere liceat. Scribit alicubi chymicus non ignobilis se omnia


page 62, image: s062

venena per artem fixa, absque cunctatione potaturum, quo facto excellentem eius operationem videtur commendare. Ego vero tam confidens esse nolim, nec Napellum vtcunque paratum, vt nec cadmiam argentosam, arsenicum, et caetera esitare. Non quodvis transit in quoduis sed in determinatum, ipsaque venena ent concocta in Indiotum rege non exuebant naturam. Si item aliqua venenis est essentia, non est solida gloria pro rei substantia cadauera offerre. Sed ne te diutius detineam, aut erudire velle videar ipse erudiri indigus, desino, et te valere iubeo. 15. Decemb: 97, Rotemburgi ad Tub:

EPIST: IX. CHYMIAE PRAECEPTA ET artificia dispersa esse in varias officinas, vbi nonnunquam polluantur accessu alienorum. Et obiter de Purpurae ex Plinio confectione. Ad Paulum Simlerum Philos. et medicum excellentem Traiecti Sueuorum.

SAEPE cogitaui de vulgati illo verbo, quo aiunt, Neminem posse simul plura, eaque omnia recte agere: quod principium infelicitatis sit, relicto priore vitae genere ad aliud temere discedere, et pluribus opificiis manum admouere. Credo et tibi in scholis olim tyroni saepe occentum esse versiculum istum: Pluribus intentus minor est ad singula sensus


page 63, image: s063

Perinde enim sese habet in intellectu ac in sensu, potissimumque visu. Multa simul obtutu vno videre non possumus? Perpendiculo enim in punctum directa tnnc acies est, at [gap: Greek word(s)] seu aspectu perfunctorieque cernere multa simul licet, sed tamen vnum principaliter, reliqua obiter neglectimque. Aliās attentio deficit, notitiaque in omnibus. Ita in tactu in quem defixi sumus motum, eum eliso altero solum percipimus euidenter. Nec auditus alium obseruat morem. Sonum vnum cui aurem praebemus attente, exacte iudicare concessum est: multos simul, nisi ad vnum redactos, neutiquam. Sed tamen illa ipsa documenta non parum mihi videntur labefactari expetientia. In harmonia multi sunt soni singulares. Eos omnes simul tum auris bene percipit, modo sit constituta bene, tum mens artificis iudicat. Faciem formosam cum intueris, cur non simul totam aestimes, licet partibus constet discrepantibus? Et est vt in sono harmonia, ita in conspiratione colorum figurarumque consensio. Qui genera animalium habet nota, eadem opera simul intelligit species. Fingere vero etiam libet monopolam quendam variarum mercium, cuius vna taberna sit in India, altera in beatis Insulis, tertia Venetiis, quarta Vlyssibonae, caeterae alibi. Omnes non vnum tractant mercimonium. At si assit industria diligentiaque in omnibus, proficitur ad illam immensitatem opum, quas


page 64, image: s064

nouimus sibi parasse quosdam. Domina plurimarum artium est chymia, plures aperuit officinas. Cur non omnibus bene praesit, omniaque recte disponat laboriosus chymicus? An minor ei potestas quam Dialectico, qui cum artem habeat instructissimam et in varia officia diuisam, omnibus tamen ita praeest, vt nullum negligat? In solio thronoque Darium collocabat Philosophus in sua de mundo contemplatione, ipsumque corpore immotum animo per tot regna pervagantem, et porrectis manibus vbiuis administrantem iusta tanquam Dei vicarium repraesentabat. Num itaque refellimus illa prouerbialia, an subtili quadam ratione explicamus? Non facit praeter officium chymia, si in multas se diuidit societates. Dei quidem est tam absoluta facultas, vt ipse vnus adesse omnibus, eaque digerere nutu voluntatis suae recte queat. Sed cum ab ipso ad hominem peruenerit scintilla quaedam diuinae aurae et simulacrum imitari hic quodammodo [gap: Greek word(s)] potest, et variis instrumentis famulitioque fido id peragere, quod particulatim ipse non poterat. Interim tanquam Logista quidam singulas rationes ad vnam generalem vocat tabulam, in qua diiudicat aestimatque partes et totum. Quemadmodum Imperatot per satellites et stipatores gubetnat imperium vastum; ita chymicus vario ministerio opera variarum officinarum. Qui ergo excoquit elaboratque metalla, vt ex


page 65, image: s065

lapidibus segreget nobilem substantiam, famulus est Chymici. Qui gemmas fodit et expolit, eiusdem est minister. Qui erasis arborum corticibus euocat pinguedinem, vt resinam picemque vel lacrymam etiam ex aliis plantis incisis, vice fungitur chymici Nonnihil accepit inde bractearius, nonnihil Chrysopaeus; aliquid tinctores: plurima pharma corum administer, et alii opifices de quibus memini actum a me esse superiori libro. Subit autem etiam prudentia eiusdem seu Domini, seu praesidis istorum subditotum. Quae enim praestantiora sunt operum, quibus et ingenio opus est penitiore, et peritia singulari, quae que maiestatem prae se ferunt quandam, et in admiratione amplissima possunt suum constituere professorem, ea non commisit gregali famulitio, sed aut per optimates administrat aut tractat ipse. Medicorum calliditatem in hoc est secutus, qui vulnerum et similium curam raro adoriuntur ipsi, sed retenta sibi theorica dignitate, iureque dominii, operas manuarias permittunt chirurgis, de quibus tamen recte an secus agentib. liberam statuendi reseruarunt potestatem. Illi ipsi nolentes pharmaca terere, succos exprimere et reliqua huius officii magis seruilia quam liberalia aggredi, hic quoque sibi prospexerunt de ministerio. Pari dexteritate ius et dignitatem suae artis asseruit Chymicus. Itaque et inuenias nomina permutata. Nam cum metallurgus chymiae


page 66, image: s066

famuletur, eiusque partem tractet, non tamen vocari chymicus solet. Ita est de caeteris abiectioribus. At cum artifex ipse summus miracula rerum promit, et ex argento facit aurum; ex pipere oleum praestans, ex vino essentiam quintam, tunc artis vocabulo nuncupatur, tametsi etiam metallicae officinae possint ex ferro aes, et contra ex aere ferrum facere, et aniculae aquam ardentem ex vini cereuisiaeque fecibus aut polenta prolicere: e iuniperis cerasiis, pomis, etc. succos extrahere et similia facere. Non appellabam Alchymistam illum rusticum, qui nuper apud me profitebatur aquae Iuniperinae destillationem descensoriam, eamque ita dextre describebat vt admirationi esset, qui tanta sapientia in tam sordido homine habitare posset? Non dignamur chymici honore eum, quem alicubi nouimus antimonii vitrum praeparare solerter. Sicut poetae nomen solis illis destinat Horatius, quibus ingenium est sublimius et os magna sonaturum; ita chymicus est non ille particulae vnius atque alterius effector, sed totius artis professor et in mirabilioribus elaborator. Verum his relictis placet tecum in tinctoriam irrepere, ibique nostrae chymiae particulam aliquanto accuratius inuestigare et iudicare. Purpurae faciendae [note: De purpura.] rationem interisse, quia in nullo est hodie vsu, atque ideo impune per maria vagantur murices, buccina, purpurae, etc. arbitrantur,


page 67, image: s067

siue ipsum artificium obliteratum, nec constet praeparandi tingendique ratio, siue coccinno aliisque colorib. iuuentis in serico purpurae succus satis superque ad dignitatem et luxum compensetur, vt non sit opus maria scrutari, et tanto precio florem ex faucibus ostreorum raptum lanis in ducere. Sed ego artem intermissam successu aliarum tincturarum minus sumptuose parandarum, et damno operarum iudico, non defecisse ignorantia. Quanto enim in precio fuerit purpura, tum PLINIVS indicat, tum Aristoteles scribens nonnullas ex magnis purpuris ad minae precium peruenisse, cum posterioribus temporibus idem fere color longe minoris tingeretur. Itaque non artis inscitia, quam Plinius accurate literis tradidit, sed vilioris permutatione cecidit. Si libet paulisper in eam intendamus aciem intellectus, et num ad nostra ingenia, fiducia scientiae chymicae, possit accommodari, experiamur. [note: Plin. Lib. 9. cap. 38. et 39. Arist. s. hist. 15.] Primum docet Plinius, quo tempore et modo legitime capiendae sint purpurae, post canis ortum scilicet, et ante tempus vernum, quandoquidem cum foetificauere fluxos habeant succos ad splendorem operis minus idoneos, licet id negligant officinae. Modus capiendi fuit per pisciculos, vel conchas paruulas raro textu coniunctas in modum nassae, et prius esurie domitas vt quasi semineces apparerent. Haec textura in altum proiiciebatur. Tunc enim conchae


page 68, image: s068

se aperiunt, purpuraeque escam quaerentes linguas inserunt. Sed illae se pungi sentientes clauduntur, et sic retinent purpuras, quae tandem subiecta nassa extra huntur. Aliās enim elabi solent remittentibus conchis. Ita duo genera purpurarum ex sententia Plinii capta sunt, maius et minus. Deinde explicat idem auctor qua in parte gerant illum tinguendis lanis vtilem succum seu florem, in faucibus scilicet mediis vena candida, quanquam parua quantitate: venam hanc eximi viuis, adhaerente aliqua carnis portiuncula, idque in maioribus, cum minores frangantur trapetis. Ita quaesita materia tincturae est. Sunt autem illa ex Aristotelis Graeco reddita, quanquam nescio an satis fideliter. Ita loquitur ille: [gap: Greek word(s)] . Vide et reliqua ibidem. Ratio apparatus et elaborationis ad tinguendum a Plinio elegantius magnifi centiusque describitur, quam vtile erat disciplinae. Non raro deprehendimus eloquentiam obsistere simplicitati doctrinae. Debuerat itaque paulo rudius pinguiusque artem


page 69, image: s069

pertexuisse. Sed studeamus eam aperire [note: Apparatue tincturae purpuroae.] nostris verbis. Centenis floris extracti libris adiiciendos sextarios salis singulos putat, et macerandam misturam triduo, quandoquidem longius spacium colorem reddat deteriorem. Nostri chymici fortassis iuberent centupondio (ad libram Romanam) floris adiicere sesquilibram salis, et vtrumque simul loco tepente macerare, et quasi putrefacere. Interim ad coquendum cortinae fornacisque structura erit consideranda. In hac enim non est paruum artis momentum. [note: Dispositio vasorum cocturae.] Probat Plinius cortinam plumbeam, quali vtuntur etiam ad nonnullos minerales succos eliciendos. Haic adaptandus est longinquae fornacis cuniculus vt modico queat vapore torreri. Non satis intelligo huius fornacis rationem. Vaporarium tamen eligi vox vaporis iudicat. Chymico fors esset balneum vaporis, seu vapidum, aut roridum. Sed cum grandiloqui saepius permutent vocabula propria impropriis, potuit per vaporem non humidus, sed siccus qui alioquin est halitus, accipi, quomodo in opere magni artificii ignem vaporosum requirunt, qui certe non est spiritus humidi (licet et de hocaliqui praecipiant, sed non ex sensu peritorum) sed sicci. Si itaque de gradu ignis dicendum sit, vox Torreri indicat siccum: vox modico, primum aut secundum, qualem aliās per cineres elutos procurant notantque, solis fornacisque


page 70, image: s070

modo competente. Humidus enim balneo, vel fimo intelligitur. Vocant etiam stufam siccam, cum in catino nudo est materia cum liquore. Quinam autem est ille longinquae fornacis cuniculus? Da veniam diuinanti. Noui in officinis metallicis nonnunquam subterraneo cuniculo imponi ignes, ita tamen, vt illis in postrema parte sursum pateat ad ahenam ollasve via. Putemus velle Plinium, vt vapor seu calor ab igni non recta et proxime verberet catinum, sed procul dirigatur per canalem quantus satis est [note: Artisicium coquendi floris.] ad gradum ignis lentum. In hoc enim summa negotii est, lente coquere materiam et paulatim despumare. Sic purgamenta spumosa vnā cum carnibus venisque secedent, et liquor iuri sese immiscebit. Qui nequit Plinianam fornacem assequi, ei satis est si quauis alia industria hunc lentum calorem procuret, ne vitietur coloris dignitas violentia ignis, aut adustio eueniat. Constructa fornace, materia putrefacta ponenda in cortina et perfundenda aqua est, ita vt amphora huius (seu sextarii 48. aut lib. 72. sextario pro vnciis octodecim accepto) capiatur, illius vero librae centum quinquaginta; vel si vna opera plus elaborare consilium est, oportet illam obseruare proportionem. Minus enim aquae est, quam floris, subduplum nimirum fere. His ita peractis, curandum est, vt secundum verba Plinii igni supposito


page 71, image: s071

mistura ferueat, hoc est, vt ipse seipsum explicat, modico vapore torreatur, vtrobique simplicioribus imponente grandiloquentia non admodum grata veritatis luci. Neque enim feruefactio, neque tostio in hoc opere locum habere videtur, multo minus vstio, cuius in sequentibus facit mentionem. Certe admodum lentam esse coctionem, intelligitur ex dierum numero, qui sunt in illam insumendi et tincturae lege. Decimo enim ferme absolui dicit, vt possit experimentum tincturae capi. Iustius lentam appellares digestionem, aut, cum separationis gratia instituatur, putrefactionem chymicam. Interim carnes et spumae membranaeque a tinctura liberatae sunt tollendae, quae res non est absque agitatione et consideratione frequente, in interuallis semper tecto vase, et igne industrie gubernato. Ne semper abstinendum sit, chymici furnum acesiae admouent, aut illud, quod stufam siccam vocant, vaporant e foco subiecto, vel laterali propagato tubulis, canalibusve calore competente. Finis est vt liquefactis istis segregetur color tincturae ab alienis, aquae se committat, et iustam tum consistentiam tum lucem acquirat. Purpurarum maiorum saniem, et buccinorum virus ita praeparatum fuisse, ex Plinio liquet. Quomodo paruae Conchae fuerint tractatae, vix verbo ille indicauit, nempe


page 72, image: s072

trapetis fuisse, fractas: Sed Philosophus in libello de coloribus paulo luculentius iudicat primum fuisse tusas; postea vniuersam humiditatem ex eis elutam effusamque in cortinas, et coctam, primo apparente nullo colore in tincturis, sed postea humido magis concocto, cum interim varii conspicerentur. Necesse itaque est et hic aquam adiectam fuisse cum Sale, et coctionem continuatam vsque ad coloris constantiam, finemque desideratum. [note: Temperatura ad conchyl a.] In Conchyliis, hoc est, murice, quod est genus diuersum a purpura, concha minore et buccino, coctio quidem iisdem peracta fuit vasis, sed temperatura et fine diuerso. De his Plinius ita, in conchyliata veste, inquit, caetera eadem sine buccino, praeterque ius temperaturae aeque pro indiuiso humani potus excremento dimidia et medicamina adduntur. Sic gignitur laudatus [note: Crour muticis.] ille pallor saturitate fraudata tantoque dilucidior, quanto magis vellera esuriunt. Ostrum nimirum describit, quo nomine appellant muricis sanguine tinctam vestem, quae eadem et Conchyliata est. Cruorem autem muricis dicunt esse grauem in succo, coloris austeri in glauco, et irascenti similis mari. [note: Color Con chyliatae purpurae.] Vnde aliqui vocant Halurgum, quod tamen nomen diuersum aliās colorem designat, quam quem Conchyliatae habent. Hic enim caeruleus est vt heliotropii, vel violae serotinae, aut florum maluae, vt alibi indicat


page 73, image: s073

Plinius, et licet intelligere ex glauco austeroque conchvliorum sanguine. Fieri tamen potest, vt ad amethystum, et coccum ipse quasi in medio interiectus, in diuersis accedat propius Apparatus eius dicitur conuenire cum purpurae confectione, et sine buccino esse, vt credendum sit tincturam esse simplicem. Sed admiscendum tamen vrinae humanae tantundem est, vt indicat vox, AEque, et ita coctio instituenda, vt non separetur amplius, et paulo liquidius ius relinquatur. Non enim ad eam spissitudinem redigitur, quam in purpura obseruari dixit. Etsi accesserit quoque infecturae tenuitas, vel si ita tingantur vellera vt saturitas absit, et magis esuriant, hoc est admodum tenuiter diluteque tingantur, pallor ille laudatus obtinetur, quem lib. 21. cap. 8. argumento heliotropi et caeterorum florum indicat. Sed videamus tingendi rationem Parato purpurarum succo immergitur vellus [note: Ratio tingendi.] eluciatum seu lana pura caminata et eluta, deque vase suo in cortinam translata (id quod signari voce elutriati solet, quasi lutro hoc est [note: Elutriatur.] vase in quo dilutum est et emundatum, exemtpum et alteri immissum dicas) exploraturque tincturae bonitas. Si respondet voto, et color placet, ad cocturae finem est peruentum. Sin ob aquam adiectam consistentia dilutior crudiorque est, continuatur coctio ad instam spissitudinem et splendorem, quod Plinius dicit: Donec spei satisfiat vritur liquor: quod


page 74, image: s074

de purpurae flore est intelligendum potius quam de conchyliis. Quae vero spes illa? Rubens [note: Color purpurae.] color, ait, nigrante deterior. Itaque cum in uellere vel lana rubedo diluta apparet, nondum perfectus succus est: cum rubedo conueniens purpurae, siquidem haec simplex spectatur, nec licet prodire vlterius, hic standum. Nam et rubras purpuras simplices fuisse consentaneum est. Aliās vltimus scopus est rubicundus nigricans cum splendore, citra tamen vstionem, lenta diuaporatione agitationeque assidua et circumspecta cauendam, quanquam Plinius dicat vri liquorem. In conchyliata [note: Conchyfrae tae scopus.] scopus est pallor laudatus, de quo ante. Praestantior hic est si respondet violae serotinae quam ile prounciat esse conchyliorum vegetissimam, modo nobis constaret, quae nam esset [note: lib. 23. cap. 8.] haec absque dubio. Putare licet interim violaceum colorem notari multo albo mistum, qualis est in floribus cichorii caeruleis, aut in caudae panonis ambitu oculi a latere spectato, qui tamen est virore perfusus et aliqua flanitie aut viola canina dicta.

Scopo in expetimento cognito, relinquitur lana in succo horis quinis, vt potet colorem plenius. Extractae primae submittitur alia carnimata idque donec absumpta sit sanies tota. Nonnunquam pro lana creta tingitur vt fiat purpurissum. Ratio tincturae eadem est quae lanae. Inter coquendum etiam quae spuma purpurea enatat, seponitur pro iudicio pictoribus.


page 75, image: s075

Nam recrementa quoque obiter facta non sunt proiectanea, sicut nostro tempore, qui Brasilio Vercinio et Cocco tingunt feces, cogunt in laccae quandam speciem adusus pictorum. Ita est de purpura sim plici et conchyliata veste. Buccino nulla peculiaris [note: Buccinum.] tinctura parata est, quia diutiorem [correction of the transcriber; in the print di utiorem] habet florem, cumque fluxum, et euanidum remittentem, vt ait Plinius, sucum. Ad misturas tamen etiam hoc est petitum, et praesertim pelagio alligatum, hoc est, iunctum purpurae in mari libere vagantis cruori, itaque factum, vt maneat quasi astrictum. Porro de tinctura mista, operta, et repetita legimus buccinum pelagio fuisse mistum, vel inductum. Vnde [note: Purpura composica] pro diuersitate temperaturae cocturaeque diuersi emerserunt colores, quos iteratis infecturis siue in eodem, siue diuerso iure variabant. Nec in cruoribus concharum id factum solis est, vt sic omnis purpura esset halurgos seu maris opus, etiam ad coccum est progressum, huiusque color praemissus Tyrio peperit Hysginum. De his libet audire Pliniu ipsum. [note: Hysginum] Iuuat ludere impendio, inquit, et lusus geminare miscendo iterum, et ipsa adulterare adulteria naturae. Votum quoque factum e vitio portentosis ingeniis, et gemina demonstrata via luxuriae, vt color alius operiretur alio, suauior ita fieri, leuiorque dictus: quae verba explicant geminam misti coloris rationem. Aut enim ipsa medicamina in cortinis


page 76, image: s076

fuerunt confusa, aut alterum alteri inductum in ipsa lana, quae ratio non tantum in vno genere valuit, marine scilicet, sed et marino terrestrique simul. [note: Purpura coccinea.] Illius exemplum his proponitur. Buccinum pelagio admodum alligatur, nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitoremque, qui quaeritur, cocci. Ita permixtis viribus alterum altero excitatur, aut astringitur. Summa medicaminis in libras vellerum de buccino ducentae, pelagio centum et vndecim. Ita fit amethysti color eximius ille. Haec de mistura. Ex summa votoque tincturae colligas duplicem cius modum describi, vt existat [note: Amethytina] rubrum coccineum, qualis forte fuit rubra Tarentina et amethystinum eximium, quanquam huius duntaxat temperaturam iudicauit, nisi velis vno eodemque coctionis iure et coccinum nitidum, et amethystinum factum duplici voto laboribus diuersis quomodo nouimus coquendi gradibus euenire. Rubuisse vero coccum non opus est testimonio. [note: Amethysti color.] Qui color amethysti eximius fuerit, in gemmae historia exponitur, Perlucent, inquit, omnes violaceo colore. Indica absolutum purpurae habet, ad hancquetingentium officinae sua dirigun t vota. Fundit autem eum aspectu leuiter blandum; Praecellens debet esse in suspectu velut ex carbunculo refulgens quidam in purpura leuiter roseus nitor, quo signo patet nihil absurdi esse quod dixi eadem temperatura diuerse praeparata aut pota, coccineum


page 77, image: s077

vel amethystinum fuisse procuratum. Certe si violam martiam contemplemur, in ea occurrit coccinei caeruleique potentia alba et nigro diuersimode commistis. Posterior infectura, qua colori color inducitur frequentior fuit. Inde extitit Tyria purpura vnius infecturae, et Tyria dibapha, inde dicta quod bis tincta esset veluti magnifico impendio, qualiter Plinii aetate omnes pene commodiores purpurae tingebantur. Ea fuccessit rubrae Tarentinae. [note: Tyria menobapha] In monobapha Tyria vellus seu lana primum fuit satiata (seu permissa bibere quantum potuit) pelagio, seu purpurae liberae flore, immatura adhuc viridique cortina, seu nondum cocto colore ad conssistentiam illam spissiotem, quae requiritur ad purpuram simplicem, mox permutata in buccino seu translata ad alteram cortinam, in qua buccini liquor iam lege artis coctus erat, colorem acquisiuit, cuius laus summa fuit, sanguinis concreti nigricans aspectu idemque suspectu refulgens, quo argumento vult Plinius Homero dictum sanguinem purpureum, quanquam, vt sanguinis sunt differentiae, ita et Tyriae purpurae fuisse, alteramque altera magis et illustrius rubuisse, nemo fortasse dubitet. [note: Dibapha Tyria.] Dibapha Tyria si scopum attigit, argumento monobaphae, necessario nigricauit magis. Sed credi potest dilutiores remansisse in tinctura, et inaequales colores, ne atra plane euaserit, postea


page 78, image: s078

buccino: Hinc reddi pelagio, sed fortasse dilutiori. [note: Tyriamethystus.] Neque et iam puto iterum buccino fuisse immersam: Porro amethystina purpura Tyrio fuit operta vt ex violaceo sanguineoque seu rubro genitus sit ille, quem Tyriamethystum nuncuparunt. [note: Videtur ille esse quem nostri vocant mölbraun ex violaceo et rubro qualis etiam est Hyacinthi rubri vel quem pauo naceum Itali, ex violaceo et ni gor: seu pauco caeruleo, plure vigro.] Idem tentatum est in conchyliata. Ita enim Plinius: Non est satis abstulisse gemmae nomen amethystum. Rursum absolutus inebriatur Tyrio, vt sit ex vtroque nomen improbum Tyriamethystus, simulque luxuria duplex: Et cum confecere conchylia, transire melius in Tyrium putant. Poenitentia hoc primum debet inuenisse, artifice mutante quod damnabat, etc. Nominant et Tyrianthinum. Sed quem? Num Tyriamethystum, an conchyliatam Tyriam? Incertum quidem hoc mihi. Hanc tamen puto et Tyrium ostrum dictum, et cum Ianthinum sit violaceum, quo colore laudatur Amethystus, non absurdum iudico eundem fecisse Tyrianthinum et Tyriamethystum. Cum item inebriari Tyrio scribit, primum quidem misturam buccini et pelagii habuit, sed postea cum Tyria tinctura sit inductitia, debuit prius pelagio infici, postea buccino, an satis erat tantum ius vnum, seu pelagium, seu buccinum? Tandem cocco, seu infectura Chermesina inuenta, [note: Hysginum] accessit mistura noua, qua cocco tinctum Tyrio tingebatur vt fie ret Hysginum, quod distare a dibapha Tyria colore luculentiore puto et sumtu minore. Dum ille


page 79, image: s079

Hysginum dicit, nonnulli legunt bis Byssinum, vt sit sensus Plinii de coco Byssino tincto Tyrio. Reprehendunt hoc alii, negantque Byssinum tinctum fuisse cocco. Plinius sane cum de Asbesco scripsit, Byssini mentionem fecit, et linum fuisse colligere est proximi principatus post Asbestum, mulierum maxime deliciis circa Elim in Achaia genitum. Purpureae tincturae subiectum non erat linum sed lana, vellera ue et sericum, cumque Asbestum ignibus repurgaretur, idem congruere videtur et Byssino, vt sic albus splendor in eo dominari sit credendus. Nihil tamen est absoni a vero, Byssum purpurae sanguine infici potuisse, vt linum molle serici aemulum. [note: Vnde tam multiplex ex floribus Concharum tinctura] Sed vt ad purputam redeam, vnde quaeso tam multiplex color, ex haematidibus? Puto te intellexisse temperaturae diuersitatem vnam fuisse causam, aliam coctionis discrepantiam, vnde dilutior spissiorue color varietatem dedit, tertiam misturam, quartam inductum colori colorem. Primariam attigit philosophus lib. 5. hist. cap. Is. Magnae conchae, inquit, plurimae nigrum habent florem, nonnullae rubeum paucum, sicut et paruae littorales. In locis Borealibus is est niger, in Australibus rubeus vt plurimum. Huic Plinius attestatur quidem, sed obscuriore sono. Innuit enim pelagium fuisse nimis nigrum, Buccium nimis debile, dilutum et euanidum: Conchylium pallidum coccum rubens,


page 80, image: s080

quem colorem in conchis minoribus quoque fuisse licet existimare, cum dicat philosophus paruas ad littora et oras reperiri flore rubro. Caussam tam varii cruoris loca victumque esse manifestum est, postea hyemes et calores. [note: Plin: lib: 9. cap: 36. Tyrius praecipuus Asi aein meninge Africae et Ge Iulo littote oceani, in Laconica Eu ropae. Item libro 34. cap. 6. Tyrium, Gerulicum, Laconicum vnde precio sissimae purpurae.] Itaque Laconica purpura, Tyria, et Getula praeclarae fuerunt. Cum item Plinius Lutense et Algensegenus ponat, vtroque melius Teniense pronunciat, quanquam et hoc leuius atque dilutius. Etiam hic pabulo soloque discernit, et quod Aristoteles scripserat teterrimum florem habere cum fauificant, id Plinius quoque retulit, dicens fluxos habere succos cum foetificauere, quanquam id ignorent officinae. Nonnihil etiam neglectioni electionis deberi credendum est, cumque cum vita dicantur euomere florem, hoc est amittere, vt splendorem nitedulae, quo morti viciniores sunt, eo peiorem succum esse verisimile est. Sed quo me rapuit purpurarum admiratio? De chymicis operibus in varias officinas dispersis inceperam, id exemplo purpureae tincturae elaborandae confirmaturus, fere tinctorem egi purpurarium. Ignosce loquacitati, et vale. 9. Febr. 98. Rotemb.

EPIST: X. DE PVRPVRAE COloribus, Problemata quaedam. Ad


page 81, image: s081
Praestantem virum D. Paulum Simlerum Philos: et Medicum Traiecti Sueuorum Francis.

QVOD Pollionem dixisse memorant, commode agendo factum esse, vt saepe ageret, sed saepe agendo accidisse, vt minus commode, cum assiduitate nimia facilitas [note: Raro faciendum quod recte fieri volumus ex Pollionis sententia.] potius quam facultas, nec fiducia sed temeritas paretur; vnde raro sit faciendum quod accurate factum velimus, id ipsum video mihi hoc tempore et instituto vsurpandum esse. Placuit tibi a me commercium literarum. Effecisti vt commode egisse arbitrarer, oportereque nihil intermittere quin plurib. semper scriptis teabundatiore perfunderem voluptate. Sed euenit mihi idem quod Pollioni. Minus enim commode ago dum saepe: scriboque facilitate et temeritate potius, quam fiducia et facultate. Amor tuus certe me peccare fecit, alioquin tam rarus essem in literis, quam suae latinitati parcunt illi Itali Erasmi, a quib. vt maxime vrgeas, nec verbum quidem latinum possis exsculpere, cum tamen vbi necessitas virum postulat, videantur vel Salustium, vel Ciceronem eloquio referre, et quasi descripto exacte dicere, quanquam nescio quid in hac re sit tam praeclarae [note: Fertilis assiduo si non renouetur aratro, Nil nisi cum spinis gramen habebit ager.] laudis aut admirationis. Ciceroni certe exercitia frequentia maiorem vim ad orationis rationisque facultatem et sapientiam adepta videntur adeo, vt ipse necesse habuerit se ad Philosophiam silente foro conferre, ne illa ipsa quae in se fuit facultas orationis exaresceret:


page 82, image: s082

[note: Scilicet ingenium longa rubigine laesum, Torpet, et est multo quam fuit ante minus.] quod etiam Poetas et Aristotelem indicasse video, estque linguarum ea conditio vt ni in frequente sine vsu, plane in desuetudinem difficultatemque et inscitiam abeant tantum abest vt facultatem censeruent. Qui apud nostros germanos nescit expedite et ex tempore loqui, eo habetur inertior, quo est cunctantior, crediturque memoriae mandasse paragraphos quosdam, cum tandem necessitate coactus quasi de scripto, verbafacit. Sed placeant sibi illi Itali suo more et ne amittant facultatem, vel nunquam latine loquantur; ego non verebor amore exercitiorum vel plane ineptus videri, et te rogo vt temeritatem hanc scribas in amicitiae tabulis charactere beneuolentiae Hieroglyphico. Ne vero sim instar pugillarium intellectus rasorum, aut asymbolos ad epulas tuas veniam purpureum de purpura Iterum texam sermonem, vt quo minor eius nobis est copia, hoc maius appareat noscendi desiderium. Ita enim comparatum est in rebus humanis: praesentia odimus. absentia requirimus assectamurque [note: Balsamus uoui orbis] studiose, et noua ita impense amamus vt Romani Balsamum noui orbis et Hispaniae recens inuentae, quem initio scribit Monardes in tanto precio et admiratione fuisse, vt vncia centum venierit coronatis, postea adeo vilescentem copia, vt etiam gratis daretur, precii vastitate addente autoritatem rei et vires: vilitate vero iterum adimente, vt fieri solet in omnibus nouis, notisque. Credi potest


page 83, image: s083

(nisi merces noua veterem preciosiorem regno expulit) ita purpuram viluisse regibus non am plius inuenientib. quo discrimine vestitus a satelitib. distare et internosci possent, vt nostro tempore non facile herum et seruum, Dominum et ancillam in delicatorib. familiis distinguas. Cocco ergo pro purpura arrepto paulatim haec siluit, et disciplinam tandem penitus amisit. Gratum faceremus vniuersae nobilitati, si colloquiis inuestigationeque nostra denuo ex mari proreperet purpura, et hexamitas coccineas sericasque vestes ad plebem reiiceret, damnaretque seruitutis. Sed quidnam tandem, in quies, [note: Purpurea vestes multae.] de purpura affers? Multa inquam genera purpurarum fuisse, inuenio. Mentionem enim faciunt autores Tyriae, AEgyptiae, Laconicae, et caeterarum a locis nomen adeptarum; postea etiam Hysginae, lanthinae, Coccineae seu chermesinae, Hyacinthinae, Tyriamethystinae; Tyrianthinae et huiusmodi quarum quaedam monobaphae, quaedam dibaphae; aliquea solo purpurarum, buccini conchyliorumve sanguine infectae, aliquae plantarum succis, aliquae vtrisque. In his, si elabores, possis quidem genera nonnulla inuenire; sed ego discrimen a coloribus malebam, vt possemus Grammaticis interpretibusque in scholis aliquid ad suos autores eo rectius explicandos afferre momenti Physicos enim quid conemur amplius molestare, et in lucum ligna ferre? Norunt illi conchylia, buccina, purpuros, conchasque pictorum: Norunt coccum infectorium, phycum,


page 84, image: s084

rubiam tinctorum, granum bibinellae, hyacinthum galliae, violam purpuream et caeteras plantas. quarum succis sericum etiamnum hodie inficitur. Sciunt et animalcula illa seu vermes ex sanguisorba et coccoscolecio, eosque quorum Cardanus meminit. Nec latet eos materia modusque infectionis. Non possumus quicquam addere ad lucem horum. Grammatici videntur adhuc aliquid a nobis expectare. Horum quoque desiderio non [note: Purpureum quid Maranthae.] nihil est dandum. Scribit Bartholomaeus Marantha in lib. I. de Theriaca explicans bituminis Iudaici historiam et notas, purpureum proprie significare illam gratiam et viuacitatem, quae in vnoquoque colore, qui gratus est oculis, et delectat visum, inesse potest, et nunc vulgo vocatur color Chremesinus, quae vox non vni tantum colori destinata sit, sed multis aut fortasse omnib. veluti rubro, purpureo, seu pauonaceo, qui est violae nigrae, incarnato, albo, viridique: putat etiam luteo nigroque conuenire si modus reperiretur, quomodo dicitur purpureum rubrum, russum (incarnatum seu Hepaticum, vel cupreum) puniceum, nigrum, album, quo pacto alii, niues purpureas, Horatius purpureos vocārit olores, qui sunt albi: et omnino cuicunque colori concilietur ille splendor gratus oculis, quem voce purpurae exprimere voluerint, eum dici posse purpureum. Addit tamen in fine istius loci, non negandum esse nomen purpurae, plurimum tribui rubro et pauonaceo seu violaceo. Ita Marantha. Si vera scribit, in


page 85, image: s085

propatulo est, cur mare vocetur purpureum et halurgum, nec eget res disceptationib. Quicunque pictor colori suo addiderit lucem gratam, is purpurisso pinxerit; et debebitur multum etiam prelis et laeuigatoriis instrumentis. Sed ego multum dubito de Marantheae sententiae veritate, quanquam fortassis in bitumine dici possit. id purpureum a splendore vocari, intelligendo scil. speciatim eum, qui est in purpura nigricante. Purpureum et vestem purpurem [note: Purpureus vude vere dictus.] proprie ( [gap: Greek word(s)] ) et principaliter puto appellatam esse a purpura. quae est maris incola ex genere testaceo, floremque sanguineum gerit in. faucib. quo cum tingerentur lanae sericae, et panni cretaue, inde purpurae et purpureae vertes vocabantur, hinc purpurissum. Postea ab excellentia istius tincturae et similitudine, etiam conchyliorum, et buccinorum, quaeque adhibitis vna purpuris fiebat, idemnomen est consecuta, quanquam adiectione interdum sit variata dictio, vt conchyliata purpura, vel conchyliata vestis, et ostrum generico nomine, et porro etiama locis vt Tyria Laconica, etc. et misturā Hysgina et dibapha nuncuparetur. Progressum vero etiam vlterius est ad coccum, licet haec infectura Arabib. Chermesina, Graecis Coccina: vel latina terminatione Coccinea sit dicta. Inde ab imitatione violarum, vel succo earum Ianthina, et ab hyacintho hyacinthina; et similitudine amethysti gemmae amethystina. Kermesinum vero obtinuit etiam in vermiculis cocci


page 86, image: s086

et bibinellae; imo in phyco, hyacintho, rubia radice et similibus, quib. accommodata est vox purpurae propterea quia tincturae coccinea fuerat attributa in cuius locum hae successerunt. Generatim autem putpureum id dictum esse quod splendet iucundum, licet colorem purpurae non habeat, falsum esse puto, et maxime si quis velit affirmare dictionem propriam esse. Chermesini vocem tam large vsurparunt recentiores tum a specie, tum splendore materiaque, oecasione sumta, sed facile intelligere est, Kermesinum verum non esse quio non cocco infectum est; secundarium autem et quasi nothum, quod alio succo simili similiterque in eadem materia est tinctum. Tertium itaque alpum et viride necesse est plane ab illo discedere. Vnum admoneo in pauonaceo misturam ex aureo et viridi, quae recto aspectu obscurioreque iucundum habet virorem, ad latus vero in luminoso quia intermistum est violaceum et puniceum est hyacinthi, vel iridis, aut martiae violae refert colorem (quanquam non omnibus vsque adeo exacte congruat vt nihil insit discriminis) posse viridem purpuram appellari. Plinius lib. 9. cap. 38. et seq. item lib. [note: Ex Plinio quadruplex purpure color.] 22. cap. 2. et lib. 21. cap. 8. Quadruplex purpurae genus, porro in suas species ratione remissi, intentive coloris et misturarum diuiso vnoquolibet, annotauit Primum est purpurae rubrae, qualis fuit Tyria, dibapha, Laconica et caeterae sanguinis lucidi roseique et hic color


page 87, image: s087

[note: Strabo lib. 13. Apud Hierapo lim aqua quaedam adeo tingen dis lanis idonea est, vt ex radici. bus (rubiae vel Anchusae) tincta cum his decertent quae ex vermiculo, purpuraque tingun tur.] postea in chermesino seu coccino et vermilio cinabarique Elephantino est repraesentatus, inque plantis compaetit rosae purpurcae quinque foliae, viuidi colons et nonnihil in purpureo nigrescentis item incarnatae amarantho, tubia, hyacintho puniceo, sanguine draconis arboreo et similibus. In mineralibus minio potissimum et cinabari metallico, postea etiam Sandyci et cerussae vstae ad rubrum; qualem dixeris etiam esse rubini gemmae, seu Carbunculi. Generis secundi fuit purpura amethystina, quam repraesentauit Gemma amethysti, de qua Plinius haec: Caussam nominis (amethysti) afferunt quod vsque ad vini (nigricantis videlic.) colorem accedens, priusquam cum degustet, in violam desinit, fulgorque illi purpurae, non ex toto igneus, sed in vini colorem deficiens. perlucent autem omnes violaceo colore. Indicae absolutum purpurae colorem habent, ad huncque tingentium officinae dirigunt vota. Fundit autem eum aspectu leniter blandum, neque in oculos vt Carbunculi vibrat. Alterum eorum genus descendit ad hyacinthos, etc. Haec Plsuius. Satis ex Gemma patet quinam ille color fuerit: Et quomodo quaque arte in lanis sit procuratus proxime retuli. Is est et hyacinthinus ad similitudinem hyacinthi violacei; quem colorem praeclarum videas in ea iride quam radii solares tralucentes per marginem duplum orbium vitreorum in fenestris efficiunt: postea est violae martiaea,


page 88, image: s088

quam inde purpuream vocamus et nigram: (quanquam non omries pariter sint saturae: quaedam enim nigricant magis, quaedam magis accedunt ad albedinem; in aliis cyaneus color praecellit, et caeruleus; omnino ex albo puniceo, nigro et caeruleo si quis coram intucatur, aliquid obseruet, et si ad candelam noctu inspiciat, puniceum praeeminere animaduertat. Solent enim misti colores et suppositi diuerso intuitu diuersi apparere, vt etiam in panno serico eo, in quo subtegmen est rubrum, stamen vero caeruleum, aut contra. Praebuit autem etiam natura violas martias varias veluti totas purpureas et hyacinthinas, vel totas albas, vel ex albo et ianthino mistas, vel exalbo et puniceo, vel puniceas magis, vel caeruleas dilutas, etc. insuper Indici veri, Cyanei, succi baccarum Ebuli et similium. Nam modo lucidior dilutiorque hic color est, modo spissior, et sic nigro vicinior. Non itaque quaelibet nigra lana est purpurea, sed violacea densior, qualis apparet et violae, inspissatus succus. Talis forte est et pauoninus ill e color, cuius Marantha facit mentionem, quod imitetur oculos Pauoninae caudae. (In pictis Pauoninae caudae pennis oculum medium, qui est violae nigrae saturae, et exprimitur violaceo examito serico, includunt quatuor circuli, quorum exterior est in vmbra recta spectatus (nam ad latus in lumine praeualet viror) puniceus dilutus, seu brunus cum splendore; sequens aut reus,


page 89, image: s089

qui et ipse in luce suspectu virescit; tertius mistus ex puniceo et aureo, quartus aspectu vmbratico viridis splendens, a latere vero seu visu per functorio ex puniceo et violaceo mistus; vt sic duplex pauonius sit alter niger satur violascens tamen, alter dilutior, qui iudicari potest exem plum conchyliatae tincturae) Coeterum hoc genus cum priore aliquando fuit commistum et ex rubro nigroque violaceo factus color tertius, qui vocatur Tyriamethystus aut [note: Vide Plin. lib 9. c 38. 39. 40. et 46] Tyrianthinus. Nam buccino et pelagio permistisfiebat Amethystinus. Postea inducebatur Tyrii tinctura, qui erat sanguinea seu rubens, nigricans aspectu, et refulgens suspectu, et conficiebatur duplici seorsim tinctura, primum pelagii, postea buccini, vt sic ruber color nigro violaceo temperatus praeberet faciem punicei austeram nitidamque, qui vulgo nostro est Brunus in viola punicea. Quartum genus est conchyliatum, mistum ex violaceo diluto et puniceo, sicut tertium ex rubro et nigro. Id nomen obtinuit a conchyliis, quorum solo flore absque bucciuo, efficiebatur et colorem referebat pallidum laudatum, saturitate fraudata. Exempla eius in herbis ostendit Plinius producto flore heliotropii, quem cap: 21. lib. 22. dicit esse caeruleum, Dioscoride candidum aut subfuluum scribente: item floribus maluae, qui bus est rubedo diluta inclinans ad purpuram, vt inquit Plinius, tametsi maluarum plura sint genera, in quibus quaedam


page 90, image: s090

florem ad nigredinem declinantem habent, quaedam dilutiorem et purpureum albo remistum vt crispum: quaedam album, quaedam rubrum coccineum etc. Postea viola, Serotina, siue hyemalis ea sit, siue quam Tripitatis vocant, pene vsque in hyemem florentem, Itaque et huius generis non vna est species. Haec quatuor purpureorum colorum genera ex Plinio possum excuspere nec scio an alicubi extent alia. Quod enim de quinto genere amethysti ait, id ad viciniam crystalli descendere albi cante purpurae deiectu, non testatur albam gliscentemque fuisse purpuram, sed dilutum adeo gemmae colorem vt a purpura discesserit ad crystallum. Cur non Asbestum et byssinum purpuris accensuit, [note: Purpata Saluatoris.] si albam agnouit? Volunt nonnulli vestem illam, qua milites Saluatorem induerunt, fuisse albam purpuream: Sed apud Matthaeum nominatur [gap: Greek word(s)] . apud Mascum [gap: Greek word(s)] : Ioannem [gap: Greek word(s)] . Lucas ait Herodem eum induisse veste [gap: Greek word(s)] splendida. Itaque intelligimus Chermesinam fuisse putpurissantem seu vermiliam ex sanguine vermiculorum cocci, id quod fors etiam alludit ad antiqua Prophetarum vaticinia. Appellatur enim Vermis Saluator ps. 22 et alibi, vestis eius rubea est ex calcatis vris, et peccata nostra coccino scolecio comparantur. Solus Marantha quod ego sciam, albam purpuram et coccinum pro duxit, argumento albedinis


page 91, image: s091

splendentis et gratae oculis. Vtitur ille sane fundamento ad hoc commodo, sed fictitio. Non enim purpura ex solo splendore iudicatur, quanquam Lucas designet purpuram vocabulo [gap: Greek word(s)] . Quoda utem ex Horatio adducit purpureos cycnos, quos lib: 2. carm: Ode vlt. albos nominauerat, indeque docet purpureum esse album quod praeter albedinem acaccedat splendoris venustas, qua simul oculos et animam oblectet, in eo loco dicunt quidam interpretes, purpureum signare gratum et nitidum colorem; sed cum sermo sit Poctae de oloribus, currui Veneris iunctis his nimirum verbis;

[note: lib. 4. carm. Od. I.] Tempestiuius in domo Pauli purpureis ales oloribus Comissabere maximi Purpurei dicuntur ab ornatu et phaleris ex purpura confectis. Alias enim Horatio pur pureum rubrum est: vt de Augusto lib. 3. ode. 3. Purpureo bibet ore nectar: et lib. 2. Od. 12. Mare Poeno purpureum sanguine, etc. Ait Marantha etiam niuem purpuream dictam, ob colorem candidum fulgentem: sed [note: Nix purpurea per Em. phasin.] autorem non nominat. Potestautem fieri vt ob phasma ex radiorum solarium in aere caliginosiore repercussu, aut procul e montibus caliginosis ita appareat, sicut et mare remis agitatum Iridem repraesentat in qua aliquid est punicei ex luminis Solaris prasentia, vt Phiosophus refert, et licet cuilibet expetiri aqua


page 92, image: s092

sparsa irradiante Sole, quin et Iris orbium vitreorum tum ingeminatis extremitatibus eorum, tum repercussu in charta vel mensa alba amethystinum puniceumque iucundum refert, cum tamen orbes vitrei minime sint punicei. Tale quid et in niuis extremo euenire potest, vnde quidam purpuream vocitauerint, sed neutiquam inde est consequens album splendens esse purpureum. Quanta confusio colorum inde foret, si albos pauones, albas columbas, album sericum, crystallum oculi et similia vocaremus purpurea? Vere ergo purpurci colores sunt, ruber modo ad nigredinem declinans, modo dilutus, modo medius, postea violaceus cum iisdem differentiis, hinc caeruleus cum suis speciebus, et tandem mistus ex istis siue eiusdem generis, siue diuersorum simplicis aut multiplicis tincturae. Successerunt ei Chermesinae infecturae [note: Phycos.] vt satis patuit. Dicit Plinius lib. 13. cap. 35. fruticem in mari nasci cui nomen phycos, cuius altera Specie in saxis nascente capillaceo folio instar foeniculi circa cretam purpuras inficiant: esse et quercum in alto cubitali altitudine, qua et ipsa lanas tingi tradant, glande [note: Agric. lib. 9. de foss.] nimirum genita, tametsi in quercu marina pingant grana instar gallorum: Quem colorem ex his extitisse putas? Video Sandycem etiam phycum appellari. Ei vero color minii secundarii est seu sandaracae, hoc est ruber fanguineus. Fors talis ille in phyeo fuit. Is apparet


page 93, image: s093

et in malua floris sanguinei, flore poeoniae, anchusae radice, et rubia aliisque. Quid De Halurgo sentis? Interpretantut Purpureo [note: Halurgus modo purpureus simpliciter est, modo ali. quis purpurae color certus, vt in Irede, qui est inter viridem et puniccum quasi mistus ex flauitie et rubedine In mari v. tum rauus, tum caeruleus est.] ex notatione. Purpureum enim dicunt Halurgum vocatum quod sit res maris ( [gap: Greek word(s)] ) ex conchis seu ostreis sumtum. Intelligunt autem rubrum. Plato in Timaeo, ait [gap: Greek word(s)] : vbi rubri speciem exprimere videtur, sed nimis generaliter. Omnes enim intermedii colores ex nigro et albo dicuntur constare variis misturis. Aristoteles Iridi asscribit [gap: Greek word(s)] quod interiicit inter punicerum, et prasinum asserens saepe apparere [gap: Greek word(s)] , quod nobis flauum nuncupatur, quale est in crinibus et quadam ignis flamma seu lixiuio, vbi ob cognationem dicitur. nonunnquam [gap: Greek word(s)] seu rubrum et rauum Seidelius puniccum dicit esse exteriorem, viridem medium, et caeruleum interiorem. Videtur ergo Halurgum caeruleum nominare. Inter puniceum quoque et viridem aliquando apparere [gap: Greek word(s)] seu flauum addit, sed negat proprium Iridis esse. Aliiduos ei tribuunt caeruleum seu aquosum, et puniceum seu igneum: vbi iterum Halurgus est caeruleus. Autor libri de colorib. puniceum declarat exemplo primae, quomodo et in meteoris Sol dicitur puniceus apparere, cum per caliginem conspicitur, quale dicitur esse et palmae folium spadiceum. Nostri tunc solem sanguineum vocant, qui color Tyriae purpurae fuit vtroque ex rubrorum genere spissiote.


page 94, image: s094

Halurgum autem vult floridum splendidumque esse quando cum mediocri albo et vmbroso infirmi Solis radii incidunt in aerem vmbrosum, qui color etiam est maris cum vndae sub latae in inclinatione inumbrantur, illa psis radiis imbecillibus, quod Ciceroni erat purpureum. Ex affini: ate opaci ( [gap: Greek word(s)] ) et punicei, intelligere est in Halurgo mediocre esse lumen, in puniceo multum, in caliginoso paucum. Plaerunque etiam redditur vocabulo [gap: Greek word(s)] quod et ipsu mari aerique ita disposita assignatur. Et [gap: Greek word(s)] idem refert autor. Patet ergo Halurgum esse rubrum mediocri lumine splenden [note: Plin. lib. 21. C. 23. Puniceum et purpurecum distin guit in anemone cuius species vna habeat phoe niceum, alia purpureum alia lacteum florem Nostri herbarii albam, lateam, rubram et Purpuream describunt. Quae harum est Plinio punicea?] tem et ad flauitiem declinantem, quasi sit flauus adustus aliquantulum, quem ruffum vocant. Atqui et puniceum in Iride est purpureum et cum mare sit caeruleum et glaucum, indeque purpureum appelletur, cur non Halurgum etiam violaceum? Caliginis ea facies est caliginosum mare purpureum nominatur et glaucum, vnde nomen Deo Marino: Videtur mihi mare purpureum duplici argumento dici posse, tum quia caeruleum apparet, tum quia rufum, et puniceum: illud quidem in commotione et ita vt loquuntur (vnde illa Plinii: Conchyliis virus graue in fuco, color austerus in glauco et irascenti similis mari) hoc cum aduersus solem spargitur, ruffum, vt est lixiuii color, in quiete, quanquam autores varient cum ipso mari, alio sic


page 95, image: s095

inspiciente, alio aliter, et quidem diuersis dispositionibus. Vbiuis intelligitur comes splendor quidam, vt constet suum ius purpurae elaboratae et fulgenti. Est et aliud quod tua industria mihi explicatum velim. De violis purpureis [note: Antepilepti cum in violis. lib. 21. cap. 19.] scriptum apud Plihium extat, id quod purpureum est ex eis comitialibus mederi maxime pueris in aqua potum. Hanc vim alii asscribunt croceo tuberculo in violarum martiarum medio. Videtur Plinius non totas purpureas voluisse et sic, violam Trinitatis notasse, aut purpureas ob croceas illas particulas appellasse, vt ita sit etiam crocea purpura. Non enim foliola creditur intellexisse. Sed cum hoc neutiquam consentiat tum caeteris eius placitis, tum reliquorum autorum iudicio, videndum num legendum sit, id quod in purpureis est croceum comitialibus medetur quomodo etiam allegant nonnulli tum ex Plinio, tum ex Dioscoride, qui tamen in violis purpureis huius mentionem non secit. Si de, foliis purpureis acceperis, dubito num verum sctibat, quanquam siccorum pulueri nonnulli purgandi vim tribuat, quomodo sublata causla Epilepsiae, corruptis scilicet humoribus ipsam tolli consequens est. Sed te duce facile hinc me expediuero. Quae vero est illa [note: Scrotina viola.] serorina cuius color scribitur esse in conchylio vegetissimus? Martiam intelligi non puto. Huius enim colorem conciliauit cum secundo purpurarum genere, et cap. 6. lib. 21 vestem


page 96, image: s096

Ianthinam inde dictam scribit spontaneo statu apricis macrisque locis proueniente. Est alioquin in hortis hyemalis purpurea, et Italorum leucoion purpureum. Vtriusque flores vel in hyemem durant, sicut et violae Trinitatis quam nonnunquam sub niuibus viuacem deprehendi. Nostri videntur ab Epi lepsiavel simili affectione ei nomen dedisse. Itaque locutus de hac sit etiam Plinius non croceam violae martiae eminentiam ad comitiales commendans, sed folia purpurea violae serotinae hoc est tricoloris. Dicunt aliqui hanc esse Phloga et Iouis florem apud Plinium. Sed falso. Tantum folio coronant, inquit ille, Iouis flos, amaracus, Hemerocallis, ambrotonum serpillum, etc. omnia surculosa, rosae modo colore tantummodo placet Iouis flos, odor abest, sicut et illi qui graece phlex vocatur. Et ramis autem et folio odorata sunt, etc. vbi non tantum non potest esse Iouis flos herba Trinitatis, cuius flos in coronis adhibetur, sed et non idem est cum phloge. Potest obiici violae colorem esse etiam in flore Trinitatis. Itaque non poterit esse exemplum conchylii vegeti. Sed violanigrior est herba Trinitatis lucidior, et in aliqua etiam flores caerulei lucidi. Haec cum apud me meditarer, incidi in autorem de coloribus, vbi de purpuris scibit diuerso [note: Locus de purpurea tinctura a, pud Aristo.] et contrario, vt videtur, modo: Vbi contusa, inquit, pura, vniuersam humiditar tem eluerint, eamque effusam coxerint in


page 97, image: s097

cortinis, primum omnino nullus color in tinctura conspicuus est, eo quod paulatim ipsorum quisque humido magis concocto, et insitis iis coloribus sibi iuuicem permistis multas veriasque capiat differentias. Etenim niger, et albus et opacus et aerius, et tunc omnes ex simul elixatis gignuntur. Haec ibi. Post paucos paragraphos aliter: Initio cum tingentes purpuram, demittunt sanguineas sanies, quas [gap: Greek word(s)] vocant, opacae fiunt, et nigrae, et aeriae? flore vero satis elixato, fit floridus halurgus et splendidus. Nullum apparere colorem initio, et videri opacum, nigrum, aerium, quomodo consentiunt? Plinius crudis cortinis tingi purpurissum nobilius aliter scripsit: Et Tyrium fieri, cum lana primum satiatur im matura viridique cortina et mox permutatur buccino. Consequens ex his est nonnullum colorem ante maturitatem esse, sed dilutiorem, qui vberiore coctione transit in rubentem, et tandem nigricantem qui in purpura est melior rubente. Fortassis ille auctor aliter scribit de minoribus conchis, quae prelo, erant frangendae, eluendaeque multa aqua: aliter de flore ex faticibus maiorum purpurarum ad huc viuentium exemto, et nonnullum omnino intelligit, sed non purpureum, qui emergat tandem. Ita Plinius crudae viridisque cortinae nomine non videtur viridem colorem intendisse, sed tanquam ad poma respiceret, cruditatem immaturitatemque


page 98, image: s098

[note: Concha pictorum.] similem. Vt manum tandem de tabula, si mihi vna cum caeteris indicaueris quaenam sit illa pictorum concha de qua est apud Aristotelem lib. 5. hist. c. 15. In plenum spei meae satisfactum arbitrabor. Dicit autem eam esse in vsu pictorum, et crassitie plurimum excedere, florem illum non intra testam, sed foris habentem Cariae locis potissimum familiarem. Admonet me locus hic, vt credam eam esse vnde fiebat purpurissum, quanquam nil prohibet fortassis etiam purpura infectoria lanarum cretam tinctam esse, cum Plinius scribat id pariter cum purpuris tingi e Creta argentaria, et celerius lanis colorem bibere. Vtere tuo ingenio et vale. 4. Feb. 159 8. Rotemb. ad Tub.

EPISTOLA XI. DE TRANSFVSIONE qualitatum occultarum, ad cap. de magisterio qualitatis occultae; ANDREAE LIBAVII. AD D. Paulum Simlerum Phil. et Med. Sueuici Traiecti, in Francia Orientali.

SOLIDVM esse illud in Philosophorum schola celebre axioma: Qualitates non transmigrant de subiecto in subiectum: Simlere erudite, hactenus semper iudicaui, sed ita tamen vt hominem agnoscas Philosophia estudiosum, cuius est dubitando ad veritatem peruenire. Certe in multis id est immotum, Neque enim Solis virtus ita communicatur Stellis et Lunae, licet eas perpetua irradiatione


page 99, image: s099

verberet, vt diem et reliqua sua praesentia possint efficere; neque Themistocles prudentiam, aut Aristides iustitiam, aut Atistoteles industriam in suos, vt maxime voluerint transfundere potuerunt, nec in narura inferiore vinum in cados contiguos vim vineam proprieratemque potest imprimere. Calefit quidem aer ab Igni et Sole, aque moscho odorata efficitur lana, sed hoc generatione, non translatione fieri autumat. Gignunt. n qualitates actiuae in subiecto disposito alias sibi conformes, non translocantur ex proprio. Verum enimuero nonnihil dandum est exemplis naturae. In ferramenta enim ita videmus experimurque transire vim magnetis, vt plane eadem, tu caeli obsernatione, tum cum ferro amicitiā eiusque attractione perpetrent. Aliquid corpulenti vna ad ferrum accessisse, non desunt qui putent, idque non absurde. Affrictu enim mutuo fit communicatio, quo vel ramentum exile, vel spiritus magneticus in alterum ita inseritur, vt tanquam proprium Subiectum obseruet, inque eo sic haereat et agat, vt innatus videatur. Sed qui fit vt in solido crassoque magnete exolescat illa vis, in ferro tam sit pertinax, vt docent ligulae sciotericorum? Spiritum dissipari scimus, nec adeo exile ramen tum posse diu seruare virtutem tantam. Quin itaque haustam a ferro ex sinu magnetis proprietatem dicimus, idque non generationis modo, sed transplan tationis, cum adeo subito vix videatur gigni posse. At tunc


page 100, image: s100

non haustam duntaxat oportuit sed et tandem exhaustam. Non inquam istud. Si enim felix est magnes, ex se instaurare proprietatem potest, atque ita ampliare vt ferro vel alteri magneti sterili vel exoleto, sine suo detrimento vim conferat et tanquam lumen de lumine accendat. Sed hanc disputationem hic loci decidere nolo. Meum ingenium ad cotem tuam affricare volui, vt inde similem tui vim in rerum arcanis assequendis raperem. Neque me poenitet in mag netismum incidisse. Adeo enim felix est eius exem plum vt ad multa stupenda moliendum conouxerit mysterio rum naturalium indagatoribus. Populare est illud de crasibus elementaribus qualitatibusque manifestis, quarum tamen studio tantum tribuere nouimus quosdam, vt hinc omnem ingenii gloriam petiuerint, non sine risu. Dignum homine solerte est in abstrusis elaborare, et ex horum cognitione miracula perpetrare. Itaque noluerunt carere magneticis arcanis chymicorum disciplinae. Sunt enim prae reliquis in omnem naturae nutum intentae, magisque arripiunt ea quae ab aliorum intellectu sunt remotiora Ego ista Magisteria qualitatis oecultae nescio quam recte appellare soleo, non quod displiceat vox proprietatis formalis, aut virtutis totius substantiae naturaeque, aut, qua vtitur Scaliger, tertiae et quartae qualitatis, sed quod ita requirere disciplinam chymicam opiner. Magisterii


page 101, image: s101

nomen interpretes Arabum vsurpant saepe tum de tota Alchymia, tum potissima eius [note: Nomen magisterii.] parte quae in perfectione metallorum consistit. Itaque apud Mesuen legimus Extractum Myrobalanorum esse opus magni magisterii, quod Bulcasis seu Seruitor enun ciaret nomine [note: Cap. 2. de simpl.] secreti Philosophorum, aut medicinae, quomodo appellat oleum lateritium, et alcali foliorum oleae. Geberus vero perfectum magisterium frequenter vocat artem lapidis Philosophici. In artis informatione sequendus artificum ductus fuit. Itaque vox SECRETI et mysterii seu arcani (quod extatin quadam componsione apud Trallianum, licet absque extractione) a merelata est ad nobilissima maximeque formalia extracta, qualia sunt tincturae et olea. Magisterium vero a lapidis compositione mutuatum toti ei parti asscripsi, quae tractar de exaltatione integrorum, vt perueniant ad aliquam essentiarum excellentiam, quamquam differant nobilitate. In eius complexu non infimum occupat locum hoc de quo incepi dicere. Fors negabis mihi magisterium esse magnetismum illum, seu, vt generalius, occultae qualitatis translationem, si quidem licet tali orationis forma vti, quod vt fiat cum pace, physicorum, precibus mihi est annitendum. Cur inquam istud? Essentialis segregatio est dices. Num vel spiritus rei cum propria virtute transit, vel subtilis pars essentiae. At hoc


page 102, image: s102

perinde est ac si in menstruum per macerationem, putrefactionem, aliaque opera chymica deponeretur rei essentia. Non quidem eo inficias cognatum quid fieri hic, et non caueri omnino posse, quin etiam aliquid Substantiale cum virtute secedat. Sed tamen ratio operis est alia; Et si coagulare menstruo abstracto velis, nihil fere erit residuum ex alieno. Integrum exaltatur virtute occulta ex alio translata per contagium. Integri vero vox totum, reiectis tamen sordibus obiter adhaerentibus, citra separationem essentialem designat, quanquam fiat nonnunquam vt in alium finem extractum pro integro sit, aut etiam studiose commisceantur magisterium et essentia vt fieri in speciebus chymicis compositis solet, ad quam classem tune opus secedit. Sed haec austeriora illis relinquamus, qui de verbis odiose contendendo sibi voluptates creant. Nostra studia ad finem in vita vtilem magis sunt comparara. Eo pertinent illa quae in chymicis nostris subiecta praeceptis cernis. Gaudet occultorum transitione Medicina pene vniuersa, potissimum in pharmacorum promtuario, cibisque ad salutem dirigendis. Si feruefactum hydraigyrum [note: Oleum tartari Mercu. riale, ad leprosos.] in oleo tartari, aut Philosophorum aliquoties extinxeris, adeo eins vim citra corpoream extractionem exsorbebit vt ad leprosorum Indicaque lue infectorum scabiem, quin et Cacoethe nonnulla euadat quasi diuina vi instructum. Nec parum opis consequetur a minio


page 103, image: s103

[note: Athriticum] natiuo, aut Cinabari officinarum. Arthriticorum a cruciatib. probe consulunt qui candefactum stibium pingui catulorum crebrius perfundunt non ignarus huius artis fuit Plin. Cremat [note: Ad menses nimios.] enim immaturas gallas, easque candentes aceto immergitad menses nimios, quomodo et coe. liacis promittit auxilium, ferro simili ingenio [note: Coeliaca.] in decoctis congruis restincto, quae res de ferro aliisque metallis adeo placuit medicorum coryphaeis, vt eam crebro inculcare non abstin eant. Nosti quae Mercuralis, Mercatus, Gesnerus et alii plures in scriptis reliquerint. Veneni accusare metalla non erubuit Erastus; at in hydropicorum sanatione, quantis encomiis afficit ferratas? [note: De extinctionibus medicaminum] Ingratiora sunt haec, quia notiora. Illud ex te quaero, cum non desint qui nihil memorabile extinctionum talium metadosib. tribuunt, quid tu censen dum putes? Solida illa, in quiunt, lapis, ferrum, etc, nihil ex se emittere queunt. Si quid praestant, ignium vi et impressione praestant. Itaque tantum modo calidiores rarioresque et tenuiores euadunt liquores, abique vlla rerum specifica facultate accepta. Non consentit his Mercatus qui diuersimode apparatum ferrum diuersas vires cunferre scribit, et modo ventrem subducere, modo astringere. Si item nihil e ferro aquis communicatur, cur non hydropici quorumuis lapidum extinctu proficiunt? Cur auratus liquor cordi prodest? Est in Fabricianis de metallorum natura notis, si ferrum vino Zythoue reslinguatur potus euadere catharticos:


page 104, image: s104

sin lacte secus, imo contra euenire. Notum est ferri stricturam istam vim obtinere, hanc vero crocum quem vocant Martis. Sed non attendisse videtut Fabricius id quod Mercatus, qui negat laxare ferratum vinum si praeparetur ferro aliquoties prius aqua restincto. vt spiritus purgantes exhalent. Nec parratio est ferri puri, et impuri. Illae stricturae quae inter cudendum absiliunt, perusti sunt recrementa, aut impuritates adhuc ex minera adhaerentes. Non par ratio est earum cum ferri medulla, seu ferri et chalybis. Qui ferrarias, aerariasque vnquam sunt ingressi, et labra aquis metallicis plena pertentarunt, non ita improuide de rerum natura iudicant. Scripsi aliquando de hac re etiam ad Doldium nostrum, qui sigillatam ex me scire voluit, cuius fiducia metalla ita in ficerent aquas. Ego tunc temporis ad sulphur. cuius odorem is non percipit in aquis talibus, qui instrumento eius est captus, aut nunquam affrictu calefactum naribus admouit, confugiebam, et nonnihil argumenti exculpebam ex chalcantho quod noui coniunctum et mineris et metallis, ne quid dicam de hydrargyro, cuius vim in auro excocto quoque restare docet bracteariorum pergamena. Nunc expecto aliquid absolutius, [note: Vinum alteratum animalibus suffocans.] quod in ralium mistura certa eaque oeculta potiss. consistere quis dicat. De vino viperino, et anguillis viuis alterato idemne sentis quod de oleo Scorpionum? Aut nihil praeter virtutem,


page 105, image: s105

aut paululum quid transit. Quantas autem vires habeat non est obscurum. Oleum carauitae tanquam alter Scorpio est, qui in vulneris sui remedio creditut Spiritus noxios reuocare cum humore proprio. Itane se res habet, an potius alteratione occulta peraguntur victoriae? Videtur enim reliquum corpus Scorpii sui veneni alexiterium esse, idque iugulare virtute Bezanardica, aut cotonea quae aconito omnem vim contagio duntaxat adimit. Qui aliās tam celeriter tantus homo inficeretur, corpore Scorpii tantillo illaeso? Aduersatur nimirum corpus in se contento succo, eumque ignauum plane reddit. Atqui Scorpius inflicto sibi vulnere videtur proprio mori malo, sicut Basiliscus. An alia hoc euenit ratione? Sed non nimis est philosophandum praesertim in Epistola. Hoc quoque volebam nos in translatione [note: lib. 30. cap. 3. vel 13, Mesuae sentia etiam iuuenescere faciunt serpentes:] occultae virtutis considerare quod Plinius de Antonio Musa, celebri illo Augusti medico retulit. Is enim cum incidisset in curam insanabilium vlcerum, viperas edendas dabat, miraque celeritate sanabat. Ecce vero hic audax homo chymicum magisterium transtulit a mortuis ad viuos eosque pari nure al terare studuit. Hem callidum inuentum, sed non contemnendum. Hodie cur raro sanantur ab imprudentioribus medicis eiusmodi cacoethe? Cur raro Elephantiasis? Non alteramus corpora, quae adeo a natura sanabili discesserunt, vt frustra ingerantur plebeia


page 106, image: s106

medicamenta. Si ea astutia praeparares, felicior foret opera medica. Non alio ingenio in arthritide vaga, et stomacacia scelotyrbeque, quae duo mala vnius morbi nomine hodie Scorbutum vocant, sauationew moliuntur per vermes Maios, nasturtium, cochleariam et similia. Nec ignota res est etiam chirurgis, qui potionibus vulnerariis corpus ad suscipiendam sanationem a suis medicamentis disponunt. Gallicos ego non tantum ligni sancti essentiis, sed et sulphuratis aliis que mineralibus ex aquila et lilio (quale quid opinantur esse illud quod vocant Solis cingulum fors ex Hydrargyro auroque confectum pro Turpethominerali, aut auro vitae, quae duo ab artificibus adhibita in illo morbo multum possunt, vt et pilulae Barbarossae) eodem magisterio mutarem; quo Elephanticos viperinis escis. Recentiores aurum hoc ex chymia translatum eidem restituerunt, confectis in eundem sinem aquis Theriacalibus vt apud Fernelium, Paraeum aliosque licet cognoscere. Eiusdem vero artis est bestias in cibum nostrum venturas apparare vt medicatis succis, aliisque absumptis reddant nobis salubre alexiterium. Qui ergo viperis nutritas gallinas Elephanticis exhibent, Antonii Musae solertiam imitantur. Vulgaria illa sunt de lacte scammoniato, sanguiue hircorum saxifragas herbas depascentium, et similibus. Democritus medicus, teste Plinio lacte caprae lentisco


page 107, image: s107

nutritae Considiam SERVILII filiam omnem curationem austeram recusantem sanauit. [note: Lac pro delicatis.] Mesue, non ignarus chymicarum institutionum ex Armenorum arcanis depromsit pruniarboris medicationem, [note: Pruna medicata.] vt cogeretur scammoniae succo farta pruna reddere purgantia. Perforabant aurem caudicem distantia palmari duobus tribusue locis, et ingesto succo vulnus luto claudebant. De viribus aliisque vulgata ars est. Vidi elleborum nostratem cerafi radicibus additum, vt inde gignerentur cerasia catharrica. Ego vero pluribus comestis nihil sensi motus. An id moliendum in dulcibus est, non in acidis? Est autem hoc institutum ex Mesuae historia. Narrat enim, si Elleborus niger nascatur iuxta arborum radices, fructus earum fieri solutiuos, quod ipsum Cato quoque praecepit de vino ad aluum mouendam concinnando: Vites, inquit, cum ablaqueabuntur, [note: Vinum medicatum Catonis.] fignato rubrica ne admisceas cum caetero vino. Tres fasciculos veratri atri circumponito circa radices et terram insuper iniicito, per vindemiam de his vitibus quod delegeris, seorsum seruato, cyathum in caeteram potionem indito, aluum mouebit, et postridie purgabit sine periculo. Valde itaque vetus est istud artificium. Quid putas euenire sanguini a toxico Hispano, tora et similibus aconiti specieb. vt etiam ad vulnera sua recurrat? Num et hic aliquod chymiae nostrae simulacrum est? [note: Alexiteriotum vsus.] Sed obiter etiam hoc exponas, cum intoxicatus sanguis


page 108, image: s108

tam celeriter noceat, an non conuenientius foret in medendo similiter sanguini facto vulnere contrario ingerere alexiterios succos? Tardius enim videtur esse remedium in ventriculum per fauces traiectum. Sed ne te obruam verbis cesso, teque valetudinem ita curare iubeo, vt non sit opus tali magisterio. VaIe XVII. Decemb. IIIC.

EPIST. XII. De translata qualitate plura. Ad D. Paulum Simlerum Phil. et medicum Traiecti Sueuorum.

VIDEO riam concoxisse iniuriam illius, qui missa ad nundinas pagelia non simplex mihi denunciauit duellum, sed cum detrimento honoris famaeque coniunctum. Mallem quidem eum abstinuisse conuitiis, calumniis, iniuria, quibus non tam me con taminare conatur, quam seipsum prostituit, odioque exponit omnium bonornm; Sed quando ita placuit in publico apparere, cogitandum est, maledicere et criminari istum ideo, quia bene loqui vel ob naturam malignam nequit, vel ob consortium improbum non potuit discere. Si prodierit liber ille totus, contemptis vituperiis et probris (neque eenim patiar meam his patientiam vinci) rerum pondera persequar, et gratiam habebo docenti praeclariora, fallenti spem promissorum


page 109, image: s109

valedicam. Tu ex Italia Lucensem non esse, cum aliis quibusdam amicis suspicaris, quod videatur resipere manipulum impostorium, cum quo mihi hactenus mit praeliandum. Paracelfica certe virulentia malignitasque in fronte extat, et ruditas illa stultitiaque vexillum in vestibulo statim erexit. Neque enim latinitas tituli est castigata: neque vocabula respondent conatui. Si itaque [gap: Greek word(s)] hic nos non fallit. vides mihi iterum cum improbitate et inscitia turpi colluctandum esse, sed fortassis eo feliciore futura pugna, quod istiusmodi hominum tela iam sint exarmata, ficulnaque et straminea facta, cuiusmodi contemnenda sunt potius, vt muscarum aculei praefracti, quam repellenda. Sed missis his ad aliquod chymicum artificium vertamus verba. Grata fuisse quae de Qualitatum occultarum magisterio tibi scripseram, non obscure animaduerto Itane tibi mea rudimenta placere potuere? Ego vero ad absolutius quid data quasi ansa tuum prouocare volebam ingenium. Absit enim a me illa turpis arrogantiae nota, quasi obtrusurus ostentaturusque in publico amicis sapientiam calamum sumpserim. Nec amicos docere volo, nec inimicos prouocare. Vtrisque tamen occasionem ad arcana penitius explicanda voluisse obiectam, non est vt dissimulem. Quare tentandus mihi iterum es et sedulo vellicandus vt aliquid tandem in tua eruditione reconditum extundam. Quid


page 110, image: s110

[note: Aurum potabile Vlstadii.] de auro potabili Vlstadiano sentias, perquam. velim cognoscere. Magnis quidem ille id iudiciis Arnoldi, Marsiliique commendat, sed ea vnius sunt seculi. Scientiae constantes sibi vendicant aeternitatem. Ita vero parare iubet: Tota buglossae substantia, luna crescente, dieque claro lecta elaboretur distillando proliciaturque aqua in quartum cohobium (quo pacto [note: Cohobara quid?] nobis loquendiim est, si volumus de more artis, aquae prolectae frequentem ad feces tusas repositionent, macerationeque facta repetitam destillationem indicare) pari lege e borragine, melissa, et chelidonio maiore concinnetur aqua. Fiat ex quaterniore vnitas, quod aliquando secundum disciplinam Geometricam [note: Quadratum circulare et circulum quadrare.] e quadrato circulo nominant, sicut vicissim huiusmodi separatio est quadratura circuli, qualis in perfecto magisterio lapidis est vnius rei in quatuor veluti Elementa resolutio. Iunctae ergo istae quatuor aquae essentiales confusaeque vt eo melius vniantur, et subtiliores euadant, in pelicano probe digerantur, et circulo in se reuersae nobilitate debita exaltentur. Ita facta est materia subiectumque ad vim ex auro suscipiendam. Nam auri libralis massa in laminam dilatata candefactaque ignibus, toties in eo est restinguenda, vt quarta pars videatur absumpta esse, et tunc reponitur, permissa per filtrum depuratione. In vsu vero iungitur aqua vitae vnionibus nobilitatae ita, vt spiritus ex vino rubro generoso


page 111, image: s111

prolecti semissis, iniecta semuncia pulueris margaritarum, factaque digestione in vitro per Balneum destillando praparetur, eiusque drachma prioris liquoris quadruplo commisceatur. Haec est illa Vlstadii de auro poculento praeceptio nobilis, quae mihi videtur iudicio accuratiore egere. Nosti quantopere extollant aurum suum factitium Alchymiae cultores. At hic autor infamiae damnat, [note: Aurum artis ab Vlstadio damnatur.] repudiatque in auri poculenti magisteria proprer venenatas substantias, quae ingrediuntur eius compositionem, Sed vnus tamen autor opponitur multis. Et qui potest is cum artis quam profitetur vituperio in publicum prodire? Num ergo Sophisticum aurum hoc est, ex mistura quadam mineralium ad speciem factum repudiat, seruata dignitate famaque transinutati vere? At de naturali eum sentire constat. Video nobis difficultatem iudicii inde maxime imminere quod nostris temporibus non sint artifices istius arcani in propatulo, nec aurum transmutatum prae manibus. Fors non deerunt qui negabunt Vlstadium ad notitiam istius mysterii peruenisse putantem nullum aliud artis aurum esse, praeterquam quod mistura mineralium perniciosorum seu vere seu opinione genuit. Sed ne tanta interim medicina careamus, aurum naturae ab artificibus repurgatum asciscamus. Est et alia de apparatu dubitatio. Ego magisterium


page 112, image: s112

transfusae qualitatis in liquorem descriptum esse puto. Sed cum essentiis vtatur autor, fortassis Elixyr est dicendum praesertim cum doceat quartam partem totius massae in aquam secedere, quasi innueret ita extrahi subtilissimam partem et quintam naturam. Legi quidem verba et recitaui, sed non video quomodo aurum, cuius compages longe firmior est quam vt extinctione in istis aquis, quicquam amittat corpulenti, in substantia detrimentum possit capere, etiamsi millies repetatur idem restinguendi labor. Quod si quid absilit more stricturarum, id aquae non iungitur, separaturque colo. Nolo tamen obstrepere expertis. Interim hactenus in magisterio qualitatis substantialis exemplum relinquam, tametsi non ignorem ob coniunctas operationes et subiectum liquorem etiam aliis capitibus artis accedere. Ego vero ex auro vircutem respiciocum et promittatur aurum potabile, et nec dum videam quomodo substantia eius solui possit. Illud dignius quaesitum est cum aurum nihil aliud sit iudicio [note: Quid de auro extincto aquis se cedat] artificum, quam Mercurius coagulatus sulphuris analogi virtute secundum vltimum naturae nobilissimumque scopum: id ipsum autem halitus mercurialis etiam dum extenditur in laminas, pergamenae communicet, an non putandum sit partem aliquam nondum satis fixam ista extinctione prolici, et in aquam deponi? Ita etiam caussa pateret, cur


page 113, image: s113

iacturam in corpore incurreret. Sentio in hac quaestione nobis prodesse posse bracteariorum experientiam et aurifabrorum. Nil perditaurum ignib. etiam diuturnis. Num quoque percussum? Num extinctione violentiore? Examen vero auri in aquis acutis et sulphure restincti id non patitur. Si Halitus mercurialis est qui suscipicur ab aqua, num ideo formidandum magisterium? Sed fors nihil hic est quod metuere possimus. Praestantia enim virtutis auri Mercurius vel aequat aurum vel etiam in vsu vincit ob maiorem subtilitatem. Non dico vulgarium quoque medicorum experimenta aquas auratas fecisse tutiores. Margaritae in vini spiritu infusae ad modum simpliciter creduntur eum chymice exaltare. Videndum itaque an non earum Solubilis calx, quam alcali nominant, loco integrarum sit accipienda.

Sed ab auro ad auream tincturam transeamus, hoc est, a corde ad antitypum eius oculum. His qui hebetiore sunt visu e Thutia, [note: Ad oculos visumque hebetem.] seu lapide calaminari eodem magisterio medicamentum parant. Eius vnciam candefactam octies vino maluatico immergunt restinguuntque ita vt vltimo opere relinquatur, donec refrigescat. Exemtum lapidem in exactum ducunt laeuorem, adiectaque macis vncia et caphurae drachma, cum priore liquore vniunt, seruantque. Potari hoc Elixyr potest, et foris adhiberi. Nihil enim est periculi. Sed ego vsum externum caeteris rite


page 114, image: s114

comparatis in obscuritate visus emendabili malim. Deponi vero aliquam vim ex lapide etiam per se volatili ratione floris tenuioris nemo forsan iuerit inficias, neque refert, licet et flos ipse communicetur. Partes crassiores non alio redduntur consilio quam vt digestione diuturniore quasi radicetur virtus. Non enim eae in vsum veniunt, sed duntaxat liquor Magisterii, quanquam etiam fex ipsa oculis clausis per lintea insterni absque incommodo possit. Commendatur autem Thutia in oculotum affectibus tam a veterib. quam recentibus [note: Antimonii extinctiones.] maximeque Cratonis experimentum excellere iudicatur. Ex antimonio similes parantur medicinae, et quidem ad oculos conducit crudi, in |aqua rutae et Euphrasiae, extinctio. Ad vsum purgandi alii vitrum infundunt, aut cogunt in certis liquorib. Botonus dicitur calcinati decoctum malle, quod etiam tutiore consilio in tabulas cum Saccharo coniicit. [note: Electuarium Stibiatum Boconii.] Talis autem mihi tradita est eius nomine descriptio. Antimonii ter quaterve calcinati libra sex libris aquae communis ad absumtionem duarum partium incoquitur. Liquor abstrahitur per filtrum, eiusque duae librae sacchari rosati recentis per cribrum traiecti decunci miscentur, coctioneque ad Electarii formam rediguntur. Huius drachma ad purgandum datur cum aquae petasitae quadrante. Modum calcinandi haec descriptio non tradidit. V detur tamen perfici cum Halinitro debere vs


page 115, image: s115

que ad constantiam. Hoc si est, nonnihil debemus etiam huic. Sed Delio natatore indiget altera eiusdem praeparatio. Florum cordialium et melissae singulos pugillos, adiectis radicum paeoniae sesquidrachma serminumque coriandi quatuor scrupulis decoquit in aquis, rosacea, melislophylli et menthae. In hoc decocto Stibii selecti fusique instar plumbi eliquati extinguit semissem Extinctum terit in marmore fusumque denuo in eodem liquore restinguit, non dubitans idem etiam tertio et saepius repetere. Substantiam ita praeparati Stibii a scrupulo ad semidrachmam praebet. Vides huius magisterii vsum diuersum. Non enim duntaxat in liquorem vis deponitur, vt inde exaltetur alteratione facta ad vsum ipse, sed et vt assumta qualitate noxia corpus relinquat ad vsum habile, quomodo corrigimus lupinos, rapas, Elleborum aliaque et qua arte Mesueus noster aceto cydoniis alterato folia mezerei, et Euphorbium emendat. Sed quodnam Stibium ita praeparandum iudicas? Noui vitrum purgans aceto restinctum, auc maceratum euadere mitius. Num idempropositum fuit Botono? Crudum purgare negant, nescio qua experientia, idque etiam suspectum est virulentiae. Cum ergo Antimonium purgans intendat illa operatio, vix adducor vt credam, crudum sumendum esse. Nec calcis prior elabo, ratic, per hanc posteriorem infamatur a tanto artifice. Cur enim ibi decoctum probaret, hic liquorem


page 116, image: s116

[note: Sal Sribii purgans. Notabis hoc Sale neglecto ex eadam calce ab aliis parari diaphoreticum] extinctionis repelleret? Meam sententiam si quaeras, dixerim me in proposito decocto vitrum purgans, aut calcem seu maceraturum seu decocturum aut etiam restincturum non praebentem substantiam vitri, sed decoctum ipsum ita exaltarum, idque siue potus forma siue Electarii, humidi siccive, prout in vsu prudentia medici animaduerterit commodum esse. Non desunt qui Salem purgantem eo ingenio parent. Nam ter cum pari halinitro calcinatum in reuerberio [note: Flores Stibii albi non denuo praeparati, furiose purgant tum ob mercurialem arsenicalemque vel etiam Chalcanthinam subtiltatem tum ob spiritus Salis admistos. Vulgo notum est Salem petrae et Boracem cathartica esse. Neque tamen dici potest ab] Stibium in aceto macerant saleque extracto, et aceto per balneum segregato, vtuntur ad purgandum. Magisterium qualitatis communicatae in hoc consistit, vt halinitrum per se quidem purgandi vim adeptum per ignem et antimonium eaipsa exaltetur citra communicationem substantiae, estque eo elegantius ingeniosiusque, quo habiliores ad vsum sunt sales. Sed aliquid in recessu habet arcani. Cum enimquaeritur vnde tantumpurget vitrum stibii, quantum non crudi quantitas longe maior, non tantum Mercurialis natura per elaborationem in paruum contracta et ad actum promtiorem perducta, igniumque efficacia respondenda est, sed et additamenti, siue idsit Sal petrae, siue borax, siue Sal gemmae, quos vsitate adiiciunt, natura, idque obseruatum ab illis est, qui deprehenderunt augeri pondus Stibii etiam toties ignib. expilati. Sed de hac re suo in loco plura. Volui tibi his exemplis vberiorem creare voluptatem, non quod a me


page 117, image: s117

[note: his Stibio eam vim tantum conferri, sed mutuas rradunt operas.] docerite posse confidam, cum rerum notitia et vsu sis pollentissimus, sed quod ad philosophandum hac occasione adductum eximium oblectamentum consecuturum sperem. Est enim in hoc ipso non parum iucunditatis, cum natura duce ad contemplandum rerum varietatem feramur, potissimumque gaudeamus si non desit et testis et instigator, cum quo sermonibus permutatis animi cogitata conferamus. Si assecutus sum quae quaesiui, gaudeo et ipse; sin minus per nostram amicitiam rogo, vt in me experiaris, quod frustra in te a me susceptum videris. Noli vero putare ista a me prolata vim habere Manliani Praetoriive edicti. Audacter bonis viris licet et dissentire, et rem in aduersam partem inflectere, [gap: Greek word(s)] . Vale et me amare perge. Septimo Ianuarii, anni Saluatoris 1598. cuius euentum tibi felicem precor.

EPISTOLA XIII. DE MAGICIS MAgnetismis, et deriuatione virtutum coelestium in sigilla per verba et characteres, etc. AD Nobilem et praeclarum virum Ioannem Schenckium de Monte Comitis.

DVM ad capita refers rerum passim dispersa miracula, a multisque obseruata et singularibus descripta libris in vnum cogis


page 118, image: s118

volumen, incredibilem, vir praeclare, ciuitati literariae praestas operam, publicoque commodo gloriam tibi paras immortalem. Legi quidem aliās reliqua ista tua, nec me pudet profiteri non mediocrem et voluptatem inuenisse, et reportasse vtilitatem; sed cum hoc tempore amicorum suasu iterum aggrederer Chymica et commentatiunculas quasdam in librum secundum meditarer, inter manus versante capite de occultis transferendis quam commodissime occultit liber tuus de venenis, in quo miraculorum numerus tam varius, tamque rarus quem non possit afficere admiratione? Plaeraque aliās legentes audientesve, tanquam hominum nouitate historica sese commendan tium narrationes, praetermittunt rerum ignari; tuus vero liber argumentis adductis animum occupatum tenet, subindeque ad noua animaduertenda prouocans remoratur. Sed non expectes iam a me Encomia. Commendat seipsum labor ipse. Nunc aliquid volebam ad te de mirificis istis, quae pollicentur videnturque probare nonnunquam hi, qui ex Cabala seu Magia, Astrologia et Chymicis arcanis vna ope coniunctis plane remota a vulgari captu promunt, quorum vnum atque alterum exemplum in tuo quoque libro non sine admiratione legi. Non negandum aliqua proprius attingere rationis humanae potentiam, quanquam ab aliis percipi nequeant aut etiam credi. Non enim fortassis meo ingenio aestimandum


page 119, image: s119

est tuum, neque omnia naturae, humano metienda intellectu. [gap: Greek word(s)] a rabie liberatos, [note: Morsi a cane rabido.] quod est in tuo commentario, recidiuam pati contactu corni ligni et virgae sanguineae, aliosque sub sorbo dormientes experiri idem, antipathiae specialis nomine facile expediueris. Sed declarari potest non exemplis tantum verum etiam rationibus. Magnarum enim virtutum potentiae tantum immutant subiecta, vt etiamsi aliquo opposito intercipiantur actus, et ferociendi occasio praecidatur, tamen [note: Lib. 28. c. 3.] maneat aliqua procliuitas, et [gap: Greek word(s)] quae tacite vires sumere, et ab aliquo disposito prouocari denuo possit. Non male in hanc sententiam Plinius. Aggrauantur vulnera introitu eorum, qui vnquam fuerint serpentium canisve dente laesi. Iidem gallinarum incubitus, [note: Ita quidem a peste liberatus, cum postaliquot annos Bezaar sumeret, pustulam Carbuncularem e regione cordis sibi erumpentem vidit, reliquias scil. mali priori reme dio indo. mitas.] pecorumque foetus abortu vitiant. Tantum remanet virus excepto semel malo, vt venefici fiant venena passi. Nimirum ita irritantur Epilepticorum paroxysmi grauibus animi commotionibus, absque quibus diutius, vel semper in potentia retenti fuissent actus. Ita exasperatur serpentium virulenta sanies: Ita anicularum menstruisque laborantium solicitantur spiritus noxii. Remedia saepe non funditus extirpant malum, sed labefactant prohibentque in actum erumpi, nisi assit quod claustra laxet, effundatque impetum, quod ipsum experiaris similiter in his qui aliquando maniaci, phrenetici, aut melancholici


page 120, image: s120

extiterunt. Nam incidente [gap: Greek word(s)] siue ab animi affectu, siue morbo ad antiquum fere redeunt, ipseque saepe notaui, a temporum quoque constitutionibus epidemialibus idem euenire. Nec nihil facit ad illustrationem rei, quod Plinius eodem loco refert a Scorpione percussos nunquam postea a crabronibus, vespis, apibus feriri. Certe ea res quasi intoxicatio quaedam est, quae si consistat intra terminum vitae, nec excedat rationem viuentis, pariteraffectos reddit, ita vt alii, quos subitus ferit impetus, ex iisdem contagioaccepto vitae simul incommoda sentiant. Euadunt autem illi tales, vel semel ab vna caussa praui quidem, sed statim repressa antequamvitam iugulet, vel paulatim per assuetudinam venenorum. Haec, inquam, et similia, quanquam agentium crases sint per se inexplicabiles, sicut et patientium dispositiones nullo alio nec sensu nec voce tradere possumus; tamen magis videntur esse rationi vicina, quam illi magnetismi, et virtutum attractiones translationesque magicae per verba et characteres. Scripsi de huiusmodi, non subesse arti Chymicae, quanquam huius scientia sese ostentantes Paracelsici, etiam illas iactitent. Non enim ab arte rationem habent, sed cum pariter vsutpentur ab infami Magorum consortio, suspecta sunt peregrini commercii, adeo vt cum effectus est non ab ista sit caussa sed aliunde, quamuis et ludibria


page 121, image: s121

[note: Plinilib. 30. cap. 7 Verba Plinii: Quod praeterea traditur in torminibus mirum est, anate apposita ventri transire morbum, anatemque emori. Et sunt occulti interaneorum morbi, de quibmirum proditur, si catuli, priusquam viseant, applicentur triduo, stomacho maxime ac pectori, et in ore aegri sue cum lactis accipiant, transire vim mordi, postremo exanimari, dissectisque palam fieri aegri caussas. Vide Bodinum] interdum, et figmenta ad excitandas spes serias, animumque intentum non raro sint coniuncta. In catulumvel anatem colicorum arthriticorumue locis affectis applicatum transire morbum per resolutam materiam, euocatosque spiritus contaminatos infestosque non est extra rationem. Sed non in saga. quae malum carminibus sortibusque inflictum, transfert in alium per eadem. Qui fingebat verbis obmurmuratis scorpium interimi, adhibito interim sputo, naturali vtebatur instrumento, obiter adiectis vocibus, vt ostendit Galenus, quomodo etiam euenit in vnguento armario, et illo quod Sympathicum quidam vocat, podagrae causa ex destillaro patientis sanguine aliisque concinnatum. Nec aliter accipiendum, quicquid in cura Paracelsi Magnetina potest persicaria, loco affecto post irrigationem in aqua frigida inducta, et alicubi sepulta putrefactaque. Saepe quidem hoc frustra tentatum est nullo euentu, vt et vng: armario non proficitur in quouis vulnere: sed vbi effectus est, non est nerbae, sed naturae eius qui male habet, quae tamen mentis spe excitata (fidem aut imaginationem appellant aliās) ista religione, promptius absoluit curam. Temere confingitur constellatio praedestinatioque herbae singularis: falsus est ille magnes humanus, qui ex herba non praesente, sed remoto ignotoque in loco putrescente, non integra, sed soluta et enecta corruptaque, vim


page 122, image: s122

[note: m: cap. 5. de magica medicatione per ita applicatam columbam.] attrahere dicitur, seu essentiam spiritalem, vt ad vulnus seu locum affectum per applicatio nem introducta cognatione, directa eum persanet. Ita cum vulgus credit equorum aliorumque animalium vulnera sine dolore sanari, si clauus, culter, aliudue instrumentum lardo, terrae, paniue fuerit infixum, euenit quidem sanatio, si non est periculosum, aut compositum, sed deceptio fit per ceremoniam, praeterea nihil conferente illa infixione. Longe suntabstrusiora quae de Marsis Psyllis, Ophiogenum gente, Pauli prosapia et similibus recitantur, quanquam non nulli putent, ob talem quandam causam serpentes non laedere audacter se tractantes animoque, praesente adorientes, quali crocodilus Tentyritas, et aquatica Canicula se persequentes confidenter, fugiunt. In simili affectu cum est Vrsus, nequit hominem laedere; nec is qui leoni nondum furenti praesenti animo obsistebat, eum experiebatur saeuum, sed potius pauidum et blandum: quomodo et obseruationes tuae docent victam rabiem caninam esse obstinata Philosophi in contrarium persuasione, valetque fortassis hic etiam spirituum seu geniorum, quos dicunt gubernare homines, opera, vt in Antonio, Augustoque et aliis appparuit. Danielis 6. Daniel inter leones faretur Angelum Dei istis os occlusisse ne quid ei potuerint afferre detrimenti. Fatendum certe est aliquid in his esse quod nondum explorauerit


page 123, image: s123

humana industria penitus, siue naturale id sit siue extra naturam. Odiosiores hi sunt, qui eiusmodi hyperphysica ad ptaecepta artemque reuocare sunt conati, et causis redditis demonsttare vim verborum, characterumque certo tempore certis rebus inscriptorum, insculptorumque, aut etiam alio modo vsurpatorum, voluerunt. Nosti quomodo concilient cum astris eorumque influxu metalla, gemmas, chartas etalia, putentque inscriptis signis verbisque colligari mutuo, ita vt quod robur certis temporibus exaltationum aliarumque stellis asscriptarum dignitatum indicantur habere, transfundant in illa subiecta, quae postea idem possint, quod Stellae ipsae in applicatione debita, vel aliquidamplius propter conspirationem naturae subiecti, virtutis astrorum, efficaciae characterum verborumque et directionis temporum, vnde creduntur longe validius operari, quam solitario coeli influxu. Venit ad manus measspeculum huiusmodi et globus magicus. Illius fundamentum [note: Speculum cum globo Magico.] erat orbis chartaceus inscripto quadrato multiplici ad eam pene formam quam in Themaribus coeli obseruant, adiectis numeris, literis, planetarumque notis duplicibus. Tali fundo adaptatus erat orbis cereus candidus, certo tempore item apparatus tribus constans circulis cum dispositis passim tum iisdem characteribus, numerisque, tum quibusdam aliis cum crucis, hieroglyphia. Cerae im


page 124, image: s124

ponebatur speculum vitreum, licet metallicum poscant magis religiosi. Huius fiducia credebatur obtineri posse, quicquid est scientiae et felicitatis in rerum vniuersitate. Globus vero erat cereus per zonas decussatim diuisus et inscriptus planetarum signis, literis et numeris temporum. Quid profuerit vtrumque instrumentum quaeris. Ne hilum quidem. Quamuis enim eius possessor nescio quid arcanae scientiae sibi vendicaret; tantum tamen inde lucratus est quantum miserae sagae ex commercio Satanico. Hoc habuit quod mentiendo et imposturis obtinuit. Qui Archidoxin magicam libris Paracelsi insertam fabricauit, miraasscribit speculi constellationi, Electro, et aliis metallis certo syderum positu coaptatis inscriptisque. Non est vlla scientia vllibi seu in manifestis seu abstrusis, nullus daemon aut vis, quam non allici et acquiri posse praesidio istius putet, quem etiam videas Hispani cuiusdam campanulam spiritus allicientem abigentemque pro libitumutatis characteribus, et alteram, qua Virgilius dicicur vsus, approbahtem et exintimis naturae penetralibus, et nescio qua Hyperphysica demonstrastrare satagentem. Idem attentauit ante ipsum Corn: Agricola et multi ex Platonicorum schola. Damnauit omnes Magiae Diabolicae BODINVS, nec voluerunt Medicorum cathedrae Catoniana illa apud Plinium, aliaque superstitionum deliramenta, quae et sacris literis


page 125, image: s125

aduersantur, inter praecepta recipere, cuiusque sapientissimi ea respuit fides. At certam [note: Etemita ictos a feris sanans magice.] historiam ex Matthiolo narras, qui scribit, Eremitam quendam a feris ictos mira arte sanasse. Videtur verbis conceptis, quae ibi ponuntur vim quandamrasurae vestigii intulisse, vt colatura eius ab internuncio pota per hunc sanaret absentem aegrotum longe certius, quam qui ex Pauli familia artem profitentur similem. Mirabilius certe hoc quam veneficarum per homunculos directiones. Miraculosius etiam Auicennae et Paracelsi phantasia. Bodinus recitat ex horto Antonii de Turqua media, Magum quendam hominem rusticum ter naso correptum punctumque vsque ad haemorrhagiam, liberasse ab hydrophobia. Matthiolus fidei et Dei misericordiae plurimum tribuebat in curatione rabientium in templo Bellini, aut Donini, quos Diuos putant. Nec absque causa pronunciabat Saluator, etiam grani sinapis instar fidem posse montes transferre. Si haec in medicina Eremitae non tulit potissimas, nullam video aliam nec Chymiam, nec Cabalam, nec Astrologiam, praetervim magicam, quam tamen non exequi possunt, aut procurare quilibet, sed astrorum filii, hoc est, certo modo constellati. Itaque non mirum est a Tiridate [note: Plin. lib. 30. cap. 2.] Mago Neronem, cum regnum ei daret, eam artem non potuisse accipere, ipsumque omnia eiusmodi vana falsaque comperisse,


page 126, image: s126

quamuis nihil deesset ad eorum requisitionem. At quae de scorpionum ictu refers, tam grauium autorum fide comprobantur, vt quo vultu eis contradici possit, non videam. Quantus enim Mizaldus, quantus serapio, Heurnius Alexandrinus, Iouianus Pontanus: Nisi fallor etiam titulus eius obseruationis Physicum remedium appellat historia et experimento cognitum. Scorpii, signum ascendente [note: Scorpii ictus sanatio] coelesti Scorpio, Luna ibi cardinaliter constituta insculptum fuit lapidi. Is character certo tempore impressus in Thuream massam seu solam seu mastiche mistam tantum ei concessit virium, vt ex aqua pota percussos a scorpione sanauerit Dicere quis poterat eam vim Thuris esse. Sed additur non huic tantum sed et alias inditum signum idem eadem posse. Quis neget exemplum. pertinere ad chymica de translatione occultae virtutis magisteria? Ille magus Archidoxicus curat sibi fieri signum Scorpii ex ferro, Marte Domino anni existente, Soleintrante scorpium, et Marte in ariete. Vult remedio esse morbis venenatis, et quidem hora Martis appensum. Si collocetur in domo, negat in ea manere scorpium, Aduersari leprae dicitur, et militibus addere animum ad victoriam certam. Non procul abest hoc machinamentum ab illo quod tu consignasti; Et fortassis etiam infusum eius tantundem prodesset, quomodo refert de signo sagittarii, quod eius ope non tantum


page 127, image: s127

aduersariorum ora obturauit, vt steterint sicut onagri, verum etiam per noctem in vino macerari infuso, postea sanari posse calculum persuasum habeat. Si fiunt ea quae promittuntur, nemo negauerit caecam esse causam. Illud callidius, quod iudicat, vim amittere lusu venereo, quomodo et aliud venereum indies renouare iubet, et pridianum comburere: aliud ad lepram factum ab hoc morbo adeo labefactari dicit, vt post annum sit invtile. Nec minus lepidum est signi ad vertiginem inuentum, etvsus cum tali medicina, quae vel sola queat morbum sanare. Constat enim Origano, vnicornu, moscho et vitrioli spiritu. Eodem ingenio etiam podagrae amuletum creatadhibito medicamento satis valido. Donabis aliquid fortassis suspicioni,. nec succensebis diuinanti. Quid si istud antiscorpium ex horum esset genere? Ipse certe medicus videtur actione sua in homine constantiam, fortemque phantasiae aduersus contagium pugnam excitare, adhibito sigillo praeterea nihil aliud valente, quomodo scripsisti sine vlla signarura illum a cane demorsum euitasse inuasionem paroxysmi, et nos scimus in febribus similia. Adiuuit actionem Thus cum mastiche. Dioscorides scripsit id in corpore perniciosum esse, proereata insania, vel etiam morte, si excedat dosis. His confert, [note: Lib 27. cap,] quae Plinius recitat de scorpio et aconito. Scorpionum ictibus, inquit, aduersati


page 128, image: s128

[note: lib 27. cap.] experiendo aconitum datum in vino calido Ea est natura, vt nominem occidat, nisi inuenerit, qud in homine perimat, etc. Sic ad aspidum venenum praeberi docet eiusdem morsi vrinam, cum tamen talium excrementa sint exitialia. Nec ignotum est quod de toxico et [note: lib. 29. cap.] hydrargyro in Annales est relatum. Nec Dioscorides aliter. Prodest Thus, inquit, sanguinis ex screationi potum. Sed in secunda valetudine haustum insaniam mouet et largius cum vino potum interficit. Pene persuadet ille, vt putem, non alia ratione Thus signatum profuisse malo scorpionis, et adiutum auxilium roborata mente, quanquam Thus ob vim alexipharmacam Theriacae et Mithridatio sit mistum, et sic etiam hoc modo prodesse possit. Daveniam sensum suum candide aperienti. Admodum displicent illa magica, quae aliis de causis, quam quas modo asserui, procurantur. Quae diuina fiunt potentia, alterius sunt contemplationis. De creaturarum virtute sermo est. Exitus certe in multis comprobauit principium magicarum actionum, earum nimirum, quibus dicuntur spiritus aduocari et pelli per specula, campanas, characteres, et his affinium, in medendo perverba, signa, gestus superstitiosos, quos docent exempla, a diabolicis fuisse commerciis. [note: Magorum variatio.] Nec ipsa inter se autorum documenta consentiunt. Alius magnetinam curam appellat, alius spiritalem, magicam, sagacem,


page 129, image: s129

etc quam materiam repudiat vnus. eam assumit alius in opere eodem idem spectans, cum tamen naturalia non perinde ad omnia sine dispdsita. Nonnunquam dicunt astrorum vires maleficas prohiberi amuletis talibus, et sic fieri sanationem spiritu intus roborato, interdum benignas deduci et dirigi. Aliquando phantasia et fides producitur; aliquando sympathia, et ridicula incertaque, vt par est in superstitione Magorum fieri, plurima. Quare non immerito videor repudiasse hanc chymiam, quo consilio etiam haec ad te scripsi. Si quid erraui, eius me pro tua facilitate clementer admonebis. Fieri aut iffud posse in tam abstrusis, nisi sacra anchora scripturae Propheticae ducamur, non eo inficias. Praeclare enim Aristoteles oculos nostros in veritacis contemplatione comparat vespertilionum in meridiana luce caecitati. Vale.

EPISTOLA XIIII. Pro magisterio exaltationis figurae; AD Cosmam Pulcherium virum ornatum.

RIDES Chymiam de dispositione figurae meam, quod longe ihfra dignitatem huius scientiae esse videatur in extremo partium situ elaborare, polire, fundere et quae alia ad rem figurandam pertinent. Chymica professio non est in cortice. Etiam sine mangonio tali opera eius sunt peraeclara. Miraris


page 130, image: s130

postea, qua seu fiducia seu audacia chymico asscripserim sensilium curam, cum constet omnia ipsum specifica, formalia essentialiaque spectare, et adeo negligere sensuum indicia, vt etiam se falli istis putet, et praue iudicari, quicquid eorum aestimatione de re vlla vel Platone teste statuitur. Quorsum vero attexuisti furnariam inquis? Num etiam famulitiis istis sordidis inter exaltationum miracula se contaminat magister? Parumne erat [gap: Greek word(s)] prima parte docuisse? Quid praeclari habet catillorum fabrica? Quid rotularum ad expoliendos lapides gyratio? Negas ista chymiae esse, sed aliunde in subsidium artis quasi precario, aut accommodato sumi, post operam vero rursum dimitti, quomodo mercede conducitur aurigarum labor ad conuehendam artis materiam. Etiam logicos non ferre figurarum in qualiratib. manifestis praesentiam ais, cum totis generib. distent [gap: Greek word(s)] . Delendum itaque et expungendum totum istud caput iudicas. Macte vero ista tua virtute, mi Pulcheri. Monere amicum aperte maluisti, quam mordere clanculum. Sed rationem consilii pari ausculta facilitate. Volui locum esse in arte etiam politurae figuraeque dignirati, quae licet inferior sit aliis, tamen sibi quoque non nihil vendicat. Malunt enim omnes praeclare elaborata et augusta quadam specie donata quam neglecta, et interdum finis vsusque cogit certo vultu magisterium adornare. Non


page 131, image: s131

quidem amplector superstitiosos illos magorum characteres, et sculpturas: sed tamen cum formis cercis operam dederint aliquando chymici non plane abhorrere ab hoc artificio scientiam suam docuerunt. Aliae accersendae erant officinae, inquis, aut ex communitate petenda opera seruilis. Sed tamen officium erat chymici, omnibus numeris suum opus absoluere quanquam per manum mancipii. Non ille imperfectior est medico qui nonnihil praeceptorum de conformatione extrema quoque et situ, membrorum haber, nec raro etiam de Cosmeticis praecipit. In faciem pilularum, tabularum, trochiscorum imiliumque redigere medicinarum massas, fors etiam ex plebe aliquis possit: sed non ob hoc id abest a functione pharmacopoei. Non omnis figuratio est huius magisterii, sed chymica: Sicut non omne quod figulina habet, sibi sumit docimasta; attamen catillos formare si igriorat, artis absolutionem nondum habet. Extendere in latum metalla ferrario quoque licet, et fusori; at idem suo modo profitetur et bractearius. Quis autem ille est, qui tam parum tribuit sensibus? Finge hac facultate destitutum. Non hominem sed truncum pones. Nos vero sensus ab arte internoque intellectus principio instructos gubernatosque et experientia firmatos requirimus. Logicos illos in suo campo praeliari sinimus. Certum est physicos illam dispositionem inter externa habere, et qualitates


page 132, image: s132

materiales vel secundas appellare asperitatem, glabritiem et affinia. Sed nolo tecum pugnare verbis. Ne ingratus sim pro admonitione, significo tibi me nuper ex chymico quodam intellexisse, Stellam Stibiatam [note: Stella antimonii.] aliquando opere huius artis esse fabricandam. Putabam me sculptorum officinam adire debere, hicque eam procurare. Negabat ille, et artis Chymicae praesidio eam exigebat. Didici itaque fundendum Stibium esse cum bracteis ferri et nitro, regulumque inde exortum iterum adiecto Halinitro tertia in conum fusione in stellam conformari. Idem cum aliquando caemento experienda cinabaris esset, et ad eam rem [note: Pyxis caementatoria.] pyxide egeremus, iubebat aptam expedire. Confugere actutum ad figulinam volentem reprehendebat, quod primum esset in arte, mente circumferre formas non tantum operum, sed et adminiculorum propriorum, easque posse agendo exprimere. Sicut ergo discipulum exercet catinis testisque concinnandis faber monetarius; ita mihi experiundum esse in vase caementario effingendo monebat, quamquam posteae vicaria figuli opera vti liceret. Mandabat itaque e luto seu argilla tenaci fieri vasculum teres eius altitudinis vt tres ordines argenti, duosque cinabaris caperet, hoc est, duarum vnciarum: in aliis esse maiorem: factum resiccare parumper: postea in spergere puluerem terrae fulloniae, iterumque siccare, et tandem vitro inducere, adiecto operculo


page 133, image: s133

quo possit claudi, quodque in aliis operibus aliquando pertundi solet, et ferramentis alligari. Cum igni inferendum est, lorica lutea armatur, diigenter occlusis spiraculis, et humidirate absumta. Vides nos hoc magisterio neque in primariis aliquot operibus carere posse, nec seruilibus. Ita et Agricola in disciplina metallica furnariam scientiam in magistro qui excoctionibus fusionibusque praeest, requirit, cum non parui ea res sit momenti, nec sciri mysteria fornacum ad varias venas excoquendas possint exprimique operando nisi ab artifice, non tam fornacariae perito, quam fusoriae. Sed plura scribere iam non vacat. Vale.

EPISTOLA XV. Continens seruitia quaedam de fornacis arcanae fabrica. AD Publium Seruilium e Vulcaniis.

PASSIM te excludi, nec ad officinarum secreta admitti non iniuria conquereris. Non quidem facile solent non initiati Orgiis iustis ad adyta operum a sapientibus introduci, quod nefas sit profanis oculis sacraria conspici, manibusque illotis contrectari; tibi vero non parum in arte versato [note: Cur aliqui arceant a lios a suis officinis.] non patere aditum non videtur aut iniquitate carere inuidiāque, aut peruersitatis cuiusdam suspicione. Multi enim non ideo


page 134, image: s134

excludunt accessores ne aliquid secreti furtim. rapiatur, cum intelligant non in vna patticula artis penetralia haerere, multosque intueri officinae fabricam iis oculis, quib. AEneas Clypeum Vulcani ingenio res futuras continentem; sed ne peruersitas, aut impostuta, vel saltem artificiorum ruditas penuriave innotescant cum alioquin profundissimae scientiae supercilio apud omnes velint esse quam commendatissimi. Aliqui contentiones metuunt et obtrectationes, inuenias enim adeo malos peruersosque Menalcas, vt etiam recte facta dispositaque virulente calumnientur, et ad artificis consilia non attendentes scabiose pronuncient. Aliquando intem pestiuius accedens hospes ob neglectam aliquandiu et non per purgatam tabernam excluditur, ne pudore cogatur suffundi artifex aliās etiam praestantissimus, cui id humanitus vel sua vel famulitii culpa accidit. Sed caussae sunt plures. Ame quid expectare possis praeclari, non video. Putabam satisfactum fore tyronibus his praeceptis quae quasicunque industria in vestibulo Alchymiae ductu artificum designaui Te vero plura insuper pro tua solertia experientiaque desiderare non miror. Meae enim opes ferculaque tenuiora insulsioraque sunt, quam vt tuo exquisitissimo palato queant placere. Illud itaque miror potius cur ad me venias petitum id quod ego ex tua copia longe iustius poteram desiderare, et requirere. Sed ostendis tamen te animo, non


page 135, image: s135

subdolo aut peruerso. quasi tentatum aduenires et eliceres, quod reprehendere posses, sed simplici etiam amplius quid, si non melius traditis, attamen varietate iucundum postulare, quo ipso facile omnem tergiuersationem expugnasti, meque ad confabulandu cum veritatis studiosis vltro procliuem quasi addito calcari ad pleniorem philosophandi conatu impulisti. Hac tamen conditione tecum permutatutus sum verba, vt patiaris me interrogantis locum obtinere, tu vero interrogatorum sis iudex, aut si mauis arbiter honorarius. Puto te initio si non oculis, ingenio tamen et fama cognouisse, non vnam vbiuis esse officinarum chymicarum rationem. Prout enim necessitas rerum desiderat, et experientia monstrat, itapartem sibi quisque eam adornatam curat, in qua maxime cogatur possitque elaborare. Raro integrae instructissimaeque inueniuntur. Qui destillatoriam exercent, vasa, fornacesque huic aptas in Ergastulo suo disponunt. Nonnulli adiungunt reuerberia: alii sublimatoria. Est vbi duntaxat vsurpatur supellex excoctoria minerarum, furnique fusorii, segregatorii fulminatorii et similes vt in merallicis de quipus satis diligenter praeceptum est, ab operum horum peritissimo Agricola Germano, a quo peti potest quicquid hac in disciplina desideratur. Nonnulli non tam varietate vasorum gaudent, quam operum compendio in vasis paucis. Itaque et varii vsus fornaces ab iisdem ingeniosissime excogitantur, quos aliquando consultus


page 136, image: s136

abamico studebam imitari, et in fornaculam ferream plura operum chymicorum genera conferre. [note: Fornacula polychrestos.] Constabat ea partib. mobilibus, ita vt seiungi cineritium a foco, et ab vtrisque ergastulu iterumque coniungi omnia possent. Mutabam tamen catinos proque vsu, arenarium, stufam siccam, balneum maris, balneum roris, reuerberium, descensorium, sublimatorium, etc. parabam. Catini exemtiles: argillaceus ad arenam et cineres; quo ipso etiam more vulgi licet vti pro stufa sicca seu vesica ad herbas succosque: quanquam nonnunquam etiam liquores eodem prolicui et a fecibus segregaui imposito pileo nasuto ex eadem materia. Sicubi res exegit oleorum destillationem ex radicibus et seminibus similibusque mutaui fictilem aereo, plumbo intus candido inducto, cuius extremum coarctatum committebatur collo singulari cum alembico, quae remouebantur, si balneo et cucurbita opus esset, et res postularet alias quoque per recta vasa cucurbitina operas. Pro retorta satis erat arenarium fictile. Ad reuerberandum remoto ergasterio solus sufficiebat focus, ideo etiam altior paulo factus, vtque tectum reuerberium esset, ei aptum erat operculum intus luto muniendum. Ad descendendum exemitis catiuis, substituebatur pertusus in medio orbis ferreus, remotoque cineritio, et crate, per ostiolum caetera componebantur. Auriculae prominebant a lateribus, paulo versu partera posteriorem duae, totidemque versus anteriorem


page 137, image: s137

quibus sui aderant ad obitruendum coni. Intus hamatae laminae ferreae luto aduersus vim ignis muniebantur. Quin et pro balneo parabatur operculum singulare in medio perforatum ad transmitetndam cucurbitam, cum tubulo ad summittendam aquam et fibulis quibus adaptaretur ergastulo. Dimetiens pro operum exercitiique voluprate vlnae dimidiae, reliqua iuxta proportionem. Neque enim lucro studebam, sed domesticis necessitatibus paruum quaerebam adminiculum, ne deesset familiae leuamen. Itaque et transferre quo volebam operas poteram, et vel in musaeo, si liberet distillare. Parare hoc tyrocinio poteram aquas, olea, succos extractos, spiritum vini et huiusmodi. Si placet cui, non difficile fuerit alembicum serpentinum machinari, adiectoque refrigerio analogo etiam subtiliores spiritus oleaque concinnare. Scribo tibi mea. [note: Furnus philosophorum.] Si quid ingeniosius excogitaueris, id pro tuo erga me amore commune esse voles. Furnum philosophicum ita mihi ex argilla ferreisque laminis fabrefactum curaui, vt ex Rupescissa in Alchymia descripsi. Nuper tamen ad meas manus peruenit, nescio quis autor, qui in hunc modum, si lubet nosse, in opere putrefactionis philosophicae eum depinxit. Fiat Furnellus (inquit) eius amplitudinis, quae congrua operi videbitur. In eo disposita sit lampas cum lumine primum vnius candelae. Sit in eodem caldatium ex aere paruum cum


page 138, image: s138

aqua tepidat anta, quanta vni candelae satis est, profunditate circiter palmi. Caldario innitatur calix aereus vel etiam fictilis, cuius medium attingat aqua, superior vero pars paruis vndique foraminibus pertusa, continens fimum paleamue, in qua recumbat matula mar teriae putrefaciendae cum alembico caeco, vno tamen in vertice foramine peruio et clausili, vt si forte ascendisset aliquid materiae, id detergeri pede leporino, reiicique in imum possit. Vas hoc putrefaetionis insternendum ooperculo est concameratae coelestisue figurae, vt vapor eleuarus concrescere ibi relabique in ahenum queat. Post dies septuaginta septem dupla, triplaque tandem candela pro vt requirit operis regula supponitur. Haec ille autor. Balneum roris tibi describi dicas, quod putant requiri nomine ignis vaporosi, cuius mentio fit a Bernhardo Comite. Apud alium extant haec praecepta de eodem. Furni philosophici altitudo est vnius cubiti, latitudo palmi, spissitudo parietum duorum digitorum. In medio disponitur Solarium denso ordine foraminnm minutorum peruium. Insternitur scutella terrea probe cocta, et in margine sex octoue foraminibus pertusa, vt ignis halitui sit exitus. Iuxta terram ostīolum est cum repagulo. Aliter rem peragit liber quem Pandorae nomine publice circumferunt. Statuit initio Cineritium cum suo ostiolo. Ei imponit cratem, seu orbem ferreum pertusum, vt


page 139, image: s139

sit via cineribus dilabentibus et aetis ingressui. Cratem sequitur focus cum ergasterio in eodem spacio per tripodem distinctus ea alitirudine, vt inter tripodis circulum et cratem interiici ignis possit. Itaque et parietibus innititur tripus ille, non crati. Ad eam producitur altitudinem, vt ollam cum materia adaequet tripode dodrantem alto et digitum crasso. Latitudinis est tantae, vt inter parietem et ollam manus commode demitti possit, seu palmaris, possitque ignis vndiquaque tanquam in reuerberio operari. Vas tripodi insistens est fictile, figura dimidii oui, aut maioris segmenti, repleturque cineribus in quorum medio iacet phiala, seu ouum arcani, aut concha e vitro duplex, quasi duo ouorum segmenta composuisses auersim, fundo vnius in capacitatem alterius inserto, relictoque inter duos fundos spacio pro materia, quae tertiam duntaxat partem implere debet. Vas autem illud a lateribus ansatum est, insterniturque ouali operculo aurito, tam exacte committendo, vt vix deprehendi iunctura possit, et fidelissime claudi. Dispositis his ita, tota fornax turtito tegumento in summo apice pertuso, et vtrumque aurito clauditur. Ea operculi figura item regerendo igni est adaptata, et euehendis fumis. Atque ideo foramen eius in summo est trium digitorum. Loco cratis ministrare potest alius tripus cum patina nouem locis perforata, eaque diuersa pro diuersis ignis


page 140, image: s140

gradibus. Tegitur haec patina prunarum operculo conformi, et in medio foramen oculi equini (vnius digiti) habente, idque ad primum ignis gradum: In secundo ampliora duplo sunt foramina, in tertio triplo, in quarto iam nudus est ignis. Ita et augentur primae a duodecim iuglandibus per 24. et 36. ad vltimum. Haec de Athannoris instructione ad meperuenerunt. Non ignoro ferream fornaculam posse coaptari eius dexteritatis vt etiam nobiscum inrheda peregrinetur, et in cubiculo astet. Sed qui operis est gnarus, facile adaptabit instrumenta. Ego tibi morem gessi, et quae noui, depinxi. Si me stulte fecille iudicabis, memineris te autore me peccasse atque ita iuxta SENECAM te duplicis criminis reum esse. Reliqui iudices praeter artifices (quorum genius nobis rogandus est vt sit in [note: Multi reprehensores artis, ne caminum quidem commodum possunt instruere.] censendis hisce paulo indulgentior) Ideo sunt vilipendendi, quia ne caminum quidem pro vsu familiari recte extruere possunt, nedum de his arcanis dextre iudicare. Itaque etiam sudantes videas in domibus architectos vulgatos quo remedio malum illum et flebilem [correction of the transcriber; in the print fllebilem] fumum ex aedibus expellant, frustra deliberantibus vna illis censoribus. Educunt fumaria in rectum, teguntque cameris, aut circulis: sed fumus haeret, et os oculosque opplet coquorum, nec raro escas vitiat. Alii prudentius consulturi insternunt caminos tecto, et per decliue arrepere ad summum cogunt,


page 141, image: s141

vnde tandem erigunt. Sed et sic in domita [note: Horat Diruit aedificat mutat quadrata rotundis Omnia conatur prudens, neque proficit, hilum.] illa mordacitas resistit. Nonnulli amplificant, obliquant, rotundant, et ab omni latere sursum deorsum spectantibus instruunt ex Cardani praecepto tubulis, vt ab omni mundi plaga praesto sit auxilium. Mobiles aliqui imponunt machinas, vt obuertant sese ventis instar tritonum. Tanti est caminorum scientia, vt eam etiam praeceptis expediant hi, qui Philosophorum antesignani quaerunt audiri. Nuper misellus quidam metallicus ab intimis manium latebris prorepens rationem non ineptam docebat, qua instrui camini possent, vt inimicus ille sumus secederet. Didicisse sc in Vulcania iuxta tartarum aiebat, per cuniculos immissum aerem absque vlla difficultate per diurnos specus quasi caminos exigere halitus minerales cum fumis. Itaque in aedium caminis operam dandam esse, vt focus ea in parte ponatur vnde, accedere flatus possit iuxta eius pauimentum. Ibi enim si inspiret aer, contraria fenestra obstructa, non esse viam nisi per caminum, qua erum pere flatum cum fumo necesse sir. Commodius autem focos culinarios ita fingi posse monebat, quod qua parte venti solent maxime ingruere, ea vel foramina aperta possint conititui, et aduersa obstrui, vel flatus excipi e ummo capsis quibusdam, cogique ad fundum seu solum culinae (non ad focum, aut altius) et postea in camino vltimo versatiles machinae quarum


page 142, image: s142

exitus sit secundum flatum, disponi. Addebat, se tale quid etiam in docimastarum tabernis obseruasse. Hi enim augere inem fornaculae volentes, reliquis locis clausis, qua ventus flat, fenestram aperiunt, flatumque immittunt inostiolum. Ille ingressus per Cineritium erum pit sursum, strepitque per caminum impetuose. Haec narro tibi ex ore istius metallurgi, nec videntur ad modum a vero exorbitare. Qui loculenta fornace vaporaria tricliniaria calefaciunt, non confundunt cineritium cum foco, sed crate lateritia distinguunt. Res ea ex Chymicorum penu est. Ita enim anemii furni concinnantur. Si iudices illi nostri poterunt dexterius caminorum rationem expedire, tunc credemus, eos etiam de furno arcanorum subtiliter statuendi facultate donatos esse, et aequo animo iudicia in vos impingi feremus. Turpe est in probatoria de metalis ad cotem, caementa, colores, fulmen, quarturam aliaque spectandis multum consumere verborum, interimque catillorum et tegularum formandarum rationem ignorare. Eo turpitudinis stigmate inuremus etiam Aristarchos ex familia ZOILORVM in nos conspirantes. Vale.

EPISTOLA: XVI. De aliis nonnullis figurandi artificiis. Ad


page 143, image: s143
PVBLIVM SERVILIVM amicum.

QVAM periculosum sit exponere se iudiciis multitudinis nosti, et tamen denuo me in arenam trahis, idque ea in re, cuius tu copia premeris, ego vero inopia laboro, quamquam rectius ex officinis eorum exculpas, quibus circa eam partes concredidit chymia. Ambire tabernas illiteratorum erubescis. Quid ergo me in istas trudis? An ignoras artificum fastus repulsasque odiosas? Sed ne amimico desim e chartulis priscis, quae furtim compilaui, tibi legam. Sint ad palatum tuum nec ne, non moror. Etiam quouis modo interpellantum amoliendae sunt importunitates. [note: Catilli cinerei.] Cretae exactum puluerem per colum in aquam traiectum reductumque, cum pari siccato excussoque et deperurato luto commisce. Adde cineris eluti quam purissime, ita vt non calxtantum, sed et carbunculi et ariilae reliquaque aliena abscesserint, ipseque cinis repurgatus in reuerberio candefactus iterumque elutus et resiccatus sit, partes quatuor, et praeterea bis vstorum ossium farinae partes acto. Horum comtemperationi diligenti, asperge aquam, vt fiat massa, quam imprime in mortariolum, et insemina ossium puluerem altitudine culmi transuersi. Post incute malleolum, efformaque catilli vultum, quem denuo


page 144, image: s144

consperge laeuore ossium seu polline subtili, et adacto malleolo seu pistillo coaequa. Non enim oportet primo statim incussu laeuorem addere, ne obsistat abscedatque a fundamento, si secundo quoque fatiscit humidior iusto cinis est. Itaque eum ad aptam redige siccitaterm, et post denuo figura catillum. Hunc efformatum excussumque modiolo paulatim sicca, et aridissimum tandem effice. Tunc ne opus sit redditum igni difflare, irriga eum modico vini ardentis aut oleo tartari et perarescat sine. Hoc labore etiam solidabitur, nec crepabit hiscetque in opere. Nonnulli pro fundamento in mortariolum inculcant tres partes cineris crassioris; postea summittunt subtilioris cum ossium calce contemperati vnam, incussuque primo facto pollinem osseum aspergunt, denuoque fortiter impellunt malleum, et post resiccationem exactam imbuunt oleo tartareo. Morem tibi gestum oportuit. Ne ergo in posterum quicquam de catillis a me expectes. Sed non possum facere, quin tibi pari molestus sim importunitate, et ex te exsculpam iudicium de nonnullis aliis, quae in eadem extabant charta, si quid velis typo reddere formamque rei in massa exprimere, iubet repurgatum Gypsum in reuerberio [note: Formae seu Typi.] figulorum vrere, et in exactum puluerem comminuere, ne vlla in eo sentiatur asperitas. Huic affundere oleum tartari, deinde probe subigere misturam, quomodo colores


page 145, image: s145

teruntur pictorum; tandem resiccare. Hac materia aqua Salis ammonii madefactā inque modiolum infusā, pollicetur cuiuslibet imaginis accuratam expressionem repraesentationemque. Idem promittunt et tali artificio. Decoctum elimati cornu per colum traiicitur ad puritatem decentem claramque. Eam miscent gypsi farina pultemque subigendo conficiunt, quam per linteum in formam seu typum duplicem infundunt, et puram imaginem effingunt. Ad plasticen fusoriamque pertinere ista dices. Sciebam vero istud sed hoc ex te quaero, an non iudices talia ex chymicorum schola primum prodiisse, posteaque ab artificibus relicta in familiam plastarum concessisse? Nec turpe nobis erit de huiusmodi verba fecisse, cum non puduerit cardanum similia per commentarios edere. Ita enim et hic imagines bonas fabricat ex corneis tabulis, et ichthyocolla cum aqua: quin et statuas conficit calce [note: Statuae Cardani.] alba in laeuorem redacta, mistaque polline marmoris candidi, et insuper decocto corticum populi, vel vlmi madefacta, inque typos iufusa. Nolo addere reliqua, quae in vndecimo varietatis speciose explicare annititur. Consule auctorem ipsum. Typos autem ingeniose efformandos esse cum ante ignoratem nuper incepi discere. Erat [note: Typi ad iconas.] enim qui iuberet capere cineris excussi certum pondus, idque in massam cum albumine


page 146, image: s146

cogere; aut lutum aqua tartari subigere, vt leue fiat argutumque ad Iconas excipiendas reddendasque. Quod si forma mascula in teneriore baereat, quam vt pure exprimendam se praebeat, veluti si in cera efficta; ex farina laterum recentium, et gypsi seu Ipsensis terrae duplo pollinem subtilissimum parant, et vtrumque prius seorsim elaborant, postea gypsum, addita aqua, in aheno ad crassitiem fusioni aptam coquunt, cui postea ingerunt farinam lateritiam, affulaque frigida permiscent. Pultem hanc liquidam, extersae madefactaeque vrinā aut aquā primum, postea oleo subtiliter inunctae cerae signum habenti affundunt, ibique donec indurescat relinquunt. Debet autem cerea imago in asserulis oleo delibutis recte disposita esse. Tabula indurata cum cera ad peluim aquae calentis transfertur, cautela adhibita ne colliquescat attactu aquae, sed tantum vncinulo, aut acu refigenda e suscepta gypsi forma est, qua arte si reuelli nequit, tunc licet Siphunculo feruentem aspergere vt pure effluat. Tandem matrix illa ad ignem reficcatur expectatque vsum in imagine inde efformanda. Si res non cerea, sed durior est, etiam ab altera parte simili arte effingi potest. Sed ne in scelus erumpat artificium, atque adeo in neruum veniat, nolo de eo esse prolixior quamquam non erubuerit


page 147, image: s147

Italus quidam diligenti studio monetarum typos efformare, indeque similes nummos fundere, atque etiam sigilla epistolarum imitari.

ALII pultem ex similagine impressam assumere figuram cogunt; et postea circumplicata charta triplici caudam sulphure explent, et sic signum ementiuntur. Minus patet imposturae ars pingendi panni [note: Sericum pingere prelo.] serici per ectyposin similem. Forma seu modulus a pictore designatus exculpitur. Postea illinitur gummi tragacanthae Pannus e serico humefactus imponitur ferro calefacto, adaptatoque typo latere dextro, prelo vrgetur, et sic formatur. Vitrum quo [note: Vitrum sigurare lineis.] pacto figuris exornetur docuit post PLINIVM AGRRICOLA. Non quidem exercuerim vnquam vitrariam: Sed tamen iucundum est scire quomodo virgata reddant vasa modo albis, modo alterius coloris lineis, Ferreus sest modulus bacillis distinctus, quorum interualla albo quodam colore vitris apto sunt sublita. Cum itaque candens Vitrum prius flatura formatum adaptatur, tinctura haeret eodem ordine, et in igni fusa solidatur. Ita non rectis tantum lineis distinguere pocula licet, sed et variis varioque chromate pingere.

[note: Crystallum fundendo formure.] Crystallum fundere, fusioneque certis formis donare leuis quidem est notitiae, sed artis non contemnendae. Eum candefactum restinguunt


page 148, image: s148

vicies aceto in quo Sal ammouius sit solutus. Deinde adiecto borace fundunt, modiolisque iniiciunt, vnde figuratur [note: Margarutae factutuae.] ad libitum. Non ita operosum est margaritarum ex artis instituto aemulatio. Conchas fluuiatiles reperitis in lixiuio acri coctionibus desquamant et interraso cortice nigro nudant. Reliquum tritum cum aqua pluuia in massam cogitur, additis nonnunquam Crystalli farina et oui albo. E massa formantur vnionum globuli quos seta perforatos primum vino, postea oleo coquunt et tandem aqua eluunt. Alium modum in Alchymia indicaui. Nolo tamen vlli auctor adulteriorum fuisse videri. Chymicae artis in varietate magisteriorum amplitudinem etiam ad ornatum minoris constantem declarare semper fuit consilium. Persuasum etiam habeo te eius esse virtutis, vt a fraudandi animo absis quam maxime. Sed ne quid oblectamenti nobis per verba pereat, [note: Politura gemmarum.] quaero ex te num solidam putes eam gemmarum polituram quae fit antimonii laeuore insperso tabulis plumbeis, posteaque affricta gemma: aut quae farina Smiridis per linteolum excussa, quam vsurpant ad Sapphirum, Smaragdum, pallacem: aut calce de catillis cinereis: aut farina Silicis cornei vsti frigidaque restincti, triti et in aequorem eluti quarubinum poliunt et pallacem?



page 149, image: s149

Alii sapphirum elaborant aere: Smaragdum Stanno, politosque lapides super tabula ex ligno tiliae, vel aceris cum eodem ducunt puluere. Sed non desunt qui farinam laterum sulphure permisceant, et aequale vtrique resinae pondus addant, inque sartagine vitrata soluta diligenter contemperent, adiecta farina laterum vberiore si non respondet durities. Haec mistura polituram perficere absoluereque egregie traditur. Perierit sane studiorum nostrorum oleum et opera, [note: Caelare erodendo.] nisi et haec addidicerimus. Cera obducere lapidem literasque stylo inscribere ad solidum vsque et postea aceto acri irnmersum erosione huius scripturam exprimere puerile videtur Cardani documentum. Ad stuporem vsque ascendit, quod promittit certa luminis temperatura hominibus capita demere, asini [note: Repreasen tationes formarum perlumina.] aures affingere; vuas leporumque venationes et his similia repraesentare. Putant autem istud non magica vi, sed Ellychniorum certorum lumine procurari, veluti vt homines sine capitibus astent cinabarim, sulphur et Colophoniam Ellychnio illinunt, idque accendunt. Credat Iudaeus Apella, inquit, Horatius, non ego. Quae quaeso vis sit in asini cerebro vt eius pinguendo inducta filamentis, si incendantur haec, ex me Midam faciat alterum? Num tanti sit adeps capitum caninorum leporinorumque, vt venationem incensu exhibeat? Si pinguedo ex hominis cerebro vratur,


page 150, image: s150

num canes in homines vertere possit? Sed ex ex te caussas expecto. Humanae fidei et oculatis manibus propior est ferri caelatura per coloritium, facto prius cereo illitu, et signatis vestigiis caelaturae, quam artem et Cardanus tractauit, alio tamen vnguento, quod ipse ex pice, oleo lini et pauco thure conficit; alio item corrodente aqua nimirum forti. Sed obruor artificiorum multitudine. Haec tibi proponere volui, vt ex tuo penu tum rationes iudiciaque singulorum elicerem tum te ad praeclariora exhibenda prouocarem. Beaueris amicitiam nostram, si effectum reddideris vt quo plura patent, eo praestantiora pluraque per te nos cognouisse fateamur. Valetudinem tuam cura diligenter, et quam de te conceperunt spem amplissimam boni, eam labefieri nunquam sine, sed arcanis. rerum ex intimo naturae complexu productis aeternam tibi memoriam, nobis vero tui admiratoribus solidum oblectamentum crea. Vale.

EPISTOLA XVII. DE AVRO POTAbili, vt vocant. AD Christophorum Muldenerum Phil. et med. Doctorem Marburgi praestantem.

NE pereat ille nuper contractae amicitiae, Muldenere, igniculus, fouendus nobis custodiendusque diligentius est, et aliquando


page 151, image: s151

etiam tanquam in fomitem scintillantem inflandum. Nosti quomodo in acesiae furno suos perennent ignes chymici; quomodo item e Iunipero prunas cincribus ad viuacitatem condant: Sed neuter horum coniunctioni animorum a situ interituque defendendae est aptus. Aduigilandum itaque foco Vestae est, et pabulo dato intra adytos arcani Philosophici nunc vnius lychni flamma procuranda, nunc duorum nunc trium pro operis ratione, idque tum accurato ingenio, tum studio indefesso, quo illum aurificum tandem lapidem, hocest, amorem foecundum, et fortunam comitem cum Deo aucupemur. Quocirca superioribus ad re literis, quas te puto Norimberga proctuante amico nostrūm Doldio recte accepisse, Submitto nouas, teque in amicorum albo inter reliquos praestantes viros extare per quam cupio. Sed quoniam amori non ignis tantum ille externus egregie respondet, sed et arcanus noster quem philosophi in opere suo mystico quaerunt, solique suo minerali, hoc est, auro asscribunt. cum de eo inceperim, pertexam hanc telam, et tecum de auro caeterisque metallis potabilib. parumper confabulari conabor. In multorum hactenus qui chymicae scientiae fama celebrantur suntque in oculis pene omnium, versatus sum libris, vt quantum fieri posset, cognitis perspectisque sententiis artificum, tandem axioma artis perpetuum constansque facerem. Id autem necesse est consensus plurium


page 152, image: s152

adminiculo suffultum esse. At in auro potabili maximam deprehendi varietatem. Vox ipsa quidem indicat ad finem medicum contendendum esse, itaque elaborandum aurum vt potu absumi, intraque viscera possit condi, Sed luxuria ingeniorum, felicitateque materiae effectum est, vt non vnam sequantur viam omnes, et fere quisque suum iactet potabile. Fundere aurum ignibus, vt ad potum sit commodum nemo quaeret, quanquam et sic consistentia mutetur salua substantia. Itaque aliae initae sunt rationes et modo liquor [note: Auri potabilis cariestas.] auri ex calce fluxili isto titulo proditus, modo tinctura; ab aliis oleum fixum; a nonnullis quinta essentia per alem bicum exacta. Nondefuerunt qui animam eius obtulerunt quique Elyxir illud ad lapidem rubrum elaboratum, quam in sententiam scriptum in Enchirematis Paracelso triburis est, nullam meliorem esse ad aurum potabile viam. Plurimi soluerunt id liquoribus acribus, saepiusque attentando idem opus, ad eam deduxerunt sub tilitatem vt vino immistum difflueret facileque bibi et distribui posset. Vulgus etiam calcem, aut puluerem seu ramenta liquoribus cordi familiaribus immiscuit sicque aurum ingurgitauit. Sunt qui aquam extinctionis eius, veri auri potabilis nomine efferant, nec non inuenias qui aurum potandum exhibeant absque omni auro, suie quod imponere simplicibus magnificae rei vocabulo


page 153, image: s153

et elicere aurca precia concupiuerint, suie quod non minerale, sed vegetabile aurum promerent, aliis intelligentibus id quod est ex minera. Ea astutia soliti sunt sua surta occultare Paracelsici, vt ex Gesnerianis patec, cum alioquin non malo consilio aquas aureas voeitent essentias cordialium cum spiritu vini destillando eductas exaltatasque. Laudandus conatus boni finis est, et nominibus posthabitis resipsa consideranda. Itaque titulo auri potabilis in arte Alchymia id prodidi quod seruata substantia pura tamen et ab omni alieno separata. ad formam potabilem esset deductum, possetque inde in metallum, quanquam non prioris duritiei, reduci. At hoc non assequitur famam dignitatemque eius medicinae, dices. Certe, inquam, si pro iustitiae lege sua tribuunrur cuique, assequitur vsu laudato finem suum, sed non asscribenda sunt huic ea quae essentiae debentur. Magisterium hic tractamus, non essentiam, ne quis putet nos confundere rerum vultus, sicut factitatum est in Elogiis. Medici erit, seu omnino eius qui auro vti volet, videre, quonam sibi vtendum sit artis opere. Interim hanc non fas estin vlla sui [note: Processus auripotabilis] parte deficere. Processus autem huius sunt varii, qui tamen duobus possunt includi modis. Nam aut simplicius, magisque pro magisterii conditione elaboratur. aut proceditur nonnihil ad essentiae praestantiam. Priore modo [note: 1. modus] repurgatum aurum et in laminas pulueremve


page 154, image: s154

redactum liquoribus acribus dissoluitur, qui si apti sunt ad medicinam internam, ita relinquuntur cum soluto, praebenturque exigua licet quantitate. Talis autem est spiritus Salis communis, aut liquor gemmaei, aut aqua mellis, berberum, limonicrum, acetum forte et similia menstrua vnde vocant aurum absque corrosiuis potabile. Sin minus visceribus familiares deprehenduntur aquae soluentes, vt est aqua Salis ammoniaci, aqua regia,; gradatoria: fortis, acetum rauicatum, destillatum mellis compositum cum tartaro et similibus, soluitur quidem in eis aurum, sed postea abstracto menstruo ad spissitudinem oleiformem, spiritus vini affunditur, quo vna digesto et saepius sublato nouoque supposito, putant aliquid de acrimonia secedere. [note: alter modus auripo tabilis] Sed tutior tamen est illa ratio. Posterior modus essentiarum Extractioni est vicinior. Cogitur enim aurum pene exuere metallicam firmitatem, et ita debilis eius consistentia efficitur, vt in quouis liquore cordiali tanquam tinctura diffluat, et eo maxime facit permissa in reuerberiis praeparatio Iungunt enim, id suis caementis, et in spongiosam mollitiem perducunt. Mox adiectis salibus, tartareo puta aut ammonio, aut gemmaeo vel etiam vulgari repurgato, terunt ad alcolismi formam. Puluerem nutriunt spiritu Salis, aut limoniorum per lacinias destillato. Abstrahunt iterum digestione facta, et tam dem


page 155, image: s155

vino alcolisato soiuunt, circulant, exaltantque donec scopum assequantur: qui labor certe et laudabilior est et ad vsum commodior. Ita fit et Elyxirium materia nobilis, quanquam etiam cum cibis succulentis detur et maluatico, aliisque congruis. Dediin ipsa arte modorum descriptiones nonnullas. Sed, vt, quanti tuam amicitiam faciam, ex opere conspicias, non graue erit etiam alios exhibere, qui in quorundam, vti putantur absconditi latent [note: Alia forma] arculis. Ex iis vnus est, qui ex libra vna. quintae vini essentiae, et triente Sacchari crystallini aqua per destillationem facta, auri praeparatum seu puluerem seu bracteas tenuisimas diluunt soluuntque, atque ita quoque aurum potabile absque corrosiuis se exhibere arbitrantur. Idem et hic promitrit: crystallini Sacchari albi et salis praeparati paribus affunde aquam vitae altitudine palmi minoris. Digere in balneo calente vitro clauso octidui spacio indiesque ter moue. Destilla initio sensim, et tandem fortiter elice spiritus. Destilato iunge calcem, aut bracteas auri tenuissimas include ampullae retorti colli, et vbi commaceraueris mense iusto, per cineres prouoca aurum cunsuo menstruo, quae res si non succedlt primo conatu, refunde quod elicitum est. digestioneque debita completa renoua opus in arena donec voti fias compos et totum aurum facie liquoris rubicun di procedat. Si abundat hic menstruum, diminue id portione perbalneum


page 156, image: s156

subtracta. Vides quam prope ad essentiam accedat hic labor? Non mirum est, si quis eodem nomine praebeat. Sed tamen cum integra auri quantitas absque omni iactura ita soluatur, inter extracta locumiure obtinere nompotest. Inuenias qui ob colorem purpureum tinctuam vocent. Sed non intelligenda est illa essentialis, Quis nescit etiam caemento ad puniceum adduci posse aurum? Id si coniectum in argentum fixum tingit hoc adauri praerogatiuam, ab vsu tinctura est, et colore, non autem elaboratione essentiali. Legi nuper in schedula menstruum ad eam rem tale:(. Maiore enim ex parte variant liquores soluentes.) Quintam vini essentiam cxaspera calce crystallorum ex vini phlegmate separatorum, quod sit vnā destillando in Alcool vini vt nominant Adde spiritum mellis, et in desiallatis auri folia ad solutionem digere. [note: Butyrum auri] Quando tale solutum ad mellis crassitiem, separato superfluo menstruo, redigitur, Butyrum auri appellant nonnulli, quale est etiam Vlstadiarium aqua regia frequentius abstracta praeparatum ad illinendam foris lepram. Multa sibi permittit ingeniorum luxuria Mireris cuius ductu ineeperit nescio quis auin hunc modum potabile et forma Elyxiris ad tincturas metallicas, medicaque auxilia elaboratum [note: Vlstadii potabile.] reddere. Initio laminas aureas quinquagies in vini spiritu restinguit, et ad solutionem aptas facit. Post adiecto Sale aramonio


page 157, image: s157

exasperat menstruum, aurumque corrodit, quo facto transfertur in balneum vas, et spiritus vsque ad oleosum vultum separatur: Ethactenus magisterium auri porabilis est. Elyxir fieri dicitur iuncta quintavini essentia decies destillat, ainfusaque in cucurbitam cum alembico gemini rostri, quorum vni apponendum receptaculum cum solutione auri est, alteri vero ampulla vacua. Supposito igni creditur aureae naturae essentia auro se iungere, aerea rero pars in vacuum intrare. Tantam autem vim auro tali conciliari putant, vt hydrargyrum coagulare, aurique natura donare queat: quodsi verum est, saltem obscuritate ellipsique, vt alia inuidorum, laborat. Sed non iam ago de Elyxiribus. Itaque quod adieci, mutuo [note: Palacelsi liquor auri.] sumptum putabis. Qui vero placet tibi Paracelsicus auri liquor, qui aurum potabile est, et fit auro per stibium summe purgato, ductoque in laminas quas pumbi nigri bracteis iunctas ignibus caementatoriis domat, itemque separato plumbo vicenis diebus alcolisato vini spiritu soluit menstruoque ablato per balneum, liquorem scrupuli medii aut vnius quantitate porrigendum relinquit? Adiicit [note: Mollire'aurum.] plumbum nonnihil ad auri mollitiem. Itaque et monetarii aurifices, et bractearii praetendentes id ese asperius prosuo opere, cum liquefecerunt, particulam plum bi persuperficiem eius ducunt, et tractabile ductileque reddunt, sed nescio an maiore impostura, quam


page 158, image: s158

studio artis. Manere autem tunc substantiae quid necesse est. In Paracelsico opere spiritus Mercurialis (. Est enim vicinum mercurio plumbum nigrum) sele insinuat, corporeiterum abstracto. Sed quaeso te an non hoc est auri naturam destruere potius quam nobilitare? Rectius alibi per spiritum Salis soluit solutumque vini spiritu corrigit. Rectius item ille, qui cum Laudano caementatum aurum foliatum calcinat, calcemque soluit, vini spiritum tandem iterum segregando. In lib de contracturis corrosum auri puluerem corrigitacceto stillatitio toties abstracto repositoque, donec saporis acrimonia cesserit. Sed multi artifices huius quoque apparatus vsum internum damnant, quod eo modo non videatur acrimonia menstrui corrodentis tolli posse. Et quid fatigemur tam laboriosis cohobiis, cum admanum sint viae compendiosiores, per oleum seu spiritum Salis communis? Ita neque probauerim acetum septies destillatum, tandemque cum sale ammonio more spirituum acrium praeparatum, in quo quinquagesima restinctione aurum solui ad potabilem consistentiam dicunt. Quidam mellis tres libras cum quintae vini essentiae libra in simo per triduum macerat, destillatque in cineribus ad siccum. Liquori denuo iungit tres mellis partes digestioneque facta per alembicum secundo extrahit, et in eo aurum purgatum soluit separatque ad olei consistentiam.


page 159, image: s159

Probabilior haecratio est, quam eorum quiignium et additorum salium calciumque vehementia eo acredinis adducunt mel, vt venenum potius sit homini quam adium. entum salubre, quod tamen apud Rubeum commendari videmus. Sed si velim omnium recensere apparatus, stellarum percurrere nomina, metirique arenas maris tentem. Mare tamen hoc exhaurire potando, velut alter Xanthus susceperim, si quis fluuiorumm, fontium, stagnorumque excursus prius obstruendo prohibuerit. Ne me sui neglectorum accusare possint [note: Fusio auri.] aurifabri, dabo aliquid etiam horum honori, dicamque ipsos aurum suum non absque ingenio fundere. Catinum enim triquetrum sapone et creta oblinunt, adiectoque boracis sicilico ad auri bessem ignem admouent initio leuem, post maiorem, vt appareat primo caerulea slamma, deinde splendor ex rubro cyaneus, tandemque aureus, quo viso in canalem effundunt, et frigefactum stibio perfricant. Non alia arte consueucrunt etiam argentum fundere solertiores: Sed quisnam [note: Vires et vsus auri potabillis] tandem est tantae operae in auro potabili fructus? Quae spes comparati? Audimus legimusque passim magnificentissima quaeque ad naturam roborandam morbosque illos maximos, lepram, paralysin, apoplexian, cardialgian, etc. pellendos, et vitam prorogandam, de quibus Encomiis videndus Alexius est, Baptista Porta, Neandri medici commentariolus


page 160, image: s160

[note: Vlst: in coelo hil. cap. 31. si saepius daretutaurum potabile ex oleo crystallorum vini, anima ex eo tantum delectaretur gaudaretque, vt ent ab ipso cor pore posset decedere: Et cap. 34. aurum potabilecum gemmis in morruis seruat calorem naturalem, etc:] et alii ae quid dicam de paracelso. Non erubuit VLSTADIVS affirmare vsuauri potabilis veteres tria, quatuor aut etiam quinque secula viuendo attigisse. Quid illud quod sine rubore ne narres quidem? Adeo delectari animam ista medicina scribit, vt dulcedinis volupertate demulsa, etiam corpore excedere ad quintam coeli naturam medicinae cognatam et velit et conetur. Hem ingeniosum callidumque interempti medicina tali hominis praetextum. Scilicet ita solebant Paracelsici sua homicidia obumbrare. Idem tamen autor alibi veretur, ne inauratus frequente vsu auti potabilis stomachus digestionem amittat naturalem, in quo asserto non video illam auri cum humana natura tantopere commendatam congruentiam: sicut nec in eo quod negat aurum posse fieri porabile, vt vertatur in substantiam corporis nostri. Si quaeras naturalene aurum an artisciosum accipiendum sit, naturale laudatum audies, artificiosum damnatum, quomodo et acetum cum aqua forti eiusdem iudicio repudiantur in hoc vsu. Sed terram video. Ad portum est appellendum. Tu vale Pancratice ex animi voto, ne vnquam tali medicina sis instaurandus, cornicumque seculis aequandus. Nono Ianuarii Rotemburgi ad Turbarim.



page 161, image: s161

EPISTOLA XIIX. DE ARGENTO caeterisque potabilibus; AD Christophorum Muldenerum Philos: medicum et Chymicum eximium.

EBRIVM verbis potius quam auri potu te proximis redditum existimo. Ita affixa chartae fuit manus et loquax epistola. Studebo iam esse concisae breuitatis assectator, et argenteis, aliisque e minera poculis te oblectare annitar. Multi aureos apparatus reformidant, non tantum quod admodum sint sumtuosi laboriosique, sed et quod vereantur, ne tanti sit mediana vilior, illaque magnifica non alio obtrudatur nomine, quam vt impensis maioribus ad animum fiduciamque in morbi sanatione accessio fiat abundantior. Sperantautem sibi par animi robur ex precii minoris rebus. Non quidem ego damnauerim auri vsum et praestantiam, praesertim cum cordi principioque virae, atque adeo calori natiuo et humido radicali addictum destinatumque existimetur, nec magisterio commode attenuatum nihil praestare poissit: Sed tamen tum fortunis humanis aliquid dandum puto, tum necessitaci, et caeterorum familiari naturae. Forsan enim aurumprimum quidem cor iuuat, inde vero depen dentia, non singulari, sed generica virtute, vt vitium in reliquis partibus existens aggrediatur quidem, sed cum non sit singulariter dispositum affectumque mutuo, non magis


page 162, image: s162

tollat, quam spiritus et calor e corde ad crus exulceratum allabens, aut cibus caeteroquin probe confectus, et ad alendum commode destinatus, qui tamen, vbi ad membrum cachecticum peruenit, solus in eo parum valetad sanandum malum, imo ad praesentem statum se accommodat fitque vna caco chymiae materia. Si huic argumento aliquid tribuendum putas, certe nobis est de instructiore medicinarum penu cogitandum. Cerebro argentum addicunt, lunari quadam natura et conformitate astrali, vt aiunt. Nec diffitendum est, vsu industrio id nonnihil in eo iuuando posse praesertim magisterii, aut effentiarum opete praeparatum, vt forma liquoris attenuati fumi queat. De essentiis quidem aliās: potabile quomodo fieri putas? Exhibui in alchemia tres modos, et ex literis superioribus pedum visa est via. Fit item potabile liquore ex calce. Sed hoc est aliud magisterium. Hic menstruo carere non possumus, neque tamen duntaxat quo solui argentum possit quaerendum est, quae res solicitudine eo magis caret. quo plura se vbiuis offerunt; sed potius quo familiari id fiat. Quid aliis in promtu sit nescio. Mihi non displicuerit liquor Guaiaci proprio sale exasperatus [note: Argentum potabile] : aut spiritus salis gemmaei, Ophite magnete, crystallove prius alteratus. Veruntamen variari solutiuum potest affectuum, et eisdem proprie debitorum remediorum conditione. In Epilepsia itaque profuerit argentum potabile concinnasse spiritu vitrioli, aut liquore salis eiusdem veltroque


page 163, image: s163

simul. quomodo et in melancholia. Liquor Guaiaci vitriolatus in multis prodest. In Apoplexia spiritum sul phuris nonnulli malunt: alii liquorem succini e sale ciusdem. De caeteris similiter iudicabit, qui sapit. Rogo te maximopere, vt in hanc praeparationem animi neruos intendas et quam commodam iudices, pro tua industria peritiaque exponas. Fige argentum per cinabarim. Fixum inque lamellas ductum aceto limoniorum proprio sale exacerbato dissolue, inque calcem redige. Hanc nutri spintu Guaiacia. core vitrioli contemperato; in progessu affun de largiorem, quem crebrius inde abstrahas et reddas, tandem relicta mediocri sed tamen potabili seu liquida consistentia. Hanc Sacharo crystallino exceptam ad vsum serua, et tandem cum conueniente potu praebe. Accedit et haec praeparatio prope ad essentias; quia tamen integrum lunae corpus potissimas obtinet, et nomen dat magisterio in hac classe retineri debet. Si iuncta sit soli luna, vt in eo quod Electrum vocant, aut partem cum parte, analogam inueniemus praeparationem solutionemque per menstruum commune, de qua non opus est verbis plurib. Omnino quod ad metalla attinet, omnia ad hanc consistentiam elaborantur generali solutionis per sua menstrua modo, quae postea corrigitur ad exemplum auri, aut per alembicum retortamve destillatur tota, nec differt ab essentiae artificio, nisi quod hic pars nobilissima dutaxat spectetur, ibi totum corpus exaltetur, vt quodammodo ad


page 164, image: s164

[note: Gemae potabiles.] Essentiale extractum accedat. Gemmas nonnulli aqua corrodunt regia, in quam tamen sublimatus hydrargyrus non sit ad missus: solutionem ad consistentiam liquaminis destillando deducunt, vinique spiritu corrigunt. Sed aut perraestat liquoris calcisque fluidae magisterium aut essentia extracta, aut alia ratio soluendi ineunda. Qui itaque per in sulphur, in calcem redactas limoniorum berberum ve succo depurato, distillatove macerant, attenuant, et tandem lactea consistentia donant, quae possit cum liquore conueniente bibi, magis prouide salubriterque operantur. Ne vero verearis, soluta eiusmodi ex artis praescripto, quib. conueniunt, propinare propter coniunctam peneque indiuulsam acrimoniam. Huiusmodi enim medicinae non solae sed cum aliis et parua dosi administrantur, qua arte sales solemus. Malim certe ego magisteria illa bibere. quam iuxta imprudentum medicorum rabulas sulphuris mineram viuam deuorare, in qua non sulphur duntaxat crudum cum magna vi inutilium saxorum continetur, sed et chalcanthum rude, metuendumque ne spiritus minerae perniciosi, dum per subterranea varie vagantur, accesserint. Sulphur solutum ad viscera non admittitur, sed tunc tinctura, spirituve acido, aut oleo vtimur. [note: Sulphur solutum. vide de tinctura] Ad negotia metallica, vlcera, aliaque cutis vitia soluitur aqua caustica ex chalcanthi partib. octo, halonitri quinque, aluminis vna comparata. Commiscetur vero etiam oleo vulgari ex oliuis,


page 165, image: s165

aut rosaceo per coctionem, adeo vt totum dissoluatur, formamque vnguinis seu liquaminis vnctuosi retineat. nec concrescat denuo adiecta aliquando caphura, myrrha aut similibus. Ethaec est materia tincturae, vocarurque ab aliquib. Balsamus, si essentialiter cum extractis ipsum sublimatum elaboretur, et nobis est Elyxir Baisami e sulphure, de quo in alchemia. Adidem magisterium recidunt, quaecunque methodo [note: Lapis Iudai cus potabilis] calcium solubilium praeparantur, quando non rediguntur ad siccitatem falis et integra quantitas ad opus venit. Ita calx lapidis Iudaici reuerberatione cum sulphure facta repurgataque vini spiritu per digestionem in tepore soluitur, et contumacior portio repetita calcinatione macerationeque edomatur, donec parte menstrui subtracta tandem reliquus sit humor [note: Sal pota bilis.] lacteus. Sal vulgatus vrina octiduana diluitur. et post digestionem in cinerib. per filtrum traiicitur, tandemque abundatiore humiditate sublata muriae spissioris, aut gari forma seruatur. Et hoc magisterium non raro pmittitur essentiis eliciendis, aut altioribus magisteriis [note: Coralia potabilia.] apparandis. Succus coraliorum ruber non alia conficitur arte. Fit enim liquor ex alcalifabarum soluto vini spiritu, et destillatione vnito. In eo calx coraliorum circulatur abstractoque menstruo succi facie relinquitur. Pro alcali fabaceo substituunt alii Halonitrum, quod separari tandem, potest coagulatione. Dum enim succus reponitur suo loco, concrescit sal


page 166, image: s166

crystallos facile separandos. Nonnunquam praeparato coraliorum pulueri affunditur rosacea in qua sal ammonius sublimatus est solutus. [note: Caeruleum solutum Coraliorum] Fit inde succus caeruleus. Est et aceto radicato, exasperatove salis ammonii mistura, et aquae mellis aliqua in ea re autoritas, sicut in liquore tincturaque conficiendis tradi solet. Par ratio [note: Vniones potabiles] est margaritarum, quarum poculum quidam commendat, si per acetum septies destillatum, salisque ammonii florib. exacerbatum factum fuerit. Iucundum spectaculum erit, si vniones in calcem per acetum stillatitium comminutos in manus cauo posueris. Nam in lac deliquescunt Sed hic succus magis ad liquores pertinet e calce exorientes. Verum margaritarum succum pollicentur tali modo: Tusae illae in marmore laeuigantur. Laeuori in vitro posito irroratur, seu guttatim affunditur acetum stillatitium vt fiat massula, quae tandem maiore copia aceti plane liquida redditur.

Aceto per balneum abstracto, aqua pluuia destillata infunditur et post digestionem segregatur submissa alia, donec secesserit acrimonia. Massa vnionum soluitur aqua rosacea, et parte eius iterum prolicita relinquitur succus rubicundus, quem ad consistentiam crassiorem adducimus infundibulo, cum obstaculo bombacis, vt aqua subducta restet succus merus, quem postea sacili artificio licet in quintam essentiam mutare. Apud Paracelsum in minore chirurgia fere sic perlata materia concinnatur


page 167, image: s167

[note: Perlata materia] . Aqua enim vitae circulata duplo aceti destillati mista affunditur vnionum trienti in laeuorem redacto. Digeruntur in pelicano per mensem. Liquore seu succo pingui apparente, profunditur humor, restante illo, dosi sexgranorum [note: Lapides cancrorum] propinando. Translatum hoc ingenium est etiam ad Gammarorum lapides. Hos enim in reucrberio calcinatos macerant, calore balnei in vini spiritu spacio menstruo Hinc destillant, sedecies reposito humore abstracto, idque igne libero. Si non sat apti ad consistentiam succulentam deprehenduntur; sexies denuo vinum stillatitium interpositis digestionibus suis inde proliciunt, donec respondeat succi formae.

Alii soluunt stillatitio aceto, cuius vim iterum eluunt pluuia essentiali, tandemque liquidum exhibent magisterium reposita aqua competente et artificiose coniuncta. Simplex admodum [note: Talci liquor.] industria est eius, qui liquorem Talci lacteum ita parat. Puluis eius vicissim sternitut aut miscetur glacie hyemali in sacculo et superius adhibito igni, liquescente glacie emulgetur manibus in ollam subiectam. Ego ita alcool conficerem. Ridebis me si et Sacharum [note: Sacharum potabile] artificiis potabilium immisscuero. Quis enim, inquies, est, qui id cum in suo succo est, nescit per se bibi posse, aut si concreuit, quouis humore aqueo dilutum solui? Non alio id iure videtur potabile magisterium fieri quam manna, aut dulcedo fauorum Sacharina, passaeque vuae


page 168, image: s168

maioris concretio, aut sapa coacta, aliive succi inspissati. Sed non quemuis potum intelligere artifices certum est. Ab arte ingenioque profectum est, quod potabile Sacharum in magist eriis ponimus. Sunt qui, vt in alchemia posui, perfusum vini spiritu Sacharum clarificatum incendunt, et quadamtenus citra concretionem ardere sinunt, itaque Sachari liquorem ad tincturas slotum ex cipiendas confectum reddunt.

Aliae praeparationes per solutionem in balneo roris, aut digestionem in balneo maris conueniunt cum liquorum magisterio; Et si affundas aquas essentiales, cum videatur Sacharum sponte sua concretum inter natiua extracta esse, quod vero ars elicuit, etiam ipso opere accedit artificiis, euadet Elyxir Sacharinum, quale inter Elyxiria suo leges loco, quanquam non vsque adeo enorme peccatum sit idem exemplum diuersis apponere capitibus, ob rationum in eo varietatem. Vin' [note: Caphura potabilis] et Caphurae magisterium audire? Vereor ne hoc quoque seu Elyxiribus, seu essentiis accenseas, cum nihil sit aliud, quam extractum naturale. Sed tamen cum nondum artem sit experta, sit inregri loco. Eam macerant aqua forti ex Halonitro et Chalcantho, itaque soluunt, sed facile redituram ad ingenium. ni essentialiter elaboretur, quanquam ne sic quidem semper fidem Prastet, sitque in officio retinenda per eandem causticam. Alii frusta


page 169, image: s169

comminutam cucurbitae imponunt aptae, assusoque pari actto sepius destillato, diligenter occlutam in fimo sepeliunt, donec inlacteum facesserit humorem, atenae lenissimo calore depurandum. Quod item nonnulli aqua forti procurant, id alii vini spiritu. Sed et oleo incoquitur integra, vt sulphur similiaque e pinguium genere. Qui vitro inclusam calenti recentiquea surno pani implicat, et sic soluit, ingenio quidem proficit, sed quomodo a simplici calore solutis differat, nifi vasorum ratione et spiritus humidi ex pane insinuatione, vix apparet. Est tamen aliquid industriae in inuenro, ne res perse volatilis et ignium rapax dissipari facile possit, et operam artificis eludere. Itaque ob hanc causam non difficulter ei locum inter magisteria tribuam. Nec refert, licet concrescat denuo. Nam et alia nonnulla tandem consistunt, redeuntque ad ingenium magisteria. Non minus commendabitur, qui oleo amygdalarum dulcium commistum eius puluerem radicis raphani aut Enulae cauo incluserit, tectumque iterum operculo eiusdem radicis, in celsa suspensum profluere curauerit, quod ipsum etiam peragitur albuminum acetabulis, eo modo, quem in essentiis docemus, qui tamen locus ab hoc differt magisterio, quod ibi extractum soluatur, hoc est subtilissimus flos caphurae, hic vero captura integra ab arte rudis, nisi eam natura natura ita puram consummatamque


page 170, image: s170

dederit, vt nihil praeterea ab arte accipi posse videatur, praeter solutionem. Tunc enim in idem coincidunt essentia solutae et magisterium potabilis, quo nomine eam donamus, licet non potetur. Fruitur beneficio fimilium eiusdem classis, quae vocabulum a potiore [note: Succini solutum] accepit. Succinum totum oleo cerae, vel terebinthi similibusque liquidum reddimus vt Sulphur. Est aliquid praesidii etiam in destillatione. Totum enim in liquamen facie liquidi bituminis abit idque, quia crassiores partes suo oleo resolutae non aliter ac oleo externo [note: Croscus potabilis.] sustinentur. Ex Eucharii praeclari et medici et chymicisc iniis, ad me peruenit ent crocus potabilis, quanqam titulo extracti olei. Pulueri eius spiritus vini summopere correctus affunditur inque balnei digestione octiduana, vitro clauso detinetur. Spiritus extrahitur ad consistentiam mellis. Residuo infunditur nouus, factaque circulatione, eadem repetitur abstractio, ita toto opere iterato duodecies. Vulgo conterunt cum soluuntque vino, nonquidem vt sic potent, sed vt caeteris medicinis commodius misceant. Et eadem ars etiam in lacrymis [note: Solutum gummi] et gummi pluribus valet. Pari enim vino adiecto soluuntur. Aliis placet acetum. Viam ent ad alios flores videbis. Tincturam parabis interuentu colatutae. Copiae cornu nobis est propositum. Non possunt perlustrari singula. Quae ofcinis mechanicis chymia concredidit ex hac Sylua, suam quoque merentur dignitatem. Non leuis


page 171, image: s171

[note: Recte funde re metalla.] aut plebei ingenii est, posse metalla, gemmas, aliaque huius generis recte fundere, praesertim venas et qui alia sunt aspera intractbiliaque Sed plurimam horum partem in excoctoria depuratoriaque et docimastica, tum Agricola tum Fachsius et alii, quos nuper sum imitatus, descripserunt, et in Alchymia peculiare bene fundendi caput est: Est aliud de fluxibus compositis, ne quid de disperso in varia capita artificio memorem. Promisi tibi breuitatem. Sed nescio quis me Apollo retraxerit. Redimam peccatum epilogo conciso. Vale.

EPIST: XIX. DE MAGISTERIO puluerum ad cap. 5. tract. 1 lib. 2. Alchymiae. Ad Christophorum Muldenerum philos: et med: Academicum Hassiae.

AENIGMATIS Salomonis regis sapientiam tentatum aduenisse quondam ex Arabia Reginam est in sacro codice. Ego ad te non exploratum animi latebras accedo, neque gryphis aut crocodilis cornutisue sophismatis ingeninm fatigatum, chymicam quaestionem apporto, vt quae tua est cum benevolentia summa coniuncta magnae doctrinae copia, quid nam interesse putes inter calces chymicorum, et laeuores subtilissimos, quos pulueres appellant impalpabiles, aut ex Arabum disciplina Alcoolia, mihi significes amice, Ego vix me extricauerim nec facile absque cortice ex


page 172, image: s172

perplexitatum eiusmodi mari enatauerim. Video, quam rem hic calcem nominat, eam olium nuncupare alcool, aut laeuorem, pollinem, farīnam aspredinis expertem, atque ita tactu insensilem puluerem. Putabam ignibus fieri calces, aliis artificiis pulueres. At saepe ent ex aquis calces tollunt, saepe tritura cum sale alias maceratione laeuigationeque et similibus. Neque vero duntaxat integra comminuta iisdem designant vocabulis, sed et quae in summum exaltantur, aut per alembicum exiguntur, aut ex liquore segregantur, et omnino salis, cinerum, calcisue resolutae consistentiam habent. Quo fit, vt in incerto vagetur tyro, nec indubio praecepto rem comprehendere animoque inscribere possit. Videor aut mihi inuenisse remedium huic errore. Quae enim calcis consistentiam habent absque essentiali separatione factam, generatim appellari calces arbitror, interim in specie [gap: Greek word(s)] calces verae sunt, quas specialis calcinatio, quae potissimum ignibus peragitur, reddit, quibus ob affinitatem accedunt etiam aquis causticis per corrosionem solutionemue aut putrefactionem comparati pulueres, prout tamen elaborantur, magis minusue huc illuc inclinantes. [note: Alcool.] Alcoolia ista comminuta dixerim quae alcolismi opere artificioso procreantur. Video hanc vocem Arabibus vsitatam esse, si quando, vt ait Syluius in Mesuen commentatus, subtilissimum intelligunt puluerem


page 173, image: s173

[note: Cohol.] quae vox etiam absque articulo cohol scribitur. Vnde postea in chymiam irrepsit non primum tantum origine, sed et inde deductum Alcolisari nomen, cuius vsus est in essentiis, quibus [note: Alcolisat us vel alcalisatus, licet differant ibi puluerem alcool, hic salem alcali attingendo.] commissa vnitaque calx aut puluis rei cuiuspiam est: vt cum vinum alcolisatum, seu alcool vini nominant. Num itaque recte tibi videor diuinare? Certe in penuria vocum diuertere nos aliquando ad modificata oportet, et si non possumus sat commode loqui, saltem operam dare, ne sensum vitiemus. Ita latinitas aucta nonnunquam Graecismis, et Barbaris est dictionibus. Sit ergo interim magisterium hoc nostrum Alcool, aut puluis quanquam non quilibet, sed laeuor [gap: Greek word(s)] aut pollen illa designetur voce, cum tamen chymicus non semper exactum quaerat et impalpabilem, quem [gap: Greek word(s)] Graecus appellaret, sed nonnunquam etiam Granalia vocata et ramenta elimatasque scobes [gap: Greek word(s)] arte elaborata. Dices ex officinis mechanicis accommodato sumi pulueres ramentaque crassiora, quandoquidem etiam medici non radunt, scobuntue, aut elimant ipsi [note: Quaedam genere communia secedunt specie in priuatas classes.] ferrum, sed a fabris petunt ferrariis. Verum, nisi fallor, rudimenta quaedam chymica etiam in externis haerent. Si inde seruitia sibi postliminio accesit artifex chymicus, quod suum fuit, reposcit. Interim autem distat operis ingenio. Neque vero quisquam adeo sit


page 174, image: s174

delicatus, aut famulitii inops, quin si opus comminutionem requirit talem, aut ipse rem aggrediatur, aut eam ministri manu effectam reddat. Non posse eum, nefas est existimatu. Qui enim omnia ingeniosius subtiliusque elaborat, illene non possit lima vulgariter radere, aut torno sculpere, et serra comminuere? Sed nisi molestum est animo forsan aliis grauioribus occupato, libeat tibi paulisper mecum ad specialem puluerum nonnullorum contemplationem descendere, caeteris sua suo tempore erit cura. Differenda enim, non omittenda iudico. Duritia renitente soliditateque continuata praeditum id esse, quod in puluerem ex arte comminuendum est, vel vulgo constat. Non enim puluis est illa exquisitissima vaporis coagulati diuisique psecas, nec alluuio halituum, nec hydrargyri ros tenuissimus. Eo vero difficilius atteritur, quo quid est tenacius, lentaque compage et et pingui cohaerens, extenditur potius quam dissilit. Facilius vero, quod friabilius sicciusque ad quam naturam redigendum est, quod in alcool versum volumus, aut singulari ingenio vtendum. In metallis generalis vna methodus est per hydragyrum et salem, eaque absque putrefactione illa mystica quanquam quibus difficiculter iungitur, aes nimirum et ferrum, prius perfricanda repurgandaque sunt acri lixiuio, [note: verquickwasser] aut aqua extersoria, quam Germanorum artsfices suo quodam vocabulo, verquickwasser


page 175, image: s175

nuncupant. Alia est per limam aut malleum, coniuncta cum maceratione in liquore exiccante, et attritu marmoris polphyrii. Tertia fusione im mistioneque mineralis, per minima ad senium sese insinuantis, sepatabilisque iterum liquore peragitur, cuiusmodi est sal ammonius, aut vstulatus vulgaris. Cape salis ammonii, inquit quidam, vnciae pondus: aeruginis quadrantem librae Romanae, contempera, vt fiat subtilis puluis. Metallum extensum aceto perfrica, et praedictum puluerem insperge, vt adhaereat. Tunc funde igni et commisce. Facile haec mistura conteretur, et vbi ducta in laeuorem fuerit, ab additamentis elutione separabitur. Non inepte aerugini chalcanthum substituas, aut salem vulgatum. Videndum tamen, ne quid inde detrimenti accedat metallo, Quarta communis ratio per caementum est, quae tamen non progreditur ad combustionem calcinatoriam. Licet nonnunquam restinctione indurante metallum friabile reddere et aquis aluminatis aestuans exagitare. Aliquando fusum eliquatumque in granulam diducitur, quae vbi aquis simul induruit, prompre postea adiecto sale comminuitur. Vtetur artifex, vt ratio operis praesensque necessitas ad: nonebit, modo electo. Sunt autem ent nonnulla in quolibet metallo peculiariter consideranda. Quanquam enim generalis methodus omnibus sit communis, in applicatione tamen ad naturam propriam nonnulla veniunt


page 176, image: s176

obseruanda, sicut et in electione modorum. In Alchymia itaque indicandum speciatim fuit, qua ratione quodlibet metallum sit tractandum, veluti tam aurum, quam argentum per Mercurium possunt in puluerem deduci: sed aurum rectius prius incalescit, et seorsim etiam argentum viuum, qua calefactione in argento non est opus. Ita plumbo vtrique facile committitur ille liquor: at non aeri ferroque, quibus ob hoc medicina est permittenda. Nulla me cogit necessitas apud te repetere quae in arte dudum sunt perscripta. Quae succrruunt praeterea, ad te iudicanda affero. Aurum et argentum in puluerem redigunt nonnulli affrictu ad pannosasperos elutos, quorum portio manibus versetur, portio in peluim aquae mundae dependeat, vt inde madefieri possit prior saepe. Ex aquae postea colluto illo seligitut puluis. Haec ratio etiam Electro competit, quamuis admodum sit laboriosa. Aliquando vtriusque metalli scobs elimata aceto forti nouendium maceratur, et postea exempta resiccataque in marmore teritur. Nonnulli tamen prius septies imbibunt soluto sale ammonio paris quantitatis. Ita enim facilius comminuitur, et tutius. Vetustus quidam codex imbibit florem arsenici sublimatione comparatum aqua salis ammoniaci, vt fiat pasta in globulos conformanda. [note: Puluis martis.] Eos ordine argento fuso ingerit, subigitque. Reliquum absoluitur separatione elutoria. Ferrum fundi cum stibio potest, et


page 177, image: s177

fuso sal ingeri, postea reri et per alueum elui, Aeris candefactae laminae aqua salsa restinguuntur. Absiliunt inde pulueres rubicundi, quos collectos, licet atterere subtilius. Vt laeuior fiat, repetendus saepe labor est, puluere, que excutiendi per setaceum colum, art linteum angustum, aut quomodo parant sigillatas terras per aquas separandi. Et huc facit illa Talci praeparatio per sacculum cum glacie. Sed nolo te verbis obtundere pluribus. Vale.

EPISTOLA XX. DECLARATORIA nonnullorum in capite puluerum chymicorum; ANDREAS LIBAVIVS Ericio Bonamico salutem.

NON ignoras difficilem esse contemplationem [correction of the transcriber; in the print contemplaplationem] verorum, et teste Cicerone, optimum quenque Philosophorum et grauissimum confessum esse se multa ignorare, et multa sibi etiam atque etiam discenda. Vnde et Theophrastus moriens accusauerit naturam datae breuioris vitae, quam satis esset ad perfectarum artium eruditionem. Ne ergo mireris, in Alchymia alicubi hallucinatum esse. Primus ille mihi fuit labor, et solisustinendus. Vbi concurrerint ingeniorum censurae, forsan, Deo adiuuante, correctius dabo opus. Quot annos in sua Dialectica perficienda consumsit Ramus? Quantos conflictus,


page 178, image: s178

et collisiones iudiciorum sensit? Quam saepe mutauit praecepta? Domi premendum in decimum annum, monitore Horatio, referes. Ego vero sat diu pressi, satisque spacii datum illi putaui, quod tot seculis, ab exercitatissimis artificibus inuentum, et per commentaria ad posteros translatum innotuit. Quis vero etiam tantopere sibi indulgere potest, vtad omnium scribat captus?

An etiam postulandum est ab artifice, vt profano sermone artis arcana prostituat? Assuesce disciplinae. Quae in praesens non intelligis, repetita crebro sponte sese offerent, tuumque intellectum illustrabunt. In magisterio puluerum nonnihil desiderari lucis scribis. Vellem quidem me satisfecisse ad amussim omuibus, sed, vt dixi, non est hoc hominis, quanquam, vt est in vetere prouerbio. Ne Iupiter quidem omnibus placet; videbaturque illi Arragonum regi DEvS ipse mundum non sat recte disposuisse, quod [note: In auri puluere notanda.] se consultore longe melius debuisset fieri. Verum enimuero sequar monita tua, et quantum potero, studiis tuis indulgebo. In alcoole auri per plumbum notabis, vasis, in quo continetur plumbum, orificio imponendam crucem ferream esse, vt commode innirantur laminae, hasque saepe vertendas, vt vndiquaque penetret sumus Saturninus, quanquam vbi calcinanda parua quantitas


page 179, image: s179

est, satis sit inniti lamellam margini. lubet Vlstadius mutua strata fieri ex plumbo et tartaro, ita vt plurubum in imo sit, digiti altitudine; inde tartarum, et sic consequenter vsque ad complementum vasis. Hoc adaptata cruce transfertur in furnum tanti caloris, quantus sufficit plumbo in fusione retinendo diuaporandoque modice. Ille vero halitus Saturninus quia Mercurialis est, et arsenicalis, auri naturam vitiat. Itaque postquam comminutae sunt lamellae, puluis in reuerberio est exercendus, donec secesserit alluuio, postea sale tartari ammoniato solutoque probe perfricandus, et tandem dulci eluendus ficcandusque. Quae vero hydrargyri contemperatione perficitur comminutio, a. diuersis administratur diuersimode. In auro vtraque misturae pars prius calefacienda seorsim est, et commiscenda. Inde nonnulli in feruefactum catinum praecipitant malagma, et postea aquā detergent sordes, potissimum autem salsa aut oxalme. Hinc in patella expirare sinunt hydrargyrum adhibita continua versatione, ne vnā auolent auri atoma. Hoc facto puluerem sali ammonio iungunt inque marmore laeuigant. Sublato eo rursus lotione, exiccatum alcool ad vsum reponitur. Vlstadius iubet expressum per corium amalgama in catino calefacere, donec fumiget: Tunc


page 180, image: s180

terere iterumque igni reddere, quousque appareat fumus, idque vicissim vsque ad solum auri puluerem, quem cum sale horis quinque caementandum monet, donec exhalauerit vniuersa vis mercurii: Inde bis terve vini spiritu eluendum, et aqua dulcifactum reponendum. Sed tibi sedulo, caue a fumo inter terendum. Vt videas ingeniorum varietatem, asscribam etiam aliorum dictata. Auri semunciam septuplo mercurii in catino calefacti immisce. Effunde in alium catinum feruentem, et agita per octauam horae: Effunde in aquam. Exprime per cotonaeum: Quod exiit, transige per corium, ne quid subterfugiat auri: Huic collecto adiice salis ammonii semunciam, salis fusi sextantem: Commista tere in lapide. Transfer hinc in catinum, quem carbone rectum prunis impone, vt Sal ammonius cum hydrargyro exhalet. Reliquum tritum ablutumque sicca. Non nulli sextuplum hydrargyri iungunt auro, factoque amalgamati duodecuplum adiiciunt Sulphuris, et igni consumunt repetito hoc opere vsque ad complementum voti. Sed suspecta mihi haec ratio est. Duplex enim vis, auri praesertim mollioris, et nondum sat fixi, exilibus ramentis affertur, vnde facile aliquid fumo dissipari possit, nec licet transferre hanc rationem ad metalla caetera, vtvt eam aurum


page 181, image: s181

sustinuerit. Eadem cautela in caemento quoque est adhibenda. Quem quartum alcoolis auri modum posui, eum in hoc quidem retinuerim, quatenus totum soluitur. [note: Pulueres corrosione aquarum soluentium facti possunt adiungi.] Aliās ad tincturam transit. In argento et caeteris metallis cogito mutare consilium, et pulueres per corrosiuos liquores calcibus annumerare, propterea, quod aquae causticae vicariam ignis potestatem habeant, et non corrodant simpliciter, sed quodam modo etiam separent diuersis coloribus et consistentia diuersas exhibendo naturas. De hoc consilio interim potes cum peritis agere; et si quid, quod monendus sim, cognouens, facies vt sciam. Non me latet, etiam aurum ita attenuatum, calcem dici: sed cum ea plane conueniat cum puluere propter absolutam auri, homogeneamque naturam, siquidem totam solueris: et huic capiti et calcibus subiici idem praeceptum posse absque errore iudico. Hoc consilio etiam asscripsi calcis nomen. Quae melle fit attrito, interdum solo peragitur, interdum adiecto sale. Massa conteritur exacte in marmore, vt aurum e conspectu se subducat. Sedimento postea per diem naturalem facto, instituitur elutio ex aqua tepida simplici pura, aut destillata, quae tanden etiam ab auro per destillationem separatur. In argenti amalgamate, postquam expirauit hydrargyrus, aliqui addunt tartarum,


page 182, image: s182

qua voce salem eius intelligo, quem non absurde adiiceremus etiam auro ita praeparato. Quem plumbi puluerandi modum [note: Diosco. lib. 5. cap. 47. de plumbo loto.] ex Bulcasi asscripsi, cum lib. 34. cap. 18. etiam recensuit PLIIVs ductu Dioscoridis. vnde intelligis, nonnihil chymicorum inuentorum etiam ad hos peruenisse.

Proculdubio enim Bulcasis non ex his didicit licet prioribus, sed ex Arabum schola hausit, in qua vigebant et caetera, quae commemorat artificia. Vocat autem Plinius laeuorem, et pro aqua indiscreta poscit caelestem, addens alios plumbum in lapideo mortario pistillo plumbeo conterere. Dilucidior est Dioscorides, qui terere iubet donec crassescat aqua instar limi: Dein de transcolare per linteum et lauare ad albedinem. In secundo modo scobs plumbi sumenda est, et, vt vult Dioscor. etiam lapideo pistillo ferenda, aut manibus fricanda, ne vehementi tritura abeat in cerussam vel similem calcem. Ad granulam in fusione, nescio, quo consilio nonnulli halonitrum sali simplici substituant. Fluxus caussa temerarius est conatus. Sunt enim haec metalla per se sat fluida. Colliqescit ille sal facilime, seque insinuat, et cum diuaporet, simul extersos spiritus maligniores volatilioresque abducit. Itaque videri possunt non puluerem simplicem intendisse. Sed


page 183, image: s183

cum considat grumescatque vicissim promte idem, ne vitietur granulatio cauendum est, quod assequemur agitatione celeri. Quod de hydrargyro monui, ad praecepta non pertinet, sed minuscula scriptura debuit commentis adiungi. Putant autem nonnulli eum esse puluerem hydrargyri, vt conficiant; posse hunc licet liquidum, tamen in alcool deduci. Sed si hoc est puluerare humores; fateantur quaelibet humida siccis intermista alcool fieri, aut per modum niuis, glacieique, etc. etiam aquas faciant puluerulentas. Hydrargyrus sese insinuat siccis copiosis, atque etiam lentoribus occultat minutissimae alluuionis specie; sed quandiu fluit et hauc naturam retinet, non euadit puluis, quod docet reductio per elutionem simplicem separationemque commisti, Mutatus in glaciem, aut fixus, tunc [note: Argentum viuum sublimato diluere.] demum in puluerem fatiscit. Creditur miraculum euenire, si ingeratur ei sublimati pollen. Sed aperta res est Cum enim hic constet sale et vitriolo vel similibus acribus, et praeterea etiam familiaritate substantiae eiusdem, facilima est per minima commistio, qualis non euenit ab alienioribus. Solet etiam inde aliquanto tardior fieri, et cute obduci propter acrimoniam. Sed celeritare opus est in subigendo. Alioquin subsidet sublimati puluis, et conglobatur, humidior seipso factus,


page 184, image: s184

nec postea facile ad misturam resuscitatur. Cum in hoc intentus essem, acrimonia molesta nares vellicabat, et sternutamenta crebra mouebat. Vide ne tibi eueniat idem, periculum huius facturo. De [note: Venae.] venarum contusione relego te ad Agricolam, qui nihil videtur ad eam rem pertinens, vt nimirum exercetur in officinis metallurgorum, intermississe. Quod de lignis, ossibus et similibus rasis lima, torno, cultrorumque acie aut mole serrave fractis posui, non accipies ita ruditer, vt exercetur a fabris lignariis, torneutis, culmisecis et similibus; sed reuocanda mens est ad industriam chymicam saepius indicatam. Illa vero rudimenta sunt operis primi. Itaque postea scobes lignorum, culmorum et similes macerar. tur muria, aceto vel simili liquore, vt nonnihil duritiei acquirant. Postea exiccatae molis franguntur, aut tunduntur mortariis, excutiuntur per angusta cola quomodo ars Pharmaco Faeorum sua conficit alcoolia. Problema tibi propono, quando mihi molestiam exquirendo creasti, et quaero qua arte sis ceram in puluerem redacturus et terebinthinam, si his vti sit opus: Num aliis vtendi modis aptioribus excludi hanc dices? An terebinthinam aqua acetove coques ad duritiam? At non ita tibi obtem perabit cera. Nec confugere potes ad combustionem. Delibera de hoc, et inuento


page 185, image: s185

consilio ad me redi. Caeterum qua arte aer puluescit, ea et butyrum.

EPIST. XXI. De hydrargyro praecipitato. Ad M. Ioannem Hertmannum Phil. Mathematicum et Chmyicum Acedemicum.

LEGI HARTMANNE, Submissum thesibus Ferinarianis poema tuum, nec mediocriter sum grauisus, esse in Academia vestra non tantum Lycios, Scaphiosque, sed et sclerandios cratandrosque, quibus adeo non sordet philosophia chymica, quam Ferinarius appellat tuus, vt etiam enconiis insignibus eam exornare, illustrareque non reformident. Neque vero idideo, quod multi pueriliter imperiteque nisi malis impotenter sibi persuasum habeant, a Paracelso eam principium sui accepisse: Neque enim hoc tanti erat, quanquam ille si voluisset, non apud vulgus tantum sed et inter eruditos explicatione amplificationeque eiusdem poterat illustris esse: Sed quod per se nulli artium humanarum, dignitatis et gloriae splendore fructuque cedere recte iudicetur. Multum quidem eius excellenti existimationi detractum Paracelsitatum temeritate impostuisque in procerum animis videmus. Itaque etiam non desunt, qui linguis pectoribusque innatam virulentiam


page 186, image: s186

calumniandi sceleratiore crimine amplius contaminantes, manibus pedibusque obnixe omnia conantur, vt aditum ei intercludant, qui tamen hucusque non valent, vt ab impostoribus liminaprincipum suorum reddant tuta. Sed emerget tandem illa vel inuitis osoribus, et ad culmen honorum auspicio diuino et cultorum suorum studio aspirabit, in quorum numero, si nomen quoque tuum lectum fuerit, id erit tibi eo honorificentius. Nunc est, quod tecum de hydrargyro praecipitato, vt artifices nominant, colloquar, et simul iudicium de eo expiscer tuum. [note: Hydrargyrus praecipitatus.] Puto ita vocari puluerem ex hydrargyro, seu argento viuo, quod Aristoteles [gap: Greek word(s)] appellat croceum, quiquod nondum sit fixus, reduci facili arte totus potest. Nomen videtur ab initio accepisse, quod ex mineralibus acribus in altum vi ignium actus crebro ad fundum sit, deturbatus, et liquore amisso siccitate puluerulenta instructus, nisi fortassis praecipitari crediderint idem, quod praecipitanter coercere fluxum, et sistere inducta siccitare liquorem, aut ab initio nunc dictum Turpethum, aut argentum viuum fixum id vocabulum habuerit ab imperitis, postea translatum ad partem quandam rudiorem eiusdem operis. Solemus enim a sublimatione deorsum detrusum figere, et cogere, vt assuescat ignibus, aut saltem constantiae ad finem suum. Hoc antequam consequamur, plerunquevim ei afferimus,


page 187, image: s187

et vulgarem praecipitationem praemittimus, vnde nomen integrae operae in parte haesit. locabitur, qui dictum ita existimabit, quod morbos praecipitet, et e corpore superfl uitatum turbas exigat cumulatim. Esset enim potius praecipitans, quam praecipitatus, nisi permutationem Barbariae debemus. Sed te tuique similes artifices audire malo, quam Scrupulum meis verbis coniecturisque rollere. Cum autem duplex sit liquor ille, vnus quem argentum viuum appellant, et mercurium crudum, alter quem Mercurium, aut cum additamento corporis resoluti, quanquam postea ab arte aliisque argumentis plura sortiatur nomina, qualia sunt volatilis, fixus, vulgaris, Philosophicus, coagulatus, etc. praecipitatus proprie fit ex crudo minerali, saltem nostra aetate. Qui enim conficitur ex mercurio corporum, siue vna sitille, siue hic solus, ad aliam transit classem, licet nomen interdum ab illo ad hunc transmigret artificum abusu, et quod aliquando sit materia perfectioris magisterii, aut etiam essentiae. Sed haec leuiora. Illud me saepe torsit, calciumne ordini inserendus [note: Sit ne praepitatus hydrargyrus calx, an puluis, etc.] sit, an in puluerum subselliis retinendus, et quid inter ipsum et mercurium fixum Turpethumque tandem intersit. Transmutatorum, atque adeo calcium societati asscribendus ideo videbatur, quia locutio AEginetae habet verbum [gap: Greek word(s)] , quod nosti cineribus designandis accommodatum esse, nec


page 188, image: s188

in hydrargyro incombustili existente, aliud nomen locum habere, nisi calcem, quanquam [gap: Greek word(s)] praeparatum fuisse idem autor indicet cum scribat: [gap: Greek word(s)] . Si combustionem potentialem, quae fit aquis causticis, intelligimus, recte quidem is locutus est. Ea enim et metallis competit: sed pro cinere calx est accipienda. Deinde praecipitatus in aliud quiddam transisse videtur artificio. Itaque non amplius erit sub integrorum magisterio, quae nondum a sua natura sunt dimota. Nec consueuimus pulueres ex liquidis facere: sicuti nec muria in puluerem dicitur redacta cum in salem excocta est. Quod si quae aquae lapidescunt, puluerascuntque; eae aut transmutatione id sustinent, aut commista terrea fuga sui destituunt. Haec ab vna parte me non parum commouebant. Rursum cum viderem hydrargyrum non esse instar aliorum liquorum, sed ita ex terreis aqueisque commistam substantiam vt liquescere terra, et aqua siccescere nulla vtrobique iactura facta possint id quod indicat resuscitatio eius, quam reductionem appellamus neutiquam aliud quid passum iudicaui, praeter consistentiae et coloris mutationem (quanquam etiam vim suam impresserit aqua corrosoria et non paruam reliquerit) id quod calcibus veris cineribusque non congruit. Hoc argumentum apud me


page 189, image: s189

tanti fuit, vt in magisterio integrae subitantiae reliquerim, neque tamen pulueribus omnino ascribere potui. Affinem feci, et peculiari subieci capiti. Cum item nonnullam eo labore accipiat fixionem: nam ex volubili et liquido cogitur consistere et morari: aliquid cognationis cum fixis habet, et hoc nomine in fixorum viciniam demigrauit. Haec fuerunt consilii rationes. A te expecto quid absolutius. Turpethum (licet et haec vox aliter vsurpetur et eius elaboratio interdum non differat a praecipitato secundum quosdam discrimen non attendentes) inter essentias est. Volatilitate enim perniciosa aut inutili separata, quod relinquitur essentialiter elaboratum, turpethum appellatur, quod non raro exaltatur metalli perfecti admistione, atque etiam ex eius mercurio conficitur. Fixus hydrargyrus a praecipitato quomodo differat, pater prima fronte. Hic enim nullam praerogaduam habet praeter praecipitationem, ille insuper constantiam in toto accepit corpore. Fit et materia fixi praecipiratus. Est quidem et Turbith. fixum, sed non omni parte, vt dictum est, et vna sustinet separationem. Color eius rubet plaerunque, veruntamen non raro albet: estque et puniceus et aureus citrinus facie sulphuris citrini, aliquando caeruleus, cineraceus etc Flamma sicca erubescit, ab aqua forti albet, vt glacies spissior, aut cerussa aut vitrum lacteum Itaque cum aliquando igni rubefactum,


page 190, image: s190

perfudissem denuoforti, e vestigio amissa rubedine per citrinum ad albedinem recurrit. Mirum est cum ex aqua forti secessit ad fundum stellatim turritunque aliquando concrescere et mirifice virgari: si forti effusa, dulcem reponas, citrinum euadere, indeque iterum album, et patem tam exacte misceri aquae acri, vt visu sit indiscreta, et id etiam fieri in acri diluta, ex qua non secedit nisi iniicias puluerem salemue praecipitatorium, et agites fortiter. Tunc totus ille liquor in lactis densi albissimique speciem mutatur inclarescitque quiere tandem. Huiusmodi iucunda spectatu plura possem commemorare. Sed receptui cauendum est. Quid respondere debeas interroganti videbis. Vale. IC. Ianuarii anni 1598 Rotemb ad Tub.

EPIST. XXII. DE MODIS QVIbusdam Hydragyri praecipitati. Ad Ioannem Hartmannum M. Phil. Chymicum et Professorem Mathematum.

CVRAS tibi nuper exposui meas, rogauique, vt, quantum in te esset, earum pondere me leuares. Spero te non defuturum discere cupienti, et si mei caussa nolis fatigari, nihil tamen communi vtilitati negaturum Nunc aliud est, quod ad te fero, idque non leuis momenti. Sunt qui chymiam vniuersam duobus elefiniant limitibus, doceantque eius esse spiritus ab elementorum complexu


page 191, image: s191

liberare, eisdemque depuratis et in primum suum esse deductis illos restituere, quandoquidem non satis sit Elementa separata, spiritumque seorsim habere, ni elementa iterum coniungantur, spiritusque terrae philosophicae iniiciatur. Id si ita est, periit noster Hermaphroditus edentulus, claudus, inque praeceps deiectus, perierunt alia plura magisteria, neque quicquam gloriae chymicae sibi vendicare possunt. Quid quod nec Ziniar, nec Vsifur, nec illa perfecti magisterii apud Mesuen Bulcasinque opera vllam sedem sub ista definitione, intraque limites datos iuueniant? Sed tamen liceat nobis sepra chymica promouere latius, atque agro nostro etiam illa includere, quae magisterii principiis elaborantur, atque extracta separataue seorsim ad suos vsus reponuntur, modo habeant praeceptum tanquam originem gentis, ad quam familiam suam reuocent, nec a Sacerdotio cogantur exulare. Tuum erit egregium praecipitandi mercurii modum excogitare docereque. Ego non reformidabo et ciuitate chymica donare: et ius eius aduersus inimicos tanquam alter Cicero Archiam suum defendere. Varios. quidem ego adduxi in ipsa arte apparatus, sed quos videas praecipitante cam potissimum dinisos esse. Actio enim ipsa omnibus in hoc versatur, vt purgatum argentum viuum e minera, aqua, vel liquore acri, et maxime essentiali aliquo solidescat, indeque ingnib. abstracto humore in puluerem rubeum


page 192, image: s192

transeat, quem porro corrigunt sapientiores aqua dulci seu simplici, seu rosacea. seu qua alia competente, nonnnnquam et Theriacali ne cerebrum offendateius volatilitas, idquemacerando destillandoque quoad satis. Vasa mutare, et liquores extractos integris, non tam ad rem facit, quam variatio aquarum corrodentium, earundemque post opus confectum plenaria separatio aut saltem virtutis relictae emendatio. Inde enim postea intus, forilue et incertis affectibus potest adhiberi. Ex eo genere est haec descriptio? Stibii triens, [note: praecipitatus.] Marcasitae auri, scobis chalybeatae singulae vnciae? colliquefacta fundantur in regulum, quem pulueratum mittas in receptaculum, destillans in eum aquam fortem lege artis. Hoc perfecto curandum est, vt per quietem 24. horarum ad fundum confidant spiritus, et postea alio vase ex iis conficiatur aqua caustica opere arenae. Hac praecipitetur Hydrargyrus et in patella super prunis primum spiritus aquae dissipentur, postea adiecta rosacea digestione facta inde aliquoties destilletur. Nihil hic discriminis est nisi in menstruo solutionis, vt loquuntur artifices. Est alius regius, cuius elaboratio [note: Praecipitatus regius] proxime accedit ad fixionem. Chalcanthi, aluminis, halonitri quaternae librae: aluminis plumosi duae: salis ammonii, tartari calcinati; calcis ex ouorum testis librae singulae, cinabaris, fragmentorum latens singulae selibrae, fiat aqua regia vt est artis. Solue in ea


page 193, image: s193

argentum, vt perpurgetur. Repurgatum affunde hydrargyro crudo, eumque solue. Solutionem facta digestione descende liquore tartari immisso. Aqua segregata praecipitatum in vitro clauso ad ignem rubefacito. Poteris eum postea quinquies oleo tartari imbibere et viginti dierum spacio in cella locatum ad pultis consistentiam perducere. Sed quorsum tam multa? Vna correcta praecipitatio ferme satis est pro interna medicina, quae si non respondet votis; in subsidiis est turpethum et similia. Qui metallis colorandis mutandis augendisve subsidium quaerunt, prout cuique videtur consultum esse ita sibi ex propria inuentione gloriam quaerit, adeoque pertinaciter sua pro genuinis habet vt non auditurus sit, si quis profiteatur aeque boni scientiam. Veruntamen hi quaerunt fixum aut Turpethum corporibus coniunctum et similia artificia, nisi delirent. Chirurgis aliqua varietas condonanda est, vt et Mulomedicis, quandoquidem tam pertinacia interdum mala incidunt, vt eis peruincendis non satis sit vna simplex praeparatio, qua necessitare coguntur, consilium medicinasque mutare persaepe etiam Medici.

[note: Cur praecipitatus violentior argento viuo crudo.] Quaeritur, cum ille angelicus puluis tantopere expurget, aluumque praecipitet, quantopere non hydrargyrus crudus. Vnde illi sit vis tanta Culpam plaerique in menstruorum residuos halitus, et acrimoniam aduentitiam coniiciunt: nonnulli accusant etiam ignes. Nec


page 194, image: s194

videntur nihil ad rhombum dicere. Nam quo plenius eluitur et aqua dulci corrigitur, eo mitior deprehenditur esse, cum absque eo etian causticam vim habeat et foris adhibitus vlceribus, non dolorem tantum, sed et Syalismum excitet. Dandum tamen nonnihil etiam consistentiae puluerulentae est, in quam mihi videtur stabiliorem impressionem facere posse calor, quam in liquorem illum frigidum, et fugacem. Obliteratum enim nonnihil frigus est, tum aqua caustica, tum igni, et vt loquuntur, interna producta. I taque potentia eius iam actui vicinior est. Gallicam seu Indicam luem [note: Syalismus non vnius hydrargyri. Memimni me de herba quadam similia legere, quae tamen iam non succurrir.] expugnare totis viribus creditur maxime si aere alteretur, aut etiam ex eo productus sit. Repugnant alii, et lignorum essentias praeferunt. Vbiuis rectum vsum laudauerim. Hoc dic mihi, si Syalismus proprius hydrargyri effectus est, qui fit, vt scribat Plinius Galactitem foris admotum idem praestare? Num Mercuriale quid in hoc est? Sed non es perturbandus quaestiombus. Vale.

EPISTOLA XXIII. DE FIXIS; AD Clariss. Hermannum VVolfium Phil. et med. illustrem, et profess. Marpurg.

IVRE ad te Hermanne VVolfi, de fixis scribo. Is enim ipse, cuius tu quasi haereditario titulo praefers appellationem, eorum primam fecit in tabula sua Smaragdina mentionem,


page 195, image: s195

cum e fixo iussit fieri volatile, et vice versa e volatili fixum. Nefas fore iudicaui, doctrinae honorem tibi inuidere, et legitimo veluti patrimonio surrepto exhaeredem factum, nihil praeter vocabulum in tabulis inuenire. Tuum itaque sit hoc, vtacceptam de fixis relationem Hermetico afflatu iudices, et non tantum animi virtute sis firmus, suffultusque rerum prudentia et vsu, quicquid fortunae est, facile elidas et opposita constantia propellas: sed et nobis in montibus Hermeticis vera stabilitatis et perpetuorum bonorum praecepta monstres. Neque enim alia nos lege in hoc curriculo positos a natura arbitremur, quam, vt quibus rebus absque suo detrimento potest alter, iis commodet socio, et de scientiarum acquisitione soliciti iuuenes, quicquid visum est, offerant spectandum iudicandumque peritis, et eorum demonstrationibus ad emolumentum publicae societatis acquiescant. Appellamus autem fixum. (vt ad rem ipsam accedam) quicquid ex fugace inconstanteque ad stabilem moram est perductum arte, aut natura ita, vt non amplius vagetur, nutet, fugiat et ventis immistum dissipetur, sed expectet, quasi affixum coactumque manere, donec exequatur id, cuius gratia ab artifice, vel natura erat in stitutum. Id Metallurgi et Philosophi mystici potissimum ad ignem iudicarunt iuxta absolutissimi metalli naturam. Itaque si quid flammas sustineret absque iactura sui, more auri


page 196, image: s196

consummati, id inter metalla fixum appellarunt perfecte. Ab hoc gradibus nonnullis, et accommodatione vocis ad quaedam similiter affecta discessum postea est, dictumque etiam argentum fixum, sed infra aurum, ad quod si compares, potius fugax fuerit. Itaque et nomen imperfecti tum hoc retulit, tum alia etiam remotiora, licet argeutum ob maiorem cognationem item perfecto adiunctum sit, quomodo solet mas et foemina vni supponi generi, quamuis hac imbecilliore existente. Ita quae ex fluxa liquidaque consistentia concrescunt, manentque, veluti aqua in glaciem niuemque coacta. sanguis in grumum, liquor oui et crystallus oculorum in consistentem duritiem, lutosus humor in glebam, vapor in aquam, halitus in substantiam solidam et huiusmodi, item nuncupantur fixa. Non secus etiam mollia ad duritiem perducta, vt Terebinthina ad formam picis et similia, quorum nonnullis coniuncta est transmutatio, quae ab imperfecto rudique paulatim mouetur ad terminum perfectionis, quomodo medulla initio sanguis, post os euadit, et cartilago primum molle spissamentum, postea item in os degenerat. Vltimum gradum ea occupant, quae viribus, qualitatumque natura per se euanida, aut etiam corruptionibus obnoxia arte defenduntur, inque longum prorogantur, quae licet plurimum absint a dignitate et iure superiorum; tamen non videntur alibi habere sedem, quam


page 197, image: s197

inter fixa. Quaeso te. Hermanne, hoc mecum cogites, quam sedulo elaborata, constituque sit, tum naturalium contemplatio, quam physicam dicimus, tum medicina nostra conspiratione artis et naturae facta. Nosse licet in illis sedem Elementorum, lapidum, mineralium, plantarum, bestiarum, hominum: Nosse quid ex his homini sit salubre, quid insalubre, et quibus accommodatis, quo ingenio, et modo, collapsae sanitati possimus obuiam ire, et labefactam restaurare. Quid vero in caeteris rebus societates, consortiaque et applicationes ingeniosae possint, et qua solertia sint elaborandae ad explicanda naturae occultioris miracula, quanam in parte naturae est praeceptum? Non minus autem haec sibi suum locum postulant, quam quae in medicina ex artificiosa adhibitione resultant. In dispersis commentariis hactenus vidimus contumulata iacere praestantissima magisteria. Partem sibi vendicarunt artes ignobiliores, quod neglectam viderent a liberalibus disciplinis, tanquam spuria esset, aut exulatum ire iussa. Itaque latitataliquid in pharmacopoliis, aliquid in Bractearia, Aurificina, Metallurgia vulgata, probatiora et aliis. Intelligebat Baptista Porta, debere esse aliquam scientiam, quae rerum applicationes mirabiles, et inde existentia effecta summatim datis praeceptis expediret; verum nomen non dixit. Magiam naturalem vocauit, cum fortasse crederet, vt multi, nihil esse


page 198, image: s198

chymicum, nisi quod metallorum mutationem et sophismata promitteret, quo ineptiores sunt illi, qui destillatoriam ita a sua matrice segregarunt, vt propriam, longeque diuersam ab Alchymia artem crederent, quos tamen redarguere, Auicenna, Mesues, Bulcasis aliique sufficienter poterant, ne quid dicam de totius Orientis et AEgypti consuetudine. Sed agnoscamus tandem eiusmodi artificia esse sub am plitudine Alchymiae, vt perpetuus essentialisque rerum distributarum ordo in arte euidenter conuincit, eique restituamus per vim seu ademta, seu detenta in sordidis officinis, non curantes, quanquam id nomen illi parti aliquando magis tribuatur, in qua studiosius a chymicis est versatum elaboratumque. Hac de caussa fixis affinia erunt illa artificia, quae vires rerum seruant, non quidem omni modo, sed eo, quem ars vsu experientiaque constituta comprobauit. Haec primo ad te accessu de fixis placuit iudicio tuo proponere. Hermetem te praebebis rerum notitia iudicioque ter admirandum, vt non tantum ad nomen videaris aspirasse, sed et cognominis aliquid, quantum sinunt haec nostra humana, reportasse. Vale et me tibi commendatum habe. Vndecimo Ianuarii, qui erat anni, 1598. Rotemburgi.



page 199, image: s199

EPISTOLA XXIIII. DE FIGENDA vena, et simul auri in fixione praerogatiuis; AD D. Hermannum VVolfium Phil et med. Clariss. in Academia Hassorum.

QVI de subtilibus, rebusque variis commentaria ediderunt, quique de occultis naturae miraculis et secretis rerum scripserunt, non negandi sunt aliquid ad Alchymiam contulisse, quanquam vndiquaque, sicubi occurreret in omni arte aliquid admiratione dignum, id congesserint, et in commune opus transtulerint. In primis videri voluit Cardanus perfectam dedisse chymiam, quod per capita principalia plurium artium peruolando, nihil quod necessarium esset, crediderit omisisse, sed non perspexit ille essentialem Alchymiae methodum, et neque re, neque argumento somniatam sibi perfectionem est assecutus, teste scientiarum ipsarummet euidentia luculento.

Quid ipse praestiterim, ex aliis expecto. Non enim libet, nec fas est iudicare. Studui sane id, quod vix attentatum primo limine sibi arrogauit ille. Sed ad quaestionem de fixis reuertor, de qua incepi nuper apud te balbutire, valde veritus, quorsum euasura sit haec audacia. [gap: Greek word(s)] Aristoteli erat [gap: Greek word(s)] , quae est affectio corporum ex humido fluidoque concretorum,


page 200, image: s200

[note: 4. Met. 9.] atque etiam duritie aliqua compactorum. Vnde et coniunguntur [gap: Greek word(s)] , quorum vtrumque docet fieri a calore in aliquibus, in aliquibus a frigore, ibi [gap: Greek word(s)] , vt in terreis, hic [gap: Greek word(s)] vt in aquosis, quanquam in secundo de plantis [gap: Greek word(s)] , quam interpres fixionem et coagulationem nominat, dicatur esse [gap: Greek word(s)] vbi aliud est materiale, aliud agens. Nostra fixatio, vt in primo Alchymiae, et commentario declaratum est, differt ab illa Aristotelica non tantum principio, quod Aristoteli est mera natura, nobis motus artis dirigentis naturam: sed et amplitudine, modorumque varietate. Figitur chymico non tam quod durescit, quamuis aliquid magisterii etiam hic ars exhibeat in nonnullis per sua instrumenta, quam quod pro natura sua fineque artis perseuerare constanter, et iniuriis resistere, aut etiam vim in medicina ad certum vsum cum operandi constantia deducere potest, vt memini prioribus ad te scriptum esse. Id apparet prin cipio in venis metallorum euanidis fugacibusque. Deinde metallis ipsis, et consequenter in caeteris huius ordinis. Si quis venas Aristotelico more figere aggrederetur, intractabiles redderet, et contumaciter coctioni resistentes, quas tamen ita oportet apparare, vt fluxu facili, naturalique mollitie ad extendendum retenta, saltem


page 201, image: s201

bores ignis tolerent, actu nec molles nec durae existentes, sed fluidae. Id autem chymicus artis suae industria procurat aquis gradatoriis, quae et fixatoriae appellantur, aut caemento, quorum operum rudimentum est in vulgata Metallurgia per lixiuia mineralia, et rostiones. Nonnunquam tamen et chymicus diuturniore in igni mora, assurgentiumque praecipitatione, donec assuescant flammis, aut additamentis retinaculisque fixis idem molitur, et non negligit disuta, lixiuiaque et huius misturae similia. Saepe enim non fert impensam labor. Itaque in plebeis [gap: Greek word(s)] non raro est compendii fructus. Tale hoc fuerit, quod [note: Fixio venae.] venae elutae portioni vni iungit cahlcanthi subduplum, tusisque et commistis in olla affundit vrinae veteris, ex eo, qui vinum potauit, exceptae, quantum satis, quod coquendum est integro die, vrina restaurara, sicubi defecerit et non intermissa agitatione crebra. Haec vena facile excoquitur cum alcali simplicis lixiuii cinerum, alias euanida et quasi vacua metalli futura. Tanti certe hoc est artificium, vt testetur quidam quintuplum amplius metallum se excoxisse, quam prius consueuerant alii. Paracelsus ita de hac re praecepit: venae ferri libra, Stibii, halonitri binae librae commistae tusaeque igni fusorio occluso catino horis 24. agitentur, post effusa mistura in plumbum fulmini committatur: quae ratio ab alio his verbis explicatur: stibii triens commistus quadranti


page 202, image: s202

squamae ferreae, iungitur scobi ferri argentati: Fusis in catino iniicitur plumbi sextans, et procuratur regulus, quem in testa coctum fulminant tandem. Sed haec non est fixio illa primaria, qua fugax immaturumque metallum in sua matrice roboratur: sed altera minus propria, qua nimirum cauemus, ne quid detrimenti accipiat metallum nobilius alteri ignobili, aut rapaci spiritui commistum. Stibium et sal petrae per se non figunt, sed eliquata, impetu in ferrum aliaque duriora, dissipabilia tamen facto, hoc consumunt subterfugieme interim argento, auroue molliore. Eadem arte vtuntur etiam Docimastae, sicubi ferrum commistum est venis, aut vbi stibiata, cadmiosa, sulphurea, arsenicalisue minera dominatur, adiectis ferramentis auertitur ab argento violentia, donec consumptis impuritatibus vna cum ferro, intrare plumbi corpus argentum, et pure fulminari queat. Idem labor est, nempe accidentaria fixio, custodia [note: Stannum cu Argento.] etiam in plumbi candidi praesentia. Sulphur enim stanno argentato in fluxu miscetur et postea in catino Cinereo excoctio ad purum instituitur. aut halonitrum cum arsenico contritum igni circulari trium horarum impositum commiscetur in nigrum lapidem, cuius puluis iniicitur stanno argentato fuso, aut plumbo nigro argentato, cui inest stannum. Id vocant puram absque cute excoctionem. Alioquin in officinis etiam haec extant


page 203, image: s203

tum ad figenda in venis metalla, tum eluenda, et adhaerentia maligna compescenda: Halonitri, aluminis, chalcanthi, ter fusi salis, arsenici singulae librae: salis ammonii quadrans, aluminis plumosi selibra, perfundantur vrinae vinipotarum mensuris quadraginta, digerantur triduo, indiesque bis agitentur. Liquor per colum transactus nouis affundatur rebus idque etiam tertio fiat. Hoc est menstruum fixatorium venarum immitium, simulque repurgatorium. Cum vena iniecta est, egeruntur sordes, quib. desinentibus, eximitur minera exiccataque excoquitur. Spuma segregata colligitur, et nouis rebus iuncta denuo vsurpatur. Aliis lixiuium placet ex aqua feruente per aequales calcis viuae, Salis, et cinerum commistorum percolata, autin eis relicta subactaque, in quo ter quaterue tosta marcasita restinguitur. Quod si vena contumacior est, quam vt a stibio edomari possit, lixiuio calcis cinerisque clauellati acerrimo chalcanthum adiiciunt, inque hoc liquore venam decoqunt ad extrahendum arsenicum cum sulphure. Quibusdam hoc arridet: Cineris partes duae, salis, calcis viuae partes singulae perfundantur aqua, fiatque repetitis rebus, lixiuium tam crassum, vt ouum innatare possit: mistura saepe agitata triduo vna manet vsque ad sedimentum: Purum effusum in alieno ad tertium digitum venae tritae adiectum coquitur et despumarur die medio. Aurifera


page 204, image: s204

marcasita candefaca extinguitur aliquoties vrina vel aceto, in quo sal tostus horis 24. est dissolutus. Est et gradatoria huiusmodi in vulgari vsu: Arsenici, halonitri. calcis viuae, cineris clauellati aut fagini, singulae librae, aluminis selibra, aeruginis triens, stibii sextans, omnia contrita mistaque lege artis ad aquam causticam redigantur, in qua marcasitae soluantur. Possunt et aqua forti, ex chalcantho, sale, et aceto confecta macerari, aut ea, quae paratur ex chalcanthi crudi libris tribus, halonitri vna, aluminis plumosi selibra, farina laterum aut cinere ossium q. s. vt species commistae eo rarius coeant, et redere spiritum prompte queant. Nonnulli venas tostas coquunt lixiuio calcis, aut vrina: Et si sortius requiritur, iniiciunt alumen, vitriolum, tartarum album, salem, sulphur, et calcem, plaeraque admodum fixatoria. Atque hoc ingenio venae contumaces figuntur. Nolo transscribere, quae Paracelsus generatim retulit ad metalla in caemento retinenda. Videantur, quae tomi sexti pag: 405 de hac re extant. Aurum consummatum, vbi excoctum et repurgatum est, fixionis opera non eget. Quod molle tenerumque ignes maiores non sustinet, [note: Aurum molle.] aquis gradatoriis ad constantiam cogitur, quanquam et ignis artificio proficere liceat. Tunc autem plane fixum aestimatur, cum sustinet caementum proprium, seu regium absque vllo detrimento, cum aqua forti insolubile


page 205, image: s205

soluitur regia, cum in cinerum examine constat, seu fulmen fert inuio labile: cum stibio excarnificatum aliquoties, non tamen vltra debitum, semper exit probius, cum lydio affrictum coloritio aureo inducto et iterum absterso nihil perdit, cum ignitum eliquatoque sulphure restinctum solidum manet, et si quae sunt his similia argumenta in commentariis satis, vt opinor, declarara. Quod aurum his cedit, et pondere, colore, aliisque praeter propriam naturam, seu vltra ea, quae competunt auro perfecto, deficit, id aut nondum maturum est, aut sophisticum. Adeo autem ilia excellunt iudicia, vt quicquid ex metallorum, aut metallis vicinorum gerrere iis perfecte respondet, in propinquo esse aurum firmiter aetimetur, Videndum itaque quomodo ei, si non iam aurum ex toto est, reliqua quoque concilientur argumenta, qualia sunt color, pondus, dilatatio, amicitia cum hydrargyro et alia. Putant autem Philosophi se inuenisse medicinam, cuius super corpora imperfecta metallica et mercurium proiectu haec ipsa mox sibi omnem auri absolutissimi dignitatem acquirant, quae qualis sit, audiui quidem, et legi, sed nondum nec ipsum, nec effectum vidi, quanquam non nihil de potentia naturae deprehenderim, de qua re alibi. Quin ergo ad eam contendimus wolfi? Quin relictis omnibus hoc sequimur studium? Quid magis optandum sit, praeter pietatem et pacem


page 206, image: s206

in hac vita, quam tale aurificium? Sed dis est in hoc seculo: non qui multum auri possidet, sed qui vitae sanctimonia pacisque aureo munere a Deo donatus, sua contentus est sorte, et fruitur praesentibus commode. Si quid praerer haec adiectum fuerit, in lucro erit cum sociis et amicis communicando. Vale et viue.

EPIST. XXV. De fixione argenti. Ad Praestantem virum D. Hermannum Wolfium phil. et med. in Acad. Marp. Profess.

[note: Plin. lib. 29. cap. 5.] NON culpa sua obnoxiam esse criminationibus, quales apud PLIN IVM leguntur, medicinam, Hermanne Wolsi, sed hominum improborum eius scientiam sibi perperam insciteque arrogantium, non modo Neronis aetate Thessali cuncta maiorum placita delentis, et rabie quadam in omnis aeui medicos perorantis, vesania indicauit, sed et nostra memoria Paracelsi vtriusque certe nouatoris, salua medicina Hippocratica, explosa est dementia, et conuitia satis acriter in ipsorum, capita retorta impactaque. Ita praeter eiusdem institutum nonnulli artes miscent, modicaque chymice enunciantes ex alieno obscuritatem inconstantiaeque notam in artem puram castamque inferunt, non minus peccantibus his, qui patiuntur se ingeniorum huiusmodi flatu impelii, et vt quisque


page 207, image: s207

inter istos agyrtas loquendo polleat, imperatorem illico vitae necsique suae fieri, cum in nullo mendacio periculum sit maius, saepeque tales per mortes nostras agant experimenta, vt grauiter olim Plinius. Nosti contentiones illas de medicinis fixis et volatilibus, et num oporteat figere morbos, an volaticos reddere, quique tandem sint fixi, et num mobiles, curaeque obsequentes denuo queant fieri chronicos diuturnosque fixos volunt esse aliqui, aliqui incurabiles, quorum illi mobiles effici possint, hi nequeant. Inuenias, qui acutos figendos moneant, vt comprehendi, domari et e corpore deturbari queant, quo volunt spectareillud Hippocraticum, [note: 1. Aphor, 22.] [gap: Greek word(s)] etc. Repugnant alii, et adeo non figendos clamant, vt etiam quam ocyssime amotos supiant, cum fixum quodest, non facile ad motum postliminio perducatur. Sic medicamenta hic facit volatica, vt celeri operatione per vniuersum corpus peracta, quicquid vbiuis mali est peruestigent, moucant, sanent, et tunc iterum corpore excedant, quam ob caussam ignea commendant, et si quae ad spirituum naturam sunt adducta, veluti omnia ea, quae essentiae appellantur, et vt loquuntur, validas tincturas potestatesque acceperunt. Alius illi oppositus non porrigit, nisi fixa, quod volaticum in


page 208, image: s208

actum non possit a calore exuscitari, sed tentatione noxia institura subinde. tefugiat eludatque impetum naturae. Freri potest, vt bene sentiant omnes, modo, quae sentiunt, dilucide et citra ambiguitatem ex antiqua artis huius consuetudine enunciarent. Tanti est illa [gap: Greek word(s)] vtetiam recte iudicata male proloquendo queat deprauare. Maneamus intra pomeria chymica, et magisteria fixorum adhucamplius contemplemur. Summo elaboratum est studio, vt argentum, quod nun longe ab auri excellentia abesse tot argumenta docuerunt, penitus in aurum mutaretur, aut saltem aequali dignitate exornatum valeret tantundem. Recessit autem ab auro, fixione, pondere, colore, sono, substantiaeque ad tantam amplitudinem subtilitate. Colorem iuuari posse, aut spiritali tinctura comparari, non dubitarunt. Nec difficile erat extensionis felicitatem et pondus assequi. Omnia sibi sperarunt vna tantum in igniconstantia et in aliis exammibus mora debita procurata. Intelliges autem colorem ab auro suniptum largento misceri prompte posse, eumque constantem, modo corpus susceptiuum eius non fugeret. Imo fixum argentum diuturniore ignium coctione ex se erubescit, et postea mistum albo fixo, colorem auri verum acquirit, vt iudicant arcani chymici Doctores passim. Pondus facile praebet hydrargyrus fixus. Quid, quod cum fixitate sit compactio


page 209, image: s209

absoluta, quam necessario sequitur pondus? Ideo enim leuius argentum est, quia volaticorum spirituum, seu substantiae fugacis plenius Hinc dependet et extensio cum sono. Quanti itaque sit perfecta argenti fixio, in pfopatulo est. Est alia citeriore fine acquiescens, quae duntaxat ad caminorum tormentum sustinendum id perducit, et a stipantibus rapacibus mineris, additamentisque, vt pure possit excoqui et fulminari propugnat et tuetur, siue in vena existens, siue aeri, ferro, plumbove candido permistum. Ab his enim liberari per ignes solos commode nequit. Haec fixio maximopere conducebat metallorum fusoribus et docimastis, quandoquidem experientia testatur industrios excoctores longe plus producere metalli, quam im peritos, qui non attendunt neque naturam venae mollioris, neque vehementium ignium flatus tenuia argenti ramenta dissipantes, neque admistorum mineralium secundorum, vt Stibii, cadmiae, sulphuris, arsenici et similium violentiam; aut, si animaduertunt, turpi auxiliorum ignorantia, fumos potius excoquendo ditant quam operae precio facto metallorum dominos, Illa ratio in chymicorum arcanis mansit; haec ad officinas instructiores quasi accommodato transiit, et a nonnullis dicitur fixio [note: Fixio ad testam.] ad testam, seu catinum cinereum, in quo fulminatur et ad purum vritur. Prior saepe numero


page 210, image: s210

est cum transmutatione, quam beneficio la. pidis pollicentur, aut cinabaris, similiumque medicinarum, de quibus suo loco. Nonnunquam solitaria quaeritur per digestionem solutionemque cum liquoribus fixantibus, quib. succedunt aquae gradatoriae, et caementa. Placetne animi gratia praeter in Alchymiapositos modos, aliquos audire et iudicare alios? Demus aliquid huic contemplationi, quantum per seuerioralicet. Acetumacre destillatione ad medias redige, quas iterum ad medias, et hinc ad partem vnam. Infunde sulphuri vulgaritrito, et macera per triduum. Aceto per lacinias extracto sulphur resicca paulatim. Huius vnciae in catino fusae adiice argenti liquati, quantum placet; Concreta in reuerberio separa. Sulphure secedente. Argento iam soli in catino adde puluerem vitri, et salem. inque anemia coque horis quatuor aut quinque. Inde transfer ad fulminatoriam cum plumbo, vbi quam purissime excoquatur. Solue aquaforti. Solutum descende infusa aqua calente. Calcem lotam, siccatamque solue denuo, si potes, quod explorabis in portione quadam. Solutiones autem repetes, donec consistat in illa caustica, nec diffluat. Experire postea in regia in qua si resoluitur more auri, iamfixum est huiusque naturam induit. Hinc vnus. est modus sat, opinor, compendio. sus, si sat verus. Vereor enim. vt tam leui opera argentum sit aduersaturum caemento, regali


page 211, image: s211

et antimonio fulminique cum acribus. Non sufficit indurasse. Auri fixio est cum mediocri mollitie seruata dilatandi potestate absque fractura sub malleo, quam cauendum est, ne perdamus in argento. Sunt, qui compensare delictum molliendi arte quaerunt: Sed aliud inspiciamus artificium. Argentum ter quaterve in sulphur fundatur, huiusque pars vna binis Cinabaris, et plumbi nigri permutatis sedibus in vase caementario iungatur; Admoueatur igni leui tribus diebus, post quos aliis tribus acriori. Reduc in testa, et constantiam aquis Caustcis explora, siue absque, siue cum quartura, vt appellant. Ratione ponderis poteris cum alio argento ad stateram conferre. Grauitate superans et in solubile aqua forti, fixum intelligitur. Idem consequi sperant calce Lunae per hydrargyrum facta soluta aqua forti, et eluta ad dulcedinem. Inde ab ea sepries Mercurium sublimatum in altum agunt, calcenque cum borace reductam constantia et pondere auctam dicunt. Est et methodus quaedam satis prolixa, secundum quam operantibus promittunt ex argenti quatuor bessibus, septem vncias Lunae fixae pondereque aurum aequantis, aut etiam superantis. Si vis eam paucis: Granulae argenteae bes confunditur cum [note: Argentum sixum ponderosum.] sulphuris vnria; et postea adiicitur praecipitati martii sescuncia, fit regulus essusa purte superiore, quae denuo in regulum conflatur. Colliquatis


page 212, image: s212

regulis ingeritur praecipitatus nouus ad nouum regulum, quem, cum pari stibio bis fundunt, et adiecto nouo praecipitato vel limatura Martis duodecies laborem repetunt fulminantque, tandem expectantes granum argenti fixum, auro ponderosius. Si quid in stibio restitit argenti, id pet testam reducitur: sicut et, si quid in lapide ferrato haesit. Sed reseruandum aliquid in recessu, ne plane [note: Ne [gap: sign for silver] intesta diffugiat.] nudati inueniamur, quando ad ostentationem certamenque artis fuerit peruentum. Ne in testa comburatur sugiatque argentum, aut etiam se surripiat combibitum a cineribus, [note: In hoc potissima cura est metallurgorum. Sicut enim argentum viuum non admittit sordida metalla, ita et plumbum, quod est argentum viuum coagulatum rudius. Itaque vtrobique exterso riae medicinae, quae sorbere co.] mihi videtur potius accidentaria fixione caueri, quam corporis insius stabilimento. Fluxibus enim (ita loqueudum est ex artificum disciplina) id assequuntur et aliis additamentis, quorum quaedam testam ipsam solidant, ne admittat plumbum, quanquam in primo apparatu ita compingi debebant, et exiccari, ne vllibi postea in opere hiarent, atque etiam ex minime acribus rebus confici, ne quid absumere argenti possent; quaedam acria additamenta abargento in se auertunt, vt aes, ferrum, etc. nonnulla [gap: Greek word(s)] reddunt; aliqua a sordibus extergent, cutemque aufferunt, vt in plumbum facile ingrediatur; quaedam societate sui ab ignium et mineralium impetu id ita defendunt, vt simul coerceant, et in ipsum corpus constantiam inducant. Extant de his sua praecepta in fundendi


page 213, image: s213

excoquendique disciplina, et [note: gunt, Plinio Turbystum aut scytharum, sunt addendae.] nonnullae misturae exhibitae sunt in compositorum magisteriis. Veruntamen, ne hoc colloquium sit sterile, exempli caussa vnum atque alterum proponam, seu defensiuum malis dicere medicamentum, seu figens, quod vulgofixatorium est. Tophi haec natura est, vt [note: Tophus et alia argentum defendentia.] adiectus venis argentoque vel reliquis metallis, siquae sunt aspera, immitia et in igni pertinaciter resistunt domitet ea et fluxa reddat, simulque figat ne auolare possint Itaque cum lapide fissili familiariter solet ab excoctoribus vsurpari. Difflationem prohibere dicitur etiam resina pinialba; postea vitri veneti et halonitri mistura: puluis ex scobe ferri, felle vitri et Halonitro: alcali ex sulphure, Halonitro, sale fuso, vitriolo coctis in vrina vel lixiuio horis tribus, donec sulphuris odor non amplius percipiatur, id quod etiam stibium venis adiunctum a furto et rapacitate abstinet, sicuteiusdem in oleo lini ter repetita ex tinctio: Massa ex Sapone veneto, vitroque tenero: ferrugo iuncta duplo tartaro: Sal ammonius et borax soluta vrina, coagulataque, et iterum oleo tartari liquefacta, et coacta denuo: fuligo caminorum ex vrina coagulata: tartarum, sal fusus, Halonitrum ex vrina et lixiuio coacta, quibus conciliatur fluxus facilis, etc. Admodum commendatur etiam huiusmodi congeries: pares salis et sulphuris commistae torrentur in sartagine super prunis, absque


page 214, image: s214

sulphuris incendio. E tostis pollen factus proiicitur super argentum, quod tergiuersatur, nec committere sese plumbo festinat, quod si non a prima euenit proiectione, iteranda est, donec instare fulmen animaduertamus Sed non es obruendus farragine.

[note: Testas figere] Testas figunt praemista aeris et plumbi, super iis, antequam argentum imponatur, eliquatione. Alii illinunt aquam albuminum. spongia dilutam mistamque thuris masculi aut myrrhae polline, atque ita indudtas resiccant. Fit alia ex aqua albuminum et dupla medulla bubula colliquatis ad eundem vsum, sed ter quaterue obungendus cinerum catinus est. Calx inspersa, adeo dicitur prohibere dissipationem argenti, vt maiore semper exeat quantitate, quam vulgatis additionibus, id, quod etiam puluis ex arena. vitrea et crystallis dicitur praestare, Verum enimuero, cum haec non proprie figant argentum, tandem sunt omittenda, et alii colloquio reseruanda. Tu, si quid habes [gap: Greek word(s)] , communicabis haud inuitus Vale.



page 215, image: s215

EPISTOLA XXVI DE FERRI FIXIone, induratione, conseruatione ab erosione; AD Praestantem virum D. Balthasarem ab Herdon Phil. et Med. Noricum.

GRATIAS tibi, Herdeni, debent musae nostrae chymicae magnas, quod eas tam beneuole tamque studiose superiori anno communicatis, hinc inde longo tempore, et labore conquisitis analectis tuis commentariisque adiuueris. Si quid ipsae possunt,

Semper honos, nomenque tuum laudesque manebunt,
Dum viuet nostris Alchymia condita curis.

Perge vero, vir praeclare, quantum superest mundi et aeui, tua opera diligentiaque illustrare. Satis est praemii viris magnis, si praeclare gestis posteritati sese commendauerint, famamque emeriti sint immortalem. Opum cumulos, et praemia fugacia ne desiderant quidem, vtpote virtute sua ipsos quandiu supersunt fideliter enutriente, nec permittente eos fame mori, perquos ingenia viuunt multa, quippe, qui post obitum quoque, vt de Homero aduersus Zoilum pronunciabat Ptolemaeus, familiam alunt satis numerosam. Sed nunc non proposui laudum tuarum praeconium. Aliquo sermonis initio facto ad Martium colloquium te inducere volebam, id quod maxime videntur requirere nostra tempora tam foecunda bellicae sapientiae, vt etiam, qui vmbratica


page 216, image: s216

vira in otio sunt enutriti, et vix duas anus inter se rixantes corbibusque depugnantes viderunt, ausint tamen summis imperatoribus belli gerendi consilia praescribere. ... [reading uncertain: print faded] quidem ad hoc, praeter preces et lacrymas, quae sunt arma Ecclesie, conferre nihil possumus, neque sapientiam ostentare in eo, quod nunquam sumus experti; veruntamen Vulcanis, qui arma fabricant istis heroibus, ex natura rerum logam experientia multorum perspecta, videmur non nihil suppeditare posse, vt et solidius fortiusque resistentia cudant, et gladio rumacie ad infligendos Turcis ictus Castrioticos, robustam penetrantemque efficiant, cumque nihil tam insidiari ferramentis putetur, quam sanguis, gladii vero propugnatores saepe bibere illum cogantur; qua arte occurrere erosioni possint, amice cum illis agamus. Nec ea res est aliena, a chymico instituto. Defixione enim metallica praeceptis est domestica, aut saltem affinitate coniuncta, id quod progressus sermonis [note: Ferrum fixum.] contestabitur. Tribus modis figi ferrum ex arte posse, quantum cognouisse videor iudico. Primus [gap: Greek word(s)] ita appellatur ab artificibus et ad praestantis metalli naturam aspirat, quo ita figitur, vt in aurum verti postca eo commodius possit, aut simul transmute tur. Certum enim est, quamquam non facile fluat ferrum solis ignibus, et praesertim siccius, quodque glutinatum aere in nodos est, pertinacissime resitat; tamen dissipari id Stibio,


page 217, image: s217

nec durare in cineritio, multo minus in aquis causticis et sulphure eliquato, similibusque. Nec vera fixio requirit, vt non fundatur. Aurum enim ignitionem diuturnam non sustinet, sed liquescit, et tamen constat inter flammas. Iacturam in substantia fieri vetat. At ferrum, si non eliquatur, comburi tamen, perque absilientes stricturas et squamas, absumpta humiditate detrimentum pati, aut etiam plane in terram verti, quam crocum aliqui licet ruditer appellant, quis est ex ferraria, quiignoret; Vera itaque eius fixio hauc corruptionis potentiam exterminat. Peragitur ea adium ento medicinae fixatoriae, cui, vt ingrediatur, via paranda est per hydrargyrum ingeniose cum ferri scobe elimata coniunctum. Fit autem illa plerunque ex auro et argento siue solitariis siue sociis, et aliorum mineralium satellitio stipatis. Secunda fixio [gap: Greek word(s)] rectius appellatur, congruitque ad [gap: Greek word(s)] Aristotelicam, quae est [gap: Greek word(s)] interdum, alias cum tenacitate simul fixio legitima chalybem e ferro simplici praebet. Haec est illa, quae ferrariae et bracteariae maxime conducit, cum non tantum ad bellum arma conferat fida, sed et ad varios pacis vsus cultros, forfices, malleos, incudes, et similia instrumenta. Huius indurationis, nisi fallor, copiosam dedi farraginem in Alchymiae instructione, tum fixatoria, tum transmutatoria


page 218, image: s218

in horum gratiam, qui ferrum a chalybe specie distinguunt. Sed quid prohibet etiam vberius philosophari, et quodam corollario opes chymicas augere. Fiat decoctum ex verbena, pulegio, filiceque Vrina, vel lotii puerilis libra, fuliginis manipulus, olei lini triens, commista coquantur. In his saepius restinguatur gladius, aut medus acinacis. Si manu Scanderbegi inflictus adactusque fuerit, penetrabit per medios armatos, thoracafque ahenos perrumpet, nisi simili firmatos industria, quanquam, Horatio teste, maior vis sit auro cum scribit:

Aurum per medios ire Satellites
Et perrumpere amat Saxa potentius
Ictu fulmineo, etc.

Plinius alicubi aquas vtiliores esse tradit, quibus si restinguatur ferrum nobile fiat, cumque [note: Lib. 34. cap. 14. Ferrum. molle.] doceat quoddam ferrum molle esle plumbo vicinius, certe multum debebit huic arti, si per eam peruenerit ad constantiam natiuam, et laudem auitam. Mallei ad incidendos exsculpendosque lapides dicuntur durescere succo raparum, quibus adest aliqua nitrositas. Mirum est sebo serras solidari, et limas sanguine vel vrina caprarum, quod mihi coniunctum esse cum tenacitate videtur. Ad cultros e succo raphani, mirrha lumbricis terrae et caprino sangiune conficiunt restinctionis materiam, eosque prius ad cotem acutos. candentesque immittunt. Succo chelidonicae,


page 219, image: s219

aiunt terebras ita sirman, vt etiam fertum perforare adactae queant, quo pacto forsan ille faber apud Matthesium suum indurauit clauum, vt penetrare incudem posset, et traiici mallei incussu. Non nulli stilltitiam parant ex verbena et lumbricis, primo lento, post acriore igni, vel ex raphano maiore et altero minore, quem rapalem vocant, et lum. bricis. Vin' et de chalybe et acie? Praeceptum [note: Acies] de eo sat luculente ab Agricola iudico, nec placet referre. Plinius videtur non alteratione facere, sed segregatione; quandoquidem nucleum ferri tradit, ad aciem indurandam, fornacibus excoqui. Non nulli ex vulgaris fabris squammas recudunt. Tertia fixio, vereor, ne risu excipiatur: nihil enim affert [note: Ne ferum peredatur rubigine] ferro, nisi defen sioriem ab aeris, sanguinis, vrinae, roris, similiumque corrodentium iniuria. Attamen, quod perpetuitatem donat, et corrumpentem vim arcet, item figere quodammodo videtur. Relinquo autem tibi de hoc plenum ius statuendi, modo mihi non neges licentiam historiae referendae. Tradit Plinius a rubigine vindicari ferrum antipathia mistura ex cerussa. gypso, et liquida pice. Quid ipsi sit antipathia talis, scire velim. Videtur enim aut occultiquid designari, aut apertae cause prohibitio, quomodo nouimus aeris accessu ad res intercepto non tantum prohiberi expirationem, euocationemque caloris congeniti, cuius absentiam


page 220, image: s220

comitatur putredo in dispositis, sed et erosiui impetum excludi, quod docent illi, qui oblita arma muriae aut vrinae immergunt et aliquot diebus aeri exponunt. Si enim inde non existit rubigo, iustum spectatumque suum vnguentum putant, quod tamen praestare etiam quaeuis dulcis pinguedo crassius illita potest. Itaque nonnulli adipem cati inducunt, et parem promittunt securitatem. Sed abesse salem oportet, [note: Plin. lib. 15. cap. 3. et 5. oleum sale vindicatur a pingurdinis vitio: oliuam premendam sale aspergi etc. Cato cap. 65. Eam oleam si voles sale inspergito.] sicut et oleum oliuarum, quod alicubi sale condiunt, et ob hoc inutile est ad armaturas liniendas. Aliis placet acetum alumine mistum, aut cerussa, aut cerui pinguedo. Sunt qui plumbi scobem in mortario ferreo, vel plumbeo diligenter, ad dito pauco spicae oleo, subigant hoc est; pastillos plumbi ex Dioscoride et Plinio oleo solutos ad id operis adhibeant. Nec aliud est id. quod magni mysterii nomine precio non vulgari quidam dicitur vestrorum nonnullis venditasse, nisi quod pro oleo spicae capiat oleum oliuarum dulce et album, quale Vlyssibona mittit. Fit laeuigatione super marmore [gap: Greek word(s)] , seu impalpabile pigmentum, quod subtilissime armis inducitur. Horologia, alia que tenera eiusdem sudore per rarae consistentiae lignum, vt est salignum, vel tiliae, in pyxidem torno conformatum, obungunt. Praescribitur et talis mistura: plumbi libra pinguedinis ex talis bubulis absque sale excoctae, olei oliuarum dulcis, singulorum selibra, olei spicae ad fragrantiam


page 221, image: s221

femuncia: contemperentur exacte. Ipse quoque nescio, quid in hunc vsum excogitaueram sed non opus est ambagibus, vbi compendio licet eodem aeque bene peruenire. Si non est plumbi nigri puluis in promptu (plumbum enim vstum pharmacopoliorum inutile censeo) cerussa vtere, sed probe elota, aut ea plumbi farina quae fit ex scobis eius in mortario lapideo cum aqua tritura, aut stibio crudo in laeuorem ducto: quanquam et pompholyx lota diligenterque purgata cum pinguedine ossium et medullarum possit vsurpari. Si oleum sit adhibendum, et tamen de eius salsugine suspicip sit, ablui potestaqua dulci aliquoties, cauendo, ne nimio agitatum cum aqua misceatur. Vale. 12. Ian. 98. Rotemb.

EPIST: XXVII. DE FIXIONE aris et plumbi vtriusque. Ad Balthasarem Herdenium Phil. et Medicum Praestantem.

VETERVM arma et supellectilem nonnullam ad caedendum diuidendum que e metallis comparatam fuisse aeream, explurium coustat monumentis. Cum itaque de ferro tecum agerem armorum firmandorum praetextu, debueram simul aeris facere mentionem. Sed deficiebat tunc cum tempore otioque charta. Num ergo nunc eade re audire, Herdeni, potes? Quin aurem praebebis


page 222, image: s222

patientem maxime, cum in hoc metallo magis, quam ferro amplissimam spem latitare, semper fuerit creditum. Tanti enim Regum persicorum tempote fuit aes Babylonium, vt ex eo vasa aureis connumerata suerint nulla aliare, quam odore, vt est in mirabilibus, ab [note: Plin lib. 34. cap. 2.] his discreta. Nec minore in precio fuit orichalcum apud Romanos natiuum, tanti nimirum desiderii, vt postquam defecit, artis studio misturam conflare similem attentauerint, Ita aes Mossynicum, quodque hodie ex astere Samio, seu Magnetide Cyprio incocta conficitur, argento invidit et insidiatum est. Quid chvmici? Hi non tantum maturatione a calore coelesti, ex aere aurum enasci persuasum habuerunt, sed et in clusa ei semina in actum vocare, et plane aurea argenteaue natura donare, vario ingenio quaesiuerunt: quandoquidem prae reliquis cuprum ad transmutationes hasce deprehensum est aptissimum, et maxime, si id prius fuisset ferrum. Consuluerunt itaque aquarum gradantium efficaciam, excogitarunt Caementorum tormenta, et nullo non ingenio artis aspirare ad finem popositum studuerunt, si qua sieretex aere Cyprio aurum velargentum. Felices dicuntur esse in hoc conatu hi, qui lapidem philosophorum in procinctu habent. Reliqui aquis, caementoue primo figunt, post tingunt, aut etjam vtrumque simul vna medicina procurant, et si quid in pondere, sono, reliquisque. deest,


page 223, image: s223

abundatue, id quoque corrigunt solerter: quae quia ad transmutationem proprie spectant, alium requirunt sermonem; nunc. de fixione duntaxat contemplationem in stituemus. Figitur ae potissimum caemento cum additamentis fixatoriis, quanquam et restinctione in similibus aquis crebra aut fusionibus repetias, solutionibusque et reductionibus assequi possimus idem. Caementi apparatus talis est: Vitrioli crudi partes duae, aeruginis rres cum aeris Cyprii [note: Caementum ad oes figedum.] puigati laminis per mutua strata componuntur, et in anemia horis duabus tribusue exercentur igne, donec dispareant fumi Effunditur in regulum fixum materia tota. Caementatur aes. Et cum sulphure duplo, et deinde ablutum muria calente in corpus reducitur. reductum cum tartaro, alumine, virroque tuso bis aut ter funditur, fixumque pollicentur. Qualiscunque sane sit haec ratio certum est, id [note: Aes vstum Dioscorides] siccius seipso fieri. Dioscorides aeris, vsti artisicium traditurus praecipit. vt praeparetur [gap: Greek word(s)] (addit) [gap: Greek word(s)] : qui labor si pro olia cruda catinum, aut pyxidem caementatoriam substituas, nihil differt a caementatione [note: caementatio apud Dioscoridem] fixatoria, eiusque administratione quod satis declarat etiam vox [gap: Greek word(s)] quod mutuam vicariamque sublitionem et compositionem


page 224, image: s224

ibi denotat, interprete quoque dicente, fieri id debere omnibus vicissim inspersis. Pro sulphure et sale alii ad hibuerunt [gap: Greek word(s)] seu alumen, alii alumen scissile cum sulphure et aceto, quae res chymicis figendi vim habent. Si itaque Dioscorides id aes recoxisset reduxissetque, iam plane, vt chymici, fixisset, praesertim, cum adeo prouide doceat, vt, ne vsque ad nigritiem procedamus, moneat, sed ad rubedinem tritu cinabarinam rantum progrediamur, ibique subsistamus. Facile ex his patet, si in aqua dilutoue chalcanthi, aluminis, cinabaris, lapidis calaminaris, et similium restinguatur, eodem posse perueniri, repetita maxime opera, et squamis absilientibus recoctis. Sed copiosus de hoc in sequentibus erit sermo. Coniuncta enim plaerumque [note: Defensio aens] tinctura est, aut transmutatio. Quomodo ferrum ab iniuria defendatur, nuper scripsi. Plinius in aere quoque tentari idem docuit: oleo enim illitum, aut pice liquida seruari ait, nec mihi displicuerit vnguentum ex oleo et elota pompholyge. Verum aere misso de plumbo vtroque videamus.

Haec praeterquam, quod in vena, dum excoquuntur, et caeteris ignibus, ne [note: Fixio plumbi.] absumantur, cedantque in halitus, aut in scoriam, calcemue, aut vitrum abeant, studiose retineri soleant, duplici consilio fixionis artificio subiiciuntur, quorum prius gradum quendam ad perfectionem spectat, posterius perfectioem


page 225, image: s225

ipsam ad tincturam auri, vel argenti. Nam in vtroque vtriusque symbolum esse, vsus docuit. Vnde illa plumbi nigri cum hydrargyro et vtroque auro sc. et argen to familiaritas: candidi vero tum cum argento viuo amicitia, tum fixitas quaedam et color aureus in calce, in ipso vero puro splendor et teneritas lucidi argenti, a quo id aspectus parum abesse iudicat, vt nominatim in Anglico, Caballiuo, et Slacce waldino non absque voluptate conspeximus. Saturnus in vena inter excoquendum figitur praemissa in catini fundo scobeferri, post suhmissa vena et felle vitri, summas occupautib. scoriis. Colliquatur etiam Halonitrum cum duplo tartaro pro additamento ad venam nigri plumbi. Alii confundunt pares elimati ferri tartarique crudi, et cum duplo Venae stibiatae eliquant, effundentes in aquam frigidam per scopas, eumque laborem saepius iterantes, donec mitescat vena, et plumbum retineatur. Plumbi vero candidi minera, quan quam communibus excoqui potest, et figi auxiliis, tamen etiam peculiaria habet, veluti, quod fit ex squama. ferri sale fuso, felle vitri vna contritis mistisque. Hoc adiicitur subduplo venae plumbi candidi tostae bene, elutaeque ad purum. Loco eius etiam fluxus fit ex vncia lithargyri auri, semuncia alcali, vel salis fusi, et sicilico vitri Veneti. Misturae partes tres adiiciuntur vni venae. Nec aliter figi solet etiam vena plum bi cinerei, seu marcasitae stanneae, quam bis muthum vocant.


page 226, image: s226

Vtautem excocta illa metalla citra fusionem igniantur, et ad gradum perfectionis adducantur aliquem, id extinctione in aqua auri, ferri, succo limonum immaturorum portique duodecupla, similibusque quidem aliquando procuratur, vtin Alchymia dictum est; Veruntamen et crebra calcinatio reductioque ingeniosa non mediocriter proficiunt, praesertim accedentib. macerationibus, aut restinctionib. fixatoriis in aceto atramentoso, alumnioso et huiusmodi. Quidam calcem Saturni candefactam quadragies oxalmae immergunt, resiccatamque in olla horis 24. reuerberant: plumbum vero candidum post caementum cum viua calce fundunt, inque lixiuium calcis et cineris sarmentitii aceto permistum praecipitant, tertiaque repetitione argenteam consistentiam promittunt, quemadmodum, et si saepius restinctum mistura aceti et aquae mercurialis parium fuerit. Fit idem. immistis pulueribus. Sed non est huius loci. Et tantum quidem pro veteris scholae more, in qua studiosorum erat interrogare; magistri respondere et iudicare, ad te afferre de aere et plumbo vtroque volui. Qua es beneuolentia, ingeniique promtitudine, et benigne accipies, et alacriter iudicabis prolata, agnoscens nonnulla etiam ex tuo horto. Quorsum autem spectet ista de indurandis praeceptio, quidque mihi videatur, puto te facile intellixisse ex dictis. Veruntamen, si tale quid tentauerimus, ne oleum et opera sit perdita, non tantum voti


page 227, image: s227

compotes gaudere, et aliquid oblectamenti naturae artisque genio capere poterimus, sed et dignitatem domesticae suppellectilis et officinarum stannariarum augere. Vale.

EPISTOLA XXIIX. DE SVLPHVRE et cinabari figendis; AD Balthasarem Herdenium Med. et Philos. Noricum Chymicumque excellentem.

NON immerito nobis, Herdeni, licuerat ex. clamare cum poeta: Auri sacrafames, quid non mortalia cogis Pectora? Quid enim auri argentique studio non tentatum est in omni pene minerarum, ne dicam etiam vegetalium et animalium genere? Facile quidem erat mentiri vtriusque vultum, [note: Si sulphur est auri principrum formatiuum seu generatiuum, sicubi specialiter determ natum fuerit, adhibita materia disposita, aurum generare poterit.] sed ille Caldaeorum Deus, non satis fauit ceptis. Itaque, vt huius vim eluderent, [gap: Greek word(s)] reddere corpora spiritusque immenso tam ingenio, quam labore quaesiuerunt, neque nihil visi sunt obtinuisse, praesertim in sulphure, et cinabari, quae duo praerogatiuam aliquam auri pollicebantur ipso aspectu, maximeque creditum est, sulphur alterum ex principiis eius esse, quod, si ad stabilitatem naturali analogam perduceretur, materiale alterum facile posset domare, vnitumque ei nouum aurum producere. Hanc spem credo initio etiam


page 228, image: s228

cinabarim nobis dedisse. Quis enim adeo sit infans, quin, intellecto ex optimo sulphure et hydrargyro concreuisse aurum, statim arreptas has mineras, expurgatasque conssando iungat. Vulcaniaeque naturalis felicitatem speret? Sed, vt coniunctio successit, ita euentus omnem expectationem elusit. Translata ergo cura ad fixionem est, et in vtroque tam sulphure quam Cinabari hactenus strenue quidem, sed non consummato semper fine est elaboratum. Figi. autem nobilissime cinabarim posse nutritione cum aquis aureis argenteisque, postea caemento, cum horum metallorum scobe, calce aut laminis, ex quibus spiritus semenque; quoddam perfectum se in ipsum corpus insinuat, et aliquid operae precium facit, alibi est expositum. Non immerito scire ex me cupies, quid praeter illa artificia dignum mentione putem, cum sit consuetudo artificum et Philosophorum, non nisi probatissima dignissimaque cognitu praeceptis compraehendere, et ad vfum transferre. Ego sane stultene, an prouide de minus absolutis tecum collocuturus sim, pronunciare non possum. Illud scio, etiam inferiorum necessitatum, vtilitatumque momenta non esse contemnenda, si quid conferre ad rerum notitiam et emolumentum [note: Cur sulphur figatur.] vitae humanae possint. Sulphur figitur non auri super cilio tantum, vt inde fiat plena perfectaque medicina, sed et, vt inseruiat venis metallisque impuris excoquendis: vt. in essentiam


page 229, image: s229

stabilem preciosioremque veluti oleum, salem, tincturam, etc. operis progressu fatiscat: vt gradum aliquem ad exaltationem metallicam accipiat, imo et vt in medicis auxiliis nonnihil praester sidelius, vnaque depuretur praeclare. De Cinabari iam audiuisti, cuius fixio, etiamsi fiat per corpora perfecta, nihilomnus tamen requirit aliquod principium, [gap: Greek word(s)] , [note: Cinabaris fixa.] vt sic paulatim ascendat ad summum. Nec, si decenter fixa fuerit, parum praesidii promittet Medicis. Detraxerunt hactenus eius dignitati non parum hi, qui, nescio quo supercilio, et puerili opinione, vt omne pene minerale, ita. et hoc, quanquam artis studio. datum, veneficii suspectum reddiderunt, quod Plinius de minio natiuo et hydrargyro ita iudicauerit, quae tamen duo, venena sint an non, nondum exploratum habent, nec defuerunt, qui pictorem, penicillum Cinabaris colore insectum sugentem, in graue malum incidisse, [note: Pictor lingens penicillum miniatim.] tanquam ex tripode sapientiae scribentes, caelum terrae miscuerunt, cum tamen ridiculum sit, pictores lingere penicillos coloribus praesertim mineralib tinctos plenosque: et magna quaestio restet, quaenam fuerit illa Cinabaris (plurib enim modis ad diuersos vsus potest parari et quibus mista. Si itaque venenum sit. vt arbitrantur, occurret ei fixio, cum, teste praestanti peritoque Chymico Muffetto, nihil, quod fixum elaboratumque ad purum est, Si modo ex arte processit opus, vtvt ante


page 230, image: s230

virus habuit, id post ingenium tetineat. Sed quomodo tandem figitur sulphur? Praesto sit [note: Sulphuris fixio] lixiuium ex cinere sarmentitio, clauellato, fagino et calce viua, aqua feruente horis 24. infusa, agitataque crebro et diligenter, ad eam vsque spissitudinem, vt ouum innatet. Id per filtrum traiiciatur coleturque ad puritatem transparaentem. Coquatur ex eo duplo sulphur in pollinem redactum. Euadit hoc modo non tantum purum, sed et lapideum fere, idque postea macerandum est oleo tartari infuso calci e testis ouorum. destillatoque. Digestione peracta, sublimetur toties quoad fixum in imo maneat, recoctumque aqua restincti auri, tandem oleo tartari madefiat, hocque aliquoties ab eodem abstrahatur destillando, quam. tamen. operam non requiri puto, si ad medicinam praeparetur. Huiusmodi apparatu etiam vtuntur ad venas excoquendas examinandasque, neque tamen progrediuntur vltra coctionem in lixiuio vel illo, vel simili aspero, cum. nota finiti operis, si non amplius percipiatur odor sulphuris, idque fluat in lamina candente sine in cendio. Ego persuasus operis. facilitate strenuam aliquando in hoc nauabam operam, et sexies absumto lixiuio recoquebam; veruntamen obtinere promissum non poteram. Nam prunis iniecta portio semper incendebatur. Animaduertebam autem, alcali ex lixiuio ei permisceri. Itaque intelligere licebat non per se sulphur expers inflammationis fieri,


page 231, image: s231

sed cumulo permistae calcis et salium prohiberi actum flammae. Id sulphur in aere humido ratione salium in sudorem soluebatur, nec parum sic repurgatur salibus elutione tandem segregatis, et quodammodo dealbatur. Nonnulli ex puluerato oui albuminibus excepto globulos fingunt, quos siccos cum calce viua [gap: Greek word(s)] sternunt caementantque horis quatuor, leui igni loricata olla. Ita rubefactum postea cum pari ammonio sale funditur, et miscetur, fitque nigra massa, quam vase clauso. prunis adcroci colorem adducunt, dicentes sine flamma ad colorem fluere instar cerae. Alii figunt vrina destillata, fusum nimirum sexies iniiciendo, quae fixio purgationi videtur esse propior. In Alchymiaduos recensui modos, vnum per aquam graduantem, reuerberiumque; alterum per sublimationem, quorum ille metallurgiae inseruit, hic potest etiam medicinae commodus esse. Cinabaris autem, quib. [note: Fixio cinabaris.] modis cum auro et argento figatur, disputabo aliās. Nunc saltem exemplo opus declarasse non abs re fuerit. Scobem argenti mistam pari borace, circumpone Cinabaris particulis, ita vt vndiquaque sepeliantur, vel caementandi consilio componantur. Clauso catino reuerberii, igne horis 24. exerce. Ita enim figi docetur. Alii pollinem eius imbibunt argenti in aq. forti vulgari solutione quater. Aquam per alembicu extrahunt, redduntque, et tandem penitus relicta cinabari segregant. Vt promte excipiat spiritus et


page 232, image: s232

vim salis, ita agendum monent. Salis nitri fixi, salis ammonii fixi, crocimartis singulae partes; butyri chalcanthini ex calce vitrioli aqua limpida soluta, colata, recoctaque ad consistentiam dictam, tantum, quantum est reliquorum. Mista cum cinabare componantur in pollinem adacta: affuso aceto sufficiente semel desti llato coquantur ad tres partes absum ptas' subsistendo citra coagulationem salium. Fit autem coctio in cucurbita cum alembico. Destillatum acetum suo vase exceptum, reponendum est sexies, et tandem totum extrahendum ad siccum, igne aucto, donec sales in cucurbita recte fluant, in quo statu detinendi sunt horis tribus. Tunc vitro concusso salibus a fundo liberatis aqua calida affunditur, et cinabaris [note: Gummi cardui asinini.] ab illis in totum separatur. Quid quaeso est gummi Cardui asinini? Eius fumo dicunt figi cinabarim, quod alii promittunt solutione Crocimartis, et veneris. Sed medicinae gratia rectius peragi opus per haec iudico. Fiat vitrioli spiritus ex calce Chalcanthi citrina quadrilibri, adiectis silicum libris tribus, salis duabus. Eo imbibatur Cinabaris ad formam pultis, quae in arena in vase clauso mediocri igni coaguletur, iterumque et tertio nutriatur coquaturque, vt prius, tandem abluta acredine ad vsum potissimum externum veniat. Si hic modus displicet, licet in hoc experiri: salis communis pars vna, atramenti duae; aluminis, fellis vitri, Halonitri singulae dimidiae, contritae


page 233, image: s233

aqua feruente ad solutionem vsque coquantur. Filtro traiecta solutio coaguletur. Coagulo in catino liquefacto ignis efficacia, immittatur cinabaris, et post tres horas effundatur super lapidem. Ablutis salibus aqua calente, restabit cinabaris fixa. Ad vsus internos cum auro argentoue figatur. Tormenta ingeniorum, mi Herdeni, vides. Non immerito cum Plinio dicas. Quis ista inuenit prodigia? Quo Deorum monstrante? Hominum enim subtilitas tanta esse non potuit. Sed audax omnia perpeti.

Gens Romana ruit per studia abdita. Et, Inuia virtuti nulla est via: nec quicquam creditur adeo difficile, quin inquirendo possit investigari. Postquam spiritus salium iuuenti sunt, de cinabaris sulphurisque repurgatione fixationeque non potest dubitare rerum peritus, modo finium non sit immemor, et quorsum tendat, nec negligat auxilatrices copias. Satis verborum est. Vale et Viue. I; Ianu. XCVIII. Rotemb.

EPIST. XXIX. DE HYdrargyro fixo. Ad Illustrem in aula Saxonica Vinariae Phil et Med. D. Tobiam Fabrum, amicum.

VNVMte esse exillis, vir praeclare, quibus non displicuit labor meus in exercitio chymico superiorum temperum, pridem


page 234, image: s234

tuae ad me literae beneuolentia plenae euidentissime docuerunt. Sat est fructus, si tibi tuique similibus viris nimirum probatis grata scripsi. Omnibus placere nullus vnquam philosophus ne. appetiuit quidem, cum id primum [gap: Greek word(s)] signum sit habitum. Inimici itaque calumnientur, vt lubet. Non moror. Non scripsi sapientibus et osoribus sed tyrocinia artis sectantibus. Aduerser illis? Non placet, nisi cogar. Polluitur, cum inquinatis qui luctatur. Conuertamus studia curasque nostras ad hoc philosophandi genus familiare, quod et tu pobasti, et ego iam iterum sum aggressus, Dies delebit male iudicata, neglectumque imperitiae somnium, cum non habeat, quo veritatis succo se sustentet, sua marcescet sponte. Quid tum autem postea, si imperitus quispiam, aut affectu impotente ductus in alterius prolapsus fuerit errorem, et mentis quodam morbo, tanquam haereditatem aditurus, ei successerit? Errarunt saepe multi, vt ille ait, nunquam omnes. Aliqui decepti sunt crebro non omnes. Quando tandem fiet, vt ita percolat agrum suum colonus, ne quicquam ferat aliud praeter triticum? ipsa semina nonnunquam degenerant, et sibi cauere a lolii societate non possunt penitus. Huc ergo ades, et mecum familialiter de Hydrargyri fixione artificiosa aliquantulum philosophare. Erit fortasse maior ex hac re, tum fructus, tum. honor, quam frustra cum imperitia pertinaciaque,


page 235, image: s235

in malis stultitia conflixisse. Multīs nominibus argentum viuum constans efficere figereque attentarunt multi. Si fluorem eius aqueum respicias, et quam appellant vitam, vna eius fixio erit mortificatio: alia praecipitatio, alia congelatio, alia induratio, quarum quaelibet proprio fine rationeque a caeteris discreta est. Vocant enim mortificationem, quando viscidis pinguibusue commistus [note: Modificatio hydrargyri.] contritusque hydrargyri liquor haeret, nec se amplius potest commouere, quasi vitae agilitate amissa et spiritu fatis reddito. Praecipitatio est eiusdem per medicinas acres. in puluerem rubicundum redactio: congelatio. instar glaciei eum firmat, et crystallinum reddit. Induratio veluti plumbi consistentia et colore donat, quasi ante mollis fuisset, quam potius concretionem, aut [gap: Greek word(s)] dicas metallarem, [note: Fixio ad malleum.] aut plumbiformem. Sin fragilitatem con sideras, pattiumque submalleo dissultum, fixionis alia species existit, quam ad malleum nominaueris. Est et cum. fugere eum in igni nolumus, idque scopo non simplici. Nam quandoque [note: Fixio ad ignem.] in testa retentum, donec absoluatur, quod instituimus opus, volumus, quandoque praecipitatum iam, aut induratum etiam igniri posse; nonnunquam, vt ad perfecti metalli exemplum perseueret, aut etiam plane in id transmutetur. Hae operationes variis attentantur modis, iamque in ipso solo, iam cum aliis misto; et nunquam sane figitur absque


page 236, image: s236

omni additamento. Nondum enim innotuit illud artificium, aut saltem oblaborem nimium non tentatur, quo vasi inclusum liquidum argentum per se tantum ignis exiccante potestate concrescat, quod exactissima sit partium aquearum cum terreis mistio, alteraque alteram deserere non possit. Audiui quidem [note: Hydrargynus perse non potuit figi.] quendam istud promittentem sed, in opere iudicem non adhibuit, ipseque scio, quanto tempore ignibus etiam cum corporibus persectis afflixerim, et tamen non potuerim edomare, ne dicam, aliquando inclusum vitro denso, crasso luto inducto, licet erat corallinus praecipitatione factus; tamen fracto impetuose carcere exiluisse. Mentionem eiusdem facit et Geberus cum aliis, sed de difficultate ad desperationem vsque monere non inrermittit. Sed ne quis comqueri de nostra diligentia possit et fide, is sciat, aliquos in hunc modum operari: Fistulam vitream oblongam ad dimidias [note: Modus, quo quidam hydrargyrum perse volunt figere.] implent hydrargyro, eamque clausam hermetice luto trium digitorum inducunt, et hoc resiccatum tunica plumbea vestiunt, quam denuo tres digitos crasso luto muniunt. Resiccatis omnibus fistulam imponunt igni leni horis duabus, quibus elapsis, augent eum horis sex, tandemque frigefacto opere, eximunt. Vtilem credunt ad Venerem tingendam, id quod experiri, is cui libet potest. Quomodo vero per compositionem solidescat, aliis indicatur capitibus, vbi de sublimato, de cinahari,


page 237, image: s237

Elyxire Philosophorum, de auro vitae et similibus agitur. Nolo vero etiam nunc sermonem instituere de praecipatione simplici, nec de separatione partis volaticae a fixo turpetho. Alius enim est his assignatus locus. Eam fixionem nunc persequi animus est, qua fiuxus ei saltem adimitur et totum corpus ad stabilitarem scopo praesenti conuenientem perducitur, nisi quid obiter, aut etiam ex his quae vulgariter fieri solent, illustrationis gratia in procursu sermonis adiicietur. Tu animum ad contemplandum para, aciemque intende, vt eam dirigere in rem firmius certiusque possis. Occidi Mercurium viuum variis modis, etiam [note: Occisio hydrargyri.] barbitonsoribus vsitatis, non potest te in in Medicina: probe versatum latere. Inter eos, nescio quid ingenii eluceat ex hoc, quo calefacto in catino asseminatur caphurae puluis, siniturque conflagrare, donec occidatur ille serpens. Non minus industrium est hoc artificium. Fit emplastum ex Gummi ammoniaci, Galbani, opopanacis, cerae purae, Thuris, mastiches, sanguinis Draconis singulis vnciis, et colophoniae sicilico. Huic involuitur argentum viuum coagulatum et inter ignes supra infraque admotos horis duodecim cogitur se permiscere cum reb. istis forma halitus vndiquaque penetrantis. Non recitassem haec, nisi scirem excitari argutiolis talibus nonnullorum solertiam, vt vel recondita apud se subtiliora promant, vel denuo excogitent. Patiar mihi


page 238, image: s238

simplicitatis, rusticitatisque impingi labeculam modo cum abstrusioris scientiae lucro. Sed et hoc tibi ex Crispini Lippi scriniis in [note: Alia fixio.] transcursu compilatis produco: Posito in cucurbita cum alembico caeco hydrargyro affunde duplum aquae salis, et macera per decendium, post quod extractum include vitro loricato sapienter, incrustatoque, et repone in loco congelationis. Iuratautor quam sanctissime absumi hydrargyri asperitatem et aquosam adustionem retenta sola substantia et humiditate radicata, accedente vero, sono, colore, pondereque et fusione argenti, quae res est magni momenti. Non crederem iniurato, obtestanti per omnia sacra, cur non habeatur fides? Ego tibi promitto nihil nisi fixionem gelantem. De caeteris respondeat ipse inuentor. Alia arte [note: Aliter.] perfici idem sperant, hac nimirum: Salis ammoni, halonitri, salis communis praeparati, tartari calcinati, fellis vitri singulae selibrae in puluerem redactae, commisceantur cum melle quinquies despumato colatoque, cum quo confusa sit vrina pueri annorum duodecim dupla. Haec offa vitro iniecta imponitur fimo ad putrescendum decendii spatio: quo dedurso exiccatur in matula aperta inter cineres furni sublimatorii die vno, vel pluribus, iterumque soluitur priore loco in aquam, quater eodem opere repetito. Solutio tandem calefacto hydrargyro affusa dicitur eum indurare. Satis nimirum acres sunt illae: et si accesserit destillatio


page 239, image: s239

de more aquarum fortium, nihil defore puto ad hydrargyrum figendum diuturniore mora, aut iteratis. persusionibus digestionibusque Nam si nihil amplius inde efficitur, quam vulgaris praecipitatio, frustra sudatur toto opere. Totum corpus figendum est ad ignitionem vsque. Caeterum eodem putresactionis instituto alii in glaciem vertunt hydrargyrum, ministrato oleo tartari incombustili, quod, quale sit, non explicant, quanquam putent quidam, cum idem peragatur acredine chalcanthi stillatitia, exasperata saleproprio, hic intelligendum esse spiritum salis tatarei, qui infunditur locaturque vna in digestione ad soluendum, et postea adaptato alembico abstrahitur oleum, reponiturque iterum et destillatur, semper a fundo excitando hydrargyrum, et denuo macerando. Ad extremum, toto liquore exhausto, lapidescit. Mizaldus ex halonitro, chalcantho, posteriorem aquam igni forti extractam, eius subtriplo affundit, additoque sulphure in aquam claram soluit, quam exugit per alembicum cum sua hypostasi, relidto in fundo hydrargyro rubeo fixo. Nonnullient malleo [note: Hydrargyrus malleo ductilis.] aptum reddere satagunt modis variis; ex quibus est, qui aquam distillat ex aceto acerrimo, albuminibus ouorum et argento viuo paribus. Huiciniectum hydrargyrum solidescere credunt, vt mallei ictus sustineat. Alius solidatum aqua forti terit cum aqua salis alcali, siccatumque fundit; repetito ter opere, dilatari ictibus posse dicitur.


page 240, image: s240

Sed fidelius videtur artificium hoc, quanquam laboriosum: salis tartarii, Mastiches, cerussae, halonitri, salis communis praeparat legeartis pares contritae imbibantur oleo arsenici et salis communis praeparati, quantum recipere possunt. Exsiccata in sole denuo irrigentur ad formam pultis, quae destillato humore per alembicum, hoc ipso iterum dissoluantur in pultem, cum qua et indurato Mercurio in catino luto inducto per vices strato instituatur caementatio igni lento primum vsque dum siccentur, postea paulum acriore per horam, et hac elapsa, fortiore, qui tertia augeatur amplius et vltima prunis operto catino reuerberentur omnia fundanturque. Liquefactus hydrargyrus immittitur in canalem instar argenti in digitum conformandi. Alii per stannum seu plumbum candidum indurant, tritumque caementant cum verbena primo, posteater cum halonitro, ter tio macerant in aqua aluminis et halonitri; quarto aqua salis alcali. Sed vide, ne illa induratio sit eiusdem cum plumbo compositio qua animari dicitur et subigi. Veruntamen etiam durescit in fouea plumbi nigri, cui liquato vestigium imprimitur lapide, moxque interiecto linteo Mercurius imponitur. In quo negotio animaduertendum est, id rectius procedere, si prius vrina sit coctus. Aliqui foueae iniiciunt aliquantulum vitrioli, postea hydrargyrum, inde iterum vitriolum, quod tegunt panno


page 241, image: s241

madefacto aqua salsa, et hunc tandem lamina aerea, vel ferrea, ne effugiat Mercurius. Interdum in ollae fundo sulphur sternimus pondere selibrae, et super eo suspendimus in sacculo lineo duplo hydrargyrum, ollaeque clausae et tripodi impositae ignem vnius candelae per tricdiuum admouemus, quod si nor dum induruit, procedimus etiam amplius vsque ad voti summam. Sunt, quiacetum acerrimum sale vel alumine mistum feruentissimo hydrargyro affundant, itaque extinctum reddant durum et firmum.

Sed quid de hoc modo iudicandum putas? salis communis, Petrolei, singuli trientes, salis ammonii sextans putrefacti in fimo diebus quatuordecim coagulent tritique deliquio soluantur. Liquore hoc occidatur hydrargyrus, et postea luto sapientiae inclusus in plumbo liquato detineatur horis duodecim. Nolo recitare, quod in hanc sententiam Mizaldus annotauit, seu quicunque est auctor, qui per Saturnum durefactum aceto forti coquit, vel succo buglossae, et postea infundit aceto, sale ammonio exasperato, hinc in igne candefacit et exemptum sulphure vaporat, quomodo antescripsi, indies spacio menstruo semel. Illud non firmius tantum est, sed et nobilius magisterium, quod liquorem argenti, hydrargyro ex plumbo nigro facto, et in catino ignito instllat, donec metallicam exhibeat fluxionem. Ita vides non crudum tantum figi,


page 242, image: s242

sed et ex corporibus depromtum, quae fixio eo securior certiorque est, quia iam aliquod principium habet, et peragitur spiritu corporis fixi. Eo consilio puto argentum viuum in forma malagmatis cum argento includi medium sale alcali et lithargyro, igneque superius admoto, vase clatiso caementari.

Crebro iubemur induratum igni fundere aut caementare. At, cum ista induratio non sit perfecta, nec possit prohibere fugam omnem, ludi videmur, non erudiri. Huic remedium promittunt malo per industrium ignis vsum. Deinde fuso seu liquato alumen, aut vitri, [note: Vitrum miniatum.] puluerem (vitri autem, quod fit exsilicibus albis per tres horas reuerberatis, et cum aequali minio in lapidem conflatis, qui tritus iterum miscetur minio et liquatur) inspergunt: vel etiam misturam, quae fit ex halonitro fixo, alumine calcinato, et sale communi praeparato, quo potissimum cauent, ne ab aere commisto exhalet. Nescio, an risu digni sint, qui retinere eum adipe equi iniecto volunt. Fidem merentur maiorem, qui induratum plumbo aqua tartari aliquoties restinguunt, veloleo parato ex fixo arsenico, albuminibus, calce viua, oleo plumbi vel lini digestis sub fimo in oleosum liquorem: aut qui amalgama ex corpore perfecto et hydrargyro factum igni imponunt cum massa halonitri fixi salis alcali, et olei tartarei. Eiusmodi artificia etiam proderunt nobis ad turpetha et aurum vitae eo lucrosius


page 243, image: s243

conficiendum. Sed, cum tot sint hydraroyri [note: Fixio hydrargyri ad medicinam.] fixiones, eam tamen ad medicinas, potissimum internas praetulerim, quae fit vapore liquoreve corporis perfecti, sique simul ipse hydrargyrus ex eodem sit extractus et studiose depuratus securioris erit vsus. Multi plurimum tribuunt, et nescio quid mysterii quaerunt in eo opere, quod peragitur succis herbarum salibusque earum. Credunt enim [gap: Greek word(s)] quadam, aut familiaritate respondere sibi hydrargyrum mineralem, vegetalemque, aut vegetalium principia, vt facile per ea ad artis complementum perueniri possit, nec si aduerseris, quicquam reportaueris praeter maledicta, et inscitiae probrum. Sinamus itaque hos in suis rebus elaborare, donec opere praestent, quod animo verbisque promittunt. Qui sint illi succi fortasse quaeres. Atqui relligio est dicere. Siue enim assequaris verum, siue non, adeo illi sunt improbi, vt quouis modo naso te suspendant adunco, et sale nigro perfricent, aut aceto perfundant chymico. In ipsorum tamen libris ponitur [note: Succi quibus asscribitur vis hydrargyri figendi.] succus lathyridis ex scapis expressus; semper viui item maioris; chelidoniae maioris, Verbenae, quos etiam miscent, et hydrargyrum immaceratum coctumque ad aquae absumtionem, tandem vrinā restinguunt: quidam tamen prius stanno indurant quam chelidonii succo vngant, et ter renouato eodem caementant. Alii succos napelli, rutae, dracontii, Granatorum,


page 244, image: s244

limoniorum, citrangulorum, pomorum agrestium, sorborum, vermicularis, iuniperi vino et sale ammonio cocti, trifolii maioris, consolidae maioris, solatri, ellebori vtriusque linguae bouis (buglossae) brancae vrsinae, vincetoxici, melissae cyperi, lunaria, et huiusmodi aliorum in eundem adhibent vsum. Erat, qui resinam abiegnam quasi occulto magnoque studio conquireret et negaret absque ea fixionem posse fieri. Magno precio non extorsissex eo scientiam. Quidam acetum cereuisiae, et pomorum agrestium malunt; aliqui succis acetum et salem miscent; vbi fatendum est, si singula non prosint, multa iuuare, et, si non figat succus, figere tamen acetum salsum, aut liquore orionium. Vulgus succis mortificat argentum viuum, non vere figit Defendere autem se putant suam opinionem posse, argumento metallorum, quae succis restincta emollescunt, aut duriora fiunt. Ego malo rerum euidentia duci, quam verba verbis compensare, camarinamque istam lutulentam cum crabronibus mouere. Excussi scrinia pene omnia. Confectum, quod volebam, puto, et tibi offam obiectant sat grandem. Tu memineris [gap: Greek word(s)] , et si quid arcani habes, non silebis. Vale.



page 245, image: s245

EPISTPLA XXX. DE FIXIONE SPIRItuum in genere, et postea Arsenici, Halonitri et Antimonii; AD Caelestinum Firmium virum doctum et prudentem.

BINIS tuis Epistolis responsum me debere fateor, idque, quanquam sint diuersi argumenti, ne tamen expectationem tuam differam, vtque vna fidelia duos, vt aiunt, parietes inducam, hoc tibi confectum dabo. [note: Domus Gymnasii Ro temburgici.] De Gymnasio Tubarino Erythropyrgae sic paucis accipe.

AEdificium ipsum musarumque domus extructa satis magnifice et sumtuose est ab amplissimo senatu procurantibus nobilibus et eruditis viris, M. Georgio Schnepfio et Christophoro Marckardo consularibus, principibusque huius reipub. et absolutum musisque consecratum eo auno, quo imperium inuasit motus turcicus, hoc est, sesquimillesimo nonagesimo secundo. Eius [gap: Greek word(s)] satis declarat vsum et constantiam in conseruando per adminicula necessaria Plantarium, id est, Ecclesiae et reipubl. Vtriusque nutritores post Deum Opt. Maximum, sunt principes Reipub. et senatus columnae. Interiectum itaque illud [gap: Greek word(s)] estinter granarium et cellam, ne quis literis operam nauaturus de fame sibi metuere posset, et, vt hanc corporis curam statim in vestibulo deponeret, conspecto auxiliorum apparatu, is, qui accessurus erat eruditionis caussa


page 246, image: s246

Musas. Tribus autem distinguitur interuallis, quas contignationes vocant, ludo literario, contubernio, et Theatro. Ludus cellae incumbens sex continet disciplinae literariae officinas, seu paedotribea, Alphabeum, nimirum, paedagogium, hypodeum, Odeum, metadidascaleum, et tandem paedonomarchae Diatriben, quod Ephebum dicas. Contubernium habitacula paedonomarchae complectitur et vna alumnorum [gap: Greek word(s)] , seu conuictorium. Ei imponitur, acropodio autem proxime subiacet aulaeum, seu eloquentiae et reliquorum exercitiorum Theatrum, estque gymnasii totius pars, vt accuratior, ita ad stimulos calcariaque addenda iuuentuti, et praemia expectanda composita magis. Domus dispositionem descriptionemque mansionum vides. Sed tu oculos mentis in animam eius infige; pulchritudinem deprechendes maiorem. In sex classes digestus est discentium ordo, quib. tamen septem praesunt doctrinarum et ingenii artifices, quos Praeceptores vocant, quod pusiones a populo rudes, primumque initiati, gemino labore ad assuescendum disciplinae, videantur indigere. Pietatis et linguae latinae cura per totum coetum pro cuiusque captu a primo ad vltimum paulatim trahitur. In reliquis per gradus ascenditur mutatis exercitiorum generib. libellisque, vt res requirit. Latinitatis initium est in primo statim aditu; sed Graecae elementa inchoantur ab hypodeo. Inde fit, vt, cum semper praecedens officina


page 247, image: s247

quasi praeparet animos sequenti, et aliqua lectionum proponat rudimenta, tandem in didascaleo valeant exercitia latina et Graeca, quib. linguas interpretantur linguis vicissim, porareque diserte, et de controuersis reb. iudicare, quantum fieri potest, institutis velitationib. disputatoriis, assuescunt. Habet interim etiam sua negotia musarum pater, et non vers. Tantum, sed et poematia conatur dictitare, ex Virgil. Horatio, Teren. Ouid. etc. vnde personant modo Heroica, modo Lyrica, Elegiaca, Iambica. Melodias his accinit suus chorus. Docetur et Anatome corporis humani cum energiis animae: nonnunquam naturae scientia per compendia proponitur. Non abest rationis ex Aristotelis Lyceo per P. Ramum illustrato facultas, nec Rhetorum ex eodem praeceptiones. Theologiae, synceritas maxime obseruatur. Itaque nostris Ecclesiis vsitata, et Dei verbo conformis doctrina post Biblica scripta, ex comprobato libel. trib. superiorib. classibus, vt cuique commodum est, explicatur. Interim omnia certis comprehensa legib. vigilantia senatus sarta tectaque conseruantur, qui etiam selectis scholarchis ex sua corona trib. et vni Gymnasiarchae custodiam totius oeconomiae commendauit. Itaque cognoscendi quaelibet gratia bis quotannis in adolescentiae profectum inquiritur, adhibitisque vnā ex consistorio Ecclesiastis etiam reliqua sedulo peruestigantur, nec, quantum fieri potest, monendo mandandoque, quae oportet, quicquam studii intermittitur


page 248, image: s248

[note: Designatio gymnasii Academici.] . Ad hanc formam etiam instiui posset gymnasium Academicum, quatuor instructum collegiis ad omnem scientiam absoluendam. Satis ei forent duodecim professores. (Neque enim in turba est perfectio) singulis collegiis habentibus ternos, assumto, re postulante, seu gymnasiarcha, seu quem cancellarium vocant, aut etiam ex vicino coliegio ascito vno atque altero. Theologorum trium vnus veteris instrumenti, alius noui, tertius methodicae doctrinae praecipuorum religionis capitum explicationi vacaret, adiuncta interim Hebraica lectione alternis septimanae binariis vel die quinto habenda, praesertim a primo vel secundo. Ex lureconsultis primus Codicem profiteretur, secundus Digesta, tertius Institutiones, ita, vt binis diebus diuersi exponerentur tituli, sed omnia concisa breuitate absque prolixis commentationibus. Medicorum primius per Galeni Auicennaeque campos expatiaretur: Secundus methodum totius artis tractaret vna cum Anatomia permutatis operibus: Tertius Physicam genericam et Astronomiam profiteretur, atque ita affini proposito ad Philosophos accederet Idem foret et Botanicus, cui studiodestinaret quintum inter bianrios interiectum diem. Philosophorum trium primus Orator, Graecae Latinaeque eloquentiae professor, Demosthenem et Homerum vicissim binis traderet diebus, aliis binis Tullianam eloquentiam,


page 249, image: s249

cum cum adhibitis Rhetoricae praeceptis die quinto: Grammaticam enim tam Graecam, quam Latinam paedagogio obtruserim, iusserimque harum notitiam non in Gymnasio discere adolescentem, sed afferre: secundus Ethicam et Logicam doceret; quinto die tributo Arithmeticae. Tercius Poeticam Historiasque professus, quinto adderet aliquid Geometricum sed diligenti habita vsus ratione, vt potius ad terras mensurandas se conferret, quam inaniter speculando tempus tereret. Ita consuleret et historiae mundanae et suae poesi. Sextidiei dimidium exercitiis destinaretur. Legerent sex diei horis bini: 1. matutina Philos: et Medicus: 2. Iuriscons. et Medicus: 3. Theologus et Iurisconsultus. 1. pomeridiana Philosophus et Medicus, 2 Theologus et Iuriscons: 3. Theolologus et Philosophus. Iureconsultorum collegium vacaret die quinto. Interim auditoriis caeteri operam nauarent. Accepisti paucis [gap: Greek word(s)] , quae ingratiora fuere commemoratu, quo ludiones passim existunt plures, qui non tantum explodunt haec puerilia, sed et literariae disciplinae praefectos maximo despicatui habent et ludibrio. Atque istis mundi salus carere hoc aeuo non potest, illique ipsi sanniones, quicquid ab ingenio sunt, a Deo per magistros sunt, et pars etiam eorum olim aut operam dedit ministerio scholastico, aut studiose [note: De chymicis] id, si qua admitti potuisset, affectauit. Chymica huic instituto meo sunt familiariora. Itaque


page 250, image: s250

alteris mis literis eo alacrius satisfacere attentabo. Spiritus (quales sunt hydrargyrus, sulphur, arsenicum, sal ammonius, et quaecunque minealia in igni volaticam spirituosamque habent naruram) in genere figit chymicus sublimatione continuata semper deturbando sublimatum ad sundum, donec in lamina candente sine sumo fluant. Si taedet repetere toties eundem laborem, et Sisyphium saxum voluere: postquam aliquoties eleuasti irriga madefacitoque oleo tartari ad consistentiam liquidam, quam vel exicca cinerum calore, vel destilla per retortam, vel cucurbitam rectam. Lapidem extractum denuo figes oleo praedicto hocque iterum segregabis, vsque, ad septimum conatum, vel quoties opus fuerit. Coagulatum tritumque solue deliquio, in fimo scilicet mediante vitro clauso dierum decem spacio, iterumque coge per filtrum traiectum, et cum aperto vitro cinerib. Calidisillatum. In hydrargyro pro tartari liquore, ministrat et aqua salis vulgaris, aur ammonii, aliquando spiritus sulphuris acidus, aut aqua vitriolialbi: sublimatio quoque peragitur ex praecepto Geberi cum retinaculis, veluti elimata chalybis scobe et sale crudo, ita, vt prius commista aceto incoquantur ad siccum. Non nunquam absque sublimatione per tartari oleum perficitur idem opus, aut alcali, quae tamen fi xio duntaxat praestat liquationem inlamina sine fumo, securitatem in catino cinereo ad


page 251, image: s251

modum auri argentique non affert, sicut quae fit ope aquarum metallicarum. Solam illam constantem praedicant, inqua soluitur fixum et figendum in aquam et coniungitur ex arte, ita vt summa fixi superet summam volatilis. Coniunctio instituitur in vitro Hermetis clauso, et semipleno, calore temperato diebus quinquagenis. Postea coagulatio expectatur ad calorem debiliorem. Aliās omnium [note: Retinaculum spirituum.] spirituum retinaculum est vitrum, vel colcotar, vel aerugo ad rubedinem cinabaris calcinata solutaque. Ita in testa seu catillo cinereo aliquousque durare possunt. Hac arte autem fixos spiritus ad metallicam adhibent, et albis aes tingunt, vt aemuletur argentum. Auri colorem inducturi, rubescere eosdem eogunt aqua croci martis. Sed quid de halonitro est in praeceptis? Hoc negant conducere [note: Halonitri fixio.] seu aquis fortibus, seu excoctioni depurationique metallorum in catino, aut fulmine, excepta calcinatione (Nam ad hanc crudum est adhibendum) seu oleo sulphuris et similibus nisi figatur suo modo prius, hoc est, pro natura sua. Non enim ei competere potest fixio metallica, et faepe ablata duntaxat salsedine figi dicitur. Pro depurandis metallis et fulminandis figitur albuminum aqua discussu expressuque spongiae facta, quando ei commista in lebete funditur ferreo. Alii mistum calce aluminis plumosi (in fictili per reuerberationem facta) in vitro inducto luto et clauso


page 252, image: s252

[note: Agricola.] fundunt satis diu. Quin et saepius perfunditur lixiuio calcis viuae, inque olla vitrata coquitur ad siccum. Calci enim inest vis fixatoria, quam cum sale suo communicat halonitro. Quomodo salsedo crepans exiliensque ei adimatur, alibi expositum inuenies. Memineris itaque huius artificii, si quando ope eius, sulphuris oleum concinnare velis ex sententia Cratonis, quanquam aliquid sit etiam in ipso opere industriae, ne consertim in vase fundatur, sed pedetentim ignibus assuescat. Arsenicum [note: Arsenicum] figes aut liquore tartari saepius per destillationem inde abstracto, aut per diuaporationem cum halonitro crudo, quomodo turpethum conficitur. Est sane volaticus et perniciosus spiritus in illo non commodus operibus ad constantiam perducendis. Itaque si procrudo extractum turpethum, porro tartari spiritu, vel aqua aluminis fixeris, ab arte non aberraueris. [note: Realgar.] Nec alius labor competit Realgari seu Cadmiae (vt vocant Arabum traducti in Latium commentarii) et auripigmento similibusque; videndum tamen, ne arsenicum simplex composito permutetur. Non n. omnino par ratio est vtrobique. Antimonii fixio vera per separationem [note: Stibium] essentialem fit, et calcinationem, ne quid dicam de arcanis artis penetralibus. Sed cum et aliquatenus magisterii processu, stabiliatur ne scilicet diuaporandi impetu concitatum secum trahat metallorum ramenta, et in fumum vertat, nonnulli id fundunt cum halonitro,


page 253, image: s253

aliqui coctum seu feruefactum in lixiuium, aut puerilem vrinam effundunt aliquoties. Quin et in regulum deducitur. quem ad omne opus commodiorem iudicant. Rapacitatem eius in testa cinerea etiam prohibent adiecto tartaro, sed si argentum est, quod cum eo excoquitur, aes adiiciatur et more consueto plumbum. Argentum enim ab hoc recipitur, dum aes se associat stibio. Quidam artifices ter oleo lini id restinguunt, vt libram in mensura. Puto me binis tuis sat copiose respondisse. Si quid desideraueris amplius, quantum fieri potest, nullum in me bonum tibi erit clausum. Vale.

EPIST. XXXI. DE SIMVLACRIS fixionum in vegetalibus et animalibus nonnullis. Ad Claudium Furnium Camillum Philologum.

AMo Philologiam tuam. Ita multitudine rerum et varietate animos legentium oblectas, ita demulces pulchritudine, vt nunquam tam satiari queant, quin adhuc famelici ad eas dem subinde respectent recurrantque dapes. Aerem fixatorium esse recte probas euentu. Corallia enim et vniones sub mari molles, in auras producti gelascunt consistuntque saxorum duritie quod ipsum comperiunt Philosophi in oleis mercurialibus ex sublimato,


page 254, image: s254

[note: Quod ipsum comperiunt Philolophi in oleis mer curialibus ex sublimato. etc.] Medici etiem aquae simplici astrictoriam ob frigus ttibuunt. Quaerendum tibi est, num eadem causa in aere valeat, id quod rescisces, si idem compertum fuerit in feruente a solis praesentia. Aceto rnollefacta et lixiuiis, aquae affusione concrescunt denuo etiam calente, magis tamen frigida. At et acetum frigidum, quo tamen, vt ait PLINIVS, ouorum testae mollescunt, Non solius frigoris id est opus, quod docent et metalla, praesertimque ferrum, quod non ab omni frigida perinde solidescit. Si nihil praeter frigus respicitur, cur non idem euenit ab aere gelido? Conspirare corpus necesse est cum qualitate idque saepe non simplex, velut cumaqua, aliquando alumen, aliquando tophum; margam, Chalcanthum, calcem, nitrum in lapides procliue etsi secum vehit. Aqua calcis sane gemmas factitias [note: Gemmas indurare.] molles tanquam Gorgoneus vultus solidat, induratque et albulae aluminosae etiam ipsae lapidescunr, quod constat et de fonte quodam [note: Plin. lib. 2. ca. 106. etc.] Hungarico et aliis. Lac figitur in coagulum balsamo natiuo et quodam factitio, item aceto et coagulo vitulino, quanquam coniuncta vna sit separatio. Quomodo soluta cogantur infusis aquis salsis, vel etiam dulcibus, aut spititibus, aut pulueribus mineralibus, suo exponitur ordine. Vide itaque vt satis sit, constans de frigore figente praeceptio, cum Aristoteles effectum et calori tribuat. Non possum facere, quin te mutuo exhilarem


page 255, image: s255

Philologia simili. Carbones ad fulminam dum conuenientes requiris, aqua salsa maceratos sicca. Metallici, vt diuturniores sint in igni, et feruentius vrant, saepe aspergunt frigidam. Vtique duriores fiunt aquarum commercio, praecipue salsarum. Cui fomitis sumus rnolestus [note: Ne fomes fuiniget.] est, dum aduigilare custodia vrbium et castrorum cogitur, aceto permacerarum resiccatumque curet, et flammam alit sine sumo. Est et ad vigilias castrenses valde aptus is, qui fit ex iunci medulla, abiecto cortice, quae medulla coquenda est in vino solutionis halonitri, et sicca reddenda. Si ei admoueris sulphuratam candelam ignitam aut prunam, e vestigio instar naphthae flammam rapit, defenditque per totam noctem. His cognata est rosarum defensio, quando inclusae cera forit luto incrustantur, quod alii procurant inclusione in propaginem fissam ceraque munitam, alii aqua et similibus. Plinus testis est, si nitrum cum brassica coquatur, viriditatem huius saluam esse, idque non ignotum est culinis nostratibus, quam lixiuio ex nitrosis lignis Brassicam madefactam coquunt, et mensae pulchrae virentem reddunt: Sed non oportet nimium coquere, nec capitatam legere, sed Noricam, Selinisiam, Anglicam et huius generis reliquass. Nolo tibi quicquam de succis inspissatis, atque ita diuturnis redditis; seu, vt loquitur chymicus, fixis ponere. Ego aliquoties risus sum, cum coram auribus imperitis ex Plin. et Horat. caeterisque, fumo durati vini et apothecae in funario seu oenopolii mentionem feci.


page 256, image: s256

Durant vina, inquit Plin. ducentis fere annis iam in speciem redacta mellis asperi. Etenim [note: Varro de re rust. li. 1. cap. 54 vinum incarnari um ascendat. 3. Carm. Od 8.] haec natura vinis in vetustate est, nec potari per se queunt, sine prouinciae aqua vsque in amaritudinem carie indomita. Horatius vero

Corticem astrictum pice demouebat
Amphora fumum bibere institutae
Consule Tullo.

Nostri homines, quorum vinaria satis sunt frigida, non opus habent fumoso vino, et ad sat magnam aetatem id perducunt. Mustum figunt nonnulli in fossione, vel sub aqua puteali similiue detentione. Cato de Re rust. cap. 120. in amphoram indit mustum, corticeque oppicato demittit in piscinam et post 30. diem eximit. Alii in vas sulphure vaporatum ponunt, cumque feruorem minatur iniiciunt salem in sartagine feruefactum, atque deferbere sinunt mutantes post hoc dolium. Idne est mustum figere, vt maneat dulce et integrum? Qui magici incantamenti specie imperitos ludunt, efficerese posse dicunt, vt aqua vna nocte congelascat, idque iniecta Ibisci seu Althaeae radice, aut semine plantaginis vna decocto conciliant. Rideant illos coqui perichthyocollam, squamas piscium glutinososque talos, et similia, gelu suum satis feliciter machinantes. Sed, quae oblectamenti causla fiunt, e o gratiora sunt, quo breuiora, ne quid tamen nimis. Pauca voluptati debentur, inquit


page 257, image: s257

Censorius ille, plura saluti. Tu non cessabis iucundiora fercula symposio Platonis et Athenaei inferre. Saturnaliaque Macrobii loco symbolae mysteriis tuo ingenio dignis exhilarare. Vale.

EPISTOLA XXXII. DE Volatilitate. AD Praestantis Eruditionis et Experientiae Chymicum Hieremiam Kuntzschium Philos, Med. Oppanii Silesiorum.

TARENTI quondam degisse Archytam perhibent, qui lignea columba volatili facta omnibus admirationi fuit. Nec minus, obstupuisse terrae incolas conspectis in aere. Daedalo Icaroque volucribus, est in Ovidianis. Disciplina chymica, vt optime nosti promittit quidem metalla volatica, sed non auium more. Rideant itaque nostram locutionem profani, et orgiis chymicis non initiati, nec lustralibus vndis huius scientiae imbuti conspersique, modo constet arti maiestas sua suaque perfectio, cuius post essentiam probe constitutam non parua laus est disertis propriisque verbis res suas non minus, ac in aliis disciplinis, posse enunciare; et volaticum quid dicere, quanquam alis plumatis sit destitutum. Non autem proculabest [note: Exet. 326. de nauicula mobili aliisque.] verbum hoc, a penitiore istius Tarentini ingenio. Quanquam enim Scaliger alios proponat modos: volunt tamen nonnulli per spiritum


page 258, image: s258

Chymicum, quo medio etiam statuae mobiles, machinaeque inquietae horologiorum apparari solent, istum artificem id effectum reddidisse. Agnouit itaque vagabundum illum Deum, quem Mercurium vocant non tantum in caelo aereque adiectis capiti, caduceo, calcaneoque alis volare, sed et inclusum machinis sine eiusmodi pennis adiectitiis intima sibique penetrali facultate, siue quis velit fluctuatione corporis ponderosi semel dato impetu id perfici, siue calefacti halitu. Ad huius spiritus naturam, quando conuersa [note: Metalla volatilia.] sunt metalla, veredicuntur ex praecepto Hermetis volatilia facta, si modo recte intelligo, quae in huiusmodi mysteriis valde dici videntur abstruse obscureque. Hinc in Ferinarii disputatione negatum video aurum volaticum esse, cum per alembicum exit, quod haec verae hermeticeque violatilitatis nota non sit propria, sed potius communis. Nam hydrargyrus certe exigitur per alembicum. Huius naturam, si sortiuntur metalla, et haec oportet idem pati. Sed cum non desint alii quoque modi, non proprius character hic est. Puto tibi idem videri; quanquam ad te accedam non doctum, sed consultum, vt discam, si quid reconditius in ea disciplina me fugit. Miraberis autem, cum ea sit volatilitas genuina, et arti hermeticae maxime conueniens, cur non sit capite volatilium in Alchymiae magisteriis declarata potissimum, et quid attinuerit de spuriis praecepta


page 259, image: s259

condere. Ego vero eam attigi sed paucis, quod esset coniuncta cum transmutatione, quae peculiarem sibi vendicauit locum, ex quo, siquid hac in parte de est, peti potest. Reliquos modos volatilibus ideo adieci, quod viderem generatim praecipi, tunc volatilia fieri corpora fixa, cum conditione spirituum a terra fundoque vasis eleuarentur in caelum, caputque alembici. Sublimatus hydrargyrius nondum est fixus est, quandiu attollitur. Quid aliud de eo dicas, quam ex lege contrariorum contrarium? Volaticus ergo tum est, licet non fluat et quodam modo a pristina natura decesserit, nisi quod comparate aliquem gradum fixionis accepisse perhibeatur. Sulphur quoque. dum in flores eleuatur, volat. Non vna est spirituum natura; Et metalla non tantum mercurialia sunt, sed et sulphurea, arsenicalia, Chalcanthi na salsaque. Cum itaque ad hydrargyri vultum induendum arte compelluntur, vno modo volatica fiunt: cum ad sulphuris et arsenici, secundo: cum salium, potisimumque fugacium, vt est amonius, quanquam et vulgaris in igni crepitet, fuiatque halonitrum, tertio: id quod et vox Dilciplinae indicat. Nam ab aliquibus tunc vocantur alcali quaedam, vel alcalisata, quod habeant naturam salis, deliquio in humore diffluentis. Quicunque vertere metalla in hydrargyrum, sulphur, salemque Philosophorum potest, is assequitur magisterium volatilitatis praecipuum. Sed sunt etiam [gap: Greek word(s)] quaedam ob


page 260, image: s260

affinitatem eodem relata. Nam ad exemplum metallorum, quae corpora etiam vegetalia et animalia in spiritus vertuntur, volatilia fiunt, id quod attenuationum modis perficitur variis. Ipsa quoque metalla, et mineralia pluribus viis ad aliquem gradum volatilitatis adduci possunt Etenim, qui quotuis ingenio artis metallum in sublime egit, aut etiam in receptaculum prolicuit, is se quadamtenus promouisse arbitretur. Ex eo genere est argentum. volaticum, quod nuper in commentario quodam legebam, cuiusqui [note: Argentum volatile quoddam.] descriptionem tibi iudicandam propono. In aqua caustica ex parib. Halonitri et chalcanthi per destillationem facta argentum digeratur die naturali. Solutum illatum in cellam coagulet in speciem halonitri crystallinam. Effusa postea caustica, concretio perfundatur aqua communi, coquaturque ad siccum quod imposito alembico destilletur. Quid de huiusmodi artificio sis iudicaturus, perquam desidero. Iubebis me experiri. Ego vero nunc temparis nondum possum, quod Theoriae consecraui Non ignoro tamen alios periculo facto repetita at. tenuatione aliquid consecutos esse, etiam in auro, quod aquis regiis saepius immaceratum digestumque et solutum in caelum scandere compulerunt ritu florum, aut per bociae cornu in receptaculum forma olei, aut liquoris exigentes circulationibus amplius exaltarunt seu specie liquida seruata, seu mutata. Est autem ea res coniuncta saepius cum aliis magisteriis,


page 261, image: s261

saepe cum essentiali elaboratione, quae, cum alterius sint capitis, non desiderant hic plura verba. Ego ad te saepe quidem aliās volebam scribere: sed impeditus varijs, nunc videor accessum commodum inuenisse. Non me latet, sordere nonnullis eiusimodi compellationes; sed de tuo ingenio secus spero. Vale 17. Ianu. veteris, anno 1598. Rotemb ad Tub.

EPISTOLA XXXIII. DE DVCTILItate tenacitateque metallorum artificiosa; AD Hieremiam Kuntzschium Phil. et Med. Oppanium Siles.

SERVVM illum chymicorum fugitiuum esse exemplum volatilitatis metallorum praecipuum ob inconstantiam mobilemque naturam, qua facile non tantum ipse suas sequitur [gap: Greek word(s)] , sed et alia, quib. iungitur includiturque; ducit machinis versatilibus aptum, atque ob id creditum Veneri mobili et columbae Tarentinae adiectum, proximis tibi in memoriam reuocaui. Putauerim etiam Scaligerianae nauiculae agitandae fore commodum, quemadmodum nonnulli. docent totam [gap: Greek word(s)] concinnare. Quam rotam, dices, et qua ratione ex se mobilem? Non opinor, tibi ignotum esse modum, sed quia multi fortassis existunt, quem velim ex descriptione cognosces. Ea est huiusmodi. Fiat circulus ex armilla Orichalcea, seu cingulo, vbiuis eiusdem [note: mota mobilis] exacte crassitici et latitudinis, neque tamen nimiae tenuitatis. Latitudo plaerunque duos habet


page 262, image: s262

digitos: Ambitus ad vlnae instar. Videndum, ne peccetur inaequalitate. partium, sed vt circulus. quam iustissima constet dimensione, pondereque ad cursum actumque aequalem. Distinguatur axibus duob. decussatim iunctis ad angulos rectos, neutra parte alteram exuperante, sed omnibus eiusdem vbiuis ponderis Quā se intersecam, in centro perforentur aequali omnino foramine. In parato sunto quindecim pyxides serreae aequalis ponderis et capacitatis, articulum digiti longae, quas eodem hydrargyri pondere ad medias implebis, ita, vt ne momento quidem excessus fiat. Hae clausae diligentissime, ne quid hydrargyri subterfugere possit, affiguntur circulo spaciis aequem distantib. ita, vt ratione longitudinis media earum pars respectet centrum, media foras sit versa. Ita instructa rota columnae affigitur ferreo clauo exacte tereti politoque, vt libere possit circumire et volui: si dispositione pecces, nec aequali omnia mensures lege, opera. luditur. Huiusmodi rotula adiecta non horologiis tantum, sed et statuis, nauigiis, aliisque nonne verisimile fuerit, progredi et moueri ea posse? Tanti est illa Mercurii versutia. Caeterum, an non putas, volatilium metallorum doctrinae quodammodo etiam adiiciendam esse [note: Mollities metallorum.] praeceptionem de eorum ductilitate mollitieque per arte intractabilib conciliata? Fixis accensui durationem: videturf ugacitati addenda esse mollities, tanquam gradus quidam ad eam, in qua tamen propter euidentem. vtilitatem non raro


page 263, image: s263

subsistimus. Non raro comitatur volatilitatem, vt in artificio mercuriali, quo vidi aurum ita emollitum, vt comprimi instar spongiae et diduci posset. Iudicatum id tum ab aliis est tum etiam a Paracelso ex vetustate repetitum, vt ad oculum demonstrari potest. Mollities haec plumbi natura definitur. Peragitur per amalgama, sicut ostendi in Alchymia. Aliās modus mollitiei metallorum determinatur malleatione et fusione facili. Cum fragilium mineralium et asperorum praesentia misturaque euenit duritia, excoctionis aliarumque separationum auxilia sunt imploranda, quanquam nonnunquam augere metalli corpus conueniat, idque potissimu iudico tunc fieri, cum non obseruata est lex mistionis, aut praeter opinionem inaequalitas, terreaeque substantiae excessus, aut siccitas nimia euenit. Ita aurum nimis assatum reductumque, item reliquiae tincturae abstractae. argentum quodammodo combustum et caetera corringuntur. Quandocunque etiam erratum in orichalco, aere mossynico et similib. est: imo, cum proiicitur Elyxir, et temperaturae malleabili aliquid deest. supplementum ex hacarte petere licet. Et est, quando eodem metallo fusiliore, idem duris. emendamus; est, cum miscemus mollia duris. Vbi tamen animus vtentis ab imposturis debet esse alienus, si velit perhiberi probus. Vides autem coniuncta esse etiam alia magisteria et artis opera, id, quod subinde in exemplis vsu venire solet. Non oportet rigidiun censorem artis. esse, qui


page 264, image: s264

viderit in diuersis capitibus eiusdem fieri mentionem, quando quidem rebus iisdem existentibus, rationes sunt diuersae. Nonnunquam tollitur asperitas in fusione certi menstrui, et maceratione. Exempla recitaui in artis informatione. Illis addi potest mistura ex oleo lithargyri, paucoque borace et halonitro, qua pulueres seu calces metallorum perfunduntur, vt reduci queant cum mollitie malleis apta. Aliqui puluerem Laudani gummi, oleo plumbi, adiecto halonitro contemperant, et in solutione metallum durum infundunt. Pro ea et mel esse potest vel aqua salis ammonii, in qua candefactum restinguatur: aut pares aquae salis ammonii, halonitri et aceti vini, quibus coctis metalla iniiciuntur: vel salis ammon. halonitri, tartari aequales in olla vitrata, ex aceto coctae: vel ex priorum duorum singulis dimidiis; tartari vero integra portione destillatur aqua, cui metallum iniicitur. Eiusdem vsus est liquor, quem nominatim argento molliendo asscripsi. Nam eius vis etiam ad reliqua metalla sese extendit, licet argeno sit conuenientior. Quidam artifices Saponemin lebete eliquatum mouent, inque nigrum redigunt puluerem, cuius parum iniiciunt fuso metallo. Vnde non tantum liquores, sed et res siccae ad eundem scopum vsurpantur. Extat in vulgaris officinis etiam talis compositio: Mastiches, Thuris, boracis, vernicis singulae semunciae commisceantur,


page 265, image: s265

et pisorum duorum triumue quantitate supra metallum proiicianrur ad tractabilitatem tenacitatem que inducendam. Vel, Salis am: halonitri, boracis, pares trirae vino pauco irrigentur coagulenturque ad siccum. Hujus quarta pars culcibus metallicis adiecta ita eas reducit, vt lentorem debitum recuperent. Alii tartari calcinati sextantem, salis communis vncix, scobis ferreae semidrachmae, fellis vitri sicilico consundunt, miscentque et drachmae medium trienti metalli adiiciunt eodem consilio malleationis. Nec displicet tale quoddam artificium: salis praeparati, olei oliuarum, saponis Veneti pares soluantur in sartagine super prunis coquanturque, vt parumper crassescant: deinde admisceatur lutum bene subactum, inclusoque metallo molliendo, sicca: impone prunis horis duabus absque afflatu, [note: Aurum mollire] postea exemptum iudicato. Haec metallis in genere addi deprehendi: speciatim autem aurum admodum reddunnt tractabile massula plumbi per eius eliquati superficiem ducta, vt saltem spiritus se insinuent, aliquando etiam corporis exili portione ingesra, vbi videndum ne animus fraudandi dolusque assit malus. Par iudicium est de his, qui vni bessi auri adiiciunt sublimati hydrargyri semunciam: aut parum pulueris ex sublimato et sale am monio paribus: aut drachmam vnam huius coaguli squamarum aeris, salis ammonii singulae semunciae, aeruginis drachma, coquaniurin aceto vsque ad siccum, coagulum deliquio


page 266, image: s266

solutum coaguletur denuo. Eaedem medicinae possunt adhiberi et argento. AEs et ferrum plaerunque eodem emolliuntur tractabiliaque [note: Ad serramenta vetera recudenda.] fiunt medicamenta. Nec paruum vsum praebet hoc artificium in recudendis veteribus. ferramentis, aut aereis vasis, mistura metallorum, calcibus et separatione argenti aurique, vel caemento perustis. Peculiariter [note: Ferrum molire.] ferro destinatur aqua restincti saepius plumbi vt in eadem ferrum candefactum dometur restinguendo. Alii vsurpant cornuum ramenta: yel extinguunt nouies oleo lini, vt mollescat aeris instar: Plinius ab oleo tenacia fieri [note: lib. 34. cap. 14] tenuiora ferramenra in eo restincta, docuit. Fit et puluis ex auripigmenti libris duabus lithargyri arsenici rubei libris singulis, cum quo mutuis stratis componuntur limati chalybis librae quatuorin catino luto quidem crunstato, sed paruum habente spiraculum. In co. caemenratio instituitur cum fusione. Interdum restinguitur oleo tartari adiecto Euphorbio: vel ignitus chalybs in liquatum plumbum intruditur septies: vel eidem candefacto inspergitur gummi serapinum. Sed ad veineris delicias nos vertamus, atque aliquid afferamus fusoriae, statuariaeque et simibus tabernis adiumenti. Qui emollitum aes cupit, [note: Ais mollire.] adiiciat eius bessi puluerem, qui fit ex calcis Jouis vnciis. duab. cum, dimidia salis vncia, arenae per cribrum traiectae sextante: Mista cum aere excoquantur. Alicubi placet lithargyri


page 267, image: s267

libra, plumbi duae, salis quantum satis; Haec permista pariter praecedenti pulueri vsurpantur. Coquitur et vrina humana cum aqua ad rubedinem, in qua extinguitur aes saepius, sicut et in liquore tali, Salis comm: praeparati, aluminis plumosi, tartari calcinati, arsenici albi pares perfundantur aceto acerrimo, comminisceanturque ad restinctionem aeris, quod in de plumbeam acquirere dicitur mollitiem. Aliqui laminas veteris aheni repurgatas [note: AEs ad auri ligaturam.] et aqua madefactas caementant cum sale communi vase armato luti praesidio impossitoque in caminum figuli, donec coquantur ollae. Extracta olla scoriae separantut, reponunturque reliquiae et caementantur denuo, qui labor repetendus est, donec scoriae omnes abscesserint. Ita emollitum aes magistris monetariis ad auri misturam insigniter conducit. Creditur enim colorem exaltare. Parum nimirum erat chymico ad sua artificia praeparare metalla dura intractabiliaque, ni inseruiret etiam bracteariis, monetariis, ahenariis, aurificibus, et huiusmodi multis in officinis vulgatis. De plumbo candido duro quomodo ad mollitiem recoquatur, non opus est verbis. Plumbum, cum pro additamento, adhibitum est plaerumque transit in molybdaenam, [note: Plumbum quod vocant aqueum masserblen.] aut lithargyrum. Inde quomodo reducatur ad pristinam mollitiem, suo loco disseritur. Fit et alias seipso mollius, quod est quafi semiputrefactum plumbum vel eius cadauer,


page 268, image: s268

quod in bacillos quadrangulos conformatum pro calamo est. Tradunt id tabescere intra tabulas plumbeas vasi inclusas, vbi suo quasi situ et aeris pigritia humida putrescat et ex argumento aqueum nominetur. Fimi id opus est, et vaporis humidi. Facile apparet ratio attendenti. Tempus est, vt receptui canam, teque valere iubeam. Vale.

EPIST. XXXIIII. DE HIS, QVAE in corpore traduntur lapides emollire, frangere aut expellere. Nicolai Petrinii ad Andream Libauium.

QVOD tibi mea studia in rerum abstrusarum contemplatione et conatus in peruestigandis illis placent, videor mihi deberi amori erga me tuo. Certe enim mediocris est diligentia mea, neque tantum meretur commendationis. Cupere tamen et desiderare me aliquo vsque peruenire, nemo mirabitur, nisi qui ignorat animum nobis datum esse ad omnia agilem promptumque, qui, vt in aliis, ita et in verorum inquisitione scientiaque ad principium diuinum, vnde prodiit, aspirat semper, seque ei conformem exhibere conatur. Hicillius est cibus, hoc pabulum; exquitere, sicubi lateat veritas, eiusque praesentiai iucunde acquiescere, mendacia vero instar venenorum fugit. Corrumpitur enim his intellectus natura, et degenerat plane a seipsa quod et Philosophorum sententiae indicant,


page 269, image: s269

qui sicut nutrimentum corporis transit in substantiam eius, sitque idem cum eadem, ita intelligibilia, seu [gap: Greek word(s)] transformari in intellectus essentiam scripserunt, vt sit idem [gap: Greek word(s)] . Vnde necsse est, intellectum fieri spurium a mendaciis, firmari vero et pasci rebus veris, tanquam esstia propria per quam et est, et bene potest esse. Dum itaque in hoc sum quodam modo, et animi satiandi conseruandique suo alimento cupidus conspicior, videor tibi paulo studiosior esse caeteris. Sed vt vt annitor, fatendum tamen est, immensitatem rerum non penitus capi intellectu posse, vt sit verum illud, quod dici solet, id totum, quod scimus, minimam partem eorum existere, quae in abstruso latent, hominemque vix scintillam operum Dei mirabilium assecutum tot ingenii tormentis. totque corporis sudoribus perpetuo conari. Itaque et pene [note: Mollia vitra.] frustra solicitus fui nuper de artificio emolliendi vitri et lapidum eius naturam habentium, quod nescio quibus subsidiis, nonnulli promittunt, [note: lib. 36. cap. 26.] inimitabili ausu, Ferunt, inquit Plinius. Tiberio principe excogitatum vitri temperamentum, vt flexibile esset, et totam officinam artificis eius abolitam, ne aeris, argenti, aurique metallis precia detraherentur. Quod quaeso illud artificium fuit? Tradit idem autor, specularem lapidem ex humore, quadam terrae anima, crystalli modo. glaciari, inque lapidem concreicere, manifesto argumento,


page 270, image: s270

quod cum ferae decidere in puteos, tales medullae ex ossibus earum in eadem lapidis natura post vnam hyemem figurentur. Eandem et reliquorum lapidum, qui sunt instar succi concreti, natiuitatem ex humido nimirum et molli, tanquam pulte esse, verisimile est. Ita nouimus mineras ferri initio aquae instar fluere, postea coire in massam mollem, indeque indurescere lapidea consistentia? quod et in argento obseruatum est et coralliis, et vnionibus. Ipsae quoque officinae plasticae ex argilla lutoque non alia formant sua opera ratione. Qui itaque marmora, crystallos, margaritas, corallia, lapidem specularem, asterem Samium, cotes et huiusmodi plura postliminio emollita instar pulticulae cupit, eum palam est absumptum humorem eis debere restituere, cum non alia via induruerint; quam exiccatione et dispiratione humidi congeniti operantibus actiuis. Neque vero tam simplicis ingenii quis sit adeoque sinistrae mentis, vt si in laeuorem exactum reductos lapides humore perfundat de voto desperet suo. Sed hic modus mihi semper visus est nimium Plebeius esse, omnique catere arte. Neque enim familiaris ita redditur humiditas, sed aliena: vnde vix effeceris partium cohaesum pristinum familiaritatemque et conspirationem naturalem nisi forte credas peregrino solutos humore, absumpto hoc denuo, concreuisse, vt videre licet in salibus,


page 271, image: s271

alumine, et chalcantho: at in succino, asphalto, pice, reliquisque seu lacrymis plantarum, seu animalium mincralium que concretis rebus non puto perinde else. Cogitaui, an non eo artificio saxa mollefieri queant, quo Medici renum et vesicae calculos diffringere, tabefacereque Conantur. Est in historiis, in ventriculo cuiusdam inuentam lapideam concretionem a morte eius exemptam, cultri capulo a parente adiectam esse, ne deesset monumentum filii a se deamati: Sed cum forte raphanus esset in mensa, liquore huius tacto, collicuisse in capulo, Vnde postea inuenta est vis succi de raphano, et remedium lapillis humanorum viscerum. Memorant mense Maio in Vesica fellis taurini reperiri calculum, qui vino iniectus paulatim dissipetur, indeque aduersus lithiasin renum potetur. Eadem itaque et vino vis erit. De vnione aceto soluto temeri tate Cleopotrae inter omnes constat. Plinio lapis Tiburtinus vaporibus fatiscit, dissilitque, et ntoum est etiam ossa ductilia fieri lixiuiis et vapore hydrargyri. Lapis Iudaicus ex argumento [note: Saxifraga.] nomen inuenit [gap: Greek word(s)] . Quantum fifiduciae est in salibus scorpionum, serpentum, leporum, scarabeorum, hirundinum, fabarum, succini, ononidis, sanguinis hirci et cerui? Spiritus vitrioli, oleum succini, mumia tartari, liquor crystalli, oleum baccarum, hederae, extractus herniariae succus, decoctum potentillae, infusum arctopodii, et stercoris columbini in aceto, vel ent destillata


page 272, image: s272

horum, aqua stercoris viri ruffi, aqua fungorum, quos a pipere nominat vulgus, infusa essentia lithospermi, et similia pene insinita, quanti sunt in Medicina momenti? In quo calculo non ad haec tanquam ad anchoram sacram, nisi vbi extrema necessitas triariorum lithotomorum opem desiderat, confugitur? An non sit verisimile, his ipsis etiam minerales lapides gemmasque frangi et emolliri posse? Quantum ius est aquis, quas fortes dicunt; et acribus spiritibus in metalla? Quis inficias eat, parem, aut anologam ess etiam in caetera? Ferrum instar vitri fragile efficiunt, qui [note: Ferrum fragile.] id macerant in liquore stillatitio, qui fit ex cinabaris, salis ammonii, aluminis, sulphuris viui, tartari albi vnciis ternis, hydrargyri sublimati triente, vitrioli libra. Quid in idem, eodem definito macerationis termino, in pultem abeat? Qui aceto emolliunt ouorum testas, et similia, a mollitie hac perueniri demum ad calcem experiuntur, eademque methodo nonnunquam pulueres suos chymici et sales calcesque conficiunt. Vides curas meas et solicitudines, a quibus tamen ideo non poslum me liberare, quod non intelligam satis, quae quibus conueniant, neque enim omnia omnibus sunt apta: deinde quod vix mihi persuadeam, artem posse ad mollitiem genuinam et propriam cuilibet peruenire, instrumentorum nimirum adminiculo destitutam, quodque putem, hominis captum non


page 273, image: s273

intelligere domesticas rerum proprietates. velim tuam audire sententiam, quidque de arte sperandum putes.

Gratissimum feceris, si vnā mecum in hac contemplatione aliquid operae posueris, et quam bene velis studio chymico, re ipsa declaraueris. Vale

EPISTOLA XXXV. DE LAPIDVM IN arte Chymica emollitione; Andreas Libavii ad Nicolaum Petrinium responsoria,

SATIS nota mihi est modestia tua, satis diligentia, ad quam, si quid addi posse humanitus putarem, pluribus te admonerem, ne desineres pergere alacriterin semel suscepto stadio. Nunc non eges monitoris. Ego, qua de re scripsisti, ex tenui paupereque meo penu, tibi respondere annitar. Duplicem esse artium iuuentarum finem Theoricum vnum, qui potius scientia laetatur iucundeque fruitur; practicum alterum, qui scientiae coniungit vtilitatem. non propriam tantum, sed et publicam, perspectum tibi abunde est. Non morosus ero censor, si vtrumque tibi propositum fuisse, licet non semper in vno eodemque speciatim opere, dixeris. Quosdam enim lapides quasi ingenii quodam lusu emollire placet, vt conspiciatur potentia artis et naturae, quomodo narratur ille magus in auctoritatem


page 274, image: s274

artis suae, cotem nouacula diuidisse, quam licebat vulgari robore comminuere. Aliās suadet soluere vsus necessitas, siue Medicinae gratia, siue plasticae, vt refingantur ad libitum. Non minus autem in illo luxuriant ingenia, dulcedine laudis ducta, sperantia, se habere cuius admiratione diuinitatem quandam mereantur, credanturque eo a vulgo remotiora esse, quo artis caussa occultior, licet [note: Sal lapidescens Lib. 31. c. 7.] sit absque fructu. Sales ita durari, vt aquis non liquefiant, miretur plebeius. Africa vero circa vticam, inquit PLINIVS, construit aceruos salis ad collium speciem, ex quibus qui sole Lunaque induruere, nullo humore liquescunt, et vix etiam ferro caeduntur, quod [note: Lib 31 c. 10. circa Memphita lapidescit in aceruis multique sunt tumuli ea de caussa saxei. Lib. 35. c. 14.] ipsum euenire nitri in AEgypto cumulis, alibi scribit. Vt domos ex salibus extruas, quemadmodum in Africa et Hispania olim ex terra, parietes fornaceos, turresque terrenas Hannibal incorruptas vento, imbribus, ignib. omnique caemento firmiores, id artificium conducat, aliās non magni momenti inter vsus humanos. Ita ludimus imperitiam vulgi comminutis in farinam lapidib. iisdemque iterum glutinatis. Sed, vt de paulo ingeniosioribus tecum loquar, recte sentis, qui lapides ex pultacea forma sunt solidati, eos reducendos esse restituto humore, eoque, si fieri possit natiuo, si non anologo. Sed haec restitutio non in omnibus aeque facilis. Glebae solidae compagem firmam soluas aqua simplici, et reducas ad iustam mensuram


page 275, image: s275

retracto fluore. Sed non ita restitueris arefactae plantae, aut membro animalis exiccato humorem, quod haec res coniuncta sit cum nutritione quam perditā naturā non procuraueris. Hic ars quid dam simile molitur, non ad naturae perfectionem, sed suum finem, veluti cum extractionis medicae, aut alimenti gratia aliquid decoquitur, maceraturve, dum satis mollescat. Ita puta et Chymicum quandoque naturae vim obtinere per alterum. quod naturam habet, quandoque proprio vti ingenio ad similitudinem narurae, prout artis institutum postulat. Docuit hic necessitas quaedam comminuenda esse et laeuigatissimi pollinis specie elaboranda, vt postea per incerationem seu imbibitionem artis. recepto aliquo humore, butyraceam cereamve nanciscantur consistentia. Nec refert, fine illa comminutio seorsim fiat in marmore per attritionem, siue vna ab humore, qui compagem soluere, factā per arcedinem congenitam viā possit. Retinaculum, seu vinculum tenacius, quam vt sponte remittat humore simplici, vi frangendum, et nonnunquam nodi Gordii Alexandri gladio suntdissuendi, aut ignibus acetoque Hannibalis excidendae alpes, et silices Pliniani ad producendum e regno manium aurum, rumpendi: sic ergo primo modo emollimus marmora, Corailia, vniones et huiusmodi, Calcinationem aliqui vocant, itaque conficiunt sua alcalia, Sed nil prohibet plures vnius operae partes esse, et fines distinctos, Calcarios


page 276, image: s276

lapides vulgus reuerberii ignib. spoliat humore, posteaque affusa aqua, aut admisso aere humido in calcem soluit, qua iterum diluta aquis, mastas pultaceas intritumque coaptat, quod et in Gypso attentatur, quanquam non diffluente aquis, sed flagellorum verberibus domando molendoque ad vsus, postea suos in plastica necessarios: Ista certe artificia ex chymia primam acceperunt originem. Quid ni eōdem reuocetur? Famuletur hic corrosio, vstio, calcinatio et similes Enchiriae, sed non, vt calx relinquatur, aut puluis, verum succedente inceratione emollitum exhibeatur. Studendum est, vt sicubi fieri potest, prolectus humor familiaris reddatur repurgatae calci, veluti si quis vernicem vitreae consistentiae dest illaret, aquamque inde exeuntem corpori emundato redderet, quantum satis ad mollitiem ceream vel quaecunque placuerint. Sed in multis non potest ad pristinum perueniri, nec tantum exit humoris. Commenta ergo industria artificum vicarios liquores est, quib. et soluatur soliditas, et mollities reparetur, quos tamen diuersos in aliquibus necessitas exegit, vt sit alius soluens, alius incerans. Sed hoc artificium in aliis quoque describi solet. Huius loci magis est id, quo non calx, sed puls, aut viscidus liquor producitur, aut saltem res ita mollescit, vt citra fracturam flecti possit, idque cum aliqua constantia, vsque ad finem artis, seu consilium. Quaedam enim mollescunt quidem, sed non. diu retinent, nec constanter mollitiem, vt molares


page 277, image: s277

aliique lapides igne fusi, et vitra cornuaque calore mollefacta, vsque, dum typis efformentur. In aliquibus spectatur perpetuitas, vt fiant vitra flexilia, malleumque patiantur instar laminarum metallicarum. Reperio huius intentionis formas praeceptionesque nonnullas, quas partim in Alchymia posui, partim reliqui in [note: Gemmas molire.] commentariis. Ex his et haec est ad gemmas: sanguinis hircini, et anserini pares misceantur oleo papaueris, et aceto acri quanto satis. Coctis in aerco vase infundantur gemmae, et mollefieri creduntur. Restituunt mollefactas lotione ex acri lixiuio, et cum sacculo in frigidam flumin eam immissione triduana. Quo alio hoc fir consilio, quamvt misceri succis et fingi ad placitum possint? Crystallus, vitra, et quaecunque vitream habent compagem, etiam malleo tentantur apta reddi hoc ingenio: Lac vaccinum (bubulae iunioris) filtro purificatum misceatur sale alcali, borace, sale communi praeparato et sanguine hircino paribus ad fluidam consistentiam, quae iniecta vitro conisormi in aere calido velaprico suspendatur, donec coeat durescatque. Huius medicaminis in puluerem redacti semuncia permiscetur vitri libra et vna eliquatur. Cum refrixit massa, malleum ferre dicitur. Ecce tibi illam artem, quam periisse Plinius dicit. Temperamento) quodam eam constitisse aperte dicit. Modus praesens nihil habet aliud. Sed maior fiducia est in mercuriali humore, seu vapore.


page 278, image: s278

Excogitarunt aliqui crystalli emollitionem, ad eum modum, quo tu scripsisti frangi Calculos. Marrubii, Myriophylli, absinthii singulos quadrantes ex libra Romana et Saxifragae albae dodrantem coquunt in aqua senecionis, vel vrina hirci, extrahuntque succum, cui miscent aectum, sanguinemque hirci, vel, si nondum sumtum fuit, eiusdem lotium. In hoc clarificato liquore triduana infusione, et vase in cineribus calentibus locato crystallum mollescere affirmant, quem pro libitu fictum reducunt coctione cum succo Verbenae. Vitra vero eodem consilio per aquam stillaritiam leuistici dilutam sale gemmaeo tractant. Si terebinthina obunctum vitrum prunis imponas facile mollescit. Nonnulli anseris, caprique sanguines in lixiuio ex einere clauellato coquunt, immiscentes interim aceti parum, et postea iniicientes lapides molliendos, quos reducunt aqua calcis. Licet destillare aquam ex sanguine et vrina capricorni, adiectoque borace et sale ammonio factitio, lapidem comminutum in eo liquore macerare, [note: Vitrum hydrargyro mollire.] donec emollitus manu typisve queat fingi. Fide dignius tamen hoc est, si industrie peragi possit, quod mercurium sublimat a vitro cum plumbo molli, quod aqueum dicitur, vt inde accepta humiditate vitrum euadat malleo obsequens. Nec absurdum est, ita conferre etiam philosophorum lapidem, aut liquorem Elixyris corundem.



page 279, image: s279

Necesse enim est in artificio ab hoc tenacitatem malleabilem praestari, si debeat suo officio fungi, et artificis spei satisfacere. Quaerendum autem hic est, num maneat transparentia vitrea. Manere posse confido, si quidem corpus non intret, sed spitituosa humiditas, aequaliter extensa et continuata. Quin et corpus ipsum cum sit maxime diuisibile, ita se distribuit, vt nihil impediat perspicuitatem, vt cernere est in solutione per aquas fortes in hydrargyro et metallis. Edomari vero et vinci Saxorum pertinaciam his ipsis accedente calore, ostendit et fusio, quae facile procedit, adiecta quarta parte misturae ex sale ammonio, borace, et halonitro, primum irrigatis vino, postea vrinā humanā et resiccatis. Crystalli partes et fragmenta per fusionem vniuntur additis pollini eius sale alcali et halinitro, aliās negantur fluere. Patet itaque vis [note: Cernero.] salium. De cornibus eodem artificio tractandis aperte praeceptum est in arte. Massa quae inde euadit, cinabaris polline admisto subactoque, sanguinea efficitur; e cerussa Hispanica, alba; e Lazurio, caerulea, et sic deinceps ad libitum. Cumtypo infunditur, asperso puluere hyoscyami, teneritatem acquirit maiorem. Postquam siccitatem adepta est iustam; poliri radique ex arbitrio potest. Scire ex te velim, quoniam vicinus mari es, an non reddita. illi corallia recuperent pristinam mollitiem, possintque inde duci, sicut accidere putant a Berberorum


page 280, image: s280

succo? Multum poteris iuuare hanc attem experimentis ingeniosis. Itaque adiicies pristinae solertiae etiam hanc diligentiam et monstrata via procedes eo alacrius. Quicunque in hoc artificio versari eupit, illi attendendum est, aliud esse corrodere et calcinareres, posteaque componere cum tenace humore: aliud in fusione immiscere lenta humidaque aut saltem lentorem afferentia mitigatis terreis et attenuatis: aliud macerare in humore: aliud vaporare in fimo, balneo rorido et simihbus, absque calore nimio. Multa certe vis est vaporum ex aquis mercuriatis penetrantibus, quibus ossa facile euadunt flexilia. Vaporationis, et macerationis communem efficaciam habet crebra destillatio eiusdem humoris a calcibus vel alia re eadem. Semper opera danda est, vt pareat superficies ingressurae humiditati. Aliās opera luditur. Consilii est videre, num momentanea debeat esse mollities. anconstans. Ibi minus tenax adhaerensque humiditas est, hic pertinacissima. Verbosius tibi respondi, quam nistitueram. Sed quo nos soleat interdum rapere farrago rerum animique contemplatio seruentior, nosti expertus. Si quid hinc posset augmenti accedere ad medicinam saxifragam, vellem id quidem, sed non est par ratio frangendi molliendique lapidis in humano corpore haerentis, ac in catinis ollisque chymicorum. Hydrargyrum nonnulli cum sulphure, aurove


page 281, image: s281

concretum eo propinauerunt consilio: sed circumspectae est res operae. Alii per vesicam intrudere et catheteribus immittere Iiquores salis crystallini, tartari similesque attentarunt, sed temerario potius, quam prudente felicique ausu. Est de his sermo alius. Nunc nihil superest, praeterquam, vt cures valetudinem tuam. Vale.

EPIST. XXXVI. DE AVGMENto ponderis auri et argenti. Ad Vlyssem Mercurium Priscum virum industrium.

MALE vero sit illi, quem scribis radula aut succo quorundam malorum, adiecto calaminari detrahentem monetis aureis, argenteisque, pondus eis restituisse suco chymico per aquas, caementa, et huiusmodi artificia ad imposturam versa. Aut ex eodem metallo deminutis reparandum pondus erat, aut non maioris, quam indicatura valoris interni suadebat moneta expendenda Quid tum postea si hic ex aequo et bono agens simplex, aut fatuus audiat? Mala vicina bonis esse pridem ille scripsit, erroreque illo pro vitiis virtutem saepe tulisse crimina: sed murus aheneus esto, inquit Horat us: Nil conscire sibi nulla pallescere culpa. Ego in Alchymianon fraudum gratia, sed ad ostendendam artis absolutionem et iucunditatem, quam ex operis


page 282, image: s282

contemplatione hauriunt philosophiae dediti, nonnulla protuli, quae tamen si in fraudem quis velit adhibere, facile redarguetur ignitione cum coloritii pasta, vtappellant. Itaque nec Paracelsi praecipitatus dulcis, quem scribit ingressu in solem suo, vniriei, pondusque afferre maius, nec Thutia cum malorum succo, in quo decoquunt numismata autea; nec inhumatio et aspersio vrinae cum stercore columbino: nec maceratio in fecibus [note: Artificium de lotio cum alumine plumoso iuxta literam tentanti, non succedit.] vrinae cum alumine plumoso: necaqua plumbi, in qua infundunt aurum per noctem, nec tandem liquor ex sale ammonio et ouorum calce, per resolutionem ad au gendum argenti pondus fabrefactus, poterunt vsquetquaque commendari, quod solidis documentis et examinibus nentiquam constantia reperiuntur, sed si eo consilio vsurpata fuerint, vt quod diminutum pondere in sua sub stantiae est, pro pleno integroque se gerat ad fraudem in contractibus, plane a viri boni, et animo et factis exulabunt. Illa sola mihi placuerit ponderis argumentatio, quae sui metalli plagas sustinet, quamque artis magistri per fixas vnaque transmutatas procurant medicinas. Vin' tibi huius ex vulgo produci argumentum? Quartationem aurificum intelligis? Ex ea nunquam sic redit argentum, quin vnum atque alterum granum relinquat, id quod in auri naturam concessisse, persuasum est. Sed haec non est solitaria ponderis exaltatio. Redibit


page 283, image: s283

haec contemplatio crebrius: parco itaque nunc verbis, et te valere iubeo.

EPIST. XXXVII. DE IGNIS CAlorisque nonnullis artificiis. Ad Desiderium Campanum Chymiae peritum.

PLENA admirationis res est, silicum ad halybem attritu, affrictuque durorum pernici, aut solis fulgore, vel etiam guttula in res igneae potentiae immissa excitatum flagrantem halitum nec nisi alieno auxilio viuentem, subindeque intermorientem rursus, tantorum operum, humani ingenii accessu, esse caussam. Pyrobolorum miracula efsecere, vt non solum coelum tonare immenso terribilique fragore posse, nec tantum in de stellarum lapsus volatusque, et ignium missilia exoriri sciant homines. Assit nunc ille apud vetustos Salmoneus, et imitatione flammarum Iouis, tumultuumque coelestium sibi diuinitatem quaerat; ride bitur vela lixis et calonibus. Quo vero chymia opera ignium peruenit? Rumpit illa rerum naturam, et quicquid omnem sensumfugiens intus latet, in manifesta prostituit luce, tanquam conatu Herculeo ab inferis et sede manium protracta naturae penetrali parte, et vi reuulsis adapertisque Eleusiniis, aut Harpocrate in verba compulso. Ita ignibus sibi viam moliuntur per invia exercitus, et pene ad orcum penetrant


page 284, image: s284

Metallurgi, vt lapides inde a Plutonis sede raptos cogant thesauros vomere, montibusque in tabem resolutis, quid tantis molibus, tanquam aeterno claustro occultauerit rerum parens, oculis videant manibusque contrectent suis. Aterat is ignis, quem malleorum incussus, et equorum vngulae saepe reddunt. Ea est scintillia et strictura, quam abradit a chalybe silicum attritum acumen, quaeque motus velocitate raresacto spiritu paululum viuescit, luciscitque mox interitura in pabulum subministretur. Ea postea absumuntur vrbes vastaeque lyluae, et montium siduntiuga evomente a barathris intimis flammarum amnes Vulcano. Ea sternuntur exercitus innumerabiles. Ea ruinam procurabit mundi. Parum est, cuniculis dispositos ignes castra incendere, et hostes, iam conflicturos, inque locum occultatorum tormentorum pellectos per auras dispergere: didicerunt etiam pestes in obstantium ora efflare, atque ita subito spiritum inter cipere totis aciebus, quod olim Draco ad Cracouiam perhibetur ciuibus conciliasse. Sed te, mi Desideri, eiusmodi historiae non fugiunt, vtpote quem talium praeclarum architectum esse vel publice constat. Hoc ex te cognitum velim, quid de illa controuersia statuas, quae est inter chymicos et Philosophos ex Peripateticorum Medicorumque familia nonnullos de esfectu ignis calorisque eiusdem. Persuasum habent Peripatetici, quanquam non omnes, ignis


page 285, image: s285

[note: Controuer sia de ignis effectu.] vim in subiectum inferre sui similem potentiam, idque a natura pristina deiectumigneum reddere, quemadmodum axioma habet: [note: Argumenta Peripatetica et Medica.] Naturalis agentis finis est similitudo passi, quantum fieri potest. Calcarium lapidem nosti ante passos ignes in frigidorum censu haberi. At post eos adeo incalescit, vt etiam inter caustica, locum inuenerit, et affufa, aqua fumet cum feruore infusae. Salsas amarasque scaturigines Philosophus ex tertarum, combustione transeunte humore existere statuit. Eae sunt calidae. Quae vruntur in Medicorum officinis, Empyreuma contrahere iudicantur, vt fiant seipsis longe calidiora acrioraque. Quid, quod et aquam coctam negent tam frigere, quam crudam? Vrgent amplius etiam chymicorum productis inuentis. Quis enim nescirvinum perse non ardere, nec aquas stillatitias succosque aquosos: Et in oleorum omnium censu fere vnicam naphtham inuentam esse, quae ignem absque additamento rapiat? At quae ignium beneficio comparantur ardentesaquae, flammam etiam per se solae nutriunt et olea lateritia incenduntur pene, vt naphtha, ne quid dicam effectu ipso deprehensa esse, omnia ignibus confecta calidiora, adeo, vt etiam aquae stillatitiae tunc elementaris, tum herbarum frigidarum sint. Empyreumatis contracti suspectae, longeque felicius frigefaciant infusiones frigidorum succorum, herbarumue, quam sitae prolectitiae.


page 286, image: s286

Si forte euenerit, vt candelam ardentem lychnumue gestans propius naribus admoueas, spiritum inde exhalantem, deprehendes parum differre ab halitibus, qui ex aaquis causticis, spiritibusque acribus chalcanthi, sulphuris et aliorum suspirant, et empyreusi graui nares feriunt. Vndeilli, nisiab eodem? Diserepant certe materiae? Itaque debebant et halitus. Atvbi rebus variis eadem sunt effecta, eadem deprehensa causa, iustius [note: Defensio chymicorum] est huic, quam illis assignare euenta. Sed chymicinon minore animi robore fiduciaque se se opponunt illis, nec dubitant affirmare ignes suos innoxios nullam inferre peregrinam rebus facultatem, sed quae cunque euenit, eam existere inde, quod vel partes diuersae primum in materia indiscretae, ignis beneficio sint segregatae, quo facto, cum antea sensus effugerint, vtpote validis naturae claustris impeditae, iam liberatae incipiant proprios exercere actus et sensus mouere vel: quod interiora foras sint producta, cum soleat natura alio vultu apparere foris, alium gestare intus, quem Elementorum amictu occultatum tamdiu a nostro conspectu auerterit, donec Vulcaniis manibus, aut aliqua alia artis opera compulsa eum ostendat, praebeatque sese spectandam non larua aut oscillo, sed vera facie veris inducta coloribus. Comprobant hoc velipsius Galeni testimonio, qui certe nulli non succo tribuit diuersas portiones diuersimode affectas,


page 287, image: s287

etiam aceto. Deinde concedunt calcarium lapidem sensibus nudis apparere frigidum: Sed negant hos esse veros iudices id quod Arcesilas et Plato quoque est confestus, iuxta quem non sensibus apparentia sunt vera, sed quae intus cognoscit ratio, quasque vocat Ideas rerum sempiternas, nec in horas mutabiles. Si ergo calcarius lapis per ignem resolutus est, essentiam eius calidam dicunt exire, relicta illa capsa Elementari, quae corpulentia sua obstiterat priori indicio. Volunt enim salem ex calce extractum esse essentiam calidam, corpus vero terreum frigidum, vt ita non sit introducta caliditas vi ignis, sed quae inerat per separationem essentialem segregata. Ita n. postquam ablueris aqua calcem et cineres, secedentibus igneae essentiae partibus, relinquitur frigidum corpus, quiaante solutionem apparebat. Illae vero essentiales partes, si ab igni essent inuectae, quid aliud forent quam ignis simplex?. At compositam substantiam, qui non agnoscit seu ex viribus seu aliunde fatuus est habendus. Idem asserunt de caeteris, et fere in pudorem coniiciunt Peripateticos cum suo axiomate. In hac controuersia; quid sequendum sit, malim te audite, quam ipse iudicare idque ob hanc causam. Videtur Alchymia inter reliqua magisteria etiam hoc admittere: quo res integrae exaltantur calore aut reliquis qualitatibus, pro vt conduxerit vsui Medico aliisue. Id autem in caloris productione exaltationeque fieri necesse est admoto actu calente, aut raritate seu [gap: Greek word(s)]


page 288, image: s288

et attenuatione per motum conciliata, quas duas vias etiam agnouerunt Peripatetici: aut tandem obstantis et actum retinentis separatione, cohibitione, mutationeue. Primum eneruat controuersia. Nam si calor calorem rei non calidae non affert, temeraria est de alteratione praeceptio. Tertium proprie non est magisterii. Non enim totum mutatur, aut nobilius euadit sed essentia extrahitur, separaturue. Restat secundum, nimirum attenuatio per motum et rarefactio per igneos penetrantesque et resoluentes spiritus, quanquam huius beneficio etiam corpus separatum possit exaltari, vt sic quod per se calidum in essentia esset, haceducta suoactu gauderet: reliquiae vero per attenuationem elaboratae atque item calefactae, et postliminio iunctae suae essentiae torum calidum exhiberent, qui solus videtur huius magisterii processus esse. Hoc autem concesso, arti nonnihil labis consflari potest. Omnino enim alteratio illa Peripatetica non excludenda est, cum videamus, ignibus caminorum iniurias hyberni aeris pelli, et solis radiis tam efficacem inesse potentiam, vttotum hemisphaerium mundi queant calidum feruensque reddere, et in hominibus perniciosas febres excitare, quam potentiam videtur nemo negare posse, nisi fatuus. Scripsit [note: Calor Aristoteli ex affrictu.] quidem Aristoteles aestum Solis, motu et attritione procreari, sed cum vicina Soli corpora negauerit calida esse, explosus est vel ab ipso


page 289, image: s289

Peripato, quo iure vero nescio. Audiui nuper submurmurantem in aurem chymicum, immerito damnariillum quia non intellexerit motum illum localem, quamuis declarauerit rem, incensā sagittā, et liquefacto motu plumbo, quod ideo factum iudicabat, quia coniunctus est motus localis in hoc exemplo motui alteri, qui verius dicatur alteratio, non ratione qualitatis solum, sed et attenuationis in corpore. Quae enim calefiunt, quā id patiuntur, in spiritus resoluuntur attenuanturque non solo calore, sed calore cum suo spiritu coniuncto, quomodo docebat, solem quoque spiritu, seu. suo solo seu admisso etiam eo, qui mundo tribuitur, calefacere non quaelibet corpora, sed crassis tantum tunicis vestita, cum coelestia nec calida nec srigida statueret, arque ideo his affici non posse. Haec ille Chymicus, quae tibi consideranda plenius offero. Interim tamen non reformidabo recenfere, qui seu Chymici arte propria, seu artis ductu ad naruralem contemplationem versi Physici, machinari ratione exaltationis in calore possint. Non enim dubitandum puto, hoc artisicium exaltatorium esse, cum sit ad formam et essentiam via Semper formalius est, quod calidius spirituosiusque. Itaque et Philosophus ignem suum, hoc est, spiritum subtilissimum et proximum coelesti naturae, volebat esse maxime formae, quod analogice adignem crassum et visibilem accommodari potest. Sed in exemplis huius magisterii nonnunquam


page 290, image: s290

iucunditas contemplationis sola proposita est, nonnunquam etiam vtilitas: Et nonnulla concurrunt cum essentiali elaboratione. Ita exaltatur spiritus quilibet volatilis, circulatione pelicani, adhibito sursum frigore, infra calore moderato, maxime autem vini et oleosorum, quib. est subtilior natura. Nonnunquam liquores oleosos silicibus aut lateribus candefactis infundimus aut hos in illos immergimus, vt actu caloris spirituosi attenuentur pro libitu artificis, vbi tamen cauendum, ne generosiores partes feruore in flammatae effugiant, et post restinctionem liquor ille est destillatione separandus. Calidiora sic fieri olea euentus docet. Sed est tamen contentiuncula, quam cum priorib. [note: Vtrum quid calidius fiat attenuatione dicta.] item ad te ferendam censui. Negari potest, hoc artificio calidius quid fieri, quanquam attenuetur. Non enim sinis is est rarefactionis, sed rarefactum subtileque et penetrans, nec semper est coniunctus calor. Quo subtilius quid est, eo minus calidum frigidumve deprehenditur, adeo, vt quod gradum summum, acquisiuit, caelestib. euaserit familiare qui bus ne Peripatus quidem calorem aut frigus asscribit. Ita videas hybernum aerem interdum lucidissimum rarissimumque at frigidissimum, cum contra crassior sit calidior: Et aestiuis quoque horis in imo fumosus calescat, rarus in montium iugis frigeat, nec tam caleat stipula inflammata, quam ferrum. Vnde non apud subtilitatem quaerendus calor videtur, sed aut mera caelestis natura ex Chymicorum


page 291, image: s291

sensu, aut potius frigus. Vocant hi certe quintam essentiam illud vinum ardens circulatum, et laudib. miris vltra omnem efferunt elementorum qualitatem. Quid itaque in his sit veri, pro tuo acumine dispicies. Ego in exemplis pergo. Maltham et Thracium lapidem, scribit Plinius aquis incendi, terra restingui, quod Theophrastus, Dioscorides et alii bitumini et congeneribus assignant. Existimare licet, naturam exaltatoriam vim in ea exer cuisse, quam Chymicus arte queat imitari, si nimirum similiter disposita ad facile in flam mandi potentiam, ob intus collectum ignem, foris asperso comprehendente, meatusque intercipiente et cogente vim in centrum corpore perducat. Nec segnis is in hoc est opere, et nonnunquam compositione id assequitur, nonnunquam aliis operationib. An ignoras, quanto feruore metalla exaestuent affusis aquis causticis? Experire in ferro potissimum, plumboque albo et stibio, vim miraberis. Credidit Paracelsus Thermas ita fieri, cum per calces irrestinctas transcurrunt aquae, vel mineralia ab acrib. feruefacienda, vel, cum conflictus fit aquarum duarum fortium, quanquam et aestuaria in Vulcaniis subterraneis, vnaque cum aquis prorumpentes ignes, bitunaine sulphureque nutriti praestentidem. Vnde ille suam sententiam hausit, quam ex hoc artis magisterio? Fiat [note: Aqua aquae confusa efferuescens.] aqua ex pulueris stibii et hydrargyri sublimati singulis libris, quae quidem coagulat frigore in glaciem, soluitur calore. Ei affunde aliam aquam


page 292, image: s292

ex halonitro, alumine, et chalcantho vel colcotaris libra, aeruginis sulphurisque singulis selibris: Videbis vsque ad summum vitri exaestuare, quod fors designauit ille per aquas fortes confusas, quamuis et vitrioli rubeus spiritus recens idem ab aqua patiatur aut ab oleo tartari, seu liquore eius, et Mercurius Saturni, vel Martis cum Realgare commistus. Est haec industria vtilis ad cauteria prouide procuranda. Nam spiritus sulphuris manu exceptus affusa gutta spiritus tartari, non aliter vrit ac ferrum candens, quaeres nonnunquam in vlceribus malignis, et steatomate Gallica lue infectorum tentatur. Refert Turnerus in suo auro potabili cum calci solis affunditur oleum caphurae, similem excitari feruorem, quae certe mira Philosophia soli Chymicorum debetur inuento, et tamen videtur in Peripato fundari. Nam et hic ex affrictu duorum fripidorum exoritur calor; Et credi potest, istas res. dum se penetrant mutuo minimis particulis, depugnantque attritu vicario, spiritib. attenuatione factis prorumpentibus, crassiora efferuescere, licet et ipsi spiritus exeuntes admodum caleant, quod aliquoties in solutione ferri et aeris obseruaui, materia licet pauca, tamen cucur bitulam exuperante exundanteque, et adeo [note: Flamma ex puteo.] ipso vitro in calescente, vt manum adureret. Huius loci est ludicrum istud, quo flammam ex puteo emicare faciunt, impleta scil. oui testa calce viua, et sulphure vel caphura et iniecta:


page 293, image: s293

quomodo et sulphut cum calce viua, oleoque lini et gummi Arabico caphuraque commistum ab aqua flammam trahit, et nonnulli ex puluere pyrio, camphora, calce, asbesto, oleo laterum et vini spiritu, adiecta mastiche, concinnant lapidem sputo inflammabilem ad necessitates nocturnas. Alii fomitem e vestigio flammam rapientem in hunc modum comparant: [note: Fomes rapaxignis.] Arborum sungi maximi, fibrosi a ligno bene repurgati coquantur in lixiuio calcis viuae, ita, vt ad eius libram adiectus sit sulphuris sextans, et halonitri semuncia. Coctio peragitur ad succum, atque vberius etiam fungi portiones in sole apricantur, dum expirauerit humiditas. Post soluitur caphura in oleum, cumque spiritu vini inspergitur exiccatis particulis, idque saepius, semper resiccatione praecedente. Hic fomes seruari in thure potest ad vsum. Neget fortassis aliquis huiusmodi artificia ad igneam vim caloremque exaltatum pertinere: sed certum est, nihil flammarum rapax esse, et cremium, nisi, quod proxima potentia ad ipsas est dispositum, vt naphtha, oleum laterum, ligna resinosa, caphura, etc. quae vel spiritus sunt concreti, vel tales in se habent halitus, quales videmus incendi in nubibus, et cum presteribus deferri. Sequitur autem igneam potentiam calor. et vna actuatur. Ita stercus columbinum obnitrositatem pinguem a solis radiis exardescit, datoque pabulo inflammat.



page 294, image: s294

Verumenimuero loco corollarii recreandus es soleitia nonnullorum, qua Empyreumata [note: Tollere Empyteumata.] tollunt, et quasdam res ab ignium calorisque iniuria defendunt. Id vulgo fit terrarum aggestu et alumine. Destillatores plebei, cum persuasum habeant, fortes aquarum oleorumque spiritus ab ignium vehementiae esse; vitra aliquandiu [note: Reprehenditur, a Ryffio recte in stillatitiis aquis.] aperta relinquunt in libero aere, aut saltem opercula eorum perforant acu: quae ratio, an satis sit solida, nondum in quisiui. In multis certe peccari non ignoro. Aurifices, quibus saepe res est cum aquis causticis, vngunt manus Sebo, et si forte arrosae sunt. lauant aqua restinctarum prunarum mollium [note: Manu liquantum plumbum haurire] et affricant lateri cocto. Quidam prcmittunt artem hauriendi manu nuda eliquatum plumbum absque noxa, quomodo memorant, alium ex testa argentum fusum extraxisse. Medicinas comininiscuntur varias ex vnctuosis frigidis. vtsucco semper viui, mista cerussa et aliis. Est, qui salis vulgaris duos manipulos et vnciam ammonii soluit in aqua lithargyri, vel lacte virginis, itaque inungit post digestionem quatuordecim dierum, [note: In stistoria Ottonis III. Imp. vbi Comes Mutinensis itao probat innocentiam mariti.] confisus plumbum feruefactum impune haurire posse.

Olim ferri candentis gestatione sese purgabant rei. Sed callidus artifex eas perungeret prius succo portulacae, fesse tauri, et hydrargyro iuncta cerussa. Saepe praecipiunt sulphur et arsenicum elaboranda esse, ne


page 295, image: s295

flammam corripiant. Id aliqui infusione in aqua forti putant se assecuturos, alii coctione in lixiuio crasso; nuper quidam negabat, id ardere, si octiduo in vini acri aceto iacuisset. Est et hoc in arcanis sapientum, non quidem chymicum, sed tamen inter manus chymicorum [note: Oua non percoqui.] natum, nimirum oua perercoqui aqua non posse, si in fundo lebetis, antequam calefiat, sit arena vel cinis. Quando ioculari molestia stimulare coquum placuerit, isthac vteris calliditate. Illud omnibus et lippis norum et tonsoribus est, filum ouo circumdatum non vri inter torrendum, fatiganturque explicarione etiam magni viri, cum coquis nihil sit familiarius, quam assari capos et torreri saluis pilis. Sed ne congeram omnia in vnum aceruum, satis sic onustum te dimitto. Vale. 19. Ian. anni. 98.

EPISTOLA XXXIIX. DE COlorationis magisterio, AD Polycarpum Strophium Carmelitam.

DELECTATVM te esse disputatione illa, quam aliquando de sensuum principatu habuimus, indicauit mihi Strophi, frater tuus. Equidem, non miror, esse in te indolem animique motum viro spectato dignum, qui non cupiditate pecunia ducitur, sed rerum


page 296, image: s296

optimarum in natura contemplatione iucunde afficitur, et ad eam diuertit crebro. Hoc velim addidisses ille, num adhuc firma constansque tibi sit de visus inter sensus reliquos excellentia, secundum Aristotelem, qui cum et maxime sensum esse scripsit, gratissimumque [note: Arist de sensu cap. 1. 2. de antex. 661] et ad vitae necessaria meliorem, praetulitque auditui, quod hicrerum scientiam ex accidente videatur gignere, et pauciores cognoscere differentias, ille vero per se afferat, tanto nobiliore subiecto oecupatus, quantum sono antecellit color, cumluce, quantoque plures cum his sunt rerum notae, Mihi vero auditusplacuit dignitas, tanto superior [note: Auditus visu excellentior.] praestantiorque visu, quantum intellectus artium, omnisque generis diuinae humanaeque sapientiae acquisitio et possessio an teit colorum inanc oblectamentum. Necscio, maiorne sit colorum varietas, an sonorum, non tantum harmonicis tam variis, sed et vocibus: vnde tot bestiarum discrepantes soni, tot gentium linguae; Et debile admodum est argumentum de visu per se res capiente, cum non magis colorum beneficio differentias caeteras sentiat, quam auditus sonorum. Putaucram, me tibi persuasisse, quod ex auditu sit sides. instrumentum nimirum summae beatitudinis, quodque ab ipso rerum principe et solo sapiente iudice Saluatore nostro beati iudicentur, non qui vident, sed qui credunt ex auditu, de quibus argumentis coram audiuisti,


page 297, image: s297

et persuasum habeo te meminisse. Atqui astipulari tibi videtur etiam chymicorum chorus Tanti enim his est colorum assectatio, vt inter magisteria sua retulerint chromatismum, eumque tum longe studiosuis inuestigauerint, tum praeceptis instruxerint pluribus, quam soni concilian di artisicium. Quis quaeso, non dicam ex isto genere, sed ex plebe est, cui non eximie placeat color ille lunaris, et splendens argenti nitor, solarisque in auro fulgor? Quis non diuinum quiddam inesse his existimarit; cum et principes mundi dominatu admirandi inde sibi maiestatem admirationemque quaesiuerint, et subditi acclamationibus beatis ob diuinum splendorem, irradiationemque coelestem, diis eosadaequarint? De Herode argentea [note: Argebtea tybucae] tunica fulgido nota est historia. Aurea indutus triumphauit Tarquinius Priscus, ita formidandus populo, et vltra humanum aliquid consequi posse sperans. Quid fuit vt Nero Theatrum Pompeii in gratiam Tyridatis Armenorum Regis operucrit auro, domumque in struxerit auream, totum pene oppidum ambientem? Quid spectarunt illi reges, templis auro incrustaris, et scenis theatrisque argento oppletis, quin et balneis laminis argenteis stratis, et muliebri vestitu soleisque cotis ex solido, auf netili auro, quomodo se Agrippina Claudii Principis, Poppea Neronis et aliae olim praeter gemmarum pondera populo ostentarunt? Coloris dignitatem in istis commendarunt:


page 298, image: s298

indeque sibi maiestatis non nihil et metum quaesiuerunt, quod in se haberet [note: Compratio Coloris aurei et argentei] fulgoris admirabilem praeeminentiam. Negat quidem Plinius, colorem in his spectatum esse, et praesertim in auro, cum in argento sit clarior magisque diei Similis, et ideo militaribus signis familiarior, vtpote longius fulgens, errantibus his qui in auro colorem syderum placuisse arbitrantur, cum in gemmis aliisque rebus is non sitpraecipuus. Atque ille ipsen auro requirit igneum fulgorem, tanquam vnam eius sincerissimi praerogatiuam, et cum argenti splendorem adeo commendat, nonnihil ei excellentiae tribuit, peccans in argumento quoque. Non enim transferendus erat ad alia color, sed in sua re considerandus. Est enim natiuus suo corpori praeclarus, qui in peregrino non admodum commendatur, vt marmoreus candor non in homine dignitatem laudemque meretur, sed in marmore. Chymici omnia metalla studuerunt ad auri argentique vultum radiantem perducere, atque ideo tot laboribus tam exquisite excogitarunt tingendi modos. Nec in metallis tantum elaboraruut colorandis, sed et ad Gemmas, lanas, ligna, aliaque plurima curas transtulerunt vigilantissimas. Vides, quantis fulcris tua innitatur opinio quamque circumualletur argumentorum solidissimorum robore Si progredi velis, non deerunt tibi firmamenta etiam plura. Colorare quidem illi et ex aspectu


page 299, image: s299

oculorumque iudicio summam dignitatem adiicere voluerunt metallis, gemmis, lanis, vestibus, lignis, floribus aliisque tum plantarum tum animalium partibus, inquibus valet illa Medicis quoque assumpta cosmetica, et nonnunquam etiam miracula colorum per speculorum refractiones luminumque magiam in terrorem hominum et artis existimationem diuinam procurare: Sed quam industria multiplici? Parum erat foris adiecisse maiestatem rebus: etiam totas eodem tinxerunt ingenio, ne qucd oculis obiicerent, crederentur fuco doloue facere, sed gemina penitusque indita potestate, adeo vt etiam naturam ipsam corrigere et superare studio contenderint. In hoc ministrarunt eis non vulgaria [note: Operationes per quas administratur coloratio.] artificia, pene sacra est chymicorum societati proiectio. In mysteriis enim eorum adytisque diu haesit, tantum ab accessu vulgi remota, quantum olim ille ignis Vestaecer illa praestiterunt eas tincturas, quas non aliunde ascitas, nec datas, sed innatas crederes, idque non raro cum substantiae transmutatione. Successerunt huic nutritiones non minus sacrae: quin et existinctiones, caementationes, maturationes, et omne exaltationum chymicarum genus, cui seruiit nonnunquam maceratio, afflatus igneus, ablutio, et nonnullae aliae ex inferiorum operarum classe. Quod si finem huius laboris spectes, deprehendes certe primum in colore quaesitum perfectionis


page 300, image: s300

characterem, idque vno iudicio sincerun et probum esse existimatum, quod in suo genere colorem haberet absolutum. Itaque et metallorum scrutatores, excoctoresque cum aurificibus, et caeteris, qui in metallis elaborant, studiose attendunt tincturam cuilibet metallo summam, et repudiantid, quod hic deficit, nec potest excellenter tingi. Tanti est vnumquodque, quantum accedit abestue summo. Haec perfectio etiam his proposita est, qui verorum simulacra conficiunt, operam danres, vt aes, aut ferrum auri argentiue vultu resplendeat, quanquam nihil habeant illorum, et hoc spectarunt etiam pictores, iudicantes effigies amari et magnipendi ob gratiam iucunditatemque oculis expetitam, etiamsi duntaxat vmbra veri esset. Feliciter autem succedente artisicio, de constantia perpetuitateque cogitatum fuit, et eo tandem peruentum, vt in transmutatione quoque valeret color, et tinctura Philosophorum inde sibi acquireret nomen. Caeteris placuit variatio naturalium rerum et iucunditas, quam mutato vultu naturae exhiberet. Non enim est nulla contemplationis naturalis pars mutationes colorum perspicere, et qua de causa quaelibet eueniar. Difficilima certe est colorum doctrina, quem admodum constat ipsorum philosophorum querelis et confessione. Eo itaque fructiosuis se philosophari posse persuasum habuerunt, quo diligentius in hanc naturae partem in


page 301, image: s301

quirerent. Neglectior fortassis alicui videbitur vellerum tingendorum ratio. Ad eam suis explicare commentariis non erubuerunt Philosophi, vt arguit tum Aristotelis de coloribus tractatus, tum Theophrasti, Plinii, aliorumque frequens de iisdem mentio. Omnino placuit hoc artificium in publico. Vnde et ad mercimonia transrit, eoque preciosius habitum quid est, quo colore vegetius absente fuco caetero. Placuit domi in mangoniis corporis veslium et supellectilis, quae etiam ad mensarum gloriam et ornamentum quaesita est, vt paruo liceret magnificum esse. Placuit demum in circulis Philosophorum, iusta visa materia de qua et colloquerentur inquirerentque ingeniosi, et cuius scientia se apud alios commendarent. Quam luculentum ita que hoc sit argumentum, patet. Caue vero triumphes arrepto hoc clypeo. Splendidus robustusque erat Regis Persid exercitus, vtpote septies et octuaginta octo millia hominum, Plinio teste, epulo Pyrrhii Bithini exhibens, tantumque abundans opibus, vt non accipere a ditissimo hospite vellet, sed eiusdem thesauris addere: Et tamen a parua Graecorum manu intra ligneos muros vincebatur. Ego confido, me tibi fore Themistoclem, tu defende Xerxis locum, et Vale.



page 302, image: s302

EPIST. XXXIX DE MAGISTERIO COLORATIONIS per proiectionem, caementationem, afflatum spiritalem seu omnino formali. Ad Chrysocomum Argenterium virum ornatum.

GRATA mihi tui memoria, Argenteri, est non tantum hoc nomine, quod nostro seculo, et nonnullis etiam vetustis primos ad omnem dignitatem et splendorem habes accessus, nec facile vnquam repulsam tulisti, id quod magnorum praesidiorum, insignisque virtutis est opus, verum etiam quod tua diligentia, et operatum sustentatur nostra scientia, tum magna spe eximiorum bonorum fruitur, et ob id etiam principibus studiose expetitur. Vtinam vero sincero animo fauorem tuum am birent omnes, et non potius commen datitiis fictis, et furtim rapto signo, aut fucata specie simulataque amicitia tuum praeferrent nomen. Maiori id esset nostrae arti honori. Sed, vt iucundum mihi est, quicquid ex te benevolentiae proficiscitur, ita spero non displiciturum tibi colloquium meum. Erit id de parte aliqua studiorum nostrorum, ne forte id tanquam alienum ingratumque aspernere. Fas autem est omnes de suis malle inquirere, etaudire, quam temeraria curiositate in aliena eaque, quae nihil ad se attinent, involare. Ita enim iubet Plato quoque [gap: Greek word(s)] et est inter desphicas haec


page 303, image: s303

quoque sententia, quae mandat [gap: Greek word(s)] Sed, ne sim prolixior, scito, quaestionem inter quosdam eius artis socios exortam esse, de illo [note: Quaestio de dicto Paracelsi.] Paracelsico: Primum Ens vitrioli mutat om nia corpora alba in rubra, et rubra in alba; de cuius interpretatione, cum inquirerent disceptarentque diligenter, tandem ita discesserunt, vt consultores illi apud Terentium, relicta nimirum re incertiore. Prouocatum ad tuam solertiam est, quam sperabamus hunc [note: Ens primum.] nondum posse soluere. Prima Entia, vnde fiant nimirum ex matrice, primoque seminario cuiuslibet, veluti auri ex minera auri, in qua consistere et nasci solet, noueramus. Itaque et chalcanthi essentiam illam ex plantario mincrali exculpendam putabamus. Est autem cum alumine nonnunquam, nonnunquam cum sulphure et aliās omni generi metallorum connascitur, et marcasitis associatur, nec taro inexplicabilis in minera eius deprehenditur varietas. Prima itaque cura fuit, de vnane eademque re loqueretur ille an de diuersis, quorum hoc eo similius veri est, quo maior est varietas naturae eiusdem: illud per se quidem tingere aduersis coloribus non potest, at tum apparatu diuerso, tum vsu et subiecti porentia accedente, posse assere bamus. Satis quidem haec probabilirer vīdentur iudicata: Sed quo artisicio assequemur scopum? Num proiectione, caementoue? Am mistione aliisue? Cogitabam, quid artifices cinabari


page 304, image: s304

tribuerint. Est ea rapax animae anri et argenti. Cum itaque aureo pulueri, aut bracteis iunctam in reuer berio caementarunt, auream inde seu tincturam, seu augmentum pollicentur. Si argento, argentea haec ipsa. Vnde non absurde quis loquatur, si dixerit, cinabarim alba rubefacere, et rubea dealbare. Quid si vitriolum Paracelsi, vtpote studiosi huiufmodi crypseon, sit cinabaris diuersi apparatus? Veruntamen, cur omnia corpora alba rubro tingi pronunciauit, cum constet, in metallis tantum id artificium institui, non in caeteris, multo minus omnia rubra quaeren dum dealbare, cum aurum nemo dealbet nisi. vesanus. Hoc aenigma tua sapientia expedien dum optamus omnes. Deinde de colorationis spiritalis seu formalis magisterio, quod maxime fit per proiectionem, et incerationem non minus contentiose in conuentu nostro agebatur. [note: Coloratio per proiectionem, an recte tinctura dicta.] Quidam vocabant tincturam, quidam aduetsabantur, quod ea vox essen ticae mysticae antiquitus sit attributa inde quod suum subiectum tinxerit, non quod ad alia tingenda accommodata sit principaliter, licer possit, sed citra tingendi consilium saepissime medicinae causa comparata. Videbatur mihi tunc non absurda esse vtraque ratio. Cur enim non ab effectu in proprio et alio corpore possit dici id, quod vtrumque vsum praestare solet? Colorat suum corpus, sed translatum ingeniose ad aliud, etiam hoc inficit colore suo, quod


page 305, image: s305

tingere vocamus. Hoc autem aliquando cum [note: Tinctura alia magistralis, alia essentialis.] transmuratione est, aliquando cum aliis; nonnunquam solitarium. Quando in Medicina ad restitutionem valetudinis afflictae adhibetur, quidam metaphorico vocabuli vsu, item rincturam procurari aiunt. Non contendendum de vocabulis arbitrabar, sicubilux rerum. oculos animi sincere illustrat. Eadem euidentia etiam fines discernir. Quanquam enim tingere nonnunquam est substantialiter inducto colore perfecto cum forma transmutare: idque fit magisterio suo: tamen etiam alter finis, qui oblectamenti, omamentive gratia colorat, non est repudiandus, sed cum honesti cautela. Neutiquam enim coloratio solitaria, siue fiat spiritaliter, siue corporis admistione, euehenda in locum transmutatoriae tincturae est, cum hoc absque fraudis suspicione et iactura honestatis fieri non possit. Voles rem apertius declarari, vt, de qua tandem coloratione loquar, videas. Scito ergo, mede hac disserere, quam etiam Philosophus in doctrina mistionum signifi cauit his verbis: [note: Coloratio formalis, quae tamen aliquando cum transmutatione.] [gap: Greek word(s)]


page 306, image: s306

[gap: Greek word(s)] . Dicit nimirum quaedam misceri quibusdam non corporea mole, quanquam color nequeat sine omni subiecto esse, sed formaliter, vt videantur duntaxat colorem contulisse. Hanc nunc tingendi rationem propono, in qua vides, id, quod colorat, debere esse subtilis diuisibilisque Essentiae, vt pauca eius portio colorandi vi magna multum corporis possit comprehendere, et aequaliter colorate. Non autem possunt omnia tam exactae determinari. Itaque huc reuoco tum illa exempla, quae nullibi excedant, sed aequilibrio veluti congruunt praecepto, tum ea, quae parumper videntur de corpore afferrce, et euidentiora misturae vestigia obtinere, quamuis aliud sit de compositione factis magisteriis documentum. Si res verbis egeret pluribus, non paterer eorum copiam in. me desiderari. Nunc sapienti sat dictum volo. Vale.

EPSTOLA XL. DE COLORATIONIS magisterio per exempla; AD Chrysocomum Atgenterium virum honestum.

TVN' autem non intellexeris, quae nuper scripsi? Certo tibi persuade, nihil mea sponte euenisse, sed fato. Hac enim excusatione [correction of the transcriber; in the print excusasatione]


page 307, image: s307

nunc ad te vtar, quando video vetustis temporibus admodum vsitatam fuisse, cum scripsit Iouis verbis Homerus:

[gap: Greek word(s)] et c.

Si hoctibi non satisfacit, fias Aristarchus, et quod non probas, non puta esse meum. Studui enim valde popularirer scribere. Quid si vero ab ouo vsque ad mala, more conuiuantium, in eodem permaneamus symposio, et vsque ad hyssbum cum sapientissimo regum sermonem protrahamus? Enimuero exemplis opus habet, qui [gap: Greek word(s)] impingit. Aurisicium colorationis per specisicam formalemve tincturam super res colorandas proiectam excellit, porissimum in metallis et gemmis, quae ob hoc vel fundere oportet, vt fluant, vel incerare ignita, quanquam non negem vicariis operationibus idem posse perfici. Oportet et tincturas ipsas in parato esse et elaboratas magisterii, vel essentiarum adminiculis, vt obtineant vel pulueris instar ve; liquoris, vel pulticulae, quo ingredi ex voto possint. Metalla ipsa gem masque accipimus puras a caetera labe, et ad combibendum colorem aptas. Nec negandum est, interdum cogi sorbere, quemadmodum Plinius scribit de Chrysocolla, et excoctores minerarum saepissime moliuntur, vna cum his, qui Mercurii ope aurum a caeteris segregant: interdum addita Mediana colorem alligandum figendumque


page 308, image: s308

esse, ne fallaci, fluxaque specie tandem nos decipiat, et cum pudore deserat, sicut euenit incautis in atramento; Cui adiectus est sal ammonius. Literae enim licet initio sint satis luculentae, tandem tamen euanescunt, et, vt in improba moneta detersa superficie aes elucescit, ita emergit fucus in coloratis, ni caueamus. Prudentius agunt, qui non volaticas, sed fixas conquirunt tincturas, quaeque pertinaci cohaesu nullo cruciatu deserunt suum subiectum, nec produnt fucum, Leaenā illa longe constantiores, quae ne tormentis quidem indicabat conspirationis in [note: Plin. lib. 34. cap 8.] Tyrannum Atheniensem consilia ab Harmodio et Aristogitone conflata. Veruntamen aliquo in numero sunt etiam hae, quae proximam praestant constantiam, licet non summam. Ita colorantur in metallis primum aurum ipsum, et argentum quandoeunque a perfectionis termino aliquo vitio discessere, aurumque pallet, (qui pallor auro etiam puro inest, nec placet in monetis, et Clenodiis, quae mistura ob id perficiuntur) aut grysescit, velargentum nigrum est, aut plumbeum, aliterve infra gradum suum constitutum. Postea cum aurum argentumque, ranquam rex et regina inter metalla dominentur, summopereque et ad necessitatem et ornatum appetantur, vt minus sumptuose quidem, attamen speciose et magnifice nos geramus, conciliant artifices illorum vultum inferioribus,


page 309, image: s309

vt, si non re, specie tamen illorum loco desideriis nostris famulentur. Par ratio est gemmarum, et has aemulantium vitrorum. [note: Auri coloratio] Sed de auro videamus primum. Nascitur in Syria, vt ait Plinius, pigmentum auri, ex quo Nero Imperator aurum excoxit, quanquam damnose Ei nomen ab argumento est.

Auro enim pallidiori pingendo ab ipsa destinatum est natura. Artifex itaque aut puluerem eius formalem, hoc est tincturam fuso immiscebit, aut candenti inseminabit, aut tan dem liquorem essentialem asperget. Qui officinis auri vulgaribus praesunt, cororitii sui [note: Coloritium auri quo extergetur.] materia ad hunc modum vtuntur. Capiunt enim hydrargyri sublimati semunciam, salis ammonii sicilicum, saeruginis drachmam, quas seorsim tritas, polteaque permistas oleo tartari madefaciunt, et cum aurum prope fulmen est, immittunt. Hoc facto exemptum e catillo illud ipsum linteolo tegunt madido, et huic insternunt auri coloritium. Sic intus forisque colorem auri perficiunt. Id ipsum et sic assequuntur: Boracis Veneti, salis ammonii, Lazurii Vngarici, Thutiae vstae, singulae drachmae; Hydrargyri sublimati semidrachma; Curcumae Sicilicus, omnia in puluerem comminuta misceantur cerae rubra quadranti, et conformentur in globulos, quorum vnum atque alterum pro necessitate proiiee super aurum pallidum eliquatum donec instar aquae purae consistat. Tunc effunde in canalem melle illitum


page 310, image: s310

Sed nostri artifices illarum rerum magisteria amplius elaborata vsurparent, nec sublimatum simpliciter, sed sixum, idque cum [note: Aurum gryseum tingere.] aqua Martis caperent. Quod gryseum est, hoc est, extracta tinctura relictum, simplicius quidem, sed tamen ad omnem vsum pro bate tinguunt auro absolutissimo, ita, vt eius semunciae infundant huius drachmam, dum est in fluxu super testa. Licebit tamen et vtramque partem regia soluere seorsim, postea commiscere, digestioneque horis 24. facta coagulare, et puluerem cum borace reducere. Ab hac etiam suspicio fraudis abest, nisi quae antecessit. Necchymicus culpandus, qui naturae vitium correxerit auri anima, aut tinctura per caementum exaltata. [note: Chromatismus argenti.] Argentum colore deficiens in catino cinereo fulminatur, cumque iam iam effulsurum est, conspergitur pauco hydrargyro sublimato, qui imbutus sit tartari oleo. Hinc eximiam acquirit albedinem, eamque fixam, si ille sit [note: Hydrargyrus et rubro et albo tingit.] constans. Ecce vero de sublimato quoque affirmes non absurde id, quod Paracelsus de vitriolo. Certe enim, si is cum calce tincturave Lunae sit apparatus, aut enutritus, albo tinget corpora rubra; sin cum aqua solis, aut Martis, rubefaciet alba, idque spiritaliter, cum sit spirituum subtilissimus, et parua quantitate plurimum comprehendat, longe felicius, quam cassiteros Aristotelis. Fit autem is ex chalcantho et argento viuo adiecto ammonio.



page 311, image: s311

Diuinare licet illum obscurum lingua hominem nomine partis intellexisse totum. Sed libet etiam de caeteris verba facere.

Argentum constanter coloratur auri tincturā [note: Argentum aureo colo. re donare.] per regiam, aut hanc aquam extractā: Chalcanthi, halonitri singulae librae destillentur in aquam fortem lege artis. Eam affunde sextanti cinabaris in vitro crasso. In balneo subtrahe phlegma. Reliquum transfer ad cineres, vel reuerberium vitroque lutato elice, quanquam lente, spiritus totos, eosque age in conceptaculum, in quo sit tantum aquae vitae, quanta fuit ab initio aqua fortis. Hoc spiritu animam auri extrahes, relicto puluere gryseo, quem poteris in suum colorem exaltare, paulo ante scripto magisterio. Anima seu tinctura illa potest caemento illustrior altiorque fieri, quanquam repetito regali etiam totum corpus solare in fermentum tingens transeat. Si proiicere super argentum cupis, purgatum hoc debet esse, et, vt allequaris vim arcani philosophici seu lapidis, prius fixum. Ita nunquam te nec pudebit, nec poenitebit huius artis. Paulo inferior gradus est per tincturam antimonii, et hydrargyrum praecipitatum fixum, sulphurque fixum et reliqua: Attamen etiam hic operae precium feceris ad delicias et ornamentum domesticum. Quid si placeret hoc modo rem aggredi? Salis petrae partem vnam, vitrioli


page 312, image: s312

duas, salis ammonii quatuor, destilla in aquam regiam, donec ruber fumus ascendat. et caue, ne vitrum diffringatur. In hac solue sulphur rubeum ex auri pyrite, vel separatim confectam tincturam sulphuris, aut stibii rubeam commisce. Cumque colorem traxit, destilla, et affunde nouo sulphuri idque toties repete, donec aqua erubuerit sanguinis instar, in cuius triplo solue vnam auri caementati partem, et vitro hermetice clauso, subtusque loricato coagula in puluerem, et omnino huc contende, vt mediana in lamina fluat fine fumo instar cerae. Huius, si paululum proieceris super laminam argenti, aut aeris candentem (centuplo maiorem) efficies auri speciem. Tale artificium particulare vocant, satisque arroganter repudlant, qui nec hoc, nec vniuersale praeparare possunt, cum tamen suo fine non sit contemnendum. Plura autem huiusmodi medicamenta passim inueninntur, nec raro tanto cum supercilio, vt reliqua omnia prae suo contemnant nonnulli, praefigantque nomina Lapidis Aristoteis, Auicennae, Hermetis, Gebri, sapientum, noli dicere, et huiusmodi vana alia.

Demens forem, si in commentarium chartamque [note: Aeris color.] coniieere vellem singula. In aere dealbando per proiectionem Spiritalem tantum elaboratum est, quantum in nullo alio metallo. Itaque etiam innumerabiles eius tincturae sunt repertae, tam ad solis aemulationem,


page 313, image: s313

quam ad lunae, seu argenti. Ad argentum per cinabarim, huiusmodi praecipiunt: sepeli cinabarim in scobe argenti mista pari borace, et horis 24. in reuerberio vase clauso caementa. Si pondera requiris: cape puluerum singulas semuncias, et cinabaris vncias quatuor, et strata permuta. Huius vna portio proiecta super triplum aeris, tingit id in argenti speciem. Catinus fusionis cum suo operculo oblinatur lithargyro ex aceto cocto, tritoque et misto albumine. Si pro argento aurum adhibueris, aurum fiet. Vtrobique tamen aes debet esse fixum. Vereor, ne dicas me imposturas scribere, cum meum studium tibi velit proponere chymica artificia. Alioquin adiicerem plura. Quid tamen nocuerit etiam vilia cognouisse? Si arsenici crystallini sesquitres vncias capias, Talci vero et hydrargyri sublimati fixi, salisque ammonii singulas semuucias, halonitri sextantem, inque olla vitrata prunis admoueris, sed tamen lenti caloris initio, postea auctiotis, donec follibus inspirantibus fumus desinat: fixam medicinam ad aes tingendum parare poteris, quae in olla relinquenda est, donec per se refrigescat. Eius semuncia aeris eliquati vnciis quatuor immiscetur, et postea etiam argenti sextans. Fusa omnia simul effunduntur in canalem melle illitum. Fuco haec ars non caret, si vti fraudulenter velis. Attamen iudicandum erit expressisse argenti vultum, nec non preciosum,


page 314, image: s314

cum ipsum argentum non absit. Est qui puluerem chelidonii maions mistum stibii polline [note: Dubium, sepatatione sit, an coloratio?] super aes Vngaricum aut Mansfeldense, Bohemicumue in catino fusorio proiicit, et in conum effusione facta regulum emergentem cum plumbo et borace fulminat, speratque ex aeris libra vna auri drachmam. Separatione haec est, an tinctura? Mihi videtur illa. Non enim video, si tinctura sit, cur non plus coloret: Ettamen [note: Martem albare.] stibio chelidoniaeque tincturam tribuunt? Ferrum eximia donabis albedine si mollefacto candentique inseminaueris puluerem ex plumbo nigro, et hydrargyro commistis, intercedente lini oleo, et postea reuerberaueris vase clauso. Idem assequeris, si mollefacto fusoque insperseris calcem plumbialbi. Nec differr argentandi, aut auri specie donandi artificium ab eo, quod in aere dictum est, nisi, quod sit praemollien dum plumbum, candidum argenteum reddes arsenici crystallini polline infusum proiecto. Liquandum autem aliquoties est, vt diffundatur spiritalis tinctura. Plumbum nigrum argenti splendore [note: Saturnum tingere ar. genteo.] donabis hac medicina. Tartari, arsenici albi calcinati, salis puri, salis ammonii singulae semunciae, pulueratae in vitro pererfundantur aceto bono, itaque macerentur octiduo, aut amphus. Liquor clarus deplcatur, vt perarescat materia, cuius parum proiieiendum est super eliquarum plumbum detracta cute iterumque parum, donec color respondeat.


page 315, image: s315

Aureum redditur idem, si feceris pulurem ex haematitae, arsenici rubei, vitellorum, aluminis rubei aequalibus tritis, et reuerberatis, in catino per horas 12. Huius pars vna [note: Gemmae colorandae.] miscenda est tribus plumbi. Gemmae ignobiliores in pastam sunt redigendae, aut fundendae, posteaque praeparati colores immittendi. Nec alia vitrorum ratio est, quanquam, vt sorbeant tincturam, cogenda sint halonitro vel sale atramenti, vel communi. Recitauitibi exempla praesentis tincturae. Tu crebra lectione et experimentis numerum augebis. Quandocunque voles, etiam in caeteris vteris me beneuolo. Vale 20. Ian. 98.

EPIST. XLI. DE MAGISTERIO Chromatismi per succos incoctos, infusos, similique arte introductos. Ad Ioannem Baptistam Coccium virum ingeniosum.

CRAVEM causam subesse oportet chymico, sua [gap: Greek word(s)] aenigmatis ita involuturo, [note: AEnigmata chymica.] vt, cum dicta sint, inque autoris diuinae scientiae mysticaeque admirationem et famam compositae, ideoque prolata in publicum, nihilominus maneant indicta et altis sepulta vmbris. Neque enim comparandus is est cum veteris instrumenti vatibus, nec per.


page 316, image: s316

ratio est artis chymicae, et oraculorum Ecclefrae parabo larumque Saluatoris, nec defendere isse potest argumento margaritarum a porcis abstinendarum cum nullus deuorae mentis et salutis verae sitiens repulsus sit, neque a vaticiniorum antiquorum communione, neque Euangelica luce, sed pertinaces duntaxat contemptores, quanquam quae esse potest comparatio inuentionum humanarum, et mysteriorum coelestium aeternis seculis tacitorum quidem, at nihilominus annis definitis apertissima luce, passim pro concionibus, manifestatorum? Non si Deus suaoccultauit olim consilia idem licebit et chymico, quin, si Deus sua patefecit aeterna, quanto magis chymicum oportet aperte docere sua machinamenta, quae illis collata recte dixeris sterquilinia? Qui testem operum suorum, et scientiae discipulum in re peritura humanaque ferre nequit, imposturarum sibi conscius, et falsae artis creditur, nec aliter agit, quam pauo, quem Plinius tradit inuidia suum resorbere fimum, aut scrofa, impuritates partus sui deglutiens, aut ad vomitum reuertens canis. Procul itaque nos seiungamus ab hominum huiusmodi invidia, et rideamus illum Olobrium, et Sterbelium aliosque, qui sepulchris vna secum, aut muris infodiunt libellos etiam sophisticos, quasi rem magnam et nulli hominum reuelandam, quae est odiosissima arrogantia, et execratione digna superbia. Quid quaeso tandem


page 317, image: s317

nobis aliisue profuerit sepultum bonum? Quid commdi habet immersus mari thesaurus? Num tunc tandem admiraturi sumus artes istorum, cum sub alta rellure poto letheo flumine in corpora reuertemur? Num runc ante porras coeli sesfuri sunt illi, et auri argentique lapidem cusuri, aut saltem tabulas suae scientiae coeli postibus affixuri? Stultitia est haec quidem; sed tamen specioso argumento defenditur. Cum enim tanti quis sit, quantum possidet, seu nummorum, seu eruditionis, aliorumue bonorum, excussum se e dominio proprio, autoritatemque amisisse putat, si quid suorum communicat. Sed de acceptis non erat ita insolenter gloriandum, multo minus superbiendum, Quin. vni commisit suorum bonorum particulam, etiam alteri potest, aut ent recipere, cum ne vita quidem data sit mancipio, nedum vitae adminicula. Ego teadhortor, vt si quae habes chymica, ea suspensa hedera communioni exponas, et admissos discipulos initiatosque fideliter doceas, ne cum talentum suum olim reposcet Deus, infossum telluri, et situ exesum, absque omni foenore in contumeliam tui et poenam mueniat. Non autem est, vt quaeras cum lucerna Diogeniana, vbi sint, qui te doctore discant. Me ipsum tibi offero, [gap: Greek word(s)] , nec abiecturus sum pernam. Et de reliquis quidem alias sum auditurus, nunc mihi exponas velim, quae sit ratio Tingendi per succos, liqiudosue colores,


page 318, image: s318

ita, vt tota res vndiquaque eos combibat. Videor quidem mihi aliquid eius rei percepisse, sed vereor, ne praue, atque ideo duplo constet veri cognitio. Recitabo tibi mea documenta, vt videas profectum, possisque operam postea tuam in me informando eo melius dirigere, et accommodare. Quas res colorare volumus magisterio, vt euadant excellentiores siue in proprio, siue alieno colore, siquidem tinctura est liquida, vt combibi vndiquaque possit, eae sunt metalla primum, et nonnulla alia mineralia, postea etiam partes quaedam animalium, et ex plantis aliquae. Oportet autem quaslibet aut raras esse et porosas, vt admittere liquorem tingentem, retinereque queant, aut solubiles in humorem, succum, aut pultem pulueremue, vt aequaliter cum illo commistae in coagulatione permaneant. Itaque et nonnunquam, si non sunt rapaces coloris, sitientes cupidaeque eius redduntur, aut quodam adminiculo alligantur, aut acredine penetrante procurata in tinctura opera datur constantiae. Nonnullae item ita tinctae statim sunt perfectionis dignitatisque suae, nonnullae amplius seruiunt ad porro tingendum res aliās. Modi vero huius artificii sunt incoctio, maceratio, nutritio, restinctio immersio, commistio seu confusio, irrigatio, et alii his vicini. Et quia res tincta iterum resiccanda, vel cogenda est, humoris abundantia absumpta, aut vna coacta, vt in fusilibus,


page 319, image: s319

facile apparet colorem per se non esse liquidum, sed duntaxat, vsus commodi gratia. Itaque aut vehiculum eius debet esse separabile, et color concretilis, siue semel tantum haereat, quantum satis. siue repetenda sit opera, vt in pluribus. (. Non enim semper explet votum vnus labor, vnaque immersio) aut talis naturae, vt post fusionem coagulari, et solidescere possit, quo in genere potissimum sunt tincturae minerales, in calore sicco, vel humore per se resolubiles. Instrumenta sunt in aliis cortinae, in aliis ollae, catini et huiusmodi, nec semper opus est igni, cum quaedam etiam absque eo peragantur. Media alligantia, aut acria sunt, aut tenacia; illius generis est sal, atramentum, alumen et c. huius, gummi, oui albumen, gluten et similia, quanquam interdum color euanidus misceatur haerenti, et sic vna astringatur. Ipsae tincturae quoque aut separatim existunt ex natura, vel arte sumptae, aut a rebus abstrahuntur per extractiones essentiales, et euenit aliquando, vt vna eademque opera et tincturae abstractio et coloratio peragantur, aliquando seorsim extractio instituatur, idque vel continue, vel separatim; continue, vt in purpurae tinctura, qmpraemissa coctione pficitur statimque immergitur lana: separatim, vt cum prius longe alio opere conficimus Martium liquorem, alio eum iungimus aeri. Significo autem tibi, cum praesens institutum nonnunquam mistura vtatur, me nolle confusum hoc caput cum magisteriis


page 320, image: s320

mistionum, de quibus in arte seorsim praecipitur, et licet coniunctae sit coloris ratio, tamen praecepta ibi sunt non colorandi, sed miscendi: hic vero mistio quidem item est, sed absque mistionis principali scopo, cum consilium sit tingere, et colorem procurare excellentem, quod non potest absque omni mistione ex hypothesi peragi. Illud tamen studemus hoc labore, vt tinctura quam minime sit corporalis. Neque enim hoc estartis. Itaque et imposturae coarguuntur illi, qui sericum tingunt mineralibus terris, vt eo grauius factum pondere suo ad stateram lucrum adaugeat, nec immetito imperiali autoritate non ita pridem, intercessum est, poenaque constituta fraudibus obuiam itum. sed vbi mistio principaliter intenditur, ibi magis expetitur corpus, id quod etiam Philosophus praeceptis illustrauit, et in Alchymia, quantum est huius artis, suo dicitur loco. Student hoc artisicio inferiora metalla superioribus similia reddere, sicut in proiectione, transmutatione et aliis. Student et colorare alia mineralia id, quod euidentius dici nequit, quam per exempla, quorum vnum atque alterum, vt [note: Argentum aureum.] incident, recensebo. Argentum auti vultu resplendet hac arte coloratum. Hydrargyro praecipitato tantundem adiicitur colcotaris, et salis, misturaque facta in sublime agitur septies, renouatis subinde speciebus. Sublimati librae adduntur stibii crudi quatuor vnciae, et


page 321, image: s321

per vas retortum, luto que armatum spisso oleum puniceum elicitur, quod mercuriale nuncupant. Huius vncia confunditur cum pari quinta stibii essentia et vnciis duabus olei chalcanthini, in quo drachma auri sit soluta (Est autem aurum ita praeparandum, vt in eo diffluat). Confusi liquores cum argenti calce miscentur, idque facta aliquot dierum digestione tinctum eliquatur. Ingeniosuis aget, qui per nutritionem seu incerationem opus instituet. Non ignorauit huiusmodi artificium Plinius. cum scripserit, argentum medicatis aquis in Hispaniae mediterraneis infici, quod Chymicus diceret aquis gradatoriis exaltari graduarique in auri speciem. Purant autem ex Aegypto Libiaque per Saracenos artem inuectam in Hispaniam esle, vnde postea Geberus iisdem in locis insignis extitit eiusdem cultor propagatorque. Nonnulli calcem viuam et sulphut aceto rubro coquunt. Decocto iniiciunt pares colcotaris, salis ammonii et aeruginis in pulucrem redactorum, donec soluantur. In hoc porro terquaterve ignitam ferri scobem restinguunt, tandemque relinquunt, vt extabescat. Totum postea more spirituum acrium per retortam destillant et in producta aqua argenti, vel aeris candefactas laminas restinguunt saepius. Putant autem eas tinctum iri colore auri, quod experientiae committo. Quodsi quis credic etiam aurum fore, decipitur persuasione puerili. Sicut qui idem sibi promitteret


page 322, image: s322

ex aqua colcotaris per resolutionem in fimo adiectis vitellis coctis facta, in qua similiter bracteas lunares extinguunt. AEs dealbatur, si eius laminae vel puluis in hoc liquore decoquantur restinguanturve: Halonitri, salis ammonii, gemmaei, sodae, calcis ouorum, aluminis plumosi, calcis tartari, arsenici albi, pares soluantur in aquam deliquio per vesicam in aquam demissam. Poteris easdem res in vrina puerili soluere, et eadem arte aes argentare: vel aceto vini albi salso similiter colorare. Oportet autem. vt huiusinodi colores firmentur oleo tartari lamellis restinctis illito, et postca in cineritio reuerberatis. Satis exemplorum est, nec oportet prolixum esse in his, quae artificiis aliis felicioribus possunt redimi. Tu vale et viue.

EPISTOLA XLII. DE PIGMENTIS cretae, Sacchari, Chrysocollae et similium; AD Ioannem Mosellanum Philos Melicum et Gymnasiarcham Halae Sueuorum.

IN Plinio te versatum, Mosellane, admodum esse, ille abstrusissimarum rerum, quarum cognitionem in multis Europae locis diu es aucupatus consecutusque, amor satis superque comprobat et attestatur. Cum itaque consuetudo inter eruditos obtinuerit, vt si quid scrupuli est, id alter alteri eximere ingenio, quautum potest, connitatur, neque


page 323, image: s323

sibi graue molestumque putet in obscuris consuli; ad te fero illud, quod de aluminis liquidi [note: Alumen liquidum] examine. lib. 36. cap. 15. habet cum scribit; liquidum alumen syncerum si est, succo mali punici nigrescit, quod cum de strongyle pumicosa neget, an haec minus est alumen aut insyncerum? Quid si inquinatio illa minime synceri foret, led potius aluminis chalcantho misti? Cur non atramentosum alum en dicebat? Certe etiam merum alumen liquidum potest esse, nec ratio liquidi a mistura pendet. De mero vero constat, non tingi eo succos. Esse item vtrumque, alumen scilic. et chalcanthum, in vna vena coniunctum, indicat separatio, quam Agricola docuit. Neque essentia distar liquidum a concreto, nisi forte consuetudine veterum liquidum non aliud vocatum fuit, quam quod et consistentiam habuitiale et remistum atramento, nec dum segregatum extitit. Huiusmodi mistio forrassis etiam intelligenda est, cum alibi dicit in argento fodiendo veteribus terminum fuisse inuentum alumen. nuper autem sub eo repertam aeris venam non fecisse finem spei. Cur id non potius fuerit chalcanthum, cuius tanta in aere copia est, vt fere ex solo videatur factum? Alumen tamen ob misturam nuncupatum putemus, quemadmodum et Geberi interpres videtur facere, nisi velis permutara vocabula esse. Refert [note: Chalcitis in Sory.] idem de chalcitide, quod inueterata traseat in Sory, et si in fictili ex aceto fimo circumlito


page 324, image: s324

maceretur quadragenis diebus, colorem croci trahat. Velim ex te scire, num compositio illa introducat colorem croceum aceto per macerationem fimi tandem ruffescente, an nonreserat, asperitasne aceti, an alius humoris eum procuret, cum sua sponte crocescat Chalcitis? Nonnulli ob hoc colcotar Chalcitin vocant. Id autem est chalcanthum calcinamm, ignibusque rubefactum. Chalcanthum sane alii in chalcitin, cui color aeris lucidus, abire tradunt sua sponte. Sed quando ad Pliniana descen dimus, iuuat pigmenta nonnulla recensere, quorum imitatione officinas aurificum pergulasque pictorum locupletare artifex queat, atque interim non mediocriter Philosophantium commodis prodesse, cum non desint hic quoque, quae diligentius expli. cata velis. Chrysocollam in aerariis argentariisque [note: Chrysocollam tingere.] metallis potissimum seu sponte seu opera data corriuatisque in venam aquis, effectam tingi, docet herba lutea in hunc modum: Natura est, inquit, quae lino lanaeve ad succum bibendum. Tunditur in pila. Deinde tenui cribro secernitur. Postea molitur; ac deinde tenuius sic cribratur. Quicquid non transmeat, repetitur in pila, dein molitur. Puluis semper in catinos digeritur, et ex aceto maceratur, vt omnis duritia soluatur, ac rursus tunditur, dein lauaturin conchis, siccaturque. Tunc tingitur alumine Schisto, et herba supra dicta, pingiturque antequam pingat. Refert, quam bibula docilisque


page 325, image: s325

sit. Nam nisi rapuit colorem, addunt et Schytanum et Turbystum. Ita vocant medicamenta sorbere cogentia. Cum tinxźre pictores, Orobitin vocant, eiusdemque duo genera faciunt; luteam, quae seruatur in lomento et liquidam globulis sudore resoluris. Summa commendationis est, vt colorem herbae segetis laete virentis quam similimum reddat.

Haec Plinius de Chrysocollae apparatu, certe admodum laborioso. Quaenam quaeso est [note: Lutea herba.] illa herba lutea, quae illa additamenta, Turbystum et Schytanum: Videor mihi ob rerum imperitiam in media esse Barbaria, nisi forte non Plinii, aut aetatis illa mirifica locutio est, sed codicis corrupti. De herba quidem diligenter inquisuii: coloris lutei inueni multas; sed luteam primum dictam nullam, nisi in hoc loco. Quid si nomine potius lutea sit quam colore? Quomodo enim aliās suuin seruaret in tinctura colorem Chrysocolla? Neque enim is alius fuit, quam viridis, dumque lutea quaedam dicitur, id non ob colorem, sed herbam fieri ait Plinius, quam etiam miscent caeruleo, et Chrysocollam ita imitantur adulterio. Collinutius per Luteam, vel Luteum Vitruuii [note: Collinutius de herba lutea] intelligi glastum, seu Isatidem infectoriam, argumento quod et caeruleum, Chrysocollamque, et lanas linumque inficiat, posse putat. Indicat tamen, esse in Bononiensi satiua herbam quandam Gualdam dictam, qua bombycis et serici infectores vtantur, colore luteo,


page 326, image: s326

caule singulari, minimis a radice foliusculis, semine totum caulem occupante, vt in blito, de qua quaerit, an non sit illa lutea? Tabernaemontanus [note: Tabernaemontanus.] in suo Herbario non interrogat, sed definite affirmat esse Catanancen primam Dioscoridis. quam et Plinius lib. 27. c. 8. agnoscit, quaeque Virgilio creditur Lutum dicta, Italis vnge di Gatto. Tingit alba flauo, sed caerulea viridi. Ego quid statuam firmius, non habeo. [note: Turbystum Schytanum.] Multo minus me extricare ex Turbysto et Schytano possum, praesertim, cum scriptum sit praemitti alumen, quo colorem lucidiorem reddi notum est. Solent alias huiusmodi medicinae esse acres et salsae, qualis est Alcali seu Sodae cinis, quemque clauellatum ex arborum ramis putrefactisque truncis nominant, quo vtuntur infectores pannorum, vt lanae glastum combibant. Metallorum quoque excoctores et docimastae in cum finemadiungunt venis vitrorum spumam salsam, salem ful um, salem ammonium factitium, boracem, et suam quandam Chrysocollam. Sed, nescio an simile quid hic fieri dicendum sit, cum non sit par ratio colorum et metallorum. Simplicior quis fors legerit pro Schytano titanum, et Turbystum traductum ex Asbesto credat. Ego ex te erudiri volo. Caeteri enim autores, qui in Plinium sunt commentati, non sunt ad manum. Cretam combibere colores, et sic pictoribus praeclare inseruire, notum est. Plinius mentionem [note: Purpurissum.] facit Purpurissi, sed non sine obscuritate


page 327, image: s327

historiae. Vnde et hic necesse haheo ad tuos sensus confugere. Purpurissum inquit, e creta argentaria cum purpuris pariter tingitur, bibitque cum colorem celerius lanis. Praecipuum est primum feruenti aheno rudibus medicamentis inebriatum: proximum egesto eo addita creta in ius idem, et quoties id factum est, leuatur bonitas pro numero dilutiore sanie. Hoc verum purpurissum et re et nomine esse iudico: sed modus est obscurior. Cretam argentariam argentei splendoris candorisque comminuendam intelligere licet, quomodo et de Chrysocolla, quamuis operosiore ob duritiam, scripsit. Dum ait cum purpuris pariter tingi, num societatem, seu lanae, seu ipsius floris signat? Ergone creta pariter cum lana iniicienda est? At hoc inartificiosum, nec consentit historiae, quae totam cortinam sola creta mutata exhaurit. Nec statim cum flore purpurarum immitti potest. Neque enim ante legitimam coctionem emergit color iustus, nec nisi separatione peracta tingi solitum est. Sensus itaque est pati modo, legeque, qua tingi solet lana pro veste purpurea, etiam cretam infici.

Deinde grandiloquentia eius adimit lucem rebus. Neque enim intelligendus est feruor succi et ebullitio, neque rude medicamentum est, id quod nondum elaborauit artifex. Quis tam sit rerum imperitus, vt caloris excessu perituram coloris gratiam velit ammoliri? Cum purpurae tingendae


page 328, image: s328

proposuit artem, lentum ignem probauit, non feruentem. Multo minus rudi colore tinctam expetat quis cretam, cum elaboratissimus requiratur. Rude itaque medicamentum esse opinor, quod nondum ab alia materia est haustum, quasi primum et optima florum parte foecundum dicas. Inde enim postea deterius sit purpurissum, quo a primo abest longius et consequenter im missa creta conficitur, semper facta sanie dilutiore, magisque aquea, et euanida. Sed cum duplex sit purpureae tincturae ratio, vna ex maioribus conchis, altera ex minoribus, quarum quaelibet, peculiarem sortita est elaborationem, purpurissum praestantissimum iudico factum ex flore maiorum, et harum opus hic intelligi [note: Indicum nothum.] posse confido. Caeterum meminit idem autor etiam Indici spurii ex creta Selinusia, et vero Indico, quod est spuma arundinum, limo adhaerescente, coloris nigri, cum diluitur, purpuro caerulei: vel est purpurae spuma innatans cortinis. Quam tu putas huius adulterii rationem esse? Nam et de his inquirere iubet indefessus discendi feruor. Num mistura simplici per contritionem laeuigationemque peracta est, an color dilutus liquore in cretam infusus, et sorberi coactus? Pro creta esse et stercora columbina monet, dicitque haec tingi, quae vox imbibitionem succi magis notat, quam misturam. Eodem pertinet et caeruleum factitium viola arida decocta in aqua


page 329, image: s329

succoque per linteum expresso in cretam Erythriam, qui modus est facilis intellectu, [note: Plin. lib. 37. cap. 13.] cumque dicit Plinius omne caeruleum tingi, et in sua herba coctum bibere succum, voluit fortassis hoc ipsum. In caeterissi haereo, veniam dabis imbecillitati. Non enim habeo domi sphingem, et deest natator Delius. Vt eo procliuior sis ad ignoscendum, demulcebo te cinabarisso inuidia purpurissi ita appellato. Id conficiunt in hunc modum: Cretae candidissimae [note: Cinabarissum seu Brasilistum.] massa in formam mortarii excauatur. Huicinfunditur lucidissimus Brasilii ligni artisiciose decocti succus, dum sorbeatur a superficie. Quod non est combibitum, effunditur, et mortarium rapido exponitur soli, vt tinctura perarescat. Rasam postea eam penna reponunt, et laborem repetunt eundem, quoad libet. Radendum autem tantum id est quod refulget in summo, seu pollen floridus [gap: Greek word(s)] , Gratissimo rubore etiam coccum [note: Creta citrina.] vincere traditur, cretam item citrinam conficiunt bile magnorum piscium, quanquam pro nutritione imbibirioneque in hac vtantur contritione et ductu super marmore. In nonnullis coloribus pro creta est calx, aut cotium [note: Caetuleum.] ramentum farinaceum. Ita enim sit caeruleum quoddam. Maturos myrtillos in pelui locatos defode in terra ad duos digitos peluis, diebus 14. donec putrescant grana. Dein de dimidiam aquae mensuram in ollam vitro inductam infunde cum calcis viuae ouali quantitate. Post


page 330, image: s330

quietem vnius noctis, factamque colaturam iniice salis ammonii, et aeruginis drachmas singulas, totumque confunde cum baccis putrefactis. in olla noua. Misce, coque, et despuma. Cum refrixit, separa per colum. Ita succus paratus est, quem postea vel crerae infundere potes, vel ad tingendum lintea transferre. Calx autem alio consilio additur, quam creta. Haec enim pro corpore est pigmentis ad picturas adhibendis. Illa vero alligationis gratia cum aerugine, et sale amonio adiicitur, et vt color eo fidelius migret in succum. Exempla vides Turbysti et Schytani Pliniani, siue haec sint rei certae nomina, siue multis communia ab vsu, aut similitudine conficta. Cotis rasuram in Indico [note: Indicum factitium.] quodam artificioso substernunt. Eius apparatus est huiusmodi. Granorum Ebuli maturorum succum misce aceto acerrimo, pauco alumine, et cotium attritarum laeuore. Misturam, in olla clausa coque intra clibanum, cauens, ne nimium exarescat, quod assequeris, si saepius experimentum rapueris. Ita Indicum paratum est. Quomodo pharmacopolae saccharum tingant, vtanturque Rhabarbaro vel croco ad luteum; floribus cyani; aut baccis sambuci, ad caeruleum santalo rubeo, vel rubea, aut granis tinctorum, cum vini spiritu, ad rubeum: succo anethi, solalani, rutaeue ad viridem: Galla, Myrobalanis, succo corticum Iuglandium ad nigrum, aceto


page 331, image: s331

adiecto aut vini spiritu, et nonnunquam pauco alumine pene omnibus et lippis notum est et tonsoribus. Non itaque est, vt pluribus verbis tibi sim molestus. Spectabo benevolentiam tuam, et quantum nostra studia ames, si pro industria tua aliquid certius ingeniosiusque excogitaueris. Vale. 23. Ian, 98.

EPIST. XLIII. DE Hysgino. Ad Ioannem Mosellanum Phil. Medicumque insignem et Gymnasiarcham Halae Sueuorum.

TE excussis compilatisque passim commentatorum scriniis non potuisse. de Schytano et Turbysto Plinii quid certi cognoscere, credo tibi haud inuitus. Nuper quidam ex Calepino referebat id ipsum, quod Plinius generatim dicit, esse nimirum Turbystum medicamentum cogens colorem sorbere, quod aliquando etiam pro ipsa accipiatur tinctura. Caetera alta iacent sepulta tellure, nec turbabitur Respublica, etiamsi ignorentur. Rem ipsam, seu eandem, seu vicariam, nec infectotiae nesciunt, nec Chymicorum familia. Facitidem autor aliquoties mentionem Hysgini, et quidem purpurissum preciosum inde fiexi tradit eodem capite quo de pigmentis seu coloribus natiuis et factitiis scribit. Puteolanum purpurissum (inquit) potius laudatur quam Tyrium aut Getulicum, aut Laconicum vnde preciosissimae purpurae. Caussa est, quod


page 332, image: s332

t Hysgino maxime inficitur, rubiamque cogitur sorbere. Occurrit idem lib. 9. cap. 41. vbi ait, quin et terrena miscuere (tincturae conchyliatae) coccoque tinctum Tyrio tinxere, vt fieret Hysginum; Et lib. 21. cap. 26. Hyacinthus in Gallia eximie prouenit. Hoc tibi pro cocco Hysginum tingitur. Cum non liceat peruenire ad exactam cognitionem Schytani et Turbysti, age quaeso Hysgino occupemur, idque quid sit rerum, investigemus. Consului interpretes bene multos: Sed vltra Hysgen non possum procedere. Nam dicunt herbam esse, vt Nicandri interpres, declaraturus versum in Theriaca Nicandri de Aristolochia, quam dicit [gap: Greek word(s)] Vbi scrupulus est, et quaestio, num [gap: Greek word(s)] sint idem, et quomodo, si planta est [gap: Greek word(s)] , quae vox significat Latinis flauum, possit inde tingi Hysginum, quod est rubrum? Apud alios inuenio Hysgen esse herbam infectoriam, coloris coccinei: vnde Hysgina vestis purpurea, et Hyacinthina, hoc est, rubra. Crediderunt nonnulli esse hyacinthum purpureum aut vaccinium, alii glastum seu Isatidem. Vitruuius fieri purpureos colores ait, infecta creta rubia radice, et Hysgino, non minus ac


page 333, image: s333

ex floribus colores alii, vbi Plinium secutus videtur. Tot herbariae rei scriptores extant: At horum qui sunt ad manum, quae sit Hysge aut Hysginum, explicat nullus. Tacet Theophrastus cum Aristotele, tacet Dioscorides interpresque quidam eius. In Matthiolo non apparet, nec Tabernaemontano, et aliis nonnullis. Omnes adire non possum cum non omnes fint praesto. Video. dubitare Ruellium cum multis, Illud tamen apertum ex Plinio est, Hysgini colorem rubrum fuisse, et purpureis coccineis queannumeratum: Sed experiamur parumper diuinando, num ad verum possimus peruenire. Refert Plinius veteres Cocco, quod est Galatiae rubens granum ex Ilice nascens, (Vt lib. 16. cap. 9. et lib. 9. cap. 41.) tinctam lanam Tyrio tinxisse, atque inde fecisse hysginum. Tyrius autem color fiebat, cumpelagio satiaretur primum immatura viridique cortina, et mox permutaretur in buccino, vnde color saudis summae sanguinis concreti aspectu nigricantis, quo inducto coccinae tincturae, hysginum fieri dicit. nisi bis Hysginum legendum sit, sicut alias bis Bissinum, quasi dupla rubedine infectum innuere vellet. Coccus itaque tinctura sua Hysginum [note: Hysginum factumtinctura cocci et hyaci thi] reddidit. Nec abludit locus alter de hyacintho, quem in Gallia pro cocco hysginum tingere ait, quasi illud sit principale et primarium Hysginum, hoc secundarium illiusque aemulum. Itaque postea cum purpurissum verum


page 334, image: s334

fieret ex purpurarum flore a creta housto: alterum ex cocci vel hyacinthi rubiaeque tinctura confectum, non immerito existimari potest. Vt sit sententia horum verborum (causa est quod hysgino maxime inficitur, rubiamque cogitur sorbere) haec; Creta coacta sorbere rubiam, tingitur colore eo, quem hysginum appellant, et praefertur purpurisso Tyrio et caeteris. Ita lib. 22. cap. 2. Sileamus, inquit, Galatiae, Affricae, Lusitaniae granum coccum Imperatoriis dicatum paludamentis: Transalpina Gallia herbis tyrium atque conchylium tingit, aliosque omnes colores, nec quaerit in profimdis murices, etc. vbi proculdubio ad hyacinthum, de quo praecedente libro scripserat, respicit. Slitaque Tyrium tingitur hyacintho, et idem fit cocco, Tyriae tincturae praemisso, hyacinthusque pro cocco adhibitus hysginum praebet, cur hysginum non in idem, quod coccus, aut saltem tinctura coccinea? Libet et suspicari hysginum esse colorem rubrum e genere purpureorum, non vnius rei sed plurium, vtpote hyacinthi, rubiae. cocci, phyci, granae, seu cocci scolecii (vnde vermilium) et huiusmodi, maximeque appellari hysginum, qui ex herbis esset, non vna certa, sed diuersis, cum purpureus vere. et Tyrius, Tyrianthinus, Tyriamethistus conchyliatus sit ex marinarum concharum flore veluri purpurae, buccini, conchylii, etc. Sic Hysge erit quidem herba rubra ad tingendum


page 335, image: s335

apta, sed non vna certa, modo vnquam Hysge vocabulum a vetustis sit vsurpatum. Video enim neca Nicandro, nec eius iuterprete positum. Itaque nec mirabimur, si herbae talis nullam faciunt mentionem Botanici. Sic fortassis Plinius explicari recte potest, et lis de [note: Kermesinum] hysgino tolli. Chermesinum colorem hodie ex Arabico, Chermes, vocant, qui proprie [note: Ahrahamus Wernerus Slacceualdae Medicus referebat in herba quam cancri vocabat, Sole cancrum attingente, item circa radices rubeos nodulos conspici qui tamen a ne in agris Bohemicis Saepe inuestigati, non sunt inuenti; fors circa Wittebergam froquentiores. Alia interpretatio Pliniani loci.] est coccineus; quanquam et vicarius sit ex grana, seu cocco scolecio, quod aliqui plantae cuiusdam (pimpinellae quam Italicam vocant, seu sanguisorbam) semen esse putant, aut partem, aut annatum vermis seminarium. Constar enim, non quidem in omnibus locis, in Polonia tamen et forte etiam Belgio, quod radicibus eius certo tempore annascatur vesicula quaedam seu nodus, aut granum rubrum quod cito transit in vermiculum elatum: Et ideo a nonnullis creditur ouum esse sauguineum praesertim cum et vermiculus ipse volans captus attritusque humiditatem emittat sangiuneam. Probabile est Plinium, si viueret, hunc hysginum dicturum. Nescio etiam, an ille locus de purpurisso Pureolano eam sententiam exhibeat quam Vitruuius et alii expresserunt, quasi creta tinctahysgino, vel rubiae succo faciat purpurissum. Puteolanum purpurissum praeferri dicit Tyrio, Getulico, Laconico, quamuis his in locis fiant purpurae preciosissimae, ideo quia maxime tingatur hysgino, hoc est, hysginum


page 336, image: s336

colorem habeat, vtpote lucidiorem Tyrio, factum ex succo rubiae radicis coacto sorberi a crera: aut potius, vt hic locus respondeat purpurae Hysgino, de qua lib. 9. cap. 41. quia Tyrium purpurissum, puteolis denuo tingatur succo rubiae, atque ita. euadat pigmentum Hysginum, vt ibi purpura Hysgina quamuis cocco mutato rubia, vt aliās hyacintho. Si factus sum Oedipus ex Dauo, certe praeter morem meum factus sum. Sum enim aliās simplicioris ingenii, quam vt nodos eiusmodi soluere queam. Quod autem dixi de discretione Grani vermilii, seu granae vulgaris, vt pronunciant, et Chermesini, seu cocci, quorum hoc nascitur in Ilice, illud in herbis [note: Brasauolus.] quibusdam, Brasauolo debetur, qui ita disserit in examine Syrupi de cortice citri, cui subscripserunt nonnulli alii, tametsi Matthiolus, Clusius, Quinqueranus Pliniusque [note: Vide Carda. num lib. 9. de subt. vbi recitat tincturam nouam serici ex animali Bibinellae et alio quodam.] velint coccum Scolecium in Ilice gigni. Est genus cocci (inquit Plinius) in Attica fere et Asianascens, celerrime in vermiculum se mutans, quod ideo Scolecium vocant, improbantque. Officinae quoque nostrae nomine grani Chermes, folliculum potius inanem exhibent, quam coccum, et videtur illud Plinianum esse. Alioquin verum Kermes exsiccatum, faciem repraesentat acini Corinthiacae passulae exiccatae, intusque admodum rubet, fere vt tinctura santali trita, gustu astringens, nec vacuum est, sed plenum duransque. Quae


page 337, image: s337

vero de purpurissi puteolani gratia, ob quam praelatum Tyrio simplici est, retuli, non tantum declrantur Cocco tincto tyrio ex libro 9. cap. 41. sed et lib. 21. cap. 8. Tres flores sunt principales, quos luxuria in vestibus prouocauit (inquit) vnum animaduerto in cocco, qui in rosis micat, Grarius nil traditum aspectu, et in purpuras, tyrias, dibaphasque ac laconicas, etc. Locus quidem obscurus est: Videtut tamen innuere elegantissimum vestium colorem esse illum hysginum, qui fit cocco inducto Tyrio: quo nomine etiam postea commendatur in purpurisso Laconico Sudaui satis in hac palaestra, neque tamen arrogo mihi inuentionem certissimae sententiae. Quid tu dicturus sis, quam desideratissime expecto. Vale.

EPISTOLA XLIV. DE INFECTVRA lini, lanarum, vestium, pilorum, pennarum, squamarum, cornuum; AD Iohannem Mosellanum Phil. et Medicum praestantam, Gymnasiarcham Sueuhalensem vigilantem.

NON immerito, Mosellane, cum Platone [note: In Ioue.] quis Poetarum carmina furori. Enthusiastico afflatuique diuino, quemadmodum [note: Orpheus in argonauticis; Homerus in Iliade] et ipsi videntur fateri, cum sua oracula Musis Phaeboque et aliis numinibus accepta referunt, asscripserit. Ecce enim noster ille,


page 338, image: s338

[note: et Odyss. Aratus in Phoenone. Hesiodus. Ovid. in fastis, etc.] quem saepe cum voluptate legimus versusque eius tanquam oracula. Eurypidea memoriae in fiximus, quam est vates, quamque ex tripode fundit aenigmata?

Non varios discet (inquit) mentiri lana colores.
Ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto.
Sponte sua Sandyx pascentes vestiet agnos.

Vaticinatur artem infectoriam abolitum iri, eiusque loco nascituras in ipsis gregibus lanas ad libitum [gap: Greek word(s)] vt non opus sit muricis succo. luto, Sandyce, similibusque coloribus eas fucare, peregrinoque producere ad superbiam gentium vultu. Quid, iuquies, tu mihi vaticiniorum? plana omnia et aperta audio. Imo vero vatem agit. Ne enim dicam de abstruso sermonis sensu, quem vulgatis verbis occultat, et nihil minus in felicitate ponit, quam colorum mangonium, seu natiuum, seu artificiale, quaeso te, an non sphinx est, cum nominat muricem, lutum, Sandycem? Herbas intelligi putat Plinius nominatim citato versu, sponre sua, etc. et fors tacite perstringit poetae ignorantiam, quasi Sandycem, colorem scil. factitium ex sandarahca adulterina (quae fit ex cerussa reuerberata, vocaturque nostratibus minium secundarium) et aquali rubrica, putauerit [note: Seruii expositio.] herbam esse. Seruius croceum lutum [gap: Greek word(s)] interpreratur pro croco luteo; alii per lutum accipiunt herbam luteam, qua tingi Chrysocollam scribit Plinius, quaeque aliās


page 339, image: s339

appellatur catanance apud Dioscoridem. Quid Sandyx Servio? Herba, ex qua Sandycinus color. Ea rusticis vatana diritur. Per muricem quid venit? Num hyacīnthus, cui et idem tribuit idem poeta Epitheton:

[note: Ecl.. 3.] --Phoebo sua semper apud me
Munera sunt lauri, et suauerubens hyacintthus.

Seruius videtur sui ipsius oblitus, cum primo croceum rubicundo exponeret et mox croco tribueret colorem luteum, quasi idem sint rubicundum et luteum. Nec recipio Sophisma crocum integrum delibutumque oleo esse rubeum, dilutum vero aquis luteum. Sed leuius tamen est delictum, quod in herba hysgino Graeci item confundant [gap: Greek word(s)] , et bilis modo rubra modo lutea vocetur, scribatque Philosophus halurgum in Iride, qui aliis est purpureus, saepe apparere [gap: Greek word(s)] . Non desunt, qui per lutum colorem mineralem qualis est ochra et alia terrarum genera citrina inrelligunt. Sed quicquid sint illae res, nulla nos necessitas cogit, vt vel herbas vel mineralia terrasque istic loci designari dicamus, imo ridiculum foret fingere arietes caeterasque oues depasto hyacintho euadere purpureas; lutea herba luteas Sans dyce rubras, aut miniatas, quasi vero non co. mesturi sint gramina greges etiam seculo Saturni, eaque varia. Nec caret suspicione erroris scribere de herbis agere poetam cum nec Sandyx, nec murex sint herbae, et fortasse


page 340, image: s340

nec lutum. Colores designantur, qui sint euasuri absque omni cura errantibus in. pratis ouibus, et gramine vescentibus. Hi quo subiecto designentur apud poetas, non refert, modo id taliter sit coloratum, qualem colorem in praesens volumus. Tingi lanae alioquin purpurarum succo sunt solitae, sicut et lutea herba (quam Tabernaemontanus lutum vocat) item coloribus metallicis in picturis repraesentari atque vestitu. Vnde sandycis amictus pro plebeio rubro, quo pacto et sericum hodie coloratur mineralibus, et panni lanei inter alia etiam cotium attritarum [note: Aegyptia tingendi ratio.] farina inficiuntur. Mirabilem narrat Plinius tingendi vestes rationem olim in AEgypto vsitatam. Proponam tibi eius verba, quia cum non vacent tenebris, spero ex tuo, [note: Lib. 35. c. II.] ingenio lucem. Ita ille: Pingunt et vestes in AEgypto inter pauca mirabili genere, candida vela postquam attriuźre illinentes non coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis. Hoc cum fecźre, non apparet in velis, sed in cortina pingi. In feruentes aquas mersa post momentum extrahuntur picta, mirumque cum sit, vnus in cortina color, ex illo alius atque alius fit in veste accipientis medicaminis qualitate mutatus. Nec postea ablui potest. Ita cortina, non dubie confutura colores, si pictos acciperet, digerit eos ex viuo, pingitque, dum coquit; Et adustae vestes firmiores sunt,


page 341, image: s341

quam si non vrerentur. Hactenus PLINIVS: Non explicat, quaenam sint illa medicamina, quibus vestes colorandae inficiantur: Sorbentia duntaxat nominat quasi, prout quodque dispositum est, ita recipiat et repraesentet colorem suum, tanquam ab initio non communem succum, sed diuersum hausisset. Perinde eueniret, si in succum catanances partim album, partim caeruleum pannum mitteres. Ille tingeretur luteo, hic viridi. Sed sic non additum foret sorbens medicamen. Aliud quaerit Plinius. Vela primum vult radi, et atteri, vt hirsutiora facta medicamentum suscipiant: Dein de illini sorptura colores medicamina. Illa vero quae? Difficile est diuinare. Puta tamen de paretonio, terra Melia creta arsenico, adarce flore salis, alcyonio, etc. fortassis intellexisse. Haec enim sorbent colores. Consentaneum etiam est inunctos fuisse herbarum succos, eaque medicamina non plane habuisse nullum colorem. Sed tantum eum non, quem continebat cortina. Quod autem dicit, non apparere in velis sed in cortina pingi, quasi nullus color in velis conspectus fuisset, interpretor de scopo, consilioque tingentium. Pictores etiamsi sublinant colorata quaedam coloribus inducendis, quia finis is non est, sed apparatus quidam, nondum pinxisse dicuntur, sed fundamentum posuisse. Vltimus tandem color verus est picturae. Feruentes aquae


page 342, image: s342

non sunt simplices, sed colores diluti. Ait enim postea, vnum in cortina colorem esse. Haec videtur ratio esse tincturae AEgyptiae. Interim non nego vnam partem veli illitam, et alteram non illitam, vtramque tamen albam, postea diuersimode coloratam, et sic varietatem pigmenti initio non apparuisse: Item vnam crasse inductam, alteram subtilius: laeuius: asperius: aliam relictam et tamen omnes vnicolore medicamine insectas, postea varias euasisse pro receptionis diuersitate, similiter vno colore. Est autem aliquid etiam in aqua feruida et coctionis vstionisque, vt loquitur PLINIVS, progressu. Res ipsa loquitur, diuersimode vsta coloribus variari, et auctor libri de coloribus indicat in purpurae tinctura, vbi concha contusa (de minoribus loquitur quae traperis frangebantur totae) vniuersa humiditas fuissec eluta, et effusa in cortinas coctaque, primum nullum omnino colorem conspicuum fuisse, sed paulatim quemque ipsorum humido magis concocto, et insitis coloribus sibi inuicem permistis, multas variasque exortas differentias. Ita cum magnarum purpurarum haematidas demiserunt in ahenum, extiterunt initio colores opacus, niger, aerius; at satis elixato flore, floridus halurgus et splendidus emersit. Sed, quod attinet additamenta, siue sorbere cogant, siue sorbeant ipsa coniunctaque


page 343, image: s343

pannis haereant, etiam nostris temporibus ea sunt in vsu, vt constat de cinere clauellato, alumine, calce, creta, cotium polline, arsenico, vini fece, seu tartaro, galla, myrobalanis, Zedoaria, spuma Saponis, aliisque quorum quaedam adduntur serico, sanguine vermiculorum ad purpuram tingendo. Docet et autor de coloribus artificiales fieri ex floribus (vt hyacinthi, genistae, chrysanthemi, cyani, cichorii, etc.) radicibus (vt rubia) corticibus (vt alni) lignis (Brasilio, santalo rubeo) foliis (rutae, fuci marini, etc.) fructibus (myrobalanis, baccis myrtillorum, acinis sambuci, ebuli, spinae infectoriae, galla, cocco ilicis) terra (vt Paretonio, melia, ampelitide, ochra chrysocolla, arsenico, sandaracha, minio, cinabari, et quae alia in 3. Meteo: puluerum coloratorum et lapidum pingentium nomine intelliguntur) spuma (vt Indico, alcyonio, etc.) multa atramento (vitriolo Romano et caeteris. Item aliis succis terrae vt sulphure, alumine, etc) Et animalium succis, (vt purpurae, buccini conchylii, bestiolae bibinellae, sanguine draconis Plinii, hircino, quo pertinent etiam fella:) alia vino, lixiuio, sumo, mari. Haec ille. Est quidem creta cum calce sorbens medicamentum: sed eius loco adhibentur et cineres ossium, veluti sepiae, cornu ceruini, quod in clauso vase vstum etiam purpuram nigram repraesentat, similiumque, aut pro


page 344, image: s344

his laeuores eorundem. Succi arborum et gummi non obtinent postremas, vt est lacca, sanguis Draconis verus, quaeque alia magno numero passim ex rerum natura promi solent, et toto orbe conquiri ad luxum et oculorum pabulum. Quo pacto purpura tingatur, malo te ex Plinio cognoscere. Quo modo autem vestes, lanae, aut lintea inficiuntur, eodem et cornuum scobes, pultes, laminae, crines, vbi tamen oportet adiicere acre medicamentum, quod penetrationem colori et adhaesionem afferat, quale est lixiuium, aut [note: Charta caetulea.] sal Sodae, nitrum, et similia. Chartam caeruleam effecturi Mandragorae libram, aluminis tusi vnciam conterunt, et expresso succo tingunt. Transiit etiam ad lilia, pomaque artificium. [note: Lilia purputea. Lib. 21. c. 5.] Vt enim Plinius autor est, Mense Iulio colliguntur scapi arescentes, liliaque suspenduntur in sumo. Deinde nudantibus se nodulis in fece vini nigri, vel Graeci Mense Martio, macerantur, vt colorem accipiant, atque ita scrobiculis seruatur heminis fecis circumfusis. [note: Poma rubra.] Ita fiunt purpurea. Si surculi ante insitionem parte ima sanguini per horas 24. macerentur, rubra dicuntur poma gignere; sed nimis pene multa. Aries ille Virgilianus quo modo velit tingi sua vellera, seu aquarum potu, vnde aiunt et piscibus squamas, et ouibus lanas variari, seu pastu, seu terrarum aspersione aut sanguine bileve sua, aut Solis radiis et caeteris, ipsum eligere sinamus. Tu vale et viue.



page 345, image: s345

EPIST. XLV. DE CHEMIcorum scriptura. Ad Gratianum QuodVultDeum Fidenatem virum pium.

TIBI vero vafri videntur chymici, aut inuidi, dum arcana sua signis lirerisque suae disciplinae familiaribus ab accessu profanorum defendunt? Atque eiusmodi Emblematis et hieroglyphia, tum olim AEgypti sacerdotes, tum hodie vtuntur gaudentque [note: Hipp. Iniureiur. [gap: Greek word(s)] ] nonnulli eoque plus est iuris ad eam rem chymicis, quod ab Hermete et illa scribendi ratio, et Alchymia prodierit. Ducem artis suae sequuntur, idque factitant, quod disciplinae consuetudo pridem invexit. Nosti scytalen Laconicam, et quae alia subtilibus iuuentis annumerauit Cardanus. Libebat Caesari bellica consilia non vulgata aperire amicis scriptura. Liceat idem et chymicis, Fateor quidem in sidiarum, et ne hostis cognosceret deliberata metum, Imperatorem illum ad arcanasliteras impulisse, esseque diuersam scientiarum tradendarum causam. Sed si Hippocrates a Medicina arcet non initiatos: si multae gentes et lingua et literis peculiaribus diuortium a caeteris faciunt, nec esseque est alios per interpretem commercia cum illis peragere, aut linguam literasque addiscere: non iniuria est, eum qui cum chymicis conuersari velit, honim more primis disciplinae temporibus praecepto,


page 346, image: s346

deinceps pedetentim ad reconditiora intromitti. Cum itaque viderit quis in vestibulo, aut etiam paginis chymicis sepulchrum ex quo Sol oritur, vel quod reconditur: Cum leonem viridem rictu aperto solem deglutientem: cum binas solesque in arbore pro fructu nascentes: cum pelicanum, basiliscum suam caudam mordicus inuadentem coruum nigrum, terram rore coeli madefactam. hominem bicipitem coronatum vna corona: reginam regi iunctam et reliqua, cogitet emblemata artis chymicae esse, quomodo olim AEgyptii hominem horas comedentem pinxerunt pro horoscopo: apem pro populo regi morigero; anguem circa maguam domum pro Imperatore, Ranam pro impudente: camelum pro segni; duas cornices per nuptiis: onocephalum pro nunquam egresso ex patria: Leonis caput pro vigilante: et reliqua quae recenset Horapollo. Nec minus animi et solertiae credat esse chymicis, quam typographis, quae sua Symbola libris apprimunt per eiusmodi picturas vt qui verbum Dei pro Symbolo gerit, malleum montes quassantem repraesentat, qui [gap: Greek word(s)] . [note: Characterum variatio subdola.] illigat anchora Delphinum et reliqua passim in frontispiciis libellorum obuia. Illud probare non possum, quod aliqui adeo varient characterib. vt eos ne artifices quidem veterani possint intelligere, siue id arrogantia studioque frandum suarum occultandarum fiat, siue imperitia. Nonnulli confundunt notas,


page 347, image: s347

et eodem charactere stibium, sulphur, alcali, etc. signant, alii eos permutant, et quo quisque est stultior, et magicis signis addictior, eo est in hac re superstitiosior magisque varius. Porro, quae constantes sunt probataeque picturae, siue ab AEgyptiorum hieroglyphia prodierint, siue Astrologia, seu Magicis cabalisticisque persuasiombus, vsu recepto potissimum valent. Itaque Planetarum et signorum coelestium characteres translati ad res animales, vegetales, mineralesque in mundo inferiore, postquam arte sunt elaboratae, non adeo sunt culpandi, quemadmodum nec caeteri, quos probauit consuetudo, sed non alio fine, quam, vt de signent res suas, arceantque impostorum et alienorum ab arte accessus. Tribuere vero eis nescio quas vires, et cognationes cum rebus praesertim, si insculpantur metallis gemmisue, plane est superstitiosum et magicum. Sed nolo de his esse prolixior. Quod scire ex me cupis, quaenam scriptura apud chymicos sic ingeniosior probatiorque: Et num liceat tribus literis Cardaneis omnia scribere; mallem te alium consuluisse me in istis vel attentiorem vel peritiorem. Nihil habet artis vel vna litera pro omnibus vti, potestque sibi quilibet varias rationes fingere, veluti si literam O, adhibitis punctis, lineolis, hamulis, ita informes, vt singulas referat caeteras, praesertim sic ductis, vt aliquo indicio, consuetam literam repraesentent: veluti literam M hoc


page 348, image: s348

modo [gap: alchemical symbols] et sic deinceps. Ita tribus primis alphabeti latini elementis omnia reliqua exhibebis puncto supra, infra, in medio, ad latera, simplice, duplici, triplici posito. Nihil, inquam, in his est artificii praeclari, aut inegnii singularis. Occurrit aliquando in quibusdam chymicis etiam transpositio et permutatio literarum, ita vt locum primae obtineat nona, et pro B ponatur P et sic in caeteris. Alii duodecim signorum, septem planetarum, et quinque aspectuum notas vice literarum pingunt. Ordo hic est [gap: alchemical symbols] . Et vt constet numerus vicenarius quaternus. w Germanorum assumunt. sed difficilis est ista scriptura. Promptior expeditiorque haec est [gap: unknown sign] (quae et pinguitur [gap: alchemical symbols] V consonans [gap: alchemical symbols] (ex Ebraeo pro se et simul X, licet alii caudam protrahant versus sinistram ( [gap: unknown sign] ) cum X volunt signare) Literae Z nullam adhuc in hoc genere deprehendi notam, quod rarius occurrat in Chymicis. Potest tamen vsurpari re exigente talis (Ej.) Coniungi autem admodum commode possunt illae notae etiam cursoria


page 349, image: s349

scriptura, vt [gap: alchemical symbols] quod est: Mercurius dulcis. Sed nolo noctuas Athenas. Vale.

EPIST. XLVI. DE HIS QVAE colorantur apricando. Ad Plantium Trinummium Stellam Virum Illustrem.

CVM et fama, et reipsa comperiam, non poenitere te, vir Praeclare et Illustris, rei literariae, nec pudere, interdumque solere quantum per grauium negotiorum pondera licet, in colloquium cum eruditis descendere et liberalem admodum animum summeque beneuolum illis exemplo magnorum Princisum, Regum et Imperarorum in quorum olim possessione et patrocinio fuerunt artes honestae, exhibere, ostendentem gratam tibi esse Philologorum conuersationem; adire te verbis meis volui, et aliquid oblectamenti ex Philosophematis potissimum chymicis obiicere. Id si prompte accipies manibusque porrectis comiter apprehendes: non desperabode temporum nostrorum fortuna, nec totas artes ab aulis exulare confitebor. Sed cum non delecteris verborum ambagibus, malisque te [gap: Greek word(s)] accedi, rem propono ipsam. Credo ad tuas aures oculosue peruenisse iudicium illud de vera falsaque aerugine apud Plinium. sicut et de Indico generoso et adulterato, aliisque huiusmodi, quo nonnihil etiam


page 350, image: s350

[note: AEtuginis iudicium.] referunt, alii naturalium rerum contem platores. Tradit is, aeruginem ex aere per acetum, vinaceaue confectam adulterari marmore trito, aut pumice, aut gummi, aut atramcuto: Illa stridore inter dentes prodi, hoc vltimum ignibus, aut papyro galla infecto. Quae enim aerugo in candefacto ferreo batillo suum retinet colorem, eam censet veram, quae rubescit, atramento mistam, quae etiam nigro tingit chartam aqua gallae maceratam. Pertinet nimirum artificium examinis per ignem ad magisterium colorationis, quod calore seu ignis, seu Solis peragitur cuius non tantum est exaltare, et aliqua perfectionis nota res donare, id quod est principale munus, sed et ex more exaltatorum genuinorumque cognoscere defectus et integritates, sicut omne rectum iudex sui est et obliqui. Mirari tamen subit, cur pro adulterata habeat eam, in qua est atramentum, cum hoc sit pars aeris constitutiua, et aes pene totum resoluatur in chalcanthum quod etiam potissimum in venis aerariis colligitur, velut in Cypriis, Vngaricis aliisque. Deinde quaeri potest, qui sibi constet experimentum, cum et aerosa tandem erubescat? Vide, num caussa et vtriusque quaesiti solutio petenda sit ex fixo et non fixo. Crudum enim chalcanthum, cum non sit fixum, fugacius est colore: corporeum vero, quia per ignes excoctorios iam exercitatum est, et firma compage solidatum constantius et substantia


page 351, image: s351

et colore dicendum est. Itaque etiamsi impetu caloris tandem erubescat, tamen non [note: Indici iudicium.] tam celeriter in batillo vt crudum. De Indico idem autor ex eodem magisterio iudicium petit. Indicum inquit, In India fit limo adhaerescente arundinum ipumae: alterum eius genus in purpurariis officinis innatat cortinis, estque purpurae spuma. Qui adulterant, vero tingunt stercora columbina, aut cretam. Sed verum probatur carbone. Quod enim syncerum est flammam reddit excellentis purpurae, et dum sumat, odorem maris olet. Nimirum hoc alterum exemplum alterque modus iudicii ex hoc loco est priore duplici existente. Cum enim color in ipso corpore spectatur, aut manere debet naturalis, autin certum mutari, et in quem est mutatio, ex eo quandoque eadem speces, quandoque diuersa iudicatur. Vt aurum candefactum, si syncerum est, suum retinet colorem: sui aere argentoue multo mistum nigrescit: Et hoc peragitur nonnunquam adiectis medicamentis, veluti sulphure, salium pasta, et similibus. Ita Minium olim syncerum a fucato distinguebant constantia coloris in pala aurca ferreaue candefacta. Fucatum enim nigrescebat. Alter modus non tam in corpore, quam flamma sesultante consideratur, et potissimum, congruit combustilibus, Docet experientia, spiritus resolutos secum yehere tincturae partem. Itaque cum aes perficitur coctura, existunt


page 352, image: s352

inde halitus in flamma virides, punicei lutei, ob aeruginem, hydrargyrum, et sulphur. Cum cinabaris paratur, indicium persectae capitur ex puniceo spiritu emicante, quem etiam vidi erumpentem in auro vitae ignibus figendo, stibioque et similibus, Sunt quidem etiam alia per ignes experimenta, veluti cum Plinius de caeruleo scribit, id flagrare debere carbonibus, sed ni ex colore iudicium existat, ad aliam referuntur classem. Vin quoque de exaltatorio ministerio aliquid? Metuo quidem, ne beneuolentiam perdam prolixitate: vtendum enim fortassis apud te est Philosophia, sicut condimentis ciborum, quae nimia perdunt saporis gratiam: Veruntamen, cum non desint, qui etiam affatim condita amant, suauiterque iliis afficiuntur, fingam te esse ex eorum genere et non quidem ad surditatem vsque adigam palatum, sed tamen sale Philosophico aliqnanto vberius perfricabo. Non desunt causarum natur alium inuestigatores, qui etiam ilia vulgaria de linteis, velleribusque et pilis dealbandis apricando, ingenio illustrarunt suo, dicentes, quomodo abstersae, rarefactaeque humore sordes cum eo ipso in spiritum attenuatae discedant puraque lintea et huiusmodi relinquant, praesertim si hnmor non sit calcosus, atramentosus, aut alia mistura vitium maculasque introducens et ipsae plagae extendantur super palos, lignaue, vt aer subtendat inter terram et plagas. Sed


page 353, image: s353

talia apud te sunt proclamatae tritaeque notitiae. Ceram dealbant paulo ingeniosuis, et [note: Cera alba. Lib. 21. c. 14.] est eius vnus modus apud Plinium, his descriptus verbis: Ventilatur sub diuo (inquit) saepius cera fulua. Deine feruet in aqua marina ex alto petita addito nitro. Inde ligulis eligunt florem, id est, candidissimae quaeque transfunduntur in vas, quod exiguum marinae habeat frigidae, et rursus marina decoquunt separatim. Dehinc vas ipsum refrigerant. Et haec, cum ter fecere, iuncea crate sub diuo siccant, Sole Lunaque. Hoc enim candorem facit, si sic siccatur. Et ne liquefaciant, protegunt tenui linteo. Candidissima vero fit post insolatioriem etiamnum recocta. Haec ille; Sed non ita dimittenda. Cur enim ex alto petit aquam marinam, cum acrem extersoriamque requiri res ipsa loquatur et additamentum nitri declaret? Analtum non est profundum, sed remotum a littore? In profundo mare dulce esse, vt et iuxta littora, vbi amnes magni influunt, tradit [note: Scal. exer. cit. 51.] Scaliger suo quodam experimento, quanquam, quā regulā salsae examinantur fontium aquae, ea contrarium euincat. Salsiorenim potes ad fundum concedit, dulci innatante. An per vim salsedo ex imo egeritur? Fluraina subeunt magis quam innatant: Deinde credendum est, in imo maris non paruas esse fluuiorum fontiumque erupturas, quo modo Danubii partem, et mare Caspium, et


page 354, image: s354

lacum Asphaltiten aiunt alicubi clam in maria emitti, quod si est, in summum trudi salsas partes est verisimile, ne quid dicam de motu maris suo, siue is ab inclinatione terrarum est, siue Lunae virtute.

Hactenus itaque, si profunditatem matis intellexeris, dulcem volet Plinius, quod improbo; sinaltitudinem in latum, salsam, quod probo. Marcus Cato vinum coum facturus, iubet sumere aquam ex alto marinam, mari tran quillo cum ventus non erit die 70. ante vindemiam, quo aqua dulcis non perueniat. Apertis nimirum verbis exeludit dulcem, salsamque ex eo loco maris petere iubet, ad quem non perueniat dulcis. Nunc ergo ex profundo procul a littore? Aiunt enim dulces aquas distribui per summum mare, et innatare, maxinse tranquillo, et iuxta littora sunt scatebrae et influxus dulcium, sed mitto haec. Quod ait linteo tegi, ne liquescat cera, aliquam rationem habet. Radii enim auersi tanta violentia in ceram agere non possunt, vt osten dunt etiam vmbracula. quae frontibus opponimus. Sed ne inquinetur aereo puluere, potior videtur esse causa. Itaque et Venetiae admodum aptae sunt ad puritatem dealbationis, non pertingente ad tecta earum puluerulento turbine. Caetera sunt aperta, estque hoc magisterium mistum quodammodo. Non enim simplex est dealbatio per apricationem, sed cum lotione. Nonnulli cerae mundae in olla noua affundunt dimidium aquae


page 355, image: s355

clarae, et coqunnt, dum aquae innatet. Immergunt postca tabulam vitream frigida imbutam, ita, vt minus media parte demittatur, ceramque adhaerentem extrahunt, idque ordine repetunt, quoad exhauserint totam. Eas lamellas apricando saepeque vertendo ad albedinem iustam perducunt. Haec ratio profuerit a mari dissitis locis. Puto tamen rectius adiici salem, aut muriam aquae substitui, quo aliquid debeatur etia detersioni, cum in pingui alias tenaciter haereant [note: Cearussa dealbanda. Agaricum.] inquinamenta. Qui caerussam colore suo exaltatam cupiunt, artificio plebeio linteorum per madefactiones et insolationes vtuntur. Agaricum detracta cuticula super tectis in cratib. soli exponunt, itaque candefaciunt. Cur quaeso istud? An non virtus diminuitur, satiusque foret crudo vti? Ita nimirum iudicabat pharmacopola quidam Sed dealbationi coniunctam quandam [gap: Greek word(s)] censendum est, vt non tam color placeat, quam venenatorum spirituum difflatio. Nigrum n. virulentum creditur. Tandem quaerere subit, cur albedo duntaxat per apricationem spectetur, et non etiam alii colores veluti nigredo, flauities, rubedo, et similes? An nigredo imperfectio et quasi priuatio est, albedo vero forma et Entelechia? Itaque licet AEthiopes eo magis sibi placent, quo sunt nigriores, tamen id non ex natura rerum est, sed iudicio corrupro. Sunt enim qui suis delectantur maculis, et quo prolixior struma in collo ludit, eo purautur honoratiores, Candorem vero ipsa natura


page 356, image: s356

commendari etiam sydera ostendunt, et in Physicis demonstratur ipsum esse cum maxima puritate, reliquis ex infectura prodeuntibus. Ita imperfectionis est argentum nigrum; lucidum vero et album perfectionis. Itaque non immerito hunc colorem praefert Plinius colori auri, quod non antecelleret argento, ni alias haberet dotes. Sed tamen suum cuique pulchrum, et sunt perfectionum gradus nonnulli. Tu ignosce prolixitati et vale.

EPISTOLA XLVII. DE EXALTATIOne coloris per caementum, reuerberium simplex aut halitum ignis; AD Lucium Fonteium Philosophum et Theotogum praeclarum.

PENE mihi euenit a te, quod duobus illis ad regiam aulam mendicis, alteri a Deo adiutum, alteri a rege, beatos praedicanti, narrant. Venit enim ad me Montanus noster, attulitque a te sibi scriptas admodum ponderosas et grauitate, varietateque rerum mira refertas literas, cum meae, quas ad me dederas, viderentur fere inanes. Nihil enim habebant, praeter arguta quaedam verborum lenocinia et elegantias, quas, cum ille apprime consectetur diligatque, putabam ipsi debitas. Itaque permutatione facta praegnantes reb. quanquam incomptas, ab eo recuperaui, erratum credens


page 357, image: s357

in scriptione. Et certe videbantur meo ingenio aptiores. Ne quid enim dissimulem, fateor tibi, me ex eo populo esse, de quo Horatius:

Interdum speciosa locis morataque recte
Fabula nullius veneris, sine pondere et arte
Valdius oblectat populum, meliusque moratur
Quam versus inopes rerum, nugaeque canorae.

Oblectant detinentque et me tuae inuenustae cum semper soleas, quod verbis impendis, reb. detrahere, nec vnquam scribas grauius, quam cum neglectius. In prim is autem placuit mihi illa sententia, oportere Theologum pastorem gregis sancti futurum, non alia vti fistula, necsono alio, quam quem ex ore pastorum principis acceperit: Itaque et lapidem lydium hunc esse, et veras oues sic bene pasci, et obedire. Lupos vero tanquam incantamento arceri, vt, qui non queant ferre istum sonum instar serpentum, carminum vim auersantium, ne demententur et pereant. Deinde exosculatus sum hoc quoque, ouem genuinam audita pastoris legitima voce oblequi simplici animo, quanquam nec intelligat, nec videat editae edendaeve rationem. Multa certe in Philosophia extant mirabilia, quorum, cum nulla appareat nobis causa, effecta tamen admiramur, et per naturam ipsi quoque stupenda procuramus, ignorantes interim modum, aut saltem de eo dubitantes, quomodo de magnete notum est. Tot mundi annis tam necessarii est vsus, vt absque eo minus bene videatur constituta esse


page 358, image: s358

vita nostra. Ipsi per eum mysteria peragimus et populo veluti praestigias obiicimus. Sed quis vnquam intellexit, aut explicauit caussam attracti ferri, aut lineae, quam sequitur, mundanae? Familiaritarem proptietatemque naturae dicunt omnes, declarat speciatim nemo, et ne quidem est id ab homine postulandum. Quo deterior est eorum audacia, quae in diuinis tam putant acutum cernere, vt omnes eorum loculos, angulos, rationes, caussasque habeant in explorato, cum tamen non raro explicatio tam dissentiata sono primi pastoris, vt mercenarium intelligas, aut furem. non pastorem. Quanto melior conditio est puerorum, quibus eo est promtior expeditiorque ad salutem via, quo minus possunt in mysteriis caelestib. Philosophari? Haec, inquam, me insigniter in literis tuis Montano quidem redditis, mihi autem, vt opinor, debitis. delectamur. Studebo vicissim tibi aliquid oblectamenti ex meo tamen horto, et vinetis parare, non tantum, vt operam istam compensem, sed etiam ad nouam te prouocem, quanquam, quid ego ad Dionysium? Sed tu boni consules etiam leuidensia, maiorisque aestimabis amicitiam. Quo pacto in coloribus, quibus nosti aliquid diuini inesse, quandoquidem tantopere hisdelectamur, qui sunt pulchriores, Chymia soleat elaborare, sedulo inuestigaui, et ob hoc saepe cum peritis colloqui sum conatus. Non leue ad eorum praestantiam mihi


page 359, image: s359

videntur afferre momentum tum tincturarum modi, tum ignium artificiose accommodatorum vires. Horum autem vel actio quaeritur solitaria, veluti, cum reuerberio simplici caloreque seu nudo, seu mediante vase, ignem patientium colorem exaltamus: vel fumorum inficientium operatio simul: vel tandem additamentorum efficacia. Tripliciter itaque sese hoc consilio tractandum praebet Vulcanus, reuerberio solo, reuerberio cum caemento, vel coloritio, et fumo. Ignis quidem, quia [note: Simplices ignis actiones.] calidus, calefacit, quia siccus siccat, quia spirituosus, penetrat, soluit, liquat: Et calore sicco, spirituoso, flammeoque fundit nonnulla, alia [note: Compositae, quae sunt eti am totius naturae.] comburit, alia tingit, siue producendo colorem ex potentia in actum, siue alluuionem halituosam introducendo; vt sic coniunctis facultatibus mirificorum operum sit causa, sed, si additamenta mineralium accesserint, atque etiam pabuli natura, et halitus ei fuerint commisti (Talis enim ignis in specie est, quale pabulum cuius dispositas partes quidem in ignem [note: Macrob. lib. 7. Satum. c. 16.] vertit, attamen non quemuis, sed respondentem principio) effectum habet admirabiliorem. Adde iam et patientium [gap: Greek word(s)] quantum sit in Vulcano, magis elucescet. Sed nos parua duntaxat in praesens sequamur. Hoc artificio fit minium e caerussa: minium dico illud, quod Agricola Sandycem vocat, et sandaracham ex Vitruuio, quanquam Plinius sandaracham adulterinam [note: Minium plumbarium] appellet aut caerussam vstam, et Sandycem componat


page 360, image: s360

ex illa Sandaracha, et aequa rubricae parte, vtrisque vna tostis. Minium autem illi est aliud, Verum loquamur cum vulgo. Ex caerussa minium hoc (idest, sandaracham notham) Plinius facit tostione fornacis, vsque dum flammeum trahat colorem. Agricola patinam cauam prunis imponit, inque earum caerussam coniicit friatam, et agirat nodiculis, donec ruffelcat instar sandarachae, et vt dixi, vocat Sandycem. Libet hic offam obiicere Contentiosis ingeniis. Caerussam descripserat [note: Caerissa Plinii.] Plinius lib. 34. cap. vlt. in hunc modum. Caerussa fit ex alio modo (nam ibi praemittit vnum per plumbi ramenta super aceto suspensa, donec destuant) addito in vrceos aceto plumbo obturatos per dies decem, derasoque ceu situ, ac rur sus deiecto donec deficiat materia. Quod derasum est, teritur et cribratur, et coquitur in patinis misceturque rudiculis, donec ruffescat, et simile sandarachae fiat. Dein lauatur dulci aqua, donec nubeculae omnes eluantur: Siccatur similiter postca et in pastillos diuiditur. Vides continuo orationis [note: Caerussa natlua quam et Kentmannus in sua capsula posuitque dicens in agro Vicentino nasci.] ductu caerussam ab initio describi vsque ad finem, vnde aestimatur perfectio substantiae, et nominis. Sic itaque Plinio erit caerussa ruffa, et non alba. Rursus lib. 35. cap. 6. caerussam annumerat candidis coloribus, additque fuisse et terram per se in Theodoti fundo inuentam Smyrnae, cum suo tempore omnis fiat ex aceto et plumbo. Num itaque Plinius secum


page 361, image: s361

pugnat? Sane iudicio ipsius cerussa cadem manet siue alba sit, siue ad rubedinem perducatur. Itaque in posteriore capite diuidit processum, in priore continuauit. Id inde patet, quia mox subiicit vstam cerussam casu repertam esse, in cendio pyrae cerussa in orcis cremara. Non vsta ergo alba est, vsta vero rubra, et vocatur purpura, quae est optima, vt Asiatica, licet vox purpurae et bestiolam marinam aliās et vestem et colorem instatuis ex aere [note: Prupura metallica. De sile vide lib. 33. cap. 12. vbi triplex describit, Atticum, marmorosum et Scythicum.] Cyprio et plumbo designet. Vstam aliam ex Sile marmoroso cremato aceoque restincto conficit. Vnde et hoc liquet, non omnem cerussam fieri ex plumbo. Sed, neque hoc praetereundum est, si ista est vsta cerussa, quomomodo distat ab adulterina sandaracha, quam docet ex cerussa parari coctione fornacis ad cum, marflammeum? Num nihil interest inter vlla duo nisi tantum color qui ibi est ruffus, hic flammeus? At supra dixerat cerussam coquendam esse, donec ruffescat facie sandarachae. Non possum me expedire ex his tricis, nisi forte transposuit Plinius silis marmorosi vstionem et cerussae coctionem. Videtur enim illud potius esse sandaracha notha. Sed relinquo iudicium peritioribus. Alii artisices cerussam cum sale communi praeparato caementantin igni vitrariorum spacio octidui, et tandem [note: Minium Plinii.] eluunt aqua. Plinii minium est duplex arenarium scilicet per se coloratum; et sccundarium, quod tradit fieri ex vsto lapide venis argentariis


page 362, image: s362

plumbariisque permisto, non ex illo, vnde estargentum viuum, hoc est, cadmia natiua metallica. Negat illum lapidem rubescere, nisi in fornacibus, vbi exustus postea tundatut in farinam. Est hic lis aliqua. Nam cum lib. 33. cap. 8. hydrargyrum ex minio secundario trito in aereis mortariis pistillisque ex aceto conficiat, neget autem fecundarium minium fieri, nisi vstione, ante quam non est minium, sed lapis matallicus (Ein Teerer Zehstein auf dem Silber vnnd Blenbergwerek) quomodo potest hydrargyrus ex minio illo fieri per istum modum? Certe duntaxat separatio confusi est. Itaque hydrargyrus latitauit in eo quodetiam patetex secunda eiusdem prolectatione per sublimationem seu destillationem. At si eo lapide fuit, cur non periit ignibus, cum minium fieret? An itaque minium dixit pro lapide minii? Ita enim prius exsorbebitur hydrargyrus. et deinde caput mortuum reuerberatione transibit in Minium. Libet etiam fuspicari Plinium habuisse duplex minium secundarium, aut confudisse cinabarim natiuam fossilem cum illo lapide plumbario, ex quo nostri Ochram faciunt plumbariam, et tandem minij quandam speciem, nisi malis caerussam vstam dicere, aut sandycem cum Agricola. Cinabaris natiua, quae lapidum Specie foditur, eodem modo teri potest, et praeparari, quo Plinius suas Arenas, seu chrysammon, aut minium ex argentariis primarium, quanquam cum arenas


page 363, image: s363

vsserit Callias, non obseruauit exeuntem hydrargyrum, nec Plinius hunc vsum explicat. Ex hac porro cinabari ita parata per solam trituram laeuigationemque, vt Agricola habet, non est absurdum fieri hydrargyrum ex senrentia Plinii. Num ergo duplex peccatum in hoc autore est, primum quod argentum viuum ab hydrargyro distinxit, cum non differant fortassis, nisi externis: secundum, quod hydrargyrum ex minio secundario fecit, cum debuerit ex cinabari fossili natiua, aut saltem ex altero minio primario? Intelligimus eum suum argentum viuum ex cadmia argentosa elicere. Cur enim negaret postea exillo lapide fieri minium secundarium? Cur diceret argentum excoqui ex eodem? Non fit ex cinabari metallica argentum, Sed ex cadmia. Itaque non est idem lapis, qui minium, et argentum viuum praeber, Plinio vel ipso negante apertis verbis. Has difficultates credo etiam Agricolam torsisse, qui ideo potius quomodo minium fiat nostro tempore explicat, quam quomodo Plinii. Differunt certe. Nam primarium minium Plinii est ex chrysammo, vel lapide miniarii metalli Bethicae: Agricolae ex cinabari natiua, quae fundit argentum viuum, seu vera hydrargyri. Plinii minium secundarium fit ignibus ex lapide argentario plumbarioue, et hygrargyrum fudat: Agricolae secundarium conficitur item ex lapide plumbario, et arena plumbaria nihil aut parum


page 364, image: s364

argenti continentibus: vel ex lapide plumbario argenti et plumbi foecundo, nec hajat argentum viuum. Minium adulterinum factitant [note: Minium adulterinum.] quidam ex calce viua aceto restincta, et pulmenti forma in fimo calido per mensem detenta. Calcinant et marcasitam cum melle, vt sit pro minio. AErugo quoque et chalcanthum sic colorantur. Paracelsus Arsenicum exaltat ad rubeum colorem per reuerberium in arundine seu fistula ferrea spacio aliquot hebdomadum. Vocat corallinum vitreum pro mistura metallica. Sed nihil aliud est, quam sandaracha artificiosa. Naturalis [note: Plin. lib. 34. cap. Ult. Sulphur rubeum.] per se rubescit. Alii in fictili patina super prunis agitant semper, donec rubeat. Caemento erubescit et sulphur. Citrini enim puluis adiecto oui albo in globulos fingitur, et vbi peraruit, vicissim cum calce viua ollae imponitur, horisque quatuor igni leni, olla loricara vritur, Ochram plumbariam Agricola [note: Ochra plumbaria.] parat ex plumbo nigro in ampulla vitrea in clibano reuerberato ad colorem ochrae. Plinius factitiam habet ex vsta rubrica fabrili in [note: Lib. 35. cap. 6.] ollis nouis luto circumlitis, quae eo melior est, quo magis arsit in caminis, eadem arte atramentum conciliatur ex vini fece, ebore [note: Atramentum tryginum.] combusto, vinace is, et c. apud Plinium: vnde Tryginum, Elephanticum, et c. Tandem ea disciplina etiam aurum invasit et argentum. Vtrumque enim caementatoriis pulueribus et pasta coloritii ad rubini colorem exaltatur,


page 365, image: s365

quanquam argentum etiam per se quidam vrant, alii prius calcinatum et in lazurium redactum. Aliās saltem color auri illustratur, [note: Auri color illustris.] si cum vitriolo Romano, halonitro, et alumine reuerberetur, posteaque feruens in vrinam oenopotae iniiciatur. Quo vero rubescit ad summum, id regale caementum vocant. Descriptionem alibi publicaui. Plinius nouit Argentum etiam halitu tingi. Alii [note: Rosarum color mutabilis.] suas delicias habent in rosis. Rubras enim mutant in albas sulphuris halitu albas in rubras, vini rubri, dum coquitur, vapore. Absolui, quae nunc ad te volebam. Si assecutus sum scopum, tibique aliquid voluptatis ex historia peperi, gratum est. Vbi lubet et occasio est, rescribe. Vale. 25. Ian. 98. Rotemb.

EPIST. XLIIX. DE COLORAtione per liquores acres. Ad Theoleptum Hydrolytum veri studiosum.

PARCE vero Paracelsi manibus, et tibi de Harpyarum ex cineribus ipsius natarum vnguibus caue. Risi affatim cum ruas illas tam lepidas legi parabolas. Videri tibi ais Paracelsum [note: Paracelsus innouans vetera] fuisse Atellii pictoris similem. Quid autem hic hominis? Is teste Plinio Romae celebris quidem pictor fuit paulo ante Diuum [note: Lib. 35. cap. 10.] Augustum: sed insigni flagitio corrupit artem semper alicuius amore foeminae flagrans, et


page 366, image: s366

obid Deas pingens, sed dilectarum imagine. Itaque in pictura eius scorta numerabantur. Ar quid hoc ad Paracelsum? Amore rerum nouandarum comitatus, inquis, semper finxit. Proposuitque pro vero id, quod lubitum est, cum interim nihil nisi imposturas diceret, et scelera metallorum vultum verorum inducens adulteriis per graduantes aquas, et caementa reliquaque fucandi magisteria. Sed tu non animaduertis interesse inter Atellium et Paracelsum. Ille enim Deas veras mutauit in vultus et ora scortorum: hic scortis afiinxit vultus genuinorum, nisi fortassis, vtraque in arte eum fuisse celsum eminentemque, dicas. Si me in consilium adhibuisses, camarinam istam non nouisses. Nescis enim te pene infamasse magisteriorum chymicorum partem non ignobilem, quandoquidem artifices affirmant, sibi ius esse e potentia in actum, seu e centro in corticem protrahere colores, atque ita nobilitatem rerum foris ostendere, id, quod tum aliis asse quuntur rationibus tum liquorum acrium, mordentium, soluentiumque et graduantium praesidio. Vin te conuinci? Aurem accommoda et mentem. Non nego huiusmodi liquorum vsu nonnunquam plura peragi magisteria. Nam et in pulueres soluuntur quaedam calcinantur et huiusmodi alia patiuntur. Coloris exaltatio iliis est coniuncta, neque tamen in omnibus, sed his saltem, vbi finis colorem ex opere vtilem requirit. Si aqua forti calcinaueris


page 367, image: s367

corallia, perdideris colorem, non exaltaueris, quanquam mutatio fiat. Eadem ratio est in gemmis sua natura excellenter tinctis, eadem in serico et aliis. Hic itaque locum non habet hoc magisterium. Cum vero hydrargyrum praecipitatum ad corallinam rubedinem libet adducere, quanquam eodem labore figatur simul, aut etiam turpethum separata parte volatili euadat: tamen magisterium hoc vna peragitur. Ita argentum, cum in Lazurium mutatur, calcinatur quidem et in florem calcemue abit alio genere magisterii: sed cum quaerimus praecipue tincturam, est huius loci. Describerem tibi praxes ipsas, nisi scirem satis eas esse aliis in locis declaratas. Illud tamen non praetereundum est, aquas huiusmodi acres non raro secum vehere tincturas introductitias, nec semper ex potentia colorem exuscitare. Exempli loco sit cinabaris, quam [note: Cinabaris solaris vel lunaris ad tingendum rubeo et albo.] auream argenteamue facere potes in hunc modum: Aqua caustica ex sale petraeo, et chalcantho facta soluatur argentum. Solutione imbibatur cinabaris tritae vncia. (Intellige vero factitiam) Resiccetur, iterum nutriatur, vtantedonec lacte hoc quater sir pota, et semper arefacta. Aquam destilla per Alembicum. Quod elicitum est, redde capiti mortuo, iterumque abstrahe. Sic cinabarim in fundo inuenies vno eodemque opere et tinctam, et fixam fluentemque instar cerae. Si pro illa solutione accipias regiam auri soluti, idem fiet, sed auri colore, et


page 368, image: s368

Constantia: Vsus huius non tantum in tingendis metallis. ad speciem aliquam honestam, pro ornamento domesticae supellectilis, (non ad fraudem) sed et ad medicinam, quam iustius dixeris panaceam, quam quae hactenus est vendita iniquissime, quanquam sua natura [note: Stibium.] neilla quidem sit omnino talis. In aliis stibium non est in postremis. Id enim dealbare aut rubefacere eodem potes ingenio. De lacte virgineo audiuisti Vario quidem id fit ingenio, [note: Lac virginis] sed tamen potissimae debentur huic magisterio, quandoquidem acetum acre necesse est lithargyro admoueri, vt in lacteam albedinem, et consistentiam cum aceto abeat. Sed operae precium est formulas recenlere. Lithargyrum ttitum coquitur aceto vini ad ignem paruum. Coctura destillatur per lacinias, aut colatur ad puram albedinem. Haec miscetur cum aqua ex vitrorum spuma eodem modo comparata et tunc primum lactescit, ante perspicuum acetum, estque magni vsus in hypopiis, cancrosa facie, gutta rosea et similibus. Ioannes Anglicus paulo aliter parat, ita nimirum: Lithargyri puluerem macera, aut coque aceto forti. Postquam resedit, destilla per laciniam, vel cola ad purum: Solue halonitrum aqua calente, et traiice per siltrum: Vtrumque liquorem coniunge. Fiet albus succus instar lactis. Loco halonitri licet alumen plumosum, vel salem commuem adhibere. Est autem hic labor principaliter


page 369, image: s369

extractio tincturae essentialis, et huc non alio consilio relatus nisi, vt exemplum tingendi per aquas acres singulare habeas. Cum enim lacinia aut filtro acetum a lithargyro separas, relinquitur quidem alba fex in fundo, ita vt totum corpus lithargyri hac arte sit tinctum aceto: Sed nihilominus subtilissima pars in aceto occultatur, et tunc demum manifesta euadit, cum definitur altera solutionesalsa.

Nam hic idem euenit, quod in crocea tinctura stibii, vel aquaforti, in qua solutum est argentum et hydrargyrus, quae initio tota est pura et perspicua, sed affusa aqua salsa secedit essentia. Si scirem, te nolle foras eliminare arcanum, et ni vererer, ne literae ad indignorum peruenirent manus, dicerem tibi, istam essentiam esse Mercurium ex plumbo extractum, cuius vim vsumque habet. Quod scis, nescias. Non opus fortassis est pluribus te obtundere descriptionibus. Sed tamen, cum vsus diesque semper aliquid obiiciant, quod ante non est obseruatum; conducunt aliquo modo, et inseruiunt necessitati nostrae plures praep arationes. In illis non vacat arte huiusmodi quaedam: Lithargyrum auri pondere selibrae, coque ex aceti libnis trib. ad medias. Separa per filtrum ad purum serua. Sit in promtu et haec aqua: Aluminis crudi semuncia, salis gemmae tres drachmae, caphurae drachma, aquae rosaceaetres vnciae, Mistae reponantur in vitro alio.


page 370, image: s370

Cum vti voles, illius vnciam confundes cum huius sesquitribus. Commodabit lonthis faciei, vibicibus et similib. Praesertim bile praesente. Itaque et ignes sacros abigit restinguitque et scabiem sanat, non tamen omissis reliquis. Caeterum vocem lactis virginei etiam aliis nonnullis accommodant, nempe Mercurio Philosophorum, quo nutritur ipsorum infans, seu terra: Ineptius tribuitur tincturae stibii per alembicum destilatae, [note: Aqua viua, acetum acerrimum] quanquam etiam adhibeatur acetum. Est et talis quaedam compositio: Chalcanthi Romani, aluminis calcinati binae librae, marcasitae auri libra: Destillentur in aquam fortem, in cuius libra vna solue salis ammonii sextantem: Deinde hydrargyri sublimati vnciam, idque per partes, si non simul totus fatiscit: Quod enim relinquitur effuso liquore exiccan dum est, et mox alia aqua persundendum, donec plane liquescat. Solutio tota in fimum ad putrescendum per dimidium mensem ponatur, vt feces in fundum concedant. Postea per alembicum igne lento destilletur. Quod exit, dicitur lac virginis, aqua viua, lac volucrum, et c. vt ineptire solent et absurde loqui. Dicitur laminas penetrare, et in aere concrescere. Adhibent ad calcem Solis vel Lunae incerandam pro tinctura metallica Fides tua facit, vt tibiiterum secretum artis huius concredam. Spero in occultis habiturum. Hydrargyrum [note: Aliud secretum de hydrargyrio.] ex minera, qui in nullo fuit opere, purga ad summum, vt ab omni sorde liberetur, quod fit destillando exprimendo per corium et oxalme


page 371, image: s371

lauando, donec puri caeli instar nitescat. Adde ad partes quinque, duas solis repurgati, et aliquoties per stibium fusi, inque bracteas subtilissimas malleo extensi iterumque aqua tartari eluti et arefacti: Commisce more aurifabrorum in catinis calefactis, vt sit [gap: Greek word(s)] quod traiice per corium operamque da, vt aurum simul cum hydrargyro permeet, idque ars requirit. Sic erit lac virginis mysticum, quod postea duodecuplo hydrargyri purgati augetur per partes, donec caput corui existat. Illud lac quidem est magisterii misturarum: sed volui tibi id vna cum reliquis repraesentare, ne quid [note: Aqua vitae permanens, incombu stilis, etc.] desiderares. Notabissi illud malagma soluatur aqua regia: solutio digeratur, destilletur ad olei crassitiem repositoque humore iterum digeratur et destilletur, donec rubicum dissima oleositas maneat in vitro, effectam esse aquam vitaequam et permanentem, et incombustilem, et oleum philosophorum nominant, nec alio iure huc pertinet, nisi, quod eximium acquirit colorem ex repetitis destillationibus et digestionibus. Vtrum autem sit illa mystica, de qua alias loquuntur Philosophi, dicere non possum Est tamen in ea aliquod operae precium. Qui scabie pertinaciore vexantur. solatium ex eodem penu accipere possunt, si hydrargyrum aqua forti soluant, solutionem vero aqua vitium, aut lapathi, aut betularum, aut fontium medicatorum iniecto sale misceat. De argento in


page 372, image: s372

aurum graduando, et auro ipso per aquas acutas exaltando, non opus est verbis. Recurrit eares crebro in confabulationibus Chymicis, quib. te frequentem interesse non ignoro. Sat apparet ex dictis, qua iniuria affeceris Philosophiam chymicam, adulteriis Atellii eam comparando. Sed tamen si impostores Paracelsicos notare voluisti, qui non alio consilio spuria sua artificia obtrudunt imperitis, quam vt emungant eos argento et artem sibi rapiant, cuius ne [gap: Greek word(s)] quidem recte intelligunt, laudo accommodationem. Neque enim sunt aliis Encomiis digni. Vale, et de vera Chymia bene spera.

EPISTOLA XLIX. DE COLORAtionis per absolutionem magisterio; AD Iunium Heraclium Tricostum virum magnanimum.

PATET humanitas tua, vir magnanime, dum Protogenis casulam non aspernaris. Non puduit Alexandrum neque Diogenis Dolii, neque Pergulae Apellis, cum ad illum cum satellitio Philosophiae cognoscendae causa venisset, ad hunc vero etiam animi et picturae gratia, vtrobique non dubitans sese ab acroaterio Aristo telico subducere, et de professione homuncionum istorum inquirere. Publica terrarum possessio est, qui literas didicit: In commune consulere et prodesse omnib. cupit, interim sibi praeter parietes tugurii nudos relinquens nihil, vt de pictorib. vetustis narrat Plinius. Meam rationem


page 373, image: s373

esse paulo aliam, nescio quis tibi suggesserit. Putas enim non adeo exinanita loculamenta mea et testulas, quin aliquid purpurissi haeserit, quod in animi tui oblectamentum possis vertere. Ego quidem non ausim quicquam tibi polliceri: non possum tamen in his, quae video grata fore, non aliquid [note: Pauonce albi.] experiri. Pauones te vidisse narras albos, quos dixerit dominus arte Iacobaea ex pictis procreatos, ita, vt ouis incum benti faeminae obiectum sit velum album, vnde colorem imaginatione conceptum in pullos transtulerit. Tanti esse grauitatem, autoritatemque historiae puto, vt non diffidendum sit eius veritati. Et video summi ingenii et peritiae virum Scaligerum id ipsum asseruisse, cum scribat: solus niuium aspectus affert matricum phantasiae speciem coloris huius, vt vel parturiendo, vel incubando foetus edant concolores. Miror tamen modum et vim imaginis traductae. Non enim par ratio est viuum in ventre gestantium, quibus communio cum conceptu partuque interuenit beneficio vasorum et materiae, nutrimentique, in quo spiritus et calor haerent. Ouum vero ab aue diuisum est, nec videtur ex ea tempore incubatus quicquam capere praeter actuantem calorem, quem praestiterit etiam fimus, aut arena, vel caminuis sinusque puellaris calens. Num putandum sit. si faemina iuxta pectus inter mammas ouum foueat, interimque sibi firmo cogitatu imprimat virorem, quem ideo etiam prae oculis semper habeat, pullos inde prodituros virentes pennis?


page 374, image: s374

Memini tentatum idem fuisse in gallinis. sed absque successu. Fors pauoni mobilior natura est, et admiratio ob rei in solentiam fixior, nec tantum calor se insinuat in oua, sed et spiritus, qui, qua ratione est per phanrasiam immutatus, ita afficit materiam, disponitque ad generationem plumae candidae. In niuosis coruos, vrsos, perdices, aquilas, vulpes, et alias bestias ex terrestrium et auium genere ab imaginatione magis, quam frigore volunt esse albas, et probabiliter disserunt. Non habeo fideliora, nisi fors vtraque concurrit caussa in dispositis. Hae sunt meae reliquiae. Si tibi videntur purpurissum, patiar id sane, sed ne tamen puteolanum, aut Tyrium credatur, a canusio esse dices. Demittendus autem cum auctario Trygini es, ne difficilem, aut illiberalem accessisse praedicere. [note: Albedo.] Prouenit albedo maxime in lucidis purisque, siueluce inclusa, et puritate connata, siue per raritatem tenuitatemque materiae foris admissa, vt in scobe cornu, niuib. et quorundam aliorum bracteis tenuissimis conspicimus. Eandem etiam ars inducit separatione: Itaque asbestinae mappae, vt ait Plinius, sordidatae exustae ignib splenduerunt [note: Lib. 19. C. I.] magis, quam aquis. Eundem colorem beneficio solis et irrigationis in nonnullis assequuntur. In vulgarib. etiam ablutione, maxime per lixiuium, et saponem postea aquam dulcem. Tibi porro considerandum relinquo, qua ratione idem sanguis, materia seminea, et nutrimentum a varieolorib. pauonibus segregatum,


page 375, image: s375

mutare potentiam motus, et specie purgatiore prouenire possit. Chymici nonnihil habent ex hac Philosophia etiam in sua arte, quod praeceptis instruxerunt, quanquam exempla magisterii colorum per ablutionem etiam aptari queant capiti de repurgatione, aut colore supficiei [note: Ablutiones Chymicae, quae tamen aliud sunt, quam ablutio Lotonis,] exaltando, aliisque. Maxime vero imitati sunt modum per lixiuia humoresque acres, et postea dulcem stillatitiam, nec poenitere eos huius artificii debet, cum videant Plinium, Dioscoridem aliosque Philosophos non dubitasse in monumentis suis aliquid de eo reiinquere. Ita enim Plinius Lomentum ex caeruleo lauando terendoque parat, [note: Lomentum.] vt in vsum pictorum caeruleo euadat candidius. Garzias docet, Indos caphuram sordidatam [note: Caphura.] in panno lineo aquae calidae cum Sapone, et fucco limonum immittere, elutamque probe in vmbra resiocare, vnde euadat multo candidior, quod ipsum alii sublimatione assequuntur sententia Christ. Georgii de Honestis in commentariis ad [note: Cera.] Mesuen. Ceram quoque aiunt coctione in aqua clara donec nigrescat, et postea saepe mutata, ad albedinem perduci. Oleum Bulcasis aqua miscet calente, et in vase circa fundum vno foramine [note: Oleum albare. Sulphur.] peruio agitat, emissamque aquam permutat noua, donec inalbuerit oleum. Sulphur Chymici quidam coquunt lixiuio calcister mutato, atque inde cande fieri tradunt, quod cum ego experirer, vidi quidem albere, sed cum nihilominus citrinae particulae emicarent, putaui calcis farinaceam essentiam pollini sulphuris permistam efficere albedinem


page 376, image: s376

eamque obiicere conspectui: et fors non sat tritae illae fuerunt, proceditque artificium in tenuitate, non item in crassitie. Elegantius est auri scobem liquore tartari exaltare: Et hydrargyrum vndiquaque oxalmae eluere per contritionem in mortario ligneo. Sed cum de his alibi disputetur, ne corollarium excedat ipsam mercem, desino plura dicere et te valere iubeo.

EPISTOLA L. DE INAVRANDA SVperficie et auri colore foris illustrando; AD Georgium Rhumbamium Phil. et Med. Vratislauiensem.

INTERMISSVM diu literarum officium officere amicitiae, eamque obscurare, atque ita minus officiosum esse pridem experientiae monitis indicauerunt sapientes. Quid ergo agimus Rhumbami? An nos poenitet nostri? Non patiar situm contrahere familiaritatem semel bonis auspiciis initam, et cum nuper duas ad te per Doldium nostrum curauerim, adiiciam nunc tertias, teque ad respondendum protraham vel inuitum. Sed ne nihil. quod te occupatum habeat, afferam. et cum Homero vacuo foras quatiar, flosculum Chymicum arte ita tinctum, vt aureus videri possit, tibi hac lege dono, vt quanto es ingenio, tincturae eius rationem, quam non puto esse vulgarem, sed Chymico artificio dignam, explices. Ita ad viuum accedit, ita vultum mentitur peregrinum:


page 377, image: s377

vt inobseruabili differentia non factus sed ex terra natus credi possit. Gloriatur alicubi ille curtorum refector Taliacotius, se tam dextre restituisse auriculam monacho, vt plane naturae opus admirandum, non artis videretur. Non minor est chymicorum industria, nec foliis ornanda breuioribus, vt de officina chymica intetpretandum sit illud Virgilianum aenigma:

(Die quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores:)

Potius, quam de Vulcania natura. Sed ne in vno morer, contemplemur et alia. Varia euenit seu ignium fumorumque in incendiis, vel aurificum tabernis, et cum aquas auratas conficimus in pharmacopolio, seu inquinamentorum contactus, et sepulturae in iuria, vt aurum factum sordescat, et praesertim, si commistum sit aeri argentoque, maculas trahat, aut etiam totum nigredine, aut ferrugine inficiatur, vel pallescat, aut albi sit coloris Illud [note: Auro repatare colorem.] natiuo vultui restituere praeclare, non est cuiusuis, et studiose a plebeis artificibus occultatur. Sed chymicus, hominum communioni natus, ex mineruali suo promit subsidia, iamque chalcanthi et aluminis partes singulas cum duabus salis miscet inspergitque auro sordidato, hinc prunis admouet, donec caeruleae appareant nubeculae, et tandem vrina, vel cereuisia restinguit, sique opus est, laboremistum ter repetit, adhibita semper exrtersione


page 378, image: s378

per setaceum. Iam aqua tartari, et salis ammonii macerat, extergetque: Iam aeruginis tres, chalcanthi duas salis ammonii vnam cum aceto contemperat, vt fiat quod coloritium vocant. Auream monetam inquinatam [note: Moneta aurea inquina ta.] inuoluit inducitque illa pulte, et catino candenti, iniectamversat, donec omnia candefiant, et perarescant aequaliter, quo facto in vrinam effundit fricans extergensque setaceo quam optime, deinde secundo quoque peragit idem. Obseruant nonnulli discrimen inter nummos pallidos, albentesque et alios, illisque restituendis lenius vsurpant coloritium, quale est, quod primo loco recensui, his vero acrius, veluti quod loco tertio, quanquam augeri soleat salis ammonii pondus, et adiici halonitrum in hunc modum: Salis ammonii, aeruginis singulae semunciae; halonitri chalcanthi singuli ficilici contemperentur cum aceto, vel vrina, ad formam pultis, qua illitos nummos aureos colore vitiatos reuerbera in caemento intra fluxum, et postea restingue vino, repurgaque setaceo ex filis aereis vel orichalci Nonnulli, admiscent farinam laterum de more caementi. Alii salem am monium, aeruginem et tartari calcem vel simpliciter tartarum crudum aceto iungunt, et [note: Aurata pocula lucida reddere.] vna coquunt aurum quoad color euadatiustus, qui labor etiam in auratis poculis inquinatis fuscatisue, aut aereo halitu afflatis locum habet. Didicerunt ita annulos aureos, et torques


page 379, image: s379

caeteraque suo restituere nitori saltem aceto, vel vrina contemperantes aeruginem, et salem ammonium: offam illitam anathematis istis prunis admouent, et postea vrina abluunt. Qui superciliose in arte verfantur, [note: Aurum e centro pertrahere.] vocabulis vtuntur admirandis, et a vulgi captu, vt videntur, valde remotis. Promittunt enim e centro massae ad superficiem trahere aurum posse, vt res inaurata, aut aurea appareat. Sed puluerem coloritii vulgaris ex paribus halonitri, salis ammonii, et aeruginis inspergunt massae calefactae, et sic student obtinere quod dicunt. Verum, ne nimium indulgentes nobis plebeia quoque complicemus, redeamus ad solertiora artis inaurandi. Non est operosa gloria scire, quod quiuis aurificum tyro. Hoc etiam magistris multis incognitum est. Quare ne putes vile. Non autem loquor de ferruminatione illa Pliniana per hydrargyrum, aut argentum viuum, de qua sunt [note: Inaurare colorando.] sua praecepta. Infectionem extremae superficiei per medicamenta designo. Eam in auro ad quoduis metallum aptam persequuntur his documentis. Pone auri bractearum tenuissimarum didrachmum, halonitri sescunciam, salis ammonii semunciam, tartari quadrantem e libra romana: colliquefiant in catino super prunis, et probe commisceantur, vt aurum vndiquaque peruagetur. Effusis in ollam vitratam metallum inaurandum immitte, atque ita detine per dimidium mensem.


page 380, image: s380

Postea exemptum impone in aquam frigidam die dimidio. Iterum admoue prunis, vt satis ferueat, aut incalescat. Vbi refrixit, expoli caelo aurificum, aut ferramento, vt splendeat instar speculi, et exaequa lupi dente. Hoc artificium praestantia sui antecellit illos vulgatos fucos, quibus stannum et similia inducuntur, vt aurum ementiantur, hos dico, quorum vnus capit olei [note: Fuci aurei ad album plumbum.] lini despumati libram, et tantundem resinae purae cum quarta parte aloes Epaticae, et semuncia sanguinis Draconis, quae commista coquuntur in olla vitrata, tecta perforato operculo, donecin fila ducantur, et consistant in vngue, vel vitro plano. Inde traiiciuntur per colum et stanno illinuntur, qualis color sit etiam exaloe Epatica, succino Falerno, felle Lucii, et oleo lini in sartagine ad spissum coctis, et postea per triduum inhumatis: quidam tamen fel omittunt: vel exsuccino solo et lini oleo, [note: Vernix.] quem vernicem arcularii appellant. Alius lapidem calaminarem aureum, cum melle despumato decoquit, inducitque Orichalco, et cum refrixit, laeuigat puluere cretae mollis et abluit. Tertius, crocum optimum aceto forti et vrina contritum inungit metallis, et igni [note: Cera ad ducendas aureas lineas.] calefacit. Caeteros omitto. Non caret ingenio cera quaedam, cuius affrictu linea relinquitur aurea, res certe vtilis toreuticae et librariae. Cerae purae eliquatae sextanti insperge chrysocollae natiuae sex drachmas, item squamarum aeris, et rubricae fabrilis singulas semuncias


page 381, image: s381

quibus omnibus immisce auri in bracteas dilatati sicilicum, et finge bacillos, quos calefactae rei induces, aut si candefieri potest candenti. Relin quitur linea aurea, vel si in planum duxeris, etiam superficies. Non tantum autem plumbum candidum et orichalcum illis mangoniis fucare, aut, vt fas est loqui philosophum fine honesto, ornare annituntur, sed et aes cum argento, id quod nescio, quomodo consentiat Plinio, qui dixerit id non esse excellentius reddere, sed potius degraduare. Veruntamen donemus aliquid pingendi studio quod videmus etiam naturam [note: AEs pingee] in suis floribus sedulo obseruasse. Faciunt ad hoc institutum tale quoddam pigmentum mastiches, aloes Epaticae singulae semunciae coquantur in olei lini despumati quadrante, olla duplici ita coaptata, vt superior inuersa in orificium ferrumine quodam iuncta sit inferiori, fundoque pertundatur ad immittendam e ligno spatham, qua subinde agitetur mistura. Adiiciunt nonnulli alumen, vt color illustrior fiat, et sese insinuet altius. Quidam auripigmentum, aloen, fel lucii et oleum similiter conficiunt: quae res videtur ex veterum instituto pendere, et auripigmento conuenire. Ridendi sunt, qui argentum in succo, vel decocto membranarum caepae restinguunt, atque ita inaurasse persuadent rusticis. Facili halitu, aut madore ille fucus perit. Docuit Cardanus etiam inaurare coria, quod nostratibus


page 382, image: s382

[note: Coria inaurare.] hominibus videtur plebeium artificium et indignum tanti Philosophi professione. Illi enim spumam argenti oui candido glutinant coriis elaboratis, et postea vernicem ex succino Falerno et oleo lini, vel fella inducunt. Sed tamen non est leue, quod Cardanus habet. Oleum lini, auripigmentum (vel arsenicum citrinum) picem et crocum, vel liliorum stamina contemperant ita, vt oleum tripla proportionce excedat auripigmentum et picem, croco habente instar septuagesimae secundae portionis. Dum coquuntur, additur tantum aloes, quantum picis, et cauetur Empyreuma. Qui inaurare preciosius et nobilius volunt argenteas bracteas praemittunt, caeteri stanneas, vtrasque agglutinatas corio. Sed non possum facere, quin te problemate quodam ad mutuas literas prouocem. AEs coronarium docuit Plinius ex Cyprio esse, tenuarique in laminas, et taurorum felle tinctum, speciem auri in coronis histrionum (nunc nostrates rustici hoc ornatu superbiunt) praebere, et in vncias additis auri scrupulis senis praetenui pyropi bractea ignescere. Hotum verborum mentem non satis assequor. Poslunt esse operae diuisae, possunt et coniunctae. Quid tu sentis? Auri bracteae suntne miscendaes elli et postea inducendae, an prius fel illinendum inde aurum imponendum, an aeri confundendum aurum est? Quid si verisimilius foret, fellis vnciā contemperare foliorum


page 383, image: s383

auri didrachmum, et tenuiter inducere, posteaque laeuigare, vnde vultus splendidus pyropi? Sed te iudicem formarum constitui tanquam alterum Alexandrum. Vide, vt ex aequo et bono pronuncies. Vale.

EPIST. LI. DE COLORIBVS argenteis Inducendis. Ad Christophorum Rhumbamium Phil. et Med. Vratislauianum.

INIQVE de nostris studiis aestimant, qui nihil a nobis poscunt, praeter grandia illa. et sublimia, quae portentose prae se ferunt [gap: Greek word(s)] Laudo Silenos [note: Plato in symposio. Plin. lib. 19. cap. 5. et 18. cap. 3. Arist. de part. animal. 1. C. 5.] Socraticos, illosque, qui Manium Curium Imperatorem Romanorum in hospitio ad focum Rapum torrentem, aut Heraclitum in casa fumaria caloris gratia sedentem adire, aut ruri serentem Serranum et Quintium cincinuatum ad imperia ab aratro iu vrbem, non fastidientes sordes rusticas, et manus callo induratas, non dubitarunt accersere. Vt nulla res naturae est, in qua non mirandum aliquid inditum habeatur, quanquam videatur nobis vilis et abiecta: Ita est in artium constitutionibus ex natura extructis, in quibus etiam minima suam habent experientiam, praecepta, vsum, et dignitatem. Obiiciebat ille Scherbio nostro indignam esse Medico Scabiei curam. Imo vero responsum est, si sanare


page 384, image: s384

illam Medicus nesciat, Medicum vix esse. Itaque quanquam non attingant haec nostra sublimitatem philosophantium superciliose, neque tamen nihil maiestatis habent, nec artis gloria sunt indigna, aut in neglectis relinquenda, quomodo videmus Plinium aliosque veteres, et inter recentes hos, qui de secretis rerum commentarios conscripserunt etiam plebeia non praeterisse. Consecremus in auro raphanum, betam in argento, in plumbo rapum more Delphico, atque iterum de artificiis tinctoriis, quantum permittit otium, potissimum argenti colorem foris exaltantes et nonnulla alia eodem splendore ad similitudinem aliquam extollentes, disseramus. Nummos [note: Nummi nigrati ex argento.] atratos et officina Vulcania inquinatum argentum, quo pacto per tartarum excoquant scopis extergeant, radant, nitorique restituant suo magistri monetales, nou opus est meditatione abstrusa, aut verbis operosis. Planum est artificium. Ita enim describitur: catino ex terra Ipsensi (quale est Plinio lutum Tasconium) monetam impone, affusoque oleo tartari (liquorem intellige ex calce) in quo solutum sit parum salis ammonii (in penuria huius Sal vrinae vel vulgatus satis asper substituitur) coque aliquandiu, et pulchre dealbabitur. Sunt, qui coquunt, sed caementant cum puluere exsale communi, et tartaro crudo duplo, posteaque abluunt, et extergent. Placuerit adiecta vrina ex illis rebus duabus lixiuium


page 385, image: s385

fecisse, et nummos atratos in eo coxisse. Ita sulphurea alluuio abstergitur. Est, qui puluerem conficit ex tartaro vitriolo, et alumine, eique affrictam monetam albedine splendidam efficit, quanquam aliqui argentum, ex quo elucet facies aerea, eliquatum in aquam, seu lixiuium calcis infundant, et sic tectorio inducto fuscedinem occultent, quo mangonio nonnunquam Cachecticorum vultus commendatiores reddimus, sed tamen absque eliquatione. Neque enim, quo pacto aurum purificatur a stibio, eo et corpora humana. Mizaldus salem ammonium, alumen rochae, alumen plumosum, salem gemmae, Tartarum et atramentum Romanum eodem consilio fineque commiscet, et aqua solutis incoquit [note: AEs foris albare.] argentum. AEs et orichalcum malo instituto nonnulli inargentant. Sed fraus deprehensa non immerito suo pensatur supplicio. Philosophis ea res voluptatem propter scientiam, et naturam rerum parit. Non enim quaelibet quorumuis alborum mistura id assequetur, sed experientia artis monstratorum certa, veluti cum aqua soluti argenti nutritur inceraturque tartari puluis, et ad sicum postea coagulatur: huius affrictu aes et [note: Moneta ruginosa] aurichalcum induit vultum argenti. Monetam aerugine et situ occupatam iubentaliqui aceto et creta: aliqui stibio saliua madefacto perfricare: Ego malim aquam calcis exasperatam


page 386, image: s386

sale tartari, et ammonio, sique exuperet et in conspectum prodeat aeris fuscedo, occultaucrim cum ante expositis artibus, quamquam nonnuili plumbum candidum iquefactum initio in album ouorum; postea iterum fusum in lac, caprinum immittant, idque tertio iterent, et tandem triplo eius vnam partem argenti viui immisceant quod illinunt aeri, et igni siccant. Sin vas quoddam est, veluti calix, id madefactum liquore aluminis resiccant, iterumque et tertio eādem operā repetitā; tandem, quam dixi pastam, in puluerem comminutam affricant. Sin minus placet absque argento inargentare, licet nobis eo magisterio vti, quod superiore epistola tibi ostendi, vbi tamen loco bractearum auri, argenteae erunt substituendae; aut hac methodo [note: Inargentare] procedendum: calcis Lunae et salis ammonii singulas semuncias contere cum vncia salis praeparati, et ob line vas inargentandum interuentu albuminis, vel vrinae; et candefactum albescet. De huiusmodi arrificiis minor est suspicio falsi, quam de illis, in quibus ne mica quidem argenti est, et tamen argenteus iuratur color, quale et hoc fuerit: Talci et hydrargyri partes duae, arsenici albi tres misceantur cum pingui ex aruina excocto. Vnge aerca; Vncta inclusaque vasi recenti sepeli in terra. Insola trimestri. Exempta coque ex tartaro, ablutaque


page 387, image: s387

aqua feruente expurga scopis setaceis. Quis nam quaeso has inuenit artes? Quae illecebra hominem ad istas induxit? Tanti visa est argentea maiestas. Fulgere quaesiuimus cum minimo dispendio. Artifices quoque in illis rebus elaborantes alio fine, affinitate coloris inulucti, crediderunt, commune quid esse in similibus minetalibus. Ita repertas tincturas istas libet existimare. Nos gaudemus repertis, et naturarum familiari tatem admiramur. Sed et credibile est, auri argentique fame, et malis moribus omnia huiusmodi esse excogitata. Cum enim insantiabili cupiditate metallorum istorum copiam sitirent, nec assequi possent naturae industriam, forsan ad haec est peruentum. Placuit mistura magnetidis cum aere, quod argentum mentiretur; placuit Orichalci Babylonii species ab auro indiscreta vultu: Elaboratum super transmutatione est; dumque alius hoc, alius illud machinaretur, adulteria isia extiterunt. Sed non patiamur inter infamia esse, atque oblectemur contemplatione. Inuenta ratio est, qua spurio satu editi, legitimi partus. honore ex Imperatorum clementia ornari possint. Cur id non liceat in suo regno Philosophis? Multa prauo reperta studio, postea locum inter honorata sunt adepta. Sed ne te sine additamento dimittam in caussa Martis, arbiter es constituendus.


page 388, image: s388

[note: Lib. 34. c. 15.] PLINIVS ait aceto, et alumine illitum ferrum fieri aeri simile. Putat Mars,

hoc sibi honori fore, quia in aes nobilius transeat. Sed aduersarii non ferunt. Negantenim transmutationem esse, et vultum nobiliorem accedere. Est enim. illa rubedo leprae et morpheae suspecta: Et iustius videtur ferrum gloriari albedine sua expolita splendenteque, et tamen aeris vultus ad aurum proxima via est. Quid hic iuris? Tu pro tua solertia videbis, quid in hac lite sit decernendum. Vale 26. Ian. 98. Rotemb. ad Tub.

EPISTOLA LII. DE COLOribus librariorum, figulorum, cornuum, pennarum et similium superficialium; AD D. Christophorum Cleodendrum Philos. et Med. Vratislauiensem.

INTER picturae genera olim fuisse Encausticum ex PLINIO satis apparet. Quae quaeso ratio istius artis? Ignosce percontanti, Cleodendre. Ad te enim in caussa [note: Plin. lib. 35. cap. 11.] obscura, tamquam ad tripodem Apollinis, accedendum mihi est. Lysippus AEginae picturae suae inscripsit Encausin. Hoc, videor mihi intelligere. Quia enim Encausticā


page 389, image: s389

erat facta, Encausis dicta est. Sed quid [gap: Greek word(s)] Ceris pingere, inquit, ac picturam inurere. Id olim fuit [gap: Greek word(s)] Vtenim, inquit Vitruuius, lignorum praecisiones in fronte cera caerulea depinxerunt, inurentes picturam pictorum cauteriis, seu veruculis, vt appellat Plinius. Hinc Encaustum pro opere et materia ad hanc picturam inusta. Ita video definiri illam, et coniugatis explicari. Ne quid desit essentiae artis, Plinius adiecit distributionem. In Encaustice pingendi, ait, duo fuisse. antiquitus genera constat. Cera, et in Eborc, cestro, id. est, veruculo, donec classes pingi cepźrc. Hoc tertium. accessit, resolutis igni ceris penicillo vtendi, quae pictura in nauibus, nec Sole, nec sale, ventisque corrumpitur. Haec ille. Quid requiris amplius, dices, data definitione, et didtributione artis, quibus duobus tota rei continetur natura? Mihi vero definitio obscurior est: definito. Quomodo ceris. inurebatur pictura? Num cauterio excauabantur ligna, Ebur et similia, et ceris pictis, hoc est, multi coloribus inferciebantur lacunae? Num stylo cerae coloratae inscribebantur? An cera pro fundamento erat, siue lacunis infusa et asperitatibus, vt stabilis esset, siue indacta plano, et postea seorsim picturae affigebantur loco prius per cauterium soluro, qua arte glutinatae seu imagines, seu colores fuerunt. Quis horum


page 390, image: s390

trium modo rum probabilior? Ebur cestro pingere, puto nihil aliud esse, quam cauterio, vel veruculo exculpere, et postea colores ingerere. Tertia ratio liquefecit ceras variorum colarum, easque penicillo tamquam humid um pigmėrum induxit. Sed Chymici artem auxerunt transtuleruntque [note: Chymicorum Encaustica.] etiam ad metalla, vitra, et argillas. Itaque horum ingenio iam habet non pictor tantum, quo glorietur (Varios enim ei praebet colores) Sed et statuarius, et aurifex plastesque et figulorum societas tanto olim in precio, vt a Numa septimum, figulorum collegium sit institutum ipsaque pene pictores, statuarios que post se reliquerit. Toreutae, et caelatores metaliorum marmorumque acceperunt ab illis aquas, et pastas causticas, quas nosti fundamenti vestigiis nudatis imprimi, et ad pingendum admitti. Haec picturae designatio est, et vera Encausis. Postea illustratur coloribus vt requirit antitypus. Eos miscent Tere binthina, additaque pauca mastiche super prunis soluunt. vt fiant instar cornu pellucidi, et tunc penicillo haustos illinunt ad plenum; Si quid extat, id exaequatur rasura cultelli, et madefacta manu abstergitur. Inde prunis admouetur, vbi solidescit vitri: instar. Ingeniosa certe pingendi ratio, quanquam sit et altera, qua cum aquis vel pasta caustica statim color imprimitur. Haec vna est Chyhricorum Encaustica in duas diuisa familias. Altera perficitur.


page 391, image: s391

[note: Alia Encausis Chymica] Encaumate, quod Smaltum vocant, et inseruit omnibus, quorum opera ignes ferunt. Ita aurum suum annulosque pingunt aurifices, ita vitrarii vitra, plastae opera figulina, statuarii stacuas. Ne excutiatur sacile color, solent aliqui praemittere exculptas caelo ciuitates, quibus tamen non opus habent plastae. Nostrates figuli rudius in opere [note: Figulorum colores.] versantes gratulantur sibi inuentum variorum colorum vitrescentium, idque studiose celant, vt sint pene ipso Harpocrate taciturniores. Tantum est etiam in luto supercilium. Comperti tamen sunt luteum colorem seu flauum conficere ex lithargyri asse, arenae asse et besse, ferri squamae semuncia, quidam lithargyro substicuunt plum bi calcem. Viridem architectantur ad arenam, et lithargyrum, adiecta vncia aeris calcinati. vel vetusti: Argenteum inspersa magnetide: ferrugincum quadruplo aeris. Nam eodem aucto, vel diminuto licet ferrugineum nigrum, et viridem, quin etiam. purpureum procurare. Caeruleus oritur e lazurio, vel vena plumbi cinerei vsta (quod appellant Safferfarb/) Albus cerussa; ruber minio: purpureus nascitur e flauo magis vsto. Hos colores in laeuorem redactos semel vstis vasis inspergunt, addito, quo haereant, oui albo, vel vrinā, et postea iterum vrunt. Sed, qui sumtuosius operantur, preciosiora ex metallis aliis que mineralibus, et Smalto vocato; pigmenta petunt, quomodo et vitrarii. Hoc


page 392, image: s392

fonte scaturiit oculi vsucapio, qua in locum perditi substituitur mutuatitius ex vitraria. [note: Oculusmu. tuatutius] Vitrum enim crystallinum mistum Smalto allisque coloribus, in globum cogunt hnmorum varietate et dispositione ita distinctum, vt aspectu externo pro vero se gerat. Quomodo aliās vitrarii Zaphera, vt aiunt caeruleo, Manganensi terra purpureo, vel, vt Cardanus, caeruleo, et aliis tingant, apud suos autores [note: Literis inducere, colores me tallicos] inuenitur. Sed mitto Encausticen. Debet et literaria disciplina aliquid chymiae, dum inde capit, quomodo chartas pingere literisque variis exornare possit. Non loquor de auto argentoque muricis, quae vt parentur alibi exponitur: Sed, qua ratione cuiuslibet metalli color induci facilime possit. Iubentur librarii crystalli pollinem aqua gum mata, aut oui candido temperare, et describere, quas volunt, literas, quibus resiccatis affricandum metallum est donec haereat color, cui aequalitatem, et nitorem conciliant ductu aprugni dentis. Non omissi sunt colores scriptorii et temperamentum atramenti ex galla, baccis ligustri, lacryma Arabica, aqua incoctis colatis, et atramento mistis, Praereriit cos nec Plinius, nec alii, estque superuacaneum referre id, quod multis familiariter est notum. Quid facilius, quam cinabari, vel minio ex aqua gummata scribere rubro; aut prasilii tinctura exeocta, et aluminata: aut scobe ligni macerata liquore tartari? Vulgus caeruleum. purpurinam,


page 393, image: s393

aurum et reliqua laeuigata exacte ad scribendum scite componit: Acetum item in vase Orichalceo dimittit, donec aeruginem sorbuerit. Inde adiicit albumen et pari modo lac virginis euocat ad vsum eundem. Sed tamen [note: Rubeum scriptorium.] non quaeuis compositio cuiuis nota est: veluti rubeum tale: Scobis prasilianae Selcuncia, sanguinis draconis, gummi Arabum ternae drachmae, croci scrupulus, sacchari crystallini vncia, aluminis crudi semuncia, coquantur ex aqua pluuia. Inuenerunt porro [note: Delere literas] non tantum pingendi artificia et coloribus scribendi, sed et delendi rursum, id, quod consequi se posse sperant fumo sulphuris, chalcanthi, salis ammonii et similibus. Cardanus alumen et halonitri chalcanthique spiritus producit Certe euanidae fiunt salium acrium mistura [note: Typi librarii curaliquando euanescant] scripturae librariae. Mentionem facit ille cuiusdam, qui typographicos colores ea arte temperauerit, vt expressae literae initio quidem pulcherrimae, post semestre ex toto e chartis cuanescerent magna fraude, imo si dolo malo fecit, scelere maximo. Putat, id effectum chalcantho in spiritum redacto, et humidae tenacique materiae mistum, quod [note: Correctio sententiae Cardani] humida et tenuia celerrime euanescant, vt aqua ardens. Sed fallicur. Chalcanthi enim spiritus non tingit atro. Non itaque factum inde esset atramentum. Ille temperator parum gnarus fuit misturarum temperan datum, si simplicitate et imperitia peccasse dicendus


page 394, image: s394

est, aut versutia calliditateque nulli secundus, quanquam hoc non habeat locum in Typographo, non omnia exemplaria subito distrahente. Cum enim medicamenta acria, quibus procuratur atramentum, excedunt proportionem gallarum aut fuliginis, etc. adiecto in primis sale ammonio, color quidem egregius fit sed qui postea exolescat aerate, et. sui ipsius asperitate consumatur. Id expertus sum, cum meo damno. Nam, vt prohiberem. ab atramento scriptorio situm et nihilominus praeclarum haberem, auxi chalcanthum, et salem vulgarem copiosiorem inieci. Pulchre inde nigrescebat Scriptura. Solet enim Sal, vt et alumen colorem illustrare. Sed post mensem literae pene in totum euanuerant, vt cogerer eas reficete. Itaque si sales acres adduntur, vel copiosius est chalcanthum, alligans autem medicina iusto minor, euenit, quod. [note: Colorem aquar fortis abluere] dictum est. Color ex aqua forti a maoibus tollitur aceto destillato, illaeque eximie dealbantur aceto, in quo pasta ex mica panis et oui. candido macerata per diem fuerit. Est alia disputatio [note: Manus dealbare.] superiori similis. Refert Plinius inter Apellis. opera vnum neminem potuisse imitari, quod absolutas picturas atramento illiniret [note: Inimitabile A pellis artificium.] ita tenui, vt idipsum repercussu claritates oculorum excitaret, culto diretque a puluere et sordibus, et admanum intuenti dmum appareret Munimentum nimirum id simul, et ornameutum, commendatioque operum fuit,


page 395, image: s395

Sed quo atramento, quomodo temperaro id est astecutus? Cardanus negat atramentum colore, hoc est, colorem atrum fuisse, sedatrmentum vsu: id est, chalcanthum, putaeque vernice nostro idem euenire. Sed cogitandum est, si chalcanthum id fuit aqua solutum, potius vitiari debuisse picturam. quam illustrari, et commendari. Nam vim habet crosoriam, sique adhibentur succi plantarum, eos simul inquinat, nec omni colori conuenit. Cum item facile mutetur aeris iniuria non satis defendere portuit picturas. Adde, quod Plinius lib. 34. cap. 12. chalcanthum appellet, nec nominet atramentum, nisi cum iam actu color est ad tingenda coria. Cur item, tacuitibi hunc vsum, non praeteritis caeteris? Debuit generatim saltem attigisse. Quid vero etiam aliud intelligi potuit in sermone de picturis, quam color? Verum si statuas atrum fuisse, nisi exposueris suibtilitatis, et tenuitatis maxime dilutae modum, haud facile inueneris astipulatorem. Num ergo mineralibus ille coloribus pinxit omnia, et atramentum, seu chalcanthum Cyprium, postquam tincturam suam abinsolatione, velcalore mutauit in albedinem, contemperauit albuminum discussu expressuque spongiae facta aqua, addita mastiche, aut Terebinthina purissima. Atque verendum, ne hic quoque obrepat fuscedo. Fortasse Plinius putauit arramentum fuisse, aut etiam Apelles ipse artem ita occultauit,


page 396, image: s396

occultauit, et inimitabilem reliquit, cum adhibuerit vernicem ex mastiche, Terebinthina, et oleo, quae etiam pene vitrescit. Tuam eliciam sententiam et ex collisione cum mea, studebo ad verum peruenire, pergo ad caetera. Ossa quomodo inficiantur, notum est, nempe [note: Ossa inficere.] prasilii decocto ex lixiuio ad rubedinem. Ad virorem ita: salis ammonii, aeruginis, aequales aceto acri immisce et ossa immerge diebus quatuordecim. Ad nigre dinem: aquae pluuiae infunde lithargyri quadrantem, et calcis viuae sextantem. Decoque in hoc cornua vel ossa. Pro aqua pluuia licet accipere cereuisiam [note: Pennae infectae.] tenuem. Pennas et pilos aureo tingunt aqua regia solutionis auri: caeruleo, aqua solutionis argenti: nigro, aqua solutionis argenti et hydrargyri simul impositorum: Viridi, aere vsto. Si lignum in feruens butyrum [note: Lignum nigrum.] dimidio horae demittas, nigrescet: calce viua vrina diluta Emplastrum erubescit, non tamen pariter omne. Sed non possum commemorare singula. Plura adiiciam, vbi acumine ingenii tui quaestiones propositas videro explicatas. Vale.

EPIST. LIII. NVM CHIMICI Sit per lumina colores rerum mutare. Ad Lampyrium Fulgentium Scotum Virum Clarum.

IN consectariis ex vsu artis Chymicae, Physicaeque in operibus, rebusque vtriusque mutuo


page 397, image: s397

adhibitis, est id, de quo nuper ad me scripsisti. Referunt nonnulli ad Magiam naturalem, quo pertinet et lacubratio, lususque nocturnus, aleae absque igni, aut stellarum radiis. Confidebat [note: Lib. 9 de cicindela et cocoyo Scal: exer. 194. sect: 2 et 3.] Cardanus posse facere splendentem liquorem ex nitedulis, cum pulmo marinus illitus ligrnis noctu, vt fax, resplendeat. Sed a Scaligero videtur, quod viuis assit luminis potestas, non defunctis, sicut purpuris flos integer est viuentibus tantum. Indagandum tamen est, cum ille nitor spiritusque scintillans in peculiari humore sit, an non si ad spirituosam naturam exaltetur, reditura sit pristina affectio, et luminis effusio? Splendet et carbunculus aduentitio, vt videtur per noctis tenebras Syderum lumine, et multa alia in tenebris, veluti putredines lignorum, et fungorum, millepedum, oculorum, similiumque viscidae phlegmaticae aut etiam argenteae, et pingues albedines, vel laeuores candidi, vt de pennis albae gallinae furfuribus equi pexi, et similibus narrat Scaliger; quae omina, si terantur, aliterue disponantur, nihil fulgoris emittunt et rursus depurata restitutaque priori conditioni, recuperant nitendi actum in sublustri loco. Crines Heroinae Scaligerianae, licet non albi, tamen splenduerunt nocte et pexi quasi ignes euomuerunt, ob tincturam pinguem attenuatam, et laeuem. Nonnulli pisces, Nasos dictos, vel Thymallos in olla vitrata et cera occlusa fimi calore per duos


page 398, image: s398

menes putresacunt, et in liquorem diffluere extabescereque sinunt. Eum iniectum lampadi vitreae ex veneto puro, tegunt speculo plano dilucido, splendoremque lusuris alea sufficientem praebere cogunt. Pinguedinibus piscium, et squamis, corneaeque oculorum inesse quid fulgidi, quis ignorat? An non aiunt Halecum greges ita aerem illustrare? Non puto quicquam absurdi esse in sententia [note: Cardanus: Fieri posse non dubito: E quibus, et quomodo adhuc mihi incertum est.] Cardani, modo in arte non defecisset. Spiritus splendentis iacturam restitui posse negaueris, cum tamen huius beneficio lampyrides, vt oculi. fulgeant, nec quiuis sit aptus ad idem lumen. Sed cum non luceat is, quatenus viuit, sed qua actuat lucentem partem, seu humorem, posse analogum refundi, non dubitauerim. Purpureum autem rebus colorem accedere, si oleum cinabari, vel minio contem peratum Ellychnio adiicias, is non credit, qui non vidit, accenso vini spiritu, et sulphure in stupa circumstantes foedum pallere, vt mortuis similes videantur, aut virginib. suo foedatis morbo, quique viridi arquatu laborare dicuntur. Lumen inargentans conclaue, ex succo lacertae viridis e cauda abscissa [note: Lumen argentans.] destillante, adiecto oleo, Ellychnioque, conciliant. Monent autem caudam viuae adimendam et involutam linteo in vitro Soli exponendam, dum albus exeat humor, quo exudare cessante, forcipe correptam caudam mouent, et guttas in linteum excutiunt Tandem


page 399, image: s399

id complicatum oleo affuso lychno accommodant. An vero pari arte quis possit efficere, vt hominibus videantur capita deesse, aut asini aures annatae, et reliqua, nondum compertum habeo. Reiiciunt eam alii ad Zoroastrem, Tyridatem, Ost hanem, similesque ex Magia in cantntoria, de quibus Plinius lib. 30. cap. 1. et 2. vbide magicis caenis Neroni exhibitis, nec putant seu Chymicae seu Physicae conuenire. Sed te meam mentem intellexisse credo. Itaque non addo plura. Vale.

EPIST. LIIII. DE MAGIsterio Odoris. Ad Olympium Virginium Moschatum virum probum.

PRIDEM desideraui ad te, Virgini, literarum aliquid dare postquam eximium tuum ingenium, et multo vsu confirmatam rerum experientiam ex fama, atque ore multorum cognoui. Non enim fore putabam, quin ad te accessu euaderem melior, et sapientis doctrinae copia ex conuersatione ponde osior Sed distulit fortunae iniquitas cupiditatem meam, donec nunc tandem affulsu benigniore spem voti consequendi exhibuit. Ne vero vacuus apud te compaream de odorum


page 400, image: s400

magisterio proponam dubitaticnes meas. Tu felicibus auspiciis oblatam cum beneuolo colloquio amicitiam, pro tua humanitate non repudiabis. In odoribus exaltandis elaborare Chymiae Magistri duob. omnino videntur modis. Aut enim eundem in re eadem spectant, aut diuersum. Quibus istud propositum est, diligenter inuestigant, num quaedam adhuc sint adminicula, et fundamenta, ex quibus seu abolitus, seu debilitatus recreari possit. Si nihil est praesidii manifestum est, oleum et operam hic perire, atque ideo nonnulli cadauer potius arbitrantur esse id, quod sic est odore priuatum, quam rem integram, et neutiquam quicquam curae in eam ponunt. Vbi vero spes resuscitandae vitae est (loquamur enim quodam modo cum istis, saluo conductu horum, qui rigorem Peripati nequeunt plane exuere) operi sese accingunt, et graduationi, vti appellant, animum adiiciunt. Haec petficitur primum additamento virtute fortioris, eiusque ad essentiam redacti. Sicut enim fermentum suam vim massae infert, totamque sibi conformem reddit specie, efficacia vero etiam auctiorem, adeo, vt inde in immensum se porro extendere possit, et propagare: ita fit in odoramentis ad gradum ampliorem provehendis. Praeperaranda tamen illa res prius est, vt sit idonea ad suscipiendam nobilitatem, aut patiendum a tam praeclaro agente. Postea non minus praestante


page 401, image: s401

artificio odor procuratur insignis, quando sublatis repagulis spiritus in actu excitatur, vt iam libere possit, quacunque via est, euagari, sicut fit, cum concretum inodorumque succum arte essentiarum in oleum spirituosum conuertimus, vt in succino et similibus. Id non nunquam assequimur magisterio volatilitatis, et calefactionis, attenuationisque et resiccationis humido nimio supprimente, et coagulante halitus odoratos. Odor enim in essentia spirituosa, calida, et sicca viget maxime. Itaque cum ignaui spiritus haerent crassitie, aut detenti frigore terreo, vel aqueo immobiles iacent, relaxandi attenuandique sunt: Cum suffocantur humore et eruditate: coctio per calorem iusta eos tum maturabit, tum vegetos reddet. Valet enim et hic per contraria auxilium, et restitutio, videmusque etiam naturali coctione absumto humore nimio sublataque cruditate, et attenuatis partibus ad igneam aereamve naturam spiritus gigni odoratiores, copiosioresque, quae ratio Orienti, et Arabiae, caeteris paribus, creditur aromata magis, quam aliis terris producere. Est et cum non attenuamus crassa, sed duntaxat sepultam in corporum pertinacium tumulo animam euellimus, cumque spiritu separatam producimus in lucem. Manifestum est, si modo natura primaeua voluit rem odoratam esse, maxime tunc viuescere odores. Quarto tandem modo commisti foetentes spiritus seu


page 402, image: s402

tolluntur, seu maiore actu introducto opprimuntur, vt tandem maiestas illa odoris diuini appareat. Incredibile est, quantopere glorientur his artificiis Chymici, praesertim extractoriis, quibus essentiae a sordibus foetoreque corporeo liberantur, et porro circulando exaltantur. Nosti, quae Vlstadius, et Lullius de quintae vini naturae fragrantia etiam ad hyperbolen vsque in scriptis reliquerint, nec negari potest, summam vim esse extractae solerter, et per circulationem vberius exaltatae essentiae. Euadit enim hincadmodum spirituosa, et penetrans, adeo, vt saepenumero vna olei spiritusque succini vel similium gutta totum conclaue impleat odoris excellentia; quod a quantis massis corporis expectare possis? Est aliquid in vaporatione, seu suffitu; sed essentiae vis exuperat. Spica nostra non ignaue olfactum mouet, sed olei aquaeve eiusdem vel gutta idem praestat efficacius. Si vsum spectes, exuperantia odorum interdum ingrata est. Itaque non quidem principali chymiae intento, veruntamen imitatione quadam eius diluuntur humoris copia; aut pars spirituum dissipatur, aut figitur in frigido cogente. Sed nolo tibi manifestis esse molestus. Cum alium rei odorem, qui non est ei secundum naturam, ita conciliamus, vt inde aliquam nobilitatis maioris siue constanter, siue ad vsum praesentem adipiscatur notam: id quoque non vna assequuntur industria, et ex superiobus


page 403, image: s403

quaedam etiam hiclocum habent. Si enim inodora est res, vt aurum, gemma, etc societate essentiarum fragrantissimarum, vt Moschi, Zibethae et quaecunque alia a circumstantiis, quas attendere oportet finis boni gratia, designatur, et exigitur, eam reddimus odore gratam, iucundamque, siue vna maneat illa essentia, siue relicta qualitate, post liminio separetur Sin olet quidem, at male, aut grauiter, aut non ad praesentem vsum; facile est videre, malis sublatis per segregationem foetentis (siue corpus id sit, siue spiritus, quorum hic vel ad aerem euanescere finitur, vel ignibus difflatur, vel artifitio macerationis et destillationis, etc. abducitur, corpus vero, quod relinquitur, denuo apparatur: foetens vero in totum auffertur) introducendos esse bonos: gradum excellentiorem domandum remissione, quae fit seu diminuto, fixove spiritu, seu contemperato aliquo figente, aut qualitate vim illius emendante: Et tandem etiam mutandum conuenientiore illum, qui non congtuit, instituto: Et si posteriores modi non sunt exaltationes [gap: Greek word(s)] : Et medius etiam in priore classie inuenit locum, quandoquidem huc duntaxat refertur, quatenus castigatur alieno accersito. Aliquando consultius est foecentia ita praeparare, vt plane fiant inodora, veluti, cum ad salium rediguntur naturam, quomodo item exaltari


page 404, image: s404

vsus duntaxat gratiā dicuntur. Proprie enim magisterium odoris non tollit odorem in totum, sed exaltat. Debent certe etiam Medici tam in prophylaxi, quam Therapeusi aliquid huiusmodi arrificiis, vt iucunde medicinam adhibere possint, et in aliquibus etiam tuto. Ecce audaciam. Quicquid in buccam venit tanquam delirus coram te primo aditu effutiui, cum memor deberem esse in vestibulo amicitiae taciturnitatis. Sed tu compensatam multiloquio diuturnitatem cupiditatis meae putato. Feci enim, vt, qui diu pertulerunt sitim, factaque copia potus, affatim ingurgitant. Non quidem hoc semper cedit bene: interdum tamen etiam proficit temeritas. Si lucratus fuero amicitiam tuam, non me pudebit temerarii ausi suspicionem incurrisse. Vale.

EPISTOLA LV. QVAESTIONES DE odoris magisterio; Olympius Virginius Moschatus Andreae Libauio. S.

NE dubita Libaui. Gratus aduenisti hospes, cuius accessu subsellia amicorum auctiora facta laetor. Promitte tibi de me omnia beneuola, quaecunque consilio, opera, re, fide potero. Mirifice vero me delectarunt, quae de odoribus diligenter perscripsisti. Illud tamen non satis assequor, cur magisteriis, quae integrorum exaltationi consecrasti elaborationem


page 405, image: s405

essentialem ad odorum dignitatem obtinendam immiscueris. Deinde videris mihi non procul abesse a Paracelsitarum errore, quo omne foetens non essentiae rei, sed corpori venenato asscribunt, atque ita negant, vllam per se foetere. Impingis etiam in eorum iudicia; qui irrident Peripati [gap: Greek word(s)] , nihil in actum ex potentia duci arbitrantes, sed separando duntaxat obstans exhiberi cum prius non minus [gap: Greek word(s)] esset quam caetera. Haec et similia spero me proximis ex te cogniturum. Vale.

EPISTOLA LVI. RESPONSORIA ad praecedentia; Olympio Virginio Moschato Andreas Libauius S.

RECEPISSE me in numerum familiarium tuorum, nec exclusisse, habeo gratiam. Colam istam amicitiam strenne, nec committam, vt aliquā culpā meā is mihi pereat, cuius virtutem admirantur amici, metuunt hostes. Id quoque in aliqua beneficii parte puto, quod inter curas de Republ. summas admiseris commentatiunculis Chymiae leuidenses. Vt studia tibi mea essent nota, balbutire aliquid apud te institueram, vtpote, quem videre postulato Socratis velle, non poteram ex fama ignorare. Placuisse vero istam balbutiem, comitatis et beneuolentiae est, quam tibi inesse praeclaram, missae contestantur. Vellem tantae meae essent copiae,


page 406, image: s406

quantas tu fortasse arbitrare. Meditor, commentor, scribo, sed in vmbratico [gap: Greek word(s)] solus. Lux est, quam controuersiis suis tanquam ex filice ad ferrum excutiunt amici. Experiri et tu voluisti scintillas, et fomentum affers non incommodum, nempe studia tua et consilium cum fide, quibus exceptum igniculum viuacem fore spero. In humida enim et lubrica amicitia, infidoque et fraudulento fomite haerere stricturae nequeunt. Seripsi Philosophos Chymicos odorum extollere dignitatem, tum aliis modis, tum separatione essentiali, et nonnunquam etiam societate mysterii absoluti. Hoc tibi videtur aduersari conditioni magisteriorum, que reb. totis conciliant aliquam excellentis virturis sublimitatem. Fateor odorum rationem communem esse vtrique proposito, magisteriis nimirum et essentiis; magisterio tamen per se et primum competere, essentiali elaborationi consequenter. Hic enim simpliciter ipsa spectatur species extracta siue odorib. instructa sit aliquibus, siue nullis; ibi vero nominatim exprimenda est, et inter fines operis proponenda tum alia dignitas, tum etiam odor, qui, si alio modo conciliari non potest, nisi per separationem, viam hanc quandam ex essentiis commodato acceptam, et huc traductam dicimus, non vero propriam et genuinam magisteriorum curiam. Qupd si essentia liberata est, accipit quidem vnum praerogatiuae gradum: sed vlterius


page 407, image: s407

exaltanda est circulationibus, et caeteris artificiis, et tunc vicem integri sustinet, seseque perinde habet, ac si naturale extractum, veluti Caphuram, aut Moschum, aliaque exoletae virtutis exaltare institueres. Ita puto primam quaestionem solui posse. Quid Paracelsitae statuant, non refert. Veritas rerum etiam absque illis elucescit, cui, si consentiunt, nihilo plus auctoritatis conciliant, quam si planus quidam cum caeteris dicat niuem albam esse: Sin dissentiunt, nihil afferunt damni. VTHORATIVS. Nullius addictus iurare in verba magistri; quo ipsum rapit tempestas, defertur atque etiam in Aristippi furtim praecepta relabitur, sed tamen non se rebus, sed res sibi summittere conatur, ita in Paracelso et similibus quis versari potest Quod si quem Philosophiae deditum, delectat veritatem Peripati experiri, et iudicare de potentiae actusque documentis, is rerum euidentia cogetur asserere, quae dam segregari quidem, sed tamen maiorem actus sui efficaciam acquirere, et sic quodammodo etiam augescere potentiā et virtute, quae antea in ipsis quasi erat cohibita et sepulta. Itaacetum iam factum, acorem quidem actu habet, sed is acutior est separata parte plegmatica: nux Moschata olet quidem iucunde: sed suauius euidentiusque eius [note: Ex potentia educi quaedam.] oleum. Quaedam vero negari non possunt, ex potentia plane educi, cum ante actum haberent


page 408, image: s408

nullum: veluti cum dulcevinum acescit, et massa recens adiecto fermento, vel sola maceratione ad calorem leuem; tota fermenti naturam induit. Quis nescit cibos, quos comedimus, odore placere? At quam foedum olent, si inclusa ollae putrescant? Nullum actum habuerant foetoris. In potentia erat totus. Respondeant etiam illi, qui putant, se ex vino corrupto posse elicere essentiam quintam, cuius odoradeo exaltetur circulatione, vt nihil supra. Vbi ille odor erat in vino, aut vini essentia ante circulationem? Vocare autem id sepultum, quod alii in potentia constitutum, est verbis, non rebus discrepare. An vero omnis foetor sit corporis, vt appellant Chymici, non essentiae, dicant illi Paracelsici, qui stercora foetentia, quamdiu odorem hunc eiaculantur, viuere dicunt. Vita non est absque spiritu balsami, et essentia. Sed, qui Asam foetidam, Sagapenum, Valerianam, castorium, et huiusmodi, seufoetida (vt iudicant aliqui) seu graueolentia extrahunt, studiose odores conseruant, vtpote, quibus in matricis sussocatione, Epilepsia, aliisque morbis vtimur commode. Est cuiusque odor natiuus cum suo spiritu, et calore. Tollet spiritum, qui odorem dissipando separandove destruet, et efficiet, vt iudicetur cadauer, non essentia, quod proprii odoris efficacia est destitutum, vt, si extractum muscinon oleret. Falluntur, qui venenum corporeae superfluitati, quam Chymici


page 409, image: s409

reiiciunt, in elaboranda essentia duntaxat asscribunt. Demonstratum hoc estalibi, satisque conuincitur extracto hyucae, porri, stibii, floribus, et similibus. Videor satisfecisse expectationi tuae. Sin minus? Veniam dabis exili copiae. In caeteris, vbi plusvaluero, respondebo votis tuis vberius. Vale.

EPIST. LVII. ODORVM EX societate communio; AD Martinum Weinrichium Philosophum Breslauiensem praeclarum.

ITA sane iudico, Martine. Non est artificium Chymicum excessus odorum doseos exilitate ad vsum commodos efficere. Industria et prudentia medica est. Eoetidos non oens e re tollendos esse, sed, si sitabsque veneno, aut alia graui noxa suum cuique relinquendum, vt inest natura, modo saluam essentiam velimus, res ipsa loquitur. In vsu vero iterum consulet necessitati praesenti Medicus, et misturis, quod nocet, reprimet. De accessoriis nullum est dubium, si vsum rei salutarem, aut praestantiam essentiae violauerint, quomodo Empyreumata iguium et aquarum fortium expugnamus. Sin aliquid emolumenti afferant, aut etiam nihil obstent, hos obiter irrepentes aliquando negligimus, illos nonnunquam etiam studiose conciliamus. Vt [note: Auicula iuniperum sapere.] auiculae Iuniperum oleant sapiantque, veruculis torrentur luniperinis. Purat Carda


page 410, image: s410

[note: Aromatum compendium] nus aromatum compendium fieri in re familiari, si intra amygdalas decorticatas detenta, odorem saporemque cogantur in eas transfundere, quibus ablatis etad vsum pro aromatis adhibitis, eodem modo alterentur nouae. Sed laudarem magisterium, nisi desicerent aromatum vires, et ad omnem necessitatem tam congruerent amygdalae, quam aromata ipsa. Cur non etiam vel olea eorum vel aquae illis ipsis aspetsae in vsum similem venirent? Alibi oleum et aquas praeferri, alibi resipsas, [note: Roso odore fructus per fudere] experientia docuit. Rosatos fructus, vt amygdalas, semina cucurbitina, et similia comparant nonnulli non tantum rosis contusis, et intermistis fructibus, sed et aqua infusionis rosarum calente affusa. Similis est oleorum odoratorum industria, apud Syluium, Manardum, et alios. Acceditautem destillatio. [note: Rosacea alterata] Apud Bulcasim aqua rosata aromatibus alteratur, vt fiat caryophyllata, moschata, camphorata, crocea, et sic deinceps. Libris duabus rosaceae miscet is quatuor scrupula Moschi triti. Digerit in cucurbita vitrea et destillat. Vsus ad robur corporis et spirituum; item ad pannos regum imbuendos, quod item artificium est odoris procurandi. Sic crocea fit. Croci bonisemuncia eidem aquae quantitati adiecta. In caryophyllata vnciam caryophyllorum macerat in sesquilibra rosacea. In camphorata vncia caphurae librae vni immittitur, nec alio modo fit santalata Quomodo


page 411, image: s411

aeris foetor suffitu, fragrantiaque aquarum, oleorum, et similium fundentium spiritus admodum odoratos, corrigatur, vulgo est notum. Id ex te cognoscere velim, num, [note: An recte au rea foetens fumis odoratis corrigatur.] iudices, valetudini consultum esset, si foetidam auram fumis odoratis intermistis reprimamus Putant nonnulli foetidos halitus alterari, amittereque seu odorem seuvim eius. Alii vehiculum gratum additum credunt, vt fiat perinde ac si venenum ingratum, aut pharmacum cum melle praebeas. Itaque et in peste non admodum commendant delicatiora odotamenta. Qui non elidi actus, nec potentias tolli alteratione aduersantis sibi persuasum habent, sed occultari duntaxat, et nihilomiuus inesse actu, quomodo stellarum lumen efficacioris praesentia non eliditur, sed tantum ne oculum moueat prohibetur, non possunt probare suffituum institutum. Foret itaque aer prius euentandus, aut ignibus compescendus, postea odoramentis alterandus, sicut faciunt, qui aedes pestilentes expiant aeris ventorumque libero transcursu, postea ignibus et suffimentis. Veruntamen experientia constat, nihil noxae esse ā vulgari quoque correctione, praesertim incenso et flagrante suffimento. Iugulat enim spiritus fortior imbecillem, et sicut ignis mutat in sui naturam res ardentes, relinquitque cineres, in quibus neutiquam deprehendas veterem odorem, et saporem: aut sicut vstulatum cinamomum, et ignitus magnes


page 412, image: s412

perdidit vimsuam: ita euenit etiam in illa vaporatione. Hoc autem etiam Physicorum axiomata docuerunt. Dicunt enim alteratum transire in naturam alterantis, et, vt calor frigus, ita odorem vnum elidere alterum excessu. Videndum tamen, vt oppositiones obseruentur. Non enim virulento aeri male olenti rosaceam fragrantiam opposuisse consultum est, sed foetori, et spiritus naturae simul obuiandum, vt et crasis erasin disturbet. Tempore itaque pestis non suffimus Thure, sed Iuniperi, angelicae, et similium halitibus, qui simul habent vim alexipharmacam. De correctione animae foerentis, quae ex cloaca oris, pulmonum, ventriculi nonnullorum egressa astantes longe lateque, tanquam Basilisci obtutu arcet, non Chymicus, sed Medicus est solicitus. Illud tamen potest vsu Chymicorum medicaminum egregie, et euidentius praestare, [note: Allii graneolentiam in cibis reprimere.] sicut non repudianda a coquo est industria illa, qua, sicubi allium vsurpandum est, efficitur, ne eructet postea, et molestiam creet. Reprimunt enim aceto, aut spiritum duntaxat affrictu translatum vsurpant. vt indicauit Cardanus. Magisterium fit, quando essentia, in rem repurgatam, et ad suscipiendam vim dispositam transferr societate virtutem. Haec ad te nunc, vt occurrerunt, volui. Tuum erit lapide lydio veritatis affricare, aut etiam ignibus Chymicis sinceritatem comprobare. Vale.



page 413, image: s413

EPIST. LIIX. DE SAPOrum natura. AD Valerium Glycium Glossometram virum Industrium.

PARVM humane, mi Valeri, facerem, si tibi vultum beneuolentia et amore plenissimum afferenti morose occurrerem, et purissimum amicitiae speculum, virulento austeritatis halitu, non facile postea delendis notis veneficarum, fascinantiumque instar, inquinarem. Deus meliora. Non ita sacra feci gratiis. Amandi sunt amici, et non indignandum, quanquam interpellationibus suis et accessu videantur nobis molesti esse, et temporum, vt dici solet, fures. Quaestiones autem tuae docent, non segniter in Philosophia et Medicina Chymicisque te versatum esse, Perquam enim argute de illis disseris, vt haud sciam, quidnam a me expectare possis absolutius. Peruulgatum est in scholis axioma, Naturam dulcibus ali, atque ideo [note: Alimentum dulce.] repudiatis amaris, appetere duntaxat illa, licet adiieiamus nonnunquam condimenti gratia etiam caeterorum saporum nonnullos. Consequens ex his est, et sanguinem, et carnes animalium, quin, quae in plantis sunt partes, gustui nostro debere esse dulces. Ad hominem enim reserunt, qui deistis disputant. Secus autem euenire, non in morbosis et cacochymis tantum, sed et sanis, naturaliterque se habentibus


page 414, image: s414

quis ignorat? Quota quaeque plantarum est, quae non habeat aliquid amari, aut acidi, aut caeterorum, praeter dulce? Natrat Plinius cum reliquis Botanicis alicubi nasci plantas salsas, vt Alcali, quam circa Brunopolim sibi inuentam in Saxonia nuper referebat Doldius noster. Ad Pelen in sulam et Clazomenas amarissimos gigni pisces. Ad scopulum Sicillae. ac Leptin Africae, Euboeam, et Dyrrachium ita salsos, vt possint salsamenta existimari: Circa Cephaleniam et Deli petras in portu eeiusdem Insulae dulces. Haec quomodo accidere possunt, si nutriuntur omnia dulci? Nec obiter fieri, et errato naturae excrementa retinentis miscentisque cum succo familiari dicere licet. Sunt enim ista in perpetuis. Nullum vero violentum diuturnum. Quocirca inuenti sunt, qiu istam enunciationem non ad gustum iutelligerent, quandoquidem etiam hominum nonnulli plane fastidiunt dulcia, maluntque acida, vel salsa, aut aliter inseruientia palato et linguae, in quibus tamen imperium exercet gustus, sed ad familiaritatem naturae ex Hip pocratis illo, quo scribitur plantarum quaelibet sibi ex terra familiare gratumque trahere nutrimentum, quod non [gap: Greek word(s)] appelles. Absurdum certe esset datum animalibus gustatum alimenti causa, alio succo praeterquam dulci, quem requirat ratio nutritionis: et appetitus


page 415, image: s415

partium, gaudere, decipereque expectationes, et desideria membrorum. Sed hanc contemplationem relinquamus Medicis, et ad vicinam nos conuertamus, Chymicos inter alia etiam in saporibus, siue per se, siue obiter, dum essentias concinnant, exaltandis elaborare et nonnunquam illos ipsos, qui in re sunt, generosiores reddere, nonnunquam alios introducere, aliquando vero etiam in seruire appetitui, et efficere, vt medicamentum iucunde adhiberi possit, tibi constare pu to. Sed cum non deceat Philosophum in sua scientia oscitanter versari, nec artificem temere in ea arte, cuius fundamenta ex natura rerum dependent, quicquam machinari, velim mihi expedias magisterii exaltandorum saporum principia, quandoquidem te pro tua peritia, et amore tam posleid, quam velle confido. Video [note: Natura saporum.] Philosophorum Decteta Saporum naturam ponere in humido per siccum nutritiuum percolato, quemadmodum odores in sicco sapido spirituoso. Conciliari enim solent sa pores odoribus, et ex mutua harmonia, proportioneque explicari. Illud humidum aut crudum et inconcoctum est, aut concoctum, et proinde etiam vel abundantius. iusto, vel deficiens, vel ad mediocritatem seu sui saporis legem redactum. Inde manifestum est sapores hebetes esse, vel euiden tes potentia actu, posseque imitatione naturalis coctionis etiam in arte eorum varietatem


page 416, image: s416

institui. Euenit quoque commistio plurium. Nam natura, dum attrahit nutrimentum, non semper sincero frui potest. Cum igitur diuersimode dispositi humores sunt praesto, sic quoque varietati ansa praebetur. Inde Aristoteles dulcem, et amarum tanquam extremos fecit et eorum mistione contemperauit caeteros. Deprehendimus autem gradus varios tum in coctione, tum permistione succorum. Nonnunquam acies, soria quaedam affectio interuenit, et saporem mutat, veluti, si non prouecta coctione [gap: Greek word(s)] eueniat, si perustio ab excessu calloris: si putrefactio quarundam partium et similia. In mineralibus per quascunque terras aqua transmittitur, vt dicunt Physici, earum sapores ab ea assumuntur, quomodo salsus euadit, quando per cineres calcemque meat; acidus cum per terras acidas, et sic in reliquis, sed, putant aliqui hoc duntaxat permistione fieri. Sunt enim quidam naturae succi, aut terreae concretiones, seu essentiae terris inclusae, quas solui in humido contingit. Cum itaque aqua transit, rapit eas secum et extrahit ex matrice. Sed postea iterum separari possunt, vt appaparet in Chalcantho, halonitro, alumine et similibus, quae non facta sunt ab ignis affectione, sed sunt opera naturae in mineris terrae primaeua; quomodo et in problematis scriptum est, ex seminibus rerum oriri odores, et sapores, tanquam fonte quodam: Aliquatingit


page 417, image: s417

praeteruectus, insinuatusque spiritus: veluti, si acidi halitus terras peruadunt, aut aquas, relinquunt in eis sua vestigia, siue alterent, siue Coagulent adhaereantque et postea, abluti in aquas transeunt. Si fermentum acidum paucum, magnae massae commisceas, tota fit acida, tumquod alteretur a simili, tum quod dispositio potentiae in actum procedat, quandoquidem, sicut vinum sua natura acescit exhalante anima, ita et massa in digestione calida relicta, quam fermentationem aut putrefactionem nominant. Quaedam separatione aliter sapiunt, et si quae alia in naturalibus saporum mutatorum, aut genitorum sunt documenta. Si ad vsum respicias, non tantum eaedem valent mutandorum rationes, sed et iunenias, qui insipida malint, qui medicamentarios sapores translatos in alimentarios; qui gradus retusos, qui contra auctos. Et tantum studii vulgo in his ponitur, vt non solum culina et pharmacopoeia magnam sibi vendicet partem sed et hortorum cura. Hic enim [note: Sapores mutare hortorum cura.] industrii coloni amygdalas et mala granata corrigunt, seu transplantatione, seu stercoratione (vt, cum granatorum radicibus adiicitur fimus porcinus, et affunditur aqua frigida dulcis) seu succi emissione (vt cum clauis configitur amygdalus, siniturque gummi diu destillare) siue alteratione medullae, et si quae sunt alia artificia, in quibus est et vicinitas foemellae, marisque in nonnullis: in aliis


page 418, image: s418

aliarum plantarum societas: aliis telluris, solisque mutatio, calcis cinerisve aspersio et caetera. Ex quibus omnibus postea illa Philosophorum axiomata extitźre: [gap: Greek word(s)] : Vt ait Aristoteles in 2. de plantis: Et: [gap: Greek word(s)] , quod Sol et acor trahant frigus, et siccitarem tamquam et proprias qualitates: Vnde relinquatur intus dulcedo, modo non aberrauit hic Philosophica contemplatio, et verius est alterum hoc: quo plus concoctus fuerit fructus, eo magis acor dissoluitur, ad legitimum nempe vsque terminum: Item: coctio corrigit sapores: Et: [gap: Greek word(s)] . Ita est in materia varietas. Quaedam enim rara, quaedam spissa, alia diluta. In terris, meris, metallisque sapores, odoresque negant esse, ob siccitatem humore insolubili, nec percolato per siccum nutritiuam, etc. Verum, haec abrumpo, quod ex te sperem declarationem copiosiorem, nihil gratius aestimaturus quam si adieceris eadem opera, quidnam Chymici de istis statuant, et in quibus imitentur naturam. Vale et ad satiandam cupiditatem meam cum primis accingere. 30. Ian. 98. Rotemb. ad Tubarim.



page 419, image: s419

EPISTOLA LIX. DE SAPORVM. Alchymia. Valerius Glycyus Glossomena Andreae Libauio S.

[note: Defensio aliementi dulcis.] NON est consentaneum, naturam initio instituisse id, quod in sui detrimentum cessurum erat. Cibus nutem suauis existens, vt inquit Philosophus, et siccus et humidus saepe morbosus est, et cum nimis nutritiuum sit dulce, et supernatet, ne inde laedatur, condimenta admitrit natura ex salso et acido, interim per se ipsa ope caloris attrahens, quod leuius est, et concoctius, quale est dulce. Non itaque immerito scripsit Aristoteles cum Galeno et aliis, dulce nutritiuum esse, et per se appeti, caeteros vero sapores huius gratia addi. Si iam additamenta vna cum nutritiuo ferantur ad membra, adhaesione stabilita alterare possunt, tandemque introducta vitae huius consuetudine euenit, vt citra morbum sapiant amarum, aut salsum. Hanc puto esse sententiam eorum, qui dulci patrocinantur. Itaque capella amaras salices assectatur, non quia amaro per se nutritur, sed quia hoc gaudet condimento, cuius societate dulce fastidiosum eo facilius admittitur, sed postea hoc retento, illud segregatur, sicuti ostendunt carnes caprinae. Non autem negandum est interdum dulce vocari id, quod gratum est; interdum, quod non habet manifestum saporem ex amaris, veluti aqua dulcis, quae non est


page 420, image: s420

salsa acida, amara, etc. licet gustu sit insipida. Quae vero ex Philosophis attulisti de origine saporum, ea video non omnino probari a Chymicis, qui rebus sapores suos a natura putant inditos, tametsi variis postea obnoxii sint mutationibus. Itaque absynthium non ideo erit amarum, quod aqueum eius percolatum sit per siccum sapidum, et nutritiuum a calore vberius adustum, sed quod semen et primitiua natura a conditore rerum fuerit talis, seu talis essentia per se existens et se hac nota sentiendam praebens. Sed, vt tu mihi obsecutus, et mei gratiā philosophatus es, ita oportet me vicissim tuo nomine laborare, quanquam malim a te erudiri, quam mea loquacitate fortassis legentibus fastidium parere. Sapores Chymici, dum essentias instituunt, in externis habent, nec, si pereant, admodum curant. Credunt enim eos existere semineo quidem motu; sed tamen in conspiratione essentiae cum suo cortice elementari. vnde eueniat, vt species mutentur, aliusque sapor sit essentiae solius, alius cum corpore sociatae, alius tandem corporis. Quod si tamen elaborandum nominatim in hoc est, quanquam is finis, qui. ab vsu sumitur, et non a naturae proprietate, multis aliis modis externis arti possit acquiri: Est enim, cum miscentur sapores grati: Est, cum diluitur parua essentiae quantitas copioso humore, et si quae sunt his similia: solent tamen nominatim adhibere circulationes, fermentationes,


page 421, image: s421

maturationes, solutiones, coagulationes, et si quae aliae operae magis alterant per calorem, aut frigus humoremve, et siccitatem, tanquam potestates seruiles, et haec in depuratis, aut extractis. Quod si integra res est, labor magis specrat ad magisterium, et praeter illa artificia, possunt etiam adhiberi mista alterantia, vt in fermentando; vel repurgationes, separationes, maceratio, destillatio certi liquoris crebra, in quo digesta res sit ea, quam vel suo sapore exaltatam volumus, vel alieno, siue hic ex potentia in actum digerendo euocetur absque additamento, siue ab alio transplantetur. Alicubi et dispiratio sapores corrigit, mutatque halitu exuperantiam acredinis secum aufrerente. Omnino siue ex necessitate, siue arbitrio agendum est, sapores Chymicus vel exaltat, vel mutat, et obiter etiam corrigit deprauatos aliis operibus, separat aduentitios, natiuos restituit, argumenta iudicii de natura inde capit, et si quae sunt alia plura. Exemplis res [note: Lupini.] doceri familiaribus potest. Lupinos enim etiam plebs maceratione ad dulcedinem quandam deducit: rapas nimium acres torret: raphanum coquit et diuaporat, idemque aliquando [note: Dulces rapae ex satu.] in seminibus tentat. Narrant enim dulces nasci rapas, si semen ante sationera lacte amygdalino per triduum maceratum [note: Cereuisia acescens.] fuerit, quo ingenio multorum sapores mutari possunt. Cereuisiarii acescentem


page 422, image: s422

cereuisiam emendant adiecto cinere fagino, mensuris nimirum vicenis quaternis, manipulos octonos: alii ligni pinei segmenta [note: Aquarum correctio.] iniiciunt. Olim referente Plinio, aquas nitrosas et amaras polenta addita mitigabant, vt intra duas horas bibi possient quod ipsum etiam assecuti sunt traiectu per cretam Rhodiam, et argillam. Scaliger coctionem et secessum probat, quomodo et aqua Nili potabilis reddita est. Propius ad artificia chymica accedunt, qui separationibus in marina, [note: Ex acido vitrioli oleo dulce.] et similibus vtuntur. Quidam artifices oleum vitrioli acidum in dulce conuertunt per spiritum vini super eo digestum, et saepius abstractum: alii separant diuersas partes et sulphuream dulcem seorsim elaborant: nonnulli infundunt acido quartam partem scobis ferreae elimatae, et super cineres calidos ponunt per horam: Loco scobis laminas politas sumere licet, easque in eo relinquere donec ferrum aeratum sit, et postea mutare, donec non amplius cupreus color emergat. Ita enim acredo extracta est. Est, qui perfundit id oleum aquae pluuiae octuplo, et coquit in lebete, donec fere absumta sit aqua, et postea adiecta noua iterum coquendo, ad olei consistentiam deducit. Residuum destillat vsque ad oleum, quod seponit calcem albam ab oleo separandam. Fit et separatione [note: Dulcedo vitrioli.] liquor dulcis ex flore essentiali vitrioli, quam dulcedinem vitrioli vocant.


page 423, image: s423

Praeparant aliqui Chalcanthum ante destillationem per macerationem in fimo cum aqua simplici stillatitia, donec in superficie existat corium, quo apparente, vas transferunt in locum frigidum, ad coagulandum. Coagulatum calido sicco leni m puluerem, album vel citrinum redigunt.

Huic denuo affundunt aquam, aguntque, vt ante interpositis semper colaturis, donec aciditate obliterata dulcedo sentiatur. Posthaec calcinant in geranio clauso, et destillant, id quod perinde est, ac si colcotar elutum diligenter esset, posteaque destillatum, de qua re inter olea vitrioli agitur. Vides itaque in aliquibus maceratione saporem mutari, aliquibus destillatione, tostione, reuerberatione, et similibus. De Empyreumate et acredine a calcinatis per liquores acres vel reuer beuatis vstisque aufferendo, noui, a te ipso praeceptum esse. Non itaque eges mea informatione. Caue tibi a Michelio, qui tuis operationibus nuper dicam scripsit. A me nihil expectes praeter bona verba, et animum candidum. Quaerere libet, quando omnia sibi pollicentur chymici, an non efficere possint, vt aloe non sit amara, et tamen nil capiat in substantia viribusque [note: An amaror tolli possi amaris.] detrimenti? Salutaris res est Carduus benedicit, Gentiana, centaurium minus, Elleborus nostrās et similia. At nauseam multis pariunt amarore. Hic intendendi sunt ingenii


page 424, image: s424

nerui. Vin tibi meam sententiam dicam? In aquam, salemque redigantur, ex quibus clissus paratus non erit ingratus, sed tamen nolim tibi detotis viribus essentiae cauere. [note: Aloe, si non sit amara, non est aloe.] Quaedam enim videntur naturae fine amara facta, a quibus si amaritiem sustuleris, formam proprietatemque essentialem destruxeris. Non omnia sunt in lingua. Illi tui Galenici consulendi erunt, qui pene nihil nisi saccharo abunde delibutum promunt. Mei Chymici si volent, ex vino absynthite praebebant amara satis commode, quanquam non absit eis facultas etiam essentiae saccharatae et mellitae. Hoc quoque dicas velim, cur PLINIVS scripserit, pluuiā omnem salem duscescere, et suauiorem rores facere? An non hoc est salem destruere potius, quam exaltare? An non sal dulcis si sit, sal non est? Fatuum vocori memini et cadauer Salis. Profecto ista insulse prolata a Plinio sunt, cui, vt salem restituas, opera tibi est danda. Sed salibus ignosce, et optima quaeque de me tibi pollicere. Vale



page 425, image: s425

EPIST. LX. DE MAGIsterio soni. AD Hippolitum Typham de Saxo cauo.

QVID ni magni aestimes illum tuum? Licet tibi per me indulgere animo tuo, illumque in coelum tollere, quem amas. Qui se bonis literis restaurandis non minus obiter, quam ex industria natum (vt ipse de se ipso) profitetur. Qui Plinium, Rondeletium et alios caeteroquin magnos viros adeo prae se contemnit, vt Grammaticos odioso vacabulo et nonnunquam etiam abiectius inhonorificentiusque nebulones nominet. Qui suam faciem in Chysolitho, Hyacintho aliisque gemmis sculpendam curat: qui nihil non scire sese, etiam aeternitatis arcana, persuasum habet, et quae alia pleno ore sibi tribuit, certe erit iudicio suo maximi aestimandus. Sed tamen permitte mihi, vt sapientiam amem, stultitiam irrideam, meo scilicet sensu, qui non est capax tautae sublimitatis, nec assequitur, quid sit obiter nasci, et tamen etiam ex industria. Sed et hoc aeternitatis arcana attingit, quod ait, plerasque nobiliorum artium ferme latere, tum ob rerum proprietates ignotas [note: Artes nobiliores num lateant.] adhuc: tum quia subtiliori inuentione indigent. Hem virum. Hic ergo rhodos fuisset, hic saltitasset, et sui nascendi consilium comprobasset. Sed quaenam latent, et


page 426, image: s426

[note: Artes latere creditae.] indigent inuentione? Vitri tenacis faciendi ratio: Thesaurorum inuentio: stridorem aeri dandi, aufferendi a plumbo albo: essodiendi vndiquaque vtiles res. Transmutandi colores. perfecta ratio permutandi corruptum vinum in acetum, quae tamen inuenta sit aetate sua, sua etiam perierit: dignoscendi rerum proprias vires: ars proferendae in longum vitae, materiam facere, quae machinarum ignearum vi resistat: volandi inuentum: Tyridatis magia, quae ea doceat facere, quae fieri non possunt. Ecce vero nobiles illas artes, quae adhuc inuentore egent, Et tamen quaedam inuentae perierunt. Sane non recte sese ille gloriatur natum ad instaurandum bonas artes, qui inuentas nec tueri potest, nec instaurare perditas. Verum ille homo quisquis fuit, inique de naturae beneficentia est conquestus, et artes ex fua ignorantia aestimauit, praeteriens eas, quas rectius postulasset, si vilae restant, quibus nos natura donare debuit et nondum donauit. Metallicis certe grande operae precium fecisset, si docuisset perfectam rationem plumbi candidi ab argento sine alterius detrimento separandi: Totam naturae doctrinam magna liberasset obscuritate, si transmutationem mineralium in aurum, et argentum absoluisset. Si etiam ostendisset, quo pacto ex aqua vinum et ex arenis panes' conficerentur hominibus sustentandis apti, Deus haberi meruisset. Quid, quod Sisyphium illum in docendo


page 427, image: s427

laborem sustulisset inuenta ratione repente ex indocto. maloque faciendi doctum bonumque, et id constauter? Quantum profuisset imperio, si monstrasset, quomodo vti aquis ambulando possent, vt terra homines? Nunc quam desipit, cum nobiliores artes enumeratutus. scelerafere producit praeteritis vere preciosis, et in ignobilioribus relinquit, quas habemus diuinas? Vitrum tenax facere, non restabat inueniendum. Inuentum est pridem si Plinio credimus, et sunt praeceptorum vestigla in Alchymia, Thesauros inuenire Hispani milites quam possunt expedite? Diuinare dicas. Nec est inter artesistud, sed potius inertia, multo minus artium nobiliorum. Si locum defossorum scis, operosum est fodere, non ingeniosum. Metallici tamen non absque industria indagant venarum latibula. Si ille bonus vir effecisset montes perspicuos, non opus erat talem artem desiderare. Et erat facilius in mare demersas opes investigare. Tali arte se celebrem reddere potuerat, et decebat instauratorem natum. Sed ō magnam artem et nobilem, effodere vndiquaque res vtiles. Tot stadiis hactenus perfossa terra est, et nondum inuentum sit fodiendi artificium? Ad manes fere est peruentum et excauata natura etiam cum montium ruina, et nondum possint homines fodare? Turbam gemmarum, metallorum, et. caeterorum mineralium fodiendo affecuti Sumus,


page 428, image: s428

et requirimus artis inuentionem? Cur vero desiderat colorum transmutationem? Quid facilius? Aut quid tandem inde boni lucratura erat vita humana? vult etiam artem corrumpendi vinum corruptum. At rectius consuluisset nobis arte restituendi data, aut saltem Germaniae nostrae plurimum inseruiisset, docens, quomodo naturale acetum transmutari posset in Falernum. Acetum facere vel ex aqua pomorum, satis acre possunt rusticae. Parum peritus Chymicae disciplinae est, qui ignorat modum aceti ex cortupto vini faciendi, modo adhuc potentiam acescendi habeat. Facilius est porro ire, quam retrocedere, seu a priuatione ad habitum non est regressus, Atat hoc ad illam processus est Chymia, [note: Acetum facere ex vino malo.] quam perfecte docuisse. videri vult, (sed stolide) compendio ad istam rem vtitur. Extrahit enim spiritus et reliquum facile in acetum vertit. Sed ille non iniuria queritur, nondum inuenta esse multa, quia artem dignoscendi rerum vires proprias nobis deesse queritur. Si hoc vero est, non miramur dicentem, nullam artem esse inuentam. Atqui naturae id munus, non artis. Illa nos instruxit duplici noscendi potestate, sensu et intellectu. His vtendum est strenue cum in medio sint [note: Ars prorogandae vitae.] res ipsae. Sed vitae prorogandae ars deest. Atqui eam profitentur Medici, plenisque buccis depraedicant Chymici: Omnium maxime iustissimeque sibi vendicant Theologi, in


page 429, image: s429

quorum praeceptis est; Honora patrem et matrem, vt sis longaeuus: Item Dominus est longitudo dierum tuorum: Pietas ad omnia vtilis, habens promissionem praesentis et futuraevitae, quanquam secularem, quo quisque fuit magis pius, eo minus exoptauit in hoc rerum statu, quomodo Philosophi et Poetae fama ingenii, quam corpore viuere maluerunt. Requirit et materiam resistentem ictibus fulmineis. O hominem imperitum. Natura opposuit maria, et terras, et acroceraunia, etiam impetui validissimo, modo sit aliquid, (quod tamen impie expetitur in adminiculis Physicis, Cum eius gratia Theologica suppetant remedia) quod puniturum scelera Deum queat sua firmitate corpulenta auertere. Procul a Ioue et a fulmine dixerunt veteres, et cuniculos subterraneos irrepserunt. Nullum tormentum expugnabit muros alto vallo ex terra praemunitos. De muro aheneo et ferreo multa sunt etiam in prouerbiis. Ecce habuit materiam. Etiam vnde retundunt globorum impetus. Itaque, qua parte nauis est in mari, non facile perrumpitur. Semiramis muros extruebatex latere cocto, et caemento bituminoso glutinato arundinum mollugine, quos si foris munias sepibus fortibus terra crassa factis, et corbibus, experientia testatur, inviolabiles ad ictus etiam arietum validissimorum durare: sed tamen non absque propugnatoribus Spartanis, quorum corpora et clypei erant


page 430, image: s430

pro moenibus. Visae in mari naues Venetorum sunt, in quibus tormentorum globi nihil possent. Materiae satis est ad arcendos impetus istarum machinarum, modo praebeat sumptus et ingenium coaptandi. Si solicitus fuisset de arte, quae auri violentiam a muris prohiberet, et perfidiam extirparet, rectius collocasset curam. Cur vero volare [note: Homines volare optans.] concupiuit? Quid. vtilitatis homini sit, si per aerem instar auium vltro citroque ludibundus moueatur? Imo quid postulauit id, quod auibus tam est facile, quam naturale? Non est causa, cur potius volare voluerit quam ire sine pedibus, aut quadrupedem currere, aut natare instar piscium. Satis volatici animis sunt homines. Si docuisset artem iungendi montes, ne opus esset iter facturis per valles repere, et mare sternendi ponte, ne committenda vita ligneae nauiculae forert, sapuisset. Impie artem eius requiris, quod non aliter voluit esse creator naturae Deus, vt valles sine montibus, hominem capite coelum attingentem, et introspicientem in ima terrae per montes, intelligentemque cogitationes. AEque delirum est optare artem volandi in genere hominum, et velle aues in acroaterio Aristotelis Philosophiam discere. Verum enimuero vanitatem et stultitiam hominis intelligis, cum requisiuit artem Tyridatis magi, qua fiant lila, quae non possunt fieri, h. e. humanis rebus voluit maximam inferre temeritatem, et


page 431, image: s431

[note: Dementissi mum Cardani votum facere ea qui fieri non possunt. Cardanus imperitus chymieus.] insanissimi sceleris reum facere totum genus nostrum, postulando, vt elaborent in his homines, ad quae non possunt peruenire, vt staturae tuae vlnam adiicere cogirando. Ecce tuum amasium. An non belliculus tibi videtur? In Chymiam certe impegit, cum negat artem inuentam, quae aeri der stridorem, et aufferat a plum o candido, quod tunc opinione eiusdem futurum esset argentum. Credo ignorasse eum quidnam sit id, quod cupit. Si sciuit, nesciuit tamen illam artem pridem in Chymicorum magisteriis esse. Nam a tot seculis iam profitentur Chymici, transmutationem metallorum imperfectorum totaliter. Necesse est vna esse etiam stridoris sublationem. Geberus ostendit, quo pacto sigillatim plumbum candidum sit elaborandum, ne inter fundendum strideat. Iudica iam ex his, quanti sit ille, qui ausus est gloriari, se omnes artes perfecte tradidisse, et inter eas ent Chymiam, qui tamen nesciuit hanc artis particulam. Est et stultum votum in aere stridore donando. Si derogat stridor perfectioni plumbi candidi, quorsum expetitur in aere? An non et hoc perfectorum dignitatem meretur? Cur infra plumbum candidum abiicitur, cum perfici aeque possit, et fors etiam maiore iure de auri affinitate gloriari possit, cum non Gebero tantum, sed et hodie persuasum sit multis in aurum abire id coctione diuturna virtue solis in culminibus aedium? Caecerum,


page 432, image: s432

cum huc dicendo peruenerim, non moleste feres, si adiecero aliquid de soni magisterio Chymico. Id intelligendum est tunc fieri, cum vnius, cuiuspiam potestate sonandi instructi sonitum clariorem, magisque tinnientem, aut reboantem, pro vt est soni species, reddimus. Id quod absque Chymia quoque Musici Chordis intentis, remissis, crassioribus, tenuioribus, item organorum pneumaticorum ad harmonias fabri fistularum figuratione, amplitudine, angustia et caeteris, campanarii forma tintinnabulorum, et aliis cauis in metallis et lignis etiam asserum, et tabularum siccitate, duritie et mediocri tenuitate assequuntur alii. Chymici vero ipsam materiam student ad sonos aptiorem reddere, veluti in metallis, cum requiratur ad sonum continuitas partium, et nihilominus raritas quaedam resistens, quae aerem et admittere, et elidere collidereque per vim facto impulsu, possit, efficiunt, vt id non nimis sit molle, nec nimis compactum. Itaque humiditatem tollunt et siccitatem iustam introducunt, qua ratione effici potest sonorum plumbum, vna opera simul illata siccitate conueniente, et porositate quadam in terra, nihilominus solide cohaerentibus partibus, et sibi mutuo sonum tradentibus aeris reuer beratione et impulsu multiplici etiam ad latera. Ita concinnatum corpus si postea attenuatum in laminas, et reductum in concauum,


page 433, image: s433

conformatumque sit debite, sonum exhibebit pro modo praeparationis. In ferro aereque ductili, ex quo Musicae chordae fiunt, spectatur simul tenacitas cum soliditate, seu continuitate pertinaciore Quae enim sunt friabilia, vel facile dissiliunt, et rimas agunt non possunt apte duci, et retinere sonandi facultatem. Ita figulis, vt ollae sint sonorae, cura est, solidas praestare, et satis exiccatas cum pororum conueniente dispostione iustaque forma, et tenuitate, vnde etiam spectantur bonae. Sed non solum hoc propositum Chymiae est, verum etiam non raro contrarium. Nam, siue rei naturam spectes, siue vsum, aliquando potentia strependi aut etiam cum strepitu exiliendi, rebus est adimenda, vt aliqua nota accedant ad praestabilius, aut vsus sint eius, quem in praesens putamus fore rebus nostris idoneum. Documenta huius artificii etiam sunt in vulgari experientia. Notum est candelas, et ellychnia strepere, et exilire, si quid aquei humoris pinguedini est intermistum. Itaque, vt quam placidissime ardeant, tollitur aquositas, et tum ellychnii materia probe sicca adhibetur, tum pinguedo repurgatur. Id autem etiam experiuntur tum coci, cum pingui feruenti incidit aqueum quid, tum picis excoctores, et metallici, quibus adeo cauenda est humiditas illa, vt studiosissime omnia sint extergenda; ne quid in feruens metallum illabatur, nisi velint cum periculo suo officinaeque et iactura metalli


page 434, image: s434

operari. Eadem res attinet etiam chymicum qui saepem experitur tonitrua vasorum et materiae, nisi arceat frigidam. Tyronum chymicorum exerceri ingenium, excitarique attentio et prudentia solet olei sulphurei cum sale petraeo apparatu. Discunt enim suo malo, quamquam etiam vasorum iactura cautius in arte versari, et fixo non crudo halinitro vti, aut naturam eius solicito manuum ministerio compescere, ne horribili sonitu perruptis vinculis spiritus in altum subuolet. In destillatione oleorum succini, gagatis, sulphuris, similiumque nitrosos spiritus vehentium ascensoria per Alembicum, praesertim rectifi catoria, circumspecta ignium moderatione opus est, ne fremant mugiantque spiritus et cum impetu subsultent, vel vasa frangentes, vel synceritatem olei impuriatum mistura vitiantes. Patet itaque non humiditatis tantum rationem habendam esse, sed et spirituum frigoris ignisque et huiusmodi aliorum, vt subsultus, mugitusque et detrimenta inhibeantur, praeuertanturque. Impatienter ferunt fabri, si prunae crepant exiliantque et studium artis interturbent. Remedio est perfusio aquae, et perarefactio. Tunc enim ignem tolerant. Haec exempla sunt enchirematica. In aliis inuenias etiam vltimiscopi et summae intentionis opera, veluti, cum ad auri imitationem argentum et reliqua tinnientia metalla redduntur surda.


page 435, image: s435

Mutum enim aurum est nec sonorum si est purum putumque, idque ob solidam et compactam spissitudinem substantiae, quae etiam caussa est ponderis post argentum viuum maximi. Quae itaque metalla volumus, auri dignitate donare, post alias operas praerogatiuasque densanda sunt medicina mercuriali, quae in omnes irrepat meatus, et aete excluso stipet solidetque compagem. Densat et mallei incussio, sed non ad votum auri, quamquam in. ferri conflatura marculi lignei, et pondera ferrata non parum proficiant. Praeterea humiditas aliquid ad rem subsidii hahet. Nam ex contrario cognoscitur contrarium. Quae peruia sunt, intus existentibus meatibus decente modo dispositis sonora sunt tinniuntque impulsu, si simul sint arida, vt superiores sint penes aerem. Quae humorem combiberunt, non amplius adeo clangunt, quod licet colligere ex asscribus humidis et siccis. Sic plumbum non tantum surdum mercuriali compage iudicatur, sed et humiditate; ferrum autem et aes sonorum raritate sictitateque. Qui ergo metallum sonans hac facultate spoliare concupiscit, humiditate siccitatem mutare studet, et raritatem soliditate spissa. Ad hoc conisilium deducit artificem etiam auri natura quae nec humida nimis est, nec sicca, si cum mollibus et duris metallis conferas simul: nam in horum


page 436, image: s436

medio consistit. Sin cum duris tantum, molle inuenitur et humidum, idque ob praestantissimi Mercurii potentiam, qui tenacissima humiditate id ab ignium violentia defendit, et dilatationis, tractabilitatisque facultatem suppeditat. Quocirca, qui hydrargyrum ita figere nouit, vt retenta humiditate mediocri. In igni consistat; is remedium assequitur, quo conciliare caeteris auri dignitatem in pondere et constantia possit. Sic magisterium soni in re metallica non parui est momenti. Extendit autem sese etiam ad caetera. Quanto cum tumultu puluis pyrius tormentorum globos explodat, vulgo notum est. Scripsi alibi, quo artificio queat surdus reddi ad feras (non homines) ex inopinato incautasque opprimendas. [note: Salis ammonii censura.] Vin' nosse, qui sal ammonius sit operibus fusoriis congruus? Insperge eius momentum prunis. Si crepitat, insanitque, salis alieni habet multum, nec iudicatur operi proficuus probatur si fumigat, et tacita difflatione consumitur. Ita criticum est aurum supra statutum monetae modum tinniens repudiare, quod aere argentove nimio sit permistum. Argentum surdum, plumbi aut alterius confusi fit reum, aut absoluitur aliqua auri praerogatiua, si consentiat iudicium caementi, et cineritii. Ad delicias quoque et oblectamenta vitae conferre hoc. documentum potest. Ita enim ille Virgilianus


page 437, image: s437

flammas. Iouis et sonitus olympi imitabatur, sibi voluptatem maiestatemque, aliis terrorem creans. Si salem petraeum, hydrargyrum, et sulphur viuum commista aereo ferreove globo absque respiraculo includas, prunis impositus exiliet, insanietque discurrendo et intonando. Aliis volupe est Clematin Daphnoiden, lumbricos terrae et aizoum maius commiscere, inque ignem coniectis tonitru excitare. Pueriles susus argentum viuum fistulae inclusum camino, imponunt ignarisque metum incutiunt. Huiusmodi aliqui ad magiam referunt, suntque Physicae contemplationis, et in vsu rerum naturalium suum inueniunt locum. Tantum placuit tecum de hoc magisterio conferre sermonis. Plura subministrabit experientia. Vale. prid. Calend. Feb. Anni ab instaurata salute 1598. Rotemburgi ad Tubarim.

EPISTOLA LXI. DE ANTIdysentericis ex Chymia nonnullis. Excellenti Philos. et Medico Iohanni Heurnio in Acad. Lugduni Batau. Professori. ANDREAS LIBAVIVS S.

STVDIOSE admodum, et officiose, quae D. Camerario patri, summo illi Philosopho et Medico de me mandaueras, ipse est executus. Nam, et salute a te plurima me impertiuit, et tuis verbis ad Philosophemata nostra accuratius pertexenda instigauit. Vtrumque


page 438, image: s438

tam non sum aduersatus, vt etiam in aliqua laudis parte posuerim tantae auctoritatis doctrinaeque viro non displicuisse. Vidi tuum erga me animum tamquam pictura repraesentatum in illa admonitione compellationeque tam amica. Sed. plenius affectum erga studia, in quibus me frequentem esse nosti, etiam aliunde perspexi. Quanti enim sunt illa, quae cum summa ingenii tui et admiratione, et laude non ita pridem publico commisisti? Rari admodum sunt nostro seculo Philosophi, qui inter amplexus musarum chymicarum inueniri conspicique non erubescant. Tibi volupere fuit, etiam in publico proponere amoris huius documenta insignia, et quo artis abstrusissimae rariores sunt cultores admirandi, eo contentius in ea versari.

Laetor certe ego, te mihi non tantum socium venire auxilio, sed et propugnatorem coguosci. Processisti et feliciter et tempestiue in aciem, cum me Veteranus ille Paracelsitarum Michelius ab antiquo Paracelsi ferpente, auctore nimirum sapientiae patacelsicae vt iste alicubi scribere non dnbitauit, afflatus inuaderet totis viribus, et artificum summorum conspiratione docuisti, Alchymiam [gap: Greek word(s)] non esse extra metalla. Eat ille et materiam artis in sterquilinio quaerat suo. Nos cum Raimundo, Thoma de Aquino. Iohanne derupe scissa, Arnoldo de villa noua, et caeteris solidis


page 439, image: s439

naturae inniti fundamentis nunquam poenitebit. Ita te mihi propugnatorem [gap: Greek word(s)] sum nactus. Eiusdem vero studii ampliatorem etiam ex amicorum literis. Relatum vero mihi est, te periculosam dysenteriam malignamque, qualis et ante annum et nunc Augusto mense populariter in vicinia saeuiit, nec dum remisit, facili admodum, at ex intimis Chymiae thesauris prolato medicamento tam demulsam reddere, vt feritate mox posita placidiorem se tractabilioremque oue exhibeat. Quae illa tua noua Gorgen? [note: Plin. lib. 21. c. 31. 26.] Radicibus halicacabi soporantur Aspides, inquit Plinius, Scorpio torpescit visa radice syluestris hyacinthi, et moritur, vel etiam [note: Plin. lib. 27. c. 2. et lib 25. c. 9.] obrigescit Thelyphoni velaconiti tactu, adeo, vt stupeat pallescens, et vinci se fateatur: Docuit nimirum Deus etiam venena in vsus humanae salutis vertere (praelare enim Plinius: [note: Plin lib. 25. c. 4. et lib. 25. 27. c. 2.] quod si quis illa forte ab homine excogitari potuisse credit, ingrate Deorum intelligit munera) nullo experiendi fine, vt cogerentur etiam veuena prodesse. In Chymicis miracula sese ostentant etiam maiora, quemadmodum constat his, qui hydrargyrum viuum sublimato mirifice occidunt, et aquis mercurialibus oculi momento solidum aurum in tabem liquoremque diducunt, et alia plurima prodigiose tantumque non magnice quasi per spiritus aduocatos, perficiunt. Non mirum est, si te quoque Chymia illa


page 440, image: s440

abstrusa et nunquam satis commendata aduersus immanes illos humanae salutis hostes instruxit, amatorem nempe cultoremque suum non instrenuum. Crederis autem istud effectum reddere praesidio et sapienti vsu aquae cuiusdam mercurialis, quae, cum possit esse multiplex multiplicique apparatu varia, vereor, ne imperitos titulo sui fallat, et ad perniciosa quaedam pharmaca temere vsurpanda alliciat. Plinio mercuriale vnguentum ad eandem rem non erat ignotum. Itaque et nostri Santalino occidunt nonnihil hydrargyri, et epatis regioni misturam apponunt, alii vmbilico. Noui, qui malagma aureum ad eosdem vocauerit vsus, praesertim aestu et causone dominante. Alius plumbum candidum immiscuit, sed vsu incautiore Syalisinum concitauit, fugaci illo spiritu praecordiis admoto resolutoque per calorem in ipsa membra irrepente. Quid quod argenti viui venam, quam minium natiuum nuncupant, aut quam in argentariis repertam cadmiam, eadem vomica praegnantem, manu fouendam praecipiunt? Multum in laudanis opiatis, Philoniisque aliās est supercilii. Est, qui ex hydrargyro sublimato, et tartaro laboriosissimo conatu essentiam subtilissimam et in aere coalescentem comparat, quo pacto noui etiam salem gorgonium Zuingeri, et aquam viuam Chymistarum concinnari. In his quoque plurimum est spei. Fors et argumento Pliniano huc traduxerit quis


page 441, image: s441

Vesicariae radicem, aut solani syluatici, et huiusmodi. Sed, qui pedum viam in talibus nondum viderunt, illis meo iudicio consultius est vti essentia coralliorum tubeorum. Croco martis, vel liquore, Sapphyroque et smaragdo resolutis cum extracto Rhabarbari tosti, aut Crystalli aurique calce praesertim violentia veneni restincta, et ablutis a malignitate sordium intestinis caeterisque locis secundum praescripta artis medicae, quae aquas auratas chalybeatasque, et ex horum metallorum magisteriis concinnatas tabulas non habet in postremis, quanquam nec elutiones melleas hordeaceasque, et postea saebo caprino pingues astringentesque et caetera auxilia suo loco industrie adhibita, vt nec luti fornacarii exusti reuerberatique vim respuant artifices. Verum haec satis loquaciter. Ego te ob commune bonum obtestor; vt ingenii experientiaeque viribus streune vtaris, et in Chymicis medicamentis praesertim ita elabores, vt arti ampliandae natum te intelligant praesentes et posteri. Vale.

EPIST. LXII. DE LIQVOre albuminum. Ad Eximium Phil. et Med. D. Matthiam Carnarium Ducis Holsatorum Illustriss. Primarium.

[gap: Greek word(s)] ad Corinthios de se olim scripsit Gentium Apostolus. Quid me, Carnari, censes, quanquam in diuersa et neutiquam isti comparanda causa, aliud posse


page 442, image: s442

dicere? Visa tibi est balbuties mea Hermete, et Asclepio digna vtorillo, si quid sum, Deigratia sum. Dei est totum istud, quod in meo ingenio commendandum amici putant. Ad hunc redeant gloriosae existimationis monumenta. Mihi homuncioni satis est, emissitiis epistoliis aliquid praeclari ab amicis emendicare, aut etiam importunitate extorquere. Cauisses tibi, si sapuisses. Rupto enim silentio septa ad te aperuisti, meamque admisisti imprudens garrulitatem. Non te mittam, nisi solertiā tuā probe exatiatus. Vulgo iactatur, inque cerionibus medicis vernaculo idiomate in dedecus nostrae medicinae censutis tale legitur quodammodo Chymicum ad vertiginem propulsandam inhibendamque remedium: Ouum recens a partu integrum aceto acri immerge, et in eo depressum decendii spatio relinque, quo vsque emollita labascat testa. Ex hac acu pertusa quicquid aquei exit liquoris, applica temporibus vertigine correptorum. Sistentur agitationes non secus, ac echeneide in medio mari pleno cursu aquilonibus vela inflantibus triremes. Chymicorum [gap: Greek word(s)] vides. Liquescit sane discuffu crebro idem albumen, et spongiis exceptum redditumque aquae fit simile, quomodo et lentore tenax factum vinum scopis diuerberatur, reduciturque ad pristinum fluorem. Philosophus vitellum ait spissari frigore albumen non, sed amplius humere, seu aquosius


page 443, image: s443

reddi. Testam oui aiunt ex Plinio aceto lentescere, ductilemque fieri, quo pacto alia nonnulla lixiuiis macerata percoctaue. Eadem testa fragilitati duririaeque suae restituitur aqua srigida, si in ea aliquandiu fuerit relicta. Aceto est extractoria quaedam subtilitas, quam Chymici separato phlegmate partibus aereis, igneisque seu spitituosis aiunt deberi. Est et acrimonia, qua domitat lapides potestque per eam via facta se penitus insinuare, et resolutis nonnullis spiritus excitare, vnde non raro efferuescens exoritur spuma, vt cernere est in lapidibus astacorum, cinere cornuum, lapide stellato et similibus. Qua quaeso vi non corrodit testam oui, sed lentam flexilemque duntaxat reddit? Quid est praesidii, quid facultatis: qua diuerberat tanquam scopis albumen istud viscidum? Num per meatus insinuans se aceti spiritus non tantum diuidit continuatam lentoris compagem, quae cum humoris instar obtineat, postea confluit, illoque fluxu aqueam naturam repraesentat, sed cum ea coit in societatem? Si acres aceto sunt spiritus qui calce testarum ex ouis etiam efferuescunt, coagulabiles in tali humore (est enim frigidus tenaxque) procul dubio erunt. At coagulati consistent in morem liquoris. Fiet itaque, quod in destillationibus consueuit. Sed tu coque ex aceto albumen: Non experiere idem. Num itaque tunc spititus fugiunt communionem corporis: At destillatio phlegma deprehendit esse fugacius. Fors diuersos statuemus,


page 444, image: s444

subtiliores vnos, alteros concretiores. Quidquid sit, vnam opinor esse caussam, quae testam flexilem reddit, et albumen dissoluit eamque non qualitatem meram sed, spiritum eidem coniunctum, qui, cum retunditur, expelliturque et exhalat aquae simplicis frigidae, copia, facile efficitur, vt ouo pristina redeat natura. Quod autem Aristoteles frigori id asscripsit, non simpliciter ita est accipiendum. Nouimus enim vi frigoris liquores cogi non solui, nisi ex accidente, spiritum itaque coniunctum coagulari quis putet et albumini permisceri, idque diuidere. Quod si violentius exprimatur prorumpit fractae testa, id quod ex aquis euenite solet in vasis in glaciem coactis. Candida pars oui, vt est in 3. degenerat. animal. I. sua natura humida est, et calorem animalem in se continet. Itaque spiritu est plena. Quid affert porro ille liquor capiti vertiginoso, vt cessare a circumactu cogatur? Spirituum impetum sistit. Qua potestate? Num spiritus oui misti spiritibus aceti non tantum fixi sunt ipsi, sed et cum in actum euocantur, figendi spiritus humanos vim habent? Sunt sane hi obnoxii tali affectioni, vt in gelatis cernimus. Sistitur calidorum impetus obiectu frigidorum, vt ars nostra documento est. Nonnunquam idem in dispositis possunt calida. Nam hydrargyrus glacescit aquis regiis, quanquam post feruorem frigore actu iam dominante, vt illae dispositionem ad actum artulisse


page 445, image: s445

videantur, qua ratione etiam in sublimatione Chalcanthum et sales. Nonnunquam mobilia inhibentur ignauis tenacibusque tanquam iniecto vinculo. Ridiculus sit, qui hoc modo conferre illam aquam existimauerit. Album ouorum, et semen in eo contentum, sicut et oculorum Crystallus cogitur coctione. Nec hoc modo stat vertigo. Inclinandum eo videtur, vt putemus vel spirituali proprietare effectum caroticum praestari, sicut oleum gorgoneum calidum coagulat olea, et quomodo salsedines cogunt liquotes calcium metallicarum dispari tamen euentu, et nudo, vt facile colligere licet prudenti et industrio, vel frigiditatis subtilis praesentia caliditas duntaxat spirituum, gyrationes compesci. Cum fulminum halitibus, congelascunt, consistuntque vina, antiperistasin alii producunt, alii proprietatem spirituum nitrosorum sulphureorumque, quanquam sat magna vis est Salis petraei resolutioniad inducendum frigus. Sentio hinc aliquid declarationis peti posse, vt si non soluatur quaestio saltem attingi quam proxime queat. Tu proculdubio ex recondito ingenii penu sagacitatis plena promes. Vale

EPIST. LXIII. DE AQVAE MEDICAtae iuxta Bernhemium et fontis Tubarini sub Rotemburgo Chymia. Ad Praestantem Medicum Hieronymum Fabricium Reip. Winshemiae Ordinarium.

TINCTVRARVM genera multa, Fabrici, esse, pridem experientia didicerunt Chymicae


page 446, image: s446

artis profeffores. Sed ea ad duo redigi summa, scholarum dichotemias amantium consuetudine, non absurde possunt. Scimus enim nonnullas esse spirituales, nonnullas corporeas, parciore tamen huius vocabuli in subselliis Chymicis vsu, quandoquidem haec in essentiis corpora ignoraut. Nos autem disciplinae dilucidioris gratia aliquid etiam foris mutuemur, et ad corporum naturam propius accedentes, corporeas nuncupare non vereamur. Spitiruales sunt, quae propius ad aerem coelestemue naturam accedentes totae resoluuntur in halitus nullo notabili relicto, et saepe ent ita resolutae rebus adhaerent. Corporeas appello, seu aquea, seu terrea consistentia, quaecunque sunt magis fixae, et resolutis subtilioribus partibus aliquid coaguli deponunt. Ad has accedunt etiam sales, alumina, et Chalcanthi species, quin et calces resolubiles et succi quilibet, qui aquis immisti eas aliqua sui potentia tingunt, sicut illis adiicere possumus ent qualitatum, maxime specisicarum, communicationes quanquam substratus putetur illis spiritus suus, veluti cum aurum moschi odore alteratur. Vtraque autem genera deprehendi in fontibus medicatis, satis superque cognitum est experimentis Physicorum. Admodum scire desiderem quid ille Bernheimensis, qui non procul abest winshemio, quemque nostrates vestratesque solenni in vsu habent, secum vehat. Dicitur quidem de illo conscrip sisse commentarios tuus antecessor:


page 447, image: s447

Sed hact enus non dum comparuerunt isti. Mihi aliquando lubitum est animi gratia aquam eius explorare. Iraque cum destillatione Chymica balnei ad me dias peruenissem, effluxisse phlegma dulce et ingratum, peneque abominandum gustu cognoui, reliquiis albedine quadam infectis, quas cum in sole coagularem, sedimentum anparebat album, furfurosum partim, partim subluteum, farinaceum, quod linguae primo contractu occurrebat dulce, post acre et mordicans, dulcedinem obliterante acrimonia. Ferramenta nitida in liquorem immissa maculas contrahunt nigras, quales existere et a diluto melanterico solent. Admotum igni coagulum deliquescit ex parte, spirituque aluminoso et chalcanthino resoluto in bullas consurgit: Caetera calx ignaua est nec reuerberatu erubescit, sed duntaxat albedinem cinere, hocque iterum candore permutat, gustui terrea, acris et detersoria. Ita dum ludo, in di catur fons Bernhemius constare aqua syluestri multa, alumine duplici, resolubili nimirum in liquorem, et calcinato, tandemque pauca melanteria. Hinc dulcedo est, hinc acrimonia, et terrestris natura. Gypsi aut margae, aut marmoris cuiusdam tabe calcem factam putes. Sed mihi putrefacti aluminis est sedimentum. Inde albent aquae post coctionem et foedam dulcedinem sortiuntur. Alii examen instituunt etiam ex effectu in vsu vulgari aut medico. Sed hic mihi est obscurior. Tu bene feceris, si ingenio et experientia obseruata communicaueris, quamquam


page 448, image: s448

hoc argumentum sine euidentia Physica valde sit dubium, nec statim, quod calculos e renibus deturbat, iudicari possit e chalcantho esse, cum idem praestet hydrargyro tincta, et nitro, et aliis nonnullis. De nostra Tubarina, si cognoscere libet, scito eam valentiorem esse Bernhemensi. Salis enim corpoream tincturam secum vehit excellentem deinde chalcanthi, aluminis, amianthique exhibet ramenta, nec caret Chrysocollae spiritib. et alumine calcinato multo, quo ego magis inclino, propter notas aluminis viui, quam ad eorum sententiam, qui gypsi, aut margae ra menta esse afferunt. Aliquibus apparuit aliquid sulphuris, mihi vero nihil. Et fieri potest, vt diuersis temporibus diuersae sese promant minerae. Nec abesse aeris naturam censendum est, quadoquidem huius metalli olim fodinam ibi fuisse coniicio, et lacus fundo exhibet aeruginis et Chrysocollae virorem caeruleo mistum. Tofum concrescere circa canales deprehendas. Is est ex lentore et calce. Lapis post. coctionem in cortinis concrescens ex eadem est minera, calcis scilicet aluminosae. Itaque et vulneribus, vlceribus, oedematis, etc. humore scatentibus et putridis conducit, sicut alumen vstum. Sed manum de tabula. Tu Vale et viue. Pridie Cal. Septemb. Rotemb. ad Tub. Anno 1598.

FINIS LIBRI TERTII Epist. Chymicarum. DEO SOLI GLORIA.