06/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: s001

LIBELLVS ALTER, EPISTOLAS COMPLECTENS EOBANI ET ALIORVM QVORVNDAM DOCTISSIMORVM VIRORVM, NECNON VERSVS VARII GENERIS ATQVE ARGVMENTI. Quorum omnium lectio ad rationem studiorum liberalium nonnihil momenti, uel plurimum potius adiumenti afferre possit diligentibus et cupidis eruditionis. EXPRIMEBANTVR HAEC LIPSIAE IN OFFICINA PAPAE. AN. M. D. LVII.



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

IOACHIMVS CAMERARIVS PABEPERGENSIS, IOHANNI DRACONITAE CAROLOSTAdensi, praestanti pietate, doctrina, dignitate V. [abbr.: Viro] amico ueteri et obseruando, S. D.

NVMERATVR INter ea quae aetatem ferant, uel diuturnitate potius temporis commendentur, imprimis Amicitia. de qua et nostra experientia aliquid affirmare potest. Nam de alijs quae narrant magnifieri et expeti propter uetustatem debere, de nummis inquam et uino, quilibet certius, quid compererit, quam nos demonstrare poterit. Sane ueteres amicos, et horum usum opt. atque iucundissimum esse, cum sensi cognoscendo atque fruendo, tum ani maduerti aspiciendo ad recentes quasdam notitias atque necessitudines. Itaque sequi prouerbium [gap: Greek word(s)]


image: s004

studeo, ut pares cum paribus congregentur. Hanc autem aequalitatem, non tam annis aetatis metior quam initae societatis atque copulationis. Quemadmodum autem tueri coniunctionis antiquae Iura et non dissoluere multorum annorum uincula ac colligationem maximae mihi curae est, et hoc cultu studioque cum teneor imprimis tum mirifice delector: Sic repetens recordationem adolescentiae et eius temporis quo Erphordiam profecti inciperemus ad uberiorem copiam ingenij et doctrinae aspirare, et utilitatem opt. disciplinarum atque artium paulo clarius perspicere, incredibili afficior uoluptate et suauissime acquiesco in cogitatione eius consuetudinis, quae mihi tum fuit cum opt. et eruditissimis tam iuuenibus quam uiris atque etiam senibus aetatis illius. Inter quos et tu florentibus annis et dignitatem famamque nominis consecutus, Iohannes Draconita, non in postremis me et beneuolentia complexus es et studio prosecutus. Cum


image: s005

autem et aequalium plurimorum sodalitio uterer, et colerem clariss. sapientia atque uirtute uiros, et plurimis uicissim egregie carus essem, Quatuor tamen tum diuerso illi quidem modo, sed aequali affectione animum me um sibi deuinxerunt. Mutianus Rufus, qui Gothae degebat, reuerentia sui et obseruantia et plane ueneratione, digna autoritate et grauitate et praestantia in omni genere laudis. Eobanus Hessus admiratione atque studio et cupiditate familiaritatis ipsius. Georgius Sturciades uero amore et dilectione sincera, et communicatione officij, et domesticae consuetudinis interiore usu. Adamus Crato animo uoluntateque mutua, et communitate studiorum, denique omnib. rebus promto paratoque obsequio. Nam Georgio Paeto, ad quem me primum contuli, honorem habebam ut magistro, et hoc utebar ut amico, et ab eo tanquam sodalis humanitate compraehendebar. Erat tum Iohannes Langus eo loci positus, quem suspicere


image: s006

magis possemus, ut ita loquar, quam crebro adire. Idem de Iusto Iona dicendum est. Cum alijs autem, quos nominare omnes nimis longum esset rametsi me omnes complecterentur beneuolentia sua, minus tamen familiaris fuit conuictus. Crotus quidem Rubianus apud Sturciadem erat, ut nosti, consors uitae et studiorum nostrorum, aliquot mensibus. et eodem tempore cum Petreio Aperbacho et Iusto Menio non contracta primum necessitudo, sed notitia quam habeba mus, aucta et confirmata fuit. Interea ad Ruffum freqenter excurrebatur. atque ardebat in nobis discendi cupidi tas. In illis autem qui scientia opt. arti um excellebant, fauor et benignitas erga nos eminebat. Sed in his quos nominaui ut eruditorum principes, non erat neque propositum studiorum neque genus uitae, idem. ut aliter fieri non posset, quin scripta dissimilitudinem quandam haberent. Id nobis tum minus apparebat, minus etiam curae erat, cum uniuersos magnifaceremus,


image: s007

et caperemur doctrina ipsorum, et omnia ab his profecta miraremur, [gap: Greek word(s)], secundum Homerum, ipsosque spectaremus tanquam diuinos homines. Admodum enim [gap: Greek word(s)] id est ingenij in his lumen fulgebat prae caeteris, et insigni splendore eminebat. Varietatem autem postea considerando depraehendi. Quae ex eo maxime oriebatur, quod imitandi Latinae linguae autores, quorum columen constat esse M. Ciceronem, illis temporibus studium non uigebat, quasi teneris adhuc plan tis eruditionis et copiae literarum. Quod quisque legendo cognouerat, eo utebatur pro suo arbitrio. neque proprietas sermonis accurate exquirebatur, neque elegantiae compositionis dabatur opera. Prodierant tum et prodibant indies diuersis argumentis D. Erasmi Roterodami orationis amoenae quasi flosculis redimiti et po liti copia ingenij, libri, nitidi, uenusti, lepidi, atque festiui. non etiam nulli acres, uehementes, pugnaces. ij studiosissime


image: s008

legebantur et fiebant maximi, et erga popularem autorem affectio, nostris hominibus scripta commendabat, denique incensi animi uero studio cultuque et amore, omnibus illum maximae reuerentiae officijs prosequebantur, Vnde non modo iuniores sed prouecti etiam aetate hoc contrahebant, ut oratio ipsorum uagaretur liberius, et audacius exultaret, et esset inaequalior. Quod usque adeo uitiosum non putabatur, ut huic licentiae aliqua pars laudis tribu eretur, neque tam quid quisque posset et deberet, quam quid uellet et cuperet efficere, spectaretur. Etsi erant tum quoque qui istum expertem rationis impetum animaduerterent et improbarent, interque hos peringeniosus uir et ualde eruditus, quem et supra nominauimus P. Aperbachus. Quae quidem tibi narro, Draconita, nota et explorata, sed demonstrari oportere duxi, si qui forte adhuc superessent sic animati, ut cum Musis, id est uirtute sapientiaque et humanitate ac


image: s009

liberali institutione atque doctrina aliquid commercij habendum esse existi marent. Quibus prodesse poterit qua si progressionum in hoc genere consideratio, uoluptatem certe afferet mentio industriae talium tantorumque uirorum, quos de nostro indicio ueluti contemplantes, non poterunt non laetari repraesentatione huiusmodi et hominum et temporum. Cum autem ante annos aliquot e uicinia aspiciens cladem patriae meae, ut aberraret tristitia praesentis solicitudinis, ad illum iuuenilis uitae cursum cogitationes abducerem, paulo ante incoatam descriptionem de Eobano Hesso perficere tum institui et adiungere tam illius epistolas et alia quaedam scripta nondum edita, quam meas nugas, quae conseruatae nescio quo pacto tunc in manus meas uenerant. Eum Iibellum et te uidisse, et legentem redijsse mecum in memoriam non dubito, illius in bonarum literarum atque artium studijs, curae, assiduitatis, laboris, uigilantiae, attentionisque


image: s010

animi, uel, ut uno cum Cicerone omnia complectar uerbo, diligentiae, et in te haec respiciente, mistum desiderij aegritudine gaudium extitisse scio, cum et reminiscendo illam suauitatem, exultares, et similem uitae consue tudinem ac usum requirendo nonnulla molestia afficereris. De quo qui dem plura cur disputare hoc loco uelimus caussam esse non puto. Nuper autem cum et angoribus animus et morbo corpus tentaretur, forte in illo ocio necessario, reuoluens quosdam cartarum fasciculos, reperi et Eobanicas epistolas nondum editas, et me orum lusuum ueterum nouorumque nonnihil. Ea recognoscens primum sensi titillari animum leniter, mox etiam dulcedine maxima commoueri, ostendente se temporis illius usu, et consuetudine eruditissimorum uirorum occurrente, quorum illud fuisset profecto quam hoc nostrum simplicius et minus uersutum, hi ex animo omnino uirtutis sapientiaeque et liberalis doctrinae cupidi. Neque me


image: s011

deterret ab hac commemoratione senescentum moris Horatiana [gap: Greek word(s)]. Qui esse ab illo poeta perhibetur,

Difficilis, querulus, laudator temporis acti.

Neque ego refragor ullis, quibus haec uita et mores praesentes magis placent. Etsi profecto honesta et pulcra ijs defixa sunt radicibus, ut quanquam cultura aliquando deprauatis hominum uoluntatibus cesset, iudicij tamen ueritas, testimonium laudis subtrahere illis neque soleat neque possit. Sed haec omittamus, neque cum soeculo nostro, quod qui facerent semper putidiuscu li sunt habiti, rixemur. atque id exequa mur quod suscepimus. Recreari mihi quodammodo sum uisus, tanquam in quodam commodo post longum iter diuersorio, cum per illa superiorum annorum spacia, ab ijs quae ante oculos essent recedens, aliarum cogitationum, atque etiam doloris sensu, in hac quiete obliuiscendo praesentium, leuari uiderer, cumque in illa amoenitate uersarer animo, uitae praeditae singulari profecto humanitate, et flagrantis studio


image: s012

liberali. In qua apparuere illa imprimis lumina quae paulo ante nominaui, et tua oblata fuit coniunctio, praeter quem non multos ex istius sodalitij numero uel perpaucos potius reliquos atque superstites reperiebam. Menius est nobiscum, uir spectata pietate et religionis sincerae custodia. atque idem bonis artibus percultus. Adamus Crato muneris etiam sui onus sustinendo aetate et laboribus defatigatur. Te autem audiebamus cum magna laude et multorum fructu officio fungituo, tam docendo quam obeundo inspectiones et curationes doctrinae atque disciplinae. Itaque mihi in mentem uenit me recte et ordine facturum, gratum certe tibi futurum esse, si hoc alterum opusculum non solum Eobanicorum et meorum, sed aliorum quoque monumentorum ad te nominatim mitterem, sicut prius il lud ad nostrum summum Adamum Cratonem miseramus: Qui aliquando mihi dixit, se ex ea narratione et expositione mea ingentem cepisse uoluptatem,


image: s013

cum legendo in animum reuocaret et praestantissimorum uiro rum usum, et eius uitae consuetudinem, quae acerbitati odiorum et dolori iracundiae neutiquam indulgeret, quaeque antiquo quodam more hi larius aliquanto degeretur. Quid caeteri de consilio hoc et similibus sentiant aut iudicent [gap: Greek word(s)], secundum Aeschylum. Quibus enim ista non placent, ijs ne edun tur quidem. Sed nobis eduntur quibus placent, et si quorum sententia, iudicium, ratio, uoluntas nobiscum congruit. Nec me fugit quanta fide quantaque cautione opus sit in alienis scriptis, epistolis praesertim diuulgandis. De suis enim, quis prohibeat id facere unumquenque quod faciendum ipsi esse uideatur? Sed ab alio, et ad alios peculiaria scripta, alterius arbitrio emitti omnino non oportet. nisi eiusmodi illa sint, ut autorem neque omnino laedere, et fortasse ornare possint. Qualia ea quae nos edidimus, erunt, plena beneuolentiae et humanitatis, complectentes


image: s014

aut iucundas et nocentes nemini fabulas, aut disputationes de studijs opt. literarum atque artium, aut aliquid denique quod legentibus uel prosit uel delectationem afferat, non certe a Musis, ut dicitur et Gratijs prorsus aliena. Atque paucas modo edidimus aliorum epistolas, et eorum potiss. qui iam terris excessissent, ut eius formae, qua scribendo quisque illorum esset usus specimen et nota extaret. neque hoc tempus plura, cum multa essent in promtu, concessit, neque nobis libuit emittere. In uersib. proferendis minus restricti fuimus, quod opus proprij et sui cuiusdam modi est. alterum genus considerationem requirere diligentiorem duximus. In quo etiam quorundam nescio uecordia ne dicam et leuitas, an malitia et petulantia me reddidit circumspectiorem. qui omnia quae conquirere et uestigando nancisci potuerunt com posita ab alijs, ea ita cruda, ut dicitur. deuoranda librarijs officinis obijcere consueuerunt. Si ut lucrum faciant, admo dum futiles et culpandi. sin alia uoluntate, alioque proposito, ipsi uiderint ne


image: s015

fallantur. uel uiderint alij quoque ne isti consulto tam sibi quam coeteris atque etiam Reip. mali detrimentique aliquid praepostero et peruerso studio hoc importent Id profecto fieri interdum in hac parte animaduertitur, ut quos ornatos existimatione praeclara quidam se uelle profitentur, eos tali tanquam bonorum publicatione, magis infament quam ullius inimici acerbitas odiumque potuisset. Sed ea est licentia uitae ut iam neque iudicium, [correction of the transcriber; in the print .] neque consilium, neque uoluntas, neque factum ullius coherceatur. Itaque de his uerba facere desistamus, [gap: Greek word(s)]. cum quidem aeterni Dei benignitas miscuerit [gap: Greek word(s)], In multis cognitionem ueritatis et iudicium rectum et consilium laudabile, et uoluntatem constantem atque bonam, et facta honesta. Haec igitur am plectamur, illa [gap: Greek word(s)]. Te uir pietate et doctrina praestantiss. foeliciter uiuere et beneualere opto. et hoc studium nostrum gratum acceptumque habere et animi tui perspectam mihi beneuolentiam erga me conseruare cupio. Vale. Lips. Id. VIL. An. Chr. M. D. L VII.



image: s016

CAMERMEISTER

[gap: illustration]

[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].

Cornicum triquetrae sunt haec insignia formae,
Est Camerariadum quae nota prisca domus,
Hic ubi adhuc Pabeperga suis stat nixa ruinis,
Caesareasque aegre, quassa tuetur opes.
Non turpis nota, non opibus quanquam inclita. nouit
Annis sed centum ter prope quam patria.
At tu Christe uoles quodcunque adiungere tempus,
Quaeso clientelae seruiat omne tuae.



image: s017

OPTIMO AC ERVDITISSIMO VIRO IOHANNI Mylio Herbipolitano S. amicissimo. S.

VETEREM ILLAM inter nos consuetudinem nec animo mihi nec memoria excidisse, uolui apud te et hac breui epistola testari, et nouis [gap: Greek word(s)] amicitiae uelut nouae aperire ianuam. Maximeque cum haberem ad te nuncium tam idoneum, tamque mihi carum, eoque etiam sollicitante uti ad te, si notus mihi esses scriberem. Statim uelut quadam amicitiae nostrae ueteris conscientia tactus sacrilegium committere me existimaui, si tam ueteri tamque erudito amico non reducerem, quibus possem modis, in memoriam, fuisse quendam olim Eobanum Hessum, a quo fuerat non uulgariter, ornatus cultusque. Quid stupes? Putaras in Sarmaticis niuibus obduruisse me, ac ex isto Boreali coelo tam crassum traxisse spiritum ut oblitus tui fuerim? Verum inquis, egregie sane meministi, qui tandem nunc et uelut post quaedam saecula eo redis, quo si non redisses,


image: s018

parum interfuit. At mihi non hoc ita statim. Volo enim tecum, si pateris, uelut redire in gratiam omissae potius quam amissae, suspensae magis quam neglectae amicitiae. Atqui ubi tu gentium uiueres, ad hunc diem ignorabam. Nunc certior factus, inter negociorum turbam, scribo utcunque, scribo tamen. Volo enim tibi persuadeas, me pleno omnino pectore [gap: Greek word(s)] bonis omnibus, si quis sum, obnoxium esse, tametsi quid persuadeas tibi, nunc primum id, quod olim, ni fallor, uerum esse a te persuasissimum habebam. Age igitur ml Ioannes, Hessum tuum, si quid peccatum est, longa uel absentia uel negligentia, isthoc crimine liberabis, et in album tuorum, siforte inde excidit, uel inter primos restitues. Volo enim nulli tuorum in te uel amando uel ornando caedere, eiusque rei habebis testem hanc epistolam. Simul et [gap: Greek word(s)] nostrum, quod cum ijs transmitto, ut uideas, quid laboris ac periculorum amore literarum susceperim, quae hoc quidem tempore apud neminem melius sunt hospitatae quam apud illum cuius tametsi nosti iamdudum humanitatem, ex hoc tamen libello magis, ut ego quidem opinor, agnosces. Gratulor tibi fortunam, quam istic habes, ut aiunt, bonam, dignus ampliore. De meo statu, meisque rebus omnibus, certiorem te hic noster Otto faciet: quem, ut meo nomine, donec tecum est, ames, uoehementer oro, Vale. Ex Erphurdia, aequinoctio Martij. M. D. XIX.

Tuus Eobanus Hessus.



image: s019

CLARISS. VIRO D. IOANNI MYlio Herbipolitano, Iurisconsulto et Philosopho, amico summo suo. S.

REmitto tandem tibi libellum tuum Ciceronianum optime ac humanissime Myli, quem dudum iam remisissem tibi, nisi in hoc semper tenuissem, ut sum procrastinator natura magnus, ut Musis comitantibus remitterem uelut postliminio, quod factum aequi bonique facias pro amicitia et consuetudine nostra te etiam atque etiam rogo. Ego uero, ut et hoc meum scribendi huius ad te carminis consilium intelligas, aedere iam constituo syluarum libros aliquot, sed recentissimorum carminum, maximeque quae in hac urbe peperimus. Inter quae si tuum nomen non extitisset, qua fronte uel defendere tantam improbitatem, qui talem amicum silentio praeterissem, aut ipsum te aspicere potuissem. Igitur et hoc, ut spero, boni consules, nisi forte et te pudeat horum temporum, adeo ut ne nominari quidem inter tam corruptos mores uelis. De praefatione libelli tui quid sentiam, coram aliquando expediemus, ut hoc tamen interim fatear, traxit fere in suam sententiam me uir, ut apparet, et uaehementer eruditus, et iudicij non uulgaris. Bene uale, et Hessum tuum, sic ut facis, ama. Ex Musaeo nostro, XII. Calend. Iulij.

Tuus Hessus.



page 020, image: s020

HVMANISSIMO VIRO IOANNI Mylio Iurisconsulto, amico incomparabili suo. S.

EN Psalmum tibi, optime Myli, de quo heri tibi dixeram, et tu uidere desiderabas. Ex hoc si uidetur, quasi gustum reliquorum facies, nam plures scribere utique animus est, postquam hoc Philippum et Lutherum uelle intelligo, et ego a Theocrito uertendo tandem nunc feriatus sum, et certe non uideo quibus in rebus melius hoc et rectius, si quid est inme ingenij, quam talibus tamque pijs meditationibus collocem. Sic tamen ut ne omnino Psalmographus fiam, nam uno aliquo genere scribendi adeo nunquam fui contentus, ut omnia semper quaecunque in descriptionem uenire possent, aliquatenus a me attin genda existimarem. Improbe fortasse et nimium ambiciose, sed carere non possum hoc uicio, quod a natura nuhi ingenitum est, atque adeo arridet. Recreauit me hesternus tuus sermo, tametsi enim pene complorata sunt recta studia, iucundum tamen est in bonorum animis nondum eorum amorem cernere extinctum, unde spes affulgeat non omnino interitu ra, cum talia supersint seminaria, proptereaque pium istum et honestissimum tuum laborem, quem in Eusebium sumsisti quis non probet? quis non uehat lau dibus? Si porro sic perrexeris, haud dubie hac tua uernacula uersione Rufinum istum superabis, nam tuus labor et apertior erit, et ad plures pertinebit.


page 021, image: s021

Rufini enim traductionem quota pars hominum hactenus legit? Tuorbi exponis Eusebium sanctiss. scri ptorem. Sed desino, alis plura. Vale.

Tuus Hessus.

PSALMVS LI. Miserere mei Deus.

SVmme Pater quisceptra tenes altissima rerum,
Cuius et hoc tantum dextera claudit opus:
Cuius magna preces clementia nullius unquam
Reppulit, haud falsa mente rogantis opem:
Respice me nimia peccati mole grauatum,
Mole, sed immensum pondus habente, premi.
Et nunc illa tuae subeat miseratio menti,
Qua tibi fidentes saepe leuare soles.
Nunc opus esse tuum misereri quaeso memento,
Quando hic heu nimium quod misereris, habes.
Nam miser agnosco patratae crimina culpae,
Quae cruciant animum nocte dieque meum.
Quicquid id est, tibi peccatum est mitissime soli,
Ah pudet, et certe quale sit ipse uides.
Cur ego sustinui tales offendere uultus,
Qualibus est uerum mitius esse nihil.
Cur tua non ueritus praesentia numina? cur te
Peccator toties aspiciente fui.


page 022, image: s022

Scilicet ut constet uel iniquo iudice uerum,
Quicquid adhuc usquam lingua locuta tua est.
Vt uincas quicunque in se confidit, et audet
Te uelut intenta lite mouere reum.
Nam peruersa hominum ratio te iudicat, et se
Damnandae maculae credit habere nihil.
Ergo age se miserum miserere fatentis et aegrum,
Quem nisi tu morbis, nemo leuare queat.
Nanque quid addubites totum me foeta malorum,
Vita relegatum corporis huius habet.
Nec nouus hic dolor est, primum hoc mihi uirus adhae sit
Tempore, quo matris iam rude pondus eram.
Vsque adeo nihil est in me quod dicere possis,
Naturae uicium non rapuisse meae.
Sed quia tu uerax, quia ueri es amator et aequi,
Illius et uere nomen et huius habes.
Nota mihi pietate tua sapientia facta est,
Abdita quae semper corda superba latet.
Me pater Isopi si dulci asperseris herba,
Sicut lustrali flumine mundus ero.
Laueris heu nimia foedam putredine mentem,
Iam mihi qui certet iam niue candor erit.
Quod si forte meas dignabere uocibus aures,
Delicias animi quae peperisse queant:
Iam contrita nouo reparaueris ossa rigore,
Nullus in hoc ultra corpore languor erit.
Nunc auerte tuos illos quibus omnia uultus
Cernis, et aut recreas, aut uelut igne quatis.


page 023, image: s023

Nnnc illos auerte precor ne crimina cernant,
Ne uideant animae uulnera tanta meae.
Interea refouens mea uulnera, tolle quod in me
Congestum sceleris perfidus hostis habet.
Mortifera immundi contagia pectoris aufer,
Et puri dotes cordis habere iube.
Rectus in hoc habitet mihi corpore spiritus, illum
Tu pater a ueteri conditione noua.
Hei mihi si facie miserum auersante repellas,
Nec liceat uultus ante stetisse tuos.
Quod te ne facias per te precor, altera non est
Quae faciat nostras caussa ualere preces.
Sed neque me fugiat fotor tuus ille bonorum,
Qui rusi cum sanctis Spiritus, esse nequit.
Quo sine nulla salus animae sua crimina fassae,
Quo si destituar munere, nullus ero.
Eia age securae ne subtrahe gaudia mentis,
Saluificumque tuae redde salutis opus.
Spiritus assit agens et liber in omnia mecum,
Hoc me praecipuum robur habere sine.
Hoc doctore uiasper me sciet impius omnes,
Per quas iustitiae est summa petenda tuae.
Tunc sua peccator noscens malefacta superbus,
A te nunc humili uoce rogabit opem.
O mihi qui solus Deus es saluator, et idem
In manibus nostrae iura salutis habes.
Erue me meritae de poena mortis, et ultra
Sanguinis effusi ne reus esse ferar.


page 024, image: s024

Sic mea iusticiamque tuam laudesque sonabit,
Quamuis nulla satis lingua referre queat.
Tu dabis eloquio uenam meliore fluentem,
Laxato grauius tu dabis ore loqui.
Vt tua per cunctas praeconia dicere gentes,
Vt possim laudis nuncius esse tuae.
Nam neque thure dato positas placaris ad aras,
Victima nec structa te mouet ulla rogo.
Te tamen hoc ipso ueneratus honore fuissem,
Si uelles ista relligione coli.
Nunc tibi nulla magis cordi sunt uota, nec ullum
Gratius est, anima se macerante, sacrum.
Nec tu despicies afflicti munera cordis,
Commoda quod sine te nulla quietis habet.
Nunc agesyderei summo de uertice coeli,
Placata miseram fronte Siona uide.
Vt laceras iterum Solimas sua moenia cingant,
Ne tibi delectae concidat urbis honor.
Tunc tibisacrapio pro munere iusta dabuntur,
Quae tusola probas, quae tibi sola placent.
Tunc tibi gaudebunt pingues holocausta per aras,
Et uitulos templis imposuisse tuis.

OMNI GENERE VIRTVTVM ORnatissimo Viro Dn. Ioanni Mylio Iurisconsulto etc. Amico incomparabili suo, Eobanus Hessus S.



page 025, image: s025

INter amicitiae quondam pars unica nostrae
Nomina, nunc etiam maxima, docte Myli.
Qui tua quam meritis studia et uirtutibus aequas,
Tam simul adiunctis legibus ista polis.
Nec modo sacra pias illustras iura per arteis,
Sed colis et nostri Musica sacra chori.
Crimine quo nostris tu non ponare libellis,
Qualibus his annis ludere cunque licet?
Cur mea te sileant tam fidum carmina pectus
Quae mihi nunc Musae qualiacunque canunt?
Nanque nec ignoras quod uena beatior olim
Fluxerit haec, quae nunc arida facta mihi est.
Nec tu dissimulas, quia candidiora fuerunt,
Quae nuhi primaeui tempora ueris erant.
Qualemcunque tamen uel tempora dura, uel aetas
Serior admittunt, uena ea tota tua est.
Namque ita tu meritis cumulatum semper amasti,
Vt pudeat meritam non retulisse uicem.
Et me saepe aliquas conantem reddere grates,
Hoc graue Musarum terruit exilium.
Namque quis exulibus in tecta negata Camenis
In male consutis audeat ire togis:
Sed quia, quae Musas potuit contemnere, non tam
Quam reliquis, ratio conuenit ista tibi.
Et quia tu contemta alijs Phoebeia nondum
Abijcis, et toto pectore sacra foues.
Ergo alacres ad te uultu uenere remisso
Non est, ut quondam, Musa superba mihi.


page 026, image: s026

Non sumsere graues lauri de fronde coronas,
Has miseras aequum non habuisse fuit.
Non aurum in digitis rutilat, non uestibus ostrum,
Taliter extorres quis coluisse uolet?
Simplicis in uultu fidei pudor emicat ipse,
Quem non expulsas dedecuisse putes.
Si tamen exulibus blandis accedere uerbis,
Dignatus fueris, non nihil inde feres.
Nam licet hoc iaceant abiectae tempore, laudem
Reddere mansuris uita futura potest.
Et licet haec aetas nostris sit iniqua Camenis,
Illis posteritas aequior omnis erit.
Haec spes abiectas, haec tollunt uota iacentes,
Exanimes, ut spes nulla supersit, erunt.
Et neque nos ideo fugiunt, neque spernimus illas
Qui colimus, quoniam commoda nulla ferant:
Sed magis hoc illas colimusque et amamur ab illis,
Nostra quod a fato gloria maior erit.
Adde quod ingenui non est hoc pectoris, istud
Metiri sola commoditate decus.
Diuitias animi mir antur ad omnia parui,
Quas qui contemnit maximus ille uir est.
Mirentur quicunque uolent, dum laudis auarum
Me non hoc uicium pectus habere sinat.
Quo tamen ista? Myli doctissime forte requiras,
Vt uideas quam nos tempora dura premant.
Iam mea Cumanas aequassent carmina frondes,
Noridos armiferae donec in urbe sumus,


page 027, image: s027

Esset Meonio iam notior Hessus Homero,
Qua patet Herciniae nobilis ora plagae:
Si quam tu nostras adamas laudasque Camenas,
Hae tam gratae alijs plausibilesque forent.
Ergo quid assiduis iuuet indulsisse querelis?
Ettoties surdis auribus ista loqui?
Quandoquidem nostros ita ferrea corda sub annos
Truserunt studijs fata inimica bonis.
Vt licet ipse suis monstris comitantibus Orpheus,
Protinus e Stygia redditus extet aqua.
Non tamen haec moueat qui mouerat omnia quondam,
Pectora Sithonia frigidiora niue.
Sed stupeat potius se saxa ferasque canendo,
Non posse hos homines ducere quo sit opus.
Vsque adeo stupidos homines, tam frigida corda,
Tam prauos mores tempora nostra ferunt.
Haec questum toties iterum tibi dura libebat
Tempora, sed Musa non sine teste queri.
Quae nulli melius poteram carissime questum,
Quam tibi lugubres mittere Pieridas.
Vt simul officij memorem fateare fuisse,
Quod tibi amicitiae iura dedere meae.
Et caussam posses cognoscere, reddita quare
Sit tibi adhuc dextrae litterarara meae.
Et tibi saepe meae doluerunt uulnera Musae,
Et mecum iniustas questus es ipse uices.
Posthac si dabitur, si littera nostra placebit,
Plura feres ista carmina facta manu.


page 028, image: s028

Nam quoniam semel ausa tuos adijsse penates
Est mea non solitis Musa referta iocis,
Postmodo nec quaesisse tuas reuerebitur aedes,
Sit licet arentes extenuata genas.
Interea nostris superesse precare Camenis,
Illarum fato prosperiore. Vale.

Norimbergae XII. Calend. Iulij. An. M. D. XXIX.

OPTIMO VIRO ET EXIMIO IVrisconsulto et amico praecipuo D. Iohanni Mylio. S. D.

QVid tu aliud uero, uir optime et doctissime, quid aliud inquam proponeres, quam non modo lecta tibi in copia librorum uestrorum infinita, sed cognita etiam experientia longi temporis? Non expectabis autem encomium meum de tuis sententijs, sed mox regium conatum illas oppugnandi. Sic tamen ut ab hoc impetu festinem ad tragemata et pocula. Inter quae si uel Ioachimus Cometis et [gap: Greek word(s)] suis nobis molestus uolet esse, uel Mica [gap: Greek word(s)], (didici enim nuper hoc esse quod ille facit quoties manu comprehendit calices) hic igitur si tum obganniet [gap: Greek word(s)], impingam ambobus grandius aliquod poculum, et iubebo


page 029, image: s029

blaterantes meminisse, cuius regni sint subditi. Sicut enim tu, humanissime et optimarum disciplinarum studiosissime Myli, praeclare nobis autor fuisti, ut interdum inter nos de liberalibus artibus colloqueremur, ita prudentissime decreta fuit ab eodem te ista appendix [gap: Greek word(s)]. Non enim conuiuendum tan tum est in hac uita, sed iucunde etiam et suauiter con uiuendum. Vt mihi Graeci conuenientissimo nomine usi esse uideantur, quamuis latinum conuiuij, ut scis, Cicero laudet. Sunt quaedam de quibus tuo inprimis consilio opus est. Quae scribi non oportet. Veniam igitur ad te hodie, nisi tu non uis, et exponam quaedam tibi, quae fortasse non uoles, sed me talia uelle adigit necessitas, etsi quid uelim nondum babeo constitutum. Si enim plane uellem, non accederem te, ut consilium tuum peterem. Sed quando ueniam? Semper quidem, sat scio, opportune ueniam, domi autem eris omnino post prandium. Vel si tunc forte non es futurus, indica mihi, ne frustrame commoueam, et tuos pulsando aedes sine caussa excitem. Vale, ex Regia nutante et abituriente. hoc pro indicio erit sermonum meorum. Sed habe bonum animum. Rex enim uester suos nunquam relinquet, ac cum illis erit perpetuo ubicunque fuerit. Vale, uale. Mox enim, ut scripsi, adero ipse.

Tuus Eobanus.



page 030, image: s030

PHILIPPO MELANCHTHONI DOctrina et humanitate uiro summo fratri suo cariss. S.

QVantopere te, mi Philippe, acerbissimus casus amisso tali amico afflixerit, facile potui ex tuis literis cognoscere. Me quantum de statu mentis deiecerit, ij sciunt in quorum consessu tuae mihi reddebantur, cum nec gemitus primo, postremo nec lacri mas continerem. Ita dolebam duplici nomine doleoque, nec enim doluisse semel, ut ille ait, satis est, et tuam uicem, quem ut frangi non posse satis scio, sic turbari fortunae reflatibus omnium minime uelim, et amici miserabilem exitum. Cuius, mi Philippe, mortem indignam, si ad lyram deploremus, quid oro te, nisi quod dolorem alioqui plus satis haerentem, reno uamus, proficimus? Tamen quia tu aliqua ducis hu iusmodi esse solatia, parua luctus ingentis, parebimus, dabimusque operam, ut, si quid unquam nostri futurum immortale est, et ille sic de nobis meritus dum uiueret, extinctus quoque celebretur. Scripsimus Epitaphia quidem nuper, quae ideo non mittimus, quia moliri maiora fert animus, absolutis paucis quae nunc in manu sunt. Vtinam Philippe Nesenus uiueret, et ego Poeta non essem. Libenter hoc, id est, dimidium mei, cum illius uita commutarem. Tuum animum laudo, qui unicae et ob id carissimae filiolae mortem aequiore animo laturum fuisse scribis. oro te, ne nimium deijciare animo, uirum esse te, et non


page 031, image: s031

quemuis e plebe uirum memineris. Habet suos lusus fortuna, hos spectemus oportet, quando illa non mutat, nobis obsequendum est. Certe (utcunque sese habeat) magnam iacturam, magnum naufragium fecimus. Non possum me continere, quin fluuio isti male precer, poenas nobis Albi dabis, neque unquam deinceps quieto amne flues. Ineptire me uides, sed ex animo. Ignosces igitur poetico capiti, ingenlo semper lubrico, nec unquam sibi satis constanti. Plura ad te breui, et epistolas et libellos mittemus. Saluta Ioachimum carissimum, cuius nuper accepi Epistolium elegans, et amicum aptumque tam aduerso tempori, breui et illi respondebo. Saluta Lutherum meo nomine plurimum, dicitoque, me in amando illum esse foreque constantiss. Vtcunque quidam garriant, exitus acta probabit. Conscientia mille testes. Si quid praeterea istic nouarum rerum est, participa quaeso. Nostra stulticia non uobis solum, sed et orbi nota est. Itaque nihil erat quod tibi nos depingerem. Saluta non Valentem Capellam nostrum, quem ego, quod Nesenum. Sed praestat epistolam claudere, ne cicatricem illam retegam. Vale et salue mi chariss. Phi lippe, meque quod facis, ama. Erphurdiae die Iacobi Apostoli, M. D. XXIIII.

Salutat plurimum te Martinus Hunus, qui uino te cum adesses donarat, dignus quem uicissim ames, uel ob hoc quod uaehementer nos amat.

Tuus Hessus.



image: s032

CLARISS. VIRO DN. PHILIPPO Melanchthoni, amico summo suo. S.

SIc raro scribis, ut toto non quater anno membra nam poscas, ad me scilicet scripturus Philippe, Sed ignosco, et facile excusationem accipio, tua negocia, quibus tam publicis quam priuatis, non amicis modo, uerum et ipsi tibi subtraheris. Itaque et nos rarius scribimus, constituimus uero saepius. Sed ego meo more semper omnia in crastinum reijcio. Sed haec uulgaria sunt. Oro te, mi Philippe fidele consilium des, cui nam tu putes [gap: Greek word(s)] mea inscribenda, ea enim Secerio iam in has nundinas misi editioni destinata in proximas uernales, uerum nondum cuiquam inscripta, et forte tibi (nam hoc saepe cogito) nisi tu aliter iubes, inscribam et dedicabo carmine non epistola. Nunquam enim satis placuit mihi poema dedicare epistola stilo pedestriscripta, praecipue ab ipso autore, qui tamen mos receptus est, ut uideo, hisce temporibus. Senatui huius urbis ut inscriberem quidam fuere autores. Sed amicissimi dissuadent, et ego minime uelim, indignum existimans, opus pastorale tam claro ordini dedicare, et est prae terea in his temporum peruersitatibus periculosum etiam bene mereri de quibusdam, qui ut titulos quidem amant et ambiunt magnos, sic mire superciliosa fronte fastidiunt quicquid honoris illis ex literis accesserit. Quare mi Philippe, hic consilium tuum


image: s033

expecto, nec quicquam statuam donec illud accipiam, nec dubito quin simpliciter et candide, quod sen ties, scripturus sis, quod ut quam primum possis facias uaehementer a te peto. Mitto nunc lusus tibi quosdam, Sed de Psalmis nuper scripseram. De isto altero libello rescribe oro quid sentias. Ego Ioachimum in istam palaestram uix potui deducere, ita timi dus est in edendis suis, quae multo tamen felicius illi nascuntur domi, quam multis aliunde conquiruntur. [gap: Greek word(s)] illud tumultuaria omnino opera absolutum est, itaque dabis ueniam si minus sit elaboratum. Audio Scholam uos Genas transtulisse metu pestis apud Albim exortae, et libenter audio, cupio enim inprimis te habere rationem uitae et ualetudinis tuae. Vale mi Philippe, et quamprimum potes rogo sollicitudine hac dedicandorum Bucolicorum me liberes, tuum enim consilium expectare certum est. Norimbergae pridie Calend. Septembr. M. D. XXVII.

Tuus Eobanus Hessus.

EVRICIO CORDO [gap: Greek word(s)].

POrro quod ad mea studia attinet, existimo et te aliqua mearum nugarum uidisse, cum et Secerius quaedam corruperit uerius, quam excuderit. Inter quae mea Idyllia, Deum immortalem, quam deprauata


image: s034

edidit, sic ut integros etiam uersus, nedum syllabas aut dictiones omiserit. In hac uero urbe mul tos edidi libellos paruos, quorum uix sit mihi uerisimile aliquid ad uos peruenisse, quanquam ita distra huntur statim hic, ut ne mihi quidem uolenti possit ea plaerunque emendi fieri copia, et cum uideantur amare mea homines, meipsum ne assis quidem pluris faciunt, quam si nihil talium ederem, perinde enim est, modo sapere et non sapere, dummodo non sis [gap: Greek word(s)]. Illud opinor audisse te, Theocritum integrum a me factam esse Latinum, nam quid aliud agamus tu et ego, quam ut apud bubulcos nati, recte demus operam, ne bubulci nostris homirubus desint, cum Potam Secerius his nundinis proximis est editurus Graece et Latine, quem tu nactus alicubi iudicabis, et simul ridebis Eobanum sic repente prodiisse Graecum, quem nondum Latinum tu reliquer as. Quicquid id est, mi Corde, fateor eius studij plurimum me debere Ioachimo, cuius contubernio quis non fiat eruditior? Equidem hoc ego in parte non extrema mearum calamitatum pono, quod non maturius mihi eruditissimi hominis consuetudo contigerit, tametsi contigerat etiam Erphurdiae, sed tum ego, ut scis, meipsum exueram, ac ne statueram quidem unquam [gap: Greek word(s)], quod ipsum in hoc theatrum professionis deducto, faciendum erat uel inuito. Quanquam ruhil uideor unquam tota uita auidius arripuisse. Itaque et nuper Homerum sum ag gressus, et iam priores Iliados libros quinque uerti carmine, ut spero, non pessimo, neque opera poenitenda.


image: s035

Vertam uero, si uiuam, hoc anno Iliada, utique totam, nam de Odyssea deliber abimus, praeterea Heroi das repastinatas, et a pessimis et monstrosis sordibus expurgatas Secerio dedi, quas tamen opinor, his nun dinis non edet, nisi meum praescriptum transgredi uoluerit. Vtinam autem quicquid edet, non deprauet tan tum. Qui quidem tam familiariter nobis utitur, ut obiurgatus propter corrupta scripta nostra praesens ridendo, absens iocando crimen diluat. Huic homini quid facias? nisi ut ignoscas, et amici uitium noueris, non oderis. Mitto tibi meum Caesarem, quem ego sic, ut uides, excepi uenientem. Sed ille me non audiuit loquentem, etsi clamarem uoce altissima, nec etiam uidit opinor, tametsi illi astiti Augustae, cum in medio Ecclesiae, ut Crotus noster dicebat, aperiret os suum. Mitto item Seruile bellum, quanquam hoc ui disse te existimo, reliquorum nihil erat ad manum. Mitterem multa tibi si possem frequentes ad te habere tabellarios. Nuncraro et tuscribis, et ego, ne me omni culpa liberem, cum possem uel e Francophurdio proximis nundinis, uel nuper etiam Augusta ad te scribere, nescio qua socordia id facere neglexi, cum tamen constituissem. Tu si ad me scribere uoles, quod ut ne omittas, per amicitiae nostrae sanctissima iura, te rogo atque obtestor, mitte literas ad Micyllum nostrum Francophurdum, is poterit non modo e nundinis, sed etiam alio quocunque anni tempore facile ad me mittere, cum alioqui mittat frequentes. Verum heus tu, qui de meis rebus adeo es sollicitus,


image: s036

qu tu uales? qu uxor? quomodo liberi? quanquam stultum fortasse sit rogare bene ne ualeat medicus. Verum ego iam non ut de medico, sed ut de Cordo meo, et eo quidem poeta quaero, Nordeccus quidem et Ficinus dicebant, bene et habitare et uiuere, et uti bona fortuna te, quod ego illis gratulabar uehementissime, ut qui ueleatenus incepissent sapere, ut pietati Christianae etiam eruditionem literarum nunc tandem adiungerent. Salutabis uxorem tuam meo et Reginae nomine, quae nunc fert uterum partui proxima, paritura scilicet Dei auxilio tertium Noricum. Nam Anastasium primum, deinde et Heliodorum enixa est, quis hic futurus sit, nam certo mihi persuadeo marem fore, nondum satis constitutum est. Quid agit Ortus noster? hunc, si potes, saluta reuerenter meo nomine. Saluta item optimum uirum Dn. Ioannem Nordeccum ubi poteris, et Dn. Can cellarium. Hoc ante omnia rogo, ut si praesens non possis, per liter as tamen salutes cariss. D. Ludouicum Christianum, nunc demum uere Christianum, meo nomine bis milies, quoniam sic ineptire quoque tecum libet. Nullos me praeter hunc iam Francobergi nosse existimo. O patria, iuuentutis nostrae quondam domus inclyta, colles, nemora, flumina, gelidissimi fontes, quando ego uos inuisam amplius? Sed desino, ne poeta fiam in epistola. Verum uides non posse me claudere epistolam, nam alterum tantum la tus huius chartae implere uolebam, nonfacere [gap: Greek word(s)]. Sed temperabo tamen ipse mihi, et rum


image: s037

pam quod dissoluere non possum. Te rogo, mi carissime Corde, ut meo exemplo tu quoque sic ineptias, id est, longas ad me literas mittas. Salutat te plurimum Ioachimus noster, cui cum ego dicerem uellet ne ad te scribere, caussatus nescio quid, iussit ut salutem suo nomine tibi asscriberem. Salue igitur et meo et Ioachimi nomine terque quaterque mi Corde, et uale in Domino Iesu quam felicissime. Datum Nurnbergae X. Calend. Febr. M. D. XXXI.

Eobanus.

HVMANISS. V. GEORGIO STVRciadae Medicinae Doctori celeberr. S.

TRansijt hac hisce diebus Ioachimus noster, pro ficiscens cum quodam mihi noto ex sermonibus Croti Rubiani, Nescio an tibi etiam. Familia est Francicae nobilitatis, ut audio, magna et antiqua, Vulpium cognomento. Ipse Canonicus nomine Iacobus, uir ut et ante mihi uisus est, et nunc certius apparuit, pietate et multiplici uirtute ornatiss. et do ctus et nostrorum studiorum amator. Narrabantur nostrae clades a nobis, ab ipsis suae. Quid sit futurum diuinare nemo possit, nisi hoc in genere, id futurum esse quod Musarum conuentus et mitiora studia admodum perturbet, affligat, premat, dissipet, profliget. Vtinam non etiam quod exterminet, elidat,


image: s038

conculcet, pessundet, perdat. Mentiones quidem fiebant, nescio quae (nam scis Ioachimum solere indicationibus uti breuibus, et saepe obscurioribus, praesertim de negocijs inexploratis) sed fiebant mentiones de consilio et uoluntate ciuitatis Noricae, quasi haec in animo haberet instituere scholam quandam praecipuam et singularem, et eximiam, sic enim loquebatur Ioachimus, et ad illius administrationem accersere undique doctos. Inter istos, inquam, omnino tu eris uel primario loco. Negabat aliquid de tota re sibi constare, neque se habere quicquam praeter quo rundam sermones, quos audiuisset. Immo ego fortasse, inquit, ibi mor abor aliquantisper, ubi tu olim. Sed id uix nunc fieri poterit, cum eo enim cuius sum comes, redeundum mihi est, nam in isto ininere ille a me relinqui non uolet. De te uero cogitaui. Dicunt tamen te totum arti medicinae iam esse deditum, et uelle propositis gradibus ad professionis dignitatem ascendere, et titulorum ornamenta petere. Nescio quid dixi ego ad haec, aliquid tamen fui quod non esset alienum balba de nare locutus. Ad extremum aiebat Ioachimus, si quid fieret, id totum de consilio et sententia Philippi Melanchthonis illos suscepturos et facturos. Nunc mi Sturciade, mi patrone, immo potius mi pater, ut ait ille in Comoedia, quid censes? Consilium ne istud et ea de quibus nuper scripsi, abijcimus, et in hanc curam atque cogitationem incumbimus? Ego quidem hoc iam feci, Rogaui Ioachimum, ut de me ageret in hunc euentum


image: s039

cum Philippo diligenter, id ille promisit, et non dubito esse eum facturum. Nam est natura aperta et animo simplice, et significationes multas dedit, quod me amet et magnifaciat, atque admiretur etiam. Tuus uero cum sit, totus quomodo non potest mihi quam optime uelle? quem a te omnibus modis subleuari, defendi, adiuuari, confirmari, et humanitate ac beneuolentia incredibili uidet comprehendi. Hic igitur erit fidelis amico. Ego uero sine te autore et suasore ruhil neque incipiam neque concludam. Si a Melanchthone aliquid ad me perscriptum fuerit, faciam te certiorem statim. Erant alia de quibus mea interesset tecum agi, sed differam, et relinquam hanc considerationem tibi nunc solam et liberam. Vale. Erphurd. XX. die Augusti. M. D. XXV.

EXIMIO MEDICINAE DOCTORI Georgio Sturciadae, uiro opt. et humanissimo, suo amico obseruando, S. D.

QVod ante ostendi tibi, si quid de Norica conditione ad me perscriptum a Philippo esset, facturum me statim te certiorem, id nunc feci. Accepi enim has a Philippo, quibus significat se benigne inuitari et accersi ad illam scholam, de qua dixerat Ioachimus instituendam. Et omnino putat mihi illuc esse transeundum. De stipendio ruhil certi scribit.


page 40, image: s040

Et se expectare refert Ioachimi reuersionem, et se esse cum illis iter ingressurum, et huc uenturum, ad nostrumque colloquium caetera reijcit ac differt. Tu autem non dissuades, sed suades potius migrationem. Id enim certe illud, quod in proximis literis tuis erat, sibi uelle uidetur. Vides me alibi etiam quaerere uictum, et adhuc incerta sunt omnia de Erphordiensi Academia. Si huc ueniant igitur illi, quaeso te, scribe quid tibi placeat agi. Vtinam ipse adesse posses. Nam uelle certo scio uel mea uel illorum talium hospitum caussa. Sed si ipse adesse non poteris, iterum te quaeso, ut tuam sententiam libere et expresse perscribas. Notae sunt tibi difficultates meae, inprimis tenuitas fortunae, et exilitas rei familiaris. Denique omnia mea tibi sunt nota, et ego ipse notior tibi sum, quam mihiipsi. Quid multis uerbis opus, aut consilio et auxilio tuo nitar ac consistam, aut destitutus illo concidam necesse est. Sed me a Sturciade destitui nefas fuerit in animum me inducere, uel etiam leuissima suspicione uereri. Tu igitur id facies quod facis, teque imitaberis ipse. Sed quid fiet de eo, in quo haereo, si sedem mutare nobis placeat. Est quidem aliquid adhuc, quanquam parum, in Regia. Est ipsa Regia super. Quid autem Regia in hac ur be opus abfuturo Regi? Verum omnia tuo pruden tissimo consilio et auxilio paratissimo facile et prolixe expedientur. Itaque ego aliud quiduis potius quae ro, agito, curo, commentor, dispicio. Habeo iam, nescio quid nugarum in manibus, de quibus nihil scribam,


page 41, image: s041

ut quasi indelibata mea et eo magis noua ad te perferantur. Hunnus noster, quem ego iampridem maximopere amo, tu quoque diligis, uirum optimum, ualde doctum, integrum, officiosos omnes uincentem officio. Is igitur quid? Quid tandem? Quid apud orcum fieret, narrauit Maronis Anchises. Quisque suos, inquit, patimur manes. Nos hic experimur. Tibi etiam quanquam ferunt fortunam arridere, tamen non dubito quin ab illa interdum frigida suffundatur. Et hic nuper tale quiddam rumoribus spargebatur. Nos et tui cupimus tibi omnia ex animi sententia euenire. Omnes parati Sturciadae periculum obire nostro fortiter. agnoscis Aufidianam ap plicationem. Ego certe et Hunnus, cum te Moecenatem habeamus, gratitudine non erimus inferiores ijs, quibus ille uetus Moecenas aliquid bene olim fecit. Vale. Calend. Septembris. M. D. XXV.

T. Hessus.

REVERENDO PATRI IOANNI Lango Augustiniano, utriusque linguae doctiss. Theologo, suo perpetua fide colendo. S.

ORote, mi Lange, significes aliquid de ui ac po testate literae, quam uocamus Digamma Aeolicum. non enim satisfaciunt mihi commentarij isti, qui falso Laurentio et Pomponio sunt inscripti, tum


page 42, image: s042

etiam deprauatissimi, eos tibiremitto, quod habeam alio codice eosdem, ne inter im uestra Bibliotheca sine Quintiliano sit, ago tamen immensas gratias, quod etiam captiuum in meam gratiam solueris. Quando uero ad nos tu? Peterem ut a prandio nos inuiseres, ni uererer alio te uocatum. Simulque ego ne ita statim domum redirem, futurus enim sum in prandio Moguntinensium conuiua, rogatus ab isto nouo Signatore, quem nedum noui de facie. Nunquam incessit animum meum maior Graecarum literarum cupiditas, quam nunc, sed infelix ego, qui sic distrahor, ut uacare nec mihi ipsi quidem possim, extricabo tamen me, et iam bona parte extricatus sum. Spero futura meliora omnia, idque propediem. Quid in caussa Me dicorum agitur? Quid uero ad nos hoc? Excitant tamen prorsus inamabiles Tragoedias illi Vespillones Libitinarij. Senes Theologos suam rem curasse oportuit, quandoquidem ista iam capulo proxima silicernia nullum non mouent lapidem, donec scorpionem aliquem extorqueant. Sed haec non uolebam. Concerpes igitur haec omnia, quae non uolenti exciderunt, et ad ista quae uolebam respondebis mi Lange, Nemo est qui te magis Hesso diligat ac admiretur tua omnia. Bene uale. Ex aedibus nostris ad Martinalia. M. D. XX.

Tui nominis Eobanus Hessus.



page 43, image: s043

EXIMIO THEOLOGIAE DOCTOri Iohanni Lango uiro incomparabilis pietatis et humanitatis, amico summo. S. D.

ADimus haec prioribus, Lange optime uir, ami ce maxime, uirtute, sapientia, doctrina praestantissime. Si nostra Erphordia uere et ex animo cu pida est, Eobani, et me expetit, desinat nugas agere, aut etiam tergiuersari. Quandiu enim iam et quoties unus ne gocium hoc in alterum reijcit. Nunc ille, sine quo ruhil potuit confici, aberat. Modo conueniri et deliberari non potuit. Quae enim Grorungus scribit, quam incerta et dubia atque ambigua? At qui uir? quo nemo, praeter te fortasse, desiderio nostri reditus uehementius ardet. Non dubito quin aliqui sint, qui me longius etiam abesse uellent, fortasse ultra Sauromatas quoque et glacialem Oceanum. Sed tibi notos esse oportet eos, qui uera beneuolentia me complectuntur, quique instaur atam rem scholasticam et florentia istic studia rursum uidere cupiunt, uel gestiunt potius. Nam alacritatem quan dam requiro, sine qua nihil recte futurum est. Refutandi sunt aduersarij, et ineunda ratio, ut nolentibus et inuitis atque adeo repugnantibus aliquibus per ficiatur id, quod in manibus est. Quid tu curas, inquis, quid ille aut iste garriat? Nihil ego quidem dum absum sane. Nam si diuersis uoluntatibus et rebus inexploratis atque haerentibus non dubitem aduenire,


page 44, image: s044

profecto hi garritus infortunium mihi daturi sint, ut non debeant ullo modo contemni. Quapropter negotium expediatur. Dicatur aperte an uelint Eobanum docere et scribere in sua urbe, ea quae et nobis uiuentibus ciues externique legant et admirentur, et de quibus deinceps usque ego postera crescam laude recens, non ut hic Poeta addit, Dum capitolium scandet cum tacita uirgine Pontifex, sed dum omnino erit in terris reliqua humanitas, studium bonarum artium, honor aliquis Musarum. Nos hic non incommode degimus, neque magnopere animus est quo quam concedere, nisi istuc fortasse. Multa sunt quae me retinent, sed rursum apud uos non pauca sunt quae inuitent. Aetas quae in exercendis liberalibus studijs istic floruit, nostrum nomenque decusque quod gessimus. Contractum matrimonium. Quid narrem amicos, quorum tu et fuisti semper, et nunc es, et posthac eris princeps, Et, ut poeta cum pota loquar, omnibus e meis amicis Antistes mihi milibus tre centis. Sed de hoc parcius scribendum est, ne eos quos hic et reperi et par aui amicos contemnere uidear. Insumma, si quid agitur, agatur. Scripsi et Groningo nostro et alijs. Tu quid cuique committen dum sit uidebis, et nostram non tam dignitatem quam necessitatem respicies. Vale una cum tuis, et uiue felicissime. Idib. Martij. M. D. XXXII.

Eobanus.



image: s045

OPT. V. ET EXCELLENTISS. Potae H. Eobano Hesso S. S. S. D.

DEdi operam ut quam primum satisfacerem petitioni tuae, proque eo ac tu postulaueras, et amicitiae nostrae simplicitas, et res ipsa poscere uidebatur, nihil non permisi mihi. Sed mi Eobane, quam nunc uere mei me pudet, pigetque adeo ingenij et studiorum meorum. Quantum enim ab illis quae laudem eruditionis habent, absim, modo plane intellexi. In leuibus et nugatorijsrebus ingeniosus, In grauibus uero et serijs argumentis inertissimus. Nunquam feci unum uersum [gap: Greek word(s)], qui satis mihi placeret. Haec uero fistula de Graeco carmine bene reddita mihi uidetur. At quo carmine? In quo nihil est doctorum admir atione magnopere dignum. Quid enim elegans et Atticum? uelin argumento, uelelo cutione, uel sententijs. An tu uero unquam istos [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] probasti. Mini me probasti aut probas, qui angustiam istam ingenij et tormenta compositionis per lusum aliqua in parte bella uideriposse, in tota poesi laudem scis prorsus non habere. Tribuuntur et alia huiusmodi poematia Theocrito, Bipennis, Alae, Ara. Quae quidem facile uitabunt industriam nostram, et non adeo digna res uidetur, ubi tu neruos intendas, ut ait Terentius. Etsi [gap: Greek word(s)], ut legitur in Ciceronianis Epistolis, nobis satis esse poterat, [gap: Greek word(s)].


image: s046

At alius quisquam [gap: Greek word(s)]. His igitur quorum copiafit contentisimus. Vidi puer olim Lipsiae apud meum praeceptorem Crocum explicationes descriptas istorum etiam lusuum, atque tum neglecta illa cognitio uel credita potius fuit nihil ad me pertinere. Cuius nonnunquam ignauiae me poenitet. Sed praeterita omittantur. Tu tamen omnino retexes istud carmen, et inflabis fistulam Eobanicis modis. Ad uertenda quidem poemata Theocriti, quod nos et impulisse te, et incursu hoc continuisse scribis, id tale est, ut ualde laetandum mihil hoc suc cessu existimem. Sed qui huc usque nobis obtemperasti, non uidere caussam habiturus, cur non morem etiam gerere uelis, suadentibus totius operis absolutionem. Quam non modo gloriae tibi, sed studiosis bonarum literarum praecipuae utilitati fore praeuideo. Ego et in hac parte non grauatim publicis commodis, si quam potero, operam sum nauaturus, et quem ipse fructum proferre nequeo, eum curabo producendum per te. Quod significas esse nunc quoque quosdam molestos tibi, uelim ex animo tuo penitus eijcias hominum leuissimorum cogitationem, tamque negocium istud non putes tanti esse, ut considerationem nostram mereatur, quam istud humile [gap: Greek word(s)] maleuolorum et inuidorum statuas contemni a tuae eruditionis et uirtutis praestantia oportere. Quod si pergent latrare et uociferari isti, quicunque tandem, narrabimus illis Aesopicum [gap: Greek word(s)],


image: s047

secundum Aristophanis [gap: Greek word(s)].

Sed istis nimirum, maledicta et obtrectationes cibus sunt. His igitur pascantur ipsi, nos uero nostris opt. et sanctiss. studijs. Caeteracoram. Vale.

Ioachimus.

GRAECI ET ALII VERSVS quorum mentio in epistola sequente fit.

[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].

VERSVS LATINI TRANSLATI e Graecis, ab Eobano Hesso.

IN CRATINVM.



image: s048

INgenium stimulant festiui uina potae,
Aquam bibens nihil boni perfeceris.
Sic ait, haud redolens carchesia parua Cratinus,
O Bacche, uerum plena spirans dolia.
Namque ibi fulgebat pulcris domus aucta coronis,
Habentis, ut tu, multa tectum hedera caput.

IDEM ALITER.

VInum pulcra mouet festiuo carmina uati,
Verum eadem scribit frigida potor aquae.
Haec uerba haud uno perfusus ab utre Cratinus,
Integra sed redolens dolia, Bache, dedit.
Atque ibi tota nouis domus est impleta coronis,
Nanque hedera cingit tempora, more tuo.

IDEM.

Qvi bona uina bibunt uates bona carmina seribunt,
Omnia parturiet frigida, potor aquae.
Talia Bache pater, non spirans parua Cratinus,
Pocula, sed redolens dolia, uerba dedit.
Nam tibi suspendit multis noua serta coronis,
More tua cingens tempora fronde tuo.

IN STATVAM MILONIS.

TAlis erat Milo cum tolleret ille iuuencum,
Inter Olympiaci fercula sacra Iouis,


image: s049

Correptumque humeris ut ouem circumtulit hospes,
Eximium, turba facta stupente, bouem.
Sedmagis hoc mirum, sacrae quod ad orgia Pisae,
Pomparum coetu se conutante, tulit.
Inde minutatim concisum solus adedit,
Quem iuga quem stimuli non domuere, bouem.

MINERVAE A PYRRHO.

PYrrhus ab Epiro suspendit Pallas Itoni,
Fortibus e Gallis ista trophaea, tibi.
Deuicto Antigono parta omnia. Mira nec est res,
Nunc quoque sunt fortes ut prius Aeacidae.

CVPIDO PRAXITELIS.

PRaxiteles quem passus erat desculpsit amorem
Eproprio exemplar nobile corde trahens.
Mercedem facta persoluit imagine Phrynae
Me, de me merces scilicet ipse fui.
Nunc iacio quaecunque queunt inducere amorem,
Dum mea non uibro taela, sed aspicior.

IN COLVMNA ARCADVM.

INuenta est reprobo tandem sua poena Tyranno,
Messenam irato prodidit ille Ioue.
Pectora difficile est diuos periura latere,
Rex salue et serua Iuppiter Arcadiam.



image: s050

CLARISS. VIRO EOBANO Hesso, summo S. S. D.

ECquem tu unquam meliorem uirum doctioremque et peritia singulari artis praestantissimae minus superbientem cognouisti quam Mylium nostrum? Qui fuit ille quidem tibi multo ante notus et familiaris quam mihi, sed ex quo necessitudinis ali quid contraxi cum illo, mirifice amo, et animo meo eum ueneror, pietatis, ueritatis, iusticiae in iuris eximia scientia, omnium rerum bonarum artiumque et partium studiosissimum. Vel heri quod specimen et integritatis et moderationis dedit, cum declamatorem illum et rabulam tam patienter tulit, tam scite repressit. Quantum interest inter recte institutos et non recte, in omni genere disciplinarum? Quam enim illi pudentes in copia doctrinae, tam impudentes in inopia hi esse consueuerunt. Cum domum ue nissem, cogitaui ab audacia istorum, qui neque eruditi literis neque instructi cognitione bonarum artium, neque liberaliter educati audent irrumpere in negociae Reipublicae, aliquando communibus rebus damnum datum iri. Quo enim est professio et facultas ista splendidior atque illustrior, quoque minus societas hominum et ciuilis uita hac carere potest? eo aggressio atque tractatio negligentiae et peruersitatis deterior existimanda. Fecitum uersus quos tibi misi. Dices iratum me fuisse, ego enim fui reuersus ad me, tu ibi


image: s051

etiam esse incipiebas. Sed de his satis. Quod de tuis Epigrammatis heri tibi dixi, id dixi ex animo, et dixi profecto minus quam uere dici potuit, sed quantum fortasse adte debuit. Nam alios plura audire conuenit. Quod si nuhi credis, qui de his rebus credis omnia, ut uerear ne plus etiam interdum quam oporteat. Sed non fallor in hac parte. Sic igitur statuas, te ad excercitationem ingenij, et copiam parandam cognitionis eius quam tantopere expetis, uix aliquid reperturum quod utilitatem maiorem hae beat, quam tales habent operae, quantumuis exiles esse uideantur. Hoc affirmare ego expertus possum. Cur enim non utar meo exemplo ad te, cui tu tantum tribuis. Conuentus noster alter, quem heri indiximus, non procedet stato condictoque die. Nam hic certis de caussis proferendus est, quas exponam tibi ubi ad te uenero, id quod non propediem, sed post ho ras duas futurum esse confido. Discessitne uero hospes tuus? Vellemquidem discessisset. Sed ut nunc etiam assit, ego tamen nihilo minus ad te. Vale.

Ioachimus.

OPTIMO ET DOCTISS. VIRO Eobano Hesso poetarum principi, S. S. S. D.

LIbet huius Epistolae principio Homericis te uersibus [gap: Greek word(s)] de re proposita, compellare,



image: s052

[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].

Neque enim ullum est meritum erga te nostrum, quo fretus hanc operam a te petere debeam, neque obtestationem aliam plus apud te ualituram esse arbitror, hac ipsa, quae mentionem complectitur eorum studiorum, quibus nunc maximo ardore incumbis, et ad quae nostram interdum operam expetis, magis adeo honoris mei caussa, quam quod tu illa ualde indigeas. Sic igitur facies. Nostrum hoc carmen, quod de Homericae Iliados Rhapsodia [gap: Greek word(s)]. expressimus, leges, et ad perpendiculum rectissimi iudicij tui reuocabis, mihique pro tuo candore libere indicabis, quid bene, quid perperam factum esse uideatur. Hoc cum tantum a te in praesentia postulandum duxerim, non putaui tamen alienum, huius interpretationis assumtae simul et tractatae rationem hoc loco exponere. Ego Hesse, his temporibus, quibus bonae artes non infeliciter enatae, hominum iniquitate inherba propemodum extinguerentur, cum in his et ego ali quid operae laborisque posuissem, mei esse officiij duxi his succurrere, pro mea quidem uirili. Itaque etsi uidedebam quam id esset exiguum, quo intereuntibus artibus a me subueniri posset, omnem tamen illam meam


image: s053

tenuitatem ad has retinendas et conseruandas sedulo contuli, neque multorum iudicia mihi obstare passus sum, a quibus hanc prouinciam administrare, turpe aut uile saltem putaretur. In tanta autem peruersitate opinionum, de qua saepe inter nos conquesti sumus, nullum unquam tempus iucunde transigitur, quam quo apud te tuique similes uersor, quoque me in nostra studia inuoluens aliquid lectito aut scriptito. Nam quanquam, ut ait Theocritus deliciae tuae [gap: Greek word(s)], tamen quemadmodum tibicen malus, diutissime fere accinit et sibi placet, ita meae in studijs etsi indocti occupationes et sunt assiduae, et mihi quidem alleuationis aliquid afferunt. Ludo igitur aliquid simili tibi quidem exemplo, sed non successu, sique nihil aliud fructus per cipio, saltem dum hic sum, non sum alibi, id est in memoria aduersorum, quae me priuata et publica iampridem excercent. Vt autem de me gloriosius aliquid addam, fortasse nostra quoque scripta, quod de tuis certum est, prodesse alijs, et quod dicitur, hi ludi seria ducere poterant, nisi obstarent fata saeculi. Qua re, cui rei usurpo, satis habeo, si, cum in haec me immersero, mearum miseriarum paulisper obliuiscar. Accesserunt huc tuae frequentiss. cohortationes, quibus mihi profecto animum addidisti, ut uiderer nuhi in hoc genere aliquis, quoniam tu esse aliquem affirmares. Habes caussas suscepti operis, nunc rationem impensi laboris accipe. Primum omnium cum iucunditatis et utilitatis gratia, ad Homericum carmen


image: s054

Latine reddendum animum appulissem, sic me in eo gerere placuit, ne nimis orationem astringengendo, iucunditatem, et laxando utilitatem amitterem. Quapropter magnalicentia et uarietate Homerica transtuli, sed summa cum religione, ne quid de prauarem. Saepe Epitheta addidi, saepe quae essent a poeta addita detraxi, idque hoc audacius, quod animaduerterem idem a ueteribus esse factum. Praeterea in Latinitatis custodia, alicubi ordinem uersuum mutauimus, ut nostristatim carminis initium, parum Latinum uisum iri credidi, si seruassem Graeci seriem, similiter in iureiur ando, uidebis me stilo libere usum, sed utrobique poetae sententiae nullam factam esse iniuriam. Cum etiam haberemus commentarios explicationum ueterum Homeri, ea consulentes, sicubi indicarent unius uerbi duplicem esse sigruficationem, ne et ab his discederemus, et nostro tamen etiam staremus iudicio, bifariam quaedam sumus interpretati. Versus est de Thetide, [gap: Greek word(s)]. Nosita. Circumfusa petens coelestes aere tractus Cum dubiam faciunt incerta crepuscula lucem. Et postea breuius. Nam tecta aere mane Supplice te gestu genibus complexa tenebat.

In ijsdem commentarijs notata erat duplex scriptura, in hoc uersu, [gap: Greek word(s)].



image: s055

Eam ob rem haec adiecimus, Siue ea Pallas erat. Monent enim Commentarij scriptum etiam inueniri, [gap: Greek word(s)].

Atque ita per omnia minime fuimus superstitiosi. Quare interdum breuius aliquid a nobis, interdum latius expositum cernes. Quae quidem ad te Aristarchum mitto Latiru carminis. Qui si libenter operam mihi in hac re nauaris, et me in nostris studijs multo quam ante fuissem alacriorem reddes, et tibi non quidem maiore beneuolentia deuincies, haec enim augeri nequit, sed ad tuum amorem quo me complecteris, et uoluntatemquae est praeclara, non paruus hic cumulus accessurus est. Excitabis etiam me, et efficies, ut pergere iuuet in hoc cursu, non qui dem ordine conuertendis Homericis libris, sed excer pendis quibusdam, quae ueluti mansuetiora facilius se uertendo tractari sinant. Erat illud speciosius, et tibi magis, quemadmodum intellexi, arridet. Sed nos oneri tanto profecto impares sumus, quod ad te deuoluere tibique aliquando imponere conabimur. Noster autem labor utilitatis plus uidetur incipientibus operam dare nostris artibus, esse allaturus. Sed de his saepe licebit coram disputare et quaerere. Interea tu Aristarchus obeliscos parabis, et uidebis ut minium in promtu sit. Quanto enim plura notaueris, tanto te diligentius nostra legisse statuam, tantoque ero ad alia aggredienda paratior. Quid quidem nos facere melius possumus, uel quid omnino facere


image: s056

aliud hoc loco conditioneque ista debeamus, non uideo. Sed haec coram. Vale. Domi nostrae IX. Calend. Ian. An. M. D. XXIX.

Ioachim. T.

H. EOBANO HESSO POETARVM principi, amico summo suo. S. D.

NOn laudabo ad te uersus quos de elegantiss. carmine Theocriti, elegantissime Latine factos mihi heri misisti. Sed quid dixerim ij sciunt, qui bus tum forte praesentibus illi redditi mihi fuere, Mylius et noster collega. Et quid ego audiuerim, ego scio. Sed de nostris alios loqui oportet, non nos inter nos, et loquentur boni bene. Caeteri loquantur quae uoluerint, praesertim cum res etiam ipsa commode semper locutura esse uideatur. Nunc cognosce meam audaciam uel temeritatem potius. Nam statim, id quod et ante facere conatus fueram, nouam quasi impressionem feci in istos uersus Graecos, tuis ueluti auspicijs, si quid extorquere possem quod prioribus esset melius. Atque misi tibi duplicis generis experientiam, de qua coram breui colloquemur. Tu mea ita leges, ut non respicias ad tua. Sed quid prodesse poterunt pactiones, cum tu illa acceperis. Facies igitur quod uoles, et me, ut profecto facis, amabis. Vale.



image: s057

[gap: Greek word(s)].

FVrantem sibi apes dulces infesta liquores,
Aligerum ingenita numen adaegit acu.
Extremumque suum fixit sub pollice telum,
Et tumida inflicto est uulnere facta manus.
Ille dolens pedibus terram pulsabat, et uno
Non poterat trepido corpore stare loco.
Ergo manus carae sufflatas ulcere matri
Monstrat, et indignum conqueritur facinus.
Quod nihili tantas habeant animalcula uires,
Et sit inexili tam mala pestis aui.
Cui Venus increpitans. Nunquid par, improbe, res est.
Quod tu tanta puer uulnera nate facis.

IDEM ALITER.

Fvrunculi puelli
Cupidinis suaue
Mel uasculis lutosis
Apes, reuellicantis,
Suas opes propugnans
Suis iniqua telis
Fixit manus. At ille
Digito tumente laesus
Humum pede quatiebat,
Atque inde latus alis
Matri querens dolorem,
Eheu pusilla quantum


image: s058

Mater mea, inquit, ulcus,
Auis mihi excitauit?
Cui laeta mater inquit.
Animo feras fac aequo
Minate, quod pusilla
Te laesit haec uolucris,
Tantillulus puer qui
Tenero incitus uolatu,
Tam saeua uulnera edis.

H. EOBANO HESSO SVMMO poetae et amico S. S. D.

VIdi nuper ianuae tuae affixos uersus, quorum mihi sententia ualde placuit, et non tam tibi quam mihi subijcere recordationem officij uisa est. Semper autem utiliter fit, quod recte fit. Quamuis quidam e gente uestra, scripserit, [gap: Greek word(s)]. Sed ad Theocritum. In quo crede mihi et ipse [gap: Greek word(s)], et ab isto pisce, ut adhuc qui demse res habet, [gap: Greek word(s)]. Iubeo tamen te bene mecum sperare. Nam si retia iste omnia perrumpet, circumuentum tamen et debilitatum eum tibi tradam, [gap: Greek word(s)], et tu me aliquid scire scis in hoc genere. Quod si qua, quasi squams effugerit etiam ueluti manus cognitionis nostrae, consolabitur me Fabius tuus, qui in ter uirtutes Grammatici esse ait, aliquid ignorare.


image: s059

Mitto tibi scriptum quoddam meum, quod te oro, ut diligenter legas, et tanquam in rem communem omnes cogitationes tuas intendas. [gap: Greek word(s)]. Ego, quicquid futurum est, laetabor me omne studium, consilium, industriam, operam literulis nostris praestitisse, et contentus testimonio conscientiae, Deo permittam caetera. Vale.

Ioachimus T.

H. EOBANO HESSO POETAE excellenti, amico S. S. S. D.

QVod scripsisti de tuo [gap: Greek word(s)] studio ac solicitudine, id ad me heriociose ludentem, allatum est. Accidebat hoc lauaturo, cum adesset forte affinis meus. Itaque tum non potui respondere. Sed non est desperandum, confido enim nos [gap: Greek word(s)], difficultates omnes facile esse superaturos. Quanquam profecto ne ipse quidem metui tantum ab istis mulierculis. Veniam ipse mox ad te, et de hac re tecum consultabo. Quod non uis scripto me [gap: Greek word(s)], sententiam dicere, uideris sapere. Non quod ego ulli scribens magis soleam quam loquens assentari, cum contra mihi usu ueniat quod plaerisque omnibus, ut liberius sit scribentis iudicium, cum epistola non erubescat, sed id cauetur, ne sit prolixarum litterarum


image: s060

taedium uel inuito deuorandum. Ego igitur faciam ut uoluisti, et hanc rem coram disputabo. Quanquam quid opus est? aut quando tu etiam non indignam te istarum occupationum humilitatem ducis, cur non in praesentia quoque, quod sentio, breuiss. dicam. Me non modo rem ipsam, quam reprehensurum esse neminem omnium arbitror, sed consilium uoluntatemque tuam uaehementer probare. Ego enim in ea opinione semper fui, ea rectissime edi, de quibus ad legentes utilitatis plurimum perueniat. Tu quidem quam alio in genere laudem iam consecutus es eximiam, eam augere et cumulare facile poteris. Si tamen, ut aiebam, ad hanc etiam humilitatem communium studiorum caussa te demittere sustineas, non ingenij fortasse magnitudo, quod in talibus angustijs explicari non poterit, sed amor erga nostrarum artium studia fauorem bonorum omnium tibi conciliabunt, et excitabunt tui admir ationem, et illa tamen etiam gloria ingenij erit, Quod potuit paruis hunc addere rebus honorem. Vale.

Ioach. T.

H. EOBANO HESSO [gap: Greek word(s)] S.



image: s061

SAlue Poeta aenigmatum mirabilis,
Quid tu dolentem me noua
Cura immerentem conficis
Nouaque solicitudine?
Vix improbis solutus anxietatibus
E miserijs emerseram,
Vt abs te heri discesseram
Aucta malorum memoria.
Cum me Lupi sub pelle Vulpes persequi
Priusquam in antrum me suum
Perduceret, non destitit,
Totum hunc ubi latui diem.
Nunc me tuorum sirpi inexplicabiles
Agitare pergunt carminum
Nec acquiescere me sinunt
Tanquam uenatici canes.
Sed quid solutionis inter haec, putas,
Afferre posset Oedipus?
Animo ista non de turbido
Nascuntur artium ioca.
Tamen ut scias fuisse delectabiles
Tuas mihi facetias,
Pro uiribus sententiam
Interpretabor tibi tuam.

Quod uersibus primis tribus proponitur,
Sic est Pelasgo nomine.
Primam figuram circuli, et


image: s062

Hanc scribe propter lineam
Deinde perticas duas sic copula
Prior ut caput nexa alterum
Dextro reuinciat pede.
Posthac resume circulum
His omnibus cincinnulum intortum adijce,
Et quam requiris rem leges.
An fallor? an triplex idem
His proximum carmen notat?

Mane cum uellem mea semisomnis
Membra de plumis tepidis leuare.
Luminis spem Deucalidos fefellit
Prolis origo.

Vrinam et crepitus uocas,
Saturno genitus cum tonat et pluit.
Stoicissime turpiter.
Ah saltem metuas Socraticum gregem.

Immenso potuit qui gutture deuor are natos,
Non Herculem et Cadmi ferat sororem?

Verum est quod aiunt rem malam esse foeminam.
Nam cum uiderer omnium


image: s063

Gripos soluturus tuorum carminum,
Vetuit me posse extrema anus.

Habes ad omnia Hesse quae proposueras,
Quae cum tua sententia
Si forte congruunt minus,
Quid senseris tu nos doce.

Ioach.

H. EOBANO HESSO POETAE praestantiss. summo S.

NEc nos Thaliae fugimus ludos sacrae,
Lyrae nec apta carmina
Quondam caleret dum uigor pueritiae,
Primisque in annis cresceret.
Quamuis Apollinis parum felix meo
Numen labori assisteret.
Musaeque prata spernerent arentia,
Siccosque fontes linquerent.
Et quae teneres tu potissimum loca,
Tuique similes caeteri
Sequerentur, arua pinguia et lucos sacros,
Riuosque arnoenos uallium.
Sed barbitos fidibus nudata, plurimis
Annis iacuit inutilis.


image: s064

Nunc Hesse quam tu squalidam situ iubes
Fractamque me resumere.
Mihique cantus denegatos pangere
Me cogis exemplo tuo.
Opinor ut sit quod tibi familiariter
Risum legenti concitet.
Ceu saepe rudes Branchus in manus puer
Sumsisse Latoas fides.
Et absonos fecisse dicitur modos,
Phoebus sub alta populo
Seu lassus a uenatibus recumberet,
Ad blanda Pene murmura:
Seu Thessalis circumuagus feras iugis
Vrgeret arcu corneo.
Hunc aut sopore ut ille depulso audijt,
Dama ue deiecta redux,
Risit canentem uersibus laudes malis
Deorum, et inprimis suas.
Et deinde post carecta, diligentiam
Iramque pueri si minus
Fila increpasset scite, ubi risit latens,
Mox prodiens hunc terruit.

H. EOBANO HESSO EXIMIO Poetae optimoque et doctissimo V. S. S.



image: s065

LAudas Hesse meas solutiones
Et laudans simul indicas ubi illos
Coniectura parum mea assecuta
Gripos, a ratione deuiarit
Nec sensum attigerit tibi probatum.
Et nostrum, optime, praedicas acumen
Vir, collega, sodalis, et poeta.
Et me tot potuisse comminisci
Mirare appositas solutiones
Hoc est sat nuhi, nec requiro praeter
De nostro, haec, studio et labore quicquam,
Sed uerum ut fatear, mihi illa mouit
Omnino stomachum ebria insolensque
Verum rebus anus bonis amica.
Non me tunc meminisse cogitantem
Graeci nominis [gap: Greek word(s)], quod omnem
Nodum solueret haesitationis.
Nunc poenas mihi sum daturus ipse,
Hac et mirifica atque inexplicata
Consuescam aspicientibus uenustis,
Formosis, teneris, anu, puellis.
Quas ex Aonia usque te secutas
Versari pateris benigne apud me.
Atque ex hac alicunde lucubrabo
Quae doctis placeant et eruditis,
Et quae displiceant ineruditis
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]


image: s066

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Ioach. T.

H. EOBANO HESSO VIRO opt. fortiss. et doctiss. S.

AD coenam uenias rogamus ad nos
Ad coenam uenias iubemus, immo
Mandamus tibi per sacra et profana,
Per quae possumus et licet. Per omnes
Multas quae solet irrogare seuus
Afflictis male ciuibus tyrannus.
Quid mirum hoc? tibi si modo imperamus,
Qui misto imperio meroque regni
Sub nos Hesse tui fatemur esse,
Cum praepostere ubique nunc gerantur
Res cunctae, et uice uita uersa agatur.
Verum ut mox uenias uideto, ne te
Segnem uertat amicus ante noster,
Quem tu nomen habere, fers moleste,
A lingua usque adeo absonum Latina.
Nam nostram prior ille, te mor ante,
Huc si uenerit, occupationem
Fortasse obijciet mihi pusillam.
Quae possit tamen impedire nostros,


image: s067

Ductus unius interim, latrones
Dum mensae orbiculi et salilla stratae
Panes, pocula, maeppulae inferuntur.
Quid uerbis opus est? uenito uel spe
Hesso Francigenam imparem futurum,
Vel supra positae timore poenae,
Vel quacunque alia uenito caussa,

Ioach. T.

EOBANO HESSO S. S.

VT mihi forte tua est data littera nescio rerum
Quidque negocioli tum mihi forte fuit.
Quo minus ad te nostra statim responsio uenit,
Cui me amor et cui me copulat Hesse fides.
Ex quo complexum tua me humanissima uirtus
Participem esse tuae fecit amicitiae
Hic ubi per uastae uicos deuoluitur urbis,
Hessiacis Hieras carminibus celebris.
Atque scholae quinquennis ego Lipsensis alumnus
Annis addideram tunc tria lustra tribus.
Quid memorem reliquos usque ad haec tempora cursus,
Quae decas aetatis tertia plena facit.
Interea uarijs ambobus casibus actis,
Nullis mutata est postmodo rebus amor.
Mutuaque euentis, sors qualiacunque tulisset,
Permansit cunctis inuiolata fides.


image: s068

Hocigitur Janctae cum conjuetuainis uju,
An timor Hesse potest ullus habere locum?
Vt dubijs animis et spe trepidante petamus,
Res monet officij poscere si qua uicem.
Ne tu igitur quid ego nolim quaerendo labores,
Nam tu si qua uelis me quoque uelle decet.
Aut animum franges simili formidine nostrum,
Et confidentem non magis esse sines.
Quidlibet ergo loquere, petes, narrabis, et omni
Momento statues me uacuum esse tibi.
Quod si tam uires assint quam promta uoluntas,
Arbitrio externae non foret usus opis.
Et tamen a nobis fiet quod prosit utrique, et
Semper erit cupida mente parata fides.

Ioach. T.

VIRO OPT. ET PRAESTANTISS. poetae Eobano Hesso amico S. S. S. D.

SI tu coniuxque liberique uestri in patriam incolumes redijstis, sique ut uoluistis uultisque omnia uobis et in itinere euenerunt, et nunc succedunt, ego et mei gaudemus. Nos nostraeque res ueteri in loco sunt. Hunc tabellarium forte oblatum cupidissime arripui, quod diceret se statim recursurum ad nos. Grauius autem ferimus, quam credidimus nos esse laturos, quod abes, et quod carendum est usu


image: s069

suauissimae consuetudinis tuae, probaturque etiam hac in re id quod ille apud Plautum ait, Tum demum intelligere homines sua bona, cum quae in manibus habuerunt, ea amiserint. Sed si, ut spero, tuo te commo do fortuna hinc abduxit, consolabor scilicet dolorem meum, felicitate tua. Tu tamen et ipse non negliges iucundiss. literis tuis leuare hoc taedium solitudinis nostrae. Solitudinis, inquis, in tanta ne urbe? Recte inquam. Neque enim plerisque mei mores et studia, neque illorum mihi apta et conuenientia uidentur. Ve rum de me permitto Deo omnia. Nam neque certa a me spes [gap: Greek word(s)] concipitur, neque nimis inique scilicet ferendum, id quod ferre est necesse. Si quid tamen inciderit quod acerbius affligat, in eius sensu doloris, gemitus et querela mihi homini [gap: Greek word(s)], si placet, et forti concedatur. Quale est certe haec discessio a nobis tua, et ipsa per se, et quae quasi prae terita una tempestas, nubila illa nobis reliquit. Qua quidem in parte plurimum recreor, et spe crebritatis litterarum tuarum, et animi mei conscientia. Nam mihi leuius erit te abesse, cum saepissime te nobis literis tuis tanquam repraesentaris, et quicquid ego potui, id studiose feci, ne quod res scholastica detrimentum nostra culpa acciperet. Verum de his satis, ac potius nimium. Tu, ut saepe fecisti, seiunctus a nobis, pauculis domibus, nunc postquam tot dirimunt nos, [gap: Greek word(s)], dabis omnino operam, cum ad scribendum cartae sumseris plurimum, ne quid inane aut uacuum intus relinquatur.


image: s070

Sturciadae familiaritatem, si quid initio forte insolitum uidebitur, scio omnem tibi facile molestiam abstersurum esse. Cum quo aut fallor, aut tu etiam illa [gap: Greek word(s)] ludes. Quanquam melior multo uates es, nimirum [gap: Greek word(s)], id est [gap: Greek word(s)], ut terrena ista contemnenda tibi esse uideantur. Inclusi his literis meis epistolam ad te, qua flagitari abs te clipeum Achilleum suspicor ad expressionem. Quem tu, mi Eobane, mea etiam caussa absolues celeriter. Hoc mihi argumento erit, non displicere tibi nugas meas, si cum his futilibus optima tua scripta coniungere non dubitaueris. Certe si tu a te partem huic Synthesi negaueris, nostros nos laceros pannos muribus arrodendos relinquemus, aut abijciemus alium foediorem in locum. Hoc tu praesidio clipei tui communicato prohibere poteris. Non enim temere fecimus, ut a te optimo Poeta, protegi cuperemus. Nam ut apud Homerum Teucer, [gap: Greek word(s)], Et, [gap: Greek word(s)]: Sic ego uolo sub te tuaque meis ineptijs perfugium esse. Sed urget tabellarius. Finem igitur faciam, si tibi salutationes prius mandaro. Primum a me et meis, tibi tuisque omnibus, deinde Sturciadae et Lango uiris cl. et summis amicis, postremo caeteris tuo arbitrio atque iudicio. Vale. Norimbergae, Idib. Maij. Anno M. D. XXXIII.



image: s071

OPTIMO VIRO ET POETAE praestantiss. Eobano Hesso S. S. S. D.

TAndem a uobis literae allatae mihi fuerunt, quos ego suis secundis in rebus oblitos nostri esse arbitrabar. Irascor tabellario, qui ad te nunquam uenit rusi occupatissimum, quod tamen ita posses corrigere, si per ocium, ut medici antidotos Theriacas ad subitos morbos, sic tu praeparatas haberes literas, quas illi traderes quocunque tempore adueniret. Nos hic sumus, mi Eobane, in maximo luctu, curis, malis, quorum caput est mors Lass. Spengeleri, qui fuit amantiss. nostrum omnium, hoc erepto uideor mihi plane esse desolatus. Etsi autem arbitrabar huius casus famam prius istuc quam literas nostras, peruenturam esse, atque adeo iam praeuolasse, facere tamen non potui, quin communem miseriam et dolorem tibi perscriberem. Amissum est, Eobane, tantum uno hoc uiro mortuo, quantum pau ci iam sentiunt. Calculus unus in rene altero, unus in meatu urinae haeserat, cum quibus aliquantisper luctatus succubuit. Quid ego coner declarare uerbis dolorem meum? uincit magnitudo omnem significationem, neque adeo ille se profert, utque sanguis in profundiss. ictibus, ita intus resistens cohercetur. Scri bere tamen cepi epitaphij quiddam carminis, et ubi absolutum aliquid fuerit ad te mittetur. Interea tu epicedium compones, non enim dubitamus quin


image: s072

quem unum fecisti maximi, mortuum studiose celebraturus sis. Poterunt nostra addi tuis, non enim certe pudebit te istius copulae. Neque tu nostra despicis tanquam futilia et leuia, quemadmodum quidam facit, [gap: Greek word(s)]. Scribit cuidam ille amico, et quaedamrepetit de me testimonia minus bella, ut insectatione nostri uideatur delectari, quem ego nunquam laesi uerbo, ornaui saepe oratione mea. Ait si tam esset mihi familiaris quam tu, moniturum, ut ne quid omnino scriberem. id erat fortasse optimum. aut sumerem argumentum quod praesente utilitate commendaretur. Vellem equidem fieriid a me posse. Addit me scribere epigrammata, et nugas alias, in quibus ea sunt quae tibi placuisse memini. Est igitur haec, Eobane, tua culpa, qui non modo nunquam ostenderis mihi errorem meum, sed etiam incitator et hortator fueris ad haec studia, quique interdum perpuleris inuitum, et trepidantem confirmaueris, ut auderem ea, de quibus ista mihi obuenerunt. Quanquam non poterit, ut opinor, iure reprehendi factum meum, uel non sine multorum cri mine. Neque ego maxime malos uersiculos feci omnium, neque quorundam quicquid ille dicat et sentiat, me pudet, neque ipsius aliqui nostris sunt meliores. Solus autem ego illi neque ingenio neque fortuna adiuuor. Quorum alterum sane dolendum, alterum nemo unquam quantumuis doctus praestare potuit. Haec ad te, mi Eobane, ut animaduerto, copiosius per scripsi, quam oportuisse uideatur. Neque enim ista


image: s073

magnopere curo, et me aliorum iudicia, tuumque inprimis, consolantur. Itaque refutatione ista non penitus infringitur spes, neque retardatur cursus studiorum meorum. Nullius aucupium famae a me impeditur. Quae hactenus edidi conatus liberalis studij, ut spero, praeseferunt. Quae adhuc in manibus sunt, ea plena sunt laborum et uigiliarum sine splendore et cul tu, sine spe etiam praemiorum. His enim per me licet isti quibus et ingenium in promtu et fortuna secunda est, fruantur. Et tamen quicquid hi censeant, [gap: Greek word(s)], non solum [gap: Greek word(s)], secundum Theocritum nostrum, sed etiam [gap: Greek word(s)]. Haec, mi Eobane, exposui tibi tanquam [gap: Greek word(s)]. Nolim enim effErri, itaque [gap: Greek word(s)] dicta tibi putes. Non mea quidem caussa, [gap: Greek word(s)], sed eius cui ille haec scripsit, quem, ut apparet, neque scit neque uult tam amicum esse nobis. Facere autem non potui, quin hanc quasi uomiculam molestiae ueluti secarem litteris ad te nostris, quae iam penitus tumere desijt. Non enim est hoc tale, ut relinquere sensum aliquem doloris debeat. Quanquam, ut uerum fatear, ueniebat in men tem mihi, aliquid de his ad illum. et homini [gap: Greek word(s)], ostendere, sed quid ostenderem? laterem lauarem. Itaque et dolorem et indignationem et cogitationem de hac re abieci uniuersam. Et putaui tamen hoc abs te ignorari nullo modo oportere. Epicedij, quaeso te, memineris. Meritus est ille, ut memor


image: s074

esses sui, et eris omnino. Mei omnes te et tuam domum totam salutant. Saluta amicos inprimis DD. Sturciadem et Langum officiose uerbis meis. Vale. Calend. Octobris. An. M. D. XXXIIII.

Ioachim. T.

H. EOBANO HESSO V. CL. amico S. S. S. D.

PLurimis meis hinc ad te missis literis unae tartdem redditae sunt certissimae illae quidem testes ueteris amoris erga nos tui, sed quadam ex parte obiurgatrices, non uehementes tamen quamuis [gap: Greek word(s)]. Videre igitur oblitus tum fuisse, cum quo res tibi esset, id est qui sit non modo [gap: Greek word(s)], uerumetiam [gap: Greek word(s)]. An tu frustra me nondum toties pellegisse Demosthenem arbitr are, quoties ille Thucydidem descripsisse fertur? Immo, si necesse sit, non minus aliquam ex hoc [gap: Greek word(s)] depromere in hac nostra caussa possim, quam ille in sua Iuppiter Samosatenus. Neque difficile fuerit mihi ad tua singula argumenta, multiplices reponere [gap: Greek word(s)], nam et [gap: Greek word(s)] mecum facit. Quid enim iuftius, quam me contendere pro amicitia nostra? quid aequius moderatiss. petitione mea? cum pro sescentis pene epistolis unam saltem repetiuerim. Sed cedam etiam tibi in hoc spacio, et tamen, nisi fallor, uideo


image: s075

ubi te sim futurus superior, ita enim saepe itaque multum tibi scribam, ut tu profecto segnior, herbam sis nuhi porrecturus. In quo quidem certamine nisi con tranos omnes uires tuas aduocaueris, uirum te non putabo. Si uiceris, beatum me praedicabo. Nunc ad tuum [gap: Greek word(s)] uenio, de quo tuos proceres cum scholasticos tum curiales tibi molestos esse fu turos non existimo. Per enim magnum est, scilicet quod tibi penditur. Nostro tamen Sturciadae carendum esse tua iucundiss. consuetudine, doleo, eoque uaehementius, quo impensius illum amo. Tu, mi Eobane, redibonis auibus, uel potius, quemadmodum nos loqui decet, fauente et ducente Christo, in patriam tuam, cum maxime quod apud istam [gap: Greek word(s)] retinere debeat, nihil sit. Nobis in exilio, ut uideo, prorsus uiuendam, et fortasse etiam moriendum. Hanc quidem patriam ubi nunc sumus nostram du cere statueramus, sed ita adhuc nos multa perturbant, ut nihil certi habeam mihi policeri. De quibus quidem plura loqui, non tamen et scribere ausim. Tu sane spem nobis facis, fore ut breui te uideamus [gap: Greek word(s)]. Quae est spes a te quidem satis bona, sed ab illo propter negocia ipsius innumer abilia admodum infirma. Iam diuina occasio amissa est cessatione ipsius, cum affuit tuae patriae, et ut spero, iam tuus princeps, pacificator inter nostrum et Vlmenses. In cuius comitatu Medicum Megabachum ueterem amicum, cum summa uoluptate, conuenimus, et unum prope totum diem cum eo iucundiss.


image: s076

transegimus. Dum nostrum expecto Philippum nondum in Thermas sum profectus. Mihi non solum corporis magni cruciatus, sed cotidie pene grauissimi quoque dolores animi obijciuntur. Vel tu cogita quae nuper sint impactae secures, nunciata morte Christophori Coleri et paulo post Apelli? Quorum alter omni ratione summoque studio me semper ornatum uoluit, alter mirifice dilexit. Vterque autem is uir fuit, ut nulli esset pietate, uirtute, sapientia, studio opt. artium, secundus. Ingens est igitur priuatus sane dolor, sed ob remp. mulio maior. Quae profecto grauiss. uulnus accepit hoc casu. Erasmus noster iam senator est. Mea [gap: Greek word(s)] tibi misimus, ut seruaremus morem antiquum communicationis scri ptorum, [gap: Greek word(s)] nihil ueriti. Rogo autem te ut et ipse aliquid in hoc genere com ponas. Alia quoque in nostra fortuna sunt difficilia et grauia nonnulla, sed quodam quasi more et usu longo alleuantur. Te mirifice aduenire cupio, ut gloriari possimus in his locis tantum poetam esse uisum. Adhuc enim est quodammodo [gap: Greek word(s)] natio, quondam illa quidem a cultu et ueneratione, ut uidetur, Musarum non aliena, nunc uero [gap: Greek word(s)] diuturnitate, quemadmodum opinor bellorum, et crebris tumultibus. De bello Gallico, iam fama omnes suspensos tenet. Quod sine maxima et insperata mutatione rerum uix abiturum esse credendum. Sed hoc [gap: Greek word(s)], ut ait Tixesias apud Euripidem. Ne tu me


image: s077

tanquam Astrologum, quod soles, irrideas. Quid nunc quidem scriberem praeterea non occurrebat, et satis multa in unam epistolam uidebar congessisse. Valebis igitur, et, quod facis, nos uaehementer atque mirum in modum amabis. Vale cum tuis omnibus. Mea tota domus, omnes uos amantiss. salutat. Iterum atque iterum uale. Tubingae Idib. Sextilis. An. M. D. XXXVI.

Ioachimus T.

H. EOBANO HESSO V. CL. amico S. S. S. D.

NOn incommode nos quidem hic degimus, postquam et usum quendam diuturna consuetudine habemus, et nostri mores cogruti sunt. Sed cum meo adhuc malo strenue luctor. Thermae nostrates leniunt illae quidem aliquantulum importunitatem morbi, sed non tollunt. Et quidam putant magis remotas sequendas, sed ego non propero. Disputationes de imitatione meas puto esse expressas, sed nondum uidi, et ad uos Francofurto afferentur, ut opinor, uel prius uel certe tam cito quam ad me. Antequam omnia absoluissem cognoui Erasmum Roterodamum esse mortuum, cuius mortis, etsi nequaquam immaturae casum, quomodo tulerim, malo te cognoscere ex ijs quae tum cum nuncium accepimus, scripsi, ex animo [gap: Greek word(s)],


image: s078

quam nunc referre. Magnus ille profecto uir fuit. Habebat autem certis de rebus sua iudicia, et autoritate sua interdum utebatur confidentius. Sed hoc cui non accidere solet? [gap: Greek word(s)]. Id quod et a nobis factum essescis. Celebrabitur et a te omnino studio sissime memoria illius, et idem fiet ab alijs multis, interque horum officia et nostrum praestabitur. Quanquam iam praestitimus aliquid, ut cogno sces de illa nostra epistola. Quod autem ad hanc rationem quam nos sequi, et probare omnibus studemus, pertinet, de eo dicta perscriptaque est sententia mea. Atque utinam plus operae in hanc partem laborisque impendere licuisset. Quod si aliquando retexere ista et quasi reconcinnare forte placuerit, doctrina futura est ista plenior atque locupletior. Spero tamen nunc etiam multa esse commemorata a me, quae neque a doctis et eruditis contemni, et linguae Latinae studiosis prodesse possint. Et comperi tamen quibusdam, quos ego propugnatores et defensores istius sententiae et rationis esse acerrimos arbitrabar, uel potius mihi persuaseram, neque dissimulaui laeticiam meam quasi societatis pulcerr. studij, eos igitur, multo aliter et loqui et scribere, de nostris disputationibus comperi. Neque mihi hoc accidere mirum uidetur, et uoluntatem istorum mihi esse cognitam, ad hoc proderit, deinceps ut aliquanto sim circumspectior. Quod ita faciam, ut ab ijs quorum animus non


image: s079

fuerit mihi exploratiss. laudandis aut celebrandis, pe nitus posthac abstineam. Nihil quidem illis hoc morantibus. Quis enim meas laudationes curet? Me tamen hoc nomine mihi placente, quod [gap: Greek word(s)], secundum Euripidem plus loci esse quam ante apud me sentiam. Sed nescio quo pacto tantum uerborum feci de me et meis, quod tu iampridem me non solere facere nosti. Ignosces igitur ineptijs, et quam opt. ualebis cum tua domo tota. Vale. Tubingae pridie Id. Martij. Anno M. D. XXXVII.

CLARISS. VIRO VIRTVTE ET sapientia praestanti, D. Vito VVerlero Franco. S. D.

MAgno me gaudio affecerunt literae tuae, simulque tabellarij oratio, qui de te mihi percon tanti, diligenter et ea respondit quae uolebam maxime. Ego quidem de te et saepe cogitare et multum loquisoleo, recordor enim et doctrinae tuae, quae mihi quondam puero, et innumeris alijs ualde profuit, et intelligo quam operam bonis literis atque artibus illis temporibus nauaueris. Laetatus igitur sum, nun cio primum ualetudinis tuae, deinde etiam prosperae fortunae, et fuit inter haec mihi periucunaum, quod te uicinum esse nobis intellexissem, sperabam enim futurum aliquando, ut coram colloqui etiam concederetur,


image: s080

quod quidem esset eiusmodi, ut tuae humanitati molestiae nihil, mihi uoluptatem afferret summam. Nunc uero de libris tuis quod requiris, id ut debeo et tu uis significabo tibi. Atque feci idem ante quoque. meminisse enim uideor, longo sane interuallo, adhuc uiuente amico nostro opt. et honestiss. uiro Ioh. Sailero, liter as me ad te dedisse, quibus te redderem certiorem, de tua bibliotheca relicta in patria mea, exemisse Plautinum me codicem, scripturae ueteris, de quo mihi Apellus suauiss. compater meus, qui nuper est cum ciuitatis suae et amicorum summo dolore mortuus, dixerat. Hunc igitur librum de plurimis tuis excepi unum, quod incredibili iam tamen cupiditate tenerer, si non possem restituere autori illi pristinum nitorem, manifestam saltem et pudendam deformitatem detergendi. In quo proposito atque studio, quamuis sit ab indiligente ac non admodum erudito scriba exaratus liber ille, meam tamen assiduitatem atque attentionem saepe non parum adiuuit. Atque ego Norimbergae, cum una essemus, Eobanum Hessum, quem tu ante multos annos Lipsiae, reuersum e Prussia, et dilexisti unice et fecisti maximi: hunc igitur habui et socium laboris istius, et meae industriae approbatorem, et admiratorem quoque in hoc genere, solertiae. Operam autem huic emendationi impensam, ducerem, ut uerum fatear, nimiam, nisi mihi persuasum esset, neglectam hactenus lectionem accuratam huiusmodi autorum, studia discentum impedijsse, quo minus proprietatem linguae


image: s081

Latinae possent cognoscere. Est autem spes mihi facta alterius insuper exempli Comoediarum Plauti, qui e Britania affer atur, quod hoc si forte accideret, ut liceret coniungere cum tuo, fortasse spectandum et praeclarum libram istum edituri simus. Hanc operam, tua quaeso humanitas, repetitione codicis tui, quem tibi magno usui esse non posse, scio, impedire aut perturbare nolit, tibique persuadeas, si Deus fortunet conatus meos, pro illo tuo unico mediocri libro, me esse curaturum, ut complures optimi ad studiosos bonarum literarum atque artium perueniant, ut tu cum luculento foenore commodatum tuum recepturus esse uideare. Vale. Tubingae.

Ioach. Camerar. T.

MELIORI VOLMARO. S.

VOlmare coenabis mecum bene, corda boni si
Quae pauca consulant, feras.
Non tibiego pisces ponam, pinguemue ferinam
Ciuemque promam Liberum.
Cortis auis dabitur, tum malis turgidus anser
Coenae inferetur clausula.
Haec miscebo animum crebro tamen inter amicum
Lingua fideli interprete.
Quae tibi conditio si Volmare forte placebit,
Aedes non quas colui prius,


image: s082

Sed uenies tenuit noster quas ante Sebaldus,
Notum afferes animum et mihi.
Forte haec praesentes inter suauissimus usus
Habiturus est finem breui.
Verum animorum dur abit coniunctio semper,
Quocunque erimus ambo in loco.

Ioach. T.

PRAESTANTISS. NOBILITATE generis, dignitate, uirtute et sapientia V. Mauricio Huteno.

MIttere saepe animos memores testantia, mecum
Quaesiui possem qualia dona tibi.
Dumque subit quam sit reliquis preciosior auri
Materia et mundo gemma reperta nouo:
Postque haec argento nitido spectabile rarae
Artis et eximiae textile uestis opus:
Et quaecunque placent precio simul atque labore,
Horum quod mihi sit copia nulla, dolet.
Maxima non animo tamen haec Hutene uidentur,
Multaque iudicio sunt potiora, tuo.
Inque illis primis studiorum cura bonorum,
Et decus ingenij Pieridumque labor.
Vt minus haec aegre, bona quod uulgaria desint,
Fortunamque animo non renuente, feram.


image: s083

Cum dare de nostris gratissims munera rebus
Doctrinae et liceat grandia dona tibi.
Non quoniam nostra si qua excuduntur ab arte
Editaque haud animo diuite, tanta putem:
Sed quia Pegasidum uener amur sacra, per illas,
Non merito haec magni sunt facienda meo.
Quos igitur nuper descripsit Musa libellos
Ingenij lenta pauperis usa manu,
Qualescunque tibi, uir praestantissime, mitto,
Quos legito et lectos consule quaeso boni.
His inerunt etiam quae te legisse iuuabit,
Poneturque opera haec non male forte tibi.
Sed tua nota mihi cum sit prolixa uoluntas,
Sollicitum euentus me tenet iste minus.
Ergo hoc quicquid id est, tibi gratum Hutene futurum est,
Aonidum primum nomine deinde meo.

Ioach. M. D. XXXVI.

MATHAEO IRENEO VVVRCEpurgensi, optimarum artium studiosiss. S.

LEsbijs nuper mihi quos reducto
De lacu uersus numeris calente
Gratulabundae facili exaratos
Munere dextrae,
Miseras, urbis, celebris Mathaee
Gloriae ciuis ueteri, superbae,


image: s084

Quam pater propter placido redundat
Flumine Menus:
Vt statim amplexus cupidi probaui
Debito lectos animi fauore,
Sic fuit par nos quoque qualecunque
Reddere scriptum.
Viribus sed me minus et minus iam
Ingenij, si quod fuit illud unquam,
Pectoris nec multum acie ualentem
Segnis hebente.
Insuper morbi mala defatigant,
Et graues pressum cruciant dolores,
Sedulaeque usu medicina curae
Vexat inani.
Ergo cessanti mihi, inexpedito
Delphicos nisu superare colles,
Ampliusque alate tuos caballe
Quaerere fontes:
Et dari debet uenia, et labori
Gratiae fortasse aliquid rependi,
Vt quies tanquam spacio impetretur
Sera per acto.
Vos quibus sanguis calidus, uigetque
Integrum corpus uegetumque pectus,
Quos Iouis felix soboles benigno
Lumine cernit:
Strenui celsos superate montes
Et sacros laeti penetrate lucos,


image: s085

Limpidos fontes et amoena pratis
Rura sequentes.
Tuque cum primis, teneris ab annis
Artium et rerum studiose semper
Optimarum, et laudis amans Mathaee
Ingeniosae.
Perge qua ceptum est iter et camenas
Impiger sectare, nec ille nec te hic
Terreat, quod sint perhibens uenustae
Carmina nugae.
Nil potest isto melius geri aeuo,
Quo calet sanguis uolucris iuuentae
Mox erunt diuersae alio explicandae
Tempore curae.
Cum petet uirtus meritos honores
Et sibi longi precium laboris
Et dari pulcrae studio perenni
Praemia laudis.
Quando res iam publica te iubebit
Se capessentem, officio tueri
Debito terrae patriae, et fidelem
Sistere ciuem.
Sed ferunt uires tamen Herculeas
Monstra per gentes uarias prementem
Ad lyrae dulces requiesse moto
Pollice cantus.
Siue Busirin caneret peremtum
Hospitum laetum necibus suorum,


image: s086

Seu uoratores domitos uirorum
Quadrupedantes.

Ioachimus Tubingae.

M. D. XXXVII.

[gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

CHRISTOPHORO CArolouicio.



image: s087

QVae dudum longi notus tibi temporis usu
Et non uulgari iunctus amicitia,
Carmina composuit praeclara Poeta Sabinus
Iamque sua noster protulit arte Papa,
Carmina ad exemplum docti quibus ille Tibulli,
Arguto Aonios coneinit ore modos:
Mitto tibi, qui post primum de nomine Christi,
A Carolo generis nobile nomen habes.
Mitteret at quanto haec melius qui condidit autor,
Commendata noui carminis elogio.
Sed dum sub gelido semotum hunc detinet axe,
Et gemina hunc propius desuper ursa uidet,
Accipe de nobis donum communis amici,
Et placeat nostri cura minisaerij.
Quanquam huic officium scio gratum hoc esse futurum,
Tam studium ipse boni consule quaeso meum.

[gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].


image: s088

[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].


image: s089

[gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)].

M. D. XL.



image: s090

IOHANNI HOSPINIANO. S. D.

QVae tibi iam longo debemus tempore, quamuis
Carmina sero, tamen reddimus ista tuis.
Qui tibi sumsisti similem de nomine formam,
Nominis ut fuerat Cuspiniane tui.
Nomen et hoc flexu de uocis forte Latinae,
Vt faceres uisum est Hospiniane tibi.
Sed redeo ad uersus, quibus haec rescribimus, et quos
Dextera composuit tam studiosa, tuos.
Ac tibi uix licuit modo respondere satisque
Si tibi non possem, sed facere ipse mihi.
Nam quod deberem tibi persoluisse, putabam
Officio nostro scilicet esse satis.
Qui placitura alijs si uellem scribere, nunquam
Prodiret nostrum, quod legeretur opus.
Ipse quidem fateor primis sectator ab annis
Et teneris, ut ait Graius, ab unguiculis:
Musarum et studij non duri semper amator,
Et mihi praecipuum numen Apollo fuit.
Sed siue haec oblimata est neglecta magistris,
Seu perijt tenui subdita uena solo:
Parua relicta quidem est artis studijsque facultas,
Pieridum et famae gloria nulla nuhi.
Si tamen ut quaedam saepe est meminisse uoluptas,
Facta iuuentutis sunt recolenda meae:
Inueniet quicunque uolet cognoscere, quaedam
Coepta operae Musis non aliena meae.


image: s091

Sed uos iuuenes sanguis quibus integer aeui,
Corporis, et uires sunt arumique pares,
Scandite Parnassi duplici iuga uertioe sacri
Et Pimplae colles Pieriumque nemus.
Et uitreos latices illius quaerite fontis,
Bellerophonteus quem pede fecit equus.
Me sat erit uestris studijs praestare fauorem,
Si non forte alia parte iuuare queam.
Quod tamen et laudas et magni me facis, et quod
Iudicio eximia est gloria nostra tuo,
Vt fatear gratum est, neque enim praecordia durae
Aut silicis uenas aut mea cotis habent.
Nec celebrante capi nostros acroamate sensus,
Ad laudes ue mihi molle cor esse, nego.
Viderit hoc aliquis sapiens, ego quae bona miror,
Et tribui sane me iuuat illa mihi.
Siue igitur quem tu facis, is sum, siue minus sum,
Versibus hunc laetor me tamen esse tuis.
Hoc certe eximium est signum praestantis amoris,
Quod sic de nobis anxia curatua est.
Et tam sollicito mihi corde precare salutem,
Et uerbis auges quod tua uota pijs.
Sed mea nunc etiam tentantur corpora morbo,
Perstrepit et ueteris carnificina mali.
Ergo ego de Thermis et Sueuide ualle reuersus,
Bestia ubi Hercinias nomine signat aquas.
Nunc alijs sudans iterum tabesco sub undis,
Haustas uicino, Blasside ualle, lacu.


image: s092

Has glaucus mihi carruca meus aduehit, et se
Approbat hac domino strenuitate suo.
Hic igitur residens in aqua languensque calente,
Quae labro appositi feruet ab igne foci,
Forte haec soliuaga componens carmina mente,
Quam pede descripsi commodiore manu.
Tu, quod agis, quamuis spretas ne desere Musas,
Ingenium et studijs perge polire bonis.
Quamque uoluntatem ostendunt tua scripta, tuere,
Cui similem a nobis experiere, Vale.

Ioach.

M. D. LX.

CLARISS. IVRISCONSVLTO Ludoico Grempio amico S. S.

AD conuiuia crastina hinc ituro
Ad talesque tuos meosque amicos,
Felix ut sit iter precor uelimque,
Si posset fieri, uenire tecum
Ciuilis Lodoice doctor artis,
Et certi mihi iuncte amoris usu.
Sed cum non liceat, boni ipse primum
Vt debes facies, deinde coram
Nostro consule me uoles tueri,
Et defendere negligentiorem
Sane haud sponte mea, sed impeditum


image: s093

Magna et difficili impeditione.
Nam tres sunt mihi crastinae paratae
Fortes aut quatuor cacationes.
Sic res nomine enim suo uocanda est,
Quam spondet Medicina profuturam.
Atque has ante uolo subire Thermas,
Quo iam cogito mensibus duobus.
Ergo hic migmata glutiam inuenusta,
Atque orbes aloes uorabo amaros,
Illic suauia uina uos bibetis
Eheu dissimilem imparemque sortem.

Ioach.

DIGNITATE, VIRTVTE ET DOctrina praestanti, Meliori Volmaro. S.

SI Melior non forte alia meliore teneris
Iucundaque tibi conditione magis:
Adnos coenatum uenies, faciesque pusillas
Escas, quas dabimus nec bona uina, boni.
Bissenas libras qui ducant pondere pisces,
A Rheni et latices flumine nectareos
Repperies quas parua struit Messinga popinis,
Illa et Apiciacam uincere docta gulam.
Indigenam conuiua bibes Bachum meus, atque ijs
Vesceris, tulerint quos fora nostra, cibis.


image: s094

Hic sed erit placidus paulo magis undique sermo,
Et moderata inter pocula, turba nunor.
Ipse bonam uobis mentem miscebo. caputque
Hoc coenae atque haec est summa futura meae.
Quae si forte placent, cum quinta aduenerit horae,
Tum mox in nostris aedibus hospes eris.

Ioach. T.

[gap: Greek word(s)], compatri. S.

[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].

Ioach. T.

V. CL. CASPARI VOLANDO compatri. S.



image: s095

NOn quaero aerios pedes caballi
Quem quondam aligerum suo Mineruae
Donat Bellerophonti habere munus,
Aptum ad flammiuomae necem Chimaerae.
Nec saltu celeres pedes Phaylli,
Nec cursu celeres pedes Philippi,
Sed gressus mediocris opto plantas,
Heu plantas mihi non oboedientes
Nec cursu, neque iam magis superbo
Vt quondam saliente crure in altum.
Nunc hoc restat ut obsequar uetusto
Dicto, et quo liceat uenire, pergam
Nec, quo non liceat uenire, pergam.
Sed mi compater optime, expeditis
Et firmis pedibus bonaque semper
Sic sis uel meliore sanitate,
Adnos ne graue sit tibi uenire,
Aduentu modico moraque parua,
Cum nil quod facias magis libenter
Et cum nil quod agas erit tuarum,
Quadam temporis in quiete, rerum.
Cum tu forte meridiationi
Indulgere, uel ambulationi
Post negocia iam per acta uelles.
At nos quam cuperemus id quod abs te
Ipsi nunc petimus, licere nobis
Tam promte facere, ut libet, Volande,
Iam non carmina nostra, nos uideres.



image: s096

SERENO S.

QVos fecisse tibi nec elegantes
Dixi et mirificos Serene uersus,
De re mirifica nec elegante,
Nunc mitto tibi. Sed deinde ego te
Seu cras siue perendie ipse adibo,
Et tunc commemor abo cuncta coram,
Exponamque tibi uniuersa plane,
Et narrabo negocium diserte,
Et dicam omnia et omnia explicabo.

Ioachim.

[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].


image: s097

[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].

NOBILITATE GENERIS, VIRTVte, sapientia et humanitate praestanti Christophoro Carolouicio praefecto arci Lipsicae. S. D.

SI festinatum tibi tantum forte quietis
Post iter obtigit, ut possis, praefecte, uacare
Scriptis haud sane facundi hominis, sed amici,
Pellege, quae reditu monuit gauisa Camena
Nostra tuo. Fuerit tua quae fortuna, quid illis
Delectet uidisse locis, quae Caesar Iberis
Rellictis petijt nuper, cognoscere primum
Gestio. deinde aliquid de bello audire loquentem.
Nam quae de uestris scripsisti rebus, amicis
Cernere non licuit nobis. et quam mihi cartam
Curaris reddi paruam meminisse potes, sed
Illa tamen fuit a memori gratissima nobis?


image: s098

Atque utinam primum tibi nulla molestia toto
Tempore in hoc foris acciderit, simul atque domi nunc
Omnia reppereris cum cara coniuge salua.
Deinde habe as nostro de principe laeta referre
Plurima, et his Caroli uictrices addere possis
Hostium, et illaesas acies, domitumque ferocis
Illum animi populum. Verum hoc tua littera uotum
Non sinit esseratum. Breuiter qua rem mihi magnam
Significas. Carolo in marubus uictoria clara
Quod fuerit, quam est hoc miserum, praefecte, fuisse
In manibus rem praeclaram non esse retentam.
Sed quoniam dubia est belli fortuna, precemur
Successus Carolum sorte ut meliore sequantur,
Et certi posthac exornet gloria Martis.
Heu mihi quantorum sunt omnia plena laborum.
Illic Pannonias Turci crudeliter oras
Et ueteres populantur opes, monumenta priorum
Euertuntque ducum, et campis dominantur apertis,
Antiqua et regni potiuntur sede potentis,
Armaque Christiados rident ignaua cateruae,
Iamque petens nostris iugulis hic imminet hostis,
Alter at iste ciet bellum exitiale, sinistro
A latere, infausta uolucri. Neque sustinet iras
Illa biceps pandens alas rostro ales aperto.
Inque petunt cupidis se animis, securus uterque
Fatidica antiquae quae sint praedicta Sibyllae,
Caetera quasue canant aliorum oracula uatum,
Fortunaeque uices et detrimenta necesque.
Sed quid frustra queror, monitis quid inanibus insto?


image: s099

Fata uiam inuenient. Tu nos protege, parui
Christe gregis pecudes, dextraque tuere benigna.
Hic tamen interea res anne scholastica ualde
Creuerit, et quam multa incepta negocia finem
Sint sortita, a me hoc quid denique tempore factum,
Si quaeris, totam rem paucis accipe uerbis.
Quo tu linqueb as, in eodem cuncta loco sunt.
Ni quod fonteij studium nonnulla mouere
Non cessauit. At hinc multos contagia nuper
Discipulos pepulere malae serpentia pestis.
Vt schola sit modo quam fuerat tenuis magis ante.
Nos tamen haec nostro sumus inter munere functi,
Vtcunque infirmas constanti pectore Musas
Curantes. memores etiam praefecte tuorum
Iussorum Xenophontis opus sermone Latino
Descriptum edidimusque tibique dicauimus, in quo
Instruit ille uirum turmas qui ductet equestres,
Quem cernes alijs nos adiunxisse libellum,
Quae tempus tulit ut nunc emittenda putarem,
Gratificans cuidam paruis in rebus amico.
Haec tu nactus ubi fueris mox ocia, quaeso
Inspicere ut, praeficte, uelis. operasque leues et
Non magni studium faciendum mente benigna
Inpartemque bonam accipere, et ueterem, ut facis, erga
Nos retinere uoluntatem, semperque tuorum
In numero esse locum mihi. non primum, haud mihi tantum
Arrogo, sed neque postremum. Si longa meretur
Notitia, atque arumi constantia certa fidelis.
Non equites, praefecte, sumus, fateor, tamen et nos


image: s100

Delectamur equis, et suaue uehi esse putamus.
Rusticus ut citharae mulcetur carmine, uel ceu
Aures ad sonitum concentus motat Asellus.
Atque haec siue ignota mihi seu nota parumper
Autor, Pieridum mellito protulit ore,
Quae modo nos utcunque secuti interprete lingua
Vertimus Ausonia, nati neque in hac neque in illa
Suscepti Franco de Francide matre, parente,
Sed studio curaque scientiam adepti utriusque,
Qualem nostra aetas caperet naturaque gentis.
Verum quid sibi uult facti excusatio nostri?
Vt male si uideat lippus ueniam sibi poscat,
Esse quis hoc nesciuit enim non Lyncea, Lippum?
Quid tamen excusat Lippum? Res si qua coegit
Aspicere. ut nunc mandatis parere necesse
Credo fuisse mihi. Sed multis quid moror? aut tu
Pellege, si placet, aut, si non placet, abijce ineptum
Qualemcunque istum mittit mea cura libellum,
Et rebus cunctis, praefecte, ualeto secundis.

Ioach. T.

M. D. XLIII.

EIDEM.

NObilis et generis fama et uirtute, bonaeque
Christophore, ac siquis, studiosus et impiger artis.
Cum te post longum desideriumque tuorum
Sollicitumque metum nostrum, quos tu tibi ueris


image: s101

Officijs deuinxisti, tandem esse reuersum
Incolumem et saluum cognouimus, aegimus illi
Grates, euentus cunctarum numine rerum
Quique suo regit, et caussas Deus ipse gubernat.
Atque tuae laetor nunc coniugis egregiae, et quae
Sola fuit te digna, etsi sero esse leuatum
Morbiserum timido luctantem in corde dolorem,
Atque domum redijsse tuam te gaudeo. Nam si
Hoc uere et recte fuit ullo tempore dictum,
Nunc dici mihi crede potest: Foris esse nocens res,
Esse domi bona res est. Verum hunc illa uoluptas,
Haec illum trahit, et plaerique ubi possumus, illic
Cogimur esse. Sit haec miserae quoque portio uitae,
Atque habeant fortunae etiam haec incommoda nostrae.
Hoc premat hunc, premat illum aliud. Sed quid tuus affert
Aduentus nobis? quam spem? quid quod uelut inter
Pieris iniustam speret uim nostra Pyrene,
Threicius quondam cuius furor atque libido
Virgineas saeuis mentes perterruit ausis.
Quae nos circumstent et quanta pericula cernis,
Et non unius uis quod metuenda Pyrene
Sit gente in nostra, nostroque hoc tempore Musis.
Sic Ithacus quondam, ut te non fugit, inquit Achilli,
Vertitur in magno Danaum discrimine nunc res
Publica, et incertum est superentne rates an ad unam
Intereant omnes. Nox haec interuenit ut stent
Aut mox castra ruant. Sic, ut scis, fatur Vlysses.
Et momenta mihi patriae parua esse uidentur
Teutonicaeque omnis tenui de stamine terrae


image: s102

Nexa haerere salus. Quae sint quis dicere possit
Posthac iura futura? Locus studijs ne erit ullus,
Artibus atque bonis? erit an commune piorum
Dehinc aliquod? num libertas nisi nomine nobis
Est quaedam speranda? Potes tu multa referre,
Atque utinam possisque boni laetique referre
Quantumuis, praefecte, parum. Salua esse putabo.
Omnia si penitus non interijsse putabo.
Quod si fata, quasi peragratis gentibus, et nos
Sera petunt urgentque, poli et nuno ista Borei
Et coniunctarum sunt haec euenta ferarum,
Nimirum superando omnis fortuna ferendo est.
Nam contra quid agas homo decreta aetheris alti
Terrenus fragilis, mortalis, ferrea duro
Interuincta Adamante? Deus si commouet orbem
Quod poterit sedare uirum expir abilerobur?
Multa diu patiens tulit impia facta, minatus
Interdum meritam factis audacibus iram,
Qui non perpetuo conniuet tempore, celi
Et terrae dominus. Si quae nos uidimus ipsi
Esse fidem tamen his aliquam censemus habendam,
Aut si diuinum regere omnia numen, et illo
Culmine ab aetherio istas cernere credimus oras,
Quas nos incolimus, fieri haec fateamur, oportet,
Aut simile his aliquid quodcunque, fuisse nccesse.
Ipse labat Mundus. nutantem impellere quis non
Et studet et studuit. Quis non celerare ruinam
Nunc ueluti cupiat sic se gerit. Heu mihi uirtus
Germana forti quonam de gente recessit?


image: s103

Publica cui potior propria est sortuna salusque?
Sed, quamuis lacrimae interdum solentur inanes,
Hacteritque tenus nil profectura querela
Forti animoque iubent quod ferri fata, feramus.
Gratulor interea nobisque tibique tuisque
Felicem reditum. et quantum tibi debeo de mo
Absenti merito ac praesenti soluere tantum
Sire non potero, ut minime potero, attamen ut sit
Annitar memor et cupiens et promta uoluntas.
Haec ardentis ego scribebam ad lumina cerae,
Non oculis non mente ualens, fessusque diurna
Tristium et improuisarum post taedia rerum
Quae tua qualiacunque boni rogo consule scripta,
Cumque tuis Pylios ualeas feliciter annos.

Ioach.

EIDEM.

ATe digressos nos prima nocte cabile
Vt coepit laute acceptos, dum saeua quietem
Flamina discutiunt, et crebro murmure celum
Personat Astreis trepidantes fratribus auras
Vndique ad obiectum terrae impellentibus orbem,
Peruigilem insomni meditatus mente Camenam,
Adte mox fueram prima de luce daturus,
Abfore cum nobis te illa hinc dixisse recordor.
Sic res in Solem fuit haec dilata sequentem.
Quam tamen esse putem, uir praestantissime, caussam,
Rixae et perpetuo dur antis tempore iurgij,


image: s104

Insanique odij, quo nunc humana furit mens
Omnibus in terris? Quin sunt animantibus irae
Maiores quoque nunc alijs. Vidi ipse reclusis
Vix oui testis pullos pugnare feroces,
Mollibus et teneros concurrere frontibus agnos.
Occiduus mundus strepit et qua parte redit sol,
Et sola quae gelidae prospectant desuper ursae,
Et sola ad oppositi uergentia uerticis oras,
Omnia terribili motu quassata tremiscunt.
An ratio est eadem amborum et sententia nostra?
Pectora celestes hominum mutare figuras,
Et uariare situs stellarum temporis aeuum.
Vnde hoc conijciam quaeris? quia cuncta procellis
Tempestati ferisque fremunt loca concita uentis,
Et stragem in siluis dant et per tecta ruinam.
Tum largos fundunt diffisis nubibus imbres,
Toti et ui subita montes uoluuntur aquarum,
Corripiuntque suo mapalia rustica fluctu,
Prosternuntque casas, merguntque armenta sub undis,
Et saepe heu matresque ferunt sobolemque pusillam.
Haec quodcunque mouens caussas ciet ordine certo
Et mundum turbat, quid nostra impellere mirum
Pectora continuis fatorum nexa catenis?
Scilicet et uera est Chij sententia uatis,
In linguam Tullij Latiam conuersa labore,
Tales esse hominum mentes quali pater ipse
Iuppiter auctifer as lustr auit lampade terras.
An potius nostrum scelus et peruersio, rerum
Naturaeque uices affert, suntque illa modi eius


image: s105

Cuius uita hominum est uesano plena tumultu.
Quaeque uident nostros spectantia desuper actus
Horrida et umbriferis pregnantia nubila cauris,
Inter se pariter turbant, et facta imitantur
Infera. Sed sit fons horum quicunque malorum,
Hinc ortum nostra, heu mihi, inundat saecula flumen,
Omnia late opplens loca nec capit alueus amnem.
Dicite fatorum gnarae Iouis inclita proles
Pierides, quos circuitus flexusque sequatur
Semper in humanis conuersio casibus aeui?
An nihil est firmum? et fluuij instar cuncta feruntur?
An sunt euentus certi mutabilis anni?
Astrologis ueluti placuit, ponentibus orbes
In quos praescriptae aetates et saecla redirent.
Tyrrenaeque eadem gentis doctrina probauit,
Qui memorant octo aetatum seriemque uicesque
Immutabilibus Parcas euoluere fusis.
Anteque quamque harum quasi signa uenire nouorum
Morum ac uitae hominum peioris seu melioris.
Sed rerum momenta latent solisque monemur
Indicijs. dat signa Deus quibus ille profundo
Excitet e somno mortales, tempora nemo
Tristia uestiget. nunc instant illa profecto.
An dubitamus adhuc cum toto saeuiat orbe
Bellorum furor et nudans discordia ferrum,
Tam prope cum stricto nunc assit Turca Sebello.
Has ego uoluebam curas animo inque reponens
Decliue ad somnum caput obdormiscere cepi,
Cum clamans ceptum euertit gallina soporem


image: s106

Bestia quam captam per notas Martiarimas
Raptabat. Pennae indicium fecere repertae
Mane, per excursum dispersae iter undique quando
Imposui hunc scriptis ad te clarissime finem,
Praefecte, et uirtutis amans rerumque perite,
Et cultu nobis studiorum iuncte fideli.

Ioach.

PRAESTANTISS. V. D. STIbaro. S. D.

MItto uersus et caetera quae partim apud uos incoaui, partim in itinere dum non habeo cum quo fabuler, commentatus fiu. Quae leges, deque ijs facies quod uisum fuerit. Vale. Id. Octobris. Anno M. D. XLIIII.

Ioach.

EPIGRAMMA AD CORNVA Cerui inserta parieti, VVurceburgi.

HAec modo gestauit mansuetus cornua ceruus,
Hinnuleum eduxit quem Stiberina domus.
Ille sua bimus suscepit de pare foetum,
Hac qui nunc etiam pascitur aede cicur.
At matrem saeuus pater interfecit, amoris
Impatiens, ut fit saepe cupido furor.


image: s107

Iamque etiam in dominum sceler atam uerterat iram
Impius, et nulli non metuendus erat.
Ergo sibi infestum confixit uindice ferro,
Qui paruum quondam nutrierat dominus.
Inque loco hoc posuit fatique aususque nefandi,
Cornua quae caesi sint monumenta feri.
Prima hic quae tulerat duodenis grandia ramis
Siluicolae raras cornua frontis opes.
Laus est ista domus foetus hic edere ceruas,
Est, scelus et rabiem, laus quoque, nolle pati.

VITA HVMANA.

QVid est uita hominum, nisi spes permista timori,
Atque frequens inter gaudia rara dolor?
His agimur curis ut saeuis aequora uentis,
Et stabile est toto prorsus in orbe ruhil.
Pars igitur si nos uerae manet ulla quietis,
Quaerenda est alio uita beata loco.
Hanc rogitas ubi repperias? ubi Christus Iesus,
Perpetua aeterno cum Patre regna tenet.

PRAESENTIB. ET POSTER.

HAs aedes super ueteri fundamento, communi
opera, studio, cura, extruxerunt fratres gentis
Stiberinae Daniel, et Acacius, coniuncti ut sanguine
sic et animis, per Pass. longius D. huc aquis deductis,
et aedificatione magis opportuna quam splendida


image: s108

aream antiquam exornarunt, et familiae suae
ruinas hoc etiam loco instaurarunt. Cuius beneficij
posteros meminisse et gratos esse cupiunt.

NYmpha Sasenfaridum uenerabile numen aquarum,
Haec commissa tibi flumina fontis habe.
Quem de uicino tuus huc deduxit alumnus,
Monte, suam hac augens utilitate domum.
Qui semper puros latices Heliconis amauit,
Eque Aganippeis fontibus hausit aquas.
Gente satus ueterum Stibarum Danielus equestri,
Francidos et terrae gloria rara suae.

Ioachim. Camer. F.

DE DIMICATIONE VRSI ET Scropharum, in aedibus Mauricij Huteni

MAurici ante tuam quae sunt spectacula coenam
Edita mirificis nos tenuere modis.
Dum nihil horribiles ursus religatus ab aere
Latratus metuit saeue Molosse tuos.
Et contra quassans caput imperterritus astat,
Ac fremebundo iras colligit ore nouas.
Atque idem uinclis media iam liber arena,
Exultans cursus impete terribili,
A geminis agitur trepidus toto aequore Scrophis,
Atque suos prodit uoce tremente metus.


image: s109

Illae instant misero et timidum grunnitibus urgent,
Et fodiunt rostris corpora uasta suis.
Tum fugere immanem celeri pede uidimus ursum,
Et loca nulla sibi credere tuta satis.
Fallor an has odijs rerum natura animantes
Asperat, ut se inter praelia saeua gerant:
An possunt sociae tantum in certamine uires,
An uero et suibus non leue robur inest?
Quicquid sit, nulla silua aut uenatio saltu
Delectabilior conciliata fuit.

Ioach.

IOHANNI STIGELIO, VIRTVte, sapientia, doctrina praestanti.

TE noster Stigeli alloqui studebam,
Cuius difficili uia lutosus
Huc caussa tenebris heri profundis
Adueni, tua sed puella templum
Aiebat petijsse te, statim illuc
Perrexi, neque te uspiam uidere
Ne nostris potui quidem specillis,
Nec discedere te nisi reperto,
Nec frustra hoc iter asperum et molestum
Suscepisse tamen uelim, ergo nobis
Quaeso significes, ubi mihi te


image: s110

Intra horam fieri queat potestas
Vnam, conueniendi et alloquendi.

Ioach.

FVRNIO. S.

QVem Furni carusque tibi et uener abilis Hessus
Ille poetarum columen, quo nec melior uir
Nec uixit Musis dilectior, esse putabat
Carminis Aufidij studiosum pene nimis quam
Esset opus, mitto hoc Ioachimus nunc tibi tali
Sermonis filo textum uulgaris, ut inter
Esse iterum cepi studia et non esse priora,
Anxia cum uarijs uexentur pectora curis,
Et libri tamen inque manus oculosque recurrant.
Saepe nuhi nostri cum nuper nos iter istac
Duceret, alloquij est iucundus sensus obortus,
Cum ueteris constans animus non deesset amici,
Officiumque mihi praesto foret. Hoc decet atque est
Rectum, nos studijs iunctos et mentibus esse.
Nam cur, si uitijs hominum Respublica nutat
Si trepidant sola terrarum, si nunc etiam sol
Tristior, atque prius mundum lustrare uidetur,
Sique per obscuram noctem simulacra uagari
Terrificis monstris perhibentur, nos et eodem
Moerorem curasque animi adiungamus et aestus,
Nil profecturis miserum cor conficientes
Sollicitudinibus, tum flammam saepe doloris


image: s111

Sopitam faciles motis agitare querelis?
Sit satis in partem quod publica damna malorum
Nos rapiunt. Cum coniugibus solique sine et re
Et spe saepe, huc atque illuc erramus. abunde est
Quod pungat, fuerit melius subducere calcem
Non iracundos stimulis infligere. Multi
Nil rusi declamant et quae sunt gesta retractant,
Praeclaris monitis. Quid quis peccauerit alter
Exponunt, acri tum flatur gloria uento
Ore suo. Se nemo uidet speculumue requirit
Plaute tuum cordis sapientis luce renidens.
Haec dum nos annus uarijs nunc accipit alter
Hospitijs cuncta inuita cognouimus aure,
Inflixitque animo plagas audacia nostro
Saepe graues, et sola fuit medicina, silere.
Nam quis nunc uerbis ignorat fortibus uti?
Dicunt et scribunt et pingunt, omnia docti
Praeterquam uirtuti operam dare. Sed fuit illa
Lux melior ueteris coluit quam Graecia uitae,
Vir bonus ut decus ac laudem faciendo tueri
Fortiter, aut si sors aduersaretur iniqua
Ille pati uellet tamen haec quaecunque tulisset.
Quid mihi tu quaeso haec inquis? uolui tibi nota
Esse animi commenta mei, caussasque timoris,
His maiora etiam mala dehinc nobis subeunda,
Nulla animum cum soletur spes commoda tristem,
Denique cur arum haec iritamenta mearum
Indemonstrata esse tibi non conueniebat.
Tubene si recteque uales tecumque tui omnes;


image: s112

Gaudeo, et opto nihil priuati publica damna
Detrimenti augere. Vale et nos dilige Furni.

Ioach.

BERNARDO ZIGLERO GEnere et doctrina nobili. S.

SI non pompa mouet nec apparatus
Longae difficilem uocationis
Nec te lautior abstrahit culina
Vt nostro, rogo, prandio interesse
Mox Ziglere uelis, ubi sonante
Bis quinam aes numero notarit horam.
Tenostrae Bromius domus, Ceresque
Externo satiabit absque honore,
Et pascetr atio usitata mensae.
Inter perueteres bonosque amicos.
Quirari quia sunt ubique cari
Cordatis quoquesemper esse debent.

Ioach.

AMPLISS. DOMINO IOHANNI Schoefelo Iurisc. Cos. Lips.

HIs per signa means bis sex decliuia coeli
Sol spacijs auget diminuitque dies.


image: s113

Luminis haec ortus Phoebei tempora seruat,
Hoc idem in occiduas limite fertur aquas.
Haererum mundique uices. quas parua papirus,
Ante oculos ponit, Scsoefele clare, tuos.
Qui de Musarum progressus fontibus ad rem
Communem et celebris publica iura fori,
Lipsidos egregius consul regis urbis habenas,
Nam tibi et haec urbi est facta tabella tuae.
Vnde Lyaconium partes numerantur ad axem
Quinquaginta omnes unaquepene super.
Hic igitur uobis studij leuis atque pusilli,
Quippe datur, gratus sit labor ingenij.

Ioach.

IOACHIM. CAMERAR. HIEROnymo Bolfio. S.

GErshouio postquam, rediens me uestra reliquit
Sedulitas grata officij studijque uoluntas,
Processi celer ad superi spectabile pagi
Aedium opus, cursu nostros lassante caballos.
Tum nobis rutuli demerso lumine Phoebi
Fax monstrab at iter turgentis candida Lunae,
Cum Venus occiduo radios de margine Marti
Iam medio prope fulgenti misceret Olympo,
Misceretque alios tibi Iuppiter. hora sonabat
Septima, quando domus patuit mihi porta petitae,
Comiter accipimur. Sedres fuit una molesta


image: s114

Denuo erat nobis quod coena paranda, quieui
Sat bene. nec sonitus nisi quintae perculit aures
Mane meas horae. postquam surreximus hospes
Iussit per totas nos circunducier aedes.
Mox dedit et nobis ientaculum, et addit unum
Deinde equitem, similes quo monstratore liceret
Contemplari alias quas insula continet aedes
Danubij, artificis praeclarum opus unius ambas.
Omnia me ualde spectantem delectarunt,
Ordinis inprimis ratio pulcerrima. nam me
Etsi iuncta seni mea Cypria falcigerenti
Ordinis expertem reddit, tamen ille reponit,
Pisce suo inuehitur qui Iuppiter, ut mihi nil sit,
Ordine gratius aut prius. Illo Sole etiam tum
Hoc spectamus et hoc donec conclaue, mor ati
Sat diu, iter salebris niue perque profunda inamoenum,
Albi prouecti fuimus sub moeniae Pyrgi,
Posteraque exhibuit nobis lux Noricobergam,
Qui finisque uiae fuit, idem et carminis huius,
Hactenus Aonides quia sunt dictata secutae,
Dum uehor, hoc et ago, ne nil hoc tempore agatur.
Caetera scribentem me nostra domuncula uidit.
Quid scribam uero? aut unde incipiam? aut ubi finem
Posserear fieri? Heroum mirerne tuorum
Atque canam humani uirtutem pectoris? an me
Hoc praestare putem parua debere papiro?
Tempora sint modo quae concedant ocia castis,
Aoniae loca quae coluere, sororibus, olim,
Nunc misere extorres toto pene orbe uagantur,


image: s115

Quas tamen illa tua heroum generosa propago,
Quantum fata sinunt palantes undique, et omnis
Expertes opis auxilijque recolligit, ijsque
Quas teneant. studio parat omni figere sedes:
Haec igitur sint tempora quae concedere nostris
Sustineant qualem requietem cunque Camenis,
Fortasse efficiam uestra ut praeconia laudem
Illorum celebrant, ut sic quoque nostra probentur.
Viderit hoc sors. At te care Hieronyme nostro
Cum Leonicio iubeo saluere, meumque
Officij studium uobis operaeque laborem
Defero si qua in parte queam nauare uicissim.
Praeterea, orarisi te pateris tamen istud,
Baptistae egregiam nostro dic, oro, salutem
Egregioque uiro et meritorum pondere qui nos
Obruit, atque inculpatae nuhi praestitit omne
Munus anucitiae, in cuius duo numina sedem
Tanquam intra sancti templi penetralia corde
Calliope Aglaieque sibi posuere, neque illum
Deserit ancipitis Parnasi cultor Apollo,
Splendorem doctaeque ferens uirtutis honores:
Sed mea iam statuat tandem sibi litera finem,
Verborum satis est quia factum. Caeterarebus
Qua concedetur ratione probemus uterque
A me quam possum plane spondere, mihique
A te consinulem promitto Hieronyme, curam.

EIDEM.

CArmina qui multis feci inscribenda sepulcris,
Defleui et mortes clarorum saepe uirorum,


image: s116

Heu mihi quod moerore uetor pcrsoluere carae
Hoc patriae officium, quae tandem uicta malorum
Mole graui occubuit, nunc et iacet, beu miserandis
Saucia uulneribus et saeuis perdita fatis.
Nec tamen haec ostensa etiam non ante fuerunt,
Atque simul ueterum quondam praesagia cladem
Praeuidere Patrum, portentaque significarunt,
Ciuibus illa quidem non unquam credita nostris.
Euentus reperere fidem, et modo saecula quinque
Quae stetit, atque uiris et floruit inclita rebus,
Vrbs antiqua tacet. lacrimis prohibemur obortis
Plura queri, officium et scribendi dextrae recusat.
Quare agnosce meum, dilecte Hieronyme, luctum
Et mecum afflictae patriae defleto ruinam.
Atque ignosce mihi, qui tales mittere uersus
Tanquam alienatae luctu deliria mentis
Sustineam, quorum quoque me pudet, ut tibi uerum
Confitear. Cur misi igitur? quia reddere rectum
Esse aliquid duxi, hoc aliquid tu consule Bolfi
Quaeso boni, ac usus non obliuiscere nostri,
Quem pietas iunxit studiorum sancta bonorum.
Iamque uale, rapiunt alio mea pectora curae
Obijciturque labos aliquis semper nouus, et me
Nostrae Academiae reuocat desiderium, cui
Sat facere hortatur tandem respectus honesti,
Quo tendens animo, commendo meque meosque,
Vitam, animum, corpus, fortunas, omnia Christo,
Cuius saluificum ueneramur nomen Iesu.
Bolfi iterum mihi care uale, nostrumque saluta


image: s117

Baptistam, et prima est in cuius Cypria uoce,
Gratia in ingenio, Leonicium. simul omnes
Turba mihi Aonidum ueneranda ualete sororum.

Ioach.

ANTONIO ET PHILIPPO SEBALdi FF. Geuderis.

CVm patris et patrui uirtus mihi cognita uestri,
Ingenuae et uobis insitus artis amor,
Antoni, et soboles dilecta Philippe Sebaldi,
Geuderae antiqua stirpe creata domus:
Conciliet uobis animum, studijque fauorem
Fidum, respectus officiumque mei,
Non potui cernens uos hinc discedere, uotis
Sollicitaeque pio parcere corde preci.
Omnia quae tenui misi descripta papiro,
Indicium ut niemoris pectoris illa forent.
Ite Deo aeterno pueri duce et auspice Christo.
Quo uocat ad uerum mens generosa decus.
Tangite et Ausoniae gentis feliciter oras,
Post transalpinae taedia longa uiae.
Qua uetus Euganeis Antenoris oppida terris,
Et Pataui sedes ambitiosa iacet.
Quoque sact ata loco Musis celeberrima templa
Stant, et Apollineae tecta superba domus.
Hic Stoius uobis occurret notus homo, qui
Percolere inceptam perget amicitiam.


image: s118

Doctrinae Stoius nulli ingenioque secundus,
Virtutis ardens totus amore piae.
In cuius stabilem posuit sibi pectore sedem
Mnemosynae et summi clara propago Iouis.
Naturae hic coelique uias scrutatur, et audet
Supra nubifer as aetheris ire domos.
Sermone idem animi sapientis sensa diserto
Promit, et Aonio carminis ore modos.
Nec deerunt alij ueteresque nouique sodales,
Dux uestri hic studij forsan, at ille comes,
Quid desit? uester cum uos hinc Poso sequatur,
Poso bonae partis semper et artis amans.
Ergo bona, pueri, spe discite quae didicisse,
Splendida non uanae nomina laudis habent.
Inprimis casti uener antes cordis honore,
Et colite edocta religione Deum.
Extitit aeternus cuius Deus ipse magister,
Monstrans coelesti uoce salutis iter.
Magna quidem res est, homines audire loquentis
Et consanguineum numen habere Dei.
Quotus at est quisque haec qui credit? propitij istud
Numinis eximium credere cum sit opus.
Cum sit opus uitam quod praestat, quodque salutem
Conseruare, obita iam quoque morte, potest.
Hoc cur refragare loco mens improba, nec uis
Esse Dei firmam perpetuamque fidem?
Ambigis et cireumspectans, et quaeris, et audes
Non dubia ad dubium flectere dicta modum.
Sitne opifex mundi? Deus unicus huius et autor,


image: s119

Optimus ille Pater, maximus ille Deus.
Num propria ipsius sit declarata uoluntas,
In consecr atis uoce sonante libris.
Argumenta petis, quibus haec quibus illa probentur.
Ne fugiat captum res ratioque tuum.
Vtque haec uera putes, desperas posse placere
Tot tua peccatis turpia corda, Deo.
Desine stulta, sile demens, uesana quiesce,
Non haec arbitrio sunt statuenda tuo.
Vis intelligere haec, et uis cognoscere certo
Iudicij et ualida figere rupe pedem,
Sustineas nescire aliquid, crede omnia promit
Natus ab aeterni quae patris ipse sinu.
Sic tibi continget non uana scientia, iterque
Hoc infallibilis cognitionis erit.
Ne tamen aut temere aut praue, amplectare quod au
Namque animi non est impetus iste leuis, (dis,
Aspice quanta sit istarum consensio rerum,
Ex omni in sacris undique parte libris.
Praedicta euentis respondent omnia uatum,
Seilicet et posthac non caritura fide.
Haec sola apta fide pietas apprehendere sancta,
Atque arcana Deo disce docente Dei.
Et ratione tibi subtili obiecta refuta,
Rebus in his sapiens nec nimis esse uelis.
Docta sed es Christum bene si cognoris Iesum,
Si ignoras, prodest caetera nosse nihil.
Nunc huc digressus pueri ad uos usque reuertar,
Pieris ut monitus finiat orsa mei.


image: s120

Sit studium casto uener ari pectore primum,
In uera summum relligione Deum.
His aelia ascedent generis quae splendida uestri
Laude magis reddant nomina clara noua.
Cultura ingenij et studiorum cura bonorum,
Semper et ingenuae est qui comes artis, honor.
Hoc, precor, ut cursu studij feliciter acto,
Confecto spacio Pieridumque sacro,
Incolumis nos incolumes huc Poso reducat,
Sit patriae et parta reddita pace, salus.
Quam lacerat rursus rabies diri impiae Martis,
Et miseram belli fertque rapitque furor.
Sed ne conceptam turbent spem tristia laetam,
Hactenus haec fuerit commemorasse satis.
Quod restat uestro uos cum Posone ualete,
Deque peracta aliquid significate uia.
Iucundum officium memoris mihi pectoris istud.
Et gratum uestri munus amoris erit.

Ioach. Id. Martij. M. D. LIII.

PRAESTANTI VIRTVTE, DOctrina et humanitate Matthiae Stoio.

DVm mihi se male, quod fit saepe, dat ille uiden dum,
Qui Patruum uxoris quondam decepit Orestae,


image: s121

Nostrorum Stoij sermonum docte recordans,
Haec ad te noctu commentus mane peraegi.
Ille quidem noster recte hoc dicitque facitque
Lentulus, ut quod non succedit forte relinquat.
Et uenit interdum quod non speraueris ultro.
Ipsaque mens hcminis sese cum tempore mutat.
Verum nescio quo mihi pacto elabitur illud
De manibus quod deposui semel, atque refertur
Retro, ut concita remigio per flumuna linter
Pronaruit, nautae sibrachia forte remittant.
Et bona nulla, recens nisi, commentatio nostra est,
Si qua tamen Stoij bona commentatio nostra est.
Peruigilans igitur, quod heri nos effugiebat
Quaerentes, reperi. mihi dum succenseo, si quid
Praecipuo dignum studio his in uersibus esset,
Nonhoc me obseruasse prius, non propter idipsum
Autorem accessisse, meum, quo nullus amico
Esse potest melior, dum uixit, amicus, amicum.
Ergo quid hic nunc dicit? ais. Nempe hoc. sed et ista [reading uncertain: print blotted]
Et quae sunt alia inter nos quaesita, quibusque
Sollicitos nuper nos noster Fuscus habebat
Expediemus, ubi mox conuenerimus. Ergo
Omnia colloquium ad nostrum haec dilata quiescant.
Interea Fusco cunctanti perpetuo, et rem
Inter quique moras interque obliuia nullam
Absoluit, sane non malus homo nec ineptus
Sed qui quod fieri debet procrastinat omne:
Huic utriusque igitur fabellam dicere uerbis
Hanc poteris. Doluit [reading uncertain: print faded] quondam Lupus, ut pede rimae


image: s122

Extiterunt crebrae urentis de frigore brumae,
Cum transire niues suaderet saepe profundas
Immansueta fames dira et penuria edendi,
Cruraque difficiles lacerarent nuda salebrae:
Consiliumque inijt soleas sibi uelle parare,
Consutae et plantas suppacta pellis aluta
Et perone suas crudo munire rigentes
Tibiolas. dumque haec agitans animo usque reuoluit
Et mouet et parat et dubitat, peragit neque quicquam,
Soluitur acris hiems Zephyri reditus uice grata,
Aduolitatque hospes crepitante ciconia rostro,
Subque domum tecti fastigia figit hirundo
Giratos relinens lutulato stramine nidos:
Tunc igitur cur am mutata mente remittit
Mox inter penitus mittit, gaudetque renato
Vere alacer, neque pes fissus magis esse molestus
Nec quid deinde iterum eueniat lupus ille uereri.
Quid mihi opis crepidis? inquit. Quin liber aperto
Ingrediorque solo et molli uestigia terra
Infero inirretita, et quae neque uincla nec ulli
Astring ant nodi, corij neque ruga fatiget.
Dumque hoc ille modo securo corde uagatur
Esse humana super noctu capita incipit astrum
Tractu prolixo Graium canis Orionis
Antiquum quod nomen habet, profertque Bootis
Quod femur illustrat fulgentia lumina sidus
Et brumae ad met as decliuis uergit Apollo.
Rursus hiems infestat humum, glaciesque geluque
Rursus adest. redeunt incommoda pristina, et alget


image: s123

Tibia nuda lupi, rupta ungula scinditur, ipse
Frigutit cana circum cute labra tremente.
Nusquam erat unde pedi peterentur frigore laeso
Suppetiae, et piget et neglecti poenitet illum
Temporis, et dolet et se accusat. Nunquid imago
Haec nostrum fuscum quasi compellare uidetur?
Desinat ut minus incautus, magis et uelit esse
Attentus. sequitur securos cura, fugitque
Sollicitos homines uera ratione modoque.
Namque Epicharme tui exponunt studio atque labore
Mortali diui turbae bona cuncta paranda.
Haec nocturna boni uel somnia consule, Stoij
Vel non his multo grauiora inuenta, nuhique
Nugarum, ut uulgus sentit, deprome uicissim
In genere hoc aliquid. Cum nostro et uiue, ualeque
Lentulo, et inceptam socius rem strenuus urge.

Ioach.

CHRISTIANO LOtichio. S.

ME fecit tua Christiane longo
Rursum tempore, Pieris, Poetam,
Iampridem celebrare desuetum
Musarum sacra, Sed malum Poetam.
Tanto me usque magis malum Poetam,
Quanto tu magis es bonus Poeta.
Ac non illius haec putanda culpa,
Verum discipuli est inertioris: [reading uncertain: print blotted]
Audacis tamen ingredi relictum
Nunc annis iter amplius nouem et sex,


image: s124

Ex quo me ueteri Tubinga Elistro
Puri a flumine Neccaros remisit.
Tunc quodam melius modo fauebant
His conatibus illa Virginalis
Turbae numina, quae genus per alti
Parnassi iuga uerticesque uestrum,
Camposque Aoniae sequens amoenos
Ad fontis liquidas recumbit undas,
Quas pes Gorgonei feri reclusit.
Atque umbra in nemoris quiescit illa,
Ascraei unde prius gregis magistro
Daphneas perhibetur attulisse
Et donasse seni Thalia frondes.
Aut uestigia transiens per illa,
Quae uel Callimachi incliti notarunt,
Vel Coi teneri modi Philetae,
Ad florentia prata congregatur,
Ducunt nudae ubi gratiae Choreas.
Musis iuncta decentibus caterua,
Permessi liquidi patenteripa,
Aut per castalidos uireta uallis.
O diuum genus, genus beatum.
At nostra in uarijs negociorum
Huc illuc ueluti salo procellis
Iactatur ratis aestuante, nunc et
Hac sors nunc alia occupatione
Vrget me, studijs iniqua nostris.
Vt parui in genij mei officina
Forte e paupere si quid exeat, cui


image: s125

Contingat fauor eruditiorum,
Idmirum esse sit et necesse rarum.
At multus reliquis modo excitatur,
Vt si saltet anus proterua, puluis.
Sed quicquid mea cura commirusci
Nunc deses potuit, tibi remisi
Pro quo tu tua, Christiane, nobis
Musis carmina gratijsque plena
Optatissima saepius remittes.

Ioach.

NICOLAO MAGNO V. PRAESTANti doctrina et dignitate et humanitate.

TV qui nomine gloriare tanto
Et uictor populorum aues uocari,
Ac nunc arte ferox latrocinandi
Saeua ad nos Boreae uenis ab ora,
Arctis quae prope subiacet duabus
Etsemper gelidis fremit procellis.
Quin te si qua animi aut tibi ingenij uis,
Si fiducia fraudis est dolosae,
Huc nobis cito sistis? ut repente
Collato pede signa conferamus.
Cur non te potius sequar, requiris?
Qui te prouoco praeliumque posco.
Nec qui esset tibi commodus sciebam


image: s126

Externo locus, et tuos decere
Confidentia uisa talis ausus,
Hostis ne fugias nunas superbi.
Quare fac uenias repente ad aedes
Humarussime Nicolae nostras.
Quem propter colo dignitatis amplae
Virtutem, et meriti gradus honoris.
Morum propter amo suauitatem,
Propter suspicio eruditionem.
Nam certamina quae tibi minamur,
Nostri non minuent amoris usum.

Ioach. T.

AL. ALESIO THEOlogo, Ioach.

PIeridum nor am studijs et te arte politum
Esse bona, ingenium et res erudijsse per illas
Quae solae possunt in terris addere laudis
Iis quibus obuenere decus, famamque probatam,
Non qua aliquis tumet aurigera ceruice renidens,
Cuius et arcta premit demersos cista Philippos,
Scrinia nec capiunt Carolorum angusta Cylindros,
At foecundasoli scinduntur iugera nulle
Regalesque domus campo stant, montibus arces,
Ipse clientelis sescentis turgidus efflat
Non magis humanis fastus de nartbus ignem.
Hic et imagirubus maiorum forte superbit.


image: s127

Nam quosdam ingenuis generosa pecunia ceris
Auget et adiungit titulos res nobilis amplos.
Nomen ab his fateor uenit, hinc tribuuntur honores
Sed fortuna sua quae tempora lege gerit, quos
Extulit illa potest etiam hos euertere, ubi ergo
Firmus in his laudi locus est, ubi gloria certa?
At tua te pietas, doctrinaeque adddita uirtus,
Vera laude ornat semperque ornabit Alesi,
Durabunt aliquae in terris dum literae et artes.
Nunc redeo unde abij. studijs tua pectora nor am
Humanis perculta sibi laudemque decusque
Quaesiuisse, sed in te esset quod tanta facultas
Carminis Ausonij nesciui et me pudet, estque
Si uolumus uerum culpa haec utriusque fateri.
Sed iam sermo meus quae praeteriere relinquat.
Quod super est Heliconiadas pia numina mecum
Communes facito esse tuas. nobisque legendum
Mitte operis plenum perfecti quaeso laborem,
Cuius me nuper uoluisti sumere gustum.
Sic et Apollineis manent tua carmina uenis,
Et pleno fundat tibi messem copia cornu,
Spicaque graruferis tua compleat borrea culmis.
Interea nostris cum uersibus accipe quod me
Opt. et tibi dilectus curare Melanchthon
Iussit, et illius mecum expecta hospitis, quam
Optati ambobus conspectum. Nam affore dicit
Hic scribens mihi se mox sede priore relicta,
Argelidos loca iussa ubi moenia uiderit urbis,
Praeterea et nostras uisum est adiungere cartas


image: s128

Quis opera quam tu cernes compleuimus, hisce
Non studij prorsus spernendi, ut spero, labore.
More quibus neteri insistit doctrina diebus.
Haec lege, si uacat, et suffragia libera ferto,
Nil uel amicitiae tribuens uel forte pudori.
Cunctaque iudicio statuat sententia uero.

Lips. Id. Vlt. Au. 1552.

NOBILI GENERE VIRTVTE, sapientia, doctrina, Henrico a Lindena, Ioachim.

MVner a pauonis quae tu praeclara dedisti
Pro merito nobis grata fure tuo.
Pro quibus haec tibi nunc cartacea dona remitto,
Quae tamen alterius promsit anuca penus.
Forte breui a nobis quod detur erit tibi, paruum
Hoc erit, ingratum non tamen illud erit.
Interea hinc absens uale as bene, nos ut ab imbre
Infesta oramus sit tua tuta seges.
Qui ueluti toto liquefiant aethere nimbi,
Sic sola perpetuis haec madefecit aquis.
Tu tamen ingentis fabricator maxime mundi,
Scis nos partem operis scilicet esse tui:
Ergo etiam seruare uoles, hominesque tibique
Adiungit soboles quos tua cara suos.
De cruce sublimis quos ad se traxit, et uno
Sefretos arumum iussit habere bonum.


image: s129

Vt fractis quoque si ruat hic compagibus orbis,
Pectora saluifica sint animosa fide.
Haec ego post epulas, famulo prandente tuo, quae
Scripta uides, scripsi, qualiacunque uides.
Quae parui facienda tibi, ut sunt, si uideantur,
Candor at illa boni consulat oro, tuus.

H. EOBANVS HESSVS CHRIstophoro Haco Hierichuntio S. D.

AT te Deorum munere coelitum
Plenum potenti pectora spiritu
Tandem mihi placata nostris
Sidera constituere terris.
Cognate Musis, quisquis es (haud enim
Tescripta praeter carmina nouimus)
Dignus Ioui cantare, plectro
Tangis ebur lyricum suaui.
O prima terrae laus Herichuntiae
Tam gratioso dic ubi pectine
Prodisse credam? dic per omnes
Te superos precor, amice.
An matre Musa natus Apollini
Reddis uetusti pectus et os Lini,
An quintus ex panone es illo
Quem Samius docuit magister.
Certe per alti te iuga Libethri
Duxere Musae sacraque tempora


image: s130

Cinxere laurenti corona
Orphea quae decuisse possit.
Quem non moueret tanta sonoritas
Et uis amoeni carminis et uigor,
Siue ille Getulos ferina
Duricia superet Leones.
Siue inquieto seuior Adria,
Et saxa uincat robore pectoris,
Saltabit ut Bacchae furentes
Hace tuo saliente plectro.
Docta notatum carmen arundine
Nobisque missum legimus, et tibi
Gratamur, et faustos, precamur,
Viue dies memor ande uates.

Erphordiae An. Christ. M. D. XV.

H. EOBANVS HESSVS CHRIstophoro Haco, S. D.

NEc tu credideris poscere mutuum,
Nec me non aliquo iudicio tuas
Laudes ad lyricam dicere barbiton,
Virtus laude nitet sua.
Me summum grauido tollat in aethera
Versu fama mori nescia, nec meos
Liuor post cineres ipse quieuerit,
Virtuti inuidia est comes.


image: s131

O qui me superis misceat, aut parem
Coelo semideis praeferat omrubus,
Vnus Maeonides non satis est mihi,
Virtus se quoque maior est.
Mulos alterutrum quis scabere impedit
Infoecundum animal, desine, talibus
Musas opprobrijs nemo notauerit,
Virtus mens sibi conscia est.
At te laude noua laus manet amplior
Si, quod uelle canis, laudi operam dabis,
Atque hoc fata modo fugeris impia.
Virtus morte caret. Vale.

EOBANVS HESSVS CHRISTOPHOro Haco, Valentino Capellae, et Antonio Musae, S. D.

SCilicet hoc est quod policitus es, Christophore, pransurum te mecum? Nunc pulcre praeuenisti. Nostra fortasse tibi non sufficiebat tenuitas. Tu uero, Valentine, quid ita helluaris? aut ueni cum istis omnibus qui tecum sunt, aut nos te excommunicabimus in nomine Musarum. Valete. M. D. XXII.

DOCTISS. VIRO D. MVTIANO Rufo Canonico Gothano, Patrono S. S. D.



image: s132

SAluum te esse omnia ex animi tui sententta tibi succedere, si non uehementer gaudeo, Mutiane obseruande, minime omnium ualeam. Retulit mi hi Cordus, egregie te istic philosophari, et quasi in tra pomoerium rurare, hortos colere, domos exaedifi care, eum denique hominem agere, quem qui agere no cupiat sit omnium stultissimus. Non potuit mea Mu tiane infelicitas ad istam uitae peruenire tranquillitatem, quam tu unus nostro tempore sanctiss. colis. atque adeo facis immortalem. In qua etiam uelut alter Timotheus, quasi dormiens fortunae nihilominus retia tendis, et alioqui tergiuersantem heram tuis istis blandissimis lenocinijs sic demulces, ut uelit nolit obsequi cogatur. Quam precor, quoniam amica tibi est, postquam satis dissuauiatus fueris, ad nos quoque, ut nobiscum lasciuiat, mittas. Adeo enim uidetur no stri oblita, ut pene uiuere ignoret. Anno superiori deridebas fatuam bestiam, nunc fortunam multo magis fatuam tam efflictim deperis, ut alia facile omnia negligas. Sed hactenus iocari more nostro, libuit. Qui tibi hasce liter as reddit frater germanus est uxo ris meae. Homo mei ualde studiosus. Huic dedi etiam Mosellani epistola ad te, nuper mihi missam. Addidi quam ad me et Petreium ille scripsit. non aliam ob caussam, quam ut uideas quid de nostro Huteno et me iudicet. Magnum est Mutiane, et gloriosa res Huteno fieri parem, multo gloriosius excellere. Tu quid sentis? Nosti Capnionis elogium. nosti quid Hu tenus mihi tribuat. Cuius epistolam, quoniam superiore


image: s133

tempore, cum ex Georgianis uallibus ad te diuertissem, legere non uoluisti, etiam nunc remitto, oroque ut utr amque diligenter legas. Ecce perturbabo nonnihil tranquillitatem tuam. obruam te literis. Da mihi hanc operam mi Ruffe, suffurare tantillum ocij dum legas ista. Non enim uolo apud te gloriari. Sed tibi Apollini meo tantum ostendere, quam sim huiuscemodi popularis aurae cupidus assectator. eaque dere si possim, praeclara extorquere iudicia. Nostin Ionam? Iuuenem plane nostri ordinis. Is te mirum est quam amat, quam unice suspiciat. Me uero non secus ac Deum aliquem colit. Remittes omnia cum hoc affini nostro, Lucam alterum Apellem uobiscum audio esse, noui hominem, et Vuitembergae salutaui. policitus est expressurum se coloribus Eobani simulacrum. Veniam ad te cum Petreio nostro ad ferias, nisi tu uenire nolis, ut Lucam uideam. Cordus aiebat, petere ut ueniamus. Vale, pro perat tabellarius. cursim. Erphurdiae.

T. Eoban. H.

IVSTO MENIO VIRO ERVditiss. amico suo perpetuo.

S.D. Quos tu Canonas petis? quorum in tuas tabulas tantum nobis est quantum pulici sanguinis, humoris pumici. Aristoteles nondum absoluit pensum suum. absoluturus credo, ut est egregius


image: s134

procrastinator, ad calend. Graecas. Mittam uero ubi dederit, non daturus nisi cogatur. et cogemus nisi Reges non sumus. nosti enim uires huius imperij. Papam nostrum saluta reuerenter, et admone anserculi quem Gotham abituro praeripuimus uelut e faucibus. mire eam rem in itinere risimus ego et Megabachus. Nisi te malis oculis esse, et ex consuetudine lippire scirem, extorquerem uel conuicijs tibi tuum illud specillum, quod ostendebas, quo ab eo quod Cro tus deder at non uidi pellucidius. Sed habenda tibi ratio ualetudinis est. uelim alio aliunde possis desiderium nostrum leuare. Sum enim hic, ut uides, auarus. Te ualere cupio, optimaque ualetudine frui, mi carissime Meni. amo enim te propter eruditionem et mores suauissimos. qui amor ex iudicio non errore, ut fit, natus inter nos debet esse perpetuus. Plura non licuit. festinabat enim Lupus noster. nec libebat remora ri familiarem Papae nostri, lohannis Primi. Bene uale, et deinceps, ubi ad nos mandabis aliquid, memineris ad eum te regem mandare, qui mandata, quae literas non habeant comites, nulla sit accepturus, remissu rus uero formidabilia fulmina, et humanas motura to nitrua mentes. Iterum uale, et scribito saepius, nisi mauis iratum habere Regem. Erphordiae V. Id. Decembr. An. M. D. XXIIII.

Tuus Eoban. Hessus. R.



page 135, image: s135

IVSTO MENIO FVLDANO DOctiss. amico S. tanquam fratri carissimo.

S. D. Inter tumultus multorum stultorum, oportuit me ad te scribere, mi cariss. Meni, dabis igitur ueniam, si et in his literis aliquam deprehendas stultitiam. Quis enim sapiat? sic urgentibus illis qui ruhil sapiunt. Sed ader at tamen noster Petreius, qui aegre repressit istorum impetum, omnia tibi narrabit optimus uir Parens tuus, quem et propter te diligo, et propter ipsius humanitatem. Mittimus. tibi Leeum nuper a nobis nouum factum. Colloquere cum Croto. scripsissem plura si licuisset. Scribam ad te propediem plura. Nullas attulit literaspater Menius. per didisse se aiebat. opinor ut te excusaret. Bene uale mi Meni. Erphordiae Id. Iunij.

OPT. ET DOCTISS. VIRO HENrico Vrbano, amico perpetuo.

S. D. Tametsi cariss. Vrbane, ad baculariorum iuuenum eruditorum epulas, a praefectis huic rei uocatus uenire constitueram, uocatus nunc tamen etiam a te, facile sententiam muto. Dulcior enim et longe sapidior tua mihi malua est, quam illorum lupi et accipenseres. Valeant igitur ista magnifica magis quam iucunda prandia. Ego tecum ero, tametsi


page 136, image: s136

alias quoque, nunc tamen eo libentius, quo humanius epistola sum inuitatus tua. Adhibe et Cordum rogo. Scripsit his diebus poema Cordus nouum. Credo ad te deferet. Reliqua in nostrum congressum differamus. Vale et para maluam et betam. Pythagorissabimus enim et philosophabimur more nostro, non Graeco. sed tu,

Lauta para nobis frigentis prandia betae,
Ieiunam poterit malua leuare famem.
Indomiti rudibus satiantur caulibus Hessi,
Halecem addideris forsitan, hoc nimium est.
Sed quo feror? suspendo lyram. Vale.

T. Hessus.

IVSTO MENIO S.

Si potes archaicis conuiua recumbere lectis, Nec modica prandere times olus omne patella, Ad decimam uenias, Meni, te namque manebo.

Sic inuertimus Horatij uersus, ut te conuertamus. Adrem igitur. Mi Meni, Vrbanus noster et ego rogamus nobiscum ut prandeas. praeter sales et iocos ruhil sumtuum habiturus. nam Pythagorici sumus, excepto silentio, quod tacere non possimus.

Tuus Hessus.

PRAESTANTI VIRO M. HENRICO Vrbano, Oeconomo, amico suauiss.



page 137, image: s137

S. P. D. Quantum uulnus acceperit Moguntina ditio ex acerbo interitu Eytelouolphi testa tiss. est, Vrbane. Sentiunt praecipue damnum bonae li terae, quarum ille custos erat et unicus assertor. Itaque sero factus certior de morte hominis, uideo me fru strasupplicasse praesuli. Nam quia Sunthusenius abijt, et communis patronus uita functus est, perdidi totum officium.

Improuisa animum Lachesis caligine turbat,
Destituit, uexat, praecipitat, cruciat.
Ecceruit qui fixus erat lapis irrita uota
Sunt mea. sic uersant inuida fata rotam.
Sed tamen ut celebrent uenturi, nomen humati,
Hos memores uersus Sarcophago dabimus.
Ah dolor, expositos doctis inuidit honores
Fors mala, cum rapuit Eytelouolphe, tuos.

Sed haec Epicurus deridet. Vos autem Stoici admittitis in templa, et pietatis ergo requiem aeternam precamini. Vixit ille. Tuliteras meas combure, uel trade Nepotiano, ut carmen ediscat. Non eget lucis. neque enim Sybillae folium est. Gratulor Herebordo nostro reduci. Magnanimus iuuenis bene, ut fa ma est, administrauit legationis munus. Inuenit propitium an tistitem, qui, ut audio festiuum triumphum praeparat, ut ciues uestri agnoscant suum principem. de tempore introitus fac me quaeso certiorem. Vale. V. Non. Iul. An. M. D. XV.

Mutianus



page 138, image: s138

DISCEDENTE NEPOTIANO.

ENredit Vrbano consanguinitate propinquus,
Delituit mecum qui remorante niue.
Arua simul Zephyrus glacie concreta resoluit,
Liquitur in gelidis nix madefacta uijs,
Tunc alacer dominum repetens Tranquille ualebis,
Dixit, et armata cessit ab aede, manu.
Fata renarrabam passos grauiora luporum
Dentibus, haud timuit tanta pericla Nepos,
Sed timuit tetros, quibus est custodia portae,
Auxilio quamuis tutus iniret iter.
Vltima; quod multum fuit asperitatis in ore,
Haec mandata forent quae retinenda, dedi.
Disce Nepos cauto, quoniam uerbosa nocentes
Arguit asperitas, mitius ore loqui.

HENRICO VRBANO OPT. et doctiss. S. S. P. D.

Rectis et ad meliora natis ingenijs impense faueo. Itaque primae aetatis innocentia, si prae se fert bonam indolem amatur a nobis. Hoc tu mi Vrbane nosti. Ideoque uir solertissimus scribis ea de Suebo, quae libenter accipio. Si facultas debitorum in summam a te et Nepotiano nostro coacta fuerit, dabis X. Boemos Suebo, et totidem Menio, pro paranda Erasmi bibliothecula. Dictat hoc pietas. Plura darem,


page 139, image: s139

si abundarem pecunia. Remitto libros et literas gloriosi amici. Ego Bartholum Dunio inuideo. Euehit secum tam bellas delicias, ad consessum scilicet uirorum grauium. O mores. Tu uale felix.

Mutianus.

ERVDITO ET INPRIMIS CONSVLto M. Henrico Vrbano Oeconomo, tanquam parenti uenerando, S. P. D.

Breues literae diffusum argumentum. octonis uer sibus, multa et magna, atque adeo scitu necessaria comprehendis. Primo testaris tibi redditas esse literas, quod est excellentis perfectaeque sapientiae, ne fidem Rustici desiderarem. Secundo agis gratias, quod est humanitatis. Tertio metum indicas ex silentio Spalatini natum, quod est amoris et pietatis, imo constantiae grauitatisque, quod amico studere non desinas. Quarto policeris operam comparandi Ciceronis tam eloquentiae quam philosophiae Latinae parentis. Quinto reddam, inquis, Euclioni literas. In eo fidem et curam probas. quanquam uellem non scripsisse. Vel quia minus ocij habeham ad accurate respondendum, uel quia nunc actum est. Sexto magnum gaudium adnuntias de amplitudine communis candidati. felix sit mensis october. In quo natus Vergilius et ipse, et Herebordus renascetur ad gloriam.


page 140, image: s140

Septimo tribuis meo consilio tantum honorem. Si quid probe consului gaudeo. Magnonimo patri re ferenda est gratia, qui splendori uernaculo prospicit. Octauo, quaeris a quo sit missus index librarius. Crotus ad me. sed a quo acceperit nescio. Videbis epistolam hominis, praeter hanc et alias literas misit de rebus nouis, uir apprime bonus. Inuenies Ciceronem modo. II. modo III. aureis esse uenditum. Vtcunque sit habeam. de precio nullam mouebo quaestionem. Haec festinanter. Pauli literas non redde. Si reddideris nihil erit actum. Possem alio aceto fricare senis aures, si uellem. Sed omnia tempus habent. Vale natali Hieronymi nostri, qui mihi non minus festus est quam Michaeli, nam haec forma doctis placet. Vale.

Mut. R.

IVSTO MENIO BONARVM LIterarum aemulo constanti, Suo, S. P. D.

GEorgius Trapezuntius in Cretanatus, oriundus e Ponto, utriusque linguae consultissimus, cum alios commendatos libros, tum Dialectica latine scripta edidit. Vtinam recentiores, non dico Sophistae sed tenebriones pari mundiciae tractarent Dialectices doctrinam. Putrescit enim eorum institutio, uti ualde difficilis cognitu, ita parum utilis, ut recte quis uel loquatur uel sentiat. Hoc igitur opusculum


page 141, image: s141

cuidam Petro dicatum, cuius dominium pertinet ad Eberbinum Francobergium, tu celeriter domino redde. Vbi habitet non ignoras, et ni fallor tuus est familiaris, homo curiosus et taciturnus. Vale, post Agapetum.

Mutianus.

IVSTO MENIO BACVLArio laudatioris Vitai.

Saluto te Meni. Trade fideliter binas literas Suebo. Caue ne quis intercipiat. Quod uni scribitur non praebeat pluribus haustum sui. Alijs alia proban tur. me Suebus, id est flos cum fructu delectat. Alij florent tantum, alij citra florem proferunt studij fructus, hic flosculus est et fructus simul. Quid institue ris facere, et quid Vrbano sit uisum mihi significa. Vtinam Fuldae ludum aperires. Sed quo sine pennis? legitur in Poenulo Plautina, Sine pennis haud facile est uolare. Verum quocunque uolaueris, addam tibi ceufamiliari Daedalo pennam commendaticiam. Vale festo Apostolico.

Moetianus.

PROBATISS. IVSTO MENIO amico fideliss. S. P. D.



page 142, image: s142

Nvper ad me scripsit Crotus noster e Bononid. Darem ego tibi literas uiri optimi, quem tu unice uener aris, ut hominem doctiss. et integerr. nisi Suebus tecum certaret, in amando. Tam amat Crotum quam tu. Eia, inquit, mi Mutiane, siccine me mea defraudas uoluptate? Semel Croti epistolam dedisti, qualem, Deus aeterne, suauem, hilarem, plenam iucunditatis, eruditionis, nouitatis. Video Leogallum suis esse oneri. Video Vrbinatem Regulam suo restitutum dominatui. Video Turcam duobus regnis et quidem maximis, sublato Suldano potiri. Haec omnia uideo uerbis electis compositione aptissima describi. Ante dilexi nunc anno Crotum, et amabo quoad spi rauero. Talia Suebus. Scin quam amabilis quam literatus? ferreus essem et expers omnis officij, si tam bono tam docto amiculo tam bellas et delicatas Croti literas auferrem. Sed dum illi obsequor te for san offendo. Affectas enim tui praeceptoris osculari manum. Ah mi luste, dabis hanc ueniam tuo cariss. Suebo. Sine habeat parum illius boni Croti, cum tu maxima possideas. Sufficit una Suebo epistola uelut il licium amoris, cum tibi totam bibliothecam sciamus esse traditam. Verum de literis hactenus. Apud Mu sardum, qui ludum aperuisse dicitur, si tu uitam agitas, commendo tibi fraterculos Aperhardi. O quantum antiquitatis politissimae talis praeceptor te adiutore et socio in scholam transfundet? Porro non possum non fauere tuo municipi, quem coram mihi commendaras. Innocentissimum puto quem tu uerecundus


page 143, image: s143

et probus tantopere praedicas. Vellem in ualles demigraret, uellem se mihi concrederet. Tranquille posset eniti ad gradum et insignia Magistrorum. Subsidio essemus Vrbanus, Suebus et ego. id est Durouij gratiam Adamo conciliaremus. Vale. die pictoris Euangelici.

Tuus Mutianus.

IVSTO MENIO S. S. P. D.

Crotus noster in Germania est. fuit Bambergae in aedibus Decani. Qui id mihi dixit, laudem adiecit, testimonio concionatoris illius insignis Ecclesiae: Crotum adesse Theologum Graece et Latine doctiss. Ea fama uoluptati est, et tibi iucundam fore scio. faxit Deus ut saluum uideamus. Bene uale. Die Valeriani. M. D. XX.

Mutianus.

EOBANO HESSO FRANCOBERGIO Vati suauissimo, amico uenerando.

Salue mi Eobane. Tibi plurimum gratiae habeo, quod prius me audire uolueris quam damnare in dicta caussa. Habet enim mea taciturnitas non paruam caussam. Sed Pythagoricum fecit infinita et inexhausta legendae barbariae occupatio. Quid enim


page 144, image: s144

mihi Bacillario reliquum esse putas, quam ut magiste rij insignia accipiam? Quibus impetrandis idoneus nemo esse potest, sine ineptitudine multiplici. Cogimur enim ineptire, quicunque petimus literarias digni tates, quae rectis studijs uix ullae his temporibus dantur. Vides enim quid fiat, quid uelint, quid faciant, qui omnia faciunt, omnia possunt. Ego uero faciam semper quod factu sit honestissimum, teque amabo non solum ut Poetam ingeniosiss. eloquentissimumque, sed etiam tanquam amantiss. Vrbani et suorum. Itaque oro ut meam taciturnitatem nihil moratus, saepe scri bas. Neque enim ego feriatus committam quin te of ficiose resalutem. Vale Lipsiae M. D. VIII. die Iouis post Martinianam festiuitatem.

Henricus Vrbanus.

MVTIANO RVFFO PHILOSOPHO Gothano Canonico, amico suo praecipuo.

Salus. Mutiane doctissime amicissimeque. Suscepi prouinciam, non tantum duram, ut ille qui Iuuenes dissolutos regere debebat, sed etiam difficilem, dum gentem meam rudem ac praeferocem, cum ad eruditionis formam effigiare, tum ad animi mansuetudinem reuocare laboro. Tentabo tamen Dei benignitate adiutus, utrunque. literas enim docebo, ad omneque uirtutis officium, quoad fieri poterit, instituam. Oppidum


page 145, image: s145

mihi delectum est in media inferiori Lusatia, Marchioni Brandeburgensi subiectum, frumento, pisce carneque abundans, et quod mihi in primis placet, coeli temperie saluberrimum. Huc aduolant Iuuenes et adolescentes ad fructum ingeniorum suorum decerpendum. Scholam autem Latinam et Christianam, nisi tu dissentias, uocatum iri decreui, ut oralatrantium canum obstruere ualeam. Si quid habes uel nomini uel rei conducibilius, id mecum communica. Salutabunt te aliquot Iuuenese Colonia ad me properantes. Eis committere literas tuto poteris. mandato enim meo te adibunt. Vale feliciter. Datis Cotbusio Cal. Ianuarij. Anno Christi M. D. XIII.

Iohannes Aesticampianus.

Phachum Vuitembergae Eobanum Hessum Francofordiae tuo nomine salutaui. saluta quoque tu Erphordienses nostrae farinae.

IVSTO MENIO FVLDANO docto proboque Iuueni.

Siuales bene est, ego quidem ualeo. Tantum est quod iam tibi scribere possum. Si quid interest rerum mearum fac per te sciam. Sin minus, tu tamen scribito. Vale et saluta parentes. Bononiae. Ascensio nis dominicae festo. An. M. D. XVII.

Crotus.



page 146, image: s146

PRAESTABILI BONARVM ARTIum magistro Henrico Vrbano, doctrina et religione, insigni, amico cariss. S. P. D.

QValem controuersiam de lana caprina contrae Io. Reuchlinum concitarunt Magistri nostri talis hic nuhi iam uidetur pulullare in re tamen dissimili Petrus Pyrrhetus uir in Peripatetica Philosophia. tota Italia praestantissimus et ingenio acerrimus edidit libellum, quo disputauit arumam hominis una cum corpore interire, e sententia Aristotelica, ruhil ta men derogando auctoritati fidei, penes quam sola et uruca ueritas consistat, qua magistra animus morte caret moriente corpore. Contra disseruerunt Mona chi doctrina Aristotelis, animam humanam esse perpetuam, incipere cum corpore, cum eodem non desinere. quam opinionem Petrus in alio edito libello acriter refutauit. Ibi Monachis alia forma pugnae ingreditur. Nam quo Petro uiderentur potiores. Impetrato Pontificali fulmine nescio an igneo an frigido, Petri libellum una cum ipsis lectoribus iugulant, hic Petro sua iniuria magna uidetur. Prouocat quoscunque fratres quocunque uelint ad disputationes. Dictus erat ab illo dies tertius pugnae publicae apud Episcopum praesidem urbanum praesentibus uiris celeberrimis certaminis arbitris. Accurrit Petrus ardenti ani mo nil malens quam in aperto congredi cum capputi atis pugilibus. Sed ubi descendit in harenam, aduersarium


page 147, image: s147

nullum inuenit. manentibus domi Monachis, siue difidentibus suis uiribus, siue in occulto aliquid machinantibus. Vbi tergiuersantes fratres arumaduertit Philosophus, deliberato animo clamauit coram Iudicibus.e republica fore, Monachos omnes ardere pluribus rogis. Videbimus bella, horrida bella, nulla ex parte mitiora peperi cornisticis. Petrus priusquam fratribus, nisi ostendant errorem, cedere uelit, uitam una cumre amittere uult. tantusque hic publico sermone habetur, ut in Peripatetica Philosophia contra totam Italiam posset stare. Non etiam indoctus sacrarum literarum, quas alio modo legi praecipit, quam solent illi, qui eas Sophisticis gerris conspurcant. Contra, Vnus est exercitus omnium Mo nachorum, Franciscorum, Dominicanorum, Seruorum, Carmelitarum, et quicquid fratrum est in suis Cenobijs de rebus friuolis disputantium. Cupienter expecto contentionis progressum. quicquid erit uobis amicis significabo. Vnum tamen uereor, ne pax in terueniat aliquorum hominum studio. Videtur nuhi haec discordia praestare paci. quo autem tibi scribam accuratius singula, tu rursus tuis literis de pluribus rebus mihi significato. Sit ne uerum ciuitatem Erahurdianam in ditionem Ducum Saxoniae cessisse. praeterea literas Rubianorum, ut saepe precatus sum diligenter Vuldam mittito. A Vuldanis ad me peruenient sine errore eodem studio. meas illas inclusas cura accipiat frater, ne ante fores aberrent, fiet autem hoc, si non cuiuis credideris. De Italia nihil


page 148, image: s148

noui, nisi quod Leo X. pater sanctissimus, addo et crassissimus in omnium odio habetur. Et Imperatoris aduentus expectatur tanquam praesentis alicuius numinis. Saluta Eobanum, Petreium Ionam. Sigillisorum. et reliquos, qui sunt de homilia Croti presbyteri. Vale, Bononiae, Anno M. D. XVIII.

Crotus tuus.

CARISS. IVSTO MENIO Mulbergae S.

DEdi Hunoldo biblia et Nazansenum. libellum illum alterum non dedi. Quem enim habueram, eum cuidam Sacerdoti Sleusingensi donaui, ante semestre sere tempus. Neque excogitare quiui, unde iam commodato sumerem. Alioqui nihil a me frustra petes, modo praestare possim. Mirificum mihi de sider ium tui aduentus iniecisti. Nam tametsi maximo pere cuperem, si ita utriusque nostram fortuna ferret, perpetuo tecum uiuere: tamen ad commemorationem Crotinarum literarum exarsi peculiari tui uidendi cupidine. Quocirca quanto uehementissime nos amas, tanto uelociss. quod tamen sine incommodo tuo fiat, aduenire matura. Vale carissimum caput.

Petreius Aperbachus.

IVSTO MENIO VIRO ERVditiss. amico suo primario.



page 149, image: s149

SAlue mi Meni cariss. Nudiustertius, cum e quadam peregrinatione, ubi alterum brachium pene fregeram, domum uenissem, offendo Bocatij literas, quibus iubeor te quam citissime possim, ex istis saltibus euocare. Ecce autem, dum omnes obseruo rimas, si quis forte Fuldam petat, tuus in ipso temporis articulo offertur nuncius, qui tibi nuntium referat non magis cupere te Bocatium, quam ab eodem ipse cupiaris. Itaque quo die has acceperis, imo qua hora, para te ad iter. quo maturior eo gratior erit aduentus tuus. fama hic sparsa est, a maleuolis quidem, ut opinor ficta, quosdam esse pulsos notos nobis homines, ob ductas uxores. I nunc et nega sapientes esse senes illos in Comoedijs, qui filios suos iubent potare, ludere, scortum ductare, uitaeque et genio indulgere. In animo erat longissimis tecum agere, sed dolor brachij prohibuit. Tu modo tibi ne desis, et aduola pen nis plusquam Daedaleis. Bocatius modo Gothae est. Vale mi Meni, et saluta patrem tuum, Crotum nostrum, Adamum et Bonaemilium, et si qui sunt reliqui in hoc albo.

Petreius T.

EVRICIVS CORDVS Christophoro Haco.

HAce caballino multum saturate liquore,
Quem longos cupij posse uidere dies,


page 150, image: s150

Ante mihi carus quam nota fuisset imago,
Lumine non uisus, pectore uisus eras.
Sum tuus et uiuam moriarque sodalis oportet,
Musicus accenso corde calescit amor.
Quem tua, nam culta est facilisque Minerua, meretur,
Multa tuo in uersu gratia, multa Venus.

Vale Erphurd. M. D. XV.

EVRICIVS CORDVS CHRIstophoro Haco.

SIc semper genium tuum
Iam deserta mihi Pieridum cohors
Icta uiuificet lyra,
Quantum nussa ferunt carmina gaudium.
Quam mentem afficiunt meam,
Sopitosque animos Hace Sophisticis
Ex fuliginibus leuant.
Non quod me immeritis laudibus effcrunt,
Sed uiuam quia gratiam
Et plenam liquidi pyxida balsami
In mirum redolent modum.
Sic quas ante nocens perculer at Notus,
Phoebeum uiolas iubar
Ac lenis recreant flabra Fauonij,
Et flaccas uegetant comas.
O felix studium o suaue negotium,
O uitae requies meae.
Quo rursum dabitur tempore te frui?
Has num quisquilias miser


page 151, image: s151

Cogar perpetuos colligere in dies?
Dudum nausea ructuat.
Mollis quae stomachus sorba nequit pati,
Assuetas Libiae fabas
Hyblaeosque fauos dulceque saccarum
Et quaecunque alia id genus
Condimenta nouem distribuunt Deae,
Ieiuna fameo gula.
Qualis sima pecus setigero gregi
Limosum coit ad lacum.
Nudam hic tondet humum et difficili abditam
Radicem eruit e solo,
Summis interea haec naribus olfacit
Inuisum sibi pascuum,
Ad glaucas salices ad uiridem thymum
Pendens esuriens hiat,
Quam uix rara tamen uirgula temperat,
Hic uitae tenor est meae,
Postquam Pierio destituor choro,
Per longumque perenniter
Currentis stadium Sortis obambulo,
O densae uepribus uiae,
O coecum steriles per salebras iter.
Quod multis dubium facit
Callis, quodque frequens semita diuidit,
Ducenti ut sine stamine
Vel clausis oculis Daedaleam domum
Possem certius egredi,


page 152, image: s152

Quam uerum his tenebris noscere tramitem.
Conuertam reduces pedes
Ad limen clarij notum igitur Dei.

Erphordiae An. M. D. XV.

HVLDERICHVS DE HVTEN EQV. Christophoro Haco, S.

HVc huc Musa meis lassa doloribus.
Quae mecum sterili tempore desides,
Et morbi uitio carmina negligis,
Hoc te temporis excita.
Cessit laeticiae quod doluit nouae,
Soluuntur refugis membra tremoribus,
Confestim uideor restitui mihi,
Morbis liber ab omnibus.
Ne te caussa tamen tam subiti boni,
Et nostri lateant semina gaudij,
Aduentu egregij prosilui uiri
Qui me adfatur amiciter.
Illum Pierides nescio quae nuhi
Certe suauiloquae, candidulae, bonae,
Dulces, blandisonae, grata leuamina
Duris casibus applicant.
I dextram Iuueni comiter inijce,
Et raptis iterum suauiter osculis
Cum nostro illud aue nomine dixeris
Dut tecum mea uisere.

Moguntiae An. M. D. XVIII.



page 153, image: s153

IOHANNES REVCHLIN. PHORcensis, Mutiano Ruso S.

QVid ni Rufe? Tu me putabis cruciari adeo cucullatorum morsibus, ut mihi non duxerim indulgendum genio. Certe Christophorum hunc nostrum barum ostensorem, roga quid nunc faciam in Harcinijs scopulis, in Bacenis, inter Hamadryadas. Ad latus Naidis speciosae uersamur obliti picarum iniurias. Balneamur in publicis thermis, deserimus litteras, sed non philosophiam. Cum uirtutis decoro aff amur iuuenculas, quando thermarum hic mos est. Nil intentatum nostri liquere poetae. nec nos linquimus. Gaudemus cum gaudendum est, etiam aegroti. Haec tibi recensebit Christophorus, qui studiorum amore perculsus, de longinquo nos accessit cum collega et itineris comite Iohanne Cellario, bonarum artium simili cultore, et in ipsis Bacenis nos conuenit, cum domi non posset, eum tibi commendo, ut contubernij litterarij conscriptum cultorem. Balnearum coartat uis articulos, nec ultra calamo seruire patitur. Quare paulo post cum dabitur occasio ad te scribemus latius. Illustriss. nuper Fridericus Dux uester ad nos binas dedit literas. Quarum ego petitioni etiam iunctis Spalatini precibus satisfeci. Audies et uidebis aetatis nostrae mira quaedam. Vale. Ex thermis Harcinijs Cellae Bacenarum, inter saxa et abietes domiciliaque serarum. Anno M. D. XVIII. decimo Cal. Iul.



page 154, image: s154

EVRICIVS CORDVS CHRIstophoro Haco.

SAluus sis mi Christophore. Tantundem ego quantum misisse scribis pecuniae accepi, sed plus quam debebas. Di boni quotusquisque est uen dentium et ementium, qualis ego uendidi, tu emisti? Non possum non mirari talem inter nos contractionem. Te debitorem meum adhuc esse scribis. contra tuus sum debitor. Vtinam aliquando quod uoles, habeam. Epigrammata med in librum iustum excreuerunt, quae olim legens, ut spero, delectaberis. Misissem aliquot ex eis, nisi me aliud auocaret negocium. Vix haec quibus uides uncinis exar are potui. Hoc tamen ex tempore ad te,

Quos tibi donarinon uis emis Hace, libellos,
Et plus quam praestant quam uolo das precij.
Esse quid hoc aliud dicam doctissime uates,
Quam mea quod pluris quam facio ipse, facis.

Vale Erphurdiae mense Martio. An. M. D. XVII.

EVRICIVS CORDVS CHRIstophoro Haco. S.

SAlus. Videbo cuiatem agas Philosophum, Epicureum ne an Pythagoricum. Inuito te ex lauticijs istis ad uulgares meas offulas. Vtro traheris?


page 155, image: s155

Iam scio obolent tibi hinc assati pullastri, hinc Cordi nuda culina subit. Videbo inquam utrum eligas. Si ueneris confabulabimur a mensa ad primam usque. Hinc descendemus spectaturi Mercurij et Sosiae Amphitruonis et adulteri Iouis iucundissimas et facetissimas rixas. Eam enim fabulam exhibiturus est Michael Nossenus utriusque noster. Vale.

VTRIVSQVE LITTERATVRAE doctiss. Ioachimo Camerario.

SOdi ualetudinem hanc, non tam ob id quod me discruciat, quam quod per eam non liceat erga amicos humanitatis obire munia. Adeo durius est inhumanum fieri quam infelicem. Ac frequenter accidit nescio quo fato, ut complures simul inundent, ac propemodum obruant. Itaque fit non raro, ut eodem tempore mihi sit literis onerandus qui Romam, qui Galliam, qui Britanniam, qui Brabantiam, qui Germaniam adeat. Porro quum tu adesses tam erat imbecilla ualetudo, ut aegre ferrem laborem promendae uocis, adeo ut non solum Comiti Polono ad conuiuium uocanti excusarim, uerum etiam ambientem coenare mecum reppulerim. Proinde cogor huius infelicitatis non modo pigere, sed pudere quoque. Quod autem malum in uita durius accidere potest, quam quod habet cruciatum cum pudore coniunctum? Et sunt quidam, qui nostram excusationem multo quam uellem iustiorem non recipiunt. Tu uero


page 156, image: s156

mi Ioachime, quum te tam frigide acceptum tam candide interpreteris, nimirum probas mihi simplex tuum ac berugnum ingenium. Iam uero quando non solum boni consulis, quod a me fuerat excusandum, uerum etiam tam accurate gratias agis pro breui colloquio, pro salutatiuncula literis ad Melanchthonem scriptis adiecta, et hanc ceu non uulgarem quandam humanitatem uerbis magnificis attollis, agnosco raram minimeque uulgarem humanitatem ingenij tui: quam ut in te uehementer amo, ita doleo in tam paucis inueniri nunc, ex eorum numero qui musarum sacra colunt. Non enim oportet Gratias a Musis abesse. At quosdam his temporibus uidere est qui pro tribus Gratijs tres furias addiderint musis. Tanta est morum barbaries, tanta scriptorum amarulentia. Porro quemadmadum in hac caussa mihi declaras insignem naturae tuae bonitatem, ita dum literarum euulgatarum suspicionem abs te depellis, profers mihi quantum et ingenij felicitate et dicendi, facultate polleas. Nihil enim abs te praetermissum est, quod bonus orator ad talem caussam adferre debuerit. Itaque scito mi Ioachime, hic te mihi nihil aliud persuasisse, quam te caussam etiam non optimam optime posse tueri. Nam mihi quidem priusquam tu uerbum faceres, persuasissimum erat hic nihil esse commissum tua culpa, nec illa suspicio quam tu deprecaris [gap: Greek word(s)] uenit Erasmo. Et satis diuino qui sint illi, quorum stultam sedulitatem tu noas. Nec eram questurus hac de re apud Melanchthonem,


page 157, image: s157

Nisi caussa quae illic agebatur eguisset, et hoc argumento, siquidem edidere iam pridem epistolam Lutheri ad Pelicanum. ediderunt iudicium Melanchthonis, qua de re nemini uerbo sum questus. Qui tuas reddidit, plane non eguit tua commendatione, nimirum ipsa quod aiunt fronte prae se ferens ingenium imaginibus dignum, ac praeterea propensam quandam in me beneuolentiam. Nesenum nobis praereptum doleo, sed gaudeo te enatasse, nam aiunt in communi fuisse periculo. Bene uale. Basileae. III. Id. Decemb An. M. D. XXIIII.

Erasmus Rot. suapte manu ex tempore. Vereor ut legas.

ERVDITISS. VIRO D. IOACHIMO Litteraturae Graecanicae Professori. S. P.

NOn queror de tuo silentio, si modo perseuerat uetus in nos beneuolentia. Vehementer autem scire cupio, quomodo isthic succedat res litteraria. Nam audio parum feliciter. Vtcunque flagrant opinionum pugnae, nos certe litterarum ornandarum commune studium habet concordes. Et quod agimus Louanij pulcre succedit, frustra frementibus Theologis ac Monachis. Qui has tibi reddit, Franciscus Dilfus iuuenis est rara indole, candore pectoris


page 158, image: s158

niueo, qui suscepit hoc iter non ob aliud, nisi ut eruditos Germaniae uiros coram intueatur. Fac ut experiatur Ioachimum esse talem, qualem illum depinxi. Bene uale. Datum Basileae. An. M. D. XXVIII.

Eras. Rot.

DOCTISS. ET ERVDITISS. VIRO Philippo Melanchthoni. S. P.

VEnerunt huc articuli quidam, sed omissis aliquot in libello, quos tamen pollicebatur Catalogus. Id quo casu factum sit miror. Vtinam pari studio uitarentur seditionum occasiones, et ad bonos mores prouocaretur, ut est in defensione suae cuiusque opinionis studium uehemens. Ego quoniam his tumultibus nullum uideo remedium, subuenio quantum licet bonis literis, quarum tamen exitium mihi uideor praesagire. Hac in parte tu plus uales et iuuenis, et doctior, et felicior, quanquam promouimus et nos nonnihil. Qui has tibi reddit iuuenis est candidissimi pectoris, summo apud suos loco natus, quum eruditorum omnium, tum tui uehementer amans. Quem plane bearis, si dignaberis tuo colloquio. No men illi Franciscus Dilfus, mihi domestico conuictu probatus spectatusque, nihil illo integrius. Bene uale. Datum Basileae. Non. Feb. An. M. D. XXVIII.

Erasmus Rot. sua manu scripsit.



page 159, image: s159

[gap: errata list]

page 160, image: s160

[gap: blank space]

FINIS